Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai VI           Band Mai VI           Anhang Mai VI

27. Mai


DIES VIGESIMA SEPTIMA MAII.

SANCTI QVIVI KALENDAS IVNII COLVNTVR.

Sanctus Zacharias, Martyr Episc. Viennensis in Gallia.
S Julius, Martyr Dorostori in Moesia.
S. Restituta Virgo, Martyr Soræ in Campania.
S. Cyrillus Presbyt. Martyr Soræ in Campania.
SS. Socii duo, Martyr Soræ in Campania.
S. Restituta Martyr, Roma in Gallias translata.
S. Acculus seu Aquillus aut Aquilinus, Martyr Alexandriæ.
S. Euangelius, Martyr Alexandriæ.
Sancti XIV, Martyres Alexandriæ.
S. Helias, Martyr Tomis, ad Pontum Euxinum.
S. Lucianus, Martyr Tomis, ad Pontum Euxinum.
S. Zoticus, Martyr Tomis, ad Pontum Euxinum.
S. Martialis, Martyr Tomis, ad Pontum Euxinum.
S. Victurius, Martyr Tomis, ad Pontum Euxinum.
S. Murina, Martyr Tomis, ad Pontum Euxinum.
S. Servulus, Martyr Tomis, ad Pontum Euxinum.
S. Saccus, Martyr in Africa.
S. Julius, Martyr in Africa.
S. Damia, seu Daima, Martyr in Africa.
S. Carpia, Martyr in Africa.
Sancti CCCC, Martyres in Africa.
S. Salucianus, Martyr in Sardinia.
S Eutricus Ep. Martyr in Sardinia.
S. Crescentinus, Martyr in Sardinia.
S. Ticianus, Martyr in Sardinia.
S. Quintus, Martyr in Sardinia.
S. Sciabelus, Martyr in Sardinia.
S. Alypius, Martyr apud Græcos.
S Eubiotus seu Eusebiotes, Martyr apud Græcos.
S. Paulus, Martyr apud Græcos.
S. Juliana, Martyr apud Græcos.
S. Therapon Presbyter, Martyr in Sardiensi Lydiæ diœcesi.
S. Therapon Hieromartyr, ex Cypro Constantinopolim translatus.
S. Phanurius Martyr Thaumaturgus, in Rhodo & Creta celebris.
S. Isacius, Anachoreta in Oriente.
S. Eutropius, Episcopus Arausionensis in Gallia.
S. Joannes Primus, Pontifex Romanus Martyr. Additur ex occasione
S. Severinus Boëtius, Exconsul Romanus, Martyr Ticini apud Insubres.
S. Helladius, Episcopus Martyr in Oriente.
S. Hildevertus, Episcopus Meldensis in Gallia.
S. Ragnulfus Martyr Telodii, prope Atrebatum in Artesia.
S. Beda, Venerabilis Monachus & Presbyter in Anglia.
S. Gausbertus, Eremita monasterii Montis-Salvii in Arverna.
B. Fredericus, Episcopus Leodiensis & Martyr.
S. Liberius seu Oliverius, Peregrinus Anconæ in Piceno.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Salvius, Episcopus & Martyr, indicatur in Ms. Florario. Forsan est Episcopus Ambianensis, qui a pluribus etiam in Martyrologio Rom. Martyr habetur: cujus Vitam illustravimus XI Januarii.
S. Leobardi Reclusi inventio corporis celebratur Officio trium lectionum in Breviario Majoris monasterii. Acta dedimus XVIII Januarii.
S. Secundinum Episcopum coli hoc die tradit Michaël Monachus in Sanctuario Capuano, ex Ms. Kalendario Thesauri sui, censetque esse Episcopum Troiæ, quæ dicebatur Ecana, de quo egimus XI Februarii.
S. Barbati, Episcopi Beneventani, translatio indicatur a Vipera. Acta ejus dedimus XIX Februarii.
S. Walburgis Virginis elevatio in Germania, inscripta est Menologio Laherii. Varia ejus Acta dedimus XXV Februarii.
Augusta Virgo adjungitur in Annotatis Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Videtur esse, de qua egimus, XXVII Martii.
Marcus Fontazzi, Bononiensis, Placentiæ anno 1479 mortuus refertur a Masino in Bononia perlustrata cum titulo Beati: at Placentinum responsum pro die quo est inscriptus Martyrologio Arturi, indicavimus inter Prætermissos, XXVII Martii.
S. Mariæ Jacobi inventio in civitate Verulana indicatur in Annotatis Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Nobis nunc dubium est, an sit quæ Maria Cleophæ: cujus Acta illustravit Henschenius, IX Aprilis.
SS. Didymus & Theodora, Martyres Alexandriæ, celebrantur a Græcis in Menologio Basilii Imperatoris, Ms. Synaxario & aliis Menæis Mss. item in Ms. Arabo-Ægyptio, ubi pro Didymo, Daptumias scribitur, voce forsan idem significante. Nos Acta illorum dedimus XXVIII Aprilis.
S. Clemens, Confessor & Poëta, indicatur in Ms. Synaxario Græco & alio Cardinalis Mazarini. Acta ejus dedimus XXX Aprilis.
Jacobus de Nocera, Monachus Congregationis Fontis Avellanæ, hoc die Vitam habet apud Iacobillum inter Vitas Sanctorum ac Beatorum Vmbriæ tom. 1, & ex eo elogium in Menologio Benedicto Bucelini: sed idem Iacobillus tom 3 in Supplemento, ait, quod festum ejus in propria ecclesia celebratur, quando corpus inventū fuit, & nos de eo in supplemento agemus, die X Maji.
S. Stephanus, Patriarcha Constantinopolitanus, indicatur in Ms. Græco Synaxario & alio Cardinalis Mazarini. Acta dedimus XVII Maji.
S. Beinius Martyr, Roma Viennam Austriæ translatus, colitur officio semiduplici, propter insignes partes, repositas in ecclesia Carmelitarum Theresanarum, uti diximus XXI Maji.
S. Goswini pueri & Martyris passio profertur in Ms. Florario a nobis relata XXII Maji.
S. Pardi Episcopi & Confessoris translatio refertur in Annotatis Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. De eo egimus XXVI Maji.
Theodorus Martyr refertur in Ms. Florario. At quis hic sit, non occurrit divinare, cū plures hujus nominis Martyres reperiantur.
B. Felix Comes, Martyr Beneventi, indicatur in Annotatis Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Ignotus is est Mario de Vipera, in Catalogo Sanctorum ac Beatorum Beneventanorum.
S. Migdoniæ Virginis Translatio refertur in Annotatis Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum, non addito loco aut alia circumstantia. Hinc nihil de ea adferre possumus.
Frontina Virgo apud Arvernos, laudata a S. Sidonio Apollinare lib. 4 Epistola 21 ad Aprum, tamquam Sancta inscripta est Gynæceo sacro Arturi du Monstier. Necdum legimus eam aliis Fastis inscriptam: nec memoratur a Iacobo Branche in opere de Sanctis Arverniæ & Velauni, diligentißime collecto.
Exuperantius, discipulus S. Benedicti, in Bætica mortuus, ex Pseudo-Chronico Maximi refertur in Martyrol. Hispanico Tamaji Salazar. Ignotus Benedictinis, & ne quidem inter Prætermissos relatus a Mabilione.
Wigbrordus in Bojaria gentis Apostolus, indicatur in Menologio Scotico Dempsteri, apposito nudo nomine Lazii, quod in silentio Raderi & aliorum non sufficit.
S. Fintana Virgo in Scotia, indicatur a Camerario & Laberio.
Killinus Episcopus de Tegh-Talain refertur in Ms. Hibernico Tamlachtensi. Colgano, 14 Februarii in notis ad Translationem S. Kiliani Herbipol. num. 3, est S. Killianus de Teg-Falain, in Orgiellia Episcopus.
Comagia, filia Eochodii, & Mœelanus, & Quintus apud Snam-Luthir, memorantur in dicto Ms. Tamlachtensi, & apud Colganum in Notis ad lib. 2 Vitæ 4 S. Columbæ Abbatis Hiensis auctore Adamnano num. 35: ubi etiam ex Martyrol. Dungallensi refertur S. Comagia Virgo de Snam-Luthir, & traditur illud monasterium situm in regionem Carbre Gabhra, aliis Carbre Mor, in maritima Boreali Connaciæ, quod ab Adamnano dicto lib. 2 cap. 43 dicitur fundatum a Columbano filio Echadi viro sancto, pro quo in Notis legit Colganus Colmanum, filium Eochodii & fratrem S. Comagiæ, & pluribus inquirit quis iste Colmanus, & quo die colatur.
Ethernus Episcopus de Domnach-Mor, Ecbritrannus filius Ossii, indicantur in dicto Ms. Tamlachtensi.
Rodolphus, Conversus Ordinis Cisterciensis in Saxonia, in Lucka, vir bonus & disciplinatus, cui divinitus multa revelabantur. Ita Cæsarius lib. 8 cap. 18. Is ad hunc diem refertur in Kalendario Cisterciensi, & cum titulo Beati, ab Henriquez, Chalemoto, Bucelino.
Joannes, Abbas Bonæ-vallis Ordinis Cisterciensis in Gallia, cum titulo Beati indicatur ab Henriquez & Bucelino. Omittitur a Chalemoto. Piis annumeratur a Saussajo.
Plurimi Monachi, in regno Navarræ sub Guillelmo Sanctio in bello contra Saracenos occisi, memorantur a Menardo in Martyrol. Benedictino, & a Tamajo-Salazar in Martyrol. Hispanico. Historiam hujus cædis scribit Glaber Rodulphus: sed non indicatur ullus illis cultus tributus: de quo expectamus quæ referentur in Actis Benedictinis seculi noni.
Hainricus infans Monachii, sexto Kalendas Julii anno MCCCXLV, excruciatus & crudeliter necatus est; qui dies erat sabbatum post ferias, quæ Christo triumphanti inferos cælumq; ascendenti celebres sunt: corpus venis excisis, sexaginta vulneribus cultello confossum, in agro extra mœnia repertū, in urbem transfertur, funus omni apparatu atque honore celebratur: Ita Aventinus lib. 7 Annalium Bojorum, in ratione temporum non aliter excusabilis quam dicendo quod sexto Kalendas Junii scribere voluerit, & sequentem annum 1346 notare debuerit, quo Pascha celebratū fuit 16 Aprilis, & in 27 Maii sabbatum istud incidit. Fidei odio, a Iudæis, de ejusmodi carnificina jam inde ab anno 1285 Monachii convictis, perpetratum facinus credidisse cives, persuadet illa tam honorifica sepultura: & ex hac persuasione Henricum suæ Bavariæ Sanctæ inseruit Matthæus Raderus noster, cum titulo Beati: sed cum Monachii scribens ipse, de eo plura se cognovisse neget quam dixerit Aventinus; patet illius cultum neque miraculis confirmatum, neque ad posteros propagatum fuisse ac nec locum quidem sepulturæ sciri.
Pelbertus a Themeswar in Hungaria, an. 1490 Robertus Stuardus in Scotia, anno 1530 Bartholomæus a Motaluano, in Sicilia 1605 Ioanna Regina Castellæ anno 1381 Ordinis Minorum relari in Martyrol Francisc. Arturi & Joanna in Gynæceo.
Lambertus Roesenveldus, Quirinus Talesius, Consules, Franciscus Iacobi Rembrandi filius Presbyter, Hadrianus Senator, Hugo Civis, Ursula Virgo Beghina, Maria Vidua, Harlemenses omnes, a Calvinistis hæreticis occisi referuntur a Petro Opmeero decade 2 libri 1 Martyrum Hollandicorum, & ut venerabiles Martyres hoc die memorantur ab Arnoldo Raißio in Auctario Molani ad Natales Sanctorum Belgii, Ursula quoq; ac Maria cū titulo Beatæ inscribuntur Gynæceo sacro Arturi du Monstier. Ursula denique ut venerabilis Virgo & Martyr inscripta est Menologio Laherii.
Eleonora Ortiz, Virgo tertii Ordinis Carmelitarum Majoricæ apud Baleares, tamquam miraculis clara anno MDXCIV, inscripta est cum titulo Beatæ Gynæceo sacro Arturi du Monstier.
Franciscus Ghiselius Bononiensis, Canonicus Regularis S. Salvatoris, cum opinione sanctitatis anno 1429 mortuus, refertur a Masino in Bononia perlustrata.
B. Seraphina Cajetana, Virgo Abbatissa Syracusis, indicatur in Menologio Bucelini citato Octavio Cajetano, qui ejus meminit in Idea operis de Sanctis aut fama illustribus, in Appendice ad Indicem alterum Illustrium fama sanctitatis pag. 44, sed absque titulo Beatæ, non etiam indicato anno aut die mortis. Eamdem, citato Cajetano cum titulo Sanctæ inseruit Menardus Appendici secundæ, quod dies natalis ignoretur.
Stephanus Ruizius a Purificatione Carmelita, ut Beatus refertur in Acie bene Ordinata Sanctorum ac Beatorum istius Ordinis, cujus Auctor in Notis Mss. addit, quod in cœnobio S. Annæ de Collores in Lusitania assumpto habitu, tanta claruit sanctimonia, ut mortuum ad vitam revocaverit; & Urbanus VIII, visa informatione miraculorum alias patratorum, illum solenni Beatorū Catalogo adscribere parabat, dū mors obstitit. Ceterū inquit a populo Lusitano Beatus passim vocitatur, & colitur in Kalendariis nostris. Kalendaria ist æc privatam dumtaxat fidem habere puto: mirum est autem, si ita paßim appellatur Beatus, nequidem de eo inter Pios agi a Georgio Cardoso in Hagiologio Lusitano. Interim opto ut causa Romæ cœpta successum habeat, & Sanctorum ac Beatorū Ordinis numerus, Apostolica Sede approbante, crescat in mille millia.
S. Castulus Martyr Romæ proponitur in Ms. Trevirensi S. Martini, & Atrebatensi Ecclesiæ Cathedralis. Cum pluribus Martyribus relatus XXVIII Maji.
S. Germanus, Episcopus Parisiensis, inscriptus est Martyrologio Rabani: ast aliorū sequenti die XXVIII Maji.
B. Guilielmus, Comes in Hannonia, indicatur a Ferrario, citatis Annalibus Hannoniæ & Kalendario Belgico. Nobis videtur esse S. Guilielmus Gellonensis, referendus XXVIII Maji.
B. Jacobus de Forlivio, Ordinis Prædicatorum, indicatur in Annotatis Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. De eo agemus XXXI Maji.
B. Theobaldus Confessor Albæ-Pompeiæ colitur in Octava Ascensionis Dominicæ. Hunc Ferrarius mortuum credidit anno 1250, quando Octava illa in hanc diem cecidit; & sic eum retulit in utroque Catalogo: sed constat eum erravisse in numero, & mortuum Sanctum credi Albæ anno 1150: quare de eo agemus die, quo tunc Octava Ascensionis agebatur, I Iunii.
S. Maximinus, Episcopus Aquensis in Provincia, memoratur a Greveno & Canisio; ab aliis VIII Iunii.
B. Diana, Ordinis S. Dominici Bononiæ, relata hoc die in Anno sancto illius Ordinis, Belgice & Gallice hic vulgato: ab Auctore Bononiæ perlustratæ, & alio Diarii sacri Dominicani, Italis (quibus potius hic fidendum) refertur ad X Iunii.
S. Barnabæ Apostoli inventio corporis Tolosæ celebratur a Saussajo. Dies natalis est XI Iunii.
S. Maxentius, Abbas Pictavensis, refertur in Ms. Kalendario Benedictino, item a Greveno & Canisio, ab aliis XXVI Iunii.
S. Perseverantia Virgo indicatur in Mss. Reginæ Sueciæ & monasterii S. Victoris: forte est Perseveranda Martyrol. Romano inscripta XXVI Iunii.
Simon Ordinis Minorum S. Francisci, Messanæ virtutibus & miraculis clarus, inscriptus est a Cajetano Martyrologio Siculo, non apposito titulo Beati: at cum illo titulo indicatur in Martyrol. Franciscano Arturi ad diē, quando veritas poterit examinari, XXI Augusti.
Nonanus Monachus indicatur in Annotatis Carthusiæ Bruxellensis, nobis ignotus. An forte Nonnosus? ab aliis relatus II Septembris.
S. Adriani Martyris translatio ad Gerardi-montem indicatur in Ms. Florario, & a Molano, Canisio, Ferrario. Ad diem ejus natalem refertur historia Translationis a Molano in Natalibus Sanctorum Belgii, Miræo, & aliis, id est ad VIII Septembris.
SS. Sergius & Bacchus Martyres, ob cultum in Ruffinianis, referuntur in Ms. Græco Synaxario, & Menæis Mss. Mediolanensibus & Taurinensibus, alioque Arabo-Ægyptio quod habemus Latine redditum. Acta eorum danda erunt VII Octobris.
Fontana Virgo, ut Sancta, proponitur a Camerario citante Breviarum Scoticum: quo etiam allegato refertur a Dempstero cum aliquo elogio lib. 6 Hist. Eccl. & in Menologio XIII Octobris.
Symmachus Boetii socer a Petro de Natalibus cum egisset de S. Ioanne Papa & Martyre (quem a Theodorico Rege Ariano Ravennæ carceri inclusum hoc die in ejus Actis referimus) adjunctus illi est, quia etiam Theodorici jussu occisus; & Sanctus & Martyr appellatus. Secuti Grevenus, Canisius, & hoc citato Ferrarius. Baronius in Annalibus ad an. 526 cum gisset de S. Ioanne Papa, late de Boetio & Symmacho agit, & hujus laudat pietatem atque doctrinam, nulla facta ullius cultus Ecclesiastici mentione, uti secerat de S. Ioanne Papa. Nos putamus de Symmacho potius agendum, quando varii Boetium ejus generum referunt XXIII Octobris.
S. Elisabethæ viduæ Canonizatio indicatur in Ms. Florario. De ea agendum erit ad ejus Vitam XIX Novemb.
S. Clementis, Papæ & Martyris, translatio in monasterium Piscariense, facta a Ludovico Iuniore tempore Hadriani Papæ II, (ad quem anno 868 totum ejus corpus e Chersoneso Romam detulerat S. Cyrillus) ibidem annue celebratur hoc die: quod deinde Alexander Papa III confirmavit, per Breve nobis ex Chronica illius monasterii communicatum. Crediderim partem valde notabilem concessam Imperatori, monasterium prædictum in ejus honorem & nomen fundaturo: potiorem tamen partem reservatam Romæ: qua de re plenius agi poterit ad natalem XXIII Novembris.
S. Maximini, Abbatis Miciacensis, translatio corporis indicatur in Vsuardo, sed aucto in monasterio Parisiensi S. Germani; item in Bellino auctius Parisiis excuso, & in Strozziano an. 1486 Florentiæ. Dies ejus natalis est XV Decembris.

DE S. ZACHARIA MARTYRE
EPISCOPO VIENNENSI IN GALLIA.
SYLLOGE HISTORICA.
Actorum summarium ex Breviario; ecclesia, cultus.

SUB TRAIANO

[Commentarius]

Zacharias, Martyr Episc. Viennensis in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

Descripsimus ipsi Viēnæ anno MDCLXII vetustum Catalogum Sanctorum Episcoporum Viennensium, in quo dicitur, Crescenti successisse Zacharias, martyrio coronatus: cujus festum in antiquo Kalendario Missalus & Breviarii ibidem descripto, [Iuxta Breviariū Vien.] aßignatur ad hunc diem XXVII Maii: & sequentem ejusdem Vitam reperimus in Breviærio Viennensi, anni MDXXII, tunc nobis donato, quæ est hujusmodi:

[2] [a S. Crescente ordinatus Episcopus,] Tempore illo, quo, post corporeum Salvatoris adventum, exortus in tenebris Sol ipse justitiæ, splendore fidei illuminare Occidentalium plagam cœperat, & in omenm terram Euangeliorum sonus exivit; in regionibus illis Apostolorum prædicatio se declaravit: id est sub Trajano, Imperatore crudelissimo, genere Hispano, primum Crescentem Pauli discipulum Vienna civitas Gallorum habere meruit doctorem: cujus fide ac virtute plurimi de gentibus ad Christum conversi sunt. Cumque per aliquos annos ibi resideret, ordinavit pro se venerabilem virum, sanctum senem, Zachariam Episcopum: ipse vero in Galatiam redivit, persecutionem gentium expavescens, memorans Salvatoris dictum, Si vos persecuti fuerint in ista civitate, fugite in aliam. Sanctus igitur Zacharias, [multos convertit:] ut diximus, ordinatus Episcopus, verbum Dei gentibus prædicabat, habitans extra mœnia urbis in domo cujusdam viduæ, Præfecti ancillæ, Fuscinæ nomine, jam Christianæ. Et veniebant ad eum plurimi ex populo, & docebat eos secrete, dicens: Credite in Jesum, filium Dei Domini nostri: quia ipse est Creator & Salvator omnium rerum. [captus] Et credentes baptizabantur.

[3] Igitur cum jam multos ad fidem sanctæ Trinitatis instrueret; subito a Præside urbis Pompeio rapitur; atque vinctus ad templum, quod superjacet civitati, perducitur. Cumque introgressus fuisset; videns ibi ante simulacrum Martis ornamenta aurea, subridens, [idolum Martis precibus tollit,] ait: Ista ornamenta pauperibus melius poterant erogari, quam ante conspectum idolorum appendi. Respiciensque ad idolum dixit: Destruat te Dominus & Salvator noster Jesus Christus. Ad hanc autem vocem subito locus, in quo simulacrum erat, non comparuit. Præses itaque & omnes templorum Pontifices hæc videntes, vehementer turbati dixerunt ei: Quis dedit tibi hanc potestatem, ut deos nostros destrueres? S. Zacharias respondit: Filius Dei vivi seculum renovavit perditum.

[4] [eiectus extra urbem, lapidatur:] Et cum sacrificare Deo Marti noluisset, sed prædicationibus & verbis Præfectum & templorum Pontifices confudisset; irati vehementer, subito injicientes manus in eum, & ejicientes extra ædem publicam, calcibus obtundentes observabant eum. At mane facto, dum traheretur per portam triumphalem, quæ nunc Gratiana appellatur, ad Australem plagam, prope urbis mœnia gratias agens & dicens, Domine ne statuas illis hoc peccatum; omnes unanimiter illum lapidibus obruunt: sicque gloriosus vir, exemplum beati Protomartyris Stephani secutus, post mortem sui certaminis non est a pio Domino destitutus: qui dedit illi caput antiqui serpentis conterere, dum fideliter studuit in mandatis ejus decertare. [in alta fossa sepelitur:] Etenim ideo, sancto corpore relicto feris & avibus, abiit Pompeius. Pauci etiam id temporis Christiani, ipsique propter Gentilium furorem sanctum Martyrem humare metuentes, sed tamen divina pietate & misericordia commoti, nocte in arca saxea recondunt, ubi proprium cruorem fuderat, in altam foveam, ibique usque in hodiernum servatur.

[5] Hæc in dicto Breviario, verbotenus desumpta ex antiquis Actis, repertis in Ms. Bodecensi in Westphalia, quæ hic daremus, si continerent aliquid præter jam relata & inanem logomachiam, inter Martyrem recusantem & Præsidem urgentem ad sacrificandum. Ado Episcopus Viennensis in suo Chronico asserit, sub Trajano gloriosissimum senem Zachariam, [traditur mappa cœnæ Domini attulisse Viennam.] Viennensem Episcopum, martyrio coronatum. Memoratus supra Crescens colitur XXVII Iunii, etiam Martyrologio Romano inscriptus. At Fuscinæ nomen permansit Viennensibus familiare: nam isto nomine appellatæ fuerunt soror S. Aviti Episcopi, ejusque cognata, ambo Deo devotæ Sanctimoniales, de quibus egimus V Aprilis ad Vitam S. Aviti § 1. In Ms. Martyrologio Ecclesiæ Viennensis, quod studio & labore Ioannis Lievræi Canonici renovatum est; celebratur festum S. Zachariæ hoc XXVII Maii cum satis magno elogio, ex quo præcedentibus adjungimus ista: Hic etiam sacrum mantile (super quo Dominus Jesus, in ultima cœna cum discipulis acta, sacram Eucharistiam, Corpus scilicet suum & Sanguinem, consecravit) Viennam attulit de beatissimi Petri donariis. Quod quidem mantile ad hæc usque tempora Viennensis Ecclesia asservavit: atque auro argentoque decoratum, Dominica in Albis, singulis annis in ecclesia Apostolorum, cum largitione Indulgentiarum, ab antiquis Summis Pontificibus & maxime Innocentio Quarto concessarum, maxima populi frequentia visitur.

[6] [Ecclesia super corpus erecta] Bodecensia Acta successorum Episcoporum nomina, & cultum S. Zachariæ paulatim auctum, sic nobis explicant: Post passionem beati Martyris, Martinus, natione Romanus, in summum Sacerdotium cooptatus, virtutum etiam meritis comparandus, in loco ejus idoneus succedit: sicque supra S. Zachariam, Protomartyrem Galliarum, quoddam tugurium, in honorem Domini sanctique Martyris non magno pretio construi fecit. Sed post modum, intercurrentibus annis plurimis, temporibus Valeriani & Gallieni Imperatorum, crescente numero electorum, erat non longe a mœnibus urbis castrum, quod ab antiquis fuerat miro opere fundatum; quod cives Viennenses, maxima pars Christiani, diruentes, cœperunt ædificare spatiosam & altiorem basilicam supra sanctum Martyrem Zachariam, in honorem Domini & Salvatoris nostri Jesus Christi Sanctorumque omnium Apostolorum, ad Australem plagam urbis sitam. Lupicinus quoque Episcopus vir eloquentissimus, ad quem beatus Papa Cornelius scribit, per idem tempus Ecclesiæ ipsius Præses erat: qui magnis sumptibus parans basilicam, ante consummationem cœpti operis lustrans provincias, gestans Euangelium, apud Tecanistrum oppidum passus est. Successor vero ejus B. Simplida, Basilicam, quam decessor suus fideliter inchoaverat, instantissime consummavit, [quando credi possit?] & legitime in palam dedicavit. Hæc ibi, merito omissa a collectoribus Breviarii: quis enim nescit Basilicarum sanctis Martyribus publice erigendarum initium primo factum sub Constantino Augusto? Coluntur autem S. Martinus I Iulii, S. Lupicinus, XIV Decembris, Simplida vel Simplides, aut Simplidius XI Februarii, ubi de eo egimus: sed correctum cupimus Lievræum ubi prædictis Episcopis adscribit ædificationem Basilicæ S. Petri. Nisi dicere malimus, istic ubi postea Basilicæ surrexerunt, ab illis conditas fuisse ecclesias, quales ea tempora persecutionibus infesta ferebant, privatarum ædium speciem usumque exterius præferentes: quibus sæpe dejectis mutatisque, augustiora postea opera sub appellatione Sanctorum successerunt.

[7] Zachariam magno elogio exornat Saussajus, a quo accipere aliquid non incongruum fuerit: [Corpus in urbem allatum, a 2 Cardinalibus.] narrato enim sancti Martyrio sic progreditur. Ultimæ pressuræ ejus perpetuum indicium est silex, qui etiamnum cernitur ad Carmelitarum ædem, sacratissimo ejus tinctus sanguine. Sacrum vero cadaver inter varias sordes satanæ ministri projecerant: at clam inde a piis viris sublatum, prope urbis mœnia eo quo licuit cultu tumulatum fuit: ubi postea, divinis coruscantibus signis, Sedis Apostolicæ præcepto, ut digna honorificatione frueretur, maxima celebritate insignique solennitatis apparatu ab Hugone tituli S. Sabinæ & Guilielmo tituli basilicæ duodecim Apostolorum, S. R. E. Presbyteris Cardinalibus, hinc levatum atque in urbem illatum, congrua veneratione collocatum est in cœnobitica basilica S. Petri. Cujus rei ut extaret apud Viennenses monumentum, [Indulgentia concessa] Innocentius Papa IV edito diplomate sacra munera iis impertitus est, qui quotannis ipso repositionis die, mente expurgata & divinæ alimoniæ pic suscepto pabulo, pretiosa tanti Cælitis pignora venerarentur. Hæc Saussajus. Prædictus Lievræus in tractatu Gallico de Antiquitate Viennensi addit, Indulgentiam ab Innocentio IV concessam fuisse centum dierum, [anno 1251] quam Ioannes Chenu in Archiepiscopis Viennensibus asserit datam Lugduni XIV Kalendas Aprilis, Pontificatus anno VII, ergo anno Christi MCCLI. At memorati Cardinales, Hugo de S. Caro Ordinis Prædicatorum, & Guilielmus Abbas S. Facundi Legionensis diœcesis in Hispania, fuerunt creati anno MCCLIV. Meminerunt etiam S. Zachariæ Demochares, Claudius Robertus, & Sammarthani in Archiepiscopis Viennensibus.

[8] In Martyrologio sub nomine Bedæ refertur pridie seu XXVI Maji, & hoc secuti sunt Molanus, Galesinius, Canisius, cum hodierno Martyrologio Romano, [cultus 26 Maji.] in quo ista leguntur: Viennæ S. Zachariæ, Episcopi & Martyris, qui sub Trajano passus est.

DE SANCTO JULIO
MARTYRE DOROSTORI IN MOESIA.
COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus notitia ex Martyrologiis Latinis, deque Actis Passionis.

[Praefatio]

Julius, Martyr Dorostori in Moesia (S.)

G. H.

Inter illustres Martyres, qui Dorostori in Mœsia inferiore, & hodierna Bulgaria, pro Christi nomine paßi sunt, [Memoria apud Florū,] fuerunt Passicrates, Valentio, & alii, quorum certamen celebravimus XXV Maji. Hos proxime secutus est S. Julius, de quo Florus in Supplemento Bedæ tempore Caroli Magni hæc scripsit: VI Kalendas Junii, Passio S. Julii, qui sub Maximo Præside capitis amputatione complevit martyrium. Aliquanto plura profert Vsuardus his verbis: VI Kalendas Junii, Apud Mœsiam civitate, [Vsuardum;] Dorostorensi natalis B. Julii, qui tempore persecutionis, cum esset veteranus & emeritæ militiæ, comprehensus ab Officialibus, Judici est oblatus: quo præsente cum idola execraretur, & nomen Christi constantissime confiteretur, capitali sententia punitus est. Quibus apud Adonem relatis, [Adonem,] ista adduntur. Cumque duceretur ad locum cædis adimplendæ, Esychius quidam miles, cum & ipse ob fidem Christi comprehensus detineretur, rogabat eum dicens: Memor esto mei: nam & ego subsequor te. Plurimum etiam saluta Passicratem & Valentionem famulos Dei, qui nos jam per bonam confessionem præcesserunt ad Dominum. Julius vero osculatus Esychium dixit: Frater, festina venire: mandata enim tua audierunt, quos salutasti. Sic accepto orario, ligans sibi oculos, martyrii palmam gladio cædente percepit. [& alios,] Hæc Ado, quæ fere eadem leguntur apud Notkerum, & auctorem qui sub nomine Bedæ Martyrologium edidit. Secuti paßim recentiores Martyrologi cum Petro de Natalibus lib. 5 Catalogi cap. 56. De eodem agitur XIV Iunii, in Ms. Martyrologio Bruxellensi ecclesiæ S. Gudulæ. Et omnes fidem præstant Actis Mss. martyrii, [Acta martyrii.] quæ Augusta Vindelicorum accepimus ex codice Ms. Marci Velseri submissa. Esychius sive Hesychius, qui in hisce Actis & relatis Martyrologiis refertur, martyrium passus est XV Iunii, quando de ipso seorsim erit agendum. Ceterum Acta videntur aliunde abstracta, forsan ex Actis S. Passicratis, quæ latent. Tempus martyrii apud antiquos non exprimitur. Galesinius Iulium adscribit Alexandri Imperatoris persecutioni, & secutus est Baronius in Martyrologio & in Annalibus ad annum 228 num. 2.

[2] [Cultus S. Iulii Fæsislis.] Colitur hoc item die Fæsulis in Hetruria S. Julius Martyr, cujus corpus in Abbatia Fæsulana quiescit, & adolescens creditur passus, at quando ignoratur. Videtur ejus cultus hoc die assumptus, propter S. Julium Dorostorensem, licet alius omnino dicendus sit: agitque de eo Ferrarius in utroque Catalogo.

ACTA MARTYRII
Ex codice Ms. Marci Velseri.

Julius, Martyr Dorostori in Moesia (S.)

BHL Number: 4556

EX MS.

Ecce sanctissimus Julius, dignus habitus gratiæ Dei; [Miles, Christianus occultus,] ecce sicut vere spiritalis juvenis exercitus Christi: ecce Martyr carissimus, propter regnum Domini, similia passus eis, quæ erga B. Passicratem. Erat quidem hic secundum seculi hujus militiam præmemoratis viris commilitans, deinde æmulatione religionis imitator effectus eorum, qui ante eum martyrizaverunt, heredes quidem effecti Dei, coheredes autem Christi. Cum enim crescerent ea, quæ secundum impios erant; cum præcepta contra omnes decurrerent, sacrificare jubentia demoniis; similia perditis operari non acquievit Sanctus, sed apud se occulte fidem Dei salvabat. Et quidam de germine invidi & odientis bonum diaboli, [accusatus fidem profutetur,] delatat quidem virum Præsidi, incusat autem fidē, & in palam perducere non devitavit. Transiens itaque in medium incusabat: Humanissime Præses, Julius iste Christianus est, & non vult præceptis regalibus obedire. Maximus Præses dixit: Quid dicis? Juli, vera sunt hæc? Julius dixit: Ita, Christianus sum. Maximus dixit: Quid ergo? ignorasti præcepta Regum, quæ jubent immolare diis? Julius dixit: Non ignoravi quidem: Christianus autem sum: & hoc facere non possum, & negare Deum. Maximus dixit: Quid enim grave est thurificare & abire? Julius dixit: Non possum excedere, & infidelis apparere Deo meo. Etenim in vana militia, quando videbar errare totis viginti septem annis neque tamquam scelestus, neque quasi litigiosus oblatus sum judicio: sexies in bellum exivi, nemini de post steti, nec alicujus deterius pugnavi: Princeps me non vidit aliquando errare: [& dissimulere renuit:] & quomodo nunc putas eum, qui in pejoribus fidelis repertus est, in melioribus infidelem esse? Maximus dixit: Iuli, immola diis. Mihi [imputetur] hoc peccatum: cum violentia immolans, non habes peccatum: postea vades in domum tuam accipiens decennaliorum pe cuniam, & nemo tibi erit molestus. Iulius dixit: Neque pecunia hæc satanæ, neque tua subdola doctrina privat me a lumine: æternum Deum enim negare non possum. Da itaque sententiam adversus me, quasi adversus Christianum. Præses dixit: [ultro sententiā mortis urget:] Nisi fueris Regibus devotus, & sacrificaveris, caput tuum amputabo. Iulius dixit: Bene cogitasti. Obsecro autem te, pie Præses, per salutem tuorum Regum, comple cogitationem tuam, & da sententiam de me, ut vota mea perficiantur. Maximus Præses dixit: Si non vis pœnitere, desiderio suo traderis. Julius dixit: Gratias ago Deo meo. Maximus dixit: Julius, nolens præceptis Regum acquiescere, capitalem dabit sententiam. Cum autem ductus fuisset ad locum solitum, osculabantur illum omnes. Beatus autem dicebat: Unusquisque scit suum periculum, quali me osculatur ore. Esychius autem quidam Christianus, cum esset miles, & ipse custodiretur, [a S. Hesychio salutatus:] dicebat Martyri: Obsecro, Iuli, cum gaudio comple pollicitationem, & accipe coronam: etenim ego subsequor te: plurimum autem saluta Passicratem & Valentionem. Iulius autem osculans Esychium, dixit: Frater, festina. Mandata enim tua jam audierunt: sicut enim te, video nunc circumstantes me. Et accipiens oralem ligavit oculos suos, & tetendit cervicem: [martyrium complet.] miles autem adducens gladium, finem imposuit martyrio.

DE S. RESTITVTA VIRGINE,
CUM CYRILLO PRESB. ET SOCIIS DUOBUS,
MARTYRIBVS SORÆ IN CAMPANIA:
ET S. RESTITVTA MARTYRE,
ROMA AD SVESSIONENSEM GALLIÆ DIOECESIM TRANSLATA.

CIRCA ANNUM CCLXXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Restituta Virgo, Martyr Soræ in Campania (S.)
Cyrillus Presbyt. Martyr Soræ in Campania (S.)
Socii duo, Martyr Soræ in Campania (SS.)
Restituta Martyr, Roma in Gallias translata (S.)

AUCTORE D. P.

§ I. De ecclesia & cultu Soranæ Martyris, ejusque ibi corpore, quæsito diu ac nuper demum invento.

Distinximus ad diem tertiam Maji Iuvenales duos, Narniensem Episcopum alterum, alterum Confessorem; cujus ossa (incertum unde) Translata Fossanum Pedemontii urbem, [Distinguendæ Restitutæ duæ] propter solam nominum identidatē pluribus seculis estimata sunt Narniensis esse: neque etiam nunc Fossanensibus potest ea opinio eximi, postquam Narniæ fuit ineluctabili evidentia repertum integrum corpus Patroni. Idem hic si faciam, eodem id accepturos modo Sueßionenses existimo; qui nihil hactenus dubitarunt, quin corpus S. Restitutæ, quod Roma in diœcesim suam ætate Ludovici Pii Imperatoris translatum est, ejusdemmet sit, quæ Soræ hoc die passa celebratur. Sed aqui rerum æstimatores laudabunt consilium, neque censebunt Sueßionensibus detrahi, quod amore veritatis Soranis relinquetur: quando suam ipsi retinebunt Patronam, æque ac Sorana miraculis illustrem. Fuit Sora, urbs olim Samnitum, Volscis inde pulsis, dein Romanorum municipium; ubi Proconsul ad jus dicendum fixum tribunal habebat, atque jam inde ab Apostolorum temporibus creditur aliqua Euangelii lux effulsisse. [Prioris sub Aurelians passæ] Gloriatur quoque suo rum maduisse sanguine civium, qui ad martyrii lauream anhelantes, illum libentißime pro Christo fuderunt. Inter hosce censetur S. Iulianus, sub Antonino Pio passus, cujus Martyrii Acta, ad diem XXVII Ianuarii, a nobis sunt edita. Sed vel maxime ibidem enituit constantia S. Restitutæ Virginis Romanæ, [ecclesia Soræ] sub Aureliano Imperatore martyrium cum S. Cyrillo Presbytero & duobus Sociis hoc XXVII Maji passæ, quæ propria postmodum ecclesia honorata, Soranæ civitatis Protectrix & Diva Tutelaris est habita.

[2] [Collegiata] Erat hæc ecclesia, cum circa initium seculi XI scriberentur sanctæ Virginis Paßio & miracula, de quibus infra, fueratque haud dubie pridem Collegiata, saltem post recessum Saracenorum: & talis etiam est hodie, habens sub Præposito Canonicos sex, Beneficiatos duos. Tam cara Sanctæ fuit, ut hostibus anno MCLVI ferro flammaque omnia vastantibus cremari illam non permiserit, miraculo flammas impediens; uti infra dicetur, & Sora scribitur plenius expositum reperiri in magno libro seu Catalogo, quem Reverendißimus quondam Soranus Episcopus Hieronymus Ioannellus, anno MDCIX, exeunte Augusto sto ordinatus, anno autem MDCXXXII vita functus, singulari labore diligentiaque confecit, Laudat Hieronymum Vghellus, quod bonus piusque Pastor Cathedralis ecclesiæ Sacrarium construxit, sacraque supellectile locupletavit; [in hac repertum an. 1609 ejus, ut putabatur corpus,] Corpora SS. Deodati & Iuliani Martyrum transtulit solenni pompa, Seminarium a fundamentis erexit, aliaque publice utilia fecit. Addi poterat, quod inter prima curæ Episcopalis initia requirere curavit, & invenisse se credidit corpus S. Restitutæ. Hoc enim constat ex responsiva quadam Cardinalis Burgesii, ad ipsum data anno MDCIX die X Decembris Roma, hoc tenore: Consolatus nos est Dominus per ea quæ Dominatio sua scribit circa corpus S. Restitutæ, nuper istic sua industria repertum; & per pietatem quam tali in actione monstravit, merito laudandam magnique faciendam. Ego me obligatum agnosco pro benevolentia, qua me tam læti nuntii fecisti participem per epistolam; eoque nomine ago gratias, desiderans vicissim, ubi res tulerit, vestro obsequio operam meam impendere.

[3] [transfertur ad Cathedralem] Servabatur hujus Epistolæ originale apud D. Paulum Valentem, Præpositum S. Restitutæ, tamquam magni momenti instrumentum ad veritatem dictæ inventionis comprobandam; interim dum Ecclesiæ Cathedralis Primicerius pergebat supprimere authenticum illius Actum, surreptum ex arca ipsius corporis, per prædictum Episcopum deposita intra sacristiam ejusdem Cathedralu, causa ut dicebatur, dissensionis inter utrumque Capitulum, & prætextu cujusdam scrupuli circa ipsam inventionem. Interim Episcopus Ioannes, duos supra nominatos sanctos Deodatum & Iulianum sic transferendos curavit, sicut docebimus, de Deodato quidem XXVII Septembris, de Iuliano autem XXVII Ianuarii in Supplemento: pro alio isto corpore destit esse solicitus; quin potius (quod postea compertum fuit) clam submovendum e Sacrario curavit, eoque unde acceptum erat loco rursus infodiendum: quia inspectis accuratius oßibus (quorum nonnallas particulas dolebat fuisse pro Reliquiis præmature distributas) & considerata eorumdem inter se proportione, apparuerat, ipsa omnino esse infantis alicujus, non autem adultæ Virginis, qualem fuisse constabat S. Restitutam.

[4] Rebus sic stantibus, placuit Deo pium Sorani populi studium, [sed errore agnito iterū defoditur.] licet intento frustratum suo, ratum acceptumque declarare memorabili ad omnem posteritatem eventu, qui sic narratur, per Epistolam inde submissam: Cum anno MDCLIV contigisset gravi terræ-motu concuti Soranam civitatem, ad primam succussionem datum campana signum est, ut populus in ecclesiam S. Restitutæ conveniens, communem Patronam coram exposito Venerabili deprecatricem adhiberet. [Ecclesia Sanctæ anno 1654 lapsa & restaurata,] Convenit populus, oravit, regressus cū spe bona inde est: & mox ecclesia universa corruit, quasi periculum in sua ipsius tecta excipiens Sancta, salvos cives eorumque domos præstare voluerit. Hunc sane fuisse omnium sensum videntur demonstrasse, quando studio prorsus memorando, eleemosynis largiendis divites, tenuiores cives operis gratuitis conferendis, novam quæ nunc extat longeque priori elegantiorem molem construxerunt, sicuti legitur in libro rationum, scripto per Paulum Valenti Præpositum; per cujus manus impensæ omnes, ex eleemosynaria capsa desumi solitæ, transierunt; sicut etiam ejus arbitrio tota regebatur fabrica. Et hic quidem ipse bis interea legitur periclitatus de vita, illæsus tamen permansisse semper auxilio Sanctæ; quæ etiam fabros omnes eorumque magistros iisdem in casibus servavit indemnes.

[5] [dum olim repertum corpus prudenter celatur,] Quanto hæc notiora erant civitati toti, tanto magis illam urebat desiderium videndi expositum publico cultui, quem putabat in Sacrario ecclesiæ Cathedralis attineri thesaurum. Præpositus autem & Canonici S. Restitutæ nullum non movebant lapidem, ut seposita controversia suo potirentur voto; donec tandem eorum omnem conatum vincente Primicerii constantia, censuerunt mortem ejus, quæ seni non procul abesse poterat, potius expectandam, quam surdas aures pulsandas diutius, quamvis novum suum Episcopum, ex Congregatione Perusini Oratorii assumptum, Thomam Guzzonium, haberent causæ suæ non obscure faventem. Verum hic, ratione magis quam affectu, seu potius divino motus impulsu, definiebat nihil; [verum an. 1683 invenitur,] donec Soranorum pia vota respiciens Deus, fecit S. Restitutæ verum corpus, ac trium Sociorum Reliquias, & omnium quatuor capita, inveniri anno MDCLXXXIII. Quin etiam Ioannelli Episcopi scripta perscrutantibus innotuit, quid illo priori factum esset; & quam prudenter Primicerius egisset, nec minus erga defuncti memoriam reverenter, quod in se trahere maluerit invidiam frustrati voti popularis, quam scandalum suscitare, commissum errorem revelando & fatendo veritatem, cui nemo tamen esset habiturus fidem in isto æstu animorum, crediturorum, Restitutam revera inventam, nec nisi per æmulationem occultari. Totam Inventionis prænotatæ historiam descripsit, qui eidem post paucos dies supervenit, testis ex parte oculatus, Conradus Ianningus noster; & hanc post Acta mox laudanda dabimus.

[6] Memoria ejusdem sanctæ Virginis in Ms. Martyrologio Vaticano Ecclesiæ S. Petri legitur his verbis: Civitate Sorana passio S. Restitutæ Virginis & Martyris. [Memoria in Fastis sacris,] Eadem habentur in alio Ms. bibliothecæ Vaticanæ, sub signo numeri 5940, quod olim fuit Ecclesiæ Beneventanæ. Secuti Maurolycus, Felicius, Baronius in hodierno Martyrologio Romano, qui (utpote ortu Soranus) plurima in Notis observat, de Proconsule ibidem residente, & de S. Restitutæ memoria adhuc extante in insula Fibreni, ubi Christi Virgo nobile certamen pro Christo subiit, victrixque est coronata martyrio una cum sociis. Putatur etiam quod ex carnificina sanctorum Martyrum illic exerceri solita, ipsum Fibrenum flumen hodie vulgo dicatur Carnellum, quasi Carnarium. In Actis S. Placidi Martyris, quæ scripsit Gordianus, illud flumen Carnellus reperitur appellatum, ut scias non esse recentem nomenclaturam. Hæc ibi Baronius, qui in Annalibus Ecclesiasticis ad annum 275 num. 5 ista scribit. Sub eodem Imperatore Aureliano, Soræ passa est clarissima Virgo Restituta una cum sociis, sub Agathio Proconsule: cujus nobile certamen multis miraculis illustratum, Ecclesiasticis monumentis meruit inseri, atque anniversaria commemoratione dicāri. Michael quoque Monachus, in Sanctuarii Capuani Kalendario secundo & tertio, ait, memoriam S. Restitutæ ad hunc diem XXVII Maji celebrari. [cultus etiam Borbani.] Isto autem die intelligo Soræ benedici consuevisse in ejus nomine flores Rosarum, quas experientia docuerit, ad febrium depulsionem, mediante fiducia in ipsam Sanctam, perquam efficaces esse. Idem dicitur etiam, Borbani in Aprutio, simili die fieri, nec minori devotione festum illic agi; eo quod Borbanenses credant poßidere se ipsius Sanctæ caput, quod in Carnellum flumen abjectum Episcopus quidam nactus, Borbanum transtulerit. Verum ægre probabunt Borbanenses, ipsum quod habent caput Soranæ Restitutæ esse, cum Soræ tot habeantur capita, quot fuisse decussa dicit historia Paßionis; quorum unum ipfius esse, pene certum facit historia Inventionis.

§ II. Acta Passionis & Miraculorum, a Gregorio Episc. Tarracinensi descripta: corporis existentia Soræ probata.

Acta martyrii asservari in Ecclesia Sorana asserit Baronius ad Martyrologium, [Acta, alia varie contracta,] eaque extare Neapoli & Romæ in Bibliotheca Vaticana ibidem didicimus: sed & Capuæ esse indicavit nobis per litteras inde missas Silvester Ayossa eorumdemque compendium, in tres lectiones divisum, habetur in antiquo Breviario Capuano, anno MCCCCLXXXIX excuso. Aliud multo prolixius compendium, in duodecim Lectiones distributum, a præfato Ioanello Episcopo habitum (ut præferebat titulus) ex Mss. Antiquiffimis ecclesiæ Atini; accepimus Sora, propria manus Cancellarii Episcopalis Iosephi Porretta descriptum, & prælaudati Illustriss. ac Reverendiss. D. Thomæ Guzzonii, Episcopi Sorani, sigillo munitum, XII Februarii MDCLXXXII. Hoc compendium cum majoribus Actis conferentes, invenimus verbotenus inde exceptum fuisse: & ideo ejus verba, eodem quo istic continentur ordine, separamus ab aliis, includendo ipsa hujusmodi parenthesi []. Majora autem Acta damus ex Ms. Codice Branensis cœnobii, Ordinis Præmonstratensis in diœcesi Sueßionensi ab ecclesia Arciensi, in quam vulgo creditur corpus translatum, vix plus quā duabus leucis distantis, uti ea inde accepit Nicolaus Belleforestius, Canonicus Regularis S. Augustini, in cœnobio Sueßionensi S. Ioannis Baptistæ Vinearum.

[8] [cum mentione Cyrilli & plurium sociorum,] In his Actis (quod alibi non ita fit) agitur de XXXIX Custodibus per Sanctam conversis & horum Tortoribus, qui simul omnes ante eam capite plexi sint, nec non de S. Cyrillo Presbytero & duobus sociis, pariter cum Sancta decollatis. Cyrillū & socios expreßimus in titulo, quia eorum paßionem verosimilem faciunt, inventa cum S. Restitutæ corpore tria capita, variaque corporis non unius ossa: aliorum autem numero non audemus augere Sanctorum Catalogum. Etenim cum neque eorum corpora posteris in honore fuerint, neque eorum specialis ullus apud Soranos cultus fuisse sciatur, vehementer metuimus, ne veteri de Paßione Sanctæ traditioni, potius quam Legendæ, conversiones & martyria hæc addita sint ornatus causa, uti nimis quam sæpe contigit in Actis multa post secula scriptis, & nihil fere certum habentibus præter principalis Sancti vel Sanctæ nomen & martyrium.

[9] Fuerunt porro Branensia Acta in duos libros distincta: prior Vitam & martyrium continet, [sicut habentur exornata a Gregorio Ep. Tarracinæ.] posterior miracula, postmodum & certiori longe fide (ut mox dicetur) atque distinctius cognita. Hisce tertium de translatione corporis in Galliam adjunxit ipse Belleforestius ex Gallico rythmo, circa annum MDL impresso, Latinum faciens & sensum sensui reddens, nulla redundantium verborum habita ratione, uti ipse infra in Epilogo addito monet: quod hic ab eo factum non ferimus moleste: sed quod etiam secundum librum descripserit, redundantiore stylo moderate (ut solebat) contracto, incommodum accidit instituto nostro, quo vetera originalia gaudemus integra exhibere. Quare si quis genuinū contextū nobis submiserit ad accurrationem in supplemento editonem, gratiam sibi referendam sciat. Priores libri nullum præferunt auctorem in Codice Branensi: ex primo eorum in Catalogo Sanctorum Italiæ præclaram epitomen Ferrarius confecit, id professus se accepisse ex monumentis Ecclesiæ Soranæ, in qua Acta a Gregorio Episcopo Tarracinensi conscripta asservantur. Eidem tribuit hæc Acta Baronius in Notis ad Martyrologium. Præivit utrique Petrus Diaconus de Viris illustribus Casinensibus cap. 32, inquiens, dictum Gregorium ante a fuisse in Casino oblatum, & scripsisse Passionem S. Restitutæ Virginis. Ex eodem Petro vixit Gregorius temporibus Alexii, [qui addidit librum 2 de Miraculis factis 11 aut 12 sec.] Henrici, ac Joannis Imperatorum: id est ineunte seculo XII. Addit Ioannes Baptista Marius in Annotationibus ad dictum Petri locum, interfuisse Gregorium anno MCVI Concilio Guastallensi in Lombardia; & subscripsisse Bullæ cuidam, Ecclesiæ Pisanæ anno MCXXVI indultæ: non tamen docet, unde ista hauserit. Docent vero nos apud Labbæum Acta Concilii Lateranensis sub Paschale II, anno MCXII, coacti contra privilegium Henrici Imp. interfuisse isti Concilio & subscripsisse Gregorium Tarracinensem Episcopum. Idem ipse Gregorius auctor est libri secundi de miraculis, quæ in Præfatione ait se cognovisse veridica relatione eorum, quibus coram positis gesta sunt, vel etiam qui in sese ipsis eadem cælitus acta senserunt. Similiter infra num. 8, mulieris a Sancta curatæ, obscœnum morbum describens, dicit. Sicut ea replicante accepimus: & num. 14 de milite, qui e carcere eductus fuerat quod cuncta omnibus, qui aderamus, ipse præsens recensuit. Ex quibus apparet quam sint optimæ fidei, quæ libro illo secundo narrantur: quia pleraq; saltem, ex propria Confeßione eorum qui beneficia consecuti fuerant, accepta produntur.

[10] [secundum quem corpus erat Soræ adhuc sec. 12] Sed qualis opinio tunc temporis fuit de Corpore S. Restitutæ? Soræne an alibi quiescere putabatur? Profecto ipsum silentium Gregorii, nusquam memorantis Translationem ejus, aut Romam aut alio factam, vix patitur credi, factam esse. Quod autem indubitanter crederetur Corpus Soræ existere, manifeste intelligitur ex ejus libro secundo, numero 14, ubi ait, quemdam eductum per S. Restitutam e carcere, ad Beatæ tumulum cum oblationibus festinanter advenisse. Et expreßius num. 6 de alio, similiter e carcere liberato, refert quod ad Beatæ Martyris Corpus lora, quibus vinctus fuerat, delegavit: & num. 7, quod energumenus ad beatæ Martyris Restitutæ Corpus delatus est. Sic autem loquentem, non de alio loco aut civitate agere, quam de Sorana, ubi credebant sanctæ Virginis Reliquias esse, luce clarius fit legenti loca modo citata. Eadem porro Soranorum opinio perpetuavit ad hæc usque tempora: narrantque hodiedum personæ istic primariæ ac principes, [quod etiam ex traditione,] aviam suam frequenter solitam fuisse adire ecclesiam S. Restitutæ, orationis causa; ac flectentem genua ut plurimum prope fenestellam, quæ non longe ab ara maxima aberat, sæpius dixisse, eo dirigendas preces, istic Venerabiles S. Restitutæ Reliquias ex majorum traditione latere. Luculentius traditionem illam probat sequens Oratio, quæ in antiquo codice scripta legitur, & a tempore immemorabili quotannis die IX Martii solenniter in templo S. Restitutæ canitur a Primicerio Cathedralis, [& oratione propria confirmatur.] postquam illo die universus Clerus secularis, in memoriam liberatæ olim a bello civitatis, supplicationē per omnia fere compita instituit, unam dumtaxat S. Restitutæ ecclesiam visitans, ibique orationem præmemoratam solenniter recitans; quæ talis est. Propitiare quæsumus, Domine, nobis famulis tuis, per hujus sanctissimæ Virginis & Martyris Restitutæ, quæ in præsenti requiescit ecclesia, merita gloriosa, ut ejus pia intercessione ab omnibus protegamur adversis. Per Dominum.

§ III. Confirmatur eadem existentia, indeque conficitur alia esse, cujus corpus seculo XI Roma Suessionem translatum est.

Præfatis auctoritatibus & traditionibus Soranorum magnum pondus accedit ex Chronico terræ Ceccanæ diœcesis Ferentinæ, [Quod anno 1156 cremari non potuerit ecclesia S. Restitutæ, tribuitur ejus ibi posito corpori,] conservato in ecclesia S. Mariæ de flumine dictæ diœcesis, prout citatum legitur in grandi codice Cathedralis Soranæ fol. 14, videlicet: Anno MCLVI, Indict. IV de mense Madio, Simon Soranus (facit illum Soræ Præfectum Baronius) interfectus fuit a suis hostibus. Filius dicti Simonis fecit vindictam pro eo: fecit cremare & prædare totam civitatem, excepta ecclesia S. Restitutæ, quæ numquam potuit cremare miraculose, quia ibi conservatur corpus S. Restitutæ, & alia corpora Sanctorum, quæ tempore belli fuerunt abscondita in dicta ecclesia. Si fuerunt abscondita, ut expresse dicitur, in ecclesia S. Restitutæ, id factum fuit vel ante medium seculi IX, vel post: si post; jam vanum est quidquid pro Translatione Romam facta affertur: si vero ante; quod illud bolli tempus, cujus metu absconditæ fuerint Reliquiæ nisi Saracenici? Si dixeris, anterioris alicujus belli metu abscondi potuisse dictas Reliquias, & nihilominus postea propter invasionem Saracenorum adferri Romam; frustra es, [nec apparet quando inde potuerit ablatū fuisse,] nisi tempus belli genusque aut circumstantias prodideris aliquas. Tum vero cur eodem loco, ubi semel belli tempore tutæ fuerant Reliquiæ, non potius conditæ fuerint denuo, quam procul inde in incertum dimissæ; erepto civibus magno in rebus adversis solatio & quasi asylo suo? Dicamus igitur, corpora S. Restitutæ ac Sociorum, uti constat, initio Soram allata in veneratione diu fuisse, lapsuque deinde temporis propter imminens aliquod bellum ibidem fuisse abscondita; ita propter subsequentes tumultus, tam intestinos quam exteros, qui Soram aliasque Campaniæ ac Latii civitates sæpe sæpius afflixerunt, tam diu latuisse, donec in oblivionem abievit locus ipse, ubi posita fuerant, variis templi ruinis insuper sepulta In Vita enim lib. 2 num. 12 narratur totum templum funditus corruisse: idque seculo X aut XI debet factum fuisse. In Chronico etiam Fossæ-novæ apud Vgellum tomo 1 refertur, anno MCIII Indict. XI, Sora cremata cum septem ecclesiis. Vt posteriores calamitates, præsertim sub finem seculi XII, a Germanis & eorum Duce Conrado, Comite Sorellæ, illatas, silentio prætermittam. Quid igitur mirisi latuerint, ac fere ignorata fuerint Soranis, Corpora Sanctorum suorum?

[12] Iam vero cum inventa non ita pridem sint in ecclesia, in qua constabat aliquando fuisse occultata; in loco digniori, [ubi inventa nuper ossa ipsius verosimillime creduntur.] ubi cadavera profana sepeliri non solent; in Confeßione subterranea, quæ antiquis ac nostris etiam temporibus conservandis Sanctorum Reliquiis proprius fuit locus; in urnis istiusmodi, quæ cadaver recens mortui capere non possunt, & quibus inventa ossa tumultuario videntur injecta fuisse, quasi militaris furor otium ea componendi decentius non indulsisset, ita tamen operculo tecta ut conservari possent: cum hæc, inquam, aliaque indicia sanctitatem dictarum Reliquiarum & identitatem cum antiquis S. Restitutæ & Sociorum probabilißimam faciant; pro Translatione autem prætensa ab aliquibus ad urbem Romanam, nihil suppetat argumenti; suppetente etiam nonnihilo quod eam dissuadeat, ut mox videbitur; consequens esse videtur, ut si alicujus Restitutæ corpus Roma in Galliam aliquando translatum est, id alterius fuerit.

[13] Hujusmodi Translationem habemus a Belleforestio transcriptam sub titulo libri tertii, ubi dicitur, quod, Saracenis magna cum classe contra Neapolitanos Romanosque venientibus territi Sorani, pretiosiora sua omnia, atque in his S. Restitutæ & Sociorum corpora, Romam transtulerint & in ecclesia S. Petri collocarint, anno circiter DCCCXL, [nec videntur sub an. 844 Romā translata dici debere,] Leone IV Sedem Apostolicam regente. Potuit hic, licet septimo demum post anno creatus, nominari, quia corporis in Gallias auferendi facultatem dederit anno DCCCLI, tunc enim ad Lotharium patrem ex Italia cum exercitu rediit Ludovicus, cujus Conestabili translatio adscribitur. Potuit etiam Sarracenorum apparatus ingens nuntiatus, etiam priusquam eorum claßis anno DCCCXLIV advenit, Soranos conterruisse, impulisseque ut barbarorum, licet eatenus sæpius a Beneventanis victorum atque ægre in paucis locis sese tuentium, incrementum formidabile fuga præverterent. Potuit denique ex tota Campania Romam fieri concursus fugientium, etiam cum Sanctorum Reliquiis. Sed has Romam allatas, nusquam infelicius deponere iidem Sorani potuissent quam in suburbana S. Petri Basilica: quia illa tam formidata claßis non appulit in Campaniam, sed ante omnia Tiberi Romam aggressi barbari, Basilicam B. Petri Apostolorum Principis devastarunt, ablatis cum ipso altari, quod tumbæ memorati Principis Apostolorum superpositum fuerat, omnibus ornamentis atque thesauris. Inde autem, ut ex Leone Ostiensi refert Baronius, Campaniam petentes subito incremento Carnelli fluminis (Garilianum hodie appellant) Casinum spoliare prohibiti, quid porro egerint compertum non habeo; fugam tamen & vastitatem intulisse quocumque se verterint, credibile est; nec mirarer si ea occasione eversa fuerit S. Restitutæ prope Soram ecclesia: sed quidquid tunc factum sacris corporibus sit, ea omnino non fuisse ablata persuadet eorumdem nupera inventio, & de altero illo quod in Gallias tunc translatum est corpore aliter cogit statuere, quam Franci prætendunt.

[14] Dicam igitur corpus S. Restitutæ, quod Franci venerantur, Martyris esse, Romana in Vrbe passæ, quod ex aliquo sacrorum Cœmeteriorum extractum, atque in sacrario Basilicæ S. Petri tantisper depositum, donec ejus alicui donandi occasio adesset: [licet sub nomine S. Restitutæ an. 851,] ac denique Moreulio Toparchæ exercitum secuto donatum sit, post victoriam de Saracenis Beneventum obsidentibus relatam anno DCCCLI. Donatum autem & in Galliam avectum illud esse oportet, non solum absque Actis Paßionis, quæ nulla habentur de iis quorum corpora sic Roma adducuntur; sed etiam absque ejusmodi patentibus litteris, cum quibus illa nunc solent transferri; quia talium scribendarum usus, utilis sane ac plane conveniens, recentioris institutionis est. [inde unum ablatum in Gallias sit,] Porro cum jam miracula crebrescerent in Arciensi ecclesia; & simul cupido aliquid de tam munificæ Sanctæ paßione sciendi, post S. Restitutæ nomen frustra quæsitum in Vsuardi Martyrologio, quo passim Gallicanæ Ecclesiæ utebantur; tandem inventus est aliquis qui suggereret in Vaticanæ ecclesiæ Martyrologio (quod Vsuardi etiam erat, sed Italicis nonnullis Sanctis auctum) inveniri ad XXVII Maji hæc verba In civitate Sorana passio S. Restitutæ Virginis & Martyris: tum vero ex more in talibus familiarißimo sed perquam incommodo, quasi non alii uspiam fuissent Martyres quam quorum nomina habentur in Martyrologiis, cœptum est credi Arciensium Patronam, licet Roma non Sora, adductam, passam tamen Soræ fuisse, [cui Soranæ Martyris Acta fuerint applicata.] indeque aliqua ex caūsa illatam Basilicæ Vaticanæ, unde ista erat accepta. Quid autē de ea Soræ sciretur quærentibus, oblatum est opus Gregorii Episcopi Tarracinensis seculo XII ineunte compositum, de Paßione & miraculis S. Restitutæ Soranæ: quibus in rythmum vulgarem versis, Arcienses addiderunt quidquid de translatione corporis Roma in Galliam acceperant majorum traditione, vel etiam aliquo medii ævi scripto, non sine erroribus chronologicis infra notandis. Huic autē sic leviter fundatæ sed paßim receptæ credulitati, innixus in Martyrologio Gallicano Saussaius ita scripsit, ad hunc XXVII Maii; Suessione, insigni S. Joannis cœnobio in Vineis, festivitas S. Restitutæ Virginis & Marytris: cujus hodie Soræ in Latio coronatæ universalis Ecclesia suis in tabulis natalitia recolit: pignora vero in Gallias allata, in Archiensi ecclesia prædictæ diœcesis, jam pridem condigno cultu reposita, quiescunt.

ACTA Auct. Gregorio Episc. Tarracinensi.
ex variis Codicibus Mss.

Restituta Virgo, Martyr Soræ in Campania (S.)
Cyrillus Presbyt. Martyr Soræ in Campania (S.)
Socii duo, Martyr Soræ in Campania (SS.)
Restituta Martyr, Roma in Gallias translata (S.)

BHL Number: 7193, 7195

A. GREG. TERRAC. EX MS.

LIBER I.
Continens Paßionem sanctæ Virginis.

Romanæ reipublicæ principatum a Aureliano administrante, [Persequente Christianos Aureliano Imp.] sæva in Christi famulos persecutionis orta est tempestas]: quandoquidem, ut fertur, idem Imperator adeo Christi nomen habuit exosum, ut illud etiam ipso execraretur auditu. Unde directis ab eo undique legibus, Christicolæ mille modis quotidie perimebantur; alii quidem ad bestias expositi, alii ad metalla damnati; quidam ignibus, nonnulli lapidibus obruti: sicque crudelitati ceu pietati certatim impii operam dabant, ut juxta divinum oraculum Domino se putarent exhibere obsequium, si possent extinguere nomen Christianum.

[2] [Hac igitur tempestate, claruit Romæ, in regione quæ Transtyberim dicitur, puella, nomine Restituta, venusta specie, nobilis stirpe; [S. Restituta Romana,] sed longe venustior orthodoxa fide, & omnium virtutum charismate: cujus pater Ethel, mater vero b Dabia vocabatur, ambo tam vitiis quam dignitatibus locupletes. Cum jam Christi Virgo ad nubiles pervenisset annos, divitiarumque copia & quæ in talibus plurimum valere solet generis excellentia, nobilium juvenum turba moveretur, ut certatim sibi quisque eam peteret sponsam; interrogatur a parentibus, quem potissimum de tanta nobilitate eligeret. Quæ se immortalem & cælestem habere sponsum respondit: ideoque non magnopere cujuslibet corruptibilis ambire conjugium]. Eant, ajebat, corruptibiles, & sibi similia ineant matrimonia: mihi, cui perpetuus extat sponsus in cælo, necessarius non est mortalis in terra. [respuit nuptias:] Porro de sterilitate nulla mihi inest cunctatio: quia sponsus ille magnificus, cum sit Virginis filius, filios quotidie innumerabiles generat castitatis: qui etiam mihi dabit in proximo, uti virginis sponsus, de multimoda gaudere sobole, sine ulla corruptionis labe. Procul ergo corruptores pudoris, procul & corruptela, procul sit & omnis corruptorum pompa, auri videlicet argentive quælibet ornamenta: quæ quamvis ad horam blandiantur, nullum se utentibus in futuro præbent emolumentum. Radiet potius in mentis facie fidei margarita, spei certissimæ hyacinthus, & fervens velut ignis carbunculus caritatis. His ornata monilibus cælestis sponsi opperiar adventum: ut cum sapientibus virginibus ejus merear ingredi thalamum. [Hoc ut fertur responso, & parentibus satisfecit, & furentium juvenum lasciviam declinavit.]

[3] [Constantiā precibus a Deo exposcens,] [Sed cum persecutio in Christianos nimium excresceret, & huc illucque sævi lictores more canum discurrerent; Restituta metuens humanæ fragilitati, simulque consulens virgineo pudori, sese domus abdidit penetralibus; atque humi prostrata hujusmodi orationem fudit ad Dominum]: Domine omnipotens, qui per filium tuum Verbum, scilicet sapientiam tuam, in principio cuncta ex nihilo creasti; quique etiam in plenitudine temporum, per eumdem ex Virgine natum, hominem perditum mirabiliter reformasti; qui Virginis filius, virginitatis assertor, daret nobis in terra positis cælestem vitam ducere, ut cæleste præmium possemus expectare; & quos per varias immunditias socios repererat dæmonum, integritate mentis & corporis æquales faceret Angelorum: te rogo, creator corporum, illuminator mentium, spes & vita fidelium animarum; ut in me famula tua cor mundum crees, & spiritum rectum invoves; ut spiritu principali confirmata, ardentia cupidinis tela contemnam, idololatrarum furias pro nihilo ducam, & sanctum Filium tuum, Agnum immaculatum, per omnia sequar. Et quoniam ætatis ac sexus mihi sunt infirma munimina; de cælestibus castris Angelicum posco auxilium, per quod merear protegi, & in beneplacitis tuis jugiter roborata morari; per coæternum Filium tuum, cum quo vivis & regnas in caritate & communione Spiritus sancti, per omnia secula. Amen. [Quæ cum orasset, adstitit ei Angelus Domini: [ab Angelo confortatur:] ad cujus adventum, primum quidem, ut mos est virginum, paululum hebetata est, at postmodum tali meruit informari oraculo: Exaudita est, Restituta, deprecatio tua: aderit tibi semper cælestis gratia, per quam carnales impetus & pompas dæmonum exuperes, & ad virtutum omnium proveharis successus]. Me quoque noveris ex divina jussione ad tui venisse tutelam. Disponit quidem magister discordiæ concitare adversum te suæ perversitatis fautores: nihil tamen metuas: tecum est ille tuus quem dilexisti immortalis sponsus, qui ejus vires solet conterere, quique tibi & in pugna victoriam & æternitatis dabit coronam.

[4] [Hæc cum dixisset, & speciem quam exhibuerat subtraxisset; Restituta, promissionibus tantis roborata & hilaris facta, in somnum resoluta est. Cui humani generis vetustus inimicus, fumifera caligine horrendus apparuit, & comminans dixit: Quid est, Restituta, [diabolico phantasmate territa,] quod tam suaviter & jucunde quiescis? forte de Angeli oraculo lætaris? Verum priusquam ista eveniant, totis viribus adversum te in bella ruam; mihi famulantium citabo agmina; ut si succedat triumphus, non sit, prout putas, incruentus]. Novi quod mihi & meis numinibus moliaris ruinam: sed mihi antiquæ fraudis commenta non deerunt, quibus vires tuas comminuam. Et hæc dicens, gladium in tenebris micantem elicuit, quem intentans contra eam ait: Hoc ense aliquem de meis accingam, qui in tuum armabitur jugulum, & mihi rebelle dejiciet caput: lingua etiam mihi contraria, in abscisso capite tacitura, tabescet. His minis Christi Virgo aliquantulum perterrita, Crucis vexillo armat frontem; totamque se circumsignans ait, Exurgat Deus & dissipentur inimici ejus, & fugiant qui oderunt eum a facie ejus. Ad vocem ergo psallentis, phantasma tenues elapsum in auras disparuit. Christi vero famula in terram se dedit, atque his vocibus [Domini clementiam appellare cœpit: Exurge Domine, adjuva ancillam tuam: nequando dicat inimicus meus, prævalui adversus eam. Valde enim, dominator Domine, sermo tuus cor meum penetravit. Idcirco quam iste diris minis quassavit, tua sancta clementia relevare dignetur, & in tuo amore sic solidare, ut in tuis jugiter absequiis persistam.]

[5] [Oraverat: & ecce humani generis salus & vita Christus Jesus (juxta quod olim spoponderat, [a Christo apparente,] antequam invocetur se adfuturum) beatæ Virgini conspicabiliter adstitit: atque ab ea omnem pavorem propellens, suaque illam præsentia oblectans; Cur, inquit, Restituta, turbaris? Tibine excidit, quod mendax sit, & pater ejus? Nescis, quod trophæo Crucis meæ devictus, & suis flammis alligatus, omnino non prævalet, nisi permissus? Sed noveris (me permittente) ista tibi nuntiasse: ut qui per ejusmodi minas tuæ mentis robur sperabat elidere, tua constantia elisus abscedat, a puella devictus.] [jubetur Soram abire,] Nunc ergo ad militiam nostram accincta, eum qui tibi terrorem incutere voluit aggredere: perge ad Soranam civitatem, ut ab ejus tyrannide populum meo sanguine redemptum eruas, & creaturam creatori conjungas. Nec vero de ætatis aut sexus infirmitate diffidas: tecum enim sum ego, cujus fortitudine cælum suspenditur, libratur terra, mare diffunditur. Ad quem Restituta; Virgineo, inquit, Domine, pudori consulens, & lascivientium contubernia devitans, vix unquam domo egressa sum: & quomodo ad civitatem ire potero memoratam; cum præsertim ignorem, quo mundi climate sit posita? Et Dominus ad eam: Crastino mane, cum solis jubar terris irradiaverit, ad eam Urbis portam, quæ Lateranensis dicitur, perge celerrime: ibi dux itineris tui a me directus aderit, qui te ad locum perducet destinatum: quibus mandatis sese luci reddidit inaccessibili.

[6] Virgo autem, divinæ voci obtemperans, mane concita surgit; ad locū, sicut jussa fuerat, accessit: [eoque ab Angelo itineris comite translata,] ubi Angelum Domini ad iter accinctum reperit; ad quē demissis oculis, sic orsa est: Adventus mei huc ad te causam credo te, Domine, scire: quid vero deinceps sit agendum, decerne: parata sum quidquid decreveris complere. Ad quam Angelus: Tu divinæ vocis oraculo admonita es Campaniæ urbem Soram invisere; quæ hinc quadraginta fere millibus distans, longo nos poterit itinere fatigare, nisi curæ sit nobis per somni quietem vires erigere. Restituta ergo utili consilio assensum præbens, sese in terram dedit, & virginea membra tali thoro committens, paululum obdormivit: quam virtus Angelica dormientem assumpsit, & modo inscrutabili, ab Urbe Soram usque transposuit. Mane autem facto evigilans, seque in portarum aditibus cernens, mirari vehementer cœpit: donec facile conjiciens divinitus id factum esse, gratias Deo persolvit immensas, qui omnia quæcumque voluit fecit in cælo & in terra.

[7] [leprosum precibus sanat,] Christo igitur Duce, famosam illam urbem ingreditur, & in domum cujusdam viduæ divertit, cujus filius, elephantiæ morbo tabescens, per duos annos & menses octo affligebatur, ut jam non virtutibus obsequeretur corpus ejus, sed potius animæ videretur esse sepulcrum. Ad hæc Christi Virgo alacris facta, quod prædicationi videret patere januam, ait; Pone, mater, finem tristitiæ: est medicus in cælo omnipotens, qui prævalet tibi filium restituere: si studio vobis fuerit, digna hunc veneratione percolere. Fit hilaris vidua, promittit se una cum sobole credituram, si grata promissa compleret. Nec mora: Restituta flexis genibus palmas tetendit ad sidera, hisque vocibus supernam cœpit implorare clementiam: Deus æterne, omnium creator & auctor; adesto, sicut promisisti, famulæ tuæ: & quod peto fidenter, largire clementer: ut dum a lepra eum emundaveris, hujus civitatis mentes, idololatria infectæ, sacro Baptismate purgentur, & nomen tuum inclitum laudent per secula. [& 40 homines ad fidem convertit.] Mirum valde: orationem secuta res est: multicolor ille morbus disparuit, & videntibus cunctis homo adstitit sanus. Ad quod prodigium vidua mater, cum universa familia, obstupuit: & quia continere se non poterat, prima in Dei laudes erumpens, viciniam commovet universam. Fit c concursus, videre cupientium & illum qui tam mirabiliter convaluerat. & beatissimam Virginem quæ tantæ virtutis auctrix extiterat. Juvenis ergo, plus mente quam corpore sanus; Hoc, inquit, o cives optimi, non medici alicujus est experimentum, sed opus Jesu Christi filii Dei omnipotentis: qui me, per famulam suam Restitutam, huc ab ipso ex Urbe transmissam, facile, subito, & integre curavit: unde constat indubie, ejus nos esse facturam, qui nos cum voluerit sic reformat. Viso igitur ab illis tanto prodigio, & audito hominis tam evidenti testimonio, quadraginta ex eis in Dominum Jesum Christum crediderunt.

[8] [Per leprosū sanatū innotescit Proconsuli:] Sed quia bonis principiis semper malitiæ auctor obsistit; quidam ex audientibus, spiritu diabolico pleni, veris assertionibus cœperunt contradicere, & contumaci animo salubria monita refutare. Quos egregius juvenis parvipendens, & de mentis duritia constanter redarguens, non cessabat Christi præconia personare. Quid multis? Percurrunt ista ad aures Proconsulis Agathii: qui mandat e vestigio sacrorum hostem vinctis a tergo manibus exhiberi: ad quem sic orsus est: Verane sunt, Cyrille, quæ dicuntur? an sic excors factus es, ut deos patrios contemnens, nova numina orbi Romano inducas? Respondit Cyrillus: Plane verum, o Proconsul, imbecilles deos, qui nec mihi nec sibi unquam potuerunt auxiliari, me reliquisse, & omnipotenti Deo Jesu Christo per fidem adhærere, qui me ad invocationem sui nominis, Restituta famula sua interveniente, sic perfecte curavit. Miratus ad ista Agathius, inquirit, ubi tantæ potestatis femina maneret. Apud nos, Cyrillus ait, hospitatur, ad quos Deus eam propitius destinavit.

[9] [ad eum adducta, fidem profiteiur:] Nec mora hoc Proconsul audiens, missis apparitoribus præcepit, ut honeste illam deducant, & suis tribunalibus sistant. Quod cum protinus factum esset; Dicito, inquit, puella, quod tibi nomen est, quod genus quæ religio. quæ postremo tui ad nos adventus causa? Quæ nihil metuens; Restituta vocor, ait, Urbis sum accola nobilis, religione Christicola, & Christo jubente huc transmissa, vestræ salutis causa. Judex aporiatus ad ista, dixit: Ignorare te credimus, puella, quid de Christianis Imperatoria censuerit majestas: & ideo reveritam non esse ita te palam profiteri Christianam. Sed quia juvencula videris, parcimus ignorantiæ: ut superstitione relicta, decretis Principum pareas, [neque eum cupit Sponsum,] & diis immortalibus incendas thura, & lites hostias. Quod si feceris, brevi nostro frueris cōjugio; & quæ modo paupertati vivis obnoxia, eris procul dubio magnis opulenta divitiis. Cui beata Virgo: Tria mihi, o Judex, videris proposuisse: quorum unū, velut impium, exhorreo; duo autem reliqua, ceu frivola, contemno. Quod vero parcere te dicis, neutiquam id parcere est, sed sævire potius; dum suades relicto Creatore, creaturas pro Deo excolere, & spreto immortali sponso te sponsum accipere, qui certe in aliquo te illi conferre non vales. Ille Rex Regum, & Dominus Dominantium; tu terreno Regi subditus, & de repulsa anxius, numquam dormis securus: tu modo ad horam fulgidus, sed post paululum vermium cibus eris. Pro nefas! tantum bonum relinquere, & tantas miserias appetere! Ad tam sublime responsum Proconsul stupefactus, & secum indignans, ait: Verisimile est Christianorum te deliramenta sectari, quæ hujuscemodi nugas ad nostra non timuisti deferre tribunalia. Sed iis ambagibus sepositis, accede, & deorum altaribus sacrifica, ut non experiaris, quid nostra vis valeat, [neque minis terretur:] quā sic concinna tua mendacia despexerunt. Ad hæc beata Virgo: Non ad hoc venimus, ut sacrilegiis vestris polluamur; sed ut vos ab iis retractos, uni vero Deo servire doceamus. Minis autem vestris non terremur: quia fortior est qui promittit tutelam, quam qui minatur supplicia.

[10] [dum flagellatur suaviter cantat:] Tam audaci responso Proconsul accensus, jubet illam solotenus sterni, scorpionibus gravissime attrectari. Fit illico quod sævus mandaverat furor: nec tamen inter verbera sonant murmura gementis, sed potius vox jubilationis & laudis, ita Domino suaviter concinentis: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit me ancillam suam. Modo Sponsi mei suscepi insignia, & splendentia ornamenta: quibus licet exterior homo corrumpatur, interior tamen per ejus gratiam renovatur. Hæc audiens Agathius, dixit: Quid est, Restituta? te delectant pœnæ? placent tibi supplicia? quæ tantam Christo tuo exhibes cantilenam? Et Sancta; Prorsus ita, respondit, quoniam ut dicit noster Apostolus, Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. [Rom. 8, 18]

[11] Stomachatus Judex mandat eam carceralibus retrudi ergastulis, [carceri inclusa & fame vexata, divinitus robaratur,] & catenis septem ferri pondera habentibus vinciri, perque dies septem nullo cibo vel potu refici. Fiunt omnia ut scelestus jusserat: sed non eam Sponsus ille cælestis deseruit. Missus namque descendit Angelus: ad cujus adventum carcer resplenduit, ferrea vincula ceræ in modum liquefacta sunt, fames abiit, Virgo vires sumpsit, & confortata est. Ita ergo abundantius consolata, Christo Domino grates referebat: & ecce dum psalleret, in arce contemplationis suspensa, adfuit ei per semetipsum Dominus Jesus Christus, localiter illocalis: qui eam validissime confortans, ad futura certamina roborans, prandium apposuit dictu mirabile, cælesti suavitate refertū: & manu qua cælum sustinet ei benedicens, ad Patris dexteram rediit, unde numquam recessit. O superabundans Christi gratia in Virginem! Ecce quod Sanctis in vita promittitur perenni, huic in vita conceditur præsenti. Fruitur Virgo vultu illo mirabili, in carne hac corruptibili, in quem desiderant Angeli prospicere. Porro tremefacti custodes, primo quidem velut hebetes consternati sunt, deinde vero in semet reversi, & conjicientes quod divina fuisset illa virtus, quæ carcerem clausis foribus intraverat, & ferrum ut lutum contriverat; [convertit 39 custodes,] ad Virginis vestigia procidentes, obnixe efflagitare cœperunt, ut Deum illum colere doceat, per quem tanta viderunt miracula coruscare. Illa igitur gaudens quod de spoliis Satanæ jam triumphare inciperet, misit statim ex ipsis, qui S. Cyrillo Presbytereo, quæ facta fuerant, seriatim nuntiaret. Venitque illico Presbyter venerabilis quo accersitus fuerat, ac circiter novem & triginta animas, etiam adhibito Chrismate, baptizavit.

[12] Sed quia virtuti semper insidiatur æmulatio: ecce proditor nescio quis abiit, & cuncta quæ gesta fuerant Agathio reseravit. Qui turbatus vehementer, apparitores mittit, qui Restitutam, una cum Cyrillo & Neophytis omnibus, suis tribunalibus offerrent. Inter eundum autem Virgo Christi cœpit illos ad respondendum præmonere, & ad futura certamina roborare. Cumque adstitissent, furens Agathius; Verumne est, [qui omnes in fide constantes,] inquit, quod audivimus, vos relictis diis immortalibus, quos Principes venerantur, Christum nescio quem adorare? Illi vero quasi una voce respondentes; Verissimum est, ajunt, inutiles mortuorum hominum effigies nos respuisse, & creatorem omnium Jesum Christum verum & æternum Deum credidisse: cujus virtute vidimus carcerem sine luce humana resplenduisse, & hanc beatissimam Virginem, cælesti cibo refectam, contra furias tuas validissime roboratam. Unde noveris indubius, quia nobis hæc fides cum vita manebit, quidquid dixeris aut feceris. Non potuit ferre ultra Agathius, sed felle permotus dixit: Quinam sunt profani isti, qui tam audacter improperant nobis imbecillitatem Deorum immortalium? Ducantur ad aureum fanum, & sacris numinibus incensum jubeantur adolere: quod si detrectaverint, capitis animadversione plectantur. Ducti igitur ad locum, & nolentes simulacris offerre, ipsi hostiæ Christi facti sunt. Quo in loco, extincta postmodum persecutione, & fano illo antiquissimo destructo, fidelium devotio templum excitavit ad honorem beatissimæ Matris Christi & Petri Apostolorum Principis.

[13] Audiens autem Christi Virgo sanctorum Martyrum constantiam & gloriosum finem, una cum venerabili Cyrillo Presbytero, gratias egit Deo, qui de suis ovibus gratissimum acceptavit holocaustum. Quod animadvertens Judex iniquus, sic ajebat ad suos: Videtis, o cives, homines inhumanos, qui civium perditionem suum æstimant lucrum. Quid consilii ad hæc inhibenda capessimus? Experiantur ipsi quod alios perpeti gaudent, ut de se merito gemant qui de aliorum nece exultant. Nulla in medium mora: jubet ut accensis lampadibus Sanctorum corpora adurantur. [martyrio coronantur cum lictoribus eorum.] Sed externum ardorem sentire non poterant, qui Spiritus sancti interno calore flagrabant. Unde nec ex ore ipsorum gemitus ullus procedebat: sed potius claris vocibus benedicebant Domino, qui in certamine adfuerat, cujus potenti virtute & gratia subito lampadarum incendia restincta sunt, & carnificum lumina tenebrata; ut uno eodemque momento, & lux lampadarum & lux etiam perfidorum evanesceret. Sentientes ergo ministri, quanti meriti essent quos cruciaverunt; aspectu miserabili & voce querula dixerunt: Jam qui sitis novimus, & cui Deo serviatis in nostra cæcitate intelligimus: sed utramque lucem nobis restituite, ut & mente Deum & oculis solem istum possimus intueri. Quorum clamoribus Christi Virgo commota, oravit ad Dominum: & ad vōcem precantis mentes illorum illuminantur ad fidem, & roborata exterius lumina reformantur ad lucem. Quare supra modum obstupefacti, celsa voce clamare cœperunt; Unus est verus Deus, Dominus Iesus Christus, qui nobis famulæ suæ meritis perditum lumen restituit. Nuntiantur ista ab audientibus Proconsuli Agathio, qui iracundiæ stimulis agitatus, & sua eos præsentia judicans indignos, præcepit ut sine mora capite plecterentur. Et isti itaque per beatam Virginem edocti, & per manum S. Cyrilli baptizati, contemnentes seculi militiam, inter agmina Angelorum conscripti sunt.

[14] [Post hæc Restitutam accersiri jubet cruentus Agathius: & videns eam, ad milites & populum circumstantem dixit: Quid ulterius de hac sacrilega faciemus, in qua tot studia perdidimus? Nam nescio quibus carminibus ferrum liquescere fecit, lucem de nihilo produxit, flammantes lampades solo verbo restinxit; &, quod gravius est, me militibus pene spoliavit, dum prius d triginta, modo vero duos præstigiis dementatos in perniciem traxit: [S. Restituta variis opprobriis affecta,] judiciariam quoque censuram sprevit, Deorum sacra blasphemavit, & ut idem omnes facerent operam dedit.] Patimurne, o viri, vinci a femina? Tumultuantibus autem turbis & certi nihil respondentibus, conversus ad illam, ait: Delectaris, Restituta, in talibus? Non sunt præconia ista, sed crimina; pro quibus tristari, non gaudere debueras. Sed habeat jam finem superstitio: recede ab hac insania, diis sacrificans. Quod si feceris, poteris evadere horrenda quæ te manent supplicia, & in nostrum quam citius gratissimum transire conjugium. [At illa: Rhetoricatus es, o Iudex, inquit, & more oratorum variasti verba, magnificasti sententias, ad ultimum quoque pestem quæ latebat in pectore evomuisti: sed certo certius scias, quia neque tuis dæmonibus sacrificabo, neque te servum illorum sponsum habebo. Porro quæ minaris supplicia, ea mihi cariora erunt super topasium & aurum obrisum]: & mors quæ interpretatur [transitus] continuo transibit in gloriam. Unde fac citius quod te minaris facturū: mihi enim ardet animus ad cælestis Sponsi complexum, cui eo speciosior præsentabor, quo a te gravioribus suppliciis attracta fuero.

[15] [Confutatus Iudex tantis assertionibus, & pene ad mortem usque confusus, ignorat quid faciat, [morti adjudicata,] quidve contra eam dicat: donec satana dictante hujuscemodi dedit sententiam, dicens: Quoniam edictum Imperiale est, ut Christicolæ omnes funestæ morti tradantur; jubemus Restitutam, civem Romanam, arte maleficam, Christianorum ducem ac præviam, ad ripam Carnelli fluminis duci, ibique cum sociis suis capitali discrimine mulctari, ac eorum capita in flumine demergi: ut piscibus in escam prebeatur lingua, quæ non timuit contra deos consurgere. Ducitur itaque ad immolandum Christi victima: & cum sociis inter eundum orationibus indulgens, ad flumen festinabat; gaudens & hilaris, quasi quæ ad thalanum cujuspiam illustris viri pergeret. Ventum est igitur ad oram fluminis: jubetur flexis genibus cervicem intendere, petit orandi inducias: [post preces fusas capite plectitur cū Cyrillo & aliis 2,] accepit, genua flexit, & cum sociis ita Deum oravit: Benedicimus te, Creator omnium Domine, qui nos ad hanc horam deduxisti, ut temporalem pro te mortem suscipientes, æternæ mox vitæ simus te donante participes. Suscipe animas nostras quæsumus, & redde famulis tuis munera repromissa. Et tune protensa cervice trucidata est venerabilis Christi Martyr & Virgo Restituta, una cum Cyrillo Presbytero] (quem ipsa sanaverat & ad fidem converterat) & aliis duobus Christicolis, sexto Kalendarum Iuniarum. [Quorum capita Carnellus ad tempus, cælum vero animas perpetuo reservandas suscepit]; corpora inhumata feris & volucribus devoranda relicta sunt a carnificibus, qui in civitatem revertentes Sanctorum necem obviantibus renuntiat.

[16] Fit continuo motus magnus in civitate; convenit populus fidelis, flent filii matrem, discipuli magistram, tam cito & clanculo præreptam: & quo melius poterant singuli accelerabāt gressus ad aquas, desiderio videndi defuncta licet cadavera. Cumque pervenissent, [cum illis sepelitur,] & ea sine capitibus truncata cernerent; renovatur dolor, augetur mœstitia, discurrunt per fluminis ripam, sicubi forte ea appulisset fluminis unda: & non invenientes, sacrosanctas auferunt Reliquias, easque in civitate juxta ecclesiam sancti Ioannis Baptistæ sepeliunt. Quo loco postmodum, extincta persecutionis flamma, ad ejus honorem e Basilica constructa est: & condigno valde ordine illic modo honoratur a fidelibus, ubi variis quondam fuerat depressa suppliciis. Fiunt autem illic, ad ejus nominis invocationem, favente Christo plura miracula: ut videlicet luce clarius cognoscatur in terris, quanta gloria perfruatur in cælis. Non solum autem in loco cinerum suorum, sed & circumquaque miraculis coruscat, maxime ubi fuerat passio ejus & nominis celebrata memoria.

[17] Septimus a passione illius decurrerat dies, cum beatissima Christi Martyr & Virgo Restituta, suis tribus in passione sociis comitata, in medio Angelorum refulgens, venerabili Amasio f Sorano Antistiti apparuit, [ah Amasio Episcopo reperta capita.] dicens: Surge Pater, & ad locum passionis nostræ quantocius festina: ibi Capita nostra invenies, quæ a persecutoribus in flumine demersa, nuper ad ripam extulit unda. Non enim passus est pius Dominus ea esse animalibus in escam, quæ populo suo gratuita pietate præstitit ad tutelam: & tu, postquam collegeris, junges corporibus nostris. Expergefactus itaque a somno Episcopus, gaudens reserat fidelibus delatum sibi cælitus ministerium. Ab audientibus gratiæ Deo referuntur, sonat vox jubilationis in tabernaculis justorum. Nec mora, pergit ad locum Episcopus, invenit juxta visionis tenorem veneranda Sanctorum Capita: quæ reverenter levavit, reversusque in civitatem corporibus junxit, & (quantum temporis sinebat angustia) gloriosæ sepulturæ tradidit. Quantis vero prodigiis per singulos fere dies hæc sanctissima Virgo resplendeat, testis est Sorana civitas, & circumposita Castra, quæ circa infirmos & vinculatos suos crebra sentiunt juvamina: quæ nos, si Dominus dederit, suo loco retexemus, ad ipsius laudem, qui una cum Patre & Spiritu sancto vivit in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Aurelianus Imperator factus anno 270, persecutionem, quæ nona habetur, in Christianos movit potißimum anno 272, occisus dein anno 275.

b Suspecta, fateor, nomina, nihil Romanum sonantia: ætate tamen illa etiam barbaris plena erat Roma.

c Concursus ille videtur paulatim per menses saltem plurimos factus: qua temporis intercapedine Cyrillus Sacerdos creatus est, & postea Martyrio coronatus.

d Imo triginta novem supra memorantur: at quo die tam isti, quam duo lictores fuerint coronati, non constat. Scilicet eorum memoria, quia nomina ignorantur, facilius oblivione est sepulta.

e Gallonius, in opere de sanctis Virginibus Romanis, sepultam ait in suburbana S. Ioannis Baptistæ ecclesia, quæ postmodum conversa sit in amplam sub ipsius S. Restitutæ titulo basilicam.

f Amasium primum Episcopum Soranum collocat Vghellus Tomo I Italiæ sacræ, sed ex sola horum Actorum fide.

LIBER II
Continens miracula seculo XI aut XII, ætate scriptoris Gregorii facta.

PRÆFATIO.

[1] Quoniam omnipotens Deus in Sanctis suis semper extitit mirabilis, & per eos non solum in carne degentes, verum etiam post vincula & flagra, [Miracula satis certa scribuntur.] post multiplicium pœnarum supplicia, & capitis quoque abscissionem, dignatus est miracula exhibere; quorum quædam scriptorum inopia silentio obvoluntur, quædam vero vitiose descripta deferuntur; ad ea dilucide exaranda miracula, quæ per gloriosam Virginem & Martyrem Restitutam, post ferrea vincula collo tenus stricta, post persecutoris gladium cervicem recidentem, cælestis voluit operari dignatio, omni labe mendacii carentes, accedimus. Quæ quidem non, ut assolet, vagabunda & ficta plerumque fama didicimus: sed quæ vel eorum quibus coram positis gesta sunt, vel certe etiam qui in sese ipsis eadem cælitus acta senserunt, veridica relatione cognovimus.

PARS PRIMA.

[2] Quodam itaque tempore a Campulenses, ex præcepto b Pandulphi majoris Comitis, cujus imperio & arbitrio arctabantur, gravissimas adversus Soranos belli inimicitias exercuerunt, adeo ut de rebus civilibus obvia quæq; hostiliter invaderent. Sorani e converso non segniter resistere, mœnia oppugnare, vites & arbores succidere, prædas pecorum ac sæpe virorum agere cœperunt: tantusque in Campulenses Soranorum excrevit terror, ut non nisi in patria sua commorari auderent. Capti sunt eo tempore de Campulensibus novem, Joannes Mane c, Lando Dominici, Adenulphus Drusi, Joannes Alberici, Adam de d Insula, Petrus Dodæ (reliquorum nomina ignorantes prætermittimus) qui omnes captivorum more satis indecenter abducti sunt. Erat etiam per id tempus in eadem civitate Miles quidam de genere e Seviorum, ex obliquo sanguine descendens, materno impar genere, Petrus Adulterinus nomine; [Novem captivi,] Petri Geraldi Sevioris filius, vir ferus & omni destitutus humanitate: qui quamquam ex communi civium sententia bellum gereret, specialius tamen cum quibusdam conductitiis militibus, quos stipendiis suis retinebat, die ac nocte f Castellanos persequi non cessabat. Et quia nulla in se pietatis viscera fovere videbatur, quotquot ex hostibus capi poterant, ei protinus in custodiam tradebantur: quos ille tanta cura servabat, ut jugi etiam pertractatione varii generis suppliciorum satageret. Quamobrem non longe a Basilica beatæ Martyris Restitutæ, via publica mediante, carcerem extruxit, quem tribus triplicibus parietibus, interius quidem ligneis, exterius vero lapideis, circumsepiri fecit. Spatium autem, [arcte inclusi,] quod inter utrumque medium inerat, acutis vepribus opplebatur: extra quos firmissimas quoque vineas, ab imis usque ad superiora domus, circumquaque deduxit. Tectum desuper stravit ex vimineis cratibus, multorum onere lapidum gravatis. In medio carceris ex firmissimis tabulis caveam, desuper ostiolum habentem, statuit; in quam captivi illi novem binario numero, alterius ad alterum pedibus ferreo compede connexis, injecti sunt. Cibus ter tantum in hebdomada exiguus panis & parcissima aqua tribuebatur: aliisque cruciaminibus, & maxime proprii stercoris & urinarum fœtore intolerabili, miserabiles illi vexabantur.

[3] Iam per biennium ferme his affligebantur angustiis: cum propinquante Dominicæ Resurrectionis tempore, die videlicet Veneris sancto, quo Dominus vivificæ crucis lignum triumphaturus ascendit, Præpositus ecclesiæ Virginis Restitutæ, Ado nomine, ad prædictum Petrum pro carceratis rogaturus accessit; quatenus pro Dominicæ passionis reverentia, & pro mutua eorum amicitia, interpositis etiam quibusdam sacramentis pœnitentiæ (quam ei injungere solitus erat) ipsos captivos ad audienda tanti diei mysteria, Christianis omnibus communia, relaxaret. Illo igitur precibus tandem evicto & assensum præbente, miseri illi ex cavea egressi, ad altare beatæ Martyris adducti sunt: ex quibus carceralis fœtor tantus emanabat, ut vix quisquam propius ad eos valeret accedere. Porro expletis de more solenniis, iterum rogatus est Petrus, ut pro Dei timore annueret, ne in carcerem isto die reciperentur. Quod cum ille implacabilis renueret, divinitus ut arbitror ab eodem Præposito admonitus est, in hæc fere verba: Tu quidem crucifixum pro te Dominum invocas: sed valet manus eos cito citiusque de manibus tuis eripere. Quod & factum est.

[4] Sequenti quippe nocte post Dominicam ab inferis resurrectionem, [a S. Restituta apparente,] cum sese miseri illi homines sopori dedissent, adest virgo Domini Restituta: quæ se illis offerens visibiliter, ait: Surgite ocius, egredimini: nolite moram facere: ecce enim caveæ ostium apertum est. Quia vero jam dictus Petrus per mulierculas quasdam fugam suadentes sæpenumero eos tentaverat, nequaquam beatæ Martyris monitis fidem dabant: donec iterum fidem dictis factura revertitur, & eorum arguens incredulitatem; Quid, inquit, vilissimi mercenarii facitis? Cur moramini, & præcepta mea contemnitis? Ad quam illi; Quænam es, ajunt, quæ talia nobis suadens, tam imperiosa ingeris verba? Et illa: Ego sum Restituta famula Christi: exite hinc, nolite metuere: non enim vos deseram, donec ad tuta loca perveneritis. Ad hanc assertionem securiores effecti, ut valuerunt, alius quidem rectis, alius versis ad cælum pedibus, juvantes invicem & Virginis manibus sublevati, egrediuntur. Carcerarius siquidem, qui caveæ ostio accumbere solebat, aliquantum inde remotus, gravi somno tenebatur. Exeuntibus ergo illis, & ab ea, quæ præsens aderat, quid acturi & unde evasuri essent quærentibus, locum ipsa designavit, & quid facerent edocuit. Itaque accedentes ad quemdam in fundamento positum prægrandem lapidem, [educuntur.] velociter manibus egesta humo, foramen breve, quo vix puer parvus egredi potuisset, effecerunt, & absque molestia ulla eruperunt. Nescientibus autem qua esset eundum, sese Virgo præviam dedit, & per medium amnem iter ostendit: nec ducatum eis præbere destitit, donec ad Castellum, cui Baucus g nomen est, pervenissent. Ubi a castellanis, Deo & Martyri gloriosæ pro liberatione eorum gratias agentibus, vinculis effractis libertate donati sunt: & statim (sicuti voverant) [prædicta vincula ad ecclesiam] beatæ Virginis [portando] remearunt: in qua usque hodie, in tanti miraculi fidem & testimonium, ante aram beatæ Martyris, cunctis cernentibus dependere cernuntur.

[5] Eodem tempore Rusticus quidam, Joannes Rossii nomine, de oppido cui postea, ab eodem supra nominato Petro Adulterino, vocabulum inditum est, ligno & ferro coërcitus, in loco qui ad S. Benedictum dicitur, juxta Seviorum palatia, in cavea subterranea obæratus tenebatur. Qui cum diutina ibi inedia aliisque pressuris torqueretur; Jesu Christo Domino nostro & B. Restitutæ vota fecit, [alius captivus voto facto,] quod si de pœnali illo loco se eruere dignaretur, ea quibus arctabatur vincula ad sacratissimum ejus templum destinaret, & gloriosum Martyrii ejus diem quibus valeret expensis percoleret. Non multo postmodum tempore elapso, cum se post diuturnam carceris macerationem, compeditus homo nocturnæ quieti concessisset; Venerabilis Martyr Restituta, solitam super hunc exercens benignitatem, [a S. Restituta egredi jussus,] & manu propria eum commovens; Erigere, inquit, in pedes, & his locis relictis ad propria reverti festina. Quod cum ille cupide se facturum, si possit, respondisset; Sancta adjecit; Tu quidem potes: sed oppressus inertia, ad salutem tuam laborare renuis.

[6] Cum autem semel ac tertio hujusmodi sermonibus ad exeundum hortata esset; & die quadam secum residens de fuga meditaretur; arrepto cuneo, quem ibidem reperit, de cavea avulsit tabulam, & quanta ipsius staturæ erat longitudo de sub terram fodiens excessit. Et quia custodibus circumquaque dispositis pervenire ad ostium proclive non erat; mirum valde quod sequitur: super trabes domus, ut erat vinctus ascendit, & prius omnes pertransiit, quam ad ostium accurrisset: ac demum super illud se esse animadvertens, desilit: reseratoque ostio proripit se. Post hæc ad locum qui Porta-nova dicitur applicuit, ubi latrantium canum multitudo novum ei ingerit negotium: sed Virginis invocato nomine, [miro modo evadit:] omnis illa circumdans illum latrantium turma fugata est. Postremo ad portam quæ Rimarum vocatur divertit: cui super ripam h fluminis adstanti, ac quid ageret, quove pergere deberet ignoranti, subito advenit quædam avis nive candidior, quæ sui cursus volatum coram eo terminans, ingentem extulit vocem: ut aperte daretur intelligi, illac sine dubio esse transeundum. Quod ille secum perpendens, flumen ingreditur, omnique eliminato timore impiger ac securus transmeavit: ac securitati redditus, illico ad beatæ Martyris corpus, districta quæ gerebat lora, delegavit.

[7] Adolescens quidam, de civitate quam rebus nominum impositores Arces nuncupari voluerunt, dum i Arpini degens in cujusdam Militis famulatu esset, die quadam a dæmone corripitur: qui ei protinus & vocem & sensum abstulit, [energumenus mutus & fatuus,] adeo ut ratione privatus, & bestiali more vitam gerens, proprio stercore fœdaretur. Dum ergo per diversa Sanctorum loca circumduceretur, & nullorum auxilio meruisset liberari; novissime ad beatæ Martyris Restitutæ corpus delatus est. Ubi per aliquot dies demoratus, cum nulla oratione salvaretur, ductus quo raptabatur a spiritu, ad alia loca transmigrabat. Ad locum autem qui Arcus-foruli nominatur pervenienti, tandem se Virgo obviam dedit, & iniquum ab eo expulit habitatorem, [liberatur.] & tam sensum pariter quam loquelam ejus reparavit. Qui postea beneficiorum Domini non immemor, cum ad beatæ Martyris tumulum, gratiarum redditurus actiones, remeasset: ibidem ab occurrentibus certatim turbis, & tantis a malis curatum hominem cernere cupientibus, Te Deum laudamus, te Dominum confitemur, resonis vocibus cantatum est.

[8] [Mulier ob matricem effusam ægra,] Illud quoque nullatenus prætermittendum puto, quod mulier quædam Maria vocata, pauperis cujusdem viri, Joannis-Boni prænominatione uxor, cujus habitatio juxta venerabile templum beatæ Dei Genitricis conspicitur, dum paucis a partu evolutis temporibus ad ignem ore excitandum, acclivem se faceret; repente matrix tota ab utero profusa est, ita ut (sicut ea replicante accepimus) conceptionis etiam loca extrinsecus esse viderentur. Quem nihilominus tam immanem & importabilem languorem rudis illa mulier præ verecundia toto biennio occultavit. Sed cum jam & vultus pallore & totius corporis macie increscente, nec non etiam vestium fœditate urgeretur, & latentem ægritudinem diutius celare non posset; uni primum, ac deinde, ut fit, alteri sub secreto prodidit, sicque totam concite volavit fama per urbem: & a vicinis aliisque longe positis mulieribus, diversa medicamina adferuntur: sed nullum penitus aliquod valuit impendere solatium. Annua interea beatissimæ Restitutæ Martyris solennitate pro more repetita, cum jam ejusdem festivitatis octavus advenisset dies, & mulier tintinnabulorum ad Vesperas consonantium strepitum audiret; prostrata in pavimento, ad Dominum ita oravit: Deus, omnium æterne conditor, qui gloriosissimam famulam tuam Restitutam, ad salutem Soranæ urbis huc destinare decrevisti, pro cujus Confessione eadem sancta Virgo vitam suam martyrio consummari voluit; per ejusdem merita beata, adjuva me ancillam tuam.

[9] Postquam igitur ex intimis sic orasset, & communis quietis hora succedente, imbecilla sopori membra utcumque laxasset; [a S. Restituta apparente curatur.] hujusmodi visione insomnis occupatur. Videbatur adesse quædam magnæ auctoritatis persona, roseo vultu, radiantibus oculis, fronte auro & gemmis coruscans, quæ decoræ virgæ incumbens diceret: Quidnam agis, misera femina? ostende, ostende mihi ægritudinem tuam. Quæ cum præ rubore negaret pudenda loca revelare: propius illa venerabilis accedens, &, ut dormienti videre erat, manu propria matricem comprimens, naturali compage solidata, reformavit in loco. Expergefacta autem mulier sese sospitati redditam cognovit: statimque de cubili descendens, & faciem solo applicans, immensas Deo reddidit laudes. Sed enim iterum mulieri eidem dormienti denuo adfuit mirabilis illa persona; & tertio, si se ex integro sanam recognosceret, perquisivit. Qua se sanam respondente, oblita non est quærere sancta Virgo, quisnam id fecisset, Restitutam se esse significans. Denique facto mane, noluit mulier silentio comprimere tantum in se patratum miraculum: sed quibus licuit, aliis quidem ad videndum, aliis vero ad audiendum exposuit. Oculata igitur fide certificatus Soranus populus, quantas Deo laudes persolverit, facile memorari non potest.

ANNOTATA.

a Campoli etiamnum locus Soræ vicinus, versus Boream & Apenninum.

b Plures XI seculo fuerunt Pandulfi, quare difficile est ex eo nomine annum definire: Chronicon Fossæ-novæ anno 1099 indicat nobis Filios Gerardi, qui eo anno Soram recuperaverint, quorum unus Petrus Adulterinus videtur mox infra nominari.

c Mane, puto corrigendum, Marci.

d Liris fluvius, a Sora versus meridiem decurrens, sinu suo complectitur primo Insulam cum oppido cognomini 4 p. m. infra Soram; majori deinde intervallo Insulettam.

e Sic infra nominantur num. 5 Palatia Seviorum: sed quia deprehendo propria istæc Italica nomina satu infeliciter esse descripta a Francis, & invenio 3 p. m. Sora castrum, Schiavorum dictum; vehementer suspicor, hoc ipsos esse, quorum nomen minus recte expressum Belleforestius invenit.

f Quinam hi Castellani? Vtique Campilenses sic enim mox infra in fine num. 4 Baücenses etiam dicuntur Castellani.

g Baücus alias Babucus (de quo XI Martii ad VitamS. Petri istic Patroni) Castellum est in Campania Romana, media via inter Soram & Frusinonem castrum, utrimque distans 6 p. m. Belleforest perperam Brocus scripserat.

h Fibrenum licebit intelligere, qui Schiavorum castrum alluit, qua parte illud Soram respicit.

i Arpinum distat Sora versus Austrum 4 milliaribus, cui versus merdiem intervallo 2 milliarium adjacet castrum, Arce vulgo dictum.

PARS II.

[10] Altruda quædam nobilis matrona, uxor cujusdam Judicis appellatione Bonifacii, [Femina ob intestinum effusum afflicta.] cujus habitatio haud longe ab ecclesia beatæ Martyris Restitutæ cernitur, dum quadam die expurgandi ventris necessitate urgeretur, ad secretiora hujusmodi operis loca secessit. Tantus autem dolor tantusque repentini secutus est ponderis impetus; ut præter naturæ modum, intestinum ab ano egrederetur: quod etiam pro viribus restringere conata, nulla tamen arte id potuit. Hoc autem cum aliquamdiu silentio obduxisset; quod vetabat pudor, intolerabilis dolor revelare compulit. Longum jam tempus medicinalibus experimentis frustra fuerat consumptum, & ægra mulier gloriosæ Martyris auxilium devote flagitabat: cum nocte quadam, tota domo sopore gravata, & ipsa vigiles ducente curas, repente ignis qui velatus fuerat, ardere ei visus est. Circa vero ignem tres conspicit personas venerabiles: quarum una mulieri, quæ essent inquirenti, Non, inquit, me agnoscis? Et mulier: Te quidem novi carissima Domina, tu es enim sanctissima Domini Virgo Restituta: hos autem qui tecum resident, prorsus ignoro. Ad quam Sancta: Quam tu cervis præsentem, soror & socia mea B. a Celicia est, hic vero vir Domini beatus b Constantius. Et mulier ad eam. Oro te, piissima Domina, [visa Sancta sanatur,] succurre mihi miseræ ancillæ tuæ. Et Sancta: Libenter equidem id faciam: ad hoc quippe venimus. E vestigio itaque ad lectum propinquavit, & nescio quid flori simillimum imposuit ori ejus, & abiit: statimque mulier ita pristinæ sospitati reddita est, ut nec fugatæ infirmitatis signum in ea ullum superesset. Quæ protinus, tota excitata familia, quæ & qualiter viderat, & quomodo curata fuerat, gaudens enarravit.

[11] Sub id tempus Arpinas quædam puella, dum pro teneris annis, adhuc maternis brachiis bajularetur, solis hujus negata luce, cæcata est. [puella cæca illuminatur:] Miserorum itaque cura fuit parentum, per plurima Sanctorum venerabilia loca curandam deferre: sed cum per diversa gradientes nihil proficerent, jam cervice molestum onus abnuente, lassis plantis multa mœstitia affecti Arpinum reversi sunt, continuis interim precibus crebrisque suspiriis, uberem Dei clementiam efflagitare non cessantes. Quodam igitur B. Restitutæ celebri natalitio die, cum ad sacra Missarum solennia omnes festinare intelligeret cæcatæ puellæ genitrix; versa ad Dominum, in hunc modum verba effudit: Jesu Christe Domine, qui postulantium gemitus solus consolator intueris, per pretiosissimæ Martyris tuæ suffragia, filiam meam illuminare digneris. Mirum dictu! quam in stramentis collocaverat parvulam velox somnus arripit: & Missarum jam consummatis Sacramentis evigilans, expurgata oculorum caligine, perspicacius omnia cernit, & huc illuc sine offendiculo discurrere incipit. Stupefacta mater, ingenti lætitia domum replet, cunctisque quod acciderat filiam ostendendo exponit: moxque ut valuit ad beatæ Martyris memoriam, prout possibilitas dederat, dona ferens & Deum benedicens, filiam repræsentat.

[12] Inter cetera vero quæ omnipotens Deus, per eamdem beatissimam Restitutam dignatus est miracula operari, [Basilica ruente populus exit illæjus.] nullo obvolvendum est silentio, quod nostra quoque recenti memoria patrari evidenter voluit. Basilica ejus a solo erecta, ædificii culmen in fornice consummatum est. Perfecti denique operis supereminens structura, seu fabrorum incuria & imperitia, seu fundamentorum mollicie, seu etiam terræmotus frequenti concussione, rimis atque scissuris ad ima usque patentibus, cœpit processu temporis, sine ulla ambiguitate comminari ruinam. Denique instantibus sacris Quadragesimalibus jejuniis, in B. Petri Apostoli Cathedræ natalitio solenni, cum populus orationum instantia frequentius ad ecclesiam conveniret; inter ipsa Missarum matutina solennia totum repente cœpit nutare ædificium. Cæmentum quoque, a superioribus fatiscens ac paulatim decidens, exeundum esse hortabatur. Parietes quoque ab invicem dissoluti, atque a fundamentis sequestrati, divina tantum virtute suffulti, populi discessum operiri videbantur. Qui tandem sacrosancto expleto Officio, & accepta a Sacerdote egrediendi licentia, confuso ordine exiens, nomen Martyris inclamabat: dum corruentium parietum lapides, quasi populum ad fugam urgentes, inter egredientium vestigia, sine ullius cujuspiam læsione raptabantur. Egressis vero omnibus & faciem a tergo reducentibus, momentaneo casu omnis illa fabrica collisa inter se ac dissoluta funditus corruit, populo gratias & laudes referente, quod per beatæ Martyris suffragia tam opportune evasisset.

[13] Miles quidam, Gallicus nomine, in partibus Ethruriæ, de oppido cui c Gerbeto vocabulum indidit vetustas, [Miles non finita Missa egressus,] oriundus fuit: qui ex voto & desiderio, oratorium beati Michaelis Archangeli in Gargano positum decrevit invisere; arreptoque itinere Tudertinis d quibusdam viris, idem in voto habentibus, & viarum notitiam callentibus, socialiter se copulavit. Qui omnes pariter incedentes, & longam viam stationibus dimetientes, ad urbem Soram, quæ se obviam ostendebat, applicuerunt: & quia beatæ Martyris Restitutæ miraculorum fama ingens ipsos quoque attigerat, ad ipsius templum orationis studio diverterunt. Postquam vero ibi aliquamdiu orassent, & Missarum officia celebrarentur; prædictus Gallicus, concurrentium per plateam equorum strepitu commotus, ut moris est Militibus talia inspectare, orationem imperfectam deserens, ad contemplandum cursum equorum temere egressus est. Ceterum repetito itineris ordine, ad S. Germanum civitatem sub e Casino sitam tendentes, ibique hospitaturi illius diei terminaverunt cursum. [increpatur a Sancta:] Cum autem fessa somno membra renovarent; venerabilis Restituta Gallico dormienti se ostendere dignata est; valde multumque eum redarguens, quod servitio omnipotentis Dei equorum cursum præferens, irreverenter nimium domum suam dimisisset; adjiciens etiam, brevi suum ei auxilium maxime oportunum fore. Is ergo expergefactus, sociis quæ viderat timidus reseravit. Quid multis? tandem orationis via pro voto completa, ad propria cum gaudio regressi sunt.

[14] Verum non longo post tempore; cum terræ illius Marchio super fAquas-pendentes, pro corrigendis facinoribus, [dein carceri inclusus,] ad prælium accingeretur; Gallicus sub eo conscribitur, & postmodum in prælio fortiter dimicans in hostium manus dilabitur; & captivus abductus ferroque constrictus, in imo puteo Tutonæ arcis fune demittitur: ad cujus custodiam qualibet nocte putei os ab irremotis vigilibus molari lapide claudebatur. Dum ergo miserabilis homo, carceralibus tenebris & gravi corporis languore diu cruciaretur; Martyr Christi Restituta magno cum splendore adstitit, & an se recognosceret perquisivit. Ad quam ille: Speciem quidam tuam me vidisse recordor, sed nominis confundor oblivione. Et Sancta: Ego, ait, sum Restituta Sorana, quæ tibi apud S. Germanum quiescenti apparens, præmonui, ut nunc est, auxilium meum tibi fore necessarium. Et nunc ad hoc descendi: ut te, sicut pollicita sum, istinc eximam. Quin etiam Gallico præcunctanti de tempore, quo ista fierent; in Resurrectione Dominica fore, respondit. Et his dictis abscessit: & quæ depulsæ fuerant tenebræ redierunt. Tunc cœpit Gallicus, non parum in sese torqueri de prolixitate temporis, quod videlicet Paschalis festivitatis terminum longiorem judicaret, Martyris oraculum non bene intelligens. Verum in proximæ Dominicæ diei nocte, non dissimili splendore ad carcerem Virgo rediit, [ab eadem educitur.] & ut exiret hortari cœpit. Ille in pedes se erigens, vinculorum gravitate deprimitur, & lapsus in terram, Virginis manibus erigitur: remotoque virtute divina ab ore putei lapide, compeditus, ut erat, de puteo eductus est. Qualiter autem per murorum fastigia ascendere & descendere eum fecerit, & per duo millia passuum velut fida comes deduxerit, non nostrum est, sicut nec illius fuit, evolvere. Postquam vero eum in tuto habuit loco; districtius imperat, ut ad ecclesiam gratias redditurus, & quod incaute dimiserat officium redditurus, properaret. Qui mandatis obsequens, ad Beatæ tumulum cum oblationibus festinanter advenit: cunctaque, ut gesta fuerant, omnibus qui aderaramus ipse præsens recensuit.

[15] [Sterilitas aufertur,] Eodem tempore quædam supramemorati oppidi matrona, lustris propemodim tribus indiscreta cum viro thori copula usa, nihilominus nullam valuit gnatorum experiri dulcedinem. Hæc autem rumore accepto de prædicti Militis liberatione, quam ipsemet per vicina loca longe lateque vulgabat, ad B. Restitutæ suffragia expetenda se convertit: quatenus per eam Dominus, ablata sterilitatis nota, largiri filium misericorditer dignaretur. Et quia quod vera fides postulat, cælestis non abnuit gratia; nondum exacto ejusdem anni circulo, matris nomen, quod instanti prece poposcerat, meruit adipisci, masculæ sobolis munere ditata. Sui itaque voti compos, ad Restitutæ limina, pro referendis gratiis devotius properavit: & quæ collata fuerat cælitus gratia, ipsa referente universis innotuit.

[16] [dæmoniaca liberatur,] Accidit in Sorana civitate, cum quidam homo & uxor ejus, in mensa voluissent hora cœnæ discumbere, ut insufflans carbonem uxor, quatenus lucernam accenderet, arriperetur a dæmone; & ita ab eo turpiter vexaretur, ut de ejus salute desperarent omnes. Sed nocte quadam, cum ad celebrandas Matutinas, in Nativitate B. Mariæ Virginis, Clerus & populus ad ecclesiam B. Restitutæ convenissent; ante altare ipsius beatæ Martyris, oblata dæmoniaca prædicta, pristinæ reddita est sanitati.

[17] [leprofus mundatur.] Nec hoc prætermittendum est, quod quidam Miles, Thadæus nomine, in Sorani territoriii castro quod Insula dicitur, uxore gaudens & liberis, nec minus generis nobilitate præcellens, habitabat. Verum usqueadeo gravis lepræ contagio respersus, ut jam fastidio & contemptui uxori, liberis, & toti agnationi ac viciniæ haberetur. Cum igitur de parentum consilio crastina illi dies præfixa fuisset, ut a communi hominum consortio ob morbi vilitatem perpetuo sequestraretur; accessit ad eum quidam sororius ejusdem, nomine Berardus: qui ipsum inter consolationis verba admonuit, ut beatæ Virgini Restitutæ instanter supplicaret, quatenus in tanta mentis & corporis angustia, precum suarum obtentu subveniret. Quamobrem nocte illa Thadæus, corpore & spiritu afflictus, toto nisu orationi insistens, postulavit Virginis Restitutæ patrocinium. Cumque noctis vigilias non sine lacrymarum inundatione peregisset; residuum sine somno ducere non potuit. Somno igitur indulgens, vidit beatam Virginem sibi assistentem, & blandis manibus vulnera in vultu, in manibus, imo vero circumquaque detergentem, & tumores lepræ testes in lecto dimittentem. Expergefactus præ gaudio, & veritatis ejusdem volens explorare indicia, oculos suos in lectum convertit: pannosque quibus incubuerat, lepræ indiciis & notabilibus maculis conspersos reperit; seque intuens, perfectæ sanitati restitutum agnovit; ac paucis diebus evolutis Soram accessit: ubi gratias agens, sericum pannum pretiosissimum Restitutæ Martyris ecclesiæ obtulit, ad ejus gloriam, cui est honor & imperium per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Celicia nobis ignota: an forte litteris transpositis Cæcilia Virgo & Martyr, & ideo Soror habita?

b S. Constantius videtur esse Aquinas, haud proculSora, qui floruit seculo sexto, & colitur Kalendis Septembris:

c Orbetum, sive Orbitellum, prope oram maris Tyrrheni, sub Dominio Regis Catholici.

d Tuder, seu Tudertum, urbs Vmbriæ Episcopalis, vulgo Todi, inter Perusium & Narniam.

e Abest Sora Casinum 14 p. m. ad cujus pedem est oppidum S. Germani.

f Aqua-pendens oppidum Vmbriæ, in ditione Pontificia, proprium nunc Episcopum habens.

INVENTIO CORPORIS
A Conrado Janningo, teste ex parte oculato, descripta.

Restituta Virgo, Martyr Soræ in Campania (S.)
Cyrillus Presbyt. Martyr Soræ in Campania (S.)
Socii duo, Martyr Soræ in Campania (SS.)
Restituta Martyr, Roma in Gallias translata (S.)

A. GREG. TERRAC. EX MS.

[1] Secundus mihi Romæ commoranti annus prope effluxerat, eratque a partn Virginis MDCLXXXIII; cum uno eodemque die duo adferuntur nuntii lætißimi; alter quidem toti Christiano nomini, [Ob Inventionem S. Restitutæ Soranæ,] propter solutam immanißimi hostis juxta ac numerosißimi obsidione Viennam Austriæ; alter vero Soranæ imprimis civitati, propter inventas S. Restitutæ Virginis & Martyris ac Sociorum ejus sacras Reliquias. Quæ quidem inventio Soranis civibus tanto jucundior accidit, quanto diuturniori tempore sacer ille thesaurus fuerat absconditus, semper tamen & certo creditus, illo ipso quo repertus est templo latere; augente boni cupiti propinquitate desiderium potiundi. Participes quoque lætitiæ nos eadem inventio fecit, [quæ dubium de Gallica solvit,] quod Acta S. Restitutæ in lucem brevi edituris abstulerit dubium, absque illa non tam facile, certe minus perspicue solvendum, circa Reliquias ejusdem nominis sanctæ Martyris, Roma in Galliam seculo IX translatas, ibique paßim Soranæ creditas.

[2] Ego hoc ipso tempore, cum nuntius ille allatus fuit, obtento Moderatorum consensu, cogitabam in montem Casinum cum P. Ioanne Francisco Vannio, [Saram adivimus] tunc in Collegio Romano linguæ sacræ Professore, & Sanctorum gloriæ pariter ac imitationis studiosißimo: iterque ingreßi, visitatis Vulturelli montis (vulgo nunc Montorella dicitur) Sublaci & Montis Casini celeberrimis locis, in reditu Soram venimus die V Octobris. Videbamur Illustrißimo ejus Episcopo D. Thomæ Guzzonio, ubi rationem adventus nostri Soram explicavimus, quasi e cælo submißi. Pridie quippe illius diei, quo Roma disceßimus, statutum erat Soram non adire certis de causis: sed supervenientibus inde sub vesperam litteris de inventione Reliquiarum S. Restitutæ, mutatum consilium est, quod videretur ipsa Sancta eo nos advocare, ut coram inspecto corpore locoque, gloriam ejus ad diem XXVII Maji, jam prælo paratum, celebrare luculentius suamque Soranis Sanctam vendicare certiori cum fundamento possemus.

[3] Venimus igitur Soram, & humanißime ab Illustriss. Episcopo excepti, [& humanissime ab Episcopo excepti,] didicimus ex relatione ipsius atque P. Antonii Dominichini nostri, qui inventioni interfuerat, quæ eatenus gesta erant. Videlicet, quod Sorani, novum altare meditantes erigere in templo S. Restitutæ, loco diruti terræ motu anni MDCLIV elegantius nunc reædificato; dum illius fundamentis jaciendis fossam effodiunt, primum eruerunt magnam vim antiquorum ruderum; [didicimus occasionem ac modum inventionis.] deinde repererunt terram, pluribus retro annis non motam; ac solidiorem illa, quæ non procul inde aberat, & ab Episcopo Ioannellio sub initium hujus seculi effossa fuerat, quæsitis frustra sacris pignoribus, quæ modo reperta credimus. Detexerunt hic inter fodiendum nonnullas parietinarum & pilarum partes, aliaque non obscure indicantia, fuisse istic loci aliquando Confeßionem, ut vocant, seu sacellum aliquod hypogeum. Denique penetrarunt ad rudia aliquot saxa, formam urnarum aliquam referentia: quæ remota circum terra, comperta sunt operculo tegi & oßibus plena esse. Tum vero operæ mirari primum inter se; mox appellare præsentes in templo; clamitare, Dominos Canonicos atque Illustriss. Episcopum esse accersendos; sacri quiddam thesauri detectum sibi esse.

[4] [Tres urnæ deteguntur lapideæ] Erant istiusmodi urnæ tres, magnitudine inæquales, prope inter se loco remotæ, non ita tamen tectæ operculis suis, ut non penetraverit intus multum terræ, & oßibus permixtum fuerit. Nomina in urnis nulla, nulla etiam venerationis apparebant indicia, nisi Crucis signum, rudi forma inchoatum in lapide, qui majorem urnam operiebat. Fortaßis tamen istiusmodi indicia intus apposita fuerunt; sed quæ edacitate sua longitudo temporis consumpserit, uti consumpserat arcas ipsas ligneas, quas vero simile est lapideis istis inclusus fuisse. Nam lamellæ aliquot ferreæ & clavi plures reperti deinde sunt inter ossa; [quibus arcæ ligneæ videntur inclusæ fuisse:] videbanturque coagmentandis capsæ ligneæ asseribus servivisse, illo præsertim indicio, quod cum rubigine ferri propiores ei particulæ ligni, ut fieri solet, concretæ, ligni speciem etiamnum retinerent aliquam, ceterum nullo ligni vestigio superante. Porro clavi ipsi, tametsi craßiores, ita rubigine peresi sunt, ut vitro fragiliores, dißiliant in frustula instar putridi ligni, cum leviter digitis premuntur. Id quod admirationem conciliat majorem oßibus, in quibus non tantum grandiores brachiorum tibiarumque fistulæ, sed minima quoque aurium oßicula, quæ ob parvitatem suam vix ab anatomicis detegi in cadaveribus possunt, integra reperta sunt ac dura. Et hæc quidem pleraque ex aliorum relatione dicta sunto; [In una urnarū prima nocte flos enatus.] quamquam & nonnulla deinde proprio intuitu talia esse, uti relata fuerant, compererim: vidique etiam tum flosculum peregrinæ speciei, qui prima statim nocte in una urnarum enatus, mane cum multorum admiratione apparuerat; postquam prædictas urnas Illustrißimus in sacrarium inferri jusserat, exemptasque venerabunde Reliquias decenti loco occluserat, ac sigillo suo munierat.

[5] [Invisimus insulam Fibreni,] Post hæc invitavit nos Illustrißimus Præsul ad locum, Martyrio S. Restitutæ inclitum, fere bis mille passus extra muros. Est ibi in Fibreno olim, nunc Carnello fluvio exigua insula, eademque (nisi me mea aliorumque opinio fallat) cum illa quam Cicero, non admodum procul inde, ut volunt, in lucem editus, describit lib. 2 de Leg. his verbis: Ventum in insulam est; [in eaque palæstram & ædiculam S. Restitutæ,] hac vero nihil est amœnius: ut enim hoc quasi rostro finditur Fibrenus, & divisus æqualiter in duas partes, latera hæc alluit; rapideque dilapsus, cito in unum confluit, & tantum complectitur, quod satis sit modicæ palæstræ loci. Intelligat hic quamlibet palæstram Tullius, gloriosiori certe nullum unquam donavit palma, quam Restitutam nostram; uti numquam inibi fortius certaverat quispiam, quam ipsa. Hoc loci in ripa fluminis superest etiamnum ædicula, in memoriam S. Restitutæ olim extructa, ab ejusque nomine appellata. Ingreßi duce Illustrißimo Antistite, præcipue notatu dignam putavimus tabulam altaris, seculo superiori verosimiliter depictam; cum multo anterior ætate videatur esse non posse. [ubi ipsa cum sociis tribus depicta.] In illa repræsentatur forma eminentiori, cum adscripto circa diadema capitis nomine suo, S. Restituta, adjunctos sibi habens tres socios capite truncatos: quos tamen inter distinctio difficilis est, omnesne virilis sexus, an quis eorum muliebris sit. Numerus certe quaternarius Martyrum istic distinguitur perspicue, & convenit tum Actis, ubi idem exprimitur, tum oßibus nunc inventis quæ quatuor sceletos componunt, fere integros, præcipuis saltem partibus suis.

[6] Vt id coram inspiceremus reduxit nos Illustrißimus Antistes ad urbem, [Postridie Reliquias ipsas inspeximus ac purgavimus,] postridie conventuros ad sacrarium, ubi Reliquiæ tantisper conditæ erant. Conventum igitur statuto tempore est, accedentibus etiam nonnullis S. Francisci Religiosis. Coram his nobisque, id est me ac Patribus Vannio & Dominichinio supradictis, & aliquot chirurgiæ peritis, jubēte Illustrißimo, resoluta sigilla, reserata armaria, Reliquiæ exemptæ & expositæ oculis manibusque nostris sunt: &, eodem volente Antistite, cœpimus pariter singula singuli ossa situ & terra adhærente purgare: quo facto chirurgi eadem ossa examinare, inter se comparare, ad certum referre corpus, & suo quodlibet loco reponere: sicque tandem apparuerunt, cum craneis quatuor, [& Chirurgi in quatuor corpora composuerunt:] totidem sceleti non integri, uno præ ceteris plurium defectu oßium laborante. Fuerunt autem, qui ob hunc ipsum defectum putarunt, illud S. Restitutæ potius, quam alicujus e Sociis corpus esse. Sed levißimo nitebantur argumento; quia scilicet in Vita sanctæ Italica legitur, [eorum unum putatur S. Restitutæ,] multas sacri corporis ejus Reliquias conservari Soræ, & in aliis diœceseos Soranæ locis. Solidius id comprobari potest testimonio Chirurgorum: qui e dicto sceleto utrumque cubiti os seu radios ejus majorem ac minorem acceperunt, & composuerunt cum osse humeri S. Restitutæ, [quia ipsum quadrat cū sacro ejus brachio.] quod ab omni hominum memoria pro tali religiose servatum in sacrario fuit, argenteæ thecæ in modum brachii decore inclusum; soletque annis singulis in die festo & per Octavam sanctæ Martyris ad publicam venerationem populo proponi. Cum isto, inquæm, indubitabili S. Restitutæ osse composuerunt Chirurgi ossa duo prædicta, conjunxerunt, commensurarunt, diligenti inspectione observarunt singula; tandemque concluserunt, dubitari nefas esse, quin unius & ejusdem corporis illa ossa fuerint, ob omnimodam inter illa proportionem.

[7] His peractis institerunt apud Illustrißimum ex circumstantibus nonnulli, ut per ipsum sibi liceret quidpiam ex oßium frustulis pro Reliquiis auferre: sed negatuus est a prudentißimo Antistite, nolente, videri posse auctoritate sua Reliquiis illis, [Aliquid Reliquiarum petentibus non dat Episcopus,] nondum consulta sacrorum Rituum Congregatioue cultum aliquem permissum esse: quia id posset impedimentum esse non leve publicæ venerationis & expositionis earumdem, prædictæ Congregationis suffragio comprobandæ. Iußit igitur perpurgata sic ossa capsis iterum imponi in eodemque armario, unde extracta fuerant, recondi & sigillari. Postridie convocatis, qui adfuerant in modo dicta oßium purgatione, [sed occludi rursum omnes jubet.] ceterarumque inventionis circumstantiarum notitiam habebant, Religiosis; singuli sententiam suam ab Illustrißimo interrogati sunt, quid de rei summa censerent; viderenturne inventæ Reliquiæ prudenter credi Sanctorum Restitutæ ac Sociorum esse? Affirmarunt unanimi consensu omnes, aliis alias assertionis suæ rationes aut circumstantias addentibus.

[8] Et hæc quidem præsentibus, ut dixi, nobis anno salutis MDCLXXXIII sub initium Octobris sic gesta, [Hactenus gesta a Notario descripta sunt ac Romam missa.] & a Notario pleraque scripto excepta, deinde Romam, ad obtinendum sacræ Congregationis Rituum consensum pro publica Reliquiarum veneratione, missa sunt. Iterumque accuratius etiam earumdem examen XV Iunii anni MDCLXXXV institutum est, ut ex testimonio Chirurgorum patet sub tenore sequenti. Nos infrascripti Chirurgiæ periti fidem facimus ac testamur, quod Illustrissimus ac Reverendissimus D. Thomas Guzzonius, Episcopus hujus civitatis Soranæ, curavit denuo inspici, recognosci, & observari coram se, uti alias curaverat, ossa omnia spectantia ad quatuor corpora humana, non ita pridem, nempe anno MDCLXXXIII, [An. 1685 iterum examinantur ossa per Chirurgos,] inventa in tribus urnis lapideis, bene clausis repositisque sub pavimento veteris alicujus ecclesiæ subterraneæ (sottocorpo vulgus appellat) ruderibus oppletæ, prope murum Presbyterii fundamentalem, sub ara principe ecclesiæ Collegiatæ, existentis Soræ sub nomine S. Restitutæ Virginis Romanæ, Martyris & Advocatæ ejusdem Soræ. [qui os sacrū brachii cum uno corporū iterum componentes,] Prædicta ossa putantur esse memoratæ modo sanctæ Martyris & trium ejus Sociorum pariter Martyrum, asservanturque a tempore inventionis usque ad præsens in armario sacrarii præfatæ ecclesiæ, seris probe occluso & sigillis munito; nec publicæ hactenus venerationi expositæ fuerunt.

[9] Curavimus os brachii S. Restitutæ, quod ab immemorabili pro sacra ejus Reliquia in veneratione fuit… adferendum; & comperimus cognovimusque evidenter, quod inter ossa, quæ ad complenda quatuor corpora desiderantur, desit quoque os illud brachiale, insignis ac venerabilis Reliquia; & spectat, prout nostra fert opinio, peritiaque & ars indicant, ad unum e quatuor illis corporibus, ad illudque proprie quod ipsius Sanctæ putatur esse: quia in hoc sunt ossa duo, scilicet focile majus & focile minus, sive cubitus & radius, [judicant omnino ejus fuisse:] quæ ratione proportionis, coloris, ætatis conveniunt inter se, recte colligantur, & coaptantur cum dicto sacro osse brachiali… non item cum alio quolibet e supradictis ossibus. Neque contra os illud sacrum convenit, colligatur, coaptaturve bene cum alio quovis inventorum ossium, sed tantum cum hisce duobus cubito radioque, seu focili majore ac minore: quemadmodum rogatu Illustriss. D. Episcopi in ejusque & aliorum rei peritorum præsentia, sæpe periculum fecimus cum observatione exacta. Cetera remittimus ad Attestationes nostras aliorumque peritorum in Actis infrascripti Notarii, ab Illustrissimo Antistite specialiter deputati, fuse relatas: & in testimonium veritatis manu propria his subscripsimus. Soræ, hac die XV Junii MDCLXXXV. Ego Josephus Ruggierius, Neapolitanus, habitans Soræ, Doctor Chirurgus Salernitanus, fidem facio & attestor, ut supra. Ego Sanctus Rinaldius Soranus, Chirurgus & Anatomicus, fidem facio & attestor, ut supra. Ego Notarius Andreas Vernagallius de Pisanis, Notarius Apostolicus specialiter deputatus, [eorum testimoniū mittitur ad Congreg. Rituum,] ut in Actis, manu propria. Idem Notarius testatur copiam præmissæ Attestationis, anno MDCLXXXV die XVI Iunii, transmissam esse Romam, ut alligaretur in copia totius Processus, transmissa jam ad sacram Congregationem Rituum.

[10] [quæ hactenus nihil decrevit.] Interea speraveram fore ut obtineretur desiderata Approbationis gratia, priusquam hæc Vita typis subjiceretur: sed plurima, quæ ad sacram illam Congregationem deferuntur quotidie negotia, videntur spem illam longius opinione nostra distulisse. Finis igitur esto narrationis hujus & peregrinationis nostræ, ubi pauca, quæ in Vulturio monte (vulgo Montorella) cujus mentionem initio fecimus, me præsente acta sunt, subnexuero. [In monte Vulturio Missio instituitur,] Prima peregrinationis nostræ statio fuit mons iste, ipsa S. Michaëlis Archangeli festa luce, quæ illic summa in celebritate est, concurrente e subjectis longe pagis ac oppidis innumera fere hominum multitudine, Sacramentorum pœnitentiæ atque Eucharistiæ suscipiendorum causa: quibus ut aures præbeant Patres nostri, quotannis octo aut decem eo se conferunt Roma; & quamquam pridie festi auscultare confitentes incipiant, ac tota nocte plerique perseverent, nec ullum sibi otium aut quietem usque post meridiem festi (excepto Missa tempore) indulgeant, vix tamen satisfacere pio omnium desiderio poßint. Auctor tam salutaris instituti fuit P. Athanasius Kircherus, postquam in dicto monte detexerat templum Deiparæ Virginis, quod prope locum, ubi S. Eustachius olim per cervum mirabiliter ad fidem conversus traditur, [incepta a P. Kirchero,] pridem exædificatum, tunc vero ruinæ proximum erat, ut ipse pluribus describit in Præfatione ad suam historiam Eustachio-Marianam: ad quam Lectorē, qui notitiam loci, originis templi, conversionis Eustachianæ uberiorem desiderat, remitto.

[11] Hic sufficiat dicere, tanto P. Athanasium istic loci erga magnam Matrem ejusque divinum Pusionem exarsisse amore, [postquam ibi ante aram Deiparæ mire consolatus fuerat;] tanta mentis dulcedine perfusum fuisse, ut non in asperis tesquis inter invias cautes, sed inter Angelorum choros in cælesti paradiso constitutum sese arbitraretur. Hinc perennavit in ipso amor loci illius admodum singularis, quo & factum est, ut primam, quæ post hæc ab Augustißimo Imperatore liberaliter ei, ut sæpe alias, suppeditata fuit pecuniam impenderit restaurandæ ecclesiæ prædictæ, innovandæ ædiculæ S. Eustachii in proximo miræ altitudinis scopulo, adjiciendo domicilio parvo, Patribus nostris, cum illuc mißionem obituri veniunt, hospitandis servituro; imo quod ipse, dum in vivis esset, plures sæpe continuas septimanas incoluit, ut deliciis suis (ita Deiparam appellabat) propius frueretur.

[12] Sed neque cum vita finis illi amori fuit, post obitum quoque præsens ibidem, quantum licuit, adesse & amare voluit, [cui moriens cor suum inferendum mundavit,] corde suo Deiparæ Virgini istic legato. Cor igitur statim ab obitu ejus exemptum corpori, fere triennio asservatum fuerat in Collegio Romano: cum tandem executuri pium defuncti desiderium Patres nostri, illud incluserunt in arculam plumbeam, probe ferruminatam, palmo circiter uno longam, dimidio latam. Hæc autem ipsa similiter includebatur alteri e marmore candido concinne factæ. Vtraque hoc indicium inclusi thesauri, (ibi insculptum præfert. Cor P. Athanasii Kirker Societatis Jesu, qui obiit XXVII Novembris MDCLXXX. Isthæc ita comparata advexerant secum Roma Patres nostri, [& ante arā Virginis sepeliendum.] ac die sequenti, id est ipso festo S. Michaelis, post meridiem, cum populus jam diffluxerat, me præsente scrobem pro magnitudine arculæ foderunt ante medium altare ad clatros ferreos, qui aram sepiunt: conditoque illic cum arculis suis corde, superimposuerunt lapidem e marmore item candido quadratum, qui ingredientium oculis inscriptionem isthanc exhibet: P. Athanasius Kirker Societatis Jesu, templi hujus instaurator, propinquum sui cordis Thesauro suum hic voluit cor.

TRANSLATIO ALTERIVS S. RESTITUTÆ V. M. Roma in diœcesim Suessionensem.
Ex Gallico in Latinam epitomen contracta a Nicolao Belfortio Canon. Regulari.

Restituta Virgo, Martyr Soræ in Campania (S.)
Cyrillus Presbyt. Martyr Soræ in Campania (S.)
Socii duo, Martyr Soræ in Campania (SS.)
Restituta Martyr, Roma in Gallias translata (S.)

EX MS. BELFORTII.

Postquam Aurelianus Imperator, morte interveniente, vita simul & imperio a spoliatus est; & Christianorum pusillus grex, [Pace Ecclesiæ reddita,] non solum respirare, verum etiam futuræ suæ per orbem dominationis fundamenta jacere cœpit, ita ut in urbe Sorana, libera jam Christum profitendi facultas illucesceret; non multo post cœptum est in Martyrum persecutores animadverti, ipso Agathio Præside Sora expulso, cum ministris suis, ex parte etiam digno supplicio acriter castigatis. Tunc igitur Episcopi b Amasii jussu ædificato templo, & Christianis undique convocatis, [elevatum corpus claret miraculis:] S. Restitutæ Virginis ac Martyris S. Cyrilli, aliorumque multorum Sanctorum corpora levata, & honorificis thecis recondita sunt: quorum illico meritis gloriosis videre erat cæcos, claudos, hydropicos, & mente captos sanari; Deumque omnipotentem in Sanctis suis laudantes & glorificantes, ad propria cum gaudio remeare.

[2] [& seculo 8 metu Saracenorum] Verum ut in rebus humanis solidum est nihil, præsertim peccantibus nobis; post multos annos accidit, nimirum c Leone quarto summo eoque optimo Pontifice Apostolicam Sedem regente, d Lothario autem Romanis & Francis imperante, ut e Agareni cum magna classe contra Neapolitanos Romanosque venirent. Quamobrem Soranus populus, quasi futuras prænoscens calamitates, quæ & ipsam quoque Soram pervaserunt, bona quæque sua præcipua Romam portanda curavit: ac inter ea maxime, ceteris omnibus longe præstantiora & excellentiora, [Romam delatum] corpora beatissimæ Restitutæ, B. Cyrilli, plurimorumque aliorum; quæ ipsi summo Pontifici tradita & commendata, in ecclesia S. Petri collocantur, anno Domini circiter octingentesimo & quadragesimo f.

[3] Lotharius interea, audito Agarenorum adventu, licet senio jam gravis, bello isti tam necessario deesse noluit: sed quod tanti Regis præstantia & fides postulabat, & quantum ferebat ingravescens ætas, mox habita cum suis Principibus deliberatione, filium suum Ludovicum hujus nominis Secundum Regem designat, [a Toparcha Moreulio, Ludovicum 2 in Italiā comitato,] eique sanctæ hujus expeditionis obeundæ munus imponit. Et quoniam mature facto opus erat; præter eam diligentiam, quam tum pater, tum filius egregie navabat; accersitur etiam vir fortis, prudens, ac magnificus, qui Conestabuli auctus dignitate, milites congregaret, & Regis filio a consiliis primus esset. Fuit vero ille, quem alio nomine Dominum de Moreüil appellabant a quadam ipsius ditione sic vocata (nam id moris est in Gallia, ut nobiles ab aliquo præcipuo dominii sui loco nomina g sortiantur) qui ut erat vir strenuus & sagax, brevi militares copias cogit, & injunctæ sibi provinciæ facit satis. Instructis omnibus quæ profectioni erant necessaria, senex pater filio amanter exosculato mandat imprimis, ut suo nomine Venerabilem Leonem plurima salute & obsequio impertiatur, tum ut a Moreulii consilio & sententia non recedat; officii denique sui semper memor, quæ agenda sint sagaciter pervideat.

[4] Ludovicus igitur forti exercitu vallatus, Italiam h petit; cujus desideratum adventum, quam Deo gratum & populorum votis excipiendum censeret Pontifex summus, [post devictos barbaros,] edicta campanarum celebri pulsatione testatus est. Confestim autem, junctis Italorum & Gallorum copiis, sese comparant omnes ad prælium: in quo dici non potest quam se præclare gesserit Gallorum exercitus; quamque præclara ediderit facinora, contra Agarenorum fæcem istam: quæ quidem funditus sic deleta est (juvante cum primis & multum valente ad Deum Pontificis pietate) ut victoriæ illius glorias & triumphos nulla unquam delere possit oblivio. Cæsis hostibus, & spoliis eorum quæ circum urbem & finitima loca deripuerant, Gallis militibus magna ex parte datis, Ludovicus Romam venit: ubi aliquamdiu immoratus, pretiosa munera a Pontifice oblata hnmiliter recusavit; illud insuper addens, quod ipsi tamquam patri ubique ac semper præsto esset futurus. Dona vero Duci Moreulio idem Pontifex obtulit, in gratiam suscepti pro Christo laboris: populusque Romanus ceteros itidem Gallos perquam humane excepit, reliqua sua bona jam nihili pendens, præ dulcedine & gaudio receptæ libertatis.

[5] [donante Papa fertur in Galleam,] Jam sub id tempus quo in Galliam regressus parabatur, Moreulium incessit cupiditas sancti alicujus Corporis exposcendi: pro summa mercede fore sibi illud donum, si consequi posset, quod ut fieret honestius, in animum Ludovici induxit, quatenus medium sese interponeret, pro S. Restitutæ Virginis & Martyris corpore obtinendo; cui debitos in patria sua honores exhibendos mire confidebat. Fuit hoc Regi pergratum, atque ut ambo sperabant Pontifici facile persuasum est petitioni ut annuat, quæ nulla erat avaritiæ labe respersa: sicque voti compotes facti, gratiis actis, ad reditum in patriam se accingunt.

[6] Cum versus patrios fines contendunt, & in Florentinorum urbe hospitantur; accidit ea ipsa in domo, ad quam Rex cum Moreulio diverterat, ut filius familias subito infortunio e vivis excederet. [Florentiæ mortuus suscitatur,] Tristari omnes, plorare, lamentari. Rex & Moreulius, cum afflictorum dolerent vicem, forti in Deum fiducia erecti, corpus illud exangue in feretro poni, ac deinde coram Virginis corpusculo sisti faciunt; & ut Restitutæ meritis restituatur ad vitam, unanimiter rogant. Mira in nos Dei pietas, & ab eo Restitutæ potentia! Statim juvenis ille, mortis amaritudine sublata, cœpit erumpere in altas & jucundas voces, miraculum in se factum testificans, & flexis genibus Dei omnipotentis in sua Martyre virtutem quam maximis poterat præconiis attollens. Quo tam illustri, notorio, & irrefragabili miraculo stupefacti omnes Galli, piis illico affectibus in Dei & Virginis laudes una voce consonarunt.

[7] [duo energumeni liberantur,] Nec vero ibi tantummodo dilectæ Sponsæ suæ martyrium glorificare Deus voluit: mirum dictu, quot fiebant stationes, tot fere miracula coruscabant. Quo in genere prætermitti non debet illud celeberrimum, quo paulo post cis Florentiam, a dæmone correpti duo homines, & sensuum officio destituti, cum ad jussum Regis coram Restituta præsentati fuissent; beata Virgo in cælis triumphans, tantam intulit vim juratis mortalium hostibus, ut protinus horrida voce edita exirent; homines vero illi, dura servitute exempti, & in pristinam sanitatem reducti, nulla jam ut prius sese ipsos afficerent contumelia, quin etiam dignas Restitutæ laudes exolverent.

[8] [devenitur ad oppidulum Suessionensis provinciæ] Grande jam itineris spatium confecerant, & temporis ac loci postulare videbatur occasio, ut ad privatam quisque domum converteretur (nisi quem forte tanta tunc communis omnium lætitia retineret) cum Moreulius, officii causa missionem petit. Sed pientissimus Rex, tanto se obligatiorem esse cognoscens ad recolenda Dei beneficia, quanto ipse Deus beneficio singulari innumeros ei mortales subdidisset, quos bono se exemplo præire debere non oscitanter pensabat, noluit eo in statu missum illum facere: sed prompto animo, partes quoque suas agnoscit sanctum corpus deducere ad destinatum locum de Moreüil i, qui in Picardia decimo ab urbe Ambianensi milliario situs est. Dum iter facerent, & ab eis non longe distaret quoddam Suessionicæ provinciæ oppidulum, quod æque ad Moreulium spectabat; cœpit ille Regem impensius obsecrare, ut transitum illac fieri pro sua clementia pateretur. Quod quidem Regi etsi parum in voto erat, quod videlicet ruinosus locus & bellis attritus minime hospitio aptus esset; tamen divino nutu factum est, ut annuente Rege eo omnes se conferrent.

[9] Cum ad oppidum venissent, & Virginis corpusculum reverenter exceptum, [ibi fons erumpit, & puer extinctus reviviscit,] in quodam ibi sacello, Missarum infrequentia neglecto valde & inculto, deposuissent; iterum miraculis plus plusque indies Restituta effulget. Fons quippe, nemini mortalium unquam visus, repentino ortu scaturire cœpit. Quid jam ultra? aut quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus? En extinctus puer ab utero matris, qui neutram animæ corporisve vitam senserat unquam, a parentibus virgineo corpori admotus, & circumstantis populi devota prece commendatus, mirandum in modum statim vixit. Sed corporea hæc vita isti nimirum parvulo non sufficiebat: fontem sitit aquæ salientis in vitam æternam, ad illam adspirat, provocat, clara & sonora voce baptismum efflagitans, coram Rege, coram Principibus & populis: quem mox a quodam Sacerdote, spectato viro & honesto, consequitur.

[10] [corpus immobile in Arcy manet:] Post hæc Moreulius iter carpere, & ad suum castrum de Moreüil Restitutam transferre disponit, ut suæ ibi devotioni satisfaceret: sed cum daret operam, ut sacello educeretur; cœpit usque adeo corpus ingravescere, ut nulla omnino vi dimoveri loco posset. Cumque denuo ingenti cura omnes satagerent ut tolleretur: rursum adest parvulus, paulo ante per baptismum a diabolicæ captivitatis jugo solutus; rursum viros erudit, rerum magnarum cognitione præcellens: atque ut gradum ibi sisterent Artecy, Artecy, Gallico sermone inclamat: quorum verborum ratione, locus ille k Arcy congrue admodum vocatus est: & Moreulius intellexit, voluntatem Dei esse, ut eo in loco Virginis corpusculum permaneret. Ceterum multi isto etiam die, a variis morborum generibus, lepra videlicet, cæcitate, amentia, convulsione membrorum, & diabolica infestatione curati sunt.

[11] Moreulius itaque, quamvis Restitutam alio deferre constituisset, tamen quoniam sic Deo visum est, totum se (ut par erat) divino ipsius arbitrio commisit; non parum interim gaudens, [erigitur et ecclesia.] quod uterque locus suæ esset ditionis. Quamobrem iis qui se comitati fuerant, benigno affectu gratias rependit: atque ita digressi ab invicem omnes, ad sua quique loca se receperunt, Dei omnipotentis gratiam corde bono & optimo prædicantes & magnificantes, qui Suessionensem diœcesim tam incomparabili thesauro ditare voluisset, per quem morbi depellerentur, & diaboli ad nocendum virtus efficacissime comprimeretur. Postremo subditis suis Moreulius imperat, dignum aliquod templum excitare, in quo juxta pueri vocem Virginis reliquiæ debito cum honore asservarentur. Quod mox adscitis undique operariis, summa cum diligentia & animi ardore, constructum est, ad Dei gloriam, qui est benedictus in secula. Amen.

ANNOTATA.

a Hic debent intelligi simul Successores Imperatores Gentiles, sub quibus præsertim in Diocletiani persecutione, maxime suppreßa fuit fides Christiana, usque ad tempora Constantini Magni.

b Si Amasius tamdiu vixerit, aut certe Successores quorum nomina latent.

c Leo IV Papa sedit ab Aprili anni 847 usque ad 17 Iulii anni 855: sed videtur hic potius nominandus fuisse decessor ejus Sergius II qui sedit a Ianuario 844: facile tamen fuit hos confundere, quia proximus Leo auctor fuit Translationis in Galliam.

d Lotharius toto Leonis tempore vixit; ast dicto anno 855, seceßit ad monasterium Prumiense, ibidem mortuus 29 Septembris.

e Ea Saracenorum irruptio anno 846 adscribitur in Annalibus Bertinianis: & Baronius ex Leone Ostiensi refert, quomodo eodem anno Carnellum usque progreßi, subito fluvii incremento impediti fuerint, quo minus eo trajecto Caßinum spoliarent: totam ergo cis Lirim Campaniam Romanam habebant in potestate, adeoque & Soram.

f Anno 840 adhuc Pontifex erat Gregorius IV, ante 12 annos creatus.

g Verum hic mos posterioris est ævi, & circa tempora belli sacri primum invaluit: per traditionem ergo solam habetur, quod ille Ludovici Dux, fuerit Toparcha de Moreüil.

h Prædicti Annales, Anno 850 Ludovicus a Lothario patre Romam missus, a Leone Papa honorifice susceptus, & in Imperatorem unctus est: sed hac vice nihil contra Saracenos egit: anno autem 851 a Longobardis evocatus, Beneventum liberavit obsidione, & magna clade infideles affecit.

i Moreüil eleganti castro exornatur, Latine Mauriolum seu Maurolium dici posset; sicut Monstreüil, Monstrolium seu Monasteriolum.

k Media sere inter Rhemensem & Sueßionensem urbes via est vicus, Vetus Arcy dictus, cui proximus adjacet alius ad fluvium Axonam Pont-arcy nuncupatus, Arciacum Latina terminatione scriberemus: quam esse antiquicris & Latinæ appellationis, vocem vix dubitaverim. Tamen Ar-t'icy id est Sustine te hic vel Arrest-icy id est Subsiste hic, vulgari Francica lingua etiam dicitur. Hinc data commenti hujus occasio, ex memoria subsistentis miraculo corporis; forte etiam ex pueruli istic subsistere jubentis voce: si tamen hæc circumstantia non est ejusdem licentiæ fœtus, cujus & onomatopœia præfata.

APPENDIX.
Duo miracula a Nicolao Belfortio adjuncta.

Restituta Virgo, Martyr Soræ in Campania (S.)
Cyrillus Presbyt. Martyr Soræ in Campania (S.)
Socii duo, Martyr Soræ in Campania (SS.)
Restituta Martyr, Roma in Gallias translata (S.)

EX MSS. BELFORTII.

[12] Inter alia pleraque ornamenta, quæ urbē Suessionicam commendant & illustrem faciunt, [Quidam an. 1588] non immerito censeri potest frequentia oppidorum, quibus, ad instar Regis suis militibus stipati, undique circumvallatur. Quorum in numero haud illud contemnendum est, quod ad radicem montis, per quadraginta milliaria perpetuo fere tractu in vineas excurrentis, positum, non totis duobus milliaribus distans ab urbe, trans Axonam fluvium, Bucy a nuncupatur. Continet autem amplius quam trecentas familias, quarum una quamdam ibi domum nostram inhabitat, quæ ab æde sacra ibi constructa S. Margaritæ nomen accepit. Hujus colonus, Joannes de Caix appellatus, cum aliquando nobis retulisset, prædictam ædiculam brevi ruituram fore, nisi mature occurreretur; missi sunt ad eam visendam Dominus Petrus Benartius Presbyter Procurator noster, & Philippus Guillerius Subdiaconus. [circa peregrinationes & invocationem Sanctorum hæsitans,] Qui cum circumspectis omnibus ad nos redirent, voluit eos prædictus Joannes, honoris gratia, ad mediam usque viam reducere: interque eundum orto de superstitionibus sermone inter eos, narravit se anno Domini MDLXXXVIII mense Martio Sarmosiam b profectum fuisse, ad avunculi sui Joannis Berthini exequias. Quibus de more celebratis, dum hereditariæ facultates in tabulas redigerentur; voto peregrinationis defunctum teneri ipse proposuit. Non dubitarunt, qui tabulis conficiendis præerant, suggillare; factas in quavis ecclesia orationes perinde valere apud Deum, ut illæ quæ fiunt in basilica Divi Nicolai aut similibus aliis, quæ peregrinatione sunt celebres: unum solum Deum absque advocato adiri debere: frustraneum esse laborem, quem sibi facessunt homines tot peregrinationibus susceptis.

[13] [liberis ad mortem ægris,] Hinc Joannes (ut mihi rem curiose ab eo inquirenti ingenue confessus est) quamvis non in peccatum, in molestas tamen cogitationes est adductus. Cum quibus dum tertium jam mensem conflictaretur; subito filia ejus (præter morum insolentiam, qua statim occupata velut amens facta est) usque adeo cœpit corporali morbo torqueri, ut amisso etiam loquendi usu candela ei benedicta Christiano more, non adhiberetur quidem, sed adhibenda pararetur. Pater, vario mentis æstu fluctuans, quo se verteret nesciebat: donec cogitationibus fortiter ab animo rejectis, ad divæ Restitutæ Arcyensem ecclesiam mittendum esse fratrem suum, c qui Sarsogniæ degebat, peregrinationem illam alacriter subiturum, judicat. Itaque confestim famulum amandavit: sed fratre absente, servus re infecta revertitur: nisi quod ejusdem Joannis filium, quem paulo ante ad Joannis festum Sarsogniam pater deduxerat, [sanitatem impetrat, misso ad S. Restitutam fratre.] ibique in domo avi reliquerat, morbo itidem laborare, & candelam ei benedictam eadem pariter nocte, qua & sorori, apparatam fuisse renuntiavit. Mox Joannnes, nulla interposita mora, pergit ipsemet ad fratrem: quem, Condeto djam reversum, precatur sibi opem ferre. Ille nihil cunctatus proficiscitur: & quamprimum Virginis parochiam attigit (diei tunc ad noctem vergentis una tantum hora supererat, ut postmodum retulit) ægra puella in somnum resolvitur: quo expleto, antelucana hora ineunte, tum animo tum corpore sana atque hilaris inventa est. Puer vix quatuor interpositis diebus, æque convaluit. Quis jam erit a fide tam alienus, qui Virginis beneficium non deprehendat, quo & patri sanior fides & liberis desperata corporis salus restituta est?

[15] [Corpus S. Restituta ad monasterium Suessionense S. Ioannis de Vinea delatū,] Missæ sacrum facturus, pro incumbente mihi Subhebdomadarii officio, vigesimo secundo die Octobris anni MDLXXXVIIII, repurgandæ conscientiæ intendebam; cum oculos paululum attollens, vidi per chorum ecclesiæ nostræ viros duos, corpus B. Restitutæ Virginis theca argentea conclusum humeris gestantes. Horum unus, Claudius Servantius nomine, lapidibus secandis suam locabat operam: alter, Antonius Furillon vocatus, funali artificio vitam comparabat: erat autem prior ille mihi jam pridem notissimus. Quid hoc rei esset nolui tunc inquirere: donec peracto Sacro audivi, propter immanis belli sævitiam, Divæ Restitutæ corpus, e die hesterno in urbem allatum; hodierno autem, a prædictis duobus Parocho insequente, Domino Nicolao Messerio, cum aliis paucis ad nos facillime adductum: donec sub ipso fere monasterii f nostri ingressu, repente cœpit vacillando gestantium animos perstringere, & tanto pondere humeros prægravare, nec non etiam ipsius thecæ manubria sic transversa agere, & ab eorum humeris subducere; ut illi, mente pavidi & corpore deficientes, vix pro implorando auxilio, intercepta voce, uti possent. Mihi ergo rei novitatem admiranti non suffecit amantissimorum Fratrū audiisse testimonia, nisi statim adirem Joannem de Burgo, virum valde fidelem, discretum & gravem, qui totam pene illam hebdomadam nobiscum transegerat: quod nos ejus opera libenter uteremur, cum alias sæpe, tum maxime per id temporis, quo ecclesia nostra in ordinem publicæ stationis venerat.

[16] [latores suos vehementer gravat] A quo satis superque confirmatus, utpote ab oculato teste, non putavi necessarium plura sciscitari ab aliis; quousque tandem aliquanto elapso tempore, meam hanc ad posteros testificationem, aliorum etiam assertione stabiliendam duxi. Quam quidem sic confirmarunt, ut dicerent; ipso primum suscepti oneris initio, non se ferre aliquid, sed serri potius videri potuisse, adeo læti & agiles incedebant: verum cum ad crucem de Pauleu, quæ monasterii nostri fundum a reliqua urbe disterminat, venissent; tum vero capsa paulatim ingravescente, ac violenter renitente, tantas molestias subiisse, ut sub onere curvarentur, nec demum ad ecclesiæ chorum accedentes, [quia occurrebat nemo.] vix anhelis faucibus spiritum ducerent. Ceterum de hac re, cum diversa essent nostrorum judicia, ii demum mihi veram ejus rationem assecuti videntur, qui dixere propterea istud factum, quod sacræ Virgini ecclesiastico ritu excipiendæ non intendissemus: nam & de sanctæ Magdalenæ corpore simile quidpiam legitur. Quod genus peccati eo magis arbitramur nobis condonandum a Deo, quod libenter occurrissemus, [Inde id ad Arciense oppidum refertur,] si significatum fuisset a Parocho, ceteroqui ad exornandas res sacras non impigro; verum tot ærumnis & calamitatibus tunc obruto ac perturbato, ut commiseratione etiam dignus esset. Non multo autem post Arcyenses oppidani Patronæ suæ corpus repetierunt. Nos qui neminem volebamus lædere, licet quodammodo inviti, tamen sine contradictione ulla reddidimus: & usq; ad Scissummontem obsequiose sumus prosecuti. Sicque in sua antiqua Arcyensi ecclesia (ut credo) nunc usque g asservatur.

ANNOTATA.

a In tabula Picardiæ Bussy scribitur, vix sesqui milliari supra urbem ad Ortum, Latine Busciacum reddi posset; ut nomen a silva, ad ripam dexteram Axonæ posita, ductum videatur.

b Fortaßis Charme prope Feram, sex leucis supra Bußy in Boream.

c Sarsongne, in tabula scribitur, & Arciaco solum distat tribus leucis: & hæc causa fuit evocandi fratris, utpote te loco S. Restitutæ vicinioris,

d Condetum pluribus in Provinciis invenitur; proximum est quod intra tertiam ab urbe Sueßionensi leucam, ad dexteram Axonæ ripam, exbibent tabulæ.

e Anno 1589, Cum Rex Henricus III, Parisios obsidens, 1 Augusti occisus esset, & succeßio ad Henricum Borbonium, tunc adhuc hæreticum spectaret, acrius quam antea bellum exarsit, prætextu conservandæ religionis.

f Scilicet S. Joannis de Vineis, ordinis Canonicorum Regularium, Sueßionibus, cujus fundationem & Abbates exhibent Sammarthomi tom. 4 Galliæ Christianæ.

g Saussayus anno 1637 suum imprimens Martyrologium, indicare videtur, iterum Sueßionas relatum esse corpus Sanctæ.

EPILOGUS.

Restituta Virgo, Martyr Soræ in Campania (S.)
Cyrillus Presbyt. Martyr Soræ in Campania (S.)
Socii duo, Martyr Soræ in Campania (SS.)
Restituta Martyr, Roma in Gallias translata (S.)

[17] Fr. Nicolaus Belfortius Lectori salutem. Quoniam circa hujus beatæ Virginis memoriam libenter versamur, [Attestatio Belfortii.] & in libellum præcedentem notatiuncula adhuc superest, est quod paucis a me dictum velim, ne quis me temere animum ad scribendum appulisse existimet. Fuit enim mihi occasio non levis ad Vitas Sanctorum, ipsa B. Restitutæ Translatio, de qua jam ultimo egimus. Non enim tum quidem adhuc de ulla scriptione cogitaram: donec allata theca dictæ Virginis, memor ipse, quod me puero ecclesiæ diruebantur, & sacra quæque incendebantur a Sacramentariis, scire volui, num in ipsa theca Virginis Vita haberetur. Cum negatum esset, & in ecclesia Arcyensi Gallice solum extare audissem; discruciabar animo vehementer, per unum jam atque alterum mensem; quousque Dominus Joannes de Cancy medicus Suessionensis, desiderii mei tum adhuc nescius, per transennā nescio quomodo indicavit, [de Vita Latina e Branensi Ms. accepta.] Latinam a se visam in monasterio Branensi; dum illac transiens Suessionē confugeret, anno MDCX. Scripsi itaque [illuc ut mihi codex mitteretur, & quamprimum habere potui cœpi transcribere]: quod dum facerem, & aliquoties defessus a scribendo, velut quietis gratia, evolverē codicem, egregium cumprimis & antiquum; multæ aliæ occurrebant historiæ Sanctorum non impressæ. Veritus ne & ipsæ perirent in tanta temporum acerbitate, volui eas cum S. Restitutæ Vita jungere.

[18] [cum aliis Sanctorum Actis,] Interim nescio quo pacto sensim accrevit animus ad majora: ut videlicet quidquid superesset otii a communi onere Religionis, totum id conferrem ad Vitas Sanctorum, tum quidem plane incurius, si me superstite imprimerentur, nec ne. Cum jam multas collegissem, & Francici tumultus fervescerent indies: ex licentia mei Superioris, post pericula aliquot satis magna, in hoc Belgium perveni: ubi non ingratum piis esse meum laborem sentiens (ita ut quidam eruditus bonam partem transcribendum curarit, quem ad finem nescio) immo plus ab eis quam a meipso æstimari perspiciens; fidentiore animo tantillum hunc nostrum laborem evulgare ausus sum. Sed de his satis superque. Ea vero dixerim, ut omnibus appareat, quomodo non præsumptio aliqua me abripuit, sed multiplicata sensim occasio attraxit ad scribendum: quod certe numquā in mentem venisset, si vel Franciam pacatam, vel doctiores circa hæc occupari velle & posse vidissem. [deque historia Translationis e Gallico rythmo Latine facta.] Jam vero librū istum qui præcedit ordine ultimus, usque ad duodecimum caput exclusive, in Latinum transtulimus, sensum sensui reddentes, nulla redundantium verborum habita ratione, anno Domini MDXCI, ex versibus, qui Gallico etiam idiomate ante quadraginta annos excusi, Arceyum venientibus peregrinis veneunt. Quæ autem a XII capite recentiora sequuntur, ut ut potui proprio marte edidi; ut propriam ignorantiam ingenue confitens, sic etiam dolorē non dissimulans, quo ægre fero admodum, Christianissimos & nobis utique meliores Patres nostros, in hac præsertim Francia, plurimas res olim gestas litteris non commendasse, quæ nunc nobis essent summopere utiles.

[19] [Nova miracula S. Restitutæ;] Porro autem cum perditissimi nostri mores miraculis viam obstruant; vel hoc eximium est Restitutæ sanctitatis argumentum, quod miracula hodieque ab illa non desint. Sane postremis his annis Dominus Nicolaus Messerius, noster Canonicus Regularis, idemque Parochus Arcyensis fide dignus, multa vidit se præsente gesta, quæ constitutum mihi erat exponere, sed non est concessum. Quod autem vel nolentibus vel impeditis doctioribus aggredi ausus sum, id æqui bonique consulant pii Sanctorum cultores, etiam atque etiam rogo. Et quod in præcedenti libello pro rei dignitate præstare non potui, id suæ ipsorum devotioni suppleant ac conquirant ipsi. Sequentis Hymni, pii & devoti, licet carminis leges usquequaque non servet, auctorem Arcyensem Parochum vel Vicarium aliquem, eumdemque S. Joannis Suessionensem Canonicum Regularem fuisse ut credam; facile adducor ex ultimo versu, nec non ex reliquo Virginis ecclesiastico Officio, in quo idem auctor plane æmulatus est Officium illud, [Additur hymnus.] quod a prædicti monasterii Fratribus in festo sancti Augustini canitur. Nos denique eumdem Hymnum, ex Arcyensi ecclesia acceptum, aliquot locis obscuris restituimus, & pro coronide hic apposuimus ad Restitutæ gloriam: cujus precibus nos salvet Sanctus Sanctorum Jesus Christus; qui cum Patre & Spiritu sancto unus & solus est Deus benedictus in secula. Amen.

HYMNUS.

Restituta Virgo, Martyr Soræ in Campania (S.)
Cyrillus Presbyt. Martyr Soræ in Campania (S.)
Socii duo, Martyr Soræ in Campania (SS.)
Restituta Martyr, Roma in Gallias translata (S.)


Restitutæ collaudemus Virginis martyrium:
Corda, manus, ora demus in ejus obsequium:
Ut cum Christo conregnemus per ejus suffragium.
Restituta Romæ nata, nobili progenie;
Soli Christo dedicata, voto pudicitiæ,
Mundum spernit, refutata procorum congerie.
      Pie Christum deprecatur Virginis infantia,
Ne per virum corrumpatur sua pudicitia.
Angelus hanc consolatur, promittens subsidia.
      Ejus voto contristatus dæmon nudat gladium,
Dormienti comminatur trux mortis supplicium:
Virgo pavens deprecatur cæleste remedium.
      Dæmon fugit; illustratur Virgo cæli lumine:
Adest Christus, ei fatur dulci consolamine.
Monet ut Sora petatur a beata Virgine.
      Dum fatetur se nescire Virgo Soræ patriam:
Christus præcipit exire Lateranam per viam,
Hic promittens invenire ducem ac custodiam.
      Sacris dictis acquiescit: Urbs cum domo linquitur:
Humi cubans requiescit, ab Angelo rapitur:
Dumque ferri sese nescit, portis Soræ sistitur.
      Soram ducta Restituta Angelico lumine,
Non a Dei laude muta mandat Christi nomine,
Sit Cyrilli caro tuta a lepræ putredine.
      Deum laudat plebs Sorana, cognito miraculo:
Fit Gentilis Christiana fidei signaculo,
Idolorum spernit fana contempto periculo.
      Sacro fonte renovata Christiana concio,
Furibundi decollata Regis est imperio:
Quæ cum Sanctis coronata, cæli regnat solio.
      Sævus præses admiratur, & dolet atrocius;
Virgo illi præsentatur, quam affatur blandius,
Dis ut sacret exhortatur, ne plectatur gravius.
      Fide fulta Martyr Christi, irascentis animum
Nihil verens, ait: Isti hospites sunt dæmonum,
Quibus tecum fine tristi par erit supplicium.
      Restitutam cruciari impius Rex imperat,
Scorpionibus tractari, nec eam visuperat:
Nam a Christo separari dolore non poterat.
      Sponsa Christi visitatur a cæli militia,
Satiatur & sanatur Angeli præsentia,
Baptizatur, decollatur carceris custodia.
      Post hæc Sanctam coarctari Rex jubet lampadibus:
Sed frigescunt, nec cremari se Virgo scit ignibus.
Tortor cæcus se curari clamat Sanctæ precibus.
      Tandem ergo consummari præcipitur gladio.
Decollatur voto pari, Cyrillus ab impio:
Horum prece coronari poscimus cum gaudio.
      Trinitati sempiterna sit glorificatio,
Unitati Coæterni cordis jubilatio,
Ad quam ducat nos materna Virginis oratio. Amen.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ALEXANDRINIS, ACCULO, SIVE AQUILO, AUT AQUILINO, EVANGELIO, ET ALIIS XIV.
Ex Martyrologiis sumpta notitia.

[Commentarius]

Acculus seu Aquillus aut Aquilinus, Martyr Alexandriæ (S.)
Euangelius, Martyr Alexandriæ (S.)
XIV, Martyres Alexandriæ (SS.)

G. H.

Antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa ab hisce Sanctis diem auspicantur, & vetustißimum Epternacense his verbis: VI Kalendas Junii. [Memoria in antiquis fastis] In Alexandria Acculi Presbyteri, Euangeli, & aliorum XIV. In Ms. vetusto Reginæ Sueciæ per Holstenium edito, exprimuntur nomina Aculi & Euangelii. In Corbejensi apographo, Parisiis excuso, sunt nomina Aquili & Euangelii. Eodem modo nomen Aquili habent Mss. Casinense, Cardinalis Barberini, Congregationis Oratorii & Ducis Altempsii Romana, Coloniense S. Mariæ ad Gradus, Parisiense Labbæi & alia cum Notkero. Verum loco Aquili legitur Aquilini in apographis Lucensi & Blumiano, item in Mss. Vaticano S. Petri, Rhinoviensi, Richenoviensi, Augustano S. Vdalrici, Trevirensi S. Maximini & aliis: nec in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ sub annum 1490 excuso; a Greveno etiam, Maurolyco & Felicio, sed in his duobus & apographo Lucensi deest nomen Euangelii, aliquibus Euangeli. In sociis Anonymis quatuordecim omnia ubique exemplaria conveniunt. Ms. Aquisgranense habet natalem S. Accoli Presbyteri, ac dein inter alios nomen Aquilini: sed hoc de eodem accipiendum est.

[2] [confusa apud Galesinium.] Galesinius iterum ex suo Ms. admodum mutilo & confuso, ista scribit: Romæ beatorum Martyrum Aquilini, Eliæ, Quinti & Restituti. Ex his Restitutus spectat ad Romanos, sed ad XXIX Maji referendus. Verum hoc die colitur S. Restituta Virgo Soræ passa. At S. Helias unus ex Sanctis, qui hoc die primus est inter Martyres Tomis coronatos, & S. Quintus etiam hoc die colitur, in Sardinia ex plurium opinione adeptus lauream. Demum Aquilinus, de quo hic agimus, aliis est Acculus & Aquilus. Ita etiam in Ms. Augustano S. Vdalrici, sed palæstra omißa, primo loco celebrantur Aquilinus & Elias; & in Parisiensi Labbæi Aquilus & Helias; & in Kalendario Lucensi apud Florentinium soli Aquilus & Quintus: sed in istis Mss. solent absque ullo ordine Sancti Martyres aliqui carptim celebrari.

[3] [28 Maji.] Die sequenti XXVIII Maji referuntur paßi in Alexandria SS. Aquilinus Presbyter, Euangelius, & alii quatuordecim, in Mss. Leodiensibus S. Lamberti, & S. Laurentii & in Ms. Florario Sanctorum.

DE SANCTIS MARTYRIBVS, HELIA, LVCIANO, ZOTICO, MARTIALE, VICTVRIO, MVRINA, ET SERVVLO, TOMIS AD PONTVM EVXINVM.
Ex Martyrologio Hieronymiano & aliis.

[Commentarius]

Helias, Martyr Tomis, ad Pontum Euxinum (S.)
Lucianus, Martyr Tomis, ad Pontum Euxinum (S.)
Zoticus, Martyr Tomis, ad Pontum Euxinum (S.)
Martialis, Martyr Tomis, ad Pontum Euxinum (S.)
Victurius, Martyr Tomis, ad Pontum Euxinum (S.)
Murina, Martyr Tomis, ad Pontum Euxinum (S.)
Servulus, Martyr Tomis, ad Pontum Euxinum (S.)

G. H.

Tomis, Tomi, aut Tomos antiqua urbs in ora Ponti Euxini, in hodierna Bulgaria, olim Mœsiæ inferiori adscribebatur: ubi & Scythia Pontica fuit, ex qua & vicinis locis Gothi, aliquibus Getæ, prodierunt, qui & Theophani modo Gothi modo Scythæ nominantur. Inter hos Martyres plurimi fuerunt, quorum multitudo satis probat, fidē Christianam & orthodoxam ibidem floruisse. In quatuor Martyrologii Hieronymiani apographis & alio Reginæ Sueciæ codice, hi secundo loco post Alexandrinos Martyres censentur his verbis: In Tomis, seu Thomis, Heliæ, Luciani, Zotici, Martialis, Victuri, & Murinæ. Eadem leguntur apud Notkerum. At loco Heliæ, Victuri, & Murinæ, scribitur etiam Eliæ & Eleæ, Victori & Maurinæ. In apographo Corbejensi Parisiis excuso additur nomen Servuli. Ex his duo priores Elias & Lucianus referuntur in Mss. Trevirensi S. Maximini, Coloniensi S. Mariæ ad Gradus, & Corbejensi nondum excuso: palæstra vero omißa, in Mss. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi. His cum palæstra additur Martialis in Ms. Richenoviensi. At solus Helias memoratur in Mss. Aquisgranensi & Rhinoviensi atque Auctario Greveni ad Vsuardum. De Elia, cum aliis Romæ a Galefinio adscriptis, in præcedenti Martyrum classe egimus. Ita etiam Martialis & Zoticus in Ms. parvo Trevirensi S. Maximini attribuuntur Africæ regioni, ex sequentibus Martyribus huc perperam tractæ. Eodem modo Africæ adscripti sunt Martialis & Lucianus, seu Litianus in Mss. Atrebatensi, Tornacensi & Lætiensi, uti indicavimus in supplemento Bedæ genuini. Lucianus etiam & Zoticus, aliis immisti, memorantur in Ms. Leodiensi Ecclesiæ Cathedralis S. Lamberti.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS SACCO, IVLIO, DAMIA, SEV DAAMA, CARPIA ET ALIIS QUADRINGENTIS.
Ex Martyrologio Hieronymiano.

[Commentarius]

Saccus, Martyr in Africa (S.)
Julius, Martyr in Africa (S.)
Damia, seu Daima, Martyr in Africa (S.)
Carpia, Martyr in Africa (S.)
CCCC, Martyres in Africa (SS.)

G. H.

Tertio loco celebrantur in antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis hi Martyres, & in Blumiano, Lucensi ac Corbejensi Parisiis excuso, his verbis: In Africa Sacci, Julii, Daamæ, Carpiæ. Quæ eadem habentur in antiquo codice Reginæ Sueciæ, quem Holstenius laudat: sed ibi tertio loco Damiæ legitur. In Ms. Epternacensi, omisso Sacco, ista memorantur: In Africa Juli, Dami, Carpiæ & aliorum quadringentorum. In Ms. Richenoviensi ista iraduntur: In Africa Sacci, Carpiæ. Nominæ Sacci & Julii referuntur in Mss. Aquisgranensi & Parisiensi Labbæi: at solius Sacci in Ms. Augustano S. Vdalrici, cujus loco legitur in Ms. antiquo Casinensi, S. Julii Martyris, & aliorum plurimorum, quos quadringentos fuisse jam diximus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SARDIS, SALUCIANO, EUTRICO EPISCOPO, CRESCENTINO, TICIANO, QVINTO, SCIABILO.
Ex eodem Hieronymiano Martyrologio.

[Commentarius]

Salucianus, Martyr in Sardinia (S.)
Eutricus Ep. Martyr in Sardinia (S.)
Crescentinus, Martyr in Sardinia (S.)
Ticianus, Martyr in Sardinia (S.)
Quintus, Martyr in Sardinia (S.)
Sciabelus, Martyr in Sardinia (S.)

G. H.

Qvarto loco hos sanctos Martyres proponunt antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa, & his fere verbis: In Sardinia Salutiani, Eutrici Episcopi, Crescentini, Ticiani, Quinti, Sciabili. Eadem habet vetus codex Reginæ Sueciæ, & ex eo Holstenius in Animadversis ad Martyrologium Romanum. Loco Saluciani scribitur etiam Salutiani & Salustiani, & pro Eutrici habetur in Epternacensi Eutropi: sed is forsan occasione S. Eutropii, Episcopi Arausicani, de quo infra, est ibi sic intrusus. In eodem Epternacensi collocatur deinde vox alibi, quæ in aliis apographis & codice Reginæ Sueciæ deest. Loco Crescentini & Ticiani scribitur etiam Criscentini & Titiani seu Tychiani: & pro Sciabili, etiam Stiabili & Stabuli, qui desideratur in dicto Epternacensi. In Mss. Casinensi & Romano Ducis Altempsii ista habentur: In Sardinia SS. Eutrici Episcopi, Crescentii, Martiani, Sed hic videtur Martialis esse inter Martyres tyres Tomitanos supra relatus. Omißa palæstra Eutricus Episcopus est in Mss. Barberiniano, & Trevirensi S. Maximini. Indicantur in Ms. Augustano S. Vdalrici nomina Salvatiani, Eutrici, Quinti, Stabili. Eadem sunt in Ms. Parisiensi Labbæi, sed primum nomen rectius scribitur Salutiani aut Salustiani ex Ms. Aquisgranensi. Quintus refertur in Auctario Greveni, & apud Galesinium, sed aliis immistus, uti supra est indicatum. In Kalendario pervetusti Ms. Breviarii, cujus usus fuit ad partes Rheni, est etiam memoria S. Salustiani Martyris.

DE SS. ALYPIO, EVBIOTO, SIVE EVSEBIOTA, PAULO, ET JULIANA HUJUS SORORE,
MARTYRIBVS APVD GRÆCOS.
Ex Synaxariis Mss. præsertim Divionensi.

[Commentarius]

Alypius, Martyr apud Græcos (S.)
Eubiotus seu Eusebiotes, Martyr apud Græcos (S.)
Paulus, Martyr apud Græcos (S.)
Juliana, Martyr apud Græcos (S.)

G. H.

Horum Martyrum memoria celebratur apud Græcos in Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod spectat ad collegium Claromontanum Societatis Iesu Parisiis; item in Mss. Menæis Cardinalis Mazarini, & aliis apud Patres Dominicanos etiam Parisiis asservatis; nec non in Mss. Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, & Taurinensibus Ducis Sabaudiæ, his ubique verbis. Et Sanctorum Martyrum Alypii, Eubioti, Pauli, & hujus sororis Julianæ. In Mss. Menæis Divione apud Petrum Franciscum Chifletium Societatis Iesu asservatis, memorantur duo priores, ac de primo ista habentur. Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ὅσιος Ἀλύπιος λίθῳ τὴν κεφαλὴν συντριβεὶς τελειοῦται·. Eodem die Sanctus Alypius, qui cum lapide esset caput ejus contritum, vitam finivit. Dein additur hoc distichon.

Τὸν εἰς κεφαλὴν γωνίας τιμῶν λίθον,
Λίθῳ κεφαλὴν, Ἀλύπιε, συντρίβῃ.

Dum rite honoras anguli positum in caput,
Alypie, lapidem, lapide contereris caput.

De altero ista leguntur: Τῇ αυτῇ ἡμέρᾳ ;ὁ ἅγιος Εὐσεβιώτης πυρὶ τελειοῦται. Eadem die Sanctus Eusebiotes igne combustus martyrium complet, dein accinitur.

Ἐυσεβιώτῃ προσδοκοῦντι τὰ στέφη,
Τὸ πυρπολοῦν πῦρ ὧς ἀέριος ἦν δρόσος

Eusebiotæ, dum coronas appetit,
In rorem aërium vertitur ignis vorax.

DE S. THERAPONTE PRESB. MART.
IN SARDIENSI LYDIÆ DIOECESI.
Synopsis & loca martyrii ex Synaxariis Mss.

[Commentarius]

Therapon Presbyter, Martyr in Sardiensi Lydiæ diœcesi (S.)

D. P.

[1] Sardiensis in Lydia Ecclesiæ Presbyter Therapon, cultum hoc die suum habet in Synaxariis Chiffletiano atque Ambrosiano signato F. O. num. 148, [Nomen diebus variis relatum in Synaxariis,] cum eodem elogio quod reperimus in Claromontano ad XXVI; & in eo quod dedimus sub nomine Basilii Imperatoris, alteroque quod apud Combefisium Parisiis reperimus ad XXV; in duobus vero Mazarinianis ad XXVIII. In hac tanta diversitate placet tenere XXVII, quia eidem, [sed potissimum 27 Maji.] ut certior index, adstipulatur Ephemeris Græcorum metrica: non ea quam initio hujus mensis explicuimus, sed quæ sparsim ad dies singulos reperitur in Synaxario Chiffletiano, quandoque diversa ab altera, ubi sic habetur:

Ἐικάδι ἑβδομάτῃ τύψαν σθεναρὸν Θεράπωντα,

Vicenam sextamq; sequens Theraponta flagellat.

Ibidem etiam Distichon legitur, elogio ex more præmittendum, hujusmodi.

Μαστίξι θνήσκων Δεσπότου τοῦ σοῦ χάραν,
Εὔνους θεράπων χρημάτισας, Θέραπον.

Amore Domini verbera excipiens Tui,
Servum esse, Therapon, te comprobasti bonum.

Hoc enim significat ipsum nomen Therapontis. Convenit etiam quoad diem Martyrologium Arabo-Ægyptium, in Maronitico Romæ Collegio servatum, atque ex Græcorum ritualibus ut apparet desumptum fere totum, quoad dies & nomina Sanctorum. Sed elogium proferamus ex Ms. Claramontano.

[2] [Synopsis martyrii,] Οὗτος ἦν Ἱερεὺς κατὰ τήν μετρόπολιν Σάρδις καὶ διὰ τὴν ἀρίστην ἀυτοῦ πολιτίαν κρατηθεὶς παρὰ τοῦ Ἄρχοντος Οὐαλλεριανοῦ, τους Χριστιανοὺς διδᾴσκων, δεσμεῖται κὰι ποινὰς ὑφίσταται. Μετὰ ταῦτα ἄγεται δέσμιος Συναὸν καὶ Ἄνκυρα καὶ ἑπὶ του Ἀστελῆ καλουμένου ποταμοῦ, ὕπτιος ἐπ᾽ ἐδάφους ἁπλωθεὶς καταξέεται ῥάβδοις τὰς σάρκας· καὶ πιανθεῖσα ή γῆ τῷ ἅιματι άυτοῦ φυτὸν βαλάνου ἀνέδωκε μεγίστον λίαν, μέχρι τῆς σήμερον δείκνυται ἀείφυλλον ὂν, πᾶσαν νόσον καὶ πᾶσαν μαλακίαν ἰώμενον· ἔπειτα ἄγεται ἐκεῖθεν ὑπὸ τὸ θέμα τῶν Θρακησίων παρὰ τὸν ποταμὸν Ἕρμον, ἐνᾧ ἐπισκοπὴ λεγομένη Σάταλα, ὐπὸ τὴν μετρόπολιν Σάρδις τελοῦσα· καὶ πολλᾶις ὑποβληθεὶς ἀικίαις ἔςχατον τὸν τοῦ μαρτυρίου στέφανον ἐκομίσατο. Quæ sic Latine leges.

[3] [variis in locis tolerati:] Hic cum esset sacerdos in Metropoli Sardensi, propter optimam suam conversationem comprehensus est a Valeriano Præside cum Christianos doceret. Vinctus ergo variis pœnis subjicitur: post hæc ligatus abducitur Synaum & Ancyram: & prope flumen Astalen dictum, supinus super pavimentum extenditur; ejusque carnes virgis adeo lacerantur, ut sanguine ejus tellus irrigaretur: ubi germen quercus plantam maximam germinavit, quæ usque ostenditur perpetuis foliis viridis, sua virtute morbum omnem languoremque curans. Post hæc inde abductus fuit in ditionē Thracesiorum prope fluvium Hermum, in Episcopatu Satalorum, sub Metropoli Sardis; ubi plurimis subjectus ærumnis, tandem martyrii coronam suscepit.

[4] Eadem fere leguntur in aliis quæ allegavi Synaxariis, sub exigua paucorum verborum diversitate; [in Lydia consummati.] nisi quod in Basiliano circa initium dicatur; multos ethnicos & infideles convertisse ad Dominum nostrum Jesum Christum & baptizasse. Quod ad loca attinet in Elogio memorata; præter ipsam Lydiæ metropolim, in qua Sacerdotio functus est sanctus, notabilis est Synaus, urbs Episcopalis Phrygiæ, sub Archiepiscopo Hierapolitano: item Ancyra, urbs Galatiæ, in Basiliano Synaxario prætermissa; & fluvius Hermus, Lydiam irrigans; ac denique Episcopatus Satalorum, sub jam dicta metropoli: quæ cum esse dicitur in regione Thracesorum, non debemus Thraciam, Europæ regionem, Constantinopoli vicinam cogitare: sed aliquam Lydiæ portionem, cui tamen ex Thracia inducti Milites ad præsidium, potuerunt nomen indidisse.

DE S. THERAPONTE HIERO-MART.
EX CYPRO CONSTANTINOPOLIM TRANSLATO.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus cultu & ordine, deque martyrii & translationis tempore, ac miraculorum historia ex Ms. Græco.

Therapon Hieromartyr, ex Cypro Constantinopolim translatus (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Græcorum Typicon, ex usu S. Sabæ seu monasteriorum Terræ sanctæ descriptum, non illius, de quo jam diximus Sardicensis Presbyteri; sed alterius ex vulgi opinione in insula Cypro quondam Episcopi, tamquam præcipuo cultu hoc die afficiendi, & quidem solius, nomen proponit sub titulo Hiero-Martyris: quem etiam hoc die in Antiochena ecclesia cultum esse mox infra conabimur probabile facere ex Actis S. Phanurii. Ipsum sub ejusdem diei determinatione Constantinopolim colendum, esse ex Cypro translatum, persuadet Ephemeris figurata Moschorum indidem accepta, in qua non ut Presbyter, sed ut Episcopus pingitur: [Therapontis præcipuus hoc die cultus CP.] hujus tamen Ordinis expressa appellatione abstinemus in titulo; malumusque, ut invenimus, Hiero-Martyrem scribere. Elogium ejus, & quidem prius quam Sardicensis Presbyteri, fidem memoratæ Translationis faciens, invenitur etiam in Mss. Synaxariis Claromontano ac Mazariniano, & Mediolanensibus quibusdam, ad hunc eumdem diem; ut mirum sit, quomodo Menæa, collecta ex libris ad usum ecclesiarum Constantinopolitano Episcopatui subjectarum potißimum scriptis, idem elogium, quod alii ponunt die XXVII, collocent die XIV. Sic autem illud Græce sonat.

[2] Οὗτος Ἅγιος πόθεν τε ἦν, καὶ πόθεν ὥρμητο, ἐκ τίνων ἔφη, καθ᾽ οὔς ἐγένετο χρόνους, τίσι παραταξάμενος ἐνίκησεν, εὑρὼν τὸν τοῦ μαρτυρίου στέφανον, οὐκ ἔχομεν εἰπεῖν, τῶν ὑπομνημάτων αὐτοῦ συνδιαφθαρέντων τῷ χρόνῳ·. Ὅτι δὲ τὸν μονήρη βίον εἵλετο, [quamvis Acta laceant,]δηλοῦσιν αἳ εἰκόνες αὐτοῦ, ἐπὶ τοιαύτης ἰδέας καὶ σχήματος αὐτὸν ἀναγράφουσαι· καὶ ὅτι Ἐπίσκοπος κατὰ τὴν Κυπρέων γέγονε νῆσον, καὶ ὅτι τῷ Χριστῷ προσηνέχθη δἰ ἁίματος, καὶ τὸν ἀθλητικὸν ἀγῶνα διήγυσεν, ἐξ ἀρχαίας φήμης κατὰ διαδοχὴν παρειλήφαμεν, καὶ ἀγράφως παρὰ τῶν προγενεστέρων διδαχθέντες πιστεύομεν. Ἀνηνέχθη δὲ τὸ τίμιον αὐτοῦ λείψανον πρὸς τὴν Κωνσταντινούπολιν, [imaginos monachum faciunt, fama Episcopum & Martyrem.] τῶν Ἀγαρηνῶν βουλευσααμένων τῇ Κυπρέων νήσῳ ἐπιθέσθαι, αὐτοῦ τοῦ Ἁγίου δἰ ἐπιφανείας μετατεθῆναι κελεύσαντος· καὶ νῦν ἔνθα κεῖται, πηγὰς θαυμάτων ἀναβλύζων ἑκάστοτε..

[3] Hæc ibi quæ iisdem verbis pro XXV Maji inveniuntur in Synaxario Combefisiano Parisiis, alibi vero ad XXVII sicut dictum est, & sic Latine redduntur: Unde hic Sanctus fuerit, & unde advenerit, aut quibus parentibus natus sit, vel quo tempore vixerit, aut quibuscum congressus retulerit victoriam, [Saracenis Cypro imminentibus transfertur CP.] inventa martyrii laurea, nescimus dicere; cum ejus monumenta omnia, temporis lapsu, perierint. Tamen quod monasticam vitam tenuerit, manifestant ejus imagines, tali figura & habitu eum exprimentes. Quod autem Episcopus fuerit in Cypro insula, quodque Christo per sanguinem fuerit conjunctus, agonem athleticum sustinens, veteri per traditionem fama accepimus, & absque scripto sic a majoribus edocti credimus. Allatæ sunt sanctæ ejus Reliquiæ Constantinopolim, quando Agareni cogitabant de aggredienda insula Cypro, ipso Sancto per apparitionem jubente se transferri: ubi autem nunc jacent, fontes quotidianorum miraculorum emanant.

[4] Horum miraculorum partem scripsit gravis & oculatus testis: [ubi miraculis claruit, quæ dantur ex Ms.] a quo in Ms. Græco Laurentianæ Bibliothecæ Florentiæ, Codice, XIV Plutei IX, invenimus compositum, Ἐνκώμιον εἰς τὰ θαύματα οὖ ἁγίου Ἱερομᾶρτυρος Θεράποντος, Encomium in miracula S. Hiero-Martyris Therapontis, idque velut Μηνὶ Μαίῳ κς᾽, Mensis Maji XXVI, recitatum recitandumque in ejus festo: sed erratum esse in littera numerali persuadent supradicta: Non etiam inducere possumus animum ut suspicemur Sardiensem illum Presbyterum, de quo supra egimus, & de cujus martyrio tam multa in particulari narrantur, eumdem esse cujus corpus ex Cypro sic est allatum, ut de ejus martyrio nihil certi haberi toties & tam expresse dicatur, & seorsim de utroque agunt rituales Græcorum libri. Auctor enim Encomii primo capite patriam, genus, ascesim, ordinem, miracula & paßiones viventis ingeniosa quadam præteritione sic perstringit, ut licet num. 2 dicat, se ea in miraculorum, narrandorum fundamentum præsupponere; quia, inquit num. 2, horum memoriam vos ipsi in animis vestris adhuc, ut puto, conservatis, veluti superfluum duceret ea pertractare: revera tamen dat causam judicandi, memoriam istam perquam confusam incertamque que fuisse; & talem ut satius crediderit eam dißimulare. [priora omnia per præteritionem transiliente.] Ex iis quæ verbosa illa præteritione attingit, aliud nihil ipsum videas habuisse definitum, quam quod suus Therapon Monachus fuerit, & cruentum de se sacrificium obtulerit Deo, per paßionem martyrii; ne hoc quidem expresse dicens quod fuerit Presbyter; tantum abest ut dicat fuisse Episcopum; quorum tamen postremum indicat titulus Ἱερομάρτυρος.

[5] Suspicor autem quod Sardicensis Therapon, qui simpliciter dicitur fuisse Sacerdos, [Videtur in Ægypto Monachus & Martyr effectus,] multo antiquior fuerit hoc altero posteriore, qui ut Monachus pingitur. Et quia Cyprus insula Monachus nullos habuit ante S. Hilarionem, tota illa traditio videtur cum illius temporis historia posse conciliari, si sanctus hic Therapon, persequentibus ecclesiam Diocletiano & Maximiano, præcipue autem Episcopos Presbyterosque ad necem quæri jubentibus, ex Cypro (ubi Episcopus erat) fugerit in Ægyptum, ibique factus Monachus, continuante ibidem persecutiones Maximino, Martyr obierit: cujus corpus in Cyprum retulerint negotiatores insulares, qui forte tunc aderant, & suum olim Episcopum norant. [sub Maximino,] Quod vero attinet ad metum Saracenorum, qui Translationi Constantinopolim faciendæ causam dedit; duplicem cum notat Auctor Encomii; primum, quo se transferri Martyr vetuit: alterum, quo jußit. Et primi quidem tempus fuisse videtur S. Iustiniani Imperatoris anno VII, Christi DCXCI, quando is pacem cum Saracenis rumpens, corumque incursionibus patere Cyprum intelligens, ejus incolas alio transferre conatus est, infelici successu; paucis qui remanserant nihil damni patientibus, inter quos fuerint ii apud quos S. Therapontis corpus requiescebat. [irænslatus an. 806,] Secundus metus fuisse potuit anno Nicephori Imperatoris V, Christi DCCCVI, quando Aaron Arabum Dux, sicut apud Theophanem legitur, classe in Cyprum destinata, ecclesias evertit, Cyprios in alias provincias destinavit, & multis captivis abductis pacis fœdera violavit.

[5] Restat quærere ecclesiam, ubi, translatum Constantinopolim corpus, [in ædem D. V. de Olea,] post aliquot annorū moram in ædicula humili, publico alibi cultui rursus expositum fuit, & miraculis inclarescere cœpit. Horum auctor num. 12 nuncupat τὸν εὐκτήριον οἶκον τῆς Θεομήτερος, ὅστις τῆς ἐλααίας προσονομάζετην, Oratoriam domum Dei matris, quæ ab olea cognominatur. Sed ejus inveniendæ nulla nobis spes est, quando eam nequivit reperire eruditißimus & laboriofißimus Cangius, libr. 4 Constantinopolis sacræ cap. 1, quadraginta novem ecclesias enumerans quas reperire potuit, in urbe illa Regia, Deiparæ fuisse consecratas; quibus tamen & hæc, & aliæ forsan plures addi poßint. Merito sane Vrbs illa Deiparæ dicitur, ejusque patrocinio specialiter semper fuit gloriata: quæ etiam (sicut ex Menæis discimus) quotannis XVI Augusti facit Commemorationem magnæ & superabundantis clementiæ, quam excepit divinitus, [cui est urbis ipsa commendata] quando impii Agareni cum verecundia repulsi sunt, mediante sanctissima Domina nostra, Dei Matre, & semper Virgine Maria, sub Leone Isaurico: quapropter, & propter alia beneficia, in titulo Natalis ipsius Vrbis, qui agitur solemnißime XI Maji, dicitur Constantinopolis, κατ᾽ ἐξαίρετον ἀνακειμένη τῇ Δεσπόινῃ ἡμῶν τῇ ἁγίαι Θεοτόκῳ, καὶ ὑπ᾽ αὐτῆς διαπαντὸς σωζομένη,, id est, singulariter commendata Dominæ nostræ sanctæ Deiparæ, & ab illa semper conservata.

MIRACVLA Auctore Synchrono, ut plurinum teste oculato
ex Ms. Græco Bibliothecæ Laurentianæ Florentiæ Plut. IX Cod. XIV.
Interprete Daniele Cardono S. I.

Therapon Hieromartyr, ex Cypro Constantinopolim translatus (S.)

AUCTORE COÆVO EX MSS.

CAPUT I.
Vitæ & martyrii Acta per præteritionem indicat Auctor, suæ sibi conscius tenuitatis.

[1] Πολλοί μοιτῶν λόγων πανήγυρις, ἄλλοθεν ἅλλου περιβομβοῦντος τὴν ἀκοὴν διηγήμασιν, οὐκ ἀπατηλοῖς ἱστορικῇ κομψείᾳ τὸν νοῦν παρασύρουσιν, ἀλλ᾽ αὐτοῖς οἷς παθὼν ἕκαστος ἐξ ἑαυτοῦ τὴν πίστιν τῶν λεγομένων ἔχει λαβών. Ἔστι γαρ ἡμῖν οὐ περὶ νεκρωθέντων πραγμάτων ὑπόθεσις, ὧν παλαίωσις ἐξουσίαν τοῖς ἱστοροῦσιν ἐνδίδωσι, πειθανῶς μᾶλλον άληθῶς τὰ ἥδη φθαρέντα προφέρισθαι. Τῆς δὲ νῦν ἡμῖν ἐξηγήσεως ζῶσιν ὡς ἁληθῶς καὶ ὑπὲρ αἴσθησιν κινοῦνται τὰ θαύματα. Θαυμάτων γὰρ παροῦσα ὑπόθεσις, ὧς ἄπασα φυλή τε καὶ γλῶσσα, μικροῦ καὶ τὰ ὑφ᾽ ἥλιον πάντα πληρούμενα, οὐ χεῖρας μόνον ἐπικροτεῖ, καὶ στόμα πρὸς ὕμνον ἀνακινεῖ, ἀλλὰ καὶ λόγοις ἡμᾶς ἐγγράφειν προτρέπεται, καὶ τουτωνὶ τῶν θαυμάτων τὸν αἴτιον ἐγκωμιάζειν Θεράποντα, ὅπος μετ᾽ ἐγκωμίων ἀεὶ τὰ τοῦ δικαίου τελεῖται μνημόσυνα. Ἐγὼ δὲ καίτοι τῷ ἐμαυτοῦ συνειδότι βαλλόμενος, ὡς οὐκ ἀρκέσω διεξελθεῖν τὸν ὄγκον τοῦ ἐγχειρήματος, ἅτε πενόμενος λόγου καὶ πράξεως· ὅμως ὑφηνιάσας, ἐμαυτὸν τοῖς προπίπτουσι δέδωκα, τῷ θείῳ Μάρτυρι τούτῳ τεθαῤῥηκὼς, δυνατῶς ἔχοντι ὥσπερ τοῖς θαύμασιν, οὕτω δὴ καὶ τοῖς λόγοις τὴν εὐπορίαν χαρίσασθαι. Οὐχ ἥττω γὰρ τῆς τοῦ εὐφημουμένου δεῖται δυνάμεως, κατ᾽ ἀξίαν ἐκείνου πλέκων τὸν ἔπαινον.

[2] Εἰ μὲν οὖν ἑώρων τινὰς τῇ ἐπιστήμῃ τῶν ἔξωθεν χαίροντας, ἣν ἐκεῖνοι τοῖς ἐγκωμιοις ἐπιτιθέασιν εἶχον ἂν καὶ πατρίδος λαμπρᾶς καὶ γένους ἐπιμνησθῆναι πρῶτον, ἀναστροφῆς τε θείας καὶ πράξεων, καὶ τῶν καθεξῆς ἐπιτηδεομάτων, ὧν ἐκεῖνος ὡς ἄλλος οὐδεὶς κατὰ τὸν βίον ἐτέλεσεν, μηδὲν ἀρετῆς εἶδος ὑπολειπόμενος ἄπρακτον· οὕτω γαρ ἆρα προκαταλαβὼν τῷ λόγῳ θεμέλιον, τὸ τῶν θαυμάτων ἱερὸν ᾠκοδόμησα τέμενος. Ἐπεὶ δὲ ἡμῖν οὐ πρὸς ἐκείνους λόγος, οὓς τέχνη καὶ ῥητόρων ἀκμαὶ θεραπεύουσιν, ἀλλὰ πρὸς ἄνδρας ἁπλῶς πολιτευομένους, ὧν ἀκοὴ τὴν ἄτεχιον μόνην τοῦ λόγου διδασκαλίαν ἀπεριἑργως ἐκδέχεται· φέρε, τὰ παλαιὰ τοῦ Ἀνδρὸς ὑπερβῶμεν γνωρίσματα. Τούτων γὰρ καὶ ὑμεῖς ἐν τῇ καρδίᾳ τὴν μνήμην προκαταθέμενοι, ἑποικοδομεῖσθαι ζητεῖτε τὴν ἐνταυθοῖ τῶν θαυμάτων χορηγουμένην ἐπίδειξιν· ἣν Μάρτυς ἀύξων ὡσήμεραι, ψυχὰς τελετουργεῖ, καὶ πρὸς ἀρτιότητα φέρει τὰ σώμὰτα, ὥστε φθανεῖν καὶ δἰ αὐτοῦ τοὺς πιστεύοντας εἰς ἄνδρα τέλεὶον, εἰς μέτρον ἡλικίας τοῦ πληρώματος τοῦ Χριστού.

[3] Ἀλλὰ τί πάσχω, πρὸς ἀφωνίαν ἐπ᾽ ἄπειρον, ἐπάγων τὸν λογισμόν; Πολλάκις γαρ ἐπὶ τὰ πρόσω χωρῶν καὶ τῶν θαυμάτων εὑρεῖν ἀπαρχὴν ἐρευνῶν, εἰς τὰ ἀρχαῖα πάλιν καθίσταμαι, καὶ οὐκ ἔχω πόθεν ἁρπάξασθαι, τῷ πλῆθει τῶν ἀρετῶν τοῦ ἀνδρὸς συγχεόμενος. Ἔνθεν ἕλκει τὸν νοῦν τὰ νεαρὰ καθορθώματα, ἐκεῖθεν ἀντέλκει πάλιν ἐκ τῆς ἑώας, ἐξ ἧς καὶ γεγέννητο, τὰ παλαιὰ προτερήματα, καὶ οὐδὲ βουλομένῳ παραχωρεῖ παρελθεῖν, οὐδὲ ἀγέραστος ἐνεγκοῦσα τὸν εὐφημούμενον μένειν ἀνέχεται. Ταύτη δὴ καὶ νενίκημαι, κᾀντεῦθεν ᾥμην κατάρξασθαι, καὶ οἱονεὶ πρόδρομον ἑῶόν τινα τῷ λόγῳ προκαταστήσασθαι. Ἐπειδὴ γὰρ αὐτῷ καλῶς βίος ἐκεῖσε διήνυτο, καὶ μονήρης ἀσκητικὴ παλαίστρα σεμνῶς ἱερουργεῖτο, τὰς ἠρεμαίας αὐλὰς καὶ Θεῷ ἐγγιζούσας διώκοντι, τοῖς δι᾽ αἵματος τέλος ἱδρῶσι καὶ πόνοις ἐγκαρτερεῖ· κακεῖθεν στομοῦται τὸ σῶμα πρὸς δύναμιν ἄῤῥητον, θείοις δὲ στέφεται τὴν ψυχὴν θεωρήμασιν, καὶ μετὰ τῶν ἄθλων αὐτῶν εἰς οὐρανοὺς ἀναφέρεται, τοῖς τῶν ἀσωμάτων αὐτόθι χοροῖς ἀριθμούμενος.

[4] Βαβαὶ, τῆς ἱερουργίας καὶ μὺστικῆς τελειώσεως! Οὐ λιβανωτὸν ἀποθύει, καὶ τοῖς ἕξωθεν περιραντηρίοις ἀγνίζεται· ἀλλ᾽ ὅλον ἑαυτὸν φυράσας Χριστοῦ τοῦ Θεοῦ μου τοῖς αἵμασι, καὶ τούτοις ἀνατραφεὶς πρὸς πνευματικὴν ἀνδρειότητα, ὅλον ἑαυτὸν ἐκείνῳ καταθύει καὶ σπένδεται, τοῖς ἑαυτοῦ καὶ Χριστοῦ τελειούμενος αἵμασι· Θαῤῥῶ γαρ εἰπεῖν οτι καὶ Χριστοῦ τὰ τῶν αὐτοῦ μαρτύρων σώματά τε καὶ αἵματα, ὅτι καὶ μέλη Χριστοῦ καὶ εὐωδία γεγόνασιν. Ταῦτα μὲν ὡδέπως εἶχεν, καὶ ἱερῶς ἐκτετέλετο; Τίς τοῦ Ἀβὲλ θυσία, καὶ Νωὲ, καὶ τῶν ἱερουργησάντων πάλαι δικαίων, καὶ διὰ τοῦτο τετιμημένων Θεῷ, ἀνάγραπτόν τε τὴν μνήμην ἐσχηκότων τοῦ κατορθώματος; Οὐχ᾽ μὲν ἄρνα πρωτότοκον, δὲ καὶ εἴ τι πλέον, ὅμως ἄλογον φύσιν προσήνεγκεν; καὶ ἅλλος ὅτι παρ᾽ ἑαυτοῦ ἐφευρὼν ἀξιόλογον πρὸς τὸ οἰκειωθῆναι Θεῷ ἀνεκόμισεν; Εἰ δὲ τοσοῦτόν ἐστι τῆς θεῖας φιλανθρωπίας τὸ ἄπειρον, ὥστε καὶ τοὺς μικρὰ τῶν ἕξωθεν φέροντας εἰσοικίζασθαι, καὶ θεράποντας ἰδίους καὶ φίλους ἀποκαλεῖν, τοὺς οὐδὲν ἴδιον, τὰ δοθέντα παρὰ Θεοῦ πάλιν αὐτῷ ἀναφέρεσθαι· τίνας οὐκ ἂν καλέσοι, πῶς δὲ οὐκ ἂν προσλάβηται, καὶ οἰκειώσηται τοὺς οὐδὲν ἄλλο τῶν ὧδε μενόντων ἀλλ᾽ ὅλους ἑαυτοὺς αὐτῷ θύσαντες οἱ καλοὶ στρατιῶται τῆς πίστεως, τῆς ἀληθείας οἱ μὴ φθειρόμενοι Μάρτυρες, ὄντως ὁλόκληρα θύματα τέλεια τελείου ἱερουργοῦ καὶ ἱερουργήματος Θεοῦ σαρκωθέντος, καὶ ὑπὲρ ἡμῶν δι᾽ αἵματος τὴν ὁμολογίαν τελέσανιος.

[5] Τούτῳ γαρ δὴ τῷ θείῳ καὶ νῦν ἐγκωμιαζόμενος ὁδηγῷ χρησάμενος αἵματι, σφραγίζει τοῦ βίου τὴν τελευτὴν τῆς ἑαυτοῦ μαρτυρίας τῷ αἵματι, καὶ οὕτως ἐν γήρει καλῷ ἀναπαύεται, τῇ γῇ παρακαταθὲμενος τὰ τοῦ σώματος λείψανα· ταῦτα δὴ τὰ τὴν θείαν δύναμιν κληρωσάμενα, τὰ ἐνθάδε νῦν προσκυνούμεθα, τῶν ἡμετέρων ψυχῶν τὰ καθάρσια, τῶν ἱερῶν χαρισμάτων θησαυρὸς, τῶν ἰαμάτων ἐπίδοσις, ἐκτετηκότων ἀνάῤῥωσις, τοῦ γήρως ἀντίληψις, παιδαγωγία νεότητος, φυλακὴ παρθενίας, κόσμος ἀσκήσεως, ἱερἐων τελείωσις, προστασία τῶν δεομένων ἀήττητος. Ἐνθαῦτα καὶ ὀρφανὸς καταφεύγει, καὶ σώζεται, καὶ χήρα τῆς ἀνανδρίας οὐκ ᾔσθετο, καὶ τοῦ λυποῦντος ἀλγυνόμενος λὲληστο, πένης προσῆλθεν καὶ πλουτῶν ἀνεχώρησεν, καὶ καταπονούμενος τῷ ῥύστῃ συνήντησεν. Τίς ἐπίληπτος, ἔνθους, ἐκμαινόμενος προσπεσὼν οὐκ ἠλευθερώθη, καὶ τὴν ἰδίαν φύσιν ἀπολαβὼν ἀνεγνώρισεν; Τίς δὲ ταῖς ἐπώδοις μαγγανείαις τὸν βίον δεσμούμενος, καὶ τοῖς τοῦ Ἁγίου λειψάνοις πελάσας, τοὺς κάλους εὐθὺς τῶν καταδεσμῶν οὐκ ἔῤῥηξεν.

[1] Ingens profecto mihi de magni viri laudibus ad vos dicendi aperitur campus, dum variis e partibus varii aures nostras sermones circumsonant, narrationibus, non fictis quibusdam aut historico ornatu fucatis animum demulcere natis, sed quæ illis, quibus ut narrantur facta sunt, vim suam & auctoritatem, fidem ex seipsis faciunt. [Miracula Sancti scripturus] Non enim argumentum nobis est propositum, de obsoletis quibusdam actis, quibus vetustas sua prærogativam concedit, ut velut antiquata ad verosimilitudinem potius quam ad certitudinem aptata proferri possint: sed assumptæ a nobis historiæ admiranda viventibus producuntur ut certo talia, licet communem opinionem excedentia. De Miraculis enim præsens est sermo, quorum admiratione omnis tribus & lingua, quin & orbis tantum non universus, cum sit repletus, non manus modo nostræ ad plaudendum, aut ora ad Deum in hymnis laudandum excitantur, sed ad hæc ipsa conscribenda encomia, & operum tam admirabilium effectorem Therapontem exornandum impellimur; ut videlicet una cum ipsis laudationibus memoria justi sanctique hominis numquam non inter homines celebretur. Attamen cum in meipsum mentis meæ oculos converto attentius, illud sane mihi datur intueri, [suam occusat tenuitatem,] quam non sufficiam ad sustinendam tanti moliminis difficultatem, qui ab operibus recte factis, & a sermonis elegantia sum plane imparatus. Ceterum habenas laxans, meipsum tradidi iis quæ se offerunt narrandis, divino huic Martyri fidens, ut qui possit, quantam in mirabiliter operando virtutem ipse habet, tantam mihi in dicendo facultatem tribuere. Nec enim minori opus est efficacia, quam is qui laudatur habuit, volenti dignum illi encomium condere.

[2] Quod si ex illo hominum genere ad audiendum viderem convenisse, qui, cum profana scientia & eruditione multum valeant, eam in laudationibus suis desiderari minime patiuntur; dicendum utique mihi foret ante omnia, quam illustre solum natale, quam nobiles is quem laudamus nactus fuerit progenitores. Tum instituenda nobis esset oratio de plus quam humana ad Deum conversione, de operum e virtutis norma actorum multitudine & excellentia; deque aliis, quibus ipse, ut nemo umquam, eluxit, [& omissis vitæ actis antiquis,] perfectæ vitæ officiis; cum præsertim nullius hic virtutis exercitium cognoverit faciendum, quod non ipso etiam opere executus sit: hoc enim posito fundamento, jam reliqua de admirandis ejus ac supra naturam operibus narratio, quasi pulcherrimum quoddam templum, facilius consurgeret. Sed cum ad illos mihi dicendum nequaquam sit, quorum aures artificium & reliqua elaboratæ orationis lumina requirunt; quin ii potius adsint, qui familiarius educati, doctrinam solum, non etiam elegantiam in oratione aut curiositatem spectant; age, antiqua viri tanti decora silentio prætereamus. [solum recentiora narrare proponit.] Horum enim & vos ipsi memoriam in animis vestris adhuc, puto, conservatis; supra quam ædificare contenditis eam miraculorum hic primum referendorum narrationem; quam quotidie in immensum augens sanctus hic Christi Martyr, animos ea audientium non parum perficit, & corpora etiam in novitatem quamdam transfert, ut per ipsum tandem concedatur credentibus, evadere in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi.

[3] Sed quid ago, quando infantiam meam apud vos non dissimulans, [licet ægre se possit continere quin ad anteriora respiciat:] in immensum tamen orationem proveho? Etenim dum antiquiora sæpe conor præterire tacitus, & mirandorum operum aliquod reperire initium, in eadem rursum vetustiora devolvor, nec unde dicendarum rerum exordium ducam invenio, multitudine virtutum clarissimarum in viro tam præclaro elucescentium obrutus. Hinc quippe ea quæ recentissime ab illo sunt præclare acta cogitationes meas abripiunt; inde retrahunt quæ narrantur ex partibus Orientis, unde & natus est, concessæ illi prærogativæ, & quantumvis volentem, prætermittere ea silentio non sinunt: & quæ laudabilē virum tulit tellus, haud eum a se patitur illaudatum manere. Hac ego ratione victus sum, fateor, & inde faciendum esse dicendi initium arbitrabar, ut pulcherrimam hanc auroram exhibendis in oratione virtutum omnium radiis præmitterem. Certe postquam insigniter ad illud usque ætatis est vivendo progressus, quo solitariæ vitæ exercitationibus vacare primum cœpit, quietas eremi sedes, in quibus Deo facilius appropinquatur, summo studio complexus, omnes ad sanguinem usque molestias & labores forti ac generoso animo pertulit; unde dici nequit, [& anacheresin ejus atque martyrium,] quam ad omnes vitæ hujus difficultates superandas corpus ejus duratum fuerit, & quomodo interim divinarum rerum contemplatione animus exultarit, qui post superatos tandem agones omnes liber in cælum evolavit, ac spirituum corporeæ omnis concretionis expertium choris fuit immixtus.

[4] O insignem Deo sese initiandi rationem! O quale sacerdotium! quam mystica sacrificii consummatio! [quo se ipse Deo hastiam fecit,] Non thuris ille suffitu Deo litat, nec affusis extrinsecus aquis mundatur: sed totum sese Christi Dei mei fermentans sanguine, eoque nutritus usque ad spiritualem virilitatem, Christo sese totum sacrificat & immolat, suum pariter & Christi libans sanguinem; absit verbo invidia, quia Martyrum corpora atque sanguis, Christi quodammodo sunt: quandoquidem facti sunt membra Christi & bonus odor. Verum qua hæc omnia ratione sese habuerunt, & quam sacro modo sunt perfecta? Quale, oro, sacrificium dicendum est fuisse Abelis, & Noë, & aliorum id temporis Justorum, rebus sacris operantium, ac propterea consecutorum honorem a Deo non mediocrem, divinisque paginis inscriptam præclari operis memoriam? Nonne Abel quidem agnum primogenitum; Noë vero, quamvis aliquid fortassis amplius, rationis tamen expertem naturam Deo obtulit? alius vero quod in rebus suis Deo offerri non indignum reperit, ad aras & sacrificium adduxit? Si tanta igitur est divinæ erga homines benevolentiæ magnitudo, ut illos quoque, qui viliora & externa offerunt, in domum suam suscipiat, atque in famulorum ac amicorum numerum adscribat; cum tamen e rebus ad se proprie pertinentibus nihil, sed solum a Deo accepta, eidem rursum repræsentent; quo putatis, illos appellabit nomine, quam prompta eos voluntate accipiet, & suos inter familiares habiturus est, [quovis alio munere gratiorem.] qui non eorum aliquid quæ in mundo debent tandē manere, sed seipsos totos immolant, fidei pugiles pulcherrimi, & veritatis incorrupti testes? vere integra & perfecta sacrificia ejus, qui perfectus simul sacerdos & victima est; Dei, inquam, pro nobis corporati, & propter nos confessionem suam in sanguine consummanti.

[5] Divino enim hoc sanguine viam præsignante, is de quo hæc nobis instituenda est laudatio, extremum quoque vitæ suæ finem martyriali sanguine obsignavit; atq; ita in pulcra senectute diem obiens, requie beata perfruitur, [corpus suum terræ relinquit.] sacras corporis sui reliquias terræ huic permittendo. Ac illas quidem, virtute veluti divina præditas, summa nunc veneratione colimus: suntque animarum nostrarum libationes expurgatoriæ, divinorum charismatum thesauri, salutarium remediorum accessiones, languore emarcescentium in pristinum robur restitutio, senectutis firmamentum, disciplina ætatis juvenilis, custodia virginitatis, asceticæ vitæ decora, perfectio sacerdotum, invicta miserorum defensio. Ad hasce pupillus confugit & orphanus, ac salute continuo potitur: [ad commune solatium se invocantium.] ad easdem supplex simul atque accidit vidua, nullum ex orbitate sua dolorem sentit: quicumque mœstitia oppressus accurrit, sui mox doloris obliviscitur: pauper ab illis divitias impetrat, & laboribus conflictatus optata potitur liberatione. Quis comitiali morbo laborans, quis insanus aut in furorem actus, ad sacra ista lipsana sibi restitutus, receptoque naturæ statu debito, seipsum alium a se non recognovit? Quis magicis incantationibus misere constrictus, ad Viri sancti reliquias ubi accessit, veneficiorum vincula non continuo abrupit?

CAPUT II.
Sacrorum oßium translatio ex Cypro Constantinopolim.

[6] Τούτων τοίνυν τῶν τοῦ Ἁγίου θαυμάτων Ἀνατολὴ μὲν ἅπασα πλήρης, καὶ Κύπρος αὐχεῖ τὰς ἰάσεις τοῦ Θεράποντος, κατακόρως τούτων ἐναπολαύσασα, ἐν ᾗ καὶ ἀνάκτορον ἱερὸν τῷ Ἁγίῳ καθίδρυται. Ἐκεῖ γαρ αὐτοῦ καὶ τὰ τοὺς ἱεροὺς ἀγῶνας δεξάμενα ταῦτα τὰ θαυματουργὰ τέως ἐπεχωρίαζε λείψανα. Ἀλλ᾽ ὁπότε τῶν ἡμετέρων ἁμαρτιῶν τὸ πλῆθος, ὡς πάλαι, τὸ ὕδωρ τὴν γῆν, κατεκάλυψεν, καὶ ἄλλος ἄλλοθεν ἀλλοχοῦ μετανίστατο, καὶ τόπος οὐκ ἦν ἡμῖν καταπαύσεως· ζυγκακοπαθεῖν ἡμῖν καὶ συναπαίρειν ἐῴκουν τὰ τῶν ἁγίων Μαρτύρων ἡμῖν ἱερώτατα λείψανα, ὥσπερ ἡμῖν τῆς ξενιτείας συμπάσχοντα, καὶ συνκακουχεῖσθαι Χριστιανοῖς ἀνεχόμενα. Μᾶλλον γαρ εἴλαντο τοῖς πιστοῖς συνεῖναι, καὶ φεύγουσιν, περιπίπτειν Βαρβάροις εἰς ὕβριν καὶ ὄνειδος.

[7] Ἐπεὶ δὴ γὰρ τὸ τῆς Ἄγαρ ἑρπυστικὸν κύημα πρὸς ὕψος ἀρθὲν ἐπλατύνετο, καὶ τὴν Ἑώαν πᾶσαν καὶ Αἴγυπτον τῷ τόξῳ καὶ τῇ ῥομφαίᾳ κατατρέχον δεινῶς ἐληίζετο, τὰ ἔμπροσθεν εὑρίσκον παράδεισον, καὶ τὰ ὀπίσω πεδίον ἀφανισμοῦ κατὰ τὸ γεγραμμένον τιθέμενον, ἠπείλει δὲ καὶ τὰς νήσους ταχῶς ἐπέρχεσθαι, καὶ ἀφανίζειν ὥσπερ ἐξάλειπτρον. Ἔδοξε τότε τοῖς τοῦ Ἁγίου τὰ λείψανα θεραπεύουσι διὰ τοῦ Ἁγίου πυθέσθαι, εἰ ἐκ τῆς νήσου αὐτοῖς ἐπιτρέπει τὴν ἀναχώρησιν. Καὶ κατὰ μὲν τὴν πρώτην ἐκεῖσε τῶν Ἑλλήνων Ἀγαρηνῶν κάθοδον μένειν ἐκέλευεν, οὐδὲν βλαβησομένους ἐκ τῆς ἐφόδου τῶν ἀλαστόρων καὶ μιαιφόνων ἐχθρῶν. Οὕτο δὴ τὰ καὶ γέγονεν, καὶ μείνοντος αὐτοῦ διεσώθησαν. Ὡς δὲ τὸ δεύτερον εἰς τὴν Κύπρον τῶν Ἀθἐων στόλος ἀνήγετο, καὶ αὖθις τὴν ἐρώτησιν οἱ πιστοὶ πρὸς τὸν Ἅγιον ἐποιήσαντο, σὺν τάχει τότε μεταίρειν ἐπέτρεπεν, ὡς ὅλης τῆς νήσου παραδοθησομένης τοῖς παλαμναίοις Ἀγαρηνοῖς, συναίρειν τε αὐτοῦ καὶ τὰ πάνσεπτα ταῦτα ὀστᾶ, ὡς Ἰωσὴφ τὸ πάλαι παρεκελεύετο πρὸς τελαίαν τῶν ἀνασωζομένων βεβαίωσιν.

[8] Συσκευασθέντες οὖν ἐκεῖνοι σεβασμίως ταῦτα τῇ λάρνακι συναράμενοι, πορθμίῳ τινὶ περιτυχόντες ἐπέβησαν. Καὶ τὰ μὲν πρῶτα λανθάνειν τοὺς συμπλωτῆρας ἐσκέπτοντο, τὸ μέγα κειμήλιον τοῦ Ἱερομάρτυρος κρύπτειν πειρώμενοι· ὡς δὲ τῆς γῆς ἀποβάντες τὴν ἐπὶ Κωνσταντίνου πόλιν ἔσπευδον, εὐωδία τις ἐν τῷ πλοίῳ συχνῶς ἀνεδίδοτο· οὐ γαρ ἦν δύνατον οὐδὲ φεύγοντα Δίκαὶον κρύπτεσθαι, καὶ φθόνῳ κατέχειν τῶν ἰαμάτων τὴν ἔκρυσιν. Τότε γίνεται πρᾶγμα παράδοξον. Τῆς γαρ νηὸς ἐκ πρύμνης ἐλαυνομένης τῷ πνεύματι, καὶ τῆς ὀθόνης ὅλῳ τῷ κόλπῳ χωρούσης τὸν ἄνεμον (ἦν δὲ Ἀπηλιώτης ἐξουρίας πνὲων ἄνεμος) αἴφνης ἀτμὸς ἐξεδόθη παρὰ τῆς θήκης τοῦ Μάρτυρος, κρείττονα κατ᾽ αἴσθησιν φέρων ἐνέργειαν, ὥστε νικᾶν καὶ τοῦ ἀνέμου τὸ σύντονον. Ἦλθὲ γὰρ οὐ μόνον ἐπὶ τὰ πρόσω τὸ τῆς ὀσμῆς ἐυῶδες, ἀλλὰ γαρ καὶ ἐπὶ τὰ πλάγια πανταχοῦ καὶ, κύκλῳ διέδραμεν, ὡς καὶ τοὺς ἀπὸ σημείων τριῶν ὅπισθεν καὶ κατὰ πλευρὰν ὑποπλέοντας ἐμπλησθῆναι τῆς εὐωδίας τοῦ Μάρτυρος.

[9] Ἐκτάμβων δὲ γενομένων ἁπάντων, καὶ τινα ἐπιθυασμὸν εἶναι τὸ πρᾶγμα λεγόντων, τοῦ Ἁγίου θεραπευτὴς καὶ τῶν λειψάνων φρουρὸς, ἐπὶ τὴν θέαν τῆς κιβωτοῦ τῶν λειψάνων ἐπείγετο, καὶ οὕτω φθάσας ἐγγίσαι μεγάλην φωνὴν ἀναῤῥήγνυσιν Ἅγιος ἐπειπών. Οἱ δὲ συνδραμόντες, ὡς τὸ εἰκὸς, ἶδον θέαμα τῶν ὁρομένων ἁπάντων θειότερον. Μύρον γαρ ὅτι πλεῖστον ἐκ τῶν λειψάνων κρουνηδὸν ἀναβλύσαν, εὐωδίας πηγὴν τὸ τῆς ὁλκάδος ἄνθλος ἀνέδείξεν, ὥς τινας κατελθεῖν, καὶ τοῦ μύρου κάτωθεν ἐν σκεύεσιν ὑελίνοις ἀνειμήσασθαι. Ταῦτα τῶν θαυμασίων Θεὸς, ταῦτα οἱ τούτου θεράποντες,οὐ γῆν ἁγιάζοντες μόνον, ἀλλὰ καὶ ὕδωρ καὶ τὸν ἀέρα τοῖς μύροις τῆς χάριτος.

[10] Μαρτύρων θεοπρεπὲς ἀγαλλίαμα! Μύρον ἐκκενωθὲν ὄνομα ὑμῶν, διὰ τοῦτο ἡμᾶς ὡς ἑαυτοὺς ἐφελκύσωμεν. Ὁπίσω ὑμῶν εἰς ὀσμὴν μύρου δραμούμεθα οἱ Χριστοῦ μαθηταί. Ὑμεῖς, τὰ ἱερώμενα Θεῷ καὶ τιμιώτατα σφάγια, τῇ γῇ τὴν κόνιν ὑμῶν, καὶ οὐρανῷ τὰς ψυχὰς ἀπενείματε. Ὑμεῖς Χριστῷ μυσταγωγηθέντες, καὶ τελειωθέντες ἐν αἵματι, ὑπὲρ χρυσίον ἐδοκιμάσθητε, καὶ ὑπὲρ ἥλιον ἐξελάμψατε, φῶς ἡμῖν ἄνωθεν νοερὸν ἀπαστράποντες. Ὑμεῖς καὶ εἰς οὐρανὸν ἐναυλίζεσθε, καὶ τὴν γῆν περιπολεῖτε τοῖς θαύμασιν. Ἀλλ᾽ μοι, Θεράπων, τὸ τιμιώτατον ἐμοὶ καὶ πρᾶγμα καὶ ὄνομα, τὴν ἐπωνυμίαν ἐργῷ τελέσας, καὶ ψευσθῆναι μὴ συγχωρήσας τοὺς ἐν ἀρχῇ σε τοῦτο καλέσαντας! μοι συγχορευτὰ τῶν Ἀγγέλων, καὶ πολίτα τῆς ἄνω μητροπόλεως Ἱερουσαλὴμ, ἐκεῖθεν ἐπισκόπησον ἡμᾶς, καὶ στῆσον τὴν καθ᾽ ἡμῶν ἀπειλὴν, τὰ τῶν βαρβάρων θραύων φράγματα. Πάλαι μὲν ἤλγεις ὑπὲρ Χριστοῦ μαρτυρῶν· ἄλγησον καὶ νῦν ὑπὲρ Χριστιανῶν ταλαιπωρουμένων κυκλόθεν τοῖς Ἔθνεσι, μᾶλλον δὲ συμπάθησον καὶ σώσειας πόλιν εἰς ἣν ἐνεδήμησας. Ὕστερον γὰρ ἐνθάδε καθορμησάμενος, καὶ τουτονὶ τὸν τῆς Θεοτόκου νεὼν ἐκλεξάμενος παρῇσας τὰ ἄλλα πάντα· νῦν δὲ πάρει καὶ γνωρίζεις ἡμῖν ἑαυτὸν ἐμφανέστερον, δι᾽ ὧν ἐνεργεῖς καθημέραν τὴν ἐπιστασίαν πιστούμενος· καιρὸς τοίνυν ἐστὶ καὶ περὶ τὸν λειμῶνα τῶν ὦδε θαυμάτων ἐπαπολαῦσαι τὸν λόγον τοῦ διηγήματος· ἐκ πολλῶν δὲ ὀλίγοις ἐπιδραμὼν πρὸς τὸ πέρας, καὶ δὴ τοῦ συντάγματος τρέψομαι.

[6] [Celebrem in Cypro cultum habens,] His igitur admirandis viri sanctissimi operibus Oriens quidem repletus est universus, sed gratiam sanitatum Theraponti divinitus concessam, uberius experta Cyprus, præcipuo quodam modo ostentat, in qua etiam eidem Sancto religiose colendo templum est ædificatum. Ibi namque sacræ ejus & admirandæ Reliquiæ ad venerationem fuerunt repositæ, quæ laborum a Theraponte in Dei causa susceptorum sociæ fuerant & administræ. Verum quoniam scelerum nostrorum multitudo, non aliter ac olim Noëtici diluvii aquæ, orbem occupavit universum; & ex aliis locis alii sedes terrasque alias requirere compelluntur, nec quietis aut securitatis ullus nobis relinquitur locus; oportuit malis quoq; nostris participare, simulque transferri sanctorum Martyrum sacratissima lipsana, ut nobiscum quodammodo patiantur exilium, & male cum Christianis tractari sustineant. Satius namque illis est cum fidelibus esse etiam fugientibus, quam in barbarorum manus & ludibria incidere.

[7] Postquam enim pessimum Agaris germen altiores animos gerere & per orbem dilatari cœpit, ac omnem præcipue Orientem atque Ægyptum celeriter invadens, miserum in modum arcu & gladio depopulata est; terram eam omnem, quam instar paradisi amœnam & fœcundam ante invenerat, in terram solitudinis, [invadentibus insulam Saracenis eam primum tuetur,] quemadmodum scriptum est, convertens; ipsis tandem etiam insulis ruinam & vastitatem minata est acerbissimam: tunc, inquam, temporis visum est religiosis reliquiarum S. Therapontis cultoribus ex ipsomet quærere, num fugam ex insula capessendam putaret. Et primum quidem gentilium Agarenorum incursum præstolari ibidem jubebantur, nihil ab impiis & impuris hostibus damni passuri; prout revera contigit, nam manente istic Sancto salvati sunt. Sed cum alteram in Cyprum expeditionem impii suscepissent, jamque instructa classe adventarent, atque ad Sanctum denuo consulendum accessissent fideles; [deinde se transferri jubet.] jussit is ut omnino quam possent citissime universi ex ea demigrarent insula, quæ in pessimorum Agarenorum potestatem absque dubio tradenda erat; gloriosa vero illa ossa, quemadmodum suis olim imperabat Patriarcha Joseph, in fortissimum posterorum solatium secum auferrent.

[8] Magna igitur cum veneratione compositis in arca ad hoc parata Reliquiis, [Constantinopolim appropinquans,] in quodam insulæ portu navem conscenderunt. Et illi quidem sub navigationis initium latere vectores alios, eosque clam studuerunt habere pretiosas sancti Martyris Reliquias: at ubi aliquo usque recessum est a terra, & Constantinopolim versus navigatum, suavissimæ cujusdam fragrantiæ odor tota navi cœpit diffundi: fieri enim non poterat, ut vel in præcipiti fuga lateret Justus, vel per invidiam supprimeret effluvium curationum. Tunc igitur insolitum quiddam contigit. Cum namque vento vehementiore a puppi admodum urgeretur navis, eumque pleno sinu velum majus admitteret (Subsolanus is erat, & nobis secundus) repente ex Reliquiarum theca tenuis quædam aura prorupit: cujus ea fuit vis & efficacia, [suavem late odorem diffundit,] ut eam sensus humanus vix perferret, ac venti quam dixi vehementia ab eadem superaretur. Non enim antrorsum solum, sed in omnes partes undequaque circumfundebatur, adeo ut etiam ad tria milliaria post tergum vel ex lateribus procul navigantes suavi Martyris fragrantia replerentur.

[9] Cumque ad rei novitatem stuperent universi, & sacrificium quoddam peragi assererent; is qui sancto se Theraponti in famulum addixerat, & magna ejus Reliquias custodia observabat, ad intuendam propius arcam accurrit; quem propius consistentem magna voce compellavit Sanctus. Tum ii qui, ut par erat, simul accurrerant, rem spectarunt, cunctis hactenus visis rebus admirabiliorem. [& unguentum ex ossibus:] Unguentum quippe fragrantissimum, torrentis instar e sacris Therapontis reliquiis scaturiens, odoris pulcherrimi, quo navis erat impleta, fontem ostendebat certissimum; ita ut nonnulli e vectoribus prorumpentem tam copiose liquorem vasis vitreis exciperent. Hæc potest admirandorum operum effector Deus, hæc præclari ejus famuli, non tellurem modo, sed ipsum etiam æquor & aërem unguentis gratiæ consecrantes.

[10] O præclaram, & quæ ipsum quoque Deum non dedeceat, sanctorum Martyrum laudem! [quod demirans auctor gratulatur Sancto,] Unguentum effusum nomen vestrum; in ejus odorem nos, ita ut vos ipsi, trahamur. Post vos in unguenti odorem currimus, quicumque vitæ nostræ ducem & præceptorem habemus Christum. Vos Dei hostiæ sanctissimæ atque pulcherrimæ, sacros vestros cineres terræ, animas cælo tradidistis. Vos admirabili quadam ratione Christo initiati, & consummati per sanguinem, plus etiam quam in fornace aurum fuistis probati, & supra ipsum nunc solem splendetis, ac intellectuale nobis lumen e cælo adspiratis. Vos in cælis quidem modo versamini, attamen & terram hanc nostram per mirabilium operum virtutem incolitis. Sed hei mihi! Therapon; o nomen! o nominis tanti rem, summa veneratione dignissimam! o Therapon, qui illam nominis tui prærogativam facto quoque ipso plane comprobas, nec falli eos sivistis, qui a principio illud invocaverunt! Hei mihi! Therapon, qui Angelorum choris nunc interes, & inter cives nostræ metropolis Jerusalem modo numeraris; nos inde, oramus, aspice, & quam cælum adhuc nobis minatur, crudelium Barbarorum superbiam siste. Doluisti olim, martyrium Christi causa sustinens; dole nunc etiam Christianorum causa, qui a Gentibus undique misere opprimuntur; compatere autē præcipue, & salva hanc civitatē, in quam demigrasti. [& auxilium urbi contra Barbaris petit.] Huc enim translatus denique, & hanc Dei matris ecclesiam deligens, alia omnia transiisti: nunc autem nobis ades, & nobis manifestius cognoscendum te præbes, per ea quæ operaris quotidie, fidem nobis faciens protectionis tuæ. Nunc tempus est narrationem in apertum miraculorum campum immittere; pauca tamen e multis, ut finem oratio inveniat, adducens, proposito meo faciam satis.

CAPUT III.
Miracula Constantinopoli ad Reliquias patrata.

Κατεκρύπτετο μὲν γὰρ οἰκίσκῳ τινὶ μεχρὶ πολλοῦ μετὰ τὴν εἰς ἡμᾶς εὐκταίαν ἐπιδημίαν ἱερά σου θήκη, Πανόλβιε· μετριάζειν γὰρ ὥσπερ ἐβούλου, καὶ οὐκ ἐκπομπεύειν τάχα τὰ θαύματα. Ἀλλ᾽ τῶν Ἁγίων εἰς τοὐμφανὲς ἄγων τὰ κατορθώματα πρὸς σωτηρίαν ἡμῶν, καὶ τὰ σὰ τῆς ἀθλήσεως ἐθριάμβευσε λείψανα. γὰρ τούτων τὴν φυλακὴν ἐν μυστηρίῳ πεπιστευμένος, ὑπὸ θείας ῥοπῆς κινηθεὶς, αὐτόματος ἦλθεν, κᾀκεῖνὰ φέρων ἐδίδου ταῖς τοῦ Πρεσβήτου τῶν ὦδε χερσίν. Μετ᾽ εὐχῆς δὲ οὗτος καὶ ψαλμῳδίας πνευματικῆς ἐν ἐπιμελείᾳ δεξάμενος, εὐθέως ὡς ἦν εἰκὸς, ἐγκατέθετο· εἶτα μικροψυχήσας, οἷα φιλεῖ συμβαίνειν τοῖς ἀρχομένοις, καὶ πρὸς ὁλιγωρίαν καὶ ὄκνον, ἰδὼν ὄναρβλέπει τὸν Ἅγιον λέγοντα· οὗτος καρτέρησον, οὐ μὴ γὰρ ὑμᾶς ἐπιλείψομαι. Τούτω δὶς ἐπιστὰς, λαθὼν ᾤχετο.

[12] Καὶ μεθ᾽ ἡμέρας τινὰς λεγεῶνι δαιμόνων τις ἐλαυνόμενος, γένος μὲν Ἰταλὸς, Φλορῖνος τὸ ὄνομα ἔμελλε, περὶ τὸ Βλαχερνῶν τείχιον, ἄνωθεν ἐπὶ τὴν γῆν ἀκοντίζεσθαι. Κατασχεθεὶς δὲ ὑπό τινων, ὲκ τοῦ ταράχου τὸ πάθος προαισθανομένων, καὶ ὑπὸ παραφυλακὴν γεγονώς· ὡς ὁρῶν παρῆλθε διάστημα, ὤετο καθαρεύειν τοῦ δαίμονος, τοῦ πάθους ὑπολοφήσαντος, καὶ δὴ σοφρωνῶν προσεῖπεν ὄψε τοῖς φυλάπτουσι, καὶ λυθεὶς τοῦ δεσμοῦ κατεκλείθη πράως καὶ κατεπαύσατο· περὶ δὲ μέσας νύκτας ὄψις αὐτῷ διαδείκνυται τοιάδε ἀγγέλλουσα· Πρὸς τὸν εὐκτἠριον οἶκον τῆς Θεομήτορος εἴτω ὅστις τῆς Ἐλαίας προσονομάζεται· αὐτόθι γάρ φησιν, ἰαθήσῃ τοῦ πτώματος. Ὡς δὲ ἡμέρα ἐγένετο, καὶ τὴν θεωρίαν εἰπεῖν ἀπετόλμησεν, ὑπὸ τῶν ἀκουσάντων ἤχθη. Καὶ μόνον ἐπέβη τῆς τοῦ νεῶ κρηπίδος, ἀνεστρεβλοῦτο τὸ σῶμα καθόλου, καὶ κλόνον ὑφίστατο βίαιον. Εἶτα λοιπὸν ἀσήμως ἐκώκυεν· καὶ πολλὰ τοῖς κατόχοις ἐνοχλυθεὶς, τέλος εἰς τοὔδαφος καταπίπτει πρινὴς, ἄφωνος ἐπὶ ἡμέρας γενόμενος. Ἅμα δὲ τὸ καταπεσεῖν αὐτὸν, ὥσπερ ὃς πληγῇ τινι, τῇ ἐξετάσει τοῦ Μάρτυρος τὰ μιαρὰ ἐκεῖνα ἐφυγαδεύθη δαιμόνια, καπνοῦ φαντασίαν τῇ ἐξόδῳ κατὰ τὸν ἀέρα ποιήσαντα, καὶ οὕτως τέλειον έθεραπεύθη τοῦ πάθους δαιμονῶν, δοὺς δόξαν τῷ διὰ τοῦ Ἁγίου τὴν ἴασιν ἐνεργήσαντι. Μείνας δὲ πλείστας ὅσας ἡμέρας, καὶ τῆς θεραπείας τὸ βέβαιον ὄψει παραλαβὼν, χαίρων πρὸς τοὺς ἰδίους ἐστέλλετο· τοῦτε πάθους καὶ τῆς ἐλευθερίας τὸν θρίαμβον ἐν κηροῖς ἐστηλίτευσε πίναξιν.

[13] Πόσους δὲ ἄλλους οἴει βεβακχευμένους τοῖς δαίμοσι τῇ τοῦ Ἁγίου θεραπευθῆναι τάχως θερμότητι; Ποῖον ἀναιδὲς καὶ ἄγριον πνεῦμα σὺν τῷ ἐν ᾧ κατῴκηκεν ἐνθάδε γενόμενον, οὐκ εὐθὺς τὸν ἑαυτοῦ οἶκον ἐμίσησεν, καὶ ὡς ἀπὸ πυρὸς ἐκείνου ἀφήλλατο; τίς ἀῤῥωστῶν ὑπὲρ δύναμιν τοῦ προταινίσματος μόνον ἐφήψατο, καὶ τῆς ἀῤῥωστίας οὐ πόῤῥω ἐγένετο; τὴν δὲ ψυχὴν ἀπορούμενος, καὶ τὸ ζῇν ἀπολέγων ἐντάδε κατήχθη, καὶ οὐ χαρίεις γέγονε καὶ πρόθυμος; Ἀλλὰ τοῦτ᾽ ἐντεῦθεν συγχέομαι, καὶ θεωρίαν πλουτῶν θαυμάτων ἀστηνῶμαι· πολλῶν γάρ μου τῇ μνήμη περιτρεχόντων, ἀμηχανῶ, ποῖον ἐπιλεξάμενος ἐάσω τὸ ἕτερον ἀνιστώρητον. Ἀεὶ γαρ τὸ παρεθὲν προτιμώτερον τοῦ ληφθέντος νομίζεται, καὶ πάντα μὲν καταγράφειν ἀδύνατον.

[14] Ἀπορῶ δὲ ποῖα καταλιπεῖν, καὶ ποῖα αἱρήσασθαι· πάσχω δὲ τὰ τῶν ὁδοιπόρων εἰκός· ἐκεῖνοι γαρ ὑπτίῳ πεδίῳ φοιτήσαντες, ὃτ᾽ ἂν τὸ ἑὰρ τὴν γῇν περιστέφει τοῖς ἄνθεσιν, ἀπλήστῳ ὀφθαλμῷ τὰ ὑποκείμενα βόσκονται, τήν τε ὅρασιν συγχεόμενοι, καὶ ἄλλο τε ταύτην πρὸς ἄλλα τῆς χλοῆς ἄνθη μεταῤῥιπίζοντες, ἔλαθον ἑαυτοὺς, μηδὲν ἀκριβῶς τῶν ἐκεῖσε κατανοήσαντες. Ἔνθεν μὲν γαρ ὑάκινθος, ἐκεῖθεν μεμήλοτον, ἀνεμόμη, καὶ νάρκισσος, ἄλλοθεν κρίνων ῥόδων οἴα καί τις ἄλλη βοτάνη χρυσάνθεμος στοιχηδὸν κοκλῶσα, τὸ ὄμμα διέχειαν, ὡς μηδὲν ἰσχύσαι τὴν ὅρασιν ἐφ᾽ ἑαυτῆς τρανῶς κατασκέψασθαι. Οὕτω γ᾽ οὖν καὶ ἡμῶν τῆς διανοίας ὄψις τῷ τῶν θαυμάτων πλήθει συγκέχυται, καὶ πρὸς μυρίαν ἔκφρασιν τούτοις μερίζεται· Ἀλλ᾽ ἐν εἴδει τῶν τὰ οὐράνια καταστεριζόντων τὸ μὲν χῦμα τῶν ἄστρων, λέγω δὴ τῶν θαυμάτων ἐάσωμεν· ἐπ᾽ ὀλίγας δὲ τούτων εἰκόνας εὐσημοτέρας τῇ συνεπείᾳ τρεψώμεθα, τάξιν καὶ ἁρμονίαν ταύτην τῷ λόγῳ παρέχοντες.

[15] Ἀναστάσιός τις ὀνόματι, Βιξύην οἰκῶν, ξηρὰν ἐκ χρόνων τὴν χεῖρα ἐκέκτητο, πάντη τε ταύτῃ ἀκίνητος ἦν, τῶν δακτύλων αὐτῷ καὶ τοῦ θέναρος ἀργῶς καὶ μάτην ἀπεωρισμένων τῆς πήχεως. Οὗτος κατῇρεν εἰς τὸν λιμένα τοῦτον τῆς ἀπαθείας, καὶ τὰς ἀρχὰς τῆς ἐλπίδος ἀνάψας ἐπὶ τὸν Ἅγιον, ἐννάτην ἡμέραν γαληνιᾷ τὴν ψυχὴν, οὕτω τε πλήρης τὸ σῶμα καὶ ἄρτιος γίνεται, ὥστε Θεοφανίων ἐπικειμένων ἄμφω τῷ χεῖρε κινεῖν πρὸς ἔργα. Τήν τε γὰρ κολυμβήθραν μόνος ἀνεπλήρωσεν ὕδατος, αἴρων τὸ ἄγγος τῇ τεθραμμένῃ πρώην χειρὶ, καὶ πρὸς ὥμους εὐμαρεύτατα λίαν ἀναβιβῶν, τήν τε ἄλλην διακονίαν εὐρώστως ποιούμενος. Οὕτως οἰδε Θεὸς ἀναπλάσσειν καὶ εἰς φθορὰν καταχθέντα τὰ σώματα.

[16] Ἕτερός τις Δέκαρχος, ἐν στρατιωτικῷ τάγμάτι ἀριθμούμενος· ὄνομα δὲ τούτω Γεώργιος ἦν· εἰς τὰ ὁπίσω τὴν κεφαλην ἀντανέστραπτο ἐξ ἐναντίας τινὸς ἐπιπνοίας τῶν ἡνίων ὑπερταθέντων τε καὶ ἀπεσκληκότων αὐτῷ καὶ τοῦ τένοντος· Οὐ μόνον δὲ, ἁλλὰ γὰρ καὶ τὸν ἕνα ὀφθαλμὸν ἀπελυπήθη γενναίως τούτων βλαβεῖς. Οὗτος ἑπτακαίδεκα ἡμέρας ἐτέλεσεν, μὴ δυνηθεὶς βρωμάτων καὶ ποτοῦ μετασχέσθαι τὸ σύνολον· ὕστερον τὸ συνοῖσον σκέψαμενος χωρεῖ πρὸς τὸν Ἅγιον, καὶ παραμείνας ἡμέρας τινὰς, ἤκουσεν αὐτοῦ ἀοράτῳ γλώσσῃ τάδε κελεύοντος· Ὑπὸ τοῦ πρόσμονός μου, φησὶν, ἐλαίῳ ἀλείφθητι. Τοῦτο ἐγένετο, καὶ ἀνὴρ εὐθὺς ὑγιεὶς ἀνεχώρησεν. Ἄλλος παράλυτος, Θεόδωρος ἐπονομαζόμενος (Καὶ γὰρ οὐδὲ τῶν ὀνομάτων ἀμνημονεῖν ἐθέλω τῇ ἀναμνήσει τερπόμενος) κατέθη ἐνθάδε ἡμέρας τριάκοντα, καὶ δὴ θεωρεῖ τὸν Θαυματουργὸν ἐπιδιδόντα δῆθεν αὐτῷ ἄρτον τε καὶ πλῆρες ἀκράτου ποτήριον. Ἀνακαθίσας δὲ τὸ δοκεῖν πρὸς τὸ δέξασθαι, καταυτῆς ἀπεπήδησεν ἐν ἀληθείᾳ διαναστὰς, κράζων καὶ αἰνῶν τὸν Θεόν. Ὡς ταχεῖά σου, Πάτερ Θεράπων, ἴασις! καί σου τῇ εὐφημίᾳ συνήδομαι, καὶ αὖθις πρὸς ἄλλο θαῦμα προβαίνειν ἐφίεμαι.

[17] Κόριόν τι σμικρώτατον προσηνέχθη τῷ θείω Θεράποντι· τούτῳ δὲ σφάλμα φύσεως ἦν, ὅπερ καὶ πρὸς τὴν ἕδραν εἶχε τὰς πτέρνας ἐμπεπηγυίας, καὶ ὥσπερ κόλλη τινὶ συμπεφυκυῖαν βιαίως καὶ συνδουμένας ὥσπερ ἐκ φύσεως· θέαμα ἐλεηνὸν καὶ ξένον τῆς καθ᾽ ἡμᾶς οὐσιώσεως, ὅπερ εἰκὸς ἀμβλοθρήδιον τέραστης ὄντως ὠνόμασεν. Ἀλλὰ τὴν θεραπείαν, ὅπως μέγας καὶ ἀψευδὴς εἰσήνεγκεν Ἰατρὸς τί δὴ καὶ προσφέρεσθαι, παρόντος τοῦ βρέφους καὶ τῶν γονέων ἐξηγουμένων τὴν ἴασιν; Κατ᾽ ἐκείνῳ δὲ τῷ καὶρῷ, καρκῖνον εἶχεν ἑτέρα, Μαρία τοὔνομα, καὶ τὸν εὐκτήριον τοῦτον καταδραμοῦσα νεὼν, ἀπρὶξ εἴχετο μέχρι τυχεῖν τῆς ἰάσεως. Τεσσαράκοντα δὲ ἡμέρας ἐν νηστείᾳ καὶ χαμευνίᾳ διενεγκοῦσα ῥᾷστα πόῤῥω ἠνέχθη, καὶ τοῦ νοσήματος ἀῤῥήτως ἰατρευθεῖσα παρὰ τοῦ Μάρτυρος.

[11] [Ad Reliquias diu clam habitas,] Non exiguo tempore sacrarum tuarum Reliquiarum theca, postquam ad nos, o Beatissime, feliciter commigrasti, in ædicula minori delituit: etenim & modum servare quodammodo constitutum tibi erat, neque putabas continuo magna cum pompa in medium esse adducenda miranda tua opera. Verum ille qui præclare a Sanctis gesta in lucem publicam solet proferre ad certiorem fidelium salutem, tuas etiam quæ certamini superfuerunt Reliquias venerationi omnium palam exposuit. Ipse siquidem cujus fidei secreto illæ fuerant commissæ, divino motu impulsus, sponte ac ultro prodiit, [equidemque illatas in templum D. V. M.] & sacra lipsana in manus cujusdam eorum qui hic erant Presbyteri tradidit. Hæc ille, post fusas rite preces & psalmos, suscipiens, eo quo æquum erat loco & modo reposuit: sed cum deinde, ut fieri frequenter amat, in pusillanimitatem prolapsus cœptis insisteret negligentius, in visione quadam ipsum Sanctum ita loquentem audiit: Sume animos, quisquis es; non enim meum vobis unquam patrocinium est defuturum. Atq; ista quidem cum bis monuisset, ex oculis evanuit.

[12] Aliquot deinde post diebus, a legione integra dæmonum insessus quidam, natione Italus, cui Florino nomen, circa minorem Blachernarum parietem, ex alto in terrā dejectus fuit. Tumultu excitati nonnulli, & quod res erat intelligentes, hominem vi detinent, ac in custodiam tradunt. Postquam vero aliquod horarum spatium transiit, videbatur mundatus esse a dæmone, mitigata passione: sub vesperam etiam cum custodibus suis sana mente locutus, [accedere jussus per visum energumenus] & a vinculis solutus atque reclusus, placide admodum conquievit. Noctis autem medio visum ipsi est oblatum, quo admonebatur, ut ad Dei Matris oratorium, quod ab Oliva cognominatur, quantociusse conferret; istic, ab eo quod acciderat, sanandus. Ut primum illuxit, & oblatam sibi per somnum visionem ausus est enarrare, ab iis qui ipsum audierant deductus est. Vix ille templi limen attigerat, cum ingentem toto corpore cruciatum & perturbationem sentire, & fœdum in modum vociferari cœpit, atque a possidentibus se vehementer vexatus, ad extremum dejectus in terram est, & per dies aliquot mansit voce privatus. Illo autem in solum prolapso, instar suis grandi plaga percussi, impuri dæmones, ad S. Therapontis comminationem, ex insesso pridem corpore migrarunt, fumi cujusdam specie in aëre, dum pellerentur, excitata. Atque hoc demum modo perfectæ quem dixi energumenus sanitati fuit restitutus, [feliciter liberatur.] qui & debitas Deo, per Sanctum suum tam admirabiliter eum sananti, gratias persolvit; & pluribus istic diebus dum valetudo confirmaretur persistens, magna cum animi lætitia illuc unde advenerat rediit, malique sui & curationis historiam omnem in cereas tabellas exultans retulit.

[13] Sed quam multos insuper alios, a diabolis misere vexatos, sancti istius Viri precibus ad sanitatem putas fuisse reductos? Quis adeo inverecundus spiritus, cum eo quem possidebat huc advenit, qui non continuo suum execratus domicilium, ab eo, velut si ignitum esset, diffugerit? Quis infirmitatis diuturnitate supra vires gravatus, [& alia plurima patrantur miracula,] mox atque locum attigit, præsentissimum mali sui levamen non est consecutus? Quis animi anxius, aut vitæ suæ tædio affectus, Sanctum illum suppliciter adiit, & non continuo magna animi lætitia & alacritate ab eo donatus recessit? Hic ego sane rerum narrandarum magnitudine pariter ac multitudine obruor, & ad angustias dicendi redigor: pluribus namque admirabilitate sua stupendis operibus in meam se turmatim memoriam ingerentibus, hærere cogor, quodnam eorum proponendum vobis potissimum deligam, quodnam omittam. Etenim ita fieri natum est, ut id quod ad dicendum in præsens assumitur, illustriorem aliquam sui speciem exhibeat, quam illud quod a dictione excluditur; universa siquidem ob oculos ponere est impossibile.

[14] Dubitans autem maxime, quæ quibus relictis in medium proferam; simile quiddam patior viatoribus iis, qui si per planitiem aliquam, verna anni tempestate floribus pulcherrime quasi vestitam, iter habeant, insatiabili illam oculo perlustrant: ac horum quidem videndi vis, quoniam objectorum multitudine & varietate plurimum distrahitur, [in quorum copia æuctor dubius hæret quid seligat.] & modo in hanc, modo in illam prati partem intendit, fieri solet, ut eorum quæ spectantur, nihil accuratius contemplari valeat. Hic siquidem hyacinthus, illic memilotum, papaver, & narcissus, aliunde flores liliorum atque rosarum, vel aliæ quæpiam auricomæ herbæ ordinate circumpositæ visum confundunt, ita ut nequeant oculi singulos distinctius contemplari. Sic igitur & mentis meæ acies a mirabilium operum multitudine quodammodo afficitur, distrahiturque in plurimas & diversissimas, quæ proponuntur, rerum stupendarum narrationes. Sed age copiam illam tantam astrorum cælos jucundissime exornantium, miraculorum inquam, silentio prætereamus, & ad illustriores quasdam eorum imagines in oratione exhibendas nos convertamus, eum qui sequitur ordinem in narrando & harmoniam servantes.

[15] Anastasius quidam, civis Bixyensis, aridam longo jam tempore manum ferebat, cujus nullus amplius homini usus erat aut utilitas, digitis ejus & vola frustra ac sine motu brachio adhærentibus. Hic ad S. Therapontis ædem sic quasi ad omnis perturbationis expertem portum appulit: [sanatur manus arida,] in coque spem suam præcipue habens repositam, nono ex quo advenerat die, animi primum sui plenam est adeptus tranquillitatem; ac toto deinde corpore ita sanus & integer evasit, ut cum Theophaniæ festum jam appropinquaret, utraque manu ad res suas agendas uti absque incommodo valuerit. Etenim, a nullo alio homine adjutus, lavacrum baptismatis aqua implevit, urnamque arida non ita pridem manu gestans, & in humeros suos facile sustollens, alia ministeria nullo negotio peregit. Hac ratione novit Deus corpora nostra, ad ipsam etiam corruptionem tendentia, in integrum restituere.

[16] Alius quoque ordinis militaris Decurio, cui Georgio nomen, faciem habebat tergo obversam, [item obtortus capite & oculo privatus,] nervis atque cervice maligna quadam influentia ultra modum naturalem protensis ac rigidis; neque eo solum laborabat malo, verum etiam altero oculorum privatus tristabatur graviter eo læsus. Septem is ac decem omnino dies, transegerat non valens ulla ratione cibum aut potum capere, cum denique circumspectis omnibus quæ prodesse sibi posse arbitrabatur, ad S. Therapontis opem confugit. Cujus Reliquias dierum aliquot spatio religiose veneratus, talem e cælo vocem ad se missam percepit; Vade, & templi mei oleo te inunge. Abiit, inunxit sese, ac pristinam sanitatem e vestigio recepit. Paralyticus quidam appellatus Theodorus (nam neque nomina eorum quibus res admirandæ contigerunt, [deinde paralyticus,] ingrata puto oblivione esse sepelienda) triginta hic diebus consederat, quando a Thaumaturgo nostro tradi sibi videt panem & poculum vini meri. Cumque ad illud recipiendum resedisse sibi videretur, repente surrexit elata voce laudare Deum. Quam facile tibi est, Pater Therapon, curare quempiam! gaudeo equidem ob insignem istam tuam gloriam, sed ad aliud miraculum progredi gestit animus.

[17] Puella, tenerrimæ etiamnum ætatis, ad S. Therapontem est deducta, in qua formanda sic erraverat natura, ut natibus calcanei committerentur, non aliter quam si tenaci quodā glutine membra illa invicem fuissent annexa ac naturaliter coaluissent: miserandum sane & insolitum naturæque nostræ contrarium omnino spectaculum, quod non immerito abortum quis possit aut prodigium appellare. [& puella contracta.] Sed quo modo magnus ille corporum animorumq; medicus sanitatē puellæ ad Reliquias suas supplici reddiderit, quid opus est persequi pluribus, cum & ipsa hic puella præsens sit, & parentes ejus id commemorare non cessent? Eodem fere tempore mulier, cui nomen erat Mariæ, fœdam in rationem cancro laborabat, quæ ut oratorium sancti Martyris est ingressa, ab oratione non cessavit, nisi impetrata morbi sui curatione. [Curatio cancer.] Quadraginta namque dies jejunio & humicubatione transigens, facile quod petebat adepta est, & arcana ratione per Martyris intercessionem a morbo fuit liberata.

CAPUT IV.
Alia S. Therapontis miracula Constantinopoli.

Ἀλλὰ τί μοι ταῦτα; τῶν θερμοτέρων τις εἰκότως ἐρεῖ· Παρὸν τοὺς νῦν κατακλινομένους θεάσασθαι, καὶ μεθ᾽ ἡμέρας ἐλθεῖν, καὶ εἰδεῖν τοὺς ἄρτι πάσχοντας ἀνεῤῥωμένους καὶ σώφρονας. Ἀλλὰ καλὸν καὶ ἀνάγραπτα ταῦτα ποιεῖν πρὸς ἐγκώμιον. Μὴ γὰρ ἓχοντες ἔξωθεν εὐφημεῖν τοῖς λόγοις τὸν Δίκαιον, αὐτοὺς τῶν θαυμάτων τοὺς χαρακτῆρας ἐγγράφομεν, ἱκανοὺς ὄντας ἐπαίρειν τοῦ ἐγκομιαζομένου τὸν ἔπαινον. Αἱμόῤῥους τοίνυν γυνὴ σεμοτάτη, ἐξ ἐτῶν ἑπτὰ τῇ ῥύσει μαραινομένη τοῦ αἵματος, ἠσχύνετο, ἠδημόνει, ἠπόρει τί καὶ δράσειεν, ἀπειποῦσα λοιπὸν τῷ χρόνῳ τὴν ἴασιν. Αὐτὴ κατηχηθεῖσα περὶ τῶν ἐνταῦθα παρά τινος, δρομαίως ἐπὶ τὰ τοῦ Μάρτυρος ἴεται λείψανα, καὶ τούτοις ὑγιασθεῖσα, καὶ στεῤῥὰ γενομένη τῷ σώματι, τῇ τρίτῃ ἡμέρᾳ τελείαν ἄνθρωπος καὶ ὀθενοῦν ὄντως ἀνάπλεων τὴν φύσιν τὴν ἑαυτῆς ἀνεγνώρισεν, μηδαμόθεν μεριζομένη κενουμένη τῷ ἀσθενήματι. Οὕτως ἀφθόνως ἀνήρ τε καὶ γύναιον, ἐνθάδε προστρέχων, κατὰ τὸ ἴσον εὑρίσκει τὴν ἴασιν. Ἀλλ᾽ ἐξ ἑτέρων ἐφ᾽ ἕτερά με ἀπάγων λόγος, οὐδὲ βουλόμενον ἐὰ σιωπᾶν.

[19] Στέφανος γάρ τις στρατιώτης τοῦ στίφους τῶν Ἀρμενίων ἡμίξηρος γεγονὼς, ὅλος ἐπὶ γῆν συνκεκύφει καμπτόμενος· ἀλλ᾽ ἀπῆλθεν ὀρθὸς καὶ ὁλόκληρος, παραμεμενηκὼς ὁλίγον τῷ ἰατρείῳ τοῦ Μάρτυρος. Ἄλλος δὲ πάλιν νεώτερος, Θεόδωρος ἦν αὐτῷ ὄνομα, ἐξκουβήτωρ ὑπῆρχε τὸ στράταγμα, τῷ αὐτῷ κατεσχέθη νοσήματι· ἀλλ᾽ οὐ πολλῶν ἐδεήθη προσεδριῶν· ὁμοῦ γὰρ σχεδὸν τὸ ἐλθεῖν ἠλεήθη, καὶ ὑγιὴς ἀντανήλυθε. Τίς διατρήσεσιν ἐξόχασιν ἀθέραπεύτως νοσῶν ψυχιζόμενος, καὶ ἄλλως κάμνων τὸ σῶμα, καὶ τὴν ψυχὴν χειμαζόμενος, πυρετοῖς περιοδικοῖς τε καὶ φαύλοις καταφλεγόμενος, τῷ θείῳ τούτῳ πλησιάσας ἰατρῷ οὐ ψυχὴν μὲν πρῶτον ἐκ τῆς κακίας ἀνεκαθάρθη, καὶ οὕτως τὸ σῶμα πλῆρες ἀπέλαβεν; Οὕτω γὰρ οἶμαι καὶ ἰατρεύειν Θεὸν, πρῶτον μὲν τὴν ψυχὴν ἰᾶσθαι τοῦ κάμνοντος, δι᾽ ἣν εἰκὸς καὶ τὸ σῶμα παιδεύεται, εἰθ᾽ οὕτως καὶ τούτῳ τὴν ὁλοκληρίαν παρέχεσθαι, ἵνα μὴ σκάζῃ κατὰ μηδὲν ἐντέλεια, ἀλλὰ πάλιν ὡς ἀπὸ φὐσεως ἀναπλάσεως ἐν τελειώτητι μένει ἄνθρωπος.

[20] Ἐνταῦθα ὑδροπική τις ἐτέθητο, καὶ ἰδοῦσα τὸν Ἅγιον τῇ σμήλῃ τὰς βάσεις ἄκρας ἀναστομοῦντα διύπνησεν· ἦν γὰρ καθευδοῦσα ὅταν ἐχειρουργήθη παρὰ τοῦ Μάρτυρος· Τοῖς δὲ ποσὶν εὐθὺς μετὰ τὴν ἐγρήγορσιν ἐπινεύσασα, ὕδωρ ὁρᾶ πύῳ καὶ ἰχῶρι ἐπίμικτον κάθωδεν, ὡς διαβρύσεώς τινος ἀποῤῥέον τῶν βάσεων. Τούτου δὲ εἰς ἅπαξ ἐκκενωθέντος ἀσινὲς τὸ σῶμα κατέστη, καὶ τοῦ γυναίοο ὀδυρμὸς ἐκ μέσου ἐγένετο. Ἄλλοι δὲ πόσοι τῇ νόσῳ ταύτῃ παλαίοντες ὁμοιοτρόπως έκ τοῦ Ἁγίου πεπόνθασι, καὶ ῥωμαλαῖοι ἐνταῦθεν ἐπήχθησαν; Ἀλλ᾽ λεπρὸς ἐκεῖθεν ἡμῖν ὑγιὴς διαλέγεται, καὶ τῷ ἐγκωμίῳ συναριθμεῖσθαι προτρέπεται. Ὁρῶ καὶ παιδία τῷ λόγῳ περισκιρτῶντα, καὶ μνήμης ἀξιωθῆναι ζητοῦντα· τὰ μὲν δαιμόνων ἐξαιρεθέντα; τὰ δὲ τὰς ὄψεις ἀπολαβόντα, καὶ ἄλλα ποικίλων ἀῤῥωστημάτων ζημιωθέντα. Ἀλλ᾽ εἰ ταῦτα καθ᾽ ἔν συγγράφειν ἐθέλωμεν, πᾶς ἡμᾶς ἐπιλήψεται χρόνος τῷδε τῷ ἐγχειρήματι προσανέχοντας. Ἕλκος ἕτερος εἶχεν ὑπόμαζον, ἐν Σχολαρίοις δὲ κατελέγετο, καὶ ὁρᾶ τὸν ποιμένα· οὕτω γὰρ δέον καλεῖν τὸν τοῦ ποιμνίου καλῶς ἀντεχόμενον· ἁπλῶς ὁρᾶ τὸν ποιμένα Θεράποντα, κηρωτῇ τὸ ἕλκος ἰώμενον· καὶ ἐγεγόνη ἐν πράγματι, καὶ μεθ᾽ ἡμέραν σῶος εὑρέθη καὶ ἄνθρωτος, ὡς μὴ δὲ οὐλὴν ἐν τῷ τραύματι φαίνεσθαι.

[21] Τίς Ὕπατος καὶ στομάχου πόνοις τε καὶ άνομαλίαις τρυχόμενος, σπληνὸς ὄγκῳ καὶ ἀλγηδόνι γαστρὸς ἐνεχόμενος, τῆστε θεραπείας καὶ ἀνακομιδῆς τάχος οὐκ ἤσθετο διὰ τοῦ ἐλαίου τοῦ Μάρτυρος· Ἄλλος ἔτερος, Μαρῖνος ὄνομα αὐτῷ, πρὸς τῇ ἀφωνία καὶ πᾶσαν ἀφῃρημένος ἔμφυτον κίνησιν, προσῆλθε τῷ θεσπεσίῳ τούτῳ σεβάσματα, Εἶτα, κατὰ τὸ ὑπὸ τοῦ Ἁγίου ἐν ὀπτασίᾳ λεχθὲν, ἠλείφθη οὗτος τῷ τῶν λειψάνων ἀπομυρίσματι, καὶ τοῦτο παθὼν ὅλος γέγονεν ὑγιὴς, καρδία δοξάσων καὶ στόματι τὸν διὰ τῶν Ἁγίων Θεὸν τοιαῦτα ποιοῦντα θαυμάσια.

[22] Οὐκ ἄρα δὲ οἷμαι προσκόψαι τινὰς, εἴπερ καὶ ξένον έγκαταλήψῳ τῷ λόγῳ διήγημα· οὐ γὰρ ἴασιν μόνον, ἀλλὰ γὰρ καὶ ἀσθένειαν οἶδα τὸν Ἅγιον πρὸς σωτηρίαν τινὶ χαρισάμενον. τὸ δὲ λεγόμενον τοιοῦτόν ἐστιν. Γύναιόν τι τῶν οὐκ ἀσήμων εὐχῆς ἕνεκα μόνης ἐν τῷδε τῷ ἱερῷ σηκῷ παρεγένετο. Συμβὰν δὲ οὕτω. Κατὰ τὴν ὥραν αὐτὴν παιδίον εὑρίσκει μικρὸν. ἀναβρασσόμενον ὑπὸ δαίμονος, συνιχῶς ἀνατινασσόμενον, τοῦ άέρος ἀποκρεμάμενον, έκτεινόμενον, καὶ πάλιν αἴφνης καταῤῥιπτούμενον· πρὸς δὲ τὸν Ἅγιον ἠφίει συχνάς τε καὶ οὐκ ἀσημους φωνὰς, οἷα συμβαίνει καὶ γίνεσθαι, ὅταν δαίμων τὸν ἐνεργούμενον ἀλλιώσας, ἐκεῖνος ὅλος λαλεῖ, τὸ στόμα τοῦ πάσχοντος ἴδιον τεχναζόμεος ὄργανον. Τοῦτο γ᾽ οὔν γυνὴ διαπαίξασα, καὶ χλεύην εἶναι τὸ πρᾶγμα νομίσασα, ἐξουθένει, διέπτυεν, καὶ τέλος πλατὴν σκεδάσασα γέλωτα, παιδίαν ἐποιεῖτο τὸ θέαμα. Ἀλλ᾽ τοὺς δαίμονας πληγοῦς ἀνιῶν, καὶ βασανίζων ἀθέατα, οὐκ ἤνεγκεν οὕτως πλανᾶσθαι τὸ γύναιον, ἀλλ᾽ ἀντὶ τοῦ ἀπρεποῦς μειδιάματος σκολομήνην αὐτῇ κατεσκεύασεν, καὶ εἰς τοὐπίσω πεσοῦσα ἐξαπίνης μεγάλα ἀνέκραξεν, Βοηθεῖτε, λέγουσα, δαιμόνιον ἄρτι κατέσχον, καὶ μαίνομαι. Ἀναστήσαντες δὲ αὐτὴν οἱ περιιστάμενοι, προσήνεγκαν τῷ Ἁγίῳ Θεράποντι ἐξομολογουμένην τὸ πλημμελὲς, καὶ ἀναγορεύουσαν. Ἀλλ᾽ ἡμέρας πέντε καταμείνασα, παντὸς ἐλευθέρα νοσήματος ἦλθεν ἐπὶ τὰ ἴδια.

[23] Εἶδες Ἁγίου θαυμάσια, εἶδες ὀργὴν φιλανθρωπίᾳ κεκερασμένην; Συντόμως παιδεύσας, τάχως ἰάσατο, ἵνα μή τε ἀνεξέλεγκτον ᾗ τὸ ἀπαίδευτον, καὶ τὸ παιδευόμενον ἵνα μὴ ἐπὶ πολὺ διελέγχηται· οὕτως οἶδε τὰ τῆς ίάσεως διανέμειν Ἅγιος. Πῇ μὲν γὰρ θεραπεύει τὰ σώματα, ὅταν ἐκ τούτου καὶ ψυχαὶ θεραπεύονται· πῇ δὲ καὶ εἰς μακρὸν παρατείνει τὴν σωματικὴν κακοπάθειαν, ὅτ᾽ ἂν τοῦτο συνοῖσον ὁρᾶ τῇ ψηχῇ, καὶ βασανίζειν χρηστῶς πρὸς διόρθωσιν· πλέον γὰρ τῶν ψυχῶν τῶν σωμάτων ἀντέχεται. καὶ τιμωρεῖται τὸ σῶμα δί ἔλεον. Τῶν γὰρ ἐνθέων ἀνδρῶν πλήρης ἐλέους τιμωρία καθέστηκεν· Οὐ γὰρ ἐπὶ τὸ πλῆξαι καὶ ἀπολέσαι, ἀλλ᾽ ἐπὶ τὸ μεταστρέψαι καὶ σωφρονίσαι τὰς τῶν βασάνων ὀδύνας ἀνθρώποις εἰσάγουσιν. Εὖγε τῆς θείας μιμήσεως! Ἐλεεῖ γὰρ ἡμᾶς καὶ Θεὸς ὀργιζόμενος, (ἐάν τις μὴ πρὸς τὰ παρόντα μόνον εὐθύνῃ τὴν πρόνοιαν) καὶ τῆς παιδίας αὐτοῦ προτρέχει τὸ ἕλεος, ὅτι ἕλεός, φησι, καὶ ὀργὴ παρ᾽ αὐτῷ· δυνάστης ἐξιλασμῶν, καὶ ἐκχέων όργὴν κατὰ τὸ πολὺ αὐτοῦ ἕλεος.

[24] Ἄλλά με διέλαθεν συχνῶς, ἐπ᾽ ἄλλα φερόμενον, ἐκεῖνο δὴ τὸ θαῦμα θεὤμενον. Ἐκεῖνο δὲ τοῦτό ἐστιν. Στρατιῶταί τινες τῶν δημοσίων ἐπιταγμάτων ἐργοδιῶκται, καὶ ἐπιστάται τῶν ἔργων, κατὰ τὸ ἐν Αἰγύπτῳ πάλαι λεγόμενον, ἄνθρωπόν τινα πάνυ γηραλαῖον ἐπηρεᾶσαι θελήσαντες, εἶτα ἐπὶ μικρὸν κωλυθέντες, καὶ τῷ βράδει πρὸς ὀργὴν ἔκτοπον ἀναζέσαντες, τέλος ἐπιλαμβάνονται τοῦ ἀνδρὸς, καὶ τοσοῦτον ἔτυψαν, καὶ ξύλοις παχέσι κατέαξαν καὶ συνέτριψαν, Ὥστε ἡμιθανῆ παραῤῥιφῆναι τὸν ἄνθρωπον. Ἀναλαβόμενοι δέ τινες αὐτὸν ἐπὶ τὸν Ἃγιον ὁψίας οῦσης ἐκόμισαν· οἵ τε τὸν ἄνδρα θεώμενοι, οἵ τε τὸ συμβὰν ἐπακούσαντες, πάντες τῆς σωτηρίας ἀπείπαμεν. Ἀλλ᾽ Μάρτυς αὐτὸν διὰ τῆς νυκτὸς ἰασύμενος, ἡμέρας ὑποφαινούσης ἀπέλυσεν αὐτὸν ἀπελθεῖν ὑγιῆ, ὥστε μᾶς ἰδεῖν καὶ θαυμᾶσαι λίαν τὸ γεγονός.

[18] Verum quo mihi ista? dicet fortassis e ferventioribus unus aliquis; cum liceat nunc decumbentes cernere, ac paucis post diebus sanos videre; eos autem qui male habebant animo aut corpore pristinæ valetudini ac sanæ menti redditos. Verumtamen etiam illa scripsisse ad encomium juverit. Etenim cum nequeamus externæ eloquentiæ ornatu nostrum de Sancto sermonem illustrare, miraculorum a viro justo factorum imagines veluti quasdam exhibemus, suffecturas credo ad meritam sancto Martyri laudem attribuendam. Sanguinis fluxu misere vexabatur mulier quædam nobilissima, & continuo septem annorum malo contabescens pudore, [Sanatur fluxus sanguinis,] tristitia, & anxietate animi obruebatur: quid ageret ignara, morbi denique sui remedium a tempore expectandum statuerat. Hæc cum a nescio quo homine de iis quæ hic fiebant miraculis esset edocta, moræ nihil rata est interponendum, atque ita ad sancti Martyris reliquias provolat, per quas sanata & corpore facta valentior, tertia die perfectam se mulier & plenam undequaque habitudinem membrorum habere in veritate cognovit, ac si numquam morbo exhausta attenuataque fuisset. Ita & vir & mulier huc confugientes, sanitatem æqualiter sunt adepti.

[19] Sed alia ex aliis suggerens oratio, nec volentem quidem tacere patitur. Stephanus enim quidam, miles ex legione Armenorum, [hemi plexia contractioni conjuncta,] media sui parte aridus effectus, totus in terram curvus cogebatur incedere; sed postquam exiguo tempore in sancti Martyris valetudinario fuisset commoratus, erectus atque integer abiit. Alius similiter ætate junior, qui vigilis in exercitu obibat munus, & Theodorus vocabatur, eodem correptus est morbo; sed opus non habuit longo tempore ut convalesceret: nam fere simul ac venit, misericordiam obtinuit, & sanus rediit. Quis ulceribus vel tumoribus incurabilibus laborans & animam agens, quis aliis seu animi seu corporis doloribus oppressus, quis cum noxiis & certo tempore recurrentibus decertans febribus, si ad divinum illum medicum accesserit, animum suum a pravis affectionibus purgari primum, [variæ aliæ infirmitates,] & corpus deinde sanitati pristinæ non sensit restitui? Equidem in conferenda sanitate hanc rationem a Deo ipso servari existimo, ut videlicet hominis male affecti animum ante omnia curet, ac corpori deinde prout oportet medicinam afferat, eoque modo omni demum ex parte salvus fiat & incolumis: unde & illud accidit, ut integra prorsus & perfecta sanitas sine ullo defectu, non secus ac si denuo formari hominem contingeret, dicenda sit.

[20] [hydrops,] Huc etiam delata mulier hydrope graviter laborans, cum S. Therapontem summitates pedū suorum medicantem sapone quodam vidisset, e somno evigilavit (dormiens quippe sanitatē a sancto Christi Martyre obtinuit) statimque a somno pedes suos attentius esset intuita, magnam aquæ copiam, sanie & pure permixtam, ex imis pedibus quasi scaturire conspexit: quæ omnis statim atq; effluxit, e vestigio suæ sanitati restituta mulier, nec unquam eo malo pressa deinde fuit. Verum quam multos putamus alios, eodem morbi genere vexatos, sancti etiam Therapontis ope sanitati & viribus pristinis restitutos ad propria revertisse? [lepræ,] Sed ecce leprosus quispiam sanitate donatus nos alloquitur, petitque nostro huic encomio inseri. Videre etiam mihi videor infantes orationi circumsultantes, & ut sui mentionem faciamus postulantes, quorum alii a dæmonum vexatione liberati, alii oculorum donati usu, ad ingrediendum firmiter roborati alii, [morbi pueriles varii,] a variis denique alii infirmitatibus sanitati perfectæ redditi: omnia autem si ob oculos singillatim vellemus ponere, jam dies nos & tempus in rerum tantarum enarratione deficeret. Gravi Scholasticus quidam ipsa sub mamilla ulcere affligebatur, cum optimum pastorem (hoc namque eum nomine oportet compellemus, [ulcusgrave,] qui tanto in gregem suum amore fertur & solicitudine) Therapontem, inquam, conspicit, emplastrum ulceri applicantem. Et ne inanem solum visionem homini oblatam quis existimet, post unum diem sanus & absque vulnere sic fuit, ut ne ulceris quidem ullum usquam vestigium cerneretur.

[21] Vir Consularis, gravissimis stomachi doloribus & inæqualitatibus obnoxius, splenis insuper & ventris torminibus magnis oppressus, [stomachi & ventris dolores,] neque curationis neque reditus sui celeritatem persensit oleo Martyris delibutus. Homo fuit, cui Marino nomen: is linguæ usu & membrorum omnium motu ac facultate destitutus, ad divinum tandem Therapontem invocandum sese convertit: ac paulo post, quemadmodum ab ipsomet Sancto in visione quadam fuerat admonitus, eo quod e sacris lipsanis profluit unguento corpus suum oblinens, [paralysis.] votis & sanitate potitus abiit, lingua & animo meritas Deo laudes tribuens, qui admirabilia adeo opera per Sanctos suos dignatur efficere.

[22] Non existimo quemquam iri offensum, si novum quiddam & insolitum orationi meæ innexuero: ubi quippe de alicujus salute agitur, [Mulier energumenum irridens,] compertum mihi est, non sanitatis modo beneficium a Theraponte conferri, sed morbos quandoque & infirmitatem immitti. Quod dictum volo, ita habet. Non ignobilis conditionis matrona, precibus secreto vacatura, sacram Therapontis ædem ingressa erat, cum hujusmodi quiddam illi accidit. Ea ipsa hora puerum videt a cacodæmone miserabiliter vexari, ac in aëre pendulum huc ferri & illuc, tum repente in solum dari præcipitem: frequentibus vero & non obscuris vocibus compellabat Sanctum, ut fieri solet cum energumenum dæmon agitat, qui videlicet solus est loqui censendus, dum hominis a se insessi linguam in loquelæ suæ instrumentum convertit. Habuit hoc pro dericulo mulier, & jocum esse æstimans contempsit, despuit, & in manifestum denique risum soluta, ludo habebat spectaculum. Verum qui arcana ratione ipsos etiam dæmones punire novit & plagis gravibus afficere, matronam diutius decipi non est passus: [corripitur etiam ipsa a dæmone, sed liberatur,] sed pro indecenti risu mentis perturbationem immisit, qua in tergum prostrata, magnis repente vocibus cœpit exclamare; Adeste auxilio, jam dæmon miseram me invasit, & in furorem agor. Clamore ex citati qui circum ipsam erant, accurrunt, erigunt, & suum jam peccatum agnoscentem ac detestantem ad S. Therapontis reliquias adducunt propius: attamen nonnisi quinto post die sibi reddita, domum tandem suam revertit.

[23] [misericordem etiam inpuniendo Deum imitante Sancto.] Vidisti admiranda quæ fecit Therapon, vidisti ejus iram benignitate permistam? paucis castigans, cito sanavit, ut neque incorrectum maneat quod est indisciplinatum, nec is qui correctionem suscepit diu castigetur, ita sanitatum gratiam dispensare novit Sanctus. Modo enim corporibus sanitatem a Deo impetrat, ut animi sic facilius deinde curentur; modo passionem corporum in longum protrahit, quando id videt conducere animabus, & torqueri expedit emendationis causa; pluris siquidem animas quam corpora faciens, ex quadam misericordia corpus castigat. Etenim a sanctis viris inflicta pœna solet esse plena miserationis: quia non ad perditionem aut interitum, sed vitæ emendationem & majorem imposterum prudentiam hominibus immittunt cruciatus tormentorum. O insignem prorsus imitandi Deum rationem! Miseretur enim nostri Deus, etiam quando irascitur, præsertim si quis providentiam ad sola præsentia non intendat. Disciplinam ejus præcurrit miseratio: Misericordia enim, inquit, & ira ab illo: princeps propitiationum & effundens iram, secundum multam misericordiam ejus. [Ecli. 16, 12]

[24] Ecce autem dum aliis aliisque miraculis inhæreo, illud pene excidit, quod summam ego admirationem mereri existimo, cujus ipse etiam met particeps esse merui, dum oculatus ei testis interfui. Sic vero gesta res est. Milites nonnulli, mandatorum publicorum exactores, iidemque præfecti operum, quemadmodum olim in Ægypto factum legimus, [Fustibus ad mortem cæsus sibi restituitur.] ætate provectum hominem vexare cupientes; cum ei impedimentum in operando objecissent, ac de ejus deinde tarditate conquesti, vehementer adversus miserum excanduissent; virum tandem apprehensum ita fustibus contuderunt, ut semimortuus infelix conciderit. Hunc igitur nonnulli, de loco in quo semianimis jacebat sublatum, vergente in vesperum die ad S. Therapontis ædem sacram detulerunt. Quicumque autem seu miserum viri statum intuebamur, seu id quod factum erat, aliorum sermone intelligebamus, de salute hominis spem ullam negabamus superesse: sed sanctus Dei Martyr, per noctem ei sanitatem conferens, exoriente postera luce omnino sibi restitutum ad propria remisit, ita ut quicumque rei admirandæ eramus conscii, supra modum obstupesceremus.

CAPUT V.
Epilogus cum invocatione Sancti.

[25] Τοιαῦτα τὰ τοῦ Ἁγίου τούτου θαυματουργήματα· οὕτως ὀξέως ἡμῖν τὰς ἰάσεις προχέουσι, καὶ ταῦτα ἐνθαδε μέχρι καὶ σήμερον. Οἶα καὶ ποταμὸς ἐπιῤῥέουσιν, καὶ οὐδενὶ χώραν διαδιδόασι τῷ συνεχεῖ τῆς ἐκβλύσεως κατανοῆσαι βεβαίως καὶ στῆσαι τῆς διανοίας τὸ ὄμμα πρὸς τὸ λεγόμενον, τῶν δευτέρων ἀπαμειβόντων εὐθέως τὰ φθάσαντα. Πάντα μὲν οὖν, ὡς εἴρηται, τάδε τοῦ Μάρτυρος μακρὸν ᾗ κατὰ τὸν παρόντα καιρὸν διηγήσασθαι· ἥξω γὰρ, οἶδα, τοῦ πρόσω φερόμενος, καὶ συνεπίσταμαι τὴν παρέκβασιν βιαζόμενος. Ἀλλ᾽ ἐάσω λοιπὸν ἐκφράζειν τὰ ἄῤῥητα. Τί γαρ καὶ δεῖται λοιπὸν ἐναργῶς παρόντα τὰ πράγματα, καὶ αὐτοψίᾳ, καθὼς καὶ ἥδη προείπομεν, τὸ θαῦμα πιστούμενα; Ὁρᾷς τὸν χωλὸν, δεξιῶς εὐαλλόμενον; πρὸς δορκάδα παράλυτον ἁμιλλώμενον; τὸν τυφλὸν, ὁρῶντα πρὸς ἥλιον; τὸν κωφὸν, φθεγγόμενον καὶ φιθυρισμοῦ ἐπακούοντα; Μικροῦ καὶ πάντες, οἱ πρὸς τὴν ἱερομηνίαν ταύτην συναγερθέντες, τοῦ Ἁγίου τούτου θαυματουργοῦ γεγόναμεν πάρεργον. μὲν γὰρ λύτρον ψυχῆς καὶ παράκλησιν, σωμάτων ἄλλος ἀνάῤῥωσιν, καὶ πᾶς ὅτι οὖν πάντως ἐκ τοῦ Ἁγίου ἐκέρδαινεν. Αὐτὸς λέγων ἐγὼ, τί γαρ οὐκ ἔπαθον; τί δὲ οὐκ εὐηργήθην ὑπὸ τοῦ Μάρτυρος; τί οὖν καὶ φράσοιμεν, πάντων, ἐξ ὧν ἔπαθον διηγουμένων τὰ θαύματα καὶ τὰ οἰκεῖα πάθη, οὐ θρῆνον καὶ τραγῳδίαν δυσπρόσιτον, ἀλλ᾽ ὕμνον καὶ ἔπαινον προβαλλομένων εὐχάριστον; Αὐτόλεκτος γὰρ ἐξήγησις, τῶν παθῶν γίνεται ἴασις.

[26] Ἐπειδή τοίνυν χρεῶσται πάντες τοῦ Μάρτυρος, ἑορτάσαι δὲ τούτου τὴν μνήμην συνεκροτήθημεν, κάλλιστα αὐτῷ καὶ τὰ θαύματα τούσδε τοὺς λόγους ἐσπείσαμεν· καὶ αὐτὸς γὰρ οὕτος Μάρτυς λόγον τιμήσας, καὶ ὑπὲρ τὸν παρόντα λόγον τετίμηται. Ὡς οὐδενὶ γὰρ ἄλλῳ τῷ λόγῳ καὶ Θεὸς καὶ οἱ Ἅγιοι αὐτοῦ θεραπεύονται, ὅτι καὶ λόγος ἐστὶν Θεὸς, κᾂν μεμῃνότες τινὲς τὸ πρῶτον δῶρον Θεοῦ τοὺς λόγους αὐτοῦ μίσει πολλῷ μεμισήκασιν. Ἡμεῖς δὲ κᾄν τι δέοι παθεῖν ὑπὲρ τοῦ Λόγου λόγῳ πανηγυρίσωμεν, λόγῳ μὲν τὰς ψυχὰς ἀποδιοπομπούμενοι, τὰ δὲ σώματα τῷ νάρδῳ τῆς εὐωδίας τοῦ Ἁγίου προσαλειφόμενοι. Οὗτος γαρ ὑπὲρ τὴν ὕλην πάλαι γενόμενος, καὶ τὴν ἑαυτοῦ τελευτὴν τελευταῖον ποιήσας μυστήριον, μυστικῶς τὰ νῦν ἁγιάζει τοὺς προσιόντας, εὐωδιάζων ἡμῖν τὰ θεῖα χαρίσματα, καὶ τῷ μύρῳ ἕλκων ἡμᾶς πρὸς τὴν ἄνω κατάστασιν.

[27] Δεῦτε τοίνυν εὐθέως πανηγυρίσωμεν, πρωτοθοινία καὶ προτελετὰς τοὺς λογοὺς ποιούμενοι· νῦν τὰς ψυχὰς ἀφαγνίσωμεν, νῦν ἐκκαθάρωμεν ῥύπου τὰ σώματα, ὥπως ἀξίως τὴν ἀγγελικὴν χορείαν ἀποδεξώμεθα, μεθ᾽ ἧς Μάρτυς οὗτος μέγας τὴν τριαδικὴν Ἁγιότητα ἐν μιᾷ δοξολογεῖ Κυριότητι· χαίρωμεν Ιἑρεῖς, συναγωνιστὴν εὑρηκότες τοῦτον τὸν θαυμάσιον· Νεωκόροι τὸν θεῖον ὄντως κοσμήτορα. Βασιλεῖς τὸν τῆς ἄνω βασιλείας κρατήσαντα· ἀγαλλιᾶσθε καὶ παιδευταὶ διὰ τὸν διδάσκαλον, μαθηταὶ διὰ τὸν καλῶς Χριστῷ μαθητεύσαντα, μονάζοντες τὸ ἐπιλεκτὸν ἄθροισμα, Ναζαραῖοι καὶ ἁζάκοροι τὸν συνασκητὴν ὑμῶν μή αἰσχύνητε· ἰδέτω καὶ στρατιωτὴς τὸν ἀριστέα Χριστοῦ, καὶ προσθυμείσθω πράττειν τὰ δέοντα· καὶ ἰδιώτης μὴ ἐκλυέσθω τὸ ἄπλαστον, τὴν κακίαν σκοπῶν ἐνθέως φρονήσαντα καὶ τὸν ὄφιν νικήσαντα. Πᾶσα ποίμνη τοῦ καλοῦ Ποιμένος μὴ ἀποδράμοι τε, πτωχοὶ καὶ πένητες, παρθένοι καὶ σώφρονες, οἱ ἐν νεότητι ὁμοῦ καὶ γήρα, αὐτόχθονές τε καὶ ὀθνεῖοι, πάντες ἅμα τοῦ Χριστοῦ θεραπευτὴν εὐφημήσωμεν, χεῖρα ψυχῆς εὐτόνως ἀνακροῖησωμεν, καὶ Θεῷ ἐνθάδε συναλαλάξωμεν· οὗτος γὰρ οἶκος Θεοῦ, θεμέλιος ἄσειστος, τόπος ἀνέσεως, πηγὴ ἀναψύξεως, ὕδωρ ἀγαλλιάσεως, ἀναπαύσεως κατασκήνωσις, ἰατρεῖον αἰώνιον, ψυχῶν κάθαρσις, σωμάτων εἰς τὸ ἀρχαῖον ἀποκατάστασις.

[28] Δότε μοι μικρὸν ἔτι κατεντρυφήσω τῷ ἄσματι· συνᾳδέτω δὲ πᾶς ἐμοὶ, καὶ ἀνακρουέτω χορδὴν ἐν κιννήρᾳ τοῦ πνεύματος. Χαριστηρίους ᾠδὰς ἀνατείνωμεν, μὲν γὰρ ψυχῆς, δὲ σώματος πάθος εὐθυδρομήσας ἐνθάδε διέφυγεν· δὲ καὶ τῶν ἔξωθεν ἐνδεὶς γεγονὼς, τούτῳ προσκαρτερήσας τῷ θείῳ δόμῳ τοῦ δέοντος ἔτυχεν. ἡμέρα αὕτη Μαρτύρων πανήγυρις· πάνδημος ἑωρτὴ τῶν ὀρθωδόξων συνέστιος. Βάλλε μοι τῶν Παναθηναίων, τῶν Ἡραίων καὶ Δημιτρίων, Θεσμοφορίων, Ἐλευσηνίων, Ἀρτεμησίων τε καὶ Ὀλυμπίων, τὰ σκοτεινὰ τῶν ἑλληνικῶν ἑορτῶν καταγώγια· οὐ γὰρ ἄντι παρατίθεται πρὸς ἐξέτασιν τῷ φωτὶ τὸ σκότος καὶ τοῖς ἁγίοις τὰ αἴσχιστα, ἡμῶν γὰρ ἀναίμακτος πάναγνός τε καὶ ἄυλος θυσία κατέστηκεν. Διὰ τοῦτο, Δέσποτα, Θεὲ παντοκράτωρ καὶ κύριε τοῦ ἐλέους, φεῖσαι τῶν τε ταπεινωμένων καὶ μὴ παραδῶς εἰς ὄνειδος τὴν κληρονομίαν σου τοῦ κατάρξαὶ ἡμῶν ἔθνη. Ἰδοὺ γὰρ τετήγμεθα, διαπεφωνήκαμεν, τεταλαιπώρικεν λαός· οὐκ ἔστιν οὐδεὶς λόγος φρονήσεως ἐκζητῶν, συνάγων τὰ διεσπαρμένα εἰς ἕν· πρόσχες Κύριε, Κύριε μὴ παρίδης εἰς τέλος ἡμᾶς· ἀλλ᾽ εὐσπλάγχνῳ ῥοπῇ μετασκεύασον ἡμῶν τὴν ζωὴν, εἰρήνην τοῖς μακρὰν καὶ τοῖς ἐγγὺς χαριζόμενος, ἐν αὐτῷ τῷ Χριστῷ τῷ πανελεήμονι Θεῷ μεθ᾽ οὖ σοι τῷ Πατρὶ σὺν ἀγίῳ Πνεύματι δόξα εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[25] [Auctor alia multa paucis perstringit,] Talia sunt S. Therapontis miracula, tam celeriter nobis curationes effundit, & quidem hoc loco in hodiernum usque diem: quemadmodum procurrunt fluvii, continua sui profusione nemini relinquendo spatium, ut ad id quod dicitur firmiter attendere & mentis oculum sistere possit, dum posteriora excipiunt quæ celerrime superveniunt alia. Omnia igitur Martyris magnalia, sicut dictum est, enarrare longum est, neque præsentis temporis. Excedam enim, scio, si ultra progrediar, conscius mihi quod vel invitus transgressurus sim modum. Tandem ergo quæ sunt ineffabilia eloqui desino. Nam quid opus est pluribus, cum res ipsæ præsentes sint nobis, &, sicut præfatus ante hac sum, ipso sui aspectu miraculum confirmantes? Videsne claudum, rectis pedibus salientem? paralyticum, instar capreæ festinantem? cæcum, soli intuendo defixum? mutum surdumque, loquentem, audito etiam tenui sibilo? Parum abest, quin omnes nos, [sibi & suis auditoribus facta,] quotquot ad hanc festivitatem convenimus, accedamus ad sancti hujus Thaumaturgi mirabilia, alius enim nostrum liberationem & consolationem animæ, alius confirmationem corporis sui obtinuit, omnes denique omnino aliquid ex eo lucrati sumus. Ipse ego qui peroro quid passus non sum! quanta beneficia non accepi a Sancto! Cur autem ea eloquar? cum omnes proprias infirmitates, & ex iis quæ passi sunt facta in se prodigia narrent; atque pro difficili lamento ac planctu eucharisticos hymnos laudesque adferant? Ipsa quoque per se loquitur malorum curatio, nec eget oratore.

[26] [Sanctoque orationem offert,] Cum igitur omnes simus debitores Martyris, quotquot ad memoriam ejus celebrandam convenimus, hos ipsos de miraculis ejus pulcherrimis libemus sermones: quia ipse Martyr sicut orationem hanc ornat, sic ab eadem ornatur: nulla enim re potius quam oratione & Deus & Sancti honorantur, quia etiam Deus est verbum, licet insanientes aliqui præcipuum Dei donum, ipsius inquam verba, odio magno prosequantur. Nos vero licet oporteret aliquid pro Verbo pati, verbum in conventu depromamus, oratione quidem expiantes animas, corpora vero perungentes nardo fragrantiæ a Sancto emanantis. Etenim jam olim superior materiali concretione effectus, mortemque suam pro extremo offerens sacrificio, accedentes ad se nunc mystice sanctificat, divina charismata nobis aspirans instar suavis fragrantiæ, & in odore unguentorum suorum trahens nos, ad supernam tranquillitatem.

[27] Agite ergo, & agamus prompte diem festum, pro libaminum ferculorumque primitiis sermonem apponentes. Expurgemus nunc animas corporaque a sordibus, ut digne choream excipiamus Angelicam, [omnes ad festivitatem invitans:] cum qua Martyr hic magnus trinam bonitatem in una glorificat dominatione. Exultemus Sacerdotes, qui admirabilem hunc virum invenimus ejusdem nobiscum certaminis participem; ecclesiæ Ministri, qui ducem talem; Æditui, qui divinum vere ornatorem; Reges, qui regni cælestis possessorem nacti estis. Exultate Magistri, invento præceptore; Discipuli, eo qui verus Christi discipulus fuit. Vos autem Monachi, electus cœtus, Nazaræi atque Ædiles, non erubescite vestræ exercitationis consortem. Agnoscat Miles pugilem Christi, atque animetur ad ea quæ officii sui sunt facienda; & Plebejus non deficiat propter suam simplicitatem, considerans eum qui malitiam perspicit vincitque serpentem. Universus boni Pastoris grex nusquam diffugiat: pauperes & egeni, virgines & continentes, juvenes simul ac senes, indigenæ & alienigenæ, omnes pariter Christi famulum extollamus laudibus, manibus animæ indesinenter plaudamus, & hoc in loco conjubilemus Deo. Hæc enim domus Dei, fundamentum immobile, locus remissionis, fons respirationis, aqua exultationis, tabernaculum quietis, valetudinarium æternum, animarum expiatio, corporum in statum pristinum reformatio est.

[28] Concedite mihi, ut adhuc tantillum indulgeam cantui, unusquisque autem mecum concinat & pulset chordam spiritalis citharæ. Continuemus cantica, gratiis agendis composita; omnis enim animæ, omnis molestia corporis celeri fuga hinc sese proripuit; [& spiritualiter in ea exultans] & quisquis exteriorum bonorum aliquo eguit, ad hanc divinam ædem veniens, id quo sibi opus erat, est consecutus. Dies hæc Martyrum festum est, celebritas publica, orthodoxorum convivium. Apage hinc Panathenæa, Junonia, Cerealia, Thesmophoria, Eleusinia, Artemisia & Olympia, Gentilium festorum tenebricosa conventicula: non enim inter se ad examen componentur lux & tenebræ, & sanctissimis rebus res turpissimæ: quia victima nobis constituta, incruenta est, purissima est, expersque materiæ. Propterea Domine, Deus omnipotens, Deus misericors, parce contritis corde, & non des hereditatem tuam in opprobrium, ut conculcent eam nationes. Ecce enim contabuimus & desperavimus, [pacem cunctis a Deo petit,] ærumnis confectus est populus: non est qui requirat curandi rationes, aut in unum colligat dissipata. Adesdum Domine, Domine, ne despicias nos in finem: sed benigno nutu pacem nobis commoda; pacem his qui longe, & pacem his qui prope sunt, largiens in ipso Christo omnium miserente Deo, cum quo tibi Patri sanctoque Spiritui gloria sit in secula seculorum. Amen.

DE S. PHANURIO MARTYRE
IN RHODO ET CRETA CELEBRI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS:
De ejus cultu certo, incerto die; deque miraculis seculo VIII scriptis, & causa ea huc referendi.

Phanurius Martyr Thaumaturgus, in Rhodo & Creta celebris (S.)

AUCTORE D. P.

[Ex Ms. Vaticano dantur miracula] Inter volumina Bibliothecæ Vaticanæ, codicibus Græca ac Latina lingua scriptis locupletißimæ, spissißimum unum est, plusquam mille trecentorum & octoginta foliorum, in charta linea, charactere satis minuto, nec omnino vetustißimo, signatusque numero 1190; quod Paulo V, in Bibliothecæ locupletationem intento, donatum fuisse ab Alexandro Turriano, Episcopo Sitiensi & Hierapetrensi, docet præfixa libro dedicatio. In hoc, nullo (quod sciam) ordine collectæ inveniuntur plurium Sanctorum Sanctarumque Martyrum, quorumdam etiam Confessorum atque Virginum, Paßiones & Vitæ, præsertim Orientalium; sic ut credibile sit ad usum alicujus in Syria Ecclesiæ scriptum fuisse, cum res Christiana istic utcumque subsisteret, prius quam talis chartæ conficiendæ usus nostræ Europæ innotuisset. Ex hoc Codice, tum alias quasdam Sanctorum historias nobis descripsimus, tum Vitam S. Myronis, Cretensis Episcopi, dandam die VIII Augusti; & Miracula apud Cretenses patrata ad invocationem S. Phanurii, fallente titulo qui promittit, Μαρτύριον τοῦ Ἁγίου Μεγαλομάρτυρος Φανουρίου τοῦ Θαυματουργοῦ, Martyrium sancti Megalo-martyris & Thaumaturgi Phanurii. [cum probatione cultus,] Nec enim de vita ac morte Sancti verbum istic ullum, excusante se in ipso exordio auctore, quod de iis nihil omnino sciatur, & solum certus sit cultus, apud Rhodios quidem antiquior quavis hominum notitia, apud Cretas vero memoriæ recenticris.

[2] Miracula ergo hic sola habentur, descripta ab Auctore Anonymo neutrius insulæ incola, sed ad aliam aliquam Ecclesiam pertinente, ubi præter hunc Sanctum (cujus festum quo die recurrat non exprimit) certis (quos indicat) diebus coluntur Mellifluus Callinicus, [etiam in Antiochena (ut videtur) Ecclesia] nobis aliunde ignotus, & sancti Patres, Macedonius Critophagus, atque Eusebius. Quia autem hos ambos prope Antiochiam Syriæ vixisse scimus ex Theodoreti Philotheo, suspicamur ibidem floruisse quem indicat etiam S. Phanurii cultum. Licet enim prædicti Sancti locum habeant in Menæis excusis, acceptis ex usu Ecclesiarum, Patriarchatui Constantinopolitano subjectarum; eum tamen habent aliis, quam hic notentur, diebus; æque ac S. Therapon, de quo jam egimus, ex Rhodo translatus Constantinopolim; cui, ut vidimus, eadem Menæa memoriam faciunt XIV Maji; cum Synaxaria Mss. pleraque & ipsum Typicon, [ubi & S. Therapon colitur 27 Maji,] impressum ex usu monasteriorum Terræ-sanctæ, notent hunc XXVII diem: quo etiam ipsum coli in sua (quam Antiochenam suspicamur) ecclesia docet hic, quem præmanibus habemus, auctor, ipsum quoque adducens in exemplum Sanctorum, publica veneratione celebrium, etsi nesciatur, qui vel unde sint, ubi & cum quibus vixerint, quando vel quomodo obierint.

[3] [quare huic adjungitur.] Igitur cum S. Phanurii nomen nullis hactenus in scriptum reperiamus Fastis; & tamen testimonium cultus tam certum ac evidens in præsenti miraculorum collectione inveniatur; visum est convenire, ut quorum vitæ & passionis Acta simili sunt oblivione sepulta, extant autem fortuna simili sola miracula, eos simul referamus hoc die, quo eorum alterum coli scimus. Eadem quoque Diocletiani ac Maximiani persecutione, qua ex Rhodo in Ægyptum fugit S. Therapon, [Miracula sec. 8 contigerunt.] coronatum esse Phanurium, & Acta periisse eodem Gentilium perverso zelo, quo plerique sancti libri & gesta Martyrum interierunt, nihil prohibet suspicari. De miraculis autem affirmare possumus pro certo, ea seculo VIII facta esse omnia; cum scilicet transgreßi ex Africa Saraceni jam potirentur Hispania Bœtica, necdum vero Cretam ac Rhodum & insulas Cycladas occupassent; sed solum piraticis excursionibus periculosa facerent maria ista, quando ducti in captivitatem Sacerdotes quidam Rhodii, & Cretensis Monachi Ionæ studio atque interceßione S. Phanurii liberati, occasionem dederunt venerationem ejus dilatandi usque in Cretam, translatione imaginis, ad similitudinem Rhodiensium ejusdem Sancti imaginum expressæ.

MIRACVLA Auctore Anonymo seculo VIII descripta
ex Ms. Codice Bibliothecæ Vaticanæ num. 1190 fol. 1091.

Phanurius Martyr Thaumaturgus, in Rhodo & Creta celebris (S.)

EX MS. VATIC.

CAPUT I.
Cultus S. Phanurii ex Rhodo in Cretam propagatus, occasione quorumdam a Saracenis captorum Sacerdotum.

[1] Οὗτος μέγας τῆς ἀληθείας Μάρτυς τοῦ Χριστοῦ Φανούριος, ὅθεν μὲν ὥρμητο, καὶ ποίου γένους, ἐκ τίνων γονέων, καὶ ἐκ ποίας ἐπαρχίας, ἐκ πιστῶν ἀπίστων, ἐκ νήσου Ρὅδου ἄλλοθεν, πόθεν ἐν αὐτῷ εὑρέθη, οὐκ ἔχομεν ἀσφαλῶς τοῦτο εἰδεῖν· ἐπεὶ οἱ πρὸ ἡμῶν οὐ παρέδωκαν, οὐδ᾽ οὗτοι τῶν πρὸ ἐκείνων ἤκουσαν. Καὶ οὐδὲν θαυμαστόν· ὅτι τὸν Σεπτέμβριον ἑορτάζομεν ἐν τῇ δεκάτῃ αὐτοῦ, τοῦ ὁσίου Καλλινίκου τοῦ Μελλιβρύτου· τὸν δὲ Ἰαννουάριον πρώτῃ καὶ δεκάτῃ, τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Μακεδονίου τοῦ Κριθοφάγου· ὡσαύτως καὶ ἐν τῷ αὐτῷ μηνὶ δεκάτῃ, τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Εὐσεβίου· τὸν δὲ Μάἳον εἰκοστῇ ἑβδόμῃ, τοῦ ἁγίου Ιἑρομάρτυρος Θεράποντος· καὶ ἑτέρων πλείστων Ἁγίων, γεγραμμένων καὶ ἀγράφων. Ἐκ πάλαι δὲ λόγος πρεσβευόμενος, πρὸς πολλοῖς εὑρέθη ναὸς, οὗτος Φανουρίου τοῦ μεγάλου ἐστίν. Εὕρωνται δὲ καὶ εἰκόνες ἐν ὅλῃ τῇ νήσῳ Ρὅδῳ, προσκυνούμεναι καὶ σεμνηνόμεναι, θαυμασίαι· καὶ ἕως τῆς δεῦρο ἐκράτησεν οὕτως, καὶ ἰδοὺ οὕτως, ἀλλὰ καὶ μειζόνως λαμπρύνεται θαύμασι. Θαυμαστὸς γάρ, φησιν μακάριος Δαυῒδ, Θεὸς ἐν τοῖς Ἁγίοις αὐτοῦ, Θεὸς Ἰσραήλ. Τῷ ὄντι γὰρ νοῦς, ὁρῶν τὸν Θεὸν, θαυμάζει τὸν ποιητὴν, τὸν δοξάζοντα τοὺς αὐτοῦ πιστοὺς δούλους.

[2] Ἀμέλει γοῦν ἀντιδόξασε τὸν αὐτοῦ θεράποντα, καὶ μέγαν ἐν Μάρτυσιν Φανούριον; κατὰ τὸ ὄνομα γὰρ αὐτοῦ, οὕτω καὶ πολιτεῖα αὐτοῦ. Οὐ γὰρ εἴκη αὐτὸν ἐν τῇ Ρὅδῳ δοξάσαι, καὶ παρὰ πολλοῖς ἐξ ἀλλοδαπῶν χώρων ἐκεῖσε ἐρχομένων· ἀλλὰ καὶ ἐν τῇ περιφήμῳ Κρήτῃ ηὐδόκησε δοξασθῆναι, μᾶλλον δ᾽ ἀεὶ ένθα κᾀκεῖ δοξάζεσθαι διὰ τῶν θαυμάτων. Οὐ δὲ γαρ δυνατὸν, ὥς φασι τὰ θεῖα Λόγια, πόλιν κρυβῆναι ἐπάνω ὄρους κειμένην, οὐδὲ λύχνον ὑπὸ τὸ μόδιον τεθῆναι, ἀλλ᾽ ἐπὶ τὴν λυχνίαν τῆς οἰκίας, ἵνα φαίνῃ τοῖς ὑπ᾽ αὐτὴν οὖσι. Πολλὰ γοῦν θαύματα έφάνη ποιῶν, ἅτινα εἰ βουληθῶμεν διεξελθεῖν, ἐπὶ πολὺ τὰς ἀκοὰς τῶν οὐ μετὰ πόθου τῷ λόγῳ ἐντιχανόντων ἐνοχλήσομεν. Φαίνει δἰ ὀλίγων τὴν τοῦ Μάρτυρος Φανουρἰου ἰσχὺν ἐπιδείξωμεν, καὶ τοὺς ἀκροατὰς κορέσωμεν ἐν βραχυλογίᾳ, ἀκουστὸν γάρ ἐστιν, οὐ μόνον τοῖς ἐν τῇ Κρήτῃ τὸ τῶν ἱερέων παράδοξον τερατούργημα. Τέρας δὲ λέγομεν εἶναι, ὅτι πολλοὶ μὲν ἐκ τῆς Κορώνης, καὶ Θεῶν μέρεσιν ἔπλευσαν, οὐκ ἐν χρόνῳ ἑνὶ, ἀλλ᾽ ἐν ἑκάστῳ καὶρῷ καὶ νηνὶ, καὶ εὐδομάδι; οὐδεὶς δὲ ἐπὶ τῷ τοιούτῳ συνέβη δεινῷ, ὡς ἐκείνης γέγονε. Καὶ τοῦτο μὲν, κατ᾽ οἰκονομίαν Θεοῦ, ἣν ὡς ῥόδα ἐν μέσῳ τῶν ἀκανθῶν εὑρεθῶσι, ὥσπερ χρυσὸς ἐν χονευτηρίῳ, καὶ πρὸς δοκιμὴν, καὶ πίστιν γονέων καὶ φίλων, μᾶλλον δὲ ἵνα τοῦ κατὰ πνεῦμα Πατρὸς αὐτῶν πρὸς Θεὸν τελεία ἀγάπη, καὶ τὸ δισκαὲς τοῦ κατὰ Θεὸν ἔρωτος, γνάριμοι οὐκ εἰς ἡμᾶς μόνον, ἀλλὰ καὶ εἰς τὰς ἐρχομένας γενεὰς τὸ τοιοῦτον καλὸν γένηται· Πρὸς τούτοις δὲ μᾶλλον, ὡς τοῦ Μάρτυρος Φανουρίου θαυμαστὴ καὶ ἒνδοξος εἰκὼν, καὶ διὰ τῆς εἰκόνος θαυματουργία τοῖς Κρησὶ ἐμφανὴς γένηται.

[3] βάθος πλούτου καὶ σοφίας καὶ γνώσεως Θιοῦ! Τίς ἔγνων οὖν Κύριος, ὄντως γὰρ ἀνηξηρεύνητα τὰ κρίματα αὐτοῦ, καὶ ἀνεξιχνίαστοι κατὰ τὸν Παῦλον αἱ ὁδοὶ αὐτοῦ. Πῶς ἤρξατο τὸ τῶν Ἱερέων, καὶ ἐπὶ τίνι συνήντησε τέλος, θαυμαστὸν καὶ νοῆσαι μὲν καὶ εἰπεῖν. Ὅμως ὡςτῷ Θεῷ ἔδοξεν, κατὰ τὸν Ἰὼβ, οὕτως καὶ έγένετο. Θαυμάζειν δεῖ, ἀλλ᾽ οὐ πραγμονεῖν τὰ τοιαῦτα. Φέρε δὲ δι᾽ ὀλίγον, εἰ δοκεῖ, πῶς ἐμφανὲς γέγονε τῷ τιμίῳ Πατρὶ Ἰωνᾶ τὸ τοῦ Μάρτυρος ὄνομα· (γέγονεν δὲ κατὰ τοιάνδε ὑπόθεσιν· ἱνα δὲ καὶ εἰς τὰς μετέπειτα γενεὰς τὸ ἔργον τοῦτο ᾄδεται, τὸ τῶν Ἱερέων ἄθλον, καὶ κατὰ Θεὸν σεμνὴ πολιτεῖα τοῦ τιμίου Πατρὸς, καὶ ἐξάκουστος καὶ καλὴ αὐτοῦ γνώμη ἀναφανδὸν πρὸς πᾶσιν ᾄδεται, καὶ πῶς οὖν τὴν ψυχὴν αὐτοῦ ὑπὲρ τῶν φίλων ἔθηκε· μᾶλλον δ᾽ ὡς ἔφημεν, ἵνα καὶ τοῦ Ἁγίου ἐμφάνεια εἰς ἡμᾶς γένηται) ἐν συντόμῳ καὶ διὰ βραχέων ὑμῖν ἐξ ἀρχῆς πάντα ἐκ μέρους, ὡς ἡμῖν ἐφικτὸν δηλώσωμεν.

[4] Οὗτοι μὲν οἱ Ἱερεῖς συλληφθέντες παρὰ τῶν ἀθέων Ἰσμαηλιτῶν, τέσσαρες γὰρ ὄντες. Καὶ τὸν μὲν ἕνα, τοὔνομα Κωνσταντίνου, ἅμα τῷ λαβεῖν αὐτὸν, θανάτῳ παρέπεμψαν· τίμιος γὰρ ὢν Θεῷ τότε, διὰ τοῦτο, κατὰ τὸν Σολομῶντα, ἡρπάγη, μὴ κακία ἀλλαλάξει σύνεσιν αὐτοῦ· τελειωθεὶς οὖν ἐν ὀλίγῳ, ἐπλήρωσε χρόνους μακρούς. Οἱ δὲ λοιποὶ, τῇ τρικόρῃ συμπλέοντες, καιρὸν οὐκ ὀλίγον, τοῖς Ἀθέοις, ὅσα μὲν δεινὰ ἔπαθον, οὐ δύναμαι [λέγειν], ὥστε έκ μόνης τῆς φωνῆς γεγνώρισται εἶς, ἐκ δὲ τῆς ὄψεως οὐ δ᾽ ὅλως, ὅνομα μὲν Μιχαήλ ἦν. Ἐξελθόντες δὲ τοῦ πλείου, ἐν τῷ ἀστέἳ Παλατίων οἰκήσαντες, κᾂν τούτου δὲ, οὐκ ἑνὶ οἴκῳ, οὐ δ᾽ ἑνὶ κυρίῳ, ἀλλ᾽ ἐν διαφόροις καὶ κακοῖς (ἵν᾽ ὥστε πολυδόκιμοι μᾶλλον φάνοιεν) ὅσα δὲ τούτοις ἐπράχθη δεινὰ, ἐν κόποις καὶ μόχθοις, καὶ πείνᾳ ἐν δίψει, καὶ πάσῃ κακουχίᾳ, οὐ δύναμαι λεπτομερῶς ἐξηγεῖσθαι· ἐξόχως δὲ τὰ τοῦ ἑνὸς, καθ᾽ ὑπερβολὴν, ἄπειρα ἢν τὰ δεινὰ, ὡς εἴρακα πρότερον. Τὰ δὲ τὰ τῶν τικόντων αὐτοὺς, ἀγκιστῶν, καὶ φίλων δάκρυα, οἰμωγὰς καὶ θλίψεις, μεταβάσεις ἐκ τόπου εἰς τόπους, καὶ ἀπὸ φίλων οἰκίας συνδρομῆς ἕνεκα, τίς ἄρα δυνηθείη ἐκτραγῳδεῖν λεπτομερῶς· ὅσας μὲν σπεύσεις καὶ ἀποκρίσεις, καὶ οἷας πέπομφαν, πρὸς τῆς ἐξουσίας γραφὰς, καὶ ἐξ ἀρχόντων τινῶν ἐν Ρὅδῳ, πρὸς ἐπάνοδον καὶ λύτρωσιν αὐτῶν. Οὐ μικρὸν δὲ καὶ τοῦτο πρὸς λύπην, τὸ πρέσβειν ἀποσταλεῖναι παρὰ τῆς ἡμετέρας ἐξουσίας, πρὸς τὸν ἄρχωντα Παλατίων, τὰ πρὸς εἰρήνην αἰτοῦντα· δι᾽ οὗ μεγάλας ἐλπίδας ἀπολέσαντες, δάκρυα τοῖς δάκρυσιν προσετέθησαν, καὶ πἁσα ἐλπὶς, τούτου ἐπανελθόντος ὤχετο· ἀστοχήστας οὖν ἐκεῖνος τούτους λαβεῖν, καὶ ἀεὶ ληφῶς πρὸς ἐξωνὴν ἐκείνων ἀργύρια, κενὸς ἐπιστρέψας, οὐδεμία λοιπὸν ἐλπὶς ἀπελείφθη.

[5] Ταῦτα ἰδὼν κατὰ Θεὸν πατήρ, καὶ πατὴρ σαρκικὸς, ἀδελφὸς, ὅλως τις τῶν κατὰ σάρκα συγγενῶν ἠδυνήθη πράξαι, αὐτὸς τιτρώσκεται τῇ κατὰ Θεὸν λύπη, καὶ πάντας ἀφεὶς ὤχετο τῆς ὁδοῦ. Θὐκ ἐλύπησεν αὐτὸν τῆς γλυκυτάτης αὐτοῦ μητρὸς στέῤῥηνις, ἀλλ᾽ οὐδὲ τοῦ ὁμαίμονος αὐτοῦ, οὐ δὲ πᾶσα τῆς μονῆς αὐτοῦ ἀδελφύτης, οὐ δὲ τοῦ μακροῦ πελάγους ῥεύματα καὶ ναυάγεια, οὐ δ᾽ τῶν φίλων καὶ γνωρίμων στέῤῥησις· ἀλλ᾽ ἐν ὅλῃ τῇ ψυχῇ λάθρα πάντων καὶ βία πνευματικῇ ἐν τῷ ἀστέει Χάνδακος γενόμενος, καὶ διὰ πλευσήματός τινος ἀπῆλθεν ἐν Ρόδῳ. Κἀκεῖ γενόμενος, καὶ τοῦ λιμένος ἔξῳ ἐλθὼν, καὶ τὰς γραφὰς πρὸς τῆς ἐξουσίας καὶ ἀρχόντων τινῶν εἰληφὼς δυσωπητικὰς οὔσας, δέδωκε τοῖς γραφεῦσι· καὶ λαβόντες ἐδέξαντο ἀσπασίως, οὐ τοσοῦτον διὰ τὰς γραφὰς, ὅσον διὰ τὸ συνετὸν τοῦ ἀνδρός, ὅν εἶχον ἐν φίλοις ἄριστον. Οὐχ εὑρέθη ἐκεῖ Πετρανὶς (τοῦτο γὰρ ὄνομα τῷ ἐκείνῳ ἀνδρὶ) ἀλλὰ ἦν ἐν τοῖς μέρεσι τῶν Παλατίων· κᾀκεῖ τὰς γραφὰς ἀποστείλασι, καὶ τὴν ἐξωνὴν πᾶσαν. Τὰ διὰ μέσου δὲ πολλὰ ὄντα, οὐ δυνατὸν γράφειν· πολλαὶ οὖν ἐναντιώσεις καὶ πάλεμος τοῖς μερεσι Πόλατίων. Δι᾽ ὧν ἀπελπίσας πατὴρ τὴν ἐλευθερίαν τῶν Ἱερἑων, ὅτι Κὺρ Γεώργιος Πετρανὶς ἔγραψεν αὐτοῦ τὰ συμβάντα, καὶ διὰ τὸ τὸν ἕνα τῶν Ἱερέων εἶναι ἐν μεγάλῃ ἀσθενείᾳ, καὶ πιστότερον ὄντα αὐτὸν καὶ λίαν ἀγαπημένον.

[6] Καθεζόμενος ἐν λύπῃ μεγάλῃ, ὡς εἰδὼς ἦλθέν τις Ἱερεὺς Ῥόδιος, τοὔνομα Ἀντώνιος, ἀνὴρ ἀστεῖος καὶ χαριὴς, οὐ τοσοῦτον δι᾽ αὐτὸν, ὅσον διὰ τὴν παραμύθιαν· ἐξ ἔθους γὰρ ἦν ταῦτα ποιῶν, ἵνα παραμυθῆται τοὺς λυπημένους· τότε δὲ εἰς τοσοῦτον ἦν τῇ λύπῇ πιεζόμενος Πατὴρ, ὡς οὐ δὲ πρὸς βραχὺ κᾂν ἐμειδίασεν. Τοῦτον ὶδὼν καὶ ἁγιώτατος Μητροπολίτης Κὺρ Νεῖλος περίλυπον ὄντα, ἠρώτησε τοῦτον· Πῶς, πνευματικὲ, καὶ διατὶ ταῦθα οὕτως ἔχεις; Πρὸς ὃν ἀπεκρίνατο Πατὴρ λυπούμενος τὴν αἰτίαν τοῦ ἀπελπισμοῦ. Λέγει οὖν τῷ λυπουμένῳ Ἱεράρχης, Πορεύθητι εἰς τὴν μονὴν τοῦ ἁγίου μεγαλομάρτυρος Φανουρίου, προσκύνησον ὡς καὶ Ἀντώνιος Ἱερεὺς προεῖπεν, καὶ ἐξαίτησον ὁλοψύχως περὶ ὧν λυπούμενος εἴης, καὶ αὐτὸς τάχυστά σοι δηλώσει· τὸ δύνασθαι γὰρ ἀπὸ Θεοῦ κέκτηται, θαυμαστὸς γὰρ Θεὸς ἐν τοῖς Ἁγίοις αὐτοῦ· ἅμα τὸν λόγον ἀκούσας, ἀπείη χαίρων καὶ λυπούμενος πρὸς τὸν Ἅγιον, ὃν καὶ προσκυνήσας μετὰ πάσης ἀγάπης, ἔταξε τῷ Ἁγίῳ, ὡς καὶ μαθὼν ταχέως περὶ τῶν Ἱερἑων, τὸ ταχθὲν προθύμως ποιήσει.

[7] Καὶ μετὰ ταῦτα ἐξελθὼν τῆς μονῆς τοῦ Ἁγίου, χαίρων καὶ λυπούμενος· χαίρων μὲν, θαῤῥῶν τῷ Ἁγίῳ· λυπούμενος δὲ, ὡς τὸ τοῦ Ἁγίου θερμὸν καὶ εὐεπήκοον οὐκ εἰδώς. Ἐρχομένου δὲ αὐτοῦ, ὁρᾷ τινα αἰχμάλωτον, τοὔνομα Θεόδωρος, ἐρχόμενον ἐν τῷ κελλίῳ τοῦ Πατρὸς, ὡς ἀποσταλθέντα παρὰ τοῦ Ἁγίου νομίζομεν, καὶ μαθὼν ὅτι νεοστῆ ἣν ἂν ἐλθὼν ἐκ τῶν Παλατίων, ἠρώτησε περὶ τῶν αἰχμαλώτων Ἱερέων. Κᾀκεῖνος εἰς πλάτος ἐξηγεῖται· Εἶδον γάρ φησιτοὺς δύο τῶν αὶχμαλώτων, οἵ τινες ἐν ὑγείᾳ ὄντες, ὧν τὰ ὀνόματα τῶν Ἱερέων Νικόλαος καὶ Γεώργιος, περὶ τοῦ δ᾽ αὖ Μιχαήλ καὶ λίαν φιλητοῦ, διὰ τὸ ταπεινὸν τοῦ σώματος καὶ ἱλαρὸν τῆς ψυχῆς, καὶ φοιτητοῦ ὄντος τοῦ κατὰ πνεῦμα πατρὸς, ἐν ἀσθενείᾳ ὢν, μόλις ἐγνωρίζετο ἄνθρωπος ἐκ τῆς φωνῆς, ἐκ τῶν δεινῶν ὧν ἔπαθεν παρὰ! τῶν ἀθέων διὰ τῆς πίστεως· ὡς καὶ τὸν ἀποκτανόντα· τοῦ δὲ Ἄρχοντος Πετρανὶ ἤκουσα περὶ τῶν Ἱερὲων τὴν ἐλευθερίαν, πόθον ἔχειν μέγαν τοῦ ἐξαγορᾶσαι αὐτούς. Καὶ ταῦτα μὲν ἀκούσας Πατὴρ, χαρίεις ὅλος γενόμενος,καὶ τὸ ταχθὲν τοῦ Ἁγίου ὁλοψύχως τελἑσας, ὡς εἰκὸς (ταχεῖαν γαρ τὴν τῆς λύπης ἀπαλλαγὴν Ἅγιος ἔφερε) διὰ τοῦτο Πατὴρ τὴν τούτου εἰκόνα ἱστορήσας, πρὸς τὴν Κρήτην μετ᾽ αὐτοῦ φέρων.

[1] Magnus hic veritatis propugnator, & Martyr Christi Phanurius, unde quidem profectus, qua familia, quibus parentibus, qua regione, [Quamvis lateant principia & acta S. Phanurii,] fidelibusne progenitoribus, an infidelibus, ex Rhodone insula, aut aliunde ortus, quave demum ratione in eamdem insulam delatus sit, certo nequit intelligi: cum nec majores nostri quidquam nobis circa hæc tradiderint, nec ipsi a majoribus suis acceperint; quod nemini quidem mirum aut insolitum videri debet. Siquidem festivum habemus Septembris mensis diem decimum sancto & Mellifluo a Callinico; Januarii vero diem undecimum Sancto Patri nostro Macedonio b Critophago; & mensis ejusdem decimum sancto Patri nostro c Eusebio; mensis denique Maji septimum & vigesimum sancto Hieromartyri d Theraponti; & pluribus aliis Sanctis, quorum in monumentis sacris nomina gestaque exprimuntur, [templum tamen in Rhodo obtinet,] aut etiam non exprimuntur. Illud itaque solum non dubio antiquorum sermone invaluit, repertum jam olim fuisse templum, magno Phanurio consecratum. Imagines quoque fuere inventæ, virtute quadam admiranda præditæ, quæ per universam Rhodiorum insulam in honore ac veneratione ab omnibus id temporis habebantur. Quam sane venerationem etiamnum illæ obtinent; nec istud modo, sed miraculis insuper majoribus coruscant. [Ps. 67, 36] Mirabilis enim, inquit Beatus David, Deus in sanctis suis, Deus Israël. Mens videlicet, in Dei unius contemplatione altius defixa, omnium Creatorem, fideles suos famulos gloria extollentē, non parū admiratur.

[2] Putas autem quod servum suum Phanurium, inter Martyres cum primis clarum, [& cultum apud Cretenses.] apud homines illustrem reddere minus curarit? Sane secundum nomen e ejus, ita & vita ac gloria ejus; non enim consentaneum erat ut in sola Rhodo, & ab alienigenis tantum, in eam insulam venerationis causa confluentibus, religiose coleretur; sed visum etiam est Deo in clarissima Cretensium terra Sanctum suum honorare, vel potius tam illic f quam istic pulcherrimis eum semper illustrare miraculis. [Matt. 5, 14,] Non enim, quemadmodum sacræ nobis paginæ declarant, potest civitas abscondi supra montem posita, nec lucerna poni sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Rerum igitur admirandarum splendore Sanctus hic adeo inclaruit, [Ob multa & insignia, miracula,] ut si eas omnes enarrare nobis esset propositum, sermonis prolixitate eorum præsertim aures fatigaremus, qui cum exiguo desiderio ad nos audiendum forsitan accesserunt. Paucis itaque Martyris Phanurii admirandam in operando vim atque potentiam ob oculos ponemus, & brevi sermone auditores satiabimus. Non enim solis insulæ Cretensis habitatoribus auditum est, id quod in Sacerdotibus quibusdam admirabiliter contigit. Quin etiam prodigii loco haberi potest, quod e Coronensi g urbe, & h Thebarum partibus non pauci, nec uno tempore, sed quavis anni tempestate, [inter quæ inprimis diffamata] quovis mense, quavis hebdomada, Sancti hujus gratia, mare trajecerint; nemo autem postquam illuc pervenit in talem calamitatem inciderit. Hoc vero per Dei dispositionem sic eis accidit, acsi rosas in medio spinarum, aut positum in fornace aurum invenirent, aut etiam ad experimentum quodpiam & majorem parentibus atque amicis facti fidem faciendam; seu potius ut hujus nostri in spiritu Patris erga Deum perfecta caritas & fragrans amor, non modo nobis, sed omni quoque secuturæ posteritati innotesceret, Cretensibus tamen magis, ut admiranda ejus & gloriosa imago, & quæ per ipsam fiunt miracula, ad eorum quoque cognitionem pervenirent.

[3] O altitudo divitiarum sapientiæ & scientiæ Dei! [Rom. 11, 33.] Quis utique novit ea quæ Dominus? revera enim teste Apostolo, incomprehensibilia sunt judicia ejus & investigabiles viæ ejus. [Sacerdotum 3 a Saracenis captorum liberatio;] Est sane & cogitatu & dictu stupendum qua ratione id quod circa Sacerdotes miraculum accidit, initium habuit, & quali fine conclusum est. Nihilominus sicut Domino placuit, ita factum est, ut cum Jobo loquar. Miranda sunt quæ dicam, non imitanda. [Iob. 1, 21.] Age vero, paucis quomodo sancti Martyris nomen venerando Patri Jonæ primum innotuerit, in medium ut poterimus, proferamus; factum est enim, ut ad posterorum memoriam illustre facinus ex merito transmittatur, utque Sacerdotum calamitas, & venerandi Patris recta coram Deo conversatio, & memoranda cum primis atq; insignis animi ejus integritas palam ad omnes homines celebretur, dum cognitum fuerit etiam, qua ratione animam suam pro amicis posuerit, aut potius ut in majorem S. Phanurii notitiam earum rerum commemoratione deveniamus.

[4] Comprehensi ab impiis Ismaëlitis Sacerdotes, quos dixi, quatuor omnino erant, e quibus unum, cui nomen Constantino, [pro quibus post necem alterius simul capti.] mox ut eum ceperunt, morti destinatum interfecere. [Sap. 4,11] Cum enim iste jam tunc Deo esset placitus, propterea, ut ait Salomon, raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus. Consummatus igitur in brevi, explevit tempora multa. At alii tres qui supererant, interea dum longo sane tempore in una eademque triremi cum impiis hominibus navigant, quam multa quamque gravia ab iis perpessi sint, non possum edicere: utpote quæ sola voce innotuerint, visu autem non integre cognita sunt ab uno eorum, cui nomen Michael. Navi autem egressi & in i Palatiorum civitate commorantes, idque non in una solum familia, nec uno sub Domino, [cum frustra laborassent amici Rhodienses,] sed diversis ac pessimis quidem hominibus (ut eorum virtus magis probaretur) quot quantaque mala sustinuerint, qua laboribus & ærumnis, qua fame & siti ac omni denique calamitate oppressi, accuratius vobis explicare nequeo. Hoc licet affirmare, infinita fuisse mala, quæ supra modum unus ex illis est perpessus, ut ante dictum. Parentum vero & propinquorum amicorumque lacrymas, gemitus, afflictiones, de loco ad locum commigrationes, & ad variorum domos concursus, quis accurate satis & flebiliter describat? Quæ vero eorumdem fuerunt studia, quæ supplicationes, quæ litteræ missæ, etiam a quibusdam ex Rhodo primoribus, ad Principes, pro illorum in patriam reditu libertateque impetranda? Neque hoc parum luctum auxit, quod cum a nostro Magistratu ad Palatiorum Principem misissent legationem pacis postulandæ causa; magnis quas conceperant spebus dejecti sint; & inani reverso legato, omnis rem prospere gerendi expectatio evanuit. Etenim, qui magnam ut illos redimeret pecuniæ vim detulerat, desperata eorum libertate, spem omnium everterat.

[5] Hoc ut cognovit spiritualis miserorum Pater ea facere decrevit, quæ aut pater carnalis aut frater, aut omnes omnino propinqui non potuissent suscipere; & magno dolore animi percussus, relictis omnibus in viam se dedit. Non illum a proposito deterruit quod dulcissimæ matris, fratrisque amantissimi, ac totius in monasterio degentis sodalitii aspectu privandus esset: non deterruit maris vastissimi horrenda facies, non solitudo ab amicis & propinquis; sed certa animi sententia & divina quadam virtute impulsus, urbem k Chandacis tandem obtinuit, & post navigationem aliquam in Rhodum exscendit. Quo ut advenit, & in regionis interiora progressus est; litteras, quas a summo magistratu & viris aliis primariis amice scriptas acceperat, in publicorum scriptorum manus tradidit. Atque hi non tam ob litteras, quam ob summam viri prudentiam & moderationem benigne eum exceperunt quem habebant inter amicos optimum. Non inveniebatur ibi Petranis (hoc viro nomen erat) sed degebat in finibus Palatiorum; eo proinde & ipsæ mox litteræ & totum pretium redemptionis missum est. Quæ vero interea contigerunt, non facile dixero scripserove: multæ siquidem contentiones multaque dissidia intra Palatiorum fines sunt exorta. Quapropter desperabat de libertate Sacerdotum bonus Pater; quoniam Dominus Georgius Petranis quæcumque acciderant, litteris ad eum datis perscripserat; & quia Sacerdotum unus gravi admodum premebatur infirmitate, qui & fidelissimus erat & magis ab eo diligebatur.

[6] [& liberationis cito futuræ spem:] Ut ergo hæc intellexit, magno in mœrore versabatur, quando advenit Sacerdos quidam Rhodius, cui nomen Antonio, vir urbanus ac gratiosus, nec adeo propter ipsum, quam ad solatium quoddam suggerendum; hoc enim habebat in more positum, ut eos qui in mœrore essent consolaretur. Tunc autem dolore adeo opprimebatur bonus Pater, ut ne momento quidem vultum ad hilaritatem componeret. Eumdem etiam sic mœstum videns sanctissimus Metropolita Dominus Nilus, hominem ita est percunctatus; Quo modo aut quam ob causam ad eo tibi ægre est, o Pater, in rebus spiritū concernentibus adeo exercitate? Cui mox alter respondens indicavit causam animi tam dejecti. At Pontifex rursus ad eum: Ad monasterium, inquit, magni Martyris Phanurii te confer, ibique, ut Sacerdos Antonius ante dixit, [monetur ut S. Phanurium invocet:] Sanctum adora, atque ab eo doloris tui levamen fidenter postula; non dubium, quin ipse continuo indicaturus tibi sit ea, quæ ad tuum sunt commodum factura. Eam namque a Deo facultatem ipse accepit, qui sane mirabilis est in Sanctis suis. Hæc ille ut audiit, e vestigio gaudens pariter ac dolens ad S. Martyris templum sese contulit, quem ubi magno cum affectu adoravit, promisit quiddam quod prompte facturus esset, mox atque de Sacerdotibus aliquid intellexisset.

[7] [quo facto certiora nuntia de captivis accipit,]Post hæc gaudio simul ac mœrore plenus e monasterio est egressus, gaudio quidem, eo quod non parvam in S. Phanurii precibus spem reponeret; dolore vero, quod de auxilio Sancti & exauditione certus nondum esset. Cumque aliquantum processisset, captivum quemdam ad cellam suam properantem conspicit. Hunc ille, Theodorum nomine, quasi a S. Martyre sibi fuisset submissus, excepit. Postquam vero intellexit, recenter eum e Palatiorum urbe esse digressum, de captivis Sacerdotibus interrogavit. Ad quæ fuse satis captivus respondit: Vidi, inquiens, duos ex iis, de quibus quæris, captivos Sacerdotes, quorum nomina Nicolaus & Georgius, sanos atque incolumes. De Michaële autem, quem plurimum amabat, ob humilitatem externam internamque hilaritatem, & quia erat suus in spiritu discipulus, ajebat, quod infirmus erat, adeo ut nisi ex voce ægre cognosceretur esse homo, propter ea quæ ab impiis passus fuerat fidei causa: unum autem occisum fuisse intellexi inquit, Principem vero Petrani sic de Sacerdotum libertate audivi loquentem, [ideoque imaginem ejus in Cretam defert.] quasi vehementer cuperet eos persoluto pretio redimi. His auditis Pater magna est perfusus lætitia, & quod S. Phanurio fuerat pollicitus sine mora persolvit (sic enim decebat; quia cito eum Sanctus liberaverat a molestia) & Sancti imaginem propterea sibi fieri curans, eamdem secum in Cretam detulit.

ANNOTATA.

a Menæa Græcorum ad 28 Septembris alicujus Callinici Martyris simplicem memoriam faciunt, nec uspiam invenimus alium eo mense commemoratum: Non videtur autem de nihilo hic additum Melliflui cognomentum, & omnino puto hunc esse alium, absque Martyrii encomio simplici titulo Sancti honoratum. Fortaßis autem ipse est, de quo, ut recluso in monasterio S. Sabæ, agitur in Prato SpiritualiIoannis Moschi cap. 237.

b De S. Macedonio, dicto Critophago ab hordeacii panis usu, egimus cum Menæis 24 Ianuarii, & Acta dedimus ex Theodoreto, apud quem illa extare nescio an sciverit hic Auctor.

c Idem haud dubie Eusebius, de quo ex eisdem Menæis & Theodoreto egimus 23 Ianuarii: quippe qui æque ac Macedonius præfatus prope Antiochiam vixit.

d De hoc S. Theraponte jam egimus.

e Φανούριος Græce. Latine reddi potest Felicitate clarus, vel Manifeste felix.

f Hinc intelligitur ad neutrum locū scriptorē pertinere.

g Corone, urbs Peloponnesi maritima, inter Methonens & Messenen, sub Metropoli Patrensi, anno 1685 11 Augusti Venetorum armis fortiter & feliciter recuperata.

h Thebæ, urbs Bœotiæ notißima, etiam hodie Theves dicta: de hac enim hic agi puto, & corrigo quod perperam transcriptum invenio θεμῶν: mire enim similes litteræ sunt in manuscriptis medii ævi μ & υ consonans pro β: antiquitus autem Θῆβαι, non Θέυαι scribebatur.

i Palatia, in Hispania Bœtica seu Andalusia, vulgo Palacios, castrum est ad Bœtim, 5 leucis ab Hispali in meridiem distans: atque hinc intelligitur, Mauris Hispaniam poßidentibus hæc accidisse, adeoque post annum 720, & ante annum 822 quo Cretam Rhodumque & Cyclades insulas eidem Mauri occupaverunt.

k Chandacis urbs, videtur hic dici totius Cretæ nunc metropolis Candia, quasi hæc illum suum conditorem agnoscat: in Creta enim morabatur Ionas, uti ex fine hujus primi Capitis apparet: Rhodum autem navigavit, ut per se solicitaret causam captivorum.

CAPUT II.
Alia S. Phanurii Miracula apud Cretenses.

[8] Καὶ ταῦτα μὲν τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Φανουρίου τὰ προτερήματα· οὕτως γὰρ θαυμάζεται Θεὸς διὰ τῶν Ἁγίων, καὶ ἀντιδοξάζει αὐτοὺς μειζόνως· καὶ οἱ ὀλίγα παιδευθέντες, μεγάλα εὐεργεθήσονται· ἐδοκίμασεν γὰρ αὐτοὺς Θεὸς ὡς χρυσὸν ἐν χωνευτηρίῳ, καὶ ὡς ὁλοκάρπωμα θυσίας αὐτοὺς προσεδέξατο· θαυμαστὸς γάρ φησιν Θεὸς ἐν τοῖς Ἁγίοις αὐτοῦ. Διὰ τοῦτο αἰχμάλωτοι γέγοναν οἱ Ἱερεῖς, ἵνα τρία ἀγαθὰ γὲνηνται δι᾽ αὐτῶν· πρῶτον μὲν, ἵνα δοκιμασθῶσι καὶ σώφρονες γένωνται· δεύτερον δὲ, ἴνα καὶ τοῦ κατὰ πνεῦμα Πατρὸς αὐτῶν ἀγάπη φανείη· τρίτον οὖν καὶ ἐξαίρετον μᾶλλον τῶν ἄλλων, ἳνα Μάρτυς τοῦ Χριστοῦ Φανούριος λαμπρὸς ἀναφανείη, τοῖς μηδέπω αὐτὸν ἑωρακόσι· Ρὁδίοις μὲν θεατὸς ὢν διὰ τὴν τῆς εἰκόνος αὐτοῦ, καὶ τῶν θαυμασίων ἔργων λαμπρότητα· Κρήτεσι δὲ οὐδαμῶς. Ἀλλ᾽ ἤδη καὶ τοῖς ἐν Κρήτῃ γνώριμος ἐγεγόνει, οὐκ ἀπὸ τῆς εἰκόνος, τῶν ἐν Ρὅδῳ θαυμάτων, ἀλλ᾽ ἀπὸ τῶν ἔνθεν ἐκεῖ γεγονότων· ἁμα γὰρ τὸ ἐλθεῖν, παραυτίκα θαυματουργὸς γέγονεν.

[9] Θαυματουργὸς γὰρ διὰ τοῦ [γυναικός τινος] ἀπωλεσθέντος βοὸς, τοὔνομα Φήμη, ὡς μέγας Γεώργιος, καὶ καθεξῆς διὰ τοῦ μοναχοῦ Θεοδούλου ὄνου, ὃν ἰδὼν δὲ ἰατρὸς, Τὸν ὄνον ὀγκόμενον ἔφη σύρατε πόῤῥωθεν τοῦ θανεῖν ἕως ὀψίας, ὅτι ὀδωδὼς ἦν, καὶ μὴ ὸξῃ τὴν μόνην. δὲ μοναχὸς Θεόδουλος τὸν Ἅγιον καλεῖ εἰς βοήθειαν, καὶ προσκύνημα σὺν λειτουργείᾳ ποιεῖ· καὶ εὐθὺς ἐκλάσθη τὸ τραῦμα ἀπὸ ἄνωθεν ἕως κάτω, καὶ ὁπὴ ἰάθη καθ᾽ ὥρα, καὶ εὐχαριστηρίους φωνὰς ἔκραξαν πάντες οἱ ἰδόντες. Ἔτι διὰ τῶν ἀπολεσθέντων χρυσῶν ἐνωτίων εὐλαβοῦς τινὸς Νικολάου Ἱερέως, [ἅ] διὰ παρακλήσεως εὗρεν καὶ αὐτὸς εὐθύς. Ἄλλοτε δὲ θαυματουργεῖ· ἐπὶ θυγάτριόν τινος Γεωργίουν Ἡρίνα [τοὔνομα], καθ᾽ ὑπερ· βολὴν ἔῤῥεεν αἷμα ἐξ ὠδερίου, ὅς τις καὶ πρὸς ἰατροὺς αὐτήν ἔφερε, ἀλλ᾽ οὐκ ἰάθη· μετὰ ταῦτα πρόστησι τῷ Ἁγίῳ καὶ παρευθὺς ἰάθη, μικρὸν μόνον ἐρυθρὸν εἰς σημεῖον ἐπὶ ῥινὸς ἔμεινεν εἰς μνήμην τοῦ θαύματος. Αὐτὸς δὲ αὖθις τὸ θυγάτριον ἔχων, ἐκ δευτέρου τὸν Ἅγιον ἐπικαλεσάμενος, τοῦ ζητουμένου τετύχηκεν, ὑετοῦ καταλαβόντος τοῦχωρίου, ἐν ᾧ τὰς παλάνθας ἐτύθη, φοβηθεὶς δὲ μὴ τὰ ἰσχὰ διάβροχα γένωνται. Πάντες οἱ πλησιοχώριοι ἐσκέπαζον ἕκαστος τὰ ἴδια ὡς οἶδε, αὐτὸς τὸν Ἅγιον ἐπικαλεσάμενος ἔφη· Ἅγιε Φανούριέ φησιν, ἐπίβλεψον ἐπὶ ταῦτα, κᾀγὼ λειτουργίαν καὶ προακύνησιν ἐπιφέρω σοι· καὶ εὐθέως ὑετὸς τοῖς ἄλλοις μὲν ἐπιῤῥάνας, αὐτοῦ οὐδαμῶς. Καὶ τούτου γυναικάδελφος Νικόλαος, ἰδὼν τὸν μόσχον αὐτοῦ πεσόντα, καὶ κυλοιῶντα ἐπὶ τὴν γῆν εἰς τὸ θανεῖν, ἔλεγον οἱ τούτου ἀγχισταί· Σφάξον τὸ βόδιον πρὸ τοῦ θανεῖν κακῶς. δὲ οὗτος παντελῶς ἀπελπίσας, ὡς καὶ οἱ σὺν αὐτῷ, ἔδραμον πρὸς τὸν Ἅγιον, καὶ εὐθὺς ἰάθη.

[10] Ἑτέρα γυνὴ τῶν πλησίων ἕδωκεν ὅλον τῶν ἰατρῶν ἐπὶ δυσὶν ἔτεσιν ἀλγῶν τὴν χεῖρα, καὶ τὸν Ἅγιον ἐπικαλεσαμένη εἰς βοήθειαν, καὶ τῆς ἰάσεως οὐκ ἠστόχησεν πάραυτα. Οὐ μικρὸν δὲ τὸ τοῦ Ἱερέως Μανουὴλ, ὡς ἐλθεῖν διὰ τὸ ἄλγος τῶν ὀδόντων εἰς τὸ ἀνασπᾶσαι μὲν τὸν ὀδόντα. Ἰδὼν οὖν ἄλλος ἀπὸ τῶν αὶχμαλωθέντων αὐτὸν βιαίως βοῶντα, ἔφη αὐτῷ συμβουλεύων, Ἐπικάλεσαι τὸν ἅγιον Φανούριον, καὶ ἰαθήσει. Κᾀκεῖνος ἔφη· Εἰ οὕτως γένηται, οὐ μόνον ἅπαξ λειτουργίαν ποιῶ, ἀλλὰ καὶ κατ᾽ ἔτος, καὶ τὴν εἰκόνα αὐτοῦ ἱστορήσω εἰς μνήμην· καὶ παρευθῦς ἰάθη τοῦ ἄλγους· τοῦ Ἱερέως δὲ τούτου ἀδελφὸς Μιχαὴλ παροξυσμὸν ἔχων, δια λαμπάδος καὶ προσκυνήματος εὐθὺς ἰάθη. Ἀλλὰ καὶ Εὐγενὴς Μαρίου ἐκ τοῦ τοιούτου νόσου ἰάθη, καὶ ἄλλοι πλεῖστοι. Μοναχὸς δέ τις τοὔνομα Ἰωσὴφ, ἐπὶ τὰ ὄσπρια αὐτοῦ, καὶ φακὴν οἱ ἐπιχώριοι καλοῦσιν, ἄπειραι ἔπεσον περιστεραὶ· καὶ φάσαι ἀγανακτήσας, Σφενδονίσω ὅλην τὴν ἡμέραν· ἔλεγον αὐτῷ, Ἐπικαλέσου τὸν ἅγιον Φανούριον καὶ φεύξονται· εἶθ᾽ οὕτως ἐπικαλεῖται τὸν Ἅγιον, καὶ εὐθὺς ἔφυγον,καὶ ἐδόξασε τὸν Θεὸν καὶ τὸν ἅγιον Φανούριον.

[11] Πρὸς τούτοις δὲ καὶ μοναχός τις Ἰωνᾶς ἐφνηδίως πατήσας κάλαμον ὀξὺν, ἀποτρυπήσας τὸν πόδα αὐτοῦ, ἄλγον δεινὸν πιεζόμενος, καὶ πρὸς τὸν ἰατρὸν ἐπορεύθη, καὶ βοτάνας ἔθηκε τοῦ ἀποσπᾶσαι αὐτόν· ἀλλ᾽ οὐκ ἐλυτρώθη τοῦ ἄλγους, ἕως ὅτου τὸν Ἅγιον ἐπικαλεσάμενος, καὶ ἰάθη τοῦ ἄλγους καὶ τῆς πληγῆς. Καὶ θάτερος μοναχὸς, Φίλιππος τοὔνομα, κνισμὸν ἔλων ὡς εἰκοστὸν ἔτος, καὶ πολλὰ ποιήσας, ἰάσεως οὐκ ἔτυχεν· τότε τὸν Ἅγιον ἐπικαλεσάμενος ἄῤῥωγον, καὶ εὐθὺς ἔπαυσεν τοῦ κνισμοῦ. ἀλλ᾽ ὅτε ἐλυτρώσατο αὐτοῦ τὰς χεῖρας ἐξ ἀπείρου ῥεύματος, δὲ ἀρνιτὴς Νικόλαος, εὐλαβὴς ὢν καὶ τίμιος, καὶ φίλος τοῦ Ἁγίου, οὐκ ἠστόχησεν καὶ αὐτὸς τῆς ἐλπίδος διὰ τοὺς ἀπολεσθέντας κλειούς· ἀλλὰ μετὰ τὸ λειπαρῆσαι τὸν Ἅγιον ἑσπέρας, τὸ πρωῒ ἀναστὰς τὸ τέκνιον αὐτοῦ τριετὲς ὂν, βαλὸν βέλος ἐπὶ τὸ τόξον κατὰ τῶν παιδικῶν παιγνίων, ἔῤῥιψεν κατὰ τὸν χείμαῤῥον, καὶ κρούσας ἐν μέσῳ τῶν κλειῶν, ὧν ἀπολέσθη διὰ πέντε καὶ δέκα ἡμερῶν, ἐκ τῶν εἰλῶν τοῦ χειμάῤῥου· τόδε ῥάρος κλαῖον διὰ τὸ βέλος, ἀπῆλθε πρὸς τὴν μητέρα· δὲ τιμιωτάτη μήτηρ φιλόπαις οὖσα, κατεφίλει τὸν φίλτερον τοῦ εἰρηνεῦσαι Αὐτὸς περιοστότερον κλαίων ἐβόα, Τὸ βέλος μου μῆτερ. Καὶ μὴ ἔχον τί ποιῆσαι, ἐξῆλθεν τοῦ οἴκου μετὰ τοῦ βρέφους, ὀκτὼ καὶ δέκα οὐργίας μῆκος ἐπὶ τὸν χείμαῤῥον, ἔῤῥιψεν αὐτὴν κάτωθεν, ὡς τρεῖς πήχας τὸ βάθος, τοῦ ἀποσπᾶν τὸ βέλος, καὶ ἐξῆλθεν ὁμοῦ τὰ κλειδία· καὶ ἅπαντες ἔδοξαν τῷ Θεῷ καὶ τῷ Ἁγίῳ, μὴ παριδὼν τὴν δέησιν τῶν ἐπικαλουμένων αὐτὸν, καὶ εὐθὺς Θύτης ἱστόρησεν τὴν εἰκόνα τοῦ Ἁγίου είς μνήμην τοῦ γεγονότος θαύματος· Τούτου χάριν παῖς οὐκ ἤθελεν ἄλλο βέλος, καὶ τοῦτο ἦν τοῦ Ἁγίου καὶ τοῦ παιδός.

[12] Ἀλλὰ διὰ τί μακρολογίας ἐπιχειροῦμεν; ἄπειρα γὰρ τὰ τοῦ Ἁγίου θαύματα ἐξηγῆσθαι· ἀλλ᾽ ἀρκεῖσθαι τοῖς γεγραμμένοις· καὶ τῇ πίστει πτερούμεθα, καὶ τὴν ἁγίαν Τριάδα δοξάζομεν, παῤ ἧς ἅπαν το κράτος, καὶ ἐνέργεια πρόσεστι, καὶ Ὑιὀς τοῦ Θεοῦ εἷς τῆς ἁγίας Τριάδος τοῖς Ἀποστόλοις αὐτοῦ ἔφη· Εἰ ἔχετε πίστιν ὡς κόκκος συνάπεως, ἐρεῖτε τῷ ὄρει τούτῳ, Μετάβητι, καὶ μεταβήσεται· καὶ οὐ μόνον ὅσα ἐγὼ ποιῶ, καὶ ὑμεῖς ποιήσετε, ἀλλὰ καὶ μείζονα τούτων. Ἐξ ὧν εἷς ἐστιν καὶ μέγας τοῦ Χριστοῦ Μάρτυς Φανούριος, τὸ αἷμα έκχέας αὑτοῦ ἕνεκα ὁσίως· καὶ δοξάσας αὐτὸν ὡς οἰκεῖον θεράποντα, καὶ μεγαλύνας τοῖς θαύμασι, καὶ ὅσοις μετὰ πίστεως ἐπικέκληται τῆς αἰτήσεως ἔχοντες τὴν ἰσχύν. Ἀλλ᾽ Μάρτυς τοῦ Χριστοῦ Φανούριε, τοῖς μετὰ πόθου τοὺς ὕμνους σοι καὶ τὰ θαύματα ἐξηφάνασι μέμνησο, παρεστῶς τῇ ἁγίᾳ Τριάδι, εἰ καὶ ἀντάξιά σοι δυνατὸν ἐξειπεῖν οὐ προσῆν, τῆς δυνάμεως ἀτεινούσης· σὺ τ᾽ αὐθῶς δῶρα δέχου, καὶ τῇ σῇ πρεσβείᾳ τῶν τῇδε ἀλγηνῶν λύτρωσαι, καὶ σωτηρίαν ψυχῆς καὶ τῇ σῇ πρεσβείᾳ τῆς βασιλείας τῶν οὐρανῶν ἐπιτύχοιμεν, ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ, ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος σὺν τῷ Πατρὶ ἅμα τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[8] Atque hæc sunt quæ Sancti hujus invocatione ante omnia admirabiliter contigerunt. [Exhinc Cretensibus notus Sanctus,] Ita videlicet honoratur Deus in Sanctis suis, quos & vicissim majori ipse gloria afficit: & qui in paucis fuerunt vexati, in multis bene disponuntur: tentavit enim eos velut aurum in fornace, & quasi holocausti hostiam accepit illos is, qui est, ut inquit Propheta, mirabilis Deus in Sanctis suis. [Ps. 67, 36.] Hanc scilicet ob causam in captivitatem abducti fuere Sacerdotes, ut tria per illos bona evenirent. Primum, ut ipsi per probationes efficerentur prudentes; alterum, ut magna Patris ipsorum spiritualis caritas clarius illucesceret; tertium denique, ac illud præcipuum, ut Martyr Christi Phanurius majori in veneratione esset, apud illos etiam, qui fama necdum aut oculis quidquam de illo acceperant, apud Rhodios quidem sufficienter notus, per imaginem & operum admirandorum claritatem conspicuus, apud Cretenses vero nequaquam; nunc autem etiam istic satis superque manifestus, [per crebra miracula:] non per imaginem tantum & miracula quæ in Rhodiorum insula patravit, sed etiam per ipsa quæ in Creta quoque fuere facta: simul enim atque illuc est ingressus, cœpit esse Thaumaturgus.

[9] Fuit sane Thaumaturgus, sicut Magnus Georgius a, circa amissum bovem mulieris cujusdam, quæ nuncupabatur Fama; [inter quæ res amissæ recuperatæ:] & circa Monachi Theoduli asinum, quem ut intumescentem vehementer conspexit medicus, Hoc, inquit, animal procul hinc abripite advesperam moriturum, ut ne, quoniam graviter fœtet, tetro noxioque odore monasterium inficiat. At Monachus Theodulus sanctum in opem Phanurium vocare, & adorationem cum sacrificio exhibere. Cum ecce tumor, quantus erat, in vulnus repente erupit, ipsumque mox vulnus est sanatum: quo miraculo quotquot aderant obstupefacti, gratiarum & lætitiæ indices in cælum voces miserunt. Mirabiliter quoque Nicolaus quidam, Sacerdos religiosissimus, aureas quas amiserat, inaures recepit, invocato eodem Sancto. Thaumaturgus pariter se exhibuit erga filiam cujusdam Georgii, quæ Herina vocata, incredibili copia sanguinem e naribus b emittebat. Hanc cum ad medicos curandam adduxisset parens, [item puella curata a fluxu sanguinis,] nihilo tamen melius illa habuit. Paulo autem post, ut opem a Sancto flagitaret persuasa, pristinæ absque mora sanitati restituta fuit, rubicunda solummodo macula, quæ rem stupendam testaretur, circa nares relicta. Ipse rursum filiæ, qua de modo retuli, pater, cum altera etiam vice Phanurii opem postulasset, voti sui compos effectus est. Cum enim effusissimus imber in eam terræ partem decideret, quam Georgius c palanthis conseverat, verebatur ne humore nimio tenella plantatio læderetur. [sata ab imbre servata,] Vicini omnes, qua quisque poterat ratione, defendebant res suas: ipse vero hoc modo cœpit Sanctum invocare: S. Phanurie, oculos huc tuos propitius oro convertas, ac ego sacrificium tibi cum humili adoratione in gratiarum actionem addico. Qua finita precatione, aliis se super effundens imber quæ ipsius erant omnino non corrupit. Hujus quin etiam per uxorem frater Nicolaus, [curatus vitulus moribundus,] cum vitulum suum in terram corruisse, & volutari super eam velut jam moriturum conspiceret, hoc a propinquis consilii accepit, ut mactaret bestiam antequam pejus ipsa moreretur. In desperationem igitur adductus Nicolaus, una cum amicis ad S. Phanurium suppliciter confugit, ac jumentum e vestigio convaluit.

[10] [manus affecta,] Mulier e vicinis ejus una quæpiam facultates suas omnes in medicos expenderat, duobus annis pessime affectam manum circumferens: hæc igitur præsentem quoque viri sancti opem est experta. Memoratu etiam dignum quod Sacerdoti Manueli contigit; [dolor dentium,] qui cum præ dentium dolore eo esset adductus, ut qui omnium ei acerbissime dolebat, evellendus esset, illeque cruciatus impatiens in lamentabiles voces prorumpere cogeretur; observans id alter eorum qui captivi fuerant, auctor homini fuit, S. Phanurii auxilium opemque ut imploraret, & sanaretur. Cui Manuel: Hoc sane si, inquit, consequar, non sacrificium modo in Sancti illius honorem promitto, sed per singulos etiam annos; & imaginem ejus, in memoris animi significationem, fieri curabo. Quo concepto voto, dolor omnis continuo evanuit. Sacerdotis hujus frater Michaël, oblata lampade & veneratione exhibita eidem Sancto, a gravi paroxysmo liberatus est. Sed & Eugenes Marii, [gravis febris:] cum aliis non paucis, a simili morbo fuere per Phanurii intercessionem curati. Fuit etiam Joseph quidam professione Monachus, in cujus legumina, quæ a terræ illius incolis nomen quoque lentis accipiunt, innumeræ descenderant columbæ omniaque vastabant: cumque diceret indignans, [ahactæ columbæ satis infestæ,] Toto die funda eas jaculabor, responderunt alii: Quin tu sanctum potius phanurium invoca, & fugabuntur. Invocavit ergo Sanctum, & statim fugerunt; ipse vero Deum & Sanctum glorificavit.

[11] Alter Monachus, cui nomen Jonæ, in acutum calamū pedem ex improviso induerat; [vulnus pedis sanatum;] cujus acumine cum planta ei esset perforata, & non exiguum pateretur dolorem, medicum adiit: hic autem herbas superimposuit ad malum auferendum. Sed nō est a cruciatu liberatus Jonas, donec invocavit Sanctum: quo facto, non solum a dolore, verum etiam a vulnere persanatum se sensit. Alius item Monachus Philippus, intolerabili quadam prurigine ipsos jam viginti annos laborabat, multisque adhibitis remediis nullum malo suo experiebatur levamen: sed mox atque opem benignissimi d Sancti imploravit, statim omnis cessavit molestia. [diuturnus pruritus ablatus,] Postquam autem ejusdem Sancti ope manus suas, e nescio quo humorum noxiorum ad illas concursu graviter affectas, pristinæ rursum sanitati conspexit restitui Nicolaus e Pastor, vir sane religiosus & dignus veneratione, animoque in Sanctum propensissimo; spem concepit, fore ut per ejus invocationem catenas f amissas recuperaret. Postquam autem Virum sanctum vespertino tempore supplex invocasset, [inventio catenulæ intorrente amissæ,] exurgens summo mane trimulus ejus filiolus, & telum arcui imponens ad ludos pueriles, jecit versus torrentem; fixitque inter medias catenas, quæ ante septemdecim dies erant perditæ intra cœnum torrentis. Tunc puer plorans propter sagittam, abiit ad matrem. Venerabilis autem matrona, sicut filium amabat tenerrime, dilectum deosculata, ut eum placaret [aliam sagittam promittebat] g. Sed ille contentius clamabat, Sagitta mea, mater. Cum ergo nihil consilii melioris occurreret, exivit domo una cum puero ad octodecim orgias versus torrentem; seque ad tres cubitos deorsum misit, [& cum sagitta puerili extractæ.] sagittam extractura. Simul autem cum ea egressæ sunt catenulæ, & omnes dederunt gloriam Deo ac Sancto ejus, qui non despicit deprecationem invocantium se. Statimque Sacerdos curavit faciendam Sancti imaginem, in memoriam facti miraculi, quod ut fieret, noluit puer aliam sagittam habere. Atque hoc est quod de Sancto pueroque narratur.

[12] [Epilogus Auctoris] Verum quid prolixiorem sermonem toximus: cum infinitum sit Sancti hujus miracula enarrare, & sufficere possint jam scripta? Itaque fidei alis sublevatus glorifico sanctissimam Trinitatem, a qua omnis potestas efficaciaque procedit; & ex qua unus Dei Filius Apostolis suis dixit, Si habueritis fidem sicut granum Sinapis, dicetis monti huic, Transi, & transibit: & non tantum, quanta ego facio, vos quoque facietis; sed majora horum. [Mat. 17, 19] Ex illis autem unus est magnus Christi Martyr Phanurius, qui suum sanguinem ejus causa religiose effudit: quapropter illum etiam glorificavit tamquam proprium famulum, magnificans eum per miracula, & omnibus a quibus invocatur præstans petitionis suæ effectum. [Sanctum invocantis.] [Ioa. 14, 12] Tu vero, o Christi Martyr Phanurie, Sanctæ Trinitati assistens, memento eorum qui laudes & miracula tua enarrarunt, & quamvis non fuerit possibile id facere pro merito, suscipe nihilominus dona nostra; nosque intercessione tua a doloribus libera, animæque salutem largire, ut tua deprecatione adjuti regnum cælorum consequamur in Christo Jesu, cui gloria & potestas, cum Patre simul & sancto Spiritu, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a De S. Georgii miraculo, circa amissos cujusdam Theopisti boves, vide paucis dicta 23 Aprilis in Analectis num. 41, & integrum Græcæ narrationis contextum inter Acta Græca ad finem Tomi 3.

b Græce ἐξ ὠδερίου, quod, solum per conjecturam, verti ex naribus; quia in his signū sanguineum relictū dicitur.

c Palanthæ quid sint, non divino. An ex Planta Latinorum unius vocali additione factum? Παλάθη Massa ficium vel caricarum dicitur: quid si ipsas earum feraces arbores sic vocent Cretes? Sed nec τύομαι serere vel plantare, alibi adhuc reperi, nec ἴσχα pro plantis inveni usurpata, licet ἰσχάδες sint herbæ.

d Quod in Græco additur epithetum ἄῥῤωγος, fateor a me non intelligi; nisi forte compositum est ab privativo & ῥῶγα, quo in Romana, id est vulgari Græca lingua, acinum significari docet Dictionarium Simonis Portii Latino-Græco barbarum. Ad notandam ergo Sancti benignitatem& facilitatem, qua aßimuletur uvæ acinis carenti, potuit hæc vox usurpari.

e In ecgrapho nostro est ἀρνητὴς: quod ductum ab ἀρνέω nego, significaret a religione apostatam, quem barbare Renegatum appellamus. Hic autem ut infra apparet de Presbytero agitur. Parochum ergo intelligo, quem etiam nos Pastorem nominamus, & ἀρνιτμὲν scribo, ut etymon desumatur a Græco-barbaro ἄρνι, quod litteraliter scribitur ἄρνος, agnus.

f Græce scriptum erat κροιοὺς, sed mox infra κλειῶν; κλειὸς autem sive κλοιὸς numella & catena ab aliquibus vertitur: & infra diminutive vocantur κλείδια; ut suspicari poßis id quod amissum erat fuisse catenulas sive armillas aureas: quas mulier, (ut hic dicitur) nobilis amiserat, corporis lavandi causa torrentem ingressa.

g Tale quid excidisse e textu Græco, patet ex sequentibus.

DE SANCTO EVTROPIO
EPISCOPO ARAVSIONENSI IN GALLIA.

POST AN. CCCCLXXV

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus ætate, Vita a Vero successore scripta, cultu, Reliquiis.

Eutropius, Episcopus Arausionensis in Gallia (S.)

AUCTORE D. P.

Arausio a Ptolemæo, Strabone, Plinio, aliisque antiquis memorata; Arausica civitas in Conciliis; Arausionensis urbs Sidonio Apollinari lib 6 Epist. 12 nuncupata; [Inter primos Episcopos Arausionenses] seculo Christi quarto & quinto hos dicitur habuisse primos Episcopos apud Claudium Robertum & Sammarthanos, Constantium, S. Eutropium, Verum, [Constantius,] & S. Florentium. Horū prior Constantius cum Proculo Maßiliensi Episcopo ex provincia Narbonensi Legatus adfuit Concilio Aquileiensi an. CCCLXXXI, ubi Episcopus Arausicus vocatur, & cum aliis Episcopis adversus Paltadium Arianum sententiam pronuntiavit. Inter hunc & S. Eutropium aliquod Sedis Arausionensis chaos interpositum est, intra quod videntur aliquot extitisse Episcopi, [Eustus,] quorum unus infra, S. Eutropii decessor, Justus memoratur: qui anno CCCCXLI Concilio Arausicano primo interfuit, & nominatur in Epistolis S. Leonis Papæ ad Episcopos Provinciæ datis anno CCCCXLV & sequentibus, & in Epistola Synodica Episcoporum Galliæ ad S. Leonem Papam anno CCCCLII: anno autem CCCCLV interfuit Concilio Arelatensi. [S. Eutropius,] Huic ergo Iusto succeßit S. Eutropius, Diaconus creatus a Maßiliensi Episcopo Eustachio sive Eustasio, ad cujus decessorem Venerium & alios Episcopos Galliæ scripsit Leo Papa anno CCCCLII, ut in tempore plane omnia conveniant. [anno 463] Ad eumdem S. Eutropium aliosque Episcopos scripsit S. Hilarus Papa anno CCCCLXIII, quod in Ecclesia Diensi Episcopus indebite esset ordinatus. [& 275] Subscripsit etiam ipse Eutropius anno CCCCLXXV Epistolæ Fausti Reiensis Episcopi, ad Lucidum Presbyterum e secta Prædestinatianorum, in qua huic explicatur, quas sententias rejicere quasque amplecti ac profiteri debeat. Eidem etiam familiaris fuit S. Sidonius Apollinaris, Episcopus Arvernorum, cujus ad illum extat libro 6 Epistola 6, his verbis. Sidonius, Domino Papæ Eutropio, salutem. Postquam fœdifragam gentem rediisse in suas sedes comperi, neque quidquam viantibus insidiarum parare; [familiaris S. Sidonio Apollinari] nefas credidi ulterius officiorum differre sermonem, ne vester affectus quamdam vitio meo duceret, ut gladius impolitus, de curæ raritate rubiginem. Unde misso in hoc solum negotii gerulo litterarum, qui vobis sit corpusculi status in solido, quam vel ex animi sententia res agantur, solicitus inquiro; sperans ne semel mihi amor vester indultus, aut interjecti itineris longitudine, aut absentiæ communis diuturnitate tenuetur: quia bonitas Conditoris habitationem potius hominum, quam caritatem finalibus claudit angustiis. Restat ut vestra Beatitudo compunctorii salubritate sermonis, [petenti ejus instructionē & preces.] avidam nostræ ignorantiæ pascat esuriem. Est enim tibi nimis usui, ut exhortationibus tuis interioris hominis maciem sæpenumero mysticus adeps & spiritalis arvina distendat. Memor nostri esse dignare, Domine Papa. Vale. Hæc S. Sidonius Apollinaris, anno CCCCLXXXVI mortuus, utrum autem citius vel serius S. Eutropius obierit, non constat.

[2] [Ecclesia illi erecta,] Antiquam ejus venerationem indicat ecclesia, illi olim in urbe Arausionensi constructa: in qua cum magna devotione solebant asservari sacræ corporis ejus Reliquiæ quas, sub gradibus collocatas, anno MDLXXII Calviniana hæresis sustulit, & cum aliis Sanctorum Reliquiis igne absumpsit; ecclesia etiam in propugnaculi usum conversa, ubi mox laudandus Henricus Suarez notavit aliquando legi solita hæc verba, ipsi sacro superliminari insculpta: GAVDENTIVS ET PALLADIVS FRATRI INNOCENTISSIMO FECERVNT, quo indicari ipsos S. Eutropii germanos fratres, primos istius ecclesiæ conditores, quis nisi temere conjectando affirmaverit? maxime cum eidem marmori visa fuerit insculpta historia aliqua, cui credibile est verba illa fuisse pro titulo, atque adeo rem totam paucorum esse seculorum? Interim ut istæc abolita sint omnia, permanebit sacra ejus memoria in antiquis Fastis Ecclesiasticis. Etenim Vsuardus, ante annos octingentos, ista suo Martyrologio ad hunc XXVII inscripsit: Item in Galliis, civitate Arausica, S. Eutropii Episcopi, cujus vitam, [memoria in Fastis sacris,] virtutibus illustrem ac miraculis, Verus Episcopus luculento sermone describit. Quæ eadem & eodem seculo, ex antiquioribus scilicet fastis, descripserunt Ado & Notkerus: & secuti sunt recentiores, Bellinus, Grevenus, Maurolycus, Molanus, Galesinius, Canisius, Saussajus cum variis Mss. & hodierno Martyrologio Romano. Quin & Sigebertus Gemblacensis, de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 73, plane eadem de Vero Episcopo, scriptore vitæ S. Eutropii, habet. Hunc Verum Petrus de Natalibus lib. 5 Catalogi cap. 57 appellat Episcopum Aurasicensem, [Vita a Vero successore scripta,] quem S. Eutropii statuunt successorē supra citati Claudius Robertus & Sammarthani: & huic ajunt subrogatum S. Florentium, qui Concilio Epaonensi anno DXVII subscripsit, & colitur XVII Octobris, etiam Martyrologio Romano inscriptus: potuit proinde Verus, inter hunc Florentium & S. Eutropium, præfuisse Ecclesiæ Arausionensi. Quam is scripsit Vitam S. Eutropii hactenus nescimus ab ullo editam. [cujus pars ex Ms. datur.] Nos Parisiis in bibliotheca Illustrißimi viri Nicolai Fucquetii initium reperimus, & plane arbitramur esse partem ejus, quam Verus successor scripsit. Eamdem partem, sed hinc inde contractam, reperit etiam in veteri Ms. S. Pauli Tricastini Breviario vir studiosißimus & nobilis apud Avenionenses, Henricus de Suarez; qui moriens varia Mss. reliquit, atque inter cetera Descriptionem Principatus Arausionensis cum recensione Episcoporum suorum, unde transcriptum sua manu exemplar nobis misit P. Carolus Faber. Hanc ergo partem damus, cum prædicti Breviarii Lectionibus collatam, ad excitandos alios, ut si integram repererint alicubi, dignentur in lucem proferre, aut ad nos transmittere, saltem aliquando in Supplemento operis edendam. De S. Eutropio ista narrat citatus ante Petrus de Natalibus, excerpta forsan ex jam dicta Vita: Hic ob fidei devotionem ad duas sorores Christi ancillas, a parentibus exhereditatas, eo quod votum virginitatis emisissent, Epistolas consolatorias eleganti & apto scripsit eloquio, non solum ratione, sed Scripturarum sanctarum testimonio communitas.

[5] In dicto Ms. codice Fucquetiano reperimus aliam Vitā S. Eutropii Episcopi Arausionensis, [Alia Vita fabulosa omittitur.] seu potius sermonem in ejus festivitate, plurima continentem quæ plane fabulosa arbitramur, confictaque eo tempore, quo urbes Episcopales Galliarum de antiquitate certabant. Hic S. Eutropius dicitur a Christo inter septuaginta Discipulos electus, ad Cœnam Dominicæ paßionis venisse; & post Christi resurrectionem & ascensionem missus in Gallias, atque Arausionensis Episcopus creatus claruisse miraculis, cæcis visum, claudis gressum, obseßis sanitatem, elephantiacis vitæ commodum, nec non etiam surdis præbuisse auditum, ac tandem de hac lacrymarum valle ereptus sexto Kalendas Iunii, cæli curiam ingressus. Sed hæc omnino censemus omittenda, nec movernos auctoritas Philippi Ferrarii, qui in Nova topographia ad Martyrologium Romanum censet eum S. Maximini Episcopi Aquensis Synchronum, de quo ne quidem in citata Vita fabulosa ulla reperitur mentio. Tarasconensis ecclesiæ olim Cantor, nunc Decanus, D. Berlet, in edita a se Historia Panegyrica S. Marthæ, huic ceterisque ab Hierosolyma in Provinciam advenis (ut vulgo creditur) Sanctis socium adjungit S. Eutropium, & multa narrat in simili persuasione fundata, quibus animum calamum que advertere non libet. Ex nihilo verioribus fabulis compositum aliquando fuit Officium, [unde olim acceptū officium proprium.] unde hæc Antiphona cum Oratione superest: B. Eutropius ab Antiochia extitit oriundus, qui in Galliarum partes cum B. Trophimo ad prædicandam Christi fidem pervenit. Oremus. Deus qui B. Eutropium, Confessorem tuum atque Pontificem, sacris muneribus decorasti, ipsum ad vocem prædicationis tuæ ad fidem Catholicam convertendo, & Discipulorum tuorum collegio sociando; quique eum in cœna tua tecum adesse voluisti; concede quæsumus ejusdem nos semper meritis adjuvari, & Beatorum tuorum consortio adunari. Sunt qui S. Eutropii Xantonensis Episcopi, a S. Clemente (ut putant) in Galliam mißi, ast verosimilius ad tertium seculum differendi (sicut ad XXX Aprilis diximus) discipulum faciant, nominis similitudine id iis suadente. Alii duos Eutropios Arausionenses Episcopos distinguunt: sed non placet azylum istud ignorantiæ & fabulositatis pertinacis, recedere a male usurpata antiquitate nolentis.

[4] Corruunt autem istæc omnia productione sincerioris historiæ, quam ut nancisceremur integram nulli labori parcitum est, tum a nostro P. Carolo Fabro, quem rogaveram; tum a Rev. Adm. D. Ioanne Baptistæ Alexandro S. Desiderii Avenione Canonico, qui empto sub annum MDCLXXIX a Majoris Monasterii Monachis Collegio S. Eutropii (quod ab Ivione quodam fundatore vulgus le College de Dyon S. Eutrope appellat) & attributo pauperibus puellis Avenione collectis sub nomine Filiarum S. Iosephi, [Sed eo nunc reprobato,] ipsius Sancti ecclesiam cultumque modis omnibus satagit Avenione restaurare. Præpositus etiam Arausionensis ecclesiæ D. Crochænt, non modo Arausione, sed etiam in vicina S. Pauli urbe, Arausionensi Sedi aliquando conjuncta, diligentißime scrutatus omnia, suum quoque laborem æque ac alii plures inutilem hac in parte fuisse doluit. Omnes autem censent anno MDLXX, cuncta vastantibus Hugonottis, eamdem fortunam passa esse, quæ forte in Capitulari archivio servabantur, scripta de S. Eutropio; quam passæ sunt ejus Reliquiæ.

[5] Interim universis nova quædam lux oriri visa est, ex eo quod communicaveram Vitæ fragmento, in eoque fundata temporis ratione. [redditum est Gallice fragmentū nostrum] Quare ut ejus notitia latius divulgaretur, fuit qui sub meo nomine, stylo eleganti, Gallice conscriberet Vitam S. Eutropii, acceptam a Vero Episcopo narrationem verbis exornans, nihil autem in substantia mutans: quam deinde additis decem Animadversionibus haud ineruditis amplificavit, mihique remisit. Ea an sic impressa sit, nondum equidem scio; consilium volentis vindicare Arausionenses ab errore, Sanctum a fabulis, vehementer probo: nomen meum alieno operi inscribi, non item; maxime cum in iisdem observationibus dicantur nonnulla de SS. Martha & Lazaro aliisque familiaribus Christo Sanctis, quæ nolim præjudicium facere posteris meis, quin libere poßint scribere quæ sentient, de eorumdem adventu Maßiliam. Porro ex mutuo inter nos per litteras commercio relatus etiam hic fructus fuit, quod didicerimus S. Eutropii culium non se continuisse intra civitatem Arausionensem, sed diffusum fuisse per Provinciam; cum & Tarascane scribatur capella extare, in illius honorem fundata; & Avenione jam viderimus sub ejus nomine Collegium Canonicale, unum ex septem antiquioribus Collegiis istius urbis. Additur quod hoc ex prima sui institutione orphanotrophium fuerit; Romanis autem Pontificibus Avenione residentibus factum esse Collegium, annexumque Abbatiæ S. Petri-Majoris Arelatensis: a qua utrum sic potuerit alienari disputatum deinde fuisse intelligo, ex Memoriali impresso anni MDCLXXXI & oblato Generali & Congregationi Benedictinæ S. Mauri, ad comprobandam nullitatem contractus: neque adhuc scio quem exitum lis illa habuerit.

[6] In veteri Aptensis Ecclesiæ Breviario, impresso sub nota anni MDXXXII, præscribitur Officium IX Lectionum, cum hac de eo Collecta propria; Sancti Confessoris tui atque Pontificis Eutropii nos quæsumus, Domine, conciliet intercessio, [Officium in variis Breviariis.] quæ sanctis virtutibus veneranda refulget. Breviarium monasterii S. Andreæ prope Avenionem, anno MDLIII, XII lectiones recitandas præscribit, secundum propriam Ritus monastici formam, sed omnia de communi. In Tricastina S. Pauli ecclesia vulgo S. Paul de trois chasteaux similem S. Eutropii cultum etiam viguisse demonstrat Ms. quod Suaresius vidit in novem Lectiones distributum. Plura earumdem partium antiqua Breviaria si suppeterent, ex plurium fortaßis Ecclesiarum Kalendariis possemus probare cultum diffusum per Provinciam. Ioannes Cherron Carmelitarum per Aquitaniam Provincialis, in litteris ad suum Generalem Theodorum Stratium apud Lezanam ad an. 1385 hoc seculo datis, de Tarbiensi sui Ordinis conventu loquens, ait; quod ibidem in ecclesia, magno Pyrenæarum gentium concursu colitur, S. Eutropius, cujus & Reliquias haberi ait in Conventu Condomiensi. Quod ad prædictam Reliquiarum dißipationem attinet, ea simul & Reliquiarum S. Florentii Episcopi, [Reliquiæ] recolendi XVII Octobris, facta dicitur, cum publica in proceßione illæ circumferrentur; capsas vero argenteas Lugduni a sacrilegis venditas ait Historiæ Arausionensis scriptor Dominus de la Pise, pag. 132 & 161 factum utrumque commemorans; qui licet Calvinianam hæresim etiam ipse professus, abominatur tamen auctorem sacrilegii Iacobum, Notum Arausionensem vulgo dictum, filium naturalem Principis Ludovici de Chaalons; neque contemnit eorum religionem qui festum solenni pompa pompa lætisque ignibus celebrare consueverant. Ex ea dispersione collectum a Catholicis caput S. Eutropii, & Tholosam translatum ad ecclesiam S. Saturnini, ibidem hodieque religiose servari creditur.

VITÆ PARS PRIOR, Auctore Vero Episcopo successore
Ex codice Ms. Fucquetiano Parisiis, & veteri Breviario Ms. S. Pauli Tricastini.

Eutropius, Episcopus Arausionensis in Gallia (S.)

BHL Number: 2782

LECT. I, II

Quoties quis Sanctorum virorum vitam, [Prologus auctoris.] meritis venerabilem, virtutibus celebrem, explicaturus aggreditur gratia Dei, debet solicitius conscientiam communire, ne quid aut negligentia incautus omittat, aut gratia inductus fingat; sciens & se gravari culpa mendacii, & non parvam laudem miraculis derogare, si aut facta subtrahat, aut non facta confingat. * Sed quia multum instructioni, multum profectui audientium subtrahitur, si Vita tanti Pontificis occultatur; etiamsi non possimus in unum universa colligere, non desinamus tamen ex multis vel aliqua prædicare a.

III, IV, V, VI, VII, VIII.

[2] [Natus Massiliæ] Igitur S. Eutropius, antiquæ urbis Arausiæ, & sub cultu gentilitatis nobilissimæ, summus Pontifex, Massiliensis civitatis indigena, clarus natalibus, acer ingenio, mundanarumque rerum dote compositus, cum licentiosam adolescentiam conjugali remedio medio refrænasset; illicitumq; suum ad licita transferens, sortitus fuisset uxorem; aliquamdiu seculo serviens; * quia jam vocabatur ut probaretur, retinaculi recisione dissolvitur; & sanctissimā conjugē, pollentem gratia Castitatis, præmittit ad Dominum; lætus quidem præcedenti merito, sed anxius remanentis affectu: in quo cum se multa secreta bona conversationis occultata plus proderent, S. Eustachium b Massiliensem Episcopum, virum eximium, non latuit. * Beatus itaq: Eutropius, quem latere Dominus nolebat, [ad pietatem conversus,] rapitur jussu Pontificis; & reclamans ac pertinaciter repugnans, quasi alter Saulus, B. Pauli secuturus vestigia, invitus trahitur ad salutem. Episcopi c adhortatione ferus adhuc tiro mulcetur, nec tamen in assensum conversionis ex asse componitur. * Erat & illa duritia altioris fortasse consilii: quia judicabat non leviter debere suscipi, quod metuebat facile non posse compleri. Sed cum tonsor capiti fuisset adhibitus, ac defluentes comarum tractus concurrens in se ferri acies obliqua concideret; nescio qua virtute, præsentis seculi spe mirabiliter destitutus, totum se in amorem religionis, quasi agnus ex lupo, collegit. * Cumque Diaconatus officium suscepisset, [ordinatur Diaconus, & de præteritis pœnitens,] præteritos actus recolens, non solum Levitam, sed & pœnitentem impleturus arripuit; * & jejuniis, abstinentia, eleëmosynis, orationibus, lacrymis & vigiliis studebat non solum implere præcepta, sed & flere præterita, Qua contritione credo Deus placatus, ut consolaretur afflictum, mirabili visione, præcedens delictum patefecit indultum.

IX.

[4] Accidit ergo ut quadam nocte, post orationis vigilias, [videt cælesti igni consumi peccata,] in soporem depressus, visione terribili frangeretur. Videbat namque se supinum terra prostratum, & in columna a locis genitalibus nigrarum avium multitudinem conglobatam usque ad nubes extendi. Cumque tantæ rei stupor etiam dormientem invaderet, vidit e cælo ignem, usque genitalia sua avium multitudinem consumentem d Somno terrore visionis excutitur, nec tamen beneficio interpretationis divino indicio commonetur. Multiplicatur afflictio & abstinentia, visio exprimitur metuenda; probat Deus tironem, incertum suspicionis metu, sed jam securum remissionis arcano. Similiter post multum tempus in orationem vigilanti nocte sopor inducitur; eodemque modo muscarum globus a pectore usque ad nubes ascendens, subito igne divino consumitur. [operum & cogitationū.] Expergefactus, & iteratæ visionis novitate permotus, quemdam Abbatem e probatæ sanctitatis expetit, eiq; permissa hora antecedentium visionum ordinem pandit. Cui beatus Abbas, agens gratias Deo, ita respondit: Non vides, frater Eutropi, quod meruisti a præteritis, non solum actuum atrorum, sed & cogitationum culpis absolvi? Crede te virum illum, illius Scripturæ testimonio confirmatum, ex insomnii illius conjectura, de quo ait Propheta, Impius qua hora conversus fuerit ab iniquitate sua ad justitiam, omnes retro iniquitates delebuntur. [Ezech. 33]

[4] Inter hæc Aurasicæ civitatis Pontifice, etiam nomine Justo, [ordinatus Episcopus, & fugam meditans,] ad Dominum evocato, Ecclesia urbis ipsius ut moris est indagare cœpit, quis digne eligi deberet Episcopus: & per diversos notorios discurrens, in S. Eutropium se universitas tandem, judiciis variis diu fatigata, collegit. Ordinatur S. Eutropius Episcopus, qui vastatæ f solitudine civitatis territus, fugam cepit cautissime meditatam. Sed Deus, qui militem jam suum probabat tentationibus, non opprimebat, ad ejusmodi consiliarium fugam meditantem detulit, ubi responso convenienti roboraretur fractus, & consolaretur afflictus. Nam cum venerabili cuidam viro g Apro, non solum vita sed institutione perfecto, utpote S. Augustini discipulo, consilium prodidisset; his ille confitentem verbis adorsus est: Esne tu ille Eutropius electus, [confortatur ab Apro Augustini discipulo:] notis meritis comprobatus? Quia non te suscepit Ecclesia, distensa censu, ornata ministerio, inflata privilegio, comitatu nobilium inquieta, idcirco a te inhonora despicitur, & ut abjectissima refutatur? Revertere, & scito tibi hanc a Deo esse commissam, nec de sublimitate ejus sis dubius, cujus pretiositas solis fidelium meritis flagitatur. Discute inertes animos, & hujus diabolicæ tentationis tenebras arctioris orationis assiduitate depelle. Lege magistrum illum; imo, quia jam legisti, hunc sequere, [qui docet] & manibus operantes parare, unde tribuant necessitatem patientibus. [Eph. 4, 28]

[5] His verbis S. Eutropius animatus civitatem suam repetiit, labori ita mancipatus, ut non minus opere consumeret corpus, quam animam oratione reficeret h. Sed licet antecedentium somniorum admirabilium illius cogitationes attenta feriret comparatio; [& Pauli exemplo manibus operans,] tamen prius i prodigiis quam suffragiis publicari meruit, ut probaretur ad hanc gratiam etiam meritis pervenisse. Nam cum teneras manus rudis bubulci stiva susciperet, & assiduitas arandi flexu curvati lateris dolorem corporis cieret; quasi solers medicus, alternati laboris remedio, velut quibusdam epitagmatiis aut antidotis medicabatur. Cædebat igitur silvas, & sentuosam camporum faciem veprium evulsione purgabat: [sese impendit agriculturæ.] sæpe gravatum vineæ cultorem ipse apprehenso ligone palpabat. Frangebatur alieno opere plenissimus pietate, cum sibi soli non parceret. Qua autem patientia æstati & frigori corpus opponeret, prope incredibiliter explicatur. Nam penetrante gelu man… Reliqua desunt.

ANNOTATA.

a Breviarium Tricastinum, Publicare.

b Alii Eustasium & Eustathium appellant, crediturque Venerio Episcopo succeßisse anno circiter 452 & obiisse anno 463: qui licet paßim Sanctus appelletur, nihildum tamen de ejus cultu aliquo nobis constat, vel ex Officiis ejus Ecclesiæ propriis vel ex Annalibus Guesnaji.

c In Ms. est, ad orationem.

d Hactenus Breviarii præfati Lectiones.

e Verosimile est hunc fuisse Joannem Cassianum, qui sub annum 429 appulsus Maßiliam, atque a Venerio Episcopo exceptus quam in Oriente didicerat vitæ monasticæformam, Occidenti cœpit communicare, instituto ibidem cœnobio; quod usque ad annum 446 optima sub disciplina rexit, defunctus I Augusti, ubi hodiedum etiam colitur ut Sanctus; a nobis quoque ad 23 Iulii referendus.

f Ergo post annum 464, quo Evaricus Visigothorum Rex Arianus Romanam Provinciam universam suo adjecit imperio. Nisi malis, ruinam adscribere Burgundionibus, easdem regiones & ante & postea populatis, priusquam suum ibi fundarent imperium, quod circa an, 471 stare in eadem Provincia cœpit.

g Aper hic censeri potest, idem cui Sidonius Apollinaris scribit Epist. 21 lib. 4, & Epist. 14 lib. 5; illum enim ex his discimus genere Arvernum, Viennensem incolatu, utrimque vero sæpe ac diu absentem fuisse, ut facile hoc tempore potuerit Arausionem excurrisse, aut saltem per litteras consuli.

h Extrema hæc particula, fere extrita, quia ægre potuit legi a nostro amanuensi, vitiose etiam descripta fuit: quare libertatem sumpsimus plura corrigendi per conjecturam: an recte omnia, docere poterit contextus integer, si aliquando in lucem veniat.

i Ecgraphum nostrum: Tantum prius prodi, quam suffragiis publicari meruerunt, ut probetur &c.

DE S. IOANNE PAPA I. MART.
RAVENNÆ ENECTO, ROMAM REVECTO.

AN. DXXVI

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Quo etiam agitur de Symmacho & S. Severino Boëtio,Patriciis & Exconsulibus Romanis.

Joannes Primus, Pontifex Romanus Martyr (S.)

AUCTORE D. P.

CAPUT I.
Tempus & Acta Pontificatus atque Legationis Constantinopolitanæ.

[1] Secundus Veterum Pontificiorum Catalogorum, ab Henschenio productorum ante Aprilem, & a me reproductorum in Apparatu ad Conatum Chronico-historicum de eodem argumento, [Ab anno 523 ad 526,] desinens in Felice IV immediato successore S. Joannis Papæ I, hujus elogium sic exorditur. Joannes, natione Tuscus, ex Patre Constantio, sedit annos II, menses VIII, dies XV, a Consulatu Maximi usque ad Consulatum Olybrii: & post multa, sub finem ita legitur; defunctus est Ravennæ cum gloria, XV Kal. Julii, in custodia Regis Theodorici. Eadem omnia verba, sub exigua phrasis diversitate reperiuntur, in omnibus Anastasianis exemplaribus Vitisque Pontificum & vetustis Romanis Breviariu, tam manu scriptis quam typo cusis his & illis; nisi quod pauca quædam nominent pro Constantio Patre, Constantinum; nonnulla ad UIII menses, [an. 2, m. 8, dies 15.] unum addunt, & scribunt UIIII; alia pro diebus XV; numerant XVI; omnia vero concorditer addunt, quod fuit temporibus Theodorici Regis & Justini Augusti Catholici. Hoc ipsum probant Consules, Maximus quidem, anni DXXIII; Olybrius vero, anni DXXVI: qua nullam esse certiorem temporum notam paßim viri eruditi agnoscunt. In differenti numero mensium atque dierum, menses VIII, dies XVI accipio; nā hos etiā habet Catalogus tertius a me productus integer, & ab Illustrißimo Schelstratio laudatus, velut is ex quo suos numeros Anastasius sumpsit: maxime tamē, quia per istos retrocedendo, a XVIII Maji ad III Septembris anni DXXIII, habetur per litteram Dominicalem A, dies Dominica; quali solitos consecrari Episcopos toto fere Conatu præfato demonstro. Econtrario per menses novem, dies XV vel XVI, incurritur in Feriam V vel VI, impingiturque in extremos dies Hormisdæ, non nisi IV Augusti mortui, sicut alibi docui. Fuisse Joannem, cum ad Pontificatum assumeretur, S. R. E. Diaconum, conjicimus ex libris S. Severini Boëtii, ipsi sub eo titulo inscriptis & infra nominandis.

[2] His de persona, ætate, ac Pontificatu Joannis, quam antiquis tam certis, non satis prudenter adjungeretur, quod recentiorum aliqui etiam civitatem nominare præsumpserint, [An patria Senæ] in qua natus sit, Senas, urbem Tusciæ pervetustam; & post annos plusquam mille, velut ex fide digna traditione, referant, natalem quoque monstrari domum in vico Fontis-blandi. Nobis non licet esse, in re adeo verusta, tam credulis. Itaq; traditione hujusmodi, superiori primum seculo audiri cœpta, ita volentibus relicta, ad Acta Pontificatus ejus venio, apud Anastasium Bibliothecarium sic descripta. Hic Papa fecit (an potius, refecit?) cœmeterium beatorum Martyrum Nerei & Achillei, [cura Romanis cœmeteriis, dona ecclesiis impensa.] via Ardeatina. Item renovavit cœmeterium Felicis & Adaucti. Item renovavit cœmeterium Priscillæ via Salaria. Eodem tempore positum est ornamentum super Confessionem B. Pauli Apostoli, de gemmis prasinis & hyacinthinis. Item hujus temporibus Justinus Imperator obtulit patenam auream cum gemmis, pensantem libras viginti; calicem aureum cum gemmis, pensantem libras quinque; scyphos argenteos quinque, pallia auro texta quindecim: quæ ipse Joannes detulit Apostolis, beatissimo Petro & Paulo, & ad S. Mariam, & ad S. Laurentium. Hic ordinavit Episcopos per diversa loca numero quindecim. Eadem, & phrasi forsan vetustiori, leguntur in nostris Mss Pontificum Vitis, deductis usque ad Martinum V: &, ut cetera hujus generis, credi possunt post cujusque Pontificis mortem, a domesticis eorum ministris & ecclesiarum præfectis fideli memoriæ commendata fuisse, ad successorum liberalitatem tam minuta ejusmodi rerum enumeratione provocandam magis: cum id jam inde a tempore Silvestri Papæ cœptum esset fieri in Pontificiis Regestis, ut apud eumdem Anastasium videre licet.

[3] Paulus de Angelis, in Annotationibus ad Vaticanæ Basilicæ descriptionem, a quodam Romano Canonico tempore Eugenii III olim editam; recitat hunc titulum, in eadem Basilica antiquitus repertum: [an etiam fons baptismalis in Vaticano ornatus ab eo?]

Martyribus Christi Domini pia vota Joannes
      Reddidit Antistes, sanctificante Deo:
Ac sacri Fontis simili fulgente metallo,
      Providus Antistes nunc copulavit opus:
Quo quisquis gradiens, & Christum pronus adorans,
      Effusasque preces mittat ad astra Deo.

Sed vereor, ne hæc alium Joannem multo posteriorem spectent: neque enim omisisset Anastasius commemorare Baptisterii novum opus. Talis autem nullus cum in toto Anastasio reperiatur: crediderim post ejus ætatem dictum Baptisterium structum vel ornatum fuisse. Si de Lateranensi Basilica ageretur, in promptu esset Joannem IV nominare: qui fecit ecclesiam Beatis Martyribus Venantio, Anastasio, Mauro, & aliis multis Martyribus, quorum Reliquias de Dalmatia & Istria adferri præceperat; & recondidit eas in ecclesia suprascripta, juxta fontem Lateranensem, juxta oratorium B. Joannis Baptistæ: quam (ecclesiam, aut forte, quem fontem) ornavit & diversa dona obtulit.

[4] Nunc porro audiendus nobis est Anonymus Historiæ Cæsareæ scriptor, [Ex Anonymo coævoscitur.] a Constantio Chloro Magni Constantini patre, usque ad exitum Theodorici, de Joanne præ aliis omnibus accuratius disserens, sicut fortaßis geri viderat, Ravennæ aut in vicinia præsens. Primus eum nobis extulit Henricus Valesius, post Ammiani Marcellini libros, atque utinam aliunde prodeat exemplar aliud, magis integrum minusque mendosum, unde suppleri defectus poßint. Hic, post multas ac just as Theodorici, licet barbari atque Ariani, laudes (quas nisi extremæ vitæ actis maculasset, optimus Princeps Trajanoque similis dicendus foret) narrat, quomodo occasione accepta, invenit diabolus locum, ut hominem, bene rempublicā & sine querela gubernantem subriperet. Tum plura alienati jam a Romanis animi exempla prosequens, & indignam Boëtii Exconsulis necem ab eo imperatam; Rediens, inquit, Rex Ravennam, & tractans, non ut Dei amicus, sed ut legi ejus inimicus; [a R. Theodorico missus CP.] immemor factus omnis beneficii & gratiæ, quam ei dederat; confidens in brachio suo, item credens quod eum pertimesceret Justinus Imperator; & evocans Ravennam Joannem Sedis Apostolicæ Præsulem, dicit ad eum: Ambula Constantinopolim ad Justinum Imperatorem, & dic ei inter alia, ut reconciliatos hæreticos in Catholica religione, restituat. Cui Papa Joannes ita respondit: [excusassi quod illicitū plane erat,] Quod facturus es, Rex, facito citius, ecce in consuectu tuo adsto. Hoc tibi ego non promitto me facturum, nec illi dicturus sum: nam in aliis causis, quibus injunxeris, obtinere ab eodem, annuente Deo, potero.

[5] Jubet ergo Rex iratus navem præparari, & superimposuit eum cum aliis Episcopis, id est, Ecclesium Ravennatem, & Eusebium Fanestrensem, Sabinum Campanum, & alios duos; & Senatores Theodorum, Importunum, Agapitum, & alium Agapitum. Sed Deus, qui fideles suos cultores non deserit, cum prosperitate perduxit. Cui Justinus Imperator venienti ita occurrit, ac si B. Petro: cui audita legatione omnia repromisit facturum, præter reconciliatos: qui se fidei Catholicæ dederunt, Arianis restitui nullatenus posse. De itineris hujus Illustribus comitibus apud alio; quoque mentio fit ampla; [Socii hujus legationis] Episcoporum iis additorum nullus meminit, præter Anonynum hunc. Vixit autem Ecclesius Ravennas usque ad annum DXLI, saltem ex Ravennatium scriptorum calculo, ad XXVII Iulii examinando; nec enim subsistere potest, quod ajunt, inter ipsum & Petrum, sedisse Aurelianum, undecim annorum Episcopum: cum hic idem Anonymus de Petro agat, [Episcopi] ut qui tunc Episcopus erat, cum Eutharicus anni DXIX Consul Magistratum gereret vel geßisset, atque inter Catholicos & Iudæos illa extitisset controversia, in qua insolentius agens plebs fidelis illorum Synagogas: Ravennæ exußit, quod Theodorico alienationis contra Catholicos concipiendæ initium fuit. S. Eusebius Fanensis, sive (ut antiqui) Fanestrensis, colitur XVIII Aprilis: & ex Romanis Synodis, anno CCCCXCIX atque DIII celebratis, plura de eo nesciebamus; hinc vero discimus, eum anno DXXVI adhuc in vivis fuisse. Sabinum nullum novit Ecclesia Capuana, & hoc tempore eam tenebat S. Germanus, XXX Octobris commemorandus; neque inter reliquos Campaniæ Episcopos ullum hujus nominis refert Vghellus Tom. 6 Italiæ sacræ; restat ergo illius adhuc ibi invenienda Sedes, neque enim quin fuerit dubitari potest. Ex secularibus qui nominantur Exconsules atque Patricii, primus Theodorus anno DV Consulatum in Occidente geßit, [& Patricii.] Collegamque in Oriente habuit Sabinianum. Importunus, anno DIX solus nomen dedit; Agapitus, anno DXVII in Occidente fasces geßit, quos sibi in Oriente assumpsit Anastasius Augustus, pro quarta vice. De alio Agapito, qui solum Patricius appellatur ab Anastasio, nihil habeo quod addam, nisi quod in reditu Thessalonicæ defunctus legatur.

[6] Atque hæc dicta sint ad illustrationem Anonymi, quo nemo clarius exposuit primum caput legationis, Joanni impositæ; quale neque hic petere, neque Iustinus concedere potuit. [Alia ejusdē legationis tolerabiliora capita,] Ceteri alia capita injunctæ legationis explicant, minus adversa rationi. Theophanes, prope Constantinopolim Monachus, in sua ad annum VI Iustini Chronologia: Hoc anno, inquit, Theuderichus, pravis Arii sensibus infectus, qui Romam, id est, Romanum in Italia Imperium occupaverat, Joannem Papam ad Imperatorem Justinum Byzantium proficisci coëgit; & pro Arianis, ne hæresi sua per vim abducerentur, legatione fungi: quandoquidem ipse Theuderichus idem se adversus Catholicos Italiæ incolas commissurum minabatur. Secundus Catalogus hoc tempore scriptus, rem ita narrat: Rex Ioannem rogans, misit in legatione Constantinopolim ad Justinum Augustum, virum religiosum, qui summo amore religionis Christianæ, voluit hæreticos exterminare (sic melius in paucis Anastasii exemplaribus legi puto, quam in Catalogo extricare) nam summo fervore ecclesias Arianorum in Catholicas dedicavit. [a Iustino impetrata.] Exinde iratus Theodoricus Arianus, voluit totam Italiam gladio perdere. Tunc Joannes venerabilis Papa, egressus cum fletu & mugitu ambulavit, & viri religiosi Exconsules & Patricii, accipientes hoc in mandatis Legationum ab ipso Rege, ut redderentur ecclesiæ hæreticis in partibus Orientis; quod si non fuerit factum, omnem Italiam gladio perderet. Justinus autem Augustus, cum eis simul & tantis Senatoribus & Patriciis urbis Romæ occurrisset, omnem concessit petitionem; & propter sanguinem Romanorum, reddidit hæreticis ecclesias, secundum voluntatem Theodorici Regis hæretici; ne Christiani, maxime Sacerdotes, ad gladium mitterentur. Similibus fere verbis res eadem narratur in nostris Mss. Vitis Pontificum, Breviariis antiquis, & apud Anastasium: neque hæc narratio prioribus narrationibus Anonymi Theophanisque repugnat, [Epistolæ Ioanni affictæ falsitas patet.] cum plura fuerint legationis capita, quorum uno absolute rejecto, cetera speraverit Joannes impetrare, ac revera impetraverit. Interim apparet quam insulso figmento, in spuria sua Decretali, Joannes inducatur, Episcopos post reditum e Græcia hortari, ut, quemadmodum ipse Constantinopolim profectus fecerat, quascumque illis in partibus Arianorum ecclesias reperire potuit, Catholicas consecrans; sic & ipsi easdem ubicumque invenerint, absque ulla mora Catholicas consecrent… quamquam Theodoricus Rex omnem regionem Italicam perdere, & gladio & igne consumere minetur.

[7] Iter Ioannis Constantinopolim non ita mari actum est, quin saltem, vitato longiori inter Peloponnesum & Cretam circuitu, [Itineris ratio.] ad Isthmum Corinthiacum mutaretur navigium, cujus Isthmi exiguam XL dumtaxat stadiorum latitudinem dum transit Pontifex, miraculum accidit, quod S. Gregorius lib. 3 Dialogorum cap 2 sic narrat: Gothorum tempore, cum Joannes vir beatissimus, hujus Romanæ Ecclesiæ Pontifex, ad Justinum seniorem Principem pergeret, in Corinthi partibus advenit, cui necesse fuit, ut in itinere ad sedendum equus requiri debuisset. Quod illic vir nobilis audiens, equum, quem pro magna mansuetudine ejus conjux sedere consueverat, ita ei obtulit, ut eo ad loca alia perveniente, cum alius equus potuisset inveniri, deberet ille quem dederat propter suam conjugem retransmitti. Factumque est, & usque ad certum locum prædictus vir equo eodem subvehente perductus est. Qui mox ut alium reperit, illum quem acceperat retransmisit. [Equus, quo Ioannes sedit, postea feminam non admittit,] Cumque eum prædicti nobilis viri conjux sedere ex more voluisset, ultra non valuit, quia post sessionem tanti Pontificis mulierem ferre recusavit. Cœpit namque immenso flatu & fremitu, atque incessanti totius corporis motu, quasi despiciendo prodere, quia post membra Pontificis mulierem ferre non posset. Quod vir ejus prudenter intuitus, hunc ad eumdem venerabilem virum protinus remisit; magnis precibus petens, [& cæcus illuminatur.] ut equum ipse possideret, quem juri suo sedendo dedicasset. De quo illud mirabile a nostris senioribus narrari solet, quod in Constantinopolitana urbe ad portam quæ vocatur Aurea veniens, populorum turbis sibi occurrentibus, in conspectu omnium roganti cæco lumen reddidit, & manu superposita oculorum tenebras fugavit. Hæc S. Gregorius.

[8] Est porta Aurea prima terrestrium, quæ a meredionali latere urbem ingressuris occurrit; [Ingressus in Vrbem CP. honorificus.] quamque demonstrat in sua Constantinopoli Christiana Cangius, pluribus de ea & erudite tractans, hodie clausam teneri, Selybrianæ proximam; ut non omnino certum sit, transita Corintho resumptam navigationem fuisse. Si tamen compendii causa resumpta fuit, exscendit cum suo comitatu iterum Pontifex, quando proprior Regiæ urbi fuit, ita verosimiliter ordinante Iustino, ut majori cum pompa excipere tantum hospitem posset. Nam, ut ait Marcellinus Comes, eodem tempore vivens ac scribens, Theodorico Rege, pro Arianorum suorum ceremoniis reparandis laborante; solus dumtaxat, id est, usque ad id tempus primus, Romanorum sibi decessorum Pontificum urbe digressus (Clemens enim & Liberius, non digreßi sponte, sed violenter deportati inde in exilium sunt) miro cum honore susceptus est. Explicatur id in nostris Mss. Pontificum Vitis hoc modo: Dum autem appropinquasset civitati Ioannes, ipse Rex & omnis civitas obviam venit cum cereis & crucibus, quasi B. Petrus adesset præsentialiter. Sed nescio unde acceptum quod mox sequitur. Etiam veteres Græci hoc testificabantur, [An olim ita istic receptis Silvester:] dicentes; Sicut tempore Constantini Augusti ac B. Silvestri Episcopi Sedis Apostolicæ, sic Justini meruisse temporibus partes Græciarum B. Petri Apostoli Vicarium suscipere cum gloria. Credibilius est quod, uti subjungitur; Tunc Justinus Augustus dans gloriam Deo, humiliavit se pronus in terram, & adoravit Beatissimum Papam Joannem. Eadem omnia habentur in antiquis Breviariis, & refert eadem iisdem fere verbis Anastasius; ubique etiam supponendo opinionem eam fuisse Græcorum, quod simili honore ibidem olim exceptus, B. Silvester fuerit. Sed nihil nos tale apud ullum Græcorum legimus, ut ab imperita dumtaxat plebe id credibile sit jactatum fuisse.

[9] Addit Procopius, quod Joannes dexter dexterum ecclesiæ insedit solium, [Ioannes potiorem locū in ecclesia tenet:] diemque Domini nostri resurrectionis plena voce Romanis precibus celebravit. Etenim, sicut scribit Theophanes Byzantium appellens, & ab Epiphanio Patriarcha invitatus, congressum denegavit, donec ipse qui Romanus esset Pontifex, primum in consessu locum supra Epiphanium obtinuisset. Eodem die verosimiliter, Justinus Augustus, ut Anastasius & Breviaria habent Ioannis manibus cum gloria coronatus est. [Iustinum coronat, communionem Timotheo Alex. negat.] Denique idem Pontifex, teste Theophane, Cunctis quidem Episcopis Orientalibus communionis impertiit commercium, sed illud cum Timotheo Alexandrino nullum sibi esse proposuit; erat quippe Chalcedonensis Concilii hostis professus, anno DXIX in defuncti Dioscori Iunioris locum ab hæreticis æque hæreticus ipse subrogatus, non valente id impedire Iustino Imperatore, vel Sede ista usurpatorem ejicere. Porro ex circumstantia diei Paschalis, eo anno ad XIX Aprilis celebratæ, conficitur, Joannem, qui XVIII Maji obiit, non longam postea moram Constantinopoli traxisse, citatoque itinere revertisse, ut vel paucos dies potuerit ante mortem in custodia degere.

CAPUT II.
Symmachi & Boëtii sub hoc tempus vexatorum laus, hujus etiam captivitas, & scripta in carcere.

[10] Qvamquam Eutharicus, cui Rex Theodoricus anno DXIX Consulatum in Occidente gerendum dederat, [Post an. 519 placatior Catholicis Rex,] nimis asper & contra fidem Catholicam inimicus fuerit, teste Anonymo Valesiano; eoque haud dubie stimulante, Ravennatium Catholicorum insolentiam adversus Iudæos adeo ægre is tulerit, ut subrepente diabolo in hominem, eatenus inculpatum, impulerit ad fonticulos, in proastio civitatis Veronensis, oratorium S. Stephani, & ibidem situm altarium S. Silvestri, vel Iudæis vel Artænis attribuendum mandare (nam verbum in Anonymi textu deficiens hac vel simili phrasi suppleri debet) item ut nullus Romanus armis, usque ad cultellum, uteretur; adeo tamen non universim abjecit Catholicos omnes, ut anno DXXII iisdem placatior, [anni 522 Coss. nominat Symmachum & Boëtium,] Consules etiam creaverit Symmachum & Boëtium. Sive enim hi fuerint Severino Boëtio Exconsule, ex Rusticiana Symmachi item Exconsulis filia progeniti; sive ipsimet, quos dixi, socer atque gener, quorum prior Consulatum ordinarium solus gesserat anno CCCCLXXXV, alter item solus anno DX; patet ex alterutro, quanti Boëtium, licet Catholicißimum, [scilicet vel filios Sancti ab anno 510 Exconsulis.] & pravitati, audacter resisientem, fecerit Theodoricus (ut de Symmacho taceam) quando vel itersum eum Consulem creavit (non enim ausim tertium dicere, propter anni CCCCLXXXVII Consulem Boëtium, sed ejus de quo agimus verosimilius patrem) vel eum honorem detulit filiis, ut pater loquitur, adhuc pueris. Non enim alia ex causa id fecisse potuit, quam quia in id ætatis pueris, aut ut summum adolescentulis, vel paterni vel aviti specimen elucebat ingenii.

[11] Philippus Labbe, super Scriptores Ecclesiasticos Bellarmini, cum Iulio Martiano Vitam Boëtii scribente, [vel potius ipsummes cum Socere Exconsule anni 485.] posterius tenet; imo ait, quod ipse id testatur non uno in loco pater. Sed ea loca videre mallem: nam in libro de Consolatione Philosophiæ, qui ex omnibus operibus ejus selus mihi ad manum est, liberos quidem Consulares appellat; sed recte pro contraria sententia observat Baronius; quemadmodum matronæ Consulares dicuntur, quæ viros habuerunt Consules; sic & pueri qui patres. Nicolaus Caußinus item noster, in Aula sancta, Consules quidem vult pueros fuisse; sed titulares dumtaxat & honorarios, non ordinarios. Verum quo id argumento fiet credibile? Nam quod Theodosius Imperator, in consortium Imperii ascitum filium Arcadium, unum anno CCCLXXXV, Consulem & quidem Ordinarium dixerit, solum tunc decennem; Honorium vero Cæsarem alterum filiorum, anno CCCLXXXVI, vixdum bimulum; additis Collegis, qui Officium gererent, huc trahi non potest. Potius ergo sustinebimus, Symmacho & Boëtio Senioribus anni DXXII Consulatum obtigisse; utrique secundum, etiam Boëtio, quippe qui initio libri de Consolatione, sub annum DXXVI compositi, queritur, quod veniat sibi properata malis inopina senectus atque intempestivi fundantur vertice cani. [Boëtii ætas] Haud bonosane jure sic queri potuisset jam septuagenarius: qui enim junior eo fuisset, jam inde ab annis quadraginta Consul? Dicam ego potius, quinquagenario vix majorem fuisse, cum obiit, qui sic queritur; & grandem ætatem istam socero Symmacho relinquam; sic tamen ut utriusque par virtus, æque ac doctrina, & auctoritas fuerit apud Theodoricum.

[12] Isti enim, ut loquitur Procopius, nobilissimo loco nati, iidemque (quod jam docuimus) Consulares, [Symmachi laus,] in Senatu eminebant. A Philosophia nemo illis erat instructior, nemo studiosior æquitatis. Vtriusque laudis socero Symmacho testimonium ferens gener Boëtius lib. 14 Prosa 4 Sanctum & æq; ac ipsam Philosophiam reverendum; & lib. 2 Pr. 4, pretiosissimum generis humani decus appellat; ac virum, totum ex sapientia & virtutibus factum, & qui suarum securus, Divinitatis solius ingemisceret injuriis. ipsi Boëtio eruditionis omnigenæ laudem adscribit Theodoricus Rex apud Caßiodorum, Epist. 45 lib. 1, mandans curanda horologia, ad generum Regem Burgundionum Gundibadum mittenda, velut homini, multa eruditione saginato, qui artes, quas exercent vulgariter nescientes, [itemque Boëtii ab omnigena scientia,] in ipso disciplinarum fonte potaverit. Sic enim, inquit, Atheniensium scholas longe positus introisti, sic palliatorum choris miscuisti togam, ut Græcorum dogmata doctrinam feceris esse Romanam. Didicisti enim, qua profunditate cum suis partibus Speculativa cogitetur; qua ratione Activa, cum sua divisione, discatur; deducens ad Romuleos Senatores, quidquid Cecropidæ mundo fecerant singulare. Translationibus enim tuis Pythagoras, Musicus; Ptolomæus, Astrononomus, leguntur Italis; Nicomachus Arithmeticus, Geometricus Euclides, audiuntur Ausoniis; Plato Theologus, Aristoteles Logicus, Quirinali voce disceptant. Mechanicum etiam Archimedē, Latialem Siculis reddidisti: [ejusdē scripta Theologica,] & quascumque disciplinas vel artes fœcunda Græcia per singulos viros edidit, te unno auctore, patrio sermone Roma suscepit; quos tanta verborum luculentia reddidisti claros, tanta linguæ proprietate conspicuos, ut potuissent & illi opus tuū præferre, si utrumque didicissent. Extant multa ejus opera, in unum volumen Basileæ congesta, cura Henrici Loritti Laureani, anno 1546 quorum ordinem ac titulos recitat Labbæus. In his notatu imprimis digni Commentarii, Quod Trinitas sit unus Deus, & non tres Dii, ad Symmachum socerum; Adversus Eutychen & Nestoriū, de duabus naturis & una persona Christi; utque Utrū Pater & Filius ac Spiritus sanctus de Divinitate substantialiter prædicentur, ambo ad Ioannem Ecclesiæ Romanæ Diaconum, eum ipsum verosimiliter, cujus deinde Pontificis causa hæc tractantur: jam enim observavimus nihil in Pontificum electione fuisse frequentius, quam ut Diaconus, sive (ut nunc loquimur) Archidiaconus eligeretur, utpote præ cunctis imbutus notitia & usu ecclesiasticorum negotiorum.

[13] Quod ad alteram Encomii, Boëtio per Procopium dati partem attinet, [& summa cura æquitatis.] studium videlicet æquitatis; ipsemet lib. 1 de Consol. prosa 4 ita Philophiam alloquitur: Tu mihi, & qui te sapientium mentibus inseruit Deus, estis conscii, nullum me ad Magistratum, nisi commune bonorum omnium studium, detulisse. Inde cum improbis graves inexorabilesq; discordiæ fuere,, & (quod conscientiæ libertas habet) spreta potentiorū semper offensio. Quoties ego Conigastū in imbecillis cujusq; fortunas impetum facientem, obvius excepi? Quoties Triguillā Regiæ Præpositum Domus, ab incepta & perpetrata jam prorsus injuria dejeci? Quoties miseros, quos infinitis cladibus impunita Barbarorū semper avaritia vexabat, objecta periculis auctoritate protexi? Numquam me, a jure ad injuriam, quisquā detraxit. Provincialiū fortunas, tum privatis rapinis, tum publicis vectigalibus pessumdari, non aliter quā qui patiebantur, indolui. Cum acerbæ famis tempore gravis atque inexplicabilis indicta coëmptio, profligatura inopia Campaniam provinciā videretur, certamen adversus Præfectū Prætorii, communis commodi ratione, suscepi; Rege cognoscente, contendi; & ne coëmptio exigeretur, evici. Paulinum Consularē virum (Consul fuerat an. CCCCXCVIII) cujus opes Palatini canes jam spe atque ambitione devorassent, ab ipsis hiantium faucibus retraxi. Ne Albinum Consularem virum (& hic Magistratum summum gesserat anno CCCCXCIII) odiis me Cypriani delatoris opposui.

[14] Ita de seipso Boëtius. Ejusdem porro ac Symmachi laudes Procopius sic prosequitur: Accedebat utrique benignitas, qua inopiam cum civium tum peregrinorum levabant. [Hinc ei ac focero structæ calumniæ,] Hinc magnam adepti gloriā, sibi invidiam cumularunt apud homines acerbissimos, quorū calumniis inductus Theodoricus, ambos, studio novarum rerum insimulatos, morte affecit, eorumq; bona publicavit…In subditos hæc prima fuit eademq; postrema ejus injuria, quam fecit, in utrumque virum sententiam ferens, causa præter consuetudinem non cognita. Aut obliviscitur hic aut dißimulat Procopius injuriam Ioanni & sociis legationis factam, de qua mox infra. Anastasius & nostræ Vitæ Mss. Pontificum aliique post eum simili brevitate dicunt, quod eodē tempore cum Papa Ioannes cū Senatoribus, Theodoro Exconsule, Importuno Exconsule, Agapito Exconsule (Agapito Patricio defuncto Thessalonicæ) positi essent Constantinopoli, Theodoricus Rex hæreticus, tenuit duos Senatores præclaros & Exconsules, Symmachum & Boëtium; & occidit, interficiens gladio.

[15] Hæc breviter illi, nec satis temporibus suis discreta: Anonymus Valesianus ubique distinctior est. Primum enim narrat quomodo stella cum facula apparuit per dies XV, & terræmotus frequentes fuerunt: [Post anni 522 prodigia,] quos terræmotus videtur indicare Theophanes ad an. DXXII, Iustini Imperatoris IV, quo ut ipse ait, Dyrrachium, novæ Epiri in Illirico civitas, plagā cælitus immissam accepit, & parem cladē passa est Corinthus Græciæ Metropolis. Post hæc, inquit Anonymus, cœpit adversus Romanos Rex subinde fremere inventa occatione: ac tandem Cyprianus, [accusato Albino patrocinatus Boëtius,] qui tunc Referendarius erat, postea Comes Sacrarum & Magister, actus cupiditate, insinuavit de Albino Patricio, eo quod litteras adversus regnum ejus Imperatori Justino misisset. Quod factum dum revocitus (fortasse reus accitus) negaret; tunc Boëtius Patricius, qui Magister Officiorum erat, in conspectu Regis dixit: Falsa est insinuatio Cypriani: sed si Albinus fecit, & ego, & cunctus Senatus uno consilio fecimus. Falsum est, Domine Rex. Tunc Cyprianus hæsitans, non solum adversus Albinum, sed & adversus Boëtium ejus defensorem, deducit falsos testes. … Hic videtur linea una excidisse, [accusatur etiam ipse,] qua redarguebatur calumnia structa utrique, nec enim bene cohæret cum præcedentibus quod sequitur --- adversus Albinum. Sed Rex [qui] dolum Romanis tendebat & quærebat quemadmodum eos interficeret, plus credidit falsis testibus quam Senatoribus. Tunc Albinus & Boëtius ducti [sunt] in custodia ad baptisterium ecclesiæ, scilicet Ticinensis, baptisterium sub turri habentis. Nam turris (attestante ad annum 526 Baronio) lateritio lapide fabrefacta etiamnum Ticini monstratur, Boëtii carcer. [& turri Ticinensi includitur,] Bernardus Saccus Ticinensis Historiæ lib. 7 cap. 18 hodiedum turrim Boëtii, vocari scribit; sitamque juxta monasterium, beatæ Annuntiatæ dicatum. Ibi forsitan antiqua ante Longobardos Cathedralis fuerit; habebant enim ejusmodi Cathedrales Ecclesiæ, quemadmodum etiam nunc Romæ Lateranensis Basilica, & Florentiæ Metropolitana, baptisterium discretum, nonnulloque intervallo remotum, forma fere rotunda; cui potuit Turris illa adhæsisse, simulque carceris usum præbuisse. Iacobus Gualla Sanctuarii Ticinensis lib. 4 cap. 16, Turris ea, inquit, Paulo historico referente, palatio Regio jungitur, juxta portam, quæ nunc etiam, prout & tunc, Porta nominatur Palatii: quæ non existimo vel Anonymo vel Sacco adversari, si quidem veteris ecclesiæ situs invitare Reges Longobardos potuit, ut suum Palatium ibi conderent, & Annuntiationis ecclesia non longe distat a Palatii reliquiis, etiam nunc visendis.

[16] De suis accusatoribus, testibusque contra se productis, & delationis capitibus, juvat ipsum Boëtium, [sub testimonio vilissimorum delatorum,] coram Philosophia loquentem, audire. Quibus autem deferentibus perculsi sumus? Quorum unus Basilius, olim Regio ministerio depulsus, in delationem nostri nominis, alieni æris necessitate compulsus est. Opilionem vero atque Gaudentium, cum, ob innumeras atque multiplices fraudes, ire in exilium Regia censura decrevisset; cumque illi, parere nolentes, sacrarum sese ædium defensione tuerentur, compertumque id Regi foret; dixit, ut, nisi intra præscriptum diem Ravenna urbe discederent, notas insigniti frontibus pellerentur. Quid huic severitati posse adstrui videtur? Atqui eodem die, deferentibus iisdem, nominis nostri delatio suscepta est. Quid igitur? Nostræne artes ita meruerunt? An illos accusatores justos fecit præmissa damnatio? [quia Senatū salvum voluerit:] Itane nihil fortunam puduit, si minus accusatæ innocentiæ, at accusantium vilitatis? At, cujus criminis arguimur, summam quæris? Senatum dicimur salvum esse voluisse. Modum desideras? Delatorem, ne documenta deferret, quibus Senatum læsæ majestatis reum faceret, impedisse criminamur? Quid igitur, o Magistra, censes? Inficiabimur crimen, ne tibi pudori simus? At volui, nec unquam velle desistam. Fatebimur? Sed impediendi delatoris opera cessabit. An optasse illius Ordinis salutem nefas vocabo? ille quidem suis de me decretis, uti hoc nefas esset, effecerat. (Qualia hæc fuerint non facile divinaveris: iniqua fuisse, adeoque non hanc primam vexationem pro æquitate passum Boëtium, hinc facile intelligis.) Sed, pergit ille, semper mentiens imprudentia, rerum merita non potest immutare: nec mihi Socratico decreto fas esse arbitror vel occuluisse veritatem, vel concessisse mendacium. Verum id quoquo modo sit, tuo sapientiumq; judicio æstimandum relinquo: cujus rei seriem atque veritatem, ne latere posteros queat, stylo etiam memoriæq; mandavi. Sed ejusmodi scriptum usque huc latet.

[17] De compositis falso litteris (ad Iustinum Imperatorem) quibus libertatem arguor sperasse Romanam, quid attinet dicere? [hinc inauditus indefensusque damnatur,] quarum fraus aperta patuisset, si nobis ipsorum confessione delatorum, quod in omnibus negotiis maximas vires habet, uti licuisset… Sed fas fuerit nefarios homines, qui bonorum omniū totiusque Senatus sanguinem petunt, nos etiam, quos patrocinare bonis Senatuique videant, perditum ire voluisse… Meministi, Veronæ, cum Rex avidus communis exitii, Majestatis crimen in Albinum delatum, ad cunctū Senatus Ordinem transferre moliretur, universi innocentiam Senatus, quanta mei periculi securitate defenderim… Sed innocentiam nostram quis exceperit eventus, vides. Pro veræ virtutis præmiis, falsi sceleris pœnas subimus. Et cujus unquam facinoris manifesta confessio ita judices habuit in severitate concordes, ut non aliquos vel ipse humani error ingenii, vel fortunæ conditio cunctis mortalibus incerta submitteret? Si inflammare sacras ædes voluisse, si Sacerdotes impio jugulare gladio, si bonis omnibus necē struxisse diceremur, præsentem tamen sententia, confessum, convictumque punisset. Nunc quingentis fere passuum millibus procul moti atque indefensi, ob studium propensius in Senatum morti proscriptionique damnamur: idque ab ipsomet Senatu, Regiæ insaniæ serviliter obsequenti: ut jure subjiciat pergens Boëtius: O meritos, de simili crimine neminem posse convinci! cujus dignitatem reatus ipsi etiam qui detulere viderunt: quam ut alicujus sceleris admistione fuscarent, ob ambitum dignitatis sacrilegio me conscientiam polluisse, mentiti sunt.

[18] Hæc ille, quæ cum sint scripta post latā a Senatu Romæ, acceptamq; ab illo in captivitate sententiam, scripta autē in primo de Consolatione Philosophiæ libro, quem alii quinque, paris elegantiæ soluta ac ligata oratione sequuntur; facile apparet diuturniorem fuisse carcerem, [mensibus aliquot ante & post sententiam in custodia habitus;] quam Procopii aut Anastasii verba præseferunt: non ideo tamen cum Baronio, valde prolixum, dixerim; si eo verbo, non solum menses, sed & anni intelligantur: satis est si anno DXXV ad finem vergente, exorsos feralem stropham calumniatores statuas. Fortaßis etiam non prius in vincula datus est vir innocens, quam jam profectus Joannes Constantinopolim esset. Non enim ideo Anonymus prælaudatus captivitatem & mortem Boëtii prius narrat, quam agere incipiat de Joanne, quia utramque ejus iter præceßisse vult dicere; sed ne cœptam semel de Boëtio narrationē alterius rei causa interrumpat. Sic etiam infra, cum intulisset mentionem Symmachi, dū peregre Ioannes ageret Ravennā adducti, consequenter mortem ejus narrat; quamvis ex Procopio constet, paucos dumtaxat dies inter Symmachi necē & Theodorici interitum interceßisse, [pro longiori tempore allegantur ejus ibi scripta plura,] adeoq; illam fuisse patratam ipso mense Augusto, tribus fere mensibus post mortem Ioannis Papæ, & forte quatuor aut quinque post mortem Boëtii. Hujus autem captivitatem ut valde prolixam crederet Baronius moverunt verba, ante librum quemdam de Disciplina Scholarium, sub ejus persona, velut ad Marcianum sic dictata, quasi de isto argumento scripserit, duplici genere commentorum impeditus, non tamen omnino diversorum, in quasdam Aristotelis nec non aliorum Philosophorū editiones; proprioq; attenuatus studio, & inhumani Regis Gothorum cruciatu corrosus, Philosophico præveniente consolatu, extremaque profundæ Trinitatis perspicatione permollitus.

[19] Oportet valde festinasse Baronium, dum hæc verba allegaret, quod non animadverterit, [sed ex pseudepigrapho libro de disciplina Scholarium,] stribliginem istam invenustæ prorsus nec satis incisæ verbositatis, alienißimam esse a conciso & eleganti stylo Boëtii, cujus periodos bene longas eadem occasione transcripserat. Quod si ipsum quem laudat librum perlegisset, invenisset ibi quod Caußinus notat (librum enim ipse non vidi) auctorem inter alias ineptias dicere, quod fuerit in Iulii Cæsaris urbe, quæ Parisius dicitur, captandi aëris causa; ibique invenerit malorum Scholarium turbam magnam; mentionem etiam facere Nationū, & appingere Universitati eam formam, quam postremis hisce seculis habuit; insulsiorem autem scriptionē vix posse procedere ab homine, quem sensus communis defecerit. Adde quod ipsum nomen Scholarium, substantive acceptum, eo quo istic atque etiam hodie usurpatur sensu, non sit ætatis Boëtianæ quo (licet Scholæ Philophorum nominarentur) Σχολάριοι tamen & Scholares dicebantur, non qui istas frequentabant adolescentes litterati) sed qui in Scholis, id est, cohortibus Palatinis militabant, & in Aula ad Imperatoris custodiam excubabant, uti ex Agathia, Severo Sulpitio, [quem minime antiquū esse, probatur.] Procopio, ac Theodosiano juris Romani Codice docet eruditissimus Cangius in Glossario. Labbeus noster ait, dici, eum librum a Dionysio Rikelio Carthusiano scriptū, qui anno demum MCCCCLXXI vitam finivit. Sed hunc eximia sanctitas, ob quam meruit nostro in opere Vitam habere inter Sanctos XII Martii, hunc, inquam, sanctitas nota vetat credi auctorem libri prima in fronte mentientis alienum nomen, atque personam viri ante tot secula mortui: insignis autem eruditio ejusdem, tot illustrium omnis generis Commentariorum monumentiis editis ineditisque probata, ipsum satis defendit ab ea, qua Caußinus Scriptorem istum dignū censuit nota. De Boëtio Epone Rordahusano I. C. Frisio in Academia Duacena, ubi anno MDLXXVIII Ecclesiasticarum Antiquitatum syntagma aliaq, nonnulla vulgavit opuscula, doctrinæ minimæ contemnēda viro, idē dixero; siquis forte, ob Synonymiam, existimet eum potuisse patrē esse suppositii istius fœtus: ut non dicam, quod Epone antiquior esse debuerit liber, qui potuit in Basiliensem anni MDXLVI editionē velut antiquus irrepere, & fallere curatorē, augendæ undecumq; molis quam discernendæ studiosiorem.

CAPUT III.
SS. Severini Boëtii & Joannis Papæ mors atque cultus.

[20] Anonymus Valesianus, postquam Albinum & Boëtium in custodiam ad baptisterium ecclesiæ deduxit, cœptam narrationem sic prosequitur: [Capite crudeliter diffracto enectus,] Rex vero vocavit Eusebium, Præfectū Urbis Ticini: & inaudito Boëtio protulit in eum sententiam, utique post præhabita Senatus Romani contra innocentem suffragia: qui mox in agro Calventiano, ubi in custodia habebatur, misit, & reum fecit occidi. Qui accepta chorda in fronte diutissime tortus, ita ut oculi ejus creparent, sic sub tormento ad ultimum fuste occiditur. Suspectam hanc habet narrationem Caußinus, sibi in Ms. exhibitam prius quam vulgaretur; suspectam autem eo solo argumento, quod gladio cæsum paßim alii dixerint. Sed hoc non legitur apud Procopium, vel apud Auctorem Catalogi Pontificii in principio laudati, ambos coævos. Primus Anastasius in Ioanne, post annos CCCL, [non gladio cæsus,] itineri & reversioni Sancti interjecit comma de Symmacho & Boëtio, dicens, quod interim eos Rex tenuit & occidit, interficiens gladio; utrique aptans quod conveniebat uni; & quod forte de utroque etiam olim spargebatur, ad leniendam atrocitatem crudelis supplicii, incertum an Regiæ jußioni imputandam, an petulantiæ ministrorum ejus, confeßionem falsi criminis extorquere conantium. Non cogitaverit, credo, Caußinus, rebus gestis coævum fuisse auctorem, cujus testimonium vilipendebat præ ceteris tanto posterioribus.

[21] [illud dicitur suis manibus sustinuisse.] Interim præstructa semel ejusmodi opinione de gladio, ipsimet Ticinenses, quibus ex veteri traditione inhaserat aliquid de diffracto, non rescisso capite, miraculum, quo mortui sanctitatem divinitus declaratam credunt eidem aptant persuasioni. Ita Iacobus Gualla, Pervetustis Ticini Chronicis attestantibus, narrat, quod a loco martyrii, capite duas in partes scisso cruento, divina virtute eas ipse propriis sustentans manibus, junctas detulit ad templum, ibidemque ad altare flexis genibus, susceptis pro more Sacramentis, perbeatum emisit spiritum. Sic ille, anno MDLXXXVII suum imprimi faciens Sanctuarium. Ante eum annis XL & amplius, Iulius Martianus in Vita Boëtii, quæ extare ante opera dicitur (ex iisdem forsitan Chronicis, quorum ætatem paucorum esse seculorum existimo, licet pervetusta appellet Gualla) apud Baronium ita loquitur: Ticini incolæ semper, a majoribus traditum constanter asseverant, Severinum, cum Regius spiculator lætale vulnus intulisset, utraque manu divulsum caput sustinuisse; interrogatumque a quonam se percussum existimaret, Ab impiis, respondisse; atque ita cum in vicinum templum venisset, & flexis genibus ante altare Sacra percepisset, post paululum expirasse. Viderit lector cujusmodi fidem traditioni isti adhibere velit, [Calventianus ager, ubi res acta, nunc ignotus,] post mille circiter annorum silentium: tantum ne credat. Ticini peractam esse tragrediam, sed in agro Calventiano, quem Boëtius ipse verbis supra relatis queritur remotum Roma quingentis fere passuum millibus, unde Ticinum vix distat trecentis. Potest tamen factum esse, ut piis curantibus corpus Ticinum delatum fuerit, ad eamdem forsitan ecclesiam, ad cujus baptisterium spectabat prima Boëtii custodia: sed miraculum præmemoratum, si factum vere est, factum sit in proxima aliqua Agro jam dicto ecclesia. Laudatur Baronio Turris Ticinensis, ut olim quidem ob reos in ea detentos, obque facinora detestabilis; sed Boëtii habitatione sanguinisque aspersione, quovis triumphali fornice clarior, quovis gloriæ monumento celebrior, & quavis erecta solida mole diuturnior, ac propugnaculo fortior, quam nec omnia diruens tempus invadat unquam & destruat. Hæc ille, merito omnia, sed quoad sanguinis aspersionem alio transferenda.

[22] Corpus verosimile est propter metum Regis humili primum ac fere ignota sepultura fuisse donatum, quoad usque extincta Gothorum cum regno hæresi, & Longobardis fidem Catholicam amplexis, [inde corpus relatum Ticinum] erigere caput Religio pridem depressa potuit, splendorem pristinum assecuta sub Luitprando Rege. Hic cum Ticini S. Apostolo Petro novum a fundamentis templum erexisset, quod ab inaurati fornicis decore placuit appellare S. Petri in cælo aureo; magnis impendiis illuc ex Sardinia intulit corpus S. Augustini, a quo nunc templo ipsi est nomen; idemque locupleravit aliis pluribus Sanctorum pignoribus. In his creditur Severini Boëtii corpus fuisse, [& sub Luitprando R. positum ad S. Petri in cælo-aureo] sive is jam tunc colebatur ut Sanctus, de quo nihil mihi constare fateor, sive debita tanto viro æstimatio ad hoc moverit Regem. Hujus etiam opus esse creditur tumba, in qua nunc corpus requiescere putatur, a parte dextra, ut ait Gualla, qua per scalæ gradus itur ad majus altare, digne elevatum, atque his verbis notatum:

Ecce Boëtius cælo magnus,
      Et omni mundo mirificandus homo: [cum epitaphio magis rudi,]
Qui Theodorico Regi delatus iniquo,
      Papiam senium duxit in exilium.
In quo se mœstum solans, dedit inde libellum:
      Post ictus gladio, exiit e medio.

[23] Primum versum haberi integrum non ausim equidem affirmare; credo nihilominus Epitaphium totum magis sincerum esse apud Guallam, quam apud Baronium, qui illud accepit, ad Poëticas leges sic reformatum:

Ecce Boëthus adest, in cælo magnus, & omni
Perspectus mundo, mirus habendus homo. [quam apud Baronium legatur:]

Deinde recentius Papiæ nomen mutatur in nomen vetustū Ticini; & peniltimus versus nonnihil innovatur, ut sit

In qua se mœstum solans dedit urbe libellum.

Tale autem putat idem Baronius fuisse Boëtii sepulcro inscriptum, [eidem aliud elegentius substitutū,] antequam istic ubi nunc est a Luitprando Rege collocaretur. Ego vero, lectionem priorem ex Guallæ oculata fide retinendam judico; ipsam Longobardicam seculi VIII barbariem hic regusto, & Papiæ nomen veneror ut genuinum, utpote ab iisdem Longobardis Ticino superinductum. Quid autem de Epitaphio sequenti?

Mœonia & Latia lingua clarissimus, & qui
      Consul eram, hic perii, missus in exilium.
Et quia mors rapuit, probitas me vexit ad auras,
      Et nunc fama viget maxima, vivit opus.

Potuisset ipse tale quid sibi composuisse vivus adhuc; sed sua eum credo prohibuisset modestia. Nam cum ad necessariam sui defensionem, in libris de Consolatione Philosophiæ, narrasset, quæ supra recitavimus de sua in tuendo Senatu libertate; Scis, inquit, Philosphiam alioquens, me & hæc vera proferre, & in nulla unquam mei laude jactasse: minuit enim quodammodo sese probantis conscientiæ secretum, quoties ostentando quis factum, recipit famæ præmium. Sed quod ipse non fecit olim, [recentiore manu.] facit pro eo recentior aliquis, seculo ut summum XV, ipsumque Ticino accepit Iulius Martianus: idemque refertur & Italice etiam redditur a Stephano Breventano, in Historia Papiensi anno MDLXX edita, ut dubitari non poßit quin de eo agat Scaccus, annis post illum XVII, cum ait, sepulcrum aspici ornatum versibus, qui & defuncti præstantiam casumque, & Theodorici injustiam attestantur; licet utrumque distinctius fiat in illo quod recitat Gualla, nihil de mutatione post facta addens.

[24] Idem Stephanus Breventanus ait quod Ecclesia S. Petri faciat solennem commemorationem Natalis ejus die 21 Octobris. Erratum forsitan in numero sit, [Commemoratio Ticini 23 Octobris] & scribi debuerit, 23; qua die Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ agit de S. Severino Boëtio Martyre Ticini (etiam Scaccus Sanctum a pellaverat) & in altero Catalogo eorum qui non sunt in Martyrologio Romano, Ticini S. Severini Boëtii Martyris, sub Theodorico Gothorum Rege; & hoc quidem ex Tab. Ecclesiæ Papien. hac die: [& apud Ferrarium cum titulo Sancti:] ibi vero annotaverat, quod Natalis hac die ab Ecclesia Ticinensi celebratur. Sed ut verus hic ejus fuerit Natalis in cælis, credi vix patitur Symmachi soceri mors, non nisi Augusto mense secuta. Suspicor proinde, aut die tali factam corporis translationem a Rege Luitprando; aut etiam illum electum, quia Martyrologium Vsuardi, quo posterioribus seculis omnes per Italiam Ecclesiæ sunt usæ, tunc nominabant S. Severinum Episcopum Coloniensem. Vt ut est, Kalendarium vetus Mediolanense, [forte etiam in Kalendario Mediolanensi.] Breviario anni MDXXXIX præsixum, quando ad X Kalendas Novembris notat diem Sanctorum Severi & Severini Martyrum, videri posset S. Severinum Boëtium respexisse, eumque junxisse Severo Martyri, in quibusdam Vsuardi auctioribus exemplis nominato velut passo Hadrianopoli Thraciæ vel Cæsareæ Cappadociæ. Sed valde incerta est ista probatio cultus ex istiusmodi Kalendario sumpta: quia Kalendarium antiquius ante Missale anni MDXXII pro ipsis notat nomina Sanctorum Servandi & Germani Martyrum; & posterius anni MDLXXXV, jussu S. Caroli Borromæi reformatum, omni expuncto nomine vacuum istum diem retinet. Fuerant autem hæc in Octobre tractanda, sed quia sic innectitur Pontificatui S. Joannis mors Boëtii, ut absque hac ille tractari vix potuerit, multo minus mors Symmachi, alium nullum locum habentis, placuit simul huc omnia conferre.

[25] Silvester Maurolycus in Mari Oceano Religionum pag. 271 lib. 4, agens de tumulis post Concilii Tridentini decreta sublatis ex ecclesia S. Petri in Cælo-aureo (vetabant enim corpora non Sanctorum supra terram elevata servari) duorum ex illis Epitaphia refert, unum Luitprandi Regis, alterum claræ cujusdam Matronæ, [Vxor Beati non fuit Elpis quædam Sicula,] quam ipse Boëtii uxorem, & sancti Placidi Monachi ac Martyris in Sicilia materterā & Poëtriam celebrem fuisse ait; Puccinellus autem in Vita B. Gometii addit, Ecclesiam ab ea habere hymnos, recitari solitos in festo SS. Petri & Pauli. Sed quam certum est Rusticianam, Boëtii uxorem, Romanam fuisse, non Siculam; Maritoque suo superstitem, non præmortuam (qualis fuit quæ Ticini sepulturam prænotatam habuit) tam incerta ac verosimiliter falsa sunt cetera quæ eidem tribuuntur elogia. Sic enim incipit Epitaphium.

Elpis dicta fui, Siculæ regionis alumna,
      Quam procul a patria conjugis egit amor… [Ticini ante maritum sepulta;]
Lux mea non clausa est tali remanente marito,
      Majorique animæ parte superstes ero…

Audi nunc Procopium lib. 3 post narratum Totilæ ingressum in Vrbem Romanam, occupatam anno DXLVI, totis viginti annis post mortem Boëtii, scribentem ut sequitur: Sic evenit ut tum alii Romanorum, [Sed Rusticiana post annos 20 ab illius morte] tum etiam Senatorii Ordinis viri, ipsaque Rusticiana, Boëtii quondam uxor, Symmachi filia, quæ suas facultates egentibus elargita fuerat, servili aut rustico habitu tecti, ab hostili misericordia, modo panem, modo aliud quid necessarium rogantes viverent; nec eos, paulo ante tam claros, pudebat de domo in domum pulsare ostia, [Romæ inventa a Totila.] & miseriæ alimenta precibus eblandiri. Et Rusticianam quidem interficere Gothi flagrabant, quod ad Theuderichi imagines abolendas, Romanos Magistratus mercede data impulisset, dum patris Symmachi maritique Boëtii mortes ultum it: sed Totilas nihil ei noceri passus est. Nihil igitur longius a vero abest, quam quod populari levitate commenti fuerunt Ticinenses, hanc, quam in eadem qua Boëtius ecclesia pari elevatioris sepulcri honore conditam videbant, ipsius quoque uxorem fuisse.

[26] Redeo ad S. Joannem Papam. De hoc Constantinopoli relicto, dum Boëtius excarnificatur in carcere, dicit Anonymus, [Cæso Boëtio reversus Ioannes incustodiam datur,] quod revertentem a Iustino, Theodoricus cum dolo suscepit, & in offensa sua eum esse jussit, qui post paucos dies defunctus est: ubi offensam interpretor Indignationem Regiam, quam qui incurrerat arcebatur aspectu Regis, & interim custodiæ mancipabatur, donec ille decerneret quid eo fieri vellet, cui se offensum profitebatur. Ita dum palam videri voluit a summo Pontifice manus abstinuisse Rex impius, clam eum usque ad mortem afflixit. Clarius hoc exprimit coævus Auctor Elogii in Catalogo: Venientes supradicti viri, cum Ioanne Episcopo, [& ibi intra paucos dies moritur,] post omnia per ordinem acta (Agapito Patricio defuncto in Græcia) suscepti sunt a Rege Theodorico cum dolo & grandi odio: quos gladio voluit punire. Sed metuens indignationem Iustini Augusti orthodoxi, [ærumnis confectus,] non fecit: tamen omnes in custodia cruciavit; ita ut B. Joannes Papa, in custodia maceratus, deficiens moreretur: qui defunctus est Ravennæ cum gloria XV Kalendas Junii, in custodia Regis Theodorici. Anastasius & antiqua Breviaria Romana, quæ supra etiam citavimus, & habemus excusa anno MCCCCLXXIX, & XC, nec non MDXXIV, pro, in gloria, scribunt, Martyr: eamdemque vocem substituit noster Auctor Mss. Vitarum Pontificiarum. Iisdem consonat S. Gregorius Turonensis, ex fidelium ab Italia venientum relatu, veris Joannis laudibus falsa miscenti, de Arianorum ecclesiis per eum summo studio in Catholicas dedicatis, ob quod Regiam indignationem promeritus sit. Positus, inquit. Sanctus Dei in carcere, tantis attritus est injuriis, ut non post multum tempus spiritum exhalaret: obiitque in carcere cum gloria apud urbem Ravennam. Ita illi, ærumnas a Joanne toleratas nusquam distinctius explicando; solus, quem dixi, Auctor Vitarum Mss. habet, [18 Maji;] quod fame & siti, cum Senatoribus & Exconsulibus, defunctus est apud Ravennam. De fame & siti facile fidem faciet verbum maceratus, quo alii utuntur. Pro Senatoribus & Exconsulibus, non solum (quod habent alii) simili in custodia afflictis ac maceratis, sed etiam enectis, plures merito testes requiras in tanto codicum plurium silentio, eadē ceteroquin & iisdem verbis narrantium. Loco XU Kalendas, Breviaria & quædam Anastasii exemplaria habent XII Kalendas, facili ex vicino litterarum ductu errore. Errore dico, quia a XX die Iunii, sic retrocedendo ad initium Ioannis, non poterit ad Dominicam pertingi.

[27] Quid porro vulgata morte Ioannis contigerit, sic prosequitur Anonymus: [liberato ad corpus energumeno sepelitur honorifice,] Euntes populi ante corpusculum ejus, subito unus de turba, arreptus dæmonio, cecidit: & cum pervenisset [defunctus] cum lectulo ubi locatus erat, usque ad hominem, subito [is] sanus surrexit, & præcedebat in exequias. Quod videntes populi & Senatores, cœperunt reliquias de veste ejus tollere. Sic cum summo gaudio populi deductum est corpus ejus foris civitatem. Vtique ad communem Catholicorum sepulturam, ea adhuc ætate cœmeteria sua & sepulcra, ex veteri Romanorum, quin & Orientalium plerorumque usu, extra civitates habentium. Ibi quamdiu manserit incertum est: Catalogus antiquior aliud nil addit, quam funestum Theodorici Regis exitum, de quo infra. [postea Romā transfertur,] Cum autem Catalogus ille desinat in Felice Ioannis successore, datur mihi ansa suspicandi, adhuc in primo sepulturæ loco fuisse corpus, cum iste scribi desineret. Anastasius vero adjungit, post recensita aliunde Pontificalia Ioannis Acta, quæ supra transcripsimus; Cujus corpus translatum est de Ravenna, & sepultum est in Basilica B. Petri Apostoli, sub die VI Kalendas Iunii. Olybrio Consule; adeoque decimo post mortem die, quod nemo credet fieri potuisse; cum & exequias constet Ravennæ celebratas, utique tertio post mortem die; & vivente Theodorico alia omnia curanda fuerint Romanis, nihil tutum sibi existimantibus apud illum, cui novas suspiciones ingerere debuisset ejusmodi pro mortuo recipiendo solicitudo.

[28] [Consule, non Olybrio sed forte Oreste, anno 530,] Crediderim Anastasium, in veteri quod sequebatur Ms. nomen Consulis fere extritum reperisse, cujus solum O initiale extaret, ex quo Olybrium fecerit, utpote initio elogii veteris nominatum, ubi dicebatur sedisse Ioannes, a Consulatu Maximi usque ad Consulatum Olybrii. Proximus autem, cujus nomen etiam ab O inchoëtur in fastis Consularibus est Orestes, cum Lampadio Orientali Consule signans annum DXXX, quando adhuc vivebat Ioannis successor Felix IV, usque ad XXII Septembris superstes. Hic certe Regi Athalarico, ex defuncti patris judicio, probatißimus, quemadmodum videri potest ex Epistola propter ejus gratam susceptionem ad Senatum Romanum data; facile impetrasse potuit, elapso quadriennio, sopitaque paterni facinoris invidia, ut Romanis desiderantibus redderetur mortuus, qui fuerat mœrentibus vivus ereptus. Tunc locum habere potuit, quod, [& solenni pompa excipitur.] alieno nec apto publicæ lætitiæ tempore, factum scribit Baronius, cum ait: Et excepit Urbs Pontificem suum, de Ariana perfidia triumphantem, quadriga candida vectum, non candentium jumentorum, sed canditatorum humeris Sacerdotum. Accurritur undique ad tantum spectaculum, honorant omnes sacram sarcinam, debito Pontifici & decenti Martyrem cultu, assectanturque sacris canticis gloriosam victoriæ pompam. Tantummodo impii in tenebris conticescunt, & impietas a tanta gloria luget exclusa. Mœret invidia: rabidus livor in seipsum dentes exacuit; cum tanto honore videt illatum in Urbem, quem inglorium extinxisse putavit in carcere.

[29] [Baronii de die mortis ac translationis opinio improbabilis.] Tum quod idem Baronius, ex præconcepta de die cultus opinione alibi plenius refutata, quod idem sit dies Natalis qui cultus, mortuum Ioannem velit VI Kalendas Iunii atque VI Kalendas Iulii Romæ sepultum; id ut sine antiquo ullo teste, & sine aliqua apparenti neceßitate dicitur, sic gratis etiā negari posset. Sed profecto nequaquam id negatur gratis, cui opponitur omnium Anastasianorū codicum consensus, primum in adstruenda die mortis XV Kalen. veteris Catalogi testimonio nixus; deinde constans eorumdem assertio de diebus LXXXXUIII, interjectis prædictæ morti & ultioni sumptæ de Theodorico. Adde huc vetera Martyrologia multa, in quibus unum Reginæ Sueciæ, magni æstimatum Lucæ Holstenio in Notis ad Romanum Martyrologium, ubi ad communem genuino Bedæ, Adoni, Notkero, Rabano, formulam de Joanne, additur mors XV Kal. obita. Sed quia in eisdem omnibus antiquis Martyrologiis sepultura Romæ curata adscribitur V Kal. Junii, hinc eadem omnia Joannem referunt ad XXVIII Maji hoc tenore: Ipso die depositio S. Joannis Papæ, quem (quia orthodoxus erat, & a Justino Imperatore orthodoxo Constantinopolim veniens gloriose susceptus erat) revertentem in Ravennam, [Nomen Ioannis in Fastis 28 Maji alim,] in custodia tentum, ad mortem usque cum aliis æque orthodoxis viris, perduxit [XV Kalendas Junii]. Hujus meminit S. Gregorius in libro Dialogorum. Cujus corpus translatum de Ravenna sepultum est in Basilica S. Petri Apostoli, V Kalend. Junii, Olybrio Consule. Eadem in compendium ab Vsuardo contracta sic leguntur: V Kal. Junii Romæ Natalis B. Ioannis Papæ, quem refert Gregorius ob orthodoxam fidem primo in custodia tentum, [& quidem cum sociis:] ac deinde ad mortem usque perductum, cum aliis orthodoxis viris. Verba Gregorii infra dabimus: orthodoxos illos viros supra nominavimus, tam Episcopos quam Patricios: cum autem Episcopos inveniamus non esse Ioanni commortuos, nec de Patriciis tale quid dicant coævi scriptores; non audemus hos sanctis Martyribus adnumerare, ex sola Martyrologiorum fide.

[30] Videtur Beda, quem ceteri præter Vsuardum verbotenus transcripserunt, V Kal. reperisse, in suo veteris Catalogi auctiori exemplo; aliud autem habuisse debuit Anastasius VI Kalend. scribens, unde etiam vetera Breviaria Romana, Kalendaria, & Martyrologia quæcumque recentiora, Romanam Joannis Depositionem referunt ad hunc XXVII Maji. Et in eo quidem, quod anno MDXCVIII Bellinus Venetiis excudendum curavit, [deinde magis 27, non sine errore aliquo:] ita legitur: Eodem die S. Joannis Papæ & Martyris, quem Theodoricus Rex Arianorum in exilium in Ravennam direxit, ibique maceratus diu in carcere vitam finivit. Errorem de exilio, Gregoriani reformatores correxerunt; sed auctore Baronio substituerunt alium; & primo loco Joannem collocantes, Natalem cum Vsuardo dixerunt, qui dicendus fuerat Depositio: retinuerunt etiam macerationem diuturnam, quam demonstravimus paucorum dumtaxat fuisse dierum, itaq; nunc legitur Natalis S. Joannis Papæ & Martyris, qui a Theodorico Italiæ Rege Ariano Ravennam evocatus, ibique propter orthodoxam fidem in carcere diu maceratus, vitam finivit: quæ poterunt aliquando corrigi. Cæterum ex prædicta Martyrologiorum antiquorum diversitate factum videtur, ut qui Romæ in claustro Prioratus Melitensis in monte Aventino, vetus Kalendarium in pariete depingendum curavit, utramque combinans lectionem, scribi jusserit, teste Luca Holstenio in Animadversis prædictis (nam hodie nihil istic legibile superest, in loco omnibus cæli injuriis exposito, adeo ut ipsum tectorium fere a parietibus jam defluxerit nedum litteræ; quemadmodum mihi retulit, qui anno MDCLXXVIII descripturus accesserat Petrus Poßinus noster) factum est, inquam, ex ista Martyrologiorum diversitate, ut qui ibi Kalendarium depingendum curavit, [nonnullis utrobique.] seculo forsan XIII vel serius, scribi utroque die Joannem jusserit, hac ratione:
VI Kalend. Joannes PP. & Mart.
V Kalend. Reportatio Joannis PP.

[31] Sacrum ejus corpus etiamnum Romæ in ecclesia Vaticana servari, communis est Romanorum sensus: cui adstipulatur Romanus Canonicus, Basilicam prædictam describens tempore Eugenii Papæ III; sed qua basilica parte id habeatur, nesciri testatur Aringus lib. 2 Romæ Subterraneæ cap. 8. Interim ad ipsas Kalendas Junii, in Ms. Florario Sanctorum, notatur Translatio S. Joannis Primi Papæ & Martyris. [Alia Translatio 1 Iunii,] Et sane oportet aliquam posteriorem corporis translationem, in vel ab Vrbe Roma, factam admittere; nisi malimus fateri, quod in prima translatione corpus quidem Romam translatum sit, Ravenna vero retinuerit Caput. Hoc enim hodiedum monstratur in sacrario Fratrum Minorum Zoccolantium, ubi olim Theodorici Regis palatium fuisse creditur, [Caput Ravennæ, Reliquia Augustæ Vindelicorum,] inclusum remonstrantiæ (ut vocant) ligneæ quidem, sed inauratæ. Ipsa eorum ecclesia Theodorici quoque opus esse existimatur, S. Martino primitus dicatum; & anno DCCCLVI habuit Monachos Benedictinos; cœpitque appellari nomine S. Apollinaris, ab ejus corpore ibi tunc posito. In Basilica S. Vdalrici & Afræ apud Augustam Vindelicorum, asservatur argentea D. Virginis imago, cum Christo & Baptista puerulis colludentibus, a Joanne loci Abbate consecrata anno MDCXIX, quæ continet aliquid de S. Joanne Papa & Mart. cum aliis Reliquiis, nominatis a Bernardo Hertfeldero in illius Basilicæ descriptione lib. 2 cap. 32. Insuper ad XII Ianuarii in Martyrologio Gallicano Saussaji notatur, Leodii, in Belgio, memoria S. Joannis Papæ, [Memoria 12 Ian.] incertum qua ex causa, nisi id sit ratione alicujus Reliquiæ ejus. In vetusto denique Kalendario monasterii S. Maximini, ante complura secula exarato, & aliis pluribus Belgicis, isto mense & die habetur: & S. Joannis Papæ, quod ægre de alio quam hoc Primo intelligas, [& 18 Maji.] cui soli titulus Sancti conceditur. Ipso quo mortuus est die, videlicet XVIII Maji, etiam adscriptus invenitur Martyrologio sub annum MCCCCXC Coloniæ & Lubecæ excuso, Additionibus Greveni ad Vsuardum, aliisque nonnullis cum prædicto Florario.

CAPUT IV.
Symmachi cædes: Theodorici Regis infelix exitus.

[32] Verosimile est iter Ioannis Ravenna Constantinopolim, quam fuit in reditu breve ac prosperum, [Symmachus Ravennam accitus Aprili mense,] ut intra mensem absolveretur; tam etiam fuisse acceleratum in itu, ut multum sit si eidem fuerit totus Martius impensus. Tali ergo mense aut sequenti Aprili occisum Boëtium, jam pridem carceri mancipatum, existimo; & eodem mense accitum Ravennam Symmachum, de quo sic Anonymus Valesianus. Sed dum hæc aguntur, quæ scilicet cū Iustino acta a Ioanne narraverat, Symmachus, caput Senatus, utique grandævus senex, & jam inde ab anuis quadraginta Consularis, cujus Boëtius filiam habuit uxorem, deducitur de Roma Ravennam. Metuens vero Rex, [occisus Augusto:] ne dolore generi aliquid adversus regnum ejus tractaret, objecto crimine jussit interfici. Hic, quod vetus Catalogus pluraliter dicit, gladio interfectos, quorum etiam corpora abscondi fecit, de uno Symmacho intellexero, cujus corpus latet etiā nunc: nam Boëtiū neque gladio interfectum, neque corpus ejus absconditum fuisse, supra vidimus. Non fuit autem Symmachus, mox ut advenit Ravennam, necatus: sed primum Augusto mense, ut mora funeribus tot illustrium virorum interjecta leniret invidiam atrocitatis tanta. Moram illam mox probabit Anonymus, collatus cum Procopio: qui cum dixisset, quod vita amborum non contentus, eorum quoque bona publicavit, continuo subjungit: [paulo post Rex, visu territus,] Paucis post diebus cœnanti ipsi, cum piscis grandioris caput ministri apposuissent, visum est id Symmachi caput esse recens obtruncati; quod dentibus inferiori labro impressis, & oculis torve truculenterque tuentibus, graviter minantis haberet speciem. Ingenti prodigio territus, rigensque frigore extra modum, ad cubilæ properat; complures imponi sibi lacernas jubet, ac sub iis tenet sese. Deinde exposita rei serie Elpidio medico, [factū damnat & moritur.] commissum in Symmachum ac Boëtium scelus deflevit. Id lamentatus & animi dolore pressus, quem calamitas afferebat, paulo post obiit.

[33] Antiquior Catalogus Pontificius, ipso illo tempore scriptus, narrata Ioannis morte obita XV Kalendas Iunii, Post hæc, inquit, nutu Dei omnipotentis, XLVIII die, postquam defunctus est Ioannes Episcopus in custodia, subito Theodoricus interiit, a Divinitate percussus. Anastasiana omnia exemplaria & jam jam allegandus Anonymus evincunt, librarium mendum in numero esse, ac dies XCVIII legi debere, quos si post XVIII Maji numerare incipias, pertinges usque ad XXVI Augusti, quo præcise die divinitus percussum Theodoricum, licet non continuo mortuum, sic indicat Anonymus. Symmachus Iudæus, [triduano fluxu ventris exhaustus 30 Augusti.] jubente non Rege, sed tyranno, dictavit præcepta die quartæ feriæ septimo Kalend. Septembris, Indictione IV, Olybrio Consule, ut die Dominico adveniente Ariani Basilicas Catholicas invaderent. Sed qui non patitur fideles cultores suos ab alienigenis opprimi, mox intulit in eum sententiam Arii, auctoris religionis ejus. Fluxum ventris incurrit: & dum intra triduum evacuatus fuisset, eodem die (utique Dominico & tunc XXX Augusti mensis) quo se gaudebat ecclesias invadere, simul regnum & animam amisit. Ergo antequam exhalaret, nepotem suum Athalaricum in regnum constituit; se autem vivo, fecit sibi monimentum ex lapide quadrato, miræ magnitudinis opus, & saxum ingentem quem superponeret requisivit. Non dissonat ab hac relatione Turonensis, libro de Miraculis & gloria Martyrum cap. 40, de Ioanne & Theodorico, alioqui corrigendus in pluribus cum ait; quod Domini misericordia statim (imo mensibus tribus post obitum Pontificis) ultionem super Regem improbum irrogavit: nam subito a Deo percussus, plagis magnis exinanitus interiit, suscepitque protinus gehennæ flammantis incendium.

[34] S. Gregorius Magnus lib. 4 Dialogorum cap. 30; cum Petro suo probasset, ignem gehennæ corporeum esse; Operæ pretium, inquit, credo si ea quæ mihi a fidelibus viris sunt digesta narravero, de visis Theodorici recens damnati suppliciis. Iulianus namque, hujus Romanæ Ecclesiæ, [Postea visus in ignes Vulcaniæ insulæ projici a Ioanne & Symmacho.] cui Deo auctore deservio, secundus Defensor, qui ante septem ferme annos defunctus est, ad me adhuc in monasterio positum crebro veniebat, & mecum colloqui de animæ utilitate consueverat. Hic itaque mihi quadam die narravit, dicens: Theodorici Regis temporibus pater soceri mei in Sicilia exactionem canonis egerat, atque jam ad Italiam redibat. Cujus navis appulsa est ad insulam, quæ Liparis appellatur. Et quia illic vir quidam solitarius magnæ virtutis habitabat, dum nautæ navis armamenta repararent, visum est prædicto patri soceri mei ad eumdem virum Dei pergere, seque ejus orationi commendare. Quos vir Domini cum vidisset, eis inter alia colloquens dixit: Scitis, quia Rex Theodoricus mortuus est? Cui illi protinus responderunt: Absit, nos eum viventem dimisimus, & nihil tale ad nos de eo nunc usque perlatum est. Quibus Dei famulus addidit, dicens: Etiam mortuus est: nam hesterno die hora nona, inter Ioannem Papam & Symmachum Patricium, discinctus atque discalceatus, & vinctis manibus deductus, in hanc vicinam Vulcani ollam jactatus est. Quod illi audientes, solicite conscripserunt diem, atque in Italiam reversi, eo die Theodoricum Regem invenerunt fuisse mortuum, quo de ejus exitu atque supplicio Dei famulo fuerat ostensum. Et quia Joannem Papam affligendo in custodia occidit, Symmachum quoque Patricium ferro trucidavit, ab illis juste in ignem missus apparuit, quos in hac vita injuste judicavit. Hæc S. Gregorius. Est porro inter insulas Æolias, septentrionali Siciliæ lateri objectas, præcipua Lipara, Episcopali Sede honorata cui vicina est Vulcania, ignes evomens, nunc etiam Vulcano dicta.

[35] Cum nos olim Ravennæ essemus, vidimus XIX Novembris anno MDCLX, ante ecclesiam S. Apollinaris novi, [Ejusdem monumentū Ravennæ.] de qua supra egimus, productam maceriam, cum vetusta illa turri, in qua S. Ioannes putatur obiisse. Est illa supra portam, qua ex platea transitur ad ecclesiam: & ad dexterum ipsius portæ latus, cernitur porphyretica tumba, inserta parieti, sane perquam magnifica, qua nescio an grandior ulla sit in tota Italia, cum tali subtus titulo: Vas hoc porphyriacum, olim Theodorici Gothorum Imperatoris cineres in Rotundæ apice recondens, huc, Petro Donato Cæsio Narniensi Præsule favente, translatum, ad perennem memoriam Sapientes Reip. Rav. P. P. C. MDLXIIII. Amalasunthæ Reginæ, quæ Theodorici filia fuit, opus creditur esse ecclesia S. Mariæ dicata, Rotundæ nomen a forma habens: sub cujus cupula admiranda, tam diu toleratos fuisse Regis Ariani cineres, mirum sane est; prudenterq; ab Archiepiscopo Cæsio factum, quod eos e loco sacro sic amovendos curaverit; ut tamen Principis, alias de Ravennatibus optime meriti, memoria haud oblitteraretur; non animæ mortui ad solatium, sed viventium aut curiositati ad spectaculum, aut emendationi ad exemplum, rememorato infelici fine quo scelera ejus punita leguntur.

DE S. HELLADIO EPISCOPO
MARTYRE IN ORIENTE.

SEC. VI AUT VII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Quo pro amissis Actis, substituuntur elogia ex Synaxariis & Menæis: tempus martyrii, per conjecturam, quæritur.

Helladius, Episcopus Martyr in Oriente (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Celebris hodie est cultus apud Græcos τοῦ Ἁγίου καὶ ἐνδόξου Ἱερομάρτυρος Ἑλλαδίου Sancti & gloriosi Hieromartyris Helladii, [Elogium ex Menæis,] de quo uno & solo agunt in Menæis excusis, ubi hoc ei accinitur Distichon:

Ἔλαιον Ἑλλάδιος ἱεροσύνης
Αἵματι συνέμιξε τοῦ μαρτυρίου.

Helladius oleum suæ sacrationis
Martyriali miscuit cum cruore.

deinde hoc eidem ex Actis, verosimiliter amißis, elogium texitur: Οὗτος Ἅγιος ἐκκαθάρας ἑαυτὸν ἀπὸ πάσης κηλίδος καὶ δοχεῖον γεγονῶς τοῦ ἁγίου Πνευματος, χρίε ται ψήφῳ θεοῦ᾽ ἀρχιερεὺς καὶ τοὺς οἴακας πιστευθεὶς τῆς τοῦ Χριστοῦ ἐκκλησίας, ὡς μὲν ποιμὴν τῆς αὐτοῦ ποίμνης τοὺς λυκώδεις τῶν ἀνθρώπων ἀπεῖργε, ὡς δὲ κυβερνήτης ἐπιστήμων ταύτην ἐκυβέρνα, ἄβατον καὶ ἀνεπηρέαστον τῶν κακῶν ἁπάντων διατηρῶν. Ἐπεὶ οὖν οἱ τύραννοι δέστμιον ἀυτον παρεστήσαντο τότε μᾶλλον ἔλαμψε καὶ κατηύγασε τῶν πιστῶν τὰς διανοιας· τομῶς γὰρ χωρήσας πρὸς τὰ σκαμματα καὶ παῤῥησιασάμενος τὴν ἐυσέβειαν, πλείσταις βασάνοις καθυποβάλλεται· καὶ τὸ σῶμα σφοδρῶς κωταξανθεὶς, τὴν ἐκ τῶν μωλώπων ἅπασαν κάκωσιν Χριστος καὶ Θεος ἡμῶν ἐποφθεὶς αὐτῷ ἐξεάσατο, καὶ εἶς τὸ ἐξῆς προθυμότερον ἐπόιησε. Μετὰ ταῦτα ὀργῆς πλησθέντες ὁι τύραννοι, τῷ πυρὶ τὸν Ἅγιον ἐπιῤῥιπτουσιν δὲ ἄφλεκτος διαμέινας, πολλοὺς προς τὴν εἰς Χριστὸν πίστιν ἐπεσπασατο· ἔπειτα σφοδρότατα ἀικιθεὶς τὸ πνευμα τῷ θεῷ παρατίθησιν Qui sic Latine redduntur Sanctus hic abstersa omni peccati labe, factus domicilium sancti Spiritus, suffragio Dei inungitur Episcopus; [quo indicantur multiplicia ab eo tolerata tormenta:] qui cum gubernaculum Ecclesiæ Christianæ sibi concreditum haberet, ut pastor gregis sui, lupos (nec enim homines dixerim) abegit; atq; ut intelligens gubernator eumdē dirigebat, ab accessu omnium iniquorum inoffensum & immunem custodiens. Postmodum ergo cum illum tyranni populo sisterent vinctum, tum virtus ejus magis eluxit, fideliumque animos clarius illustravit. Nam statim in stadium & certamen productus, Christiana libertate pietatem professus est. Quare plurimis subjectus tormentis, toto corpore fœde laceratur. Verum omnem ex livore & vibicibus contractum dolorem Christus Deus noster, suo athletæ spectabilis, abstersit & curavit, & ad plura patienda alacriorem reddidit. Tum tyranni ira repleti, Sanctum in ignem conjiciunt: in quo illæsus persistens, multos ad Christi fidem pertraxit. Postremo flagris crudelissime cæsus, spiritum Deo reddidit. Hæc in dictis Menæis.

[2] Eodem XXVII Maji idem elogium legitur in Anthologio novo, auctor tate Clementis VIII edito, & reperitur in Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, [ejus hoc die celebris cultus,] spectante ad Collegium Parisiense Societatis Iesu, & sequenti die in Menologio Bafilii Porphyrogenentæ Imperatoris. Quo etiam die XXVIII Maji in Menologio Sirleti nomen Helladii inepte adjunctum est SS. Crescenti, Dioscoridi & Paulo, de quibus tunc agemus, & dicemus eos Romæ passos. Baronius quæ legerat apud Sirletum, eodem prorsus modo Martyrologio Romano inseruit, quippe aliud fere nihil habens quod sequeretur in Græcis, ipse Græcæ ignarus linguæ, quam illud qualecumque Sirleti Menologium, [cessit novo cultui S. Therapontis.] nimis levi manu (ut alibi sæpe monuimus) compilatum. Magis mirum est, quod, cum Typicon & Constantinopoli accepta Ephemeris Moschorum figurata hoc die omnia præcipiant facienda de S. Theraponte Hieromartyre, ex Cypro translato Constantinopolim anno DCCCVI; Menæa hoc omisso agant de solo Helladio, ejusque solius nomen ex Ephemeride metrica hoc modo suggerunt:

Εικάδι ἑβδομάτῃ Ἑλλάδιον ἔκτανε πυγμή.


Helladium pugnis vigesima septima mactat.

Nec diversitatis hujus causa occurrit, nisi, quod Menæ fuerint desumpta ex antiquiori, quam illud unde acceptum Typicon exemplari, scripto priusquam cultum S. Helladii Constantinopoli obscuraret novus cultus S. Therapontis, [quippe cujus corpus non esset CP.] cujus memoria ibidem antea celebrabatur XIV Maji. Videtur autem hic cultus eo facilius obscurari potuisse, quod alibi quam in Vrbe regia corpus S. Helladii esset & coleretur Neque enim Synaxarium Parisiense, quod Helladii adhuc meminit & quidem primo loco, de duplici Theraponte agens die præcedenti, omisisset notare more suo ecclesiam, in qua Synaxis ejus celebrabatur, si talis aliqua Constantinopoli fuisset. Canon quoque de Sancto eodem relatus in Menæis talis est, ut de antiquioribus a S. Sophronio aut Ioanne Damasceno ordinatis videri unus poßit; utpote neque nomen auctoris adjunctum habens, [& qui pasjus videtur in Oriente.] neque acrostichidi alicui annexus; unde suspicari quis poßit in O riente passum, ibique magis notum fuisse; ubi etiam ejus aliqua Acta extiterint: quædam enim notantur in Stichariis atque Odis, quæ partim confirmant dicta breviter in elogio jam producto, partim supplent istic omissa. Iuvat aliqua inde excerpere.

[3] Ex tribus ante Canonem, quæ dixi, Stichariis. secundum hoc est: Θεόφρον Ἑλλάδιε, Χριστὸς ἐποφθείς σοι ἅπαντας τοὺς ἐκ μαλώπων ἰάσατο ἰχῶρας χαριτι· δι᾽ αὐτον γὰρ πᾶσαν ὑπομεῖναι κάκωσιν προέιλω, προφανῶς κλειζόμενος· δι᾽ ἱκετευε δωρηθήναι ταῖς ψυχαῖς ὑμῶν τὴν ἐιρήνην καὶ τὸ μέγα ἔλεος. Dei sapientia prædite Helladie, [In carcere visitatus a Christo,] apparens tibi Christus omnem tuorum vulnerum livorem sua sanavit gratia: propter ipsum enim elegisti quasvis ærumnas sustinere, palam glorificatus. Ideo ora, ut animabus nostris detur pax & magna misericordia. Idem initio Odes v sic explicatur: Ἐξέλαμψας ὡς ἥλιος ὀικῶν τὸ δεσμοθήριον· ὅτι ἐκεῖ τὸ φῶς τὸ ἄδυτον Χριστός σοι ἐπιφάνη, λόγους παρακλήσεως ὡς τῳ Παυλῳ φωνῶν σοι. Splenduisti tamquam sol, dum morareris in carcere: quia ibi apparuit tibi inaccessibile lumen Christus, verba consolatoria, tamquam Paulo, auribus tuis insonans. [& vin ulis disruptis solutus,] Et hoc quidem de Christo apparente jam legebatur in elogio: non item, quod de vinculis sequitur in altera ejusdem Odes V stropha: Δέσμα σοι διαρράγησαν ὥσπερ ἰστὸς ἀράχνιος ὅτι ἔν σοι ἰσχὺς ἄμαχος, συντρίβουσα δαιμόνων ἅπασαν ἐπίνοιαν καὶ σὲ μεγαλύνουσα, στρατιῶτα τοῦ Χριστοῦ. Vincula tibi disrupta sunt tamquam telæ aranearum; quia inerat tibi virtus invicta, conterens omnes adinventiones dæmonum, teque magnificans, Christi miles.

[4] Similiter ignis innoxie toleratus, in tertio Stichario ad Canonem prævio, sic quidem prædicatur, Πυρὸς φύσιν ἐχαλίνασας καὶ ἀδιάφλεκτος ἔμεινας· δρόσος γὰρ Θεοῦ σε περικυκλοῦσα ἀβλαβῆ ἐφύλαττεν: [illesus ab igne] Ignis naturam refrænasti, & incombustus mansisti. Ros enim divinus te circumdans illæsum custodivit. Laudantur etiam sæpius multiplicia tormenta per totum Canonem: sed in ejusdem Canonis Ode VII, species quædam tormenti, ab Elogio non indicati, attingitur hoc modo: Ἐν πτέρναις σοι ὑποισας πικρὰν διάτρησιν ἕτρωσας τὸν δόλιον, καὶ πτερνίσας ἔρῥιψας ὑπο τοὺς πόδας σου Μάκαρ: [& in plantis fustigatus,] Acerbam plantarum tuarum contritionem sustinens, o Beate, contrivisti fraudulentum hostem; eumque supplantans infra pedes tuos stravisti. Est hoc fustuarii genus, quo reorum humi stratorum pedes impactis bacillis feriuntur, ad numerum a judice præscriptum, quandoque ad plura centenaria ictuum, & tunc ipsam sæpe mortem inferens: quod uti inusitatum fuit Romanis Martyres torquentibus; sic fuit estque etiam hodie Persis, Saracenis, ac Turcis (ut de Sinis aliisque Orientalioribus taceam) usitatißimum: unde suspicio forsan haud vana duci posset, a Persis aut Saracenis occisum esse Sanctum.

[5] [verosimiliter sub Persis,] Huic conjecturæ favere potest, quod toto Canone nulla fiat mentio Imperatorum aut Regum, sed simpliciter & pluraliter in elogio nominentur Tyranni, puta Satrapæ Persarum aut Saracenorum, plures simul præsentes martyrio: cui gratulabundus Canon Strophe II Odes IV sic invitat fideles, Ἄνθεσι ψαλμικῶς καταστέψωμεν, πιστοι τὸν θεῖον Ἑλλάδιον, ὁς νικήτην ἀσεβείας καὶ Μάρτυρα στεῤῥὸν τῆς τριφαοῦς ὁμοουσίου Τριάδος, Floribus psalmorum coronemus, o fideles, divinum Helladium, tamquam victorem impietatis, & generosum Martyrem triluminis consubstantialisque Trinitatis. Hujus hostes cum sint imprimis Saraceni, alioqui in unum Deum credentes, inclinabar ut opinarer, sub illis passum S. Helladium; sed inclinantem eo sustinuit me Strophe II Odes VI ubi dicitur, Τοῖς εἰδώλοις τοῦ θύειν ἀπαρνοὺμενος, θυσία ζῶσα τρισμάκαρ, Θεῷ γεγονας, εὐωδιαζων ἅπασι τὰ ἄχραντα μύρα τῶν παθηματων τοῦ Χριστοῦ ἐν τῷ σωματί σου. Idolis sacrificare renuens ter Beate, [seculo 6 vel 7.] factus es Deo hostia vivens; perfundens, omnes unguento incorruptibili passionum Christi, in corpore tuo adimpletarum. Atqui, non Sarraceni, sed Persæ adorabant idola, solem præsertim & ignem: horum autem irruptiones in Syriam & Palæstinam notæ sunt, seculo præsertim VI & VII sub utroque Chosroë anno Iustiniani Imperatoris XII, quando Antiochiam Syriæ interceperunt; & anno Heraclii V, quando Hierosolymam totamque Terram sanctam redegerunt sub potestatem. Fuisse autem ist is in partibus satis frequens Helladii nomen, persuadent Metropolita Tarsi & Ptolemaïdensis Episcopus, sic nominati anno CCCCXXXI, in Conciliabulo Ephesino. Sed hæc omnia pro nuda levique conjectura, ut sunt, accipi volo.

DE SANCTO HILDEVERTO EPISCOPO MELDENSI IN GALLIA.

CIRCA ANNUM DCLXXX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Hildevertus, Episcopus Meldensis in Gallia (S.)

BHL Number: 3943, 3944

AUCTORE D. P.

§ I. De ejus cultu cum Lectionibus propriis, Actorum mala fide, ipsiusque ætate.

Celebratur hoc XXVII die Maji in Breviario Bellovacensi sub nota anni MDLIV edito, & potißimum in Ecclesia & diœcesi Meldensi, [Cultus 27 Maji] festum S. Hildeverti, ejusdem Ecclesiæ Episcopi: de quo in Breviario Meldensi, quod habemus anno MDCXL excusum ista præscribitur propria Oratio: Omnipotens sempiterne Deus, qui hunc diem nobis in honore B. Hildeverti, Confessoris tui atque Pontificis, consecrasti; da nobis, quæsumus, ita devota mente illius celebrare solennia, ut ipso intercedente peccatorum condonetur indulgentia, & ad gaudia perveniamus sine fine mansura. Dein præscribuntur pro secundo nocturno hæ tres lectiones, quarum prima recitanda est de Scriptura occurrente, [in Lectionibus dicitur] secunda & tertia propria de hoc Sancto. Eas hic imprimendas descripseramus; cum accepimus Parisiis alias antiquiores tres, transcriptas a Petro Ianuarii, [ortus nobiliter,] Curione S. Theobaldi apud Meldos, idque ex veteri Breviario exarato circa annum MCCCVIII, sub Episcopatu Simonis de Festuca. Has ergo pro recentioribus illis accipe, sicut eas nobis misit R. D Iacobus Cousinet ad S. Genovefam Canonicus Regularis.

[1] Beatus Hildevertus, divinæ dispensationis nutu Meldensis quondam Episcopus, [educatus pie,] parentibus secundum mundanæ excellentiæ dignitatem haud infimis nec sacræ religionis ignaris noscitur procreatus. Pater ejus dictus est Adelbertus, nobilis genere, sed nobilior fide. Hic vero, non causa exercendæ voluptatis illicitæ, sed gignendæ prolis amore, uxorem duxit, nomine Evam, moribus & genere sibi congruam, dilectam Deo & amabilem viro. Natus est eis filius, quem vocaverunt Hildevertum, tradideruntque B. Faroni Meldensi Episcopo sacris litterarum studiis imbuendum: qui in brevi temporis spatio novo ac veteri Testamento imbutus est.

[2] [ordinatus Clericus,] Ipse autem puer, licet ætate juvenis, moribus tamen senex erat. Sanctus autem Faro, videns simplicitatem S. Hildeverti, omnes Ecclesiasticos Gradus ei per ordinem commisit. His quoad sensum per omnia consonat præcitati Breviarii Lectio IV: non item Lectio V, quæ antiquo textui, adjungit rigorem vitæ & Luxoviensem Monachatum, ab iisdem exordiens: nos vetustiora, quæ sequuntur, sic transcripta invenimus. Post obitum S. Faronis Hildevertus vir Dei, plenus gratia, Episcopalem Cathedram adeptus est. Factus est itaque Episcopus Dei judicio, [deinde Episcopus,] ac Clericorum & omnium qui ibi affuerunt consilio & consensu. Fuit S. Hildevertus in eleemosynis largus, in vigiliis sedulus, in oratione devotus, in charitate perfectus, in humilitate profundus, in doctrina præcipuus, in sermone præclarus, in conversatione sanctissimus; sinceritatem mentis vultus sui serenitas demonstrabat. His aliisque elegantius verbosiusque deducendis intentus Auctor novarum Lectionum, earum quintam concludit narratione miraculi, unde vetustior Lectio III initium suum hoc modo sumit.

[3] Accessit autem ad eum quidam homo, & projecit se ad pedes ejus, & obsecravit eum, [mortuo ad baptismum resuscitato,] ut filio suo, defuncto absque baptismo, manum imponere dignaretur; ut invocato Christi nomine super cadaver exanime, restitueret eum vitæ pristinæ. Ille vero confestim mœstis precibus annuit, domum in qua jacebat mortuus introivit, & prostratus in terram diutius ad Dominum fudit preces, ut ipsum a mortuis suscitaret, & baptismi gratiam consequi posset, ac Domino Jesu Christo famulari: statimque surrexit puer, & cœpit loqui. Tunc catechizavit eum, & vocavit eum nomine patris sui Aldebertum. Post aliquantum vero temporis B. Hildevertus migravit ad Dominum, [Moritur 27 Maji.] sexto Kalendarum Juniarum: sepultusque est in basilica, quam ab urbe Meldensi sexto fere milliario ipse construxerat. Et sui filioli corpus, quem de mortuis suscitaverat, post septem annos moriturum prædixit, & juxta se sepeliri mandavit. Officii recentioris Lectio VIII a morte Sancti initium sumit, [sepultus Vigneliaci] & ecclesiam ubi sepultus est, dicit esse in pago, qui vulgo dicitur Vigneliacum: deinde hæc de cultu adjungit: Verum quem vivum multa miracula insignem fecerant, mortuum plura commendarunt, tum Vigneliaci, tum in ecclesia Meldensi; [dein Meldas translatus.] in qua postea sacra ejus ossa reposita fuerunt; tum Parisiis in Capella, sub ejus nomine paulo post ejus obitum ædificata, quæ nunc est parochialis ecclesia sanctæ Crucis; & in ecclesia parochiali S. Laurentii, in qua digno cum cultu invocatur; tum denique in agro Rotomagensi, in Collegiata ecclesia Gornacensi, ubi in pretiosa capsa magna cum veneratione sacræ ejus requiescunt Reliquiæ.

[4] Hactenus Lectiones Antiquæ & Novæ. Medii fortaßis inter utrasque ævi, auctoris certe nequaquam coævi, [Acta Mss.] sed scribentis diu post obitū Sancti, sunt Acta ex variis relationibu; vulgique traditione consarcinata, quæ sumus duplicia nacti; alia longiora, ex Codicibus Mss. monasterii Beccensis & ecclesiæ Gornacensis, a Petro Loveto & Andrea du Chesne; alia breviora & a Frederico Floueto nobis Rotomago communicata: in quibus nonnulla sunt, veritati neutiquam consentanea: quare iis omißis, pauca solum quæ videntur verosimiliora excerpimus. Vbique dicitur S. Faroni Episcopo educandus traditus, puerulus adhuc aut quinquennis, aut curriculo unius lustri peracto, aut certe (ut supra dicitur) ubi per ætatem licuit. Hinc ex illius ætate de tempore quo vixit & sedit S. Hildevertus aliquid licet statuere. [Tempus S. Faronis decessoris:] Habemus varia S. Faronis Acta illustranda ad XXVIII Octobris, diem ejus natalem. In omnibus dicitur is tempore Chlotharii II Regis Episcopus ordinatus, & vivendo pervenisse usque ad tempora Childerici pronepotis ipsius Chlotharii, quem ad regnum Anstrasioruni promotum ostendimus circa an. DCLIX. Hoc ergo tempus est, quo S. Hildevertus sacris litteris institutus, post alios sacros Ordines, etiam Sacerdotio fuit initiatus. A quo tempore longe arctiorem vivendi rationem duxit: nam pene quotidianum coluit jejunium, nec alio usus est vestimento, quam ex pilis caprarum contexto. Ita Acta breviora, nulla addita mentione vitæ monasticæ, cujus meminerunt Acta longiora, non tamen nominato loco monasterii, quod supra citatæ recentiores Lectiones, Luxoviense in Burgundia dicunt fuisse. Huic tunc præerat S. Waldebertus, anno DCLXV vita functus secunda Maji, ad quem diem vitam ejus illustramus. Compendia Actorum extant apud Vincentium lib. 23 Speculi historialis cap. 25; & apud Petrumde Natalibus, lib. 5 cap. 49.

[5] Varia in utrisque Actis & citatis compendiis interseruntur ab eo in Episcopatu peracta, prudenter in citatis Lectionibus omissa: [nonnulla in Actis suspecta:] quasi Romam profectus a Bonifacio Pontifice Maximo benigne exceptus, coram eo Missarum solennia celebrasset; & ab eo ad prædicandum missus, circuisset urbes & oppida Hierosolymam usque: & septem annis in ea peregrinatione evolutis, Romam reversus, Summo Pontifici suæ legationis rationem reddidisset: unde jussu sanctæ Sedis in Galliam reversus, a S. Furseo Monacho Laniaci, exceptus esset. Hæc pluribus in dictis Actis recensentur. Verum nullus tunc sedit Romanus Bonifacius. Nam quintus istius nominis creatus est sub finem anni DCXVII, mortuus anno DCXXV, quo S. Hildevertus necdum natus videtur fuisse. Nec potest intelligi Bonifacius VI, in Antipapam electus anno DCCCXCVII, jam pridem post obitum S. Hildeverti ducentis annis elapsis. S. Furseus, Latiniacensis ad Matronam monasterii conditor, quatuor ab Vrbe Meldensi leucis (quod vulgo Lagny dicitur, & simili contractione supra Laniacus scribitur) ante S. Pharonem videtur obiisse, circa annum DCL, sicut diximus ad ejus Natalem XVI Ianuarii. Igitur pro S. Fursæo Monacho, scribendum putarem, exceptum Hildevertum a S. Fursei Monachis. Additur in dictis Actis & compendiis hoc miraculum: quod chirothecæ ejus, quas e manibus suis ante consecrationem extraxerat, a radio solis in aëre visæ fuerunt tribus horis sustentatæ. Quod in Lectionibus supra citatis non incongrue omissum est.

[6] Porro B. Hildevertus Pontifex, Pastoralis officii partibus sanctissime peractis, [obitus circa an. 680,] morbo correptus est, cum magno dolore Meldensium civium: & tandem munitus salutari Viatico, migravit in cælum sexto Kalendas Junii, circa annum Christi sexcentesimum octogesimum. Ita Acta breviora. Hinc corrisgendi Trithemius & Wion, quorum prior, lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti, ait eum claruisse anno DCXL. [27 Maji, aliis 26,] Magis enormi mendo Wion asserit eum S. Faroni successisse anno DCLXXXVI. Migrasse ad Dominum sexto die Kalendarum Juniarum etiam habent longiora Acta, ex vetustis forte Lectionibus: & his consentit Breviarium Meldense recentius. At præcedenti die, sive VII Kalendas Junii, mortuum fuisse, tradunt Vincentius & Petrus de Natalibus, & secuti sunt Trithemius, Wion, Menardus, Grevenus, Canisius, Saussajus, & alii. Mabilio seculo 2 Benedictino, inter Prætermissos collocat S. Hildevertum, atque per asteriscum præpositum designat esse ex eis, qui Germani Benedictini esse videntur: quod ubi clarius probatum fuerit, libentißime amplectemur.

[7] In Actis longioribus agitur de Translatione corporis sub hisce terminis: Transactoque non multi temporis curriculo, Angelus Domini per visum alloquitur B. Majolum Abbatem, dicens: [a S. Majolo Angelica monitione incitato.] Surge & vade ad basilicam, in honore beatæ Dei Genitricis dicatam; ibique juxta altare Beatorum corpora Ildeverti Episcopi atque Aldeberti ejus filioli reperies tumulata. Quod cum esse probaveris, discurre festinans; & convocatis comprovincialibus Episcopis, Sacerdotibus, nec non & Levitis, ceterisque sanctorum Ordinum Clericis, viris quoque ac mulieribus religiosis, omnem rei seriem, quemadmodum gesta sit, pronuntia: eorumque tumulum summa cum diligentia ut aperiant exora. Hæc cum dixisset, cælo receptus est. Mane autem facto exsurgens venerabilis Abbas, convocatis omnibus, de quibus præceperat Angelus, cuncta patefecit juxta verbum ejus. Qui audientes gavisi sunt valde, & venientes ad locum sibi cælitus revelatum cum vexillis & crucibus, cum thuribulis & lampadibus, eo ipso die, [elevatur, corpus.] quo a terris B. Ildeverti felix anima translata est ad superiora, hymnisonis vocibus amborum elevaverunt ossa inclita: ex quibus magna curatio effluxit circumstantibus infirmis, cæcis visus, claudis gressus, surdis auditus, paralyticis curatio, leprosis mundatio, muto loquela, præstante Domino Jesu Christo &c. Hæc ibi quæ fere eadem sed mutata phrasi, leguntur in Actis brevioribus, & paucis attinguntur in compendiis Vincentii & Petri.

[8] Acta S. Majoli Abbatis Cluniacensis varia dedimus ad XI Maji, sed absque ulla talis revelationis mentione: præterea Sanctus iste trecentis minimum annis post S. Hildeverti obitum floruit; hic vero elevatus Meldasque perlatus dicitur, transacto non multi temporis curriculo. Ideo Mabilio, inter Prætermissos ad sec. 3, [Majolus iste potuit fuisse Cluniacensis Ord. auctor,] agens de S. Guitmaro, dubitat, an non potius intelligi debeat aliquis alius Majolus, qui fuerit loco & tempore propior, puta Abbas S. Pharonis. Sed tota præcedens narratio talis est, ut particula, non, abundare omnino videatur: nec enim locum sepulti haud ita pridem Episcopi opus erat revelatione doceri, ejusque veritatem ipsa corporis refoßione probari. Præterea Lectiones in festo Translationis infra memorandæ dicunt, quod post quamdam annorum seriem apparuit Angelus Domini Majolo Abbati, [tum forte Latiniaci in vicino degens.] in loco qui dicitur Laniacus, quod integre Latiniacus scriberetur; nec absimile vero est, huc aliquando venisse Majolum Cluniacensem, causa reformandi monasterii, suæque Congregationi adjungendi, ut paßim per omnes Galliæ provincias multa adjunxit.

§. II. Translatio Gornacum, cultus, miracula; an post extinctam ibidem S. Guitmari Ab. Centulensis memoriam?

[9] Narrant tam Acta quam Lectiones, quo modo Meldis exportatum corpus S. Hildeverti, substiterit Gornaci, [Traslatum deinde corpus Gornatum,] in Normanniæ limite super Eptam fluvium. Exportatio hæc licet in minoribus Actis facta dicatur nonnullis mensibus effluxis a prima translatione; alibi tamen aut nullum definitur tempus, aut longius intervallum supponitur, maxime in Lectione quam nobis Rotomago misit ante annos quinquaginta P. Ioannes Dardes, quæ multis circumstantiis alibi non inveniendis rem sic ornat & explicat: Dominus Jesus, qui in Euangelio dixit, Nemo accendit lucernam & in abscondito ponit eam sub modio, sed super candelabrum; volens S. Hildevertum manifestare, & virtutes ejus ostendere; postquam multis miraculis ejus virtutem declarasset in civitate Meldensi, etiam in partibus Normanniæ placuit probare hoc modo. [Luc. 11, 13] Fuerunt Clerici tres, qui nutu divino sacrum ejus corpus acceperunt, & per multa tempora & loca portaverunt, & tandem Normanniam applicuerunt, [ibidem sistitur & retinetur,] in villa quæ dicitur Gornacum, ubi steterunt per certum tempus. Cum autem vellent cum sacro corpore recedere, immobile corpus remansit. Unde quasi attoniti & stupefacti venerunt ad Hugonem, illius loci Comitem, factum narrantes. Comes eos audiens gavisus est, sperans quod favente Dei misericordia, quæ inceperat, per miracula & virtutes illius gloriosi Confessoris, consummaret, & tota provincia honoraretur: iisdemque Clericis plurima dona tam in jocalibus quam in aliis dedit. Mira res! volens Comes probare an esset sacrum corpus S. Hildeverti, an non, jussit magnum ignem accendi, & sanctum caput in medium projici: sed mox resiliens, in gremium uxoris dicti Comitis transivit. Quid plura? [an. XXVII?] ea die, videlicet * XXVI Maji, plures a diversis languoribus sunt sanati, … deinde dictus Comes corpus ejus venerabile in capsa argentea honorifice reposuit, prout apparet videntibus.

[10] Mabilio loco præcitato ait, quod Corpus prædictum jussu Walterii Rotomagensis Pontificis, [& an. 1201 in argenteā arcā transfertur.] per Hilbertum Cantuariensem Archiepiscopum, in eam in qua nunc habetur thecam illatum est anno MCCI; caput vero in scrinio aureo, expensis Blanchæ Philippi VI Francorum Regis uxoris, affabre elaborato circa annum Domini MCCCLXXV. Quid igitur si seculo XII ad finem vergente, dicamus factam corporis Translationem ad Normannos, duobus fere seculis post primam factam a Majolo Abbate? Fortaßis solvetur hac ratione difficultas, quæ Mabilionem vehementer torsit, in Chronico Centulensi Hariulfi, de quarto ejus loci Abbate sic legentem, lib. 1, cap. 27. Tunc, cum scilicet Centulense & Gemmeticense monasteria ab uno eodemque Abbate regi cœperunt, vere sancti & boni fideles, [Ibidem ecclesia S. Guitmaro Ab. sacra,] non valde curabant scriptis quæ gerebantur committere, qui ad hoc solum contendebant, ut in libro vitæ mererentur adscribi: unde & illius temporis Abbates ex toto prorsus ignorassemus, nisi venerabilis Abbas Angelrandus (is qui Vitam S. Richarii fundatoris scripsit, & Hariulfo ipsi inchoandi Chronici auctor fuit) ex aliquanto id procurasset: qui dum priscorum Abbatum Catalogum perstringeret, ex iis unum fuisse insinuavit Guitmarum, quem & sanctissimum virum titulavit: & quia tanti viri tale meruit testimonium, dignum est ut a nobis pusillis memoretur, qui viri vere sancti ore Sanctissimus est notatus. Hic in Neustriæ solo humatus quiescit, & in suo nomine dicata ecclesia existit: qui quantæ sanctitatis & justitiæ fuerit, nos quidem non occurrimus dicere, sed his qui ejus corpori sancto deserviunt prædicandum committimus.

[11] Ad hæc Mabilio; Utinam, inquit, ipse id executus fuisset! [Benedictinos fecit suspicari,] Nam Canonici Ecclesiæ Collegiatæ erectæ Gornaci, ubi S. Guitmarus tempore Hariulfi, id est sec. XI, quiescebat, & ecclesiam nomine suo illustrabat, usque adeo primarii Patroni sui memoriam obliterari siverunt, ut ne nomen quidem apud eos reliquum sit. Solus nunc apud eos audit S. Hildevertus, Meldicensis Episcopus, ecclesiæ suæ Patronus; quem cum Guitmaro nostro confundunt, cum legunt in Officio ecclesiastico Hildevertum, ex Monacho Luxoviensi Abbatem monasterii S. Richarii, tum Meldicensem Episcopum fuisse… Sed nescio an Gornacum translatum sit corpus S. Hildeverti Episcopi, qui postea Guitmari Abbatis memoriam obscuravit ac penitus demum abolevit; an vero Guitmarus alio nomine dictus sit Hildevertus; quamquam nulla ejus rei mentio, nec præfecturæ Centulensis in Actis S. Hildeverti, quæ non magnopere probo. Neque nos probamus illa valde, tam recenti tamen Officio, quale allegatur a Mabilione (nam Lectiones paulo vetustiores supra relatæ nec Luxovii nec Centulæ meminerunt) permoveri non possumus, [ipsum esse qui sub nomine Ildeverti colitur:] ut geminum vel titulum vel nomen in eodem Sancto recipiamus. Potius dixerim Gornacenses, auctoritate motos Centulensium, constanter asseverantium quartum suum Abbatem Gornaci sepultum cultumque fuisse, tandem in illam conjunctionem titulorum consensisse: Centulenses vero sub initium hujus seculi, quando eos adhuc suus latebat Hariulfus, cum blattis tineisque colluctans, adeoque ignota habebantur primorum Abbatum nomina; quartum illum, quem Gornaci sepultum tradita per manus memoria credebant, vocasse Ildevertum, quia scilicet hic unus sciebatur Gornaci coli. A talibus certe instructus Robertus Chenu, sub annum MDCXXVI Auctor Galliæ Christianæ, in Abbatibus Centulensibus scripsit: S. Ildevertus, cujus Reliquiæ apud Gornacum: & sic etiam in Sacristia Centulensi hodiedum pendet Tabella Patronorum loci, in qua nominatur S. Idvertus. Tandem vero iidem Centulenses cœperunt sub ritu semiduplicis Officii colere, non hoc, sed X die Decembris, S. Ildvertum qui & Guitmarus: quod dixerim, post Mabilionis divinationem, primum fuisse assumptum: si enim id antea illi fecissent, asseverantius haud dubie locutus ipse fuisset.

[12] Itaque ist is nihil obstantibus, quæ nullum in antiquiori auctoritate fundamentum habent, & posito quod de Gornacensibus Canonicis loquatur Hariulfus (loqui enim de iis velut certum habet Mabilio, [sed verosimile est Guitmari cultum cum ecclesia prius desiisse,] non solitus temere quidquam asseverare) videntur omnia conciliari posse distinguendo tempora, quibus Gornaci sepultus Guitmarus, eodemque allatus Hildevertus fuerit. Nam Guitmarus obiit circa annum DCCL; Hariulfus opus suum Chronicon, a Domno Saxowalo ante plures annos inchoatum … completum dedit anno MLXXXVIII: post quem annum, usque ad S. Heriverii Translationem Gornacum, anni circiter centum elapsi, sufficere potuerunt, ut prior ibidem S. Guitmari ecclesia, quæ scribente Hariulfo triseclis erat, vel ætate vitium inducente corruerit, vel aliquo bellorum inter Francos Normannosque tunc frequentium turbine eversa sit, ipsumque etiam S. Guitmari sepulcrum dißipatum; vel furtim sublata cum oßibus de terra elevatis arca videri desierit, simulque evanuerit cultus, dilapso quod istic antea fuerat Canonicorum Collegio. Cum autem Comes Castri-Gisortis, solis quinque leucis dißiti, quorum etiam unus Hugonis nomen habuit, sub annum MCXXIV Oderico Vitali nominatus, [quam Gornacum inferretur Hildevertus,] & cognominem sibi filium aut nepotem habuisse successorem potuit; cum, inquam, talis aut etiam vicinior aliquis Toparcha simul ac Gornaci Dominus, restaurationem loci desolati machinaretur; opportune ceciderit eo adduci corpus S. Hildeverti, & miraculo sisti; atque ita nova ecclesia sub nomine S. Hildeverti surrexerit, parum curantibus Normannis Guitmari Franci patrocinium vetus innovare, maxime non comparente amplius corpore, quod populorum devotionem alliceret, & novo hospite tot miraculis coruscante. Ipsum autem vere Meldensem Episcopum esse, [furtim forsan sublatus,] eo facilius credi potest, quod eo pridem se carere Ecclesia sua fateatur, nec alia ulla eumdem sibi vendicet quam Gornacensis. Mihi etiam simile vero apparet, Translationem in Normanniam non esse factam publico Cleri consilio, quamquam alias non inusitatum esset causa ecclesiasticæ alicujus neceßitatis per regiones vicinas circumferri Sanctorum corpora; sed a tribus illis Clericis, quæstum sibi ex populari pietate facturis, furtim ablatum fuisse sacrum pignus; idque in proximam & hostilem Normanniam, ubi liberius agerent a Francis, ipsum repostulaturis.

[13] [& amentiū Patronus habitus,] Vt ut est, ex quo Gornaci Sanctus quievit & miraculis claruit, potißimum in curandis amentibus aliterque conturbatis, non solum in Normannia, sed etiam in Francia celebris haberi cœpit. Testis urbs Parisiensis, quæ erecto olim Hospitali, eidem ecclesiam addidit, sub titulo S. Hildeverti: cujus ibidem cultus, ut Patroni primarii perseverat, etiam post quam Hospitali ablata ecclesia illa, Parochialis facta est sub titulo sanctæ Crucis. Ibidem in parochiali S. Laurentii vetus est S. Hildeverti Confraternitas, cui Fidelium pietas ex veteri usu inscribi curat, si quem domi habent mente captum vel energumenum: idque ita vulgo notum est, ut cum aliquis nuper cædem fecisset, ad eum culpæ &, quod consequens erat, morti eximendum, valuerit produxisse Album Sodalitatis Hildevertinæ, in eoque jam pridem inscriptum nomen ejus qui capitis postulabatur. Similem crediderim esse Rotomagi eam, ex cujus Ms. P. Dardes sequens Miraculum nobis dedit: quod miraculum occasionem etiam præbuisse potuit prædictæ devotioni, qua Sancto isti commendantur amentes. Nonnemo tamen suspicatur, ab affinitate vocum, Hildevertus & Vertigo initium sumi potuisse: cum non desint vulgaria multa exempla Sanctorum, non alia de causa in patrocinium assumptorum, quam quia eorum nomen affine est malo, contra quod invocantur, vel aliquid in arte aut opificio quopiam sit quod eo inclinet. Miraculum ipsum sic narratur.

[14] Quoniam quæ vidimus & audivimus silentio tegere non debemus, formidantes illud judicis comminantis per Ezechielem; Linguam tuam adhærere faciam palato tuo, & eris mutus; [describemus] unum de mirabilibus, quæ Dominus noster Jesus Christus, ad honorem nominis sui & gloriosæ Virginis Mariæ almifluique Episcopi Hildeverti, operari dignatus est. [Ezech. 3, 26.] Fuit igitur in burgo, [ex quo nova nupta alienata a viro,] quod Enguin dicitur, quædam juvencula, Mathildis nomine, cujus pater Robertus, mater Agnes vocabatur: qui filiam suam tenere diligentes, & ei in posterum providentes, nuptiis deputaverunt. Dederunt eam uxorem cuidam negotiatori, nomine Nicolao: & ut de pluribus pauca disseram, celebratis Missæ solenniis, & expletis nuptiarum gaudiis, ad thorum nuptialem devenerunt. Sed illa omnibus modis viri sui repudiavit amplexus, & tamquam diabolico debacchata furore, unguibus & dentibus eum affligens, a se penitus effugavit: quod is postea parentibus illius insinuavit, sed nihil profecit. Non multo post in Pictaviam ad negotiationem profectus, ibi ferme per unū mensem moratus est: deinde expedito negotio ad propria repedavit, & cum gaudio a parentibus suæ conjugis est receptus, facto plerisque amicorum convivio, qui post epulas recesserunt. Dehinc sub intervallo illa parum dormitavit juxta focum. Cumque a somno surrexisset, illi cor doluit, [mox etiam loquela gressuque privata & obsessa,] licet parum comedisset: quia non hilaris erat de reditu mariti. Continuo ergo sola exivit in virgultum, quod erat retro domum; & visum est ei audire vocem multorum, strepitum ingentem facientium & accessit quidam ad illam, & manu extenta per guttur eam arripuit & fortiter strinxit. Illa volens clamare, alterum sensit, qui duos digitos injecit in os ejus, unde penitus linguæ & pedum amisit officium. Videns autem vir ejus quod plus æquo moraretur, misit ad investigandum quid tardaret. Missi autem venientes, humi provolutam & quasi mortuam invenerunt. Quod attoniti redeuntes narraverunt Domino suo: qui continuo accurrens accepit eam in ulnas suas & asportavit: & timens ne a parentibus suis sibi imputaretur, festinans accessit ad eos, & retulit eis quæ acciderant. Ab illa ergo hora vexavit eam dæmon, qui in eam intraverat, bis in die, mane & vespere. Parentes incommodum filiæ condolentes, cum per medicos ei subvenire nequivissent, licet locupletes essent; pro ea Deo & Sanctis ejus vota voverunt & reddiderunt, ad limina Sanctorum deferri facientes. Sed pius & misericors Deus, cujus judicia abyssus multa, eam fideli suo S. Hildeverto deputaverat, & per ejus merita dæmonem expelli decreverat. Sabbato igitur ante Ascensionem apud Gornacum ad ecclesiam sancti Confessoris Hildeverti advenit, [Gornati primo utcumque restituta,] quæ a Canonicis ecclesiæ, clericis & laicis, sæpissime visitata & confortata est: erat enim, ut per exteriora perpendi poterat, Deo devota, ut puta, in pectoris tunsione, manuum & oculorum in cælos ejectione, eleemosynarum largitione, nutibus & signis satis affabilis. Cumque in crastino Ascensionis post Matutinas Clerus ad invicem de illa loqueretur, & modum infirmitatis sciscitaretur, intelligitur quod a dæmone vexaretur, de quo in Euangelio legitur, quod discipuli non potuerunt eum ejicere, quod non ejiceretur nisi in oratione & jejunio. [Matth. 17, 20.] Tali ergo confisi oraculo, venimus ad eam, & cum sedulitate monuimus, ut a lubricæ ætatis illecebris pœniteret, & veram cordis contritionem haberet, & Deo satisfactionem de commissis, & oris Confessionem toto animi affectu promitteret, si ei linguæ officium redderet. Quæ nostris omnibus prona sermonibus, prout poterat, humiliter annuebat. Considerantes autem ipsius devotionem, percunctati sumus ab ea, ut nobis signis ostenderet, si Dominici corporis & sanguinis Sacramento communicari vellet; adjicientes, quod cum tali hospite non posset malignus spiritus diu habitare. Statimque ad altare B. Mariæ Virginis Missam, quæ pro infirmis instituta est, ipsa in grabato præsente, celebratur. Non omittitur Euangelium secundum Marcum, quod præmisimus; & omnibus illic adstantibus, tam Clericis quam laicis, caritatem illorum in Domino postulantes indicimus, ut pro ea Dominum deprecentur.

[15] Postea autem, & die sabbato advesperascente, & appropinquante hora vexationis ejus, convenimus ad ecclesiam ad visitandum eam: confluxerunt & multi de oppido & villis proximis, [tum deliquium passa,] qui inspirante Dei gratia ad tam solenne miraculum convenerunt. Lecto igitur super ea S. Joannis Euangelio, In principio erat verbum; & illud S. Marci, Magister attuli filium meum ad te; & ipsa pluries aqua benedicta aspersa, deposuimus textum Euangelii super caput ejus, stolam benedictam circumponentes collo ejus. Deinde sanctuaria ei obtulimus ad osculandum, pignus in cruce argentea de Cruce Domini, similiter & reliquias sancti Hildeverti: & præcepimus, ut pro possibilitate sua diceret orationem Dominicam, Symbolum Apostolorum, salutationem Angelicam, & se signo Crucis muniret, Deique misericordiæ commendaret. Quo facto extemplo cœpit viribus destitui. Riguerunt ejus membra ac si essent ferrea, & facta est velut mortua. Facto itaque silentio, unus de Sacerdotibus ait: Oremus omnes ad Dominum de intimis cordibus, ut qui eam mirabiliter creavit & mirabilius redemit, quique in ea spiraculum vitæ inspiravit, per intercessionem B. Mariæ ac gloriosissimi Confessoris Hildeverti, eam liberare dignetur a dæmone; & aperire os ejus, sicut aperuit Zachariæ Prophetæ, ut soluto linguæ vinculo Domino confiteatur, & psallentes dicamus: Benedicimus Deum cæli, & coram omnibus viventibus confitebimur ei, quia fecit nobiscum misericordiam suam. Mira res! Confestim visum est ei, quod Incarnati Dei Genitrix coram ea adstitit, & dixit ei, Matildis, quid facis? quomodo est tibi? Respondit: Domina mea, nimis anxia sum. Et dixit illi, Ne dubites, filia, quia in proximo est hora qua liberaberis ab infirmitate ista. Et dixit ad illam: Domina, liberabor de infirmitate mea? Respondit: Etiam. At illa: Quæ es tu, Domina mea? Ego sum, inquit, Mater unigeniti Filii Dei. Attende quæ dico: In proximo sanaberis: [& liberata fuit.] & cum sanitati restituta fueris, fac incensari altare S. Hildeverti, & meum, & postea teipsam. His dictis disparuit. Postea visum est illi quod feretrum argenteum, quod est secus altare, in quo sunt reliquiæ S. Hildeverti, se aperuit: & inde veniens Sacerdos Dei & Pontifex Hildevertus ambularet coram ea, & leviter eam palparet, dicens: Confide, filia: ecce enim in proximo misericordiam Dei es adeptura. His dictis disparuit. Hæc omnia retulit lingua expedita, postquam sanitatem assecuta est. Facta autem Cleri & populi oratione quibusdam solo tenus prostratis, plerisque genibus flexis, Reliquiæ apponuntur; amota autem stola quæ circa collum erat, ore abundantissime aperto, lingua largius expedita, confusus exiit dæmon, fusis lacrymis multis præ gaudio a fidelibus. Tunc Sacerdos quidam linguam ejus dente B. Hildeverti tetigit, & resumpta inter os lingua cum dente sancto os clausit & labia strinxit. Nec mora os ipsa laxavit, & Sacerdos, dentem Sanctum solerter abstraxit: & illa sedata, Sacerdos dixit illi: Matildis clama, Sancte Hildeverte. Et continuo soluto linguæ vinculo clamavit, Sancte Hildeverte, iterum atque iterum. Et rursus Sacerdos ad eam clamavit, Sancta Maria; & illa, Sancta Maria. Postea monita clamavit, S. Laurenti. His itaque expletis incipitur, Te Deum laudamus: quod dum cum lacrymis cantaretur & campanæ pulsarentur, cum magnis vocibus exclamavit dicens, Incensate altare S. Hildeverti, & S. Mariæ, & postea me: ita jussit fieri mihi beata Dei Genitrix. Tunc honore debito altaria incensata sunt, & postea ipsa per Dei misericordiam liberata, intervenientibus meritis & intercessionibus gloriosi Confessoris atque Pontificis Hildeverti, cujus memoria in benedictione est.

[16] Hactenus Ms. Sodalitatis Hildevertinæ, ad cujus usum, ante duo circiter secula, Gallice reddita est Vita: & hujus visionis antiquum ecgraphum penes nos est, ita autem finitur: [Reliquiæ ipsæ qualiter habitæ:] Dominus noster multa miracula per S. Hildevertum fecit cum viveret; & quotidie adhuc facit in ecclesia Collegiata, sub ejus nomine Gornaci fundata: ubi ejusdem corpus venerabiliter requiescit in tumba, argento cooperta: caput autem, etiam nunc carne obtectum, asservatur seorsim in divite capsa, ex mero auro ducali fabricata. Romani Pontifices, rite informati de peregrinorum quotidie istuc venientium ac miraculorum frequentia, præsertim in liberatione energumenorum atque a mente alienatorum; Indulgentias varias concesserunt, [Indulgentiæ:] in perpetuum obtinendas ab iis, qui anno quolibet ecclesiam S. Hildeverti visitabunt diebus XXVII & XXVIII Maji. Est etiam in vico Verre dicto, ubi natus Sanctus fuisse creditur, fons scaturiens, [fons:] in quodam prato, ad ipsius (ut fertur) patrimonium spectante, ex quo potantes ægroti, frequenter bibunt sanitatem. Hactenus ille: est autem Verre oppidum Picardiæ, sesquileuca Ambianis, decem circiter Gornaco distans. Festum Translationis XXV Augusti celebrari solitæ, [Translatio 25 Augusti.] ejus esse opinor, qua corpus Sanctum in argenteam arcam translatum fuisse dixi anno MCCI: habeturque pro ea die Officium totum proprium in Antiphonis, Responsoriis & Hymnis, atque hac Collecta. Da quæsumus omnipotens Deus, ut qui B. Hildeverti Confessoris tui atque Pontificis Translationem annuo debitæ venerationis celebramus obsequio, contra cuncta nobis adversantia intercessionis ejus muniamur obsequio.

DE S. RAGNULFO MARTYRE
TELODII PROPE ATREBATES IN ARTESIA.
SYLLOGE HISTORICA. De cultu, elevatione, & ætate Sancti.

CIRCA AN. DCC.

[Commentarius]

Ragnulfus Martyr Telodii, prope Atrebatum in Artesia (S.)

G. H.

Telodium, vulgo Telu seu Teluch, pagus urbi Atrebatensi vicinus esi, spectans ad Dominium Abbatis Vedastini, [Cultus sacer 27 Maji] in cujus Ecclesia sacrum corpus S. Ragnulfi Martyris asservatur, & colitur solenni Officio Ecclesiastico hoc XXVII Maji. De eo in genuino Vsuardi Martyrologio ista leguntur: In territorio Adartensi S. Ragnulfi Martyris. Citato Vsuardo eadem, sed phrasi hodierna, in Martyrologio Romano ita recitantur: In pago Atrebatensi S. Ranulphi Martyris. Apud Bellinum, atque Grevenum, & in Ms. Florario, etiam Ramulfus appelatur. At Ranulphus in Breviario Bellovacensi anni MDLIV. Sacrum ejus corpus jam olim Telodio est translatum intra urbem Atrebatensem, & in ecclesia monasterii Vedastini depositum, capsæque impositum cum hac inscriptione: [corporis elevatio facta anno 1188] Anno Verbi Incarnati millesimo centesimo octogesimo octavo, regnante in Francia Rege adolescente Philippo, filio Ludovici Regis, filii Ludovici Regis Grossi; Archiepiscopante Remis Willelmo ejusdem Regis avunculo (anno scilicet, quo idem Rex juvenis & Henricus Senior Rex Anglorum, Philippus Comes Flandriæ, & universi fere Christianæ religionis Principes Crucem assumpserunt, quia Saladinus universam fere terram Hierusalem usque ad mare occupaverat) Dominus Henricus, quondam Abbas Clarevallensis, Albanensis Episcopus Cardinalis, & Apostolicæ Sedis Legatus, a Domino Papa Clemente prædicandi gratia in Galliam destinatus, in ecclesiam S. Vedasti veniens, Corpus S. Ranulphi Martyris, præsentibus Domino Petro Episcopo, & Domino Joanne Abbate, multis personis & toto Conventu, in hoc feretro solenniter reposuit, II Idus Februarii. Hæc ibi. Dictus Cardinalis Henricus aßignato hic anno MCLXXXVIII Atrebati mortuus est. At Petrus, ex Abbate Cisterciensi factus est Episcopus Atrebatensis anno MCLXXX, mortuus anno MCCIII. Joannes vero creatus est Abbas Vedastinus anno MCLXXXVI, post quatuor regiminis annos vita functus. Ex dictis constat S. Ragnulfum martyrio coronatum fuisse, licet causa & genus martyrii lateant. Nam quod in Martyrologiis Leodiensibus S. Lamberti & S. Laurentii dicatur gesta ejus haberi, ab alio quodam Sancto ad hunc perperam translatum arbitramur. Fuit loculus Reliquiarum anno MDCII sub Philippo Caverelio, [loculus apertus anno 1602.] dignißimo cœnobii Vedastini Abbate, reseratus: notatumque est aliquam læsuram in cranio apparere.

[2] Tempus martyrii posset indicari, si quod a Balderico in Chronico Cameracensi & Atrebatensi lib. 1 cap. 34 sub dubio profertur, constaret verum esse, scilicet, quosdam asserere, S. Hadulfum, [Tempus vitæ.] Episcopum Cameracensem & Atrebatensem, filium fuisse S. Ragnulfi Martyris: de quo, addit, hi qui nostris superfuere temporibus fideles, testati sunt multa se ad ejus sepulcrum vidisse miracula: quæ ultima verba intelligenda esse de S. Ragnulfo Martyre tradit Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii ad hunc XXVII Maji. At S. Hadulfus, ut in ejus Vita XIX Maji diximus, creatus est Abbas II Vedastinus anno DCCX, & Episcopus deceßit anno DCCXXVIII; adeoque dicendus esset S. Ragnulfus circa annum DCC martyrium subiisse. In Martyrologiis Mss. Albergensi Canonicorum Regularium, Vltrajectino ecclesiæ S. Hieronymi, Leidensi S. Cæciliæ, & variis aliis atque in Ms. Florario, appellatur S. Ragnulfus, Episcopus & Martyr. Verum hanc Episcopi dignitatem a S. Hadulfo perperam ad illum fuisse translatam, opinamur.

[5] Rayßius in Hierogazophylacio Belgico inter Ecclesiæ Cathedralis Atrebatensis Reliquias, [Aliquæ Reliquiæ in Cathedrali, & cultus 9 Novembris.] quæ in capsa argentea, ad formam arcæ Mosaicæ fabricata, adservantur, dicuntur in Indiculo esse Reliquiæ S. Ragnulphi de proprio corpore ejus: ejusque festum in dicta ecclesia & diœcesi una cum S. Theodoro Martyre celebratur IX Novembris: & hæc de utroque in antiquo Breviario præscribitur Oratio; Deus qui nos beatorum Martyrum tuorum Theodori & Ranulphi confessionibus gloriosis circumdas & protegis; præsta nobis quæsumus eorum imitatione proficere & oratione fulciri. Refertur S. Ragnulfus dicto die in Ms. Bruxellensi S. Gudilæ, & a Greveno, Canisio atque Molano, qui in elogio citato colligit, ab Usuardo notatum esse diem natalitium, quando etiam in ecclesia Vedastina colitur: diœcesim tamen natalem colere in die elevati corporis, & acceptarum pro sua ecclesiæ Reliquiarum. At contra Saussajus in Martyrologio Gallicano ista scribit ad diem IX Novembris: Ipso die in agro Atrebatensi passio S. Ragnulfi Martyris, qui ab impiis interemptus, & pro justitiæ meritis a Deo coronatus, multis e tumulo virtutibus gloriosæ opitulationis coruscavit in ecclesia S. Vedasti Confessoris. Die autem XXVII Maji ista refert: In Atrebatensi agro inventio & repositio S. Ragnulfi Martyris, cujus triumphalis dies ibi agitur quinto Idus Novembris. Verum similia a Saussajo ex propria inventione definiri sæpius observavimus; ideoque minus ejus auctoritate movemur.

DE SANCTO ET VENER. BEDA
MONACHO PRESBYTERO IN ANGLIA.
COMMENTARIUS PRÆVIUS. De ejus ætate, Vita a Turgoto collecta, cultu sacro, antiquorum ei attestantium sententiæ.

ANNO DCCXXXV

[Praefatio]

Beda, Venerabilis Monachus & Presbyter in Anglia (S.)

AUCTORE G. H.

Dvo illustria seculo Christi septimo construxit monasteria S. Benedictus Biscopius Abbas, utraque in antiqua Northanbymbrorum regione, eaque parte, quæ Episcopatui Dunelmensi subjacet. Prius ad honorem S. Petri Apostoli surrexit prope ostium Vedræ fluminis, Anglis Were; [S. Beda a 7 anno ætatis in Monasterio educatur] unde & Wiramutha, teste Cambdeno, nunc Moncks Weremith dicitur, id est Vedræ ostium, ad Monachos spectans. Alterum in honorem S. Pauli ædificatum est ad ostium Tinæ fluvii, Ingyrvum sive Gyrvi, nunc Jarrow dictum, in cujus vicinia natus est S. Beda anno Christi DCLXXVII; natusq; ætatis annos septem, in eodem monasterio cœpit habitare. Hic ille, factus Angliæ splendor singularis, pietate & eruditione cognomen Venerabilis est adeptus; eo potißimum quod ipsius Homiliæ in Ecclesia recitarentur, cum aut adhuc viveret, aut certe necdum esset Catalogo Sanctorum inscriptus. [mortuus 26 Maji, anno 735.] Si tamen antiquus iste titulus est, de quo propter vetustiorum scriptorum silentium merito dubitat Baronius, majori etiam merito rejiciens aniles fabellas, quæ tali appellationi occasionem dedisse finguntur, nec dignæ sunt hoc loco referri. Appellationem tamen in Ecclesia usitatißimam, & in Romano Martyrologio probatam, libenter usurpamus etiam hic. Deceßit is, ad laborum suorum æternam requiem evocatus, in festo Ascensionis Christi, VII Kalendas Iunii, sive die XXVI Maji, uti scripsit Cuthbertus ejus discipulus, qui moribundo adstitit. Annus ergo erat Christi septingentesimus trigesimus quintus, quando Cyclo Lunæ XIV, Solis XVI littera Dominicali B, Pascha incidit in diem XVII Aprilis, & festum Ascensionis in dictum XXVI Maji. In Chronologia Saxonica, post Historiam Ecclesiasticam Venerabilis Bedæ Cantabrigiæ anno MDCXLIII excusā, obitus ejus ad annum præcedentem DCCXXXIV refertur, quod modeste rejicit Florentius Wigorniensis in Chronico suo ad dictum annum DCCXXXIV, ubi ista habet: Sacerdos venerabilis, Monachus per omnia laudabilis, computator mirabilis, Beda sanctissimus, secundum Anglicas Chronicas, anno præsenti, secundum vero suum discipulum Cuthbertum, qui ejus obitum descripsit, suæque decessioni cum aliis quam plurimis interfuit, anno sequenti, ante Ascensionem Dominicam quarta feria, id est VIII Kalendas Junii, circa horam decimam, in magna mentis devotione & tranquillitate ultimum e corpore spiritum efflavit, sicque gaudens ad regna cælestia migravit. Hæc ibi. Verum quia festum Ascensionis a primis suis Vesperis censebatur cœptum, [sive nocte præcedenti,] Cuthbertus illam horam decimam nocturnam, adnumeravit ipsi festo, affigens obitum ad diem VII Kalendas Iunii, quo etiam die ex hac Vita migravit Anglorum Apostolus S. Augustinus Episcopus Cantuariensis, uti supra ex ejus Actis liquet.

[2] Ad istum autem VII Kalendas, sive XXVI Maji, utrumque referunt antiquiora Martyrologia Mss. e quibus aliquod habemus in Anglia ante annos minimum sexcentos in pergameno exaratum, [olim colebatur 26,] ubi primo loco memoratur elogium dicti S. Augustini, & immediate istæ subjunguntur: Item in eadem Britanniæ insula depositio B. Bedæ Presbyteri, Doctoris Anglorum sagacissimi: cujus quanta existunt merita, & doctrinæ fluenta, mellita bonorum operum testantur exempla. Dein leguntur, quæ apud Vsuardum præponebantur. Eodem modo primo loco S. Augustinus & Beda celebrantur in Ms. Trevirensi S. Martini. Ast ultimo loco apud Vsuardum collocatur S. Augustinus; cui in Ms. ultrajectino Ecclesiæ Collegiatæ S. Mariæ, circa annum MCXL conscripto, ista adjunguntur: Item in eadem Britanniæ insula B. Bedæ Presbyteri. Eodem modo in Ms. Martyrologio monasterii S. Cyriaci, quo plurimum usus est Baronius, & in Ms. Patriciano, quod Neapoli in codice membranaceo Antonii Caraccioli Clerici Regularis reperimus ista conjunguntur: In Britannia S. Augustini, primi Anglorum Episcopi; & Bedæ Presbyteri, viri in divinis Scripturis eruditissimi. Similia leguntur in Ms. Centulensi S. Richarii, & in Appendice Adonis apud Mosandrum & Rosweidum; item in Martyrologio Bellini, secundum morem curiæ Romanæ aucto, & Parisiis sub annum MDXXI excuso, itē Auctario Vsuardi per Grevenum & Molanum adornato, aliisque. Solius autem Bedæ memoria, ad eumdem XXVI Maji, celebratur in Kalendario perantiqui Brevarii Ms. cujus usus fuit ad partes Rheni.

[3] Verum quod solennitas S. Augustini impediret venerationem S. Bedæ, hæc translata est in diem hunc XXVII Maji, [nunc 27 Maji,] uti patet ex Kalendario Enchiridii Ecclesiæ Sarisburiensis, quod habemus in pergameno conscriptum; & consentiunt aliquot Mss. Martyrologia Vsuardi, ad usum Ecclesiarum Belgii circa annum MCCCC aut etiā serius aucta, & cum iis Florarium Ms. Item Martyrologia excusa Lubecæ anno 1475, & Coloniæ atque Lubecæ anno 1490, cum Missali & Breviariis Ambrosianis excusis anno 1522, 1539 & 1560. Idem sequuntur Martyrologia Monastica Wionis, Dorganii, Menardi, Bucelini, & Anglicanum Wilsoni. Illam porro diei mutationem suo calculo comprobavit Romana Ecclesia, in recognitione Martyrologii de mandato Gregorii XIII curata; quapropter nos quoque distulimus de eo agere, ne, si quando Sanctorum cultus restituatur in Anglia (quod utinam fiat cito) a populari usu, in hoc opere discrepemus. [relatus etiā die 10,] Porro depositio venerabilis Bedæ Presbyteri, ad diem X Maji (quod miramur) aßignatur in Mss. Leodiensibus ecclesiæ S. Lamberti & Monasterii S. Laurentii: & hoc secutus est Molanus in Auctario Vsuardi, atque hunc Canisius in Martyrologio Germanico. Wilsonus in Martyrologio Anglicano, loco depositionis, reposuit translationem corporis Dunelmū: sed nusquam legimus, ad hunc diem esse eam referendam.

[4] Vitam damus ex Ms. Longipontano Domini Belfortii, collatam cum ea quæ extat ante historiam Ecclesiasticam, ejus, [Vita unde accepta.] Latine & Saxonice Cantabrigiæ editam anno MDCXLIII, ex codice Ms. collegii Benedictini. Non est, autem ea aliud quam perbrevis relatio, a nobis in tria capita distincta. Primum desumptum fuit ex historia Ecclesiæ Dunelmensis, Auctore Turgoto (qui Prior Dunelmensis, floruit circa annum MC) sub nomine Simeonis Dunelmensis perperam inter decem Historiæ Anglicanæ scriptores excusa, ubi hic narrata leguntur lib. 1 cap. 8, & reliqua omnia referuntur cap. 14 & 15. Caput secundum refertur verbis ipsius Bedæ. Tertium, qua obitus ejus narratur, habetur ex Epistola supra memorati Cuthberti discipuli, qui moribundo adstitit, & propositum habuit de Vita ejus prolixius scribere; sed, quod valde dolendum est, bene cogitata ad effectum numquam perduxit. Addimus nos quartum ex capite 7 libri 3 ejusdem Turgoti, ubi translatio corporis Dunelmum indicatur. Aliqua hujus Vitæ compendia continentur in Epistola Simeonis Dunelmensis ad Hugonem Decanum Eboracensem, & latius apud loannem Stubbs in Chronico sive Actis Pontificum Eboracesium: ubi dicitur Beda natus anno DCLXXVII, mortuus anno DCCXXXV, sepultus in suo Monasterio Ingyrvo: sed postea dicuntur ossa illius ad corpus S. Cuthberti translata.

[5] Alia quædam Acta S. Bedæ habemus ex bibliotheca Bodecensis cœnobii Canonicorum Regularium in diœcesi Paderbornensi descripta, sed quæ fabulis referta noluimus in lucem proferre. Alia a Ioanne Capgravio in Legenda Angliæ excusa sunt, sed etiam in his varia displicent, quæ ibidem legi possunt. Istorum autem loco malumus colligere aliquot virorum illustrium testimonia de ejus vita & doctrina. Primus sit S. Bonifacius, Martyr & Archiepiscopus Moguntinus, [Elogia S. Bonifacii Archiepiscopi de Beda] qui eodem tempore claruit. Hic Epistola IX ad Huetbertum Abbatem, sub cujus regimine S. Beda e vivis decesserat, inter alia scribit: Rogamus ut aliqua de opusculis sagacissimi investigatoris Scripturarum Bedæ Monachi, quem nuper in domo Dei apud vos vice candelæ Ecclesiasticæ scientia Scripturarum fulsisse audivimus, conscripta nobis transmittere dignemini. Idem S. Bonifacius ad Egbertum Archiepiscopum Eboracensem, qui etiam vivo adhuc S. Beda eam dignitatem obtinuit, Epistola VIII rogat istis verbis: Ut mihi de opusculis-Bedæ Lectoris aliquos tractatus conscribere & dirigere digneris: quem nuper, ut audivimus, divina gratia spirituali intellectu ditavit, & in vestra provincia fulgere concessit, ut candela, quam vobis Dominus largitus est, nos quoque fruamur. Iterum idem S. Bonifacius, cum aliquos tractatus accepisset, ita eidem Archiepiscopo Epistola LXXXV scripsit: Dona ac libellos dulcissimæ Beatitudinis vestræ, a vobis directa, gratanti animo gaudentes suscepimus: suspensisq; ad æthera palmis supernum Regem obsecravimus, ut vobis in æterna Angelorum curia florentia mercedis præmia restituat… Modo inhianter desiderantes flagitamus, ut nobis ad gaudium nostri mœroris, eo modo quo antea jam fecistis, aliquam particulam vel scintillam de candela Ecclesiæ, quam illuxit Spiritus sanctus in regionibus vestris, destinare curetis; id est, de tractatibus, quos spiritalis Presbyter & investigator sanctarum Scripturarum Beda reserando composuit, partem qualemcumque transmittere dignemini: maxime autem, si fieri possit, quod nobis prædicantibus habile & manuale & utilissimum esse videtur, super Lectionarium anniversarium & Proverbia Salomonis, quia Commentarium super illa condidisse audivimus.

[6] [S. Lulli successoris,] Hæc S. Bonifacius: cujus pius erga S. Bedam affectus transiit etiam ad successorem ejus S. Lullum, qui similitur ut ille ex Anglia in Germaniam profectus, eidem Sedi Moguntinæ factus Archiepiscopus, inter Epistolas S. Bonifacii numero CXI, ista Cuthberto Abbati & olim S. Bedæ discipulo scripsit: Misimus tuæ dilectioni parva munuscula, unam pallam holosericam. Petimus etiam ut ad consolationem, non solum peregrinationis, sed etiam infirmitatis nostræ, libros a beatæ memoriæ Beda expositos mittere digneris de ædificatione templi, vel in Cantica Canticorum, sive Epigrammatum heroico metro sive elegiaco compositorum, si fieri potest omnes: sin autem, de ædificatione templi libros tres. Fortassis difficilis petitio, sed nihil arbitror esse difficile veræ caritati. Hæc S. Lullus, cui respondit Cuthbertus Abbas, [Cuthberti Abbatis,] Epistola numero LXXXIX relata, istis verbis: Gratanter quidem munuscula tuæ Caritatis suscepi, & eo gratantius, quo te hæc intimo devotionis affectu mittere cognovi, id est, pallam holosericam ad reliquias beatæ memoriæ Bedæ Magistri nostri, ob recordationem & illius venerationē, destinasti. Et rectum quidem mihi videtur, ut tota gens Anglorum in omnibus provinciis, ubicumque reperti sunt, gratias Deo referant: qui tam mirabilem virum, præditum diversis donis, tamque ad exercenda dona studiosum, similiterque in bonis moribus viventem, Deus illis in sua natione donavit: quia per experimentum, ad pedes ejus nutritus, hoc quod narro didici… Nunc vero quia rogasti aliquid de opusculis beati Patris, cum meis pueris juxta vires, quod potui, tuæ Dilectioni præparavi: libellos de viro Dei Cuthberto metro & prosa compositos tuæ voluntati direxi, & si plus potuissem, libenter voluissem: quia præsentia præteritæ hiemis multum horribiliter insulam nostræ gentis in frigore & gelu, & ventorum & imbrium procellis, diu lateque depressit, ideoque scriptoris manus, ne in plurimorum librorum numerum perveniret, retardata est… De opusculis beatæ recordationis Bedæ, quæ adhuc descripta non habes, promitto me, si vixerimus, tuæ voluntati adfuturum. Hæc Cuthbertus S. Bedæ discipulus, ad S. Lullum.

[7] Tertius succedat Alchuvinus, Magister Caroli Magni Imperatoris, & ipse natione Anglus, [B. Albini Alchuvini] sub supra laudato Egberto Archiepiscopo Eboracensi, ab obitu S. Bedæ, educatus, qui Epistola XLIX ad Fratres Wirensis & Gyrvensis Ecclesiæ, inter alia scribit ista: Recordamini quam nobiles habuistis Patres, & non sitis tantis progenitoribus degeneres filii… Recogitate nobilissimum nostri temporis Magistrum, Bedam Presbyterum, quale habuit in juventute discendi studium, qualem nunc habet inter homines laudem, & multo majorem apud Deum remunerationis gloriam. Illius igitur exemplo dormientes excitate animos, Magistris adsidete, aperite libros, perspicite litteras, intelligite sensus illarum, ut & vosmetipsos pascere & aliis spiritalis vitæ præbere valeatis decus. Idem Epistola V ad Davidem Regem, agens de cursu Lunæ per singula signa, ista subjungit: Quid de concordia solaris lunarisque cursus per signa Zodiaci lucidius dici poterit, quam quod talium inquisitor quæstionum Beda Magister in scriptis suis nobis reliquit? Eumdem paulo inferius eodem modo laudat: & in poëmate CLXXVIII ejus versus de Vita S. Cuthberti his distichis exornat:

Magnus & ipse Pater, Præsul, Pastorque, Sacerdos
      Cuthbertus, vestræ jam decus Ecclesiæ,
Quanta piis precibus Domino donante peregit,
      Non opus est nostris dicere versiculis:
Dum prius heroicis præclarus Beda Magister,
      Versibus explicuit inclita gesta Patris.

[8] Nolumus hic, ex Vita S. Bedæ ante opera ejus excusa, discipulos quos reliquit eruditißimos enumerare. Inter eos ibidem dicuntur maxime præstitisse Rabanus, Albinus Alchuvinus, Claudius & Joannes Scotus, qui primi Lutetiæ docuerunt, & Galliam bonis artibus referserunt. Vitam B. Rabani dedimus IV Februarii, eumque § 6 in Commentario prævio ostendimus natum fuisse anno DCCLXXXV, id est, annis omnino quinquaginta post obitum S. Bedæ, atque istam fabulam: etiam a Vincentio Bellovacensi lib. 23 Speculi Historialis cap. 173 ex Chronicis relatam, rejecimus § 2 num 7 Tempore dicti Rabani, cum esset adhuc Abbas Fuldensis, [Concilii Aquisgranensis.] habitum est anno DCCCXXXVI Concilium Aquisgranense, libris tribus distinctum. Ibi cum in tertio libro esset ostendendum, ut in Præfatione legitur, quod templum Domini, a Salomone ædificatum & dedicatum, figura fuerit Catholicæ Ecclesiæ, per universum orbem diffusæ; & conditor illius Salomon Rex personam gesserit Christi… Salva quippe super hac re ceterorum eximiorum Patrum expositione, quid venerabilis & modernis temporibus admirabilis Beda Presbyter, de memorato templo in expositione Euangelii Joannis sentiat, videamus. Reliqua ibidem late deducta legi possunt. Porro qui hic venerabilis & mirabilis scriptor dicitur, [B Lanfranci.] a B. Lanfranco Archiepiscopo Cantuariensi Anglorum Doctor appellatur, epistola 3 ad Alexandrum II Papam, anno MLXI creatum. Secuti deinde sunt Turgotus Prior Dunelmensis, & Florentius Monachus Wigorniensis: ex priore damus Vitam S. Bedæ, posterioris elogium supra relatum est. Successerunt istis Guilielmus Malmesburiensis, Henricus Huntindoniensis, Rogerus Houedenus, Matthæus Westmonasteriensis, & alii Scriptores Angli, qui eumdē eximiis laudibus celebrant: inter hos vero Malmesburiensis & Westmonasteriēsis referunt epistolam Sergii Papæ ad Ceolfridū Abbatem: quem ille hortatur, ut, quia exortis quibusdam Ecclesiasticarum causarum capitulis, [An Sergius Papa eum Romam evocarit?] non sine examinatione longius innotescendis, opus sunt ad conferendum arte litteraturæ imbuti; absque aliqua remoratione religiosum Dei famulum Bedam, venerabilis sui monasterii Presbyterum, ad limina Apostolorum … & suæ mediocritatis conspectum, non moretur dirigere. Verum, quia Sergius Papa vita functus est IX Septembris anni DCCI, id est quinque annis antequam Beda consecraretur Sacerdos, & aliquod opus ex suis elucubrationibus vulgaret; tota illa epistola, antiquioribus scriptoribus ignota, nobis fictitia apparet. Omittimus Trithemium, & alios recentiores enumerare.

VITA Auctore, & collectore Turgoto Priore Dunelmensi.

Beda, Venerabilis Monachus & Presbyter in Anglia (S.)

BHL Number: 1070

EX MS.

CAPUT I.
Ortus, educatio in monasterio, scripta, obitus.

[2] Venerabilis Domini famulus Beda, Presbyter & Monachus, natus est in provincia Northanhymbrorum, in territorio monasterii Apostolorum Petri & Pauli, [S. Beda nascitur an. 677,] quod est ad Weremuthe & Ingyrium, anno Dominicæ Incarnationis sexcentesimo septuagesimo septimo, qui est annus secundus a solitariæ vitæ beatissimi Patris Cuthberti. [Lib. 1, cap 6.] In quod monasterium cura propinquorum, cum esset annorum septem, datus est educandus reverendissimo Abbati b Benedicto, ac deinde c Ceolfrido, anno scilicet d decimo postquam idem monasterium S. Petri Apostoli fundatum est; ex quo autem sancti Pauli monasterium fuerat inceptum, [ab anno et. 7 in monasterio educatus:] anno tertio. Quæ utraque monasteria tanta pace & concordia, familiaritate & fraterna societate fuerant conjuncta, ut (sicut ipse Beda postea describit) pro uno duobus in locis posito monasterio haberentur. Unde ipse in historia Anglorum, unius mentionem faciens, dicit e monasterium Petri & Pauli, quod est ad ostium Wiri amnis, & juxta amnem Tyna, in loco qui vocatur Ingyrvum.

[2] [addiscit linguam Latinam & Græcā:] Hic itaque infantulus bonæ spei divina & seculari litteratura diligenter imbuitur: quandoque sancti spiritus organum futurus, quo ejus præcordia irradiante, in sanctæ universalis Ecclesiæ munimentum, plurimos in Novi & Veteris Testamenti expositionem libros erat compositurus. Et cum in Latina erudiretur lingua, Græcæ quoque peritiam non mediocriter percepit. Per id namque temporis in præfato monasterio studebat, quo f Theodorus Archiepiscopus & g Adrianus Abbas, qui in sacris simul ac secularibus litteris abundanter ambo erant instructi, peragrata tota Britannia, congregantes discipulorum catervam, scientiæ salutaris quotidie flumina irrigandis eorum cordibus emanabant: ita ut inter sacrorum apicum doctrinam, etiam Metricæ artis, Arithmeticæ Ecclesiasticæ & Astronomicæ disciplinas suis auditoribus contraderent: [variasque scientias,] sicut de his ipse quoque h Beda loquitur: deinde vere & istud subjungit: Usque hodie, inquit, supersunt de eorum discipulis, qui Latinam Græcamque linguam, æque ut propriam in qua nati sunt, norunt. Transeunte autem ad cælestia Patre Cuthberto i, ille, vitæ ipsius egregius quandoque scriptor futurus Beda, ætatis jam tunc undecim, studii vero in monasterio quatuor annos habebat.

[3] Anno autem Dominicæ Incarnationis septingentesimo trigesimo quarto, Imperii autem k Ceolvulfi septimo, Episcopatus vero Ethelwoldi anno undecimo, [moritur anno 735,] illa Ecclesiæ Catholicæ lucerna, ad eam quæ se illuminaverat lucem; illa vena aquæ salientis in vitam æternam, ad fontem vivum Deum pervenit; sacrorum scilicet librorum compositor, venerabilis Presbyter & Monachus Beda, defunctus anno ætatis suæ quinquagesimo nono. Ex quo autem Rex l Oswaldus & Antistes Aidanus Pontificalem Cathedram & Monachorum habitationem in Lindisfarnensi insula instituerant anno centesimo primo, a constructione vero monasterii Petri Apostoli in Wiramuthe sexagesimo secundo, porro a Patris Cuthberti transitu quadragesimo nono. [Lib. 1 cap. 14] Qui videlicet Beda, in extremo quidem mundi angulo vivens latuit; sed post mortem per universas mundi partes, in libris suis vivens, omnibus innotuit: in quibus profecto terrarum regionumque diversarum situs, naturas, qualitates subtiliter, [post totam vitam in monasteriō peractam.] quasi ipse cunctas peragrasset, plerumque describit. Cum tamen ab infantia in monasterio nutritus, totam ibi, usque ad evocationis suæ diem, vitam transegerit. Ne vero quisquam, aliud quam res est, de illo nos dicere suspicetur: ipsius de se ipso dicta subjungere congruum videtur.

ANNOTATA.

a Cuthbertum acceßisse ad vitam solitariam in insulæ Farne, anno 676, docuimus ex Turgoto ad caput 6 vitæ S. Cuthberti, auctore Beda editæ ad diem 20 Martii.

b Hic est S. Benedictus Biscopius, & colitur 12 Iunuarii, ubi edidimus vitam ex Homilia Bedæ, qui & aliam scripsit, a Iacobo Waræo erutam & Parisiis anno 1666 excusam.

c Ceolfridus mortuus est in Gallia apud Lingones 25 Septembris anno 716, cum iter Romam versus suscepisset.

d Ædificatum est teste Beda anno 674, ergo tribus ante natum Bedam annis.

e Leguntur ista verba in epilogo, qui post epitomen solet excudi.

f S. Theodorus Archiepiscopus mortuus est anno 690, 19 Septembris.

g S. Adrianus Abbas mortuus est anno 709, 9 Ianuarii, ad quem diem Asta ejus illustravimus.

h Lib. 4 Hist. Eccl. Anglorum cap. 2.

i Mortuus est S. Cuthbertus anno 687 feria quarta 20 Martii.

k Acta S. Ceolvulphi Regis, cui Beda suam historiam inscripsit, dedimus 15 Ianuarii, cui plura ex Turgoto addi possunt.

l Coluntur Oswaldus 5 Augusti, & Aidanus 31 ejusdem mensis.

CAPUT II.
Ratio vivendi & scripta, S. Bedæ verbis relata.

[4] Ego, inquit, Beda famulus Christi & Presbybyter monasterii beatorum Apostolorum Petri & Pauli, [Operam dat sacris Scripturis,] quod est ad Wiremuth & Ingyrvum, natus in territorio ejusdem monasterii, cum essem annorum septem, cura propinquorum datus sum educandus reverendissimo Abbati Benedicto ac deinde Ceolfrido; cunctumque ex eo tempus vitæ in ejusdem monasterii habitatione peragens, omnem meditandis Scripturis operam dedi; [cantui Ecclesiastico,] atque inter observantiam disciplinæ regularis & quotidianam cantandi in ecclesia curam, semper aut discere, aut docere, aut scribere dulce habui. a Nono decimo autem vitæ meæ anno Diaconatum b tricesimo gradum Presbyteratus, utrumq; per ministeriū Reverendissimi Episcopi c Joannis, jubente Ceolfrido Abbate, [& libris scribendis:] suscepi. Ex quo tempore accepti Presbyteratus, usque ad annum ætatis meæ quinquagesimum d nonum, hæc in Scripturam sanctam, meæ meorumque necessitati, ex opusculis venerabilium Patrum breviter annotare, sive etiam ad formam sensus & interpretationis eorum superadjicere, curavi.

[5] eIn principium Genesis usque ad Nativitatem Isaac & ejectionem Ismaëlis, [horum catalogum ipse texit.] libros tres. De tabernaculo & vasis ejus ac vestibus Sacerdotum, libros tres. In primam partem Samuelis, id est usque ad mortem Saulis, libros quatuor. De ædificatione templi allegoricæ expositionis, sicut & cetera, libros duos. Item in libros Regum, librum triginta quæstionum. In Proverbia Salomonis, libros tres. In Cantica Canticorum, libros sex. In Esdram & Necmiam, tres. In canticum Abacuch, unum. In librum beati Patris Tobiæ, explanationis allegoricæ de Christo & Ecclesia, librum unum. Item capitula lectionum in Pentateuchum Moysi, Josue, Judicum. In libros Regum & verba dierum. In librum beati Patris Job. In Parabolas, Ecclesiastem, & Cantica Canticorum. In Isaiam Prophetam, Esdram quōque & Neëmiam. In Euangelium Marci, libros quatuor. In Euangelium Lucæ, libros sex. Homiliarum Euangelii, libros duos. In Apostolum quæcumque in opusculis S. Augustini exposita inveni, cuncta per ordinem transcribere curāvi. In Actus Apostolorum, libros duos. In epistolas septem Canonicas, libros singulos. In Apocalypsim S. Joannis, libros tres. Item capitula Lectionum in totum novum Testamentum excepto Euangelio. Item librum Epistolarum ad diversos, quarum de sex ætatibus seculi una est: de mansionibus filiorum Israël, una: una de eo quod ait Isaias, Et claudentur ibi in carcerem, & post dies multos visitabuntur. De ratione Bissexti, una: de Æquinoctio juxta Anatolium, una. Item de historiis Sanctorum, librum f vitæ & passionis S. Felicis Confessoris, de metrico Paulini opere, in prosam transtuli. Librum g vitæ & passionis S. Anastasii, male de Græco translatum & pejus a quodam imperito emendatum, prout potui ad sensum correxi. h Vitam sancti Patris Monachi simul & Antistitis Cuthberti, & prius heroico metro & postmodum plano sermone descripsi. i Historiam Abbatum monasterii hujus (in quo supernæ pietati deservire gaudeo) Benedicti, Ceolfridi, & Huetberti, in libellis duobus. Historiam Ecclesiasticam nostræ Insulæ ac gentis, in libris quinque. k Martyrologium de Natalitiis sanctorum Martyrum diebus, in quo omnes quos invenire potui, non solum qua die, verum etiam quo genere certaminis, vel sub quo Iudice mundum vicerunt, diligenter annotare studui. Librum hymnorum diverso metro sive rythmo. Librum Epigrammatū Theorico metro sive Elegiaco. De Natura rerum & de temporibus, librum unum majorem. Librum de Ortographia, alphabeti ordine distinctum. Item librum de Metrica arte: & huic adjectum alium de Schematibus sive Tropis libellum: hoc est de figuris modisque locutionum; quibus Scriptura sancta contexta est l.

[6] Cum ergo libros hos pervigili studio edidisset: obiit septimo Kalendas Junii Ingyrvæ, ibique sepultus est. Sed post multa annorum curricula, ossa illius inde translata, & cū incorrupto sanctissimi Patris Cuthberti corpore sunt collocata. In cujus videlicet Bedæ honorē porticus ad Aquilonalem plagam ecclesiæ S. Pauli Ingyruæ consecrata, venerandam fidelibus nominis ejus ibidem præstat memoriam. Ostenditur etiam locus hodie, ubi de lapide mansiunculam habens, ab omni inquietudine liber, sedere, meditari, legere, dictare consueverat & scribere. Transiit autem ipsa die solenni Ascensionis Dominicæ: cujus nos transitum melius verbis ipsius scribendum putamus, qui ejus discipulus, vocabulo Cuthbertus, præsens adfuit, ad condiscipulum taliter scribens.

ANNOTATA.

a Ergo anno 686.

b Anno 706.

c Hic est S. Joannes Beverlacensis, consecratus Episcopus Hagulstadensis anno 686, dein Archiepiscopus Eboracensis anno 700, qui tandem Beverlaci degens ex vita deceßit anno 721, 7 Maii, ad quem diem Acta illustravimus.

d Hinc colligimus aut S. Bedam natum sub initium anni 677, eumque ista scripsisse, non diu ante obitum, anno 735, cum cœpisset dictum ætatis annum 59; aut certe annos chronicales sumi, ut primus annus, quocumque mense natus fuerit, finiatur cum anno 677.

e De his scriptis videri possunt Trithemius, Sixtus Senensi, Possevinus, Bellarminus, Labbæus, Miræus, Voßius, & similes. Neque enim nostri instituti esse arbitramur, singula discutere, & actum ab aliis agere.

f Hanc Vitam S. Felicis illustravimus ad diem 14 Ianuarii.

g Consule quæ de hac Vita diximus ad diem 22 Ianuarii in Commentario prævio num. 3.

h Hanc illustramus ad 20 Martii.

i Hanc editam a Iacobo VVaræo supra diximus.

k Hoc nos ex 8 Mss. edidimus ante tomum 2 Actorum Martii.

l Huc usque Beda, reliqua hujus capitis attexuit Turgotus.

CAPUT III.
Morbus & obitus a Cuthberto discipulo relatus.

[7] Dilectissimo, inquit, in Christo collectori Cuthwino, [Agit auctor gratias ob Missas & preces oblatas:] Cuthbertus condiscipulus in Domino, æternam salutem. Munusculum quod misisti multum libenter accepi, multumque gratanter litteras tuæ devotæ eruditionis legi. In quibus maxime quod desiderabam, Missas videlicet & orationes sacrosanctas, pro Deo dilecto Patre ac nostro magistro Beda, a vobis diligenter celebrari reperi. Unde delectat magis pro ejus caritate, quantum fruor ingenio, paucis sermonibus dicere, quo ordine migrarit a seculo: cum etiam hoc te desiderasse & poposcisse intellexerim.

[8] Gravatus quidem est infirmitate maxima creberrimi anhelitus, & tamen pene sine dolore aliquo ante ante diem Resurrectionis Dominicæ, id est fere duabus hebdomadibus: & sic postea lætus & gaudens, gratiasque agens omnipotenti Deo, [S. Bedæ correptus asthmate] omni die & nocte, imo horis omnibus, usque ad diem. Adscensionis Dominicæ, id est, septimo Kalendas Junii, [sub mortem discipulos instruit,] vitam ducebat; & nobis suis discipulis quotidie lectiones dabat, & quidquid reliquum fuit diei, in Psalmorum cantu prout potuit se occupabat: totam vero noctem in lætitia & gratiarum actione pervigil ducere studebat, [Psalmos canit,] nisi quantum modicus somnus impediret. Evigilans autem statim consueta Scripturarum modulamina repetivit, expansisque manibus Deo gratias agere non desivit. Vere fateor quia neminem unquam oculis meis vidi, nec auribus audivi, tam diligenter gratias Deo vivo referre. O vere beatus vir! Canebat autem & sententiam B. Pauli Apostoli, [aliasque sententias,] Horrendum est incidere in manus Dei viventis, & multa alia de sancta Scriptura, in quibus nos a somno animæ exsurgere, præcogitando ultimam horam, admonebat; & in nostra quoque lingua, hoc est Anglicana, ut erat doctus in nostris carminibus, nonnulla dixit. Nam & tunc hoc dictum Anglico sermone componens, multum compunctus ajebat: Ante necessarium exitum prudentior, quam opus fuerit, nemo existit ad cogitandum; videlicet hinc antequam proficiscatur anima, quid boni vel mali egerit, qualiter post exitum judicanda fuerit. Cantabat etiam Antiphonas, secundum nostram consuetudinem & suam: [& antiphonas:] quarum una est, O Rex gloriæ, Domine virtutum, qui triumphator hodie super omnes cælos ascendisti, ne derelinquas nos orphanos, sed mitte promissum Patris in nos Spiritum veritatis, Alleluia. Et cum venisset ad illud; Ne derelinquas nos orphanos; prorupit in lacrymas, multumque flevit; & post horam cœpit repetere, quæ inchoaverat, & sic tota die faciebat: & nos quidem audientes hæc, luximus cum illo. Altera vice legimus, altera ploravimus: imo semper cum fletu legimus.

[9] In tali lætitia quinquagesimales dies usque ad diem præfatum deduximus: & ille multum gaudebat, Deoque gratias agebat, [morbum læto animo sustinet] quia sic meruisset infirmari. Referebat, & sæpe dicebat, Flagellat Deus omnem filium quem recipit: & multa alia de sacra Scriptura: sententiam quoque S. Ambrosii, Non sic vixi ut me pudeat inter vos vivere, sed nec mori timeo, quia bonum Dominum habemus. In istis autem diebus duo opuscula, multum memoria digna, (exceptis lectionibus, quas accepimus ab eo, & cantu Psalmorum) facere studuit, [tractatus dictat:] id est, a capite Euangelii S. Joannis, usque ad eum locum in quo dicitur, Sed hæc quid sunt inter tantos? in nostram linguam ad utilitatem Ecclesiæ convertit: & de libris Notarum * Isidori Episcopi exceptiones quasdam, dicens: Nolo ut discipuli mei mendacium legant, & in hoc post obitum meum sine fructu laborent.

[10] Cum venisset autem tertia feria ante Ascensionem Domini, [feria 3 Rogationum pejus habet:] cœpit vehementius ægrotare in anhelitu, & modicus tumor in pedibus apparuit. Totum autem illum diem docebat, & hilariter dictabat: & nonnumquom inter alia dixit: Discite cum festinatione: nescio quamdiu subsistam, & si post modicum tollat me Factor meus. Nobis autem videbatur quod suum exitum bene sciret: & sic noctem in gratiarum actione pervigil duxit. Mane illucescente id est feria quarta, [pridie Ascēsionis aliqua dictat:] præcepit diligenter scribi quæ cœperamus: & hoc fecimus usque ad tertiam horam. A tertia autem hora ambulavimus cum reliquiis Sanctorum, ut consuetudo diei illius poscebat: unus vero erat ex nobis cum illo, qui dixit illi: Adhuc, Magister dilectissime, Capitulum unum de libro quem dictasti, deest; videturne tibi difficile, plus te interrogari? At ille: Facile est, inquit. Accipe tuum calamum, & tempera, & festinanter scribe. Quod ille fecit.

[11] Nona autem hora dixit mihi: Quædam pretiosa in mea capsella habeo, id est piper, oraria, [munuscula distribuit,] & incensa: curre velociter, & Presbyteros nostri monasterii adduc ad me, ut & ego munuscula, qualia Deus donavit, illis distribuam. Divites in hoc seculo, aurum, & argentum, & alia quæque pretiosa student dare: ego autem, cum caritate multa & gaudio, Fratribus meis dabo quod Deus dederat. Et præsentibus illis locutus est ad eos, [sacrificia & preces petit:] unumquemque monens & obsecrans pro ipso Missas celebrare, & orationes diligenter facere: quod illi libenter spoponderunt. Lugebant autem & flebant omnes, maxime quod dixerat, quia æstimaret quod faciem ejus amplius non multum in hoc seculo essent visuri. Gaudebant autem de eo quod dixit; Tempus est (si sic Factori meo videtur) ut revertar ad eum qui me fecit, qui me creavit; qui me, quando non eram, ex nihilo formavit. Multum tempus vixi, bene mihi pius judex vitam meam prævidit: tempus resolutionis meæ instat, quia cupio dissolvi & esse cum Christo: etenim anima mea desiderat Regem meum Christum in decore suo videre. Sed & alia multa ad ædificationem nostram locutus, in lætitia diem usque ad vesperam duxit.

[12] Et præfatus puer Wilberth adhuc dixit: Magister dilecte, adhuc una sententia non est rescripta. At ille: Scribe, inquit, cito. Post modicum dixit puer. Modo sententia descripta est. Ille autem; Bene, ait, veritatem dixisti: consummatum est. Accipe caput meum in manus tuas, quia multum me delectat sedere ex adverso loci sancti mei, in quo orare solebam, ut & ego sedens Patrem meum invocare possim. Et sic in pavimento suæ casulæ decantans, Gloria Patri & Filio & Spiritui sancto, [cantans Gloria Patri expirat.] cum Spiritum sanctum nominasset, spiritum e corpore exhalavit ultimum: atque (ut sine dubio credendum est) pro eo quod hic semper devotissimus in Dei laudibus laboraverat, ad gaudia desideriorum cælestium migravit. Omnes autem qui audire vel videre obitum Bedæ Patris nostri valebant, numquam se vidisse ullum alium in tam magna devotione atque tranquillitate vitam finiisse dicebant. Quia sicut audisti, quo usque anima ejus in corpore fuit, Gloria Patri & alia quædam spiritalia, expansis manibus Deo vivo & vero offerre, gratias agens, non cessabat. Scito autem, Fater carissime, quod multa possem narrare de eo: sed nunc brevitatem sermonis ineruditio linguæ facit. Attamen cogito (Deo adjuvante) plenius de eo scribere, quæ oculis vidi, & auribus audivi.

[Annotatum]

* Qui hi?

CAPUT IV.
Corpus S. Bedæ Dunelmum translatum, & dißipatum, ex historia Turgoti, & Wodi. An Romæ Reliquiæ?

Sub a Eadmundo Antistite in Ecclesia Dunelmensi claruit quidam Presbyter, vocabulo Elfredus filius Westou, qui usque tempus b Egelwini Episcopi permansit. [Lib. 3 c. 3] [Ab Elfredo Dunelmen si Presbytero] Erat in omnibus S. Cuthberto devotus, vir multum sobrius, eleemosynis deditus, in orationum studio assiduus, lascivis & impudicis terribilis, honestis vero & Deum timentibus venerabilis, custos Ecclesiæ fidelissimus … Cum ergo Presbyter præfatus honestam ac religiosam ageret vitam, jussus per visionem per antiqua monasteriorum & ecclesiarum loca in provincia Northanhymbrorum discurrere, ossa Sanctorum, quæ in illis sepulta noverat de terra levavit, ac declaranda populis ac veneranda supra humum locata reliquit… [ex more annuo ad S. Bedam peregrinato,] Ad monasterium quoque, quod est Ingyrvum, ubi Bedam Doctorem conversatum, defunctum, & sepultum noverat, singulis annis adveniente anniversaria dormitionis ejus die venire, ibique precibus & vigiliis solebat insistere. Quodam tempore juxta morem illo pergens, cum aliquot ibidem dies solus in ecclesia orando & vigilando transegisset, nescientibus sociis summo diluculo solus, quod ante numquam consueverat, Dunelmum rediit, sui scilicet secreti nullum volens testem habere. Nam cum multis postea vixisset annis, ad præfatum monasterium, [hujus corpus ablatū] tamquam jam adeptus id quod concupierat, amplius venire non curavit. Unde sæpius a suis familiariter requisitus, ubinam Venerabilis Bedæ ossa requiescerent, certus de re inquisita, sic erat solitus respondere: Hoc, inquit, nemo me certius novit. Firmum, o dilectissimi, & procul omni dubio certum habeatis, [apponitur corpori S. Cuthberti,] quod eadem theca, quæ sacratissimum corpus Patris Cuthberti servat, etiam ossa venerandi Doctoris & Monachi Bedæ contineat. Extra hujus loculi hospitium nemo quærat portionem ejus Reliquiarum. Hæc dicens familiares suos silentio præcepit tegere, ne scilicet extranei, qui tunc in ecclesia ipsa conversabantur, injurias aliquas machinarentur; quorum summum studium erat Reliquias Sanctorum, & maxime Bedæ, si quas possent, auferre. Unde cum ipse Sanctorum ossa cum S. Cuthberti corpore, ut supra dictum est, locaret; id omnino occulte facere studebat. Cujus de Beda sententiæ concordat etiam illud, c Anglico sermone compositum d carmen: ubi cum de statu hujus loci & de Sanctorum Reliquiis, quæ in eo continentur, agitur, etiam Reliquiarum Bedæ una cum ceteris ibidem mentio habetur. Cujus nimirum ea ossa fuisse noscuntur, quæ multis post annis cum incorrupto Patris Cuthberti corpore a ceteris Reliquiis segregata, in e lineo saccello inveniebantur locata.

[14] Antonius a Wod lib. 2 Historiæ, & Antiquitatum Vniversitatis Oxoniensis pag. 61 S. Beda, [dissipatum sub Elisabetha.] ait, in Gervicensi monasterio requievit: Reliquiæ dein ejus Dunelmum transductæ sunt, scrinioque honorifice inclusæ: atque sub initia regni Reginæ Elisabethæ zelo fanatico correptus Whittinghamus, Decanus indignus Dunelmensis, easdem templo detraxit & prorsus dissipavit.

[15] In Basilicæ veteris Vaticanæ descriptione, a Romano ejusdem ecclesiæ Canonico tempore Eugenii Papæ III composita, & a Paulo de Angelis illustrata, [An Romæ fuerit?] pag. 117 ipse Roma nus ita loquitur: Requiescit etiam ante portam argenteam, sub rota scilicet porphyretica, ut a nostris majoribus accepimus, Venerabilis Beda Presbyter, qui fecit Homilias: & ejus ob reverentiam antiqui nostri penitus non transibant per eam, nec nos transire permittebant. Vbi Paulus annotavit ista: Romanus Presbyter Auctor noster, in hac sua hujus Basilicæ S. Petri descriptione, merito adnotavit sepulturam Venerabilis Bedæ in hac Basilica positam. Verum hæc acceptio a majoribus adeo tenuis visa est posteris, ut in enumerandis Reliquiis hujus Ecclesiæ mentionem Venerabilis Bedæ non voluerint facere Onuphrius de VII Vrbis Ecclesiis pag. 54 & 55, Pompejus Vgonius in Historia Stationum pag. 103 & seqq. & paßim alii. Nulla etiam fit ejus mentio in Ordine divini Officii, in quo præscribitur veneratio aliorum Sanctorum, quorum ibi sacra corpora aut notabiles Reliquiæ asservantur. Nempe, ut urbs Genua suum multo Iuniorem Bedam eumdemque Sanctum habuit, de quo egimus die X Aprilis, & cum Anglorum Doctore perperam confudit; sic etiam videtur factum Romæ, occasione alicujus Bedæ, ibidem post plura forsan secula sepulti.

ANNOTATA.

a Eadmundus electus est anno 1020, at post quinquennium consecratus, mortuus anno 1048.

b Cum post Eadmundum præfuisset mensibus 10, ordinatus est Egilricus qui abdicavit anno 1058, & habuis successorem Egelwinum.

c Intelligitur lingua Anglo Saxonica, quæ viguit usque ad tempora Normannorum, quando paulatim lingua hodierna Anglicana introducta est.

d Extat hoc carmen charactere simul & sermone Anglo-Saxonico post historiam Turgoti columna 76, & aliquod non absimile extat pag 76.

e Malmesburiensis lib. 3 de Gestis Pontificum Anglorum asserit ossa SS. Bedæ & Ceolvulsi in singulis saccis lineis referta. In Historia translationis corporis S. Cuthberti in novam tumbam anno 1054, a nobis ex Mss. relata 20 Martii num. 6, ista leguntur: Ossa venerabilis Bedæ, qui Vitam S. Cuthberti dilucide conscripserat, una cum illius corpore hospitium quietis habuerant, quæ pariter continebat sacculus de lino.

DE B. GAVSBERTO EREMITA
FVNDATORE MONASTERII MONTISSALVII IN ARVERNIA.
SYLLOGE HISTORICA. Ex Saussajo & Ferrario.

SEC. XI.

[Commentarius]

Gausbertus, Eremita monasterii Montis-Salvii in Arverna (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Andreas Saussajus in Supplemento Martyrologii Gallicani ad hunc XXVII Maji ista scribit: In territorio S. Flori depositio S. Gausberti Confessoris, [Elogium ex Saussajo.] qui primum in Velaunis Eremita, cum vitam ab omni labe immunem in solitudine ageret; dum latere cupit, ipsis erumpentibus suæ sanctitatis radiis, factus conspicuus, multos ad sui admirationem deinde & imitationem pertraxit: quos solide in sincera carnis mundique despicientia, & purissimo Dei famulatu institutos, magnas ad virtutes provexit. His enim colligendis extructo sub Gregorii VII Pontificatu & regno Philippi I Monsalviensi cœnobio, in Arvernorum & Ruthenorum finibus, tanta sanctimonia præluxit, ut nonnullos suæ divinæ gratiæ & conversationis heredes relinqueret. In quibus antecelluit B. Bernardus, qui post eum ejusdem monasterii factus Abbas, iisdem luminibus claruit; nomenque posteris, sicut ipsemet suus sanctus decessor & didasculus, æterna veneratione colendum transmisit. Colitur enim ibi S. Gausberti sacra memoria hoc die, & B. Bernardi die IX Octobris. Hæc ibi Saussajus, qui in eodem Supplemento ad diem IX Octobris ista tradit: In Velaunis depositio B. Bernardi Abbatis Monsalviensis S. Gausberti Proto-Abbatis illius loci (qui colitur singulis annis festiva commemoratione VI Kalendas Junii) præcipui asseclæ & meritissimi successoris, in cujus ibidem encomio, ipsa die hoc in Supplemento exarato, etiam Inventio laudatur. Hæc omnia Saussæjus.

[2] Alter nobis testis hujus commemorationis est Philippus Ferrarius, [Memoria ex Ferrario.] in Catalogo Sanctorum qui in Romano Martyrologio non sunt. Hujus ad hunc XXVII Maji ista verba sunt: In territorio S. Flori B. Gausberti Eremitæ: de quo annotat se ista habere ex monumentis cœnobii Monsalviensis, in montibus Arvernorum ab ipso constructi, cujus etiam primus Abbas fuit sub Gregorio VII Pontifice Maximo, [Vita frustra petita.] & Philippo I Rege hujus nominis, uti ex ejusdem Vita Ms. legitur. Hanc non solum non licuit videre, sed neque sperare potuimus obtinendam. Cum enim accepto per Ferrarium indicio insistens, R. P. Petrum Poßinum Tolosæ commorantem rogassem, ut eam Floropoli nobis impetraret; magnam quidem consequendi voti spem accepit a R. P. Gorsio Aureliacensis nostri in Arvernia Collegii Rectore sub annum Dominicæ Incarnationis MDCLXXXIV; eo quod, licet Monachi responderent, veteres sui cœnobii chartas alio asportatas, neque sciri ubi essent; unus tamen, nosse id se asserens, petito mensium aliquot spatio, Vitam ex originali transcriptam repræsentaturum se promiserat. Verum subita morte subtractus e vivis, prius quam posset executioni mandare quod addixerat, secum & notitiam latentis thesauri, & spem ejus consequendi sustulit; solumque restat ut eos qui occultum servant rogemus, ne pergant Sancto invidere gloriam hinc proventuram; sed communicent ecgraphum, serviturum saltem pro Supplemento operis.

[3] Est autem Floropolis, seu S. Flori urbs (unde Auriliacum, vulgo Orilhac, [Notitia Mōtis-Salvii.] solum 12 leucis ad Occidentem abest) Arverniæ Superioris caput, Episcopalis facta beneficio Ioannis XXII Pontificis Maximi anno MCCCXVII. In hujus diœcesis Registro beneficiorum, anno MDCLXVIII excuso, memoratur Capitulum Trinitatis Ordinis Montissalvii cum parochia, cujus præsentatio tribuitur Abbati Mon-Salviensi. Indicatur etiam Præpositura Montis-Salvii subjecta electioni conventus, item Capitulum Sausacamse de Beynaßis Ordinis Montis-Salvii. Ad Præpositum Montis-Salvii spectat jus præsentandi Parochum pagi Iunhaci. Et hæc circa notitiam monasterii constructi, modo sub nomine Præposituræ potißimum noti. Tempus, quo B. Gausbertus floruit, aßignatur seculum undecimum: tunc enim Gregorius VII Pontificatum geßit ab anno MLXXIII usque ad annum MLXXXVI, [Tempus vitæ.] ultra quem vixit Philippus I Rex Francorum usque ad annum MCVIII. Et hæc sunt, quæ viris in Arvernia eruditis proponimus, eo potißimum, quod Iacobus Branche de Vitis Sanctorum Arverniæ, ejus non meminerit, licet quindecim annis post Saussajum scribens: cui tamen diffidere non possumus, habentes antiquorem eo testem Ferrarium in Catalogo, annis duodecim edito ante Martyrologium Gallicanum.

DE BEATO FREDERICO,
EPISCOPO LEODIENSI ET MARTYRE.
COMMENTARIUS PRÆVIUS. De ejus cultu, Vita a coævo scripta, & ampliori alia, quæ adhuc desideratur.

ANNO MCXXI.

[Praefatio]

Fredericus, Episcopus Leodiensis & Martyr (B.)

AUCTORE G. H.

[1] Memoria hujus Sancti Episcopi refertur ad varios dies: ac primo in tertia parte Novalis Sanctorum, apud Canonicos Regulares Rubeæ Vallis prope Bruxellas, extat Ms. Epitaphium B. Frederici Episcopi Leodiensis & Martyris, [Memoria in Fastis 26 Aprilis,] cujus festum est vigesima sexta die Aprilis mensis. Quo die Grevenus Carthusianus Coloniensis in Auctario Vsuardi, sub nota annorum MDXV, & MDXXI excuso, ista scribit: Item beatæ memoriæ Frederici, Episcopi Leodiensis & Martyris. Quæ eadem leguntur in Martyrologio Germanico Canisii. Verum obiisse VI Kalendas Junii tradunt Monachus Leodiensis S. Laurentii in suis additionibus ad Ms. Vitam ejus, [& potissimum 27 Maji die natali,] Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii ex historia cædis per Leodiensem Clerum edita, Miræus in Fastis Belgicis, Fisen lib. 9 Historiæ Leodiensis cap. 30, qui ejus Vitam edidit ad diem hunc XXVII Maji. Eodem die in Martyrologio Romano, sed aucto insertis Belgii Sanctis, Leodii anno MDCXXIV Gallice excuso, ista leguntur: Leodii sancti Frederici, Episcopi Leodiensis & Martyris. Quæ eadem habentur apud Ferrarium in Catalogo generali: [a multis Sanctus habitus,] cum quibus eumdem Sancti titulo honorat Fisen, idemque titulus etiam ante Vitam infra dandam habetur ejusmodi. De S. Frederico Episcopo Leodiensi. In alio Vitæ compendio quod nobis exhibuit codex Ms. Vltrajectinus S. Salvatoris iste titulus præfigitur: Vita S. Frederici Leodiensis Episcopi. At Willotius in Hagiologio Belgico hoc die eum celebrans, dumtaxat Beatum appellat, Miræus Venerabilem vocat, Molanus ab omni titulo abstrahit. Saussajus (quod mirum est) eumdem penitus prætermisit laudare vel inter Sanctos vel inter Pios. Ægidius Aureævallis Monachus tomo 2 Gestorum Episcoporum Leodiensium cap. 22 asserit eum II Kalendas Julii migrasse ad Dominum: secuti sunt Sammarthani in Episcopis Leodiensibus, [ab aliis refertur 30 Iunii.] & Ferrarius in dicto Catalogo.

[2] Vitam ejus scripsit auctor coævus, Nonnus Renerus, hujus nostri monasterii S. Laurentii Monachus, qui tunc præsens fuit, [Vita scripta a Renero coævo ex Mss. datur.] uti sub calcem Vitæ testatur alius ejusdem cœnobii Monachus. Eam ipsi Leodii reperimus in Ms. Legenda Sanctorum, in dicto S. Laurentii cœnobio, cum omni benevolentia ab Abbate & cœnobitis excepti anno MDCLXVIII. Prædictus Ægidius Aureæ-vallis eamdem Vitam, sed hinc inde mutatam, inseruit tractatui suo de Episcopis Leodiensibus, & sub finem ista habet: Vitam ipsius luculento sermone scripsit Dominus Renerus Monachus S. Laurentii Leodiensis, vir magnæ scientiæ, qui multa alia opuscula composuit: ex quibus est Vita B. Wolbodonis Episcopi Leodiensis, quam edidimus ad diem XXI Aprilis. Sub finem hujus Vitæ laudatus supra Monachus S. Laurentii addidit ista: [In alia Vita exprimitur Martyrium,] Multa & alia per servum suum Dominus miracula operari dignatus est, quæ a quodam Clerico scripta fuerunt, sed ea respicere non potui. Videtur Molanus ea habuisse sibi ex Alnensi bibliotheca submissa, prout scripserunt omnibus sanctæ Catholicæ Ecclesiæ filiis fideles qui sunt Leodii. In hac relatione martyrium ejus sic exprimitur: Cum Fredericus gregem Domini in sanctitate & justitia pasceret, Alexandri fautores multis pressuris invictam ejus patientiam exercebant: sed & secundo administrationis ejus anno venenatum poculum viro Dei porrexerunt, quo unus oculorum excussus fuit, & alter extinctus: cumque lenta mors subsequeretur, renovarunt pristinum poculum: unde VI Kalendas Junii cælo animam reddidit. Hæc Molanus at Chapeavillus citato dicto codice Alnensi ista scribit: Completa est iniquitas eorum, fautorum Alexandri, muneribus siquidem nescio quo pincernarum ejus corrupto, venenum poculo ejus clam miscuit. Ipse autem, ut erat honestæ simplicitatis, inconsulto quidnam esset, bibit, infirmatus est, languor supercrevit, decidit in lectum: tuncque operarii iniquitatis confortati, iteravere calicem mortis. Bibit secundo Sacerdos, dolor invaluit, virus singula membra penetravit; unum oculorum ejus excussit, alterum extinxit. Cerneres omnibus venis inflatam cutem, & utris instar extensa vitalia. His moti ad aliam, unde sumpta sunt, Vitam ex Alnensi monasterio requirendam, litteras eo dedimus: sed frustra fuit quantacumque a viris religiosißimis simul & officiosißimis adhibita diligentia, sicut omnium nomine rescripsit nobis D. Hilarius Parent, mittens aliquam gestorum ejus epitomen ex Mss. Pontificum Leodiensium gestis, in qua æque nihil de veneno legitur, ac in Vita per Renerum.

[3] Apud alios nihilominus, quibus post mortem Ducis Lovaniensis Godefridi Barbati, & Alexandri, post Adalberonem in Episcopatu suffecti, liberior facultas fuit verum scribendi, eamdem mortis causam allegantes, Martyr habitus est Fredericus, tamquam passus pro Simoniacæ hæreseos damnatione & Catholicæ fidei defensione, uti loquitur Lambertus Parvus, & cum eo reliqui scriptores, qui eum Martyris titulo honorant. Epitaphium autem ejus tale est.

Clauditur hac tumba simplex sine felle columba,
Quæ vobis vivam referebat pacis olivam. [Epitaphiū,]
Cor sublime gerens, Scripturis totus inhærens,
In se spernebat, quod nobilitate vigebat.
Plus fuit horroris, quam nominis hujus honoris.
Plebis Catholicæ te Pontificem, Frederice,
Elegit Christus, sacravit Papa Calistus.
Sed despecta malis electio Pontificalis.
Inde furens Simonia, ruens in æs alienum,
Bella, tuis dedit; arma, suis; tibi, Sancte, venenum.
Hæc tuleras, nec victus eras, in agone bienni:
Sed frueris modo cum superis mercede perenni.
Ergo simul Christi Præsul Martyrque fuisti,
Cui te commendas quinto Maji ante Kalendas,
Gloria virtutum doceat te glorificatum:
Percipe te dignam, Præsul Martyrque, coronam.

[4] Versus hi, ubique perfecte Leonini, probant nobis antepenultimum versum, sicut hic legitur, genuinum esse; non item eum, [dies obitus,] qui ab aliis suppositus apud Ægidiū sic habetur:

Julius aut Julias nona sub luce Kalendas.

Vbi neque sensus ullus est, neque haberi potest dies XXX Iunii, quem substituunt aliqui, quique fortaßis fuit eleva ti honestius sepulcri. Est quidem etiam in hoc, quem retinemus versu sensus obscurus; nam videtur dies mortis indicari quinto ante Kalendas Maji, qui esset XXVII Aprilis: sed potest debetq; intelligi, id quod alii dicebant, die quinto exeuntis Maji, ante Kalendas, sequentis scilicet mensis Iunii. In anno MCXXI plerique consentiunt. Vnus gestorum Leodiensium Abbreviator apud Alnenses, [& annus.] habet sequentem annum MCXXII. Sed ita oporteret tertio Pontificatus sui anno obiisse Fredericum, quem tamen omnes alii mortuum dicunt secundo: cum quo recte convenit, quod idem ipse Abbreviator ait. Consecratum a Calixto Papa Remis VII Kalendas Novembris: nam annus MCXIX; habens litteram Dominicalē E, fecit ut dies XXVI Octobris caderet in Dominicam, consecrationi Episcopali idoneam; non item annus MCXX, qui bissextilis habuit litteras Dominicales D C, atque adeo XXVI Octobris compositam cum Feria III.

[5] Alexander Wilthemius, in quadam ad Bollandum nostrum responsoria, [Auctor Epitaphii,] de Epitaphii suprapositi auctore (quem nescio unde eorum alteruter didicerit fuisse primum Abbatem Lacensem, in monasterio Trevirensis diœcesis prope Confluentiam, Gilbertum nomine) hujus sepulcrum vidisse se ait in crypta, sub choro, opere musivo elegantißime ornatum, in cujus limbo circumcirca hi versus, litteris majusculis exarati legebantur:

Præclarus genere, meritis præclarior Abbas
Gilbertus, jacet hic: virtutis regula cunctis,
Abbatis titulo, Monachi vel nomine functis.
Idibus octonis quando est Leo regia Solis, id est, 8 [an. Gilbertus I Ab. Iulii, Lacensis?]
Excessit vita: requiescat pace beata.

(Iulii, Vellem scire quo argumento probari poßit Epitaphium Frederico scripsisse Gilbertus: alioqui non male conveniunt locus & tempus. Lacense enim monasterium haud ita longe distat Leodio, sed solum itinere bidui; condi autem cœptum seculo XI, suam tamen perfectionem ac primum Abbatem Gilbertum tantum accepisse videtur, juxta Gabrielem Bucelinum, post annum MCXII; ut facile potuerit, is supervixisse B. Frederico, etiam ad plures annos.

VITA Auctore coævo Renero Monacho Leodienfi S. Laurentii.
Ex Ms. Legenda cœnobii ejusdem.

Fredericus, Episcopus Leodiensis & Martyr (B.)

BHL Number: 3153

A RENER EX MS.

[1] Defuncto a Oberto Episcopo Leodiensi, orta est magna dissensio in electione. Nam b Dux Lovaniensis & nobiliores Alexandrum Archidiaconum in partem trahunt: & quia cum eo sentirent, dummodo ipse prudenter ageret, aperiunt. Ille vero ad c Henricum Imperatorem, [S. Fredericus investiturā Alexandri ab excommunicato factā improbat:] cum prædictis Nobilibus adiit, & ab illo baculum Pastoralem accepit: reversusque a duabus tantum Congregationibus, quarum ipse erat Præpositus, suscipitur. Nā Dominus Fredericus, majoris ecclesiæ Præpositus, reliquis ecclesiis ne eum susciperent interdixerat: civemque Franconem, qui postea Monachus obiit, explorare eos, qui interfuerant, misit. Tunc temporis Papa præceperat, quod nullus investituram de manu Imperatoris susciperet. Cumque Alexander cum Duce Lovaniensi ac multo comitatu, subsequētibus pene duabus Congregationibus, ecclesiam fuisset ingressus; Anachoreta quidā subintrans ecclesiā, duabus caprarum pellibus ante & retro amictus, crine longo, barba prolixa, totusq; hispidus, accedens ad ipsum Franconem, eum salutavit, & ait: Scio, inquit, [& juxta anachoretæ prophetiam.] quod me ignoras. Sed audi verbum Domini: quia missus sum a Deo futura nuntiare tibi. Iste qui pro Episcopo se habens nunc ingreditur, noveris quia nō prosperabitur, neque stabilietur. Elegit sibi Dominus alium, qui pauco quidem tempore Episcopus erit, sed multas tribulationes passurus est pro fide & religione ecclesiastica: verum post obitum ejus mira per eū Dominus operabitur d. Cui succedet in Episcopatu e vir summæ nobilitatis, summæque pietatis, qui in principio prosperabitur, & formidabitur, sed paulatim deficiet, in fine autem vilipendetur. f Tertius ordinabitur Episcopus, tamen non morietur, quibus dictis abscessit: quæsitus postmodum numquam apparuit, verum de verbis ejus nihil cecidit in terram.

[2] g Archiepiscopus enim Coloniensis, cognita Alexandri promotione, [electus ipse Episcopus a Callisto Papa consecratur:] mandat Leodiensibus ne reciperetur in Episcopum, citando primos Ecclesiarum Dominica in Palmis coram se adesse, ut rem certius posset discutere. Vocatus semel, bis, ter Alexander, non venit. Elegerunt igitur Coloniæ Dominū Fredericum, majoris ecclesiæ Præpositum, in Episcopum Leodiensem, post S. Lambertum vigesimum septimū: qui a h Calixto Papa in Concilio Remensi consecratus, nudis pedibus repatriavit: & processit ei obviam totius cleri & populi multitudo, factaque est lætitia magna in populo. Fautores interea prædicti, contabescentes in se, malitia recrudescunt, nullam quam ei inferre possunt molestiam prætermittunt. Alexander vero in castello Huyensi, Ducis & Comitis i Lamberti de Muhel sibi promissum operiebatur adventum. At Dominus Fredericus, & Frater ejus k Godefridus Comes Namurci, Principes militiæ exercitus Domini, videntes quia multiplicata sunt mala, dederunt se murū pro domo Domini, periculis sese objicientes. Nam dispositis necessariis Hoyū petunt: incolæ vero ultro foras aperientes, obviam procedunt, sese omniaque sua dedentes. At illi ingressi, castellum expugnare sunt aggressi; [adversariorum viribus confractis,] cum interea Dux magno cum exercitu nuntiatur adventare, cui ut obstruatur transitus concurrentes quidam ad pontem qui ligneus erat, in securi & ascia dejecerunt eum, & ita Ducis frustratus est adventus. At ex alia parte Lambertus Comes, per angustam semitam, quæ est inter flumen Mosam & asperrimam rupem, amotis equis propter difficultatem loci, cum ingenti suorum multitudine adveniebat. Cui frater Episcopi occurrens, ubi audiri ab eo potuit: Ergone, ait, contra me in arma venis, cui hominium ex justa causa fecisti? At ille frendens ira, Omne, inquit, hominium ab hodierna die l exfestuco. Tunc frater Episcopi, Et ego te, ait, ut perfidum hac hasta per medium fallacis oris transfigo. Dixit, & jacto telo fauces ejus trajecit. Hoc ille oppido sauciatus ictu, ruit, tenetur, vinculis mancipatur. Interea Dux cum gravi ira inefficax rediens, omnia municipia Episcopii aut Comitatus Namurcensis vastabat, omnesque fortes suo copulabat agmini, & Leodium in manu valida peraccessit. Reversusque & ipse Episcopus una cum fratre suo, crebros & inexorabiles ejus equipollenter expugnat assultus, [victor obit anno 2 ordinationis:] gratia Dei per omnia victor existens. Sed cum jam omnia pacata esse viderentur, anno secundo m Ordinationis suæ migravit ad Dominum. Quam sancte, quam laudabiliter in Episcopatu vixerit, sicut docet Apostolus omnes Episcopos esse debere, omnibus patuit: nec defuit ad sepulcrum ejus divinæ virtutis efficacia. Nam ibi alii visum, alii auditum, [clarus miraculis:] alii gressum recipiebant, paralytici sanabantur, muti loquebantur, ægri præterea omnes convalescebant.

[3] [sepulcrum lumine honoratur:] Interea sanctorum Apostolorum Petri & Pauli natalitius advenerat dies; fidelisque populus Leodiensium, ne tanti viri sepulcrum luminis honore diu careret, consilium iniit. Majores natu fraternitatem initiandam sanxerunt, ceteris consentientibus in hoc ipsum. Maturat interea quisque pro posse donationem: sed dispositione Domini, qui Sanctum suum voluit mirificari, in sequentē Dominicā placuit differri. Neque vero bonorum vota dilatione minuuntur. Adsunt die statuto, sed virtutem semper sequitur invidia. Nonnulli Canonicorum advenerunt, nihil religionis in hoc facto esse asserentes: deberi potius ex præsenti donatione pavimentum reparari super Pontificis sepulcrum: [frustra invidis obnitentibus.] hoc plurimum placere Deo & beato Martyri Lamberto. Hac itaque stropha religionis arcere nitebantur populum, ne terra, ex qua miracula fiebant, raperetur. Sed reprobavit Dominus consilium vanitatis, votaque humilium sibi placere ostendit. [Sanantur, incurvata,] Nam puellam adultam, nimia renū collisione natibus sese trahentem, infra Nonam ad tumulum Sancti erexit sanā. Præterea puerum a nativitate cæcum, eadē [potestas] quæ Euangelicum illuminavit, sine luto & aqua Siloë. O stulti & tardi corde ad credendum! Parentes, affines & amici, & omnes qui aderant, magno clamore in laudem Dei sanctique Pontificis ecclesiam repleverunt super illuminationem adolescentis præfati: [tœcus natus,] Clerici tamen & Canonici pertinaci animo resistentes, nequaquam se credituros esse dicebant, nisi eos quos domi stipe sua pascebant infirmos sanari viderent. Dominicus tunc erat dies; instantes ergo cum magna irrisione [videre] cupiunt, operientes eventum rei, si quis eorum sanaretur; instar Judaicæ perfidiæ, quæ Crucifixo Domino illudebat, dicens: Si filius Dei est descendat de cruce, & credimus ei. Scilicet neque tunc Redemptor noster de cruce descendit, qui tertia die postmodum resurrexit; neque modo Christi servus Fredericus hostium irrisioni paruit.

[4] [ægra decrepita,] Quinta Feria hora diei sexta, mulierculam, in ipsa ægritudine decrepitam, virtute vere divina sospitati reddidit. Hæc illorum sustentabatur agape, in hospitali quod nomine Ad catenam n vocatur. Alia quoque puella, diutina cæcitate mulctata, ibidem jacebat, precabaturque obnixius, [cæca,] ut quam audierat tam mirifice curatam, videre mereretur; quatenus & subsidii & laudis esset socia: nec est fraudata desiderio suo: siquidem infra Nonam visum recepit. Quædam etiam anicula, cujus pedes natibus, & costis hæserant latera, vergente jam ad occasum sole, [contractæ tres,] sospes exiluit eadem die; neque tantum sanari meruit, verum etiam quasi juvencula in vigore renovari. Ita virtus Trinitatis tribus miraculis Sanctum suum illa die mirificavit. Dies quæ illuxit altera, nihilo minus miraculis est illustrata. Duæ siquidem mulieres contractæ ibidem pristinæ sanitati sunt restitutæ. Vir quoque ex eadem convaluit infirmitate.

[5] [biennio clinica,] Percrebuit interea undique tantorum opinio gestorum. Quapropter ægra quædam mulier, numquam biennio de cubiculo egressa, spe recuperandæ sanitatis eodem se ferri postulavit: & super cathedram, quia manus sese tangentium ferre nequibat, delata est. Intransque basilicam S. Lamberti, qua potuit voce ferentibus se ait: Juxta sepulcrum ejus me locate: sane cujus pietatis fuerit iste homo non ignoro, atqui miserebitur mihi, nisi (quod absit) ante Deum caritatis vestem mutaverit; scio enim quantæ bonitatis fuerit. Quis enim infirmus illum ignoravit? quis egenus ejus ope non est usus? Hæc ea muliebri questu dicente, non procul a sepulcro viri Dei positæ crevit dolor & desiderium salutis: dumq; noctem ibi duxisset insomnem, alterius diei primo mane, exaudiente Domino desiderium pauperis, surrexit incolumis, dans laudem Deo & Sancto suo.

[6] Eo ipso momento, stupore rei attonitis omnibus, aliud apparuit miraculum. [inutile brachium,] Mulier quædam eatenus perdiderat brachium dextrum, ut plus esset ei oneris quam subsidii: obstupuerat enim complicatum ac retortum. Hæc cum ad sepulcrum Sancti venerandum venisset, optatæ saluti restituta est. Plurima similia similibus adderem, nisi occurrisset menti hoc præsens miraculum. Morabatur in suburbio, non longe ab oratorio S. Bartholomæi, o muliercula triennio ægritudinem passa, baculi potius quam pedum officio potita: idcirco contra fas a suo conjuge relicta, vicinorum eleemosynis in obscuro vitam agebat. Quæ opinione virtutum sancti Pontificis illecta, [triennio clauda,] spe misericordiæ eo devenit. Cumque inter multos qui ibi adjacebant infirmos magis gravaretur, ad altare secessit S. Gertrudis: ubi ab omni semota tumultu Patrem misericordiæ orabat attentius, ne thori remotio esset sibi sanitatis dilatio. Sextæ tunc feriæ matutinum perorabatur a Canonicis. Ecce autem plus minus ante ortum auroræ, cuidam assistenti sibi, Jam, inquit, accipe hunc baculum, mihi hactenus pernecessarium; ego vero sanitatis meæ grates rependere vadam. Cui eunti occurrere laudibus finitis Canonici: rogantibus illis retulit eventus sui historiam. Fit repente gaudium omnibus, Chorum repetunt, Gloria in excelsis Deo decantant.

[7] Succedunt magnis majora: tertia enim feria ibidem deportata est quatuordecim annorum ægra, [ægra quatuordecim annis,] quæ pene desperata juramento addicit, nihil victus se esse sumpturam, nisi mereretur medelam. Res miranda! Quid ageret, quo se verteret ignorabat, post clamores & dolores. Jacebat pene exanimis: at jam fluxerat dies, nox etiam in id miseriarum sævas egit tenebras: sed orta die sanata est, recedente ægritudine. Altera die quædam puella de Hoyo Leodium venerat ad emporium, [alia renum doloribus vexata,] emere sibi necessaria: ubi audiens quod id loci fiebant miracula, renum suorū ob ægritudinem & infirmitatem rogatura, eo declinavit; stansque & infirmos artus baculo regente sustentans, in medio ecclesiæ, quia accessum ad sepulcrum Sancti multitudo clauserat, orabat dicens: Tolle hunc baculum, Domine, & Sancti Confesioris hic meritis sanitatem mihi restitue. Vas ibi positum stabat, in quo de terra sepulchri ejus aqua prompta erat: ad quod illa, plus sanitatem sitiens quam aquam, accessit & bibit. Mira velocitas! mox ut bibit, sanata convaluit, gratias egit. Ad hujus quoque memoriam Sancti, [alia usum manus recuperat,] mulier gravi laborans infortunio jacebat. Enimvero manui ejus supervenerat morbus, qui eam ab omni opere faciebat cessare. Hæc igitur toto in oratione exacto die, inclinata jam vespera, invisibiliter manum vehementi contritione affici persensit. Verumtamen id fieri divinitus perpendens, sustinuit patienter: cum ecce collatam sibi sanitatem mirata est, & gratias Deo sanctoque Præsuli egit p.

ANNOTATA.

a Obertus mortuus est pridie Kalendas Februarii anno 1119: qui inchoantibus a Paschate annum dicebatur annus 1118.

b Hic est Godefridus Barbatus junior, anno 1095 Comes Lovaniensis constitutus, dein anno 1106 Dux Lotharingiæ inferioris & Marchio Antverpiensis ab Henrico IV Imperatore creatus, mortuus 1140. Hinc Dux Lovaniensis vocatur: a quo posteri Duces Brabantiæ hereditariam dignitatem acceperunt.

c Henricus IV, patri suo Henrico III anno 1106 mortuo succeßit, & anno 1111 Romæ a Paschali Pontifice privilegium de Investituris Episcoporum extorsit, & coronatus est 13 Aprilis Dominica in Albis: quod privilegium anno sequenti revocavit Papa, sed lis manfit, ac tandem pax conciliatur anno 1122 inter Imperatorem & Callistum Papam pro Investituris. Huic fertur Alexander septem millia librarum argenti obtulisse, & sic obtinuisse Episcopatum.

d Addit Ægidius Aureæ vallis, ut patenter appareat omnibus, coronatum esse in cælis, qui fidem veritatis inviolabilem tenuit in terris.

e Hic est Albero, frater Godefridi Ducis Brabantiæ, Ægidio cap. 23.

f Scilicet Alexander, postea ab Innocentio II Papa depositus anno 1135, dequo Ægidius cap. 27.

g Fredericus I, creatus Archiepiscopus Coloniensis anno 1099, mortuus anno 1131.

h Mortuo Gelasio II Papa 29 Ianuarii anno 1119, electus est mense Februario Guido Viennensis Archiepiscopus, dictusque Callistus: qui dein mense Octobri Remis Synodum congregans, multos in utroque regno Episcopos consecrat: inter quos etiam Domnus Fredericus in Episcopum Leodiensium inungitur. Ita Anselmus Gemblacensis in Auctario ad Sigeberti Chronicon.

i Chapeavillus, in Notationibus ad cap. 20 Ægidii, appellat Lambertum Comitem de Monte-acuto, eisque jungit Gilbertum Comitem Duracensem, & Renerum Leodiensis militiæ Signiferum.

k Hic Godefridus fundavit anno 1121 Abbatiam Floreffiensem Ordinis Præmonstratensis præsente S. Norberto.

l Exfestucare, seu ut alibi per festucam werpire, id est abjicere, a Teutonio Werpen, notißimum est apudscriptores Francos & Belgas: mos enim erat fracta abjectaque festuca indicare abdicationem dominii, ut pluribus videre est apud Cangium in glossario, verbo Festuca.

m Anno 1121, 27 Maji. An veneno extinctus, supra inquisitum.

n Hospitale ad Catenam, conversum deinde fuit in gymnasium publicum, & etiamnum floret sub nomine Catenæ.

o S. Bartholomæi Collegiatam, tunc extra, nunc intra urbis mœnia positam, dicitur a Barth. Fisen in Floribus Eccles. Leod. pag. 534, institutis ibi Canonicis duodecim, fundasse Godiscalcus S. Lamberti Præpositus, & consecrandam curasse anno 1015; ut mirum sit eam hic solum vocari Oratorium.

p Addit Monachus Laurentinus: Licet tanta circa sepulcrum ejus Dominus mirabilia monstrarit, locus tamen sepulturæ modo ab omnibus ignoratur: quia quamvis in ecclesia antiqua sepultus fuerit; cum ecclesia, quæ nunc cernitur, fieret; hæc forte sepultura ejus juxta murum aut in angulo aliquo remansit, & sic a memoria hominum excidit.

EPITOME
Ex Mss. Gestis Pontificum Leodiensium, in Bibliotheca monasterii Alnensis.

Fredericus, Episcopus Leodiensis & Martyr (B.)

BHL Number: 3156

[1] Fredericus Leodiensis Episcopus XXVII successit Oberto anno Domini a MCCXIX. Post mortem vero Oberti cœpit discordare clerus & populus, nobilitas & vulgus. Alexander, Archidiaconus & Sacrista, faventibus & juvantibus & præsentibus Duce Godefrido & aliis Nobilibus pluribus, de manu Imperatoris Henrici quinti, qui a Papa excommunicatus erat, Baculum & Annulum accepit: sed Archiepiscopus Coloniensis, auctoritate Apostolica & sua, Leodiensibus mandavit ne ipsum reciperent. Postmodum vero assignata die, Dominus Fredericus, majoris Ecclesiæ Præpositus electus, Remis, in Synodo CCC & eo amplius Episcoporum, a Calixto Papa ibi præsente benedicitur. Tamen post, longa concertatio inter eos facta est, quia partem Alexandri adjuvabat Godefridus Dux Lovaniensis, Gillebertus Comes Duracensis, Renerus Leodiensis militiæ Signifer, Lambertus Comes de Monte-acuto, & pene tota familia Ecclesiæ cum suis viribus; partem vero Frederici adjuvabat Godefridus Comes Namurcensis, ejus frater Walleranus Comes de Lemborg, qui postea extitit b Dux, Gossuinus de Falcone-monte, Civitas fere tota, & omnes Abbates Episcopatus. Hic Fredericus, cum fratre suo Godefrido Comite Namurcensi parvaque militum manu, Godefridum Ducem Lovaniensem cum Comitibus prædictis magnoque exercitu, Episcopium suum cæde, incendio, & rapina devastantem, circa Hoyum bello devicit: & capto Comite Lamberto de Acuto-monte aliisque quam pluribus ex parte Ducis, turpiter eum fugere compulit, & sine mora Castrum Hoyense, Hoyensibus faventibus, confortantibus & juvantibus obsidet, in quo erat Alexander prædictus: nec multum post, castrum & eos qui intus rebellabant in deditionem accepit. Inter hæc Comes Lambertus sub obsidibus se redemerat. Dux vero Lovaniensis, intellecto Castro capto, magno exercitu congregato, cum Lamberto Comite de Monte-acuto Hoyum ex utraque parte obsederunt, unus eorum ex una parte, & alter ex altera. Sed cum dictus Dux Lovaniensis cum suis, Hoyenses fortiter debellasset, & usque ad pontem supra Mosam venisset, Hoyenses ipsi fortiter restiterunt; & usque ultra montem S. Stephani c fugati sunt, multis de parte ipsius Ducis interfectis & in Mosa submersis … Tandem pace reddita d Episcopatui Leodiensi, Alexandro confuso, Fredericus suæ Ordinationis anno secundo migravit ad Dominum, anno Domini MCXXI: sepultusque est in ecclesia B. Lamberti, & post mortem ejus dicitur multis miraculis claruisse.

ANNOTATA.

a Errore amanuensium omnino factum credo, ut in Alnensi codice legatur annus 1120, qui convenit cum anno mortis 1121 infra notato,

b Miræus, in Chronico Belgico, pag. 289 asserit, quodLotharingiæ inferioris Ducatum, Patri suo Henrico ablatum anno 1106, rursus a Lothario Imperat. impetravit anno 1126; ex quo tempore factum videtur, ut, qui antea solum Comites, postea Duces Limburgenses sint dicti: additur autem huic Waleramo cognomentum Pagani.

c S. Stephani vicus & mons, horæ circiter quadrante supra pontem Huyensem situs, ad sinistram fluminis ripam.

d Alius Abbreviator gestorum Leodiensium, similiter æpud Alnenses manuscriptus, ait, quod hujus Frederici tempore concessa est ab Henrico Rege, sanctæ Romanæ Ecclesiæ ceterisque sibi subditis, electio & datio Baculi & Annuli: & sic intelligitur pax Leodiensibus reddita.

DE S. LIBERIO SEU OLIVERIO
PEREGRINO ANCONÆ IN PICENO.

SEC. XIII.

COMMENTARIUS CRITICUS.
De fabulositate Actorum ei affictorum, vero cultu, & verosimili circa ætatem conjectura.

Liberius seu Oliverius, Peregrinus Anconæ in Piceno (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Plures hoc mense Majo exhibemus Sanctos urbis Anconæ. Horum præcipuus est S. Cyriacus Episcopus, Civitatis Protector, cujus Acta pluribus intricata erroribus enodamus ad diem quartum, S. Cyriaco succedunt SS. Peregrinus, Heraclius, ac Flavianus Martyres, sub Diocletiano & Maximiano, quorum aliqua Martyrii Acta & nonnulla miracula ex archivio Ecclesiæ Anconitanæ damus ad diem XVI Maji. Egimus etiam de Sanctis urbis ejusdem Episcopis Marcellino & Primiano, IX Ianuarii & XXIII Februarii; deque illic nato ideoque & culto S. Benvenuto Episcopo Auximano XXII Martii. Nunc autem se offert S. Liberius seu Oliverius, ad hunc XXVII Maji suam apud Anconitanos habens venerationem, de quo Ferrarius in Catalogo generali ista habet: Anconæ S. Liberii ejus urbis Patroni. [Cultu sacer] Et in Annotatis ait, id se habere ex tabulis Ecclesiæ Anconitanæ, cujus Tutelaris est. Petrus de Natalibus, littera una nominis immutata, lib. 11 cap. 130, enumerans treœntos trigintra tres Sanctos, de quorum vita vel gestis nihil penitus potuit reperire, nisi eorum solummodo nomina & dies festivitatum, vel etiam loca in quibus passi sunt aut sine martyrio decesserunt, num. 155 ait: Libertus Confessor eodem die (VI scilicet Kalendas Iunii) apud Anconam dormit. At Galesinius, allegato Petro, & Tabulis Anconitanis citatis, adhuc magis nomen immutans; Anconæ, inquit, S. Limberti Confessoris. Magis placet, quod suggerit infra laudandus Saracenus, Oliverii nomen, tamquam magis genuinum: quod cum vulgo diceretur Santoliverio occasionem dederit nominis torquendi ad formam Latinam, quasi vulgi pronuntiatio indistincta explicanda esset Santo Liverio: quæ alias explicari poterat Sant' Oliverio. Sic e converso Ariani Patronus S. Ottho, vulgo dictus Santodo, cum divisim explicari deberet Sant' Odo, Ferrario acceptus est quasi diceretur San-Todo, itaque S. Todum fecit, ut videre est ad ejus diem XXIII Martii.

[2] Citatus jam Ferrarius etiam asserit Mss. Acta se Anconæ vidisse. [Acta Mss.] Eaque sæpius laudatus Henricus Lindanus, cum Laureti esset Pœnitentiarius Pontificius, nobis submisit ex Archivio Anconitano: ex quo etiam aliquod compendium edidit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, addens S. Liberium esse Ecclesiæ Anconitanæ præcipuum Tutelarem & Patronum. Ipsa nobis omnino displicent, licet, ad fidem conciliandam, sub finem apponatur hujusmodi probatio. Jeremias Hierosolymitanus Archiepiscopus, Gregorius Exarchonensis Episcopus, & Joannes Eremita Sacerdos Armenus, cum suis consecrationis litteris Roma revertentes, hujus Ecclesiæ Canonico genealogiam S. Liberii & vitam fideliter interpretati sunt; [ab Armeni hospite (ut prætenditur) accepta.] obitum sacri corporis ejus & revelationem: arcæ quoque adventum & miracula sancti Patris in suis reliquerunt scriptis. Habes auctores omnium quæ referuntur in Actis illis, tam incongruis insulsisque, ut vix alias ineptiorem fabulam legisse ineminerim; tanta, ut mox ostendam, ubique apparet temporum, locorum, ac personarum confusio: quæ tota denique resolvitur in attestationem unius Canonici, boni forsitan viri, sed ignorantißimi, adeoque simplicis, ut potuerit induci ad fidem habendam tam male consutæ narrationi. Quis enim quæso est, & quando vixit relatus Jeremias, Archiepiscopus seu Patriarcha Hierosolymitanus? Nullus hujus nominis reperitur apud S. Nicephorum in Chronologia Patriarcharum Hierosolymitanorum, qui hos ad seculum usque septimum deduxit: & quamvis plures ille nominasset, eorum nemo posset credi Romam venisse consecrationis obtinenda causa. Nec inter reliquos Patriarchas, quos ante Tomum III Maji collegimus, inveniri eidem locus potest: quippe qui omnes Græco more electi consecratique fuerint, citra ullam a Romano Pontifice dependentiam, quidam etiam plane schismatici. Restat ergo ut fuerit Latinus aliquis, post Latinorum regnum in Oriente constitutum. Sed nec hoc dici potest, quia corum succeßionem deduximus usque ad seculum XIV & nullum ibi invenimus Jeremiam. Enumeravimus, etiam ad Vitam S. Angeli Carmelitæ Tomo 2 Maji, in Appendice, omnes tam Græcorum quam Latinorum Episcopales sub Hierosolymitano Patriarcha Sedes, nec ullum reperimus Episcopatum Exarchinensem. Quamvis igitur alia multa non concurrerent ad negandam Legendæ isti fidem; vel ob ista solum merito timeremus, ne si aliqui Anconam aliquando advenerint ejusmodi Titulis se jactantes, meri fuerint impostores, turpis quæstus causa fingentes se esse alios quam erant, choragium totius comœdiæ dirigente illo Eremita, ut se dicebat Armeno, qui Anconitanis eadem mentiendi impudentia imposuerit de genealogia ac vita S. Liberii, ipsis quia peregrinus erat ignoti; qua in Tractatu speciali de Episcopis Trajectensibus, ostendemus, egisse Trajecti Clericum quemdam, etiam Armenum, ausum confingere, quod eorum Patronus S. Servatius (cujus nomen, sicut & Liberii, Latinum est) fuerit in Armenia natus ex cognatione Christi Servatoris nostri, [eadem fide qua olim Trajecti S. Servatii genealogia,] & ex patre S. Joannis Baptistæ amitino, & quod is ultra trecentos annos vixerit. Quæ cum Jocundus Presbyter imprudenter protrusisset in lucem, ab Harigero auctore ipsi prope coævo, dicitur pro pietate irreverēter mentitus.

[3] Vt tamen Clericus ille multa fuerit incongrua commentus, longe insulsiora hic Pseudo-eremita, quem nec Armenum quidem fuisse, aut Orientalium regionum habuisse notitiam aliquam, [imo pejori,] poßis prudenter credere. Nam cum Armenia, quam intersecans Euphrates in Majorem atque Minorem dividit, ab Oriente quidem Mari Caspio & Media, a meridie Assyria, Mesopotamia atque Cilicia, ab occasu Cappadocia, a Septentrione denique Ponto & Colchide iberiaque concludatur: impostor noster facit eam undique cinctam regionibus Saracenorum, quas ita nominat, ab Oriente Hus-Hus, ab Occidente Arabia, a meridie Austriel, [quippe qui nec situm Armeniæ noverit.] a Septentrione Heremoth: ex quibus sola nota est Arabia, totius Syriæ & Mesopotamiæ interjectu sejuncta ab Armenis. Nihilominus inter Arabiam & Austrielem collocatur præcipua quædam Saracenorum civitas, vocabulo Cerasmen (de Chorasmiis, Persica versus Tartariam gente, invasa aliquando Syria & Palæstina notis, aliquid forsitan inaudierat hospes) quam urbem obsidere aggressus sit Christianus Rex Armeniæ Joannes, cui parebant in ipsa Armenia viginti quatuor Reges, diadematibus redimiti, magnifice præpotentes, & prælio victus, amißis viginti sex millibus suorum, fugisse fingitur trans Taurum montem, donec emensis intra diem unum quingentis stadiis, veniret cum paucis in munitissimam arcem Amperthet. Tali porro occasione dicitur sanctissimus adolescens Regis filius Liberius, pridem cupidus visitandi Sepulcrum Domini, Apostolorum Petri & Pauli atque Jacobi, assumpto habitu Peregrini elapsus Hierosolymam versus; & frustra quaquaversum quæsitus, prope Ierusalem incidisse in tres de fidelibus comitibus patris, mißis ad ipsum requirendum per Teutonicam, Hispaniam, Burgundiam, Italiam, & Christianitatem universam.

[4] Horum eleëmosynis triduo sustentatus nec agnitus, inventus postea prope Anconam sit, [Multa hic de genere, fuga & sepultura Liberii,] vitam eremiticam ducens; inventus autem & agnitus a peregrinis quibusdam Armenis, Roma Hierosolymam petentibus, coram iisdem infirmari caperit, Cruciferorum habitum sumpserit, ac denique mortuus miraculis inclaruerit. Ergo eorum aliqui ad corporis sancti mansisse custodiam, alii rediisse finguntur ad Regem patrem: a quo curata sit grandis marmorea arca, undique mysteriis vitæ Christi insculpta, quæ de operibus Quatuor-Coronatorum fuisse perhibetur, juxta flumen Paradisi, id est Euphratem, quod per medium milliare distat a civitate Tevigna, inqua S. Liberius natus fuit, & venit usque ad fluvium Jordanis, a quo Adriaticum mare nostrum egreditur. In talem arcam ibi manentem, cum Regii nuntii reponendum corpus herilis filii poposcissent ab Anconitanis; hi rem detulisse dicuntur ad summum Pontificem Gregorium sanctissimum, videlicet primum: qui Armenos vacuos remitti jusserit, & corpus condi in loco qui usque hodie dicitur Peneclaria. Quo non obstante, jusserit pater, ut in quavis civitate munita regiæ suæ potentiæ, Cathedralis seu Conventualis fabricaretur ecclesia: & Romanæ ecclesiæ auctoritate præhabita, in honore S. Liberii dedicaretur.

[5] Postquam autem Attilas Anconitanæ urbis suburbana vastavit, & subter rudera Peneclariæ diu latuisset corpus sanctum; [itemque de translatione fingit,] cuidam religiosæ mulieri apparens Liberius mandarit, se ab Episcopo Thrasone requiri sub ficulnea, sepulcrum radicibus suis penetrante. Tum vero repertum corpus plaustroque impositum, & a duobus juvencis protractum, pervenerit in montem, ubi stabat vetus quædam capella S. Laurentii, de jure cujusdam matronæ præpotentis & Dominæ totius Marchiæ, nomine Maximillæ. Hæc vero prostratis ibi sponte, velut ad onus suum deponendum, juvencis; seque & capellam illam cum omni sua posseßione tradidisse S. Liberio asseritur, ibidemque novo opere Cathedralem construxisse. [deq; arca per mare advecta ex Armenia,] Cum autem requireretur arca, tanto thesauro recipiendo digna, apparuisse adnatantem per mare Angelico ductu Marmoream illam, quam pridem in Armenia fabricari fecerat Rex pater: quod ut verosimilius fingeretur, dictum superius erat, Liberii patriam prope Euphratem fuisse, & hunc fluvium venire usque ad Iordanem, ab hoc autem in Adriaticum mare egredi. Interim mare mediterraneum, cujus sinus unus inter Italiam & Illyricum venit Adriatici nomine, nullam habet connexionem cum Iordane, qui seipsum in mari mortuo perdit; Iordanis vero fontes, qua proxime Euphratem respiciunt, absunt ab eo ducentis circiter Italicis milliaribus.

[6] Nec minus enorme est intervallum temporum hic confusorum. Nam Sancti Quatuor Coronati, sculptores quidem fuerunt insignes, sed circa annum CCCIII martyrium paßi Romæ, sub Diocletiano & Maximiano, [cum enormi temporum confusione,] ut legimus in Martyrologio die VIII Novembris; & Armeniam verosimiliter viderunt numquam. Attilas, Hunnorum Rex, anno CCCCLI eversa Aquileia non nisi limites Italiæ attigit, a S. Leone Papa retro unde venerat abire non sine miraculo persuasus. Quamvis authem Gothorum Rex Totilas, (quem aliquis posset substituendum suggerere) Romam tendens, Marchiam quoque depopulatus fuisset, id fecisset circa annum DXXXXIII: quando jam ante XXXIII annos obierat Thraso, Anconitanus Episcopus, quem illius urbis scriptores cum iisque Vghellus defunctum statuunt anno DX. Anconitana Marchia, olim dicta Picenum, & nomen novum & Dominum particularem primum accepit, sub Longobardis anno DLXXIII, solis eatenus Imperatoribus Regibusque subdita, uti & Italia reliqua. S. Gregorius primum factus est Pontifex anno DLXXXX. Seculo præcedenti cœperant quidem innotescere Saraceni Arabes, sed a Christianismo, quem fuerunt amplexi, primum abducti sunt ab impio Mahomete seculo VI, & tunc Christianis molesti evaserunt; potentia autem eorum post ætatem S. Gregorii solum invaluit.

[7] Fuimus nos Anconæ anno MDCLX, & die III Decembris perspeximus Cathedralem, ibiq; sub choro vidimus inauratis clathris septas tres arcas lapideas; quarum una S. Cyriaci, altera S. Marcellini esse dicebatur; media vero, [& impudenti fabula de arca.] enormis in omnem partem dimensionis S. Liberii: sed nihil in ea vidimus Euangelicæ istius celaturæ, quam Acta tam prolixe describunt. Econtra Iulianus Saracenus, Canonicus & Decanus Ecclesiæ Cathedralis, in Notitiis Historicis civitatis Anconitanæ editis Romæ anno MDCLXXV, pag. 73, ingenue fatetur, eam arcam nihil habere insculptum quod Christianismum sapiat; in uno autem illius capite sic legi: I.L. GORGONIVS. V. C. EX. COMITE LARGITIONVM PRIVATARVM. EX. P. PRÆT. FIE. SIB. T. IVS. quod ita legi integre jubet. Julius Lucius Gorgonius vir clarissimus, ex Comite Largitionum privatarum, fieri sibi titulum (aut tumulum) jussit. Ejusmodi Comites ex Theodosiano Codice primum novimus: itaque arbitramur seculo V confectam arcam, non in Armenia, sed in Italia; solum quærimus quando traducta ad ecclesiam sit, eique inclusa S. Liberii ossa. Hoc autem dici potest factum ante annum MCCLXX, quo Cathedralis Anconitana, quæ titulum S. Laurentii eatenus gesserat, renovari cœpit sub titulo S. Cyriaci, uti prædictus Saracenus narrat pag. 177. Qui denique post relatam ex Ferrario Epitomen Actorum, & indicatam imposturæ evidentiam, modeste concludit, quod tota de S. Liberio narratio multa indiget correctione. O si eo animo essent omnes, quorum traditiones cogimur hoc in opere examinare! Sed magnarum dumtaxat & præjudiciis affectibusque nihil tribuentium mentium sinceritas est ista, quam optare possumus, non item sperare in Saraceni antagonista, qui ut in ipsum sic & in me bilem suam libello non uno evomuit, propter S. Cyriacum, non creditum Episcopum Anconitanum, imo nec Hierosolymitanum, pro ea qua Inventioni sanctæ Crucis admiscetur ætate, sed pro alia multo anteriore. Verum an propter aliquos malarum causarum patronos, eorumque invectivas & scommata, desinam eliminare ex Vitis Sanctorum fabulas, quantovis vulgi favore plausuque receptas? Non existimo id Deo Sanctisque placiturum; & ideo cœptæ insistam viæ, solum silentium famosis contumeliosisque libellis deinceps repositurus.

[8] [Res tota adætatem Gregorii X spectare videtur,] Quod autem attinet ad S. Liberium, omnibus consideratis, nihil in tota ista farragine video præter nomina Gregorii Papæ & Regis Ioannis, quibus poßim cum aliqua veri similitudine adherere. Gregorium dico, non primum, sed decimum ejus nominis, qui ab anno MCCLXX ad MCCLXXVI rexit, cum jam multis annis regnaret in Armenia Haytho alias Ioannes dictus. Conjecturæ huic favet mentio inserta Actis de habitu Crucigerorum, quem ante mortem Sanctus assumpserit: horum enim Ordo (utcumque eum aliqui antiquum faciunt) cœpisse anno MCCXVI, & confirmatus esse anno MCCXLVII dicitur in Catalogo initiorum monasticorum, quem ex Ms inseruimus nostræ Histriæ Chronologicæ Patriarcharum Hierosolymitanorum, ante tomum 3 Maii. His autē positis non erit absimile vero, Liberium, sive (ut suggerit Saracenus) Oliverium, peregrinando appulsum Anconam, dum tenderet in Terram sanctam vel inde veniret, ibidemque in suburbiis mortuum fuisse ac tumulatum: cujus deinde miraculis clarescentis corpus transferre cives voluerint, sedente in Petri Cathedra Gregorio jæm dicto, aut etiam permittente; eodemque tempore quasi divinitus, non per mare advecta, sed a mari abluente detecta fuerit grandis illa arca, quam sibi in tumulum olim paraverat præmemoratus Gorgonius, Theodosianorum Imperatorum aut etiam Constantinianorum ætate; visaque sit in hanc occasionem opportune oblata, & qualis erat sic adhibita, nihil audentibus de ignoto sibi Sancto inscribere majoribus; quorum posteris ut cetera potuerint mendaciter obtrudi, mirum est tamen ausum fingere quemquam, quod arca illa, quam videbant ex tribus partibus rudem (nam unum caput, in quo prædicta inscriptio est, a vulgi oculis reductum tegitur) fuerit aliquando insculpta mysteriis vitæ Christi, nullo eorum ibi vestigio apparente.

[9] Dedimus XXV Maii Acta S. Gerii, Patroni in Monte-Sancto, oppido Piceni seu Marchiæ Anconitanæ. [quando etiam vixisse potuit S. Gerius,] Is filius Comitis Lunelli in Provincia Occitania Romam profectus, & inde Antonam iter instituens, mortuus est, nec pervenit ad S. Liberium, in cujus comitatu constituerat ad ultramarina loca pergere, & Salvatoris nostri nativitatis & passionis terminos visitare. Quæ apparet referri posse ad seculum Christi XIII, quo tempore Terra-Sancta adhuc ex parte sub Latinis erat, atque instituebantur quā plurimæ illuc peregrinationes ex Occidente nostro. Iam pridem etiam fuisse proprios in Armenia Reges & frequentes incursiones Saracenorum passos, colligimus ex Clemente Galanio in Conciliatione Ecclesiæ Armenæ cum Romana, typis Congregationis de propaganda fide anno MDCL excusa, ubi dicitur cap. 19, seculo XI, ob infestas Saracenorum excursiones, Cathedram Armeni Patriarchatus, ex urbe Vagarsciabat majoris Armeniæ, Sebastiam Cappadociæ sub ditionem Græcorum translatam fuisse. [& Armeni Regē, vulgo dictum Fr. Ioannem habuisse.] Ista autem ætate, non solum Romanæ Ecclesiæ unionem profitebantur Armeni, prædicantibus apud eos cum amplißima facultate Fratribus Minoribus, uti videre est apud Waddingum in Annalibus: sed etiam Reges habuerunt tam pios, ut quidam eorum, Haytho, numquam voluerit coronari, sed magis Fratrum Minorum sumpserit habitum, & Fr. Ioannes communiter vocabatur, uti testatur, qui variam ejus fortunam describit, coævus auctor Marinus Sanutus, ib. 3 secretorum Terræ sanctæ parte 13 cap. 2 ad annum MCCXCIIII. Ab eo non multum discrepans S. Antoninus Parte 3 tit. 34 cap. 3 § 15 Rex, inquit, Armeniæ Joannes … ex magna devotione Ordinem Minorum intravit; sed quia contra regnum infideles … insurgebant … zelo fidei succensus, arma cum habitu suo assumpsit; & infideles quā plurimos fugat & prosternit, ac demum ab infidelibus occisus fuit. Plus etiam ejus nepos avo cognominis fecit, male cum priore confusus ab Antonino; qui filio Livono, seu (ut Antoninus appellat) Leoni regnum dimittens, in Cypro cum Macarii nomine assumpsit habitum Præmonstratensem, & inter illius Ordinis Beatos numeratur XI Decembris. Non esset ergo valde incredibile, quod Ioannis prædicti filius aliquis, assumpto peregrini habitu, & nomine Liberii vel Oliverii, prope Anconam obierit, tempore Gregorii X, nec diu post mortem, propter sanctitatis opinionem, fuerit in novam Cathedralem translatus. [Videntur Acta sec. 15 compilata,]

[10] Ita vera falsis miscuerit traditio, usque ad tempus Concilii Florentini, sub annum MCCCCXXXVII celebrati; quando constituta Orientalium Ecclesiarum unione cum Romana, potuit Hierosolymitanus aliquis electus Hieremias venisse Romam, ad primatum Apostolicæ Sedis agnoscendum, cum Gregorio Episcopo ex Accone, & Ioanne Eremita Sacerdote Armeno, vice sui Catholici (ut vocant) seu Patriarchæ, eamdem obedientiam professuro. Idem potuit Anconitanum Canonicum multa docuisse de patre ipsius Liberii: sed non potuit vir talis ac vere Armenus, tot absurditates fuisse commentus quot supra retulimus. Quapropter, nisi ipsummet Canonicum ex suo cerebro cuncta finxisse dixeris, deceptum eum fuisse oportet ab aliquo, qui vere Armeniam numquam viderit. Certiorem lucem his conjecturis afferet, quisquis curaverit nobis Græcorum Hierosolymis Patriarcharum, post amissam iterum urbem, Chronologicam seriem, unde discemus, an vere in his fuerit eo tempore Hieremias aliquis. Ad extremum addit Canonicus Anconitanus, quod tempore Imperialis obsidionis, cum civitas Anconitana Teutonicorū pressura taliter urgeretur, ut nulla evadendi esset fiducia, [in quibus etiam liberatio obsessæ urbis male adscribitur S. Liberio.] nisi Dei misericordia ex B. Liberii meritis adesset: quadam die, cum hujus sancti Confessoris micarent solennia, hoc modo ab imminenti periculo cælitus est erepta. Apparuerunt hostili catervæ quædam vexilla super Episcopalem ecclesiam, & per totum montem ipsius ubi posita est, papiliones & tentoria & hominum multitudo, nec non & arma bellica: quorum intuitu obsessores in admirationem conversi, nullis eos prosequentibus fugerunt, sicque Ancona fuit obsidione beati Liberii meritis mirabiliter liberata. Sed neque hæc fidem merentur: nam apud prælaudatum Saracenum toto libro 6 partis 2 producuntur quæcumque inveniri potuerunt circa hanc obsidionem auctorum coævorum, tam Græcorum quam Latinorum, testimonia; in quibus & Nicephorus Choniates est, & Ioannes Cinnamus, & Antonii Constantii Fanensis Anconitana Chronica Ms. in Bibliotheca Vaticana sub num. 3636, prolixe omnia istic gesta describens (gesta sunt autem anno MCLXII) & nihil simile invenitur; sed alia omnia de causis obsidionis solutæ, quamvis ad extremam famem rerumq; desperationem redacta civitas fuit, Cæsareas copias regente Christiano Archiepiscopo Moguntino & Venetis mare intercludentibus. Idem etiam pag. 130 allegat quamdam Latinā Orationē de laudibus S. Liberii, absque eo quod meminerit alicujus beneficii, tali occasione Antonitanis a suo Patrono collati. Proinde ex tempore talis obsidionis haberi nihil potest, unde infirmentur priores nostræ conjecturæ de ætate S. Liberii.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Mai V: 28. Mai




DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 27. Mai

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 27. Mai

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.