Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai VI           Band Mai VI           Anhang Mai VI

26. Mai


DIE VIGESIMA SEXTA MAII

SANCTI QVI VII KALENDAS IVNII COLVNTVR.

Sanctus Alphæus, pater SS. Matthæi & Iacobi Apostolorum, Capharnai in Galilæa.
S. Carpus, ex LXX discipulis, Episcopus BerϾ:
S. Quadratus, Episcopus Atheniensis, scriptor Ecclesiasticus.
S. Symmetrius, Martyr Romæ.
Sancti XXII, Martyres Romæ.
S. Eleutherius Pontifex Romanus.
S. Priscus, Martyr Cociacus in agro Autissiodorensi.
S. Cottus, Martyr Cociacus in agro Autissiodorensi.
SS. plurimi, Martyres Cociaci in agro Autissiodorensi.
S. Abercius, Martyr apud Græcos.
S. Helena, Martyr apud Græcos.
S. Eraclius. Martyr.
S. Paulus, seu Paulinus, Martyr.
S. Mindina, seu Mondinus, Martyr.
S. Iocundus Martyr.
S. Paulus, Martyr in Africa.
S. Anteon, Martyr in Africa.
S. Quadratus, Martyr in Africa.
S. Rufinus, Martyr in Africa.
S. Valeria, Martyr in Africa.
S. Magnus, Martyr in Africa.
S. Felicissimus, Martyr Tuderti in Italia.
S. Heraclius, Martyr Tuderti in Italia.
S. Paulinus, Martyr Tuderti in Italia.
S. Menedina, Martyr Tuderti in Italia.
S. Saturus, Martyr Tuderti in Italia.
S. Victorius, Martyr Tuderti in Italia.
S. Saturninus, Martyr Tuderti in Italia.
S. Maronus, Martyr Tuderti in Italia.
S. Saturus alter, Martyr Tuderti in Italia.
S. Fortunatus, Martyr Tuderti in Italia.
S. Theomedon, Martyr Tuderti in Italia.
S. Memorius Confessor, Petracoriæ in Aquitania.
S. Pardus, Episcopus in Peloponneso, Patronus Larini in Italia.
S. Augustinus, Episcopus Cantuariensis in Anglia.
S. Godo, Abbas in diœcesi Galliarum Trecensi.
S. Bobolinus, Episcopus Viennensis in Gallia.
S. Berengarius, Monachus in urbe S. Papuli, in Gallia.
S. Guinizo, Monachus Casinensis.
S. Januarius, Monachus Casinensis.
S. Lambertus, Episcopus Venciensis in Gallia.
S. Philippus Nerius, fundator Congregationis Oratorii Romæ.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Hildephonsi, Episcopi Toletani Translatio, indicatur a Marietta, Tamajo, & Ferrario. De ea actum est ad Vitam ipsius Sancti XXIII Januarii.
Suffredus Episcopus refertur in scriptis Additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Forsan est S. Sigfridus Episcopus Vexione in Suecia, a nobis relatus XV Februarii.
S. Milburgæ, Abbatissæ in Anglia, Translatio celebratur in Martyrologio Anglicano secundæ editionis. Acta ejus dedimus XXIII Februarii.
S. Santinus Doctor memoratur in scriptis Additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum, de quo inter Prætermissos ex eisdem scriptis egimus XVI Martii.
B. Ambrosius Senensis, Ordinis Prædicatorum, indicatur in scriptis Additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Acta ejus varia illustravimus ad diem XX Martii.
S. Theodorus, Episcopus Cæsaraugustanus, Martyr cum Sociis, refertur in Kalendario, ad Chronicon Dextri sub sinem a Bivario apposito. Quæ eadem verba in dicto Kalendario leguntur ad diem, quando de eo egimus, XXVI Martii.
SS. Marcellinus Papa, ejusque in Martyrio socii, Claudius, Cyrinus, & Antonius, memorantur a Rabano. De iis egimus XXVI Aprilis.
Blancha, Virgo Regia, Ordinis S. Francisci, indicatur in Menologio Laherii. De ea egimus inter Prætermissos XXVI Aprilis.
S. Philippi Apostoli certamen refertur in Martyrologio Arabo-Ægyptio, per Gratiam Simonium Maronitam, nunc Archiepiscopum Tripolitanum in Syria, Latine nobis redditum, qui de eo egimus I Maji.
Mater Ascelinæ Virginis, Ordinis Cisterciensis, licet anonyma, tamen ut Beata refertur in Gynæceo sacro Arturi. Omnia de ipsa Ascelina, ut fabulosa, reprobavimus inter Prætermissos ad diem XVIII Maji.
SS. Felix & Silvanus Martyres referuntur in antiquo Ms. Casinensi. Videntur esse ex Martyribus Syris, relatis XXIV Maji.
Davidis Regis depositio indicatur a Dempstero in Menologio Scotico. Consule dicta inter Prætermissos XXIV Maji.
S. Joannes Psichaita Confessor, ab Iconomachis plurima passus, hoc die refertur in M. Græco Taurinensi Ducis Sabaudiæ. De eo jam egimus die præcedenti XXV Maji.
S. Theodoræ Martyris Receptio ex Romanis Cœmeteriis recolitur in ecclesia Assumptionis Parisiis, indicaturque in Kalendario Spirituali istius civitatis impresso pro anno 1686.
S. Favianus Martyr, Viennæ in Austria colitur Officio ecclesiastico a Patribus S. Mariæ de Monte Carmelo, ob ejus insignes quas poßident Reliquias: nec aliud habent quod de do suggerant.
S. Theodorus Martyr indicatur in Kalendario antiqui Breviarii & Missalis Ecclesiæ Mediolanensis, omissus in Kalendario recentioris Breviarii. Ast quis ille sit inter varios Theodoros Martyres non liquet.
B. Berina, Virgo & Martyr, indicatur in scriptis Additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum, nobis hactenus incognita.
Colmanus Stellan de Tirdaglas refertur in Martyrologio Tamlachtensi. Quem Colganus XX Ianuarii, ad Vitam S. Molaggæ in Notis num. 10 appellat S. Colmanum Stellanum Abbatem de Tyrdaglass in Momonia juxta flumen Sionna, qui obiit anno DCXXIV, XVI Maji, quem ad Vitam S. Colmani vulgo Macduach ad diem III Februarii num. 2 asserit obiisse anno DCXXV. Nec plura de eo potuimus nancisci.
Becanus de Cluain-aird indicatur in dicto Ms. Tamlachtensi. Is Colgano 16 Martii, in Notis ad Vitam S. Abbani num. 22 appellatur Mo-Becoc, & ab eo monasterium Cluain-aird cognominatur Mo-Becoc, situm in regione Breogain, ad Aquilonarem plagam montis Crott, in regione Muscraigi constructum a S. Abbano, ut ibidem in hujus Vita cap. 20 refertur.
Odunaldus, Abbas Mailrosensis in Scotia, ab Angelo contra tremorem mortis confortatus, ut Sanctus memoratur a Camerario in Menologio Scotico.
Probus, Presbyter Moguntinus, apud S. Albanum inclusus, insigni sanctimonia hoc die obiit, de quo agit Serrarius lib. 4 Rerum Moguntiacarum pag. 653: sed fatetur nullo in ecclesia Moguntina cultu honorari, quare etiam Mabilio, solius religionis causa Beatum a se appellari ait, licet quidam etiam Sanctum vocent. Nobis satis est ad seculi Benedictini 4 partem 2 remittere Lectorem, ubi inveniet Probi illius Acta ex variis collecta, cum conjectura minime futili, quod ipse sit a cujus stylo habetur antiquior Vita S. Patricii, inter opera Bedæ relata.
Adrianus, Monachus Fuldensis, ut Sanctus indicatur in Ms. Kalendario Benedictino, de quo apud alios Martyrologos, etiam Benedictinos, altum silentium.
Benedictus XII Papa, Avenione anno MCCCXLII sepultus, cum titulo beatæ memoriæ indicatur in Kalendario Cisterciensi Divione excuso.
Rolandus, Ordinis Cisterciensis, a S. Bernardo in Lusitaniam missus, ut Beatus indicatur ab Henriquez, Bucelino, Cardoso. Omittitur a Chalemotto & Tamayo: nec ullum indicium cultus profertur a Cardoso.
Agnes Henriquesia, Burgis in Hispania, Abbatissa Ordinis Cisterciensis, mortua an. 1599, cujus corpus anno 1612 incorruptum est inventum. Ac proinde tamquam Beatificata memoratur in Gynæceo sacro Arturi du Monstier.
Anna senior & Anna junior, Sorores Virgines Basileenses, laudantur a Ioanne Nyder lib. 2 Formicarii cap. 6, eaque de causa cum titulo Beatæ inscribuntur Gynæceo Sacro Arturi du Monstier.
Joanna a S. Stephano, sanctimonialis Ordinis S. Dominici, in monasterio S. Catherinæ Senensis in oppido Toro, dono orationis & elevationis in Deum exornata, laudatur a Ioanne Rechac sive de S. Maria Tomo 2 lib. 1 cap. 8, in Anno autem sancto Ordinis Prædicatorum refertur hoc die.
Guilielmus Samnucus seu Sanwicus, in Acie bene ordinata Sanctorum ac Beatorum Carmelitarum, refertur cum titulo Beati: in Notis Mss. vocatur Tholosanus, & post actam in Carmelo sanctissime vitam, deinde in Europam redux, dicitur obiisse hoc die ac coli in Kalendariis. Ea Kalendaria quæ sint nescio, & nescivisse videtur R. P. Daniel a Virgine Maria, quidquid in hoc genere alicujus momenti esse credidit colligens ante Tomum 2 Speculi Carmelitani. Edoctus, libenter majorem eorum rationem habebo.
Electus Bremæ, anno 1249., Liberatus de Civitella, anno 1480, Franciscus a Turre in India Occidua, an. 1550, Vincentius a Venaco in Corsica, anno 1570, Magdalena a Constantio Neapoli, an. 1622, Ordinis Minorum, inscripti Martyrologio Franciscano Arturi, & Magdalena etiam Gynæceo.
Julianus Adamus Salernitanus, pro Christi fide a Turcis palo transfixus, coronam promeruit. Ita Octavius Cajetanus in suo Martyrologio Siculo, citatis Actis Martyrii, quæ inter Vitas Sanctorum Siculorum non edidit. Omittit etiam eum in indice Siculorum Sanctorum. Meminit ejusdem Ferrarius in Catalogo generali. Sed titulus Sancti aut Beati a neutro additur.
S. Therapon Presbyter Martyr in Lydia., S. Therapon Hiero-Mart. ex Cypro translatus CP. in aliquibus Synaxariis hoc die, alibi, & melius, referuntur sequenti XXVII Maji.
S. Zacharias, Episcopus Viennensis, Martyr, memoratur in hodierno Martyrologio Romano: ubi citatur Beda, sed supposititius; quem etiam sequuntur Molanus, Galesinius, Canisius. Verum colitur officio solenni in Ecclesia Viennensi, sequenti die XXVII Maji.
S. Hildevertus traditur hoc die mortuus a Vincentio Bellovacensi, & Petro de Natalibus: at nunc coli dicitur a Trithemio, & hoc sequuntur recentiores, relati sequenti die, qui in Actis dicitur migrasse ad Christum, & colitur a Meldensibus XXVII Maji.
S. Beda Presbyter, Monachus in Anglia, hoc quidem die obiit pridie Ascensionis: sed quia obiit post Vesperas festi, inscribitur Romano Martyrologio, quando de eo agimus, XXVII Maji.
S. Odo, Archiepiscopus Cantuariensis, refertur in Ms. Martyrologio quod Romæ in bibliotheca Ducis Altempsii servatur: ab aliis ad diem IV Junii.
S. Timotheus, Episcopus Prusæ Martyr, refertur in Mss. Menæis Græcis Divione asservatis, ab aliis X Junii.
S. Bobo seu Bobolinus, primus Archiepiscopus Viennensis, a Nicolao Chorier dicitur hoc XXVI Maji mortuus, eique hic dies in Ecclesia Viennensi consecratus. Verm hæc de Boboleno secundo accipienda esse infra docemus, & S. Bobo colitur XIV Junii.
S. Zacharias, Episcopus Ludgunensis, indicatur a Ghinio in Natalibus Sanctorum Canonicorum. A Saussayo adjungitur S. Irenæo, cui succeßit, ad diem XXVIII Junii.
S. Jacobus Apostolus, frater S. Joannis Euangelistæ, jussu Herodis decollatus, inscriptus est Martyrologio sub nomine Bedæ vulgato. Celebris ejus veneratio. incidit in XXV Julii.
S. Zacharias in Britanniis, ejusdem gentis Episcopus & Confessor, memoratur in Ms. Florario, Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, & in Auctario Greveni ad Vsuardum. Verum non reperitur in Fastis Anglicanis hujus nominis Episcopus. Est forsan alterius loci, aut regionis, cui in Britanniis perperam adjunctum sit. Westmonasteriensis ad annum 618 refert S. Zachariam, Patriarcham Hierosolymitanum, expulsum. Sed num hic intelligendus sit quis dicet? Colitur is XXIII Augusti.
S. Elpidius, Episcopus Afer, memoratur in Kalendario Capuano tertio & quarto apud Michaëlem Monachum, qui asserit pag. 70, hoc die eum coli in Ecclesia Casapulli; censetque eum esse ex iis Episcopis Afris, qui coluntur etiam in Martyrologio Romano I Septembris.
S. Benedictæ, Virginis & Martyris, Translatio celebratur sub ritu duplici in monasterio Origniaco diœcesis Laudunensis. Acta hujus Martyris plane eadem sunt, quæ S. Saturninæ Virginis & Martyris, mutatis solum nominibus, & hæc a nobis XX Maji edita sunt. At festum primarium S. Benedictæ celebratur VIII Octobris.
B. Aquilinus, Ubiorum Antistes, qui SS. Ursulam & Socias sepelivit; & SS. Linoldus Diaconus, & Clematius illustris Patricius, qui B. Aquilino in sepeliendis sanctis Virginibus auxilio fuerunt, referuntur a Gelenio in Fastis Agrippinensibus. Aliqua horum Acta a se collecta submisit nobis Colonia Hermannus Crombach, de quo illi gratias amplißimas habemus. Verum quia Hermannus Greven in Additionibus ad Vsuardum, & Canisius Aquilinum solum cum titulo beatæ memoriæ referunt ad 16 Maji, malumus omnia seponere, ut ad Acta S. Vrsulæ, ubi cunctas simul difficultates historiam Vrsulanam concernentes examinabimus, referantur XXI Octobris.
Henricus, a S. Bernardo conversus ad monasticam vitam, & dein Archiepiscopus Remensis, cum titulo Beati memoratur ab Henriquez, Chalemoto, & Bucelino. Sammarthani tradunt obiisse anno MCLXXV, Novembris XIII, & humatum esse Remis in ecclesia sanctæ Virginis, cujus uti benefactoris anniversarium ibi & Parisiis commemoratur die XVII Kalendas Decembris, id est XV Novembris.
S. Catharinæ Virginis Martyris inventio recolitur Parisiis in ecclesia sua cognomen habente a Cultura, vulgo de la Couture. Dies ejus est. XXV Novembris.
S. Saturnini, Episcopi & Martyris, consecratio basilicæ Tolosæ, facta ab Urbano II Pontifice, celebratur hoc die, testante Saussayo: poterit ejus rei fieri mentio ad Vitam S. Saturnini XXIX Novembris.
Fugatius & Damianus, a S. Eleutherio Papa missi in Britanniam, cum illo relati a Wilsono in Martyrologio Anglicano anni 1608, in quo recuso ad XXIII Maji inseruntur. Verum neutro die reperimus ullam eorum mentionem in aliis Fastis. Quia vero mißi dicuntur ad S. Lucium Regem, poterit de iis agi ad hujus Vitam, III Decembris.
Emerita, soror S. Lucii Regis, fratrem Euangelii prædicationi intentum secuta, memoratur in Menologio Scotico Dempsteri. Hunc postridie S. Lucii coli tradit ex Breviario antiquo Curiensi Murerus, id est, IV Decembris.

DE SANCTO ALPHÆO PATRE SS. MATTHÆI ET JACOBI APOSTOLORUM.
CAPHARNAI IN GALILÆA.

Ejus genus, conditio, patria, & cultus apud Græcos.

Alphæus, pater SS. Matthæi & Iacobi Apostolorum, Capharnai in Galilæa (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Primo hujus mensis die tres Jacobos Apostolos distinxit Magister noster Henschenius, tum aliis adjunctis pluribus, tum etiam cognominibus diversos; quorum unus, Frater Domini dictus, [Hi duo Apostoli fratres dicti,] patrem habuerit Cleopham; alter. Frater Joannis, fuerit filius Zebedæi; tertius denique, Alphæi cognominetur, ab Alphæo genitore, a quo etiam progenitus sit Apostolus & Euangelista Matthȩus, dicente Marco, vidit Levi filium Alphæi, sedentem in Telonio: quod sequuntur Theodoretus Episcopus Cypri & Ioannes Chrysostomus, ibidem nu. 2 allegati ab Henschenio, Græcorumque Synaxaria ad IX Octobris, quo Jacobum; & XVI Novembris, quo celebrant Matthæum. Consentit his libellus de Apostolis & Discipulis Domini, nobis ex Vaticano sine auctoris nomine descriptus, a multis paßim, sed falso, attributus Hippolyto Martyri, de Matthæo quidem, ut seniore, sic scribens Ματθαῖος καὶ Λευὶς, καὶ αδελφὸς Ἰακώβου τοῦ Ἀλφαίου Matthæus, qui & Levis, frater Jacobi filii Alphæi: deinde de Jacobo, ut juniore, Ἰάκωβος Ἀλφαίου καὶ ἀδελφὸς Ματθαίου· ἀμφότεροι γὰρ τὸν Ἀλφαῖον ἔσχον πατέρα. Jacobus Alphæi, [patre Alphæo publicano Capharnai:] qui & frater Matthæi: ambo enim patrem habuerunt Alphæum. Hinc Theodoretus ambos Capharnaitas, Chrysostomus ambos Publicanos facit; quod utrumque eorum patri Alphæo verosimiliter etiam competit.

[2] Hunc autem Sanctis adscriptum invenio (& quidem cum titulo Apostoli, omnibus Christi, imo & Apostolorum discipulis apud Græcos communi) primum in Synaxariis Claromontano & Chiffletiano, deinde in Menæis excusis. Et hæc quidem ad XXVI, Maji hoc solum habent Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ τού ἁγίου Ἀποστόλου Ἀλφάιου. [Hujus cultus in Synaxariis Græcis,] Eadem die S. Apostoli Alphæ, Claromontanum addit, ἀδελφοῦ τοῦ Κυρίου καὶ τῶν ὑιῶν ἀυτοῦ. Verum puto intercidisse verba quædam, locumque sic integre legendum esse: τοῦ ἁγίου Ἀπωστόλου Ἀλφαίου, [πατρὸς τῶν Ἀποστόλων Ματθαίου τοῦ Εὐαγγελιστοῦ καὶ Ἰακώβου τοῦ] ἀδελφοῦ τοῦ Κυρίου. Apostoli Alphæi [patris Apostolorum Matthæi Euangelistæ, & Jacobi] fratris Domini. Sed ita auctorem sua memoria fefellerit: duos Jacobos confundendo, vel alterum sumendo pro altero. Chiffletianum Synaxarium (in hoc Menæis accuratius, quod singulis Sanctis, absque ulla fere exceptione, Distichon unum accinendum præscribat, sæpe in Menæis neglectum) cum dixisset die præcedenti XX Maji, Ἄγιος Ἀπόστολος Ἀλφαῖος ἐν εἰρήνῃ τελειοῦται. S. Apostolus Alphæus in pace requiescit: hos versus subjungit.

Θεοῦ Λόγου τὸ θεῖον Ἀλφαῖον στόμα
Τάφος καλύπτει, πικρὸν ἐγχανὼν στόμα.

Verbi divini divinum os Alphæum,
Os triste pandens, humo condit sepulcrum.

[3] Ista ne de alio Alphæo, quam prædictorum Apostolorum patre, intelligantur, facit primum usus Græcorum, Apostolorum nomine in ampliori sua significatione eos solos dignantium, [cum titulo Apostoli, ut videatur Christo supervixisse,] quos in Euangeliis Christi vel Epistolis Apostolorum inveniunt nominatos: alius autem nullus ibi nominatur Alphæus. Idem suadet in Claromontano addita memoria filiorum, licet suppreßis vel male expreßis eorum nominibus. Quia vero is dicitur requievisse in pace, verosimile fit, haud multis post Christi mortē divisionemq; Apostolorū annis fuisse superstitē, nec persecutionis a Gentilibus illatæ tempora attigisse. Supervixisse autem Christo Alphȩū, ejusque fidem prædicasse (puta in Capharnao locisque vicinis ad mare Galilææ seu lacum Genezareth) nemo quidem vetustiorum scriptorum dixit; id tamen ex aliqua Orientalium traditione debuerunt Græci habuisse. Etenim Apostolorum vocant, & colunt ut Sanctum, non item Zebedæum, [non item Zebedæus pater Ioannis & Iacobi,] patrem Joannis & Jacobi. Hunc vero cum nemo dubitaverit in Christum credidisse, considerans quam facile ad unam Christi vocem passus sit filios a se discedere; nescio quæ alia fingi poßit diversitatis istius causa, quam quod Zebedæus mortuus erat ante Christum, ideoque non potuit collaborare Euangelio, & mereri Apostoli nomen.

[4] Hoc porro ulterius videtur posse probari ex uxore, Christum filiosque sequente, uti patet ex Matthæi XXVII, ubi versu LVI, inter mulieres, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei, nominatur Mater filiorum Zebedæi: [quorū mater Christū secuta est Vidua.] neque enim vivente marito Christum sequi convenienter poiuisset; sicuti nec Apostolorum quis quam vivente uxore vocatus ad ejusdem sequelam legitur; nolente scilicet in hoc Christo obloquii causam præbere Iudæis, quasi minus observaret legem de non solvendo matrimonio a se latam; quamvis alias indicasset futurum, ut aliqui propter regnum calorum, non solum patrem & matrem, fratres & sorores, sed etiam uxores dimitterent: quod ultimum ex Apostolorum doctrina sic intellexit Ecclesia, ut fieri non posset, nisi vel uxor consentiret vel adultera inveniretur, vel nollet viro ad fidem converso absque injuria Creatoris cohabitare. Ast inquies, Joanna, Uxor Chuzæ Procuratoris Herodis, de qua XXIV Maji, utique maritata, evincit, ejusmodi mulieres non universim fuisse a Christi sequela & ministerio exclusas. Respondeo, hujus aliam a ceteris fuisse conditionem, ex parte Mariti: qui ratione Officii vel aulam sequens, vel in negotiis sui Regis plerumque domo absens, præsumi potest liberiorem reliquisse uxori qua vellet progrediendi potestatem (maxime si liberis illa carebat) post tantum acceptum beneficium, quantum erat liberatio a dæmonio vel infirmitate; quam causam sequendi Christum aßignat Lucas Cap. VIII. Et tum quidem intra Galilæam prædicabat Christus: Capite autem XXIV, ubi iterum illa commemoratur, potuit & altera fuisse Christum usque Hierosolymas sequendi ratio, quod istic cum Rege esset maritus suus. Adde quod hæc erat Matrona nobilis, quæ per multiplex quod habebat famulitium, suæ cuicumque obligationi circa curas familiares poterat facere abunde satis: non item pauperis piscatoris uxor, senem domi maritum habens, nec alium qui debita ejus neceßitatibus præstaret obsequia.

[5] Porro Capharnaum, ubi putamus aut semper aut præcipue Alphæum vixisse, [Patria Capharnaum olim clarū,] creditur ætate Christi totius Galilææ Metropolis & præclari nominis emporium fuisse, dicente de ea Christo Matthæi XI, Numquid usque in cælum exaltaberis? Sed impletum paulatim in ea est quod sequitur, Usque in infernum descendes. Quippe quæ usque ad ætatem Hieronymi, ut scribit in libro de locis Hebraicis, oppidum erat; quando illam vidit S. Arculphus, apud Adamnanum de locis sanctis lib. 2 cap. 22, Murum amplius non habebat. Ætate autem Brocardi, ex ordine Prædicatorum scriptoris, non erat nisi viculus humilis, vix septem habens casas piscatorum. Has ipsas nescio an postea ex eodem Ordine Bonifacius, libro de perenni cultu Terræ sanctæ, asserens, quod eam difficile invenire poteris, [nunc prorsus desolata.] quia sabulo ruinæ ejus coopertæ sunt. Quare pro signo, quo inveniri poßit, ponit duas palmas: quas scribit Quaresmius lib. 7. cap. 8, peregr. 5. ibi solas inveniri, & miserabile diversorium, in quod se viatores recipiunt, multasque ruinas. Atque hæc tanta desolatio, verosimiliter statim cum Iudææ excidio cœpta, causa fuerit cur in Orientali Ecclesia & monasteriis Palestinæ, ex quorum usu habentur Menæa, tam exilia supersint vestigia cultus, olim S. Alphæo delati. In Synaxario Divionensi ad hunc diem, S. Abercius Martyr filius S. Alphæi Apostoli appellatur, proinde etiam soror ejus S. Helena Alphæi filia esset dicenda: sed putamus aliquem errorem subesse, idque infra plenius dicemus.

[6] His jam prælo paratis, ab eruditißimo viro Claudio Castellano, metropolitanæ ecclesiæ D. Virginis Canonico Parisiis, operis nostris promovendi studiosißimo, moneor, Eruditorum aliquos existimare, quod omnis neceßitas constituendi tres Jacobos Apostolos, [Non potest dici Cleophas & Alphæus idem nomen esse,] de medio tolli poßit, asserendo Alphæi & Cleophæ unam esse personam, imo & nomen idem, secundum variam pronuntiationem mutationemque punctorum vocalium, manentibus iisdem litteris; quemadmodum Cludoëchus, Clodovæus, Hludovicus Ludovicus, Lodoicus, Aloysius nomen unum sunt, hodierno usu Francis, Clouis & Louys. Equidem facile concipio, quomodo hujus Regis nomen a sua originaria duritie, vetustis Francicis nominibus propria, paulatim deflexum lævigatamque fuerit; & quod scribenti ad ipsum Anastasio Papæ II adhuc Cludoëchus erat; uno post seculo, cum scriberet Gregorius Turonensis, Clodovæus aut Hludovicus sit pronuntiatum, ac denique initialem consonantem vel aspirationem amiserit; si tamen absque illa, uti præsumitur, revera unum nomen est. Sed quod uno eodemque tempore, quo Alphæi & Cleophæ nomina scripta sunt, non solum ab Euangelistis variis, sed etiam ab eodem, scilicet Luca, unum nomen tam diversimode enuntiatum fuerit, ægre potest apud me fidem invenire. Quid, quod nec cædem consonantes inveniantur? Nam juxta Syriacam versionem Alphæus, scribitur Chalphai, per unam gutturalium, quales cum liquidis connecti initio alicujus syllabæ, (ut concipiantur aliqui pro Chalpai pronuntiasse Chlapai) nec Hebraicæ nec Syriacæ linguæ proprietas tolerat. Cleophas autem in eadem Syriaca versione, scribitur per diversißimam plane consonantem, Kleioupha. Itaque longe tolerabilius diceretur, si omnino necesse foret unum hominem facere, quod sicut Levi, etiam Matthæus; Saulus, Paulus; Nathanael, Bartholomæus, cognominantur; cognomento quadamtenus Græcanico libentius inter Gentes usi, quam prænomine Hebraico; sic etiam Cleophas, cognomentum similiter Græcanicum Alphæi tulerit. Gentes usi, quam prænomine Hebraico; sic etiam Cleophas, cognomentum similiter Græcanicum Alphæi tulerit. Verum sic vel non fuerit idem vocandus Apostolus, quasi qui Christo mortuo cum Apostolis fidem prædicaverit; vel uxor ejus Maria, non fuerit vidua Christum secuta: quorum utrumque libenter tenuero, ob congruentias prænotatas.

[7] Neque suspicari quis velit quod Maria, Jacobi & Joseph mater dicta ab uno Euangelistarum, alibi autem Maria Cleophæ, [aut mater Iacobi primo Cleophæ dein Alphæo nupsisse.] huic jam aliunde filium Symeonem habenti (eum qui secundus postea fuit Hierosolymorum Episcopus, annis facile quatuordecim senior ipso Christo) genuerit Apostolos Simonem & Iudam, secundis autem cum Alphæo nuptiis facta sit Jacobi & Joseph mater. Nam rationi repugnat, ut hæc apud Ioannem, a defuncto marito potius nominetur Maria Cleophæ, quam a posteriori vivente Maria Alphæi. Maneat igitur, ut longe verosimilius, Alphæum, patrem Matthæi & Iacobi, genere Capharnaitam, neque consanguineum neque affinem Christi fuisse: sicut fuit Cleophas, natus ex stirpe Iuda & familia David: adeoque & patres & filios recte distingui a Græcis. Neque me dimovet locus Pauli ad Gal. 1, dicentis quod in suis istis initiis, de quibus agit, Aliorum Apostolorum vidit neminem, nisi Petrum & Iacobum fratrē Domini, quod non poßit nisi de Majoribus Apostolis intelligi; nam & ego sic intelligo: sed uti Paulum ipsum, licet non unum ex duodecim, Majoribus adscribo; sic & Iacobum fratrem Domini, licet nec ipse ex duodecim fuerit.

DE SANCTO CARPO
EX LXXII DISCIPVLIS, EPISCOPO BEROEÆ.

SEC. I

SYLLOGE HISTORICA.
Elogia ex Græcis, Episcopatus, Laureola: an idem qui Cretensis Presbyter, a Dionysio ad Demophilum laudatus?

Carpus, ex LXX discipulis, Episcopus BerϾ (S.)

AUCTORE D. P.

Troas, regio est Asiæ, contigua Mysiæ & Phrygiæ, cujus caput olim fuit Ilium & Troia Poëtarum fabulis decantatißima. In hac postea ab Alexandro Magno Troas urbs constructa est, [Mentio S. Carpi apud S. Paulum:] paucis milliaribus a veteris Troiæ ruderibus in Austrum, in ora littorali Ægæi; dein Episcopali Sede exornata sub Archiepiscopo Cyziceno. Vrbis ejus meminit S. Paulus Apostolus Epistola Secunda ad Timotheum capite quarto, ubi versu XIII ista huic indicat: Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, & libros, maxime autem membranas. Qui ibi indicatur Carpus, [memoria in fastis,] in magna veneratione est apud Orientales ad hunc XXVI Maji: quo die in Martyrologio Arabo-Ægyptiaco (quod nobis Latinum fecit Gratia Simonius, collegii Maronitarum Romæ olim alumnus) celebratur memoria S. Carpi Discipuli. Verum in pervetusto Ms. Menologio Græco, ex bibliotheca Friderici Lindebrogii accepto, appellatur Sanctus Apostolus Carpus, uti etiam in Typico Hierosolymitano S. Sabæ.

[2] In Menologio Basilii Porphyrogennetæ Imperatoris de eo texitur elogium, quod Græcum habes cum reliquo mense Majo post primum hujus mensis tomum. [Elogium ex Menologio Basilii Imp.] Latine autem sic sonat: Fuit hic inter septuaginta Discipulos & Apostolos ab ipsomet Christo annumeratus: qui Magno Paulo in prædicatione ministrans, sacrasque ipsius epistolas ad illos, quibus eas mittebat, deferens, multos ex Ethnicis ad Christi fidem adduxit: ac fulgore Paracleti habens mentem illustratam, tamquam cæleste sidus ab Oriente exurgens, universum terrarum orbem divinis illuminavit documentis. Porro cum magna quotidie miracula patraret, & iniquissimos spiritus ejiceret, imo urbes & populos ad Christi fidem traduceret; multas ab infidelibus ærumnas illatas sustulit. Verum virili animo cujuscumque certaminis potitus felici successu, Principum iratum animum non formidavit. Quapropter cum Deum in suis membris glorificasset, ab ipso est gloriose magnificatus; [ubi dicitur in pace decessisse.] atque in pace decedens, in Dei manus tradidit spiritum. Hæc ibi: quibus similia, de vita & obitu in pace, referuntur in Menæis excusis.

[3] Sed in Synaxario pervetusto Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod spectat ad Collegium Claromontanum Societatis Iesu Parisiis, [aliud ex Ms. Synaxario,] Episcopus & Martyr habetur: cujus Elogium, licet sub initium fere idem sit, hic repetimus; & primo quidem sicut Græce legitur: Οὗτος τοῦ Κυρίου Ἀπόστολος, τοῖς ἑβδομήκοντα Μαθηταῖς καὶ Ἀποστόλοις ἀπὸ τοῦ Κυρίου συναριθμηθεὶς, καὶ τῷ μεγάλῳ Πάυλῳ διακονῶν ἐν τῷ κηρύματι, καὶ τὰς θείας ἀυτοῦ ἐπιστολὰς τοῖς πρὸς ὃυς ἐπέμποντο διαπορθμεύων, πολλὸυς τῶν ἑλλήνων τὴν τριάδα σέβειν ἐδίδαξε· ὃθεν καὶ θέιᾳ ἐλλάμψει τοῦ παρακλήτου καταυγασθεὶς τὴν διάνοιαν, ὥςπερ ἄδυτος ἀστὴρ ἐξ ἀνατολῶν ὁρμήσας, πᾶσαν τὴν οἰκουμένην ταῖς θείαις ἀυτοῦ διδασκαλίαις κατεφώτισε, θαυμάσια μέγιστα καθεκάστην τελῶν. Ὕστερον ὑπὸ του μεγάλου διδασκάλου καὶ κήρυκος τῆς ἀληθείας Ἐπίσκοπος τῆς ἐν θράκῃ Βεροίας προυχειρίσθη, ὅθεν τοὺς Ἰουδαίους ἐλέγξας, καὶ διδάξας ὅτι παρ᾽ ἀυτῶν σταυρωθεὶς Χριστὸς θεός ἐστιν ἀληθινὸς καὶ ποιητὴς τῶν ἁπαντων, θυμῷ συσχεθέντες ὑπ᾽ ἀυτῶν ὡμῶς καὶ ἀνιλεῶς ἀνῃρέθη, παραδοὺς τὴν ἁγίαν ἀυτοῦ ψυχὴν εἰς χεῖρας κυρίου, θαυματουργῶν καθεκάστην ἐν τοῖς ἀυτοῦ λειψάνοις, πάθη παντοια καθαίρων, καὶ ἀκάθαρτα πνέυματα ἀποδιώκων. Hæc ibi, quæ Latine sic sonant: Hic Apostolus Domini, septuaginta discipulis & Apostolis ab ipso Domino adscriptus, & Magno Paulo in prædicatione subserviens, sacras ejus epistolas ad eos quibus missæ erant deportavit: ac simul multos Paganorum sanctissimam Trinitatem venerari docuit. Proinde velut divina luce perfusus, & mente a Spiritu sancto illustratus, velut sidus numquam occidens, in Oriente exortum, totum mundum cælesti doctrina illuminavit, & in singulos dies maxima miracula patravit. Tandem a magno doctore & præcone veritatis Episcopus urbis Berœæ in Thracia ordinatur. Unde cum Iudæos argueret, & doceret, Christum, ab illis cruci affixum, [ubi dicitur Martyr obiisse,] esse verum Deum & universorum Creatorem; ab iis furore commotis, & nulla misericordia usis, crudeliter occisus, tradidit sanctam animam suam in manus Domini. Per cujus Reliquias quotidie miracula patrantur, omnisque generis morbi curantur, & impuri spiritus fugantur.

[4] aliquanto amplius videtur extundi posse ex Disticho, quod pro more ante Elogium ponitur, & est hujusmodi, cum allusione ad nomen, dum acuitur in fine fructum significante. [Martyr etiam videtur in Officio haberi,]

Κάρπος ἐνέγκων καρπούς δεκτοὺς Κυρίῳ,
Φέρει καθορᾷν τὴν τελευτὴν ὡς τρύγην.

Carpus placentes offerens fructus Deo,
Mortis despectum tritici portat loco.

Plus etiam quadamtenus asserit Sticharium similare tertium ante Canonem, sic sonans: Θυσίαν ἀναίμακτον Θεῷ θύων, τελεώτατα ὑπὲρ ἀυτοῦ Μάρτυς τέθυσας καὶ προσήνεξας νοετῇ τραπέζῃ θύμα ἐυωδέστατον. Incruentum sacrificium Deo immolans, pro eodem immolatus es ipse perfectus Martyr, in odorem suavissimum divinæ oblatus mensæ.

[5] Vrbs ejus Episcopalis, Βεροία Græce scripta, quæ in Menæis post elogium de S. Carpo in Stropha tertia Odes VII Βεῤῥοία scribitur, diciturque eum Episcopum optimū a Domino sortita, habuisse diligentē in omnibus Episcopalibus exercitiis. [& Episcopus Beroeæ, urbis Thraciæ,] In Synopsi Septuaginta discipulorum, quæ S. Dorotheo Episcopo & Martyri affingitur, quinquagesimus octavus est Carpus, cujus recordatur Paulus, & hic, inquit auctor, Berhoeæ, quæ in Thracia est, Episcopus fuit. In alio Catalogo sub Hippolyti nomine citari solito, 62 loco est Carpus Episcopus Βιῤῥύας τῆς Θράκης. An Birrhya, quæ aliis Bysia, urbs Episcopalis Thraciæ Mediterraneæ sub Heraclea metropoli in provincia Europa? In antiquæ Græciæ Macedonia, a Iansonio parte 5 Atlantis edita, pag. 35 tres urbes Berrhoeæ indicantur: prima in Syria, altera in Emathia provincia Macedoniæ, tertia in Thracia sive Mœsia: [an in Macedonia antiqua sitæ.] illa scilicet quæ ab Irene Imperatrice Irenopolis est dicta. Adverti etiam provinciam Macedoniæ Thessalonicensem, Thraciæ proximam, subinde huic a posterioribus adscribi, ubi Beroea, celebris peregrinatione & prædicatione S. Pauli, memoratur actorum cap. XVII, eaque postmodum Episcopali dignitate ornata fuit sub Archiepiscopatu Thessalonicensi.

[6] At major difficultas est in martyrio illi adscribendo, cum in elogio Basilii Imperatoris dicatur τελειωθεὶς ἐν ἐιρήνῃ; in pace decessisse; in Menæis vero excusis ἀναπαυσάμενος τὸν γλυκύτατον ὕπνον, dulcissimo Somno requievisse. S. Ioseph Hymnographus Canonem hoc die recitandum composuit sub hac acrostichi:

Τὸν κλεινὸν αἰνῷ Κάρπον ἐνθέῳ ποθῳ. ΙΩΣΗΦ

Divino amore nobilem Carpum cano. IOSEPH.

In hoc Canone cum undique accersantur encomiorum ac laudum tituli, a fervore prædicationis, illustratione spiritus, multiplicitate fructus relati, [& in Canone Iosephi Hymno graphi.] &c. non fit expressa mentio martyrii: dicitur tamen Strophe III Odes II Ἵνα, Κάρπε, τὸ σωτήριον κήρυγμα τῇ κτίσει, ὡς Ἱεράρχης θεόληπτος, καταγγείλῃς, πολλοὺς ὑπέστης διωγμοὺς καὶ θλίψεις, ἔνδοξε. Ut salutarem prædicationem creaturæ annuntiares, o gloriose Carpe, multas persecutiones & tribulationes sustinuisti: & Odes VII Strophe II, Θυμὸν Ἀρχόντων, Σοφὲ, μὴ δειλιάσας ὁλως, συντόμως ἐχώρεις πρὸς ἀθλήσεως ἐπίπονα σκάμματα. Indignationem Præsidum nihil omnino reformidans, o Sapiens, sine mora cucurristi ad stadium certaminis. Denique Odes IX Strophe III laudatur S. Carpus, ut Συνόμιλος τῶν Ἀγγέλων, Αποστόλων, καὶ Μαρτύρων, θαυμαστῶς ἐν εὐσεβείᾳ τελειωθέντων, Socius Angelorum, Apostolorum, & Martyrum, in pietatis cultu mirabiliter consummatorum. Quæ omnia cum nihil certæ notitiæ adserant, & expreßioris significationis abstinentia magnum pro negativa præjudicium fundet, in præsenti casu; arbitrio Lectoris dimittimus, velitne Confessorem an Martyrem credere S. Carpum.

[7] In Epistola ad Demophilum, octava inter eas quæ S. Dionysio Areopagitæ tribuuntur, nominatur Carpus Presbyter, ad quem in Creta divertit Dionysius. [Melius distinguetur a Presbytero Cretensi,] Hunc S. Maximus in scholiis super ipsam Epistolam, nosterque Corderius in Annotationibus, & Raderus lib. 3 Viridarii, faciunt eumdem cum ipso de quo agimus, Pauli Discipulo: Benedictus vero Iustinianus in Pauli epistolam II ad Timotheum diversos censet: quod tanto certius tenebitur, quanto verosimilius fuerit quod ejusmodi Epistolæ non sint Dionysii Areopagitæ, sed alterius longe posterioris Dionysii. Vt autem ipsius Areopagitæ essent, titulus Presbyteri & Cretense domicilium sufficere videntur, ne Carpus iste Apostolus fuisse credatur, in prædicatione Euangelii quaquaversum Pauli more vel cum ipsomet Paulo oberrans, qui Troade primum ac deinde Berœæ consedit. Quia tamen multæ ædificationis est ea quæ a Dionysio qualicumque narratur visio Carpi Cretensis, quisquis demum hic fuerit, lubens eam ex Corderii nostri versione transcripsero.

[8] Cum aliquando in Cretam venissem, S. Carpus me hospitio accepit, vir si quis alius, ob insignem mentis puritatem, ad Dei contemplationem aptissimus: neque enim sacros mysteriorum ritus auspicabatur, nisi prius ipsi inter præparatorias orationes sacra quædam & propitia visio apparuisset. Ipsum ergo (uti referebat) infidelis quispiam contristaverat aliquando, tristitiæque causa erat, [de quo Dionysius ep. 8 narrat,] quod ille ab ecclesia quemdam ad infidelitatis errorem seduxisset, cum adhuc celebritatis, quæ ab Hilaritate nomē accepit, dies agerentur. Cum autē pro utrisque benevole Deus fuisset exorandus, ut auxilio salutari alterum quidem ab errore converteret, alterum vero bonitate superaret; neque desistendum fuisset ab eorum per totam vitam admonitione, donec tandem ad divinam cognitionem promoverentur; tumque demum illis quæ ambigua videbantur & obscura patescerent, & ab iis quæ præter rationem temerarie commiserant resipiscere legitima veritate cogerentur; nescio quo pacto, cum id illi antea numquam evenisset, tum vehementi quadam indignatione & amaritudine concepta obdormierat: vesper enim erat. Circa mediam vero noctem, quo tempore ad divinos hymnos evigilare consueverat, experrectus quidem surgit, cum somnos parum quietos, crebroque interruptos nec absque perturbatione cepisset: stans tamen ad divina colloquia non satis religiose tristabatur, graviterque ferebat; iniquum esse dicens, impios adhuc homines rectasque Domini vias pervertentes vivere. Et hæc dicens, precabatur Deum, ut semel amborum vitam fulgetro quopiam immisericorditer abrumperet. His dictis repente se vidisse referebat, domum in qua consistebat primum conquassatam a summo vertice, [quod offensus duobus infidelibus,] bifariamque divisam; & quemdam ante se ingentis luminis rogum; eumque (sub dio enim jam locus ille videbatur) e cælo ad se usque delatum: cælum autem ipsum apertum, & in cæli cardine Jesum, innumeris illi humana specie Angelis adstantibus. Atque ista quidem sursum conspexisse, miratumq; fuisse: porro deorsum respectando Carpus se vidisse asserebat, ipsum quoque pavimentum instar vastæ cujusdam tenebricosissimæque voraginis diffissum, illosque viros (quos diris devoverat) ante se ad os voraginis trementes stare ac miserabiles, tamquam jam jamque præ pedum lubricitate collapsuros: inferne autem e voragine serpentes emergere cernebat, [iisq; vindictam imprecans,] circa tam labiles illorum pedes, modo quidem in gyrum actos, & implicitos simul pertrahentes, modo quoque dentibus & caudis incendentes ac demulcentes, omnibusque modis eos in voraginem præcipites dare molientes: fuisse autem & viros quosdam in medio, qui adversus eos una cum serpentibus impetum facerent, exagitando una & impellendo atque feriendo: visos autem esse viros illos lapsui appropinquare, partim quidem invitos, partim vero sponte, a malo ita sensim coactos, & simul persuasos.

[9] Referebat autem Carpus se, dum inferiora respiceret, fuisse delectatum, superiora negligendo. Cum vero graviter & indigne ferret illos necdum cecidisse, atque ad hanc rem sæpe frustra incubuisset, [viderit quasi lapsuros in ignē,] indignatum iis & imprecatum esse. Et cum, vix tandem revocatis ad superna luminibus, vidisset quidem denuo, sicut prius, cælum, Jesum vero miseratum quod fiebat, desuper cælesti throno descendisse; atque ad ipsos accedentem, benignam iis manum porrexisse; Angelosque una opem conferentes, alterum virorum exaltera parte retinuisse; Jesumque ipsi Carpo dixisse, Manu jam extensa percute me, siquidem adhuc paratus sū denuo pro hominibus salvandis pati, [quibus magnum porrigebat Christus.] illudque libentissime, ne demum alii homines peccent. Ceterum considera, num tibi expediat hanc istiusmodi hiatus & cum serpentibus mansionem, Dei ac bonorum clementissimorumque Angelorum consortio præferre. Hæc sunt quæ ego cum audiverim, vera esse credo. S. Maximus in suis ad hanc Epistolam Scholiis notat, Idololatris dies fuisse, quos Hilarios vocabant; eosque vel privatos, [tempus Hilariorum.] ut cum quis uxorem duxerat; vel publicos, ut cum Rex inauguratus erat: per quos dies nemini licebat quidquam lugubre gestare, sed spectacula sacrificiaque celebrabantur. Addit Corderius ex Macrobio, quod Hilaria antiqui diem æquinoctii verni appellabant. Sed quid hæc ad Christianos? Suspicor ergo etiam hos suos habuisse Hilarios dies, octo scilicet post susceptum baptismum, quibus albati incedebant in signum lætitiæ, & intra quos neophytum illum a fide recens suscepta abstractum, tam ægre ferebat Carpus iste, dignus fortaßis postea factus qui etiam ipse inter Sanctos commemoretur.

DE SANCTO QVADRATO
EPISCOPO ATHENIENSI, SCRIPTORE ECCLESIASTICO.

CIRCA AN. CXX.

SYLLOGE HISTORICA.
De ejus doctrina, Episcopatu, confessione, cultu; distinguendisque ab eo Magnesiensi & Philadelphiensi ejusdem nominis Episcopis.

Quadratus, Episcopus Atheniensis, scriptor Ecclesiasticus (S.)

AUCTORE G. H.

Prima eaque antiquißima S. Quadrati memoria exta apud Eusebium in ejus Historia Ecclesiastica: qui libro tertio, cum capite 36 egisset de S. Ignatii Episcopi Antiocheni martyrio & epistolis, [Illustris prophetiæ gratia,] capite sequenti 37 ista scribit: Eadem tempestate, sub Trajano imperatore, floruit etiam Quadratus: qui cum Philippi filiabus prophetica gratia illustris fuisse commemoratur. Præter hos alii quoque complures eodem tempore viguerunt, inter Apostolorum successores principem obtinentes locum. Qui, utpote discipuli tantorum virorum admirabiles plane ac divini, Ecclesias quarum fundamenta variis in locis Apostoli prius jecerant, ædificando perfecerunt: prædicationem Euangelii magis ac magis promoventes, & salutaria regni cælestis semina per universum terrarum orbem late spargentes. Siquidem plerique ex illius temporis discipulis, quorum animos ardentioris philosophiæ desiderio verbum divinum incenderat, Servatoris nostri præceptum jam ante expleverant, divisis inter egentes facultatibus suis. Deinde relicta patria peregre proficiscentes, munus obibant Euangelistarum; iis, qui fidei sermonem nondum audivissent, Christum prædicare & sacrorum Euangeliorum libros tradere satagentes. Hæc ibi studiosius quæ num ad S. Quadratum etiam spectent, ex infradicendis constabit. De filiabus Philippi nonnulla jam diximus ad Vitam S. Philippi Apostoli 1 Maii. Acta S. Ignatii dedimus I die Februarii. At Trajanus mortuus est X Augusti anni CXVII.

[2] Idem Eusebius lib. 4 cap. 3 ista de ipso S. Quadrato iterum. Cum Trajanus per viginti annos demptis sex mensibus Principatum tenuisset, Ælius Hadrianus suscepit Imperium. Huic Quadratus obtulit Orationem, [orationem apologeticā offert Hadriano Imp.] quam pro defensione Religionis nostræ idcirco conscripserat, quod quidam malevoli homines, vexare nostros atque incessere conabantur. Extat hodieque apud plerosque ex Fratribus hæc oratio, quam nos etiam habemus: ex qua & ingenium ejus viri & rectam Apostolicæ fidei doctrinam perspicue licet cognoscere. Porro idem Scriptor suam ipsius antiquitatem satis declarat his verbis: Servatoris autem, inquit, nostri opera semper conspicua erant, quippe quæ vera essent: ii scilicet qui morbis liberati, aut qui ex morte ad vitam revocati fuerant. Qui quidem non solam dum sanabantur, aut dum ad vitam revocabantur, conspecti sunt ab omnibus, sed secuto deinceps tempore. Nec solum quamdiu in terris moratus est Servator noster, verum etiam post ejus discessum diu superstites fuerunt: adeo ut nonnulli eorum etiam ad nostra usque tempora pervenerint. Hæc de Quadrato. Ita Eusebius, quem describit Georgius Syncellus in Chronographia, ambo absque mentione ullius Episcopalis dignitatis: & præter relatum fragmentum nihil de dicta Oratione Apologetica S. Quadrati reperitur.

[3] Denique idem Eusebius lib. 4 suæ Historiæ Ecclesiasticæ late prosequitur, quæ sub M. Aurelio Antonino e L. Ælio Vero, ab anno CLX, ad annum CLXXX imperantibus, contigerunt, & cap. 23 ista habet: Primum quidem de Dionysio dicendum est, qui Corinthiorum Ecclesiæ Episcopatum gessit… & ad diversas Ecclesias, varias Epistolas scripsit… Harum altera est ad Athenienses scripta, excitans ad fidem & ad vitam ex præcepto Euangelii traducendam. [Episcopus Atheniensis fidei ardorē renovat:] Qua in re negligentiam arguit Atheniensium: quippe qui a fide propemodum descivissent, ex quo Publius eorum Episcopus in persecutionibus tunc temporis excitatis martyrum subierat. Meminit etiam Quadrati, qui post martyrium Publii Episcopus Atheniensium est constitutus, ejusque labore & industria cives denuo in Ecclesiam convenisse, & redivivum fidei ardorem in illis reparatum esse testatur. Hæc ibi de S. Dionysio, cujus reliqua Acta dedimus VIII Aprilis, uti S. Publii Episcopi & Martyris XXI Ianuarii.

[4] S. Hieronymus hactenus dicta de uno eodemque Quadrato intelligenda asserit: idque potuit scire ex Tabulis Ecclesiæ Atheniensis. Nam Epistola 84 ad Magnum Oratorem Romanum, rationem reddit, quare subinde secularium litterarum exempla adderat; & quorum exemplo id faciat, late ostendit. [persecutionem sedat:] Curram, inquit, per singulos. Quadratus, Apostolorum discipulus, & Atheniensis Pontifex Ecclesiæ, nonne Adriano Principi, Eleusinæ sacra invisenti, librum pro nostra religione tradidit; & tantæ admirationi omnibus fuit, ut persecutionem gravissimam illius excellens sedaret ingenium? Idem eadem confirmat libro de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 19 his verbis: Quadratus, Apostolorum discipulus, Publio Athenarum Episcopo ob Christi fidem martyrio coronato, in locum ejus substituitur: & Ecclesiam grandi terrore dispersam fide & industria sua congregat. Cumque Hadrianus Athenis exegisset hiemen, invisens Eleusina; & omnibus pene Græciæ sacris initiatus, dedisset occasionem his, qui Christianos oderant, absque præcepto Imperatoris vexare credentes; [vidit a Christo sanatos & resuscitatos.] porrexit ei librum, pro religione nostra compositum, valde utilem, plenumque rationis & fidei, & Apostolica doctrina dignum: in quo & antiquitatem suæ ætatis ostendens, ait plurimos a se visos, qui sub Domino variis in Judæa oppressi calamitatibus sanati fuerant, & qui a mortuis resurrexerant. Hæc S. Hieronymus, a quo indicata Eleusina sacra, in Honorem Cereris ob acceptas fruges celebrari solita, ab Eleusine oppido Atticæ dicta fuerunt. Ex Hieronymo Honorius Augustodunensis libro de Scriptoribus cap. 20 hæc excerpsit: Qudratus, Apostolorum discipulus, Athenarum Episcopus, scripsit librum pro Christiana religione, valde utilem, Apostolica doctrina dignum.

[5] Hujus porro sancti Episcopi sacra memoria inscripta est paßim Martyrologiis manu exaratis & prælo cusis ad præsentem diem XXVI Maji. in quibus Ado ista habet: [Memoria in Martyrologiis.] Apud Athenas B. Quadrati Episcopi, discipuli Apostolorum. Iisdem verbis relatis ista Vsuardus addit: Qui persecutione Hadriani Ecclesiam, grandi terrore dispersam, fide & industria sua congregavit. Etiam librum pro Christianæ religionis defensione edidit, plenum fidei, & Apostolica doctrina dignum. Quæ etiam in hodierno Martyrologia leguntur, additurque eum Imperarori dictum librum porrexisse. Plura ex S. Hieronymo descripsit Notkerus; secuti recentiores. At qui Martyrologium sub mentito Bedæ nomine edidit, ista singularia habet: Apud Athenas B. Quadrati Episcopi, discipuli Apostolorum. Hic firmavit, ut nulla esca a Christianis repudiaretur, quæ rationalis & humana est: quod S. Eleutherio Papæ adscribunt Catalogi.

[6] Demum Petrus Halloix, seculo primo Antiquorum Patrum & Scriptorum inseruit satis longam Vitam S. Quadrati, [Vita ab Halloix amplificata omittitur.] in septem capita eam distinguens, sub hisce titulis; Caput I. Patria, ætas, educatio, studia. Caput II. Provectio ad sacros honores, & in eorum functione primi labores. Caput III. Accessus ad urbem Athenas, & oneris Episcopalis susceptio. Caput IV. Pro Christianis, quos Gentilium vexabat persecutio, librum Hadriano Imperatori offert, & pacem Ecclesiis impetrat. Caput V. Postremi labores, & dignus vita anteacta excessus, & post mortem honores. Caput VI. Scripta ejus & fragmentum unicum. Hæc late deducuntur, sumpto fere fundamento ex iis quæ nos ex antiquis Scriptoribus protulimus: proinde lectorem, qui similibus amplificationibus delectatur, ad præfatum librum remittimus: ubi & reperiet longas notationes. Vltimo Capite VII ex Menæis Græcorum proponitur martyrium S. Quadrati, quasi esset istius de quo hic agimus: & illud elogium ex die XXI Septembris adducitur: Eadem die memoria S. Quadrati Apostoli. Hic vir antiquus & multiscius Athenis atque Magnesiæ Domini Verbum annuntiavit, [Perperam Martyr & Magnesiæ Apostolus habetur:] multosque suis illustratos documentis ad lucem cognitionis Dei adduxit. Unde & Athenis procul a grege suo persecutorum injuria depellitur, dein prius saxis appetitus, & igne probatus, pœnisque aliis, tandem sub Ælio Hadriano Martyrii palmam reportat.

[7] Verum ea ad alium pertinent Quadratum: cujus Acta martyrii in antiquo Menologio Basilii Porphyrogennetæ Imperatoris ita referuntur ad dictum XXI Septembris. [is est junior Quadratus Magnesiæ Episcopus an. 250.] Eadem die certamen Sancti Hiero-Martyris & Apostoli Quadrati, Episcopi Magnesiæ, & sociorum ejus. Quadratus divinus Hiero-Martyr, Apostolus Christi & Episcopus Magnesiæ, floruit Decio & Valeriano Imperatoribus. Hic cum audisset Decium Cæsareæ commorari, profectus Magnesia Nicomediam, ut conventos a se, qui in vinculis essent, Sanctos adhortaretur ad subeundum egregia animi alacritate pro Christi nomine martyrium, cognoscitur Christianus a Nicomediæ Proconsule: ad cujus tribunal productus cum reliquis Martyribus, cum primus idolorum imposturas coargueret, ceteris gravissime cæsis, atque iterum in carcerem detrusis, Cæsaream ad Decium adducitur. A quo cum nulla arte posset adduci, ut Christum abjuraret, per varia tormenta quæstioni subjectus, atque ab omnibus divino beneficio ereptus, [21 Septembris martyrio coronatus,] tandem in caminum injicitur vehementer accensum: sed & inde incolumis egressus, capitis damnatus morte occubuit. Hactenus Menologium Basilii Imperatoris, ex translatione Petri Arcudii & editione Vghelli Tomo 6 Italiæ sacræ, sed perperam ad diem XX Septembris collocatum, propter errorem inceptum ad diem XVI Septembris, qui in autographo Græco est dies XVII; & quia hic error continuatur usque ad diem XXX, video duo Elogia, ad illum ultimum mensis diem spectantia, in duos dies dividuntur a translatore Latino. His obiter notatis, ad S. Quadratum Magnesiæ Episcopum revertamur, de quo qui in Menæis Canon unus habetur ad diem sequentem XXII Septembris, ex eoque Petrus Halloix excerpsit elogia XXXI, eaque Latine simul & Græce edidit, tamquam S. Quadratū Episcopum Atheniensem attinentia, quamvis in illis nulla fiat Athenarum mentio, imo de Magnesia elogio XXIX ista habeantur: Tuarum Reliquiarum capsam, velut divinam arcam, obtinet Magnesia, o Quadrate, [Magnesiæ ob Reliquias clarus,] & ex ea cunctam haurit desiderio utilitatem. Cælorum autem tabernacula, quæ tuam possident animam, simul cum omnibus Sanctis exultant.

[8] At contra S. Quadratus, de quo hoc die agimus, Athenas ad prædicandum verbum missus, postquam eidem urbi pluribus annis euangelizavit, clarus doctrina & vita, [uti alter Athenis] sancto fine quievit, ibidemque humatus jacet. Ita Petrus de Natalibus lib. 5 Catalogi cap. 47. Præterea in citatis elogiis nulla etiam mentio fit libri aut orationis apologeticæ oblatæ Hadriano Imperatori: cujus tamen valde honorifice meminit Nicephorus Caliistus, illiusque virtutem deprædicat, sed usus fere verbis Eusebii, absque ulla mentione Martyrii: nos autem contra ex S. Hieronymo etiam diximus, excellenti hujus Quadrati ingenio persecutionem gravissimam fuisse sedatam. Interim, quia Apostoli titulum Magnesiensi Martyri videmus attributum, credimus ambos Quadratos a compilatoribus Synaxariorum in unam personam esse conflatos; cum is qui tantopere laudatur ab Eusebio, nullum in fastis Græcis nomen haberet, nedum diem certum cultus. Hoc vero mihi occasionem daret suspicandi, non Athenis, ubi Episcopus fuerat; sed peregre mortuum eum esse, itaque in oblivionem venisse etiam Atheniensibus suis; nisi viderem etiam Publium, non solum Episcopatu, sed etiam Martyrio commendatum, in iisdem Græcorum Fastis inhonoratum præteriri. Quare non alia occurrit talis omißionis causa, quam quod Atheniensis Ecclesiæ festa propria, ignota fuerint Synaxariorum auctoribus, deficientibus Actis Sanctorum, annua alias memoria dignißimorum, unde dies mortis eorum disceretur. Quomodo vero eum certius Latini didicerint quam Græci, vel utrum viris tantis pro suo arbitratu diem elegerit aliquis, equidem non divino.

[9] Porro licet Eusebius, ex Dionysii Corinthii Epistola, tam clare doceat, Quadratum Athenis fuisse Episcopum; inventi tamen sunt qui illum amandarent, non quidem Magnesiam, sed ad alteram bidui itinere remotam urbem Philadelphiam. Est autem Magnesia Cariæ urbs, ab Epheso dißita XXV milliaribus in ortum, altero milliari a Mæandro fluvio: & hinc versus Septemtrionem, est urbs Lydiæ Philadelphia ad Caystrum fluvium, [qui non fuit Episcopus Philadelphiæ,] a Magnesia circiter LX milliaribus distans, ad cujus Episcopū, sub titulo Angeli Philadelphiæ Ecclesiæ, dirigitur Epistola sexta Christi Domini in Apocalypsi S. Ioannis cap. 3 versu 7 & sequentibus. Petrus Halloix Capite 2 Vitæ S. Quadrati hanc Epistolam profert, explicatque, & S. Quadrato scriptam asserit; in Notationibus vero adducit ita sentientes, Petrum Aureolum, Nicolaum Liranum, & Brondum; imo ait, se nullum reperisse, qui alium nominaret Philadelphiæ tunc Angelum, quam S. Quadratum. Ioannes de la Haye in suis Bibliis Maximis Tomo 17 pag. 741 addit expositores communiter dicere, quod iste fuit Quadratus. At contra Gregorius Ferrarius in Commentariis suis super Apocalypsim, explicans hanc sextam Epistolam. pag. 183 opponit, cum ex S. Hieronymo & aliis S. Quadratus, [sed alius ab utroque diversus.] Episcopus fuerit Atheniensis, non Philadelphius; merito Alcazar, Pierius & alii negant esse hunc Episcopum: qui proinde incertus ignotusque remansit. Quibus & nos assentimur, vehementer addubitantes, an is qui hodie colitur S. Quadratus, unquam in Asia fuerit.

[10] Finieram: sed aurem vellicat Zegerus Pauli Carmelita. in Notis ad Vitam S. Thelesphori Papæ a se composita, [An Carmelita,] ne obliviscar suo Eliano ac Prophetico Ordini accensere Quadratum, facem ad hoc præferente Eusebio, tum loco precitato libro 3 cap. 37, tum libro 5 cap. 16; ubi ex opere cujusdam Miltiadis contra Montanistas, novi Testamenti Prophetas enumerat, Agabum, Silam, Philippi filias, Aramiam Philadelphensem, Quadratum. Hic Zegerus, se & suos palpans; Et illi, inquit, non idcirco tantum Prophetæ appellantur, quod prophetiæ dono seu spiritu præditi fuerint, sed quam maxime quod Prophetici Ordinis sectatores extiterint, cujus Professores olim Prophetarum filii… & idcirco iidem qui supra Agabus, Judas, Silas, & alii quidam a Palæonydoro & Didaco de Coria, in Annalibus suis, expresse inter Eliani seu Prophetici Ordinis viros recensentur. Lezana in Annalibus ad an. 128 hæc refert, ut pie præmeditata, etsi non certa. Non ibi hærent alii, sed R. P. Philippus a Visitatione, in sua Acie bene ordinata, Sanctis Ordinis Carmelitarum absolute & citra scrupulum accenset Quadratum, allegans in Notis Mss. Marianum Scotum atque Lezanam. Lezanæ judicium jam audivimus, agnoscentis hæc omnia solius piæ meditationis inventa esse, nulliusque vetusti, qualem res exigeret, Auctoris testimonio suffulta: allegat tamen Marianum Scotum lib. 2 Chron. æt. 6 quasi in illum sensum accipiendus sit, cum ait, Inter eosdem Prophetas floruit vir æque insignis Quadratus, qui una cum Philippi filiabus in prophetica gratia celeberrimus fuisse perhibetur. Laboravi, sed frustræ, in iis quas habeo Mariani editionibus verba ista requirens. Demus tamen apud eum inveniri: expresse ea agunt de Prophetica gratia, qua effulserit Quadratus; non de aliquo Prophetico Ordine, nec nomine quidem tenus apud antiquos noto, ad eum sensum quo ipsum nobis obtrudunt Patres Carmelitæ.

[11] Sed necdum satis. Piæ illi suorum meditationi aliquid suprameditans Philippus a Visitatione, [& S. Telesphori Papæ magister?] Ex Philosopho, inquit, & Eliotarum Magistro, factus Atheniensis Episcopus, totā Ecclesiā firmavit cum S. Thelesphoro, suo primum discipulo. Ita in floccos bene magnos coagmentantur delapsæ altius per inane tenuißimæ nives. Telesphorus, anno CXXVI factus Romanus Episcopus est, ex Anachoreta (sic habet Catalogus Fontificius) ergo Carmelita. Natione Græcus; ergo Atheniensis, Quadrati discipulus. Quadratus ille Propheta fuit, ergo etiam Carmelita: omnes enim numerati ab Eusebio dicuntur Prophetæ, non tam quia erant gratia prophetica præditi, quam quia erant Ordinis Prophetici sectatores: hic autem erat Ordo Carmelitarum. Estne in toto hoc progressu vel unica propositio, quæ cum altera nexum congruum habeat? Si non est; quis nobis jure succenseat? quod, non speculantes phantasmata, sed antiquorum scriptorum colligentes testimonia, nec ultra quam hæc evincant asserentes quidpiam, cautius nobis progrediendum credamus, quoties ea nobis offeruntur, quæ vix per multas inconsequentes præmissas elici potuerunt a meditabundis Palæonydoro & Coria, & post hos ab aliis, prægressos sine discußione secutis; atque hoc solum agentibus, ut majorum qualiacumque dicta aliqua verisimilitudine vestirent, quādiu adferebatur nemo qui contrarium positive dixerit: quasi scriptores veteres refutare potuerint, aliter quam silentio suo, id, quod multis post seculis excogitaturi erant recentiores.

DE SANCTO SYMMETRIO
ET ALIIS XXII MARTYRIBVS ROMÆ.

CIRCA AN. CLIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Eorum Martyrium & cultus: corpus Symmetrii an Ledernaci: Acta fabulosa.

Symmetrius, Martyr Romæ (S.)
XXII, Martyres Romæ (SS.)

AUCTORE G. H.

Antiquißma horum Martyrum memoria reperitur in Vita SS. Pudentianæ & Praxedis Virginum, quæ a S. Pastore habetur conscripta, [Historia martyrii:] a nobis ad XIX Maii elucidata. In hac cum esset indicata Dedicatio Ecclesiæ, in thermis S. Novati fratris S. Praxedis extructæ, a Pio Pontifice Romano peracta; ista subjunguntur: Post annos duos & dies decem & octo, facta est persecutio magna Christianorum, ut traherentur ad idolorum culturam, & multi martyrio coronati sunt. Virgo Domini Praxedis fervens in Spiritu sancto, multos Christianos occultabat, quos & cibo pascebat & verbo Spiritus sancti. Tunc divulgatum est Antonino Imperatori, eoquod conventus fieret in Titulo Praxedis: & misit & tenuit multos, inter quos etiam tenuit Symmetrium Presbyterum, cum aliis viginti & duobus: quos sine interrogatione gladio puniri præcepit in eodem Titulo; quorum corpora noctu B. Praxedis collegit & sepelivit in cœmeterio Priscillæ, sub die septimo Kalendarum Juniarum. Tunc afflictione contristata B. Praxedis ingemuit, & oravit ad Dominum, ut transiret ex hoc mundo: cujus orationes & lacrymæ ad Dominum Jesum Christum pervenerunt. Nam post dies * triginta & quatuor, post martyrium Sanctorum supradictorum & coronam, migravit ad Dominum Virgo sancta, die duodecima Kalendarum Augusti: cujus corpus ego Pastor Presbyter sepelivi, juxta patrem suum, in cœmeterio Priscillæ via Salaria. Hæc in nostris variis Mss. & apud Mombritium leguntur. At Paulus Aringhus lib. 1 Romæ subterraneæ cap. 15 num. 6, & lib. 4 cap. 28 num. 4, allegat Ms. codicem Vaticanum in quo ista leguntur: Quorum corpora noctu B. Praxedis colligens, sanguinem quoque spongia, quæ hactenus extat, de pavimento exhauriens, sepelivit juxta patrem suum & sororem, in cœmeterio Priscillæ.

[2] Elevatæ postea atque in varias ecclesias distributæ Reliquiæ sunt: [Reliquiæ ubi?] unde Abbas Piazza in Santuario Romano asserit, in ecclesia S. Silvestri in campo Martio asservari magnam partem corporis S. Symmetrii, partem vero esse in ecclesia Sanctorum Quatuor Coronatorum. Eadem affirmat Octavius Pancirolius, in Thesauris absconditis urbis Romæ, ubi de utraque ecclesia agit. Ad tempus Martyrii quod attinet, in hodierno Romano Martyrologio dicuntur illi Martyres passi sub Antonino Pio: cui assertioni licet videatur repugnare magna persecutio Christianorum indicata in Actis; [Tempus martyrii] ostendimus tamen ad diem XIX Maii facile eam componi posse cum moderatione qua plerumque usus Antoninus est; adeoque nihil obesse, quo minus res tota acta sit, ipsaque S. Praxedis mortua, circa annum CLIX: nec ibi dicta necesse habemus iterum hic retexere. Apud Vsuardum sola ista leguntur: Romæ Sanctorum Martyrum Simmitrii Presbyteri, [nomen in Fastis sacris.] & aliorum XXII. Quibus ista adduntur apud Adonem: Quos Antoninus Imperator gladio pro Christo puniri fecit: quorum corpora noctu B. Praxedis collegit, & sepelivit in cœmeterio Priscillæ sub die VII Kalendas Junii: Similia habent Notkerus, & auctor Martyrologii sub nomine Beda excusi, & paßim recentiores cum Petro de Natalibus lib. 5 Catalogi cap. 58 ac pluribus Mss.

[3] [Aliquod Corpus Ledernaci:] Et hæc sunt quæ de S. Symmetrio ejusque sociis Martyribus Romanis certiora habentur. Interim in primaria monasterii Stabulensis hereditate est parochia Ledernacum, vulgo Lierneus, diœcesis Leodiensis, sed ditioni Luxemburgensi inserta: ibi Patronus primarius habetur S. Symmetrius Presbyter & Martyr, sub cujus invocatione est dicta ecclesia fundata; idque, ut ferunt, a Papoleno secundo Abbate Stabulensi, & S. Remacli successore, qui dicti Symmetrii corpus Romæ cum auctoritate summi Pontificis eruit, & in dicta ecclesia collocavit, ubi sacræ hæ Reliquiæ sunt argenteæ capsæ inclusæ, & ab immemorabili tempore fuerunt publico in honore adservatæ, atque in aliquibus solennitatibus publica proceßione circumlatæ. Primarium autem Sancti festum ibi cum magna veneratione celebratur hoc XXVI Maii, quo nomen ejus est Martyrologio Romano insertum. Fit præterea mentio loci & Martyrii in libro secundo Miraculorum S. Remacli, per Nodgerum conscripto, ubi ista habet. Fiscus Ledernacus nostro monasterio addictus est: in eo est ecclesia S. Symmetrii & aliorum, virtutibus illustris. Decretum autem fuit, teste Chapeavillo in Notationibus ad cap. 14 Harigeri de Gestis Episcoporum Tungrensium, ut prædicta villa se filiam Stabulensis Ecclesiæ recognosceret, sub censu unius esterlini ex qualibet domo persolvendi; & ut sarcophagum Martyris annue nona die Maii Stabuletum cum hymnis & processione, in indicium filials subjectionis, deferrent. Meminerunt ejusdem Translationis Miræus in Fastis Belgicis, Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis. Saussayus in Martyrologio Gallicano, & Gelenius in Fastis Coloniensibus, qui iterum ipsam attingunt die IX Maii, aliquas autem S. Symmetrii Reliquias esse in Ubiis, addit Gelenius, quapropter etiam IX Maii refertur in Catalogo generali Ferrarii.

[4] Duplicem nos Vitam S. Symmetrii nacti sumus a Gamansio & Crusio Societatis nostræ Sacerdotibus, [Vita ex Mss. duplex, quia fabulosa, omittitur:] Aschaffenburgo & Colonia submissam; qualem etiam inter Mss. codices monasterii Stabulensis & Ecclesiæ Ledernacensis reperit Chapeavillus, & diligenter perlustravit. Habuit etiam illas Vitas Christophorus Browerus, & idem quod Chappeavillus de iis judicavit, multis conspersas esse fabulis: nec noster alius de iis est sensus. Narrant enim S. Symmetrium a S. Materno in infantia resuscitatum, eaque occasione Albanam ejus matrem cum prole fidei Sacramenta suscepisse, cui nomen dederit Symmetrius sextus Comes Salmensis, Albanæ frater. Prior pars desumpta est ex Vita S. Valerii, Episcopi Trevirensis, ad XXIX Ianuarii illustrata; in qua capite 3 dicitur S. Eucharius, filium Albanæ matronæ mortuum resuscitasse, eamque cum suis baptizasse & domum ejus ecclesiam consecrasse: ubi tunc annotavimus inter fabulas recensendum, quod S. Symmetrius feratur hujus Albanæ filius, & non a S. Euchario, sed a Materno suscitatus. At pro secunda parte observat Browerus, quomodo crescente Martyris Ladernacum translati fama, proclive creditu fuit, honoris causa vicinorum Salmæ Comitum quempiam a Martyre potius nomen adscivisse, quam a Comitibus obvenisse Martyri: quod alii, ut dictis Comitibus abblandirentur, inverterunt. Dicitur deinde S. Symmetrius, post S. Materni obitum, traditus magisterio Naviti, secundi Tungrorum Episcopi; ac dein narratur iter ejus jam Clerici ordinati Romam, ubi a S. Pio Papa Presbyter ordinatus, sub Antonino Martyrium fecerit, sicut legitur in Actis S. Praxedis. His ita male consutis, scripti a Gamansio nobis mißis Auctor queritur in Prologo, Sanctum honore debito caruisse in Villa de Lierneux, dum quis, qualis, quantus foret incolis regionis esset incognitum: sed tandem, inquit, infra urbem Romanam… partim in Archivis Apostolicis, partim in Gestis Pontificum Tungrensium & Leodiensium, repertus est liber vitæ & passionis ejus: in quo ejusdem gloriosi Symmetrii genus ac patria, martyrii palma & causa, nec non ejusdem sacratissimæ glebæ translatio… plenarie reperiuntur descripta. Sed his non movemur, quia novimus qualiter ista potuerint in Archivis Gestisque prædictis reperta fuisse.

[5] Alterum Ms. incipiens a mißione S. Materni & anno Incarnationis centesimo primo, fere iisdem ubique progreditur verbis, quibus Auctor prior, exorsus a S. Petri Romam adventu: in titulo autem dicitur Vita hæc, integra fide deprompta ex illustrissimorum Comitum Salmensium genealogica serie Ms. quæ series qualis sit, disce ex vetustis (ut prætenditur) carminibus, olim repertis in Abbatia Stabulensi, hoc tenore:

Edita progenies Tungrorum sanguine Regum,
      Wernere, o nostri gloria prima soli;
Versibus his Divi memorantur facta Symetri,
      Arx quo Salmensis nobilitata fuit.
Hic paucis Comitum genus & fundamina castri
      Accipe, Salmensi prima locata solo.
Inter Tongrenses a nono Rege Colongo
      Illud constructum nobile surgit opus:
Oblatum accepit germanus, nomine Salmon,
      A quo Salmensis terra vocata fuit.
Suscipit imperii tunc sceptra Richarius, hujus
      Gnatus successit Martialis soli honos:
Quartus Mansuetus regnat, quintus Julianus;
      Deinde Symetrius his regna relicta capit.
Tempore quo quædam matrona, Albana vocata,
      Huic Comiti claro sanguine juncta fuit: [consonant versus de Genealogia Comitum Salmensium]
Cui foboles fuerat, quam primo sustulit ævo
      Atropos, ob cujus funera mœsta parens
Ingemit, & subito Divum venerata Maternum
      Poscit opem: puero vita calorque redit.
Sacrato toties qui fonte Symetrio, ab isto,
      Primo Christicola Principe, nomen habet.
Tunc convertit iter Romanæ ad limina Sedis
      Post sex ætatis lustra peracta suæ.
Hunc ubi crudelis cæde impius Antoninus
      Enecat, & cæli spiritus alta petit:
In Stabulaus cujus Baboleno supplice corpus,
      Pontifice, allatum, non renuente, fuit.
Post Landernaci feretro splendente locatum
      Quæ, Stabulensis erat portio, terra, soli.

[6] Quam non sit novum illustrium familiarum origines exornare fabulis, [neque sincerior est historia Translationis,] sæpius vidimus: neque hoc diffitetur, qui nunc Principatum Salmensem obtinet Excellentißimus Cæsarei Principis Iosephi Institutor, nobis nonnulla familiaritate conjunctus, & aliquando dignatus in nostri studii Musæo scrutari viam, qua debeat ad Regiam Caroli magni stirpem majores suos adducere; nihil solicitus de fabulosis Tungrorum Regibus, ante non multa secula primum excogitatis. Nec majorem ætatem sapit stylus prædictorum carminum, eoque persuadent Wernerum illum, cui inscribuntur, ipsum esse quem Hieronymus Henninges, in suo opere Genealogico Tom. 4 pag. 386, natum docet ex Ioanne Salmæ & Rifferscheti Comite, atque Elisabetha Wilhelmi Comitis Hennebergici filia, anno MDXXXVIII matrimonio junctis. Vt ut sit, fabulosa sunt omnia. Sed neque multo melius compaginata est historia Translationis Roma Ledernacum, ex traditione quadam populari, post ejusmodi Vitas consequenter descripta; dum in ea dicitur Honorius Papa, audita fama S. Remacli, abdicato sub annum DCLII Episcopatu monasteria Stabulense ac Malmundariense regentis, misisse Roma S. Babolenum, ex monasterio S. Andreæ ad clivum Scauri, cum potestate visitandi omnia Austrasiæ monasteria, Regulam S. Benedicti profitentia: qui suo illo Visitatoris perfunctus munere, factaque Pontifici relatione, petierit licentiam Stabulaum remeandi, eoque deferendi corpus S. Symmetrii: hoc autem allato non diu post obiisse S. Remaclum, & in regendis monasteriis succeßisse prædictum Babolenum, qui ædificata Ledernacensi ecclesia, & a S. Lamberto Episcopo consecrata, illuc intulerit prædictum sacrum corpus anno DCLXII.

[7] Nolim equidem Auctori talis narrationis moveri litem de chronologia SS. Lamberti atque Remacli, & hunc primum ordinatum dicere anno DCLXXVII, [Honorii Papatum cum Prælatura S. Remacli conjungent.] istam se abdicasse anno DCLX: solus ad totam fabulam evertendam sufficit Papa Honorius, quo nomine Primus obiit anno DCXXXIX, Secundas primum est Pontifex electus anno MCXXIV. Videntur tamen respexisse ad hunc Secundum Honorium Ledernacenses, eorumque Pastor Paschasius Ronval: qui Honorium Papam, cujus cum consensu Reliquiæ transmissæ sint, circa annum millesimum quinquagesimum secundum rexisse Ecclesiam indicavit, per litteras datas anno MDCLXXI P. Philippo Schouville, Societatis nostræ in ditione Luxemburgensi Mißionario: sedit enim Honorius iste usque ad annum MCXXX. Ita dum unus evitatur error, alias non minus abnormis incurritur. Etenim Notgerus Leodiensis Episcopus, qui (ut vidimus) S. Symmetrii Ledernacum allati meminit, obiit anno MVII, adeoque CXVII annis citius quam Honorius II ad S. Petri cathedram promoveretur. Neq; tamē interim negavero, istud quod Ledernacenses venerantur corpus, esse alicujus S. Symmetrii Romæ paßi, aut (si vis) etiam hujus ipsius de quo in Actis S. Praxedis, vel alicujus ex ista societate Martyrum viginti duorum. Patiar etiam illud allatum dici a Baboleno, permittente Pontifice Romano; modo is fuerit Vitalianus, qui ab anno DCLXXI Ecclesiam gubernavit. Qua de re plura dici poterunt ad diem Natalem S. Baboleni XXVI Iunii. Interim ut stylus geniusque Auctoris insulsi cognoscatur melius, qualemcumque Translationis historiam hic subjungimus.

[Annotatum]

* imo, quinqaginta.

TRANSLATIO COPORIS
Roma Ledernacum in Belgio Diœc. Leod, per traditionem fabulis mixtam accepta.
Ex duobus Mss. Codicibus.

Symmetrius, Martyr Romæ (S.)
XXII, Martyres Romæ (SS.)

BHL Number: 7966

[1] Restat deinceps, qualiter nobilis thesaurus iste, videlicet corpus gloriosi Martyris Symmetrii, [Ad S. Remaclum ex Episcopo Abbatem Stabulen. & Malmundariensem,] ad locum ubi nunc requiescit pervenerit, explanare. Siquidem inclitus Confessor Remaclus, postquam Tungrensi Ecclesiæ præsedisset feliciter annorum septem a curriculis, pertæsus curarum ac laborum, quæ Pastorale comitantur officium; juxta Psalmographi vocem, elongavit fugiens, manere volens in solitudine, & in cordis puritate, soli Domino tranquille deservire. Igitur consensu Sigiberti b Regis Francorum & Palatinorum Procerum, renuntians Episcopatui, factus est Pater duorum monasteriorum, Stabulensis videlicet & Malmundariensis; quæ præfatus Rex in ipsa Ardennæ foresta, sub regula S. Patris Benedicti c & in honorem S. Petri, cum solenni dotatione construxit, in usum famulorum Christi, quos inibi divinitus aggregavit. Facta sunt hæc circa annum Domini sexcentesimum quinquagesimum d secundum.

[2] Cumque fama sanctitatis ejus & confratrum per omnium ora crebresceret, pervenit tandem ad aures Beatissimi Papæ e Honorii, qui sacrosanctam Romanam Ecclesiam ea tempestate gubernabat, [Roma missus a Papa S. Babolenus,] & super profectu religionis maximo gratulabatur affectu. Est autem intra muros urbis Romæ monasterium egregium, juxta ecclesiam Beatorum Martyrum Cosmæ & Damiani ad Clivum Scauri, quod Beatus Papa Gregorius & Doctor præcipuus in proprio domate construxit, in honorem B. Andreæ Apostoli; in quo ipse idem habitum f monasterii suscepit. In quo monasterio erat quidam magnus, qua religione, qua scientia vir, Professor g sacræ Theologiæ, Babolenus videlicet, Papomoleus nomine, id temporis totius Ordinis S. Benedicti per totum h orbem a sancta Sede Apostolica deputatus Pater & visitator. Hunc, inquam, evocatum e monasterio venerabilis Papa Honorius ad partes Galliæ & Germaniæ destinavit, gratia visitandi singula monasteria, quæ sub Regula sanctissimi Patris Benedicti fuerant dedicata.

[3] [ab eodem excipitur,] Cumq; idem Ordinis Magister, visitatis plerisque monasteriis, Stabuletum devenisset; viso primario ejus Abbate sanctissimo Remaclo, & excellentissima religione quæ tunc ibidem irrefragabiliter & inconcusse viguit, & per annos fere ducentos, scilicet ad rabiem usque Nortmannorum i absque diminutione perseveravit; [& præficitur Malmundario,] confestim in Monachum se recipi a S. Remaclo petiit, & obtinuit. Qui sanctus Remaclus eum Gubernatorem Malmundariensis cœnobii non multos post dies in partem sibi substituit: quod is etiam aliquantum temporis spatium sub regulari disciplina solertissime gubernavit.

[4] Non multo post, idem venerabilis vir Babolenus a sanctissimo Patre suo Remaclo licentiam petiit redeundi Romam, [unde Romā regressus,] ut summo Pontifici Honorio, quod vidisset & invenisset in legatione sibi demandata, plene ac plane renuntiaret. Annuens ejusdem justæ petitioni sanctus Vir, permisit eum cum benedictione ad primum monasterium repedare. Explicitis ad plenum, in præsentia summi Pontificis causis omnibus, quæ sibi in ipso legationis itinere contigerant; Papa Honorius vere fortunatum & felicem Babolenum Fratrem reputavit, qui in præsenti mundo vitam adeptus tranquillam, in futuro gloriam & mercedem percepturus esset sempiternam. Adjecit una, ut postularet quod justum esset, id sibi denegatum non iri. Petivit ergo, ut Apostolico sigillo decerneretur, monasterium Stabulense primarium k & & præcipuum esse debere, inter cetera ejus Ordinis Cœnobia, quæ in Regno Austrasiæ erant ædificata. Cui Pontifex assensum lubenter præbuit, & Apostolicis privilegiis copiose roboravit: quem deinceps publica voluntas Regum & Ducum Austrasiæ consecuta fuit.

[5] Vir Sanctus intelligens se repulsam hac in prece nequaquam fuisse passum, majora ausus est postulare. Videlicet ut nonnulla Sanctorum corpora, quæ in Urbe Roma in subterraneis locis & cryptis occultata modica devotione colebantur, ad monasterium Stabulense liceret asportare, [impetrat corpus S. Symmetrii,] ob loci ejus exaltationem & divini cultus ampliationem. Auditis his precibus Papa, quoniam dignum videbatur ejus voluntati non contradicere, replicuit, ut demptis sanctissimis corporibus Apostolorum Petri & Pauli, quorum meritis Urbs consistit salva, acciperet quæcumque placuissent Sanctorum corpora, & secum in suam Provinciam deferret. l Ipse autem honoribilis vir Babolenus, solicitissimus talium explorator, utpote qui plene per revelationem & experientiam & scripturam sacram agnoverat, quibus in locis Sanctorum corpora tumulata forent, quo martyrii genere vitam terminassent, aut de quibus regionibus oriundi fuissent, ex cœmeterio S. Priscillæ vel ex titulo Beatæ Virginis Praxedis auferens corpus B. Symmetrii, & multorum aliorum Martyrum reliquias sibi admodum notas, secum ad Stabulense cœnobium asportavit, vivente adhuc Beato Patre Remaclo. Qui super transmisso incomparabili thesauro immensas gratiarum actiones, cum interno cordis suspirio, retulit omnium creatori Domino, qui terræ ipsius indigenam, post tot temporum curricula, ad propriam de qua natus esset remisisset patriam, ad ejus sempiternam tutelam.

[6] Aliquanto post emenso tempore, venerabili viro Baboleno, [& factus Abbas Stabulensis,] per ordinationem & voluntatem Beati Patris Remacli, ut præfatum est, assumpto in regimine Malmundariensis cœnobii, Beatus idē Remaclus in senectute bona m decessit fideliter e seculo: cui ex omnium Patrum assensu & decreto sæpe dictus Babolenus substitutus est, ad utriusque monasterii gubernaculum: cui feliciter & solerter institit per non parvum temporis n spatium. Nec multo post sui cordis aperiens desiderium, [illud in Lierneux transfert.] ex auro & argento compactum jussit fieri feretrum, in quo gloriosum collocavit Martyrem Symmetriū. Adiens vero villam de Lierneux, monasterii Stabulensis hereditatem primariam & perpetuam, Parochialem jussit ædificari Ecclesiam. Quam beatissimus Christi Martyr Lambertus propriis manibus, in honorem Sanctorum Andreæ Apostoli & Martyris Symmetrii, solenniter dedicavit, sacrasque Reliquias honore congruo illic locavit, multisque indulgentiis & prædiis prædictum locum ditavit, anno Domini o sexcentesimo sexagesimo secundo. Fuitque consentientibus incolis decretum, [unde quotannis Stabuletum refertur.] ut ex illo die in posterum prædicta Villa, se filiam Stabulensis Ecclesiæ recognosceret, sub censu capitali unius Esterlini p argentei, de qualibet domo infallibiliter persolvendi, atque singulis annis nona die Maji B. Symmetrii sarcophagum ad monasterium Stabulense cum hymnis & processionibus, per spatium duorum milliarium, in indicium subjectionis filialis deferendi; qui celebratis inibi Missarum solenniis, & expletis divinis obsequiis, ad propria cuncti cum gaudio remearent, ad laudem & gloriam Domini Nostri Jesu Christi, cui cum Patre & Spiritu sancto potestas, honor, & imperium, per infinita secula seculorum.

NOTÆ ET CENSURÆ. D. P.

a Colitur S. Remaclus 3 Septembris, & sedit juxta indicem Chronologicum Henschenii, ad Diatribam de Episcopis Trajectensibus, ab anno 650 ad 660: adeoque annis decem.

b S. Sigebertus Austrasiæ Rex, cujus Acta illustrata 1 Februarii, regnavit ab anno 638 ad 663.

c De horum monasteriorum fundatione prolixe actum §. 3 in Analectis ad Vitam jam dicti S. Sigeberti, productis fundationis tabulis aliisque Privilegiis absque ulla Benedictinæ regulæ mentione; imo dicit Rex se ea monasteria constituisse juxta Patrum traditionem; & qualiter ibidem secundum ordinem & monita antiquorum Patrum conversari debeant. Qualibus verbis sæpe alias vidimus, adjunctum nomen S. Benedicti, non tamen hic.

d Imo 660, ut jam dictum.

e Imo Papæ Vitaliani.

f Leguntur hæc in Vita S. Gregorii, per Ioannem Diaconum num. 6, sed hoc monasterium sub Regula Benedictina fundatum fuisse, non potuimus tam certo quam optabamus probare Comm. prævii §. 3.

g Professorem sacræ Theologiæ, quis, nisi hoc vel superiori ut summum seculo, scripsit?

h Præpopera hæc Benedictini Ordinis propagatio multis non placet: difficile certe est demonstrare in Belgio monasterium, quod sub eo primo conditum fuerit tempore Merovingorum Regum: minus etiā verosimile est, ætate illa notum fuisse officium Visitatoris Apostolici, ad omnia monasteria alicujus regni vel provinciæ.

i Gamansianus auctor, Danorum & Frisorum. Irruptio autem Normannorum in Arduennam, a Miræo in Chronico Belgico, refertur ad annum 892.

k Si huic Primatui comminiscendo causam dedit Privilegium aliquod, sub nomine Papæ Honorii asservatum in monasterio Stabulensi, debuit id (nisi prorsus suppositinum est) fuisse Honorii II, adeoque non potuit ab Austrasiæ Regibus confirmari. Interim si id ita est, apparet unde Honorii nomen huic obrepserit narrationi. Quod autem ad Primatum illum attinet, solum Malmundariense monasterium spectare is potest: & Malmundariēses sæpius nisi sunt a Stabulensibus se abjungere, ac nominatim Theodoricus Abbas sub annum 1067 validis tribulationum procellis agitatus fuit, dum iterum Malmundarienses a Stabulensibus defectionem tentant. Ita Bucelinus Germaniæ Sacræ tom. 2 pag. 280, qui deinde in Cunone, Abbate quarto post Theodoricum, docet, quomodo hic anno 1128 a FredericoArchiepiscopo Coloniensi obtinuit definiri, ut Malmundarium eo subjectionis jure Stabulensi ecclesiæ obediat, quo jure omnes cellæ vel præposituræ suis cœnobiis subesse videntur: & hanc sententiam potuit Honorius II, tum sedens, confirmasse.

l Hactenus Ms. Gamansianum, vix pauculis verbis nec usquam in sensu differens ab altero, quod prosequimur, Ms.

m Fisen, in Floribus Ecclesiæ Leodiensis, mortem S. Remacli refert ad annum 675.

n Idem putat S. Babolenum ad 685 supervixisse.

o Si vere Ecclesia illa consecrata fuit a S. Lamberto, scribendus erit potius annus 682; siquidem is primum creatus Episcopus fuit an. 677, ut ostenditur in Diatriba præcitata.

p Esterlinus argenteus, quid Leodiensibus & Coloniensibus sit explicat Hocsemius apud Cangium, dicens in Adolpho a Marca Leodiensi Episcopo. In provincia Coloniensi unciam 20 Sterlingos ponderare, Sterlingum 36 vel circiter hordei grossi sive speltæ grana, 8 vero uncias marcam adæquare. Porro de vocis hujus origine & etymo plurima idem eruditißimus Cangius in Glossario ad scriptores mediæ & infimæ Latinitatis, quem adeas censeo.

DE SANCTO ELEUTHERIO
PONTIFICE ROMANO.

ANNO CLXXXV.

SYLLOGE HISTORICA.
De tempore Sedis, Actis in Pontificatu, & Laureola.

Eleutherius Pontifex Romanus (S.)

G. H.

Eleutherius Sanctus, Sanctæ Romana Ecclesiæ Pontifex decimus quartus, fuit natione Græcus, patre Abundio, aliquibus Abundantio, [Patria Nicopolis,] progenitus in oppido Nicopoli, ut antiqui passim testantur. Est Nicopolis ad ostium Ambracii sinus in Epiro, a Cæsare Augusto, post victos navali pugna Antonium & Cleopatram condita; quæ ex reliquarum urbium ruinis aucta, postmodum in urbem magnam & metropolitanam excrevit. In antiquiore Catalogo Pontificum Romanorum tempus Sedis ejus, [Tempus Sedis sub & Aurelio Antonino,] post aliquem hiatum, ita signatur: Fuit temporibus Antonini & Commodi, a Consulatu Veri & Ereniani, usque Paterno & Bradua. Prior Imperator est Marcus Aurelius Antoninus, cognomento Philosophus, qui, postquam Lucius Ælius Verus ejus gener & in consortem Imperii adoptatus, anno Imperii LX, Christi CLXIX apoplexia esset extinctus, solus regnabat, Consulibus hic signatis Septimo Severo, aliis Vero, & Hereniano, anno Christi CLXXI, quando Soteri Pontifici vita functo XXII Aprilis (ad quem diem de eo & anno mortis egimus) succeßit S. Eleutherius, ex calculo Collegæ mei Papebrochii ordinatus, [ab anno 171] die III Iunii in Dominica. Sub hujus Pontificatu deceßit Sirmii in Pannonia memoratus Antoninus Philosophus, die XVI Martii anno Christi CLXXX, cui tunc succeßit filius ejus L. Ælius Aurelius Commodus. Hoc imperante supra indicati Consules fuerunt Paternus, aliis Triarius Maternus & M. Atilius Metilius Bradua anno CLXXXV, [& L. Ælio Aurelio Commodo] quos ultimo anno vitæ suæ Consules habuit S. Eleutherius, defunctus secundum Hieronymianum Martyrologium VI Septembris: sic enim VIII Idus legitur, Romæ Via Salaria Natalis S. Eleutheri Episcopi. Ita autem sederit Eleutherius annos XIV menses III dies VI; [usque ad annum 185] Consulibus autem Imperatore Commodo V & M. Aurelio Glabrione, id est anno CLXXXV successerit S. Victor, ordinatus ex calculo supra laudato die XI Septembris, post interpontificium unius anni & dierum quatuor.

[2] [Succesor anno 186 ordiantus.] Hæc ratio temporis confirmatur in altero Catalogo Romanorum Pontificum ex Codice Ms. Christinæ Reginæ Sueciæ, alibi a nobis edito, itē in Vitis Pontificū apud Anastasium bibliothecarium & Luitprandum, & Ms. Gestis Pontificum ad Martinum Quintum deductis, atque in Breviariis Romani manuscriptis & excusis anno 1479, 1490, & 1524 quæ penes nos habemus: ubique enim dicitur fuisse temporibus Antonini & Commodi usque ad Paternum & Braduam, aut corrupte Patrianum & Barduam. Quod si displiceat tam diuturna integri anni vacatio, nulla satis congrua ejus apparente ratione, tempore satis tranquillo & persecutione cessante: possent quidem cum prædicto secundo Catalogo, Anastasio, & ceteris prænotatis, anni XV dari atque ita solis IV diebus vacasse Sedes; sed prior Catalogus dicetur præter suū stylū attribuisse Consules anni CLXXXVI attribuisse Victori, qui minorem illius partem obtinuit præterito, qui nonum illius anni mensem attigit, Eleutherio. Censet ergo Collega meus, in ipsa illa qua tune Ecclesia fruebatur pace, nonnulla ambitionis æmulationisque zizania succrevisse, per quæ factum sit, ut plebs Romana minus patienter tulerit tres consequenter externos Pontifices, Romanumque optare cœperit; Clero e contrario liberam electionem volente, & in Victorem Archiadiaconum suum, licet, Afrum propenso. Potuit hic etiam citius electus, vel morbo gravi, vel alia aliqua ignotanobis causa, impeditus fuisse quominus statim ordinaretur.

[3] Inter actiones suas dicitur S. Eleutherius fecisse ordinationes tres per mensem Decembrem, [factæ 3 ordinationes:] & consecrasse Presbyteros undecim aut duodecim, Diaconos septem vel octo, Episcopos per diversa loca numero quindecim. At singulare illud est, quod acceperit epistolam a Lucio Britanniæ Rege, ut Christianus fieret per ejus mandatum; quod confirmat Beda lib. 1 Historiæ Ecclesiasticæ gentis Anglorum cap. 4. his verbis: Cum Eleutherius vir sanctus Pontificatui Romanæ Ecclesiæ præesset, misit ad eum Lucius Britannorum Rex epistolam, [adjuta conversio Britanniæ,] obsecrans, ut per ejus mandatum Christianus efficeretur. Et mox effectum piæ postulationis consecutus est, susceptamque fidem Britanni usque in tempora Diocletiani Principis inviolatam integramque quieta pace servabant. Colitur Lucius III Decembris, quando erit occasio reliquæ ejus Acta discutiendi. Interim videri possunt Scriptores rerum Anglicanarum, cum Baronio in Annalibus & Notis ad Martyrologiū, in quibus explicat, [hæreses oppugnatæ:] quomodo S. Eleutherius oppugnavit hæresim Montanistrarum & aliorum, qui a quibusdam cibis, velut a malo genio conditis abstinebant: quod in Catalogo ex Ms. Reginæ Sueciæ ita paucis indicatur: Et ita obtinuit, ut nullus cibus repudiaretur a Christianis, maxime fidelibus quem Deus creavit, qui tamen rationabiles sunt; aut, sicut Anastasius explicat, ut nulla esca usualis repudiaretur, quæ tandem rationalis & humana est.

[4] Quo tempore agebatur annus decimus septimus Imperii Antonini Veri, tunc vehementior mota est persecutio in Gallia, in qua duæ præ ceteris insignes præstantesque urbium matres celebrantur, Lugdunum & Vienna. Ita Eusebius lib. 5 Historiæ Ecclesiasticæ in Proœmio & cap. 1. Annus hic erat Christi CLXXVII, [S. Irenæus ad eum Lugduno missus.] quando Lugduni paßi sunt Photinus Episcopus & alii, die secunda Iunii. Erat etiam annus septimus Pontificatus S. Eleutherii inchoatus, cujus virtutes notæ erant Lugdunensibus Christianis. Quare ut verbis Eusebii cap. 5 relatis utamur iidem Martyres Irenæum, qui tunc temporis adhuc Presbyter Lugdunensis erat Ecclesiæ, supradicto Eleutherio per litteras commendarunt, eum testimonio suo non mediocriter ornantes, sicut ipsorum verba declarant, quæ sic se habent: Te per omnia ac perpetuo optamus in Deo valere Eleuthere. Has litteras ut ad te perferret, fratrem & collegam nostrum hortati simus. Quem quidem ut commendatum habeas orgamus, utpote æmulatorem testamenti Christi. Quod si nobis compertum esset, locum cuiquam conferre justitiam, eum tamquam Prsbyterum Ecclesiæ (hunc enim Gradum obtinet) tibi imprimis commendassemus. [Cum catalogo Martyrum & Confessorū.] Ceterum quid opus est expressum in supradicta epistola catalogum Martyrum hic recensere, quorum alii securi percussi, alii feris objecti, alii in carcere exanimati sunt? Quid item opus est refere numerum Confessorum, qui postea superfuerunt? Hæc enim quicumque voluerit, cuncta poterit plenissime cognoscere ex ipsius epistolæ lectione, quam quidem nos in Passionibus Martyrum a nobis collectis integram inseruimus. Horum Martyrum nomina ex Adone & aliis danda erunt die secunda Iunii, quando Acta martyrii ex Eusebio & aliis illustrabuntur; uti etiam XXVIII die ejusdem Iunii in Actis S. Irenæi. Hic sufficit observasse, qua reverentia Sancti isti Christiani Lugdunenses S. Eleutherium Pontificem Romanum coluerint, cui omnia in Ecclesia sua peracta indicarunt. [corpus & cultus in ecclesia Vaticana:]

[5] Sepultum fuisse S. Eleutherium juxta corpus B. Petri Apostoli in Vaticano VII Kalendas Junii, legitur in citato Ms. Catalogo, & apud Anastasium in codicibus excusis & manu exaratis, item in Pontificali Romano & Mss. Gestis Pontificū usque ad Martinum V deductis: sed Collegæ mei Dissertatio IV ad Romanorum Pontificum Catalogum ostendit, qui Anastasio eumque secutis dicitur sepulturæ dies, diem esse Translationis, ex loco primæ sepulturæ (quem via salaria fuisse scimus ex Martyrologio Hieronymiano) factæ ac Vaticanum, in plena Ecclesiæ pace sub Constantino Imperatore. Corpus ibidē adhuc servari testantur Romani in Ordine divini Officii, quotannis pro usu sacrosanctæ Basilicæ Vaticanæ excudi solito, ubi præscribitur Officium sub ritu duplicis, & Credo in sacrificio Missæ recitatur, ac præter unicam Lectionem propriam, quæ in hodierno Breviario Romano extat, omnia dicuntur de Communi unius Pontificis & Martyris, Addit Abbas Piazza aliquas Reliquias esse in ecclesia S. Annæ de Funariis. Hoc tamen non obest, quo minus quæ nunc Troiæ in Apulia coluntur Reliquiæ, Tibure allatæ, anno MCV, ipsius quoque sint potius, [martyrium ab aliquibus assertum.] quam S. Eleutherii Æcanensis Episcopi, uti nobis videri diximus XVIII Aprilis, ipsam Translationis historiam daturi XIX Novembris, occasione S. Pontiani, De S. Eleutherii Papæ martyrio nulla apud antiquos mentio invenitur imo, ut in Lectione citata habetur. Commodo Imperatore summa pace & quiete fruebatur Ecclesia Dei, ac per orbem terrarum, maxime Romæ, fides propagabatur. Interim Petrus de Natalibus lib. 5 cap. 46 asserit, tempore Commodi Imperatoris martyrio passum. Bellinus de Padua, in Martyrologio secundum morem Romanæ curiæ anno 1496 excuso, S. Eleutherium Papam & Martyrem celebrat XXVI Maii; & hoc, secuti sunt Maurolycus, Molanus, Galesinius, aliique cum hodierno Romano. At pridie seu XXV Maii ejus venerationem proponunt Ado, Notkerus, & Auctor Martyrologii sub nomine Bedæ suppositi, absque mentione martyrii. Item die XXIV Maii mentio S. Eleuterii Papæ fit a Maurolyco & Felicio, & XX Februarii in Ms. Martyrologio Bruxellensi Ecclesiæ S. Gudilæ. In Ms. Florario Sanctorum ad diem VI Decembris recolitur expresse memoria S. Eleutherii Episcopi & Confessoris Romæ. Sed num de Sancto hoc Pontifice sint ista intelligenda, nescimus.

[6] [S. Felicianus in studiis adjutus.] In Vita S. Feliciani, Episcopi Fulginatis in Vmbria & Martyris, a nobis ex Mss. edita ad XXIV Ianuarii, leguntur hæc: Cū vidisset S. Eleutherius Episcopus urbis Romæ sublime propositum S. Feliciani, & quod dignum cupiebat se effectum, ut ipse Sacerdotium mereretur; præcepit S Eleutherius, urbis Romæ Episcopus, Victori Archiadiacono, ut inter suos scholares eum reciperet, & seculi habitum recusaret. Regressus ad patriam… a civibus suis in Clero adscitus subrogatur Episcopus: & deductus ad urbem Romam, jam S. Eleutherio Episcopo ad Christum transito, S. Victore Archidiacono Episcopo facto, dum vidisset Felicianum ad se post tempora longa venisse, gavisus est valde. Ejusdem S. Feliciani Acta adjunximus ex lectionibus antiquorum Breviariorum, usurpatorum in Ecclesiis Hamburgensi & Mindensi, ubi in lectione ultima sic habetur: In Episcopum electus est Romamque profectus, ut a sancto Episcopo Eleutherio consecraretur. Qui cum Romam veniret, reperit eumdem Pontificem de seculo migrasse ad Dominum, locoque ejus Victorem Archiadiaconum constitutum. Hæc ibi, citra ullum martyrii a S. Eleutherio tolerati indicium, quod ante Petri præfati ætatem nemini forsitan venit in mentem asserere.

DE SS. PRISCO ET COTTO, ALIISQUE PLURIMIS MARTYRIBUS,
COCIACI IN AGRO AVTISSIO DORENSI.

SUB AURELIANO

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Actis Passionis & Translationis, cultu & Reliquiis eorumdem.

Priscus, Martyr Cociacus in agro Autissiodorensi (S.)
Cottus, Martyr Cociacus in agro Autissiodorensi (S.)
Plurimi, Martyres Cociaci in agro Autissiodorensi (SS.)

G. H.

[1] Acta horum Martyrum damus ex pervetustis codicibus germanicis, Trevirensi S. Maximini & Paderbornensi monasterii Bodecensis, [Acta ex variis Mss.] item Gallicanis Parisiensi S. Victoris & Meldensi monasterii Iotrensis ad Matronam fluvium; ac potißimum ex antiquo Breviario ipsius Ecclesiæ Autißiodorensis, per Petrum le Venier ejusdem Ecclesiæ Pœnitentiarium nobis donato: ubi in sex Lectiones, quæ ad Matutinum solebant recitari, sunt divisa; quale Breviarium nos quoque habemus excusum an. MDLXXI. Addimus Chartam Joannis Baillet, Episcopi Autissiodorensis, de Translatione corporis S. Cotti Martyris, ab ipso facta anno MCCCCLXXX: quam Chartam communicavit cum Ms. Iotrensi Georgius Viola Monachus S. Germani: & tam hujus quam dicti Pœnitentiarii humanitatem experti fuimus, cum anno MDCLXII Autißiodori essemus. Aliqua ex his Actis leguntur cap. 1 Historiæ Episcoporum, Autißiodorensium, apud Philippum Labbe in nova Bibliotheca.

[2] [Memoria in Fastis antiquis:] Memoriam eorumdem Martyrum celebrant paßim Martyrologia omnia, etiam apographa quatuor Hieronymiana, hisce fere verbis: In territorio Autissiodoriensi loco Quociaco, passio S. Prisci Martyris, cum sociis suis innumera multitudine. Vsuardus, Ado, Notkerus, aliique hoc eos modo indicant: In territorio Autissiodorensi, passio S. Prisci Martyris cum ingenti multitudine. Additur alibi, Christi fidelium. In Mss. Martyrologiis Corbejensi & Teruanensi istud Elogium habetur. VII Kalendas Junii. Autissiodoro loco Cottiaco, passio S. Prisci cum sociis suis, [Elogium ex Mss. de Martyrio] cum innumera Martyrum multitudine, tempore Aureliani Imperatoris, sub Alexandro Præside: qui cum Christum negare cogerentur & idolis sacrificare, atque illi nequaquam acquiescerent, sed magis Dominum Christum libera voce proclamarent; a gladiatoribus mox interfecti, atque in puteum jactati sunt. Unus autem ex commilitonibus, Cottus nomine, arrepto capite S. Prisci fugam petiit: sed insequentibus eum Paganis, [& Inventione S. Prisci] & ipse vitam pretiosa morte finivit. Latuit autem caput Martyris Prisci usque ad tempora B. Germani Episcopi, quod ei miris modis mox ut revelare voluit omnipotens Dominus, idem sacratissimus Pontifex locum de more consecrans, populis colendum tribuit. Sed & corpus B. Cotti Martyris, post multorum circulos temporum, [& S. Cotti.] B. Desiderio Episcopo a Domino revelatum est, atque ab eo honorifice traditum sepulturæ, non longe a capite S. Prisci, sub die XIV Kalendas Februarii. Hæc ibi: quorum prior pars, usque ad necem S. Cotti, leguntur etiam in Ms. Leodiensi S. Laurentii, & alio Regina Sueciæ. Ex Episcopis ibi nominatis S. Germanus successit S. Amatori anno CCCCXVIII mortuo, uti ad hujus Vitam Kalendis Maji diximus. Alter est S. Desiderius, qui floruit sub initium seculi VII, & colitur XXVII Octobris.

[3] Sequentem porro Notititam descripsimus ipsi Autißiodori ex autographo memorati D. Georgii Violæ. Cociacus locus, [Reliquiæ Martyrum Cociaci,] nunc est parœcialis ecclesia in Archidiaconatu majori Autissiodorensi: in cujus ecclesiæ sacrario multæ sociorum S. Prisci Reliquiæ etiamnum asservantur: nullique in hujus basilicæ Choro sepultura datur, ob singularem Martyrum reverentiam; cum ibi cisterna fuerit, in qua primum reconditi fuere. [Autissiodori,] Aliquæ Reliquiæ Sanctorum Martyrum sociorum S. Prisci, quæ remanserant extra capsam anno MCCCCLXVI, in translatione facta per Petrum Autissiodorensem Episcopum, donatæ sunt Fratri Stephano Magistri Joannis, Ordinis Fratrum Prædicatorum, per D. Joannem Robinelli Presbyterum, Rectorem Ecclesiȩ Parochialis de Sanctis in Puisaya, ut reponantur in ecclesia conventus Autissiodorensis prædictorum Fratrum. [Parisiis.] Quasdam SS. Prisci & Cotti reliquias aliquando vidimus in Ecclesia Cathedrali Parisiensi: S. Prisci etiam apud Tociacum, in territorio Autissiodorensi. Hactenus Ms. Georgil Violæ prælaudati.

Acta
Ex variis Mss. & Breviario Autissiodor.

Priscus, Martyr Cociacus in agro Autissiodorensi (S.)
Cottus, Martyr Cociacus in agro Autissiodorensi (S.)
Plurimi, Martyres Cociaci in agro Autissiodorensi (SS.)

BHL Number: 6930

EX MSS.

CAPUT I.
Martyrium S. Prisci & sociorum.

In a diebus Aureliani Imperatoris, idolorum decrescente cultura, & Christianæ religionis dogmate meliori successu provecto, [Aureliano Imperatore in Galliam profecto,] ita persequentium furor exarsit, ut ipsi quoque Imperatores, suorum scelerum satellitibus minime confidentes, singularum provinciarum penetralia peragrarent. Eodem quippe tempore Aurelianus Imperator, vir crudelissimus, Romana urbe relicta, in partes Galliæ successerat: qui veniens in civitatem b Senonis, ferocitatis suæ comites, ad investigandos per omnem Galliam Christianos, transmisit. Egressi igitur a conspectu Imperatoris funesti satellites, circuibant urbes & castella, nec non & c latibula silvarum: ut & suorum criminum singuli potirentur effectu, pagos quoque sibi indaganda solicitudine diviserunt. Tum demum pagus Autissiodorensis in sortem impiissimi Alexandri, sacri lateris Protectoris d, [ab Alexandro Protectore Autissiodorū misso,] obvenit. Ibat igitur truculentus; & spumigeris rictibus apro similis, venabula fugienti venatoris, in in sanctos Dei Martyres sæviebat. Cumque venisset ad locum, qui e Cociacus vocatur, reperit Christianum, f Priscum nomine, cum immensa multitudine ejusdem g religionis psallentem: quorum agmina ferocissimo cursu irrumpens, ait: Quæ vos h seditio in hoc loco glomeratim consistere compulit? [Christiani capti ibi fidem profitentur:] aut cujus religionis estis vos? i cur non timetis profiteri? Cui sanctissima multitudo respondit; Nos non seditio, sed reverendissima ad hunc locum devexit religio: Christo enim nostrarum libamina precum deferimus congregati, qui dispersionem nostram sanguine suo redimendo conjunxit. Alexander respondit: Undenam in vobis talis ac tanta confidentia audacter incessit, ut coram Imperialibus Missis Christianos vos esse profiteamini? Sancti viri dixerunt: Ille nos misericordiæ suæ gratia corroborat, qui Imperatoribus & Regibus vestris vitale præsidium præstat. Alexander respondit: Ergo sectæ nostræ estis vos: nam Imperatores & Reges, vel nos subjectos eorum, nullus alius vivificat, quam Jupiter cælorum rector & conditor. Congeries Christiana respondit: [Jovem abominantur,] Falleris, infelix, qui temulentum ac luxuriosum hominem posse vitam largiri contendis? Nonne ipse est Jupiter, sororis incestator, qui petulante lascivia in varias formas animalium est commutatus? Alexander iracundia commotus, dixit: Vos nefandi & nescio cujus Crucifixi seducti mendaciis, summum Jovem blasphematis, totius mundi salvatorem? Religiosa ac felix turba respondit: Illum tu salvatorem testaris, qui ob turpitudinis causam alienas sub simulatione imbrium irrupit tegulas? Alexander dixit: Per salutem Imperatoris, omnes vos sacrilegi estis, & debetis hinc k in cruciatum abripi. Viri sancti dixerunt: Quis sacrilegium nefario ore committit? Nos, qui verum Deum, veraciter visibilium atque invisibilium confitemur conditorem? aut tu, qui execrabilem Deum asseris Jovem? Alexander respondit: Diu vos patientia mea estis abusi: propterea aut confitemini Jovem Deum omnipotentem libationibus vestris, aut Imperatoris præceptio illico vos devastabit. Omnes unica voce dixerunt: Fac quod tibi præceptum est, nam nos non dimittimus Creatorem, ut deserviamus (quod nefas est) creaturæ.

[2] Hoc audiens impiissimus Alexander, dixit Prisco: His & tu consentis? Priscus respondit l; Jube ad modicum satellites foras secedere, & consilio accepto cum Fratribus istis statim debeo super hoc tibi respondere. [S, Priscus corroborat alios,] Hoc autem non ideo dixit, ut timeret passionem; sed ut Fratres consolaretur & roboraret ad majorem tolerandæ adversitatis constantiam. Alexander, vana spe delusus, jussit Imperiales satellites egredi; æstimans ut Priscus, qui princeps & magister illius sanctæ multitudinis erat, evadendi viam quæreret, & sacrificiis consentiret. Exclusis igitur omnibus, ait Priscus: Ecce, Fratres, ecce Dominus noster Jesus Christus, Crucis vexilla circumferens, & in medio nostrum deambulans dicit: Qui mihi ministrat, me sequatur. Hæc cum dixisset, omnes & singuli concorditer responderunt: Salutare tuum consilium, Pater, amplectimur: & libenter Dei voluntatem in nobis impleri desideramus. Post hæc Alexander ingreditur, & cum strepitu irrumpens, turbam satellitum vultu, verbis, & minacibus gladiis horrificam multitudini Sanctorum circumfundit. Interrogatus ab Alexandro Priscus; Quid tractasset, quidve circa salutem suam agere deliberasset, respondit: [& cum illis occiditur.] Quid te verbis protraherem? Sicut unum Deum colimus, ita & pro eo omnes unanimiter interfici festinamus. Tunc Alexander in S. Priscum gladio animadverti præcepit: nec non ceteros eadem sententia puniens, Priscum in puteum præcipitari jussit.

[3] Mox unus de superstitibus, nomine m Cottus, caput Prisci clam rapiens, [S. Cottus post capit illius ablatū interficitur.] devia silvarum appetiit. Quo cognito persecutores, vicinorum locorum latibula indagantes, in stadiis fere triginta cum B. Prisci Martyris capite fugitivum deprehenderunt, non longe a civitate Autissiodorensi, juxta n stratam Vestrensem: ubi eum interfecerunt: ibique a Christianis tam ille quam caput reverendissimi Prisci cum hilaritate sepultus est. Sanctorum vero Martyrum, qui cum B. Prisco uno die interfecti sunt, Christiani corpora furtim subducta, in cisterna non procul a puteo, in quo corpus ejus prȩcipitatum fuerat, humaverunt o.

ANNOTATA.

a Breviarium Autißiodorense, & Ms. Iotrense, In diebus illis.

b Ms. idem, Senonam; Historia Autißioderensis, Senonicensem.

c Idem Ms. Iotrense, latebrosa.

d Additur in Historia Autißiod. Vocabatur eo tempore sacri lateris Protector, cujus erat officium custodiendi Imperatorem, ne ab aliquo quoquomodo vulnerari subito potuisset. Plurimi etiam Christianorum ex diversis civitatibus, præceptum Domini sequentes, ubi ait; Cum vos persecuti fuerint in una civitate fugite in aliam, relinquentes proprias sedes, ad pagum Autissiodorensem se contulerunt, eo quod esset eo tempore, ex maxima sui parte, nimia silvarum opacus densitate. Quod minime latuit Alexandrum, sacri lateris Protectorem.

e Mss. S. Maximini & Bodec. Codiciatus; supra, Quociacus; Historia Episc. Autißiod. Totiacus, Breviar. Tociacus: estq; etiamnum parœcialis ecclesia in Archidiaconatu majori Autissiodorensi. Ita Viola.

f Additur in Breviario & Historia Autiss. maxima nobilitate pollentem, multisque ibidem cohortibus præminentem: qui cum pluribus a Vesuntionensi civitate advenerat.

g Ms. Iotrense: professionis.

h Ms. Bodec. seductio.

i Breviar. ne cunctemini confiteri.

k Mss. Bod. & S. Maxim. cruciatu acerbissimo consumi.

l Hæc omnia, de secessu petito & in illo actis, desunt in Breviario & in Mss. Bodec. & S. Maxim. usque ad illa verba, sicut unum Deum.

m Cottus, aliis Codcus, Cotus, Quodcujus.

n Breviar. stratam Vesocisim. Mss. Bodec. & S. Max. viam tritam Vescentem aut Vestensem.

o Hic desinit Ms. Iotrense.

CAPUT II.
Reliquiæ Sanctorum honoratæ. Templum S. Prisci erectum, desolatum, & restitutum.

Latuerunt igitur gloriosorum Sanctorum memoriæ usque ad tempus beatissimi a Germani Episcopi. Quo Præsule Deus, [Templum tempore Vandalorū desolatum.] in cujus conspectu fuerunt clariores, volens per eorum quoque patrocinium subvenire, omnibus b declaravit. Caput autem Prisci Martyris miris modis revelavit Christianis: quem idem Antistes, locum de more consecrans, colendum populis tradidit. Post non multa vero annorum curricula, irruentibus c Vandalis, Gallia est pene tota depopulata. Tunc vero locus ille sacer infrequentatus cultoribus remansit. Erat autem in convalle basilica, in qua Porcarius quidam vir nobilissimus, ejusdem agri dominus, quadam die aprum cum clamore sequens, ad eamdem vallem delatus, inscius atque ignarus sacratissimi loci, inspicit locum desertum, tegulas vero adhuc ipsius novas: qui reversus in domum suā, præcepit ab alumnis suis illud tegumen, de loco illo quasi privato ac desolato, auferri & suis tectis imponi. Servi vero dictis domini parentes, celeriter solariis ejusdem allatas tegulas d accommodant. Altera vero die Porcarius venatui indulgens, in pede fuit offensione quadam læsus, ita ut febrium calore inopinato exustus, desperationem vitæ haberet. [Ob tegulas ablatas Porcarius in morbum lapsus,] Post mœrores autem nimios, quos dolor vulneris & ignis febrium ingerebant, luminibus ejus sopor irrepsit: & ecce vir aspectu terribilis, & nivea stola circumdatus, ante eum in loco refulsit: cujus visione obstupefactus conticuit. Tunc ille reverendissimus vir jacentem aggressus est: Cur habitaculum meum, quod est in tuo agro, destruxisti; & mansiones privatas, quod nefas est, ex tegulis ejusdem habitaculi reparasti? Porcarius autem, licet timore perterritus, respondit: Domine, tu quis es, qui me harum rerum ignarum alloqueris? [a S. Prisco monitus,] Respondit Priscus: Ego sum Priscus; humilis Dei famulus: in quem culpam admisisti, templum meum destruens, & domicilium tuum avide restaurans: & ut scias, ob hoc tibi hæc tristitia accidit, & læsio pedis successit. Cui Porcarius, sumptis jam viribus, precatorie respondit: Parce, quæso, Domine, mihi: ignorans hoc feci. Ego enim, non quasi sacrilegus de sacrario tuo tegulas abstuli, sed existimans veterem locum, olim habitatoribus viduatum, instrumenta ipsius tecti inferri jussi. Puto enim, Domine, non esse crimen, quod per ignorantiam a quolibet admittitur. Verum quia dignatus es ignarum famulum tuum, ostendendo quis sis, consolari, & quod sis Martyr omnipotentis Dei revelare; non solum illas restituam, verum etiam plura super adjiciendo locum collaudabilem atque solennem omnibus reddam. Tantum deprecor, ut hanc a me ægritudinem, qua me opprimens vulnus morbusque affecit, [ecclesiam restituit,] illico amoveri præcipias. Vir Dei respondit: Nisi feceris quod nunc promittis, auferam animam tuam a te. Facto igitur mane, Porcarius, famulos suos evocans, ait: Quidquid de illo loco in valle sito abstulistis, celeriter restituite: & quemadmodum compositus fuerat locus, diligentissime exornate: quoniam non peccatorum, sed habitaculum est venerabilium Martyrum. Ipse vero cetera quæ opus erant ad reædificandam basilicam fieri imperavit; & continuato ardore divinitatis incensus, ædificationi indulsit, [& curat dedicari.] recepta jam pristina membrorum sanitate. Et ignorans quod semel sacrificatum aboleri non potest, iterum Sacerdote accersito basilicam, quam in meliorem statum reduxerat, ab eo consecrari rogavit; & tantæ frequentationis eidem loco venerabili solennitatem accommodavit, omnibus vitæ suæ temporibus, ut concursum ibidem constitueret facultatibus propriis. Hæc autem omnia operata est in Sanctis suis sancta & individua Trinitas, cujus mandatum factus agnoscit mundus, cujus proventu cuncta subsistunt, & Martyrum gratiæ coronantur. Acta autem sunt hæc in Gallicana provincia, regnante fide catholica, sub die septimo Kal. Junii.

ANNOTATA.

a Post an. 418, ut dictum est.

b Mss. Bodec. & S. Maxim. eorum memoriam depalavit.

c Imo exorsi Gallias ingredi ab anno 406, paulatim interiora depopulati sunt.

d Mss. citata, aptaverunt.

Charta Joannis Baillet Episcopi Autissiodor. ex bibliotheca nobilis Viri D. de la Chasse, Senatoris Autissiodorensis.
De translatione corporis S. Cotti, ab ipso Episcopo facta.

Priscus, Martyr Cociacus in agro Autissiodorensi (S.)
Cottus, Martyr Cociacus in agro Autissiodorensi (S.)
Plurimi, Martyres Cociaci in agro Autissiodorensi (SS.)
a

EX MSS.

Universis præsentes litteras inspecturis, Joannes, Dei & sanctæ Sedis Apostolicæ gratia Autissiodorensis Episcopus, [Episcopus in visitatione,] ad futuram rei memoriam. Licet Sanctorum animæ humanis non indigeant laudibus, cum requiescant in cælis, ubi immarcessibilem æternæ gloriæ coronam de manu Domini percipere meruerunt; Nos tamen, qui in hujus mundi naufragio periculose navigamus, ipsorum Reliquias in terris nimis honorare non possumus, ut ipsorum precibus & meritis hujusmodi coronæ participes effici mereamur. Accedentes igitur ad ecclesiam parochialem B. Prisci, nostræ diœcesis Autissiodorensis, ad debitum visitationis impendendum officium, Stephanus Regnaudus, incola dicti loci, nobis devote & humiliter supplicavit, ut reliquias S. Cotti, in præfata ecclesia in quadam capsa lapidea, retro majus altare ipsius ecclesiæ quiescentes, de ipsa capsa in quamdam aliam novam ligneam, quam ad dictas transferendum Reliquias fecit honorifice fieri, transferre vellemus: ut ibidem, ad dicti Sancti majorem excellentiam, honorificentius requiescerent, & devotio populi ad Sanctum ejusdem ferventius & propensius augeretur. Nos autem hujusmodi supplicationi zelo devotionis inducti benigne annuentes, & ipsum Regnaudum in devotione sua confovere volentes; [propter miracula audita,] quia comperimus & audivimus quam plura miracula, per intercessionem S. Cotti facta; & quamdam litteram antiquam valde, in petra desuper ipsa capsa lapidea in muro sculptam, quam vidimus & legi fecimus, in effectu continentem; Hic requiescit Sanctus Cottvs, qvi cvm capite S. Prisci Martyris svscepit martyrivm; nec non plura alia, nos & animum nostrum moventia ad hæc. Idcirco ad Translationem hujusmodi procedere cupientes, dictam antiquam capsam lapideam in nostra præsentia, [reliquias S. Cotti transfert,] Pontificalibus ornamentis ornati, jussimus & fecimus aperiri: in qua honorabiles Reliquias dicti S. Cotti, videlicet caput corporis, & ossa per particulas, sicut pie credimus, invenimus; & dictas Reliquias a dicta antiqua capsa lapidea, in dictam novam ligneam, manu propria transtulimus, præsentium die datæ. Assistentibus nobis & præsentibus Dominis, b Hugone, Abbate S. Germani, Ordinis S. Benedicti; c Joanne, Abbate S. Mariani prope Autissiodorum, Ordinis Præmonstratensis; & d Ioanne, Abbate S. Petri Autissiodorensis, Ordinis S. Augustini. [coram 3 Abbatibus,] Solennitatem quoq; hujusmodi Translationis indiximus & ordinavimus, in dicta parochiali ecclesia perpetuo celebrandā annis singulis, die datæ præsentiū; ut dicti S. Cotti & omnium aliorum Sanctorum meritis & intercessionibus adjuti, præfatam coronam assequi valeamus. In cujus rei testimonium sigillum nostrum oblongum præsentibus litteris, una cum signo & & subscriptione Magistri Radulfi Chef-de-Ville, Presbyteri, Notarii publici, Secretarii nostri, duximus apponendum. Has autem litteras in præfata capsa lignea cum dictis Reliquiis includi fecimus. Datum & Actum in præfata ecclesia S. Prisci, anno Domini MCCCCLXXX, die XIX Novembris, præsentibus Venerabilibus viris Magistris, Stephano Naudet, Curato dicti loci; Ioanne Odry, Officiali nostro Autissiod. Edmundo Boilceni, [an. 1480 19 Nov.] Presbytero Ecclesiæ nostræ; Canonicis, Ioanne Lanceaulmo, Michaële Rebot; Presbyteris, Nicolao Odry & Petro Gral, Curiæ nostre Autissiod. Notariis, cum pluribus aliis testibus ibidem affluentibus.

ANNOTATA.

a Ioannes Baillet fuit 91. Episcopus Autißiodor. & sedit ab anno 1478, usque ad an. 1513.

b Hugo Tyard 48 Abbas, præfuit ab anno 1453 usque ad an. 1488.

c Ioannes de Verandar dicitur electus anno 1471.

d Ioannes de Baugis, Abbas 20, indicatur hoc anno 480 præfuisse.

DE SS. ABERCIO ET HELENA
GERMANIS MARTYRIBVS.
Ex Synaxario Divionensi & aliis. An Alphæo patre nati?

[Commentarius]

Abercius, Martyr apud Græcos (S.)
Helena, Martyr apud Græcos (S.)

D. P.

Menæa Græcorum excusa, & Menologium a Sirleto editum, cum Maximo Episcopo Cytherorum, nominant hoc XXVI Maji, [Nomen in fastis.] Sanctos Martyres Abercium & Helenam, nullo addito Elogio. Ms. Synaxarium Claromontanum ad hunc etiam XXVI Maji, eos refert, sed pro Abercio nominat Abenium. In Ms. Divionensi Græco sic legitur ἀγιὸς Ἀβέρκιος, τοῦ ἁγίου Ἀποστόλου Ἀλφαίου ὑιὸς, ἑν μελισσῶνι γυμνὸς ἁπλωθεὶς καὶ δακνώμενος, ὑπ᾽ αὐτῶν τελεῖουται: [Genus martyrii.] S. Abercius, filius Alphæi Apostoli, nudus in apiario expositus & ab apibus compunctus, ab iisdem occiditur. Additur distichon, quod in separatione filiorum, male (ut alibi dictum fusius) cohærentium, sic vitiatum fuit ut legi nequiverit. Deinde dicitur ἁγια Ἑλένη ἀδέλφὴ αὐτου λιθοβοληθεῖσα, S. Helena, soror ejus, lapidata; cum hoc disticho:

Σὸς Χριστονύμφη κόσμος Ἑλένη λίθοι,
Δι᾽ ὧνπερ ὠφθης ἐυπρεπὴς ἐν Κυρίῳ.

O sponsa Christi, mundus est, lapides, tuus:
Quibus videris optime ornata in Deo.

Ferrarius, nescio unde allegatis Græcorum tabulis (neque enim Græca ulla originalia ad suum Catalogum texendum adhibuisse, aut omnino Græce videtur scivisse) retulit eos ad XXIV Maji. Invenimus etiam in Synaxario Combefisiano, [An pater Alphæus?] apud Patres Prædicatores strictioris observantiæ Parisiis, eosdem Martyres, relatos ad diem XX, & alibi ad XXVII Maji. Quod autem S. Abercius vocetur in Divinionensi filius Alphæi Apostoli, vereor ne inde sit, quod in plerisque (ut supra dictum est) Synaxariis, hic inveniatur laudatus, tamquam pater Apostolorum Jacobi & Matthæi, alibi vero ipse & filii ejus, non expreßis nominibus, commemorentur; & deinde subjungatur memoria horum Martyrum, quos potuit Divionensis Synaxarii collector pro filiis accepisse. Certe non audemus, ex hujus unius Ms. fide, asserere eorum cum prædictis Apostolis germanitatem, omnibus aliis scriptoribus ignoratam.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ERACLIO, PAULO SEU PAULINO, MINDINA SEU MUNDINO, JOCUNDO.
Ex Martyrologio S. Hieronymi & aliis.

[Commentarius]

Eraclius. Martyr (S.)
Paulus, seu Paulinus, Martyr (S.)
Mindina, seu Mondinus, Martyr (S.)
Iocundus Martyr (S.)

G. H.

Diem quartum Maji omnia antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa ab his sanctis Martyribus auspicantur: & Corbejense Parisiis excusum istis verbis: VII Kalendas Junii Natalis SS. Eraclii, Pauli, Mindinæ, Jocundi. Eadem in alio Ms. Corbeiensi necdum excuso leguntur: [An passi Africa?] At Jocundo omisso, reliqua habentur in apographis Lucensi & Blumiano. Nulla istic indicatur palæstra Martyrii: sed Ms. Epternacense videtur supplere defectum cum hac nominum varietate. In Africa, Eracli, Paulini, Mundini. Sequuntur Mss. Richenoviense & Rhinoviense hoc modo: In Africa Eracli, Pauli, pro quo in Aquisgranensi nomen Paulini habetur: Heracli est in Ms. Labbæano, etiam cum palæstra Africa. Interim de ea potest controverti, quod in aliis apographis tribus non habeatur, & mox indicentur alii Martyres in Africa paßi, quibus potuissent conjungi. Hoc ergo lectori, voluimus sic nude proponere, si forsan aliunde lumen poßit affundere. Interim sequentium martyrum Afrorum Paulus antesignanus agnoscitur: alios autem tres vel quatuor ad tertium ordinem mox proferendū reduceremus, nisi in antiquis Martyrologiis ab illis separarentur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS
PAVLO, ANTEONE, QVADRATO, RVFINO, VALERIA, MAGNO.
Ex eodem Martyrologio & aliis.

[Commentarius]

Paulus, Martyr in Africa (S.)
Anteon, Martyr in Africa (S.)
Quadratus, Martyr in Africa (S.)
Rufinus, Martyr in Africa (S.)
Valeria, Martyr in Africa (S.)
Magnus, Martyr in Africa (S.)

G. H.

[1] Antiquum Ms. Reginæ Sueciæ, propositum ab Holstenio in Animadversis ad Martyrologium Romarum, de his Sanctis sic habet: In Africa Pauli, Quadrati, cum aliis tribus. Omnium nomina exprimuntur in vetustis Martyrologii Hieronymiani apographis, & in Lucensi istis verbis: In Africa item Pauli, Anteon, Quadrati, Rufini, Valeriæ. Particula item est respectu Pauli, præcedenti turma relati, & deest in Mss. Epternacensi ac Blumiano; in quibus loco Anteon, scribitur Ateonis & Ansimi. In codice Corbeiensi Parisiis excuso additur Magnus, qui aliis deest. Mss. Casinense & Altempsianum sic legi jubent: In Africa Pauli, Rufinæ, & Valeriæ. At melius Ms. Trevirense S. Maximini: In Africa Rufini & Valeriæ. Et, Palæstra omissa, nomen Ruffini est in Ms. Parisiensi Labbæi, atque Auctario Greveni ad Vsuardum: cui additur Valeri loco Valeriæ in Ms. Aquisgranensi In apographo Lucensi ad XXI Maji referuntur iidem Paulus, Anteon, Quadratus, & perperam Autissiodoro adscribuntur.

[2] S. Quadrati memoria post Vsuardum, Adonem, Notkerum, aliosque recentiores, ita inserta est Martyrologio Romano: In Africa S. Quadrati Martyris, in cujus solennitate S. Augustinus sermonem habuit. Audit Baronius ejus Sermonis mentionem fieri in Indiculo Possidii. Vtinam hic prodeat aliquando sicut prodiit sermo de SS. Perpetua & Felicitate, datus ad VII Martii.

DE SANCTIS MARTYRIBVS TVDERTINIS
FELICISSIMO, HERACLIO, PAVLINO, MENEDINA, SATVRO, VICTORIO, SATVRNINO, MARINO, ITEM SATVRO, FORTVNATO, ET THEOMEDO.

Cultus ex Martyrologiis, tempus Passionis.

Felicissimus, Martyr Tuderti in Italia (S.)
Heraclius, Martyr Tuderti in Italia (S.)
Paulinus, Martyr Tuderti in Italia (S.)
Menedina, Martyr Tuderti in Italia (S.)
Saturus, Martyr Tuderti in Italia (S.)
Victorius, Martyr Tuderti in Italia (S.)
Saturninus, Martyr Tuderti in Italia (S.)
Maronus, Martyr Tuderti in Italia (S.)
Saturus alter, Martyr Tuderti in Italia (S.)
Fortunatus, Martyr Tuderti in Italia (S.)
Theomedon, Martyr Tuderti in Italia (S.)

G. H.

[1] Tuder & posterioribus Tudertum, urbs antiqua, aliis Vmbriæ, aliis Hetruriæ seu Tusciæ annumerata, vulgo Todi dicta, plures toto anno profert Martyres; & inter illos ad hunc diem illustrem turmam, [Memoria omnium in antiquis fastis,] quam quatuor antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa indicant. Vetustißimum Epternacense his verbis utitur: In Tuder Tusciæ, Felicissimæ, Eracli, Paulini, Meridiæ, Saturi, Victuri, Saturnini, Marini, item Saturnini, Furtunati & Theomæ. Aliqua scripturæ varietas est in aliis: & codices Corbeiensis atque Lucensis loco Felicissimæ habent Felicissimi, & tam in his quam etiam in Ms. Blumiano loco Meridiæ est Menedinæ: ita etiam loco Victuri, Marini, Saturnini, Secundi, Furtunati & Theomæ, in plerisque legitur Victori, Maurini, Saturi, Fortunati & Thomedi. Mss. Rhinoviense & Richenoviense ista habent: In Tuder, seu Tuderto, Felicissimi & Mindiniæ. Mss. Augustanum S. Vdalrici & Parisiense Labbæi, omissa palæstra, referunt nomina Felicissimæ, Pauli, Victuri, Saturi. Meminit etiam Victoris in suo Auctario ad Vsuardum Grevenus.

[2] Celeberrima permansit memoria trium primorum Martyrum, quos suo Martyrologio ita inscripsit Vsuardus: Tuder Tusciæ natalis Sanctorum Felicissimi, Eraclii, Paulini. Eadem habent Ado, Notkerus, [trium primorū apud Vsuardum Adonem & alios.] & alii recentiores cum hodierno Martyrologio Romano: ubi Secundus fere Heraclius appellatur, & civitas sæpius Tudertum. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, ex Officiis Ecclesia Tudertinæ, Romæ approbatis, hoc eorum Elogium edidit: Felicissimus, Heraclius, & Paulinus, cives Tudertini, sub Diocletiano & Maximiano martyrio coronati sunt. Cum enim persecutione fervescente, Christum prædicare hi non desisterent, comprehensi sunt, ac post diversa tormentorum genera tandem martyrii palmam consecuti sunt. [Tempus martyrii.] Quorum corpora extra urbem in ecclesia S. Stephani Protomartyris sepulta ex antiqua traditione creduntur. Hæc ibi, quæ fere eadem habent Ioannes Baptista de Sanctis Tudertinis, & Ludovicus Iacobillus de Sanctis Vmbriæ; qui addit, Festum illorum celebrari, sub ritu duplici, ac magno populi Tudertini accursu. Horum trium Martyrum meminit Baronius in Annalibus ad annum CCCIII, numero CXXI. Masinus in Bononia perlustrata ad hunc diem tradit, aliquas S. Felicissimi reliquias in ecclesia Servitarum asservarit: sed an hujus Tudertini non asserit. Sanctorum Martyrum Felicissimi & Heraclii memoria etiam celebratur in vetusto Ms. Casinensi, sed ad diem XXVIII Maji, quod huc referendum arbitramur.

DE S. MEMORIO CONFESSORE
PETRACORICÆ IN AQVITANIA.

COMMENTARIUS CRITICUS.
De ejus ætate, laureola, cultu: an ipse unus ex Innocentibus?

Memorius Confessor, Petracoriæ in Aquitania (S.)

D. P.

Notitiam Paßionis S. Sicharii, ad diem hujus mensis II, primam ac certiorem, [Nomen & titulus Confessoris ex Martyrologiis.] licet brevißimam, accepimus ex Vsuardi Martyrologiis, ad Aquitanicarum Ecclesiarum usum auctis: & nunc ex similiter interpolati Vsuardi exemplari, sane antiquo, quod in Ducis Altempsii bibliotheca Romæ invenimus, primum in Gallia deinde in Britannia auctum, discimus titulum, sub quo antiquius cultus fuit, hic de quo agere instituimus Sanctus. Nam ad VII Kalendas Iunii, ita ibidem legitur: Petragoricas S. Memorii Confessoris. Consentit Adonis Martyrologium, non quidem ut ab ipso scriptum est, sed ut pro Ecclesia Tolonensi amplificatum habetur inter Mss. Reginæ Sueciæ; Tolonensibus, quæ dixi, additamentis manu recentiori additis, ad vetustiorem scripturam membranei codicis, qui olim Brixiensis ecclesiæ fuerat. In hoc siquidem sic dicitur: Ipso die, scilicet XXVI Maji, B. Memorii Confessoris, quem B. Frontonius, cum esset in Ægypto, Domino revelante reperit.

[2] [non videtur corpus ex Ægypto allatum:] Colitur S. Fronto, primus Petracoricensium Episcopus, die XXV Octobris; ad quem diem examinabinus, rectene hic idem esse credatur cum illo sancto Eremi Nitriensis Abbate, de quo egimus die XIV Aprilis. Interim censeo in hujus identitatis suppositione, seu vera seu falsa, certe non multorum seculorum assensu firmata, niti, quod B. Memorii corpus reperisse Sanctus in Ægypto dicatur; prout etiam in Petracoricensi veteri Breviario (unde verisimiliter additio posterior atque recentior accepta fuit) testatur Ioannes du Puy, in libro quem scripsit de Statu ecclesiæ Petracoricensis pag. 195. Sed hic, licet identitatem præfatam tueatur, [ejus in ecclesia S. Frontonis, frequens cultus:] miratur tamen majorum simplicitatem, qui corpus S. Memorii credere potuerint ex Ægypto allatum. Creditur illud requiescere in S. Frontonis ecclesia, olim Abbatiali, sed pridem conversa in Collegiatam ac nuper in Cathedralem, traductis eo Canonicis ex æde S. Stephani Colitur autem ejus ibi festum tanto cum populi undique accurrentis affluxu, ut D. Armandus Girard Canonicus Sarlatensis, qui librum prædictum cum suis propriis additionibus donavit nobis, manu sua testari & recentius per Epistolam confirmare potuerit, singulis annis ad processionem tunc instituendam advenire plus quam quatuor millia extraneorum.

[3] Licet autem non aliter notus antiquis fuerit Memorius hic, [sed confusus cum cultu unius ex Innocentibus,] in ipsa Gallia & diœcesi Petracoricensi verosimiliter vita functus, quam cum titulo Confessoris; a seculis tamen aliquot cœpit coli ut Martyr, & quidem velut unus ex Innocentibus ad Herode occisis. Hinc cogor credere, ignotum prorsus esse sepulturæ locum, confusionemque personæ ac nominis inde natam, quod in eadem ecclesia pridem haberetur corpusculum unius ex Innocentibus. Tali enim corpusculo solo apparente istic, ubi S. Memorius ab antiquo celebrabatur; cœptum sit credi, ejus istud esse; & quidem eo proclivius, quod jam existimaretur, Brantolmiæ ex eodem Innocentium numero haberi alterum. De isto Innocente circumfertur in Petracoricensi plebe absurdius aliquid, scilicet ipsum esse Herodis filiolum, quem pater jusserit occidi ceteris, ne forte vel hic esse Messias a Iudæis expectatus, a stella designatus, a Magis quæsitus.

[4] Sed ut hanc de Herodis filio fabellam merito omnes eruditi explodunt; ita qui noverit, S. Memorium, [cui nomen Memorii casu factū sit.] celebrem Trecis in Gallia Martyrem & Levitam, cujus & sociorum Paßio VII die Septembris recolitur, adeoque intelliget usitatum Galliæ nomen id esse; mirabitur conjecturam Ioannis præfati, qua suspicatur Memorii nomen casu natum, & anonymo puero inditum esse, ex inscriptione sepulcri, altaris aut lipsanothecæ, quæ notabatur Memoriæ Martyris Innocentis. Quamvis enim eum nunc talem colant Petracoricenses, & ad Officii Lectiones assumpserint homiliam S. Ioannis Chrysostomi de Innocentibus, cetera de communi unius Martyris facientes; non tamen dubitaverim antiquiori cultui postponere usum recentiorem, & suadere, ut capsam, quæ S. Memorii esse dicitur, scrutentur curiosius; inventuri forsitan aliquid scitu dignum; & saltem, si solum corpus infantile appareat, evidentur cognituri, hoc non esse ejus quem sui majores pro Confessore habuerint.

DE SANCTO PARDO EPISCOPO
PATRONO LARINI IN ITALIA.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus ecclesia & cultu in ea, Actisque Mss.

Pardus, Episcopus in Peloponneso, Patronus Larini in Italia (S.)

G. H.

Larinum, seu Alarinum, urbs olim Ferentanorum, ab antiquis scriptoribus multum celebrata, in hodierno Comitatu regni Neapolitani Molisino, in confinio Capitanatæ-provinciæ prope Frentonem amnem, nunc Larina appellatur, & licet parva sit, proprio tamen gaudet Episcopatu. Cathedralis Ecclesia, amplæ ex quadrato lapide structuræ, S. Pardo Episcopo dedicata est, ubi sacrum ejus corpus asservatur. Ferrarius in Catalogo generali ad hunc diem XXVI Maji, ita ipsius meminit: Larini in Frentanis S. Pardi Episcopi, urbis Patroni. Vghellus Tomo 8 Italiæ sacræ, ubi agit de Archiepiscopis Beneventanis eorumque Suffraganeis, inter quos sunt Episcopi Larinenses, columna 435 ista habet: Pardus iste non fuit Larini Episcopus, ut Ferrarius scribit, sed cujusdam civitatis in Peloponneso Antistes, qui cum a sua Sede expulsus fuisset, Romam venit ad Pontificem Maximum: a quo oblatum in Italia alterum Episcopatum, quietis gratia & amore solitudinis illum recusavit, & in eremum secessit prope Luceriam civitatem Apuliæ: ubi tanta vitæ sanctitate ea in solitudine vixit, ut Sanctus post obitum habitus sit; & Larinates, quibus corpus S. Primiani detractum fuerat, profecti in saltum Luceriæ invenerunt cordus S. Pardi. [ibi corpus adservatur] Quod cum abstulissent, Larinum deportavere, & in ecclesia condidere, quam in honorem ejus dedicaverunt: [& colitur 26 Maji & 17 Octobris.] cujus Translationis diem celebrant XXVI Maji, veluti civitatis ac diœcesis Patroni: inventionis vero diem XVII Octobris. Acta ipsius Mss. hæc habent. Ita Vghellus.

[2] Acta illa ipsemet, quantum recordari possumus, nobis Romæ donavit, [Vita Ms.] descripta ex Ms. Bovinensi. Est autem Bovinum, cum indicata ab Vghello Luceria, in provincia Capitanata, XIV millibus passuum ab ea dißita versus Meridiem, prope confinia Principatus ulterioris. Eadem Acta, sed absque Prologo & non nihil contracta, describi nobis curavimus ex codice Ms. bibliothecæ Vaticanæ, quod ad primi Ms. correctionem aliquando necessariam profuit. Sunt autem illa non valde antiqua, sed seculo primum X aut etiam serius, ex traditione forsan populari composita. Prologus justo verbosior est: Auctor in eo se Radoynum Levitam appellat, scilicet Ecclesiæ Larinensis. Carthusianorum Bruxellensium supplementa ad Grevenum indicant S. Pardi Translationem die sequenti XXVII Maji, ac dein XVII Octobris, quo supra dicitur Inventionis memoria celebrari, ista leguntur: In civitate Alarniensi S. Pardi Episcopi & Confessoris.

VITA
Auctore Radoyno Levita Ecclesiæ Larinensis.
Ex codicibus Mss. Bovinensi & Vaticano.

Pardus, Episcopus in Peloponneso, Patronus Larini in Italia (S.)

BHL Number: 6465

A. RADOYNO EX MS.

PROLOGUS.

[1] Ad Salvatoris magnificentiam, laudemque totius Ecclesiæ, [Acta scribit ad imitationem Sancti,] operæ pretium credimus fore, si triumphos Confessorum atque Pontificum Christi, & coronas certaminum annotamus. Ast si antiquæ oblivioni vetustas silentio deprimatur, non dubium est eos [non] carere culpa invidiæ, qui acceptum munus Dominici talenti, non ad utilitatem Christianorum fidelium, sed seculari studio torpente lingua impartiri maluerunt: cum Gentiles Poëtȩ, inani studio dediti, priscorum infidelium facta virorum, figmentis suorum carminum, toto orbe diffamare studuerint: cum accuratius foret illustribus viris, celeberrimum agonem istius Beatissimi Pontificis ad memoriam ducere, & mentes fidelium exemplo illius certaminis pia devotione solidare. Dum autem felicitates istius sanctissimi Pardi Confessoris atque Pontificis releguntur, corda audientium, despectis secularibus negotiis, toto conamine amore cælestis patriæ inardescunt, & illuc festinare desiderant, ubi remuneratoris certaminum sine fine regna percipient. Ad hæc mihi placuit scribere omnibus spiritualibus Fratribus, audientibus vel videntibus palmam istius faustissimi Agonistæ, qualiter agonizaverit contra omnia carnalia vitia, & quam acerrime contra suum palæstritem diabolum luctaverit: ut glorificent Dominum misericordemque Patrem, qui sibi adhærentibus victricia arma confert, & salvos facit sperantes in se.

[2] [& gloriam Dei:] Nunc autem Divino fretus nutu, sanctissimis vestris orationibus adjutus, istius sanctissimi Patris Pardi, Confessoris atq; Pontificis, vitam & meritum enucleatius exarare aggrediar: ut haurientes corporalibus auribus ejus sanctissima facta, internorum viscera referta dulcedine, mellito gutture in desinenter eructent. Sed quod iste Confessor atque Pontifex sanctus Pardus peregre profectus sit, in fine istius opusculi historialiter enarramus. Cumque hic sanctus intelligendo & operando aliis prædicasset, quasi duplicatum de negotio lucrum reduxit. Servus vero qui geminata talenta retulit, a Domino laudatur, atque ad æternam remunerationem reducitur, cum ei voce Domini dicitur, Euge serve bone & fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. [Matth. 25] Sed tunc fidelis servus supra multa constituitur: [exemplo servi boni Euangelici,] quando devitata omnis corruptionis molestia, de æternis gaudiis in illa cælesti sede gloriatur. Tunc ad Domini sui gaudium perfecte intromittitur, quando in æterna illa patria assumptus atq; Angelorum cœtibus admixtus, sic interius gaudet de munere, ut non sit jam quod exterius doleat de corruptione. Nam & de pigro servo scriptum est, Tollite ei talentum, & date ei qui decem talenta habet. Ubi etiam mox sententia subinfertur, qua dicitur: Omni enim habenti dabitur, & abundabit; ei autem qui non habet, & quod videtur habere auferetur ab eo. [admirans Sancti caritatem,]

[3] Unde necesse est, Fratres mei, ut supra omne quod agitis, erga caritatis custodiam vigiletis. Vera autem caritas est [& inimicum amare propter Dominum a] & amicum diligere in Domino: quia qui non habet caritatem, omne bonum amittet. Hic autem venerabilis vir atque omnium ore canendus, in quo & vera confessio fuit in verbis, & triumphus in virtute sanctitatis, tantæ caritatis & sanctitatis extitit, ut… b dum æmuli sui eum expellere conarentur, propter suam sanctissimam prædicationem, & propter divinum semen quod anxie cupiebat serere in mentibus eorum, & spinas impietatis evellere. Et cum sponte cessisset odiis iniquissimæ suæ plebis; ut eam lucraretur Dominus per se, ad tempus locum dedit irȩ, ut ora balbutientium canum obstruerentur, & in tempore ipse cum fructu veniret. Sed minime ei concessum est: eo quod plures præsciti essent ad interitum perditionis. Sed nunc, qua occasione vel quibus precibus istius sanctissimi viri Confessoris & Episcopi Pardi vitam comere exorsus sum, evidenter audite.

[4] Cum quietus essem ego Radoynus peccator, & indignus Levita in Dei servitio, [& incitatus a Mirata matrona.] nullis ventorum flatibus præpeditus, sed contemplative divinis præcinctus orationibus; cominus astitit ante me quædam Christi famula, Mirata nomine, obsecrans cum lacrymis, provoluta pedibus, caputque solo inhærens, ut istius clarissimi viri actus exararem; ut & præsentibus gaudium foret, & futuris accommodaret paradisiacum quȩstum. Sed dum me ineruditum conspicerem, c auribus audiens, voces illius in penetralibus cordis haud inhærere d sivi, propter importabile pondus; & quia istius sanctissimi Pardi merita, etiamsi adesset Maronis profusa loquacitas, numquam valeret exponere vel seriatim comere: sed victus precibus & lacrymis ipsius clarissimæ mulieris, non causa temeritatis aut jactantiæ, adjutus precibus istius Confessoris sanctissimi Pardi, exorsus sum edere ea quæ de tanto clarissimo viro, mihi possibilia, & vestræ memoriæ accommodata fuere, ut ad ædificationem animarum omnibus proficuum & notissimum esset.

ANNOTATA.

a Vt hæc verba addidi ad explendum sensum, ita expunxi sequentia, eumdem interturbantia: nam

b In ecgrapho legebatur, Ut sua infensa plebs diabolico virus infecta dum æmulatur.

c Item hæc, & divinarum harundinum vera sciturus nescium, ubi forte legendum veraciter nescium; sed quid substitues loco harundinum? reliqua facilius fuit reducere ad sensum aliquem.

d Ecgraphum, sed penetrabilium corda haud inhærentes.

HISTORIA VITÆ ET TRANSLATIONIS.

[5] Hic autem prædictus Pontifex venerandus Pardus, fuit a de civitate Poliponissu: & quia suæ diœceseos omnes cultores per abrupta currebant, [Expulsus venit Romam,] propriam sequentes voluntatem, cœpit eos alloqui, & divinæ sermone prædicationis eos confundere, quatenus a pestifero errore [eos] auferre potuisset. Illi autem ægre ferentes suam prædicationem, nequitius & cum dedecore expulerunt eum de suo Episcopatu; Judaico more dicentes; Nolumus hunc regnare super nos. Et quanto plus verba veritatis attentus prædicabat, tanto plus corda pravorum hominum, more nitri, ad pejus scaturiebant: unde & Salomon ait; Qui mittit acetum in nitro, sic est qui cantat carmina cordi pessimo. [Prov. 25, 20] Expulsus autem de civitate, cum aliquantis Clericis, venit Romam cum magno mœrore ad Apostolicum, qui illis diebus prȩerat ipsius Cathedræ. Quem ipse venerabilis Papa b cum Clericis suis honorisice suscipiens ac blande consolans, sufficientia sibi jussit accomodari stipendia & hospitia, insuper & locum habere in urbe; per Spiritum sanctum cognoscens, quam magnæ virtutis esset vir ille qui adventaverat.

[6] Sed postquam ejus fatigata membra refocillata sunt, [ubi exceptus a Papa] & aliquantisper recepere vires, casus & gesta suarum ovium cum luctu magno retulit, in auribus summi Pontificis; ut consuleret ei Beatus Papa, quid inde faceret de suo Episcopatu, vel qualiter extra suam parochiam quamvis invitus degendo peregrinaretur. Cui præfatus Papa ait; Noli, fili, dies tuos mœrore consumere: sed habeto nostrum solamen: in proximo enim Dominus nobis & tibi dabit suum consilium. Post non multos vero dies, cives sui ad limina Apostolorum venientes, indagare studuerunt si suus Pastor illic advenisset: [nec permissus redire,] quem anxie in urbe & in suburbanis quærentes, jam belluina feritate deposita, repererunt eum divinis orationibus vacare, & apud Papam in Urbe morari. Ad quem cum magno luctu & instantia precum accedentes, oppido deprecabantur, ut ad propriam Sedem reverteretur. Quorum preces, quia senio & valetudine fatigabatur, flocci pendens, summi Pontificis & sancti Concilii roboratus consilio, licentiam dedit eis alium inthronizare in sua Sede, ut se, vestigiis summi Pontificis adjunctum, in urbe linquerent commansurum. Quam jussionem quamvis cum mœrore suscipientes, accepto consilio elegerunt Pontificem, & sic ad propria cum ingenti tristitia repedaverunt.

[7] Hic autem prædictus Pontifex Beatus Pardus, postquam sui cives regressi sunt ad propria, expetivit a Papa, ut sibi locum annueret commanendi Apuliæ, ubi & suas calamitates lugubri officio defleret instantius. Quam petitionem summus Pontifex cum gaudio perficiens, & quia locum invenerat suum implendi desiderium, sodales etiam cum petitione attribuit. At ille compos voti effectus, stipatus magnis catervis & sanctissimis turmis, venit Apuliam. Inveniensque ibi locum aptum sui desiderii, applicuit suburbano opulentissimo c Luceriæ. In quod ingressus, miræ magnitudinis & pulchritudinis edificari jussit duas ecclesias, hærentes muro civitatis: in quibus Deo servivit tempora plura, & erga quas parvissimam & arctissimam cellulam sibi fieri præcepit; [Luceriæ pie moritur.] in qua per plures annos degens, afflictus multis vigiliis & inediis simulque orationibus, Deo animam reddidit.

[8] Post cujus excessum meritis accolarum permisit Omnipotens flagellari eos plagis maximis, etiam & totam Apuliam depopulari. Quia d tunc egressus Imperator Augustus Constantinus de sua urbe cum magno exercitu, transfretavit maria: veniensque e Tarantum, lata arva implevit suo exercitu. [Hac eversa a Græcis,] Concite autem inde surgens cum suo apparatu, totam Apuliam vastavit, atque prædatus est. Inde Luceriam adiens acerrime dimicari jussit, & diversas machinas apponi, quam diu caperetur. Captam vero usque ad solum jussit prosterni, & ea exusta igni, omnem populum, qui prius non fugerat, in captivitatem mitti. Alacer autem Augustus redditus de victoria, suorum insatiatus adhuc scelere, præcepit amoveri castra, & ocius erga mœnia olim ditissimæ [urbis] Beneventi castra metari, in qua Romuwaldus Princeps, cum sanctissimo Sacerdote f Barbato, & paucis ac validissimis Longobardis morabatur. Qua circumsepta prædonibus & innumerabili exercitu, novas machinas apponi præcepit, ut dolo aut virtute caperetur. Sed Dominus omnipotens, meritis & orationibus Beati Barbati, enervavit vires militum: & sic demum Augustus vanus & vacuus recessit, tantum acceptis obsidibus inde pervolat; Neapolimque ingressus, & velivolum mare appetens, suos adiit fines.

[9] Lucerinus autem Episcopus, qui antequam caperetur sua diœcesis latenter fugerat cum suis Clericis in aliquam partem Apuliæ, condidit oppidum nomine g Lesinam, in quo & moratus est per annos non exiguos. [& a Saracenis Larino, Larinensis pro amissis Reliquiis] Sed postquam Dominus permisit flagellari Ausoniam barbarorum gladiis, sunt ingressi h Agareni, & late eam depopulantes, magno cum impetu venerunt Larinum: quam destruentes, habitatores ipsius gladiis occiderunt. Post hæc vero, quia habitatoribus carebat ipsa depopulata civitas, ierunt habitatores de oppido Lesinæ, illucque furtim tulerunt duo corpora i Sanctorum Primiani & Firmiani, ibi quiescentium, & duxerunt Lesinam: cum autem homines Larinenses hac illacque discurrerent per agros, invenerunt sepulcra Sanctorum effossa, & Corpora ablata. In magno itaque mœrore positi, & diutius lamentantes, suis indicant concivibus: quibus adunatis solicitius consulunt, & per plura loca indagantur, ut Sanctorum pignora, a quibus piratis sint delata, in lucem perduceret Dominus omnipotens.

[10] Quo comperto quod homines de oppido Lesinæ rapuissent, omnes se in armis præparantes, [inveniunt corpus S. Pardi, & Larinum ferunt,] properarunt Luceriam: quam circumientes, pervenerunt ad sepulcrum S. Pardi Confessoris & Episcopi: quod effodientes, repererunt sanctum corpus intactum, minus tantum uno pollice. Quod cum gaudio elevantes, dignis linteaminibus involutum, ac thymiamatibus præcedentibus, & faculis coruscantibus, cum hymnis & canticis, itinere arrepto, cœperunt properare Larinum. Sed antequam propinquassent portæ civitatis, vectores ipsius sancti pignoris substiterunt, non valentes incedere, divina clementia talia operante. Cumque omnes qui ad sancti corporis obsequium confluxerant, hoc [cernentes] tenerentur attoniti de tanto miraculo; cœperunt flere, & solotenus conquiniscentes, & ubertim genas madefacientes, prostrati ante sanctum Corpus, has voces cum prece & magnis promissionibus emittebant. O sanctissime Præsul, Beate Parde, qui & cæcos videre fecisti & surdos audire, claudosque ambulare, paralyticos contractare, juvenes, nervorum [dissolutione] laborantes, in pristinum sanos reduxisti, obsessos ab immundis spiritibus, [non sine miraculo.] non solum prece, sed interdum etiam potestate sanasti; adesto nunc afflictis reliquiis Larinensium, & concede ut infra mœnia istius civitatis intromissum, te mereamur habere Protectorem & defensorem, non solum corporum sed etiam animarum: ut sicut reliquæ civitates tripudiant & extolluntur in suis sanctis Protectoribus, sic & nos gaudeamus, te habentes Gubernatorem. Ad has preces & lacrymas B. Pardus Confessor & Pontifex divino munere motus, & gressus reddidit hominum, & prosperum iter eundi ad civitatem: ut & ipsi gauderent se exauditos, & ipse ibi quiesceret in loco sibi a Domino præparato. Tunc omnes vectores & obsequitores ipsius sancti pignoris, elevantes illud cum hymnis & canticis, & omni cum honore, introduxerunt in Larinensium civitatem corpus B. Pardi Episcopi: & posuerunt eum in ecclesia sanctæ Genitricis Dei & Virginis Mariæ, usque quo sibi dignam fabricarent ecclesiam, in qua poneretur: in qua non post multos dies positus est: & omnipotens Dominus suis fidelibus multa beneficia præstat per eum, usque in hodiernum diem.

[11] Tempore autem quodam, quo Dominus permisit flagellari Italos pro suis iniquitatibus flagellis Paganorum; [Fugantur Vngari ope S. Pardi semel,] ingressi k Ungari Hesperiam, omnes Christicolas, quotquot obvios habuerunt, ut hostes secundum suum posse necaverunt; & mœnia subvertentes urbium munitissimarum ac depopulantes provincias, pervenerunt Larinum; quam graviter oppugnantes, deprȩdati sunt usque ad internecionem. Sed cum vellent reverti cum spoliis & captivis in sua castra; orantibus civibus ad tumulum beatissimi Pardi Episcopi, ut & eos liberaret & captivos solveret; tantam confusionem contulit eis, ut tremebundi l fugerint in suis tentoriis: & homines, ac bestias, & universa spolia relinquentes, quasi magna militum manu cogerentur, sic ocius fugiebant. Captivi vero ad civitatem reversi, jam soluti glorificabant Dominum, & S. Pardum Confessorem & Episcopum, cujus precibus ab hostium manibus liberari merebantur.

[12] Alio autem tempore impetum facientes Ungari ceperunt ipsam civitatem, & expoliantes eam venerunt ad ecclesiam, [iterumque:] ubi tumulatus erat B. Pardus Episcopus: erga cujus tumulum latebant, quidam Guido Presbyter, cum quadam vetula ac parvo puerulo; & expoliantes dictam ecclesiam omnibus bonis, sic cæcati sunt meritis B. Pardi Episcopi, ut nec viderent neque contingerent latitantes. Post non multos annos quædam cæca venit ad sepulcrum ejus, misericordiam petens, ut lumen reciperet, [alia multa miracula fiunt.] & statim eo operante consecuta est lumen. O quanti cæci, quanti dȩmoniaci, quanti paralytici susceperunt sanitatem ad sepulcrum ejus, & usque hodie suscipiunt, humiliter & devote petentes! Fuit enim hic Pastor pius & misericors, humilis & benignus, nullum spernens, omnibus tribuebat, omnibus indulgebat, animabat trepidos.

ANNOTATA.

a Imo de civitate aliqua in Peloponneso. Vti etiam exposuit Vghellus. Ms. Vaticanum Relicta ecclesia sua Pelopponisi.

b Insertum bis erat nomen Cornelii, qui unicus fuit anno 252: sed multo serius videtur Pardus vixisse, seculo 5 aut 6.

c Luceria, vulgo Lucera, urbs Capitanatæ Episcopalis, a Larino circiter 30 M. P. dißita versus meridiem.

d Sub finem anni 662: sed intelligendus Constans, aliis etiam Constantinus dictus, Imperatoris Heraclii ex filio Constantino, novercæ fraude occiso, nepos. In Vatic. scribitur Constantius.

e Tarentum, vulgo Taranto, urbs celebris Magnæ olim Græciæ, in provincia seu Terra Hydruntina, ad Sinum Tarentinum in peninsula sita.

f Colitur S. Barbatus 19 Februarii, ante cujus Vitam §. 2 hæc late deduximus, potißimum ex Paulo Diacono, quæ ibi videri possunt.

g Lesina urbs, etiam postea Episcopalis, ad radices montis Gargani Aquilonaris, ab aliis dicitur condita a Christianis piscatoribus Lesinæ insulæ Dalmatiæ, forte adjuvante Episcopo Lucerino, a cujus urbe distat circiter 20 M. P. in eadem Capitanatæ.

h Agarenos seu Saracenos circa annum 840 & sequentes dominatos in istis ditionibus, scribit Leo Ostiensis lib. 1 Chronici Casinensis cap. 27 & seqq.

i De hisce Sanctis nihil hactenus potuimus assequi, gratias acturi iis, qui aliquid certi suggesserint.

k Ungarorum incursiones, quæ hic duplices indicantur, videntur contigisse anno 937, apud Ostiensem lib. 1 cap. 55, & aliis ejus seculi annis.

l Similem eorum fugam, a Marsis & Pelignis illatam, scribit Ostiensis dicto loco.

DE SANCTO AVGVSTINO
EPISCOPO CANTVARIENSI IN ANGLIA.

ANNO DCVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Vita & Translatione, scriptis a Gocelino Monacho; ac duplicis festi celebritate.

Augustinus, Episcopus Cantuariensis in Anglia (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Celebris est S. Augustini memoria paßim in omnibus Martyrologiis, post ejus obitum editis. Venerabilis Beda, in Martyrologio genuino, de eo ista habet: VII Kalendas Junii, [Memoria in Fastis,] in Britannia, deposito S. Augustini, primi Anglorum Episcopi. Eadem habet Rabanus. Ast Vsuardus ita scribit: In Britanniis S. Augustini Episcopi & Confessoris, qui missus a beato Papa Gregorio, primum genti Anglorum Christi Euangelium prædicavit. Addunt Ado & Notkerus, Atque illic virtutibus & miraculis gloriosus in Christo quievit. Sequuntur paßim recentiores cum Martyrologio Romano. Res gestas ipsius illustravit Venerabilis Beda lib. 1 Historiæ Ecclesiasticæ gentis Anglorum cap. 23 & sequentibus, & lib. 2 cap. 2 & 3, unde collectam Vitam invenies apud Surium. Breviorem aliam edidit in sua Legenda Capgravius, cui quædam in fine addidit de corporis Translatione. Habemus etiam Compendia aliqua Mss. Vniversim autem secuti sunt Bedam omnes Auctores Rerum Anglicanarum, antiquiores æque ac recentiores. [Vita auctore Gocelino,] Inter illos eminet Gocelinus, sicut ipse nomen suum scribit, aliis Goscelinus aut Gotzelinus, qui innumeras Sanctorum Vitas stylo extulit, vel informiter editas comptius emendavit, post Bedam secundus in laudibus Sanctorum Angliæ enarrandis, uti ex lib. 4 Malmesburiensis de Gestis Regum Anglorum cap. 1 deduximus die III Februarii, ad Vitam S. Wereburgæ Virginis, filiæ Regum Merciorum, quam Vitam idem Gocelinus composuit: ubi de hoc scriptore, qui circa annum MLXXX & sequentes floruit, late egimus, iterum de eo acturi X die Iunii ad Vitam S. Ivonis Persæ. Hic ergo Auctor ante Monachus Rameseiensis, tunc Cantuariensis ad S. Augustini, hujus Vitam duplici edidit opusculo, Majore scilicet & Minore, ut in sequenti Prologo indicatur. [cum miraculis & Translatione.] Nos Majus opusculum damus cum libro Miraculorum, ubi quæ de S. Augustino a Beda scripta sunt, paßim hujus verbis referuntur. Damus autem illa, prout jam inde ab anno MDCLXVIII impressa leguntur, inter Acta Sanctorum Benedictinorum tomo 1, a Ioanne Mabilione edita; ejusdemque beneficio subjungimus prædicti Gocelini ineditum hactenus opus, ad Venerabilem Cantuariensem Archiepiscopum Anselmum, de Translatione S. Augustini Anglorum Apostoli & Sociorum ejus, scriptum septimo ab ipsa Translatione anno, Christi MXCVII. Dividitur illud in duos libros, quorum prior proprie agit de S. Augustino, secundus de Sociis, id est, Episcopis, Regibus, Abbatibus, in eadem ecclesia contumulatis, & ante ipsum translatis in novam ecclesiam, anno MXCI, biennio citius quam Archiepiscopus fieret S. Anselmus, cui inscribitur historia, magnum lumen rebus & Sanctis Anglicanis datura, præsertim in secundo libro: qui licet ad alios ut plurimum pertineat, non fuit tamen a primo separandus. Ejusdem Gocelini Minus opusculum de S. Augustino, tacito Auctoris nomine, reperitur in Appendice ad opera B. Lanfranci Cantuariensis Archiepiscopi, a Luca Acherio edita, & ibidem legi potest. Aliqua inde observamus in Annotatis.

[2] Quo anno ex hac mortali vita ad Christum migrarit S. Augustinus, non satis liquet inter Auctores. Beda solum notat eum defunctum septimo Kalendas Junias; [Obitus anno 608.] addit Wigorniensis, feria tertia, qui characteres conveniunt in annum bissextilem DCVIII litteris Dominicalibus GF: ad quem annum etiam obitum ejus retulerunt Westmonasteriensis & Sigebertus. Et hanc chronologiam ex tempore successorum Laurentii & Melliti probavimus latius, ad Vitam S. Laurentii die secunda Februarii num. 10. In monastici Anglicani tomo 1 pag. 90 profertur fundatio Eliensis cœnobii in agro Cantabrigensi, & ex Historia Eliensis ecclesiæ in bibliotheca Cottoniana adservata, ista scribuntur: In primitiva Ecclesia nascentis fidei & Christianitatis, B. Augustinus ecclesiam ibi fabricavit in honore semper Virginis Mariæ, anno ab Incarnatione Domini DCVII, adventus sui in Angliam anno XI, cujus operis Rex Ethelbrithus primus fundator extitit. Vnde constat S. Augustinum dicto anno adhuc vixisse. De monachatu ejus aliorumque primorum Angliæ Apostolorum multi multa, [Monachatus,] quæ hic non vacat referre & expendere omnia. Sufficiunt nobis pauca illa, quæ in favorem Benedictinorum deduximus ante Vitam S. Gregorii num. 11, ex auctoritate SS. Aldelmi atque Wilfridi, quæ nihil attinet hic retexere; quia nullam evidentis prorsus demonstrationis vim continent: & ideo ab omni particularis Regulæ expreßione abstinemus in titulo, uti paßim in aliis primorum septem seculorum Monachis. Eo tamen nolumus præjudicatum Benedictinis, maxima cum verosimilitudine ac propemodum evidentia Augustinum inter suos numerantibus. [cultus festivior.] Iisdem etiam novum mireque ad rem nostram faciens accedit adminiculum, ex vetustißimis Letaniis Anglicanis, quas tom. 2 Veterum Analectorum producit Mabilio, atque ante finem seculi VII fuisse usitatas probat ex defectu Sanctorum seculo illo posteriorum, quamvis alias apud Anglos celeberrimorum. Ibi enim inter Confessores nullus ex omnibus Monasticæ vitæ institutoribus nominandus præscribitur, præter S. Benedictum; & hic quidem bis; prærogativa nulli alteri istic concessa, quam S. Stephano, sicuti ter nominari jubetur S. Maria: evidenti pene indicio, quod vel S. Augustinus, vel instituti ab eo in Anglia Monachi istarum Letaniarum collectores, unicū illum agnoverint sui monachatus auctorem. Quoniam autem facta est mentio Letaniarum, placeat etiam intelligere, decreto Cloveshoviensis Concilii anno DCCXLVII celebrati, sancitum fuisse, ut dies depositionis S. Augustini Archiepiscopi, ab ecclesiasticis & monasterialibus feriatus haberetur, ejusque nomen in Letaniæ decantatione post S. Gregorii, tamquam Angliæ Apostoli, vocationem semper diceretur.

[4] Wilhelmus Thorn, Augustiniensis Monachus, in Chronico monasterii sui, [Festum Translationis 6 Septembris,] ab adventu Augustini usque ad annum MCCCLXXXXVII perducto, Cap. 8 §. 3, quæ ad Translationem Sancti pertinent sic paucis complectitur, nulla habita aliorum antea vel simul translatorum ratione. Anno Domini MLXXXXI, Wydo, hanc Ecclesiam dignitate Pastorali gubernans, ecclesiam suam, quam prædecessor suus Scotlandus, morte prohibente ad summum perficere non potuit, feliciter consummavit, & de transferendis Sanctis efficaciter elaboravit. Igitur anno quo supra, VIII Idus Septembris, transtulit corpus B. Augustini, de loco ubi per quingentos annos jacuerat, & posuit omnia ossa majora ipsius Sancti & caput in quadam saxea tumba, ferro & plumbo peroptime sigillata, cujus superscriptio talis erat.

Inclitus Anglorum Præsul, pius & decus altum, [cum nundinis dierū 5.]
      Hic Augustinus requiescit corpore Sanctus.

Pergit deinde narrare, quomodo metu barbarorum, sæpe in partes Cantiæ irrumpentium, idem Abbas sequenti nocte pleraque ossa sacri corporis, tumbæ exempta, in vicino loco abdiderit: quæ ibidem latuerunt usque ad annum MCCXXI, quo rursum inventa translataque sunt, prout plenius explicat Cap. 2 §. 2: quæ omnia Gocelinus partim ignoraverit, quia habebantur arcana; partim scire non potuerit, quia necdum facta, ponentur autem infra per modum Appendicis ad calcem libri primi. Hic ex Cap. 9 §. 3, tamquam ad festum Translationis pertinens, noto, quod Rex Wilhelmus II anno MXCII, concessit monasterio habere Feriam in Translatione S. Augustini, ita quod duraret per quinque dies, scilicet per duos dies ante festum, & duos dies post: & quod ecclesia S. Augustini habeat medio tempore omnes consuetudines, quas Rex habet per civitatem Cantuariæ. Istam Feriam Monachi tenuerunt usque ad tempora Edwardi filii Regis Henrici, quo tempore illam Feriam omnino dimiserunt, propter jurgia & lites & etiam pugnas, quæ in cœmeterio eorum frequenter fiebant.

[5] Amplius est, quod anno MCCCLVI Innocentius Papa VI, sicut idem Wilhelmus Thorn scribit, [Festum Natalis jubetur dupliciter celebrari an. 1356.] inter cetera privilegia monasterio concessa, Archiepiscopo (ut reor Cantuariensi) mandavit, ut festivitatem S. Augustini dupliciter celebrari faceret, hujusmodi verbis: Decens & congruum reputamus, ut gloriosus confessor B. Augustinus, qui olim missus per Sedem Apostolicam ad gentes Anglorum, nondum tunc baptismatis unda renatas, eas de infidelitatis tenebris ad lucem Catholicæ fidei per prædicationis ministerium evocavit, primusque in Anglia erexit Ecclesiam, specialiter in illis partibus honoretur: ex hoc namque ibidem populorum crescet devotio; ac ille, qui glorificatur in Sanctorum consilio, benignus preces respiciet devotorum. Ut igitur ipsius Confessoris festivitas in dictis partibus, quibus, sicut accepimus, vix aut minus in regno Angliæ celebriter colitur, solennius & devotius veneretur; Fraternitati vestræ, de qua specialem in Domino fiduciam gerimus, per Apostolica scripta committimus & mandamus, quatenus festivitatem Confessoris ejusdem, in omnibus Ecclesiis dicti regni exemptis, facias auctoritate nostra perpetuis futuris temporibus sub duplici Officio solenniter celebrari; & nihilominus in dicta festivitate cessari a mechanicis & aliis operibus, interdictis in festis duplicibus, de more, consuetudine seu observantia Ecclesiarum earumdem.

VITA
Auctore Gocelino Monacho.
Ex editione Parisina Ioannis Mabilionis.

Augustinus, Episcopus Cantuariensis in Anglia (S.)

BHL Number: 0777

AUCT. GOCELINO.

PROLOGUS.

Dominis carissimis & Paternæ dilectionis filiis ecclesiæ Sancti Augustini, cum suo reverendo Monasteriarcha, ille abjectissimus nec recolendus, tamen omnium amicus sincerus, in Domino salutem. Decreveram hanc historiam, velut divæ sponsæ & maternæ Ecclesiæ filiam perpulchram, non prius de thalamo suo producere *, quam suis ornamentis, redimiculis ac monilibus composita, sine nota posset procedere. [Historiæ veritas ex circumstantiis dignoscenda;] Verum vestra imperatrice dilectione moræ impatiente & acrius impellente, tandem exoptatam exhibere specie compellimur pudorosa, dum adeo nequeamus formosa: multæ enim rerum turbæ propositam nobis elegantiam & volucrem accessum sustulere. Quam vero vera quæ scripsimus comprobentur, tempora, loca, personæ, quando, ubi, & in quibus facta noscuntur; antiqua etiam & moderna scripta vestra, præsentium quoque oculi, ininficiabiliter testantur. Quod autem de veteribus nova fecimus, [non ob novam scriptionem despicienda,] vel recenter facta recenti stylo propagamus, nemo vetustatis accola indignetur novitati, ne forte Deo semper nova creanti videatur indignari: quia Deus Abraham, Deus est Augustini; & antiquorum signorum operator eadem hodie in modernis & hodiernis Sanctis suis operatur, cui clamat Propheta; Innova signa & immuta mirabilia; creat novos cælos, & sedens in throno nova facit omnia. [Eccl. 36, 6] Si antiqui Patres non suscepissent quæ tunc habebantur nova, nulla nobis modo essent vetusta. Sed Judæi & ceteri increduli, sanctæ novitatis ac veritatis inimici, malunt permanere in tenebris vetustatis & erroris sui, quam luce novæ gratiæ illustrari. Hoc etiam sub ipsa gratia videntur imitari, qui rancore vetusti usus aggravati, refugiunt novis Dei miraculis in melius renovari. Plerique etiam hominum, quod spernunt, credere renuunt; quod amant, ultro credentes appetunt. Nemo autem qualemcumque vel minimum contemnat veritatis præconem: nam sicut mendacium nullius auctoritate potest esse verum, ita veritas suam per se habet in quolibet auctoritatem. Quæ autem per visum vel in somnis mandata, vera probantur ex rerum consequentia: utpote legimus ægros per somnum ad Sanctorum busta salutis gratia jussos venire, & obedientes sospitatem ibi recepisse. Qui hanc veri evidentiam mavult velut somnia vana deridere, quam attendere; poterit & Joseph & Danielem aliosque Prophetas, ipsumque Joseph in Euangelio & alienigenam Nabuchodonosor, qui divina mysteria conspexere, velut somniatores abnuere. Sunt etiam qui inepte indignantur, cum in vilibus personis facta Sanctorum miracula recitantur, quasi probrosa sint talium * nomina vel memoria: cum nullum verbum fiat propter eos; sed propter ipsorum in Deo gloriam, [aut ob miracula in vilioribus patrata.] qui mira in minimis facit, omnia enarrentur. Nam omnium Dominus Lazarum mendicum ex nomine proferre non dedignatur: denique nec Herodes, nec proditor Judas, nec Cayphas in Euangelio nominarentur, nisi propter Dominum vel suos quibus insidiabantur. Hæc nos propter diversorum controversiam proferre noverint benevolæ animæ, ne cum obloquentibus incipiant quod diligunt fastidire, & quod verius cognoverunt infirmius credere: Corrumpunt enim sensus bonos colloquia mala. Fecimus autem de eadem materia duos codices, [Auctoris duæ de S. Augustino lucubrationes.] majorem & minorem: quatenus minor amicabiliter obtemperet amicis exteris tædiosis, major uberius redundet domesticis filiis desideriosis. Verumtamen quædam habet major, quædam minor, quæ non habet uterque liber; & alter alia, alia alter sapit condimenta. Item eadem gesta aliter ibi, aliter hic sunt dicta, ut alter alterius ope egeat & gratia. De Ulysse facundo ait Poëta:

Ille referre aliter sæpe solebat idem.

Hæc piis amicis pie alludendo & pie commendando, oramus & præsentes & posteros memores esse affectus nostri & servitii devoti, quamvis ingrati. Hactenus Prologus, in quo voces duas per conjecturam correximus; eamdem libertatem deinceps sumpturi in sequentibus: ita tamen ut addito *, notetur in Margine ea lectio, quam correctionis egere putabimus. Similiter deficientia quandoque ad integrandum sensum verba, a nobis addimus, sed inter [], tantisper valitura, donec facta collatione cum aliis Mss. quæ necdum videre licuit, integritas originalis suggeratur ab aliquo, qui voluerit eo labore de Sancto atque de nostro hoc opere mereri bene. Mabilio partitionem Auctoris in marginem transtulit & titulos Capitulorum initio collegit. Idem hic servatur per numeros, inductæ solum divisione Capitum nova nostroque instituto ad servandam uniformitatem idonea, quod similiter fiet in libro primo de Translatione.

[Annotata]

* al. procedere.

* memoria vel nomina,

DIVISIO CAPITUM.

CAP. I. Victore mundi Domino regna captivati tyranni suis palmigeris distribuente, Augustinus, divinus Legatarius, a Romano apice hereditatem sortitur Oceanitidis Britanniæ.
II. Describitur hic Augustinensis mundus, ut quidam tetrenus paradisus rerum fæcundus & gratiosus.
III. Hoc ingens hujus omnibus domicilium paravit Dominus suo Augustino, ut ab initio conditum mundum homini condito; & Augustinus relinquens patriam, factus est in gentem magnam.
IV. Hunc Papa Gregorius assumpsit, quem pro se mitteret in Angliam; ut Anglos, gentem candidam, gentem faceret Angelicam.
V. Mittitur vir virtutum, cum quadraginta Euangelicis Collegis, ad convertendam Angliam. Eunt armati ad fructiferam gloriæ patientiam.
VI. Sancti rumore pravo exterriti, Gregoriana epistola ad cœptum iter virtutum, fortius per Augustinum sunt animati.
VII. Epistola B. Gregorii ad ipsos, ut perseveranter agant & Augustino obediant.
VIII. Epistola ejusdem Papæ Arelatensi Archiepiscopo Ætherio, ut Augustino ejusque consortibus necessaria provideat.
IX. Augustino referente sociis Apostolica mandata, festinant per adversa & prospera ad vera præmia, consolante eos etiam miraculis superna gratia.
X. Andegavæ Dei peregrini per feminas expulsi, evolantem baculum de manu Augustini per tria stadia secuti, noctu sub dio quiescentes, irradiantur splendore cælesti, & satiantur fonte divinitus producto humi: scripsitque ibi Dux nomen & causam itineris sui.
XI. Vicini, tanto jubare noctu viso perterriti, mane ad locum currunt; in amissis Sanctis, reatum suum plangunt, ex litteris in terra descriptis Augustinum cognoscunt: Ecclesiam ibi in ejus honore, quæ omnem feminā perpetuo excludit, constituunt.
XII. Matrona cum cereo hanc tentans intrare; ante limen in ipsa vetita meta ruptis intestinis interiit, cunctasque sui sexus acrius exterruit.
XIII. Miraculum auditum ab ipso Andegavensi Episcopo, qui hanc ecclesiam reædificatam dedicavit: qualiter in dedicatione funditus conculcatæ segetes ac penitus desperatæ, omnibus aliis uberiores extiterint in messe.
XIV. Augustinus cum sociis, post diversa terrarum discrimina, applicuit Britanniam, ad mansionem perpetuam Divinitatis præordinatam.
XV. Tanetus insula Christum in Sanctis suis suscepit prima; felix tellus, fœcunditate sua tot Deiferorum advenarum felicissima.
XVI. Æthelbertus, Rex Anglorum Regum tertius, sed Christicola primus, uxore Christiana clementior, optimum æternæ salutis nuntium ab Augustino suscipit; sed non facile acquiescit, ut ex difficultate Sanctis gloria accrescat. Venit in Tanetum audire advenas, Dominicæ Crucis vexilliferos & præcones.
XVII. Augustinus exponit Regi optimum nuntium quod attulerit, videlicet, mundi Conditorem & Redemptorem humano generi regnum cælorum aperuisse, & de terrigenis cælestes indigenas fecisse; & homines ita dilexisse, ut homo fieri, atque insuper, post innumera Divinitatis suæ miracula & ostenta, pro hominum [amore] morte crucis mori voluerit, & suos Legatos ad convertendas nationes omnibus tormētis invincibiles inextinguibiliter accenderit: quodque ipsi, tali caritatis flamma stimulante, advenerint.
XVIII. Rex Æthelbertus laudat quidem æternæ beatitudinis promissa, & colligit Sanctos pro illorum benevolentia: sed nescit adhuc vetusti erroris tenebras exuere & indui luce nova.
XIX. Regis clementia, immo Dei providentia, sancti advenæ, cum elato Dominicæ Crucis vexillo & canoris precibus, in perpetuam habitationem Doroberniæ ingressi, vivebant Angelice, ut peregrini mundi, & indigenæ cæli, & coheredes sibi gliscentes regni Dei.
XX. In Orientali Doroberniæ ecclesia B. Martini, olim a Romanis Christianis condita, fidus Reginæ custos Beatus præsul Letardus agebat divina Officia, quæ sacratissimus Augustinus cum suo choro irradiabat Apostolica vita & doctrina, & signorum, qua plures convertit, affluentia.
XXI. Victus Rex, per dulcia æternæ felicitatis blandimenta & irrefragabilia virtutum exempla, subjicitur Christo fide devota.
XXII. Rex de excelso humillimus, de Principe puer Ecclesiasticus, baptizatur in summæ Trinitatis confessione & nomine, repletur candida Christi columba, fit de veteri idololatra novus Christicola. Hinc Augustinus Deo canit, cum suprema chorea, gaudens sua vota sic prosperata.
XXIII. Gloriatur Rex fraternitate nova de Ducum & plebium combaptizatorum turba, nec jam suum regnum æstimat quod administrabat, sed totum cum subjectis sibi Regibus & populis in dulcem Christi ditionem trensferre ac dilatare decertat; episcopia, monasteria, ecclesias, tamquam Dominica castella, regaliter ædificat.
XXIV. Augustinus præbens se electioni Apostolicæ & Ecclesiasticæ, nimirum Assumptioni Dominicæ, ab Arelatensi Archipræsule consecratur in primitivum Patriarcham Angliæ, perpetuamque benedictionem refert Doroberniæ.
XXV. Mittit Augustinus Romam nuntiare B. Gregorio, Regem & populum Anglorum cultum Christi suscepisse, se Episcopum factum esse, jamque multæ messi operarios deesse. Cui Papa remittit Apostolicum Pallium, & plurima Doctorum auxilia, & diversarum interrogationum responsa.
XXVI. Epistola B. Gregorii Papæ de misso Pallio, de jure Lundoniensis Episcopi, de Eboraci Metroplitano, & de Augustini ditione super omnes Sacerdotes Britanniæ.
XXVII. Item ejusdem per Mellitum ad Augustinum epistola, ut destruantur idola, & fana bene constructa aqua benedicta ad Divina purgentur Officia; nec diabolo animalia fideles immolent, sed ad laudem Dei in esum suum animalia occidant, & donatori omnium gratias referant.
XXVIII. Item ipse Papa, auditis tot tamque assiduis Augustini miraculis, sicut gaudens in gloriam Dei exclamat, sic timens humanæ imbecillitati ne insolescat, virum virtutum missa epistola attemperat.
XXIX. Item ipse B. Gregorius, Æthelberti Regis susceptæ Christianitati congaudens, hortatur eum dulci epistola hanc gratiam solicite servare, & hanc in subditos sibi populos ocius extendere, fana evertere; subjectos exhortando, terrendo, corrigendo; ædificare [ecclesias] exemplo Constantini piissimi Imperatoris, qui abjectis idolis Romam cum gentium populis tota mente secum ad Christum convertit; simul monet, ut Augustino obediat, quatenus illum Deus pro ipso orantem citius exaudiat.
XXX. Venerabilem quoque Reginam Bertam idem præcellentissimus Illustrator Ecclesiarum gratifice laudat epistolari serie, tam pro Regis conversione, quam pro pia erga B. Augustinum suosque consortes procuratione; hortaturque hæc famosa merita attentius augere.
XXXI. Hos epistolarum Gregorianæ dulcedinis favos B. Augustinus, omnium virtutum gradibus sideream scalam transcendendo, colligens; hos quoque Rex & Regina, pro suo affectu & capacitate, haurientes, nitebantur Apostolicis documentis obsequi, ut post pereuntia regna mererentur cælestia consequi.
XXXII Britones, Anglorum debellantium reliquias, ab Ecclesiastica regula dissidentes, convocatos Regis ope Augustinus, tota paterni affectus instantia, decertabat ad legitimam omnium concordiam adsciscere; sed difficillimum est irrationabiliter rationi repugnantes corrigere.
XXXIII. Causidicus Domini, advocato in medium cæco; In hoc, inquit, ostendat Dominus rerum, cujus partis dogma sit verum. Proponit cæcum Britonibus curandum; illis recusantibus, signo Crucis cæcum illuminat Augustinus: victi Britones petunt inducias, dum suos consulant & synodus iteretur.
XXXIV Consulti Britonum Pontifices [respondent], ut Augustinum advenientibus assurgentem, tamquam mitem & humilem corde, reciperent; residentem vero, ut superbum & ferocem, repudiarent. Venere, & sedentem sibique non assurgentem indignanter respuere. Quos ille adhuc clementius cupiens lucrari, proponit tria servanda, ceteris modo data tolerantia; ut Pascha suo tempore sicut omnes Ecclesiæ celebrarent, ut Baptismi sacramenta Ecclesiastico ordine peragerent, & Anglis una secum Euangelizando fratres & concives Regni Dei acquirerent. Sed illis omnia repudiantibus, prædicit ab his perituros, quos nollent habere salvos.
XXXV Hanc præconis Domini prophetiam Rex Anglorum Æthelfridus immaniter exegit, qui Britones bello delevit; & de eorum Monachis, contra ipsum acrius oratione pugnantibus, mille ducentos extinxit.
XXXVI. Post Britonibus incorrigibilibus prædicta mala, Augustinus omnium saluti intentus, Eboracam Metropolim adit; in itinere hominem paralysi & cæcitate destitutum erigit, & Christianum * facit.
XXXVII. Quod in die Natalis Domini plusquam decem millia credentium, absque parvulorum ac mulierum infinito numero, in fluvio Sioalira baptizavit.
XXXVIII. Ubi intransvadabile profundum non solum incolumes transierunt, verum etiam omnes infirmi sanitatem receperunt; ubi & in memoria B. Augustini condita ecclesia multa fidelibus præstantur beneficia.
XXXIX. De epistola B. Gregorii Papæ ad S. Eulogium Patriarcham missa, in qua gloriatur in Domino de Anglorum conversione, per Augustinum facta: & quod ipse, & qui cum eo missi sunt, Apostolorum virtutes & signa imitari videantur; & de decem millibus vel amplius uno die baptizatis.
XL. Regrediens feliciter ab Eboraco, occurrit ægro, fœdo candore lepræ tabescenti, lacrymabili querimonia paternam ipsius clementiam mussitanti: qui clamosa pietate audit cum Domino clamosum taciti murmuris desiderium, & in virtute dicentis in Euangelio, Mundare, sancta * fide hunc luridum reddit mundissimum.
XLI. Augustinus, omnibus bonis desiderabilis, solis inimicis lucis odibilis, indomabiles Sanctorum injuriatores æterno opprobrio in spiritu Eliæ deformat, qui supplices ægros jugiter salute reformat.
XLII. Additur huic mulctæ aliud in alia incorrigibilium gente judicium, ut videlicet novo & inexperto prius huic orbi [morbo] omnes a minimo usque ad maximum sulfureo flagrarent incendio, donec ab impietatis scoria, conflati in massam fidei pretiosam, purgarentur; & inextinguibilis pœna solo Baptismate Christi, Augustino succurrente, extingueretur; & hæc clades ab hac patria perpetuo eliminatur.
XLIII. Augustinus ejusque socii, a præmemoratis repugnatoribus digressi, gravi exæstuant siti; sed ipsum Ducem Dominus sua apparitione & allocutione confortat, ut pro quocumque fideliter petierit impetraturum se esse firmiter credat.
XLIV. Vates Domini in loco, ubi fons vitæ apparuit, baculum fixit, & sitientibus largifluum & variis morbidis salutiferum produxit; locum a cernendo Deum Cernel appellavit, ibique Ecclesiam in memoriam tantæ revelationis Domino Salvatori condidit, ubi etiam Monasterium in honore principis Apostolorum Petri constructum excellit.
XLV. Parochiano Sacerdoti Cernelli, morbo in mortem anhelanti, Augustinus noctu apparens, jubet ad præfatum fontem suo nomine vulgatum pergat, ibique quinquagesimum Psalmum tertio cum trina ablutione corporis concinat: qui surgens vires eundi recipit, jussis obediens sanus redit, mane Sacerdotalia officia populo exolvit.
XLVI. Augustinus, peragrata ex parte Britannia, ad perpetuam mansionem suam Doroberniam regreditur, & ut solis sui recursus omnium gaudio recipitur.
XLVII. Juvenem gressibus, auditu, & loquela damnatum pius curator redintegrat; rursumque solita insolentia abusum sanitate, & priori repercussum debilitate, rursum Patris benignitas triplici salute restaurat
XLVIII. Legitur ut B. Martyri Livino in baptizando affuerit, ut cælestis splendor super baptizatum affulserit, dextra divina signo Crucis ter illum benedixerit: tum ut jussu & ductu Angelico super longi maris undas, quasi florido prato, pedibus ad Augustinum venerit, & ab eo totius perfectionis documenta acceperit: quem apud se quinquennio detentum, Sacerdotem Domino consecrat; donatumque liberaliter Sacerdotalibus insigniis, & de discipulo magistrum Gentis suæ, relegat.
XLIX. Attestatio Veturnosi, quem tertia progenies sua hodietenus durans asserit B. Augustinum vidisse, & de lubrico ac nebulosissimo Christianum modestum ab ejus baptisterio resurrexisse; ipsum vero jugi turba vallante innumerabilia signa patrasse. Referebat etiam modernus superstes, ab antiquo avo relatam sancti Patris formam & personam patriciam, staturam proceram; ipsumque nudis pedibus patrias lustrando, callos in plantis attraxisse.
L. Jam æternis amoribus totus saucius, jam a terrenis tumultibus in requiem Domini absorptus, vim faciebat cælo, crebris precum, suspiriorum, & lacrymarum pulsibus. Tandem intelligens ex Spiritus sancti responso suum exauditum desiderium, B. Laurentium, Apostolicis virtutibus præclarum, suorumque comitum præcipuum, Rege cum confluo populo immensum congratulante, ordinat cum omni solenni gaudio sibi successorem, ut quondam Apostolorum Princeps Petrus Clementem, videlicet ob novellæ informationis necessitatem.
LI. Jam melliflue exhortato Rege & Ecclesia ac populo, ut perseverent in fide & amore Christi, relinquens omnibus perpetuæ dilectionis pignora, præsente Rege & Pontifice Laurentio, inter omnium lacrymosa examina, vallante eum cælesti chorea, transit ad æterna Domini solennia: quos infimi laudatores prosequamur, non exequialibus planctibus, sed triumphalibus cantibus.
LII. In Monasterio quod condidit, a S. Laurentio dedicato, reconditur pretiosissimum sui corporis margaritum cum jubilo.
LIII. Quam pulchre Roma, Ecclesiarum parens, tanta pignora edidit, qui totius Britannici Oceani patres & institutores emineant: quanto odore suavitatis & splendore gloriæ, unus amor & unum cubiculum simul astringit; qui, distincti per diversas mundi nationes, singuli patroni singulis populis solariter prælucerent.

[Annotata]

* fecit

* acta

CAPUT I.
Res gestæ usque ad ingressum. Miracula in Gallia patrata.

Potentissimus Triumphator mundialis tyranni, omnia trahens ad seipsum in Crucis examine, habens per olim præscripti nominis insignia, Velociter spolia detrahe, festina prædari; universa captivi prædonis spolia suis ducibus victoribus distribuit; [A S. Gregorio mittitur] Petrus arcem rerum Romam comprehendit, Paulus procinctu belli omnia subegit, Andreæ Achaia, Joanni Asia, Matthæo Æthiopia, Thomæ & Bartholomæo contigit vastissima a solis ortu India: & ne per singula prolonger, tandem summus Dominicarum nuptiarum præcentor Gregorius, orbem terræ Apostolicis alis amplexus est; Augustinus vero, cui hæc corona gemmis æthereis texitur, alterum Britannici Oceani orbem suo Apostolatu præcinxit. [Isa. 18. 1,] Felix Roma, quæ, post primos theoricæ fidei Principes, tam principales Ecclesiæ edidit Consules. Hæc olim præpollens Augustali monarchia, deinde bellorum turbinibus pene submersa remansit, ut gigneret hæc duo magna mundi luminaria, alterum quod præesset diei, alterium quod præesset in diem vertendæ nocti. Gregorius, in filiis lucis præluxit Christiano orbi, velut sol diei: Augustinus, tenebrosum Gentilitatis orbem & nocturnum chaos Oceani illustravit lampade lunari, atque aurora succedente vertit in solarem meridiem Christi. Hanc obstinatam mundi zonam, armis gentium ac dæmonum septam, Augustinus invadit animosius, quam quondam * Centopolim montem Hebron Caleph magnanimus. Hȩc est in Christo portio tua, hæc hereditas, hæc cælo translata patria. O stella Romæ nativa, & noster in hac plaga Patriarcha! Hanc Domino acquisisti; acquisisti Domino, & ipse possedisti. Quidquid pietatis hæc terra germinat, quidquid florificat, quidquid fructificat, tu cultor, tu sator, tu plantator es; totum in Domino tuum est. Quidquid etiam Sanctorum protulit; tu institutor, tu primicerius, tu princeps es; omnia te respiciunt, te comitantur, te coronant, quæ Domino allaborasti: labores manuum tuarum manducabis, beatus es & bene tibi erit. Te Reges, Proceres, Patres, Gensque sequitur: te protectorem concinunt & protopatrem.

[2] [in Britanniam,] Sed qua laude attollam hunc Augustiniensem mundum? Quidam terrenus terrenis est paradisus; quidquid opum ubivis habetur, aut hic nascitur, aut confluis undique nationibus circumfusa Amphitrite invehitur. Credas maximum orbem divitias suas ac delicias, quæ particulatim in suis partibus prærogat, hic pariter aut invenisse aut thesaurizasse. Regnum est Imperiale, [fœcundam regionē rerum omniū,] Romanis Cæsaribus Augustaliter regnatum, qui se tam hic quam Romæ gloriabantur rerum habere solium. Tellus copiosa, omnium sationum & phantationum fœcunda; ubertim procreans non solum patriæ assueta, sed adeo Græciæ vel remotiorum * [regionum] plantaria. Patet amplissime uberrimis agris, vernantibus pratis, diffusis campis, pinguibus pascuis, gregibus lactifluis, equis & armentis bellicis. Irrigant crebrescentes fontium scaturigines, rivuli salientes, flumina insignia & famosa, lacus & stagna piscibus & avibus ac navali commeatu assidua, urbibus & populis accommoda. Frondent luci & nemora, campestria & montana, glande & fructibus silvestribus plena, diversis venatibus opulenta. Sunt & silvæ castaneæ, divitum epulis acceptæ: vineta * quoque non solum Gallicis & Italicis, sed etiam Albanis, Argolicis & Puniceis, arvis respondent * uberrimis. Sunt hic fontes salinarum, sunt & fontes calidi, calidique fluvii, balneis calidis exstructi. Quid dicam maris divitias, quæ non solum navalibus mercibus, verum etiam innumeris piscium generibus hoc regnum & replent & decorant? inter quæ diversa ac magna natatilia capiuntur passim, delphini & vituli marini, atque insuper montuosæ balenæ. Rubent conchilia super Indicas ac Sidonias tincturas; & decorem suum, dum alia omnia vetustate mutant aut minuunt, hæc tenacius illustrant, nec sole nec imbre violant. Inest conchis ornamentorum pretium, [etiam gemmarum,] unionum scilicet gemmantes orbiculi, candore splendidi, & margaritarum multicolora decora. Rubent aliæ, aliæ virent, hæ purpureo, hæ hyacinthino, hæ prasino colore vestiuntur: sed major harum candicat multitudo. His aurificum ingenia inter præclaros lapides aurea Ecclesiæ adornant monilia: ipsos etiam æquat aut superat aurea Anglicarum virginum textura, quæ Regia & Pontificalia insignia, intincto murice coccoque bis tincto flammantia, splendidis unionibus & margaritis cum præcellentibus gemmis prætexto auro instellant, & pretiosa stemmata artificii mixtura amplius irradiant. Uniones tantum Hesperia, Britannia, & Eoa-India sororisant. Hæc etiam gagatem prodige gignit lapidem, eo pretiosiorem quo aliis seculis rariorem: hic [autem] est gemmea nigredine fulgidus: invenitur quoque purpureus, cereus, albidus, viridis: ardet igni admotus: ubi confricatus incaluit, levem materiam attrahit ut adamas ferrum; ubi * incenditur, serpentes fugantur. Venis nihilominus metallorum æris, ferri, plumbi, stanni, argenti & auri divites massæ eviscerantur. Mirere & rupes & scopulos aerios, templaque passim & mœnia de saxosis montibus operosa, & quodam nativo marmore decorata.

[3] Hoc ergo tam speciosi & opulenti orbis ingens domicilium, [illi committendam,] prodiga manus Domini dilecto suo Augustino præparavit; qui quondam, ubi mundum condidit & omnem ejus ornatum perfecit, conditum tandem hominem amicum, cui hæc paraverat, introduxit. Beatus igitur Augustinus dimisit dulcem alumnam & augustam matrem Romam, amplectens pro patria peregrinationem longinquam & periculosam; ut de frementibus nationibus in patientia fructum ferret, & hereditatem sempiternam Christo acquireret. Exivit de Senatoria cognatione sua cum Patriarcha Abraham, & veniens in terram a Deo provisam factus est in gentem magnam. Multiplicatus est ut stellæ cæli, in Sanctorum multitudine sequaci, & gentium populo fideli. Bene itaque in tot filios dilectionis excrevit, qui pro alienigenis animam ponere venit. Alii fortiter, iste & fortiter & feliciter vicit, qui martiali animo incruentum martyrium tulit. Bene etiam, qui omnia reliquit, & cæli regnum obtinuit, & hic omnia [in] centuplum recepit; cujus Angelica caritas & generosissima liberalitas, quæ omnibus largissima & sibimetipsi erat parcissima, hoc abundantissimum regnum, superbis Augustis pomposum, calcato appetitu fecit omnibus beneficiosum. Felix paupertas, quæ tam multos ditavit! beata abstinentia, quæ semper indeficientem familiam pascit! Quo se arctavit, nos amplificamur: quod jeiunavit, nos epulamur: immo ipse in suis heredibus omnia possidet & exaltatur. Sed dum ista scribimus, hoc maritimum Elysium revirescente mundo floruit; & inter Paschalia floreta, splendidi Augustini sidereo Natalitio instante, omni decore arrisit. Juvat ergo ad præsignati ipsius adventus seriem recurrere, ac demum de innumeris ejus virtutibus aliqua retexere.

[4] Viderat insignis legifer Domini Gregorius, venales Romæ pueros, crine rutilo & forma eximia gratiosos; utque erat visceribus caritatis in omnes diffusus, percunctatur ardenter nomina gentis, provinciæ, ac Regis illorum. Audit quod incolæ Angli, provincia a Deira, Rex Alle vocitaretur: sed omnes paganismo obsequerentur. Ingemuit benigna anima, [occasione Anglorum juvenū Romæ visorū.] flores, paradiso Dei tam congruos, tetris dæmonum aris addictos: sed mox, uti Propheticus interpres, adgaudens nominum auspiciis: Bene, inquit, Angli: Angelica facie nitidi: bene Deiri, de ira Dei cernendi! bene quoque Rex dicitur Alle, cujus * terræ cantetur Alleluia. Invasit ergo iter ad Anglos convertendos: sed populi Romani factione, immo Spiritu Domini Jesu omnia provide dictante, retractus est; videlicet alii amico hanc gratiam servante Domino. At ubi Apostolatum Romæ suscepit, unde gravius ab intentione sua præpeditus exstitit, inde potentius consilium invenit: quod enim per se non potuit, per splendidam lucernam suam & armigeram dexteram Augustinum explevit. Hunc invenit secundum cor suum, [eligitur:] unicum in Domino sancti desiderii sui remedium, virum omnium virtutum, ad Dominica bella paratum, per ardua & fortia coronæ avidum; ut turrim David munitum, in qua clypeus & hasta omnisque armatura fortium, atque ad omnia comptum; vas scientiæ Dei Euangelicum, vas electionis Domini aureum. Mirabatur generosum animum sua attentiorem exhortatione; ut videretur non tam sequi velle ad palmam, quam præcurrere.

[5] [& cum sociis 40 discedit Roma] Collecto itaque Angelico eruditorum Christi præconum contubernio, qui comites, adjutores, & cooperatores Euangelici existerent duci Augustino; postquam omnes ad propositum opus accepit promptos & unanimes, incessabiles totius bonæ voluntatis auctori immolat grates. Nec mora, exhortatos diligentissime & armatos ad fructiferam gloriæ patientiam, omnibus * bene provisis quæ mundi peregrinis competerent, Deo & Angelis pacis commendat, & in viam perpetuæ salutis destinat. Longum est exponere, sed pium est recolere, tam sanctæ tamque dulces animæ Beatorum Gregorii atque Augustini sanctorumque Fratrum, a maternis visceribus monasterialis ecclesiæ avulsorum, quæ spicula vulneratæ caritatis in separatione corporali senserint, quas imprecationes beatæ restitutionis, quæ suspiria, quas lacrymas invicem reddiderint: cum se ultra dilectam patriam, immo mutuos aspectus tam desiderabilium Patrum ac sociorum, in hoc exilio visuros non sperarent; & ad tam longinquam, tam externam barbariem, tamque incerta vitæ discrimina transmigrarent. Sic quondam arcam Domini ferentes vaccæ, & post fœtus abstractos mugiebant, & tamen a recta viæ linea nusquam declinabant. Sancti namque euntes ibant & flebant transeundo ad vitæ patriam, mittentes in lacrymis semina virtutum: venientes autem venient in resurrectione, cum exultatione portantes manipulos lætitiæ de luctu & morte. Annus tunc erat ab Incarnatione Domini b sexcentesimus, Principatus autem Mauritii ab Augusto quinquagesimi quarti annus quartus decimus, [anno 596,] ex quo vero Angli Brittanniam invaserant annus circiter centesimus quinquagesimus, ordinationis autem beati Gregorii Papæ quartus; cum ipse Romanorum Pontificum gemma illustrissima, hæc siderea Augustino præfulgente Anglis misit luminaria. Tot Dominicæ Legationis manipulares ad quadraginta numerantur, quaterno scilicet denario legis & Euangelii, quatuor animalia imitantes. Tot olim Legifer ad considerandam terram repromissionis miserat exploratores; sed illi, præter duos, perfidi; isti, erant fideles: illi, filii alieni Domino sunt mentiti; isti, filii adoptionis, adhæserunt veritati. Procedebant ut oves ad victimam, grande scilicet spectaculum, * mundo, Angelis & hominibus spectabiles; aëriis potestatibus, ut acies ordinata, terribiles.

[6] Jam eminus a cognata domo excesserant aliquot dierum itinere, alacres viam mandatorum Domini percurrere: at vero dicente veritate, Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma; &, Sine me nihil potestis facere; docendi erant ex humana imbecillitate, non de se præsumendo, sed in Deo sperando, viriliter agere; & in ipso, qui vicit mundum, vincere. [Marc. 26, 41, & Ioa. 15, 5, Ps. 59, 14] In Deo, inquit Psalmista, faciemus virtutem. [Iidē a proposito deterriti.] Dei itaque athletæ, immemores constantiæ suæ, surripiuntur vaniloqua hominum fama, fallacia Dæmonum ventilata. Nuntiatur quod Gens quam peterent immanior belluis existeret, quod crudelitatem epulis præferret, quod sanguinem innocentum sitiret, quod Christianam fidem abhorreret, quod salutis doctoribus tantum suppliciis & cædibus responderet. Sanctos quidem sine causa plecti posse; hostes autem veritatis nec ratione nec signis flecti. Hinc ergo desperantes talium saluti & suo profectui, Præpositum suum reniti non valentem Augustinum, ad B. Gregorium fecere Legatum: quem Anglis, si Christum susciperent, dederat Episcopum; orantes humillime per ipsum, quatenus eos absolveret a tam periculoso & infructuoso apud ignotas linguas dispendio laborum, & placidum ad sua annueret reditum. Tales enim adhuc erant invalidi, & ad Dominicam quidem expeditionem prompti, sed inexercitati; sicut quondam Discipuli Domini, volentes, sed non valentes illum ad passionem sequi, interim condebantur sub asylo, donec induerentur virtute ex alto; visa vero ipsius Resurrectionis & Ascensionis gloria, ita sunt animati & Spiritus Paracliti capaces effecti, ut passionum ipsius participio plus gauderent, quam timerent illum ad æthera subsequi. Poterat tunc magnanimi Gregorii caritas, quasi de frustrato incepto & de ludibriis dæmonum insultantium, perturbari; nisi speraret in nomine Domini, in quo sua cœpta credebat feliciter perfici. Repletus ergo spiritu virtutis, mittit per ducem Augustinum Christi peregrinis hanc Epistolam paternæ exhortationis, suadens & ipsi obtemperare, viamque & opus cœptum, usque ad palmam & coronam gloriæ, in Dei adjutorio fidenter perficere.

[7] [S. Gregorii Epistola confirmantur,] Gregorius, servus servorum Dei, servis Domini nostri. Quia melius fuerat bona non incipere, quam ab his quæ cœpta sunt cogitatione retrorsum redire; summo studio, dilectissimi filii, oportet ut opus bonum, quod auxiliante Domino cœpistis, impleatis. Nec ergo labor vos, nec maledicorum hominum linguæ deterreant; sed omni instantia omnique fervore, quæ inchoastis, Deo auctore peragite; scientes quod laborem magnum major æternæ retributionis gloria sequitur. Remeanti autem Augustino Præposito vestro, quem & Abbatem vobis constituimus, in omnibus humiliter obedite; scientes hoc vestris animabus per omnia profuturum, quidquid a vobis fuerit in ejus admonitione completum. Omnipotens Deus sua vos gratia protegat, & vestri laboris fructum in æterna me patria videre concedat: quatenus etsi vobiscum laborare nequeo, simul in gaudio retributionis inveniar, quia laborare scilicet volo. Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi filii. Data die decima Kalendarum Augustarum, imperante Domino nostro Mauritio Tiberio piissimo Augusto, anno decimo quarto, post Consulatum ejusdem Domini nostri anno decimo tertio, Indictione decima quarta.

[8] Arelatensi quoque Archipræsuli c Ætherio, ut Augustino ejusque sociis Christi Legatis in Britanniam necessaria solatia provideret, ita scripsit, [& Arelætensi Episc. commendantur.] secundum nomen suum omnibus vigilans, Gregorius; Reverentissimo & sanctissimo fratri Ætherio Coëpiscopo Gregorius servus servorum Dei. [L. 5 Ep. 52] Licet apud Sacerdotes, habentes Deo placitam caritatem, religiosi viri nullius commendatione indigeant; quia tamen aptum scribendi se tempus ingessit, Fraternitati vestræ nostra mittere scripta curavimus, insinuantes latorem præsentium Augustinum, servum Dei, de cujus certi sumus studio, cum aliis servis Dei illuc nos pro utilitate animarum auxiliante Deo direxisse: quem necesse est ut Sacerdotali studio Sanctitas vestra adjuvet, & sua ei solatia præbere festinet. Cui etiam ut promptiores ad suffragandum possitis existere, causam vobis injunximus subtiliter indicare; scientes quod ea cognita, tota vos propter Deum devotione ad solatiandum, quia & res exigit, commodetis. Candidum præterea Presbyterum, communem filium, quem ad gubernationem patrimonioli Ecclesiæ nostræ transmisimus, Caritati vestræ in omnibus commendamus. Deus te incolumem custodiat, Reverentissime Frater. Data die decima Kalendarum Augustarum, imperante Domino nostro Mauritio Tiberio piissimo Augusto, anno quarto decimo, post Consulatum ejusdem Domini nostri anno tertiodecimo, Indictione quartadecima.

[9] Hæc igitur Apostolica documenta referente & altius intentante sociis Augustino, ita sunt confirmati; ut fortius quam cœperant cœpta percurrere intrepide gauderent, [Augustinus cum sociis iter prosequitur,] & more optimorum militum acrius post fugam victoriam extorquerent. Ibant ergo cum cælestibus animalibus ante facies suas, & non revertebantur cum incederent. Jam eis Dux suus magnanimus Gregoriano ore dicere videbatur Augustinus: Cum jucunditate exibitis, & cum gaudio deducemini: nam & montes Reges, & colles Duces vobis exilient, expectantes vos suscipere cum gaudio. O immensum gaudium, quo, licet per aspera & acerba, itur ad interminabile regnum, cum indeficienti copia meritorum & dulci fructu quæsitorum Deo filiorum! Hæc intelligentes Sancti festinabant per adversa & prospera, per plana & dumosa, transire ad vera præmia; ad omnia patientes, usque ad mortem facti obedientes. Inter tot autem virtutum merita semper B. Augustinum comitabantur miraculorum lumina: ex quibus innumeris in Andegavensi, opima Galliæ provincia, celeberrimum est quod ibi tunc peregrinus exhibuit: pro quo ejus honori ecclesia consecrata nullam umquam feminarum admittit. Unde multi honoratissimi viri Andegavensium, venientes Cantuariam ad S. Augustinum, [per Andegavensem provinciā:] vehementer admirabantur, hic, ubi corporaliter requiescit, tam licite & libere omnes feminas intrare, quam ibi nullam hujus licentiæ gratiam consequi posse. Quibus mirantibus respondebatur a Fratribus; illas videlicet, quæ Sanctum expulerunt, merito a sua ecclesia repelli; istas vero, quæ hunc susceperunt ultro, ab ipso debere recipi. Jam olim quippe plurimi illius Gentis nobiles & clari Proceres, simulque ecclesiasticæ dignitatis reverendi Patres, in Anglia, & maxime apud ipsum suum (ut gloriantur) Patronum Augustinum, frequentes horum, quæ apud ipsos gessit, constantissimi celebrantur assertores. Hi omnes suis successibus beatificabant Angliam, & maxime Apostolicam Doroberniam, in summi Augustini prærogativa & in ipsa corporali ejus præsentia, tamquam corporali vita; cujus apud ipsos esset tam indelebilis memoria, & frequentia miracula, vel scripta, vel scriptis evidentiora. Hic ergo referamus ex publica notitia, quæ ibi suæ præsentiæ reliquit signa.

[10] Agens sane Dominicam legationem, ut prænotatum est, a Roma in Angliam, in Andegavensi Provincia d Pontem * Sai nuncupatum, milliari tractu super Ligerim fluvium lapideo opere productum, cum illo sancto choro transiit sociorum. Quibus adjacenti villæ Sai ejusdem nominis conantibus succedere, incolæ hostilitatem pro hospitalitate restituere; & tot homines peregrinos, pedestri incessu & habitu humiles, quasi tot lupos & ignota monstra repulere. At vero mulierculæ simul glomeratæ, tanta non modo irreverentia, [ubi repulsus a feminis,] sed insania, ululatu, despectu, subsannatione, derisione in Sanctos Dei sunt debacchatæ, ut viri indemnes vel innoxii quodammodo in eadem viderentur comparatione. Nec suffecerat ejecisse, sed longius inculcantes trahebant, impellebant, lacessebant, abigentes ludibriosa importunitate. Stabat juxta ulmus ampla & umbrosa, lassis viatoribus ad pausam accommoda: sub hac Sancti volentes ipsa nocte requiescere, non poterant a mulierum, velut tot canum, infestatione. Unam vero ceteris impudentius Sancti vestigiis incumbentem, dum ipse elato baculo, velut ad bestiam & rapidam lupam pugnans, conaretur abigere; subito baculus, novo Dei gratiæ signo, de manu ejus velut ab arcu excussa sagitta evolavit, & in spatio fere trium stadiorum humi affixus substitit: moxque cum beato contubernio subsecutus (sensit enim Divino spiritu ad nutum Domini se eo vocari) accurrit, & baculum, [projecto baculo fontem elicit,] immo cum baculo fontis æstum extraxit, qui protinus copiosa scatebra erupit: quo Dei famuli, immensas gratias reddentes suo largitori, a gravi siti relevati & suaviter sunt refecti, ibique nocte ipsa quievere in laudibus Divinis devotissimi. Tum etiam Altissimi clementia, impatiens filios lucis suæ ac diei, tetræ noctis & nudi aëris injuriam pati; subito lucem de summo cælo suo, solare jubar vincentem, super eos effudit; tectoque carentes tota ipsa nocte superno splendore obtexit, quasi sic orasset voce Prophetica ipsa Ecclesia sub divo relicta: Fac mecum, Domine, signum in bonum, ut videant, qui oderunt me & confundantur; quoniam tu, Domine, adjuvisti me & consolatus es me. [Ps. 58, 17,] Viderunt itaque omnes finitimi tam immensum radium, a cæli vertice usque ad Sanctos directum; ut ad confusionem suam pernoscerent, quantos cæli cives suis hospitiis extrusissent. Ipse autem sacratissimus Dux secus fontem illum ita baculo scripsit in terra: e Hic hospitium habuit servus servorum Dei Augustinus, quem misit ad convertendos Anglos beatus Papa Gregorius.

[11] Jam lucis crepusculo imminente, ad destinatum locum anhelantes, [& ab incolis ecclesiā positam habet,] per Andegavensem civitatem iter accelerant; & hesternos contemptores suos, nunc appetitores ac de copia inopes, Dei nimirum zelo volente, sua salutifera præsentia vacuant. Mane itaque vicini ad locum, ubi tantum lucis miraculum conspexerant, undique accurrunt; gravi gemitu ac luctu ablatos repetunt: tum novi fontis beneficia contuentes, acriori mœrore sui reatus contabescunt. Heu nos miseros! aiebant, quomodo tantum bonum, quod ultro in manibus habuimus, impia abjectione nostra perdidimus, nec a tantis Angelis saltem benedici meruimus! Discentes ergo ex præfata scriptura nomen B. Augustini optatum, & legationis officium, accensique frequentia miraculorum; quantocius juxta ipsum fontem ecclesiam condiderunt, ac in nomine ipsis B. Augustini consecrari fecerunt; [quam femina nulla,] ubi vero litteræ ipsius descriptionis inventæ sunt, altare constituerunt; ubi illud perpetuum, ut præmonstravimus, durat miraculum, quod ipsam ecclesiam intrare aut de fonte aquam haurire nulla unquam potest feminarum: f ut nimirum sciat mundus, quantum hoc genus offenderit Deum in injuria servorum suorum.

[12] Quædam illustris matrona cum magno cereo huc tentabat ingredi, quasi modo Sanctus suæ adularetur potentiæ ac muneri; & absterrentibus qui aderant respondit, se in Sanctum non peccasse, sed velle se eum honorare: urgetque propositum audaciæ. [impune ingreditur.] Vix ergo vetitam metam & sacrum limen attigerat, cum repente ruptis intestinis, & effervescentibus in terram alvi secretis, corruit infelix & interiit; forasque extracta mortua, credere omnes terribiliter docebat, quod nulli crediderat. Tali repulsa ita omnes feminæ sunt eruditæ; ut plus aperta quam clausa ostia abhorreant contingere. Ne * tamen ibi feminæ usquequaque sancti Patris gratia viderentur desolatæ; incolæ * diutina miseratione [moti] pro foribus ecclesiæ receptaculum illis congruum ædificavere; ubi convenire, orare, oblationes suas & vota persolvere, sacrisque mysteriis possent succedere.

[13] Ecce autem dum hæc & antiqua fama, & recenti clarissimorum virorum Andegavensium assertione essent comprobata; accidit Reverendissimum ac prudentissimum Andegavorum g Pontificem, ad desideratissimum Patronum Augustinum venire, & quasi tam antiquum suæ patriæ hospitem magna eum devotione revisere. Is etiam suprascripta miracula non modo a Fratribus audire, verum ultro referre attentus erat; eodemque modo quo scripta sunt, fixa astipulatione, velut ex lectione, exponebat. Addidit etiam novum miraculum, velut hesternum, in sui declaratum præsentia, cum tali scilicet tanti Patris favore & gratia. O vos, inquit, felices, quibus æterna B. Augustini contigit præsentia! nec nos adeo sumus infelices, quibus perpetuo beata ipsius remansit memoria. Nostra quidem patria ante vos illum agnovit, & prius Andegavia quam Anglia signipotentem vidit: at nos, fateor, in majoribus nostris abjecimus præsentem; sed supernis signis territi, satisfactione persecuti sumus abeuntem: quem cum jam non meruissemus nec manu nec visu contingere, cœpimus eum condita in ipsius honore ecclesia retinere. Quid audientiam vestram a miraculo ibi declarato verborum ambage morer? [Ibidem in novæ Ecclesiæ dedicatione segetes conculcatas,] Crescente plebis devotione erga tantum Parentem, suis supplicibus semper exaudibilem, semper præstabilem; cœpere illam ipsius reconciliatricem ecclesiam præcelsius restaurare, ejusque patrocinia sibi arctius amicare. Hanc itaque ego mense Majo, die scilicet Depositionis tanti Patris, magnis utriusque sexus votis, in ipsius, cujus prius erat, dedicavi memoria, confluente multitudine plebium innumera. Eminebant in circuitu condensæ agrorum segetes, jam messi proximantes, jam in spicas & aristas adolescentes. Populus ut fluvius undique irruens non attendebat annonam, nec cujuscumque foret messionem: conculcabatur & conterebatur, velut in area, labor hominum & boum, confundebatur spes sationum & frugum: jam vero non tam flagellata & contrita videbatur stipula frugifera, quam scopata & nudata area. Quid ergo? Valedixerunt omnes illius anni opibus, valedixerunt & Augustino, [copiosius reviruisse testatur Episcopus.] alias quam [amiserant obventuras] sibi sperantes in ipsius largitionibus. Sed tandem desperatis in rebus mirabilior virtus [apparuit], Augustini meritis non fallentibus: tanta quippe segetum copia eodem mense ad messem emicuit in tota illa vastatione, ut nulla terrarum illius provinciæ huic se posset æquare, vel ubertate frugum, vel altitudine. His mirabilibus populi attoniti, tantis B. Augustinum præconiis gaudent efferre, ut credant & prædicent, eum quidquid velit a Domino ubivis gentium posse impetrare, & quidquid fideliter petitur posse præstare. Hæc memoratus Episcopus, tota patria teste, propalans gratificis auditoribus, dignam certitudinem dabat omnibus, quam sancte credenda sunt antiqua signa, in tam novellis declarationibus.

[14] Jam post Latium, post Italiam, post Gallias, post tot montana, [appellit in Britanniam Sanctus.] campestria, nemorosa, fluviosaque terrarum & gentium discrimina, tandem Deifer, pacifer, salutifer Augustinus, cum beato contubernio, felici cursu applicuit Britanniam, ad mansionem scilicet & quietem perpetuam, divinitus sibi præordinatam. Via Justorum recta facta est, & iter Sanctorum præparatum, & deduxit eos Dominus Deus noster via mirabili ad certum locum.

ANNOTATA.

a Deiri pars Nordhumborum, uti & Bernicii, subinde sub propriis Regibus fuere. Ibi Alle dicitur Rex fuisse ab anno 559 usque ad annum 589. Consuli potest Vitæ S. Gregorii 12 Martii ex Mss. edita cap. 3 & nostra ibidem Annotata.

b Imo solum erat annus 596 Æræ communis, atque ille erat Mauricii 14, Gregorii Papæ quartus, quin & Indictio XIV, infra in epistola S. Gregorii etiam citata. Apud Bedam lib. 1 cap. 23 omittitur annus Christi.

c Fuit inter socios hujus mißionis S. Laurentius, & S Augustini in Episcopatu Cantuariensi Successor, cujus Vitamillustravimus ad diem 2 Februarii, ostendimusque invisisse cum in Gallia hoc ordine Episcopos, S. Serenum Massiliensem, Protasium Aquensem, Virgilium Arelatensem, S. Desiderium Viennensem, Ætherium Lugdunensem, perperam hic Arelatensi Sedi tributum: S. Siagrium Augustodunensem: de quibus consuli possunt ibidem annotata.

d Pons-Say vulgo le Pont de Ce, alias Pons-Cæsaris. Ita Mabilio.

e Totam hujus miraculi historiam, uti & inscriptionem, etiam nunc singulis annis legi in ecclesia, prope Andegavos S. Augustino consecrata, indicat idem Mabilio: verum arbitratur veri magis simile esse, quod inscriptio ab incolis dictata sit. In Registro beneficiorum hujus diœcesis appellatur Prioratus Parochialis Canonicorum, scilicet Canonicorum S. Augustini, Abbatiæ omnium Sanctorum Andegavensi subjectus: ecclesia autem ista vulgo appellatur Saint Outin.

f Hoc tempore gaudere feminas ingressu ecclesiæ & usu fontis adhuc permanentis, observat dictus Mabilio: additque ex epistola sui confratris Alexandri Fournereau, quod fons hic memoratus parieti ecclesiæ ad Austrum posito est inclusus, cujus aquæ sanitatis causa ab infirmis frequentantur.

g Gocelinus in codice Minore Guiffridum appellat. Cujus nominis duo fuerunt: prior præfuit ab anno 1081, usque ad an. 1093, & Turonensis cognominatur ad distinctionem Successoris, itidem Guiffridi, & da Meduana cognominati, qui cathedram ceßit Rainaldo, consecrato 12 Ianuarii anni 1102. Quis horum intelligatur, nescimus conjicere. Quidni autem post novæ ecclesiæ dedicationem statim cessaverit illa muliebris sexus exclusio?

* an Gigantopolim?

* remotioris horum

* vinetis

* respondebit

* intenditur

* terra

* pene

* mundi

* pontum

* tantum,

* divina,

CAPUT II.
Ingressus in Angliam. Conversio S. Æthelredi Regis. Lætitia S. Gregorii Magni.

Habet Regia Cantia insulam prægrandem & celeberrimam Tanetum, capacem amplitudine sexcentarum familiarum: [In Taneto insula exceptus Augustinus,] januam & sinum pandit transmarinis frequentiis, tellus uberrima & opulenta, atque camera Cantiæ accommoda. Fluvius a Wantsume, tribus stadiis latus, hanc a continenti terra discriminans fecit insulam: is utrumque caput in mare protendens, duobus tantum ostiis transvadatur. Hæc ergo insula Christum in Sanctis suis prima b suscepit, felix tellus sua fœcunditate, sed felicissima tot Deiferorum advenarum, immo tot civium supernorum hospitio! Hinc interim novus Pater Angliæ cum sancto collegio a marina salsugine refovetur.

[16] Regnabat tunc Anglis Rex c Æthelbertus, Anglorum Regum tertius, sed futurus jam Christicola primus. Hic supernæ electonis providentia, præ ceteris antecessoribus, [indicat Regi per Legatos suum adventum,] aliis etiam Regibus præsidens, imperium usque ad Humbram vastissimum fluvium porrexerat, qui scilicet Meridianas ac Boreales Anglorum gentes interluvio disterminat. Huic regaliter præsidenti in metropoli Cantuariæ Legatus Domini Augustinus, per Legatos & quos ab affinibus transmarinis B. Gregorii hortatu assumpserat interpretes, mandat se, sui suæque gentis amore & gratia, a Roma venisse; & nuntium sibi optimum atque omni acceptatione dignissimum afferre, qui suscipientibus sempiterna gaudia & infinita, cum sempiterno Deo cælestis regni secula, fide protestetur indubitantissima. Talia Rex placido animo percipiens, præcepit eos in ipsa qua recepti sunt insula residere, eisque exhiberi quæ vitæ usus postularet, quousque pertractaret, quomodo ipsos disponeret: jam enim ubique coruscans Christianitas illi innotuerat, maxime quia Regia conjunx illi erat ex Francis Regibus, Christianissima d Berta nuncupata, quam eo sacramento a parentibus obtinuerat, quatenus Christianam Religionem semper intemeratam sibi cum suis comitibus servare permitteret. Sanctissimus enim Præsul Letardus datus est comes & custos Reginæ fidelissimus, qui eam piis monitis & exemplis, inter damnosos paganitatis usus, jugiter in Christi cultu corroboraret. Hæc ergo Regem, quamvis avitis adhuc tenebris oberrantem, fecere Christicolis clementiorem; & quasi jam ipse media sui corporis parte Christum coleret, viam Christi bajulis patefecit, donec & ipse intraret. Veniens itaque Rex ad insulam die opportuno, & residens cum Optimatum cœtu sub dio, ad suam audientiam accersit Augustinum cum suo conventiculo: fallebat enim adhuc Regem augurationis error, velut nocturnum Nicodemum, verentem, ne si in aliquod tectum sibi supervenirent, si quid incantationis aut maleficii scirent, convictum eum seducerent. Sed quantum lux a tenebris, distabat talis mens ab innocentibus ac rectis: [ab hoc ad audientiam vocatus] attollebant potius vexilla Dominica, quibus exterminarent præstigia dæmoniaca. Venere ergo, non erubescentes, sed eminenter afferentes triumphatoris mundi Crucem argenteam, & imaginem Domini Salvatoris, formose atque aurose in tabula depictam. Canebant simul letanias, quibus caderent adversaria Dei mœnia Jericho; orantes contrito corde pro sua ipsorumque, quos Deo acquirere venerant, perpetua salute.

[17] Residentibus eis jussu Regio, Augustinus primum ore intonat Euangelico; ad tuam, o Rex, totiusque hujus Regni perpetuam pacem huc ingressi, optimum nuntium sempiternæ lætitiæ, ut pridem mandavimus, afferimus tibi: si susceperis, hic & in æterno regno æternaliter beatificaberis. Jam enim mundi Conditor & idem Redemptor humano generi regnum cælorum aperuit, & de terrenis cælestes indigenas fecit. Sic enim Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum, sicut ipse Unigenitus testatur, pro mundo daret; ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam. [Ioa. 3. 16,] Tam enim infinita caritate idem Dei filius homines dilexit quos fecit, [explicat mysterium Incarnationis,] ut non solum homo inter homines fieri; verum etiam mortem, mortem autem Crucis, pro hominibus dignaretur pati. Sic namque placuit ejus ineffabili clementiæ, ut diabolum captivatorem nostrum, non in suæ Divinitatis majestate, sed in nostræ carnis infirmitate elideret; & nos debitam prædam, per indebitam crucis pœnam, a faucibus impiissimi tyranni erueret. Cujus incarnata Divinitas innumeris virtutum claruit ostentis, omni debilitate curata, omni virtute patrata: cælo, sideribus, terra, mari, inferno se omnium Deum & Dominum ostendit; ventos & mare imperio sedavit, fluctus maris quasi solidum campum calcavit: tandem mori ut homo pro hominibus dignatus, in triduo a morte sicut Deus surrexit; & solem, qui in sui conditoris nece obtenebratus est, suo splendore clarius illustravit. Surrexit, inquam, ut nos resuscitaret: ascendit ad cælos, ut illuc nos triumphantes aggreget. Inde judex omnium seculorum veniet, ut credentes in regno suo damnatis incredulis perpetuo collocet. Ne ergo, o præcellentissime Regnator, superstitiosos nos judices, quod a Roma in tuos fines tuæ tuorumque salutis gratia laboravimus devenire, & ignotis Gentibus quasi ingrata beneficia subrogare. Noveris, piissime, magnæ caritatis necessitate urgente id nos intendisse. Desideramus enim, super omnem mundi appetitum & gloriam, quamplurimos in regno Dei nostri concives habere; & qui in sanctorum Angelorum consortium possint proficere, ne pereant, totis nisibus certamus prospicere. [& desiderium procururandi salutem æternā omnium,] Hanc quippe benevolentiam Christi nostri benignitas, de inæstimabili dulcedine Spiritus sui, omnibus suæ veritatis præconibus ubique infudit, ut proriis necessitatibus postpositis in omnium Gentium salutem exardescant, & quaslibet nationes, ut parentes & filios, ut fratres & cognatos habeant; & omnes una Dei dilectione amplexos, ad infinita omnium gaudiorum ac solennitatum secula pertrahere satagant. Tales Regis signiferi, cum innumeris miraculis facti testes Dei, per gladios, per ignes, per belluas, per omnia tormentorum & mortium genera mundum Salvatori suo invictissime subdiderunt. Jam olim Roma, jam Græcia, jam Reges & Principes terræ, jam Insulæ gentium, Propheticis invitationibus attractæ, cum ipso orbe terrarum gaudent Regum Dominum adorare & illi in perpetuum servire, per quem & cum quo perenniter valeant regnare. Tali etiam affectu hodiernus Pater totius Christianitatis Gregorius, vestram salvationem ardentissime sitiens, nec pœnarum, nec mortis timore prohiberetur ad vos venire, si posset (quod non potest) tot commissarum animarum curam deserere. Quapropter nos in sua vice misit, ut viam æternæ lucis & januam vobis pandamus regni cælestis: quo, si contemptis idolis dæmoniacis per Christum intrare non renuitis, certissima fide semper regnetis.

[18] Hæc & his similia salutifero Augustino disserente, ejus suffraganei: prout Dominus dedit, [acceptaque fidem prædicandi potestate.] pleraque addidere. At Rex, ab inolito errore non facile extricabilis, respondit ut æger, favens quidem medicis, sed necdum patiens curationis: Pulchra quidem & ad quamdam gloriam infinitam sunt invitatoria quæ suggeritis dicta & promissa: sed quoniam nova habentur & hactenus incognita, non mihi competit his animum subdere, & majorum ritus per totam Angliam eatenus servatos deserere. Attamen benevolentiæ vestræ, qua de longinquo (ut video) ad nos venire, nostræque saluti, prout nostis verius ac melius, certastis consulere, nos nequaquam infesti, sed nec ingrati voluimus existere: magis vero optamus benigna vos hospitalitate fovere, & vitæ subsidia sufficienter præbere: sed & hoc permittimus vobis, ut quoscumque potestis in vestram fidem & professionem prædicando & hortando assumatis. Rex ergo tam clemens Christicolis in paganitate, quis digne memoret quam est dilata, ut ex difficultate B. Augustino cresceret corona, & ex insperata salute major Ecclesiæ Dei nasceretur lætitia.

[19] Igitur Regis benevolentia, immo Dei providentia, in Metropolitana civitate Doroberniæ conceditur Sanctis locus habitationis congruæ, [Doroberniā cum suis migrat] & promissa stipendia corporalis alimoniæ, & indulgentia prædicationis optatæ. Itaque appropinquans possidendæ civitati pacifer Augustinus, cum beato Sanctorum choro, elato ex more Crucis Domini argenteæ triumphali vexillo, cum imagine vivifica ipsius sempiterni Regis Jesu Christi, invocat suppliciter super eam Salvatoris salvatricem clementiam: tum hanc letanialem Antiphonam dulcimode intonat; &, eum excipiente primitiva Anglorum nutrice Ecclesia, consona modulatione ac devotione decantat: Deprecamur te, Domine, in omni misericordia tua, ut auferatur furor tuus & ira tua a civitate ista, & a domo sancta tua, quoniam peccavimus. Bene autem addiderant, Quoniam peccavimus, qui, ex Christi caritate, aliena peccata, quasi propria, venerant documentis, precibus, & fletibus abluere. Hic interim, non tā exterorum cura, quam dispensatione divina in pace compositi, accinguntur attentius ad fructum regni Dei. Vivebant non modo ut exules Oceani, sed prorsus ut peregrini totius mundi: adeo nil terrenæ, nil secularis illecebræ appetebant, ut non tam eos terrigenas quam cæligenas obstupesceres. [ubi in magna abstinentia & sanctitate vivit:] Voluptates, delicias, divitias, honores, & quidquid obstaret cælos adeuntibus funditus absciderant: jejunia, vigilias, orationes, elemosynas, cum castimonia & omni sanctimonia assiduabant. Arma Christi ad virtutem pacifica, in acies vero scelerum bellicosa robustissime exercebant; debellantes omnem perfidiam; ad omnem injuriam prætendentes pro thorace omnem patientiam; ad pericula, ad supplicia, ad ipsam quoque mortem ferendam invictissimam constantiam; ad indigentes vulneratam clementiam; ad omnes homines & ad ipsos adversarios caritatem visceream. Liberi & expediti a terrena sarcina, ut pennata animalia volabant ad æthera; immo vero dicente Apostolo, Nostra conversatio in cælis est, nisi quod adhuc amore gentium salvandarum terras incolebant, jam mente in cælis habitabant. [Philip. 3. 20,]

[20] [Ecclesiam B. Martino olim dicatam,] Ante adventum autem Anglorum possederant Romani quadringentis circiter annis Britanniam, id est a tempore Caii Cæsaris usque ad Maximum Imperatorem; qui rapta purpura contra Gratianum & Valentinianum Augustos, euntibus bellis, ipsum Oceanum Romanis præsidiis exhausit. Residua vero ecclesia e B. Martini, olim ab ipsis Romanis Christianis condita, tunc illustrabat Cantiam, quæ hactenus manet assiduis ministris officiosa, per dimidium fere stadium distans Orientalis ab authentica Christi ecclesia. [& a S, Letardo excultam,] In hac beatus Præsul Letardus, velut Apostolicorum Legatorum præcursor aut janitor, primo divinis officiis & sacramentis Reginæ Christianæ, ut fidelis paranymphus, cum suis Clericis obsequebatur; & ut cervus post serpentum virus intendens sitit ad fontes aquarum; ita inimicis fidei venenosis Paganorum ritibus exæstuans, ad ipsam ecclesiam, tamquam ad vitæ fontem, cum ipsa alumna Regina rapiebatur, * quando Romani magistri, velut aurum argento prælucentes, ibidem quæ Dei sunt agebant. Nam hos Christi peregrinos, inter alienigenas solitarios, in his cælestibus advenis Dei gratia visitauit; visitavit & plebem suam per ipsos credituram, ut & Regina non solum licenter Christum coleret, verum etiam per tantos eruditores fidelis infidelem conjugem salvaret. In hoc itaque oratorio Augustinus cum suo choro quotidiana Domini ministeria celebrabat; [pro sacris ministeriis accipit.] & in psalmis, hymnis, precibus, atque in voce tubæ, quibus castra diaboli interirent, noctes & dies laudes Domini attollebat. Interea tam splendida Sanctorum merita ingens signorum & mandatorum Dei commendabat gratia; nec dissimulare, nec reticere imperatoria Christi prȩconia poterant: illum canticis, illum prædicationum tonitruis, & signorum corruscationibus magis ac magis personabant. Curabant vicissim omnes debiles & languidos, vel ad se delatos vel a se visitatos: adeo aut nullus, aut rarus in grege Augustini habebatur, qui non gratia sanitatum polleret, ut non minus miraculis quam prædicationibus tenebras Gentilium illustrarent. Mulcebant stupidos hominum sensus hæc perennis lætitiæ promissa; verberabant rigidos tanta fulgura, ut Domino canitur a Psalmista: Illuxerunt corruscationes tuæ orbi terræ, commota est & contremuit terra. [Ps. 76, 19.] Clamabant trepidæ plebes: Dii de supernis sedibus descendentes conversantur inter homines. Sic & quondam Gentes admiratæ Dei Apostolos terrena transcendentes, dicebant: Isti sunt sancti Dii terræ. Nec mentiebantur suo errore, Psalmista testante: Dii fortes terræ vehementer elevati sunt. [Ps. 46, 10.] Hactenus itaque indomita colla suave jugum Domini amabiliter subiere, suscepere fœcunda arva in perpetuos fructus vitæ semina, credidere plurimi, & regenerati in Christo fiunt ex alienigenis filii adoptionis Dei.

[21] Omnibus ergo intentus summi Regis Armiger Augustinus, [ad fidem Christianā convertit Regem,] ad ipsum maxime summum regni caput machinam intendit salutis; ut subversa arce profanitatis, arcem sideream attollat sanctitatis, & cum Rege suo Salvatori succumbat subjectus orbis. Ipsum per Reginæ ambitus, per legatarios monitus, per opportunos accessus, per dulcia æternæ felicitatis blandimenta, per omnia virtutum exempla & ostenta, per vigilata ad Deum Ecclesiæ precamina, Redemptori suo acquirere certavit; certavit, & in Domino vicit, & obtinuit. Ingens elephas terræ, & enormis cetus pelagi captus est triumphaliter Apostolica sagena. Captus enim æterna dulcedine, eruditus irrefragabili veritate, illuminatus tam sancta & mirifica divinæ institutionis claritate, abdicata avita Gentilitate cum mortis auctore, ultro se mancipat Auctori vitæ. Eamus, inquit, & nos ad magnum Principem Regum, ad amplissimum datorem regnorum, non solum temporalium, verum etiam æternorum: nec pudeat nos saltem venisse postremos, quos merito pudeat sicut in regno, sic & in fide non fuisse primos. Sequamur tandem, quos decebat præcessisse; maxime cum eum Regem petamus, qui non personæ vel ordinis pensat dignitatem, sed animæ devotionem.

[22] Talia prolocutus, volebat substrata Regalitate adorare famulum Christi, [& summo omnium accursu baptizat:] per quem in Christi famulatum & adoptionem mereretur regenerari. Quem salutis minister paternis visceribus excipiens, hortatur ut pristinos errores abstinentia, indulgentia, eleemosynis ac fletibus diluat, ceterisque piis operibus faciem ejus qui baptizat in Spiritu sancto præveniat. Iste indulget omnibus ut sibi indulgeatur, & humanis beneficiis ad beneficia superna præparatur: patent carceres, laxantur vincula, liberantur captivi, & cum amicis Regis epulantur pauperes & rei. Non potest nec eget exponi, quanto gaudio exultaverit in salutem Gentis hactenus anhela B. Augustini anima, quȩ gratiarum Deo immolaverit libamina. Jam videt suū prosperatū desiderium, terram suam dedisse fructum suum, omnes labores & dolores ac difficultates partuum suorum perpetuum sibi peperisse gaudium, cum in ipso Rege converso totum Dominico jugo ambiret Oceanum. Illuxit ergo dies, Anglis & Angelis solennissimus, quo Deo devotus, Rex Æthelbertus, profanatis idolis ac diis patriis, nasceretur Christianus. Convenit non modo Regia Principum Curia & tota Cantia, verum etiam frequentissima Anglia, videre præcellentissimum regni Dominum adventiciorum servorum Christi substratum vestigiis, & quasi ultimum mancipium eorum in omnibus deservire imperiis; ut quem extera regna armis formidarent, inermes pauperes verbo alligarent. Ornatur ecclesia, decorantur baptisteria, consecratur Jordanici & Paradisiaci fluminis urna. Interrogatus ab Augustino fidem, an credat in Patrem & Filium & Spiritum sanctum, ceteraque quæ veritas exigit Catholica; fidelis confessor Domini, toto corde & ore, Credo, respondit ad omnia. In hac ergo Trinitatis confessione & nomine baptizatur & regeneratur Rex Angligena: factus est de veteri idololatra novus Christicola, de tetra nocte sui orbis lampas matutina. [item alios Duces, Optimates & subditos ad 10 millia:] Baptizat noster Silvester nostrum Constantinum, cum inclita turba Ducum & Optimatum atq; copiosa plebe credentium. Ad vocē autem ministri Dei aperti sunt cæli, & Dominus Jesus columbam suam, quam quondā sibi in Jordane Pater de cælis testificatus filiū misit, huic adoptivo suo infudit. Illa descendit splendido candore, & requievit in * suscepto simplici puritate, quasi modo genito infante. Hinc novella Ecclesia, post Dominicū primogenitum ac unigenitum Christum, gaudebat psallere amplexa recentem natum: Puer natus est nobis, filius datus est nobis. Sic directus est Spiritus Domini in nostro David, a die illo & in perpetuum; eumdemque Salomonem, in lucem populi sui, Dei sapientia illustravit. In solo autem priore David decem millia computantur: & in nostro solo Principe ampla Britannia Christo mancipatur. Cum ergo in uno peccatore correcto Salvator testetur Angelos gaudere; haud absurde credimus, ipsa superna agmina, in hoc salvato Capite, tunc consono jubilo proclamasse; Gloria Domino mundi, quia factum est & Regnum Anglorum Domini nostri Jesu Christi.

[23] Exinde ergo Euangelicus Sanctorum alumnus, & Augustini præceptoris adjutor robustissimus, [Res Divinas mirifice promoveria Rege gaudet:] jam non suum regnum æstimat quod administrabat; verum ejus, cui se cum omnibus suis dediderat; ipsi [se] potius subjicere ac dilatare anhelat, qui omnia mundi regna suo nutu justissime dispensat: subjectos etiam sibi Reges & populos, non vi sed benevolentia, ut a sanctis Doctoribus didicerat, in dulcem Christi ditionem transferre decertat. Tanta quoque erat caritas in sancto ac Deo amabili Rege, ut credentes in Redemptorem, jam non clientum vice pensaret, sed tamquam fratres & concives perpetuos regni Dei magna congratulatione ac dilectione adstringeret. Tum episcopia & monasteria, tamquam Dominica castella, quibus Dominicum regnum teneatur, liberaliter ac regaliter passim machinatur. In Metropoli sua Salvatoris basilicam, Augustino suo condendam & possidendam, opitulantissime determinat. In ejusdem vero suburbio monasterium Regale & Apostolicum sublimat, quod Antistitum & Regum corpora in diem vivificæ resurrectionis custodiat. Condidit & f Rhoffi Suffraganeam, & Lundoniæ Pontificalem Hierarchiam, aliisque locis opportunis ecclesias ac cœnobia.

[24] [consecratur Episcopus.] Ante omnia autem jam electissimum a summo Papa Gregorio Augustinum, cum tota patria, instat consecrari sibi Apostolum. At ille, qui tanto peregrinationis discrimine tantorum quæsierat salutem, pro quibus non fugeret mortem, non abnuit principalem perferre laborem. Ad Arelatensem Archipræsulem g Ætherium, ordinandus ab eo, transit mare, obediens scilicet electioni Apostolicæ & petitioni Ecclesiasticæ, immo vero assumptioni Dominicæ. Prævenerant etiam eum Gregorianæ Epistolæ, semper pro eo & pro amatis Anglis vigilantissimæ. Hic igitur primitivus Angliæ Patriarcha consecratur, & cum Apostolicis insigniis in sempiternam benedictionem suæ hereditati regreditur, ac paratæ Sedi Doroberniæ inthronizatur.

[25] [S. Gregoriū de Regis conversione certū facit.] Tum vero inter omnes docendarum gentium solicitudines scelus deputabat ignaviæ, si B. Gregorii animæ, sancto desiderio suspensæ, tanta gaudia Dominici lucri tardaret nuntiare. Mittitur ergo Romam sacratissimus Laurentius, tunc Presbyter, deinde B. Augustini successor eximius; & h Petrus, dignus monasteriali Prælatione Monachus, qui Augustinensi monasterio post Abbas præluxit primus, ut etiam hic mutuæ congratulationis nuntius graviter in plurimos excresceret fructus. Augustinus, qui in multa lætabatur messe, anxie queritur de operariorum paucitate: ad hoc de diversis quæstionibus consulit divinum Magistrum, unde reformet labantem Ecclesiam & rudem populum. At vir sanctorum desideriorum Gregorius, [ab hoc præ gaudio exultante] ubi Regem Britanniæ consecratum Christo didicit cum suo orbe, ad populos turmatim confluentes baptizantium manus deficere, fœcundis arvis cultores tantum ac semina rarescere, publicam famem audiendi verbum Domini multis doctoribus egere; quanto gaudio Altissimum benedixerit, quanta flagrantia mentis & vocis, ut hæc incrementa lætitiæ perpetuo roborarentur, imprecatus sit, quis digne retulerit? Te, inquit, Domine, auctorem salutis omnium, te mirabilem & gloriosum in Sanctis tuis & in cunctis tuis miserationibus, ut fragiles laudatores per omnia magnificamus. Ecce enim, per humilem legatum tuum Augustinum, quondam tumidus, jam substratus Sanctorum pedibus servit Oceanus; & barbara lingua Britanniæ jam in suis laudibus Hebræum Alleluia cœpit resonare. Suscipe, Sator beneficiorum, fructus gratiæ sempiternæ, quam in ipsius uberrimo plantasti pectore; suscipe advenam & pupillum tuum cum loquentibus fratribus suis, cum quibus relicta domo, patria, cognatione, abnegato seipso, assumpta cruce, secutus est te. Potens es & ipsum multiplicare in gentem magnam, post antiquum auditorem tuum Patriarcham; omnes autem difficultates & angustias Sanctorum tuum, Domine, semper est temperare, & in infinitum lucrū transferre gaudiorum. [accipit alios petitos operarios,] Hos affectus paternæ caritatis sanctissimus Papa Deo aromatizans, addit orare Dominum messis, ut consilium suum dirigat, * quo idoneos operarios in messem suam * mittat. Igitur aspirante superna providentia, destinantur cum prænominatis Legatis, Laurentio & Petro, eximii virtutum viri, Mellitus, Justus, i Paulinus, Rufinianus, ceu quatuor Euangeliorum præcones. Hos comitatur non rudis turba Euangelicorum ministrorum & cooperatorum, qui terribili acie diripiant castra dæmonum. Quidquid enim visum est opportunum in cultu & ministerio Ecclesiæ, in vasis sacris, [ornamenta Ecclesiastica & sacras Reliquias:] in paramentis altarium, in ornamentis ecclesiarum, in sacerdotalibus induviis, in pretiosis sanctorum Apostolorum & Martyrum Reliquiis, in codicibus plurimis, in qualibet rerum divinarum elegantia, k prorsus aggessit præclaris gerulis litteralis Gregorii vigilantia. Ad hoc præmissarum quæstionum ac interrogationum lucide exposita misit responsa, quæ hic aut dilata aut prætermissa, plene reperies in Beda. Super hæc omnia additur hæc Apostolicæ prærogativæ Epistola.

[26] Reverentissimo & sanctissimo Fratri Augustino Coëpiscopo Gregorius, servus servorum Dei. [L. 12 Ep. 15] Cum certum sit, pro omnipotente Deo laborantibus ineffabilia æterni Regni præmia reservari; nobis tamen eis necesse est honorum beneficia tribuere, ut spiritalis operis studio ex remuneratione velint * multiplicius insudare. Et quia nova Anglorum Ecclesia ad omnipotentis Dei gratiam, eodem Domino largiente & te laborante, perducta est; [usum Pallii & potestatē constituendi Episcopatus:] usum tibi Pallii in ea ad sola Missarum solennia agenda concedimus, ita ut per loca singula duodecim Episcopos ordines, qui tuæ subjaceant ditioni: quatenus Lundoniensis l civitatis Episcopus semper in posterum a Synodo propria debeat consecrari, atque honoris Pallium ab hac sancta & Apostolica, cui Deo auctore deservio, Sede percipiat. Ad Eboracam vero civitatem te volumus Episcopum mittere, quem ipse * judicaveris ordinari: ita dumtaxat, ut si eadem civitas cum finitimis locis verbum Dei receperit, ipse quoque duodecim Episcopos ordinet, & Metropolitani perfruatur honore; quia ei quoque, si vita comes fuerit, Pallium tribuere Domino favente disponimus: quem tamen tuæ Fraternitatis volumus dispositioni subjacere. Post obitum vero tuum ita Episcopis, quos ordinaverit, præsit, ut Lundoniensis Episcopi nullo modo subjaceat ditioni: sit vero inter Lundoniæ & Eboracæ civitatis Episcopos imposterum honoris ista distinctio, ut ipse prior habeatur qui prius fuerit ordinatus. Communi autem consilio & concordi actione quæque sunt pro Christi zelo agenda disponant unanimiter, recte sentiant, & ea quæ senserint non sibimet discrepando perficiant. Tua vero Fraternitas non solum eos Episcopos, quos ordinaverit; neque hos tantummodo, qui per Eboracæ Episcopum fuerint ordinati; sed etiam omnes Britanniæ Sacerdotes habeat, Deo & Domino nostro Jesu Christo auctore, subjectos: quatenus ex lingua & vita tuæ Sanctitatis & recte credendi & bene vivendi formam percipiant; atque officium suum fide ac moribus exequentes, ad cælestia, cum Dominus voluerit, regna pertingant. Deus te incolumem custodiat, Reverentissime Frater. Data die decima Kalendarum Juliarum, imperante Domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno nono decimo, post Consulatum ejusdem Domini anno octavodecimo, Indictione quarta m.

[27] Jam onustum Apostolicis opibus Dominicum contubernium longius excesserat, [Mellito etiam.] nec animus Gregorii euntes prosequi cessat, quia caritas infinita finire nescit obsequia. [L. 9 Ep. 71] Iterum de Augustino suo, iterū de suis Anglis unicas curas renovat; unde & hanc Epistolam præmemorato venerabili Mellito destinat. Dilectissimo filio Mellito Abbati, Gregorius, servus servorum Dei. Post discessionem congregationis nostræ, quæ tecum est, valde sumus suspensi redditi, quia nihil de prosperitate vestri itineris audisse nos contigit. [& ejectis idolis consecrandi ecclesias.] Cum ergo Deus omnipotens vos ad Reverentissimum virum Fratrem nostrum Augustinum Episcopum perduxerit, dicite ei, quid diu mecum de causa Anglorum cogitans tractavi; videlicet, quia fana idolorum destrui in eadem gente minime debeant; sed ipsa quæ in eis sunt idola destruantur, aqua benedicta in eisdem fanis aspergatur, altaria construantur, Reliquiæ componantur. Quia si fana eadem bene constructa sunt, necesse est ut a cultu dæmonum in obsequia * veri Dei debeant commutari: ut dum gens ipsa eadem fana sua non videt destrui, de corde errorem deponat; & Deum verum cognoscens & adorans, ad loca quæ consuevit familiarius concurrat. Et quia boves solent in sacrificio dæmonum multos occidere, debet etiam eis de re hac aliqua solennitas immutari; ut die Dedicationis vel Natalitiis sanctorum Martyrum, quorum illic Reliquiæ ponuntur, tabernacula sibi circa easdem ecclesias, quæ ex fanis commutatæ sunt, de ramis arborum faciant, & religiosis conviviis solennitatem celebrent: nec diabolo jam animalia immolent, sed ad laudem Dei in esum suum animalia occidant, & Donatori omnium de satietate sua gratias referant; ut dum eis aliqua exterius gaudia reservantur, ad interiora gaudia consentire facilius valeant. Nam duris mentibus simul omnia abscindere impossibile esse non dubium est: quia & is qui summum locum ascendere nititur, gradibus vel passibus, non autem saltibus, elevatur. Sic Israëlitico populo in Ægypto Dominus se quidem innotuit: sed tamen eis sacrificiorum usum, quem diabolo solebant exhibere, in cultu proprio reservavit; ut eis in suo sacrificio animalia immolare præciperet; quatenus cor mutantes aliud de sacrificio amitterent, aliud retinerent; ut etsi ipsa essent animalia quæ offerre consueverant, vero tamen Deo hæc & non idolis immolantes, jam sacrificia ipsa non essent. Hæc igitur Dilectionem tuam prædicto Fratri necesse est dicere, ut ipse in præsenti illic positus perpendat qualiter omnia debeat dispensare. Deus te incolumem custodiat, dilectissime Fili. Data die quintodecimo Kalendarum * Augustarum, imperante Domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno nono decimo, post Consulatum ejusdem Domini anno octavodecimo, Indictione quarta.

ANNOTATA.

a Bedæ Wantsumu, nunc Stoure dicitur.

b Apud Willelmum Thorne in Chronico dicitur, S. Augustinum de navi descendentem, pedem petræ quasi luto impressisse, eamque in capella ibi fundata honorifice collocatam.

c S. Æthelberti Regis Acta illustravimus ad 24 Februarii: quibus ex lib. 2 Translationis S. Augustini cap. 4 addenda aliqua erunt ad confirmationem cultus.

d Berta S. Gregorio lib. 9 Epist. 59 Aldiberga, filia non Chlotharii primi, ut Mabilio ait, sed Chariberti Regis Parisiorum, uti ex Gregorio Turonensi & aliis deduximus ad Vitam S. Letardi, quam dedimus cum Vita dicti Æthelberti Regis ad diem 24 Februarii, quod diem natalem ignoraremus. Verum postea didicimus ex Ms. Romano Ducis Altempsii, & alio antiquo nostro, diem natalem & cultui sacrum esse VII Maji, uti ad hunc diem diximus. Ejusdem miracula quædam habentur infra lib. 2 Translationis S. Augustini cap. 5.

e Eadem habet Beda, ex quibus liquet antiquus cultus S. Martini, mortui anno 397: scilicet 60 solum annis, antequam Hengistus occuparet Cantium anno 457, uti referunt Florentius Wigorniensis & alii.

f Hæc contigerunt anno 604, quo S. Justus. creatus est Roffensis Episcopus, & S. Mellitus Londinensis. Hujus Vitam dedimus 24. Aprilis, de S. Iusto agendum erit 10 Novembris.

g Imo Vigilium, ut ante diximus, nisi Ætherius Lugdunensis sit substituendus.

h S. Petri Abbatis Acta dedimus 6 Ianuarii.

i Ex his S. Paulinus, postea Eboracensis Archiepiscopus creatus, colitur 10 Octobris.

k

In monasterio Aldinghoffensi Paderbornæ duplex portatilis ara instar arculæ servatur, & utraque creditur ex ea supellectile sacra esse, quam S. Gregorius Augustino misit: utrique a pia posteritate additus argentearum bractearum & lapidum pretiosorum ornatus, utrique variæ inclusæ Sanctorum reliquiæ, utrique versibus leoninis conscripti margines: unius autem notabilis inscriptio sic habet:

Præ cunctis aris hæc Gregoriana vocaris,
      A quo sacraris, gens petit Angla, daris:
Post huc portaris, hic ossibus associaris,
      Cum quibus esse faris vis meritique paris.

l Erat notißima, uti etiamnum est urbs Londinensis, cui designarat Sedem Archiepiscopalem, verum sedulitate S. Æthelberti Regis, & civium caritate captus S. Augustinus, Cantuariam elegit, & ibi Sedes Archiepiscopalis cum Sedis Apostolicæ approbatione permansit.

m Is est annus Christi 601.

* quo

* susceptore

* quos

* mittit

* Valeant

* indicaveris

* viri

* al. Juliarum

CAPUT III.
Miracula patrata. Epistolæ S. Gregorii Papæ. Acta cum Britonibus Christianis.

[28] Tunc etiam auditis tot tamque assiduis B. Augustini miraculis, sicut gaudens in laudem Dei exclamitat, [Miracula patrat sanctus.] ita timens humanæ imbecillitati ne insolescat, hac illum Epistola attemperat: [L. 9 Ep. 58] Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonȩ voluntatis, quia granum frumenti cadens in terra mortuum est, ne solum regnaret in cælo, cujus morte vivimus, cujus infirmitate roboramur, cujus passione a passione eximimur, cujus amore in Britannia fratres quærimus quosignorabamus, cujus munere quos nescientes quærebamus invenimus. Quis autem narrare sufficiat quanta hic lætitia in omnium corde fidelium fuerit exorta, quod gens Anglorum, operante Omnipotentis gratia & tua Fraternitate laborante, expulsis errorum tenebris tantæ fidei luce perfusa est; quod mente integerrima jam calcat idola, quibus prius vesano timore subjacebat; quod omnipotenti Deo puro corde substernitur; quod a pravi operis lapsibus sanctæ prædicationis regula ligatur; quod præceptis divinis animo subjacet & intellectu sublevatur; quod usque ad terram se in oratione humiliat, ne mente jaceat in terra; cujus hoc opus, est nisi ejus qui ait; Pater meus usque modo operatur & ego operor? qui ut mundum ostenderet, non sapientia hominum, sed sua se virtute convertere; prædicatores suos, quos in mundum misit, sine litteris elegit; hæc etiam modo faciens, quia in Anglorum gente fortia dignatus est per infirmos operari. [Ioan. 3, 17] Sed est in isto dono cælesti, Frater carissime, quod cum magno gaudio vehementissime debeat formidari. [& monetur a S. Gregorio ne intumescat:] Scio enim quod omnipotens Deus per dilectionem tuam in gente, quam eligi voluit, magna miracula ostendit: unde necesse est, ut de eodem dono cælesti & timendo gaudeas, & gaudendo pertimescas. Gaudeas videlicet, quia Anglorum animæ per exteriora miracula ad interiorem gratiam pertrahuntur: pertimescas vero, ne inter signa quæ fiunt, infirmus animus in sui præsumptionem se levet; & unde foris in honore extollitur, inde per inanem gloriam intus cadat. Meminisse etenim debemus, quod discipuli cum gaudio a prædicatione redeuntes, cum cælesti Magistro dicerent; Domine, in tuo nomine etiam dæmonia nobis subjecta sunt; protinus audierunt; Nolite gaudere super hoc, sed potius gaudete quia nomina vestra scripta sunt in cælo. [Luc. 10, 17] In privata etenim & temporali lætitia mentem posuerant, qui de miraculis gaudebant; sed de privata ad communem, de temporali ad æternam lætitiam revocantur, quibus dicitur; In hoc gaudete quia nomina vestra scripta sunt in cælo. Non enim electi omnes miracula faciunt, sed tamen eorum nomina in cælo tenentur adscripta. Veritatis etenim discipulis esse gaudium non debet, nisi de eo bono quod commune cum omnibus habent, & in quo finem lætitiæ non habent. Restat itaque, Frater carissime, ut inter ea, quæ operante Deo exterius facis, semper te interius subtiliter judices ac subtiliter intelligas, & temetipsum quis sis, & quanta in eadem gente sit gratia, pro cujus conversione etiam faciendorum signorum dona percepisti. Et siquando te Creatori nostro, seu per linguam seu per opera reminisceris deliquisse, semper hæc ad memoriam revoces, ut surgentem cordis gloriam memoria reatus premat; & quidquid de faciendis signis acceperis vel accepisti, hæc non tibi sed illis deputes donata, pro quorum tibi salute collata sunt. Occurrit autem menti ista cogitanti, quid de uno Dei famulo actum sit etiam egregie electo. Certe dum Moyses Dei populum ex Ægypto educeret, [exemplo Moysis, post tot miracula,] mira (sicut tua Fraternitas novit) signa in Ægypto operatus est. In Sina monte quadraginta diebus ac noctibus jejunans Legis tabulas accepit; inter coruscos * tonitruos, pertimescente omni populo, omnipotentis Dei servitio solus, familiari etiam collocutione conjunctus est; Rubrum mare aperuit, in itinere ducem habuit nubis columnam, esurienti populo manna de cælo deposuit, carnes desiderantibus usque ad satietatem nimiam in eremo per miraculum ministravit: sed cum jam sitis tempore ad petram ventum fuisset, [diffidentiam passi,] diffisus est; seque de eadem aquam educere posse dubitavit, quam jubente Domino largis utique fluentis aperuit. Quanta autem post hæc per triginta & octo annos in deserto fecerit, quis enumerare, quis investigare sufficiat? Quoties res dubia animum pulsasset, recurrens ad Tabernaculum secreto Dominum requirebat, atque de ea protinus Deo loquente docebatur. Iratum Dominum populo placabat suæ precis interventione; surgentes in superbia atque in discordia dissidentes dehiscentis terræ * hiatu absorbebat, victoriis premebat hostes, signa monstrabat civibus: sed cum jam ad repromissionis terram fuisset ventum, vocatus in montem est, [& ideo terram promissionis non ingressi.] & quam culpam ante triginta & octo annos (ut dixi) fecerat, audivit, quia de educenda aqua dubitavit; & propter hoc, quia terram repromissionis intrare non posset, agnovit. Qua in re considerandum nobis est, quam timendum sit omnipotentis Dei judicium, qui per illum famulum tot signa faciebat, cujus culpam tam longo tempore adhuc servabat in cogitatione. Si igitur, Frater carissime, & illum agnoscimus post signa pro culpa mortuum, quem ab Omnipotente novimus præcipue electum; quanto nos debemus metu contremiscere, qui necdum adhuc novimus si electi sumus? De reproborum vero miraculis quid dicere debeo, cum tua bene Fraternitas noverit, quod in Euangelio Veritas dicit: [Matth. 7] Multi venient in die illa dicentes mihi, Domine in tuo nomine prophetavimus, & in tuo nomine dæmonia ejecimus, & in tuo nomine virtutes multas fecimus; sed dico illis, nescio qui estis, recedite a me omnes operarii iniquitatis. Valde ergo premendus est animus inter signa & miracula, ne fortasse in iis gloriam propriam quærat, & privato suæ exaltationis gaudio exultet. Per signa enim animarum lucra quærenda sunt, & illius gloria, cujus virtute ipsa eadem signa geruntur. Unum vero signum Dominus nobis ostendit, de quo & vehementer gaudere & electionis in nobis gloriam possumus agnoscere, dicens: In hoc scietur quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. [Joan, 13, 5] Quod signum Propheta requirebat cum diceret: [Ps. 85, 17] Fac mecum, Domine, signum in bono, ut videant qui me oderunt & confundantur. Hæc autem dico, quia auditoris mei animum in humilitate sternere cupio. Sed ipsa humilitas tua habeat fiduciam suam: nam peccator ego certissima spe teneo, quia, per omnipotentis Creatoris ac Redemptoris nostri Dei Domini Jesu Christi gratiam, jam peccata tua dimissa sunt. Et idcirco electus es, ut per te dimittantur aliena: nec habebis luctum de quolibet reatu imposterum, qui de multorum conversione gaudium conaris facere in cælo. Idem vero Conditor & Redemptor noster, cum de pœnitentia hominis loqueretur, ait: [Luc, 15, 7] Ita dico vobis, majus gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, quibus non opus erit pœnitentia. Et si de uno pœnitente grande fit gaudium in cælo; quale gaudium credimus factum de tanto populo, a suo errore converso, qui ad fidem veniens, mala, quæ egit, pœnitendo damnavit? In hoc itaque cæli & Angelorum gaudio repetamus ipsas quas præmisimus voces Angelorum: dicamus igitur, dicamus omnes: Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis.

[29] [a S. Gregorio missis litteris] Regis quoque Æthelberti almæ fidei idem Papa congaudens, hoc ordine cum piis xeniis scripsit. [L. 9 Ep. 60] Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad populorum regimina perducit; ut per eos omnibus, quibus prælati fuerint, dona suæ pietatis impendat. Quod in Anglorum gente factum cognovimus, cui vestra Gloria idcirco est præposita, ut per bona quæ vobis concessa sunt, etiam subjectæ vobis genti superna beneficia præstarentur. Et ideo, Gloriose Fili, eam quam accepisti divinitus gratiam solicita mente custodi, Christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina, zelum rectitudinis tuæ in eorum conversione multiplica, idolorum cultus insequere, fanorum ædificia everte; subditorum mores in magna vitæ munditia exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, & boni operis exempla monstrando ædifica; ut illum retributorem invenias in cælo, cujus nomen atque cognitionem dilataveris in terra. Ipse enim vestræ Gloriæ nomen etiam posteris gloriosius reddet, cujus vos honorem quæritis & servatis in gentibus. Sic etenim Constantinus, quondam piissimus Imperator, Romanam Rempublicam a perversis idolorum cultibus revocans, omnipotenti Deo Domino nostro Jesu Christo secum subdidit, seque cum subjectis populis tota ad eum mente convertit. Unde factum est ut antiquorum Principum nomen suis vir ille laudibus vinceret, & tanto in opinione præcessores suos, quanto & in bono opere superaret. Et nunc itaque vestra Gloria cognitionem unius Dei, Patris & Filii & Spiritus sancti, Regibus ac populis sibimet subjectis festinet infundere; ut & antiquos gentis suæ Reges laudibus ac meritis transeat; & quanto in subjectis suis etiam aliena peccata deterserit, tanto etiam de peccatis propriis ante omnipotentis Dei terribile examen securior fiat. Reverentissimus autem Frater noster Augustinus, in monasterii regula edoctus, sacræ Scripturæ scientia repletus, bonis auctore Deo operibus præditus, quæque vos admonet libenter audite, devote peragite, studiose in memoria reservate: quia si vos eum, in eo quod pro omnipotenti Deo loquitur, auditis; idem omnipotens Deus hunc pro vobis orantem celerius exaudiet; si autem (quod absit) verba ejus postponitis, quomodo eum omnipotens Deus poterit audire pro vobis, [commendatur Regi ut vir eruditus & Sanctus,] quem vos negligitis audire pro Deo? Tota igitur mente cum eo vos in fervore fidei stringite, atque annisum illius virtute quam vobis Divinitas tribuit adjuvate, ut regni sui vos ipse faciat esse participes, cujus vos fidem in regno vestro recipi facitis & custodiri. Præterea scire vestram Gloriam volumus, quia sicut in Scriptura sacra ex verbis Domini omnipotentis agnoscimus, præsentis mundi jam terminus juxta est, & Sanctorum regnum venturum est, quod nullo unquam poterit fine terminari. Appropinquante autem eodem mudi termino, multa imminent, quæ antea non fuerunt; tot videlicet immutationes aëris, terroresque de cælo, & contra ordinem temporum tempestates, bella, fames, pestilentiæ, terræmotus per loca: quæ tamen non omnia nostris diebus ventura sunt, sed post nostros dies subsequentur. Vos itaque, si qua ex his evenire in terra vestra cognoscitis, nullo modo vestrum animum perturbetis: quia idcirco hæc signa de fine seculi præmittuntur, ut de animabus nostris debeamus esse soliciti, de mortis hora suspecti, & venturo Judici in bonis actibus inveniamur esse præparati. Hæc nunc, Gloriose Fili, paucis locutus sum, ut cum Christiana fides in regno vestro excreverit, nostra quoque apud vos locutio latior excrescat; & tanto amplius loqui libeat, quanto se in mente nostra gaudia de gentis vestræ perfecta conversione multiplicant. Parva autem xenia transmisi, quæ vobis parva non erunt, cum a vobis ex B. Petri Apostoli fuerint benedictione suscepta. Omnipotens itaque Deus in vobis gratiam suam, quam cœpit, perficiat; atque vitam vestram & hic per multorum annorum curricula extendat, & post longa tempora in cælestis vos patriæ congregatione suscipiat. Incolumem Excellentiam vestram gratia superna custodiat, Domine Fili. Data die decima Kalendarum Juliarum, imperante Domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno nonodecimo, post Consulatus ejusdem Domini anno octavo-decimo, Indictione quarta.

[30] Venerabilem nihilominus Reginam Bertam, ipse præcellentissimus Illustrator Ecclesiarum gratifice laudat hac epistolari serie, [item Reginæ,] tam pro Regis conversione, quam propria erga B. Augustinum suosque consortes procuratione, hortaturque hæc famosa merita attentius augere. [L. 9 Ep. 59] Qui post terrenam potestatem cælestis Regni gloriam cupit acquirere, ad faciendum lucrum Creatori suo debet enixius laborare; ut ad ea quæ desiderat operationis suæ gradibus, possit ascendere, sicut vos fecisse gaudemus. Remeantes igitur dilectissimus Filius noster Laurentius Presbyter & Petrus Monachus, qualis erga Reverentissimum Fratrem & Coëpiscopum nostrum Augustinum Gloria vestra extiterit, quantaque illi solatia vel qualem caritatem impenderit, retulerunt; & omnipotentem Deum benediximus, qui conversionem gentis Anglorum mercedi vestræ dignatus est propitius reservare. Nam sicut per recordandæ memoriæ Helenam, matrem piissimi Constantini Imperatoris, ad Christianam fidem corda Romanorum accendit; ita & per Gloriæ vestræ studium in Anglorum gente ejus misericordiam confidimus operari. [quæ excitatur ad mariti conversionem accelerandam.] Et quidem jam dudum gloriosi Filii nostri, conjugis vestri, animos prudentiæ vestræ bono, sicut revera Christianæ, debuistis inflectere, ut pro regni & animæ suæ salute fidem quam colitis sequeretur; quatenus & de eo & per eum, de totius gentis conversione, digna vobis in cælestibus gaudiis retributio nasceretur. Nam postquam, sicut diximus, & recta fide Gloria vestra munita, & litteris docta est, hoc vobis nec tardum nec debuit esse difficile. Et quoniam Deo volente aptum nunc tempus est, agite ut divina gratia cooperante cum augmento possitis quod neglectum est reparare. Itaque mentem gloriosi conjugis vestri in dilectionem Christianæ fidei adhortatione assidua roborate, vestra illi solicitudo augmentum in Deo amoris infundat; atque ita animos ejus etiam pro subjectæ sibi gentis plenissima conversione succendat, ut & magnum omnipotenti Deo devotionis vestræ studio sacrificium offeratis, & ea quæ de vobis narrata sunt, & crescant, & vera esse modis omnibus approbentur. Quia bona vestra non solum jam apud Romanos, qui pro vita vestra fortius oraverunt, sed etiam per diversa loca & usq; ad Constantinopolim ad Serenissimum Principem pervenerunt. Unde ut, sicut nobis de Christianitatis vestræ solatiis lætitia facta est, ita quoque de perfecta operatione vestra Angelis fiat gaudium in cælis; sic vos in adjutorium supradicti Reverentissimi Fratris & Coëpiscopi nostri, & servorum Dei quos illuc misimus, in conversione gentis vestræ devote ac totis viribus exhibete; ut & hic feliciter cum glorioso Filio nostro conjuge vestro regnetis, & post longa annorum tempora futuræ quoque gaudia vitæ, quæ finem habere nesciunt, capiatis. Oramus autem omnipotentem Deum, ut Gloriæ vestræ cor & ad operanda quæ diximus gratiæ suæ igne succendat, & æternæ mercedis fructum vobis de placita sibi operatione concedat.

[31] Hos mellifluos florigeri Gregorii favos, hæc Apostolicæ & Romanæ allactationis nutrimenta, [Augustinus ex his litteris multum proficit,] quam pia aviditate desideriosa Augustini flagrantia hauserit, pauper sensus nc capere nec expedire sufficit. In hac divina paternarum litterarum armatura jamdudum emeritus agonista * Dei se oblectabat; in hoc limpidissimo speculo, ante oculos elegantissimi Regis sui, decorem & ornatus suos consulebat; in hac statera, quid vergeret, quid superaret de pretio suo, librabat. Cui cum sancta conscientia tot virtutum præconiis responderet, omnia ad emolumentum gratiarum reponebat in sinum Largitoris bonorum: nec verebatur ne suo triumpho obrueretur, qui non sibi, sed Auctori suo innitebatur. Non labem timebat, quem timor Domini Sanctus possederat, quem supra firmam petram fundatum nec gloria nec ignominia flectebat, qui non in se sed in Domino stabat: nec Petrum præsumptione labilem sed fide stabilem, Paulumque in infirmitatibus gloriantem ob Christi virtutem, æmulabatur ad claritatem interminabilem. Postremo quid jactare deberet, qui omnem typum jactantiæ eliserat, qui egestatem & vilitatem pro gloria appetebat, cujus architecturæ fundamenta tanta humilitatis altitudine sunt depressa ac molibus suis solidata, ut dum turris ejus auro mundo & omni lapide pretioso constructa in cælum assurgeret, omnium tempestatum ictus immota & illæsa rideret? Rex quoque Æthelbertus tantum Apostolicis summi Gregorii resultabat exhortationibus, [cum Rege,] quantum se novit gratiarum debitorem in Christo redemptus, quod de æterna perditione filius adoptionis Dei esset effectus. Quem nisi quia Regia potentia dilatandi regni Christi summopere habebatur necessarius, credimus servire quam imperare maluisse monasticis institutionibus, atque coronæ regni coronam præponere Petri. Verum quod tunc non permittebatur fieri officio, apparet nunc fuisse animo. Sed & Bertæ Christianissimæ Reginæ non est postponenda devotio, [& Regina,] quam tantus Papa similiter dignam censuit præmissæ epistolæ favore & apologetico. Nam erat janua luci pervia, per quam splendibus. Domini paranymphus Augustinus, verum solem Christum Regii animi infudit penetralibus.

[32] Cum ergo hic Dei amicus claviger esset fidissimus cordis Regii (ejus scilicet Regis, [de Britonū conversione agit,] cujus cor in manu Domini) diffusa caritate & dilatata mente extendens affectum in omnium salutem, egit apud ipsum obedientissimum Principem, ut * Pontifices Britonum, ab Ecclesiastica regula * exorbitantes, ad suum convenirent colloquium: nam ab his Britannis hæc patria ante Anglos est antiquitus apellata, quæ & ab olim Christo erat initiata. Anno quippe incarnati verbi centesimo quinquagesimo sexto, Marco Antonio Vero ab Augusto quarto-decimo cum fratre Aurelio Commodo regnante, Rex horum Britonum a Lucius S. Eleutherium tunc temporis Papam per epistolam suppliciter expetiit, & gratanter obtinuit, quatenus fideles doctores destinaret, qui se ac gentem suam in Christo regenerarent. Nec defecere Britanni a susceptæ pietatis integritate, usque in tempestatem persecutionis Diocletiani & Maximiani, qua plures sunt passione coronati. Sed & deinceps in fide Dominica perseveravere, adeo ut nec hæresi cederent Pelagianæ, [ipsisque ad se vocatis,] sed per accersitos Episcopos Gallorum, convictos perfidos & hostes, profligarent a se. Verumtamen luxu tandem & arrogantia corrupti, dum vitiis malunt subjici quam jugo Domini, gladio Gentilium deleti *, & paucis reliquis pene a tota patria propulsi, in silvestria & sterilia loca sunt coarctati. His ergo Apostolicus Legatus Domini Augustinus cupiens mederi, Anglosque & ipsos unam gentem unumque corpus efficere Christi; convocatis illustrioribus gentis, cœpit insistere omni suadela paternæ dulcedinis, omnibus visceribus caritatis, quatenus omnem Christo adversariam dissensionem abdicantes, Deum pacis admitterent, & una secum Deo filios adoptionis sibique coheredes cælestis regni acquirerent. Instabat etiam obnixis precibus & monitis, ut Dominicum b Pascha communi totius orbis usu & concordia suo tempore celebrarent, [Pascha cum Romanis celebrādum inculcat,] relicto scilicet errore, quo a quarta-decima luna usque ad vigesimam hæc festa usurpabant, quo ambitu octoginta quatuor anni calculantur: præterea in multis aliis ab Ecclesiastica regula deviantes, resipiscere postulantur. At Britanni quo mitius petuntur, eo ferocius renituntur: & cum suas observationes omnibus aliis præstantiores esse * glossentur, nulla rationis modestia flectuntur. Autorisabant suas ceremonias, non solum a S. Eleutherio Papa primo institutore suo, ab ipsa pene infantia Ecclesiæ, * dictatas; verum a sanctis Patribus suis, Dei amicis & Apostolorum sequacibus, hactenus observatas, quas non deberent mutare propter novos dogmatistas. Quid ad hæc eruditissimi Augustini prudentia responderit, mens perspicax non pertinax colligat: Sancti Patres vestri, si hæc Apostolica scita, quæ ferimus, jam omni mundo suscepta, sanctiora esse comprobassent, ultro obedissent, & ignorantias suas atq; irregulares observantias correxissent: alioquin non Sancti, sed sanctitatis rebelles apparerent. Et quidem Apostoli Domini in primordino fidei hoc unum opus ubique exercebant, ut omnes gentes in Salvatorem mundi credere, & æternam vitam in ipso sperare docerent. Sic non mortalibus armis, sed in omni patientia & signorum ac sanctorum operum indiciis omnem mundum Christi subjecere vestigiis. Interea non poterant Lunares cyclos publice tradere, [secundum constitutiones Conciliorum:] ne cælestia promissa terrenis solicitationibus offuscarent, & evacuata Cruce Christi inaniter cucurrissent. Pauci aut rari tunc de Pascha disputabant, maxime cum totius mundi rabies omnem animam Christo credentem puniret. At ubi subjugatis Christo Regibus & Tyrannis Ecclesia regnare cœpit, tunc publice Conciliis habitis de Pascha & de ceteris Ecclesiasticis Sacramentis decreta Apostolica quȩrebantur; & quæ antea neglecta erant, vel diversis in locis diversis modis agebantur, quidquid ad unius fidei integritatem poscebatur, unius Ecclesiæ incude informabatur. Huic ergo regulari Christianitatis communicet unitati, quisquis a Christo non vult abscindi. His omnibus Britanni repugnare magis quā acquiescere certant. Vix unquam crediderim, præconem Dei Augustinum a quoquam Paganorum majori fatigatum verborum ambage: adeo nihil sævius est domestico hoste vel civili irrationabilitate: nam hoc est ad bestias pugnare, vel intestina bella ferre.

[23] Sed assecla Domini, post Christum & Apostolos doctus vincere patientia, [ut miraculi veritas discernatur,] omnia studet experiri, ut vel divino cedant examini, qui Dominicæ resistunt legationi. A Deo, inquit, pacis & veritatis, qui habitare facit unanimes in domo, doceri postulemus evidentis signi indicio, quorum sanctior sit sententia, quæ in hac controversia tenenda sit linea. Quærite in aliquo ægro vel debili veritatis experientiam, qui coram admissus probet in nomine Domini curatoris sui assertionem veram. Hanc propositionem omnibus approbantibus, & ipsis rebellibus licet invitis, venit ad manum quidam ex Anglis, cujus oculis extincta erant gaudia lucis. Credo Dei nutu inventus est Angligena, ne Britonibus (si de suis esset) extuberarent supercilia. Horum ergo Sacerdotibus primitus ingeritur cæcus curandus, ut his deficientibus verus testis veritatis & verus clareret medicus. Omni itaque temeritate confusa, Augustinus humilis flectit genua; orans suum compertissimum Auditorem & illustrissimum mundi Illuminatorem, ut cæco reddat lumina, [cæcam illuminat.] quo in fide & spirituali gratia multorum illuminentur pectora. Tunc homini signo Crucis imposito, cum hoc fidei verbo, In hoc signo ostendat Dominus rerum, cujus dogma sit verum; cæcus reseratis palpebris illuminatur, & post longam noctem sereno die infunditur. Ab omni populo laus Domino acclamatur, & fidus testis Dei ac verax veri dogmatis assertor Augustinus celebratur: ipsi etiam Britones, tanta luce obruti, favent modo; & vera esse attestantur ejus prædicamenta, tanto signo declarata: sed se non posse sine suorum Majorum consultu & assensu patrias leges abjicere. Hinc petitæ & datæ induciæ, dum Synodus iteraretur, & pluribus convenientibus quid sequendum esset tractaretur. Hæc acta memorantur in loco ubi usque hodie lingua Anglorum Augustineac, id est Robur Augustini, in confinio c Wicciorum & Occidentalium Saxonum appellatur, ubi contigua est maxima Britonum provincia.

[34] Septem ergo Britonum Pontifices, cum pluribus eruditissimis viris, maxime de nobilissimo ipsorum monasterio, quod d Bancornaburhe Anglice appellatur, [& consilio Eremitæ,] cui tunc Abbas Dinoot præerat, ad consilium ituri, quemdam, anachoretica vita apud ipsos insignem, virum sanctum ac prudentem, adeuntes & rei ordinem exponentes consulunt, an Augustini doctrinam sectando patrias observationes abdicarent. Quibus ille, Dei, inquit, famulum si cognovistis, sectamini. Nos vero, aiunt, unde cognoscemus? Tum ille, Audite, inquit, & discite a Domino præcipiente: Tollite jugum meum super vos, & discite a me quia mitis sum & humilis corde. [Matth. 11, 29.] Ex miti ergo & humili corde cognoscibile vobis erit, Augustinum jugum Domini ferre, & ferentibus condescendere. Si vero ferociam vel contumaciam prȩtenderit, quomodo eum Dei hominem vel de Deo esse constabit? Illis autem hujus intelligentiæ exemplum poscentibus: Sinite, ait, illum primitus Synodum intrare, si vobis supervenientibus assurrexerit, ut Dei famulo reverenter obaudite; si vero residendo vos socio honore, cum sitis numeriosiores, excipere contempserit, & ipse vobis contemptibilis sit.

[35] His ad interitum suum armis præcincti, dum coram adveniunt, Augustinum in Episcopali sella residentem, [permittitur primus Synodum ingredi,] nec sibi prorsus assurgentem offendunt. Tum vero ira, indignatio, despectus, repudium, lites, contentiones inhorruere, nec barbarus furor mitigari poterat ulla Patris mansuetudine: nec solum patiebantur hunc audire, verum etiam omnia ejus prædicamenta refutare conati sunt & refellere. Quos vir Domini omnibus modis adhuc certans lucrari, de multis, quibus adversabantur Ecclesiæ universali, tria proposuit observanda, ut cetera tolerari possent contraria; videlicet ut Pascha suo tempore sicut omnes Ecclesiæ celebrarent, ut Baptismi Sacramenta Ecclesiastico ordine peragerent, & Anglis una secum euangelizando fratres & concives regni Dei acquirerent. Adversarii vero omnia abjiciunt, [tria ab illis petit,] nec solum se ejus mandatis vel precibus obtemperare nolle, sed nec Episcopum eum habere velle asserunt. Qui enim, aiebant, advenientibus nobis dedignatus est assurgere; quanto magis nos opprimet si subdamur ditioni suæ? Liquet ergo quam miti & humili corde jugum Christi tulerit ille Domini fidelis & prudens Vicarius, qui assidebat; & quam dura cervice ac tumido corde se jugo Domini rebellare prodiderint, qui astabant. Nec vero in sessione vel assurrectione, sed in mansuetudine ac dilectione fraterna cognoscitur homo Dei, cum & sedens clementissimus, & stans sævissimus possit reperiri: præterea indecens haberetur sanctioni Ecclesiasticæ, ut tam feros & erroneos inflaret assurgendo, quos potius corrigeret increpando. Tandem vero Dominicus armiger, super incorrigibiles vibrans gladium Domini, hanc sententiam promulgat spiritu & ore prophetali: Si, [quibus sibi negatis excidium prædicit,] inquit, non acquiescitur monenti, credite interminanti: quia quos repudiatis habere pacificos fratres, habebitis sævissimos hostes: & quibus invidetis societatem regni Dei, ab hac vita & regno ipsis debellantibus eritis auferendi. Sic rebelles veritati, veriloquum vatem tandem sunt experti. e Postremo namque tempore, [quod ab Æthelfrido tulerunt.] assumpto jam ad Dominum Augustino, armipotens Anglorum Rex Æthelfridus, cum ingenti copia civitatem Legionum invadit quæ, ab Anglis * Lega-cestra, a Britonibus autem rectius Carlezion nuncupatur. Convenerat ibi grandis cœtus Britannorum & Sacerdotum & Monachorum, ad orandum contra Regis impetum: de monasterio autem Bancor tantus erat numerus, ut in septem turmas distinctus, in nulla portione minus trecentis hominibus haberetur, qui omnes labore manuum victitabant: quorum summa ultra duo millia censebatur. Hi omnes, orationum & triduani jejunii armis contra hostem militabant: quos in tutiore loco compositos ubi Rex vidit, & causam perpendit; Proh! inquit, contra nos isti inermi dextra, sed armata oratione pugnant, atque in nos Deum suum omni pugna acerbius exagitant: hanc perniciosiorem aciem primum miles disjice, & ad internecionem dele. His defensor erat cui nomen Broithmailus, qui hoste irruente fugiens, relictos inermes, quos defensaret, gladiis exposuit. Ex oratoribus mille ducenti cæsi, quinquaginta tantum fuga erepti referuntur: tum ceteras perfidæ militiæ copias justa victoris delevit immanitas. Sic ergo perversi senserunt in pœna sua Augustinum, longe post triumphata sidera fuisse veridicum, cujus adhuc in corpore positi contempserant vaticinium: quod scilicet debellarentur ab Anglis hostibus, cum quibus in Christo pacem nollent fratribus.

ANNOTATA.

a Coluntur S. Lucius 3 Decemb. & S. Eleutherius Papa hac 26 Maji: ad cujus Vitam hæc latius exponuntur.

b De hac controversia paßim Beda & alii agunt, & nos in variis Actis: uti S. Colmani Episcopi Lindisfarnensis 18 Februarii, S. Wilfridi Archiepiscopi Eboracensis 24 Aprilis, & aliorum.

c Quia Wiccii dicebantur illi Cornaviorum agri, qui ad Wigorniensem provinciam spectant, hinc Alfordo ad an. 604 num. 3 videtur Augustineac, jam dici contracte Ausric, pro Augustinsric, id est Augustini ditio, sita in margine Wigorniæ versus Heresfordiam.

d Banchor seu Bangor fuit celeberrimum amplißimumque monasterium, ad Devam flumen sive æstuarium maris Hibernici, in Flintensi Comitatu ad fines Cestriæ, cujus modo vix ulla rudera extant. De eo egimus 29 Ianuarii ad vitam S. Gildæ Sapientis §. 2 Appellatur autem Bancornaburg Bedæ, ad distinctionem celeberrimi monasterii Hiberniæ, etiam Banchor seu Beanchor dicti, in quo sub S. Comgallo tria millia Monachorum fuisse traditur 13 Martii in Vita S. Mochœmoci seu Pulcherii Abbatis num. 14 Consule ibidem nostra Annotata.

e Chronologus Anglo-Saxonicus hoc bellum refert ad annum 607.

f Caërlegio aliis, ubi Sedes olim Archiepiscopalis, fuit ad Iscam sive Oscam fluvium: verum ea dignitas ad Meneviam translata fuit sub S. Davide, ut I Martii §. I ad hujus Vitam deduximus.

* tonitrua

* hiatus

* Deum.

* * Pontificum ex orbitanrium,

* in paucis reliquiis,

* grassentur,

* dicatas.

* Lega cestra.

CAPUT IV.
Prædicatio & conversio per regnum. Varia miracula.

[36] Ubi ergo ille veritatis vates hæc mala implacabilibus prædixit Britonibus, ad Eboracam civitatem, ut omnium solicitus, [Sanctus Eboracum abiens,] est profectus. Totum iter ejus hoc satagebat quod mansio, ut ubique viam rectam & plebem perfectam pararet Domino. Ibat semper pedes absque vehiculo, patiens laborum, [qui] ut verus assecla sanctorum Apostolorum, nihil secum tulerat in hac mundi via, de cupiditate mundana. Liber & expeditus per mandatorum Dei semitas currebat ad cælestia, trahens secum sequacia agmina. Vallabant æthereum Ducem auxiliaria sanctorum Fratrum collegia, cum credentium turba; & quo longius procedebat, eo ampliori sequentia, ut ignis vires acquirit eundo, crescebat. Quis enim non anhelanter concurreret ad tam pia consortia, nihil de mundo præter hominum etiam persequentium salutem desiderantia, ad tam certa cælestium gaudiorum promissa? quibus fidem dabant & sanctæ conversationis exempla, & divina signorum gratia, & unanimitas pro veritate mori parata. Igitur circa fines Eboracas, juxta iter quo Seminiverbius Domini tendebat, homo, toto corpore paralyticus, & ipsorum oculorum lumine destitutus ac mendicus, accubabat: qui ad strepitum prætereuntis populi viæ auctorem percuctando edoctus, crebris in Sanctum fertur clamoribus: Sancte, inquit, Augustine, [Paraliticum cæcum sanat:] famosæ pietatis tuæ largitate, huic homini, rerum & salutis indigo, succurre. Ad hæc clementissimus Pater, memor Domini cæcum in Euangelio curantis, ad languidum accessit; & voce Dominici Clavigeri Petri, quem ut patrimum institutorem tota devotione æmulabatur, dixit: Argentum & aurum non est mihi, quod autem habeo hoc tibi do; surge sanus in nomine Domini Jesu Christi. [Act. 3. 6.] Vix elocutus erat, & infirmus, qui se hactenus movere non poterat, tanta verbi potentia curatus exiliit, simulque resilientibus oculorum palpebris clarum diem hausit; credensque gratifice in quem Augustinus docuit Salvatorem, cum pleno corporis vigore feliciorem animæ suscepit salutem.

[37] [In Natali Domini 10000 hominum batizantur in fluvio,] Sic præco Domini, & in processione, & in Eboracensi civitate, & ubicumque devenit, quod doctrina intonabat, multiplicibus signorum coruscationibus confirmabat: gaudensque successu, sicut qui lætantur in messe, & sicut exultant victores capta præda, copiosos populos Christo undique acquirebat; adeo scilicet, ut in illa Natalis Domini die, omnium cælorum concentibus celebrata, plusquam decem millia Anglorum, absque parvulorum ac mulierum infinito numero, in fluvio, qui a Sirarios Anglice dicitur, renascerentur sacri Baptismatis lavacro, velut uno Ecclesiæ partu & utero. Qui ad imperium Divini præceptoris, tamquam ad vocem Angeli de cælo clamantis, omnes pariter bini & bini, minacem fluminis profunditatem acsi solidum campum ingrediuntur; ibique in vera fide & confessione summæ Trinitatis invicem, alter ab altero, aquam duce Apostolico benedicente, baptizantur. O quanta solennitas! quantum gaudium! quam jocundum spectaculum civium cælestium ac terrestrium! cum capacissimi alvei sinus tantæ multitudini non sufficere videretur, totque turmarum & agminum generatio quasi una proles unius parentis alvo effunderetur, tanta progenies in cælum de profundo gurgitis nasceretur! Quantis natorum luminibus tunc omnium nascentium dies & gloria illuxit nativitas Christi! quanta lætitia omnes Angeli Dei, qui gaudent super uno pœnitente, tunc exultabant super tanto divinæ messis germine, canentes in nato Salvatore, Gloria Deo in altissimis, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis.

[38] [absque ullius damno,] Cum quibus omnibus, id est supernis civibus, adeo beatissimus Papa Gregorius congratulabatur in Spiritu sancto, ut de tam præclaro fidelium numero, sancto Dei amico, pariter congratulaturo, epistolam mitteret Alexandrino Patriarchæ Eulogio. Hoc etiam gaudium præclaro exaggeratur miraculo; quod in tanta irruentium turbarum pressura, in tam diverso sexus & ætatum atque infirmorum discrimine, cum omnes per illud intransvadabile profundum transirent, nullus omnino periit, nullus se arctatum vel læsum planxit: [imo sanitate corporibus collata:] sed omnes renatos in Christo, & ut greges tonsarum ascendentes de lavacro, manus Domini in ulteriorem ripam transmisit, ut omnes unum haberent & Christi & proprium in Christo natale. Parum dixi, nullum ibi læsum; omnes ægroti, sicut animarum, ita & corporum molestias in aqua deposuere; & cum salute utriusque hominis, ut populus Israël de rubro mari vel de medio Jordanis cum cælesti tripudio candidati exercitus processere. Stat hactenus in eodem loco ecclesia, in hujus præclari Baptistæ Augustini honore & nomine condita ac dedicata, quæ tantæ salutis frequentes turbas curando celeberrima præstat indicia. [L. 7 Ep .30] Sed & de supradicta Papæ Gregorii ad Eulogium epistola hæc subjicimus fidei gratia.

[39] Gratias omnipotenti Domino agimus, quia impletum in vobis videmus esse quod scriptum est: Ubi plurimæ segetes, ibi manifesta fortitudo boum. [Prov 14, 4.] [quæ omnia cum lætitia S. Gregorii indicantur Eulogio Alexandrino] Si enim bos fortis aratrum linguæ in terra cordis audientium non traxisset, tanta fidelium seges minime surrexisset. Quoniam vero in bonis quæ agitis scio quod aliis congaudetis, vestræ vobis gratiæ vicem reddo, & non dissimilia nuntio. Quia dum gens Anglorum, in mundi angulo posita, in cultu lignorum ac lapidum perfida nunc usque remaneret; ex vestræ mihi orationis adjutorio placuit, ut ad eam monasterii mei Monachum, religiosum ac Deo dignum Augustinum, in prædicatione transmittere auctore Deo debuissem. Qui data a me licentia a b Germaniarum Episcopis Episcopus factus, cum eorum quoque solatiis ad prædictam gentem in fine mundi perductus est. Et jam nunc de ejus salute & opere ad nos scripta pervenerunt, quia tantis miraculis, vel ipse, vel ii qui cum eo transmissi sunt, in eadē gente coruscant, ut Apostolorum virtutes in signis quæ exhibent imitari videantur. In solennitate autem Dominicæ Nativitatis, quæ hac c prima Indictione transacta est, plusquam decem millia Angli ab eodem nuntiata sunt Fratre & Coepiscopo nostro baptizati. Quod idcirco narravi, ut cognoscatis, quid in Alexandrino populo loquendo, & quid in mundi finibus agitis orando. Vestræ enim orationes sunt in eo loco ubi non estis: quorum operationes sanctæ monstrantur in eo loco ubi estis. [& Francorum Episcopis,] De his etiam quæ Francorum Episcopis scripsit idem Papa mellifluus, hæc pauca excipimus. Sicut ignis aura flante fit grandior, ita bonæ mentis studia commendatione proficiunt. [L. 9 Ep. 52] Quia igitur Redemptoris nostri gratia cooperante, tanta de Anglorum gente ad Christianæ fidei gratiam multitudo conuertitur, ut Reverentissimus Frater & Coëpiscopus noster Augustinus, eos qui secum sunt ad hoc opus exequendum, per diversa loca asserat non posse sufficere; aliquantos ad eum Monachos, cum dilectissimis & communibus filiis Laurentio Presbytero & Mellito Abbate, prævidimus transmirtendos. Et ideo Fraternitas vestra eis caritatem, quam decet, exhibeat. Quæ etiam Regi Francorum Lothario, de Sanctorum susceptione; [Regi ac Reginæ.] quæ Reginæ Brunichildæ, de ipsorum ubique notis miraculis, gratificis scriptis suggesserit, quam dulce esset retexere, & avida manu tot margaritas & favos legere? Sed obtemperandum est vel desidiose vel fastidiose audienti, cum pleraque reperiantur in Registro ipsius beatissimi Papæ Gregorii. [Augustinus leprosum curat,]

[40] Igitur, ut superius iter repetamus, tandem Euangelus Domini Augustinus, egrediens ab Eboraca cum sanctorum sociorum & assiduarum virtutum comitatu, obviam excepit quemdam leprosum, ulcerosa ac purulenta fœditate deformatum. Inclamitat miser miserabilibus questibus ultroneæ salutis bajulum Augustinum. Quid dixi, Inclamitat? cui pestifer morbus vocem ademerat, cui sibilus pro loquela, cui taratara pro clamore erat. Non indiguit indice curator benevolus, non multa prece opus habuit miserator compatientissimus: angustiam languidi sentiebat, quam videbat; & ut ærumnoso salutem operaretur, caritas Christi urgebat. Quid celerem largitatem sermonum ambage moremur? Accessit supplex morbidus, eique prodigus benedictionis Pontifex benedixit, sicque Christi præsentia animatus dixit; In Domini Salvatoris nomine, mundare ab omni lepræ tuæ illuvie. Dixit: & continuo omnis calamitas putidi humoris ut nubes aufugit; cutisque munda, absorpta prorsus immunditia, totum hominem vestivit. Non tam cito mundatus est Naaman Syrus, quem antea septies lavari in Jordane jusserat curator Elisæus. Verum Augustinus in verbo ejus, qui dixit in Euangelio, Mundare, velocitate prævaluit. [Marc. 1, 41.] O beatam & locupletem in Christo Apostolici prædicatoris pauperiem, omnibus terræ opibus ditiorem! O thesaurum opulentissimum! ubi non aurum avidis mortalibus, verum imcomparabilis auro gratuita animarum & corporum effunditur salus. An Crœsi vel Darii infinitis opibus sospitas mercari posset languentibus? Attollitur ergo de tanto signo admirantis populi clamor in cælum, & undique concurritur ad baptismum vivificum.

[41] [ex quadam villa cum ludibrio pulsus,] Sic operatus Dominicus negotiator in itinere, in Occidentalem ab Aquilonari plaga divertit; non tam viatoris, quam venatoris aut aucupis morem gerens; non tam festinans ad propria, quam expetens Dominica lucra; illic tendens retia, qua proveniret divina captura. Cumque Provinciam, quæ Dorsete appellatur, attigisset; & ubique ut Angelus Domini reciperetur, simulque auditorum fide quos pasceret pasceretur; incidit in quamdam villam, velut in tartaream Plutonis sedem. Ibi plebs impia, tenebris suis excæcata, & divinam lucem exosa, non solum audire nequibat vivifica documenta, verum tota ludibriorum & opprobriorum tempestate in Sanctos Dei debacchata, longe proturbat eos ab omni possessione sua; nec manu pepercisse creditur effrænis audacia. At Dei nuntius, juxta Dominicum præceptum & Apostolorum exemplum, excusso etiam pulvere pedum in eos, [pulverem pedum excutit:] dignam suis meritis sententiam (non maledicentis voto, qui omnium salutem optabat; sed divino judicio & Eliæ typo) atrocibus injecit, quatenus Sanctorum contemptores, tam in ipsis quam in omnibus posteris suis, debita pœna redargueret, qui vitæ mandata repulissent. Fama est, illos effulminandos, prominentes marinorum piscium caudas Sanctis appendisse; & illis quidem gloriam sempiternam peperisse, in se vero ignominiam perennem retorsisse, ut hoc dedecus degeneranti generi, non innocenti & generosæ imputetur patriæ.

[42] [alibi pejus exceptus,] Hic etiam correptionis argumentum consequenter subnectendum videtur, quod in alia incredulorum gente ea tempestate salutifer Augustinus operatus recitatur. Ille quoque populus, inveterata profanitate dæmonibus incorporatus, tenebrarum [amore] amicos lucis exosus, qui in infidelitate sua diceret Deo: Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus, pactum cum morte fecimus; Angelicum Doctorem, Angelica conversatione & signorum fulminibus doctrinam veram probantem, non solum repudiabant, verum etiam aut gladiis excidere, aut ignibus vitæ latores vivos exurere ardebant. [Isa. 28, 15.] Quidquid benignus prædicator credentibus pollicebatur, illi expuebant; quidquid prophetico typo comminabatur, illi subsannabant. Quid in tam desperabilibus tunc faciat illa Deo amabilis, omnium salutem parturiens anima, quæ se etiam pro talibus dare vellet in caritate perpetua? & quid tantæ fidei impossibile & tam forti dilectione erit invincibile? Itaque confugiens ad inexhaustam Christi clementiam, orat ut illam ollam mundialis petulantiæ ac diabolicæ culturæ, qualem Propheta vidit a facie Aquilonis ferventem, in virga ferrea tamquam vas figuli conterat; aut illam massam sua fornace in melius excoquat, & perditione dignos correptione redimat. Protinus inusitato supplicio corripitur universa illa conspiratio perversorum, ut sola vexatio auditui det intellectum. Ardent omnes d igni invisibili; non sicut quartanis febribus aut aliis morborum incendiis æstuantes, sed, [injuriosis igne sacro punitis,] mirum dictu & miserabile visu! exusta cute & crudescentibus carnibus, sanguinolenta vestigia & femora exesa ostendebantur. In tota vero illa furiosa plebe, ut nemo erat qui resipisceret, sic nemo erat qui evaderet. Ætas & sexus, senes & lactantes, parentes & liberi, una omnes pœnæ sententia plectebantur: ubique clamor, gemitus, & ululatus cruciatuum jactabatur. [cor docile impetrat,] Tunc demum redeuntes prævaricatores ad cor, intellexerunt quid illis cælestia promissa contemnentibus propheticus Augustinus sit comminatus. Qui simul conglobati, ad illum quem spreverant concurrunt, ad illum quem repulerant refugiunt; ejus vestigiis, cujus preces & monita riserant, luctuosi succumbunt; lavacrum salutare, quod expugnaverant, efflagitant; mutatoque ardore pœnali in ardorem fidei, omnes implorant se in Christo renasci. Hæc mutatio dexteræ Excelsi, nec possunt jā esse increduli Augustino promittenti, quia in Baptismo regenerarentur mentis & corporis saluti. Fit ergo ingens solennitas cæligenis & terrigenis, ubi tot millia renatorum junguntur civibus supernis: utque hoc tripudium detersa nube dolorum serenius effulgeat, ille putidas carnes devorans pestifer ignis, omnibus aquis inextinguibilis, omnibus artibus immedicabilis, [& baptizatis sanitatē corporum:] solo baptismate, Augustino interveniente, in universis ibi baptizatis extinguitur. Ab illa quoque die hæc pestis, quæ in aliis terris nonnumquam grassatur, Augustino patrocinante a tota hac patria exterminatur. Poterant tunc illi, Dei liberti gratifice clamare: Nisi Dominus nos liberasset per Augustinum, aut Augustinus per Dominum, quasi Sodoma vel Gomorrha fuissemus, aut Eliæ ignibus cum quinquagenariis hostibus merito perissemus.

[43] [siti & æstis afflictus cum suis,] Ab hoc ergo similis furiæ justæque correptionis diverticulo, ut superiorem viam peragendam repetamus, sanctissimi Dei veredarii Augustinus ejusque socii, a supramemoratis injuriatoribus suis quinque milliariis, per loca solitaria in terra deserta & inaquosa egressi, gravi siti & æstu sub divo consedere defessi. Spes moribundis una salutis, in Deo & Augustini sui meritis. Ille, non tam pro se, quam pro Fratribus æstuans, ad beneficum Dominum suum, in omni petitione semper expertum, fecit cum omnibus orationis confugium. Oranti itaque Dominus Jesus, compatiens Martyri suo (Martyrem enim & sine passione facit animus paratus martyrio: hujusque martyrium erat, inter insecutores patiens & benigna conversatio) ineffabili clementia hic se ostendere est dignatus, sicque eum familiari allocutione est consolatus: Confortare, mi bone serve & fidelis, & viriliter age: quia tecum sum Dominus Deus tuus, in omni tua effectione; & aures meæ ad preces tuas, [Christo apparente,] quatenus semper pro quibuscumque petieris, obtineas. Tibi enim janua patet æternæ vitæ, ubi mecum gaudebis sine fine. Tanta Dominicæ visionis & allocutionis charismata tota præcordiorum B. Augustinus ebibens flagrantia, oblitus corporeæ sitis, magis ac magis sitiebat gustatam dulcedinem, suisque lacrymis gratanter occurrentem uberioribus fletibus prosequebatur abeuntem.

[44] Adorans vero ibidem, sentiensque illi loco ubi steterunt pedes Domini superna beneficia redundare; nec illam terram pati arditatem, in qua apparuit Fons vitæ; [fontem obtinet,] illico itineris baculum ibidem affixit. Nec mora, purissimus fons velut icta vena exsiliit, qui omnes ubertim refecit, & tam miraculo quam salute exhilaravit; atque exinde usque in perpetuum, in amnes & rivulos derivatus, hæc loca habitabilia ac populosissima fecit. Ipse vero divinus Pater, tam beatæ contemplationis compos, ad æternam tantæ gratiæ memoriam, locum a cernendo Deum Cernhel appellavit. [Ecclesia ibi dein cum monasterio structa,] Quod nomen ex Latino Hebrȩoque confectum (nam ut prima syllaba a cernendo, Visum, ita sequens, Hel, Deum sonat) indelebiliter sibi inolevit. Ad hoc etiam Ecclesia in nomine Domini Salvatoris, quod se ibidem revelare dignatus est, construitur & consecratur: ac deinde e monasterium, jam olim in honore B. Petri Apostoli ædificiis & rerum opulentia sublimatum, conspicuo impræsentiarum cœtu pollet Monachorum. Fons autem ille sacer, Augustini administratoris nomine celebratur; non solum potantibus præbens aquæ usum, sed etiam diversorum morborum credentibus remedium: unde nuper gesti miraculi hic damus indicium, quod ibi ac per ipsam provinciam late habetur celeberrimum.

[45] Est Cerneliensi Abbati eruditissimo Presbyter Parochianus, [Parocho ægro apparet Sanctus, & ad fontem sanat.] qui populo Divina officia in ipso monasterio agere est solitus. Hunc languor ad extrema perductum, Monachicum poscere compulit habitum. Appositum est ejus capiti sacræ professionis indumentum, qui tunc demum ad hoc confugeret, cum mors instaret; hoc est, tunc Dei armaturam arriperet, cum hostis invaderet. Nox erat, & fessum ægrum somnus captabat. Adstat trepido benignus Augustinus, ipso habitu & virga Pontificali conspicuus. Nec vero diu remedia tali denegat, qui forte adhuc seculari animo degebat; invitans illum ad bravii cumulum, qui gratis & ingratis administrat solem suum, & aversos sæpe revocat beneficio magis quam supplicio. Refovet anxium pius consolator tali alloquio: Surge, ait, & ad fontem S. Augustini accede, ibique quinquagesimum Psalmum trino repetitu concine, & invocatione auxilii ipsius Augustini tertio in eodem fonte corpus tuum ablue: ita optata vita & sanitate potiere. Ne qua vero præpediaris ambiguitate, ipsum scias tibi adesse & hæc suadere, per quem debeas revalescere. Inter ista moribundus erigitur, raptoque baculo mirantibus cunctis egreditur. Videbatur tunc vigilibus suis, illum imminentis leti præsagio ita oberrare: malunt tamen subsequi, & quo tendat observare, quam prohibere. Ille ad sacrum fontem veniens, tertio in ejus amne abluitur, tertio quinquagesimus Psalmus cum implorato Augustini suffragio decantatur; & ante expletum precum holocaustum, æger se miratur subita sanitate de interitu revocatum. Nempe quod antiquus fecerat septena lavatione in leproso, hoc noster Elisæus summæ Trinitatis confessor exhibuit trina Baptismatis forma morituro. Regressus ergo, jam non languidus, sed totus sospes ad lectulum, suaviter requievit; & ipso lucis crepusculo monasterium subiit, populoque ex more Matutinas decantavit. Stupor ingens & extasis Abbatem & Fratres ac plebem corripit, cum lætitia & gratiarum effusione; ut cujus exequias præstolabantur excipere, alacrem & incolumem viderent solitum officium exhibere. Ille etiam populo exposuit publica voce, qualiter per S. Augustinum sanatus sit tam propere.

[46] [Doroberniæ Sedem figit.] Igitur Angelicus Domini Legatus Augustinus, ut iter ejus terminemus, post longa terræ spatia & ex magna parte pererratam Britanniam, post innumera virtutum & documentorum salutaria solatia, ad perpetuam sedem & mansionem suam Doroberniam, cum illo beatissimo sociorum comitatu, regreditur: ubi ut omnium genitor & lucifer, ac solis sui desideratissimus recursus, omnium favore & gaudio excipitur.

[47] Inter frequentantes tam potentem curatorem debilium turbas, advenit juvenis, [contractum, surdum & mutum sanat;] genibus nitens pro pedibus, utpote gravi utrorumque pedum contractione tortuosus, simul etiam auditu & loquela defunctus; oculis tantum via patebat, sed viam informis gressus negabat; quæ peteret videbat, sed qua peteret interventrix lingua defecerat: angustias suas mutus tacebat; quod scire juvaret, surdus non audiebat; tot vitæ officiis carentem, sive semivivum sive semimortuum dixerim, nota miserabilis est. Verum miserator Augustinus hanc miseriam pia prece absolvit, & in Trinitatis gratia triplicem calamitatem triplici curatione abegit. Diriguntur gressus, absolvitur lingua, reserantur aures, triformis æger triformi sospitate gratulatur. It, currit, loquitur, audit inoffense, plane, clare. Verumtamen homo lubricus, tanta vanitate & insolentia, accepta incolumitate abusus est, ut vim fecisse Deo videatur Augustinus, qui tam indisciplinatum saluti donandum expetierit. [inque eadem mala ob insolentiam relapsum,] Nam ut cetera vitia levitatis & scurrilitatis ipsius taceamus, ad ecclesiam veniens tanta garrulitate & lascivia plebem afficiebat, ut omnes sua improbitate scandalizaret; dum nec reverentiam sancto loco ageret, nec ullius increpationi acquiesceret. Sic intemperatum divina animadversio prioribus vinculis gravius adstrinxit, & ablata salute quæ erat indomito ad perniciem, repetitis majori dolore induviis domuit: videlicet os stulti ebulliens stultitiam, & aures intentas ad fabulas omnemque lasciviam, pedes quoque currentes ad præcipitium, ænea clave obstruxit, & ad continentiam retorsit. Arctatus itaque acrioribus cruciatibus, ad cælestem medicum ab amicis & cognatis attrahitur; [restaurat per pœnitentiam.] Sanctique vestigiis inhærens, quod obstructis verbis nequibat, diris suspiriis deplangit: lacrymans & ejulans veniam poscit, sospitatem indebitam præsumpta clementia repetit. Vulnerantur altius paterna viscera aliena miseria, & cum misericordiæ Judice luctatur misericordia, qua sola solet vinci miseratrix justitia. Inter reum & Deum obstat causidicus mediator: hinc puniendum increpat, illinc salvandum intentat. Confunditur scelestus de culpa, corrigitur pœnitentia; ut correctus induatur justitia, justisicatus potiatur justi Salvatoris gratia. Sic interveniens Augustinus prævaluit victoria, extorsit cum Jacob benedictionem, cum Moyse propitiationem, & raptam a Domino victor misero reportavit denuo sospitatem. Ille & gressibus & eloquio & auditione reformatus ad integrum, cessat ulterius aliena ope duci, cessat digitis loqui, desuescunt & alii quibus surdo satisfaciant signa doceri; sensu quoque sanior redditus, desinit a ventositate priori (quod utilius est corporea salute) Patris scilicet Augustini eruditione, correptione, prece, ac salvatione.

ANNOTATA.

a Vrbs Eboracum est ad Urum fluvium, vulgo Ouse, in quem alius minor ibidem influit Fossa jam dicta, & videtur hic Suarios dici. In minori Vita Sualavi.

b Imo Galliarum: sed propter Francos, ex Germania oriundos, Gallia sub Germania continebatur.

c Scilicet anno 598, sed videntur hæc de Cantuariensium conversione potius intelligenda.

d De hoc igne sacro egimus 17 Ianuarii ad Miracula S. Antonii § 1.

e De hoc monasterio Cerneliensi consule Monasticum Anglicanum pag. 253 & sequenti. Datur ibi charta fundationis, factæ anno 987, cum sub initium esset cœnobiolum crium Monachorum.

CAPUT V.
S. Livinus baptizatus & instructus. S. Augustini obitus & sepultura.

[48] Jam vero inter tot virtutum insignia, quis digne efferat tanti Doctoris præconia, [Profectus in Scotiam,] per quem non tantum efferatiores suave Christi jugum suscipiunt, verum etiam sancti & signipotentes viri, etiam Angelico monitu, ad eum mirabili veniunt via erudiendi? Res est non capitulari arctitudine commendanda, sed plana & lucida sententia exponenda. Legimus in a Vita beatissimi Pontificis & Martyris Livini, fideli sanctorum sociorum suorum commendatione descripta, qualiter ipse Dominicorum negotiorum dispensator fidelissimus Augustinus, ad religiosum Regem b Scotiæ Colomannum omnium saluti consulens venerit, [S. Livinum baptizat:] & B. Livinum tunc puerum cum S. Menalchio Pontifice baptizaverit, utque Rex & Regina regnique Optimates illum a fonte susceperint. Tunc insuper baptizatum solaris splendoris columna coram omnibus alluxit, & in splendore aurea sole micantior dextra apparens ter puerum signo Crucis benedixit, atque vox cælica in hæc verba sonuit: Dilectus Deo & hominibus, cujus memoria in benedictione est. Hinc præclarus Augustinus Dominum glorificavit, & cunctis glorificandi documentum dedit. Interea sanctis vitæ incrementis adolescens ille, [eumque cū Sociis Angelo Duce] suus & ævo & merito filiolus, adeo dilectus erat Regi & omnibus, ut miro affectu ac precibus eum retinere tentarent. Cui timenti retiacula mundi & hoc super anxie fluctuanti, Angelus lucis affulsit; proprioque eum nomine salutans, Aue, inquit, Frater Livine, desine tribulari, & audi quo debeas consolari. Vade hinc ad Anglorum Pontificem Augustinum, & ab eo percipe totius sanctæ institutionis documentum, per quem Deo provehente summam attingas virtutum. Ast Domini Confessor festinans Angelicis jussibus obtemperare, expetita Regis dimissione & ruptis fautorum suorum retinaculis ceu telis araneæ, cum tribus beatis (discipulis Foilano, Helia & Kyliano (qui etiam describendis ipsius gestis probatissimi auctores claruere) ultro contendit ad mare, quo posset ad desideratissimum Patrem Augustinum transnavigare. Sed occurrit Angelus Domini in itinere, juvenili decore, splendida facie, gratiosus incessu, dulcis affamine; Confide, ait, Frater, quia Dominus me tibi misit ducem & custodem inseparabilem in omni via tua. Tu modo incunctanter sequere me: quia ad illum tui profectus doctorem quem petis, [super mare ambulando,] favente Domino, perducam te successibus prosperis. Agnoscens ergo prudens Livinus spiritum veritatis hæc sibi dicentem, prosequitur fiducialiter cum præfatis discipulis præcedentem, & illud mare magnum ac spatiosum siccis pariter transeunt vestigiis. Videbatur autem tam sacratissimo Livino quam beatis sociis suis, toto illo itinere, quo pedestri incessu vasti gurgitis fluctus acsi solidam aream calcabant, quod per prata vel campestria vireta, rosis ac liliis omnique herbarum ac florum pulcherrima varietate vernantia, transirent. Ubi vero sidereus Dux sequaces suos tuto littore feliciter exposuit, cum indicibili jubare & ampla lucis coruscatione, ipsis intuentibus, cælos repetiit; ut hoc splendore videretur dicere: Huc me, filii lucis, spretis mundi tenebris, sequi properate. Quis itaque hæc tam florida ac fulgida miracula gloriosi Augustini meritis dubitat vel adscribere vel communicare, ut Augustinum quærentibus unda vireret, pontus floreret, fluctus vernaret; & ipse gurges, sub pedibus Euangelizatorem pacis petentium, se ut solidum campum exhiberet? Venit ergo, cum prænominatis tribus sanctæ Trinitatis Confessoribus, desideriosus Livinus ad desiderabilem Patrem Augustinum; venit Angelico ductu velut ad alterum Angelum, de florido itinere ad florigerum paradisum, de via maris ad fontem mellifluum, de perniciosis opibus ad incorruptibilium divitiarum thesaurarium, cui de cubiculo veri Regis infinitam opulentiam rerum & immarcessibilem pulchritudinem specierum depromat omnium. O quam festivum ortum est gaudium tam præcelso Doctori Sanctorum, [ad se veniētem instruit] ubi talem sibi divinitus destinatum excepit discipulum, quem Spiritu sancto præsciverat venturum, qui dignus erat magister aliorum! Sed generosa indoles Livini, a tam divinitus inspirato mavult discere humiliter, quod postea doceat fiducialiter. Audit illum, qui in cælo posuit os suum, Angelico ore disputantem de infinita multitudine & gloriosa supernarum Virtutum, de præcellentissima Apostolicæ sublimitatis hierarchia, de innumerabili exercitu & triumphali Martyrum palma, de candidissima Confessorum ac Virginum corona; omnem mundi pœnam non esse condignam ad tanta præmia; nihil comparari, nihil appretiari posse ad illam pulchritudinem; ad illam dignitatem, ad illam indeficientem solennitatem & gaudia, omni genere laborum, omni fragrantia virtutum, nunc esse currendum. Ad illud sempiternæ beatitudinis bravium ducebat avidissimum æmulum per omnia floreta sacrarum Scripturarum; pandebat ei æraria & cellaria Christi & Ecclesiȩ, in deliciis & oblectationibus Dominicarum gazarum ac vitam spirantium aromatum, in sempiterna caritate & claritate Sanctorum. His aliisque plurimis exhortationibus Dux inclitus Dominicorum castrorum armabat athletam Christi fortissimum, accendebat ardentissimum: jamque secundum præducis Angeli pollicitationem ad Apostolicæ conversationis evexit perfectionem, ut & palmam attingeret Martyrialem. Itaque per quinquennium & menses tres secum detentum, [Sacerdotem consecrat & dimittit:] sanctissimis exemplis ac instrumentis in omni sanctitate provectum, ævo tenerum sed religiosa maturitate grandævum, tandem consecrat Sacerdotem Christo electissimum. Dat etiam liberalissimus c catigeta in ipsa dilecti discipuli ordinatione dulcissimum pignus & memoriale perpetuæ dilectionis suæ, Casulam videlicet purpuream, gloriosi martyrii præsagam, auro & gemmis instar meritorum prætextam: addit Stolam & Orarium, similiter aurea ac pretiosarum gemmarum sideribus decorata insignia. Jamque imprecatus sibi omnia bona, & mutua orationum suffragia, non sine mutuis lacrymis, remittit eum Regi ac genti suæ desideratissimum eruditorem, cum præmemoratis sanctis comitibus suis. Denique sicut apes mellifluum florem, & sicut cervi aquæ fontem, sic Augustinum appetebant undique cælestia mellificantem.

[49] Erat quidam veteranus, qui asserebat avum suum per s. Augustinum baptizatum fuisse, [irrisorem adolescentem] & hoc avum patri suo, patremque sibi tali modo retulisse. Cum essem, aiebat, adolescentulus, & vidissem ad illum novum & inauditum nostræ salutis Protodoctorem Augustinum, quasi ad quemdam Angelum, concurrentia populorum agmina; ego, cui vanitas corona, cui gaudium stultitia, cui deliciæ erant ridicula, mira sensus hebetudine deridebam omnia, velut phantasmata; omnesque errare præter me meosque coërroneos magna credebam ineptia. Cum vero audissem illum omnia debilium ac moribundorum curare corpora, ampliori incredulus cachinnabam vesania. Concepi tandem dolositatem lasciviæ meæ, & ut uter ventosus veni illum quasi sycophantam videre, aut seminiverbium audire; ad hoc videlicet, ut aliquam stropham raperem ab ejus ore vel curatione, unde possem meis similibus risum movere. Cumque me pressanti turbæ, ut insidiosus & latrunculus, [ad se vocatum emendat,] immersissem, ejusque paternum ac reverendum intuitum oculis notassem; protinus ingenti confusus terrore dirigui, ut videretur in eo divina quædam animadversio impuritati meæ indignari. At ille sancto Dei Spiritu plenus (ut claruit hactenus) invisum quasi notissimum respexit: missoque ministro, Illum, inquiens, adolescentem adduc mihi; me sibi de medio plebis præcepit adduci. Tum vero altius intendens quod sine indice innotuerim illi, tanto stupore contremui, acsi cum exerta machȩra quæstorem ac punitorem vidissem sceleris mei. [& instructum baptizat:] Continuo ad tanti vatis clementiam confugi, ac substratus sacros pedes adstrinxi. Ibi omnem ventositatis tumorem quasi compuncta vesica emisi, omnes sordes fluxæ levitatis evomui, totum me tam benigni Patris præceptis ac documentis dedidi. Ille placide increpatum & instructum paternis ulnis amplexus, credentem in Christum me baptizavit, atque in filios filiorum d producta longævitate benedixit. [fuit Sanctus statura procera.] Hæc & his plura præfatus vetulus, ab avo suo patri audita, & a patre sibi narrata, repræsentabat audientibus fidei assertione, quasi ab alio seculo cognita. Intimabat autem a parentibus sibi insinuatam ipsius B. Augustini formam & personam patriciam, staturam proceram & arduam, adeo ut a scapulis populo superemineret, & Saülem proceritate, non atrocitate, exhiberet. Facies amabilis & reverenda, frons mediante coma suis columnis resultabat fenestrata. Signa vero & sanitates, quæ in populo frequentantium cœtuque debilium assiduabat, nullum enarrare nec enumerare posse adstruebat. Memorabatur jugiter pedestri incessu, sæpius discalceatus, [Miraculis clarus] provincias Apostolica devotione lustrasse, & callos genuum fratris Domini Jacobi in plantis attraxisse: plures quoque sanctorum comitum ejus easdem virtutes vel imitari vel æquiparare solitos asserebat. Hinc itaque, cum caritas omnia probabilia credat, & cum ultro credimus quod amamus, quod vero non credimus odisse nos vel spernere probamus; perpendant filii dilectionis & non alieni, quod ea quæ Sancti gesserunt in vita, vel per scripta, vel per longævos seniores, vel per famam (quæ est lex historiæ) a generatione in generationem propagatam, Deo propalante ad notitiam scripturarum sanctarum potuerint pervenire, quæ & qualia non est injuria credere. Jam post flumina & feras repulsas gloriosi Augustini palmarium explicemus.

[50] [anhelat ad cælestem gloriam,] Jamdudum vero ille supernus incola, percussus illa, quæ fortis est ut mors, superni amoris plaga, abhorrebat omnia terrena oblectamenta sicut vitæ detrimenta; & mundanam gloriam sicut vincula, sicut ergastula, sicut supplicia; quæ tamen cum ipsa morte dulce esset pro Salvatore pati omnia. Solo itaque corpore ligatus in terra, immo sola gignendorum & informandorum Deo filiorum paterna astrictus cura, de reliquo totus conversabatur in illa æterna patria; tota mente, tota anima, jugi ac violenta instantia captabat cælestia. Quæ precum incensa, quæ sanctorum desideriorum lamenta, quam inenarrabilia mittebat cælo suspiria? Quis, inquit, dabit mihi pennas sicut columbæ & volabo & requiescam? Et, Quando veniam & apparebo ante faciem Dei mei. Concupivit & defecit anima mea in atria Domini. Sic irrequietis clamoribus præoccupabat faciem Domini, & vim faciebat cælo, crebris pulsatibus rogans admitti, cupiens dissolvi & cum Christo esse. Tandem vero intelligens ex Spiritus sancti responso exauditum suum desiderium, [S. Laurentiū ordinat successorem:] ut veniat ad ipsum omnibus rectis corde desideratum; cœpit parentalibus visceribus anxie pertimescere, ne post se lactea natæ vel nascentis Ecclesiæ infantia, orbata Pastore, luporum dilapidaretur invasione. Hinc B. Laurentium, Apostolicæ sanctitatis virum, Apostolicis signis præclarum, suorumque comitum præcipuum, dicente sibi Domino in spiritu; Hunc mihi unge in Sacerdotem electum, perspicaci animo cum superno instinctu intendit pro se ordinandum. Refert hæc ad Clerum, ad Regem, ad populum: placet omnibus, favent omnes, simul benedicunt & expetunt. Rege itaque cum confluo populo immensum congratulante, ordinat cum omni solenni gaudio Laurentium sibi successorem; ut quondam Apostolorum Princeps Petrus Clementem, ob supradictam videlicet novellæ informationis necessitatem: quod tamen exemplum nulli imposterum debet esse præsumendum. Nemo rite hoc fecit post Petrum, nemo incompetenter faciat post Augustinum. Nam unus Christus, una Ecclesia, unus Episcopus, nec dividitur unus & unitas. Consecratum ergo destinat ad omnia promptissimum, ut Paulus Timotheum, in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi; ut discurrat, festinet; instet opportune, importune; arguat, obsecret, in omni patientia & doctrina. Ipse vero theoricus contemplator, ut mundi opprimentis perfuga, [soli Deo vacat:] ut passer solitarius in tecto, gaudebat nimium, ruptis rerum retinaculis, pennis æterni amoris ad Dominum evolare, in optima parte Mariæ requiescere, soli Deo vacare, revelata facie gloriæ Domini assistere, ejusque perpetua pasci dulcedine. Tunc demum se vivere ac regnare, tunc primum se cœpisse servire Deo credebat. Numquam tamen defecit Dominica lucra augere, in conveniendo populos in unum, & ipsos Reges ut serviant Domino: nusquam deerat, ubi Divina res postulabat. Nunc, ut aquila, ad superna volabat; nunc, Dominica poscente, pascua ima revisebat.

[ager dat monita Regi & aliis:] Quid longa tergiversatione exitum præsentis lucis dare formidat oratio? Tandem victoriosissimus Athleta Domini, in omni sanctitate & meritorum perfectione excurso vitæ stadio, pervenit ad bravium ac diu desiderata æterni Regni præmia. Jam pulsanti per ægritudinem Domino aperuit, cum inenarrabili tripudio & aromatico gratiarum sacrificio. Tum magnanimo paternæ dilectionis affectu exhortabatur, tam Regem & Principes, quam Clerum & populum, servire Domino in timore; & profanatis dæmonicorum sacrificiorum sordibus, in fide Christi divinitus sibi tradita immobiliter perseverare; & uni Deo vivo & vero, fide & amore, perpetuo adhærere; ejusque mandata, per inunctum Pontificem ac Dominicos ministros, diligenter observare. Venit ergo finis mundialium procellarum, & illuxit aurora æternarum lætitiarum: & benedicto Rege, & confirmata in Christo primitiva suæ genituræ Ecclesia, relinquens omnibus perpetuæ dilectionis pignora beatæque vitæ documenta, inter sanctorum sociorum discipulorumque lacrymosa examina, [sancta obit.] stante B. Laurentio cum populosa frequentia, deposita sarcina carnis assumitur in cælum, cum supernarum virtutum triumpho & gloria, cum inæstimabili omnium occursu & receptu sempiternaque lætitia. O quanto solennio adornatur & coronatur tunc omne cælum, videlicet ad tam præclari civis adventum. Ambiunt æthereæ turmæ victorem palmigerum, invitant Apostoli in suas sedes socium Apostolicum, vallant purpurata castra Martyrum martyrialem signiferum, amplectuntur insignem Hierarcham splendentia agmina Confessorum & venerabilis turba Sacerdotum, [& coronatur in cælo:] cantant dulcibus hymnis candentes chori Virginum ducem virgineum; utque usu mortali loquamur illa ineffabilia sacramenta supernorum concentuum, tunc illa magna Jerusalem magni Regis civitas simul vidit populos & tribus suas, simul in Augustini triumpho personantes Domino gratias & laudes indefessas. Quos omnes nos infimi, licet tam indigni quam impares laudatores, prosequamur ut possumus, non exequialibus planctibus, sed his triumphalibus cantibus: Regnas Augustine, Augustis seculi nomine & dignitate sublimior, qui auxisti rem Christi publicam, & Romanæ Ecclesiæ adjecisti Britanniam, melius quam Cæsar Augustus Romanis opibus Alexandriam Te Reges & Principes & Senatus Anglorum, & turba gentium comitantur in cælum; te Angeli & Archangeli triumphantem deducunt, Throni & Dominationes excipiunt, te coronat Rex Regum.

[52] Pretiosissimam vero ejus corporis margaritam, in ipso Apostolico & Regali monasterio, [sepelitur in monasterio,] quod ipse Deo auctore condiderat, præelectissimus Laurentius, facta magnifica dedicatione, cum devotissimo Rege Æthelberto & confluis Angliæ populis, recondidit in Aquilonali videlicet ejusdem sacræ aulæ porticu, ubi in æterna memoria cælestis regni depositum thesaurizavit.

[53] Sed dum festinamus tam piam historiam finire, adhuc obstinate tenemur, & hujus Angelici loci gratiosa dulcedine & Sanctorum caritatis infinito charismate, quod sedet saturos, saturet desideriosos, dulciter * recolere, qualiter illam porticum tot primorum Eruditorum Britanniæ, [ubi sepulti etiam alii plures Sancti.] immo tot Angelorum Dei, cælestia impleverint mausolæa. In quibus gratanter est animadvertendum, quam generosa pignora universalis Mater Roma ediderit, quæ ipsi Britannico Oceano Patres & institutores existerent: quos dum unus amor uno cubiculo simul astringeret, singulos Patronos sigillatim distinctos plures nationes propriis radiis præclaros haberent. Horum præcellentissimus Augustinus, Laurentium ejus templi dedicatorem, sibi successorem (ut præmonstratum est) creavit; Mellitum Lundoniæ, Justum Roffensi Ecclesiæ Episcopos ordinavit; quos utrosque que propter Christum exiliatos, tertius Mellitus, quartus Justus successor excepit. His e Honorius, & ipse Romanæ informationis honor decorosus, annexus est quintus. Sextus Deusdedit ordine, sed primus flos gentis Anglicæ, in Romanorum Patrum transiit conscriptionem: cujus primitiis ex Anglia nihil gratius habuere Doroberniæ Romana principia. Septimus quoque Theodorus, Romanæ præcellentiæ subsecutor egregius, almo Augustino a dextro consepultus est latere, una tantum monasterialis alvi maceria interstite, quia nondum amplificata porticus omnes nequierat suscipere: qua postea dilatata, his sanctis consortibus adjungitur omnibus amandus seculis Adrianus, ejusdem monasterii Abbas clementissimus; qui ab Apostolico Romæ electissimus in Archipræsulem Doroberniæ, ipsum beatum Theodorum adduxit pro se, cum quo Anglos fecit docibiles Dei tam Græca quam Latina eruditione. Item candidissimum ex Anglis lilium Regia Christi virgo Mildretha, suo candore gratissime illustrat splendida tantorum Patrum ornamenta. Horum igitur omnium auctor beatissimus Papa Gregorius, habens altare medium velut patricium solium, ipsamque servans Deo dicatam porticum, æterna dilectione circumplectitur, non tam funera consepultorum, quam triclinia convivantium filiorum: ante omnes vero sibi astringit Augustinum, ut suæ institutionis primicerium, suæ parturitionis primogenitum, [& altare est S. Gregorii,] & vita & ordine primum. Ceteri quoque filii, qui Protoparentes Ecclesiastici sunt Angliæ, accumbunt sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ suæ. In authentica vero præeminentissimi Augustini tumba Epitaphium scriptum est hujusmodi: Hic requiescit Dominus Augustinus, Dorobernensis Archiepiscopus primus, qui olim huc a B. Gregorio Romanæ urbis Pontifice directus, & a Deo operatione miraculorum suffultus, Æthelbertum Regem ac gentem illius ab idolorum cultu ad Christi fidem perduxit, & completis in pace diebus officii sui defunctus est, septimo Kalendas Junias, eodem Rege regnante. De his quoque septem primis Anglicæ Ecclesiæ columnis, Tarpeia de rupe Romæ excisis, hi versus substituuntur.

Septem Primates sunt Anglis & Protopatres, [Additi versus de septem Episcopis,]
Septem Rectores septemque per æthra triones;
Septem sunt stellæ, has tenet unius area cellæ;
Septem cisternæ vitæ, septemque lucernæ;
Et septem palmæ regni, septemque coronæ.
Quin oculi septem, quibus hunc Christus videt orbem,
Ut currit mundus septem per secla diebus.

Horum tituli, suo ordine superscripti, sunt hi.

Dux Augustinus præcellit in ordine primus.
Lauriger & mundus, Laurenti sede secundus.
Tertius est gratus Mellitus, melligeratus.
Quartus adest Justus, dulces dans nomine gustus.
Quintus Honorius, Ecclesiæ vigor extat honorque.
Deusdedit est sextus, cui dat sua munera Christus.
Theodorus juxta fert sabbata septimus alma.
His septem Ducibus viget Anglia totque diebus.
Additur octavus Monachorum dux Adrianus: [aliisq; Sanctis ibidem consepultit.]
Anglorum stella Mildretha refert sua mella.
Octo Patres Romæ, reliqui comitantur honore
Ex Anglis nati, meritis horum sociati.
Hinc manat divis Euangelii via rivis:
Hi sunt f Brithwoaldus, Tatwinus, vosque Nothelme,
Et jam Berta, Patres primos Proceres imitantes,
Tot simul Ecclesiæ cingunt frontem pietate.

De innumeris vero signis, quæ in hoc requietionis suæ dormitorio, vel ubivis gentium aut locorum, B. Augustinus pro fide petentium exhibuit, aliquanta quæ fidelium oculis probata sunt, sequens libellus enarrabit, Deo nos in veritate sua dirigente, qui per omnia secula regnans, semper in Sanctis se mirabilem ostendit.

[Annotata]

a Hæc illustranda erunt 12 Novembris, scripta a 8. Bonifacio Archiepiscopo Moguntinensi.

b Id est Hiberniæ hodiernæ, quæ tunc Scotia dicebatur.

c Catigeta Papiæ est Doctor, aut Rhetor, Græce καθηγητὴς, perperam impressum Catigera.

d In Vita minore hæc accuratius ita explicantur: Affirmabat enim eumdem avum ultra centum annos vixisse, ipsamque longævitatis benedictionem in patrem suum descendisse, in se etiam centenarios progenitorum annos longe excrevisse.

e Coluntur sequentes, Honorius 30 Septembris, Deusdedit 30 Iunii Theodorus 19 Septembris, Adrianus 9 Ianuarii, Mildretha 13 Iulii.

f Præfuerunt Ecclesiæ Cantuariensi Archiepiscopi, Brithwaldus ab anno 693 usque ad annum 730, cui successit Tatwinus, mortuus anno 734, ad 30 Iulii Martyrologio Anglicano inscriptus. Succeßit Nothelmus & vixit ad annum usque 739. Hic in tabella veteris altaris S. Augustini etiam Sanctus habetur, ejusque ibidem mausoleum inter alios Sanctos extat.

* dulce est

APPENDIX
Ex Chronico Joannis Bromtoni.
De mortuis, ad evictionem Decimarum & Excommunicationis vim probandam, suscitatis.

Augustinus, Episcopus Cantuariensis in Anglia (S.)

Inter decem Scriptores Angliæ, anno MDCLII Londini excusos, sextum locum tenet Iornalensis Abbatis Joannis Bromtoni Chronicon, ab ingressu S. Augustini in Angliam perductum usque ad Ricardi Regis mortem, seu annum MCXCIX. Hic inter alia rem mirabilem minimeque contemnendam narrat, ut a vetustiori Auctore scriptam; quem utinam nobis indicasset! eo enim plus fidei haberet, quo ille esset antiquior. Nunc in Auctoris ignoti fide quidquid est refero: cui an & quatenus credi poßit, silente de re tam insigni Beda & hoc Vitæ auctore Gocelino, Lectori æstimandum relinquo: ipsa narratio sic habet.

De isto S. Augustino legitur, quod cum in Comitatu Oxoniæ, in villa quæ dicitur Cumpton, ad prædicandum semel venisset; accessit ad eum Presbyter ejusdem villæ, [Decimas solvere recusantem correcturus Augustinus,] dicens: Pater, sciatis, quod Miles, hujus fundi Dominus, sæpe a me monitus, non vult ex iis quæ sibi Deus dedit decimas persolvere: & Excommunicationis sententiā ei comminatus, magis eum reperi obstinatum. Quod audiens S. Augustinus, Militi ad se vocato dixit: Quid hoc, fili, audio de te? Cur decimas tuas Deo & Ecclesiæ non reddis? Nescis quia decimæ non sunt tuæ, sed Dei? Cui Miles iratus respondit: Quis terram coluit aut seminavit? nonne ego? Sciant omnes, quia ejus erit decimus manipulus, cujus sunt & novem. Cui Augustinus: Noli, fili, ita loqui: scias enim quod, si juxta fidelium consuetudinem non decimaveris, excommunicabo te. Et conversus ad altare ut celebraret, coram omni populo dixit, Præcipio ne aliquis excommunicatus Missæ intersit. Quod dicto, in ipso introitu ecclesiæ cadaver sepultum se erigens, [ea de causa excommunicatum, ideoque visum de ecclesia egredi, suscitat:] cœmeteriumque egrediens, quamdiu S. Augustinus Missam celebravit, immobile ibi stabat. Quo viso fideles ibi præsentes, fere extra se positi, venientes ad B. Augustinum referunt ei factum. Quibus ait: Nolite pavere: sed Crux cum aqua benedicta nos præcedat, & videamus quid hoc est. Procedens autem Augustinus cum populo, venit cū eis ad ingressum cœmeterii: vidensque cadaver dixit: Præcipio tibi in nomine Domini, ut indices mihi, quis sis. Cui respondit mortuus: Cum ex parte Dei juberes, ne aliquis excommunicatus Missæ interesset; Angeli Dei, qui itineris tui assidue comites existunt, ejecerunt me de loco ubi sepultus fueram; dicentes, quod amicus Dei Augustinus carnes fœtentes projici de ecclesia Dei jussit. Ego enim tempore Britonum, antequam gentilium Anglorum furor hanc vastasset regionem, hujus villæ patronus fui: & licet sæpius ab hujus ecclesiæ Presbytero monitus, decimas meas numquam dedi: tandem ab eo excommunicatus mortuus sum, & inferno detrusus. Quo audito ipse Sanctus & omnes qui aderant multū fleverunt. [& ab eo qui illum excommunicarat similiter resuscitato,] Et dixit Augustinus: Scis locum ubi sepultus fuit Presbyter, qui te excommunicavit? Quo respondente, in hoc eodem cœmeterio requiescit; Præcede nos, dixit Augustinus, & locum nobis ostende. Præcessit defunctus, & venit ad locum quemdam prope ecclesiam, ubi nullius sepulturæ signum apparebat: & sequente se Augustino & populo toto, dixit: Ecce locus, hic fodite, & Presbyteri ossa invenietis. Ex præcepto igitur B. Augustini foderunt, & in profundo ossa pauca invenerunt, præ temporis diuturnitate in ariditatem conversa. Quærente Augustino, si hæc essent ossa Presbyteri, respondit defunctus; Etiam. Tunc Augustinus, orans diutius, dixit; Ut sciant omnes, quia mors & vita in manibus Dei sunt, cui nihil est impossibile, in ejus nomine surge: opus enim de te habemus. Quo dicto videbant omnes præsentes pulverem pulveri uniri, & ossa nervis compaginari, & ipsum surgere. Quo ante Augustinum stante, dixit Augustinus: Cognoscis istum, Frater? Respondit: Novi, Pater: & utinam non nossem! Cui Augustinus: [facit absolvi,] Tu eum excommunicasti? Cui respondit; Utique, & merito: in omnibus enim ecclesiæ semper extitit decimarum retentor, & multorum flagitiorum usque ad diem ultimum patrator. Cui Augustinus. Nosti, Frater, quia misericors est Deus: unde & vos misereri oportet creaturæ & imagini Dei, quæ ejus sanguine redempta tamdiu pœnas inferni sustinuit. Tunc tradidit illi flagellum: & flexis ante illum genibus, absolutione flebiliter petita, mortuus commissa mortuo relaxavit. Quo absoluto præcepit Augustinus, ut ad sepulchrum rediret & diem præstolaretur ultimum. Qui statim ad sepulcrum reversus, in cinerem mox est resolutus. Tunc ait Augustinus Presbytero, Quanto tempore hic jacuisti? Qui respondit; Centum quinquaginta annis & eo amplius. [post annos 150 a morte:] Et ille; Quomodo, inquit, huc usque fecisti? Respondit, Bene, & in æternæ vitæ deliciis. Et Augustinus; Visne, ait, ut orem Dominum, quatenus ad nos revertaris, & animas a diabolo deceptas nobiscum prædicando ad suum Creatorem reducas. Absit, ait, a te, Pater, quod me a quiete mea perturbatum ad laboriosam seculi vitam facias reverti. Tunc, Augustinus Presbytero dixit: Vade, carissime, & quiesce in pace: simulque ora pro me, & universa Ecclesia sancta Dei. Qui mox sepulcrum intrans, cinis effectus est. Tunc vocato ad se Militi Augustinus dixit: Quid est, fili? adhuc non vis decimas tuas Deo reddere? Tremefactus autem Miles procidit ad pedes ejus flens, & reatum suum confitens, & veniam petens: relictisque omnibus & coma deposita, S. Augustinum omnibus diebus vitæ suæ secutus est, & in omni sanctitate diem clausit extremum, & æternæ felicitatis gaudium intravit.

Vsum ab Excommunicatione absolvendi etiam mortuos ætate S. Gregorii adhuc viguisse, constat ex ejus Vita lib. 2 num. 45: apud Græcos autem idem usus etiamnum obtinet, quibus experientia compertum est, in Excommunicatione mortuorum corpora non dissolvi, sed fœde intumescere, [usus talis absolutionis antiquus,] usque dum fuerit super eos Absolutionis pronuntiata formula. Sed hæc animabus dumtaxat prodesse potest, quarum exitus in statu gratiæ fuerit, manentibus Excommunicationis ecclesiasticæ vinculis, impedientibusque ne aut celesti gloria, aut communione precum ac meritorum perfruantur. Quod si cum reatu æternæ damnationis obierint ii qui fuerant excommunicati, animis quidem eorum prodesse absolutio non potest, sed ut summum corporibus quatenus humo contineri & communi sorte dissolvi valeant, nisi forte alicui damnationis debitæ sententiam suspenderit Deus ex prævisis Sanctorum orationibus meritisque, ut resuscitato daret spatium pœnitentiæ; cujus extraordinariæ clementiæ aliqua, sed rara, habentur exempla. Vide Goar in Euchologium pag. 688 & seqq. & cum allegato loco ex Vita S. Gregorii, apud nos legendo XII Martii, confer hanc formulam Euchologii, ab ipso qui Excommunicationem tulit, [& forma,] aut alio ejus personam sustinente, legendam de scripto super mortuo: Contigit quidem humilitatem nostram, excommunicationem ferre in devotissimum N. propter indecens facinus quoddam, qualia plura humanæ naturæ nascuntur. Quandoquidem vero, iis modis, quos novit Dominus, qui cuncta antequam fiant agnoscit, commune debitum exolvit ille, procellam Excommunicationis secum devolvens; præsenti diplomate in sancto Spiritu a tali Excommunicatione illum liberamus, ut & in futuro solutus existat, cum Christianis omnibus Domini visionē percepturus, & cum benedicta Patris benedictam & beatā Christi vocem audituris; videlicet si capax illius boni sit. Hæc autem aliaque similia, excusata explicataque in rectum sensum, vide apud prædictum Goar, atque exemplis firmata. Ceterum phrasi illa de carnibus fœtentibus, ab ecclesia projici jußis, usus est in simili casu S. Gregorius lib. 2 Dialog. cap. 52, ubi inducit idem jubentem Brixiæ S. Faustinum, respectu excommunicati unius.

MIRACULA
Auctore eodem Gocelino Monacho.
Ex eadem editione Mabilionis.

Augustinus, Episcopus Cantuariensis in Anglia (S.)

BHL Number: 0779

AUCT. GOCELINO.

CAPITULA LIBRI SEQUENTIS.

Cap. I. De raptore pallii tumbæ S. Augustini, ab ipsa rapina mirabiliter redarguto & emendato; sociisque ejus barbaris, illius exemplo conversis: & de ipsius temporali felicitate.
II. De contracto miserabiliter deformato & mirabiliter reformato, S. Augustino cum duobus sociis sibi vigilanti glorifice apparente, eumque curari jubente.
III. De divite moriente, ad vitam convalescente, venerando Pontifice eum visitante.
IV. De quodam Principe, qui cum S. Augustinum blasphemasset, terra dehiscente & tartareo cane in eum terribiliter irrumpente, in barathrum absorptus est.
V. De mari sedato, & supplice Rege a periculo liberato.
VI. De aura congrua, nautis poscentibus reddita; & [trabe], trium pedum spatio divinitus adaucta.
VII. De naufrago, inter fluctus conservato.
VIII. De navi, ceteris ratibus submersis, a tempestate salvata.
IX. De alia navi, a periculo potenter eruta.
X. De tempestate sedata, ventisque versa vice postulatis & celeriter acceptis.
XI. De navi a naufragio tutata, eo quod nautæ festivitatem S. Augustini celebrarent.
XII. De puella muta, loquendi officio restituta.
XIII. De alia puella a nativitate muta, eloquio donata.
XIV. De podagrico curato.
XV. De quodam claudo & manco, ab utraque deformitate reformato.
XVI. De quodam vincto, potenti virtute soluto.
XVII. Qualiter & in qua necessitate B. Augustinus festivitati suæ epulas procuraverit.
XVIII. De cæco illuminato.
XIX. De violatore sepulcri ejus, a seipso punito.
XX. De cujusdam matronæ irreverentia, statim correpta & cito remissa.
XXI. De quodam, ad inclamationem S. Augustini, a prædonum & avium importunitate liberato.
XXII. De divite defuncto, qui post obitum in visu apparens conjugi suæ, calicem argenteum ad quietem animæ suæ B. Augustino fieri mandavit.
XXIII. De alio divite, cui sanctus Antistes * gemina vice apparens, calicem argenteum suo monasterio procurare jussit.
XXIV. De cæco nato illuminato.
XXV. De circulo ferreo, mirabiliter longe dissiliente, in gloriosi Præsulis gemina apparitione.
XXVI. De duobus miseris, uno cæco, altero claudo, utroque restaurato.
XXVII. De eodem contracto, insolescendo cæcato, & resipiscendo illuminato.
XXZIII. De alio contracto erecto.
XXIX. De matrona, quæ imaginem sancti Augustini deridebat, ab eo emendata; ipso Reverendo Pontifice iterata vice ei apparente, primo castigante, secundo propitiante, suamque imaginem restaurari jubente.

Et hæc quidem genuina partitio est: sed adeo inæqualia facit Capita, ut horum numeros in margine adnotasse contenti, malimus aliter partiri paragraphos.

[Annotatum]

* gemma vitæ.

CAPUT I.
Injurii puniti: contractus & moribundus sanati: adjuti periclitantes in mari.

CAP. I

Cum Danorum adhuc Paganorum exercitus a Doroberniam obsideret, omnibus in urbem compulsis, exterius B. Augustini monasterium, speculativum scilicet * urbis præsidium, videbatur hostili prædæ expositum, quod erat tantum supernæ providentiæ relictum. [Danus furatus tegumentum sepulcri,] Protinus irrumpunt adversarii, tamquam ad spolium; & sepulcralem Sanctorum porticum, sancta ut profana habentes, invadunt. Quorum unus pallium haud ignobile, quo S. Augustini tegebatur monumentum (quia filii paternæ dilectionis, nec in fuga vel manu hostili, Sanctum relinquere poterant inornatum, quem præsumerent cælitus protegendum) furtim sibi præripuit, & sub ascella complicatum abscondit. Igitur post ceteros ad alia inhiante gressu, mirum dictu! prædo a præda tenetur, fur a furto arguitur. Pallium adhæret inextricabiliter rapacibus unguibus, adhæret pro cute clandestino lateri; ab hoc tenetur, quod se tenere gloriabatur; jamque palam omnibus confiteri compellitur, quod clam cudere arbitrabatur.

[2] Cum hoc itaque Sanctum Domini repetunt ad satisfactionem, in quem irruerant ad direptionem; [convertitur cum sociis,] fiunt interventores, qui fuerant persecutores. Pollicitus ergo cum uberrimis lacrymis se Christianum fore si solveretur, larga Augustini indulgentia continuo absolvitur, & liber liberatum spolium super Sancti tumulum reponere, ut prius fuerat, gratulatur. Ad tantum Christi vel Christi famuli miraculum diriguere stupida barbarorum pectora, majorique Dei mirificentia lapidosa durities inhumanorum hominum in insolitos rivos defluxit lacrymarum. Nec solum Christi potentiam ac sui Augustini prædicant, sed ultro cum ipso socio, quem duplici miraculo justitiæ & indulgentiæ divinæ & ligatum & resolutum videbant, [& baptizatur, cum plurimis exercitu.] ad Christianitatis Baptismum convolant. Crescunt de hoc fonte beneficentiæ flumina, dum totum exercitum cælesti nectare irrigat hæc fama, & plurimi transeunt in Christianitatis Sacramenta. Sic Dominus, qui tenebras in lucem & noctem in diem vertit, ex hostibus fratres fecit; & ab Anglis, quos venerant expugnare, capiuntur a diabolica captivitate divina libertate, & pro præda capiunt contubernium immortalitatis æternæ: omnibus autem & fideli & incredulo reveretur Augustini manus experta, & benedicitur paternitas prodiga. Unde ne hoc quidem prætereatur, quod præfatus suus prædator, post susceptam Christianitatem, de mediocri Milite dives emicuit & potens, & tota sua progenies hactenus divitiis accrescens.

CAP. II

[3] Vir Saxonicus, vocabulo Leodegarius, monstruosa tortione toto corpore a nativitate erat contractus. Quid virum dixi, qui manibus nitens pro pedibus similior erat reptili quam homini? Suræ & crura coxis inolita, carne & cute coalüerant una. Calcanei extalibus arctabantur infixi, [Contractus membris conglabatis reptans,] pedes eminebant supini, genua ad pectus inflectebantur, quibus homo acclinis humi innitebantur. Sic miser per terram tractilis, iter legebat manuum scabellulis, aut (ut ita dixerim) manibus scabellatis; mutato scilicet usu, in morem natantis vel reptantis, manus & lacerti gressus captabant, poplites fallentibus vestigiis suppeditabant. Conglobatus erat ericius cū jaceret, * curvatum videbatur reptile cum prodiret. Ecce Adam Dei imago, cum per ambitionem, non per gratiam, appetit similis esse Deo, comparatus est non modo jumentis & quadrupedibus, verumetiam lutosis reptilibus. Verumtamen in Christo jam resolidatus, quod perdidit per vanitatem, assequi poterit per virtutem. Sed hæc describendo piis intentamus; quatenus de majori mortalium miseria majora Dei in Sanctis suis laudentur mirabilia. Hic igitur homo tam impos sui, qui nusquam poterat sine tormento progredi, ad magnam confusionem sospitum & fortium, quos piget etiam Ecclesiam adire, in sua debilitate orandi gratia magnam partem pervagatus est orbis terræ, [post visitata varia Sanctuaria,] mirabile & miserabile, improperabile & erubescibile factus exemplum humanæ inertiæ. Transivit terras & flumina, superavit aëria Alpium juga, adiit Romam & Romana confinia; postque tot Sanctorum quȩsita suffragia, ut & maris transcenderet iram, trnslatus est in Angliam. Qua circuita patria, venit contiguum Lundoniæ West-Monasterium.

[4] [Angliam adit.] Ibi demum post tot labores invenit salutis documentum, ubi tantopere quæsitum obtineret remedium: ibi ad cælorum Clavigeri Petri præsidium noctu pervigilanti, & tandem ambigue obdormitanti, lucidus nuntius clara reluxit specie, cum blando affamine. Rogat, quid ceteris dormientibus hic vigilando expostulet. Refert ille, se petere quatenus & animȩ & corporis sui vincula solvantur beati Petri Apostoli clave. [cælesti monitur missus ad S. Augustinū,] Respondet consolator, ibi nequaquam hunc sanandum; sed oportere illum progredi ad primum Angliæ eruditorem Augustinum, illic demum alias ubivis Sanctorum inconcessam salutem adepturum. Ad hæc advena, conquerens se nec Sanctum nec locum nosse ad quem destinabatur, a divino indice docetur, ut urbem proximam Lundoniam ingrediens, viam quæ ducit Cantuariam a viatoribus percunctetur, ubi ei salus promissa & salutifer Sanctus inveniatur. Secutus ergo debilis viatores indices, venit ad Grenewic villam, Tamense fluvio irriguam, B. Ælfegi Martyrio sacratam: inde eleemosynaria navi transvectus, manualibus scabellulis ingreditur Cantuariam. Hunc oberrantem diverticulis, & quo se reciperet quæritantem oculis, quædam benigna matrona respiciens, ignotum advenam percunctata, & audita universa ejus a nativitate ærumna, maximeque adventus sui causa, miserata miserum colligit & fovet hospitali clementia. Congaudens etiam de salute sibi cælitus promissa, adducit illum ad sancti Patris suffragia, dato quod ibi offerat lumine. Admissus ergo intra Sancta sanctorum ipsa poscente, tres noctes ibi pervigilat in prece, eo scilicet attentior quo sanitatis certior.

[5] [ibi cereo oblato a S. Augustino Laurentio & Mellito visitatus,] Jam tertia aurora imminente videt vigilator lucrum suæ imminere perseverantiæ: adveniunt sibi conspicabiliter tres Angelicæ claritatis & principalis eminentiæ Patres, superno splendore (ut referebat) radiantes. Horum medius statura & auctoritate prȩcellebat: nitebat cæsaries, non arte, sed gratia calamistrata, cælesti nive dealbata, patriarchaliter liliosa; frons speculativa Dominicæ cruci patebat, quam media coma pro columna formose fenestrabat; aspectus ejus dulcis & amabilis, qui fulgore suo fundebat gaudia lucis. Tum auri splendorem longe transgrediens infula, byssumque & coccum, ceteraque ornamenta, Salomonis gloriam vincentia, ultra nitorem mortalem sua præbebant lumina. Crucis vero labarum *, quod signifer Domini coruscanti dextera ex tulerat, quo victrices Augustorum aquilas elideret, ineffabili splendore rutilabat. At dexter lateralis mediocri statura condecens erat, oculorū sideribus flammabat, facie cādebat, plano crine purpurabat. Sinister autē lateralis, Euangelicū Zachȩum referebat statura, cujus pusillitas sublevante Crucis arbore non solum Christum videre, sed & in domum suam meruit suscipere; rosas & lilia prætendebat facie, & totus modus corporis gratiosissime sua condecebat habitudine; omnium vero cultus & indumenta supra intellectum humanum gloriosa & multimoda varietate fulminabant. Laterales cum medio eunte ibant, cum stante stabant. Approximantes autem misero, eos trepide respicienti, pariter substitere. Tunc qui medius præstabat, socio lævæ talia irrogat: I, Frater, & ab hoc peregrino nos inclamante, quid postulet, sciscitare. It nuntius, & refert, debilem advenam, beatum patrem Augustinum requisisse, & in Dei misericordia hunc orare, quatenus eum dignetur a nativa contractione curare. Interrupit etiam æger, suæ salutis avidus, legatarias preces, hos emittens clamores: Ad te, Pater clementissime, divino jussu veni; in te, post tot Sanctos requisitos, restat salus hujus destituti, sicut cælesti oraculo didici. [inter magnos dolores erectus sanatur,]

[6] Tunc ille mediatione præcipuus, quem ipsum Augustinum fuisse & suo nomine declarare hactenus dissimulavimus, utrisque lateralibus (quorum dexterum Laurentium, sinistrum Mellitum extitisse, fideliter credimus) benigno respectu & paternis hæc suggerit adhortationibus: Ite, carissimi, ite; eumque solutis nativis nervorum nexibus in statum suum erigite. Protinus dexter comes debilem a capite utrisque palmis adstringit, sinister vero talos innatos extalibus, ceu robur arboris, a suo nodo extrahit & evellit, atque intortos poplites in directum ostendit. Sanguis vero uberrimus disrupta carne profluxit: quæ sanitas ob hoc forsitan facta est acerbe, cum posset a Sanctis fieri mitissime; ut æger ab animæ & peccatorum sanaretur debilitate, & ex difficultate disceret ingratus non esse. Clamabat ergo inter angustias curationis, ubi inveteratus morbus expavit virtutem novæ medicationis: Miseremini, inquit, miseremini, Domini mei, parcite contorto & fragili. Adhuc vociferabatur, & jam toto corpore extentus terræ sospes agebatur. Nec mora in statum suum erigitur, pleneque vigoratus ipsos tres æthereos Hierarchas, mirabile visu! singulos tumulos suos subiisse conspicatur. [& accurrentibus omnia narrat.] A tanto autem pavore quo clamaverat excitati & exterriti ecclesiæ custodes ac ministri, lectulis exturbantur, ad Sanctorum sacrarium cursim raptantur, mirantur virum adstantem procerum, quem antea miserabantur reptantem per humum. Exponit ordine mirabile sacramentum totius visionis & curationis suæ: indicat manu & voce tumbam B. Augustini, qua ipsum medium; & tumbam sacrati Laurenti, qua dextrum; tumbamque almi Melliti, qua sinistrum memoratorum Principum clare viderat subintrare; omnimoda scilicet astipulans assertione, cuncta quæ referebat manifeste se audisse & vidisse: cruor etiam in pavimento abundanter effusus, cum cruentatis artubus, tanti miraculi fidem & divinorū operum laudē addebat propensius.

CAP. III.

[7] Quia noster Augustinus & noster Abraham, multorum, immo omnium, se poscentium pater est; [Ebroracensis civis moribundus] multis signorum apparet argumentis, & in hac elucet serie. Civis Eboracensis urbis opulentissimus languebat ad mortem: medietas corporis a cingulo vergens, tota jam habebatur defuncta; in pectore tantum extremus halitus palpitabat. Jam confesso, uncto, & communicato finis expectabatur; jamque sine voce & sensu jacens, circumsedentibus amicis & plangente domo, migrare putabatur. Interea moribundus sidereum virum, Pontificali excellentia redimitum, assistentem sibi contemplatur, qui se aurosa virga clementer a latere tactum excitabat, dicens: Surge ocius, & sequere me. Negante languido surgendi facultatem; Prætende, inquit, manum tuam, & me ducem comitare. Mox Angelicus dux, data dextra apprehendens erexit ægrum; ductoque comite in quoddam suum hippodromum, [a S. Augustino apparente sanatur:] tale protulit consolationis antidotum: Infirmitas hæc non erit tibi ad mortem, quia superna miseratione meo suffragio annuente, jam nunc de ægritudine redibis ad sospitatem plenam, de funere ad vitam; votum autem tuum, quo summos Apostolos te visitaturum orandi gratia vovisti, matura diligenter exequi, gratias agendo semper Deo, tuæ incolumitatis auctori. Postquam exoratis Sanctorum patrociniis in Angliam recurreris, & Cantuariæ approximaveris, præclarorum Apostolorum monasterium, quod ab Oriente ipsi urbi imminet, supplex ingredere: Sanctorumque inibi feliciter quiescentium expetitis piis suffragiis, nuntia meis Monachis ibidem Deo famulantibus, quomodo vitæ & sanitati de interitu, meo interventu, sis restitutus. Nam ipse sum Augustinus, totius Anglicæ gentis Pater affectuosus, omnes vos in Christo parturiens genitivis visceribus, quem quondam sacratissimus Papa Gregorius cum multis adjutoribus in salutem omnium vestrum destinavit.

[8] [& Romam adire,] Inter hæc læta nuntia æger evigilat, jamque vivaciores oculorum acies in assidentes vibrat, flentes amicos rediviva voce in gaudia revocat, intimat certissime se jam redditum vitæ, & ab universali Angliæ Patrono Augustino, interventore veracique indice sibi apparente, id collatum & cognitum sibi fuisse. Obstupentibus ergo omnibus & congratulanlantibus de ægro tam desperato, Deumque benedicentibus in tam salutifero medico, vir fidelis jam restitutus pristino vigori, [deinde Cantuariæ omnia narrare jubetur.] Eia, inquit, tempus urget me tanti præceptoris jussa ac mea promissa exequi, quatenus B. Petrum Romæ requiram, ac post repetitam patriam, ad suum monasterium & familiam, sua mandata de facto in me miraculo referam. Qui ubi hæc vota exegit, & paternam Augustini affectionem ipsius domestico gregi exposuit, omnes unanimi devotione gratias fuderunt Domino, pro tam grato pii Patris facto & nuntio. Vir autem ille, in signum suæ curationis, quatuor argenteos imposuit quatuor sui monumenti angulis.

CAP. IV.

[9] Armis & religione illustris Rex Angliæ b Ethelstanus, contra exteros Gentium impetus classem navalis exercitus in portu Sandowic collegerat, [Princeps irascens Regi ad S. Augustinū accurrenti,] & ad hanc conducendam ibat: verum summi Ducis & Patroni sui Augustini prius opem & benedictionem expetere prudenter elegit, per quem se prosperius acturum haud inaniter credidit, nam ipse hunc præcipuum Patrem egregie dilexit, ejusque ecclesiam regiis opibus ac privilegiis more optimorum antecessorum suorum provexit c. Cum paucis ergo huc ad orationem Rex divertens, a venerabili Abbate Ælfontho violenta quæsiti Patroni caritate detinetur. Cui devote prandenti, unus suorum Principum, cum furiosa ironia irruens, Pulcre, inquit, Rex tot gentium, ad unius nescio cujus transmarini mortui declinavit sepulcrum; & relictis tot legionibus, sine duce oberrantibus, ad Regni & Optimatum suorum injuriam, despicabili hic accubitu pastinatur: nos belli procinctu occupamur, & belliger noster clandestinis epulis pro armis accingitur. Optabat contra Regis prudentia vecordem temperare, cujus sic obviat Sancti defensor vesaniæ. Iste quem calumniaris externum advenam, omnium nostrum, [frustra a Rege de blasphemia objurgatus;] quos late ambit Oceanus, divus genitor est, omnesque hujus orbis filii a nullo terreno parente præclarius, quam ab ejus generositate sumus generosi. Nemo hujus mundi nobis propinquior extitit, nemo plus contulit, quam qui se ipsum dedit, & animam suam propter Christum ponere venit. Hic gratuitus pater ingratorum, & ultroneus miserator tenebrarum nostrarum, amplissimam natalitiæ Romæ gloriam propter nos, non propter nostra reliquit; & ab illo mundi vertice ad hunc nostrum angulum declinavit, atque perpetua caritate ad perpetuam salutem nostram nobiscum perpetuo manere elegit; exemplo scilicet mundi Salvatoris, qui de æterna cælorum gloria ad infimum seculum nostrum descendit, ut nos ad suæ celsitudinis claritatem erigeret. Et nos, ob tanta Dei suorumque æmulorum beneficia, repulsas reddimus & opprobria? Desine ergo infelix arrogantia blasphemare, & nobiscum potius benedictione & caritate paterna participare: nā quisquis tam verum Parentem contempserit, in æternum degener erit. Hæ itaque interminationes recte in caput decidere contemptoris.

[10] [terra dehiscente absorbetur.] Memoratus itaque Princeps, spreta sancti caritate, spreto Rege & ejus licentia, cum omnium prece, ascenso equo ad exercitum festinat sæva indignatione. Qui veniens ad locum, Ciolum nominatum, non longe a monasterio ad Orientem situm, irruente ira Dei, videt cum suis comitibus vasto hiatu terram dehiscere, canem immensæ enormitatis & infernalis nigredinis exsilire, atque in se terribili rictu irruere. Hoc igitur monstro exterritus equus in terga erigitur; & impius sessor excussus, fracta cervice superbiæ, in infernum demergitur, & barathri offa efficitur. Dominus autem justus concidet cervices peccatorum: confundantur & convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion. Sic Dei ultione peracta, canis qui videbatur evanuit: nam tali hoste perire debuit, qui contra sanctum Domini Augustinum tam sæve oblatrare non timuit. Adeo autem res properata est, ut adhuc discumbenti Regi factum nuntiaretur. Qui contremiscens & ingemiscens; Jure, inquit, incurrit maledictionem, qui Sancti respuit benedictionem: jure tartarum hereditavit, qui Patriarcham nostrum ab hac sua patria bruto supercilio exheredavit.

CAP. V.

[11] Quid etiam in mari possit, qui ubique terrarum vel locorum credentibus succurrit, [Cnutus Rex pius,] quis digne memorabit? In Translatione Deo dilectæ Virginis d Mildrethæ satis exposuimus, de e Cnuti Regis Danorum tempestuoso periculo ad tam mirifici Patris invocationem sedato, quod & in hac mensa avido convivæ apponimus, eodem quidem sensu, licet alio verborum apparatu. Is ergo de expugnatore Pater Angliæ, de vastatore ecclesiarum constructor factus est egregius. Hæc mutatio dexteræ Excelsi, qui de tenebris lucem, de tribulatione reddit exultationem. Ille, erga Sanctos patriæ ac Dei ministros cum esset devotus, præcelso Augustino tamquam Sanctorum parenti deditus erat attentius, illi se commendabat obnixius. Igitur Romam proficiscens ad Apostolorum suffragia, hunc sibi Apostolicum ducem ac patronum in omnibus visendo suppliciter requisivit, & muneribus ac votis adjunxit: quo fretus ibat feliciter ac prospere, acceptissimus tam Principibus ac plebibus ipsique Imperatori, [peregrinatus Romā,] quam Clero & Sacerdotibus ipsique Romanȩ monarchiæ Præsuli. Grande erat spectaculum gratumque miraculum populis & nationibus, quod Rex quatuor Regnorum sublimium, iret, ferro quidem inermis, sed Apostolica fide armatus, ut Apostolicus Domini peregrinus. Non illum a cœpto deterruerat avidum regnandi hominum genus, cujus vacua regna ambirent circumhabitantes gentes, velut obsidione cingentes. Auctus ergo quæsitorum Sanctorum præsidiis cum Apostolica benedictione, tandemque redux ad Anglicum mare, excipitur gaudenter suorum occurrentium classe.

[12] [in reditu prope Anglia a tempestate periclitans,] Prospero itaque vento jam medium pelagi nautæ transierant, jam sua Anglia oculis patebat; cum repente versa serenitas in severitatem, omnium procellarum & turbinum evomuit furorem. Pontus a fundo evertitur, undarum montibus ad æthera grassatur; hic terra inter fluctus aperitur, illic cælum fluctuoso vertice pulsatur, pendulis ratibus patula charybdis intentatur. Quantus hic omnium tremor & terror, ubi omnem spem effugii ac remedii obruit irruens mortis horror! Cælum undique & undique pontus, undique expugnans ventus & fluctus; naves in mari, & mare in navibus. Contra hunc Martem nil agit lorica & clypeus, hasta & gladius; hic bellator nullam veretur multitudinem; non Xerxem Regem, cujus exercitui terra defuit, cujus classibus mare defecit; omnes uno hiatu, tamquam unum virum una machæra, devoraret. Quid hic dices Regnorum Monarcha? Numquam in terrestri acie vel in placidioris undæ certamine talem incurristi quæstionem. Ubi nunc regna tua, quæ avidis aspectibus oblata, jam pene amisisti cum vita? Eruant te modo in quibus confidebas, si Augustino adjutore, tuis copiis fretus, non indigeas. Quinimmo nisi ipse succurrerit, jam omnia perdidisti, jam cum omnibus peristi. Tum vero Rex, tot fremitus tempestatum, stridorem rudentum, rugitum procellarum, ictus turbinum, clamorem nautarum, jam pene exanimis, tali voce interrupit, dicens; [invocat S. Augustinū,] Quæ est hæc ira, sanctissime Pater Augustine, vel quod scelus meum, ut in tuo patrocinio ubique confisum, jam longo itinere pene exacto, in conspectum mei Regni perductum, hic tandem tradas ad interitum? & in hac abysso tot fluctibus obruas, tot periculorum montibus interimas? Si puniendus eram, saltem in tantis terrarum spatiis vel vilissimo loco humanam conciliasses sepulturam, dummodo non traderer in hanc vastissimam lacunam, & in prædam marinis belluis devorandam. In quem Sanctorum jam audebit confidere, qui me audierit in tui fiducia periisse?

[13] Hæc elevatis oculis & manibus proclamans, apertis thesauris suis auream laminam extraxit, & hac totam Regiam navim suam capaci longitudine circumcinxit; addidit & decentissimum pallium cum aliis festivis opibus, atque hæc ornamenta interventori Augustino cum his precibus ac votis prætendit: Succurre, inquit, Pater clementissime, in Christi nomine, tuaque sancta intercessione ab hoc me erue letali discrimine, quatenus hæc & alia nostræ devotionis munuscula mereamur beatæ dormitionis tuæ templo exhibere. [& liberatus dona offert:] Adhuc Augustinum ore versabat, & jam omnis furor pelagi in summam tranquillitatem versus erat; acsi subitus sol condensas tenebras a toto cælo profliget, aut seditiosus tumultus Imperatore superveniente mox conquiescat. Ipsi nautæ jam remis sudantes optabant ventos, quos inhianter gaudebant depositos, quos letaliter expaverant efferatos: jam quærunt adjutores, quos extimuerant perditores. Hanc mutationem dexteræ Excelsi, per Augustinum aut in Augustino advenisse, novit fidelis Rex cum lætissima gratiarum actione longius celebrare. Ubi tandem, salvis omnibus rebus & sociis, optatum littus contigit, ad liberatorem Augustinum rapidis equis cum omnibus venit, dona promissa & promissis addita gratantissime obtulit, tamque prædicato Patris miraculo quam sui præsentia totam patriam lætificavit.

CAP. VI

[14] Retulimus pium interventorem, tempestates tranquillantem; [Egelwius Abbas ventum diu expectarum impetrat,] referimus & auram navigationi poscentibus reddentem. Romam & triumphosos Christi urbis Consules Petrum & Paulum inviserat Egelwius, Abbas devotus monasterii quod f Ethelingey dicitur: sed in reditu, maris tempestatibus ventorumque repulsus, per totas sex septimanas a patria arcetur. Pecunia in cibos effusa, equi & ipsa vestimenta vendita, afficiebant esurientes trepida penuria. Tandem Abbas, consilio Monachi sui Withgari, ætate & prudentia provecti, animatur; ut qui transmarinorum Sanctorum ducatu & interventu bene prosperati essent, jam Sanctorum suæ patriæ auxilia, quo ad sua transducerentur, affatim implorarent. Summum itaque Sanctorum Angliæ Patronorum Principem Augustinum supplex Abbas precibus specialiter efflagitat: [post votum struendæ turris:] hisque se votis obligat, quod si se de instanti periculo eripiat, si beati templi sui turrim videre & ad sua se salvum pervenire concedat, ibi prorsus Augustinianam turrim a fundamentis erigere satagat. In hac pollicitatione obdormitanti, forma navis in qua veheretur celeri æstu adventare sibi eminus cernitur, & in ea vir Præsularis excellentiæ & formositatis sidereæ, indutus habitu Clericali, nitidissimo podere, qui dexteræ manicæ ventilatione navigare volentes invitat ad se: quem beatum Augustinum fuisse fides renuit dubitare. Nec citius somniator evigilans oculos aperuit, vel socio visionem retexere cœpit, quam læto nuntio gubernator venit, auram optimam obsequentibus ventis instare dixit, ad navim æstuantes impulit. Ita in Angliam appulsi prospere, ad suum ductorem Augustinum in gratiarum actione accessere. Hic hospes Abbas cum suis ab Augustinensi Abbate, ut decebat tanti Patris dispensatorem, non solum benigne suscipitur, sed & perditarum rerum largo impendio refovetur.

[15] Insulanus itaque Pater prænominatæ Ethelingey, in suum cœnobium lætanter acceptus, [quæ dum fabricatur,] memor voti, Augustinensem turrim a fundamentis erigit, trabes sex ad hanc difficulter expetiit, septimam autem diu negatam tandem pro amore redditoris Augustini dari obtinuit. Cujus sufficientiæ cum frequenti * metitione avidus auctor pedem & semis deesse semper videret, sine qua opus deficeret; jam prandentes operarios Abbas anxius prævenit, & studio amantis Mariæ, quæ iterum atque iterum in vacuum Domini monumentum respexit, iterum metiri per se jam notam ligni quantitatem contendit. Forsitan, inquit, aliquo solatio Augustinus aderit. Res tam mira quam inusitata! Apparuit trabi trium pedum spatium excrevisse, hoc est tantum jam illi superesse, quantum ante claruerat defuisse. Interea regressum artificem iterum orat Abbas ligni attentare longitudinem. At ille motus, [trabs justa brevior, subito longior invenitur.] Non si, inquit, millies mensus fuero, plus erit quam fuerit. Mensus ergo, superantem Abbatis modum coæquavit, nimiaque admiratione velut in ecstasi positus obstupuit. Sed cum hujus signiferæ trabis superstitem partem pararet abscidere, & ceteris conformare: Absit, ait Abbas, ut hæc injuria fiat largifluæ Augustini mirificentiæ, absit ut quidquam minuatur suæ beneficentiæ; promineant potius utroque latere & utrisque cornibus Augustiniana augmenta; vincat mortalem compositionem cælestis prærogativa. Sit formosa deformitas, sit continua inæqualitas, dum hinc in perpetuum clarescat gratiosa Augustini potestas. Nunc igitur hoc mirificum lignum, in turrito tecto ordinem exspatians ceterorum; lucide eloquitur indelebile Augustini signum.

ANNOTATA.

a Erat tunc S. Elphegus Archiepiscopus Cantuariensis, in cujus Vita hæc Danorum incursio explicatur ad 19 Aprilis: eamdem autem referunt ad annum 1011 Florentius Wigorniensis & alii.

b Ethelstanus cœpit regnare anno 924, ut paßim Auctores tradunt; aut, secundum Chronologum Anglo-Saxonicum, anno sequente. Inter bella, quæ feliciter absolvit victor, præcipuum fuit contra Aulianum Norwegum Dublinii & insularum Hibernicarum Regem Paganum & Constantinum Regem Scotiæ, peractum anno 937. Mortuus is est 27 Octobris anni 940 aut 941

c Eodem modo fuit addictus venerationi S. Cuthberti, uti dictum 20 Martii, in Historia Translationis ejus num. 36.

d Rex Cnutus iturus Romam vovit Deo & S. Augustino (si gratia Dei & B. Augustini Patroni sui adjutorio redux fuerit) corpus S. Mildethræ ad monasterium S. Augustinitransferendum. Quod & factum est. Consule Chronicon Willielmi Thorne de Rebus Gestis Abbatum monasterii S. Augustini.

e Cnutus sive Canutus in Regem electus est anno 1015, mortuus 12 Novembris anni 1035.

f Ethelingey, id est, nobilium insula, in Somersettensi agro, ab Elfredo Rege munita anno 887, & anno sequenti exornata monasterio ibidem constructo. Consule Asserum de Rebus gestis Elfredi, Dunelmensem, Bromtonum & alios.

* vobis.

* curatum

* barbarū

* mentione

CAPUT II.
Alii naufragi aut periclitantes, a morte & tempestatibus liberati.

CAP. VII

[16] Post tanta superati pelagi signa, quis non miretur naufragum inter fluctus servatum, navi submersa? [Elfnothus naufragus in mediis fluctibus incolumis servatur,] Res ita provenit. Erat vir in curia S. Augustini a pueritia enutritus, studio Augustinensis Abbatis a Wlfrici inter præcipuos Lundoniæ sublimatus, nomine Elfnothus. Hic cum apud primum ex Normannis Angliæ Regem b Wilielmum in Normannia moraretur, tandem Regio nutu ascensa navi in Angliam regreditur. Jam medium æquoris sulcante carina, oborta tempestas immaniter attollit freta. Hic non longa expositione eget mortalis jactura. Rudentes rumpuntur, velum scinditur, malus frangitur, navis subvertitur, cum omnibus rebus ac hominibus in profundum demergitur. Solus Elfnothus, quem [in curia] B. Augustini nutritum diximus, inclamato jugiter tanti Patris nomine & subventione, nudus rerum ad malum se proripuit; ibique quasi mortis depositum declinis insedit, vel pendulus amplexo ligno inhæsit. Sic superstitem tota gurgitum indignatio prosequitur: ille nunc procellis obruitur, nunc emergens rejicitur, nunc excussus malo antennæ incumbit vel tabulæ, vel quidquid fractæ navis fluctivagus arripere potuit. Ita miser per duos dies & noctes luctatus cum * marina rabie, in tam continua morte, te, Pater Augustine, invocando expertus est custodem vitæ. Distuleras quippe palam succurrere, qui juvabas occulte, ut ille exerceretur in fide; & (quod præcelsius est) ad majorem Christi gloriam proficeret, quod in tantis periculis turbinum, frigoris, famisque durasset, quam si continuo liberatus esset; simul etiam remorata salus gratior rediret. Tertio itaque die cum Christo resurgente serenitas reluxit, & Augustino duce navis ex Normannia supervenit; cujus nautæ miserati pereuntem, intra illud suum navale asylum suscepere, & ad destinatum littus perduxere. Videmus hic, ut minora magnis comparemus, magni Pauli tertio naufragantis virtutem nostrum Augustinum in suo naufrago exercentem, & laudem Domino dedicantem. Veniens ergo naufragus ad suum Pastorem & liberatorem Augustinum, cum gratiarum devotione, ubi Domno Abbati c Scollando cunctisque Fratribus suos eventus exposuit, omnes in magnam tanti miraculi celebritatem accendit: pro suorum vero sociorum interitu ultroneas omnium orationes obtinuit.

CAP. VIII

[17] Ecce sicut unum, de una navi cum suis nautis absorpta, salvatum retulimus; [Deferens lapides pro ædificio S. Augustini,] ita alio tempore unam ejusdem Patris ministram navim, omnibus aliis demersis exportatam, referimus: neque enim minore miraculo habemus inter bellantia freta servatos, quam quos primitus diximus sedatis fluctuum bellis ereptos. Igitur sub primo ex Normannis Anglorum Rege Willelmo supramemorato, negotiatores ex Anglia, quindecim navibus Normanniam Catomensi foro appulsi, ubi peractis mercimoniis parabant regredi, convehendis lapidibus ad Regis palatium West-Monasterii a Regio exactore sunt addicti. Præerat huic officio vir probus Vitalis nomine, qui a Domno Abbate Scollando suscepta fraternitate, in convectione lapidum ad S. Augustini monasteriale ædificium se præbebat efficacissimum. Itaque uni ex prædictis quindecim navium magistris fidissimo persuasit, uti se in hujus perpetui apud Deum remuneratoris sacrosanctum ministerium donaret, unde sibi præsens ac perpetua merces accresceret. Mox ultro obtemperanti dat litteras sigillatas ad Abbatem prænominatum, de conventione navis ac lapidum, juxta modum ceterorum.

[18] Tandem rebus compositis, sereno diluculo, omnes quindecim naves in judicium maris emittuntur. Heu cæca futuri mens hominum & fallax vultus Sirenarum! Est vulgare proverbium, Ad vesperum lauda matutinum; lauda navigantis felicitatem, sed cum pervenerit ad portum. Vela dabant læti, & aspirante favonio alacriter currebant. Jam tertia pars captati æquoris excursa videbatur, cum mox tanto fremitu furentibus Austris Nereus inhorruit, ut Æolum totum spiritum procellarum effudisse crederes. Quid humanam calamitatem retexere longius certem? Quis vero occulta, sed semper justa, non fortuita, Dei judicia discutere audeat? [aliis 14 navibus tempestate demersis,] De quindecim expositis navibus, quatuordecim in brevi sunt absorptæ, cum hominibus & lapidibus cunctisque sarcinis suis, non parcente turbine ipsis Regiis ædificiis. Alias fluctus obruerat, alias rapiens vortex deglutiverat, hos atque illos dehiscens pontus sepeliebat. Misereatur miseris illa, quæ in miseria superabundanter compatitur misericordia, quæ in tribulatione dimittit fidelibus omnia peccata: Beati mortui qui in Domino moriuntur.

[19] [vehementer concussa etiam ipsius navi,] Sola vero supererat navis illa quintadecima, quæ Augustino rectore grandia sanctuarii Dei gestabat saxa, ad bases, ad columnas, ad capitella & epistylia. Tremebat vectrix miseranda ad suam quæsturam, expectans quasi damnata judicialem absumptorum sententiam, non respiciens Augustini defensoris præsentiam: tot enim hujus solitariæ ratis pupilli pertulere turbulenta excidia, quot sociorum videre naufragia. Cumque ad Deum ac Dei famulum Augustinum inter tanta clamarent discrimina, adhuc fortiori ictu impulsi sunt, ut fortius clamarent, & perseverante terrore attentius in oratione perseverarent; donec eo mirabilius quo desperabilius evasissent. Denique flatus vehemens, velut hostis indignans ad formidantium clamorem, & in hanc efferatus solam superstitem, acri impetu arietat, velum cum antennis & ipsum malum excussum in mare præcipitat, navim dissipat, & pene ad eversionem inclinat. Aucto timore augetur vociferatio ad Deum Sanctumque suum Augustinum, ut Dominus imperio, servus obsequio subveniat. Alii lapides ejicere & navim alleviare parant: quos fidelis & prudens gubernator increpitans: Quo, inquit, insani subsidia nostra ejicitis? An non perpenditis, quia nisi his opibus templi Dei & procuratoris sui Augustini suffulti essemus, aut cum primis, aut cum mediis, aut cum postremis intereuntibus interiissemus? Quin vero credamus, his sacris oneribus nos magis leviari quam premi, [nolente gubernatore lapides ejicere,] magis efferri quam mergi; tantum nos liberare dignetur superna Clementia, per tanti Patroni suffragia. Si autem nostris sceleribus exigentibus hic sumus sententiati, numquam diffidamus, hanc tribulationem animabus nostris perpetuam salutem operari; dum quasi pro reverentia Dei & Sancti sui hæc pertulerimus, qui ejectis lapidibus forsitan evadere possemus & noluerimus, ne per damna ecclesiæ incertum vitæ lucrum quæreremus. Nunc, o fidissima pectora, sanctissimum Patronum nostrum & Apostolum, nos maxime ipsius ministri, in communi periculo communi jugiter [oratione] inclamemus: nunc, inquam, per hunc Deo juvante insurgite, & damna navis atque cursus nostri pro tempore & copia reparate.

[20] Sic omnes confortati exaudientissimum Patrem inclamitant cum spe, qui ante clamaverant pro timore. [mirabiliter adducitur ad portum:] Illico undosam navim exhauriunt, mare in mare rejiciunt, rimas detritæ ratis stupa occludunt, & ubi grandius foramen violentior ictus egerat, complicatos pannos aut aliquem assidentem vestitum, qui undis resisteret, infigunt. Promptiores velum de ponto intra navim attrahere properant, chordis, contis, & palis longis intentant, & ad ventorum vesaniam temperant: sicque mira Dei providentia Sanctique sui diligentia, per aspera & incerta, per longa & continua tempestatum ac mortium discrimina huc & illuc pervagati, tandem in portum, quem Angli Brembre appellant, salvi cum omnibus suis sunt appulsi. Tum vero indubitanter agnovere, quam fidum de cælo habuerint rectorem, [ibique allisa in partes dissilit,] qui eos probare periculis, non punire voluerit. Testis est ipsa carina, quȩ quasi pro suis nautis, quos advexerat, ibidem est tradita. Nam ad evidentius miraculum suffragiorum Augustini, non citius omnes incolumes sunt egressi, quam illa a fine ad finem fissa, in geminas partes dissiluit. Ac ne quid damni inficeret tanti Custodis præconium, [salvis vectoribus lapidibusque.] omnes lapides quos attulerat, illȩsos deposuit gremio arenarum. Ad quos evehendos ductor navis aliam navim pretio acquisivit, & in illa omnes composuit: inde Cantuariam cum nautis veniens, præclaro Abbati Scollando litteras superius de conventione susceptas depromit; deque suis casibus, quam mirabiliter per advocatum Augustinum emerserit, tam ipsi quam cunctis Fratribus lætanter & lacrymanter exposuit. Fiunt Deo ab omnibus gratiarum libamina cum solenni tripudio, videlicet de tanti Patris miraculo, in tam desperatorum remedio. At memorabilis Abbas altius compatiens & congaudens, ultro dat pretium lapidum ex litteris comprobatum, ac superaddit aliquot * solidos in pignus gratiarum. Nauclerus haud ignavus animi, nec immemor beneficiorum, totam recepti quæstus ac pecuniæ medietatem Deo obtulit, ad ipsum Interventorem præstantissimum, gratias affatim reddens pro sui ereptione, orans atque ab omnibus orari poscens lacrymose pro submersorum amicorum perpetua requie.

CAP. IX

[21] Simile ejusdem Patris miraculum huic subnectimus, eo scilicet brevius quo similius. Superiori tempore, navis, a Normannia placido mari immissa, [Alia navis jam jam mergenda,] petebat Angliam grata favente aura. Jam terra ab aspectu relicta, infestissimis flatibus unda sævit agitata. Ratis solivaga vastissima undique expugnatur procella, velut urbs infinito exercitu obsessa: solvitur fragilis cymba, tamquam omni ariete & machina conquassata. Quid enim agat imbellis unica ad universa bellorum jacula, quam & impetebant aër & maria? Undique hiantibus rimis, ut capta & distracta, cedit irruentibus undis. Clamor pereuntium fertur ad sidera, non jam pro vita desperata (quid enim speraretur jam morte inflicta?) sed ut miseris animabus indulgendo subveniret inexhausta Salvatoris misericordia, per piissimi amici sui quem invocabant Augustini patrocinia. Quid ultra? Jam ad summas tabulas pontus intrinsecus ascenderat, jam malum & velum furiosa tempestas longe in fluctus expulerat, jam finis & conclamata videbantur omnia. Sed mirabile dictu! Deo, sui famuli quem petebant gratia, miserante, navim unda quæ ad interitum possidebat, ipsa quodammodo sicut bellua Jonam deducebat; fluctus intus accrescens captivos suos absorbere parabat, & navis exarmata suis telis ac velis ibat, nec attendens minantem voraginem cursum tenebat. Adeo miro modo gradiebatur vel jactabatur, acsi ipso pondere aquarum quo mergeretur, potius a mersione servaretur.

[22] Cum ergo tam longa & continua morte, immo tot mortibus quot turbinum ictibus, [invocato Sancto] fluctuantes morerentur; tandem reluxit oculis Apostolica Augustini tellus, & tunc moribundis cœpit ægre redire vitalis spiritus. Tunc post letæas noctes lucifer canduit splendidus: sed his, quos terror merserat & naufraga dux ferebat, adhuc erat nubilus. Jam tantum de desperatione & certa morte ad incertam salutem incipiunt respirare; quique hactenus præ timore clamaverant, jam inter spem & timorem clamare gestiebant: Deus mirificator almi Augustini, qui nos per tanta miracula hucusque adduxisti, per ipsius merita nos de debito exitio ad portum salutis perducere dignare. Talia jugiter vociferantes, d Wincenesey contra mortalem spem pervenere, [salva appellit.] ibique de navi quasi de ceto Jonæ, aut lacu Danielis, aut spelunca Lazari, exiere. Continuo vero, quantum experti sint ductorem Augustinum, ad ejus requiem currentes monstravere: ibique oblatis votis & luminaribus, de quanta eos eduxerit internecie, cunctis monasterii Dei ministris clara fide rerum exposuere: ad quem desiderabilem tanto amore in gratiarum relatione festinarant, ut madentia adhuc de mari vestimenta in argumentum veri exhiberent, quæ etiam ante Sancti visitationem mutare noluissent. Sed hic propositam brevitatem rei sublimitas excessit, & currente rota de urceo instituto amphora exivit.

CAP. X.

[23] Verum hic rursus liberat clamantes sedata tempestate, [Tempestas alia sedatur, aura secundiore.] qui ante eduxit naufragantes tempestate ipsa perseverante. Præclarus inter Fratres senior, hujus miraculi assertor & testis eo certior extat, quo in se & sociis factum irrefragabiliter comprobat. Hunc ergo memorabilis Abbas Scollandus, in ædificio Augustalis monasterii ardentissimus, videns in hac arte, sicut in aliis bonis, ingenii gnarum e, recidendis & evehendis de trans mari saxis fecit magistrum. Nec vero iste minus fervens ad obsequendum, ascensa rate fertur in f Marchiam, Flandriæ villam, fœcundam lapidum. Ibi præsectis basibus, columnis, & capitellis grandibus, justo onere navale vehiculum impletur. Sed quid unquam antiquus livor imperturbatum reliquit? Elatis jam velis & hilariter illis euntibus, repente ventorum vis effunditur, montibus & vallibus suis trux pelagus evolvitur, navis ictibus quassatur, fluctibus obruitur. Tunc Patris Anglorum famulus, numquam tali claustro coarctatus, foris pelagi, intus animi altis agebatur fluctibus. Sed respirans ad notum Parentem, in hunc erumpit, atque omnes erumpere in hunc persuadet clamorem: Inclite Pater totius Angliæ Augustine, hic in tua servitute periclitantes nos erue, ut ad Dominicum templum labores nostros te duce mereamur perferre. Ad hanc precem ita omnis immanitas turbinum conquievit, ut navis quasi in sicco vel ejecta anchora videretur immobilis, tamquam vasta trieris. Tunc manibus & brachiis innitentes, pro periculo laborem suscepere.

Insidunt transtris, & verrunt cærula remis.

Cœpere rursum ventos poscere; moxque a benigno exauditi adjutore, amplos veli sinus expandere; latoque ac felici cursu in optatum portum suum, cantantes celeuma, applicuere. Hæc vero signorum gaudia, ubi memoratus Frater tunc junior, nunc venerabilior, Domno Abbati Scollando retulit; ille elevatis manibus, in benedictionem Dominicam, congaudentibus Fratrum choris, erupit.

CAP. XI

[24] Tanta tanti Præsidis insignia, quibus noster relucet Oceanus & maria, quam sunt ubique potentia, etiam Græcorum experta late prædicant æquora. In illo Pelasgo pelago & navigio, [Navigantes Constantinopoli Venetias Græci & Angli,] quo hæc quæ memorabimus claruere, affuere ex nostris Fratribus viri fidei probatissimæ; qui nobis constantissima assertione jurando vera probavere, & adhuc superstites probant tali narratione. Circa Pentecostem, aiunt, de Regia urbe Constantinopoleos Venetiam navigaturi, mare intravimus. Fuimus in navi centum quinquaginta viri, cum turba generis & ordinis diversi, Græci & Angli, Clerici & Laici, plerique eruditissimi. Ingens trieris nostra pleno vento & velo currebat, & ut magni maris specula caput tollebat. Interea vis ventorum acrius justo intumuit, & fluctus qui molosam puppim æquis viribus ducebant, indomito bello frangere aut absorbere parabant. Periclitamur ergo, cum tanta moles nec modico vento procedere, nec nimio durare, nec portum nisi temperato posset subire. Non ferebamus tempestatem a tergo impellentem, quanto minus in facie repellentem? Depositis velis, [tempestate suborta,] ejectis anchoris, vim sæviendi subduximus furentibus auris; verum graviter oppugnabamur tergiversantibus & allidentibus undis. Itaque per plures dies diutino vitæ dispendio tenebamur captivi, velut exitiali judicio aut judiciali exitio proscripti.

[25] Inter hæc, fausta ac desiderabilis primi institutoris nostri in Christo Augustini festivitas imminebat, quæ solet festa Pentecostes, secundum Paschales Cyclos, aut prævenire aut succedere aut intervenire. Tunc & mœrore & gaudio, speque metuque agebamur trepidi: mœrore, quia incommodus erat locus paternæ festivitati; gaudio, quod per hanc illustraremur præsentia paternali; spe, quod hanc celebrando possemus liberari; metu, ne natione diversi dissentiremus a salute communi. Suggessimus ergo nauclero & ceteræ multitudini Augustini clarum nomen & meritum, atque instans solennium, quem dudum Apocrisiarius Constantinopoli & Apostolicus Romæ, convertendis Anglorum gentibus dedit Apostolum, virum Apostolicarum virtutum, tam in vita quam post vitæ bravium signorum potentissimum, cunctisque poscentibus succurrentissimum: quibus si unanimi voto placeret festivum ipsius triumphum celebrare, nos de nota ejus bonitate auderemus spondere, quia optatæ auræ potiremur prosperitate. Omnibus ergo tam Sacerdotibus quam ceteris conspirantibus in Augustini præconium, venit cum Dominica votivum ipsius solennium: utque eramus inibi grandis chorus Sacerdotum & Clericorū, [celebrant festum diem S. Augustini,] Vesperas & tota nocte vigilatas egimus Laudes; & Christum in Sancto suo glorificantes, ejusque interventu cum timore & fudicia salvari poscentes, omnia tunc nobiscum pio Patri sollennisabant, omnia Dominico militi militabant. Navis erat, ecclesia; malus, Sion specula; crux, antennæ; carbasa, aulæa; prora, ara; Sacerdos, proreta; gubernator, Hierarcha; remiges, Clerici; rudentes, pro cymbalis & organis; ventosi sibili, pro follibus & fistulis. In circuitu ingens maris atrium & infinita turba fluctuum respondebant psallentibus crebris allisionibus undarum. Cantabat aquosa Ecclesia; Benedicite maria & flumina Domino, benedicite cete & omnia quæ moventur in aquis Domino; & eadem reddebant aquæ cum superno choro: omnia adeo personabant solennem Christum Christique solennem famulum Augustinum.

[26] Post nocturnales Laudes pene in lucem celebratas, requiescentibus ceteris, Nauclerus pervigil, dum notat sidera, dum explorat aëra, videt illico sentitque quid valuerit Augustini quæsisse suffragia. Nam eotenus repugnantia flumina, hujus gratia in auram gratissimam conversa, facta sunt navigationi nostræ prorsus auxiliaria. Læto itaque clamore & canora testudine omnes excitat, & quasi piratica vis irruat, gaudia tamquam prælia intimat. Surgite, ait, ocius, o socii: adest nobis Deus in Augustini sui festivitate, adest & Augustinus festinus in Dei sui directione: bene ejus hodie festa celebramus, cujus interventu non solum a mortis terrore liberamur, verum etiam optato vento & cursu ad optatum littus dirigimur. Hic est gubernator, hic ductor & navigator: ipse impellit, regit, vehit, præcedit & succedit. Nunc ergo festinemus divina Mysteria in ejus veneratione explere, tantoque duce securi feliciter enavigare. Ad hæc læta hortamina tota turba, tensis palmis in gratiarum libamina, Augustinum tollit ad æthera, quem se invenisse novum adjutorem triumphant inter tanta pericula. Statimque, sicut qui hostem fugiens ad domesticum Patronum currat, festivam Missam cum celso jubilo in ipsius honore concinimus, ejusque merita auctori Domino immolamus.

[27] Sed inter hæc Signifer Domini signum dat suæ præsentiæ, fidem exterorum novellam erga se veniens divo ventilabro discutere, [& Missæ Sacrificio peracto obtinent temperiem,] & in Deo attentiorem facere. Nam cum sacrum Euangelium legeretur, tantus spiritus turbinis mare & navim impulit, ut Sacerdos, nisi viri robustissimi hinc inde a lateribus hunc sustentassent, Dominicis Sacramentis conficiendis nequaquam assistere posset. Exacto vero salutari Martyrio tanta temperies rediit, ut opportuniorem optare nescirem ad propositum locum, videlicet ad velificandum, excurrendum, portumque inoffense subeundum. Currebamus ergo obsequentibus ventis gaudentes & alacres, Deique mirabilia in tam mirifico Sancto suo magnificantes, pollicentibus omnibus toto affectu se ejus festa quotannis perpetuo celebraturos, nomēq; ipsius & virtutum insignia ubique declaraturos. At princeps navis tam festivum se inter tam festini adjutoris festa exhibuit, ut non solum solennibus ejus laudibus devote congauderet, sed etiam epulis & vino largifluo convivas suos exhilararet. Jam vero felici cursu diei ad vesperum exacto, Angli de noto Patrono fiducialius præsumentes, [atq; portum,] suadebant sociis, de auræ incertitudine dubitantibus & ad portum nitentibus, quod si irreflexa fide cœptum iter tenerent, ipsam auram usque ad destinatum locum perseverantem haberent. Sed aliorum sententia prævaluit, ut magis portum subiremus, & diutino labore tabescentia membra quiete reficeremus. Ubi vero post solis occasum portui successimus, mirabile dictu! ipsa dialis tranquillitas abiit, & prior tempestas adversantibus ventis recurrit: ut videlicet doceret Augustinus, tamdiu prosperitatem affuisse, quamdiu suæ festivitatis veneratores vellent navigare; iterumque votis obtinendam auram, cum ipsa statione decernerent procedere.

ANNOTATA.

a Hic est Wlfricus sive Wulfricus junior, ab Archiepiscopo Eadsino anno 1047 benedictus, & anno 1059 vita functus.

b Willielmus Conquestor regnavit ab anno 1067, ad an. 1087.

c Ita Mabilio: Schotlandus aliis scribitur, & in ecgrapho Translationis utroq; modo scriptum reperitur nomen, frequentius tamen Schollandus. Fuit hic natione Normannus, Abbas constitutus anno 1067, vixit usque ad diem 3 Septembris anni 1087.

d Winchelsey in finibus Sussexiæ versus Cantium.

e Mabilio agnarum & videtur hic nomen proprium agnoscere, sed cum eo nullus fit sensus: itaque mutavi & scripsi gnarum.

f Marchia, inter Caletum & Gravelingam, non quidem ad mare sita est, sed utrimque per mediterraneos canales subvectas naves planiores recipit: ejusque iterum infra fit mentio.

* solidorum

* maxima

CAPUT III.
Muti loquela, claudi greßu, captivi libertate donati.

CAP. XII

[28] Iam septeno miraculo, in septem Christi convivis piscatoribus & septiformi gratia Spiritus [signato], Augustinum fluctuantes liberantem [sequendo], [Puella muta,] per mare navigavimus: nunc ipsum per terras, diversas clades curantem, reducemus. Qui hic, incipienti de mutis suas virtutes, obtineat tacito vel infantissimo Scriptori eloquendi vires. In villa Cilleham notissima, Cantuariæ ad Austrum sita, parvula octo annorum, patre orbata, matri viduæ unica unicum solamen erat relicta. Hanc alebat, hanc fovebat, hanc miseras delicias inter desolationis suæ miserias deputabat; flebat hujus orbitatem & suam viduitatem; sibi conjugem, & illi amissum querebatur genitorem. Verum dum in hoc materno affectu pendet, dum in hujus profectibus omnem spem & mœrorem demulcet; accessit doloris augmentum, ubi expectabat consolationis incrementum. Nam quæ matrem & cognatos dulci alloquio vel cantu virgineo gratificabat, subito casu muta effecta omnes notos mœstificabat: pro eloquio pecualem boatum, pro cantu mugitum, pro verbis elinguem reddebat gemitum. Mater lugebat, ejulabat, ululabat, & clamabat: Heu, filia mi! hæccine spes mea? hæccine solatia, post patris tui funera, ut optimo officio linguæ mihi sis funerata? Ex magna enim parte funebris est vita, [a matre vidua,] ubi nulla est loquela. Nunc, proh dolor! tibi loquendum est digitis tacente lingua, & clauso ore solis nutibus absona dabis verba! Nunc misere docebis matrem absurda signa, quo sensus tuos perpendant, non aure, sed visu, pro loquela!

[29] [monitu Sacerdotis persuasa,] Talia jugiter conquesta, querimoniis non est contenta, omnia indefesse quærit remedia, poscit auxilia, consulit medicamina: nemo ferre noverat subsidia. Illa muta perseverabat, & maternus dolor indies crescebat: cumque aliorum vulnus tempore sopiatur, hujus augebatur: sed perseverantibus in fide semper occurrit supernæ respectus clementiæ. Sedula femina tandem Parochianum suum lacrymose requirit Presbyterum, nomine Elfelmum. Ille humanæ inscius medicinæ, docet hanc se credere divinæ. Proxime, inquit, imminet triumphalis solennitas signiferi nostri Augustini: in ejus honore ceream faculam compone, & cum hac lampade (decet enim amicum Sponsi cum lampade requiri) luciferā ac salutiferam suæ festivitatis noctem pervigila in prece cum tuapte sobole: ubi si fideliter perseveraveritis, [cum cereo ad festum S. Augustini ducta,] credimus in Dei beneficio quod non frustra facietis. Ad hæc devota virago, fide armata, velut ab Angelo docta, jussa maturat lumina. Ad cælestem Medicum in suo festo puella venit cum genitrice, ibique ad ipsius vivifica pignora lucifluæ festivitatis noctem pervigilant in oratione. Altera orabat & gemebat, altera suspirabat & mugiebat, summus autem Miserator utrique aurem accommodabat. Jam Hymnus laudationis Dominicæ ter sanctisonus a Patrefamilias intonatur, & ab excipiente Dei familia sublimiter chorizatur. In hoc ergo Hymno Opifer qui petebatur sentitur & agnoscitur, lingua mutæ puellæ diu obstricta protinus resolvitur, os eotenus clausum ad collaudandum cum Ecclesia Deum reseratur, pro quo gaudio idem Hymnus finitus lætissime repetitur: [loquelam recipit.] illa vero diuturna silentia rumpit, & in Dei laudem ac gratiarum actionem prosilit. Mater exclamat gaudio cum loquente filia, filia resultat matri cum concinna loquella. Quid ultra? Peractis matutinis Laudibus, Hymnus laudationis superius decantatus, in quo hæc populo teste facta est salus, celsioribus ab omnibus repetitur laudibus, & tam clara Dei in Augustino suo decantatur virtus.

CAP. XIII

[30] Post aliquot annos interfluos, recurrente eadem ipsius solennitate, simile in simili persona refulsit miraculum: [alia a nativitate muta,] nisi quod superior recepit eloquium antea perditum; hæc vero, de qua loquemur, suscepit antea inconcessum. Hæc quippe a nativitate muta jam juvencula, salutis gratia multa Sanctorum peragrabat habitacula; tandem cum plurima populorum undique confluentium turba, ad solennissimi Confessoris Domini devenit solennia, ad ipsius scilicet vitalia busta, præfulgidam noctem vigiliis agere intenta. Verum illa quo attentior erat ad vigilandum, eo declivius urgebatur ad dormiendum. Jam celsa producta modulatione, exactis nocturnalibus ac matutinalibus canticis, Euangelici Prophetæ Zachariæ Canticum, quod omni die seculi ad perpetuum Dominicæ Incarnationis præconium assiduatur, altissimis psallentium concentibus ad æthera porrigitur. In hoc ergo carmine, quo apertum est os Zachariæ, quod clausum erat Angelo interminante, [sub cantico Zachariæ,] mirabili ordine, Domini gratia dilecti sui Augustini solennio favente, os etiam mutæ dormientis aperitur, & lingua in nova verba resolvitur. Erumpens enima somno, tamquam nimio terrore agitata, clamabat ter patria loquela, voce elata: Parce, parce, parce Domine.

[31] Sic vociferantem invadunt undique & noti & ignoti, percunctantur stupidi qui noverant numquam antea locutam, unde ei hic clamor & vis loquendi. Primo illa cunctari, nec audere visum mysterium effari; sed omnibus suadentibus atque urgentibus, verbis inusitatis, quæ sola didicerat aure, sic referebat balbutienti ruditate: Proposueram equidem hanc sanctissimam noctem pervigilem ducere, sanctique Patris clementiam qua meæ calamitati subveniret exorare; sed renitentam blanda somni præripuit violentia: qua capta, nec dulcius umquam nec suavius requievi in vita. Hic mihi refulsit vir Angelicæ gloriæ, Pontificalis excellentiæ, ætatis venerandæ, reverentissimus nivali & paternali crine. [apparente S. Augustino,] Effundebat radios suos facies splendida; fulgebat cum zona Pontificali aurosa infula; candebant subter vestimenta auro circumtexta: me vero anxie trepidantem ad tam decoram ornatamque majestatem, amplius terne bat illa sublimitas per dignam increpationem, ut videlicet gratius consolaretur per paternam curationem. Pontificalem enim baculum, quem manu tenebat, intentans labiorum meorum clausulæ, videbatur hoc acumine os meum transverberare velle, arguendo plane meam segnitiem, quod omnibus vigilantibus sola dormirem. [usum linguæ accipit:] Hoc igitur terrore plurimum concitata, soluta Dei beneficio lingua per tanti Patroni suffragia, in hæc nova quæ audistis erupi verba, quam vere constat nulla unquam prius usam fuisse loquela. Ad hæc audita proclamat admiranter, Deo laudes, turba circumfusa; qui mirabilis in Sanctis suis, hæc in S. Augustino ostendit mirabilia. Certant tantum adhuc Æditui verum altius experiri, videlicet palpantes in luce tam evidenti. Satisfaciunt vero omnibus magnis juramentis puellæ noti & vicini, hanc ex quo nata sit hactenus mutam fuisse protestati. Hæc etiam convenientia non fastidiose recolenda est pro digno miraculo, quod in hoc Cantico quo mutus Propheta locutus est, Christum ejusque Præcursorem prophetando; per nostrum Augustinum, muta loquente, visitavit nos Oriens exalto.

CAP. XIV

[32] Diversis etiam debilitatibus potens curandi in Christo divinus noster imperat Medicus. [Podagri curatio a S. Augustino incepta,] Degebat Lundoniæ vir rebus præclarus, sed timore infausto arctissimæ podagræ acriter debilitatus: cumque opibus dilataretur, usquam prodeundi inopia magis arctabatur. Eia, divitiæ, quid facitis? Vestro quæsitori ac servatori succurrere quid tardatis? Expenduntur ergo opes in medicos, & perduntur: cassantur in ægroto labores, & augentur dolores. Æger tandem in se reversus, Quærendus est (inquit) divinus, ubi medicus deficit humanus. Impositusque vehiculo fertur ad Anglorum Metropolim Cantuariam, ad tuam, Apostolice curator Augustine, clementiam. Ibi cum lumine vigilans, ibi orans, ex parte recepit quæsita remedia, & ex parte docetur necdum promerita alibi quærenda: necessaria enim erat in debili salutis dilatio, cum non deesset in Sancto petita virtutis perfectio, quatenus attentius & longius quȩrendo adipisceretur, quod nec eo loco nec tempore asssequi mereretur. Denique Augustinus podagricum pede sanat uno, alterum nimirum summo amico a Swithuno incuratum relinquendo, [a S. Swithuno perficitur.] & quasi ipsi Sancto curandum destinando. Itaque æger semisanus reductus ad sua, audit uberrima, quæ superna fundebat affluentia, beati Præsulis Swithuni miracula. Illuc velut ab Augustino directus venit, ipsoque die residui pedis sanitate recepta imparem gressum æquavit, & plene sospitatus cum pleno gaudio gratias agens rediit.

CAP. XV.

[33] In castro b Levense erat vit claudus & mancus, cui lævæ manus palma retrorsum detorsa ac reflexa, non tam supinata quam deorsum pendula, [Claudus & mancus manu,] conglutinata brachio inhærebat, & dira tortura miserum cruciabat. Hujus miserias supernæ clementiæ respectu miserante, jubetur in visu, a quadam præclara forma, opiferi Augustini opem Cantuariæ expetere; ibi demum hunc sospitandum ejus interventione. Nec tardavit ille credere, nec distulit pro suo commodo obedire. Venit Cantiam quomodo debilis potuit ad insinuatum Patronum, indicat monasterialibus Patribus cælitus indictum suæ salutis mandatum: admittitur ultro ad Curatorem largifluum, ibique perseverat in precibus, revelatæ salutis indubius. Jam octavam diem ibi exegerat qui erat in Sabbato, & tunc venit fideliter expectata promissio: nam inter Sextam & Nonam corripitur cælesti medela, & manus reformatur in sua officia, totaque debilitas vertitur in recta commoda. Sic deformis tortura, quæ erat ad ignominiam & tormentum, Augustino juvante redit ad vitæ subsidium. Benedictus Dominus Deus virtutum.

CAP. XVI

[34] Quantus etiam summi Clavigeri Augustinus sit assecla in solvendi potentia, probabile dabunt sequentia. Novit Cantuaria tres cives suos, quorum duo videntur germani, Wilfronius & Ælredus, tertius Ælredi filius Siredus, qui pari solertia & arte vitam alebant, & de inopia ad divitem sufficientiam excreverant. [Iuvenis tu patre at patruo levi ex causa detuit in vincula,] Quid umquam humana a viditas inexquisitum reliquit? quid mortalis egestas non penetravit? Hi tres, id est duo fratres & ex secundo natus tertius, ob quem maxime hæc series texitur, ambiebant pariter diversas Angliæ civitates & artificum fabricas. Indagabant curiose aurifices, argentarios, monetarios, trapezitas, ceterorumque metalorum fusores, pro illorum fusilibus cineribus & purgamentis, pro spumis & scoriis vel testularum fragmentis, in quibus massas suas liquefecerant, æstimata pretia offerentes; has reliquias emptas corradebant & conscopabant, unde vulgo hujusmodi collectas scopaturas vocitant, quas illi torridis fluentis abluebant, conflatamque duritiem duro lapide comminuebant, his minutiis suo igni conflatis pretiosam massam extorquebant. In tali negotio venientes ad oppidum, quod a balneis calidis ibidem scaturientibus c Bathan Angelice nuncupatur, emptasque ex more copiosas arsuras, quas dicunt scopaturs, ad proximum flumen ferebant diluendas. Sed temerarie & inconsulte pergrandem lapidem de Regia via extractum secum tulere, videntes illum validum ad conterendas testas & ipsas arsuras igni concretas.

[35] Hinc indignati Præsides & Judices oppidi irruunt in eos, [& illis suo fide jussione dimissis,] ut sunt passim homines ferini hiantes ad prædam, raptosque hos tres advenas, velut Regii juris invasores & publicos prædones, simul in arctissimum cippum omni compede durius constrixere. Addunt ferreas manicas manibus, & collaria ferrea in cervicibus, ita ut per medium maceriæ lapidei cubiculi transducta vincula obserarentur: nam ex lapidum copia omnia ibi lapidea sunt habitacula. At captivis tali tormento aliquamdiu arctatis, duo germani qui erant senili jam defectu, impatientes supplicii ac pene absumendi, datis fide jussoribus pro viginti solidis argenti, cum suis mercibus sunt dimissi. Juvenem vero, aspectu elegantem & robustum corpore, quem superius notavimus secundi fratris filium, cum exactores vidissent nil offerentem, quem putabant pecuniosiorem suamque expleturum ingluviem, atrocioribus tormentis ac terroribus aggrediuntur. Stringuntur suræ & ossa arctiori ligno, incussis sudibus coacto: duplicantur catenæ manibus & collo, vallatur vinctus custodibus acsi ferreo muro. Inter hos cruciatus anxiatus & anxietate insopitus, domesticum civilis Cantuariæ Patronum altis gemitibus invocat Augustinum, [arctius constrictus,] ut qui primus Angliam a captivitate diaboli laxavit, & ferreos nexus solvere novit, quique ubivis gentium se poscentes tuetur, suum ultimum famulum a tribulantium manibus liberare dignetur.

[36] Ad has anxii preces, quas & custodes audierant, ingenti miraculo apparuit, quantum auditorem apud Deum invocaverit. Concussit subito ac terruit ipsam domum vehemens sonitus, franguntur & dissiliunt fortia lignorum robora, cum impactis clavis longius excussa, quæ vincti impressius angebant vestigia; cadunt e manibus manicæ, expulsis pessulis reseratæ: quæ etiam collum arctaverant ferrata collaria, violento impetu resiliunt in parietem ejecta. [vinculis ultro solutis,] Captivus liber exiliens custodibus insultat, feroces increpitat, minaces instigat. Religate, inquit, rebelles Dei, divinitus solutum, ut iterum confracta arctius vos vestra constringant vincula, & confundat pecuniæ spes effusa. At illi, tanto signo acriter exterriti, respondent, se nihil injuriarum ultra in eum velle moliri. Qui diluculo erumpentes, per totam civitatem omnia divulgant, cunctumque populum attonitum cum Magistratibus huc ad videndum accelerant. Aspicientes itaque tam clara Dei mirabilia, quæ nulla contradicere poterat versutia, [liber dimittitur & acquirit unde pro aliis solvat,] rapiunt hominem cum magno jubilo gratiarum ad principale B. Petri Apostoli monasterium: ibique confluente civitate, conjubilante monasteriali concione, sonantibus signis, reboantibus hymnis, collaudatur Dominus mirificator Sanctorum, per quem & Augustinus Apostolus Anglorum tanto fulget jubare miraculorum. Cujus paternæ gloriæ in tantum congratulabantur oppidani, ut illum libertum ejus certatim ad convivia & pocula raptarent, & festivo obsequio exhilararent: inter quos unus civium graviter erubescebat & ingemescebat, quia unde sibi optatum symbolum daret, aut aliquam amicitiæ obsequelam exhiberet, non habebat. Quem videns probus juvenis sui gratia tristari, ultro ei argentum de proprio contulit, orans uti a se acciperet, quod sibi dare cupiens non habebat, vel non habens dare cupiebat. Quo beneficio tam ultroneo civis ille delectatus, Vicem, inquit, reddemus. Mane itaque attulit ei scopaturas modico emptas, de quibus ille ante sextam horam viginti solidos argenti almo Patrono favente obtinuit: hisque datis pro patre suo & patruo, liberos eos ac securos secum abduxit, quem scilicet ita Sanctus liberavit Augustinus, ut ipse suos liberaret cum suis quæstibus.

C. XVII.

[37] Quem ergo solvendi potentia summi Clavigeri asseclam præmonstravimus, [Elfstanus Abbas festum Sancti cum epulis celebraturus,] idem ejusdem Nutritoris alumnus, cui dixerat Princeps Pastorum, Pasce oves meas, hic consequenti signo lucebit. Sub Rege Cnuto celeberrimus Augustinensis aulæ moderator d Elfstanus enituit, qui inter cetera bona e Tanetum cum sua pretiosissima margarita, ut omnibus claret, in Patriarchalis Præsidis Augustini sinu reposuit. In hujus regimine evenerat per sextam feriam annuo recursu ipsius Patris natalitium, quod septimo Calendas Junii rite omni Angliæ agitur celeberrimum. Hinc ipse Pater magnanimæ liberalitatis magnum epularum agebat apparatum, tam ob hospitales turbas sacrorum Ordinum, illustriumque secularium, atque egenorum undecumque confluentium, quam ad Dominicæ familiæ domesticum usum. Sed providum animum graviter angebat festivorum penuria piscium, cum undique missi emptores vacui redirent domum. maria & flumina opes suas negabant, lacus & stagna nil conferebant, fora & cellaria vacabant, silvæ & pascua nil proderant, quia perpetua reverentia diei Cruci Dominicæ omnes adstrinxerat, populum monasteriis æquabat. Inter has difficultates, [in defectu piscium,] fidelis Abbas, quem caritatis necessitas urgebat, unicum in Domino remedium attendebat. Denique ipsa vigilia crastinæ, celebritatis, Vesperarum canticis solennissime completis, paternæ quietis thalamum irrumpit; fususque humi paternis auribus, ut suæ solennitatis suorumque ministrorum & hospitum complacita benedictione meminerit, affectuosa prece suggerit: sic in paternum sinum thesaurizans spem suam exiit, attendens si quid ille respondere velit.

[38] Interea tota nocte celebrata præfulgidis luminaribus & præcellentibus jubilis, [ultro accipit Starionem pedum 14,] dies omnibus festiva illuxit, quæ, qualiter serenissimus Augustinus suis vigilibus pervigilaverit, divinis beneficiis cum splendido sole declaravit. In ipsius quippe villa, quæ Swalwatluia dicitur, supra mare sita, a monasterio septem leugis seposita, & ad victum Fratrum data quasi cellaria, ingens piscis scilicet Rhombus longitudinis pedum quatuordecim offertur, qui vulgo Sturio appellatur. Hunc maris rheuma attulit, Augustino proculdubio impellente; nec poterat recedens secum auferre, ipso prorsus retinente. Hunc ergo ejusdem mansionis ruricolæ, primo lucis crepusculo inventum, vehiculo maturant imponere; & Principi monasterii novum, festivum, & gratissimum Augustini præmium præsentare. Videns itaque devotissimus Abbas, exoratum Patrem respectivis suis precibus matutino die tam largiflue respondisse, suscepit cæleste donum cum immensa alacritate & infinita gratiarum exhibitione. Inde expleto magnifice Dominico officio, epulantur festive in Domino & domestica concio & hospitalis multitudo, gaudentes tam de miraculo, quam de beneficio divino. Pulchre autem hic superni Piscatoris alumnus confluam ad se turbam sua captura replevit, qui primus Angliam de Stygio gurgite Apostolicis retibus Christo attraxit. Alii Sancti fluviales prædas divinitus adactas retibus mirabiliter cepere, hic mirabilius sine retibus mare jubet adducere & in sicco relinquere, quod fida manus tutius capiat in littore. Notandum autem est quod nullius recolit memoria, hujusmodi piscem vel antea vel postea visum in mansione illa.

C. XVIII.

[39] Successit reverentissimo Elfstano f Wilfricus, pari probitate & solertia præditus. [Sub Wlfrico Abbate cæcus annis 15 illuminatur.] Cujus tempore tanto B. Augustinus coruscabat sanitatum fulgure, tanta diversarum debilitatum curata est turba, ut ad memorandum nec scriptor sufficiat, nec lector, nec auditor: de quibus unum, pro multis vel majoribus, exempli gratia adscribimus. In ipsius anniversaria solennitate memoratus Abbas Wlfricus apud salutiferam glebam agebat celeberrime solennia Missæ, plebe quanta irrumpere poterat condensa adstante: adstabat & quidam notus de Taneto insula, jam per quindecim annos obsessus nocte, cæcitatis teterrima. Is intenta mente & voce orabat curari adjacentis Sancti interventione, jam de sui illuminatione tam certus, quam divino oraculo per visum edoctus, ut scilicet huc ad splendifluum Patronum veniret, quo optatum lumen perciperet. Interea in lectione Euangelii, quod jam ad medium legebatur, cæcus divina virtute corripitur; qua impulsus super Diaconum lectorem ita præcipitatur, ut ille difficulter restaret quin simul obrueretur. Qui declinans a ruente, dum Dominicum præconium fine tenus personat; ille jacens humi glaucomate defluente oculos reserat, surgensque die infusa luminibus clare omnia spectat. Sic perstans ad Missarum sacramenta in gratiarum sacrificia, indicat post finem adstanti populo, qualiter sibi antea hæc fuerint revelata, quæ per Augustini merita post quindecim annos cæcitatis consecutus sit gaudia lucis.

ANNOTATA.

a S. Withunus Ep. Wintoniensis colitur 2 Iulii: cujus res gestas scripsit idem Gocelinus.

b Lewes, Latinis Lesna, a pascuis dicta, satis celebris civitas in Sussexia,

c Bathonia urbs primariæ Comitatus Somersetensis.

d Elfstanus præfuit Abbas ab anno 1017 usque ad annum 1045.

e Anno 1027 Cnutus Rex dedit Elfstano corpus S. Mildrethæ, cum tota terra sua infra insulam de Thonet & extra, cum omnibus consuetudinibus ad suam ecclesiam pertinentibus. Ita charta privilegii apud Wilhelmum Thorne cap. 6 § 2.

f Hic est Wlfricus seu Wulfricus, de quo supra actum.

CAPUT IV.
Sacrilegi aut irreverentes puniti, iidemque pœnitentes sanati.

CAP. XIX

[40] Tam clemens Pater in supplices exteros, ostendendus est & districtus in delinquentes domesticos, qui * tamen maluerit corrigere quam punire reos. [Ædituuus infracturus sepulcrum,] Pudet memorare quod maxime sacro Ordini & gradævitati [incongruum] censeatur: verumtamen sit sua turpitudo improbis, & sua pulchritudo rectis, & sua valetudo correctis. Sub bonæ memoriæ Abbate Wlfrico erat senior Monasterii Ædituus, nomine Godricus: hic in tumulo, ubi cælestis thesaurus corporis pretiosi Augustini reconditus erat, magnum thesaurum repositum fuisse ab ipsa pueritia auditum habebat, sed pecuniam, non pretium sanctitatis bruto intellectu pensabat. Hinc semen cupidineæ vanitatis, conceptum ab ipsa puerili ignavia, quotidianis incrementis fovebat, & alebat desideriosa suspiria. Crescebat ævo, crescebat & avaritiæ studio: jam canis albescebat, & cupidiosa mente nigrescebat. Quid fallimus, & fallimur? Plerumque sua tempora assequuntur & optimi & pessimi, quibus se depromant. Invenit tandem mens hominis perdita locum, quo attentaret iniquum propositum. Destruxerat memoratus Abbas veteris monasterii renovandi presbyterium, & patebat aditus usque ad thesaurarium præfulgidi Augustini porticum. Hic claviger ecclesiæ perfidus, uno ex artificibus associato sibi infinitis promissionibus, data opportunitate noctis, inopus tenebrarum arreptis ferramentis, invadit parietem, ad sancti Confessoris pedes appositum, & duplici materia extructum. Nam antiquorum fidelium cura exteriorem munitionem duro silice compegerat; interiorem vero grandibus & fortibus lateribus, ut tanti margariti servatoriam myrothecam, obfirmaverat.

Auri sacra fames quid non mortalia cogis
[Pectora]?

[41] Jam adjutor artifex a frangendi & irrumpendi difficultate defecerat, [genu proprium lædit,] sed præceptorem sceleris non annositas, non impossibilitas, non professio sacra, non Dei vel præsentium Sanctorum reverentia cohibebat: qui incentiva furia suis fidens viribus, Mihi, inquit, accommoda ferramentum; experiar quid meæ possint manus. Illico arripit rostratum ferrum, totoque nisu efferatus in proprium genu debitum dedit ictum. Sic demum propria mulctatione ab incepto exturbatus, calamitose ad lectulum est digressus, jam suam confusionem & pœnam magis lugere, quam Sanctorum innocentia monumenta violare compulsus. Væ fami & siti avaritiæ, quæ etiam rerum indigos, insidiosa suspicione somniat esse divitiosos. Qua ergo vesania hic miser quærebat mortales opes in vitali tumba cælicolæ Augustini, qui mundo crucifixo sibi memoratur dixisse vice B. Petri Apostoli, Argentum & aurum non est mihi? Non ergo errat, sed delirat, qui apud Augustinum alium quærit thesaurum quam ipsum Augustinum, pretiosiorem scilicet cunctis opibus rerum. [Act. 3,6.] Itaque providus Abbas Wifricus, dum diliculo quæque ecclesiæ sacraria rimatur, videns illud sanctum sanctorum fractura violatum, acriter (ut par erat) indignatur, & tantæ injuriæ auctorem collectis operariis sciscitatur. Intererat criminis socius, qui metuens se fuisse proditum, quem conscius accusabat reatus; Ab illo seniore (inquit) Domine, veritatem require, qui se lecto refovet a recenti ægritudine: ipse tibi sciet verum exponere. Ex templo quæsitor ægrum properat, causam suffossi parietis suæque debilitatis interrogat, cunctantem & dissimulantem adjurationibus impellit, & durum obstinatæ mentis parietem evertit. Ille luctuose confitetur & execratur tam insensate præsumptam noxam, [& inde ad mortem languet.] deflens jugiter usque ad vitæ exitum & insanabilem plagam & perdurabilem pœnam. Sui quoque particeps facinoris, participium meruit & doloris: ut acerrima & diutina decoctione usque ad obitum langueret, & a Sanctorum tactu, velut a pupilla Dei, rapacem manum continere posteros doceret. Ne quis autem sæviorem hanc judicet sententiam, recogitet in his majorem factam clementiam: ut qui in barathrum effulminandi essent, per temporalem correptionem liberari possent.

CAP. XX

[42] Audiatur hinc alia Confessoris correptio & mox impetrata remissio. Quædam matrona suburbana Cantuariæ, Mazelina nomine, addicta maritali * copulæ, [Iracunda mater,] quotidiana devotione assiduabat Augustinianum templum & paradisiacum Sanctorum cubinum: ablatis secum clavibus, venit, ibique in oratione procubuit. Venit maritus domum, claves inclamitans; missoque filio ad genitricem, claves repetit exportatas. Puer attentus paterni mandati, obnixius instat oranti matri. Illa continuo, posthabita oratione & tanti Præsidis ceterorumque Sanctorum reverentia, ut leæna stomachata exiliit, efferataque palma partui suo trucem alapam illisit, nec Dei asylum totque Dominicorum Optimatum patrocinatum violatum attendit, satiatoque furore, ceu justificata, orationem repetit. Puer plorans domum rediit, & fletus patri pro legationeretulit. Sed verberatricem, immo Dominicæ pacis prævaricatricem manum & brachiū repentina pœna increpuit. [filium in ecclesia veraberans] Eadē quippe hora elata dextera, cū toto brachio usq; ad humeros, enormi grossitudine intumuit, quercino robore diriguit, ardore incanduit, dolore intremuit, nigredine inhorruit: obstupuerunt inflexibiles digiti, [obrigescit,] & incurvalis rigor lacerti nec ad caput erigi, nec ad latus poterat deponi, sed extenta duritia * prætendebatur instar ligni.

[43] Tunc demum femina attendit majestatem loci; quia, ut scriptum est, sola vexatio intellectum dabit auditui. [Is. 28, 19.] Tunc intellexit aliud esse sanctum sanctorum, aliud domesticos penates vel cunas liberorum. Tunc planctus, ejulatus, & ululatus iram, indignationem, & inflammationem mentis vacuavit; aut in se, quod meruit, retorsit. Ad cujus miserabilem clamorem inter matutinalem Missam cum accurrissent æditui, [& orantibus monachis,] & vidisset præ nimio angore mentis & corporis crines læva manu, quia dextera nequibat, vellentem, & per pavimentum hac & illac se voluntatem; graviter indoluere, putantes eam vecordem. A qua tantæ animadversionis causam audientes, hortantur hanc instanti prece almi Augustini implorare clementiam: ipsi vero ad conventum Fratrum referunt rei evidentiam. Qui trementes & compatientes afflictæ, communi assensu ad ecclesiam properant, & coram placabili Augustino affusi, septem Psalmos pœnitentiales pro rea lacrymose decantant. O celerem in Dei misericordia auditorem! Ubi exacta prece consurgitur, [sanatur] protinus omnis dolor gementis in gaudium salutis refunditur. Tumor & rigor & angor, ut tenebræ a luce, evanescunt; brachiū & manus, & digiti, sua gracilitate, & forma, & officio hilarescunt.

CAP. XXI

[44] Non solum autem variis cladibus, verumetiam infimis necessitatibus, ubivis interpellatus subvenit Dei potens Augustinus, ut hic probabimus. Est senior inter Fratres venerabilis, quem superius intimavimus conscium * indicem paterni miraculi patrati in mare, nunc vero rememoramus ipsum fidissimum testem alterius, facti in loco & comite legationis suæ. Hic itaque missus Boloniam a Flandriæ provinciam, venit Marchiam villam, lapidum fœcundam, conductisque operariis grandem lapidum coacervavit copiam ad sui scilicet monasterii fabricam. Interea Marchisus Flandriæ b Rotbertus, Boloniam a se dissidentem, tamquam a parente filiam, acrius castigabat; & diffuso per ampla arva exercitu, in sua jura redigebat. Trepidantes autem operarios ab inclementia exercitus, confidentes in Domino & S. Augustino, trepidare vetat vir memoratus, ut fidelis & magnanimus: quos etiam de favore prænominati Principis confortabat, cujus amicum patrocinium habebat. [servaturus vaccam matris pauperculæ,] Intererat operariis quidam juvenis ejusdem provinciæ, huic ecclesiastico operi fidelissimus & intentissimus, vocabulo Burchardus: huic mater erat vidua, adeo paupercula, ut omnes opes ejus & cuncta vitæ solatia unica esset vacca, qua summa rerum amissa amisisset omnia. Tantum enim perdit pauper, qui totum minimum; quam dives, qui totum perdit infinitum: & vidua a Domino laudata, plus omnibus ex parte dantibus dedit, quæ minimum suum totum dedit.

[45] Anxius ergo juvenis pro matre, tribus, milliariis semota, accepto in Sabbato stipendio exactæ hebdomadæ, orat prænotatum magistrum, ut liceat sibi ad ipsum tutiorem locum matrem adducere cum sua bove, proponens die Lunæ ad opus redire. Verum res appretiata domi, c vendetur arbitrio fori. Ivit ille præceptore annuente, & ut in omnibus Augustinum adjutorem invocaret adhortante. [eam agit in silvam invocato Sancto,] Qui videns belli incendia & rapinas undique fremere, genitricem, quam venerat educere, compellit in proximam ecclesiam fugere; ipse cum materno armento refugium contiguæ & condensæ petit silvæ. Sed quid unquam profugis fuit tutum? Quem homines persequentes nesciunt persecutrices aves produnt. Continuo illuc, ubi ille latitabat, copiosus ac perniciosus picarum confluxit cœtus, & super eum plenis arboribus, ut populoso theatro, garrulo concilio & accusatricibus perstrepebant vocibus, acsi dicerent accersitis prædonibus: Hic, hic est, quod rapiant avidæ vestræ manus. [& ab imminentibus sibi prædonibus] Jam vero equites & pedites, cum canibus & armis, aut venandi aut aliquid captandi gratia, altum nemus subintrarant; jam invitantes picarum voces secuti, perfugæ approximabant, & pene jam illum ceperant. Qui, ut prædoctus erat, ad benignissimi Augustini opem in angustia confugere; Sancte, ait, Augustine, totius gentis Anglicæ, immo omnium te petentium patrocinator egregie, sicut devotus tui gregis alumnus nos sæpe docuit ac persuasit credere; obsecro, ut in me tuo operario hanc fidem rudem digneris confirmare, meque ab importunis hominibus & avibus properes liberare; hac gratia me & omnia promitto tuo operi & servitio, prout tuus fidelis Monachus præcepit, exhibenda, dum in hac opus habuerit terra.

[46] [mirabiliter liberatur.] Adhuc precabatur, & mirum dictu! omnis illa improba multitudo volucrum cum querulo strepitu in fugam præcipitatur, acsi arcu vel funda vel jaculo absterreatur: ad majorem etiam splendorem miraculi, omnes raptores certatim insectantur avolantes, & cachinnandos persecutores ludibriose post se trahunt fugientes. Itaque & inhiantes prædam homines, & qua prædentur indicantes alites, una utrosque fugæ sententia Augustinus eludit; id est rationales, irrationalibus vanitate similes factos, quos simul longius profligat, & suum fugitivum solum cum sola bove relictum tam leviter liberat. At ille videns tam expeditam patere viam regressus ad sæpedictum præceptorem suum, refert omne suum periculum; seseque jam per B. Augustini adjutorium de periculo liberatum, ipse non solum in gratiarum actione exultavit, verum etiam Abbatem monasterii, cum omni Fratrum contubernio, hæc referendo magnifice lætificavit.

CAP. XXII

[47] Vir in Cantia de villa Cilleham, opibus & genere clarissimus, ad extrema perductus, [apparens a morte calicem S. Augustino pro animæ suæ quiete fieri rogat,] res suas largiter distribuit ecclesiis & pauperibus: uxor quoque fidelis, quod illi defuit, post ipsius obitum supplere certavit. Verum inter omnia tam Sanctorum quam egenorum obsequia, sola Augustini, qui primus esset, præterita est gratia; forte dispensatione Divina, quo Sancto cresceret gloria. Itaque defunctus apparens in visu cuidam illustri matronæ, gratias perennes reddendas de eleemosynis, pro anima sua exhibitis, mandat uxori munificæ: sed hanc & suam & illius graviter deplangit negligentiam, quod suæ & totius Angliæ illuminationis in Christo Principi Augustino, quem præ ceteris maxime deceret, nullam fecerint competentiam. Nuntiat conjugi, quæ se totam pecuniam expendisse putabat, quo loco & in qua arca argentum inveniat, quantumque inveniat. De hoc, inquit, argento in honore præcellentissimi Patris nostri Augustini calix fiat, quo potente interventore anima mea in pace quiescat. Omnia ergo ordine nuntiata, inventa, & facta sunt: atque insignis calix testis adest.

CAP. XXIII

[48] Australium Saxonum civis erat honoratus, adeo castus, ut conjugalis officii celebretur inexpertus: [alius jubetur pro stanneo argenteum dare.] in quo similem gratiam ostendit omnium Pater Augustinus. Huic se sidereo splendore exhibens in visu jubet de pecunia reposita calicem sibi emat, & ad suum monasterium, quo cum sanctis collegis suis requiescit, afferat; ac super suum tumulum, ad Dei mysteria agenda, offerat. Mane homo Lundoniam tendit, calicem stanneum emptum sex argenteis, quasi Augustino ferendum, simpliciter domum retulit. Sequenti nocte præcluentissimus Antistes, eadem forma qua prius, sopito præluxit; ruditatem hominis & stricti animi hebetudinem redarguit: Stanneum, inquit, calicem, quem mihi rusticana * utilitate parasti, alicui egeno Parochiano præbe; mihi autem ex argento, quod tali loco inutiliter servas reconditum, calicem effice honorificum, & ad meum solenniter defer monasterium. Vir autem ille, non mediocriter territus cælesti increpatione, monstratam pecuniam rapit, ad Apostolicum sancti Præceptoris monasterium concessit, Abbati & Fratribus quo calix fieret argentum contradidit, unde calix præcipuus enitescit, & auctoris Augustini miraculis amplius clarescit.

CAP. XXIV

[49] Inter confluas turbas ad Natalitiam Confessoris Domini festivitatem adductus est homo, [Cæcus natus illuminatur.] quem mater cæcum effuderat, cæcum in virile robur educaverat; & lux & tenebræ quid essent, audire poterat, intelligere nequibat. Egit festivas cum populo vigilias ad Sancti monumentum, quem petebat orans suppliciter ut videre mereretur, quos adjutores requirebat. Tenebat manu, quod nesciebat, lumen; sensit ardorem, cujus non videbat splendorem; stabat ad Missas sine luce, cum sua facula lucente. Illa citius ardens festinat consumi, Augustino festinante melius lumen reddere. Jam legebatur sanctum Euangelium, & ambusta candela elata flamma exedebat tenentis manum. Ille turbatus, & Divinæ virtutis præsentia comprehensus, rejecit lumen sibi alienum; & illico recepit proprium, quod hactenus sibi erat ignotum: continuo quippe sibi reserantur nativa claustra oculorum, & nova luce infusa haurit lumen ubique diffusum. Miratur lucis candorem, mundi decorem, tam diversas rerum formas & species, omnes hominum facies & consimiles & dissimiles: triumphat se venisse de seculo mortis & tenebrarum, ad lucis & vitæ speculum. Hæc autem forma est, de hac mortalitate ad splendidissima Sanctorum secula migrantium. Hujus signi gaudium protinus versatur in omnem conventum populorum, in Dei suique famuli Augustini laudem & munera gratiarum.

Cap. XXV

[50] Gentis Germanicæ vir spectabilis, ob reatum suum arcto ferri circulo sinistrum astrictus brachium, pererrato Romano orbe in quærendo suffragia Sanctorum, [Pœnitens vinculatus,] tandem ad Angliæ protectores Sanctos transiit in Angliam. Inde percurrit in Scotiam, ad ipsum, cujus Scoti scripto d monstrant Reliquias, Apostolum Andream. Inde regrediendo venit Wiltoniam, ad Regiæ & signiferæ virginis e Eadgithæ oppidum & ecclesiam. Hic remoratus in oratione, didicit se non frustra venisse, dum docetur situm solutionis suæ. [a S. Eadgitha Cantuariam mittitur:] Nam benignissima Virgo, impatiens quemquam se fideliter poscentem frustrari, visa est splendide talia dicere precanti, & inter preces obdormitanti: Quæ hic petis remedia, ab Anglorum Patrono tibi sunt quærenda: ejus clementiæ credita est remissio & absolutio tua: Cantuariam ergo ad ipsius patrocinia iter matura. Protinus ille exiliens a somno, cælestem suæ salutis nuntiam benedixit; atque ita acsi jam solutus esset, certa fide exultavit; ita indictam viam acceleravit, ut pedibus suis alas crevisse censuerit: nimirum hoc egit libertatis dilatio, ut longiori labore emeretur redemptio. [ibique a S. Augustino monitus] Veniens Doroberniam, hospitatur apud fidelem quamdam matronam, ante monasterii portam. Jam medio noctis exacto, ipse vigilantissimus patriæ custos Augustinus, quasi occurrens advenæ sibi credito, ostendit se serenissime dormienti in monachili habitu, cum Pontificali baculo; * quo attactum instruit tali præcepto: Lucescente, inquit, aurora, monasterium nostrum ingredere; & quem ex nostris Monachis conspexeris deposce, quatenus aqua benedicta te potatum ex sacro calice, inducat oratorio dormitionis meæ; nam me esse noveris ad quem venisti. Acsi diceret medicus: Tali loco cras ad me veni curandus.

[51] Exequitur ordine advena sui præceptoris mandata: ingreditur monasterium, obviumque habet Monachum dictum Ælfwinum: bibit ex calice oblato, in gratiam videlicet reconciliationis, benedictam aquam, & sic inducitur ad liberatoris sui tumulum & arbitrium. Sexta feria erat dies illa, Cruci & abstinentiæ dicata: [solvitur sub Missa:] ad Nonam, dum Missa intonatur, ille intentus orabat: dum Euangelium præconatur, non ferens majestatem præsentis remedii, exangui pallore corruit & obdormivit. Jam vero ad invocationem immolati Agni Dei qui tollit peccata mundi, relaxato, ut conjicimus, reatu suo, dira ferri armilla procul de exeso torti brachii sulco excutitur, & inter adjacentis Sacerdotis aram & tumbam excipitur. Homo territus in spasmum præcipitatur; qui injecta aqua ad mentem redit & resedit, bibensque ut prius aquam sacratam de calice, prædicto seniore propinante, convaluit & exiliit. Hinc percunctatus ab astantibus unde sic defecisset, refert visum sibi quemdam, Archiepiscopali dignitate ornatum, de monumento quo jacebat ad se prorupisse, seque injecta alapa sic terruisse. His auditis intonatur ab omnibus laus Domini, in mirificatione sancti sui Augustini.

Cap. XXVI

[52] Duo advenæ, perdita vitæ commoditate, a gratuito largitore Augustino remedium quæsiere: [cæcus & contractus curantur:] alteri cæcitas viam negaverat, alterum a pedibus contortum & contractum ire manibus pro gressibus debilitas compulerat; cervix quoque in tergum supinata, cogebatur tantum spectare æthera. Cæcus ducem baculum aut socii vocem sequebatur hic manuum scabellulis viam metiebatur. His ergo; [ad] tumulum pii intervētoris per aliquot dies orantibus, primo reseratis oculis cȩco lux infunditur; debilis vero, ut fiducialius oret, hoc exemplo accenditur; & ipsi quoque non longo post [tempore], Apostolica subveniendi potentia, Augustinus relaxat contractos nervos, protendit in rectum crura, plantas & bases resolidat, flexibilem jam cervicem & caput suo ordine compaginat, atque in Christi gratia suo statu hominem reformat.

C. XXVII

[53] Verumtamen hic ex contracto sospitatus, sævior prorupit ad tempus. [sed qui contractus fuerat,] Metropolis Doroberniæ civis matrona, opibus & moribus honesta, illam sidereorum Patrum sæpe memoratam porticum devotis, orationibus, & obsequiis frequentabat, aliasque ecclesias lustrabat, & largis eleemosynis egentes refovebat. Huic invidens totius boni adversarius, invenit memoratum debilem jam curatum, per quem a pia intentione exturbaret, si posset, ejus propositum. Is in illam typo indignationis extimulatus, & ut rabidus canis oblatrans, ac virulentis dentibus incursans; Quid hic, inquit, agis feminarum scoria, domus quisquilia, colubra, vipera, lacerta, cerasta, & stygia furia? Cur sanctum locum fœdas tua præsentia, quæ hypocrisi indueris fallentissima, & sub specie sanctimoniæ cæcis & lippis crederis aurea? Quid tibi cum Sanctis requiescentibus in hac pacis aula? An ut facie nitida velut Syrenæ, a virginali forma desinentes in atra reptilia, tu tota indigne censearis munda? Vade in domum tuam, cura cellaria olida & clientelam æmulam; sequere aviditatem illecebrosam & avaritiam voluptuosam, [deinde pro linguæ petulantia] & dimitte Dei ministris ecclesiam suam, a tua occupatione & præstigiis liberam. Hæc & alia multa, quæ hominis fœda lacuna potuit egerere, excipiens modesta femina & persistens in prece devota, sua in furiosum tacendo relisit spicula. Adeo vero insaniebat, ut videretur sacer Augustinus (si dici fas est) fecisse injuriam, qui tam injuriosum sanitate armaverit.

[54] Quem prudens virago, post egressionem a templo sese adhuc convitiis insectantem, advocans: Heus tu, inquit, homo, quo merito meo vel delicto in te, tam hostiliter in me debaccharis? quæ hæc est dementia tua, ut immemor pristinæ miseriæ, qua te trahebas per humum tamquam languidum reptile, & ingratus divinæ misericordiæ, qua per S. Augustinum restitutus es humanæ formæ, nunc insontes laceres bestiali ac serpentino dente? Pœnitere, miser, quod tam prave abuteris data sospitate, ne priori plectaris examine. Sed ille velut irritata fera sævior insurgit, nec arguente socio suo mitescit. At Augustinus, benignus & justus, sic illius furori obviat, ut non puniat; sic corripit, ut corrigat. [excaecatur, & pœnitens lumen recipit.] Membrorum quidem integritatem, quam ei obtinuerat, servat: lumen vero oculorum tollit, quod prius habebat, ne quem in invadat jurgiis videat. Tunc dolor correpti sensum revocat, & exterior nox oculorum ad lucem reposcendam cor illustrat. Franguntur elata cornua, concidit mens tumida, corruit contumacia cervicosa, siluit sopita fax linguosa; veniam poscit & interventionem a femina quam læserat, ut ipsa pro malis bona reddat. Projectus ergo coram sancto corpore & priori curatore suo, per octo dies & noctes satisfaciens illi, in precibus, jejuniis, vigiliis & lacrymis; purgata acie recepit largifluæ gaudia lucis, supplices Deo gratias agens, ac de cetero ab irritamento proximi & typo exprobrationis abstinens.

C. XXVIII

[55] Illuxerat mundo triumphalis Dominica Palmarum, in qua alius debilis, [Alter contractus curatur.] uti supra memoratus, manualibus scabellulis innitens, attracto corpore humi serpens, divini beneficii dispensatorem manibus exquirebat, qui pedibus negato officio nequibat. Admissus ad illam Sanctorum medicinalem apothecam, occupat suspiriosis precibus, prostratus coram almi Augustini tumba, semper salutis prodigum. Jam Ecclesiæ processio candidata & palmata, cum Angelis & pueris laudisona, Regem cælorum, regnantem super Cherubim, apud nos vero asello residentem, deducebat vel obvia excipiebat Jerosolymis triumphantem. Interea Augustinus, detentus domi incumbentis miseri anhela prece, festinat eum redeunti processioni festive resolidatum offerre. Repente itaque in rectum protenduntur intorta vestigia, erectusque homo in proprios gressus dediscit manibus, discit procedere pedibus. Quo obviante Ecclesiæ festivo cum jubilo remeanti, crescit omnibus festivitas tripudio triplici, videlicet de triumpho Christi, de merito Augustini, & de salute reparati.

C. XXIX

[56] Quis autem tam innumera ejus signa, quæ in loco dormitionis suæ assiduat, [Anglus ad Græcos se recipiens, Augustino sacrā ædem ponit,] scriptis comprehendat? qui regnans cum Christo & in Christo ubique regnante, etiam in extera Regna vel ubicumque oratio flagitat, supplices adjuvans & tumidos reverberans, virtutum radiis coruscat. Rem apud Danaos gestam hinc lector vel auditor patiens animadvertat, quam illo fideli indice cognitam cum idoneis testibus, apud quos claruit, hic ordo narrationis edisserit. Primo ex Normannis regnatore Angliæ Willelmo Angliam captante, vir honorificus de curia & nutritura B. Augustini, cum multis Optimatibus patriæ profugis, Constantinopolim transmigravit; tantamque gratiam apud f Imperatorem & Imperatricem ceterosque potentes obtinuit, ut super sapientes Milites multamque partem sociorum Ducatum acciperet, nec quisquam advenarum ante plurimos annos tali honore profecerit. Duxit uxorem nobilem & opulentam, memorque beneficiorum Dei, in honorem B. Nicolai sanctique Patroni sui Augustini construxit Basilicam domui suæ contiguam, & utriusque Sancti, id est, B. Augustini ab Australi & B. Nicolai ab Aquilonali latere, quam formose depingi fecit iconiam. Addidit & luminaria, cereos vel lampades flagrante oleo perspicuas, coram sacra imagine domestici Protectoris sui noctibus accendere, quæ etiam diem suum referrent in nocte, quoties placida aura concederet sub sereno æthere. Hæc ibi videlicet splendida consuetudo est patriæ. Hæc itaque Augustinianæ memoriæ Basilica & iconia Anglis g exulibus erat patriæ suæ consolatrix matertera; hic orationes frequentare; hic dulcem Parentem, velut advenæ orphani, repetere dulce habebant.

[57] [quo ad S. Iacobum peregrinato,] Tandem vir hujus devotionis, Apostolicam urbem Romam, vel Apostoli Jacobi dicatam nomine Gallæciam, orationum gratia adiit: & qui in quatuor mensibus reditum proposuit, in quatuordecim mensibus moras exegit: nam homo proponit, sed Deus disponit. Uxor autem deflebat viri aut interitum, aut quodlibet infortunium, dum ultra statutum moratur terminum. Quam vicina sua commater, æquali generositate & opulentia clara sibique æquivoca, (nam utrique nomen erat Eudochia) tam præsente quam absente marito frequenti visitatione colebat, & tunc maxime dum viri solamen aberat. Quadam itaque die se ad hanc referens ex more, respicit imaginem Augustini, [vicina mulier imagini S. Augustini insultans apud uxorem,] dextro oculo ab Australi exesam illuvie, legit & titulum sic superscriptum: Agios Augustinus, Anglorum Apostolus. Tum mulier, repleta vanitate infida, talemque concipiens mente lubrica, qualem notabat in imagine læsa, hæc apud se versabat cogitatione stolida: Quis, inquit, iste Anglorum est Agios Præpositus, oculo damnatus, facie turpatus? quid mihi proderit, qui se a sua injuria defensare nequiverit? Tali sensu irrumpens ad amicam quam petebat, sic garrula sive insultans, sive improperans exclamat: Mea Eudochia, vester Anglicus Apostolus luscus est. At altera revocare bacchantem conata: Noli, inquit, amica, in hunc Sanctum ad tuum garrire dispendium, quem non solum sua Anglia, verumetiam totus orbis Romanus novit sanctitate magnificum; quem etiam præcellentissimus Papa Gregorius legans Anglis Pontificem mirificum, dignis suarum attollit ubique præconiis scripturarum. Econtra hospita, obtendens stivam stultitiæ, Quantus-quantus, inquit, sit, quantumlibet extolle, tandem monoculus est. Certius teneo quod video, quam quod audio: quem servabit, qui suam formam temerari pertulit?

[58] Inter hæc eludia vel seria, epulata deliciose matrona & potata, ad sua se recepit habitacula, [sed correpta a Sancto,] & succedente nocte somnum petit mente nocturna. Cernitur hic assistere Augustinus in imagine sua heri despecta, modo perpulchra & utrisque oculis suis æquo sidere illustrata. Unde ream terret vox emissa; En, inquit, o mulier, ille luscus vel ille monoculus, de quo te hesterno risu satiasti, adest tibi, ut videas hunc nullum dispendium lucis vel oculorum pati, sed utroque orbe clare omnia intueri. Tuis vero obtutibus jam lues incommoda, quæ indebita nobis imputasti; nec proderunt medici, donec discas Dei famulos pro contemptu venerari: tandem etiam perdes quibus insolescis divitias perituras, ne cum ipsis pereas. In his evigilans femina, sensit acriter oculis debitam incubuisse sententiam. Incutitur morbus ut ignei clavi, urit dolor torre carbunculi. Refert patiens pro risu gemitum, pro cachinno luctum, pro ludibrio ululatum: angor etiam oculorum sanis vestigiis negat egressum, nisi quantum urgebat necessitas rerum. Jam illum, cui velut invalido hesternum ferebat repudium, supplici prece velut quæstorem suum invocat Augustinum: sed non tam cito, quo ingrata abuteretur, meruit responsum. [eamque pro oculis dolentibus invocans,] Erogat in medicos substantiam, sed aggravat magis quam alleviget medicina pœnam. Diu ergo sic laborante & prædicante Sancti correptionem rea, per totam Constantinopolim & intra ipsam Imperatoriam Regiam Agii Augustini nomen flagrabat & fama. Tandem vero multis poscentibus pro ea ipsius clementiam, ipsaque attentius votis & muneribus implorante veniam, quadam nocte sic visitare dignatus est afflictam.

[59] Affulsit ei denuo per visum in claritate lucis supernæ, ut repercutiente fulgore in ipsum nequiret respicere; talique ægram refovet affamine: Non te merente, sed illa commatre tua, quæ te a nostra injuria compescere certabat, interveniente, nunc venio ad te, quatenus parens meæ legationi potiaris salute. Nuntia crastino eidem amicæ tuæ ex me, [jubetur uxore prænuntiare reditū absentis,] quatenus iconiam meam restaurari totam faciat conducto pictore; hocque signo quod vir suus, pro quo velut defuncto eotenus fluctuat, infra hos quindecim dies redibit sibi cum lætitia & incolumitate, certū habeat quod hæc sibi mandaverim per te: docetur etiam prospera vel adversa contemnere transitura, & sperare attentius gaudia æternaliter mansura. His omnibus ad ingentem lætitiam omnium nuntiatis, & iconia Sancti cum priori epigrammate ceterisque omnibus ad honorem ejus perfectis, mulier quæ sua hactenus dolebat lumina, ad ipsius imaginem, antea irrisam, nunc veneratam, placabilia Deo accendit luminaria. Sic ergo pestem, quam oculis ridendo attraxit, flendo excussit; & salutem, quam sua jactantia abstulit, expetita interventoris Augustini indulgentia restituit. Inter hæc tanta gaudia, intra præscriptos dies venit uxoris desolatæ maritus, uti erat promissus, sospes, hilaris, jucundus, quasi de funere redivivus, quasi de tumulo resuscitatus. Audit, aspicit, agnoscit sui Augustini ostenta prodigia, edicta mandata de imagine sua læsa & derisa, [qui rem omnē gaudens intelligit.] suoque jussu renovata, de vicina sua insultatrice a Sancto correpta & correcta, de conjuge sua promisso maritali reditu consolata. Erigitur heros ad Deum Augustini in multa gratiarum libamina, effunditur longe lateque hujus virtutis notitia, Augustini signipotentia & nomine repletur Græcia, laudant Danai, prædicant Attici, venerantur Achivi, Agios Augustinus Anglorum Apostolus per omnium volitat ora, & Augustalia occupat Palatia. At dives matrona, ad meliora æternitatis commercia, prædicta sibi a sancto Patrono tandem ferens mendicitatis probra, amplius declaravit ejus merita, cujus tam veracia ostendit vaticinia. Benedicta Domini gloria, in Sancto suo ubique operantis mirabilia.

ANNOTATA.

a Bononiensem agrum intelligit, olim Flandriæ accensitum.

b Hic est Robertus Frisius, qui Comitatum Flandriæ obtinuit ab anno 1072 usque ad an. 1093, cui tunc filius Robertus, cognomento Hierosolymitanus, succeßit.

c Proverbio huic vernaculo, alia aliaque respondent, in sua cuique lingua, quibus animi propositum successu frustratum significetur. Huc facit Christianum istud, Homo proponit, Deus disponit, quod infra usurpatur.

d Est Eadgitha inscripta Martyrologiis Anglicanis ad diem 15 Iulii. Ejus Vitam traditur etiam Gocelinus scripsisse: quam utinam in illum mensem nobis suggerat aliquis.

e Hector Boëthius lib. 6. Historiæ Scotorum de illa Translatione agit, velut facta tempore Constantii Imperatoris: ipsum quod hic allegatur scriptum nancisci optamus.

f Coronatus Conquestor fuit in Natali Domini anno 1066: sequenti autem anno mortuus Constantinopoli Constantinus Ducas, Eudoxiam uxorem cum parvulis filiis reliquit post se; quibus illa consultum volens an. 1068 Romanum Diogenem matrimonio & imperio suo associavit: hos ergo hic intellige.

g Eruditißimus Cangius, Observ. 89 in Historiam CP. Villharduini, præclare demonstrat, ex Oderico Vitali & aliis, quomodo Anglo-saxones, seu potius Anglo-Dani, sub Eduardo Rege excedentes ab Anglia an. 1040 gratiosi esse Constantinopoli cœperint, & Palatii custodiam exinde obtinentes numero & potentia creverint ibidem, robur exercitus facti: quibus hac nova occasione multi ejusdem nationis acceßisse debuerunt.

* tantum

* copiæ

* pretendebar

* judicem

* an vilitate?

* Qui attactu

HISTORIA TRANSLATIONIS.
Auctore eodem Gocelino Monacho.

Augustinus, Episcopus Cantuariensis in Anglia (S.)

BHL Number: 0781

AUCT. GOCELINO. EX MS.

[LIBER PRIMUS]

PROLOGVS.
Ad Venerabilem Cantuariensem Archiepiscopum Anselmum.

Dux Anselme Patrum, pater & vigor Ecclesiarum,
Quem celebrat titulis Romanus & Anglicus Orbis,
Ne spernas imi pronum munus Gocelini.

In arce sapientiæ ad mensam cȩlestis Philosophiæ, Ecclesiastice Princeps, principaliter præsidenti ferculum tibi aureum afferre gliscit cor meum, non mei studii, sed Augustini summi opibus pretiosum, ejus virtutibus refertum, ejus charismatibus conditum, ejus sanctorumque sociorum ipsius auro & gemmis contectum. Codicillus est recentis Translationis, signorumque ipsius suorumque consortium, quæ diversis locis per hoc fere ab ipsa Translatione septennium, testibus fidelium præsentium aspectibus, clare patrata noscuntur. [Proponit scribere per septennium gesta.] Beata tui Pontificii tempora! in quibus tanta diuturnitate clausa, parturiente Sanctorum terra, reluxit nobis cum suis gemmis hæc Angelica margarita. Respice ex alto gerulum humilem, hæc tuæ paternæ Celsitudini devote dedicantem: nam quid præstantius suscipias, vel quo pignore gratius doneris, quam præducis Augustini præconiis, cujus Hierarchiam celsis administras officiis? & cui hæc decentius exhibeantur, quam tanto suæ Sedis heredi? Tuere modo pio patrocinio qualemcumque ipsius dumtaxat fidei assertorem; verique defensor, refelle incredulum latratorem.

CAPITULA LIBRI I.

Cap. I. Primo exponitur novum gaudium alterius novæ solennitatis, id est, Translationis B. Augustini sociorumque ejus: quia prima est supernæ assumptionis, qua de cælo nos irradiavit; ista, qua de tumulo receptus, post diuturnum soporem, typo futuræ resurrectionis nobis reluxit.
II. Veterana ecclesia destructa & Sanctorum porticus super ipsos Sanctos ad gloriam patientiæ ipsorum est subversa, solis prius eductis sanctis Adriano & Mildretha. Obrutus juvenis sarcophago cum Corpore B. Adriani, magno miraculo illæsus exiliit. Capitulantur & alia numerosa ipsius sancti Adriani miracula.
III. Augustinus, cum tumulis & consepultis suis, in prædicta obrutione tam ponderosa nihil læditur.
IV. Item materia, supra S. Augustinum ruitura, ruit contra impellentes, integritate solida, repulsione divina.
V. Jacuere sub divo novem hebdomadibus, ad humanam ignominiam, & compassionem ac reverentiam ætheream.
VI. Ad interventorem Frater dormitans in prece, divina emendatur increpatione.
VII. Candela supra B. Augustini tumbam diutius arsit, nec quidquam læsit.
VIII. Trepidantibus artificibus aliis punitis, Prȩsul fidelis in tumbam Sancti percussit, & ceteros confortavit.
IX. Magister artificum, facto foramine, sentit cum aliis & nuntiavit S. Augustinum adesse ex odoris majestate.
X. Quam dulci gratia, positione, & forma inventus est quingentarius sepultus.
XI. Solennitas & gaudium populi in Augustinum, tamquam de morte resuscitatum: quem transferunt ad altare summorum Apostolorum.
XII. Jam sepulchrum Augustini, vacuum corpore, plenum virtute, calet in languidos celeri salute: nam & de hoc sacro tactu puella moriens potata revixit.
XIII. Duo letales inimici, sanatis animis hic reconciliati, majori sunt miraculo quam corpore sanati.
XIV. Ut Presbyter vidit Angelos, per scalam a cæli vertice in Augustinianum templum descendere, cælestem civem cælica turba terris visitante.
XV. Ut Augustinus suo componitur thalamo, & miranda populum rapit offerendi devotio atque compunctio.
XVI. Titulus miraculorum Sanctorum Laurentii & Melliti, transferendorum.
XVII. Ordo, perpetua pietate memorabilis; qua Sancti positione & gratia priori cubiculo requieverint.
XVIII. Dum fodiunt circa S. Laurentium, inveniunt prius alium ignotum: quem mira fragrantia & tumulus inter Sanctos notificavit Sanctum.
XIX. In translatione Laurentii & Melliti mulier, tactum feretri S. Melliti oculo carbunculoso infricans, sanatur.
XX. Mulier cæca, credula sermocinanti de Sanctis, continuo illuminatur.
XXI. Mirificante Domino Sanctos suos, Justum, Honorium, ac Deusdedit, non poterant sexta feria ab insistentibus confringi eorum busta, ut transferantur in sabbato, die S. Augustini octava.
XXII. Femina muta, surda, & clauda, ad S. Augustinum per revelationem venire jussa, magna ibi curatur Dei munificentia.
XXIII. Candela coram S. Augustino extincta, dum ad illuminandum portatur, cælitus illuminatur.
XXIV. Exhortatio celebrationis tot Sanctorum conjunctorum: & quod pro una die computatur Octava: & quod nunc pariter ut priori requie componuntur.
XXV. Suggestio meritorum Sanctorum Justi, Honorii, ac Deusdedit, cum Apostolicarum epistolarum testimonio. Prima est hæc: Dilectissimo Fratri Justo, Bonifacius.
XXVI. Secunda est ita, Dilectissimo Fratri Honorio, Honorius: & qua revelatione persona spectabilis S. Honorium a derogatore defenderit.
XXVII. Contra obtrectatores expositio vitæ, laborum, & certaminum Sanctorum, qui & Reges converterunt.
XXVIII. Exhausto corpore B. Melliti, mira aromata refudit vacua tumba, adhuc die quarta.
XXIX. Lateres etiam & subjecta terra, quibus incubuit nardifluum corpus Augustini, mira cynnama fumantes, pro Reliquiis reconduntur: lateres, Gregoriano altari; terra, vacuis Sanctorum Sarcophagis. Tumbam ejus amplectitur columna, quam vulgo pilare dicimus, venerabilis posteritati locus. Sequuntur & virtutes de reservato latere.
XXX. In Orientalibus Anglis matrona languens, in somnis edocta, de hoc latere irrigato sospitatem potavit.
XXXI. Eodem poculo & Presbyter fidelis curatur a longa ægritudine.
XXXII. Mercator quoque, tumens in mortem, hoc antidoto detumuit & convaluit.
XXXIII. Reliquiæ hujus lateris sacrique pulveris horrende terrificant ignaros gerulos, ipsa nocte tota & sequenti: conscius vero per revelationem redarguitur negligentiæ.
XXXIV. Mysterium somni propter prædictas Reliquias in laminis argenteis: quarum somniator subito dolore ictus, orationis refugio subito curatur.
XXXV. Abbatissa Bertina, post noctis medium, splendore, divinitus tertio coruscante, ter excitata, docetur præsenti Reliquiarum Augustini gratia.
XXXVI. Presbyter (mirabile dictu) videtur eodem momento post Præfationem, & Dominica libamina consecrare, & retrorsum consulendi gratia descendere: quod factum creditur Augustino auctore.
XXXVII. Anno Domini MXCI, VIII Idus Septembris, facta est Sanctorum Translatio, quæ celebratur die VIII.
XXXVIII. Ut candela ante Translationem, supra tumbam sancti Augustini palliatam; sic postea, supra ornamenta altaris ejus, candela ardens nihil nocuit.
XXXIX. Hic Natalitium Sancti tribus signis illustratur. Primo puella, dexteram palmam sinistro humero innatam gerens, inter matutinas Laudes reformatur.
XL. Secundum est, quod vir debilis contracto genu curatur.
XLI. Tertio nativam lacertulorum torturam infans, matri arridens, ostentat curatam.
XLII. Ut Monachus perfuga, de medio ignis & hostium, per Augustinum ereptus sit.
XLIII. Qua revelatione Clericus vinculis & cunctis claustris eductus sit.
XLIV. Matrona, trans mare a partu interitura, per S. Augustini visitationem donatur salute ac sobole dulci.
XLV. Simile miraculum de alia ejusdem loci matrona.
XLVI. Corripit ægritudine Sacerdos Domini Militem, temerarie se incusantem, sanat pœnitentem.
XLVII. Qua nece prædatores parochianorum suorum in Exonia protriverit.
XLVIII. Quam benignum Patronum Scholastici inibi experti sint.
XLIX. Ut languidus, a diuturna mortis instantia, Augustini visitatione respiraverit.
L. Alius ægrotus, a letali faucium tumore, voto facto, liberatur.
LI. De infantulo morituro nutrix in visu tertio jubetur, ut offerre illum sancti Augustini oratorio Patri Presbytero antistetur: respirat, funebria ubi parantur.
LII. Pervasor ecclesiæ S. Augustini vecordia punitur: satisfactione propinquorum in ipsa ecclesia recuperatur.
LIII. Ut in alia ipsius ecclesia, quæ est in Legecestra, Anachoreta cæca illuminata sit, & ipsum videre meruerit.
LIV. Matrona pauperculam cæcam hospitio fovebat: quod beneficium sanctus Pater ei apparens approbat: jubet, miseram Cantuariæ ad suam præsentiam sanandam adduci faciat: adductam mox Lucifer noster illuminat.
LV. Hæc de præscripta Translatione signa, per hanc annorum hebdomadam, oculis probata.

CAPUT I.
Inter demoliendam veterem ecclesiam invenitur & transfertur corpus S. Augustini.

[1] Post antiqua Euangelici protoparentis Anglorum Augustini solennia, [Qui suo Natali die solus colitur,] cælo triumphata, quæ nuper egimus; laude festiva nova nobis oritur gloria, nova lætitia, solennitas nova. Ipsa est sua sanctorumque collegarum suorum Translatio nova, quæ post centum fere lustra, in nova ejus facta jam lucet ecclesia. In priori festo, de seculi agone & tenebris ad solem gloriæ palmatus ascendit; in isto de diuturno humi ergastulo suam lucem ostendit, & de æthereo honore ad vitalia busta nos revisit. Illic de mundano utero superis nascitur, hic de sepulchrali alvo nobis renascitur. Ibi laudibus deduximus victorem transeuntem ad sidera, hic colligimus thesaurum renitentem de terra. [in festo Translationis cum pluribus sociis honoratur.] Tunc æternæ pacis somno quievit, nunc de tam longævo sopore nostra manu motus evigilavit; seseque adesse tam de cælo quam de sepulcro evidentibus signis respondit, ut competentibus locis clarebit. Ac superior festivitas, singularis est bravio unius: ista, tot resplendet festivitatum sideribus, quot adjunctis cum Principe ducibus. Hinc Dominum rerum, novis semper beneficiis renovantem sæcula, & de vetustate ac morte in rediviva Sanctorum gaudia restituentem nobis omnia, glorificemus fidei & spei gloriatione nova, qua ipsorum corporum repræsentatione vivifica jam prævidemus beatæ resurrectionis præmia. Hæc igitur præclara tripudia, longo seculo desiderata, nostris temporibus declarata, miraculis & revelationibus confirmata, nequando perdat posteritas, nostra mandare litteris exorat pietas, urget caritas, impellit fraternitas, indicit totius boni affectus concinnitas. Jam vero rem ipsam explicemus: quamquam nostram facultatem longe excedat tot Principes divinos uno textu, velut uno cubiculo suo, componere: quos deceret singulis libris, velut propriis prætoriis, pollere.

[2] [Producta longius novæ ecclesiæ fabrica,] Sublimatum augustius novæ Augustini ecclesiæ Presbyterium, totum illud cum amplis porticibus amplectitur spatium, quod sanctæ Dei genitricis ab Oriente contiguum possederat oratorium, suo cælestiumque virtutum jugi solennio ac signis illustrissimum. Hinc reliqua navis veteris monasterii, cedere jussa ædificio surgenti, jamque rea minarum excidii, ne obruat diruitur: ante tamen cuncta Sanctorum turba, omnibus sacrariis diffusa, a jactura eruitur, & novis tectis reponitur. [veteri ruinam minante,] Sicut illi a mundi ruina cum Loth a Domino liberantur; sic Apostolica Augustini aula ad destinatam metam tendebat: sed suæ dormitionis porticus obstabat. Quid faciat ergo auctor ædificii devotus Abbas Scollandus? dum nec illa sancta penetralia, tanto ævo intacta, movere præsumit; nec opus cœptum, nisi ablatis obstaculis, procedere possit: maxime cum prædecessor suus præscriptam Dei genitricis basilicam fractam morte luerit? Sed ipso inter hæc superno arbitrio de medio terrenarum curarum sublato, [& eversa quæ Sanctis imminebat turri,] a successit Abbas Wido, cujus anno quarto facta est quæ adscribitur Translatio: cui Rex consultus favens jusserat, ut cum Pontificum & Abbatum populorumque affluentia decentissime ageret hæc solennia. Volebat & ipse interesse, sed tunc ibat in expeditionem b Scotiæ. Sed Monasteriarcha, ubi turrim præfatis porticibus supereminentem augusto fastigio extulerat, [post SS. Acrianum & Mildretam translatos,] dum reliquam templi navim protendere flagrat, illud Beatorum cubiculum, moræ impatiens qua Sancti eruerentur, forti ariete subvertit: totque superni Regni Principes, longiturna pace soporatos, festinata modo virtute negligentiam excusante, obruit. Antea tamen condignorum Sanctorum, Adriani confessoris & Mildrethæ Christi Virginis nardiflua pignora, mira suavitate vernantia, solenniter exportari, & imminentem casum evadere fecit.

[3] At vero ipsis Primoribus, videlicet Augustino, Laurentio, Mellito, Justo, Honorio, c Deus-dedit in prȩdicta obrutione relictis, [reliquorum sepulcra manent illæsa,] divina protectione quasi manum submittente, saxa & signa pepercere, quibus durior humana obstinatio non pepercit. Nam ubi tanta moles lapidum, trabium, tectorumq; plumbatorum, quæ sacrosancta corpora obruerant, sunt ablatæ; omnes illæ illorum sepulcrales ædiculæ, cum essent fractiles & lateritiæ; sed & sculpturæ & imagines Angelicæ, cum Dominica majestate super tumbam magnifici Augustini mirifice formatæ, cunctis miracula Dei acclamantibus, illæsa apparuere.

[4] [ac singulariter S. Augustini:] Restabat interim paries Australis, qua parte almus Augustinus sacerque Deus-dedit quiescebant: qui tandem multo ariete solutus, dum certo nutu Sanctos oppressurus videretur, protinus inæstimabili Dei virtute, quasi in saltum excutitur: & ad Austrum contra impellentes, totus, integra soliditate, prosternitur: quantumque vastus & cacuminatus erat, tantum spatii jacens occupabat. Vix evasissent securi impugnatores, nisi his superna clementia Sanctorum meritis pepercisset. Tum vero ad tam evidens signum clamor laudisonus attollitur omnium: nam qui Superos dilectos obrutos servaverat, hic ne obruerentur vetabat. Sic plerumque ipse Sanctorum mirificator, alios in mediis ignibus protegebat, ab aliis etiam ignes fugabat: istos per profundum maris sicco vestigio transtulit, alios super undas currere fecit.

[5] Jacuere tunc per novem hebdomadas illæ cælestes exuviæ sub dio, ac si vulgaria funera expositæ, [ad quod sub dio relictum,] & ad omnem impetum aëris patuere: adeo proh dolor! terrestris dissimulabat indignitas, quibus Angelos concives frequentasse credimus excubias. Certabat tamen Fratrum devotio, pro suo modulo, defensacula speciali Principi suo parare Augustino.

[6] Composuere tugurium d assiculis: & unus aut duo pro arctitudine vicissim agitabant vigilias, [dormitans Frater corripitur,] cum luminibus & canticis divinis: ubi unum, forte somno prægravatum, vox audita increpuit: Et, hic, inquit, non domitioni, sed orationi locus congruit. Qua correptione Frater ille vigilantior est redditus in prece.

[7] Deinde candela oblata, candelabro negligenter affixa, supra tumulum Sancti, [& candela decidua nihil lædit.] linteis aut palliis solenniter ornatum, decidit; ibique trium pedum tractū signante favilla (aberant enim custodes) exarsit. Tandem superventum est: candela ablata, favilla excussa, lintea & pallia prorsus intacta fulsere: quo miraculo omnes Deo gratias exultantes reddidere.

[8] [Illud cum aperire auderet nemo,] Jam dies positus gratissimus illuxerat sacræ Translationis: Adest venerabilis Pontifex Ecclesiæ Roffensis Gundulfus, qui tunc Archipræsulis e defuncti auctorali vice pollebat: progreditur cum Abbate & Patribus ac Officialibus hymnidicis ad illud sanctum sanctorum, ad illud Domini sacrarium ac propitiatorium: jubet primum summi Augustini aperiri. Nemo approximare præsumpsit: timor omnes absterruit. Videres artifices, tamquam reos, sub indicibus & quæstoribus ac fulmine, trepidantes. Viderant pridem egregium juvenem, monasterii artificem, celeri morte mulctatum, qui jussu Abbatis primus hanc sacram porticum impulit: [opus orditur Episcopus Roffensis:] nec ille tam officiosus excusari potuit, quia præceptori obedivit, quin pœnas præsumptricis gratiæ luerit. Sed fidelissimus Episcopus, jam triduana abstinentia prælibata a Fratribus, armatus fide, prece, ac devotione, ultro ferramentum invadit, ictum in tumbæ frontem dedit, suoque exemplo & hortatu reliquos in opus animavit.

[9] Primo præstantissimus artificum magister, templique spectabilis dictator Blitherus, [sentitur suavis odor] expetita Pontificis benedictione, trepide, lacrymose, & prostratim accedit: altareque capitis summi Augustini ad pavimentum exhaurit. Ibi, complanatum areæ, Parii marmoris candens saxum quadratum offendit: quo paululum erecto, erumpens vapor nardisluus, quæsitorem suum in ora reverberavit: & se adesse qui quærebatur, sua suavitate pulsanti respondit. Intellexit vir prudens ultro oblatum, quem alto fossatu & laborioso quæsitu formidaverat vix inveniendum: stupensque & tremens lapidem reposuit, atque hoc mirificum thymiamaterium occlusit; perpendens sapienter, non sui esse officii ulterius progredi, cedit illico; testatur submisse, quæsitum pignus adesse: nec tacebat interea jugis psalmodia. Protinus jussu Abbatis Fratrum manibus removetur prædictus lapis. [sublato qui tumbam tegebat lapide:] Tum vero ingens strepitus suavissimorum aromatum, velut a pectore & ore dormientis Augustini, exiliit: longeque ventilatus, omnes tam mira quam inexperta prius dulcedine replevit: quoque magis hæc balsamatica apotheca reserabatur, eo profusius odor cælestis jaculabatur. Continuo locus, ob gloriam Patris & impetum populi, cortinis ambitur: intusque a fidelibus domesticis desiderantissimus thesaurus perscrutatur.

[10] [invenitur corpus] Tum patente ostio clara luminaria ingeruntur: & ecce Angliæ Christianitatis institutor primicerius, tot seculis absconditus, tam desideratus, tam magno quam insperato gaudio ostensus, post annos fere quingentos conspicitur. Sane tot tempestatibus bellorum, tanto diluvio Paganorum, exterminio populorum, subversione urbium & ecclesiarum, mira Dei protectione Augustinianum vestibulum, ut Arca Noe, semper manebat intactum. Unde & ubi, & sicut primitus ipse cum beatis collegis suis a die dormitionis est conditus, eodem loco & eodem modo immotissimus est inventus. Patebat forma & quantitas corporis, pietas & qualitas antiquæ obsecutionis primæque tumulationis. [Pontificaliter indutū:] Cernitur cum Casula, Alba, Stola, Baculo, Sandaliis, ceterisque Pontificalibus instrumentis; ut putaretur adhuc carneæ integritatis, nisi tactus probasset conditionem mortalitatis, quæ tamen est ad augmentum gloriæ immortalis. Omnium ergo votis speluncam illam, inæstimabilis pretii thesaurariam, Fratres idonei cum summo ingrediuntur timore ac reverentia, cum prece & laude Davidica: colligunt in scrinia linteata & palliata, illa aurea ac gemmea pignora, compagine & harmonia corporali rite composita. Asserit etiam aliquis illorum veridica constantia, se inter illum pulverem pigmentarium solidas adhuc carnes quingentarii depositi manu contigisse, & suppliciter fovisse: unde merito æstimatur hæc sacra gleba, in custodia supernæ gratiæ, longiturna durasse incorruptione.

[11] Interea indicta a Præsule summa & omni nitore lætitiæ colenda festivitate, totum monasterium adornatur tamquam Paschali dignitate. Extemplo tantæ novitatis fragrantiam procul odoratur turba remota, [& transfertur exultanter] confluit urbs tota, inundat Cantia, undique concurrunt populorum examina: gratulantur immensum, Augustinum suum, jam quasi de morte reductum, de sepulchro resuscitatum, de cælo ac terra redditum, visu corporeo se repræsentantem, signis & virtutibus velut ore ad os alloquentem. Redit illa felicitas, qua quondam populos in corpore erudiebat, & cælesti nectare se videntes & audientes beatificabat: imo vero tanto felicius ac potentius nos eum habemus, quanto jam a mortali captivitate in regnum claritatis Dei translatus, præsentior adesse potest suis ubique supplicibus. O nova & matutina lætitia! in qua tantum jubar, cum toto paternis radiis, nostris oculis tanto ævo occlusum, videre; imo etiam gratificis manibus illa nardiflua pignora, desiderabilia super aurum & lapidem pretiosum multum, & dulciora super mel & favum, amplecti & contrectare meruimus; quod nos visuros nec sperare quidem ante unquam præsumebamus. Multi Reges & Principes, seculares & ecclesiastici, voluerunt videre, quæ vidimus, & non viderunt, nec prece nec pretio valuerunt: utpote Romanus Imperator: qui prodigo pondere auri & ornamentorum prætento, ne minimum inde pulvisculi potuit attingere. Exportatur itaque cum omni ornatu & processu ac jubilo celebritatis ecclesiasticæ, [ad altare Apostolorū.] cum vocum & cymbalorum modulatione, cum supernorum & infimorum socia congratulatione, atque cum hac altisona gloria ante authenticum altare summorum Apostolorum, velut depositum cæleste, componitur, donec parato decenter thoro collocetur. Tanta vero gratiarum Christi charismata refundebantur in populum de tanti Patris dulcedine, ut velut incensum passim stillarent lacrymis lætitiæ, quibus ille dies paternæ præsentiæ eotenus inæstimatus potuisset clarescere.

[12] Nec vacat interea a salute ille locus prioris quietis, ille lectulus prolixæ dormitionis: [Ablutione digitorum ejus qui corpus tetigerat] calet magni incolæ accubitu, sudat opifera balsama, & odore suo curat morbida. Ægri, languidi, debiles, contracti veniunt vespere, & incolumes redeunt mane. Residui quoque comites & Consacerdotes Augustini, favent ipsi thalamo sua benedictione, respergunt sua confloratione, thurificant suo thymiamate. Unus autem horum, [moribunda sanatur:] qui has margaritas sacrorum civium investigaverat, ex aqua, qua digitos pulverulentos lavit, puellæ, jam biduo sine voce & sensu ad finem agonizanti, jam morienti, quasi antidotum misit: qua gustata, protinus erecta lectulo assedit, cibum poposcit, refecta sospes surrexit: cum ipsa suscitata velut a morte, mater & cognati in gaudia & gratiarum libamina suscitantur a dolore. Nota est illa, portæ monasterii a nativitate contigua.

[13] Magna erant tunc de Augustini præsidio miracula corporalium sanitatum: [reconciliantur duo paria inimicorum,] sed majora sunt cordium sanatorum. Vidimus hic duos irremediabiles inimicos convenisse. Alter alterius occiderat genitorem: ultor exhorruit interfectorem, interfector expavit ultorem. Cum uterque, alter odio, alter timore, fugere ab ecclesia decertaret; divina virtute quasi fulmina reverberati, etiam patente ostio, non poterant egredi. Ita Augustini interveniente gratia, ex improviso coram eodem pacificatore pio repræsentati, & nullo alio mediante invicem compuncti, invicem in satisfactionem prostrati, uberrimis lacrymis conflagrati, ex desperatissimis adversariis fiunt germani amici, acsi ejusdem parentis filii. Similiter alii duo, quorum alter alterius fratrem interemerat, post cruentissima odia, cunctis mirantibus & congratulantibus, eodem die ultro pacati & confœderati sunt. Quorum exemplis, omnibus Augustini nectare perfusis, [& solennitas ab Ep. Roffensi terminatur 6 Septembris.] nullus in tanto populo remansit inimicus, quatenus ipse primipilus, signifer pacis Christi, ut dignus Pater concordium filiorum gauderet in omnibus, in tam nova tamque præclara festivitate. Episcopus Missam, candido Choro conjubilante, celebrat: & post Euangelium de tanto tanti Patroni tripudio populo sermonem dispensat: tantæ lucis mysterium, cum spe beatæ resurrectionis, visionis, & cohabitationis ejus perpetuæ fideliter intimat: postremo peccatoribus absolutionem, pœnitentibus remissionem, omni populo confluo, ejusdem primi Præsulis & institutoris sui vice atque auctoritate, dat benedictionem, perennemque in Christo confirmat pacem: superna quoque agmina his solenniis congratulari sunt visa. [f] Contigit hæc celebrabilis Translatio in Sabbato, cui sanctæ Dei Genitricis Nativitas succedebat die tertio.

ANNOTATA.

a Guil. Thorn. Obiit Scotlandus, Abbas 41, anno Domini 1087, III Nonas Septembris… & Augustinenses Monachum quemdam ex suo gremio, moribus & litteratura insignem, ac Regi Willielmo juniori amantissimum, nomine Wydonem, Christo prævio elegerunt.

b Ioannes Bromton in Willielmo Rufo, Mense Majo Malcolmus Rex Scotorum cum immenso exercitu in Northumbriam venit… quod audiens Rex Willielmus, mox cum Roberto Fratre mense Augusti, de Normannia in Angliam revertens, congregato immenso exercitu & classe non modica, versus Scotiam profectus est.

c De his & prænominatis duobus, aliisque adhuc nominandis, quia seorsim ac plenius infra agitur, nihil nunc notamus.

d Assiculus, diminutivum ab Assis, tabula: aliis ab Asser, formatur Asserculus; sed nec hoc apud antiquos reperies.

e Id est, Landfranci; defuncti jam inde ab anno 1089, 28 Maji, quando Vitam ejus illustrabimus: & vacavit Sedes usque ad 1093, quo ordinatus fuit S. Anselmus 4 Decembris, sicut ad Vitam ejus diximus 21 Aprilis.

f Conveniunt Characteres: nam anno 1091 erat littera Dominicalis E, adeoque 6 Septembris, dies Sabbathi, post quod, mediante Dominica sequebatur 8 Septembris, Nativitate Deiparæ veneranda: quomodo autem sequenti mox nocte clam absconditum ab Abbate sit corpus, quia ignoravit Gocelinus, infra in Appendice reperies.

CAPUT II.
Translatio Sanctorum Laurentii, Melliti, Deo-noti, Iusti, Honorii, Nothelmi.

[14] In ipso Sabbato & subsequente nocte Dominica, pervigil suorum custos Augustinus, cum pernoctantibus Psalmicanis, [Absens Presbyter interea videt de sepulcro scalā assurgere in cælum,] ante Apostolicum altare præstolabatur apparatum requietionis suæ. Est autem Cantiensis civis Presbyter notissimus, probatæ fidei ac veriloquii, qui tunc forte hospitatus Wintoniæ, in ipsa nocte Dominica circa lucem parabat domum redire. Ecce autem inter somnolentiam vel ecstasim, ut ille jurejurando adstipulatur, vidit eminus cælum apertum supra Augustinianum templum, scalamque flammeo fulgore radiantem, ab ipsa superna janua usque in caput ejusdem ecclesiæ, qua Sanctus Domini accubabat, quasi columnam libratam; Angelorumque chorum, candidissimo ac splendidissimo habitu, per illam descendentem usque in ipsam Apostolicam aulam: totum vero monasterium, quasi ingens globus flammivomum, stantis fulgoris radius cum ipsa scalæ extremitate involvebat; ut repercusso intuitu, quid intrinsecus vel circa ea loca ageretur, perpendere nequiret. Dumque miratur tam inexpertam contemplationis majestatem, tandem redditur exteriori sensui. Mirabatur amplius, cum prorsus nihil sciret vel cogitaret de paternæ Translationis mysterio, quidnam rerum præsignaret hæc visio. Obstupuere nihilominus & comites ignari, audita revelatione tali: donec pervenientes propius, rei certitudinem cognovere. Tum vero major ac major obortus est stupor, [eamque flammeam.] ubi indicio contemplatoris novi meritorum Sancti, testis comprobatus est æther: nec dedignetur quisquam scalam somniantis Jacob in fæce nostri temporis mediocri personæ revelatam credere, quia omnium Dominus in magnis & parvis facit quæ vult, & quando vult, & quomodo vult. Nos quoque fide videamus, quod ille videndo forsitan non perpendit: scilicet Angelicos cives per illam scalam ad dulces exuvias animæ contubernalis Augustini amabiliter descendisse, & revictura in sua claritate pignora visitatione gratissima refovisse, simulque ostendisse, se cum terrigenis ejus gloriæ congaudere: scalam vero flammeam hanc esse, qua summarum virtutum gradibus & flammeo supernæ dilectionis ardore cælos ascendisti, sublimis Augustine.

[15] Deinde post illa Sabbati festa recentia, affulgente Dominica, [Proxima die Dominica] alia Augustino festivitatis secundatur gloria: cum ab universa chorea, iterum candidata & purpurata, cum præcipiti populorum fluvio & altisono laudum jubilo, adornato solennissime thalamo collocatur; ubi nunc a fronte & facie ecclesiæ, pervigil speculator & custos domus urbisque ac totius Angliæ suæ, aurosa ædicula excubans, rite ab omnibus veneratur, atque ut omnium interventor adoratur. Quis vero tantam vidit oblationem in auro, argento, ceris & candelis, [confluit cum oblationibus populus:] aliisque resellis fidelium? Miraculo erat omnibus tam insueta copia: non capiebant hæc altaria, non sufficiebant colligentium certamina, noctes & dies non quiescebat offerentium turba. Mira erat in cunctis gratia: passim currebant lacrymarum flumina. Incredibilis videretur, nisi palam conspiceretur, nova hæc plebis devotio atque insueta compunctio. Sed nimirum paterna eos afflaverant charismata, ut quasi de longinquo temporum vel spatiorum seculo regredientem liquefacta anima benignissimum exciperent Parentem. Nec vero fallebantur fide & caritate sua: revera enim se adesse ostendit tam spiritus quam corporis præsentia, & signorum evidentia & pietatis flagrantia; utque supra meminimus, pacis & reconciliationis conspiratione publica.

[16] [S. Augustini tumulo novo intra triduum clauso,] Volebant tunc & beatos cives consortes transferre, quatenus una ejusdem diei celebritas unius astringeret mentis collegas. Verum & ipso dic & sequenti (quæ erat, ut prædictum est, Nativitatis Matris altissimi Verbigenæ) in uno Augustino componendo manus dedere: nec suffecerunt prorsus, interveniente jugi plebium glomeratione, opus explere. Tertio demum die, id est tertia feria, vix ædiculam & opertorium Ducis confecere: [feria 4 effodiuntur S S. Laurentius & Mellitus.] quarta tandem die, quæ est quarta feria, quasi experditis lacertis, ad beatissimos contubernales & successores suos, Laurentium a & Mellitum, ad ipsum Principem devehendos accessere. Laurentius cum ipso Duce Augustino primus venit: cum quo & diaboli aciem primus rupit, primusque ab ipso abhuc vivente ordinatus Archipontifex, S. Clemens summo Petro superstiti successit. Mellitum vero electissimum præcellentissimus Gregorius Augustino post misit auxiliarium, in procinctu Christi strenue succenturiatum. De B. Laurentio dulce esset memoratu, quomodo mortuum suscitaverit, super undas maris pedibus cucurrerit, igne de cælo evocato virtute Eliæ impios conflagraverit: quomodo fontem aridis locis productum in perpetuum rivum effuderit, [utriusque elogium,] qua pœna arceatur omnis feminarum accessus ab ecclesia, quæ ejus apostolatui exstructa & consecrata est in Scotia: ut nuper Regina Scotiæ inclita b Margareta, cum oblationibus aditum tentare ausa, subito sit percussa atque repulsa, sed Clericorum prece restituta. Verum hæc, loci arctitudine exclusus, prætermitto, alibi Deo aspirante retexenda. Mellitissimi vero Melliti, Archipræsulis a primitivo Augustino tertii, probatissima sanctitas, in historia fidelissima Bedæ conflagrantem urbem Doroberniæ semet ignibus opposito liberat, flammas retrorsum tempestate & turbine violenter propulsat: a cujus facie recedunt ventique rogique, pereuntque citius cum suo terrore. Hujus etiam primi Pontificis & Illuminatoris Lundoniæ condignis meritis adscriptū legitur, quomodo inclitam ecclesiam Westmonasterii nocte Dominicȩ diei, qua dedicaturus eam erat in honore Principis Apostolorum, ipse Claviger arduus opus prævenerit, & per piscatorem transvectus Tamesim fluvium, omne officium & solennia Dedicationis ecclesiastico ordine exegerit (quod claris indiciis intueri fuit) atque in signum facti xenium Pontifici insignem piscem miserit.

[17] [& situs primæ sepultura.] Pium est etiam posteros audire, quod jam non est videre, qua hic Sancti prius requieverint positione. Primus Augustinus suæ porticus Australe latus possidebat, & sacris vestigiis Orientalem maceriam pulsabat. Ab ejus læva primus successor & lateralis Laurentius, ut præmonstratum est, simili spatio protendebatur; tantummodo remotus, quantum loci altare beatissimi Auctoris sui Gregorii, hinc inde utrumque asciscens, occupabat. Cetera pars Aquilonaris latitudinis, a sinistra almi Laurentii, Adrianum sanctum exceperat. Virgo autem Christi Mildreta, unica Patrum gemma, a Boreali pariete, Australi Augustino concordi respondebat regione; quos, ut supra, translatos extulimus. Ejus vertici B. Augustini altare astabat: at capiti sacro Laurentii Mellitus, ut proximus successor, in producta ecclesiæ area imminebat. Mellitus justifluum Justum, secundum suam sucessionem, sibi accommodat ad caput: a Justi vero dextera B. Honorius, successor Justi: a dextra Honorii sanctus & a Deo datus Deus dedit, successionis suæ ordine, subjungebatur. Is nempe a capite summi Augustini ejusdem Australis parietis thorum commeruit, quos tantum medium ostium, quo intrabatur, discrevit. Sic tamen erant omnia illa Angelorum Dei mausolea distincta, ut transitus haberetur inter singula.

[18] Igitur efferendo B. Laurentii corpore dum pavimentum, [juxta Laurentii tumulum apertus alius] quod coram Gregoriano altari inter ipsum & præclarum Augustinum patebat, prius evellendum censeretur; quatenus a latere fracta tumba, facilior exitus Sancto pararetur; mirum dictu! ferramenta & ingenia omnium ridebat durities laterum. Sane hæc tam solida structura prodebat thesaurum, nostra latentem secula. Sed quoniam labor omnia vincit, imo fides quæ in Deo persistit; sude ferri robustissima ab anteriori margine suffodiunt & impellunt. Tandem rebellis fortitudo crebris ictibus subjicitur: nec tamen munitissimus laterculorum textus solvitur; verum, mirabile visu! quasi ligneum tabulatum conclavatum, ad spatium amplæ januæ integer sustollitur. Dumque sic excrustato pavimento evulsa crates erigitur, sepulcralis cryptula, quæ coram ipso vel sub ipso altari latebat, evulso pariter lapillo violatur. Ita modico foramine facto, protinus ingens vapor inexpertæ suavitatis ebulliens, non solum adstantes ut vehemens flatus in faciem percussit, [suavem odorem expirat;] sed & totum claustrum monasterii ac Fratres in eo residentes nova aromatum virtute perflavit. Ad tam insperatum miraculum dicebant adstantes; Quis iste est? dicebant absentes, Quid est hoc? Ita hic, omnibus ignotus persona & nomine, omnibus & præsentibus & absentibus innotuit meritorum charismate: adeo enim erat omni nostro ævo jam abolitus, ut nihil minus quisquam animadverteret, quam quod sub illa pavimenti planitie aliquid præter humum latitaret. Gratia Deo, omnium bonorum largitori. Pro noto Patrono Laurentio, quem quærebamus, ignotum consortem invenimus: crescitque duplicatum gaudium nostrum, dum utrumque habemus. [cumque nesciretur cujus esset.] Verum hic uno dolore indignitas nostra tabescit; quod, dum scimus, quid sit quod habemus; quis sit, nescimus; nisi quod illum de intimis Patris Augustini pignoribus fuisse, qui tali loco consepeliri meruerit, autumamus. Nomen vero quia antiquum perdidimus, novum & familiare sibi fideliter imposuimus, ut usque in diem revelationis vocetur nobis sanctus Deo-notus. Sub eodem itaque Gregoriano altari sacrosancta gleba sepulti, ad ipsum Orientalem parietem contiguum, sicut Augustini & Laurentii porrigebatur; qui tamquam filius, [S. Deo-noti appellatur:] geminorum Patrum æque medius, velut utriusque alis, fovebatur. Reserata ergo illa aromatum apotheca, magis ac magis annitentes populos reficiebat divina fragrantia: unde raptum pulvisculum quidam naribus applicuit, & paradisi amœnitatem æstimavit: quoque magis stupeas; cum statim pulverem reposuerit, manus ejus diutius inde fragravit. Quia itaque die illa, propter impetum populi, non poterant; ipsius Deo-noti sacratissimam glebam, [qui feria 5. translatus] plumbea theca susceptam, mane, id est quinta feria, in novam ecclesiam transtulere; & post novum altare novæ porticus memoratissimi Papæ Gregorii decenter reposuere. Habemus unum ex senioribus monasterii adeo notæ probitatis, ut ejus assertioni non credere injuria sit. Testatur hic, sibi postera nocte per soporem quasi hujus Sancti faciem & formam præclare conspectam, staturæ proceritate & monachali schemate condignam, seque ita allocutam: Gratias amicabiles habeo & mercedem perpetuam imprecor, ajebat, vestræ fraternæ devotioni, pro diligentia & labore, quem pridie exhibuistis meo transferendo ac componendo corpori. At equidem non sum ille, [se vere Sanctum esse declarat.] quem me esse censebatis. Conferebant enim Fratres inter se, hunc esse Rufinianum illum, quē Beatus Papa Gregorius quondam, cum Beatis Mellito & Justo, destinaverat in adjutorium Euangelii sacratissimo Augustino, aut aliquem ex illius contubernio. Nescitur, inquit, quis sim, nec adhuc scietis: scietis autem postea ad nutum supernæ dispositionis. [c]

[19] Isto igitur præueniente, vel, ut jucundius dicam, supplantante priorum Laurentii ac Melliti translationem, ad ipsos cum nostro stylo redeatur. [Deinde transferuntur SS. Laurentius & Mellitus.] Enucleantur tumbæ illorum a latere; nec minus, quam supra diximus, irruenti turbæ cynnama & balsama sua effudere. Jamque paratus Laurentius dignum consortem Mellitum præstolatur. Compositis utrisque in adornatis digne loculis, prior effertur; alter subsequitur. Procedente candida concione, gloriosus in Sanctis suis Dominus altisone gloriatur. Jam Laurentius ostium novæ ecclesiæ intraverat, Mellitus exterius imminebat: ibi pium ac celebrandum Dei miraculum ad intellectum bonum populos animavit. Aderat quidam Miles, cujus oculum dexterum carbunculus (quod malum Franci per antiphrasim bonum malannum d vocant) adeo possederat, ut non modo de visu, sed & de vita periclitaretur. Ipse orbis, ipsa supercilia, nasusque, spatium suum a tumore excesserant: tota facies languens extuberabat. Instabat, impingebat, anhelabat vi, ad unum remedium suum Augustinum pertingere: [Hujus tacto feretro sanatur oculus periculose inflatus,] sed turba, sicut in Euangelio cæco clamanti, obstabat; & confertissima acie reprimendo, accessum vetabat. Sed vicit, ut assolet, perseverantia: vicit, ut potuit, & salutem violentia rapuit: nec mirū, ea rapit regnum cælorum. Itaque impellens & irrumpens densatos cuneos, elatum brachium protendit; ac desuper nitens extremam partem vectis, quo B. Melliti feretrum portabatur, summis digitis contigit; ipsumque tactum, quasi collyrium, quasi emplastrum, quasi optimum unguentum, morbido oculo infricuit: simulque, o sancte Augustine, subveni, proclamavit. O Dei potentiam! o Sanctorum gratiam! o hominis confidentiam! Cum illius mali tyrannis, aliqua læsione irritata, magis minetur exitium; statim ad sacrum tactum, ut incantatus anguis, crepuit; sanies pestifera defluxit; visus & vultus detumuit, omnemque dolorem subita salus, & lux tenebras profligavit. Miratur cum omnibus tam properam mutationem, tam celerem de morte ad vitam, de tribulatione ad lætitiam regressionem. In Euangelio, tacta fimbria Domini, fluxus noxius ad sanitatem stetit: hic tacto vehiculo Melliti letifer humor excurrit, Deumque sospes in Sanctis suis cum omnibus glorificavit. Nequis autem dubitet, utrum Augustino, an Mellito hæc adscribatur curatio; certiori fide adscribatur utrique Patrono: Augustino, quia eum in altero quærebat; Mellito, quia hujus feretrum pro altero tangebat.

[20] Interea, depositis Sanctis ante altare Præsidis Augustini, agitur de ipsis Missa celeberrima, ut decebat sanctos Sacerdotes Domini: [sub concione illuminatur cæca.] in qua habito sermone ad populum, illorum præclara exponuntur merita. Unde fide illuminata anus quædam, quæ intererat, diu carens luce humana; dum fideliter clementissimos Patres interpellat, reseratis extemplo luminibus clare diem captat, & exclamat, Benedicta sit omnipotentis Dei gratia, per Sanctorum suorum suffragia, quia nox mea in diem est conversa; & in quibus adveni tenebræ, jam luce reduce recessere. Additur hinc ab omnibus Deo benedictio & gratiarum actio. Post Missam adjunguntur Augustino digni Consacerdotes, prior Laurentius a dextris, secundus Mellitus a sinistris.

[21] [Tota fer. 6 excavando S. Deusdedit impenditur,] His ita in quinta feria compositis, sextam feriam nanciscuntur, reliquis Sanctis, Justo, Honorio, ac Deusdedit afferendis. Sed nimirum divina dispensatio Sabbatum his intendit, quæ dies Translationis Augustini jam erat octava: quatenus istorum Sanctorum amplius innovaretur gratia, & omnibus per suos dies translatis conservaretur festiva, omnesque conjungeret ac solennizaret pariter hæc una dies, ut caritas una. Ipsa ergo sexta feria itum est ad prænominatos Sanctos, quasi facillime ac celerrime adducendos. Acceditur ad sacratissimum e Deusdedit, qui (ut prænotatum est) Australem parietem post Augustinum possedit. Incredibile, sed verum dicemus. Totum illum diem, totam sequentem noctem, in frangendo vel reserando ipsius mausoleo attritis viribus, consumpserunt: mane tandem sabbati, anhelo sudore cryptulam ejus perruperunt. [Sabbato refodiuntur SS. Iustus, Honorius,] Deinde cryptæ B. Justi f usque ad horam primam attentius insudarunt, & vix eam tandem reserarunt. Postremo S. g Honorii, qui horum medius accubabat, pertusa in latere crypta Sancto egressum dabat. Hic ergo interroga vitam almiflui Deusdedit: mira odoramentorum suavium gratia, de ejus erumpens tumba, enarrabit. Sciscitare, quis sit Justus: exponet tibi cælestium aromatum domus: Honorii quoque virtutes & merita uberrima loquitur apothecæ suæ fragrantia. Omnium ergo horum Patriarcharum unica paterni affectus viscera & pectora, una proclamat divinarum nardorum prærogativa. Translata sunt itaque hæc tria, coram summa Trinitate radiantia candelabra, in hac die Augustini octava: quod ad hoc (ut credimus) superna distulit ac retardavit benevolentia, quatenus (uti prætulimus) amplius conservetur & solennizetur in tot Hierarchis hæc eadem dies octava, totaque septimana festorum exacta, octava reddatur prima: jamque mysterium resurrectionis in his Sanctis operetur, quod post septem volumina seculi octava interminabilis nascetur. [& Nothelmus, Archiepiscopi.] Nec ab his separamus beatæ memoriæ Archipræsulem & consortem suum Nothelmum h, intra altare S. Gregorii inter eos ante reconditum, & nunc secundo cum eis translatum: quem auctorem & judicem historiæ Anglorum scriptor Beda præconatur. Ducebat hos Duces suos, ut priores, solennissima processio & canora laudatio: ipsisque coram altari præsidis Augustini depositis, donec suis sedibus inthronizarentur, Missa festiva celebratur.

ANNOTATA.

a Coluntur S. Laurentius 2 Februarii, Mellitus 24 Aprilis, utrobique de iis egimus.

b Hæc est S. Margareta, Malcolmi supra memorati uxor, quarto post viri mortem die defuncta anno 1097, quæ olim 10 Iunii, nunc 8 Iulii colitur.

c Leguntur hæc prolixe in tomo 1 Monastici Anglicani, tum ex Veteri chronica, tum ex quadam nobis necdum visa S. Melliti Vita, quam optamus nancisci. Tacet de istis Beda.

d Malandria, Francis, nævus & vitium quodcumque corporis, in cute apparens, ut lepra &c. videtur huc respicere auctor, malanum, velut malandrum nominans.

e De S. Deusdedit agendum nobis decrevimus 15 Iulii, quando hæc usui esse poterunt.

f S. Justus 10 Novembris, S. Honorius 30 Septembris inscribuntur Martyrologiis Anglicanis.

g S. Justus 10 Novembris, S. Honorius 30 Septembris inscribuntur Martyrologiis Anglicanis.

h Nothelmus, in ordine Archiepiscoporum decimus, laudatur a Beda in Prologo suæ historiæ, ut per quem adhuc Presbyterum documenta nonnulla subministrata sibi sint: eum alibi necdum reperimus Sanctis adscriptum: Godwinus obiisse eum ait anno 741, 17 Octobris.

CAPUT III.
Sanatur surda muta & clauda, reaccenditur divinitus candela casu extincta.

[22] Hac etiam die, irradiata claris miraculis, favere superna benignitas dignata est Sanctis suis. Femina hic surda, muta, & clauda, [Surda muta & clauda,] a trina scilicet calamitate est mutata. Candela extincta, cælitus est reaccensa, astante solenniter plebe innumera. Sed res tam stupenda enucleatius & copiosius est exponenda. O miserandam cladis humanæ conditionem! Non poterat hæc, quam diximus tripliciter damnatam, suas ærumnas proloqui, nec solamen vel plangendo quærere dolori: non audiebat quo consolaretur, nec audiebatur quo sibi quis compateretur: quidquid eam necessitas urgebat, exclusa interventrice lingua, consequi nequibat: auris non admittebat vivendi consilium, nec os advocabat egestatis remedium; adire adjutores quærebat, pedes debiles adjutorium negabant: sed annitens constantia plerumque vincit impotentiam. Multis perlustratis Sanctorum suffragiis, ligneis vestigiis, quolibet semper ductore nutibus expostulato, perrepsit tandem misera ad misericordiam. Prævenit in civitate Roffensi sanctæ Dei Genitricis imminentem Nativitatem: quæ, ut superius relatum est, [a Deiparæ apparente jussa,] erat dies tertia a Translatione almi Augustini. Ibi in nocte festiva ipsius altissimæ Virginis pernoctans in quadam ejus ecclesia, tanto altiori cordis gemitu calamitates suas apud clementissimam Dominam eructabat, quanto magis interclusa lingua erumpere in verba nequibat. Jam circa gallicinium, ubi fessæ somnus obrepsit, persona cælesti claritate spectabilis, divaque gratia delectabilis, in visu astitit, quæ anxiā mentem dulciflua voce permulcens, taliter infit: Jam a tristitia tua respira, filia: in proximo est curatio tua. Jam preces interpellantes pro te clementer a Domino sunt exauditæ: tu modo certissima fide, remota omni ambiguitate, [ad S. Augustini vetus sepulcrum accedere,] mane iter arripe ad B. Augustinum; veniensque ad ipsius monumentum, ubi hactenus requievit, accede: ibi & loquela, & auditu, ac gressibus, cum plena sospitate donabere. Nec remorata illa, nec cunctata ad tam præclaram admonitionem; ubi auroram hausit, invento ductore iter jussum invadit: quod sospes viator una die aut dimidia facile geminis pedibus conficeret, illa quasi sex pedibus vix sex diebus transegit: nam binis gressibus humum verrebat, cambuttis binis incumbebat, binis manibus se sublevabat; & his sex ministris invalidis vix sexto die ad suum curatorē tam laboriose, ubi labores deponeret, pervenit: ipsa scilicet dies a Nativitate Deiferæ Virginis sexta, a Translatione primarii Augustini erat hodierna octava. Deposita ante antiquum inventi Augustini mausoleum, jam ejus corpore vacuum, sed vitali virtute plenum; dabat altos mugitus pro precibus, anhelos gemitus pro affatibus: excelsius clamabat muta, obnixius vociferabat taciturnitas violenta: audiri se flagitat, ut audiat surda; elinguis petit verba, pro gressibus interpellat prostrata, orat flexis genibus & tensis manibus superna remedia. [ibidē orans prosternitur:] Inter hæc subito corripitur cælestis medicamenti virtute, nec suffert humana imbecillitas vim curationis æthereæ: apprehenderunt eam illico angustiæ tamquam parturientem: parturivit enim hic dolor salutem. Versatur hinc inde tamquam furiosa: nunc in terga jactatur, nunc in faciem præcipitatur: spumat ore, stridet dentibus, transvertit lumina, toto concutitur corpore, tremula tundit humum, nunc fronte, nunc cervice, varioque raptatur dolorum turbine. O alta & inscrutabilia Dei judicia! o misericordiæ & justitiæ Domini abyssus infinita! qui per angustias de angustia, per pœnam liberat de pœna. Astabat Præceptor monasterii cum Fratribus suis & Christi ecclesiæ, multis stupentibus & lacrymose poscentibus salutem miseræ. Hinc post dimidiā fere horam, favente summa clementia sui amici Augustini interventioni, [& sanata S. Augustinum inclamat,] illa ab ortu loquelæ exclusa, his repente verbis suum curatorem inclamitat, terque repetito nomine designat; O S. Augustine, o S. Augustine, o S. Augustine: hæc dicens concidit, totaque immobilis sine anhelitu & sine voce jacuit, ut inspicientes mortuam dicerent: omnes vero magnificabant & glorificabant magna Dei miracula, magnaq; sui Augustini merita, quem in veræ Trinitatis gratia ter nominari audierant a perpetuo muta, a numquā ante locuta. Rursum illa post paululum respirat, oculos reserat; ac tunc non solum Augustini nomen explicat, sed & omnes socios Sanctos secum translatos singulis nominibus ex ordine, [ejusque ex ordine socios,] tamquam letaniam, emissa voce intonat. Dehinc prosequitur orationem Dominicam, quam interstinctis per verba silentiis, magno omnium stupore, & integre & inoffense decantat. Jā ergo plane loquentem, jam clare audientem, jam reformatis gressibus prodeuntem accedens Abbas cum Fratribus, sanatam invenit, aqua benedicta aspergit. Illa in pedes erecta consistit, firmatisq; vestigiis cum plena sospitate totius corporis procedit. Tunc fere viginti quinq; annorū ætas, sibi pluribus notis suis attestantibus, censebatur; ut tamdiu eidem ab ipsa nativitate dilata ac pene desperata salus gaudentius amplectatur, tamquā quæ de ipsa morte renascatur. Trina ergo in uno homine medicina, trina unius Deitatis exuberavit gratia. Loquitur muta, audit surda, progreditur debilitata. Sic de ipso jam vacuo Augustini monumento, usque ad altare quo nunc trāslatus requiescit, immensa turba vallante, tantaque Dei beneficia & Augustini merita cum ingenti stupore collaudante, pervenit: ruensq; in faciem ante illud sacrosanctu sui corporis altare, tantas gratias Domino Salvatori in Sancto suo egit, quanta gaudia salutis prȩcepit. [ac sacrum Velum suscipit,] Sed parum visum est verbis gratias retulisse: ibi protinus seipsam Domino redemptori suo in holocaustum gratiarum obtulit, quo nil acceptius in omni rerū sacrificio ei dare potuit. Velatur ad ipsum altare umbraculo perpetuæ castitatis, in pignus Dominicæ desponsationis, & repudium damnosæ corruptionis. Favens Abbas cum Senioribus adstabat obstupescens, populus aggaudebat: gratulantur mortales de ejus mortali salute, sed perfectius gaudent Angeli de ipsius ad suam immortalitatem conversione: nec istam licet brevem sospitatem vacuamus beatitudine, qua incensa fides redundat in beatiorem & incorruptibilem sospitatem animæ. At vero cum adhuc nonnulli dubii illam percunctarentur, quomodo superius sanctum Augustinum trina repetitione invocaverit, & postea Dominicam Orationem tam expedite decantaverit, quam nunquam didicerat (quippe quæ nec doctorem adeo audire potuerit) sic respondit: A nullo plane ante didici, [& narrat qualiter loquelam receperit.] neque audivi quæ pronuntiavi, ut vos probatis: verum ea hora qua S. Augustinum divino instinctu, non mero rudi sensu, ter appellavi; vir persona venerabilis, habitu monachali astitit, ipsa sacrata verba in auram mihi juxta capacitatem meam distillavit, jussitque ut ita proferrem quæ protuli. Ad singula verba, quando loquebar, quod ille suggerebat exprimebam; quando vero tacebā, ab illo quod dicerē auscultabam, quo modo solet alumnus audire & æmulari doctorem. Dic aiebat ita, Pater noster, dixi. Qui es in cælis, prosecuta sum. Sanctificetur nomen tuum, & ipsa ergo verba relegi. Sic & totam orationem illam divinā præduce magistro firmavi, & semel dicta non possunt mihi elabi: jamque ipso a me elapso, præcepta bene memoriter teneo. His a pluribus auditis, amplius admirantibus de tam novo & inusitato, tamque invisibili, sed visibiliter probabili miraculo; [virtutē] quam palam videbant in corpore curato, magnumq; Dei amicum Augustinum prædicant cum jubilo.

[23] [Candela ibidem extincta,] Interea candela superius prætitulata, quæ corā augustali Augustino jugiter ardebat, toto igne extincta est, adeo ut querula turba accendi postularet. Tandem ut ædituus agnovit, territus quasi de injuria Principis, honore lucis destituti, per condensa agmina accurrit, rapit, effert cereum elata dextra, ut illuminet ab illa, quæ coram principali altari principū Apostolorum radiabat, candela. Vix se loco moverat, nec ullā lucem materialem attigerat, cum ecce candela, toto populo aspiciente, cælesti flamma reluxit, claramque faculam in altum porrexit. Cernere tunc erat plebem tanti prodigii majestate tremiscere, palmas ad æthera tendere, pectora tundere, terram oculis premere; [divinitus reaccenditur.] alios clamare, alios gaudenter flere, Augustini ceterorumque Patronorum virtutes ad astra attollere. Consideranda vero & veneranter est amplectenda tam divina rerum consequentia, quod hac una die & adeo eadem hora fecerit tam clara signa in prædicta scilicet femina, ad antiqua Augustini Sociorumque ejus mausolea curata; & in candela, cȩlesti lampade flammata, ante illorum sacro-sancta pignora nova sede recondita. Tunc vero omne os & omnis lingua in voce exultationis & confessionis, in cymbalis bene sonantibus, omnique modulo gratiarum, laudem personant Domino virtutum, glorioso in gloria Sanctorum suorum. Abbas intonat Hymnum, Te Deum laudamus: Chorus solennissimus prosequitur reliquum concentum, Te Dominum confitemur.

[24] Hunc ergo diem, tot Sanctorum consepultorum & translatorum splendoribus irradiatum, ipsis pariter susceptis & compositis, [Octava Translationis S. Augustini] hodie perfectum agamus omni nitore & celebritate, quotannis cum indelebili repetitione festivum. Unius horum ultimi non sufficeremus digne celebrare solennium, quanto minus omnium? Sed & quotidiana celebritas harum Octavarum, inferior esset dignitate tantorum Principum. Notandum autem, quod pro una die celebrantur omnes per annum Octavæ; adeo ut in Octava Paschæ, & Pentecostes, & Natalis vel Epiphaniæ Domini, atque Apostolorum, hodierna die in Collectis, item ac in Pascha, Hæc dies quam fecit Dominus, tota hebdomada repetatur. Quocirca nostros Sanctos, per septimanam translatos, una die fidei constantia adstipuletur. Nunc autem hi Senatores nostri & Patres conscripti, [venerabilis prædicatur septē simul Sanctis,] pariter ut primitus compositi requiescunt; sicut unus spiritus, una fides, una caritas, una religio & gratia erat in eis. Major-domus Augustinus frontem & principalem ecclesiæ porticum possidet, cum primo successore laureato Laurentio sibi proximo; a læva & mellifluo Mellito successore secundo apposito, a dextra ipse principale caput suaviter reclinat assito altari sanctæ Trinitatis. Post Laurentium justissimus Justus, & Dei dato assumptus Deusdedit subjuncti, a sinistris honorificentissimo Honorio, & & theorico Theodoro respondent a dextris. Hi sunt septem oculi Domini, per quos nos propitius respicit: hi septem stellæ in dextera ejus, & septem candelabra aurea coram se lucentia, quibus septiformi gratia Spiritus sui septempliciter Ecclesiam suam illuminat. Horum exterioris alæ Borealis Mildreda, & Australis Adrianus proprias tenent porticus & altaria ad capita, [apto inter se ordine collocatis.] ut Augustinus. Mildreda altari prænitet Sanctorum Innocentium, quos omnes virginali fovet gremio, & cum eis citharizat & cantat canticum novum Sponso suo & Agno, illum quocumque ierit pariter sequendo. Adrianus, Protomartyris Stephani nec non Laurentii ac Vincentii Martyrum tenens altarium, martyriali vita Martyrum testatur consortium. Item e regione Boreali suum quique in meridiem salutant successorem, Laurentius Mellitum, Justus Honorium, Deusdedit Theodorum, Mildreda cum temporali thalamo Patrem Adrianum, omnesque Præsidem efferunt Augustinum.

CAPUT IV.
Encomium SS. Iusti, Honorii, Deusdedit.

[25] Sed quia horum tres altissimæ Trinitatis confessores, Justus, Honorius, ac Deusdedit, hanc hodiernam Augustini Octavam sua propria Translatione vendicant; primam, illorum dissimulare dignitatem, æstimamus injuriam. Sane quia Beda Venerabilis in multiplici Historia sua minus horum declaravit miracula, non ideo a fide nostra obliterari debent tantorum merita. [S. Iusto scribens Bonifacius Papa,] An non sufficere tarditati duritiæ nostræ potuit, quod Augustinum cum ipsis suis Sociis Apostolicam vitam & virtutes cum innumerabilibus signis imitari, atque pro ipsa quam prædicabant fide mori paratos descripsit? Parvæne sanctitatis testimonium æstimandum est inter alia præconia, quod sanctissimus Papa Bonifacius, a præcipuo Gregorio Quartus, B. Justum Apostolicis litteris collaudat, ejusque meritis ac cælorum præmiis gentium conversionem adscribat? Quod ipsa Epistola partim annotata gratius clarebit a. Dilectissimo Fratri Justo Bonifacius. Quam devote, quamque etiam vigilanter pro Christi Euangelio elaboraverit vestra Fraternitas, non solum epistolæ directæ a vobis tenor, imo indulta desuper operi vestro perfectio indicavit: nec enim omnipotens Deus aut sui nominis sacramentum, aut vestri fructum laboris deseruit; dum ipse prædicatoribus Euangelii fideliter repromisit, [eidem gratulatur successum] Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Quod specialiter injuncto vobis ministerio ejus clementia demonstravit, aperiens corda gentium ad suscipiendum prædicationis vestræ singulare ministerium. Magno enim præmio fastigiorum vestrorum delectabilem cursum bonitatis suæ suffragiis illustravit, dum creditorum vobis talentorum fidelissimæ negotiationis officiis uberem fructum impendens, ei quod signare possetis multiplicatis generationibus præparavit: hocque etiam illa vobis repræsentatione collatum est, qua in injuncto ministerio jugiter persistentes, laudabili patientia redemptionem gentis illius expectatis, & vestris ut proficerent meritis eorum est salvatio propinata, dicente Domino, qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit. Salvati ergo estis spe patientiæ & tolerantiæ virtute, ut infidelium corda, [in conversione gentiū,] naturali ac superstitioso morbo purgata, sui consequerentur misericordiam Salvatoris. Susceptis namque apicibus filii nostri Ælthelbaldi Regis, reperimus quanta sacri eloquii eruditione & longanimitate ejus animum, ad novæ conversionis & indubitatæ fidei credulitatem, Fraternitas vestra perduxerit: qua ex re de longanimitate clementiæ cælestis certam assumentes fiduciam, non solum suppositarum ei gentium plenissimam salutem, imo quoque vicinarum vestræ prædicationis ministerio credimus subsequendam: quatenus, sicut scriptum est, [& Pallium mittit,] consummati operis vobis merces a retributore omnium bonorum Domino retribuatur, & vere per omnem terram exiisse sonum eorum, & in fines orbis terræ verba eorum, universalis gentium confessio, suscepto Christianæ Sacramento fidei, protestetur. Pallium præterea per latorem præsentium, Fraternitati tuæ, benignitatis studiis invitati, direximus. Ex his & ceteris, quæ eadem Epistola prosequitur, Beatissimi Papæ testimoniis, magnifice pensandum est, quanti meriti quantæque sanctitatis hunc beatissimum Justum tam sanctus & justus Ecclesiarum apex æstimavit, quod tam devote tamque vigilanter pro Christi Euangelio elaboraverit, quod magno præmio supernorum fastigiorum delectabilem cursum ejus Dominus illustraverit, dum creditorum sibi talentorum fidelissimæ negotiationis officiis uberem fructum multipliciter sibi præparavit; [magnas ejus virtutes expendens.] quod meritis suæ laudabilis patientiæ & usque in finem perseverantiæ gentis hujus salvatio propinata sit; quod pro justitia exilium passus sit, & Regem persecutorem ad indubitatæ fidei credulitatem sua eruditione & longanimitate perduxerit: quem, post multos agones & multa cum feris gentibus certamina, supra memoratus Historiographus triumphatum mittit ad cælestia: Hæc, inquit, inter Justus Archiepiscopus ad cælestia regna sublatus est.

[26] Honorium nihilominus, b Sanctissimum Justi successorem, ab Augustino primario quintum, [S. Honorio scribens Honorius Papa] Beati Papæ Honorii successoris præscripti Bonifacii Apostolicæ litteræ, ut fortissimum Christi agonistam, victoriosa corona triumphant. Pulchre vero & grata divinæ gratiæ consonantia, uno tempore eadem sanctitate atque eodem nomine, iste isti occurrit; ut Romanus orbis suum habeat Honorium, orbisque Anglicus pariter suum. Pulchre, inquam, ille huic univoca prærogativa hoc unanimis dilectionis mittit xenium: Dilectissimo Fratri Honorio Honorius. Inter plurima quæ Redemptoris nostri misericordia suis famulis dignatur bonorum munera prærogare, illud etiam clementer collata suæ pietatis munificentia tribuit, quoties per fraternos affectus unanimam dilectionem quadam contemplatione alterius aspectibus repræsentat: pro quibus Majestati ejus gratias indesinenter exolvimus, [laudat eum ut Regulæ S. Gregorii Papæ inhærentem.] eumque votis supplicibus exoramus, ut vestram Dilectionem, in prædicatione Euangelii elaborantem & fructificantem, sectantemque magistri & capitis vestri S. Gregorii Regulam, perpeti stabilitate confirmet, & ad augmentum Ecclesiæ suæ potiora per vos suscitet incrementa: ut fide & opere, in timore Dei & caritate, vestra acquisitio decessorumque vestrorum, quæ per Domini Gregorii exordia pullulat, convalescendo amplius extendatur: ut ipsa vos Dominici eloquii promissa in futuro respiciant, vosque vox ista ad æternam festivitatem evocet, Venite ad me omnes, qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos. Et iterum, Euge serve bone & fidelis, quia supra pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. [Idem Oriētalibus Anglis S. Felicem misit,] De reliquo hujus Epistolæ Bedam consule, ut intelligas etiam ex hujus sancti Papæ favore, hunc B. Honorium, Gregorianæ institutionis discipulum, hoc est Apostolicæ vitæ & perfectionis dignum fuisse alumnum. Nec illud parvæ gloriæ præconium est, quod per S. Felicem c, a se ordinatum Orientalium Anglorum Præsulem, illam quoque ad Christum converterit gentem: de cujus nuperrima revelatione parum quid, sed magnum fidei monumentum hic inseruimus. Derogabat quidam æmulus huic Sancto, præferens illi quemdam secularis opulentiæ Episcopum, quia Ecclesiam Dei multis opibus & ornatibus extruxerit, cum istum tale aliquid utilitatis in vita sua fecisse nullum vestigium sit. [eidem obloquens redarguitur.] Quod ubi ejus loci alumnus Prior nuntiatum ægre ferret; nocte subsecuta cuidam Seniori, ætate & moribus venerabili, quidam honorificentissimus in visu adstitit, ita præclare, ut recolat adhuc, cujus formæ illum assimilare potuerit: attonitoque de tam speciali & magnifica persona, sic ait: Quare ille talis hesterno Sanctum Domini Honorium abusiva lacerare voluit detractione, in Pontificis laudati prælatione? Cur, his relatis, Prior ex Sancto Euangelio non respondit? Quia omnibus aurosis & copiosis largitionibus divitum, plus duo minuta valuerunt pauperculæ apud judicem justum.

[27] Beatum quoque Deusdedit sanctitate adjungimus consimili, [Cum illis etiam sanctum Deusdedit] qui B. Augustini Apostolatui sextus subjungi, & eidem tam proxime meruit consepeliri. Hi sunt ergo omnes viri misericordiæ, quorum justitiæ oblivionem non acceperunt: quia enim præfatus Historiographus singulorum gesta describere nimium æstimavit, in fine omnium merita sic conclusit d. De his omnibus recte & veraciter dici potest, quia corpora eorum in pace sepulta sunt, & nomina eorum vivunt in generationes & generationes. Quis vero digne memoret vel recogitet, [laudat Beda.] quos labores, quæ certamina, quæ probra, quas repulsas, quæ patientiæ martyria pertulerint in barbarie ferocissima, pagana vel semichristiana, donec vincerent & fructum afferrent in patientia? Qualis illa Sanctorum vita extitit, quæ non solum gentes ad fidem Christi attraxit, sed & Reges conversos etiam religiosos fecit. Hæc intulerim propter obtrectatores Sanctorum, quos nesciunt, quos tumide præjudicare quam scire malunt. De ceteris vero, id est, Regibus, Præsulibus, Abbatibus, aliisque Sanctis translatis, nunc est subsedendum; de quibus jam alibi dictum est vel suo tempore dicendum, cum parato templo thorum perceperint destinatum.

ANNOTATA.

a Epistolam hanc recitat Beda lib. 2 cap. 8. Succeßit autem Mellito Justus, ex Roffensi Sede Cantuariam tranfiens anno 625. Auctor Epistolæ fuit Bonifacius V.

b Iusto succeßit Honorius anno 634, ad quem sequens Honorii Papæ Epistola refertur ab eodem Beda lib. 2 cap. 18, unde sphalmata nonnulla correximus, juxta ultimam nostri Chiffletii editionem.

c De S. Felice Episcopo egimus 8 Martii.

d De morte S. Deusdedit, quæ contigit anno 664, agit Beda lib. 4 cap. 1: Verba autem hic descripta habentur lib. 5 cap. 8, post narratam mortem S. Theodori successoris.

CAPUT V.
Odor ex sepulchris jam vacuis, & miracula ex latere de sub S. Augustini tumba sumpto, alteroque Bertingam translato.

[28] Post hoc ergo Sabbatum, cum subsequente Dominica, tapetia, quæ fracta & exhausta Sanctorum corporibus monumenta tegebant, [Ex vacua S. Melliti tumba] pluvia & lutum sordidaret; custos eorum venerabilis hærebat animi, utrum auferre tentaret; an in ipsorum obsequio, qui meliora reddere possent, corrumpi sineret: rursumque recogitabat, quod illorum gloria, ornamentorum Ecclesiæ detrimenta non ambiret. Tandem accedens trepide, cum incenso psalmodiæ, [odor suavis expirat,] ad B. Melliti similiter perruptam & evacuatam cryptulam, pallium ab apertura paululum seduxit: & ecce expertus pridie vigor cælestium odoramentorum vernantissime hunc repercussit. Ille perculsus prodigio, Quid est, inquit, Domine Deus, quid est hoc? Unde spirat gratia? An quatriduo vacua tumba adhuc sudat etiam absentia balsama? Talia secum Senior ille stupido corde volutans, reposuit tegmina nardifluo foramini, ardens cujus esset hæc gratia certius experiri. Illico obtrusus odor, velut exclusus lucis radius, evanuit. Rursus ille detexit, rursus facta via effusus odor redolevit. Tum vero indubitata fide pervidens cujus adeo mulceretur fonte, [quoties illa retegitur,] simulque hanc mellifluam dulcedinem intimo hauriens corde, madescit lacrymis, verbisque resultat anhelis; O, inquit, melliflue vero nomine & vitæ suavitate totiusque paternæ dilectionis dulcedine Mellite, quanta paradisum Dei perfundis amœnitate, & aram templi Domini gratiarum thymiamate, ubi coram Largitore præmiorum perpetualiter in tuo vernas nectare; quando modo etiam exinanita busta tua, te absente, te exhausto, tuo sancto corpore abraso & ablato, tua adhuc spirant aromata, & te absente sua repræsentant charismata? Miro ergo modo, ubi deserta theca te monstrat abesse, liquidis pietatis tuæ vestigiis testatur te adfuisse. Talia Senior ille suis deliciis insonans, ac dulciter illacrymans, vix inde avelli poterat.

[29] [uti & ex lateribus, tumbæ S. Augustini substratis,] Secunda dehinc feria, patente spatio, structura navis ecclesiæ procedit: fundatur columna spatiosa in Aquilonari serie, ipso loco, unde opulentissimus thesaurus Augustini corporis assumptus est: cujus tumbæ vel cryptulæ sacratos laterculos alvo capaci, pro sacris pignoribus, illa complectitur: substrati vero pavimenti, cui beatissima gleba incubuit, lateres punicei, nitidi plano tabulatu contexti, & crocea nardo fumantes, certatim excrustantur, & in altari novæ porticus B. Gregorii supra memorato reconduntur. Sub his lateribus inventa est terra mundissima, semipedis spissitudine, fundamento, quod de pariete veteri Augustinianæ porticus præeminebat, superjecta. Hæc quoque terra, penetrante lateres Augustini odore, mirifica fragrabat suavitate: quam ad prædicti fundamenti silices exhaustam per sacrata busta Laurentii, Melliti, ac Justi, quæ ecclesiasticæ structuræ persecutionem evaserant, distribuendam ac servandam censuerunt. [quæ quo loco steterit indicatur.] Ne vero posteri nostri, hi qui fuerint filii dilectionis tanti Patris, se nescire doleant hactenus descriptum ejus antiqui monumenti locum; notet qui voluerit hanc columnam, quam paulo ante designavimus, ejus continere lateritiam tumbam: numeretque & sciat, ab illa quæ turri Orientali arcuatur, tertiam. Quid enim piis heredibus non videbitur dulce de tanto progenitore dignoscere? quid vero non sit triste ejus gratiæ ignorare? Verum de illis balsamaticis lateribus præscriptus Senior fidelissimus, [Clam inde sublatus later,] qui se hujus gratiæ [conscium] innotesci repellit, unum clanculum subduxit, ne dicam furtim surripuit. Laudabilis hæc culpa, quam fides adornat, caritas justificat: quia ille languentium remedio, pio sacrilegio hoc prospiciebat: nam divino instinctu hæc sacra eum reservasse, consequentia miraculorum probat.

[39] Orientalium Saxonum provincia illustrem virum Francigenam novit incolam, [ægro absenti per visum indicatur salutem daturus:] cujus uxor diutino languore jam desperabat salutem & vitam. Revelatum illi tandem in somnis est, quatenus propere ad S. Augustinum Cantuariæ mitteret, & laterem qui ipsius salutifero corpori subjacuerat, aqua ablui expetat: quæ inde bibens de Augustini virtute confidat, quia indubitatæ sospitatis remedium percipiet. Hoc læto indicio vir ejus exhilaratus, ad cælestis medici requiem honeste cum Militibus venit: orato Sancto, cum lagena aquæ ædituos monasterii expetit, rem ordine exponit; laterem proditum visu, unde aquam suam vivificet, exigit. Attonitus tunc ille lateris servator, vehementer obstupuit; secretum, nulli præter se proditum, quis vulgaverit. Gaudensque se superno indicio publicatum, laterem protulit, lymphȩ intinxit; & ut, si salvam vellet conjugem, de salute confideret, instanter edocuit. Ille, libenter credens, gratias egit: &, sicut credidit, de hoc sacro poculo infirma celeriter convaluit: quam nec visio sua nec fides fefellit.

[31] [sicut etiam aliis duobus contigit.] Novimus & quemdam Presbyterum venerabilem, virum cœlibem & probum, hujus loti lateris potu a diuturna ægritudine mirifice sanatum.

[32] Hospitantibus in urbe Cantuariæ duobus mercatoribus, alter morbo destituitur: qui dum minuto sanguine prærumpit remedium, vitæ incurrit periculum. Intumuit totus, adeo ut desperabilis foret omnibus. At domestici qui eū susceperant, graviter condolentes, hortantur compatientem ejus socium properare ad monasterium B. Augustini, ibi librum adeo medicinalem haberi, de cujus consilio posset morbido subveniri. Paruit ille nescientibus quid dicerent: rogat, nesciens quid remedii quæreret, nisi si quid de Augustini largiflua pietate præsumeret. Postulat insinuati libri medicamentum: respondit ædituus, nec medicamentum, nec medicum ibi haberi alium, quam Deum & Augustinum sanctumque Augustini Collegium: inde sanari posse, si fideliter crederet, infirmum suum. Cumque interventor intimatam credulitatem profiteretur, Secretarius coram beati Patris corpore, præsente bajulo, sacratum laterem lympha perfudit, & ægroto ut incunctanter sumeret potum misit. Erat dies sextæ feriæ: ille ubi devote hausit, subrepente mox somno placido requievit. Omnis interea corporis inflatio decessit, adeo ut post soporem firmus & alacer exurgeret; & tertia Resurrectionis Dominicæ die, cum largo cereo, sanctum curatorem suum, comitante socio, cum magna gratiarum actione revileret, & experta ipsius beneficia miranti populo divulgaret.

[33] Reliquias de pretioso Augustini corpore plurimi imploravere, sed nemo (tanta tamque pia est paterni thesauri servandi avaritia) vel unum capillum inde potuit obtinere. [Indidem sumpti puiveres & laterum fragmina,] Verum de præscripto latere data beneficia, adhuc loqui nos cogunt miracula: cujus servator supra memoratus, dum, hospitatus cœnobio Ramesensi, sermocinaretur de virtutibus ipsius præstantissimi Patroni (ut semper dulce habetur quæ bona sunt referre, & maxime illum omnibus tamquam omnium Patrem infundere) narrabat etiam ipsos thuriferos lateres, quibus incubuerat sepultus, sanitatum charismate redundare. Rogatus ergo a Fratribus inde Reliquias, sub conditione celebrandæ perpetuo Translationis suæ, adduxit secum Fratrem ex illo contubernio idoneum: præmittensque eum cum signo ad condignum Seniorem, dictum Refwinum, hujus fidei amicissimum, apud S. Augustinum; ipse operiebatur ejus reditum ad Bertingam, [Bertingam & Rameseiam ferenda,] provide scilicet dissimulans, ne quis de ipso sacro arcano præsentisceret aliquid abducendum. Ille particulam pulveris, quem de sepulcrali crypta S. Augustini exhauserat, & duo laterum fragmina quibus Sanctus indormierat, præfato Fratri remittit in bustula: quo Bertingensi & Ramesensi ecclesiæ æque divideret utriusque gratiæ xenia. Susceptor itaque horum sacrorum, ut fur metuens deprehendi, aut ut thesaurifer deprædari, ocius de S. Augustino ad Christi ecclesiam se rapuit: ibique consueta benignitate Fratrum susceptus, nocte illa cum ipsis requievit. Mantica ejus, servatrix sacri mysterii, foris cum famulis remansit: famuli autem insolescentes, & tantæ virtutis præsentiam vel reverentiam ignorantes, ea nocte tanto terrore & horripilatione exagitantur, quantam nunquam in vita perpessi sunt, ut jam interituros aut in amentiam transituros se crederet. Cumq;, cur aut unde hæc formido esset, aut quid pertenderet, prorsus nescirent; ipsum quoque Fratrem vox divina increpuit per soporem: Quare, inquit, Frater, [incuriosos custodes suos terrent:] creditum tibi pignus tam negligenter exposuisti? Sequenti nihilominus nocte, ipso in Roffensi ecclesia hospitato, rursus mantica sacrorum thesauraria cum famulis relicta; iterum brutos animos, divinarum rerum indociles, anterior pavor reverberavit, & plurimum noctis ut vecordes occupavit. Tertia die in Bertingam ad Augustinianum Monachum Augustiniana pignora exhibuit: quæ ille lætissime excipiens, nocte imminente secum servavit.

[34] [monachi latoris de eis visum] Ipsa nocte hic sacrorum ærarius magnis visionum agitur mysteriis. Plena laminis argenteis sibi cernitur capax arca lignea, quas ille, tamquam famulo suppeditante, exhauriebat, tanto candore ac splendore radiantes, ut omnem hujus metalli naturalem claritatem, omnem artificum transcenderet industriam. Inter hæc apparuit minor tabula ferrea deargentata: quam cogitans retinere, dum ceteras decrevisset illi ecclesiæ conferre, prædictum famulum sic visus est commonere: Vel hæc una lamina deargentata, reliquis expensis, nobis retineatur, si quomodo argentum a ferro redimatur. Adeo, inquit ille, huic ferro argentum inolevit, ut nunquam extrudi possit, dum ferrum duraverit. Quid totum expendisse quereris? Æqualiter munus divisum est: quantum præbes, tantum aufers. Assensit causator æquitati. Inter hæc visa diro pectoris & intestinorum cruciatu idem somniator confoditur; talique angorepulsatus, a Deo docetur, quæ sit ipsa visio, qua reverentia vel vigilantia servanda essent sacra quȩ tenebat. Expergiscens ergo, clamosam in vocem erumpit repente Matutinorum: prosequuntur Ramesensis monachus & Clerici socii, stupefacti: moxque inter sacros concentus omnis ille dolor ut nubes aufugit. Mirabatur, quid modo, quid ante fuerit: majoremque stuporem subita salus de subitanea ægritudine addidit. [audiens Bertingensis Abbatissa,] Ut ergo diluculum, post noctis timores, & gaudium hausit; illas pulvereas, sed mirificas Reliquias ecclesiæ intulit; ipsique Deo amabili animæ Abbatissæ, quam ob gratiosam sinceritatem Caramgratiam Patres appellavere, rem omnem visionis & prodigiorum exposuit ordine. Illa dum ejus miratur relationem, amplius admirando propriam sic ingreditur, eodem fere tempore declaratam, exponere visionem.

[35] [narrat vicissim eadē nocte magnam lucem a se conspectam,] Multa, inquit, mecum trepida ruminabam, quidnam portenderet quod videbam: sed vestra, Pater, narratio certam, quo magis mirer, me docuit causam. Hac sane nocte mediante tanta lucis claritas cubiculum nostrum adimplevit, ut sepultos somno oculos spiculato ictu jubaris excitaret; ipsoque sopore, quasi nocte a sole, fugiente, vigiles palpebras reserarem: sed quem sensi clausis, non vidi apertis luminibus splendorem. Cumque ad Matutinos hymnos nequirem excitare Sorores, repetii somnum: quem expetitis vicibus flagrantior lux falarica profligavit: & tunc patefactis oculis, reliquias comprehendi fugitivi fulgoris; sed Sorores adhuc imperiosior somnus arctabat, meoque stupori ac pavori nemo respondebat. Tertio caput reclinabam: & ecce tanta vis splendoris totam domum occupavit, ut jam stupori ac somnolentiæ renuntiarem; jamque clara acie vibrantis luminis radios, quamvis nutantibus palpebris rebelles, haurirem. Putabam jam clarum diem affulsisse, & priora signa phantastica fuisse. Sed quam diem unquam vidimus intra ipsa claustra tam lucidam? Mox vero excitatis cantricibus insolita lux abscessit, & nox, ut supererat, tantum domesticis lucernis apparuit, nocturnusque Deo canor tempestive personuit. Mirabar, inquam, cum spe & timore, quid ignotæ lucis significaret sacramentum: sed magis miror ex vestra visione veri probamentum; quod videlicet in his exuviis vestris, illuminatoris nostri Augustini suscipimus adventum. Ad hæc altius obstupescens superior index, reddidit: Ita plane perpendo mutuam visionem nostram, tuam vigilanter propalatam, meam in somnis prænotam, eamdem Augustinianæ visitationis consonare sententiam: tibi tuoque loco in luce refulsit ille communis Patriarcha; mihi lucidissimi argenti laminæ collectæ de arca, sunt ipsius corpori substrati lateres, quos assumpsimus de sua tumba: [& Reliquias festive excipit:] ferrea vero tabella deargentata, ipsum arbitror laterculum, sui corporis pulvisculo infectum, quem vobis divisimus. Verum nos doctiori interpreti permittimus horum conjecturam: illud vero est non tædiose animadvertendum, quantus præfulgeat coram Deo in gloria & corona sua; cum hujus pulveris minutiæ, tantæ illustrationis totque beneficiorum præstent subsidia. Ornatis itaque Sacerdotibus & Clericis, necnon Sororia processione festive induta, excipitur sua medietas sacrati lateris & pigmentati pulveris a devotissima Ecclesia, cum laude dulcimoda; altera medietate alteri Ecclesiæ, quam præmonstravimus, reservata. Colligitur hoc pretium pompose decorato scrinio: circumfertur claustro a Sacerdotibus in benedictionem cum jubilo: comitatur paternis laudibus virginalis concio: [sub Missa ante eas cantata] agitur in B. Augustini memoria Missa solennissima, modulante Angelica carmina, & superante circa organa virginum melodia: tanto adeo decertant triumpho, ac si Augustinum tenuissent corpore solido. Missam personat Augustinensis Monachus, servator & distributor suorum sacrorum fidissimus. Hic ergo, sacra Præfatione finita, cum Angelico hymno summæ Trinitati sacrato, grande apparuit prodigium, nostroque seculo tam stupescendum quam insuetum.

[36] [apparens S. Augustinus,] Soror ævo maturior, quæ administrabat altari, dum adstat psalmis & orationibus intenta, aspicit palam præsignatum Sacerdotem, sicut Dominicis sacramentis conficiendis assistebat, quomodo per gradus descendens ad se accedebat, sicque sibi ajebat: Provide, Soror, ne aquæ administrandæ negligentia proveniat. Unde vehementer attonita, talia secum volvebat: Quis unquam vidit tale, eumdem hominē eodem tempore & altari adstare, & ad me descendere; divino Sacrificio intentum esse, & ad me retro conversum providentiæ monita susurrare? Ecce ut plene vigilo: vidi & audivi eodem momento aversum eminus stantem, & ad inferiora descendentem; Deo colloquentem, & homini consulentem: sed ignoro quæ hæc suggestio fuerit, [indicat aquam deesse.] nisi experiar utrum aqua desit. Sic mente locuta, Diacono innuit, & aquæ absentiam cognoscit; procurrit, & attulit; quamque veracem monitorem audierit, recognoscit. Hæc ubi benevolæ Abbatissæ & Sororibus ipsique Sacerdoti, scilicet ignaro, publicavit; omnibus affatim mirantibus, intellectum est alterius esse eminentiæ Sacerdotem illum, qui in vice & specie humilioris improvidam mentem excitaverit; ut vel hunc Augustinum, vel Augustini vicarium fuisse haud absurde æstimari possit. Eadem ergo solennitate processionis, modulorumque ac ornatuum atque Missarum, suscepta est altera medietas sæpe fati lateris & pulveris, quæ obvenit Ramesensi monasterio: & ita celebrari in perpetuum Translationem dignissimi Patris Augustini promissum & confirmatum est, sicut in Bertinga.

CAPUT VI.
Miracula S. Augustini post Translationem.

[37] Hanc itaque semper recolendam Sanctorum Translationem festivam, [Translationem hanc annue celebrari jubet S. Anselmus.] annus incarnati Salvatoris millesimus nonagesimus primus, octavo Idus Septembris, nostro ævo gratissime consecravit, quo juniorem Wilhelmum Regem Anglia, & Widonem Abbatem hujus festi latorem Augustinia habuit: cui Roffensis Præsul Gundulphus memorabilis, pro Archiepiscopo amabiliter obsecundavit. Ipso quoque Abbate volente, placuit præstantissimo Archipræsuli Anselmo ceterisque Pontificibus, haberi in perpetuum hanc Octavam præcipuam ac celeberrimam pro prima: quatenus tam Augustino Duci, quam ceteris Collegis suis, Romanæ scilicet Ecclesiæ alumnis & legatis, atque Angliarum Principibus ipsorum successoribus, in commune omnibus consecretur, in qua omnium facta Translatio, ut jam supra memoratum est, comprobatur.

[38] [Candela innoxie super pallia tumbæ instrata ardet.] Superius retulimus, candelam ante Translationem super priorem Sancti tumbam, solenniter palliatam, innoxie diu arsisse: hic quoque post Translationem, ubi nunc requiescit, consimili respondit virtute, & se utrumque locum sua præsentia dedicasse. Hic, inquam, pauper mediocrem cereum altari capitis almi Augustini offerens, ardentem imposuit: statimque, nihil cogitans quid ignis posset in lino, abscessit. Ignis interea supra purpuras & linteamina libere iter agebat, totoque prandio Fratrum, velut in nudo marmore tractum flammæ ducebat. Tandem gregem Domini, a pastu ad ecclesiam chorizantem, Apocrisiarius officialiter præcurrens, aspicit audacem faculam in palla Altaris. Extemplo ut amens irruit, rapit, manu extricat, rogum detrahit, & excutit altaris ornatus, Ignis peremptus insontem necem luit: nam nihil damni intulit; nullum vestigium læsionis, ut aves aëra, & naves maria tranantes, reliquit; nec macula vestibus insedit. Miraculum miraculo additur. Pallia ipsa & linteamina, quantum flamma percurrit, indicabant: nam alias separabilia, in ignis progressu quasi consuta vel conglutinata altari cohærebant. O Martyrialis Augustine, his virtutibus liquet, quam nihil in te possent Neroniana vel Deciana incendia, quodque ipsa tibi inanesceret fornax Babylonia; postremo in ipsa mundi conflagratione, cum omnia mortalium studia universalis ignis devorabit, inde non solum excelles, tam intactus a pœna quam liber a culpa, verum etiam multos proteges alarum tuarum sub umbra, unde & nos cum innumeris eripias Christi clementia. Cognito ergo miraculo, Deo in Sancto suo ab omnibus litatur benedictio.

[39] Post ista recentia tripudia, recurrit Patris solennitas prior, qua adiit astra, quæ tribus curationum titulis claruit illustrata. [In Natali S. Augustini,] Primum horum signum ipsa sua luciflua nocte ad Matutinales excubias propalatur. Puellæ adultæ dextera palma, sinistro humero extenta, a materno utero inoleverat; pectusque occupante brachio, in unam ibi carnem coaluerat. Hæc, populosissimæ turbæ densitate ad salvificum Augustinum negante accessum, ad altare Euangelici Theologi Joannis paternum implorat subsidium. [puellæ brachium, ejus pectori inhærens,] Jam itaque intonante præcentore Hymnum, Te Deum laudamus; debilis, æthereæ medicinæ vigore, ut parturiens percellitur; & Angelico ferro perpetua carnis unitas scinditur. Illa cum angore & cum clamore humi volutatur, dum per pœnam soluta culpa a pœna solvatur. Intuebatur populus, dum prædictus Hymnus decantatur, dum Euangelium recitatur, quomodo tremula palma de coagulo suo, profluente sanguine, evellebatur, paulatimque ac paulatim revocabatur. Interea, dum ad Matutinas laudes hæc festiva & condigna tanto Hierarcha inchoatur Antiphona, [miraculose resolvitur:] Gaudium cælestium Principum factus est Augustinus; illa repente in gaudium exilit, sanam jam manum cum brachio libere attrahit, extendit, reflectit, erigit, deponit; tantum crudam & cruentam, velut excoriatam, interius palmam stupida turba cum Senioribus monasterii conspicatur, & in laudes Dei magnalium animatur. Sic igitur Augustinus ad hanc, quæ ad se præ turba venire nequiverat, sicut Dominus ad Zachæum ultro salutifer venit, qui & clamantem cæcum ab increpitante multitudine restans salvavit. Hæc inde aliquamdiu monasterii stipe alebatur.

[40] Secundum miraculum alii, almo Adriano, ad cujus corpus & altare; [contracto genu vir debilis,] alii, Beato Augustino, in cujus festi aurora patratum est, attribuant: ego hoc utrique consecraverim, sive iste illius solennio id administraverit, sive ille hujus dilectioni hoc pignore arriserit. Igitur vir debilis contracto genu, pendulum baculo sustentans pedem, baculo velut altero pede nitebatur; sicque e diverso in cunctis vestigiis gradiebatur. Hic sacri festi vespere, irruens cum populo ad Augustinianas vigilias, [ad S. Adriani tumbam in pedes erigitur:] coram sacratissimo Adriano in orationem affunditur, ibique inter excubias tandem somno obruitur. Jam finitis Matutinis ædituus presbyterium a superflua turba expedit; huncque pulsans exire compellit. Ille subito terrore semisopitus exilit, atque in utrumque pedem sanissimus constitit: tum se circumspiciens in clamorem prorumpit; Omnipotens Deus, quid mihi contigit? Sancte Adriane, quæ tanta pietas tua me mihi reddidit? Percunctante ergo ædituo causam hujus tripudii; Me, inquit, jam quindecennalem publici ac proximi hospitalis sancti Gregorii stipendiarium, atque hactenus impari gressu debilitatum, tune ignoras? At ille, Novi, ait, te hactenus debilem & eleëmosynarium; sed video nunc recto statu & incessu, tamquam alium aut eumdem alteratum, ac de veteri innovatum. Plane ipse sum, refert curatus: vere Sancti beneficio redintegratus, ipse nesciens nec sentiens ante qualiter in melius sim mutatus. Sic protestatus, refluente plebe ad signum, resultans ad Sanctum dixit: Quid tuæ largitati, Beatissime Adriane, rependam? Nihil præter hunc habeo bacillum, hoc ad altare tuum offero munusculum, cujus me amodo vetuisti fore indigum. Offerens ergo illud vetus sustentaculum suum, proriis passibus, stupente omni populo, iter repetit placitum.

[41] Tertium in die ejusdem præfati solennii ostentum, ad altisonum Missæ concentum, [puer brachiis intortis miserabilis,] gloriosius hoc modo resplenduit. Euangelicæ Chananȩæ fide induta mulier quædam, de Ludenham villa, ad suffragrantissimum Augustinum, in ipsius Translationis anniversaria solennitate, septennem attulit filium, manibus brachiisque intortis ab ortu debilitatum. Orat, clamat, ingemit: sed Sanctus verbum ei non respondit: distulit clementiam, ut approbaret potentis perseverantiam, accenderet diligentiam, jamque jucundiorem faceret salutem dilatam. Tandem fessa recedit, sed non defecit; & patientiam atque persistentiam Chananȩæ etiam repulsa ostendit. Parvulus, mala sua nesciens, matri arridebat: illa sciens hisce querimoniis deflebat; O fili, ut quid te genui, [a matre semel frustrata,] deformem, impotem, extorrem, ad dolorem magis quam ad levamen; nec tibi nec matri auxiliabilem? tua damna, mea sunt detrimenta: intorta manus & brachia, mea jugiter torquent viscera. O optime, o benignissime Augustine, duobus ægerrimis in uno mederi dignare: sana matrem in filio. Taliter deplorans, ad aliam festivitatem ejus Depositionis in Majo, post novem menses, [iterum relatus ad S. Augustinū,] secundum tempora parturitionis suæ, uterinum suum onus magis quam gaudium reportavit; coramque altare & corpore miseratoris Patroni deposuit, simulque in orationem procidit. Nec ultra distulit Vicarius Domini, nec viscera misericordiæ continuit: sed quasi Consortibus medio Primario suo dicentibus, Dimitte illam, quia clamat post nos, approbatæ fidei annuit. Jam Missa celeberrima, in solenni frequentia Angelorum & hominum, illis ad concivem, his ad Patronum convenientibus, modulabatur: ubi autem cantores inceptant Kyrie eleyson; infans divina virtute correptus, Augustino cum Superis accedente, pavimento extenditur; manus & laterculi in regulam suam diriguntur; confluentissimus populus videns in stuporem & gratiarum actiones attollitur. [sub Missa curatur:] Inter ista venerabilis Præsul Roffensis Gandulfus, uti ad Missas in honore tanti Patris agendas advenerat, & principali Apostolorum altari ornatus assidebat; egregium monasterii Fratrem, sibi obsequentem, aliquid miraculi de ipso Sancto exponere sibi flagitat, quod post Euangelium populo referat. At ille, ut est rerum prudentia & facundia gratiosus, Sanctorumque amantissimus, illud de Historia Bedæ revolvere parat; ubi B. Augustinus, in argumentum Apostolicæ doctrinæ cæco illuminato, Britones rebelles confuderat, & ab his quorum pacem repudiaverant debellandos prophetaverat a. Vix dum narrationem inceperat, & Præsul de strepitu plebis, apud S. Augustinum exultantis, causam interrogat. Plane mira convenientia! Dum hic miraculum de antiquo auscultat, miraculum in præsentiarum conspicabile acceptat; acsi illi vox divina respondeat, Signum de longinquo quæris audire, [quod miraculum Roffensis pro concione exponit.] veni potius proprio intuitu videre; ut non tam alieno ore audita, quam tuis oculis visa possis asserere. Sed ipse tunc Missæ officio intentus, missis aliis atque aliis probatissimis inspectoribus rem perscrutatur attentius. Quis autem ibi temperaret a lacrymis, cum viderent pusiolum supinum accubantem, brachiola sua & manus crebro respectu quasi alienas vel novas admirantem, matri protendentem, ostentantem, arridentem. Jam salutem suam infantia agnoscebat, quæ antea pœnam nesciebat: excipit jam genitrix fletibus lætitiæ ejus sanum risum, quem prius amare luxerat inter dolores ridiculum. Ipse etiam Antistes, tam evidenti indicio certus factus, in fletibus exultationis & gratiarum effluxit; populoque post Euangelium inde sermocinans, omnes in Dei laudes accendit.

[42] Qualiter autem apud extera regna quemdam Fratrem sui Pontificatus, [Ex tribus apostatis Monachis regressus unus,] de hianti corporis & animæ excidio, ubique exorabilis adjutor Augustinus eruerit, longæ sunt narrationis ambages; sed annotanda est ipsa series. Tres egregii & bene eruditi Fratres de ecclesia S. Salvatoris b recesserant; mutatoque monasteriali habitu in clericalem vel secularem, in Danorum terram voluptuosam transierant: adeo Leviathan ille draco tortuosus optima quæque hiatu suo esurit, & esca ejus electa, & tertiam partem stellarum trahit cauda. Horum itaque tertius, post triennium resumpto habitu, repatrians, ad S. Augustinum venit; orationem fundit, devotissimas grates exolvit. Cui multu congratulantibus ipsis Fratribus, iterque suum sciscitantibus; ita intulit; Magnas, [narrat quomodo ob latronem a furca raptū sepultumq; periclitatus,] inquit, Deo & meo Patrono Augustino, vitæ meæ & salutis gratias debeo: sed rem audietis ordine. Postquam hinc egressi tres, ut scitis, in Daniam venimus; ego Coloniam migravi; indeque progressus, apud inclitum Canonicatum B. Martyris Alexandri c, qui unus ex septem Fratribus esse dignoscitur, Archidiacono ejus loci acceptissime adhæsi. Quadam autem die egresso mihi cum duobus Clericis, latro suspensus ostenditur: quem miseratus, deposui cum ipsis comitibus, quamquam furiosam plebem scienter reverentibus. Vix inde transivimus: & ecce armata turba insequitur, fremens inplacabiliter. Ipsam in nos latronis sententiam difficulter evasimus: ego ad Comitem provinciæ Cononem profugiens, optime apud eum habitus sum. Huic atque alii, ejus unde digressus sum ditionis, Primati potenti, cui nomen Amalangus, odium, insidiæ, pugnæ, vastationes immaniter invicem exercebantur: ejus quoque potestati Grandior-villa d parebat, unde pars aliqua ad Comitem pertinebat. Qui, cum ex consilio duos illuc destinaret Milites exploratores, me adjeci tertium, [deinde ad hostes exploratum missus ac deprehensus,] promptior tunc parere & placere mundiali Domino, quam spirituali ecclesiæ Bajulo. Sed qui fugi parcentem Christi virgam, incidi in sævissimam diaboli machæram. Suscipimur clam apud ipsam villam in quamdam domum dominii Comitis, rati nos tam cautos fore quam audaces, & provido latibulo supplantare insidiantes. Verum repente vulgamur, repente hospitium armatorum multitudine cingitur, a patre-familias domus exigimur, aut ocius nos exploratores tradat, aut ipse nobiscum & cum tota domo ardeat. Illo e contra negante fidelium Domini sui proditionem, tandemque difficillime obtinente, ut cum uxore & liberis ac suppellectile sua evaderet, nobis eligentibus flammam quam manus adversariorum subire, soli torrido exitio relinquimur. Tentabant foribus irrumpere, [incenso ubi latebat hospitio sociisque extinctis,] sed resistentibus nobis tamquam pro vita, omnem exitum strue lignorum obstruunt, domum incendunt. Illico elata tecta Vulcanus fortius armato cuneo circumfudit, flamma cacuminata cælum operit, nos intus tres soli ignibus addicti atque constricti infinite trepidamus. Ab horrore irruentis judicii ipsi duo socii mei, Milites Christianos se recolentes, invicem peccata confitentur: signo Dominicæ Crucis muniuntur, & sociali affectu invicem se quo fortius ferrent supplicia complectuntur: commendant animas Redemptori, sicque sub scamno proximo se projicientes, quasi sepulchrum petentes, mutuis lacertis constricti, in manu Dei sunt absumpti. Omnipotens Christe, horresco referens, & miror, quomodo me in amentiam non vertit tantus terror; cum desuper ignea grando me operiret, [S. Augustinū invocaverit,] & subter ad absorbendum me in infinito rictu hiantia tartara expavescerem; cum cogitarem qualis ante æternum Judicem in seculari vita & habitu venirem, mentiendo illi emendatioris vitæ promissionem. O felices Martyres, qui sempiternam gloriam adepti sunt per flammam; cum meis criminibus nec venia præsumeretur per tantam pœnam! Tanta igitur charybdi ut emergerem, benedicta Augustini clementia subito se menti meæ infudit, atque in memoriam rediit. Nam ut ex ipsa consequentia certius credatur, mei redemptio divinitus illi fuit concessa. Ipsa nox erat, & bene anxiæ menti recurrit, qua ejus Translatio est dedicata, & tunc mihi radiabat anima: sicut enim, quando & ubi translatus est, cum Fratribus nostris intereram; ita hanc festivitatem corde tenus diligebam. Itaque tamquam ab inferno vidissem illum mihi desuper advenisse, ad ipsum subito respiravi. Sed quo modo auderem hunc de vita præsenti interpellare, ipsa me morte jam intra fauces possidente? Oravi tantum ut misereretur animæ pereunti, & gehennam pro commissis formidanti. O benignum & celerem exauditorem, [& per ipsas flammas erumpens,] & plus nostra præsumptione concedentem, ut & vitam redderet præsentem ab incendio intereuntem. Subito ad nomen Augustini reflexis oculis, ad pedes securis reluxit mihi; quasi ipso Angelico duce dicente, Hac tibi effugium pande. Rapui divinum donum, & rui præceps ad ostium: unoque ictu assere ejecto, velut ostio in ostio facto, per objecta repagula trabium, per obstantes cuneos armatorum, semiustulatus erupi. At hinc, ab obviis periculis crescente gloria liberatoris, per arma fugiens comprehendor, corona hostium coarctor; ab omnibus, vel membratim dissecari, vel in rogum rejici jubeor. Sed qui me a medio ignium, ipse a manibus & ipsis faucibus extraxit carnificum. Aspicit unus ex furentibus Corona Christi signatum: statimque insurgit pro me, qui ferebatur in me. Quæ hæc, inquit, insania, coronatum Dei, Clericum Domini, laicali seditione extingui? quo fine puniemur, qui in ipsum armamur, cujus ministrum persequimur? Absit, absit, ut me vivo hic hodie damnetur: satius est me mori pro illo: [agnitusque esse Clericus, servatus sit,] quin potius vinctum eum tradamus Domino nostro Amalango ejusque arbitrio. Tali modo confusis & moderatis noxiis, defensoris ex hoste reservor sententia: sed interim, custode meo Dei nutu alias intento, mandavi hæc fido nuntio priori advocato meo Archidiacono. At ille intentans raptoribus jaculum anathematis, nisi me eadem hora liberum dimitterent; illico fracti divini gladii terrore, absque arbitrio tyranni sui me dimisere. Ita de luporum mandibulis ovis excussa, Augustini propugnatoris virtute, ocius en redii ad ovile. Unde quæso, carissimi, mecum vel pro me meritas benedictiones tanto ereptori & servatori meo rependite: quia proculdubio Augustini est beneficii in Christo, de tanto discrimine quod vivo, quod adsto. Hæc & alia ille memorabilis Frater longa retexens serie, Augustinenses omnes, tam de Patris pietate quam de Fratris gemina salute plurimum lætificavit, & in divinarum gratiarum hostiam accendit.

ANNOTATA.

a Beda Lib. 2 cap. 2 sub hoc titulo, Ut Augustinus Britonum Episcopos pro pace Catholica, etiam miraculo cælesti coram eis facto, monuerit, quæve illos spernentes ultio secuta sit: hoc autem accidit in controversia de Paschate, in cujus observatione veteri suo usui pertinaciter inhærebant Britones, nec aliter docere Anglosaxones volebant, licet ab Augustino & sociis, tantæ meßi non sufficientibus, rogarentur.

b Ecclesia & monasterium S. Salvatoris Cantuariæ erat, de quibus Beda lib. 1 cap. 33.

c Coluntur Septem Fratres, filii S. Felicitatis, 10 Iulii: ubi agemus de S. Alexandri, unius eorum, Translatione ad Ottenburanum in Suevia monasterium: quod hac ætate Canonicos habuisse, probant tot Episcopi Augustani, inter Abbates a Bucellino nominati, in quibus S. Vdalricus. Monachos Benedictinos forsan Rupertus induxerit, anno 1104 postulatus ex monasterio S. Georgii in Hercinia: de quo ideo magis hic juvat meminisse, quod cum eum Bucelinus Sanctum appellet, mortuum an. 1145, 15 Aprilis, ejus tamen in Menologio Benedictino non meminit: quare de eo plenius instrui optamus pro futuro operis Supplemento.

d Grandior-villa proprium nomen hic esse videtur: non invenio tamen cujus loci proprium fuisse dicam: eoque difficilior est divinatio, quod non satis liqueat ubinam hæc gesta sint.

CAPUT VII.
Captivus liberatus, parturientes adjutæ, injurii contra Sanctum puniti aut repreßi.

[43] Subsequitur, quomodo alium captivum potens ligandi & solvendi Augustinus eripuerit. Philosophorum & Sacerdotum præcellentissimo Antistite Anselmo nostra secula irradiante, familiarique ac generosa benevolentia doctos ut doctissimo efferente catigeta; [Insons accusatus furti,] quidam de grege Scholasticorum sub eo pollebat nuper Cantuariæ. Hic cuidam noto sibi advenæ Clerico de Normannia lectionem inter compares concesserat: censebatur illi nomen Gerardus. Post aliquantum temporis mutata gratia, criminatur illum furti. Judicatum est ut sacramento cum duobus sui Ordinis se purgaret. Juvavit ipse cum uno ex Clericis; alterum, ut juramentum quasi de re incognita inficiaretur, promisso clam præmio criminator corrupit, ut zelotypia magis quam veritate grassari videretur. Qui illico miserum, a socio destitutum, invadit per gulam tamquam reum; & convictum trahit dedecorose ad inhospitale hospitium. Arctantur pedes ferreis compedibus, torquentur loris post terga manus, damnant fugam vincula, conclavia, vigilum custodia; ut plagis & tormentis crastino satietur persecutoris ira. Quem deflentem sulcantia ligamina, gravius torquebant crastinarum minarum ac terrorum supplicia. Spes nulla effugii, nullus amicus, nullus notus erat externo: unum tandem remedium occurrit desolato, cognita Augustini subvenientissima clementia. [invocato S. Augustino,] Cujus subsidium tota nocte anxiis luctibus inclamanti, tandem somnus surrepsit, & vox aforis audita per somnum insonuit; Gerarde, Gerarde: Dormisne, an vigilas? Cui respondenti, non se tam sopore quam formidine occupari; vox replicata subjunxit, Ut S. Augustini præcepto relaxeris, tene illi ministrum profiteberis? Imo, inquit ille, devotum mancipium. Tunc qui loquebatur adjecit, Velociter surge, & ad S. Augustinum percurre. Protinus & somno & manibus absolvitur; miraque dispensatione pes unus exuitur compedibus ad exitum, alter vincula portat ad signum. Corrigia, quæ manus constrixerat, sonoras compedes compedito cruri, ne accusent fugitivum, annectit: ita Sancti beneficio, [evadit solutis vinculis & carcere aperto:] quod fuit ad supplicium, cedit ad subsidium. Sed egredi carcerem suum festinanti liberto captivo, adversatrix janua arctissime obserata, pro maceria vel ergastulo, restitit. Ingemuit miser, arctiores nexus de absolutione irritato custode formidans: &, Quæ est hæc, inquit, o sanctissime Augustine, expeditio mea, cum me hostili fauce coarctat exterior domus catena? An ut acrioribus suppliciis retrudat ultoris ira? Video me proditum, non absolutum: video quasi perfugam leporem sub dente canino. Emitte quæso, Sancte, quem laxasti; ne tua pia liberatio me atrociter mancipet hosti. Taliter implorans iterum attentat januæ seram. Res mira! Mox sentit reseratam; utque magis augescat miraculum, ille egressus, obfirmatum ut primitus post se comperit ostium. Hoc modo per medium civitatis, per nocturnos timores, per claustra & repagula portarum, Augustino cum Angelo Petri pandente & prosperante cuncta, evadit: atque ad Augustiniani monasterii defensatricem portam pervenit. Dormiere vigiles, obmutuere canes: quorum turbam irruentem & occursantem per totam plateam, [calumniatoreque convicto absolvitur.] sine latratu & infestatione, ultra triginta pensabat. Sed præscripta porta jam tuto clausa offenditur: quæ nimirum, ut cetera obstacula, panderetur, si persecutor timeretur. Quam post paululum, nocturnæ synaxis sonantibus signis, præstolator apertam irrumpens; ad summi liberatoris sui beatam requiem confugit. Mane illi patrocinantes ejusdem monasterii Fratres summo Pontifici assistunt; coramque ipso æmulo pædagogo, dum captivus Augustini ereptoris auctoritatem, suamque innocentiam offert ardentis ferri probare judicio, confusis adversariis libertati conciliant. Qui professus se B. Augustini capite censum, quatuor nummos in altari ipsius tumbæ obtulit in conditionis testamentum, pollicitus annuatim id debiti referendum. Gratulatur tota civitas Cantuariæ, redolente in omnes miraculo, dum coronatur fulgido tanti Patris bravio.

[44] Ubique etiam ipsius Apostolicam benignitatem poscentibus affluere, vel ultro ipsam se infundere, subsequenti liquet serie. [Antuerpiæ matrona pia, post iter Romanum,] Andwerpa oppidum est Imperatoriæ ditionis celebre, quod influo pelago & Scaldi fluvio incumbens, transmarina mercimonia derivat in Angliam. Hinc femina Maenzindis dicta, genere opibus ac condigno marito inclita, jam fœtu gravida, votis & donariis Romæ Apostolica requisierat suffragia. In reditu turgescente utero corripitur laceris intestinorum angoribus, multaque difficultate & mora, cum esset omnibus gratiosa, a comitibus & amicis domum tandem est perlata. Ibi receptam lectulo crescens indies dolor & tumor diutina excoctione ad extrema coëgerat: jacebat immota, lingua totoque corpore funerata, [in puerperio moritura,] tantum audiendi & intelligendi supererat scintilla. Convenerant propinquorum & amicorum nobilium turbæ, tamquam ad visitationem ægrotæ; sed ad exequias potius se vident convenisse: fletur ab omnibus, tota aula resonat plangoribus; sed saniores supernum remedium votivis implorant supplicationibus. Interea defessæ visus in ecstasi quidam præcelsæ dignitatis, sic infit: Compatiens afflictionibus tuis tuorumque amicorum petitionibus lacrymosis, nuntius tibi adsum prosperitatis: quia per clementiam B. Augustini Anglorum Apostoli vitæ & sospitati pristinæ jam restitueris: tu modo tuum solve cinctorium, ipsique in suam Angliam ad hujus gratiæ transmitte argumentum: quia ut vivas obtinuit ipsius patrocinium. Ad hæc illico muta in clamorem precatorium effunditur; cunctisque vehementer obstupescentibus, [per visum jussa se vovere S. Augustino,] qui solum ejus funus operiebantur, ordinem visionis proloquitur. Omnes gratulantur, lamenta in gaudia mutantur, quod ejus vel loquela desperata audiebatur: mysterium autem visionis vix tandem perscrutantur, quare ipsius cingulum Sancto poscebatur, quæ nullum præ molestia uterinæ inflationis patiebatur. Divino ergo instinctu fabricata citius argentea cordula, quam B. Augustino parabant, ægram quo amplius extuberabat, cum invocatione ipsius cælestis medici, [præter spem liberatur.] circumdant. O gratiam Domini! O meritum Sancti! Eodem momento ad nomen Augustini, ad tactum ipsius sacrati cinguli, languida feliciter absolvitur & partu & dolore letali; ac post longos cruciatos salute donatur celeri, cum sobole dulci. Xenium vero illius argentei cinguli, per fideles gerulos, ipsi summo suæ restitutionis mittit Interventori. Superest adhuc ipsa, quæ per singulos annos missis luminaribus suum gratifice salutat curatorem, suæ vitæ testatur conciliatorem.

[45] Addimus huic alius in alia femina ejusdem præclarissimi Confessoris signum, [Alia ibidem similiter periclitans,] in eodem vico & eodem pene tempore patratum; ea similitudine concinnum, ut, nisi nomina attendas, non aliud nos adjunxisse, sed id ipsum quod præscriptum est repetiisse contendas. Est mercator, in ipsius quam prænotavimus. Andwerpæ portu degens, in Anglia frequens, nomine Hagano: cujus conjux, Emma dicta, in partu periclitans ad extrema trahebatur. Quæ inter tantas angustias ad Dominum Salvatorem respirans, orabat anhela, ut per alicujus Sancti sui merita sibi succurreret. Insecuta ergo nocte, cum defessa doloribus paululum dormitaret, Archiepiscopalis figura sibi præcellenter apparuit; trepidæque ad tam præclarum aspectum, clementissime dixit: Si vis, o mulier, ab instanti periculo partus liberari, [simili fere modo juvatur.] fac candelam in honore beatissimi Anglorum Apostoli, ad mensuram staturæ tuæ, simulque ad grossitudinem corporis & uteri tui; atque hanc mitte ad proximam ecclesiam, in ipsius Sancti opifera commemoratione. Evigilans ergo mulier tam salubria mandata accelerat, indictam oblationem præparat, ad proximiorem ecclesiam in honore S. Augustini dirigit; statimque feliciter enixa puerum, de dolore gaudium recipit. Post hæc maritus suus in Angliam veniens, argenteam cordulam, ad priorem conjugalis longitudinis ac grossitudinis mensuram, sanctissimo liberatori Augustino attulit: seseque cum eadem conjuge ad ipsum salutiferum Patronum, si Deus facultatem daret, rediturum spopondit. Sic excellentissimum Augustinum, cum Christo regnantem, constat ubique gentium quibus vult succurrere posse.

[46] Dulcescit tanti Patris benignitas erga supplices, revereatur & severitas in insolentes: [Dum ad recuperationē Terræ sanctæ] in qua referenda miraculi gratia, prius pandamus fidei januam, ad splendidam nostri temporis auroram. Vidimus, immo videmus novum seculum, novum Christi bellum & triumphum, novum in terris, hoc est in urbe sua Hierusalem regnum: regnat ibi nunc in novo a Rege & novo populo Christianorum, deleta longiturna abusione Gentilium: nam qui per Crucis & Martyrum patientiam vivit & acquisivit mundum, jam nunc aliis, id est, secularibus suorum bellatorum armis, excisa inconversibili immanitate hostium, induxit in montem sanctificationis suæ triumphatorem populum suum, montem quem acquisivit dextera tua, Rex virtutum; & ejecisti a facie eorum gentes, & distribuisti eis terram nativitatis & passionis tuæ, o noster Emmanuel. Sed in hoc exercitu Domini, quis a seculo vidit talem motum populorum, tantum congressum præliorum, [undique sacra militia concurrit.] tantum fervorem emigrantium. Reliquere omnia, regna, urbes, domos, liberos, agros; soloque æstu divini zeli, sine imperio, sine duce effluxere: nulli erat exactor nisi propria voluntas, nisi fides sodalitas. Principes & Magnates, ceteros ut fratres, ut contubernales, ut commilitones, non vi, sed exemplis & hortamentis direxere: lex erat publica sanctio, Dominus solus dux eorum erat. Feruntur & Martyres, noto nomine, in equis & armis militaribus, visi publice eos deduxisse; lanceam quoque lateris Dominici, divina revelatione tunc inventam credentes, triumphasse.

[47] Quale erat ibi cernere novum exercitum, sigillatim in veste propria Cruce Dominica præsignatum, [prohibiti ab egressu Angli Cruce signati] ut & corporalem sicut spiritualem adversarium elideret hoc signum. Non ibi modo gens in gentem, & regnum in regnum; sed orbis in orbem, occidens in orientem, mundus Christianorum in mundum congressus est Ethnicorum. Cælum ipsum cum inferno, Michaelem & Angelos ejus cum diabolo suisque angelis pugnasse victoriose, probares. Ferro aperitur iter per conglomeratas nationum acies, per munitissimas natura & defensoribus urbes, per insidias & undique insilientes commissiones. Ita nostri, hactenus soliti in pera & baculo Regem Christum in urbe sua humiliter revisere, nunc in hasta & gladio stratis adversariis ad suam gratiam gaudent insigniter accedere. Igitur & Anglicus orbis in hoc iter incaluit: sed Rex, post effusam multitudinem veritus regni debilitatem, egressum vetuit: [templa circumeunt:] unde plerique per totam patriam Sanctorum patrocinia lustrare, & infecti voti deposcere veniam sategere. Ex quibus Dominus Hubaldus, Scriberiensis Archidiaconus, & Odo Miles ac nepos Episcopi venerandæ memoriæ Hermanni, haud plebejus, quos ut nostros sub eodem Episcopo condomesticos novimus, ad Patriarcham Augustinum ceterosque sacratos Præsides Cantuariæ oratum venere. Quos cum post orationem & gratam hospitalitatem hospitator suus obsequenter conduceret; & inter alia, de tot Ecclesiis, Pastore desertis ac devastatis, b maxime autem de primaria parente monateriorum S. Augustini Basilica destructa & oppressa, querimoniam ageret; prænominatus Miles, cujus occasione hanc seriem produximus, ut præceps animi, ita respondit. Quid nos hic tantum moramur, quando modo ille veteranus, [quorū unua S. Augustino injurius] quem oporteret omnes patriæ Ecclesias suo principatu potenter tueri aut terribiliter ulcisci, ita obdormivit, ut nec ad propriȩ domus suȩ pessumdatæ defensionem evigilet? Jam ipsa ecclesia sua, quinquennio carens Rectore, vastatur; nec est qui tueatur. Vix garrula vel stomachantia verba finierat; & ecce quasi plumbato ictu inter scapulas percussum indignatio cælestis increpat. Hoc adeo dignum suæ temeritati Sanctus responsum reddidit, qui hinc divinam correptionem præjudicare, inde patientiam provocare non timuit. Et qua fronte cæci supernum consilium remordemus? Quomodo suo reatui parcendum sperat, qui in alienam culpam justum judicem instigat? [subito corripitur,] Cœpit itaque homo vultus in diversa mutare, pallescere, tremiscere; nec jam se tenere, nec equo residere, pro intolerabili poterat dolore. Jamque vix prævalens fari, Succurrite, inquit, o socii, succurrite jam morienti. Cumque illi graviter attoniti percunctarentur causam morbi; respondit, nihil aliud in se versari, quam ultionem Sancti, in quem tam stolide ausus sit efferri. Reducitur ergo ægerrime, sustentantibus hinc inde sociis, & ab his commendatur obnixe priori hospitio, cum suo armigero. Ibi per septem septimanas coarctatum diro languoris lectulo, ille vetulus dormitor docuit, quam pervigil castigator calumniatoris sui extiterit; quam vigilantem virgam pro suis ferat, qua in suo tempore nocentes conterat: docuit & se nequaquam dormire, [& pœnitens sanitati redditur.] sed vigilare jugiter in custodia domus propriæ ac totius Angliæ suæ, quantum modo permittit supernæ libra censuræ. Tandem supplicibus votis & gemitibus placata Patris pietate, de timore mortis & desperatione vitæ redditur emendatus æger saluti integræ: qui surgens quasi de funere, ad tumulum consolatoris sui stratus genibus & ulnis perrepsit; humillime gratias effundit cum lacrymis lætitiæ, seseque illi mancipat, cujus subsidio respiraverat, ut per singulos annos ejus se solenniis pro facultate exhibeat. Congratulantur Fratres de paterna virtute, cum divinis laudibus & jubilatione.

[47] His annectatur superioris temporis factum, quo idem Pater & arbiter severius injuriam suorum defendit supplicum. [Obsessa Exonia, servantur in ecclesia Sancti] In Occidentalibus Anglis, sub mœnibus Exoniæ civitatis, in honore ipsius ubique salutiferi consecrata pollet ecclesia Augustini. Hæc adeo ejus paternæ pietatis charismatibus redundat, ut quisquis hanc beneficia petens fideliter intrat, cuncta se impetrasse gaudeat. Hanc superna largitate famosam, & longinqui & proximi suum habent refugium, suum requirunt præsidium, cum igitur prior Willelmus, prioris ævi nostri Rex, præfatam civitatem rebellantem c obsideret; undique vicinia rusticorum totam supellectilem suam & annuum victum in hanc tutatricem contraxere ecclesiam, in hanc ab exercitu velut a diluvio confugientes in Arcam. Ambiebant & undique ramosæ arbores illud sacratum atrium, in quo messem suam recondiderat hostem fugiens turba rusticorum. Mirum spectaculum, mira fides plebium, [omnia istic ab accolis deposita,] ut ibi tutari res suas crederent, in conspectu tot armatorum cuneorum, tot hiantium & esurientium belluarum. Risit omnium populatrix phalanx raptorum ultro ab hostibus oblatum sibi victus subsidium: nec cunctati invadere, ascendunt arbores patentes prædæ: alii subter expectant, qui dirutas annonas auferant. Eia defensor Augustine, quid moraris? Sentiant jam expugnatores tui, quem provocent: sciant devoti tui, quem Patronum spectent. [prohibitis accessu militibus:] Jam securibus instant, quibus ramos cum frugibus dejiciant: sed illico Augustino subvertente, illi pro annona corruunt; & ipsi intereuntes, etiam socios quos pascerent obruunt: arborea quoque robora, in præsumptuosa capita cadentia, exitii ferunt arma. Itaque plures extincti, reliqui capitibus, brachiis, cruribus fracti, contriti, disrupti, ceteris omnibus fuere terrori, nequis ultra vim attentet ibi præsidentis Augustini: sub quo, belli tempestate jam sedata, reduces incolæ salva gratanter recepere sua.

[48] [pueri supplices exauditi.] Scholares quoque pueri, in ipsa ecclesia discentes, quoties ad altare ipsius mellitissimi Patris possunt confugere, protinus magistri furore divinitus tranquillato, nequaquam eos verberari probatissimum est d. Hæc etiam quidam, ibi eruditi in pueritia, nunc Monachi, obnixe testantur, tam se quam suos condiscipulos, mira ipsius benignitate, sæpissime de manu indignantis ultoris erutos.

ANNOTATA.

a Godefridus Bullonius, Rex Ierusalem factus anno 1099.

b Wil. Thorn. in Chron. cap. 9 narrat, quomodo ipso Translationis celebratæ anno (sequentem debuit dicere) Wido Abbas defunctus est 6 Augusti: & Monachis, ad successoremeligendum processuris, Rex non solum licentiam petitam denegavit, sed ne eligerent pœnis comminatoriis interdixit, dicens se velle omnes baculos Pastorales per totam Angliam manu sua tenere, & de eis pro libitu suæ voluntatis disponere. Erant enim Ecclesiæ per totam Angliam ita venales, ut qui pro eis plus daret citius obtineret… Igitur defuncto Wydone, Monachi super electione futuri Abbatis per prædictum Regem diu perturbati sunt. Sed quam diu? Ipse sic loquitur quasi Hugo, a Wydone Abbate receptus ad habitum, vix annum probationis expleverat, quando ad Regem consanguineum deprecator pro monasterio missus. creatus ipsemet Abbas est, & anno supradicto, a Mauritio Londoniensi Episcopo benedictus, Dominica infra Ascensionem, Anselmo Archiepiscopo tunc exulante. Sed Eadmero teste, in Historia Novorum apud nos ad 21 Aprilis num. 20, egressus in exilium est Anselmus anno dumtaxat 1097 mense Octobri. Itaque ut summum anno 1098, & vacantis Abbatiæ septimo electus fuit Hugo: qui etiam sic adhuc juvenis in monasterio fuit, licet a Widone receptus. Res interim quæ hic narratur contigit anno 1096, quando jam quidem multi Principes Crucem susceperant, & tota ad eam movebatur Europa, nemo tamen adhuc tranfierat præterPetrum Eremitam cum suis. Itaque dici debet quod Gocelinus (qui scripsit prius quam in exilium abiret Anselmus, ideoque meminisse non potuit novi post Widonem Abbatis) agendo superius de captione Hierusalem, & Lancea Domini in Antiochena expeditione antea reperta an. 1098, per anticipationem sit locutus; de quibus vide Ioannem Bromtonum in Willielmo 2, ad finem ejusdem anni noni.

c Exoniam, alias Excestriam, anno 1067 contra se rebellantem, obsedit & infregit Rex Willelmus: rebellionis autem causa fuisse videtur importabile tributum, quod Anglis eodem anno indixit: ut lego in Ms. Chronico Ranulphi Cestrensis, quod, necdum hactenus integre editum, penes nos est.

d Similis perfugii puerilis exemplum, miraculo probatum, vide 19 Maji, post 2 Vitam S. Dunstani per Osbernum, in Miraculis num. 14. Vide etiam 21 Aprilis, Vitam S. Anselmi num. 30, ubi is Abbatem, de pueris quos nocte ac die magistri verberarent querentem, docet non ita tractandos neque nimium coarctandos esse.

CAPUT VIII.
Moribundi servati: reliqua S. Augustini miracula.

[49] Jam ingrediamur civitatem Exoniam, ad quam superius accessimus; & inde adhuc ornamenta Augustinianæ virtutis de redivivo homine extrahamus. Ipse civis clarus, mercator opulentus, rem facit celebriorem. Venit is cum uxore supplex ad Domini Confessorem, & post vota ac dona gratesque devotissime redditas, tali modo revolvit Patribus monasterii, discriminis & remedii adventusque sui tenorem, quamquam prius per fidelem hæc cognoverint indicem. Debitor, inquit, gratiarum simulque visitatoris & reparatoris mei Augustini adveni, cujus plane quod vivo est meriti, ut veraciter audietis vos, Domini mei tantique Patris filii. Per undecim hebdomadas desperabiliter languebam, tantaque decoctione exhausto vigore defluxeram: [Exoniensis civis narrat quomodo moribundus,] ad ultimum eo tortor morbus invaluit, ut mortis faucibus impulerit. Exegi totos novem dies insopitus, impastus, præter siquid liquidi siccas fauces & deficientem spiritum reconciliasset. Infundunt se amici, tamquam ad exequias: instabat emigranti dies nona, quæ mihi nimirum foret extrema, nisi salutiferam reddidissent Advocati mei suffragia. Hortatur circumsidentium frequentia, ut tamquam jam abiturus disponerem ac distribuerem omnia mea, & inde mihi vel sero prospicerem in æterna patria, antequam manus auferret aliena. Promisi in crastinum me dispositurum, si nec tunc mitesceret incumbens malum: solet enim languor magis in noctem gravescere, in diem levescere. Et hoc quiem tam stulta quam incerta conditione pollicitus essem, nisi suffragatorem haberem. Torqueor, ajebam, o amici, intolerabili ægritudine; [invocata ope S. Augustini,] sed immanius crucior æterni supplicii formidine: Sancti quoque nostri, quotquot oblationibus & obsecrationibus interpellavi, augent terrorem, nullo solatio respondendo, mihi, nimirum innumeris sceleribus meis offensi. Hæc me deplorante, Num (ait unus amicorum) ipsum Sanctorum hujus regni Principem Augustinum postulasti? Ad hoc placabile nomen ego & ipse corpore me subrigens; Bene, inquam, mi Domine Frater, monuisti: nam mea duritia illum adeo excluserat mihi, per quem & aliorum Sanctorum patrocinia possem lucrari. Dehinc nempe sensi, maxime illi creditam salutem mei. Protinus ambito corpore meo, [& vitæ emendatione promissa,] per utrumque latus a capite ad pedes, duplici mensura longitudinis meæ parata luminaria misi, ad suburbanam nostræ Exoniæ ecclesiam interventoris mei Augustini: simulque ab omnibus exegi orationis Dominicæ suffragia, quatenus per caritatem omnium illorum Sanctorum, quos sidereo regno pepererat, de hac monarchia sua, conciliaret mihi adhuc emendatioris vitæ spatia. Pollicitus sum de reliquo præterita facinora corrigenda: oravi etiam convenas meos, ut mecum ipsa nocte relevandis tribulationibus meis perseverarent, meique aut meliorationem aut finem exspectarent. Cunctis itaque ultro manentibus, nox incumbens, post longas vigilias, ægro fessa lumina occlusit: qui mox, pro somno & quiete, terribili singulorum artuum agitatu inhorrui. Transvertuntur oculi, spumant labia, infestat sternutatio, tremuli digiti vagantur, quærunt quod astringant, calces crebris teruntur ictibus; ut tot signis nil aliud quam repentinum mei exitum præstolarentur: sed post hæc quies successit, totusque motus quasi placido somno conticuit. Dum sic fessæ ægritudini indulgeo, [screatu venenum excusserit super herbam:] sensi luridam pituitam, a corde extrusam, faucibus oberrantem. Hanc erecto corpore uno ictu valide excreans, super adjacentem viridis herbæ fasciculum ejeci, non perpendens ubi caderet, vel quid pestis haberet: nam ibi mortem, quæ mihi insederat, Augustini virtute expui; sicque vitæ redditus, dulci demum sopore diu insopitos artus refovi; adeo ut qui me observaverant moriturum, inciperent sperare victurum. Interea equus meus, [qua gustata equus suus crepuit.] haud vilis pretii, dum cum apposita herba ipsam injectam scream avido ventri admittit, extemplo velut transfixus cuspide exilit, furit, fremit; & undique tergiversando ac volutando, ictibus ac pulsibus domum concutit. Turbati famuli dum illum extrahunt, ne me a salubri pausa excitet, ipsi potius me hoc tumultu excitant: sonipes grassante peste illico moritur. Ego ubi cognovi ex meo screatu extinctum, teste amico qui viderat me super ipsum fœnum spuisse, clienteque confitente se de eodem fœno equum pabulasse; sic consequenter subintuli: Procul dubio ille meam mortem voravit, mea nece interiit, te, sancte Pater Augustine, in illius damno meam injustitiam corripiente, meamque inertiam docente, quam pœnam & quod exitium mihi debitum in animal pecuale dignatus sis transfundere. Ad hæc, obstupescentibus omnibus & respirantibus in mei reparatione; Jam, inquam, certus sum ad vitam me convaliturum. Tunc vero magis mirantibus ac percunctantibus, ita rem expedivi: Anxii, inquam motus, quos in me, o carissimi, in primordio hujus noctis deflevistis, diram in me cecinere luctam mortis: sed quod deinde quievi, [Addit prius sibi visum in somnis Sanctum,] salvificus adventus fecit præfatī consolatoris mei: refulsit quippe mihi tunc vir sublimis gloriæ, splendida canitie & Pontificalibus insigniis totus Angelicus: solares radios referens a facie, auream quoque lucem vomebat: virga dexteræ aurea, ut florentes gemmas Virgæ Aaron, quam prædicatis, videretur prætendere. Affatur contrementem cælesti suavitate; Quare, Frater, ita tribularis? Urgeor, inquam, Domine, diris leti vinculis: sed quem te credam nostris intervenisse exequiis? Quem, inquit, tuis ac tuorum civium petitionibus attraxisti Augustinum, noveris adesse tibi: & sicut petisti, pro illorum omnium amore Sanctorum, quos per me transtulit Dei gratia in regnum claritatis suæ, scias me tibi productioris vitæ & sospitatis commodum obtinuisse. Tu tandem cura omnimodis, ne indulto tempore emendationis per priora vitia abutaris; [qui sanitatem sibi promiserit:] quin potius pro perituris lucris invigiles perpetualiter mansuris. Sane, ne deteriora supplicia incurras, propter subdolos & perjuros quæstus, unde infinito hiatu avaritiæ filios absorbet tartarus; nec pigeat te post integratum vigorem ad nostra habitacula & interventoria pignora venire, ac per nos Deo gratiarum munera litare. Inter hæc monita tangit mihi aurosa baculi cuspide sedem morbi: cum quo tactu ingressa salus, arcet damnatum virus: mors compulsa excedere, quærit anhela quo evadat; sursumne an deorsum effugiat. Illico ipsum letale virus fauces occupat: ego acri screatu propello, ut vos obsecutoris funeris mei perspexistis. Sic jam quieti de inquietudine, incolumitati ab ægritudine restituar, qui nunc a strepitu obeuntis pro me equi mei expergiscor. Dum hæc igitur tam clara apparentis mihi Augustini subsidia flentibus amicis retexo, [beneficus postea erga Augustinenses.] luctus in gaudium, orbitas redit in lucrum: in Augustini gloria omnes glorificant Deum; & vos, o Domini mei, tanti Patris specialissimi filii, cujus celeri medicamine & auctoritate sanus cum conjuge adveni, mecum quæso aut pro me illi grates exolvite, ejus virtuti ac meæ saluti congaudete. Hoc itaque certo indice cunctos fidelis relator exhilarat: omnes laudem divinam in Augustino personant. Ab hoc forte Lundoniæ Augustinensis minister empturus aliquid in usus Fratrum, cœpit tandem in amore S. Augustini rogare illum, cum neuter sciret alterum, ne pecuniæ suæ repudio sibi faceret detrimentum. Mercator, ad amabile nomen quasi alte stimulatus; Quem, inquit, Augustinum intentas mihi? Augustinum, ait ille, primum & Apostolicum Doctorem Angliæ. Tunc homo, liquescens animo a Sancti pietate, velut thus ab igne; Totam, inquit, pecuniam quam debes libentissime pro mei Augustini amore remisissem tibi, si rogasses: quid enim digne vel pro illo rependere potero, cujus benigno suffragio vivo? Sicque & suæ salutis relatione, & pecuniæ susceptione emptori satisfecit.

[50] Servit B. Augustini monasterio vir modestus & fidus, ex Orientalium Saxonum provincia: quem ibi degentem similiter de mortis instantia ejusdem Patris revocavit gratia. [Alius, olim ecclesiæ campanarius,] Addixerat eum exitio infinitus tumor gutturis, qui per mentum & faciem exspatians instar amplæ cucurbitæ extuberaverat, pectusque ipsum obsederat. Omnibus itaque desperabilis, Christiana fide confessus, oleatus & communicatus, jam loquelam posuerat, jam transire parabat. Quem parochianus Presbyter assidens dum præstolatur in verba agonizantem, hanc ab eo vix auspicatur verborum imaginem: Sancte Augustine, miserere, miserere S. Augustine. Interrogatus a Presbytero, quid dicere intendat; easdem preces & nomen Sancti, ut prius, ingeminat. Rursum interrogator quærit, unde sibi hæc specialis invocatio contigerit; an aliquid sibi cum ipso Sancto vel ejus monasterio convenerit. Respondet æger, forte jam ab Augustini nomine valentior, [edito continentiæ voto a letali capitis apostemate sanatur.] se ipsius ecclesiæ in clangendis tintinnabulis quinquennio deservisse; jam se priorum offensionum & negligentiarum pœnitere; si pius interventor adhuc sibi tempus correctionis indulserit, vovere se a conjugali nexu perpetuam continentiam, & in cœlibe vita atque in suæ ecclesiæ famulatu jugem perseverantiam. Tum fidelis Sacerdos, Si hæc, inquit, vota servaveris, audeo tibi de Sancti clementia longiorem vitam polliceri, & conversum a vitiis ad salutem posse reverti. Ad hæc fidelia dicta solvitur letifer tumor, ebullit putris humor, effunditur atra pestis, totaque sanie exhausta resedit turgida cutis: pulsa deformitate, facies, guttur, mentum, pectus redduntur concinnitati suæ cum integra sospitate. Hujus gratiæ instinctu ille, relicta domo & cognatione, cum suffectiva possessione, ad suum sanatorem Augustinum commigravit: ubi nunc jugi mancipatu vitæ & salutis suæ grates rependit.

[51] Presbyter in a Suderia provincia, septem milliariis Londoniæ contiguus, [Puer moribundus] nomine Colemannus, degebat; nunc in Cantia habitat. Hujus filium parvulum lactentem diuturnus languor ab uberibus nutricis suspenderat; nec sugere, nec cibum capere longo tempore poterat. Squalebat macie, & quasi funus in gremio materno horrebat: vix parentum diligentia, infuso labellis lacte, extremum illi spiritum detinebat. Cumque nihil speraretur, nil exspectaretur de ipso præter occasum; ecce priori nutrici liberorum Presbyteri, Pontificalis persona in visu adstitit, sicque illi dixit: Vade & dic Domino tuo Presbytero, ut si velit infantem suum vivere, deferat & offerat illum S. Augustino, Anglorum primitivo Didascalo: [post apparitionem anui cæcutienti factam] quod si neglexerit, funestam orbitatem pro filio lugebit: festina explere mandatum meum, quia & tibi erit proficuū: erat enim hæc mulier pene cæca, ut sæpius tactu manuum quam aspectu oculorum res appositas probaret. Quæ in his expergefacta, rem indictam, ut paupercula cui non crederetur, propalare expavit. Dehinc sequenti nocte similiter admonita, nec sic quidem obedire præsumpsit. Tertia nocte redarguta negligentiæ, respondens nullum sibi aliud crediturum, quam se anili phantasia delirare; talia objectanti Pontificalis illa persona, quæ decentissima videbatur, extenta manu humerum ejus astrinxit, notamque impressæ palmæ ac digitorum inibi reliquit: Hoc, inquit, signo satisfacies auditori. Tum demum victa & terrore & tam evidenti indicio, refert mandata Presbytero, cum ipso luculentissimo signo. At Presbyter, cum videret infantem jam pene expirantem, vix credere poterat illum tam diu posse superesse, donec ad viciniorem quæ in Lundonia æstimabatur salutiferi Augustini perferretur ecclesiam. Antequam, inquit, locus promissæ salutis inveniatur, æger labore occidetur; & inaniter sanitas quæretur, dum non fuerit qui salvetur. Venit ergo, [super altari Sancti subito convalescit.] cum matre infantis ac prædicta nutrice, ad quoddam ipsius Sancti oratorium, quod jam conflagratum & in cineres erat resolutum; solum remanserat Altare lapideum, ubi Presbyter, qui antea huic præfato Presbytero b obsequebatur, facto desuper umbraculo divinum actitabat Officium. Huic indicans ordinem visionis pater, offert infantulum super ipsum altare sacratum, perpetuum servatori Augustino famulum. Tum Augustini Parochianus infantem corripit, & super altare utrisque manibus volutat, ac si cereum rotando componat; contremiscentibus parentibus, & exclamantibus, quid morientem parvulum extinguere properas. At ille septem Psalmos pœnitentiales inceptat, [& cæcutientes illuminantur.] & cum ipso Consacerdote decantat. Quo facto infans protinus mammam postulat, fugit, convalescit, & de desperato ingens parentibus gaudium parturit. Nunc alacer adolescens exultat, quem pater singulis annis B. Augustino, ut capite censum, repræsentat. Prædicta quoque nutrix, sed & ipse Augustinianus Presbyter, cum oculis obtenebrescerent, clara luce & juvenili donati sunt acie: ita pro uno parvulo, duo sunt remediati cum ipso tertio.

[52] In oppido c Norderwic, Sacerdos æstimabilis Wolfagus nomine, [Injurius Nortwicensi ecclesiæ S. Augustini] ecclesiam in electissimi Patroni Augustini condidit honore: sed locum hujus sacri ædificii quidam vicinus ejus, nomine Copmannus, fretus divitiis & parentela, vi magis quam jure vendicare certabat in sua: utque est humana cupiditas infinita, insatiabilis, semper appetens alieni, nunquam sufficiens sui, Presbyterum inclamitat iniquum pervasorem suæ hereditatis & patrimonii, multaque ferocia minabatur illi. His intervenit medius præpotens divini judicii præses Augustinus, judicat judicium ministri sur, & in iniquum calumniatorem retorquet pœnam mendacii: percutitur mentis vecordia, exuitur ratione humana; quique aliena appetiit, & seipsum & sua omnia perdito sensu perdidit. [rabidus efficitur:] Quem parentes, inter homines bestialiter oberrantem miserati, deducunt per civitatis ecclesias cum supplicibus votis, gratia remediandi, ad sanctam videlicet Trinitate, ad S. Petrum, ad S. Laurentium, ad S. Gregorium, ad S. Julianum. Jam instabat triumphalis solennitas almi Augustini, quæ celebratur septimo Calendas Junii: ducitur vesanus in ipsa celebritate ad illam suam, quam prædiximus, ecclesiam; ut mira Dei clementia ab illa domo reciperet remedium, ob quam incurrerat supplicium; sciretque tandem, [& 26 Maii deductus in ejus ecclesiam,] quod ejus tantum beneficio sanaretur, quem ipse exheredare conabatur. Pernoctantibus ergo propinquis cum ægro coram ipsius altare, cum luminaribus & precibus, tandem illucescente die, errorum fugata nocte & phantasmate, homo cœpit sanum sapere, seseque & notos recognoscere, atque in pristinum sensum & rationem redire. Ne vero ullum remaneret scrupulum, cujus hoc esset subsidium; vidit eadem hora, claro ac vigili intuitu, quemdam magnificum & Apostolicum Archipræsulem, eminus ab ipso introitu oratorii, geminis Pontificibus ex utroque latere deducentibus, advenientem; [viso ad altare Sancto resipiscit.] sicque per navim ecclesiæ & chorum, cum eisdem lateralibus, ad altare ascendentem; ibique divina mysteria, donec ab ejus oculis decederet, peragentem. Unde nulla fidelis anima debet ambigere, B. Augustinum hæc suæ præsentiæ indicia dedisse, & suam ecclesiam suamque festivitatem tali revelatione ac salute invisisse. Præfatus quoque Presbyter eidem ecclesiæ, quam fundavit, hactenus hereditarie deservit.

[53] [Reclusa Lecesirensis, annis 15 cæca,] In Civitate quoque d Legecestra, insignis virtututibus Augustiniana pollet basilica. Ibi anachoreta femina conversatur inclusa: quæ cum per quindecim annos esset cæca, solebat Sacerdotales libros & vestimenta vespere servanda suscipere, & matutinalibus Officiis referre. Tandem igitur in sacratissima nocte festivitatis B. Augustini, cum properante aurora adventum Presbyteri ex more præstolaretur solicita; ineffabili Dei clementia favente, meritis sui Confessoris subito est illuminata, & insperato visus tripudio donata: [simili visu ipso festo illuminatur.] viditque clara acie præcellentissimum Pontificem altari assistentem, geminosque hinc inde Præsules devotissime illi obsequentes. Cumque in hac tam insueta ac cælesti visione trementi oblectatione obstupesceret, Parochianus venit, agendis Officiis divinis signisonus; & ille Angelicus aspectus ab intuente defecit. Quis igitur dubitet, Augustinum, ubique virtutum potentem, suæ beatæ memoriæ locum & oratorium, maxime in sua festivitate, revisisse; suæque salutiferæ ac gratificæ prȩsentiæ hoc indicium cum condignis dedisse? Illam vero Dei famulam, quæ se a mundi cupiditatibus occluserat, altissima benignitas altius suo ergastulo, obductis ad tempus luminibus, incluserat, servans eam sua custodia a carnali illecebra, docens eā omnia contemnere, quæ cū corporali visu sibi poterant perire; mentis vero oculos, exclusis rerum imaginibus, ad Conditorem suum acie pura attollere. Simul etiam hoc credimus supernam clementiam paravisse, ut B. Augustini meritum amplius in ea claresceret, & illa post tenebras majori lucis gaudio [perfusa] Deum in sancto Patrono suo jugiter benediceret.

[54] Uxor artificis templi pretiosi Anglorum Protomartyris e Albani, mulierculam cæcam per sex annos apud se hospitabat atque alebat. [item paupercula sex annis cæca,] Hanc benignitatem benignissimus in Christo Protoparens Augustinus, qui omnes homines visceribus paternæ caritatis adstringeret, ire tandem ingratam haud passus est. Istius sumptus, illius sublevare angustias parat. Sopitæ namque eleëmosynatrici, præstantissima forma, Pontificali affulsit schemate, talique obstupescentem matronam permulcet affamine: Bene fecisti, filia clementiæ, quod memor humanæ ærumnæ & retributionis æternæ, lucis & vitæ solatio destitutam refovisti mulierculum, pro qua recipias mercedem debitam. Nunc ergo ad meliorem usum transfer opem tuam, & fac eam deduci Cantiæ ad S. Augustini præsentiam: nam ibi exuet cæcitatis ac tenebrarum injuriam, & solaris jucunditatis induet lætitiam. Propera exequi veriloquum mandatum, nec verearis phantasiæ ludibrium. Ad hæc matrona expergiscitur, & triumphans de tanta visione ad lectulum pauperculæ hospitis infertur. Primo eludit ac tribulat miseram, quam noverat tandem exhilarandam; ut Joseph fratres suos terrificat, quibus salutis copiam parabat. [jussa Cantuariam duci,] Surge, ait, surge, & vade quærere ubi te amodo recipias, ubi hospiteris & pascaris: curavi te quantum visum est, jam alius qui curet requiratur. Illico exterritæ inopi mens fugit, & ibi mori appetit, quæ quo se verteret, quem peteret, a toto mundo carcerata non invenit. Sed protinus anxiam, quæ terruerat, relevat; & ordine visionis exposito, in spem salutis de barathro desperationis excitat; & docet, quo illuminanda pergat, quo melius suis eleëmosynis munus excipiat; socioque convivio refectam, & equis, duce, ac viatico suffultam, ad almiflui Augustini inexhaustam destinat medelam. Miro itaque divinæ dignationis ordine contigit illam ad sanctissimum Augustinum, ipso festo Translationis suæ die, [in festo Translationis.] sibi prorsus ignoto, advenire; ut vere appareret ipsum ejus itineris auctorem fuisse. Quod ut etiam multo veriori ac certiori claresceret evidentia, ipsa advena orans coram Sancti gleba, quam requisierat mente anhela; eodem die inter Nonam & Vesperam, sexenni cæcitate fugata, clara & optata luce est redonata. Miraculum longius refulsit, & Deo gratiarum actio personuit: femina autem, ne tanti beneficii videretur ingrata, in eleëmosynam priorem redire renuit, sed apud curatorem suum remansit, ubi hactenus propriis manibus haud inerter se pascit.

[55] Hæc igitur de Translatione præpollentissimi Augustini & signis, per hoc septennium, id est per hanc hebdomadam annorum ab ipsa Translatione, non tam auditu quam visu propalata, primo exposuimus: quæ autem antea facta sunt posteriori libro exprimentur; ut de ipso Primario suisque contranslatis prandium, de reliquis cœna sumatur. Hic respirandi dabitur locus: requietus ager bene credita reddit.

ANNOTATA.

a Suderia, vulgo Surrey, Bedæ Suthriona, Australis regio, respectu Londiniæ.

b Hinc intelligitur pueri patrem, virum conjugatum, licet hic vocetur Presbyter, talem tamen nudo beneficii titulo, non autem & ordinatione fuisse; qui propterea eguerit Presbytero ordinato ad officium explendum. Simili abusu scimus in Hibernia, eadem ætate ipsum etiam Archiepiscopatum Ardmachanum a conjugatis hominibus possideri solitum, qui eum ad filios velut hereditarium transmittebant, uti ex S. Bernardo in Vita S. Malachiæ ostensum est 6 Aprilis, ubi de S. Celso, qui primus id abolevit quod per quindecim generationes obtinuerat: adeo ut per tolerantiam Ecclesiæ absque peccato esset ejusmodi usus, sicut nunc est consuetudo Abbatiarum in commendam hominibus secularibus concedendarum. Tales autem Presbyteri, ad aliorum distinctionem, Presbyteri Commendatarii vocari potuissent.

c Nordwicum, urbs Episcopalis in Norfolcia, sub Archiepiscopo Cantuariensi.

d Lecestria, in Wallia, sub Romanis Urbs Legionum dicta.

e De S. Albano agemus 22 Iunii: quiescit is Verolamii in Herifordia (ubi res acta videtur) quod hodie S. Albani civitas dicitur.

APPENDIX
De secunda Translatione S. Augustini:
Ex Chronica VVilielmi Thorn.

[56] Translato, uti prolixe jam relatum est, S. Augustini corpore anno MXCI, [Corpus Sancti post Translationem trifarie abditū,] quia in partibus Cantiæ tam Danorum quam Normannorum frequens erat irruptio formidabilis, & etiam in Sanctos Dei indebita irreverentia & detestabilis; ne ex insperato gens barbaricæ nationis irrumpens, corpus sancti Apostoli Augustini, venerabile & cunctis gentibus desiderabile, violenter raperet: & tanto thesauro, non solum hoc cœnobium, sed totam Angliam privaret; completa Translationis solennitate & omnibus ad propria remeantibus, venerabilis Abbas, cum quibusdam senioribus Fratribus, ad feretrum S. Augustini clam accessit: amotoque cooperculo, quod nondum erat perfecte completum; sublatoque corpore B. Augustini cum capite, exceptis quibusdam ossiculis & parte cineris; in tumba saxea, ad hoc præparata, in muro sub Orientali fenestra, juxta feretrum ejusdem, prædictum corpus abscondit, paucis admodum Fratribus hoc scientibus, & illud secretissime celantibus: & quibusdam viam universæ carnis ingressis, memoria hujus rei gestæ pariter est extincta… Sed ne populus confluens ad venerationem ejus spe optata frustraretur, prædictus Abbas Wydo reliquam partem ossium, licet parvam, & cineres, vasculo quodam plumbeo inclusit, illudque in imo congeriei lapidum feretri supradicti abscondit. In summitate vero feretri argentei, in quodam vasculo plumbeo, sed parvo, reposuit quamdam particulam carnis, nondum ex toto in terram redactæ, sed fuit quasi terra humida sanguine coagulata. Ita Augustinensis Monachus Wilielmus Thorn, in Chronica monasterii sui, sub finem XIV seculi exarata: ubi postea Cap. 12, §. 2 refert, quod anno MCLXVIII, die decollationis S. Joannis Baptistæ, combusta fuit ecclesia pro maxima parte: in qua combustione… ipsum feretrum S. Augustini & etiam multorum Sanctorum hujus loci flebiliter sunt deformata.

Antiqua Eccła psentis mo stu dedicata fuit a Scō Laurentio Arhiepō anō Dn̄i DCXIII an̄o XVI ab aduentu Sc̄i Augustī in Angliā. quo anō tñslatū fuit corpus Sc̄i Augustī a loco quo prius iacuit per VII an̄os foras juxta Eccłiam nondum p̱fectā in eandē Eccłiam jam confectā ac reverēter in porticu aquilonali vbi modo e' Eccłia Scæ Mariæ tumulatū fuit, vbi jacuit per CCCCtos LXXVIII an̄os vsque ad anū Dn̄i MXCI.mum Anō Dn̄i MeXCIo pontificatus Vrbani Pape II tcio Wiłłi , Regis Angl: post conqestum vto anno v. Widonis ab̄b̄is et tempore vacationis Archiepiscop9 cantuar'. post obitū Lanfrac̄i an̄o tt̄io nova Eccłi p̱ Scotlādū ab̄b̄em incepta et p̱ Widonē translatū est corp9 Sc̄i Augustī cum corporib9 alior. Scōr a'loco quo prius in prima Eccłia jacuit usq; ad locū ubi mo jacq; p̱ Gundulphū Epū Rofensē.

[57] Idem deinde cap. 20, §. 2 narrat, quomodo S. Augustinus in corpore per Abbatem Hugonem tertium revelatur, quod supra se facturum promiserat: narrat autem his verbis. Anno MCCXXI, Cyclo decemnovenali VI, littera Dominicali C, [anno 1221 27 Apr. requiritur,] quinto Kalendas Maji, Joannes de Marisco, Prior S. Augustini Cantuariæ, cum Senioribus domus, cupiens certificari ubi depositum esset corpus B. Augustini, Anglorum Apostoli, Patroni sui; præcedentibus jejuniis, vigiliis, cū orationibus, ac disciplinis; consilio quorumdam Fratrum, quibus facta fuit trina revelatio, fecit murum frangi juxta altare S. Augustini, in Oriētali parte sub media fenestra, ubi inventa est tumba saxea, ferro & plumbo peroptime sigillata, cujus superscriptio talis erat:

Inclitus Anglorum Prȩsul, pius, & decus altum,
Hic Augustinus requiescit corpore Sanctus.

[58] In crastino autem, solennitate ut decuit facta, post Completorium, [& 28 invenitur,] præcepto Prioris, feretrum argenteum a quibusdam Fratribus amotum est, & altare & totū illud opus lapideum, super quod stetit feretrū, causa emendationis & decoris, fractū est. In cujus medio, scilicet in imo congeriei lapidum, ex inopinato inventū est plumbum magnum, fere ad longitudinem septem pedum, cujus subscriptio talis erat: Hic habetur pars ossium & cineris B. Augustini, Anglorū Apostoli, qui olim missus a B. Gregorio, gentē Anglicam ad fidem Christi convertit: cujus pretiosum caput & ossa majora alio saxeo vasculo Guido Abbas honorifice transtulit, sicut tabula plumbea cum eisdē ossibus posita indicat, anno ab Incarnatione Domini MXCI. [ac seorsim caput cum ossibus majoribus;] Sed quia illud opus ad effectum perduci non potuit nisi amoto plumbo, amotū est & saxeum vasculum, in quo continebatur caput & majora ossa B. Augustini, [quod] ad magnum altare ab Abbatibus de Bello & de Langedon, & a Prioribus S. Edmundi de Favirsham & de S. Radagunda, & a quampluribus aliis viris religiosis, Te Deum landamus cantantibus, cum magna veneratione deportatum est. Ubi postea qualibet nocte a quatuor Monachis, coram magno altari vigilantibus & Psalmos suos cantantibus, usque ad ejus primā Translationem, cum magna diligentia & veneratione custoditum est; tum propter absentiā Domini Hugonis Abbatis, qui tunc temporis pro quibusdam negotiis, coram Domino Lodowico Rege Francorū expediendis, in transmarinis partibus moram fecerat; tum quia noluerunt nec honestum eis visum fuerat, duas habere Translationes.

[59] Post adventum Domini Abbatis dissigillatum est illud vas saxeum super magnū altare, in quo continebatur caput & majora ossa, [quæ sicut multis præsentibus reserata,] præsentibus Abbatibus, Prioribus, & Magnatibus terræ, vidente clero & populo, ad hoc a magistro H. Sandford, tunc temporis Archidiacono, ibi invitato; ubi inventa est lamina plumbea, cum capite & ossibus, cujus inscriptio talis erat. Anno ab Incarnatione Domini millesimo nonagesimo primo, regnante Willelmo Rege Anglorum, filio Willelmi Regis qui Angliam acquisivit, transtulit Abbas Guido corpus B. Augustini de loco ubi per quingentos annos jacuerat, & reposuit omnia ossa ipsius Sancti in præsenti loculo, & alia plura de Corpore sancto collocavit Abbas in feretro argenteo, ad laudē regnantes in secula. [& ex triplici revelatione sunt inventa,] Itē in tertio loco, scilicet in summitate feretri argentei, inventū est plumbum parvū, in quo erat de carne sua, nondum ex toto in terrā redacta, sed fuit quasi terra humida & sanguine coagulata, cujus superscriptio talis erat: Continet hoc plūbum partem ex pulvere corporis B. Augustini: nam cetera hic penes habentur. Juxta quod plumbum inventæ sunt Reliquiæ pretiosissimæ, scilicet de capillis B. Mariæ Virginis, de Tunica inconsutili, de Columna ubi Dominus ligatus & flagellatus fuit, & multæ aliæ de quibus hic non fit mentio. Et sicuti trina revelatione revelatum est quod tribus in locis debuit ejus corpus gloriosum inveniri, [ita trifarii reponuntur.] quod exitus rei postea verum esse probavit; ita & modo Dominus Hugo III & Conventus ejus, corpus in tribus locis divina inspiratione fecerunt honorifice recondi. Est enim major pars sursum sub feretro argenteo, ferro fortiter ligata, & plumbo peroptime sigillata: secunda pars inferius sub tumba marmorea, & tertia sub media fenestra in Orientali parte, ubi puer quidam per merita ipsius Sancti visum recepit. Caput vero, ad instantiā Magnatum qui interfuerunt, [ reservat capitis.] & ad devotionē populi excitandam, fecit idem Abbas Hugo extra feretrū retineri, & suis sumptibus in auro & argento & lapidibus pretiosis, sicut modo videtur, mirifice decorari.

[60] Annis post hæc sic acta XXIX, XXXVII, & XLIX; cum annus MCCXL, XLVIII, & LXX Incarnationis Dominicæ numerarentur, Sanctuarium Augustinense altaribus tribus dedicatis ornatum fuisse, & Sanctorum corpora per circuitum apte disposita, docemur præclaro monumento quod æri incisum tomo 1 Monastici Anglicani inseritur ad pag. 20, ex veteri quodam Ms. Codice ejusdem quondam cœnobii, tunc vero, id est anno 1652, [Sanctuarii forma;] penes Magistrum & Socios Aulæ S. Trinitatis Cantuaria existente. Ipsū his addo: quia serviet ad illustrandum librū sequentem de Sanctis, eodem quo Augustinus tempore translatis. Representatur ibi etiam altare majus, quod Sanctuario ipsi prætenditur chorum ut puto Monachorum respiciens: quod anno quidem MCCXL, eodē scilicet quo Sanctuarii princeps ara, consecratum fuisse sanctis Petro, Paulo, & Augustino docet eadem membrana: sed post annos LXXV, composito super illud S. Æthelberti Regis corpore, huic & illis iterum nuncupatum, cum fortaßis casu aliquo violatum fuisset. Consecrator Petrus Corbanensis Episcopus, fortaßis Apostolicus Legatus fuerit, Corbasæ seu Corbasiæ in Pamphilia titulum nudum gerens, nomine hic aliquantum corrupto: quia Apostolicæ Sedi immediate monasterium suberat. Porro ne vacaret charta, [cœnobii reliquiæ.] placuit ex eodem Anglicano monastico adjungere reliquias cœnobii, post monasteriorum ruinam per Angliam, a scriptoribus etiam heterodoxis deploratam culpatamque: in quibus notabili temporis spatio, apud inquilinos Catholicos diversatus noster P. Guilielmus Marcius, etiamnum omnia fere ita se habere asserit; sed quam tabula nostra vocat portam Cœmeterii, ipse ait duxisse ad ecclesiam, cujus omnino nihil supersit, præter unicum arcum capellæ S. Pancratii, quem nulla violentia hactenus frangere potuerit: ea autem parte eoq; ordine quo olim columnæ stabant, nunc seriem arborum longe ultra protendi. Addit, ultra murum, cujus hic vix duo dimidiata latera repræsentantur, versus Ortum esse (sicut etiam integra charta notat) reliquias ecclesiæ S. Martini, ante adventum S. Augustini, ad usum Reginæ Berthæ, minori tamen opere constructæ; quemadmodum etiam ad signum 4 procurrunt reliquiæ cujusdam porticus, una cum ædibus fortassis infirmorum, nunc in horreum conversis.

[61] Sanctorum corporibus factum quid sit, novit is qui custodit omnia ossa eorum, sicut ait Psalmus. Prius quā illa dißiparentur, [S. Augustini Mentū an. 1526 in Lusitaniā,] ad Lusitaniæ Reges pervenerat totum mentum, cum tribus dentibus & parte ossis notabilis S. Augustini Angliæ Apostoli; quæ accepta ex scrinio ac thesauro, relicto a Joanne III Lusitaniæ Rege, insignibus aliorum triginta quatuor Sanctorum Reliquiis apposuit Henricus S. R. E. Cardinalis Eborensis, postea Rex, sicut in communi omnium approbatione, anno MDCXXVIII facta, testatur sibi compertum esse, Ioannes Alvarez de Luzana Portucalensis Episcopus. Qua autem occasione illæ in Belgium allatæ, & Antuerpiæ in cœnobio S. Salvatoris Ordinis Cisterciensis depositæ fuerint, [inde Antverpiam delatus,] atque anno MDCLXXII, sub primo loci Abbate Francisco Diericx solenniter translatæ, capsisq; argenteis inclusæ, inveniet lector explicatū ad diem 2 Aprilis, ubi de reliquiis S. Mariæ Ægyptiacæ, unius Sanctorum prædictorum agitur, itemque in Appendice ad diem prædictum. In solenni quæ tunc habita est proceßione gestabantur eorumdem Sanctorum Reliquiæ, sub novem vexillis distributæ, quorum ultimum sub se habebat Apostolos & Apostolicos viros, & in his S. Augustinum eum hoc Chronico:

aVgVstInVs angLIarVM DoCtor.

[62] Prænominatus Abbas biennio post librum edidit, ad roborandam fidem & traditionem prædictarum Reliquiarum; [donum fuit Henrici 8 Ioanni 3 oblatum.] ubi invenio pag. 58 dici, quod doni Auctor Henricus VIII Rex Angliæ fuerit, quondam Fidei Protector per Apostolicam Sedem nuncupatus; postea, eheu! subversor ejusdem. Detulit autem ipsum Cardinalis Volsæus, anno MDXXV missus gratulatum Ioanni nuptias, cum Catharina Philippi Austriaci filia, Caroli V Imperatoris sorore, & Reginæ uxoris suæ nepte, contractas. Vxorem enim habebat Henricus Catharinam, ipsius Ioannis nec non & Catherinæ sponsæ atque Caroli communem materteram: quorum omnium interceßione idem Cardinalis obtinuit a Pontifice titulum Legati a latere & Primatis in Anglia. Quo si contentus fuisset, neque ad summi Pontificatus apicem ope Caroli obtinendum ejus aspirasset ambitio; non doluisset se ab hoc delusum; dolens autem non excitasset Regem ad pudendum ab optima Regina divortium, ut ægre Carolo faceret; & res Catholica Reliquiæque Sanctorum verosimiliter in Anglia inviolatæ mansissent; venerationemque pristinam ac cultum retinuissent.

LIBRI SECUNDI

PROLOGUS.

Primitivus noster Augustinus, cum posterius translatus sit cum suis lateralibus, prima narrationis serie anticipatur; ceteri ejus amici, ante ipsum translati, post ipsum recensentur. Ordo præposterus, sed necessario commutatus. Quare? Quia & cui potissimum hæc solennitas præscribitur, primatus debetur: & esurientibus paternas dapes, citius medetur; ne longo suspendio diuturnæ ambagis, antequam ad triclinium perveniatur, æger exspectator exanimetur. Nunc ergo quia grata occasio renovati templi hunc nobis in assumpto Augustino ceterisque Primatibus peperit triumphum; congruum videtur a superioribus Patribus, id ipsum parturientibus, textum secundare; & intercurrentibus miraculis, gratiam tam ipsorum quam nostrorum dierum celebrare. Sic ambitus causarum [pensabit] moras colligendorum de pratis elysiis florum, [&] diversas translationes præcedentium Sanctorum, ad Augustini jam translati referemus sacrarium.

Licet etiam hic liber in 42 capita per numeros dividatur, quia tamen in ecgrapho nobis communicato, fortaßis autem & in ipso autographo, eorumdem Capitum nulli habentur tituli, sicut post Prologum lib. 1, ideo nullam istius divisionis habendam rationem censemus, & numeros, ut commodum est visum, partimur.

CAPUT I.
Restauratio ecclesiæ designata: ejusque causa translatum corpus S. Adriani. Succeßio Abbatum.

[1] Primo igitur Augustinensis Abbas Almerus a, quasi quodam voto & præsagio futuræ translationis, arcus & columnas, [Almerus Ab. facto demoliendi veteris operis initio, creatur Episcopus,] super Sanctorum corpora Romana elegantia solenniter ædificatos, abstulit; quantumque audebat, viam exurgendi illis paravit: de ipsis vero columnis & arcubus monasterii sui claustrum exornavit. Hinc de Abbate in Pontificem mire renitens assumptus est Scirebourne; Ælstano condigno, qui Beatissimam Mildredam b ad suum Augustinum transtulit, succedente. Verum ipse judicio Dei misericordis, verberantis quos diligit, cæcitate percussus, Episcopatum tam voluntarie deserens quam invite susceperat, ad paternum Augustini signum rediit; & in cella infirmorum degens, otium suum in psalmodiis & orationibus exercuit. Nec prætermittenda est hic admirabilis super eo visio. Jacebat ejus minister, [& ob cæcitatē regressus ad monasterium,] vir honorabilis in ecclesia S. Mauritii, adhærente ipsi cellulæ infirmorum: vidit quadam nocte, ut accubabat plene vigilans, duas personas venerabiles, Episcopum, de eadem cella in qua quiescebat, hinc inde in ipsam Thebæorum Martyrum basilicam adducentes, ibique illum sibi medium familiariter assidentes; multamque cum eo sermocinationem, quam ille contemplator palam audire, sed prorsus intelligere non poterat, diu conferentes; tandemque finito placito ad lectulum suum illum deducentes. De qua visione pene exanimatus est præ pavore, [monstrantibus Sanctis per visum novit quidquid mutatum erat,] dum nec socium suum adjacentem ullatenus a somno posset excitare. Ipse quoque Episcopus totum monasterii ædificium & loci situm revelatione divina in spiritu contemplatus est, eo scilicet ordine, quo dudum oculis corporeis viderat; vel quidquid postea mutatum est, qualiter mutatum esset, sine indice referebat: maxime autem illud Sanctorum Patrum sacrarium, unde nunc translatos gratanter videmus, devota mentis acie spectabat; quorum vitales glebas lavare lacrymis & thurificare precibus frequenter anhelabat. Quanto vero putamus gaudio hanc nostræ ætatis aulam innovatam, tantisque Sanctorum luminaribus illustratam, vel sola mente conspiceret, dum oculis exterioribus nequiret, manu cognosceret, auditu videret, aut divina revelatione perpenderet? Fuerunt etiam probatissimi testes, super ejus tumbam, lucem, de supernis sedibus missam, post mortem ipsius sæpius visam c.

[2] Præstantissimus autem Abbas Ælstanus, Romam proficiscens, [ejus successor Ælstanus] a præcellentissimo Imperatore Henrico, ob gratiam famosissimi Patris Augustini, magnifice suscipitur. Ubi cum de tanto Hierarcha sermones solennizarent; exclamat Imperator, O si vel minimum articulum, vel aliquem capillum, vel tandem extremum pulvisculum de tanto thesauro nancisci mererer, quantis rerum pretiis id emptum vellem! Quod inæstimabilis splendoris bravium, quantum Anglia adeptum gaudet, [negat S. Henrico Reliquias S. Augustini,] tantum Roma ademptum fleret, nisi fides utrobique eum adesse, & ubique prodesse de regno superno crederet. Hæc dicens piissimus Princeps, insistebat magnopere venerando Abbati, quatenus illud tam pretiosum decus Romani Imperii ac generis humani jam transferret, sibique aliquid tam sacrorum pignorum conferret: quod si obtineret, quidquid vellet, in terris, vinetis, auro & argento sublimiter impetraret: insuper ipse tanti thesauri scrinium auro purissimo pretiosissimisque gemmis augustaliter ambiret. Sed Abbas, quamvis eum accessum ad paternum aspectum, quem nostra dies meruit, cunctis opibus terræ præponderaret; tamen pro cunctis opibus rerum nec suo nec Imperatoris desiderio obsequi auderet. Regressus domum dum, post monasterii sui provectum strenuissime actum, quadriennio ante obitum langueret; egregium sui gregis arietem d Wlfricum, seculari & ecclesiastica ac litterali eruditione præclarum, [& æger sibi Wlfricum substituit;] Abbatem sibi ad Apostolicum S. Petri altare, antiqua videlicet Romani privilegii ac libertatis consuetudine, Apostolica auctoritate primitus firmata, rdinari fecit.

[3] At Wlfricus, qui in dilatatione reipublicæ commissæ omnes antecessores studebat æquiparare, in ecclesiæ tandem suæ restauratione omnes certabat evincere. Verum inpræsumptum ceteris conatum verebatur inconsulte præsumere, & illud tam antiquum, tam primarium, tam innumerabilium Sanctorum domicilium sine auctoritate publica temerare. Interea illud splendidissimum ac sanctissimum jubar nostri seculi, Papa Leo, Simoniacam Hæresim in Galliis debellabat, nummulariorum mensas & cathedras vendentium columbas evertebat, omnemque negotiationem avaritiæ de templo Domini ejiciebat. Mittitur ad illum Anglicarum Ecclesiarum Principis Augustini Vicarius, [qui Remos ad Leonem 9 missus a Rege,] ipse Wlfricus, pro ecclesiasticis magistratibus & gente sua responsurus; a Rege scilicet Eduardo destinatus, ut erat in transmarina regna & summa negotia mitti, tam assuetus, quam idoneus. Comites illi adduntur spectabiles Dudeco Sumersatæ Episcopus, & Ramesensis Abbas Ælfwinus. Tunc magnus Sacerdos Domini Remensem ecclesiam S. Remigii dedicabat e, & fidum Christi dispensatorem miraculis ostendebat. Discussis Ordinibus sacris, [ab eoque ob reverentiā S. Augustini benignissime exceptus,] quis per ostium intraverit, quis aliunde ascenderit, Anglos innocentiores Christi Consul invenit; Anglos & maxime Augustinensem legatum, pro tanti nominis dignitate, ampliori benignitate excepit: nam antea venerabilis memoriæ Pontifex Seriberiæ f Heremannus, cui laterales adhærebamus, Romæ in amplissimo Pontificum g Senatu lucide disputaverat coram ipso Beatissimo Leone, de Anglorum inexcusata omnigenis vel peregrinis vel civibus hospitalitate; de ipsa Anglia, ecclesiis ubique repleta, quæ quotidie novis locis adderentur novæ; de innumera ornamentorum & signorum per oratoria distributione, Regumque & divitum in hereditatem Christi amplissima largitate. Gaudebat summus amicus Domini Leo adeo, ut elatis manibus gratias ageret Deo. Addidit etiam præfatus Episcopus nobilitatem Anglicæ Hierarchiæ exponere, quod scilicet Cantuariensis Præsul Apostolica auctoritate Romæ assidere debeat S. Ruffinæ Pontifici; Augustinensis vero Abbas Abbati castri Casini. Quæsitum est in decretis, & inventum, ibique Papæ atque omnium assensu corroboratum.

[4] Hujusmodi favoribus idem Beatissimus Papa Anglos familiarius habuit: Wlfrico vero, ob S. Augustini gratiam atque suam concinnitatem deditus extitit; [obtinet licentiam novæ ecclesiæ struendæ:] omnia rememorantem de ipso Sancto suisque condignis collegis amantissime audivit, suggerenti monasterii sui restaurationem gratissime annuit, ac benedixit. Sic Nathan David Regis desiderio in ædificando templo favit: sed cum esset uterque Propheta, uterque hic a Dei consilio, ut homo, erravit: nec quisquam quidquam poterit, nisi, cui & quando, Deus decreverit. Hoc desideriosus Abbas non perpendens, & ad sibi inconcessum opus frustra nitens, facta legatione templum suum a fronte diruit; beatissimam Virginem Mildredam, ante principale altare Apostolorum conditam, in porticum Patris Augustini transtulit; & juxta Aquilonalem parietem, contra S. Augustinum, collocavit. Partem quoque ab Occidente oratorii S. Dei Genitricis, [& oratorio S. Mariæ dejecto,] cum porticibus quibus circumcingebatur, dejecit: & inter utramque ecclesiam, Fratrum cœmeterio quod adjacebat purgato, totum spatium ad fabricam corripit, parietes erigit, columnas & arcus componit. Lætabatur novo opere Cantia, quamquam monasticæ habitationi incongruum fecisset artificum imperitia.

[5] At offensa est Regina poli de injuria templi sui. [indignationem Deipara incurrit;] Hoc suum sacrarium, hoc juxta Anglicum elogium suum vestiarium, hoc multorum Sanctorum sinus erat & gremium. Hic, ut in consequentibus patebit, audiebatur concentus Angelorum, hic organa Virginum, hic assiduabatur virtus miraculorum. Hæc rerum Domina, per visum apparere dignata cuidam anui; Vade, inquit, & dic Wlfrico Abbati, quia morte punietur ob destructionem oratorii mei. Hoc semel, hoc denuo, hoc tertio mulier admonita; tandem per sororem Abbatis bene religiosam (quia illum verebatur) mandat sibi cælica mandata. Ille reformidans ad tantæ Dominæ majestatem, sed renuens credere quasi aniles fabulas ad nuntii vilitatem, tenuit propositi intentionem, & sidereæ querelæ neglexit satisfactionem: ruit enim plerumque hominum impetus irrevocabiliter, juxta illud Nasonis; Difficiles aditus impetus omnis habet. Incidit itaque reus in sententiam divinam: percussus est letali sagitta ægritudinis circa Cœnam Domini. [ac moritur post 3 feriā Paschæ.] Quotidie tamen, & in ipsa Cœna, & in Parasceve, & Sabbato sancto, & die h Paschæ, secunda quoque ac tertia feria, majores Missas in congregatione, seipso & ipsa infirmitate fortior, complevit. Subsequenti vero nocte, repentino transitu, priusquam Fratres accurrere possent, decessit, & festos dies suos eis in lamenta convertit: opus autem suum, innumeris sumptibus & laboribus frustratis, ad destructionem aliis reliquit. Nemo tamen judicet tantum virum, post Dei misericordia destitutum, nec bonæ voluntatis suæ fructu exinanitum. Prophetæ inobedientiam quæstor leo punivit; sed de extincti cadavere, quasi jam purgati, jam justificati, non comedere, nec ipsum ejus asellum lædere præsumpsit.

[6] [Succedens Egelsinus Pontificalia accipit.] Post hunc Dominus Egelsinus Monasteriarcha attollitur, & in palatio Regis consecratur: qui Romam profectus i ab Alexandro Papa mitra & sandaliis sacerdotalibus donatur, hisque uti Pontificali vice jubetur. Hunc, inquit, apicem habere perpetuo Rectorem decernimus Augustinensem, ob ipsius scilicet & Romanorum alumni & Anglorum Apostoli Augustini dignitatem. Hanc itaque prærogativam ille domum revexit, & interim in Augustini potentatu habuit: sed ubi Abbatiam mutavit, Augustinensi successori sua jura alibi inpræsumpta reliquit k.

ANNOTATA.

a Elmerus Abbas 34 anno 1006 suffectus Wulfrico, an. 1022 factus est Episcopus Schireburnensis, addit autem Willielmus Thorn, allegato hoc Gocelini Capite, Quem licet Sanctum esse pie credamus, de ipso sine auctoritate Sedis Apostolicæ celebrare non audemus: inChronologia dicitur, quod Jacet in tumba extra clausuram altaris S. Joannis.

b De S. Mildreda ejusque translationibus plenius agemus 13 Iulii: interim videri possunt quæ habet hic Willielmus, præsertim cap. 24.

c Hic est S. Henricus, anno eodem quo Ælstanus creatus Abbas, in Italiam profectus contra Græcos, ut tunc mutuo se Romæ vidisse potuerint.

d Wlfricus 2, anno 1047 dicitur Ælstano mortuo succeßisse.

e Spectant hæc ad an. 1049, quando a Leone IX celebratum est Concilium Remense (a W. Thorn perperam adscriptum anno 1056) & dedicata fuit ecclesia 1 Octobris.

f Hermannus an. 1045, juxta Godwinum Wiltoniensis Episcopus, Sarisberiam transtulit Sedem 1078: adeo ut per anticipationem hic dicatur Sarisberiæ Episcopus.

g De hoc Romano Concilio, ante Remense habito, eodem tamen anno, extat testimonium Hermanni Contracti.

h Male ergo dicitur Wlfricus hic obiisse anno 1049, quando mense Octobri, adhuc Remis fuit: sed obierit anno 1060, quando Pascha celebratum est 26 Martii.

i W. Thorn. annum 1063 huic profectioni adscribit.

k Idem addit, quod Egelsini successores, tum propter sui simplicitatem, tum propter Archiepiscoporum infestationem, ista dignitate uti omiserunt, usque ad tempora Rogerii Abbatis, id est an. 1179.

CAPUT II.
Sanctorum, Regum, Præsulum; in Oratorio B. Mariæ sepultorum, translatio.

[7] Interea Wilhelmus Dux Normannorum, Deo dispensante erectionem plebis suæ, in Regem transiit a Anglorum: a quo Domnum Scollandum, virum probum & prodige eruditum, [sub R. VVilhelmo ordinatus Scollandus,] Augustiniana domus Patrem suscepit accommodum. Hic, ut ceteri antecessores, ordinatus in suo monasterio, cum, in ecclesiæ suæ longius protendendȩ ædificium, largum extenderet animum; graviter offendebat eum astans opus, impediose productum, offendebat & angustum decretæ machinæ spatium; terrebat vero Dei genitricis in Abbatem superiorem, de prærupta ecclesia sua, judicium; terrebat de veteri monasterio, longa carie consumpto, ruinæ periculum. In his angoribus rapitur legatione b Regia Romam ad Alexandrum Papam: ibi post Regia responsa, consilium accipit ab ipso Papa & benedictionem de transferendis Sanctis, de destruenda & reformanda basilica sua, [hortatis Alexandri 2,] pro suis votis ac nutu supernæ largitatis. De hinc Reverendus Apostolicus, de eadem antemurali ecclesia, quam proxime murus civitatis immineret; prȩcellentissimus Augustinus & decentissimi consortes sui, qua parte ecclesiæ, quo ordine; simul, an distinctis porticibus requiescerent, cum diligentissime indagaret; & præclarus Abbas ad omnia optata satisfaceret: Hæc, inquit, est arx civitatis præeminentissima, ac decentissima totius regni Regia, ubi ille Dux suæ propagationis Ecclesiarū, Princeps comitum beatorum, hoc est, Princeps Principum, & in suo Apostolatu Sanctus Sanctorum Augustinus, suum thorum, suumque ad cælos porrectum posuit triumphum. Quam præclara domus tot & tantorum cȩli siderum! quam veneranda aula universæ genti Anglorum! quam beata Patria, Sanctorum radiis illustrata Patronorum!

[8] [accingitur novo operi:] Tum Abbas fidelis, ad tantum tanti viri testimonium obstupescens & gratias agens, domum properat, inchoatam molem noui operis subvertit. Verum residua pars Virginalis oratorii summæ Mariæ, [quæ] ejus impetum morabatur, nostræ quoque orationis cursum hic modo remoratur. Occurrunt hujus sacrarii superna præconia, & in ejus gremio adjacentium Sanctorum miracula. Hic ipsa præcelsa Parens Altissimi sæpius visa, [& destruit reliquias oratorii B. Mariæ,] & cum dulcimodo Virginum choro ineffabili suavitate cælestis harmoniæ noscitur audita. Huic candidissimo contubernio Angelum Domini exercituum, & post Augustinum suosque consortes nitidissimum decus Anglorum, familiarius & frequentius interfuisse Beatissimum constat c Dunstanum; & ut cervum sitientem ad fontes aquarum, [ubi S. Dunstanus] ita illum supernæ modulationis dulcedine captum, inexplebiliter assiduasse hunc Sanctorum paradisum. Ne etiam nostris temporibus hujus fidei desit experimentum, ipse Dominici gregis custos Scollandus: quadam nocte ante nocturnas vigilias expergefactus a somno, uti accubabat in vicina ipsi ecclesiæ cella, chorus mire dulcisonus alternatim auditur psallentium, tamquam virorum & puerorum, gratissimam consonantiam diapason reddentium; dum modo cunctis modulis concinerent, modo distinctis organis parvuli viris responderent. Hærebat in insueta melodia; tamen nondum animadvertens cælestia carmina, cogitabat Fratres jam expletis Matutinalibus sacris, [& ipse Schollandus] processionem (ut tunc dies & noctes solebant) in ipsa agitasse ecclesia. Rogat excitatos socios, an signa matutinalia audierint; omnes negant: rogat, an sibi auditos cantus audierint; omnes se plane audire & monachi & laici asseverant. Mittit eo fidelissimum Fratrem, Sumoldum nomine, rei certitudinem explorare. Venit, & ostia clausa invenit, nec quemquam ibi cernit, nec ullum jam sonum audit: [Angelorum cantus audierant:] regressus omnes lectos Fratrum circuit, omnesque dormientes reperit. Quod ubi Patri retulit; ille inclinis lectulo, modice obdormivit: & ecce vocale signum Matutinorum intonuit. Tum vero obstupescens, intellexit incunctanter cum omnibus audientibus, vere in illo loco olympica convenisse agmina, sæpiusque ante narrata miracula verissima sibi claruisse experientia, & vere supernos cives hæc incolere habitacula.

[9] [ubi etiam plures Sancti & Reges sepulti;] Nam hunc locum Deo & omni seculo amabilis Patris, nostrique post summum Augustinum optimi Institutoris, Adriani d irradiabat præcipue signipotētissima gleba, simul & S. Albini e discipuli & successoris sui, nec non Beati Joannis f superiori tempore Abbatis veneranda Corpora: ad hoc plures sancti Episcopi & Abbates numerosi, quatuor quoque Reges, cum Regalibus conjugibus, & libens ac longa nepotum genealogia, aulam dominicam illustrabant & noblitabant dormitione sua. Horum autem Regum primus noscitur Edbaldus, g tertii Anglorum Regum sed primi Christicolæ Æthelberti filius: [Edbaldus scilicet,] qui ab errore idololatriæ, velut ab Acheronte emergens, per beatum Archipræsulem Laurentium, Apostolo Petro pro desperata ove pastorem verberante, ad Christi sinum confugit; paternæque pietatis æmulator hanc ecclesiam præcelsȩ Dei Genitrici condidit & dedicavit, in qua hactenus requievit, hereditans quod fecit, & possidens quod dedit; cum Justis scilicet, quos in nomine Justi suscepit: hanc Abbate & ordine monastico, [fundator ipsius oratorii,] ut Augustiniano cœnobio incorporaretur, religiose informavit; ornamentis & opibus regiis, terris & rerum necessariis abundantissime ditavit, inter quæ Regalem villam, Northburna h appellatam, adjecit; præterea Christianæ fidei propagandæ beatis Patribus adjutorem & cooperatorem devotum se exhibuit.

[10] [Lotharius,] Secundus erat Lotharius, Rege Edbaldo avo, & Rege i Erconberto patre, ac Deo dilectæ Virginis Mildredæ avunculo editus: cujus mater sanctissima Regina Sexburga k, in insula Scapeia monasterium Dei Genitrici prima fundavit, & Sanctimonialiū choros instituit; ibique, mutato in sacrum velum regni diademate, ancillis Christi se conjunxit, ipsi filio suo favente, terrasque & divitias inibi suffecturas regaliter adjiciente: quæ postea pretiosæ Virgini germanæ suæ Etheldretæ l in Elingensis monasterii successit regimen. Lotharius, dum post fratrem suū Egbrichtum, Raculfensis Cœnobii fundatorem, duodecim annis regnasset: bello Australium Saxonum a nepote suo Edrico, fratris sui Egbrichti filio, oppugnatus, ibique vulneratus, dum medetur, emoritur. Edrico autem post annum & dimidium regni adepti sublato, Reges externi m & incerti dominati sunt tempore aliquanto: quorum unus, nomine Mulus, consepultus erat superioribus ordine tertius. Quartus erat legitimus Rex n Withredus, [Mulus,] alter superioris Egbrichti Regis filius: qui virtute & religione potens, [VVithredus, de loco ipso benemeritus,] paternum regnum ab externis tyrannis eripuit. Ipse, jubente sibi B. Martino per visum, in ejus honore ad Doueram constituit primus monasterium, ac Dei famulis regalibus donis perpetuo reddidit copiosum. Augustinensi vero Mariæ & beatissimo incolæ ejus Adriano, inter cetera munera Principe digna, regiam mansionem, quæ Litleburna o appellatur, perpetualiter largitus est: sicque in ea domo requiem hereditavit, quam opibus auxit.

[11] [Translaturi S. Adrianū,] Igitur tot [tum] sanctis, tum sublimibus personis, ante ipsius ecclesiæ dejectionem transferendis, prælustris Abbas, superni Regis Genitrice suis devotorumque Fratrum jejuniis, orationibus ac lacrymis placata, primo ad eversionem altaris & tumbæ Patris Adriani exportandi venerabiliter accedit. Instrumentum operis area complanatur, & Sancti sepulchralis lapis attentissime expurgatur: thesaurus assumendus, quasi ad manum elatus, in noctem differtur, ne quo forte inexperta spes lædatur. Nocte cum luminibus, suæ lucis gaudium adducere paratis animi redeunt: sepulchralem lapidem auferunt, pro sperato Sancti corpore, quasi parietem a fundamento surgentem inveniunt. Extemplo confusa pectora nox mœroris occupat, gelidusque per ima cucurrit ossa tremor; [prius inveniunt S. Albinum,] putantibus omnibus, se tanti Patris præsentia fraudatos. Sed jussu Abbatis illa obstructione lapidum eversa, altius fodientibus a læva cryptula offertur: qua perfusa cælesti odore, nuntio prorumpente, S. Albinus ostenditur. A dextris vero ingens candidi marmoris sarcophagum respiciunt, moxque animi & gaudia de inventione optatissimi Adriani redeunt. Quod circumfodientes, dum operculi amovendi casso labore nituntur, ad pedes inductum sarcophago lapidem contemplantur. Hoc exempto, subito testis & præco quæsiti desiderii exiliit, paradisum Domini spirans fragrantia. Sed ad gratiorem lætitiam iterum tentantur tristitia, dum a quodam Fratre, [tum ipsum Adrianum:] timide inspiciente, proclamatur tumba vacua. Ast aliorum cura perspicacius intuita, respondetur, potius vere plena vera sancti corporis gleba: quæ ita videbatur formosa, ut putaretur adhuc, sicut primitus erat impositus, carne jacere integra. Tandem ipse Dux gregis inspexit, vidit, atque illico magna exultatione, Gloria tibi, Christe, proclamavit. Vere, inquit, hæc est B. Adriani pretiosissima corporis margarita, in splendoribus Sanctorum vere resuscitanda.

[12] [quem temere tangens Frater putuitur.] Ad hæc unus Fratrum, David nomine, Britto genere, in sanctum corpus temerarie extendit digitum, experiri [volens] curiosius an illud adhuc esset solidum. Expertus est autem ejus virtutem, cujus tentare ausus est conditionem. Compungitur digitus, velut acu confixus, aut ardenti ferro aut virulento hydro percussus: nec solum digitus, sed tota cum intolerabili cruciatu extuberat manus. Cumque præ angustia clamantem Abbas interrogaret, causam ostendit, tumidam præsumptricis manus pœnam. Respondet Pater, jure id factum in tam temerarium. At ille reliquum noctis cum insomni ejulatu trahebat. Hinc Princeps monasterii incertus æstuat duplici mole curarum: cum nec tutum foret sanctum corpus tangere, nec cum tanto lapidis pondere videretur efferri posse: absterruerat enim præsumptor & illos, quibus Sancti tactus foret salubris. [Eoque Odonis Ep. Bajacen. suasu] Ponit itaque, ut ad tantum thesaurum, usque in diem custodes, intus Fratres orantes, foris Milites vigiles. Jubet illico totum monasterium aulæis candescere, palliis purpura & auro omnique ornatu Paschaliter splendescere, aderat tunc Cantuariæ Bajocensis Pontifex, Odo frater Regis, & sub Rege absente præceptor Angliæ: ipse lucis crepusculo ab Abbate adsciscitur; audit & videt virtutem Sancti: consultus hortatur Abbatem, ne eum mitteret ab antiquo dormitionis suæ thoro; sed cum eo, quo primum a sanctis obsecutoribus positus est, efferret sarcophago. Obsequitur consilio auditor prudens; rebusque paratis, cum candidata & purpurata solenniter Fratrum caterva, & populo certatim irrumpente, ad illud Sancta-sanctorum ornatissime procedit. Totus itaque desiderabilis Adrianus, saxosa mole sua speciose adornata, robustissimis trabibus excipitur; cum dulcimodis laudum organis astra ferientibus effertur; [intra suam arcā translato, sanatur:] in porticum desideratissimi Patris Augustini, gratissimus collega deponitur; & inter beatissimos ipsius consortes, ac juxta primum ejus successorem Laurentium Archipræsulem sanctissimum, condigna sanctitate reconditur. Fit ingens turbis, tam Francigenis oo quam Angligenis exultatio: fit irruendi & considerandi summa intentio. Currunt lacrymæ præ gaudio: addit Sanctus tripudium miraculo clementiæ, qui terruerat miraculo pœnæ. Expleta celeberrime & candidissime de ipsius gloria Missa, supradictus tentator cum turgida manu miserabiliter accurrit; candelam, cujus mensura ejus tumbam circumplexus est, cum lugubri pœnitudine, cum interventu Fratrum adstantium, obtulit: & (o piissimi Patris virtutem!) illico omnis dolor evanuit, manus detumuit, salus & lætitia post angores gratior redit.

[13] [sed oblatam Reliquiam non audet accipere:] Tum ille, geminam expertus potentiam, severam & serenam, addidit de tam salutiferis pignoribus aliquid exposcere; jurans super ipsa sancta, si vel minimum inde impetraret, quod suo loco in Britannia, monasterii sancti Salvatoris p Redonis, deferre posset; se effecturum, ut annuatim ejus festivitas in cappis celebraretur, uti monasteriali usu dicitur. Cumque benignitas Abbatis annueret, sumptumque parvulum articulum sibi porrigi juberet, porrectum tanto tremore refugit, ut ad suscipiendum nulla ratione persuaderi posset. Videres hominem ardentem in se faculam expavisse, acriusque repercutiendam dexteram, si auderet contingere. Percunctante itaque datore, cur tam pavide renueret, quod tam avide exorasset: Totius, inquit, mundi promissio mihi hoc non infliget. Ita petitore absterrito sacrum munus suo reponitur loculo, [interim a colica sanatur ægra.] integrum scilicet electo loco servare se dignante Sancto. Clausa igitur odoriferi corporis apotheca, supervenit de suburbio puella, jam multis annis intestinorum cruciatu immedicabili attrita: & post orationem sciscitatur Fratres de sui morbi medela. At illi, abluta Fratris manu quæ Sancti contigerat articulum, propinant morbidæ potum. O fidem ad omnia potentem! o Christi Confessorem ad omnia credentibus in Christo prȩstabilem! Tactus sancti corporis, sicut præsumptioso officit; ita officioso, ut & aliis prodesset, contulit. De hujus itaque tactus ablutione gustata, plenam sospitatem actutum hausit ægrota.

[14] Sic ergo præstantissimo Adriano translato & mirificato, jam post prædicta Missarum solennia, [Transferuntur deinde alii,] dum inter easdem Missas reliqui omnes, qui erant transferendi, elevarentur a speluncis suis, & pararentur ad exportandum; dispensator Dominicæ familiæ regreditur cum candidissima processione: transferensque Præsulum, Abbatum, reliquorumque Sanctorum pignora, cum vocum & cymbalorum alta resultatione, in Occidentali turri monasterii omnia composuit, ante Sanctæ Dei Genitricis altare, donec nova ecclesia reædificata novo reconderentur honore: [& destructo altari per S. Mellitum sacrato,] nec defuere quatuor Reges supramemorati huic translationi, cum conjugibus & sua progenie evecti. Deinde principale altare Virginalis ecclesiæ diruitur. Ibi quoque [dum] opus protelatur, noster etiam sermo subsequens prolongatur. Affulserunt ibi sacrosancta Sanctorum pignora, eburneo candore & rubore interfusa, omnique suavitate redolentia: a sanctissimo Archipræsule Mellito ibi quondam, quando hoc altare cum ecclesia consecrabat, decentissime reposita: nomina eorum & indicia chartulis inscripta, atque in modum Crucis cavato lapidi indita ac distincta, apparuit ibi aliquando flammis absumpta. Dolemus & horum & tot aliorum Sanctorum notitiam terris abolitam, cum hoc damnum nostram redarguit inertiam: cum nec illos digne laudare, [sub eo inveniuntur Reliquiæ.] quos novimus; nec ipsa tot tam multorum gesta relegere assurgimus. Innumera autem nobis divina dispensatio instar siderum accendit luminaria Sanctorum, libris & miraculis notissimorum; quatenus in tanta copia manifestorum, nostrum satiet desiderium; in inopia vero occultorum, nostrum compungat tædium. Arbitramur etiam ipsos Dei domesticos, quos nostra indignitas nunc ignorat, ultro velle adhuc latere; & in sinu Domini, cui dicant, Tibi revelavi causam meam, dulciter requiescere; vitamque suam absconditam cum Christo in Deo reponere, quatenus in fine revelationis filiorum Dei, tanto clarius cum Christo in gloria appareant, tanto mirabilius nostris oculis resplendeant, quanto nunc altius humanam cæcitatem latitant. Hæc dixerim propter desideriosorum piam querimoniam, aut desidiosorum cæcam incuriam. Tædet mortales cælestium thesaurorum multiplicitas, cum nulla tædeat auri & divitiarum infinitas.

[15] Igitur assumptis supradictis Reliquiis, ante ipsum altare extirpatum offenduntur aliæ opes, aliæ margaritæ. [cum parvulo corpore,] Germinat ibi sacra spelunca unius parvuli nivea & lactea membra, ita minuta, ut vix possent teneri; ita dura, ut difficillime possent frangi. Mirantibus cunctis insuetam & tenuitatem & soliditatem atq; candorem; quidam adstantium jam maturi ævi prorupit in hanc relationem. Cum puer essem, ego & coætanei mei pueri sacros cantus in hac ecclesia discebamus: interea, cum quadam nocte expletis Matutinis concineremus ex more, contigit unum ex nobis, ævo & animo promotiorem, quasi spasmantem subito concidere, & velut exanimem sine sensu & voce jacere. Tandem respirans ac suspirans, percunctantibus nobis trepide, quid pateretur; An vos, inquit, visum mihi miraculum non vidistis? Negantibus omnibus; Vidi, ait, in ingressu Chori parvulum astantem, instar nivis candentem, tensis in cælum palmulis orantem, post orationem flexa in meridiem via ad altare properantem, sicque inter S. Adrianum ac principale altare evanescentem. Hæc dum ille contemplator tremens & pallens exposuisset, ita omnes & magister & discipuli exterriti sumus, ut pariter ab ecclesia, magistro prævio & hortatore, præcipites fugeremus. Vere terribilis & metuendus locus, vere conventus Angelorum & requies Sanctorum ecclesia. [unius (ut putatur) Innocentis.] Ipsa domus Dei & domus orationis est: ibi pax summa, vox taciturna, intus clamosa, & intentio ad Deum, sicut oculi servorum in manibus Sanctorum, Dominorum suorum, debet esse irreflexa: ubi qui impedit orationem, dæmonum adjuvat infestationem, & Christi oppugnat exauditionem. Deo ergo injuriatur, qui domui suæ parcens, domo Dei abutitur. Sed te, o Puer, quem præscripsimus, & forte indisciplinatis pueris indignantem pensamus; te, inquam, licet nomine ignoremus, meritis [novimus, &] Bethleëmitis Innocentibus fide adscribimus.

ANNOTATA.

a Wilielmus, Conquæstor dictus, occupavit Angliam anno 1066, coronatus fuit in Natali Domini; cujus indignationem se incurrisse videns Egelsinus Abbas, fugit, nec comparuit amplius: eique anno 1070 suffectus est ex Normannis Scollandus vel Scotlandus.

b Legatio hæc videtur incidisse in annum 1071, occasione commonitoriarum a Papa Alexandro Regi scriptarum.

c S. Dunstani Vitas duas dedimus 19 Maji: in quarum prima numero 36 his similia narrantur. Factus is est Cantuariensis Archiepiscopus anno 958, obiit 988.

d S. Adrianus 9 Ianuarii colitur, quando Vitam ex Beda & Capgravio dedimus.

e Albinus, Adriani successor, scribendæ historiæ auctor Bedæ fuit, quem W. Thorn. an. 732 obiisse ait, & addit, quod in translatione S. Augustini cum B. Adriano translatus, positusque est in muro retro altare S. Gregorii, ubi nunc quiescit in gloria Sanctorum resurrecturus. Fuit autē Abbas octavus, sed primus Anglicus, qui ad regimen istius monasterii est provectus: nam omnes prædecessores sui erant Romani. Nullis invenitur Sanctorum fastis adscriptus.

f Joannes, Abbas 2 anno 607 institutus, mortuus 618 juxta W. Thorn, a quo solum dicitur Venerabilis: post idem translatus altare, cultum etiam nullum habuisse scitur.

g Edbaldus Rex obiisse dicitur anno 640; fuerit triginta annorum.

h Meminit hujus Donationis W. Thorn, ut quæ & in Chronologia adscribitur anno 618, ubi additur extitisse ipsa Charta in archivo tit. 4, fol. 15.

i Ercomberto defuncto an. 664, 14 Iulii succeßitfilius major, Egbertus, hic Egbrichtus, quo sub annum 673 defuncto vacavit regnum usque ad 675, quando coronatus Lotharius dicitur dedisse Stodmerch, & obiisse anno 685, 6 Februarii.

k S. Sexburga colitur 7 Iulii, sed hactenus nullam ejus vitam nisi ex Capgravio proferre possumus.

l De S. Etheldrita agemus 23 Iunii, Vitam, Translationes & Miracula daturi ex Ms. Historia Eliensi, cujus solum liber 1 extat apud Mabilionē, non item liber miraculorum. Addemus fortaßis ejusdem auctoris librum 3 de reliqua fortuna loci: & librum 4 continentem Chronicon Abbatum & Episcoporum Eliensium, nisi Mabilio hæc eædem evulget, quod mallemus.

m Hi fuerunt Cedwalla, Westsaxiæ Rex, & frater ejus Wolf, aliis Mulo & Mulus. Postremus secundo irrumpens in Cantiam, dum coactam absque resistentia prædam securus reducit, & longe a suis cum duodecim tantum militibus in domum quamdam irruit; inopinata multitudine circumventus, quia armis levitur cedi non poterat, in ipsa domo cum suis crematus est. Ita Ioannes Bromton, Wolf eum appellans in Chronica Regum Cantiæ, ubi postea narrat, quomodo Cedwalla per totam Cantiam cede & rapina grassatus & fratrem ultus, deindepœnituerit, & Romam profectus a Sergio Papa baptizatus sit ac Monachus factus. W. Thorn, qui Mulum vocat, addit, quod Rex Westsaxonum Yna recepit pro ejus morte a Cantuariis ter mille libras: idem fortaßis etiam coëgerit, ut honorifice collecta vel refossa ossa inferrent Regum tumulis. Sed nimiæ simplicitatis fuit, hominis gentilis cadaver nunc saltem non separasse ab aliis, post annos quadringentos: tot enim ab ejus nece exacti numerantur usq; hanc Translationem: nisi excusentur Monachi, interea obliti quis qualisque fuerit; quod vix credibile est, cum dicti auctores illud adhuc sciverint diu post.

n Withredus regnare cœpit an. 691.

o W. Thorn. Anno 690 Withredus Rex Cantiæ, cum conjuge sua Ethelburga, dedit huic monasterio & Adriano Abbati, in puram & perpetuam eleëmosynam, terram quinque aratrorum, quæ appellatur Letleborne, hac conditione interposita, ut tam ejus quam & Reginæ, tam in orationibus quam in Missarum solenniis, memoria jugiter habetur. Obiit an. 725, 23 Aprilis.

oo Francigenæ hic vocantur Normanni, quia in Francia nati & inde advecti.

p Hoc nomine nunc solum ecclesia superest in suburbio, subjecta Abbatissæ S. Georgii, & anno 1648 prætendebat titulum parochiæ obtinere.

CAPUT III.
Miracula in nova crypta B. M. patrata; quinque Archiepiscoporum translatio.

[16] Sic itaque prȩdicta ecclesia, suis pignoribus evacuata, ad solum evertitur & complanatur, moxque in ipsa fronte arietata novæ facies aulæ erigitur, [Struitur nova crypta S. Mariæ:] totumque illum veteris spatii uterum cum ampliori capacitate complectitur. In ipso priori atque electissimo loco suo cryptam novam altissima Virgo nanciscitur; & Augustini thalamus & Principum Apostolorum domus desuper cacuminatur: summæ autem Mariæ suus thronus receptibilis sequentibus signis declaratur. Necdum erat crypta regia perfecta, & Reginæ nostræ arrisit gratia. Erat alma dies Palmarum, in qua Filii Dei & sui mundus celebrabat triumphum. [in qua necdum perfecta cæcæ visus redditur:] Fecit Ecclesia festiva floridam & palmatan processionem, suscipiens suum cum antiquis Hierosolymitis Regem, apud homines asello sedentem, & supra Cherubim cælo regnantem. Interea anus quædam, oculorum cæcitate & diutina ægritudine tribulata, sola remanserat in crypta; cum Salvatoris genitrice ac mundi salvatrice Maria. Miserata est mater misericordiæ miseræ calamitatem, & ante peractam processionem cæcæ reddidit oculorum lumen, & languidæ reliqui corporis plenam sospitatem. Hic ergo primus, post destructam ecclesiam, suæ clementiæ respectus mire omnes lætificavit: quia hinc fideliter intellectum est, non eam deseruisse antiquum domicilium, novo ædificio restitutum: pulchre etiam primo luce orbatæ [lucem] contulit; imitata quodammodo filium, qui in mundi fabrica primo lucem creavit.

[18] Addidit dehinc virtutum operatrix maxima, in eadem crypta jam perfecta sua frequentare beneficia, [Regius captivus,] ita in oculis nostris recentia a septennio, quasi hodierna. Nuper quippe, post Abbatis Widonis obitum, vir quidam Aelfwinus nomine, Taneti insulanus, a Regiis exactoribus rebus omnibus vastatus, apud curiam S. Augustini in compedibus diu detinebatur captivus. In nativitate autem tam præcelsæ Dominæ, qua non modo Cantiæ verum etiam Lundoniæ Orientalium atque Australium Saxonum provinciæ ad hanc ipsius basilicam concurrebant, antiqua consuetudine captivus populo additur, ad orationes & Missas cryptam ingreditur, ubi summam Adjutricem incessanter deprecatur, quatenus sibi, omni humano solatio deserto, divino in hac sua solennitate præclara succurreret remedio. Cumque jam finienda Missa pacis nuntius Sacerdos diceret ad populum, Pax Domini sit semper vobiscum: ille, quem angustia stimulabat, [vinculis dissilientibus liberatur:] extensis manibus ad æthera proclamat; Omnipotens Deus, misero mihi succurre, tuæ piissimæ Matris interventione. Hæc dicens divina virtute corripitur: quam non ferens, solo consternitur; jacentique pro mortuo, procul dissilientibus clavis, compedes a suris & pedibus extruduntur. Ille tandem regressus ad se, velut a lecto ægritudinis resedit languide, & totus distillat sudore: miratur laxatos pedes, disjectas compedes: tollitur clamor a populo, & gratiarum actio. Alii nummos offerunt sanato, & osculum manus extorquent invito: quos ille in altari obtulit Salvatrici suæ. Fideles gratulantur: perversi, lima aut arte aliqua subtracta vincula, calumniantur. Res ad Archipræsulem Anselmum defertur: ejus hortatu quæsiti pessuli inveniuntur. Satisfaciunt pro Deo advocati fabri, quod nulla arte hominum pessuli ita possent remitti vel ejici. Taliter captivus ab æmulorum faucibus extrahitur, Hymnus laudis Domino ab omnibus jubilatur, compedes ad memorabilem honorem potentissimæ Liberatricis appenduntur.

[19] Dehinc ejusdem natalitiæ festivitatis sacratissimo redeunte anniversario, [extincta candela divinitus reaccenditur:] jam exactis Vesperis in Vigilia solenni & processione, in eadem crypta salutifera, officialis Frater omnia extinxit luminaria, una tantum ardente candela relicta. Interea ad fraternam properat cœnam: respicit; & illam, quam solam optabat lucere, candelam [vidit] extinctam. Indoluit Reginam cæli interim carere lucis honore, dum festinat obserata janua sociali pascuæ interesse. Post hanc recurrit properus cum lumine, videtque, pro prædicta candela & omnibus luminaribus extinctis, cereum maximum flagrantem clare. Perpendit illico superna accensum flamma, salutat divina beneficia, fususque humi gratias agit cum orationum & lacrymarum hostia. Quod ubi Decanus Elfwinus, vir sanctus & venerabilis, celeri ejus indicio audivit; exundans lætitiæ fletibus, omnia ecclesiæ luminaria jubet extingui; & ejus lucis munere, quæ perpetuæ lucis parens est, omnia accendi. [curantur, ægra, donum ibi offerre per somnū jussa.] Nota est civis civitatis Cantuariæ femina, quæ per unum annum aut amplius atroci morbo afflicta, tali voce tandem per somnum est admonita, Ut optatæ sospitatis recipias gaudium, denarium deauratum, quo claudis sinum, da ad imaginem sanctæ Dei Genitricis, in crypta quæ est apud S. Augustinum: eumque roga suspendi ad sacrum ipsius imaginis collum. O mirandam tantæ cælorum Augustæ dignationem! Quid sibi tam vile humilis mulierculæ munusculum, nisi quod causam optat miserendi miserorum? Quis hoc somnium crederet verum, & non velut phantasticum obgarriret ludibrium, nisi verum probasset promissum remedium? Venitigitur ægrota ad cryptæ Secretarium, pectoralem obtulit denarium: quem ille rogatus ad Virginalis imaginis appendit collum, & mox subsecuta salus credenti feminæ reddidit præmium, [& puer moribundus.] comprobans fidum somnii oraculum. Augustinensis ecclesiæ vernula filium suum infantulum, jam morbo interiturum, a matre afferri cum candela ad ejus potentissimæ Dominæ fecit subsidium: cumque & ipse paterno affectu sanctius comitaretur, ab utroque parente Dominica Oratio funditur, & ab his candela per manum parvuli Virginali altari Deo offertur: ubi protinus infans convalescit, & post paululum plena salute hilarescit.

[20] Nec solum talibus curationum signis, verum etiam revelationibus manifestis, [ibidem audiuntur cātus Angelici:] & supernorum civium concentibus dulcisonis, cum odore inæstimabilis suavitatis, frequenter ipsa mundi Regina dignatur ostendere, se non minus huic cryptæ, quam priori ejusdem loci oratorio præsidere. Denique, ut multa prætereantur, visa ibidem quodam tempore eadem rerum Domina, a quodam Fratre seniore ipsius cryptæ custode, fideliter celebratur, cum jubare incomparabili, cum fragrantia cælestium aromatum inæstimabili, cum candidissimo ac splendidissimo Virginum innumerabilium choro (ut ipse obnixe testatur) quæ inexplebiliter circumfusæ præcellentissimam ac benignissimam Principem, dulcimodam modulabant æthereorum carminum laudem. Alii item Fratri, ævo & moribus venerabili, nomine Gregorio, quadam nocte ante nocturnos Hymnos adhuc sopito, clare auditur ab eadem crypta mira supernæ harmoniæ modulatio; adeo ut præ illo dulci sonore expergeretur a somno. Quiescebat æger tunc, ut hodie tenus, in infirmorum cella, fronti & ipsi cryptæ monasterii contigua. Resedit auditor lectulo, & auscultat. Cantabatur Officium, quod ibi quotidie in gratiam Virginis devotio Fratrum assiduat, Salve, sancta Parens, enixa puerpera Regem, & usque in finem, In secula seculorum. Putabat ille, Matutinus expletis conventum Fratrum assuetam Missam celebrare, nisi quod stupidum reddebat inaudita prius suavitas cantilenæ. Festinavit interesse Missæ, venit ad ostium cryptæ, invenit obstructum clave & vecte. Stratus Fratrum explorat: cunctos sopor altus habebat, & jam inexperta melodia tacebat. Unde necdum mota, & postea sonata signa Matutinorum, certum sibi dedere testimonium, quod mortalibus dormientibus cælestem audierit concentum. Summa itaque devotione est animadvertendum, quod [ad] nostros cantus resultet chorus cælestium, & Reginam cæli hoc dignatam dare indicium, se more nostri obsequii salutari & laudari dignari cantibus Superorum. In Nocte natalitii Gloriosæ Martyris Cæciliæ, idem senior Gregorius, qui adhuc superest, forte privatim [volens] sibi cantare Matutinas de eadem Virgine, cryptam ingreditur cum alio Fratre. Cumque assisterent cantando coram altari Christi Genitricis, admirabili odore suavitatis Gregorius ibi perfunditur: alter nihil prorsus odoratur. Cumque iste sentiens, non sentientem requireret, & ille negaret; amplius obstupebat, se tam mirifice odorare posse: mane [autem] attestabatur Fratribus, se nunquam tantam vim liliorum & rosarum percepisse; quorum si tempus esset, totam crederet ecclesiam repletam fuisse. His charismatibus divinis credimus, divam Mariam suæ præsentiæ gratiam hic intimasse, ipsamque beatorum Spirituum & sacrarum Virginum rosaria coronasse.

[21] Cum igitur super cryptam reædificata & parata basilica Fratres in choro suo ad divinas laudes recepisset; [structa desuper ecclesia, illuc ex veteri trāsferuntur 5 Archiepiscopi,] reliquum corpus veternosæ ecclesiæ jam ruituræ supra memoratus Abbas Scollandus, ne quem obrueret, parans diruere; Sanctorum corpora, quibus tota erat plena, curat prius eruere. De plurimis electissimi primo transferuntur: quinque Cantuariæ Archipræsules, velut quinque Dominicæ aulæ prætores, præcluentissimus scilicet ac sanctissimus Theodorus a, suique sancti successores b Britwaldus, c Tatwinus, d Nothelmus, Jambertus. Longum est de singulis dicere, cum in singulorum elevatione, merita singulorum superna prodiderit fragrantia, ac virtutum evidentia: primo autem & ultimo sua monet gratia paululum suppeditare. [quorum ultimus Iambertus,] Jambertus, ex Augustinensi Abbate in Cantuariensem Archipræsulem e assumptus, multas persecutiones propter justitiam est passus. Inter alia cœperat Rex Merciorum f Offa Dorobernensem Archiepiscopatum, in sui regni Primatum, ad Lichfeldensem Ecclesiam tranferre; ut ibi de cetero foret caput Ecclesiarum Angliæ. Contra perpetuam scilicet auctoritatem primitivæ institutionis Beati Papæ Gregorii. Restitit armiger Christi Jambertus in virtute Eliæ: & inter crebras Regum minas ac repulsas, atque itiones frequentes ad Apostolicam g Romæ reclamationem, tandem palmam justi Primatus ad propriam revexit Sedem h. Cui inter has aliasque præclaræ sanctitatis virtutes, tanta fuit thesauraria humilitas ut se juberet in Capitulo Fratrum, apud primicerium Augustinum, post obitum tumulari; indignum se judicans in Sanctorum ecclesia, & inter tot sacratissimos præcessores suos Pontifices admitti. Ita eum post finem in i Capitulo velut abjectiori loco sepultum, sæpe effusa desuper æthereæ lucis columna cælesti honore Sanctorum probavit dignum. Cumque illum tandem, propter hæc & alia miracula, reserato busto in Ecclesia recondendum curarent efferre; totum undique claustrum mirifice redolebat nardifluo thymiamate. [miraculis clarus,] Ibi etiam ab Abbate illius temporis, a dextro latere altaris, ipso venerabiliter reposito, solita signa comitabantur favore supremo: quæ nunc præterimus tædiosis parcendo: unam tantum ipsius subnectimus revelatiunculam, qua probemus ejus perpetuam super suæ dormitionis domicilium vigilantiam. Evenit aliquando in nocte suæ festivitatis, ut candela, coram altari suæ requietionis negligenter affixa cereo, [neglectum sui alias per visum questus;] cereum inflammaret, & defluente cera decidens in substratum pavimentum ustionem ac nidorem pareret. Increpat interea adstans Pontifex dormientem ædituum: Surge, inquit, & emenda negligentiam tuam. Tardante dormitore: Surge, ait, ocius, & vide qualem honorem serves summis Apostolis & cohabitatoribus suis, qui pro lumine fumum & nidorem nobis facis. Ille exterritus stratu repente exilit, inventam apertam, quam paulo ante super se obfirmaverat, januam vehementer admirans: ad altare currit, vera visione se culpatum invenit, ustionis vitium corrigit, ac providentius lumen apponit: omnibus vero domus Domini, sed & Dominicæ familiæ, abusivis dispensatoribus ingens in parvo exemplum reliquit.

[22] [primus vero S. Theodorus,] Prænominatissimi autem Theodori remoto in translatione tumbæ operculo, sua omnibus affatim satisfecit thurificatio, ita ut in claustrum Fratrum etiam hæc erumperet oblectatio. Jacebat, uti a primordio erat depositus, integra forma Metropolitani Sacerdotis, Pallio & monachili tantum obductus cuculla. Tanta erat gratia, ut arbitraretur adhuc solida vigere carne: & appositis manibus Fratres eum niterentur velut integrum assumere. Verum antea immotus pulvis integritatis prȩtendebat imaginem, tactus autem probavit resolutionis fidem, resolutio vero gratiam sanctitatis addidit venerabiliorem. Nam ille pretiosissimus cinis, gloriæ beatæ resurrectionis destinatus, ita ex tactu potentiori vernabat fragrantia, ut ex tritura solent prorsus redolere aromata. Excipit itaque theca plumbea illa sacrosancta pignora, attentissime pro gemmis optimis collecta: induitur præcipuis ornatibus, imponitur feretro a duobus quam leviter Fratribus, verum non ea levitate effertur. Intonatur responsale præconium, procedit solenne collegium, invadunt electi quatuor Fratres exponendum lucis ferculum: hæret humi gleba, quasi radicata. [non nisi post preces transferri se passus.] Duplicatur auxilium, nituntur totis viribus cum precibus, & octonis humeris vix assumitur; gravissime evehitur, etiam summo labore vix ad gradus Presbyterii pervenitur. Ibi tandem omnium ferentium vel succurrentium conatus & robur concidit: omnes præponderans, omnes fixit: quoque plures successerant, eo inaniori nisu anhelantes, velut exanimes reddidit. Jamque obruendi erant sua sarcina; cum tandem ad preces & lacrymas conversi, pectus tundere, indignitatem suam accusare, veniam poscere, emendationem vitæ spondere cœpere; tantum Sanctus pateretur efferri se. His ille placatus votis, continuo fit levis: & ad principale altare locumque paratum gestatur a paucis, qui paulo ante non poterat a cunctis. Mirantur gaudentes, Dei templum & Spiritus sancti habitaculum tam grave vacuis, tam suave devotis effectum. Reconditur itaque in dextro latere altaris, in tumba parata, in qua a duobus tantum Fratribus deponitur cum plumbea theca. Reliqui quoque quatuor supra nominati sancti sui successores & Coëpiscopi, dum transferuntur, cujus essent meriti ex odoris virtute produntur: quibus Dominum suavitatis perpetuam mansionem fecisse, suique amoris incensum cremasse, mota ipsorum sarcophagorum thymiamateria prædicavere.

ANNOTATA.

a S. Theodorus colitur 19 Septembris, fuit Roma missus cum S. Adriano, & consecratus anno 668 in locum Deusdedit, anno 664 defuncti; obiit autem anno 690.

b S. Britwaldus, anno 692 electus, obiit anno 731 9 Ianuarii, quando de eo egimus.

c S. Tatwinus Britwaldo succedens, obiit anno 735 30 Iulii, quando de eo agendum.

d Nothelmus post illum 17 Octobris obiisse scribitur, nusquam adhuc inter Sanctos nominatus, forte quia ad eum non pervenit Beda, Historiam finiens in Tatwino, ante quem ipsemet obiit.

e Jambertus, Abbas XI electus anno 760, anno 762 consecratus Archiepiscopus, obiit anno 789: cujus quia nec dies mortis notatur, evidens pene fit numquam inter Sanctos cultum fuisse: quod mirum, propter miracula, ut dicitur, crebra post mortem.

f Offa, interfecto Merciorum Rege Ethelberto, regnumejus obtinuit an. 787. Radulfus de Diceto, in Chronica usque ad finem seculi 12 perducta, solum ait, quod Merciorum Episcopatus quatuor & Orientalium Anglorum duos, petito a se Lichfeldensi Archiepiscopo, subjicere intenderit. Certe qui toti Angliæ non dominabatur, ut summum prætendere potuit tertium hunc, Cantuariensi & Eboracensi æqualem, in regnis sibi subjectis institui.

g Apud Adrianum Papam rem egisse Rex mißis litteris scribitur.

h Ast Radulphus ait, quod Stetit hæc perversitas, toto Præsulatus Jamberti tempore: sed Adelardus successor Jamberti in contrarium impetravit rescriptum a Leone Papa. Gervasius autem, in Actis Pontificum Cantuariensium usque ad an. 1205 deductis, nihil etiam de victoria dicit, sed ait, quod Jambertus in synodo litigiosa, quæ apud Chealchite celebrata est, non modicam suæ parochiæ perdidit portionem. Primus W. Thorn ex Gocelino scripsit, quod Offa Sedem Archiepiscopatus Cantuariensis ad Lichfeld tranferre conatus est.

i Ita etiam W. Thorn: Ms. alioqui habet in Capitolio, quod ut mendosum correxi. Hoc autem curavit Iambertus, ut Augustinensibus restitueret jus sepulturæ Archiepiscopalis, a suo decessore Cuthberto interruptum, & a sefrustra repetitum eo jam clam sepulto: verum Iamberti statuta iterum fecit irrita successor Adelardus, neque opponere se audentes Monachi, ex sua stolida simplicitate, sepulturam Episcoporum in perpetuum amiserunt, ut latius exponit & queritur W. Thorn.

CAPUT IV.
Translatio & laus S. Æthelberti, primi Anglorum Regis Christiani.

[23] Translatus est etiam sanctus ac Deo amabilis Rex Æthelbertus, [Transferuntur Æthelbertus R. & Letardus Episcopus] Apostolici templi ut primus conditor, ita perpetuus heres & possessor; tertius quidem Regum Anglorum, sed primus ascensor regni cælorum. Beatissimi quoque Pontificis Letardi, cujus sacrosancta ossa majora Abbas Wlfricus jam olim aureo scrinio assumpserat, reliquum autem corporis in sarcophago remanserat; sed & venerabilis Reginæ Berthæ agitur Translatio pia, cum qua & pro qua in fide Christi servanda, non timuit ipse Dei athleta, in hac vastissimæ gentilitatis peregrinari ac remanere barbarie. Jacebant in porticu beatissimi Præsulis Martini, Rex in dextero latere altaris ad parietem Australem, Pontifex econtra in sinistro ad Aquilonem, Regina post Regem. Illi habebant altaria sua ad tumbæ suæ verticem. De B. Letardo dicentur in posterum non posthabenda miracula: [quorum iste S. Augustinum gentilis excepit,] de Æthelberto nunc textum exigunt evidentissima per Angliam merita. Scilicet quod Anglia credit Christo, suum est: quidquid Protodoctor Augustinus suiq; commanipulares Euangelici in vinea & messe Domini profecere, salva præventrice Christi gratia, huic debetur primo: quantum in humanis rebus est, nisi ille concessisset, nisi divinos operarios admississet, nullus cultus, nullus fructus vere salubris huic terræ provenisset. Ut modo ejus opera post susceptam fidem differantur, quis taceat, & non maxime prædicet tantam alienigenæ benignitatem, etiam in eos quibus tunc non credebat, a quibus subverti antiquo errore cavebat, adeo ut ipsos alloqueretur & audiret tantum sub divo, de quibus augurabatur se decipi posse in domo? Suscepit in legatis suis Christum adhuc incredulus, laudavit æternæ felicitatis nuntium, cui diffidebat: collegit anxios advenas in ipsa regia metropoli sua Dorobernia, quos nesciebat: dedit illis mansionem, tunc temporalem, deinde perennem cum vitæ necessariis, his quorum sectam non admittebat. Non illos, ut ignotos habitu & moribus abhorruit: non, ut suorum numinum ac paternarum legum damnatores, damnavit: sed animi clementia, contra suum institutum prædicantibus favit; utque ad suam fidem quos possent converterent, patienter tulit, clementer annuit.

[24] Tam benignus erga Christianos in nativa gentilitate, quis fuit tandem induta Christianitate? [& insigniter ei cooperatus] Alter dux Christi exercitui emicuit, alterum Augustinum exhibuit: quod ille cum consortibus humiliter euangelizabat, ipse sublimiter confirmabat: quod Augustinus Apostolice plantavit, Æthelbertus regifice propagavit. Fulgurabant Sancti miraculis, tonabant documentis: ipse Regali potentia ac fidei constantia, jacta Dei fulgura vel tonitrua longius impellebat. Gratia, pietas, timor, amor, exemplum, auctoritas, ac religiositas præeuntis Regis, multum sane contulit divinis rebus amplificandis. Qui signiferis Doctoribus segnius credebant, vel Regem credentem non sequi erubescebant, ille exhortatione ac promissione beatitudinis æternæ magis quam suo terrore satagebat, sicut divino documento didicerat, voluntarios non coactitios Deo acquirere. Reges quoque subjectos vel consortes tota benignitate cælestis consortii excitabat ad cultum Christi; credentes vero mire amplectebatur acsi fratres, cognatos, & concives æterni regni. Ubique Christus celebratur, passim ecclesiæ construuntur, aut deorum fana in ecclesias consecrantur. [laudari meruit a S. Gregorio,] Quanto hunc sinu paternæ caritatis præcluentissimus Papa Gregorius subiit? quantæ congratulationis affectu pro suscepta fide fovit? quam mellifluis missæ Epistolæ instrumentis, acsi cælestibus osculis, ad omnem pietatem allactavit, ad omnem virtutem accendit, ad ineffabile dilatandi Christi regni præmium, proposito Constantini Augusti exemplo, incitavit? Hæc inter multa: Subditorum, inquit, mentes, Domine fili, ex magna vitæ munditia exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, & bonis operibus exempla monstrando ædificate, ut illum retributorem juveniatis in cælo, cujus nomen atque cognitionem dilataveritis in terra. Reverentissimus Frater noster Augustinus Episcopus, in monasterii Regula edoctus, sacræ Scripturæ scientia repletus, bonis auctore Deo operibus refertus, quæ vos admonet libenter audite, devote peragite, studiose in memoria reservate: quia si vos cum eo quod in omnipotente Deo loquitur auditis, idem omnipotens Deus hunc pro vobis exorantem celerius exaudiet. His ergo geminis alis, Gregorio scriptori, & Augustino monitori, quasi Moysi & Aaron, Rex innixus, volucri animo cælestia concipiebat.

[25] Construxit per Augustinum Domini Salvatoris ecclesiam & Archiepiscopatum in regia metropoli sua, [fundator plurium ecclesiarum,] ubi ipse Augustinus & omnes successores sui principaliter præsiderent: construxit & monasterium principale extra urbis muros a fronte Orientali, in honore Principum Apostolorum Petri & Pauli, ubi & Rex & Pontifex cum omnibus successoribus suis perpetualiter requiescerent. Orientalium autem Saxonum beatissimus Mellitus primus Doctor & primus Episcopus emicuit, quem huic genti auctor Augustinus dedit & consecravit, qui sibi post in suum Apostolatum notius successit. Huic quoque Æthelbertus, Dei amicus, in ipsius provinciæ Metropoli Lundonia, ecclesiam Apostoli Pauli, quæ usitatius Paules-brig appellatur, condidit, & ad hanc episcopium regaliter fecit ac provexit. Similiter Roffensis Præsulatus, cum præsulari Basilica B. Andreæ Apostoli, ab ipso Principe primitus fundatus & sufficienter ditatus, justissimum suoque nomine dignissimum suscepit Justum, quem inde Doroberniensis metropolis ab Augustino assumpsit quartum. Eligensis quoque monasterii ipse fundator in antiquis chartis legitur: quamquam etiam beata virgo Etheldreda, post longam desolationem suam, hinc primatum mereatur. Hæc & alia inclita vel pontificia vel monasteria quantum liberalissimus Rex & superni regni cultor amantissimus, cum ceteris minoribus oratoriis, sublimavit, non indiget exponi, quod reipsa magis hodietenus elucescit.

[26] Illud vero Apostolicum domicilium, quo cum suo Apostolo Augustino cunctaque successione, [& monasterii Augustinensis,] ut prænotatum est, ex decreto beati Papæ Gregorii requiem hereditaret, tanto scilicet præstantius nobilitare curavit, quanto specialius hoc sibi cum tot Sanctis & excelsis divinitus prærogatum fore perpendit: foris hoc regiis amplificavit possessionibus, intus decoravit regiis ornatibus, Regia libertas cum Apostolica auctoritate perpetuis stabilivit sanctionibus. Sunt chartæ, sunt privilegia, ipsius ac tot Primorum testimonio signata. [cujus primus Abbas Petrus] Primum Abbatem huic sacro contubernio, a sanctis institutoribus suis electum, præfecit Petrum: quem in sacrȩ legationis obedientia martyrialiter mari submersum & ejectum, æthereæ lucis radius, singulis noctibus desuper affusus, ostendit civem supernum. Donec digniori loco habeat sepulcrum, requiescit celebriter Bononiæ in ecclesia Canonicorum, ubi nuper factum prodigium videtur memorandum, his adeo qui ignotis Sanctis derogant in exemplum. Loci ædituus ipsius sanctum corpus de ecclesia ejecit in cœmeterium, indignatus in ecclesia honorari quem ipsi nescisset, cum etiam nescisset quantus esset quem inhonorasset: qui cum censisset priores suos errasse, qui Sanctum sic honoraverant, suo potius captus est errore. Sequenti enim nocte, cum lecto recubans arrogaret se magnifice fecisse, qui ecclesiam purgasset a tam ignobili funere; [corporis sui violatorem severe punivit.] supervenit ei repente Abbas, in cuculla & cambutta visus manifeste: qui eum increpans aspectu terrifico & minaci; Adeone, inquit, placet tibi quod me de ecclesia projecisti? Interrogante ædituo exterrito, quis esset; Abbas, ait, sum nomine Petrus, qui adsto Deo Sanctus inter Sanctos in cælestibus: unde nunc scies, quem elaboraveris ante destituere quam cognoscere. Insequitur minas effera mulcta: percutit, & percutit ipsa quam gestabat Pastorali virga: ferit caput, tundit latera, conquassat omnia membra: tandem, illo semimortuo & immobili relicto, divinus ultor abscessit. Cumque Matutinæ usque ad ortum solis morarentur sonitore damnato, nec esset qui pulsantibus & clamantibus aperiret, tandem effractis ostiis ad contritum prorupere; auditaque ab eo querelosa causa, susceptum linteo exportavere; postera die mortuum in cœmeterio sepelivere, de Fratre gementes; Sanctum vero de ipso cœmeterio honorifice receptum in ecclesia recondidere, tanto prodigio proditum gaudentes a Hujus fidei testis est hesternus Abbas Scollandus, qui tunc aderat cum hæc recenter celebrarentur.

[27] [Augustinus hic sepultus] Hæc in beati Regis Æthelberti memoraverim reverentiam, ne quis ejus præjudicet merita, quamquam ignorentur miracula: sed de ipso [Augustino] ac suo cœnobio cetera solennizet sermo. In proxima metropoli regnavit: hic requiescit: sic & Euangelicus ejus genitor Augustinus, ibi sedem, hic habet requiem: ibi est ejus thronus, hic thalamus. Utrique ergo Ecclesiæ sub Christo principatur: illam regit, hanc incolit: illi præsidet, istam possidet: ibi certavit, hic triumphavit: ibi cucurrit, hic bravium accepit: ibi luctabatur, hic cæli scalam ascendit victor: illa est activa Hierusalem, ista est speculativa Sion: ibat illic de virtute in virtutem, hic vidit Deum deorum in Sion: urbs est qua studuit, arx est sua qua requiescit: unus utramque tenens, præsens corpus facit unum. Sed in principe primatus est; ubi ipse degit, præcellit; ut caput inveniatur, ad caput veniatur: ad Regem regnum suum confluit, sive in urbe sive extra urbem fuerit. [quantum ipsum locum cohonestet,] Humillimum quoque locum suum sua præsentia extollit, quia non propter locum dignitas, sed propter dignitatem locus clarescit. Rex cælorum in spelunca resurrectionis ab orbe terrarum requiritur & adoratur: ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur & aquilæ. Summi & antiqui Patriarchæ huc se deportari magno sacramento a posteris extorsere, ubi Redemptorem mundi nasciturum vel moriturum prævidere. Hac itaque similitudine, salva majestate, ut minima maximis & humana comparemus divinis; Augustinus in loco suæ depositionis a sua Anglia requiratur, & ut omnium interventor & patronus ab omnibus adoretur. Hic turba successorem & Consacerdotum suorum, [cum suis successoribus;] hic devotissimus Rex Æthelbertus cum collegio successorum Regum, prædicto exemplo Patriarcharum, suo præceptori certabant consepeliri, cum quo optabant certissima fide in fine conresuscitari. Huc etiam suus post plurima lustra coheres sacratissimus Dunstanus, ut cervus ad fontes aquarum, crebris noctibus veniebat, & assuetas sibi visiones & hymnos supernorum civium frequentabat: qui hoc etiam fertur expertissime dixisse, quod adeo locus plenus esset Sanctorum, ut ubicumque vel in ecclesia vel in cœmeterio pedem vertisset, super aliquem Sanctorum calcaret. Nec vero magno caret sacramento, quod divinus Augustinus cum suis extra portam locum elegit ab exitu mundano, velut in exitu Israel de Ægypto, ut videlicet exiret cum Domino extra portam passo.

[28] Verum inter omnes consepultos nihil Augustinum gratius Æthelberto amplecti arbitramur ecclesiæ suæ gremio, [Æthelbertū imprimis ibi complexus,] nihil dulcius ac triumphalius tanto pignore Patriarchali sinu fovere, in cælo nihil acceptius obtulisse Salvatori suo. O felix genitura in tanta sobole! quam non solum idem parens Apostolicus cæli regno hereditavit, verum etiam Anglicum orbem per eum regeneravit & Christi regnum fecit: quem videlicet, ut ingentem cetum maris, rete Petri cepit, & in Euangelicum parvulum translatum Dei filiis inthronizavit. Sed hæc de primariis Anglicæ salutis auctoribus, per avia prata, nos lusisse sit festivum magis quam onerosum, quamquam sit morosum. Æthelbertus igitur, cum omnibus antecessoribus augustior, orbem Britannicum ad Humbræ fluvium possideret, sic pauperem Christi se exhibuit, tamquam nihil haberet. Gloriosum erat videre late imperantem, egenis servientem; Reges terrentem, Sacerdotes Dei metuentem; populis præsidentem, Clericis obedientem; Duces & Principes increpantem, pusillos & infirmos Ecclesiæ venerantem. In compescendis vitiis, in extollendis virtutibus, in explendis Dei mandatis cunctisque operibus pietatis, maxime autem in dedicandis Christo gentibus suis, quantus enituerit, ille æthereus liber tanto clarius expressit, quanto in his segnis mundus obmutuit.

[29] Migravit ad Dominum, mutato regno in cælestibus, die vigesimo quarto mensis Februarii, [laudatum a Beda] anno imperii sui quinquagesimo sexto, adventus B. Augustini ad se ac susceptæ Christianitatis vicesimo primo, Dominicæ Incarnationis sexcentesimo decimo sexto: qui (ut Bedæ verbum ponamus) inter cetera bona, quæ genti suæ consulendo conferebat, etiam decreta illi judiciorum, juxta exempla Romanorum, cum consilio sapientum constituit, quæ conscripta Anglorum sermone hactenus habentur & observantur ab eis: in quibus primitus posuit, qualiter id emendare deberet, qui aliquid rerum Ecclesiæ, vel Episcopi, vel reliquorum Ordinum furtim auferret: volens scilicet tuitionem eis, quos & quorum doctrinam susceperat, [& cultum pro Sancto,] præstare. Prosequitur idem venerabilis Historiographus altam genealogiam Regis, ad quem Lectorem mittimus: ejus autem sanctitatis testis est antiquitas, veterumque Sanctorum favens auctoritas, quod scilicet antiquitus a primordio inter Sanctos ejus celebrata sit solennitas: quod nec amore, nec errore, nec temeritate ab aliquo, inter tot sapientes & religiosos, ut credimus, præsumeretur; nisi ille vitæ puritate & cælestibus indiciis dignus probaretur: cum filii sui aliique successores, boni ac magnarum virtutum Reges, tantum inter fideles defunctos memorentur: nec illum fidelis Beda primum Anglorum Regum conscendisse regnum cælorum scripsisset, nisi meritum didicisset. Nam & multos post eum celeberrimæ sanctitatis Reges Anglia protulit & veneratur: sed de hoc ipso B. Æthelberto aliquod indicium hic dabitur auditorum arbitrio.

[30] Cum quodam tempore ejus festivitas negligeretur, nec porticus sua suo ornatu nec lumine vestiretur; Frater quidam, [& per visum aliquando] Sacerdos bonæ conversationis, qui ibidem quotidianas excubias assiduabat, eadem nocte festivitatis ejus neglectæ, tali ibidem excubans percellitur visione. Persona formæ puerilis de mausoleo Regis, ubi tunc ipse (ut præmonstratum est) requiescebat, prodiit cum rutilo jubare, unde tota porticus resplenduit velut a die aut a sole. Facula illi in dextera lucidissima, quæ indignata ignavis tenebris, aulam præ aulæis sua luce vestivit. Facies benigna & nivea, intertincta rosis, cum oculis sidereis, dignitatem prætendebat gratiæ cælestis: aurea cæsaries diffusis comis candentes humeros gratissime velabat, cui nuditas gratiosa non pudenda nitebat. Tali modo specie visus Rex memorabilis, contemplatorem suum stupidum ac torpidum sic affatur: [questum de sui neglectu.] Nec lucem mihi, inquit, in hac una mea nocte administrare curastis, nec adeo dignum æstimastis: at ego perenni illustratus splendore, nequaquam vestro indigeo lumine. Hæc ubi increpative dixit, tumbam suam, eodem contemplatore vigilante, & evidentissime intuente, subiit. Hæc & Seniores ab illo audita certissime adstipulantur. Videbatur autem dixisse in exprobratione tenebrarum, Mea nox obscurum non habet, sed omnia in luce clarescunt. Sed in mysterio hujus visionis potest videri, formam pueri significare ejus post baptismum in Christo simplicitatem, atque Euangelici parvuli innocentiam; in nuditate, Fratrum redarguisse negligentiam & incredulæ cæcitatis culpam. Hæc de beato Rege largius texuimus, ut obstinatas cordium cervices mitigemus; ne quis Christum in Sanctis postponat, dicentem, Qui vos spernit me spernit: nam omnis Sanctus, judex erit contemptoris sui.

ANNOTATA.

a De hoc S. Petro egimus 6 Ianuarii, ad cujus loci supplementum aliqua hinc sumi poterunt: interim optamus discere, an ejus adhuc cultus aliquis vel memoria Bononiæ supersit: nam Saussayus in Gallicano Martyrologio eum nec nominat quidem.

CAPUT V.
Translatio & laus S. Letardi Episcopi: miracula ad ejus invocationem facta.

[31] Nunc B. Letardi exhibeantur induciæ. Dignus Deo Antistes Letardus, [S. Letardus, Bertam R. ex Francia secutus,] præcursor & janitor venturi Augustini apparuit: prævenit hunc ut lucifer solem: paravit ei viam, ingressum, & locum, ut ille pararet Domino. Prodigus ingentis animæ non timuit ferinam Gentilium barbariem, seculi Principibus terribilem. Ipse Dei famulus Reginæ Berthæ, dum Æthelberto adhuc Gentili Christiana a paterno Francorum regno mitteretur, dux, comes, doctor, servator, ac totius pietatis instigator, a monstruosis ritibus munimentum, ab idololatria sacrarium, a diaboli venabulis obstaculum, in omni adversitate patris erat solatium: quæ etiam eidem sancto Patri suo, cum suo Rege jam Christo sacrato, consepeliri meruit. Nec illam arbitramur illaudabilem, nec pietate in Deum carentem; sed religione, eleemosynis, ceterisque moribus benignis pollentem; quæ ex Christianis Regibus ac populis nata, tantum habuit institutorem. Inter profanos Christi tulit opprobrium, in Ecclesia ridiculum, in Dei sui cultu ludibrium: ab his cavebatur, quibus imperabat: aversabantur Christicolam, qui venerabantur Dominam: nam omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. Una nimirum erat, in tanta vastitate alienigenarum, cui diceret Rex & Redemptor suus, Una est columba mea. In antiquissima sanctissimi Præsulis Martini ecclesia, sub urbe sita, beato Pontifice Letardo præsidente, frequentabat Missarum ac orationum sacramenta, cum suorum comitum familia Christiana: degebat ut agna in medio belluarum, aut ut Hierusalem in medio gentium. Sanctissimus vero Letardus quis digne æstimet, quanta miracula per tot merita exhibuerit in vita, cujus tanta crebrescunt nostris temporibus post tot sui obitus secula, de quibus injuria est non memorare aiiqua.

[32] [cæcam] Sub Abbate superius memorato Wlfrico, puellam a nativitate cæcam (ut ipse testis erat idoneus) ad ipsius Sancti tumulum a parentibus deductam, Dei Lucifer ignota prius luce donavit; & natalibus tenebris obvolutȩ mundum cum sole attribuit. In quadam Quadragesima mulier natum suum, inolitis in terga calcaneis contractum, ad ejus tumulum deposuit; & hortatu a Nunnæ religiosæ, quæ illum locum servabat, relicto misero abscessit. [& contractum sanat:] Interea ad Vesperas Hymnus Dei Genitricis, Magnificat anima mea Dominum, decantatur; & puer a naturalibus vinculis resolutus, in clamore versatur. Solutis inversis calcaneis, extenduntur incurvæ tibiæ: fluxus de concreta carne ubertim cruentat pavimentum: puer extensis lacertis Sancti tumbam apprehendere contendit, mox in pedes erectus constitit: populus ad clamorem pueri irrumpere certavit, sed Nunna ostium obdidit donec Fratres advenirent, & hymnum laudis pro miraculo decantarent: puer domum rediit pedibus propriis, qui advenerat alienis.

[33] Egregium pictorem novimus Abbatum b Abbendoniæ, picturæ, [annulum amissum quærenti restituit,] sculpturæ, & aurificii probatissimum, Sperans nomine. Is annulum Reginæ Edgithæ c pretiosissimum perdiderat: quo ubique frustra quæsito, etiam spem omnem inveniendi perdiderat. Tandem ad S. Letardum (nam hic tunc apud S. Augustinum, ab Abbate Elstano invitatus, operabatur) confugit: precibus & lacrymis, quas angustia potentis depositi extorserat, ejus clementiam exposcit. Res mira! Illico sibi annulus, ubi orabat, reluxit; ubi ille numquam se posuisse vel annuisse jurare innoxie poterat. Continuo rapit eum, tanta admiratione & lætitia, quanta perdiderat desperatione & mœstitia: nec solus gaudebat, sed & omnes Fratres tanti relatione miraculi festive lætificabat: nec solum tanti beneficii memor extitit, sed ut diutius hæc memoria perseveraret elaboravit. Ejus quippe & venerabilis Reginæ Berthæ, quæ suæ peregrinationis est corona, imagines enormi magnitudine ac decore effigiavit, ac super ipsius tumulum solenniter erexit.

[34] Matronam, in portu d Sandowick degentem, vocabulo Edilden, [juvat parturientem unam] languor diuturnus etiam oculorum luce destituit, & ipsa per integrum annum cæcitatis ergastulum pertulit: quæ mente sanior, hanc pœnam suis peccatis imputare, eleemosynis ac precibus Dei clementiam ac Sanctorum suffragia implorare, potius quam murmurare satagebat. Ita per supplices gemitus & humilem patientiam experta est, quam suspirabat, misericordiam. Nam post annum exactum in tenebris, quadam nocte sopitæ forma refulsit, cælesti decore ac nitore spectabilis: jubet hanc ad B. Augustini proficisci ecclesiam, & in ea beati Præsulis Letardi adire tumbam, ibi eam & Sancti gratiam, & optatæ salutis gaudium experturam. Adducta ergo ad præsignata Sancti patrocinia cum lumine, ante peractam orationem, accepit plenariam sospitatem, & lucem pro lucis munere. Ita festinato remedio curata, jamque non alienis sed propriis oculis reducta, cognovit, cum magna gratiarum actione & lætitia, quam vera visione ad salutem fuerit destinata.

[35] [alteramq;] Aliam haud ignobilem matronam pariendi defectus pene exanimaverat. Interea in ardui montis supercilium spiritu raptatur, mox tetris dæmonum tenebris offunditur; unde eam auferentes immanissimi tortores, diris suppliciis insectantur; jamque per arctum foramen rotæ extrudere atque detrahere, atque in sulphureas sui barathri abyssos præcipitare grassantur. Cui in tanta horripilatione jugiter inclamanti Salvatorem, & Sanctorum suorum subventionem, tandem inæstimabilis claritatis sidus eminus alluxit, quod quanto propinquantius, tanto micantius radios suos effudit. Et ecce, in medio illius corusci jubaris, Beatissimus Letardus emicuit, qui Pontificali auctoritate perditionis ministros exterminans, dixit: Discedite, damnatissimi spiritus, in vestra tartara a Dei famula: quid vobis cum Christiana? quo illam raptatis? Falso, inquiunt, nomine non fidei executione Christianam vendicamus in nostra jura: nostra est pedissequa, nostra hereditabit tormenta. Interdico vobis, inquit Episcopus, omnem potestatem in eam: ocius discedite ab illa in vestræ perditionis ergastula. O insignem Domini Sacerdotem, non solum cæli sed & inferni clavibus potentem, qui & de ventre inferi extorsit absorptam prædam! Ad ejus imperium, relicta captiva, omnes dæmonum minæ, omnia machinamenta funditus evanuere: mulier, resumpto spiritu & viso B. Letardi vultu & patrocinio, ad vitam emergens de tanto tribulationum barathro, feliciter enixa est prolem, cum spe salutis & gaudio: quæ quantum Domino in tanti Patris admiratione benedixerit, ex magnitudine angustiæ magnitudo lætitiæ ostendit.

[36] [cum duobus domesticis ejus ægris:] Cœpit inde familiæ suæ tam horribilem visionem, tamque potentem sanctissimi Patris liberationem inferre; seseque velle ad ipsius salvifica pignora cum gratiarum & munerum oblatione accedere, quam citius convalesceret a recenti partus dolore. Audiere duo ex familia ejus, ephebus & femina, gravi tunc pressi ægritudine: simulque accensi tanti medici amore, votum dominæ suæ, ubi sanitas rediret, vovere. Mira Dei gratia! mira virtus in Sancto suo! Vix finierant promissionem, & eadem hora eodemque loco, omnes tres, & domina, & famula, & [ephebus] plena sospitate sunt donati. Radiabat tunc terris cælestis solennitas Archangeli Michaelis, in qua mos est plurimarum provinciarum populos Doroberniam ad Patrem Augustinum confluere: venit & illa cum suis devotis ad probatissimum Letardum: votisque suis ac suorum redditis, cum magna fidei animadversione ipsum, quasi vivaciter adstantem, emissa voce affatur, spirat altas gratias suæ liberationis & suæ suorumque incolumitatis. Audierat adstans senior ex Fratribus gratias proclamantem: quærit causam: illa narrat ordine: res late clarescit, & laus Deo ab omnibus accrescit.

[37] [curat paralyticum:] Fratris, qui ad corpus almi Letardi Missas frequentabat, germanus laicus, nomine Elfgeardus, a renibus infra totus paralyticus, laboriosissime ad Sanctum venit, geminis cambuttis adjutus pro pedibus. Flenti in oratione & inter fletus obdormitanti clementissimus Pater adstitit; & quid velit, quid eum tam importune efflagitet, quærit. Debilis, sanitatem a Dei clementia & sua, se petere respondit. Cui veracissimus Pontifex, Quando, inquit, debitas pœnas luitis, tunc supplices venitis; ubi obtinueritis desiderata, immemores & ingrati divinis beneficiis, cito terga vertitis. Ad hæc ægro obnixius insistente & emendationem pollicente, justus & misericors Pater subintulit: Una tibia sanatus, una cambutta modo liberaberis, cum altera abibis: quatenus sana pars te admoneat gratiarum bonitatis divinæ, infirma redarguat ingratæ negligentiæ; & cum tantopere requiras sospitatem ablatam, discas non parvi pendere collatam. Surrexit itaque, quod ante non poterat, semisanus, uno crure erectus, altero relictus: abiitque cum uno bacillo, altero in signum relicto: magnum scilicet supernæ pietatis & æquitatis exemplum.

[38] Femina civis urbis Doroberniæ, operabatur in beati Confessoris e solennitate, ceteris eam feriantibus devote; [festi sui neglectum punit:] quæ redarguta zelo vicinæ suæ de communis celebritatis contemptu vel transgressione, respondit obstinate, se non posse tot festis intendere, & vitæ commoda perdere. Sic illa correptrice repulsa, & cunctantibus famulis a sancti diei reverentia, vas bullientis liquoris de frugibus excocti referre humeris in ventum ad refrigerandum contendit: sed inoffense ire non poterat, quæ in Sanctum offenderat. Mox in limine offendens, supina corruit; totumque ardorem, in faciem & cetera membra effusum, excepit; unde ita est adusta, ut desperaretur de vita. Tunc illa, quæ contempserat increpantem, recognovit vindicantem; & cum candela requirens placabilem Sancti pietatem, post satisfactionem recepit sanitatem; ita tamen ut dum viveret, notam in facie vel culpæ mulctæ, exhiberet: nec solum illa est correcta, sed & ceteris honorandi Sancti extitit forma.

[39] In processione annali Rogationum vel Letaniarum, solet efferri scrinio aureo B. Letardi corpus opiferum, [energumenam liberat:] in benedictionem & proventum agrorum ac plebium. Cum aliquando a duobus Fratribus eveheretur pro consuetudine, quædam muliercula, morbo insaniæ capta, circa & subter illud beatiferum vehiculum crebro lymphata discurrebat, adeo infesta ipsis Fratribus gerulis, ut alapas in faciem daret illis. Sed hoc furoris incursu, quo frequentius Sancto approximat, eo mitius actitat. Jam ad depositum Sancti feretrum accubans, dum Missa cantatur, pleno ibidem intellectu & ratione reformatur. Magnum est invisibiliter dari salutem corporum, sed majus est mentium. Facta est ergo in regressione tripudio, quæ in processione fuerat miseriæ spectaculo. Attulit itaque inter Vesperas Sancto argenteum monile, in devota gratiarum sanatæ mentis relatione.

[40] [pluviam invocatus largitur:] Proximo quoque tempore in die solennitatis sacratissimi Antistitis, quæ in mense Majo annuatim recolitur, procedebat Fratrum concio, ob decorem illius festi festive candidata, quos in scrinio suo præcedebat almi Ducis aurosa gleba. Circumacta processione resistitur ab omnibus composite & laudisone pro foribus ecclesiæ. Clarissima erat toto cælo serenitas, cunctisque aggaudebat lucivomi solis hilaritas; sed suspenso imbre, tunc temporis optatissimo, minabatur rerum sterilitas. Interea dum statur, dum Hymnus ingrediendi sanctuarium prȩstolatur; ecce, contra morem & tempus (mirabile!) Antiphona, in Inventionem Protomartyris Stephani habita, a Priore incipitur, a Choro quoque excipitur & decantatur: Nonne vides quanta sit siccitas in toto mundo, & tu negligenter agis f? Putarent hominem delirare, nisi subsequens competentia probaret, illum divino instinctu vel fide, non errore, abusive tantum protulisse. Denique ante finitam Antiphonam tanta inundatio cælestium aquarum cantantes obruit, ut ordine disrupto & cantu omisso cursim intra templum confugerent, persequente scilicet irrigatione volentes antequam vellent. Notandum vero in prædicta Antiphona gratissime est, Nonne vides quanta sit siccitas in toto mundo, & tu negligenter agis? quod serenissimus Pater Letardus, quasi ipse a poscentibus increpatus sit, tam repentinis beneficiis suis responderit. Hæc pauca de innumeris præclarissimi Præsulis Letardi virtutibus, sub fidelibus vel nostris vel probatissimorum testium oculis cognita, occasione Translationis hic inseruimus, cujus patrocinia multæ Anglorum provinciæ, multæ gentes expertæ frequentant & prædicant.

[41] [Immoritur operi Ab. Scollandus.] Igitur omnibus de veteri ecclesia sublatis, & in paratiorem translationem reconditis, sæpe memoratus Abbas Scollandus, ipsam ecclesiam, jam excidium minantem, jam ruere parantem, diruit; & nova ibi ædificia, usque ad ipsam porticum ac translationem præcluentissimi Augustini ejusque consortum attollit: verum hunc ulterius progredi superno nutu mors obvia vetuit. Prævenit autem faciem Domini pia eleemosynarum ceterorumque bonorum actuum executione: & famosissimo Archipræsule Lanfranco omnem ordinem obsequii persolvente, multis hunc lugentibus, placido g fine quievit. Præcessit uno die obitum Regis Willelmi, qui condignum filium reliquit, heredem nominis & regni sui: cujus in ecclesia & Sanctis provehendis solicitum desiderium (quod gratuitæ Dei largitati, ac si jam peractum, ad remunerationem sufficit) successor ejus explevit, uti primus libellus disseruit.

[42] Jam longis ambagibus diversisque recessibus priorum causas & translationes exposuimus; [Epilogus auctoris de duplici S. Augustini festo.] & Sanctorum opera vel majorum vota, quasi templa vel busta, lustravimus: nunc domum redimus; ubi præpollentissimum Augustinum, cum ceteris Primatibus nostris, in perennem lucem nostram novo thalamo extulimus. Hic jam tertio ortu trinoque natalitio summæ Trinitatis signifer nos irradiavit. Ortus est novo diluculo, quando primum huic orbi, perpetua nocte cæcato, matutina stella apparuit: ortus est cælo, quando effusus de seculi lacuna, ibi effulsit: ortus est modo tertio, quando tam diuturno partu de sepulcrali assumptione resplenduit: orietur quarto in resurrectione gloriæ Sanctorum, cujus inocciduæ beatitudinis hæc festa Translatio vel Elevatio prætendit exemplum. Horum bina celebramus Natalitia, primum cælestis, secundo terrestris (hoc est de utero tumuli) nativitatis. Largiatur nobis Auctor totius beneficii, sua & cetera Sanctorum Patrum nostrorum solennia ita pia devotione ac conversione recolere; ut in regeneratione Beatorum cum eis mereamur sempiterne gaudere, & Redemptorem nostrum, regnantem cum Patre & Spiritu sancto, per infinita secula semper collaudare. Amen.

ANNOTATA.

a Nunna in Legibus Alfredi Regis aliquoties ponitur pro Sanctimoniali.

b Abbendonia antiquißimum monasterium in Berkeriæ Comitatu, ad Occæ & Tamesis confluentes.

c Non videtur esse S. Editha, filia Edgari Regis, circa an. 970 Sanctimonialis apud Wiltoniam facta, de qua Ioan. Bromtonus in Chronico, & colitur 16 Septembris. Nec etiam ea quæ Martyrologio Anglicano inscribitur 15 Iulii, Æthelstani Regis filia, ipsius Edgari amita, quæ Sithrico Northumbriæ Principi gentili nupta ac repudiata, circa an. 926 sanctimonialis obiit etiam ipsa; sed potius S. Eduardi Confessoris uxor, quam virginem servavit, ut legere est in illius Vita 5 Ianuarii illustrata.

d Sandwicum, e regione insulæ Taneti, 9 milliaribus a Cantuaria.

e VII Maii, ut jam supra dictum.

f In Breviario secundum usum Ecclesiæ Sarum, quod habemus excusum anno 1499, est hæc Antiphona 2 tertii Nocturni.

g Schollandus Abbas obiit an. 1087, 8 Septembris, non III Nonas, ut ait Chronologia Augustinensis; cum Rex Gulielmus obierit V Idus, id est 9 Septembris: jacet autem in ecclesia cryptarum sub pelve, cum cereo ardente, ut in eadem Chronologia dicitur: quod aliquam cultus ecclesiastico speciem habere videtur, uti visum supra in lamberto Archiepiscopo, & S. Æthelberto Rege.

DE S. GODONE ABBATE
IN DIOECESI GALLIARVM TRECENSI.

SEC. VII

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus Vita, miraculis, cultu vario.

Godo, Abbas in diœcesi Galliarum Trecensi (S.)

G. H.

Vitam S. Godonis damus ex fideli codice, nobis olim submissam ab Andrea du Chesne, libris quamplurimis editis notißimo. Hujus pars magna eisdem verbis continetur in Vita S. Wandregisili, [Vita ex Ms.] ejus avunculi, quam ab Auctore coævo & Monacho Fontanellensi scriptam illustrabimus ad diem XXII Iulii. [& Miracula ex Gallico,] Adjungimus pauca miracula, ejus tam vivi quam defuncti interceßione & meritis patrata, quæ vitæ Gallicæ inseruntur a Nicolao Des-Guerrois in libro de Sanctis Trecensibus.

[2] Mortuus est hoc XXVI Maji, quo die colitur in ecclesia & diœcesi Meldensi & Lingonensi, [Cultus sacer 26 Maij,] ac potißimum in constructa a se ecclesia Augiæ, vulgo monasterio S. Petri in Augia, sive Oye, quod nunc ab ejus nomine appellatur S. Godonis, vulgo S. Gand: quæ vox quia vernacule chirothecam significat, Parisiis (ubi plurimus ejus est cultus, sicut & in variis alibi per Franciam ecclesiis) Patronus habetur Chirothecariorum. Celebratur quoque ad dictum diem ejus memoria a Benedicto Dorganio in Kalendario Benedictino. Ferrario in Catalogo generali, Saussajo in Martyrologio Gallicano, cum longo ex Vita elogio: sed quæ in hac de B. Pipino dicuntur, ab illo Godoni tribuuntur. Quia autem S. Godo ex territorio Virdunensi oriundus erat, eumdem Ferrarius, tamquam a priore diversum, secundo proponit, citatis tabulis Ecclesiæ Virdunensis, Menardus & Bucelinus eumdem referunt ad diem XXVIII Maji. [28 Maji,] Alter dies, venerationi ejus in dicto monasterio dicatus est XIX Octobris, ob Translationem corporis. Adservatur illud in arca deaurata, & caput seorsim in herma similiter deaurata. [& 19 Oct. ob translationem,] Fuerunt autem sacræ hæ Reliquiæ extractæ coram Renato Breslæo XVI Septembris anni MDCXXI, cum duplici sudario supposito & lamina plumbea, indicante ipsum esse corpus S. Godonis, ejusque festum celebrari hoc XXVI Maji. In posteriore parte cranii, cum admiratione medicorum & chirurgorum, nulla inventa est futura. In Fontanellensi vetusto Breviario colitur XXIV Iulii, [& 24 Iulii apud Fontanellenses.] biduo post festum S. Wandregisili avunculi.

[3] Dictum S. Godonis monasterium, a dignitate Abbatiali anno MCCCXLIV, volentibus Monachis transiit ad ordinem Prioratuum, & subjectum est Abbati S. Petri Cellensis, auctoritate Ioannis Auxonii Episcopi Trecensis, factum confirmante Clemente Papa VI. [Prioratus S. Godonis.] Vtriusque Bullam ad dictum annum edidit Des-Guerrois. In hoc Prioratu Beneficium, S. Godonis nomini ac memoriæ sacratum, aliquot annos sibi commendatum, fiduciarius administravit Claudius Espencæus. Doctor Parisiensis Theologus; & propterea Vitam dicti S. Godonis carmine heroico conscripsit anno MDLXV, quam inter opera ejus Parisiis anno MDCXIX simul excusa, Lector reperiet, pag. 1040 & seq. una cum scholiis eodem spectantibus.

VITA
Ex Ms. codice D. Andreæ du Chesne.

Godo, Abbas in diœcesi Galliarum Trecensi (S.)

BHL Number: 3594

EX MS.

Gloriosus igitur Confessor Domini Godo, ante secularia tempora prælectus divinæ Majestatis judicio, [Nobiliter ortus apud Virdunenses,] repræsentatus quoque novissimis Sanctorum temporibus in mundo, splendidissimis progenitoribus & (quod est præclarius) orthodoxæ fidei cultoribus, ortus est in Verdunensi territorio. Extitit denique nepos præcellentissimi viri ac Deo dignissimi a Wandregisili: qui ex nobilissima prosapia procreatus, Francorum excellentissimi Principis Pipini fuerat b consobrinus: sed & cunctis mundanarum rerum disciplinis imbutus, a Rege Dagoberto Comes Palatii est constitutus. Ut igitur ejusdem sancti Wandregisili claram originem altius promam, [cum S. Wādregisilo cujus nepos erat,] cum esset a nobilissimis ac ditissimis parentibus ortus, nobiliorem se non minus splendidæ vitæ moribus, ac piæ conversionis exemplis assiduis præbuit; reputans etiam cunctos seculi honores magis animorum fore detrimentum, quam justitiæ emolumentum. [Itaque], cum præfato nepote suo Godone, mundanarum cupiditatum illecebras spernens, ac theoricæ vitæ suaviter decerpere fructus potius eligens, inutilis gloriæ curarumque terrenarum studiis funditus renuntiavit: conversionis quoque normam sub monachico habitu servare instituens, c monasterium petivit. Quantæ autem uterque in monasterio fuerit abstinentiæ, quantæ benignitatis, [monasticam amplexus,] humilitatis ac patientiæ, quis mortalium valeat edicere? Contendebant enim divinis officiis viriliter insistere, & segnitiem animi mandatorum Domini obedientia superare; animum ab illicitis frænare; passiones carnalium oblectamentorum, quæ quotidie interioris hominis integritatem sauciant, [omni virtute excelit:] humilis confessionis antidoto purgare ac sanare; supernæ patriæ ardore flagrare; & seso mundo, mundum sibi crucifigere studebant; præterea misericordiæ operibus invigilare, compassionem in miseros, pietatem in afflictos, solamen in desolatos, obedientiam ad superiores, benignitatem ad inferiores, omnimodamque proximorum utilitatem exercere.

[2] His & hujusmodi spiritalibus exercitiis prædicti certabant indeficienter complacere Deo Patri, exemplumque fieri bonorum actuum Ecclesiæ nostræ; [Pro eo dum S. Wandregisilus orat,] nec non & ipsius filios frequenti commonitione lucrari. Satagebat etiam beatissimus Pater Wandregisilus, pro eodem nepote suo Godone sedulo divinam exorare clementiam, ut mentis ejus indies dignaretur augmentare constantiam, ne labefactari posset per maligni deceptoris versutiam. Licet enim toto nisu mentis idem egregius juvenis Godo tam beati viri conaretur sequi vestigia, necdum tamen adeo sublimium operum ejus studiis suis prævalebat æquare certamina.

[3] Quadam igitur die, cum B. Wandregisilus pro eo altissime precibus insisteret, divinis eas auribus offerens, [suavi odore & Angelica voce recreatus,] in cellula sibi constituta talique negotio apta; incomparabilis suavitatis odore, simul & claritate, locus ille cælitus repletur; voxque ad eum Angelica perlata est, Serve Christi, in timore Domini devotissime, pax tibi semper multiplicitur: certa bonum certamen, & his semper insiste operibus, quæ per me gerulū quotidie offeruntur Domino. Quia non otio torpentibus, sed in fide currentibus, & pervigili instantia attentissime Christo militantibus vitæ janua patet æternæ, quæ jam tibi a Domino reserata est, qualiter cum justorum collegiis gaudiis æternaliter fruaris mansuris. Nepos quoque tuus Godo pro quo creberrimis precibus aures Domini solicitas, vestigia imitabitur tua; cunctisque hujus mundi vanis derelictis, ut strenuus miles ad castra Christi devotissime convolabit. [Godonis seriam conversionem discit:] Hæc audiens vir Dei, humi prostratus, attentissime orationi incubuit; non se in corde suo extollendo, eo quod visitatione Angelica visitari meruisset; sed humilians se, fragilem ac peccatorem fatebatur; & quia non esset dignus, peccatorum nævis fœdatus, ut cælesti miraculo magnificaretur.

[4] At vero ipse egregius Dei cultor, districtiorem desiderans degere vitam, eremi secreta plurimum ambiens, mundanos toto nisu semper fugiebat honores, ut cum Christo posset mereri cælestes; locumque omnino opportunum quærebat tali aptum negotio: aut, si id forte, vetante mundi turbine, votis non concurreret suis, saltem sub Christi jugo & onere ejus placito regularem exequeretur promptissimus vitā, ut per eum multorum Christo prȩvio accresceret salus. Cum talia volveret animo, contigit ut, largiente d Erchinoaldo Præfecto, [Fontanellense monasterium construunt,] non modicam soli partem acciperet, quo Fontanellæ cœnobium, una cum venerando nepote suo Godone, ut rudis habitator construeret: quem veterum traditio, ob copiam fontium in eo fluentium loco, hoc nomine vocitabat. Monstrabantur namque in eodem loco vestigia ædificiorum, priscorum accolarum industria olim patrata, sed externorum hostium feritate belluina funditus solo coæquata; in quo magis lustra ferarum, quam habitatio hominum videbatur tunc temporis. Hunc ergo locum vir Domini Wandregisilus, ac præfatus ipsius nepos venerabilis Godo a Patricio sibi indultum, studuerunt, cum nonnullis sibi faventibus, inutilia quæque evellendo, mundare, demumq; fundamenta cœnobii jacere, juxta prophetiam Isaiæ; in cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami & junci; videlicet fructus bonorum operum ibi nascerentur, ubi prius bestiæ commorari ac inhabitare consueverant. [Isa. 35, 7]

[5] Ædificaverunt in ipso loco præfati viri Domini basilicas egregio cultu numero quatuor, [4 ecclesias ædificant:] in honore videlicet Principis Apostolorum Petri, simulque Doctoris gentium Pauli, sanctiq; Laurentii, ac Pancratii Martyrum Christi. Misit autem idem vir Domini, dum huic operi insisteret, antefatum nepotem suum Godonem ad urbem Romam, propter pignora Martyrum Christi; [ad quas S. Godo Romā profectus affert Reliquias,] ut ædificatis basilicis in promptu haberent Reliquias Sanctorum, quorum nomini & reverentiæ dicare disposuerat. Qui votis pii Patris libentissime parens, Romam petiit, e Vitaliano eodem tempore pontificante Sedem ejusdem Ecclesiæ: atque ab eo suscepta plurima Apostolorum & Martyrum Christi pignora, una cum benedictione Apostolica, rediens secum detulit, [& codices sacros,] codicumque sacrorum copiam non minimam: prosperoque cursu, itinere acto, ovans revertitur ad virum Dei.

[6] Cuncta quæ attulerat, idem venerabilis Wandregisilus suscepit. Accersitoque sanctæ recordationis f Audoëno Præsule, [consecrantur illæ a S. Audoëno.] præfatas quas ædificarat ecclesias ut consecraret, simulque pignora quæ præfatus Godo cum ejus auctoritate Romæ impetraverat, altaribus Christi imponeret, supplex exorat: quod ita a prædicto Præsule impletum est. Locus autem ipsius cœnobii tam fertilis tamque jucundus extitit, ut cum quis ibidem advenerit, inter pomorum nemora & hortorum amœnitates virentium, in hæc protinus libeat ei prorumpere verba; Quam pulchra tabernacula tua Jacob, & tentoria tua Israel! ut valles nemorosæ, ut Paradisi juxta fluvios irrigui, & tabernacula quæ fixit Dominus, quasi cedri super aquas. Ad cujus famam plebes undique procurrere, & cultui Religionis dicare curabant prædia plurima; [Collectis ibi 300 monahis,] ut plurima Monachorum multitudine adunata, trecentorum eorum esset numerus. Illuc nobilium liberi undique concurrere nitebantur, ut spretis oblectamentis seculi, æterna cuperent cum tantis his patribus consequi præmia.

[7] [S. Godo Augiam discedit:] At vero vir Domini Godo, tantæ consuetudinis contubernia ferre amplius sibi commodum non ducens, magisque singularis pugnæ aream subire concupiscens; valedicens beato Patri Wandregisilo, omnique Fratrum collegio, solus devenit ad g Augiæ locum, ubi elegit Domino Christo dicare quod vitæ erat reliquum. Ea itaque tempestate Augiæ locus tam quietus tamque remotus habebatur, ut solitudine non egeret quicumque in eo commorari mallet. Quo ab incolis regionis obtento, in portionem subnitentis Domini h basilicam pro viribus erectam; ut rudis incola, inibi construxit. [Ecclesiā ibi erigit:] In qua famulatui Christi se arctius mancipans, sanctam & Deo placitam, liber a cunctis mundi [procellis], reliquam studuit agere vitam. In vigiliis pernox, in oratione sedulus, in jejuniis continuus, in lectione frequens, in meditatione seipsum ante Deum examinans: sicque post devictum triumphatumque seculum, ut miles emeritus Regis sui, præmia peracta recepturus, [& obit 26 Maji.] carnis onus terræ relinquens, VII Kalendas Junii, spiritum benignissimo, cui semper servierat, reddidit Creatori.

[8] Igitur post B. Godonis dissolutionem, quidam tyrannus Gentilium per Galliam conduxit exercitum, [Ecclesiam destructam,] nomine i Asthemius: qui supradictam basilicam destruxit, nimia ferocitate superatus; quam post diuturna tempora iterum restauravit Eva Comitissa, [restaurat Eva Comitissa.] quæ infirmitate corporis valde fuerat anxiata, almi autem Confessoris gratia repente sanitati est restituta: ideoque in ejus honore, ordine & numero competenti, Monachos statuit ibidem deservire, qui die noctuque vota laudum possent opportune persolvere: de rebus autem propriis, ad necessarios usus, prout oportebat, annuales reditus ordinavit illis k.

ANNOTATA.

a S. Wandregisilus, alias Wando, seu Wandus, colitur 22 Iulii.

b In Actis illius secundis, pater ejus Walchisus, dicitur extitisse consobrinus Pipini. Hujus Vitam & nobilitatem illustravimus ad diem 21 Februarii.

c Monasterium duplex aßignari potest, aliud in loco qui dicitur Mons-Falconis, vulgo Montfaucon, in diœcesi Virdunensi, cujus incolas Hincmarus in Capitulis cap. 1 Canonicos monasterii appellat, & auctorem Baldericumfacit Flodoardus, lib. 4 Hist. Remensis cap. 39. Aliud ultra saltum Jurensem, vocabulo Romani dictū est, a S. Romano monasterii fundatore, cujus Acta dedimus 28 Februarii. In hoc dicitur S. Wandregisilus decem annis moratus, quando videtur ad eum S. Godo venisse. Nam eo in loco fuit S. Wandregisilus recreatus Angelica visione, de qua hic agitur ex ipsa ejus Vita.

d Erchinoaldus, Præfectus palatii Chlodouei II, filii Dagoberti I, consanguineus ex materna origine SS. Wandegisili & Godonis. Cujus adjutorio cœpit monasterium Fontanellense construi anno ejus XI, Christi 648, uti docuimus 14 Aprilis ad Vitam S. Lamberti, successoris S. Wandregisili.

e S. Vitalianus colitur XXVII Ianuarii, quando ostendimus eum sedisse ab anno 656 usque ad annum 671.

f S. Audoënus, sedit ab anno 3 Chlodovei Regis, seu Christi 640, usque ad annum 673, quo mortuus est 24 Augusti.

g Augia, vulgo Oye, in diœcesi Trecensi, duabus leucis ultra Sezanam oppidum prope Fluviolum Morinum, nunc ab ejus nomine S. Gand appellatur. Meminit hujus fundationis Albericus in Chronico ad an. 676.

h Fuit ecclesia cum monasterio, S. Petri in Oye dicta.

i Hic videtur aliquis ex Normannis fuisse, qui seculo 9 has ditiones vastarunt.

k Addit Des-Guerrois, Corpus S. Godonis, fuisse cum magna veneratione depositum in alto loco, post majus altare.

MIRACULA
Ex Gallico Nicolai Des-Guerrois.

Godo, Abbas in diœcesi Galliarum Trecensi (S.)

[9] Cum S. Godo apud Augiam degeret, exigentibus peccatis populorum, magna ex pestilenti aëre exorta est mortalitas, & alii ardenti febre, alii morbo caduco, alii morbis aliis contagiosis extinguebantur. [Sanitas multis a vivente collata,] Tunc varii ad S. Godonem confugerunt, quos ille benigne excepit, & ægrorum alios benedicto oleo ungebat, alios signo salutiferæ Crucis notabat, & ita sanos ad suas ædes remittebat. Adducti etiam cæci, quibus in via virtutum instructis reddidit visum. Feminas etiam, quarum pectora morbus cancer exedebat, signo Crucis liberavit. Varios etiam infantes ægros, a parentibus delatos, sua benedictione & nomine Jesu invocato, sanavit.

[10] Perseveravit memoria miraculorum ejus apud posteros, maxime quod ejus adhuc viventis meritis fuisset pestilens mortalitas sublata. [mortalitas sublata:] Quare cum post restauratam ecclesiam & monasterium, ita rursum peccatis hominum exigentibus, recurrisset ejusdem afflictio mali, & homines tanta multitudine interirent, ut absque ullis exequiis plura corpora in eamdem fossam abjicerentur; cum publico voto ad S. Godonem omnes confugerunt, ac desiderarunt die Veneris sancto in Parasceve sacras ejus Reliquias solenni processione circumferri. Sed ea devotio translata fuit in feriam secundam Paschatis, quando accurrente ex vicinis locis magna hominum multitudine, ea processio summa cum devotione omnium & piis lacrymis peracta est, secutaque ex voto desiderata liberatio, cessante mortalitate, ut vix ulli dicto anno e vita migrarent. Addit Des-Guerrois, ex ore Allementi Prioris, [ab eaq; servati Monachi.] quod nemo meminerit quemquā contagioso morbo in dicto monasterio fuisse afflatum, licet eo accurrant peste & aliis contagiosis morbis laborantes, quibus conferuntur Sacramenta Pœnitentiæ & sacrosanctæ Eucharistiæ; quod Monachi meritis S. Godonis attribuunt.

DE SANCTO BOBOLINO
EPISCOPO VIENNENSI IN GALLIA.

CIRCA DCCXVIII

Sylloge de cultu & ætate Sancti: recentiora Elogia.

Bobolinus, Episcopus Viennensis in Gallia (S.)

G. H.

Dvo fuerunt inter Episcopos Viennenses Bobolini appellati, ambo Sanctis annumerati. Horum primus, Bobo etiam dictus, colitur XIV Iunii, [Cultus sacer.] at secundus hoc XXVI Maji; quo die ejus veneratio præscribitur in Breviario Viennensi anno MDXXII excuso, & Officium Ecclesiasticum desumitur ex Communi Confessoris Pontificis, cum Oratione, Da quæsumus. Tempus Sedis indicatur ab Adone, [Tempus Sedis.] cum decessore & successore, & bellis tunc in Gallia gestis, hoc modo. Chilpericus Rex & Ragamfridus Eudonem Ducem in adjutorium expetunt: contra quos Carolus Martellus intrepidus pergit. Eudo Parisios fugiendo pervenit. Chilpericus thesauris sublatis trans Ligerim in Aquitaniam se eripuit. Chlotharius Rex, scilicet Austrasiorum, eo anno mortuus est. Is est Christi DCCXVIII. His positis subjungitur: Post Eoldum Episcopum Bobolinus Viennensis Episcopus successit. Huic Ostrebertus vir strenuus & nobilis Episcopus succedit. Ex his Eoldus (aliis Euoldus & Eoaldus) colitur VII Iulii, & Ostrebertus (aliis Austrebertus) V Iunii. Huic scripsit Epistolam Gregorius Papa II, datam pridie Kalendas Septembris anno tertio Leonis I saurici, ergo anno Christi DCCXIX: proinde ante istum annum S. Bobolinus ad cælestem vitam migrarat. Ioannes a Bosco in Antiquitatibus Viennensibus ait, S. Babolinum Viennæ Episcopum præfuisse Leone Imperatore & Dagoberto Rege. Est hic Dagobertus III, qui puer & juvenculus mortuus est anno DCCXV, quo tempore Leo I sauricus necdum erat Imperator, creatus XXV Martii anno DCCXVII. Potuit tamen S. Bobolinus sub utroque floruisse in sua dignitate Episcopali.

[2] Acta desunt. In Ms. Martyrologio Viennensis Ecclesiæ, quod accepimus renovatum studio & labore Ioannis Lievræi, hoc elogium continetur: [Elogium Lievræi,] Viennæ natalis S. Bobolini Confessoris & Arehiepiscopi XLII. Hic regens Ecclesiam suam sub Dagoberto II Francorum Rege, imperante Leone II Isaurico hæretico, tandem post labores & sudores innumeros, illustris miraculis, mortem cum vita commutavit, conditus in Ecclesia sua metropolitana. Saussajus, in Supplemento Martyrologii Gallicani, hoc ei concinnavit Encomium: Viennæ depositio S. Bobolini, illius urbis metropolicæ Episcopi & Confessoris, nomine secundi, qui tempore Dagoberti Regis sedens, animas sibi creditas, cælestis quam gerebat in terra vitæ exemplis, informavit; stratoque per pura vestigia ad felicitatem æternam tramite, excedens e palæstra virtutis & pastoralis vigilantiæ cura, in consessum gloriæ candidatorum assumptus est. [& Saussaji.] Hæc Saussajus, quæ de omni Sancto Episcopo dici possunt. Memoria ejusdem inscripta est Ferrarii Catalogo generali Sanctorum, item Catalogo Episcoporum Viennensium collecto a Demochare, Ioanne Chenu, Claudio Roberto, Sammarthanis, & Ioanne Lievræo. At Nicolaus Chorier in Archiepiscopis Viennensibus, editis to. 1 Status Politicis Delphinatus Cap. XI, omittit hunc Secundū Bobolinū: ac primum Bobolinum seu Bobonem asserit hoc XXVI Maji mortuum, quem diem addit ei consecratum esse in Ecclesia Viennensi. Sed ea de secundo Bobolino accipienda sunt, cum alter colatur XIV Iunii.

DE S. BERENGARIO MONACHO
IN VRBE S. PAPVLI IN GALLIA.

ANNO MXCIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus ætate, & Flavio Anselmo Vitæ scriptore.

Berengarius, Monachus in urbe S. Papuli, in Gallia (S.)

G. H.

Inter viros Apostolicos, qui Gallias allato fidei lumine illustrarunt, censetur, S. Papulus, Sacerdos & Martyr, [In monasterio S. Papuli,] assecla S. Saturnini, primi Tolosatum Episcopi, habitus; ut latius ad illius natalem diem tertium Novembris dicendum. Sub hujus S. Papuli nomine extat vetus monasterium, quod tempore Pippini Regis constructum ferunt. Monasterio paulatim accrevit urbs, in Sedem Episcopalem erecta anno MCCCXVII a Ioanne XXII Papa, cujus erectionis Bullam ediderunt Sammarthani. Est ea in ditione Occitaniæ seu Languedocii Auraciensi, dißita Tolosa novem leucis versus Eurum. In isto S. Papuli monasterio seculo undecimo floruit S. Berengarius, [S. Berengarius obiit 26 Maji die Ascensionis.] mortuus die XXVI Maji, ipso Ascensionis festo, non anno nonagesimo secundo post millesimum, ut paßim Acta habent; sed proxime sequenti, anno MXCIII; quando cyclo Lunæ XI, Solis X, & littera Dominicali D, Pascha celebratum fuit XVII Aprilis, & consequenter festum Ascensionis dicto die XXVI Maji; cum anno præcedente habente litteras Dominicales D C, cyclo Lunæ X, Solis IX, Pascha fuerit celebratum XXVIII Martii, adeoque Ascensionis festum VI Maji.

[2] Acta conscripsit Flavius Anselmus, Beccensis Monachus, qui quæ scripsit ex ore testium oculatorū videtur habuisse. Apud Menardum libro 2 Observationum ad hunc XXVI Maji dicitur, [Acta scripta a Flavio Anselmo:] videri esse S. Anselmus Cantuariensis, qui superstes fuit S. Berengario. Verum id minus probamus. Dedimus illius Acta ad diem XXI Aprilis: qui quidem (ut ibidem diximus) factus est Monachus Beccensis anno MLX, [alio a Cantuariensi,] dein Prior ab anno MLXIII, & Abbas ab anno MLXXVIII, denique designatus Archiepiscopus Cantuariensis, ipso quo S. Berengarius mortuus est anno MXCIII, & in ea dignitate vixit usque ad annum MCIX: verum hic nusquam legitur appellatus Flavius Anselmus, neque jam Archiepiscopus venisse scitur ad monasterium S. Papuli: nec se tunc scripsisset Beccensem Monachum, sed Archiepiscopum Cantuariensem, aut servum Ecclesiæ Cantuariensis, ut alibi fecit.

[3] Vtinam vero ab illo qualicumque Flavio Anselmo conscripta Vita integra haberetur! [Horū compendia, in Mss.] quæ enim habentur, ea veremur ne sint tantum Vitæ amplioris compendia, quorum unum hic dandum continetur in Actis Tolosanorum, a Nicolao Bertrando Iurisconsulto fol. XLV, sed solum usque ad miracula; cum his autem nobis idem Tolosæ descriptum est ex libro tertio manuscripto Sanctoralis Bernardi Guidonis, ex Ordine Prædicatorum Episcopi Lodevensis, ex quo etiam descripta nobis fuerunt Acta S. Papuli Martyris, quæ scripsit Flavius Anselmus Beccensis Monachus, in quodam sermone. Similiter hujus Vitæ Titulus notatur: S. Berengarii Monachi & Confessoris monasterii S. Papuli ex gestis ejus, quæ conscripsit Flavius Anselmus Beccensis Monachus, cujus festivitas celebratur VII Kalendas Junii. Aliud compendium, ex Schedis Odonis Gissæi, Tolosa etiam ad nos misit Petrus Poßinus, æque ac alter Societatis Iesu Sacerdos, æque scriptis clarus. Integrum id excudit Menardus in dicto libro 2 Observationum Martyrologii sui Benedictini, cui ad hunc diem inscripsit S. Berengarium. Addiditque hoc compendium in Lectiones, ad Matutinum recitari solitas, fuisse digestum. In eo aliqua continentur omissa ab altero, quæ a nobis suo loco adduntur; & vice versa, aliqua magis contracta inveniuntur. Bucelinus ex Menardo aliquod Elogium concinnavit ad hunc XXVI Maji, quod suo Menologio inscripsit. Saussayus etiam in supplemento Martyrologii Gallicani eumdem celebrat, & auctorem Vitæ censet S. Anselmum Archiepiscopum Cantuariensem; quod rejecimus ex sensu Bernardi Episcopi Lodevensis, cujus ipse interim collectionem allegat.

[4] His sic digestis, accipimus, curante præmemorato Petro Poßino, ex Archivo S. Papuli descriptum, [Vltimum a Petro Episcopo scriptū circa annum 1400] atque a Canonicis sex & Vicario generali D. Pames rite subsignatum, Commentariolum de Sanctis & mirabilibus ecclesiæ & diœcesis S. Papuli: cujus Auctor in progressu agens de Provillianensi Virginum Monasterio, per S. Dominicum instituto, sic loquitur: Ego Petrus, indignus S. Papuli Episcopus, earum puritatem & merita frequenter expertus, testimonium perhibeo, coram Deo & universo mundo, cessante adulatione, pro filiabus carissimis dandum. Nullus istic fuit Episcopus Petrus (secundum Sammarthanos, & missum nobis Ms. Catalogum) ante annum MCCCLXXV; nec quisquam post annum MCCCCXII. Inter hos annos duo ejusdem nominis & cognominis du Cros fuerunt, quos germanos vocant Sammarthani, credo patruum & nepotem: nam Fratres, eodem nomine & cognomine, quis dixerit? Prior ex Ordine Cluniacensi assumptus, & Clementis VII Antipapæ Camerarius etiam Cardinalis illius fuit: secundo sedente, Episcopatus documenta & tabularia per Burgundiones fuere disperdita ac expilata; [non sine mendis.] quam ei causam fuisse existimo dictum Commentariolum concinnandi: sed quod ex eo notare poßim nihil præter errores invenio. Primo enim sub Abbate Raymundo professus Berengarius dicitur: quia nempe Vita per Anselmum scripta, Raymundo Abbati inscripta fuerat. Deinde mortuus Sanctus notatur. Anno Domini 1392, Maji ultimo, media nocte Ascensionis Dominicæ Philippo Rege illustri Franciæ regnante. A tali principio & fine quid boni quis speret? Vt autem librariis imputes annum 1392 scriptum pro 1092: quid facies ultimo Maji die? in quem Ascensio cadere non potest, nisi cum celebratum fuerit Pascha die XXII Aprilis. Hoc vero ante mutationem regiminis, factam anno MCCCXVII, bis tantum contigit seculo XI ac XII, videlicet anno MXLIV, & MCXXVIII; seculo autem XIII, etiam bis, videlicet MCCVII & MCCXCI, ac rursum anno MCCCII, neque postea nisi ipso anno quo primus Petrus Sedem obtinuit.

VITA
Auctore Flavio Anselmo Monacho Beccensi.
Ex Lectionibus propriæ Ecclesiæ, lib. 3 Sanctoralis Bernardi Guidonis, & Gestis Tolosanorum Nicolai Bertrandi.

Berengarius, Monachus in urbe S. Papuli, in Gallia (S.)

BHL Number: 1181, 1182

AUCT. FL. ANSELM. EX MS.

Prologus.

Reverendissimo Domino & Patri a Raymundo, S. Papuli Abbati, Flavius Anselmus Monachus Beccensis, de hac convalle miseriarum conscendere ad populum accinctum nostrum. Cum ad monasterium vestrum forte venissem, & a vobis officiosissime exceptus fuissem; hoc onus mihi imponere voluistis, ut viri venerabilis ac Deo digni Berengarii vitam, nec non & miracula scriberem; quatenus & præsentes & posteri cognoscerent, qualis quantusque vir fuerit dum vixit, & post transitum qua miraculorum gloria effulsit. Suscepi igitur onus impositum a vobis, & juxta quod accepi a quam plurimis viris, qui quod dixerunt oculis conspexerunt, memoriæ litterarum contradere b curavi.

[2] Vir Vitæ venerabilis c Berengarius in territorio Tolosano extitit oriundus, [Ab adolescētia Sanctus,] ex nobilioribus parentibus secundum seculi dignitatem. Pater ejus Bernardus, mater vero Hilloardis dicebantur d. Qui cum esset adhuc infantulus, cœpit bonis moribus præpollere. Fuit enim corde placidus, suavis eloquio, ita ut vix vocaret quemquam nisi aut filium Dei aut filiam Dei; innocens, verbo aut opere nullum lædens, simplex & humilis corde e. Hic ergo electus a Domino, [Monachus dure cubat:] relictis omnibus ut Christum pauperem securius sequeretur, Religionis sumpsit habitum monachalem in cœnobio S. Papuli, diœcesis Tolosanæ, sub regula B. Benedicti Christo Domino serviturus; in virtutibus & bonis operibus assidue proficiens, & corpus suum cum concupiscentiis in timore Domini crucifigens. Vix enim unquam postea jacuit in lecto, videlicet eo dimisso super nudam terram, capiti suo supponens si quem lapidem invenisset (instar Patriarchæ Jacob, qui in itinere cum obdormisset lapidem supposuit capiti suo, viditque in somnis Angelos ascendentes & descendentes) jacebatque vestitus, corpusculum suum a deliciis & mollitie retrahens ut spiritui subjugaret. Si quando vero jussu Abbatis alicubi pergeret, numquam super equum aut asinum insidebat, quamobrem parentes ejus verecundabantur: ipse vero ex hoc gloriabatur. [varia munia obit.] Abbati quoque & Fratribus in omnibus obediens erat: unde ordinatione & jussu Abbatis fuit magister puerorum, deinde eleemosynarius, postremo operis monasterii custos fuit. Ubi cum populum admoneret, ut se ab illicitis abstineret, avide & libenter ab omnibus audiebatur, ac si ejus Angelus loqueretur: quod enim docebat verbo, monstrabat opere & exemplo.

Sequitur de miraculis ejus.

[3] Cuidam mulieri sterili, uxori cujusdam Militis, compatiens animo pietatis, [sterili prolē impetrat,] & pro ipsa ad Deum preces fundens, prolem a Domino suis meritis & sanctis orationibus impetravit. Factum est autem, & tempus impletum est pariendi: nascitur filius, & in baptismo Berengarius nominatur.

[4] Quodam vero die, cum ad ripam fluminis cum quodam famulo suo adesset; conspiciunt in flumine piscem magnum. Tunc vir sanctus, [offerentem se piscem remittit in aquam.] ludendo & quasi optando, dixisse fertur, Deus! quam bonus esset piscis iste ad edendum! Ad hanc ejus vocem piscis ex aqua in terram prosiliit ad pedes Sancti. Cumque famulus ejus, qui cum ipso erat, voluisset piscem accipere; Sanctus, pietate & simplicitate solita motus, prohibuit, & in aquam redire concessit, & socio suo interdixit ne cuiquam hoc manifestaret quamdiu ipse in corpore maneret. Factum est autem post ejus transitum de hoc mundo, cum ad ejus sepulcrum crebra fierent miracula, tunc istud compertum est ejus socio referente.

[5] [Post longum morbū obit an. 1093] Dumque dies suos opplevisset in bono, restabat ut consummarentur in gloria anni ejus. Die igitur in f Cœna Domini ante Paresceven, apud g Castrum Lautretum pro necessitatibus sui monasterii consistens, corporis molestia comprehenditur, & ad monasterium cito revertitur, ut in conspectu Fratrum sanctum Deo redderet spiritum. Detinetur itaque usque ad Ascensionem Dominicam illa corporis sui infirmitate, & decoquitur & mundatur sicut aurum in fornace, ut mundus & purus exeat a seculo. Cumque prope esset ut spiritus reverteretur ad Deum qui fecit illum, post confessionem & absolutionem si qua forte commiserat peccatorum, Corporis & Sanguinis Christi communione percepta; erectis sursum oculis hoc dixisse fertur: Domine Deus, quam magnis oculis me aspicis? Post quæ verba sancta illa anima carne soluta est. Transiit autem ex hoc mundo benedicens Dominum Berengarius, ipsa nocte Dominicæ Ascensionis, septimo Kalendas Junii, anno ab Incarnatione Domini h MLXXXXIII, Pontificatum Romanæ urbis tenente Papa i Urbano, Francorum Rege k Philippo. Sepultum est autem corpus ejus prope introitum ecclesiæ honorifice, ut decebat. [miraculis claret:] Sed quia furto auferri corpus ipsius timebatur, tumulus ejus muro est circumdatus, & infra ecclesiam redactus: ubi frequens est concursus populorum, ob multitudinem miraculorum, quæ ibi divina pietas meritis S. Berengarii dignata est ostendere, de quibus pauca de pluribus adscribuntur l.

[6] Diaconus quidam, nomine Pontius, acuta febri excruciabatur: venit ad tumulum S. Berengarii, [Sanantur febri laborans,] vovitque se ei cereum oblaturum, si ejus beneficio sanitatem consequeretur: & paululum obdormiens, experrectus se febris ardore levatum animadvertit: sed voti immemor cereum non obtulit: sed iterum febris eum invasit. Statim ille errati pœnitens, accepto cereo ad tumulum viri Dei se contulit: ibique obvolutus tota nocte in oratione perseveravit, cereo ardente: qui, etsi tumulus adhuc sub dio esset, nulla ventorum vi extingui potuit. Sicque Diaconus ille incolumis discessit. Quædam mulier mente capta, obvios quosque lapidibus impetebat; sæpe nuda, [& amens:] omni pudore muliebri abjecto, cursitabat: sibilabat ut serpens, grunniebat ut porcus, latrabat ut canis. Ad tumulum S. Berengarii a fratre deducta, cum ibi paucos dies & noctes constitisset, animi compos facta ad sanitatem rediit.

[7] Altera quædam mulier, orta ex territorio Albiensi, quæ duobus annis visum perdiderat, [cæci illuminantur,] ad S. Berengarii tumulum veniens, cum ibi in orationibus pernoctasset, visum recepit; & sic gaudens & clare videns ad propria remeavit. Gaubertus quidam, Narbonensis civitatis accola, cum & ipse multo tempore cæcus esset, ad S. Berengarii tumulum venire disponens, candelam jam emerat quam deferret. Videns autem Deus fidem viri, priusquam advenisset & antequam Sancti tumulum vidisset, lumen recepit. Ille vero non ingratus, pervenit ad tumulum, Deo & S. Berengario laudes & gratias redditurus, & quæ sibi contigerant enarraturus: ac deinceps limina benefactoris sui annis singulis visitavit.

[8] [captivi liberantur,] Duo homines in diversis partibus, cum capti essent, & tenerentur in vinculis ferreis alligati, S. Berengarium, ut eos liberaret, humiliter implorabant: quibus Sanctus apparuit, dicens eis: Ite ad locum sepulturæ meæ, quia liberi facti estis. Et statim ipsorum vincula sunt confracta: quȩ secum accipientes, venerunt sicut eis jussum fuerat ad sanctam sepulturam, Deo & Sancto agentes gratias, ut debebant: catenæ vero ante sepulturam appensæ sunt, in testimonium rei gestæ.

[9] Quidam cæcus, audita S. Berengarii fama, de longinquo ad eum properavit, [alius cæcus desperabundus illuminatur,] ut lumen recipere mereretur. Veniens igitur ad sepulturam Sancti, aliquantos ibi peregit dies: & cum non cito desiderium compleretur, cœpit quasi infideli mente agitari, & cum ira percutere baculo quo sustentabatur tumulum Sancti, & dicere; Tu Sanctus es? &; Tu Sanctus numquam fuisti vel eris, nec miracula unquam fecisti. Falsus est rumor, non est vera fama, quæ dispersa de te cucurrit: sine causa ut stultus huc ad te veni, jam hinc discedam. Hæc & similia blasphemando increpitans, recedebat indignans. Cumque non longe processisset, ventus vehemens verberavit vultum & oculos ejus, & cœpit omnia clare videre. Qui mox intelligens cujus hoc esset opus, reversus quantocius ad tumulum Sancti, egit pœnitentiam, quod male de illo sensisset & male locutus fuisset; & egit gratias, quod bona ei pro malis reddidisset.

[10] Adductus est quidam homo super asinum, contractus & membrorum suorum officio destitutus, ad tumulum Berengarii: [contractus sanatur,] qui cum esset ante sacrum corpus, protinus erectus stetit supra pedes suos: & currens ad Monachos ipsius monasterii, qui tunc cujusdam defuncti exequias celebrabant, in stuporem & admirationem convertit corda ipsorum; dum currentem cernerent, quem prius impotentem videderant & contractum. Paulisperque exequiis intermissis, pulsatis companis in laudem Dei, Te Deum Laudamus intonant alta voce.

[11] Quadam nocte Dominica, dum Fratres more solito illius sacræ noctis vigilias celebrarent, [varia miracula patrantur.] & copiosus populus convenisset, tam crebro in diversis personis in eadem nocte, S. Berengarii meritis, miracula sunt patrata, ut quinque vicibus in illis matutinis laudibus Te Deum Laudamus cantaverint successive, cum pulsatione campanarum, sicut moris erat ibidem fieri pro singulis miraculis divinitus perpetratis. Multa quidem & alia miracula operatus est Deus per S. Berengarium, dum adhuc viveret in corpore mortali, & postquam ad cælos migravit a seculo, ubi vivit in Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Deest Prologus in Sanctorali Bernardi Guidonis & Actis Tolosanorum. Si tempus hujus Raimundi sciretur, statuendum inde esset de Scriptoris ætate: sed multa diligentia adhibita nihil potuit de Abbatibus istius monasterii inveniri, præter nomen Bernardi, facti de Abbate primi istic Episcopi.

b Ita corrigendum censet Menardus, licet Ms. habeat curaverunt: erratum sane hic a librario fuisse, occasione vocis conspexerunt, suadet defectus conjunctionis &, quæ alias foret necessaria: quod tamen dum plane certum non est, manet incerta ætas auctoris.

c Idem compendium, Sanctus Berengarius.

d Idem: A teneris unguiculis specimen futuræ sanctitatis edere cœpit. Mitis erat ingenio, eloquio suavi &c.

e Idem interponit: Summæ fuit castimoniæ, & toto vitæ decursu virgo permansit. Acta Tolosatium ad verbum conveniunt cum textu Bernardi Guidonis, nisi quod in illis dicatur habitum suscepisse monachalem sub Abbate Raymundo: hoc autem veremur ne solum ideo additum sit, quia huic dicata inveniebatur Vita.

f Die 14 Aprilis anni scilicet 1093:

g Idem Comp. in quodam Castello, Lauticam dicto, existens, ubi forte legendum Lautricum. Est autem Lautrec oppidum Occitaniæ in diœcesi Castrensi, quinque vel sex leucis in Boream distans ab urbe S. Papuli.

h Deerat in Mss. unitas, omissa librarii antiquioris errore facili, & a transcribentibus inobservato, quod supplere malui quam offendiculum relinquere.

i Hic est Urbanus II, qui sedit a 12 Martii anni 1088, usque ad æstatem anni 1099, quo deceßit.

k Hic est Philippus I, qui regnavit ab anno 1060 usque ad anno 1108.

l Hæc duo miracula desunt apud Bernardum Guidonem.

DE SS. GUINIZONE ET JANUARIO
MONACHIS CASINENSIBVS.

CIRCA AN. ML.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Eorum laus in Dialogis Desiderii Ab. Vita a Petro Diac. scripta, Reliquiæ.

Guinizo, Monachus Casinensis (S.)
Januarius, Monachus Casinensis (S.)

AUCTORE G. H.

Floruerunt hi duo sancti Monachi seculo Christi undecimo, circa annum millesimum & quinquagesimum aut paculo serius vita functi. Dein in eodem monasterio Desiderius Abbas creatus, [Memoria in Dialogis Desiderii Abb. dein Victoris III Papæ.] illud rexit ab anno MLVIII ad annum usque MLXXXVII, quo mortuus est; cum in Pontificem summum electus, & Victor tertius appellatus, in ea dignitate vixisset post suam electionem anno uno, mensibus tribus, & diebus quatuor ac viginti. Hic conscripsit libros tres Dialogorum, quos nobis ex codice Ms. Romano curavimus describi, sed postea accepimus etiam typis Romanis editos a Ioanne Baptista Maro Canonico S. Angeli in Piscina. Secundum hanc editionem libro Dialogorum primo pagina 20, prima extat memoria prænominatorum Sanctorum Monachorum his verbis: Alius quoque vir venerabilis vitæ, Guinizo nomine, mente & habitu Monachus fuit; qui ex ulteriori Hispania nostrum ad cœnobium veniens, in hac vicina silva, non parvo tempore, vitam solitariam duxit, ibique in omnipotentis Domini nostri servitio vitam finivit. De quo venerabili viro Joannes Abbas monasterii S. Vincentii, siti juxta ortum Vulturni amnis, qui ei familiarissimus fuit, multa miranda mihi, cum adhuc in nostro monasterio Præposituræ curam gereret, referre solitus erat. Cujus discipulus, Januarius nomine, magnæ obedientiæ magnæque abstinentiæ Monachus exstitit. Ac dein narrat Ianuarii miraculum de candente ferro, nuda manu e terra ad incudem portato, uti infra in Vita describitur num. 10. Rursus pagina 24 idem Desiderius ista scribit: Ea quoque, quæ de hoc egregio viro, videlicet Guinizone, Joannes religiosus Monachus, qui in vicina silva sub anachoretica disciplina solitarius commoratur, solitus est referre, dignum duxi huic nostro associare libello, scilicet, quod in Vita narratur num. 12 circa ejus obitum Beneventi cuidam Monacho revelatum. Ita etiam, quæ apud Desiderium de visione tormentorum, Pandulpho Principi post obitum illatorum, referuntur pag. 41, in eadem Vita narrantur num. 9.

[2] [Vita datur ex Mss. auctore Diacono Casinensi.] Ipsa Acta damus ex Petri Diaconi Casinensis libro, qui inscribitur Ortus & vita justorum sacri cœnobii Casinensis, qui liber in suo autographo manuscripto antiquis ac difficillimis litteris Longobardicis in pergameno, in eodem monasterio sub arctißima custodia asservatur: habemus autē ipsū inde descriptum, ubi capite nono indicatur Vita S. Placidi, & capite XXV late deducitur Vita S. Apollinaris Abbatis, quorum infra in Prologo Petrus facit mentionem: ac postea capite XXIX sequitur hic titulus: Incipit Prologus Petri Diaconi in Vitam sancti Guinizonis Patris nostri; itaque paßim titulo Sancti & Confessoris almiflui honoratur. Similiter & Guinizonis discipulus Januarius ab eodē sæpius Sanctus appellatur: & ambo in eadē ecclesia sepulti sunt, ad quorū merita declaranda Christus mira patrare dicitur in fine horum Actorum. Est autem ea Vita post annum MC scripta. Idem Petrus Diaconus scripsit opusculum de Viris illustribus Casinensibus etiam a memorato Ioanne Baptista Maro Romæ vulgatum: præterea ad Chronicon Casinense, a Leone Ostiensi scriptum, adjecit librum quartum, & tertium ipse supplevit. In hoc supplemento capite XLVII describitur miraculum S. Guinizonis, in ecclesia conclusi, & ab Angelo januis clausis educti, quod infra num. 6 continetur: Quo miraculo narrato addit: Hujus autem Viri gesta magnifica, discipulique ejus miracula, si quis plenius nosse desiderat, textum vitæ ejus, a nobis ante hoc ferme septennium exaratum, relegat.

[3] [Reliquiæ Casini observatæ.] Ad hunc Chronici Casinensis locum annotat Angelus de Nuce Abbas Casinensis S. Guinizonis seu Winizonis, & S. Januarii sacras exuvias, venerationi expositas conservari Casini, & diem festum in fastis Benedictinis relatum XXVI Maii; scilicet apud Wionem, Dorganium, Menardum, Bucelinum, qui dolet sibi, quam damus, Vitam non fuisse visam. Meminit etiam S. Guinizonis Philippus Ferrarius in Catalogo generali, arbitratus eum e vita migrasse circa annum MLXXVI. Verum tunc Desiderius se assereret testem oculatum, cum ab anno MLVIII Abbas Casini vixerit. Merebatur autem S. Guinizo, ulteriore Hispania ortus, etiam in Hispanico Martyrologio locum: sed factum bene quod id ignoraverint Dextrinarum fabularum figuli, multis alioqui ineptiis obscuraturi nomen ejus, uti fecerunt circa infinitos alios, quos vel eminus ad Hispaniam pertinere cognoverunt.

[4] [Caffarellus Generalis ornaturus Basilicam Casinensem] Marcus Antonius Scipio Placentinus, qui anno MDCXXX Neapoli evulgavit Elogia Abbatum sacri Monasterii Casinensis; inter res præclare gestas a Reverendiß. Patre D. Simplicio Caffarello, Congregationis Casinensis Generali Præsidi, cum scribebatur & imprimebatur liber; Casinatem, inquit, Basilicam magnifice prorsus atque insigniter illustrans, sanctuarium tres circiter palmos depressit, ad eam altitudinem, qua olim a Desiderio Abbate constructum fuerat. Aram maximam variis spectandisque marmoribus, & pretiosis lapidibus miro artificio insertis convestivit; Marmoreis cancellis, ad eximiam speciem, Sanctuarium ambientibus, hujus vero pavimentum varii coloris marmore constravit. Ita hæc eadem & alia plura invenimus ipsi anno MDCLXI: ad rem autem præsentem potißimum facit, quod, post alia quædam interjecta, sic exponitur: [corpora invenit an. 1627:] Illud præterea singularis a Deo beneficii promeruit, idem scilicet Generalis Simplicius, quod removendo altari & fodiendo Sanctuario intentus, Divorum corpora Constantini & Simplicii Abbatum; Carolomanni, Guinizonis ac Januarii Monachorum invenit. Quo eodem tempore cæleste Numen servorum suorum sanctitatem ac merita, multis atque illustribus prodigiis, testatam voluit; uti luculenter apparet ex tabulis, in quas diligenter & ex fide sunt relata. Guinizonis ac Januarii pretiosa pignora, in novo sacello pereleganti, collocata sunt, e regione sacelli clarissimi Martyris Bertharii.

[5] [cujus rei historia datur.] Ex prænominatis Carlomannus, nomen inscriptum habet Menologio Benedictino Bucelini ad XVII Aug. non itē Constantinus & Simplicius, S. Patriarchæ Benedicti successores in regimine immediati; non etiā hos secuti Vitalis & Bonitus, qui æque appellantur a Marco-Antonio Sancti. Sed nullum uspiam indicium adest specialis honoris ipsis unquam habiti, sicut duobus prioribus, quorum tamen præter nomina nihil retinet historia. Placet porro ex eodem Marco Antonio accipere Actisque subnectere Appendicem, quam iste Elogiis Abbatum subtexuit, de sacrorum pignorum inventione facta anno MDCXXVIII, eorumque translatione. Licet enim præcipua eorum, fuerint corpora Sanctorum (ut Casini creditur) Benedicti atque Scolasticæ: quia tamen horum dies nobis jam præterierunt, ibique de tali inventione aut nihil aut parum admodum dictum est, defectui supplendo opportunus est locus, SS. Guinizonis & Januarii memoriā referens. Interim optamus nancisci Miraculorum, a Marco Antonio indicatorum, Tabulas, in supplemento Martii ad Acta S. Benedicti proferendas.

ACTA
Auctore Petro Diacono Casinensi
Ex Codice Ms. ipsius Monasterii.

Guinizo, Monachus Casinensis (S.)
Januarius, Monachus Casinensis (S.)

BHL Number: 8951

A. PETRO DIAC. CAS.

PROLOGUS.

Guinizonis eximii ortum obitumque descripturus, quem Redemptor omnium ceu sidus splendidissimum istis radiare fecit temporibus, [Auctor sumit scribenda Acta] cooperatorem adjutoremque invoco Spiritum sanctum, qui revelat mysteria, & reserat secreta inenarrabilia, qui eumdem Confessorem almificum eo potissimum tempore, quo diminutæ sunt veritates a filiis hominum, sanctusque defecit, in Casinensi fulgere fecit cœnobio: indignum ultra & impiissimum reputans, si tam insignis cælestis curiæ Senatoris gesta in Casinensi tantum occultarentur archisterio, & non potius ad laudem Jesu Christi Imperatoris æterni, qualiter contra sævissimum tyrannum infatigabili lacerto pugnaverit, ejusque proterviam calcans devicerit, [rogatu Ricardi Monachi.] ad omnium ædificationem Monachorum ecclesiis Christi, quæ per totum Romani Imperii orbem constructæ sunt, destinare. Ad hoc nempe non meæ industriæ, sed Ricardi ejusdem Casinensi Archisterii Reverendi Monachi sum provocatus adhortatusque imperio. Nam cum die quadam in eodem cœnobio de Sanctorum miraculis reproborumque loqueretur suppliciis, inter multa quæ tunc peroravit mœrere se fatebatur, quod tanti Confessoris obliterarentur miracula; & ut nomen ita & gesta illius mirifica, quibus præ omnibus sui temporis hominibus resplenduit enixius, diuturnitate temporum in conspectu occultarentur mortalium; & eo præcipue tempore, cum Grammaticorum, Dialecticorum Rhetoricæque eminentissime ibidem vigerent scientiæ. Hæc igitur dum perorasset, nostram exiguitatem flagitare cœpit, ut, quod in beatissimo Placido & Appollinario egeram, hoc in Guinizone facere non recusarem. Tum ego; Cum tanti Confessoris miracula Fratribus narrentur ab omnibus, ac sæpius sæpiusque relata sint notissima, ejus exarare quid necesse est vitam? Nec me, inquit, latet, Ricardus, satis ejus patere miracula: sed non te pigeat ejus insignissimam apicibus mandare historiam, tam nobis quam posteris generationibus profuturam. Attendendum est enim ac solicitius præcavendum, ne antiqui hostis versutia nos in hac parte pertentet, qui vitas eorum qui Redemptori nostro in isto placuere cœnobio, describere negligimus. [Cant. 1, 5:] Hinc etenim scriptura dicit: Filii matris meæ pugnaverunt adversus me. Tunc nempe filii sanctæ Ecclesiæ, adversus matris suæ Ecclesiæ filios pugnant, cum eorum vitam pestifero taciturnitatis turbine tegunt. Quid ex hoc acturus eris, qui exterorum miracula descripsisti quam plurima, & nostrorū audire fastidisti? [Luc. 4, 24.] Unde & Dominus ait: Nemo Propheta acceptus est in patria sua. Nostræ enim taciturnitatis stoliditas sapientibus mœstitiam, & insipientibus gaudium generat. Sed vereor ne illud nobis dicatur in supremo examinis die: Filios genui & enutrivi, ipsi autem contemnentes spreverunt me: ille namque patrem suum spernit, qui fratrum suorum gesta mirifica apicibus mandare contemnit. [Isai. 1, 2.] Hoc autem ideo flagito, quia corpus illius sacratissimum in nostra quiescit ecclesia, & ea quæ de eodem sancto viro in libris Dialogorum suorum Victor Sedis Apostolicæ Pontifex retulit, nimis compendiosa, [quia corpus quiescit in ecclesia Casini.] valdeque transcursim videntur esse descripta. Hæc venerandus dum vir retulisset, exiguitatem inscientiæ meæ postponens, ad hujusce rei negotium animum impuli: & ad nostri Redemptoris gloriam, sanctissimi Confessoris Vitam scripturus, sensum aptavi; procul dubio sciens, in narratione virtutum, & illi honorem debitum exhiberi, & audientibus plurimum utilitatis conferri. Nā (teste Deo loquor) quæcumq; scripta sunt ad nostrā doctrinā scripta sunt. Si qua vero [bona] in hoc opusculo prudens forte lector invenerit, beneficio misericordis deputet Conditoris, a quo est omne datum optimum, omne donum pefectum. [Rom. 5, 4.] Lecturos interea suppliciter posco, uti pro nostris commissis Jesum Christum filium Dei Dominum nostrum universalem exorent Pontificem, quatenus me a latrantium rostris eripiens, ac in futuro justi judicii die delictorum remissione concessa, sit mihi præmium fugisse supplicium.

CAPUT I.
S. Guinizonis ortus, vita monastica & eremitica, oppreßio monasterii Casinensis. Illius illustre miraculum.

[2] Tempore igitur, quo serenissimus Imperator a Henricus Romanum, b Basilius autem Constantinopolitanum feliciter gubernabant Imperium, sacerrimæque vitæ Benedictus c, moribus doctrinaque præcipuus, Apostolicæ ac universali præsidebat ecclesiæ; Guinizo Confessor almificus, apud Casinum cœnobium sole fulgidius claruit: vir plane mirabilis, sanctitate conspicuus, humilitate præcipuus, abstinentia clarus, prophetiæ spiritu splendens, virtutum jubare coruscus, & omni bonitate redimitus. Hic ulteriore Hispania ortus, tantam in se abstinentiam, tantam sectatus est pœnitentiam, ut liquidius jam a parentibus valeret agnosci, non ad suæ hereditatis successionem, sed ad divinam potius servitutem eum electum fuisse. Superna scintilla namque in ejus pectusculo divinæ jam lucis splendebat, [In Hispania natus,] illius utique qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Cum autem puerilem transcendens, ad illam pervenisset ætatem, in qua vel maxime antiquus hostis genus humanum irretire conatur; tanto eminentius se armatura fidei, gladioque verbi Dei, [juvenis pietati addictus,] loricaque bonorum operum cœpit munire, quanto grauius adversum se jacula ignita videbat insurgere. Cœpit igitur toto mentis desiderio ad altiora conscendere, spiritualia quærere, labentia perituraque relinquere; sed quanto a se conabatur mundi curas abijcere, tanto magis illius nexibus irretiebatur. Cernens itaque vir Dei, non posse se sine gratia ad effectum perducere, quod jam mente conceperat; levavit se super se; relictaque, ut olim Abraham, patria sua, caput monastici ordinis Casinense cœnobium petiit, ibique cum servis Dei vivere cœpit.

[3] [Casinum venit:] Eo autem tempore gravissima persecutionum procella eamdem cœpit agitare Ecclesiam. Pandulphus d namque Capuanus Princeps, supra modum scelestis & inauditis operibus detentus, Casinensi cœnobio persecutionem inferre non desinebat. Primum namque adjiciens peccatum peccato, Reverendissimum e Abbatem ex Casinensi monasterio abstrahens, in civitate Capuana custodiæ mancipavit; de Casinensi vero claustro omnes fere Monachos exules fecit; paucos tantum, [a Pandulpho Capuano Principe turbatum] qui vix duodecim possent complere lectiones, ad corpus B. Benedicti dimittens. In monasterio vero eodem scelestissimum & ultra modum perversum, suæ nequitiæ complicem f Basilium, Abbatem, suum potius quam Monachorum, constituit, præbito suis manibus prius turpiter Principi sacramento, quod ultra viginti solidos per annum, de rebus monasterii, omnibus ei traditis, nihil retineret. Ad postremum autem universos monasterii homines in suam fidelitatem jurare faciens, & cuncta castella seu villas ejusdem loci Normannis, qui sibi tunc adhærebant distribuens, g Theodinum quemdam de monasterii servis, suæ nequitiæ similem, [institutione pessimorum Abbatis & Procuratoris.] super cœnobium posuit; eumque apud sanctum Germanum, in ipsa Abbatis curia, manere constituit. Insuper & Rocham, quæ h Banna dicitur, illi contradens ad suam fidelitatem; cunctos illi tam Normanos quam ceteros quosque parere præcepit. Jam vero quam pessimus quamque impius idem Theodinus in Dei servos extiterit, in quantam eos sanctumque hunc locum penuriam dedecusque redegerit, etiamsi Maronis aut Tullii mihi inesset facundia, referre non valerem: adeo (ut ex his pauca restringam) ut in ipsa sanctæ Dei Genitricis Assumptione, ad mysterium altaris vinum eis defecerit; adeo nihil reliqui tunc Monachis erat, quod Jeremias in lamentum prorumpens ait: Servi dominati sunt nostri, nec fuit qui eriperet nos de manibus eorum. [Thren. 5, 8.]

[4] Cumque nec ista rabidissimo sufficerent cani, post dies aliquot jubet nequissimus Princeps cuidam fideli suo, nomine i Aldegisio, ut quantocius ad hoc monasterium veniat, eique planetam & calicem Henrici Imperatoris, & alia præcipua Ecclesiæ ornamenta, Aquini & Sexti Comitibus impignoranda, perniciter deferat. Cumque ille veniens, rem propter quam missus fuerat indicasset, [& Abbatis donariis sacris omnibus,] Adam reverendissimus ejusdem ecclesiæ k Paramonarius ait: Ego hæc, quæ, vir bone, requiris, neque tibi, neque alicui alii daturus aliquando sum. Verum ea quæ petis, super ipsum, cujus sunt, B. Benedicti altarium ponam; inde ille, qui præsumpserit auferat. Quod cum fecisset, mox ille audacter accedens, jamq; super B. Benedicti corpus, manus nefandas extenderet, protinus in faciem corruit, & vehementissima subito paralysi correptus, distorto ore & oculo usque ad mortem permansit. Quod scelestissimus Pandulphus audiens præfatum Basilium misit, omnemque hujus loci thesaurum per illum ad se asportari præcepit, quem gloriosæ memoriæ l Carolus, Pipinus frater ejus, Lodovicus, Lotharius, Carlettus, Otto, & Henricus Imperatores S. Benedicto obtulerunt, [ob hæc in solitudinem digressus Guinizo,] atque in arce S. Agathæ, omnia simul condens, seposuit. Tali igitur modo abrasis a nefandissimo Principe funditus monasterii rebus, vir Domini Guinizo, eremiticam vitam ducturus, a Fratribus licentiam petiit, atque in eodem monte non longe a monasterio sibi cellam fecit: ibique in omnibus jejuniis ac vigiliis persistens, omnipotentem Deum flagitare cœpit enixius, ut Casinensi cœnobio solita pietate succurreret; filiosque ejus, a scelestissimo Pandulfo dispersos, ad eamdem Ecclesiam iterum revocaret.

[5] Eo autem tempore, cum prædicti Casinensis cœnobii Fratres maxima stipendii premerentur inopia, [revocatur Casinum a monachis fame pressis:] almifici Patris Guinizonis sanctitatem, vitam, ac mores agnoscentes esse præcipuam, eum convocantes in medium, tale ad eum habuere omnes colloquium. Quantis jam dudum, Frater dulcissime, simus oppressi miseriis, quantisque tribulationibus coarctemur, vestræ dilectioni non manet incognitum. Jam enim pervenit gladius usque ad animam: jam consummatio desolationis in hoc loco a Principe facta est: jam namque totum deprædati sunt cœnobium, possessionesque B. Benedicti in suis utilitatibus retorserunt; nosque fames dirissima cruciat, & quale vitæ capiamus remedium penitus ignoramus. Sed Dei omnipotentis confisi clementia, vestram fraternitatem suppliciter poscimus, ut ad Theodini perlibentissime curiam quantocius properes; confidimus enim in Domino & in potentia virtutis ejus, quod nobis in tanto periculo positis concedet remedium. Hæc vir Domini audiens, ait: Fratres & Domini mei, nostrumque unicum ac singulare remedium, cur adeo mœstum animum geritis? [eosque consolatus,] Confidite in eo qui vicit mundum, qui percutit & sanat, vulnerat & medetur; qui ideo hic flagella irrogat, ne in æternum puniat. Recolite quia Pater sanctissimus Benedictus præsentiorem quam si viveret pollicitus est se futurum; unde in tribulatione gratias agentes, illud cum Job decantemus canticum: Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non suscipiamus? [Iob. 2, 10,] Unum autem a dilectione postulo vestra, ut pro me Domino Iesu Christo Patrique sanctissimo Benedicto preces fundatis, quatenus Theodini miserrimi vultum mihi placabilem faciat, mentemque ejus ad preces meas inclinet, quo ab eo valeam obtinere quod rogaturus sum.

[6] His dictis, nulla interposita mora, omnium Fratrum se prosternens vestigiis, sumpto baculo iter aggressus est. [Procuratorem adit & frumentum petit,] Mox vero ut ad Rocham crudelissimo servo præsentatus est, cur illuc tantus vir venire insolite voluisset, inquisitus est. Cui vir Dei respondit: Nostrum procul dubio hujus rei ad hunc locum noveris extitisse adventum, ut Fratribus nostris, alimentorum necessitatem patientibus, frumenti præstes auxilium. Qui inter multa verborum convitia, servilis ut est consuetudinis, respondit: Cur non laboratis manibus vestris, sicut vobis Regula præcipit? Tunc vir Dei, quia alii infirmi sunt, alii vero in decrepita jam ætate consistunt. Sed cum multis vir Dei instaret precibus, respondit: Ne vestra demum verba parvipendere videar, hac mecum nocte si perseverare volueris, centum tibi millii modios, diei illucescente aurora, vestri gratia tribuam. Quæ omnia vir Dei subdole prætexi sentiens, Regulæ præcepta sese nullo modo violaturum fore respondit. At Theodinus, dum in mente sua anxius quæreret, quo venena perfidiæ fundere posset; diabolicis tandem exagitatus stimulis, dum servum Dei orationis gratia ecclesiam intrasse conspiceret, cœpit intra se hæc tacitus volvere. [ideo ecclesiis includitur,] Quia manere hodie sponte nobiscum noluit iste, persistat invitus; sicque cum summa diligentia claudi ecclesiam fecit: virgam vero, quam in manu servus Dei adduxerat, uxori suæ tradidit, & eam in arcam claudi præcepit. Sed humani generis Conditor, qui in se sperantes non deserit, misit Angelum suum, qui salvo januarum signaculo eum de ecclesia abstrahens, in montis pede servum Dei deposuit. Rustici vero ex more sero redeuntes a ruribus, [inde tamen januis clausis educitur.] percunctati a castri habitatoribus, siquid novi in illis partibus nuperrime gestum foret, respondere se omnino nihil aliud vidisse, nisi quemdam hominem solitarium, discalceatis pedibus m gambuctam in manu portantem. Theodinus vero nequissimus servus hoc audiens, evocat confestim Presbyterum & Marottam uxorem suam, & quid de Dei homine actum fuisset, solicite cœpit inquirere. Et cum in ecclesia eum permanere dixissent, ut eum ad Theodinum perducerent concito gradu perrexerunt; quem invenire non prævalentes, ei nuntiare curarunt; uxor autem ejus baculum, quem in arca posuerat, similiter requirens, invenire non potuit. Qualiter autem omnipotens Deus de ecclesia januis clausis servum suum abstraxerit, usque hodie manet incognitum.

ANNOTATA.

a Imperavit S. Henricus ab anno 1002 usque ad annum 1024, quo obiit 14 Iulii.

b Hic est Basilius Porphyrogenitus, Romani Iunioris filius, qui cum fratre Constantino imperavit annos 50, mortuus anno 1025.

c Benedictus VIII, præfuit Ecclesiæ ab anno 1013, usque ad 27 Februarii anni 1024. Sed hac relata spectans ad ultimos illorum annos, & primos vitæ monasticæ S. Guinizonis.

d Pandulphus, hujus nominis, quartus Capuæ Princeps, anno 1022 a S. Henrico carceri mancipatus, post ejusobitum vinculis solutus, Capuam expugnatam recepit anno 1026.

e Theobaldum Abbatem 32, per 4 fere annos Capuæ detentum (scilicet ab anno 1026 ad 1030) inde Neapolim, & post dies aliquot in Marchias profectum, in monasterio S. Liberatoris usque ad obitum per quinque circiter annos conversatum, tradit Leo Ostiensis lib. 2 cap. 58 & seqq. & Peregrinius, in Theobaldo Abbate, hunc ait defunctum esse anno 1035, 3 Iunii.

f Basilius, genere Calaber, sedit annis duobus ab anno 1036 ad an. 1038.

g De Theodino seu Todino eadem latius habuit Leo lib. 2 cap. 59.

h Banna, Leoni Vantra & Branta.

i Hæc de Adelgisio habet Leo lib. 2 cap. 31.

k Leo, Qui tunc Ecclesiæ curam habebat.

l Imo Carlomannus, ibidem Monachus factus, frater Pippini Regis; tum Ludovicus Pius, Lotharius ejus filius: at quis Carlettus, diminutive sic dictus, eoq; distinctus a Carolo Magno? an Carolus Calvus vel Carolus Crassus? Mirum est Magnum reticeri. Otto primus & Otto tertius bona Casinensibus confirmarunt, & ultimus duabus coronis argenteis basilicam exornavitat: de donis a S. Henrico oblatis, quando eum S. Benedictus sanavit, legendum caput 43 lib. 2 apud dictum Leonem.

m Ita idem Petrus Diaconus in Miraculis S. Benedicti Casini patratis, a nobis ad 21 Martii editis pag. 296 num. 37, gambuttam claudi sanati ante fores ecclesiæ suspensam ait, ubi plura de hac voce sunt indicata sub littera d.

CAPUT II.
Casinum a suis invasoribus liberatum: hi divinitus puniti. SS. Ianuarii & Guinizonis in vita & post obitum miracula.

[7] Sed cum idem omnipotens Deus tantis direptionibus decrevisset finem imponere; Casinensis cœnobii Fratres, ultra montes ad Imperatorem pergentes, [Conradus Imp. a Monachis rogatus,] quæ mala a Pandulpho pertulerant retulere; orantes ut ad Italiam dignaretur venire, ac Casinense cœnobium, quod caput omnium monasteriorum a Domino Jesu Christo per Patrem Benedictum statutum fuerat, quod omnes Imperatores sub sua tutela reverenter nimis habuerant, de sævissimi tyranni manibus potenter erueret. Conradus a autem Imperator, his auditis ira succensus, cum valido nimis totius Occidentis exercitu transitis Alpibus Romam advenit; ibique habito cum Romanis consilio, strenuos a latere suo Principi destinat viros, mandans, ut nisi indignationem Romani Imperii vellet protinus experiri, monasterio Casinensi cuncta quæ abstulerat confestim restitueret. Sed cum hi, qui ab Imperatore missi fuerant, nihil profecissent; cernens Augustus se a Pandulpho contemni, sumpto exercitu venit Casinum. Quod cum Fratribus fuisset relatum, b dixerunt: Tempus tacendi transiit, [Casinum venit:] & loquendi tempus advenit: ecce illuxit dies redemptionis nostræ: descendamus, & Imperatori omnia quæ sunt necessaria præparemus. Alia autem die Imperator, Benedicto Patri se commendaturus, montis ascendit verticem: cumque Capitulum, una cum Henrico Rege filio suo, ingressus fuisset; surgentes Monachi, omnes in terram ante faciem Imperatoris se prostravere, surgentesque; Ita vos, inquiunt, expectavimus, ita faciem vestram contemplari desideravimus, acsi justorum animæ in inferno Redemptoris adventum expectasse noscuntur. Et iterum omnes in faciem ruentes, quæ & quanta mala per duodecim annos a Pandulpho passi fuerant reserunt. Tunc Imperator in fletum erumpens, ob eam solummodo causam se ad partes istas transisse, ut sanctissimi Patris benedicti cœnobium de jugo servitutis ereptum pristinæ redderet libertati, [Richerium Abbatem constituit,] jurejurando affirmabat. Ibi autem Imperator aliquamdiu demoratus, c Richerium in eodem Casinensi cœnobio Abbatem constituit: indeque recedens Capuam, super Principem sine mora perrexit; ibique d Guaimarium Principem ordinans, omnem terram S. Benedicti restituit.

[8] [invasores puniuntur.] Scelestissimus autem Pandulphus, una cum Basilio suo ad Imperatorem Constantinopolim abiit: a quo justo Dei judicio in exilium directus e est. Theodinus vero, disponente Deo a Richerio Abbate captus, virgis cæsus ac tonsus, nec non sacco indutus, & ad cernendam farinam more servorum in pistrino positus est. Normanni vero, qui tanti loci infestatores extiterant, centum quinquaginta intra biennium diversa morte consumpti sunt. Comes autem illorum, qui terram monasterii vastare disposuerat, eo die quo id se acturum sperabat, subitanea morte defunctus est. Siconolfus vero Aquinensis Comes, & ipse ex persecutoribus, Dei judicio percussus, una cum duobus millibus quingentis civitatis suæ habitatoribus, eodem anno mortuus est. Pandulphus autem pro his, quæ in Casinensi Ecclesia gessit, licet in hoc seculo pœnam sustinuit, in futuro tamen pœna non caruit; quod certius probabitur, si ea quæ de eo visa sunt in medium deducantur.

[9] [Sergii Magistri militum,] [f] Sergius namque magister militum, qui Neapolitanæ præerat urbi, in ipso sancto Paschali Sabbato silvam suis cum pueris venaturus ingreditur: tensisque retibus, ad insequendos apros per silvam omnes sese cum canibus huc illucque diffundunt. Fit autem venantibus eis aper obvius, qui priusquam retium involveretur laqueo, confossus verubus captioni cessit eorum. Cum autem ad occasum sol vergens, tardioris horæ noctisque jam imminentis indicia certa referret; sumpta quam ceperant venatione, celerem cum universis domum repedationem arripuit: uno dumtaxat post se puero, [servus Pythagoras,] Pythagora nomine, derelicto; cui, ut collectis retibus summa sese cum festinatione sequeretur, præcepit. Cum autem jussionibus parens dominicis, dominum celeri cursu sequeretur; duo repente Monachi, vultus admodum reverendi, ei sese in itinere obvios obtulere. Cumque timore exterritus puer, quinam essent inquireret; [videt Pandulphum torqueri,] illi, Procul, inquiunt, ab animo repelle formidinem, nosque intrepidus comitare. Cum itaque per eamdem silvam simul proficiscentes aliquantulum processissent, venerunt ad locum quemdam cœnosum valde aspectuque horribilem; ibique Pythagoræ Monachi, qui videbantur, Pandulfum Principem subtus ostendunt, ferreis nexum vinculis, atque in cœno lacus ad gulam usque demersum. Visi sunt interea duo Æthiopes in restis speciem vites contorquere agrestes: quibus collum Principis colligantes, missum in inferiora lacus, ad superiora trahebant. Cumque hos Æthiopes per vices alternare conspiceret, immensa licet correptus formidine, Pandulphum tamen, alloquitur, tantique ab eo causam discriminis percunctatur.

[10] Tum ille, silens & ejulans, in hujus verba responsionis erumpit: Licet, o Pythagora, [ob calicem aureum ablatum,] multiplicibus & infinitis facinoribus meis multiplicia & infinita mihi sint parata supplicia; hujus tamen, cujus ipse conspector es, pœnæ nullam aliam causam noveris esse, nisi quod aureum calicem de sancti Patris Benedicti cœnobio, sacrilega ductus cupiditate, abstraxi, eique moriens minime reddere procuravi. Unde obnixe deprecor, ac per Jesum Christum Deum, cujus infelix ego præcepta contemnens in hanc sum detrusus voraginem, te obtestor; ne usque Capuam itineris pigriteris fatigationem subire, eamque, quæ mihi in conjugem fuit copulata adire, eique pœnam meam, cujus te Deus viso ipso cognitorem voluit, intimare; [rogatur uxorem de restitutione monere:] pœnȩque causam abstractionem esse calicis memorati, te meis eloquiis didicisse; meque rogare, & obtestari obnixe, ut pristini dilectionem amoris in memoriam revocet, ablatumque calicem sancto loco ocius & sub omni celeritate restituendum procuret. Ad hæc Pythagoras, Non, inquit, verbis meis, ut reor, uxor tua adhibitura est fidem; neque quod te viderim, vel quod ipse patiaris talia, creditura. Tunc Princeps ait: Ut uxor mea tuis debeat fidem inambiguam adhibere sermonibus, hoc illi dabis indubiæ certitudinis signum, dicens; præfatum calicem Pandulphum Guatæ filium habere pro pignore: rogabisque ex persona mea, ut si quæ in ipsius animo conjugalis resident amoris vestigia, solidos, pro quibus calix in pignus est traditus, Guatæ reddere non moretur; sanctoque calicem monasterio restituere, ut quam pro ablatione calicis pœnam mereor pati, ea, calice restituto, mercar liberari. Quibus dictis visio omnis illa ab oculis pueri ablata est. [quod ille moriturus frustra facit.] Qui reversus domum, gravi continuo languore corripitur, qui per singulos dies invalescens, vitam ei brevi temporis spatio terminavit. Prius vero quam decederet vita, Pandulphum, cui præfatus calix fuerat in arrhabonem commissus, contigit venire Neapolim, & ex ipsius ore Pythagoræ hanc seriatim visionem audire. Qui cum reversus Capuam uxori Principis cuncta intimasset, parvi pendens mulier verba, nec pretium quod vir acceperat mutuo restituere, nec calicem restituendum ecclesiæ curavit recipere.

[11] His taliter prælibatis ad S. Januarii, Guinizonis discipuli, g enarranda miracula veniamus. Hic igitur cum in Guinizonis crudiretur doctrina, magnis abstinentiæ obedientiæque cœpit pollere virtutibus. [S. Ianuarius ob corpulentiam & ruborem irrisus,] Qui cum tempore quodam a magistro, ut ferramenta, quibus erant soliti operari, reficeret, Aquinum missus fuisset; domum fabri ferrarii adiit, atque ab eo ferramenta sibi reparari data mercede poposcit. Erat autem a natura S. Januario quædam attributa corpulentia, ruborque genarum in tantum, ut mira quoque abstinentia exinanire duo ista in Januario non sufficerent. Faber ergo ferrarius, figens obtutus in Januarium, cœpit de eo cum adstantibus risum facere, ejusque corpulentiam & ruborem esculentioribus cibis vinique potationibus assiduis deputare. Ad quam falsam suspicionem de eo præsumptam sanctus Januarius respondit: Potens est Deus facere, ut de pinguedine & rubore meo falsa vos pœniteat opinatos. Interim autem dum faber ferrarius, quæ artis erant suæ, operari non desinebat; fervens nimiique ruboris ferrum de igne extrahit, [ferro candenti sublate se purgat,] super incudem ponit, idque fortuito excussum forcipe, incude desiliens, in terram decidit; quod continuo correptum manu S. Januarius incudi restituit, cunctorumque, qui præsentes adstabant, tremore corpora, animos stupore replevit: eoque facto, neque ex edacitate se nimia corpulentum, neque ex vini potatione sedula rubescentem, evidentissime omnibus patefecit. Non enim adstantium quispiam vel tenuiter ultra potuit opinari, sanctum Januarium edacem vel bibulum, per quem tantæ virtutis in eorum oculis Creator omnipotens demonstrare voluit signum. Cum autem ferramentis refectis ad cellam suam remeasset Januarius, vehementis a Magistro est verbis increpationis correptus, quod insultantibus cedens, virtutis signum in eorum facere conspectibus præsumpsisset. Cumque ad hæc S. Januarius stupens percunctaretur ab eo, quo revelante ista ei insinuata fuissent, [quod propheticesciens Guinizo redarguit,] Guinizo vir Dei, respondit, Cujus tibi virtute signum tantum concessum est exterius facere, eodem revelante interius illud mihi concessum est scire. In quo facto Guinizo facta absentis discipuli contuitus, Elisæo; in extinctione vero virtutis igneæ, tribus pueris similis Januarius factus est.

[12] Non multis dierum transactis curriculis, cum ad S. Germani curiam, rebus expetentibus, missus fuisset, omniaque Guinizo jam perfecisset; ecce quemdam perspexit hominem, qui calathum uvis refertum, quas latrocinio acquisierat, suis in humeris deferebat. [uti etiam uvas furto sublatas:] Quod cum venerabilis Pater Guinizo, sancto repletus Spiritu, cognovisset; protinus vociferans ad se illum venire præcepit. Qui cum sceleris sui se conscium manere cognosceret, ad servum Dei ocius venit. Qui ait: Unde hæ uvæ, furcifer? Unde eas adducis? Ad hæc callidus fur sese dissimulans, eas a sua vinea se collegisse jurejurando affirmabat. Tunc vir Dei respondit: Non sic, sed potius eas de tali vinea collegisti. Qui demum victum se sentiens, tanti viri admirans benignitatem, de commissis veniam postulat. Quem cum ad rectæ vitæ tramitem Guinizo Pater sanctissimus diu monuisset, dixit: Curre frater, curre velocius; & ad vineam, unde uvas rapuisti, ferre summopere satage: ecce enim super eas diabolum sedentem conspicio. Qui cursu velocissimo mandata perficiens, ad vineam, unde uvas abstulerat, easdem reportare curavit.

[13] Guinizo autem Pater almificus, expleto sui temporis cursu laudabili, perrexit ad Dominum VII Kal. Junii. Eo vero die, quo de hoc mundo recessit, [& mortuus 26 Maji,] quidam h Frater apud Beneventum positus, ejus excessum per spiritum cognouit, & adstantibus ibi Fratribus dixit, omni remoto scrupulo hæsitationis; Estote certissimi, in Casinensi Monasterio magni quemdam meriti hodierna die migrasse ad Dominum. [(quod eo die Beneventi scitum)] Ad quæ nimirum verba mentes audientium omnium in stuporem sunt versæ, quod migrationem viri, per octoginta fere passuum millia separati, tanta sibi acciperet firmitatis certitudine nuntiari. Diligentiore tamen perquisitione rei veritatem discutientes, cognovere profecto, eodem die Guinizonem Patrem migrasse, [claret miraculis, S. Ianuario consepultus.] quo nimirum magnum quemdam in Casinensi monasterio virum memoratus Frater obiisse cognovit, ejusque ceteris obitum revelavit. Sepultus vero est in Ecclesia sancti Confessoris Christi Nicolai, in loculo plumbeo ad dexteram partem altaris, in loco qui dicitur i Cyconia: in quo & sanctus Januarius discipulus defunctus una cum Magistro suo positus est: ad quorum Christus merita declaranda, mira in diem usque hodiernum patrare non cessat.

ANNOTATA.

a Conradus, S. Henrico anno 1024 subrogatus, in Italiam venii anno 1038.

b Hæc Azzo unus ex Prioribus dixit apud Leonem cap. 65 libri 2, ubi eadem referuntur.

c Richerius Bavarus, cœnobii Leonensis Abbas, dein Casinensis ab anno 1038 ad annum 1055.

d Guimarius Princeps Salernitanus, istius nominis quartus, uti in stemmate Principum Salerni ostendit Peregrinius.

e Addit Leo cap. 65, ubi, in exilio, miser per duos & eo amplius annos, usque ad mortem videlicet Imperatoris, est remoratus. Erat is Michaël Paphlago, vita functus 10 Decembris anno 1041.

f Desiderius Abbas, eadem narraturus lib. 1 Dialogorum, pag. 41 ita præfatur: Res est mirabilis & multum stupenda, quam narro, sed ita a pluribus cognita, ut de ea ab aliquo in nullo debeat dubitari. Deinde omnia ibidem narrantur, quæ, verbo subinde aut phrasi mutata, referuntur toto hoc numero: uti etiam apud Leonem cap. 60, & Baronium anno 1038 num. 11.

g Hæc etiam dictus Desiderius refert pag. 20.

h Hæc ex ore Ioannis Monachi, qui tunc Beneventi degebat, retulit etiam Desiderius pag. 24.

i Non invenio qui doceat, ubinam fuerit locus iste.

CAPUT III.
Novißima Sanctorum corporum inventio anno 1627, a Marco Antonio Scipione Monacho Casinensi descripta.

EX M. ANT. SCIPIONE.

[13] Admonet me insignis sacrarum Reliquiarum inventio, [Simplicius Generalis] &, quæ ipsiusmet inventionis festam gratulationem adauxere, illustria prodigia; ne silentii tenebris involvam; quæ Deus eximio suæ bonitatis munere; nobis eduxit in lucem; neve posteris juste meipsum accusandi locus relinquatur, qui toties de Majorum nostrorum taciturnitate, vel scribendi parsimonia in hoc genere conqueri soleo, ac pene indignabundus expostulare. Ab suscepta igitur Casinate Præfectura, [ornaturus S. Benedicti sepulcrum] versabat intento animo Simplicius, si qua posset clarissimi monachorum Parentis ac Magistri sepulchrum (quod frequentissimo concursu omnium undique gentium quotidie celebratur) splendidius ac magnificentius exornare; idque non sua tantum unius religione ac studio; sed communi etiam tum Sodalitii, tum Congregationis totius Casinensis nomine atque existimatione permotus. At quoniam istuc ipsum intelligebat commode perfici non posse, nisi templi sanctuarium (quo in medio, sub ara maxima, D. Benedicti sacratissimum corpus requiescit) in meliorem formam redigeretur; excogitatum prius est, de ipsomet sanctuario (reliqua templi parte non diminuta) in laxioris areæ spatium protrahendo: id enim videbatur non solum ad rem propositam necessario requiri; sed etiam ad venustiorem aspectum basilicam introeuntibus, & ad sacras functiones (solenniores præsertim) pro dignitate commodius obeundas, mirabiliter conferre. Accersiti hanc in rem non ignobiles Architecti, locus per attente inspectus ac dimensus, plures descriptæ formæ, postremo pronuntiatum, rem plane arduam felicis exitus spe tentari non posse.

[14] Cum Abbas ne ita quidem acquiesceret; anno insequenti Equitem Cosmam Fansagum Bergomatem, [delineationē committit architecto:] architectonices peritissimum, Neapoli denuo Casinum evocat. Monet, quantum sibi curæ sit sanctuarii amplificatio, quantum ipsius arti confidat, quantum de sedulitate atque industria sibimet polliceatur; videat proinde accuratius, quid hac in re artificio assequi possit atque efficere. Cosmas, diu secum meditatus, tandem Abbati novam graphidem exhibet, ad quam expetitum opus aggredi ac perficere destinabat. Cum ceteris ad eam diem prolatis exemplaribus haud paulo amplius illud arrisisset; placuit Simplicio, ad ejus normam futurum ædificium conformari. Verum antequam manus operi admoverentur; Eques nocte per quietem audire sibi visus est, [hic factam, viso monitus, mutat:] qui se capillo apprehensum excutiens, repeteret, altaris ac sanctuarii formam parum esse idoneam, parum fini ad quem exigebatur deservire; surgeret proinde, aliamque superiore elegantiorem, & Casinatis ædis amplitudini magis accommodatam, delinearet. Hic Cosmas, recentis visi timore horroreque perfusus, accubantes in proximo famulos trepide inclamat. Accurrunt; jubet lumen afferri; statimque arrepto stylo, novum exemplar, durante adhuc pavore, deformat; ex quo deinde institutum perfectumque opus, pene ad miraculum, feliciter cessit.

[15] Aliquot post menses, incepto jam opere, depressoque ad tres palmos sanctuario, cum ara maxima eumdem in modum aptanda superesset; non una hic cura Simplicii animum & cogitationem anxie distrahebat. Altare ipsum demoliri, iterum postea restituendi consilio, non placebat: quod Alexander Pontifex, Desiderii Abbatis rogatu, [Dubius Abbas an etiā altare mutaret,] in Casinatis templi dedicatione, illud idem sacrasset: porro quamlibet in partem illud impellere, quin, vel levissimo motu, præ vastitate molis ac vetustate fatisceret, videbatur longe difficillimum. Accedebat summa religio ac reverentia sanctissimi Patriarchæ Benedicti ejusque Sororis Scolasticæ: quorum sacræ exuviæ, cum aliorum pretiosis cineribus, sub eodem altari delitescebant. Erat vero timendum maxime, ne qua labes, vel graviore ruderum casu, vel cæmentariorum imprudentia, religiosissimo sepulchro inferretur. Deterrebat etiam ab aggressione operis, recordatio cælestis vindictæ, quæ nonnullos olim, hæc eadem curiosius ausos investigare ac perscrutari, nedum aliis gravioribus incommodis, sed repentino etiam ac miserabili mortis genere mulctaverat. Hoc metu quo se expediret Simplicius, statuit, [dum illud secreto explorat,] remotis arbitris, de futuro eventu privatim periculum facere. Igitur, duobus Monachis & uno dumtaxat fabro comitatus, intra templum se abdidit; ibique occlusis foribus, jussit cæmentarium prope aram fornicem perfringere, quantum homini admittendo satis esset.

[16] Aditu ad interiorem cameram patefacto, ingressi separatim Patres advertunt, [Reliquiās invenit,] posse aram (inoffenso fornice & Sanctissimi Patriarchæ Mausoleo) ad sanctuarii planitiem demitti. Auxere lætitiam inventi loculi, plurium Monachorum sanctissimis Reliquiis locupletes: e quibus inusitata gratissimi odoris suavitas efflabatur. Porro duplex istud animi gaudium, ingens etiam admirabilitas excepit. [& basilicæ organa, pulsante nemine, a multis audiuntur,] Quo tempore namque inspiciendis tractandisque Divorum tumulis Abbas & socii distinebantur, pneumatica sacræ basilicæ organa, non in una cœnobii parte, a multis nostrorum Sodalium exaudita sunt, suavissimi concentus symphoniam emodulari; cum tamen neque pulsarentur a quoquam, neque intra clausi templi ambitum a religiosis quæsitoribus audirentur. Sed enim admiranda hæc (quæ mense Julio contigere) haud longum post tempus nova denuo prodigia cumularunt. Altaris moles, sane pergrandis, quæ (uti diximus) necessario removenda erat, ne ulla ex parte inter agitandum labefactaretur, asseribus diligenter obsepta est, arcteque validis funibus constricta. Jamque ea introrsus ad chorum tres circiter ulnas (quantum videlicet opus erat) submota, nox laborantibus operariis obrepsit. Animadverterat Architectus, aram ipsam, non in medio (uti debuerat) sed propius ad dexteram sanctuarii partem, fuisse collocatam. Itaque impellendo in sinistrum latus altari (ad eam videlicet deformitatem tollendam) aptatis jam machinis, cum opportunum diei tempus defecisset, fabri imperfecto ab opere recesserunt. Postridie mane Eques Cosmas & cæmentarii templum repetentes, [postridie invenitur ara sponte in sinistrū latus secessisse:] dum parant destinatum in locum aram urgere, stupentes atque attoniti vident, nihil ultra opus esse ingenio & conatu: altare in mediam sanctuarii partem fuisse submotum. Res, aliis atque aliis (ut fit) enarrata perspectaque, ingentis miraculi vim habuit: nam neque, sine multorum diuturna ope, moveri potuisset; neque vel meridiana in luce, sine attentissima cura & accurato lineæ & perpendiculi usu, præfinito in loco illæsum ad amussim collocari.

[17] Eodem die Monachi Sanctorum lipsana, e subterraneo tumulo, ad sacrarium transtulere: ibidem asservaturi, quoad altaris opus atque ornamentum perficeretur. Dum autem sacri thesauri arculas elevant, pulvere subjectum loculis solum consternente, aspiciunt ex eisdem loculis unum (quo DD. Simplicii & Constantini Abbatū includebantur exuviæ) illustribus guttis undique abundanter humescere ac perfundi. Collectus statim in vitreas ampullas gossipinis flocculis affluens liquor, [SS. Simplicii & Constantini urnæ rore prodigioso exudant,] qua par est reverentia & religione, a Casinatibus asservatur. Simplicius diœcesim perlustrans, eo ipso die apud sanctum Petrum in fine (quod oppidum septem fere milliaribus a sacro cœnobio distat) commorabatur: cumque, obducto circumquaque nubibus cælo, per fenestram prospiceret; oculis forte Casinum versus directis, animadvertit eam solum monasterii faciem (quæ in conspectu erat) collucere; quæ ad Orientem vergens, per illud anni tempus, vel maxime udo cælo (ea quidem diei hora) solaribus radiis illustrari non poterat. [& monasterium cernitur collucere.] Rem demiratus, Monachum (qui forte aderat) socium adsciscit ac testem inusitatæ visionis, jubetque spectaculum illud diligentius contemplari & observare; addidit etiam, opinari se, eo ipso temporis articulo Casinates in removendis transferendisve sacris pignoribus occupatos detineri. Nec eum fefellit opinio; nam domum postea reversus, cognovit de Monachis, rem ita prorsus habuisse, quemadmodum ipsemet absens habere antea pronuntiaverat.

[18] Sub hæc Simplicius, ut in re longe gravissima cautissime se gereret ac prudentissime; [Quibus miculis rite examinatis,] indicto sacræ Theologiæ Jurisque prudentiæ; peritorum conventu (quem ipsemet prius instituerat) communi omnium consensione definitum est; ex Theologis primæ notæ Judices quatuor, itemque ex præcipuis Juris Doctoribus duos assessores diligendos esse, qui omnes, audito prius Fisci Curiæ Abbatialis Præfecto, de inventis nuper sacris Corporibus editisque miraculis, ex Tridentini Concilii præscripto ac formula, diligentissime inter se conferrent. Judices fuere, P. D. Gabriel a Puppio, Prior Casinensis; P. D. Germanus de Torres, Vicarius Generalis; D. Felix a Januario, Curiæ Abbatialis Theologus; & Archipresbyter S. Germani: Assessores, Gubernator S. Germani, & Consultor Reverendi Vicarii Generalis. Ab his igitur unum in locum congregatis, omnia summo studio discussa sunt, ac publicis commentariis consignata; quibus sacrorum Pignorum, rerumque supra naturæ vim atque ordinem effectarum veritas, manifesto comperta atque deprehensa, declarabatur. Tum vero Abbas, his perspectis, homines, divinæ scientiæ legumque humanarum cognitione pereruditos, majore numero convocavit. Fuere in his Abbates aliquot, numerusque Sacræ Theologiæ studia profitentium ex nostra sodalitate non exiguus; itemque permulti sacræ Sapientiæ Magistri, tum nobilissimis e familiis DD. Dominici, Francisci, Augustini Sodales, tum e Clero etiam nonnulli; e civitate vero Germanensi diœcesique universa omnes Juris utriusque consultissimi. In hoc conventu gesta superioris consessus perlecta sunt omnia, summaque diligentia singillatim ex ordine recognita & expensa. Cumque nihil non recte prudenterque factum constitisset; Actis ipsis ingenti omnium approbatione ac lætitia subscriptis, [in convocata ad 1 Octob. Synodo] a Simplicio, post grates Divinæ bonitati ab omnibus persolutas, dimissus est cœtus. Demum perbrevi decem mensium spatio absoluta sanctuarii atque aræ maximæ structura, perfectisque ornamentis, Abbas cælestes opes e sacrario (uti cogitaverat) in pristinam sedem reponere decrevit; quod ut celebri maxime apparatu ac pompa, festaque gratulatione perageretur, nulli labori aut impensæ est parcitum. In id, quæcumque requirebantur, Neapoli elaborata coëmptaque omnia. Tum denique Kalendis Octobris, solenni supplicatione indicta, omnes e Clero convocati, statuta die atque hora convenere.

[19] Multos sparsus futuræ celebritatis rumor remotis ex oppidis, longe vero plurimos ex circumpositis castellis, & ab urbe præsertim Germanensi, Casinum perduxerat: ingens etiam Monachorum numerus, ab Roma & Neapoli vicinisque e cœnobiis, qua loci ac Divorum religione, qua Simplicii invitatu, eodem confluxerat. Rebus igitur accurate dispositis, Tertiana precatione in choro mature decantata, Patres in sacrarium convenere. Simplicius sex inter Abbates sedebat medius: utroque e latere considebat longa ministrorum series: suus cuique amictus, qui supplicationis & rei sacræ functiones, eo die solennissimas, decebat maxime. Considebant e regione Abbatum, [decernitur facienda 4 arcarum Translatio] ad dexteram quidem Judices quatuor, Assessores duo; at læva, Protonotarii ac Notarii octo; aderant testes; & honestiorum hospitum frequentissima corona circumstabat. Principio sacrarum Reliquiarum productæ capsulæ: quæsitum an eædemmet essent, quæ anno superiore sub ara maxima inventæ fuerant, & in sacrarium translatæ. Quo rite comprobato, cetera deinde eumdem in modum, ex Tridentinæ Synodi & sacrorum Canonum præscripto, peracta sunt absolutaque omnia: statimque a præsentibus Scribis in publicas tabulas relata.

[20] Ad extremum Arculæ ipsæ plumbeæ (quatuor numero) totidem novis, ex eadem materia, prius a Simplicio sacratis, insertæ sunt. Apposita singulis sua schedula, Sanctorum nominibus, quorum venerandas Reliquias servabant, adnotata. Et primi quidem libelli hæc erat inscriptio: [quarum 1 Sanctos Casinenses anonymos.] Sanctorum Monachorum Casinensium Reliquias, quorum nomina perierunt in terris, sed scripta sunt in cælis, sub ara maxima conditas, Simplicius Caffarellus, hoc nomine Secundus, a Sanctißimo P. Benedicto Abbas CXXVII, meritis excelsas, editiore in loco collocavit; araque honorificentius exornata, majorem iis cultum deinceps haberi jußit; Anno MDCXXVIII, Vrbani VIII Pontificatus anno VI, regnante Philippo IV Hispaniarum Rege Catholico. Libelli secundi sic habebat tenor: Sanctorum Monachorum Casinensium, Guinizonis & Ianuarii ejus discipuli, miraculorum gloria illustrium, [2 SS. Guinizonem & Ianuarium] corpora, huc olim translata ex monasterio S. Nicolai de Ciconia, & sub majore altari posita, ut ipsum honorificentius exornaretur; Simplicius Caffarellus, hoc nomine Secundus, & hujus sacri monasterii Abbas CXXVIII, solenni pompa elevavit, & decentiori loculo condita reposuit Kalendis Octobris MDCXXVIII. Pontificatus S. D. N. Vrbani VIII, anno VI. Philippo IV, Hispaniarum Rege Catholico regnante.

[21] Tertius libellus in hunc modum conscriptus erat: Corpus S. Carolomanni, Regis & Monachi Casinensis, quem clariorem reddidit cella quam regia, cucullus quam purpura, pedum quam sceptrum, obedientia quam imperium, e monasterio Viennensi, [3 S. Carolomannum,] (ubi cum apud Pipinum fratrem Francorum Regem, ad Italiæ pacem procurandam, legatione fungeretur, vita functus est) huc transmissum, & ad sanctißimi Parentis Benedicti pedes positum, Simplicius Caffarellus, hujus sacri cœnebii Abbas CXXVIII: (ut, qui honoris insigne repulit vivens, reciperet mortuus) solenni pompa elevatum, in ornationem loculum reposuit Kalendis Octobris, anno MDCXXVIII. Pontificatus S. D. N. Vrbani Octavi anno VI, Philippo IV Hispaniarum Rege Catholico regnante. Libelli postremi denique hujusmodi erat inscriptio. Sanctorum Abbatum Constantini & Simplicii, [4 SS. Constantinū & Simplicium, Abbates continebat.] sanctißimi Patris Benedicti discipulorum & successorum, corpora, ad ejus pedes posita, Simplicius Caffarellus, hoc nomine Secundus, & hujus sacri cœnobii Abbas CXXVIII, dum altare majus exornandum curaret, ingenti sui & Monachorum omnium lætitia, reperit; cum rivi sacri nectaris ex aridis oßibus emanarent, & jucundißimo cum animi sui sensu sacras suorum prædecessorum exosculatus et veneratus exuvias, ut honorificentiori loculo conditæ in posterum servarentur, solenni pompa elevavit, & reposuit Kalendis Octobris MDCXXVIII, Pontificatus S. D. N Vrbæni Octavi anno VI, Philippo IV Hispaniarum Rege Catholico regnante.

[21] Quibus rite peractis, hoc ordine instituta supplicatio. Sacrum vexillum præferebatur: [cædem in processione circumferuntur,] pone ibant duodecim Sodalitiorum seculares Collegæ, in duodecim classes suis sub signis distributi: sequebantur duo e sacra Francisci disciplina manipuli, alter Fratrum Capuccinorum, Minorum alter: tum cohors Dominico duce religiosam militiam profitentium: succedebant linteati e Casinatis diœcesis Clero ad quadringentos: proxime incedebat Monachorum caterva ingens, quorum e numero sacris pretiosisque vestibus exculti amplius quadraginta conspiciebantur: subibant deinde quatuor feretra, quorum singulis deferendis quaterni Monachi humeros supposuerant. Primo ferculo, quorum nomina intercidere; secundo, Carolomanni; tertio, Guinizonis ac Januarii; quarto, Simplicii & Constantini cineres sacrati servabantur. Primi & secundi gestatores Dalmaticis; tertii, Sacerdotali amictu; quarti, Pontificio spectabiles incedebant. Sacrarum Reliquiarum pulvinaria, sub umbellis ex serico & argenteo textili cum aureis fimbriis, stragulis Attalica e veste cooperta, ferebatur. Porro e Nobilitate Neapolitana primarii viri, qui Casinum religionis ergo advenerant, deferendi sacrorum Pignorum umbellas, sibi partes desumpsere. Secundum feretrum sceptro & corona, Regum notis; quartum pedo & tiara, Abbatum insignibus, prænitebant. Sex Abbates mitrati, cum Pontificio amictu, postremi feretri utrumque latus cingebant; Simplicius, eodem habitu cultuque insignis, supplicantium agmen claudebat. Sequebatur religiosorum hominum, distincte ordinateque incedentium, catervam, multitudo conferti populi copiosissima, [cælo ex nubilo in serenum verso,] quæ summam capitum ad octo millia facile conficiebat. Sacri cineres ea pompa non exiguam Montis partem circumlati; hoc majore pietatis sensu & admiratione omnium, quod celeberrimæ solennitati, cælum ipsum palam videretur applaudere. Nam paulo antequam compositum agmen e templo procederet, disjectis nubibus (quæ ad eam horam minutulo imbre depluerant) Casinatem montem nitidissima luce perfudit; cum tamen per idem tempus circumposita late loca obscura nubium caligine premerentur. Dies a sole & ardentibus cereis (quos longus supplicantium ordo & circumfusæ multitudinis plurimi gestabant) aucto lumine, solito splendidior agebatur. Omnia Montis latera lætis populi acclamationibus, [insignique apparatu.] modulate canentium symphonia, & repetitis scloporum displosionibus, resonabant; cum toto etiam triduo (quod solenne festum præcessit) quotidie sub noctem disposita per cœnobii fenestras luminaria, ignei turbines, accensæ tedæ ac lignorum strues, & creberrimi majorum fistularum ictus e Montis fastigio exauditi, proximæ celebritatis signa, longe etiam disjunctis oppidis edidissent. Templum & peristylia pretiosis aulæis; porro aulæa carminibus & elogiis, passim ubique affixis, pulchrius enitebant: siquidem Monachi, politioribus litteris exculti, Divorum immortales laudes ita suis scriptis celebraverant, ut ipsi quoque ingenii & pietatis non exiguam laudem retulerint.

[22] [Reliquiæ SS. Guinizonis & Ianuarii in proprio sacello collocantur] Peracta supplicatione, Simplicius Abbas Sacrum solenne fecit, egregiis symphoniacis (quos ab Neapoli aliisque locis advocaverat) suavissime intercinentibus. Quo absoluto, Sanctorum Guinizonis, ac Januarii quod mortale erat sacello, ad id novissime extructo, est conditum, cum sequentis Elogii appositione: Simplicius Caffarellus, Abbas a Sancto Patre Benedicto CXXVII, dum sacra Diverum pignora honorificentius parat reponere; suæ in Divos religionis clarißima pignora reportat. Dum venerandæ Exuviæ deteguntur, sol ipse venerabundus contegit radios, cœnobium prodigiose irradiantem lucem suæ lucis defectu adaucturus; musicum organum, pulsante nemine, arcano tantum impulsu, ad harmoniacum concentum insonuit, ne a concordi superum hominumque gratulatione dissonaret; aridi cineres, suaveolenti rore humescentes, majorem pietatis flammam in animis Casinensium accendere, dum e veteribus Sociorum Reliquiis, recentes subolescere Reliquias conspiciunt, liquidarum imbre lacrymarum solidæ voluptatis magnitudinem contestantes; anno ab ortu Domini MDCXXVII, ab obitu Benedicti Parentis MLXXXV. At Simplicii, Constantini, Carolomanni, [aliæ sub ara maxima reponuntur,] & reliquorum exuviæ sub ara maxima eumdem in locum relatæ sunt, unde superiore anno fuerant asportatæ. Ceterum ad absolutam celeberrimȩ festivitatis gratulationem & magnificentiā, quod unum superesse videbatur, id vero abunde ac liberaliter est præstitum; omnibus videlicet, qui Casinatem Basilicam eo die inviserunt (invisere autem, uti diximus, ad octo millia) pro cujusque statu & conditione, humanissimi hospitii benignitate recreatis.

[23] Aræ maximæ (qua parte D. Benedicti sepulcro jungitur & odeum spectat) affixus est lapis lydius pergrandis, aræ ipsius & sepulchri ornamentum haud mediocriter adaugens. Huic aureis notis hæc leguntur insculpta. A. M. D. G. Sanctißimi P. Benedicti, Monachorum Patriarchæ, & S. Scholasticæ Virginis, [juxta corpora SS. Benedicti & Scholasticæ,] sororis ejus, corpora, sub hoc altari, uno eodemque sepulchro, ubi, primum posita fuere, sancte quiescunt. Hæ post annos bis centum, Petronace Abbate, S. Zacharias Pont. Max. pie perspexit; &, ut reperit, intemerata reliquit. Et post alios ter centum annos, Abbate Desiderio, inspectantibus Apostolicæ Sedis Legatis, Alexander II (qui & basilicam hanc dedicavit) intacta & indiminuta inventa fuisse, testatus est. Ad ipsorum pedes, Sanctorum Abbatum, Constantini & Simplicii, ejusdem sanctißimi Patris Benedicti discipulorum ac in Sede successorum, & S. Carolomanni, Regis & Monachi, quem sui contemptus clariorem fecit, patientia admirabilem; & aliorum multorum sanctorum Monachorum corpora reconduntur. Simplicius Abbas hoc nomine Secundus, & in eadem Sede CXXVIII, qui altare ac tholum exornandum curavit, pietatis suæ monumentum posuit, anno ab ortu Domini MDCXXVIII, ab obitu Benedicti Parentis MLXXXVI.

[24] Postremo visum est operæ pretium brevi narratiuncula testatum facere posteritati, [ante 200 annos infeliciter requisita,] quanto meliore successu Divina benignitas hanc Simplicii sacrorum Pignorum perquisitionem donaverit, præ illa, cui prope ducentis ab hinc annis Joannem Aragoniū aliosq; plane infeliciter operam dedisse, comperimus. Perquisitionis inventionisque exitum (quando præ inopia temporis incidi marmoreo in lapide non potuit) proposita tabella hunc in modum palam facit. Anno Domini MCCCCLXXXIV, [sed anno 1627 felicius revelata.] ausos profanis ausis religiosa Divorum pignora, e venerandis aræ maximæ tenebris, in lucem revocare, minax cælum horribili tonitru, fulmine, pluvia, ab incœpto revocavit; tellus, crebris agitata tremoribus, perterrefecit. Sed minis ac terrore incassum cedentibus, sacrorum cinerum curiosi quæsitores non cessere. Acriter denique in pervicaces animadversum; diverso mortis genere intra annum defunctis, quicumque fuerant eadem, invisa Superis pietate, perfuncti. Anno deinde MDCXXVII, dē dispari studio tentatum, dispari eventu succeßit. Vbi cælestes thesauri in apertum se dedere, clausum undique nubibus cælum (ut acceptam Superis pietatem atrato amictu clarius testaretur) Casinum dumtaxat nova luce perfudit: humus quoque, religiosæ functioni arridens, pretiosis exuviis purißimo rore illacrymavit: & musica organa, quo impensius ad pietatem impellerent, nullius impulsu musicos concentus reddidere. Agnoscant posteri, sincera pietas simulatæ pietati quid præstet.

DE SANCTO LAMBERTO
EPISCOPO VENCIENSI IN GALLIA

ANNO MCLIV

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus cultu & Actis, a teste oculato scriptis.

Lambertus, Episcopus Venciensis in Gallia (S.)

G. H.

Nerusii Ptolomæo sunt populi Alpini, quorum urbs Vintium, aliis Vencia, vulgo Vence, Episcopalis in Alpibus maritimis, [Corpus S. Lamberti in ecclesia Cathedrali.] in ultima eaque montana Provinciæ parte sita, quæ solum viginti quinque in sua diœcesi habet parochias, quarum tres Pedemontio insertæ, Ducis Sabaudi Dominio subjacent. In Ecclesia istic Cathedrali asservantur sacra corpora SS. Verani & Lamberti, Venciensium Episcoporum. Ex his S. Veranus colitur die X Septembris, ast hoc XXVI Maii S. Lambertus. Baronius in Annalibus Ecclesiasticis ad an. 1154 num. 7 ista scribit: [Relatus natalis ad 26 Iunii,] Hoc itidem anno VI Kalendas Julii ex hac vita in cælum migrat S. Lambertus Episcopus Venciensis in Gallia, qui ex monacho Lerinensi, ad regimen ejus Ecclesiæ a Deo vocatus, mira claruit sanctitate, eademque plurimis miraculis illustrata, res ab eo prȩclare gestæ scriptis mandatæ sunt ab ejus æquali, qui complures ex illis ipse vidit. Hæc Baronius, ob cujus auctoritatem ad dictum VI Kalendas Iulii, seu XXVI Iunii eum retulerunt. Ferrarius in Catalogo generali, & Saussajus in Supplemento Martyrologii Germanici. Verum Acta habent num. 6, spiritum reddidisse, sepultumque VII Kalendas Junii, [sed melius ad 26 Maii.] sive XXVI Maii, qui dies videtur apud Baronium substituendus. Porro dicto die solenni Officio colitur, non solum in diœcesi Venciensi, sed etiam in Regiensi, ejusdem Provinciæ ditione, quod Baudonii, hujus diœcesis oppido, esset exortus. Hinc in Lectionibus, pro dicta diœcesi Regiensi anno MDLXXXV excusis, ista sub finem adjuncta sunt: Anno autem Christi millesimo sexcentesimo trigesimo quarto, insignis ejus Reliquiarum pars e Vencia Baudonium magno devotæ plebis concursu translata est, ubi hactenus a finitimis populis honorifice colitur, magnaque Deus Optimus Maximus, ad eum per Sancti sui merita recurrentibus, inibi præstat beneficia.

[2] [Acta antiqua.] Acta antiqua originalia asservantur in Archivis Ecclesiæ Cathedralis Venciensis, ex quibus illa cum autographo collata per Antonium Isnardum, Vicarium generalem Venciensem; Dominicum Lauream, Præcentorem dictæ Ecclesiæ; Mauritium Vianum, Beneficiatum & Curatum ejusdem Ecclesiæ; & Petrum de Guigonis, Notarium, transmissa fuerunt anno MDXCVI ad Vincentium Barralim Salernum, monachum Lerinensem, qui in Chronologia Sanctorum insula Lerinensis ea edidit pag. 180 & sequentibus: inde autem eadem hic damus. Saussajus ex dictis Actis longum encomium a se concinnatum edidit ad hunc XXVI Maii: quo etiam die eum referunt in Martyrologiis Benedictinis Wion, Menardus, Bucelinus, item Ferrarius supra memoratus. Ante sepulcrum sive altare B. Lamberti versus sequentes insculpti sunt, sub ipsam, ut credo, mortem; prius certe quam ad ejus invocationem fierent, quæ in Actis scribuntur, quæque illi nomen & cultum Sancti pepererunt, miracula.

Discat qui nescit, quod Episcopus hic requiescit, [Inscriptio.]
Nomine Lambertus, multa bonitate refertus,
Quique quaterdenis huic Sedi præfuit annis.
Non hunc erexit res blanda, nec aspera flexit.
Parcat peccatis illius fons pietatis,
Et lucescat ei lux perpetuæ requiei.

VITA
Auctore coœvo & oculato.
Ex Mss. Venciensibus edita a Vincentio Barrali.

Lambertus, Episcopus Venciensis in Gallia (S.)

BHL Number: 4695

AUCTORE COÆVO:

Cum cūcta Creatoris opera, quȩ adeo immēsa sunt & inscrutabilia, ut totius mētis humanæ cognitionem excedant, [Auctor, invocato Deo,] merito admiranda sint; quædam tamen, quæ præter consuetudinem contingunt, nonnulli plus admiramur. Quæ quidem licet admiratione, narratione simul, & laude dignissima habeantur; tamen quia in peccatoris ore no est pulchra laudatio, cum metu & reverentia nos oportet de talibus habere sermonem: non quod majora sint, sed quia insolita dictu; videlicet cæcis visum, mutis loquelā, & surdis auditum restitui, paralyticis membrorū officia reparari conspicimus, & multa alia, quæ frequenter per Sanctos suos divina Pietas operatur. Cum etiam cuncta, quæ divino nutu subsistunt, ad dandam Omnipotenti laudem & gloriam, divinis oraculis innitantur; præcipue tamen in Sanctis universis suis benedicendus est Deus atque laudandus, quod viventes & in mandatis Christi perseverantes diversis virtutibus adornarit, & tam inter mundi labores atque angustias positos, quam viam universæ carnis ingressos, miraculis decorarit, & ex terrenis cælestes effecerit, ac divinitatis suæ participationem præbuerit & gloriam. Quorum dum vitam vel gesta recensentes exponimus, quid aliud agimus, quam lumen super candelabrum ponendo, iter agentibus viam ostendimus? quod in præsentiarum, Domino annuente, facere cupientes, ipsum veritatis Auctorem invocemus, ut & quod verum est dicere, & quidquid veritati contrarium est vitare concedat, dum ne minus periculosum sit pro vero falsum asserere, quam ipsam veritatem abnegare. Quod igitur scimus, ratione approbamus; dum credimus, auctoritati fidem adhibemus: nam qui solam narrat opinionem, [a se visa scribit.] nævum quandoque falsitatis incurrit. Nos ergo, dum relinquentes dubia pro certis, ea quæ a multis, tam laicis quā Clericis, personis fidelibus & honestis, certa didicimus relatione, quȩ etiam oculis nostris vidimus, & quæ frequenter fieri conspicimus, de veris gestis B. Lamberti Venciensis Episcopi exequimur, ipsam veritatem nos docente Spiritu sancto, orationis vela pandamus.

[2] [Lambertus utero matris excisus,] Beatus itaq; Lambertus, de Baudunio Regiensis [diœcesis] oppido, de genere Nobilium traxit originē. Cujus mater dum eum in utero gestaret, & partui propinquaret, doloribus angustiata vita decessit, & de ventre illius inciso idem puer manibus extractus est. Continuo autem sacro fonte regeneratus, parvoque tempore parentum domo nutritus est, & postea Deo dicatus; atque in Lerinensi monasterio educandus, & tam litteris quam monasticis institutionibus traditur imbuendus. Ibi dum adolesceret tam bonæ indolis adolescens, tantæ humilitatis, tam sanctæ conversationis apparuit; ut tam Deo quam hominibus placens, ab omnibus nimio affectu diligeretur; [& Lerini educatus,] tantaque gratia pollebat, ut mentis ingenuitate ac morum honestate Nobilium genus omne transcenderet. Virginitatem quoque carnis & animæ cū omni devotione in omni ævo, divina gratia inspirante, servavit. In addiscendis litteris sedulus, ad retinenda ea quæ percipere poterat studiosus, circa ea quæ Dei sunt omnimodis erat solicitus. Verumtamē periculum matris animum ejus valde perterruit, in tantum, ut se matricidam assereret, eo quod initium nativitatis ejus, causa mortis illius exstitisset. Unde suæ conditionis memor, omnium se novissimum existimabat, & omnium virtutum custodem humilitatem, secum familiariter retinebat: vigiliis vero, jejuniis & orationibus assiduis insistendo, ad supernam promissionem anhelabat. Vir igitur prudentissimus erat, qui transitoria fugere noverat, & quæ beatum faciunt possidentem, omnimodis appetebat. [virtutem amplectitur.] Refrænando etiam ea, quæ hominem possent delectare, temperantiam obtinebat. Fortis erat, quia numquam adversis potuit frangi, nec aliquando prosperis elevari. Justus quoque erat, quia nulli unquam quod suum erat abnegavit, & Creatoris obsequio se perpetua & constanti voluntate, ut dignum est, mancipavit.

[3] Cumque de virtute in virtutem infatigabiliter ascendere conaretur, [factus Episcopus Venciensis,] fama sanctitatis illius circumquaque crebrescente, opportuno in tempore divina prædestinatione, Venciensis Ecclesiæ ordinatur a Episcopus. Eamdem igitur quadraginta annis fideliter rexit Ecclesiā, subjectamq; sibi plebē nō minus exemplis, quam verborum prædicatione instruxit, Humilitatis quoq; non immemor, dū plus sublimaretur, non, quasi dominationem in Clero haberet, se extollebat, sed erat inter eos quasi unus ex ipsis. Audientes autem multi, diversis ægritudinibus alligati, tantæ sanctitatis famam; concurrebant ad eum, ejus auxilium per orationem, [sanat ægros.] vel per manus impositionem flagitantes; qui continuo pristina sanitate recepta, ad propria cum gaudio revertebantur. Etiam epilepticis divinæ pietatis beneficio restituit sanitatem. Per triginta vero annos ante terminum vita ipsius Psalterium ex integro, antequam comederet, stando perlegere singulis diebus solitus erat. Licet vero statura esset procerus, speciosus forma, vultuque decorus, jejuniorum tamen & orationum ac vigiliarum assiduitate corpus edomitum in servitutem spiritus redigebat; [Iejuniis dedito] & omni mentis intentione, ubi thesaurum suum reconditum habebat, in cælestibus conversabatur. Quamquam & tam speciali dignitate, quam & sanctitatis fama, magnus inter homines haberetur, submissum tamen se existimando, parvis semper erat contentus. Transgressoribus autem normam justitiæ opponebat: quosdam etiam plus, perferendo, quam persequendo, ab impietate revocabat: mitibus atque piis mitissimus existebat.

[4] Quodam igitur tempore, Quadragesimali abstinentia peracta, [ter aqua in vinum convertitur.] in die sancto Parasceve, dum ad vesperum Clericis potus deferretur, ipse sibi aquam præcepit afferri, quæ ab eo more solito signata, illico in vinum conversa est. Quod dum gustasset, vinumque comperisset, minatus est ministro, quod sibi vinum detulisset. Iterumque, ipso præcipiente, aqua delata est, ipsoque benedicente, signata statimque vinum est effecta. Quo gustato atque comperto, cunctis qui aderant admirantibus, increpavit ministrum; non credens quod aqua esset, id quod sibi detulerat. Iterumque præcepit aquam sibi in plevim afferri, & se vidente in scyphum infundi; quam iterum sub nomine Trinitatis signavit, & continuo vinum effecta est. Quod cum vir beatissimus comperisset, & opus divinæ fuisse pietatis intellexit, & cum gratiarū actione ex eo bibit, & Clericis qui cum eo erant ad bibendum porrexit; quorum quidam qui biberunt, superstites existunt, & certū testimonium proferunt.

[5] Appropinquante vero resolutionis ejus tempore, artubus ægritudine fatigatis, [in ultimo morbo cæcam illiminat:] a lecto surgere non valebat; sed mentem ac spiritum ab intentione orationis non relaxabat. Concurrebant ergo ad eum ex vicinis civitatibus & castellis innumerabiles virorum ac mulierum catervæ visitationis gratia, quia ab omnibus circumquaque nimio affectu diligebatur. Cuidam autem mulieri longius manenti, quæ per quinquennium cæca extiterat, visum est per somnium, se ante sanctum virum Lambertum assistere, & per illius manus tactum, visum recipere. Cujus visionis non immemor quantocius potuit, ad locum ubi erat perrexit. Quæ ingressa interius, obnixius deprecabatur, ut eam benediceret. Dumque elevata manu eam benedixisset, apprehensam manum illius mulier deosculata est, & tetigit inde oculos suos, & statim visum recepit; cunctisque qui aderant admirantibus, pro sua illuminatione Deum benedicere cœpit.

[6] Cumque vir beatissimus exitui propinquaret, audivit cæmentarios in Ecclesia tundentes lapidem, [signat sepulcrum] & sarcophagum illius aptantes. Interrogavit, quid ageretur; & dictum est ei a circumstantibus, quod sepulcrum illius, in quo ponendum esset corpus illius, pararetur. Rogavitque eos, ut se adjuvarent & ad videndum illud ducerent. Quod cum factum esset, benedixit illud, & elevata manu signavit; Et sic reversus ad lectum, aliquantulum quievit; & circumstante bonæ memoriæ Petro, b Antipolitano Episcopo, & Arnaudo, c Niciensi Episcopo, cum Cleri ac plebis numerosa multitudine, de his quæ ad eum pertinebant, qui ageretur, memoriter ordinavit. Episcopus d vero agens in extremis interrogatus, quomodo se haberet; respondisse fertur, Bene me habeo, & bona Domini in terra viventium me visurum, credo. Et hæc illius ultima verba fuerunt. Et sic bonis operibus agitatum spiritum reddidit, [& pie moritur.] sepultusque est honorifice in sepulcro lapideo, a jam dictis Episcopis in eadem venciensi Ecclesia, cui Deo auctore Præsul extiterat, VII Kalendas Junii: ubi ad ejus memoriam venientes multa beneficia, divina miseratione, percipiunt.

[7] Venerunt quoque die septimo ex vicinis oppidis Clerici multi, Missarum solennia celebraturi; [Sanantur 2 cæci] pauperes etiam eleemosynarum beneficium recepturi; inter quos quidam, qui longo tempore fuerat cæcus, adveniens, ante Beati viri sepulcrum oravit, statimque visum recepit. Videntes autem illum, qui eum pluribus annis cæcum agnoverant, nunc videntem; valde admirati sunt, & divinæ pietati laudē attribuunt. Mulier quædam filium habens cæcum, audiensque tot ac tanta de B. Lamberto narrari miraculorum insignia, adduxit filium suum ad sepulcrum illius, & excubiis celebratis; oratione statim oculi ejus illuminati sunt. Procedente vero tempore in Paschali solennitate, dum deceret omnem Christianum sanctitati & honestati operam dare, vasque suum in sanctitate & honore possidere, puer quidam rixando & conviciando cum altero, [energumenus,] subito insanire cœpit, & a dæmonio vexari. Apprehendentes autem eum, qui circumstabant, tenuerunt eum & ligaverunt. Cumque diutius vexaretur, & male se haberet, fuit consilium eorum, ut ad sepulcrum B. Lamberti eum adducerent, ibique dimitterent. Quod cum factum fuisset, aliquantulum quievit, statimque quasi a somno expergefactus, pristinæ sanitati restitutus est. Quidam homo, Fulco nomine, Venciensis Ecclesiæ parochianus, qui longo tempore surdus extiterat, [surdus,] venit ad ecclesiam, & ante sepulchrum sanctissimi viri cum lumine suo noctem duxit insomnem. Cumque circa auroram orationi insisteret, quod fideliter petiit, impetravit: nam tum ad instar pellis exsiccatæ dum impetuose rumpitur, auris illius fecit crepitum dum aperiretur, & sic optatum recepit auditum. Quidam juvenis & corpore ægrotabat, [impos mentis.] & mente alienabatur a Deo, ut amici ejus de salute illius dubitarent: fecerunt ergo imaginem ceream, ipsumque ægrum ad sepulchrum B. Lamberti adduxerunt, & imaginem detulerunt. Cumque in excubiis pernoctassent, æger divino beneficio sensit levamen, & sic de illius salute gaudentes ad propria sunt reversi.

[8] Redeunte autem tempore, cum ad celebrandum annuale obsequium Cleri ac plebis multitudo maxima conveniret; [Aqua ex sepulchro scaturiente sanantur varii,] quoddam insigne, omnibusque admirandum, cunctis qui aderant cernentibus, apparuit. Nam vas in quo corpus illius quiescebat, manantibus limpidissimis aquis cœpit superfundi, quasi imbribus validis desuper irrigaretur. Miles quidam famosissimus intererat, qui lumen dudum unius oculi penitus amiserat, & aqua illa oculum cæcum tetigit, & continuo lumen quo caruerat recepit. Puer quidam Joannes nomine, qui semper mutus extiterat, ibidem adductus, ante sepulchrum viri Dei loqui simul & Deum benedicere cœpit. Mulier vero quædam, Susanna nomine, de aqua illa quæ de sepulchro illius manaverat, in vase vitreo recepit, & secum detulit; multisque, qui variis ægritudinibus detenti erant, ad bibendum porrexit, qui illico pristinæ sanitati restituti sunt. Mulier quædam, quæ & longo tempore muta extiterat, & brachium simul ac manum paralyticam habebat, eodem die & sanitatem recepit & loquelam. Duæ mulieres, quarum altera erat cæca, altera surda, sub unius diei spatio desideratam sospitatem se recepisse gavisæ sunt. Homo quidam cæcus, & mulier cæca, de diversis locis venientes, ante sepulchrum illius orantes divinæ pietatis beneficio una die simul illuminati sunt. Quatuor mulieres, in diversis locis habitantes, audito rumore tot ac tantorum miraculorum, ad sepulcrum beatissimi viri venerunt, misericordiam unanimiter deprecantes, quarum duæ longo tempore cæcitate laboraverant, tertia per quinquennium muta fuerat, quarta quindecim annis paralytica extiterat: quæ per triduum orando sustinuerunt, & in die tertia optatam quam petierunt salutem impetrare meruerunt. Mulier quædam sciatica, quæ nullo tempore valebat incedere, ad memoriam prætaxati Episcopi delata est, & ante sepulcrum illius posita: quæ usque in crastinum perseveravit orans: & circa mane, ossibus illius crepitantibus, ita ut a circumstantibus audiri possent, erecta est & sanitati restituta. Mulier quædam, habens filium paralyticum, ad memoriam beatissimi Lamberti eum adduxit: & ante sepulcrum illius pernoctantes, noctem duxerunt insomnem: circa mane autem cum firmitate membrorum puer optatam adeptus est sospitatem: & sic cum eadem matre sua cum gaudio ad propria reversus est. e

ANNOTATA.

a Anno Christi 1114, mortuo decessore Petro, qui fuerat istis infulis decoratus anno 1094.

b Antipolis urbs Provinciæ Episcopalis situ maritima, sub quo erat Lerinus insula, nunc S. Honorati Verum Sedes Episcopalis inde Grassam interiorem urbem postmodum translata fuit, quod hæc maritimis prædonibus non ita esset subjecta.

c Nicia seu Nicea, vicina urbs, sed nunc Pedemontio adscripta, de qua supra egimus ad diem XXIII Maji, quo colitur S. Siacrius ejusdem urbis Episcopus.

d Ita correxi turbatum sensum, cum legeretur, Episcopo vero agente in extremis, interrogatus.

e Sub finem addebantur ista, ab aliquo postmodum adjuncta. Præfatus vero Episcopus per quadraginta annos Viennensem rexit Ecclesiam, ut dictum est, & anno Incarnationis Salvatoris nostri millesimo centesimo quinquagesimo quarto suum suo reddidit spiritum Creatori.

DE S. PHILIPPO NERIO INSTITVTORE CONGREGATIONIS PRESBYTERORVM
ORATORII S. MARIÆ IN VALLICELLA ROMÆ.

AN. MDXCV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De tribus Sancti Vitis, compositis ab Antonio Gallonio, Jacobo Baccio, & Hieronymo Barnabæo, ejusdem Congregationis Presbyteris. Prima & ultima dantur.

Philippus Nerius, fundator Congregationis Oratorii Romæ (S.)

AUCTORE D. P.

Vixdum e vivis excesserat S. Philippus Nerius, an. MDLXXXXV hac die XXVI Maji, cum crebrescentibus ad defuncti corpus, etiam antequam sepeliretur, miraculis, lateque per Vrbem didita sanctæ mortis fama, [Prima Vita auctore Ant. Gallonio,] credi cœpit haud diu futurum, quin eum inter Sanctos religiose colendum susciperet Ecclesia universa. Itaque primis statim ab obitu annis, plerisque tunc Romæ degentibus tam certa viri Sanctitas fuit, ut negotio haud magno fuerit impetrata facultas audiendi eos, qui se offerebant, Testes de Vita ac Miraculis tanti Patris. Inter hos discipulus ejus ex carioribus unus, Antonius Gallonius, Cæsaris Card. Baronii in condendis vulgandisque Annalibus Ecclesiasticis adjutor strenuus, Historiam contexuit, quæ confluxuros ad Annum sacrum undique peregrinos, cum novi Instituti, tum ipsius Fundatoris imbueret notitia, in omnes mox Christiani orbis provincias diffundenda. Iuvat autem ex ipsomet Gallonio, Lectorem suum alloquente, intelligere, qua methodo, stylo, ac certitudine scripserit.

[2] Vitam, inquit absolvimus B. Philippi Nerii, non nostris viribus, qui parum valemus facultate scribendi, [breviter ex juratis testimoniis collecta,] sed illius ope, qui infantium linguas facit disertas. Digessimus eam in annos, non idcirco solum, ut quo minus confusa essent singula, eo essent omnia clariora; sed multo etiam magis, ut ex continuatione ac serie annorum, & continuata perennisque Beati viri sanctitas, & Congregationis progressus appareret. Stylo usi plerumque sumus, presso quidem, sed non obscuro. Quæ in historiam retulimus, a juratis fidelibusque testibus deprompsimus ducentis quinquaginta duobus, qui scilicet aut viderunt ipsi, aut ab iis qui viderant cognoverunt. In singulas ferme res testes dedimus, quos in paginæ extremitate adnotavimus; ubi etiam consimilia persæpe iis, quæ de Philippo narrantur, Sanctorum exempla citavimus. In testibus (ut ceteri sileantur) S. R. E. Cardinales sex, qui cum Philippo usum & consuetudinem habuerunt; nempe, Alexander Medices, Augustinus Cusanus, Octavius Paravicinus, Federicus Borromæus, Franciscus Maria Taurusius, Cæsar Baronius. Testes auditi omnes, juris ordine rite servato, ab integro atque incorrupto viro Iacobo Butio Presbytero Gallesano, Civitatis Castellanæ (sic hodie dicitur) diœcesis, Basilicæ Lateranensis Canonico, publico Apostolica auctoritate Notario, in Romanæ curiæ Tabularium relato, visitationis Apostolicæ S. D. N. Clementis Papæ octavi Notario, & Hieronymi Card. Rusticuccii Episcopi Sabinensis ejusdem S. D. N. Papæ Vicarii Congregationum, ut vulgo appellamus, a secretis. Huic Vitæ, ineunte anno quem dixi seculari MDC, [editur Romæ an. 1600,] a prælo prodituræ, IV Kalendas Februarias approbationem suam addidit, post quatuor suæ Congregationis doctißimos sanctißimosque viros Petrum Peracchionum, Germanicum Fidelem, Thomam Bozium, & Iuvenalem Ancina, totius Congregationis Præpositus Angelus Vellius: nec eo contentus, voluit etiam eamdem a quinque Cardinalibus recognosci; qui fidem ei quam certißimam facere possent quemadmodum sub hac forma fecerunt. Omnia quæ de Beato Philippo Nerio conscripta sunt, [& attestatione quinq; Cardinaliū roboratur,] partim propriis me oculis vidisse, partim certo gravissimorum virorum sermone cognovisse, attestor ego Octavius, Tituli S. Alexii Presbyter Card. Paravicinus. Federicus, S. Mariæ Angelorum Presb. Card. Borromæus. Franciscus Maria, Card. Tituli S. Bartholomæi Archiepiscopus Senensis. Cæsar, Cardinal. Baronius Tituli SS. Nerei, & Achillei. Alphonsus, S. Sixti Presbyter Card. Vicecomes.

[3] Erat Romæ, sacri anni causa, cum Vita illa sic excuderetur Valentinus Leuchtius, [dein an. 1602 recuditur in Germania:] sacræ Theologiæ Doctor & in æde D. Bartholomæi Francofurti ad Mœnum Ecclesiastes. Hic quid ageretur intelligens, rogavit amicum, ut absoluta editione exemplar ad se Francofurtum transmitteret, quod cum bona Auctoris Congregationisque venia Germaniæ toti faceret per novam impreßionem commune; prout fecit anno MDCII, sub patrocinio Reverendiss. D. Georgii Abbatis Weingartensis. Ex utraque inter se collata editione placuit eamdem Vitam hic dare, tamquam omnium primam vetustioremque; ea tamen ratione, ut designatione annorum Christi atque ætatis, quam auctor supra libri pagellas singulas exprimi fecit, relata in marginem, ex eodem margine auferamus Auctoris ipsius Notas, [& hic datur.] singulorum quæ in contextu dicuntur fidem facientes, easque more nostro exhibeamus ad calcem singulorum Capitum, in quæ distinguemus librum, usitata nobis historiæ synopsi ad margines illustrandum. Quot deinde & quibus locis, auctoribus, ac linguis ubique regionū brevi tempore apparuerint compendiariæ relationes, nec facile est accurate exponere, neque huic loco valde necessarium. His ergo prætermißis, transeo ad Vitam alteram, ampliorem priori.

[4] Hanc composuit, Italice primum, Petrus Iacobus Baccius Aretinus, prædictæ Congregationis Presbyter, & Gregorio Papæ XV dicatam evulgavit Romæ, [Secunda auctore Iac. Baccio Italice bis ante & post canonizationē edita,] paulo ante quam idem Pontifex ad solennem Philippi Canonizationem accederet, sicut fecit anno MDCXXII, XII Martii. Sed quia tunc solum comparuerat ibi Philippus cum titulo Beati, placuit, Canonizatione peracta, eamdem non simpliciter recudere, sed novo labore operosius recognitam, inspectis denuo accurateque Proceßibus: itaque haud parum aucta iterato prodiit Vita hæc, sub ejusdem Papæ Gregorii XV auspiciis, typis Iacobi Mascardi anno MDCXXV, [deinde imaginibus illustrata,] amplum jam volumen, & in sex divisum libros. Quin etiam, ut omnis historia tam eximiæ sanctitatis etiam ab illiteratis percurri posset, Ioanne Stella delineante, Christiano Sas sculpente, curatæ sunt tabulæ quadraginta quinque, ipsam partitim exhibituræ per imagines, quæ paucis subtus verbis explicatum argumentum haberent, cum numero libri atque capitis in Italica Baccii Vita, ubi singulæ possent vel ad ornamentum inseri vel ad firmandam memoriam componi. Nobis placet frontalem inde imaginem accipere, [unde vera effigies sumpta.] ex judicio Romanorum Patrum nonnihil correctam, quia sic dicitur veram Sancti effigiem repræsentare, præ aliis plurimis; etiam præ illa, quam libro suo præfigi fecit Baccius, ad normam illius vexilli quod pro celebrandæ Canonizationis actu in Vaticana Basilica appensum fuit, genuflexum in habitu sacrificali exhibens, coram apparente sibi Deipara.

S. Philippi Nerii
Vera effigies
Obiit Romæ anno 1595, 26 Maij.

Porro ut Vitæ illius tam amplæ fructus pateret latius, [Eadem Vita Latine reddita,] idem Baccius ipsam Latine trastulit; complura tamen, tum locorum, tum personarum nomina, ut præfatur, consulto omittens, quod non ad Italos, sed ad exteras præcipue nationes historiam dirigeret; quibus cum ea sint prorsus ignota, obscurus forsitan redderetur sensus.

[5] Hic liber prodiit anno MDCXLV, centum ac triginta paginis Italico brevior. [omittitur; pro eaque datur tertia,] Vterque autem serviturus nobis fuerat, ad Vitæ prioris Supplementum bene magnum conficiendum, sicuti in Martio atque Aprili jam sæpius fecimus circa recentiores Sanctos, quorum Vitæ, primitus a coævis fere auctoribus scriptæ, postea ex Proceßibus aliisq; magnæ prolixitatis & accurationis documentis plurimum auctæ prodierunt. Eumdem in finem ipsos quoque Processuum libros nobis mitti petieramus, quando una cum his missa est Vita nova, cum hujusmodi Epistola. Eruditissimi atque amantissimi Patres, Godefride Henscheni & Daniel Papebrochi, Hieronymus Barnabæus, nostræ olim Congregationis Præpositus, qui vos Romam venientes singulari animi exultatione excepit, en iterum redivivus venit ad vos, pari sine dubio caritatis affectu a vobis excipiendus. Ac ne vacuus in conspectu vestro appareret, sancti Parentis nostri Philippi, quam ipse disposuerat, Vitam vobis edendam, ac mensi Majo, quem præ manibus habetis, inserendam offert. Ejus plane consilium in novo hoc opere condendo fuerat, ut sanctissimi Patris gesta, quæ vernacula exarata lingua omnium pene manibus per Italiam terebantur, atque ingenti sane animarum lucro frequentabantur, [Auctore Hier. Barnabæo noviter digesta,] ab exteris quoque nationibus, non jejune ut antea, sed nitidiori sermone & auctiori rerum copia locupletiora redderentur. Quapropter incredibili diligentia Processus omnes, pro ejus Canonizatione confectos, evolvere, ac fugientia quæque Archivi nostri tabulata consulere instituit; religioni ducens aliquid addere aut retinere, quod non probatis certisque testibus firmaretur. Cumque jam supremam operi imponere manum meditaretur, ad beati Patris nostri evocatus amplexus, nobis non eam dumtaxat quam de illo conscripserat, sed quam etiam in seipso ad ejus normam expresserat vitam, contemplendam reliquit. Egregia namque in Deum pietate, ac jugi erga proximum caritate, alterum plane repræsentabat Philippum, qui (ut ajebat Card. Baronius) octogenarius nunquam sibi vixit, sed omnium semper utilitati, noctu diuque, usque ad extremam horam. Quod vos, præstantissimi Patres, in perbrevi illa Romana commoratione haud quaquam præteriisse, docuistis abunde in amantissima, quam ad nos Tomo II mensis Martii dedistis Præfatione, ubi blandam Hieronymi caritatem ingentibus laudum præconiis prædicatis. Cujus ergo mores vestris extulistis laudibus, ejus quoque scripta laudatissimis vestris inferte voluminibus.

[5] Ita ab annis circiter decem tunc Reverendus Pater, nunc Eminentissimus S. R. E. Cardinalis Presbyter, [eo fine ut huic operi inseretur] titulo S. Petri in Monte-aureo, Leander Coloredus, ex antiqua apud Venetos nobilitate Presbyteris Oratorii Romani ab annis ferme triginta adjunctus; inter quos gradatim ad sacros promotus Ordines, tantos in virtute atque eruditione progressus habuit, ut magnis istis Historiæ ecclesiasticæ conditoribus, Cæsari Baronio atque Oderico Raynaldo, ad Annales prosequendos communi omnium voce suffectus, ac tandem sacro Purpuratorum Patrum Collegio adscriptus a S. D. N. Innocentio Papa XI personarum ac meritorum æstimatore acerrimo; ostenderit minime vanam fuisse spem, quam de eo adhuc juvene fovere se testabantur præcipuæ notæ Patres jam inde ab anno MDCLXI, quo nobis Romæ existentibus, & P. Henschenio sæpius ad corpus S. P. Philippi sacrificanti, promptißima caritate serviebat minister, tanto gratior erudito illi seni, quanto videbatur certius præsagire, eum quoque illustrium Scriptorum numero accessurum aliquando: exinde vero perpetuum nobiscum fovit litterarum commercium; quod ne in hac quidem Eminentißima dignitate intermittendum, quin potius fovendum studiosius declaravit, datis ad nos humanissimis litteris. [& commēdata a Card. Coloredo,] Illæ autem, quas cum Vita prælaudata misit, datæ fuerunt, vivente adhuc Henschenio, nomine Reu. adm. P. Mariani Soccini Præpositi omniumque Congregationis suæ Patrum. Idem P. Coloredus, post annos aliquot, defuncto jam Henschenio, mihi scripsit, Marcum Antonium Frances de Vrrutigoyti, Archidiaconum Cæsaraugusta. num in Arragonia, edidisse Vitam Sancti Patris, Hispanico sermone conscriptam; & anno ipso quo ista indicabat MDCLXXXII, Romæ prodisse Opuscula Miscellanea cujusdam Ioannis Manfredi, Sacerdotis Tarentini, ubi multa referantur de S. Philippo, deprompta ex Vita ejus: de qua Vita Societatis nostræ Generalis VII, Vincentius Carafa, notæ vir sanctitatis ac gravitatis, solebat dicere, quod sola vocari posset Flos Sanctorum; quia conjunctim in ea legerentur, quæ liber sic nominatus & præcipuos quosque per anni circulum Sanctos complexus, sparsiim refert de singulis.

[6] Magnum profecto a viro magno maximique faciendum elogium; [dignissima sane & utilissima.] quamquam Carafa ea solum legisse potuerit, quæ Gallonius Bacciusque ediderunt. Quod si ille nunc viveret, & legere posset, quæ postremus collegit Barnabæus, eodem quo antea Baronii Vitam ediderat stylo, sed rerum copia longe majori, quid dicturum fuisse existimabimus? Talem erga Vitam, tantoque cum affectu præparatam & communicatam nobis, nefas duxi vel unico verbo truncare, sed totam huic Operi inferendam putavi. Superfluū etiā censui, post ejusmodi scriptoris tam accurati laborē, scrupulosius evolvere prolixißima Processuum huc pariter missorum volumina: quid enim istic a me sperarem inveniendum, quod ille non curaverit adnotare? Solum ergo licere mihi volui, antiquam divisionem operis, in sex libros brevioraque subinde Capita, designare in margine, novamque inducere continuorum Capitum XLIII.

[7] [Indicatur Notitia primorum Sociorum, Italice excusa.] Edita postmodum Italice est, mihique missa Brevis notitia quorumdā sociorū S. Philippi, auctore (ut intellexi) P. M. Iacobo Riccio, ex Ordine Prædicatorū, sacræ Congregationis Indicis Secretario ac Magistro Provinciali, nunc Procuratore Generali, ex antiquis Mss. Oratorii aut fideli coævorum narratione, collecta: quæ Vitæ sancti Patris, seorsim edendæ, haud inutilis Appendix accedere potuisset. Verum multæ magnæque rationes suaserunt, ne novi istius operis acceßione molem nostram, jam satis nimiumque auctam, cumularem magis. Sufficiat ergo indicasse, quod eorum nomina, quorum ibi laudantur virtutes, hæc sint: Joannes Juvenalis Ancina, Episcopus Salutiensis; Franciscus Maria, Cardinalis Taurugius; Cæsar Cardinalis Baronius; P. Alexander Fidelis, P. Angelus Vellius, P. Thomas Bozius, P. Franciscus Bozius, P. Nicolaus Libius, P. Julius Saviolus, P. Antonius Gallonius, P. Augustinus Mannus, P. Flaminius Riccius, P. Joannes Matthæus Ancina, P. Petrus Consolinus: quibus ex laicis, rei domesticæ adjutoribus, accedunt Bernardinus Corona, Joannes Baptista Guerra, Baptista Flores, Julianus Maccaluffi, Ægidius Calvelli, Thaddæus Landi.

[8] De Costa & Vertebra, corpori sancto alias integro exemptis, ac Neapolim translatis, [Reliquiæ quales.] ipsiusque Philippi in urbe illa Regia celeberrimo cultu, in Appendice post Vitam agetur: alibi si reperiat Lector mentionem Reliquiarum hujus Sancti, non existimet agi de aliquo ejus osse vel parte notabili corporis, quod, demptis quas dixi partibus atque intestinis, integrum incorruptumque servatur: sed vel de horum intestinorum particula aliqua, aut de capillis, vel de rebus quæ Sancto fuerunt in usu; puta pileolis, linteis, precatoriis globis, aliisque hujus generis: ad quorum præsentiam plurima esse patrata & hodiedum patrari miracula constat. Quam multis autem in locis extra Vrbem talia habeantur, neminem reperi, qui doceret. Nolo tamen hicpræterire quod in Memoriis sacris Ravennatium scribit ecclesiæ illius Canonicus Theologalis D. Hieronymus Fabri, in parochiali S. Agnetis ecclesia, in qua requiescit corpus S. Exuperantii Episcopi, de quo ad diem XXX Maii, haberi istiusmodi Reliquiam aliquam S. Philippi Nerii, Roma transmissam a dignißimo ejus urbis cive, Francisco Ingoli, Secretario sacræ Congregationis de propaganda fide usque ad annum MDCXLIX, quo septuagenarius exceßit e vivis, vir multis titulis apud eumdem Hieronymum laudatißimus: quæ quidem Reliquia in die ipsius Sancti festo solenniter exponitur, ut valde notabilem esse oporteat, non vero minimam aliquam lini pannive particulam, quales paßim amicis suis impertiuntur Reverendi Patres Oratorii, & nos quoque, nullo non officii genere Romæ ab iis culti, gratanter accepimus, atque ad privatæ nostræ devotionis augmentum reverenter servamus.

[8] Lego etiam apud Ferdinandum Vghellum tom. 5 Italiæ sacræ col. 232, quod Iacobus Philippus Thomasinus, [Imago miraculose sudans Patavii.] Civitatis novæ in Istria Episcopus creatus anno MDCLI, inter plura, quæ anno MDCLIII (quando suum illius tomum imprimebat Vghellus) prælo parata dicitur habuisse opera, ediderit Italico sermone Relationē de sudore, qui pullulavit ex imagine S. Philippi Nerii Patavii anno MDCXXXII. Ea, secundum impressa, ultimum prodiit Patavii anno MDCLXX a Baptista Pasquale typographo, dedicata Illustriss. & Excellentiss. D. Bonifacio Papafava, Nobili Veneto: cujus exemplum Romæ nactus, Latine reddidi, & per modum Appendicis subjungo Vitæ posteriori.

[9] [Vitæ compendia varia,] Invenio denique Monachii impressum anno MDCXXIV, indeque nobis missum libellum, in duodecimo, ut vocant, auctore quodam Benedictino Monacho, Matthiæque Admontensis in Styria monasterii Abbati dicatum, sub hoc Titulo, Petra salis, pauperibus relicta, Studiosorum & Sacerdotum necessitati exposita, conformiter vitæ S. Philippi Nerei per compendium productæ. Qui Titulus, ne quem fallat, admoneo, compendium istud aliud non esse quam quatuor capitum breves Titulos, quibus deinde singulis, absque alia S. Philippi mentione, aptantur Analyses aliquot instructionis moralis, ex tali Titulo, velut consequentia ex antecedenti, ductæ. Quinam porro linguis vulgaribus omnibus, breviorem longioremve Epitomen ejusdem Vitæ inseruerint auctis editisve recentius Sanctorum Vitis, per anni decursum Legendis, sive, ut Hispani Gallique appellant, Sanctorum Floribus, omitto recensere, cum libri paßim terantur manibus piæ plebis.

[10] Cardinalis Baronius, Romanum Martyrologium Annotationibus illustrans, prius quam de B. Philippi sui cultu aliquid esset ab Ecclesia definitum, [Nomen in Martyrologio.] scilicet sub annum MDXCVIII, id est, tertio anno a felici morte Philippi, ejus commemorandi occasionem arripuit ad XXIII Augusti, quo die insertus Martyrologio erat B. Philippus, uti Ordinis Servorum Institutor: usus est autem ibi iis verbis Baronius, quæ quia exhibebit nobis Barnabæus num. 559, ipsa hic non inculco, solumque considerandam propono formulam, sub qua proprio suo die idem nomen insertum Martyrologio fuit, Canonizatione peracta, quæque etiamnum sic recitatur: Romæ S. Philippi Nerii, Congregationis Oratorii Fundatoris, virginitatis & prophetiæ dono insignis. Et hæc quidem tunc ultimo legebantur loco, quamdiu Officium ejus proprium ex institutione Vrbani VIII solummodo recitabatur ad libitum eorum qui ad Romani Breviarii usum obligabantur: ad locum vero primum transierunt, postquam successor Pontifex Innocentius X anno MDCLII idem Officium de præcepto recitandum statuit: quod quidem fiebat sub ritu Semiduplicis, celebriori autem ritu Duplicis faciendum præscripsit Clemens IX sub annum MDCLXVIII. Hac autem in causa id memorabile accidit, [Officium in Breviario.] quod anno abinde XIV nobis scripsit numquam absque honoris præfatione nominandus, nunc Eminentißimus Coloredus. Cum Patres aliquando cogitarent de Pontifice rogando, ut Sancto eum Duplicis Officii honorem, tamquam Fundatori decerneret, quo alii Fundatores fere omnes per totam Ecclesiam fruebantur; & in hanc universi pene descendissent sententiam, ut supplicationibus cum Pontifice ageretur; P. Marianus Soccinus, tunc Præpositus Congregationis, eximiæque vir probitatis; Eia, inquit, cum Deus sibi curam de sancto Parente nostro honorificando assumpserit, ipsi etiam hoc idem relinquamus. Mirum dictu! Pauci elabuntur dies, cum ex improviso Pontifex, nullis aliorum precibus, sed sua tantum peculiari erga sanctum Patrem pietate permotus, illum sub ritu Duplicis colendum ordinavit: quod & Decreto sacræ Congregationis peculiari vulgatum fuit.

VITA
Auctore Antonio Gallonio, Oratorii Presbytero, Romæ edita quinto post mortem Sancti anno.

Philippus Nerius, fundator Congregationis Oratorii Romæ (S.)

AUC. ANT. GALLONIO

CAPUT I.
Prima Philippi vita usque ad annum ætatis 24.

Annus Æt. 1 & 7 Chr. 1515 & 1521.

Æt. 8 & 9 Chr. 1522 & 1524.

Philippus Nerius Leone Decimo Florentiæ nascitur, XI Kalendis Augusti, B. Mariæ Magdalenæ pervigilio, post mediam noctem, [Florentiæ natus Philippus.] anno redempti orbis millesimo quingentesimo decimoquinto. Parentes habuit, Franciscum Nerium & Lucretiam, Antonii Soldi filiam. Infanti, cum sacris baptismalibus initiaretur, Philippi ab optimo pioque genitore nomen inditum. Quintum vix jam ætatis annum attigerat, cum parentes usque adeo reverebatur, ut ne latum quidem unguem ab eorum jussis discesserit unquam, nullamque eis molestiam, nullam exhibuerit solicitudinem a. Duxerat rusticus, anno hujus seculi vigesimo secundo, aut certe insequenti, Adriano Sexto Pontifice, e villa Francisci Nerii patris ad Philippi ædes asellum onustum pomis: in hunc Philippus, annos tum octo vel novem natus, ubi ascendit, continuo factum est, ut ex altissimo loco cum asello in cellam vinariam præceps rueret. Accurrunt mox mœstissimi parentes, & quem extinctum jam, inde extrahere putabant, vivum incolumemque, nullaque læsum ex parte, singulari Dei beneficio, qui illum ad multorum salutem nasci facerat, inveniunt. Atqui non me latet beatum Patrem, inter maxima quæ a Deo acceperat dona beneficiaque, hoc unum referre solitum, quo scilicet certum interitum, Deo ad magnas res eum destinante, evaserat. Quodam die, cum una cum Elizabetha sorore, Clemente Septimo Pontifice, [quinquennis periclitatur de vita:] Psalmos Davidicos recitaret; Catharina, soror natu major, eos exturbare est aggressa. Ergo Puerulus, ut se atque Elizabetham ab ejus eximeret molestia, Catharinam leviter retrudit: quod ubi pater cognovit, eum acriter corripuit. Qua ex re tantum beatus Puerulus b doloris cepit, ut culpam (si qua esse in prima illa ætatula sua poterat) uberrimis lacrymis deleverit.

Æt. 10 & 15 Chr. 1524 & 1529.

[2] Nihil illo honestius, nihil amabilius, nihil comius: erga majores natu reverenter se gerebat, æqualibus facilis erat, minores amplectebatur, irasci nesciebat. Quibus ille rebus assequebatur, [decennis etiam levem offensam horret,] ut non solum ab omnibus unice amaretur; sed etiam ut Pippus bonus, vulgo jam diceretur: quod sane vocabulum, nihil aliud quam Philippum probum innuere videbatur. Ergo hic puerulus, in sortem Domini electus, ecclesias frequentabat, [in pietate & litteris proficit:] verbi Dei præcones in templis, undecimo ætatis anno (fuit is hujus seculi vigesimus sextus) libenter audiebat; & præcipue Religiosum quemdam Baldolinum ex Humiliatorum familia, de cujus eximia sanctitate mira ille narrabat, quæ brevitatis studio missa facio. Porro hujus servi Dei concionibus intererat Philippus anno Christi millesimo quingentesimo vigesimo septimo. Primam ætatem in Grammaticis cognoscendis atque tractandis totam ferme consumpsit: nec sane frustra; ex eo enim studio fructum tulit maximum. Præceptore usus est Clemente quodam, Latinis litteris (ut temporibus illis) satis erudito; neque vero Philippus in litteris solum profecit, sed in pietate multo magis. Patris [uxorem secundam, suam] novercam, ætate jam devexam, eo quo potuit honore semper est prosecutus, eique adeo ille gratus acceptusque erat, ut cum patrio solo egrederetur, tanta fuerit affecta tristitia, tantoque sauciata dolore, ut luctu fere tota consumeretur. Incidens vero illa in morbum, ex quo non convaluit, Philippi nomen in ore frequentissime habebat, eumque quasi coram adesset, sibi nonnumquam videre videbatur.

Æt. 16 & 19 Chr. 1530 & 1533,

[3] Cupidus beatus Pater, cum sextum & decimum annum ageret, Euangelicæ perfectionis; adversa quæcumque, Sanctorum exemplis excitus, patientissime tolerabat. In febrim cum incidisset, eam tam facile tulit, [febrim patienter tolerat,] ut credi vix possit; quandoquidem ad morbum non modo remedium non petiit ullum, sed ne ea quidem se vexari cuiquam aperuit. Verū ubi id una de feminis, affinitate sibi conjuncta, advertit; quod Philippo opus erat, quamquam ab eo non requisita, ministrabat. Quo tempore Florentiæ fuit, non potuit ejus virtus cubiculi parietibus domesticisque tenebris diutius contineri: sed emersit e patria sede, & in luce Florentiæ, in ore atque oculis clarissimorum civium versabatur, ut ab ipsis jam inde a puero Pippus bonus, ab adolescentia Philippus probus diceretur. Quibus rebus postea factum est, ut cum sparsi rumores de bonis operibus, quibus se Romæ tradiderat, Florentiæ audirentur; hæc concives inter se de eo colloquerentur: Quid est quod miremur de his? quandoquidem observatum a nobis est, cum ipse hic moraretur, quam probe, quam pie, ac religiose in omnibus rebus perpetuo se gesserit; hisque permoti, cupiebant ejus orationibus adjuvari. Annos decem & octo natus, a Francisco patre ad avunculum Romulum missus est in Campaniam, [dimissa spe amplæ hereditatis,] ad oppidum, cui a Sancto Germano nomen, ad radices situm montis Cassini; missus autem eo fuit, non ea tantum de causa, ut mercaturam exerceret, sed ut magnarum opum, quibus avunculus afluebat, heres institueretur: is siquidem, cui præter unum Philippum, nullus erat heres, tantum possidebat divitiarum, ut earum summa pergrandis esset ad viginti duorum aureorum millia. Ubi paucos moratus dies, quod timebat conscientiam lædere, longe potiorem præstantioremque jam inde animo mercaturam concipiens, avunculo omnibusque aliis, Christi causa relictis c (quippe qui dives cum esset, pauper pro nobis fieri voluit.) Romam, ubi soluto liberoque animo suas omnes cogitationes omniaque studia in uno Deo figeret, se contulit anno post Christum natum millesimo quingentesimo trigesimo tertio.

[4] Urbem ingressus, domum Galeoti Caccii, civis Florentini, [Romā abit, & se totum Deo tradit,] divertit, in qua aliquot diversatus annos non obscura dedit suæ in Deum pietatis indicia. Vitam victu asperam, sed continuis meditationibus suavem ac plane cælestem ducens, simplici pane, aqua ad potum adhibita, semel in die se reficiebat. Nonnumquam, ne dicam sæpissime, domandi corporis fervori cedens, totum triduum cibo abstinuit. Sui ipsius contemptum perpetuo amavit. Mundana omnia, ut Christo, cui se totum dicarat, frueretur, animo despiciebat; semet deseruerat, semet oderat; deliciæ suæ Christus, ejusque amori respondendi cupidus, solius Dei assidua meditatione dies noctesque delectabatur. Verum his non contentus, ut majore indies incredibilique Christi ardebat amore, ita hoc ipso amore stimulante, majora agere durioraque pati, ejusdem Christi desiderio, omnibus prorsus votis expetebat. Jucundæ erant Philippo vigiliæ, suaves dolores, labores expetendi, nihilque ad summum erat, quod Deo gratum fore putaret, quin illud amplecteretur. Sed illud hic non involuam silentio, quod sub hæc ipsa tempora eidem accidit. Quodam namque die cum in itinere esset, obvios habuit, nescio quos homines perditis prorsus moribus: [ad peccatum solicitantes convertit:] hi mali dæmonis impulsu, ejus forte allecti pulchritudine, omni deposita verecundia, castissimum adolescentem ad scelus invitant d. Quos ille cum declinare, quod vehementer optabat, non posset, eamque ob rem dolore conficeretur; venit illico ei in mentem verbum Dei, quod omni gladio ancipiti penetrabilius noverat, maximam habere vim ad flagitiosorum hominum corda emollienda. Ergo sermone de rebus divinis, deque peccatorum turpitudine eos aggressus; illorum animos ita accendit, ut divinorum verborum efficacia, non solum omni illa tentatione eos liberos reddiderit, atque a statuto facinore revocaverit; sed etiam in alios, Domino rem suam adjuvante, mutaverit. O miram Dei bonitatem! qui captatum venerant, maximo ipsorum bono, ab inermi adolescente, sola divini verbi prædicatione capiuntur; neque inde discesserunt antequam evomerent virus iniquitatis suæ.

A. Æt. 20 Chr. 1535

[5] Romæ cum moraretur Philippus, venit illi divinitus in mentem, philosophiæ se tradere; in his tamen pietatis studium minime negligendum duxit; [Philosophiæ studet] quamobrem spiritualia quæ vocant exercitia nulla ex parte prætermisit unquam, ut qui fastidiret præsentia. Philosophiæ operam dabat ille, quod Deo rem gratam se facere arbitrabatur; in qua tantos brevi progressus habuit, ut cum excellentibus in eo genere compararetur: nec tamen eo tempore, quamquam philosophiæ deditus, frequens orandi studium & consueta pietatis officia prætermissa fecit; quinimo orationi, divinarumque rerum meditationi multum temporis tribuebat assidue. Quibus rebus & fortior se ipso indies fiebat, & melior; major enim subinde ejus, ut ætatis, sic virtutis fiebat accessio. Mirum profecto dictu videtur, quanta animi puritate, quantaque innocentia lubricam illam inter studendum ætatem transegerit. Etenim apud eruditissimum virum Cæsarem Jacomellum, præceptorem suum, & Antonium Altovitum, Florentiæ Archiepiscopum, [magno cum profectu, etiam virtutis:] eam probitatis integritatisque opinionem est adeptus, ut eum ambo Probi cognomine honestaverint. In studiis acerrimo, ad disputandum præsertim, ingenio præditus erat. In rebus Theologicis, quas optime callebat, B. Thomæ sententiam perpetuo probavit. A condiscipulis atque collegis unice, pro ejus eximia suavitate, morum elegantia & Christiana humilitate, diligebatur; nullusque erat, qui loqueretur de eo verbum malum. Philosophiæ studiis jam graviter sufficientierque instructus, adeo ab omni voluptatis illecebra liber extitit, ut constanti amicorum fama virgo semper habitus sit. Et hanc quidem cum animi tum corporis virginalem integritatem ad extremum usque spiritum, absque ulla labe aut suspicione, intactam prorsus illibatamque, ut suo loco pluribus dicetur a nobis, servavit.

Æt. 21 & 23 Chr. 1536 & 1538,

[6] Quo tempore Philippus sese in litterarum studiis exercuit; quamquam interdiu cum sodalibus versabatur, ac de quæstionibus naturalibus & obscuris crebros cum illis sermones ac disceptationes miscebat; [omni terreno affectui renuntiat.] solitudinis tamen ultra quam dici potest appetentissimus, e noctu longas vigilias trahebat, atque juxta Apostoli monitum, invisibilia Dei per ea, quæ facta sunt, intellectu conspiciebat, sempiternam quoque ejus virtutem atque divinitatem, quantum homini corruptioni obnoxio fas est, scrutabatur. Septem Urbis Ecclesias, & religione & summorum Pontificum Indulgentiis celeberrimas, nemine sibi comite adjuncto, obibat frequentissime. Noverat enim de anima, Christi amore flagrante, scriptum reperiri, Ducam eam in solitudinem, & loquar ad cor ejus: & alibi, Sedebit solitarius, & tacebit, quia levabit se supra se. Paupertatem adeo coluit, ut nihil unquam a cognatis & consanguineis accipere decreverit. A Francisco patre, cui egregie carus erat, Romæ cum esset, nihil, præterquam initio unum vel alterum indusium, accepit. Caducarum rerum curas, ac præcipue quæ ad affines cognatosve spectarent, refugit omnino. Cubiculo usus est perangusto, in quo nihil erat præter lectulum unum, & libros aliquot, & indusia fune ad parietem appensa. Ubicumque sese dabat occasio cupiditates motusque animi a ratione abhorrentes comprimendi, amplectebatur eam avidissime; sequemet in omnibus vincere curabat. Hinc filios suos monere solitus erat, ut se ipsos minimis etiam in rebus vincere studerent, si magnorum certaminum inde victores fieri cuperent. Denique in id totis viribus incumbere sibi in animo erat, ut ducem Christum, paupertatis suique contemptus amatorem eximium, sequeretur in omnibus.

A. Æt. 23 Chr. 1537

[7] Interea cum beatus Pater adeo abunde sufficienterque in scientiis humanis instructus esset, ut jam cum paucis e sodalibus conferendus videretur; [Scientia sufficienter instructus] litterarum studiis relictis, se totum, ut vocantem Christum sequeretur, in exitu anni hujus seculi (ut opinor) trigesimi septimi, orationi rerumque divinarum meditationi commisit. Illud autem ante omnia aggredi constituit, ut quos haberet f libros venderet. Eo enim ardore inveniendi Christi teneri cœpit, ut verbis explicari vix possit, in fervore spiritus ambulans. Oratione nihil Philippo suavius, nihil dulcius, nihilque jucundius: orabat ille dies, orabat noctes; nihilominus non explebatur orandi sitis orando, sed excitabatur magis. Cum reputaret ille apud animum suum, vel acerbissimam Christi mortem pro salute humani generis obitam, [ad exercitiū orationis se transfert.] vel impiorum noxas delictaque, quibus iram Dei in se concitabant, lacrymis totus conficiebatur. In suum ille corpus, ut spiritus suggerebat, sæviebat libentissime. Flagitiosorum hominum conversionem enixe a Domino per unigeniti Filii sui mortem, non sine magna lacrymarum profusione, petebat assidue. Imaginem Christi in cruce pendentis cum cerneret, lacrymas tenere non poterat; quinimo cum Philosophiæ operam daret, ea visa, fletum cohibere nequibat. Illud quoque ei in more positum erat, ut singulis pene diebus, solus remotis arbitris, septem Urbis ecclesias, vel certe earum unam & alteram, religionis causa adiret. Quantum autem ille ex ejusmodi peregrinationibus profecerit, quamve solidos inde divinæ voluptatis ceperit fructus, incredibile dictu est. Sæpe enim totas noctes in pia cælestium rerum meditatione hisce in locis consumebat: [Visitat sæpe 7 Ecclesias,] sæpissime apud cœmeterium, quod Calixti dicitur, in oratione pernoctabat. Somni parcissimus, nuda humo sub harum ecclesiarum porticibus, cum eum necessarius somnus occupasset, cubabat. In precibus præterea Deo fundendis eam adeptus erat facultatem, ut divina potius vi ad eas adduceretur, quam nova aliqua de rebus cælestibus meditatione divini amoris flammam in se ipse excitare cogeretur. Tanta vero plerumque, cum precibus insisteret, cælestium gaudiorum copia perfundebatur, quantam sustinere vix poterat; eamque ob rem non humi solum sese prosternere, sed his etiam vocibus ad Dominum clamare opus habebat: Sat est Domine, sat est; contine jam, [non sine periculo vitæ ex animi ardore,] quæso, undas gratiæ tuæ. Quodam die cum ex nimia istiusmodi dulcedinum vi haud procul exitio abesset, majore quam antea animi impetu divinam cœpit implorare clementiam: Recede a me, Domine, aiebat, recede; quandoquidem tantam cælestium gaudiorum molem sustinere, mortalis cum sim, nequeo: en morior, Domine, ni confestim succurras, ni opem feras: Cumque ille hunc in modum diutius precatus esset, lenivit Dominus aliquantulum (ut ipso referente cognovimus) summum animi ejus ardorem. Ergo mirandum non est, si suo ille doctus periculo dicere soleret; vere Deum amanti nil gravius, nil durius, aut molestius posse vita ipsa contingere g. Sancti enim viri mortem in desiderio, & vitam in patientia habere dicuntur.

[8] [& variis tentationibus diaboli:] Ea in peregrinatione ecclesiarum (qua ille, ut dictum est, utebatur creberrime) sicuti magna a Deo dona accipiebat beneficiaque, ita contra a diabolo, ut illum ab instituto absterreret, multa sustinuit invitus. Eum etenim modo hac, modo illa aggrediebatur via; nunc ardentes ad libidinem faces h subjiciendo, quas ille tentationes lacrymis semper orationeque vincebat, nunc aliis artibus eum assidue divexando: quibus nihilominus tantum abest ut Philippo quidquam nocuerit, ut maxime profuerit; occasionem illi nimirum præsentissimam prȩbens gloriosi triumphi, de hoste immanissimo erigendi. Illud porro eidem hac in peregrinatione accidit memoria sane dignum. Obeunti nocte intempesta, nullo sibi adjuncto comite, eas de quibus loquimur ecclesias, tres illico dæmones i sese ejus deterrendi causa, ad Caput-bovis, sic dictum locum, objiciunt; quorum ille truci aspectu non modo non motus est, sed eos etiam per contemptum, nullo trepidationis signo dato, quod cælestibus munitus præsidiis sub umbra divini lateret auxilii, præteriit; cœptumque iter, ut fortiter, ita constanter peregit. Id ubi advertere infesti illi nequitiæ spiritus, omni eum superandi spe dejecti, sese subito proripiunt. Atque ejus fere generis per id tempus plane multa alia a dæmonibus in hac ipsa peregrinatione sustinuit; sed ubique novis a diabolo tentationibus roboratur. Verum, quæ ille a Deo acceperit dona, horum ipse sibi conscius erat, [cavet vanā gloriam:] ceteros interiora quæque celata esse volens. [Hom. Euang. 11.] Noverat enim Gregorii sententiam, dicentis; Deprædari vult, qui thesaurum palam portat in via: illudque præterea crebrius apud se reputabat; Secretum meum mihi, secretum meum mihi. [Esa. 24.] Testantur sane omnes, qui Philippo intimi erant, numquam se hominem vidisse, qui ab humanis laudibus æque atque ille abhorreret, aut qui de se ipse sentiret prædicaretque demissius: quandoquidem neque scientiam, qua præclare instructus erat, neque sanctimoniam vitæ ostentare visus est unquam; sed tum verbo, tum incessu, tum reliquis, modestiam imprimis gloriæque contemptum præseferre nitebatur: spiritum enim ille, mortificationis qui dicitur, perpetuo coluit. Quocirca miretur nemo, si de occultioribus ejus rebus gestis pauca admodum enarrari poterunt. Illud sane pro comperto habetur, quod ex illa peregrinatione, ut maxima incrementa virtutum pertulit, ita plurimas contra dæmones clarasque victorias reportavit.

[9] [Nosocomio inservit:] Philippus interim his non contentus, nosocomia publicaque valetudinaria adire cœpit, seque totum ministrandis ægris tradidit. Ergo miserorum lectos circumiens, mœstos blande solabatur, perditos cælestium bonorum spe recreabat, cunctos ad patientiam honestatemque vitæ hortabatur: animam agentibus præsto erat, quibus tanta ille cum animi alacritate ac diligentia dies noctesque ministrabat, ut cuncti obstupescerent; nec prius eos deserebat, quam illi e vita migrassent. Neque is labor irritus fuit; ex eo enim magnos collegit salutis animorum fructus. Et hæc quidem consuetudo inter laicos homines ægris in xenodochio jacentibus inserviendi, tum primū longo forte intervallo ante id tempus intermissa, rursus initium habuit. Perseverantia in illo admirabilis fuit. Florentiam, in qua natus educatusque erat, nec vivente, nec mortuo patre k repetiit: Roma numquam, nisi Ecclesiarum visendarum gratia egressus est. In omni vita sui ipsius contemptui, Christi Domini nostri aliorumque Sanctorum exemplo incitatus, perpetuo studuit. Vitam complures annos eremiticam propemodum duxit, [Vitam austere parceq; instituit.] lacrymis se magis quam pane reficiens; singulis diebus sese flagellis quam acerrime cædens; super nudam humum cubans; simplicem panem cum pauculis nonnumquam olivis, herbulis, seu pomis ad cibum, & simplicem aquam ad potum adhibens. Eam vero parsimoniæ frugalitatisque rationem ad extremum usque diem propemodum retinuit: Sacerdos enim factus, mane jentaculo perbrevi, vesperi exigua cœna corpus reficiebat; vino modico, eoque, maxime diluto, frequenterque simplici aqua ad sitim usus. Erant ei cœnæ vel bina ova mollia sive sorbilia, vel olera, vel demum legumina, omnia sale acetoque condita; plura autem fercula sibi in eadem mensa apponi haudquaquam permittebat. Carnem raro obsonii loco adhibuit: nulli unquam ferculo, quamvis per totum triduum jejunus, arrisit; lactis & quæ lacte conficiuntur nihil, quoad vixit, gustavit; pisciculis rarius vescebatur; pulte abstinebat.

ANNOTATA.

a Historiæ hujus initio, plures quandoque annos simul jungere cogimur.

b Gravißimi auctores, quæ sanctißimi viri a pueris fecere, posteritati tradunt. Lege Athanasium in Antonio, Paulinum in Ambrosio, Georgium Monachum in Theodoro Siceota, Petrum Ranzanum in S. Vincentio Ferrerio, Surium in S. Thoma Aquinate.

c Imitari videtur illustrium Sanctorum exempla, nempe Antonii Magni, Hilarionis, & Abrahæ Syri.

d Consimile prorsus leges in Vita S. Bernardini Senensis.

e Idem fecisse sanctißimos viros, omnes fatentur: tu interim lege Osbertum Monachum in Vita S. Dunstani Episcopi Cantuariensis cap. 37, Bandominam in Vita Radegundis Reginæ, Theodoricum in S. Dominico lib. 1, cap. 4, & demum Surium in S. Elzeario Comite tom. 5.

f Idem fecisse S. Dominicum scribit Theodoricus, Vitæ ejus lib. 1 cap. 2.

g S. Gregorius lib. 9 Reg. ep. 27 & lib. 11 ep. 24; Augustinus Tract. 9 in Epist. 1 Ioannis.

h Similibus tentationibus impugnantur a dæmone sanctißimi viri. Tu interim lege S. Athanasium in Vita B. Antonii, S. Hieronymum in Vita Hilarionis Abbatis, & demum S. Gregorium Papam in rebus gestis S. Benedicti, Dialogorum lib. 1.

i Diabolum sanctis viris terrores incutere solitum, eorum res gestæ testantur. Percurre Metaphrastem in Vita Danielis Stylitæ, Georgium Monachum in Theodoro Siceota, Osbertum in Dunstano, & demum Theodoretum in Philotheo.

k Idem præter ceteros magnum Archimandritam Nicephorum fecisse, auctor est in ejus vita Theosterictus. Hactenus ac deinceps ad sequentia Capita Notæ Marginales ipsiusmet Gallonii: quibus unicam additam velim, videlicet, quod num. 2 sub finem, ubi simpliciter legebatur Patris novercam, locum ex ipsius auctoris mente correxerim. Etenim ipsemet in hujus a se scriptæ vitæ Italica editione (uti testatur Eminentiss. Coloredus; ipse autem eam non vidi) non Patris, sed Philippi ipsius Novercam appellat; & in hunc sensum conveniunt omnes, qui ejus meminerunt, in Processu testes.

CAPUT II.
Acta Vitæ usque ad Ordines Sacros & annum ætatis 36.

Æt. 24 & 28 Chr. 1538 & 1543.

[10] Laicus admirabilem in terris vitam ducebat; videres enim in eo incredibilem caducarum rerum omnium contemptum, summam animi demissionem, vehemens orandi studium, miram ciborum parsimoniam, amorem in Deum maximum. Ad Christianæ perfectionis culmen ubi his gradibus ascendit, ad proximos adjuvandos, [Curandæ animarum saluti se impendens,] anno hujus seculi circiter trigesimo octavo, evocari se sensit. Decebat enim ut id lumen, non sub modio amplius, sed super candelabrum Ecclesiæ poneretur, quo iis qui in domibus Dei sunt luceret. Ibat diebus singulis in eum Urbis locum, quem Florentini mercatores incolunt: ubi sermonibus de rebus piis ita juvenum animos ad sectandas virtutes incitabat, ut illorum complures ad pietatem amplectendam converterit. Eodem itidem consilio scholas frequentare consueverat. Illud vero summæ Philippo curæ erat, ut in facinorosissimi cujusque amicitiam sese insinuaret; [multos convertit peccatores,] arbitratus nimirum, ut quisque maxime opis indiget, ita ei potissimum opitulari. Nec sane frustra id erat; quandoquidem multos, Deo bene juvante, e corruptis moribus, ad emendatiorem vitam traduxit. Nec deerant qui tantam Philippi sanctimoniam mirarentur, ut qui cum flagitiosissimis hominibus tam familiariter, nullo sui malo, atque maximo illorum emolumento, versaretur. A feminarum vero consuetudine, suæ castimoniæ insidias timens, abstinuit a. Homines quot plures poterat Christo adjungere nitebatur; tot enim tantosque, sermonibus simul de rebus divinis, simul sanctimoniæ ac frugalitatis exemplo, ut se variis Religiosorum familiis addicerent, impulit; ut Beatus Ignatius, Societatis Jesu institutor & auctor, [multos ad religionem inducit:] Philippum Patrem campanæ seu tintinnabuli vocabulo comiter insigniret; utpote qui alios ad Religiosorum familias cum mitteret, ipse in seculo permaneret. Quod tamen divinitus factum esse, nemo est qui ambigat: nam ejus opera (ut res ipsa indicavit) uti volebat Dominus ad novam instituendam vitæ rationem, toti Ecclesiæ mortaliumque saluti proficuam. Ex quo quidem instituto, quod in hanc diem certissimo cum fructu retinetur, homines cum sanctitate tum doctrina insignes evaserunt. Hoc vero non silendum, ea fuisse B. Ignatium sanctimonia, a Philippo dici solitum, ut animi ejus interior pulchritudo foris promicaret, in cujus oculis vultuque coruscantes lucis radios sæpe a se visos esse profiteretur.

[11] Quodam die cum per Amphitheatrum, ab Imperatoribus Flaviæ gentis constructum, [novis tentationibus premitur a dæmone,] hodie Colisæum vulgus appellat, iter haberet, animo Lateranensem Basilicam invisendi; dæmonem pauperis forma nudo corpore obvium habuit. Quo viso, cum impuræ quædam cogitationes ejus animum subiissent, ipso ad orationem confugiente, omnis ea tentatio confestim abscessit, & diabolus turpiter victus inde aufugit. Memini me audivisse beatum Patrem, qui diceret, eam tentationem non ex carne, sed ex ipso dæmone provenisse; atque se omnino credere (ita enim qua erat animi demissione loquebatur) pauperem illum, dæmonem, non hominem fuisse, quamquam hominis specie sese illi videndum objecit. Novimus enim diabolum his aut certe consimilibus artificiis sanctissimos viros oppugnare solitum: cujus rei præclarissimum testem habemus sanctum Gregorium Papam in historia, quam de rebus gestis magni illius Monachorum Occidentis Patriarchæ Benedicti litteris mandavit. Post hæc cum humani generis hostis Philippum nulla ratione adduci posse cognosceret, ut sua sponte de hujus virtutis statione decederet; cum per vim nolentem & coactum iterum decrevit evertere. Ergo adolescentium quorundam perditorum impudicis moribus in ejus virginitatem accendit invidiam. [& a lascivis adolescentibus,] Hi, cum Philippus forte domi cujusdam, solita obeundi causa caritatis officia, moraretur; tempus nacti opportunum, quo gravissimam impudicitiæ labem ejus animo adspergerent; non satis esse duxerunt, si egregiæ unius viri abstinentiæ unius mulieris libido opponeretur; binas feminas, omnium (ut creditur) impudentissimas in eum immittunt, & in eodem cubiculo, b ipso prorsus inscio (indignum facinus) ut omnis fugæ spes præriperetur, includunt. Sed pius Dominus, cujus ille causa id patiebatur, servum suum (qui unde fugeret, clausis undique cubiculi foribus, non habebat) non modo non deseruit, sed nulla prorsus impudicitiæ labe pollutum, ex eo eripuit periculo. Nam cum ardentissimis precibus divinam imploraret clementiam; speraretque eum, [per meretrices duas immissas.] qui tot sanctarum Virginum corpora, palam ad omnium hominum libidines divulgata, integra ab omni labe servavit, sibi in simili periculo non defuturum; non fefellit periclitantis servi fidem divina benignitas, & deficientibus humanis opibus suum suppeditavit auxilium. Vix impudicæ illæ mulieres conjecerant in eum oculos, cum, sive metu aliquo divini supplicii perterritæ, sive pudore tactæ, vel (quod credibilius est) sancti juvenis, cujus pudicitiæ insidiabantur, auctoritate permotæ, in quemdam cubiculi angulum recessissent; nunquam non modo manus castissimo corpori, sed ne inferre quidem oculos ausæ sunt. O magna virtutis vis, quæ lucet inter tenebras, splendetque per se semper, nec alienis unquam sordibus obsolescit! O summus splendor honestatis, qui non solum in eo enitet, in quo est, sed in ipsos etiam improbissimos homines, cum ad eum accesserint, redundat! Sed nunc ad Philippum redeamus.

A. Æt. 29, Chr. 1544

[12] Singulis diebus Philippus Spiritum sanctum quam poterat ardentius precabatur, ut eum suis donis ornaret; [Ingenti amoris ardori capiendo,] nullumque abesse sinebat diem, quin ejus opem imploraret. Nec incassum hæc fuerunt. Nam laicus cum esset, annum vitæ trigesimum non attingens, Christi scilicet anno millesimo quingentesimo quadragesimo quarto, ea repente spiritus vi repleri se sensit divinitus, eoque impetu, ut cor illico sibi intra corpus saltitare cœperit, eoque ardore inflammari, ut eum natura, inusitata quadam cordis palpitatione, omnino se ferre non posse significaret. Quamobrem benignus Dominus, quo illum ad plurimorum salutem diutius conservaret, confractis, atque in pugilli eoque majorem amplitudinem elatis duabus sinistri lateris costulis, quarta scilicet & quinta, ejusdem cordis sinum, quo id liberius ageretur, mirum in modum ampliavit. [costæ laxantur per miraculum:] Erat istiusmodi fractura in anteriore parte pectoris, ubi costæ in cartilaginem desinunt. Quo ex tempore adeo vehementer, amplius quinquaginta totos annos, agitari concutique cœpit assidue plus minusve, mox atq; mente rapiebatur in Deum, ut non modo toto corpore contremisceret, verum etiam lectulus ipse, aliaque omnia quibus ille insidebat, quasi terræ motu acta, eo orante quaterentur. Quæ cum illi (cui corpus quadratum erat, neque gracile, neque obesum) sine ullo doloris sensu evenerint, & ad extremum usque spiritum sine dolore manserint (nullæ enim nec intus nec foris punctiones doloresve sentiebantur) omnino supra vires naturæ fuisse, ac divinum prorsus miraculum, Medici omnes, qui ejus dum viveret curationi & postea corporis sectioni interfuere, una voce testati sunt. Mirum profecto erat hominem videre ætate confecta; plus quinquaginta annos, continuas voluntariasque cordis concussiones palpitationesque patientem. Crederes illum humana jam omnia fastidientem, Davidis instar Domino dicere; Quis mihi dabit pennas sicut columbæ, & volabo, & requiescam? [Ps. 54.] Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! [Ps. 129.] Quando veniam, & apparebo ante faciem Domini?

[13] Hujus præterea doni cælestis vi, tanta quoad vixit spiritus divinæque dulcedinis affluentia replebatur, [eū ut temperet cogitur distractiones accersere,] ut mentem a cælestibus avocare, animumque sæpissime ad terrena convertere, ut Sacrum facere posset, cogeretur: quod non eo solum referente cognovimus, sed re ipsa comperimus. Quamquam enim ille omnem adhibebat curam se a divinis avocandi, cum rem sacram facturus pergeret, ut uni & alteri ex iis qui sibi noti erant indicavit; vix tamen, quod nos plus millies hisce vidimus oculis, sacrificium absolvere poterat. O magnam sancti Spiritus vim! Alii etiam sanctissimi viri, horis prius aliquot precationi impensis, prævia diligentique præmissa præparatione, omni ope contendunt, ut aliquid pii in Deum affectus, cum rem sacram acturi sunt, acquirant; hic autem his adeo abundabat, ut non modo nulla egeret præparatione; verum etiam, cum tot tantosque divinitus immissos ardores sustinere nequiret, animum suum quam maxime poterat ab illis divellere cogeretur, Deumque ne majores tribueret indies rogare. Id præterea in illo is spiritus efficiebat longe mirabilius, ut eum precibus insistentem sublime tolleret. Media vero hieme, quo tempore maximum in urbe frigus esse solet, [& refrigeria pectori admovere,] ad postremum usque diem (quis crederet?) ita derepente eo orante ipsius cor corpusque divino æstuabat igne, ut validissima, ne æstu necaretur, refrigeratione indigeret. Hinc ille octogenarius, modicissimo cibo contentus, omni propemodum nativo calore destitutus, ut eam amoris flammam aliquo modo restringueret, pectus nudare, fenestras foresque cubiculi media nocte pandere, linteisque ac flabellis aliave opportuniore aëris agitatione uti, ad se refrigerandum, necesse habebat: & quidem ni cordi, interno ac divino consumpto calore, hisce rebus festinanter subvenisset, repentino certe interiisset.

Æt. 30 & 33.

[14] In iisdem rebus hoc fortasse etiam ponendum. Causam quodam die hujus tam miræ ac novæ ejus cordis agitationis a Federico Cardinale Borromæo interrogatus, [corde jugitur palpitante.] præsertimque num dolore aliquo in ea sustinenda afficeretur; a Spiritu sancto eam accepisse modeste respondit. Laicus cum essem, dicere cœpit, sanctum Spiritum, quam suppliciter poteram, quotidie rogare consueveram, ut mihi opem ferret, animumq; meum donis suis cumularet. Quodam die, cum eum de more orarem, meas exciperet preces; ipso tandem volente factum est, ut cordis agitatio, de qua rogas, quæ nullos unquam dolores movit, initiū habuerit. Simulque adjunxit, Possem equidem eam cohibere, sed ne animum inte orandum a divinis avocare, atque ad eum motum cordis comprimendum referre cogar, idcirco ab ea re desisto. Illud hic addā, quod ejus cor adeo hujus agitationis vi æstuq; fervebat, ut calor ex eo proveniens ad totum plerumq; corpus sese diffunderet. Cum Philippus instituto suo in proximorum salutem incumberet, adjunxit ad Christum anno hujus sæculi quadragesimo septimo, Joannem Manzolium Florentinum, & deinde Henricum Petram Placentinum: qui Sacerdos de ipsius consilio factus, Congregationis Clericorum doctrinæ Christianæ postmodum amplificator fuit.

A. Æt. 34.

[15] Cum miro flagraret desiderio proximos modis quibus posset adjuvandi, una cum Persiano Rosa, insignis pietatis Sacerdote, Sodalitium sanctissimæ Trinitatis nomine instituere aggressus est: consilium autem id fuit, [Sodalitium S. Trinitatis instituit,] ut domus a consodalibus, pauperibus qui e recenti morbo convalescebant, peregrinisque hospitio excipiendis, aperiretur. Initium habuit Societas in ecclesia S. Salvatoris, cui a Campo cognomen, anno salutis humanæ millesimo quingentesimo quadragesimo octavo, mense Augusto, quinta hebdomadæ tertiæ feria. Primi, qui in hanc Societatem inscribi cœpti sunt, humanis divitiis inopes fuere, sed Christi gratia divites, omnesque sane ad quindecim. Conveniebant hi in ecclesia S. Salvatoris frequentissime, ibique sacra omnes Confessione expiati ac Pane cælesti refecti, novo animi ardore ad pietatem accendebantur: Philippum præterea cuncti, ut parentem, & unice diligebant & valde reverebantur. Primo cujusque mensis Dominico die, quadragenarum horarū supplicatio decreta a Fratribus, quo tempore Philippus adeuntes sua præsentia mirifice solabatur, omnes vitæ suæ exemplo piisq; sermonibus confirmans, & ad virtutem pietatemq; vehementer accendens. Totas præterea noctes ibi pene ducebat insomnes: Fratres ipsemet ad orationem vocabat: ubi precando finem fecerant, Abiit hora, dicebat, qua orare, non qua peccata lugere pietatemq; sequi tenemini. [& piis colloquiis multos convertit;] In hac ipsa ecclesia frequentes de rebus divinis sermones a Philippo habebantur: sermonibus intererant & Fratres & exteri. Ex colloquiis is fructus colligebatur, ut audientes, ipsius verborum vi incitati, ad eluendas animi sordes mirū in modum se impelli sentirent. Ejus porro is in dicendo ardor erat, ut cum solus inter sodales esset, qui de rebus piis loquendi munus ibire posset, totos frequenter dies multamque noctis partem in istiusmodi colloquiis, sui propemodum oblitus, consumeret. Et sane operæ fructus egregius Dei beneficio constitit: unico enim retis jactu ad triginta juvenes, qui vel argentariam vel mercaturam faciebant, hamo verbi Dei capti sunt, atque a perdita vita ad honestam revocati. Illud non involvā silentio. Qui initio huic Societati nomina dederunt, non vulgari claruisse sanctitate. Coquus enim domi, ut Beato Patre narrante didici, ad eam vitæ puritatem venerat, ut Deo adjutore tantam in orando facultatem adeptus sit, ut e cæli siderumque aspectu, quo maxime capiebatur, confestim in Dei notitiam amoremque raperetur. Alter erat, qui cum gravi oppressus morbo in lectulo jaceret, Margaritæ sorori, Scribe, dixit, feria sexta, hora tali, certam designans, moriar. Quod & factum est.

A. Æt. 35.

[16] Cum Philippus anno hujus seculi quadragesimo nono, omnibus nervis contenderet, atque in hoc elaboraret, [in quibus fuit Prosper Cribellius:] ut novos Christo filios acquireret, Prosperum Cribellium, civem Mediolanensem, eidem lucrifecit; is ubi primum ipsius hortatu Dei colendi desiderio accendi se sensit, illico ad Joannem Polancum, Societatis Jesu Sacerdotem, animo confitendi de peccatis suis, venit. Sed cum is Sacramentalem absolutionem Prospero denegaret (quod ab ædibus viri nobilis, apud quem auctoritatis habebat plurimum, ubi multæ sese illi gravissime delinquendi dabant occasiones, recedere nolebat) Beatum ille mox Patrem mœstus adit, eique rem totam, ut erat, exponit; rogatque obnixe, precibus pro animæ suæ salute insistat. Huic Philippus bonum habere animum jusso, operam pollicetur suam, nec sane frustra: Prosper enim brevi Beati Patris precibus adjutus, ab omni ea difficultate molestiaque ab illa domo abeundi liberum se solutumque advertit.

A. Æt. 36.

[17] Decreverunt Fratres anno hujus seculi quinquagesimo, qui Jubilæi celebritate insignis extitit, domum excipiendis hospitio peregrinis, qui ante id tempus conferti sub dio cubitabant in via, conducere. [colligendis hospitio pauperibus,] Id autem Jubilæi occasione actum est: nam cum pauperibus nullum esset in urbe hospitium, nullumque receptaculum, jacere ii cogebantur in publico, frigore, fame, aliisque incommodis confecti. Hoc ergo spectaculo commotus Philippus, tantæ calamitati omni ope subveniendum putavit; reque cum aliis communicata, quemcumque extrema inopia periclitantem reperirent, in id hospitium, vel inter manus vel gestatoria sella devehere, adeuntesque omnes hospitio benigne suscipere statuunt, cunctis quæ ad victum necessaria sunt abunde suppeditatis. Ea erat Sodalium erga peregrinos caritas, ut quibus rebus possent eos adjuvarent; illeque altero videbatur beatior, cui datum erat, ut ipsis excipiendis primus occurrisset. Sed non possum ego satis narrare pium Fratrum in hos pauperes affectum. Alios enim cerneres peregrinorum pedes lavare, [se cum sociis impendit,] alios recens admissos suavissimis solari verbis, hos cibos excoquere, illos fercula ministrare, hos lectulos sternere, illos pavimenta verrere. Atque in hæc pietatis opera ea animi promptitudine vultusque hilaritate incumbebant Sodales, ut eorum virtus omnibus admirationi esset. Interea tanta fuit exempli vis, ut non defuerint, qui in hanc Societatem recens erectam se adscribi fecerint. Decreverunt interim Sodales, ut certæ ædes ad peregrinos hospitio excipiendos constituerentur, ubi quolibet anni tempore benigne per triduum alerentur: qui usus in hunc usque diem sancte laudabiliterque retinetur. Sed nec his contenti, cum viderent pauperes e xenodochiis, quod melius habere inciperent, viribus nondum plene recuperatis dimissos, victus tectique penuria fatigatos, in eosdem morbos recidere, qui vitam quandoque hauriebant; his incommodis pro viribus occurrere decreverunt. Ergo statutum est inter eos, ut qui locus excipiendis peregrinis usui esset, ille ipse hisce hominibus pateret, dum pristinæ valetudini virtutique restituantur. Atque id aliaque, ipso potissimum Philippo adjutore, agebantur: illic ipse dies, illic noctes insumere, pauperibus ministrare, ceterosque ad opus excitare in more habebat. Hæc itaque prima est hujus Sodalitatis institutio, [magno cum exempli fructu:] quæ e parvis initiis, in eam quæ hodie conspicitur amplitudinem excrevit. Deinde vero processu temporis, nobilibus quibusdam viris, qui ei nomen dederant, visum est, ut Sodalitas ex ecclesia S. Salvatoris in ecclesiam sanctissimæ Trinitatis transferretur. Ubi illud brevi incrementum accepit, quod toti post Christiano orbi, non sine maxima Dei gloria, palam factum est. Cujus deinde pietas, & in universas Italiæ Sodalitates incredibilis liberalitas, anno Jubilæi proxime elapsi, Gregorio XIII Pont. Max. singulariter enituit. Et nunc etiam Clementis VIII Jubilæo maxime enitet.

[18] Philippus, quo majoribus a Deo singulos dies augebatur beneficiis, [noctu eleëmosynas ferens,] hoc vehementiore ei inserviendi desiderio accendi se sentiebat. Intempesta itaque c nocte, cum somno sepulti sunt omnes, ut nesciret sinistra, quid faceret dextera, miserabilium personarum domos obibat, quibus, quæ ad victum necessaria erant, large abundeque suppeditabat. Nocte quadam, cum hic instituto suo occupatus, panem viro cuidam nobili sed pauperrimo, deferret; diaboli opera factum est, ut intentus ille, quo pacto currum, præcipiti cursu se ferentem, declinaret; mox in altissimam foveam casu delapsus sit. Sed Domino opem ferente, ab d Angelo confestim inter cadendum capillo capitis mirabiliter retinetur; indeque nulla læsus ex parte ab eodem incolumis eripitur. [divinitus e fovea educitur,] Incidit ea res in annum Domini millesimum quingentesimum quinquagesimum. Quodam die, cum pietatis opera ardentius quam solebat sequeretur, e Angelus pauperis specie ei sese ostendit, [ac] stipem f petit: cui cum ille quā habebat pecuniam libenti promptoque animo elargiretur; Experiri veneram, dixit ei illico Angelus, quid facturus eras: & his dictis evanuit. Qua ex re, eo Philippus miserationis affectu in pauperes ferri cœpit, ut ex eo die nemini unquam poscenti eleemosynam negaverit. Pauperibus viris ac feminis, quibus opus habebant, abunde suppeditabat. Juvenibus, ad literarum studia propensis, pecunia & libris ac vestibus non deerat. Hebdomada nulla erat, quin eleemosynam iis, qui in carcere detinebantur, [Multis liberaliter succurrit.] mitteret. Nemini pauperum stipem denegabat. Cum pauperrimæ seminæ g nuditas eo audiente commendaretur, suam sibi vestem detraxit, ut inopi traderet. Egenis adolescentibus, quibus cupiditas erat cœnobiis se mancipandi, probato eorum spiritu, tantum donabat pecuniæ, quantum coëmendis vestibus, ad institutum quod amplectebantur appositis, satis esset, Jure ergo meritoque de eo dicere possumus, nihil habebat, & omnia possidebat: quandoquidem beneficium ille ecclesiasticum possedit nullum, pecuniæ contemptor eximius, ut si quis alius: tamen in omni vita nihil ei unquam, nec ad proprium usum, nec ad aliorum sublevandam inopiam defuit.

[19] [Intelligit sibi in urbe vivendum velut in solitudine,] Philippus interim divinæ voluntatis cupidissimus, Dominum precabatur assidue, ut sibi quam vitæ rationem sequi se vellet, ostenderet. Solitariam vitam amplecti (nihi Deo aliter visum esset) sibi in animo erat: sed incertus, num id maxime ad Dei gloriam pertineret, ad explorandam ejus voluntatem assiduis precibus dat sese, eam ingredi viam paratus, quam Dominus elegisset. h Diu itaque in ejusmodi cogitatione versatus, audiri tandem meruit. Quodam etenim die, orationi sub ortum solis intento, S. Joannes Baptista apparet; quo viso mirifice recreatus Philippus, in eam denique mentem divinitus impelli se sensit, ut omni dubitatione sublata, non uni sibi, sed & proximorum saluti vacare decerneret. Rogatus causam altero die, cur tanta parsimonia victitaret; Oranti mihi, subjecit, ostenderunt sese duæ animæ, Sanctorum jam gloria decoræ; quarum una frustulo aridi panis, quod manu tenebat, se vesci simulabat. Cumque quid sibi ea re vellent, pernosse cuperem, ea vox audita; Voluntas Dei est, Philippe, ut in media Urbe, quasi in deserto loco vitam agas. Quibus mihi verbis significatum est, ut continenter sobrieque viverem. Hinc (qua erat humilitate) carnem se idcirco raro ad cibum adhibere dicebat, quod sibi nocumentum afferet; quod virtutis erat, valetudinis vitio tribuens.

ANNOTATA.

a Sancti viri, ut castimoniam servarent, feminarum colloquia congressusque quoad poterant devitabant. Legantur res gestæ S. Bernardini Senensis.

b Consimilia ferme narrat de S. Vincentio Ferrerio Petrus Ranzanus in ejus gestis, lib. 1 cap. 13; & Guilielmus in historia S. Bernardi Abbatis lib. 1 cap. 3.

c Idem facere solitum S. Marcianum Presbyterum, auctor est Metaphrastes in ejus rebus gestis: extant eæ apud Surium tom. 1.

d Idem juratus affirmat Cæsar Card. Baronius.

e Consimile habes apud Ioannem Diaconum, Vitæ S. Gregorii Papæ lib. 1 cap. 10.

f Hanc rem Philippus duobus Sacerdotibus, ex data sibi Dei voluntate occasione, narravit.

g Simile ferme de S. Marciano Metaphrastes, & S. Audoenus de B. Eligio Episcopo.

h Id, ut ceteri sileantur, publico testimonio confirmavit Federicus Card. Borromæus.

CAPUT III.
Sacerdotio initiatus Sanctus, impensius cœptis erga proximum muneribus vacat.

Æt. 36.

[20] Cum beatus Pater magna dedisset sanctitatis iudicia, visum est Persiano Rosæ, ejus Confessario, illum non modo inducere, verum etiam impellere, ut Ecclesiasticis Ordinibus initiari quamprimum curaret: ad eum enim diem, imitatus Sabam a aliosque innocentia vitæ claros, quos sic ex humilitate fecisse noverat, [Suadente Confessario,] ab omni Ordinum gradu se abstinuerat. Unum illud exoptabat, ut laicus permaneret; non quo Sacerdotii apicem non admiraretur, verum quia eo se munere indignum prorsus judicabat: quod tamen ei non contigit. Ubi enim cognovit ille, Persianum ea esse mente, ut Sacerdos fieret: statim, ne onus sibi assignatum a Deo defugere videretur, ejus decreto sibi obtemperandum duxit. Anno itaque salutis humanæ millesimo quingentesimo quinquagesimo primo, in ecclesia S. Thomæ Regionis Parionis, mense Martio, cum annum prope sextum & trigesimum confecisset, prima Tonsura, [susceptis Ordinibus sacris,] quatuor Minoribus, & Subdiaconatu initiari cœpit; Diaconatu vero non multo post in nobilissima antiquissimaque Basilica Lateranensi anno eodem, die sabbati sanctioris majoris hebdomadæ, qui dies in IIII Kal. Aprilis eo anno inciderat; demum Sacerdotio in eadem ecclesia S. Thomæ, eodem itidem anno, decimo Kal. Junias. Ceterum, qua adhibita præparatione, quibusve animi motibus, his Ordinibus initiatus fuerit, malo in aliorum consideratione relinquere, quam in historia mea ponere. Evectus fuit beatus Pater per omnes Ordinum gradus ad apicem Sacerdotii ritu solenni, ut fieri solet, a Joanne Lunellio, Episcopo Sebastensi; Philippo Archinto per id tempus Julii tertii Papæ generali Urbis Vicario.

[21] [Sacerdotibus piis in æde S. Hieronymi se jungit.] Sacerdos pristinam in victu parsimoniam perpetuo servavit, ovis tantum vel oleribus aut leguminibus ad cibum adhibitis: si quando tamen cum aliis vescebatur (quod ille non raro lucrandarum animarum gratia facere solitus erat) omnem prorsus, quoad ejus fieri potuit, singularitatis atque ostentationis notam evitavit. Quam postea consuetudinem eo consilio, ut omnibus omnia factus, omnes Christo adjungeret, ad multo annos retinuit. Sacerdotio initiatus cogitare mox cœpit de templo S. Hieronymi, quod a Caritate cognomen accepit, incolendo; ut ibi, quoad Deo placuisset, vitam degeret. Erant tunc eo in templo præclari aliquot Sacerdotes, pii admodum & Religiosi, nempe Persianus Rosa, Philippo a confessionibus; Bonsignorius Cacciaguerra, Nobilis Senensis, ex ditissimo mercatore Christi Sacerdos; Franciscus, civis Aretinus, vir eruditus, qui multam doctrinam Angelica quadam cum puritate conjunxerat, quique mortuo Persiano ejusdem beati Patris Confessiones audivit; Franciscus alter Hispanus, doctus æque ac pius, sed caritate in pauperes & austeritate in se ipsum admirandus. Vivebant hi Sacerdotes eodem tecto, sed quamquam eodem adjuvandorum proximorum desiderio flagrabant, vitam tamen pro se quisque diuersa ratione, prout Spiritus suggereret, ducebat; suaque curabat pro arbitrio, separatimque cibum capiebat. In id templum itaque admissus Philippus, Sacrum singulis diebus faciebat. A Sodalibus Caritatis nihil unquam præterquam cubiculum unum, & illud quidem angustum, accipere voluit: eo enim, non mercede aliqua ductus, sed habitatione tantum contentus, quo liberius commodiusque in proximorum salutem incumberet, sese receperat.

[22] [Confessionibus audiendis sedulo vacat,] Hoc ipso anno, cum summa esset in Urbe annonæ caritas, sex ad Philippum panes deferuntur. Sed quid ille? Acceptos panes non attingendos sibi, sed pauperibus tribuendos putans, Hispano cuidam Sacerdoti pauperi, in Christi Domini nostri gratiam, hilari vultu largitur. Quo peracto, cum quæreretur ex eo quid causæ esset, quod portionem suam omnem egenti Sacerdoti tribuerit; modeste id se fecisse respondit, quod crederet facilius panem se ab amicis accepturum, quam Sacerdotem illum peregrino cælo natum. Quid plura? Illo ipso die paucas duntaxat olivas gustavit. Philippi opera Henricus Petra Placentinus, quem laicus cum ille esset Christo pepererat, Theseusque Raspa Sacris initati sunt, & in templum S. Hieronymi ad habitandum inducti; ubi Bonsignorio duce, magnos in spiritu progressus habuerunt; præcipue vero Henricus, qui reformandis postmodum Monialibus, aliisque ecclesiasticis muneribus, ad Cleri mores templorumque cultum exornandum, diutino gratuitoque labore, toti Urbi utilitati eximiæ fuit. Hos secutus est Petrus Spadarius, mitis Sacerdos ingenii, Deo hominibusque carus: atque is ultimus ex Presbyteris ejus ecclesiæ fuit, apud quem Philippus post Francisci obitum Confessiones peregit.

[23] [miro cum gustu etiam corporeo cōmunicans.] Sacerdos, numquam intermisit diem, nisi ægritudine detineretur, quin rem divinam faceret. Æger singulis diebus Panem cælestem accipiebat. Initio Sacerdotii, cum in ecclesia S. Hieronymi Sacrum ageret, tanta repente divini Spiritus abundantia replebatur, ut aquam vinumque in calicem de more infundere vix posset: adeo enim ejus manus in altum attollebantur, ut exilire quodammodo & saltitare viderentur; atque ille, nisi brachio ad altare tamquam adminiculo, maximo adnixus studio, cœptum opus prosecutus esset, nihil egisset unquam. Hujus divinissimi Sacramenti, supra quam dici potest, cupidissimus amantissimusque, vel ex eo solum quod vacuum calicem in manibus teneret, incredibili perfundebatur lætitia. Quo tempore salutarem Hostiam de more attollebat, ita ejus mens rapiebatur in Deum, ut manus sublime erectas deponere non posset. Retulit ille postea, videri sibi se ab aliquo apprehendi, atque alte a terra per vim mirabiliter sustolli. b Eamque ob rem in hanc deinde se dedit consuetudinem, ut salutarem Hostiam, quanta maxima posset celeritate, attolleret & demitteret. In Sacro faciendo, ubi vel maxime ad Offertorium ventum erat, ea afficiebatur dulcedine, ut inter celebrandum toto corpore contremisceret saltitaretque: quos ille impetus ut reprimeret, vertere se sæpissime consuevit, nunc in dextrum latus, nunc in sinistrum, modo demum caput perfricare manu.

[24] [sub eo frequentes ecstases patitur,] Unum hoc tacitus præterire non possum, in quo divini amoris vis evidenter apparet. Mos illi erat, ut sine impedimento rem divinam ageret (raptus enim & ecstases timebat) ut, antequam sacris se indueret vestibus, id omni studio ageret, ut spiritus vehementiam ardoremque quo assidue æstuabat utcumque comprimeret: numquam enim ille cum subito abstractus a sensibus tota mente in rerum cælestium contemplationem raperetur, Sacrum fecisset absolvissetque, nisi in unam illam rem incubuisset ut animum a divinis avocaret. Et hæc quidem quamquam ille faciebat, eos tamen divini amoris impetus sustinebat, ea perferebat spicula, quibus illi divina illa flamma cælestisque amoris ignis totum undequa que corpus adurebat, ut lacrymis totus conficeretur; singultus frequentissimos, dum cælestis illius patriæ jucunditatem contemplaretur, atque humanæ naturæ fragilitatem apud animum suum accuratius intueretur, eliceret; & veluti in veteri instrumento divinus ille David ante Arcam, in qua cælestis thesaurus recondebatur, saltitaret: quibus fiebat, ut cogeretur sæpissime a Sacro faciendo eousque cessare, quoad vires corporis, quas Christi amor abstulerat, iterum se collegisse sentiret. O virum Deo plenum! O virum, quem spiraculum illud veri Spiritus aspiravit, & se sibi subtraxit! Cum sponsa in Canticis tute ipse dicere jure meritoque poteras; Introduxit me Rex in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem: fulcite ergo me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.

[25] Absoluto Sacrificio, ita nonnunquam abstractus a sensibus apparebat, [Sacrificio Missæ valde addictus,] ut exanimatum magis quam vivum crederes. Sed hic me locus admonet, ut ponam aliquid de gustu, quem ille in Sanguine Christi ebibendo, ejusque Carne degustanda habebat. Is erat, ut crediderint qui ab ejus numquam latere discedebant, eum ipsius Sanguinis, ipsiusque Carnis saporem percipere, perinde atque nudam carnem nudumque sanguinem gustaret. Labia ille sibi avidissime lambebat, iterum ac sæpius calicem ori admovere observabatur, nullumque de adstantibus non modo propius ad altare, sed ne manere quidem unde ipsius facies conspici posset, permittebat. In desumendo Sanguine, sonus in ejus gutture is audiebatur, ut putares aliquid degustare, quod ob ejus pinguedinem crassitudinemque Sacerdotis palato inhæresceret. In ea calicis parte, ex qua Sanguinem hauriebat, indicia dentium erant; aurumque ipsum, quod ibi circum erat, quamquam recens, brevi obscurabatur. Purificationem, quam dicunt, dari sibi nolebat, donec ipsemet petiisset. Denique divinissimi hujus Sacramenti usque eo deliciis capiebatur, ut suavissimam Christi carnem sanguinemque pretiosissimum in ore tenens non statim glutiret, sed paulatim guttatimq; in stomachum defluere sineret. Nec minus insignis ejus pietas in Sacro faciendo, Christique corpore degustando, quam in ministrando fuit: sed ne in re nota atque apud omnes pervulgata operam frustra conteram, aggredior ad alia.

[26] Sacerdos factus Confessionibus excipiendis, invitus licet, præficitur, aliisque obedire magis, [annonam suam egenti largitur:] quam sibi credere elegit: noverat enim Deo pergratum perq; jucundum esse, semetipsum ad aliorum voluntatem conformare. Mirum dictu! Nihil Philippo potius erat quam ut solitariam vitam amplecteretur: ne sibiipsi tamen satisfaceret, aliorum voluntatem cupiditati suæ antetulit; Christum ducem secutus, qui dixerat: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei, qui misit me. Et alibi rursum: Descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Confessionibus excipiendis ita sedulo assidueque navabat operam, ut suiipsius oblitus ab ecclesia numquam recederet. Non parva hæc: sed hoc forte mirum magis. Magnam diei partem in his insumebat, numquam tamen defatigabatur; tanta porro cupiditate ardebat errantes animas ad bonam mentem revocandi, ut ex eo solum quod sederet in sella, qua ad audienda crimina utebatur, maximam caperet voluptatem maximamque delectationem. Incredibile dictu est, quot quantosque ex peccatorum cœno ad meliorem frugem reduxerit, quot ejus opera tum viri tum feminæ adducti ut monasticam vitam rite complecteretur; ut esset Religiosorum hominum institutum, quod non plerosque e Philiipi discipulis sibi acquisierit (Prædicatorum vero præcipue familia tali prole fœcundata florescebat) quotve demum magnis sceleribus adstrictos e corruptissimis moribus ad emendatiorē vitam traduxerit; quique post, eo usi magistro, abjectis curis inanibus, totos se ad seria converterint.

[27] Quo tempore primum excipiendis Confessionibus initium fecit, [solicitus tamen ne quid puritas pateretur.] hominum peccata libentius, quam feminarum audiebat: harum crimina excipere quoad poterat fugiebat. Noverat enim ille, virginalis suæ pudicitiæ jacturam timens, dæmones Dei servis, bonis etsi operibus occupatis, insidias moliri non desistere, iis vel maxime qui nimio plus sibi ipsi confidunt. Illud hic attexam, quod tam acer & vigilans custos pudicitiæ fuit, ut coactus mulierum Confessiones audire, eas in ecclesia duris magis quam lenibus verbis exciperet, interdum vultu iram præseferens. Quem morem usque eo se tenuisse narrabat, quoad singulari Dei beneficio obtinuit, ut eas quoquo vellet modo exciperet. Quibus verbis non obscure insigne illud donum significare videbatur, quo id Deo dante assecutus erat, ut omni plane sensu libidinis caruerit; ut ex eo tempore ad extremum usq; diem marmoreæ cujusdam statuæ instar esse videretur. Amplius, audiendis Confessionibus adeo sese occupabat quotidie (quo munere ad obitum usque egregie perfunctus est) ut advenientes filios non paucos (noctes enim ferme totas contemplationibus piisque precationibus insumebat) lecto adhuc decumbens audiret. Surgens summo mane mox ibat in templum, non inde egrediens nisi insigne aliquod aut necessarium opus occurrisset, quod in aliam horam differri haudquaquam posset. Nec quisquam fuit, qui illum in ecclesia non semper, vel certe non facile reperiret; ita omnibus promptam ac gratuitam operam suam præbebat. Templum aut cubiculum assiduus incolebat, vagandi minime cupidus, nisi alio vel necessitas evocaret vel caritas impelleret.

[28] Cum Philippus majore indies cupiditate flagraret flagitiosos homines ad meliorem frugem reducendi, & quos acquisierat filios integros castosque servandi, [Colloquia spiritualia instituit.] ne iterum in vitia delapsi Ægyptum repeterent; cœpit, quo id facilius assequeretur, anno a Virginis partu millesimo quingentesimo quinquagesimo primo, in suo cubiculo singulis a prandio diebus confluentes, lectulo frequenter insidens (quod Dei amore langueret) de rebus cælestibus erudire. In his colloquiis (quod mirabile dictu est) eam divini amoris vim sentiebat, ut modo toto corpore contremisceret, modo e lectulo in altum attolleretur (crederes eum ab aliquo sic mirabiliter retineri) modo demum lectulus ipse, vel quandoque etiam ipsum cubiculum motu nutare & concuti videretur, terræmotum ibi factum esse putares. Erant hæc iis qui aderant, non ad pœnitentiam solum, sed ad divinum etiam amorem terrenarumque rerum despicientiam incitamenta. Præclari instituti hujus initio pauci erant (quorum duo erant superstites hæc scribente me) qui eum audirent; sed mox adeo crevit numerus, ut locus, in quo hujusmodi sermones fiebant, auditores non caperet. Quam ob causam, eo relicto, ad alium ampliorem se contulit; ubi eo animi ardore sensuque mentis de rebus spiritualibus loquebatur, ut nullus ferme reperiretur quovis scelere implicitus, quin eo audito resipisceret, & ad saniora sese converteret.

Æt. 37 & 38

[29] Cum cerneret diabolus, novum Sacerdotem Philippum privatis concionibus sacramentorumque administrationibus complures ad Christum aggregare, [Ab ædituis magnas passus molestias,] statuit piis ejusdem studiis omni conatu se opponere. Erant in templo S. Hieronymi Sacerdotes quidam a sacello, viri perditis prorsus moribus atque apostatæ: hi, ut uni Vincentio Tecosio, qui ex sodalitio Caritatis erat, rem gratam facerent, Philippo, anno hujus seculi quinquagesimo secundo, molestiam exhibere cœperant c. Deridebant illum, canino dente carpebant, contumeliis onerabant: quæ ille omnia, ne verbum quidem pro se faciens, constanti prorsus animo tolerabat. Nec hic finis, quotiescumque sese illis nova offerebat occasio hominem probris maledictisque lacessendi, & alio quovis modo perturbandi, arripiebant eam avidissime; id autem eo consilio, ut illum, cujus aspectum ferre non poterant, inde expellerent. Hinc ubi Philippum in sacrarium tendere rem facturum divinam cognoscebant, tum læti mirum in modum effecti, quod nova sibi ejus licentius irridendi fieret facultas, hominem vel ejus loci aditu arcebant, vel certe admissum variis artibus graviter admodum exercebant. Atque ut jejunum inde exire cogerent, nunc Missale, nunc vestes Sacerdotales, nunc demum Calicem ipsum occultabant: nec his contenti, frequenter etiam eum paratum jam ad Sacrificium, pedemque e vestiario efferentem, sacrum deponere ornatum jubebant: neque tamen Philippus rebus his provocabatur ad iracundiam. Vincentius interim Tecosius, sola dæmonis opera usque eo eidem, a quo ne in re quidem minima læsus fuerat, adversabatur, ut induxerit animum numquam ab eo perturbando desistere, quin illum domicilium mutare impulerit. [constantiam tenet:] Tentationi haudquaquam cessit Philippus, de adversariis suis conquestus numquam: ab ecclesia S. Hieronymi, & quod is locus ad proximorum salutem procurandam aptus esset, & ne cruces sibi a Deo paratas fugeret, recedere noluit: quæ in illum jaciebantur: convitia, æquo animo ferebat, illud Jacobi secum forte animo volvens; Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in varias tentationes incideritis. [Iac. 2, 12.]

[30] Quodam die, cum de more, post consuetas æmulorum derisiones, Sacrum faceret, [qua unum ex adversariis flectit,] id anxius intra se in ipso Sacrificio cum Deo colloquium habuit: Quid est bone Jesu, quod cum te toties rogarim pro viribus, ut patientiæ donum mihi impertires, tot tantæque sese mihi indies offerant exardescendi occasiones? Hæc cum dixisset, vocem quamdam internam clare audivit: Quid est, quod me rogas, Philippe, patientiam? ea ego te muniam, quamquam volo ut tute his oppugnationibus, quantum maxime potes, eam tibi acquirere studeas. Quibus ille auditis, mirifice recreari se sensit. Exacto biennio, cum e custodibus sacrarii unus, instituto suo, maledictis convitiisque in illum inveheretur, nec ab hac stultitia cessaret; ea vultus hilaritate animique fortitudine hominis verba excipiebat, ut maxima exultaret lætitia. In id spectaculum ex iis apostatis alter cum incidisset, reputans ille mox apud animum suum invictam Philippi in injuriis perferendis patientiam, corde compunctos, eo derepente impetu in maledicum Sacerdotem insiliit, quo beati Patris innocentiam tueretur, ut parum abfuerit quin illum necarit. Vix hoc fecerat, cum cœnobii unde aberat recordatione cœpit mollescere; atque ad se rediens, B. Philippi opera precibusque in tantum sui odium repente exarsit, ut non solum amplecti pœnitentiam, sed institutum etiam sui cœnobii repetere decreverit, quod & fecit. Vincentius quoque, [alterū etiam in socium recipit.] injuriarum auctor, Philippi patientia mansuetudineque commotus, ultro ad eum venit, & procumbens in genua delicti veniam petit: quam ille, injuriarum mox omnium oblitus, prompto & alacri animo concessit; quin hominem amicissime complexus inter filios suos recepit. Atque ex eo tempore ea Vincentius præ ceteris beatum Patrem observantia coluit, ut non abiret dies, quin eum inviseret, perinde ac nihil ei illo esset nec carius nec jucundius: quem postea morem ad supremum diem servavit, Sacramentorum usu cælestes opes sibi comparare studens. Incidit hujus mors in mensem Martium anni millesimi quingentesimi octogesimi noni.

A. Æt. 39 Chr. 1554

[31] Dei itaque benignitate molestiis expeditus, Christi sponsi caritate quam maxime vulneratus, totum sese ad proximorum salutem convertit; [Frequentem Sacramentorum usum instaurat:] eorum Confessiones audiens, eosdemque cælesti Pane reficiens. Quibus deinde rebus id paulatim factum est, ut frequens cum Confessionis cum Eucharistiȩ usus, extinctus pene dæmonis fraude, iterum renovaretur. Tanta in eo humanitas fuit, ut propterea omnibus charissimus esset. Adeo ardenter sitiebat diabolo prædas eripere, ut mirum dictu sit quanta fecerit tuleritque, ut vel unam animam ad Christum reduceret. Omnium confluentium Confessiones alacri vultu excipiebat, eosque partim sermonibus de rebus spiritualibus partim precibus ad pietatem atque cælestium amorem excitabat mirifice. Diligentiam quantam maximam potuit perpetuo adhibuit, ut omnibus omnia fieret, quo vel ex hoc uno facilior sibi aditus ad proximos juvandos daretur. Ejusmodi præcepta de animarum salute suis in Christo filiis tradebat, ut non solum qui ea tenuerint magnam ad virtutem progressionem fecerint, verum in omni etiam virtutis genere perfecti evaserint. Cubiculum omnibus perpetuo dies noctesque, ob magnum quo tenebatur proximorum salutis desiderium, patere voluit. De audiendis Confessionibus ita solicitus erat, ut de nocte, primis illis temporibus, antequam dilucesceret, quadraginta circiter virorum Confessiones frequenter audierit.

[32] Erat hoc magnæ in Philippo caritatis argumentum, quod qui multa nocte, [post quæ dimittebat suos ad xenodochia curanda,] ut Confessionis beneficio Deo conciliarentur, ad eum veniebant, ostium semper reperiebant apertum. Neque horum labor inanis erat, quandoquidem peccatis primum Confessione patefactis, Philippi deinde suasu oratum ibant: in oratione tamdiu erant, quamdiu Sacri faciendi tempus adventaret: in Missa communicabant omnes: tum beato Patre annuente, ad diversa Urbis xenodochia, quorum præcipua erant sanctissimi Salvatoris, sancti Spiritus, & Deiparæ Virginis de Consolatione vulgo dictæ, sub silentio ibant; atque his in locis, piis præsertim sermonibus, ut cetera sileantur, ægros mirum in modum consolabantur, & ad patientiam peccatorumque confessionem & divinæ misericordiæ spem excitabant. Deferebant præterea secum cibaria, quibus eorum corpora recrearent; quæ res cum eo tempore neglecta esset, difficile æstimatu est, quantum ægris eorumque custodibus ad animorum salutem prodesset. Quodam die, anno Domini circiter millesimo quingentesimo quinquagesimo quarto, cum in id omni cogitatione curaque incumberent, contigit ut inter eundum, Philippo patre eos comitante (quod principio facere consueverat) cum prope Vespasiani Amphitheatrum consisterent, inciderent in hominem provolutum in luto, ita graviter affecto ægrum corpore animoque dejectum, ut se erigere nec vellet nec posset; sed ibidem manere, vel etiam mori statuisset. Hunc ubi vidit Philippus, Francisco (id uni ex illis nomen) jubet illico, ut eum in humeros sublatum ad xenodochium sanctissimi Salvatoris, quo tendebatur, exportaret. Mox ille nulla interposita mora, quamquam longe a xenodochio aberat, subjicit humeros oneri; & ad locum destinatum solus, magno cum sodalium fructu & ægroti solatio, defert.

[33] Unus ex iis qui Philippum sequebantur, nomine Prosper, Judæum hominem quodam die secum duxit: qui una cum beato Patre, quem multi comitabantur, Basilicam Lateranensem ingressus, Patre aliisque in genua ante aram maximam provolutis, [quorumdā conversionē prædicit.] solus ex tota illa multitudine stabat operto capite, cervice eversa. Quod cum adverteret Philippus, accersito ei dixit, Frater, his quæso verbis Dominum precare: Si tu, Christe, verus es Deus, animum meum inducas velim, ut avita religione rejecta Christianorum fidem suscipiam. Cui Hebræus, Deum, ut dicis, orare nec possum nec debeo: tibi enim si morem gererem, de religione deque fide mea dubitare viderer, quod Hebræum hominem non decet. Tum Philippus ad astantes conversus; Rogate, inquit, Deum pro salute Judæi istius fratris nostri; cito enim, mihi credite, Christo nomen dabit. Prædictionem comprobavit eventus: Judæus enim paucis lapsis diebus, non fidem modo Christianam, sed sacrum etiam Baptisma gratulabundus suscepit. Confitebatur sub hæc tempora creberrime Philippo pia femina, Fulcinia Aneria. Id ubi vir ejus Mauritius rescivit, ei confestim injunxit, ne auderet amplius Sacramenta frequentare (ridebat enim is, cum ea quæ Christi erant ignoraret eo tempore, spiritales servorum Dei profectus) dicebatque, sermonem vulgi secutus, ad deteriora plerumque prompti, Sacramentorum frequentia prorsus abstinendum esse. Sed fortis amor Dei feminam virtute muniens impulit, ut cœptam vitam prosequeretur. Cui Philippus, Ne dubites, dicebat: perge ut cœpisti; Mauritius ad bonam frugem brevi sese recipiet. Quod & factum. Est autem Philippo ille, quoad vixit, ad Confessiones perpetuo usus.

[34] [Ægro, ne heres ab illo scribatur,] Ægrotabat eodem anno millesimo quingentesimo quinquagesimo quarto Prosper Cribellius, morboque indies invalescente ita graviter æger apparuit, ut omnes jam medici diffiderent: d erant hi Alexander Petronius, Joannes Monachus cognomento, & Franciscus Lucensis, medicæ artis peritissimi. Ergo sacro jam munitus Viatico Oleoque inunctus, pro mortuo habebatur ab omnibus; jamque Sacerdos moribundum de more Deo Sanctisque omnibus commendat, & lustrali subinde aqua respergit. Quod dum fieret, venit ad eum Philippus: Cui mox ille: Quid causæ est, inquit, quod te ad duos dies non viderim? Medici mortem mihi certissimam pronuntiarunt, modo quæ consuevit febris accessio venerit, quæ accessit. Tum ille: Audivi te bonorum tuorum heredem me testamento reliquisse, quo nihil gravius venire poterat ad aures meas: hereditati isti cedo, eam tu alteri da. Verum quo clarius videas (subjecit illico) nihil me ex facultatibus tuis cupere, extemplo ad Vaticanam Basilicam me conferam, precatum videlicet divinam clementiam, [sanitatem reddit;] ut te præsenti mortis periculo eximat: quod si id obtinere nequivero, Deo meam vitam, pro tua vita tuaque corporis salute, offeram libentissime: qua ex re fore spero, ut facile quod petam impetrem. Hisque dictis, rem narratu mirabilem! cum inter precandum manus illacrymans morienti imponeret, somnus illico jucundissimus ægrum arripuit. Qua ex re, sumpta Philippus occasione, [eamdē prædicit desperato a medicis.] Basilicam Vaticanam petiit, ibique per semihoræ curriculum in oratione prostratus, quanta maxima potuit animi submissione in vota effunditur, Divinamque majestatem pro vita morientis efficacibus precibus fatigat. Nec irritus: eo enim ipso momento, quo ille manus supplicesque voces ad cælum tendebat, e somno moribundus evigilans, cum semiquadrantem horæ circiter quievisset, salutem sibi redditam, medicis admirantibus, sensit.

[35] Eodem ferme anno Dominicus Saracenus, cum Romæ ad artem medicam se contulisset, cardialgia laborare cœpit gravissime; medicorumque remediis omnibus longo jam tempore frustra tentatis, Philippi orationibus, in quo uno spes omnis sita erat, commendat sese. Cui ille: Bono animo, inquit, esto: e præsenti ægritudine evades. Quibus ille verbis cum certam haberet fidem, brevi, nullo in posterum medicamento ad morbum adhibito, pristinam valetudinem se recuperasse persensit. Vivit is adhuc, beneficiique memor, rem, ut gesta est, pro miraculo habet. Sed abeamus ab his, & transeamus ad res a Philippo gestas Paulo Quarto Pontifice: Marcellum enim hoc nomine Secundum, Julii successorem, cujus Pontificatus tertiam hebdomadam non excessit, præterimus. Porro Paulus Pontifex creatur X Kal. Junias anno millesimo quingentesimo quinquagesimo quinto: seditque annos quatuor, menses duos, dies septem & viginti.

ANNOTATA.

a Imitari videtur beatißimos illos viros, Monachorum Archimandritas, Pachomium & Sabam; itemque S. Franciscum aliosque.

b Id sacramento testatur Franciscus Maria Taurusius Card. idem complures alii jurati affirmant.

c Hæc vel similia sanctißimis viris contigisse, ipsorumtestantur historiæ. Tu interim legito Vitas SS. Danielis Stylitæ & Vincentii Ferrerii.

d Id præter ceteros sacramento firmavit Card. Taurusius.

CAPUT IV.
Gesta annorum 1555, 1556 & 1557.

A. Æt. 41.

[35] Anno Domini circiter millesimo quingentesimo quinquagesimo quinto, cum iter Philippo esset, quem multi sequebantur, eum in locum, [Dæmonem supra Thermas conspectum fugat,] ubi extant Thermæ, quas Diocletianas appellamus; vidit, in quodam pariete vetustate collapso, stantem a dæmonem hominis specie: quem cum attentius inspiceret, observabat eum, nunc juvenem b, nunc senem apparere. Quibus rebus dæmonis insidias agnoscens, Christi nomine imperat, ut, qui sit, aperiat. His ille victus celeri fuga sese proripuit, odoreque teterrimo quo abiens locum illum complevit, quem ne bestiæ quidem ferre possent, ecquis tandem esset, Philippo ceterisque qui aderant spectatoribus, patefecit. Illud hic silentio non involvam, [item orationi suæ se ingerentem.] quod avidus dæmon ejus animi quietis perturbandæ, de nocte, quo tempore orationi attentius vacabat, ei se videndum offerebat: totis enim viribus contendebat ille, ut ejus impetus, quibus ferebatur in Deum, si non reprimeret, certe retardaret. Nocte quadam (incertum mihi est quo tempore id contigerit) supplices ad Deum preces more suo offerenti, adest dæmon, ut terrorem incutiat. Id ubi beatus vir advertit, fusa illico ad sanctissimam Dei Matrem oratione, & eum timorem parvo negotio discussit, & inimici artes pia audacia vicit: nec præterea minus, imo tanto magis orare perrexit. Dæmon enim, ubi faciem ostentes, timidus; ubi terga verteris, audax. Sed hæc percursa.

[36] [Sub specie confessionis vocatus ad meretricem,] Eodem anno, cum videret humani generis hostis, animarum fructum unius Philippi opera singulis quibusque diebus uberiorem fieri; solita motu invidia, decrevit eum ab hujusmodi studio c illecebra carnis avocare: id autem per impudicam feminam hac aggreditur arte. Erat in Urbe meretrix, ejus laqueis irretita, Cæsaria, cui nihil erat boni præter pulchritudinem. Hæc, dæmone d instigante, magnifice se jactare cœpit apud adolescentulum satis ampla familia, quocum turpiter vivebat, de Philippi animo emolliendo, atque ad libidinem alliciendo: cui ille multam pollicetur pecuniam, si id tentaret. Accipit impudica femina conditionem: sed timens (quippe quæ nimium in aliena pernicie prudens erat) ne propter egregiam viri sanctitatem, si ipsum aperte aggrederetur, nihil posset perficere, unam reliquam esse viam fraudis & doli excogitavit. Quid igitur consilii cepit mulier, dæmonis artibus instructa? Illum per ipsius, quod ad amabat plurimum, speciem honesti aggreditur. Mittit ad eum quemdam, qui illi deferret, se in extremo & animi & corporis periculo esse; ad bonam frugem velle redire, & anteactæ vitæ noxas Confessione expiare: rogat per eum, ne velit opem periclitanti animæ denegare. Ille, ut incredibili ardebat salutis omnium caritate, [ab eaq; felicitatus, fuga se prioripit,] lætatus vehementer oblatam sibi occasionem esse, dispersam Christi ovem ad suum ovile congregandi; domo egressus, eam convenit, nihil hujusmodi suspicatus. Tum diabolicum illud instrumentum femina (Philippus vix scalas ascenderat) omnis non modo pudicitiæ, sed pudoris oblita, nudam sese illi obtulit videndam, solo velamine ad carnem coopertam, ut si illi belle res cecidisset, utique rem conficeret. Sed vicit, Deo favente volenteque, simplicitas calliditatem, libidinem continentia. Sanctus vir, ubi suæ insidias fieri vidit castitati, ubi se unum impugnari; sibi quod reliquum erat præsidium fuga confestim quæsivit. Sic non minus impudicæ, quam impiæ ac turpissimæ feminæ profligata petulantia, & dȩmonis est astus illusus, ejusque demum vires comminutæ: id re ipsa confirmans, quod verbis affirmare solitus erat, cetera tentationum genera pugnando reprimi, hanc unam fugiendo potius vinci quam resistendo. Interim impudentissima femina, ubi delusam se vidit, nimio pudore perfusa iracundiaque exæstuans; scabellum, quod sibi primum ad manus venit, ejus interimendi studio post tergum conjecit. Sed servante Deo militem suum, nihil ea re læsus, [& exinde a stimulis carnis liber manet,] firmo corpore virtuteque integra inde exiit, quod sane non sine miraculo fieri potuit. Quo apud Deum præclaro facinore illud impetrasse compertum est, ut plus triginta ante obitum annos, omnibus in posterum careret stimulis e cupiditatum, sensuque libidinis.

[37] Magna sunt hæc profecto; magna, quis neget? sed adjiciemus alia non minora. Eo ipso quoque tempore insigniore alio dono eum exornavit Dominus, scilicet, [per donum eximiæ castitatis,] ut ne inter dormiendum quidem ejus corpus ulla impuritate pollueretur, qua interdum vel inviti inquinamur; idque eo mirabilius quo supinus ille, facie semper ad cælum versa, somnum caperet. His itaque cumulatus beneficiis cum tranquillitatis statum obtinuit, ut jam non inter mortales mortalem vitam, sed cælestem inter cælestes ducere, & proxime ad pristinum illum innocentiæ integritatisque statum (si ita dicere fas est) accedere videretur. Refriguerat in ejus corpore omnis ardor libidinum: caro spiritui obtemperabat: nullos corroborata virtus impurarum voluptatum impetus extimescebat: ita in illo tactus sensus obstupuerat, ut ejus caro lapidis instar omnis pene sensus expers esse videretur. Dicere quandoque solitus erat (quamquam id paucis e suis aperiebat) unum & idem sibi esse, mulierem atque lapidem contrectare; adeo repressus in illo erat omnis impetus, restinctaque omnis cupiditas illecebrarum blandæ voluptatis. Harum rerum sane admirabilium firmissima gravissimaque extant testimonia. [multorum testimoniis declaratum;] Affirmat id præter ceteros omni asseveratione, qui erat ei a Confessionibus, Cæsar Baronius Cardinalis, qui ultimas ejus Confessiones in extremo vitæ tempore audivit. Is juratus narravit, Philippum paucis diebus antequam ex hac vita migraret, eam inter confitendum lacrymarum vim cum singultu profudisse, ut fletum cohibere non posset; ut qui summo se affici dolore diceret, quod cum multa a Deo dona nullis suis promeritis accepisset, tum hæc prȩcipue, ut se f virginem ad illum usque diem servasset, trigintaq; plus annos omnibus carnis g stimulis ita caruisset, ut nullam ejus tyrannidem ne in quiete quidem sentiret; ita tamen erga divinam liberalitatem ingratus extiterit, ut nihil unquam beata vita dignum egerit, vocationi divinæ haudquaquam responderit. O perfectæ integritatis exemplum! O miram beati viri humilitatem! Et hæc erant, de quibus ille multis cum lacrymis, ob summam animi demissionem, confiteri consueverat.

[38] Ex his itaque rebus, tamquam ex uberrimo fonte ardor ille fluxit, quo alumnos suos verbis plane divinis ad castitatis amorem incitare non desistebat. Vult enim cælestis ille Sponsus (idque ipse noverat) quorum sibi animos perpetuum ad habitandū delegerit habitaculum, [quo etiam aliis puritatis amorem afflabat,] eosdem etiam esse ab omni impura corporis contagione sejunctos. Hinc quos carnis tentatione premi sentiebat, eos consilio, precibus, cohortatione, omni deniq; ope sanare; eos vero, qui ejus essent immunes, conservare integros conabatur; suæ non magis custos castitatis, quā defensor alienæ. Illud etiam hic attexam, adeo elucere solitum in Philippo virginalis castimoniæ candorem, ut nemo eum diutius frequentarit, quin de casta vita amplectenda cogitare cœperit. [semper virgo habitus,] Communi omnium æstimatione constantique fama virgo est habitus. Atque hujus quidem virtutis tanta erat in animo pulchritudo, ut in ipsum etiam corpus, in vultum, inque oculos mentis indices redundaret; ut non modo in ipso sermone & in omnibus ejus actionibus, sed in ipsa quoque facie virginalis quidam candor eniteret. Sed quid dicam de hominis honestate munditieque? Nulli hominum unquam, sanus esset ille vel æger, castissima membra nudamque h carnem patere permisit: cujus rei oculatus testis, præter ceteros, ego ipse sum, qui apud eum dies noctesque assidue eram. Nihil in eo deprehensum fuit ab aliquo, quod cujusquam oculos animumve offenderit: de scurrilibus obscœnisque verbis ne cogitavit quidem: ita denique in omni vita se gessit, ut ab ipso ineuntis ætatis flore, cunctis propositum castitatis Christianæque modestiæ exemplar videretur ad imitandum.

[39] Illud in Philippo fuit ex multis admirabile, quod ut virginitatem ceterasque virtutes ex odore; [& castos ab impuris olfactu discernens.] ita impudicitiam & id genus alia ex fœtore i divinitus deprehendebat. Id porro præter ceteros sacramento testati sunt, Philippo vita functo, complures illorum, qui eo ad Confessiones utebantur. Quippe quibus hujusmodi infectis peste, sed eam non aperientibus, ultro ipsemet ante opportuna remedia & genus morbi & causas detegeret: Filii, libera voce dicens, vos male mihi oletis, lapsi estis in id genus libidinis; conscientiæ noxas detegite, peccatorum venenum Confessione ejicite, admissa scelera confiteamini. Quibus illi auditis, rei novitate attoniti, exponebant omnes sacramento Confessionis, quid quisq; dolendum egisset in vita; & pœnitentiā amplectebantur, animum ad amorem cælestiū convertentes. Quæ autem fuerit ejus animi puritas quȩve cordis mundities, id vel ex hoc uno de multis conjici potest, quod excipiens Confessiones hominum istiusmodi sordibus involutorum, ita teterrimo illo atque pestilenti odore, qui ex obscœnis illorum voluptatibus permanabat, afficiebatur, ut manus aut linteum ad nares admovere, seseq; in aliam quandoq; partem obvertere cogeretur: quod admirabili tamen dexteritate, ne quis id adverteret, faciebat. Narrabat ille, tam gravem se ex hoc nefario scelere odorem percipere, ut cum nullo sibi videretur fœtorum genere posse conferri. Huc illud etiam summa admiratione dignum accedit, quamquam alio contigit tempore. Mulier k quædam eum frequentare cœpit: hanc beatus Pater intuitus, diabolum in ea residere mentis oculis vidit, quamobrem manu ad eum expellendum l feminæ divino instinctu admota, id eo attactu factum est, ut mox tam pestilenti atq; sulphureo femina halaverit odore, ut ejus ille gravitatem ferre non posset. Hic ipse odor postea ita in ejus nares importunissimus penetravit, ejusq; manibus infixus hæsit, ut vix post triduum, m quamquam maximam adhibuerat diligentiam ejus se molestia liberandi, restitutus in pristina videretur. Affirmabat ille post, eum fœtorem ex ipso dæmone profluxisse.

[40] Eodem anno quinquagesimo quinto, cum septem Urbis Ecclesias obiret pedibus, [Crucem fugienti perpetuam inquietem prædicit.] ex labore itineris in ardentem febrim incidit; quæ etsi hominem multos tenuit dies, vitam tamen non hausit. Maximianus Burghius, rogatus a viro quodam primario ut secum vivere vellet, accepit ille, invitus licet, conditionem, ea lege, ut cum solius Dei cupidus esset, negotiis secularibus non implicaretur. Sed cum vir ille, fidem ei datam fallens, hominis opera ad res suas uti tentaret, & Maximianus in voluntate sua maneret; qui in eadem domo erant, Maximiano propter dominum molestissimi esse cœperunt. Ille vero, ut magnæ vir prudentiæ, subodoratus id quod erat, illinc ubi primū posset, se subducere decernit. Hoc ubi Philippus audit, abscessum dissuadet: propheticoq; spiritu minitatur, si id fugiendȩ crucis studio attentet, quieto numquā animo vitam traducturum. Et certe constitit dicto fides. Ille siquidem, datum sibi consilium repudians, semper matis instar fluctibus vel cogitationum vel deliberationum (etsi Dei beneficio laudabiliter vivebat) agitari se sensit. n

A. Æt. 41.

[41] Cum Philippi virtus nomenq; magis magisq; indies elucesceret, animorum fructus ejusdem opera mirifice cœptus est augeri. [Lucratur Deo.] Conveniebant quotidie in nostrum Oratorium quamplurimi, quorum ille pectora divini verbi explicatione ita ad pietatem inflammabat, ut laudabiliorem vitæ rationem instituerint, Christoque, abjectis curis inanibus, nomina dederint. Quotidianis colloquiis hoc unum vel maxime agebat, ut confluentium pectora ad orationem, ad Sacramentorum frequentiam, aliave pietatis opera accederet. Magnos in pietate progressus, [I. B. Salviatum,] Philippi industria studioque habuit Joannes Baptista Salviatus, e prima nobilitate vir. Erat hic Catherinæ Mediceæ, Franciæ Reginæ, consobrinus, atque Antonii Mariæ Cardinalis germanus: qui mira cum significatione pietatis e vita decessit, adjunxitque se Philippo anno Pauli IV primo. Franciscus Maria Taurusius, vir genere nobilis, Philippo ad Confessiones uti cœperat: [F. M. Taurusium,] idque ubi primum aggressus est, flammam illico divini amoris suo insidere pectori sensit; quæ usque eo hominem stimulavit, quoad assiduis Philippi lacrymis precibusq; ejus animus mollitus, totum se illi, ut generosus erat ac nobilis, anno hujus seculi quinquagesimo sexto, regendum gubernandumque tradidit. Neque illud hic silentio prætereundum, quod volens Philippus in hoc de quo loquimur viro formare Christum, illum in suum ducere cubiculū consueverat: ubi eo præsente precibus dans sese, eam spiritus dulcedinem in ejus animum instillare cœpit, ut in terra cum is esset, quemdam tamen cæli rerumque cælestium gustum sibi percipere, totusque dulcedine liquefieri videretur.

[42] Constantius Tassonius, genere clarus, sed seculi voluptatibus implicitus; cum monita beati Patris, tota ferme obstupescente Civitate, amplectitur, eos, Philippo præceptore usus, in virtute progressus effecit, ut sȩpius per hebdomadam Sacramenta frequentaret, [Constantiā Tassonium,] studia mortificationis quæ vocant libentissimo animo amplecteretur, valetudinaria adiret, Philippi demum jussu Sacerdos factus quotidie Sacrum faceret: quam vitæ rationem ad ultimum diem cum integram inviolatamque servasset, mortem obiit piam & sanctam, videlicet vitæ consentaneam. Prȩter hos alii e prima nobilitate non pauci Philippum sequebantur; quorum nomina, ne plus nimio crescat præsens oratio, de industria missa facimus. Consueverat Philippus profestis diebus, [iisq; & aliis ad nosocomia præit:] quos Christo genuerat, in tres quatuorve distributos classes, ad Urbis valetudinaria mittere. Initio vero, quo eo magis ad id muneris suo inflammaret exemplo, cœpit ipsemet a prandio ægrotos in nosocomiis adire, eosq; alloquio, obsequio, omni officio prosequi: qua re exciti qui eū sequebantur, ea ipsa faciendi ardebant desiderio. Quæ autem fuerit horum pietas in ægros ibidem decumbentes, ex unius facto discetur. Joannes Baptista Salviatus, cum in id totus esset, in xenodochio quod Consolationis nomine vulgus appellat, recta ad ægrum, ut ejus sternat lectulum, tendit; quem, a cubili surgat, demisse rogat. Hic ille, contemni se ratus; Ne quæso, Domine, ait, mihi illudas pauperi: noverat enim iste Joannis Baptistæ licentiam libertatemque vivendi, sed ignorabat mirificam ejus animi mutationem, qua a terrenarum rerum affectu ad cælestium amorem toto pectore sese converterat. Quid multa? Permotus æger tanti viri auctoritate, sed multo magis humilitate, ut qui instaret urgeretque vehementius, totus in admiratione defixus e strato exiliit. Porro Joannes Baptista id vivendi genus ea mentis firmitate constantiaque ad obitum usque retinuit, ut nunquam, ex quo tempore primum manum suam ad aratrum posuit, retro respexerit. Ceterum in hoc capite de concursu, illud silentio prætereundum non est, ea Philippum prudentia dexteritateque eos qui suæ ea tradebant disciplinæ rexisse, ut in omnibus rebus, quamquam arduis ac difficillimis, obedire gauderent qui jubebantur. Nemo ad eum accessit unquam, consilium aliquod ad animæ salutem petiturus, quin lætus ab eo recederet: frigidosque in Dei amore filios assiduis precibus calefaciebat, nutantes confirmabat.

[43] Eodem Christi anno millesimo quingentesimo quinquagesimo sexto, mense Augusto, ægrotabat Guilielmus Bucca: [futura prænoscit:] quod ubi Philippus rescivit, Is, dixit, e præsenti morbo haudquaquam convalescet. Nec verba in ventum jacta. Æger eo ipso oppressus morbo, eodem anno supremum diem, Sacramentis Ecclesiæ præmunitus, explevit. Eodem, ut opinor, tempore crediderat Franciscus Fortinus, quem Philippus Christo genuerat, Alexio Bettino (multum pecuniæ, ut fama erat, possidenti) nummos aureos tercentum, idque inscio Philippo inconsultoque. o Hoc ut ad ejus aures pervenit, etsi ignarus trapezitæ, alumno confestim jubet, ut eam pecuniam nulla interposita mora repetitum pergat. Paret ille monenti, & quamquam puderet eum vesperi repetere, quod mane argentarii fidei commiserat; tamen obedientiæ meritum aspiciens, parere Philippo maluit, quam sibi ipsi indulgere. Resumptaque ab Alexio pecunia, lapsis paucis post diebus passim apud omnes pervulgari cœptum est, argentarium, cum nil minus de eo cogitaretur, decoxisse; quandoquidem, infortunio forte aliquo, non nequitia, ut credi potest, absumpto patrimonio simulque privatorum pecuniis, creditoribus fidem fefellerat.

[44] Eodem, ut opinor, anno Joannes Baptista Modius Calaber, qui inter alios Philippi filios præcipuus erat, bis uno ferme tempore a media morte ejus opera revocatus fuit. Erat is professione medicus, vir doctus æque ac pius; [Discipulum ægrum servat a morte semel,] cujus liber de Aqua Tiberina inscriptus (ut missas faciam, quas in B. Jacobi Tudertis Cantica elaboravit notationes) non sine auctoris laude circumfertur. Invaserat eum primum gravissimus morbus; ea mali vis erat, ut Petrus Antonius Contugius & Hippolytus Salvianus, medici ea tempestate primarii, de ejus salute penitus desperarent. Die quodam morbo increscente, Modium ad paucas horas vitam producturum pronuntiant: ex pulsu enim arteriarum aliisque signis morti proximum esse compererant. Cum ergo ille sensibus prope omnibus destitutus haud procul abesset interitu, adfuit Philippus; qui ut hominem, ex cujus privatis colloquiis multus colligebatur animorum fructus, a mortis faucibus eriperet, solus se in quodam cubiculo abdidit. Ibi pro ægri salute eo animi ardore divinam cœpit implorare clementiam, ut plus quinq; cubitis in altum toto corpore attolleretur, ejus facie mirum in modum radiante. Cum sic autem unam & dimidiam circiter horam sublime elatus precibus institisset, ingressa mulier cui Margaritæ nomen, quæ Modio cibaria præparabat, in cubiculum orantis, eum divina vi sublatum a terra lumine splendere, faciemque solis instar radios emittere deprehendit. Quo visu illa primum territa, Miraculum, exclamat, Miraculum. Exciti hoc clamore qui morienti assidebant, confestim accurrunt: summis in tenebris splendere omnia, Patremque in altum elatum cernunt. Interim ille in se revertens, gratulabundus ad Modium tendit, adstantibus tantæ rei miraculo stupentibus; manibusque ejus capiti admotis, hominem nominatim inclamat; Bono animo esto, haudquaquam ex isto morbo morieris. Quibus dictis redire ægro mox cœpit vox cum sensu; beato Patri respondit, quocum longum sermonem habuit; ac paucis post diebus a morbo plane convaluit. Hanc porro rem adeo miram, ut erat gesta, sacramento mihi aliisque narravit post Philippi obitum, Bernardinus Corona p civis Romanus, affecta ætate vir pietatiq; deditus, atque unus ex antiquioribus ejusdem alumnis; eo enim vivente id ipse uni tantum vel alteri secreto aperuerat; omnibus enim palam indicare numquam ausus fuerat, ne Philippi modestiam offenderet, quam quidem offendisset gravissime.

[45] Nec una hac in re Philippi is expertus est opem. Non multo post cum vesicæ calculo laborans q, urinæ reddendæ difficultate vexaretur; [iterumque.] gravitas morbi fecit, ut desperatis jam medentiū auxiliis de salute periclitaretur. Ergo invisit eum Philippus, eoque ut par erat ad patientiam cohortato, in templum ad preces pro illo fundendas perrexit. Ibi in fervore spitus oranti, continuo salutis filii desiderio, lacrymæ r in ejus facie esse cœperunt; quæ simul atq; ex oculis fluere visæ sunt, eo ipso momento urinæ simul & calculo iter patuit: qua ex re ita se æger allevatum sensit, ut ex incommoda illa valetudine penitus emerserit. Hujus deinde opera beatus Pater in enarrandis priscorum Sanctorum rebus gestis, magno cum fructu & solatio audientium, usus est: erat enim melliflua quadam facundia præditus, qui cum verba ad multitudinē faceret, utile dulci miscens, adstantium pectora mira quadam suavitate replebat. Denique cum magna in pauperes flagraret caritate, misericordiæ Christianæque pietatis operibus maxime deditus, aliquot post annis in Dei famulatu absumptis, obiit ita religiose pieque, ut vitæ responderit eodem tenore transactæ.

A. Æt. 42.

[46] Vincentius, qui vitam, Philippo magistro usus, cum pietate duxerat, Philippo itidem, eo ipso momento, quo obiit, sese ostendit: s quē ille nubes t penetrantem propriis oculis intuitus est. Incidit ea res in annum Domini millesimum quingentesimum quinquagesimum septimum. [Duos e suis mortuos in cælum ferri videt:] Sub idem tempus Marius Tosinus v nomine, vir pietati deditissimus, ut obiit, eidem confestim apparuit: cumque eum bis nominatim maxima voce inclamasset; cælum luce clarissima circumfusus, illo ipso vidente, ascendit. Sed hoc loco res videtur poscere, ut paucis explicem, quid ille de visionibus sentiret. Visiones, dicebat, servorum Dei aspectibus sese objiciunt; sed ex hoc omnia pendent, ut qua decet animi demissione eas homo excipiat. [visiones tamen magni nen facit,] Illud frequenter monebat alumnos, ne visiones curarent: quandoquidem quisque facile hisce in rebus (cum Angelus satanæ boni Angeli specie hominibus appareat) labi turpissime potest. Hinc ille ita ab omni visionum ac revelationum lubrica quadam ac spiritualibus hominibus maxime periculosa curiositate abhorrebat, ut qui talibus delectarentur acri sermone corriperet; liquido affirmans, nihil esse in laqueis diaboli piis hominibus perniciosius, quam vesana hæc dæmonum ludibria. In moribus corrigendis, vitiis extirpandis, virtutibus amplectendis, inque demum moderandis affectibus, & consimilibus assiduam diligentemque operam ponendam inculcabat. Ergo visiones respuendas esse docebat; nec dedignari Dominum, si id fiat, etiamsi ille ipse vere appareat.

[47] Ceterum cum de visionibus hic verba fecerim, non abs re opinor erit, [& veras a falsis optime discernit;] si quam ille harum rerum notitiam habuerit, paucis nunc historiæ apponam: ea enim talis erat, ut veras visiones a falsis parvo negotio cognosceret. Cuidam precibus insistenti tanta tamque mirifica lux sese repente objiciebat, ut momento pene temporis quam plurima de rebus divinis clare perspiceret: cumque is, dæmonis insidias veritus, nosse cuperet, an id diaboli opera fieret, Religiosos quamplurimos magni nominis consuluit; quorum responsis cum contentus non esset, ad Philippum tandem confugit, nec sane frustra. Namque adeo ille confestim, plane, atque dilucide, quæ vera esset, quæve falsa visio, explicuit; ut is liquido jam compererit, a quo spiritu ea lux in suam mentem immitteretur. Francisco, ex ejus discipulis uni, Ferrariensi cognomento x dæmon noctu sanctissimæ Virginis instar apparuit: [uti expertus est Franc. Ferrariensis,] id autem eo consilio, ut vel sic hominem ea specie facilius deciperet. Idque cum is mane ad Philippum detulisset; Non tibi, inquit ille, sanctissima Dei Mater, ut putas, sed dæmon ejus forma sese videndum obtulit: itaque cum primum eadem visio tibi se denuo objiciet, faciem ejus qui apparet conspuas jubeo. Insequenti nocte, Ferrariensi magno animi ardore precanti, dæmon eadem specie eodemque fulgore micans præsto est; qui præcepti beati Patris haud immemor, diaboli mox faciem sputo fœdat: qua re confusus dæmon turpiterque superatus, evanuit. Vixque ille aufugerat, cum sacratissima Virgo ei sese palam ostendit; eum, ut faciem ejus conspuat, modo id possit, monet; demum recreatum mirifice relinquens, sublimis abiit. Erat is magna animi simplicitate præditus, Angelorum voces audiebat, [vir sanctissimus,] meretrices ex fœtore deprehendebat: nec his solis ejus ornabatur animus virtutibus, quandoquidem ex ejus oculis perpetui ferme lacrymarum rivuli profluebant; idque præsertim cum vel sermonibus, qui de rebus divinis fiebant, interesset; vel divinissimo Eucharistiæ sacramento, quod singulis desumebat diebus, se reficeret. Cum is quodam die, y quod ex calculo laboraret, urinam facere non posset; ad Deum conversus; Fac, rogo, Domine, ut nec purgandi alvi facultas mihi sit ulla. Hæc vix effatus erat, cum derepente absque ullo sensu doloris urina profluxit. Cum alio die inter eumdum Judæus quidam sibi occurrisset, tanto repente ejus ad Christum conversionis desiderio inflammari se sensit, ut totos tres annos Deum pro illius salute rogare destiterit numquam. Triennio exacto, cum ad Basilicam S. Petri, divinam rogatum clementiam, se recepisset, ex improviso tumultuantem quasi turbam sibi audire visus est. Ergo foras egressus, Judæum de quo loquimur, ad sacrum Baptismatis fontem, properantem videt: qua ex re tantam cœpit animo voluptatem, quantam dicere vix homo sufficeret, lacrymasque præ dulcedine tenere non poterat. Sed de discipuli sanctimonia satis.

[48] [De Indiis petendis deliberans,] Eodem hujus seculi anno quingentesimo septimo, cum vesperi post fusas Deo preces Epistolæ de rebus Indicis in ejus cubiculo legerentur, tanta cupiditate ardere cœpit infideles ad legem Euangelicam reducendi, ut statuerit ad Dei gloriam, difficultatibus omnibus periculisque spretis, quæ plurima maximaque sese ei offerebant, una cum Francisco Maria Taurusio, Joanne Baptista Modio, & Antonio Fuccio, aliisque e suis alumnis ad viginti, in Indias proficisci. Verum, ut in hujusmodi deliberationibus fieri solet, cogitavit primum ut rem Deo assiduis precibus commendaret (nihil enim ille aggrediebatur unquam, magni vel parvi momenti id esset, nisi consulto prius ac propitiato Domino) deinde, quo de divina voluntate certior fieret, ut pios viros consuleret: postremo, ut qui inter eos Sacerdotii capaces essent, Sacerdotio initiarentur; tum ut, petita a Pontifice Maximo benedictione atque licentia, longinquo ac periculoso itineri sese committerent. Is profecto omnium ardor erat, ut terrores, vitæ pericula, dæmonum tentamenta, ȩrumnas pro nihilo ducerent, gravia quæque nimirum ob Christi fidem disseminandam patiendi cupidissimi. [& August. Ghettinum consulens,] Ergo Philippo eam in rem intento hanc mentem injecit Deus, ut religiosum quemdam, e S. Bernardi familia sanctitate conspicuum, adiret; ejus voluntatem, illo interprete ac deprecatore, auditurus: quod fecit. Præerat is eo anno Monachis Cisterciensibus apud Cœnobium SS. Vincentii & Anastasii Martyrum ad Aquas-Salvias. Parentes habuit, ut Francisco Maria referente didici, ea sanctimoniæ laude exornatos, ut præter ceteras consuetudines Christiano homine dignissimas, hanc perpetuo tenuerint, ut biduo antequam procreandis liberis juxta matrimonii sanctissimas leges operam darent, peccata Confessione exponerent sacraque sese Eucharistia reficerent: quibus peractis, Deum rogabant enixe, ut talem ipsis filium daret, qui dignus esset in numerum servorum ejus adscribi. Migrarunt hi e vita ea sanctitatis fama, ut illos existimarint omnes, ad eum locum, qui recte morientibus patet, sibi aditum aperuisse. Horum filii filiæque ejusmodi in rebus piis progressus habuere, ut sanctissime & vixerint & obierint. Nunc ad Philippum: [jubetur eas Romæ invenire.] cujus cum animum Augustinus Ghettinus (id erat Monacho nomen) cognovisset, inducias petit: Oratione enim rem a Deo, respondit, quæri oportet. Supplicatione completa Philippo narrat, Romam, non ad Indias evocari, Indiasque ejus Romam esse; apparuisseque sibi S. Joannem Euangelistam qui diceret, Deum ita velle, ut Romæ ad ipsius vineam excolendam maneat, ubi multos eidem filios aggregabit; Romæ quippe & ejus & alumnorum opera ad plurimorum salutem uti decrevisse. Retulit is etiam, vidisse se aquas, vulgo Trium fontium apellamus, in sanguineum colorem mutatas: quare apertissime significari dicebat, novam Urbi procellam impendere; quod etiam ab eodem Apostolo se accepisse narravit, totiusque visionis ordinem Philippo exposuit. Tum his ille auditis, ad omnia se pro Christi arbitrio paratum ostendens, sermoni servi Dei cessit, Romæ manere statuit, ubi quam strenue in animorum salute procuranda elaboraverit, quotve fructus ediderit, nullus est qui non norit.

ANNOTATA.

a Acceptum id a Vincentio Tecosio, viro optimo, qui interfuit.

b Lege Osbertum in Vita S. Dunstani Cantuariensis cap. 18.

c Sanctorum castimoniæ diabolum insidiari solitum, eorumdem res gestæ affirmant. Lege præter ceteros Palladium in Lausiaca, & Vitas SS. Danielis Stylitæ, Bernardi Abbatis, Vincentii Ferrerii.

d Testes jurati quamplures id affirmant, in quibus est unus Cæsar Card. Baronius.

e Nullam carnis tyrannidem sensisse S. Equitium Abbatem, scribit S. Gregorius lib. 1 Dial. cap. 4. Lege etiam si libet Leontium in S. Symeone Salo, & Caßianum Collat. 12 de castitate.

f De ejus virginitate testes habemus, præter Baronium, Augustinum Card. Cusanum, aliosque viros optimos.

g Fuisse beatum Patrem castitatis dono exornatum,etiam Franc. Maria Card. Taurusius publico testimonio confirmavit: idemque alii, ut qui a beato viro audiverunt, sacramento testificati sunt. Voluit enim Deus, ut tanti doni plures extarent testes: suntque ii, Hieronymus Pamphilius Rotæ Auditor, Alexander Fidelis, Germanicus Fidelis. His accedit hujus historiæ Auctor, quatuorque alii Sacerdotes optimæ fidei, quique humanitate ejus & probitate in consuetudine quotidiana magnopere delectabantur.

h Idem de Magno Antonio atque Ammone narrat S. Athanasius: lege præterea Cyrillum in Ioanne Silentiario, & Petrum Ranzanum in S. Vincentio Ferrerio.

i Idem de B. Euthymio narrat in ejus Vita prædictus Cyrillus: & id ipsum de aliis etiam viris sanctißimis legimus. Atqui non me latet, non deesse, qui tetrum aliorum peccatorum odorem perceperpit. Percurre si placet Vitam S. Pachomii, a Dionysio Exiguo in Latinum versam, itemque S. Hieronymum in Vita Hilarionis, Athanasium in historia Antonii, & demum res gestas S. Brigittæ apud Surium.

k Id juratus firmavit Federicus Card. Borromæus, idemque alii sacramento testantur.

l Lege Athanasium in Vita S. Antonii.

m Lege Palladium in Lausiaca de Pachone Abbate.

n Hanc rem sacramento narravit Card. Taurusius.

o Id idem Cardinalis aliique jurarunt.

p Idem alii jurando affirmarunt.

q Accepimus id a Card. Taurusio: hoc ipsum Ioannes Franciscus Bordinus, Avenionis Archiepiscopus, publico testimonio confirmavit.

r Idem Magno Antonio accidisse, scribit Athanasius.

s Sanctißimi viri animas servorum Dei, recens vita functorum, cælum frequenter conscendere vident; ut S. Antonius Paulum primum Eremitam: similia leges de SS. Euthymio, Ioanne Silentiario, Saba. Vide alia exempla in Prato spirituali cap. 57, Dialogorum Gregorii lib. 2 cap. 33, 34, 35, & apud Bedam in vita S. Cuthberti.

t Obiit is V Idus Februarias.

v Hanc rem juratus narravit Federicus Card. Borromæus: idem fecerunt alii sex, in quibus Vincentius & Marius, ex Sodalitio sanctæ Trinitatis, fuere.

x Quæ de Ferrariensi hoc loco narramus, ex Card. Taurusio didicimus, & ab aliis quibusdam viris optimis & integerrimis.

y Hoc ipsum etiam ab eodem Cardinali audivimus.

CAPUT V.
Annus Christi 1558, ætatis Philippi 43.

Verum cum major quam pro loco, ubi sermones habebantur, esset frequentia, [Loco idoneo impetrato,] de eo mutando cogitari cœptum est. Impetravit itaque Philippus anno hujus seculi quinquagesimo octavo a Sodalitio Charitatis, ut super fornicem dextri lateris ecclesiæ (locus is erat satis amplus, nullique tunc usui destinatus) populum congregaret sermonesque haberet. Interea cum assiduis ac quotidianis divinarum rerum sermonibus accedentes excoleret; videns majores indies auditorum accessiones ad divina colloquia fieri, visum ei est e suis aliquot huic operi destinare: [pios sermones a suis habendos instituit,] elegit itaque Franciscum Mariam Taurusium & Joannem Baptistam Modium, tum laicos. Hi ubi ad multitudinem verba facere cœperunt, ita auditorum voluntates in Dei amorem accendebant, ut se mox tanti tamque eximii parentis filios esse confluentibus ostenderent. In horum numerum aggregavit postea Philippus Antonium Fuccium, & Cæsarem Baronium Sotanum, aliosque: qui Parentis exemplum manibus pedibusque imitati, similesque Fratrum suorum, opus Dei miris modis magno cum animorum fructu juvabant. Excogitavit præterea Philippus, quo vehementius ad Dei amorem confluentium pectora inflammaret; [& oratoris aperiri jubet,] inflammataque ab omni incommodo, detrimento, molestiaque, sincera & integra conservaret; ut eodem loco, singulis quibusque diebus, hieme postrema hora diei, æstate tertia & vigesima, ad certum campanæ signum, Oratorium aperiretur, quo non solum nobiles, sed etiam plebeji oratum convenirent. Modus, qui tenebatur, is erat. Post dimidiæ horæ secretam ac mentalem quam vocant orationem, ad horologii normam dimensam, quatuor hebdomadæ diebus, tertia & quinta feria, & sabbato ac Dominico die, Letaniæ recitabantur, quibus & publicæ & privatæ res commendabantur Deo; [pro piis per totam hebdomadem exercitiis.] reliquis diebus qui supererant, secunda, quarta ac sexta feria, lucerna in laterna abscondita, quæ papyraceam in anteriore facie Salvatoris nostri in crucem acti effigiem habebat, quæque sola a Fratribus cernebatur, singuli qui eo convenerant funiculis tanto temporis spatio sese percutiebant, donec recitato prius brevi Dominicæ Passionis compendio (cui id est initium, Recordemini Fratres carissimi) totus Psalmus quinquagesimus, & centesimus vigesimus nonus, atque Antiphona Salve Regina, vel alia quæ tempori congrueret, mœsta ac lugubri voce caneretur. Quæ consuetudo, Christianæ pietatis plena, hodie apud Patres nostros magno cum animorum fructu perseverat.

[50] [Ibidem colloquia pia ordinat,] Interea cum major indies hominū concursus eodem tempore ad eum fieret, & Oratorii opus ferveret; plurimis quotidie ad colloquia conveniēntibus, hunc ille morem induxit; ut primum vel ipse legeret, vel aliis legendum traderet librum, qui de rebus spiritualibus ageret: quo facto, eorum quæ lecta erant occasione, unum & alterum, vel plures ex circumstantibus interrogabat variis de rebus, ut de virtutibus amplectendis, de vitiis fugiendis, & id genus aliis. Quibus primum qua decebat modestia respondentibus, tum Philippus reassumens omnia, uno eodemque tempore, non fucato & artificioso sermone, sed puro simplicique eloquio, tanto animi ardore de divinis rebus disserebat, ut auditorum pectora inflammaret, eosque ad pietatem amplexandam mirum in modum provocaret incitaretque; eorum vero, qui jam Christo nomen dederant, voluntates vehemētius accenderet. Divinis colloquiis peractis, Philippus, ut pastor bonus ac prudens, oves suas ad alia nova pascua educere consueverat (ad templum B. Mariæ super Minervam ibatur frequentius) ibique divinis Officiis in die, aliquando etiā nocte Matutinis, qui eū sequebantur intererant. Viguit is usus donec Oratorii nostri institutum in ecclesiam primum S. Joannis Florentinorum, & deinde in ædes nostras S. Mariæ a Vallicella translatum fuit. Quibus in locis omnia ex præscripto Philippi Patris ad certam rationis normam dirigebantur, diligenterque perpendebantur. Addam huc præterea, quod Philippus tantopere cupidus erat suos in Christo filios ad studium orationis inflammandi, ut eorum pectora suis precationibus mirum in modum accenderet. Rem exemplo notificabimus. Cum per id tempus Simon, unus de illis, orationi in ejus cubiculo insisteret; tanta repente, Philppo pro eo supplicante, [& orationis gratiam suis impetrat.] lætitiæ cælestis vi perfundi se sensit, ut integram horam, quam in oratione consumpserat, momenti instar judicaret, perpetuoque orare ea dulcedine perfusus elegisset. Non omittimus recēsere quod Martius Alterius, Nobilis Romanus (qui Paulo III Pontifice, relicto sæculo, Christo, magno fortique animo, se adjunxerat) dicere solitus erat, ea lætitia, cum in Philippi cubiculo esset, perfundi se, ut id cubiculum jam non sibi cubiculum, sed Paradisus quidam terrestris esse videretur. Pervenerat is ad eum sanctitatis gradum, ut de rebus divinis a ex nimia spiritus affluentia, Moysis instar, loqui vix posset. Ea erat præterea in pauperes pietate, ut stragula, quibus ad lectum in quo cubabat utebatur, ipsis tribueret. Philippus insuper illud præter cetera erat assecutus, ut quos pectori admoveret, in Dei amorem inflammaret mirifice, eorumque animos ad virtutis desiderium impelleret.

[51] [dæmonem a moribundo Sacerdote fugat.] Eo ipso anno millesimo quingentesimo quinquagesimo octavo, Persianus Rosa Sacerdos, qui Philippo a Confessionibus erat, ægrotabat gravissime; cumque ad ultimum periculi venisset, a diabolo nigerrimi canis specie vexari cœpit acerrime. His in angustiis divinum magna animi demissione implorabat auxilium, illud Psalmi frequenter inclamans: Judica me Deus, & discerne causam meam. [Ps. 42, 1.] Cumque hunc in modum cum communi hoste decertaret, venit improviso Philippus. Quem ubi ille vidit, b clamare continuo cœpit; Adjuva me, sancte Philippe: est hic canis colore nigerrimus, qui me lacerare nititur; succurre quæso, succurre quod potes, ne devorer. Quibus verbis motus beatus Pater, humi illico, adstantibus primum ut pro ægro vel semel orationem Dominicam recitent jussis, sese prostravit. Quod cum faceret, ecce tibi ille derepente magna voce dicere cœpit: Canis recedit: fugit canis: en in limine ostii stat. Tum surgens ab oratione Philippus, piacularis aquæ aspersione dæmonem ab eo etiam loco fugavit, magno cum solatio morientis: qui lætus effectus, nullum faciebat agendi gratias Deo, beatoque Patri modum: ea vero molestia horribilique visu, non modo in præsens, sed etiam in posterum liberatus, magna cum animi tranquillitate e vita migravit Kalendis Aprilis.

[52] [quid duobus tironibus futurum prædicit:] Eodem anno post Christum natum millesimo quingentesimo octavo, duo ex ejus filiis spiritualibus, Franciscus c & Joannes Baptista Saracenus, Religioni S. Dominici se addicere decreverant. Id ubi Philippus rescivit; Joannes Baptista, dixit, sacro indutus habitu eos in virtute processus efficiet, ut ad ultimum usque in suscepto genere vitæ cum laude persistat: Franciscus, quæ humana fragilitas est, labore victus, dæmone solicitante, exuta Religiosorum veste, Ægyptum repetet. Nec eventus defuit. De hoc ipso Joanne Baptista narravit ille Dominico Saraceno, ejus faciem ab se eximio quodam fulgore coruscantem conspectam fuisse. Is itaque III Kal. Majas Dominicanæ adscriptus familiæ, Petri Martyris nomen induit, atque apud socios auctoritatis habuit plurimum, Generalis locum tenuit Ordinis Vicarius renuntiatus, decessitque sancte pieque.

[53] [Ægro discipulo diutius vivere cupienti,] Habebatur eodem anno inter Philippi filios juvenis quidam Gabriel Tana, ortu Mutinensis: hic inter Aulicos Joannis d Cardinalis Politiani magna cum vitæ integritate vivebat, bis per hebdomadam peccata confitens, Eucharistiæque saluberrimo sese cibo reficiens. Cumque sic vitam institueret, incidit in morbum: a quo cum nec medicorum arte, nec medicinæ remediis levari tantisper posset; ultimam vitæ horam, quam sibi instare sensit, more hominum horrere cœpit; mori verebatur, vivere cupiebat; respondebatque his qui eum solabantur; De me quod Deo libitum est fiat, ipse me ad ejus voluntatem conformo, ipse me totum illi committo: tamen, cum caro spiritui adversetur, diuturniorem vitam in terris agere recepta valetudine cupio. Et Philippo, qui de vitæ statu ipsum interrogarat, Lætus sum, dixit, de spe, quam habeo e præsenti morbo convalescendi. Hic ille, diaboli insidias præsentiens, ut qui de ejus morte divina jam revelatione cognoverat; petit ab eo primum, ut suum sibi velle suumque nolle traderet, deinde adstantes precibus insistant monet. Tum ille precari agressus, eo spiritus ardore oravit, [orando impetrat mortis desiderium:] ut rediens supplicatione completa ad moribundum, ejusmodi in eo invenerit animi mutationem, ut cum Apostolo jam diceret: Cupio dissolvi, & esse cum Christo. [Phil. 1, 23.] Hæc dum magno sensu proferret, Philippum intuitus, vultu in eam partem converso, Ora, Pater, clamat, ut in Paradisum, quantocius fieri potest, ingredi merear: vitæ odium cepi, vitaque mihi molesta valde est ea causa, ut cum Deo sim. Adstantesque subinde respiciens, Date mihi, ait, sanctissimam Crucifixi imaginem, illamque porrigite, quæ usui fuit Julio collegæ meo animam agenti. Qua accepta totus præ dulcedine perfundebatur lacrymis, hortabaturque præterea ex intervallo sodales, ut Deo ex animo deservirent, cunctis hujus seculi vanitatibus neglectis; in has sæpe prorumpens voces; Vita præsens, credite vobiscum loquenti, mihi fastidio est: mori vellem, ut Deum meum contemplari possem assidue. Hæc effatus, Philippum appellans; Ad hanc diem oravi te, Pater, ut cum Deo ageres saluti me restitueret: nunc rogo te quam studiosissime possum, ut orationibus me tuis ex ergastulo corporis liberes atque solvas.

[54] [jamque ad cælum aspiranti] Interea deficientibus in eo viribus corporis, die sequenti, qui fuit Kalendæ Septembris, & vitæ ejus postremus, in id totus, jam sublimium appetens, incubuit, ut se ad pie Christianeque moriendum præpararet. Erant apud eum assidue ex schola beati Patris quam plurimi, quibuscum & ipse aderat Pater, qui tamdiu apud eum esse voluit, dum in vesperam inclinaret dies. Quo tempore iterum dicere cœpit æger: In cælum proficisci cupio, Pater: hoc unum ex omnibus mihi cordi est. Cui cum responderet Philippus; Si Deo placeret, ut præsentem morbum diutius sustineres, nonne voluntatem ejus cupiditati tuæ præferres? Tum Gabriel, Et quid est hoc verbum? Jam dixi tibi sæpius, ex corporis vinculis in cælum emigrare ardenter cupio; adeo totus Dei videndi ardeo cupiditate, [tentationes imminentes prædicit.] ut nulla res me gravius afficiat quam hic manere diutius: ergo precare Dominum, ut ante quintam noctis horam ad eum evolem. Tum Philippus, Quod petisti, consequeris: id tamen te monitum velim, dæmonem multas tibi paraturum insidias, variisque tentationibus (quas singillatim enumeravit) animi tui constantiam aggressurum; sed nulla in re, crede mihi, nocere tibi poterit, si memoria vel maxime retinebis, te voluntatem tuam dedisse Deo; caveas ne quidquam formides, Christus in te ipse vincet omnia. In profectione vero (domum enim remigrare, precatum divinam clementiam pro illo, in animo habebat) ægrum Joanni Baptistæ Salviato & Francisco Mariæ Taurusio commendat, jubetque se necessitate ingruente accersiri.

[55] [quas ille mox experiens,] Vix hora abierat, cum Gabrieli, comparanti sed ad quam religiosissime decedendum, eam objicit mentem diabolus, ut cogitare cœperit se justum esse, nulloque pacto sibi de æterna felicitate ambigendum. Cumque qui assidebant, nocturnas agentes ex cubias, Letanias pro eo recitarent, & ventum esset ad illam precationem, A mala morte libera eum Domine; subrisit ille, caputque agitans aliquantulum, secum ipse dicere cœpit: Is in cujus corde Christus inhabitat, liber est ab malæ mortis periculo. Quibus dictis, etsi initio nonnihil ea tentatione commotus, tamen ubi se collegit, cogitans quod dixerat, illam a se rejicere omni studio contendit; clamans dicensque, Quæ est hæc suggestio diabolica; quæ me invasit? vestris quæso, Fratres, orationibus adjuvate me. Nec hic finis certaminis: ejus enim virtute victus infestissimus hostis, aliud pugnæ genus perdendi ejus gratia excogitavit. [& nec Iesū quidem nominare valens,] Ergo impedire eum omni studio cœpit, ne sanctissimum Jesu nomen pronuntiare posset: rogarat enim ille amicos, ut supremis appropinquanti id nomen in memoriam redigerent, quod invocare summopere cupiebat. Quamobrem clamare cœpit, dicereque: Eia, Fratres, opem ferte: pronuntiare nequeo, nequeo prorsus; succurrite itaque mœsto, succurrite laboranti. Cumque rogaretur, quid esset quod proferre non posset, anne sanctissimum Jesu nomen? annuit illico, versusque ad Jacobum Marmittam; Quid hoc, inquit, rei est, quod Jesum invocare nequeam? Atqui ex his summa vis dæmonis dignoscebatur; quandoquidem cum id nomen clara voce inclamaret, videbatur nihilominus sibi illud exprimere neutiquam posse. Adstantibus qui monebant, ut quod ore dicere nequiret corde tacitus proferret, in hæc verba respondit; Grave jam mihi videtur, Fratres, sanctissimum Jesu nomen appellare; quinimo eo redactus esse miseriarum mihi videor, ut ejus sonum sustinere ne vix quidem possim.

[56] [Philippi reditu recreatur.] In hac tam acri pugna, in qua circumstantium sermone cohortationeq; ejus virtus confirmabatur, laboravit plurimum. Sed cum ea tentatio hominem adhuc urgeret vehementius, ut totus jam præ animi anxietate & corporis defatigatione sudore maderet; visum est amicis nuntium mittere ad Philippum, cujus aspectu æger mirifice recreatus, sæpius tanti viri hortationibus una cum eo sanctissimum Jesu nomen expedita lingua inclamavit. Mi Jesu (ajebat) mi amor, mi sponse. Quibus dictis, mox secum ipse ac cum amicis querebatur de tam gravi certamine, quod integram circiter horam dæmonis arte sustinuerat. Cumque lætus sic esset, cœpit iterum non multo post clamare; Eia, Pater; filio succurre tuo; eadem qua ante teneor difficultate sanctissimum Jesu nomen pronuntiandi. Hæc cum ille dixisset, Philippo pro illo precibus insistente, mox ea liberatus molestia, Jesum libera voce magnoque sensu, Crucifixi imaginem intuitus, identidem appellabat. Interim cum quieto jam animo esset, [rursum de infidelitate pulsatus,] ecce rursus satan, qui quem his de quibus diximus tentationibus superare nequiverat, infidelitatis assimulatione supplantare atque evertere aggreditur. Ei itaque res nostræ religionis ita repræsentavit, ut videretur sibi de fide dubius esse: objiciebatque præterea animo, ex eo morbo surrecturum omnino. Inter has itaque res variis agitatus curis, novas diaboli fraudes Philippo aperit, rogatque se adjuvet, quo amissam conscientiæ pacem recuperare, dæmonemque vincere possit. Cui ille; Contemne, fili, contemne diabolicas hasce machinationes; dic; Credo, Credo. Quæ verba; quamquā una cū beato Patre repetebat crebrius, tamē cum ipse sibi videretur in his quȩ ad fidē spectant suspenso animo esse, Affer tu itaque Pater, [juvatur recitato Symbolo:] iterum clamat, afflictissimo opē, ne peream. His verbis commotus Philippus, cujus pectus ardebat caritate, circumstantibus primum deinde ægroto injunxit, ut Symbolum Apostolorum clara voce pronuntiaret; idque si ore præstare non posset, corde saltem una cum aliis recitare conaretur. Tum eo in preces sese dante, extemplo omnis illa diabolica tentatio evanescere cœpit, maximo cum solatio morientis; qui paulisper respirans, satanis illis laqueis absolutus, dæmoni recepto animo his verbis insultat: Te invito credam: velis nolis, credam: Deo meo, repugnante te, quoad vixero, fidelis ero assidue. Quæ cum effaretur, adstantibus Apostolicum Symbolum recitandi finem facientibus, ab ejusmodi molestia, corpore licet fessus (vires enim illi minuerat ea cum diabolo pugna) prorsus quievit.

[57] [postea visibili dæmonū specie terretur,] Diabolus interim, etsi sæpe victus, quæ est ejus invidia in humanum genus, tertio in eum insurgit: pugna autem gravissima ac periculosa, eaque prioribus & immanior & intolerabilior. Ecce quippe tibi, offert se fœda facie & horribili ad aspectum diabolus, ut injiciat morienti terrorem, eumque ad desperationem inducat, perinde quasi eo ille redactus esset, ut unde salutem sperare posset; non haberet. Erat itaque juvenis inter has curas gravi pressus mœstitia, totusque præ horrore ac timore contremiscebat, severo tristique vultu, terribilibus oculis (faciem enim mutaverat) cuncta mirabundus circumspiciebat, e gestu dæmonem se videre ostendebat, dicebatque secum ipse; Heu, heu! quam infelix es Gabriel! heu quot commisisti flagitia! O me miserum! Pelle, Pater, hos canes e, colore nigerrimos, qui me circumstant. Si me, Pater, amas, hos dæmones fuga, pelle eos. Cujus necessitati occurrens Philippus, confirmat timentem, excitat fidem, commemorat divinam misericordiam, ad eam confugiat hortatur; Christum pro eo passum monet, rogatque ut una cum Sponsa in foramina petræ inque cavernam maceriæ sese recipiat, ubi pax summa est; victoriam pollicetur. Quibus dictis, flexis mox ad fundendas pro eo preces humi genibus, lectulo innixus dæmonem increpavit; Jubeo tibi Christi nomine, ut hinc abeas quam primum. Cujus virtuti cum ea monstrorum turba resistere nequiret, illico aufugit; [sed hunc abigit Philippus:] juvenem relinquens lætitia gestientem, exclamantemque; Eia, Fratres, gaudeamus: effugiunt canes: Philippus eos pepulit: importunos illos vexatores procul abegit. Videte eos, videte (locum digito ostendebat) fugam arripuerunt, fugiuntque velocissime. Verbis dici non potest tantum, quantum re ipsa deformes sunt. Ergo vicimus: diabolicam importunitatem superavimus. Fugistis tandem, miseri, fugistis. Vobis hoc insperantibus atque invitis, libet jam millies Jesum invocare.

[58] [itaque ager inter fidei ac spei actus] Atque in hunc modum spiritu exultans, versus ad sanctissimam Crucifixi imaginem, quam unus ex circumstantibus tenebat in manu, eo animi ardore oravit; ut nemo ex iis qui aderant lacrymas tenere potuerit. Cernere erat, eum totum esse in agendis gratiis, commemorandoque quod a Deo acceperat beneficio, atque inter hæc dicentem; Mi Jesu dulcissime, mi amor, mi creator, mi redemptor! quis enumerare poterit unquam quæ a te acceperim beneficia? tum ad amicos conversus; O quæ, Fratres, hisce ego vidi oculis! monentem rogo audiatis, Deo Optimo Maximo vos totos tradere ne gravemini. Quid causæ est, bone Jesu, quod ego loqui vix possim? Tradatur mihi quæso Crucifixi imago, eam in manu tenere quantum cupiam, explicare vix possum. In eaque religiosissime exosculanda has iterabat voces; Dominus meus Jesus Christus perpetuo vivat. Quis erit dulcissime Jesu, qui me a caritate tua separare possit? Post, ira in dæmomonem commotus; Et quid de me cogitabas, miser, nisi morientem fallaciis a Christi fide abducere? Quid isthuc, mi Deus? fidem, quam jam inde a puero suscepi, mutabo? [dæmoni insultans,] absit. Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem. Et paulo post; Nonne de Christo in sacris legimus litteris, Ego sum via, veritas, & vita? Ergo si Christus veritas est, & is ipse sacratissimam suam nos legem edocuit; qui igitur fieri poterit, ut de ejus certitudine veritateque dubitem? O nequissimum dæmonem! O flagitiosissimum! Ejusq; sitis, Deo scilicet gratias agendi dæmonumque imbecillitati insultandi, expleri dicendo non poterat, quin accendebatur magis. Sed cum videret beatus Pater eum in his plus nimio defatigari, ut vires imminueret; suspicatus ne exitum sibi ipse his motibus acceleraret; Jam satis, inquit, est, fili: mendacem impiumque dæmonem missum facias velim; totam spem tuam in Deo inque sanguine ejus pretiosissimo, quem pro te fudit, colloces moneo; ipse enim tibi victoriam largitus est: is ipse in te, ac pro te, dæmonem vicit iniquissimum. Quibus verbis motus Gabriel paulisper interim acquievit; sed haud multo post majoris quietis desiderio adstātes rogavit, ne de cetero vel ad modicum tempus sibi quidquam dicerent; Proditor enim ille, adjecit (dæmonem intelligens) me plus nimio afflixit gravissime. Interea adstantes, [placidissime moritur.] quod Gabrielem, & expedita lingua loquentem, & viribus valentem viderant, plane credere cœperunt, eum ad sequentem usque diem vitam producturum. Idque cum Damianus Valentinus, qui ægrotum curabat, ad Philippum detulisset; Haud ita erit, respondit ille: ubi situm mutabit, illico morietur. Nec incassum verba; siquidem vix medietas horæ abierat, cum ille se ad eam partem componens, ubi Philippus erat; Christi nomen ejus opera inclamans, in manus Jesu, tamquam ad nuptias evocatus, spiritum exhalavit, anno hujus seculi quinquagesimo octavo, tertia hora noctis. Quod quidem spectaculum ita eos excitavit, qui aderant morienti, ut ex iis nemo esset, quin toto jam pectore cogitare cœperit de extremo ipso certamine, in quo uno tota res nostra agitur.

[59] Hoc ipso anno [erant] duo ex ejus filiis spiritualibus, Italus unus, Gallus alter; f huic Aloysio erat nomen; [Philippus periclitanti, ut prædixerat, discipulo] Itali, qui aulicus erat Guidonis Ascanii Cardinalis Floræ, excidit: ex his solus Aloysius superstes est, agens ætatis octogesimum & eo amplius annum. Quodam die, cum sumpta occasione Philippus in horum sermonem multis præsentibus venisset, hæc de eis effatus est: Italus, qui multo melior Gallo videtur (erat enim vir magno orationis & mortificationis studio, in eoque pietas conspiciebatur illustrior) cœpti pœnitens in Ægyptum reverteretur: Aloysius vero pietatem, quam sequi inchoavit, illo felicius retinebit. Interea lapsis paucis diebus rogat Italus, dæmone instigante, Philippum, cum nullam haberet justam causam, ut facultatem sibi faceret Neapolim eundi; Roma enim egredi is in animo habebat, ut ad bellum proficisceretur. Hæc autem ubi beatus Pater audivit, subodoratus id quod erat (noverat enim ipse dæmonis insidias) abeundi facultatem, ne filii salus in discrimen adduceretur, negat. Ergo cum is neque exorari, ut ad se rediret, neque ut ab hac voluntate discederet ulla ratione adduci posset; ubi illa non procedunt, minatur illico Philippus, si id faciat, vel in mari submersum iri, vel certe in Turcarum laqueos incisurum. Haud vanum fuisse beati Patris eloquium, docuit eventus. Is quippe nihil his immutatus, cum ex Urbe jam recessisset, atque per mare inveheretur, in medios Turcas delapsum se animadvertit. Quare myoparonum piratarum adventantium (quorum ingens manus erat) visu perterritus, jam prope res erat, ut caperetur a barbaris, utpote qui viribus ac numero nostris superiores erāt. Is itaque ingenti timore correptus, consilii inops desilit in mare, ut vel sic Turcarum manus evaderet. [in mari apparens, cum liberat.] Sed cum rapidos in gurgites delatus se regere nequiret amplius, jamque vorticibus implicitus aquarum impetu ad certum afferretur exitium, beatum Patrem, g cujus verba in memoria habebat, utcumque potest semivivus implorat. Mira dictu res! Extemplo Philippus (Romæ quamquam tum erat) mediis nihilominus in fluctibus adest periclitanti; porrectaque dextera hominem, aperto ore hiantem aquis, & in ulteriorem gurgitem omni impetu progredientem, sustinet sublevatque; donec per longum maris tractum ad terram mirabiliter transvexit incolumem, atque in sicco reposuit.

ANNOTATA.

a Hæc a beato Patre accepimus.

b Hoc ab oculato teste.

c Id sacramento affirmavit, qui interfuit Aloysius Amis, Gallus; hoc ipsum alumnis beati Patris notißimum est.

d Ejus rei historiam, qui adfuit, Iacobus Marmitta Italice conscripsit: interfuere eidem spectaculo quotquot e Philippi schola erant, quorum major pars hodie superstes est.

e Dæmonem canis specie apparere solitum, tradit præter ceteros Leontius Episcopus in Symeone Salo cap. 25, & Petrus Damianus in Romualdo cap. 67, & Iacobus Vitriacus in Vita Mariæ Oegniacensis lib. 2 cap. 3.

f Eam rem jurati testes quatuor affirmant.

g Sanctos cum viverent multis apparuisse, satis constat. Lege vitas SS. Euthymii, Ioannis Silentiarii, Theodosii Cœnobiarchæ, Marcelli Archimandritæ, Danielis Stylitæ, Symeonis Sali, Germani Parisiensis, & S. Bernardi.

CAPUT VI.
Annus Christi 1559, Ætatis Philippi 45.

[60] Non contentus a Philippus iis, quæ fecerat & statuerat, ut suorum pectora ad Sacramentorum frequentiam, [Vsus obeunai in bracchanalibus 7 ecclesias] aliaque pietatis opera inflammaret servaretque inflammata; voluit etiam, ut omnem eis pro viribus peccandi facultatem adimeret, quo die in Bacchanalibus licentiosius ab hominibus vivitur, eo die illos ad septem Urbis ecclesias ducere: nec enim solertior in quærendis Christo gregibus, quam in tuendis extitit. Ibatur initio a paucis: erant omnes ad triginta. [ordine optimo,] Non multo post tantæ multitudinis concursus ad eas est factus, ut numerus hominum qui eo convenirent plus mille esset. Ordo is erat. Convocatis primum omnis generis hominibus, tum præfinita die per se quisque summo mane SS. Petri & Pauli basilicas obibat; cumque omnes in ecclesiam S. Pauli ecclesiæque proxima loca, uti præceptum fuerat, convenissent; Philippo mox Patre annuente incipiebat agmen, mirabili cum alacritate ac fervore spiritus, ad templum S. Sebastiani procedere: inde ad Basilicam S. Joannis Lateranensis, tum ad sanctæ Crucis in agro Sessoriano, & inde ad alias incedebant singuli, ita æquato instructi ordine, ita paribus divisi intervallis, ea vultus compositione & moderatione gressus, ut quocumque ingrederentur, magna defigerent admiratione intuentes. Inter ambulandum nunc letanias, nunc divinas laudes psalmosque suaviter concinebant. In templo vel Sancti Sebastiani vel Sancti Stephani in Cælio monte sito Sacrum solenne, [& hilariter pio institutus,] jucunda cantorum symphonia, consueto ritu ceremoniarum, decenti ministrorum gravitate, fiebat. Sacrificio adstabant omnes; Sacerdote Christi corpore pasto, communicabant minimum octingenti. Absoluto Sacro, ad aprica loca, herbis, vitibus, arboribusque vestita procedebatur: ibi, Patribus alimenta distribuentibus, læta quisque fronte tantum cibi & potionis accipiebat, quantum satis erat. Villa, ad quam primis illis temporibus veniebatur frequentius, Virginiæ Maximæ erat; ibatur etiam quandoque nunc ad Mattheiam, nunc ad Crescentiam: in hisque extruebatur mensa, non conquisitissimis cibis, sed multo pane ovisque, pomis & caseo. A prandio, actis Deo de more gratiis, procedebant mox omnes miro ordine atque silentio ad Scalas sanctas; certisque passuum intervallis, ad lætitiam religionemque excitandam, canebatur in via. Inde ad basilicam sanctæ Crucis veniebatur, tum ad S. Laurentii in agro Verano, inde demum ad S. Mariæ ad Præsepe: ibique sermone primum de rebus divinis ad multitudinem habito, quod in aliis, ecclesiis fieri consuevit, magno cum audientium fructu, tum hymno suaviter decantato, suo quisque arbitratu domum remigrabat. [magno cum fructu.] Hujus quidem profectionis tanta erat animorum utilitas, ut ex ea multitudine non deessent, qui divino tacti spiritu usque eo ad pietatem inflammarentur, ut se totos Sacramentorum frequentiæ, vitæque ex Deo agendæ ad Philippi Patris arbitrium traderent.

[61] Verum cum nolit Deus suos milites in otio torpere, [Hinc sumpta occasio obloquiorum] sed semper in acie, in pulvere, & labore versari; ut, sicut in igne aurum comprobatur, sic eorum virtus in ipso certaminis periculo magis elucescat; ejus permissu anno hujus seculi quinquagesimo nono factum est, ut ea de qua diximus peregrinatio, tam non infrequens quam omnibus fructuosa, ut probis piisque viris maximo exemplo erat, ita invidis atque malevolis offensioni essent, materiam illis præbens in Philippum acerrime insurgendi. b Videntes enim quidam majorem indies hominum concursum ad eum fieri, cœperunt, privatim inter se primum, deinde palam de ejus fama detrahere; ambitiosum, laudisque popularis cupidissimum appellantes, hominum plausum ac sequelam affectantem. Nec deerant, qui eumdem non ambitionis modo plenum prædicarent, verum gulæ etiam deditum c. edacem, atque lurconem insignem; simulque adjicerent, quo eorum opera in odium offensionemque populi incurreret, eum conventicula colligere, seditionem concitare, concitatamque fovere, & quidquid de innocentissimo viro ignominiosius dici poterat. [& calumniarum in Philippum,] Sed nec his contenti, tota præterea Urbe falsis rumoribus dissiparunt, illum in ecclesiarum peregrinatione, non Dei gloriam animorumque salutem, sed se ipsum propriamque sui gloriam quærere: ibique opipare satis lautissimis cibis, quorum magna illi apponebatur copia, vesci. Eoque tandem dæmone instigante adducta res est, ut quæ falso de ipso proferebantur, adeo in Urbe divulgata fuerint, ut jam ubique locorum palam de eo detraheretur ab omnibus. Hæc autem cum Philippo innotuissent, fretus ille tum præclaro conscientiæ suæ testimonio, tum etiam Christi Domini nostri promissionibus, qui dixerat, se apud eos qui tribulationibus premuntur perpetuo mansurum; omnes illas diaboli machinationes omnesque ipsius impetus invicto animo sustinebat, metu prorsus vacuus.

[62] Interim adversarii brevi rem totam ad Præsulem Ecclesiasticum, generalem Urbis Vicarium, [qui acriter reprehenditur a Vicario,] & ad alios, qui per id temporis res Fidei administrabant, deferunt: Philippum accusant, non ambitionis modo ac superbiæ aliorumque criminum, quæ ipsi finxerant; sed etiam ut qui conventicula colligeret, novamque sectam ambitionis plenam inducere tentaret. Hæc ubi Præsul audivit, magna confestim, zelo fidei, iracundia commotus, quietique urbanæ (pro officii sui munere) studens, Philippum accersit, gravibus verbis eum excipit, objurgat, minatur carcerem, jubet a talibus abstinere, comites apud se ducere nullos, spondereque toties quoties vocaretur judicio sisti, quindecim dierum spatio exacto nullius audire Confessiones, sermones ad populum non facere, nisi nova ei ab se concessa licentia. Quæ omnia hilari ille fronte suscipiens, id tantum, qua potuit animi demissione ac modestia, responsi dedit; paratum se esse, ut opus inceptum prosequi, ita ab illo pro Superiorum voluntate cessare; nihilque sibi in animo versari, quam Dei honorem animarumque lucrum. Quibus verbis Præsul iratior effectus, eum suis ædibus, post contumeliosa aliquot verba, ejecit. Acerrima quidem fuit hæc Philippi vexatio, [sed hanc & alias ab aliis injurias] qua non modo a viris mundo deditis, sed etiam Deo dicatis, quorum aliqui eodem cum eo tecto vivebant, gravissime exercebatur: quandoquidem cum cernerent pii aliquot Sacerdotes multitudinem, quæ illum ad sui spiritualem profectum sequebatur; ei crimini dare cœperunt, quod elatum haberet animum. Et hos quidem Philippus non solum in via Domini adversarios passus est, sed quietis perturbatores: quamquam animo numquam ipsorum dictis factisque motus fuit. Si quid erat mali quod pietatis specie ei struerent, hoc non modo hilariter patienterque ferebat; sed etiam injurias, sibi indigne factas & non ferendas, injuriarumque auctores, suos in Christo filios, quantum maxime poterat, celare nitebatur. Quod si contingebat, ut ii discipulis suis patuissent; [apud suos excusat:] ea erat Philippus caritate, ut quos occulere non poterat; eorum saltem facta dictaque (quo omnem prorsus malam de illis opinionem ex animis alumnorum evelleret) iisdem præsentibus audientibusque, aliter atque facta dictaque erant, interpretabatur, Deumque pro ipsorum salute lacrymarum plenus precabatur assidue: erat enim ex ea schola, quæ orandum tradit pro inimicis, & bonum pro malo referendum. [Matth. 5, Rom. 12.]

[63] [promittitur ei cælitus remedium,] Cum itaque his curis angeretur, quotidianis orationibus sibi a Deo efflagitabat auxilium. Nec incassum missæ preces: venit enim intra præfinitos dies ad Oratorium nostrum Sacerdos quidam ignotus, fune cinctus, demissis humeris, honesta facie, colore inter album & fuscum, barba & capillo natura nigro: is multis audientibus dixit, se missum esse a quibusdam Religiosis viris, quibus rem magnam Dominus indicaverat: ea autem erat (quam, remotis arbitris, Francisco Mariæ Taurusio exposuit) ut indiceretur quadragenarum horarum supplicatio; Ex ea enim, ait, magnus sequetur fructus, tota hæc diaboli impugnatio fumi instar evanescet, Oratorii opus magis quam antea efflorescet: qui Philippum insectantur, si in cœpto persistent, diem obibunt. Narravit deinde idipsum Philippo: qui cum totus a Deo penderet, numquam de divina ope desperaverat, numquamve animum desponderat, quin imo hæc semper, ut cetera fortiter & constanter sustinuerat & sustinebat. Interea cum hunc in modū exerceretur, patientiaq; superaret omnia, diceretq; idcirco se ea oppugnari tentatione ut animi humilitatē acquireret; & ut primū ex illa fructum cepisset, finem illico habituram; meritus est ut sui memor esset Omnipotens. [& inventus innocens,] Namque cum mira demissione modestiaque Judicibus responderet, non magis ad inceptum opus prosequendum, quam ad intermittendum paratum esse; nihilque se præter unam Dei gloriam quærere, suamque ad Superiorum voluntatem accommodare; hoc humilitatis ac singularis constantiæ specimen Magistratum ad benignitatem induxit. Quippe certus jam factus de ejus vitæ innnocentia morumque integritate, malignantium adversariorum technas in nihilum redegit, concessaque illi libera facultas est suo more vivendi, peccatisq; obnoxios ad Deū qua vellet arte trahendi. Testantur sane qui cum eo tum versabantur, numquam illum animo vel minimum excidentem vidisse, [prosequi cœpta permittitur.] sed contra majores indies ad Dei gloriam promovendam vires collegisse. Unus tamen ex iis, qui Magistratui præerat, magni vir nominis, cum pertinaciter in homine Dei comprimendo persisteret, repentina morte intra præfinitos dies ex hac vita sublatus est, anno hujus seculi quinquagesimo nono, X Kalendas Junias.

[64] [Hinc ille jā magis frequentari cœptus,] Interea cum in vulgus relatum jam esset, Philippo iterum datam facultatem quod vellet faciendi; cœperunt ut prius homines, non ex plebe tantum, sed ex nobilitate etiam, Sacramentorum consiliorumque causa illius cubic