Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober II           Band Oktober II           Anhang Oktober II

3. Oktober


OCTOBRIS. DIES TERTIA.

SANCTI, QUI V NON. OCTO B. COLUNTUR.

S. Theogenes martyr Antiochiæ
S. Victor M. in Africa
S. Urbanus M. in Africa
S. Sapargus M. in Africa
S. Felix martyr
S. Amponus aut Amponius martyr
S. Castus. martyr
S. Candidus vel Candida M. Romæ
S. Dionysius episc. Alexandrinus. Alexandriæ & forte alibi in Ægypto
S. Faustus M. Alexandriæ & forte alibi in Ægypto
S. Caius Alexandriæ & forte alibi in Ægypto
S. Petrus Alexandriæ & forte alibi in Ægypto
S. Paulus Alexandriæ & forte alibi in Ægypto
Alii quatuor. Alexandriæ & forte alibi in Ægypto
S. Romana V. M. Bellovaci in Gallia.
S. Hesychius conf., discipulus S. Hilarionis, Majumæ in Palæstina.
S. Menna V. Fontaneti in Lotharingia.
S. Maximianus conf. episc. Bagaiensis in Africa.
S. Cyprianus episc. Telonensis, conf., Telone in Provincia Galliæ.
S. Patusius conf., electus episc. Meldensis in Gallia.
SS. Ewaldi duo presbyteri MM. in antiqua Saxonia.
B. Utho conf., abbas Metamensis in Bavaria Inferiori.
S. Jovinus vel Juvinus conf. in Campania Galliæ.
S. Gerardus abbas Broniensis in comitatu Namurcensi in Belgio.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Algotus, ex monacho Cisterciensi episcopus Curiensis, apud Castellanum cum titulo Beati annuntiatur ad hunc diem. Consului aliquot scriptores, sed nihil addere possum dictis apud nos in Prætermissis die, quo in Menologiis Cisterciensibus memoratur, XVII Januarii.
Eoglodius, ut abbas, hodie annuntiatur a Ferrario in Jona insula. Idem ab eodem relatus jam fuerat in Hibernia ad 25 Januarii. Colganus Euchadium vocavit, & ex historicis & martyrologis recentioribus Acta Euchadio suo concinnavit ad 25 Januarii; at cultum mihi minime probavit. Nam recentiores dumtaxat adduxit martyrologos, & in Martyrologio Anglicano ad diem 20 Januarii præfixo asterisco insinuatur, Eglodium, ut ibi vocatur, apud antiquos non esse inventum. Quod Colganus ait; Natalis autem ejus celebratur 25 Januarii in Gallovidia, regione Albaniæ, cujus est apostolus; vel secundum alios in Hibernia; sic intellige, ut velit, eum ab aliis annuntiari in Gallovidia, ab aliis in Hibernia. At annuntiatio in recentioribus Martyrologiis nec cultum infert; nec facit, ut nobis liceat sic annuntiatos Sanctorum titulo honorare. Vide etiam dicta in Prætermissis ad XXV Januarii.
S. Ludgeri episcopi Monasteriensis Translatio aut Elevatio memoratur in aliquot auctariis Usuardini Martyrologii apud Sollerium nostrum, ut etiam in Martyrologio Germanico. Acta S. Ludgeri illustrata sunt ad XXVI Martii.
Sanctorum Sulpitii & Serviliani mentio hodie est in antiquo Kalendario, quod Martenius tom. 3 Anecdotorum edidit ex Ms. Lyrensis monasterii. Apud eumdem tom. 6 Collectionis amplissimæ in Martyrologio ibidem primo, cui octingentos annos editor tribuit, legitur: Natale SS. Sulpicii & Serviliani martyrum. Præterea in scriniis nostris ad hunc diem reposita erant quasi Acta SS. Sulpitii & Serviliani, exscripta ex Ms. Passionali Cartusiæ Herbipolensis, annotato hoc die. Ex his autem colligo, Sanctos illos hoc die aliquibus locis in Germania cultos fuisse. Acta vero, quæ hic reposita erant, data sunt, ubi de iisdem Martyribus actum fuit XX Aprilis.
S. Marci Euangelistæ memoria hodie exstat in Martyrologio Morbacensi. Ejus Acta data sunt ad diem XXV Aprilis.
Gandulphi confessoris meminerunt editiones Usuardi Lubeco-Coloniensis & Greveni, consonante etiam nostro Florario Ms. At locus, ubi ab omnibus annuntiatur, apud Warindas, id est, Varennis in Burgundia, satis ostendit, memorari S. Gangulphum aut Gengulphum, qui ibidem ut martyr colitur, & cujus Acta apud nos habes ad XI Maii.
Theobaldus episcopus Eugubinus cum titulo Sancti memoratur in Mss. Additionibus Cartusiæ Bruxellensis apud Grevenum, sed verisimiliter ex errore. Nam duos quidem Theobaldos aut Tebaldos inter episcopos Eugubinos apud Ughellum invenio, sed titulo Sancti aut Beati carentes. Ferrarius quoque nec Catalogo Sanctorum Italiæ nec Generali inseruit Theobaldum episcopum Eugubinum. Præterea Papebrochius noster ad 16 Maii illustravit & edidit Vitam S. Ubaldi episcopi Eugubini, quam Theobaldus aut Tebaldus ejus successor conscripsit; eaque occasione in Commentario prævio num. 3 observavit, dictam S. Ubaldi Vitam fuisse in Mss. Belgicis sub nomine S. Theobaldi. Quare manifesta erat errandi occasio; & sic auctor Theobaldum Eugubinum partim cum S. Ubaldo, partim cum alio Theobaldo revera Sancto, ut ibidem videri potest, confuderit. Consule itaque dictum Commentarium ad XVI Maii.
S. Gilbertum, abbatem Novem-Fontium, Ordinis Præmonstratensis in Arvernia prolixo elogio celebrat Saussayus, & una S. Petronillam, ejus uxorem, & S. Ponciam filiam. Gilbertus similiter memoratur apud Chrysostomum vander Sterre. Vita S. Gilberti data est, ac simul actum de SS. Petronilla & Poncia (ut dictum est in Prætermissis ad 13 Julii) die VI Junii.
S. Paulus patriarcha Constantinopolitanus hodie est in Fastis Æthiopum apud Ludolfum. De eo actum apud nos est ad VII Junii.
S. Ragnoberti Adventus corporis annotata est memoria in codice Caudiacensi Usuardino apud Sollerium. De S. Ragneberto martyre actum est ad XIII Junii.
S. Felicis ita fit mentio in codice Abdinghoffensi in Westphalia: Eodem die Adventus corporis beati Felicis martyris. Ex Vita B. Meinwerci, episcopi Paderbornensis, qui Abdinghoffense cœnobium fundavit, utcumque colligitur, agi de S. Felice, uno ex septem filiis S. Felicitatis. Nam, ut narratur in laudata Vita, apud nos data ad 5 Junii, cap. 4, B. Meinwercus Romæ impetravit tria media corpora filiorum S. Felicitatis, & nominatim S. Felicis. De hoc S. Felice, seu de septem fratribus & eorum matre S. Felicitate, apud nos actum est ad X Julii.
S. Arnulphi Mosomensis M. hodie post Molanum meminit Castellanus. Ejus Acta in Opere nostro illustrata habes ad XXIV Julii.
S. Pantaleon hodie memoratur in Fastis Æthiopum apud Ludolfum, ubi mox sequuntur Hermolaus presbyter, Hermacletus & Anamæus, fratres ejus, qui tres ponuntur ut Socii, haud dubie in martyrio. De Pantaleone in Annotatis sic loquitur Ludolfus: Unus hic est e novem Sanctis: de quo in Histor. Æthiopiæ 3. 3. 8. Habet loco allegato Pantaleonem aliquem inter primos Æthiopiæ apostolos. Hinc Pantaleonem illum annuntiat Castellanus in Martyrologio Universali. Attamen ob tres sequentes existimo potius, hic agi de S. Pantaleone medico & martyre, qui passus est Nicomediæ. Nam in Actis S. Pantaleonis memoratur Hermolaus presbyter, Hermippus & Hermocrates, quos cum supra dictis eosdem esse, vehementer suspicor. Nam & dignitas & nomen Hermolai plane consonant; Hermacleti nomen cum nomine Hermocratis satis congruit pro translatione ex lingua Æthiopica. Unum quidem nomen plane videtur diversum; sed id adeo mirandum non est ob diversitatem linguarum; ut hac de causa a data conjectura recedendum censeam. Acta S. Pantaleonis, uti & S. Hermolai & Sociorum data sunt ad XXVII Julii.
S. Ambrosius episcopus ad hunc diem Senonis annuntiatur a Castellano; sed pag. 1008 in Corrigendis totum istud deleri jussit. Actum est de S. Ambrosio Senonensi ad III Septembris.
Theoctisti martyris brevissima mentio est in solis Menæis impressis, ubi adduntur duo versiculi, quibus capite minutus dicitur. Theoctistum consequenter annuntiavit Castellanus in Martyrologio Universali. Nobis sola Menæa non sufficiunt, ut credamus, Theoctistum certo ad hunc diem spectare. Fuit Theoctistus aliquis capite cæsus cum SS. Cypriano & Justina, qui die præcedente celebrantur a Græcis sine Theoctisto, ut satis verisimile fiat, Theoctistum illum in Menæis ad præsentem relatum esse diem. De SS. Cypriano, Justina & Theoctisto actum est ad XXVI Septembris.
Eusebii, verosimiliter Papæ, de quo heri in pluribus Fastis, memoria hodie est apud Wandelbertum in additis soluta oratione. De S. Eusebio Papa in Opere nostro actum est ad XXVI Septembris.
Luitwini episcopi Trevirensis Translatio annuntiatur in Florario Ms.; in Additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum de eodem hæc leguntur: Beati Ludwini ducis Franciæ, postea episcopi Trevirensis. De hoc S. Ludwino aut Leodowino actum est ad XXIX Septembris.
Ponti & Leonis mentio est in additis soluta oratione apud Wandelbertum. Videntur duo esse ex Martyribus, de quibus actum est heri in SS. Primo, Quirillo &c 2 Octobris.
S. Leodegarii hodie meminit vetustissimum Martyrologium apud Martenium, uti & Labbeanum & Rabanus; in aliis fere omnibus pridie, seu ad 2 Octobris.
B. Godefridum, monachum Villariensem & sacristam hoc die memorant Henriquez & Chalemotus: at de eodem cum aliis egimus ad 2 Octobris.
Scopilio archipresbyter legitur apud Grevenum. Consule dicta de S. Scupilione in Prætermissis ad 2 Octobris.
Tilmanni SS. Ewaldorum socii, cui eorumdem passio & corpora revelata sunt, cum titulo Beati hodie meminit Gelenius in Colonia Agrippina, sed nulla profert cultus indicia. Invenio tamen in Collectaneis nostris ita notatum: Tilmannus a quibusdam colitur, ut significavit P. Jacobus Kritzraldt; verum cum non addatur, a quibus aut ubi cultu ecclesiastico Tilmannus afficiatur, Tilmanno, donec certius quid distinctiusque de ejus cultu addiscamus, locum inter Sanctos dandum non arbitramur.
Cyprianus, ut abbas & Sanctus, memoratur a Ferrario Telone in Gallia, laudatque tabulas, nescio quas, Telonenses. Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani Cyprianum abbatem admisit & exornavit, & mox duos alios addidit, nimirum Cyprianum martyrem, a Saracenis interemptum, & Cyprianum episcopum, qui Vitam S. Cæsarii Arelatensis conscripsit. Ex his solus episcopus est notus, & a multis vocatur Sanctus, annuntiaturque ejus festum hac die in Martyrologio Parisiensi, quod anno 1729 impressum habemus. De aliis duobus, nimirum abbate Telonensi & Telonensi martyre, ne vel minimum vestigium invenio. Castellanus in Aëmeris pag. 772 ridet tres Saussayi Cyprianos, sine ulla probatione assertos, & Cyprianum episcopum solum vocat venerabilem, & in Supplemento ad hunc diem deleri jussit totam annuntiationem, quam de ipso, ut Sancto, ad hunc diem dederat. De Cypriano episcopo tamen agimus.
S. Herculanus martyr Romæ annuntiatur in Martyrologio Mediolanensi, quod corpus alicujus S. Herculani servetur Mediolani. Cujus ex pluribus Herculanis sit corpus, non indicatur.
Geneni & Elematis virginis mentio est in Mss. Additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, locusque exprimitur in Græcia civitate Syriæ. Non satis capimus, quid auctor voluerit, nisi nomina sint corrupta.
Dedicatio ecclesiæ B. Mariæ de Burio in Lusitania memoratur apud Chalemotum.
Dedicatio ecclesiæ cathedralis Urgellæ in Hispania est in Martyrologio Hispanico.
Edmundus S. Margaretæ Scotorum reginæ & Malcolmi regis filius apud Camerarium cum titulo Sancti annuntiatur, silentibus aliis martyrologis. Fuit revera Edmundus aliquis inter S. Margaretæ filios, ut videri potest apud nos tom. 2 Junii in S. Margareta pag. 336, isque talis, ut verisimiliter regnantium in cælo numerum auxerit, non tamen ut Beatis in terra agnitis eum annumerare nobis liceat.
S. Fausti martyris festum hac die celebrari dicitur Leonissæ in Umbria in ecclesia Minorum Conventualium. Ratio est, quod pars capitis & ossium S. Fausti, quæ fuerunt extracta e cœmeterio Calepodii, ibidem servetur, ut habet Jacobillus in Catalogo reliquiarum Umbriæ pag. XXXIV. Plura non addimus, cum Sancti gesta sint ignota, eo certe nomine.

Theotecnus, tamquam lapidatus, annuntiatur breviter in Menæis, & brevissime in Menologio Sirletiano, uti & apud Castellanum, qui Menæa secutus est. Cum sileant omnes alii Fasti, & solis Menæis parum fidamus, versiculos, quos habent Menæa, hic tantum recitamus: neque enim plura invenimus.
Ἃπαξ ἐλεύσθην, καὶ Θεότεκνος λέγει,
Ὡς παῦλος εῖπε, προς Κορινθίους γράφων.
Semel lapidatus sum, etiam Theotecnus dicit,
Ut Paulus dicebat, ad Corinthios scribens.

Antonius & Rawak martyres annuntiantur in Fastis Coptitarum & Æthiopum apud Ludolfum, & ex iis apud Castellanum: sed nobis non sunt satis noti.
Batzalota-Michaël apud eumdem Ludolfum in Fastis Æthiopum hodie legitur, nobis plane ignotus.
Usifos & Urianos, nobis æque ignoti in iisdem Fastis annuntiantur.
Irmengardis, abbatissa Ordinis Cisterciensis, cum Beatæ titulo memoratur apud Henriquezium, Bucelinum & Arturum in Gynæceo; sed sine cultus indiciis.
Matthæus a Massuraca, Ordinis Minorum, tamquam virtutibus & miraculis præstans, cum titulo Beati annuntiatur in Martyrologio Franciscano ab Arturo a Monasterio, qui addit in Annotatis: Quapropter a devotis Masuracanis & aliis populis maxima in veneratione habetur: illisque in suis necessitatibus succurrit patrocinaturque. Obiit ac sepultus est Lavernæ, cujus sepulcrum miraculis illustratur. Hæc mihi qualemcumque de publico cultu suspicionem injecerunt. At, consulto Waddingo, & aliis nonnullis, omnem de ecclesiastico cultu Matthæi suspicionem deposui; & revera Fortunatus Hueberus in Menologio Franciscano Matthæum sine titulo Beati memorat, uti & alios plures, quibus illum titulum more suo adjungit Arturus, etiamsi cultu careant.
Paula Baptista Mezavacca, virgo Clarissa, memoratur in Gynæceo apud Arturum, sed sine ullo publici cultus indicio.
Theodrada, abbatissa Suessionensis & soror S. Adelardi abbatis Corbeiensis, annuntiatur cum titulo Sanctæ apud Saussayum in Appendice Martyrologii Gallicani pag. 1232; indeque ab Arturo in Gynæceo ad hunc diem, ubi in textu Theodora vocatur, mendo verisimiliter typographico: nam in Annotatis Theodradis scribitur, & omnia designant Theodradam S. Adelardi sororem, in cujus Vita, ad diem 2 Januarii data, de Theodrada fit mentio. At nihil præterea invenio, cur recentiores Sanctam vocaverint, cum hic titulus ei in Vita S. Adelardi non tribuatur.
Triginta moniales ejusdem monasterii Constantinopoli, quæ pro cultu sacrarum imaginum exsilium passæ sunt, Sanctis pro sua liberalitate annumeravit Arturus in Gynæceo. Tota autem ratio petitur ex Epistola S. Theodori Studitæ, partim data apud Baronium ad annum 816, qua viventes laudantur, & ad perseverantiam animantur. Felices revera sunt, si perseveraverint. At quis eam perseverantiam scriptori neoterico revelavit?
Tadæa & Martha, alias Matthea, tamquam resuscitatæ pallio S. Angeli, memorantur in Acie bene ordinata Ordinis Carmelitarum; sed ignotæ nobis sunt.
Wideradus aut Widradus, abbas Flaviniacensis, ut venerabilis annuntiatur apud Castellanum in Supplemento ad hunc diem, ubi tamen asserit, ab aliis Sanctum vocari aut Beatum. Mabillonius in Actis Sanctorum Benedictinorum Sec. 3, part. 1 agit de venerabili Widrado, & pag. 691 observat, hoc die defunctum esse, & Martyrologio Flaviniacensi adscriptum cum titulo Beati; in Necrologio etiam bis Sanctum vocari; indeque infert, jam diu Beatum & Sanctum audisse, subjungitque: Tametsi anniversarius ejus dies quotannis solitis precationibus peragitur in monasterio Flaviviniacensi, excepto, quod non lugubri, sed festivo ritu campanæ pulsantur. Hinc Widradum venerabilem hic appellare præstat, quam Beatum aut Sanctum; maxime cum singularia ejus facta, si monasterii Flaviniacensis conditionem excipias, ignoremus; nec proinde certum de eo judicium ferre liceat. Hisce subscribendum credimus.
Adaucti M. meminerunt Menæa & Menologium Sirletianum. At in Menæis & pluribus Græcorum Fastis magis celebratur die sequenti IV Octobris.
SS. Crispus & Caius, discipuli S. Pauli, hodie leguntur in Catalogo Ferrarii; sed in Martyrologio Romano ad IV Octobris.
S. Francisci hodie mentio est in uno codice Usuardino apud Sollerium in auctariis Usuardi. Spectat ad sequentem diem IV Octobris.
Hervæus, abbas Ordinis Cisterciensis, ut venerabilis, memoratur a Menardo in cœnobio Ursi Campi. Eumdem Chrysostomus Henriquez Beatum suo more vocat; sed cultum non probat, ponitque die sequenti IV Octobris.
Maduluti, episcopi Virdunensis, meminit codex Bruxellensis Usuardinus apud Sollerium. Idem comparet in codice Luxoviensi & in editione Lubeco-Coloniensi, scribiturque ibidem Madalneus; in Mss. Additionibus Cartusiæ Bruxellensis legitur Madulphi, sed apud plures & in impresso Breviario Virdunensi Madelvæus est ad IV Octobris.
Marci & Marcelliani hodie mentio est in Hieronymiano Epternacensi, & in Morbacensi apud Martenium, ubi repetuntur die, ad quem spectant SS. Marcus & Marcellianus aut Marcianus, IV Octobris.
S. Froilani, Legionensis episcopi ad hunc diem meminerunt Ferrarius, Menardus & alii quidam monastici. In Romano est V Octobris.
Rustici & Eleutherii martyrum memoria hodie est in Menæis, addito distycho, quo dicuntur capite minuti. Castellanus in Martyrologio Universali illos in Oriente annuntiavit. At vix dubitare possum, quin sint Parisiis passi cum S. Dionysio Parisiensi, cujus socii Rusticus presbyter, & Eleutherius diaconus notissimi sunt. Locus martyrii in Menæis omittitur, & in Menologio Slavo-Russico post Dionysium Areopagitam ita sequitur: Item amicorum ejus, Rustici & Eleutherii. Verisimiliter collector Menæorum intellexerit, Rusticum & Eleutherium cum S. Dionysio passos; cumque geminum Dionysium hodie annuntiaret, illos eodem die posuerit; sed S. Dionysius Parisiensis cum Rustico & Eleutherio sociis spectant ad IX Octobris.
S. Dionysium Areopagitam hodie annuntiant Martyrologium Romanum Parvum, Ado, Usuardus, Notkerus, Menæa excusa, Menologium Sirletianum & Basilianum, aliique sacri Græcorum Fasti. Baronius in Martyrologio Romano hodierno hanc annuntiationem omisit, & ad IX Octobris, quo S. Dionysius Parisiensis laudatis ecclesiasticis Fastis inscriptus est, duos hosce Dionysios conflavit in unum; qua in re ab eruditis passim ei merito contradicitur. Nihilominus cum inter disputanda de utroque Dionysio necessaria occurrat connexio, visum nobis est tam de Areopagita, quam de Parisiensi agere ad unum eumdemque diem IX Octobris.
S. Francisci de Borgia, tertii præpositi Generalis Societatis Jesu, memoria Martyrologio Romano olim inserta fuit hoc die, sed una cum festivitate inde translata est ad X Octobris.
S. Sanctini, Moldensis episcopi, hodie mentio est in Florario nostro Ms. Sanctorum. Ferrarius in Catalogo Generali Lutetiæ Parisiorum annuntiat Sanctinum & Antonium, ut discipulos S. Dionysii Areopagitæ, & martyres sub Domitiano, omisso episcopatus titulo. Omnia examinabuntur die, ad quem apud nos alibi jam remissi sunt XI Octobris.
S. Geraldi Aurelianensis meminerunt Menardus, Saussayus & Bucelinus; sed alii, & plures & vetustiores, quibus Castellanus consentit, S. Geraldum memorant ad XIII Octobris.
S. Cannatus, ut episcopus Massiliensis hoc die legitur apud Ferrarium in Catalogo Generali, ibique Canates dicitur. Secutus est Saussayus, in cujus Martyrologio nomen magis corrupte Canalis scriptum est. At S. Cannatus in Officiis propriis Massiliensibus & apud Castellanum ponitur die XV Octobris.
Joannes Chozebita, episcopus Cæsareensis in Palæstina, &, relicto episcopatu, iterum anachoreta, annuntiatur hodie in Menæis & in Menologio Sirletiano, indeque apud Castellanum. Sed idem repetitur, & in Menologio Basiliano etiam memoratur ad XXVIII Octobris.
S. Benedictus, episcopus Comensis, hac die obiisse dicitur apud Ughellum tomo 5 Italiæ Sacræ in Catalogo episcoporum Comensium. Sed in Martyrologio Comensi refertur die XXX Octobris.
Willibrordi episcopi & martyris mentio est in editionibus Usuardi Lubeco-Coloniensi & Greveni, poniturque apud antiquos Saxones. Consonat Martyrologium Germanicum, passim dictum Canisii, Galesinius vero & Maurolycus Willibrordum annuntiant cum duobus Ewaldis, de quibus agimus. De Willibrordo jam annotavit Sollerius noster, non alium sibi notum præter celebrem Willibrordum, Ultrajectensem episcopum, de quo agendum ad VII Novembris.
Anna, mater Samuëlis, hoc die annuntiata est a Castellano ex Fastis Æthiopum, a Ludolfo editis. Apud Græcos habetur die, ad quem apud nos jam remissa est, IX Decembris.
Autissiodero Dedicatio cryptarum beatissimi Stephani protomartyris hodie legitur in Martyrologio Autissiodorensi apud Martenium. De S. Stephano protomartyre agetur ad XXVI Decembris.
Dedicatio ecclesiæ cathedralis Vesontionensis S. Stephani memoratur apud Ferrarium in Catalogo Generali, & apud Saussayum, De S. Stephano protomartyre agetur, ut dictum est, ad XXVI Decembris.
Albitum aut Alvitum, episcopum Legione in Hispania, hoc die reposuit Ferrarius in Catalogo Generali, & rursum 30 Octobris, utroque loco laudans Marietam, qui nullum assignat diem. Si Ferrario credimus, non colitur Officio ecclesiastico; videtur tamen non carere omni ecclesiastico cultu, ut ex aliis colligi posse videtur. Dari itaque poterit (nisi quis certum diem cultus particularis aut obitus assignaverit) eo die, quo refertur apud Menardum & in Martyrologio Hispanico, XXVII Decembris.

DE S. THEOGENE AUT THEUGENIO AUT THEAGENE MARTYRE
ANTIOCHIÆ.
EX HIERONYMIANIS ET MENÆIS.

[Commentarius]

Theogenes martyr Antiochiæ (S.)

AUCTORE J. S.

[Hujus Antiocheni Martyris nomen varie prolatum,] Martyrem in titulo propositum magna cum nominis varietate annuntiant apographa Hieronymiana. Florentinius ex suis codicibus, consentiente etiam Blumiano, edidit: In civitate Antiochia Thugeni. At Corbeiensis habet: Antiochia Theogeni. Epternacensis: In Antiochia Theotisti. Richenoviensis: Et in Antiochia Theoctisti. Augustanus sine loco: Theogeni, uti & Gellonensis. Labbeanus vero: Theugeni. Corbeiensis brevior: In Antiochia Theogeni. Antiquissimum apud Martenium habet: Theugeni. Aliud primum apud Martenium tom. 6 Collectionis amplissimæ: Et S. Theogenis. Appendix Adonis: In Antiochia, S. Theugenii. In Auctariis Bedæ ex codice Atrebatensi: In Antiochia natalis S. Theogenis. Grevenus, corrupto nomine, habet: Antiochiæ, Cheugenii. In Martyrologio Ms. S. Maximini, cujus habemus apographum, ita legitur: In Antiochia sancti Theogonis. Singulare est, quod habetur in Florario Ms.: In Antyochia sancti Theugenii episcopi & confessoris. Verum auctor Florarii non tantæ auctoritatis est, ut probabile nobis faciat, episcopum & confessorem fuisse, quem reliqui ut Martyrem celebrant. Ex allegatis observo, de palæstra Martyris Antiochia consentire omnes codices, in quibus illa non omittitur; secundo, unum dumtaxat Martyrem Antiochiæ annuntiari, cujus nomen videtur Theogenes fuisse, ut unum apud Græcos annuntiari videbimus. Quod enim Thugenus & Theugenus vel Theugenius apud varios scribitur, ex modica nominis Græci apud Latinos corruptione verisimiliter factum est.

[2] [unde duos credidit Florentinius,] Major est diversitas nominis in duobus bonæ notæ codicibus, cum in altero Theotistus, in altero Theoctistus vocetur. Hinc Florentinius in Annotatis suspicatur, duos fuisse Martyres, Theoctistum & Theogenem, allegatque pro ea opinione Martyrologium Aquisgranense sibi a Bollando nostro communicatum. In dicto Martyrelogio, quod ante me habeo, post elogium duorum Ewaldorum hæc sequuntur: Eodem die in Ægypto, Marci & Marciani. Candidi. In Antiochia Theodisti. Eugeni. Victoris. Leodegari. Ampimi. Ait de his Florentinius: Quamquam confusa nomina sint, videntur tamen pro Theotisto simul & Thugenio attestari. Et pro confirmatione opinionis aut suspicionis suæ laudat Menologium Sirletianum, in quo memoratur Theogenes & Theotecnus cum Adaucto.

[3] [quod non videtur probabile.] Verum nequeo suspicionem illam Florentinii pro conjectura satis probabili admittere, cum quia in codice illo Aquisgranensi multa sunt corrupta & confusa, ut nomen Eugeni oriri potuerit etiam ex corruptione alterius. Si autem Eugeni revera positum sit pro Theugeni, unius codicis auctoritas nequit sufficere ad Theoctistum simul & Teugenium admittendum: nam collector Martyrologii, cum in alio codice vetustiore inveniret Theoctistum, in alio Theugenium dictum, credere potuit, diversos esse Martyres, & utrumque nomen ponere. At nos uni Martyrologio contra auctoritatem reliquorum omnium, in quibus unicus ponitur Martyr Antiochenus, credere non debemus. Græci non juvant opinionem Florentinii, etiamsi Menæa non modo Theogenem & Theotecnum, sed etiam Theoctistum annuntient, cum singuli ponantur seorsum, & diversis etiam suppliciis legantur coronati, ut ex illis nequeant asseri duo socii Antiocheni, etiamsi quis omnes pro certis habere velit.

[4] Qui ex illis probabiliter idem est cum Martyre Antiocheno in Hieronymianis relato, in Menologio Sirletiano sic annuntiatur: [Idem forte apud Græcos memoratus.] Eodem die commemoratio sancti martyris Theogenis, qui pro Christi confessione ignis flammam pertulit. In Menæis brevissime memoratur, additis tamen his versiculis.
Ως ἦλθεν ἐν χρῷ τῆς πυρᾶς Θεαγένης,
Ἐισήλθεν ἀυτὴν, οὐ ταραχθεὶς τῇ θέᾳ.
Ut venit ad pyram Theagenes,
Illam ingressus est, non turbatus spectaculo.
Non Theogenes, sed Theagenes, nomen hic scribitur. Plura de hoc Martyre non habemus.

DE SS. VICTORE, URBANO ET SAPARGO MM.
IN AFRICA.
EX MARTYROLOGIIS.

[Commentarius]

Victor M. in Africa (S.)
Urbanus M. in Africa (S.)
Sapargus M. in Africa (S.)

J. S.

[Hi tres Martyres in Hieronymianis memorati,] Tres Martyres in titulo propositi satis constanter in Fastis Hieronymianis annuntiantur, & ex illis ad alios quosdam fluxerunt. Apud Florentinium ita legitur in textu Martyrologii: In Africa Victoris. Urbani. Separgi. Epternacense habet: In Africa Victoris, Urbani, Sapargi. Corbeiense: Africa Victoris, Urbani, Sapargi. Blumianum similiter consentit. In codicibus contractioribus aliquid etiam de his Martyribus legitur. Duo in Richenoviensi sic memorantur: In Affrica Victoris, Urbani. In Augustano omnes tres leguntur, sed immixti aliis sequentibus, nominibusque luxatis, hoc modo: Aphr. (id est, Africa) Victoris … Scapargi (pro Sapargi) Orbani (pro Urbani.) In Labbeano Afri ponitur pro Africa, sed integra Martyrum nomina sic leguntur: Victoris, … Sapargi, Urbani. In Gellonensi: Africa Victoris, … Sapargi, Urbani. Martyrologi, qui VIII & IX seculo floruerunt, de his nihil tradiderunt.

[2] [& in aliis aliquot recentioribus.] Attamen eorum Martyrologiis aliqua de hisce deinde addita sunt. Nam in Appendice Adonis recte sic leguntur: In Africa, Victoris, Urbani, Sapargi. Grevenus in Usuardo sic edidit: In Africa Victoris, Urbani, Sapargi. Item codex Florentinus meminit Sanctorum martyrum Victoris & Spargi, pro Sapargi. In duobus Bedæ codicibus auctis legitur: In Africa Victoris, Urbani. In aliis quoque, quos mitto, mentio est solius Victoris. Omnes etiam tres leguntur in Florario Ms., sed sine loco. Plura de his Martyribus dicenda non habemus. Seorsum passos puto a tribus sequentibus, qui in Martyrologiis sequuntur & continuo dabuntur, quia illis in omnibus accuratioribus Martyrologiis præponuntur voces & alibi. Castellanus Sapargum expresso nomine, & duos alios Martyrologio suo Universali inseruit.

DE SS. FELICE, AMPONO VEL AMPONIO, ET CASTO MM.
EX MARTYROLOGIIS.

[Commentarius]

Felix martyr (S.)
Amponus aut Amponius martyr (S.)
Castus. martyr (S.)

J. S.

In omnibus fere Martyrologiis, ex quibus supra tres Martyres dedi, mox alii tres sequuntur, non expresso Martyrii loco. Florentinius in textu sic habet: Et alibi Felicis. Amponi. & Casti. Codex Epternacensis plane consonat, uti & Blumianus. Modica differentia unius nominis est in Corbeiensi: Et alibi, Felicis, Amponii, Casti. In Gellonensi videntur Africæ attribui, utpote Africanis immixti, & nomina sic efferuntur: Amponi, … Felicis, Casti. Ita plane in Labbeano. In Augustano duorum tantum fit mentio, corrupto unius nomine, scilicet Amonii, pro Amponi, & Felicis. In Richenoviensi, omisso uno, sic legitur: Et alibi, Felicis & Casti. Appendix Adonis omnes exhibet hoc modo: Et alibi, Felicis, Auponi (pro Amponi) & Casti. Florarium Ms. meminit Felicis & Casti & aliorum multorum. At ultima verba forte sine auctoritate sunt addita. Editio Usuardi Lubeco-Coloniensis tantum meminit Felicis & Casti. At Grevenus habet: Et alibi, Felicis, Ammonii (pro Amponi) & Casti. Horum etiam fit mentio in auctis Bedæ codicibus, sed parum accurate, cum in aliquibus jungantur cum Victore Africano. Ex recentioribus Maurolycus duos e tribus sic commemorat: Item sanctorum Felicis & Casti.

DE S. CANDIDO VEL CANDIDA M. ROMÆ.

SECULO III VEROSIMILIUS.

SYLLOGE.

Candidus vel Candida M. Romæ (S.)

AUCTORE C. B.

In variis Martyrologii Hieronymiani apographis unus hodie Romæ martyr recte annuntiatur; ast cum uno eodemque modo non efferatur in his omnibus, dubium fit, [Candida seu potius Candidus martyr, qui ab Usuardo] virilisne, an feminei sexus exstiterit. In Epternacensi seu S. Willibrordi apographo signatur: V. Non. Oct. Romæ Candidæ; in Richenoviensi vero, seu Divitis-Augiæ in Germania: V. Non. Oct. Romæ Candidi. Florentinius in eruditis Annotationibus, quas ad hunc diem Lucensi suo apographo subdit, posteriorem lectionem præfert, quod hanc plures Hieronymiani codices cum Romano hodierno, Usuardo aliisque hagiologis exhibeant. Florentinii opinionem, ut probabiliorem, propense amplector, tum quod Epternacense apographum, quamvis antiquissimum, mendis non careat, tum quod Usuardus, ex quo Martyrologii Romani reformatores aliique martyrologi hausere, annuntiationem hodiernam, qua S. Candidum, non Candidam, scribit, ex antiquis monumentis, diversis ab Hieronymianis apographis, haud dubie deprompserit. Etenim illa S. Candidum non tantum Romæ, sed etiam Romæ ad Ursum pileatum consignat, quæ positio cum in Hieronymianis non exprimatur, necesse est, ut hanc ex aliis antiquis documentis acceperit.

[2] Cum nihilominus, quæ qualiave hæc exstiterint, compertum non habeam, [aliisque Romæ ad Ursum pileatum hodie ponitur;] laudatam Florentinii opinionem non quidem ut certam, sed ut probabiliorem, quemadmodum jam dixi, admitto. Hinc etiam fit, ut pro certo nequeam edicere, rectene, an male, S. Candidus ad Ursum pileatum ponatur. Romanum interim hodiernum, plurimique Fasti sacri recentiores, Usuardum hic etiam secuti, S. Candidum hodie sic memorant: Romæ ad Ursum pileatum S. Candidi martyris. Belinus tamen Sanctum Romæ breviter sic annuntiat: Romæ sancti Candidi martyris. Forte ejus ad Ursum pileatum positionem habuerit suspectam. Utut sit, nihil est, cur hic Usuardo fidem abrogandam, indubie pronuntiem. Quapropter cum per positionem illam locus, ubi sanctus Martyr proxime a martyrio fuerit a fidelibus depositus, verosimiliter designetur, operæ pretium fuerit, quo ille utcumque innotescat, nonnulla hic in medium proferre; cum id præsertim ad tempus, quo Sanctus martyrio coronatus sit, lato saltem qualicumque modo definiendum conducat. Antonius Bosius, & post hunc Paulus Aringhus in Roma sua subterranea duo, ad Ursum pileatum posita, distinguunt cœmeteria, Romæ persecutionum tempore Christianorum obsequio quondam destinata. Horum alterum extra urbem via Portuensi ad aliquam Ursi Pileati, unde & cœmeterii ad Ursum pileatum nomen acceperit, figuram situm fuit; alterum intra urbem, ubi nunc exstat ecclesia S. Bibianæ, in Esquiliis, regione Romæ antiquæ quinta, in vico Ursi pileati per Sextum Rufum lib. de Regionibus urbis memorato, a quo & hoc vel certe ab aliqua Ursi pileati figura sibi vicina cœmeterii ad Ursum pileatum nomen pariter induerit.

[3] [non ante seculum III passus est, si positio illa locum,] Primum, ut ex iis, quæ laudatus Aringhus lib. 2 cap. 19 num. 1 & 3 affert, recte consequitur, nec citius quam seculo tertio, nec serius quam anno 269 fuit exstructum. Secundum vero, uti idem Aringhus lib. 4 cap. 42 num. 5 docet, sub impio Juliano Apostata, atque adeo non ante seculum quartum, media sui parte jam præterlapsum, initium accepit. In alterutro ex hisce cœmeteriis, si modo vera sit Usuardi annuntiatio, sensuque, quem supra assignavi, intelligenda sit, Sanctus terræ a fidelibus indubie fuit mandatus. Quapropter cum dictorum cœmeteriorum antiquius ante seculum tertium non fuerit exstructum, necesse est, ut & S. Candidus, qui vel in illo vel in altero minus antiquo sepulturam obtinuit, ante idem seculum tertium martyrii palmam non fuerit adeptus. Atque ita quidem discimus, Sancti nostri martyrium nec primo, nec secundo æræ Christianæ seculo posse affigi; ast num tertio vel quarto potest innecti? Cum plures Romæ Christiani seculo tertio quam quarto passi reperiantur, malo ego S. Candidi martyrium ad seculum tertium referre, hocque propterea, addita tamen dubitandi formula, in margine adscripsi. Quod si tamen qua ratione in cœmeterio ad Ursum pileatum intra urbem sito certo queat statui Sancti nostri sepulcrum, seculo quarto ejus martyrium, ob tempus, quo sepulcrum illud conditum docuimus, recte illigaris. Verum dubium est admodum, fueritne S. Candidus intra, an extra urbem tumulo mandatus.

[4] [ubi terræ mandatus est, signet; sin minus.] Incertum ergo manet, tertione, an quarto seculo martyrii palmam sit consecutus, eritque, ut consideranti patebit, pariter incertum, an id primo vel secundo seculo non acciderit, si, ut fieri potest, ab Usuardo ad Ursum pileatum hodie annuntietur, non quod ibi sepultus, sed quod eo aliunde fuerit translatus. Quapropter quo rationibus supra allatis Sancti martyrium a primo & secundo seculo recte removeatur, necesse est, ut hodierna Usuardi annuntiatio, quemadmodum jam ante satis innui, ad Ursum pileatum unius sepulturæ causa S. Candidum reponat; id autem fieri, prout etiam insinuavi, vero videtur similius. At Baronius in Annotatis, quæ ad hunc diem Martyrologio Romano subdit, alium prorsus sensum hodiernæ Usuardi annuntiationi attribuit, aitque ea, S. Candidum ad Ursum pileatum passum poni. Ita, uti apparet, vir eruditissimus existimat, quod in ea antiquæ Romæ regione vetus legatur memoria lapidi incisa, qua ingens martyrum multitudo ad Ursum pileatum posita describitur. Vix dubitem, quin hæc, quam loco citato Baronius laudat, memoria sit altera ex binis inscriptionibus, numerum martyrum in cœmeterio ad Ursum pileatum intra urbem posito designantibus, atque ab Aringho plus semel jam laudato Romæ subterraneæ lib. 4, cap. 42, num. 19 & sequenti exhibitis. Verum Usuardus urbes tantum, ubi passi sint martyres, non etiam illarum vicos solet signare. Ad hæc, uti ex eodem Aringho lib. & cap. citatis, num. 21 fas est colligere, omnes ii martyres, quos inscriptiones illæ recensent, cœmeterii ad Ursum pileatum martyribus non idcirco annumerantur, quod martyrio ibi coronati, sed quod vel sepulti, vel eo fuerint translati, ut, etiamsi S. Candidus ab Usuardo ad Ursum pileatum passus poneretur, id tamen Baronius, ob rationem jam discussam non recte affirmaret.

[5] Baronio nihilominus hic etiam adstipulatur Ferrarius, [tempus, quo martyrium subiit, plane est incertum.] in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem sic scribens: Candidus apud Ursum pileatum (qui vicus erat urbis in Esquiliis; ubi nunc ædes est S. Bibianæ virginis & martyris) martyrium passus ab Usuardo … refertur; extatque adhuc ibi ejus memoria inscripta, comprehensa scilicet, ut hic auctor verosimiliter vult, sub veteri plurimorum martyrum memoria ex Baronio mox laudata. Certe aliam, quæ S. Candidum nominatim memoret, memoriam non novi. Porro si S. Candidus, quod tamen non puto, ab Usuardo ad Ursum pileatum, quod ibi passus sit, forte annuntietur, nihil plane suppetet, quo, ut consideranti patebit, ejus martyrium uni potius quam alteri e tribus prioribus æræ Christianæ seculis attribuas, prorsusque manebit dubium, non tantum, an in cœmeterio ad Ursum pileatum intra urbem, verum etiam an in cœmeterio ad Ursum pileatum extra urbem S. Candidus sepultus, aut etiam eo translatus umquam fuerit. Utut tamen sit, Bosius supra laudatus, cui Piazza in Hemerologio suo sacro & Menologio Romano assentitur, Romæ subterraneæ lib. 2, cap. 17, pag. 167 in eam opinionem propendet, quæ S. Candidum in cœmeterio, ad Ursum pileatum extra Urbem via Portuensi sito, terræ mandatum statuit. Idcirco autem eo inclinat, quod, ut conjicit, S. Candidus ortum duxerit ex præclarissima Romana Candidorum familia, cujus juris aliquando fuerit locus, in quo postmodum cœmeterium ad Ursum pileatum via Portuensi fuerit exstructum. Verum non video, solido aliquo fundamento illam Bosii conjecturam inniti. Quod si tamen S. Candidus in aliquo ad Ursum pileatum cœmeterio fuerit sepultus, id potius factum esse in cœmeterio ad Ursum pileatum extra, quam intra urbem idcirco existimo, quod, uti supra docui, Sanctus ante seculum quartum martyrio verosimiliter fuerit coronatus, tuncque cœmeterium ad Ursum pileatum intra urbem nondum exstiterit.

[6] [In Hispaniam translatus, ibique cultus, a Tamayo asseritur.] Vides jam, credo, erudite lector, nihil afferri posse, unde sat certum fiat, quo tempore Sanctus noster passus fuerit, quove in cœmeterio, seu intra seu extra urbem sito, fuerit sepultus. Hinc Tamayus in Martyrologio Hispanico Annuntiationi, qua hodie S. Candidi, martyris Romani, ut ait, ad Ursum pileatum passi, apud Solanam, Ordinis S. Jacobi de Spatha, in cœnobio Fratrum SS. Trinitatis Excalceatorum depositionem commemorat, recte hanc annotationem subjungit: Ejus (S. Candidi) Acta periere, ideo tempus, quo martyrium pertulit, ignoratur. Ast mox addit: Illud certissimum est, quod sacra hujus Martyris lipsana Roma Madridium translata fuere cum aliis sanctorum Martyrum exuviis, quas R. P. F. Joannes ab Annuntiatione, SS. Trinitatis Ordinis Excalceatorum alumnus, a SS. Pontifice, Urbano octavo, cujus nepotis fuerat confessarius, accepit, & Generali Ordinis misit, ut inter monasteria sui Ordinis in Hispania divideret; qui hoc sanctum corpus Candidi monasterio Solanensi in Martia, nostris Mancha, donavit, ubi adhuc colitur, & honorifice custoditur. Unde inter omnia incerta, quæ de Sancto hactenus disseruimus, saltem ejus in Hispania cultus, si modo Tamayi Candidus a Nostro, quod non ausim asserere, non distinguatur, certus evadet atque indubitatus. Ceterum de S. Candido, cum nulla ejus Acta exstent, plura non novi.

DE SS. DIONYSIO, EP. ALEXAND., FAUSTO M., CAIO, PETRO, PAULO ET QUATUOR ALIIS ALEXANDRIÆ ET FORTE ALIBI IN ÆGYPTO.

ANNO CCLXV, CIRCITER, ET INITIO SECULI IV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Dionysius episc. Alexandrinus. Alexandriæ & forte alibi in Ægypto (S.)
Faustus M. Alexandriæ & forte alibi in Ægypto (S.)
Caius Alexandriæ & forte alibi in Ægypto (S.)
Petrus Alexandriæ & forte alibi in Ægypto (S.)
Paulus Alexandriæ & forte alibi in Ægypto (S.)
Alii quatuor. Alexandriæ & forte alibi in Ægypto

AUCTORE C. B.

§ I. S. Dionysius, episcopus Alexandrinus, cur hodie detur; sanctorum Sociorum ejus in Fastis sacris memoria, locus & tempus felicis e vita excessus.

Martyrologio Romano hodierno reformato hæc hodie annuntiatio inscribitur: Eodem die (tertio Octobris) sanctorum martyrum Dionysii, Fausti, Caii, Petri, Pauli & aliorum quatuor, [S. Dionysius, Martyrologio Romano hodie in inscriptus,] qui primo sub Decio multa passi demum sub Valeriano ab Æmiliano præside diu tormentis vexati martyrii palmam meruerunt. Novem hos Sanctos, quorum quinque nominantur, quatuor linquuntur anonymi, nullis prorsus antiquis Latinorum Fastis sacris ad hunc diem in insertos invenio; ast eos ex Menologio Sirletiano eruditissimi Martyrologii Romani reformatores dubio procul accepere. Id ipsemet Baronius, horum unus, in Annotatis, quibus illud illustravit, non obscure indicat. Agunt, inquit, & de his (Sanctis annuntiatione Romani hodierni mox adducta contentis) hac item die (tertia Octobris) Græci in Menologio (Sirletiano scilicet) his verbis: Natalis sancti martyris Dionysii & Sociorum octo. Hic sub Valeriano & Gallieno imperatoribus adductus ad præsidem Æmilianum, perseverans in Christi confessione, exilio primo damnatur, atque proscribitur, ac lapidatur; plura tormenta, quam olim in Libya sub Decio passus. Conclusus igitur in loco squalido cum Fausto, Gaio, Petro & Paulo, qui cum illo annos duodecim easdem pœnas toleraverant, consummatus est in confessione Christi. Sanctus Dionysius, qui hic, atque adeo etiam is, qui in Romano hodierno supra memoratur, alius non est, quam magnus ille Dionysius, Alexandrinæ urbis in Ægypto episcopus.

[2] Id ex binis ipsiusmet S. Dionysii, Alexandrini episcopi, [alius non est, quam Dionysius Alexandrinus episcopus.] epistolis, quarum una contra quemdam Germanum, illius temporis episcopum, Sancto obtrectantem, altera ad Domitium & Didymum scripta est, liquido patescit. Etenim in his epistolis, quarum duo egregia Fragmenta in Historia sua Ecclesiastica, alterum lib. 6 cap. 40, alterum lib. 7 cap. XI, Eusebius exhibet, S. Dionysius, quæ sibi in persecutione Decii acciderint, exponit, suosque in hisce comites ac socios fuisse indicat Faustum, Caium, Petrum & Paulum, ut adducta Menologii Sirletiani annuntiatio ex binis laudatis Eusebii capitibus deprompta sit, atque adeo ut Dionysius, cui hæc illos ipsos passionum Socios adjungit, alius non sit, quam magnus ille Dionysius, Alexandrinæ urbis in Ægypto episcopus. Adhæc altero epistolæ adversus Germanum scriptæ Fragmento, quod Eusebius Historiæ Ecclesiasticæ lib. 7 cap. XI pariter exhibet, Dionysius, Alexandrinus episcopus, quæ sub Valeriano passus sit, ipsemet etiam exponit. Confer ea cum hodierna Menologii Sirletiani annuntiatione, & illico videbis, quæcumque hæc sub Valeriano Dionysium suum passum affirmat, ex epistolæ Fragmento proxime citato esse desumpta, ut adeo non alium, quam Dionysium Alexandrinum episcopum designet. Accedit, Dionysium, Alexandrinum episcopum, nullo alio die in Menologio Sirletiano inveniri; cum autem verisimile non sit, in hoc Virum sanctissimum juxta ac celeberrimum nuspiam memorari, dubitandum non est, quin id hodie fiat. Ut id mihi omnino persuadeam, faciunt etiam Mediolanensia bibliothecæ Ambrosianæ Menæa Mss., infra pluries memoranda, quæ S. Dionysium, Alexandrinum episcopum, addito ἀρχιεπισκόπου ἀλεξανδρεῖας titulo, hodie annuntiant, sicque apertissime designant.

[3] Porro quamvis, ut ex jam dictis constat, Dionysius, [ideoque hic hodie datur cum adjunctis sanctis Sociis,] Martyrologio Romano hodie insertus, alius non sit, quam Dionysius, Alexandrinus episcopus, hic tamen Sanctus in eodem Martyrologio Romano iterum, quamquam sine Sociis, quibuscum hodie memoratur, ad diem XVII Novembris expressius signatur. Idem ad diem XIX Novembris accidit S. Fausto. Hic enim, ut ex dicendis manifestum fiet, Faustus, ibidem signatus, ab hodierno Fausto non distinguitur. Ad hæc Faustum & Caium, quos hodie cum Dionysio, Petro & Paulo celebrat, ad diem sequentem cum SS. Eusebio, Chæremone & Lucio denuo commemorat. Hinc in Martyrologio Romano majorem accurationem non immerito quis forte requirat. Sollerius noster in Usuardo a se illustrato ad diem XVII Novembris eruditissimos Martyrologii Romani reformatores memoria forte lapsos, existimat, dum S. Dionysium, Alexandrinum episcopum, quem jam ad III Octobris diem annuntiarant, ad XVII Novembris iterum producunt. Ast id ego non ex memoriæ lapsu, sed ex eo potius factum reor, quod viri, utut alias perspicacissimi, hic tamen non satis perspexerint, unum eumdemque esse Dionysium, qui Alexandrinæ in Ægypto urbis exstitit episcopus, & ad III Octobris diem Menologio Sirletiano inscribitur. Ex unitate quoque non sat perspecta factum puto, ut iidem eruditissimi viri sanctorum Caii & Fausti annuntiationem iterarint. Et vero, quod ad S. Dionysium pertinet, nihil in Sirletiana ejus ad III Octobris diem annuntiatione occurrit, unde, an de S. Dionysio, Alexandrino episcopo, sermo sit, colligas, nisi illam cum fonte suo, in Ecclesiastica Eusebii Historia a me jam assignato, sedulo conferas. Utut sit, mihi sufficit, magnum illum Dionysium, Alexandrinæ urbis episcopum, Martyrologio Romano hodie in inscribi, ut hunc Sanctum, quamvis in Prætermissis diei XIV Septembris ad XVII Novembris jam remissum, una cum adjunctis ei sanctis Sociis hodie tradam. Ab his duco initium, ut deinde quidquid ad solum S. Dionysium pertinet, rerum narrandarum seriem interrumpere non coactus, commodius pertractem.

[4] [qui prætereæ cum S. Dionysio Menæis Græcorum excusis,] Menologio Sirletiano & Martyrologio Romano hodierno, quibus, ut docuimus, S. Dionysius, Alexandrinus episcopus, una cum SS. Fausto, Caio, Petro, Paulo & aliis quatuor Sanctis anonymis hodie inscribitur, alii insuper Fasti sacri accedunt, quos inter non infimum locum obtinent magna Græcorum Menæa typis excusa. Hæc SS. Faustum, Caium, Petrum & Paulum, quibus quatuor anonymos insuper adjungunt, una cum S. Dionysio etiam recensent, eosque brevi celebrant elogio, cui præmissi versiculi solum S. Dionysium, sanctis ejus octo Sociis, quorum quatuor tamen nominat subjectum elogium, relictis anonymis, nominatim exprimunt. En illos cum adjuncta versione Latina:
Διονύσιος σὺν συνάθλων νῦν ὀκτάδι,
Ζόφου μετάστας, φωτὸς οἰκεῖ χωρίον.

Dionysius nunc cum octo commilitonibus,
Amota caligine, lucis locum inhabitat.
Alluditur hic haud dubie ad locum squalidum & tenebrosum, cui cum SS. Fausto, Caio, Petro & Paulo S. Dionysius inclusus gloriosa Christi confessione vitam terminasse asseritur in elogio versiculis recitatis subjecto; quod huc tamen, quoniam tam in hoc, quam in aliis adjunctis, cum Sirletiano elogio, ad num. 1 recitato, apprime consonat, non transcribo. Nec etiam, an Menæorum, Menologii Sirletiani, aliorumque, quos jam produximus aut porro producturi sumus, sacrorum Fastorum elogia exactæ veritati omnino congruant, nunc disquiro; dabitur infra commodior id faciendi locus.

[5] [Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ Menæis Mss.] Menæis Græcorum excusis, ex quibus jam quæcumque ad S. Dionysium, Alexandrinum episcopum, ejusque sanctos Socios pertinent, in medium adduxi, Fastos homonymos subjungo, Mediolanensia scilicet, ante adhuc laudata, quorum penes nos est ecgraphum, Bibliothecæ Ambrosianæ Menæa Mss. Hæc, brevi præmissa annuntiatione, Sanctos nostros pariter elogio, atque eo quidem paulo prolixiori, exornant; at simul a Menæis excusis non parum dissentiunt. Etenim nec sanctos S. Dionysii Socios numero definito exponunt, nec hos inter Petrum & Paulum nominatim recensent. Non dubito tamen, quin etiam binos hosce Sanctos indefinito, quem dumtaxat exhibent, sanctorum Dionysii Sociorum numero includant. Sic existimo, quod tum in elogio, quo Sanctos celebrant, tum in brevi annuntiatione elogio præfixa sermonem, ut mihi quidem apparet, de iis omnibus Sanctis instituant, qui S. Dionysium sive in fuga, quam sub Decio jussu divino arripuit, sive in exsilio, quod sub Valeriano subiit, comitati sunt, aut certe cum eo utriusque persecutionis, a duobus illis imperatoribus in Christianos motæ, acerbitatem pertulerunt. Laudatum elogium, quod e Græco Latinum feci, cum annotatione prævia, Latine quoque reddita, huc transcribo, ut facta cum geminis Historiæ Eusebianæ capitibus, num. 2 citatis, collatione, suum de hac re ferre queat eruditus lector judicium.

[6] En illud: Ἄθλησις τοῦ ἁγίου μαρτύρος Διονυσίου ἀρχιεπισκόπου Αλεξανδρείας καὶ τῆς συνόδου ἀυτοῦ Γαίου, [quorum elogium, quo Sanctos celcbrant, Græce] Φαυστοῦ, Ευσεβίου καὶ τῶν λοιπῶν. οὗτος ἦν ἐπὶ τὴς βασιλείας οὐαλεριανοῦ, τὸν διωγμὸν κινησάντος καὶ κατὰ πάντων μὲν τῶν Χριστιανῶν, κατ᾽ εξαίρετον δὲ κατὰ τῶν ἐπισκόπων, οὒς ἐδόκει πάντας ὑπὸ τὴν χεῖρα ποιῆσαι τὴν ἑαυτοῦ. Αιμιλιανὸς δὲ τις Αλεξανδρείας ἡγεμὼν κρατήσας ἀυτὸν βίῳ καὶ λόγῳ κεκοσμημένον ὄντα διδασκαλικὸντε πάνυ καὶ τής ορθῆς ἀντεχόμενον πίστεως, σὺν Φαύστω διακόνω καὶ λοιποῖς, καὶ πολλὰ καταναγκάσας θῦσαι τοῖς ειδώλοις καὶ ταῖς βασάνοις ἀπαλλαγῆναι καὶ μὴ πείσας, εἰς ἐξορίαν παραπέμπει, πἀσης ἀυτοὺς κωλύων συνόδου καὶ συναγωγῆς καὶ ὁμιλίας προς τοὺς συνήθεις. Απαχθεὶς δὲ ἐν τῇ Κεφρῇ καὶ διδάσκων τον λόγον τοῦ θεοῦ, ἐλιθεύζετο ὑπὸ τοῦ δήμου, καὶ μαθὼν ταῦτα Αιμιλιανὸς ἐκέλευσεν αποιχισθῆναι ἀυτὸν είς τραχυτέραν χώραν ληστῶν καὶ μιαιφόνων πεπληρωμένην ἀνδρῶν, ἐν ῇ πολλοὺς ὑφέστη πειρασμοὺς· οὐ μόνον δὲ τότε τοιαῦτα ἔπασχε, ἀλλὰ καὶ έν τοῖς Δεκίου χρόνοις. Ευσέβιος δὲ καὶ Χαρίμων διάκονοι παρὰ Θεοῦ ἐνδυναμωθέντες καὶ τοὺς ἐν φυλακαῖς ἐπισκεπτόμενοι καὶ θάπτοντες τὰ τῶν μαρτύρων λειψάνα, πολλὰς βασάνους ὑπέμειναν. γοῦν μακάριος Διονυσίος διαφόροις ὁμολογίαις καὶ κινδύνοις καὶ ἐξορίαις ἐγκαρτερήσας μέχρι δωδεκάτου ἔτους τῆς Γαλλιήνου βασιλείας ἐτελέυτησεν ἐν τῃ τοῦ Χριστοῦ ὁμολογίᾳ. Φαῦστος δὲ σὺν ἀυτῶ διάκονος διήρκεσε μέχρι τοῦ κατὰ Μαξιμίνον διωγμοῦ καὶ γηραιὸς κομιδῆ γενόμενος ἐν ταῖς θλίψεσι μαρτυρικῶς τὴν κεφαλήν ἀποτέμνεται, τῶν δὲ λοιπῶν οἱ μέν ταῖς βασανοῖς ἐναπέτανον, οἱ δὲ τὸν Θεὸν ἀνακηρύττοντες ἐτελέυτησαν.

[7] Accipe nunc versionem Latinam. Certamen sancti martyris Dionysii, [& Latine hic exhibetur,] archiepiscopi Alexandrini, atque etiam Gaii, Fausti, Eusebii, reliquorumque, qui ex ejus societate fuerunt. Hic floruit sub imperio Valeriani, qui persecutionem excitavit, contra omnes quidem Christianos, maxime vero contra episcopos, quos omnes sibi habere volebat obsequentes. Æmilianus autem quidam Alexandriæ præfectus eum vivendi ratione, eloquentia & docendi peritia supra modum præstantem, atque insuper veræ fidei adhærentem cepit una cum Fausto diacono & reliquis, eosque plurimum impulsos nec permotos, ut idolis sacrificarent atque a tormentis caverent, in exsilium misit, omni conventu sermoneque cum familiaribus inhibito. Abductus autem (Dionysius scilicet) in Cephro, docensque Dei verbum, a populo lapidibus est appetitus. Hæc autem edoctus Æmilianus, jussit eum migrare in regionem asperiorem, latronibus cruentisque viris repletam, ubi multas ærumnas sustinuit: neque solum hæc tunc passus est, sed etiam tempore Decii: Eusebius vero & Charimon * diaconi a Deo roborati, captivos visitantes, martyrumque reliquias sepelientes, multa gravia sustinuerunt. Beatus igitur Dionysius cum in diversis confessionibus & periculis & exsiliis usque ad annum duodecimum regni Gallieni patienter perseverasset, in Christi confessione excessit e vivis: Faustus vero ejus diaconus usque ad Maximini persecutionem in vivis mansit, factusque valde senex in tormentis fidem confessus capite truncatus est: quod vero pertinet ad reliquos, alii tormentis sunt immortui, alii vero Deum prædicantes obierunt.

[8] [aliisque Fastis sacris inscribuntur:] Adi nunc, erudite lector, bina Eusebii capita supra plus semel laudata, factaque horum cum elogio jam recitato collatione, videbis in hoc, quantum opinor, de iis omnibus esse sermonem, qui sive in Decii, sive in Valeriani persecutione S. Dionysio, Alexandrino episcopo, ærumnarum & laborum socii comitesque exstiterunt. Quapropter cum hos inter, ut ex dictis num. 2 liquet, certo computandi sint Petrus & Paulus, dubium esse non potest, quin hos quoque Menæa Ambrosiana sub indefinito, quem exhibent, sanctorum Dionysii Sociorum numero includant. Nec est, cur quis propterea existimet, Chæremonem die sequenti a nobis dandum, & Eusebium die tertia Julii cum S. Anatolio jam datum, unæ cum SS. Gaio & Fausto a Menæis Ambrosianis S. Dionysio socios hic adjunctos, pariter contineri sub quatuor Sanctis anonymis, quos cum S. Dionysio, hujusque quatuor aliis nominatis Sociis Fasti sacri ante Menæa Ambrosiana supra producti commemorant. Etenim elogia, quibus hi omnes Sanctos nostros celebrant, primam suam trahunt originem ex binis plus semel jam laudatis Eusebii capitibus; in his autem præter SS. Faustum, Caium, Petrum & Paulum octo insuper aut novem alii, hosque inter Eusebius & Chæremon, qui omnes, Decio & Valeriano Christianos persequentibus, e S. Dionysii societate aut etiam clero exstitere, nominatim expressi occurrunt. Quapropter quamvis dubium non sit, quin sub quatuor nostris anonymis S. Dionysii Sociis, quatuor item ex illis octo aut novem nominatis comprehendantur, pro certo tamen, quinam hi sint, nequit edici. Utut sit, generali commemoratione Sanctos nostros omnes tam anonymos quam nominatos Menæa Ambrosiana celebrant, quod sufficit, ut hæc Fastis sacris illos signantibus annumeranda hic sint. Venio nunc ad Fastos reliquos, quibus sanctorum Dionysii Sociorum memoria inscribitur. Maximus Margunius, Cytherorum episcopus, in suo Menologio, hodierna Græcorum lingua vernacula conscripto, Menæis excusis presse inhæret, nihilque ab his diversum docet.

[9] [in duobus tamen omnes martyrio, adjecta etiam palæstra,] Castellanus Romani hodierni elogium ex idiomate Latino in Gallicum nude convertit, recteque monet, apposita in margine notula, S. Dionysium esse Dionysium Alexandrinum episcopum, qui XVII, & S. Faustum esse Faustum martyrem, qui XIX Novembris Romano Martyrologio iterum inseritur. Galesinius a Fastis omnibus hactenus memoratis dissentit. Etenim, quod in his non fit, annuntiationi suæ locum adscribens, Sanctos in Græcia annuntiat. Cum tamen idcirco dumtaxat verosimiliter id faciat, quod illos, utpote Menæis & Menologio Sirletiano inscriptos, cultu ecclesiastico apud Græcos gaudere existimet, erroris quidem certo hic argui non potest; verum, cum S. Dionysium ejusque omnes sanctos Socios martyrium pertulisse, insuper affirmet, in hoc saltem asserto, ut ex dicendis patescet, a veritate certissime aberrat, nisi forte, quod tamen non apparet, nihil aliud velit, quam Sanctos nostros, tyrannorum minis tormentisque spretis, fidem fortiter fuisse confessos, non autem pro ea sanguinem fudisse. Ferrarius & Tamaius S. Dionysio ejusque sanctis Sociis martyrii palmam pariter attribuunt; atque id quidem iis verbis faciunt, ut non nisi de stricto martyrio queant intelligi. Adhæc prior martyrii eorum palæstram Romæ in Italia, posterior Contrebiæ in Hispania constituit, qui alter amborum error est longe gravissimus. Tamaius quidem, ut ipsemet in Notis ad Martyrologium suum Hispanicum indicat, Sanctos in Hispania passos didicit ex Juliani, Toletani archipresbyteri, adversariis; verum hæc mera dumtaxat sunt commenta, a majoribus nostris aliisque eruditis sæpius convulsa, meritoque explosa. Quod autem ad Ferrarium pertinet, hic quidem ad calcem elogii, quo S. Dionysium ejusque Socios exornat, Bedam, Usuardum & Adonem nominatim citat; verum hi Sanctos illos omnes martyrium subiisse, Romæque insuper id accidisse, nuspiam affirmant.

[10] Et vero non video, qua ratione quove fundamento sat firmo innixi asseverare hoc possent antiquiores illi martyrologi. [coronati perperam] Etenim Sanctos nostros omnes, nec Romæ, nec alibi martyrio coronatos esse, vel ex solo obitus, quo e vivis excessit S. Dionysius, loco & genere fit perspicuum. Hic quippe, ut infra luculentissime probabimus, post pacem, Ecclesiæ a Gallieno redditam, Alexandriæ in Ægypto mortalem hanc vitam felici tranquillaque morte terminavit. Qua ergo veri specie dici potest martyrio, & quidem Romæ coronatus? A Græcis quidem Ιερομάρτυρος titulo, idque non immerito, decoratur; verum id propterea non fit, quod stricti nominis martyr sit, seu quod persecutorum gladio occubuerit, sed quod, cum bis pro fide Christiana tentus, atque in exsilium pulsus fuerit, ob gloriosam Christi confessionem non pauciores, quam plurimi martyres martyrii palmam gladio vere adepti, calamitates fuerit perpessus. Quod si simili ratione ac sensu, ut in Romani hodierni annuntiatione num. 1 producta fieri existimo, omnes omnino S. Dionysii Socios vocare pariter libuerit martyres, nihil magnopere refragabor. Quamvis enim nihil suppetat, quo eos omnes ferro igneve violentam pro fide mortem oppetiisse ostendam, dubium tamen non est, quin ob Christi confessionem plures ærumnas pertulerint.

[11] Faustus quippe, Caius, Petrus & Paulus, ut Menologii Sirletiani annuntiatio num. 1 adducta docet, [dicuntur: unius dumtaxat Fausti] duodecim annos toleraverant cum S. Dionysio, quando hic in confessione Christi Domini e vivis excessit. Quamquam autem, ut infra ostendam, Menologium Sirletianum correctione hic indigeat, Sanctos tamen cum S. Dionysio plurima perpessos, recte innuit. Etenim (consule bina Historiæ Eusebianæ capita supra sæpius laudata) cum S. Dionysio in fuga, quam, Decii persecutione exorta, arripuerant, a submissis satellitibus comprehensi, plurimis calumniis, ut verisimillimum est, fuere affecti: etiamsi autem ex eorum manibus a supervenientibus Mareotis fuerint erepti, gravissimas deinde, durante Decii persecutione, ærumnas procul omni dubio pertulere. Atque hæc quidem ad omnes quatuor S. Dionysii nominatos Socios pertinent; de Paulo nominatim nihil occurrit: quod vero ad Petrum & Caium attinet, hi postquam e satellitum, a quibus capti fuerant, manibus essent erepti, durante Decii, non Valeriani, ut vult Rufinus, persecutione, in deserto quodam ac squalido, qui tridui itinere a Parætonio distabat, Libyæ loco, reliquis orbati fratribus, substitere inclusi, ut tunc plurimas, easque gravissimas, calamitates certissime subierint. Alia de duobus hisce posterioribus S. Dionysii Sociis nec ex Eusebio, nec ex aliis documentis fide dignis innotescunt, ut hos sanctumque Petrum, utut forte stricti nominis martyres sint, vitam, fuso pro fide sanguine, finiisse, martyrologi supra laudati perperam affirment. Faustus quidem martyrii palmam, capite amputato, obtinuit; verum hoc non sufficit, ut S. Dionysius ejusque reliqui Socii martyribus indubie accenseantur. Sed hæc de asserto nec probato SS. Dionysii, Caii, Petri & Pauli martyrio disputata sufficiant. De Fausto, cujus solius martyrium extra controversiam est, agendum nunc est.

[12] [qui verosimiliter a Fausto, ad diem] Hic Sanctus, Petro, Paulo & Caio, tribus aliis S. Dionysii Sociis, quos Fasti sacri jam recensiti nominatim exprimunt, nonnihil celebrior, in Romano hodierno, cui hodie & die sequenti etiam inscribitur, ad diem XIX Novembris, ut supra dixi, iterum signatur. Verum dubitari nunc insuper potest, num in eodem Romano hodierno S. Fausti memoria ad XXVI dicti Novembris diem denuo non recurrat. Etenim ibidem hæc ponitur annuntiatio: Alexandriæ natalis sancti Petri ejusdem urbis episcopi, qui cum esset omnibus virtutibus exornatus, Galerii Maximiani (imo Maximini) præcepto capite obtruncatur. Passi sunt etiam Alexandriæ in eadem persecutione sancti martyres Faustus presbyter, Didius & Ammonius, itemque Phileas, Hesychius, Pachomius & Theodorus episcopi Ægyptii, cum aliis sexcentis sexaginta, quos persecutionis gladius evexit ad cælos. Cum autem, ut mox docebimus, S. Faustus, qui cum S. Dionysio Decii & Valeriani persecutionum tempore Christianam fidem adhuc diaconus fortiter est confessus, grandævus admodum factus vitam etiam ad Diocletiani usque persecutionem protraxerit, dubitari posse videtur, num unus idemque non sit cum homonymo memorato in annuntiatione proxime adducta Didii, Ammonii & Petri, Alexandrini episcopi, passionis socio, qui sub Dionysio diaconus, a successorum aliquo presbyter ordinatus fuerit, ac tandem senio confectus martyrii coronam sub Maximino sit adeptus. Est sane, cur hic, ut mihi quidem apparet, dubitabundus quis hæreat.

[13] [26 Novembris Romano hodierno etiam inscripto, diversus est,] Diversus nihilominus Faustus noster a Fausto, qui die XXVI Novembris Romano hodierno inseritur, idcirco esse videtur, quod hic conjungatur cum sociis omnino diversis a Sociis, quibuscum Faustus noster ad alios dies plus semel Fastis sacris inscribitur. Adhæc Eusebius editionis Valesianæ, quam hic semper, nisi aliud indicem, intelligo, Fausti presbyteri martyrium, qui cum Petro Alexandrino sub Maximino passus est, lib. 8 cap. 13 commemorat, nec tamen ullo verbo insinuat, hunc esse Faustum nostrum, quem, ut mox videbimus, grandævum jam ac pene decrepitum ætate sua, capite amputato, martyrium consummasse, lib. 7 cap. XI narrarat. Hinc fit, ut mihi saltem verisimilius appareat, S. Faustum, Petri Alexandrini in martyrio socium, a S. Fausto nostro esse distinctum, atque adeo hunc in Romano hodierno ad diem XXVI Novembris denuo non annuntiari. Ceterum nihil occurrit aliud, quod ad distinctionem inter utrumque Faustum stabiliendam conducat. Verum, utut sit, certe Faustus, ad diem Novembris decimum nonum Romano moderno inscriptus, a Fausto nostro, uti mox docebo, distinctus non est. Ut ergo, quæ ad hunc spectant, accurate exponam, commemoranda sunt, quæcumque ad illum spectantia, sive in Eusebiana Historia, sive alibi litteris consignata memoratuque digna invenio. Faustus, qui Romano hodierno ad diem XIX Novembris inseritur, quique adeo a nostro non distinguitur, ad eumdem diem celebratur etiam a Romani parvi auctore, Adone, Usuardo, Molano, Greveno, Maurolyco, qui postremus Sanctum Romæ sub Decio decollatum, perperam affirmat. Idem forte aut simile quid vult Galesinius. Certe alias non video, cur Faustum Romæ annuntiet. Non opus esse arbitror hic singulos istorum martyrologorum textus proferre, cum nihil suppeditent, quod non in longiori Adonis annuntiatione contineatur, quam integram, quod rerum ad Sanctum spectantium compendium exhibeat, huc transcribo.

[14] Sic habet: Die eodem (XIX Novembris) Natale sancti Fausti martyris. [ertum est martyrium,] Huic tantum fiduciæ & magnanimitatis per Dei gratiam datum est, ut, cum ad eos, qui in carcere tenebantur, fratres nemo prorsus humanitatis & ministerii causa permitteretur accedere, iste una cum collega suo Eusebio indesinenter & reviseret, & necessaria ministraret. Et cum per dies singulos præsidis furor cresceret, jugulando alios, alios suppliciis & diversis cruciatuum generibus affligendo, squallore carceris & catenarum pondere enecando, & super omnia præcipiendo, ne quis ad eos prorsus accederet, ut & inedia quasi aliud tormenti genus adhiberetur: concessit tamen Deus huic Diacono & collegæ ejus gratiam, ut, invitis omnibus, eis ad confessores Christi non negaretur accessus. Grandævus igitur & plenus dierum confessor perdurans, perfecto martyrio, beatus Faustus obtruncatione capitis consummatus est. Totum hoc elogium, quam longum est, ex lib. 7 cap. 10 Eusebii per Rufinum interpolati, ut ex utriusque collatione patebit, ad verbum est depromptum. Attamen nihil de S. Fausto continet, quod non etiam in genuino Eusebio fere comprehendatur. Ac primo quidem hic lib. 7 cap. XI luculentissime etiam docet, S. Faustum, senio jam confectum, martyrii palmam, capite amputato, retulisse. Sciendum porro est, inquit, … Faustum, … qui tunc temporis confessionis titulo una cum Dionysio (Alexandrino scilicet episcopo) inclaruit, ad nostri usque temporis persecutionem reservatum, grandævum jam, ac pene decrepitum nostra ætate, capite amputato, martyrium consummasse. Hæc Eusebius; unde non tantum S. Fausti martyrium certum efficitur, sed & indubitatum fit, S. Faustum hodie Romano Martyrologio insertum, cum hic etiam (vide num. 2) ex Eusebii capite proxime citato depromptus sit, diversum non esse, ut docturum me monui, a S. Fausto, qui ad diem XIX Novembris Martyrologio Romano itidem inseritur.

[15] Expendamus modo, num in Eusebio pariter contineantur reliqua de hoc sancto nostro Martyre annuntiationis Adonianæ asserta. [quod, expositis aliis, quæ de S. Fausto] Secundum hanc S. Faustus, sæviente in Christianos tyrannorum persecutione, fideles fidei causa in carceribus detentos frequenter visitavit, auxilio, quo potuit, juvit, eoque in charitatis Christianæ officio collegam & adjutorem habuit Eusebium draconum & ipse Diaconus. Jam vero Eusebius historicus lib. 7 cap. XI Fragmentum, ut jam supra docui, suppeditat epistolæ ad Domitium & Didymum a S. Dionysio, Alexandrino episcopo, conscriptæ: in hac autem Sanctus ita memorat: In urbe autem (Alexandrina) occultarunt se, ut fratres (Christianos fidei causa, ut ex contextu liquet, in carcere detentos) clanculo invisant, presbyteri quidem: Maximus, Dioscorus, Demetrius & Lucius; … diaconi vero post illos, qui morbo consumpti sunt, superstites, Faustus, Eusebius, Chæremon. Quibus ex verbis apte colligitur, S. Faustum diaconum, persecutionis tempore Christianos captivos visitasse, eoque in munere S. Eusebium, pariter diaconum, socium sibi atque adjutorem habuisse, ut hic iterum ab Eusebio non dissentiat Adoniana annuntiatio. Porro S. Eusebius diaconus, qui & in annuntiatione Adoniana & in laudato epistolæ S. Dionysii Alexandrini Fragmento Christianos carcere detentos cum S. Fausto visitasse asseritur, postmodum fuit, ut Eusebius capite proxime citato diserte affirmat, Laodiceæ in Syria episcopus. Hinc non video, cur Sollerius noster ad diem tertiam Julii in S. Anatolio, Laodiceæ in Syria episcopo, ejusque decessore S. Eusebio, affirmet, posteriorem hunc Sanctum Romano parvo, quod ad diem XIX Novembris, ut jam docui, S. Faustum celebrat, nuspiam esse inscriptum.

[16] [apud Eusebium memorantur,] Etenim laudatum Romanum parvum ad dictum diem habet: Et Fausti diaconi & Eusebii collegæ ejus, martyrum visitatorum; hæc autem annuntiatio, ut ipsemet Sollerius in Usuardo a se illustrato ad eumdem diem observat, ex Rufini Eusebio, ex quo, ut monuimus, longior jam data Adonis annuntiatio desumpta est, indubie profluit. Quapropter cum S. Eusebius, qui in longiori Adonis annuntiatione, atque adeo in Rufini Eusebio celebratur, alius non sit, quam S. Eusebius, postea Laodicenus in Syria episcopus, dubitandum non est, quin hic ipse etiam S. Eusebius memoretur in adducta Romani parvi annuntiatione, qua simul cum Fausto Martyrum Visitatoris titulo decoratur, quod ambo, ut vidimus, Christianos fidei causa in carcere detentos frequenter visitarint. Tantum forte voluerit Sollerius, S. Eusebium a Romani parvi compilatore sub episcopi titulo cum S. Anatolio, quod verum est, nuspiam commemorari. Sed hæc obiter annotasse, sufficiat. Reliqua, quæ ad S. Faustum spectant, expedio. S. Dionysius, Alexandrinus episcopus, in epistola adversus episcopum quemdam, nomine Germanum, cujus alterum Fragmentum jam antea laudatum lib. 7 cap. XI exhibet Eusebius, socios, quibus comitantibus, Æmilianum, Alexandriæ præfectum, Valeriani persecutione exorta, accesserit, nominatim exprimit, illosque inter S. Faustum diaconum recenset. Veni, inquit, ad Æmilianum, non solus, sed, comitantibus me Maximo compresbytero, & Fausto, Eusebio ac Chæremone diaconis. Addit deinde, se cum iisdem sociis, atque insuper alio, nomine Marcello, postquam una coram Æmiliano fidem Christianam fuissent confessi, in vicum quemdam solitudini proximum, cui nomen esset Cephro, fuisse relegatum. Esse autem hic de S. Fausto nostro sermonem, datur intelligi ex Eusebii verbis num. 14 recitatis, quibus S. Faustus, atque is quidem noster, uti ex ante dictis liquet, confessionis titulo una cum S. Dionysio inclaruisse asseritur. Ceterum plura de S. Fausto non invenio. Restat, ut de tempore & loco, quo hic martyrio coronatus sit, aliique Dionysii Socii obierint, disseramus.

[17] [initio seculi 4 accidisse, ostenditur:] Si Faustus noster distinctus non esset a Fausto supra a nobis memorato, qui una cum beato Petro, Alexandrino episcopo, anno 311 (vide Sollerium nostrum in Patriarchis Alexandrinis num. 181) jussu Maximini Alexandriæ necato, martyrii palmam obtinuit, jam epocham simul & palæstram martyrii a Fausto nostro tolerati haberemus compertam, possemusque illud ad Maximinum imperatorem referre, si Menæis Ambrosianis (vide num. 6) fidere liceret. Verum cum inter utrumque Faustum, ut docuimus, verosimilius intercedat distinctio, exiguaque sit Menæorum fides, alia ineunda via est, qua quo loco & quo circiter anno Faustus noster, capite amputato, martyr effectus sit, aptius definiam. Eusebius verbis num. 14 recitatis hicque jam plus semel laudatis asserit, S. Faustum, qui confessionis titulo una cum S. Dionysio inclaruit, quique adeo noster est, ætate sua, capite amputato, martyrii palmam retulisse. Quapropter, cum Eusebius seculo tertio jam senescente, anno circiter 275, natus, anno 340 vitam cum morte commutarit; intervallo autem inter utrumque hoc extremum medio duplex persecutio, altera, quæ a Diocletiano anno 303 inchoata, anno demum 313 finem accepit, altera, quæ a Licinio 319 mota, victo eo a Constantino Magno, anno 324 penitus est exstincta, in Christianos efferbuerit, dubium minime relinquitur, quin S. Faustus inter annum 302 & 325 martyrio sit coronatus. Attamen id inter annum 302 & 314 verosimilius accidisse, idcirco arbitror, quod Licinianam persecutionem in Ægypto esse grassatam, non comperiam; Faustum autem Alexandriæ in Ægypto passum esse, verisimile appareat. Cum enim Alexandriæ exstiterit diaconus, ea ex urbe, in qua Christianis sub Decio in carcere detentis pro viribus succurrerat, nova denuo, in qua gladio percussus est, persecutione exorta, verosimiliter non excesserit, utpote tunc grandævus, nec sufferendis præ ætate admodum provecta fugæ incommodis satis idoneus. Adhæc verisimile etiam est, Virum sanctum, tyrannis quantumcumque sævientibus, Alexandriæ perstitisse, ut Christianos, quemadmodum in Deciana persecutione fecerat, opportuno auxilio juvaret, piis monitis recrearet, suoque exemplo ad constantiam animaret.

[18] Atque ita quidem martyrii, quod S. Faustus subiit, [ante quod verosimiliter obierunt omnes reliqui] non tantum exploratum est tempus, sed & locus, utcumque saltem, innotescit. Quod jam pertinet ad SS. Caium, Petrum & Paulum, quemadmodum, ut docuimus, dubium est, martyrione, an alio mortis genere vitam finierint, ita pariter dubium relinquitur, Alexandriæne in Ægypto, an alibi diem extremum clauserint. Cum nihilominus & ipsi e S. Dionysii Alexandrini comitatu, & verosimiliter etiam e clero exstiterint, malim eorum obitum Alexandriæ aut certe latiori modo in Ægypto, quam alibi ponere. Sane nullum fundamentum suppetit, quo vel in Hispania, vel Romæ, ut supra innuimus, mortui credantur. Porro sicuti nemo locum, sic nec annum, quo obierunt, certo definiat. Quod si Sirletianæ annuntiationi num. 1 productæ, certa sua constaret fides, Caius, Petrus & Paulus non ante annum 265 e vivis excesserint. Etenim laudata annuntiatio hunc in modum terminatur: Conclusus igitur (S. Dionysius, episcopus Alexandrinus) in loco squalido cum Fausto, Gaio, Petro & Paulo, qui una cum illo duodecim annos toleraverant, consummatus est in confessione Christi Domini. Quibus verbis innuitur, S. Dionysium obiisse, dum adhuc esset cum SS. Fausto, Gaio, Petro & Paulo in loco squalido inclusus, atque adeo hos omnes S. Dionysio vixisse superstites. Quapropter cum hic non citius quam anno 265 obierit, necesse erit, ut & ante hunc annum Caius, Petrus & Paulus (de Fausto enim jam dixi) diem suum non obierint. Verum illa annuntiationis laudatæ clausula errorem non unum involvit. Inprimis enim insinuat, S. Dionysium obiisse squalido adhuc loco inclusum; id autem, cum Sanctus, reddita a Gallieno Ecclesiæ pace, e vivis excesserit, omni prorsus verisimilitudine destituitur. Adhæc ait, SS. Faustum, Gaium, Petrum & Paulum cum S. Dionysio duodecim annis tolerasse, ærumnas scilicet & calamitates, uti ex contextu liquet, persecutionum, quibus tyranni, S. Dionysio jam Alexandrino existente episcopo, sanctam Dei Ecclesiam miserrime afflixerunt.

[19] [S. Dionysii Socii, etiam S. Petrus, qui a Petro,] Verum tunc quatuor dumtaxat persecutiones in Christianos fuerunt excitatæ, prima nimirum a furente plebe idololatrica Alexandrina, secunda a Decio, tertia a Gallo, quarta a Valeriano, quæ etiam, cum hic a Persis esset captus, a Macriano in Ægypto fuit continuata. Quapropter, cum harum persecutionum posterior, quinque circiter, priores vero tres simul sumptæ quatuor circiter annis tantum tenuerint, persecutionum ærumnæ, quas Faustus, Caius, Petrus & Paulus cum S. Dionysio sustinuere, duodecim annorum spatium non implent. Binis ergo nævis hic laborat annuntiatio Sirletiana sæpius laudata, ideoque tanti apud me non est, ut ejus sola fide credam, SS. Caium, Petrum & Paulum ante annum 265 non obiisse. Ast, inquies, quo igitur circiter tempore obierunt? Cum S. Dionysium, uti ex ante dictis constat, Deciana in persecutione fugientem fuerint secuti, hæcque, ut nunc communis eruditorum fert opinio, anno 250 aut sub finem præcedentis efferbuerit, certum est, Sanctos ante dictum annum 250 aut proxime prægressum non obiisse. Jam vero, cum tunc, utpote in ecclesiastico gradu verosimiliter collocati, annorum ut minimum viginti verosimillime exstiterint, eorum obitum, ne ad ætatem pene decrepitam omnes tres una cum S. Fausto, quod minus verisimile apparet, pervenisse dicendi sint, seculo tertio, media sui parte jam præterlapso, innectendum existimo, nec quidquam occurrit, quo illum serius statuam certiusve definiam. Erit nihilominus ad quartum usque seculum, non quidem illorum omnium, sed Petri saltem, obitus differendus, si is sit ille ipse Petrus, qui S. Dionysio in patriarchatum Alexandrinum post S. Maximum & S. Theonam successit. Hic enim Petrus (vide num. 17) anno 311 Alexandriæ, capite abscisso, martyrii coronam obtinuit. At Petrum nostrum non esse illum ipsum Petrum, qui postmodum ad episcopatum Alexandrinum fuit evectus, indubitatum apparet.

[20] [Alexandrino episcopo, certissime distinguitur.] Etenim Eusebius lib. 7, cap. XI, egregio epistolæ plus semel jam laudatæ, qua S. Dionysius, S. Petri nostri & S. Maximi presbyteri, postea Alexandrini episcopi, simul meminit, Fragmento exhibito, sedulo admonet, Maximum esse illum ipsum, qui postmodum Alexandrinus creatus est episcopus; id autem, si umquam pariter accidisset, silentio utique, ut facit, non fuisset de Petro nostro præteriturus, cui profecto non exiguo erat decori vertenda ad cathedram patriarchalem Alexandrinam promotio. Adhæc Petrus noster, dum S. Dionysium sub Decio fugientem comitatus est, viginti ut minimum secundum jam dicta annorum exstitit. Quapropter si hic sit ille ipse Petrus, Alexandrinus episcopus, qui anno 311 martyrium subiit, jam fuerit, cum hoc accidit, octogenario major; hoc autem adjunctum vel idcirco parum est credibile, quod nullus prorsus antiquus auctor S. Petrum, Alexandrinum episcopum, ad ætatem adeo provectam pervenisse, scripto testatum faciat. Accedit, quod nec ipsum Petri nostri martyrium, ad quod adjunctum illud refertur, loco proxime citato memoret Eusebius mox laudatus, qui tamen ibidem (vide dicta num. 14) sedulo etiam observat, S. Faustum, qui sub Valeriano cum S. Dionysio confessionis titulo inclaruit, nec tamen postea fuit episcopus, grandævum jam ac pene decrepitum ætate sua, id est, initio seculi quarti martyrio esse coronatum. Hisce omnibus perpensis, quin S. Petrus noster a S. Petro Alexandrino episcopo distinctus sit, nullus dubito, & ad tractanda, quæ ad solum S. Dionysium pertinent, nunc procedo. Tradam hæc fere ex solis ipsiusmet Sancti epistolis, quarum nonnulla insignia Fragmenta nobis Eusebius præcipue servavit.

[Annotata]

* al. Chæremon

§ II. S. Dionysii memoria in Fastis sacris, cultus ecclesiasticus, generis nobilitas, regio natalis.

[S. Dionysius, qui seorsum etiam a SS. Sociis Romano parvo,] Sanctum Dionysium, Alexandrinum episcopum, virum doctrinæ & sanctitatis fama celeberrimum, quem cum SS. Fausto, Caio, Petro & Paulo non pauci Fasti sacri, ut § præcedenti docui, hodie celebrant, non pauci itidem Fasti sacri solum absque ullis adjunctis sanctis Sociis commemorant. Ast id nec hodie, nec omnes uno eodemque die faciunt. Menologium Græcorum, quod, Basilii Porphyrogeniti jussu conditum, Basilianum dicitur, diem quartam Octobris, Kalendarium Coptorum apud Jobum Ludolphum diem decimam quartam Septembris. Hagiologium Habessinum diem nonam Martii S. Dionysii memoriæ consecratam proponit. Auctor Romani parvi, quem deinde Ado, Usuardus, hisque recentiores magno numero martyrologi sunt secuti, diem decimam nonam Novembris elegit, idque unice, ut Sollerius noster in Usuardo a se illustrato existimat, pro mero suo arbitrio. Nec dubium videtur, quin in assumenda quarta Octobris die, eadem quoque libertate usus sit laudati Menologii Basiliani conditor; an autem pari etiam ratione de Kalendarii Coptici, Habessinique Hagiologii concinnatoribus loquendum sit, infra disquiram, cum de die & de anno, quo Sanctus noster e vivis excessit, sermonem instituam. Nunc quæ in memoratos Fastos Latinorum sacros, quibus seorsum a Sociis S. Dionysii nomen inscribitur, observari convenit, ante omnia observo. Romani parvi brevis est annuntiatio, ex consueto fonte Rufini Eusebio deprompta; sic habet: Alexandriæ, Dionysii episcopi, in multis sæpe confessionibus clari, Valeriani & Gallieni temporibus.

[22] Ado non breviori tantum, quæ ex Romano parvo fere fluit, [Adoni, cujus hic, quod Sancto contexuit,] annuntiatione, sed & prolixiori Sanctum celebrat elogio, quod ex Rufini Eusebio (vide hunc lib. 7 cap. 10) majori pro parte pariter est sumptum. Quamquam autem hoc non prorsus sit exactum, integrum tamen, ut in ipso hujus Commentarii limine rudem saltem rerum ad Dionysium spectantium ideam lectori offeram, huc transcribo, eique, ut verum cum falso, dubium eum certo non confundatur, binas etiam, quarum altera immixta, altera subjecta sit textui, annotationes adjungo. En illud: Apud Alexandriam, B. Dionysii episcopi, in multis sæpe confessionibus satis clari, & pro passionum tormentorumque diversitate magnifici, temporibus imperatorum Valeriani & Gallieni. Denique refertur, insectantibus se persecutoribus, cum ipse adstaret judici, respondisse: Quid insectando laboratis? caput meum, pro quo magnopere fatigamini, avulsum cervicibus sumite, & donum magnum ad tyrannum & imperatorem vestrum ferte. Præses autem Æmilianus erat. Ante quem cum Dionysius unum solum Deum prosequeretur, qui cælum fecisset & terram, huncque diceret adorandum, ceteros autem neque esse deos, neque adorari debere: in castrum quoddam deserti, quod Cefro appellatur, in exilium truditur: ob hoc præcipue electum, quod loci incolæ gentiles erant, & idolorum superstitionibus satis dediti. Qui exulem Dionysium primo hostili animo, & satis adversa mente suscipiunt: post vero cum paulatim per Domini gratiam verbum Dei his seminare cœpisset, pars maxima trucis & barbari populi, relictis idolis, conversa est ad Deum verum, Christoque subjecta. Quo comperto, rursus eum ad alium locum, vicinum quidem Alexandriæ, sed incolis desertum, ac pœne habitatoribus vacuum transtulerunt.

[23] [datur prolixius elogium,] Hæc hactenus cum Eusebio & exacta veritate consonant, si unum excipias responsum, quod Sanctus, cum præsidi seu potius præfecto Æmiliano adstaret, persecutoribus suis dedisse asseritur. Hoc enim nec sat verisimile apparet, nec ab Eusebio, uti hunc lib. 7 cap. XI consulenti patebit, ullatenus asseveratur. Accipe nunc reliqua Elogii Adoniani verba: Sed & ibi cum pro urbis vicinitate nostrorum populus eum frequentaret, & tamquam pastore recepto, grex lætior & constantior agonibus redderetur, rursum missis cum centurione militaribus viris, ipsum Dionysium, & cum eo Gaium & Petrum catenis constrictos & diversis cruciatibus afflictos, in desertum quoddam Libyæ pertraxerunt, ibique eos in loco squalidissimo & omni usu humanitatis carente, a Parætonio trium dierum itinere in desertum protento, nexos vinculis reliquerunt. Tunc temporis etiam Maximus presbyter & Dioscorus, Demetrius quoque & Lucius, necnon Faustinus atque Aquila, satis clari & insignes titulo confessionis effecti sunt. Interea beatus Dionysius regressus Alexandriam, senio gravatus quievit in pace, decem & septem annis functus sacerdotio. Exsilii S. Dionysii mutationem, quam Ado hic adstruit, una cum adjunctis omnibus ex solo didicit interpolato per Rufinum Eusebio. Verum ipsemet Rufinus hallucinatus hic videtur, atque id quidem ex eo, quod & S. Dionysium de exsilii sui mutatione epistola adversus Germanum scripta tractantem alieno sensu acceperit, & epistolam ab eodem Sancto ad Domitium & Didymum datam ad Valeriani persecutionem retulerit, ubi tamen, ut docebimus, ad Decii persecutionem debet referri.

[24] [aliisque Pastis sacris inseritur,] Usuardus hic Adone fuit cautior. Ita enim prolixum, quod hic Sancto contexuit, elogium contraxit, ut nullum plane errorem admiserit. En & ejus verba: Apud Alexandriam, beati Dionysii episcopi. Hic in multis sæpe confessionibus satis clarus, & pro passionum tormentorumque diversitate magnificus existens, quievit Valeriani & Gallieni imperatorum temporibus. Martyrologium Romanum hodiernum, cui, ut § præcedenti monui, S. Dionysius etiam seorsum a sanctis Sociis ad diem decimam septimam Novembris inscribitur, ab Usuardo parum dissonat. Etenim sic tantum Sanctum annuntiat: Alexandriæ sancti Dionysii episcopi, summæ eruditionis viri, qui multis confessionibus clarus, & pro passionum tormentorumque diversitate magnificus, plenus dierum confessor quievit Valeriani & Gallieni imperatorum temporibus. Martyrologos alios recentiores, cum nihil, non ex tribus Martyrologiis classicis jam laudatis haustum, nos doceant, in medium non adduco. Dixisse sufficiat, omnes prorsus, qui scilicet generales Sanctorum Fastos sacros contexuere, Dionysii memoriam, utut a Notkero, Beda aliisque antiquis hagiologis omissam, unanimi consensu celebrasse.

[25] Et vero jure meritissimo id fecere. Etenim Sanctus cultu ecclesiastico apud Alexandrinos antiquitus est gavisus, [cultu olim gavisus est, hodieque gaudet;] gaudetque etiam hodie non tantum apud Græcos in Menæis, verum etiam apud Coptos & Habessinos in Kalendario & Hagiologio supra laudatis. Quippe in hoc Habessinus hagiologus, ad diem nonam Martii, ita Sanctum veneratur: Salutem Dionysio, doctori omnium sapientissimo, quem ab errore convertit Pauli epistolæ lectio. Postquam afflictionem & exsilium in diebus suis sustinuisset, emigravit hodie in cælestem regionem, archiepiscoporum cœtui conjungendus. Kalendarii vero Coptici auctor ita canit: Salutem tibi, Dionysi, pater noster & patriarcha, merito cognominatus sacerdos. Ephesiorum pueri dormierunt tempore regiminis tui, in diebus tuis morti adjudicatus fuit Mercurius; Antonius autem monachus factus est. Melius dixisset, ut in Patriarchis Alexandrinis num. 160 probat Sollerius, natus est. Atque ita quidem cultum Sancti hodiernum apud Coptos & Habessinos habemus compertum; cultu autem ecclesiastico antiquitus apud Alexandrinos fuisse gavisum, indubium fit ex ecclesia, quæ quondam Alexandriæ S. Dionysii nomini exstabat consecrata. Liquet id ex S. Epiphanio hæresi 69: ibi enim sub initium plures nominat ecclesias Alexandriæ exstantes, easque inter S. Dionysii ecclesiam recenset. En Sancti hujus scriptoris verba: Sane complures Alexandriæ ecclesiæ sunt … velut ecclesia Dionysii, Theonæ, Pierii, Serapionis, Perseæ, Dizyæ, Mendii, Anniani, Baucalis & ceteræ. Neque est, cur quisquam opponat, sermonem hic forte esse de Dionysii a Nostro distincti ecclesia; cum enim verbis proxime recitatis post S. Dionysii ecclesiam mox nominetur ecclesia S. Theonæ, qui pariter exstitit Alexandrinus episcopus, & quidem post S. Maximum S. Dionysii successor, dubitandum non videtur, quin a S. Epiphanio designetur ecclesia non alteri Dionysio, quam nostro, consecrata. Adhæc nulla omnino occurrit ratio, cur alteri quam nostro consecratam exstitisse Alexandriæ dicamus ecclesiam.

[26] Porro Sanctum nostrum cultu ecclesiastico non tantum in Alexandrina, [ab antiquis patribus laudatur,] sed & in universa Ecclesia antiquitus esse gavisum, argumento esse utcumque possunt hæc S. Athanasii de sententia Dionysii nostri verba: Magni certe argumenti est in hoc illos (Arianos) vere non dicere, sed virum (S. Dionysium) calumniari, quod nec ille umquam ab aliis episcopis deprehensæ impietatis damnatus, episcopatu pulsus sit, ut illi (Ariani) e clero ejecti sunt: neque hæresis propugnandæ causa secesserit ab Ecclesia; sed in illa pie obdormierit, ejusque memoria hactenus cum patribus celebrata, & una in album relata sit. His adde summa laudum præconia, quibus S. Dionysium tum laudatus Athanasius, loco citato vocans eum doctorem seu magistrum Ecclesiæ, tum alii antiqui patres certatim quodammodo exornant. Basilius epistola canonica ad Amphilochium vocat S. Dionysium canonum peritum, & Magni cognomento exornat. Honorificum idem cognomentum S. Maximus in scholiis ad Dionysium Areopagitam, aliique fere omnes antiqui patres, teste Valesio in Notis ad Eusebium lib. 7 in proœmio, S. Dionysio, Alexandrino episcopo, attribuunt. Hinc ergo certum fit, Sanctum nostrum summæ venerationi omnibus his antiquis patribus fuisse, ac proin dubitandum non videtur, quin & apud hos cultum magnis sanctisque viris proprium fuerit adeptus. Sed hæc de Sancti cultu sufficiant, dispiciamus modo, quo ex genere Vir hic, doctrina simul & sanctitate summus, ortum duxerit.

[27] [nobili genere natus] Dionysius, Alexandrinus episcopus, apud Eusebium lib. 7 cap. XI, epistola seu potius libro adversus Germanum, sese abjectiones dignitatum, contemptum gloriæ sæcularis, laudum a præfectis ac decurionibus profectarum despectum pertulisse refert. Hinc patet, inquit Henricus Valesius in suis ad præfatum Eusebii caput Annotationibus, Dionysium Alexandrinum splendido genere ortum fuisse. Nam dignitas ex generis nobilitate præcipue ducitur. Hinc in gestis purgationis Cæciliani, quæ post collationem Carthaginensem edita sunt, Victor interrogatus a Zenofilo consulare, cujus conditionis esset, respondit, professor sum litterarum Romanarum. Deinde interrogatus, cujus dignitatis esset, respondit: patre decurione Constantiniensium, avo milite, qui in comitatu militaverat. Hactenus Valesius; sed, unde res etiam fit clarior, in laudatis a Valesio purgationis Cæciliani Actis, quæ apud Stephanum Baluzium a pag. 91 ad 106 exstant, dato ultimo a Victore de dignitate sua responso, subditur: Zenophilus V. C. consularis dixit: Memor fidei & honestatis tuæ simpliciter designa, quæ causa fuerit dissensionis inter Christianos. Porro Ruinartius in Actis sinceris & selectis martyrum laudato Valesio generis nobilitatem ex verbis initio hujus numeri recitatis S. Dionysio asserenti assentitur, nec Tillemontius tom. 4 Monumentorum Ecclesiasticorum ullatenus repugnat. Et vero Sanctum illustri genere ortum esse, in patriarchali ecclesiæ Alexandrinæ Historia ab Echellensi edita etiam asseveratur. Etenim hujus auctor de Sancto sic habet: Hic erat Sabaïta sapientissimus, & ex gentis primoribus ac optimatibus. Quibus verbis sane luculentissime indicatur, S. Dionysium genere nobilem fuisse. Nec minus dilucide asseritur, Sabaïtarum ex gente eum originem duxisse. Verum, inquies, quæ qualisve est illa Sabaïtarum gens, ex qua Sanctus originem traxisse, ab Historiæ patriarchalis auctore asseritur?

[28] [& ex Sabæitarum gente ortus est.] Cellarius Geographiæ antiquæ lib. 3 cap. 14 ex Diodoro Siculo, aliisque antiquis geographis in felici Arabia Sabœorum gentem ponit, cujus metropolis sit oppidum Saba, toti genti nomen indens, monti incumbens non magno, omnium in Arabia pulcherrimum. Idem auctor lib. 4 ejusdem Operis cap. 8 Æthiopiæ regiam seu metropolim Sabæ nomine olim quoque distinctam fuisse, ex Strabone & Josepho lib. XI Antiquitatum cap. 5 docet, aliudque insuper cognomine oppidum Libyæ interiori attribuit. Adhæc lib. 4 cap. 1 ejusdem iterum Operis in regione Troglodytarum, Ægypto & Æthiopiæ contermina, portum, nomine Sabam, qui ad sinum Arabicum situs sit, assignat. Si recte scribat laudatæ Historiæ patriarchalis auctor, S. Dionysius vel ex Sabæorum gente in Arabia felici, vel ex aliqua e tribus nominatis Æthiopiæ, Libyæ interioris, vel regionis Troglodytarum urbibus verosimillime ortum ducit. Ast, an ex illa potius quam ex ista nemo facile determinet. Sanctum nihilominus nec in Æthiopia, nec in Libya interiori natum, existimo. Non in Æthiopia, quod hujus regionis metropolis Dionysii ætate Sabæ nomine amplius non venerit, ut si in ea ortum accepisset, Sabaïta non fuisset. Non in Libya interiori, quod hæc regio Sancto, uti ipsemet in epistola adversus Germanum jam sæpius laudata innuit, parum nota fuisse videatur, futura notior, si in ea natus fuisset. Restat ergo, ut vel in Arabia felice e Sabæorum gente, vel in Troglodytice e civitate seu portu Saba ad sinum Arabicum seu Mare rubrum sito ortum acceperit. Primum idcirco verisimile potest videri, quod in laudata patriarchali Historia Sanctus ex gente Sabaïtarum natus indicetur; in Troglodytice autem non gens, quemadmodum in Arabia, sed urbs tantum, nomine Saba, sita fit; secundum autem ex eo forte magis apparebit credibile; quod Sabæ regionis in Arabia incolæ non Sabaïtæ, sed Sabæi ab omnibus prorsus scriptoribus appellentur; civitas autem seu portus Saba in Troglodytice vocetur etiam Sabat, & os seu ostium Sabaïticum, ut hujus loci incolæ verosimiliter fuerint Sabaïtæ nuncupati. Dispiciat nunc eruditus lector, malitne locum Sancti natalem in Arabia, an in Troglodytice statuere. Ego rem in medio relinquo & ab eo, quod incertum est, ad certiora § sequenti tractanda progredior.

§ III. Sancti conversio ad fidem, professio, presbyteratus dignitas & an ante episcopatum maritatus exstiterit.

[A paganismo lectionis occasione conversus est:] In paganismi erroribus, educationis potius, quam suo vitio, Sanctus primam ætatem exegit; at cum simul litteris impigre daret operam, occasio ei fuit lectio, ut ad veram Christi fidem converteretur. Hæc ipsemet Sanctus in epistola ad Philemonem presbyterum Romanum apud Eusebium lib. 7 Historiæ ecclesiasticæ cap. 7, ubi etiam refert, se ad quoscumque obvios hæreticorum libros legendos impulsum fuisse divino oraculo, non obscure indicat. En verba: Ego vero, inquit, in libris & traditionibus hæreticorum cognoscendis operam posui; exsecrandis quidem illorum sententiis animum meum tantisper coinquinans; hanc tamen ex iis utilitatem percipiens, ut illos tacitus apud me refutarem, multoque magis quam antea detestarer. Et cum frater quidam ex presbyterorum ordine prohiberet me, veritus ne forte nequitiæ illorum cæno commiscerer: quippe animum meum contaminatum iri aiebat, & quidem verissime, ut ipsemet sentiebam: visione cælitus missa confirmatus sum. Et vox ad aures meas perlata diserte mihi præcepit hoc modo: Lege omnia, quæcumque in manus venerint. Idoneus namque es, qui singula disquiras & examines; hacque primum occasione ad Christi fidem impulsus es. Historiæ patriarchalis plus semel jam laudatæ auctor lectionem, cujus occasione S. Dionysius a paganismo ad fidem Christianam sit conversus, etiam definit, verbis num. 27 recitatis hæc subdens: Causa vero ejus (S. Dionysii) ad fidem conversionis fuit lectio Epistolarum Pauli; his enim lectis, Demetrio (patriarchæ Alexandrino Sanctique ante Heraclam decessori) sese sistit, qui comiter illum excipiens, baptismatis aqua lustravit. Epistolarum S. Pauli lectione S. Dionysium ad fidem esse conversum, verbis num. 25 productis pariter indicat Hagiologium Habessinum, ut res, quamvis sola Hagiologii Habessini & Historiæ patriarchalis auctoritate certa non evadat, sat saltem verisimilis appareat.

[30] [professione rhetor & Origenis exstitit discipului,] Porro, jam discussa probataque Dionysii ad fidem conversione, hujusque occasione, lubet etiam disquirere, cujus professionis Sanctus exstiterit, quid ad fidem conversus egerit & quo in ecclesiastico gradu fuerit constitutus, antequam ad episcopales infulas sit promotus. Dionysii professionem ex S. Maximo martyre discimus. Hic enim in caput 5 lib. de Hierarchia cælesti, Dionysio Areopagitæ a pluribus adscripta, sic habet: γουν μέγας Διονύσιος Ἀλεξανδρείας ἐπίσκοπος, ἀπὸ ῥητόρων, ἐν τοῖς Σχολίοις, οἷς πεποίηκεν, εἰς τὸν μακάριον Διονύσιον τὸν ἀυτοῦ συνώνυμον, οὕτω λέγει, Ὃτι ἀγέννητον εἴωθε καλεῖν ἔξω σοφία, πᾶσαν ἀόρατον φύσιν, ὁμοίως καὶ οὐσίας, τὰς ὑποστάσεις. Quæ verba Latine reddita significant: Magnus ille Dionysius Alexandriæ e rhetoribus seu oratoribus episcopus, in scholiis, in beatum Dionysium sibi cognominem a se concinnatis, ait, externam philosophiam solere naturam omnem invisibilem ingenitam vocare, uti & essentias supposita. Quod hic de scholiis a Dionysio in Dionysium sibi cognominem concinnatis dicitur, postea discutiam; nunc mihi sufficit, Sanctum ex allato hoc S. Maximi testimonio Rhetoricam seu artem oratoriam esse professum; atque id quidem fecit, ut mihi apparet, paganismi erroribus adhuc involutus; quid vero egerit iis jam expeditus, nunc expono. Eusebius lib. 6 cap. 26 ita scribit: Origenes ab urbe Alexandria Cæsaream migraturus, scholam ad fideles ejus loci instituendos Heraclæ dereliquit. Nec multo post Demetrius Alexandrinorum episcopus (anno secundum Sollerium nostrum in patriarchis Alexandrinis 231) fato functus est, cum per tres & quadraginta annos Ecclesiam administrasset. In hujus locum successit Heraclas. Eodem deinde libro cap. 29 hæc memorat: Alexandriæ … cum post mortem Demetrii, qui annos tres & quadraginta sacerdotio perfunctus fuerat, Heraclas ministerium suscepisset (Alexandrinæ) ecclesiæ, scholam ad cives in fide instituendos obtinuit Dionysius, qui & ipse unus e discipulis fuerat Origenis.

[31] [scholam cætecheticam Alexandriæ] Itaque secundum Eusebium Sanctus noster, cum anno 231 ad episcopatum Alexandrinum Heraclas esset evectus, populum Alexandrinum Heraclæ loco fidei Christianæ principiis, quibus antea tam ipse quam Heraclas ab Origene fuerat imbutus, erudiendum accepit. Hinc S. Hieronymus de illustribus Ecclesiæ scriptoribus cap. 69 ita scribit: Dionysius, Alexandrinæ urbis episcopus, sub Heracla (jam creato Alexandrino episcopo) scholam κατηχήσεων presbyter tenuit, & Origenis valde insignis auditor fuit. Chronicon Orientale nonnihil aliter sic scribit: Defuncto autem Demetrio, præfecit illum Hieraclas judiciis, ac sibi vicarium ob insignem ejus sapientiam & ingenium constituit. Verum Eusebii & Hieronymi testimonio hæc nihil detrahunt. Notandum porro est, proxime recitatis S. Hieronymi verbis aperte innui, S. Dionysium, cum sub Heracla scholam κατηχήσεων tenuit, seu populo fidei elementa exposuit, atque cum nondum Alexandriæ cathedram conscenderat, presbyteratus gradu fuisse ornatum. Et vero Dionysium fuisse presbyterum, antequam ad episcopatum promoveretur, luculentissime colligitur ex illo celeberrimo S. Hieronymi jam laudati epistolæ ad Evagrium loco, ubi ait: Alexandriæ a Marco Euangelista usque ad Heraclam & Dionysium episcopos, presbyteri semper unum ex se electum in excelsiori gradu collocatum, episcopum nominabant. Quomodo si exercitus imperatorem faciat, aut diaconi eligant de se, quem industrium noverint & archidiaconum vocent &c.

[32] Fuerunt quidem nonnulli, qui hisce Hieronymi verbis manuum dumtaxat impositionem, [ante episcopatum tenuit jam presbyter;] quæ alias ab episcopis fieri debebat, ab ordinatione Alexandrini episcopi excludi existimarunt. Verum næ hi vehementer hallucinati sunt. Etenim hic, ut Ruinartius Opere supra laudato in S. Dionysio recte observat, a S. Hieronymo exponitur solummodo singulare presbyterorum Alexandrinorum privilegium, ex quorum gremio semper ab eis unus assumebatur in episcopum: cum in aliis ecclesiis diaconi etiam & exteri presbyteri eligi possent: immo ad electionem non solum civitatis episcopalis clerus, sed etiam plebs adesse, & vicinarum civitatum episcopi convocari debebant, ut observat sanctus Cyprianus epistola novæ editionis 67, Pamelii 68. Itaque, ut recte prosequitur Ruinartius, ea tantum, quæ singularia erant, in gratiam presbyterorum protulit Hieronymus eum ad modum, quo aliam ejusdem Alexandrinæ ecclesiæ consuetudinem retulit Liberatus diaconus in Breviario cap. 20. Consuetudo quidem est, inquit, Alexandriæ, illum qui defuncto succedit, excubias super defuncti corpus agere, manumque dexteram ejus capiti suo imponere, & sepulto manibus suis accipere collo suo beati Marci pallium, & tunc legitime sedere. Nemo sane, pergit idem auctor, inficiabitur, Liberati ævo, id est, sæculo sexto, præter has cæremonias ab eo memoratas, manuum etiam episcoporum impositionem in episcopi Alexandrini ordinatione adhibitam fuisse, quamvis sola hæc pernoctatio & alia, quæ memorat, ab eo ad legitime sedendum requiri videantur. In ejusmodi enim rebus ea tantum, quæ extra ordinem communem sunt, memorari solent. Hæc Ruinartius, quibus recte confirmatur, verbis S. Hieronymi num. præcedenti recitatis manuum impositionem ab episcopi Alexandrini ordinatione non excludi, sed singularem presbyterorum Alexandrinorum, qua non aliunde quam e gremio suo accipiebant episcopum, consuetudinem unice assignari, jam inde a S. Marci tempore usque ad Sanctum nostrum constanter observatam, ut adeo necessum sit, hunc, cum in episcopum Alexandrinum assumptus est, prævio presbyteratus honore fuisse decoratum.

[33] Tillemontius tom. 4 Monumentorum Ecclesiasticorum in S. Dionysio ait, [maritatus tamen fuisse] esse etiam utcumque rationem, cur credatur Sanctus noster matrimonio junctus fuisse, liberosque habuisse, quorum unus Timotheus exstiterit. Et vero, ut deinde in Notis indicat, duo in Eusebio loci, alter lib. 7 cap. 26, alter lib. 6 cap. 40, occurrunt, qui opinioni illi fundamentum queunt præbere. Priori Eusebius aliquot, quos Sanctus noster concinnavit, libros seu epistolas recenset, hisque annumerat libros de natura Timotheo τῷ παιδὶ, id est, puero vel filio, a Sancto nuncupatos. Posteriori S. Dionysius in epistola adversus Germanum narrat, qui fugam, Decii persecutione exorta, jussu divino inierit, aitque: Ἐγώτε καὶ οἱ παῖδες καὶ πολλοὶ τῶν ἀδελφῶν ἅμα συνεξήλθομεν; Ego & liberi (sic Musculus & Christophorsonus τὸ οἱ παῖδες vertunt) multique ex fratribus simul egressi sumus. Sanctus deinde in narrationis serie mentionem facit Timothei, qui haud dubie, ut ait Tillemontius, tunc puer non erat. Verum non video, qua de causa τὸ οἱ παῖδες ad Timotheum hic debeat rëferri. Certe Timotheus, cum S. Dionysius post suum e domo egressum (vide laudatam epistolam) a satellitibus comprehensus est, Sancto non aderat, ac proin nec ei, domo egredienti, adfuisse videtur. Imo tunc ei certissime Timotheum non adfuisse, ex epistolæ contextu consideranti patebit. Fac tamen, Timotheum cum S. Dionysio, fugam arripienti, domo simul esse egressum, atque adeo τὸ οἱ παῖδες ad eum debere referri, nec sic quidem evinces, Sanctum habuisse liberos, horumque unum fuisse Timotheum.

[34] [non videtur.] Etenim vocabulum παῖδες invenitur etiam adhibitum ad significandum virorum principum seu primariorum officiales, seu etiam ministros aut famulos. Matthæi 14 legitur: Καὶ εἶπε τοῖς παισίν ἀυτοῦ; Et dixit pueris suis; ubi, ut consideranti patebit, vocabulum παῖδες adhibetur ad significandum Herodis officiales seu ministros. In eadem quoque significatione adhibetur idem vocabulum lib. 2 Paralip. cap. 35, ubi de Josia rege, cum se læsum sentiret, asseritur: Dixit pueris suis: educite me de prælio. Εἶπε βασιλεὺς τοῖς παισίν ἀυτοῦ &c. Valesius vocabulum παῖδες in posteriori ex duobus Eusebii locis num. præcedenti laudatis per famulos vertit; vocabulum vero παῖς in priori per puerum & in Notis ad hunc locum sic scribit: Dionysii liber de natura, nuncupatus erat Τιμωθέῳ τῷ παιδὶ, quæ quidem vox ambiguæ significationis est. Musculus quidem & Christophorsonus FILIUM interpretati sunt. Ego PUERUM verti. Neque enim existimo, Dionysium conjugem umquam habuisse. Verum, inquit laudatus Tillemontius, nulla veri specie dici potest, sanctum Episcopum Opus a se compositum puero nuncupasse, nec magis verisimile est, Timotheum, cui Dionysius suam de natura lucubrationem inscripsit, famulum fuisse. Fateor, nec unum, nec alterum verisimile videtur. Verum, cum vocabulum παῖς, ut jam docui, adhibeatur etiam ad significandum virorum primariorum ministros, potest & in hac significatione ab Eusebio lib. 7 cap. 26, & a S. Dionysio apud Eusebium lib. 6 cap. 40 esse adhibitum, adeo ut priori quidem loco significetur, S. Dionysium inscripsisse suum de natura librum Τιμωθέῳ τῷ παιδὶ, id est, officiali seu ministro, tali scilicet, qui etiam honoratiori apud Sanctum in ecclesia Alexandrina munere fungeretur; posteriori vero eum cum ministris suis, id est, tam famulis quam clericis, qui famulis utique dignitate anteirent, esse egressum. Adhæc dici etiam potest, Timotheum, cui Sanctus librum nuncupavit, vere filium ab eo vocari, non quidem secundum carnem, sed secundum spiritum, quod eum Sanctus forte ad fidem convertendo in Domino genuisset, vel quod pater ejus, utpote episcopus & pastor, spiritualis existeret. Hisce omnibus perpensis, malo assentiri Valesio, qui Sanctum matrimonio junctum non fuisse, putat, quam Tillemontio, qui in opinionem oppositam propendet.

§ IV. Sancti ad episcopatum Alexandrinum promotio, hujusque epocha, persecutio Alexandriæ in Christianos mota a plebe, ac deinde altera a Decio.

[Sanctus in episcopum Alexandrinum] Sancto Heracla, patriarcha Alexandrino, e vivis sublato, presbyteri Alexandrini S. Dionysium, e gremio suo unum, jam a morte Demetrii, proxime ante Heraclam patriarchæ pariter Alexandrini, annis prope sedecim scholæ cathechesen Alexandriæ præfectum, ad sacram S. Marci cathedram promoverunt. Certum hoc est, atque extra omnem controversiam positum. Verum de anno, quo illud factum sit, inter eruditos non convenit. Alii pro anno 247, alii contra pro anno 248 sententiam ferunt. Oritur potissimum hæc opinionum diversitas ex manifesto Chronici & Historiæ ecclesiasticæ, quod utrumque Opus unum eumdemque auctorem habet Eusebium, chronologico dissensu. Etenim hic scriptor Historiæ ecclesiasticæ lib. 6, cap. 35 S. Dionysii ad episcopatum Alexandrinum seu ad sacram S. Marci cathedram promotionem in hunc modum signat: Anno autem hujus imperii (Philippi) tertio, cum Heraclas post sexdecim episcopatus annos diem extremum obiisset, pontificatum Alexandrinæ ecclesiæ suscepit Dionysius; in Chronico autem initia initi a S. Dionysio patriarchatus Alexandrini refert ad annum Philippi imperatoris quintum. Sollerius noster in patriarchis Alexandrinis num. 125 & seqq. Eusebii Chronicon cum Historia componi existimat, si ab obitu S. Heraclæ ante promotionem S. Dionysii sedes Alexandrina, prout in Chronico Orientali asseritur, anno uno, atque insuper paucis mensibus vacasse statuatur.

[36] Verum, quod bona viri eruditi venia dictum sit, [anno Philippi imperatoris tertio,] hæc ejus opinio mihi nullatenus videtur subsistere. Etenim exigit, ut verba num. præcedenti ex Eusebio producta annum dumtaxat Heraclæ emortualem assignent. Et vero si reipsa annum tantum, quo Heraclas obierit, designent, facile potest intelligi, quomodo, adstructa inter Heraclæ obitum & Dionysii promotionem anni unius & paulo amplius vacatione, ab Eusebio in Historia recte narretur Heraclas anno Philippi tertio e vivis excessisse, in Chronico vero promotio S. Dionysii ad cathedram Alexandrinam anno Philippi V innectatur. Verum recitata Eusebii verba potius significant, S. Dionysium anno Philippi tertio pontificatum Alexandrinæ ecclesiæ suscepisse, quam tunc S. Heraclam obiisse. Res fiet verba ipsa consideranti perspicua. Jam vero cum in Historia dicat Eusebius, S. Dionysium anno Philippi tertio ad cathedram Alexandrinam esse promotum; hoc vero factum ad annum Philippi quintum in Chronico referat, non video, quomodo hoc cum illa possit componi. Nequit enim Dionysius anno Philippi tertio, simul & quinto ecclesiam Alexandrinam gubernandam primo accepisse. Ast, inquies, utri modo ex Eusebii Operibus adhærendum est, Chronicone, an Historiæ? Laudatus Sollerius noster Chronicon sequitur, hujusque ex fide S. Dionysii ad sedem Alexandrinam promotionem anno Philippi quinto, Christi 248, innectit. Verum aliud indubie fecisset, si præfatum Chronicon cum Historia nullatenus posse componi agnovisset. Etenim ipsemet in patriarchis Alexandrinis sæpius inculcat, Eusebii potius Historia, quam Chronico standum esse, quando hoc cum illa in concordiam nequit vocari. Huic ergo Sollerii principio firmiter insistens, Eusebii sequor Historiam, hujusque ex fide patriarchatus Alexandrini a S. Dionysio initi initia anno Philippi tertio innectenda existimo. Jam vero partim hinc, partim ex dicendis est consequens, ut S. Dionysius initio anni 247 ad episcopatum Alexandrinum fuerit evectus.

[37] [Christi 247. electus est,] Etenim Philippus, ut nunc communis est eruditorum opinio, anno 244 circa mensem Martium regnare primum cœpit, atque adeo annus ejus imperii tertius partim cum anno 246, partim cum anno 247 concurrit. Jam vero, cum Heraclas, teste Eusebio in Historia, anno Philippi tertio diem extremum obierit atque id quidem, ut Sollerius noster plus semel jam laudatus in Patriarchis Alexandrinis num. 125 & seq. docet, die IV Decembris acciderit, necesse est, ut Sancti nostri ad cathedram Alexandrinam promotio, quam anno Philippi tertio innectendam jam docui, inter quartam Decembris diem anni 246 & mensem Martium anni 247 evenerit. Porro cum S. Dionysius ad annum usque 265, uti nunc eruditi passim statuunt, vitam protraxerit, annosque septemdecim, ut Eusebius Historiæ lib. 7, cap. 28 docet, episcopatum Alexandrinum administrarit, consequens est, eum ad sedem Alexandrinam, ne hanc ultra septemdecim illos ab Eusebio assignatos annos tenuisse dicendus sit, initio anni 247 fuisse evectum. Neque est, cur hic quisquam opponat, ab initio anni 247 ad initium anni 265, quo Sanctus obiit, etiam plures quam septemdecim annos excurrere. Etenim res tota sic potest concipi: fuerit Dionysius sub finem Februarii, currente adhuc anno Philippi tertio, ad cathedram Alexandrinam evectus, annoque deinde 265 aut ante Februarium aut hujus mensis initio e vivis excesserit; jam non habebis nisi annos septemdecim completos, quibus Sanctus cathedram Alexandrinam tenuit; quamvis autem his forte menses prope undecim etiam accesserint, intelligi potest Eusebius annos tantum completos exprimere, mensiumque supra hos excessum negligere. Certe hæc annos tantum completos subinde exprimendi methodus nec Eusebio, nec aliis multis scriptoribus dici potest inusitata.

[38] [biennioque fere post Alexandriæ] Adhæc S. Dionysium, quemadmodum jam disputata innuunt, non paucis etiam mensibus supra annos completos septemdecim in S. Marci cathedra sedisse, confirmatur utcumque ex Kircheriano patriarcharum Alexandrinorum catalogo: hic enim annos sedis octodecim Sancto attribuit. Utut sit, S. Dionysii ad episcopatum Alexandrinum promotionem in annum 248 nolim differre. Sic enim inter hanc & S. Heraclæ obitum, qui anno 246 accidit, statuenda foret, quæ in Chronico Orientali supra laudato asseritur, sedis Alexandrinæ per annum unum integrum vacatio; hæc autem non tantum ob rationes jam adductas, sed etiam ob rei Christianæ tunc sub Philippo imperatore tranquillitatem verisimilis haud apparet. Tunc quippe, ut Eusebius lib. 6, cap. 36 significat, fides Christiana augebatur indies, & doctrina Christiana summa ubique libertate fruebatur. Quod si interim S. Heraclæ obitus biennio accidisset serius, mira sane non foret nec vero absimilis in Chronico Orientali, quod in rebus chronologicis a vero sæpissime aberrat, sedis Alexandrinæ adstructa vacatio. Etenim biennio post S. Heraclæ obitum vix elapso, sævissima Alexandriæ in Christianos exarsit persecutio, a furente plebe idololatrica excitata. Intelligitur hoc ex Eusebio, qui lib. 6 Historiæ cap. 41 ita scribit: In epistola vero ad Fabium episcopum Antiochiæ, eorum, qui, imperante Decio, martyrium Alexandriæ subierunt, certamina (sanctus Dionysius, Alexandrinus episcopus) refert hoc modo: Nequaquam ex imperatoris (Decii) edicto persecutio (Alexandriæ a plebe excitata) cœpta est, quippe quæ integro anno (decretum Decii) anteverterat. Decii in Christianos persecutio, quemadmodum inter eruditos nunc satis convenit, sub finem anni 249 aut initio sequentis moveri primum cœpta est; quapropter cum hanc, ut initium epistolæ Sancti nostri ad Fabium, Antiochenum episcopum, ex Eusebio mox productum docet, anno integro anteverterit altera persecutio, quæ Alexandriæ a populo idolatrico fuerat excitata, necesse est, ut hæc jam sub finem anni 248, aut initio sequentis, atque adeo vix biennio post S. Heraclæ obitum elapso, efferbuerit. Posset ergo, si Heraclæ obitus in luctuosum illud tempus incidisset, apta assignari a rerum perturbatione petita ratio, ob quam inter illum & S. Dionysii promotionem unius anni integri intercessisset sedis Alexandrinæ vacatio.

[39] Porro illa Alexandriæ, cum alibi adhuc ecclesiæ sub Philippo imperatore, [a plebe gentili orta est in Christianos sava,] utpote ante annum 249 non occiso, alta pace fruerentur, in Christianos orta persecutio, ab uno præcipue infestissimo Christiani nominis hoste fuit commota. Indicat id Sanctus noster in laudata epistola ad Fabium scripta, hujus initio ex Eusebio jam recitato mox subdens: Καὶ φθάσας κακῶν τῇ πόλει ταύτῃ μάντις καὶ ποιητὴς ὅστις ἐκεῖνος ἦν, ἐκίνησε καὶ παρώρμησε καθ᾽ ἡμῶν τὰ πλήθη τῶν ἔθνῶν. Verba hæc huc Græce transcribo, ut, cum varias a variis sortiantur interpretationes, quænam ex his præeligenda sit, studiosus lector dispiciat. Baronius vult, populi Alexandrini instigatorem verbis illis a Dionysio designatum, magum exstitisse & quidem eum ipsum, qui postea Valerianum adversus Ecclesiam concitavit. Valesius in Notis ad præfatum locum statuit, eum vatem & poëtam potius fuisse, quod poëtæ cum Vatibus magnam habeant societatem, & Ægyptii poëtica delectarentur. Hinc verba Græca huc jam transcripta sic vertit: Etenim infaustus quidam vates & poëta, quisquis ille fuit, commoverat jam antea atque incitaverat adversus nos gentilium turbas. Pearsonius in Annalibus Cyprianicis nec Baronium, nec Valesium S. Dionysii mentem assecutum, affirmat, prædictaque verba simpliciter transfert in hunc modum: Et prævertens malorum huic urbi vates & auctor, quisquis ille fuit, commovit & incitavit adversus nos gentilium turbas. Rationem autem versionis hujusmodi hanc reddit: Hoc enim, inquit, voluit (Dionysius nempe) nescio quem, priorum civitati malorum auctorem fuisse sub Philippo, futurorum autem sub Decio vatem. Præ aliis duabus arridet Pearsonii hæc interpretatio & versio; velim tamen in hac pro & prævertens claritatis causa poni & initium faciens vel & initio facto: vult enim significare Dionysius, populi instigatorem, quem memorat, persecutioni a populo idololatrico commotaæ initium dedisse, omnesque alios ea in re prævertisse.

[40] [in qua Sanctus multa pertulit, persecutio,] Utut sit, certum saltem est, persecutionem illam ab uno potissimum Christiani nominis hoste fuisse suscitatam. Quam sæva autem, quamque cruenta exstiterit, ipsemet iterum S. Dionysius in laudata ad Fabium epistola exponit. Ab hoc igitur, inquit, homine (populi instigatore jam memorato) stimulati, omnemque ad patranda scelera licentiam (Gentiles scilicet Alexandrini) nacti, hanc solam pietatem, cultumque dæmonum suorum existimabant, si cædibus adversus nostros sævirent. Tum narrat, martyrii coronam retulisse senem quemdam, nomine Matram, Apolloniam, provectæ jam ætatis virginem, aliosque plures e grege suo, e quo nullus plane, si forte unum exceperis, persecutorum sævitiæ, Christo abnegato, succubuit. Atque hæc quidem de aliis Dionysius, quid vero ipse in persecutione illa passus sit, fas est colligere ex his, quæ deinde commemorat. Porro, inquit, nusquam; non per viam publicam, non per angiportus incedere, aut noctu, aut interdiu nobis licebat: cum omnes ubique & assidue clamitarent: quicumque impia illa verba proferre abnuisset, eum illico trahendum esse, & flammis ultricibus absumendum. Minas ergo angoresque continuos a furente plebe Sanctus sustinuit, quos quidem, utut graves, graviores etiam ipsa diuturnitas effecit. Memorata enim persecutio, referente ipsomet Dionysio, ἐπιπολὺ, id est, diu, quamquam non diutissime, ut vertit Valesius, duravit. Pearsonius in Annalibus Cyprianicis & post hunc Pagius in Criticis sæviisse illam usque ad festum Paschale, quod Decii persecutionem proxime præcessit, recte affirmant. Etenim, ut observant, Dionysius in epistola Paschali apud Eusebium lib. 7, cap. 22 sic scribit: Multa quidem & acerba ante hanc calamitatem nobis contigerunt. Primum enim nos expulerunt, cumque soli fugaremur ab omnibus, mortique exponeremur, etiam tum festum celebravimus, Paschale scilicet, de quo Sanctus agit. Quapropter cum Dionysium, sæviente persecutione, festum Paschale celebrasse, verba hæc innuant, sintque, ut Valesius recte animadvertit, omnino intelligenda de persecutione populari, quæ prima sub Dionysio fuit, solosque spectavit Alexandrinos, dubium non est, quin hæc usque ad festum Paschale, quod Decii persecutionem, anno, ut docui, 249 inchoatam, proxime præcessit, Alexandriæ tenuerit.

[41] [quam deinde altera, a Decio mota, excepit.] Verum non diu admodum post, seditione cum civili bello insperato exorta, finem accepit, ac tum quidem Christiani Alexandriæ paululum respirarunt. Secuta deinde (inquit Dionysius in epistola ad Fabium jam sæpius laudata) seditio & bellum civile miseros (Pearsonius mavult Agonas) excipiens, crudelitatem, qua in nostros grassati fuerant, in ipsos mutuo convertit. Ac nos quidem paululum respiravimus, dum illorum cessaret furor. Verum hæc Christianorum respiratio brevi admodum tenuit: etenim Dionysius verbis proxime recitatis mox subdit: Sed continuo imperii illius erga nos benignissimi mutatio nobis nuntiata est; & gravissimus nobis minarum terror intentabatur. Jamque aderat edictum imperatoris, Decii scilicet, illud ipsum fere, quod a Domino nostro prædictum est, horrificum ac terribile exhibens, adeo ut ipsi etiam electi, si fieri posset, scandalum paterentur. Imperii mutatio, quam hic factam ait Dionysius, non animi, ut exponit Baronius, sed ipsiusmet reipsa imperii mutatio fuit, ex subita Philipporum nece exorta. Etenim Decius, sublato Marino, qui in Occidente imperatorem se dixerat, ad Pannonicas legiones castigandas a Philippo missus, in Pannonia ab exercitu renuntiatus est imperator. Hic autem purpura indutus, Philippum seniorem adversus eum cum ingenti exercitu contendentem, commisso prælio, Veronæ occidit, pauloque post Philippo Juniore etiam Romæ occiso, imperatorem se ac consulem renuntiavit. Constant hæc omnia veterum scriptorum fide, illiganturque ab omnibus nunc passim eruditis anno Christi 249, quo etiam Decius imperium simul & sævissimam, qua hoc late patebat, persecutionem in Christianos est exorsus. Quapropter cum ex dictis persecutio Alexandriæ ex motu populari orta, adeoque & hanc brevi subsecuta, quam Dionysius memorat, benignioris in Christianos imperii mutatio, eodem anno 249 tenuerit, dubium esse non potest, quin hæc sit eadem illa imperii mutatio jam exposita, quæ ex subita Philipporum nece evenit, quamque edicto Decii, imperium tunc primum adepti, sævissima in Christianos persecutio est secuta.

§ V. Quid Dionysius in persecutione Decii passus fuerit & quæ sit Taposiris, ad quam tunc ductus sit.

[Sanctus, Deciana persecutione orta, jussu divino domo] Quid in Deciana persecutione Christiani Alexandriæ passi sint, quam multi eorum, vel tormentorum metu vel impatientia, a fide defecerint, quam multi contra in Christi confessione constantes, tormenta omnia superarint, gloriosamque tandem martyrii palmam retulerint, Sanctus noster in epistola ad Fabium, sæpissime jam laudata, fuse simul & accurate exponit; quid vero ipsemet præcipue tunc pertulerit, qui fugam inierit, qui e militum manibus, a quibus post hanc captus erat, fuerit ereptus, docet nos apud Eusebium lib. 6, cap. 40 insigni epistolæ, adversus Germanum scriptæ, sæpissimeque a nobis jam laudatæ, Fragmento, quod propterea, cum ad institutum nostrum cumprimis spectet, integrum huc transcribo. Fugam suam Sanctus primo sic narrat: Ego vero, inquit, coram Deo loquor, & ipse scit, me nequaquam mentiri; numquam mea sponte, nec sine Dei nutu fugam inii. Sed & prius, cum persecutionis edictum sub Decio propositum fuisset, Sabinus (præses augustalis) frumentarium, (militem, ad investigandos reos & ad colligendos rumores per provincias emissum, interpretatur Valesius) qui me requireret, eodem temporis momento misit. Atque ego quidem quatriduo domi mansi, adventum exspectans frumentarii. Ille vero omnia circumeundo, perscrutabatur vias, fluvios, agros, ubi me occultari aut qua transiturum esse, suspicabatur. Verum caligo quædam ei obtutum ademerat, ne domum reperiret. Neque enim opinabatur, me domi consistere, grassante adversus me persecutione; vixque post diem quartum, cum Deus mihi, ut alio migrarem, præcepisset, ac præter opinionem omnium viam aperuisset, ego & famuli, multique ex fratribus simul egressi sumus. Atque id divinæ providentiæ opus fuisse, rerum eventus postea declaravit, siquidem nonnullis fortasse haud quaquam inutiles fuimus.

[43] [egressus, sub vesperam a militibus capitur,] Eusebius Sancti narrationem, qua hic fugam suam, hujusque modum jam exposuit, hic interrumpit, aitque eum, paucis interpositis, narrare, quæ sibi post fugam contigerint. Utinam Eusebius Sancti narrationem hic non abrupisset, sed integram dedisset! Haud dubie ex ea daretur intelligi, quænam eæ res fuerint, in quibus Sanctus, ut ipse ait, nonnullis tunc non inutilis exstitit. Verum Eusebio satis fuit, rerum, quæ tunc S. Dionysio acciderunt, seriem exponere. En verba, quibus apud hunc scriptorem id ipsemet Sanctus exsequitur. Ego quidem, ait, circa solis occasum una cum comitibus meis a militibus comprehensus Taposirim (parvum est Ægypti in Mareotide oppidum versus Libyam) perductus sum. Timotheus vero, Deo ita disponente, tum quidem non adfuit, nec comprehensus est. Sed cum postea advenisset, domum vacuam reperit, & satellites, qui eam custodiebant; nos vero in servitutem abductos. Sancti nostri narrationem hic iterum abrumpit Eusebius. Conjicere nequeo, quid sub verbis ab eo suppressis latuerit. Dionysius interim apud laudatum Eusebium lib. 7 cap. XI in epistola, quam ad Domitium & Didymum scripsit, nonnihil aliter indicat, sese a militibus comprehensum atque in captivitatem fuisse abductum. En verba: De rebus autem nostris, inquit, quandoquidem sciscitamini, ac certiores fieri vultis, quo in statu agamus; audivistis quidem omnino, quo pacto cum ego & Caius & Faustus cum Petro & Paulo vincti duceremur a centurione, & magistratibus, militibusque & apparitoribus, qui una cum ipsis erant, supervenientes quidam ex Mareotis, invitos nos nec sponte sequentes per vim abstraxerint. Innuuntur hic magistratus operam suam commodasse ad deducendum Dionysium in exsilium; quod mirum forte non nemini videbitur. Qua ratione id factum sit, in Annotatis ad caput Eusebii proxime laudatum Valesius apte exponit. Mirari hic interim fas sit divinam providentiam, quæ, cum Dionysium fugam arripere jussisset, eum nihilominus fugientem in persecutorum manus incidere permisit. Verum id forte dumtaxat fecit, vel ut Sanctus, quibus fuga sua profuit, posset prodesse, vel ut eum mirabili prorsus modo, quemadmodum evenit, e persecutorum manibus eriperet. Modum, quo Sanctus captus in libertatem fuerit assertus, ipsemet loco apud Eusebium proxime citato etiam exponit. Pergo adeo ejus verba huc transcribere.

[44] [nocteque proxime sequenti ex eorum manibus] Quisnam vero, inquit, divinæ illius dispositionis ordo ac modus fuit? Dicam enim, quæ vera sunt. Aufugienti & perturbato Timotheo agrestis quidam occurrens, causam festinationis percontatur. Ille rem, ut erat, exposuit. Rusticus re audita (pergebat tunc forte ad nuptiale convivium: solent enim in hujusmodi conviviis totam noctem pervigilare) ingressus rem discumbentibus narrat. Qui confestim quasi signo dato, omnes uno impetu consurrexerunt. Et concito cursu in nos irruentes, clamorem ediderunt. Continuo satellitibus, qui nos custodiebant, in fugam versis, supervenientes, nos, ut eramus, nudis in grabatis jacentes, deprehenderunt; ac primo quidem aspectu, Deum testor, latrones esse existimans, qui spoliandi ac diripiendi causa venissent, manens in lectulo meo nudus, sola opertus linea tunica, reliquam vestem, quæ juxta me posita erat, eis porrexi. At illi consurgere me, & quam celerrime proficisci jusserunt. Tunc demum intelligens, cujus rei gratia venissent, vociferari cœpi: rogans atque obtestans, ut abirent, nosque illic dimitterent. Quod si de nobis bene mereri vellent, orabam, ut eos, qui me abducebant, satellites, prævenirent, ipsique caput mihi demeterent. Hæc me vociferantem, ut norunt ii, qui mihi consortes & participes ærumnarum omnium fuere, invitum surgere coegerunt. Ac me quidem ipse humi supinum abjeci. Illi vero pedibus manibusque comprehendentes, me trahere atque educere cœperunt. Sequebantur me Caius & Faustus, Petrus ac Paulus, qui horum omnium testes fuere. Qui me suscipientes, ex oppidulo exportarunt, ac deinde nudo impositum asino abduxerunt.

[45] Hactenus Sanctus noster. Verum ingens hic oritur difficultas. [Taposiri, parvo Ægypti] Etenim tota spectata narrationis serie, indicari ea videtur, S. Dionysium eodem die, quo Dei nutu e domo sua migravit, sub occasum solis captum Taposirim fuisse perductum, nocteque proxime sequenti e militum manibus ereptum, oppidulo illo excedere fuisse compulsum. Verum Taposiris Alexandria est remotior, quam ut facile credi queat, Sanctum eo ipso die, quo Alexandriæ sub occasum solis captus est, Taposirim fuisse perductum. Etenim quamvis duplex apud antiquos geographos distinguatur Taposiris, atque ex binis hisce oppidis homonymis aliud magis, aliud minus Alexandriæ fuerit propinquum, neutrum tamen adeo vicinum fuit, ut verisimile fiat, Sanctum ad illud eo ipso die, quo Alexandriæ sub occasum solis captus fuerat, a militibus fuisse perductam. Ut res clarior evadat, juverit, utriusque oppidi docuisse situm & ab urbe Alexandrina distantiam. Mareotisest Ægypti regio ad Occidentalem ripam lacus Mareæ, qui Alexandriæ ad Meridiem adjacet, versus Libyam sita. In regione illa, teste Strabone lib. XVII situm est oppidum, nomine Taposiris, distinctum, uniusque diei itinere, ut Procopius lib. 6 κτισμάτων cap. 1 docet, ab Alexandria dissitum. Atque hoc primum est e duobus oppidis homonymis Taposiris nomine distinctis. Alterum nunc accipe. Fossa, ut loco proxime citato etiam Strabo docet, ab Alexandria versus Nilum ad Canopum ferebat, inter quam fossam, & mare, teste eodem geographo, angustus quidam tractus erat, in quo post Nicopolim & Zephyrium sita erat parva Taposiris. Quamvis autem non edicat, quanto distaret hoc oppidulum Alexandria spatio, colligi tamen id ex aliis ejus assertis potest. Ait enim Alexandria centum & viginti stadiis dissitam fuisse Canopum, hancque inter civitatem & Alexandriam tria ponit oppida, Nicopolim, Zephyrium & Taposirim, quorum primum, ut asserit, triginta erat stadiis Alexandria dissitum.

[46] Cum itaque secundum eumdem Strabonem triginta stadiis, [in Mareotide] id est, una amplius leuca horaria Alexandria absit Nicopolis, hancque inter civitatem & Taposirim situm sit Zephyrium, verosimiliter tribus circiter aut certe amplius duabus leucis horariis Alexandria abfuerit hæc altera Strabonis Taposiris. Fuerunt ergo ambæ civitates, nomine Taposiris distinctæ, Alexandria remotiores, quam ut verisimile appareat, Sanctum ad alterutram eo ipso die, quo Alexandriæ sub occasum solis captus fuerat, a militibus fuisse perductum. Et vero Sanctum Taposirim, ultimo loco memoratam, quamvis hæc Alexandria multo minus fuisset remota, a militibus non fuisse perductum, evincit ipsiusmet epistola ad Domitium & Didymum scripta. In hac enim (vide verba num. 43 recitata) Dionysius indicat, sese e militum manibus per Mareotas fuisse ereptum, ut per consequens, quando id accidit, in Mareotide exstiterit, adeoque ut non Taposirim versus Canopum sitam a militibus fuerit perductus. Neque est, quod dicas, Sanctum in epistola ad Domitium & Didymum & in altera adversus Germanum non agere de una eademque sua e militum manibus liberatione, id enim a vero alienum esse, ex dicendis luculentissime patescet. Ast, inquies, an ergo Dionysius eo ipso die, quo sub occasum solis Alexandriæ captus est, Taposirim, in Mareotide sitam, fuit perductus? Tillemontius tom. 4 Monumentorum Ecclesiasticorum pag. 658 putat, S. Dionysium eo die, quo captus fuit, non Taposirim, sed ad pagum quemdam, haud procul Alexandria dissitum, ubi etiam per Mareotas nocte proxime sequenti e satellitum manibus sit ereptus, a militibus fuisse perductum, ut deinde Taposirim, utpote locum exsilio ejus destinatum, longius abduceretur.

[47] [oppidulo, per Mareotas eripitur,] Verum hæc Tillemontii opinio consentire minime videtur cum Sancti nostri epistola adversus Germanum scripta. Etenim Dionysius, ut jam vidimus, primo in hac refert, sese sub occasum solis fuisse comprehensum, Taposirimque perductum; deinde vero ait sese, e satellitum manibus ereptum, oppidulo fuisse exportatum, per quod Taposirim, cum hujus solius oppiduli prævie mentionem fecerit, haud dubie designat. Fuit ergo Sanctus, uti ipsemet in laudata epistola indicat, Taposiri e satellitum manibus per Mareotas ereptus, ac proin S. Dionysii adversus Germanum epistolæ adversatur Tillemontii opinio, quæ Sanctum non Taposiri, sed in pago, haud procul Alexandria dissito, e satellitum manibus per Mareotas ereptum statuit. Accipe nunc, quid ego hac in re sentiam. Spectato toto adversus Germanum epistolæ contextu, omnino apparet, Sanctum sub occasum solis comprehensum, nocte proxime sequenti Taposirim fuisse perductum, ibique e satellitum manibus ereptum. Id autem vero prorsus absimile non esse, sic ostendo. Taposiris in Mareotide sita unius tantum, ut jam docui, diei itinere Alexandria distat. Quapropter cum Sanctus comprehensus fuerit sub occasum solis atque adeo (mense enim Decembri aut Januario Deciana persecutio secundum dicta num. 38 incepit) circa horam quintam vespertinam, facile potuit nocte proxime sequenti, media sui parte nondum elapsa, ad oppidulum illud perduci. Neque est, cur dicas, verisimile non esse, Sanctum nocte tam procul Alexandria fuisse abductum; potuit enim gravis aliqua, quamquam nobis ignota, subesse ratio, cur id præfectus Alexandrinus fieri voluerit. Sane hic Dionysium, sub occasum solis captum, mox, uti apud omnes in confesso est, exsilio damnavit, nec ulla nota est ratio, cur hanc suam sententiam in diem saltem sequentem non distulerit. Quod si adeo tanta in ferenda adversus Sanctum exsilii sententia festinatione usus sit, pari etiam uti potuit in Sancto reipsa, idque noctu, tam procul relegando.

[48] [in Libyam secedit,] Itaque, ut a Dionysii mente non recedam, rem totam sic ordino: Dionysius, domo sua, absente Timotheo, egressus, sub occasum solis capitur, exsilio a magistratibus & Sabino præfecto damnatur, ipsaque nocte proxime sequenti, ut deinde longius abducatur, Taposirim, Mareotidis oppidum, jubetur abduci, paulo post domum redit Timotheus, Sanctum Taposirim abductum intelligit, mox versus idem oppidum fugam arripit, rustico nocte jam valde provecta (multam enim tunc noctem fuisse, etiam ipse S. Dionysius in epistola adversus Germanum clare indicat) ad festum nuptiale properanti, haud procul admodum a Taposiri occurrit, eique narrat Dionysium exsilio damnatum, atque ad illud oppidum a militibus captivum esse deductum, rusticus, in convivii locum ingressus, discumbentibus rem exponit, hi confestim, veluti signo dato, omnes uno impetu consurgunt, Taposirim, nocte jam majori ex parte præterlapsa, advolant, clamorem inconditum tollunt, satellites Dionysium custodientes in fugam conjiciunt, Sanctum, quamvis reluctantem, e lecto consurgere & abscedere compellunt, eumdemque deinde, non quidem, ut vertit Christophorsonus, temulenti illi convivæ, sed Caius, Faustus, Petrus & Paulus, ut Valesius in Notis recte interpretatus est, ex oppidulo Taposiri exportant, asinoque impositum abducunt. Tota Sancti nostri narratio ita ordinata nihil certe, ut mihi quidem apparet, lectori offert, quod vero sit absimile. Porro quid factum sit Dionysio, postquam a rusticis Mareotis Taposiri excedere compulsus, satellitum e manibus fuit ereptus, ipse quidem in epistola adversus Germanum non indicat, at in epistola ad Domitium & Didymum, jam sæpius laudata, significat, sese, per Mareotas e militum manibus jam ereptum, cum Caio & Petro, reliquis orbatum fratribus, in deserto quodam ac squalido Libyæ loco fuisse conclusum. Ego quidem nunc, inquit post verba num. 40 recitata, & Petrus & Caius soli, reliquis fratribus orbati, in deserto & squalido quodam Libyæ loco conclusi sumus, tridui itinere distantes a Parætonio, portu marino scilicet in Marmarica.

[49] Fuerit verosimiliter Sanctus ad locum illum Libyæ desertum & squalidum sponte sua profectus, [ibique verosimiliter latet, quamdiu durat Deciana persecutio.] eique se incluserit, quod hunc, cum a militibus Taposirim duceretur, sibi in exsilium destinatum esse, intellexisset, eoque modo futurum existimaret, ut in suspicionem non veniret doli adhibiti, quo e satellitum, a quibus ducebatur in exsilium, manibus evaderet. Utut sit, Sanctus in deserto illo & squalido Libyæ loco tamdiu, ut apparet, mansit inclusus, quamdiu Deciana persecutio duravit. Quapropter cum hæc, ut inter eruditos omnes nunc satis convenit, anno 251 finem acceperit, consequens est, ut Sanctus non prius, quam eodem anno desertum illum & squalidum Libyæ locum reliquerit. Verum quæ hic de voluntario Sancti nostri, Deciana sæviente persecutione, in Libya exsilio memoravi, locum tantum obtinent, si scripta a Sancto nostro ad Domitium & Didymum epistola spectet ad Decii, non autem ad Valeriani persecutionem. Alii illam ad Decii, alii contra ad Valeriani persecutionem referunt. Hisne potius, an illis assentiendum sit, § sequenti examino.

§ VI. Dionysii ad Domitium & Didymum epistola, & an hæc sub Valeriano, an sub Decio scripta sit.

[Epistolam, quam Sanctus scripsit ad Domitium & Didymum,] Ex epistolis omnibus a S. Dionysio scriptis, quarum præcipue præsidio gesta ejus illustrare proposui, priori loco, quæ ad Domitium & Didymum data est, commemoranda idcirco venit, quod reliquas omnes, uti ex mox disputandis pronum erit colligere, tempore præcesserit. Jam nonnulla ex hac verba, dum id instituti mei ferebat ratio, in Commentarii hujus decursu transcripsi. Restant adhuc alia, eaque inter, quæ altam Dionysii animi demissionem, ardensque, quo tenebatur, martyrii desiderium egregie commendant. En adeo etiam hic illa: Id tantum, inquit Dionysius, in universum scire vos convenit, viros & mulieres, juvenes ac senes, puellas & anus, milites ac paganos; ex omni denique hominum genere atque ætate, alios flagrorum verberibus, alios ferri acie, alios ignibus in certamine superatis, coronas retulisse. Nonnullis vero longissimum temporis spatium non satis fuit ad hoc, ut Deo acceptabiles viderentur; sicuti nec mihi in hunc usque diem. Scilicet in aliud opportunum tempus, quod ipsi probe cognitum est, me distulit Dominus, qui dicit: In tempore accepto exaudivi te & in die salutis opitulatus sum tibi. Ita Sanctus, significans scilicet, se post longam vitam Deo nondum ita factum esse acceptum, ut martyrii coronam meritus fuerit referre; quo sane quam demisse de se sentiat, quamque ardenti martyrii desiderio flagret, apertissime prodit. Addit etiam, ex quibus manifestum fit, hanc epistolam, sæviente adhuc in Christianos persecutione, scriptam esse. Nam, inquit, in hunc usque diem non cessat præfectus nostros, qui præsentiæ ipsius exhibentur, partim interficere crudelissime, partim tormentis dilaniare, partim squalore carceris & vinculis macerare, interdicens, ne quis ad eos accedat, & perscrutans, num quis forte videatur accedere. Certum ergo est, præfatam epistolam, persecutione adhuc sæviente, scriptam esse. Verum hic jam quæritur, Deciine hæc, an Valeriani persecutio exstiterit.

[51] [Eusebius & Baronius sub Valeriano:] Eusebius lib. 7, cap. XI, recitato insigni S. Dionysii adversus Germanum epistolæ Fragmento, hæc subdit: Porro idem Dionysius in epistola, quam scripsit ad Domitium & Didymum, nonnulla ad persecutionem illam spectantia rursus ita commemorat. Quapropter cum in Fragmento proxime laudato de persecutione Valeriani a Sancto nostro actum sit, apertissime ad eamdem Valeriani persecutionem refert Eusebius epistolam, cujus Fragmentum mox subjungit, ad Domitium & Didymum a Sancto nostro conscriptam. Rufinus secutus est Eusebium, atque ita quidem hunc interpretatur, ut assertam præfata epistola S. Dionysii in deserto quodam & squalido Libyæ loco inclusionem accidisse narret post ejus sub Valeriano in Cephro ac deinde in Mareotide exsilium. Ado Rufinum ex parte secutus idem fecit in S. Dionysii elogio supra producto. Baronius in Annalibus Eusebii tantum opinionem, at non item adaptatam ei a Rufino interpretationem amplectitur, ut haud dubie velit, apud Eusebium lib. 7 cap. XI in S. Dionysii epistola, ad Domitium & Didymum scripta, unice agi de Sancti in Libya exsilio, quod sub Valeriano acciderit. Verum de Sancti exsilio, quod sub Valeriano acciderit, ibidem non agi, Sanctique ad Domitium & Didymum epistolam, Valeriani persecutione sæviente, scriptam non esse, contendit Valesius in Annotationibus ad Eusebii caput proxime laudatum. Valesium, idque non immerito, secuti deinde sunt Tillemontius tom. 4 Monumentorum & Ruinartius in Actis sinceris & selectis martyrum.

[52] Valesius ejusque sequaces opinionem suam his fere rationibus stabiliunt. [Valesius contra aliique sub Decio, idque non immerito,] In persecutione sub Valeriano S. Dionysius in exsilium deductus non est sub militari custodia; nec a supervenientibus Mareotis e satellitum, a quibus ducebatur in exsilium, manibus per vim fuit ereptus; nec Caium, Petrum & Paulum tunc habuit Socios. Hæc contra omnia (vide apud Eusebium lib. 6 cap. 40 S. Dionysii epistolam adversus Germanum scriptam) Sancto sub Decianæ persecutionis initium contigerunt. Hinc jam, cum eadem omnia in epistola ad Domitium & Didymum Sanctus sibi evenisse narret, optime concludunt, in hac agi de exsilio, in quod Sanctus non sub Valeriano, sed sub Decio missus est. Sanctum autem vere, ut Valesius ejusque sequaces aiunt, sub Valeriano nec cum militari custodia in exsilium missum, nec a Mareotis in libertatem fuisse assertum, nec tum denique Caium, Petrum & Paulum habuisse socios, manifestum fit ex altero epistolæ S. Dionysii adversus Germanum Fragmento, apud Eusebium lib. 7 cap. XI epistolæ ad Domitium & Didymum præmisso, jamque antea sæpius laudato. Etenim in hoc Sanctus narrat, quibus cum Sociis, Valeriani persecutione exorta, coram Æmiliano præfecto fidem Christianam fuerit confessus, quique ab eo in exsilium pulsus fuerit: nuspiam autem vel Mareotarum vel militaris custodiæ vel Caii, Petri & Pauli mentionem facit.

[53] Imo vero, quod ad militarem custodiam pertinet, [scriptam statuunt.] non modo se cum ea in exsilium deductum non prodit; verum etiam contrarium aperte insinuat. Etenim sic habet: Æmilianus præfectus (S. Dionysio ejusque Sociis) dixit: Video vos ingratos esse simul ac stupidos, qui clementiam Augustorum minime sentiatis. Quam ob rem non manebitis in hac urbe, sed mittemini in partes Libyæ ad locum, qui dicitur Cephro. Hunc enim locum jussu Augustorum nostrorum elegi. Nullatenus autem licebit vobis nec quibuscumque aliis conventus agere, aut ea, quæ vocantur, cœmeteria adire. Quod si quis ad eum, quem jussi, locum minime profectus deprehendetur, aut in conventu aliquo fuerit inventus; is sibi ipse periculum arcesset. Non enim deerit congrua animadversio. Abscedite igitur, quo jussi estis. Statimque me tametsi ægrotantem proficisci compulit, ne diei quidem unius dilatione concessa. Quibus verbis Sanctus dilucide indicat, se suosque Socios non cum militari custodia in exsilium per vim missos fuisse, sed tantum a præfecto Æmiliano in mandatis accepisse, ut sponte sua in exsilium abscederent. Quid enim, quæso, aliud insinuant sequentia, jam recitata verba? Quod si quis ad eum, quem jussi, locum minime profectus deprehendetur … is sibi ipse periculum arcesset … abscedite igitur, quo jussi estis. Liquet ergo, Sanctum in Valeriani persecutione nec cum Sociis Caio, Petro & Paulo a militibus in exsilium deductum, nec ex horum manibus per Mareotas fuisse ereptum, ut adeo de exsilio, quod Sanctus sub Valeriano passus sit, in epistola ad Domitium & Didymum non agatur, ac proin ut hæc, non Valeriani, sed Decii persecutione sæviente, sit scripta.

[54] [Pagius asserit, de Valeriani persecutione, non omnia, sed aliquot saltem] Pagius nihilominus in Criticis ad annum 252 num. 25 & seq. litterarium illud Sancti nostri monumentum ad Valeriani persecutionem pergit referre, idque quamvis admittat, Dionysium in persecutione, a Valeriano mota, vi in exsilium a militibus non fuisse abductum, nec a supervenientibus Mareotis in libertatem fuisse assertum. Ut autem hanc opinionem suam tueri queat, adstruit, ea, quæ ad Domitium & Didymum in præfata epistola scripsit Dionysius, partim sub Decio, partimque sub Valeriano & Gallieno accidisse. In ea itaque, inquit ad annum citatum num. 26, epistola Dionysius, quæ in persecutione Deciana pertulit, obiter narrat, ac postea dicit, se nunc in deserto Libyæ loco concludi, Faustum vero, Eusebium & Chæremonem diaconos superstites esse, post illos, qui morbo consumpti sunt, regnante scilicet Valeriano, quo tempore, quemadmodum & sub Decio Dionysius in Libyam relegatus est. Vult ergo Pagius, ad Decianam persecutionem spectare, quæcumque in epistola, ad Domitium & Didymum data, sequentia Dionysii verba præcedunt: Ego quidem nunc & Petrus & Caius soli, reliquis fratribus orbati, in deserto quodam & squalido Libyæ loco conclusi sumus, tridui itinere distantes a Parætonio; hæc autem una cum subsequentibus ad Valeriani persecutionem contendit referri, atque adeo hujus tempore epistolam, quam ad Domitium & Didymum dedit Dionysius, scriptam esse.

[55] [agere epistolæ verba, quod non subsistere,] Verum Dionysii verba proxime recitata ad Valeriani persecutionem, seu ad exsilium, quod Sanctus noster sub Valeriano in Libya pertulit, nequeunt referri. Illis enim Sanctus asserit, duos dumtaxat socios aut comites, Petrum nempe & Caium, sibi adfuisse in exsilio, quod tunc, cum ad Domitium & Didymum scriberet, in deserto quodam & squalido Libyæ loco sustinuit; Sancto autem in exsilio, quod sub Valeriano in Cephro, Libyæ loco, pertulit, plures semper comites sociive adfuerunt. Liquet id ex ipsiusmet Sancti adversus Germanum epistola, jam sæpius laudata atque ab Eusebio Historiæ Ecclesiasticæ lib. 7 cap. XI inserta. En verba: Apud Cephro vero, inquit Sanctus, nobiscum magna fidelium adfuit multitudo; partim eorum, qui ab urbe (Alexandrina) nos secuti fuerant, partim aliorum, qui ex reliqua Ægypto confluebant. Ad hæc res etiam confirmari potest ex verbis num. 48 jam recitatis, quæ Æmilianus præfectus adversus Dionysium ejusque Socios, Christum confessos, protulit, quæque Sanctus ex Actis publicis epistolæ suæ adversus Germanum mox iterum laudatæ inseruit. Illis enim Æmilianus non unum Dionysium, sed cum eo Faustum, Maximum, Marcellum & Chæremonem in exsilium jussit secedere, idque ad unum eumdemque Libyæ locum, Cephro appellatum. Quapropter cum dubitandum non videatur, quin illi omnes Æmiliano obtemperarint, probatur etiam vel hinc, S. Dionysium in exsilio, quod sub Valeriano in Libya pertulit, plures quam duos socios seu comites habuisse. Quod si reponas, Maximum, Faustum, Eusebium & Chæremonem, durante adhuc Valeriani persecutione, e Libya, solis Dionysio, Petro & Caio ibidem relictis, Alexandriam esse reversos, idque in epistola ad Domitium & Didymum indicari; respondeo, id mihi minus verisimile videri.

[56] Etenim quatuor illi S. Dionysii Socii, omni servata juris forma, [atque adeo hanc sub Valeriano scriptam non esse, ostenditur;] a præfecto augustali Æmiliano sub Valeriano in exsilium pulsi fuere. Quapropter si, sæviente adhuc imperatoris hujus persecutione, Alexandriam fuissent reversi, summum incurrissent periculum, ne, forte deprehensi atque ad præfectum delati, morte ab eo, jam non ut Christiani, sed ut legum imperatoriarum violatores, fuissent affecti: quod si autem tali sese periculo exposuissent, merito reprehendendi fuisse videntur. Etenim Cyprianus editionis Venetæ anni 1728 epistola sexta, Pamelii septima ad Rogatianum aliosque confessores sic scribit; Cum quanto enim nominis vestri pudore delinquitur, quando aliquis temulentus & lasciviens demoratur, alius in eam patriam, unde extorris factus est, regreditur, ut apprehensus non jam quasi Christianus, sed quasi nocens pereat? Quibus verbis sane S. Cyprianus reprehendendos indicat, qui commemorato se periculo exponerent. Est ergo, cur Maximum, Faustum, Eusebium & Chæremonem id fecisse, minus verisimile appareat. Attamen cum Æmilianus (vide apud Eusebium lib. 7 cap. XI epistolæ adversus Germanum Fragmentum) omni prorsus conventu S. Dionysio interdixerit, nec hic tamen mandatum illud deinde observarit, ac proin omnino incredibile non sit, exsilii mandatum pariter non observasse Maximum, Faustum, Eusebium & Chæremonem, priori argumento, num. præcedenti ex verbis Dionysii in epistola adversus Germanum deducto, potissimum innitor; quo solo sufficienter evincitur, S. Dionysio in exsilio, quod sub Valeriano in Libya pertulit, plures semper quam duos socios comitesve adfuisse, atque adeo verba, ex epistola ad Domitium & Didymum, num. 49 recitata, quibus Sanctus, in Libya exsul, duos tantum sibi socios seu comites adesse, scribit, ad Valeriani persecutionem non posse referri: unde ulterius est consequens, ut, hac sæviente, Sancti nostri ad Domitium & Didymum epistola scripta non fuerit.

[57] Ut nihilominus hanc tunc scriptam, loco proxime citato probet Pagius, [nec opinionem suam ex Eusebio & Nicephoro] in subsidium etiam vocat Eusebium & Nicephorum Callistum, qui ambo S. Dionysium Paschalem epistolam, cum jam e vivis excessisset Decius, ad Domitium & Didymum scripsisse, non obscure insinuant: posterior quidem lib. 6 cap. 18 his verbis: Dionysius Alexandrinus, nondum pace ecclesiis a Gallieno reddita, alias quoque de Paschate festas composuit epistolas, quarum unam quidem ad Flavianum (aliis Flavium) dedit, aliam ad Didymum & Domitium; prior vero lib. 7 cap. 20 istis: Præter supra dictas epistolas idem Dionysius paschales illas, quas habemus, epistolas tunc temporis (imperante scilicet Gallieno) conscripsit. Harum unam Flavio nuncupavit; alteram Domitio ac Didymo. Verum, quid tum? scripserit Dionysius, regnante jam Gallieno, imo Valeriani persecutione durante, ad Domitium & Didymum Paschalem epistolam, ab Eusebio lib. 7 cap. 20 memoratam; an proptera est consequens, ut tunc etiam ad Domitium & Didymum scripta sit epistola, cujus Fragmentum lib. 7 cap. XI exhibet Eusebius? id certe non consequitur, nisi una eademque utrobique ab Eusebio memoretur epistola. Verum qui, quæso, id probabit Pagius? quid ni ad Domitium & Didymum, qui duo fratres aut duo amici, intimo amoris nexu conjuncti, fuisse videntur, S. Dionysius bis scribere potuerit? S. Hieronymus de illustribus Ecclesiæ scriptoribus cap. 69 sic scribit: Est ejus (sancti Dionysii) ad Dionysium (sic vocat Domitium) & ad Didymum altera epistola, & ἑορταστικαὶ, id est, Paschales, de Pascha plurimæ declamatorio sermone conscriptæ; quibus verbis Hieronymus epistolam S. Dionysii ad Domitium, seu, ut ipse vocat, Dionysium & Didymum, aperte distinguit ab epistolis ejus Paschalibus, ut adeo Dionysius præter epistolam, lib. 7 cap. 20 ab Eusebio memoratam, aliam insuper ad Domitium & Didymum scripserit epistolam.

[58] [satis probat Pagius,] Adhæc epistolæ Paschales, quas olim annis singulis scribere solebant Alexandrini episcopi, post panegyricum de festo Paschali sermonem, Quadragesimæ notabant initium, & diem, quo Pascha eo anno, quo scribebantur, esset celebrandum; at vero hujusmodi argumentum minime quadrat epistolæ ad Domitium & Didymum, ab Eusebio lib. 7 cap. XI partim recitatæ. Hanc enim Sanctus unice scripsisse videtur, ut Domitii & Didymi petitioni satisfaceret, qua hi ab eo de statu, in quo esset, postularant fieri certiores. Accedit, quod Eusebius lib. 7 cap. 20 hæc memoret: In qua (Paschali ad Domitium & Didymum epistola) probans (sanctus Dionysius) festum Paschæ diem non nisi post æquinoctium vernum celebrari oportere, octo annorum canonem publicavit. In epistolæ autem ad Domitium & Didymum Fragmento, quod Historiæ Ecclesiasticæ lib. 7 cap. XI ab Eusebio inseritur, ne Paschatis quidem fiat mentio. Est ergo hæc epistola, tum ob hanc, tum ob alias præcipue rationes jam adductas, haud dubie diversa a Paschali ad Domitium & Didymum epistola, jam sæpius laudata. Quapropter quamvis hæc sub Valeriano scripta sit, minime consequitur, ut pariter altera ad ejusdem imperatoris tempus debeat referri. Pagius nihilominus, ut contrarium tueatur, aliud argumentum, atque id quidem in specie satis validum, adducit.

[59] [uti nec ex peste, sub Gallo primum grassata;] Repetit illud partim a tempore, quo per universum Romanum imperium seculo æræ Christianæ tertio grassari cœpit lues sævissima, plurium scriptorum calamo notata; partim ab his Dionysii apud Eusebium lib. 7 cap. XI in epistola ad Domitium & Didymum verbis: In urbe … occultarunt se, ut fratres clanculo invisant, presbyteri quidem, Maximus, Dioscorus, Demetrius & Lucius … diaconi vero post illos, qui morbo consumpti sunt, superstites, Faustus, Eusebius, Chæremon. Contendit autem per morbum, quo Dionysius tunc, cum scriberet, nonnullos diaconos e vivis sublatos, innuit, pestem intelligi, hancque, regnante Decio, grassari non cœpisse, ac proin epistolam, ad Domitium & Didymum scriptam, in qua Dionysius diaconos peste sublatos indicat, persecutione non Decii, sed Valeriani, sæviente, scriptam esse. Fateor, convincens est Pagii ratiocinium, si modo sub Decio grassari Alexandriæ memorata pestis non cœpit, reque ipsa Dionysius innuat, illa jam tum, cum ad Domitium & Didymum scriberet, nonnullos diaconos Alexandriæ interiisse. Porro ut pestis illius initium ab imperio Decii removeat, seriusque statuat, varios laudat antiquos historicos, Jornandem scilicet, Sextum Aurelium Victorem utrumque, juniorem scilicet & seniorem, Eutropium, Paulum Orosium, Cedrenum, Zonaram, qui omnes, ut ait, eamdem pestem sub Gallo & Volusiano, Decii interfecti in imperium successoribus, primo esse exortam, unanimi consensu tradunt.

[60] Verum, ut studioso lectori appareat, an scriptores illi omnes id indubitanter doceant, [queunt auctores, qui pestem sub Gallo ponunt,] juverit singulorum verba huc transcribere. Jornandes cap. 19 sic scribit: Defuncto tunc Decio, Gallus & Volusianus regno potiti sunt Romanorum, quando & pestilens morbus, pœne istius necessitatis consimilis, ut nos ante hos novem annos experti sumus, faciem totius orbis fœdavit, supra modum quoque Alexandriam totiusque Ægypti loca devastans. Orosius lib. 7 cap. 21 hæc habet: Anno ab Urbe condita millesimo septimo Gallus Hostilianus vicesimus sextus ab Augusto regnum adeptus, vix duobus annis cum Volusiano filio obtinuit. Exoritur ultio violati nominis Christiani, & usquequo ad profligandas ecclesias edicta Decii cucurrerunt, eatenus incredibilium morborum pestis intenditur: nulla fere provincia Romana, nulla civitas, nulla domus fuit, quæ non illa generali pestilentia correpta atque vastata sit. Eutropius rem his verbis exponit: Mox imperatores creati sunt Gallus, Hostilianus & Galli filius Volusianus. Sub his Æmilianus in Mœsia res novas molitus est; ad quem opprimendum cum ambo profecti essent, Interamnæ interfecti sunt, non completo biennio. Nihil omnino clarum gesserunt. Sola pestilentia & morbis atque ægritudinibus notus eorum principatus fuit. Cedrenus de Gallo & Volusiano loquens hæc memorat: Eo tempore pestis invaluit, ab Æthiopia in Occiduam usque terræ partem propagata: neque ulla fuit urbs ejus expers, multæ etiam bis ea lue infestatæ. Obtinuit annos quindecim, cœpit autumno & desiit sub ortum caniculæ. Zonaras sub Gallo & Volusiano de peste illa sic loquitur: Pestis quoque tum provincias invasit, quæ ab Æthiopia orta, totumque pœne Orientem & Occidentem pervagata, multas urbes civibus desolavit, duravitque per annos quindecim. E duobus tandem Sextis Aureliis Victoribus senior quidem rem litteris consignat hoc modo: Hæc ubi patres comperere, Gallo Hostilianoque augusta imperia: Volusianum Gallo editum cæsarem decernunt. Dein pestilentia oritur; qua atrocius sæviente, Hostilianus interiit: Junior vero isto: Vibius Gallus cum Volusiano filio imperaverunt annos duos. Horum temporibus Hostilianus Perpennas a senatu imperator creatus, nec multo post pestilentia consumptus est.

[61] Habes nunc, erudite lector, verba scriptorum omnium, [de ea tunc magis invalescente, latiusve grassata intelligi.] quorum auctoritate celeberrimam illam seculi tertii pestem sub Gallo & Volusiano primo ortam, Pagius indubitanter contendit; considera nunc, an omnes verbis recitatis id ita clare indicent, ut præfatæ pestis initium, salvis eorum assertis, sub Decio, si non in omnibus Romani imperii provinciis, saltem in Ægypto, statui nequeat. Certe ex Eutropio & juniore Victore nihil habere potest Pagius. Cedrenus vero & Jornandes commode exponi queunt de peste sub Gallo & Volusiano per omnes imperii Romani provincias maxime invalescente, ita ut eam sub Decio nuspiam esse inceptam, minime negent. Attende ad singulorum verba jam recitata & res illico patescet. Quod vero jam ad Paulum Orosium, Sextum Aurelium Victorem seniorem & ad Zonaram pertinet, hi quidem pestem sub Gallo & Volusiano primo ortam sat aperte scribunt; verum ita possunt exponi, ut non de omnibus prorsus Romani imperii provinciis, sed de majori earum parte sermonem habeant, ita ut non negent, in nulla prorsus provincia, atque adeo nec in Ægypto, ante Galli & Volusiani imperium pestem esse exortam. Dubitari nequit, quin pestis in Ægypto prius quam in Occidente fuerit grassata; in Æthiopia enim, uti ex nonnullis historicis mox laudatis liquet, initium accepit, hincque ad Occidentales imperii provincias fuit propagata. Præterea cum lue illa, uti ex Sancto nostro apud Eusebium intelligitur, magis diutiusque conflictata fuit Ægyptus, quam reliquæ imperii provinciæ. Est ergo satis credibile, pestem in Ægypto jam sub Decio esse grassatam: quamquam autem pestis jam tunc in Ægypto grassantis non meminerint scriptores, factum verosimiliter id est, quod nec adeo vehemens, nec generalis exstiterit.

[62] [Pestem eam sub Decio grassatam docet liber de laude martyrii;] Et vero pestem ante Galli imperium etiam esse grassatam intelligitur ex præclaro de laude martyrii Opusculo, a nonnullis S. Cypriano attributo. In hoc enim luis tum, cum scriptum est, grassantis fit mentio, & Moysi, Maximo & ceteris confessoribus inscribitur, quorum priorem, nempe S. Moysen, sub Decio anno 251 martyrio coronatum esse, constat, ut jam sub Decio, atque adeo ante Gallum pestis sit grassata. Sunt quidem nonnulli, qui laudatum Opusculum seu Tractatum de laude martyrii S. Cypriano abjudicent, reque ipsa forte (vide in Opere nostro Appendicem ad Gloriam posthumam S. Cypriani num. 55 & seqq.) a S. Cypriano tractatus ille concinnatus non est. Verum, sit ita: cum Moysi, Maximo & ceteris confessoribus, qui cum Cypriano vixere, inscriptus sit, necesse est, ut auctorem habeat Cypriano ætate æqualem. Neque est, quod dicas, declamationem esse ab auctore, qui ab ætate Moysis & Maximi longe fuerit remotus, stylo oratorio adornatam. Hoc enim tantummodo idcirco potest contendi, quod in laudato Opusculo pestis sub Decio grassantis mentio occurrat. Verum pestem sub Decio grassari non cœpisse, nullo prorsus argumento sat certo evinces; nec id alterum, quod in Critica loco supra citato argumentis, jam a nobis hic productis, Pagius adjungit, etiam evincit. Rem discutiamus.

[63] [nec contrarium ex numismatis evincitur.] Denique, inquit, non tantum scriptores omnes, qui de hac peste locuti sunt, sed etiam nummos Valesius (pestis initia ad Decium referens) contrarios habet. Nam in postica parte quorumdam Galli & Volusiani legitur: Apollo Salutaris. Quæ etiam verba tam Æmiliani, quam Valeriani augustorum nummis inscripta, cum tamen nullum Decii augusti numisma Apollinem salutarem repræsentet, ut videre est apud Mediobarbum in numismatis imperatorum, & quæ eam inscriptionem præferunt, ab antiquariis in studium horum imperatorum ad restinguendam pestem merito referuntur. Hæc Pagius, mox etiam subjungens: Decio itaque imperante, pestis nondum exorta. Verum hæc conclusio ex præmissis minime sequitur. Etenim ex his tantum est consequens, Gallum, Volusianum, Æmilianum & Valerianum imperatores majori restinguendæ pestis studio arsisse, quam Decium. Nec mirum: viderant illi, non item hic, Hostilianum imperatorem peste e vivis auferri, ut adeo hinc sibimet ipsis a peste metuentes ad Apollinis salutaris auxilium confugerint. Adhæc sub Decio pestis tantummodo alicubi oriri cœpit; sub Valeriano vero, Gallo & Volusiano omnes Romani imperii provincias est pervagata. Solentne homines semper sub malorum initia, nulla facta mora, ad supernam opem confugere? Adde, non inveniri nummos, Apollini salutari inscriptos, omnium aliorum imperatorum, sub quibus alias contigit, Romanum imperium peste affligi; potuit ergo de hujusmodi cudendis nummis sub imperio Decii, quamvis grassante peste, cogitatum etiam non fuisse.

[64] Quod si porro adhuc pergas contendere pestem sub Decio nuspiam in imperio Romano cœpisse grassari, [Non est omnino certum, pestis meminisse eam, de qua hic, epistolam,] idque argumentis, quæ rem indubiam non reddunt, probare, vocari etiam in dubium poterit, num Sanctus noster in epistola sua sæpissime laudata ad Domitium & Didymum pestis Alexandriæ grassatæ meminerit, atque adeo hinc argui amplius non poterit, dictam epistolam non sub Decio, sed sub Valeriano scriptam esse. Quam merito autem id vocari queat in dubium, patet ex Rufino, qui legit in textu Sancti nostri supra a producto non ἐν τῇ νόσῳ, id est, in peste, sed ἐν τῇ νήσῳ, id est, in insula, ita ut a Sancto nostro significetur, diaconos, de quibus agit, non in peste, sed in insula, ad quam relegati fuerant, e vivis tunc excessisse, cum suam daret ad Domitium & Didymum epistolam. Putant Tillemontius, aliique eruditi hanc lectionem prorsus improbabilem non esse. Valesius lectionem, qua scribitur ἐν τῃ νόσῳ præferendam putat. Et vero etiam hæc lectio præ altera, quantumvis non improbabili, mihi arridet. Quapropter nolim Rufini lectionem pertinacius tueri, etiamsi, ea admissa, vim omnem amittat argumentum, quod pro S. Dionysii ad Domitium & Didymum epistola sub Valeriano constituenda, a Pagio inde repetitur. Verum simul contendo, ut jam ante feci, ne ex hoc quidem rem certo confici. Cum enim ex rationibus jam ante adductis, pestis Alexandriæ sub Decio grassari verosimillime cœpta sit, qua ratione, quæso, certo concludi potest, sub Valeriano scriptam esse S. Dionysii ad Domitium & Didymum epistolam, quod in hac pestis, qua nonnulli diaconi sint sublati, a Sancto fiat mentio? Imo vero tantum abest, ut hinc probari existimem epistolam ad Domitium & Didymum sub Valeriano scriptam esse, ut contra potius ex hac sequi putem, Alexandriæ sub Decio pestem cœpisse grassari.

[65] Etenim cum ob rationes supra adductas non multum dubitandum videatur, [quam sub Decio scriptam esse, aliis insuper] quin epistola illa jam sæpissime laudata sub Decio scripta sit, non multum pariter dubitandum videtur, quin pestis, in illa memorata, jam Decii tempore fuerit exorsa. Ut autem appareat, quam merito epistolam ad Domitium & Didymum, non sub Valeriano, sed Decio, scriptam putem, alia adhuc rationibus supra prolatis argumenta adjungo. Sanctus in dicta epistola de martyribus Alexandriæ passis hæc memorat: Id tantum in universum scire vos convenit, viros & mulieres, juvenes ac senes, puellas & anus, milites ac paganos, ex omni denique hominum genere atque ætate alios flagrorum verberibus, alios ferri acie, alios ignibus in certamine superatis, coronas retulisse. Quibus verbis Dionysius haud dubie agit de martyribus non ita pridem martyrii palma coronatis; scribit enim ad amicos, qui rerum aliquot, non antiquarum utique, sed recenter gestarum, notitiam a Sancto sibi submitti expetierant. Jam vero ipsemet Pagius fatetur, verbis proxime recitatis agi de martyribus non sub Valeriano, sed sub Decio, Alexandriæ passis. Quapropter, cum martyres sub Decio, anno 251 necato, Alexandriæ passi, pro re nova & recenti a Dionysio, dum ad Domitium & Didymum daret epistolam, haberi non potuerint, si hæc ad Valerianum anno tantum 257 Christianos persequi exorsum, referenda sit, consequens est, ut ad Decium debeat referri.

[66] [argumentis ostenditur.] Adhæc Domitius & Didymus scripserant ad Dionysium, aut certe ei per nuntios significarant, ad aures suas fuisse perlatum, qua ratione Sanctus e militum manibus, a quibus ducebatur in exsilium, per supervenientes Maroetas fuisset ereptus; colligitur id ex his Dionysii in præfata epistola ad Domitium & Didymum verbis: Audivistis quidem omnino, quo pacto cum ego & Caius cum Petro & Paulo vincti duceremur a centurione & magistratibus, militibusque & apparitoribus, qui una cum ipsis erant, supervenientes quidam ex Mareotis invitos nos nec sponte sequentes per vim abstraxerint. Jam vero cum Sanctus anno 249 aut 250, uti jam docuimus, per Mareotas e militum manibus fuerit ereptus, sequitur, Domitium & Didymum, si Sancti ad hos responsoria epistola, Valeriani effervescente persecutione, scripta sit, post septem demum annos ad Dionysium scripsisse, quæ Sancto sub Decio accidisse fama acceperant, atque ea quidem, veluti recenter facta, proposuisse. Verum cum hoc verisimile minime appareat, verisimile etiam apparere non potest, Dionysii ad Domitium & Didymum epistolam sub Valeriano scriptam esse. Adde, verisimile non esse, Sanctum a narrandis iis, quæ initio persecutionis Decianæ passus est, statim prosilire, nullo rei hujus adjecto indicio, ad explananda, quæ in Valeriani persecutionis progressu sustinuit; hoc tamen, ut consideranti patebit, faceret, si epistola ad Domitium & Didymum sub Valeriano debeat constitui. Hanc ergo, hisce consideratis omnibus, sub Decio verosimillime scriptam, affirmo.

§ VII. Dionysius Novatiani schisma Romæ exortum conatur exstinguere, huncque in finem varias scribit litteras.

[Electo in Pontificem Cornelio, schisma Romæ] Deciana persecutione nonnihil jam remittente, Ecclesiæ pacem turbavit nova tempestas, de qua, ut dicenda clarius intelligantur, nonnulla hic præfabor. Novatus, improbus Africanus presbyter, multis in Africa patratis sceleribus, hincque sibi a S. Cypriano, concilioque, ab hoc Carthagine quamprimum celebrando, male metuens, Romam, relicta Africa, anno 251 post Pascha advenit, ibique latens, societatem, ut videtur, cum Novatiano, presbytero pariter improbo, & nonnullis aliis inivit. Cum autem tunc post S. Fabiani, Romani Pontificis, martyrium jam ab anno & amplius S. Petri cathedra ob Decianæ persecutionis sævitiem vacasset, brevique novus creandus esset Pontifex, sagacissime, uti apparet, id egit, ut non alius in Pontificem eligeretur, quam sub quo scelerum suorum posset sperare impunitatem. Omnem igitur lapidem movit, ut ad summam Ecclesiæ cathedram Novatianus eveheretur. Verum cum deinde, electo S. Cornelio, res plane aliter cecidisset, probeque nosset, sibi non minus Romæ, quam in Africa timendum fore, si hujusmodi Pontifex quiete gubernare sineretur Ecclesiam, Novatianum Pontificatui inhiantem, facile impulit, ut opera sua ad deturbandum Cornelium uteretur. Tantum autem suis artibus effecit, ut etiam e confessoribus quosdam, hosque inter Maximum presbyterum, Nicostratum diaconum, Urbanum, Sidonium & Macharium, qui cum S. Moyse gravissimas longissimasque carceris ærumnas in Deciana persecutione pertulerant, in partes suas attraxerit. Hæc omnia, uti etiam pleraque num. sequenti referenda, in Opere nostro, tomo IV Septembris in Commentario historico de S. Cornelio § V & VI distincte exposita, luculenterque probata invenies, ut necesse non sit, hic quidquam ad eorumdem distinctiorem explanationem confirmationemve adjungere.

[68] Porro Novatianus, confessorum ad partes Novati suasque accessione in concepto Pontificatum invadendi scelere obfirmatus, [a Novatiano suscitatur, hocque Sanctus ut exstinguat,] S. Cornelii electioni, dicto anno 251 mense Junio, ut probabilius est, factæ, intercedere, eumque confictis criminibus accusare & velut indignum Pontificem cœpit traducere, sicque sanctissimum Virum aperto schismate audacissime est aggressus. Ut autem cautius falleret, negavit, se pontificiam cathedram desiderare, imo id etiam, interposito jurejurando, ausus est affirmare. Adhæc cum lapsis in persecutione Decii, si de vita periclitarentur, veræque pœnitentiæ darent indicia, pacem concedendam esse, cum clero Romano ante schisma suum statuisset, pacem hujusmodi lapsis, postquam Pontificatum, quem ambierat, Cornelio vidit delatum, ab Ecclesia impertiri posse, negavit, sanctoque huic Pontifici invidiam conflare ex eo est conatus, quod is pœnitentiæ salutaris pacisque in Ecclesia locum lapsis concederet. Inter hæc Cornelius de sua ad Pontificatum electione ad S. Cyprianum, atque adeo etiam, uti hinc verisimile fit, ad S. Dionysium, Alexandrinum episcopum, misit litteras, eodemque fere tempore Novatianus, ejusque sequaces epistolam maledictis in S. Cornelium plenam, qua illius electioni intercedebant, ad eumdem S. Cyprianum, atque adeo, uti hinc iterum verisimile fit, etiam ad S. Dionysium, Alexandrinum episcopum, destinarunt, atque eam quidem, quo fidem facerent facilius, confessorum Novatiano adhærentium, quamvis hi, quæ in illa dicerentur, minime cognoscerent, nomine conscriptam. Porro lectis utriusque partis litteris, haud difficile fuit Cypriano judicare, pro utra e duabus (vide laudatum de S. Cornelio Commentarium § VI) causæ æquitas staret. Id Sancto nostro indubie difficile pariter non fuit, huncque propterea puto consilia sua mox eo convertisse, ut, cum Cornelii electionem pro legitima haberet, ab ea impugnanda Romanos averteret, sicque subortum schisma, antequam vires caperet, in ipso principio exstingueret.

[69] Hunc in finem S. Dionysius, ut mihi quidem apparet, [duas epistolas, alteram ad fratres Romanos, alteram] duas illas, quarum Eusebius in Historia Ecclesiastica lib. 6 cap. 46 meminit, scripsit epistolas, alteram ad confessores Romanos, supra memoratos, qui Novatiani schismati, simulque immisericordi de numquam recipiendis ad communionem lapsis sententiæ favebant; alteram ad fratres Romanos de pace simul & pœnitentia; de pœnitentia quidem, ut verosimiliter hac virtute gravissima quæque scelera, atque adeo etiam idololatriæ culpam, quod Novatianus ejusque asseclæ negabant, posse elui, ostenderet; de pace vero, ut eos, inter Cornelium & Novatianum divisos, ad solum Cornelium pro legitimo Pontifice habendum induceret, seu potius ut eos ad pacem, a qua Novati & Novatiani artibus discesserant, cum Cornelio & Ecclesia, matre sua, ineundam incitaret. Apparet mihi hoc idcirco verosimile, quod Cyprianus similis quoque argumenti epistolam, inter Cyprianicas novæ editionis Venetæ quadragesimam tertiam, ad confessores Romanos, Novatiano adhærentes, tunc dederit, hosque illa plurimum hortatus sit, ut a schismate ad unitatem, & ad Ecclesiam, matrem suam, a qua turpiter desciverant, reverterentur.

[70] [ad confessores anno 251 Julio circiter aut Augusto scripsit,] Ceterum quamvis nihil suppetat, quod præterea de duabus præfatis epistolis, utpote jam deperditis, fas sit conjicere, certum nihilominus apparet, anno 251 mense Julio circiter aut Augusto scriptas esse. Etenim hoc anno mense Junio, ut num. 68 docui, in Pontificem Romanum electus est Cornelius; verosimiliter autem post mensem aut certe non multo serius tum ea epistola, quam hic de electione sua, tum altera, quam contra Cornelium Novatiani asseclæ ad Dionysium scripserunt, Sancto nostro in manus fuerit tradita. Quapropter cum hic tunc diu, uti ardens, quo flagrabat, sopiendi schismatis exorti desiderium suadet, binas num. præcedenti memoratas epistolas scribere verosimiliter non distulerit, fuerint hæ præfato anno mense Julio circiter aut Augusto conscriptæ. Adhæc quod ad epistolam ad confessores scriptam nominatim pertinet, cum hi, detecta tandem Novatiani (vide § VIII Commentarii de S. Cornelio jam sæpe laudati) fraude & impietate, ad Ecclesiam, excepto solo Nicostrato, qui Novatianorum factione factus deinde est in Africa pseudo-episcopus, sint reversi, idque ante concilium Romanum, anno 251 mense Septembri aut Augusto (vide num. 189 Commentarii de S. Cornelio mox iterum laudati) a S. Cornelio celebratum, verosimiliter acciderit, necesse est, epistolam, quam ad præfatos confessores, Novatiano adhuc adhærentes, Sanctus noster dedit, mense Augusto aut etiam nonnihil citius scriptam fuisse, si hæc ad illorum in Ecclesiam regressum, ut verosimililiter accidit, quidquam contulerit.

[71] [cumque deinde Romanam cathedram Novatianus invasisset, alteram] Sed hæc de tempore, quo Sanctus noster binas memoratas scripsit epistolas, dicta sufficiant. Rerum seriem resumo. Dionysio, ut jam docui, aliisque sanctis viris exortum Romæ schisma mature exstinguere, sedulo studentibus, Novatianus illud non diu, postquam esset incœptum, majorem in modum auxit. Etenim cum sub initium solis calumniis, ut jam supra innui, S. Cornelium aggressus, ambitionem suam, quo plures falleret, caute celasset, confessorum, quos in partes suas Novati artibus attraxerat, auctoritate suffultus, Euangelicæ disciplinæ vindicem se jactasset, palamque contestatus esset, Pontificatum se minime desiderare, non diu admodum post eam larvam deposuit, & ambitionem suam, simulque quid dudum animo agitasset, mundo palam fecit. Acceptis quippe a prædictis confessoribus litteris, quibus ei Pontificatus deferretur, sacrilegaque & extorta a tribus simplicioris ingenii episcopis manuum impositione pseudo-episcopus ordinatus, jam aperte summam Ecclesiæ cathedram sibi vindicare nequaquam erubuit, &, missis quaquaversum litteris & nuntiis, ad eam se evectum, impudenter significavit. Ne tamen Apostolicam Sedem turpiter invasisse videretur, simulavit veterator, sese invitum ad eam occupandam fuisse adactum. Verum si hac arte nonnulli fuerint decepti episcopi, hos certe inter non fuit Dionysius, Alexandriæ in Ecclesia Orientali episcopus. Etenim acceptis a Novatiano litteris, quibus hic schismatis causam in quosdam fratres conferebat, a quibus se invitum ad suscipiendum Pontificatum fuisse impulsum, causabatur, brevi, sed efficaci, quæ apud Eusebium lib. 6, cap. 45 exstat, veteratorem urget epistola, in qua dubium est, magisne Vir sanctus rarum ingenii acumen, an incensum pietatis ardorem prodat.

[72] Eam adeo, quod Sanctum nostrum mirifice commendet, integram huc juverit transcribere. Sic habet: [ad hunc, quæ hic recitatur,] Dionysius Novato (ita semper more Græcorum pro Novatiano scribit Eusebius) fratri salutem. Si quidem invitus, ut asseris, eo (ad assumendum Pontificatum) adductus es, id nobis ostendes tua sponte redeundo. Satius quidem fuerat quidvis pati, ne Ecclesia Dei discinderetur, nec minus gloriosum fuisset idcirco subire martyrium, ne Ecclesiam scinderes, quam ut ne indolis sacrificares. Immo illud meo quidem judicio illustrius fuisset. Hic enim pro sua unius anima; illic pro omni Ecclesia martyrium quis sustinet. Si tamen vel nunc persuaseris fratribus, aut eos coëgeris, ut ad concordiam redeant, majus tibi meritum erit, quam culpa. Et hæc quidem non imputabitur; illud vero prædicabitur. Quod si, fratribus parere recusantibus, id efficere non potes, tuam ipse animam serva. Opto te paci studentem in Domino bene valere. Sanctus in ipso hujus epistolæ titulo, uti vides, erudite lector, Novatianum, quamvis ab Ecclesia schismate sejunctum, Fratris nomine, simulque salute dignatur. Facit id ex superabundanti in hominem, etiamsi schismaticum, charitate; in rigore enim solos Ecclesiæ Catholicæ unitos Fratris appellatione & salute dignari tenebatur. Adhæc episcopi titulo apud Eusebium abstinet; quantumvis autem secundum Hieronymum de Viris illustribus illum assumat, Rufinus adstipulatur Eusebio, eui propterea adhærens, Sanctum reor episcopi appellationem sibi verosimiliter non adscripsisse, ut sic Novatianum, cui eamdem, utpote pseudo-episcopo & nefario cathedræ Romanæ invasori, attribuere, salva conscientia, non poterat, minus offenderet.

[73] Rufinus mox laudatus epistolam jam recitatam non ad solum Novatianum, [non autem ad Novatum,] sed etiam ad Novatum a S. Dionysio scriptam fuisse, lib. 6 cap. 34 & 35 Eusebii a se interpolati tradit. Hieronymus contra, pariter mox laudatus, qui præfatam epistolam dignam judicavit, quam suo de illustribus Ecclesiæ scriptoribus tractatui fere integram insereret, ad Novatianum scriptam fuisse, diserte affirmat, nullamque Novati mentionem adjungit, ut ad hunc ex Sancti illius scriptoris opinione verosimiliter scripta non fuerit. Et vero ad Novatum scriptam illam non fuisse, manifestum fit ex ipso, quod tractat, argumento. Ea enim Dionysius, ut ab omnibus nunc eruditis creditur, Novatianum potissimum hortatur, ut, si vere invitus & coactus, sicuti præ se ferebat, ad Pontificatum evectus sit, id ostendat, illo sponte deposito; hujusmodi autem adhortatio Novato, utpote ad Pontificatum non evecto, accommodata minime fuisset, ac proin præfata epistola ad illum etiam a Dionysio destinata non fuit. Solent Græci, cumque his Eusebius, Novatum & Novatianum inter se confundere & pro Novatiano Novatum frequenter scribere, nominum similitudine decepti. Hoc verosimiliter non observaverit Rufinus, hincque, cum nihilominus simul cerneret, epistolam, quam ad Novatum scriptam Eusebius asserit, ab aliis scriptoribus ad Novatianum a Dionysio scriptam affirmari, eam tam ad Novatum quam ad Novatianum, ut scriptores inter se componeret, scriptam statuerit. Utut sit, certum mihi apparet, memoratam epistolam ad solum Novatianum a Sancto nostro scriptam esse, ac proin in Eusebio pro Διονύσιος Νοουάτῳ legendum esse Διονύσιος Ναυατιανῷ, quemadmodum & reipsa in Chronico Georgii Syncelli, Græce conscripto, recte legitur.

[74] [anno 251 mense verosimiliter Augusto dedit,] Videamus nunc, quo circiter tempore Sanctus noster ad Novatianum præfatam epistolam scripserit, & an quem ex ea fructum retulerit. Cum binæ epistolæ supra memoratæ, quarum alteram Dionysius ad fratres Romanos, alteram ad confessores Romanos, Novatiano adhuc faventes, dedit, ante acceptum, uti ex jam dictis pronum est colligere, de Sede Romana a Novatiano sacrilege occupata nuntium scriptæ fuerint; epistola vero ad Novatianum non nisi post acceptum ea de re nuntium scripta sit, dubium non est, quin hæc illis, mense Julio, ut jam docui, aut Augusto anno 251 scriptis, sit posterior, ac proin non ante Augustum ejusdem anni verosimiliter scripta fuerit. Quod modo ad secundum pertinet, an videlicet Dionysius aliquem ex sua ad Novatianum epistola fructum retulerit, certum est, hunc pseudo-pontificem & hæresiarcham in schismate suo ad mortem usque perseverasse obstinatum, ut Sancti nostri ad hunc epistola omni prorsus fructu caruerit. Verum meliori, ut apparet, successu usa est altera ejus ex duabus, mox iterum laudatis, epistolis, ad confessores Romanos scripta. Hi enim, ut jam supra dixi, detecta tandem Novatiani impietate, ad Ecclesiam, a qua Novati Novatianique artibus decepti sese sejunxerant, sunt reversi, hocque felici in reditu Dionysii ad illos epistola partem saltem aliquam verosimiliter habuit.

[75] [duasque post alias ad confessores, quarum alteræ] Utut sit, certum est, Sanctum nostrum ad prædictos confessores, in Ecclesiam jam regressos & cum S. Cornelio reconciliatos, duas insuper alias scripsisse epistolas. Testatur id Eusebius lib. 6 cap. 46 sic scribens: Rursus aliam (sanctus Dionysius epistolam) ad confessores ibidem (Romæ) constitutos, qui Novati (imo Novatiani) sententiæ etiam tum favebant. Duas quoque alias ad hos ipsos epistolas misit, posteaquam ad Ecclesiam rediissent. Ex binis his epistolis suspicor, prædictos confessores ad S. Dionysium communem epistolam de sua reconciliatione dedisse. Etenim S. Cyprianus ad hos, a Novatiani schismate ad Ecclesiam jam reversos, litteras pariter conscripsit; id autem non fecit, nisi eorum ex ipsismet per litteras reconciliatione prævie audita; unde sat verisimile fit, eadem agendi ratione usum esse Sanctum nostrum, ut ad eum prælaudati confessores communem de sua reconciliatione epistolam verosimiliter scripserint. Et vero hos id fecisse, versimilius insuper idcirco fit, quod præcipuis saltem, per orbem dispersis, ecclesiis earumque episcopis reconciliationem suam verosimillime significarint, ut, qui errore suo ac auctoritate alios in schisma Novatiani attraxerant, eosdem exemplo suo ad Ecclesiam reducerent. Porro ut ad geminas posteriori loco memoratas Sancti nostri epistolas revertar, tempus, quo scriptæ sunt, & argumentum, quod tractant, juverit utcumque assignasse. Cum illegitima Novatiani in Pontificem a schismaticis facta assumptio Confessorum Romanorum in Ecclesiam regressum nonnihil præcesserit, dubium non est, quin posteriores binæ ad hos, in Ecclesiam jam regressos, Sancti nostri epistolæ serius scriptæ sint, quam epistola ad Novatianum, pseudo-pontificem jam creatum. Quapropter cum hæc, uti jam docui, mense circiter Augusto anno 251 scripta sit, necesse est, illas eodem anno (de hoc enim dubitandum non videtur) vel Augusto jam provecto vel etiam serius scriptas esse.

[76] Quod jam pertinet ad earum argumentum, priori quidem Dionysius confessoribus de felici in Ecclesiam regressu verosimillime gratulatus fuerit; [his de felici in Ecclesiam regressu gratulatur, exaravit.] posteriori vero forte egerit de perniciosa saluti animarum Novatiani sententia, qua hic omnem lapsis veniæ spem volebat præclusam, quamque uberius confutare Sanctus noster fuerit conatus. Ita existimo, quod hæc posterior epistola vel Novatiani schismatis vel immitis in lapsos opinionis occasione scripta sit; occasione autem schismatis a Dionysio, utpote confessoribus felicem ad Ecclesiam reditum per alteram epistolam jam gratulato, scripta non videatur. Ut id insuper facilius credam, faciunt epistolæ, quas Sanctus noster magno numero adversus immitem Novatiani in lapsos opinionem quaquaversum scripsit. De his epistolis, deque Sancti nostri, quam manifestant, circa lapsos opinione § sequenti agere constitui. Ut nihilominus, studiose lector, quantopere Dionysius Novatiani de lapsis sententiam aversatus fuerit, generatim utcumque in antecessum intelligas, juverit hic præmisisse, quæ Sanctus de hoc argumento apud Eusebium lib. 7 cap. 8 in epistola ad Dionysium, Romanum Pontificem, commemorat. En verba: Novatianum merito aversamur, quippe qui Ecclesiam discidit, & quosdam ex fratribus ad impietatem blasphemiamque pertraxit; qui nefariam de Deo doctrinam (volens scilicet Deum peccatoribus, quantumvis pœnitentibus, numquam peccata dimittere) invexit, & clementissimum Dominum nostrum Jesum Christum quasi implacabilem calumniatur: qui præterea sacrum lavacrum obliterat, fidemque & confessionem, quæ baptismum præcedunt, evertit, & Spiritum sanctum penitus ab illis fugat, tametsi spes aliqua subsit, vel quod in illis adhuc maneat, vel quod ad eos reversurus sit. Ita Dionysius suam tum de Novatiani schismate, tum de lapsis opinionem generatim prodens, de qua ut nunc speciatim tractem, instituti mei ratio requirit.

§ VIII. Lapsorum in persecutione Decii multitudo, & quid in horum causa Dionysius statuerit.

[Lapsos in persecutione, quorum ingens fuit multitudo,] Diuturna tranquillitas, qua ante Decii imperium Ecclesia fuerat gavisa, Christianorum animos a fidei vigore ita relaxarat, ut primo persecutionis exortæ impetu plurimi in universis prope Romani imperii partibus a Christiana religione turpiter defecerint. Inter ecclesias, quæ frequentiores lamentabiliore suorum lapsus luxere, non ultimo loco memoranda venit ecclesia Alexandrina, S. Dionysii curæ commissa. Docet id nos ipsemet Sanctus apud Eusebium lib. 6 cap. 41, epistola ad Fabium, Antiochenum episcopum, de Christianis ipso Decianæ persecutionis initio Alexandriæ lapsis ita scribens: Jamque aderat (Alexandriæ contra Christianos) edictum (Decii) imperatoris, illud ipsum fere, quod a Domino nostro prædictum est, horrificum ac terribile exhibens, adeo ut ipsi etiam electi, si fieri posset, scandalum paterentur. Omnes certe mirum in modum exterriti sunt, ac multi quidem ex illustrioribus præ metu statim occurrerunt. Alii, qui rem publicam administrabant, ipsa actuum suorum necessitate pertracti veniebant. Alii a notis & familiaribus adducebantur, & nominatim citati ad impura & profana sacrificia accedebant; nonnulli quidem pallidi ac tremebundi, quasi non sacrificaturi, sed ipsi potius victimarum loco idolis immolandi essent, adeo ut a circumstanti multitudine deriderentur; quippe qui palam omnibus ostenderent, se tum ad moriendum, tum ad sacrificandum pusillo animo esse.

[78] [magnaque diversitas, quæ hic partim assignatur,] Alii vero promptius ad aras accurrebant, audacter affirmantes, numquam se antea Christianos fuisse; de quibus verissime prædixit olim Dominus, ejusmodi homines ægre salutem consecuturos. Ceteri autem partim alterutros eorum, quos diximus, sequebantur, partim se in fugam dabant, partim comprehendebantur; ex quibus nonnulli cum usque ad vincula & custodiam progressi essent, quidam etiam plusculos dies in carcere perstitissent; prius tamen quam in judicium inducerentur, fidem ejurarunt. Nonnulli vero cum aliquamdiu tormenta fortiter sustinuissent, ad reliqua, quæ intentabantur supplicia animos desponderunt. Hæc hactenus Dionysius, quibus etiam varia lapsorum genera, quorum alii magis, alii minus deliquerant, apte distinguit. Queunt hæc ad duas diversas lapsorum classes revocari, quarum alteram constituant, qui idolis sacrificarant, aut thus adoleverant, alteram, qui fidem simpliciter ejurarant. Priores vocabantur sacrificati seu thurificati; posteriores vero negantes. Binis hisce lapsorum classibus adjungenda est & tertia, libellaticorum cognominata, quæ a Dionysio non memoratur, quæque an Alexandriæ locum habuerit, haud scio. Libellatici minus erant ceteris lapsis nocentes, non tamen innocui. Sic dicebantur a securitatis libellis, quos, ne fidem publice profiteri cogerentur, periculoque hinc exponerentur, a magistratibus, dato pretio, ea conditione impetrarant, ut Actis publicis inscriberentur, quibus fides fieret, quamvis falso, ipsos sacrificasse. Hæc de lapsis ad clariorem rerum hic tractandarum notitiam notata sufficiant: qui plura desiderat, adeat in Opere nostro Commentarium ad Vitam S. Cypriani prævium, cujus § VIII de variis lapsorum generibus, ac præcipue de libellaticis fuse simul accurateque disseritur.

[79] [ad pacem, si facti eos pœniteret, in mortis articulo admittendos, clerus Romanus] Porro e lapsis plurimi priorem perfidiam suam, durante adhuc persecutione, exosi, in Ecclesiæ pacem, id est, ad delicti veniam & sacrosanctæ Eucharistiæ communicationem ardentissime flagitabant admitti. Clerus Romanus, qui post mortem S. Fabiani, Romani Pontificis, Decianæ persecutionis initio martyrio coronati, omnes vigilantissimi pastoris partes, Sede Romana vacante, explebat, in causa lapsorum statuerat, ut de vita periclitantibus, si prius facti eos pœnituisset, pax concederetur; reliqui vero ad pœnitentiam excitarentur quidem, sed ita ut de iis suspenderetur judicium, donec in S. Fabiani locum Pontifex subrogaretur. Liquet id ex geminis epistolis, quarum alteram ad clerum Carthaginensem, alteram ad S. Cyprianum clerus Romanus, Sede Romana vacante, scripsit. Hic enim in priori, quæ inter Cyprianicas ordine secunda est, opportune ad propositum nostrum sic scribit: Videtis ergo, fratres, quoniam & vos hoc facere debetis, … ut, si qui in hanc tentationem (fidei ejurationem) inciderunt, cœperint apprehendi infirmitate, & agant pœnitentiam facti sui, & desiderent communionem; utique subveniri eis debet, sive viduæ, sive clinomeni, sive qui se exhibere non possunt, sive hi, qui in carceribus sunt, sive exclusi de sedibus suis, utique habere debent, qui eis ministrent. Sed & catechumeni apprehensi infirmitate, decepti esse non debebunt, ut eis subveniatur: in posteriori vero, quæ inter Cyprianicas locum trigesimum primum occupat, hæc memorat: Lapsorum curam mediocriter temperandam esse credimus; ut interim dum episcopus dari a Deo nobis sustinetur, in suspenso eorum, qui moras possunt dilationis sustinere, causa teneatur; eorum autem, quorum vitæ suæ finem urgens exitus dilationem non potest ferre, acta pœnitentia & professa frequenter suorum detestatione factorum, si lacrymis, si gemitibus, si fletibus dolentis ac vere pœnitentis animi signa prodiderint, cum spes vivendi secundum hominem nulla substiterit, ita demum caute & sollicite subveniri; Deo ipso sciente, quid de talibus faciat, & qualiter judicii sui examinet pondera; nobis tamen anxie curantibus, ut nec pronam nostram improbi homines laudent facilitatem, nec vere pœnitentes accusent nostram, quasi duram, crudelitatem.

[80] Sanctus Cyprianus in Africa, Romanorum vestigiis presse inhærens, [& S. Cyprianus, durante adhuc persecutione, statuit, idque etiam] omnes prorsus lapsos, in mortis periculo constitutos, quos scilicet ante contractum morbum delicti pœnituerat, reconciliationis beneficio donandos esse, pariter decrevit: de lapsis vero vita non periclitantibus nihil statuit, sed quemadmodum eos omnes clerus Romanus usque ad novi Pontificis creationem, sic usque ad concessam Ecclesiæ pacem exspectare ipse jussit, ut deinde communi consilio aliquid de iisdem posset decerni. Hæc omnia § 13 & 14 in Commentario Vitæ S. Cypriani prævio, jam laudato, dilucide explanata solideque probata invenies, quem proptera, studiose lector, recte consules. Ego ne jam actum agam, de dicto S. Cypriani, durante adhuc persecutione, in causa lapsorum statuto plura non addo, sed quid Sanctus noster circa lapsos e grege suo, qui numero, ut jam docui, erant non pauci, servandum decreverit, nunc disquiro. Docet id nos iterum ipsemet apud Eusebium lib. 6 cap. 44 in epistola ad Fabium, Antiochenum episcopum, occasione historiæ de Serapione, lapso ac moribundo, postea huic Commentario inserendæ, sic scribens: In mandatis dederam, ut morituris, (prævie lapsis in persecutione) si peterent, & maxime si antea suppliciter postulassent, venia indulgeretur, quo bonæ spei pleni ex hac vita migrarent. Hoc Dionysii circa lapsos moribundos decretum, quamquam a S. Cypriani ac proin cleri Romani decreto, mox exposito, omnino non diversum, differt tamen nonnihil ex eo, quod reconciliationis beneficium videatur etiam extendere ad lapsos, qui, quamvis ante contractum morbum veniam non postulassent, eam tamen jam moribundi poscebant; horum autem nullus reconciliationis beneficio ex Cypriani & cleri Romani decreto, si in rigore accipiatur, debuerit donari.

[81] Adhæc dubitari etiam potest, an, quemadmodum S. Cyprianus prædictum suum de lapsis decretum, [fecit S, Dionysius;] sæviente adhuc Decii persecutione, edidit, ita etiam tunc Sanctus noster suum emiserit. Etenim nec in Eusebio nec alibi quidquam occurrit, quo certo statuas, Deciine adhuc sæviente persecutione, an postea id fecerit. Eum nihilominus, durante adhuc persecutione, id fecisse, idcirco mihi verosimilius apparet, quod, reddita Ecclesiæ pace, non solum lapsos, vita periclitantes, verum etiam quoscumque alios, modo eos facti serio pœniteret, ad veniam & ad sacrosanctæ Eucharistiæ communicationem admittendos, verosimillime, ut docebo, decreverit. Quapropter cum S. Cyprianus simile decretum, Decii persecutione nonnihil remittente, pariter condiderit, & nihilominus, hac adhuc vehementius sæviente, aliud supra memoratum prævie emiserit, puto etiam, eadem persecutione adhuc sæviente, Sanctum nostrum emisisse, de quo hic disseruimus, decretum. Provide ergo, matureque lapsorum e grege suo saluti prospexit. Verum dum ita S. Dionysius, Cyprianus aliique episcopi, non minus virtute, quam doctrina spectabiles, animarum saluti incumbunt, hæresis eidem animarum saluti perquam perniciosa Romæ ortum accepit. Novatianus, presbyter Romanus, qui primo, ut jam docui, cum clero Romano statuerat, lapsos pœnitentes, mortis in periculo constitutos, ad pacem esse admittendos, electo in Pontificem Cornelio, nullam prorsus lapsis, quantumvis pœnitentibus, veniæ spem superesse, cœpit contendere, factusque deinde pseudo-pontifex hanc hæresim, ut schisma suum stabiliret, qua legatis, qua litteris per universam Ecclesiam missis disseminavit.

[82] [illa vero remittente, S. Cornelius synodum celebravit,] Eusebius lib. 6 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 43 de Novatiano, quem, ut jam monui, Græcorum more perperam Novatum nuncupat, prædictæ hæreseos occasione sic scribit: Novatus, ecclesiæ Romanæ presbyter, arrogantia adversus eos (qui lapsis post pœnitentiam pacem impertiebantur) elatus, quasi nulla spes salutis ipsis posthac superesset, tametsi omnia explerent, quæ ad sinceram conversionem puramque confessionem pertinent, propriæ cujusdam sectæ eorum, qui tumore mentis elati seipsos catharos (id est, puros) cognominarunt, auctor exstitit. Hæc Novatiani secta seu hæresis non minus uberem scribendi materiem Sancto nostro præbuit, quam ejusdem schisma in Ecclesia Romana suscitatum, de quo præcipue, deque scriptis ejus occasione ab eo litteris paragrapho præcedenti tractavi. De epistolis, quas præfata hæresis, schismati a Novatiano adjuncta, Dionysium scribere compulit, dicendum nunc est, uti & de Sancti circa lapsos doctrina in illis contenta. Ut nihilominus studiosus lector dicenda clarius intelligat, veritatique esse consentanea, percipiat, præmitto, quæ tum a S. Cornelio tum a S. Cypriano, remittente jam persecutione, in causa lapsorum & contra Novatianum ejusque asseclas fuerint statuta. A S. Cornelio incipio. Hic sanctus Pontifex, ut Ecclesiæ malis, ex Novatiani schismate & perniciosa saluti animarum opinione provenientibus, occurreret, concilium Romæ congregavit. Synodi hujus acta perierunt; verumtamen quid in ea potissimum actum sit, Historiæ Ecclesiasticæ lib. 6, cap. 43 docet nos Eusebius.

[83] [alteramque S. Cyprianus, in quibus decretum fuit, lapsos,] Ibi enim hic scriptor sic habet: Ob quam rem (impiam Novatiani de lapsis opinionem) cum Romæ congregata (a Cornelio) esset synodus, in qua sexaginta quidem episcopi, presbyteri vero ac diaconi multo plures convenerunt: cumque in provinciis antistites, quid agendum esset, seorsum consultassent, hujusmodi decretum cunctis promulgatum est: Novatum * & eos, qui una cum ipso sese insolentius extulerant, & quicumque inhumanissimæ & a fraterna caritate alienæ ejus opinioni (de lapsis scilicet ad pacem numquam admittendis) consentire præsumpserant, alienos ab Ecclesia habendos esse; fratres vero, qui in calamitatem (fidei desertionem) inciderant, pœnitentiæ remedio curandos esse & confovendos. Exstant adhuc epistolæ Cornelii, Romanorum episcopi, ad Fabium, Antiochensis ecclesiæ præsulem, missæ, in quibus & Romanæ synodi gesta & omnium per Italiam & Africam, aliasque locorum illorum provincias sententiæ declarantur. Romanum hoc concilium (vide paragraphum nonum Commentarii de S. Cornelio jam sæpe laudati) anno 251, mense verosimiliter Augusto aut Septembri, fuit celebratum, hocque jam uno alterove mense præcesserat synodus Carthaginensis a S. Cypriano convocata. De hac synodo Eusebius loco proxime citato ita meminit: Aliæ præterea Latino sermone conscriptæ exstant epistolæ Cypriani & aliorum antistitum, qui cum ipso in Africam congregati sunt, ex quibus colligitur, ipsis etiam placuisse, ut subveniretur iis, qui in tentationem (fidei desertionem) inciderant, utque auctor (Novatianus) nefariæ opinionis (de omni prorsus spe veniæ lapsis præclusa) simul cum iis, qui ad partes ipsius desciverant, ab Ecclesiæ Catholicæ consortio merito abdicaretur. Illæ S. Cypriani epistolæ, quas hic laudat Eusebius, haud dubie sunt libellus, a S. Cypriano epistola 52 ad Antonianum memoratus, in quo singula placitorum capita, a synodo Carthaginensi sancita, seu canones continebantur.

[84] Quapropter cum dictæ epistolæ perierint, dubium non est, [etiam non moribundos, congruis pœnitentiis peræctis, ad pacem admittendos;] quin pariter præfatæ synodi canones eamdem sortem habuerint. Ex laudata tamen Cypriani ad Antonianum epistola, post synodum scripta, intelligimus, in hac circa lapsos, etiam in periculo mortis, de quibus hic agimus, non constitutos, sancitum fuisse, ut nec in totum spes communicationis & pacis lapsis denegaretur, ne plus desperatione deficerent, &, eo quod sibi Ecclesia clauderetur, secuti sæculum gentiliter viverent; nec tamen rursus censura Euangelica solveretur, ut ad communicationem temere prosilirent; sed traheretur diu pœnitentia, & rogaretur dolenter paterna clementia, & examinarentur causæ & voluntates & necessitates singulorum, eo fine scilicet, ut proportionata singulorum lapsorum delicti gravitati pœnitentia imponeretur. Horum aliquot genera in eadem epistola Cyprianus his verbis recenset: Nec tu existimes, frater carissime, sicut quibusdam videtur, libellaticos cum sacrificatis (libellaticorum & sacrificatorum notitiam num. 78 præbui) æquari opportere, quando inter ipsos etiam, qui sacrificaverunt, & conditio frequenter & causa diversa sit. Neque enim æquandi sunt, ille, qui ad sacrificium nefandum statim voluntate prosilivit, & qui luctatus & congressus diu, ad hoc funestum opus necessitate pervenit; ille, & qui se & omnes suos prodidit, & qui ipse pro cunctis ad discrimen accedens, uxorem & liberos & domum totam periculi sui perfunctione protexit; ille, qui inquilinos vel amicos suos ad facinus compulit, & qui inquilinis & colonis pepercit, fratres etiam plurimos, qui extorres & profugi recedebant, in sua tecta & hospitia recepit, ostendens & offerens Domino multas animas viventes & incolumes, quæ pro una saucia deprecentur. Cum ergo inter ipsos, qui sacrificaverunt, multa sit diversitas, quæ inclementia est, & quam acerba duritia, libellaticos cum iis, qui sacrificaverunt, jungere?

[85] Diversis hisce lapsorum classibus, aliisque, quas hic enumeratis non incongrue possis adjungere, diversas etiam pro gravitate criminum pœnitentias, alias aliis graviores ac diuturniores, S. Cyprianus, [quod etiam tunc Sanctus noster voluisse & docuisse,] aliique synodi Carthaginensis patres ex æquo & bono, uti jam monui, & in Commentario ad Vitam S. Cypriani prævio § XXII & seq. dilucide probatur, sancivere imponendas. Redeo nunc ad S. Dionysium. Dubitandum non videtur, quin hic, quod S. Cornelium Romæ, & S. Cyprianum in Africa fecisse, jam vidimus, in Ægypto pariter fecerit, ac proin sancierit, primo quidem lapsos omnes pœnitentes ad pacem esse admittendos, singulisque pro criminum gravitate diversa diversas esse pœnitentias injungendas; deinde vero Novatianum ejusque asseclas ab Ecclesiæ corpore alienos esse habendos. Quod ad primum pertinet, de quo solo hic agendum est, colligitur id potissimum ex Sancti ad fratres per Ægyptum constitutos epistola; de hac enim, quamvis jam perdita, Eusebius lib. 6, cap. 46 hæc memorat: Scripsit etiam (sanctus Dionysius) ad fratres per Ægyptum constitutos epistolam de pœnitentia: in qua & suam de lapsis sententiam exponit, & criminum gradus distinguit.

[86] [ex ejus ad fratres per Ægyptum constitutos epistolæ,] Quibus ex verbis, cum his dicatur Sanctus suam exposuisse de lapsis sententiam variosque criminum gradus distinxisse, verosimillimum fit, eum in præfata epistola docuisse, lapsis pœnitentibus, dum ad pacem admittuntur, pro diverso criminum gradu seu pro diversa criminum gravitate diversas esse pœnitentias imponendas; nisi enim id ita sit, quorsum, quæso, in prælaudata epistola, in qua de pœnitentia & de lapsis agit, suamque de his tradit sententiam, diversos criminum gradus seu classes distinguit? Hinc jam consequitur, ut Sanctus voluerit lapsos pœnitentes, non tantum cum de vita periclitarentur, sed etiam cum in eo periculo non essent, ad pacem admitti. Utquid enim alioquin diversas illis, ut verosimillime fecit, pro criminum diversitate pœnitentias præscripserit? Certe verosimile non est, pœnitentias moribundis pro criminum diversitate a Dionysio fuisse statutas. Dionysius, inquit pag. 633 & 635 Alexandrinum Chronicon, Alexandrinus episcopus, cum multi in Deciana Christianorum proscriptione & suppliciis lapsi defecissent, dato pœnitentiæ loco, multis delicti gratiam porrecta manu fecit, eaque de re ad multos episcopos litteras dedit, ut eis scilicet, quemadmodum verisimile est, ostenderet, Christianos in persecutione lapsos proportionata delicto medela esse curandos.

[87] [& ex tribus insuper aliis, quas ad diversos scripsit, colligitur.] Certe existimo, Sanctum id docuisse, tribus aliis epistolis, ab Eusebio loco proxime citato pariter memoratis, deque pœnitentia conscriptis. Harum prima esl ad Cononem, Hermopolitanæ ecclesiæ episcopum, altera ad Laodicensis ecclesiæ fratres ac tertia denique ad Armenios. Tribus hisce epistolis, uti etiam epistola, num. præcedenti memorata, id potissimum, quantum opinor, spectavit Dionysius, ut eos, ad quos scribebat, quosque verosimiliter in immitem Novatiani erga lapsos hæresim propensiores audiverat, penitus ab hac alienos redderet atque aversos. Hinc ulterius concludo, omnes illas post exortum quidem, uti ex dictis pronum est colligere, Novatiani schisma, non serius autem, quam anno 256 aut etiam 255 scriptas esse. Etenim, uti ex mox dictis consequitur, scriptæ sunt, cum nondum omnes Orientales ecclesiæ unanimi consensis Novatiani de lapsis opinionem proscripserant, hincque inter se discordia erant divisæ. Jam vero Dionysius epistola apud Eusebium lib. 7 cap. 5 ad Stephanum Papam scribit, omnes ecclesiarum (Orientalium nempe) ubique antistites unum idemque sentire, & ob redditam insperato pacem incredibili gaudio exultare, id est, ut lib. proxime citato, cap. 4 interpretatur Eusebius, omnes ubique ecclesias mollito jam persecutionis furore, Novati * turbulentam novitatem detestantes, inter se pacem iniisse. Quapropter cum Dionysii ad Stephanum epistola hic laudata, nec serius nec citius, uti infra docebimus, quam anno 256 scripta sit, necesse est omnes supra memoratas epistolas pace ecclesiarum, cujus illa meminit, anteriores, non serius quam anno 256 aut etiam 255, scriptas esse.

[Annotata]

* Novatianum

* Novatiani

§ IX. Scribit ad Fabium, Antiochenum episcopum, eumque a Novatiani de lapsis opinione conatur avertere.

[Sanctus ad Fabium, Novatiani schismati nonnihil addictum,] Quamvis Novatiani schisma, ut jam docui, in Africa & Italia unanimi fere ubique consensu fuisset proscriptum, erant tamen adhuc nonnulli Antiochiæ, qui illud stabilire niterentur. Docet id nos Eusebius lib. 6, cap. 46 de S. Dionysio Alexandrino hæc scribens: Scribit præterea ad Cornelium Romanæ urbis episcopum, cujus litteras adversus Novatum (lege Novatianum) scriptas acceperat: in qua quidem epistola significat, se ab Heleno Tarsi Ciliciæ episcopo, & a ceteris, qui cum illo convenerant, Firmiliano scilicet Cappadociæ & Theoctisto Palæstinæ provinciæ, episcopis, invitatum fuisse, ut ad synodum Antiochenam occurreret, in qua quidam Novati schisma confirmare tentabant. Scribit etiam sibi nuntiatum fuisse, quod Fabius quidem diem extremum obiisset, Demetrianus vero in ejus locum episcopus Antiochenæ ecclesiæ esset constitutus. Ipsemet Fabius, Antiochenus episcopus, cujus mortem S. Cornelio secundum Eusebii verba jam recitata annuntiavit Dionysius, tum Novatiani schismati, tum severæ in lapsos hæresi nonnihil erat addictus. Primum liquet ex Eusebio, qui lib. 6, cap. 44 exhibens alterum S. Dionysii Alexandrini ad Fabium, Antiochenum episcopum, epistolæ Fragmentum, hæc verba, quæ mirum est integre non vertisse Valesium, præmittit: Ἀυτῷ τούτῳ Φαβίῳ ὑποκατακλινομένῳ πῶς τῷ σχίσματι καὶ Διονύσιος κατ᾽ Αλεξάνδρειαν ἐπιστείλας &c. Eidem Fabio in schisma aliqua ex parte inclinanti scribens Dionysius Alexandrinus &c; ubi sermonem esse de Novatiani schismate ex binis Eusebii capitibus, quorum alterum præcedit, alterum subsequitur ejusdem Eusebii caput proxime laudatum, consideranti fiet perspicuum. Quod vero ad secundum pertinet, Fabium scilicet severæ in lapsos Novatiani hæresi nonnihil fuisse addictum, manifestum efficitur ex Sancti nostri ad eumdem Fabium epistola, ab Eusebio lib. 6, cap. 41, 42 & 44 ex parte recitata. In hac enim Dionysius, uti ex ejusdem Fragmentis huc mox transcribendis patescet, data opera, multa profert, quæ nata sint a Novatiani de lapsis hæresi avertere virum quemlibet, a ratione & sano de divina in peccatores clementia sensu non omnino alienum.

[89] Scripta est hæc a S. Dionysio epistola anno 251 aut certe anno 252. Etenim, uti ex jam dictis pronum est colligere, scripta est post schisma Novatiani anno 251 exortum, [anno 251 aut 252 scripsit epistolam, hacque illum] & Flavius, ad quem scripta est, anno 252, uti Boschius noster in Historia chronologica Patriarcharum Antiochenorum, tom. IV Julii præfixa, docet, e vivis excessit. Hac epistola posterior est altera, cujus jam memini, ad Cornelium Papam a Sancto nostro data. Etenim in ea Dionysius, ut loco proxime citato testatur Eusebius, mortem Flavii, Antiocheni episcopi, a se intellectam asseruit, adeoque illam scripsit post epistolam ad Flavium, mox hic memoratum, nec dubium est, quin id anno 252 fecerit: etenim hoc anno, ut jam dixi, Fabius Antiochenus episcopus, post cujus mortem scripta est, diem suum obiit, nec Cornelius Papa, ad quem scripta est, ultra quintam Augusti ejusdem anni diem, uti in Commentario in S. Cornelium sæpissime laudato, probatum invenies, vitam produxit. Videamus modo, quæ in Sancti nostri ad Fabium epistola nata sint a Novatiani de lapsis opinione abducere. Nihil, quantum opinor, in tota, quanta est ea epistola, magis urgens occurrit, quam miraculum, quod Deus operatus est in favorem Serapionis senis, in persecutione lapsi, postque pœnitentis, atque ad pacem Ecclesiæ admitti enixe precati, quem etiam divina clementia absque illa pace, quam submissis precibus petierat, e vivis excedere non permisit. Totam Sancti nostri narrationem, quæ apud Eusebium lib. 6, cap. 44 exstat, huc transcribo, uti jam ante facturum me monui.

[90] [a Novatiani opinione conatus est abducere,] Unum tibi, scribit ad Fabium Dionysius, exemplum proponam, quod apud nos contigit. Erat in hac urbe (Alexandria) Serapion quidam senex e numero fidelium; qui reliquo quidem anteactæ vitæ tempore nulli culpæ obnoxius fuerat. Sed in persecutione lapsus, sæpenumero veniam petierat, nec quisquam ei attenderat, quod sacrificasset. Idem postea morbo correptus, vocis usu sensuque omni carens triduo permansit. Quarto demum die paululum recreatus, nepotem ex filia ad se vocat, & quousque tandem, inquit, me detinetis, fili? properate, quæso, & me quantocyus absolvite. Accerse mihi unum ex presbyteris. Hæc cum dixisset, rursus illum vox destituit. Puer ad presbyterum cucurrit. Jam nox erat. Presbyter autem ægrotabat. Sed quoniam in mandatis dederam, ut morituris, si peterent, & maxime si antea suppliciter postulassent, venia indulgeretur, quo bonæ spei pleni ex hac vita migrarent; exiguam Eucharistiæ partem puero tradidit, jubens, ut in aqua intinctam, seni in os instillaret. Redit igitur puer buccellam afferens. Et cum appropinquaret, priusquam ingrederetur, recreatus iterum senex; Venisti, inquit, fili, ac presbyter quidem ipse venire non potuit. Tu vero fac citius, quod imperatum est, & dimitte me. Mox puer buccellam intinxit, & in os senis infudit, qui, ea paulatim absorpta, animam exhalavit. Hæc de Serapione Dionysius, mox, ut ad clementiam in lapsos Fabium inflectat & a Novatiani opinione abstrahat, hæc subdens: An non igitur perspicue apparet, eum (Serapionem senem) reservatum fuisse, ac tantisper in vita permansisse, quoad reconciliaretur, & deleto jam crimine, pro multis, quæ gesserat, bonis operibus a Christo agnosci posset & prædicari?

[91] [ex martyrum in lapsos clementia] Sane manifestum est, quod etiam Dionysius interrogando innuit, Serapionem tantisper in vita non alio fine fuisse prodigiose servatum, quam ut ex ea non ante discederet, quam ad veniam & Eucharistiæ communicationem fuisset receptus. Hinc non immerito Sanctus potuisset inferre, eorum opinionem, qui omnem spem lapsis veniæ præcidunt, a Dei clementia, qui mortem peccatoris non vult, sed magis ut convertatur & vivat, omnino esse alienam. Verum illam Dionysius alia insuper ratione acriter perstringit. In more tunc positum erat fueratque jam olim, ut lapsi, facti pœnitentes, ad martyrum suffragia recurrerent, communionisque ab his libellos obtinerent, quorum deinde beneficio ab Ecclesia ad pacem facilius admittebantur. A lapsis hujusmodi, quibuscum in orationibus ac cibo martyres, datis etiam forsitan communionis libellis, communicarant, aliud argumentum contra Novatiani hæresim format. Narrat primo epistola ad Fabium apud Eusebium lib. 6, cap. 41 & 42, quot, quantaque mala tum in persecutione motu populari excitata, tum in altera hanc ex edicto Decii subsecuta, Christiani Alexandriæ alibique in Ægypto fuerint perpessi, quotque ex his pro fide sanguinem effuderint, ac tum mox ea subjungit, quibus iterum, pluribus accumulatis interrogationibus, eorum opinionem, qui lapsis in persecutione spem veniæ præcludunt, apertissime improbat simulque confutat.

[92] Ceterum, inquit, hi divini martyres, qui nunc assessores sunt Christi, [docens, hos ad communionem publicam,] & regni illius consortes, ac judicii participes cum ipso judicaturi, dum hic apud nos essent, quosdam e fratribus lapsos, & idolis sacrificasse convictos susceperunt, & conversionem illorum ac pœnitentiam cernentes, cum judicarent, illam placere posse illi, qui peccatoris pœnitentiam mavult, quam mortem, eos admiserunt, & collegerunt, atque in cœtum suum (datis etiam verosimiliter pro more tunc recepto communionis libellis) receperunt, & in orationibus & cibo cum iisdem communicarunt. Quid ergo nobis, fratres, de his suadetis? quid nos agere debemus? Utrum sententiæ martyrum accedemus, & rem ab illis judicatam, seu potius gratiam concessam tuebimur, & cum iis, quos illi miseratione prosecuti sunt, benigne agemus? an contra judicium illorum irritum faciemus, nosque ipsi sententiæ illorum discussores ac judices constituemus, clementiam dolore afficiemus, ordinem constitutum evertemus, Dei ipsius indignationem provocabimus? Recitatis hisce Dionysii verbis mox subjungit Eusebius: Atque hæc Dionysius consulto videtur adjecisse, loquens de iis, qui persecutionis tempore præ infirmitate animi lapsi fuerant. Ita sane habet, uti hic scriptor animadvertit. Vult enim Sanctus, ut apparet, contra Novatianum, in cujus opinionem propendebat Fabius, e lapsis martyrum suffragio ad pacem admittendis his ostendere, generatim lapsos omnes, modo eos facti sufficienter pœniteret, ad delicti veniam & ad Eucharistiæ communicationem esse admittendos, idque verosimiliter, etiamsi de vita minime periclitarentur: innuit enim ad pacem admittendos esse, quos in cœtum suum, ac communionem martyres receperant: hi autem plurimos rectissime valentes, nec in mortis articulo positos in communionem suam admiserant.

[93] Ad Sancti nostri textum recitatum scite (Ruinartii in Actis selectis & sinceris martyrum verbis utor) observat Valesius, [quæ a privata distinguitur, esse admittendos;] duplicem fuisse in Ecclesia communionem, quæ lapsis indulgeri poterat, primam privatam & orationum; alteram publicam & Sacramentorum. Privatam vocat, quæ a privatis, non vero ab episcopo concedebatur: ut si quando martyres aut confessores benigne excepissent lapsos ad se recurrentes, & eorum intercessionem efflagitantes; vel si cum eis Deum orare permisissent. Hæc autem communio jus nullum ad Ecclesiæ sacramenta percipienda, aut ad publicas Ecclesiæ orationes accedendum præstabat, licet episcopos ad mitius erga ejusmodi lapsos agendum excitaret. Altera vero communio ea erat, qua pœnitentibus jus restituebatur Ecclesiæ Sacramentis & publicis precibus participandi. His vero sic explanatis (subjungit laudatus Ruinartius) jam facile est intelligere, Dionysium in epistolæ Fragmento, quod protulimus, de pœnitentibus agere, qui prima communione a martyribus donati, alteram ab episcopis nondum consecuti fuerant. Assentior laudato Ruinartio: de hujusmodi pœnitentibus in textu mox prolato indubie agitur.

[94] [nec sic cum S. Cypriano] Verum hic jam quæri potest, an Sanctus noster, qui lapsos, ad communionem a martyribus admissos, & forte libellis ab his donatos, nec ad extrema reductos in gratiam cupit recipi, non pugnet cum S. Cypriano. Hic enim sanctus episcopus (vide in Opere nostro Commentarium ad Vitam ejus prævium § 12 & 13) tribus diversis epistolis, quæ in nova editione Veneta ex Baluzii recensione sunt nona, decima & undecima, quosdam e clero suo presbyteros & diaconos, quod lapsos, libellis a martyribus donatos, ad communionem admitterent, acriter objurgat, ac proin videri potest voluisse, ut nec lapsis libelli a martyribus darentur, nec illis ab his donati ad pacem admitterentur. Fateor, tres illas objurgatorias epistolas scripsit Cyprianus, nec propterea tamen pugnat cum S. Dionysio, qui lapsos, quibuscum martyres communicarunt, ad pacem cupit admitti. Etenim Cyprianus dictas epistolas exaravit, durante adhuc Decii persecutione, volebatque, lapsorum in Ecclesiam admissionem differri, donec, pace Ecclesiæ concessa, eorumque causa examinata, certum aliquid de ipsis in communi fuisset statutum. Itaque in præfata epistola acriter nonnullos e clero suo presbyteros & diaconos idcirco redarguit, quod, persecutione nondum exstincta, contra episcopi sui voluntatem, Ecclesiasticæque disciplinæ vigorem lapsos, libellis martyrum donatos, ad pacem temere, idque absque prævia sufficienti pœnitentia, admitterent, sacratissimoque Christi Corpore impertiri non metuerent.

[95] [pugnat Dionysius] Certe Cyprianus, reddita Ecclesiæ pace, lapsos omnes, ac proin etiam libellis a martyribus donatos, ad delicti veniam & ad delicti veniam & ad Eucharistiæ communicationem, modo pœnitentiam crimini suo proportionatam prævie obiissent, voluit admitti, admittendosque ipsemet una cum synodo, quam Carthagine congregarat, diserte decrevit. Liquet id ex iis, quæ § præcedenti disseruimus, idemque in Commentario ad Vitam S. Cypriani prævio, iterum mox laudato, § 22 & seq. luculentissime probatur, ad quem propterea studiosum lectorem, qui, quod primo hic probandum erat, fusius probatum cupit, brevitatis causa remitto. Quod jam pertinet ad libellos a martyribus & confessoribus in lapsorum gratiam concessos, certe etiam Cyprianus hujusmodi libellos dari non improbavit; sed abusum eorum merito castigavit, voluitque, ut ad ecclesiasticas leges & pristinam consuetudinem exigerentur. Liquet id ex ipsiusmet Cypriani epistola 10, num. præcedenti laudata, martyribus & confessoribus inscripta. In ea enim Cyprianus martyres & confessores sic alloquitur: Sed & illud ad diligentiam vestram redigere & emendare debetis, ut nominatim designetis eos, quibus pacem dari desideretis. Audio enim, quibusdam sic libellos fieri, ut dicatur: Communicet ille cum suis; quod numquam omnino a martyribus factum est: ut incerta & cæca petitio invidiam nobis postmodum cumulet. Late enim patet, quando dicitur: ille cum suis; & possunt nobis viceni & triceni & amplius offerri, qui propinqui & affines & liberti ac domestici esse asseverentur ejus, qui accipit libellum. Et ideo peto, ut eos, quos ipsi videtis, quos nostis, quorum pœnitentiam satisfactioni proximam conspicitis, designetis nominatim libello, & sic ad nos fidei ac disciplinæ congruentes litteras dirigatis. Cyprianus ergo, non magis libellis a martyribus lapsos donari improbavit, quam his pœnitentibus, etiam ad extrema non deductis, delicti veniam, cessante jam persecutione, voluerit negari, ac proin non adversatur Sancto nostro; cum hic pariter, cessante, ut § præcedenti jam docui, persecutione, lapsis pœnitentibus, etiamsi in mortis periculo non essent constituti, delicti veniam impertiendam putarit, hancque illis, nisi de vita periclitantibus, persecutione nondum sopita, dari noluerit.

[96] Revertamur modo ad eam, de qua hic disseruimus, epistolam, [qui dicta epistola effecisse videtur, ut Fabius synodum convocarit;] dispiciamusque, quem ex hac fructum Dionysius retulerit. Boschius noster in Historia Chronologica Patriarcharum Antiochenorum, tomo IV Julii præfixa, num. 86 censet, partim memorata hoc paragrapho Sancti nostri ad Fabium epistola, partim quatuor S. Cornelii ad eumdem Fabium epistolis, ab Eusebio lib. 6 cap. 43, & S. Hieronymo de Script. Ecclesiasticis cap. 66 laudatis, id esse effectum, ut ipse Fabius, si non illis epistolis ad Cornelii & ecclesiarum omnium partes fuerit inflexus, synodum saltem Antiochiæ non diu, antequam e vivis, quod anno 252 accidit, fuerit sublatus, super illo negotio indicendam curarit. In hanc sententiam laudat textum de S. Dionysio Alexandrino, ex Eusebio depromptum & num. 88 a nobis transcriptum, in quo Sanctus ab Heleno, Tarsi Ciliciæ episcopo, & a ceteris, qui cum illo convenerant; Firmiliano scilicet Cappadociæ, & Theoctisto Palæstinæ provinciæ episcopis, ad concilium, Antiochiæ celebrandum, sese invitatum, atque etiam de Fabii morte edoctum nuntiat; ita autem scribit, ut hoc illo posterius factum esse, insinuet. Unde, quemadmodum putat Boschius, recte consequitur, ut decreta ante indictaque fuerit Antiochena synodus, quam Fabius obierit, ac proin ut hic illam ante obitum verosimiliter indixerit, aut certe indicendam curarit. Videtur sane mihi hæc Boschii opinio admodum verisimilis.

[97] Verum huic opinioni suæ jam propositæ subjungit: Tribuitur nihilominus in libello synodico tom. 1 Conciliorum Labbe, [hæc tamen, ut apparet, sine nova convocatione celebrata non fuit.] col. 719, synodus hæc, Antiochiæ collecta, Demetriano, Fabii successori; quia is executus est, quod Fabius, morte interveniente, non potuerat. Quibus verbis videtur innuere, synodum, loco proxime citato apud Labbe memoratam, ex convocatione, a Fabio ante mortem facta, aut fieri curata, fuisse a Demetriano celebratam, ita ut hic ad eam celebrandam convocatione alia usus non fuerit: id autem mihi minus verisimile apparet. Etenim, uti ipsemet Boschius loco proxime citato adstruit, præfata synodus, Antiochiæ a Demetriano in causa Novatiani celebrata, conciliatrix exstitit pacis, quam Dionysius, apud Eusebium lib. 7, cap. 5, epistola ad Stephanum Papam, iniisse nuntiat omnes Orientis ecclesias, earumque episcopos, turbulentam Novatiani novitatem seu hæresim unanimi consensu detestantes. Jam vero cum prædicta Sancti nostri ad Stephanum Papam epistola ante annum 256 (uti infra docebo) verosimillime scripta non sit, initamque inter ecclesias concordiam, veluti rem novam, S. Dionysius in illa Stephano annuntiet, verosimillimum apparet, synodum memoratæ pacis conciliatricem ante annum 225 celebratam non fuisse. Quapropter cum Fabius seu Flavius ante Augustum anni 252, uti num. 89 jam docui, e vivis excesserit, atque adeo post hoc tempus synodum Antiochiam convocare non potuerit, triennium ut minimum inter convocationem & celebrationem hujus synodi statuendum erit, si hæc ex convocatione Fabii a Demetriano celebrata sit. Quapropter cum hoc, attenta illorum temporum consuetudine, verosimile non sit, parum credibile mihi apparet, synodum Antiochenam a Demetriano ex sola convocatione Fabii seu Flavii, nova convocatione non præmissa, celebratam fuisse. Fuerit itaque post mortem Fabii synodi adversus Novatianos celebrandæ consilium tantisper suspensum, nec ante exsecutioni mandatum, quam nova fuerit a Demetriano facta convocatio, sicque recte intelligitur, qua de causa synodus Antiochena in causa Novatiani celebrata, quam pacis Orientalium ecclesiarum conciliatricem cum Boschio fuisse existimo, in libello synodico mox laudato, soli Demetriano, nulla facta Fabii mentione, attribuatur. Pergamus nunc ad alias Sancti nostri epistolas.

§ X. Controversia de rebaptizandis hæreticis inter S. Cyprianum & S. Stephanum Papam exorta, Dionysius paci in Ecclesia servandæ dat operam, variasque hunc in finem scribit epistolas.

[Sanctus, cujus hic tres præter jam memoratas recesentur epistolæ,] Omnes fere epistolæ, quas Sanctus noster occasione Novatiani vel schismatis vel hæreticæ de lapsis opinionis conscripsit quasque jam memoravimus, , ab Eusebio lib. 6 Historiæ, cap. 46, uti hactenus dicta docent, laudantur. Porro ab eodem Historico ibidem insuper laudantur tres aliæ epistolæ, quarum hactenus non meminimus. Primam, quæ objurgatoria est, Dionysius scripsit ad gregem suum Alexandriæ, alteram, quæ & libellus a laudato Eusebio vocatur, ad Origenem de martyrio dedit; tertiam denique de officio diaconi ad fratres Romæ constitutos per Hippolytum misit. Epistola Sancti ad gregem suum objurgatoria verosimillime scripta est, cum Dionysius persecutionis tempore ab urbe Alexandrina exsularet; verum cum in exsilium fidei causa plus vice simplici pulsus fuerit, pro certo nequit edici, cujus exsilii tempore, ac proin quo circiter anno scripta sit. Quapropter cum id etiam edici nequeat circa epistolam, quam de officio diaconi ad fratres Romanos Sanctus conscripsit, ulteriorem de ambabus hisce epistolis tractatum rejicio in Appendicem, huic Commentario subjungendam, in qua tum de Operibus, quæ an Sancti nostri indubie sint, pro certo nequit edici, tum de iis, quæ quidem a Dionysio procul omni dubio elaborata sunt, tempus tamen, quo circiter elaborata sint, compertum minime habetur. Quod pertinet ad epistolam, quam Dionysius ad Origenem de martyrio conscripsit, ea quidem, durante adhuc, uti suo loco probabo, Decii persecutione, conscripta est; ac proin jam antea a me hic fuisset memoranda. Verum cum adhuc alia, cujus prorsus ignoratur epocha, a Sancto nostro de Origene scripta sit epistola, hæcque proinde in Appendicem sit rejicienda, malui etiam & alteram, cujus epocha habetur comperta, ad Origenem scriptam, in eamdem Appendicem rejicere, quod ea omnia, quæ hic de Origene disputanda veniunt, sub unum veluti aspectum velim proponere.

[99] Itaque tum epistolas a Sancto nostro conscriptas, tum res alias ad eum spectantes, [sub imperio Galli nil præclari scitur gessisse;] quæ ad certum queunt tempus referri, recensere pergo ex ordine. Ecclesia Novatiani schismatis internis tumultibus agitata, post aliquantulam Decianæ persecutionis remissionem, rursus a Gallo, qui anno 251 circa mensem Decembrem Decio interfecto in imperium una cum Hostiliano suscesserat, nova persecutione fuit vexata. Docet id nos Dionysius apud Eusebium lib. 7 cap. 1 sic scribens: Sed neque Gallus culpam Decii intellexit: nec prospexit, quid tandem illum pessumdedisset. Quin potius ad eumdem lapidem ante oculos suos positum impegit. Qui cum imperium ipsius prospero in statu esset, cunctaque ex animi sententia succederent, viros sanctos, qui pro pace & incolumitate ipsius preces ad Deum allegabant, insectatus est. Cum illis ergo orationes pro ipso fieri solitas simul fugavit. Quibus ex verbis manifestum fit, a Gallo in Christianos persecutionem motam fuisse; verum ex iisdem non docemur, in quibus potissimum Romani imperii provinciis ea sævierit. Pagius in Criticis ad annum 252 num. 17 & sequentibus contendit, persecutionem, a Gallo motam, localem tantum, in sola nempe urbe Romana, fuisse. Verum an hæc ejus opinio fundamentis sat firmis innitatur, jam apud nos tom. IV Septembris in Commentario ad Vitam S. Cypriani prævio § 33 discussum est. Ad hunc adeo, studiose lector, brevitatis studio te remitto. Nihil interim vel apud Eusebium vel alibi uspiam occurrit, unde certo conficias, persecutionem, quam suscitavit Gallus, Alexandriæ aut alibi in Ægypto exarsisse; ac proin dubium est admodum, an Sanctus noster ejusdem persecutionis occasione quidquam pro Christiana fide fuerit perpessus, memoriave dignum effecerit. Nihil etiam a Sancto nostro præclare gestum invenio, quod vel ad ipsum Galli imperium debeat referri. Ut ergo rerum ad Dionysium spectantium seriem prosequamur, necesse est, ut ultra illud progrediamur.

[100] Anno 254, ut nunc communior eruditorum fert opinio, [verum orta Cyprianum inter & Stephanum de baptismo controversia,] Gallo in imperium Valerianus successit. Sub hujus imperii initium optatissima pace gavisa est Ecclesia, eaque tanta, ut sub nullis anterioribus imperatoribus majori. Docet id nos iterum Sanctus noster apud Eusebium lib. 7, cap. 10 epistola ad Hermammonem de Valeriano sic scribens: Joanni quoque similiter revelatum est. Ait enim: Et datum est illi os loquens magna & impia; & data est illi potestas, & menses quadraginta duo. Utrumque porro in Valeriano impletum mirari licet, illudque ante omnia considerare, cujusmodi is ante persecutionem fuerit: qualiter mansuetus quidem ac benignus erat erga famulos Dei. Neque enim ullus superiorum principum, ne illi quidem ipsi, qui palam Christiani fuisse dicuntur, tanta humanitate ac benevolentia nostros complexus est, quantam ille præ se ferebat initio principatus sui; totaque ejus familia piis hominibus abundabat, ac Dei Ecclesia esse videbatur. Tenuit hæc pax, antequam Valerianus novam in Christianos persecutionem concitarit, annis circiter quatuor. Verum dum ab externis tumultibus ita tantisper immunis est Ecclesia, internis agitari sævissime cœpit. Occasione eorum, qui ex hæresi ad Ecclesiam accedebant, gravissima orta est tempestas. Cyprianus cum tota fere Africana ecclesia asserebat, tales homines denuo esse baptizandos; Stephanus contra, Romanus Pontifex, antiqua traditione fultus, baptismum, ab hæreticis collatum, validum esse contendebat ac proin non iterandum. Sanctus noster occasione famosissimæ hujus controversiæ varias ad varios, ad Stephanum scilicet, Romanum Pontificem, Sixtum, successorem, Dionysium & Philemonem, presbyteros Romanos, scripsit epistolas: verum antequam de his plura edisseram, juverit de tempore, origine & progressu dictæ famosissimæ controversiæ nonnulla hic præfari, ut quantum, illa durante, Dionysius de Ecclesia, paci inter partes servandæ allaborando, fuerit meritus, quivis commodius intelligat.

[101] [cujus hic tempus,] Agrippinus, S. Cypriani in Carthaginensi cathedra decessor, non tamen proximus, anno circiter 200, coacto episcoporum concilio, primus in Africa decreverat, verum Christi baptismum extra Ecclesiam conferri non posse, ac proin rebaptizandos esse, quicumque a solis hæreticis baptizati ad Ecclesiam accederent. Quinquaginta circiter annis post accidit, ut hac super re in Africa, præsertim in Numidia, dubitatum fuerit, eaque de causa octodecim episcopi S. Cyprianum consuluerint. Horum litteræ lectæ sunt in Carthaginensi triginta, vel triginta & unius episcoporum synodo, quos sanctus metropolita vel ea ipsa de causa convocarat, vel alias convocatos penes se habebat. Cyprianus, laudatique, qui ipsi Carthagine aderant episcopi, Agrippini decreto inhærendum censuere, atque adeo rebaptizandos esse, quicumque ab hæreticis schismaticisve tincti, in Ecclesiam admitti postularent, hancque in sententiam ad præfatos episcopos rescripsere. Non diu post hanc synodum contigit, ut etiam a Quinto, in Mauritania episcopo, per Lucianum presbyterum eadem super re S. Cyprianus denuo fuerit consultus, hicque illi idem, quod episcopis supra laudatis datum fuerat, responsum transmisit, adjecta etiam nuperi concilii, exeunte circiter anno 255, celebrati, synodica epistola. Nec hoc fecisse contentus, anno 256 ante Pascha, ut Pearsonio in Annalibus Cyprianicis placet, alterum celebravit antistitum Africæ Numidiæque unius & septuaginta concilium. In hoc denuo, quod in priori synodo de hæreticorum baptismate fuerat decretum, unanimi omnium suffragio probatum fuit ac confirmatum. Ne vero quid ad rei firmitatem deesset, congregati Patres communes litteras, quibus & prioris concilii epistolam synodicam, & alteram S. Cypriani ad Quintum, episcopum supra laudatum, de eodem ambas argumento, accluserant, Romam ad S. Stephanum transmisere, omnino confisi fore, ut hic, quod ipsi de rebaptizandis hæreticis statuerant, calculo suo auctoritateque roboraret.

[102] Verum enimvero res longe aliter, ac illi speraverant, [origo] evenit. Etenim Stephanus, lectis eorumdem litteris, merito indignatus, quod Apostolica traditio, qua baptizati ab hæreticis, si ad Ecclesiam accederent, sine baptismi iteratione recipiendi erant, tamquam erronea proscriberetur, idque ab episcopis, doctrinæ & sanctitatis fama conspicuis, medelam tanto malo non qualemcumque, sed efficacissimam juxta ac promptissimam adhibendam statuit. Mox itaque ad Cyprianum ceterosque Africæ episcopos rescribens, opinioni eorum Apostolicam traditionem, a qua nefas esset recedere, contrariam esse reposuit, simulque ne quid in tanti momenti re innovaretur, præcepit, interminatus etiam non obtemperaturis excommunicationis pœnam, aut certe hac illos dignos habendos esse, pronuntians. Hæ litteræ mirum in modum S. Cyprianum, ceterosque ejusdem cum eo sententiæ episcopos perculere. Eo nimirum sese redactos conspiciebant, ut vel opinionem, quam firmis rationibus nixam veritatique consentaneam putabant, deberent deserere, vel manifestum subire periculum, ne a S. Petri Cathedra proscriberentur. Primum ipsis durum, neque necessarium videbatur, eo quod non de aliquo fidei articulo, sed de disciplina tantummodo, quæ in variis particularibus ecclesiis nonnumquam diversa est, agi crederent; consuetudinem vero, quam adducebat Stephanus, non divinam, sed humanam dumtaxat esse. Itaque nihil prætermittendum statuerunt, quo & opinionem suam tuerentur, & irati Pontificis minas, servata unitate & communione, evaderent.

[103] Hunc in finem Cyprianus tertium de hac causa concilium in proximas Kalendas Septembris dicti anni 256 indixit, [& progressus exponitur,] atque ad hoc omnes, quotquot potuit, Africæ, Numidiæ & Mauritaniæ convocavit episcopos, eo haud dubie consilio, ut vel, si id pluribus videretur, Stephano morem gereret, vel si contra fere omnes sibi consentientes haberet, tantus episcoporum numerus atque auctoritas Romanum Pontificem a ferenda saltem excommunicationis intentatæ sententia cohiberet. Itaque dictis Kalendis Septembribus anni 256 celebratum est tertium Carthagine de hæreticorum baptismate concilium, eique episcopi ex Africa, Numidia & Mauritania, octoginta & quinque interfuerunt, hique omnes ac singuli, hortante Cypriano, ut quam liberrime suam quisque de re proposita sententiam ferret, superiorum conventuum decreta suo ac duorum insuper episcoporum absentium suffragio confirmarunt. Ex hoc numero delecti subinde sunt a Cypriano ceterisque synodi patribus ad S. Stephanum legati. Verum hi denuo non eo, quem speraverant, eventu a Pontifice fuere suscepti. Etenim cum huic jam omnia, antequam hi appulissent, fuissent renuntiata, sciretque proinde Afros, jam post secundum Carthaginense concilium semel auditos, contra gravissimum, quod ad eos miserat, rescriptum, intentatasque excommunicationis minas, errorem suum etiam majori, quam prius, episcoporum numero confirmasse, memoratos legatos, quamvis a veneranda plurimorum episcoporum synodo missos, severe repulit, Romaque, re penitus infecta, jussit excedere, repetitis etiam gravibus in Afros minis, nisi ad pristinam Ecclesiæ consuetudinem redirent. Africani præsules, ac Cyprianus præsertim, infelici causæ suæ eventu ex legatis Roma reversis intellecto, non mediocriter haud dubie fuere conturbati, veritique, ne Stephanus, quem in proposito constantem experiebantur, ad excommunicationis, quam minatus fuerat, sententiam brevi procederet, in omnem partem animos versavere, ut istud a capite suo fulmen averterent. Noverat Cyprianus, Firmilianum Cæsareensem, Helenum Tarsensem, aliosque in Oriente episcopos, qui eamdem de rebaptizandis hæreticis opinionem in synodis versus annum 230 Iconii & Synnadæ celebratis inductam mordicus tuebantur, ea de causa a Stephano pariter reprehensos fuisse. Hinc visum ei est, ad Firmilianum litteras dare, quibus eum de ecclesiæ Africanæ statu, deque communi periculo instrueret, & quæ ejus hac in re esset sententia, rogaret.

[104] [ad Stephanum, Romanum Pontificem,] Hæc omnia, quæ tribus numeris præcedentibus in compendium contrahenda duxi, fuse explanata, præcipuaque capita valide probata apud nos tom. 1 Augusti in Commentario Actis S. Stephani Papæ præmisso, & tom. 4 Septembris in Commentario ad Vitam S. Cypriani prævio, jam sæpe laudato, eruditus lector inveniet, quem ego propterea, brevitatis studio eo remittens, ad ea, quæ in Controversia, compendio jam explicata, Sanctus noster gessit, tractanda progredior. Boschius noster in Commentario prævio de S. Stephano mox laudato suspicatur, Cyprianum epistola ad Firmilianum, quæ nunc interiit, statim jam laudata, etiam institisse, ut si quos ille vel in Oriente vel in Ægypto amicos haberet, quos Romæ suspectos non esse, ibique aliquid valere sciret, eos infortunii Orientalibus æque ac Africanis ecclesiis imminentis deprecatores apud Stephanum adhiberet. Ita laudatus Boschius, statim innuens, Firmiliani forte rogatu S. Dionysium, Alexandrinum episcopum, hac in causa deprecatorem intercessisse, data ad Stephanum epistola, ab Eusebio lib. 7, cap. 5 Historiæ suæ Ecclesiasticæ partim inserta. Id autem idcirco facit, quod Dionysius alteram deinde ad Xystum, Stephani successorem, scribens epistolam, obtestatum se esse affirmet ac rogasse Stephanum, ne quid scilicet hic in Orientales aliosve episcopos, hæreticorum baptismum damnantes, durius statueret. Verum quantumcumque Sanctus noster, data ad Stephanum epistola, hunc obtestatus fuerit, ne quid, ut laudata ad Sixtum epistola fidem facit, in Firmilianum aliosque episcopos, hæreticorum baptismum damnantes, durius statueret, ad id tamen Dionysium Firmiliani rogatu impulsum fuisse, ex dicta ad Sixtum epistola concludi minime potest. Imo ex hac consequi videtur, Dionysium, ut deprecatorem apud Stephanum ageret, solis litteris, quas ab ipsomet Stephano de Firmiliano, Heleno aliisque episcopis Orientalibus acceperat, fuisse permotum.

[105] [non tamen Firmiliani rogatu,] Etenim in memorata ad Xystum epistola Dionysius sic scribit: Antea quidem litteras scripserat (S. Stephanus) de Heleno & de Firmiliano, de omnibus denique sacerdotibus per Ciliciam, Cappadociam, cunctasque finitimas provincias constitutis, sese ob eam causam ab illorum communione discessurum, quod hæreticos rebaptizarent. Ac paucis deinde interjectis, subjungit: De his omnibus ego ad illum (S. Stephanum) epistolam misi, rogans atque obtestans, ne scilicet prædictos episcopos a communione sua rescinderet. Scripsit ergo, uti hinc liquet, ad Stephanum deprecatoriam, de qua hic agimus, epistolam Dionysius, cum prævie ab illo litteras accepisset, ac proin his solis, ex quibus Stephani severum de episcopis, hæreticorum baptismum reprobantibus, consilium intellexerat, impulsus fuisse videtur, ut pro laudatis episcopis, data ad Stephanum epistola, deprecator intercederet. Id igitur Firmiliani, ad id rogandum a Cypriano inducti, rogatu neutiquam fecit. Quod si tamen id revera Firmiliani rogatu Sanctus fecisset, jam ejus, qua id fecerit, epistola non citius quam anno 256 provecto scripta erit. Etenim in illa hypothesi scripta non erit ante epistolam de procurandis apud Stephanum deprecatoribus ad Firmilianum a Cypriano missam; hic autem hujusmodi epistolam ad illum non miserit, nisi post concilium Carthaginense tertium, Kalendis Septembribus anno 256 celebratum, ut adeo in dicta hypothesi Sancti nostri ad Stephanum epistola citius quam anno 256 provecto scripta non fuerit. Et vero quamvis revera, ut jam docui, verosimillime factum non sit, ut Dionysius Firmiliani rogatu pro episcopis, hæreticorum baptismum damnantibus, data ad Stephanum epistola, intercesserit, hæc nihilominus nec citius nec serius quam dicto anno 256 scripta videtur.

[106] Etenim scripta non est ante epistolam a S. Stephano ad Dionysium de Firmiliano & Heleno, [anno 256 scripsit epistolam,] aliisque episcopis, a communione sua resecandis datam. Quapropter cum hæc haud dubie scripta non sit ante epistolam, qua Stephanus anno 256, ut jam vidimus, rebaptizari baptizatos ab hæreticis, episcopis Africanis interdixit, certum apparet, dictam Sancti nostri ad Stephanum epistolam ante annum 256 scriptam non esse. Jam vero cum Cyprianus, ut docuimus, proxime a concilio Carthaginensi tertio, Kalendis Septembribus celebrato, perspectum habuerit, Firmilianum a Stephano ob defensam de hæreticis rebaptizandis sententiam fuisse reprehensum, certum est, hunc non serius quam dicto anno 256 a Stephano fuisse reprehensum, ac proin, cum verosimillime brevi post hanc reprehensionem, Firmiliano factam, Sanctus noster a Stephano de illo aliisque a communione sua resecandis acceperit epistolam, eique respondere, diu, ut apparet, non distulerit, id verosimillime non serius, quam præfato anno 256 fecerit. Verosimillimum ergo est Sancti nostri memoratam ad Stephanum epistolam nec serius nec citius quam anno 256 scriptam esse. Quod ad epistolæ argumentum pertinet, hoc ex jam dictis facile eruitur. Illa scilicet Dionysius, prævie annuntiata pace, quam omnes ubique Orientales ecclesiæ, proscripto Novatiani schismate, insperato erant consecutæ, plurimum hortatus est Stephanum, ne eam denuo turbari faceret, a communione sua rescindens Firmilianum, Helenum aliosque Orientis episcopos, opinioni de rebaptizandis hæreticis adhærentes. Ita Sanctus, periculosa illa de hæreticorum baptismate durante controversia, pacem & unitatem in Ecclesia diligentissime studuit servare. Nec vero irritus ejus conatus forsan fuit. Etenim, ut fas est conjicere, id eo verosimiliter ex parte apud Stephanum effectum est, ut hic, cum justis comminationibus Afros æque ac Orientales a consuetudine Apostolica proscribenda deterrendos sperasset, nec tamen quidquam se proficere, sed contra animos magis magisque exacerbari perspexisset, de severitate sua nonnihil remiserit, atque intra solas excommunicationis minas steterit, in communione sua, qui diversa sentirent, tantisper retentis, ne ex eorum rescissione gravius aliquod detrimentum Ecclesia pateretur.

[107] [aliasque deinde ad Dionysium & Philemonem,] Porro eodem tempore, quo Dionysius ad Stephanum memoratam de baptismo scripsit epistolam, duas insuper alias epistolas, alteram ad Dionysium, tunc presbyterum ac deinde Romanum Pontificem, alteram ad Philemonem, pariter presbyterum, de eodem argumento scripsit. Colligitur id iterum ex ipsomet Sancto nostro, qui, ubi apud Eusebium lib. 7, cap. 5, epistola ad Xystum, jam ante laudata, scripsisse se ad Stephanum de baptismo, deque controversia, circa hunc exorta, asseruit, paucis, ut innuit Eusebius, interpositis, sic scribit: Sed & carissimis fratribus & compresbyteris nostris Dionysio ac Philemoni, qui prius idem cum Stephano senserant, deque iisdem rebus ad me scripserant, antea quidem breviter, nunc vero pluribus verbis scripsi. Binas hasce epistolas, quarum alteram ad Dionysium, postea Pontificem, alteram ad Philemonem, S. Dionysius antea, id est, antequam ad Xystum scriberet, sedente S. Stephano Papa, dedit, Eusebius inter epistolas a Sancto nostro de baptismo conscriptas, quas senario numero definit, minime recenset. De baptismo tamen scriptas fuisse, intelligitur ex verbis Dionysii mox recitatis, quibus ait, se responsorias dedisse ad Dionysium & Philemonem, qui de iis rebus ad eum scripserant, de quibus ipse ad Stephanum, ad quem utique de baptismo scripserat, epistolam dederat. Ambas dictas epistolas, quod breviores essent, inter epistolas, a Sancto de baptismo conscriptas, verosimiliter non computarit Eusebius. Certe has inter computat duas alias prolixiores epistolas, quarum altera ad eumdem laudatum Dionysium, altera ad Philemonem de baptismo pariter a Sancto nostro data est.

[108] [& ad Sixtum inter Augustum anni 257 & Augustum anni 258 dedit,] Geminæ hæ epistolæ, uti & tres aliæ, quarum unam jam supra sæpius laudavi, ad Xystum transmissæ, a Dionysio, quemadmodum mox docebo, in exsilium, Valeriani persecutione exorta, jam pulso, scriptæ sunt. Quapropter, spectato ordine, quem in tractandis Dionysii gestis servare proposui, prius hic de Sancti relegatione, adjunctisque hanc comitatis agendum foret, quam de epistolis mox memoratis: verum, ne rerum tractari inceptarum series interrumpenda sit, præstare videtur, ut primo, quæ ad præfatas epistolas tractatamque in his controversiam pertinent, expediam, ac deinde de Sancti relegatione, deque iis, quæ in Cephro, Libyæ loco, exsul pertulit, tractatum instituam, quod propterea etiam hic faciendum existimo. Itaque omnes quinque epistolas, numeri hujus initio memoratas, S. Dionysius, ut docturum me monui, in exsilio, Valeriani persecutione exorta, jam exsistens conscripsit. Etenim eas inter tres sunt ad S. Xystum, Romanum Pontificem, datæ. Quapropter, cum S. Xystus seu, ut ab aliis scribitur, Sixtus, ad Pontificatum (vide apud nos de hoc sancto Pontifice tom. 2 Augusti pag. 132 & seq.) anno 257, XXIV Augusti circiter, evectus sit, necesse est, tres illas epistolas ante hujus anni Augustum vel Septembrem aut etiam Octobrem scriptas non esse. Jam vero cum eodem anno ante Augustum, uti inter omnes eruditos nunc satis convenit, Valeriani persecutio primo sit exorta, hujusque initio Sanctus noster, uti infra docebo, ab Æmiliano, Augustali præfecto, in Libyam relegatus sit, dubitandum non videtur, quin Sanctus noster, in exsilium jam pulsus, tres illas epistolas, mox iterum laudatas, scripserit. Quod autem jam pertinet ad duas e quinque numeri hujus initio memoratis reliquas, has Sanctus noster verbis, proxime recitatis, se scripsisse indicat eodem tempore, quo primam suam ad Xystum de baptismo dedit epistolam. Quapropter cum hanc in exsilium jam pulsus scripserit, dubium non est, quin pariter duas alias, de quarum scriptionis tempore hic quæritur, in exsilium jam pulsus exararit. Hinc jam, erudite lector, & ex anno 258, cujus mense Augusto (vide tom. Operis nostri, hoc præsenti num. laudatum, pag 129) S. Sixtus martyrio coronatus est, recte colliges, omnes quinque Sancti nostri epistolas, jam memoratas, inter anni 257 vigesimam quartam circiter Augusti diem, & Augustum anni 258 scriptas esse.

[109] Porro, ut de hisce epistolis adhuc pauca disseram, [de quibus & de aliis hic quæpiam observantur.] Eusebius lib. 7, cap. 5 & 6 prioris ad Xystum scriptæ, quam Sancti nostri secundam de baptismo ratione epistolæ ad Stephanum de eodem argumento anterius scriptæ, appellat, duo Fragmenta exhibet, ex quorum altero discimus, Sabellianam hæresim jam tum, cum epistolam illam ad Xystum scriberet Dionysius, in Ægypto fuisse exortam. De illa postmodum suus erit dicendi locus. Inceptum de dictis epistolis sermonem promoveo. Quod ad duas posteriores, a Dionysio ad Xystum scriptas, attinet, ambas lib. 7 cap. 9 Eusebius commemorat, & unius quidem Fragmentum, postea hic usui futurum, etiam exhibet; at non item alterius: hanc nihilominus inter epistolas a Dionysio de baptismo conscriptas recenset: recitato enim, quod proxime laudavi, Fragmento, subjungit: Præter supra dictas est etiam altera (non quinta, ut vertit Valesius) ejusdem (sancti Dionysii) epistola de baptismo, ipsius & ecclesiæ, quam regebat, nomine ad Xystum & Ecclesiam urbis Romæ directa, in qua de proposita quæstione (de rebaptizandis hæreticis) prolixam admodum disputationem instituit. Quibus ex verbis liquet, memoratam epistolam inter eas, quæ de baptismo a Dionysio scriptæ sunt, computare Eusebium, ac proin cum ante illam jam quinque alias, unam nempe ad Stephanum, duas ad Sixtum, unam ad Dionysium & alteram ad Philemonem, de baptismo scriptas recensuerit, scriptor ille non quinque tantum, ut nonnullis visum est, sed sex numerat epistolas, a Dionysio de baptismo scriptas; quibus si addideris duas ad Dionysium & Philemonem epistolas breviores, num. 107 memoratas, octo habebis epistolas, a Dionysio de baptismo conscriptas: harum aliquot, non omnium, Fragmenta tradit Eusebius. Utinam saltem prolixiorem ad Philemonem epistolam, in qua, quemadmodum ipse Eusebius lib. 7 cap. 7 testatur, quæstionem de rebaptizandis hæreticis abunde tractavit, integram transcripsisset! Ita forsan certius definiri potuisset, an in Cypriani aliorumque episcoporum de rebaptizandis hæreticis dogma Dionysius consenserit. Id nunc alii negant, alii affirmant. Penes quos major stet verisimilitudo, § sequens docebit.

§ XI. An Dionysius in Cypriani de rebaptizandis hæreticis dogma certo consenserit.

[Hieronymus asserit, Dionysium consensisse in Cypriani de baptismo dogma;] Sanctus Hieronymus in Catalogo Illustrium Ecclesiæ Scriptorum cap. 69 de S. Dionysio, Alexandrino episcopo, sic scribit: Hic in Cypriani & Africanæ synodi dogma consentiens, de hæreticis rebaptizandis ad diversos plurimas misit epistolas, quæ usque hodie exstant. Quibus verbis sane Hieronymus clare docet, Dionysium in Cypriani de rebaptizandis hæreticis dogma consensisse. Nescio, an Hieronymus ullas, ab Eusebio non memoratas, vel an integras, quarum hic tantum Fragmenta recitat, præ manibus habuerit epistolas, ex quibus Dionysii in Cypriani dogma consensum indubitatum habuerit. Utut sit, certe id ex ex epistolarum, quas Hieronymus dicto capite laudat, Fragmentis, ab Eusebio posteritati commendatis, evinci non posse videtur. Imo cum ex hisce contrarium potius videatur concludendum, verosimilius apparet, Hieronymo non præluxisse epistolas, ex quibus Dionysii in Cyriani dogma consensum exploratum prorsus, indubitatumque habuerit. Nec propterea tamen hic Sanctus a vero aberrasse, dicendus est. Etenim, uti infra exponam, de Dionysii in Cypriani dogma consensu, minus generaliter accepto, potest intelligi. Ut autem jam quisque perspiciat, ex præfatis Fragmentis concludendum potius, S. Dionysium non consensisse in Cypriani dogma, quam consensisse, juverit illa huc saltem ex parte transcribere, & quid e singulis vel pro negando, vel pro adstruendo S. Dionysii in dogma Cypriani consensu possit erui, accurate discutere. Ab epistola ad Stephanum data incipio.

[111] [verum id ex epistolarum Sancti apud Eusebium] In hujus epistolæ Fragmento, jam antea plus semel laudato, quod apud Eusebium lib. 7, cap. 5 exstat, solum narrat S. Dionysius, omnes ubique Orientis ecclesias, profligata Novatiani hæresi, summa inter se pace ac concordia gaudere; baptismi autem in hæreticis, ad Ecclesiam venientibus, iterandi vel non iterandi mentionem nullam adjungit, ut ne quidem operæ pretium sit, verba hinc ulla huc transferre. Itaque ad alia progredior. In prioris quidem suæ ad Xystum epistolæ Fragmento, quod capite proxime laudato etiam Eusebius exhibet, in maximis episcoporum conciliis decretum fuisse ait, ut ii, qui a solis hæreticis baptizati ad Ecclesiam accedunt, rebaptizentur, idque ipsum etiam repetit in epistolæ ad Philemonem Fragmento, quod Eusebius lib. 7, cap. 7 in Historiam suam Ecclesiasticam intulit; verum nuspiam diserte exigit, ut id ab omnibus admittatur, reque ipsa exsecutioni mandetur. Ipsa Sancti verba, quæ ad propositum nostrum præcipue pertinent, nunc transcribamus. Priori loco hæc habet: Ac, vide, quæso, gravitatem negotii. Revera enim in maximis, ut audio, episcoporum conciliis decretum est, ut, qui ab hæreticis ad Ecclesiam Catholicam accedunt, primum catechumeni fierent, ac deinde veteris & impuri fermenti sordibus per baptismum purgentur. Posteriori vero ista: Illud præterea didici, non ab Afris solum hunc morem (rebaptizandi hæreticos ad Ecclesiam accedentes) nunc primum invectum fuisse, sed & multo antea superiorum episcoporum temporibus, & in ecclesiis populosissimis & in conciliis fratrum apud Iconium & Synnada, & apud alios plurimos idem sancitum fuisse.

[112] Ita binis locis citatis Dionysius, mox etiam verbis ultimo recitatis hæc subdens: [Fragmentis non evincitur;] Quorum (episcoporum, qui in conciliis hæreticos rebaptizandos statuerant) sententias & statuta subvertere, eosque ad jurgia & contentiones excitare equidem nolim. Scriptum est enim: Non commutabis terminos proximi tui, quos parentes tui constituerunt. Quibus sane Sanctus minime indicat decretum de rebaptizandis hæreticis, quod a variis synodis conditum affirmarat, ab universis ecclesiis admittendum esse, baptismumque ab hæreticis collatum esse invalidum, sed tantum velle videtur, unicuique permittendum, ut ecclesiæ suæ usum libere sequatur, sitque proinde licitum rebaptizare hæreticos, ubi, ut id fiat, consuetudo obtinuit. Dionysium ergo in Cypriani de rebaptizandis hæreticis dogma consensisse, non evincitur ex verbis, quæ ex duarum Sancti ad Sixtum & Philemonem epistolarum Fragmentis, proxime laudatis, attulimus. Nec alia in iisdem Fragmentis occurrunt, unde id ipsum utcumque extundas. Etenim in laudatæ epistolæ ad Sixtum Fragmento nulla præter jam adducta verba habentur, quæ huc referri queant. Quod vero ad aliud epistolæ ad Philemonem Fragmentum pertinet, hoc præterea Dionysium sic loquentem exhibet: Hanc ego regulam & formam a beatissimo Papa nostro Heracla accepi. Eos enim, qui ab hæreticis veniebant, tametsi defecissent, seu potius non defecissent illi quidem, sed in speciem cum fratribus communicantes, clam perversæ doctrinæ magistros audire delati essent, ab Ecclesia ejectos, post multas tandem preces non prius admisit, quam quæcumque ab adversariis audierant, palam exposuissent. Ac tum demum ad communionem eos admittebat, nequaquam existimans, iterato baptismate eis opus esse. Quippe jam antea Spiritum sanctum ab ipso acceperant.

[113] Verum tantum abest, ut ex his verbis S. Dionysium seu potius Heraclam, [imo ex epistola ad Sixtum,] ejus decessorem, cujus Sanctus inhærebat vestigiis, in Cypriani dogma consentientem probes, ut inde potius oppositum concludendum foret, si de venientibus ad Ecclesiam, qui a solis hæreticis baptizati fuerant, verba recitata agerent; verum hæc unice sermonem faciunt de iis, qui in Ecclesia Catholica baptizati, ad eamdem denuo, a qua deinde defecerant, redibant. Hujusmodi autem rebaptizandos non esse, indubitatum erat, ut adeo ex producto textu nihil habeatur, quo quis S. Dionysium Cypriano vel assentientem vel repugnantem ostendat. At vero Dionysium pro valido habuisse baptismum ab hæreticis collatum, ac proin Cypriano adversatum esse potius, quam assensum, nunc clarius ostendo. Voluit Sanctus, ut jam docui, unicuique permittendum, ut ecclesiæ suæ usum libere sequeretur; quapropter cum hinc consequens sit, ut etiam voluerit, licitum esse ecclesiis, in quibus consuetudo non rebaptizandi hæreticos invaluerat, libere hanc sequi, dubium esse non potest, quin hæreticorum baptismum pro valido habuerit. Si enim eum pro invalido habuisset, qui, quæso, consuetudinem non rebaptizandi hæreticos approbare potuisset? Quod si reponas, Dionysium nuspiam diserte asserere, quamlibet ecclesiam in sua rebaptizandi vel non rebaptizandi consuetudine relinquendam esse; eam Sancto fuisse opinionem, ex secunda ejus ad Sixtum epistola, quam Eusebius quintam de baptismo appellat, ulterius ostendo. Dionysius in hac epistola, cujus Fragmentum lib. 7, cap. 9 exhibet Eusebius, refert, se a sene quodam, qui olim ex hæresi ad Ecclesiam accesserat, rogatum diu fuisse, ut eum denuo baptizaret. Hunc autem se de novo baptizare ausum non fuisse, affirmat.

[114] [cujus Fragmentum huc transcribitur,] Ipsa Sancti verba transcribo: Profecto, ait ad Sixtum, opus habeo, frater, consilio tuo, & sententiam tuam expeto, ne forte ipse halluciner, tali ad me negotio delato. Quidam ex fratribus, qui ad Ecclesiam conveniunt, jam pridem pro fideli habitus, & qui ante meam ordinationem, ac, ni fallor, ante ipsius quoque Heraclæ episcopatum, cœtus fidelium particeps fuerat; cum interfuisset baptismo eorum, qui nuper baptizabantur, & interrogationes responsaque illorum audiisset, ad me accessit flens, & vicem suam ingemiscens, pedibusque meis advolutus confiteri atque dejerare cœpit, baptismum, quo apud hæreticos initiatus fuerat, non hujusmodi esse, nec cum hoc nostro quidquam commune habere. Quippe illum plenum esse blasphemiæ & impietatis; aiebatque, animum suum acerbissimo doloris sensu compungi, ac ne oculos quidem ad Deum attollere se audere; quippe qui scelestis illis verbis ac ceremoniis initiatus fuisset. Proinde orabat, ut hoc purissimo lavacro, verissimaque adoptione & gratia donaretur. Quod equidem facere non sum ausus; sed diuturnam illi communionem ad id sufficere dixi. Nam qui gratiarum actionem frequenter audierit, & cum ceteris responderit Amen; qui ad sacram mensam astiterit, & manus ad suscipiendum sacrum cibum porrexerit; qui illum exceperit, & Corporis & Sanguinis Domini nostri Jesu Christi particeps fuerit diutissime, eum ego de integro renovare non ausim. Porro ut bono animo esset, & cum firma fide bonæ spei plenus ad Dominici Corporis participationem aecederet, jussi. Verum ille nullum lugendi finem facit, & ad mensam accedere penitus exhorrescit, vixque rogatus, interesse orationibus sustinet.

[115] [contrarium videtur] Cum itaque, uti ex textu jam transcripto liquet, præfatus senex, qui a solis hæreticis baptizatus fuerat, etiam ante Heraclæ tempora in Ecclesiam sine baptismi reiteratione receptus fuerit, certum apparet, ejusmodi homines ex ecclesiæ Alexandrinæ consuetudine iterum baptizandos non fuisse; hanc autem servavit, probavitque Sanctus noster, cum seni illi novum baptismum denegarit. At, inquies, Dionysius idcirco id dumtaxat fecit, quod dubitarit, rebaptizandusne esset senex prædictus; non vero quod existimarit, baptismum, quo is ab hæreticis tinctus fuerat, validum fuisse. Fateor, de valore baptismi, quo senex fuerat ablutus, dubitasse videtur Dionysius; alioquin enim, ut apparet, hac super re S. Sixtum, Pontificem per litteras non consuluisset: verum, quid tum? ea sola de causa baptismum seni etiam negarit; vel hinc erit consequens, a Sancto nostro baptismum, ab hæreticis modo debito collatum, pro valido habitum fuisse. Cum enim dubitarit, an dicti senis baptismus, qui nullam plane cum Catholicorum baptismo (vide verba proxime recitata) similitudinem habuerat, pro valido esset habendus, dubitandum non videtur, quin pro valido habuerit baptismum, qui ab hæreticis debito modo esset collatus. Nihilominus quamvis hoc sane verosimillimum sit, mihi tamen omnino certum non apparet. Etenim Sanctus in textu jam prolato hæc habet: Diuturnam illi (seni) communionem ad id (sacrum lavacrum) sufcere dixi. Nam qui gratiarum actionem frequenter audierit, … qui ad sacram mensam astiterit, & manus ad suscipiendum sacrum cibum porrexerit; qui illum exceperit, & Corporis ac Sanguinis Domini nostri Jesu Christi particeps fuerit diutissime, eum ego de integro renovare non ausim: his autem ex verbis contendi forsan non inepte potest, Dionysium de baptismi, quo de hic agimus, valore dubitasse, non quod existimarit, senem ab hæreticis forte valide baptizatum fuisse; sed quod hunc ad sacratissimum Eucharistiæ epulum frequenter accessisse, haberet perspectum, dubitaretque forsan, an frequens ad divinam Mensam accessus baptismi defectum non suppleret.

[116] Jam vero si non alia de causa valor baptismi, quo prælaudatus senex fuerat ablutus, [esse concludendum.] Sancto nostro fuerit dubius, certum hinc esse non potest, hunc pro valido habuisse baptismum, qui a solis hæreticis, servato modo debito, esset collatus. Utut sit pro valido tamen illum a Dionysio habitum fuisse, verosimillimum, ut jam innui, meretur haberi. Idcirco autem id ego sane verosimillimum existimo, quod, cum ex antiqua Ecclesiæ Alexandrinæ consuetudine, uti jam docui, baptizati a solis hæreticis, si ad Ecclesiam accederent, rebaptizandi non fuerint, ea in ecclesia baptismus, a solis hæreticis collatus, pro valido habitus indubie fuerit, hacque ab ecclesiæ suæ opinione Sanctum nostrum recessisse, vero putem absimile. At, inquies, si Dionysius pro valido habuerit baptismum a solis hæreticis collatum, qui permittendum voluit Cypriano, aliisque episcopis, ut baptizatos ab hæreticis, si ad Ecclesiam accederent, novo baptismate initiarent? Respondeo, idcirco id eum velle potuisse, quod, quamvis ipse hæreticorum baptismum validum esse, verosimillime arbitraretur, hanc tamen sententiam fidei articulis non accenseret, consuetudinemque non rebaptizandi hæreticos, quam allegabat S. Stephanus, Romanus Pontifex, non Dei voluntate, sed hominum introductam esse, existimaret, a qua proinde melius esset nonnullorum recessum ferre, quam Ecclesiæ pacem turbari.

[117] Et vero rationes non deerant, cur Sanctus noster hæreticos, [Qua de causa rebaptizari posse hæreticos,] quorum baptismum habebat pro valido, rebaptizari posse, putaret. Etenim, quemadmodum ipsemet apud Eusebium lib. 7 cap. 5 epistola ad Sixtum ait, in maximis … episcoporum conciliis decretum fuerat, ut qui ab hæreticis ad Catholicam Ecclesiam accederent, primum catechumeni fierent, ac deinde veteris & impuri fermenti sordibus per baptismum purgarentur; per Concilia, de quibus Sanctus hic loquitur, non alia verosimillime intelligit, quam Iconiense & Synnadense, anno circiter 230 ambo celebrata; hæc enim apud Eusebium lib. 7, cap. 7 epistola ad Philemonem nominatim exprimit, verbis adhuc recitatis sic scribens: Didici, non ab Afris solis hunc morem (rebaptizandi ab hæreticis baptizatos) nunc primum invectum fuisse, sed & multo antea superiorum episcoporum temporibus, in ecclesiis populosissimis & in conciliis fratrum apud Iconium & Synnada & apud alios plurimos idem sancitum fuisse. Pearsonius in Annalibus Cyprianicis ad annum 256 num. 6 duos affert canones, Græco idiomate primitus conscriptos, qui inter canones, Apostolicorum canonum nomine circumferri solitos, 45 & 46 numerantur: horum prior, Dionysio Exiguo interprete, sic habet: Episcopum aut presbyterum hæreticorum suscipientem baptisma damnari præcipimus. Quæ enim conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fidelis cum infideli? secundus vero hoc modo effertur: Episcopus vel presbyter eum, qui vere habet baptismum, si de integro baptizaverit, vel si eum, qui ab impiis pollutus est, non baptizaverit, deponatur. Hisce autem Græce & Latine recitatis laudatus Pearsonius mox subjungit: Hæc procul dubio in ecclesiis Asiaticis de baptismo hæreticorum ante concilium Iconiense decreta sunt.

[118] [Dionysius existimarit,] Verum id mihi non æque ac Pearsonio videtur indubium. Quod si enim ante Iconiense concilium, quod, ut dixi, anno circiter 230 celebratum est, bini recitati canones in antiquioribus, ut vult Pearsonius, Asiaticis conciliis conditi fuissent, hæc potius, quam concilia, quæ Iconii & Synnadæ ante annos dumtaxat viginti circiter celebrata fuerant, Sanctus noster laudata ad Philemonem epistola pro probanda moris baptizatos ab hæreticis rebaptizandi antiquitate nominatim utique laudasset. Neque est, quod quis dicat, Dionysium in præfata epistola asserere, in conciliis fratrum apud Iconium & Synnada, & apud alios plurimos, seu potius, ut Græce est, multos idem, id est, baptizatos ab hæreticis rebaptizandos esse, sancitum fuisse, ac proin Dionysium ad antiquiora etiam concilia, generatim saltem, appellare: etenim Sanctus ibidem mox subdit: Quorum sententias & statuta subvertere, eosque ad jurgia & contentiones excitare equidem nolim. Quibus verbis, utpote ad proxime præcedentia indubie relatis, Sanctus noster indicat, se ad jurgia & contentiones excitare nolle eos multos alios, apud quos hæreticorum rebaptizationem sancitam fuisse, prævie dixerat. Dionysius ergo per multos alios, apud quos sancitam baptizatorum a solis hæreticis rebaptizationem verbis supra recitatis affirmat, non antiquiorum conciliorum patres, sed vel episcopos, ætate sua viventes, vel recentiores Christianos conventus intelligit: neque enim antiquiorum conciliorum patres, utpote jam vita functos, subversis eorum sententiis & statutis, ad jurgia & contentiones, quod tamen sollicite Sanctus volebat cavere, poterat excitare. Itaque Dionysius in solis conciliis, a tempore suo non multum remotis, vel etiam ætate sua celebratis, hæreticorum rebaptizationem statutam affirmat.

[119] [& qui Hieronymi assertum de Hujus in Cypriani dogma assertu possit intelligi.] Porro, etsi secundum jam dicta baptismum ab hæreticis collatum, a Dionysio pro valido habitum fuisse, verosimillimum arbitremur, hæc tamen nostra opinio S. Hieronymo, qui Dionysium in Cypriani & synodi Carthaginensis de rebaptizandis hæreticis dogma consensisse, affirmat, non ita adversatur, ut nulla prorsus ratione cum hoc Sancti hujus doctoris asserto in concordiam queat adduci. Etenim S. Cyprianus una cum concilio Carthaginensi duo affirmabat, alterum erat, extra Ecclesiam baptismum non posse conferri, ac proin baptismum, ab hæreticis collatum, esse invalidum; alterum, quod ex priori erat consequens, rebaptizandos esse, quicumque, a solis hæreticis baptizati, ab hæresi ad Ecclesiam venirent. Dionysius vero horum primum quidem esse falsum, ac proin baptismum, ab hæreticis collatum, validum esse, existimabat; attamen cum simul hanc opinionem suam nec prorsus certam esse, nec ad fidem spectare, putaret, cuilibet episcopo permittendum esse volebat, ut libere pro ecclesiæ, cui præerat, consuetudine rebaptizaret vel non rebaptizaret hæreticos, ex hæresi ad Ecclesiam accedentes, sicque contendebat, hæreticorum rebaptizationem licitam esse. Jam vero cum Cyprianus contenderet, rebaptizari debere hæreticos ac proin posse, asseverare potuit Hieronymus, in Cypriani de rebaptizandis hæreticis dogma Dionysium consensisse, non quod hic hæreticorum baptismum esse invalidum docuerit, sed quod eos, qui a solis hæreticis baptizati essent, rebaptizari posse, voluerit. Ita Hieronymum interpretandum existimo, non solum ob rationes, quibus jam probavi, Dionysium pro valido verosimillime habuisse baptismum, ab hæreticis collatum; verum etiam ex eo, quod S. Basilius epistola ad Amphilochium cap. 1 indicet, a Dionysio etiam pro valido habitum fuisse Montanistarum seu Pepuzenorum baptismum, qui tamen postea a secundo œcumenico concilio can. 7 fuit rejectus, certissimeque erat invalidus.

§ XII. Valerianus persecutionem in Christianos suscitat; quo anno hæc cœpta sit, & quid in ea Dionysius pertulerit.

[Persecutione in Christianos per Valerianum,] Nondum finita, quæ inter Cyprianum præcipue & Stephanum, Romanum Pontificem, exorta erat, de baptismo controversia, nova in Christianos persecutio, eaque admodum inexspectata, exarsit, a Valeriano imperatore concitata. Fuerat hic, quemadmodum verbis Sancti nostri in epistola ad Hermammonem apud Eusebium lib. 7, cap. 10 num. 100 recitatis docui, initio principatus sui erga Christianos adeo benignus, ut ea in re nec optimis quibusque imperatoribus, ac ne illis ipsis quidem, duobus Philippis nempe, & Alexandro Severo, qui pro Christianis, quamvis forte falso, habiti fuissent, palmam cederet. Verum, inquit Sanctus noster apud Eusebium loco proxime citato, magister & archisynagogus magorum Ægypti, ei tandem persuasit, ut ab hoc instituto, descisceret; jubens ut castos quidem & sanctos viros persequeretur atque occideret, quippe qui scelestis ac detestandis incantationibus adversarentur atque obstarent. Baronius ad annum Christi 252 & 258 ex his verbis putat, auctorem, qui Valerianum impulit, ut in Christianos persecutionem concitaret, magum fuisse Ægyptium, atque eum ipsum quidem, qui populum Alexandriæ, Decii persecutione nondum exorta, adversus Christianos commovit. Verum, quemadmodum is, qui persecutionis Alexandriæ ante Decii imperium, a populo suscitatæ, auctor exstitit, e numero magorum Ægyptiorum, ut supra docui, certissime non fuit, sic pariter nec magus nec magorum Ægyptiorum magister seu præses fuit, qui Valerianum impulit, ut in Christianos persecutionem suscitaret.

[121] Ita Tillemontius, Pearsonius, Pagius omnesque nunc eruditi, [auctore Macriano, qui tamen magorum] nec immerito, existimant, dum verba Sancti nostri proxime recitata explanant. Magister ille, inquit in Criticis ad annum 257, num. 3 Pagius, neque magus, neque Ægyptius fuisse (a sancto Dionysio Alexandrino) dicitur, sed magorum ex Ægypto archisynagogus, hoc est, maximus patronus, utpote qui illis frequenter & familiariter usus est, & auctoritate sua, qua pollebat apud imperatorem maxima, protexit. Erat autem iste non alius, quam notissimus ille Macrianus, eo nomine ab ipso Dionysio statim indigitatus; qui a magis admonitus, fore se aliquando imperatorem, & novarum rerum exinde cupidus, hanc illis gratiam rependit, ut Christianis, qui illorum malis artibus maxime adversati sunt, Valerianum infensum reddiderit. Hæc eadem Pearsonius, ex quo Pagius sua deprompsit, totidem fere verbis exponit, Macrianum faciens persecutionis auctorem. Ut autem ante omnia pateat, hunc etiam vere persecutionis a Valeriano suscitatæ auctorem fuisse, alia, ex quibus id manifestum fit, Dionysii verba huc transcribo. Post verba num. præcedenti recitata, paucis interpositis, hæc subdit: Καλὰ γοῦν ἀυτοῖς Μακριανὸς τῆς ἐλπιζομένης βασιλείας προσήνεγκε χαριστήρια; id est, egregiam vero gratiam ob speratum imperium & præclara munera Macrianus eis obtulit; quibus ad præcedentia relatis innuit, eum, quem ante magistrum & magorum archisynagogum nec non Valeriani in Christianos instigatorem appellavit, alium non esse quam Macrianum. Sed alia Dionysii, huc etiam spectantia, verba accipe. Paucis denuo post proxime recitata interpositis, subjungit: μὲν γὰρ Ὀυαλερίανὸς εἰς ταῦτα ὑπὸ τούτου προσαχθεὶς εἰς ὕβρεις καὶ ὀνειδισμοὺς ἐκδοθεὶς, id est, quemadmodum ego ad verbum interpretor, Valerianus enim ad hæc (ad Christianos persequendos, tormentisque afficiendos) ab illo (Macriano nempe, quem paulo ante nominarat) impulsus, contumeliis & opprobriis fuit expositus, nempe cum a Persis postea captus fuit. Liquet ergo ex Dionysio, spectato scilicet orationis contextu, auctorem persecutionis a Valeriano suscitatæ alium non esse, quam Macrianum, hoc ipso nomine a Sancto indigitatum.

[122] [non præfectus, sed patronus tantum fuit,] Et vero, inquit loco citato post Pearsonium Pagius, non tantum hominem (Macrianum) diserte nominavit; sed & in illo nomine (Macriani nempe) lusit Dionysius. Nam cum eum Κατολικὸν aliquando fuisse, nempe summæ rei rationalem (procuratorem) & tamen nihil rationale aut Catholicum sensisse ludens dixisset, in eodem genere scribendi pergit: Alienum autem & extorrem se a misericordia Dei fecit, & quam longissime a sua se salute fugavit, in hoc exprimens veritatem nominis sui, quod scilicet ἀπὸ τοῦ μακρὰν, id est, longe deductum esse voluit. Adi, studiose lector, caput Eusebii num. 120 laudatum, & qui Dionysius ibi in nomine Macriani ludat, evidentius perspicies. At, inquies, cum ex dictis Macrianus persecutionis, a Valeriano excitatæ, auctor fuerit, hicque vocetur a Dionysio magorum archisynagogus, consequens est, magorum archisynagogum Macrianum fuisse. Magum autem aut magorum archisynagogum fuisse Macrianum, verosimile non apparet. Etenim, quemadmodum laudatus Pearsonius docet, constatque ex Historiæ Augustæ scriptoribus, Macrianus summus in republica Romana vir fuit, nemo eo tempore inter duces habebatur sapientior, nemo ad res gerendas aptior, ejus adhuc pueri virtus in Italia, adolescentis in Gallia, juvenis in Thracia, in Africa jam provecti fuerat comprobata. Adhæc Valeriani in gerenda republica, Trebellio Pollione teste, erat adjutor. Quis vero hujusmodi virum putet, magorum Ægyptiorum præfectum fuisse? Fateor, id parum credibile apparet; hincque est, cur etiam non credam, quod in Annotatis ad laudatum Eusebii caput asserit Valesius, Macrianum magorum, quos in exercitu suo circumduxerit Valerianus, antistitem fuisse. Verum ego Macrianum a Dionysio magorum archisynagogi nomine distingui existimo, non quod revera magorum præfecturam gesserit, sed, quod, cum eos patrocinio suo foveret, maximeque haberet in amoribus, iis quodammodo accenseri posset, & quidem loco non infimo, cum patrocinio suo id efficeret, ut magi illicitis suis artibus licentius indulgerent, ac proin scelestis eorum actibus quodammodo videretur præsidere. Vide verba ex Pagio num. 121 recitata. A persecutionis auctore ad ejusdem epocham progredior.

[123] Baronius persecutionis a Valeriano motæ initium anno 256 innectit; [anno 257 excitata,] verum hac in re eruditissimo Historiæ Ecclesiasticæ parenti ab omnibus nunc, quod sciam, eruditis, dictum initium ad annum 257 referentibus, contradicitur. Et vero certum apparet, Valeriani persecutionem ante præfatum annum 257 non esse exortum. Etenim, uti apud omnes in confesso est, Valeriani persecutio certissime alterutro e duobus jam dictis annis initium accepit; id autem, ut certum apparet, anno 256 non accidit. Rem sic ostendo: sanctus Cyprianus (vide apud nos Commentarium ad hujus Vitam prævium § 46) eo ipso anno, quo Valerianus in Christianos persecutionem primum movit, die trigesima Augusti coram proconsulis Africani tribunali comparuit, fidemque professus, in exsilium deinde pulsus fuit. Jam vero Cyprianus (vide Commentarium mox iterum laudatum § 40) Kalendis Septembribus anno 256 tertium celebravit Carthaginense octoginta & quinque episcoporum de baptismo concilium. Quapropter cum Cyprianus procul dubio istud concilium non celebrarit Kalendis Septembribus seu prima Septembris eo ipso anno, quo biduo dumtaxat ante, seu die trigesima Augusti in exsilium pulsus fuerat, consequens est, anno 256, cujus, ut jam dixi, Kalendis Septembribus Carthaginense tertium de baptismo celebratum est concilium, Valeriani persecutionem non esse exortam. Ante annum igitur 257 initium non accepit. Ast, inquies, S. Dionysius apud Eusebium lib. 7 cap. 10 in epistola ad Hermammonem de Valeriano sic scribit: Joanni quoque similiter revelatum est. Ait enim: Et datum est illi os loquens magna & impia; & data est illi potestas & menses quadraginta duo: Dionysius autem, uti scriptores passim arbitrantur, per menses illos quadraginta duos intelligit tempus, quo Valerianus, antequam a Persis captus sit, persecutus fuit Ecclesiam. Jam vero, cum menses quadraginta duo, ab anno 257 computati, deducant ad annum 260, consequens erit, hoc anno, quod a multis non admittitur, Valerianum a Persis captum fuisse. Respondeo: nihil prorsus occurrit incommodi ex Valeriani captivitate, quidquid interim alii sentiant, anno 260 affixa; quod infra contra Pagium pluribus probabo. Videamus nunc, quid Sancto nostro in Valeriani persecutione obvenerit.

[124] Allato Alexandriam Valeriani in Christianos edicto, [statim Dionysius, allato Valeriani Alexandriam edicto,] statim Dionysius ab Æmiliano, augustali præfecto, arcessitus, ejus tribunali se stitit, fidemque professus, in Cephro, desertum Libyæ locum, relegatus fuit. Sanctum sub Valeriano eo relegatum fuisse, manifestum fit ex ipsiusmet epistolæ apud Eusebium lib. 7, cap. XI adversus Germanum Fragmento, supra jam sæpius laudato, moxque integre recitando; id autem accidisse statim atque Valeriani in Christianos edictum Alexandriam allatum est, sic probo: in more tunc positum erat, ut, ingruente persecutione seu jam primum exorta, mox episcopi populum, curæ suæ commissum, convocarent, eumque ad Christi fidem retinendam, infractamque in calamitatibus imminentibus animi fortitudinem animarent. Adhæc infantes & catechumenos, ne sine baptismo ex hac vita migrarent, salutari & vivifica aqua abluebant, fidelibusque, cum nesciretur, quamdiu duratura esset persecutio, sacratissimum Eucharistiæ sacramentum dividebant. Ut ergo episcopi hæc omnia obirent, necesse erat, eos aliquot saltem conventus celebrare; verum Sanctus noster, allato Valeriani Alexandriam edicto, tam propere ab Æmiliano in exsilium pulsus fuit, ut liberum ei non fuerit solitos sub persecutionum initia conventus celebrare. Liquet id ex epistola adversus Germanum, mox iterum laudata. Etenim Dionysius a Germano, qui illum multiplici ex causa criminabatur, eo etiam nomine traducebatur, quod exorta aut jam ingruente persecutione, conventus fratrum non habuisset, sed fuga sibi consuluisset. Sanctus autem, ut hanc calumniam a se amoliatur, primo in præfata epistola, qui coram Æmiliano fidem fuerit confessus, quique ab illo in exsilium, quamtumvis æger, ne diei quidem unius dilatione concessa, pulsus fuerit, ex Actis publicis proponit, ac deinde subjungit: Quomodo igitur conventus agere aut non agere vacuum mihi deinceps fuit? Quibus verbis sane Sanctus innuit, sese, exorta Valeriani persecutione, celebrare non potuisse conventus, sub initia persecutionum, ut monui, celebrari alioquin solitos: neque enim, cum paulo post narret, sese, in exsilio jam positum, frequentes egisse fidelium conventus, sermo illi est, de conventibus, quos in exsilio jam exsistens celebrare non potuerit.

[125] [mense Septembri circiter, relegatur in Libyam] Porro cum Valeriani in Christianos edictum (vide iterum Commentarium Vitæ S. Cypriani prævium § 46) anno 257 ante mensem Septembrem Carthaginem fuerit allatum, puto eodem circiter tempore Alexandriam (ex Urbe enim versus utramque civitatem illam paris fere longitudinis erat trajectus) præfatum edictum pariter esse allatum, ac proin Dionysium jam a mense Septembri in Libyam ab Æmiliano fuisse relegatum. Verum, anno & mense, quo Sanctus in exsilium missus est, hunc in modum definito, totius rei gestæ seriem ex ipsiusmet adversus Germanum epistola enucleatius evolvamus. Dionysius in illa in laudes proprias, ut famam suam adversus Germanum tueatur, excurrere compulsus, factum suum ita prævie excusat: Equidem vereor, ne in dementiam ac stuporem lapsus esse videar, dum referre cogor admirabilem erga nos Dei providentiam ac dispensationem. Sed quoniam arcanum quidem regis occultare, ut ait Scriptura, laudandum est; Dei autem opera prædicare gloriosum, adversus Germani impetum cominus decertabo. Hæc Sanctus ita præfatus, mox, quanta cum laude coram Æmiliano fidem fuerit confessus, exponit.

[126] [ab Æmiliano præfecto, coram quo prævie ediderat gloriosam,] Veni, inquit, ad Æmilianum non solus, sed comitantibus me Maximo compresbytero, & Fausto, Eusebio ac Chæremone diaconis. Quidam etiam ex fratribus Romanis, qui tum aderant, nobiscum ingressus est. Porro Æmilianus non dixit mihi prima fronte: Ne conventus agas. Id enim illi supervacuum erat ac postremum, ad id, quod primum ac præcipuum est, recurrenti. Quippe haudquaquam curabat, ne alios congregarem: sed id agebat, ne ipsi Christiani essemus. Et ab eo cultu desistere me jubebat, ratus scilicet, si ego ab eo cultu descivissem, ceteros exemplum meum secuturos. Respondi non improbabiliter, nec longe arcessita responsione: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Sed palam & aperte contestatus sum, me illum, qui solus est Deus, neque alium ullum præter hunc adorare; nec a proposito discessurum me esse, nec commissurum umquam, ut Christianus esse desinerem. Post hæc abire nos jussit in vicum quemdam solitudini proximum, cui nomen est Cephro. Ita Dionysius suam coram Æmiliano confessionem, subsecutamque relegationem exponit: cum autem nec carceris, nec submissorum satellitum, qui ipsum ad præfectum augustalem adduxerint, mentionem faciat, verosimillimum mihi apparet, Sanctum, dicta ipsi die, libere sine satellitum comitatu & absque prævio carcere coram Æmiliani tribunali comparuisse, ibique fidem esse confessum, prout docent ejus verba, proxime recitata, quibus ut fidem faciat, ad ipsa Acta publica (solebant enim, quæ coram judicibus confessores proferebant verba, a notariis publicis scripto excipi) etiam recurrit.

[127] Sed, inquit, verba ipsa, quæ ab utroque nostrum (ab Æmiliano & me) dicta sunt, [quæ huc transcribitur, fidei confessionem.] sicut Actis publicis inserta leguntur, accipite. Hic jam S. Dionysius verba, quæ confessioni suæ & relegationi, quam prævie narrarat, confirmandæ subserviunt, ex Actis publicis transcribit. En adeo etiam hic illa: Inducto Dionysio, Fausto, Maximo, Marcello & Chæremone, Æmilianus præfectus dixit: Non solum scripto, sed etiam viva voce vobiscum disserui de humanitate principum nostrorum, qua illi erga vos utuntur. Vobis enim potestatem fecerunt salutis vestræ retinendæ, dummodo ad id, quod naturæ consentaneum est, ferri, Deosque imperii illorum custodes adorare, & eorum, quæ naturæ ipsi repugnant, oblivisci velletis. Quid ergo ad hæc dicitis? Neque enim vos ingrato animo fore spero adversus eorum clementiam; quippe cum ad meliora vos traducere conentur. Dionysius respondit: Non omnes ab omnibus coluntur dii: sed eos singuli colunt, quos arbitrantur deos. Nos quidem unum Deum, omnium rerum opificem, qui Valeriano & Gallieno, sacratissimis augustis imperium tradidit, colimus & adoramus. Huic continuas preces offerimus pro imperio illorum, ut stabile & inconcussum permaneat. Æmilianus præfectus iterum dixit: Quis vero vos prohibet, quo minus & hunc, siquidem Deus est, cum iis, qui natura dii sunt, adoretis? deos enim colere jussi estis, eosque, quos cuncti norunt deos. Dionysius respondit. Nos nullum alium adoramus. Æmilianus præfectus dixit: Video, vos ingratos esse simul ac stupidos, qui clementiam augustorum minime sentiatis. Quam ob rem non manebitis in hac urbe, sed mittemini in partes Libyæ, ad locum, qui dicitur Cephro. Hunc enim locum jussu augustorum nostrorum elegi. Nullatenus autem licebit vobis, nec quibuscumque aliis conventus agere, aut ea, quæ vocantur cœmeteria, adire. Quod si quis ad eum, quem jussi, locum minime profectus deprehendetur, aut in conventu aliquo fuerit inventus, is sibi, ipse periculum arcesset. Non enim deerit congrua animadversio. Abscedite igitur, quo jussi estis.

[128] Hæc sunt verba, quæ, ut ipse Dionysius ex Actis publicis testatur, inter eum & Æmilianum ultro citroque fuere prolata. Ado contra, quemadmodum ex num. 22 & 23 hujus Commentarii intelliges, Dionysium affirmat, his apud judicem, [In hac non protulit verba in imperatores injuria.] Æmilianum scilicet, quæ a jam recitatis multum dissonant, usum esse verbis: Quid insectando laboratis? Caput meum, pro quo magnopere fatigamini, avulsum cervicibus sumite, & donum magnum ad tyrannum & imperatorem vestrum ferte. Verum, præterquam quod plane incompertum sit, unde hæc verba ab Adone sint desumpta, convenire minime videntur cum Dionysii erga imperatores veneratione. Etenim cum de iis (vide verba mox recitata) sermonem habet, non solum affirmat, se pro iisdem orare continuo, verum etiam eosdem appellare non dubitat θεοφιλεστάτους, id est, Deo amantissimos, seu sanctissimos; quamvis autem, ut recte observat Baronius, sacrilegos imperatores Dionysius eo sensu, quo nunc vox Sanctus accipitur, non vocet Sanctissimos, nec vero vocare potuerit, suam tamen erga eos honorifica hac appellatione, quæ tunc inter solitos imperatorum titulos computabatur, venerationem ostendit, ac proin verosimile non est, usum eum esse verbis, ex Adone mox allatis, quæ non venerationem, sed summum imperatorum contemptum demonstrant. Porro in Actis publicis, jam transcriptis, ex quibus Dionysius confessionem suam probat, non omnia continentur, quæ Sanctus se Æmiliano dixisse, verbis num. 126 recitatis prodit. Illis enim inter cetera ait: Palam & aperte contestatus sum, me illum, qui solus est Deus, neque alium ullum præter hunc adorare; nec a proposito discessurum me esse, nec commissurum umquam, ut Christianus esse desinerem. Hæc autem inter verba, a Dionysio coram Æmiliano prolata, in Actis publicis, supra transcriptis, non occurrunt. Respondeo, Sanctum in confessionis suæ narratione non ipsa adhibere verba, quæ coram Æmiliano protulit, quæque deinde ex Actis publicis transcribit, sed tantum rei gestæ narrare substantiam. Adhæc non omnia, sed tantum forte præcipua, quæ coram Æmiliano protulit, verba ex Actis publicis transcripsit. Certe dubitari non potest, quin Faustus, Marcellus, aliique, qui cum Dionysio Christum coram Æmiliano confessi sunt, verba aliqua coram Æmiliano protulerint, nec tamen horum ullum ex Actis publicis Sanctus transcripsit. Sed hæc de Dionysii confessione dicta sufficiant. Dispiciamus modo, quæ ejus relegationem sint secuta.

[129] [Fidem in Cephro, exsilii sui in Libya loco, annuntiat,] Post verba num. 124 recitata, quibus innuit, sese conventus, sub persecutionum initia celebrari solitos, Valeriani persecutione exorta, celebrare non potuisse, paucis, ut ait Eusebius, interpositis, in epistola adversus Germanum sic pergit: Sed neque a corporali conventu, Domino juvante, abfuimus. Verum eos, qui in urbe erant, majore studio congregavi in ecclesiam, absens quidem corpore, ut jam dixi; animo autem præsens. Apud Cephro vero nobiscum magna fidelium adfuit multitudo; partim eorum, qui ab urbe nos secuti fuerant; partim aliorum, qui ex reliqua Ægypto confluebant. Ibi quoque januam nobis patefecit Deus ad prædicationem verbi sui. Et initio quidem persecutionem passi & lapidibus impetiti sumus. Postmodum vero non pauci ex gentilibus, relictis simulacris, ad Deum conversi sunt. Tunc enim primum apud illos verbi divini per nos sparsa sunt semina, cum illud antea non suscepissent. Ac prorsus quasi Deus ejus rei causa nos ad illos perduxisset; postquam illud ministerium implevimus, iterum nos alio transtulit.

[130] Etenim Æmilianus in asperiora quædam loca & ut credebat, [e quo deinde in Mareotidem migrare, ab Æmiliano jubetur;] magis Libyca nos transportare constituit. Et cunctis undecumque ad Mareoticam præfecturam confluere jussis, vicos per regionem illam dispersos singulis adsignavit: nos vero magis ad viam publicam, ut primi comprehenderemur, collocavit. Id enim præcipue agebat ac moliebatur, ut, quandocumque voluisset, omnes nullo negotio capi possemus. Ego vero cum Cephro primum abire jussus sum, tametsi, ubinam locus ille situs esset, ignorabam; quippe qui ne nomen quidem illius antea fere audivissem; nihilominus alacri constantique animo perrexi. Posteaquam vero mihi renuntiatum est, ut ad Colluthionis regionem migrarem, norunt ii, qui tum præsentes aderant, quomodo affectus animo fuerim. Hic enim memet ipse accusabo. Principio quidem ægre admodum ac moleste tuli. Etsi enim regio illa notior nobis magisque familiaris erat, quam Cephro, tamen fratribus ac probis viris vacuus esse locus dicebatur, & viatorum turbis latronumque incursionibus obnoxius. Sed multum mihi consolationis attulit, quod fratres me admonuerunt, locum illum a civitate propius abesse. Itaque quamvis Cephron maximam nobis multitudinem fratrum ex Ægypto confluentium adduxisset, adeo ut laxius jam conventus agere possemus: illic tamen ob vicinitatem utbis, carissimorum & conjunctissimorum hominum aspectu crebrius nos aiebant esse fruituros. Eos quippe accessuros, ibique commoraturos & tamquam in suburbiis remotioribus, particulares illic conventus futuros; atque ita contigit.

[131] Hactenus Dionysius, unicam dumtaxat exsilii sui mutationem, [hinc autem eum iterum, durante Valeriani persecutione,] sub Valeriano factam, commemorans, nec tamen aperte indicans, sese tunc non nisi semel exsilii locum mutare fuisse compulsum. Hinc factum est, ut Dionysium plus semel sub Valeriano mutasse exsilii locum, persuasum sibi habere potuerit Rufinus, scriptamque, cujus supra sæpissime meminimus, ad Domitium & Didymum a Sancto epistolam ad Valeriani persecutionem referens, lib. 7 cap. X Eusebii, a se interpolati, post verba, quibus Dionysium primo in Libya, ac deinde, mutato exsilio, in loco Alexandriæ vicino exsulasse narrat, proxime subdiderit: Sed & ibi cum pro urbis (Alexandriæ) vicinitate nostrorum (Christianorum) populus cum (sanctum Dionysium vel vicinum, in quo hic degebat, Alexandriæ locum) frequentaret, & tamquam pastore recepto, grex lætior & constantior agonibus redderetur, rursum missis cum centurione militaribus viris, ipsum Dionysium & cum eo Gaium & Petrum, catenis constrictos & diversis cruciatibus afflictos, in desertum quoddam Libyæ pertraxerunt, ibique eos in loco squalidissimo & omni usu humanitatis carente, a Parætonio trium dierum itinere in desertum protento, nexos vinculis reliquerunt. Ado hæc eadem, ut num. 23 jam innuimus, in Martyrologium suum perperam transtulit. Etenim Rufinus, quem ducem est secutus, secundam illam, verbis proxime recitatis adstructam, exsilii Sancti nostri mutationem factam arbitratus est partim ex eo, quod, ut ibidem etiam monui, Sancti nostri ad Germanum epistolam alieno sensu acceperit, partim ex eo, quod Dionysii ad Domitium & Didymum epistolam ad Valeriani persecutionem retulerit. Verum in illa de hac non agi, jam satis superque § 6 hujus Commentarii contra Pagium aliosque ostendi. Quod autem pertinet ad epistolam, a Dionysio contra Germanum scriptam, atque alieno sensu a Rufino acceptam, hæc certe nuspiam indicat, Dionysium plus semel exsilii locum mutare, fuisse compulsum; imo cum nihil omnino suppeditet, unde suspicari fas sit, Sanctum e loco Alexandriæ vicino in Libyam secundo secedere jussum fuisse, alieno sensu a Rufino accipitur, dum cum epistola, ad Domitium & Didymum scripta, combinatur, atque ex ambabus, simul sumptis, una eademque rerum series conflatur.

[132] [in Libyam redire jussum esse, non probatur.] At, inquies, Dionysius post verba, num. 129 & seq. ex epistola ejus adversus Germanum scripta, paucis interpositis, sic prosequitur: Sed fortasse Germanus multis fidei confessionibus gloriatur, multa prædicare potest adversus se gesta. Quot vero enumerare potest perinde atque ego, sententias judicum, publicationes, proscriptiones, direptiones bonorum, abjectiones dignitatum, contemptus gloriæ sæcularis, laudum a præfectis ac decurionibus profectarum despectus, minarum denique, quæ coram intentabantur, vociferationum, discriminum, persecutionum, fugæ, ærumnarum & cujusque modi malorum tolerantiam; cujusmodi sunt ea, quæ sub Decio & Sabino, & quæ in hunc usque diem sub Æmiliano nobis contigerunt. Quibus ultimis verbis Dionysius innuit, mala, quæ patiebatur, tunc, cum adversus Germanum scriberet, adhuc durasse, ac proin persecutionem, a Valeriano motam, nondum fuisse sopitam. Ita plane habet: verum quid tum? Potest, dices, adhuc semel, durante Valeriani persecutione, exsilii locum mutare debuisse. Sit ita: an propterea est consequens, ut Dionysius sub Valeriano exsilii sui locum secundo mutare atque in Libyam secedere, reipsa fuerit coactus? an, hoc etiam admisso, necesse idcirco est, epistolam adversus Germanum scriptam, una cum epistola ad Domitium & Didymum data, unam eamdemque narrationis seriem complecti? an hoc existimans a vero minus aberravit Rufinus? Certe, cum secundum ante dicta & probata Dionysii ad Domitium & Didymum epistola ad Decii imperium referenda sit, nequit hæc cum Sancti adversus Germanum epistola seriem integram continere eorum, quæ Dionysius sub Valeriano diu post Decium passus est. Atque hic jam habes sensum alienum, in quo dixi epistolam, quæ Domitii & Didymi nomine notatur, a Rufino esse acceptam, dum hic Dionysium sub Valeriano bis mutasse exsilii locum prodit.

§ XIII. Dionysius famam suam tuetur, gregisque sui curam, etiam absens, gerit.

[Dionysius epistola non citius quam anno 258,] Sanctus Dionysius, uti jam supra satis innui, epistolam, quam § præcedenti partim transcripsi, Valeriani persecutione adhuc sæviente, adversus Germanum exaravit, ac proin dubium non est, quin inter annum 256 & annum 261 id fecerit. Etenim ex jam dictis Valeriani persecutio initium ante annum 257, finem vero ex dicendis ante annum 260 non accepit, ac proin necesse est, ut inter annos mox memoratos præfata epistola scripta sit. At vero non citius, quam anno 258, nec serius quam anno 259 scriptam esse, verosimillimum mihi apparet. Primum sic ostendo: Dionysius anno 257 mense circiter Septembri, prout antea docuimus, in Cephron, Libyæ locum, tridui itinere a Parætonio, portu Marmaricæ maritimo, distantem relegatus est; ibi autem tamdiu commoratus est, ut initio quidem persecutionem passus, ac lapidibus impetitus, postea non paucos e gentilibus, locum inhabitantibus, ad veram Christi fidem converterit, ac tum demum hinc in Mareotidem migrare jussus fuerit. Jam vero, cum hinc verosimillimum fiat, Dionysium in Libya, antequam inde in Mareotidem migrarit, quatuor ut minimum mensibus substitisse, hique a Septembri anni 257 ad annum 258 deducant, certum apparet, Sanctum e Libya in Mareotidem ante prædictum annum 258 non migrasse. Quapropter cum Dionysius hujus migrationis meminerit in epistola adversus Germanum, qua de hic agimus, dubitandum non videtur, quin hæc non citius, quam præmemorato anno 258 fuerit conscripta.

[134] Quod autem jam pertinet ad secundum, non esse scilicet serius, [nec serius, quam anno 259 scripta,] quam anno 259, conscriptam, verosimillimum id fit ex ipsis persecutionis, a Valeriano motæ, adjunctis. Fuit namque, ut jam docui, persecutio a Valeriano anno 257 contra Christianos suscitata, duravitque ad annum usque 260, media sui parte, uti infra docebo, fere præterlapsum, quo Valerianus in Persas expeditionem bellicam suscepit; jam vero cum huic expeditioni apparandæ intentus, Christianorum persecutionem verosimillime, per annum etiam medium, minus urserit, verosimillimum est, ante prædictum annum 260 epistolæ Sancti nostri adversus Germanum scriptionem collocandam esse, cum in illa Dionysius indicet, etiam tum, cum scriberet, Valeriani persecutionem admodum efferbuisse. Est ergo verosimillime, quemadmodum asserui, Sancti nostri adversus Germanum epistola non serius quam anno 259 conscripta. Ut autem etiam locum, in quo a Dionysio scripta est, accuratius distinguam, Sanctus, cum illam scripsit, in Mareotide, uti ex jam dictis fas est colligere, versabatur; Mareotis autem, teste Athanasio in Apologia contra Arianos, ad patriarchatum Alexandrinum spectabat, eratque tractus non modicus, in quo vici varii, hosque inter unus, nomine Colluthio, qui Dionysio e Libya regresso in commorationis locum obtigit, ab historicis simul geographisque recensentur. Exstitit ergo Dionysius, cum dictam epistolam scriberet, in aliquo patriarchatus sui tractu.

[135] Tempore & loco, quo Sanctus id fecit, hunc in modum determinato, [famam suam adversus Germanum tutatus est,] scriptionis hujus causam & occasionem, jam plus semel antea obiter insinuatam, distinctius expono. Quamvis Dionysius omnes strenui pastoris partes expleret, a calumniæ malignitate immunis non fuit. Famam suam tutari, quod & epistola sæpissime jam laudata egregie præstitit, contra Germanum, episcopum quemdam Ægyptium, fuit compulsus. Hic quippe Sanctum impetebat calumniis. Docet id nos lib. 7 Historiæ, cap. XI Eusebius, epistolæ, adversus Germanum scriptæ, quod transcribit, Fragmento hæc præmittens: Quæ & quanta ipse (sanctus Dionysius) una cum aliis ob veri Dei cultum pertulerit, docent ejusdem Dionysii verba, quibus Germano cuidam illius temporis episcopo, qui calumniari ipsum conabatur, respondet, in epistola scilicet, adversus episcopum illum scripta. Nec Eusebius, nec alius ullus scriptor memoriæ proditum reliquit, quæ qualesve fuerint calumniæ, quibus Dionysii nomen Germanus prosciderit. Attamen, quantum fas est conjectura assequi, ignaviæ & officii neglectus Dionysium insimulabat, asserens, eum majorem sui ipsius, quam gregis curam gessisse, fugamque, ut persecutionem evitaret, præpropere arripuisse, ne prævie quidem celebratis fidelium curæ suæ demandatorum conventibus, in quibus illos pro episcopalis officii ratione secundum morem tunc receptum, exorta primum persecutione aut ingruente, ad infractam in fide constantiam ærumnarumque tolerantiam animare debuisset.

[136] [objectum diluens crimen neglecti gregis, quem etiam] Utut sit, hæc ego calumniarum, quibus Dionysium dilacerabat Germanus, præcipua certe capita fuisse, conjicio ex ipso, quem Sanctus unice videtur sibi habuisse præfixum, epistolæ adversus Germanum scriptæ scopo. Etenim in ea Dionysius totus est, ut ostendat, sese, exorta persecutione, non prius, quam a Deo fugere jussus fuerit, fugam arripuisse, tuncque, quantum ei per tempus licuit, fidelium conventus semper celebrasse. Hunc in finem etiam compendio exhibet, quidquid persecutionum tempore pro Christi nomine vel gessit, vel passus est. Quam nervose autem, quam apposite hæc omnia Sanctus contra impactas sibi calumnias intorqueat, docebunt ipsiusmet adversus Germanum epistolæ Fragmenta, supra a nobis jam huc transcripta, ut necesse non sit, de rationum, quibus famam suam, injuste proscissam, tueri conatus est Dionysius, soliditate & pondere hic plura disserere. Et vero sola Sancti gesta impactas ei a Germano calumnias satis diluunt. Dionysium, uti dixi, eo nomine traducebat Germanus, quod majorem suiipsius, quam gregis, sibi commissi, curam gessisset. Verum Sanctus, quam immerito officii sui neglectus a Germano insimulatus fuerit, luculentissime etiam tum, cum in exsilio adhuc existeret, factis probavit.

[137] [strenue curavit, varias, durante adhuc persecutione, scribens litteras,] Etenim cum Alexandria absens populum Christianum, ibi commorantem, divini verbi pabulo nutrire, ad mutuam charitatem excitare, atque ad aliarum virtutum studium animare, coram non posset, litteris idipsum studuit efficere. De nonnullis epistolis a Dionysio in exsilio, Valeriani persecutione sæviente, constituto scriptis Eusebius lib. 7 cap. 20 sic memorat: Præter supradictas epistolas, idem Dionysius Paschales illas, quas habemus, epistolas tunc temporis conscripsit: Encomia in illis & panegyricos sermones de Paschali festo contexens. Harum unam Flavio nuncupavit; alteram Domitio ac Didymo. In qua probans festum Paschæ diem non nisi post æquinoctium vernum celebrari oportere, octo annorum canonem publicavit. Aliam quoque epistolam ad compresbyteros Alexandrinæ ecclesiæ, itemque alias ad diversos scripsit epistolas, easque grassante adhuc persecutionis furore. Quibus verbis indicat, non tantum alias illas epistolas, ad diversos datas, ultimoque memoratas, sed omnes omnino, quarum meminit, sæviente adhuc Valeriani persecutione, scriptas esse. Quod ad epistolas loco ultimo indefinitoque numero memoratas pertinet, id ipsa Eusebii verba, proxime recitata, manifestum efficiunt. Neque enim est, cur quis forte iis persecutionem, quam Macrianus, infestissimus Christianorum hostis, arrepta post Valeriani captivitatem tyrannide, in Ægypto exercuit, intelligendam contendat. Verbis enim proxime recitatis de alia persecutione non agit Eusebius, quam de qua in capitibus caput mox laudatum proxime prægressis sermonem instituit; sermonem autem non instituit, nisi de sola persecutione, a Valeriano suscitata. Veniamus modo ad tres alias epistolas, quarum alteram, ut eadem huc mox transcripta Eusebii verba fidem faciunt, ad Domitium & Didymum, alteram ad Flavium, ac tertiam denique ad Alexandrinæ ecclesiæ compresbyteros Dionysius conscripsit. Hæ omnes ad Valeriani persecutionem pariter spectant. Etenim loco proxime citato indicat Eusebius, illas omnes scriptas esse eo ipso tempore, quo epistolas, quarum supra, proxime utique, meminerat, scriptas esse, asseverarat. Jam vero epistolæ, quarum Eusebius proxime ante caput 20, supra laudatum, meminerat, aliæ non sunt, quam epistola adversus Germanum scripta, illæque, quas ad Sixtum aliosque nonnullos de baptismo Dionysius dedit. Quapropter cum hæ omnes, uti ex supra disputatis liquet, ad Valeriani persecutionem spectent, seu, hac adhuc durante, scriptæ sint, dubium non est, quin tunc pariter tres dictæ epistolæ, de quarum scriptionis tempore hic quæritur, fuerint conscriptæ.

[138] Ast, inquies, quo ergo hæ anno scriptæ fuere? [quarum altera, quæ ad ecclesiæ Alexandrinæ compresbyteros data est,] Fuerunt, ut jam dictum est, eo ipso tempore conscriptæ, quo epistola ad Sixtum, & altera adversus Germanum. Quapropter cum hæ, ut pariter jam dictum est, anno 258 vel 259 exaratæ sint, consequens est, illas alterutro pariter anno exaratas esse. Idem esto judicium de epistolis quas verba, num. præcedenti ex Eusebio producta, numero definito non exprimunt. Quod pertinet ad earumdem argumentum, duæ priores (vide verba num. præcedenti recitata) Paschales sunt, quarum argumentum vel quod vel quale fuerit jam supra edocui, postque adhuc pluribus docebo. Tertia, quæ a Dionysio Alexandrinæ ecclesiæ compresbyteris inscribitur, nullum omnino definiti argumenti indicium præfert. Putat Tillemontius, eamdem forte esse, quam ad ecclesiam Alexandrinam de exsilio suo scripsisse Dionysium, Hieronymus cap. 69 de illustribus Ecclesiæ Scriptoribus affirmat. Omni prorsus probabilitate non caret Tillemontii opinio; attamen cum Eusebius lib. 6, cap. 46 alterius meminerit epistolæ, a Dionysio ad gregem suum Alexandrinum scriptæ, fieri potest, ut hanc Hieronymus intelligat per epistolam, quam de exsilio scripsisse ad ecclesiam Alexandrinam Dionysium affirmat. Hinc determinare certo non ausim, hancne potius, an illam assignare velit Hieronymus per epistolam, quam a Dionysio ad ecclesiam Alexandrinam de exsilio scriptam affirmat. Quod si tamen contendas, non posse epistolam, ab Eusebio, ut dixi, lib. 6, cap. 46 memoratam, utpote quæ objurgatoria sit, nec de exsilio conscripta, ab Hieronymo intelligi per epistolam, quam a Dionysio ad ecclesiam Alexandrinam de exsilio scriptam affirmat, ac proin per hanc designari epistolam, quam Dionysius ad ecclesiæ Alexandrinæ compresbyteros dedit; quod si, inquam, hoc contendas, respondeo, fieri posse, ut epistola, quam a Dionysio de exsilio scriptam memorat Hieronymus, diversa sit omnino, non solum ab epistola Dionysii ad gregem Alexandrinum objurgatoria, verum etiam ab illa, quam is ad ecclesiæ Alexandrinæ compresbyteros dedit, quamque, ut jam docui, Eusebius lib. 7, cap. 20 commemorat. Hæc enim de exsilio, seu de statu, in quo Sanctus exsul versaretur, scripta pariter non videtur; certe nullum præfert indicium, unde, an de illo argumento scripta sit, colligas.

[139] Et vero non video, cur de argumento longe diverso scripta esse non potuerit. [gregis sui curam his forte commendavit;] Sanctus Cyprianus, uti ejus opera inspicienti patescet, Carthagine in exsilium pulsus, pluribus epistolis presbyteros & diaconos Carthaginenses adhortatus est, ut, quam ipse absens gerere non poterat, ipsi in se Carthaginensis gregis curam susciperent, seduloque arriperent. Potest ergo simili de causa epistolam, qua de hic disserimus, ad ecclesiæ Alexandrinæ compresbyteros Dionysius scripsisse. Sane eum, non minus quam Cyprianum, gregis sui curam, quam exsul ipse gerere non poterat, clero suo demandasse, verosimillimum reddit singularis plane, eaque operibus comprobata, qua effulsit, sollicitudo prorsus pastoralis. Dionysius in epistola ad Domitium & Didymum data, quam Decianæ persecutionis tempore scriptam esse supra probavimus, hæc memorat: In urbe (Alexandrina) occultarunt se, ut fratres clanculo invifant, presbyteri quidam, Maximus, Dioscorus, Demetrius & Lucius; Faustinus enim & Aquila, utpote in majore hominum luce positi, per Ægyptum vagantur: diaconi vero post illos, qui morbo consumpti sunt, superstites, Faustus, Eusebius, Chæremon: Eusebius, inquam, quem Deus jam inde ab initio roboravit, impulitque, ut confessoribus, in custodia positis, ministeria strenue exhiberet, utque consummatorum ac beatorum martyrum cadavera non sine capitis sui periculo sepeliret. Presbyteri ac diaconi, qui hic in urbe Alexandrina, ut fratres seu Christianos clanculo inviserent, Decianæ persecutionis tempore occultasse sese a sancto Dionysio dicuntur, Sancti haud dubie, uti ab omnibus admittitur, jussu id fecere, ita ut Sanctus pastoralem suam sollicitudinem non obscure tunc probarit. Verosimillimum hinc fit, pari eum sollicitudine, Valeriani persecutione sæviente, in gregis sui salutem similiter invigilasse, ut adeo epistola, quam ad Alexandrinæ ecclesiæ compresbyteros dedit, adhortatus eos forte fuerit, ut in gregem Alexandrinum, cujus ipse absens curam gerere non poterat, sedulo invigilarent.

[140] [aliis vero, quarum binæ fuerunt de Paschate,] Atque hæc sunt, quæ de argumento epistolæ, quam Dionysius, in exsilio exsistens, ad ecclesiæ Alexandrinæ compresbyteros dedit, dicenda occurrunt. Pergo nunc ad binas alias supra memoratas epistolas, quarum altera Flavio, altera Domitio & Didymo nuncupata est. Hæc, quemadmodum § 6 hujus Commentarii jam docui, diversa est haud dubie ab epistola, quam Sanctus, in deserto quodam & squalido Libyæ loco constitutus, ad eosdem Domitium & Didymum conscripsit. Argumentum ejus, infra, ut jam monui, pluribus tractandum, ex ipso, quo ab Eusebio ornatur, Paschalis epistolæ nomine innotescit. Idem esto judicium de argumento epistolæ, Flavio nuncupatæ. Et vero in hac, ut diserte notat Eusebius, Pascha ante æquinoctium vernum celebrandum non esse, Dionysius ostendit. Flavius, cui inscribitur, omni dubio procul distinctus est a Flavio, seu, ut alii scribunt, Fabio, Antiocheno episcopo, supra sæpissime laudato. Fabius enim seu Flavius, Antiochenus episcopus, anno 252, ut docuimus, e vivis excessit, ac proin necesse est, ut diversus sit a Flavio, cui epistola mox laudata a Dionysio fuit inscripta, cum hæc ex dictis ante annum 258 aut 259 exarata non sit. Porro ambæ epistolæ Paschales, de quibus hic agimus, documento etiam sunt, quam accurate Dionysius, etiam in exsilio exsistens, omnes optimi vigilantissimique pastoris partes expleret. Datis enim præfatis epistolis, post brevem de Paschali festivitate sermonem docebat Sanctus, quo tempore jejunium inchoandum, & quo Pascha esset celebrandum. Vide, quæ de epistolis Paschalibus num. 58 docui, quibus etiam, ut facturum me, spopondi, nunc plura hic adjungo. Paschales Dionysii epistolæ stilo eleganti & florido, qualis est, qui in orationibus panegyricis & declamationibus solet adhiberi, erant conscriptæ; iisque verosimilter etiam ad virtutem Sanctus exstimulabat eos, ad quos quaquaversum mittebantur. Paschales epistolæ, inquit Valesius in Notis ad cap. 20 lib. 7 Eusebii, solebant quotannis a patriarchis Alexandrinis mitti ad omnes omnino Ægypti ecclesias, quo hæ in Paschalis festi celebratione inter se convenirent. An tamen hic mos ætate Dionysii obtinuerit, tom. 4 Monumentorum Ecclesiasticorum in Dionysio articulo 13 idcirco dubitat Tillemontius, quod Sancti Paschales epistolæ, non integris ecclesiis, sed particularibus personis inveniantur inscriptæ. Verum responderi potest, particulares personas, quibus Dionysius epistolas suas Paschales inscripsit, ecclesiarum rectores curatoresve fuisse, hisque incubuisse, ut prædictas epistolas populo vel prælegerent vel certe prælegi curarent, ut adeo illæ epistolæ, quamvis particularium dumtaxat personarum nomen præferant, ad ecclesias tamen integras destinatæ fuerint. Adhæc Eusebius lib. 7, cap. 22 duas memorat epistolas Paschales, a Dionysio ad fratres, per Ægyptum constitutos, exaratas, ut omnes Sancti Paschales epistolæ particularibus personis inscriptæ non fuerint. Addit laudatus Tillemontius, brevi admodum tempore ante Pascha epistolas illas scriptas fuisse. Verum non probat, tempus illud tam breve fuisse, ut eæ ad omnes Ægypti ecclesias convenienti ante Pascha & Quadragesimam tempore nequiverint perferri.

[141] Utut sit, Dionysius scriptis illis epistolis, aliisque, [ceteræ de alio argumento scriptæ, ad virtutem forte exstimulavit.] quas Eusebius lib. 7 Historiæ, cap. 20 plus semel jam laudato ad varios eum, cum adhuc in exsilio esset, scripsisse indicat, pastoralem Sancti sollicitudinem, ut jam dixi, egregie comprobant. Dubitandum enim non videtur, quin omnes vel ad Ecclesiæ utilitatem vel ad animarum salutem procurandam virtutumque studium in Christianorum animis, Sancti curæ commissis, accendendum scriptæ fuerint, quamvis interim cujus illæ singulæ, quas Eusebius definito numero non exprimit, argumenti fuerint, pro certo nequeat edici. Ceterum qui, quæ supra de epistolarum Paschalium, quas patriarchæ Alexandrini quotannis scribere solerent, confirmata cupit, adeat S. Cyrilli patriarchæ Alexandrini, de festo Paschali sermones, qui Homiliarum Paschalium nomine circumferuntur. Has ipse S. Cyrillus subinde Epistolarum, subinde Sermonum nomine distinguit. Triginta ex hisce hactenus supersunt. Nonnumquam, se sermones illos ad varias ecclesias transmittere, nonnumquam etiam, se illos coram ingenti populi multitudine pronuntiare, significat. Verum potuit eosdem ad remotiores ecclesias mittere; Alexandriæ vero pronuntiare. In omnibus omnino sermonem sat prolixum texit de festo Paschali, ac deinde in fine Quadragesimæ initium ac diem Paschæ annuntiat. Sed hæc de epistolis Paschalibus annotasse sufficiat, pergo nunc ad alia, quæ pastoralem Dionysii pro Ecclesiæ bono sollicitudinem mire exercuere, quæque sanctum Virum, veluti de sanctissima Trinitate sequius sentientem, traducendi occasionem præbuere.

§ XIV. Sabellianorum hæresi sese opponit; sequioris doctrinæ apud Dionysium, Romanum Pontificem, insimulatur, fitque ab hoc rei, cujus accusatur, per epistolam certior.

[Sanctus, Sabellianæ hæresi in Pentatapoli exorta,] Durante adhuc Valeriani persecutione, imo hac primum exorta, aut forte etiam paulo antequam esset exorta, nova pariter orta est hæresis. In Libya, dicta Cyrenaïca, tractus est, qui a Græcis ob quinque urbes, quas complectitur, Pentapolis vocatur. Harum una Ptolemaïs nomine distinguitur. Hac in urbe Sabellianorum hæresis Ecclesiæ pacem cœpit turbare, personarum distinctionem in sanctissima Trinitate impugnans, & sicut unam dumtaxat substantiam, sic & unam pariter personam in ea prædicans. Sabellius, qui a solo Zonara dictæ Ptolemaïdos in Pentapoli episcopus fuisse asseritur, hæresim hanc, quamvis primus ejus auctor non videatur, late disseminavit, pluresque, etiam primariæ notæ personas, in partes suas attraxit, ut, eo potissimum agente, in prædicto Libyæ tractu impia illa in sanctissimam Trinitatem hæresis ubique suos haberet sectatores, non numero tantum, sed & auctoritate valentes. Fuerunt tamen etiam, qui patrum suorum vestigiis inhærentes fiaci puritatem servavere, Sabellioque se opponentes, execrandam ejus doctrinam recipere noluere. Rebus ita constitutis, non poterant non disputationes inter partes suboriri, idque etiam, ut fieri pronum erat, reipsa accidit. Verum cum disputando nec Sabelliani ab hæresi sua recovari, nec qui Sabellianis sese opponebant, genuinum de sanctissima Trinitate dogma vellent deserere, hincque hi cum illis componi minime possent, tam Sabelliani quam sinceræ doctrinæ defensores Dionysium, Alexandrinum episcopum, utpote Pentapolitani tractus metropolitam, consulendum duxerunt. Itaque ambarum partium sectatores ad Sanctum, non tantum litteras, sed & nuntios, qui cum eo dissererent, miserunt. Dionysius, re tota ab ovo audita, accurateque discussa, varias scripsit, quibus Sabellii hæresim, quantum, Deo juvante, fieri potuit, confutavit, ad Pentapolitanos epistolas, harumque omnium exemplaria ad Sixtum, Romanum Pontificem, transmisit.

[143] [rei certiorem reddit Six tum, Romanum Pontificem,] Hæc omnia, quantum ad præcipua saltem capita, docet nos ipsemet S. Dionysius apud Eusebium lib. 7, cap. 6 epistola priori ad Sixtum, Romanum Pontificem, supra jam sæpius laudata, de hæresi Sabelliana, primum exorta, sic scribens: De dogmate illo, quod nuper apud Ptolemaïdem urbem Pentapoleos commotum est, pleno impietatis ac blasphemiæ adversus omnipotentem Deum Patrem Domini nostri Jesu Christi; pleno etiam incredulitatis erga unigenitum ejus Filium, primogenitum omnis creaturæ, Verbum, quod inter homines versatum est; pleno denique stuporis adversus Spiritum sanctum, cum ab utraque parte & litteræ ad me allatæ essent, & fratres mecum disserturi venissent, epistolas quasdam, quantum, Deo juvante, potui, tractatoris more fusius scripsi; quarum exemplaria ad te misi. Hæc Dionysii ad Sixtum epistola, ut supra probavi, vel anno 257 vel certe anno 258 scripta est, ac proin cum in ea Sanctus Sabellianam hæresim tunc, cum illam scriberet, nuper esse exortam indicet, dubitandum non videtur, quin hæc vel anno 257 vel forte paulo ante ortum acceperit. Est ergo, quemadmodum num. præcedenti asserui, vel una cum Valeriani persecutione, vel etiam paulo ante hanc exorta, fuitque deinde longe disseminata.

[144] Verum Dionysius nihil omnino, quod ad officium suum spectaret, [concilium contra illam celebravit, aliasque ante hoc] omisit, quo illam pullulantem, deindeque latius serpentem citissime opprimeret. Hunc in finem etiam Alexandriæ convocavit concilium, in eoque Sabellium damnavit. Ita legitur apud Labbeum tom. 1 Conciliorum pag. 831. En verba, ex libello synodico, a Labbeo in dictum tomum translata: Synodus divina & sancta particularis, Alexandriæ collecta a confessore Dionysio, ejusdem archiepiscopo, quæ Sabellium divinitatis inimicum abdicavit. Quamvis de fide Libelli synodici, ex quo hæc Labbeus transcripsit, omnino non constet, res tamen in illo asserta verosimillima apparet verosimillmeque, uti ex infra dicendis patescet, non acciderit ante annum 262; ante hunc autem Sanctus, ulterius progrediente Sabelliana hæresi, ad comprimendum impietatis impetum alias iterum atque alias scripsit epistolas, cumque deinde Sabellianæ hæresis venenum non tantum jam populum, sed & quosdam etiam Libyæ episcopos infecisset, rei factus certior, seque nihil hactenus, scriptis litteris profecisse, conspiciens, eo quosdam misit, qui eos, qui in errorem lapsi erant, ad mutandam opinionem inducerent. Verum nihil hac quoque via a Sancto effectum est, memoratique episcopi majori, quam antea factum esset, impudentia impiam de sanctissima Trinitate doctrinam disseminarunt. Fuit itaque Sanctus iterum compulsus altera epistola certare, qua eorum impudentiam argueret. Hæc epistola, quam ardens pietatis tutandæ ardor ab eo quodammodo extorsit, Ammoni & Euphranori erat nuncupata.

[145] Hæc omnia docet nos S. Athanasius in suo, [adhibuit medelas, ad Ammonem etiam & Euphranorem,] quem de S. Dionysii sententia inscripsit, tractatu hæc memorans: In Pentapoli superioris Libyæ quidam episcoporum tunc temporis cum Sabellio sentiebant, tantumque suis commentis invaluerant, ut vix ultra Filius Dei in Ecclesia prædicaretur. Rei certior factus Dionysius, cui earum cura ecclesiarum incumbebat, mittit, suadetque rei auctoribus, ut a pravis opinionibus desistant. Quibus minime desistentibus, imo impudentius in impietate perseverantibus, necessitate pulsus est, eorum impudentiam hac sua epistola (ad Ammonem & Euphranorem, ut in decursu Athanasius sæpius repetit, conscripta) coërcere, humanaque Salvatoris ex Euangeliis exponere; ut cum audacius illi Filium negarent, & humana ejus Patri adscriberent, ostendens, ipse, non Patrem, sed Filium pro nobis hominem factum esse, imperitis illis persuaderet, Patrem non esse Filium, eoque pacto homines ad veram Filii Deitatem credendam, & ad Patris cognitionem sensim adduceret. Hoc est epistolæ argumentum, hæc Viro causa fuit talia scribendi, eorum nempe occasione, qui tam impudenter volebant veram immutare fidem. Epistola, de qua hic loquitur Athanasius, a Dionysio, ut jam dixi, ad Ammonem, seu, ut scribit Athanasius, Ammonium & Euphranorem data est. Hoc sæpe in laudato suo tractatu, ut jam notavi, repetit Athanasius. Eusebius lib. 7, cap. 26 epistolam, a Dionysio contra Sabellium ad Ammonem & Euporum scriptam, recenset. Adhæc dicto loco etiam epistolam ad Euphranorem & Ammonem datam, laudat; verum aliam ad hunc, & aliam item ad illum scriptam fuisse a Sancto epistolam, indicat. Ammonem vocat Berenices, quæ Pentapoleos urbs est, episcopum. Multum dubito, an una eademque persona non sit, quæ semel ab Eusebio Euporus & semel Euphranor; constanter vero ab Athanasio Euphranor vocitetur.

[146] [non tamen ante annum 258 aut 259, scribens epistolam.] Id vero si ita sit, præfero lectionem Athanasii, qui, cum eamdem, ut supra dixi, sæpissime repetat, semperque eumdem scribendi modum servet, minus argui erroris debet, quam Eusebius, qui cum semel tantum epistolam, a Dionysio ad Ammonem & Euporum scriptam, memoret, facilius esse potest Amanuensium errore aut oscitantia corruptus. Porro Dionysium plures, quam jam memoratas, contra Sabellium adhuc scripsisse epistolas intelligitur ex Eusebio lib. 7, cap. 26 de epistolis a Dionysio conscriptis sic loquente: Præter has exstant aliæ complures Dionysii epistolæ. Inter quas sunt illæ contra Sabellium scriptæ ad Ammonem Berenicensem episcopum. Alia item ad Telesphorum & ad Euphranorem altera. Alia rursus ad Ammonem & Euporum. Quatuor etiam libros de eodem argumento composuit, quos cognomini suo (non gentili, gentili, ut vertit Valesius) Dionysio Romanorum episcopo nuncupavit. At, inquies, quandonam Dionysius epistolas & Opera, hic ab Eusebio recensita, elucubravit? Epistola ad Euporum, seu potius Euphranorem, & Ammonium, quoniam a Sancto ante stabilitam propagatamque Sabellianam hæresim scripta non est, ante ante annum 258 aut etiam 259 verosimillime scripta non est. Quod pertinet ad quatuor libros, quos Dionysius contra Sabellium, teste Eusebio, elaboravit, hi certissime, cum Dionysio Romano Pontifici, qui ante Julium anni 259 ad Pontificatum evectus non est, sint inscripti, ante dictum annum, ad Julium jam provectum, elucubrati non fuere. Ceterum nihil hic profero, ut dictorum Operum epocham propius determinem. Solum moneo, tam hæc, quam reliqua omnia, quæ Dionysius Sabellianæ hæreseos occasione scripsit, non serius, quam anno circiter 262 esse elaborata. Res infra pluribus elucidabitur.

[147] [Hujus occasione Sanctus, cujus agendi] Videamus modo, quid occasione epistolæ, ad Euphranorem & Ammonium datæ, Sancto acciderit. Cum Sabelliani, Filium cum Patre confundentes, Patri attribuerent, quod ad humanam Filii naturam spectabat, Dionysius in sua ad Euphranorem & Ammonium epistola id fere satagebat unice, ut clare demonstraret, id, quod Filio, tamquam homini, competebat, Patri non posse attribui. Volebat hac via Sabellianos ad distinctionem inter Patrem & Filium cognoscendam inducere, eosdemque deinde nova divinitatis cognitione imbuere. Liquet id ex verbis Athanasii, proxime recitatis. Dionysius autem, uti ex dicendis patescet, optimo consilio id fecit. Sic, inquit in laudato Tractatu Athanasius, beati Apostoli, prudenti admodum consilio, primum humana Salvatoris Judæis enarravere, ut eos ex editis, conspicuisque miraculis, jam advenisse Christum, plane persuasos, hinc ad credendam ejus divinitatem deducerent, demonstrando, opera, quæ edita fuerant, non hominis, sed Dei esse. Certe Petrus, cum dixisset, virum passibilem Christum esse, illico subjungit: Hic Auctor vitæ est. Ipseque in Euangelio confitetur: Tu es Christus Filius Dei vivi. Et in epistola sua ait ipsum Episcopum animarum, atque Dominum suum, nec non angelorum & potestatum esse. Paulus item, qui ait, Christum esse virum ex semine David, in epistola ad Hebræos hæc habet: Qui cum sit splendor gloriæ & figura substantiæ ejus. Ad Philippenses vero: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se æqualem Deo. Hæc porro Auctor vitæ, Filius Dei, splendor, figura, æqualis Deo, Dominus, Episcopus animarum, quid aliud sibi velint, quam in corpore fuisse Verbum Dei, per quod omnia facta sunt, illudque indivisum esse a Patre, quemadmodum splendor a luce.

[148] Hæc Athanasius, exponens rationem, ob quam Apostoli prius Christi humanitatem, [contra Sabellianos ratio ab Athanasio probatur,] quam divinitatem Judæis prædicarint; id autem idcirco facit, ut agendi rationem, quam Dionysius adversus Sabellianam hæresim tenuit, non improbandam ostendat. Idipsum, mox subjungit verbis proxime recitatis, egit Dionysius ab Apostolis edoctus; cum enim jam irrepsisset Sabellii hæresis, coactus est hujusmodi epistolam, ut dixi, scribere, ac verba, quæ humili & humano more de Salvatore dicta sunt, illis objicere, ut per humana illos absterreret a dicendo, Filium esse Patrem, sicque faciliorem illis viam ad doctrinam de Filii divinitate muniret; ubi in subsequentibus epistolis illum ex Scripturis sacris appellavit Verbum, Sapientiam, Virtutem, Vaporem & Splendorem Patris. In epistolis itaque ad sui defensionem scriptis palam de fide loquitur, pietatemque erga Christum profitetur. Ut igitur Apostoli accusandi non sunt ob verba de Domini humanitate prolata (nam Dominus Homo factus est) quin potius admiratione digni sunt ob prudentem dispensationem & doctrinam tempori accommodatam; sic Dionysius pro Ariano habendus non est propter epistolam ad Euphranorem & Ammonium contra Sabellium scriptam, in qua scilicet asseruit, Filium esse rem factam, nec eumdem cum Patre, sed diversum ab eo, quantum ad substantiam, quemadmodum vinitor a vite, & fabricator navis, quantum ad substantiam, a nave est diversus; non fuisse illum, antequam fieret, & multa similia, quæ quamvis probanda minime fuissent, si nudam fidei suæ professionem edere voluisset, spectato tamen fine, quem intendebat, & sensu, in quo illa proferebat, carpenda non erant, ut verbis jam transcriptis non immerito contendit Athanasius fietque ex infra dicendis perspicuum.

[149] Fuerunt nihilominus in Pentapolitano tractu nonnulli, [apud Dionysium, Romanum Pontificem, accusatur, qui hujus rei] admodum orthodoxi, qui, quas Dionysius adhibuerat, de secunda sanctissimæ Trinitatis Persona loquendi formulas in sequiorem partem accepere. Hi ne petita quidem a Sancto eorum, quæ in epistola ad Euphranorem & Ammonium durius scripserat, explanatione, Romam se contulerunt, ibique apud Dionysium Papam, qui S. Sixto anno 259 in Pontificatum successerat, perversæ de sanctissima Trinitate doctrinæ illum accusarunt, utpote qui Dei Filium creaturam, & Patri non consubstantialem assereret. Concilium, quod tunc Romæ sive ea ipsa de causa, sive aliam ob rationem coactum celebrabatur, rem indigne tulit, omniumque episcoporum nomine Pontifex Dionysio scripsit, sententiæ a synodo Romana prolatæ & cujus rei insimulabatur, certiorem eum faciens, damnansque non minus, qui Filium Dei creaturam, & Patri non consubstantialem assererent, quam qui Sabellium, ejusque de sanctissima Trinitate opinionem sectarentur. Docet hæc nos omnia S. Athanasius, partim lib. de synodis, partim tractatu de Dionysii sententia; priori quidem loco hæc memorans: Diu ante illos septuaginta, qui Samosatensem deposuerunt, duo Dionysii extitere, quorum alter Romæ, alter Alexandriæ episcopus erat. Cum autem quidam ad Romanum episcopum, Alexandrinum detulissent, quod Filium rem factam & Patri non consubstantialem affirmaret, synodus Romæ coacta rem indigne tulit: Romanus autem episcopus omnium sententiam rescripsit ad cognominem suum, non gentilem, ut vertunt Benedictini. Posteriori vero ista: Cum Dionysius (Alexandrinus) episcopus, postquam de Pentapolitanis illa didicerat, epistolam, uti jam dixi, contra Sabellii hæresim, ad Ammonium & Euphranorem, studio religionis permotus, scripsisset; quidam ex Ecclesia fratres, sanæ quidem doctrinæ homines, non sciscitati tamen eum, qua de causa ita scripsisset, Romam se contulere, illumque apud cognominem Dionysium Romanum episcopum accusarunt. Quibus ille (Dionysius, Pontifex Romanus) auditis, una scripsit & contra Sabellii sectatores, & contra eos, qui ejus essent sententiæ; quam cum post Arius protulisset, ab Ecclesia est ejectus; æqualem aiens, licet ex diametro oppositam, Sabellii impietatem, eorum blasphemiæ, qui dicunt, Verbum Dei, creaturam, opificium & rem factam esse. Misit quoque ad Dionysium (Alexandrinum) litteras, ut indicaret, qua de re accusatus ab illis (Pentapolitanis) fuisset.

[150] [contra ac facta per Nannium Athanasii versio,] Ita Athanasius ex versione Benedicti norum anno 1698, quam editionem, nisi aliud indicem, hic semper intelligo, typis Parisiensibus vulgata: verum Baronius in Annalibus Ecclesiasticis ad annum 263, num. 36 primo quidem, ex Nannio verosimiliter, exhibet verba prope eadem, jam recitata, quibus ab Athanasio Dionysius Alexandrinus apud cognominem Dionysium, Romanum episcopum, a Pentapolitanis accusatus refertur; verum loco verborum sequentium, quæ jam etiam recitata sunt, quæque Dionysium, Romanum Pontificem, audita Pentapolitanorum adversus Alexandrinum accusatione, contra Sabellianos scripsisse, Alexandrinumque rei, cujus accusaretur, certiorem reddidisse, indicant, hæc habet: Re comperta, Alexandrinus simul & contra Sabelii sectatores & Arii dogmata, propter quæ ab Ecclesia ejectus fuit, volumen composuit; ubi æquales, sed tamen contrarias hæreses esse docet in Sabellii dogmatibus, & blasphemiis eorum, qui dicunt, Dei Verbum, opus vel creaturam esse: postulavitque a Romano præsule, ut objecta sibi indicaret. Natalis Alexander Dissertationum Historico-criticarum tom. 3, aliique hæc eadem, verosimiliter etiam ex Nannio, transcripsere. Itaque secundum hos, accusato apud Pontificem Dionysio Alexandrino, non Dionysius Romanus Pontifex, ut indicat laudata Benedictinorum versio, sed ipsemet Dionysius Alexandrinus contra Sabellianos scripsit, nec hic a Dionysio Romano rei, cujus a Pentapolitanis accusaretur, certior fuit redditus, sed ab hoc, ut, cujus rei a Pentapolitanis accusaretur, certior fieret, per litteras expetiit.

[151] Quæri hic jam potest, Nannione ejusque sectatoribus, an Benedictinorum versione standum sit. [hic a nobis rejecta, perperam docet,] Hac standum esse, indubitatum existimo. Etenim textus Græcus in capitibus hic controversis laudatæ versioni perfecte congruit, nec ullam apud laudatos Benedictinos lectionem habet diversam. Ut res fiat clarior, textum ipsum cum adjuncta, quam ipsemet feci, versione Latina huc transcribo: Κᾀκεῖνος ἀκούσας, ἔγραψεν ὁμου κατἀτε τῶν τὰ Σαβελλίου δοξαζόντων, καὶ κατὰ τῶν φρονούντων ταῦτα, ἅπερ καὶ Αρείος λέγων ἐξεβλήθη της ἐκκλησίας· ἴσην καὶ κατὰ διάμετρον ἀσέβειαν εἶναι λέγων, τὴντε Σαβελλίου, καὶ τὴν τῶν λεγόντων κτίσμα καὶ ποίημα καὶ γενητὸν εἶναι τὸν τοῦ Θεοῦ λόγον. Ἐπέστειλε δέ καὶ Διονυσίῳ δηλῶσαι, περὶ ὧν εἰρήκασι κατ᾽ αὐτοῦ. Quibus ille (Dionysius utique Romanus, prout ex contextu liquet) auditis, una scripsit & contra Sabellii sectatores, & contra eos, qui ejus essent sententiæ, quam cum Arius protulisset, ab Ecclesia fuit ejectus; æqualem asserens, licet ex diametro oppositam, Sabellii impietatem & eorum, qui dicunt Verbum Dei creaturam, opificium & rem factam esse. Misit quoque ad Dionysium (Alexandrinum utique) litteras, ut indicaret, quibus de rebus accusatus ab illis (Pentapolitanis) fuisset. Nemo, quantum opinor, spectato Græcorum, quæ huc transcripsimus, verborum contextu, adaptari iis, quæ textus initio ponuntur, posse existimabit interpretationem, quam supra ex Petro Nannio aliove seu antiquiori seu recentiori S. Athanasii interprete Baronius aliique adoptarunt. Imo hæc, quæ sub finem ponuntur, Ἐπέστειλε δὲ καὶ Διονυσίῳ δηλῶσαι, περὶ ὧν εἰρήκασι κατ᾽ ἀυτοῦ, etiam nude secundum se spectata, certissime nequeunt, ut unicuique, non omnino in lingua Græca peregrino, manifestum esse debet, reddi per hæc: Postulavitque a Romano præsule, ut objecta sibi indicarent.

[152] Hinc mihi maxime mirum apparet, ea ita interpretatum esse Nannium; [Dionysium Alexandrinum epistola certiorem reddidit,] neque enim huic interpreti Græcum aliquod præluxisse reor Athanasii exemplar, in quo Latinis præfati Nannii verbis, proxime recitatis, textus Græcus apte responderit. Etenim ne illis quidem verbis textus Græcus, utpote supra producto ad verbum similis, ullo modo congruit in editione Operum Athanasii Commeliniana, in qua tamen dictis Nannii verbis Athanasianus, quo de hic disserimus, locus Latine exponitur. Adhæc Benedictini supra laudati textui Græco, ad num. præcedentem transcripto, qui haud dubie Nannii interpretationi non quadrat, nullam omnino, ut jam monui, lectionem variantem assignant, ut adeo verosimillimum sit, nullum prorsus Nannio Græcum præluxisse Athanasii exemplar, in quo verbis ejus, plus semel jam laudatis, textus Græcus apte responderit. Hallucinatus ergo hic fuerit Nannius, aliusve forte, ex quo is suam interpretationem deprompsit, sancti Athanasii antiquior interpres. Hinc jam fit, ut, cum ex jam disputatis laudata Benedictinorum versio & nostra genuina sit, indubitatum evadat, Dionysium Romanum, non autem Alexandrinum, audita adversus hunc Pentapolitanorum accusatione, contra Sabellianorum hæresim, simulque contra eorum, qui Verbum Dei esse creaturam & rem factam dicerent, sententiam scripsisse, litterasque ad Dionysium Alexandrinum, quibus hunc, quorum accusaretur, certiorem redderet, misisse.

[153] Adhæc Dionysium Romanum, non autem Alexandrinum, audita adversus hunc Pentapolitanorum accusatione, contra Sabellium, eosque, qui Verbum Dei esse creaturam & rem factam asseruerant, [Scriptumque tam contra Sabellianos, quam contra eos, qui Filium Dei] indubie scripsisse, etiam confirmatur ex superstite adhuc Scripti, quod Dionysius Romanus adversus Sabellium edidit, Fragmento. Hoc ab Athanasio epistolæ de Nicænæ synodi decretis apud laudatos Benedictinos num. 26 exhibetur insertum. Verba huc potissimum facientia, una cum brevi Athanasii sermone hisce prævio, transcribo. Quod autem, inquit Athanasius, Dei Verbum nec factum nec creatum sit, sed proprius & individuus Patris substantiæ fœtus, ut scripsit magna synodus, ecce Dionysius quoque, Romæ episcopus, scribens contra Sabellianos, his verbis adversus illos indignatur, qui talia audent dicere. Jam vero, inquit, (Dionysius scilicet Romanus) æquum fuerit adversus illos disputare, qui augustissimam Dei Ecclesiæ prædicationem, monarchiam in tres quasdam virtutes ac separatas hypostases tresque divinitates dividunt, discindunt, destruuntque. Audivi enim quosdam ex his, qui apud vos divinum verbum prædicant & docent, hujus opinionis magistros esse, qui quidem ex diametro, ut ita loquar, Sabellii sententiæ adversantur. Illius enim in eo consistit impietas, quod dicat, Filium esse Patrem, & vicissim: illi autem tres Deos quodammodo prædicant, cum sanctam Unitatem in tres diversas Hypostases inter se omnino separatas dividunt. Ita apud Athanasium loco citato Dionysius, Pontifex Romanus, mox etiam, quibus Dei Verbum esse creaturam & rem factam asserentes apertius redarguit, paucis interpositis, hæc subdens: Non minus etiam illi culpandi sunt, qui Filium opus esse existimant, & Dominum factum esse sentiunt, quasi videlicet unum esset ex his, quæ vere facta sunt, cum divina Scriptura, illum genitum esse, ut eidem convenit, congruitque, non autem formatum & factum esse, testetur. Non levis igitur, sed summa est impietas, Dominum aliquo modo manufactum dicere.

[154] [rem factam assererent, vulgavit.] Hactenus Dionysius, Romanus Pontifex, non minus eorum, qui Verbum Dei esse creaturam seu rem factam assererent, quam Sabellii sectatorum impietatem arguens, adeo ut hinc confirmetur, Dionysium, Romanum Pontificem, non autem cognominem, Alexandrinum episcopum, designari per Dionysium, qui, uti S. Athanasius verbis, num. 150 huc transcriptis, refert, audita Pentapolitanorum adversus Alexandrinum accusatione, æqualem dixit, scripto edito, Sabellii impietatem & eorum, qui Verbum Dei esse rem factam vellent. Collige hinc jam, scriptum illud, quo Sabellii impietatem & eorum, qui Verbum Dei esse rem factam vellent, Dionysius Romanus æqualem asseruit, diversum non esse a Scripto, quod jam huc ex Athanasio num. præcedenti partim transcripsimus. Verum dubitari potest, reque ipsa, ut video, tom. 4 Monumentorum Ecclesiasticorum pag. 279 dubitavit Tillemontius, distinctumne etiam hoc sit ab epistola, quam Dionysius Romanus, ut Athanasius verbis, proxime laudatis, pariter fidem facit, ad Dionysium Alexandrinum transmisit, quo hunc & sententiæ a synodo Romana prolatæ, & cujus rei a Pentapolitanis accusaretur, certiorem redderet. Verum id mihi dubium non videtur. Puto enim, hanc epistolam a præfato scripto indubie esse diversam. Res, quantum opinor ex ipsis Athanasii verbis, num. 149 huc transcriptis, unicuique fiet perspicua, ut huic probandæ immorandum non arbitrer, ac proin, ut, missis aliis, inceptam rerum, quæ Sabellianæ hæreseos occasione obvenerunt, Sanctumque nostrum spectant, seriem prosequar.

§ XV. Adversus Pentapolitanorum accusationes, variis scriptis ad Dionysium Romanum Pontificem Opusculis, sese tuetur.

[Sanctus sui purgandi causa libros,] Dionysius accepta, Dionysii Romani Pontificis epistola, hacque accusationis, contra se a Pentapolitanis intentatæ, factus certior, nihil habuit antiquius, quam ut objectum sibi sequioris de sanctissima Trinitate doctrinæ crimen dilueret, omnemque hac in parte sinistram suspicionem a se amoliretur. Mox sui purgandi causa sub Elenchi & Apologiæ seu refutationis & defensionis nomine libros conscripsit, eosque ad Dionysium, Romanum Pontficem, direxit. Ille vero, ut Græcus Athanasii textus verbis, num. 149 recitatis, proxime subjunctus, ad verbum de Dionysio Alexandrino habet, statim (ad Dionysium Romanum nempe, sui purgandi causa) rescripsit, & libros Elenchi & Apologiæ exaravit. Id ipsum etiam docet Athanasius binis adhuc aliis, elucubratis a se Opusculis, altero scilicet de Synodis, altero de Nicænæ synodi Decretis inscripto. Priori quidem verbis, quæ ex eodem ad num. 149 transcripsimus, hæc subdens: At ille (Dionysius Alexandrinus) sui purgandi causa (ad Dionysium Romanum) librum edit hoc titulo, Elenchus & Apologia: posteriori vero sic scribens: Cum … Dionysius, Alexandriæ episcopus, ex his, quæ adversus Sabellium scripserat, quibus nempe dispensationem secundum carnem permultis explanabat, ac inde confutabat Sabellianos, ostendebatque, non Patrem factum esse carnem, sed Verbum, uti Joannes dicit: cum, inquam, in suspicionem venisset, dixisse Filium rem factam & creatam esse, non vero Patri consubstantialem, litteras dedit ad Romæ episcopum, Dionysium quoque appellatum; in quibus se expurgans asseverabat, calumniam hanc esse adversus se confictam; numquam enim se Filium factum dixisse, sed illum Patri consubstantialem confiteri se affirmabat.

[156] Libri illi a Sancto, sui purgandi causa, conscripti, [qui quaternario numero definiuntur, quique] numero erant quatuor, totidemque comprehendebantur epistolis, seu epistolarum nomine erant insigniti. Eusebius lib. 7 cap. 26, recensens nonnullas Dionysii Alexandrini epistolas, sic habet: Quatuor etiam libros (Dionysius Alexandrinus) de eodem argumento (de sanctissima Trinitate seu duabus hujus prioribus Personis, composuit, quos homonymo seu cognomini suo, non gentili suo, ut male vertit Valesius, Dionysio, Romanorum episcopo, nuncupavit. Libri illi, quos hic a Dionysio scriptos memorat Eusebius, quosque S. Hieronymus de illustribus Ecclesiæ Scriptoribus cap. 69, Operibus a Dionysio concinnatis, pariter accenset, ab omnibus eruditis accipiuntur pro libris, quos Dionysius Alexandrinus, a Pentapolitanis perversæ circa secundam Trinitatis Personam doctrinæ accusatus, in sui defensionem, ut Athanasius verbis proxime recitatis testatur, ad Dionysium Romanum dedit, tituloque Elenchi & Apologiæ seu Refutationis & defensionis insignivit. Quapropter, cum Eusebius historicus pariterque Hieronymus libros illos, quos Dionysium Alexandrinum ad Dionysium Romanum scripsisse affirmant, quaternario numero definiant, libri de refutatione & apologia, a Dionysio Alexandrino ad Dionysium Romanum scripti, quatuor indubie numero fuerunt. At, inquies, Athanasius Tractatu de sententia Dionysii tantum meminit primi, secundi & tertii libri, a Dionysio Alexandrino sui purgandi causa ad Romanum dati, quartique nuspiam mentionem facit. Fateor; ita habet. Verum sanctus ille scriptor nuspiam etiam dicit, Dionysium non plures, quam tres sub nomine Elenchi & Apologiæ libros scripsisse; ubi autem meminit vel primi vel secundi vel tertii libri, a Sancto sub Elenchi & Apologiæ nomine conscripti, facit id dumtaxat occasione Fragmentorum, quæ ex illis libris idcirco transcribit, quod ad propositum ejus conducant, ut verosimiliter quarti libri, qui a Dionysio de refutatione & apologia pariter scriptus sit, idcirco non meminerit, quod nullum ex eo Fragmentum, veluti ad instituti sui rationem conducens, transcribendum existimarit. Nequit ergo hic ex Athanasii silentio quidquam concludi contra quaternarium librorum numerum, quos Dionysium Alexandrinum de refutatione & apologia ad Dionysium Romanum scripsisse, arbitramur.

[157] [sub epistolarum nomine subinde veniunt, ad Dionysium, Romanum Pontificem, scripsit,] Porro supra asserui, quatuor illos Dionysii libros totidem epistolis fuisse comprehensos, nullamque hactenus, quæ hoc assertum probet, rationem attuli. Hanc itaque hic nunc adjungo. Basilius lib. de Spiritu sancto cap. 29 transcripturus aliquot ex secundo Dionysii Elenchi & Apologiæ libro verba, hæc præmittit: Alexandrinus Dionysius, id, quod etiam auditu mirum est, in SECUNDA ad sibi cognominem EPISTOLA de accusatione ac defensione, Græce περὶ ἐλέγχου καὶ ἀπολογίας, hunc in modum finivit sermonem. Athanasius de sententia Dionysii, verba ex primo hujus de Refutatione & Apologia libro profert, mox huc transcribenda, quibus Dionysius Alexandrinus ad Romanum scribens, innuit, sese ante dictum librum primum adhuc aliam scripsisse epistolam, ac proin illum ipsum Dionysii librum primum ipsemet S. Dionysius apud Athanasium, qui etiam dictos Sancti libros epistolarum nomine plus semel distinguit, epistolis accenset. Hæc ratio est, cur quatuor Dionysii de Refutatione & Apologia libros totidem asserui a Sancto epistolis fuisse comprehensos, quod scilicet hi, non solum ab aliis, verum etiam ab Auctore suo, epistolarum nomen sint sortiti, hacque sub appellatione tum apud antiquos, tum apud modernos scriptores subinde veniant. His de librorum, quos Dionysius sub nomine Elenchi & Apologiæ edidit, appellatione & numero præmissis, restat, ut paulo plura, quam ex ante dictis fas sit colligere, de eorumdem argumento hic edisseram. Attamen rectus rerum gestarum ordo exigit, ut de alia adhuc epistola, ad Dionysium Romanum a Sancto sui purgandi ergo data, prævie hic tractem. Quamvis enim Dionysius audita, quam Pentapolitani contra eum intentabant, accusatione, statim præfatos quatuor sui purgandi causa libros seu epistolas scripserit, has nihilominus alia illa epistola, eodem fine scripta, præcessit.

[158] [ante eos tamen jam aliam epistolam] Liquet id ex libri primi, a Sancto ad Dionysium Romanum de refutatione & defensione conscripti, Fragmento, ab Athanasio in suum de Dionysii sententia Tractatum transcripto: in illo enim Dionysius meminit epistolæ, jam tum, cum primum illum librum scriberet, ad Dionysium, Romanum Pontificem, sui purgandi causa transmissæ, ut hæc prædictum librum primum atque adeo etiam tres alios, post hunc a Dionysio de Elencho & Apologia conscriptos, præcesserit. Verba, ex quibus præmemoratæ epistolæ argumentum & finis etiam innotescit, huc transcribo. Ceterum, inquit Dionysius, ubi res factas & opificia quædam consideranda dixi, eorum exempla ut minus utilia cursim protuli, cum dixi: Neque planta idem est, quod agricola, neque scapha idem, quod navium faber: deinde in congruis & naturæ rei accommodatioribus magis sum immoratus; ac pluribus ea, quæ certioris fidei erant, exposui, variis excogitatis exemplis, quæ tibi in alia epistola scripsi, quibus criminationem eorum (Pentapolitanorum) depuli, mendacemque ostendi, qua aiebant, me Christum negare esse Deo consubstantialem. Tametsi enim fateor, me hoc vocabulum nusquam in Scripturis sacris vel invenisse, vel legisse, attamen argumenta mea, quæ subsequuntur, quæque isti (Pentapolitani) tacuerunt, ab hac sententia nihil discrepant. Etenim humanam prolem in exemplum adduxi, quam patet esse ejusdem generis ac genitorem: dixique, revera in hoc solum parentes differre a filiis, quod ipsi non sint filii: alias necesse fore, neque parentes existere, neque filios.

[159] In binos alios tractatus suos, quorum alter de Nicænæ synodi decretis, [ad eumdem Pontificem dederat eodem fine, quo dictos libros:] alter de Synodis inscribitur, etiam intulit Athanasius hæc eadem, huc jam transcripta verba, incipiendo scilicet ab his: In alia epistola, seu, ut Græce etiam est, per aliam epistolam scripsi; verum pronomen tibi, quatuor hisce verbis in textu, proxime huc transcripto, præpositum, per quod indicatur, epistolam ibidem memoratam ad Dionysium, Romanum Pontificem, esse conscriptam, in binis prædictis tractatibus omittitur, ut ex his nequeas eruere, epistolam, qua de agunt, nosque hic agimus, a Dionysio Alexandrino ad Romanum esse exaratam. Cum tamen ex iisdem nequeat etiam oppositum concludi, textu, huc jam transcripto, standum est, in quo Dionysius per pronomen tibi, utpote ad personam, Dionysium Romanum nempe, cui scribit, certissime referendum, clarissime indicat, sese epistolam, quam, ut innuit, ante primum suum de refutatione & defensione librum exaravit, Dionysio, Romano Pontifici, inscripsisse. Certum ergo est, Dionysium, audita, quam contra eum Pentapolitani intentabant, accusatione, ad Dionysium, Romanum Pontificem, sui purgandi causa illam, qua de hic tractamus, dedisse epistolam, nec nisi post hanc quatuor, sæpissime jam memoratos, sub nomine Elenchi & Apologiæ ad eumdem Dionysium libros dedisse. Dionysius ergo in epistola, quam accusationis contra se intentatæ factus certior primo scripsit, objectum sibi sequioris doctrinæ crimen breviter diluerit, hocque deinde, scriptis quatuor de Refutatione & Apologia libris, fusius præstiterit. Verum de epistola illa jam satis actum est: ad libros revertor.

[160] Hos Sanctus de Elencho & Apologia seu de Refutatione & Defensione idcirco inscribit, [hos autem ad confutandos accusatores suos, scriptaque propugnanda] quod in iisdem accusatores suos, veluti a vero devios, confutet, eaque, quæ ante in epistola ad Ammonium & Euphranorem scripsit, propugnare contendat. Quod ultimum sane totis viribus conatur efficere. In præfatis quippe quatuor libris eo fere spectat unice, ut sequioris doctrinæ suspicionem a sese amoliatur, nulla plane ratione contra Dionysium Papam, ad quem scribit, disputans, ejusve de sanctissima Trinitate opinionem impugnans. Non enim, inquit de Dionysio in tractatu de hujus sententia Athanasius, contendendi animo scripsit, sed sui defendendi suspicionisque a se amovendæ causa. Ad verba singula, ex epistola ad Ammonium & Euphranorem contra se producta, respondet, iisque pravum sensum, cujus causa perversæ doctrinæ insimulatur, minime subesse contendit, nihil interim immutans, nihil retractans eorum omnium, quæ scripsit. Conqueritur etiam de accusatoribus suis, quod sententias, quas protulerat, non integras, sed truncatas, reddidissent, easque a sermonis contextu sejunxissent. Queritur deinde, inquit iterum de Dionysio in laudato tractatu Athanasius, quod accusatores sententias suas non integras referant, sed truncatas, & quod non bona conscientia, sed mala pro libidine loquantur: quos similes ait beati Apostoli epistolarum calumniatoribus. Hæc porro Viri expostulatio sinistram omnem amovet suspicionem. Si enim Pauli calumniatores suis similes arbitratur, nihil sane aliud declarat, quam se cum Paulo sentientem ita scripsisse. Certe singulis accusatorum verbis occurrens, omnibus eorum argumentis solutionem adhibet.

[161] [exaravit, idque durante adhuc vel jam sopita Valeriani persecutione:] Atque hæc sunt, quæ Dionysius quatuor, de quibus hic tractamus, Elenchi & Apologiæ libris præcipue præstat. Cum vero, ut dixi, etiam queratur, quod accusatores eas, quas in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola protulerat, sententias truncarint, hinc verosimillime est, cur ipsammet, quam ad Ammonem & Euphranorem scripserat, epistolam ad Dionysium Pontificem mittere desiderarit, suum hoc desiderium apud Athanasium hisce verbis, quæ recitatis num. 158 proxime subduntur, ita significans: Epistolam autem, ut ante dixi, ob præsentem rerum conditionem penes me non habeo; alioquin ipsa tibi, quæ tunc scripsi verba, imo epistolæ totius exemplar misissem, mittamque, si quando mihi ejus copia fuerit. Hunc in modum simul Dionysius scripta sua Pontificis Romani judicio submittere erat paratus, idque, ut apparet, summopere optabat. Nec hoc solum ex verbis Dionysii, jam mox recitatis, discimus, verum etiam tempus, quo circiter Sanctus suos de Elencho & Apologia libros exararit. Ait enim illis Dionysius, sese ob statum, in quo tunc, cum scriberet, res essent, epistolæ ad Ammonium & Euphranorem scriptæ, quam ad Dionysium Pontificem mitteret, non habuisse copiam. Videtur ergo libros illos in turbato aliquo rerum statu Sanctus scripsisse, ut adeo eos, utpote ante annum 257, quemadmodum ex dictis num. 142 facile colliges, certissime non conscriptos, aut durante Valeriani persecutione, in exsilio adhuc exsistens, aut ab exsilio, Alexandriam reversus, sed, turbatis ibi secundum infra dicenda anno 262 rebus, verosimillime exararit; neque enim etiam serius quam anno 262 id fecit, uti ex infra dicendis verosimillimum evadet.

[162] [ut, hac adhuc durante, scripti statuantur, suffragatur Athanasius;] Tillemontius tom. 4 Monumentorum Ecclesiasticorum pag. 280 ob verba Dionysii num. præcedenti ex Athanasio recitata existimat, memoratos de Elencho & Apologia libros, vel sub persecutionis a Valeriano motæ finem, vel persecutione illa jam sopita quidem, attamen Alexandriæ, cum eo jam post persecutionem rediisset Dionysius, pert urbatis rebus, a Sancto fuisse conscriptos. Apponit autem in inferiori paginæ margine Notulam, qua indicat priori disjunctionis parti, juxta quam Dionysius sub finem persecutionis Valeriani memoratos libros scripserit, suffragari S. Athanasium, dum ait libro de Synodis num. 43 duos Dionysios, Romanum nempe Pontificem & Alexandrinum nostrum, diu admodum exstitisse, antequam Antiochena synodus, anno 269 aut 270 celebrata, Pauli Samosateni hæresim proscripserit. Et vero, nisi mox dicenda obstarent, posset ex hoc S. Athanasii loco aliquid haberi pro dictorum librorum scriptione ad Valeriani persecutionem referenda. Etenim hic Sanctus eo ipso laudato Opere, quo ait, duos Dionysios diu admodum exstitisse ante prædictam Antiochenam synodum, simul innuit, eos valde diu ante eamdem synodum Sabellianam de Trinitate doctrinam condemnasse, vocabulumque consubstantiale seu τὸ Ὄμοουσίον admisisse. Jam vero, cum Dionysius id potissimum fecerit iis libris, quos a Pentapolitanis sequioris doctrinæ accusatus ad Dionysium Romanum dedit, nequeatque, ut apparet, per indefinita temporis adverbia ἔμπροσθεν πολὺ, id est, multo ante, per quæ Athanasius loco supra citato tempus inter Sabellianæ hæreseos proscriptionem a Dionysio factam, & Antiochenam synodum medium definit, minus intelligi, quam decem annorum spatium, necesse est, ut Dionysii libri, sæpissime memorati, sub persecutionis a Valeriano motæ finem, qui in annum 260 incidit, fuerint conscripti. Posset sane, ut jam dixi, hæc forsan admitti conclusio, nisi dicenda obstarent.

[163] At, inquies, quænam hæc sunt? Respondeo: ex ante dictis certum est atque indubitatum, [postea nihilominus, uti hic probatur,] Dionysium suos de refutatione & apologia libros non ante scripsisse, quam a Dionysio, Pontifice Romano, accusationis contra se a Pentapolitanis intentatæ factus fuerit certior. Jam vero Dionysius Romanus Alexandrinum accusationis, quam contra hunc Pentapolitani intentarant, certiorem non reddidit, nisi celebrata Romæ synodo, pronuntiataque in hac contra delatam a Pentapolitanis Dionysii doctrinam sententia. Quapropter cum verosimile non sit, a Dionysio Pontifice synodum, durante adhuc Valeriani persecutione, celebratam fuisse, certo consequi videtur, ut id non prius factum sit, quam, Valeriano a Persis capto, reddita fuerit a Gallieno pax Ecclesiæ. Cum ergo Dionysius, ut mox dixi, post dictam Romanam synodum suos de refutatione & apologia libros scripserit, certum fit, hos, durante adhuc Valeriani persecutione, scriptos non esse. Atque hoc est, quod præcipue obstat, quo minus opinio, quæ libros illos, durante adhuc Valeriani persecutione, scriptos statuit, admittenda mihi appareat. Neque est, cur quisquam argumento in contrarium ex Athanasio mox producto magnopere moveatur. Etenim non video, cur præmemorata indefiniti temporis adverbia ἔμπροσθεν πολὺ, id est, multo ante non æque queant restringi ad octo dumtaxat circiter, quam ad decem annorum spatium significandum. S. Athanasius rigorem hic in loquendo sectatus non est. Tillemontius in Notula supra memorata observat, præfata adverbia non posse nisi ad decennium extendi, cumque nihilominus simul, idque merito, existimet, adverbiales illas particulas per se annorum spatium magis extensum inferre, suspicatur in Athanasii locum, supra memoratum, mendum irrepsisse, legendumque dumtaxat esse ἔμπροσθεν, omisso πολὺ, ut sensus sit, Dionysios ante, non vero multo ante Antiochenum concilium Sabellianam hæresim proscripsisse. Verum Benedictini in sua, quam novissime adornarunt, Athanasii editione, habent ἔμπροσθεν πολὺ, nec ullam ex Mss. variantem lectionem assignant, ac proin Tillemontii suspicionem admittendam non reor. Itaque cum ex dictis ante persecutionis, a Valeriano motæ, finem, anno 260, ut docebimus, innectendum, scripti non sint Dionysii de Elencho & Apologia libri, atque adeo ante illam a Sancto vox Ὄμοουσίος seu consubstantialis admissa etiam non sit, necesse omnino est, per hæc indefiniti temporis adverbia ἔμπροσθεν πολὺ, id est, multo ante non assignari ab Athanasio temporis spatium, quod ultra annos octo cir citer debeat esse extensum.

[164] [anno scilicet 261 aut certe 262 scripti fuerant, suntque adeo,] Etenim per illa adverbia significatur ab Athanasio tempus medium inter Antiochenum concilium, anno, ut jam dixi, 269 aut 270 celebratum, & Sabellianæ hæreseos proscriptionem a Dionysio Romano in synodo Romana, ac dein in libris de Elencho & Apologia a Dionysio Alexandrino factam; cum autem hæc proscriptio ante persecutionis a Valeriano motæ finem ex dictis non acciderit, consequens est, ut vel anno 260 vel etiam serius acciderit. Porro cum Valeriani persecutio finem non acceperit ante sex ultimos, uti infra docebo, anni 260 menses, verosimile mihi fit, synodum Romanam, in qua Dionysii Alexandrini causa discussa est, non ante dictum annum, ad finem jam fere delapsum, celebratam fuisse; ac proin Dionysii de Elencho & Apologia libros, utpote post hanc scriptos, non citius quam anno 261 esse exaratos; cum scilicet, Valeriano jam capto, atque in Persidem abducto, Macrianus, infestissimus Christiani nominis hostis, tyrannidem in Ægypto arripuisset, turbatisque proinde adhuc rebus, Dionysius Alexandriam nondum esset reversus. Atque ita quidem jam habemus tum tempus, per adverbia supra dicta designatum, non ultra annos prope octo extendi, tum etiam tempus, quo Dionysii de Refutatione & Apologia libri verosimillime non citius fuere conscripti. Verum anne hi non serius quam dicto anno 261 fuere exarati? Nihil quidem officit, quo minus ad annum usque 262, vel 263 vel 264, cum his annis in turbato etiam statu res Alexandriæ vel bello vel peste fuerint, librorum illorum scriptio differatur: verum ne nimis arctum fiat spatium, ab Athanasio inter præfatam Sabellianæ hæreseos proscriptionem & synodum Antiochenam per adverbiales particulas ἔμπροσθεν πολὺ, id est, multo ante positum, malo dictorum Sancti nostri librorum scriptionem anno 261 aut certe 262, quam serius statuere. Verum de hujus scriptionis epocha, uti & de tempore, quo concilium Alexandrinum, quod forte secundum dicta num. 144 contra Sabellianos Dionysius celebravit, collocandum sit, nonnulla adhuc claritatis causa infra afferam, cum de Sancti Alexandriam ab exsilio post persecutionem regressu, sermonem instituam.

[165] [quæcumque Dionysius occasione Sabellianæ hæresis gessit, inter annum 257 & 263 locanda.] Ex hactenus dictis pronum est colligere, cui temporis spatio includenda sint, quæcumque Sabellianæ hæreseos occasione Dionysius vel gessit, vel passus est. Epistola, qua Dionysius Sixtum, Romanum Pontificem, hæreseos Sabellianæ, primum exortæ, certiorem reddidit, ante annum 259, ut docui, certissime scripta, hæcque prima est omnium, quæ a Dionysio occasione Sabellianæ hæreseos scripta esse noscitur. Adhæc libri, quos Sanctus sub nomine Elenchi & Apologiæ edidit, anno 261 aut 262, ut docuimus, scripti sunt, nec scitur Dionysius post hos scriptos quidquam memoratu dignum Sabellianæ hæreseos occasione gessisse vel pertulisse. Quidquid igitur Dionysius occasione Sabellianæ hæreseos vel gessit vel pertulit, id omne inter annum 257 & annum 263 accidit. Ita latiori modo variarum a Sancto scriptarum epistolarum rerumque gestarum epocham definio, quod nihil suppetat, unde, quo singulæ anno scriptæ sint, certo definiam. Epistolam tamen ad Ammonium & Euphranorem, ut jam supra monui, anno circiter 259 scriptam puto. Porro occasione eorum, quæ supra de temporis spatio, ab Athanasio per adverbiales indefiniti temporis particulas, jam plus semel ante productas, verosimillime designato, observare hic convenit, mirum non esse, si quando per similes temporis particulas viginti circiter dumtaxat annorum spatium Sanctus noster designet; uti reipsa facit apud Eusebium lib. 7, cap. 7 epistola ad Philemonem, jam ante sæpius laudata, sic scribens: Didici, non ab Afris solis hunc morem (rebaptizandi ab hæreticis baptizatos) nunc primum invectum esse; sed & multo antea superiorum episcoporum temporibus & in conciliis fratrum apud Iconium & Synnada, & apud alios plurimos idem sancitum fuisse. Quibus verbis innuit, multo ante Cypriani & synodi Carthaginensis de rebaptizandis hæreticis decretum, hæreticorum rebaptizationem sancitam fuisse in conciliis Synnadensi & Iconiensi, quæ tamen Cypriani aliorumque Africanorum episcoporum de hæreticorum rebaptizatione decretum annis dumtaxat viginti circiter aut paulo amplius præcesserunt. Pergo nunc ad alia, quæ Sabellianæ hæreseos occasione circa Sanctum nostrum indagari queunt.

§ XVI. An Dionysius erroris circa sanctissimam Trinitatem a Pentapolitanis merito insimulatus fuerit.

[Dionysius, fidei suæ ratione reddita, pro orthodoxo fuit habitus;] Quidquid Dionysius in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola de sanctissima Trinitate, ejusve secunda Persona scripserit, dubium equidem non est, quin a Dionysio, Romano Pontifice, synodoque ab eo Romam convocata, omni erroris suspicione liberatus & pro orthodoxo habitus fuerit, cum, datis ad Dionysium Romanum epistolis, districtam eorum, quæ in epistola ad Ammonium & Euphranorem scripserat, rationem reddidisset. Fas est id colligere ex S. Athanasio, dum lib. de Sententia Dionysii contra Arianos num. 3 sic scribit: Magni certe argumenti est, in hoc (quod suæ sententiæ fuerit) illos (Arianos) vere non dicere, sed Virum (sanctum Dionysium) calumniari, quod nec ille umquam ab aliis episcopis deprehensæ impietatis damnatus, episcopatu pulsus sit, ut illi (Ariani) e clero ejecti sunt: neque hæresis propugnandæ causa secesserit ab Ecclesia: sed in illa pie obdormierit, ejusque memoria hactenus cum patribus celebrata & una in album relata sit. Si enim eadem, quæ illi, sensisset, aut si scriptorum suorum rationem non reddidisset, minime dubium, quin eadem fuisset, qua illi, pœna plectendus. Quibus verbis clarissime innuitur, Dionysium doctrinæ suæ rationem reddidisse, nec, hac reddita, hæreseos perversæve doctrinæ reum fuisse deprehensum. Et vero Dionysium, fidei suæ ratione Dionysio Romano reddita, nullius perversæ doctrinæ reum aut suspectum, sed pro orthodoxo habitum fuisse, alia insuper ratione ostendo. Anno 265 contra Paulum Samosatenum, uti infra docebo, Antiochiæ celebrata est synodus, ad eamque, in qua tamen contra dictum Paulum de secunda Trinitatis Persona tractandum erat, vocatus est S. Dionysius, uti ex dicendis patescet. Id autem factum minime fuisset, nisi omnibus jam fuisset perspectum, fidem ejus de divina Christi natura sanam & pro orthodoxa habitam fuisse.

[167] [dubium tamen est, an a Pentapolitanis merito insimulatus fuerit:] Certum itaque esse debet, atque extra omnem controversiam positum, Dionysium Alexandrinum, fidei suæ ratione circa secundam sanctissimæ Trinitatis Personam reddita, a Dionysio Romano Pontifice, totaque Ecclesia pro orthodoxo habitum fuisse. Verum quæri hic jam potest, an in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola, cujus occasione a Pentapolitanis erroris insimulatus fuit, in nullum reipsa errorem lapsus fuerit, cujus causa merito ad Sedem Apostolicam deferri potuerit. Utinam præfata ad Ammonium & Euphranorem epistola, ab interitu servata, integra atque illibata ad ætatem nostram ab antiquitate esset transmissa! quæstio illa nullo fere posset decidi negotio. Verum cum epistola illa interierit, dubium relinquitur, an in ea Sanctus nulla prorsus verba sententiasve protulerit, ex quibus merito potuerit erroris insimulari. Fit autem res hæc idcirco etiam magis dubia, quod unum non sit & concors scriptorum antiquorum omnium de ea judicium. Hos inter sanctus Basilius & sanctus Athanasius præcipue considerandi occurrunt. De Basilio post dicam. S. Athanasius in laudato de sententia Dionysii Tractatu admittit, verba quædam, quæ in simplici nudaque fidei expositione reprobanda forent, a Dionysio in epistola, quam ad Ammonium & Euphranorem dedit, fuisse prolata, eaque ex sensu & fine, quo prolata sunt, solummodo excusat. Ipsa hujus sancti Patris verba, quæ huc potissimum faciunt, transcribo.

[168] [asseruit quidem, fatente Athanasio, Filium Dei rem factam, & Patri non consubstantialem;] Aiunt igitur, inquit in Tractatu, mox iterum laudato, num. 4 de Arianis loquens, beatæ memoriæ Dionysium (Alexandrinum episcopum) in epistola sua (ad Ammonium & Euphranorem) dixisse, opus & rem factam esse Filium Dei, non natura proprium, sed alienum a Patre secundum substantiam, qualis est agricola a vite, & faber a scapha: etenim cum sit res facta, non erat, antequam fieret. Doctrinam hanc a Dionysio in ea, quam ad Ammonium & Euphranorem dederat, epistola tradi, contendebant Ariani. At quid his Athanasius respondet? Etiam, subdit verbis mox recitatis, scripsit, talia nempe Dionysius; ejusmodi illius epistolam (ad Ammonium scilicet & Euphranorem datam) esse & nos ultro fatemur. Sed ut hanc scripsit, ita & alias plurimas conscripsit epistolas, quas etiam ab illis (Arianis) lectas oportuit; ut ex omnibus, non ex unica dumtaxat explorata Viri fides esset. Fabri namque peritia, qui multas triremes exstruxit, non ex unica, sed ex omnibus simul æstimanda. Si igitur simpliciter ut fidem suam exponens, hanc, quam dicunt, scripsit epistolam; aut si hanc unam scripsit, accusent eum pro libidine; verum quippe eo casu suppetit accusandi argumentum. Quod si temporis & personæ ratio eum ad talia scribenda compulit, aliasque postmodum scripsit epistolas ad eam suspicionem (de perversa circa secundam sanctissimæ Trinitatis Personam doctrina) amovendam, non decuit, omissis scribendi causis, Viro temere invidiam conflare, ut ne videantur nil nisi voculas aucupari, veritatem autem, quæ in aliis ejus epistolis sese prodit, prætermittere. Causas, quæ Dionysium ad talia scribenda compulere, quæque etiam finem, quo id fecit, involvunt, paucis interpositis, subjungit. Verba, quibus id facit, num. 145 jam transcripsi, quo propterea, studiose lector, te remitto. Quod vero spectat ad sensum, ex quo Athanasius verba Dionysii, de Dei Filio supra prolata, etiam excusat, de illo tum tractabo, cum de his adhuc quæpiam præmisero.

[169] S. Athanasius, uti ex numero præcedenti liquet, [ast hæc, teste eodem Athanasio, sese asseruisse, negavit;] nude & simpliciter admittit, S. Dionysium in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola dixisse, opus & rem factam esse Filium Dei, non natura proprium, sed alienum a Patre secundum substantiam, qualis est agricola a vite & faber a scapha. Dionysius ergo secundum Athanasium asseruit. Filium Dei esse creaturam seu opus factum, nec Patri esse consubstantialem. Verum Dionysius tam unum, quam alterum in libris seu epistolis, quas sui purgandi causa ad Dionysium, Romanum Pontificem, dedit, apertissime negavit. Liquet id tum ex Fragmentis, quæ ex Dionysii de Elencho & Apologia libris in suum de Dionysii sententia Tractatum intulit Athanasius, tum ex iis, quæ hic ipse etiam sanctus Scriptor libro de Nicænæ synodi Decretis num. 25 litteris consignata reliquit. Verba, quibus id posteriori loco litteris signavit, ante quidem adhuc recitata sunt; hic tamen ea ob summam, qua rem exprimunt, claritatem iterum hic recitabo. Sunt autem hæc: Cum, inquit, in suspicionem (Dionysius nempe Alexandrinus) venisset dixisse, Filium rem factam & creatam esse, non vero Patri consubstantialem, litteras dedit ad Romæ episcopum, Dionysium quoque appellatum, in quibus se expurgans asseverabat, calumniam hanc esse adversus se confictam; numquam enim se Filium factum dixisse, sed illum Patri consubstantialem confiteri se, affirmabat. In Fragmentis autem, ab Athanasio e Dionysii de Elencho & Apologia libris in suum de sententia Dionysii tractatum illatis, unum num. 18 occurrit, huc potissimum faciens, jamque antea transcriptum, in quo Dionysius accusatores suos, seu Pentapolitanos, qui ab eo Filium inter res factas computari, Patrique esse consubstantialem negari, asseverarant, apposite redarguens, ad Dionysium Romanum sic scribit: Ceterum ubi res factas & opificia quædam consideranda dixi, eorum exempla ut minus utilia cursim protuli, cum dixi: Neque planta idem est, quod agricola, neque scapha idem, quod navium faber: deinde in congruis & naturæ rei accommodatioribus magis sum immoratus; ac pluribus ea, quæ certioris fidei erant, exposui, variis excogitatis exemplis, quæ tibi in alia epistola scripsi, quibus criminationem eorum depuli, mendacemque ostendi, qua aiebant, me Christum negare esse Patri consubstantialem. Quibus verbis Dionysius apertissime negat, se dixisse, Filium Patri non esse consubstantialem.

[170] Negavit ergo Dionysius, se Filium Patri asseruisse non consubstantialem; [& vero primum se dixisse certo sensu merito potuit negate;] hocque constat tum ex ipsiusmet Sancti testimonio, tum ex Athanasii verbis proxime recitatis, quibus insuper indicatur, a Dionysio numquam dictum fuisse, Filium esse factum, seu creaturam. Quomodo igitur Athanasius (vide verba num. 168 recitata) Arianis objicientibus, Dionysium in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola dixisse, opus & rem factam esse Filium Dei, non natura proprium, sed alienum a Patre secundum substantiam; quomodo, inquam, Arianis hæc objicientibus, Athanasius respondet: Etiam (hæc scilicet Dionysius) scripsit: ejusmodi illius epistolam esse, & nos ultro fatemur? Potestne dixisse Dionysius & simul non dixisse, Filium rem factam seu creaturam? Potestne Filium Dei non natura proprium, sed alienum a Patre secundum substantiam asseruisse, simulque non dixisse, eum Patri non esse consubstantialem? Quod ad primum e duobus hisce ultimis quæsitis pertinet, potest Dionysius, Filium Dei, spectata humana ejus carne, rem factam dixisse, simulque deinde, cum id, spectata divina ejusdem natura, dixisse insimularetur, impium hoc dogma sese umquam professum inficiari, hancque asseverare esse calumniam, sibi affictam. Quibusdam autem, inquit de Sententia Dionysii num. 21 Athanasius, imperite, seu potius, ut Græce est, ἀσυνειδήτως, id est, mala conscientia seu fide, ipsi (sancto Dionysio) reponentibus, quod Deum dixisset Christi factorem, sui purgandi causa varia adhibuit argumenta; neque sic, aiens, reprehendenda esse sua verba: se enim factoris nomine usum affirmat, propter carnem, quam Verbum assumpserat, utique factam. Pari ergo modo objicientibus seu affirmantibus, dixisse Dionysium, Filium Dei rem factam seu creaturam esse, reponere Sanctus potuit, verosimillimeque reposuit, id se non dixisse propter divinam ejus naturam, sed propter carnem, quam assumpserat, utique factam.

[171] [quamvis autem idem sensus non fundetur in Dionysio quantum ad secundum,] Atque ita quidem habemus, qui Athanasius per verba mox recitata Arianis concedat, dixisse Dionysium, Filium Dei rem factam esse seu creaturam, Sanctusque nihilominus se id dixisse, merito ire potuerit inficias. Verum an assignata pariter hac sensuum diversitate, exponi potest, qui Athanasius Arianis concedat, dixisse Dionysium, a Patre secundum substantiam Filium Dei esse alienum, Sanctusque nihilominus sese Dei Filium Patri non consubstantialem asseruisse, eat inficias? Res sane non tantum potest, verum etiam, uti infra docebo, ita debet exponi: attamen hæc expositio non æque ac præcedens in ipsomet Dionysio fundatur. Etenim Sanctus nuspiam affirmat, sese Dei Filium ob carnem, seu potius secundum carnem, quam hic assumpserat, Patri negasse consubstantialem; verum ubique in Fragmentis, quæ ex ejus de Elencho & Apologia libris recitat Athanasius, apertissime simul, nullaque adducta sensus diversitate, disertissime negat, Dei Filium Patri consubstantialem, sese esse inficiatum. Id ipsemet agnoscit S. Athanasius de Sententia Dionysii num. 19 sic scribens: Quod si, Ariani scilicet, putant, id non recte dictum fuisse, quare Dionysium, qui id ipsum ait, quasi secum sentientem jactitant; cum præsertim is non obiter hoc (Filium Dei Patri esse consubstantialem) dicat, sed aliis antea missis epistolis, eos, qui se insimulabant, quasi diceret, Filium non esse Patri consubstantialem, mendacii coarguat; illos vero, qui putabant, se dixisse, Verbum esse factum, refellat, negans se, prout illi existimant, sentire: sed tametsi voces illas protulit, eo solum illud se dixisse testatur, ut ostenderet, non Patrem, sed Filium esse, qui conditum, creatum & factum corpus induit: quo circa Filius conditus, factus & creatus fuisse dicitur.

[172] Dionysius itaque, uti ex hisce Athanasii verbis liquet, [Sanctusque Dei Filium revera asseruerit Patri non consubstantialem,] in suis de Elencho & Apologia libris admisit quidem, se dixisse, Filium Dei rem factam esse seu creaturam, hocque suum dictum de Filio Dei secundum carnem, quam assumpsit, accepto interpretatus est; sese vero dixisse, Filium Dei non esse Patri consubstantialem, constanter negavit; idque nulla vel humanæ vel Divinæ naturæ, secundum quam id negarit, mentione apposita, ut Sanctus voluerit, se nullo prorsus sensu dixisse, Dei Filium Patri non esse consubstantialem. At, inquies, si id ita sit, pugnat certissime Dionysius cum Athanasio, cum hic per verba supra recitata Arianis concedat, Dionysium dixisse, Filium a Patre secundum substantiam alienum, ac proin ei non esse consubstantialem. Fateor: non video, qua ratione hic Sanctus noster cum Athanasio in concordiam satis queat adduci. Verum Athanasio, qui a Dionysio Filium a Patre alienum secundum substantiam dictum admittit, hic assentior, putoque, Sanctum in suis de Elencho & Apologia libris a se Filium Patri non consubstantialem dictum esse, idcirco negasse, quod in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola Filium Patri esse consubstantialem nuspiam in terminis ivisset inficias, tuncque sese in dicta epistola, Filium a Patre secundum substantiam alienum, ex quo eum Patri non esse consubstantialem consequebatur, uspiam dixisse, non recordaretur. Neque est, cur id quispiam absonum existimet. Etenim Dionysius, suos scribens de Elencho & Apologia libros, præ manibus, uti ipsemet verbis num. 161 recitatis testatur, non habuit epistolam, quam antea ad Ammonium & Euphranorem dederat, & in qua, teste Athanasio, Filium a Patre secundum substantiam alienum affirmarat. Potuit ergo Sanctus, sese id affirmasse, postea non sat fuisse memor, cum præsertim in dicta epistola ex vehementiori & quodammodo nimio, unde facile nasci solet oblivio, Sabellianæ hæresi obluctandi ardore plurima scripsisset, variisque adductis argumentis, de iis, quæ ad humanam Salvatoris naturam spectant, disseruisset.

[173] Ita sane hic Dionysius, ne cum Athanasio pugnare dicendus sit, [id tamen sese asseruisse, bona fide negavit, debetque etiam de Dei Filio] debet exponi: neque enim cum Rufino dicere lubet epistolam, ad Ammonium & Euphranorem datam, in qua, fatente Athanasio, Filium Patri non esse consubstantialem Dionysius asseruit, a Dionysii hostibus fuisse corruptam; hinc namque esset consequens, Athanasium, dum verbis num. 168 recitatis præfatam epistolam pro genuina Dionysii epistola admittit, fuisse deceptum; id autem nulla ratione verosimile existimo. Et vero qui verosimile esse queat, Athanasium hic fuisse deceptum, qui procul dubio S. Dionysii tum epistolam ad Ammonium & Euphranorem, tum etiam libros de Elencho & Apologia ad Dionysium, Romanum Pontificem, scriptos diligentissime simul accuratissimeque excussit. Certum ergo maneat atque indubitatum, Dionysium eorum, quæ in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola scripserat, minus recte tunc, cum sui purgandi causa ad Dionysium Romanum scriberet, fuisse recordatum, sicque bona fide id, quod in illa epistola, Filium Dei a Patre secundum substantiam alienum faciens, prius affirmarat, in suis de Elencho & Apologia libris postea negasse. Verum, quamvis Dionysius revera in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola Filium a Patre secundum substantiam alienum esse, asseverarit, non est tamen, cur perversæ eum doctrinæ fuisse, aut tunc, cum dictam epistolam scriberet, non esse orthodoxe locutum, existimes. Sanctus enim, uti jam supra innui, Filium Dei a Patre secundum substantiam dixisse potuit alienum non alio sensu, quam quo eum rem factam esse aut creatam asseveravit. Hoc autem de Filio secundum carnem, quam hic assumpsit, considerato, dumtaxat asseruit; quo certe in asserto nullus plane error latet.

[174] [secundum naturam humanam sumpto, quamvis ipse Sanctus eo] At, inquies, Dionysius, ut apparet, in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola dixerat, Deum Patrem comparari ad Filium, ut agricola ad plantam, & navium faber comparatur ad scapham, hacque partim ex causa Pentapolitani accusabant Dionysium, quasi dixisset, Filium inter res factas (vide Athanasium de Sententia Dionysii num. 18) computari, & nequaquam esse Patri consubstantialem; ut autem Sanctus hoc accusationis contra se intentatæ caput refellat, non ait, sese de Dei Filio secundum carnem, quam hic assumpsit, utique factam, esse locutum, verum hoc utitur responso longe diverso: Ceterum, adi Athanasium loco proxime citato, ubi res factas & opificia quædam consideranda dixi, eorum exempla, ut minus utilia cursim protuli, cum dixi: Neque planta idem est, quod agricola, neque scapha idem, quod navium faber: deinde in congruis & naturæ rei accommodatioribus magis sum immoratus. Cum ergo, uti ex his verbis transcriptis liquet, ipsemet Dionysius, quo dictis suis, de quibus hic agimus, sensum orthodoxum conciliet, ad Filium Dei, secundum humanam naturam consideratum, non recurrat, neque eo a nobis, ut Sanctum orthodoxe locutum esse, sustineamus, recurrendum est. Adhæc Sanctus eo epistolæ ad Ammonium & Euphranorem loco, quo Deum Patrem ad Filium, ut agricola ad plantam & navium fabricator comparatur ad scapham, comparari asseruit, certissime egit de Dei Filio, secundum naturam humanam non spectato. Liquet id ex aliis comparationibus, quas ibidem etiam attulit. Dixit enim ibidem etiam (vide iterum Athanasium loco proxime citato) Dei Filium comparari ad Patrem, ut Filius in humana generatione ad Patrem, fluvius ad fontem & planta comparatur ad radicem.

[175] [non recurrat, assertum illud exponi;] Quapropter cum neque filius in humana generatione a patre, neque fluvius a fonte, neque planta a radice distinguatur essentia seu natura, vult Dionysius illis comparationibus Dei Filium natura seu essentia a Patre non esse diversum. Jam vero cum Dei Filius secundum carnem humanam, quam assumpsit, a Patre utique essentia differat, necesse est, Dionysium, dum hujusmodi comparationes adhibet, de Dei Filio, secundum naturam humanam non considerato, facere sermonem. Ut ergo Dionysium, dum Dei Filium a Patre secundum substantiam eo modo, quo vitis ab agricola & scapha a fabro, alienum asseruit, orthodoxe locutum esse, teneamus, apte eum de Filio Dei, secundum humanam carnem, quam assumpsit, interpretari non possumus. Respondeo, hoc Sancti assertum, proxime memoratum, certissime non posse, nisi ad humanam Christi naturam recurrendo, sensu orthodoxo exponi, nec dubitandum, quin Dionysius, dum illud in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola protulit, de Christo, secundum illam naturam spectato, fuerit locutus, seque hoc tunc fecisse, dubio procul in suis de Elencho & Apologia libris idcirco non respondit, quod tunc, cum hos scriberet, sese in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola Dei Filium a Patre secundum substantiam alienum asseruisse, sat recte, ut docuimus, recordatus non fuerit. Hinc est, cur, ut Dionysium, dum Dei Filium a Patre secundum substantiam alienum asseruit, orthodoxe locutum esse, sustineamus, ad humanam Christi naturam recurrendum arbitremur. Quod autem pertinet ad comparationes de vinea & agricola, de scapha & fabro num. 174 memoratas, dato etiam, Sanctum, dum eas adhibuit, de Dei Filio, secundum humanam naturam non considerato, esse locutum, possunt hæ, etiam hoc admisso, si seorsum accipiantur, sensu orthodoxo a Dionysio fuisse adhibitæ.

[176] Quamvis enim Dei Filius, secundum naturam humanam non consideratus, [alia vero quædam queunt Dionysii] a Patre non distinguatur eo modo, quo planta ab agricola, & navium faber a scapha, noluit Dionysius, hujusmodi comparationes adhibens, perfectum assignare Deum Patrem inter & Filium distinctionis modum, qui inter res, quas in comparationem adducit, invenitur. Et vero exempla illa de scapha & navium fabricatore, de planta & agricola cursim dumtaxat, ut ait, veluti minus utilia protulit, utpote satis videns, scapham a navium fabricatore & plantam ab agricola natura seu essentia esse diversam, ac proin Dei Filium perfecte non comparari eo modo ad Patrem, quo planta ad agricolam & scapha comparatur ad navium fabricatorem. Itaque dum Dionysius hujusmodi exempla produxit, iis dumtaxat voluit innuere, Dei Filium inter & Patrem, etiam secundum divinas Personas seu Hypostases distinctionem intercedere; sed quæ qualisve illa sit, non edicit. Satis autem sequentibus, quas de fluvio & fonte, de patre & filio adhibet, comparationibus indicat, sese inter Deum Patrem & Filium distinctionem quantum ad naturam seu substantiam non statuere, seu Patrem a Filio secundum substantiam seu naturam non facere alienum. Ac pluribus, ait post verba, ex Athanasio proxime recitata, ea, quæ certioris fidei erant, exposui, variis excogitatis exemplis, quæ tibi in alia epistola scripsi, quibus criminationem eorum (Pentapolitanorum) depuli, mendacemque ostendi, qua aiebant, me Christum negare esse Deo consubstantialem. Tametsi enim fateor, me hoc vocabulum nusquam in Scripturis sacris vel invenisse vel legisse, attamen argumenta mea, quæ subsequuntur, quæque isti tacuerunt, ab hac sententia nihil discrepant. Etenim humanam prolem in exemplum attuli, quam patet esse ejusdem generis ac genitorem.

[177] Ita Dionysius hisce verbis ad verba, quæ proxime præmiserat, [asserta sensu orthodoxo, etiam non recurrendo] relatis, indicans, sese, spectato sententiarum suarum & verborum contextu, non docuisse dogma, a Pentapolitanis sibi de sanctissima Trinitate impositum. Atque ita jam habes, qui Dionysius Dei Filium ad Patrem, ut plantam ad agricolam, absque errore comparare potuerit, licet de Dei Filio secundum carnem, quam hic assumpsit, crederetur non locutus. Sunt & alia, ob quæ Dionysium circa sanctissimam Trinitatem errare, vel suspicabantur, vel certe suspicari poterant Pentapolitani, nec tamen ad humanam Christi naturam, ut sensus iis adaptetur Catholicus, recurrendum erat, aut a Sancto ubique recurritur. Cum Patrem (vide Athanasium Tractatu sæpissime laudato, num. 16) dicit Dionysius, Filium non nominat; & vice versa, cum Filium dicit, Patrem non memorat, sed dividit, amovet & separat Filium a Patre. Ita contra Sanctum argutabantur Pentapolitani, suspicantes scilicet, a Dionysio Deum Patrem a Filio secundum substantiam seu essentiam dividi. Verum Dionysius ad hæc non respondet, sibi de Dei Filio, secundum humanam carnem seu naturam accepto, esse sermonem, nec vero id erat necesse. Ipsa Sancti verba, apud Athanasium Tractatu mox iterum laudato, num. 17 exstantia hucque facientia transcribo. Singula nomina, inquit, a me prolata a se invicem nec separari nec dividi queunt: Patrem dixi, & priusquam Filii mentionem facerem, jam illum in Patre significaram; Filium adjunxi, ac etiamsi Patrem non prius nominassem, is tamen in Filii nomine comprehensus fuerat: Spiritum sanctum addidi, sed simul & unde & per quem processerit, adjunxi. Illi vero ignorant, neque Patrem, qua pater est, a Filio alienari posse, nam nomen illud est origo conjunctionis; neque Filium a Patre separari, namque Patris vocabulum commune quidpiam indicat. In manibus autem illorum est Spiritus, qui neque a mittente, neque a ferente separari potest. Quomodo igitur ego, qui talibus utor nominibus, illa a se invicem separata & omnino divisa existimem? Hunc in modum Sanctus, non recurrendo ad humanam Christi naturam, rationem reddit, qua Filium Dei sejungat a Patre, nec tamen hunc ab illo prorsus seu quantum ad substantiam seu essentiam dividat.

[178] [ad humanam Christi naturam, exponi.] Porro Dionysius in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola dixerat, Deum Patrem esse rerum omnium Creatorem, hincque suspicari poterant ejus accusatores, Deum Patrem ex Dionysii sententia etiam esse Filii sui factorem ac proin Filium esse rem factam seu creaturam. Sanctus ut hanc suspicionem vanam seu nullo fundamento nixam ostendat, ad difficultatem hic propositam, quæ ei objici potuisset, & cui alibi aliter etiam satisfecit, his verbis respondet: Si quis autem ex sycophantis (sic accusatores ob dicenda appellat) eo quod Deum omnium dixi factorem & creatorem, existimat, me etiam Christi factorem dixisse, advertat, me prius Patrem ipsum appellasse, in quo vocabulo Filius adscriptus est. Postquam enim dixi, Patrem factorem esse, subdidi: Neque Pater eorum est, quorum factor est, si proprie Pater intelligatur esse is, qui genuit; (latitudinem enim vocabuli hujus, Pater, in sequentibus inquiremus) neque factor Pater est, si solus opifex factor dicatur: apud Græcos enim ii, qui sapientes sunt, suorum librorum factores vocantur, Apostolusque ait, Factor legis: nam rerum etiam intrinsecarum, cujusmodi sunt virtus & vitium, factores sunt homines, ut dixit Deus: Expectavi, ut faceret judicium, fecit autem iniquitatem. Ita iterum Dionysius non recurrendo ad humanam Christi naturam, plenissime occurrit suspicioni, qua quis computari ab eo Filium Dei inter res creatas, suspicari potuisset idcirco, quod Deum Patrem in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola rerum omnium vocasset Creatorem. Habent itaque, etiam secundum Dionysii expositionem, nonnulla, quæ hic in epistola, mox iterum memorata, in speciem minus orthodoxa scripsit, sensum apprime orthodoxum, etiamsi pro eo sancti Viri dictis asserendo ad humanam Christi naturam non recurratur.

[179] At, inquies, consequens hinc est, ut Pentapolitani Dionysium occasione epistolæ, [Pentapolitani nihilominus, fatente etiam S. A. thanasio,] quam hic ad Ammonium & Euphranorem dederat, nulla plane ratione, veluti violatæ fidei reum, ad Dionysium, Romanum Pontificem, detulerint. Respondeo: Pentapolitani, ut mihi equidem apparet, non absque omni prorsus causa, saltem in speciem justa, Sanctum nostrum, veluti impii dogmatis assertorem, ad Romani Pontificis tribunal detulere. Id ipsemet S. Athanasius, etiamsi S. Dionysii de sanctissima Trinitate sententiam adversus Arianos tueatur, non obscure insinuat, Tractatu de sententia Dionysii num. 4 de Dionysio sic scribens: Si igitur simpliciter, ut fidem suam exponens, hanc, quam dicunt, scripsit (ad Ammonium & Euphranorem) epistolam; aut si hanc unam scripsit, accusent eum pro libidine; verum quippe eo casu suppetit accusandi argumentum. Quibus verbis S. Athanasius fatetur, ab Arianis in suæ circa secundam sanctissimæ Trinitatis Personam opinionis societatem recte vocari S. Dionysium Alexandrinum, si hic unam dumtaxat, ejus nomine circumlatam, ad Ammonium & Euphranorem scripsit epistolam. Quapropter cum Pentapolitani, dum Dionysium perversæ doctrinæ apud Romanum Pontificem accusarunt, unicam dumtaxat (libri enim de Elencho & Apologia nondum scripti erant) præ manibus habuerint epistolam, ad Ammonium & Euphranorem scriptam, justam ex Athanasii sententia rationem habuerunt, ob quam Dionysium, veluti violatæ fidei reum, ad Pontificis Romani tribunal detulerint.

[180] Et vero id non tantum ex Athanasii sententia concludendum videtur, [justam Dionysii insimulandi habuisse videntur causam,] verum etiam ex iis, quæ ipsemet S. Dionysius in præfata ad Ammonium & Euphranorem epistola, litteris mandavit. Etenim in hac Sanctus plurima de Christi humanitate, pauca admodum de Deitate scripserat, hincque oriri nata erat suspicio, eum a Deo Patre prorsus sejungere Filium, quod humana Christi natura secundum essentiam a Divina sejuncta sit atque aliena. Quamvis autem Sanctus hujusmodi scribendi rationem optimo teneret consilio, scribensque, quæ ad humanam Christi spectarent naturam, perspecta haberet atque crederet, quæ de divina ejus substantia essentiaque traduntur in Scripturis, hæc tamen pia sancti Viri intentio, fideique puritas Pentapolitanis omnino erat incognita. Adhæc in eadem epistola Sanctus scripserat, Filium Dei (vide num. 168) opus esse, & rem factam, non natura proprium, sed alienum a Patre secundum substantiam, qualis est agricola a vite, & faber a scapha: quamvis autem hæc Sancti dicta (adi quæ num. 170 & seqq. disseruimus) sensu orthodoxo queant exponi, sicque ab ipsomet Sancto pleraque deinde in libris de Elencho & Apologia conscriptis, fuerint exposita, illum tamen orthodoxum sensum, Dionysii verbis aptandum, verosimilline non percepere Pentapolitani, hincque dicta Dionysii verba in sensu heterodoxo seu perverso, cujus etiam, secundum se spectata, erant capacia, accipientes, Filium Dei, etiam secundum naturam Divinam consideratum, asseri a Dionysio rem factam, & Patri non consubstantialem, existimarint, ut adeo rationem, saltem apparenter justam, habuerint, ob quam sanctum Virum, veluti violatæ fidei reum, ad Romani Pontificis tribunal detulerint.

[181] Verum, repones, Dionysius apud Athanasium libro de Nicænæ Synodi Decretis, [hocque ex quibusdam Sancti dictis non infirmatur.] atque etiam Tractatu de Dionysii sententia contra Arianos conscripto, accusatores suos, seu eos, qui eum, veluti impia in sanctissimam Trinitatem opinione infectum, ad Romanum Pontificem detulerant, sycophantas, mendaces & calumniatores, uti ex Athanasianis textibus, supra huc transcriptis, patet, subinde appellat; verosimile autem non videtur, probrosis hujusmodi appellationibus afficiendos illos a Sancto fuisse, si hunc ad Romani Pontificis tribunal non alia, quam justa de causa detulissent. Respondeo: Dionysius firmiter sibi habebat persuasum, sese in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola non asseruisse, Filium Dei a Patre secundum substantiam esse alienum, seu Patri non esse consubstantialem; cum vero sanctum Virum, veluti assertorem impii in sanctissimam Trinitatem dogmatis, quo Filius a Patre in Divinis statuitur essentia diversus, ad Romanum Pontificem detulissent, potuit Dionysius delationem illam pro calumnia habere, hujusque proinde auctores, quod simul ab his sese apud Romanum Pontificem suspectæ seu perversæ fidei insimulari, ferret ægerrime, mendaces, calumniatores & sycophantas appellare. Mirum non est, virum apprime orthodoxum in hæreseos accusatione minus esse patientem. Adhæc Pentapolitani, uti jam docuimus, quosdam epistolæ, a Sancto ad Ammonium & Euphranorem scriptæ, textus a reliqua oratione sejunxerant, ex iisque partim Dionysium violatæ fidei reum egerant, non animadvertentes, textus illos, cum antecedentibus & consequentibus comparatos, sensu posse orthodoxo exponi. Cum autem (vide hujus Commentarii num. 160) Sanctus arbitraretur, id ab iis non bona, sed mala fide factum esse, potuit eosdem calumniatorum loco habere, præfatisque proinde probrosis appellationibus in suis de Elencho & Apologia libris incessere, ut adeo ex acerbis, quibus Dionysius in accusatores suos usus est, appellationum modis concludi omnino nequeat, hos omni prorsus causa, etiam in speciem tantum justa, ob quam Sanctum pravæ opinionis accusarint, fuisse destitutos.

[182] [sed contra ex S. Basilio, qui a Dionysio] Itaque quamvis, spectatis omnibus hactenus dictis, dubium quidem adhuc sit, an Dionysius in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola nihil omnino scripserit, cujus causa a Pentapolitanis apud Dionysium Romanum Pontificem, erroris fuerit non immerito insimulatus, videtur tamen mihi esse probabilior affirmantium opinio. Præterquam enim quod huic non parum faveant tum ea, quæ num. 180 protulimus, tum verba, quæ num. 179 ex Athanasio transcripsimus, idem hic sanctus Scriptor eo ipso loco, quo Dionysium apud Pontificem Romanum erroris insimulatum refert, Pentapolitanos vocat (vide verba num. 149 recitata) sanæ doctrinæ homines, eosque, quamvis etiam sanctum Virum, scriptionis causam prævie non rogatum, sequioris doctrinæ accusassent, nullo omnino verbo carpit, aut sugillat, id utique, cum Dionysium ibidem defendat, verosimiliter facturus, si sanctum Virum per calumniam ad Romanam cathedram detulissent, aut si hic justam accusationis, contra se ab illis intentatæ, causam non præbuisset. Ad hæc Basilius, qui hic una cum S. Athanasio, ut jam supra monui, præcipue in considerationem venit, epistola nona ad Maximum Philosophum diserte affirmat, Dionysium Alexandrinum, in sua scilicet ad Ammonium & Euphranorem epistola, statuere Deum Patrem inter & Filium essentiæ differentiam, ut adeo ex hujus sancti patris sententia Dionysius justam præbuerit causam, ob quam a Pentapolitanis erroris circa sanctissimam Trinitatem insimulatus fuerit. Ut eruditus lector aptius queat suum de re ferre judicium, ipsa Basilii huc facientia verba transcribo.

[183] Et, ait hic sanctus pater, cum ei (Dionysio Alexandrino) satis esset, [essentiæ differentiam in Trinitate statui, affirmat,] non idem esse subjecto Patrem & Filium demonstrare, atque hæc adversus blasphemum (Sabellium) palmaria tenere; ut manifestam prorsus & redundantem victoriam habeat, non modo hypostaseωn alietatem statuit, sed etiam essentiæ differentiam, ac potentiæ gradus & gloriæ diversitatem. Quare inde contigit, ut mutarit quidem malum malo, a recta autem doctrina aberrarit. Hinc etiam non sibi constat in scriptis, nunc quidem tollens Consubstantiale propter eum, qui hac voce ad hypostases destruendas prave utebatur; nunc vero admittens in iis, quæ defensionis causa ad cognominem (Dionysium nempe, Romanum Pontisicem) scripsit. Ita Basilius, clarissime docens, statui a Dionysio Deum Patrem inter & Filium essentiæ differentiam. Benedictini in editione Operum S. Basilii, qua hic utor, anno hujus seculi trigesimo typis Parisiensibus vulgata ad verba laudati sancti Basilii huc transcripta sic observant: Finxerunt Ariani, dixisse Dionysium, Filius cum sit res facta, non erat, antequam fieret. Citant autem pro hoc asserto suo probando numerum quartum Tractatus de sententia Dionysii ab Athanasio conscripti, adduntque, falsa hujusmodi Arianorum testimonia Basilio forte fucum fecisse, ac proin in causa fuisse, ut a Dionysio Alexandrino Deum Patrem inter & Filium essentiæ differentiam statui, assereret. Verum non video, qua veri specie dici queat, Arianos S. Dionysio hoc de Dei Filio assertum, Filius cum sit res facta, non erat, antequam fieret, falso affinxisse. Nec capio, qui hoc ex Athanasiano loco, quem præfati Benedictini laudant, possit probari. Etenim ibidem (Vide hujus Commentarii num. 168) S. Athanasius fatetur, a Dionysio in epistola ad Ammonium & Euphranorem scriptum esse, Filium Dei, cum sit res facta, non fuisse, antequam fieret.

[184] Cum autem, fatente secundum supra dicta eodem Athanasio, [confirmatur, tenendumque, ut verosimilius, statuitur.] Dionysius in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola non hoc tantum scripserit, verum etiam, Dei Filium a Patre secundum substantiam esse alienum, ex Athanasio nihil habetur contra Basilium asserentem, a sancto Dionysio Deum Patrem inter & Filium essentiæ differentiam constitui. Imo cum quantum ad hoc binos inter illos sanctos Patres apprime, ut apparet, conveniat, fuerit Dionysius ex illorum judicio in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola de sanctissima Trinitate nonnihil crudius locutus, quamvis interim de eadem orthodoxe, si quis alius, senserit, seque probe orthodoxum posterioribus scriptis dilucide probarit. Causa, cur ita ad Ammonium & Euphranorem scripserit, opinor, inquit Basilius epistola supra laudata, non sententiæ pravitas, sed vehemens studium Sabellio adversandi. Itaque, hisce perpensis omnibus, ut hanc quæstionem præsenti paragrapho hactenus tractatam tandem absolvam, verosimilius, ut jam innui, mihi apparet, Dionysium in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola nonnullis loquendi formulis, minus caute adhibitis, merito videri potuisse in errorem prolapsum, hincque ad Sedem Romanam, veluti violatæ fidei reum, deferri. Pro certo tamen hæc affirmare non ausim, cum dicta epistola, utpote jam deperdita, ad manum non sit, qua tamen opus esset, ut dijudicari posset, an facilem ac pœne obviam ex antecedentibus & consequentibus expositionem non admittant, quæ in illa Dionysius in speciem erronea, veritatis contra Sabellium tutandæ studio, non autem opinionis pravitate, durius nonnihil atque incautius fuit effatus.

§ XVII. An Dionysius merito dici queat Arianorum præformasse errores.

[Dionysium Arianorum errores præformasse, dixere nonnulli,] Sanctus Dionysius, ut § præcedenti docuimus, crudioribus nonnullis adhibitis de sanctissima Trinitate loquendi formulis, justam, ut verosimilius apparet, Pentapolitanis causam præbuit, ob quam ab his ad Romanum Pontificem, veluti violatæ fidei reus, fuerit delatus. Dixerat scilicet, fatente secundum supra dicta Athanasio, Sanctus noster, opus & rem factam esse Filium Dei, non natura proprium, sed alienum a Patre secundum substantiam, qualis est agricola a vite & faber a scapha: etenim cum sit res facta, non erat, antequam fieret. Porro Arius ejusque asseclæ quinquaginta circiter post Dionysii obitum elapsis annis, docuerunt, Filium Dei esse puram creaturam, fuisseque aliquando, cum non esset, quod impium in secundam sanctissimæ Trinitatis Personam dogma parum admodum vel potius nihil dissonat a dogmate, quod comprehendi videtur sub verbis, quæ proxime ex Athanasio veluti a Dionysio epistolæ ad Ammonium & Euphranorem datæ inserta, huc transcripsimus. Cum itaque Sanctus justam sui accusandi, veluti qui Dei Filium creaturam esse, in speciem assereret, Pentapolitanis causam dederit, idemque fere, quod postea Ariani, in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola docuisse ex verbis, quæ adhibuit, non immerito sit visus; cum, inquam, res ita circa Sanctum nostrum comparata sit, alia hic exoritur quæstio, an scilicet Dionysius Arianorum errorem, quo hi secundam sanctissimæ Trinitatis Personam creaturis accensebant, præformasse merito dici queat. Fuerunt nonnulli, hosque inter S. Basilius, ipsimetque Ariani, qui S. Dionysium prima Arii de sanctissima Trinitate opinioni semina præbuisse, asseverarunt. De S. Basilio, ejusque in Dionysii scripta judicio fuse infra sermonem instituam. De Arianis, utpote ante Basilium ortis, nunc ago, simulque disquiro, an Dionysium impiæ suæ hæreseos patronum seu potius præformatorem merito fecerint.

[186] [ast id Sanctum non fecisse, probatur argumento,] S. Athanasius, Dionysii post aliquot alios medios episcopos in sedem Alexandrinam successor, Tractatum sat prolixum, quem de Sententia Dionysii inscripsit, eo fine exaravit, ut Dionysium contra Arianam hæresim sensisse, falsoque ab Arianis, veluti doctrina cum illis consentientem, traduci, ostenderet. Id autem Athanasius tam nervose, tamque efficaciter præstitit, ut Dionysium ab Arianorum circa secundam sanctissimæ Trinitatis Personam sententia alienissimum fuisse, & cum Nicæna synodo sensisse, luce meridiana, ut cum parœmia loquar, clarius demonstrarit, variisque adductis ex Dionysii de Elencho & Apologia libro textibus impium Arianorum, quo hi in hæreticæ suæ doctrinæ societatem Sanctum nostrum præfracte volebant pertrahere, conatum peropportune retuderit. Nos adeo, ut Dionysium Arianæ hæreseos præformatorem non fuisse, monstremus, Athanasium hic sequemur, ejusque, quantum res exiget, vestigia legemus. Hic sanctus scriptor, uti ex supra dictis facile colliges, non negat, Dionysium in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola nihil omnino Arianis favens scripsisse. Verum illa a Sancto non ea mente, qua putabant Ariani, scripta esse contendit. Ut autem id probet, num. 13 & 14 argumentum contra Arianos intorquet, quod in hoc fere recidit. Quicumque se ab aliqua opinione, veluti a flagitio purgat, is certe ipsa sui purgatione ab opinione illa sese alienum, indubie commonstrat. Quapropter cum Dionysius sese ab opinione illa, qua, ut a Pentapolitanis quibusdam accusatus erat, Filium Dei rem factam & Patri non consubstantialem asseruerat, non secus atque a flagitio, edita Apologia, ad Romanum Pontificem missa, purgarit, hoc ipso se a dicta opinione alienum esse, certissime probavit.

[187] Ipsa Athanasii verba, ut de re commodius ferre queat eruditus lector judicium, [quo etiam Athanasius usus est,] huc transcribo. Cum, inquit Tractatu de Dionysii sententia, sæpissime laudato, num. 13 & seq., Dionysius Alexandrinus episcopus de epistola sua (ad Ammonium scilicet & Euphranorem scripta) sese purgarit, palam est, illum nec ejus fuisse sententiæ, quam ei (Ariani) adscribunt, neque omnino prava Arii doctrina imbutum fuisse. Et sane satis esset ad integram Arianorum confutationem, & ad demonstrandam eorum calumniam, quod Dionysius de iis etiam, quæ isti jactitant, sese purgaverit: non enim contendendi animo scripsit, sed sui defendendi, suspicionisque (pravæ a se de SS. Trinitate traditæ doctrinæ) amovendæ causa: cum vero eas depellit criminationes, quid aliud agit, quam quod omnem criminis suspicionem levat, & in hoc Arianos sycophantas esse arguit? Sed ut ex iis, quæ sui defendendi causa scripsit, magis confundantur, age, ejus tibi verba proponam, ut hinc noveris, Arianos pravæ mentis homines esse, Dionysiumque ab eorum erroribus alienum. Et primo quidem epistolam suam inscripsit Apologiam & Elenchum. Quid sibi vult illud, nisi quod & obtrectatores suos arguit, & scripta sua propugnat, ostendens se, non ea mente, qua suspicatus est Arius, scripsisse; sed licet eorum meminerit, quæ de Domino secundum humanitatem dicta sunt, non ignorasse tamen, ipsum esse Verbum & Sapientiam a Patre indivisibilem. Hæc Athanasius, aliis quidem verbis, eodem tamen argumento probans, ab Arii sententia Sanctum nostrum alienissimum fuisse; quamvis interim in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola nonnulla protulisset verba, quæ purum putumque Arianismum sapere, non immerito viderentur.

[188] Huc etiam faciunt verba, quæ laudatus Athanasius in Tractatu de Dionysii sententia sæpissime laudato ad num. 12 profatur. [quodque, aliquot, quæ huc etiam faciunt, Athanasii recitatis verbis] Ergone, inquit, Dionysius, ut Christi hostes (Ariani) jactitant, cum de Filii humanitate scribit, ipsumque rem factam esse, ait, unum ex puris hominibus illum esse indicat? An quia dixit, Verbum non esse proprium substantiæ Patris, ipsum nobis hominibus consubstantiale esse existimavit? At in aliis epistolis nequaquam ita scripsit, sed conspicuum est, in iis illum recte sentire, quibus sane epistolis adversum hæreticos (Arianos) quodam modo exclamat his verbis: Vestræ non sum sententiæ, o Dei hostes, neque scripta nostra Ario fuere impietatis occasio: sed quando Sabellianorum causa in meis ad Ammonium & Euphranorem litteris de agricola & vite, deque aliis ejusmodi dictis mentionem feci; eo dictum illud est, ut humanis Domini demonstratis, persuaderem illis, ut ne dicerent, Patrem esse, qui homo factus est. Quemadmodum enim agricola non est vitis, ita qui in corpore fuit, non est Pater, sed Verbum. Verbum autem ut in vite fuit, vitis vocatum est ob corporalem cum palmitibus, id est nobiscum, cognationem. Hac mente ad Ammonium & Euphranorem scripsi; alias autem, quas misi (ad Dionysium scilicet, Romanum episcopum, mei defendendi causa) epistolas, vestræ impudentiæ oppono, ut hinc sapientibus nota sit mea defensio, nec non recta mea in fide Christi sententia. Ita Athanasius Dionysium loquentem inducit, eaque simul, quæ hic de secunda sanctissimæ Trinitatis Persona minus caute protulit, per mentem, qua ea Sanctus protulit, quæque ex posterioribus ejus epistolis seu libris de Elencho & Apologia ad Dionysium, Romanum Pontificem, scriptis innotescit, non irrito conatu excusat.

[189] [obtinere debere ostenditur ex ipso Dionysio. His enim] Etenim in his plurima occurrunt, ex quibus manifestum fit, Dionysium ab Arianorum de sanctissima Trinitate sententia alienum fuisse quam maxime. Ut res unicuique fiat perspicua, Fragmenta quædam, ab Athanasio in suum de Dionysii sententia Tractatum illata, hucque potissimum facientia, cum ipsiusmet intermixtis S. Athanasii verbis transcribo. Primo quidem hic sanctus scriptor Tractatus mox iterum laudati num. 14 & 15 ostendit, Dionysium non sensisse Dei Filium Patri non coævum, ac sic loquitur: Itaque (Dionysius Alexandrinus) sui purgandi causa in primo libro, cui titulus, Elenchus & Apologia, quibusdam præmissis, sic ad verbum scripsit: Numquam enim fuit, quando Deus non erat Pater. Et in sequentibus profitetur (Dionysius scilicet) Christum semper fuisse, ac Verbum, Sapientiam & Virtutem exstitisse. Neque enim Deus cum his antea caruisset, postea Filium genuit. Neque a seipso Filius, sed a Patre habet esse. Et paucis interjectis, eadem de re iterum dicit: Cum sit splendor lucis æternæ & ipse omnino æternus est. Luce enim semper existente, manifestum est, & splendorem semper existere; eo enim ipso lucem esse intelligitur, quod splendeat: ac fieri nequit, ut lux non luceat. Rursum enim ad exempla veniamus. Si sol est, est quoque splendor, est & dies: si vero horum nihil est, multum abest, adesse solem. Quod si æternus sol esset, dies etiam numquam cessaret: nunc autem (neque enim ita se res habet) incipiente sole, incipit & dies, ac desinente, desinit. Deus autem æterna lux est, quæ numquam incepit, numquam desinet: æternus ergo splendor ipsi prælucet, ac coëxistit, qui absque initio est, & ab æterno genitus ante eum emicat: quique ipsamet est Sapientia, quæ dicit: Ego eram, qua gaudebat, & delectabar quotidie ante faciem ejus, omni tempore.

[190] [in libris de Elencho & Apologia Dei Filium Patri] Pauloque postea de eodem resumit (sanctus Dionysius) his verbis: Cum igitur æternus sit Pater, æternus est & Filius, lumen de lumine. Nam si genitor est, est & Filius; quod si Filius non est, qua ratione & cujus potest esse genitor? Atqui ambo sunt & semper sunt. Deinde hæc addit: Cum igitur Deus sit lux, Christus est splendor; cum autem ipse Spiritus quoque sit, nam Spiritus, inquit, est Deus, congruenter rursum Christus Vapor dictus est; est enim, inquit, Vapor virtutis Dei. Et iterum ait: Solus autem Filius, qui Patri semper coëxistit, & illo qui est plenus, ipse quoque est ex Patre. Ita Athanasius in unum fere contrahens, quæcumque Dionysius, ut Dei Filium Patri coæternum profiteatur ac monstret, suis de Elencho & Apologia libris inseruit. Expendens laudatus Athanasius, quam dilucide ex his constet, Dionysium adversari Arianis, de Dei Filio dicentibus, Fuisse, quando non esset, verbis proxime recitatis mox subjungit: Hæc si ambigue dicta fuissent, interprete opus haberent; at cum palam & plerumque hæc in scriptis suis (Dionysius Alexandrinus) pertractarit; Arius quidem dentibus strideat, quod suam hæresim cernat a Dionysio eversam, nudiatque vel invitus hæc illius verba: Semper Deus Pater fuit; & Filius non absque causa æternus dicitur; sed quia æternus est Pater, æternus est & Filius, illique coëxistit, quemadmodum splendor luci. Ii vero qui vel leviter suspicantur, Dionysium cum Ario sensisse, hanc sinistram de illo opinionem deponant. Quid, quæso, illi inter se affinitatis habent, Ario dicente: Filius non erat, priusquam gigneretur, sed fuit aliquando, cum non erat; Dionysio contra hæc docente: Deus autem æterna lux est, quæ numquam incepit, numquam desinet: æternus ergo splendor ipsi prælucet ac coëxistit, qui absque initio est, & ab æterno genitus ante eum emicat. Hunc in modum Arianos urget Athanasius, ostendens, Dionysium opinioni, qua Dei Filium Patri semper non coëxistentem & coæternum asserebant, penitus adversari.

[191] Ne vero illis ullum relinquat effugii locum, objectioni petitæ ex modo, [eo modo, quo luci æternæ splendor coæternus est, esse coæternum,] quo a Dionysio Filium Patri coëxistentem dici, potuissent contendere, num. 22 ita occurrit: Verum ne quis Arianorum eum (Dionysium Alexandrinum) suspicetur dixisse, Filium ita Patri coëxistere, ut nomina quidem sibi invicem cohæreant, res autem a se invicem plurimum distent, &, neque Filium semper Patri coëxstitisse; ex quo autem Filius esse cœpit, ex eo Deum dictum fuisse Patrem, & dehinc illi coëxistere, ut fit apud homines. Sed meminerit eorum, quæ supra dicta sunt, tumque Dionysii fidem rectam agnoscet. Nam cum dicat, Non enim erat, cum Deus (Vide verba num. 189 recitata) non esset Pater; & iterum: Deus autem: (adi iterum num. 189) æterna lux est, quæ numquam incipit, numquam desinet: æternus ergo splendor ipsi prælucet & coëxistit, qui absque initio est, & ab æterno genitus ante eum emicat: par sane fuit, neminem talia de illo suspicari. Exempla quoque fontis ac fluvii, radicis & germinis, spiritus & vaporis, Christi hostes, qui contraria de illo disseminant, pudore suffundunt. Nemo, quantum opinor, adhuc est, qui ex hisce omnibus non videat, Dionysium procul omni dubio sensisse, Dei Filium Patri semper coëxstitisse, eique proin esse coæternum, ac proin Arianos ex eo non hausisse, quod de Dei Filio aiebant. Fuit aliquando, cum non esset. Atque hoc primum est Arianorum dogma, quod Dionysius, cum ex dictis certissime id non tenuerit, præformasse, dici non potest. An alia pariter Arianorum dogmata non præformarit, nunc disquiro.

[192] Docebant Ariani, Filium Dei a Patre omnino esse divisum ac separatum, ac proin non ejusdem cum ipso naturæ, sed diversæ, seu, quod in idem recidit, [natura proprium] eum a Patre secundum substantiam esse alienum, seu Patri esse non consubstantialem. Ut autem impio huic suo dogmati suffragari Dionysium, probarent, sic, teste Athanasio num. 16 de sententia Dionysii, argutabantur: Cum Patrem dicit Dionysius, Filium non nominat; & vice versa, cum Filium dicit, Patrem non memorat, sed dividit, amovet & separat Filium a Patre; huic autem argutationi, ut idem S. Athanasius loco proxime citato testatur, ipsemet S. Dionysius Pentapolitanis, qui eamdem ei objecerant, in secundo suo de Elencho & Apologia libro respondet his verbis: Singula nomina a me prolata a se invicem nec separari nec dividi queunt; Patrem dixi, & priusquam Filii mentionem facerem, jam illum in Patre significaram; Filium adjunxi, ac etiamsi Patrem non prius nominassem, is tamen in Filii nomine comprehensus fuerat; Spiritum sanctum addidi, sed simul & unde & per quem processerit, adjunxi. Illi vero (Pentapolitani, accusatores mei) ignorant, neque Patrem, qua Pater est, a Filio alienari posse, nam nomen illud est origo conjunctionis; neque Filium a Patre separari, namque Patris vocabulum commune quidpiam indicat. In manibus autem illorum est Spiritus, qui neque a mittente, neque a ferente separari potest. Quomodo igitur ego, qui talibus utor nominibus, illa a se invicem separata & omnino divisa existimem? Et paucis, inquit Athanasius, interjectis hæc addit: Sic quidem nos indivisibilem Unitatem in Trinitatem dilatamus, & Trinitatem iterum, quæ imminui nequit, in Unitatem contrahimus. Ita Dionysius Pentapolitanos, qui ab eo Filium a Patre omnino separari ac dividi asseruerant, confutat; cum jam ante eorumdem accusationem, qua aiebant, Sanctum dixisse, Filium inter res factas computari, & nequaquam Patri esse consubstantialem, in primo suo de Elencho & Apologia libro pariter confutarat.

[193] [consubstantialemque,] Verborum, quibus id ibidem Sanctus facit, huc jam partem num. 158 ex Athanasio transcripsimus, ut necesse non sit, illam hic denuo repetere. Itaque partem reliquam solam, eamque non integre, sed partim, prout ad institutum meum facit, transcribo. Sic habet: Epistolam autem, ut ante dixi, ob præsentem rerum conditionem penes me non habeo; alioquin ipsa tibi, quæ tunc scripsi, verba, imo epistolæ totius exemplar misissem, mittamque, si quando mihi ejus copia fuerit. Memini porro, me plurimas ex rebus inter se cognatis similitudines conglobasse. Etenim plantam sive ex semine, sive ex radice succrescentem, aliam dixi esse ab eo, unde pullulavit, etsi ejusdem omnino sint naturæ; fluviumque a fonte fluentem, aliam formam & nomen accipere; neque enim aut fontem fluvium, aut fluvium fontem dici; sed utrumque existere, ac fontem quasi patrem esse, fluvium vero aquam ex fonte manantem. Ita Dionysius, ex rerum cognatarum seu homogeniarum (vide verba num. 158 recitata) similitudinibus, quas in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola adhibuit, præcipue contendens, sese in ea non asseruisse, Dei Filium esse Patri non consubstantialem; quæ vox hic & alibi a Dionysio, uti ex similitudinibus, quibus utitur, manifestum apparet, adhibetur ad significandam rem, quæ ejusdem generis ac speciei sit cum altera; non autem, uti postea a concilio Nicæno fuit adhibita, ad significandam rem, quæ cum altera constituat eamdem numero substantiam. Nec hoc absonum videri debet. Est enim etiam hoc sensu Dei Filius Patri utique consubstantialis, Sanctusque, cum indivisibilem in Trinitate unitatem asserat, rem per vocem illam a Nicæna synodo intellectam admittit. Sed hoc obiter hic notasse sufficiat. Examinare pergo Sancti nostri sensum circa alterum Arianorum dogma, supra expositum.

[194] Athanasius præter verba, proxime huc transcripta, [contra Arianos disertissime docet.] alia adhuc ex primo Dionysii de Apologia libro, ad institutum meum minus conducentia proptereaque hic a me omissa, in suum de Dionysii sententia Tractatum transfert, recitatisque deinde ex tertio Dionysii de Apologia libro hisce verbis, Vita ex Vita genita est, quemadmodum flumen a fonte emanavit, & a luce inexstincta splendida lux accensa est, Arianos, impiam doctrinam suam in Dionysio fundatam asserentes, acerrime ex verbis omnibus, quæ ex Dionysii de Apologia libris paragrapho præsenti jam transcripsimus, num. 19 hunc in modum perstringit, atque exagitat: His auditis, quis non insaniæ deinceps eos accusabit, qui Dionysium Arianice sentire suspicantur? Næ ille his (Dionysii) argumentis (quæ hoc § ex Athanasio jam proposuimus) ab ipsa veritate profectis, totam Arii proterit hæresim. Nam illud, Non erat, priusquam gigneretur, &, Erat, quando non erat, splendoris (adi verba num. 189 recitata) vocabulo confutat; nec non his verbis: Pater ejus numquam absque Prole fuit. Illud autem, quod aiunt ex non exstantibus, refellit dicendo, Verbum esse quasi fluvium ex fonte, ut germen ex radice, filium ex parente, lumen ex lumine & vitam ex vita. Quod autem illi separant & dividunt Verbum a Deo, id ille improbat, cum ait, Trinitatem, quæ nec dividi nec minui potest, in unitatem contrahi. Quod vero aiunt, alienum esse Filium a substantia Patris, aperte respuit, cum dicit, consubstantialem Patri esse Filium. Hic sane summopere miranda impiorum hominum impudentia; Dionysio namque, quem doctrinæ suæ paria sensisse affirmant, dicente, consubstantialem esse Filium, ipsi tamen haud secus quam culices circumquaque susurrant, quasi synodus (œcumenica Nicæna) Consubstantialis vocem haud recte scripto mandarit. Si enim sibi amicum Dionysium existimant, ne doctrinam negent Viri secum sentientis. Quod si putant, id non recte dictum fuisse, quare Dionysium, qui id ipsum ait, quasi secum sentientem jactitant? Persuasum tibi jam est, quantum opinor, erudite lector, Dionysium non minus Arianis, Dei Filium Patri non consubstantialem, quam non coæternum asserentibus, adversari, ut adeo illos neutrum ex hisce assertis Dionysius docuerit. Dispiciamus modo, an Sanctus alteri eorumdem doctrinæ, qua Dei Filium rem factam seu creaturam esse, asseverabant, magis faverit.

[195] Athanasius post verba, quæ Commentarii hujus num. 178 jam transcripsi, [Adhæc nec Dei Filium rem creatam,] quæque, cum ad institutum nostrum conducant, hic pro inserendis habenda sunt, in suo de Dionysii sententia Tractatu num. 21 sic pergit: Qui hæc audit, divini sane oraculi meminerit dicentis: Quocumque se vertat impius, evanescit. Etenim quam se cmuque in partem quotidie convertant impii illi (Ariani scilicet) evanescunt, ne in hoc quidem (in asserendo Dei Filio rem factam esse) ullam rationem invenientes Dionysii sibi conciliandi; quippe qui aperte doceat, Filium nec factam nec creatam rem esse; carpit autem, appositeque refellit eos, qui se calumniabantur, quasi dixisset, factorem esse Deum, quod non adverterint, se ante dixisse, Patrem esse Deum, in quo & Filius adscriptus est. His autem verbis declarat, Filium non esse ex numero rerum factarum, & Deum non factorem, sed Patrem proprii Verbi esse. Quibusdam autem imperite (seu potius, ut Græce est, mala fide) ipsi reponentibus, quod Deum dixisset Christi factorem, sui purgandi causa varia adhibuit argumenta. Neque sic, aiens, reprehendenda esse sua verba; se enim factoris nomine usum affirmat, propter carnem, quam Verbum assumpserat, utique factam. Quod si quis illud de Verbo dictum fuisse suspicetur, eo etiam modo absque contentionis studio audisse oportuit; ut enim Verbum rem factam esse non sentio, & Deum non factorem, sed Patrem ejus dico; si quando de Filio disserens, Deum obiter dixero factorem ejus; etiam tunc res defensione non caruerit; nam sapientes Græci se suorum librorum factores appellant, tametsi iidem propriorum librorum patres sunt: divina autem Scriptura nos cordis motuum factores nuncupat, cum nos dicit, factores legis & judicii & justitiæ. Itaque quacumque ex parte res spectetur, probe commonstrat, Filium nec creatam nec factam rem esse, seque a prava Arianorum doctrina alienum, qua scilicet hi docebant, Dei Filium esse rem factam seu creaturam, ut adeo Dionysius non magis faveat, seu potius non minus adversetur huic Arianorum asserto, quam duobus aliis, supra jam memoratis, quorum altero Dei Filium Patri non coæternum, altero non consubstantialem esse, asseverabant.

[196] [nec eum secundum cogitandi modum tantum] Porro duo alia adhuc supersunt Arianorum asserta, iis pariter opposita, quæ de secunda sanctissimæ Trinitatis Persona credenda proponit Ecclesia. Dei Filius in Scripturis sacris Dei Verbum dicitur, hincque contra Arianos inferebant Catholici, Dei Filium Patri non extraneum, ut contendebant Ariani, sed proprium esse & indivisibilem a Patris substantia, quemadmodum verbum a mente. Ariani, ut hoc Catholicorum argumentum eliderent, duo reponebant, cum orthodoxa fide æque pugnantia. Primum erat, Dei Filium non secundum naturam, sed secundum cogitandi modum dumtaxat Verbum dici; eumque non esse verum Dei Filium, sed per adoptionem tantum ita vocari; alterum vero, aliud esse, quod in Deo est Verbum, & aliud, quod in Scriptura, de Dei Filio loquente, Verbum dicitur. Dispiciamus modo, an alterutri ex hisce Arianorum placitis Sanctus noster ulla ratione faveat, seu an in iis cum Arianis consentiat. A primo, ut rerum ordo exigit, initium duco. Cum autem, inquit in Tractatu de sententia Dionysii, sæpissime laudato, num. 23 Athanasius, Arius ad cetera sua mala hanc quoque sententiam quasi ex sterquilinio sibi consarcinarit, & hæc adjecerit: Verbum non est proprium Patri, sed aliud est in Deo Verbum: hic vero Dominus extraneus quidem & alienus est a Patris substantia, & dumtaxat secundum cogitandi modum dicitur Verbum, & non est secundum naturam, ac verus Dei Filius; sed per adoptionem hic quoque Filius dicitur, utpote creatura. Et dum hæc ait, apud eos, qui rei veritatem ignorant, gloriatur, quasi in hoc Dionysius secum sentiat: tute, quæso, videas, quæ de iis fuerit, Dionysii fides, & qua vi illos Arii oppugnet errores.

[197] Ita de primo Arianorum circa secundam sanctissimæ Trinitatis Personam asserto, [Verbum dici,] supra a nobis exposito, præfatur Athanasius; ut autem erroribus, in eo involutis, Dionysium Alexandrinum ostendat contrarium, duos textus plane insignes, per quos illis Sanctus apertissime adversatur, ex primo & secundo ejus de Elencho & Apologia libris transcribit. Eosdem ego, quantumvis prolixos, pariter huc transcribo, ut iterum ex ipsiusmet Sancti verbis pateat, quam parum hic etiam impiæ Arianorum in sanctissimam Trinitatem doctrinæ faveat, quamque proinde infirmo nitantur fundamento, qui sanctum Virum Arianorum præformasse errores affirmant. Dictum est, inquit loco proxime citato apud Athanasium, superius Deum esse fontem omnium bonorum; Filius vero dictus est fluvius ab ipso emanans; Verbum quippe est mentis emanatio, &, (ut humano more loquamur) ex corde per os emittitur. Mens vero, quæ per linguam prosilit, diversa est a verbo, quod in corde existit; istud enim postquam illud præmiserit, remanet, & est quale antea erat; illud vero præmissum evolat, & circumquaque fertur; & sic est utrumque in altero, tametsi diversum est ab altero; & unum sunt, licet duo sint. Sic namque Pater & Filius unum sunt, & invicem illos esse, comprobatum est. Ita Dionysius in priori e duobus textibus mox laudatis; in posteriori vero modo loquitur non multum absimili.

[198] Sic habet: Ut .. mens nostra eructat a seipsa verbum, [affirmavit; sed Arianis] ut ait Propheta: Eructavit cor meum verbum bonum: estque utrumque alterum ab altero, proprium & ab altero distinctum obtinens locum, cum illud quidem in corde, istud in lingua & ore commoretur & moveatur: non tamen alterum ab altero distat, nec se invicem privantur: neque mens sine verbo est, neque verbum sine mente: sed mens verbum facit & in ipso apparet, & verbum mentem exhibet, in qua factum est: mensque est quasi verbum immanens, verbum autem quasi mens prosiliens: mens in verbum transit, verbum mentem in circumstantes auditores insinuat: & sic mens per verbum in auditorum animis collocatur, & una cum verbo intrat. Ac mens quidem est quasi pater verbi, in seipsa existens: verbum autem quasi filius mentis, non ante ipsam quidem, sed neque extra ipsam factum esse potest, sed cum ipsa existit, & ab ipsa germinavit. Eodem quoque modo Pater ille maximus, & mens illa universalis, ante omnia Filium habet Verbum, interpretem & angelum suum. Hæc hactenus Dionysii verba; hisce autem recitatis Athanasius Tractatu mox iterum laudato num. 24 statim subjungit: Hæc (Dionysii verba proxime huc transcripta) vel numquam audivit Arius vel si audivit, non intellexit homo indoctus: nam si intellexisset, non tanta mendacia de episcopo (Dionysio Alexandrino) pervulgasset; imo potius illum, ut nos, ob insitum in veritatem odium convitiis insectatus fuisset. Nam cum Christi sit hostis, libentissime persequetur illos, qui, quæ Christi sunt, sapiunt, ut ipse prædixit Dominus: Si me persecuti sunt, & vos persequentur.

[199] Hoc modo Athanasius Arium ejusque sequaces acerrime hic iterum idcirco perstringit, quod Dionysium, qui, quæ verbis proxime recitatis continentur, docet, eadem secum sentire, impudenter assererent; [hoc affirmantibus omnino est contrarius,] paucis autem interpositis, quæ brevitatis causa hic omitto, ita prosequitur: Quid enim vel proximum habuerit Arii malignitati Dionysii fides? Nonne Arius secundum cogitandi modum dumtaxat Verbum esse dicit, Dionysius autem vere & natura sua Verbum Dei esse? Ille Verbum Patri extraneum dicit: hic docet, esse proprium, & indivisibile a Patris substantia, sicut verbum a mente & flumen a fonte. Si quis igitur poterit dividere & alienare verbum a mente, vel fluvium a fonte separare, & quasi muro exstructo dirimere; vel ausit dicero fluvium diversæ substantiæ a fonte, ac diversam ab eo aquam commonstrare; vel splendorem a luce dirimere, & affirmare, ex aliena substantia esse splendorem, nec a luce prodire, is cum Ario insaniat; ejusmodi quippe homo ne mentem quidem humanam habere ultra videbitur. Quod si hæc indivisibilia esse, ipsa novit natura, eorumque proles ipsis propria est; ne quis igitur deinceps cum Ario sentiat, aut Dionysium calumniari ausit; sed magis hinc ejus cum sermonis perspicuitatem, tum rectam fidem admiretur. Ita Athanasius ex fontis ad fluvium, & mentis ad verbum relationibus, quas in geminis textibus, proxime huc transcriptis, Deo Patri & Filio Dionysius applicat, recte concludens, Sanctum Arianis, Filium Dei secundum cogitandi modum dumtaxat verbum dici, asseverantibus, esse contrarium.

[200] [uti etiam his dicentibus aliua esse, quod in Deo Verbum, & aliud, de quo in Scripturis.] Quod jam pertinet ad alterum supra memoratum Arianorum assertum, quo aiebant scilicet, aliud esse, quod in Deo est Verbum, & aliud, quod Scriptura sacra, de Dei Filio loquens, commemorat, erroneæ huic doctrinæ, non minus quam proxime præcedenti, Dionysius e suis de Elencho & Apologia libris probatur contrarius. Quod spectat autem, ait num. 25 Tractatu de sententia Dionysii, sæpissime laudato, Athanasius, illam Arii insaniam, qua dicit, aliud esse, quod in Deo est Verbum, & aliud, de quo locutus est Joannes: In principio erat Verbum; & aliam propriam esse in Deo sapientiam, aliam vero, quam his verbis indicat Apostolus: Christus Dei virtus & Dei sapientia; illud summa vi impugnat Dionysius, pravamque illam sententiam strenue insectatur: Vide, quæso, quo pacto in secundo libro (de Elencho nempe & Apologia) his de rebus verba faciat: In principio erat Verbum; sed non erat verbum, quod Verbum protulerit; erat enim Verbum apud Deum: Dominus Sapientia est; non erat igitur sapientia, qui Sapientiam produxit; nam, Ego eram, inquit, qua delectabatur. Veritas est Christus; Benedictus autem, ait, Deus veritatis. Ibi una Sabellium & Arium evertit, ambasque hæreses paris impietatis declarat: neque enim Verbum est Verbi pater, neque factum est, quod ex Patre procedit, sed propria ejus substantiæ proles. Rursumque Verbum procedens non est Pater: nec Verbum istud unum ex multis est, sed solus est Patris Filius, verus & natura genuinus, qui & nunc in ipso existit, & in æternum, atque indivisibiliter ex eo est. Sic & Sapientia & Veritas est Dominus, & non est ab alia sapientia secundus; sed solus hic est, per quem omnia Pater condidit, in ipsoque multiplices rerum constituit substantias; per quem etiam, quibus vult, innotescit; in ipso item omnium providentiam gerit, omnia agit. Hoc enim unicum Dei Verbum agnovit & Dionysius. Hæc est Dionysii fides. Hæc Athanasius, ex ipsiusmet Dionysii verbis dilucide demonstrans, hunc posteriori, quo de hic agimus, Arianorum errori pariter adversari.

§ XVIII. Dionysius Arianorum errores non præformasse aliis adhuc rationibus ostenditur.

[Dionysius alio argumento Arianorum erroribus contrarius ostenditur,] Omnibus, uti ex iis, quæ § præcedenti disputavimus, colliges, Arianorum circa sanctissimam Trinitatem erroribus Sanctus noster est contrarius, ac proin eos præformasse, merito dici non potest. Ut vero adhuc clarius pateat, Dionysium ab Arii erroribus fuisse alienum, id insuper hoc alio, quod etiam verbis num. 166 ex Athanasio recitatis comprehenditur, argumento ostendo. Ille utique ab Arii erroribus censendus est alienus, qui nusquam impietatis convictus a Patribus, celebrem semper in Ecclesia habuit sui memoriam. Quod si enim Patres, ut primum Ariana orta est hæresis, arreptis illico spiritualibus armis, adversus eam insurrexerunt, Ariumque, impietatis auctorem, exauctoratum ab Ecclesiæ corpore absciderunt; eadem utique, qua in hunc, pœna in Dionysium Alexandrinum animadvertissent, si hic eosdem errores, quos Arius, tutatus fuisset. Jam vero cum Dionysius impietatis nuspiam convictus fuerit a Patribus, imo cum ab erroribus, per Pentapolitanos ei imputatis, qui cum Arii, de quibus supra disseruimus, erroribus fuere iidem, a Dionysio Pontifice Romano, & a synodo, ab hoc Romæ coacta, declaratus fuerit immunis, aut certe (vide dicta num. 166) pro orthodoxo, fidei suæ ratione reddita, habitus fuerit, certum omnino videtur, Sanctum ab Arii erroribus maxime fuisse alienum. Quod si dicas, Dionysium in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola asseruisse, Filium Dei rem factam esse, & opus a Patre secundum substantiam alienum, hæcque asserta purum ac putum continere Arianum virus; his, quæ jam supra difficultati huic solvendæ apta protulimus, responsum hoc addo.

[202] Dionysius in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola (adi, [dicique potest de Dei Filio.] quæ § præcedenti disputavimus) verosimiliter quidem in chartas nonnulla verba misit, ob quæ, utpote errores in Ario postea damnatos visa complecti, a Pentapolitanis, veluti violatæ fidei reus, ad Dionysium Romanum Pontificem fuit delatus; verum in dicta epistola ex vehementi Sabellium confutandi studio plura protulit, quam quidem voluerit intelligi; in id scilicet, ut Sabellianos errores nervose elideret, fere unice intentus, nec sat sollicite cavens, ne quid, Personarum quidem in sanctissima Trinitate distinctionem probans, essentiæ autem simul unitatem destruens, in medium afferret. Hinc fit, ut ex dicta epistola de Dionysii circa divinarum Personarum essentiæ unitatem mente tutum nequeat ferri judicium, recurrendumque, ut eam colligas, propterea sit ad alias, ab eo deinde scriptas epistolas, in quibus & ea, quæ in epistola ad Ammonium & Euphranorem crudius nonnihil scripserat, sensu orthodoxo exposuit, Deique Filium Patri esse consubstantialem diserte adeo est professus, ut Arianam hæresim in antecessum potius damnasse, quam præformasse, æquis rerum æstimatoribus debeat videri. Adhæc Dionysius, dum in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola asseruit, opus & rem factam esse Filium Dei, non natura proprium, sed alienum a Patre secundum substantiam, qualis est agricola a vite, & faber a scapha, spectavit Filium Dei ratione humanitatis assumptæ, non ratione divinitatis, aut divinæ hypostasis. Hoc autem sensu vere opus & res facta est Filius Dei, non natura proprius, sed alienus a Patre secundum substantiam, qualis est agricola a vite & faber a scapha. Neque est, quod dicas, Dionysium, ut hisce assertis suis sensum Catholicum conciliet, eo non recurrere; rationem enim, cur id Sanctus non faciat, num. 175 jam reddidi, eaque, quantum opinor, huic difficultati satisfacit.

[203] [secundum naturam humanam spectato,] Utut sit, certe ea Dionysii asserta sensu jam assignato exponenda censuit Athanasius. Etenim hic sanctus scriptor in hæc Christi apud Joannem cap. 15, ℣ 1. verba, Ego vitis, & Pater meus agricola, in Tractatu de sententia Dionysii num. 10 sic scribit: Quod autem hæc ipsa (Scripturæ sacræ verba proxime recitata) de humanitate Salvatoris dicta sint, hinc animadvertere licet, quod agricola quoad substantiam a vite alienus sit; palmites vero ejusdem substantiæ & generis ac vitis, ab ipsaque indivisi, una nempe eademque origine pullulant palmites & vitis. Est autem, ait Dominus, ipse vitis, nos palmites. Si itaque nobis consubstantialis est Filius, & eamdem, quam nos, habet originem, sit hac in parte alienus a Patre secundum substantiam eo modo, quo vitis ab agricola: si vero aliud est Filius præter illud, quod nos sumus, & ille quidem Verbum Patris, nos vero ex terra procreati & posteri sumus Adæ, non debet dictum istud referri ad Deitatem Verbi sed ad humanum ejus adventum: quandoquidem ita Salvator ait: Ego sum vitis, vos palmites & Pater agricola. Nos enim quantum ad corpus ejusdem generis sumus ac Dominus, propterea ipse dixit: Narrabo nomen tuum fratribus meis. Ac quemadmodum palmites sunt viti consubstantiales, ex eaque prodeunt; sic & nos corpora habentes ejusdem generis ac corpus Domini, ex plenitudine ejus accipimus, illudque nobis radix est ad resurrectionem & salutem. Pater autem agricola dictus est: ipse enim vitem, quæ est humanitas Salvatoris, per Verbum coluit, ipse item per Verbum nobis ad regnum viam paravit, & nemo venit ad Dominum, nisi Pater eum traxerit ad illum.

[204] [esse locutus.] Ita Athanasius præmemorata sacræ Scripturæ verba ad Christum, secundum humanam naturam consideratum, referri, ostendens, hincque deinde, nonnullis interpositis, Dionysii de agricola & vite, de navium fabricatore & scapha comparationes ad Dei Filium, secundum naturam humanam consideratum a Sancto in epistola ad Ammonium, cum ibidem de Filii humanitate scribit, pariter referri, quodammodo concludens. Ergone, inquit, Dionysius, ut Christi hostes jactitant, cum de Filii humanitate scribit, ipsumque rem factam esse, ait, unum ex puris hominibus illum esse, indicat? An quia dixit, Verbum non esse proprium substantiæ Patris, ipsum nobis hominibus consubstantialem esse existimavit? Ac post pauca Dionysium loquentem inducit, eique verba, num. 188 jam recitata, attribuit, quibus Sanctus innuat, sese non de divina, sed de humana Christi natura esse locutum, cum Dei Filium a Patre eo modo, quo vitis ab agricola & scapha a navium fabricatore aliena est, alienum esse asseruit. Et vero has vitis & agricolæ, scaphæ & navium fabricatoris comparationes ad Personam Filii non secundum se spectatam, sed tantum ratione humanitatis assumptæ a Dionysio in epistola, sæpissime memorata, referri, ex eo apparet, quod in ea, quæ ad humanam Christi naturam spectant, unice fere (vide verba num. 148 recitata) in medium adducat. Accedit, quod prædictæ comparationes e Scriptura sacra desumptæ sint, atque in hac, quemadmodum ex Athanasio mox docuimus, de Dei Filio, secundum naturam humanam considerato, accipiantur; unde verosimile fit, eas a Dionysio eodem pariter sensu fuisse acceptas. Quod si porro adhuc contendas, Dei Filium, etiam secundum naturam humanam non consideratum, alienum a Patre per Dionysium in ea, quam hic ad Ammonium & Euphranorem scripsit, epistola dictum esse, ac proin præmemoratas comparationes sensu mox allegato a Sancto non fuisse acceptas, respondeo, etiam hoc admisso, consequens non esse, ut Dionysius Arianorum errores præformarit.

[205] Etenim post scriptam ad Ammonium & Euphranorem epistolam, [In hypothesi nihilominus, quod hoc ita non sit,] in qua ex hypothesi Dei Filium, etiam secundum humanam naturam non consideratum, a Patre secundum substantiam alienum scripserit, suos de Elencho & Apologia libros exaravit, in iisque Dei Filium (adi hujus Commentarii num. 193) a Patre secundum substantiam non alienum, sed Patri consubstantialem esse docuit, hancque deinde doctrinam ad extremum usque vitæ spiritum constanter retinuit. Quapropter cum is, qui duo diversa scripta, in quorum altero unam eamdemque rem negat, in altero affirmat, eam sequi censendus sit assertorum oppositorum partem, quam postremum ejus scriptum prodit, S. Dionysius etiam facta, quam memoravimus, hypothesi, censendus est, Dei Filium a Patre secundum substantiam existimasse non alienum, cum hoc in suis de Elencho & Apologia libris, quos posteriori loco scripsit, apertissime docuerit, palamque sit professus. Nequit ergo Dionysius, dato etiam, quod a Pentapolitanis merito erroris insimulatus fuerit, quodque in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola Filium Dei, etiam secundum naturam humanam non consideratum, a Patre secundum substantiam alienum asseruerit, nequit, inquam, hoc etiam dato, Dionysius merito dici Arianorum errores præformasse, cum doctrinam iis oppositam, idque ad finem usque vitæ, indubie tenuerit. Hinc etiam consequitur, ut Ariani in facta quoque hypothesi Dionysium, veluti suorum de sanctissima Trinitate dogmatum assertorem, immerito jactarint.

[206] Si putant, inquit de Arianis Tractatu proxime laudato, [non propterea tamen Sanctus Arianorum] num. 24 Athanasius, impietatis patroni, secum sentire Dionysium, eadem, quæ ille, scribant, eadem profiteantur; scribant exempla illa, de vinea nempe & agricola, de scapha & fabro; & una confiteantur, quæ ipse (Dionysius Alexandrinus) consubstantialitatis propugnandæ causa tradidit: sententiam item, qua dicit, Filium esse ex substantia Patris, nec non æternitatem ejus, cognationem mentis cum Verbo, fontis cum fluvio & cetera; ut vel ex ipsa rerum discrepantia noverint, quomodo priora quidem illa (de vinea scilicet & agricola, de scapha & fabro) per œconomiam dixerit; hæc vero (de Verbi consubstantialitate scilicet, æternitate &c) ut piæ fidei postulat ratio. Quibus verbis Athanasius Arianis concedit, ut illas Dionysii de vite & agricola, de scapha & fabro comparationes in favorem suum libere laudent, modo simul consubstantialitatem, æternitatem & alia admittant, quæ Sanctus in suis de Elencho & Apologia libris divino Verbo attribuit. Videbat scilicet Athanasius, qualiscumque demum esset doctrina, quæ ab Arianis jactaretur, veluti ex dictis comparationibus consectaria, eam certissime elidi per Dionysii de consubstantialitate & æternitate Verbi asserta, hæcque, utpote in posterioribus Sancti scriptis contenta, genuinam ejus de sanctissima Trinitate fidem prodere, ac proin nullum ex adductis de scapha & fabro, de vinea & agricola comparationibus Arianorum erroribus præsidium accedere. Videtur adeo ex Athanasii verbis proxime recitatis etiam consequens, ut, dato etiam, quod tamen ob ante dicta admitti non debet, S. Dionysium sive apparenter tantum, quod verosimilius est, sive reipsa in eos ipsos, aut fere eos ipsos errores, qui postea Arianis palmares fuerunt, in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola esse prolapsum, illorum tamen ipsum, veluti auctorem ab Arianis jactari merito non potuisse, cum scilicet, ut jam dixi, doctrinam Arianorum erroribus prorsus oppositam postea tenuerit, divinique Verbi consubstantialitatem apertissime sit professus.

[207] [errores merito] Hinc laudatus Athanasius in suo de Dionysii sententia Tractatu jure meritissimo plus vice simplici affirmat, Dionysium ab Arianis pati calumniam, dum hi illum hæreseos suæ patronum facerent, inque sancti Viri scriptis sua de sanctissima Trinitate dogmata fundari, assererent. Ceterum ut huic discussioni, qua, an Dionysius Arianorum errores præformarit, inquisivi, finem imponam, rationibus hactenus allatis eruditorum judicium insuper adjungo. Hoc spectato, ante œcumenicam Nicænam synodum nihil in Historia ecclesiastica occurrit, quod pro divini Verbi consubstantialitate asserenda, quam qui admittit, Arianorum circa SS. Trinitatem errores certissime rejicit, efficacius militet, quam quod Sabellianæ hæreseos occasione Dionysium Alexandrinum inter & Dionysium Romanum Pontificem evenit. Utquid vero hæc istis sedet sententia? Non alia certe de causa, quam quod dictæ hæreseos occasione Dionysius Romanus quidem scripto edito æqualis esse impietatis ostenderit Sabellianæ hæreseos sectatores, & eos, qui Dei Filium a Patre secundum substantiam alienum assererent, tresque in sanctissima Trinitate Personas Deitate distinctas statuerent; Dionysius vero Alexandrinus, intellecta ex Dionysio Romano, quæ contra se intentaretur, accusatione, sui purgandi causa quatuor de Elencho & Apologia libros ediderit, in iisque Verbi divini consubstantialitatem apertissime fuerit professus.

[208] [dici potest præformasse.] Sandius, seculi decimi sexti hæreticus, qui Arianorum hæresim renovare voluit, quo Dionysii, Verbi consubstantialitatem asserentis, auctoritatem elideret, nihil prorsus aliud præter miserum invenit effugium, falsitatis, quam tuetur, certissimum indicium. Ait scilicet, Dionysii libros de Elencho & Apologia conscriptos, opus esse supposititium ab iis, qui Romani Pontificis auctoritatem voluerunt extollere, Dionysio Alexandrino affictum. Verum Sandius nihil prorsus habet, quod Athanasii, Eusebii & Basilii, qui dictos libros Sancto nostro adscribunt, auctoritati opponat, ut hic omni dubio procul audiendus non sit. Magnum itaque, uti ex jam dictis facile colliges, faciendum est discrimen inter Arianos, & eos, de quibus supra jam actum est, Pentapolitanos. Hi solam viderant Dionysii ad Ammonium & Euphranorem epistolam, ac proin, cum in hac Sanctus nonnullas adhibuisset crudiores de Dei Filio loquendi formulas, merito, ut diximus, eum videntur erroris apud Romanum Pontificem insimulare potuisse; Ariani vero non solam illam Dionysii epistolam, sed & ejus de Elencho & Apologia libros legerant, ac proin, cum in his Sanctus mentem suam clarius exponat, doctrinamque Arianorum erroribus prorsus oppositam apertissime profiteatur, immerito eum jactitarunt suorum dogmatum patronum. Adhæc non Dionysii culpa, sed ipsorummet malitia factum est, ut in eos, quos docuerunt errores, sint prolapsi, atque adeo hos Sanctus præformasse dici non potest.

§ XIX. Tria S. Basilii de Dionysio Alexandrino asserta & quid de horum altero sentiendum sit.

[Gennadius, qui Dionysium Arii fontem asserit, hoc assertum forte] Quamvis Dionysius in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola nonnihil crudius sit locutus, idcirco tamen, ut § præcedenti docuimus, Arianorum errores præformasse merito dici non potest. Verum hæc eadem apud omnes, ut jam supra monui, non semper obtinuit opinio. Inprimis enim Gennadius, Massiliensis presbyter, qui seculo quinto senescente floruit, libro de Dogmatibus ecclesiasticis sic habet: Nihil creatum, aut serviens in Trinitate credamus, ut vult Dionysius, fons Arii. Quibus verbis scriptor ille Sanctum nostrum, veluti Arianorum circa sanctissimam Trinitatem errorum auctorem, ac coryphœum traducit. Ast tantæ auctoritatis non est Gennadius, ut ei potius, quam Athanasio, qui, ut jam docuimus, ab Arianorum erroribus alienum fuisse Dionysium, Tractatu hunc in finem expresse scripto ostendit, fidem adhibeamus. Adhæc Gennadius, cum hæc scripsit, Dionysii de Elencho & Apologia libros forte non legerat, uti nec Apologiam pro Dionysii sententia contra Arianos ab Athanasio conscriptam; quod ultimum idcirco mihi sane sat verisimile apparet, quia alioquin tanti Viri, quantus fuit Athanasius, auctoritate motus, judicium magis æquum de Dionysio laturus fuisse videtur. Utut sit, Gennadio equidem, Dionysium Arianæ hæreseos fontem atque auctorem facienti, non assentior, ob ea, quæ binis paragraphis præcedentibus disseruimus, quæque Dionysium ostendunt merito dici non posse Arianorum errores præformasse. At, inquies, Ariani, quod Dei Filium Patri assererent dissimilem, a vocabulo Græco ἀνομοίος, Latine dissimilis, vocati etiam fuere ἀνομοῖοι, seu dissimiles, unde & eorum hæresis Anomœæ etiam nomen accepit; Basilius autem, epistola nona, alias quadragesima prima ad Maximum Philosophum scripta, apertissime docet, Dionysium (vide verba num. seq. huc transcripta) prima hominibus jecisse semina Anomœæ hæreseos, ut adeo is sanctus pater Dionysium pariter faciat Arianæ hæreseos fontem, ac proin ut Gennadius, qui post Basilium floruit, sola forsan hujus auctoritate motus, verba proxime recitata, quibus Dionysium Arii fontem appellat, litteris mandarit.

[210] [hausit ex Basilio: hujus de Sancto censura, quæ huc] Respondeo: vero non est absimile, Gennadium ex Basilio didicisse, quod de Dionysio verbis, num. præcedenti transcriptis, pronuntiat. Quod autem ad Basilii, Arianæ hæreseos originem Dionysio imputantis, censuram pertinet, hanc, quam jam antea, num. scilicet 183, partim transcripsi, integram nunc transcribo, ut, quid hic statui debeat, & an æquum sit, quod de illa alii tulerunt, nosque laturi sumus judicium, studiosus lector commodius queat dispicere. Integer itaque verborum, quibus in dicta epistola Basilius rem exprimit, contextus sic habet: Cæterum quæ postulas Dionysii scripta, venere illa quidem ad nos, & valde multa; sed non adsunt libri, & idcirco non misimus. Sententia autem nostra hæc est: Non omnia Viri hujus admiramur; imo sunt, quæ prorsus etiam improbemus. Nam fere illius, quæ nunc circumstrepit, impietatis, anomœam dico, is est, quantum quidem scimus, qui primus semina hominibus præbuerit. Causa autem, opinor, non sententiæ pravitas, sed vehemens studium Sabellio adversandi. Hunc ergo ego arborum cultori soleo comparare, detortam recentem plantam erigenti; deinde, immoderate retrahendo, aberranti a medio, & ad contrariam partem plantam abducenti. Tale aliquid & huic Viro contigisse comperimus. Cum enim Libyos (Sabelli e Libya oriundi) impietati occurreret vehementer; non intellexit, se nimio contendendi studio in contrarium malum delabi. Et cum ei satis esset, non idem esse subjecto Patrem & Filium demonstrare, atque hæc adversus blasphemum (Sabellium) palmaria tenere; ut manifestam prorsus & redundantem victoriam habeat, non modo hypostaseωn alietatem statuit, sed etiam essentiæ differentiam ac potentiæ gradus & gloriæ diversitatem.

[211] [transcribitur, tria præcipue asserta complectitur.] Quare inde contigit, ut mutarit quidem malum malo, a recta autem doctrina aberrarit. Hinc etiam non sibi constat in scriptis, nunc quidem tollens consubstantiale propter eum, qui hac voce ad destruendas hypostases prave utebatur; nunc vero admittens in iis, quæ defensionis causa ad cognominem (Dionysium scilicet, Romanum Pontificem) scripsit. Adhæc de Spiritu voces emisit minime dignas Spiritu, ab adorata illum deitate sejungens, & in inferioribus una cum creata ac ministra natura numerans. Vir igitur ille est ejusmodi. Hactenus Basilius, tria potissimum de Dionysio affirmans; atque horum quidem primum est, a sancto Viro non tantum Personarum, sed & essentiæ diversitatem in sanctissima Trinitate constitui, sicque prima Anomœæ seu Arianæ hæreseos semina jacta fuisse; alterum, non eamdem semper in scriptis doctrinam traditam fuisse, utpote nunc admisso, nunc rejecto consubstantialis vocabulo; ac tertium denique, Spiritum sanctum, abnegata ei deitate, inter res factas seu creatas computari. Tria hæc Basilii de Dionysio asserta juverit paulo accuratius discutere. A primo, quod huc potissimum pertinet, initium hic duco.

[212] [His de Dionysio liberius locutum Basilium affirmat Baronius;] Baronius in Annalibus Ecclesiasticis ad annum 263, num. 43 & seqq. in Basilii de Dionysio sententiam, universim spectatam, scribens, S. Basilium de Dionysio paulo liberius locutum videri, affirmat; ut autem Basilium excuset, ait eum, cum præmemoratam ad Maximum philosophum scriberet epistolam, compertos non habuisse Dionysii de Elencho & Apologia libros, ad Dionysium Romanum Pontificem conscriptos, uti nec Tractatum, ab Athanasio de sententia Dionysii contra Arianos concinnatum. Hunc Athanasii Tractatum nondum tunc S. Basilio innotuisse, ab eruditis facile admittitur, idque etiam loco citato recte probat laudatus Baronius ex eo, quod Basilius ipsum Athanasium, & quæ ab eo scripta fuissent, summopere observare solitus ac colere, suam nihilominus de Dionysio dicturus sententiam, nullam prorsus Athanasii, quod tamen argumenti exigebat ratio, mentionem fecerit, nec accusationem S. Dionysio apud Dionysium, Romanum Pontificem, a Pentapolitanis intentatam vel verbo attigerit, quam tamen ex citato Athanasii Tractatu, si modo hunc vidisset, dubio procul habuisset perspectam. Atque ita quidem verosimillimum est, Basilio tunc, cum præfatam ad Maximum philosophum scripsit epistolam, laudatum Athanasii Tractatum non præluxisse. Ast an idem quoque de apologeticis Dionysii libris, ad Dionysium Romanum Pontificem conscriptis affirmandum est?

[213] Ipsemet Basilius sententiæ suæ, quam verbis proxime recitatis de Dionysio tulit, [cum autem Basilius, sic loquens, apologeticos Dionysii libros, quidquid] initio sic præfatur: Cæterum quæ postulas Dionysii scripta, venere illa quidem ad nos & valde multa; sed non adsunt libri, & idcirco non misimus. Quibus verbis, inquit Baronius, Basilius affirmare videtur, sese tunc, cum illa scriberet, nondum præ manibus habuisse apologeticos Dionysii libros, ad Romanum Pontificem scriptos. Verum, innuit Tillemontius tom. 4 Monumentorum ecclesiasticorum pag. 282, quamvis Basilius in sua ad Maximum philosophum epistola sinistrum admodum de Dionysio ferat judicium, nequit tamen ex illa erui, Basilium tunc, cum illam exararet, nondum legisse apologiam, a Dionysio ad Romanum Pontificem datam, utpote quæ in ipsamet dicta Basilii epistola dilucide citetur; hisce nempe verbis, supra adhuc transcriptis: Hinc etiam non sibi (Dionysius Alexandrinus) constat in scriptis, nunc quidem tollens consubstantiale propter eum, qui hac voce ad hypostases destruendas prave utebatur; nunc vero admittens in iis, quæ defensionis causa ad cognominem (Dionysium scilicet, Romanum Pontificem) scripsit. Hæc Tillemontius, ut dixi, loco citato insinuat. Verum an huic scriptori contra Baronium certo assentiendum est? Erui non posse ex præfata Basilii epistola id, quod ex ea eruit Baronius, sat certum existimo. Etenim verba numeri hujus initio recitata, ex quibus id erueretur, ita queunt exponi, ut iis Basilius, qui tunc in eremum secesserat, Maximo philosopho unice significet, sese Dionysii Opera, quæ ad Maximum philosophum mittenda sibi describi amanuensibus librariisve longius positis imperarat, nondum accepisse; dictis autem verbis hunc in modum, ut certo queunt intelligi, intellectis, qua ratione, quæso, ex iis concludes, Basilium tunc, cum epistolam sæpius præfatam scriberet, apologeticos nondum Dionysii libros legisse? Poterat certe Basilius eremum nondum ingressus hos legisse, antequam vel illos sibi transmitti, Maximus philosophus postularet, vel ipsemet de transmissione illa facienda cogitaret.

[214] Nequit ergo ex præfatis Basilii verbis illud erui, quod ex iis erui posse, visum est Baronio. Verum quamquam hoc ex dictis verbis certo nequeat concludi, non propterea tamen recte concluseris, [interim contra opponi] Basilium jam tum, cum epistolam, sæpissime jam memoratam, ad Maximum philosophum scriberet, apologeticos Dionysii libros, ad Dionysium Romanum Pontificem scriptos, habuisse præ manibus, doctrinamve, in iis tractatam, apprime habuisse perspectam. Quamvis enim, ut recte observat Tillemontius, a Basilio in dicta epistola citetur Apologia, a Dionysio Alexandrino sui purgandi causa ad Romanum Pontificem sibi cognominem data, dici potest, Basilium intelligendum esse, non de quatuor libris, quos Dionysius sub nomine Elenchi & Apologiæ ad Romanum Pontificem sui purgandi causa scripserit, sed de epistola, quam ante hos quatuor libros, ut num. 158 docuimus, eodem fine ad Pontificem transmiserit. Quod si vero ita intelligendus sit Basilius, nequit ex eo, quod in sua ad Maximum philosophum epistola Dionysii apologiam laudet, certo concludi, eum jam tunc, cum ad Maximum scriberet, quatuor legisse libros, de Elencho & Apologia a Dionysio conscriptos. Fateor, res ita habet: & vero Basilii, dum in epistola ad Maximum Dionysii Apologiam citat, de sola, quam hic ante quatuor de Elencho & Apologia libros scripserit, epistola indubie potest intelligi, si modo in Basilii, qua Baronius usus est, editione epistolæ ad Maximum locus, quo Basilius Dionysii Apologiam laudat, e Græco sermone in Latinum accurate sit conversus.

[215] [queat, citasse] Etenim hic locus apud Baronium ad annum supra laudatum de Dionysio sic habet: Factum est, ut varius sit deprehensus & inconstans in conscriptionibus suis; & quidem tollit nunc τὸ ὁμοούσιον, coëssentiale per ea, quibus in recta constitutione τῶν ὑποστάσεων, personarum scilicet, minus recte usus est; nunc contra admittit, dum respondet ejusdem nominis Dionysio, Romano nempe Pontifici. Quæ verba nihil omnino continent, quod impediat, quo minus hæc posteriora, nunc contra (Dionysius τὸ ὁμοούσιον coëssentiale) admittit, dum respondet ejusdem nominis Dionysio, quibus Basilius Dionysii Apologiam citat, de sola queant, quam hic ante quatuor de Elencho & Apologia libros scripsit, epistola intelligi, cum in hac præsertim Dionysius, uti ex num. 158 liquet, τὸ ὁμοούσιον, coëssentiale seu consubstantiale admittat. Verum prædicti epistolæ ad Maximum loci facta ex idiomate Græco in Latinum conversio accurata non videtur. Is enim in Græco-Latina, qua utor, Operum S. Basilii editione, anno 1730 per monachos Benedictinos adornata, Græce in hunc modum exprimitur: Ταὺτητοι καὶ παντοδαπός ἐστιν ἐν τοῖς συγγράμμασιν, νῦν μὲν ἀναιρῶν τὸ ὁμοούσιον διὰ τον ἐπ᾽ ἁθετήσει τῶν ὑποστάσεων κακῶς ἀυτῷ κεχρημένον· νῦν δὲ προσιέμενος ἐν οἷς ἀπολογεῖται πρὸς τὸν ὁμώνυμον. Huic autem, cui nullam prorsus laudati Benedictini lectionem variantem assignant, textui Græco, ad verbum accepto, versio hæc Latina, quæ a mox data atque per Baronium adhibita non parum dissonat, ad amussim respondet: Hinc etiam varius seu inconstans est in suis scriptis, nunc quidem tollens vocabulum Consubstantiale ob eum, qui hoc ad hypostases seu personas destruendas male usus est; nunc vero admittens, in quibus sui purgandi causa ad homonymum seu cognominem scribit. Quæ verba ita nequeunt accipi, ut de sola agat Basilius epistola, a Dionysio ante quatuor Elenchi & Apologiæ libros conscripta. Etenim hæc posteriora, nunc vero admittens, in quibus, seu in iis, in quibus sui purgandi causa ad homonymum seu cognominem scribit, quibus a Basilio Dionysii Apologia laudatur, in se continent, vel certe subintellectum habent pronomen ea, quod ad substantivum præcedens scripta, ut consideranti patebit, debet referri, sicque facit hunc sensum: Nunc vero admittens in iis scriptis, in quibus sui purgandi causa ad homonymum seu cognominem scribit.

[216] Quapropter cum substantivum scripta, seu potius pronomen, [probetur, ab illis non lectis perperam excusatur per Baronium.] substantivi hujus locum supplens, quo a Basilio hic Dionysii apologia citatur, plurali numero exprimatur, nequit Basilius, Dionysii apologiam citans, de sola, quam hic ante quatuor Elenchi & Apologiæ libros scripsit, epistola intelligi. Intelligendus ergo est vel de quatuor Elenchi & Apologiæ libris, a Dionysio ad Romanum Pontificem scriptis, vel de his simul & de epistola, quam ante eosdem Dionysius ad Romanum Pontificem pariter dedit. Benedictini textum Græcum num. præcedenti huc transcriptum ita reddiderunt Latine: Hinc etiam non sibi constat in scriptis, nunc quidem tollens consubstantiale propter eum, qui hac voce ad hypostases destruendas prave utebatur; nunc vero admittens in iis, quæ defensionis causa ad cognominem scripsit. Hæc autem versio, secundum quam a Basilio minus clare laudantur quatuor Dionysii de Elencho & Apologia libri, nonnihil a versione, quam mox dedimus, discrepat; verum hæc nostra, ut consideranti patebit, textui Græco est conformior, eaque propterea etiam standum est, ut adeo Basilius in sua ad Maximum epistola, supra laudata, quatuor citet Dionysii libros de Elencho & Apologia conscriptos, ac proin ut Baronius liberiorem Basilii, quem in epistola ad Maximum tenuit, de Dionysio loquendi modum perperam excuset ex eo, quod Basilius tunc, cum illam epistolam scriberet, quatuor Dionysii de Elencho & Apologia libros nondum legisset. Neque est, cur Basilium, visis etiam & lectis hisce libris, liberius de Dionysio in dicta epistola esse locutum, minus credibile appareat. Etenim jam tum, cum ad Maximum philosophum scriberet, sanctus ille scriptor, fatente Baronio, viderat epistolam, a Dionysio ante quatuor de Elencho & Apologia libros ad Romanum Pontificem conscriptam; quamvis autem in hac Sanctus (vide hujus Commentarii num. 158) Dei Filium Patri consubstantialem apertissime confiteatur, ac proin doctrinam tradat palmari Arianorum errori e diametro oppositam, eum nihilominus, veluti qui prima Anomœæ seu Arianæ hæreseos semina hominibus præbuerit, Basilius in sua sæpissime laudata ad Maximum epistola liberrime traducit, uti palam est ex iis, quæ jam disseruimus.

[217] Non est ergo, cur parum sit aut minus credibile, [Probabile apparet, quam prius de Dionysio tulerat, postea Basilium,] Basilium, lectis etiam Dionysii de Elencho & Apologia libris, sinistram adeo de hoc, ut jam vidimus, protulisse sententiam. Nequiit quippe Basilius posterioribus Dionysii scriptis a sinistra, quam de sancto Viro ex lecta ejus ad Ammonium & Euphranorem epistola conceperat, opinione facile avocari. Aliud, quantum opinor, futurum fuisset, si Basilius, ad Maximum scribens, Tractatum, quem de Dionysii sententia Athanasius scripsit, quemque jam plus semel laudavimus, habuisset perspectum; cum enim Athanasium, ejusque scripta maximi fecerit, dubitandum non videtur, quin Basilius dicti Tractatus, in quo Athanasius Dionysium ab Arianorum erroribus immunem ostendit, argumentis motus, in Athanasii de Dionysio sententiam manibus pedibusque fuisset concessurus, ut adeo Baronius, loco supra laudato recte affirmet, aliter Basilium de Dionysio locuturum fuisse, si, quem Athanasius pro hoc defendendo conscripsit, Tractatum habuisset perspectum, quamvis interim ad immutandam, quam de Dionysio conceperat opinionem, moveri hujusmet Sancti libris, de Elencho & Apologia conscriptis, non potuerit. Quod dum dico, de Basilio, cum ad Maximum scriberet, dictum intellige. Etenim vero prorsus absimile non est, eum postea de Dionysio mutasse sententiam. Sanctus Basilius, inquit Tillemontius tom. 4 Monumentorum ecclesiasticorum pag. 282, nondum, uti ex hujus epistolæ (ad Maximum scriptæ) serie apparet, erat episcopus, cum ita de Dionysio (in epistola ad Maximum) loqueretur, eratque forsan adhuc satis juvenis. Facile potest postea mutasse sententiam. Certe videmus, hunc (Basilium) illi (Dionysio Alexandrino) in prima sua canonica epistola (hæc, a nobis jam memorata postque adhuc memoranda, Amphilochio inscripta est) Magni titulum bis tribuere, etiam tunc, cum ne quidem ejus de Montanistarum baptismo opinionem potest probare. Citat etiam eum pro Spiritus sancti deitate, adjungens nihilominus, esse, cur quis hinc miretur. Textus, quos refert, sufficere videntur, ut Dionysii fides pura probetur hoc in capite, in quo eum erroris Basilius insimularat. Ita Tillemontius, & meo quidem judicio satis probabiliter.

[218] [quamvis contrarium contendant Benedictini, mutasse sententiam.] Benedictini nihilominus, a Tillemontio hic dissentientes, in Notis, quas epistolæ ad Maximum philosophum sæpissime jam laudatæ subnexuere, sic scribunt: Frustra quis cum Tillemontio conjiciat, Basilium mutasse sententiam, & quod junior dixerat, recantasse in libro de Spiritu sancto cap. 29, ubi præclarissimum Dionysii de Trinitate testimonium profert. Frustra hoc, inquam, sententiæ immutatæ indicium existimetur. Tum cum enim citat illud testimonium, παράδοξον ἀκοῦσαι, mirabile auditu esse, dicit. Quod argumento est, eum Dionysio ne tunc quidem magis favisse. Hæc laudati Benedictini contra Tillemontium. Verum non video, qua ratione hi ex eo, quod Basilius Dionysii citans de Spiritu sancto testimonium, auditu id mirabile pronuntiet, sat certo arguant, Basilium ne tunc quidem, cum præmemoratum de Spiritu sancto librum scripsit, Dionysio magis favisse. Etenim Basilius, cum Dionysii de Spiritu sancto testimonium citavit, vocare illud mirabile auditu potuit, quod illud secundum se mirum foret, utpote non tantum Spiritum sanctum, sed & sanctissimæ Trinitatis mysterium adeo perfecte exprimens, ut id vix alibi Basilius expressum invenisset perfectius. Dionysii de Spiritu sancto testimonium, quod Basilius e secunda Dionysii de accusatione & defensione epistola in suum de Spiritu sancto Tractatum intulit, mirabileque auditu appellavit, sic habet: His omnibus congruenter & nos, forma etiam ac regula a presbyteris, qui ante nos vixerunt, accepta, concordibus vocibus cum illis gratias agentes, tandem nunc vobis scribere desinimus. Deo autem Patri & Filio Domino nostro Jesu Christo cum sancto Spiritu gloria & imperium in sæcula sæculorum, amen. Quibus ultimis verbis clarissime sane non tantum Spiritus sanctus, verum etiam duæ aliæ divinæ Personæ, totumque sanctissimæ Trinitatis mysterium exprimitur, ut adeo Basilius mirabile auditu vocare potuerit prælaudatum Dionysii de Spiritu sancto ac Trinitate testimonium, etiamsi jam factus senior Dionysio magis faverit.

[219] Utut sit, certum equidem est, Basilium, adhuc juniorem, [Hæc erat justo severior, contraque scribendi ratio,] verbis supra recitatis de Dionysio, veluti de Anomœæ seu Arianæ hæreseos fonte ac auctore esse locutum. Verum, inquies, quid tandem de severa hac Basilii in Dionysium censura sentiendum est? Respondeo: cum Basilius hanc ferens, fateatur, Dionysium (vide verba num. 210 recitata) non pravitate sententiæ peccasse, sed studio oppugnandi Sabellii, atque ut adversus hunc plenam & redundantem victoriam obtineret, Dionysium minime arbitratus est Anomœæ seu Arianæ impietatis fuisse affinem. Quapropter cum Dionysium prima jecisse Anomœæ seu Arianæ hæreseos semina nihilominus affirmet, necesse est, ut solas, quas Dionysius adhibuit, loquendi formulas, veluti Arianis faventes primaque eorumdem hæreseos semina continentes, condemnet. Verum, inquies iterum, an sat recte a Basilio istæ sine ulla adhibita benigniori interpretatione rejiciuntur ac damnantur? Athanasius, qui non minus, quam Basilius Dionysium de sanctissima Trinitate orthodoxe admodum sensisse, persuasum habuit, in suo de Dionysii sententia Tractatu admittit quidem, varias, quas Dionysius (adi hujus Commentarii num. 168) adhibuit de sanctissima Trinitate loquendi formulas, Arianis favisse; verum eas, & a scriptis posterioribus, in quibus Dionysius mentem suam dilucidius exposuit, & a fine & sensu, quo eas adhibuit, excusat. Loquendi illæ formulæ ad humanam Christi naturam fere unice spectabant. Eo autem fine de hac sola fere Sanctus loquebatur, ut cum Sabelliani audacius Dei Filium negarent, & humana ejus Patri adscriberent, ostendens ipse, non Patrem, sed Filium pro nobis Hominem factum esse, Sabellianis persuaderet, Patrem non esse Filium, eoque pacto homines ad veram Filii Deitatem credendam, & ad Patris cognitionem sensim adduceret. Hunc finem sibi Sanctus habebat propositum, hanc tenebat adversus Sabellianos scribendi rationem.

[220] Et vero hanc etiam utilem fuisse, Sabellianosque convertere natam, [quam Dionysius adversus Sabellianos tenuit, ab Athanasio,] Athanasius in Tractatu de Dionysii sententia, mox iterum laudato, num. 26 his verbis docet: Et est vere apta persuadendi forma ad insaniam Sabellii evertendam, ut, qui sequaces ejus cito coarguere velit, non ab argumentis ejus divinitatem indicantibus initium ducat; nempe Filium esse Verbum, Sapientiam & Virtutem; nec ab illo: Ego & Pater unum sumus, &; ne illi (Sabelliani) quæ recte dicta sunt, ad pravum sensum detorquentes, impudentis contentionis occasionem hinc arripiant, dum audiunt: Ego & Pater unum sumus, &, qui videt me, videt & Patrem meum; sed Salvatoris exemplo præmittat ea, quæ humano more de illo dicta habentur: cujusmodi sunt, esurire, laborare, quod vitis sit, quod oraverit & passus sit; quanto enim hæc dictu sunt humiliora, tanto liquidius demonstratur, Patrem non esse factum hominem. Necessum est enim, cum Dominus Vitis appelletur, agricolam exstare; & cum oret, esse qui exaudiat; cum denique petat, esse, qui concedat. Hujusmodi quippe dicta longe facilius Sabellianorum insaniam commonstrant, quod necesse omnino sit, alium esse, qui orat, alium, qui exaudit; alium vitem, alium agricolam. Quotquot enim verba Filium quasi alienum a Patre declarant; hæc ad carnem attinent, quam nostri causa gestavit.

[221] [veluti utilis,] Opificia quippe secundum naturam a Deo sunt aliena; ideo cum caro opificium sit, Verbum, quod, ut ait Joannes, caro factum est, licet secundum naturam proprium sit Patri, & ab eo indivisibile; attamen si caro spectetur, Pater dicitur ab illo remotus; quæ enim carni propria sunt, ipse concedit, ut de se dicantur, quo hinc palam fiat, non alterius, sed suum proprium corpus fuisse. Cum itaque hæc eo modo sint intelligenda, citius Sabellius convincetur, non esse Patrem, qui caro factus est; sed ejus Verbum, quod illam redemit, Patrique obtulit. Et ubi quis illum ita coarguerit, ac persuaserit, hinc divinitatem quoque Verbi facilius edocebit; ipsum nempe esse Verbum & Sapientiam, Filium & Virtutem, Splendorem & Figuram. Necesse quippe est, jam denuo colligere, cum Verbum existat, & Verbi Patrem esse oportere; Sapientia cum sit, ejus Parentem esse; & Splendor cum sit, esse quoque Lucem, atque ita Patrem & Filium unum esse. Hæc cum probe sciret Dionysius, illa edidit scripta, prioribusque verbis Sabellium compressit. His vero Arianam prosternit hæresim. Ut enim humana Salvatoris apta sunt ad Sabellium evertendum, e converso in Ariomanitas, non ex humanis, sed ex iis, quæ Verbi divinitatem indicant, argumenta sunt mutuanda; ut ne illi, quæ de Domino corporis causa dicuntur, prave interpretantes, existiment ejusmodi esse Verbum, quales nos homines sumus, ac demum in insania sua perseverent. Qui si de Divinitate doceantur, suum ipsi errorem improbabunt; cumque didicerint, Verbum carnem factum esse, humana imposterum facilius distinguent ab iis, quæ ad Divinitatem attinent.

[222] [laudatur.] Hactenus Athanasius ostendens, eam, quam Dionysius contra Sabellianos tenuit scribendi rationem, aptam admodum fuisse, ut illos ab impia, qua infecti erant, circa sanctissimam Trinitatem opinione revocaret. Dispiciat nunc studiosus lector, utri modo assentiendum sit, Athanasione, qui, re mature discussa, prolixum pro tutanda Dionysii contra Arianos fama Tractatum scripsit, an potius Basilio, qui junior adhuc, rogatus a Maximo philosopho suam dicere de Dionysio sententiam, sancti Viri scribendi contra Sabellium rationem, veluti supervacaneam & noxiam, utpote qua prima Anomœæ seu Arianæ hæreseos semina jacta sint, brevi scripta ad Maximum epistola, traducit. Quod ad me pertinet, utrumque sanctum virum, Basilium scilicet & Athanasium, impense revereor; Basilius tamen in Dionysium ob nonnullas loquendi formulas comparationesque adhibitas, quas Athanasius modo non uno apte simul orthodoxeque exponit, æquo videtur severior, dum ob eas sanctum Virum Anomœæ hæreseos primum auctorem facit. Procedo nunc ad alterum Basilii assertum, quo Dionysium (adi num. 211) in scriptis suis sibi non constare, affirmat.

§ XX. Duo alia Basilii de Dionysio asserta expenduntur.

[Dionysius in epistola ad Ammonium auferre consubstantiale] Benedictini, supra plus semel jam laudati, ad hæc Basilii in epistola ad Maximum verba, ante adhuc recitata, Hinc etiam (Dionysius Alexandrinus) non sibi constat in scriptis, nunc quidem tollens consubstantiale propter eum, qui hac voce ad hypostases destruendas prave utebatur; nunc vero admittens in iis, quæ defensionis causa ad cognominem scripsit, sic observant: Valde dubium est, quod hoc loco asseverat Basilius, & a Dionysio sublatum & a Sabellio adhibitum consubstantiale. Ipse Dionysius confutavit accusatores suos, teste Athanasio, ibidem (in Tractatu de sententia Dionysii num. 18) pag. 255: Qui eum mentiebantur, (seu potius, ut Græce est) asseverabant, dixisse Filium inter res creatas computari & nequaquam esse Patri consubstantialem. Quod spectat ad Sabellium, probabile non est, ei arrisisse consubstantiale, quod non minus ipsi adversarium est quam Arianis; nusquam hac voce perhibentur usi esse Sabelliani. Sed cum ea Basilius sibi persuasisset abusum esse Marcellum Ancyranum, facile adductus est, ut idem de Sabellio judicium ferret. Ita illi; verum jam supra vidimus, Dionysium in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola dixisse, Dei Filium a Patre secundum substantiam alienum, ut adeo a Dionysio sublatum consubstantiale, Basilio potuerit videri, nec, uti ex iis, quæ num. 172 & seqq. disputavimus, facile colliges, quidquam officit, quod Sanctus deinde in sua ad Dionysium, Romanum Pontificem, epistola sese Dei Filium Patri asseruisse non consubstantialem, iverit inficias.

[224] Quod autem jam pertinet ad secundum, quod laudati Benedictini aiunt, [videri potuit Basilio;] dubium esse scilicet, an a Sabellio consubstantiale fuerit adhibitum; nolim ego id asserenti Basilio, nisi ob rationes prorsus graves refragari; illæ autem, quas verbis mox recitatis Benedictini adducunt, hujusmodi esse non videntur. Sabelliani Personarum in sanctissima Trinitate distinctionem impugnabant. Sic ergo ex admisso consubstantiali, ut etiam reipsa faciebant, argutari poterant: Filius consubstantialis est Patri, Spiritus sanctus item consubstantialis est Patri simul & Filio: ergo omnes tres ejusdem sunt substantiæ seu naturæ: ergo omnes tres unam dumtaxat substantiam seu naturam constituunt, ac proin etiam unicam Personam, & non nisi penes nomina differunt. Sane non video, consubstantiale Sabellianis esse adversarium, nisi iis pariter adversarium velis, Patrem, Filium & Spiritum sanctum unam eamdemque in sanctissima Trinitate constituere substantiam seu naturam. Ad id autem, quod addunt laudati Benedictini, consubstantiali usos nusquam perhiberi Sabellianos, respondeo, nec uspiam perhiberi contrarium, ac proin, cum nihil obstet, quo minus vocem illam adhibuisse credantur, Basilio diserte asserenti, illos ad destruendas hypostases consubstantiali abusos, assentiendum esse. Itaque valde dubium non est, quod Basilius de consubstantiali per Dionysium sublato & per Sabellium adhibito verbis supra iterato recitatis asseverat.

[225] Verum an quemadmodum hac in re Basilio hic assentimur, assentiendum pariter ei est, dum iisdem verbis supra recitatis Dionysium ex eo, [ast Dionysium, quod alibi consubstantiale admittat, idem S. Scriptor,] quod nunc rejiciat, nunc admittat consubstantiale, sibi non constare in scriptis affirmat? Respondeo: Dionysius, ut supra docuimus, in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola Dei Filium a Patre secundum substantiam alienum asseruit; quo ex asserto erat consequens, ut Dei Filius secundum Dionysium Patri esset non consubstantialis; verum quando Sanctus ibidem Dei Filium a Patre secundum substantiam alienum dixit, de eo, ut supra pariter docuimus, secundum humanam naturam considerato fecit sermonem. Jam vero quando Dionysius in epistolis seu libris, sui defendendi causa ad Romanum Pontificem scriptis, Dei Filium Patri consubstantialem affirmat, de illo secundum naturam humanam non considerato loquitur. Quapropter, cum sub diversa ratione Dei Filium Patri consubstantialem, & non consubstantialem in scriptis proxime laudatis statuat, non video qui sibi non constare in scriptis a Basilio dici queat ex eo, quod in epistola ad Ammonium tollat consubstantiale, hocque vocabulum in epistolis ad Romanum Pontificem sui purgandi causa scriptis admittat.

[226] [cum illud vocabulum Antiochena synodus rejecerit,] Adhæc fac Dionysium in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola, & in epistolis sui purgandi causa ad Romanum Pontificem scriptis de Dei Filio secundum naturam humanam non considerato esse locutum, potuit nihilominus Sanctus vocabulum consubstantiale, quod illud, ut ait Basilius, Sabelliani perperam adhiberent, perversove sensu acciperent, in epistola ad Ammonium contra Sabellianos scribens rejicere; admittere vero in epistolis ad Romanum Pontificem sui purgandi causa scriptis. Sic concilii Antiocheni, anno 269 aut 270 contra Paulum Samosatenum celebrati, Patres vocabulum consubstantiale, quod illo Paulus ad impiam suam de secunda sanctissimæ Trinitatis Persona doctrinam stabiliendam abuteretur, non immerito rejecerunt; idem vero magnæ Nicænæ synodi Patres, qui Arium proscripserunt, non immerito contra admiserunt. Audi, qui hac de re testimonium perhibeat, loquaturque Athanasius, epistola de synodis num. 45 hæc scribens: Etsi ambarum synodorum (Antiochenæ & Nicænæ) Patres diverse de consubstantiali mentionem fecerint, nullatenus tamen ab illis dissidere debemus, sed illorum perscrutari sententiam, & tunc ambas inter se synodos consentire deprehendemus. Qui enim Samosatensem deposuere, vocem consubstantialis corporali accepere modo, cum Paulus argutari vellet ac dicere, Si Christus non ex homine Deus factus est, ergo consubstantialis est Patri atque hinc necesse est, tres esse substantias; unam priorem, duas vero ex illa procedentes. Ideoque illud Pauli (Samosateni) sophisma jure caventes, dixere Christum non esse consubstantialem; neque enim Filius ita se habet respectu Patris, qualiter ille cogitabat.

[227] [Nicæna admiserit,] Qui autem Arianam hæresim anathemate damnarunt, cum Pauli calliditatem animadvertissent, & cogitarent, non ita de incorporeis, & maxime de Deo, consubstantialitatem accipiendam esse, agnoscentesque Verbum non creaturam, sed prolem ex substantia esse; item Patris substantiam Filii principium, radicem & fontem esse, ac eumdem ex se veram esse genitoris similitudinem, nec eum quasi natura extraneum, uti nos sumus, a Patre separatum esse, sed cum ex ipso sit, Filium esse indivisum, uti se habet splendor erga lucem; cum item sibi faverent Dionysii (Alexandrini episcopi) exempla, Fontis scilicet vox & Consubstantialis defensio; & ante ista vox Salvatoris index unitatis; Ego & Pater unum sumus; &, Qui vidit me, vidit & Patrem; ea, inquam, de causa jure & ipsi Filium consubstantialem dixerunt. Et sicuti, ut supra dixi, nemo Apostolum culpaverit, quod de Lege Romanis hoc modo, Hebræis alio scripserit; sic nec præsentis temporis homines priscos illos criminati fuerint, si eorum considerent interpretationem; neque prisci posteros reprehenderint, si advertant, qua sententia & quo usu ita de Domino scripserunt. Etenim utraque synodus ex legitima causa hoc modo alia, alio alia locuta est. Cum enim Samosatensis, Filium, sentiret, non esse ante Mariam, sed ab illa initium existendi accepisse, idcirco episcopi tunc congregati, illum deposuerunt, & hæreticum declararunt; de Filii autem divinitate cum simplicius scriberent, ad accuratam consubstantialis interpretationem non devenerunt, sed, ut conceperant, de consubstantialitate locuti sunt.

[228] Cum ergo, uti ex his Athanasii verbis, huc jam transcriptis, [severiori, quam par est, censura perstringit,] facile colliges, concilii Antiocheni Patres consubstantiale idcirco rejecerint, quod Paulus Samosatenus eo sensu, quo in humana generatione filius patri consubstantialis, id est, ejusdem, quantum ad speciem, cum eo substantiæ dicitur, vocabulum illud acciperet, hincque inferret, si Christus esset ex substantia Dei Patris, tres fore in sanctissima Trinitate substantias eo modo distinctas, quo in humana generatione filii substantia a substantia patris distinguitur, cum, inquam, concilii Anthiocheni Patres consubstantiale idcirco rejecerint, potuit etiam Dionysius idem vocabulum, contra Sabellianos scribens, si illud hi (ut ait Basilius) in perverso sensu acceperint, merito rejicere. Sabelliani divinas personas confundebant, ac proin per consubstantiale non tantum essentiæ seu substantiæ, sed etiam forte personæ unitatem intellexerint. Quod si autem hoc sensu consubstantiale acceperint, merito Dionysius contra illos scribens, vocabulum illud rejecerit, idemque postea, cum ad Romanum Pontificem sui purgandi causa scripsit, admiserit, sicuti Nycænæ synodi Patres idem vocabulum, licet ab Antiochenis antea rejectum, pariter deinde admiserunt. Itaque quocumque modo res spectetur, non video, an sat æquo Dionysius, cum ex dictis consubstantiale, quod uno loco rejecit, alio deinde, nisi diverso sensu acceptum, non admittat, sibi non constare in scriptis a Basilio dicatur. Et vero probabile non apparet, virum talem, qualis fuit Dionysius, sibi parum aut nihil in præcipuo fidei articulo credendo constitisse. Videtur adeo & hic Basilii de Dionysio judicium severius esse, quam par sit, ac proin Athanasio assentiri malim, qui, quidquid Dionysius Dei Filium a Patre secundum substantiam alienum faciens, Divini Verbi consubstantialitati in speciem contrarium asseruit, ad humanam, quam illud assumpsit, naturam recurrendo, sensu orthodoxo exposuit, Sanctumque ab Arianorum erroribus quam maxime alienum ostendit. Hæc nostra est de secundo, quod Basilius de Dionysio protulit, quodque supra explanavimus, judicio sententia. Restat nunc, ut quid de tertio, quod Basilius de Dionysio pariter protulit, sentiendum sit, exponam.

[229] Judicium illud his verbis, supra adhuc recitatis, concipitur: Adhæc de Spiritu voces emisit minime dignas Spiritu, ab adorata illum Deitate sejungens & in inferioribus una cum creata ac ministra natura numerans. [hocque ipsum, Dionysii de Spiritu sancto doctrinam carpens,] Tertium ergo Basilii de Dionysio judicium in eo versatur, quod Spiritum sanctum a Dionysio inter res factas seu creatas computari existimet. Athanasius, qui Dionysium ab errore eorum, qui Dei Filium inter creaturas computant, contra Arianos vindicat, nihil plane scripsit, quo Sanctum ab errore, quo Spiritum sanctum creaturis accensuerit, immunem ostenderet. Verum ipsemet Basilius, atque etiam ipse Dionysius in suis de Elencho & Apologia libris eas afferunt Sancti nostri de Spiritu sancto sententias, ex quibus hunc non minus orthodoxe de tertia, quam de secunda Trinitatis persona sensisse, manifestum efficitur. Ut de re unusquisque queat recte dispicere, verba Basilii ac Dionysii præcipua, huc facientia, transcribo. Basiliana, quorum jam partem supra dedi, libro de Spiritu sancto cap. 29 hæc sunt: Irenæus ille & Clemens Romanus & Dionysius Romanus, & Alexandrinus Dionysius, id quod etiam auditu mirum est, in secunda ad sibi cognominem epistola de accusatione & defensione, hunc in modum finivit sermonem. Transcribam autem vobis ipsa hominis verba: His omnibus, inquit, congruenter & nos, forma etiam ac regula a presbyteris, qui ante nos vixerunt, accepta, concordibus vocibus cum illis gratias agentes, tandem nunc vobis scribere desinimus. Deo autem Patri & Filio, Domino nostro Jesu Christo cum sancto Spiritu gloria & imperium in sæcula sæculorum, amen.

[230] [cum hæc ex variis Sancti sententiis, quas ipsemet S. Basilius] Prima hæc est orthodoxa, quam Basilius libro proxime laudato affert, Dionysii de Spiritu Sancto sententia. En etiam verba, mox recitatis proxime subjuncta, quibus etiam alias non minus orthodoxas Dionysii de Spiritu sancto sententias in medium adducit: Nec quisquam, inquit, dicere possit hæc correcta fuisse ac immutata. Neque enim ita sermonem confirmasset, dicens videlicet, accepisse se formam ac regulam si in Spiritu dixisset: hujus enim vocis usus creber est. At illud erat, quod egebat defensione. Qui quidem & in medio scripti sic loquitur adversus Sabellianos: Si eo, quod tres sunt hypostases, divisas esse dicunt, tres sunt, etiamsi nolint: aut divinam Trinitatem prorsus e medio tollant. Ac rursum, divinissima enim ob id etiam post unitatem Trinitas est. Hæc Basilius, cum perperam de Spiritu Sancto sentire, a quibusdam accusaretur, in laudato de Spiritu Sancto libro litteris mandavit. Censuit ergo hic sanctus scriptor cum librum illum elucubravit, Dionysium ab omni circa tertiam Trinitatis Personam erroris suspicione esse immunem; alias enim ab eo in sui defensionem citandus non fuisset Dionysius, si hic æque ac ille in ejusdem criminis suspicionem potuisset adduci. Videtur ergo, ut jam supra docuimus, esse probabilius, Basilium, jam seniorem factum, suam, quam de Dionysio junior tenuerat, immutasse sententiam. Adi hujus Commentarii num, 218, ubi etiam probatum invenies, contrarium non recte concludi ex eo, quod Basilius eo ipso loco, quo jam senior in libro de Spiritu Sancto verbis proxime recitatis præclarissimum Dionysii de Spiritu Sancto testimonium profert, vocet illud πάραδοξον᾽ ἀκοῦσαι mirabile auditu.

[231] Utut sit, mutarit Basilius jam senior, non mutarit, quam junior de Dionysio tulerat sententiam, orthodoxam equidem de Spiritu sancto doctrinam continent textus, [& Tractatus de sententia Dionysii] quos, veluti a Dionysio litteris consignatos, verbis supra productis sanctus ille scriptor laudat. Adhæc quam orthodoxe de Spiritu sancto Dionysius senserit, liquet etiam ex binis Sancti sententiis, quas Athanasius e secundo Dionysii de Elencho & Apologia libro in suum de sententia Dionysii Tractatum intulit, quasque Tractatus hujus numero 17 Benedictinorum, qua utor, versio exhibet. Prior, jam supra ad Dionysii de secunda Trinitatis Persona opinionem elucidandam transcripta, hucque nunc iterum ad sancti Viri de tertia Trinitatis Persona doctrinam pariter elucidandam ex parte saltem transcribenda sic habet: Patrem dixi, & priusquam Filii mentionem facerem, jam illum in Patre significaram; Filium adjunxi, ac etiamsi Patrem non prius nominassem, is tamen in Filii nomine comprehensus fuerat; Spiritum sanctum addidi, sed simul & unde & per quem processerit, adjunxi. Illi vero ignorant, neque Patrem, qua Pater est, a Filio alienari posse, nam nomen illud est origo conjunctionis; neque Filium a Patre separari; namque Patris vocabulum commune quidpiam indicat. In manibus autem illorum est Spiritus, qui neque a mittente, neque a ferente separari potest. Quomodo igitur ego, qui talibus utor nominibus, illa a se invicem separata & omnino diversa existimem? Posterior vero his verbis, quæ, quod maxime notari digna sint, Græce simul & Latine huc transcribo, concipitur: Ὅυτω μὲν ἡμεῖς ἐίστε τὴν τριάδα τὴν μονάδα πλατύνομεν ἀδιαίρετον, καὶ τὴν τριάδα πάλιν ἀμείωτον εἰς τὴν μονάδα συγκεφαλαιούμεθα. Sic quidem nos indivisibilem Unitatem in Trinitatem dilatamus, & Trinitatem iterum, quæ imminui nequit, in Unitatem contrahimus.

[232] Benedictini in Notis, quas laudato Athanasii Tractatui adjungunt, [apud Athanasium exhibent, orthodoxa fuisse probetur,] de posteriori Dionysii Græce atque Latine huc jam transcripta sententia sic observant: Eximia hæc clausula, τὴν μονάδα πλατύνομεν ἀδιαίρετον, καὶ τὴν τριάδα παλιν ἀμείωτον εἰς τὴν μονάδα συγκεφαλαιούμεθα, quæ in editis desideratur, in omnibus Mss. habetur, & a veteri interprete versa est; ut nihil dubium sit, eam typographi mendo omissam fuisse, quod hæc verba τριάδα & μονάδα similiter desinerent: quod item palam est ex iis, quæ habentur infra num. 19, ubi nempe Athanasius sic scribit: Quod autem illi (Ariani) separant & dividunt Verbum a Deo, id ille (Dionysius Alexandrinus) improbat, cum ait, Trinitatem, quæ nec dividi, nec minui potest, in unitatem contrahi. Græce: Καὶ τὸ μὲν ἀποσχοινίζειν καὶ διαιρεῖν ἀυτοὺς τὸν λόγον ἀπὸ τοῦ Θεοῦ, ἀναιρεῖ λέγων ἀυτὸς ἀδιαίρετον καὶ ἀμείωτον τὴν τριάδα εἱς μονάδα συγκεφαλαιοῦσθαι. Quibus ex verbis potissimum, utpote ab Athanasio ad verba, quæ prævie ex Dionysii de Elencho & Apologia libris recitavit, respiciente prolatis, indubium mihi fit, quod Benedictini verbis mox transcriptis de posteriori Dionysii circa sanctissimam Trinitatem sententia observant, ut adeo pro certo habeam, hanc a Dionysio vere fuisse prolatam. Hæc autem præclara, aureisque apicibus exaranda sententia, qua omnes profligantur adversus Trinitatem obortæ hæreses, omnibus aliis Dionysii dictis eminet. Ita ad verbum fere laudati Benedictini in Admonitione, quam Athanasii de sententia Dionysii Tractatui præmittunt. Personas, inquit lib. 2, epistola 144 Isidorus Pelusiota, in sanctam Trinitatem dilatare atque in unam essentiam colligere, rectissimum ac verissimum dogma est. Liquet ergo ex posteriori Dionysii sententia huc transcripta, eum recte admodum atque orthodoxe de tota sanctissima Trinitate ac proin etiam de Spiritu sancto sensisse. Quapropter cum hoc ipsum etiam ex Sancti de Trinitate sententia, num. præcedenti transcripta, aliisque insuper supra memoratis manifestum sit, hæque omnes, uti ex ante dictis facile intelliges, ex Dionysii de Elencho & Apologia libris depromptæ sint, ex his certe Basilius sinistrum illud, quod, ut ante docuimus, de Dionysii circa Spiritum sanctum doctrina protulit, judicium non hausit.

[233] [verosimillime etiam facit,] At, inquies, quibus ergo Dionysii scriptis motus Basilius tam sinistre de Sancti circa Spiritum sanctum doctrina judicavit? Respondeo: verosimillime non aliis, quam epistola a Dionysio ad Ammonium & Euphranorem contra Sabellianos scripta, ex qua etiam Basilius censuit, prima Anomœæ hæreseos semina a Dionysio jacta fuisse. Verum quemadmodum Basilius hoc censens, æquo, ut jam diximus, in Dionysium severior fuisse videtur, ita & illum in hunc æquo pariter severiorem fuisse arbitramur, dum ait: Adhæc (sanctus Dionysius) de Spiritu voces emisit, minime dignas Spiritu, ab adorata illum Trinitate sejungens & in inferioribus una cum creata ac ministra natura numerans. S. Athanasius verba, a Dionysio in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola prolata, quæ sensus heterodoxi erant capacia, quæque, veluti Anomœæ hæreseos semina, Basilius accepit, sensu probe orthodoxo exposuit, itaque porro ea explanari posse ac debere in suo de Dionysii sententia Tractatu ostendit. Hinc suspicari fas est, pariter Dionysii verba, quæ nuspiam Basilius profert, quibusque Spiritum sanctum creaturis accenseri, putavit, sensus orthodoxi fuisse capacia, orthodoxeque ab Athanasio interpretanda fuisse, si hic, quemadmodum pro tutanda Dionysii circa secundam Trinitatis Personam sententia Tractatum scripsit, ita etiam pro defendenda sancti Viri circa tertiam Trinitatis Personam doctrina calamum strinxisset.

[234] [hincque quid de Basilii circa Dionysium judicio universim statuendum sit, patescit.] Hæc nominatim de tertio Basilii, supra memorato, circa Dionysium judicio. Ut tandem, quid de omnibus tribus sancti hujus scriptoris judiciis sentiendum sit, edicam, sic habeto: observarat Basilius in Dionysii ad Ammonium epistola locutiones nonnullas, quæ quamquam orthodoxe possent exponi, sensu tamen magis obvio acceptæ, sequioris interpretationis erant capaces. Hinc sanctus ille scriptor magis ad Arianorum seu Anomœorum, qui impiam suam doctrinam ex Dionysio haustam dictitabant, clamores attendens, quam ad posteriora Sancti Scripta omni dubio procul probe orthodoxa nulliusque sequioris interpretationis capacia, severiori, quam par sit, censura priora Dionysii scripta seu epistolam ad Ammonium & Euphranorem datam perstrinxerit. Verum quamvis hæretici, qui humani arbitrii libertatem negant, pro hac opinione sua ad S. Augustinum continue appellent, non propterea tamen hic sanctus Doctor, cum arbitrii libertatem, sicubi hanc negare videatur, clarissime alibi admittat, merito dici potest, perversæ hæreticorum, libertatem negantium, opinioni semina suppeditasse. Hinc collige, quid universim de Basilii circa Dionysium judicio sentiendum sit, quidve ego sentiendum, existimem. Rerum ad Sanctum nostrum spectantium seriem, quam discutienda tutandaque S. Dionysii circa sanctissimam Trinitatem doctrina tantisper interrupi, tandem resumo.

§ XXI. Annus, quo Valerianus a Persis captus fuerit, disquiritur, sicque via ad reliquas Dionysii res gestas chronologice ordinandas aperitur.

[Valerianus a Persis capitur;] Valerianus, crudelissima in Christianos persecutione per triennium & amplius, ut docebimus, exercita, tandem anno secundum dicenda imperii sui septimo a Persis captus, atque in servitutem abductus, justo Dei judicio impietatis suæ pœnas dedit. Lactantius libro de Mortibus persecutorum, postquam de Decio & persecutione ab eo suscitata locutus est, capite 5 hac de re sic scribit: Non multo post Valerianus quoque non dissimili furore correptus, impias manus in Deum intentavit, & multum, quamvis brevi tempore, justi sanguinis fudit. At illum Deus novo ac singulari pœnæ genere affecit, ut esset posteris documentum, adversarios Dei sæpe dignam scelere suo recipere mercedem. Hic captus a Persis, non modo imperium, quo fuerat insolenter usus, sed etiam libertatem, quam ceteris ademerat, perdidit, vixitque in servitute turpissime. Nam rex Persarum Sapores, qui eum ceperat, si quando libuerit, aut vehiculum ascendere aut equum, inclinare sibi Romanum jubebat ac terga præbere, & imposito pede super dorsum ejus, illud esse verum dicebat, exprobrans ei cum risu, non quod in tabulis aut parietibus Romani pingerent. Ita ille dignissime triumphatus, aliquandiu vixit, ut diu barbaris Romanum nomen ludibric ac derisui esset. Etiam hoc ei accessit ad pœnam, quod, cum filium haberet imperatorem, captivitatis suæ tamen ac servitutis extremæ non invenit ultorem, nec omnino repetitus est. Postea vero quam pudendam vitam in illo dedecore finivit, direpta est ei cutis, & exuta visceribus pellis, infecta rubro colore, ut in templo barbarorum deorum ad memoriam clarissimi triumphi poneretur, legatisque nostris semper esset ostentui, ne nimium Romani viribus suis fiderent, cum exuvias capti principis apud deos suos cernerent.

[236] Ita Laudatus Lactantius recte quidem Valerianum justo Dei judicio in impietatis pœnam a Persis captum referens, [hoc verosimilius anno 260 accidit:] nullam tamen addens notam chronicam, ex qua, quo anno imperatorem illum capi acciderit, utcumque colligas. Eodem defectu alii scriptores antiqui, qui rem illam litteris mandarunt, etiam laborant. Sunt quidem, qui eventum illum, additis etiam notis chronicis, signarunt, verum hæ sunt hujusmodi, ut ex iis non nisi ægerrime annum, quo Valerianus a Persis captus sit, sat certo definias. Hinc ea de re inter eruditos, aliis pro anno 259, aliis contra pro anno 260 certantibus, acriter disceptatur. Hos inter non infimum locum tenent Pearsonius in Annalibus Cyprianicis & Pagius in Criticis, quos, quod, quæcumque scriptores alii de hoc argumento tradunt, compendio exhibeant, solos hic propemomodum commemoro. Prior Valeriani captivitatem anno 260, posterior anno 259 affigendam contendit. Utri potius assentiendum sit, hoc paragrapho indago. Ut autem ab ipso hujus disquisitionis initio opinionem meam promam, Pearsonii opinionem amplector. Conatur quidem illam Pagius variis argumentis convellere; verum nullum omnino, quantum mihi equidem apparet, in medium adducit, quod tantopere urgeat, ut a Pearsonii opinione cogat recedere. Quod vero ad Pearsonium pertinet, quamvis omnes etiam simul sumptæ, quas affert, rationes rem non evincant, seu eam indubitatam certamque non faciant, verosimillimam tamen reddunt. Adhæc quamvis aliquas proponat, quæ facile possint elidi, alias tamen adjungit, quæ sint perquam validæ, quæque me, ut Pearsonii sententiæ assentiar, idcirco potissimum impellunt, quod hæc sit communior, quam Pagii opinio, salvetque non minus notas chronicas, quas a scriptoribus antiquis, quorum scilicet fides integra habenda, subministratas, invenio. Res ex dicendis patescet. A rationibus, quibus Pearsonius Valeriani captivitatem anno 260 affigendam contendit, initium duco.

[237] [tria argumenta, quibus hæc epocha stabilitur.] Hic scriptor in Annalibus Cyprianicis supra laudatis ad annum 260 num. 3, præmissis binis rationibus, quas huc, utpote ad rem controversam probandam minus validas, transcribendas non duco, sic habet: Tertio Secularis & Donatus, qui ante septimum ejus (Valeriani) imperii annum consules non fuere, toties rescriptis Valeriani & Gallieni subscribuntur, ut hujus anni (260 nempe) aliqua parte eum (Valerianum) adhuc libertate gavisum esse, necesse sit. Quarto quadraginta & duobus mensibus, quod ex Dionysii (Alexandrini episcopi) scriptis recte colligitur, Christianos persequi (Valerianus) non potuit, nisi ejus auctoritas aliqua hujus anni parte durasset. Denique Sextus Aurelius Victor calculum nostrum confirmat, dum do Gallieno ait, regnavit annis quindecim, cum patre septem, solus octo. Ita Pearsonius, tres rationes duabus aliis, quas proxime præmisit, adjungens, ob quas Valerianum anno 260 a Persis captum arbitretur. Priori e tribus hisce postremis rationibus nolo etiam multum insistere, facileque concedo Pagio, qui eam in Criticis ad annum 259 num. XI hunc in modum excipit: At si hæc ratio (verborum scilicet, quæ ex Pearsonio proxime citavi, initio indicata) valeret, sequeretur anno 261 Valerianum adhuc in libertate positum fuisse; cum in codice Justinianeo leges reperiantur, quæ in titulo præferunt Gallienum & Valerianum Augg. Mendosæ itaque eæ ac similes inscriptiones, & ab eo, qui leges collegit, perperam additæ, ut notavit Baronius, loquens de quodam rescripto imperatoris Severi anno primo imperii ejus dato, quod Severi & Antonini ejus filii nondum imperatoris nomen exhibet. Similes errores tam in Caro, quam in Diocletiano infra indicabimus. Hactenus laudatus Pagius, cui argumentum, quod a rescriptis Valeriani nomine signatis & ad annum 260 referendis Pearsonius repetit, verbis recitatis confutanti haud difficulter, ut jam dixi, assentior.

[238] [Ad alterum ex duobus horum posterioribus, ab aliquo Dionysii loco] Verum huic scriptori non item assentiendum reor, dum duo postrema Pearsonii argumenta, verbis ex hoc auctore præcedenti numero transcriptis contenta, pariter confutat, seu potius sese confutare, arbitratur. Rationes enim, quibus id conatur effectum dare, nihil plane evincunt, hincque fit, ut, cum scriptorum antiquorum de Valeriani captivitate asserta explanari non incommode queant, si hæc anno 260 innectatur, Pearsonio hanc Valeriani captivitati assignanti epocham propensissime assentiar, futurumque existimem, ut id non minus prompte faciant, qui, quæ in hujus paragraphi decursu disputaturi sumus, attento animo pervolverint. Primum e duobus ultimis memoratis Pearsonii argumentis ad hoc fere reducitur: Dionysius Alexandrinus apud Eusebium Historiæ Ecclesiasticæ lib. 7, cap. 10 epistola ad Hermammonem de Valeriano sic scribit: Joanni quoque similiter revelatum est. Ait enim: Et datum est illi os loquens magna & impia, & data est illi potestas & menses quadraginta duo. Utrumque porro in Valeriano impletum mirari licet. Porro Dionysius hanc Joannis prophetiam Valeriano applicans, designat persecutionem, ab hoc in Christianos motam, per menses duos & quadraginta circiter durasse, pacemque Ecclesiæ ante hos elapsos non esse restitutam. Quapropter cum Valerianus non ante annum 257 persequi Christianos inceperit, necesse est, ut ante annum 260 a Persis captus atque in servitutem abductus non fuerit: alioquin enim non per menses quadraginta duos, sed per biennium tantum persecutus fuerit Ecclesiam, dicendumque erit, ei præmemoratam Joannis prophetiam a Dionysio perperam applicari.

[239] Tale, ut jam dixi, primum est a duobus posterioribus Pearsonii argumentis. [petitum, Pagius respondet, Dionysium de sola Ægypto locutum;] Videamus modo, qui ad hoc Pagius respondeat. Quo anno, inquit ad annum 259 num. 10, Valerianus a Sapore captus fuerit, hactenus in controversiam vocatum, quod Dionysius Alexandrinus apud Eusebium lib. 7 cap. 10 de persecutione ab eo excitata loquens hæc verba Apocalypsis 13 eidem applicet: Et data est illi potestas faciendi per menses quadraginta duos; quibus ex verbis Baronius intulit, hanc persecutionem per annos tres ac menses sex continuatam fuisse. Quare cum eam Maximo & Glabrione Coss. anno nempe Christi 256, cœptam existimarit, currenti anno (259 scilicet) finem ejus consignavit, ideoque & Valeriani captivitatem; eo enim in Persidem abducto, Gallienus Ecclesiæ pacem reddidit. Pearsonius; aliique, qui persecutionem anno 257 suscitatam fuisse deprehenderunt, servitutem Valeriani & Ecclesiæ pacem anno insequenti (260 videlicet) contigisse autumarunt; neque defuere; qui utrumque in annum 261 magno errore distulerint. Sed Dionysius Alexandrinus a viris doctissimis non intellectus. Quod enim de sua ecclesia, Ægyptoque scripsit, illi de universa Ecclesia interpretati sunt; quamvis certissimum sit, persecutionem in Ægypto, præsertimque Alexandriæ, etiam post Valeriani captivitatem arsisse, ut mox demonstrabimus. Annus itaque capti Valeriani independenter ab illa prophetia explicandus. Quo pacto certum est, currenti anno (259 nempe) Valerianum ad mancipii fortunam, ut Zosimi verbis utar, redactum fuisse, inchoato septimo imperii anno, ideoque æstate circiter ineunte. Varia his verbis, veluti certa atque indubitata, Pagius effatur. Verum hæc inter unum dumtaxat occurrit, quod pro certo atque indubitato, utpote solidissimis rationibus fultum, mereatur haberi, persecutionem scilicet in Ægypto, & præsertim Alexandriæ, etiam post Valeriani captivitatem arsisse.

[240] Quod autem pertinet ad reliqua, non video, [verum Sanctus de universa Ecclesia;] quo hæc queant nomine accenseri iis, quæ certam atque indubitatam fidem debeant habere. Ut enim alia, quæ huc non faciunt, missa faciam, ait, Dionysium Alexandrinum a viris doctissimis non intellectum, illosque, quod de sua sola ecclesia Alexandrina Dionysius verbis, num. 238 ex Eusebio recitatis, scripsit, de universa Ecclesia perperam esse interpretatos; adhæc certum esse, Valeriani captivitatem, si modo hæc independenter a Joannis prophetia, per verba num. 238 recitata explicetur, anno 259 esse innectendam. An postremum hoc Pagii assertum veritati indubie congruat, postea disquiram. Ostendo nunc, Dionysium, dum verbis num. 238 huc transcriptis de Valeriano facit sermonem, de universa Christi Ecclesia, non autem de sola Alexandrina verosimiliter esse locutum. Rem sic probo: Dionysius verosimiliter, verba num. 238 litteris consignans, alio non respexit, quam quo Joannes prælaudatam prophetiam, verbis his contentam, in suum Apocalypseos librum inserens, respexit. Jam vero, cum certum appareat, Joannem, dum illa protulit, ad universam, non autem ad particularem Alexandrinam ecclesiam respexisse, verosimile videtur, Dionysium de universa Christi Ecclesia, non autem de sola Alexandrina fuisse locutum, dum verba num. 238 ex epistola ad Hermammonem de Valeriano in medium adduxit. Sane Dionysius rationem habuisse non videtur, ut præmemoratam Joannis prophetiam ad solam suam Alexandrinam ecclesiam putaret referendam. Et vero Dionysium Joannis prophetiam ad solam suam Alexandrinam ecclesiam reipsa non retulisse, seu eum de sola Alexandrina ecclesia, cum verba num. 238 recitata scripsit, locutum non esse, sic ostendo.

[241] [non autem de sola Ægypto verosimiliter loculus, pluribus] Sanctus verbis dicto num. 238 loquitur de persecutione, quæ menses duos supra quadraginta duraverit. Jam vero persecutio a Valeriano contra Christianos in Ægypto, præsertimque Alexandriæ, suscitata, non tantum menses quadraginta duos; verum quadriennium & amplius tenuit. Etenim, capto a Persis Valeriano, Macrianus, infestissimus Christiani nominis hostis, qui Valerianum, ut supra docuimus, ad persecutionem, quam contra Christianos exercuit, certissime impulit, in Ægypto, uti infra docebimus, tyrannidem arripuit; hic autem, ut dubitari non potest, non tantum non minuit, verum etiam persecutionis in Christianos susceptæ crudelitatem potius auxit; sic scilicet magis, a quibus ei prædictum fuerat imperium, gratificari voluit eo modo, quo eis antea, Valerianum in Christianos concitando, gratificatus fuerat, ut num. 121 hujus Commentarii jam docuimus. Porro Macrianus, docente firmiterque contendente ipso Pagio, sub finem anni 259 rerum summa in Ægypto potitus, toto octavo Gallieni anno imperii habenas tenuit, & non ante nonum ejusdem Gallieni annum, violenta nece sublatus, vitam cum morte commutavit. Quapropter cum octavus Gallieni annus ante annum Christi 261 dubio procul non terminetur, Macrianus, cum cujus morte persecutio in Ægypto primum cessavit, ante eumdem Christi annum e vivis non excessit, ac proin, cum ab anno 257, quo Valerianus in Christianos persecutionem commovit, ad annum usque 261, quo Macrianus obiit, persecutioque finem accepit, anni excurrant quatuor, non videtur Dionysius verba Apocalypseos supra recitata adhibens, iisque persecutionem, quæ quadraginta duorum mensium spatio duraverit, designans, de sola Alexandrina ecclesia, seu de persecutione, quæ in hac sola fuerit commota, esse locutus.

[242] Restat ergo, ut de universa potius Ecclesia fecerit sermonem. [rationibus] At, inquies, non apparet, etiam dato, Dionysium de universa Ecclesia esse locutum, inveniri ullatenus posse menses quadraginta duos, quibus illam Valerianus, antequam a Persis captus in servitutem abduceretur, persecutus esse statuatur. Respondeo, menses illos facili inveniri negotio. Rem sic concipio: Valerianus, Macriano impellente, Christianos persequi inceperit anno 257, mense Aprili circiter aut Maio. Dein anno 260, mense Martio circiter vel etiam citius, expeditionem bellicam in Persas susceperit, ab iisque mense Aprili circiter dicti anni 260 captus, in Persidem fuerit abductus, annos habebis circiter tres, quibus Valerianus ante captivitatem suam Christianos fuerit persecutus. Porro cum Gallienus, nonnisi aliquot jam post Valeriani captivitatem elapsis mensibus, pacem reddiderit Ecclesiæ, duraveritque interea adhuc contra Christianos persecutio, Valeriano, utpote edictorum ejus vi continuata, merito adscribenda, dici potest Valeriani persecutio, etiam ratione universæ Ecclesiæ per menses quadraginta duos durasse. Dispice nunc, studiose lector, quid de verbis Pagii num. 239 recitatis sentiendum sit, & an hic scriptor ad annum 261 num. 13 merito iterum ita pronuntiet: Cum in priori parte epistolæ Dionysii ad Hermammonem, quam refert Eusebius lib. 7 cap. 10, Dionysius dicit: Joanni quoque similiter revelatum est. Ait enim: Et datum est illi os loquens magna & impia, & data est illi potestas, & menses quadraginta duo; (Apocal. 13) utrumque porro in Valeriano impletum mirari licet; illi quadraginta duo menses hoc anno (261 videlicet) in interitu Macriani ac filiorum terminantur. Nam per tot menses Ægyptus & Alexandria vexatæ; de illis enim solis loquitur Dionysius; non vero de persecutione Ecclesiæ in universum, ut communiter locus ille ab omnibus explicatur. Ita Pagius, quod supra de explicatione Dionysii verbis jam sæpissime memoratis aptanda asseverarat, iterum hic repetens. Verum ego ob jam dicta eruditis illis omnibus, qui, ut verbis recitatis ait Pagius, illum Dionysii in epistola ad Hermammonem locum de persecutione Ecclesiæ in universum explicant, assentiri malim, quam soli Pagio.

[243] Et vero, quo dictum Dionysii locum considero attentius, [in medium adductis,] eo impellor vehementius, ut eum de persecutione, quæ universam Ecclesiam afflixerit, intelligendum existimem. Par enim esse videtur, ut locus ille de ea persecutione intelligatur, quæ, quod illo designatur, temporis spatium magis ad amussim, idque sine excessu aut defectu implere cognoscitur. Jam vero cum dictus locus dubio procul exponendus sit de persecutione, quæ quadraginta duos menses tenuerit, consequens est, ut exponi debeat de persecutione, quæ vi edictorum, a Valeriano emissorum, universam Christi Ecclesiam afflixerit; non autem de persecutione, quæ solam Alexandrinam ecclesiam solamve Ægyptum vexarit. Etenim hæc posterior persecutio, non quadraginta duos dumtaxat menses, sed quadriennium integrum & forte etiam amplius tenuit, ut supra partim etiam ex ipsiusmet Pagii calculis jam docuimus. Quod si contendas, Valeriani persecutionem serius in Ægypto, quam Romæ fuisse inceptam, ac proin exactum inveniri posse quadraginta duorum mensium spatium, quod a persecutionis per Valerianum in Ægypto exercitæ initio ad expletum usque octavum, quo illa in Ægypto & Alexandriæ finem accepit, imperii Gallieni annum excurrerit. Respondeo, hoc etiam dato, inveniri ad amussim non posse menses quadraginta duos, quibus persecutio, Valeriani edictis concitata, in Ægypto duraverit. Etenim Valeriani persecutio, utut serius in Ægypto, quam Romæ inchoata statuatur, serius tamen quam mense Augusto aut initio Septembris anni 257, quemadmodum ex num. 125 hujus Commentarii colliges, initium Alexandriæ & in Ægypto accepisse non potest. Jam vero cum Valeriani persecutio ante expletum octavum imperii Gallieni annum finem in Ægypto secundum jam dicta non habuerit, hicque princeps secundum ipsiusmet Pagii calculos anno 253 mense Maio imperii habenas primum capessiverit, ac proin mense Maio anni 261 octavum imperii annum expleverit, consequens est, ut ante hunc ipsum annum & mensem Valeriani in Ægypto persecutio finem non acceperit. Quapropter cum a Maio anni 261 ad anni 257 Augustum aut initium Septembris, quo dicta in Ægypto persecutio incepit, ordine retrogrado numerentur menses non tantum quadraginta duo, sed quadraginta quinque, ut minimum, ad amussim nequeunt, dato etiam, quod persecutio Valeriani serius in Ægypto quam Romæ inchoata fuerit, inveniri menses quadraginta duo tantum, quibus eadem persecutio in Ægypto durarit.

[244] [ostenditur;] Non potest ergo præfatus Dionysii Alexandrini locus de ea, quæ solam Ægyptum afflixerit, persecutione intelligi; cum hæc, uti ex jam dictis liquet, temporis spatium, quod per dictum locum designatur, ad amussim & sine excessu non impleat. Restat ergo, ut idem ille locus de persecutione, quæ universam spectarit Ecclesiam, debeat exponi. Neque est, quod dicas, a mense Aprili anni 257, quo, ut supra diximus, Valeriani persecutio incepta est, usque ad tempus, quo Valerianus a Persis captus atque in servitutem abductus est, menses quadraginta duos non excurrere. Etenim persecutionis a Valeriano motæ durationem non solo mensuramus temporis spatio, quod inter persecutionis initium & Valeriani captivitatem intercessit medium, verum etiam illo, quod ab hac usque ad tempus, quo Gallienus Ecclesiæ pacem reddidit, effluxit; posterius autem hoc temporis spatium pro parte temporis, quo duravit Valeriani persecutio, idcirco accipitur, quod, quamvis tunc Valerianus, utpote in Persidem captivus abductus, nihil prorsus novi contra Christianos moverit, persecutio tamen, ut jam ante diximus, vi edictorum, quæ ipse emiserat, continuata fuerit. Porro cum ab Aprili anni 257, quo mense, ut jam plus semel monui, Valeriani persecutio inchoata esse potest, usque ad Octobrem anni 260, quo mense pacem a Gallieno Ecclesiæ redditam nihil vetat statuere, menses excurrant nec plures nec pauciores quam quadraginta duo, recte Dionysii locus, jam supra sæpissime memoratus, de Valeriani persecutione, ut universam spectavit Ecclesiam, potest exponi; cum scilicet hæc temporis spatium, quod per illum designatur, sine ullo omnino defectu aut excessu perfectissime impleat.

[245] [Valerianumque anno 260 captum, ex dicto Dionysii loco definitur;] At, inquies, si modo jam dicto laudatus Dionysii locus debeat exponi, ex illo tantum discimus, quo tempore persecutio, a Valeriano mota, finem acceperit, seu quo anno & mense Gallienus, patre suo jam capto, pacem reddiderit Ecclesiæ, non autem, quo tempore Valerianus a Persis captus, in servitutem fuerit abductus. Respondeo: sic est: ex Dionysii loco, secundum se spectato, annum solummodo & mensem discimus, quo Valeriani persecutio publico Gallieni edicto finem acceperit; verum cum Valerianus, uti inter eruditos satis convenit, paucis dumtaxat mensibus ante pacem Ecclesiæ a Gallieno redditam captus in Persidem fuerit abductus, hinc simul & ex persecutionis fine, qui secundum jam dicta in Octobrem anni 260 incidit, recte colligitur, Valerianum non anno 259, sed anno 260 a Persis captum, atque in servitutem fuisse abductum. Potest itaque capti Valeriani annus, habita etiam loci Dionysiani jam sæpissime præmemorati ratione, aptissime exponi, ac proin necesse non est, ut independenter ab hoc, quemadmodum Pagius per verba num. 239 recitata contendit, annus ille exponatur. Collige hinc jam, argumentum, quod ex Joannis prophetia, a Dionysio ad persecutionem a Valeriano motam relata, petitur, vim suam non amittere ex iis, quæ ad illud infirmandum convellendumque Pagius in medium adducit, ac proin illud validissime probare, Valeriani captivitatem non anno 259, ut vult Pagius, iterum mox laudatus, sed anno 260 esse innectendam. Sed hæc de priori e binis posterioribus Pearsonii pro Valeriani captivitate anno 260 affigenda argumentis dicta sufficiant. Venio nunc ad alterum, omniumque postremum.

[246] Repetit illud Pearsonius, uti ex verbis ejus supra huc transcriptis liquet, [pro qua capti Valeriani epocha aliud proponitur Pearson i argumentum,] ab hoc Sexti Aurelii Victoris de Gallieno loco, regnavit annis quindecim, cum patre septem, solus octo. Ut argumenti hujus vis appareat, pauca hic rei dilucidandæ causa adjungo. Gallienus, testante laudato Victore, regnavit annis quindecim, iisque, ut plurimi eruditi contendunt, non aliqua majori sui parte mutilis, sed prope integris, utpote qui, uti ad annum 268 num. 3 docet Pagius, anno 253, mense Maio circiter initium, anno vero 268, mense Martio circiter finem acceperint. Porro cum ex Victoris testimonio huc transcripto habeamus, Gallienum solum post Valeriani, patris sui, captivitatem annis octo gubernasse, necessarium apparet, ut Valerianus non ante annum 260 a Persis in captivitatem fuerit abductus; quod si enim id anno 259 contigisse statuatur, Gallienus non octo dumtaxat annis, sed novem fere, ut consideranti patebit, imperii habenas solus tenuerit; nec est, quod reponas, neglectum a Victore supra annos integros excessum, eosque proinde solos numerari. Id enim dici posse idcirco non videtur, quod laudatus Victor simul asserat, Gallienum cum patre annis regnasse septem, qui, uti apud eruditos in confesso est, non integri, sed incompleti dumtaxat fuere, ut adeo, ne uno eodemque loco atque id quidem in una eademque phrasi de annis simul completis & incompletis, quod inconcinnum videtur, loqui dicendus sit, anni octo, quibus Gallienum solum, & anni septem, quibus eum cum patre regnasse affirmat, pro incompletis omnes accipiendi sunt. Tale est, quod ex verbis Victoris, supra recitatis, pro Valeriani captivitate anno 260 affigenda, argumentum deducitur.

[247] Transcribo nunc verba, quibus ad hoc Pagius in Criticis ad annum 259 num. XI respondet. [contra quod responso, quo utitur,] Victor, inquit, septem annos, quibus cum patre Gallienus imperavit, utrimque incompletos ac Julianos, non vero imperii annos enumerat; contra vero dum annos, quibus sine patre regnavit, notat, annos tantum Julianos integros, utroque extremo incompleto prætermisso, in summam confert, qui numerandi modus ab aliis antiquis, quamvis rarius, etiam usurpatus. Ita Pagius, nihil omnino, quo asserta sua probet, in medium adducens, præter vagum omnino ac generale responsum, quo numerandi modum, quem a Victore servatum ait, ab antiquis etiam, quamvis rarius, usurpatum affirmat. Sane ego illum numerandi modum non tantum rarius, verum etiam rarissime, aut etiam forte numquam, ab antiquis usurpatum existimo. Utut sit, certe nullum hactenus inveni scriptorem antiquum, quem in numerandis annis laudatum a Pagio modum esse secutum, ex adjunctis ullis possim conficere. Et vero parum mihi accuratus videatur ille historicus, qui in una eademque phrasi annos assignans, quibus duo principes diversi regnavere, regni quidem unius durationem per annos completos, alterius vero per incompletos eo modo, quo ait Pagius, exhibeat, nullo omnino adjecto indicio, ex quo, quod id faciat, utcumque appareat. Verosimile ergo non videtur, Victorem, cum id nuspiam indicet, hujusmodi esse modum, in designandis annis sectatum. Verum, inquit Pagius ad annum 268 num. 3, imperavit Gallienus post patrem a Persis captum, annos novem, ut Eutropius & Victor de Cæsaribus habent, vel annos octo, ut scribit Victor in Epitome, qui solum in modo numerandi differunt. Pollio in Gallienis duobus, alios novem, alios decem etiam Gallienum imperasse, in litteras mittere, prodit. Quibus ex ultimis verbis intelligimus, Gallienum anno ducentesimo quinquagesimo nono solum regnare cœpisse; ab eo enim anno ad currentem (268 nimirum) decem utrimque incompleti fluxere; novem vero non plane integri. Imperavit in universum annos quindecim, ut omnes antiqui produnt.

[248] [nihil omnino] Ita loco citato Pagius. Verum Pollio, dum asserit, ab aliis novem, ab aliis vero decem imperii annos Gallieno attribui, nulla ratione affirmat, variam ab illis computandi annos rationem, qua in definiendo imperii Gallieni annorum numero invicem discrepent, fuisse adhibitam, ut dubium mihi sit, an scriptores illi, de quibus Pollio, varium reipsa in notandis annis modum fuerint secuti. Adhæc Pollio definiendis imperii Gallieni annis auctor parum idoneus mihi videtur. Etenim lib. de duobus Gallienis in Salonino Gallieno de imperio Gallieni solius imperantis etiam sic scribit: Transisse decennium imperium Gallieni, satis clarum est. Quibus verbis luculentissime docet, Gallienum annis amplius decem Romano præfuisse imperio; quod a vero alienum esse, ipsemet Pagius, nec immerito, indubitanter affirmat. Quapropter, cum Pollio hoc indubie in litteras non miserit, nisi ex aliorum scriptorum fide, necesse est, ut hi, ex quorum fide Gallieni imperium ad annum usque undecimum extendit, in determinanda imperii Gallieni duratione errarint, ac proin facile fieri potest, ut illi alii, qui, testante Pollione, Gallienum decem annis imperasse, scribunt, a vero pariter aberrarint. Hinc scriptorum illorum seu potius Pollionis, qui his leviter assensus esse videtur, auctoritate moveri non debemus, ut Gallienum solum ad decimum usque annum Romano imperio præfuisse, credamus; cum præsertim nunc nullus superstes inveniatur antiquior historicus, qui ad illum usque annum Gallieni solius regnantis imperium extendat.

[249] [evincit Pagius,] Quod autem pertinet ad Eutropium & Victorem de cæsaribus, quos binos auctores pro opinione sua confirmanda verbis proxime recitatis pariter laudat Pagius, possunt hi, uti sæpe alibi ab ipsomet Pagio fit, ita exponi, ut Gallienum solum annis dumtaxat novem Julianis incompletis, qui ab anno 260 ad annum usque 268, Gallieno emortualem, excurrunt, imperasse velint; neque enim hic illud occurrit incommodum, cujus causa similem, quam Pagius facit, expositionem num. 247 rejeci. Atque hæc quidem tam de Victore quam de Eutropio; quod autem ad Victorem nominatim pertinet, mirum non est, novem ab eo annos, quibus solus absque patre Gallienus imperarit, fuisse notatos. Ille enim ad sex dumtaxat annos istud extendit temporis spatium, quo Gallienus cum patre imperium tenuit. Certum autem est, admittiturque etiam a Pagio, septimum imperii Gallieni annum aliquot saltem mensibus inchoatum jam fuisse, cum Valerianus, pater ejus captus, atque in servitutem fuit abductus. Videtur ergo Victor, a Pagio laudatus, parum accuratus fuisse, dum Valerianum anno imperii sexto a Persis captum scripsit. Ait quidem Pagius, neglectum ab eo fuisse mensium supra annos integros excessum; verum quamvis fatear, illum computandi modum, gravissimis etiam optimæque notæ scriptoribus inusitatum non esse, dum annos numero cardinali exprimunt; non video tamen, id æque obtinere locum, dum ab his annos numero ordinali expressos invenio, ut adeo a Pagio laudatus Victor, utpote in exprimendis annis numero ordinali usus, minus recte excusetur ex eo, quod mensium supra annos integros excessum neglexerit. Idem quoque de Pollione præter ea, quæ ad ejus auctoritatem infirmandam jam protulimus, pari jure dicendum est, cum is Valerianum, uti jam supra docuimus, anno imperii sui sexto captum, pariter affirmet. Hinc fit, ut hoc, aliisque, quæ jam protuli, perpensis, Pollionis, Victoris de Cæsaribus & Eutropii auctoritate non movear, ut Valerianum anno 259, quemadmodum fecit Pagius, a Persis captum atque in captivitatem abductum, certo statuam.

[250] Sed nunc discutiamus argumentum, quod ante reliqua omnia Pagius in medium adducit, [uti nec argumento, quod a novi Pontisicis electione,] quodque præcipuum opinionis, qua Valeriani captivitatem anno 259 innectit, fundamentum esse videtur. Itaque ad annum 259 num. 10 sic scribit: Dionysius Romæ die vicesima secunda Julii Pontifex creatus, postquam sedes fere per annum integrum vacasset; quæ diuturnior vacatio persecutioni adscribenda, ejus vero finis Valeriani captivitati attribuendus. S. Sixtus, Romanus Pontifex, anno 258, die 6 Augusti, uti apud nos tom. 2 Augusti, § 2 Commentarii ad hujus sancti Pontificis Acta prævii probatum invenies, sub Valeriano martyrio coronatus est, eique postquam anno fere integro S. Petri cathedra vacasset, in Pontificatum suffectus est Dionysius; quod adeo anno 259 evenit; unde consequitur, ut Pagius verbis proxime recitatis velit, Valerianum jam eo ipso anno 259 apud Persas fuisse captivum. Verum an id hic scriptor ex novi Pontificis electione post diuturniorem sedis vacationem tunc facta recte concludit? Id mihi equidem non apparet. Potuit enim, S. Sixto e vivis sublato, novi Pontificis electio ob persecutionem vehementius tunc sævientem tantisper differri; hac vero deinde, nondum quidem finem accipiente, sed remittente tamen, exsecutioni mandari. Valerianus, uti apud omnes eruditos in confesso est, facileque eruitur ex iis, quæ de illo imperatore narrat Zosimus, anno 259 in Oriente versabatur, eratque civitati Antiochenæ muniendæ, expeditionique adversus Persas apparandæ totus intentus, ut adeo tunc verosimillime persecutionem in Christianos minus urserit, hacque proinde sub Gallieno, qui solus versabatur in Italia, Christianisque non legitur umquam fuisse valde adversus, plurimum indubie mitigata, aptum Romani nacti fuerint novo Pontifici creando tempus, etiamsi persecutio nondum tum penitus cessasset, seu finem accepisset.

[251] [anno 259 facta, repetit.] Post S. Stephani Pontificis martyrium, quod, inchoata primum Valeriani persecutione, accidit, in novum Pontificem non multo post Romani elegerunt S. Sixtum; quod si adeo id fecerint, persecutione primum exorta sæviusque proinde, ut verosimile est, grassante, non est, cur ex eo, quod anno 259 post diuturniorem sedis vacationem novi Pontificis facta sit electio, certo concludatur, persecutionem tunc, cum id accidit, omnino fuisse sopitam. Adhæc post Fabiani, Romani Pontificis, Decianæ persecutionis initio martyrii palmam adepti, obitum Sedes Romana diutius etiam vacavit, fuitque demum Decii persecutione adhuc durante, in novum Pontificem electus S. Cornelius. Hæc autem post diuturniorem sedis vacationem novi Pontificis electio a Pearsonio in Annalibus Cyprianicis, aliisque eruditis persecutionis remissioni, ex Decii bello Macedonico contra Lucium Priscum distenti absentia exortæ, adscribitur. Cum ergo, ut jam supra docui, anno 259 absens quoque Roma Valerianus fuerit, hincque persecutio plurimum verosimillime remiserit, hac uti potuerunt Romani opportunitate, ut novum Pontificem Sixto, jam ab anno fere vita functo, substituerent. Pagius itaque ex nova Pontificis electione, post diuturniorem sedis vacationem anno 259 facta, persecutionem, quam Valerianus suscitarat, tunc finitam non recte putavit, ac proin ejus de Valeriani captivitate anno 259 affigenda opinio ex novi Pontificis electione tunc facta nullum omnino robur acquirit, cum hæc, durante adhuc Valeriani persecutione, forsan acciderit, nequeatque proinde Valeriani, tunc in captivitatem abducti, certum esse atque indubitatum indicium. Habes jam, erudite lector, ex quibus possis dispicere, sitne potius cum anno 259, an cum sequenti Valeriani captivitas jungenda. Ego interim, ut jam dixi, Pearsonii opinionem amplector, atque ex ea res reliquas ad Sanctum nostrum spectantes ordine chronologico deinceps recensebo.

§ XXII. An Dionysius statim post Valeriani captivitatem Alexandriam sit reversus.

[Gallienus non diu post patris sui captivitatem] Ex iis, quæ § præcedenti jam disputavimus, verosimillimum apparet, Valeriani captivitatem anno 260 accidisse, ac proin cum jam id, quod supra discutiendum suscepimus, abunde discusserimus, proximum est, ut aliud nunc, quod ad Sanctum nostrum propius spectat, quodque, an hic brevi post Valerianum a Persis captum Alexandriam sit reversus, discutiendum proponit, pari passu etiam discutiamus. Eusebius lib. 7 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 13 sic scribit: Valeriano non multo post a Barbaris capto & in servitutem redacto, filius ejus Gallienus solus imperium obtinens, moderatius se gessit, missisque edictis, persecutionem adversus nostros (Christianos) commotam sedavit; utque religionis nostræ antistites secure deinceps munus suum obirent, hujusmodi rescripto præcepit. Imperator cæsar P. Licinius Gallienus, pius, felix, augustus Dionysio, Pinnæ, Demetrio & reliquis episcopis. Indulgentiam beneficii nostri per universum orbem diffundi præcepimus; ut cuncti a religiosis locis abscedant. Quocirca & vos rescripti nostri forma uti potestis, ut nullus vobis deinceps molestiam facessat. Atque id, quod vobis exsequi licet, jam dudum a me concessum est. Proinde Aurelius Cyrenius procurator summæ rei dati a nobis rescripti formam sequetur. Hoc Gallieni rescriptum seu edictum, in Christianorum favorem datum, quod Dionysio aliisque episcopis inscribitur, non statim post finitam Valeriani persecutionem fuit emissum. Liquet id ex his ipsiusmet edicti verbis: Quocirca & vos rescripti nostri forma uti potestis, ut nullus vobis deinceps molestiam facessat. Atque id, quod vobis exsequi licet, jam dudum a me concessum est: cum enim his imperator innuat, sese episcopis, ad quos rescriptum suum dirigit, idem prorsus concedere, quod jam dudum aliis concesserat, consequens est, ut præfatum rescriptum seu edictum Gallienus non dederit statim a fine persecutioni Valeriani imposito; foret quippe alioquin dicendum, a Gallieno, durante adhuc persecutione, eumdem prorsus favorem, qui rescripto proxime jam recitato conceditur, Christianis fuisse concessum. Hoc autem omni dubio procul a veritate est alienum.

[253] Itaque hoc rescriptum, quod Dionysio aliisque episcopis inscribitur, [Ecclesiæ pacem reddidit;] certissime non datum, nisi cum jam aliquamdiu Valeriani persecutio esset sopita. Ante hoc autem jam aliud in favorem Christianorum edictum Gallienus emiserat. Hujus meminit Eusebius, libro & cap. proxime citatis sic scribens: Est & alia ejusdem imperatoris (Gallieni) constitutio ad alios episcopos data, qua iis permisit, ut cœmeteriorum suorum loca recuperarent. Ita Eusebius: verum, inquies, qui probari potest, postremum hoc, cujus verbis proxime recitatis meminit Eusebius, decretum tempore præcessisse illud, quod iis ipsis verbis, quibus a Gallieno datum est, jam supra huc transcripsimus. Pearsonius in Annalibus Cyprianicis ad annum 260 num. 5 ait, Gallienum, cum patris sui captivitatem audivisset, nullamque postea ejus recuperandi spem superesse cognosceret, plenam Christianis pacem, utpote quibus ille numquam graviter fuisset infensus, restituisse. Putat autem, imperatorem illum ante omnia emisisse constitutionem, quam verbis proxime recitatis memorat Eusebius, quaque episcopis, ut cœmeteriorum suorum loca recuperarent, auctoritate imperatoria, cum jam solus imperii teneret habenas, permisit.

[254] Pearsonio hic assentiuntur moderni omnes eruditi, [pacis tamen beneficio uti non potuit Dionysius; cum tunc in Ægypto] ut dubitandum non videatur, quin paucis, id est, sex forte aut quinque a Valeriani captivitate mensibus Gallienus pacem Ecclesiæ reddiderit, edita in favorem Christianorum constitutione, cujus Eusebius lib. 7, cap. 13 verbis mox iterum recitatis ita meminit: Est & alia ejusdem imperatoris (Gallieni) constitutio ad alios episcopos data, qua iis permisit, ut cœmeteriorum suorum loca recuperarent; hæc quippe adire & conventus agere ab ipso persecutionis Valeriani initio, uti ex epistolæ Dionysii adversus Germanum Fragmento apud Eusebium lib. 7 cap. XI intelligitur, Christianis omnibus erat inhibitum. Certum itaque apud omnes esse debet atque extra controversiam positum, quod de pace Ecclesiæ a Gallieno non diu post patris sui captivitatem reddita asseruimus. Verum hic jam quæritur, pacisne statim beneficio Alexandria fuerit gavisa, ita ut tunc eo ab exsilio suo reverti, Dionysio liberum exstiterit. Non defuerunt, qui Dionysium non diu a Valeriani captivitate Alexandriam ab exsilio reversum crediderint, rati scilicet, pacis a Gallieno Ecclesiæ tunc concessæ beneficium ad Ægyptum etiam sese extendisse. Verum næ illi vehementer fuere decepti; illud enim pacis beneficium ad eas utique dumtaxat sese extendit regiones, quas Gallienus tunc, cum constitutionem proxime præmemoratam in favorem Christianorem ederet, sub suo habebat imperio; Ægyptus autem eas inter regiones, quas tunc sub suo imperio Gallienus habuerit, computari minime potest. Etenim Gallienus, uti jam docuimus, pacem Ecclesiæ non reddidit, nisi cum jam aliquot, id est, quinque aut sex post Valeriani captivitatem menses essent elapsi; Macrianus autem, tyrannide jam ante in Ægypto arrepta, hanc sub potestate sua regionem, aliasque nonnullas ad secundum usque annum retinuit, nec quidquam toto illo tempore Gallienus habuit in illas imperii, ut adeo ecclesiæ in illis sitæ pacis beneficio gaudere tam nondum potuerint.

[255] [Macrianus, infestissimus Christiani nominis hostis, tyrannidem,] Res certa est atque indubitata, si modo Macrianus non diu post Valeriani captivitatem tyrannidem in Oriente arripuit, eamque uno amplius anno tenuit. Hoc itaque fecisse Macrianum, sic probo: Trebellius Pollio lib. de duobus Gallienis cap. 1, captivitatis Valeriani mentione præmissa, post pauca adhuc alia sic scribit: Gallieno igitur & Volusiano coss. Macrianus & Ballista in unum coëunt, exercitus reliquias convocant, & cum Romanum in Oriente nutaret imperium, quem facerent imperatorem, requirunt, Gallieno tam negligenter se agente, ut ejus ne mentio quidem apud exercitum fieret. Denique cum plures ejus rei causa convenissent, placuit, ut Macrianum cum filiis suis imperatores dicerent, ac rempublicam defensandam capesserent. Quibus ex verbis intelligitur, Macrianum & Ballistam de novo imperatore eligendo deliberasse, reque ipsa Macrianum cum filiis in imperatorem fuisse assumptum, cum Romanum in Oriente nutaret imperium, ut adeo Macrianus non diu a Valeriani captivitate, cum tunc maxime nutarit Romanum in Oriente imperium, imperator fuerit creatus seu potius tyrannidem arripuerit. Cum hic rerum, inquit mox post narratam Valeriani captivitatem Zosimus, per Orientem status esset, omnia velut destituta principe, confusa pariter & indefensa jacebant. Erat ergo, teste Zosimo, mox post Valeriani captivitatem maxime turbatus rerum Romani imperii in Oriente status, ac proin tunc summopere Romanum in Oriente nutavit imperium, ut adeo tunc, quem memorat Pollio, habitus sit a Macriano & Ballista conventus, horumque prior in imperatorem fuerit electus. Et vero verisimile non apparet, Macrianum, qui, teste Dionysio in epistola ad Hermammonem apud Eusebium lib. 7 cap. 10, imperandi cupiditate flagrabat, imperii occupandi opportunitatem, quam turbatus post Valeriani captivitatem rerum ordo offerebat, non statim, ac fieri id potuit, arripuisse. Adhæc Macrianus & Ballista, cum de novo imperatore eligendo deliberavere, exercitus (vide verba ex Pollione proxime recitata) reliquias convocarunt; quod indicio est, tunc exercitum, quem contra Persas Valerianus duxerat, adhuc fuisse dispersum, ac proin nondum multum temporis post cladem, quam is ex Valeriani captivitate acceperat, fuisse præterlapsum, ut adeo ex his omnibus manifestum appareat, Macrianum non diu a Valeriani captivitate tyrannidem in Oriente & Ægypto arripuisse.

[256] Ast, inquies, Macrianus & Ballista de novo imperatore eligendo deliberarunt, [quod ex Pollione non infirmatur, arripuerit,] Gallieno & Volusiano consulibus, ut Trebellius Pollio verbis supra recitatis testatur: Gallieni autem ac Volusiani consulatus ante annum 261 gestus non est, ac proin nec ante hunc annum de novo eligendo imperatore deliberatum est a Macriano & Ballista. Quapropter cum ex jam disputatis Valeriani captivitatem anno 259 vel potius anno 260 statui, necesse sit, consequens est, ut Macrianus non statim a Valeriani captivitate de novo eligendo imperatore cum Ballista deliberarit, tyrannidemque in Oriente & Ægypto arripuerit. Respondeo, illum Gallieni & Volusiani consulatum in citatum hucque supra transcriptum Pollionis locum sine dubio esse infartum, idque a Pagio in Criticis ad annum 259 num. 12 dilucide probari ex eo, quod Macrianus, uti ex nummo Græco ostendit, secundum imperii sui annum attigerit, hicque, cum Macrianus, uti ex Dionysii ad Hermammonem epistola constat, nono Gallieni anno interierit, inveniri non posset, si Macrianus non ante annum 261 statuatur exorsus imperium. Et vero ægre mihi persuaserim, Pollionem, qui Valerianum anno sexto imperii a Persis captum scribit, persuasum sibi habuisse, anno demum 261, Gallieno & Volusiano consulibus, de novo creando imperatore a Macriano & Ballista tractatum fuisse. Sic enim, cum annus imperii Valeriani sextus partim cum anno 258, partim cum anno 259 concurrat, biennium fere inter Valeriani captivitatem & institutum de novo creando imperatore tractatum intercessisset; quod verosimile non apparet, Pollionem existimasse. Adi laudatum Pagium loco proxime citato, remque totam fuse explanatam invenies. Non est itaque, cur ob Gallieni & Volusiani consulatum, quo Pollionis locus, plus semel jam laudatus, signatur, Macriani & Ballistæ de eligendo imperatore deliberationem in annum usque 261 differamus, seu tempus, quo Macrianus in Oriente & Ægypto tyrannidem arripuit, a Valeriani captivitate longius removeamus.

[257] Cum vero hoc ita tenendum sit, fixumque proinde maneat, [Christianosque, de suo in hos odio nihil remittens,] Macrianum uno alterove mense, aut certe non multo amplius a Valeriani captivitate tyrannidem in Ægypto arripuisse, Gallienus procul dubio in regione illa tunc non habuit imperium, cum constitutionem supra memoratam in favorem Christianorum ederet, pacemque redderet Ecclesiæ. Unde consequitur, ut is princeps pacis beneficium, quod omnibus ecclesiis sub imperio suo constitutis concessit, ad Ægyptum nequiverit extendere, ac proin, ut tunc ad ecclesiam ab exsilio suo redire, Sancto nostro liberum non fuerit, vi scilicet constitutionis in favorem Christianorum a Gallieno emissæ. Nec hoc tantum dico, verum etiam Dionysium tunc omnino Alexandriam non esse regressum. Etenim, ut jam docuimus, Macrianus tunc in Ægypto rerum potiebatur potitusque est in alterum etiam annum; cum vero Macrianus, hic memoratus, alius non sit, quam ille ipse magorum Ægyptiorum patronus, qui Valerianum imperatorem, ut supra docuimus, ad Christianos persequendos impulit, putandum non est, infestum hujusmodi Christiani nominis hostem quidquam de persecutionis in Christianos motæ sævitie tunc remisisse; imo verosimillimum est, eum potius concepto suo adversus Christianos odio laxiores habenas præbuisse. Certe Macrianum, obtento in Oriente & Ægypto imperio, persecutionem, a Valeriano in Christianos motam, etiam ursisse, Pagius aliique eruditi colligunt ex Marini martyrio, quod Eusebius lib. 7, cap. 15 in Oriente apud Cæsaream Philippi contigisse refert, cum jam per Gallieni constitutionem non diu a Valeriani captivitate emissam pax esset cunctis ubique reddita ecclesiis, Gallieni scilicet imperio subjectis.

[258] [sævissime, ut verosimillimum est; per se] Verum, inquies, Pollio lib. de duobus Gallienis cap. 1 post verba num. 255 recitata, paucis interpositis, de Macriano hæc memorat: Macrianus ergo, collectis undique exercitibus, Orientis partes petiit; atque ut posset late sibi delatum defendere & tueri imperium, bellum sic instruxit, atque copias sic paravit, ut esset omnium circumspectus, quæ contra eum poterant cogitari. Idem Macrianus Pisonem, unum ex nobilibus principibus senatus, ad Achaiam destinavit ob hoc, ut Valentem, qui illic proconsulari imperio rempublicam gubernabat, opprimeret. Sed Valens comperto, quod Piso contra se veniret, sumpsit imperium. Piso igitur in Thessaliam se recepit. Ubi missis a Valente militibus compluribus, interfectus est; ipse quoque imperator appellatus cognomento Thessalicus. Sed Macrianus retento in Oriente uno ex filiis, pacatis tamen rebus, Asiam primum venit, deinde Illyricum petiit: in Illyrico cum Aureolo imperatore, qui contra Gallienum imperium sumpserat, duce Domitiano nomine manum conseruit, unum ex filiis secum habens, & triginta millia militum ducens. Sed victus est Macrianus cum filio Macriano nomine, deditusque omnis exercitus Aureolo imperatori. Adhæc idem Pollio in libro de triginta tyrannis cap. XI sic scribit: Factus est igitur (Macrianus) cum Macriano & Quieto duobus filiis, cunctis militibus volentibus, imperator. Ac statim contra Gallienum venire cœpit, utcumque rebus in Oriente derelictis. Ex quibus ambobus Pollionis locis simul sumptis duo concludenda videntur; atque horum quidem primum est, Macrianum, statim atque imperator creatus fuit, tanta rerum bellicarum mole fuisse distractum, ut, quemadmodum apparet, de persecutione contra Christianos urgenda cogitare vix potuerit; alterum vero, eumdem Macrianum, factum jam imperatorem, non diu in Oriente substitisse, ut adeo in Ægypto, utpote ab ea absens, Christianos vehementius persecutus haud fuerit. Quod ad primum pertinet, respondeo, Macrianum non ita belli negotiis occupatum fuisse, quin severis in Christianos condendis legibus aliquantulum temporis dare potuerit. Res sane gravioris moliminis non erat, per urbium provinciarumque præfectos severas a Valeriano in Christianos latas leges exsecutioni curare mandandas, ut adeo id Macrianus pro innato suo in Christianos odio verosimillime fecerit.

[259] [aliosque fuerit persecutus:] Fluit hinc jam, quid ad secundum de Macriani ab Ægypto absentia responderi oporteat. Potuit quippe Macrianus, quamvis ab Ægypto Alexandriaque longissime positus, Christianos Ægypto per præfectos suos curare sævissime persequendos. Adhæc cum ex Oriente in Illyricum contra Aureolum cum exercitu profectus est, unum e filiis suis, Quietum scilicet, uti ex verbis Pollionis priori loco supra recitatis intelligitur, in Oriente reliquit, ut per eum, quamvis ipse absens, exsecutioni tamen mandare facile potuerit, quidquid ei conceptus in Christianos furor dictarat. Et vero paternis stimulis Macriani filii, quorum alter patri erat cognominis, alter Quieti nomen habebat, neutiquam ad hoc indigebant. Erant enim ambo non minori, quam pater, furore in Christianos incensi. Intelligitur id ex Sancti nostri epistolæ ad Hermammonem Fragmento, quod Eusebius lib. 7 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 10 inseruit, quodque sub finem de Macriano ejusque liberis sic habet: Macrianus … imperandi cupiditate flagrans, tametsi imperio indignus, cum regium cultum induere non posset ipse corpore debilis, duos filios paterna in se translaturos crimina imperio præfecit. Etenim evidentissime in his impleta est prædictio Dei dicentis: Ego sum, qui ulciscor peccata parentum in liberis, ad tertiam usque & quartam progeniem eorum, qui oderunt me. Pravis enim cupiditatibus suis, quibus ipse frui non potuerat, in filiorum capita translatis, improbitatem suam & odium divini numinis in eos pariter transfudit.

[260] Cum adeo ex his verbis, quemadmodum jam monui, [unde suspicandum non est, Dionysium tunc Alexandriam esse reversum.] Macriani filios summo in Christianos odio flagrasse, intelligatur, dubitandum non est, quin Quietus, quem pater in Oriente reliquerat, paternis contra Christianos mandatis promptissime accuratissimeque obtemperarit. Imo Macrianum improbitatem suam & odium divini numinis in filios suos transfudisse, non alia de causa, ut mihi equidem apparet, Sanctus asserit, quam quod reipsa Christianos sævissime fuerint persecuti. Nihil ergo Macriani ex Oriente in Illyricum discessus suggerit, unde suspicari fas sit, Christianorum in Ægypto persecutionem, arrepta a Macriano tyrannide, aliquantulum remisisse, ac proin Dionysium non diu admodum post Valeriani captivitatem Alexandriam esse reversum. Porro quamvis tempus, quo Macrianus in Ægypto habuit imperium, aptum non sit, cui Dionysii ab exsilio Alexandriam reditus affigatur, aptissimum tamen est, cum quo librorum, quos Sanctus de Elencho & Apologia scripsit, quosque supra sæpissime memoravimus, scriptio conjungatur. Etenim Macrianus, uti jam docui, anno 261 in Ægypto adhuc imperavit, resque Christianorum ibi in turbato statu erant. Quapropter cum prædicti libri (vide num. 164) post annum 260, atque in turbato rerum statu (vide num. 161) scripti fuerint, aptissime certe horum scriptio cum anno 261 seu cum tempore, quo Macrianus in Ægypto imperavit, copulatur: quamvis autem nihil certi obstet, quo minus serius differatur, serius tamen quam vel anno 261 vel certe 262 illam non statuendam, ex iis, quæ num. 164 disserui, verosimilius efficitur. Discutiamus modo, quo circiter anno Dionysius ab exsilio tandem redierit.

§ XXIII. Dionysius, occiso Macriano ejusque filiis, Alexandriam revertitur, gnavique pastoris partes obit.

[Macriano ejusque filiis] Macrianus non diu, postquam in Oriente tyrannidem arripuisset, cum filio suo Macriano, rebus utcumque in Oriente compositis, in Illyricum adversus Aureolum, qui ibidem non secus ac Macrianus in Oriente, contra Gallienum imperatorem se dixerat, eduxit exercitum, pugnaque cum Aureolo vel in ipso Illyrico vel in Thraciæ finibus conserta, cum filio suo Macriano victus est, simulque interemptus. Docet nos hæc omnia Trebellius Pollio partim libro de duobus Gallienis, partim libro de triginta tyrannis. Verba, quibus id facit, num. 258 jam in hunc Commentarium intulimus, ad quæ propterea, studiose lector, te remitto. Porro laudatus Pollio non tantum nos docet, Macrianum cum filio Macriano ab exercitu Aureoli victum interfectumque brevi fuisse, postquam sumpsisset imperium; verum etiam alterum Macriani filium, nomine Quietum, patri ac fratri non diu admodum superstitem exstitisse. Verbis enim num. 258 ex libro de duobus Gallienis jam huc transcriptis hæc subdit: Turbata interim republica, totoque penitus orbe terrarum, ubi Odenatus comperit, Macrianum cum filio (Macriano) interemptum, regnare Aureolum, Gallienum remissius agere, festinavit ad alterum filium Macriani, cum exercitus hoc daret fortuna capiendum. Sed ii, qui erant cum filio Macriani, Quieto nomine, consentientes Odenato, auctore præfecto Macriani Balista, juvenem occiderunt, missoque per murum corpore, Odenato se omnes affatim dediderunt. Ita Macrianus, ejusque duo filii periere. Id autem brevi post acceptam a Macriano in Oriente tyrannidem, factum esse, ex Dionysii ad Hermammonem epistola etiam intelligitur.

[262] [anno 261] Etenim in hac apud Eusebium lib. 7, cap. 23 de Macriano sic scribit: Et ille quidem (Macrianus) cum imperatorum suorum alterum (Valerianum nempe, utpote quem aliqui a Macriano Persis proditum tradunt) prodidisset, alteri (Gallieno) bellum (in Oriente usurpans imperium) intulisset, brevi cum universa familia stirpitus interiit. Dubitandum ergo non est, quin Macrianus ejusque duo filii, brevi elapso post assumptum imperium temporis spatio, regnum simul cum vita amiserint. Verum cum, hisce e medio sublatis, in Gallieni potestatem, ut docebimus, Ægyptus concesserit, tuncque, restituta ab hoc imperatore Alexandrinæ ecclesiæ pace, Alexandriam tandem ab exsilio Dionysius sit reversus, juverit, ut, quo id anno Sanctus fecerit, determinari queat, in annum, quo Macrianus ejusque filii interempti sint, inquirere. Pagius in Criticis ad annum 261 num. 12 sic scribit: Hoc anno Macrianus & duo ejus filii Macrianus & Quietus interempti, & ecclesia Alexandrina edicto pacis a Gallieno tandem potita. Ita laudatus Pagius Macrianum ejusque duos filios anno 261 occisos, affirmans. Hoc autem assertum suum probat ex eo, quod Macriani ejusque filiorum interitus memoretur in Sancti nostri ad Hermammonem epistola, hæcque ante annum 262, quo Gallienus augustei imperii decennalia celebravit, scripta sit. Verum, quamvis mihi sat certum appareat, Macrianum ejusque duos filios anno 261 fuisse interfectos, ratio tamen ex sancti Dionysii ad Hermammonem epistola a Pagio petita neutiquam id probat. Hanc enim epistolam ante annum 262 scriptam esse, certo, uti ex dicendis patescet, non constat; id autem certo constare deberet, ut ex ea concludi posset, Macrianum ejusque duos filios jam anno 261 fuisse necatos.

[263] Adhæc cum Pagius statuat, Macrianum uno alterove post Valeriani captivitatem mense & quidem circa Augustum anni 259 tyrannidem arripuisse, [necatis,] inveniri potest secundus Macriani imperii annus, etiamsi is cum filiis anno 260 interfectus poneretur, ac proin non video, qua de causa Pagius, dato etiam, Macrianum ante annum 262 fuisse necatum, cædem ejus anno 261 indubitanter affigat. In opinione eorum, qui Valeriani captivitatem anno 260 innectunt, aliter loquendum est. Hi enim invenire nequeunt secundum Macriani annum, nisi eum vel anno 261 vel sequenti necatum statuant. Hinc ego, qui in ordinandis Sancti nostri gestis posteriorem hanc opinionem sequi proposui, Macriani necem anno 261 innectendam existimo. Etenim, uti infra dicemus, Æmilianus, alter imperii Romani post Macrianum invasor, ante Pascha anni 262 in Ægypto tyrannidem arripuit; antequam autem hoc eveniret, jam Ægyptus post Macriani ejusque filiorum mortem in Gallieni potestatem concesserat, hicque Ægypti ecclesiis pacem concesserat: illa autem inter Pascha anni 262 & Macriani ejusque filiorum necem commode evenire non potuerunt, nisi hæc anno 261 evenisse statuatur. Adhæc epistola, quam Dionysius ad Hermammonem scripsit, cujusque tria diversa Fragmenta Eusebius in Historiæ suæ ecclesiasticæ librum septimum intulit, inter Paschales Dionysii epistolas, uti infra probabo, verosimilius computanda est, ac proin aliquamdiu (vide dicta num. 140 hujus Commentarii) ante Pascha conscripta est. Jam vero, cum anno 262, uti infra pariter probabo, verosimiliter scripta sit, in eaque Macriani ejusque filiorum cædes, veluti omnino recens, memoretur, videtur hæc tempus, quo dicta epistola scripta est, aliquamdiu præcessisse, atque adeo anno 261, quamquam forte propemodum jam præterlapso, accidisse.

[264] Habemus itaque jam annum, quo verosimilius Macrianus ejusque filii interiere. [Odenatus Palmyrenorum rex multas occupavit provincias;] Dispiciamus modo, an post horum cædem statim Ægyptus in Gallieni potestatem concesserit, ut ita, an is tunc ecclesiæ Alexandrinæ aliisque in Ægypto positis ecclesiis pacem concedere potuerit, perspicuum evadat. Pollio in duobus Gallienis post verba, num. 261 huc transcripta, sic memorat: Totius prope igitur Orientis factus est Odenatus imperator, cum Illyricum teneret Aureolus, Romam Gallienus. Idem Balista multos Emissenos, ad quos confugerant Macriani milites, cum Quieto & thesaurorum custode interfecit, ita ut civitas pene deleretur. Odenatus inter hæc quasi Gallieni partes ageret, cuncta eidem nuntiari ex veritate faciebat. Sed Gallienus cognito, quod Macrianus cum suis liberis esset occisus, quasi securus rerum ac patre jam recepto, libidini ac voluptati se dedidit. Ludos Circenses ludosque scenicos, ludos gymnicos, ludicram etiam venationem & gladiatorios dedit, populumque quasi victorialibus diebus ad festivitatem ac plausum vocavit. His ex verbis quis forte volet, Odenatum, Palmyrenorum regem, Historiæ augustæ scriptoribus celebratissimum, post Macriani ejusque filiorum cædem Orientis regiones occupasse, ac proin tunc Ægyptum in Gallieni potestatem non concessisse. Cum enim per illa dicat Pollio, Odenatum, quæcumque gesserat, quasi Gallieni partes ageret, nuntiari eidem ex veritate fecisse, satis innuit, eum Gallieni partes revera non egisse. Hinc autem consequi videtur, ut Odenatus post Macriani cædem Orientis partes non Gallieni, sed suo nomine occuparit, Gallienoque interim, dum sua ei gesta bellica nuntiari faceret, fucum fecerit. Unde ulterius sequitur, ut tunc Ægyptus in Gallieni potestatem non concesserit.

[265] [Ægyptus tamen in Gallieni] An Odenatus post Macriani cædem suo solius nomine Orientis partes occuparit, easque sibi, non autem Gallieno subjecerit, operosius indagare non vacat; nec vero id operæ pretium fuerit. Tunc enim Odenatus multas quidem in Oriente provincias, non tamen omnes omnino occupavit. Liquet id ex his Pollionis verbis, mox iterum recitatis: Totius prope igitur Orientis factus est Odenatus imperator; ubi adverbio prope satis indicat laudatus Pollio, omnium Orientis regionum imperium tunc Odenatum non esse adeptum. Adhæc, si non aliæ Orientis provinciæ, certe Ægyptus post Macriani ejusque filiorum interitum non in Odenati, sed in Gallieni potestatem concessit. Docet id nos Sanctus noster in epistola ad Hermammonem apud Eusebium lib. 7, cap. 23 sic scribens: Et ille quidem (Macrianus) cum imperatorum suorum alterum prodidisset, alteri bellum intulisset, brevi cum universa familia stirpitus interiit. Gallienus vero renuntiatus & communi omnium consensu approbatus est; vetus simul imperator ac novus; prior illis ac post illos etiam superstes: juxta id, quod dictum est Isaiæ prophetæ: Quæ a principio fuerunt, ecce, venerunt; & nova sunt, quæ nunc orientur. Nam quemadmodum nubes solis radios subiens, ejus splendorem brevi tempore obscurat, inque ejus locum substituta conspicitur; ea deinde prætergressa aut liquefacta, sol, qui antea ortus fuerat, rursum quasi novus exoriri videtur.

[266] [potestatem concessit, tuncque Dionysius Alexandriam] Macrianus, qui seipsum præposuerat, & ad ipsum Gallieni imperium mox admoverat; ipse quidem jam non est; quippe qui nec antea erat; Gallienus vero sui similis, idemque, qui prius, manet. Ipse denique principatus, velut senectute deposita, & pristinæ improbitatis sordibus repurgatur, nunc florentius viget, & longius cernitur atque auditur, & quocumque diffunditur. Quibus verbis Dionysius non obscure significat, sese tunc, cum hanc ad Hermammonem scriberet epistolam, lætitia gestiisse, tum ob Macriani depulsam tyrannidem, tum ob restitutum Gallieno imperium. Quapropter cum Dionysio, utpote Alexandrino in Ægypto episcopo, nihil causæ fuisset lætitia tantopere gestiendi ex eo, quod Gallienus, benignus in Christianos princeps, restitutus esset imperio, si hic pristinam in Ægypto, quam cum patre suo Valeriano prius habuerat, auctoritatem non recuperasset, dubitandum non videtur, quin Gallienus tunc, cum dictam epistolam Dionysius scriberet, sub imperio suo Ægyptum habuerit, ut adeo hæc provincia post Macriani ejusque filiorum cædem, cum hæc non diu ante præfatæ ad Hermammonem epistolæ scriptionem contigerit, in Gallieni potestatem indubie concesserit. Hinc jam facile erues tempus, quo Dionysius ab exsilio, in quod a Valeriano pulsus fuerat, Alexandriam sit reversus. Sanctus enim, uti jam monuimus, eo tunc primum post Valeriani persecutionem est regressus, cum sub Gallieni dominium Ægyptus rediit.

[267] Quapropter cum hoc, ut docuimus, non diu post Macriani ejusque filiorum cædem contigerit, [reversus, ad Hermammonem scripsit epistolam] hæcque anno 261 innectenda videatur, Alexandriam verosimillime Dionysius ab exsilio, vel anno 261 jam magna sui parte præterlapso, vel certe anno 262 paulisper inchoato fuerit reversus. Atque ita quidem jam tempus, quo Sanctus ab exsilio Alexandriam redierit, determinatum habemus. Rerum ordo exigit, ut quæ Sanctus gregi suo restitutus, egerit, nunc tractemus. Dubitandum non est, quin tunc Dionysius omnes strenui ac vigilis pastoris partes sedulo expleverit, Ecclesiæ scilicet communioni restituens, si quos forte ab ea persecutionis sævities, Christo ejurato, sejunxerat, tollensque e medio, siquæ forte in ecclesiæ Alexandrinæ agro, diuturna pastoris absentia minus diligenter culto, zizania succreverant. Dubitandum, inquam, non est, quin Dionysius tunc omnia præstiterit, quæ a diligenti, sancto vigilique Pastore merito requiras. Verum quæ qualiave sint, quæ tum Sanctus in gregis sui utilitatem fecerit, veterum monumentorum penuria me latet. Hinc, cum conjecturis hic agere non lubeat, duo tantum, veluti a Sancto tunc gesta, nunc commemoro. Alterum spectat epistolam, jam sæpius laudatam, quam Sanctus ad Hermammonem, Ægypti episcopum, conscripsit; alterum respicit concilium, a Dionysio contra Sabellianos, ut num. 144 docui, Alexandriæ forsan celebratum. Hoc, si reipsa umquam celebratum fuit, ad tempus, quo Sanctus Alexandriam ab exsilio primum reversus erat, verosimillime debet referri; dicta autem epistola omni dubio procul a Dionysio tunc scripta est, cum ab exsilio suo Alexandriam nondum diu esset reversus. Utrumque hoc probandum est. Ab epistola incipio.

[268] Hanc tunc scriptam esse, discimus ex ipsis ejusdem epistolæ verbis. [anno 262 verosimilius innectendam. Hæc post raram loquendi formulam,] Dionysius enim in ea apud Eusebium lib. 7, cap. 23 hæc habet: Ac mihi rursus imperatoris nostri annos contemplari subit. Video enim impiissimos illos, qui adeo celebres olim exstiterunt, brevi postea obscurissimos evasisse. Religiosissimus vero Deique amantissimus imperator (Gallienus) septennalem circulum emensus, nonum imperii annum degit, quo nos festa (Paschalia scilicet) celebremus. Quibus ex verbis palam est, dictam ad Hermammonem epistolam anno imperii Gallieni nono scriptam esse. Quapropter cum hic Gallieni annus partim cum anno 261, partim cum anno 262, uti ex supra disputatis facile colliges, indubie concurrat, necesse est, ut dicta epistola altero ex binis hisce annis fuerit exarata, ac proin tunc, cum jam a Gallieno pax esset etiam Ægypti ecclesiis restituta, Dionysiusque ab exsilio Alexandriam rediisset. Atque ita quidem jam habemus duos annos, quorum altero dicta epistola certissime scripta sit. Verum, inquies, anne etiam definiri nequit, quo ea determinato anno exarata fuerit? Respondeo: verosimilius anno 262 scripta est, uti hic probare proposui; ante tamen, quam id faciam, cum hæc Sancti nostri in epistola ad Hermammonem de Gallieno verba, mox adhuc recitata, religiosissimus vero Deique amantissimus imperator septennalem circulum jam emensus, nonum imperii annum degit, quo nos festa celebraturi sumus, seu potius, ut Græce est, celebremus, raram admodum inusitatamque, saltem in speciem, complectantur loquendi formulam, in hanc hic prævie etiam quidpiam observatum velim.

[269] [quam exhibet, quamque Pagius & Pearsonius] Pagius in Criticis ad annum 261 num. 13 sic scribit: Illi quadraginta duo menses (per Joannis prophetiam, de qua plus semel supra, designati) hoc anno (261 scilicet) in interitu Macriani ac filiorum terminantur. Nam per tot menses Ægyptus & Alexandria vexatæ; de illis enim solis loquitur Dionysius; non vero de persecutione Ecclesiæ in universum, ut communiter locus ille ab omnibus explicatur. Pearsonius tamen, qui vulgarem illam opinionem tenuit, laudata Dionysii verba, religiosissimus vero Deique amantissimus &c optime explicavit. Quis, inquit, umquam ita locutus est, ut quis post septennium diceretur nonum annum jam agere? necesse est, ut illud septennale aliud peculiare designet, & diversum ab eo tempore, quod postea secutum est. Est autem illud imperii, quod cum patre administraverat. Ut Victor: Regnavit annos quindecim, cum patre septem, solus octo. Sed fallitur in eo, quod subjicit, Gallienum nempe septennium transcendisse, & octavo imperii anno Macrianum imperialem honorem adeptum esse, præsertim in Ægypto. Hactenus Pagius, indicans, sese propensissime concedere in opinionem, qua a Pearsonio per septennalem circulum, post quem Gallienus nonum imperii annum agere, a Sancto nostro in epistola ad Hermammonem dicitur, anni septem intelligendi statuuntur, quibus cum Valeriano patre Gallienus imperium tenuit. Verum ego huic Pagii Pearsoniique opinioni assentiendum non reor, nec video, qui Pagius, cum eam sequatur, contra Pearsonium verbis mox recitatis possit contendere, tempus illud, quo imperium cum patre suo Valeriano Gallienus tenuit, septennium non transcendisse. Etenim Dionysius in epistola, mox iterum laudata ait, nonum imperii annum agere Gallienum, postquam jam septennalem circulum est emensus, Quapropter si per hunc circulum, ut admittit Pagius, intelligendi sint anni, quibus Gallienus cum patre tenuit imperium, verba Dionysii supra recitata hunc habent sensum: Gallienus cum patre septem annos jam emensus, nonum imperii annum agit; unde, cum sic clare significetur, Gallienum cum patre ultra annos septem imperasse, consequens est ut Pagius contra Pearsonium perperam contendat, tempus illud, quo Gallienus cum patre tenuit imperium, septennium non transcendisse. Recte ergo Pearsonius & consequenter ad opinionem, qua per septennalem annorum circulum a Dionysio memoratum, annos Gallieni cum patre imperantis intelligendos statuerat, tempus illud, quo Gallienus cum patre imperium tenuit, septem annos transcendisse, litteris mandavit.

[270] [perperam exponere videntur,] Verum, cum nihilominus Gallienus, ut ex Historiæ augustæ scriptoribus & ex iis, quæ jam supra disputavimus, manifestum est, annis dumtaxat septem, iisque incompletis, cum patre suo Valeriano imperaverit, consequens hinc fit, ut per septennalem annorum circulum, post quem, jam expletum, Gallienum nonum imperii annum agere, verbis supra recitatis Dionysius in epistola ad Hermammonem scribit, intelligi nequeant anni, quibus Gallienus cum patre tenuit imperium, ac proin, ut inusitata illa & rara Sancti nostri loquendi formula alio plane modo, quam quo illam Pearsonius & post eum Pagius exponendam duxit, debeat exponi. Rem ego sic concipio: Dionysius in sua ad Hermammonem epistola ante verba illa, jam supra huc transcripta, quibus Gallienum, septennali circulo jam expleto, nonum agere imperii annum scribit, egerat haud dubie de annis, quibus nonnulli Gallieni decessores imperium tenuerant. Fas est id colligere ex ipsamet dicta epistola. In hac enim Sanctus paulo ante verba, quibus Gallienum post expletum jam septennalem circulum nonum agere imperii annum ait, sic scribit: Ac mihi rursus imperatoriorum annorum dies contemplari subit: Eusebius quidem ex versione Valesii ita habet: Ac mihi rursus imperatoris nostri (Gallieni videlicet) annos contemplari subit, quibus ex verbis tantum sequitur, Dionysium jam antea de Gallieni, non autem de aliorum etiam imperatorum annis adhuc esse in sua ad Hermammonem epistola locutum. Verum res in textu Græco hunc in modum exprimitur: Καὶ μοι πάλιν τὰς ἡμέρας τῶν βασιλικῶν ἐτῶν ἔπεισι σκοπεῖν, quæ Græca verba, ut consideranti patebit, ad amussim respondent his Latinis, mox iterum hic datis: Ac mihi rursus imperatoriorum annorum dies contemplari subit. Quapropter, cum Dionysius his mox subjungat: Video enim impiissimos illos, (imperatores nempe, de quibus prævie locutus fuerat) qui adeo celebres olim exstiterunt, brevi postea obscurissimos evasisse, satis aperte, ut mihi equidem apparet, dictis verbis indicat, sese de annis, quibus nonnulli Gallieni decessores imperium tenuerant, jam antea egisse.

[271] Nec de his tantum, verum etiam de paucitate eorumdem annorum jam antea Sanctus verosimiliter fecerat sermonem. [meliori, ut apparet,] Video enim (inquit) impiissimos illos, qui adeo celebres olim exstiterunt, brevi postea obscurissimos evasisse, assimilaratque jam, antequam hæc verba litteris mandaret, Macrianum nubi, quæ radios solis mox intercipiens, brevi post a sole dissipata evanescit. Adhæc alia nonnulla protulerat, quibus breve admodum fuisse Macriani imperium innueret. Hinc mihi verosimile fit, Dionysium in sua ad Hermammonem epistola, cujus Fragmenta tantum exhibet Eusebius, de paucitate annorum, quibus nonnulli adhuc alii Gallieni decessores, nimirum Gallus, Decius & Valerianus imperium tenuerant, ante dictam loquendi formulam pariter esse sermocinatum, dixisseque, ne unum quidem ex illis Gallieni decessoribus septimum imperii annum explesse. Hisce porro positis, jam facile, quantum opinor, quisque intelliget, qui rara illa atque inusitata Dionysii loquendi formula, Religiosissimus vero Deique amantissimus imperator septennalem circulum jam emensus, nonum imperii annum degit, quo nos festa celebraturi sumus, qui, inquam, hæc loquendi formula nihil plane absoni exhibeat, etiamsi per septennalem circulum non intelligantur anni, quibus Gallienus cum patre suo Valeriano tenuit imperium. Etenim hæc verba, Religiosissimus vero &c cum præcedentibus, quæ (si modo Eusebius integram Dionysii ad Hermammonem epistolam, non autem hujus Fragmenta tantum in Historiam suam ecclesiasticam intulisset) ne unum quidem secundum jam dicta e nonnullis Gallieni decessoribus septimum imperii annum explesse, verosimiliter proderent, sensum hunc perfectum, ac plane concinnum, efficiunt: Decius, Gallus, Valerianus & Macrianus impiissimi imperatores, brevi admodum temporis spatio imperarunt, nec unus ex illis septimum imperii annum explevit; religiosissimus vero Deique amantissimus imperator, septimo jam expleto, seu septennalem jam circulum emensus, nonum annum agit.

[272] [sensu explanatam,] Quo sane in sensu, ut mihi equidem apparet, nihil prorsus occurrit, quod inusitatam absonamve arguat loquendi formulam, nisi forte quis velit, non recte me dicturum: Ne unus quidem e Petri fratribus decimum vitæ annum explevit; Petrus vero jam decimum emensus, decimum quintum agit. Itaque rara illa, quam Sanctus noster adhibuit, de Gallieni annis loquendi formula sensum habet minime absonum, etiamsi illa Dionysius de septennio, quo Gallienus cum patre suo Valeriano Romanum imperium gubernavit, statuatur non locutus, ut adeo, cum ipsi ad Hermammonem epistolæ hujusmodi, uti jam innui, adversetur expositio, ad eam etiam recurrendum non sit, tenendumque potius videatur, Dionysium usum esse illa jam sæpissime laudata loquendi formula, ut comparationem, quam inter diuturnius Gallieni & brevius aliorum imperatorum, Decii scilicet, Galli, Valeriani & Macriani, imperium instituit, apertius insinuet. Sed hæc jam de explanatione aptanda Dionysii verbis, quæ Gallienum post expletum jam septennium nonum agere imperii annum indicant, dicta sufficiant. Redeo ad discussionem temporis, quo præfata ad Hermammonem epistola fuerit a Dionysio conscripta. Scripta est omni dubio procul, uti jam docuimus, anno imperii Gallieni nono, id est, cum Gallienus anno 253, mense Maio circiter, imperium sit exorsus, vel ultimis octo anni 261, vel quatuor primis anni 262 mensibus. Verosimilius autem, ut jam innui, quatuor primis anni 262 mensibus scripta est. Etenim Dionysius in præmemorata ad Hermammonem epistola exprimens, quoto tunc, cum illam scriberet, Gallienus anno imperaret, ait: Νῦν ἐνιαυτὸν ἔνατον διανύει, id est, nunc annum nonum, non, ut est apud Valesium degit vel agit, sed perficit seu explet. Quapropter, cum secundum hæc verba Dionysius ad Hermammonem dictam epistolam tunc scripserit, cum jam ad finem vergeret seu prope esset expletus nonus imperii Gallieni annus, recte consequitur, ut ea quatuor primis seu uno e quatuor primis anni 262 mensibus scripta sit; neque enim si citius scripta foret, dici potuisse videtur a Dionysio, Gallienum tunc, cum scripta est, nonum prope imperii annum perfecisse seu explesse.

[273] [inter Paschales Dionysii epistolas] Imo hanc ad Hermammonem epistolam non uno tantum e quatuor primis anni 262 mensibus, sed binis circiter ante Pascha ejusdem anni mensibus scriptam esse, ex dicendis verosimilius evadet. Certe nihil obstat, quo minus tunc scripta credatur, tuncque etiam reipsa (vide dicta hujus Commentarii num. 140) indubie scripta est, si Paschalibus Dionysii epistolis debeat accenseri. Ut ergo, an tunc reipsa scripta fuerit, innotescat, indagare lubet, an a Dionysio de festo Paschali celebrando exarata fuerit. Dionysius in hac, de qua hic agimus, epistola apud Eusebium lib. 7, sub finem capitis 23 de Gallieno sic scribit: Νῦν ἐνιαυτὸν ἔνατον διανύει, ἐν ᾧ ἡμεῖς ἑορτάσωμεν, id est, nunc annum nonum perficit, in quo nos festa, non celebraturi sumus, ut vertit Valesius, sed celebremus. Quibus verbis Dionysius Hermammonem adhortari videtur ad festa Paschalia celebranda, ut adeo epistola, quam ad hunc scripsit, Paschalis fuisse videatur. Ait quidem Tillemontius tom. 4 Monumentorum Ecclesiasticorum pag. 660 in Notis in Dionysium Alexandrinum, ex verbis proxime recitatis certo non probari, dictam epistolam exstitisse Paschalem, cum Dionysius per ἑορτάσωμεν Hermammonem forte tantum exhortatus fuerit, ut gauderet simul, Deoque ageret gratias ob pacem Ægypti ecclesiis tandem etiam restitutam. Tillemontio rem ex dictis verbis certam non fieri, libenter assentior; neque enim vel ex iis vel ulla alia ratione certo puto evinci posse, Dionysii ad Hermammonem epistolam Paschalibus Sancti epistolis esse indubie accensendam. Paschalem tamen illam fuisse, idcirco mihi apparet, quod, quamquam non certo, verosimiliter tamen ad Pascha celebrandum exhortatoria exstiterit. Etenim verbum ἑορτάζειν nude solitarieque positum, a Dionysio etiam alibi adhiberi non videtur, nisi cum de festo Paschali celebrando facit sermonem, ut adeo, cum in epistola ad Hermammonem dicat ἑορτάσωμεν, ad festum Paschale celebrandum videatur exhortari, ac proin ut appareat, Paschalibus Dionysii epistolis illam esse accensendam.

[274] Ast, inquit loco proxime citato Tillemontius, alteram jam habemus pro anno 262 epistolam Paschalem, [quidquid contra opponat Tillemontius,] Hieraci a Dionysio (Alexandrino nempe) inscriptam; ac proin dicere non possumus, epistolam ad Hermammonem esse adhuc epistolam Paschalem, nisi subvertamus, quod cum Valesio statuimus, quamlibet epistolam Paschalem (a Dionysio scilicet Alexandrino scriptam) novi esse anni indicium; nec ulla nobis est ratio, ut ab hac regula, quæ Sancti nostri (Dionysii Alexandrini) chronologiæ & historiæ tantum adjumenti affert, recedamus. Ita laudatus Tillemontius; verum epistola Paschalis, quam Dionysius ad Hieracem, Ægypti episcopum, dedit, non ad annum 262, sed ad sequentem pertinet. Etenim Eusebius lib. 7 Historiæ Ecclesiasticæ, cap. 21 sic scribit: Post hæc pace vix dum restituta, Alexandriam (Dionysius nimirum) regressus est. Verum cum seditio bellumque rursus illic exortum fuisset, adeo ut ipse universos ejus urbis fratres, utpote in alterutram seditionis partem distractos, alloqui non posset; iterum ipso Paschæ die ex urbe Alexandria, tamquam extorris, eos per litteras alloquitur. Sane in altera epistola Paschali, quam paulo post, seu potius, ut Græce est, quam postea ad Hieracem, unum ex Ægypti episcopis exaravit, de seditione illa, quæ tunc temporis Alexandriæ commota est, mentionem facit, Dionysius nempe Alexandrinus. Quibus ex verbis intelligitur, Paschalem Dionysii ad Hieracem epistolam scriptam non esse, nisi cum jam Sanctus ab exsilio Alexandriam rediisset, novaque illic esset exorta seditio. Quapropter, cum hæc seditio, verbis mox recitatis ab Eusebio memorata, anno 262, uti infra docebo, fuerit exorta, postque Pascha anni, quo eadem seditio orta est, Paschalis Dionysii ad Hieracem epistola, quemadmodum ex verbis Eusebianis facile colliges, fuerit conscripta, dubitandum non est, quin hujus epistolæ scriptio ad annum 263 pertineat, ut adeo vim omnem amittat argumentum, quod, ut epistolam ad Hermammonem e numero Paschalium epistolarum expungat, ab anno 262, ad quem Paschalem Dionysii ad Hieracem epistolam spectare putavit, Tillemontius efformat.

[275] [computari posse, ostenditur,] Nihil itaque hactenus occurrit, quod nos ab opinione, qua Dionysii ad Hermammonem epistolam verosimiliter Paschalem esse, statuimus, cogat recedere. Pagius in Criticis ad annum 261 num. 12 de dicta ad Hermammonem epistola sic scribit: Scripta itaque ea (ad Hermammonem) epistola præsenti anno, (261 nempe) quo nonum imperii annum Gallienus auspicatus est. Neque enim, ut Baronius credidit, ea anno sequenti (262 nimirum) data; quia, ut visuri sumus, Gallienus anno 262 Augustei imperii decennalia celebravit, de quibus sub festi nomine in laudato loco mentio, & ante illud festum hæc epistola exarata. Locus, quem a se antea laudatum, Pagius hic indicat, alius non est, quam is ipse, a nobis pariter ex Dionysii ad Hermammonem epistola jam sæpe laudatus, quo Dionysius de Gallieno sic scribit: Nonum imperii annum degit, seu potius (vide dicta num. 272) explet, quo nos festa celebremus; cum autem verbis proxime recitatis dicat Pagius, hoc loco de Decennalibus, a Gallieno anno 262 celebratis, sub nomine festi fieri mentionem, omni dubio procul vult, a Dionysio in præfata epistola de festis Paschalibus celebrandis non agi, ac proin nobis, illam inter Paschales Dionysii epistolas recensentibus, adversatur. Verum mihi minime probanda videtur Pagii opinio, qua in epistola ad Hermammonem a Dionysio de decennalibus, a Gallieno anno 262 celebratis, mentionem fieri existimavit. Etenim Sanctus prædicto epistolæ ad Hermammonem loco, ex idiomate Græco in Latinum accurate converso, ut supra docuimus, ad festa celebranda exhortatur; parum autem verosimile apparet, Hermammonem a Sancto ad Gallieni decennalia celebranda fuisse exstimulatum. Dionysius itaque prædicto loco mentionem decennalium sub nomine festi verosimiliter non facit, ac proin, quamvis Pagius nobis, qui Dionysii ad Hermammonem epistolam Paschalibus epistolis accensemus, indubie adversetur, nihil tamen affert, quo nos erroris certo convincat. Pagius secutus est Eusebii versionem, a Valesio adornatam; cum autem secundum hanc Dionysius, quamvis ex dictis perperam, loco prædicto Hermammonem ad festa celebranda non adhortetur, induci Pagius potuit facilius, ut eo de Gallieni decennalibus mentionem fieri, existimaret.

[276] [hincque confirmatur, anno 262 scriptam esse,] Utut sit, perpensis omnibus, quæ contra nostram de Dionysii ad Hermammonem epistola opinionem attulimus, hanc equidem adhuc verosimilem arbitramur; nec quidquam officit, quod eam epistolam Paschalis epistolæ nomine nuspiam insigniat Eusebius; hic enim scriptor non omnes, quas Dionysius scripsit, Paschales enumerat epistolas, ut has inter locum habere queat scripta ad Hermammonem epistola, licet Paschalis epistolæ nomine nuspiam ab Eusebio indigitetur. Porro cum hæc epistola inter Paschales Dionysii epistolas verosimiliter secundum jam dicta recensenda sit, alterum hinc habemus argumentum, quo eam anno 262 scriptam statuamus. Etenim, cum secundum supra dicta vel sub finem anni 261, vel anno 262 scripta sit, Paschalisque proinde esse non queat, nisi ratione Paschatis, quod anno 262 celebratum est, consequens est, ut binis mensibus aut paulo amplius ante Pascha anni 262 fuerit conscripta; tantum quippe temporis spatium epistola Paschalis, utpote, Quadragesimæ initium, simulque tempus Paschale signans, festivitatem Paschalem debebat præcedere. Atque ita quidem jam habemus, Dionysium, postquam ab exsilio Alexandriam esset reversus, epistolam ad Hermammonem, quæ verosimiliter Paschalis fuit, scripsisse, idque ab illo non anno 261, sed initio anni 262, ut verosimilius apparet, esse effectum. Videamus modo, quæ Sanctus præterea proxime a suo Alexandriam regressu præstiterit.

[277] Dionysium contra Sabellium ejusque sectatores synodum Alexandriæ celebrasse, [quo etiam concilium Alexandrinum, si id umquam locum habuit, celebratum fuerit.] in eaque Sabellium damnasse, num. 144 hujus Commentarii verosimillimum asseruimus; verum tempus, quo id Sanctus fecerit, fecisseve potuerit, nuspiam adhuc definivi, idque tamen, cum de Dionysii ab exsilio Alexandriam regressu acturus essem, facturum me, num. 164 spopondi. Ut ergo fidem liberem, in annum, quo dicta synodus a Dionysio, si modo hic eam umquam celebrarit, celebrata esse potuerit, reve ipsa celebrata fuerit, nunc inquiro. Sabelliana hæresis, ut num. 143 docui, vel orta jam Valeriani persecutione, vel paulo ante initium accepit. Quapropter cum credibile non sit, Dionysium statim, nulla tentata benigniori via, severiores contra Sabellium ejusque sectatores ecclesiasticas pœnas adhibuisse, certum apparet, Dionysium, posito etiam paulo ante Valeriani persecutionem Sabellianæ hæreseos initio, concilium contra hanc, in quo Sabellium damnarit atque exauctorarit, Alexandriæ ante dictæ Valeriani persecutionis initium non celebrasse. Porro cum Dionysius, uti jam ante docuimus, ab ipso statim Valeriani persecutionis initio in exsilium pulsus fuerit, nec ante annum 261, magna sui parte jam præterlapsum, initiumve anni 262 Alexandriam redierit, certissime ante alterum e binis hisce annis præmemoratam synodum celebrare non potuit, ac proin etiam non celebravit. Restat ergo, ut illam vel anno 261, vel 262, vel etiam altero posteriori celebrarit. Postremum hoc mihi minus verosimile apparet. Etenim pastoralis Sancti cura, qua serpenti hæreseos malo ocyssime voluerit occurrere, omnino mihi persuadet, eum adversus Sabellium, ut primum fieri potuit, concilium celebrasse, ut adeo id Sanctus vel anno 261 vel anno 262, cum tunc Alexandriam esset reversus, plenaque pace ibidem gauderet ecclesia, verosimillime fecerit. Quod si autem id a Sancto factum anno 262 potius, quam 261 lubeat statuere, dicti anni 262 initium oportet eligere, cum post hoc res Alexandriæ iterum turbatæ opportunum celebrando concilio tempus non dederint, ut nunc § sequenti sumus visuri.

§ XXIV. Nova Alexandriæ oritur seditio cum bello, ac deinde pestis: Sancti de his litteræ Paschales.

[Nova Alexandriæ seditio,] Dionysio post pacem Ægypti ecclesiis redditam ab exsilio Alexandriam reverso non diu admodum quieto esse licuit. Etenim cum nondum, ut apparet, ecclesiæ suæ rebus, quas diuturna persecutio non parum perturbarat, componendis pristinoque statui restituendis sufficientem pro votis operam locasset, nova subito Alexandriæ seditio, ex eaque bellum inexspectato erupit. Posthæc, inquit verbis ante adhuc recitatis Eusebius lib. 7, cap. 21, pace vix dum restituta, Alexandriam (Dionysius, Alexandrinus episcopus) regressus est. Verum cum seditio, bellumque rursus illic exortum fuisset, adeo ut ipse universos ejus urbis fratres, utpote in alterutram seditionis partem distractos, alloqui non posset, iterum ipso Paschæ die ex urbe Alexandria, tamquam extorris, eos per litteras alloquitur. Nec Historiæ Augustæ scriptores, nec alii diserte nos docent, quænam tunc fuerit seditio, quæ Ægyptum & Alexandriam in novas belli calamitates conjecerit. Certum tamen apparet, eam ex arrepta a Macriano in Oriente tyrannide originem non traxisse. Etenim seditio, quæ verbis proxime ex Eusebio recitatis memoratur, orta non est, nisi cum jam Dionysius, uti ex iis ipsis verbis facile colliges, ab exsilio Alexandriam esset reversus. Quapropter, cum Dionysius secundum ea, quæ jam supra disputavimus, Alexandriam ab exsilio reversus non sit, nisi jam finita, quam in Oriente Macrianus arripuerat, tyrannide, dubium non est, quin seditio, quæ verbis supra recitatis post Dionysii reditum Alexandriæ orta memoratur ab Eusebio, diversa omnino sit a seditione, quam quis, arrepta in Oriente a Macriano tyrannide, Alexandriæ factam posset contendere.

[279] [quæ cum ea, cujus hic ex Pollione datur notitia,] Hinc jam etiam consequitur, ut turbæ, quas seditio, post Dionysii reditum Alexandriæ orta excitavit, diversæ procul dubio sint a turbis, quibus ibidem arrepta a Macriano tyrannis occasionem dedit. At, inquies, quænam tandem illa est seditio, quæ verbis supra recitatis memoratur ab Eusebio, quæque Alexandriam novis iterum belli turbis involvit? Trebellius Pollio lib. de Triginta tyrannis cap. 21 hæc litteris mandavit: Et hoc familiare est Ægyptiorum, ut vel furiosi ac dementes de levibus quibusque ad summæ reipublicæ pericula perducantur. Sæpe illi ob neglectas salutationes, locum in balneis non concessum, carnem & olera sequestrata, calceamenta servilia & cætera talia, usque ad summum reipublicæ periculum seditionis, ita ut armarentur contra eos exercitus, pervenerunt. Familiari ergo sibi furore cum quodam die cujusdam servus curatoris, qui Alexandriam tunc regebat, militarie ob hoc cæsus esset, quod crepidas suas meliores esse, quam militis diceret, collecta multitudo ad domum Æmiliani ducis anceps venit, atque eum omni seditionum instrumento & furore persecuta est. Ictus est lapidibus, petitus est ferro, nec desiit ullum seditionis telum. Qua re coactus Æmilianus sumpsit imperium, cum sciret, sibi undecumque pereundum. Consenserunt ei Ægyptiacus exercitus, maxime in Gallieni odium; nec ejus ad regendam rempublicam vigor defuit. Nam Thebaidem totamque Ægyptum peragravit, & quatenus potuit, barbarorum gentes forti auctoritate submovit. Denique Alexander vel Alexandrinus (nam incertum id quoque habetur) virtutum merito vocatus est. Et cum contra Indos pararet expeditionem, misso Theodoto duce, Gallieno jubente, dedit pœnas; siquidem strangulatus in carcere captivorum veterum more perhibetur.

[280] [una eademque fuisse, videtur,] Ita hactenus Trebellius Pollio, gravissimam narrans levi de causa Alexandriæ seditionem exortam, ex eaque deinde secutum bellum, præcipue scilicet cum Theodotus, Gallieni dux, contra Æmilianum duxit exercitum, eumque, conserto prælio, devicit, cepit & vivum ad Gallienum transmisit. Per idem tempus, inquit libro de duobus Gallienis laudatus Pollio, Æmilianus apud Ægyptum sumpsit imperium, occupatis horreis, multa oppida malo famis pressit. Sed hunc dux Gallieni Theodotus, conflictu habito, cepit, atque imperatori Gallieno transmisit. Quæ verba laudatus Pollio, proxime post narratam Macriani ejusque filiorum cædem de assumpto ab Æmiliano in Ægypto imperio litteris committit, ut vel ex hoc narrationis ordine fas sit colligere, id nec prius nec diu post fecisse Æmilianum, quam jam Macriani in Oriente tyrannis finem accepisset. Adhæc cum Pollio post narratam Macriani cædem pauca dumtaxat de pravis Gallieni moribus interponat, moxque (vide verba proxime recitata) subjungat, per idem tempus Æmilianum apud Ægyptum sumpsisse imperium, satis indicat, id non diu accidisse, postquam Macriani tyrannis, tyranno ejusque filiis e medio sublatis, in Oriente esset exstincta. Quapropter, cum non diu pariter post Macriani cædem ea, quam verbis supra recitatis lib. 7, cap. 21 memorat Eusebius, Alexandriæ acciderit seditio, dubitandum non videtur, quin hæc una eademque sit cum seditione, cujus occasione Æmilianum in Ægypto sumpsisse imperium, verbis num. præcedenti huc transcriptis refert Trebellius Pollio. Sic ergo jam habemus, quæ qualisque fuerit seditio, quæ, Dionysio Alexandriam reverso, ibidem denuo exarserit, bellumque & turbas plurimas concitarit.

[281] In annum, quo ea fuerit exorta, nunc lubet inquirere. [anno 262 exorta,] Dictum jam est, eam non admodum diu a Macriani cæde accidisse, hæcque est communis hodiedum eruditorum opinio. Cum ergo Macrianus, ut supra docuimus, anno 261, jam provecto, indubie perierit, necesse videtur, ut ea, qua de hic agimus, seditio vel ipso anno 261 propemodum elapso, vel certe non diu admodum post Alexandriæ eruperit. Pagius in Criticis, aliique eruditi plures, quantum ex iis, quæ de re illa scribunt, fas est colligere, unanimi fere consensu autumant, præmemoratam seditionem ante Pascha, quod Dionysii ab exsilio Alexandriam reditum proxime excepit, verosimillime evenisse. Quapropter, cum Dionysius, ut supra docuimus, vel anno 261 ad finem jam fere provecto, vel anno 262 dumtaxat inchoato Alexandriam ab exsilio sit regressus, consequens est, ut dicta seditio post Pascha anni 261 & ante Pascha anni 262 evenerit. Porro, cum Dionysius, uti ex iis, quæ jam supra disputavimus, facile colliges, Alexandriam post Macriani cædem regressus, optata ibidem pace per aliquot mensium spatium, quo suam, jam ante memoratam, ad Hermammonem scripsit epistolam, aliaque nonnulla in gregis sui utilitatem gessit, videatur esse gavisus, verosimillimum mihi apparet, præmemoratam seditionem brevissimo dumtaxat temporis spatio ante Pascha anni 262 esse exortam, eamque ipso Paschæ anni 262 die ita vehementer jam exarsisse, ut, quemadmodum verbis supra recitatis lib. 7, cap. 21 docet Eusebius, ad Christianos, Alexandriæ constitutos, verba facere idcirco non potuerit Dionysius, quod in alterutram seditionis partem omnes essent distracti, eosque proinde per litteras alloqui, fuerit compulsus, contra ac alias facere consuevisset. Solebat enim Dionysius litteras quidem Paschales ad Christianos per patriarchatum suum dispersos, proculque Alexandria dissitos quotannis dirigere; ipsis vero Paschalibus diebus ad populum Alexandriæ constitutum non litteris, sed viva voce, ut ex capite Eusebii proxime laudato intelligitur, facere sermonem.

[282] [in misero statu a Dionysio in epistola, qua charitatem suam prodit,] Porro tempore, quo prædicta seditio Alexandriæ eruperit, jam, ut proxime fieri potuit, definito, restat, ut de ipsa seditione nunc pauca dicamus. Quam gravis hæc fuerit, fas est utcumque colligere ex iis, quæ de illa verbis num. 279 huc transcriptis Trebellius Pollio memoriæ prodidit. Verum Dionysius post Pascha anni 262 ac proin aliquamdiu post seditionem illam exortam ad Hieracem, Ægypti episcopum, Paschalem scripsit epistolam; in hac autem Sanctus miserrimum statum, in quem ex seditione illa Alexandria esset conjecta, graphice depingit. Mox ab ipso epistolæ initio ardentem, qua in gregem suum teneretur charitate, apertissime prodit. Vocat scilicet Christianos, curæ suæ commissos, sua ipsius viscera, aliisque utitur loquendi modis, qui non nisi a pastore summa in gregem suum charitate incenso possint procedere. Ipsa Sancti verba apud Eusebium lib. 7 Historiæ, cap. 21 exstantia huc transcribo. Quid vero mirum, inquit, si grave ac difficile mihi est, homines longius remotos vel per epistolas alloqui, cum nec mecum ipse colloqui, nec animæ meæ consulere facile possim. Etenim ad mea ipsius viscera, ad contubernales & unanimes fratres ejusdemque ecclesiæ municipes, missis epistolis opus habeo, easque quomodo transmittam, vix reperio. Facilius enim quis, non dicam extra fines provinciæ, sed ab Oriente ad regiones Occidentis ultimas commeare possit, quam ex ipsa urbe Alexandria Alexandriam pergere. Ita Dionysius ardentem simul in Christianos Alexandriæ constitutos charitatem, miserrimumque Alexandrinæ urbis statum commonstrans.

[283] [graphice depicto, per decem circiter menses Alexandriam retinuit,] Plura deinde addit, quibus hunc non minus dilucide, quam præcedentibus ob oculos ponit. Hæc ego, utpote ad institutum meum non conducentia, studiosoque lectori apud Eusebium loco proxime citato facile obvia, brevitatis causa prætermitto. De præfata seditione seu de misero statu, in quem hæc civitatem Alexandrinam conjecit, tantummodo adhuc noto, brevem illam admodum non exstitisse; sed anno circiter integro tenuisse. Etenim ante Pascha anni 262, ut jam docui, initium accepit; verba autem proxime huc ex Paschali Dionysii ad Hieracem epistola transcripta apertissime produnt, seditionem illam adhuc durasse, cum dictam ad Hieracem epistolam Dionysius conscriberet, ut adeo Alexandrina seditio per annum fere integrum tenuerit, si epistola ad Hieracem non diu ante Pascha anni 263 fuerit conscripta: hanc autem non diu admodum ante Pascha anni 263 scriptam esse, sic ostendo: scripta est omni dubio procul, uti unusquisque ex disputatis facile colliget, post Pascha anni 262; quapropter, cum inter Paschales Dionysii epistolas numeretur, Paschalis haud dubie fuit pro anno 263, ac proin (vide hujus Commentarii num. 140) Dionysius per illam, quo die Quadragesima anno illo esset inchoanda, uti & quo die Pascha esset celebrandum, certissime indicavit. Jam vero, cum hujusmodi epistola, utpote Quadragesimæ & Paschatis prænuncia, aliquamdiu ante Pascha debuerit conscribi, consequens est, ut præfata Paschalis ad Hieracem epistola aliquamdiu ante anni 263 Pascha, id est, duobus circiter ante hoc tempus mensibus fuerit exarata, ac proin ut Alexandrina seditio, cujus in illa, veluti adhuc durantis, fit mentio, anno propemodum integro, id est, decem circiter mensibus tenuerit.

[284] Verum, inquies, an non etiam multo diutius tenuit? [ortaque ibi deinde peste,] Respondeo, illam equidem ad annum usque 264 tenuisse, non videri. Etenim Eusebius, postquam capite proxime citato Paschalem Dionysii ad Hieracem epistolam recitavit, capite sequenti alteram mox subjungit Paschalem Sancti epistolam, ad Christianos, exorta Alexandriæ post bellum peste, conscriptam. Quapropter, cum ex Valesii, Tillemontii aliorumque eruditorum judicio nova quælibet Dionysii Paschalis epistola novi anni sit indicium, videtur illa, quæ post bellum scripta est, epistola exstitisse Paschalis pro anno 264, ac proin hujus anni initio conscripta, ut adeo cum in ea seditio Alexandrina tunc, cum scripta est, sopita fuisse indicetur, certum videatur, hanc ad annum usque 264 non tenuisse. Porro Eusebius dictæ Paschalis epistolæ, quam post epistolam ad Hieracem recitatam transcribit, hæc verba præmittit: Secuta dehinc post bellum peste, cum Paschalis solemnitas immineret, iterum Dionysius fratres per litteras allocutus est, in quibus calamitatis illius magnitudinem describit. Subdit deinde præmemoratam, quæ post pestem Alexandriæ exortam scripta est, Paschalem epistolam, aut potius ejus Fragmentum. Epistolæ initium, perquam sane elegans, hisce verbis concipitur: Aliis quidem hominibus præsens hoc tempus non videatur esse tempus festivitatis. Neque vero illis tempus est, nec hoc, quod a nobis celebratur, nec ullum aliud, non dicam eorum, quæ luctuosa sunt, sed etiam eorum, quæ vel maxime læta & hilaria existimantur. Nunc quidem certe plena sunt omnia lamentationum, lugent cuncti & ob mortuorum hominum ac quotidie morientium multitudinem tota urbs gemitibus circumsonat. Prorsus enim ut de primogenitis Ægyptiorum in sacris Litteris scriptum habetur, ita nunc quoque clamor ingens excitatus est. Nulla quippe domus est, in qua non sit aliquod funus; atque utinam unum dumtaxat in unaquaque domo esset.

[285] Hactenus Dionysius, cujus cetera in dicta epistola verba apud Eusebium loco citato brevitatis ergo prætermitto. [de cujus duratione nonnulla] Compendio complecti sufficiat, quid iisdem Sanctus pertractet. Ante tamen quam id faciam, pauca observasse lubet tum de ipsamet Paschali epistola, proxime memorata, tum de peste, cujus occasione hæc scripta est. Sanctus Hieronymus de illustribus Ecclesiæ Scriptoribus cap. 69 inter epistolas a Dionysio conscriptas recenset unam, quam de Mortalitate inscribit, sicque de mortalitate scriptam fuisse, aperte prodit. Verosimile mihi apparet, hanc ab Hieronymo memoratam epistolam distinctam non esse ab epistola Paschali, mox hic memorata, utpote quæ & post pestem seu mortalitatem Alexandriæ ortam scripta sit, & de peste seu mortalitate plura commemoret. Porro pestis, de qua in hac epistola agitur, distinguenda quadam ratione est a peste, quam sub Decio, ab Alexandrina urbe facto fere initio, grassari cœpisse, supra docuimus. Quamvis enim pestis, quæ sub Decio Alexandriæ grassari cœpit, per annos quindecim continuos, ut docuimus, Romanum afflixerit imperium, id tamen ita accipiendum non est, quasi per totidem annos continuos, nulla prorsus intermissione facta, in singulis imperii urbibus pestis sævierit. Fuerunt urbes, quæ illo quindecim annorum spatio vel bis vel ter vel etiam quater, interruptis vicibus, peste fuerunt afflictæ; nullam tamen urbem invenio, in quam sævissimum hoc malum sine ulla intermissione per annos quindecim continuos sævierit. Itaque pestis, quæ sub Decio Alexandriæ orta est, aliquamdiu ibidem & quidem diutius quam in aliis urbibus sævierit, ac post nonnihil de sævitia sua tantisper remiserit, iterumque deinde anno 264 non minori sævitie, quam sub Decio, fuerit grassata, ut adeo, solius Alexandriæ ratione habita, dubio procul pestis, quæ sub Decio grassari Alexandriæ cœpit, certo sensu distinguenda sit a peste, quæ in eam urbem anno 264 sæviit.

[286] [hic observantur,] Nec quis ex jam dictis existimet, pestem hanc sævissimam, quæ per annos quindecim continuos Romanum imperium miserrime afflixit, & infinita propemodum hominum multitudine orbavit, bis tantum in urbem Alexandrinam, semel nempe sub Decio & semel sub Gallieno esse grassatam. Apparet enim, inter pestem, num. 59 & seqq. hujus Commentarii a nobis fuse memoratam, quæ sub Decio Alexandriæ inchoata ac deinde sub Gallo aliquamdiu continuata est, & inter pestem, sub Gallieno Alexandriæ ortam, cujus occasione Dionysius Paschalem posteriori hic loco memoratam scripsit epistolam, ingentem mortalium numerum interruptis vicibus, tum peste, quæ Alexandriæ magis diutiusque quam alibi sæviit, tum aliis morborum generibus Alexandriæ periisse, ut adeo sævissimum illud malum in hanc civitatem plus semel aut bis intra quindecim annorum spatium, quo Romanum imperium afflixit, grassatum fuisse videatur. Fas est id colligere ex Paschali Dionysii ad Hieracem epistola, supra laudata. In hac enim Sanctus post narratas belli calamitates ex seditione, cujus occasione Æmilianus, ut docuimus, assumpsit imperium, Alexandriæ ortas hunc in modum prosequitur: Et post hæc mirantur & ambigunt homines, undenam continuæ pestes; undenam graves morbi, omnisque generis labes, & multiplices variique hominum interitus: quid causæ sit, cur urbs maxima (Alexandria) tantum civium numerum amplius non ferat, etiamsi ab ipsis infantibus ad decrepitos usque senes numerentur, quot antea crudos senes sic vocatos aluit. Verum tunc temporis adeo plures erant quadragenarii, & supra hos usque ad septuagesimum ætatis annum progressi, ut numerus eorum nunc expleri non possit, adscriptis licet & in album relatis ad annonam ex publico accipiendam his, qui quatuordecim annos nati sunt, usque ad octogenarios. Et qui specie ipsa adolescentuli sunt, æquales quodammodo nunc facti sunt eorum, qui olim senes erant, cumque in terris humanum genus tantopere imminutum & consumptum videant, augescente indies & crescente ipsorum exscidio, non intremiscunt.

[287] [Paschalem Dionysius epistolam ad charitatem hortatoriam, suosque etiam,] Quibus ex verbis, quantum opinor, nemo non eruat, quæ de peste quindecennali Alexandriæ pluries quam bis grassata mox asserui. Hisce prænotatis, venio nunc ad ea, quæ Dionysius in epistola Paschali, post seditionem ortam scripta, verbis supra huc non transcriptis pertractet. Compendium quoddam his Sanctus exhibet eorum omnium, quæ tum ipsemet, tum Christiani cum eo in variis Ecclesiæ procellis pertulere, præcipuamque operam collocat in exponendis iis, quæ Christianorum, quorum merita ipsorum martyrum dignitati æquiparare non veretur, exhibitam in fratres suos sodalesve peste correptos charitatem maxime commendent. Id autem verisimillime eo consilio facit, ut, cum eo tempore, quo hanc scribebat epistolam, pestis Alexandriæ alibique in Ægypto vehementissime grassaretur, ad paria charitatis officia Christianos, ad quos scribebat, animaret. Ita Sanctus, gravissimis licet malis undique velut obsitus, gregis sui curam gerebat, nullaque in re pastoris gnavi ac seduli officio deerat. Nec tantum forte Dionysius, cum sic omnes vigilantissimi pastoris partes expleret, gravissimæ luis in gregem suum sævientis calamitate fuit afflictus, verum etiam, veluti violatæ fidei reus, quod summum ei mœrorem peperit, ad Romani Pontificis tribunal delatus, famam suam adversus accusatores tueri fuit compulsus. Tunc enim forte suos, uti jam antea innuimus, de Elencho & Apologia libros, utpote in turbato aliquo vel bello vel peste rerum statu conscriptos, Sanctus exaravit, quamvis id eum, arrepta post Valeriani captivitatem a Macriano in Ægypto tyrannide, fecisse, longe verosimilius appareat, uti ex iis, quæ jam supra disputavimus, unicuique debet esse perspicuum. Utut sit, quod si forte Dionysii de Elencho & Apologia librorum scriptio ad illud usque tempus, quo pestis Alexandriæ sub Gallieno denuo grassata est, quoque Dionysius, post illam ibi exortam, Paschalem, qua de jam egimus, scripsit epistolam, possit differri, certum tamen est, dictam scriptionem ad annum usque 265 removeri non posse.

[288] Etenim Paschalis Sancti epistola, proxime memorata, [post annum 264] pro Paschate anni 264, uti docui, ad Christianos per Ægyptum constitutos fuit conscripta; quando autem Sanctus alteram, quæ ab hac proxima fuit, Paschalem scripsit epistolam, res Alexandriæ & in Ægypto pacatæ, ac proin nec bello nec peste turbatæ fuisse, videntur. Res Alexandriæ tunc peste turbatas non fuisse, colligendum videtur ex lib. 7, cap. 22 Eusebii. Etenim hic scriptor, postquam Paschalem Dionysii epistolam, proxime memoratam, in qua utique Sanctus non de bello, utpote tunc, cum illam scriberet, finito, sed de peste Alexandriæ grassante tractat, loco citato in Historiam suam saltem ex parte intulit, mox subjungit: Post hanc epistolam, cum res in urbe Alexandria pacatæ essent, ad fratres per Ægyptum constitutos Paschalem rursus epistolam Dionysius scripsit. Quibus verbis Eusebius, cum bellum Alexandriæ finitum, jam antea narrarit, epistolamque Dionysii non de bello, sed de peste tractantem proxime recitarit, res Alexandrinas vocare videtur pacatas non ratione belli tunc primum finiti, sed ratione diuturnæ pestis, quæ tandem sævire desiisset, ut adeo tunc, cum Dionysius Paschalem epistolam, verbis ex Eusebio proxime recitatis memoratam, scriberet, res Alexandriæ peste turbatæ fuisse non videantur.

[289] Quapropter cum nec bello, nec aliter, turbatæ tunc fuisse videantur, [certe non scriptos, de Elencho & Apologia libros forte exaravit.] nequit Dionysii de Elencho & Apologia librorum, utpote qui in turbato rerum statu exarati fuerint, scriptio differri in illud tempus, quo Paschalis Dionysii epistola, loco ultimo hic memorata, fuit conscripta. Jam vero hæc epistola, cum post epistolam pro anno 264 Paschalem exarata fuerit, novaque Paschalis epistola novi, ut jam diximus, anni sit indicium, Paschalis haud dubie exstitit pro anno 265, hujusque anni initio, uti ex supra dictis facile colliges, fuit conscripta, ut adeo in hunc annum prædictorum Dionysii de Elencho & Apologia librorum scriptio nequeat differri. Porro, dum Eusebius post verba, proxime ex illo recitata de Dionysio ait, aliasque post hanc deinceps, seu potius, ut Græce est, aliasque post hanc diversas iterum exaravit, ita debet intelligi, ut velit, Dionysium post epistolam Paschalem, proxime memoratam, alias adhuc diversi argumenti epistolas, non vero epistolas Paschales scripsisse. Sanctus enim, uti infra ostensuri sumus, non diu post initium anni 265 in vivis mansit superstes, ut adeo post epistolam Paschalem, proxime memoratam, cum hæc, ut dictum est, initio anni 265 scripta sit, plures adhuc alias Paschales epistolas scribere nequiverit.

§ XXV. Dionysius ad concilium Antiochiæ contra Paulum Samosatenum celebrandum invitatur, dumque hoc celebratur, extremum diem obit.

[Pauli Samosateni, patriarchæ Antiocheni, mores pessimi,] Paulus, a Samosatis, urbe Syriæ Euphratesiæ natali sua, Samosatenus vulgo nuncupatus, anno Christi 260, non ultra mensem Maium adulto, ad cathedram Antiochenam evectus, episcopali potestate non ad ædificandum, sed ad destruendum, uti impudentissime mox cœpit. Patres concilii Antiocheni, anno 270 celebrati, in quo Paulus non potuit, ut in altero priori, mox hic memorando, damnationem suam fraudibus evadere, in epistola synodica, qua post præfatum anni 270 concilium Dionysio, Pontifici Romano, Maximo, patriarchæ Alexandrino, aliisque episcopis Pauli proscriptionem significant, pravos hujus hæresiarchæ mores prolixa oratione exponunt. Ex hac autem liquet, quam scelestus, quam vafer, quam gregi suo perniciosus Paulus exstiterit, quamque insolenter dignitate sua fuerit abusus. A fidei regula, inquiunt de illo Patres, recedens, ad spuriam & adulterinam doctrinam se transtulit… Et cum antea (nondum scilicet patriarcha factus) pauper ac mendicus esset, nec ullas omnino facultates aut a parentibus relictas accepisset, aut artis ullius exercitio sibi comparasset, nunc (patriarcha creatus) ad incredibilem opulentiam pervenit, per scelera ac sacrilegia fratrumque concussiones; dum injuria affectos decipit, promittens quidem, sese illis, accepta mercede, opem laturum; fallens autem ipsos, & ex facilitate litigantium, qui ut negotio liberentur, quidvis dare parati sunt, lucrum inaniter captans, & pietatem quæstum esse existimans. Ita hactenus laudati synodi Antiochenæ Patres, quorum verba reliqua, quibus in dicta epistola Pauli arrogantiam, fastum, aliosque corruptissimos & episcopo plane indignos mores graphice adumbrant, suisque coloribus depingunt, brevitatis studio omitto, proque iis curiosum lectorem ad Eusebii locum proxime laudatum remitto.

[291] [palmarisque circa Christum error.] Spuria & adulterina doctrina, ad quam Paulus, jam patriarcha factus, sese secundum laudatam synodicam epistolam transtulit, ad institutum nostrum præcipue pertinet, utpote contra quam S. Dionysius Christi divinitatem, quam sanguinis effusione sanus adhuc ac vegetus profiteri sæpius voluerat, tutari scriptis litteris, morti jam proximus laborarit. Itaque, quamquam reliqua Pauli crimina silentio lubeat involvere, tacitus tamen præterire nequeo summam ejus in Christum, generis humani Redemptorem, impietatem, ac ne omnibus eo facientibus impiissimi hæresiarchæ blasphemiis recensendis chartam inutiliter commaculem, palmarem ejus errorem unice commemoro. Docuit itaque Paulus Samosatenus, Christum esse creaturam, Verbo divino hypostatice non unitam, hocque impium dogma pertinacissime fuit tutatus, ut hic de illo, quæ postea de Ario ejusque hæresi scribens Theodoritus, seu, ut alii efferunt, Theodoretus, Cyri episcopus, Historiæ suæ Ecclesiasticæ lib. 1, cap. 2 in litteras misit, non immerito sano sensu liceat effari: Invidus ac pessimus dæmon, pernicies generis humani, cum Ecclesiam tam felici cursu (plurimis scilicet verum Deum jam adorantibus) ferri cerneret, pati id non potuit; sed fraudulenta consilia excogitavit, Ecclesiam, quæ ab omnium Conditore ac Dominatore regitur, submergere omni studio connisus. Videbat enim patefactum jam esse (apud ingentem nempe populi multitudinem) gentilium errorem, & varias dæmonum fraudes deprehensas, & res quidem creatas a plerisque (aut certe multis) jam non amplius adorari; earum autem loco Conditorem ipsum hymnis celebrari. Quocirca jam non aperte adversus Deum Servatoremque nostrum bellum excitavit; sed homines nactus Christianorum quidem vocabulo exornatos, verum ambitioni & inani gloriæ mancipatos, eos malitiæ suæ ministros designavit, eorumque opera multos ad priorem superstitionis errorem revocavit. Non id quidem molitus, ut creaturam denuo colerent; sed efficiens, ut Opifex & Conditor universi in eodem cum creaturis ordine censeretur.

[292] Hæc hactenus de Ario laudatus Theodoritus, quæ de Paulo Samosateno pariter, [Synodus contra illum indicta. Ad hanc Dionysius] cum hic Christum, rerum omnium secundum divinam naturam conditorem ac opificem, in eodem cum creaturis ordine voluerit censeri, non immerito, ut dixi, sano sensu fas est effari. Porro impius hæresiarcha suum hoc dogma, Christo maxime injurium, quaquaversum disseminare, atque in impietatis suæ societatem, quotquot potuit, Christianos pertrahere, summis viribus, quamvis clanculum, est annisus. Et vero id eo successu præstitisse videtur, ut jam non paucos doctrinæ suæ sectatores sibi adjunxisset, pluresque quotidie adjungeret. Hinc de ecclesiæ Antiochenæ incolumitate actum videbatur, nisi serpenti malo medela opportuna adhiberetur. Verum erant ea tempestate non pauci in Oriente episcopi, qui non minori veritatis tutandæ studio flagrarent, quam Paulus propagandæ impietatis furore esset incensus. Hi itaque, audito ecclesiæ Antiochenæ periculo, ultro citroque quaquaversum litteras scripsere, earumque ope consilia contulere, quibus demum id effectum est, ut concilium intra ipsam Antiochenam urbem contra Paulum Samosatenum celebrandum fuerit indictum. Ad hoc omnes episcopi, atque in primis quidem, qui vitæ sanctimonia simul & doctrina erant spectabiles, fuere invitati, hosque inter Sanctus noster, ecclesiæ Alexandrinæ episcopus. Defuncto, inquit lib. 7, cap. 27 Eusebius, Antiochiæ Demetriano, Paulus Samosatensis episcopatum suscepit. Hic cum adversus Ecclesiæ doctrinam nimis abjecte & humiliter de Christo sentire cœpisset, quasi is nihil supra communem hominum naturam habuisset; Dionysius Alexandrinæ ecclesiæ episcopus rogatus, ut ad concilium (Antiochiæ contra Paulum Samosatenum celebrandum) veniret, adventum quidem suum distulit, senectutem & infirmitatem corporis causatus. Ceterum quid ipse de hac quæstione sentiret, per litteras indicavit. At reliqui ecclesiarum pastores undique exciti, tamquam adversus gregis Dominici vastatorem, simul omnes Antiochiam convenerunt.

[293] [præ infirmitate non veniens, quid sentiret, litteris exposuit.] Hunc in modum Eusebius, quæcumque de concilio Antiochiam contra Paulum Samosatenum convocato, atque ad illud invitato Dionysio asserui, luculentissime testatur. Nec hoc tantum hic scriptor, verum etiam duo alia recitatis verbis nos docet. Ac primum quidem est, Dionysium, quamquam præ senectute corporisque infirmitate ad concilium ipsemet nequiret accedere, epistolam tamen Antiochiam misisse, in eaque quid ipse de re in concilio tractanda sentiret, exposuisse; alterum vero, ad indictum concilium episcopos, summo fidei adversus impiam novitatem tutandæ ardore impulsos, undecumque magno numero convolasse. De dicta Dionysii epistola, quæ ad institutum nostrum propius spectat, paulo plura mihi dicenda hic occurrunt; ut autem hæc dilucidius intelligantur, non prius id faciam, quam de concilio, ad quod Dionysius invitatus fuit, de unico alio concilio, quod secundum dicenda post illud contra Paulum Samosatenum Antiochiæ pariter celebratum fuit, deque iis, quæ in binis illis conciliis gesta sunt, nonnulla præmisero. Eusebius lib. 7, cap. 28 his verbis, quæ cum proxime ex ejusdem scriptoris capite præcedenti recitatis unam eamdemque orationis seriem constituunt, episcopos præcipuos, qui priori adversus Paulum concilio interfuerunt, nominetenus recenset. Inter quos (episcopos, qui ad primum Antiochenum concilium convenerunt) maxime eminebant, inquit, Firmilianus Cæsareæ Cappadocum episcopus; Gregorius & Athenodorus fratres, ecclesiarum apud Pontum episcopi, Helenus quoque Tarsi & Nicomas Iconii antistites. Sed & Hymenæus, qui ecclesiam Hierosolymitanam regebat, & Theotecnus, qui Cæsariensem illi finitimam administrabat. Maximus præterea, qui Bostrensem ecclesiam summa cum laude gubernavit. Sexcentos quoque alios, qui una cum presbyteris & diaconis eo confluxerunt, nequaquam difficile fuerit recensere. Verum hi, quos dixi, illustres præ ceteris habebantur.

[294] [Exitus, quem illa sortita est.] Episcopis præcipuis, qui priori isti Antiocheno concilio interfuerunt, ita nominetenus recensitis, mox ita pergit laudatus Eusebius: Omnibus igitur (episcopis, qui, contra Paulum consilia collaturi, Antiochiam confluxerant) vario tempore diversimode ac sæpenumero in unum coëuntibus, multæ disputationes & quæstiones in unoquoque confessu agitatæ sunt; cum hinc Samosatensis Paulus dogmatis sui novitatem occultare niteretur, illinc sacerdotes hæresim illius & adversus Christum blasphemiam denudare atque in medium producere laborarent. Ita Eusebius declarans, quid in concilio Patres gesserint; quem vero id exitum habuerit, fas est colligere ex hisce epistolæ synodicæ, supra adhuc laudatæ, verbis: Firmilianus vero (Cæsareæ in Cappadocia episcopus) cum bis Antiochiam venisset, damnavit quidem dogmatis ab illo (Paulo Samosateno) invecti novitatem, ut testamur nos, qui adfuimus, & alii plures perinde ac nos optime norunt: sed cum ille, mutaturum se sententiam, promisisset, credens ei Firmilianus, speransque, sine ullo religionis nostræ probro atque dispendio rem optime posse constitui, distulit sententiam suam, deceptus scilicet ab homine, qui Deum ac Dominum suum negabat, & qui fidem, quam antea profitebatur, violaverat. Hæc Patres in laudata epistola synodica; ex quibus pronum est colligere, promissa a Paulo opinionis mutatione, finem synodo, nulla hæresiarchæ inflicta pœna, fuisse impositum. Verum, teste Theodoreto lib. 2 Hæreticarum Fabularum cap. 8, Paulus in synodo palam contestatus est, sese doctrinæ Apostolorum adhærere, numquamque eos, quorum insimularetur, errores sustinuisse. Et vero quin Paulus hæc contestatus fuerit, dubitare non sinunt verba ex Eusebio numeri hujus initio transcripta. Ast, si Theodoreto fides sit, accidit, ut, Paulo hæc contestante, concilii Patres de hoc Pauli cum reliquis in doctrina consensu gratias Deo egerint, suasque singulis ad ecclesias redeuntibus, synodus finem acceperit.

[295] Hinc præcipue, quantum opinor, factum est, [Tillemontius nec ex Theodorito,] ut Tillemontius non duo tantum, sed tria ut minimum contra Paulum Samosatenum concilia Antiochiæ fuisse celebrata, statuat, quorum quidem primum fuerit, in quo Paulus, contestatus, sese Apostolorum doctrinæ adhærere, ab omni ecclesiastica pœna evasit immunis; alterum, in quo Paulus Firmilianum, sententiæ mutatione ficte promissa deceptum, a ferenda sententia avertit; ac tertium denique, in quo tandem hæresiarcha, perversi dogmatis convictus, pœna jam dudum promerita fuit affectus. Verum ego multum dubito, an plura, quam duo concilia contra Paulum Samosatenum Antiochiæ celebrata fuerint. Etenim a vero forsan aberravit laudatus Theodoritus, dum litteris mandavit, episcopos singulos Antiochiæ congregatos post præmemoratam Pauli contestationem, actis Deo gratiis, ad ecclesias suas rediisse, itaque synodum fuisse absolutam. Idcirco autem mihi forsan hallucinatus Theodoritus videtur, quod postremi concilii Antiocheni Patres in epistola synodica, plus semel jam laudata, nullam omnino concilii anterioris eo modo, quo narratur a Theodorito, terminati mentionem faciant, ubi tamen, ut Pauli vafritiem mundo palam faciant, memorant modum, quo Paulus Firmilianum, ut hic suam contra illum sententiam differret, fraudulenter induxerit. Vide etiam, quæ num. 308 observaturi sumus. Adhæc ita potest exponi Theodoritus, ut quidem non certo errarit, sed quædam dumtaxat, quæ inter Pauli contestationem, quam memorat, & concilii dissolutionem intercesserunt media, narrare omiserit. Paulus, ut verbis num. præcedenti recitatis testatur Eusebius, prioris synodi initio dogmatis sui novitatem occultare adhuc nisus est, ut tunc contestationem, quam memorat Theodoritus, etiam ex Eusebii testimonio verosimillime Paulus ediderit. Nihil autem obstat, quo minus, durante eadem synodo, Paulus credatur erroris fuisse convictus, tuncque, ut sententiam contra se ferendam evaderet, opinionis mutationem spopondisse. Jam vero si hæc ita, ut vero absimile non est, in priori synodo gesta sint, hæcque tunc primum finem acceperit, dici potest Theodoritus non errasse, sed quædam tantum omisisse, dum Pauli contestationi, quam memorat, concilii dissolutionem proxime subjunxit.

[296] Et vero hic aliquid a Theodorito omissum esse, [qui duorum tantum conciliorum meminit.] ex ipso Theodorito colligendum videtur. Etenim ubi primum Antiochenum concilium eo, quo jam diximus, modo terminatum narravit, mox, nullius alterius concilii mentione præmissa, loco supra citato subjungit: Procedente autem tempore, fama iterum oras omnes pervadens, Pauli depravationem omnibus nuntiavit. Sed ne sic quidem laudatissimi Patres facile ad virum abscindendum processerunt; sed primo quidem morbo medori per litteras conati sunt; ubi vero immedicabile malum esse perspexerunt, Antiochiam iterum alacri animo contenderunt, & & lenia medicamenta adhibuerunt, admonentes & exhortantes, & pacta conventa in memoriam revocantes. Cum ergo secundum Theodoritum, uti ex his verbis liquet, Paulo post primum concilium relapso pacta conventa Patres in memoriam revocarint, consequi videtur, ut inter memoratam Pauli contestationem & dicti concilii finem aliquid intercesserit, quod a Theodorito sit omissum. Puto autem, illud esse promissam a Paulo erroris convicto opinionis mutationem, factamque ea lege a Patribus sententiæ contra illum pronuntiandæ suspensionem. Utut sit, Theodoritus, qui tamen totam rerum in causa Pauli Samosateni gestarum seriem compendio satis accurate loco supra citato recenset, duo tantum contra illum concilia, in quorum altero a pœna evaserit immunis, in altero fuerit exauctoratus, celebrata commemorat, ut adeo plura reipsa celebrata fuisse, non videantur.

[297] [nec ex duplici Firmiliani Antiochiam adventu, nec ex Rufino] Ast, inquies, Firmilianus secundum epistolam synodicam, jam sæpius memoratam, occasione doctrinæ a Paulo Samosateno traditæ bis venit Antiochiam, ac proin, cum teste eadem epistola synodica, in postremo Antiocheno concilio, in quo Paulus exauctoratus fuit, Firmilianus non adfuerit, necesse est, ut ante hoc postremum concilium duo adhuc alia contra Paulum celebrata fuerint, quorum occasione Firmilianus Antiochiam bis venerit. Respondeo: potest Firmilianus, durante primo Antiocheno concilio, utpote diuturniori, Antiochiam bis venisse, semel quidem concilii initio, pauloque post justa de causa hinc profectus alio, iterum deinde redire. Quod si hoc displiceat, dico cum Bollando nostro ad IX Februarii in Commentario historico S. Athenodori episcopi num. 16, factum esse, ut Firmilianus Pauli Samosateni causa etiam semel Antiochiam venerit, vel antequam eo ad priorem synodum veniret, vel post hanc, cum jam ad vomitum Paulus nuntiaretur reversus, nondumque contra illum secunda synodus celebraretur. Verum, inquit Tillemontius supra laudatus, episcopi, teste Rufino lib. 7, cap. 26, Antiochiæ congregati causam Pauli Samosateni absolvere nec uno nec duobus conciliis potuerunt. Fateor, hoc scribit loco citato Rufinus; verba, quibus id facit, hæc sunt: Hi ergo (episcopi contra Paulum Samosatenum Antiochiæ congregati) omnes sæpius in unum coëuntes, Paulumque Samosatenum statuentes in medio, atque ejus hæresim, quam ille nunc occultare, nunc etiam dissimulare conabatur, frequenti tractatu & assiduis disputationibus denuntiantes, arguere blasphemiæ & publicare nitebantur. Nec tamen uno id aut secundo tantum concilio ad finem perducere potuerunt. Sed & conventum sæpe est, atque absque operæ pretio discessum.

[298] [plura quam duo contra Paulum celebrata fuisse concilia, evincit.] Verum ex his verbis nihil omnino pro opinione sua habet Tillemontius: etenim per vocem concilium, quam Rufinus hic adhibet, intelligi non debet synodus, sed consessus. Liquet id ex ipso verborum contextu, & ex capite 28, lib. 7 Eusebii, quod Rufini capiti proxime laudato respondet. In hoc enim Eusebii capite plures dicuntur in eodem concilio celebrati fuisse consessus; Græce autem pro consessu significando adhibetur Συνόδος, quæ vox, cum etiam significet concilium, minus recte a Rufino in hac significatione accepta fuerit, sicque in causa verosimiliter fuerit, cur Pauli Samosateni causam nec uno nec duobus conciliis terminari potuisse, scripserit, ubi scribere debuisset, eam nec uno nec duobus consessibus potuisse absolvi. Non video etiam, qui conciliorum diversitatem elicere possit Tillemontius ex hisce Eusebii verbis: Omnibus igitur (episcopis Antiochiæ congregatis) vario tempore diversimode ac sæpenumero in unum coëuntibus, multæ disputationes & quæstiones in unoquoque consessu agitatæ sunt; cum hinc Samosatensis Paulus dogmatis sui novitatem occultare adhuc niteretur; illinc sacerdotes hæresim illius & adversus Christum blasphemiam denudare atque in medium producere niterentur. His enim verbis Eusebius tantum indicat, unius ejusdemque concilii tempore sæpius convenisse Patres, seu plures, ut in conciliis omnibus, nullo forte excepto, semper accidit, consessus habitos fuisse, in quibus de Pauli fuerit doctrina sedulo tractatum ac disputatum. Itaque, omnibus Tillemontii pro triplici distinguendo Antiocheno concilio rationibus expensis, minime commoveor, ut a communiori eruditorum opinione, quæ duo tantum concilia, alterum nempe anno 265, alterum anno 270, contra Paulum Samosatenum celebrata statuit, recedendum existimem.

[299] Porro ad primum duorum illorum conciliorum non a solis Antiochenis presbyteris, [Ad horum primum Sanctus, non a solis Antiochenis presbyteris,] ut nonnullis perperam visum fuit, sed simul forte ab his, & certo a vicinarum urbium episcopis & presbyteris Dionysius fuit invitatus. Liquet id ex epistola synodica, jam sæpissime memorata, atque a secundi Antiocheni concilii, adversus Paulum celebrati, Patribus conscripta. Hæc enim apud Eusebium lib. 7, cap. 30 sic inchoatur: Dionysio & Maximo & omnibus per universum orbem comministris nostris, episcopis, presbyteris & diaconis, & universæ Ecclesiæ Catholicæ, quæ sub cælo est, Helenus & Hymenæus, Theophilus, Theotecnus, Maximus, Proculus, Nicomas, Ælianus, Paulus, Bolanus, Protogenes, Hierax, Eutychius, Theodorus & Malchion & Lucius, & reliqui omnes, qui nobiscum sunt, vicinarum urbium & provinciarum (seu potius, ut Græce est, gentium) episcopi, presbyteri ac diaconi, & Ecclesiæ Dei carissimis fratribus in Domino salutem. Ac deinde, paucis, ut ait loco proxime citato Eusebius, interpositis, Patres in epistolæ exordio, huc jam transcripto, nominati sic prosequuntur: Scripsimus etiam ad complures episcopos longius dissitos, eosque hortati sumus, ut ad exitialis doctrinæ (a Paulo Samosateno traditæ) morbum curandum accederent. Nam & ad Dionysium Alexandrinum & ad Firmilianum Cappadociæ antistitem, beatæ recordationis viros, litteras dedimus. Dederunt ergo, uti ex binis hisce textibus jam transcriptis patet, concilii Antiocheni secundi Patres, in laudatæ epistolæ exordio nominati, ad Dionysium & ad alios episcopos longius dissitos litteras, quibus hos, ut ad exitialem impiæ Pauli doctrinæ morbum curandum accederent, Antiochiam invitarunt. Quapropter, cum ex verbis priori loco hic recitatis manifestum sit, Patres, qui dictæ epistolæ initio nominantur, fuisse episcopos & presbyteros urbium & gentium Antiochiæ vicinarum, indubitatum fit, Sanctum non a solis Antiochenæ ecclesiæ presbyteris, sed forte ab his, & certo ab episcopis & presbyteris urbium & gentium Antiochiæ vicinarum, fuisse ad concilium Antiochenum invitatum, atque id quidem ad primum, non autem ad secundum, cum hujus tempore, utpote non citius quam anno circiter 270 celebrati, Dionysius e vivis jam dudum esset sublatus.

[300] [sed forte ab his & certo a vicinis episcopis fuit invitatus.] Quod si dicas, Dionysium epistolam, quam ad epistolam, qua ad synodum Antiochiæ celebrandam (vide verba num. seq. recitanda) invitatus fuerat, misit responsoriam, soli Antiochenæ ecclesiæ inscripsisse ac proin a solis hujus fidelibus & presbyteris ad synodum invitatum fuisse; respondeo: Græce ponitur γράψας τῇ παροικίᾳ πάσῃ; Græce autem hujus vocabuli παροικία significatio sese extendit ad significandam totam ecclesiasticam provinciam seu patriarchatum, ut adeo, dum Dionysius dicitur responsoriam misisse epistolam Antiochensium τῇ παροικίᾳ πάσῃ, minime hinc concludi queat, scripsisse eum ad solos Antiochenæ ecclesiæ fideles & presbyteros. Imo, cum dictum vocabulum παροικία ad integram ecclesiasticam provinciam seu patriarchatum significandum sese extendat, dubitandum non apparet, quin Sanctus, scribens Antiochensium τῇ παροικίᾳ πασῃ, ad universos patriarchatus Antiocheni episcopos scripserit, ac proin, cum Sanctus indubie ad eos, a quibus ad concilium invitatus fuerat, præmemoratam responsoriam scripserit epistolam, necesse est, ut a patriarchatus Antiocheni episcopis eo invitatus fuerit. Quamvis autem nonnulli ex episcopis supra nominatis, qui secundo contra Paulum Antiocheno concilio interfuerunt, Dionysium que ad hoc invitarunt, ad patriarchatum Antiochenum non spectarint, soli tamen Sanctus τῇ παροικίᾳ πασῃ, seu solis patriarchatus Antiocheni episcopis & presbyteris memoratam responsoriam epistolam inscripsit, quod hi potiorem majoremque concilii partem constituerent resque ad eos præcipue spectaret.

[301] [De Dionysii epistola Antiochiam scripta quatuor docemur.] Sed hæc de conciliis Antiochenis contra Paulum Samosatenum celebratis, dicta sufficiant. Ad Dionysium & res ab eo occasione hæresis, a Paulo propagatæ, gestas regredior. Sanctus, uti ex verbis Eusebii num. 292 jam recitatis liquet, ætate admodum provecta, corporisque infirmitate præpeditus ad priorem Antiochenam synodum, ad quam invitatus fuerat, non accessit; sese tamen eidem præsentem stitit per litteras, quibus, quid ipse de quæstione seu materia inter Patres contra Paulum tractanda sentiret, dilucide exposuit. Epistolæ a Dionysio tunc scriptæ bis apud Eusebium mentio occurrit; primo quidem lib. 7, cap. 27, ubi verbis num. 292 huc jam transcriptis de Dionysio ad concilium Antiochenum invitato, corporisque infirmitatem & senectutem, ne eo iret, causato loquitur Eusebius; deinde vero lib. 7, cap. 30 in epistola synodica, quam ad Dionysium, Romanum Pontificem, ad Maximum, patriarcham Alexandrinum, aliosque per universum orbem dispersos episcopos scripsere posterioris seu secundi Antiocheni adversus Paulum concilii Patres, quamque loco proxime citato pro magna saltem parte exhibet laudatus Eusebius. In hac Patres præfatæ Dionysii epistolæ mentionem hunc in modum faciunt: Nam & ad Dionysium Alexandrinum, & ad Firmilianum, Cappadociæ antistitem, beatæ recordationis viros, litteras dedimus. Quorum ille (Dionysius nempe Alexandrinus) scripsit quidem Antiochiam; sed erroris ducem (Paulum Samosatenum) ne salutatione quidem dignatus est; neque ad eum nominatim, verum ad universam Antiochensium ecclesiam litteras suas direxit, quarum etiam exemplum hic subjecimus. Hæc posterioris concilii Antiocheni Patres, ex quorum verbis, simulque ex verbis Eusebii supra recitatis quatuor de dicta Dionysii epistola habemus comperta, ea scilicet Sanctum, ne Antiochiam veniret, senectutem corporisque infirmitatem esse causatum; quid de quæstione controversa sentiret, interim exposuisse; solosque Antiochenæ ecclesiæ seu potius provinciæ episcopos presbyterosque, & nequaquam Paulum Samosatenum, erroris ducem, utpote quem ne salutatione quidem dignatus sit, convenisse.

[302] Porro oportet, ut hæc Dionysii epistola, sive sui-ipsius, [Hanc ait Baronius eamdem esse cum hic memorata] sive sui auctoris causa, notatu admodum digna exstiterit, siquidem posterioris concilii Antiocheni Patres, qui Paulum Samosatenum exauctorarunt, publicandam eam censuerint, huncque in finem epistolæ suæ synodicæ jam sæpius memoratæ adjectam ad omnes quaquaversum per orbem dispersas ecclesias, uti ex verbis epistolæ synodicæ proxime recitatis patet, transmiserint. Verisimile apparet, hanc Dionysii epistolam, locis supra dictis apud Eusebium memoratam, diversam non esse ab epistola, quam Dionysium paucis ante obitum suum diebus contra Paulum Samosatenum scripsisse, sanctus Hieronymus de Illustribus Ecclesiæ scriptoribus cap. 69 his verbis commemorat: Sed & adversus Paulum Samosatenum ante paucos dies, quam moreretur, insignis ejus (sancti Dionysii, Alexandrini episcopi) fertur epistola. Baronius in Annalibus Ecclesiasticis ad annum 266 num. 2 sic scribit: Quoniam Paulus iste (Samosatenus) abjectam & humilem nimis de Christo contra doctrinam Ecclesiæ habebat opinionem, nempe quod solum communi natura erat cum homine præditus, Dionysius Alexandrinus rogatus est, ut veniret ad synodum, quæ nimirum erat adversus Paulum Antiochiæ celebranda. Qui (Dionysius nempe) quamquam senectutem simul & imbecillitatem corporis causando, præsto esse renuit; per epistolam tamen illos, quam habebat de controversia sententiam, fecit certiores. Exstat eadem illa epistola ab insignis eruditionis Viro, Francisco Turriano in Latinum translata, sed nondum ab eo morte prævento, typis excusa; ex qua nonnulla de veritate & mysterio sacratissimæ Eucharistiæ sunt paulo superius recitata. Ita Baronius tum, cum nondum, quam memorat, epistola typis esset vulgata. Responsoria hæc est ad decem quæstiones per Paulum Samosatenum Dionysio propositas, prodiitque deinde de Romæ una cum altera Dionysii ad Paulum Samosatenum epistola, adjectis Turriani Notis præmissoque deperditorum Dionysii Operum Catalogo. Ac prima hæc fuit dictarum epistolarum Latine facta editio, ex qua ambæ postmodum eodem idiomate in Bibliothecam Patrum sæpius recusam transierunt. Dignas etiam censuit Labbeus, quas, veluti genuina Dionysii Opera, in tomum primum Conciliorum Græce simul & Latine inferret.

[303] Verum non idem omnes, visis istis epistolis, eruditi tulerunt judicium. [ad decem Pauli quæstiones responsione, quam alii abjudicant;] Alii enim eas pro suppositiis Opusculis, Dionysio falso affictis, censuerunt esse habendas, ut adeo, si hæc opinio veritati congruat, mox memorata, quæ sub Dionysii nomine circumfertur, responsoria ad decem Pauli Samosateni quæstiones epistola omni dubio procul, contra ac verbis proxime recitatis vult Baronius, eadem non sit cum epistola, quam Dionysius, cum ad synodum contra Paulum celebrandam invitatus fuisset, ad ecclesiam Antiochenam seu potius ad omnes patriarchatus Antiocheni episcopos misit, quamque deinde secundi Antiocheni concilii Patres epistolæ suæ synodicæ insertam quaquaversum, ut jam diximus, ad omnes per orbem universum dispersas ecclesias miserunt. Inter eos, qui responsoriam ad decem Pauli Samosateni quæstiones epistolam, aliamque jam etiam memoratam, Dionysio abjudicandam arbitrati sunt, primus videtur fuisse Valesius, dum in Annotationibus ad cap. 30 libri septimi Historiæ Ecclesiasticæ Eusebii sic scripsit: Falsa est igitur ac supposititia epistola Dionysii Alexandrini ad Paulum Samosatensem, quæ edita est in tomo undecimo (editionis nempe Parisiensis) Bibliothecæ sanctorum Patrum una cum decem propositionibus Pauli Samosatensis, & Dionysii ad eas responsionibus. Nam Patres quidem Antiocheni concilii (secundi scilicet in epistola synodica jam supra sæpissime hic laudata) affirmant, Dionysium non dedisse litteras ad Paulum, sed tantum ad ecclesiam Antiochensem. In illa autem epistola, quæ Dionysii nomine publicata est, Dionysius bis Paulo scripsisse dicitur. Sed nec stylus illius epistolæ ac responsionis reliquis Dionysii scriptis respondet. Itaque Opus illud adulterinum esse, ob eas, quas dixi, rationes mihi persuadeo, licet Baronius eam epistolam pro vera ac germana habuerit.

[304] [alii vero adscribunt Dionysio.] Ita laudatus Valesius, contendens, quidquid sub nomine Dionysii Bibliothecæ Patrum contra Paulum Samosatenum habetur insertum, falsum omnino esse atque supposititium. Valesio deinde assensi sunt Ælias Dupin in Nova sua scriptorum ecclesiasticorum Bibliotheca, Theodericus Ruinartius in Actis sinceris & selectis Martyrum, aliique viri eruditi non pauci. Verum non pauci contra, hosque inter Tillemontius, in eam opinionem abierunt, quæ præfatam epistolam una cum responsione ad decem Pauli Samosateni quæstiones Dionysio Alexandrino adscribit. Quod ad me pertinet, pro verosimili habeo, binas illas epistolas Dionysii nomine, utpote qui, ut mihi probabilius apparet, germanus earum auctor sit, merito notari. Cum nihilominus id omnino certum atque exploratum non putem, statuerimque de iis Operibus ac epistolis, de quibus an Dionysii certo sint, dubitari potest, in Appendice huic Commentario subnectenda tractare, in hanc, ne ab instituto discedam, ulteriorem de duabus dictis epistolis, quo dissentientes circa has opiniones discutiam, tractatum conjicio. Illud interim, erudite lector, confusionis vitandæ causa te velim præmonitum, duo scilicet circa dictas binas epistolas ibidem esse indaganda; quorum quidem primum sit, an dictæ epistolæ Dionysium vere habeant auctorem; alterum autem, an, ex hypothesi, quod a Sancto contra Paulum Samosatenum vere scriptæ fuerint, posterior earumdem seu responsio ad decem quæstiones a Paulo propositas diversa non sit ab epistola, quam Dionysius ad ecclesiam Antiochenam scripsit, quamque deinde posterioris concilii Antiocheni Patres ad universas orbis ecclesias destinarunt. Expedio nunc reliqua, quæ de Dionysio occasione hæreseos, a Paulo Samosateno suscitatæ, litteris mandata invenio.

[305] [Duæ Dionysii epistolæ a Theodorito memoratæ;] Theodoritus, jam supra sæpe laudatus, Cyri, provinciæ Euphratesiæ urbis in Syria non incelebris, episcopus, qui, seculo quarto senescente natus, multis scriptis Operibus, rebusque gestis seculo sequenti inclaruit, libro secundo Hæreticarum Fabularum cap. 8, quod de Paulo inscribitur, hæc memorat: Paulus vero Samosatenus, Antiochensium quidem episcopus fuit. Zenobia autem tunc temporis toparchiam obtinente, (Persæ siquidem, Romanis devictis, Syriam illi & Phœnicem regendas dederant) in Artemonis hæresim lapsus est, hac ratione demereri illam ratus, quæ eadem cum Judæis sentiebat. Quod cum didicissent ecclesiarum rectores, non vacare periculo censuerunt, tantum morbum negligere, qui serpere festinabat, & adjutricem habebat maximæ civitatis amplitudinem. Et Dionysius quidem, Alexandrinus episcopus, vir doctrina insignis, profectionem distulit propter senectutis imbecillitatem, per litteras autem suasit illi, quæ conveniebat, & episcopos, qui convenerant, ad zelum pro veritate suscipiendum excitavit. Quibus verbis duo potissimum huc facientia laudatus Theodoritus declarat, Dionysium scilicet per litteras suasisse illi, id est, uti apparet, Paulo Samosateno, quæ conveniebat, simulque episcopos, qui concilium adversus Paulum celebraturi convenerant, ad zelum pro veritate suscipiendum excitasse. Quod ad primum, seu ad litteras suasorias a Dionysio ad Paulum datas pertinet, si Theodoritus, ut verba ex eo recitata innuere videntur, forsan velit, has a Dionysio tunc, cum supra memoratam ad Antiochensem ecclesiam seu potius ad Antiocheni patriarchatus episcopos scripsit epistolam, esse conscriptas, nequit hoc Theodoriti placitum pro vero admitti. Pugnat enim aperuissime cum synodica posterioris Antiocheni concilii epistola, sæpissime jam supra laudata, in qua diserte asseritur, Dionysium tunc, cum dictam epistolam ad Antiochenos scriberet, ad Paulum Samosatenum nominatim non scripsisse; imo ne hunc quidem salutatione esse dignatum.

[306] Quod si autem recitata Theodoriti verba, ut fieri forsan potest, [harum altera a Sancto verosimillime scripta est;] ita accipiantur, ut his quidem ille scriptor præfatas suasorias a Dionysio ad Paulum datas epistolas significet, has tamen ad tempus, quo Sanctus ad Antiochenos scripsit, non referat, nihil omnino docent, quod a vero prorsus abhorreat. Quamvis enim Dionysius concilii Antiocheni prioris tempore seu tunc, cum ad Antiochenos scripsit, ad Paulum Samosatenum, utpote quem tunc in hæresi sua nimis obduratum experiretur, non scripserit, nihil tamen obstat, quo minus ad hæresiarcham illum ante dictum tempus, cum scilicet ab hæresi eum abducendi spes adhuc affulgeret, scripsisse credatur. Sane incensa charitas, qua Sanctus in Christianos quoscumque atque vel idcirco præcipue in episcopos, suos in propaganda tutandaque Euangelica veritate comministros, eluxit, vehementissime me impellit, ut credam, Dionysium ad Paulum Samosatenum, ut primum miserandum hujus lapsum ex certis auctoribus didicit, suasorias litteras dedisse, quibus illum ab errore avocare, atque in rectum tramitem reducere, studiosissime fuerit conatus. Ut ita existimem, confert etiam aliquantulum Nicephorus Callistus, qui libro 6 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 27 de Dionysio Alexandrino sic scribit: Dionysius Paulum (Samosatenum nempe) litteris est cohortatus, & ad eos, qui illi adhærebant, sententiam suam de proposita quæstione misit. Ita Nicephorus, cui, quantum ad literas hortatorias a Dionysio ad Paulum Samosatenum datas, non illubenter, ut jam innui, assentior; cum præsertim id ille scriptor Theodoriti fide, ut mihi equidem apparet, litteris mandarit, ac proin hunc scriptorem eo, quo proxime dixi, modo intelligendum duxerit. Itaque verosimillimum sane apparet, Dionysium suasoriam seu hortatoriam ad Paulum Samosatenum misisse epistolam, qua hunc ab errore, in quem lapsus erat, conatus fuerit avertere. Quod dum dico, ne ita, quæso, accipias, acsi simul velim, binas supra memoratas, quas Turrianus primum sub Dionysii nomine vulgavit, epistolas a Sancto vere esse conscriptas. Possunt enim esse, suntque reipsa hæ ambæ, uti infra dicemus, forsitan distinctæ ab epistola, quam Theodoritus, ut jam vidimus, a Dionysio ad Paulum Samosatenum datam commemorat.

[307] [altera autem ut verosimilius apparet, diversa non est] Venio nunc ad alterum assertum, quod sub verbis ex Theodorito supra recitatis comprehenditur, quodque a Dionysio epistolam, qua hic episcopos, Antiochiæ contra Paulum congregatos, ad veritatis propugnationem exstimularit, scriptam prodit. Vix dubitem, quin Dionysius episcopos ad officium strenue obeundum fuerit hortatus, hincque, quod Theodoritus de episcopis a Dionysio ad veritatis propugnationem exstimulatis asserit, verosimillimum equidem mihi apparet, confirmaturque etiam utcumque ex Niceta Choniate, dum lib. 4 Thesauri de hæresi Pauli Samosateni scribens, sic habet: Magnus autem ille Dionysius Alexandrinus præ senio interesse non potuit concilio, quod scilicet contra Paulum Antiochiæ celebratum fuit, litteris tamen eos, qui convenerant, ad veritatis propugnationem exacuit. Verum, quamvis verosimillimum existimem, a Dionysio episcopos, Antiochiæ contra Paulum congregatos, ad veritatis propugnationem missa epistola fuisse exstimulatos, dubium tamen admodum mihi apparet, an hæc ab epistola, quam Dionysius secundum ea, quæ supra docuimus, ad patriarchatus Antiocheni episcopos misit, quamque deinde posterioris concilii Antiocheni Patres epistolæ suæ synodicæ inseruere, sine ulla prorsus hæsitatione, ut nonnullis visum est, debeat distingui. Imo vero duas hic epistolas diversas distinguendas non esse, mihi apparet verosimilius.

[308] [ab epistola, quam ad ecclesiam Antiochenam Dionysius dedit, qui] Etenim Sanctus epistola, quam ad Antiocheni patriarchatus episcopos misit, senectutem & corporis infirmitatem in causam, ob quam ad concilium non accederet, adduxit, simulque, sentiret, exposuit: cum autem hoc postremum dicta epistola Sanctus fecerit, verosimillimum sane est, hac eadem ipsum una usum esse exhortatione, qua episcopos ad veritatem, quam eis proponebat, propugnandam exstimularit, ut adeo necesse non sit, epistolam hortatoriam, quam a Dionysio ad prioris Antiocheni concilii episcopos scriptam memorat Theodoritus, distinguere ab epistola, quam a Sancto ad Antiochenam ecclesiam, seu potius ad patriarchatus Antiocheni episcopos scriptam, supra docuimus. Adhæc concilii secundi Antiocheni Patres, qui in epistolam synodicam (vide hujus verba num. 301 recitata) intulerunt epistolam, a Dionysio ad ecclesiam Antiochenam seu ad patriarchatus Antiocheni episcopos datam, alterius præter hanc a Sancto ad synodum datæ non meminerunt, qui tamen, si modo quam Dionysius scripsisset, commemoraturi illam, ac præ altera, ad ecclesiam Antiochenam data, in epistolam suam synodicam illaturi fuisse videntur. Vides jam, credo, erudite lector, definiri facile non posse, quot quasve epistolas occasione hæreseos, a Paulo Samosateno inductæ, Dionysius exararit. Eusebius unius dumtaxat epistolæ, ea occasione a Dionysio scriptæ, mentionem facit; at si Theodorito sat tuto fidi queat, binas ut minimum epistolas dicta occasione Sanctus scripsit, alteram nempe ad Paulum Samosatenum, alteram ad concilii contra Paulum congregati episcopos. Res manifesta est ex Theodoriti verbis proxime recitatis. Verum his laudatus Theodoritus etiam scribit, Persas, devictis Romanis, Syriam & Phœnicem Zenobiæ dedisse regendas; hoc autem, cum Odenatus, Zenobiæ maritus, Valeriano capto victisque Romanis, ex Syria & Phœnicia, uti ex Historia Augusta quivis facile intelliget, armorum vi Persas expulerit, a vero prorsus videtur alienum.

[309] Unde non immerito dubitari posse videtur, an a vero pariter non devient, [non diu post, durante primo Antiocheno concilio, vita functus est.] quæ de epistolis a Dionysio occasione hæreseos a Paulo inductæ Theodoritus memoriæ prodit. Cum ergo adeo incerta sint fere omnia, quæ de epistolis in causa Pauli a Dionysio scriptis memorantur, ulteriorem de his tractatum hic omitto, & tandem de felici beatoque fine, quo Sanctus ex hac vita ad Dominum migrarit, sermonem instituo. Oportet sane, ut corporis infirmitas, quam Dionysius in causam, ob quam ad synodum Antiochenam non accederet, data Antiochiam epistola supra sæpissime laudata adduxit, legitimæ excusationis locum habuerit. Etenim Sanctus, durante adhuc synodo, non minus meritis, quam diebus plenus e vivis excessit. Docet id nos Eusebius lib. 7 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 28, narratis iis, quæ in concilio Antiocheno gesta sunt, mox subdens: Dum hæc aguntur, Dionysius (Alexandrinus episcopus) extremum diem obiit, anno principatus Gallieni duodecimo, cum Alexandriæ episcopatum septemdecim annis obtinuisset. Ita Eusebius Dionysii narrans obitum, simulque notas chronicas adjungens, ex quibus, quo hic anno acciderit, eruditi omnes definiunt. Verum cum non omnes ab uno eodemque anno Dionysii episcopatum inchoent, annusque Gallieni duodecimus partim cum anno Christi 264, partim cum anno 265 concurrat, hinc fit, ut alii anno 264, alii anno 265 Sancti obitum innectant. Utrum autem annum præeligendum nos putemus, § sequens aperiet.

§ XXVI. In annum & diem, quo Dionysius e vivis excesserit, inquiritur.

[Dionysius patriarchatum Alexandrinum] Sancti Dionysii ad episcopatum Alexandrinum promotionem initio anni 247 factam, Commentarii hujus num. 36 & duobus seqq. statuimus: hinc autem, cum Dionysius, teste Eusebio num. præcedenti laudato, septemdecim annis episcopatum Alexandrinum tenuerit, consequi videtur, ut Sanctus anno 264 e vivis excesserit. Etenim ab initio anni 247 ad initium anni 264 anni excurrunt nec plures nec pauciores, quam septemdecim, ac proin dubitandum non videtur, quin cum dicto anno 264 Dionysii obitus debeat componi. Ita fere ratiocinantur, qui Dionysium anno 247 ad episcopatum Alexandrinum statuunt evectum. Verum hoc eorum ratiocinium non obtinet, si Dionysius diutius, quam septemdecim annorum spatio ecclesiam Alexandrinam episcopus gubernavit; id autem diutius quam septemdecim annis Sanctus fecit: quod ne quis a me gratis dictum putet, rem sic ostendo: Eusebius Historiæ Ecclesiasticæ lib. 6, cap. 35, (vide verba num. 35 Commentarii hujus recitata) diserte docet, Dionysium anno Philippi imperatoris tertio Pontificatum Alexandrinæ ecclesiæ suscepisse.

[311] [annis amplius septemdecim tenuit,] Quapropter cum Philippus, uti communiter statuitur ab omnibus, initio Martii anni 244 imperare inceperit, ac proin annus ejus imperii tertius initio Martii anni 247 finem acceperit, necesse est secundum Eusebium, ut Dionysius Heraclæ, decessori suo, quarta Decembris anni 246, ut in Patriarchis Alexandrinis apud nos probatum invenies, e vivis sublato, in patriarchatum Alexandrinum inter quartam Decembris anni 246 & Martium anni 247 fuerit suffectus, idque non serius quam sub finem Februarii dicti anni 247, ne alioquin Dionysius non tertio, sed alio subsequenti Philippi anno ad patriarchatum Alexandrinum dici debeat promotus. Porro cum secundum Eusebium Dionysius (vide verba num. 309 recitata) vitam cum morte commutarit anno Gallieni duodecimo, hicque Gallieni, utpote ante Maium anni 253 imperare non exorsi, annus currere non incipiat ante Maium anni 264, necesse est, ut Sanctus ad hunc usque anni 264 mensem vitam protraxerit. Quapropter cum ab anni 247 Februario, quo mense Dionysius aut certe non serius ad patriarchatum Alexandrinum fuit promotus, ad Maium usque anni 264, ante quem mensem Dionysius non obiit, anni excurrant amplius septemdecim, consequens est, ut Sanctus secundum calculos, quos Eusebius in Historia sua Ecclesiastica sequitur, annis amplius septemdecim Alexandrinam ecclesiam episcopus gubernarit. Collige hinc jam Eusebium, dum Dionysium patriarchatui Alexandrino per annos septemdecim præfuisse scribit, de annis integris seu completis, quod etiam ejus loquendi formula, verbis num. 309 recitatis expressa, satis indicat, esse intelligendum, mensiumque ab eo ac dierum supra annos integros excessum computandi modo aliis etiam scriptoribus perquam usitato esse neglectum.

[312] [initioque anni 265 e vivis excessit;] Puto autem ego, excessum illum nec ad plures, nec ad pauciores, quam ad decem circiter menses ascendere, atque adeo Dionysium nec serius nec citius, quam initio anni 265 e vivis excessisse. Non serius, quia si Sanctus dicto anno 265, vel ad mensem usque Aprilem tantum provecto, vita functus statuatur, jam hic non modo septemdecim, sed octodecim annis integris seu completis, quod cum Eusebii calculis non congruit, Alexandrinam ecclesiam episcopus gubernarit. Non citius, quod Dionysius pro anno 265 Paschalem adhuc scripserit epistolam, talesque epistolæ binis dumtaxat mensibus ante Pascha anni, pro quo dabantur, solerent conscribi. Dionysium pro anno 265 Paschalem adhuc scripsisse epistolam, unicuique satis ex iis, quæ supra huc facientia disserui, fiet perspicuum; rei tamen magis dilucidandæ causa pauca adhuc hic adjungo. Dionysius, cum post seditionem, cujus occasione secundum ante dicta Æmilianus in Ægypto arripuit imperium, pestis Alexandriæ esset exorta, Paschalem ad Christianos per Ægyptum dispersos dedit epistolam; hæc autem epistola, ut num. 284 hujus Commentarii docuimus, Paschalis fuit pro anno 264. Porro Eusebius hanc Paschalem Dionysii epistolam pro majori saltem parte in Historiam suam Ecclesiasticam lib. 7, cap. 22 transcribit, moxque subjungit: Post hanc epistolam, cum res in urbe Alexandria pacatæ essent, ad fratres per Ægyptum constitutos Paschalem rursus epistolam Dionysius scripsit. Cum ergo Dionysius, uti his verbis docet Eusebius, post epistolam Paschalem, quæ ex supra disputatis pro anno 264 scripta fuit, iterum ad fratres per Ægyptum dispersos, cum jam res Alexandriæ pacatæ essent, Paschalem scripserit epistolam, consequens est, ut hæc, etiam non attento illo eruditorum principio, quo quælibet nova Dionysii Paschalis epistola pro novi anni accipitur indicio, pro anno 265, seu pro anno, qui epistolam Sancti Paschalem de peste scriptam proxime sit secutus, Paschalis exstiterit. Quapropter, cum hæc epistola, uti ex jam dictis colliges, binis dumtaxat mensibus ante Pascha anni 265 indubie scripta fuerit, dubium non apparet, quin Dionysius inhærendo iis, quæ in Historia sua Ecclesiastica scribit Eusebius, ad anni usque 265 initium in vivis fuerit superstes.

[313] Verum, inquies, Eusebius in Chronico diserte affirmat, [nec contrarium evinci potest ex Eusebii Chronico,] Dionysium anno 264 e vivis excessisse. Respondeo: Eusebii Chronicon (vide hujus Commentarii num. 36 & seq.) patriarchatus Alexandrini a Dionysio initi initium ab anno Philippi quinto, Christi 248; Historia vero ab anno Philippi tertio, Christi 247 repetit. Quapropter, cum sic hujus scriptoris Chronicon cum Historia manifestissime pugnet, atque ita quidem, ut hæc cum illo in concordiam nequeat adduci, Historia potius quam Chronico standum est, idque ex eruditorum omnium judicio, qui idem faciendum existimant, quotiescumque inter bina illa relicta ab Eusebio monumenta similis dissonantia occurrit. Jam vero, cum inhærendo Eusebii Historiæ, epistolæ Dionysii Paschales, quas hæc subministrat, ad annum usque 265, quo Sanctus in vivis debuerit adhuc esse superstes, certissime uti jam docui, nos deducant, Eusebiani Chronici auctoritate moveri non debemus, ut Dionysii obitum anno 264 affigamus. Adhæc prædictum Chronicon Dionysii ad patriarchatum Alexandrinum promotionem anno Philippi quinto, Christi 248 vel 249, Maximi vero, qui Dionysio proxime successit, anno Gallieni undecimo, Christi 263 vel 264 factam statuit: dum autem hoc facit, annos nihilominus septemdecim Dionysio rotunde adscribit. Quapropter cum a Martio anni 248, quo mense inchoatur quintus Philippi annus, ad Maium anni 264, quo mense undecimus terminatur Gallieni annus, anni rotunde septemdecim non excurrant, parum hic accuratum videtur laudatum Chronicon ac proin ex Historia emendandum.

[314] Quod si porro reponas, Chronico hic potius, quam Historia standum, [nec ex incommodo, quod ex annis, Dionysii successori attributis,] ac proin Dionysii obitum non anno 265, sed 264 idcirco innectendum, quod alioquin anni octodecim, quibus Maximum, proximum Dionysii successorem, patriarchatui Alexandrino præfuisse, in Historia scribit Eusebius, inveniri nequeant: respondeo, protracto etiam ad initium anni 265 Dionysii patriarchatu, annos illos octodecim, si non plenos, quos plerumque adhibet Eusebius, saltem inchoatos, quibus subinde idem scriptor etiam utitur, inveniri posse. Etenim Maximus, uti nunc inter eruditos convenit, anno imperatoris Probi ultimo, Christi 282, nona Aprilis e vita excessit; ab anno autem 265, cujus initio Dionysium vita functum statuimus, ad anni 282 Aprilem anni omnino septemdecim pleni cum aliquot mensium excessu excurrunt, ut adeo, dilato etiam usque ad anni 265 initium Dionysii obitu, inveniri queant anni octodecim, quibus Maximum, qui Dionysio proxime successit, patriarchatui Alexandrino præfuisse, in Historia sua Ecclesiastica, libro nempe septimo, cap. 32 scribit Eusebius. Reponi quidem hic potest ulterius, secundum hanc nostram computandi rationem annos septemdecim, quos Eusebius in Historia patriarchatui Dionysii attribuit, ad annos fere octodecim extendi; annos vero octodecim, quos idem scriptor itidem in Historia Maximo adscribit, ad annos fere contrahi septemdecim: id autem maxime inconcinnum & ab Eusebii computandi annos ratione videri alienum.

[315] [oritur: grævi enim incommodo etiam laborant] Verum respondeo, non propterea esse, cur ab opinione nostra, qua patriarchatus Dionysii initium cum anno 247, finem vero cum anno 265 conjungimus, recedendum esse, arbitremur. Quamvis enim in opinione nostra objectum occurrat incommodum, oritur hoc ex ipsis Eusebii assertis, a quibus non magis fas est recedere quam ab ea, quam hic scriptor passim sequitur, computandi annos ratione. Adhæc nulla omnino est de patriarchatus Dionysii annis, eorumque initio & fine opinio, quæ non ingenti aliquo laboret incommodo, ac proin non est, cur nostram de annis, quibus Dionysius patriarchatum Alexandrinum incepit ac tenuit, opinionem ob incommodum proxime propositum deseramus, cum ne sic quidem planiorem habituri simus viam, qua patriarchatus Sancti nostri annos ordinemus, uti nunc ostendere aggredior. Tres præcipue de annis, quibus Dionysius Patriarchatum Alexandrinum tenuit, circumferuntur sententiæ, quæ ab opinione nostra jam explanata sint diversæ. Prima quidem ab anno Philippi tertio, Christi 247, aditi a Dionysio patriarchatus initium nobiscum repetit; verum ejus finem, ut anni octodecim, quos Maximo, Dionysii successori Eusebius adscribit, commodius inveniantur, cum anno Christi 264 ultra mensem Maium provecto conjungit.

[316] [duæ aliæ de Dionysii patriarchatus annis opiniones,] Altera Dionysii patriarchatum anno Philippi quinto, Christi 248 aliquantum provecto, inchoatum statuit; anno vero 264 magna sui parte jam præterlapso finitum. Tertia denique Sanctum sub finem anni 248 patriarcham creatum; initio vero anni 265 e vivis sublatum affirmat. Nulla autem est e tribus hisce sententiis, quæ non gravi aliquo, ut jam dixi, laboret incommodo. Ac prima quidem, quæ Dionysii patriarchatum anno 264 ultra mensem Maium provecto terminat, nec ad initium anni 265 producit, componi non potest cum iis, quæ Eusebius de epistolis Paschalibus a Dionysio scriptis asseverat. Etenim ex hujus scriptoris assertis (vide num. 288 & seq.) certissime colligitur, Dionysium ad Christianos, per Ægyptum dispersos, dedisse epistolam, quæ pro anno 265 Paschalis exstiterit, quæque proinde hujus anni initio a Sancto fuerit conscripta, ut adeo ex hac parte sententia, quæ Dionysii patriarchatum anno 264 finitum statuit, gravi laboret incommodo. Hinc jam consequitur, ut eodem etiam incommodo laboret secunda opinio, cum hæc quoque Dionysii patriarchatus finem cum anno 264 conjungat. Neque hoc tantum incommodum secunda opinio cum prima, verum etiam aliud cum tertia habet commune. Etenim tam hæc, quam secunda Dionysii patriarchatus initium repetit ab anno Philippi quinto, ac proin ab anno Christi 248 ultra mensem Maium jam provecto.

[317] Hinc autem consequitur, ut vel patriarchatum Heraclæ, qui Dionysium in cathedra Alexandrina proxime præcessit, [uti etiam tertia, cui Chronicon Orientale] ad annum usque 248 protrahant, vel inter Heraclæ obitum & Dionysii ad patriarchatum promotionem anni unius & aliquot mensium spatio sedem Alexandrinam vacasse, adstruant. Verum, cum Heraclas, uti scribit Eusebius admittiturque ab omnibus, annis dumtaxat sedecim patriarchatui Alexandrino præfuerit, huncque non serius quam anno 230 administrare sit exorsus, nequit sane tempus, quo Heraclas e vivis excessit, seu quo patriachatum Alexandrinum gubernare desiit, ad annum usque 248 magna sui parte jam præterlapsum produci. Restat ergo, ut posterioris seu tertiæ sententiæ patroni inter Heraclæ obitum & Dionysii promotionem anni unius integri & aliquot mensium spatio sedem Alexandrinam vacasse, affirment. Verum diuturna hæc sedis Alexandrinæ vacatio ob ea, quæ num. 38 hujus Commentarii in medium adduxi, parum admodum verosimilis apparet. Notatur quidem in Chronico Orientali, sedem Alexandrinam post Heraclæ obitum anno uno vacasse, Hieraclas (verba sunt dicti Chronici) defunctus est … die Lunæ, octava chiac, seu IV Decembris, & vacavit sedes anno uno. Verum Chronicon Orientale, uti eruditis omnibus est notissimum, tam crassis ubique fœdisque scatet erroribus, ut, dum sedem Alexandrinam post Heraclæ obitum vacasse, affirmat, fidem certam atque ïndubitatam facere, non valeat.

[318] Adhæc laudatum Chronicon eo ipso loco, quo memoratam sedis Alexandrinæ vacationem statuit, [suffragari non posse ostenditur,] patriarchatum Heraclæ, quem ad annos sedecim diesque quinquaginta sex extendit, cum imperio Valeriani & anno Christi 240 componit, moxque, ubi de Dionysio agit, patriarchatui ejus annos novemdecim & dies 281, etiam non annumerato vacationis post mortem Heraclæ anno, adscribit, quæ omnia ab omni prorsus sana chronologia maxime abhorrent. Non est itaque, cur quis Chronici Orientalis auctoritate magnopere moveatur, ut inter Heraclæ obitum & Dionysii promotionem anni unius integri vacationem intercessisse existimet. Et vero vacationem illam, uti & opinionem secundam & tertiam, supra memoratam, quæ Dionysii ad patriarchatum Alexandrinum promotionem cum anno Philippi quinto, Christi 248, componit, admittere nulla ratione sinit, uti ex jam dictis constat, Ecclesiastica Eusebii Historia, quæ omni dubio procul potiorem fidem meretur, quam Chronicon Orientale. Quamvis autem Eusebii Chronicon Dionysii ad sedem Alexandrinam promotionem anno Philippi quinto, Christi 248, innectat, nihil hinc certi pro Dionysii promotione anno 248 illiganda potest concludi, cum Eusebii potius Historia, quam Chronico, ubi hoc cum illa nequit componi, standum esse, unanimus eruditorum consensus clamet. Par quoque de Hieronymiano Eusebii Chronico habenda est ratio.

[319] Itaque Eusebii Historiæ, iisque, quæ cum hujus scriptoris in ea assertis indubie ac necessario connexa comperio, [simulque concluditur, Sanctum initio anni 265 obiisse.] firmiter inhærens, Dionysii ad patriarchatum Alexandrinum promotionem, quidquid contra rationibus jam adductis atque a me infirmatis possit argui, cum anno Christi 247; mortem vero cum initio anni 265 conjungo. Calculo huic nostro, uti num. 38 hujus Commentarii jam docui, favet Kircheri patriarcharum Alexandrinorum Catalogus, in quo tempus, quo Dionysius patriarchatum Alexandrinum tenuit, annis definitur octodecim. Totidem enim anni, ut computanti patebit, a fine Februarii anni 247, quo mense Dionysium patriarcham creatum arbitramur, ad initium anni 265, quo Sanctum vita functum credimus, propemodum effluxerunt. Atque hæc sunt, quæ pro anno Dionysii emortuali, annisque, quibus cathedram Alexandrinam occupavit, in medium duxi adducenda. Inquiramus modo in diem, quo Sanctus mortalem hanc vitam cum immortali commutarit, seu, ut melius dicam, dispiciamus, an ullus queat assignari dies, quo Dionysium e vivis excessisse, non immerito sit credendum.

[320] [Dies tamen, quo id accidit, nec ex Fastis Græcis aut Latinis,] Latini die XVII Novembris, ut num. 21 hujus Commentarii jam docuimus, Dionysium in Martyrologiis suis celebrant; Græci vero in Menologio Sirletiano aliisque Fastis sacris ad tertiam Octobris, unde eum, quamquam ad diem XVII Novembris Martyrologio Romano antiquiori jam insertum, Baronius aliique eruditissimi Romani Martyrologii reformatores (vide dicta num. 1 & sequentibus hujus Commentarii) ad diem tertiam Octobris in Martyrologium a se reformatum intulerunt. Coptorum Kalendarium apud Jobum Ludolfum & Hagiologium Habessinum die XIV Septembris celebrem habet Dionysii memoriam. Verum ego existimo, Dionysium nullo prorsus ex hisce diebus, quibus a Latinis, Græcis, Coptis Habessinisque in Fastis sacris celebratur, e vivis excessisse. Nec est, cur id mirum cuipiam videatur. Etenim invenire est Sanctos quamplurimos, qui non iis diebus, quibus vita functi sunt, sed aliis, pro arbitrio per hagiologos assumptis, in Fastos sacros sint illati. Et vero id ratione Sancti locum hic obtinere, dubitandum non apparet. Etenim laudati Fasti Græci & Latini eum non uno eodemque die, sed diebus longe diversis annuntiant, ut certe vel in his vel illis verus dies, quo Dionysius obiit, non signetur; unde fit, ut, cum non potior stet ratio pro die a Græcis assignato, quam pro die a Latinis electo, tam ab his, quam ab illis diem pro arbitrio putem assumptum.

[321] [nec ex Calendario Coptico nec ex Hagiologio Habessino] Quod vero pertinet ad diem decimum quartum Septembris, quo Dionysius in laudato Kalendario Coptico, & Hagiologio Habessino pariter laudato celebratur, dies ille non pro die, quo Sanctus e vivis excessit, sed pro die ejus memoriæ a Coptis Habessinisque consecrato debet haberi. Etenim ipsemet Habessinus Hagiologus ad diem nonam Martii sic canit: Salutem Dionysio, doctori omnium sapientissimo, quem ab errore convertit Pauli epistolæ lectio. Postquam afflictionem & exsilium in diebus suis sustinuisset, emigravit hodie in cælestem regionem, archiepiscoporum cœtui conjungendus. Quibus verbis, utpote ad diem IX Martii signatis, præfatus hagiologus apertissime indicat, die illo Dionysium e vivis excessisse, ut adeo, quando Sanctum ad diem XIV Septembris etiam consignat, non de die, quo obierit, sed de die pro arbitrio aut certe alia quam mortis causa assumpto, qui cultui ejus apud Habessinos consecratus sit, debeat intelligi. Ast, inquies, an ergo Dionysius die nona Martii, uti in Hagiologio Habessino notatur, vere obiit? Respondeo: Hagiologium Habessinum tanti ab eruditis non fit, ut id sola ejus auctoritate pro certo asseverari queat.

[322] [certo nobis est exploratus ac definitus.] Quapropter, cum in nullis prorsus aliis Monumentis sive sacris sive profanis dies IX Martii pro die, qui Dionysio emortualis fuerit, assignetur, dubium adhuc manet, an Sanctus vere die illo mortalem hanc vitam cum immortali commutarit. Quod si tamen quis præfracte velit, Hagiologio Habessino, quantum ad diem, quo Dionysii obitum collocat, fidem esse adhibendam, non equidem vehementer refragabor; verum tunc dico, initium imperii Philippi non cum initio Martii anni 244, ut communiter fit, sed cum fine ejusdem mensis, quod etiam cum veritate historica non pugnat, esse connectendum; Dionysii vero ad patriarchatum Alexandrinum promotionem non sub finem Februarii anni 247, cui fini eam num. 37 nos innectimus, sed circa vigesimam Martii esse collocandam; ne scilicet alioquin sit consequens, vel Dionysii promotionem serius quam anno Philippi tertio factam esse, vel Sanctum diutius quam annis septemdecim & decem circiter aut undecim mensibus Alexandrinam ecclesiam gubernasse, quod utrumque æque, uti ex iis, quæ jam disputavimus, pronum est colligere, Ecclesiasticæ Eusebii Historiæ, cujus tamen calculis standum putamus, certissime repugnat.

§ XXVII. Brevis rerum ad Dionysium spectantium anacephalæosis chronologice ordinata.

[Scholæ catecheticæ Dionysius Alexandriæ primum præfuit,] Quamquam jam res omnes, quæ ad certam queunt referri epocham, a Dionysio vel præclare gestas, vel fortiter toleratas, tempore etiam, ad quod spectant singulæ, quam proxime, ut fieri potuit, definito, in hujus Commentarii decursu diffuse explanarim, quo tamen totam Dionysii vitæ seriem veluti sub unum aspectum proponam, lectorique illam noscendi avido faciliorem ad id, brevioremque viam sternam, brevem hic earumdem rerum anacephalæosim seu recapitulationem chronologice ordinatam subjungere, operæ pretium futurum, existimavi. Itaque rem ipsam aggredior. Anno 231 Heracla, proximo Dionysii in cathedra Alexandrina decessore, ad hanc primum evecto, Dionysius celeberrimæ Alexandrinæ, de qua Michaël Lequien tom. 2 Orientis Christiani col. 382 & seq. plura commemorat, Cathecheseωn scholæ præfecturam, quam Heraclas ante episcopatum obierat, virtutum & doctrinæ merito obtinuit. Prima hæc palæstra est, in qua Dionysius, quantum doctrina simul & virtute præstaret, egregie probavit.

[324] Porro Heracla quarta Decembris anno 246 e vivis sublato, [creatusque deinde episcopus, duas haud diu post persecutiones passus est.] binis circiter aut tribus post hunc eventum mensibus Dionysius, cum præfatam præfecturam annis prope sedecim strenue administrasset, a presbyteris Alexandrinis, e gremio suo unum solitis eligere, in patriarcham Alexandrinum, antea utique jam presbyter, fuit electus. Vix biennio Sanctus ad summam illam dignitatem fuerat evectus, cum sævissima Alexandriæ, a populo idololatrico suscitata, exarsit persecutio, futurisque calamitatibus, quas deinde Sanctus sub Decio & Valeriano pertulit, visa est præludere. Hæc non diu admodum post festum Paschale anni 249, seditione cum civili bello Alexandriæ insperato exorta, finem accepit, ac tum quidem Dionysius Christianique ejus curæ commissi paululum respirarunt. Verum hæc eorum respiratio brevissimo dumtaxat temporis spatio tenuit. Etenim, duobus Philippis eodem anno violenta nece sublatis, imperium Romanum adeptus est Decius, moxque sævissimam in Christianos, qua illud late patebat, persecutionem est exorsus. Plurimi in hac Christiani gloriosam martyrii coronam Alexandriæ sunt adepti; plurimi contra, quod Dionysio summum dolorem peperit, tormentorum vi superati, a fide turpiter defecerunt.

[325] [Duæ epistolæ, quas, durante illarum posteriori, scripsit, recensentur;] Sanctus, cum quatriduo satellitem, a quo comprehenderetur, a Sabino præfecto submissum domi suæ quiete exspectasset, Dei nutu fugam cogitur arripere, deindeque a militibus captus, Taposirimque Sabini jussu perductus a supervenientibus Mareotis rusticis e satellitum manibus mirabili prorsus Dei dispositione eripitur. Dionysius e militum manibus ita liberatus in desertum quemdam & squalidum Libyæ locum cum Caio & Petro concedit, ibique ad annum usque 251, quo Deciana persecutio finem accepit, continuo permansit, scripsitque interim, ut verosimillimum est, varias epistolas, certeque duas eum scripsisse, habemus compertum. Altera harum est, quam ad Domitium & Didymum dedit, quamque supra fuse memoravimus; altera, quam ad Origenem, in tormentis existentem, quo animum ejus dolore ac miseria tabescentem relevaret, conscripsit. Hanc jam supra pariter memoravimus, infraque iterum pluribus, cum de Sancti erga Origenem voluntate agemus, memoraturi sumus. Porro cum jam Deciana persecutio nonnihil remitteret, nova Ecclesiam tempestas excepit. Novatianus, electo in Pontificem Cornelio, schisma Romæ suscitavit.

[326] [uti etiam quæcumque deinde, primo quidem Novatiani schismatis,] Ut hoc in ipso exordio Sanctus exstinguat, ipso anno 251 duas scribit epistolas, alteram ad fratres Romanos seu Christianos Romæ existentes, alteram ad confessores, qui Decianæ persecutionis tempore carcerem & vincula pro fidei confessione Romæ fuerant perpessi. Post duas has epistolas ad ipsum Novatianum, cum hic Romæ S. Petri Cathedram invasisset, dicto anno 251, mense Augusto verosimiliter, insignem plane, qua illum egregie urget, scribit epistolam, duasque deinde alias ad memoratos confessores, quarum altera eis de felici in Ecclesiam regressu gratulatur, conscribit epistolas. Novatiani schisma aut potius ingens erga eos, qui in persecutione Decii lapsi fuerant, commiserationis affectus quatuor adhuc præter jam memoratas Dionysium scribere compulit epistolas. Harum prima ad fratres per Ægyptum constitutos, secunda ad Cononem Hermopolitanæ ecclesiæ episcopum, tertia ad Laodicensis ecclesiæ fratres, ac quarta denique ad Armenios est conscripta. Omnes quatuor, finita jam Decii persecutione seu anno 251 jam elapso, nec serius quam anno 256 aut etiam 255 fuerunt exaratæ. Ante utrumque hunc annum, anno scilicet 251 aut certe 252 alteram adhuc Novatiani schismatis occasione Dionysius scripsit epistolam, qua Fabium, Antiochenum episcopum, a Novatiani schismate, cui nonnihil erat addictus, & immiti in lapsos opinione conatus est abducere.

[327] [secundo controversiæ, inter Stephanum Papam & Cyprianum exortæ,] Celeberrima S. Stephanum inter & S. Cyprianum anno 255 orta de baptismo controversia Sancto nostro non minus, quam Novatiani schisma, obtulit uberrimam epistolis scribendis materiem. Hæ omnes de baptismo inscribuntur, sexque tantum, quamvis octo ut minimum Sanctus scripserit, hoc nomine enumerat Eusebius. Harum octo epistolarum tres, quarum una ad Stephanum, Romanum Pontificem, altera ad Dionysium, Romanæ Ecclesiæ presbyterum, tertia ad Philemonem, Romanæ itidem Ecclesiæ presbyterum data est, anno 256 fuere conscriptæ; cum scilicet Valeriani persecutio nondum esset exorta. Hac autem anno 257 exorta, Dionysius ab Æmiliano, augustali præfecto, pulsus est in exsilium, quo durante, quinque reliquas ex memoratis octo, quarum tres ad S. Sixtum, Romanum Pontificem, duæ aliæ ad Dionysium & Philemonem, Romanæ Ecclesiæ presbyteros, datæ sunt, inter anni 257 vigesimam quartam circiter Augusti diem, & Augustum anni 258 scripsit epistolas.

[328] Nec has tantum Sanctus, in exsilio adhuc existens, [tertio Paschatis & famæ suæ a Germano proscissæ,] epistolas exaravit, ut paci in Ecclesia servandæ consuleret, verum etiam adhuc alteram, argumenti longe diversi, ut scilicet propriæ famæ consuleret, scribere fuit compulsus adversus Germanum, episcopum quemdam Ægyptium, qui Sanctum, veluti gregis sui desertorem, pastoremque prorsus ignavum traducebat. Fuit hæc epistola non citius quam anno 258, nec serius quam anno 259 exarata. Eodem quoque tempore tres adhuc alias epistolas, quarum Eusebius lib. 7, cap. 20 meminit, Dionysius scripsit. Harum una ad ecclesiæ Alexandrinæ compresbyteros fuit conscripta; duæ reliquæ exstiterunt Paschales atque una quidem Flavio; altera vero Domitio ac Didymo fuit nuncupata. Porro, durante adhuc Valeriani persecutione, aut forte etiam paulo antequam hæc esset excitata, nova exorta est hæresis, quæ Dionysio novam iterum dedit scribendi materiem. Sabellianorum hæresis in Pentapoli, quæ regio ad patriarchatum Alexandrinum, ac proin ad Sancti nostri curam spectabat, Ecclesiæ pacem non minus, quam Valeriani persecutio, anno circiter 257 cœperat turbare.

[329] Dionysius serpenti malo mox sese opposuit, [quarto Sabellianæ] opportunamque afferre medelam sedulo fuit conatus. Hunc in finem non uno usus est consilio, nec paucas ab anno circiter 258 ad annum circiter 261 scripsit epistolas. Has inter computatur epistola ad Ammonium, Berenicensem episcopum, alia ad Telesphorum & alia ad Euphranorem data. Omnium est celeberrima, quæ ad Ammonium & Euphranorem, teste Athanasio, a Sancto fuit conscripta, quæque eadem verosimiliter est cum epistola, quam Eusebius lib. 7, cap. 26 ad Ammonem & Euporum scriptam, commemorat. Epistola ad Ammonium & Euphranorem anno circiter 259 fuit conscripta, estque, ut dixi, omnium, quas Dionysius contra Sabellianam hæresim scripsit, longe celeberrima, quia nempe Sanctus crudius in ea de secunda sanctissimæ Trinitatis Persona Pentapolitanis nonnullis loqui visus, ad Sedem Apostolicam, seu Dionysium Romanum Pontificem, veluti violatæ fidei reus fuit delatus, sicque ab impacta hac sinistræ suspicionis nota fidem suam vindicare non unis scriptis litteris compulsus.

[330] Porro memorata Pentapolitanorum adversus Dionysium accusatio vel anno 259, [hæreseos,] vel, ut verosimilius est, anno 260 accidit; cum autem hanc Dionysius, Romanus Pontifex, intellexisset, ad Dionysium Alexandrinum & suo & synodi, quam anno 260 Romæ celebravit, nomine dedit epistolam, qua illum, cujus rei a Pentapolitanis accusaretur, reddidit certiorem. Sanctus, re intellecta, mox ad Dionysium, Romanum Pontificem, sui purgandi causa scripsit epistolam, quæ omni dubio procul distincta est a singulis quatuor Dionysii de Elencho & Apologia libris, quorum quilibet epistolæ nomine, quam Dionysius Alexandrinus sui purgandi causa ad Dionysium Pontificem Romanum dederit, pariter reperitur inscriptus. Epistola illa, quæ a quatuor Dionysii de Elencho & Apologia libris distincta est, ante hos exarata etiam fuit, estque referenda vel ad annum 259 vel certe ad anni 261 initium, quo etiam anno aut certe anno 262 Dionysius, ut verosimilius apparet, præmemoratos quatuor de Elencho & Apologia libros exaravit. Hoc ipso etiam anno 261 non parum jam provecto Macrianus, qui, Valeriano a Persis capto, tyrannidem in Oriente arripuerat, Christianosque fuerat persecutus, una cum filiis suis interiit, tuncque Dionysius, sopita tandem etiam in Ægypto Gallieni edicto persecutione, Alexandriam est reversus, ibidemque contra Sabellium ejusque asseclas concilium, si modo id umquam locum habuit, nec conciliis fictitiis, quod tamen non reor, debeat accenseri, anno 262 celebravit.

[331] [ac quinto denique aliorum eventuum occasione gessit.] Eodem etiam anno 262, binis circiter ante Pascha mensibus, epistolam, quæ verosimiliter Paschalis exstitit, ad Hermammonem Ægypti episcopum conscripsit, cumque paulo post nova esset Alexandriæ exorta seditio, Sanctus ad Christianos ibidem existentes per litteras, cum id viva voce ob turbas facere non posset, ipso Paschæ die fecit sermonem. Anno 263 duobus circiter ante Pascha mensibus ad Hieracem, Ægypti episcopum, Paschalem epistolam dedit, in eaque statum miserrimum, in quem ex seditione conjecta esset Alexandrina civitas, graphice depinxit. Anno 264, cum post bellum immanissima esset Alexandriæ lues secuta, Paschalem ad Christianos, per Ægyptum dispersos, dedit epistolam, in qua de gravissimo illo offensi Numinis flagello fuse disserit. Anno 265, pacatis Alexandriæ rebus, ac proin civitate illa nec bello, nec peste amplius afflicta, Paschalem rursus ad Christianos per Ægyptum constitutos scripsit epistolam. Eodem etiam anno ad concilium, Antiochiæ contra Paulum Samosatenum celebrandum, invitatus senectutem & corporis infirmitatem in causam, ob quam eo sese conferre non posset, missa Antiochiam epistola, adduxit, simulque quid ipse de quæstione in concilio contra Paulum tractanda sentiret, exposuit. Nec diu postea in vivis fuit superstes. Etenim durante adhuc concilio, provecta admodum ætate, diuturnisque laboribus fractus, nec minus meritis, quam diebus plenus mortalem hanc vitam cum immortali initio anni 265 commutavit.

[332] [Quibus omnibus ordine, ut fieri potuit, chronico recensitis,] Utinam per egregia omnia, quæ dirissimas inter persecutiones contra Christianos suscitatas, non sine magna eruditorum omnium admiratione, magno numero elaboravit, ingenii & doctrina monumenta ad nostram usque ætatem viveret superstes. Verum, quod dici dolor est, quod in magnum Ecclesiæ detrimentum cedit, pauca dumtaxat ex his, & fere non nisi mutila, Majorum nostrorum cura ab interitu servata, ad nos usque pervenerunt. Hæc jam, uti & alia nonnulla, a scriptoribus memorata, quæ a Sancto nostro indubie scripta, ad certam queunt revocari epocham, ordine chronologico, quantum quidem per notarum chronicarum, quibus res ad Dionysium spectantes a scriptoribus antiquis signantur, paucitatem facere id licuit, hic recensui. Ingenii autem & doctrinæ monumenta reliqua, quæ vel Dionysii forte non sunt, vel, quamvis Sancto indubie debeant attribui, ad certam tamen nequeunt reduci epocham, in Appendice mox subjungenda eo, quo magis congruum visum fuerit, ordine recensebo.

[333] De Dionysio interim ratione Operum, quæ concinnavit, [quædam de Sancto elogia subduntur.] dicere adhuc lubet, sublimi eum fuisse ingenio, eruditione profunda, fidei dogmatum, ecclesiasticæque disciplinæ cognitione numeris omnibus absoluta, judicio maturo & sano, modestia & docilitate, quæ cum humilitate vere Christiana esset conjuncta, in homine litteris undequaque exculto prorsus admiranda. Sanctus Hieronymus epistola 83 ad Magnum, editionis Basileensis, de Dionysii Operibus, generatim spectatis, scribens, ita memorat: Extant & Julii Africani libri … & Dionysii Alexandrini episcopi …, qui omnes intantum philosophorum doctrinis atque sententiis suos resarciunt libros, ut nescias, quid in illis primum admirari debeas, eruditionem sæculi, an scientiam Scripturarum. Prologo in lib. 18 in Isaïam eloquentissimum illum appellat. Vir eloquentissimus, inquit, Dionysius Alexandrinæ ecclesiæ pontifex elegantem scribit librum, irridens mille annorum fabulam. Theodoritus, Cyri episcopus, lib. 2 Hæreticarum Fabularum cap. 8 supra jam pluries laudatus, Viri doctrina insignis titulo Dionysium exornat, eruditissimumque ecclesiasticæ fidei assertorem tomo quinto Operum Hieronymi vocat Rufinus. Plurimos sanctos ecclesiæ Græcæ Patres, qui Dionysium, uti num. 26 hujus Commentarii jam docui, Magni titulo per excellentiam condecorant, silentio prætereo, atque ad Dionysii Opera, de quibus in Appendice agere proposui, tandem progredior.

APPENDIX
De Sancti Operibus, quorum ignoratur epocha, simulque de iis, quæ an Dionysii certo sint, non constat.

Dionysius episc. Alexandrinus. Alexandriæ & forte alibi in Ægypto (S.)
Faustus M. Alexandriæ & forte alibi in Ægypto (S.)
Caius Alexandriæ & forte alibi in Ægypto (S.)
Petrus Alexandriæ & forte alibi in Ægypto (S.)
Paulus Alexandriæ & forte alibi in Ægypto (S.)
Alii quatuor. Alexandriæ & forte alibi in Ægypto

AUCTORE C. B.

CAPUT I.
Duo de Promissionibus libri, resque in his a Sancto tractatæ.

[Duo Dionysii de Promissionibus libri. Causa, ob quam] Duplex Operum genus, uti jam supra monui, hac in Appendice tractaturus sum; aliud nempe, quod spectat ad Dionysii Opera, quorum ignoratur epocha; aliud vero, quod nonnulla respicit Opera, quæ an Dionysii certo sint, non habetur compertum. A præcipuis Sancti Operibus, quorum ignoratur epocha, duco initium, atque id quidem a binis de promissionibus libris. Adhæc, inquit de Dionysio lib. 7 Historiæ, cap. 24 Eusebius, duos libros de promissionibus composuit. Duo libri, inquit, Dionysii Opera in Catalogo Virorum Illustrium cap. 69 recensens Hieronymus, adversum Nepotem episcopum, qui mille annorum corporale regnum suis scriptis asseverat; in quibus & de Joannis Apocalypsi diligentissime disputat. Causa hosce scribendi libros Dionysio hæc fuit: Nepos, episcopus quidam Ægyptius, regnum Christi, corporalibus refertum deliciis, post generalem corporum resurrectionem mille annorum spatio, unde etiam hujus opinionis sectatores Millenarii seu Chiliastæ dicti fuerunt, in terris duraturum, docuerat, hocque dogma suum, quod jam ab ipso fere Ecclesiæ initio Cerinthus & Papias aliique ante illum sustinuerant, argumentis ut plurimum ex Apocalypsi præcipueque ex hujus cap. 20 ductis stabilire nisus fuerat.

[2] [hos Sanctus scripserit. hanc doce e Eusebius;] Cum vero Apocalypseos oracula spirituali & allegorico sensu accipienda esse, continuo reposuissent contendissentque orthodoxi, Nepos librum de ista quæstione composuit, quem ἔλεγχον ἀλληγοριστῶν, id est, Confutationem allegoristarum inscripsit, tanto passim favore in Arsenoïtico Ægypti tractu acceptum, ut, schismate facto, integræ ecclesiæ a recta fide deficerent. Itaque Nepos, hic memoratus, qui jam aliquamdiu vita functus erat, seu potius ejus de confutatione allegoristarum liber Dionysium impulit, ut præfatos binos de Promissionibus libros, priori quidem suam ipsius sententiam proponens, posteriori vero de Apocalypsi disputans, Nepotis refutandi ergo conscriberet. Causam scribendi, inquit loco proxime citato Eusebius, præbuit Nepos quidam, episcopus Ægypti, qui promissiones sanctis hominibus factas in divinis Voluminibus, Judaïco sensu exhibendas docebat, & nescio quod mille annorum spatium corporalibus refertum deliciis in hac terra fore, affirmabat; cumque ex Joannis Revelatione (Apocalypsi scilicet) opinionem suam stabilire se posse existimaret, librum, quem de hac quæstione composuerat, Confutationem allegoristarum inscripsit. Hunc ergo Dionysius in libris de Promissionibus acriter impugnat.

[3] [at illam ipsemet Sanctus] Hunc in modum Eusebius causam exponit, quæ Dionysium ad memoratos de Promissionibus libros scribendos impulerit. Verum ipsemet Sanctus, qua ratione potissimum ad Opus illud elucubrandum fuerit inductus, distinctius nos docet. Etenim Eusebius loco supra citato insigne exhibet secundi de Promissionibus libri Fragmentum. In hoc autem Sanctus sic scribit: Quoniam (Nepotis sectatores) librum quemdam (Confutationem Allegoristarum dictum) proferunt Nepotis, quo quidem magnopere nituntur, quasi in eo certissimis argumentis demonstratum sit, regnum Christi in terris futurum; in plurimis quidem aliis rebus laudo Nepotem ac diligo, cum propter fidem, tum ob diligentiam & studium Scripturarum; postremo ob psalmorum cantus multiplices, quibus plerique ex fratribus etiamnum magnopere delectantur, magnoque honore ac reverentia hominem prosequor, vel ob id maxime, quod ex hac vita migravit: sed veritatem magis diligo, cunctisque præferendam censeo. Etenim ea quidem, quæ recte dicta sunt, absque invidia laudare ac probare debemus: si quid vero secius scriptum est, id examinari a nobis & corrigi decet. Quod si ipse (Nepos nempe) præsens adesset, & opinionem suam viva voce promulgaret, sufficeret fortasse simplex absque scripto colloquium, quo per interrogationes ac responsiones convincerentur adversarii & in pristinam concordiam revocarentur.

[4] [in secundo de Promissionibus libro distinctius exponit,] Verum cum in publicum editus sit liber, isque, ut nonnullis videtur, ad persuadendum aptissimus; & cum quidam doctores Legem quidem ac Prophetas nihili faciant; Euangelia sequi negligant; Apostolorum Epistolas contemnant: hujus vero libri (Confutationis Allegoristarum) doctrinam quasi magnum aliquod & arcanum sacramentum venditent, & simpliciores quosdam ex fratribus nostris nihil sublime atque magnificum nec de glorioso prorsusque divino adventu Domini nostri, nec de resurrectione nostra, nostrique ad Christum aggregatione & adsimulatione sentire patiantur; sed levia quædam ac mortalia, & qualia nunc homines sperare solent, in regno Dei cogitare jubeant, necesse est, ut adversus fratrem meum Nepotem, quasi præsentem, disputationem instituam. Ita ipsemet S. Dionysius, causas, ob quas contra Nepotem calamum stringat, distincte exponens, simulque, quo animo adversus errores scribendum sit, exemplo suo docens. Porro modus, quo Dionysius de Nepote per verba num. præcedenti recitata loquitur, dubitare etiam me facit, an veritati congruat, quod apud Labbeum tom. 1 Conciliorum col. 832 de Nepote, qui ibidem Nepotianus vocatur, a Dionysio in synodo, quam hic Alexandriæ celebrarit, post mortem damnato atque abdicato his verbis asseritur: Synodus divina & sancta provincialis, collecta Alexandriæ ab eodem Dionysio, quæ damnavit & post mortem abdicavit Nepotianum, episcopum Ægypti & Cerinthum, tamquam asseverantes, eoque errori * plurimos alios involventes, in terrena Hierusalem Christi esse regnum, & millenarium annorum docentes, & præterea boum sacrificia & ovium mactationes tamquam legitimas exigentes. Confer hæc, studiose lector, cum Dionysii de Nepote verbis, num. præcedenti huc transcriptis, tuumque de re forma judicium. Pergo ego ad alia, quæ Dionysius in secundo de Promissionibus libro, jam laudato, pertractat.

[5] Nepotis error in Arsinoïtico præcipue Ægypti tractu, [in quo etiam, qui a Nepotis errore] cujus forte episcopus Nepos fuerat, plurimos infecerat, erantque ibidem integræ ecclesiæ, quæ ab aliis, idem secum de terreno Christi regno, mille annis duraturo, non sentientibus, sese, facto schismate, sejunxerant. Malum hoc jam diu tenuerat. Verum, ne longius serperet, viresque majores acquireret, Dionysius, utpote ad cujus patriarchatum præfatus tractus spectaret, eo se confert, ut inveteratum morbum, qui contagione sua plures semper ac plures inficiebat, opportuna tandem atque efficaci medela penitus sustollat. Quid autem ibi Sanctus egerit, qui cum iis, qui Nepotis errores sectarentur, in colloquium venerit, eosdemque ad veritatis cognitionem adduxerit, ipsemet in prælaudato suo secundo de Promissionibus libro exponit, ardens Arsinoïtarum cognoscendæ veritatis studium summopere extollens, iisque, quod cum illis habuit, colloquium coloribus adumbrans, ex quibus nihil eo prudentius, nihil suavius, nihil ad Christianam charitatem simulque in indaganda veritate sinceritatem magis compositum excogitari posse, facile appareat. Verba Sancti, quæ apud Eusebium lib. 7, cap. 24 verbis num. 3 & 4 hic jam recitatis proxime fere subduntur, quæque jam dicta confirmabunt, huc transcribo. Cum essem, inquit, in Arsinoïtica præfectura, in qua jam pridem, ut nosti, increbuit hæc (Nepotis) opinio, adeo ut schismata & integrarum ecclesiarum defectiones fierent, convocatis presbyteris ac doctoribus, qui per singulos vicos fratribus prædicabant, præsentibus item fratribus, qui adesse voluerant, hortatus sum illos, ut ea doctrina (quam Nepos tradiderat) palam in concione examinaretur, cumque hunc librum (Nepotis nempe, de Confutatione Allegoristarum) tamquam scutum quoddam murumque inexpugnabilem mihi opposuissent, tres continuos dies a prima luce usque ad vesperam cum ipsis sedens, quæcumque in eo libro scripta erant, discutere aggressus sum.

[6] [ad veritatis agnitionem Arsinoïtas adduxerit, enarrat,] Tum vero fratrum constantiam & ardentissimum cognoscendæ veritatis studium & docilitatem atque intelligentiam magnopere sum admiratus. Adeo moderate & ordine interrogationes rationesque dubitandi, & assensiones a nobis fiebant. Ac studiose quidem cavebamus, ne ea, quæ semel nobis placuissent, tametsi, seu potius, ut sensus exigit, si falsa esse deprehenderentur, pertinaciter defenderemus, nec aliorum objectiones subterfugiebamus; sed quoad fieri poterat, ad ea, de quibus instituta erat disputatio, eniti, eaque stabilire conabamur; sin autem rationibus convicti essemus, non pudebat nos mutare sententiam & aliis assentiri. Quin potius cum bona animi conscientia absque ulla simulatione, expansis ad Deum cordibus, quæcumque certissimis argumentis & auctoritate sacræ Scripturæ confirmata essent, suscipiebamus. Tandem denique Coracio, qui hujus doctrinæ auctor & signifer, seu potius, ut Græcus textus patitur, princeps & suasor, fuerat, audientibus cunctis, qui aderant, fratribus, pollicitus nobis & contestatus est, se imposterum hanc (quam Nepos docuerat) opinionem amplexurum non esse, nec de ea disputaturum, nec locuturum, nec populo prædicaturum; quippe qui argumentis oppositis satis superque convictus fuisset. Fratribus autem, qui aderant, hæc disputatio & omnium inter se reconciliatio atque consensio non mediocrem attulit voluptatem.

[7] [neque quidquam tamen, unde hos fuisse anachoretas] Hunc in modum Dionysius, uti ipsemet hisce jam recitatis verbis docet, ad veritatis agnitionem Arsinoïtas, seu, ut alii scribunt, Arsenoïtas adduxit; qua in re Sancti dexteritas atque industria mirifice eluxit, nec minus rara Arsinoïtarum docilitas, animique sincera ad veritatem agnoscendam promptitudo enituit. Quotusquisque enim est, qui in concertatione publica erroris se convictum fateatur, veritatisque, quam antea rejecit impugnavitque, strenuum deinceps vindicem futurum, numeroso coram consessu facile promittat? Ad hoc sane summum, cum pari animi demissione conjunctum, veritatis studium requiritur. Bollandus noster tom. 2 Januarii in Commentario ad Vitam S. Antonii num. 12, aliique nonnulli existimant, Arsinoïtas, jam laudatos, anachoretas exstitisse ex eorum genere, qui, S. Athanasio in Vita S. Antonii testante, eo ipso tempore, id est, seculo æræ Christianæ tertio, quo jam senescente Antonius monachus factus est, saluti suæ unice ac serio vacaturi, in loca solitaria, vicis proxima, solerent secedere: laudatus autem Bollandus, aliique arbitrati id videntur tum ex eo, quod ea prudentia ac sinceritate, ea ad errorem deponendum promptitudine, ea animi demissione ac modestia, quam jam docuimus, cum Dionysio fuerint congressi; tum ex eo, quod eos, quibuscum in Arsinoïtico tractu colloquium habuit Dionysius, Fratres appellet, hosque fratres apud Arsinoïtas potissimum (vide verba num. 5 recitata) in singulis pagis tradat consedisse variisque psalmis & hymnis (vide verba num. 3 huc transcripta) Deum laudasse, a Dionysio innuantur. Verum hæ rationes neutiquam sufficere mihi videntur, ut ob eas Arsinoïtas, quos Dionysius erroris convicit, atque ad veritatis agnitionem perduxit, anachoretas fuisse, indubie pronuntiem. Utquid enim præclaræ illæ virtutes, quas in Arsinoïtis suspexit Dionysius, in Christianis, etiamsi non anachoretis, elucere non potuerint? Nec video, quid ex eo, quod Dionysius eos, quibuscum in Arsinoïtico tractu colloquium habuit, fratres appellet, pro opinione sua Bollandus, aliique possint concludere. Dionysius enim per fratres, ut Operum ejus Fragmenta apud Eusebium lib. 6 & 7 consideranti patebit, Christianos intelligit, nec fratres, de quibus loquitur, apud Arsinoïtas in vicis seu pagis consedisse, sed presbyteros & doctores, qui in his Christianos moderabantur, sese convocasse seu ad colloquium invitasse, affirmat.

[8] Quod vero pertinet ad psalmos & hymnos, quibus Dionysius ab his, [monachosve, certo concludas, suppeditat.] quibuscum in colloquium venit, Deum fuisse laudatum, indicat, nihil quoque hinc pro Arsinoïtis inter anachoretas referendis puto haberi. Ea enim apud veteres Christianos quoscumque, ac proin etiam non monachos nec anachoretas consuetudo obtinebat, ut psalmos & hymnos, qui in ecclesiis, ut verosimillimum est, recitarentur, in honorem Christi componerent. Psalmi quoque & cantica fratrum, inquit apud Eusebium lib. 5, cap. 28 auctor antiquus, jam pridem a fidelibus conscripta, Christum Verbum Dei concelebrant, Divinitatem ei tribuendo. Valesius in Annotatis suis ad laudatum Eusebii vigesimum quartum libri 7 caput opportune ad propositum nostrum sic observat: De his psalmis (a Christianis seu fidelibus in honorem Christi compositis) mentio fit in epistola concilii Antiocheni (vide Eusebium Historiæ Ecclesiasticæ lib. 7, cap. 30, pag. 281) adversus Paulum Samosatenum; & in canone penultimo concilii Laodiceni, ubi diserte prohibetur, ne psalmi ἰδιωτικοὶ, id est, a privatis hominibus compositi in Ecclesia recitentur. Invaluerat enim hæc consuetudo, ut multi psalmos in honorem Christi componerent, eosque in ecclesia cantari facerent, ut ex locis supra notatis apparet. Cum ergo, uti ex hac Valesii Annotatione, iisque, quæ ante hanc diximus, manifestum fit, ea apud veteres Christianos consuetudo obtinuerit, ut hymnos & psalmos in honorem Christi componerent, eosque in Ecclesia recitari curarent, ex hymnis & psalmis, quibus Dionysius eos, quibuscum in Arsinoïtico tractu in colloquium venit, decurrisse in Dei laudes affirmat, concludi utique etiam non posse videtur, anachoretas illos vel monachos fuisse. Sed de Arsinoïtis, quos Dionysius ab errore ad veritatis cognitionem adduxit, disseruisse jam sufficiat.

[9] Venio ad illa, quæ Dionysius in laudato suo secundo de Promissionibus libro circa Joannis Apocalypsim potissimum effatur, [Ita porro de Apocalypsi disputat, ut hanc quidem non repudiet;] quæque, cum Sancti non minus doctrinam, quam summam cum hac modestiam & humilitatem conjunctam probent, silentio utique præterire non velim. Millenarii, seu potius Nepotis sectatores sua de terreno Christi mille annorum regno asserta B. Joannis Apocalypseos libro, ut jam supra docui, potissimum superstruebant. Dionysius itaque, præcipue hoc eorum fundamentum subversurus, mox observat, librum illum a plerisque, qui eum præcesserant, fuisse rejectum; id tamen se facere non audere subjungit, ne librum, quem non intelligebat, quemque alii approbabant, temere repudiaret. Ego vero, inquit apud Eusebium lib. 7, cap. 25, librum illum (Joannis Apocalypsim) rejicere omnino non ausim, præsertim cum multi ex fratribus magni eum faciant. Sed hujusmodi de illo opinionem concipiens, quasi sensus mei modum excedat, arcanam quamdam planeque admirabilem singularum rerum intelligentiam latere existimo. Nam etsi ipse non intelligo, suspicor tamen altiorem quemdam sensum verbis subesse, eaque non mei ipsius judicio metior, atque æstimo, sed plus fidei tribuens, sublimiora esse censeo, quam ut a me percipiantur. Nec ea condemno, quæ intelligere non potui; verum inde admiror magis, quod capere non possum. Ea modestia simulque veneratione de Apocalypseos libro, cum hic ab Ecclesia libris canonicis nondum esset adscriptus, Dionysius loquebatur, ut pudore suffundi debeant hæretici, qui illum, ab Ecclesia pro libro divina inspiratione conscripto jam agnitum, impudentissime, veluti inane commentum, rejiciunt.

[10] [pro indubitato tamen Joannis Apostoli Opere non habeat.] Porro cum Sanctus mox Apocalypseos librum, ut jam vidimus, non repudiaret, sicque fundamentum, cui Nepos, ejusque sequaces opinionem suam superstruebant, integrum hactenus relinqueret, sedulo deinde, quo illud funditus subverteret, totum præfatum Apocalypsis seu Revelationis librum examinabat, eumque secundum litteralem seu obvium verborum sensum, uti a Nepote ejusque sectatoribus fiebat, accipi non posse, apertissime ostendebat, sicque quod hinc illi sententiæ suæ quærebant præsidium, penitus infirmabat. Rationes, quibus id Sanctus effectum dederit, in Historia sua Ecclesiastica non recenset Eusebius, sed tantum, quod jam dixi, a Dionysio factum esse, generatim affirmat, moxque subjungit, quæ deinde in eodem secundo de Promissionibus libro Sanctus præstet. Sunt autem hæc: fatetur quidem, Apocalypseos librum sancti cujusdam & divino spiritu afflati viri, cui Joanni nomen fuerit, Opus esse; attamen virum illum esse ipsum Joannem Apostolum, pro certo non admittit. Librum, inquit apud Eusebium loco proxime citato, a Joanne scriptum esse, non inficior. Fateor enim, sancti cujusdam & divino spiritu afflati viri id Opus esse; sed hunc ipsum esse Apostolum, Zebedæi filium, Jacobi fratrem, cujus est Euangelium illud, quod secundum Joannem inscribitur, & Epistola Catholica, haud facile concesserim. Subdit deinde rationes, ob quas Opus illud Joanni Apostolo certo non adjudicet, hasque inter una est, quod id adscribendum forte sit viro cuidam, qui certis de causis Joannis nomen assumpserit. Ac plurimos quidem, inquit iterum loco proxime citato apud Eusebium, fuisse opinor Joanni Apostolo cognomines, qui propter singularem erga illum benevolentiam, & quod hominem mirarentur ac suspicerent, & perinde ac ille a Domino diligi ambirent, hoc cognomentum adamaverint, quemadmodum ex fidelium liberis multos Pauli Petrique nominibus appellatos, videmus. Ita Dionysius, satis iis, quæ mox adjungit, innuens, sese dubitare, Joannisne Apostoli Opus sit Apocalypsis, an alterius sancti viri, qui Joannis nomen ob causam, quam verba proxime recitata indicant, assumpserit.

[11] [Hieronymus, dum contra Irenæum ait scripsisse Dionysium,] Rationes reliquas, ob quas insuper Apocalypsim Joanni Apostolo attribuendam non crediderit, huc non transcribo. Videri hæ possunt apud Eusebium lib. & cap. jam sæpius laudato. Dixisse sufficiat, illis rem, quam Dionysius contendit, minime evinci, utpote quæ & confutari facile queant, sintque reipsa ab eruditis jam sæpius confutatæ. Nec est, cur hic propterea quisquam Dionysii doctrinam minoris faciendam, existimet; pronum enim ætate Dionysii fuit, etiam sapientissimum quemque hallucinari hac in re, quæ tunc nondum ea, qua postea fuit, luce erat donata. Nec Viri doctrina simul & sanctitate conspicui ab errore semper fuerunt immunes. Quam verum id sit, exemplo suo, quod etiam ad institutum nostrum pertinet, hicque propterea pluribus memorandum est, dilucide nos docet S. Irenæus, secundo æræ Christianæ seculo Lugdunensis episcopus, scriptis clarissimus. Hic enim, quod certe admodum mirum est, erroneam illam jam memoratam de terreno Christi mille annorum regno opinionem fuit amplexus. Docet id nos S. Hieronymus, Prologo in lib. 18 in Isaïam sic scribens: Ut cæteros prætermittam, Irenæi tantum, Lugdunensis episcopi, faciam mentionem, adversus quem vir eloquentissimus Dionysius, Alexandrinæ ecclesiæ Pontifex, elegantem scribit librum, irridens mille annorum fabulam. Ita Hieronymus, verbis hisce, ut certum apparet, etiam designans Opus, a Dionysio contra Nepotem, illosque, qui eamdem, quam ipse de terreno Christi mille annorum regno opinionem sectarentur, conscriptum. Cum enim Opus a Dionysio adversus Nepotem conscriptum contra omnes Millenarios æque militarit, unusque ex his, ut Hieronymi verba proxime recitata indicant, Irenæus exstiterit, consequens est, ut illud contra hunc pariter militarit. Hinc nihil obstat, quo minus de illo Opere locutus credatur Hieronymus, dum verbis proxime recitatis ait, a Dionysio elegantem scriptum esse librum, in quo hic mille annorum fabulam seu Millenariorum fabulas irridet.

[12] Imo vero de illo ipso Opere Hieronymum ibidem esse locutum, [designare videtur hujus de promissionibus libros,] concludendum videtur ex eo, quod nec Eusebius, nec ipse Hieronymus in suo de Illustribus Ecclesiæ Scriptoribus Tractatu mentionem uspiam faciat ullius Operis, a jam memorato contra Nepotem Opere distincti, in quo Dionysium mille annorum fabulam, seu Millenariorum fabulas irrisisse, utcumque verosimile appareat. Valesius in Notis ad caput 24 libri 7 Eusebii ad capitis hujus initium, quo Dionysius duos de Promissionibus libros contra Nepotem scripsisse, docemur, sic observat: Cum constet ex hoc loco, librum Dionysii Alexandrini de Promissionibus scriptum fuisse adversus Nepotem, episcopum Ægypti, miror Hieronymum in Præfatione lib. 18 Commentariorum in Esaïam affirmare, eum librum adversus Irenæum, Lugdunensem episcopum, a Dionysio fuisse conscriptum. Fuit quidem Irenæus ex numero eorum, qui regnum Christi mille annorum spatio in terris futurum crediderunt, quod id Papias persuaserat, ut scribit idem Hieronymus in Catalogo & Eusebius noster in fine lib. 3. Verum Dionysii liber non adversus Irenæum scriptus erat, sed adversus Nepotem, ut patet tum ex hoc Eusebii loco, tum ex ipso Hieronymo in libro de scriptoribus ecclesiasticis, ubi de Dionysio loquitur. Quibus verbis hic scriptor opinioni, qua ab Hieronymo ipsum Opus, a Dionysio contra Nepotem exaratum, per verba num. præcedenti recitata designari, arbitramur apertissime assentitur, quamvis interim simul se mirari asserat, quod Hieronymus dictum Opus non contra Nepotem, sed contra Irenæum scriptum affirmet: ad quam objectam a Valesio difficultatem facile respondetur dicendo, idcirco dictum Opus (vide, quæ num. præcedenti disserui) contra Irenæum scriptum ab Hieronymo asseri, quod contra omnes millenarios, ac proin etiam contra Irenæum, qui ex horum numero exstitit, scriptum fuerit.

[13] [uti etiam Theodoritus, dum Sanctum contra Cerinthum scripsisse, affirmat.] Forte etiam dici potest, Irenæum in Opere illo speciatim fuisse confutatum, aut etiam veluti e Millenariis unum, nominetenus citatum, ut adeo, si id reipsa in dicto Opere factum fuerit, minus mirum debeat accidere, quod, illud esse contra Irenæum scriptum, Hieronymus affirmet. Theodoritus lib. 2 Hæreticarum Fabularum cap. 3 de Cerintho, qui insulsæ Millenariorum opinionis, ut nonnulli contendunt, primus auctor exstitit, sic scribit: Contra hunc Cerinthum scripserunt non ii modo, quos ante diximus, sed cum illis etiam Caius & Dionysius Alexandrinus episcopus. Quibus verbis a Theodorito Opus Dionysii contra Nepotem scriptum pariter designari, existimo, idque tum ob jam dicta de eodem Opere per Hieronymum designato, tum etiam ex eo, quod Dionysius reipsa in suis de Promissionibus libris Cerinthi faciat mentionem; dum scilicet lib. 2 loquens de iis, qui ante se librum Apocalypseos, veluti fœtum Joanni Apostolo falso suppositum, repudiarant, ita scribit, Adhæc inscriptionem libri (Apocalypseos seu Revelationis) falsam esse dicunt; neque enim auctorem ejus esse Joannem; sed neque eam revelationem esse; quippe quæ tam crasso tamque opaco ignorantiæ obducta sit velo. Et non modo Apostolorum neminem, sed ne ullum quidem e sanctis & ecclesiasticis viris hujus libelli conditorem fuisse affirmant; Cerinthum enim, qui nominis sui sectam conflavit, cum magnæ auctoritatis nomen ad faciendam fidem commentis suis vellet præfigere, Joannis titulum Operi suo indidisse; quippe hanc Cerinthi opinionem fuisse, regnum Christi terrenum futurum, & in iis maxime rebus, quas ipse, utpote carnalis & voluptatibus corporis deditus, præcipue concupiscebat, hæsurum: in ventris scilicet, & eorum, quæ sub ventre sunt, satietate, id est, in cibis ac poculis, in nuptiis & in iis, quibus ista honestius parari posse, existimabat; festis nimirum & sacrificiis, & hostiarum mactationibus. Ita Dionysius de Cerintho occasione sermonis, quem de iis instituit, qui librum Apocalypsis rejiciebant, nec vero apparet absimile, Dionysium iis locis, quibus potissimum in laudato Opere Nepotem refutat, Cerinthi etiam nominatim fecisse mentionem, ut vel hinc sat probabile evadat, Theodoretum verbis supra recitatis de Opere a Dionysio contra Nepotem scripto esse locutum.

[Annotata]

* errore

CAPUT II.
De Dionysii ad Basilidem, Pentapolitanum episcopum, epistolis, ac præcipue de illius ad hunc epistola, in quatuor capita divisa, quæ in sacros canones a Græcis sunt relata.

[Dionysii ad Basilidem epistola, in quatuor capita seu canones divisa:] Varias Dionysius ad Basilidem, Pentapolitanum in Ægypto episcopum, scripsit epistolas. Ipse præterea, inquit lib. 7 cap. 26 de Dionysio Eusebius, in epistola, quam ad Basilidem, Pentapolitanum episcopum, scripsit, Commentarium se composuisse testatur in principium libri, qui Ecclesiastes dicitur. Porro ad hunc Basilidem varias etiam epistolas scriptas nobis reliquit. Verum hæ omnes, quemadmodum etiam alia pleraque ingenii monumenta, a Sancto nostro elaborata, temporum injuria penitus interiere, sola dumtaxat, quæ canonica communiter nuncupatur, epistola excepta. Nequit hæc, uti nec aliæ ad Basilidem datæ epistolæ, ad certam revocari epocham, debuitque proinde habendus de ea tractatus huc remitti. Tomo 1 Conciliorum apud Labbe, tomo 3 Bibliothecæ SS. Patrum editionis Lugdunensis, aliisque nonnullis excusis Operibus integra, seu, quod de nullo fere alio Dionysii Opere fas est dicere, nulla prorsus sui parte mutila exstat inserta. Quatuor constat responsionibus ad totidem quæstiones, a Basilide circa ecclesiasticam disciplinam Dionysio propositas. Fuerunt hæ quatuor Sancti responsiones postmodum, quas tamen Dionysius eo animo non dedit, ab ecclesia Græca in canones seu regulas a fidelibus servandas relatæ. Cum nullum fere aliud, ut jam dixi, doctrinæ monumentum, a Dionysio elaboratum, integrum supersit, lubet huc dictam epistolam canonicam, ut vel sic specimen quoddam ingenii, quo Dionysius excelluit, exhibeam, integram huc, prout tom. 1 Conciliorum Labbei exstat inserta, transcribere, in quatuor dictos canones, ad quos quædam observanda sunt, pariter diremptam.

[15] Epistolæ hæc præfigitur inscriptio: Dionysius Basilidæ dilecto mihi filio, [horum primo jejunium Paschale ante horam, qua Dominus resurrexit, non solvendum,] & fratri in sacris comministro, Deoque fideli & morigero in Domino salutem; ubi notandum est, Basilidem, licet episcopum, a Dionysio filium vocari, quod etiam deinde in epistolæ contextu repetitur. Hac verosimiliter appellatione Dionysius utitur, quod Ipse, utpote patriarcha Alexandrinus, Basilidæ, Pentapolitani in Ægypto tractus episcopi, spiritualis pater seu metropolita existeret. Hoc prænotato, venio nunc ad primum epistolæ caput seu canonem. Petierat a Dionysio Basilides, qua hora die Paschæ solvendum foret jejunium. Alii enim id ipso Paschæ die ad matutinum Galli cantum; alii contra vespera proxime præcedenti faciendum contendebant, Ad hanc autem primam quæstionem Sanctus sic respondet: Misisti ad me, fidelissime & sapientissime fili mi, interrogans, qua hora die Paschæ sit solvendum jejunium. Ais enim, aliquos fratres dicere, quod oportet hoc in galli cantu facere; alios vero, quod id sit faciendum vespere. Qui enim Romæ sunt fratres, ut aiunt, Gallum expectant. De iis autem, qui hic sunt, dixisti, quod citius. Horam autem exactam & valde demensam quæris imponere, quod primum est difficile & lubricum. Quod enim post Resurrectionis Domini tempus oportet festum lætitiamque inchoare, ad illud usque animis jejunio humiliatis, erit apud omnes similiter in confesso.

[16] [Sanctus statuit Cum autem hæc cersa non sit ex Euangelistis,] Per ea autem, quæ scripsisti, probasti, (sane admodum divinorum Euangeliorum sensu percepto) quod nihil ab ipsis certo definitum de hora, qua resurrexit, apparet. Diverse enim Euangelistæ ad monumentum venisse, scripserunt mutatis temporibus, & omnes, surrexisse jam Dominum, dixeruntinvenisse. “Et vespere Sabbathorum”, ut dixit Matthæus, & “cum mane adhuc esset obscurum” ut scribit Joannes: “Et summo diluculo” ut Lucas: “Et valde mane, orto jam sole” ut Marcus, & quando surrexit quidem, neque aperte respondit. Quod autem vespere Sabbati lucente una Sabbatorum usque ad ortum solis unius Sabbatorum (sive diei post Sabbatum) qui ad monumentum venerunt, eum non amplius jacentem invenerunt, hoc in confesso est. Ac neque dissentire, nec adversari inter se Euangelistas, existimemus: sed quamquam parva quædam circa id, quod quæritur, controversia esse videatur, si omnes in una nocte mundi lucem Dominum nostrum exortum esse, consentientes, in hora dissentiunt; nos tamen, quæ ab eis dicta sunt, pic & fideliter conciliare studeamus.

[17] [hos omnes Domini resurrectionem die Dominica] Quod a Matthæ quidem dictum est, sic habet: “Vespere autem Sabbatorum lucescente una Sabbatorum, venit Maria Magdalene, & alia Maria ad spectandum sepulcrum, & ecce, magnus terræmotus. Angelus enim Domini cum de cælo descendisset, accedens devolvit lapidem, & sedit super ipsum: erat autem species ejus ut fulgur, & indumentum ejus album ut nix. A timore autem ejus concussi sunt, qui servabant, & facti sunt ut mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus: Ne timete vos; scio enim, quod Jesum crucifixum quæritis: non est hic. Resurrexit enim, sicut dixit.” Id autem, quod dictum est, Vespere; alii quidem existimabunt secundum verbi communitatem significare vesperam sabbati: sapientiores autem id exaudientes, non hoc, sed profundam noctem esse dicent, tarditatem & longum tempus vespere significante. Et quod noctem dicit & non vesperam, subjungit: Illucescente in unam Sabbatorum, & venerunt, nondum, ut reliqui dicunt, aromata ferentes, sed ad spectandum sepulcrum. Invenerunt autem factum esse terræmotum, & angelum super lapidem sedentem, & audierunt ab ipso, non est hic, surrexit.

[18] [ante solis ortum ponere, ostendit;] Similiter Joannes: “In una Sabbatorum, inquit, Maria Magdalene venit mane, cum essent adhuc tenebræ, ad monumentum, & videt lapidem sublatum a monumento.” Sed juxta eum “cum adhuc essent tenebræ” præcesserat. Lucas autem dicit: “Sabbato quidem quieverunt secundum præceptum. Una autem Sabbatorum summo mane ad monumentum venerunt, ferentes, quæ paraverant, aromata: invenerunt autem lapidem a monumento revolutum.” Summum mane fortasse matutinum splendorem, qui prius subapparet, significat unius Sabbatorum. Et ideo jam perfecte præterito cum tota consequente nocte Sabbato, & alio die incipiente, venerunt, aromata & unguenta ferentes. Unde perspicuum est, quod multo ante resurrexerat. Hoc Marcus quoque sequitur, dicens: “Emerunt aromata, ut venientes Jesum ungerent, & valde mane unius Sabbatorum veniunt ad monumentum, orto jam sole.” Valde enim mane hic quoque dixit, quod idem est ac summo diluculo, & subjunxit, Orto jam sole. Profectio quidem, & iter earum summo diluculo & valde mane incepit; in itinere autem & circa monumentum moram traxerunt usque ad ortum solis; & eis quidem tunc dicit adolescens candidatus: “Resurrexit, non est hic.”

[19] Hæc autem cum ita se habeant, illis, qui hoc accuratius subtiliusque considerant, [hincque jejunium Paschale ante noctem mediam,] enuntiamus, quota hora, vel etiam semihorula, vel quarta horæ, oportet incipere lætitiam ob Domini a mortuis resurrectionem, & & eos quidem, qui nimium festinant, & ante mediam noctem jejunium solvunt, ut negligentes & intemperantes reprehendimus, ut qui propemodum, antequam par sit, cursum abruperint, dicente Viro sapiente, “Non parum est in vita, quod parum abest.” Eos autem, qui differunt & plurimum perferunt, & ad quartam usque vigiliam fortiter abstinent, in qua etiam Servator in mari ambulans apparuit, ut generosos & laborum tolerantes suscipimus: iis autem, qui interea ut moti sunt, vel, ut potuerunt, quiescunt, non valde molesti sumus, quandoquidem nec sex jejuniorum dies æquali aut simili tolerantia omnes perferunt: sed alii quidem vel omnes transmittunt, jejuni permanentes, alii duos, alii tres, alii quatuor, alii nullum. Et iis quidem, qui in illis transmittendis valde laboraverunt, deinde defessi sunt & propemodum deficiunt, ignoscendum est, quod celerius gustent.

[20] Si qui autem non modo non transmissis, sed ne jejunatis quidem, [Paschati præviam, non solvendum pronuntiat.] vel etiam in delicatis opiparisque conviviis, consumptis præcedentibus quatuor diebus, ad duos eosque solos extremos dies cum venerint, illis a se cibo non gustato, transmissis Parasceve & Sabbato, magnum quid & egregium se facere existimant, si ad auroram usque permanserint; non existimo, eos ex æquo certamen subiisse cum iis, qui se pluribus diebus prius exercuerunt. Hæc quidem, ut sentio, consulens de hoc scripsi. Hisce verbis, ac præcipue quidem iis, quæ hoc & præcedenti numero recitata sunt, primus canonicæ Dionysii ad Basilidem epistolæ canon concipitur, quo Sanctus, ut apparet, Basilidæ ad quæstionem, quam hic illi proposuerat, unice respondet, jejunium Paschale seu potius ante-Paschale ante noctem mediam, quæ Pascha proxime præcedit, solvendum non esse, nec eos tamen, qui id citius fecerint, violati jejunii reos pronuntiat. Imo eos, qui diuturno jejunio valde attenuati, tantumque non deficientes ante dictum tempus aliquid cibi sumunt, omni prorsus culpa eximit, ignoscendum illis, affirmans. Hinc porro intelligitur, quam severo rigidoque jejunio sese tertio æræ Christianæ seculo, quo Dionysius floruit, ad festivitatem Paschalem digne celebrandam Christiani præpararent. Nec hoc tantum ex laudati canonis verbis discimus; verum etiam non unum eumdemque in jejunando modum ab omnibus fuisse servatum, siquidem alii sex dies integros, Paschati proxime prævios, alii quatuor, alii tres, alii duos, alii nullum ab omni prorsus cibo abstinerent; qua ex inæqualitate, ac præcipue ex eo, quod ne quidem illos, qui nullum omnino diem absque omni cibo jejuni transigerent, Dionysius peccati gravis insimulet, concludendum est, rigidum illud plurium dierum jejunium, quo nonnulli tunc sese, ab omni prorsus cibo plurium dierum spatio abstinentes, macerare solerent Christiani, ab his non ex præcepto, sed ex pio erga Dominicam passionem ac resurrectionem devotionis affectu fuisse susceptum. Porro licet Dionysius, uti ex jam dictis sacile colliges, hic tantum de jejunio arctiori, sex diebus Paschati proxime præviis servari sua ætate solito, faciat sermonem, consequens non est, ut tunc, quod nonnulli hæretici contendunt, jejunium quadragesimale non æque ac sex istorum dierum observatum fuerit.

[21] [Secundo canone mulieres, sexui suo consueta patientes, a sacra communione arcendas docet,] Atque hæc sunt, quæ præcipue circa dictum primum canonem annotanda occurrunt. Ad secundum progredior. Hic doctrinam, ut videbimus, minime probandam complectitur. Petierat a Dionysio Basilides, an mulieribus, quæ in abscessu sunt, permittendum foret ecclesias ingredi & ad sacram Communionem accedere. Antequam Sancti responsum tradam, quæ illi sint mulieres, in abscessu existentes, significo. Hebraïcæ mulieres, inquit in Notis ad hanc Dionysii epistolam Balsamon, quando fuerit eis profluvium menstruum, in loco solitario sedentes quiescunt, donec septem dies præterierint, & menstruorum fluxus expurgatus steterit. Unde acceptum est illu: IN ABSCESSU pro eo, quod est, separatas esse ipsas a reliquorum sede, ut immundas. Interrogatus ergo Sanctus, an mulieribus in abscessu existentibus seu sexui suo consueta patientibus licitum foret ingredi ecclesias, vel ad sacram Communionem accedere, ita respondet: De Mulieribus autem, quæ sunt in abscessu, an eas sic affectas oporteat domum Dei ingredi, supervacaneum vel interrogare existimo. Neque enim ipsas, arbitror, si sint piæ & fideles, sic affectas ausuras vel ad sanctam Mensam accedere, vel Corpus & Sanguinem Domini attingere. Neque enim, quæ duodecim annorum fluxum patiebatur, ipsum Dominum, festinans ad medicinam, tetigit, sed solam ejus fimbriam. Orare enim quomodocumque se habeat aliquis, & utcumque sit affectus, Domini meminisse, & auxilium implorare, non est reprehendendum. Ad Sancta autem Sanctorum, qui non anima & corpore purus est, accedere prohibebitur. Ita Sanctus noster, volens, ne mulier sanguinis menstrui tempore ad sacram Eucharistiam percipiendam accedat; quod etiam deinde Græcorum plurimi, veluti Apostolico sancitum canone, mordicus retinuerunt. Verum hæc doctrina, quamquam a summa erga Eucharistiam resque sacras veneratione dictata, nullatenus tamen, quod sine ullo Sancti nostri dedecore dictum sit, potest admitti, eamque, uti mox docebimus, non eo animo, ut admitteretur ab omnibus, Dionysius tradidit.

[22] [cui doctrinæ Gregorius Magnus Papa doctrinam] Longe aliter, ac certo consultius ad similem seu potius eamdem quæstionem respondit Gregorius I Papa, cognomento Magnus. Petierat ab eo Augustinus, Anglorum episcopus, an mulieri, si menstrua consuetudine teneretur, ecclesiam introire liceret, aut sacræ Communionis Sacramentum percipere. Ad hanc autem quæstionem, seu potius ad priorem ejus de mulieris, quæ menstruis laborat, in ecclesiam ingressu partem Gregorius quidem (vide Operum ejus, anno 1705 Parisiis recusorum, tomum 2, col. 1158 & seq.) hunc in modum respondet: Mulier dum ex consuetudine menstrua patitur, prohiberi ecclesiam intrare non debet: quia ei naturæ superfluitas in culpam non valet imputari; & per hoc, quod invita patitur, justum non est, ut ingressu ecclesiæ privetur. Novimus namque, quod mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur, post tergum Domini humiliter veniens, vestimenti ejus fimbriam tetigit, atque statim ab ea sua infirmitas recessit. Si ergo in fluxu sanguinis posita laudabiliter potuit Domini vestimentum tangere, cur, quæ menstruum sanguinis patitur, ei non liceat Domini ecclesiam intrare? Sed dices, illam infirmitas compulit; has vero, de quibus loquimur, consuetudo constringit. Perpende autem, frater carissime, quia omne, quod in hac mortali carne patimur ex infirmitate naturæ, est digno Dei judicio post culpam ordinatum. Esurire namque & sitire, æstuare, algere, lassescere, ex infirmitate naturæ est. Et quid est aliud contra famem alimenta, contra sitim potum, contra æstum auras, contra frigus vestem, contra lassitudinem requiem quærere, nisi medicamenta quædam contra ægritudines explorare? Feminis namque & menstruus sui sanguinis fluxus ægritudo est. Si igitur bene præsumpsit, quæ vestimentum Domini in languore posita tetigit, quod uni personæ infirmanti (infirmæ seu ægrotanti) conceditur, cur non concedatur cunctis mulieribus, quæ naturæ suæ vitio infirmantur? Ita quidem Gregorius ad priorem propositæ quæstionis partem.

[23] Ad secundam autem, qua, an mulieri, quæ sexui suo consueta patitur, [plane oppositam tradit.] ad sacrosanctum Eucharistiæ Sacramentum liceret accedere, fuerat quæsitum, loco proxime citato sic respondet: Sanctæ autem Communionis mysterium (mulier) in eisdem diebus, quibus consuetudine menstrua laborat, percipere non debet prohiberi. Si autem ex veneratione magna percipere non præsumit, laudanda est; sed si perceperit, non judicanda. Bonarum quippe mentium est, etiam ibi aliquo modo culpas suas agnoscere, ubi culpa non est, quia sæpe sine culpa agitur, quod venit ex culpa. Unde etiam cum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex culpa primi hominis factum est, ut esuriremus. Menstrua enim consuetudo mulieribus non aliqua culpa est, videlicet quia naturaliter accidit; sed tamen quod natura ipsa vitiata est, ut etiam sine voluntatis studio videatur esse polluta, ex culpa venit vitium, in quo seipsam, qualis per judicem facta sit, humana natura cognoscat, ut homo, qui sponte culpam perpetravit, reatum culpæ portet invitus. Atque adeo feminæ cum seipsas considerant in menstrua consuetudine, si ad Sacramentum Dominici Corporis & Sanguinis accedere non præsumunt, de sua recta consideratione laudandæ sunt. Dum vero percipiendi ex religiosæ vitæ consuetudine ejusdem Mysterii amore rapiuntur, reprimendæ, sicut diximus, non sunt. Sicut enim in veteri Testamento exteriora opera servabantur, ita in Testamento novo non tam quod exterius agitur, quam id, quod interius cogitatur, sollicita intentione attenditur, ut subtili sententia puniatur. Hactenus Gregorius, nonnulla deinde adhuc alia, huc etiam facientia, subjungens, quæ ego, cum res ex jam adductis Gregorii rationibus sat manifesta sit, brevitatis studio omitto.

[24] [Tertio canone de continentia nuptis, jam senibus, ut orationi vacent, servanda,] Nunc, studiose lector, rationes, quibus Sancti nostri & Gregorii Papæ ad propositam quæstionem responsio fulcitur, æqua lance expende, nec dubito, quin futurum sit, ut Gregorio assentiendum pronunties. Ego interim ad tertium epistolæ ad Basilidem caput, seu canonem procedo. Hoc eadem fere nuptis, jam senibus, quæ generatim Paulus Apostolus epistola 1 ad Corinth. cap. 7 nuptis omnibus, circa continentiam, ut orationi vacent, servandam proponit. His verbis concipitur: Porro & qui consenuerunt, debent esse sui idonei judices. Quod enim a se invicem ex consensu ad tempus abstinere conveniat, ut vacent orationi, & rursus conveniant, Paulum (loco proxime citato) dicentem audiverunt. Balsamon ad hunc canonem sic observat: Ut est verisimile, fuerat Sanctus interrogatus, an admittat, conjuges, qui consenuerunt, quo tempore debent orare, a conjunctione abstinere, & dicit, quod, qui tales sunt, debent esse sui judices, & aliquando a se invicem, ex consensu, seu ex communi voluntate abstinere; quo scilicet tempore orare statuerunt, cum omni continentia versentur, & rursus simul conveniant. Nam & magnus Paulus hoc statuit. Et canon quidem dicit de iis, qui consenuerunt; est autem etiam intelligendus de omnibus conjugibus. Recte autem dixit: EX CONSENSU: neque enim vir habet sui corporis potestatem, nec mulier, secundum magnum Apostolum. Ac post pauca: Dicet autem quispiam, cum canon dicat, separandos esse conjuges, ut orationi vacent; definiat autem Apostolus, nos debere sine intermissione orare, semperne oportet, eos, qui cohabitant, abstinere? Sed non de quavis oratione agitur; sed de meliore ac præstantiore, sanctorum scilicet jejuniorum. Nam per Mosem Deus Judæis Divinas voces in monte audituris præcepit, ut propriis uxoribus abstinerent. Et propheta Joël: “Sanctificate, inquit, jejunium, & exeat sponsus ex cubili suo, & sponsa ex suo thalamo.” Cum hæc autem ita se habeant, non video, quibusnam pœnis subjiciantur, qui hæc non servant. Hactenus laudatus Balsamon; quamvis autem non undequaque recte; recte tamen tandem innuit, pœnis conjugatos non subjici, qui, quæ tertio Sancti nostri canone supra huc transcripto continentur, non servant. Ea enim non præcepti, sed consilii dumtaxat sunt, relinquunturque eorum, quibus proponuntur, arbitrio.

[25] [quarto de eorum, qui noctu pollutionem passi sunt, ad S. Communionem accessu tractat.] Restat, ut de quarto epistolæ ad Basilidem canone nunc agam. Respicit hic eos, qui pollutionem in somno passi sunt. Petierat scilicet a Dionysio Basilides, an licitum esset hujusmodi, ad sacrosanctum Eucharistiæ Sacramentum accedere. Sanctus autem id proprio conscientiæ eorum dictamini relinquit. En verba: Qui autem in non voluntario nocturno fluxu fuerint, ii quoque propriam conscientiam sequantur, & seipsos, ad de eo discernant, an non, considerent. Quemadmodum in cibis, qui discernit, inquit, S. Apostolus Paulus scilicet ad Rom. 14, ℣ 23, si comederit, condemnatus est: in his quoque bonæ sit conscientiæ, & libere loquatur secundum propriam cogitationem, qui ad Deum accedit. S. Gregorius Papa, supra laudatus, ad eamdem quæstionem, quam ei Augustinus, Anglorum episcopus, proposuerat, tomo secundo Operum, loco supra citato, utitur quidem responso longe fusiori, eoque exponit, quo in casu habeat, & quo in casu non habeat conscientiam pollutam, qui pollutionem nocturnam passus fuerit; nihil tamen docet, quod cum Sancti nostri canone proxime recitato pugnet. Interrogatus pater, inquit de Dionysio in Notis ad hunc canonem Balsamon laudatus, an Sacramentorum debent esse participes, qui involuntarium seminis fluxum passi sunt, dixit, quod, qui hoc passi sunt, judicem habeant propriam conscientiam, ut, si, nulla præcedente animi perturbatione, hoc eis acciderit, natura sua sponte hanc fluxionem tamquam excrementum excernente, non impediantur esse Sacramentorum participes. Si quibus autem ex rationis perturbatione præextitit cupiditas, eamque effluxio consecuta sit, vel cibi potusque intemperantia hoc evenerit, ii puri non sunt, non propter fluxum seminis, (non est enim hoc immundum, sicut nec caro, cujus est excrementum) sed propter malam cogitationem, quæ mentem polluit. Qui est ejusmodi, non habet bonam conscientiam, & non habet ideo potestatem ad Deum, id est, ad sacram Communionem, accedendi. Ita hactenus Balsamon, cujus etiam verba sano sensu accipienda hic esse, facile ea attentius consideranti patescet.

[26] Ego interim, ut secundum propositum epistolam ad Basilidem integram huc transcribam, [tandemque insigni clausula, quæ hic recitatur, finit epistolam,] quatuor ejus capitibus seu canonibus jam recitatis insignem etiam, qua terminatur, clausulam subjungo. Sic habet: Has tu quidem nos honorans (non enim ignoras, o dilecte) nobis quæstiones proposuisti, nos ejusdem sententiæ, sicut & sumus, ejusdemque animi simul præparans, id est, ut opinionum, quæ inter nos etiam est, animorumque concordiam conserves. Ego autem, non ut doctor, sed ut cum omni simplicitate convenit nos invicem disserere, meam sententiam in commune edidi: quam cum tu examinaveris, fili mi sapientissime, quod tibi justum meliusque apparuerit, vel an sic etiam de his habere existimes, rescribes. Valere te, dilecte fili mi, in pace Domino ministrantem opto. Ita in epistolæ clausula Dionysius; ex qua utique, prout antea fore præmonui, manifestum fit, Sanctum ad propositas a Basilide quæstiones non eo consilio respondisse, ut canones legesve toti Ecclesiæ servandas præscriberet. Cum enim responsa sua alieno arbitrio (vide verba proxime recitata) examinanda atque judicanda reliquerit, apertissime innuit, a se minime damnandos, qui quid illis contrarium definiendum observandumve duxerint. Adhæc in laudata clausula mirifice iterum elucet rara Sancti modestia, cum humilitate conjuncta. In illa enim, magistri auctoritate sibi minime arrogata, ea animi demissione loquitur, acsi nulla prorsus ex causa responsis suis quidquam deferri, mereretur. Raro interim virtutum merito, cathedræ, quam occupabat, dignitate, doctrina plane insigni, ætate admodum provecta, gloriosa fidei confessione, qua sub Decio & Valeriano inclaruerat, magnum sibi apud omnes nomen, nec parvam auctoritatem compararat.

[27] Atque hinc verosimillime factum est, ut quatuor Dionysii ad Basilidem epistolæ capita supra huc transcripta ab Orientali ecclesia inter sacros disciplinæ ecclesiasticæ canones seu regulas, [cujus quatuor capita in sacros canones a Græcis sunt relata.] ut jam ante monui, constanter fuerint relata. De his omni dubio procul Orientales episcopi, qui concilio quinisexto seu Trullano subscripserunt, sermonem faciunt, dum apud Labbeum tom. 6 Conciliorum col. 1141 ita memorant: Quin etiam (suscipimus) canones Dionysii, qui fuit archiepiscopus magnæ Alexandrinorum civitatis. Quamvis autem concilium quinisextum seu Trullanum, utpote cui, auctoritate Romani Pontificis non convocato, hujus etiam nomine legatus non præsedit, minime exstiterit legitimum, ex hoc saltem innotescit, Dionysii auctoritatem magni ponderis fuisse apud ingentem Orientalium episcoporum numerum, qui dicto conciliabulo reperiuntur subscripti, ut vel hinc pateat, præmemorata quatuor epistolæ Dionysii capita sacris disciplinæ ecclesiasticæ canonibus ab ecclesia Græca seu Orientali fuisse accensita, licet interim doctrina, quæ secundo canone continetur, approbanda non sit, ut jam supra fuse docuimus. Ceterum Theodorus Peltanus, Societatis Jesu sacerdos, anno 1580 Ingolstadii, sub hoc titulo, Epistola de Resurrectione Dominica & Paschalis jejunii termino, edidit epistolam, Dionysii Alexandrini nomine signatam, hancque deinde Franciscus Combefisius sub eodem titulo in Bibliothecam concionatoriam intulit; notandum autem est, illam ab epistola Sancti canonica, ad Basilidem data, integra huc jam transcripta, distinguendam non esse, quod, cum nonnullis tituli diversitas fucum fecerit, annotare adhuc hic libuit, antequam ad sequens hujus Appendicis caput progrediar.

CAPUT III.
De duabus Dionysii epistolis, altera ad Theotecnum, altera ad Origenem data, & an hunc Sanctus calamo umquam impugnarit.

[Dionysii ad Origenem de martyrio epistola,] Inter epistolas seu libros libellosve epistolari forma a Dionysio conscriptos recensendus certe est libellus, quem ille ad Origenem de martyrio dedit. Eusebius lib. 6, cap. 46 varias enumerans epistolas ac libros, a Dionysio scriptos, ita memorat: Est & libellus (Dionysii scilicet) de martyrio ad Origenem scriptus. Eusebio consonat Hieronymus libro de Illustribus Ecclesiæ Scriptoribus, Operibus a Dionysio elucubratis librum de martyrio ad Origenem scriptum pariter annumerans, ut dubitandum non sit, quin Sanctus ad Origenem epistolam, quæ de martyrio tractaret, reipsa conscripserit. Causam autem seu occasionem, qua Sanctus dictam epistolam scripserit, ex ipso, quo de hæc scripta fuit, argumento fas est colligere; de martyrio scilicet scripta, tam ab Hieronymo quam ab Eusebio mox laudatis asseritur, ut adeo, quemadmodum unanimi consensu eruditi omnes fatentur, a Dionysio, qui Origenis discipulus fuerat, huic in tormentis seu in carcere fidei causa exsistenti scripta fuerit, quo animum magistro suo dolore ac miseria tabescentem relevaret, eique solatii præberet vicem, a quo non semel in obscuris absconditisque rebus optatam lucem acceperat. Verum, quamvis dubium non sit, quin memorata epistola ad Origenem scripta fuerit occasione carceris vinculorumque, quæ is fidei causa passus est, dubitari tamen potest, quo circiter tempore quave in persecutione vincula & tormenta, quorum occasione a Dionysio præfatam epistolam acceperit, vir celeberrimus passus sit. Quidquid nonnullis visum fuerit, puto hæc ego, Deciana persecutione sæviente, Origenem passum esse.

[29] Etenim Eusebius lib. 6 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 39 refert, [anno 249 aut altero ex binis sequentibus scripta est;] quid varii Decianæ persecutionis furore passi fuerint; de Origene autem ibidem sic scribit: Porro quæ & quanta Origeni in ea persecutione (Decii) acciderint, & quis horum omnium exitus fuerit, dum pessimus dæmon omnes adversus illum (Origenem) copias instantius movet, cunctisque machinis ac viribus eum impugnat, & in hunc præ reliquis omnibus, qui tunc temporis appetiti sunt, præcipue irruit: quæ item & quanta propter doctrinam Christi vir ille pertulerit, vincula scilicet & corporis cruciatus, & in intimo carceris recessu ferrei torquis ærumnas, utque multorum dierum spatio pedes in nervo ad quatuor usque foraminum interstitia distenti fuerint; adhæc ignium minas, & quæcumque alia ab inimicis illata fortiter sustinuit, & cujusmodi tandem harum rerum exitus fuerit, judice omnium virium nisu ambitiose contendente, ne illum interficeret: denique quos sermones posthæc quamque utiles iis, qui consolatione indigent, reliquerit, plurimæ ejus epistolæ non minus vere quam accurate commemorant. Ita hactenus Eusebius, qui Origeni plus æquo hic favere, nonnullis eruditis, nec immerito videtur; Origenes enim non ea animi fortitudine, qua hic scriptor refert, tormenta omnia, quibus sub Decio tortus est, sustinuit; verum iis superatus, teste Epiphanio, succubuit, lapsusque a martyrii palma descivit. Utut sit, instituti mei non est, rem hanc pluribus discutere. Mihi sufficit, ex allatis Eusebii verbis manifestum esse, Origenem sub Decio gravissime passum esse, diuque in carcere fuisse detentum. Hinc porro, cum Origenes tantum semel tormenta & vincula fidei causa passus fuisse legatur, absque ulla hæsitatione, quod huc potissimum spectat, concludendum arbitror, præmemoratam Dionysii ad Origenem epistolam, Deciana persecutione sæviente, scriptam esse, ut adeo, cum hæc sub finem anni 249 aut initio sequentis moveri cœperit, annoque 251 finem acceperit, epistola illa vel anno 249 vel altero ex binis sequentibus exarata fuerit.

[30] Habeo itaque jam tempus, quo illa scripta sit, [alterius autem, cujus occasione de illa hic tractatur,] quam proxime determinatum. Verum, inquies, fuit ergo hæc epistola eo ipso tempore conscripta, quo epistola ad Domitium & Didymum in Commentario memorata, ac proin eo ipso loco, quo ibidem de hac actum fuit, etiam de illa fuisset agendum. Respondeo, idcirco ibidem a me de Dionysii ad Origenem epistola actum non esse, quod, quemadmodum in Commentario num. 98 jam monui, alia insuper de Origene a Dionysio scripta epistola, utpote cujus ignoretur epocha, in hanc Appendicem esset rejicienda, vellemque ea, quæ ad Origenem, veluti a Dionysio Alexandrino scripta, pertinent, sub unum quodammodo aspectum proponere. Itaque, hoc prænotato, de posteriori hac epistola nunc etiam agere aggredior. Cum enim duobus præcedentibus hujus capitis numeris de epocha deque argumento epistolæ, a Dionysio ad Origenem in tormentis exsistentem de martyrio datæ, sufficienter actum sit, proximum est, ut & de altera epistola, cujus ea occasione in hanc Appendicem fuit rejecta, nunc agam. Gobarus apud Photium in Bibliotheca codice 232 num. XI sic scribit: Origenem & Theognostum magnus ille Athanasius Alexandrinus in multis libris admittit. Et Titus Bostrorum & Gregorius Theologus in epistolis eumdem Philocalum nominant. Et Nyssenus laudabiliter ejus mentionem facit, & Dionysius Alexandrinus ad hunc eundem scribit, & post mortem illius scribens ad Theotecnum, Cæsariensem episcopum, laudat Origenem, atque Alexander Hierapolitanus, ad Origenem scribens, verbis eum plurimum delinit.

[31] [epocha non habetur] Hæc apud Photium Gobarus, luculenter docens, non tantum a Dionysio ad Origenem, adhuc in vivis superstitem, datam esse epistolam; verum etiam hunc, jam vita functum, fuisse ab illo, data ad Theotecnum, Cæsariensem antistitem, epistola laudatum. Hinc nonnulli eruditi inferunt, a vero prorsus abhorrere, quod a quibusdam de Tractatu a Dionysio adversus Origenem scripto asseritur. Quid de re hac statuendum sit, hoc præsenti capite indagare proposui. Ante tamen quam id faciam, nulli definito anno aut epochæ eam, quam a Dionysio ad Theotecnum datam, verbis proxime recitatis testatur Gobarus, epistolam posse innecti, ostendo, ut sic, cur hæc in hanc Appendicem rejicienda fuerit, studiosus lector perspiciat. Dicta epistola a Dionysio ad Theotecnum scripta est vel ante, vel postquam hic jam esset ad Cæsariensem in Palæstina cathedram evectus. Si primum, cum Theotecnus Dionysio prope fuerit æqualis & certe ante annum 250 floruerit, nulla sane ratione determinari potest, quo circiter anno prælaudata epistola scripta fuerit: quod si autem hanc, ut verosimilius apparet, ad Theotecnum, cum jam Cæsariensis esset creatus episcopus, scriptam velis, nequit etiam, hoc dato, sat certo atque accurate definiri, quo circiter anno fuerit exarata. Primo enim dubium est, quo definito anno Theotecnus ad Cæsariensem cathedram fuerit evectus; secundo inter annum, quo Theotecni ad eam cathedram promotio accidit, & annum 265, quo Dionysius e vivis excessit, anni aliquot intercesserunt medii, ut etiam in hypothesi, quod Theotecnus, ut nonnulli contendunt, anno circiter 260 ad Cæsariensem cathedram fuerit promotus, dubium adhuc futurum sit, quonam determinato anno ex sex annis, qui ab anno 260 usque ad annum 265, computato utroque extremo, excurrunt, præmemorata epistola scripta sit.

[32] [sufficienter comperta;] Porro, unde adhuc evidentius patescit, quam dubia sit epocha, ad quam epistola, qua de hic agimus, referenda sit, dubium est, an Theotecnus non citius quam anno 260 ad episcopalem dignitatem fuerit evectus. Id hunc in modum ostendo: Eusebius, ubi Historiæ Ecclesiasticæ lib. 7, cap. 13 de pace, quam Gallienus, misso ad Dionysium, Pinnam aliosque rescripto, supra in Commentario recitato, Ægypti ecclesiis reddidit, sermonem instituit, capite sequenti mox subjungit: Eadem tempestate Romanæ quidem Ecclesiæ adhuc præerat Xystus; Antiochenam vero post mortem Fabii Demetrianus regebat; apud Cæsaream Cappadociæ Firmilianus; in Ponto Gregorius, fraterque ejus Athenodorus, ambo Origenis discipuli, ecclesias gubernabant. Apud Cæsaream autem Palæstinæ, mortuo Theoctisto, sacerdotium suscepit Domnus. Quo non multo post ex hac vita sublato, Theotecnus, qui ad nostram usque ætatem superfuit, in ejus locum subrogatus est. Ita Eusebius; quibus verbis, cum ea instituto de pace Ecclesiæ reddita sermoni proxime subjungat, satis aperte indicat, eo ipso tempore circiter, quo ea Ecclesiæ reddita fuit, Theotecnum ad Cæsariensem in Palæstina cathedram fuisse evectum. Quapropter cum a Gallieno pax Ecclesiæ ante annum 260, Ægypti vero ecclesiis ante annum 261 reddita non fuerit, necesse est, ut ex Eusebii testimonio Theotecnus vel anno 260 vel 261 circiter Cæsariensis episcopus sit creatus. Verum Eusebius verbis proxime recitatis etiam innuit, Xystum eadem tempestate seu eodem tempore, quo a Gallieno tum in Ægypto, tum alibi ecclesiis pax restituta fuit, Romanæ adhuc Ecclesiæ præfuisse; Xystus autem, quemadmodum in Commentario ad hujus Vitam prævio apud nos tomo 2 Augusti dilucide probatum invenies, anno 258, mense Augusto circiter martyrii palma coronatus, e vita migravit, ut adeo, dum Eusebius verbis supra recitatis indicat, eadem tempestate, qua a Gallieno pax Ecclesiæ restituta fuit, Xystum Romanæ Ecclesiæ adhuc præfuisse, Theotecnumque ad Cæsariensem cathedram fuisse promotum, vocibus eadem tempestate duorum ut minimum vel trium annorum latitudo includatur; unde consequitur, ut ex Eusebii verbis proxime recitatis certum non sit, Theotecnum non prius quam anno circiter 260 aut 261 episcopum fuisse creatum.

[33] Jam vero si id certum non sit, nihil obstat, quo minus Theotecnus anno circiter 258 aut etiam paulo citius ad Cæsariensem cathedram credatur fuisse promotus, [fuissetque, etiam hoc non posito, de binis istis epistolis hic agendum ratione Operis,] ut proinde incertum plane sit, quo anno circiter præmemoratam ad Theotecnum epistolam, etiam dato, quod hæc ad illum jam episcopum data fuerit, Dionysius scripserit. Atque ita quidem jam vides, quantum opinor, erudite lector, Dionysii ad Theotecnum epistolam, hujusque occasione etiam alteram, supra plus semel memoratam, quam Sanctus ad Origenem scripsit, in hanc a me fuisse Appendicem non immerito rejectam. At vero, quamvis etiam annus, quo tam epistola ad Theotecnum, quam epistola ad Origenem a Dionysio scripta est, definiri accurate posset, non propterea tamen mihi, qui res omnes, quocumque modo ad Origenem Dionysii occasione spectantes, sub unum veluti aspectum statui proponere, ratio legitima defuisset, ob quam de dictis binis epistolis in hac Appendice tractassem. Memorandum enim hic etiam est aliquod Opus, quod, veluti a Dionysio contra Origenem scriptum, laudari invenio, quodque an Dionysium vere habeat auctorem, disceptandi præbet materiem. Quapropter cum de hoc Opere secundum ea, quæ me facturum, supra spopondi, hic in Appendice sit agendum, fuisset sane, cur & in hac, spectato instituto meo, de binis dictis epistolis a me ageretur, etiamsi harum epocham apprime habuissem compertam. Hisce jam præmissis, ad Opus, quod veluti a Dionysio contra Origenem scriptum laudari invenio, sermonem converto.

[34] Gretserus, Societatis nostræ sacerdos, centum & quinquaginta quatuor de variis argumentis Quæstiones, [ex quo locus Dionysii contra Origenem citatus invenitur.] totidemque ad has Responsiones sub nomine Anastasii Sinaïtæ, patriarchæ Antiocheni, publicam in lucem typorum beneficio emisit, hæque deinde cum Annotationibus, a Gretsero subinde adjectis, in tomum nonum Bibliothecæ Patrum fuerunt illatæ. In responsione autem ad harum quæstionum vigesimam tertiam, in qua de paradiso terrestri disseritur, citatur locus ex Dionysii Alexandrini Scriptis contra Origenem, Græce ἐκ τῶν κατ᾽ Ὠριγένους, adeo ut, si recte ibidem, & quidem ab Anastasio Sinaïta, citetur Dionysius, necesse sit, eum Opus aliquod contra Origenem ejusve errores elucubrasse. Baronius in Annalibus Ecclesiasticis ad annum 248 num. 1 sic scribit: Eo (Heracla patriarcha Alexandrino) extincto, cum in locum ejus suffectus Dionysius esset; licet ejusdem Origenis olim fuisset discipulus, attamen veritatis ardore æstuans, nullam ejus rei ducens rationem, & Deo cuncta posthabens, ipsum Origenem, qui jam scripta sua multis erroribus aspersa evulgarat, cœpit acriter impugnare, & in multis hæreseos accusare. Hæc laudatus eruditissimus Annalium Ecclesiasticorum parens, qui proinde præmemoratas quæstiones, Anastasio Sinaïtæ a non paucis adscriptas, verosimillime viderit, atque una in harum vigesima tertia locum ex Opere a Dionysio Alexandrino adversus Origenem scripto citari ac transcribi observarit. Etenim, cum ipsemet nullam prorsus rationem afferat, ob quam Origenem a Dionysio oppugnatum, verbis proxime recitatis affirmet, non video, qua alias ratione nixus hoc vir eruditissimus asseverare, potuerit.

[35] [Etenim, quamvis quidem ex veneratione, qua Dionysius observavit Origenem,] Utut sit, plures interim sunt, qui nec Baronii auctoritate, nec Dionysii loco, in memorata quæstione 23 citato, moventur, ut Dionysium adversus Origenem Opus aliquod exarasse, in animum inducant. Etenim, ut aiunt, Origenes, quoad vixit, summopere fuit a Dionysio observatus, jamque vita functus etiam laudatus. Hoc autem probant, partim ex Sancti ad Origenem de martyrio epistola, partim ex altera ejusdem ad Theotecnum, Cæsariensem episcopum, epistola supra hic pariter memorata, in qua Origenem post mortem a Dionysio fuisse laudatum, a Gobaro diserte asseritur. Quod ad me pertinet, verosimilius sane existimo, numquam Opus aliquod a Sancto adversus Origenem fuisse conscriptum. Verum id ego nec ex veneratione, qua hunc in vivis superstitem coluit, nec ex laudibus, quibus vita functum prosecutus est, satis probatum puto. Etenim duo hic potissimum distinguenda sunt, persona scilicet Origenis, admissique ab eo in scriptis errores. Personam autem viri, utpote quem olim habuisset magistrum, impense, quoad hic vixit, venerari atque observare Sanctus potuit, illiusque nihilominus errores rejicere, atque etiam scriptis impugnare, ut adeo ex observantia, qua erga Origenem viventem Dionysius fuit, concludi non posse videatur, eum adversus ejus, etiam adhuc viventis, errores scriptis editis non certasse. Sed fac tamen, inde sequi, Dionysium contra errores Origenis, eum hic etiamnum in vivis esset, nihil omnino movisse, id tamen ab eo post Origenis obitum factum non esse, utique ex laudibus, quibus Origenem in epistola ad Theotecnum scripta prosecutus a Gobaro asseritur, neutiquam evinces.

[36] [nullum contra hunc Opus ab illo esse scriptum, certum non sit,] Etenim nihil omnino obstat, quo minus Sanctus errores Origenis scripto edito confutasse, huncque simul ob rarum ingenii acumen, eximias animi dotes, aliasque ob causas laudasse, credatur. Sic S. Hieronymus in suis Operibus (vide de eo apud nos tom. 8 Septembris Commentarium historicum) Origenem tum ob ingenii præstantiam, tum ob indefessam in sacrarum Litterarum studio diligentiam laudibus sæpissime effert, nec propterea tamen ejus errores, siquando id argumenti, quod tractat, ratio requirit, confutare omittit. Sic ipsemet S. Dionysius in suis de Promissionibus libris Nepotem, qui Arsinoïtas in erroneam de terreno Christi regno, mille annis post resurrectionem duraturo, opinionem pertraxerat, impense laudat, ejusque nihilominus errores in illis ipsis libris confutat. Laudo, inquit in secundo e dictis de Promissionibus libris apud Eusebium Historiæ Ecclesiasticæ lib. 7, cap. 24, Nepotem ac diligo, cum propter fidem, tum ob diligentiam & studium Scripturarum; postremo ob psalmorum cantus multiplices, quibus plerique ex fratribus etiamnum magnopere delectantur, magnoque honore ac reverentia hominem prosequor, vel ob id maxime quod ex hac vita migravit. Ea veneratione, ea laudum, ut ita dicam, profusione Dionysius de Nepote, jam vita functo, loquitur eo ipso loco, quo ejus errores, Opere hunc unice in finem elucubrato, confutat, ut adeo ex laudibus, quibus Sanctus, teste apud Photium Gobaro, Origenem, jam vita functum, prosecutus est, certo concludi non valeat, nullum a Dionysio Opus adversus Origenis errores, cum hic jam e vivis excessisset, fuisse exaratum.

[37] Verum, inquies, si neque ex veneratione, qua Origenem adhuc vivum observavit Dionysius, [an tamen Sanctus contra Origenem scripserit, ob Operis, in quo solo id fecisse innuitur,] neque ex laudibus, quibus eum jam mortuum prosecutus est, concludi queat, nullum ab illo adversus hunc, etiam vita functum, Opus fuisse conscriptum, qua tandem ratione id a Sancto etiam tum factum non esse, verosimilius evadet? Respondeo: Dionysium adversus Origenem sive adhuc vivum sive jam mortuum, non scripsisse, verosimilius autumo tum ex eo, quod quæstiones supra laudatæ, ex quarum una ratione loci ex Dionysio adversus Origenem in ea citati, solummodo eruitur oppositum, fidem integram non mereantur; tum ex eo, quod Socrates in Historia sua Ecclesiastica ea tradat, ex quibus, si modo veritati certo congruant, necessario est consequens, ut Dionysius Origenem ejusve errores nullo umquam Opere impugnarit. Duo itaque hic, quæ ad opinionem nostram, qua Dionysium adversus Origenem non scripsisse, verosimilius arbitramur, stabiliendam conducunt, paulo accuratius discutienda sunt. Ab infirma Quæstionum memoratarum fide demonstranda incipio. Titulum hunc apud Gretzerum, primum earum ex Bibliotheca Augustana editorem, sibi habent præfixum: Liber, qui vocatur Ὁδηγὸς, hoc est, dux viæ. Sancti patris nostri Anastasii Sinaïtæ, episcopi Antiocheni, interrogationes & responsiones de diversis capitibus a diversis propositæ. Solutiones non ex seipso, sed ab experientia & ex sacris Litteris desumpsit. Itaque secundum hunc titulum Anastasius Sinaïta simul & Quæstionum, de quibus hic disserimus, & libri, qui vocatur Ὁδηγὸς seu Dux viæ, est auctor, fuitque Antiochenus episcopus. Verum Henschenius noster ad vigesimam primam Aprilis in duobus Anastasiis, altero presbytero, altero patriarcha Antiocheno, dilucide probat, Anastasium Sinaïtam, qui libri, Ὁδηγὸς inscripti, auctor est, quique seculo sexto senescente floruit, ab Anastasio, patriarcha Antiocheno, qui eodem circiter tempore Antiochenæ ecclesiæ præfuit, esse distinctum, ut adeo vel ex ipso titulo, quem Quæstiones præferunt, fides earum non parum infirmetur.

[38] Verum hæc multo magis infirmatur ex iis, quæ de illis Quæstionibus laudatus Henschenius in duobus Anastasiis num. 17 observat. In illis etiam quæstionibus, [fidem semper admodum, quomodocumque] inquit, citantur canones synodi quinisextæ sive Trullanæ, Constantinopoli anno DCCVII conditi, integro scilicet seculo post utriusque Anastasii (Sinaïtæ scilicet & patriarchæ Antiocheni) mortem: citatur etiam S. Nicephorus, patriarcha Constantinopolitanus, quem mortuum esse DCCCXXVIII, ostendimus ad ejus Vitam XIII Martii: citantur denique Olympiodorus, qui ad decimum seculum spectat, S. Maximus, monachus & martyr, Moschus & alii, (utroque Anastasio) juniores omnes. Demum ad quæstionem 117 respondetur sub finem, tunc septingentesimum annum agi, quod Ariani sint expulsi ex Locis sanctis, eaque a Barbaris esse occupata, ut mirum non sit, si tot errores posterorum Græcorum sint infarti his quæstionibus & responsionibus, quas eliminandas omnino judicamus e Catalogo tractatuum, tam eorum, quos S. Anastasius Sinaïta, quam quos Anastasius Antiochenus composuit. Hactenus Henschenius, ex personis potissimum, utrique Anastasio, Sinaïtæ scilicet & Antiocheno ætate posterioribus, quæ in Quæstionibus præfatis memorantur, non immerito concludens, Opus illud nec Anastasium Sinaïtam, qui seculo septimo, nec Antiochenum, qui præcedenti obiit, habere auctorem, ut adeo, cum auctoris non parum junioris fœtus esse debeat, fides illius in narratione eorum, quæ ante utriusque laudati Anastasii ætatem facta sunt, plurimum infirmetur.

[39] [illud consideretur, sublestam dubium adhuc manet;] Quod si reponas, Opus illud, licet ab Anastasiis, vel Antiocheno, vel Sinaïta primo concinnatum, a posterioris ævi scriptoribus fuisse deinde interpolatum, hincque esse, cur in eo personæ, quæ utrique laudato Anastasio ætate posteriores sunt, subinde laudentur; respondeo: sit ita; nec sic tamen pro fide integra dicto Operi vindicanda quidquam habebis. Cum enim præter ea, quæ verbis proxime recitatis recenset Henschenius, plura adhuc alia, quæ auctorem utroque laudato Anastasio juniorem requirunt, ex eruditorum judicio contineat, oportet sane, ut plane insigniter sit interpolatum, saltem quantum ad ea, quæ utriusque Anastasii ætate sunt posteriora. Hinc porro dubium fit, an pariter interpolatum non sit quantum ad ea, quæ utroque Anastasio anteriora sunt habenda. Jam vero, cum id ita sit, dato etiam, illius Operis seu laudatarum 154 quæstionum totidemque ad has responsionum auctorem vere esse Anastasium sive Sinaïtam sive Antiochenum, sciri tamen necdum potest, quid in illis, sive de re Anastasiis anteriori, sive de re his posteriori sermo sit, ad alterutrum Anastasium, veluti primævum auctorem; quid contra ad ævi posterioris scriptorem seu potius interpolatorem pertineat, ut adeo, quocumque demum modo quæstiones illæ considerentur, fidem integram atque indubitatam non mereantur, ac proin ut nominatim, cum dictus locus in harum vigesima tertia, ex Opere a Dionysio adversus Origenem scripto citatus, a posterioris ævi scriptore, rei non satis gnaro, forsan sit infartus, dubium adhuc maneat, an Dionysius umquam adversus Origenem calamum vere strinxerit.

[40] [quod dubium etiam ex iis, quæ scribit Socrates, augetur;] Porro hoc dubium non parum augetur ex iis, quæ Socrates de auctoribus, qui contra Origenem primi scripserunt, memoriæ prodit. Hæc, cum de infirma Quæstionum præfatarum fide jam satis actum sit, discutienda nunc sunt. Socrates, qui seculo quinto provecto floruit, atque a judicio & accuratione per nonnullos laudatur, Historiam Ecclesiasticam contexuit, resque in ea a Constantini Magni imperii primordiis usque ad annum 439 gestas, nonnullas subinde observationes his immiscens, septem libris est complexus. Horum autem sexto, cap. decimo tertio sic scribit: Sed quoniam qui obtrectandi studio ducuntur, plurimos seduxerunt, ab Origenis lectione velut impii eos avertentes; non incommodum fore arbitror, pauca de illis disserere. Viles homines & obscuri, qui per se ipsi inclarescere non possunt, ex potiorum vituperatione famam aucupari conantur. Laboravit hoc modo primum Methodius, Olympi Lyciæ civitatis episcopus. Deinde Eustathius, qui exiguo Antiochensem ecclesiam rexit tempore. Post hunc Apollinaris, ac postremo Theophilus. Hæc est quadriga maledicorum, qui non eadem incedentes via, Origenem calumniati sunt. Alius enim alia de causa ad accusationem ejus prorupit; quo facto singuli satis declararunt, se omnino probasse ea, quæ minime reprehendissent. Nam quoniam alius aliud dogma singillatim refutare aggressus est, perspicuum est, singulos pro vero admisisse id, quod minime insectati sunt, tacite scilicet comprobantes ea, quæ non exagitabant. Methodius quidem cum in libris suis Origenem diu multumque insectatus fuisset, postea tamen quasi palinodiam canens, in dialogo, quem Xenonem inscripsit, summa eum admiratione prosequitur. Ita Socrates, multa quidem, quæ hujus loci non est discutere, affirmans; verum simul, quod huc spectat, apertissime docens, Methodium, Olympi in Lycia episcopum, primum fuisse, qui adversus Origenem calamum strinxerit. Quapropter, cum Methodius, qui circa annum 303, Diocletiano Ecclesiam persequente, martyrio coronatus est, seculo tertio ad finem jam fere provecto præcipue floruerit, nec ante annum 280 scriptis inclaruisse videatur, consequens est, ut ex Socratis testimonio nemo ante hoc tempus scripto adversus Origenem decertarit, ac proin ut Dionysius, utpote anno 265 vita functus, nullum adversus illum Opus elucubrarit.

[41] Verum, inquies, Socrates erga Origenem exstitit justo propensior, [imo, omnibus perpensis, Dionysium contra Origenem non scripsisse, verosimilius apparet.] ut non immerito quis suspicetur unum forte aut alterum, etiam Methodio antiquiorem, scriptorem, qui adversus Origenem scripserit, silentio ab illo esse suppressum. Fateor: Socrates, uti ex ejus verbis proxime huc transcriptis, præcipueque ex modo, his expresso, quo de Methodio, sancto Martyre, in Origenis favorem loquitur, manifestum est, in Origenem, ne amplius aliquid de homine hæreseos nonnullis etiam suspecto dicam, extra omne dubium fuit æquo propensior, hincque etiam partim est, cur, spectato etiam Socratis testimonio, pro prorsus indubitato non habeam, Dionysium adversus Origenem non scripsisse. Accedit, forte Socratem, quod alterum est, ob quod istud pro indubitato non habeam, omnes libros, a Dionysio conscriptos, qui magno numero fuerunt, non habuisse perspectos, ut adeo, etiamsi Socrates primos auctores, qui contra Origenem scripsere, bona fide recensere voluisse credatur, ex ejus testimonio, supra transcripto, certum omnino non sit, a Dionysio contra Origenem nullum Opus fuisse exaratum. Itaque, cum ex Quæstionibus supra laudatis, Dionysium contra Origenem scripsisse, certum atque indubitatum, ut probavimus, esse non possit; ex Socrate autem certum omnino atque indubitatum etiam non evadat oppositum, rem ego totam studiosi lectoris judicio permitto, dixisse contentus, postremum hoc, quod ex Socrate eruitur, idque ob hujus auctoritatem, aliaque num. 38 & seqq. disputata mihi longe apparere verosimilius.

CAPUT IV.
An Sanctus concinnarit Scholia in Opera, quæ sub Dionysii Areopagitæ nomine circumferuntur.

[Verba, quibus a nonnullis S. Anastasius Sinaïta,] Plures esse antiquos auctores, qui Dionysium, Alexandrinum episcopum, in libros, Dionysii Areopagitæ nomine circumferri solitos; composuisse scholia affirmant, plerique ex iis, qui dictos libros Areopagitæ attribuendos censent, pro uno e præcipuis opinionis suæ fundamentis habent. Inter auctores autem, quos id affirmare contendunt, præcipui sunt S. Anastasius, cognomento Sinaïta, & S. Maximus martyr. His addi queunt Nicetas Choniates & Joannes Cyparissiota, qui cognominatus fuit Sapiens. Horum quatuor, omniumque aliorum, qui Dionysium in Areopagitæ Opera scripsisse scholia affirmare dicuntur, antiquior est S. Anastasius Sinaïta. Floruit hic seculo sexto senescente, seculoque insequenti e vivis excessit. Inter varia, quæ elucubravit Opera, librum concinnavit, quem Ὁδηγὸν, id est, Ducem viæ inscripsit. Exstat his in tomum nonum Bibliothecæ Patrum editionis Lugdunensis illatus. Illius autem cap. 22 Anastasius hæc memorat: Idem divinus & apostolicus Dionysius (Areopagita scilicet) nominat supernas Virtutes multas substantias. At Magnus Dionysius Alexandrinus ex rhetorum numero episcopus factus, in Scholiis, quæ scripsit in sibi cognominem Dionysium, hæc habet: Externa philosophia ingenitam appellare solet omnem naturam inaspectabilem, similiter & hypostases substantias. Ex cujus more S. Dionysius his locis est locutus. Improprie nimirum has voces usurpans.

[43] [S. Maximus martyr, Nicetas Choniates] S. Maximus, qui seculo septimo floruit, Scholia in Cælestis Hierarchiæ libros sub Dionysii Areopagitæ nomine circumferri solitos composuit; in Scholiis autem ad caput 5 Cælestis Hierarchiæ sic habet: Cur porro cum Ecclesia doceat, omnes sanctos angelos unius esse substantiæ, D. Dionysius (Areopagita nimirum) multas virtutes nominat? Magnus ille Dionysius Alexandriæ episcopus & orator in Scholiis, a se in beatum Dionysium sibi cognominem concinnatis, notat, externam philosophiam solere naturam omnem invisibilem ingenitam vocare, uti & essentias supposita; atque hinc ait, abusive voces istiusmodi a fancto Dionysio fuisse usurpatas. Nicetas Choniates versus annum 1200, Joannes Cyparissiota, cognomento Sapiens, seculo duodecimo aut decimo tertio floruit, ut adeo ambo a S. Dionysii, Alexandrini episcopi, ætate remotiores sint, quam ut rebus, quas de illo narrare videntur, fidem certam facere queant. Cum nihilominus eorum testimonium etiam hic usui sit futurum, verba, quibus utrumque concipitur, pariter huc transcribo. Apud Nicetam Choniaten lib. 2 Thesauri cap. 15 hæc sunt: Dionysius quoque Alexandrinus, ille rhetor, in Scholiis, quæ in sibi cognominem Areopagiten edidit, ait: Ingenitum apud externos seu profanos philosophos omnem naturam significare, quæ sub aspectum non cadit. Adhæc essentias quoque pro hypostasibus apud eosdem usurpari.

[44] Apud Joannem Cyparissiotam vero decade 1, [& Joannes Cyparissiota Scholia, a Dionysio in Areopagitam scripta, laudare putantur.] cap. 1 ista leguntur: Dionysius (Areopagita scilicet) in epistola ad Titum episcopum sic ait: “Ceterum hoc advertendum est, duplicem esse traditionem theologorum, unam arcanam & mysticam;; alteram vero philosophicam & demonstrantem: illam quidem symbolicam & ad mysteria pertinentem; hanc vero apertam & manifestiorem. Estque arcanum sive mysticum cum symbolo implicatum & connexum; illud quidem philosophicum & demonstrans fidem facit, & astringit veritatem eorum, quæ dicuntur: illud vero arcanum & mysticum afficit, & in Deo ταῖς ἀδιδάκτοις μυσταγωγίαις firmat. Hoc dictum S. Maximus, & Dionysius Alexandrinus annotarunt. Maximus &c. Dionysius vero Alexandrinus, Theologia, inquit, philosophica & demonstrans fidem facit, & astringit veritatem, id est, eorum, quæ dicuntur, veritatem tamquam sigillo quodam obsignat, & tamquam vinculo colligat & efficit, ut, qui audiunt, credant. Altera vero pars theologiæ, quæ symbolica est, per ea, quæ fiunt, adjungit ad Deum quodam ipsius rei habitu & informatione, quod quidem vocavit ἀδιδάκτους μυσταγωγίας. Hactenus Joannes Cyparissiota, qui, quamquam Scholia a Dionysio scripta aperte non nominet, ea tamen designare videtur, cum a nemine ullum aliud Opus a Dionysio in Areopagitam scriptum memoretur.

[45] Atque ita jam habes, erudite lector, quatuor antiquorum scriptorum testimonia, [Hæc tamen Sancto abjudicant multi; at non omnes eadem via.] ex quibus plerique, qui libros, sub Dionysii Areopagitæ nomine circumferri solitos, pro genuinis habent hujus Operibus, certissime confici putant, Dionysium Alexandrinum in illos Areopagitæ libros scholia scripsisse. Discutiamus modo, an hæc illorum opinio pro certa atque indubitata debeat haberi. Omnes omnino, qui præmemoratos libros Dionysio Areopagitæ abjudicant, scholia in hos a Dionysio Alexandrino esse scripta, inficiantur. Imo sunt etiam, qui hæc, veluti Dionysio Alexandrino falso supposita, rejiciunt, quamvis interim Opera, quæ Dionysii Areopagitæ nomine notantur, huic, veluti germano eorumdem auctori, adscribenda, præfracte contendant. Hos inter unus est Halloixius, Societatis Jesu sacerdos, in suis de vita & Operibus S. Dionysii Areopagitæ Quæstionibus. Verum hi non unam eamdemque omnes, qua hujusmodi scholia Dionysio Alexandrino abjudicent, viam ineunt. Alii enim affirmant, Dionysium, qui ab Anastasio Sinaïta, aliisque jam memoratis, scholia in Dionysium, sibi cognominem composuisse asseritur, non pro S. Dionysio, Alexandrino episcopo, sed pro antiquo quodam rhetore seu oratore, qui a Sancto nostro sit diversus, esse accipiendum, sicque Anastasium Sinaïtam, qui & aberrare fecerit Maximum, a vero deflectere, dum prælaudata scholia S. Dionysio Alexandrino adscribit, aut certe Opus, quod Dux viæ inscribitur, falso Anastasio esse suppositum.

[46] Alii contra a Dionysio Alexandrino scholia in Dionysium sibi cognominem scripta contendunt, [Alii enim admittunt Scholia a Dionysio in sibi cognominem scriptas;] verum per hunc non Dionysium Areopagitam, sed alterum quemdam cognominem, Dionysium forte Corinthiorum episcopum, seculo æræ Christianæ secundo scriptis etiam clarissimum, intelligunt. Omnium, qui hoc postremum contendunt, antesignanus videtur laudatus Halloixius. Hic Opera, quæ Dionysii Areopagitæ nomen præferunt, a nullo sancto Patre ante congressum, anno 533 Orthodoxos inter & Severianos Constantinopoli habitum, fuisse umquam citata, nedum scholiis Commentariisve illustrata contendit; hincque est, cur præmemorata Scholia Dionysio Alexandrino abjudicet; Quæstionum autem supra memoratarum secunda in argumentis adversæ partis ad S. Maximi testimonium (quod enim ex S. Anastasio Sinaïta pariter huc transcripsimus, non attingit) ita respondet: Quod vero etiam dicitur S. Dionysius Alexandrinus, Origenis discipulus, Scholia in Dionysium Areopagitam scripsisse, & auctoritate probatur S. Maximi, vana est probatio. Nec enim dicit sanctus Maximus, eum scripsisse Scholia in Dionysium Areopagitam, sed in Dionysium sibi cognominem. Tales autem fuerunt multi. Nam & fuit Dionysius, Corinthiorum episcopus, & Dionysius, Papa Romanus, ambo insignes scriptores, & quidam fortasse alii, ita ut non possit certo dici sanctus Maximus de Areopagita loqui, & ego contra possim ex eodem S. Maximo probare planissime, ipsum de alio, quam de Areopagita ibi scribere.

[47] [ast per huno non Dionysium Areopagitam,] Ita præfatur Halloixius; ut autem, quod se planissime probare posse asserit, reipsa etiam probet, verbis S. Maximi, quæ num. 43 recitavimus, Græce & Latine transcriptis mox subdit: Cur autem S. Maximus in his verbis per B. Dionysium sibi cognominem non videatur intelligere S. Dionysium Areopagitam, hæ sunt præcipuæ rationes: prima: Si Areopagitam intellexisset, potius, ut fert scriptorum consuetudo, sic (vide verba S. Maximi num. 43 huc transcripta) locutus fuisset: In Notis, quas scripsit in hunc ipsum Dionysium. Agebat enim tum de Dionysio Areopagita. Secunda: Quia sanctus Maximus in sua Apologia pro scriptis Areopagitæ, sive in Præfatione ad sua in Dionysium Scholia, cum respondet ad illam adversariorum objectionem, quod nec Eusebius Pamphili, nec Origenes scriptorum Dionysii meminerint, sine dubio, si scivisset, Dionysium Alexandrinum Origeni æqualem & Eusebio superiorem, conscripsisse Scholia in Areopagitam, nullo modo reticuisset, sed dixisset: Quamvis Origenes & Eusebius non meminerint Areopagitæ, tamen sanctus Dionysius Alexandrinus, qui uno prope seculo vincit Eusebium & ætate vixit Origenis, non tantum ejus meminit, sed etiam in eum Scholia conscripsit. Qua responsione procul dubio cunctis adversantibus ora conclusisset. Atqui nihil tale dixit, sed fassus est, neque Origenem, neque Eusebium, neque ullum antiquorum Patrum fecisse librorum Areopagitæ mentionem; tantumque pro excusatione attulit, Origenem vix auctorum quatuor meminisse; Eusebium autem non tantum præteriisse Areopagitam, qui Athenarum episcopus fuit, sed etiam Hymenæum & Narcissum suæ regionis scriptores, qui Hierosolymis sacerdotes fuerunt.

[48] [sed alium quemdam Dionysium designari contendunt.] Hactenus laudatus Halloixius, duas has diversas, ut ex Maximi verbis supra recitatis pro Scholiis jam sæpius laudatis Dionysio Alexandrino vindicandis nihil omnino haberi, ostendat, responsiones in medium adducens. Ultima ex his, ut mihi equidem apparet, invicte probat, S. Maximum pro indubitato non habuisse, a Dionysio Alexandrino in Dionysium Areopagitam Scholia fuisse conscripta ac proin etiam Areopagitam, veluti in quem hæc a Sancto nostro scripta sint, a Maximo non designari. Quod vero pertinet ad primam, ea id, quod vult Halloixius, non æque indubie evincit. Etenim quamvis Maximus, seu potius Anastasius Sinaïta, ex quo Maximus verba sua supra recitata transcripsisse videtur, eo modo, quo num. præcedenti ait Halloixius, distinctius accuratiusque, ut Dionysium Areopagitam indicaret, locuturus fuisse videatur, fieri nihilominus potest, ut summam illam in loquendo accurationem Anastasius non sectatus, eo nihilominus, quo locutus est, modo Dionysium Areopagitam designare voluerit; quamvis interim per Dionysium, in cujus libros Dionysium Alexandrinum Scholia scripsisse, affirmat, non Areopagitam, sed alium forte intelligat, ut vero non esse absimile, præsenti capite ostendam. Ante tamen, quam id faciam, lubet discutere, qua ratione alii, qui ab Anastasio Sinaïta, huncque secuto Maximo per verba supra recitata certissime non alium Dionysium, quam Areopagitam designari contendunt, Anastasii & Maximi auctoritate non moveantur, ut Scholia a Dionysio Alexandrino in Areopagitam composita, affirment.

[49] Nicolaus le Nourry Ordinis S. Benedicti presbyter & monachus in Apparatu ad Bibliothecam maximam veterum Patrum col. 174, [Alii contra Scholia in Areopagitam, non a Sancto, sed a rhetore illi cognomini scripta esse, statuunt;] Dissertatione decima de S. Dionysii Areopagitæ Operibus, certum videri affirmat, Scholia, quæ verbis supra recitatis Anastasius Sinaïta & Maximus memorant, Dionysii Alexandrini fœtum non esse; hoc autem sic probat: Eusebius etenim, inquit, atque Hieronymus, qui Alexandrini hujus patriarchæ (sancti Dionysii) Opera diligentissime recensuerunt, nullam omnino horum Scholiorum fecerunt mentionem. Quid quod Anastasius (Sinaïta nempe) ac post eum Maximus hunc Dionysium (qui memorata Scholia concinnavit) ex rhetorum numero episcopum fuisse aiunt: At Magnus Dionysius, verba sunt Anastasii, ex rhetorum numero episcopus factus, in Scholiis &c. Maximus vero ἀπὸ ῥητόρων &c. Atqui Dionysius antequam in episcopum Alexandrinum esset adsumptus, non Rhetoricam profitebatur, sed catecheses apud populum Christianum habebat. Quid ergo inde aliud colligas, quam hæc Scholia conscripta fuisse a quodam rhetore, nomine Dionysio, quem Anastasius & Maximus Patriarcham Alexandrinum esse, falso arbitrati sunt. Neque vero in hoc tantum erravit Anastasius; nam ut cætera taceamus, in eodem Opere, quod Dux viæ inscribitur, cap. 7, Augustinum pro Christo sanguinem suum fudisse, adfirmat: “Facessat,” inquit, “Augustinus, qui suo sanguine in scriptis duas in Christo naturas consignavit.” Ita laudatus le Nourry præcipue ex titulo Rhetoris seu Oratoris, quo ab Anastasio Sinaïta & Maximo Dionysius, Scholiorum in Dionysium Areopagitam concinnator insignitur, concludendum indicans, Scholiasten illum, seu eum, qui Scholia in Dionysium Areopagitam composuit, non fuisse Dionysium, Alexandrinum episcopum, sed artis Oratoriæ professorem, Dionysii nomine vocatum, errasseque Anastasium & Maximum, dum hunc Alexandrini episcopi titulo ornarunt.

[50] Verum non video, qui id ex titulo Rhetoris, qui Dionysio Scholiorum concinnatori tribuitur, [verum hoc ex rhetoris titulo, qui Dionysio Scholiorum auctori adjungitur,] possit concludi. Etenim Rhetor est vocabulum Græcum, quod inter alia a Græcis ad significandum vel sacræ Scripturæ interpretem vel præconem sacrum etiam subinde acceptum invenitur. Rhetoris, inquit de officialibus palatii Constantinopolitani & de officiis magnæ ecclesiæ cap. 1, Pentade quarta num. 22 Codinus, munus est Scripturas interpretari. Apud Stephanum Gerlachium in epistola ad Crusium, edita a Davide Chytræo in libde Statu Eccles.Orient., Joannes Zygomalas inscribitur magnæ Constantinopolitanæ ecclesiæ Rhetor, id est verosimillime, vel præco sacer, vel sacrarum Litterarum interpres. Theodorus Balsamon in prima ad propositas sibi quæstiones responsione seu meditatione S. Paulum Apostolum eodem sensu sacrarum Dei Ecclesiarum Rhetorem appellat, ut eodem etiam sensu Anastasius & Maximus Dionysium, Alexandrinum episcopum, Rhetorem appellare potuerint; quod scilicet, cum nondum creatus episcopus celebri Alexandrinæ catechesewn scholæ fuerit præfectus, divini verbi præconem, sacrarumque Litterarum interpretem, quo munus sibi injunctum sedulo expleret, Alexandriæ etiam egerit. Non est ergo, cur ex eo, quod Dionysius Scholiorum in Areopagitam concinnator, ab Anastasio & Maximo Rhetor seu Orator vocetur, quispiam existimet, Scholiasten illum a Dionysio, Alexandrino episcopo, esse distinguendum, perperamque illum ab Anastasio & Maximo hocce dignitatis titulo ornari. Adhæc Dionysius, antequam celebri cathechesewn scholæ Alexandriæ præficeretur, rhetorices artem, ut in Commentario docui, fuerat professus, hincque ab Anastasio & Maximo e rhetore, non quidem proxime, sed media catecheticæ scholæ præfectura, Alexandrinus dici potuit factus episcopus.

[51] [minime evincitur.] Verum, inquies, Nicetas Choniates & Joannes Cyparissiota (vide utriusque hujus scriptoris verba supra huc transcripta) nuspiam Dionysium, quem in Dionysium sibi cognominem scripsisse Scholia seu Annotationes, innuunt, Alexandrinum episcopum vel patriarcham appellant, ut adeo Dionysium, Dionysii Areopagitæ scholiasten, a Sancto nostro, Alexandrino episcopo, distinguant. Joannes Cyparissiota decade 1, cap. 1 (inquit tom. 3 Bibliothecæ Patrum editionis Lugdunensis, in Notis ad S. Dionysium Alexandrinum Turrianus) adducit verba (vide hæc num. 44 huc transcripta) Dionysii Alexandrini ex Annotationibus in Dionysium Areopagitam; sed hic Dionysius, qui scripsit Scholia in Dionysium Areopagitam, a Niceta Choniate (vide hujus verba num. 43 pariter huc jam transcripta) lib. 2 Thesauri cap. 15 appellatur rhetor & idem fortasse erit apud utrumque (Nicetam Choniaten & Joannem Cyparissiotam) authorem, & hoc nostro (Dionysio Alexandrino) posteriorem. Verum respondeo: sufficit, a duobus his scriptoribus Dionysii Areopagitæ scholiasten Dionysium Alexandrinum nuncupari. Etenim ob nominis Sancti nostri celebritatem non alius Dionysius, quam hic ipse per Dionysium Alexandrinum, etiam absque adjuncto episcopi aut patriarchæ titulo, solet intelligi, ut Dionysius Alexandrinus etiam sine ullo addito antonomaslice quodammodo Sanctum nostrum significet, ac proin ut laudati bini auctores per Dionysium, quem Dionysii Areopagitæ scholiasten faciunt, non alium Dionysium, quam nostrum intelligant. Neque obstat, quod Dionysium, Areopagitæ scholiasten, rhetorem nuncupet Nicetas. Id enim idcirco verosimiliter facit, quod eum hoc titulo ab Anastasio Sinaïta & Maximo insigniri observarit. Adhæc Choniates, quæ de Dionysio Areopagitæ scholiaste memorat, ex Anastasio Sinaïta & Maximo fere descripsit, ut adeo per Dionysium scholiasten non alium, quam, quem ipsi intellexere, Dionysium, Alexandrinum episcopum, intelligat.

[52] Nequit itaque ex rhetoris vel oratoris titulo, qui Dionysio, [Nec id magis probatur ex erroribus, quorum Anastasius insimulatur,] Scholiorum in sibi cognominem concinnatori, a S. Anastasio Sinaïta, S. Maximo & Niceta adjungitur, certo concludi, scholiasten illum, Dionysium vocatum, a sancto nostro Dionysio, Alexandrino episcopo, esse distinctum. Nec quidquam etiam, ut id probetur, haberi potest ex erroribus, quorum Anastasius a Nicolao le Nourry supra laudato insimulatur. Quamvis enim Anastasius, dum Dionysio Alexandrino, qui in sibi cognominem Scholia scripsit, episcopi titulum attribuit, a vero forte aberrarit, id tamen de viro sancto solida absque ratione asseverandum non est; ratio autem hujusmodi, ob quam hic erroris Anastasium certo insimulem, nulla affertur. Licet enim Anastasius, ut laudatus le Nourry verbis num. 49 recitatis docet, in libro suo, qui Dux viæ inscribitur, S. Augustinum pro Christo sanguinem suum fudisse, affirmare videatur, sicque manifestum, ut apparet, errorem admittat, hinc tamen non consequitur, ut pariter erret, dum Dionysium Alexandrinum, quem sibi cognominis scholiasten facit, episcopum appellat. Præterea hæc Anastasii verba, Augustinus, qui suo sanguine in scriptis duas in Christo naturas consignavit, quibus Augustinum pro Christo sanguinem suum fudisse, laudato le Nourry affirmare visus est Anastasius, ita forte queunt exponi, ut sensum habeant a veritate non prorsus alienum. Quod vero pertinet ad cetera, in quibus le Nourry plus semel jam laudatus a vero aberrare Anastasium, verbis supra recitatis indicat, generatim id dumtaxat asseritur, nec an exactæ veritati congruat, operosius indagare est animus. Fac tamen, Anastasium pluries etiam a vero aberrare, nec sic quidquam evinces. Cum enim dubium non sit, quin simul longe pluries a vero non aberret, putandum potius est, eum non aberrare, quam aberrare a vero, dum Dionysium, sibi cognominis scholiasten, episcopi Alexandrini titulo in Opere, quod inscribitur Ὁδηγὸς, exornat.

[53] Ut nihilominus Dionysium, sibi cognominis scholiasten, [nec ex narratis in Opere, Dux viæ inscripto, quod Anastasii certo est,] in Opere, cui Ὁδηγὸς titulus, episcopum Alexandrinum perperam appellari, vero reddant similius, sunt etiam, qui Opus illud Anastasio falso suppositum aut certe insigniter esse interpolatum contendant. Ut autem id probent, aiunt in eo non paucos eventus, qui Anastasii ætate posteriores sint, narrari. Verum ego ob eventus Anastasii ætate, ut autumant, posteriores, qui in Opere illo narrantur, minime moveor, ut id vel falso Anastasio suppositum, vel insigniter esse interpolatum existimem. Etenim Opus illud genuinum esse Anastasii fœtum, fit ex variis ejusdem locis perspicuum; eventus vero Anastasii ætate posteriores, qui a nonnullis in eodem fuere observati, ex distinctione, quæ inter Anastasium, patriarcham Antiochenum, & Anastasium presbyterum monachum, facienda est, temporeque, quo hic e vivis excessit, omnino evanescunt. Utrumque hoc assertum probare aggredior. A primo incipio. Libri seu Operis, quo de hic agimus, in codice Ms., ut Gretserus, qui ex hoc illud primus edidit, testatur, hujusmodi est titulus: Ἀρχὴ Βιβλίου τοῦ ὁσίου Ἀναστασίου μοναχοῦ τοῦ Σινὰ ὄρους. Exordium libri S. Anastasii monachi Sinaïtæ seu montis Sina. Capite autem quarto hic titulus legitur: Anastasii minimi presbyteri sancti montis Sina, Opus de fide, œconomia Christi Dei Filii, ad sanctam Catholicam Ecclesiam Babylone scriptum, Fratribus nostris in ea Christi studiosis & orthodoxis petentibus. Et cap. 10 profert suam disputationem cum hæreticis Alexandriæ habitam, ubi etiam, se Anastasium monachum sancti montis Sina professionem fidei scripsisse, affirmat, & ita se alibi minimum monachum nominat. Cum ergo, uti ex jam dictis liquet, libri, qui Ὁδηγὸς seu Dux viæ inscribitur, auctor sese etiam in Operis decursu vel Anastasium minimum presbyterum sancti montis Sina vel Anastasium monachum sancti montis Sina vel minimum monachum appellet, hæque omnes appellationes Anastasio, eique Sinaïtæ, qui ponitur in Operis titulo, optime quadrent, dubium non videtur, quin dictum Opus Anastasium Sinaïtam vere habeat auctorem, ut adeo huic falso suppositum perperam dicatur.

[54] [eventibus utpote qui ætate, ut contendunt,] Examinemus modo eventus mox memoratos, quorum causa librum, qui Ὁδηγὸς seu Dux viæ inscribitur, Anastasio nonnulli abjudicant. Multa, ut jam dixi, aiunt in eo, quæ Anastasii ætate posteriora sunt, memorari, atque in primis quidem S. Eulogii, patriarchæ Alexandrini, veluti jam mortui, qui tamen non prius, quam Anastasio jam vita functo, e vivis excessit, fieri mentionem. Fateor, in dicto libro S. Eulogii, patriarchæ Alexandrini, veluti jam vita functi, mentio occurrit. Etenim illius auctor cap. 10 sic scribit: Non abs re fuerit, studiosos istud itidem observare hoc loco. Narrabant nobis Catholici, qui Alexandriæ degunt, post tempora beati Eulogii Papæ Alexandrini hic fuisse præfectum augustalem Severianum, id est, Severianorum sectæ asseclam, qui satis diu quatuordecim calligraphos seu librarios ejusdem secum sententiæ habuerit ac aluerit, quibus id negotii dabat, ut Patrum libros falsarent, ac depravarent, maxime S. Cyrilli. Ad quorum sane verborum veritatem, ut consideranti patebit, requiritur, ut tunc, cum scriberentur, S. Eulogius, patriarcha Alexandrinus, e vivis, atque id quidem jam dudum, esset sublatus. Verum respondeo, S. Eulogium patriarcham Alexandrinum reipsa etiam diu ante Anastasium, qui libri, quo de hic disserimus, auctor est, e vivis esse sublatum, tantumque sustineri contrarium ab iis, qui Anastasium Sinaïtam ab Anastasio patriarcha Antiocheno, qui anno 599 obiit, distinguendum non putant.

[55] [Anastasii posteriores non sint;] Verum hi, uti etiam illi, qui Anastasium Sinaïtam cum altero Anastasio, qui Anastasio Antiocheno proxime memorato in patriarchatum Antiochenum, nullo alio medio, successit, quique anno 610 obiit, eumdem faciunt, vehementer hallucinantur. Etenim Anastasius, qui Sinaïta appellatur, quique libri, qui Ὁδηγὸς seu Dux vitæ inscribitur, auctor est, nec episcopus, nec patriarcha, sed presbyter tantum fuit, ac proin ab utroque Anastasio Antiocheno hic memorato, tam seniori quam juniori, est distinctus. Quapropter cum Anastasius Sinaïta ab utroque hoc Anastasio Antiocheno diversus sit, nihil sane impedit, quo minus diu ante eum S. Eulogius patriarcha Alexandrinus, qui, ut Sollerius noster in Patriarchis Alexandrinis num. 359 docet, anno 604 diem supremum obiit, e vivis credatur sublatus. Jam vero cum hoc ita sit, nequit ex eo, quod in Opere, cui Ὁδηγὸς seu Dux viæ est titulus, S. Eulogii, patriarchæ Alexandrini, veluti jam dudum vita functi, mentio occurrat, legitime inferri, Opus illud Anastasio Sinaïtæ falso esse suppositum; verum contra inde potius inferendum est, vitam hunc tamdiu protraxisse, ut de Eulogio, veluti jam dudum e vivis erepto, loqui potuerit. Hinc porro, cum Eulogius anno 604 obierit, longumque tempus, quo ei ex dictis Anastasius debuit fuisse superstes, annos non pauciores, quam viginti circiter possit complecti, recte concludes, Anastasium Sinaïtam, si non diutius, certe ad annum usque 625 circiter in vivis fuisse superstitem, ut adeo, quando de Eulogio, veluti jam dudum vita functo loquitur, neutiquam faciat de re, quæ ætate sua sit posterior, sermonem. Idem brevitatis ergo, quod tamen difficile non foret, non demonstro de nonnullis aliis, ab Anastasio memoratis, ob quæ, utpote Anastasio, ut putant, posteriora & ab eo tamen in libro, cui titulus Ὁδηγὸς, narrata, Opus hoc illi falso esse suppositum, nonnulli crediderunt. Atque ita quidem jam sublatæ sunt difficultates, ob quas liber, cui titulus Ὁδηγὸς, Anastasio abjudicaretur.

[56] Ast, inquies, liber ille, cui titulus Ὁδηγὸς, pro genuino Anastasii Sinaïtæ fœtu tantisper habeatur, [quamvis autem Opus, cui titulus Dux viæ, varie, teste Allatio, interpolatum sit;] nondum tamen hinc evinces, Dionysium, sibi cognominis scholiasten, recte in eo Alexandrinum episcopum vocari seu a Dionysio, Alexandrino episcopo, Scholia in sibi cognominem fuisse conscripta. Etenim Leo Allatius in Syntagmate de Eugastrimutho pag. 528 ostendit, librum illum, qui Ὁδηγὸς seu Dux viæ inscribitur, varie esse interpolatum, adeo ut quis suspicari queat, præmemoratum de Scholiis a Dionysio in sibi cognominem scriptis testimonium seu assertum ab Anastasio Sinaïta non esse profectum, sed a recentiori interpolatoris manu in illius textum fuisse intrusum. Verum, respondeo, librum, cui titulus Ὁδηγὸς, vel eo loco, quo præfatum de Scholiis a Dionysio scriptis testimonium exhibet, interpolatum non esse, vel, si ibi interpolatus sit, necesse videri, ut factum id sit, illato in prædictum Anastasii librum ab interpolatore eo ipso textu, quem supra ex S. Maximi in Dionysium Areopagitam Scholiis huc transcripsimus. Rem sic ostendo: S. Anastasius Sinaïta inter annum circiter 630 & 640, uti eruditis non paucis nunc videtur, e vivis excessit; eique annis dumtaxat viginti quinque circiter S. Maximus supervixit. Jam vero cum verba num. 43 recitata, quibus a Dionysio in sibi cognominem Scholia esse adornata, testatur S. Maximus, apprime congruant cum verbis, num. 42 huc transcriptis, quibus id ipsum testatur S. Anastasius Sinaïta, videtur S. Maximus ex S. Anastasio, junior nempe ex seniore, sua descripsisse.

[57] Hoc autem si ita sit, cum breve dumtaxat inter S. Maximum & S. Anastasium Sinaïtam intercesserit temporis spatium, [nihil tamen hinc] hujusque Opus, quod Dux viæ inscribitur, statim atque in lucem erat editum, interpolatum verosimiliter non fuerit, hoc utique eo saltem loco, quo Scholia a Dionysio Alexandrino in sibi cognominem scripta commemorat, etiam nunc interpolatum dici non potest. Quod si vero S. Maximum, utpote qui S. Anastasium Sinaïtam non nominet, sua ex hoc verba, quibus Scholia a Dionysio Alexandrino in sibi cognominem scripta testatur, non deprompsisse, sed propria ex animi sententia, ut Dionysii Areopagitæ dicta illustraret, protulisse velis, non poterit quidem, hoc posito, pro certo haberi, verba supra recitata, quibus in libro, cui titulus Ὁδηγὸς, Dionysius in sibi cognominem Scholia scripsisse indicatur, ex S. Maximi in Areopagitam Scholiis in dictum Anastasii Opus, quod Ὁδηγὸς inscribitur, a recentiori interpolatoris manu post S. Maximi ætatem non esse illata. Verum nec sic probari poterit, a Dionysio, Alexandrino episcopo, in sibi cognominem Scholia non fuisse concinnata. Fac enim, Anastasium Sinaïtam, quod tamen numquam facile probaveris, Scholiorum, quæ a Dionysio in sibi cognominem scripta sint, ne verbo quidem uspiam mentionem fecisse, certum nihilominus S. Maximi testimonio adhuc manebit, Scholia a Sancto in Dionysium sibi cognominem fuisse conscripta.

[58] [uti nec ex Eusebii & Hieronymi silentio habetur] Nec est, cur hic, ut laudatus le Nourry verbis num. 49 recitatis facit, Eusebii & Hieronymi de Scholiis a Dionysio, Alexandrino episcopo, in sibi cognominem scriptis silentium opponas. Etenim tam Eusebius quam Hieronymus plura etiam alia Dionysii Opera silentio præteriit; quod ne a me gratis dictum putes, rem exemplis demonstro. S. Dionysius, audita Pentapolitanorum adversus se apud Dionysium, Pontificem Romanum, accusatione, illico ad hunc sui purgandi causa dedit epistolam, certissime, ut in Commentario probavi, a quatuor ejus de Elencho & Apologia libris distinguendam; nuspiam autem Eusebius hujus epistolæ meminit, quod etiam tam de Hieronymo quam Eusebio dicendum ratione epistolæ, quam Dionysium ad Theotecnum, Cæsariensem episcopum, dedisse, Appendicis hujus capite proxime prægresso docuimus. Ad Stephanum, Romanum Pontificem, S. Dionysius, teste Eusebio lib. 7 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 2, primam earum, quas de baptismo exaravit, scripsit epistolam, alteraque epistola plane insigni, cujus varia Fragmenta exhibet Eusebius, famam suam a Germano, episcopo quodam Ægyptio proscissam, egregie est tutatus; neutra autem ab Hieronymo in Dionysii Operum Catalogo memorata invenitur. Adhæc ipsemet Eusebius, a se non omnia recensita esse Dionysii Opera, satis aperte indicat, lib. 7, cap. 26 sic scribens: Sed & aliæ plures sunt apud nos illius (sancti Dionysii Alexandrini episcopi) epistolæ, & prolixiores libri epistolari forma ac stilo conscripti; cujusmodi sunt illi de natura libri Timotheo puero dedicati. Item liber de tentationibus, quem etiam Euphranori nuncupavit.

[59] [pro Scholiis Dionysio, Alexanrino episcopo, abjudicandis.] Cum ergo, uti ex jam dictis liquet, Eusebius & Hieronymus non omnia recenseant Dionysii Opera, nequit ex eorum de Scholiis, quæ Dionysius Alexandrinus in sibi cognominem scripserit, silentio inferri, vere a Dionysio Alexandrino Scholia in sibi cognominem non fuisse conscripta. Itaque, uti ex iis omnibus, quæ hactenus disseruimus, palam est, Anastasius Sinaïta, dum Scholia a Dionysio, Alexandrino episcopo, in sibi cognominem scripta affirmat, a vero aberrare, probari non potest, hincque est potissimum, cur ego, ne eum erroris temere insimulem, assentiri non facile ausim iis, qui, ne a Dionysio Alexandrino in Areopagitam Scholia scripta esse, admittant, horum scriptionem, non Dionysio, Alexandrino episcopo, sed rhetori cuidam, Alexandrino cognomini attribuunt, huncque ab Anastasio Sinaïta & Maximo episcopi Alexandrini titulo perperam distingui, contendunt. Fabritius quidem Bibliothecæ Græcæ lib. 5, cap. 1 num. 6 in Pseudareopagita ea adducit in medium, quæ si veritati certo congruerent, consequens foret, a Dionysio nulla in sibi cognominem Scholia verosimillime fuisse conscripta. Verum cum ea veritati certo congruere hactenus non compererim, rem hanc ad IX hujus mensis diem in Dionysio Areopapita discutiendam relinquo, putoque interim ut verosimilius habendum, Scholia Sanctum in sibi cognominem scripsisse.

[60] Nec propterea tamen est consequens, ut hunc in libros, [Non propterea tamen hæc in Areopagitam,] sub Dionysii Areopagitæ nomine circumferri solitos, Annotationes Scholiave concinnasse velim. Quo minus enim id ex eo sit consequens, obstat aliorum opinio, qui, quamquam Dionysium, Alexandrinum episcopum, in Dionysium aliquem sibi cognominem scripsisse Scholia Annotationesve admittant, id tamen ab ea in Dionysium Areopagitam factum, constanter negant. Et vero, quo id faciant, fundamento non carent. Etenim nec Anastasius Sinaïta, nec Maximus Dionysium Areopagitam nomine tenus exprimit; verba vero, quibus Dionysium, Alexandrinum episcopum, in sibi cognominem scripsisse Scholia, affirmant, ita necessario (vide, quæ supra disseruimus) accipienda non sunt, ut Scholia illa in Dionysium Areopagitam scripta designent. Certe S. Maximus, qui S. Anastasii Sinaïtæ verba, num. 42 recitata, tantum descripsisse videtur, per Dionysium Alexandrino cognominem, in quem ab hoc Scholia scripta indicat, Dionysium Areopagitam non intellexit. Etenim Maximus, uti ex iis, quæ supra docuimus, manifestum apparet, Dionysium, quem tamen verbis supra recitatis Alexandrinum episcopum diserte nominat, in Dionysium Areopagitam Scholia Annotationesve scripsisse non putavit; qui utique aliud opinaturus fuisse videtur, si per Dionysium, in quem a Dionysio, Alexandrino episcopo, Scholia scripta esse, Anastasius prodit, Dionysium Areopagitam intellexisset.

[61] Hinc ego, huic S. Maximi opinioni adhærens, per Dionysium, [sed alium cognominem,] Alexandrino cognominem, in quem hic Scholia scripserit, Dionysium ab Areopagita distinctum intelligo. Ast, inquies, Nicetas Choniates & Joannes Cyparissiota supra plus semel laudati Dionysium, in quem a Dionysio Alexandrino verbis num. 43 & 44 Scholia scripta indicant, Areopagitam aperte nominant. Adhæc si per cognominem, in quem Dionysius composuerit Scholia, intelligi nequeat Areopagita, Dionysius alius, in quem hæc sint composita, debet assignari, ac proin, cum id fieri non posse videatur, tum hinc, tum ex eo, quod Nicetas & Cyparissiota Dionysium, in quem Alexandrinus Scholia scripserit, Areopagitam appellet, concludendum apparet, non in alium, quam in Areopagitam Scholia a Dionysio esse conscripta. Respondeo, utramque hanc difficultatem facili posse dissolvi negotio. Et posteriorem quidem Halloixius jam ante laudatus hunc in modum loco supra citato dissolvit. Respondeo, inquit, videri illum, qui a S. Maximo beatus & sanctus Dionysius vocatur, quique Scholiis a Dionysio, Alexandrino episcopo, illustratus est, esse S. Dionysium, Corinthiorum episcopum, illustrem secundi seculi scriptorem, qui, ut Eusebius & Hieronymus testantur, “tantæ eloquentiæ & industriæ fuit, ut non solum suæ civitatis & provinciæ populos, sed & aliarum urbium & provinciarum epistolis erudiret.” Hæc enim sunt ipsissima verba S. Hieronymi in Catalogo Scriptorum cap. 20, ubi & ejus scripta recenset.

[62] [forte Dionysium Corinthiorum episcopum, scripta sunt.] Ita Halloixius, nonnullis deinde interpositis, hæc subdens: Cur autem Dionysius Alexandrinus Scholia scriberet in S. Dionysium, Corinthiorum episcopum, sibi cognominem, permagna causa fuit. Nam hæretici illius Scripta corruperant, iisque ad suos errores abutebantur. Quod ne dicere gratis videar, vide ipsa ejusdem Dionysii Corinthii verba id conquerentis apud Eusebium lib. 4 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 22. Quare Alexandrinus, ut eum partim explicaret, partim defenderet (plurimi enim fiebat ejus auctoritas) necesse habuit in eum Scholia conscribere. Cum ergo, uti ex his Halloixii verbis intelligitur, vero prorsus absimile non sit, Dionysium, Alexandrinum episcopum, in Dionysium, Corinthiorum episcopum, Scholia adornasse, assignari utique potest Dionysius, Alexandrino cognominis atque ab Areopagita distinctus, cujus fuerint Opera a S. Dionysio, Alexandrino episcopo, Annotationibus Scholiisve illustrata. Atque ita quidem evanescit difficultas posterior, ob quam contendi posset, Scholia, si quæ a Sancto nostro in sibi cognominem scripta sint, in Areopagitam esse conscripta. Quod vero pertinet ad primam, ex Choniate & Joanne Cyparissiota petitam, respondeo, hos Dionysium, in quem a Dionysio Alexandrino scholia scripta innuunt, Areopagitam idcirco aperte facere, quod Anastasium Sinaïtam & Maximum, qui a Dionysio, Alexandrino episcopo, Scholia non in Areopagitam, sed in sibi cognominem tantum scripta docent, de Areopagita perperam interpretati sint. Itaque si quæ Scholia Dionysius, ut verosimilius apparet, in sibi cognominem scripsit, per hunc non Areopagita, sed alius Dionysius, forte Corinthiorum episcopus debet intelligi.

CAPUT V.
De duabus ad Paulum Samosatenum epistolis, Dionysii nomine vulgatis, deque binis argumentis, quibus has Dionysii non esse, quidam contendunt.

[Duæ ad Paulum Samosatenum epistolæ, Dionysii nomine vulgatæ.] Sanctus Dionysius, Alexandrinus episcopus, ut nonnulli contendunt, tres ut minimum ad Paulum Samosatenum scripsit epistolas; quarum quidem prima a Paulo, quæ ejus esset doctrina, sibi aperte exponi petierit, secunda hanc sibi a Paulo epistola expositam confutarit; ac tertia denique ad decem Pauli contra doctrinam orthodoxam objectiones seu quæstiones responderit. Duæ harum posteriores, quæ Sancto, ut contendunt, adscribendæ sunt, epistolæ una cum decem Pauli Samosateni objectionibus seu quæstionibus Dionysio propositis, seculi proxime elapsi initio inventæ, annoque 1608 typis Romæ primum excusæ, in tomum primum deinde Conciliorum Labbei & in Bibliothecam Patrum, tam eam, quæ Parisiis ac post Coloniæ, quam eam, quæ Lugduni impressa est, & in hujus quidem tomum tertium, fuerunt illatæ. Quod autem ad primam e tribus dictis epistolis, qua Sanctus a Paulo, quæ ejus esset doctrina, sibi exponi petierit, pertinet, ea nuspiam exstare, cognoscitur. Cum tamen secunda e tribus præfatis epistolis initio habeat, Rescripsimus ad ea, quæ prius scripsisti, ut eliceremus te ad dicendum aperte, quod vis dicere, dubium non apparet, quin primam etiam e tribus memoratis epistolis ad Paulum Samosatenum, qui impiam doctrinam suam occultare nisus fuerat, aut certe non sat dilucide exposuerat, Sanctus scripserit; dubium, inquam, hoc non apparet, si modo duæ e tribus præfatis epistolis posteriores, tomo 1 Conciliorum Labbei & Bibliothecæ Patrum sub Dionysii nomine insertæ, Dionysium vere habeant auctorem.

[64] Verum, quamquam duæ hæ epistolæ Sancto verosimilius debeant attribui, [Has ob doctrinam, quam Samosateno affingunt, quamque cum veterum] sunt tamen eruditi non pauci, qui easdem illi abjudicant. Horum omnium antesignanus est in suis ad 27 libri septimi Historiæ Ecclesiasticæ caput Annotationibus Valesius, quem deinde Elias du Pin in nova sua Scriptorum Bibliotheca, aliique insuper plures sunt secuti. Hisne, an Tillemontio, aliisque multis, qui sustinent contrarium, assentiendum sit, præsenti capite disquiro, seu potius, ut, quod meditor, apertius eloquar, rem illam, utpote non sat undequaque certam, in medio relinquendam ostendo. Ab argumentis, quæ pro dictis epistolis Dionysio abjudicandis faciunt, initium duco. Remigius Ceillierus Benedictinus, qui circa dictas duas epistolas Valesii opinionem amplexus est, tomo tertio generalis Scriptorum Ecclesiasticorum Historiæ pag. 277 hunc in modum verbis Gallicis Latine a me redditis ratiocinatur. Imo auctor (duarum nempe, de quibus agimus, epistolarum) ne quidem videtur argumentum, quod tractat, sat habuisse compertum. Exprobrat enim Paulo Samosateno, quod in Jesu Christo duas admittat hypostases, duas personas, duos Christos & duos filios, quorum unus esset Dei filius ex natura & æternus, alter filius David natus in tempore. Nuspiam autem invenitur Paulus errores hos docuisse. Concilium Antiochenum contra eum congregatum, sanctus Epiphanius, sanctus Hilarius, Theodoretus & Philastrius nihil simile contra illum in accusationem adducunt. Econtra, ut scilicet antiqui scriptores testantur, docebat, Patrem, Filium & Spiritum sanctum non esse nisi unicam Personam; Verbum & Spiritum sanctum esse in Patre; sed eo modo, quo ratio est in homine sine ulla reali & personali existentia; ita ut secundum illum vere nec sit Pater, nec Filius, nec Spiritus sanctus, sed dumtaxat Deus.

[65] Hinc dicebat, Filium Patri esse consubstantialem, tollens hoc vocabulo personarum proprietatem & distinctionem. [de illa assertis componi non posse putat, Ceillierus Sancto abjudicat:] Vero igitur apparet similius, auctorem illius epistolæ (priorem e duabus ad Samosatenum epistolis, Dionysii nomine vulgatis, intelligit) hæresim Nestorii, qui duas in Jesu Christo admittebat personas, confudisse cum hæresi Pauli Samosateni, qui ne quidem Verbo realem & personalem existentiam concedebat. Hactenus laudatus Ceillierus, volens scilicet, cum Paulus Samosatenus secundum veterum scriptorum testimonia Dei Filium seu Verbum sine subsistentia propria seu ἀνυπόστατον esse docuerit, duas in Christo hypostases, quarum altera sit Verbi, altera naturæ humanæ, a Paulo Samosateno fuisse admissas, in præmemorata epistola perperam indicari, ac proin hanc a Dionysio, utpote qui Pauli errores melius habuerit perspectos, non fuisse conscriptam. Et vero si Paulus Samosatenus Dei Verbum sine subsistentia seu ἀνυπόστατον esse, reipsa docuit, nullaque ratio, qua ab illo, stante hoc dogmate, duæ in Christo hypostases fuerint admissæ, assignari queat, argumento sane, ut non nulli putant, haud levi id erit, præfatam epistolam, in qua duæ in Christo hypostases a Paulo admissæ indicantur, Dionysium non habere auctorem. Hoc ergo paulo accuratius discutere, operæ pretium existimo. Joannes Garnerius, Societatis Jesu sacerdos, in Mario Mercatore, quem Notis Dissertationibusque illustratum edidit, Dissertatione prima de hæresi & libris Nestorii pag. 308 sic scribit: Vetus opinio est jam inde a longinquis ducta temporibus ad nostram usque ætatem, Samosatenum Trinitatem Personarum divinarum sustulisse, unumque Patrem Dei nomine vocasse, cui tamen tribueret Verbum coæternum, sed prolatitium dumtaxat, & ἀνυπόστατον nostroque simile.

[66] [verum recitatis antiquiorum scriptorum] Ita laudatus Garnerius, qui mox veterem, quam his verbis memorat, opinionem probaturus, hæc præfatur: Tam pervulgatæ opinionis neque origo, neque veritas apertissima est. Investiganti mihi, quis omnium primus id Paulo attribuerit, nemo Latinorum Philastrio, nemo Græcorum Epiphanio antiquior occurrit, saltem qui expressis verbis mentem aperuerit, quanquam ne ipsi quidem ambo clarissime loquantur, ac tum Philastrii & Epiphanii, qui ambo seculo quarto floruerunt, verba ad institutum suum facientia describit. Philastrii hæc sunt: Paulus quidam fuit Samosatenus post hos in Syria, qui Verbum Dei, id est, Christum Deum Dei Filium substantivum, ac personalem & sempiternum esse cum Patre denegabat: prolativum autem, id est, quasi aëra quemdam dicebat; non tamen personam vivam Filii sempiternam cum sempiterno Patre credendum docebat. Epiphanii vero ista: Est autem Pauli (Samosateni scilicet) hæc opinio, Deum Patrem & Filium ac Spiritum sanctum unum esse Deum. Verbum Dei ejusque Spiritum inesse Deo perpetuo, sicut hominis in corde proprium verbum inesse cernimus. Filium Dei subsistentiam habere per sese nullam, sed in Deo subsistere. Adhæc Dei Verbum, in terras delapsum, in Jesu, qui homo merus esset, habitasse. Ita unus, inquit ille, Deus est; neque aut pater est Pater, aut filius Filius, aut spiritus sanctus Spiritus est sanctus. Imo vero Deus unus est Pater, & hujus in ipso Filius, ut est in homine sermo. Sic Philastrius, cujus Opera tomo quarto Bibliothecæ Patrum editionis Lugdunensis exstant inserta, & Epiphanius hæresi sexagesima quinta sermocinantur, qui, quamquam, ut ait Garnerius, clarissime non loquantur, satis tamen aperte indicant, ex Pauli Samosateni sententia Dei Verbum prolatitium dumtaxat, & sine substantia seu ἀνυπόστατον esse.

[67] [de Pauli Samosateni doctrina testimoniis,] Porro recitatis binis, quæ huc jam transcripsimus, Philastrii & Epiphanii de Pauli Samosateni circa secundam SS. Trinitatis Personam doctrina testimoniis, laudatus Garnerius mox subjungit: Utrumque (Philastrium nempe & Epiphanium) secutus Mercator, Nestorius, inquit epistola de discrimine &c num. 1, circa Verbum Dei non quidem ut Paulus sentit, qui non substantivum, sed prolatitium potentiæ Dei efficax Verbum esse definit. Et alio in loco, in Dissertatione nempe ad XI anathemat. Nestorii, Paulus Verbum Dei προφορικὸν καὶ πρακτικὸν λόγον καὶ ενεργετικὸν, id est, prolativum & potestatis effectivum Verbum sensit, non substantivum, quod Græci οὐσιῶδες dicunt. Itaque, uti ex his trium antiquiorum scriptorum testimoniis jam transcriptis eruitur, Paulus Samosatenus docuit, Dei Verbum, quod in Jesum descendit, esse prolatitium quiddam & sine hypostasi seu ἀνυπόστατον. Verum, jam inquies, cum id ita sit, necesse est, ut Paulus duas in Christo admisisse hypostases, in præmemorata Dionysii ad eum epistola perperam indicetur. Si enim Dei Verbum sit ἀνυπόστατον seu hypostasi destitutum, qui fieri potest, ut Dei Verbum & homo duæ sint in Christo hypostases? Potestne Dei Verbum simul esse & ἀνυπόστατον & ἐνυπόστατον, id est, destitutum & non destitutum hypostasi? Fuitne forsan in Christo Patris hypostasis, quod tamen docuisse Paulum, vero prorsus apparet absimile? Respondeo: nodus quidem hic est admodum sane solutu difficilis; methodum tamen, qua solvatur, Garnerius, postquam eum sibimet ipsi objecit, Dissertatione supra citata assignat. Lubet adeo verba, quibus id facit, huc transcribere.

[68] Eruenda, inquit, quæstionis tam impeditæ solutio ex ipsis Pauliniani delirii mysteriis. [quædam ex Garnerio, qua cum his illa] Fingebat ille Deum instar solis, cujus tria considerari debeant, figura seu discus ipse, qui dicitur, & energiæ duæ illuminandi ac calefaciendi. Figuræ & substantiæ similem dicebat Patrem, vi illuminandi Verbum, vi calefaciendi Spiritum sanctum; sed Verbum aiebat (idem sentiendum de Spiritu sancto) gemino, perinde ac nostrum, spectari posse in statu, prout nempe vel ἐνδιάθετον esset, vel προφορικὸν. (In scholis dicunt immanens & transiens.) Quamdiu in Deo est, non aliam habet, si Paulo credimus, hypostasim, quam ipsiusmet intelligentis, ut neque nostrum, cum insitum cogitatur: cum autem profertur exterius, forasque mittitur, suam incipit habere distinctam a proferente hypostasim, quam tamen amittit, ubi primum redierit ad Deum, a quo processerat, ad opus implendum. Verbum ergo divinum Paulus faciebat & ἐνυπόστατον, cum a Deo discessisset; & ἀνυπόστατον, cum in Deo resideret; atque ita ἀνυπόστατον ante sæcula, ἐνυπόστατον in tempore. Addebat, Verbum tunc fieri Filium, cum profertur, incipitque propriam habere hypostasim, prolatio enim ipsamet est Filii editio in lucem. Addebat etiam, tunc temporis Deum aliquem fieri, non ἄἳδιον, & qui ab æternitate per se subsistat: qui enim fieret, quod erat? Sed recentem & novellum, ut qui Nazarethi incepit.

[69] Quin etiam volebat, Verbum factum Filium, & per se jam Deum existentem, [possit componi, methodus proponitur;] descendisse in Jesum, in eoque patrasse opera, quæ admirationem pepererint; quo tamen relicto, cum passio aut certa mors impenderet, revolasse ad Patrem, ideoque nec Verbum dici posse passum, nec Deum mortuum. Desertionis argumentum putabat certissimum, quod Jesus inter expirandum clamasset: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Hunc in modum Garnerius Pauli Samosateni de SS. Trinitate, non dicam, opinionem, sed figmentum exponit; quod quamquam prorsus insanum ac insulsum sit, inde tamen potest colligi, qui Paulus Dei Verbum ἀνυπόστατον asserere, simulque tamen duas in Christo hypostases, alteram divinam, humanam alteram, admittere potuerit; imo etiam qui reliqua omnia, quæ de Samosateno a veteribus dicuntur, cum reliquis Pauli de Trinitate, somniisne dicam, an deliriis, queant componi; si præcipue, ut in laudata Dissertatione Garnerius facit, etiam addideris, Dei Verbum, in Christum delapsum, jamque Deum novellum factum, fuisse secundum Paulum, quamvis reipsa is esset temporarius, prædestinatione tamen æternum; adhæc duos distingui posse modos unionis seu habitationis Verbi cum Jesu, Filii Dei cum filio Virginis; quorum quidem unus a formatione ad absolutam virtutis usque perfectionem exstiterit, alter manserit postea, saltem usque ad passionem: prior fuerit, velut hospitantis in Jesu Verbi; posterior proprie inhabitantis: ille meri beneficii rationem habuerit; iste mercedis. Ne vero hæc, aliaque fere omnia, Garnerii verbis mox transcriptis comprehensa, gratis omnino Paulo credantur afficta, S. Athanasii de Pauli erroribus testimonium, quod ad illa Paulo affingenda Garnerium præcipue impulisse videtur, quodque, nisi pleraque eadem reipsa Paulo attribuas, haud facile forte intelliges, huc transcribo.

[70] [hæc gratis conficta non videtur; utpote, qua non admissa, pleraque Athanasii] His verbis apud laudatum Athanasium lib. de Salut. Adventu concipitur: Paulus Samosatensis Deum ex Virgine confitetur, Deum Nazarethi in lucem editum, & inde existendi primordium, regnique consecutum. Verbum tamen efficax e cælo & Sapientiam in eodem agnoscit, ac prædestinatione quidem ante secula fuisse putat, sed Nazarethi primum extare cœpisse; ut unus, inquit, supremus sit Deus Pater. Quæ verba hæresis Samosatenæ mysterium, quo nihil fere ignotius, continentia loco supra citato ut exponat Garnerius, hæc adducit in medium: Ille igitur (Paulus Samosatenus) sentiebat hunc, quem (vide verba num. 68 huc transcripta) diximus, in modum, si tamen hoc sentire est, & non magis delirare, Deum, qui simpliciter Deus sit ac æternus, esse unicum, habere tamen suum λόγον, id est, Verbum, suamque σοφίαν ἐνδιάθετον, id est, sapientiam immanentem, quem utrumque aliquando emitteret e sinu suo ad implendum mandatum, expletoque, ad se revocaret. Illi vero missi, hoc est, prolatus λόγος, extenta σοφία, prout discedebant a mittente, atque ita per se, & χώρις, id est, extra jam existebant, ita incipiebant esse hypostases quædam, atque etiam per se dii, sed πρόσκαιροι seu temporarii. Venit itaque, si Samosateno credimus, uterque ad Virginem, sed Sapientia velut formatrix templi, seu hominis, in quo scilicet Verbum habitaret; Verbum tamquam habitator; atque ita contigit, ut Deus (vide verba Athanasii proxime recitata) ex Maria existeret, Deusque Nazarethi in lucem ederetur, atque inde existendi primordium regnique consequeretur. Dicebat tamen, Deum ejusmodi, quamvis temporarius reipsa foret, esse prædestinatione æternum, eaque distinctione declinabat Scripturæ locos, ubi æternitas personæ Verbi tribuitur.

[71] [de Pauli Samosateni dogmatibus asserta non facile forte intelligas;] Hæc est interpretatio, a Garnerio Athanasii verbis proxime recitatis applicata, quæ cum aliter apte, ut ei visum est, attentis Epiphanii aliorumque veterum (vide num. 66 & seq.) de Samosateno assertis, nequeant exponi, pleraque insulsa circa SS. Trinitatem figmenta supra memorata Paulo attribuenda existimavit. Hinc porro, si modo ita recte, ut vero prorsus absimile non est, sensit Garnerius, consequens est, non tantum ut Paulus, dictis figmentis inhærens, dicere simul Dei Verbum ἀνυπόστατον seu hypostasi destitutum & duas in Christo hypostases admittere potuerit verum etiam ut tam unum quam alterum reipsa forte adstruxerit. Non est ergo, cur ex eo, quod Paulus, teste Epiphanio, Dei Verbum dixerit ἀνυπόστατον, erroneam quis putet eam, in qua Paulus duas in Christo hypostases admittere innuitur, Dionysii ad Paulum epistolam, ac proin hanc Sancto falso esse suppositam. Nec hoc tantum dico, verum etiam dictam epistolam Sanctique ad decem Pauli quæstiones responsionem, si modo ea, quæ verbis supra recitatis ait Garnerius, Samosatenus vere fuerit commentus, nullum omnino aliud complecti doctrinæ caput, veluti a Paulo traditum, quod cum iis omnibus, quæ de Pauli doctrina tradunt scriptores antiqui, non possit utcumque componi.

[72] Ut res fiat clarior, Pauli doctrinam in Dionysii ad hunc epistolis indicatam aperio. [admissa vero, etiam cum omnium veterum de Pauli doctrina assertis singula,] Ex his itaque Samosatenus existimasse videtur, Spiritum sanctum in utero Mariæ formasse hominem, quem destinaret in templum, suo tempore a Verbo incolendum; profecisse hominem illum, vitam studiosam degendo, eaque ratione magis, quam alii homines placuisse Verbo, ipsumque ad sui inhabitationem allexisse. Dei igitur Verbum, eo scilicet, quo supra expositum est, modo e cælo delapsum, in eo habitasse, sed ita, ut unius soliusque Christi duæ forent hypostases, duæque personæ & duo filii Dei, unus natura, qui fuit (secundum prædestinationem nempe) ante sæcula, & unus καθ᾽ ὡμονυμίαν seu secundum appellationis societatem Christus & Filius David, qui non fuit ante secula, sed fuit in tempore, & secundum beneplacitum Dei accepit nomen Filii; sicut civitas accipit nomen domini, & domus nomen ejus, qui eam ædificavit. Sic alium virum esse Christum præter Deum Verbum, ab alterius Christi substantia & dignitate differentem, & unum Christum inhabitantem ac opera divinæ justitiæ operantem. Hæc sunt præcipua doctrinæ seu potius delirii capita, quæ Paulum Samosatenum docuisse, binæ ad hunc epistolæ, sub Dionysii nomine vulgatæ totidem fere atque iisdem verbis insinuant. Confer nunc hæc cum doctrinæ capitibus, quæ Paulum sustinuisse, Epiphanius, Athanasius aliique veteres scriptores indicant, videbisque, quantum opinor, in præfatis binis epistolis de Pauli doctrina nihil tradi, quod, spectata, quam jam exposui, Garneriana methodo, cum Athanasii aliorumque veterum scriptorum de illa assertis aperte pugnet.

[73] Videtur quidem Athanasius verbis num. 70 huc transcriptis innuere, [quæ de hac in binis dictis epistolis indicantur, possint componi;] Dei Verbum secundum Pauli figmenta statim in Christo ab ipso, quo hic in Virginis utero formatus esset, initio habitasse; id autem secundum binas præmemoratas epistolas lapsu tantum temporis, cum jam Christus factus esset grandior, virtutumque merito profecisset, ex Samosateni figmentis factum fuerit, ut adeo hic, quæ de Pauli doctrina in dictis epistolis indicantur, pugnare videantur cum iis, quæ de illa, ut apparet, Athanasius insinuat. Verum responderi potest, Samosatenum (vide quæ num. 69 dicta sunt) duos adstruxisse unionis Verbi cum Jesu modos, alterum ab ipso Christi formationis initio, alterum lapsu temporis factum; de priori autem loqui Athanasium; de posteriori vero in præmemoratis epistolis esse sermonem, ac proin has cum illo non pugnare. Nunc, erudite lector, ex iis omnibus, quæ de Pauli doctrina disseruimus, haud difficulter, quantum opinor, colliges, ea omnia, quæ de Samosateni circa SS. Trinitatem & Verbi incarnationem commentis memoriæ prodidere scriptores antiqui, componi, ut apparet, ex Garneriana methodo satis posse cum iis, quæ de iisdem commentis in duabus præmemoratis epistolis insinuantur, ac proin ex doctrina, quam hæ Samosateno attribuunt, consequens non esse, ut Dionysio Alexandrino falso sint suppositæ seu hunc non habeant auctorem.

[74] [nec si componi nequeant, consequens est, ut hæ Dionysii non sint,] Quod si tamen modus, quo ea, quæ de Pauli Samosateni doctrina tum Athanasius aliique scriptores antiqui, tum binæ prælaudatæ epistolæ commemorant, hic in concordiam, Garnerii fere inhærentes vestigiis, adduximus, idcirco forsan displiceat, quod certum non sit, quæcumque Garnerius, modum illum adstruens, Paulo affingit, vere ab hoc fuisse asserta, atque inprimis quidem quod Dei Sapientiam (vide num. 70) pro Spiritu sancto a Paulo fuisse acceptam insinuet, contra ac Athanasius (vide iterum num. 70) videtur adstruere; quod si, inquam, præfatus modus idcirco displiceat, sicque adhuc, an scriptores illi antiqui cum prædictis epistolis reipsa non pugnent, dubitandum appareat, nihil equidem amplius afferam, quo dubium illud ex animo evellam; verum tunc contendo, dato etiam, antiquorum scriptorum de Pauliniano delirio asserta cum præfatis epistolis aperte pugnare, necesse forsan propterea non esse, ut hæ alium, quam Dionysium, habeant auctorem. Etenim cum Paulus Samosatenus impiam suam de Christo & SS. Trinitate doctrinam, quamdiu vixit Dionysius, occultare, ut apparet, fuerit conatus, Sanctusque illam eo modo, quo ipsemet Paulus, data ad eum epistola, explanarat, in præfatis binis epistolis spectarit, fieri potest, ut Paulus, ne impietatem suam palam faceret, non sat clare eam, quam de SS. Trinitate & Christo sequebatur, doctrinam explanarit; unde factum esse potest, ut Dionysius, cum præfatas binas scripsit epistolas, Paulinianæ doctrinæ capita nonnihil fecerit diversa ab iis, quæ Paulus reipsa docuit, quæque eum docuisse, antiquiores scriptores affirmant. Jam vero, si ita res habeat, dato etiam, quod quædam antiquorum de Pauli doctrina asserta a binis dictis epistolis aperte dissonent, concludi sane hinc neutiquam potest, duas illas epistolas, jam sæpius hic memoratas, sæpiusque etiam sub Dionysii Alexandrini nomine a variis editas, a Dionysio vere non esse conscriptas. Dispiciamus modo, an has a Sancto indubie scriptas non esse, aliis nequeat argumentis evinci.

[75] [uti nec ex eo, quod in iisdem approbetur consubstantialis vocabulum.] Auctor epistolarum, aiunt nonnulli, approbat vocabulum consubstantiale seu homoousion, dicitque, eo modo Patres appellasse Filium Dei. Certum autem est, Dionysium Alexandrinum, & synodum Antiochenam, in qua Samosatenus anno 270 exauctoratus fuit, vocabulum illud rejecisse, Dionysiique tempore dici non potuisse, communiter eo usos Patres fuisse. Ita, ut dixi, nonnulli. Verba, quibus, ut aiunt, vocabulum consubstantiale approbat, eoque Patres appellasse Dei Filium, asserit auctor epistolarum, apud Labbeum tom. 1 Conciliorum col. 855 hæc sunt: Salvatorem autem Christum dicis fuisse desertum; non illi parcens, quod in cruce dixerit: Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Desertum dicis eum, qui erat natura Dominus, & Verbum Patris, per quem omnia Pater fecit, & quem sancti Patres Homoousion, id est, consubstantialem Patri vocaverunt. Verum hisce verbis, ut consideranti patebit, ab auctore epistolarum SS. Patres non communiter, sed, nullo addito adverbio, quod frequentiorem actum indicet, consubstantialis vocabulo usi, dumtaxat dicuntur. Fuisse autem Patres aliquot, qui etiam ante Dionysii Alexandrini ætatem Dei Filium Patri consubstantialem vocarint, verosimillimum apparet. Etenim cum Dionysius, quasi Dei Filium rem factam & Patri non consubstantialem asseruisset, a Pentapolitanis ad Dionysium, Romanum Pontificem, fuisset delatus, synodus a Pontifice tunc convocata, Dei Filium rem factam & Patri non consubstantialem asseri, indigne tulit. Testatur id S. Athanasius Tract. de Synodis, num. 43 sic scribens: Cum… quidam ad (Dionysium) Romanum Pontificem, Alexandrinum (Sanctum nostrum) detulissent, quod Filium rem factam & Patri non consubstantialem affirmaret, synodus Romæ coacta rem indigne tulit: Romanus autem episcopus (Dionysius) omnium sententiam rescripsit ad gentilem suum, seu potius, ut Græce est, ad cognominem suum, id est, Dionysium, Alexandrinum episcopum.

[76] Cum ergo, uti ex his Athanasii verbis consequi videtur, [hoc enim ab antiquioribus usurpatum,] a Dionysio Pontifice Romano, synodoque ab eo coacta consubstantialis vocabulum fuerit approbatum, verosimillimum sane apparet, id etiam non tantum a Dionysio, synodique ab eo convocatæ Patribus, verum etiam ab aliis antiquioribus fuisse adhibitum; hoc autem etiam confirmatur ex eo, quod Dionysius, veluti violatæ fidei reus, ad Pontificem Romanum idcirco fuerit delatus, quod Dei Filium Patri non consubstantialem asserere, ab illis putaretur. Nisi enim consubstantialis vocabulum jam tum, cum Dionysius a Pentapolitanis accusatus est, notum admodum atque usitatum, imo in Ecclesia receptum fuisset, non videtur ab his Sanctus ob Dei Filium, Patri non consubstantialem assertum, ad Dionysium Romanum Pontificem, veluti violatæ fidei reus, fuisse deferendus. Hinc porro consequitur, ut etiam ante Dionysii ætatem illud ipsum vocabulum a nonnullis Patribus verosimillime fuerit usurpatum, atque ab Ecclesia receptum. Quod si dicas, synodum Antiochenam, in qua quinque circiter a Dionysii obitu annis Paulus Samosatenus exauctoratus fuit, vocabulum illud, veluti impugnandis Pauli erroribus minus aptum, rejecisse, idque ab ea, si idem vocabulum jam dudum in Ecclesia usitatum fuisset ac receptum, faciendum verosimillime non fuisse. Respondeo, a Dionysio equidem, Romano Pontifice, consubstantialis vocabulum fuisse receptum, hocque nihilominus rejectum fuisse a dicta Antiochena synodo, quæ tamen Dionysium Romanum Pontificem, cui etiam suam de Pauli Samosateni damnatione epistolam synodicam inscripsit, summopere reverebatur.

[77] Adhæc Antiochena synodus consubstantialis vocabulum non eo sensu, [nec a Dionysio fuit improbatum.] quo id antea in Ecclesia usitatum fuerat, sed sensu longe diverso (vide Commentarium num. 228) acceptum rejecit, ut adeo ex eo, quod consubstantialis vocabulum rejecerit Antiochena synodus, consequens non sit, ut id antea in Ecclesia a Patribus adhibitum non fuerit. Quod autem aiunt, Dionysium improbasse consubstantialis vocabulum, id utique a vero longissime est alienum. Quamquam enim Sanctus, sese hoc vocabulum in Scriptura sacra non invenisse expressum, affirmarit, rem tamen voce illa significatam admisit. Liquet id ex libris de Elencho & Apologia, supra sæpissime laudatis, ad Dionysium, Romanum Pontificem, sui purgandi ergo a Dionysio scriptis. In his enim, quos post epistolam de Pentapolitanorum contra se accusatione a Dionysio Romano acceptam scripsit, ista supra adhuc recitata verba profert: In alia item epistola ea scripsi, quibus criminationem adversariorum repuli, mendacemque ostendi, qua aiebant, me Christum negare esse Deo consubstantialem. Tametsi enim fateor, me hoc vocabulum nuspiam Scripturarum sacrarum vel invenisse vel legisse; attamen argumenta mea, quæ subsequuntur, quæque isti tacuerunt, ab hac sententia non discrepant. Unde sane recte colligitur, consubstantialis vocabulum a Sancto non fuisse improbatum, saltem post acceptam a Dionysio Romano de Pentapolitanorum accusatione epistolam, ac proin, cum hac verosimillime posteriores exstiterint epistolæ ad Samosatenum, Dionysio hæ abjudicari nequeunt, quod in altera consubstantialis approbetur vocabulum.

CAPUT VI.
De reliquis argumentis, quæ pro duabus ad Samosatenum epistolis Dionysio abjudicandis faciunt; & an ex hypothesi, quod hæ nihilominus Sanctum habeant auctorem, altera non distinguatur ab epistola ad ecclesiam Antiochenam ab eo scripta.

[Plures de Verbi Divinitate loci,] Duo argumenta, quæ pro duabus ad Samosatenum epistolis Dionysio abjudicandis faciunt, cap. præced. discussi. Restat, ut reliqua, quæeo etiam conducunt, nunc examinem. A præcipuo, ut nonnulli putant, exordior. S. Athanasius, cum Dionysii fidem contra eos, qui sanctum Virum eadem cum Arianis, Jesu Christi Divinitatem negantibus, sensisse contendebant, tutandam haberet, in sua tamen Apologia hunc unice in finem scripta nec locum epistolæ, num. 75 huc transcriptum, ubi Dionysius Dei Filium Patri dici consubstantialem approbarit, nec alium quempiam, quo Sanctus in dicta epistola Filii Dei seu Verbi Divinitatem docet, in medium adducit; ubi tamen loci plures in ea occurrunt, ex quibus a Dionysio Jesu Christi Dinivitatem agnosci, luce meridiana clarius demonstrare Athanasius potuisset. Ut reliquos omittam, duos plane insignes, quos apud Labbeum tom. 1 Conciliorum col. 854 & seq. invenies, huc transcribo. Prior sic habet: Demonstratum itaque est, manifestum esse sophisma, quod formam hominis hominem appellas, & formam ac habitum servi servum, quia forma Dei est Deus. Christus autem, qui a mortuis surrexit, mortuus est & vixit, ut in mortuis & vivis dominetur. Deus enim est natura, qui in omnibus dominatur; & excitatus a mortuis, atque agnitus ex vulneribus verus Deus esse, qui fuerat crucifixus, & surrexerat, & æquali honore Deus Dominus a Thoma prædicatur.

[79] [quorum duo huc transcribuntur, in dictis ad Samosatenum epistolis occurrunt;] Dominus enim & Deus habens in manibus cicatrices surrexit, qui fuerat propter nos vulneratus. Deus enim Apostolorum erat, qui attrectatus est, non natura homo, (vide de hac Dionysii locutione in Bibliotheca Patrum Lugduni recusa Turrianum) sed natura Deus, qui hæres gentium est, & omnem judicat terram, sicut scriptum est: Surge… Deus, qui judicas terram, quoniam tu eris hæres in cunctis gentibus. Filius Dei, qui est Verbum, Christus heres, mortuus est postea post servos suos prophetas, sicut ipse in Euangeliis dixit ad eos, qui occiderunt prophetas. Quomodo ais tu, hominem esse eximium Christum & non revera Deum, & ab omni creatura cum Patre & Spiritu sancto adoratum, incarnatum ex sancta Virgine & Deipara Maria? Propter nos enim voluit nasci ex muliere; unde & passionem pro nobis suscepit, qui se exinanivit, & humiliavit usque ad mortem, mortem autem Crucis, cum esset alioqui æqualis Deo, sicut scriptum est: Factus est sub lege, qui secundum Divinitatem legislator est, ut eos, qui sub lege erant, redimeret; & adoptionem filiorum reciperemus, sicut ait Scriptura. Posterior hic est: Qui … ex Deo est ante secula genitus, ipse in extremis temporibus ex matre natus est. Idcirco Deicidæ sunt Judæi, quia Dominum gloriæ crucifixerunt. Nisi enim fuisset Christus idem, qui erat Deus Verbum, non poterat esse alienus a potestate peccandi. Ita Dionysius in præfata epistola, apertissime sane duobus huc jam transcriptis locis Divini Verbi seu Jesu Christi Divinitatem confitens, ut hos utique S. Athanasius, si epistolam illam pro genuino Dionysii fœtu habuisset, pro tutanda Sancti circa Verbi Divinitatem contra Arianos fide in medium adducturus fuisse videatur, ac proin ut illam, cum id non fecerit, pro Dionysii epistola non habuerit.

[80] Verum, quamquam hoc argumentum contra opinionem, [has tamen Dionysii non esse, quod nec ab Athanasio,] quæ Dionysii ad Paulum epistolam, responsionemque ad decem Pauli objectiones Sancto attribuit, nonnihil validius quam præcedens militet, rem tamen minime evincit. Etenim responderi potest, Athanasium forte omnes Dionysii lucubrationes, quæ magno numero fuerunt, non habuisse perspectas, ut adeo, cum inter Dionysii lucubrationes, Athanasio non cognitas, esse potuerit epistola a Sancto ad Samosatenum scripta, mirum non sit, quod hæc, quamvis a Dionysio reipsa scripta atque ad Athanasii institutum non parum conducens, ab eo tamen contra Arianos citata non fuerit. Adhæc fieri potest, ut Athanasius, cum laudatum pro Dionysii doctrina ab Arianorum erroribus vindicanda Tractatum seu Apologiam scripsit, inimicorum suorum, qui eum sævissime prosequebantur, insidias fugiens, in quodam delituerit loco, in quo non nisi paucissimos libros haberet ad manum: unde factum esse potest, ut, cum duarum Dionysii ad Paulum epistolarum non haberet copiam, nullum ex his, utut a Dionysio vere scriptis, locum ad Arianos confutandos in medium adduxerit. Adde, homines non semper meminisse eorum omnium, quæ vel viderint, vel legerint, ut adeo Athanasius præmemoratas epistolas, quamvis etiam antea a se lectas & pro genuinis Dionysii lucubrationibus habitas, idcirco non citarit, quod, quæ in iis ad institutum suum facientia occurrerent, non recordaretur. Nequit itaque etiam ex Athanasii de duabus Dionysii ad Paulum Samosatenum epistolis silentio certo concludi, has a Dionysio vere non fuisse conscriptas.

[81] Pergo nunc ad aliud argumentum, quod, qui duas dictas epistolas Dionysio abjudicant, [nec a Basilio memorentur, certo nequit concludi:] etiam adducunt. Sanctus Basilius, aiunt, epistola nona, alias quadragesima prima, ad Maximum de Dionysio Alexandrino sic scribit: De Spiritu voces emisit minime dignas Spiritu, ab adorata illum Deitate sejungens, atque in inferioribus una cum creata ac ministra natura numerans. Quibus ex verbis certissime consequitur, ut Dionysius, teste Basilio, Spiritui sancto Deitatem denegarit; quapropter cum ejusdem Spiritus sancti Deitatem binæ ad Paulum Samosatenum epistolæ, uti has, etiam perfunctorie tantum, legenti patescet, sæpissime testentur, nequeunt illæ a S. Dionysio esse conscriptæ. Verum respondeo, Dionysium orthodoxe admodum de Spiritu sancto sensisse, tantumque, in sua verosimiliter ad Ammonium & Euphranorem epistola, nonnihil esse crudius (vide, quæ de hoc argumento in Commentario disserui) non ex opinionis pravitate, sed ex vehementiori Sabellio obluctandi studio de illo locutum. Et vero Dionysium de Spiritu sancto orthodoxe sensisse, perspicuum fit vel ex ipsomet Basilio, dum lib. de Spiritu sancto docens, quæ de Spiritu sancto credenda sunt, nonnullos textus e Dionysii Operibus depromptos in dictorum suorum confirmationem adducit. Neque est, quod dicas, nullum ibidem textum ex binis prædictis epistolis, quæ tamen de Spiritu sancto præclarissime loquuntur, a Basilio proferri. Facile enim fieri potest, ut ad Basilii cognitionem epistolæ illæ non venerint. Adhæc Basilio animus non fuit, omnes omnino textus, undecumque ex omnibus Dionysii Operibus conquisitos, qui ad institutum suum conducerent, loco proxime citato afferre, ut adeo pro dictis epistolis Dionysio abjudicandis nihil amplius ex Basilii, quam ex Athanasii silentio supra memorato possit haberi.

[82] [quamvis autem argumentum aliud,] Verum, qui prædictas epistolas pro genuinis non habent Dionysii Operibus, binis hisce argumentis, ab Athanasiii & Basilii silentio petitis, addere queunt & tertium, a silentio, quod in concilio œcumenico Ephesino, anno 431 contra Nestorium celebrato, circa binas, Dionysio Alexandrino attributas, ad Paulum Samosatenum epistolas servatum fuit, pariter repetitum. Lubet hoc, ut quam sit validum, appareat, paulo distinctius proponere. Nestorius, anno 428 in sedem Constantinopolitanam Sisinnio vita functo suffectus, non diu ab impia, qua infectus erat, hæresi disseminanda abstinuit. Etenim eo ipso anno sermonem, hæreticæ pravitatis plenum, qui apud Garnerium tom. 2 Operum Marii Mercatoris pag. 5 exstat insertus, numerosa coram populi multitudine de Incarnatione Dominica habuit. Secundum hunc sermonem, aliaque plurima veterum scriptorum monumenta impius ille hæresiarcha, sublato Deiparæ nomine, Christum Dominum in duas distraxit hypostases ac personas; in eoque asseruit, sicut naturas duas, ita & filios duos, & Christos duos; unum quidem, quem incarnatum esse, non volebat, Deum ex Patre Deo, hominem alterum ex Matre, quam idcirco non Θεοτόκον, id est, Deiparam, sed Χριστοτόκον, id est, Christiparam appellabat. Porro contra impiam hanc hæresim, quæ jam antea a Cælestino Papa, synodoque ab eo convocata, Romæ fuerat proscripta, œcumenicum Ephesi, in quo Nestorius damnatus est atque exauctoratus, celebratum fuit concilium. In hoc S. Cyrillus, patriarcha Alexandrinus, cum vicarium suum eum creasset Cælestinus Papa, præcipuas partes indubie egit.

[83] [quod a concilii Ephesini] Secum habebat Petrum, ecclesiæ Alexandrinæ presbyterum, conciliique notariorum primicerium. Hic Patrum jussu varia, quibus Dei Verbum seu Filium incarnatum hominemque factum esse, apertius asseritur, præcedentium episcoporum Patrumque testimonia, in Concilii Acta referenda, in medium adduxit. Quamvis autem id sedulo (tres enim patriarchas Alexandrinos, Petrum scilicet, Athanasium & Theophilum citat) curasse videatur, ut ne quem patriarcham Alexandrinum, qui de argumento tractando opportune ad concilii institutum scripsisset, silentio præteriret, Dionysii tamen non meminit; ubi interim Sanctus, si duas memoratas, in quibus divini Verbi Incarnatio (vide verba num. 78 & seq. huc transcripta) manifestissime traditur, ad Paulum scripsisset epistolas, ante reliquos omnes Patres, a Petro citatos, utpote his antiquior, memorandus utique fuisset. Adhæc in duabus, Dionysio adscriptis, ad Samosatenum epistolis sanctissima Virgo Maria sexies ut minimum Θεοτόκος, id est, Deipara vocatur; quapropter cum sic hæ contra Nestorium, qui sanctissimam Virginem non Θεοτόκον seu Deiparam, sed tantum Χριστοτόκον seu Christiparam, & esse & appellari volebat, maxime militarent, dubitandum non videtur, quin easdem Petrus citaturus fuisset, si a Dionysio scriptas esse, admisisset. Accedit, quod, duas Christi Domini asseri hypostases & personas, duos Christos ac duos Filios, quod Nestorius dicebat, in præmemoratis ad Paulum epistolis luculentissime improbetur, ut adeo, si hæ Dionysium vere habeant auctorem, a Petro notariorum primicerio non unam ob causam fuissent citandæ.

[84] Hunc in modum, qui duas memoratas ad Paulum Samosatenum epistolas Dionysio abjudicandas putant, [silentio petitur, aliquanto validius pro illis epistolis Dionysio] a servato de his in concilio Ephesino silentio, ut opinionem suam probent, argumentari queunt, easdemque epistolas ante Nestorii tempora scriptas non esse, insuper contendere tum ex eo, quod duas a Paulo in Jesu Christo hypostases, quod palmare Nestorii dogma fuit, constitui indicent; tum ex eo, quod sanctissimam Virginem sæpissime Θεοτόκον, id est, Deiparam appellent; quod vocabulum quamvis etiam ante Nestorii tempora a S. Athanasio fuerit adhibitum, Athanasio tamen antiquior, qui vocabulo isto usus sit, in concilio Ephesino contra Nestorium citatus non fuit, nec illud ante exortam hæresim, qua hic sanctissimam Virginem non Θεοτόκον seu Deiparam, sed tantum Χριστοτόκον seu Christiparam appellandam statuit, communiter in Ecclesia usurpatum fuisse videtur. Verum sive ante sive post Nestorii tempora dictæ epistolæ scriptæ sint, argumentum equidem, ut hæ Dionysio abjudicentur, a concilii Ephesini silentio petitum, nonnihil validius, quam præcedentia, apparet. Patrum quidem testimoniis, in concilio Ephesino citatis, apud Labbeum tom. 3 Conciliorum col. 505 & 508 proxime præmittitur: Petrus presbyter Alexandriæ & notariorum primicerius dixit: Quandoquidem sanctissimorum sacratissimorumque Patrum ac episcoporum, & diversorum præterea martyrum codices in promptu habemus, nonnullaque capita ex illis selegimus, ea, si vobis ita visum fuerit, prælegemus. Flavianus episcopus Philippensium dixit: Legantur, & in Actorum monumenta referantur.

[85] Quibus ex verbis ita forte nonnemo ratiocinetur. In concilio Ephesino Petrus, [abjudicandis, quiaquid contra opponi queat,] notariorum primicerius, testimonia dumtaxat, uti ex verbis proxime recitatis liquet, in medium adduxit eorum antiquiorum episcoporum ac Patrum, quorum codices habebat ad manum, ac proin, cum fieri possit, ut codicem, qui S. Dionysii, Alexandrini episcopi, Opera complecteretur, non habuerit ad manum, mirum nemini debet accidere, nullum omnino textum ex memoratis ad Paulum Samosatenum epistolis, utut a Dionysio vere scriptis & ad impugnandos Nestorii errores aptissimis, a Petro fuisse in medium prolatum. Adhæc quispiam etiam forte dicet, facile fieri posse, ut Petrus, notariorum primicerius, Dionysii ad Samosatenum epistolas non habuerit perspectas, hincque factum esse, ut nullum ex his textum produxerit. Verum tam ad secundum hoc quam ad primum responsum, quo argumentum, a concilii Ephesini silentio pro dictis ad Samosatenum epistolis Dionysio abjudicandis petitum, nihilo plus valere quam præcedentia, quis forte existimet, responderi posse videtur, verosimile non apparere vel Dionysii Opera Petro, notariorum primicerio, ad manum non fuisse, vel hunc illa non habuisse perspecta. Etenim vix dubitandum est, quin omnia Dionysii Opera concilii Ephesini tempore, si non in aliis plerisque civitatibus, saltem in civitate Alexandrina, utpote cujus episcopus Dionysius fuisset, integra adhuc exstiterint. Quapropter, cum dubitandum pariter non appareat, quin S. Cyrillus, patriarcha Alexandrinus, hujusque ecclesiæ presbyter Petrus, qui eum ad concilium Ephesinum comitatus est, omnes antiquorum Patrum præcipueque Patriarcharum Alexandrinorum codices, Alexandriæ exsistentes, antequam ad concilium proficiscerentur, sedulo excusserint, textusque & locos in iis ad confutandum Nestorium idoneos annotarint, verosimile non videtur, Petrum non fuisse datas ad Samosatenum epistolas cogniturum, si hæ umquam a Dionysio scriptæ fuissent. Quod si autem velis, dictas epistolas, utut apprime cognitas, nec a Cyrillo, nec a Petro Ephesum, ubi etiam non exsistebant, fuisse allatas; respondeo, id verosimile non videri; adhæc illas saltem, utpote impiam Nestorii doctrinam apertissime damnantes, a Petro verosimiliter fuisse citandas, si Dionysium, Alexandrinum episcopum, summæ, apud Orientales præcipue, auctoritatis Patrem, vere habuissent auctorem seu potius, si tunc vere exstitissent, nec tantum postea Dionysio essent affictæ.

[86] [militare videatur; non hinc tamen dictas epistolas Dionysii non esse,] Itaque, re mature porpensa, argumentum, a concilii Ephesini silentio petitum, aliquanto validius, quam duo alia ab Athanasii & Basilii silentio petita argumenta, militare videtur contra opinionem eorum, qui duas ad Samosatenum epistolas Dionysio adscribunt. Verum adhuc multo contra illam validius militat illud ipsum concilii Ephesini silentium, si conjunctim non tantum cum Athanasii & Basilii, verum etiam omnium omnino antiquorum scriptorum silentio consideretur. Etenim duæ memoratæ ad Samosatenum epistolæ a nullo prorsus scriptore antiquo citatæ inveniuntur, videnturque ante seculi proxime elapsi initium, quo in lucem fuerunt prolatæ, omnino fuisse incognitæ. Verum reponunt, qui dictas epistolas Dionysio attribuunt, sanctus Dionysius, ut in Commentario dictum est, ad Paulum Samosatenum, ut hunc ab errore revocaret, verosimillime scripsit, idque reipsa Sanctum fecisse, Theodoritus, Cyri episcopus, scriptor antiquus lib. 2 Hæreticarum Fabularum cap. 8 verbis, num. 305 in Commentarium transcriptis, etiam testatur: quamvis autem quot aut quas ad Samosatenum Sanctus dederit epistolas, nuspiam indicet laudatus Theodoritus, fierique possit, ut ex vago seu generali hujus scriptoris de datis a Dionysio ad Samosatenum epistolis testimonio scriptor aliquis posterior ansam arripuerit, vel duas præmemoratas ad Samosatenum pro arbitrio fingendi epistolas, vel, cum eas jam scriptas quidem, nullius tamen auctoris nomine notatas invenisset, Dionysio, Alexandrino episcopo, supponendi, nulla tamen potest positiva afferri ratio, qua id reipsa circa duas dictas epistolas factum esse, solide probetur.

[87] Argumenta enim, a concilii Ephesini, Athanasii, Basilii aliorumque scriptorum antiquorum silentio petita, [uti nec ex stylo, quo scriptæ sunt, certum efficitur;] rem certam atque indubitatam, uti eruditi omnes facile admittent, nequeunt efficere. Idem dicendum est de argumentis petitis tum a doctrina in duabus dictis epistolis Paulo afficta, tum a styli diversitate, qua has, & Dionysii apud Eusebium lib. 6 & 7 Historiæ Ecclesiasticæ lucubrationum Fragmenta esse conscripta, nonnulli contendunt. Ita illi, qui dictas epistolas Dionysio, veluti germano earumdem auctori, attribuunt. Et vero non immerito, nec sine fundamento ita loquuntur. Si enim res omnes a mille & pluribus annis gestæ pro meris figmentis & fabulis, quod a scriptoribus antiquis non memorentur, sint habendæ, res prope innumeræ, quæ tamen certissime evenisse putantur, ad aniles fabulas relegandæ fuerint. Nequit itaque ob solum concilii Ephesini, scriptorumque antiquorum de Dionysii ad Paulum Samosatenam epistolis silentium certo concludi, has Dionysium germanum non habere auctorem, quamvis interim propterea ea de re non immerito possit dubitari. Porro a doctrina in duabus dictis epistolis Paulo attributa nihil quoque pro his Dionysio indubie abjudicandis haberi, perspicuum est ex iis, quæ cap. V disserui. Quod autem pertinet ad styli diversitatem, quam nonnulli in dictis epistolis & in aliis Dionysii Operibus inveniri putant, nequit etiam ex hac sat certo confici, dictas epistolas a Dionysio non esse conscriptas. Quod enim aiunt, stylum, quo hæ scriptæ sunt, esse humilem, diffusum, implexum, styloque, quo aliæ Sancti lucubrationes exaratæ fuerunt, prorsus dissimilem, id equidem, quantum opinor, non omnes, qui epistolas illas cum aliorum Dionysii Operum Fragmentis, quæ apud Eusebium supersunt, cumque epistola ad Basilidem supra memorata attente contulerint, existimaturi sunt.

[88] Adhæc fac, stylum, quo dictæ epistolæ scriptæ sunt, [imo oppositum apparet verosimilius: si autem dictæ epistolæ Dionysii vere sint, opinio,] ab aliarum Sancti lucubrationum stylo nonnihil differre, oriri id potest ex crebris Scripturæ sacræ textibus, qui epistolis, uti argumenti exigebat ratio, fuerunt immiscendi, ut adeo ex stylo, quo epistolæ illæ scriptæ sunt, utut forte nonnihil diverso a reliquarum Dionysii lucubrationum stylo, certum esse non possit, eas epistolas Sancto esse abjudicandas. Quapropter cum id quoque nec ex concilii Ephesini scriptorumque antiquorum silentio, nec aliunde, ut jam dictum est, certum esse possit; indubiam autem suppositionis notam dictæ epistolæ non præferant, easque in antiquo probæ notæ codice Ms. Dionysii nomine signatas Turrianus invenerit, verosimilius utique, quemadmodum jam in Commentario monui, mihi apparet, easdem Dionysium vere habere auctorem, quamvis interim id (quam ob causam etiam de his in Appendice hic agendum fuit) pro indubitato idcirco potissimum non habeam, quod ex jam disputatis epistolas illas nec concilium Ephesinum, nec Athanasius, nec ullus alius ante seculum proxime elapsum scriptor novisse videatur. Atque ita jam quid de duabus, de quibus hic agendum erat, epistolis sentiam, exposui; restat, ut nunc discutiam, an, ex hypothesi, quod Dionysium indubie habeant auctorem, harum altera, Sancti scilicet ad decem Pauli Samosateni quæstiones responsio, eadem sit cum epistola, a Dionysio ad ecclesiam Antiochenam missa, qua hic præ corporis infirmitate provectaque senecta ad concilium, contra Samosatenum Antiochiæ celebrandum, ad quod invitatus fuerat, venire non valens, concilii Patribus, quid ipsemet de quæstione seu materia contra hæresiarcham illum in concilio tractandam sentiret, exposuit. Baronius, ut jam num. 302 in Commentario docui, utramque hanc hic proxime memoratam epistolam eamdem esse existimavit.

[89] [quæ responsionem ad decem Pauli quæstiones pro epistolæ ad Antiochenos parte accipit;] Tillemontius tom. 4 Monumentorum Ecclesiasticorum in Notis ad Dionysium Alexandri- pag. 661 ab hac Baronii opinione omnino alienus non videtur. Ait enim ibidem, fieri posse, ut ea lucubratio, id est, Dionysii ad decem Pauli Samosateni quæstiones responsio, pars exstiterit epistolæ, a synodo Antiochena memoratæ, ut adeo, cum Dionysii epistola, quam memoravit Antiochena synodus, quamque postea secundum Antiochenum concilium ad omnes quaquaversum ecclesias cum epistola sua canonica transmisit, eadem sit cum epistola mox memorata, a Dionysio ad ecclesiam Antiochenam scripta, dubitari non debeat, quin Tillemontius a Baronii opinione omnino alienus non fuerit. Ratio autem, ob quam ita in illam fuerit affectus, hæc est: Epistola illa, ait, seu Dionysii ad decem Pauli Samosateni quæstiones responsio, ita communiter de Paulo loquitur, acsi ad hunc orationem non dirigat, illumque solo Samosatensis titulo designat; ita ut, si quando cum alloquatur, satis appareat, id non honoris causa fieri; sed eo modo, quo alloqui solemus, quos impugnamus. Ita ad verbum fere Tillemontius, mox etiam inferens, fieri posse, ut Opusculum illud seu responsum ad decem Pauli Samosateni quæstiones partem constituerit epistolæ, a concilio Antiocheno, secundo scilicet, designatæ, eive fuerit adjectum. Non omnino improbabilis apparet hæc Tillemontii opinio, cui confirmandæ addi etiam potest, Dionysium in suo ad decimam Pauli Samosateni quæstionem responso, pluribus jam ad decimam illam Pauli objectionem confutandam in medium adductis, ita de Samosateno loqui: Videte, fratres, quanta sit cæcitas. Tota die & nocte acuit tela contra Dominum & aggreditur bellare homo neque bellare sciens, neque in arte bellandi institutus. Quibus ex verbis, utpote ad plures directis, consequi videtur, ut epistola illa, seu responsio ad decem Pauli quæstiones, non ad hunc, sed ad fratres, quos verbis recitatis Sanctus alloquitur, destinata fuerit. Unde non improbabile fit, hanc partem constituere epistolæ, a Sancto ad ecclesiam Antiochenam seu potius ad patriarchatus Antiocheni episcopos scriptæ, posteaque a secundi Antiocheni concilii Patribus ad epistolam suam synodicam adjectæ.

[90] [at non item opinio, quæ hanc epistolam cum responsione prorsus eamdem facit,] Tillemontio itaque, qui ad hoc credendum propendet, non illubenter assentior; at non item assentiri queo Baronio. Quamvis enim ab eo non multum dissonet Tillemontius; Baronius tamen prædictam Dionysii ad Pauli quæstiones responsionem haberi a se pro integra Sancti ad ecclesiam Antiochenam seu ad patriarchatus Antiocheni episcopos epistola, verbis num. 302 in Commentario recitatis non obscure indicat. Verum in tota illa Responsione, quam longa est, nulla uspiam verba (si proxime recitata excipias) Sanctus exhibet, ex quibus eum ad ecclesiam Antiochenam, seu patriarchatus Alexandrini episcopos scribere, utcumque colligas. Hinc autem mihi verosimile apparet, responsionem illam, si vere ad ecclesiam Antiochenam seu patriarchatus Antiocheni episcopos destinata fuit, non integram utique epistolam, quam ad hos Sanctus scripsit, sed illius dumtaxat partem constituisse. Quis enim credat, Dionysium in tota epistola, quam ad patriarchatus Antiocheni episcopos scripsit, hos nec in ipsomet illius initio, nec pluries in contextu honoris causa compellasse? Certe Dionysius in epistola, quam ad Basilidem, Pentapolitanum episcopum, scripsit, quamque supra integram huc transcripsimus, Basilidem & initio epistolæ & in ejusdem contextu plus semel alloquitur, honorificeque simul & peramanter compellat, ut adeo, cum Sanctus ad unicum scribens episcopum, urbana hac scribendi ratione usus sit, eadem indubie etiam ad plures seu potius ad omnes patriarchatus Antiocheni scribens episcopos usus fuerit. Accedit, quod Sanctus in sua ad decem Pauli quæstiones responsione præmemoratos patriarchatus Antiocheni episcopos ad strenuam veritatis orthodoxæ propugnationem non adhortetur, quod tamen Sanctum sua ad ecclesiam Antiochenam epistola verosimillime fecisse, in Commentario docuimus. Itaque ob omnia, quæ hic jam disserui, Dionysii ad Samosateni quæstiones responsio pro integra Sancti ad patriarchatus Antiocheni episcopos epistola nequit haberi.

[91] Porro, quod etiam ad opinionem, quæ dictam responsionem saltem pro parte epistolæ a Sancto ad ecclesiam Antiochenam scriptæ accipit, [pro non improbabilii,] pro non improbabili habendam facit, Dionysius in sua ad decimam Pauli objectionem etiam Paulo sic loquitur: Ecce in te impletur, & in iis, qui te sequuntur: “Contra me (verba sunt psalmi 68) loquebantur, qui sedebant in porta, & in me psallebant, qui bibebant vinum” non in me dico, sed in Deum. Nescio, quis tibi hunc actum turbatum impietatis tamquam poculum porrexit, & tenebras offudit, ut non intelligeres, quæ dicis. Scripsi enim tibi in epistola, ad quam hæc rescripsisti, quod volens te ipsum decipis, o amice. Non dixi amicum, tamquam compresbyterum; sed tamquam alterum amicum, cui dictum est a Domino: “Amice, ad quid venisti.” Quibus ex verbis, eum Sanctus potissimum iis indicet, sese in epistola responsionem, quam ad Pauli quæstiones dat, proxime prægressa non alio modo, quam quo Christus Judam, Paulum Samosatenum appellasse amicum, consequi videtur, ut Sanctus in ipsa responsione, quam ad Pauli quæstiones dedit, ne salute quidem, quam amici amicis impertiri solent, Paulum Samosatenum, utpote tunc deteriorem adhuc factum, fuerit dignatus. Quapropter cum Dionysius, ut in synodica secundi Antiocheni concilii epistola, supra sæpissime laudata, dicitur, ne salutatione quidem Samosatenum in epistola, quam ad ecclesiam Antiochenam scripsit, fuerit dignatus, confirmatur sane ex recitatis Sancti verbis opinio, quæ saltem pro epistolæ ad ecclesiam Antiochenam scriptæ parte habendam putat Dionysii ad decem Pauli Samosateni quæstiones responsionem.

[92] Quamvis autem id inde, ut jam dixi, utcumque confirmetur, [quamvis non pro certa.] pro certo tamen atque indubitato, etiam ex dictis verbis haberi non potest. Etenim cum his ipsis Dionysius orationem ad Paulum dirigat, non immerito forte quisquam contendet, prædictam responsionem ad ipsummet Paulum a Dionysio esse conscriptam, ac proin hanc ab epistola, a Dionysio ad ecclesiam Antiochenam scripta, cum hæc, teste epistola synodica mox iterum laudata, ad Paulum Samosatenum scripta non fuerit, omnino esse distinctam. Quod si reponas, Sanctum (vide, quæ num. 89 dicta sunt) eo tantum modo, quo solemus, ad eos quos impugnamus, ad Samosatenum per præmemorata verba dirigere orationem, responderi potest, id minus verosimile idcirco videri, quod nimis frequenter Sanctus in responsione illa Paulum alloquatur, idque nullo prorsus adjecto indicio, ex quo, quod Paulum dumtaxat impugnet; ad alium vero vel alios orationem dirigat, utcumque innotescat. Adhæc pro omnimoda inter responsionem ad Samosateni quæstiones, & Sancti ad patriarchatus Antiocheni episcopos epistolam distinctione statuenda etiam facit, quod hæc a secundi concilii Antiocheni Patribus, uti ex horum laudata epistola synodica intelligitur, ad omnes per universum orbem dispersas ecclesias quaquaversum missa fuerit; unde consequi videtur, ut etiam Nestorii tempore notissima adhuc verosimillime fuerit, multisque codicibus inserta.

[93] [potest haberi.] Quapropter, si a Dionysii ad decem Pauli quæstiones responsione omnino diversa non esset, fuisset & hæc Nestorii tempore pariter adhuc notissima. Verum hanc Nestorii tempore notissimam fuisse, non apparet. Quamvis enim in ea sanctissima Virgo Maria quinies ut minimum appelletur Θεοτόκος seu Deipara, quæ appellatio doctrinæ Nestorii, SS. Virginem non Θεοτόκον seu Deiparam, sed Χριστοτόκον seu Christiparam appellandam contendentis, e diametro opponitur, nullus tamen ex ista epistola seu responsione contra Nestorium textus in concilio Ephesino, in quo tamen plures aliorum SS. Patrum sententiæ multo minus eo facientes prolatæ fuerunt, in medium fuit adductus, ut adeo ista epistola seu responsio cognita non fuisse videatur, ac proin ut omnino distincta sit ab epistola, a Dionysio ad ecclesiam Antiochenam, seu ad patriarchatus Antiocheni episcopos scripta. Itaque ex hypothesi, quod duæ epistolæ, veluti ad Samosatenum a Dionysio scriptæ, seculo proxime elapso vulgatæ Dionysium vere habeant auctorem, nondum tamen, uti ex jam disputatis liquet, certum est, alteram e duabus hisce epistolis, seu Sancti ad decem Pauli quæstiones responsionem etiam vel pro parte tantum epistolæ, quam is ad ecclesiam Antiochenam seu patriarchatus Antiocheni episcopos dedit, esse habendam, quamvis id interim, ut jam ante docui, pro non improbabili queat haberi.

CAPUT VII.
De nonnullis Opusculis, Dionysio vel vere vel falso adscriptis.

[Alii libri seu Tractatus, quos Dionysius] Præter Opera Dionysio vel certo vel dubie adscribenda, quæ, veluti a scriptoribus sub Dionysii nomine memorata, & in Commentario, & in hac Appendice jam recensui, nonnulla adhuc supersunt, quorum pariter apud scriptores mentio occurrit, nec tamen scriptionis epocha habetur comperta. Hæc inter computandi sunt quatuor tractatus seu libri epistolari forma (hac enim in omnibus fere suis Operibus Dionysius usus videtur) magna ex parte verosimiliter conscripti, hisque deinde etiam addi debent nonnullæ epistolæ. Trium e quatuor dictis Tractatibus seu libris Eusebius æque ac Hieronymus mentionem faciunt. Posterior quidem lib. de Illustribus Ecclesiæ Scriptoribus his verbis: De natura ad Timotheum, de tentationibus ad Euphranorem; ad Basilidem quoque multæ epistolæ, in quarum una se (Dionysius nempe Alexandrinus) asserit, etiam in Ecclesiasten cœpisse scribere Commentarios. Eusebius vero lib. 7, cap. 26 Historiæ istis: Aliæ plures sunt apud nos illius (Dionysii Alexandrini) epistolæ, & prolixiores libri epistolari forma ac stilo conscripti; cujusmodi sunt illi de natura libri, Timotheo puero dedicati. Item liber de tentationibus, quem etiam Euphranori nuncupavit. Ipse præterea in epistola, quam ad Basilidem, Pentapolitanum episcopum scripsit, Commentarium se composuisse testatur in principium libri, qui Ecclesiastes dicitur.

[95] Tres itaque ex hisce Hieronymi & Eusebii verbis tractatus, [elucubravit: epistolæ, quas scripsit,] quorum alter de natura, alter de tentationibus, ac tertius ad Ecclesiasten interpretandum scriptus sit, habemus compertos. Quarti, quo primam ad Corinthios epistolam Sanctus interpretatus est, apud solum Hieronymum epistola, alias quinquagesima secunda, nunc, in recentiori scilicet Operum Hieronymi per Benedictinos editione, trigesima prima, ad Pammachium scripta, mentio invenitur. Atque hi quidem sunt Dionysii tractatus seu libri, de quibus hoc præsenti capite disserere proposui: epistolæ vero fere hæ sunt. Prima est objurgatoria ad Sancti gregem Alexandriæ constitutum, altera ad Romanos de officio diaconi per Hippolytum missa. Utriusque hujus epistolæ lib. 6 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 46 meminit Eusebius, qui etiam ejusdem quidem Historiæ libri septimi capite nono epistolæ de Luciano ad Dionysium Romanum scriptæ; capite vero vigesimo secundo duarum aliarum epistolarum, quarum altera de Sabbatho, altera περὶ γυμνασίου, id est, de exercitatione scripta est, mentionem facit. Ambæ hæ posteriores etiam Tractatu de Illustribus Ecclesiæ Scriptoribus memorantur ab Hieronymo, qui etiam ibidem & epistolam ad Heraclam, in Ægypto episcopum, & alteram item epistolam ad Alexandrinam ecclesiam de exsilio scriptam Operibus a Dionysio elucubratis accenset. Verum hæc (uti ex iis, quæ in Commentario num. 138 disserui, facile colliges) forte ab epistola, a Dionysio ad ecclesiæ Alexandrinæ compresbyteros scripta, illa vero omni dubio procul ab epistola, a Sancto ad Hieracem scripta, atque in Commentario num. 283 & alibi memorata, diversa non est, ut necesse non sit, de duabus hisce epistolis plura hic dicere, sufficiatque pro ampliori earumdem notitia curiosum lectorem ad eumdem Commentarium locis proxime citatis remittere.

[96] Lambecius lib. 3 Commentariorum de Bibliotheca Cæsarea pag. 18 duas adhuc in hac alias epistolas Mss. hactenus ineditas, [binæque, quas non scripsit, recensentur.] sub Dionysii archiepiscopi Alexandrini nomine ad calcem vetustæ in libros Regum expositionis anonymæ exstare affirmat. In fine, inquit, expositionis secundi Libri Regum, & quidem folio 123 extant epistolæ duæ S. Dionysii, archiepiscopi Alexandrini, hactenus, quod sciam, ineditæ, quarum prior inscribitur & incipit his verbis: Διονυσίου ἐπιστολὴ Θεοδοσίῳ μονάζοντι. Τὶ θαυμάζεις ὅτι ὀυδενὸς ἁμαρτήματος ὅλη τραυματίζεται πόλις, ὅπερ καὶ Δαυὶδ γενόμενον ἔγνως· Altera autem hoc modo: Τοῦ ἀυτοῦ ἐπιστολὴ Ὀυρσενουφίῳ ἀναγνώστῃ. μὲν οὖν Αβεσσαλὼμ δίκην παρὰ τῆς θείας ἀπητήθη δίκης ἐπὶ καθαιρέσει τοῦ οἰκίου πατρὸς &c. Causa vero, cur epistolæ illæ ibi sint insertæ, hæc est, quod Historia regni Davidis, quæ secundo libro Regum continetur, per eas potest illustrari. Ita laudatus Lambecius, duas, quas memorat, epistolas Dionysio Alexandrino episcopo sine ulla hæsitatione adscribens. Verum has nec Dionysii Alexandrini, nec alterius cujuspiam Dionysii esse, recte in suis Scriptorum Bibliothecis Guilielmus Caveus, Fabricius, aliique nonnulli eruditi contendunt. Ambæ enim Isidorum Pelusiotam habent auctorem, inter cujus epistolas reperiuntur. Prior quidem ad Theodosium libro 1 epistola trigesima nona pag. 10. Posterior vero ad Ursinuphium libro tertio epistola ducentesima decima nona, pag. trecentesima; ad quem etiam, ut recte observat laudatus Caveus, habentur & aliæ, nempe libro secundo, epistola 240, libro quarto, epistola 78 & 80.

[97] [Sanctus contra Democritum & Epicurum non ex fortuito] De illis itaque duabus epistolis, utpote quæ Dionysii non sint, nec plura hic oportet disserere. Quapropter, cum alia Opera, quæ apud scriptores sub Dionysii nomine memorata inveniam, præter jam recensita non supersint, proximum est, ut de his, quæ num. 94 & 95 recensui, quæque Dionysii certo sunt, unice agam. Id adeo, sola in sequens caput, quæ de Luciano ad Dionysium Romanum data est, dilata epistola, præsenti hoc capite jam præsto. A Sancti libris, Timotheo de Natura inscriptis, duco initium. Inutile fuerit, in tempus, quo libri illi scripti sint, utcumque inquirere. Etenim nulla prorsus nota chronica, ex qua id colligas, nec in eorumdem Fragmentis, ab Eusebio in decimum quartum Præparationis Euangelicæ librum illatis, nec alibi uspiam occurrit. Quod vero pertinet ad argumentum, quod tractant, potest de eo amplior certiorque sermo institui. In libris illis nempe Sanctus Democritum & Epicurum, qui ex fortuito atomorum concursu universum hoc emersisse docuerunt, egregie confutat, omnesque similiter falsas philosophorum de natura opiniones refellere, ut solum deinde hujus auctorem Deum esse demonstraret, sese habuisse in animo, non obscure indicat. Nunc enim, inquit ipsemet Sanctus apud Eusebium libro de Præparatione Euangelica proxime citato, cap. 26, pagina 779, ex sapientissimæ providentiæ operibus summatim pauca tantum aliqua percurrimus, iidem paulo post, cum adversus illum, cujus major est eruditionis opinio, disputabimus, uberius, Deo duce, ac plenius omnia persequemur.

[98] [atomorum concursu, sed a Deo mundum esse conditum,] Ratiocinia, quibus Dionysius Democritum & Epicurum confutare studuit, integra amplius non exstant; verum horum, ut jam innui, Fragmenta plane insignia, ne Opus plane eximium penitus interiret, in suo decimo quarto de Præparatione Euangelica libro nobis servavit Eusebius. In hisce autem Fragmentis, ex quibus quinque ultima prædicti decimi quarti de Præparatione Euangelica libri capita fere constant, S. Dionysius, ut nihil in hoc mundo fortuito atomorum cursu, sed solo Dei nutu omnia facta ostendat, res varias in quotidianum vitæ humanæ usum & commodum construi solitas, vestem nempe, domum, navigium in exemplum adducit, petitque, an fieri queat, ut opera tam artificiosa, tot e partibus apte ordinateque inter se unitis composita, absque artificis manu sint confecta. Hinc porro pro admirabili universi terrarum orbis constructione Deo attribuenda interrogando sio concludit: Quis æquis porro auribus audiat, ingentem hanc domum, ex cælo torraque constantem, qui propter maximam illam & multiplicem, quæ huic insidet, sapientiæ vim, mundus vocatur, ab atomis, quæ nullo ferantur ordine, ordinem atque ornatum omnem accepisse, ac perturbationem ipsam in mundum esse mutatam? Quis statos illos motus atque conversiones ex inconstanti quodam impetu proficisci? Quis absolutam rerum cælestium harmoniam & inconditis & inconcinnis instrumentis temperari? Quomodo autem, una cum omnium essentia sit incorruptibilisque natura, solo, ut aiunt, magnitudinum figurarumque discrimine, corporum tamen alia quædam, ut ipsi vocant, divina sunt, fatis superiora, & sempiterna, vel ævi saltem, ut nonnemo loqui maluit, longioris: eaque partim visu percipiuntur, ut sol, luna, stellæ, terra & aqua; partim sensum fugiunt, ut dii, dæmones & animi?

[99] Hæc Dionysius, plura deinde, ut mundum, astra, [libris de Natura Timotheo inscriptis ostendit,] animantia, planetas ceteraque omnia, quæ mundi ambitu continentur, a solo Deo creata esse ostendat, industrie simul & apposite adjungens. Atque id quidem Sanctus vigesimo quinto præfati decimi quarti de Præparatione Euangelica capite apud Eusebium præstat; sequenti autem capite non minus diligentem, ut id ipsum speciatim ex mira hominis structura probet, operam navat. Verba, quibus id facit, apud Eusebium loco proxime citato curiosus lector inveniet, eaque proinde huc non transcribo, illa dumtaxat, quæ jam proxime recitavi, in argumenti, quod in memoratis Sancti de Natura libris tractatur, specimen transcripsisse contentus. Porro hi libri, ut jam supra satis innui, Timotheo τῳ παιδι sunt inscripti, hincque nonnulli libros illos filio suo a Dionysio, quem propterea maritatum faciunt, nuncupatos fuisse contenderunt. Verum quid de re hac statuendum existimem, in Commentario num. 33 & seq. exposui; ad quem propterea, studiose lector, te remitto, atque de Tractatu, quem Dionysius Euphranori de Tentationibus inscripsit, nunc ago.

[100] Quod pertinet ad tempus, quo is concinnatus est, [Tractatu, Euphranori nuncupato, qui cum carne & dæmone hic certandum sit, forte docuit,] illud non magis, quam tempus, quo præmemoratus de Natura Tractatus scriptus est, habetur compertum, nec quidquam etiam, quo utcumque vel cum aliqua latitudine innotescat, uspiam aut in illo ipso de tentationibus Tractatu aut in aliis Sancti Scriptis occurrit. Nec hoc tantum circa hunc Dionysii Tractatum accidit incommodum, verum etiam quod nec argumentum, quod pertractat, sat accurate definiri queat. Fuerit forte de variis modis, quibus homo a dæmone & carne circumveniri atque ad peccandum allici solet, conscriptus. Docuerit forte etiam, qui illæ dæmonis carnisque insidiæ superari, quique cum illis, ut certa sit victoria, dimicari hic ab homine debeat. Utut sit, cum equidem Tractatus ille, quemadmodum & plerique alii a Sancto nostro concinnati, interierit, parum refert, non posse argumentum, quo de libri, dictum tractatum constituentes, tractarint, exactius determinari. Itaque ulteriori missa indagine, ad duos alios a Dionysio exaratos tractatus progredior.

[101] Alter primæ partis Ecclesiastæ, alter vero Epistolæ primæ ad Corinthios Commentationem seu interpretationem fuit complexus. [binisque e Commentariis, quos scripsit, altero primam Ecclesiastæ partem,] Ex neutro quidquam uspiam noscitur superstes. Argumentum, quo de scripti fuerunt, ex ipso, quem præferunt, titulo sufficienter innotescit. Quod vero ad scriptionis tempus pertinet, id nulla prorsus ratione, quantum equidem puto, quisquam definiat. Sanctus Dionysius, teste Eusebio, lib. 7 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 26 supra adhuc citato, in una ex epistolis, quas ad Basilidem, Pentapolitanum episcopum, scripsit, sese in principium libri, qui Ecclesiastes dicitur, Commentarios composuisse asseruit; horum autem etiam de Illustribus (vide verba num. 94 recitata) Ecclesiæ scriptoribus S. Hieronymus, postque eum, uti in Bibliotheca sancta Sixtus Senensis testatur, Procopius Gazæus in explanatione tertii capitis Geneseos meminit, nihilque de iisdem innotescit præterea.

[102] [altero primam ad Corinthios Epistolam exposuit;] Atque hæc sunt, quæ de Commentariis a Sancto in Ecclesiasten scriptis possum asserere. Quod vero ad Commentarios in priorem ad Corinthios Epistolam a Sancto pariter concinnatos pertinet, præter ea, quæ jam de his dicta sunt, adductumque S. Hieronymi epistola ad Pammachium trigesima prima, alias quinquagesima secunda testimonium, nihil prorsus de iisdem commemorandum occurrit. Cum nihilominus non parvi momenti Commentarios illos fuisse, pateat ex verbis, quibus hos a Dionysio scriptos in præfata epistola testatur Hieronymus, istæc huc transcribo. Origenes, inquit dictæ Epistolæ interpretes enumerans, Dionysius, Alexandrinus scilicet episcopus, Pierius, Eusebius Cæsariensis, Didymus, Apollinaris latissime hanc Epistolam, primam scilicet ad Corinthios, interpretati sunt. Latissime ergo, uti ex his Hieronymi verbis intelligitur, priorem ad Corinthios Epistolam interpretatus est S. Dionysius, ac proin in hanc non parvi momenti Commentarium verosimiliter conscripsit; de quo cum plura addenda non habeam, jamque, quæ de quatuor Dionysii Tractatibus supra memoratis litteris consignata reperi, in medium adduxerim, restat, ut de Sancti epistolis, de quibus etiam præsenti capite tractare proposui, nunc agam.

[103] [quid vero binis epistolis, quarum alteram ad Romanos] Epistola, a Sancto ad gregem suum Alexandrinum objurgatoria conscripta, uti etiam epistola, ab eodem ad fratres Romæ constitutos de officio diaconi missa, apud Eusebium, Historiæ scilicet Ecclesiasticæ, ut jam docui, lib. 6, cap. 46, recensetur una cum epistolis, quæ a Dionysio Novatiani schismatis occasione ac proin anno circiter 250 aut 251 fuerunt conscriptæ. Hinc porro non nemo forte concludat, duas illas epistolas, alteram de officio diaconi, alteram ad gregem suum Alexandrinum objurgatoriam, eodem circiter tempore exaratas pariter fuisse, ac proin eas non in hac Appendice, sed in Commentario fuisse tractandas. Verum respondeo, ne ullas quidem epistolas, quas Eusebius una cum Sancti epistola ad gregem suum objurgatoria, & epistola de officio diaconi Romam missa, loco proxime citato commemorat, in Commentario a me, nisi earum epocha ex argumento, de quo scriptæ sunt, propius haberetur perspecta, fuisse tractatas, hincque esse, cur ibidem de dictis epistolis, quarum altera ad gregem Alexandrinum, altera de officio diaconi Romam scripta est, agendum non duxerim. Et vero id merito factum esse, nemo, quantum opinor, ibit inficias, qui, quæ ab Eusebio uno eodemque capite recensentur scripta, non uno eodemque tempore semper esse elucubrata, compertum exploratumque habuerit.

[104] Cum enim revera Eusebius, ut difficile non esset ostendere, diversa auctorum scripta, quæ diverso tempore elaborata sunt, uno eodemque capite subinde recenseat, utique ex epistolis, quibuscum dictæ binæ epistolæ ab Eusebio lib. 7 Historiæ, [de officio diaconi, alteram ad gregem suum objurgatoriam] cap. 46 memorantur, sciri non potest, fuerintne hæ eodem tempore, quo illæ, an alio conscriptæ, ac proin ad hanc Appendicem ex instituto meo pertinent; cum scilicet ad earum epocham definiendam nec aliud occurrat, nec ipsa, de quibus scriptæ sunt, argumenta eo conducant. Hæc quippe ex titulis, quibus epistolæ ab Eusebio & Hieronymo insigniuntur, utcumque tantum innotescunt; & hinc quidem epistola, ad Romanos de officio diaconi scripta, a Dionysio hos, quæ sit diaconi dignitas, quis ordo, quæ partes, fuisse edoctos, verosimillimum fit; verum nihil omnino inde habetur, ut quo circiter tempore epistola illa scripta sit, definiri utcumque queat. Quod vero ad alteram, quam Dionysius ad gregem suum Alexandrinum objurgatoriam scripsit, spectat epistolam, hanc quidem Sanctus, cum in exsilium pulsus Alexandria abesset, scripsisse videtur.

[105] Verum cum Dionysius bis, semel nempe sub Decio & semel sub Valeriano, [dedit, binisque aliis de exercitatione & Sabbato scriptis egerit, non sat distincte noscitur.] Alexandria exsulare fuerit compulsus, dictamne epistolam sub Decio, an sub Valeriano scripserit, nequit edici, ac proin tempus, quo id fecerit, manet incertum, spectato etiam ejusdem epistolæ argumento, ex quo porro nihil aliud discimus, quam illa, utpote objurgatoria, a Sancto Christianos, Alexandriæ exsistentes, fuisse reprehensos; causa interim seu delicto, ob quod nominatim id a Dionysio factum fuerit, penitus manente obscuro, ut nec de dicta epistola, pro qua etiam studiosus lector num. 98 & 138 Commentarii potest consulere, quidquam amplius dicendum supersit, pergamque propterea ad duas reliquas Sancti epistolas, de quibus hic acturum me, supra spopondi. Altera de Sabbato, altera περὶ γυμνασίου seu de exercitatione scripta est. Ambæ nihil iterum offerunt, unde quo circiter tempore scriptæ sint, utcumque colligas. Argumentum etiam, quod de scriptæ sunt, ex titulis, quibus ab Eusebio & Hieronymo ornantur, non satis distincte innotescit, nec, ut id divinando forte assequar, conjecturis agere est animus, ut de duabus istis, utpote quæ penitus cum plerisque aliis Dionysii lucubrationibus interiere, nec ulteriorem aliquo ex capite de se disserendi præbent materiem, plura dicenda non habeam.

CAPUT VIII.
De Sancti ad Dionysium Romanum de Luciano epistola, hujusque occasione nonnulla adhuc de quibusdam Dionysii opinionibus seu dogmatibus observantur.

[Sancti epistola de Luciano scripta:] Ex omnibus Dionysii epistolis, num. hujus Appendicis 95 recensitis, de quibus hic restabat tractandum, unicam huc de Luciano scriptam remisi. Hæc quidem & ad Dionysium Romanum, teste Eusebio, data est, & eodem lia bri septimi Historiæ Ecclesiasticæ capite nono, quo duæ de baptismo a Dionysio scriptæ memorantur epistolæ, a laudato Eusebio memoratur. Verum epocha, qua scripta sit, nec ex eo, quod ad Dionysium Romanum scripta sit, nec ex eo, quod eodem capite, quo duæ aliæ de baptismo epistolæ, memoretur ab Eusebio, definiri potest. Primum sic probo: Dionysius Romanus, ad quem epistola illa scripta asseritur ab Eusebio, dubio procul, alius non est, quam Dionysius, de quo idem Eusebius, quartam Sancti de baptismo epistolam ab epistola de Luciano scripta hicque tractanda distinctam commemorans, paulo ante, capite nempe ejusdem libri septimo, ita scripserat: Quarta ejus (Dionysii Alexandrini) de baptismo epistola ad Dionysium scripta est, tunc quidem Romanæ urbis presbyterum, sed qui aliquanto post tempore ejusdem urbis episcopus est constitutus. Fuerit ergo, uti ex his Eusebii verbis facile colliges, Dionysii de Luciano, qua de hic agimus, epistola vel ante vel postquam Dionysius Romanus ad supremam Ecclesiæ cathedram esset evectus, conscripta.

[107] [hujusque epocha neque ex Dionysio Romano, cui scripta est,] Verum sive ante sive post illam Dionysii Romani promotionem scripta statuatur, nihil equidem ex eo, quod ad hunc scripta sit, pro determinanda ejus epocha sat certi ac definiti potest haberi. Fac enim eam, antequam Dionysius Romanus in Pontificem esset electus, esse scriptam: cum hic Sancti nostri fuerit æqualis, indubieque ante annum 247, quo Dionysius Alexandrinus ad patriarchalem Ægypti cathedram fuit evectus, floruerit; ab anno autem 247 ad annum usque 259, quo Dionysius Romanus in Pontificem fuit assumptus, anni excurrant duodecim, sciri nequit, quo ex hisce annis dictam epistolam, si modo etiam citius scripta non fuerit, Dionysius exararit. Quod si vero illam, cum Dionysius Romanus jam esset Pontifex, scriptam lubeat statuere, nec sic quidquam habebis, ut, quo determinato anno scripta sit, certo definias. Cum enim Dionysius Romanus anno 259 ad S. Petri cathedram fuerit promotus; ab hoc autem anno ad annum usque 265, quo Dionysius Alexandrinus, ut docuimus, e vivis excessit, anni excurrant, computato utroque extremo, nec plures nec pauciores quam septem, sciri iterum non potest, quo ex hisce annis de Luciano eam, qua de hic agimus, epistolam Sanctus scripserit.

[108] [nec aliunde comperta hæberi potest.] Itaque quocumque modo res spectetur, nequit sane annus, quo ejusdem epistolæ debeat locari scriptio, definiri ex eo, quod ad Dionysium Romanum data sit. Dispiciamus modo, an hic definiri etiam nequeat ex eo, quod illa eodem libri septimi nono capite, quo duæ de baptismo a Dionysio scriptæ epistolæ, memoretur ab Eusebio. Eusebius, ut jam supra monui, uno eodemque capite plures subinde epistolas, utut non uno eodemque tempore scriptas, commemorat, ut adeo ex eo, quod ea, qua de hic sermocinamur, epistola capite eodem, quo duæ aliæ, memoretur ab Eusebio, determinari annus, quo illa scripta sit, etiam non queat. Quod si porro de eodem argumento, seu de baptismo, de quo duæ aliæ epistolæ, quibuscum dicto capite memoratur ab Eusebio, exaratæ sunt, foret conscripta, illius sane epocha, cum omnes omnino epistolæ, quas Dionysius vel de baptismo vel controversiæ de hoc exortæ occasione scripsit, ad annum 256 vel alterum e binis sequentibus spectent, jam prope haberetur comperta. Verum epistolam illam de Luciano scriptam, dumtaxat asserit Eusebius, nec quidquam suppeditat, unde, an in illa baptismus, an res alia de Luciano scribendi materiem Sancto præbuerit, possis colligere, ut adeo ne quidem, an controversiæ, Stephanum inter & Cyprianum de baptismo exortæ, occasione scripta sit, habeatur compertum, ac proin, ut nihil inde quoque pro definienda præmemoratæ epistolæ epocha possit haberi.

[109] Utinam interim luculenter constaret, non tantum quibus de rebus potissimum in præmemorata ad Dionysium Romanum epistola, [Forte in dicta epistola de baptismo fuit tractatum. Dionysii de hoc Sacramento,] in qua forte etiam de baptismo nonnulla fuerint disputata, a Dionysio nostro, Alexandrino episcopo, actum fuerit; verum etiam, quid hic in singulis, quas de baptismo scripsit, epistolis docuerit! Ita sane, quod scitu foret non injucundum, certum exploratumque haberetur, quæ Sancto nostro de baptismi ab hæreticis collati valore sederit opinio; de qua quamvis in Commentario jam discussa, hic tamen occasione epistolæ ad Dionysium Romanum de Luciano scriptæ, in qua etiam a Sancto de baptismo forte fuerit tractatum, nonnulla adhuc, ut de ea quid queat statuï certius, juverit disserere. Paragrapho Commentarii undecimo baptismum, ab hæreticis collatum, pro valido a Dionysio habitum fuisse, verosimillimum esse ostendi, viamque Hieronymum, qui Dionysium in Cypriani de rebaptizandis hæreticis dogma consensisse affirmat, cum doctrina illa conciliandi aperui, vel hac potissimum ratione ductus, quod ipsum Pepuzenorum seu Montanistarum baptismum, qui tamen indubie erat invalidus, a Dionysio pro valido habitum fuisse, Basilius epistola prima ad Amphilochium can. 1 doceat. Mirum forte accidet nonnemini parumque credibile id, quod de Montanistarum baptismo, indubie licet invalido, per Dionysium tamen approbato, a Basilio asseritur. Ut adeo quo loco habendum sit hoc Basilii assertum, utque Hieronymum, ne a vero aberrare dicendus sit; ea via, quam paragrapho Commentarii proxime laudato inivi, necessario esse exponendum, appareat, Sancti nostri de hæreticorum baptismo doctrinam, simulque Basilii de hac asserta, nondum satis ibidem discussa, paulo accuratius hic expendo.

[110] Itaque Basilius epistola ad Amphilochium proxime laudata can. primo sic scribit: [a Pepuzenis collato, opinio proponitur ex Basilio.] Quod igitur ad Catharos pertinet, & prius dictum est, & recte admonuisti, uniuscujusque regionis morem sequi oportere: Quod ii, qui tunc de illis statuerunt, in varias de ipsorum baptismate sententias abierint. Pepuzenorum autem baptisma nullam mihi habere rationem videtur, & miratus sum, quomodo hoc Dionysium, hominem canonum peritum, fugerit. Hæc Basilius, nonnullis interpositis, in eamdem sententiam etiam sic scribens: Pepuzeni ergo sunt aperte hæretici; nam in Spiritum sanctum blasphemaverunt, Montano & Priscillæ Paracleti appellationem nefarie impudenterque attribuentes. Igitur sive quia hominibus Divinitatem attribuunt, condemnandi sunt, sive quia Spiritum sanctum afficiunt injuria, dum eum comparant cum hominibus; sic etiam sunt æternæ condemnationi obnoxii, quod condonari non possit blasphemia in Spiritum sanctum. Qua igitur ratione eorum baptisma admittatur, cum in Patrem & Filium & Montanum aut Priscillam baptizent? Non enim baptizati sunt, qui in ea, quæ nobis tradita non sunt, baptizati fuere. Quare etsi hoc Dionysium Magnum latuit, servanda nobis non est imitatio erroris. Hactenus Basilius, a Dionysio, quamquam per errorem, Pepuzenorum seu Montanistarum baptismum pro valido habitum fuisse, non obscure indicans, simulque, ut quam immerito ita Dionysius senserit ostendat, causam adjungens, ob quam validus esse nequeat baptismus, a Montanistis seu Pepuzenis collatus.

[111] [Hic & Hieronymus pugnare inter se, videri queunt;] Benedictini in recentiori sua anni 1730 Basilianorum Operum editione ad priorem textum huc jam transcriptum sic observant: Pugnat aperte Basilius cum Hieronymo, qui in libro de Scriptoribus ecclesiasticis testatur, Dionysium idem ac Cyprianum de baptismo sensisse. Videtur hac in re major auctoritas Basilio attribuenda, quam Hieronymo. Plus operæ insumserat Basilius in ea re examinanda. Præterea cum illius testimonio congruit tota Dionysii agendi ratio, qui deprecatorem se pro Asiaticis & Afris (apud Stephanum nempe, Romanum Pontificem) interposuit; nedum in eadem ac illi causa versaretur. Quin etiam suam ac decessorum suorum sententiam satis declaravit, cum hominem impio & blasphemiæ pleno baptismo apud hæreticos initiatum, sed jam dudum sine baptismo ab antecessoribus suis receptum, ante non ausus est baptizare, quam Xystum (vide, quæ in Commentario § proxime memorato dicta sunt) episcopum Romanum consuluisset. Hæc laudati Benedictini, contendentes, Basilium hic cum Hieronymo pugnare. Et vero id non omnino immerito contendunt. Cum enim a Dionysio Pepuzenorum, qui erant hæretici, baptismum, utut certo (vide supra Basilii verba) invalidum, pro valido habitum fuisse, Basilius verbis mox recitatis testetur, ex hoc Sancti hujus testimonio recte colligitur, quodlibet sane baptisma, a quocumque sive hæretico sive orthodoxo collatum, cui ritus legitimus non deesset, ratum a Dionysio habitum fuisse. Jam vero cum in dogma, quo Cyprianus aliique plurimi Africani episcopi baptismum ab hæreticis collatum esse invalidum, ac proin, qui, a solis hæreticis baptizati, ad Ecclesiam accederent, rebaptizari debere contendebant, Dionysium consensisse, S. Hieronymus (vide Commentarium num. 110) aperte doceat, non omnino sane immerito cum hoc pugnare S. Basilius a laudatis Benedictinis asseritur.

[112] [non ita tamen pugnant, quin aliqua ratione in concordiam queant adduci.] Attamen duo hi SS. Patres non ita inter se pugnant, seu invicem dissident, ut nulla ratione queant in concordiam adduci. Viam, qua id non incongrue fiat, quivis facile discet ex iis, quæ § XI Commentarii protuli. Arbitratus est scilicet (vide dictum §) S. Dionysius, baptismum, quamvis a solis hæreticis collatum, pro valido esse habendum; cum vero Sanctus simul (adi iterum dictum §) rebaptizari posse a solis hæreticis baptizatos, hacque in re quamlibet ecclesiam usui suo seu consuetudini esse relinquendam existimaret, eum in Cypriani, utpote hæreticos rebaptizari debere ac proin posse contendentis, dogma consensisse, asserere potuit Hieronymus, nec tamen aperte pugnare cum Basilio verbis supra recitatis prodente ea, ex quibus consequens est, a Dionysio baptismum, ab hæretitis ritu debito collatum, pro valido habitum fuisse. Itaque S. Basilius hic non ita indubie, ut contendunt laudati Benedictini, cum Hieronymo pugnat. Quod autem aiunt, Dionysium tunc, cum hominem, impio & blasphemiæ pleno baptismo apud solos hæreticos initiatum, non ante novo baptismate, quam Xystum, Romanum Pontificem, consuluisset, abluere est ausus, sententiam suam, qua baptismum, a solis hæreticis collatum, pro valido habuerit, sufficienter declarasse; nec id undequaque certum, uti ex iis, quæ eodem iterum XI Commentarii § dicta sunt, facile intelliges, nonnemini forte apparebit.

[113] Verum Dionysius declararit ibi sufficienter, non declararit suam de baptismo ab hæreticis collato sententiam, [Dionysius in errore, quem circa baptismi reiterationem admisit, excusandus est,] hunc equidem ab illo, quotiescumque ritu debito esset collatus, pro valido habitum fuisse, fit ex eo, quod pro valido Pepuzenorum, teste Basilio, habuerit baptismum, indubitatum atque perspicuum; quamvis interim, uti in Commentario § jam sæpius nominato docui, cuilibet episcopo permittendum esse voluerit, ut libere pro ecclesiæ, cui præerat, consuetudine rebaptizaret vel non rebaptizaret, qui, a solis hæreticis baptizati, ad Ecclesiam accederent. Verum, inquies, si talis fuerit Dionysii doctrina, consequens est, ut insigniter circa primum maximeque ad salutem necessarium Sacramentum errarit. Fateor: Sanctus hic a vero certissime aberravit. Verum quid tum? Aberravit etiam S. Cyprianus, totaque fere cum eo Africana ecclesia, ut mirum nemini videri debeat, Dionysium in re, quæ nondum sua ætate tam clare, ut postea fuit, esset definita, opinionem erroneam esse amplexum. Episcoporum torrente, idem cum Cypriano sentientium, fuit abreptus, non quidem, ut omnem baptismum, ab hæreticis collatum, esse invalidum pronuntiaret, sed ut saltem eos, qui valide ab hæreticis baptizati essent, pro cujuslibet ecclesiæ consuetudine rebaptizari posse vel non posse assereret. Hinc is Sancti error, utpote sine gravi ratione non admissus, facile apud quemvis æquum rerum æstimatorem excusationem inveniet.

[114] Ast, inquiet non nemo ulterius, Dionysius non tantum eorum, [omnique etiam, dubio insuper exsistente, an baptismi defectum] qui ab hæreticis valide baptizati essent, rebaptizationem licitam asseruit; verum etiam, quem sane errorem nemo excuset, Pepuzenorum seu Montanistarum baptismum, quamquam sine forma debita collatum, pro valido, teste S. Basilio, voluit haberi; unde consequi videtur, ut etiam baptismum, a quibuscumque hæreticis & quocumque modo collatum, validum esse existimarit. Adhæc (vide iterum Commentarii § XI) baptismi defectum, ut apparet, per sacram Communionem suppleri posse putavit, quod sane etiam omni dubio procul est erroneum, ut adeo Dionysius non leve tantum erratum, quod facile excusationem inveniat, circa baptismum admiserit. Ita, ut jam innui, contra Dionysium argui potest ulterius. Verum respondeo, posse non immerito, uti ex laudato Commentarii § XI facile intelliges, vocari in dubium, an Dionysius revera baptismi defectum per sacram Communionem suppleri posse existimarit. Quamvis enim (vide Sancti verba in Commentario num. 114 recitata) hominem illum jam dudum in Ecclesiam atque ad Sacramentorum participationem admissum, qui, cum se invalide impioque tantum & blasphemiæ pleno baptismo baptizatum putaret, vero puroque baptismate donari petierat, rebaptizare non ausus, diuturnam illi communionem ad id sufficere responderit, ita forte Sanctus potest intelligi, ut non quidem diuturnam communionem, veluti ad causam, qua homo ille a peccato originali expurgatus esset, sed tantum ad certum indicium, quod baptismo valide collato, a peccato originali expurgatus esset, satis esse voluerit.

[115] Etenim Sanctus, ut apparet, pro parum credibili habuit, [per sacram communionem suppleri posse existimarit,] hominem, qui jam a longissimo tempore, ejurata hæresi, in Ecclesiam atque ad sacram communionem frequenter fuisset admissus, valido numquam antea baptismate fuisse initiatum. Colligendum id videtur ex eo, quod Sanctus loco supra citato apud Eusebium, ubi homini, qui rebaptizari petierat, diuturnam communionem ad id sufficere respondit, mox subjungat: Nam qui gratiarum actionem frequenter audierit, & cum ceteris responderit Amen; qui ad sacram Mensam astiterit, & manus ad suscipiendum sacrum cibum porrexerit; qui illum exceperit, & Corporis & Sanguinis Domini nostri Jesu Christi particeps fuerit diutissime, eum ego de integro renovare non ausim. Quæ verba si, ut non nemini forte videbitur, expositionem Dionysii proxime applicatam non firment, hæcque scholis potius, quam historicæ veritati videatur accommodata, nihil quidem, quo eamdem expositionem probem, in medium amplius adducam; verum tunc equidem pro certo atque indubitato haberi non posse contendo, a Dionysio baptismi defectum per diuturnam communionem suppleri, fuisse existimatum. Atque ita quidem quid de altero, cujus Dionysius circa baptismum insimulatur, errore statuendum putem, edocui. Quod vero jam pertinet ad illum, qui in Pepuzenorum seu Montanistarum baptismatis approbatione versatur, quique a Dionysio quodlibet baptisma, a quocumque, & quocumque modo collatum, pro valido habitum fuisse, suspicandi ansam præbet, respondeo, hanc postremam saltem erroris Dionysio objecti partem certam omnino non esse atque indubitatam, seu, quod idem est, compertum prorsus atque exploratum non haberi, a Dionysio quodlibet baptisma, a quibuscumque hæreticis & quocumque modo collatum, pro valido habitum fuisse.

[116] [omnemque baptismum quocumque modo collatum pro valido] Sane Benedictinis, qui recentiorem Basilianorum Operum anni 1730 editionem adornarunt, certum id atque indubitatum minime apparuit. Etenim ad priorem Basilii locum num. 110 huc transcriptum sic observant: Etsi testatur Basilius, non rejectum a Dionysio fuisse baptisma Pepuzenorum, non tamen videtur existimasse, magnum illum Virum eadem indulgentia in alios hæreticos usum fuisse. Miratur enim, cur tam liberaliter egerit cum Pepuzenis, utpote hæreticis; quod profecto mirum ei visum non fuisset, si ipsos etiam Marcionitas & Valentinianos ab eo sine baptismo receptos credidisset. Quam ob rem Basilii sententia, de hæreticorum scilicet baptismate a Dionysio approbato, paulo restrictius accipienda, quam vulgo accipitur. Constat illius de Pepuzenis sine baptismo receptis testimonium, atque ex hoc testimonio illud etiam colligi potest, quodlibet baptisma, modo ritus legitimus non deesset, ratum a Dionysio habitum fuisse. Sed Basilius ipse de solis Pepuzenis loquitur, & in hoc ipso canone Magni Dionysii erratum (sic enim appellat) in eo manifestum & ante oculos positum esse declarat, quod discesserit a sancita priscis canonibus regula, ut aliter hæretici, aliter schismatici recipiantur. Credebat ergo opinatam illam regulam in aliis hæresibus a Dionysio observatam fuisse. Ita laudati Benedictini, apertissime sane indicantes, in ea sese opinione versari, ut existiment, a Dionysio non quodlibet baptisma, a quibuscumque hæreticis & quocumque modo collatum pro valido habitum fuisse.

[117] Quod hic sese opinari significant Benedictini, id ipsum ego, [habuerit, excusatione in altero graviori errore, circa Pepuzenorum baptismum admisso, non caret,] quamvis rationes, quas afferunt, rem non evincant, pro verosimillimo habeo. Quis enim in animum inducat, ut Dionysium, virum eruditorum fere omnium calculis doctrina non minus quam pietate præstantem, eximiumque ævi sui decus & ornamentum, ridicule adeo de primo maximeque necessario Sacramento sensisse existimet? Habuit quidem Dionysius pro valido Pepuzenorum baptismum, qui tamen, ut Basilius verbis supra recitatis testatur, nullam omnino baptismi, utpote, ut ait, in nomine Patris & Filii & Montani aut Priscillæ collati, rationem haberet. Verum, si Benedictini in posteriorem Basilii locum supra huc transcriptum recte annotent, Pepuzeni in baptizando Montanum aut Priscillam nominatim non appellarunt, sed tantum per Spiritum sanctum, in cujus simul, uti & in Patris & Filii nomine baptizabant, Montanum aut Priscillam intellexerunt, ut Dionysius omni prorsus ratione, ob quam Pepuzenorum baptismum, utpote forma saltem exterius debita collatum, pro valido haberet, non caruerit, ac proin ut & error, in quem baptisma illud approbando lapsus est, excusari pariter mereatur. Utut sit, fatemur equidem, Dionysium, utut excusatione dignum, tum in approbando Pepuzenorum baptismo, tum in eorum, qui ab hæreticis valide baptizati ad Ecclesiam accedunt, rebaptizatione admittenda ut licita vehementer errasse.

[118] Neque enim hic lubet subtilius philosophando seu potius, [idque ipsum in crudioribus nonnullis Sancti de SS. Trinitate loquendi formulis,] ut dicam, quod res est, inepte argutando, sanctum Virum a manifestis, in quos prolapsus est, erroribus præstare immunem. Sic quippe non veritati historicæ studuisse, sed affectui potius videar indulsisse. Hac ratione ductus jam antea etiam Dionysium & in mulieribus, sexui suo consueta patientibus, a sacra Communione arcendis, & in Apocalypsi Joanni Apostolo abjudicanda certissime errasse, ingenue sum confessus: quamvis interim sanctum Virum, uti etiam hic feci, absque ratione, ob quam excusandus sit, non errasse, una ostenderim. Imo veritatis studio malui cum Athanasio, quæ Dionysius in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola in speciem scripsit erronea, ipsimet Sancto, quam cum Rufino Arianis, qui epistolam illam corruperint, adscribere. Cum Dionysius, inquit in trium concilii Chalcedonensis capitulorum defensione pag. 442 Facundus Hermianensis episcopus, olim docuisset, facturam esse Filium Dei, neque natura proprium, sed extraneum ab essentia Patris, & quia idem Filius non erat, antequam fieret, aliaque similia, quæ in eodem Opere continentur, Athanasius, germanum specimen, & Catholicæ doctrinæ atque virtutis exemplum, ea constanter excepit, & quamvis nostris auribus dura & ad excusandum difficilia, defendere non refugit. Athanasius, uti in Commentario docuimus, admisit quidem, Dionysium in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola asseruisse, Dei Filium, quod sensu magis obvio videri poterat & reipsa erat erroneum, rem factam esse & a Patre secundum substantiam alienum; verum hæc Sanctum non eo animo, quo volebant Ariani, protulisse, rationeque non una eum orthodoxe admodum sensisse, ostendit. Huic ergo Athanasii agendi rationi inhærens, Dionysium quidem in Commentario admisi non nihil esse crudius in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola de Dei Filio locutum; verum eum simul orthodoxe admodum sensisse, ex posterioribus, quæ sui purgandi ergo edidit, scriptis invicte, quantum opinor, probavi.

[119] [uti Baronius Athanasii exemplo in suis ad Martyrologium] Hanc pariter viam inierunt eruditi post Athanasium non pauci. Hos inter etiam computandus venit eruditissimus Cardinalis Baronius, cujus proinde verba, cum ad excusandum Dionysii de secunda SS. Trinitatis Persona scribendi modum non parum etiam conducant, eorum quodammodo, quæ eodem fine in Commentario disserui, complementi loco huc transcribo. Itaque die XVII Novembris in suis ad Martyrologium Romanum Notis de Sancto nostro sic scribit: De eodem Dionysio dubitatio alicui posset oriri, dum S. Augustinus (imo Gennadius, Massiliensis presbyter, uti nunc eruditis videtur) libro de Catholico dogmate cap. 3 eum appellat Fontem Arianorum & S. Basilius ad Maximum philosophum epist. 41 in eamdem sententiam hæc de eo: Est autem hæc nostra de illo sententia: non omnia Viri hujus laudamus; sunt, quæ prorsus etiam damnamus. Ipse propemodum (quantum nobis liquet) primus hominibus impietatis istius Ariomaniæ, quæ jam passim obstrepit, seminaria præbuit. Hæc Basilius; qui tandem eumdem excusans, hæc subdit: Causam vero hujus non puto animi malitiam esse, sed quod vehementer cupit obluctari Sabellio. Soleo itaque illum similem æstimare plantatori cuipiam, qui recentis plantæ correcturus aversionem, ita immoderate illam retorquet, ut a medio aberret, & in contrarium latus ramum abducat. Hæc ille.

[120] [Romanum Annotationibus merito etiam contendit,] In eamdem sententiam S. Athanasius adversus Arianos agens, pro Dionysio scripsit epistolam apologeticam; idemque in epistola de synodo Nicæna contra decreta Arianorum etiam addit, eumdem Dionysium ea de re judicio postulatum apud Dionysium, tunc Romanum Pontificem, scripsisse ad eumdem egregiam apologiam, quo se immunem liberumque a quavis hæresi demonstraret. Id & Basilius ad Amphilochium de Spiritu sancto cap. 29. Hieronymus etiam de Scriptoribus Ecclesiasticis in Dionysio testatur, ipsum ad prædictum Romanum Pontificem scripsisse epistolam unam & libros quatuor. Nisi vererer scholii mensuram excedere, plurimorum nobilium veterumque theologorum ejusdem generis exempla subnecterem, qui dum aliquam hæresim refellere conati sunt, in contrariam partem nimis valide rationes inflectentes, a rectitudine sinceræ fidei declinare visi sunt, licet iidem Catholicæ fidei fuerint semper propugnatores acerrimi. Unum tantum non longe petitum, simileque huic, de Magno illo Gregorio Thaumaturgo, de quo hac agitur die, adducam exemplum. Sicut enim Dionysius laborans contra Sabellium visus est Arianis arma subministrasse; ita & ipse agens contra gentiles, conatus illis demonstrare, non esse plures Deos, & Christianos omnes nequaquam tres Deos colere, sed unum tantum; visus est aliquibus unam tantum constituisse in Divinitate Personam; sicque Sabellio parasse venenum: quod S. Basilius accurate notat & excusat scribens ad Neocæsarienses epist. 64, ut mirum sit profecto, eum non eadem erga Dionysium Alexandrinum benignitate usum fuisse.

[121] [omnibusque generatim erroribus pariter obtinere locum, ex disputatis satis liquet.] Utut sit, tum quæ verbis jam transcriptis proferuntur a Baronio, tum ea, quæ nos in Commentario protulimus, sufficere debent, ut Dionysius in iis omnibus, quæ circa SS. Trinitatem erronea in sua ad Ammonium & Euphranorem epistola docuisse visus est, facilem apud omnes æquos rerum æstimatores excusationem inveniat. Quod vero generatim pertinet ad errores, quos Sanctus non tantum admisisse visus est; verum etiam reipsa admisit, excusari eum in his omnibus pariter mereri, ea, quæ hoc præsenti capite & alibi in Commentario & in hac Appendice disserui, satis superque ostendunt. Ceterum præter Opera, quæ jam, veluti a Dionysio adornata, tum in Commentario, tum in hac Appendice recensui, nulla amplius nominatim seu in specie enumeranda supersunt; nec propterea tamen quisquam existimet, nulla præter ea, quæ in hujus de Dionysio Tractatus decursu memoravi, fuisse a Dionysio Opera elucubrata. Etenim Eusebius singulis fere locis, quibus aliquot vel epistolas vel Opuscula, a Dionysio elaborata, recenset, plura adhuc alia a Sancto elucubrata fuisse, adjungit. Sic, ut ceteros locos, quibus id facit, omittam, lib. 7 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 46, recensitis plurimis, quas Sanctus scripsit, epistolis, mox addit: Alias quoque complures ad diversos scripsit epistolas, ex quibus quicumque illius Operum studiosi sunt amatores (sunt autem etiamnum plurimi) multiplicem percipere possunt utilitatem. Scripsit ergo Dionysius præter eas, quas recensui, adhuc plurimas alias epistolas, ex quibus, cum, ut ait Eusebius, multiplex posset percipi utilitas, deplorandum sane est, eas interiisse.

DE S. ROMANA V. M. BELLOVACI IN GALLIA.

Sub Diocletiano et Maximiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Romana V. M. Bellovaci in Gallia (S.)

AUCTORE J. B.

§ I. Vitæ ejus scriptor, memoria sacra, in Galliam adventus.

Res Bellovacenses sub initium seculi decimi septimi Petrus Louvetus & Antonius Loisellus ex instituto scriptis persecuti sunt. Multa illi de Bellovacensium antiquitate, [S. Romanam Bellovaci passam] potentia, rebus bellicis. Gentis caput Cæsaromagum fuit, quod modo a gentis nomine Bellovacum audit. Episcopatum habet antiquum Remensi metropoli suffraganeum, cujus antistes comitis & Franciæ Paris (ut vocant), titulo gaudet. Diœcesim autem Bellovacensem ita describunt Novæ Galliæ Christianæ editores: Circumscribitur illa ad Septentrionem diœcesibus Ambianensi ac Noviomensi; ad Orientem Suessionensi & Silvanectensi, ad Meridiem Silvanectensi, Parisiensi & Rotomagensi; ad Occidentem Rotomagensi. Christi fidem S. Lucianus martyr (data sunt ejus Acta ad diem VIII Januarii) eo primus invexit, idemque primus Bellovacensium præsul fuisse a multis creditur, dissentientibus aliis. Hunc imitata S. Romana, relicta Urbe, sociabus aliquot comitata in Gallias venit, parique martyrii desiderio accensa apud Bellovacenses voti sui compos effecta est. Vitam ejus, seu potius reliquiarum, præmisso martyrii compendio, translationis historiam tom. 2 Spicilegii editionis primæ pag. 677 prelo dedit Acherius, quam a Nicolao de Boissy Congregationis Gallicanæ Canonicorum Regularium in abbatia S. Quintini Bellovacensis Priore accepit: unde & Louvetus multa deprompsit eorum, quæ de S. Romana in Antiquitatibus Bellovacensibus retulit.

[2] Vitæ hujus auctori, quisquis fuerit, non omnia, [scriptor anonymus] imo pauca sive in ipso martyrio, sive ante illud gesta innotuerunt: neque id mirum: qui enim Sanctæ vixere temporibus, gestorumque ejus spectatores, testesque esse potuerunt, artati persecutionis instantia, inquit num. 5, ordinem passionis ejus non scripserunt, & posteri de ea, quæ non perspexerunt, scribere noluerunt, ne adinventores innotarum rerum æstimarentur, asserere dubitaverunt. Quo illud factum est, ut antiquioribus æræ Christianæ seculis nulla fuerit ejus martyrio constituta solemnis dies, quamquam illud Bellovacensibus abunde foret exploratum. Quo autem tempore S. Romanæ Vitam litteris consignarit, ipsemet auctor loco non uno prodit. Capitis 2 (secundum partitionem nostram) initio sic loquitur: Nostris vero temporibus cum comes Flandriensis Balduinus puerum Philippum, Henrici regis filium, ad regni proveheret solium, ipsumque pro eo disponeret regnum, civitas Beluacensis suo destituta est antistite. Annuente igitur supernæ pietatis æquitate, Guido decanus, custosque ecclesiæ S. Quintini Vermandensis, & archidiaconus Laudunensis, constitutus est a præfato principe Belluacensium episcopus. Num. vero 7 Guidonem hunc scribit annum integrum exsulasse jussu Philippi regis, cum is per seipsum moderandas regni Gallici habenas suscepisset. Rursum num. 12 editum a S. Romana prope Argentolium prodigium recensens, id sibi eorum, qui videre & affuere, assertione compertum esse, testatur. Denique & in Vitæ epilogo iis verbis utitur, ut Bellovaci scriptionem suam, superstite etiamnum Guidone episcopo, absolvisse videatur.

[3] [seculi XI,] Aimoïnus lib. 5, cap. 48 scribit, Philippum Henrici regis hujus nominis I majorem natu filium, vivente & jubente patre, anno 1059 unctum esse in regem; Henricum autem anno sequenti obiisse. Regni autem administratio penes Balduinum sexennio fuit, sub eoque Bellovacensem cathedram Guido adiit anno 1063 vel sequenti: annus enim 1072 episcopatus ejus nonus fuit, ut habet ejus charta apud Loisellum pag. 254 eodem anno data XV Kalend. Jul. Unde Novæ Galliæ Christianæ editores Albericum & Sigebertum corrigendos monent, quorum alter Guidonem anno 1066, alter proxime sequenti benedictionis munus accepisse, asseruit. Annos jam aliquot in episcopatu Guido exegerat, cum post conditam exornatamque S. Quintini haud procul a Bellovacensibus mœnibus ecclesiam anno 1073 sedem suam deserere coactus est: ad quam non rediit nisi anno 1074 vel sequenti, ut infra num. 27 dicetur. Horum itaque omnium cum anonymus Vitæ S. Romanæ auctor meminerit, non ante id temporis scripsisse, necesse est: nec tamen (etsi id minus certum sit) post annum 1085 (vide finem num. 2) si verum est, Guidonem hoc anno episcopatu cessisse, & Cluniaci vitam monasticam amplexum biennio fere post pie obiisse; ut ex Guiberto abbate B. Mariæ citati Galliæ Christianæ editores scribunt, a quibus Louvetus aliquantulum discrepat. Quid vero de anonymi fide censendum sit, ex dicendis num. 6 statui poterit.

[4] Minus celebrem fuisse ante Guidonis ætatem S. Romanæ memoriam num. 5 his verbis anonymus aperit: [& Martyrologia quædam recentiora celebrant;] Decreverunt majores nostri diem martyrii ejus se non solemniter celebrare, nec tamen passi sunt omnino insolescere, scientes, quod martyrio coronata Christi cohæres regnat in gloria. Unde Guidonem episcopum in epilogo solemnitatis S. Romanæ institutorem amplificatoremque haud injuria nuncupat. Indeque, opinor, antiquiorum martyrologorum profluxit de S. Romana silentium. E recentioribus illius meminerunt Saussayus in Appendice ad Martyrologium Gallicanum: S. Romana virgo, cujus corpus Bellovaci servatur in monasterio S. Quintini, jam pridem miraculis a Deo clarificatum & a fideli populo devote honoratum. Castellanus in Martyrologio Universali ad hunc diem: In pago Bellovacensi, S. Romana, culta ut Virgo & Martyr Bellovaci, ubi est ejus corpus in ecclesia S. Quintini. Die etiam III Octobris signatur ejus festum in Breviario Bellovacensi, quod habemus manuscriptum, edito sub Odone Bellovacensi episcopo anno 1554. Dies porro hic non martyrii, sed translationis reliquiarum S. Romanæ est, ut lib. 2 cap. 9 Louvetus observat: cum, qui Diocletiani temporibus vixere, Christiani neque ordinem, neque tempus, neque diem denique, quo S. Romana passa est, litteris consignarint.

[5] S. Romanæ in Gallias adventum explicare exorsus anonymus, [ut ille Sanctæ in Gallias adventum] initium ducit a duodecim fidei Christianæ præconibus, qui post plantatam a SS. Petro & Paulo, & a successoribus eorum irrigatam Romanam Ecclesiam in Gallias Roma missi sunt, sancti Euangelii lucem Galliæ populis illaturi. Hujus, inquit num. 2, intentionis devotione egressi sunt ex eadem Urbe duodecim Christi milites nobilissimi & egregii prædicatores, qui Galliarum se ingerere non dubitarent atrocitati, idololatriæ eradicaturi falsitatem, & fidei seminaturi veritatem; & mox ad propositum propius accedens addit: Inter quos velut lucernæ super candelabra positæ effulserunt Christi martyres Quintinus atque Lucianus. Duodecim hosce Galliæ Apostolorum, quos hic indicare verisimiliter anonymus voluit, nomina in Actis S. Luciani datis ad diem VIII Januarii hoc modo exprimuntur: Hac itaque tempestate beatissimus Quintinus & sanctissimus Lucianus Roma egressi, Domino ducente, Gallias venerunt. Fertur etiam, sed & libelli de eorum certaminibus testantur, cum eis sanctos Crispinum & Crispinianum, Ruffinum, Valerium, Marcellum, Eugenium, Victorianum, Fuscianum, Piatonem atque Regulum pariter advenisse. Eosdem quoque habent Acta S. Fusciani parte 2 Historiarum ecclesiæ Gallicanæ Bosqueti pag. 156, etsi cum aliquo discrimine. Sancti ergo Viri, inquiunt, Fuscianus & Victoricus cum duodenario numero sociorum, per ordinem glomerati, una cum venerabili Dionysio præsule, comitibus ceteris Piatone, Ruffino, Crispino, Crispiniano, Valerio, Luciano, Marcello, Quintino & Regulo ab urbe Roma progredientes, cursu intrepido, pro Christi dimicantes victoria, bellatores Dei egregii intra fines Galliæ urbe Parisiis, duce Christo itineris, pervenerunt.

[6] [idoneis testimoniis destitutus,] Si vera anonymus narrat, duodecim hosce Apostolos æmulatæ duodecim virgines, sancta inter se societate conjunctæ, parique martyrii cupiditate inflammatæ, deserta Urbe & parentibus, ad barbaras ferocesque ea tempestate Galliarum gentes sese conferre, non dubitarunt. De S. Romana quidem, binisque aut tribus sociabus ejus aliunde notis id inficiari nolim: at de duodenario virginum numero haud ita facile inducar, ut credam. Certe, si sub Diocletiano passæ sint, non deerat illis Romæ martyrii occasio, ut ejus causa Gallias adire debuerint. S. Romanam, Benedictam & Leoberiam nominatim anonymus exprimit (Jolanam & Comaniam Saussayus adjicit) cur non etiam reliquas? Sed esto, antiquioribus Gallicanæ ecclesiæ fidelibus, grassantibus persecutionum procellis, earum res gestas memoriamque posteris transmittendi otium defuerit; temporumve injuria monumenta antiqua, si quæ de illis exstiterunt, interierint; anonymus saltem iis se fuisse destitutum, ultro confitetur. Necesse igitur est, ut ea tantum collegerit, litterisque mandarit, quæ seculo XI de duodenaria virginum illarum turba popularis traditio circumferebat; quæ quam exigui momenti sit, cum tot seculorum spatio a rerum gestarum epocha disjungitur, deficiente præsertim omni antiquitatis suffragio, nemo non videt. Idem quoque de Breviario Bellovacensi censemus, cui S. Romanæ historiam insertam esse, tomo IV de S. Luciano agens Tillemontius asserit, si eadem referat: nobis enim illud in promptu non est.

[7] [adjunctis verosimiliter] Sed ut concedamus, duodecim virginum elassem post sublatos martyrio SS. Lucianum & Quintinum Gallias accessisse, nondum omnino certum fiet, ex harum numero sanctam fuisse Romanam: anonymus enim Vitæ ejus auctor, antiquorum auctoritate destitutus, ad Acta S. Benedictæ, quæ harum virginum dux & magistra fuisse perhibetur, recurrere compulsus est, & ad instar illius (quantum quidem apparet) qui S. Saturninæ (de qua XX Maii) Acta dedit, S. Romanæ subinde adscribere, quæ in illis de S. Benedicta leguntur. Quod dixi, specimina e pluribus pauca probabunt. Numero 3 apud anonymum hoc initium est: Erant eodem tempore Romæ in sanctæ conversationis habitu duodecim virgines generosæ, invicem sibi una religiosæ fidei familiaritate conjunctæ: in quarum mentibus virtus sacræ opinionis procreaverat honorabile culmen gratissimæ honestatis. Eruditæ enim erant multimodis virtutum generibus, & sanctarum documentis Scripturarum formabantur omni opere pietatis, proficientes sanctæ devotionis gratia, divina eis propitiante clementia. Quid Acta S. Benedictæ? Habebat ergo, inquiunt, secum in suæ sanctæ conversationis habitu (Benedicta) generosas duodecim virgines procreatas unius germine seminis & decoras opinione præfulgidæ indolis: in quarum mentibus virtus sacræ operationis generaverat honorabile culmen gratissimæ honestatis. Neque minor utrobique est quoad reliqua verborum sententiarumque similitudo & consonantia.

[8] [aliunde petitis] Rursum sub finem ejusdem numeri de S. Romana jam Bellovaci commorante ita anonymus loquitur: Instabat jejuniis & orationibus crebris & despiciebat omnia pro amore patriæ cælestis. Erat enim miræ patientiæ, sanctæ humilitatis, & cælestium gratiarum exornata donis, mente tranquilla, sermone nitida & opere sancta. Totidem pene verbis eadem de S. Benedicta Lauduni commorante in ejus Actis leguntur. Instabat quippe jejuniis & orationibus crebris: ac despiciebat cunctarum blandimenta opum pro amore regni cælestis. Et paulo infra: Erat miræ patientiæ, sanctæ humilitatis, & cælestium gratiarum exornata donis, mente tranquilla, sermone nitida, & opere sancta. E quibus intelligi videtur, non aliunde, quam ex Actis S. Benedictæ sua deprompsisse anonymum; quamquam nec inde duodecim virginum in Gallias peregrinationi multum probabilitatis accedat: præsertim cum S. Benedicta, quæ velut ceterarum dux & antesignana describitur, ætatis, dum martyrio coronata est, parum provectæ fuisse videatur e verbis, quibus eam judex alloquitur: Benedicta, inquit, adhuc miserabilis puella: ætatulæ tuæ in infantia positæ jam nunc miserere. Unde de ceterarum quoque juvenili ætate prudens suspicio nascitur, & proinde tanto minus probabilitatis præ se fert ea virginum in Gallias expeditio, quanto plus habet admirationis. Quod numeri proximi initio dicebam, concesso etiam prædictarum virginum Roma in Gallias itinere, minime certum fieri, de earum numero fuisse S. Romanam, ideo dixi, quod hujus in Actis S. Benedictæ, unde sua anonymum nostrum hausisse, apparet, nulla mentio fiat.

[9] [& parum certis] Popularis ergo traditio, eaque nullis antiquitatis suffulta testimoniis movisse videtur anonymum, ut S. Romanam e sociabus S. Benedictæ unam fuisse, assereret, & sibi fas esse existimaret, ut nonnulla, quæ de illa dicuntur, huic nostræ Sanctæ applicaret; cui forte accessit qualiscumque temporum, locorumque propinquitas. Quanti vero S. Benedictæ Acta fieri debeant ad diem VIII Octobris, quo signatur in Martyrologio Romano, discuti uberius poterit: interim nonnulla animadverto, quæ Actorum fidem, si non omnino tollere, minuere tamen possint. Primum est duodecim virguncularum in Gallias iter, de quo jam actum est. Alterum est judicis tum conditio, tum agendi modus. Judæus enim fuisse dicitur, nescio, an usitato in judicibus Romanis Diocletiani tempore exemplo: quod si Judæum quidem, sed occultum fuisse, & propterea id secreto virgini insinuasse dixeris, ut ex his ejus verbis videtur posse deduci: Nam & ego te alloquar secretius, quod sum genere Judæus; cur coram aliis S. Benedicta a Judaismo ad Christiana sacra multo sermone convertere studet, eademque opera judicem prodit? Deinde ut Virginis animum expugnet, sibique amicum & obtemperantem reddat, Ego, inquit, Judæus sum, Jesu Christi nomen odi, doctrinæ ejus numquam aures præbui, Ecclesiam semper destruxi, quantum potui. Apposite quidem, si hujusmodi blanditiis id egisset, non ut Virginis animum emolliret, sed ad certamen acrius incitaret. Denique idem judex, etsi suæ impietatis administris non careret, martyris cæsariem accepit manu læva, & securim intorsit dextera in sacratissimæ virginis tempora, judex nempe simul & carnifex. Tertium est nimia prodigiorum multiplicatio: bis enim immanissime cæditur, bis ope curatur angelica. Postremum est, ut sileam duriora virginis miræ patientiæ & sanctæ humilitatis dono exornatæ in judicem verba, non alium fontem innuere ista: Sic denique S. Benedicta cum supradictis virginibus … fines Gallorum … FERUNTUR advenisse; & iterum: Tunc Matroclus judex scelestissimus ad hæc hoc dixisse FERTUR: expedit tibi &c, quam incertos vulgi rumores.

[10] [exornat.] Cum itaque duodecim hæ Romanæ virgines (ut quidem Actorum scriptori placet) emenso longo itinere in Gallias advenere, aliæ alio, quo pluribus prodessent, divino nutu consessere. S. Benedicta cum quadam collactanea sua Lauduni substitit, sancta vero Romana Bellovacum usque progressa est, ubi cum fidelibus quibusdam, quos S. Luciani prædicatio Christo pepererat, societate contracta, totam se dedit jejuniis, orationibus, exercitationibusque virtutum. S. Benedictam Lau dunensibus, S. Romanam Bellovacensibus morum operumque sanctitate præfulsisse, vocare in dubium nolim: at singulis fere duodecim virginibus singulas pariter divinitus sedes fuisse constitutas, metuo, ne fuerit studiose confictum, ne scilicet, quæ Gallicanis Apostolis, quos æmulabantur, dicuntur fuisse numero & martyrii cupiditate pares, iisdem unius habitationis societate dissimiles haberentur. S. Romanæ Leoberiam sociam adhæsisse, Louvetus Historiæ Bellovacensis lib. 2 cap. 9 scriptum reliquit: at Acta S. Romanæ, quæ tamen præ manibus habuit, uti & S. Benedictæ, Leoberiam huic, non illi; non Bellovaci, sed Lauduni comitem sociamque fuisse, aperte testantur.

§ II. Tempus martyrii, reliquiarum prima translatio.

[Probabilius apparet,] Jam SS. Luciani & Quintini martyrum pro fide certamina, ut Acta referunt, quorumdam sermonibus Romæ renuntiata fuerant, cum in Gallias Romana perrexit. De S. Quintino ad diem XXXI hujus mensis agendum est: annum autem, quo martyrium S. Lucianus subiit, Majores nostri non definiverunt: eo quod suum de S. Dionysii, cui socius fuisse S. Lucianus creditur, in Gallias adventu judicium pronuntiare necdum tempestivum videbatur; qua de re ad diem IX hujus mensis suus erit agendi locus. Interim vero ex Actis S. Luciani ad diem VIII Januarii, & S. Piatonis ad diem I Octobris datis nonnulla observo: ex illis quidem S. Lucianum post S. Quintinum martyrii palmam retulisse: sic enim cap. 2 num. 8 pag. 467 loquentem inducunt S. Lucianum: Gratias ago tibi, Domine Jesu Christe Redemptor mundi, qui me ad titulum dignitatis tuæ vocare dignatus es, & beatissimorum martyrum tuorum Dionysii & Quintini consortem efficere. Ex his autem, S. Piatonis necem post sublatum martyrio S. Lucianum contigisse: nam & ille num. 6 Domino gratias agit, quod S. Luciani aliorumque martyrum sit consors effectus. Recens porro tum fuisse S. Luciani martyrium, vel saltem non diu ante contigisse, suadet idem prædicatæ ab utroque fidei tempus, & eadem sub Maximiano persecutio. Cum igitur circa annum 287 S. Piatonis obitus in Commentario illius Actis prævio consignetur, consequens est, ut nec S. Luciani obitum, nec S. Romanæ in Gallias adventum procul ab eo remotum esse, dicamus.

[12] Credibile autem admodum est, S. Romanam gentilibus suis Bellovaci, [S. Romanam] quorum magnus erat tum temporis in ea civitate numerus, quique, ut perquirerent Christi milites, maxime eos, qui Roma dudum exierant, in mandatis habebant, haud diu fuisse ignotam, præsertim si vera sit illa duodecim virginum senatorio genere prognatarum simultanea in Gallias fuga, ac proinde brevi post martyrii corona insignitam. Imperatoris quidem nomen, sub quo passa est, Acta non exprimunt; cum tamen eum Principis terreni imperii titulo indigitent, non alius eo nomine venire videtur quam Diocletianus, penes quem imperii summa ad abdicationem usque remansit; quique non absimili loquendi modo in Actis S. Piatonis num. 3 ad imperium totius orbis electus dicitur. Cum hic Maximianum Herculium circa annum 286 Cæsarem renuntiasset, sævissima in Galliis adversus Christianos tempestas, Herculio auctore, excitata est, sæviitque usque ad annum 292 in Galliis, quo Constantio Chloro, Constantini Magni patri, homini Christiano nomini non adeo infenso, Galliarum obtigit administratio. Et his quidem limitibus, ut mihi videtur, S. Romanæ passio probabiliter circumscribi potest: neque enim est, cur ad alteram illam Christianorum persecutionem, cui sub iisdem Diocletiano & Maximiano annus 303 initium dedit, differri debeat, a qua si non omnino Gallia immunis fuit, minus certe detrimenti est passa, teste Lactantio cap. 16. Vexabatur, inquit, universa terra & præter Gallias ab Oriente usque ad Occasum tres acerbissimæ bestiæ sæviebant. Imo, dicente Ruinartio in Præfatione generali ad Acta Martyrum pag. 67, Gallicanæ ecclesiæ, forte ne unum quidem martyrem sub Chloro Constantio passum celebrant.

[13] Propterea tamen non inficior id, quod eruditis quibusdam placet, [sub Diocletiano,] non paucos Christianorum, etiam post susceptum a Constantio Galliarum moderamen, sive privatæ præfectorum sævitiæ, sive reliquorum imperatorum jussionibus, sive gentilis vulgi furori fuisse litatos, distracto præsertim exteris bellis Constantio: verum id unice contendo, nihil peculiare occurrere, quo id de S. Romana cogamur asserere, nec a verisimilitudine abhorrere, si potius passam eam esse dicamus, cum maxime persecutio in Galliis sæviit, plurimique morte mulctati fuisse noscuntur, quam cum fuit illa remissior; eaque de causa S. Romanæ martyrium late sub Diocletiano & Maximiano signavi. Sed nec dissimulare velim, esse in illius Actis, quod huic assertioni meæ refragari videatur. Ita enim habent num. 4. Cum autem princeps terreni imperii a principe suo diabolo instigatus ad delendam Christianæ fidei religionem & exaltandam idololatriæ superstitionem, per lata terrarum spatia iniquitatis decreta divulgasset, servos Dei & ancillas, ubicunque inventi fuissent, aut idolis immolare, aut per diversa tormentorum genera mortis periculo subjacere adigebat. Jam vero quæ tandem illa est, inquies, præter universalem Diocletianæam, persecutio, cui allata verba Actorum applicari aptius & congruentius possint? Verum his haud magnopere movebitur, quisquis animum attenderit, non inusitatum id esse, iis potissimum scriptoribus, qui a rerum gestarum temporibus nimio intervallo remoti fuerunt, ut Diocletianææ persecutioni omnium celeberrimæ adscribant, quæ tamen aliquanto prius acciderunt. Testimonio sunt S. Quintini Acta: Factum est autem, inquiunt, in illis diebus, ut persecutio insurgeret Christianorum per universum orbem terrarum: nec tamen seculo 4, sed 3, nondum e vivis sublato S. Piatone, martyr occubuit.

[14] [quam sub Juliano apostata,] Assentiri iis minime possum, qui S. Benedictam sub Juliano apostata passam volunt; de qua in Augusta Viromanduorum illustrata ad annum Christi 365 ita Hemeræus e Passionariis ecclesiæ S. Quintini scribit: Imitata Quintinum contribulem, eumdemque, ut alii volunt, cognatum Benedicta Romana virgo, peregrinationem etiam, cum aliquot sociabus, ad eosdem Viromanduos instituit, Christianam fidem & ipsa ampliatura. Ministerione publicæ prædicationis? Exempla certe tulit illa ætas, sexus imbecillis Euangelicam prædicationem obeuntis: quæ leges apud Socratem & Sozomenum. Benedictæ sodales Leoberia, collactanea ejus, Jolana, cujus numen infantulis exsuccis, macieque contabescentibus, apud nos propitium esse solet: &c. Passa Benedicta est in Originaco ad Isaræ fluenta: qui locus recessit ab Augusta Verom. Laudunum Clavatum versus, duabus leugis Gallicanis. Ibidemque requiescit corpus ejus. Et ad sacri pignoris tutelam positum monasterium est sanctimonialium Ordinis Benedictini, miraculorum frequentia nobile. In quo adhuc securicula ostenditur, quam Matroculus loci vel dynasta, vel præfectus, Judæus, ut quidam volunt, animo immanius exæstuante, in caput Benedictæ virginis impegit, imperante Juliano desertore. Ex quo consequens fieret, non modo S. Benedictam, sed etiam S. Romanam multo serius, ac dictum est, in Gallias appulisse aut certe passas esse. Verum id cum Actis utriusque Sanctæ haud satis convenit. Obitus enim S. Quintini sub finem seculi 3 contigit, ut ex num. 11 colliges. S. Benedicta autem & S. Romana Roma egressæ sunt, cum S. Quintini certamina quorumdam relatione audiri Romæ cœperunt, quod certe ad annum 361, quo imperare Julianus, cœpit, differri non potest, nedum ad annum 365, cum anno 363 Julianus occisus sit. Neque admodum verisimile est, Juliano imperante, superfuisse, quos præcedenti seculo S. Luciani prædicatio Christo lucrifecerat, quibuscum tamen necessitudine fuisse conjunctam S. Romanam, ipsius Acta commemorant.

[15] [martyrium obiisse.] Contendet fortasse quispiam, S. Benedictam, sociasque virgines Roma in Gallias fuisse excitas non modo SS. Luciani & Quintini certaminum fama, sed maxime prodigiorum, quæ S. Quintinus operatus est plurima, posteaquam ab Eusebia corpus ejus, quod hactenus aquis obrutum latuerat, repertum fuit: id porro annis circiter 55 ab ejus obitu contigisse: fieri proin facile potuisse, ut tum demum Roma egressæ in Gallias venerint; ac dein sub Juliano apostata fidem suo sanguine obsignarint: idque ipsum non modo Hemeræum ex Passionariis S. Quintini tradere, sed Saussayum etiam, & Franciscum Giry ex Auriniacensibus Mss. At certum mihi inprimis non est, S. Romanam Benedictæ comitem fuisse: licet enim in Actis S. Romanæ fiat mentio Benedictæ; in Actis S. Benedictæ nulla fit Romanæ. In utrisque nulla seu Juliani, seu miraculorum S. Quintini, sed tantum SS. Luciani & Quintini certaminum. Præterea Lahierius in Menologio Virginum Acta S. Benedictæ satis prolixa ex Atrebatensi S. Vedasti abbatia accepta sibi præ manibus fuisse, ait, simulque fatetur, haud illis exprimi, quo imperante, fuerit martyrium passa. Cujus autem ætatis & ponderis sint monumenta illa S. Quintini & Auriniacensia, neque auctores illi exponunt, neque ego compertum habeo; quibus non obstantibus, Castellanus ad annum 286 S. Benedictam; auctores vero Martyrologii Parisiensis anno 1728 editi S. Romanam post annum 290, S. Benedictam vero post annum 289 obiisse signarunt.

[16] De S. Romanæ gestis disseruimus, in quibus, ut diximus, [corpus ejus Bellovacensi] anonymi haud magni momenti auctoritas est: nunc cetera ad illam spectantia, quibus ipsemet forte interfuit, ac propterea majoris in his fidei, persequemur; si tamen prius de prima Sanctæ reliquiarum in S. Petri templum translatione pauca dixerimus. Dum sub ethnicis imperatoribus Christianorum in Galliis persecutio viguit, nulla iis erant publica templa, nulla religionis exercendæ libertas. Hinc fideles, si quæ nacti erant sanctorum Martyrum corpora, clam ea & secretis quibusdam locis sepeliebant, quod & de S. Romanæ exuviis factum esse, anonymus scribit: at invalescente paulatim sub Christianis imperatoribus fidelium numero, paulatim quoque Crucis trophæa erigi, templaque vel condi nova, vel antiqua in Christianorum usum ritumque cœpere converti. Sic Lidorius Turonensium anno 1 Constantii factus antistes, teste Gregorio Turonensi lib. 10 cap. 31, intra ipsum urbis sinum primam postmodum ædificavit ecclesiam, in eamque S. Martinus, tertius illius urbis episcopus, S. Gatiani exuvias intulit. Pari modo S. Romanæ corpus ex eo, quo primum humi conditum est, loco in ecclesiam S. Petri civitatis Bellovacensis cathedralem translatum est, sic num. 5 scribente anonymo. Corpus autem ejus a viris Christianis interim sepelitur: quod tamen exarescente idololatriæ insania, & florescente Christianæ religionis doctrina, translatum est in S. Petri sacrario, & honorifice vallatum sepultura. Rei autem gestæ adjuncta peculiaria vel nulla sunt, vel incomperta.

[17] Ceterum S. Petri templum, in quo olim S. Romanæ corpus depositum, [& Petri templo illatum.] diuque servatum fuit, universæ civitatis antiquissimum est, de quo multa Louvetus toto cap. 1 lib. 4; e quibus pauca Latine reddo. Certum est, inquit, id temporis, quo civitatis seu castri Bellovacensis muri conditi sunt, templum (quod, exstincta superstitione ethnica, Virgini Mariæ & S. Petro dedicatum est) conditum fuisse atque exstructum. Tum quod murorum (& templi) symmetria sit plane similis, tum quod idola quædam, quæ ethnici adorabant, Occidentali vestibulo etiamnum superstiti spectentur imposita. Porro in hoc templo sedem constituerunt, rebusque divinis usque ad annum MCCLXXII operati sunt Bellovacenses episcopi. At quia anno CMXCVII vel ad æmulationem usque cathedrales ecclesiæ passim innovari cœperunt, ceteris ea re cedere Bellovacenses noluerunt. Verum non modo ecclesias S. Stephani, S. Ægidii, S. Laurentii, & S. Nicolai instaurare, sed & chorum ecclesiæ cathedralis Bellovacensis moliri cœperunt, cujus fundamenta jecit Hervæus episcopus. Qua de causa vetus cathedralis ecclesia opus inferius (le bas œuvre) dici cœpit, quo distingueretur a choro, quem opus superius (le haut œuvre) nuncuparunt. Varias deinde illius ecclesiæ vicissitudines refert, quas loco citato lector curiosus inveniet. Anno 991 conditam seu potius choro auctam pag. 58 Loisellus scribit.

§ III. Templi S. Quintini exstructio & dedicatio, altera reliquiarum Sanctæ translatio & miracula.

[18] [Guido Bellovacensis episcopus S. Quintino ecclesiam] Sanctæ Romanæ exuviis potita est S. Petri ecclesia usque ad Guidonis Bellovacensis episcopi tempora, quem circa annum 1063 Bellovacensem cathedram adiisse, dixi num. 3. Is, cum e decano & custode ecclesiæ S. Quintini & archidiacono Laudunensi factus esset Bellovacensium præsul, suum erga illum amorem & venerationem testatum esse voluit, condita in ejus honorem haud procul a Bellovacensibus mœnibus loco fertili & amœno ecclesia, cui ædificandæ manus admovit anno 1067, perfecitque biennio post; qua de re apud Novæ Galliæ Christianæ editores leguntur hi versus:

Anno millesimo sexagenoque noveno
Est incarnati Verbi sub honore beati
Quintini factus locus iste, Deoque dicatus.

Eadem Sigebertus Gemblacensis refert in Chronographia partim ad annum 1067, partim ad 1069. Ad illum quidem ita loquitur: His temporibus Beluacensi civitate suo destituta antistite, Guido decanus custosque ecclesiæ S. Quintini Virdunensis (imo Viromanduensis) & archidiaconus Laudunensis constituitur Beluacensis episcopus & a Gervasio Remensi metropolitano consecratur. Qui graviter ferens, carere se præsentia Quintini martyris, in ejus honore & memoria ædificavit ecclesiam, haud longe a mœnibus Belloacæ urbis. Ad annum vero 1069 hæc habet: Guido episcopus Beluacensis duobus annis perfectam dedicavit ecclesiam in honore advocati sui Quintini martyris, quarto Nonas Octobris. Sigebertum secutus Nicolaus de Nos lib. 3 de Canonicis Regularibus, Guidonem ait statim ab inauguratione sua ecclesiam S. Quintini ædificari curasse, non animadvertens Sigebertum (si presse accipienda sunt ejus verba) in anno suscepti a Guidone episcopatus falsum esse, ut num. 3 ostensum est. Dixi, Si presse accipienda sunt ejus verba: non enim hæc omnia eodem anno (1067) sed his temporibus contigisse, citatus priore loco Sigebertus scribit.

[19] [condit, adjecto Canonicorum Regularium cœnobio,] S. Quintini ecclesiæ Canonicorum Regularium S. Augustini cœnobium idem Guido adjecit, quod circa annum 1078 sub S. Ivone, Carnotensi deinde episcopo, florere cœpisse his verbis Sigebertus refert: Ab hoc tempore cœpit reflorere in ecclesia beati Quintini Beluacensis canonicus Ordo, primum ab Apostolis, postea a beato Augustino episcopo regulariter institutus, sub magistro Ivone, venerabili ejusdem ecclesiæ præposito, postea Carnotensium episcopo. Auctor Disquisitionum de Canonicorum Ordine anno 1697 Parisiis in lucem editarum pag. 349 cœnobii illius fundationem refert ad annum circiter 1070. De S. Ivone vero ad diem XX Maii in Opere nostro hæc leguntur: In Kalendario S. Quintini Bellovacensis, ista in particulari referuntur: Primus abbas hujus ecclesiæ, postea Carnotensis episcopus, dedit nobis triginta volumina, calices quatuor, textum aureum, crucem auream, phylacteria quatuor, cruces argenteas & auratas quatuor, dexteram B. Callisti Papæ, thuribula duo argentea. Litteræ, quibus hujus cœnobii fundationem confirmat Philippus Galliæ rex, apud Galliæ Christianæ auctæ auctores tomo 10 ecclesiæ Bellovacensis instrumentis pag. 246 insertæ leguntur. Datæ sunt anno Incarnationis 1079; in iisque de S. Ivone hujusmodi mentio fit: Interfuerunt autem & alii, quorum nomina subscripta sunt: Ivo ejusdem ecclesiæ prælatus. Idem Ivo in Charta Philippi regis, anno 1080 ad canonicos Bellovacenses data, abbas Bellovacensis ecclesiæ beati Quintini nominatur. Gregorius VII præpositum S. Quintini Ivonem nominat in litteris datis anno 1083 ad illum, ejusque successores regulariter promovendos; quas edidit Acherius in Notis & Observationibus ad Guiberti abbatis Opera pag. 600; ubi & auctorem Vitæ S. Ivonis lapsus arguendum, ait, quod ad annum 1078 S. Quintini Bellovacensis fundationem rejiciat, tum ob versus a nobis laudatos, tum ob Roberti, Sigeberti continuatoris, verba ad annum 1066 & 1069 ita loquentis: Guido Belluac. episcopus duobus annis perfectam dedicavit ecclesiam in honore advocati sui Quintini Mart. 4 Nonas Octobris.

[20] Absolutam suis numeris S. Quintini Bellovacensis ecclesiam & sacra supellectile abunde instructam Guido solemni ritu dedicare & S. Romanæ exuviis ditare decrevit. [eamque, S. Romanæ reliquiis ditatam] Sigebertus, versus § hujus principio, Galliæ Christianæ auctæ auctores, aliique passim Guidonem id reipsa præstitisse, aiunt anno 1069; Louvetus lib. 4 cap. 13 anno 1074. Mendum typographicum crederem, nisi posteriorem annum disertis verbis a Louveto expressum legerem. Annum, uti & diem, qua dedicatio illa contigit, aperte quidem non exprimit anonymus noster, eos tamen characteres chronologicos suggerit, eaque dedicationis adjuncta, e quibus Louvetus refelli facile queat: etenim dies translationis, teste anonymo, is fuit, quo ejus recolebatur memoria, seu III Octobris. Transtulit (Guide) corpus præfatæ virginis & martyris Romanæ de sacrario S. Petri ad eam, quam construxerat, ecclesiam, uno antequam dedicaretur die, eo videlicet, quo ipsius recolebatur memoria, inquit anonymus num. 7. Dies autem dedicationis, ut num. 9 habet, Dominica fuit: consequens itaque est, ut dedicatio ecclesiæ in IV Octobris, translatio vero reliquiarum in diem Sabbathi inciderit, cum pridie dedicationis fuerit habita. Jam vero hæc anno 1074 minime congruunt: siquidem hic annus cyclum solis habuerit XIX, litteram Dominicalem E; ac proinde Kalendæ Octobris feriam IV seu diem Mercurii occuparint; dies vero III Octobris, seu dies translationis diem Veneris, dies denique IV Octobris seu dies dedicationis diem Sabbathi, non Dominicam, cui tamen dedicationem diserte anonymus alligat.

[21] Nec minus dedicationis adjuncta Louveto repugnant: [anno 1069] nam primo, templi S. Quintini dedicationi Odonem Silvanectensem interfuisse, rursum num. 8 testatur anonymus: Odoni vero Rollandus jam inde ab anno 1072 successerat; in Charta-enim, cui titulus: De dono terræ apud Rubrium facto ecclesiæ Silvanectensi, quæ apud Novæ Galliæ Christianæ editores exstat tom. 10 pag. 206 instrumentorum, annus Frollandi seu Rollandi tertius anno 1075 innectitur, ita ut Odonis episcopatus ad annum 1074 extendi nequaquam possit. Deindæ quemadmodum anno 1074 jam e vivis Odo Silvanectensis excesserat, ita Manasses eodem anno Remensem ecclesiam jam aliquamdiu episcopus rexerat, qui tamen, cum templi S. Quintini dedicationi interfuit, nondum episcopali muneri admotus erat. Manasses, inquit anonymus mox laudatus, tunc nobilis clericus, mox futurus Remensis archiepiscopus. Anno autem 1074 jam annis aliquot Manassem Remensi ecclesiæ præfuisse, ex eo patet, quod anno 1071 privilegio ecclesiæ Corbeliensis a Philippo rege concesso rogatu comitis Barchardi subscripserit, ut apud Marlotum tom. 2 Hist. Remensis pag. 167 videre est. Plura in hanc rem ex Nova Gallia Christiana in serie archiepiscoporum Remensium congeri possent, sed hæc sufficere arbitror, ut Louveti refutetur opinio.

[22] [dedicat.] At, inquies, Louvetum, dedicationem illam anno 1074 contigisse, docuit antiquus cœnobii S. Quintini Bellovacensis codex, in quo & Vita S. Romanæ continetur, & hic dedicationis annus diserte expressus invenitur; quemque Louvetus in margine laudavit lib. 4 cap. 13, uti & Hemeræus in Augusta Viromanduorum illustrata ad annum 1074, apud quem ista leguntur: Pater Guido, ceterique Pontifices, antecedentibus sanctis corporibus, circuitione debita exteriora ecclesiæ purificant, quam ingressi in dedicatione ejus anno Dom. 1074 & in divinæ laudis sacrificio, diem produxerunt in vesperam. Verum necesse est, ut citatus ab Hemeræo & Louveto codex aut primigeniam S. Romanæ Vitam non contineat, aut ea adjectis a rerum minus perito annis, interpolata sit: ratio petitur ex collato utriusque textu, ubi de perfecta S. Quintini ecclesia sermo est; qua de re hoc modo Louvetus legit: Duobus quippe annis incepit & perfecit eam in decore suo venerandus Guido. Hemeræus autem isto: Duobus enim annis incœpit & perfecit eam anno Dom. 1067 in decore suo. Annum quidem eumdem perfectæ ecclesiæ Louvetus assignat, sed ipso textu expressum non invenit: unde verisimillimum est, Hemeræum textui immiscuisse, quod altera manu (ne id ipsemet fecisse, dicatur) sive in margine sive alibi adjectum erat, idem vero omisisse Louvetum. Subscribendum itaque iis est, qui anno 1069 dedicationem ecclesiæ S. Quintini habitam volunt, quo cyclus solis fuit XIV, littera Dominicalis D, Kalendæ Octobris feria V seu dies Jovis, tertia Octobris S. Romanæ sacra dies Sabbathi, quarta vero, qua dedicatio celebrata est, dies Dominica, prout exigunt characteres chronologici ab anonymo expressi.

[23] [convocato magno prasulum numero,] Ceterum hanc ecclesiæ S. Quintini dedicationem multum anonymus celebrat, & cum dedicatione ecclesiæ S. Remigii a S. Leone peracta, de qua ad diem 1 Octobris pag. 117 & seqq. actum est, comparat, tum ob ingentem ad eam undequaque concurrentium multitudinem, tum ob præstantissimorum virorum præsentiam, tum denique ob sacrarum exuviarum copiam, quæ ea occasione, ut antiquus dedicandarum ecclesiarum ritus ferebat, in S. Quintini ædem illatæ fuerunt. Interfuerunt autem solemnitati hi fere præcipui: Guido Ambianensis, Ratholdus Noviomensis, Gualterus Meldensis, Hugo Trecassinus, Odo Silvanectensis, omnes episcopali dignitate conspicui; & Manasses jam tum forte electus Remensis sedis archiepiscopus; hos vero omnes (Manassem si demas) anno 1069 munus episcopale gessisse, varia monumenta ostendunt, quibus subscripserunt, quæque suis locis referunt Novæ Galliæ Christianæ editores. Adfuit quoque, teste Roberto, Offredus sive Effredus S. Quintini Viromandensis decanus; quem ex oscitantia scriptoris prætermissum esse, Claudius Hemeræus asserit. At illum generali nomine complecti anonymus potuit, cum ecclesiæ S. Quintini venerabiles personas S. Quintini martyris corpus secum advexisse notavit; quibus & Heribertum Viromanduorum ea tempestate comitem addendum esse, contendit his verbis: Et quamquam liber ille cœnobii Bellovacensis non meminerit Heriberti præsentis festo, non defuisse tamen eum illi solemnitati, illique in Patronum officio Christianæ devotionis, cum Augusta sacrum ejus carpentum Bellouacos veheretur, frequentissimo præsertim cœtu cleri subsequente, Viromanduæque nobilitatis & plebis, Heriberti pietas in Superos, religiosus timor ejus, ne qua fraude furtove sacra pignora, vel aliqua portio custodis Divi sibi Veromanduisque deperiret; partem Bellovacensis agri complexus Heriberti principatus, & quæ verba infra sequuntur, CONVENIT UNIVERSUS VICINÆ LONGINQUÆQUE PROVINCIÆ PRINCIPATUS, certa ratione persuadent. Sed verba illa in S. Romanæ Vita, prout apud Acherium exstat, non leguntur: sola vero Heriberti pietas rem certam non facit.

[24] Dedicationis illius celebritatem non parum auxere tum S. Romanæ, [circumlatisque variis Sanctorum reliquiis.] tum aliorum Sanctorum reliquiæ, quæ eo die fidelium venerationi expositæ in eadem ecclesia fuerunt, rituque solemni circumlatæ, nimirum SS. Quintini & Luciani martyrum, quorum ille Veromanduis, hic Bellovacensibus patronus est; S. Justi, cujus Martyrologium Romanum ad diem XVIII Octobris his verbis meminit: In territorio Beluacensi sancti Justi martyris, qui adhuc puer in persecutione Diocletiani sub Rictiovaro præside cæsus est. Hujus reliquias circa annum 850 e vico cognomine, Normannorum metu, Bellovacum translatas esse, ibique ad suam usque ætatem quievisse, lib. 3 cap. XI Louvetus scribit, aliumque facit ab eo, qui in ecclesia B. Virginis Lutetiæ Parisiorum colitur. Eodem quoque tempore Bellovacum translatæ sunt reliquiæ SS. Geremari & Ebrulfi, uti & SS. Angadrismæ & Constantiani, quorum omnium hic mentionem anonymus facit. Videri potest tom. 6 Septembris pag. 695 & seq.: ubi de S. Geremaro, ejusque reliquiis Bellovacum translatis non pauca disputantur. S. Ebrulfi Acta ad diem XXV Julii illustrata sunt: de S. Angadrisma ad diem XIV Octobris, quo colitur, suus erit dicendi locus. S. Constantianus colitur die I Decembris. Prolixo eum elogio Saussayus celebrat, quod ita concludit: Hujus tamen corpus tot radiis coruscum postea ad agrum Bellovacensem translatum fuit, ad Bretolium monasterium, pia cura Goduini fundatoris, Bretolii comitis & Carnutensis vicedomini, qui ibidem quiescit. Ceterum egregia in hospites suos liberalitate usus Guido episcopus, S. Quintini digitum dono accepisse, & in novo cœnobio deposuisse, ubi multo honore cultus est, ad annum 1074 Hemeræus est auctor.

[25] Fluxerat hactenus cura & largitate Guidonis episcopi cœnobitis S. Quintini e voto res: [Cœnobium canonicorum Regularium,] at non ita multo post sortis vicissitudinem experiri coacti sunt non levem: pulso enim a Philippo rege in exsilium Guidone, ad nihilum prope redacta est ejus sedes, rebus suis spoliati canonici, erepta in primis S. Quintini ecclesiæ ornamenta. Exsilii Guidonis causam, quam anonymus tacet, novæ Galliæ Christianæ editores hanc adducunt: Huic porro monasterio (S. Quintini) a se condito plura dominia ac parochias contulit (Guido) interim expostulantibus populo & clero, quod, ut illud cœnobium conderet, ditaret, ornaretque, subditos suos oppressisset, nec pepercisset ecclesiis, querelæ ad regem & optimates in præsulem delatæ, quæ etiam pervenere usque ad Alexandrum II Papam, qui Gervasio archiepiscopo scripsit anno circiter 1064 epistolam 18, ut de his rebus inquireret. Atque hæc quidem citatis Alexandri litteris satis conformia sunt, in quibus de Guidone ita loquitur Pontifex: Beluacensem autem episcopum, quem res ecclesiasticas & populum Dei atrociter disperdentem audivimus, si verum est, jubemus ita virga sanctæ auctoritatis ferias, ut ceteri, si qui sunt similes ejus, exemplo corrigantur.

[26] [absente Guidone,] Verum ea, quæ de cleri populique expostulatione, de querelis ad regem, optimates, & Alexandrum Pontificem delatis, hujusque ad Gervasium Remensem archiepiscopum litteris narrantur, non de tempore, quo jam S. Quintini cœnobium perfectum absolutumque erat, at de prioribus Guidonis in episcopatu annis, quibus ædificium illud meditari cœpit, & ad id necessaria comparare, intelligenda sunt, quamquam illud alterum prædictorum auctorum verba insinuare videantur. Etenim non nisi anno 1069 perfectam fuisse S. Quintini ecclesiam, vel ii ipsi, de quibus agimus, auctores scribunt, cui biennio tantum ante manus primum admotas fuisse, ex anonymo liquet; atque adeo fieri minime potuit, ut jam inde ab anno 1064 vel circiter de Guidone, quasi in Operis illius exstructionem nimios jam sumptus contulisset, apud Pontificem depositæ fuerint querelæ, isque jam tum Gervasio rescripserit, ut de his rebus inquireret. Adde, Gervasium in vivis esse desiisse anno 1067 vel IV Non. Jul., quod iidem auctores tradunt; vel IV Aprilis, quod Marlotus asseruit: sancti vero Quintini ecclesiam non ante hunc annum condi cœpisse, jam dictum est in superioribus sæpe. Jam vero, quæ porro secuta sunt, audiamus.

[27] [gravia patitur:] Guido vero, inquiunt, quos dixi, auctores, Romam confugit ad Alexandrum, a quo postquam benigne susceptus esset, in Franciam eodem anno (1064 vel circiter) reversus est, probavitque anno 1072 fundationem canonicorum in ecclesia S. Vedasti, ex Loisello pag. 254, ac Louveto tom. 1 pag. 693; & eodem circiter anno institutionem decani in ecclesia collegiata Gerboredi, quæ ex Pilletio fundata fuerat sub Hugone Capeto rege, ut videre est apud eumdem Pilletium, pag. 24 & 44. Sed paulo post concitata rursus procella, ejectus est ex urbe sua anno MLXXIII tam a plebe sua, quam ab ipso rege. Unde profectus iterum Romam recepit se ad Gregorium VII Papam, cujus patrocinio controversia omni cum rege, cum Castellano urbis, & plebe aliisque composita, obtinuit absolutionem ab eodem summo Pontifice in synodo (Romana anni 1074) pro clericis & civibus, qui ob injurias illatas excommunicati fuerant. Id nos docent præcipue Gregorii epistolæ 74 & 75 lib. 1 scriptæ Idib. April. an. MLXXIV clero & populo Bellovacensi, & ipsi regi; quibus nimirum utrosque serio admonet Pontifex, regem, ut illata Bellovacensi Ecclesiæ damna resarciat; clerum vero & populum, ut debitam præsuli suo obedientiam præstent. Exstant illæ apud Loisellum pag. 255 & 256, sed male ad annum 1073 referuntur: cum quod Bellovacensium absolutionem in concilio Romano anno 1074 celebrato Guido, memorabili sane exemplo, impetraverit, tum quod hæ litteræ datæ sint Indictione XII, Idibus Aprilis, ac proin anno 1074.

[28] Pulso in exsilium Guidone, in canonicos Regulares S. Quintini, [sed eo reduce, damna resarcit, circumductis Sanctæ reliquiis.] quos ille & instituerat & bonis prædiisque ditarat, præcipue sævitum est, adeo ut præ inopia, teste Louveto, vel ipsam sacram supellectilem oppignerare compulsi fuerint: verum reduce ad sedem Guidone anno 1075 (quod ex charta, cui eo anno subscripsit, apud Loisellum pag. 260, patet) sub idem fere tempus circumtulerunt egregiam virginem Romanam, inquit anonymus num. 10, per vicinas regiones, in redimendis ecclesiæ ornamentis expensuri, quidquid eis a fidelibus offerretur; & eo quidem fructu, ut ad monasterium reduces ornamentorum maximam partem piorum hominum largitione redemerint. Simile quid etiam de S. Ebrulfi reliquiis anno 1457 Bellovaci factum fuisse, accepimus. Ceterum propitiam sibi S. Romanam ea occasione fidelium pietas habuit, ut gemina miracula produnt, quæ recenset anonymus. Quamquam autem non nisi duo explicarit, his tamen plura sanctam Virginem effudisse in homines beneficia, ac effundere porro perrexisse, satis hæc verba declarant, quibus narrationi suæ finem imponit: His atque aliis virtutibus insignis, gloriosa Virgo cum apud Beluacum referretur, communi exultatione ab omni populo recipitur, & ad ecclesiam S. Quintini, unde asportata fuerat, lætis psallentium, veniamque postulantium vocibus deducitur, & inter Sanctorum Sancta reponitur. Ubi si quis fide certa Dominum deprecaturus advenerit, sine dubio postulata amborum intercessionibus obtinebit: quod multarum infirmitatum curationes & crebræ laborantium nobis insinuant consolationes. De quibus sane doleo, nihil a me usquam esse repertum. Addit Arturus in Gynæceo sacro ad diem IV Februarii, S. Romanæ corpus, liberalitate domini Michaëlis Prioris de Poix, thecæ locupletiori, mireque ornatæ anno 1520 fuisse inclusum.

VITA
Auctore anonymo.
Ex Ms. abbatiæ S. Quintini Bellovacensis.

Romana V. M. Bellovaci in Gallia (S.)

BHL Number: 7295

A. Anonymo.

CAPUT I.
S. Romanæ martyrium.

[Missos a S. Romana Ecclesia] Deus bonus, justus, omnipotens, qui misericordiam suam humano generi numquam negavit, omnesque in commune mortales ad cognitionem sui abundantissimis semper beneficiis erudivit, voluntariam errantium cæcitatem, & proclivem in deteriora nequitiam secretiore consilio, & altiore pietate misertus est, mittendo Verbum suum, coæquale sibi atque coæternum: quod caro factum divinam naturam naturæ contemperavit humanæ, ut illius ad infima inclinatio, nostra fieret ad summa provectio. Ut hujus inenarrabilis gratiæ per totum mundum diffunderetur effectus, cum duodecim Apostoli per Spiritum sanctum omnium edocti sermocinatione linguarum imbuendum Euangelio mundum, distributis sibi terrarum partibus, suscepissent, beatissimus Petrus Apostolici ordinis princeps, & Coapostolus ejus Paulus, vas electionis ad arcem Romani destinantur imperii, ut lux veritatis, quæ in omnium gentium revelabatur salutem, efficacius se ab ipso capite per totum mundi corpus diffunderet. Hæc autem duo præclara divini seminis germina in quantas segetes populorum pullulaverint, attestatur ad passionis tolerantiam eorum exemplo roborata ibidem occisorum innumerabilium copia martyrum.

[2] [in Gallias fidei Christianæ præcones] Romana igitur ab eis plantata Ecclesia & a successoribus eorum irrigata, Domino præstante incrementa, ad exstirpandas antiqui hostis versutias, per diversas mundi partes direxit de fidei suæ fonte potatos divini prælii bellatores. Hujus intentionis devotione egressi sunt ex eadem urbe duodecim Christi milites nobilissimi & egregii prædicatores a, qui Galliarum se ingerere non dubitarent atrocitati, idololatriæ eradicaturi falsitatem & fidei seminaturi veritatem. Inter quos velut lucernæ super candelabra positæ, effulserunt Christi martyres Quintinus atque Lucianus b, quorum alter Ambianensem, alter vero Beluacensem, quoadusque insigni martyrio coronarentur, adorsi sunt expugnare incredulitatem.

[3] [imitata S. Romana, Bellovaci] Erant eodem tempore Romæ in sanctæ conversationis habitu duodecim virgines generosæ, invicem sibi una religiosæ fidei familiaritate conjunctæ: in quarum mentibus virtus sacræ opinionis procreaverat honorabile culmen gratissimæ honestatis. Eruditæ enim erant multimodis virtutum generibus, & sanctarum documentis Scripturarum formabantur omni opere pietatis, proficientes sanctæ devotionis gratia, divina eis propitiante clementia. Audientes itaque quorumdam relatione multimoda supradictorum martyrum certamina, simili desiderio accensæ, concordante voto, neglectaque patriæ & parentum dulcedine, fines Gallorum, Domino ducente, feruntur advenisse c. Præcordialiter enim scientes, quoniam quicumque plus laborat in Dei servitio, majoris præmii remuneratione condignus habebitur in futuro, elegerunt temporales sustinere angustias, quibus retributiones nanciscerentur æternas. Nulla dolositas, nullus rancor invidiosæ fraudis obviaverat in itinere Sanctis, quoniam unitæ erant auxilio dexteræ cælestis. Gratia autem divini Spiritus admonente, ab invicem separari jussæ sunt; quo unaquæque earum suo ingenio fructum multipliciter acquireret Deo. Beata igitur nomine & merito Benedicta d cum quadam collactanea sua Leoberia e Laudunum f venit. Et Romana Beluacum g adiens, cœpit toto cordis affectu Domino famulari. Sociata enim quibusdam Christianis, quos Dominico ovili adjecerat prædicatio S. Luciani, instabat jejuniis, & orationibus crebris, & despiciebat omnia pro amore patriæ cælestis. Erat enim miræ patientiæ, sanctæ humilitatis & cælestium gratiarum exornata donis; mente tranquilla, sermone nitida & opere sancta. Sic antecedebat nobilitatem corporis nobilitas mentis.

[4] Cum autem princeps terreni imperii h a principe suo diabolo instigatus ad delendam Christianæ fidei religionem, [martyrii lauream] & exaltandam idololatriæ superstitionem, per lata terrarum spatia iniquitatis decreta divulgasset, servos Dei & ancillas, ubicumque inventi essent, aut idolis immolare, aut per diversa tormentorum genera mortis periculo subjacere adigebat i. Urbs in monte constituta, beata videlicet Romana, supra fundamentum, quod est Christus, posita, occultari non potuit. Accepto enim in vase oleo, accensam vigilans lampadem, quæ minime extingui posset, habuit, quæ ab amoris Christi flagrantia neque minis suppliciorum, neque deceptionibus blandimentorum aliquatenus tepefieri potuit. Resistens igitur fortiter persecutoribus, accepta capitali sententia, maluit pro Christo mori, quam diabolicæ servitutis spurcitia inquinari. Transverberata est itaque gladio piissima Virgo k. Cujus anima stola innocentiæ & virginitatis ornata, summi Regis conspectibus est præsentata, Agnum, quocumque ierit, cum his, qui sine macula sunt, ante thronum Dei secutura.

[5] Corpus autem ejus a viris Christianis interim sepelitur: [tumulumque nanciscitur; at dein honoratiore reconditur.] quod tamen, exarescente idololatriæ insania, & florescente Christianæ religionis doctrina, translatum est in S. Petri sacrario, & honorifice vallatum sepultura. Sed quoniam * priscis affuere temporibus, artati persecutionis instantia, ordinem passionis ejus non scripserunt; & posteri de ea, quæ non perspexerunt, ne adinventores innotarum rerum æstimarentur, asserere dubitaverunt; decreverunt majores nostri diem martyrii ejus se non solemniter celebrare, nec tamen memoriam ejus passi sunt omnino insolescere, scientes, quod martyrio coronata, Christi cohæres regnat in gloria.

ANNOTATA.

a S. Dionysium intelligit ejusque socios, qui variis Galliæ locis fidei lucem suis prædicationibus intulerunt: S. Dionysii socii secundum Acta S. Fusciani hi fuere: SS. Fuscianus, Victoricus,Piato, Ruffinus, Crispinus, Crispinianus, Valerius, Lucianus, Marcellus, Quintinus & Regulus. Alibi paulo aliter recensentur.

b Uterque S. Piatone prior occubuit. Vide Comm. præv. num. 11.

c Quod de duodenario isto Virginum numero anonymus narrat, parum certum est. Reliqua vero, quæ hic ponuntur, ex Actis S. Benedictæ virginis martyris fere descripta videntur.

d Agetur de ea ad diem VIII Octobris.

e De illa nihil compertum mihi est, præter id, quod tum hic, tum in Actis S. Benedictæ narratur.

f Suessionum urbs est in Gallia Belgica ampla & munita 30 leucis Lutetia Parisiorum in ortum æstivum distans, Suessione 9, Guisia 7, Remis 10. Ex Baudrando.

g De Bellovaco vide num. 1 Comm. præv.

h Verisimiliter Diocletianus. Vide num. 12.

i Hinc haud consequens fit, S. Romanam passam fuisseseculo 4, quamvis verba illa Diocletianipersecutionem sub initium seculi 4 cœptam denotare videantur. Vide num. 13 Comm. præv.

k Verisimiliter inter annum 287 & 292. Post annum 290, inquit Martyrologium Parisiense novum.

* adde qui

CAPUT II.
S. Romanæ reliquiarum translatio.

[Regnante Galliæ rege Philippo,] Nostris vero temporibus a cum comes Flandriensis Balduinus b puerum Philippum, Henrici regis filium, ad regni proveheret solium c, ipsumque pro eo disponeret regnum, civitas Beluacensis suo destituta est antistite d. Annuente igitur supernæ pietatis æquitate, Guido decanus, custosque ecclesiæ S. Quintini Vermandensis e, & archidiaconus Laudunensis f, constitutus est a præfato principe Beluacensium episcopus, ordinante eum cum ceteris ejusdem provinciæ episcopis viro illustri Gervasio Remensi metropolitano g. Vir quippe nobilis prudenter ascendens altiores gradus Ecclesiæ, adeptus est culmen episcopale. Qui facile non carere se ferens præsentia martyris, de cujus uberibus ecclesiæ suxerat lac doctrinæ spiritualis, in honore & memoria ejus ædificavit ecclesiam haud longe a mœnibus Beluacæ civitatis in amœnissimis locis. Circumdata enim pratorum, fluminisque jucunditate, & vinearum ubertate, alacriores efficit ibi conversantes, vernæ viriditatis continua recreatione, & purissimi aëris delectatione. Quæ cum sit admirabilis specie suæ compositionis, admirabilior haberi potest ipsa facilitate celeberrimæ constructionis. Nulla enim tam brevi spatio tantum opus efficeret vis humana, nisi intercedente martyre, virtus auxiliaretur divina. Duobus quippe annis incepit, & perfecit eam in decore suo h.

[7] [Guido Bellovacensis episcopus] Idem reverendus Guido episcopus dealbatam undique & depictis insignitam laquearibus, honoratam pretiosis ad cooperienda altaria, sive parietes in gyrum ornamentis, cum sacerdotalibus reliquorumve ministrorum indumentis, ornatam auri & argenti copia, unde honorabiliter deforis decorata sunt multa sancti Euangelii volumina, perfecta sunt vasa ad conficiendi * Dominici Corporis & Sanguinis Sacramenta, & ad reliqua ecclesiasticis utilitatibus congrua mysteria, additis redditibus, quæ sufficere possint quam plurium canonicorum necessitatibus, patratis circum multis ædificiis vitæ eorum maxime opportunis. Qui inspiratione divina, sapienti usus consilio, cum grandi honore, comitantibus turbis psallentium clericorum atque laïcorum, transtulit corpus præfatæ virginis & martyris Romanæ de sacrario sancti Petri i, ad eam, quam construxerat ecclesiam, uno antequam dedicaretur die, eo videlicet, quo ipsius recolebatur memoria k, nulla hominum providentia observante, sed solius Dei gratia ad exaltandam suæ Martyris gloriam disponente. Constitutum est, namque ut ab eodem tempore annis omnibus ejus festivitas honore illic congruo celebraretur. Aggregavit idem episcopus undique collectas multorum Sanctorum reliquias; quarum partem in altaribus & in Sanctis Sanctorum l collocaret, partem auro & lapidibus includens, sancto altari ad adornandum templum anteponeret.

[8] Sed quoniam de ejus dedicatione ecclesiæ fecimus mentionem, [in conditam a se S. Quintini ecclesiam,] non inconvenienter videtur aliqua de ipsa disserere. Quoniam nec multo ante tempore, nec post dedicatam sancti Remigii ecclesiam a domno Leone Papa viro sanctissimo m audita est in aliqua mundi parte tam gloriosa dedicatio. Ad hanc advenientes ecclesiæ sancti Quintini venerabiles personæ, triumphali honore advexerunt secum ipsum corpus egregii martyris. Convenerunt etiam cum copioso cleri militiæque comitatu multi episcopi, Guido Ambianensis, Ratholdus Noviomensis, Gualterus Meldensis, Hugo Trecassinus, Odo Silvanectensis, Manasses tunc nobilis clericus, mox futurus Remensis archiepiscopus n. Convenit utriusque sexus, diversarumque ætatum innumerabilis populus. Qua alacritate, quo triumpho occurrit episcopus Beluacensis advocato suo martyri Quintino & coëpiscopis suis? quotiens & quanta obedientia obtemperantes ei in ipsa die solemniter secum processerunt Beluacenses canonici? Quæ lætitia, quod gaudium per vicos & plateas agebatur? Non enim indigena erat, qui non amicum, propinquum, socium, hospitem advenisse cognosceret, lætusque amplexaretur, cum in eorum susceptione nemo gravaretur. Curia enim episcopalis sufficienter omnibus omnia distribuebat necessaria.

[9] Orta est interim Dominica dies o: & ex præcepto antistitis processit ad dedicandam ecclesiam congregatio omnis clericorum atque monachorum cum sanctorum corporum pignoribus & reliquis sacræ militiæ insignibus. [& insigni pompa dedicatam infert Sanctæ reliqu] Hic ergo sanctorum sociorum Quintini & Luciani corpora sibi obviam facta sunt. Hic sancti pueri & martyris Justi, sanctorumque Geremari & Ebrulfi, atque Constantiani confessorum, hic sanctarum Romanæ, atque Angadrismæ virginum corpora collecta sunt. Congregata multitudine infinita, pater Guido ceterique Pontifices sacris accinguntur indumentis: qui, antecedentibus se sanctis corporibus, circuitione debita exteriora ecclesiæ purificant; ut, quod illi agebant visibili mysterio, invisibili * sanctificaret effectu. Quam deinde ingressi in dedicatione ejus p & in divinæ laudis sacrificio diem perduxerunt in vesperam. Quibus peractis, omnes qui advenerant, sine alicujus exceptione personæ, non solum illo, sed & subsequenti die suprascripti patris solemne recepit convivium. Completa itaque tantæ dedicationis exultat