Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober II           Band Oktober II           Anhang Oktober II

4. Oktober


DIES QUARTA OCTOBRIS.

SANCTI, QUI IV NON. OCTOBRIS COLUNTUR.

Sanctus Crispus Corinthi.
S. Caius Corinthi.
S. Lucius Alexand. aut forte alibi in Ægypto.
S. Chæremon Alexand. aut forte alibi in Ægypto.
Alii anonymi Alexand. aut forte alibi in Ægypto.
S. Tyrsus M. forte Thebæi apud Treviros.
Socii, MM. forte Thebæi apud Treviros.
S. Bonifacius M. forte Thebæi apud Treviros.
Socii MM. forte Thebæi apud Treviros.
S. Marsus presb. conf. Autissiodori in Gallia.
S. Marcus frater, M. in Ægypto.
S. Marcianus frater, M. in Ægypto.
Socii MM. in Ægypto.
S. Domnina M. in Syria.
S. Berinna seu Berenice M. in Syria.
S. Prosdoce M. in Syria.
S. Adauctus martyr in Mesopotamia.
Ejusque filia Callisthene virgo Ephesi.
S. Dasius martyr Axiopoli in Mœsia Inferiori.
S. Marusius martyr Carthagine in Africa.
S. Restitutus martyr Carthagine in Africa.
S. Julius martyr Carthagine in Africa.
S. Ammon seu Amos Ægyptius in Nitria.
S. Petronius episc. conf. Bononiæ in Italia.
S. Quintinus martyr in Turonia, Galliæ provincia.
S. Aurea virgo abbatissa, Parisiis in Francia.
S. Petrus ep. M., in Arabia.
S. Petrus Capitolius, in Arabia.
S. Magdalveus episc. conf. prope Virodunum in Lotharingia.
S. Franciscus confes., fundator Ordinis Minorum, Assisii in Umbria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Sancti Marcelli Papæ meminerunt Martyrologium Bedæ cum auctariis editum, Rabanus & apographum Hieronymianum. In priori legitur: Romæ Marcelli Papæ; in secundo: Romæ Marcelli episcopi; in tertio: Romæ, Balbinæ. Marcelli episcopi. In Martyrologio Romano S. Marcellus Papa & martyr annuntiatur die 16 Januarii, ubi Henschenius noster, ista referens, fatetur, se nescire, quænam peculiaris ejusdem Sancti festivitas ad hunc diem Octobris allegatis verbis indicetur. Adi igitur prædictum diem XVI Januarii.
S. Pauli Simplicis memoria hodie cum elogio inscribitur Menologio, quod Basilii Porphyrogeniti imperatoris jussu concinnatum est. Inscribitur & excerptis nostris ex Menæis Bibliothecæ Ambrosianæ. Verum de eo jam nos cum Martyrologio Romano, magnis Græcorum Menæis excusis & Menologio Sirletiano egimus VII Martii.
Balbina virgo hoc die annuntiatur Romæ in apographo nostro Hieronymiano. Haud dubie indicatur S. Balbina virgo, S. Quirini martyris filia, cujus gesta in Opere nostro habes ad XXXI Martii.
Sanctorum fratrum, filiorum sanctæ Waldetrudis, scilicet Landrici episcopi & Dentalini pueri translatio hoc die annuntiatur in Additionibus Mss. Cartusiæ Bruxellensis ad Greveni Usuardum. De utroque in Opere nostro actum jam est; nimirum de S. Landrico Metensi episcopo ad XVII Aprilis.
De S. Dentelino puero ad XIV Julii.
S. Aniani episcopi & confessoris hodie meminerunt Grevenus & alii. In nostro Ms. Florario Sanctorum ejusdem mentio fit ad Kalendas Octobris: verum hic Anianus est episcopus Alexandrinus, de quo actum apud nos est cum Martyrologio Romano ad diem XXV Aprilis.
S. Machillæ episcopi memoria in Buta insula, Scotiæ scilicet, hoc die est apud Thomam Dempsterum in Menologio Scotico, & Philippum Ferrarium in Catalogo Generali; quem cum ambo referant sacrum velum S. Brigidæ imposuisse, fuit ille S. Macalleus, de quo in Opere nostro actum est die XXV Aprilis.
SS. Neophyti, Gaii & Gaiani martyrum hodie meminerunt Menæa Mediolanensia bibliothecæ Ambrosianæ & Menæa PP. Dominicanorum conventus S. Marci Florentiæ, quibus etiam accedit incerti auctoris Synaxarium: tam in hoc autem, quam in prædictis Menæis non exprimitur martyrii vel genus vel palæstra. Verisimile nihilominus apparet, tres istos Martyres diversos non esse a tribus Martyribus homonymis, de quibus in Opere nostro actum est IV Maii.
S. Ampelius eremita apud Genuam hodie inscriptus est Martyrologio Castellani, forte, quia in illius Vita Italica, quam habemus Ms., eodem die obiisse dicitur. Apud nos ex aliis Martyrologiis datus est, quo colitur, die XIV Maii.
SS. Caius, Faustus & Eusebius diaconi cum SS. Chæremone & Lucio hodie signantur in Martyrologio Romano, Menæis & Menologiis Græcorum Basiliano & Sirletiano. SS. Caius & Faustus cum S. Dionysio patriarcha Alexandrino dati jam sunt die præcedenti; sanctus autem Eusebius, qui fuit Laodiceæ in Syria episcopus & tamen hic solo decoratur diaconi titulo; apud Castellanum vero in Supplemento Martyrologii Universalis hodie solus annuntiatur, ut dictæ sedis episcopus, in Opere nostro inter Sanctos locum jam obtinuit III Julii.
S. Dometii Persæ monachi sub Juliano Apostata lapidati memoria ad hunc diem signatur in Menologio Basiliano, in Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ & Florentinis bibliothecæ PP. Dominicanorum conventus S. Marci. Duo priores e tribus hisce Fastis sacris sanctum istum Martyrem insigni exornant elogio: hoc autem cum elogio, quo S. Dometius, itidem Persa monachus, sub Juliano Apostata lapidatus, ad 7 Augusti in Menæis Græcorum excusis & Menologio Sirletiano celebratur, tam accurate in adjunctis præcipuis congruit, ut dubitari nequeat, quin unus idemque sit Dometius, qui hodie Monumentis sacris jam memoratis & ad 7 Augusti Menæis excusis & Menologio Sirletiano inscribitur. Perperam ergo in Synaxario Sirmondiano, quo suppleri solent Menæa excusa, quasi in his hodie elogium aliquod S. Dometio Persæ monacho adornatum suppleri deberet, isthæc ponuntur: Τελεῖται δὲ ἀυτοῦ σύναξις πέραν ἐν Ιουστινιαναῖς. Celebratur vero ejus (S. Dometii Persæ monachi) festivitas trans maris sinum in Justinianis seu Sycis. Etenim hodie in Menæis excusis S. Dometius ne memoratur quidem, nec vero memorari debet, utpote in iis ad 7 Augusti memoratus; qua etiam die ejus elogio, quo tunc in Menæis excusis decoratur, in laudato Sirmondi Synaxario sequens, quod a mox dato non multum dissonat, Supplementum adjicitur: Τελεῖται δὲ ἀυτοῦ σύναξις ἐν τῷ ἁγιωτάτῳ ἀυτοῦ μαρτυρίῳ τῷ ὄντι πέραν ἐν Ιουστινιαναῖς. Celebratur vero ipsius (S. Dometii Persæ monachi) festivitas in sanctissima ejusdem æde trans maris sinum in Justinianis seu Sycis, id est, in urbis Constantinopolitanæ (vide Cangii Constantinopolim Christianam lib. 1, pag. 66 & tribus seqq.) regione olim decima tertia, quæ sinu maris angusto a reliquis ejusdem urbis regionibus erat divisa; nunc autem dumtaxat est suburbium, quod Galata aut etiam ab aliis, quamquam minus recte, Pera nuncupatur. Porro in Opere nostro ad 5 Julii actum est de S. Domitio seu Dometio martyre in Syria; apparet autem, ut ibidem insinuatur, admodum verisimile, Sanctum illum non esse distinctum a S. Domitio seu Dometio Persa martyre supra memorato, qui Menæis excusis & Menologio Sirletiano ad 7 Augusti intexitur. Hinc Majores nostri Sanctorum, qui die illo coluntur, Acta illustraturi, cum post iteratum examen nihil haberent in promptu, quod cogeret S. Domitium martyrem in Syria distinguere a S. Domitio Persa monacho & martyre; pro hoc postremo Sancto a 7 Augusti, quo etiam die Martyrologio Romano a Baronio inscriptus est, ad 5 Julii lectorem sciendi avidum remiserunt. Quapropter, cum nec ego post denuo repetitum examen repererim fundamentum sufficiens distinctioni inter S. Domitium martyrem in Syria & S. Domitium Persam monachum & martyrem certo faciendæ, sitque hic Sanctus Persa, ut jam docui, procul dubio unus idemque cum S. Domitio, itidem Persa, hodie Fastis sacris supra laudatis inscripto, pro Sancti hujus notitia lectorem pariter remitto ad eumdem diem V Julii.
In Africa apud Coloniam Thebestinam translatio sanctæ Cristinæ virginis & martyris, in civitate Tyro passæ, legitur in nostro Ms. Florario Sanctorum. De hac aliisque hujus sanctæ Virginis & Martyris translationibus consule Commentarium prævium ad ejusdem Acta parte 1, § III, die XXIV Julii.
S. Bartholomæi Apostoli reliquiarum Translatio quædam hodie commemoratur in Martyrologio Gallicano Saussayi. Acta hujus sancti Apostoli illustrata habes ad diem XXV Augusti.
S. Dionysius martyr, patriarcha Alexandrinus hodie cum elogio notatur in Menologio, quod Basilii Porphyrogeniti imperatoris jussu confectum est. Nos de hoc Sancto egimus ad diem, quo ejus memoria Martyrologio Romano, plurimisque aliis tum Græcorum, tum Latinorum Fastis sacris inscribitur, III Octobris.
Theotecni & Diogenis martyrum hodie meminere Menæa Mediolanensia bibliothecæ Ambrosianæ & Synaxarium Ms. Græcum, cujus auctorem non novimus. Idem faciunt Menæa PP. Dominicanorum conventus S. Marci Florentiæ. Affinitas, quæ inter nomen Diogenis, & nomen Theogenis seu Theagenis intercedit, mihi persuadet, Diogenem diversum non esse a Theogene seu Theagene, de quo ad diem præcedentem actum est. Quod autem ad Theotecnum pertinet, hic indubie idem est cum Theotecno, quem die præcedenti inter Prætermissos retulimus. Menæis ergo & Menologio, quibus solis Theotecnum inscribi ibidem innuimus, jungendi insuper sunt tres Fasti sacri mox laudati. Verum hi non minus quam Menæa excusa & Menologium Sirletianum, deprehenduntur subinde Sanctis accensere etiam indignos aut schismaticos, ac proin nec illorum ad Menæa excusa & Menologium Sirletianum accessione moveri debemus, ut in Opere nostro inter Sanctos reponamus Theotecnum, qui, cum dumtaxat in hujusmodi Fastis, idque sine nota temporis adjunctisque tempus indicare natis, memoretur, nobis satis cognitus non est, dubitareque sinit, an ante, an post exortum Photianum schisma floruerit, atque adeo an probe orthodoxus fuerit, cultumque ecclesiasticum, ab orthodoxis sibi exhibitum, umquam habuerit. Vide diem III Octobris.
Ewaldi duo in aliquot Kalendariis memorantur hodie. Dati sunt pridie seu III Octobris.
Dedicatio seu consecratio sanctarum ecclesiarum sacræ insulæ Lerinensis notatur apud Vincentium Barralem in Chronologia Lerinensium pag. 376.
S. Florentium martyrem hoc die consignat Burgedeus in Menologio Autissiodorensi Ms. Gallice, additque, illius mentionem haberi in libro Conversionis S. Mamerti seu Mamertini, abbatis Autissiodorensis. Inserta est hæc Conversio Vitæ S. Germani, Autissiodorensis episcopi, auctore Constantio, apud nos editæ tom. 7 Julii, die 31, ubi pag. 207 Florentinus ille, velut juvenis, vestibus albis ac lumine circumdatus Mamertino apparuisse, & cum S. Corcodemo loqui auditus narratur. Ibidem pag. 208 in Annotatis lit. o observatum est, fore ut de illo agi posset ad diem 4 Octobris ex eodem laudato Menologio Autissiodorensi, id est, ut de cultu illius ibi posset inquiri. Sed cum nemo dicat, quis fuerit Florentinus ille, nec ego Florentini memoriam in Breviariis Kalendariisque Autissiodorensibus, quæ habemus varia, nec in ullo alio Martyrologio ad hunc diem invenerim, nequeo illum inter hujus diei Sanctos ex solo illo Ms. Martyrologio minime antiquo recensere.
S. Perpetuum Tulli in Gallia episcopum annuntiat Philippus Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum, in Annotatis laudans Martyrologium Francisci Maurolyci, dubitansque, an Perpetuus ille re vera fuerit istius sedis episcopus, quia in tabulis Democharis inter Tullenses antistites non legatur. Addo ego, nec in aliis, quos consului, ejusdem sedis Catalogis ullum Perpetuum occurrere. Præterea nescio, qua Maurolyci editione usus Ferrarius sit; nam in gemina Veneta anni 1568, quam in Museo nostro habemus, neque hoc neque alio die ullus Perpetuus episcopus Tulli in Gallia annuntiatur.
Madelfridum, Gallice Maufroy, velut Sanctum ac chorepiscopum, Musciaci in Cadurcis solus e martyrologis, quos legi, hodie annuntiat Castellanus in Martyrologio Universali. Unde hunc Madelfridum acceperit, non habeo compertum. Ego illum frustra quæsivi non modo apud ceteros martyrologos, sed etiam in Notitiis Mss. Sanctorum diœcesis Cadurcensis, quas earumdem diligens auctor Armandus Gerard, canonicus Sarlatensis, anno 1664 ad Henschenium nostrum misit. Non admodum notum fuisse ipsi Castellano, id argumento est, quod ne seculum quidem, quo Madelfridus iste vixit, annotaverit, ut alias solet in margine. Quam ob rem vereor, ne æque incertus sit, quam Ansbertus seu Ambertus, quem idem martyrologus velut Sanctum & chorepiscopum Musciaci in Cadurcis similiter annuntiavit ad diem 30 Septembris, quemque deinde ibidem in Supplemento maluit primum Musciacensis monasterii abbatem dicere, addens, eumdem ibidem coli ut episcopum, forte quod illius regionis chorepiscopus fuerit. Vide dicta in Prætermissis citato die Septembris. Itaque certiorem notitiam de laudato Madelfrido ejusque cultu requirimus.
Erveum Ursi-campi in Gallia Ordinis Cisterciensis secundum abbatem Menologio Cisterciensi hoc die inseruit Henriquezius cum sequenti elogio: In Gallia beatus Erveus abbas Ursi campi, nobilitate generis & virtutum splendore celeberrimus, cujus futuram sanctitatem & in Ordine admirandum progressum S. Bernardus prævidit & prædixit. Qui post multa pietatis opera & præclara miracula in sanctorum angelorum manus animam resignavit. In Catalogo alphabetico Sanctorum, Beatorum ac Servorum Dei per Sigismundum Alberti breviter legitur: S. Erveus de Baugentio, regii sanguinis, abbas II Ursicampi in diœc. Noviomen. IV Octobris MCXLII. Brevius consonat Kalendarium ejusdem Ordinis, anno 1620 Bruxellis editum, quod ad diem 4 Octobris sic habet: B. Herveus abbas Ursicampi. Beatus etiam appellatur ab Augustino Sartorio in Cistercio bis tertio tit. 16, pag. 429 & sequenti; at sine eo titulo memoratur a Manrique in Annalibus Cisterciensibus tom. 1, cap. 7, num. 8, ubi Herbeus scribitur. Horum omnium nullus illius cultum probat, etsi ipsum miraculis claruisse affirment. Quapropter rectius Menardus in Martyrologio Benedictino eumdem heri referens, solo venerabilis titulo honoravit, ut in Prætermissis ibidem observatum est. De eodem honorifice meminerunt Gaufridus in Vita S. Bernardi abbatis Claravallensis, lib. 4, cap. 1, apud nos tom. 4 Augusti, pag. 307, num. 195; & Vincentius Bellovacensis in Speculo Historiali lib. 27, cap. 5. Ex hisce elogium illius dederunt laudatus Henriquezius, Bucelinus, aliique, ac Galliæ Christianæ continuatores tom. 9, part. 1, col. 1130 in Catalogo abbatum Ursi-Campi, ubi hi illud sic claudunt. Obiit mense undecimo præfecturæ suæ, prid. Id. Maii, anno MCXLIII, sepultus in capitulo. Postrema hæc minime favent ad cultum Herveo asserendum, aliumque indicant diem emortualem, quam qui a supra dictis notatus est. Bernardus quoque de Brito in Chronicis Cisterciensibus Lusitanice scriptis parte 1, lib. 5, cap. 6 ait: Volunt aliqui, illius obitum contigisse die quarto Octobris; sed cum exigua certitudine. Porro Erveum seu Herveum fuisse magnæ virtutis virum, libenter agnoscimus; sed ejusdem cultus indicia requirimus, ut de eodem in Opere nostro inter Sanctos Beatosve agi possit.
Maria e regio sanguine orta, monasterii de Carrizo in Hispania abbatissa, velut Beata annuntiatur apud Henriquezium in Menologio Cisterciensi, & Arturum in Gynæceo, at de cultu siletur.
Paulus Gasta de Perusia Ordinis Prædicatorum cum Beati titulo inter Sanctos Umbriæ a Jacobillo refertur die 15 Junii, quo corpus ejus inventum ait, sed a Majoribus meis remissus est ad hunc diem 4 Octobris, quo obiit anno 1344, & quo ut Beatus insertus est Anno sancto Ordinis Prædicatorum. At neutro loco dantur indicia cultus, quæ nec alibi legi.
Adamus Sasboldus Ordinis Minorum, Lovanii in Belgio nostro defunctus anno 1553, hoc item die occurrit apud Miræum in Fastis Belgicis & Burgundicis, sine titulo tamen Beati ac mentione cultus. Arturus tamen a Monasterio in Martyrologio Franciscano eumdem Beatum appellat, refertque ad diem 21, quo ipsum etiam Rayssius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii reponens, rectius vocavit venerabilem. Consule dicta ad diem 21 Martii in Prætermissis, inter quos Adamus ille relatus fuit.
Jacobus ad Portam Ordinis Minorum S. Francisci ex Arturi Martyrologio Franciscano, in quo Beatus appellatur, apud nos inter Prætermissos memoratus fuit die 21 Junii, atque hinc dilatus ad 2 Augusti aut 4 Octobris propter miracula, quæ in Vita ejusdem a Deo impetrasse legitur in confirmationem celebrium indulgentiarum Portiunculæ. Vitam ejus Ms. habemus; sed de cultu cupimus edoceri.
Joannes Mahusius Aldenardæ in Flandria ab hæreticis occisus; Augustinus Assisias primus minister provinciæ Terræ-Laboris; Franciscus a Belvisio, & Josephus a Cardineta, omnes Ordinis S. Francisci; ac Bernardina de Rota, virgo Tertiaria ejusdem Ordinis, vocantur Beati apud Arturum in Martyrologio Franciscano; at Hueberus in Menologio ab eo titulo abstinet, haud dubie ob defectum cultus. Eamdem Bernardinam, virginem Tertiariam Ordinis S. Francisci, velut Beatam, apud oppidum Veaz in Hispania hodie habet etiam Arturus in Gynæceo, ubi illam floruisse, ait, ad annum 1560, sed cultum pariter non probat.
Francisci Titelmanni Capuccini depositionem Anticoli in agro Romano cum adscripto Beati titulo hodie refert Arnoldus Rayssius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii Joannis Molani, nimirum quia Franciscus ille Hasleti natus fuit in ditione Leodiensi. Laudat autem Vitam illius Gallice vulgatam Leodii, & Elogia Belgica illustrium Scriptorum Miræi, ex quibus ipsius elogium ibidem texuit. Laudatam Vitam non habemus; at certe Miræus nec in prædictis Elogiis, nec in Fastis Belgicis aut Burgundicis de illius cultu meminit; quem cum nec probet Rayssius, nec aliunde sciamus, non licet nobis eum inter Sanctos Beatosve recensere; licet ex nominatis scriptoribus de ejusdem insigni virtute constet.
Passio sex sacerdotum (ita sequitur apud Rayssium) qui Aldenardæ (in Flandria) præclarum suæ confessionis testimonium reliquerunt. Horum nomina hæc sunt: Petrus vanden Ende, Paulus vanden Loye, Jacobus de Deckere, Joannes van Bracle, Jacobus vanden Hameyden, dictus Auvaing, & Joannes van Opstal. Hi omnes post captam a Calvinianis Aldenardam, anno 1572, die 4 Octobris, ligatis manibus pedibusque, in subjectum flumen Scaldim projecti submersique sunt præter Jacobum vanden Hameyden, quem divina providentia ad fluminis ripam mirabiliter incolumem appulit. Omnes insignes athletæ Christi fuere, sed ecclesiastico cultu hactenus carent. Ibidem sequuntur
Jacobus Hesselius, quondam vice-præses urbis Gandensis, eques auratus & concilii Flandriæ consiliarius, anno 1578 pro fide Deo regique data prope Gandavum a Calvinistis suspensus; nec non & Vischius balivus, ut vocant, in Ingelmunster, pro eadem causa ab iisdem eodem supplicio coronatus. Neuter sacro cultu gaudet.
Baula, cognomento Justus, velut a Coptis & Æthiopibus cultus, hodie legitur apud Castellanum ex Fastis Copticis & Æthiopicis, ubi Jobus Ludolfus annotavit, eumdem apud Calcasendium alias vocari Abu-Baula, cujus nominis quidam, ut martyr, in iisdem Fastis legitur die 27 Septembris, apud nos inter Prætermissos relatus. Sive tamen hic idem sit, sive alius ab hodierno, ut censuit Castellanus, nobis non satis notus est, ut eum in Sanctorum Beatorumve numero recensere audeamus.
Inventio honoratarum reliquiarum SS. PP. nostrorum Gurii & Warsonuphii Kasanicorum hodie memoratur in Menologio Slavo-russico, quod anno 1688 cum Majoribus nostris communicavit prænobilis ac generosus dominus, baro de Sparwenfeld. Verum nec Gurius, nec Warsonuphius in Opere nostro, uti ex dicendis patescet, locum debet habere. Gurius & Warsonuphius in regno Casanensi, qua de causa verosimillime Kasanici hic vocantur, fuerunt episcopi, alter Casani, quæ regni Casanensis est metropolis, alter Tuerscensis seu Tferskagensis. Ita disco tum ex Russico, quod habemus, Synaxario, tum etiam ex Kalendarii Russici, quod cum Majoribus nostris laudatus baro Sparwenfeldius pariter communicavit, Fragmento. Utriusque verba describo. Prioris hæc sunt: Veneratio ossium S. P. N. Georgii, primi archiepiscopi Casanensis, & Vasonuphii Ep. Tuerscensis: posterioris vero ista: Inventio honoratarum reliquiarum sancti patris nostri Gurii seu Georgii, primi archiepiscopi primum illuminatæ urbis Casani. Item Barsonefii episcopi Tferskago anno 7102. Nec tantum hinc habetur, Gurium seu Georgium, & Warsonuphium seu Vasonophium aut etiam Barsonesium fuisse in regno Casanensi episcopos; verum etiam eos seculo sexto decimo floruisse. Etenim Joannes Basilides, Mosco-russorum dux, anno 1554 urbem Casanum, totumque Casanense Tartarorum regnum expugnavit, tuncque primum Casanenses, ejurata Mahometi secta, Christiana Mosco-russorum sacra simulque episcopos, horum præpositos, sunt amplexi. Quapropter, cum Gurius seu Georgius tam secundum Synaxarium quam secundum Kalendarii Fragmentum proxime citatum Casanensis urbis primum illuminatæ, id est, ad Mosco-russorum fidem conversæ fuerit archiepiscopus, consequens ex jam dictis est, ut seculo sexto decimo floruerit. Quod jam pertinet ad Warsonuphium seu Barsonefium, dicitur hic in laudato Kalendarii Fragmento anno 7102 fuisse Tuerscensis seu Tferskagensis episcopus. Quapropter, cum ibidem ex Moscorussorum annos computandi ratione annus orbis conditi designetur, annusque Russicæ hujus epochæ 7102 cum anno, ut computanti patetebit, Christi 1584 congruat, est pariter ex jam dictis consequens, ut etiam Warsonuphius seu Barsonefius seculo sexto decimo floruerit. Jam vero, cum toto illo seculo, ut vulgo notum est, Mosco-russi non minus quam hodie fuerint schismatici, nec Gurius seu Georgius, nec Warsonuphius seu Vasonophius aut etiam Barsonefius in Opere nostro locum debet habere.
S. Donatum, monachum martyrem, Messanæ in Sicilia hoc die, quo occisus dicitur, ex Martyrologiis Benedictinis memorat Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum. In Romano Martyrologio habetur simul cum S. Placido & Sociis die V Octobris.
S. Gallæ abbatissæ monasterii prope S. Petrum in Urbe, filiæ Symmachi patricii Romani signata memoria est in Martyrologio Ms. Benedictino abbatiæ S. Salvatoris Antverpiæ. Romano inscripta est die, quo de eadem agimus, V Octobris.
Marcelli episcopi memoria hoc etiam die occurrit in Martyrologio Hieronymiano apud Florentinium, his verbis: Et alibi Marcelli episcopi; dubitavitque laudatus editor, utrum Marcellus hic idem sit cum S. Marcello Romano Pontifice, de quo supra egi, an cum altero Marcello, alias Marcellino episcopo Ravennate, qui in Romano aliisque Martyrologiis postridie annuntiatur. De alterutro hic agi mihi quoque verisimillimum est; quapropter de S. Marcello Papa martyre consule dicta superius; de Marcello vero seu Marcellino episcopo Ravennate agemus ad V Octobris.
Treviris Tyrsi, Palmacii & Sociorum, inquit hoc die apographum nostrum Martyrologii S. Maximini Trevirensis; verum illorum primus spectat quidem ad hodiernos martyres Trevirenses, de quibus agemus; at Palmatius cum suis item Sociis ex Romano Martyrologio dabitur sequenti die V Octobris.
S. Malcallinus apud Davidem Camerarium recensetur inter eos, qui ex Scotia oriundi gentes exteras doctrina & sanctitate illustrarunt. De eo (ita subdit) Tabulæ Virdunenses. Rexerat ante suum e Scotia egressum monasterium Rathmelfigi. Virduni ergo eum coli indicat. Colitur ibidem hodie S. Magdalveus, ejusdem civitatis episcopus; at huic nihil fuit cum Scotis commune. Pervolvi quoque totum Calendarium, Breviario Virdunensis ecclesiæ, anno 1525 Parisiis excuso, præfixum, neque ullam Malcallini, ceteris martyrologis pariter ignoti, memoriam inveni. Sed in Missis propriis Sanctorum patronorum ac tutelarium Franciæ & Hiberniæ, anno 1734 editis Parisiis, ad diem VI Octobris ponitur Missa in festo sancti Macalini, episcopi & confessoris, ecclesiæ & diœcesis Clochorensis, (in Hibernia) patroni generalis; qui videtur is ipse esse, pro quo Camerarius, nescio qua ratione, lectorem ad Virdunenses tabulas remisit, quemque exigua nominis mutatione Malcallinum appellavit. Vide igitur dicenda ad VI Octobris.
Osithæ reginæ, virginis & martyris in Anglia meminit Florarium nostrum Ms. Sanctorum, sed ejus gesta apud nos in Prætermissis ad 3 Junii, rursumque ad 4 ejusdem mensis ex aliis Martyrologiis dilata sunt in diem VII Octobris.
Hierotheus plerisque sacris Græcorum Fastis, & ex his Romano etiam hodierno ad hunc diem inscribitur. Verum Hierotheus pro Sancto dumtaxat fictitio a multis eruditis hoc fundamento habetur, quod nec in Romano Parvo, nec in ullis aliis Martyrologiis classicis memoretur, omnisque, quæ de illo exstat, memoria ex solis, Dionysio Areopagitæ perperam, ut aïunt, adscriptis, Operibus primitus orta sit. Id adeo, quod de Hierotheo statuendum est, præsertim pendet ab eo, quod de hisce Operibus ferendum est, judicio, ac proin de Hierotheo, si forte hic Sanctis accensendus sit, commodius agetur ad diem, quo illud in Dionysio Areopagita laturi sumus, IX Octobris.
S. Lisbium, velut a S. Dionysio, primo Parisiorum episcopo, baptizatum, ejusdemque ecclesiæ protomartyrem Andreas Saussayus in Martyrologio Gallicano hoc die cum insigni elogio celebrat. Verum cum Lisbius ille, saltem eo nomine, ceteris martyrologis, Gallis æque ac exteris, plane ignotus sit, verisimile est, ipsum in quibusdam exiguæ aut etiam nullius fidei Actis S. Dionysii a Saussayo lectum & in Martyrologium relatum fuisse. Forte tamen erit de eodem loquendi locus die, quo de utroque S. Dionysio agemus IX Octobris.
SS. Amelii & Amici natalis hodie legitur apud Saussayum in Martyrologio Gallicano. Geminam eorum Vitam Ms. habemus, quæ examinari poterit ad diem, quo illi apud alios annuntiantur XII Octobris.
Edwini, Northumbriæ regis, cum titulo Sancti ac Martyris, passionem ad hunc diem memorat Joannes Wilsonus in Martyrologio suo Anglicano. Contigit cædes ejus, & alibi annuntiatur die, quo, si de cultu constiterit, ejus gesta dari poterunt XII Octobris.
Ethelburga, alias Edelburga & Tate dicta, regina Northumbriæ, ac post regis Edwini, mariti illius, cædem velata vidua in monasterio Lyming in Cantia, in Opere nostro inter Prætermissos memorata jam fuit ad dies 7 & 8 Septembris, atque hinc ad 4 Octobris remissa, ut, si de cultu ipsius constitisset, daretur hodie cum Edwino conjuge suo. Vide ergo mox dicta hic in Edwino, dicendaque ad XII Octobris.
Theodoræ martyris, quæ ab Hunnis pro Christo trucidata sit, memoriam cum apposito Sanctæ titulo in Gynæceo reposuit Arturus, in Annotatis laudans Meyerum in Annalibus Flandriæ, & Malbrancum tom. 1 de Morinis, lib. 2, cap. 27 & 30, sub annum Christi 451, qui, uti & Arturus ex Meyero, ut inquiunt, de ea hæc recitant: Stephanus comes, vir ingenio excellenti, in Sanctologio suo, Flandebertum a barbaris cum Theodora uxore mactatum, relatumque memorat in Superos; quæ res eo videtur probabilior, quod sacra Ambianorum ecclesia divi cujusdam Flandeberti celebrare dicitur memoriam; famaque tradit, olim inferiores partes sub ditione fuisse Ambianorum. Hæc illi; at ego volvi & revolvi Kalendaria tribus editionibus Breviariorum ecclesiæ Ambianensis, annorum scilicet 1550, 1554, atque alterius capite & calce mutili, nec ullam Flandeberti ejusve conjugis Theodoræ mentionem reperi. Par est silentium in Breviariis Morinorum, quibus Flandebertum a Francis præfectum fuisse, quidam volunt. Apud Antonium Sanderum in Hagiologio Flandriæ, non ad hunc diem, sed ad 22 hujus mensis Octobris de eadem sic legitur: Theodora martyr. In Indice Sanctorum Flandriæ Ms. Dionysii Harduini conjux dicitur Flandberti, Flandrorum reguli, & in societate undecim millium Ursulana cæsa. Incerta igitur de Theodora hæc sunt omnia: si quis tamen ejusdem cultum legitimum nos edocere voluerit, de illa agi poterit ad XXII Octobris.
Helena virgo Ordinis S. Dominici apud monasterium S. Catharinæ de Vesprino in Hungaria annuntiatur hodie ab Arturo in Gynæceo, velut Beata & dono orationis, prophetiæ & miraculorum insignis. De eadem etiam agit Seraphinus Razzius in Vitis Sanctorum & Beatorum ejusdem Ordinis; verum de cultu illius non constat nobis, quem si edocti fuerimus, locus ei erit in Opere nostro ad diem, quo eamdem memorant Dominicus de Heere in Anno sancto Dominicano Flandrice edito, & Fridericus Steil in Spirituali Horto ejusdem Ordinis, Germanice excuso IX Novembris.
Acepsimæ, Leonis & Isidori, tamquam martyrum, absque loco tamen, tempore & genere martyrii, hodie fit mentio in Synaxario Græco Ms. incerti auctoris, in Menæis Mss. Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ & Florentinis bibliothecæ PP. Dominicanorum conventus S. Marci. Menæa Græcorum excusa ad 7 Decembris memorant Isidorum & Acepsimam, tamquam martyres igne pro Christi confessione combustos, quibus in hoc certamine adjunctum fuisse tertium, cujus nomen non exprimunt, liquet ex adjectis ibidem de more versiculis. Hinc verisimile apparet, tres hos martyres diversos non esse ab Acepsima, Leone & Isidore, quos hodie incerti auctoris Synaxarium & Menæa supra laudata annuntiant. Quapropter ut hi proprio suo loco, si Sanctis forte accensendi sint, in Opere nostro consignentur, dari poterunt ad dictum diem VII Decembris.

DE SS. CRISPO ET CAIO
CORINTHI.

Seculo I media sui parte elapso.

SYLLOGE.
Sanctorum memoria in Martyrologiis classicis; unde hæc hausta sit, & an Caius noster a Caio Macedone, de quo in Apostolorum Actis capite decimo nono, & Caio, ad quem Joannes Apostolus tertiam suam scripsit epistolam, sit diversus.

Crispus Corinthi (Sanctus)
Caius Corinthi (S.)

AUCTORE C. B.

Romani parvi auctor Crispum & Caium hodie ita memorat: Apud Corinthum Crispi & Caii. Prima hæc est omniumque antiquior Sanctorum nostrorum in Martyrologiis memoria. [Sancti, quorum memoria, Martyrologiis Classicis hodie inscripta,] Hanc deinde nonnihil immutatam alii nonnulli, qui serius floruerunt, martyrologi Classici in Fastos sacros a se concinnatos transtulere. Omnium antiquior est Ado. Hic in suo quidem, quem Martyrologio a se concinnato præfixit, de SS. Apostolorum & reliquorum, qui discipuli aut vicini successoresque ipsorum Apostolorum fuerunt, festivitatibus libello Sanctos hodie his verbis annuntiat: Natalis SS. Crispi & Caii, quos apud Corinthios beatus Apostolus se dicit baptizasso. Cujus Caii meminit idem Apostolus ad Romanos, “Salutat vos Caius hospes meus, & universæ ecclesiæ.” Cujus & beatus Joannes, scribens ei epistolam, meminit, “Senior Caio charissimo, quem ego diligo in veritate:” in ipso vero, quod contexuit, Martyrologio istis: Apud Corinthum natalis sanctorum Crispi & Caii, quorum meminit B. Apostolus Paulus Corinthiis scribens. Hanc posteriorem Adonis annuntiationem Usuardus plene & ad verbum, Notkerus fere descripsit. Nec tantum jam memorati martyrologi classici, verum etiam plures recentiores SS. Crispi & Caii hodie meminere. Singulorum verba, quod nihil, non aliunde notum, doceant, huc transcribenda non sunt; Romani tamen hodierni annuntiationem, quæ cum Adoniana ultimo huc jam transcripta annuntiatione ad verbum fere consonat, nolim omittere.

[2] Sic habet: Corinthi natalis sanctorum Crispi & Caii, [a Scriptura sacra primitus est hausta,] quorum meminit sanctus Paulus Apostolus ad Corinthios scribens. Porro hæc Sanctorum, quæ tum in antiquioribus, tum in recentioribus martyrologorum Fastis sacris hodie celebratur, memoria e purissimo ipsiusmet sacræ Scripturæ fonte primitus est hausta. Ita Ado, aliique hunc secuti hagiologi unanimi consensu omnes censuere. Fas est hoc colligere ex additamento, quod omnes & singuli de facta a Paulo Apostolo, ad Corinthios scribente, Sanctorum mentione Romani parvi annuntiationi supra huc transcriptæ adjecerunt. Et vero S. Paulus Apostolus, quemadmodum ipsemet in prima sua ad Corinthios epistola, cap. 1 docet, Crispum & Caium, & quidem suis manibus, quod Apostolus, utpote baptizandi onus, quo Euangelii annuntiationi unice vacaret, aliis relinquens, rarius faciebat, Corinthi baptizavit. Quapropter, cum hodie Sancti nostri apud Corinthum seu Corinthi una annuntientur, a Crispo & Caio, quorum Paulus in prima sua ad Corinthios epistola meminit, indubie diversi non sunt, ac proin eorum, quam Fasti sacri jam laudati hodie celebrant, memoria e Scriptura sacra primitus est hausta. Nec hoc tantum circa Sanctorum in Martyrologiis memoriam seu annuntiationem existimo, verum etiam hac illos idcirco conjungi, seu unum eumdemque hodiernum diem natali suo in Ecclesia habere consecratum, quod præfata prima ad Corinthios epistola ambo ab Apostolo Corinthi baptizati dicantur. Ea sedet sententia, quod alia, quæ sit sat probabilis, conjunctionis ratio non occurrat. Neque enim mihi verosimile apparet, unum eumdemque hodiernum diem Sanctorum memoriæ in Martyrologiis idcirco assignari solemnem, quod ambo hodie felici suo e vivis excessu cælo primum nati fuerint.

[3] [non ante annum Æra Christianæ 50 excessere e vivis.] Nec est, cur id mirum cuipiam appareat. Sancti enim sæpe etiam aliis diebus, quam quibus vita functi sunt, Fastis sacris reperiuntur inscripti, estque præ veterum monumentorum scriptorumque hac de re silentio plane incompertum, quo die ambo Sancti nostri e vivis excesserint. Porro ob quam causam dies, ob eamdem etiam annus, quo Sancti obierint, in obscuro est, nec quidquam sat solidi occurrit, ut illum utcumque definiam. Attamen seculum primum media sui parte elapsum supra in margine idcirco adscripsi, quod saltem Sanctos citius non obiisse, certum sit atque indubitatum, uti nunc breviter ostendo. Paulus Apostolus, prout inter plerosque eruditos convenit, anno æræ Christianæ quinquagesimo secundo ad finem jam inclinante Euangelii prædicandi ergo Corinthum primo advenit, ibique, ut Lucas Actorum 18, ℣ XI testatur, sesquianno est moratus. Quapropter, cum intra illud octodecim mensium spatium, uti ex Epistolæ ad Corinthios cap. 1 liquet, lustralibus Baptismi undis Crispum & Caium tinxerit, consequens est, ut hi ante primum æræ Christianæ seculum media sui parte præterlapsum vitam hanc mortalem cum immortali non commutarint.

[4] Porro cum ex dictis Crispus & Caius intra sesquiannum, [Quid de Crispo commemoratum inveniatur præterea.] quo Paulus Corinthi, postquam eo primum sub anni 52 finem advenisset, commoratus est, baptismate initiati fuerint, dubium non est, quin hoc vel ipso anno 52 vel altero e binis sequentibus evenerit. Atque ita, quæ tam de Crispo quam de Caio generatim commemoranda reperi, in medium jam adduxi. Ad ea, quæ tum ad unum, tum ad alterum Sanctum nominatim pertinent, nunc progredior. Crispus noster, seu is, qui Epistola prima ad Corinthios, cap. 1 a Paulo Apostolo baptizatus fuisse declaratur, ex unanimi eruditorum, quod sciam, omnium opinione distinctus non est a Crispo archisynagogo, cujus in Actis Apostolorum cap. 18, quo de rebus a Paulo Corinthi gestis præcipue tractatur, honorifica habetur mentio his verbis: Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua, & multi Corinthiorum audientes credebant, & baptizabantur. Porro Crispus aliquis, qui Æginensis in mari Ægeo & sinu Saronico insulæ creatus fuerit ab Apostolis episcopus, Constitutionum Apostolicarum lib. 7, cap. 46 memoratur, putantque nonnulli, Crispum illum a nostro non esse diversum. Atque id quidem vero apparet non absimile; attamen cum certum non sit, episcopi nomen Crispo nostro non adscripsi; quod facturus etiam non fuissem, utut Crispus noster fuisse Æginensis episcopus, in præfatis Constitutionibus diserte assereretur. Quamvis enim hæ summa polleant antiquitatis prærogativa, ab Apostolis tamen, uti nonnullis olim fuit creditum, Clementi I, summo Pontifici, dictatæ non fuere, nævoque non uno, quo earum non parum infirmatur fides, reperiuntur infectæ, ut adeo, etiamsi Æginensem Crispi episcopatum expresse traderent, hunc tamen propterea certum haud facerent.

[5] Ceterum alia non sunt, quæ de Crispo memoriæ prodat antiquitas. [Caius verosimillime cum Caio, Pauli hospite,] Quod jam ad Caium pertinet, hic a Caio, cujus Apostolus Paulus in sua ad Romanos Epistola, cap. 16, ℣ 23 meminit his verbis, Salutat vos Caius hospes meus & universa ecclesia, verosimillime diversus non est. Etenim Caius noster, utut forte alibi quam Corinthi natus, domo saltem seu habitatione exstitit Corinthius. Intelligitur id ex hisce, quæ Epistola prima ad Corinthios, cap. 1, ℣ 14 de Crispo & Caio habentur, verbis: Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum & Caium. Jam vero Pauli ad Romanos Epistola, uti ex infra dicendis fas erit colligere, diu post baptismum, Caio a Paulo collatum, fuit conscripta, ac proin, cum Apostolus tunc, cum dictam ad Romanos Epistolam scriberet, ex unanimi omnium consensu Corinthi exstiterit, a Caio, quem in illa hospitem suum nominat, seu apud quem tunc Corinthi hospitatus est, Caius noster verosimillime non fuerit diversus. Adhæc eruditi seculi hujus & præteriti, qui rem illam tractarunt, unanimi consensu omnes Caium nostrum seu eum, quem ex dictis una cum Crispo Apostolus Corinthi baptizavit, cum Caio Pauli hospite faciunt eumdem. Quapropter, cum argumentum veritatis sit aliquid omnibus videri, verosimillimum sane est, Caium nostrum a Caio, qui Apostolum Corinthi hospitio excepit, non esse distinctum.

[6] [qui a Chrysostomo hic laudatur,] Quod cum ita sit, quæcumque de Caio, Pauli hospite, litteris consignata inveniuntur, Caio nostro verosimillime competunt, ac proin, quæ ex his notatu digna visa sunt, huc lubes transcribere. S. Chrysostomus Homilia in Epistolam ad Romanos trigesima secunda in hunc supra huc jam transcriptum Pauli textum, Salutat vos Caius, hospes meus &c, de Caio Pauli hospite, atque adeo verosimillime de Caio nostro ita scribit: Viden, quantam illi coronam nexuit, tantam hospitalitatem testificans, & universam ecclesiam in ejus domo congregans? Hospitem enim hic vocat eum, qui hospites excipit. Cum autem audis, illum Pauli hospitem fuisse, non illum hospitalitatis tantum causa lauda, sed etiam vitæ probitatis. Non enim apud illum diversatus esset, nisi ille virtute sua dignus fuisset. Qui enim multa Christi præcepta etiam transscendere curabat, non hanc prætergressus esset legem, qua jubebatur hospites explorari *, & apud dignos diversari. Ita Caium Pauli hospitem, atque adeo ex dictis verosimillime Caium nostrum laudat Chrysostomus, innuens scilicet, illum non tantum liberalitate, verum etiam charitate, ceterarumque virtutum studio fuisse eximium; adhæc domum suam Apostolo, ut in ea ad sacras Synaxes Christianos Corinthi degentes congregaret, in usum præbuisse. Porro Ambrosius, Syrus & Græca, modica facta in Pauli textu proxime huc transcripto mutatione, legunt: Salutat vos Caius hospes meus & universæ ecclesiæ. Hinc Beda qui lectionem huic similem habuit præ oculis, tertiam explanans Joannis Apostoli Epistolam, de Caio, Pauli hospite, quem ex dicendis cum Caio nostro eumdem facit, hisce verbis, quæ cum nonnullis aliis infra iterum huc transcribenda erunt, ita memorat: Quia enim hospes, & qui suscipit & suscipitur, appellari consuevit, erat hospes universæ Ecclesiæ, quia omnes, qui ad se veniebant, & prædicatores videlicet & auditores verbi, benigne suscipiebat.

[7] [quique verosimillime fuit Thessalonicensis episcopus,] Origenes in tertium decimum Epistolæ ad Romanos caput fere præiverat Bedæ. Ibidem enim hisce Pauli verbis, Salutat vos Caius hospes meus & universæ Ecclesiæ, mox subdit; Hic est Caius, de quo alibi (Paulus Apostolus 1 ad Corinth. 1) dicit: “Gratias ago Deo meo, quia neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum & Caium.” Videtur ergo indicare de eo, (Caio scilicet, quem Paulus baptizavit) quod vir fuerit hospitalis, qui non solum Paulum ac singulos quosque diversantes Corinthi hospitio reciperet, sed Ecclesiæ universæ in domo sua conventiculum ipse præbuerit. Hæc Origenes, mox etiam de Caio nostro, seu de Caio per Paulum baptizato, quem cum Caio Pauli hospite (considera verba ejus huc jam transcripta) apertissime eumdem facit, hæc addens: Fertur sane traditione majorum, quod hic Caius episcopus fuerit Thessalonicensis ecclesiæ. Viguit ergo Origenis ætate traditio, qua Caius baptizatus ab Apostolo, seu hujus hospes, fuisse ferebatur Thessalonicensis episcopus. Origenes tertio æræ Christianæ seculo floruit, nec serius quam anno, uti inter eruditos nunc satis convenit, 253 excessit e vivis. Jam vero, si Caius reipsa umquam fuit Thessalonicensis episcopus, ad dignitatem illam ante seculum primum media sui parte jam præterlapsum, utpote ex dictis anno 52 aut altero e binis seqq. primum baptizatus, certissime promotus non fuit, ac proin traditio, qua Caius fuisse Thessalonicensis episcopus, Origenis ætate ferebatur, circa rem, vix sesquiseculo transactam, versabatur. Unde sane Thessalonicensis Caii episcopatus mihi verosimillimus evadit; certus tamen idcirco non apparet, quod traditio, memorata ab Origene, utut rei sat vicina, popularis dumtaxat fuerit; hæc autem a vero sæpe deprehendatur devia. Atque hinc est, cur etiam Caio episcopi titulum non adscripserim.

[8] Porro cum, ut jam dixi, Origenes verbis num. præcedenti huc transcriptis Caium nostrum cum Caio Pauli hospite faciat eumdem, [ænus idemque est: contra autem a Caio Macedone,] Origenique Beda, uti ex verbis ejus num. XI huc transcribendis facile colliges, hac in re etiam consentiat, confirmatur hinc quoque nostra opinio, qua Caium nostrum a Caio, Pauli hospite, statuimus non esse diversum. Itaque non tantum ex jam supra dictis, verum etiam partim hinc est sane, uti jam ante asserui, admodum verosimile, Caium nostrum a Caio Pauli hospite non esse distinctum. Verum an Caius noster a Caio Macedone, qui cum Paulo Ephesum profectus est, ibique cum Aristarcho, ut Actorum cap. 19 narratur, in seditione, a Demetrio argentario seu aurifabro contra Apostolum anno circiter, ut communiter statuitur, 57 mota, periclitatus est, distingui quoque non debet? Tillemontius tom. 1 Monumentorum, Annotatione in Paulum vigesima nona nullam esse distinctionis rationem affirmat. Bailletus, aliique nonnulli Caium nostrum cum Caio, qui Ephesi periclitatus est, indubitanter faciunt eumdem, ideoque Caium nostrum, qui ex dictis domo certe erat Corinthius, Corintho cum Paulo, relictis, quibus ibidem vacabat, negotiis, in Asiam anno 54 discessisse, asseverant. Verum Caius noster Paulum Apostolum, cum hic anno 54 Corintho in Asiam discessit, verosimillime secutus non est. Rem sic probo: Paulus circa annum 57, uti fert communis eruditorum opinio, primam suam scripsit ad Corinthios Epistolam; ad Romanos autem, priusquam hanc ad Corinthios dedisset, ex ipsiusmet Tillemontii aliorumque eruditorum omnium consensu non scripsit. Fuerit adeo Pauli ad Romanos Epistola vel anno 58, ut vult Tillemontius, vel certe non ante annum 57, conscripta.

[9] Porro in hac Apostolus, quam, cum Corinthi iterum versaretur, [uti hic probatur,] ex unanimi pariter eruditorum opinione exaravit, hunc supra plus semel adhuc recitatum textum suppeditat: Salutat vos Caius hospes meus & universa Ecclesia, vel, ut Græca legunt, & universæ Ecclesiæ; hisce autem verbis, uti jam supra dictum est, clare innuitur, Paulum Apostolum tunc, cum Corinthi ad Romanos scriberet, apud Caium fuisse hospitatum, ut adeo hic, cujus etiam domus oratorii seu ecclesiæ Christianis loco fuerit, Corinthi tunc adhuc habitarit, ac proin, ut Paulum Corintho in Asiam, ædibus negotiisque relictis, anno 54 secutus verosimillime non fuerit. Jam vero, cum equidem Caius Macedo, utpote anno circiter, ut communiter putatur, 57 Ephesi cum Paulo in seditione periclitatus, in Asiam Apostolum fuerit secutus, est sane, cur is, contra ac Tillemontius ex dictis autumat, a Caio Pauli hospite seu Caio per Paulum baptizato ac proin nostro distinctus esse, pronuntietur. Ut porro Caium nostrum a Caio Macedone verosimillime esse diversum, clarius adhuc pateat, rem etiam sic probo: Caius, qui Actorum cap. 19 memoratur, & Caius, cujus Actorum cap. 20 fit mentio, unus est atque idem. Utrobique enim cum Aristarcho inter Apostoli comites computatur; nec obstat, quod cap. 19 Macedo; cap. autem 20 Derbeus nuncupetur. Etenim ipso capite Actorum vigesimo, quo Caii Derbei Lucas meminit, simul etiam innuit, hunc fuisse Thessalonicensem, ac proin, cum Thessalonica in Macedonia sita sit, etiam Macedonem. Ait quidem Annotatione supra laudata Tillemontius, eo ipso loco, quo Actorum 19, Caium Derbeum fuisse Thessalonicensem, innui arbitramur, innui etiam videri, Timotheum fuisse Thessalonicensem, nec propterea tamen a Luca Thessalonicensem dici Timotheum, admitti a Chrysostomo.

[10] [est diversus;] Verum, salva, quam debemus, Chrysostomo reverentia, Lucas tam Timotheum quam Caium Derbeum seu Derbium, fuisse Thessalonicensem, clare indicat, uti verba ejus consideranti fiet perspicuum. En illa: Comitatus est autem eum (Paulum Apostolum) Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus & Secundus & Caius Derbeus & Timotheus; Asiani vero Tychicus & Trophimus. Atque ita quidem, cum hic Lucas Caium, quem Derbeum appellat, fuisse Thessalonicensem indicet, necesse est, ut is alia nomine Derbeus, alio Thessalonicensis fuerit. Hinc adeo origine quidem seu nativitate Derbeus seu e Derbensi Asiæ civitate oriundus; domo vero Thessalonicensis, aut contra exstiterit. Utrumlibet statuatur, cum equidem ex dictis Caius Derbeus secundum Lucam cap. Actorum 20 Thessalonicensis ac proin Macedo fuerit, confirmatur vel hinc nostra opinio, qua Caium, qui Actorum 19 a Luca Macedo vocatur, eumdem esse arbitramur cum Caio, qui ab eodem Luca Actorum 20 Derbeus appellatur. Jam vero, cum ex communi eruditorum omnium consensu Caius noster seu Caius Pauli hospes a Caio Derbeo sit distinctus, necesse est, ut & distinctus sit a Caio Macedone, seu a Caio, qui Actorum 19 Macedo vocatur.

[11] [quod etiam forte obtinet circa Caium, ad quem Joannes Apopostolus scripsit.] Restat, ut, an Caius noster a Caio, ad quem Joannes tertiam suam scripsit Epistolam, pariter sit distinctus, nunc inquiram. Beda in tertiam Joannis Epistolam, recitato hoc hujus versu, Senior Gaio charissimo, quem ego diligo in veritate, ita scribit: Qui vel qualis fuerit iste Gaius, in processu Epistolæ monstratur. Quia videlicet & fidem Christi, quam perceperat, bonis accumulabat actibus, & si ipse ad prædicandum verbum minime sufficiebat, eos tamen, qui prædicarent, de facultatibus suis, sustentare gaudebat. Hunc autem esse Caium arbitramur, cujus in Epistola ad Romanos Paulus meminit dicens: “Salutat vos Gaius hospes meus & ecclesiæ totius”. Quia enim hospes & qui suscipit & suscipitur, appellari consuevit, erat hospes universæ Ecclesiæ, quia omnes, qui ad se veniebant, & prædicatores videlicet & auditores verbi, benigne suscipiebat; sicut & hujus Epistolæ sequentia manifeste declarant. Unde & Joannes eum in veritate diligit, hoc est, non temporalium gratia commodorum, sed solo perennium bonorum, quæ eum diligere videt, intuitu. Fuisse autem Gaius Corinthi videtur: ex eo, quod Paulus in illa moratus civitate, Epistolam scripsit ad Romanos, quos & ex ejus nomine salutat. Sed & in Epistola ad Corinthios Gaii quasi civis Corinthi meminit, dicens, “Gratias ago Deo meo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum & Caium: ne quis dicat, quod in nomine meo baptizati estis.” Ita hactenus Beda Caium nostrum, seu Caium, a Paulo Corinthi baptizatum, aperte, ut consideranti patebit, cum Caio, ad quem Joannes tertiam suam scripsit Epistolam, faciens eumdem. Tillemontius contra in sua Annotatione 29 supra laudata Caium nostrum a Caio, ad quem Joannes scripsit, putat esse diversum. Verum, cum pro opinione sua rationem convincentem non afferat, forte quidem, nescio tamen an verosimilius, a vero deviat Bedæ opinio, cui tamen Ado verbis num. 1 recitatis aliique plures adhærent.

[Annotata]

* explorare

DE SS. LUCIO ET CHÆREMONE ET ALIIS ANONYMIS
ALEXANDRIÆ AUT FORTE ALIBI IN ÆGYPTO.

MEDIO SECULO III ELAPSO.

SYLLOGE.

Lucius Alexand. aut forte alibi in Ægypto (S.)
Chæremon Alexand. aut forte alibi in Ægypto (S.)
Alii anonymi Alexand. aut forte alibi in Ægypto

AUCTORE C. B.

Menologium Sirletianum hodie Faustum, Gaium, Eusebium & Chæremonem ita celebrat: Natalis sanctorum martyrum Fausti, [Lucius & Chæremon, qui hodie cum aliis Fastis sacris inscribuntur,] Gaii, Eusebii & Chæremonis diaconorum. Hi fuerunt discipuli Magni Dionysii, & diaconi Domini nostri Jesu Christi, & Gaius quidem & Faustus cum magistro exules facti, & multa tormenta perpessi, martyrii finem acceperunt: Eusebius & Chæremon post magistri exilium Sanctos, qui erant in carceribus, visitantes, & martyrum reliquias sepelientes, usque ad Decii tempora pervenerunt, multas perferentes tentationes propter Christi confessionem, cujus causa detenti obtruncati sunt. Menologio Sirletiano ad verbum fere consonant Græcorum Menæa excusa; quamvis autem Menologium Basilianum & ab his & a Sirletiano in elogii, quo Sanctos exornat, adjunctis nonnihil discrepet, eosdem tamen etiam hodie annuntiat. Idem etiam faciunt nonnulli Latinorum Fasti sacri, hosque inter ipsummet Martyrologium Romanum hodiernum.

[2] Hoc porro, quod Sanctis, e Menologio Sirletiano acceptis, [ex Eusebio primitus deprompti sunt.] frequenter est auctum, hodie sequentem, ex Sirletiano verosimillime etiam depromptam, cui tamen Lucius, in Sirletiano non expressus, adjicitur, annuntiationem suppeditat: Alexandriæ sanctorum presbyterorum & diaconorum Caii, Fausti, Eusebii, Chæremonis, Lucii & sociorum: ex quibus alii in persecutione Valeriani martyres facti, alii martyribus servientes mercedem martyrum receperunt. Sancti, in Fastis sacris, quos jam recensui, producti ii sunt, qui ab Eusebio lib. 6, cap. 40, & lib. 7, cap. XI memorantur, quique cum Dionysio, Alexandrino episcopo, mota Alexandriæ & in Ægypto adversus Christianos persecutione, plurima fuere perpessi. Liquet id tum ex eo, quod in encomio, quod e Menologio Sirletiano num. 1 jam datum est, Magni Dionysii dicantur fuisse discipuli; tum ex eo, quod homonymi sint iis, quos in persecutionum ærumnis S. Dionysio, Alexandrino episcopo, socios comitesve exstitisse, locis proxime citatis refert Eusebius. At vero, quamvis Sancti illi, uti ex jam dictis recte collegeris, ex probato Eusebii fonte fuerint verosimillime primitus deprompti, de omnibus tamen & singulis hic agendum non est. Etenim de Eusebio quidem ad III Julii; de Caio vero seu Gaio & Fausto ad diem præcedentem jam actum est.

[3] [quædam de Chæremone ex Eusebio] Hinc porro jam restat, ut de solis hic tractem Lucio & Chæremone; quod enim pertinet ad Socios anonymos, qui Sanctis, nominatim expressis, in data Martyrologii Romani annuntiatione adjunguntur, cum in obscuro sit, quinam ex illis nuspiam alibi in Martyrologiis annuntientur, hodieque proinde dari possent, nihil de iisdem nominatim edicam, Dionysio Alexandrino, illos exstitisse in persecutionum ærumnis socios, ex Eusebio asserere contentus. Itaque missis illis Sanctis, qui in Romano linquuntur anonymi, quæ de Lucio & Chræremone dicenda sunt, expedio. Chæremon, anno 257 excitata in Christianos a Valeriano persecutione, Dionysium, Alexandrinum episcopum, ad Æmilianum Augustalem præfectum, ad quem hic arcessitus fuerat, comitatus est, fidemque coram præfecto intrepide confessus, cum Dionysio in exsilium est pulsus. Docet id apud Eusebium lib. 7, cap. XI ipsemet Dionysius in sua adversus Germanum epistola, quam propterea studiosus lector potest consulere. Porro Chæremon, antequam in Valeriani persecutione Christum coram Æmiliano confiteretur, jam antea in Deciana persecutione in præsentissimis periculis sese intrepidum, genuinaque charitate erga proximum incensum probarat. Docet id iterum apud Eusebium ipsemet Dionysius Alexandrinus in sua, quam, Deciana persecutione durante, ad Domitium & Didymum conscripsit, epistola.

[4] [uti etiam de Lucio. Neuter ante annum 250 obiit,] Verba, quod, quæ ad Lucium pertinent, simul doceant, huc describo. Sic habent: In urbe (Alexandria scilicet) occultarunt sese, ut fratres clanculo invisant, presbyteri quidem, Maximus, Dioscorus, Demetrius & Lucius… Diaconi vero post illos, qui morbo consumpti sunt, superstites, Faustus, Eusebius, Chæremon. Porro, cum hinc jam, Chæremonem quidem ad Valeriani usque persecutionem; Lucium vero usque ad Decii item persecutionem in vivis fuisse superstitem, palam fiat; Decii autem persecutio anno 250; Valeriani vero anno 257 initium ceperit, consequens est, ut Lucius & Chæremon ante annum 250 vita functi non sint, hincque est, cur supra in margine medium seculum tertium elapsum adscripserim. Verum, inquies, an tempus, quo Sancti mortalem hanc vitam cum immortali commutarint, propius determinari non potest? Innuit quidem elogium, ex Sirletiano Menologio supra recitatum, Chæremonem in Deciana persecutione consummasse martyrium. Verum cum ex dictis Chæremon usque ad Valeriani persecutionem in vivis fuerit superstes, certissime id a vero alienum est. Quod vero ad Lucium pertinet, illius mentionem non facit Sirletianum, nihilque uspiam occurit, ut annum ejus emortualem determinem.

[5] Nec melius definiri potest, quo loco, & quo mortis genere, violentone an naturali, Sancti diem extremum clauserint. [nec annus eorum emortualis aut genus mortis determinari potest.] Romanum quidem hodiernum illos Alexandriæ consignat; verum, cum nullum fundamentum sat solidum, ut Alexandriæ ponantur defuncti, uspiam invenerim, malo illos Alexandriæ vel alibi in Ægypto, quam in definita Alexandrina urbe credere defunctos. Quod jam pertinet ad genus mortis, quo diem extremum clauserint, de Lucio plane id in obscuro est; quod vero ad Chæremonem attinet, ait quidem Sirletianum, cui Menæa excusa consonant, illum capite minutum exspirasse; verum cum simul asserat, Eusebium, qui tamen, uti ex dictis de eo ad III Julii facile intelliges, in pace Laodiceæ creatus episcopus quieverit, eodem supplicii genere migrasse ad Dominum, nullam omnino hic fidem meretur. Itaque tam genus mortis, quo Sancti vita functi sint, quam annus determinatus, quo obierint, in obscuro est, nihilque de illis certo scitur, præter ea, quæ ex Eusebio supra produximus.

DE SS. TYRSO ET SOCIIS, ITEM DE SS. BONIFACIO ET SOCIIS, MM. FORTE THEBÆIS
APUD TREVIROS.

sub Diocletiano et Maximiano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Tyrsus M. forte Thebæi apud Treviros (S.)
Socii, MM. forte Thebæi apud Treviros
Bonifacius M. forte Thebæi apud Treviros (S.)
Socii MM. forte Thebæi apud Treviros

BHL Number: 8283

AUCTORE J. B.

§ I Martyrum Trevirensium brevis historia, eorumque tum apud martyrologos, tum apud veteres mentio.

Operæ pretium facturum me ratus sum, si brevem saltem Martyrum Trevirensium historiam statim a principio Commentarii texerem, priusquam de ceteris ad illam spectantibus agerem, [Martyrum Trevirensium, quorum brevis historia texitur,] quo lector rudi saltem illius esset cognitione imbutus, & ad ea, quæ in decursu tractabuntur, percipienda dijudicandaque instructior. Sic itaque habet: Si pervulgata plurimorum scriptis de sanctis Martyribus Trevirensibus opinione standum est, Maximianus Herculius, infensissimus, si quis alius, Christianorum hostis, deleta prope Agaunum magnam partem legione Thebæa, sparsas alibi ejus reliquias non minori sævitie persecutus est. SS. Victor & Ursus Soloduri in Helvetia, SS. Solutor, Adventor & Octavius Taurini, alii aliis, Galliæ præsertim Cisalpinæ, locis pro fide occubuisse perhibentur. Sed neque Belgica 1 tantæ Christianæ fortitudinis spectaculo caruit: S. Gereonem Colonia Agrippina, SS. Cassium & Florentium Bonna, S. Victorem Xanthus martyrio coronatos vidit. Treviris quoque non modo in hospites Thebææ legionis Milites, sed & cujusvis conditionis & ordinis cives sævitum triduo est, atrocia Maximiani jussa exsequente Rictio Varo. Et primo quidem die SS. Tyrsus & Secundus, Thebæi duces, cum suis in Campo Martio, haud procul a S. Paulini in Trevirensi suburbio ecclesia; uti & S. Bonifacius, alter Thebæorum militum dux, cum suis haud procul monasterio, S. Mariæ ad Martyres nuncupato, vitam posuere: postero Palmatius civitatis consul, Maxentius, Constantius, Crescentius, Justinus, Leander, Alexander, Soter, senatorii ordinis viri, Hormisda, Papirius, Constans, Jovianus: tertio denique promiscua cujusvis ætatis & sexus multitudo. SS. Tyrsi, Palmatii & Sociorum exuvias collegisse & sub finem seculi quarti in ecclesiam, modo S. Paulino sacram, intulisse volunt S. Felicem Trevirensem episcopum; sed altam paulatim earum Trevirensibus oblivionem obrepsisse, ex quo Normanni anno 882 sacra profanaque omnia apud illos sus deque verterunt, dum tandem sub annum 1071 rursum in lucem fuere protractæ. Ita fere habet Trevirensium traditio.

[2] [Calendaria] Porro recentiores Trevirensis ecclesiæ Fasti Martyres hos, si S. Bonifacium & Socios demas, in tres classes diesque distinguunt ad hunc fere modum: IV Octobris, Treviris SS. Thyrsi ducis & Sociorum MM. Trevirensium; V, Treviris Palmatii consulis & Sociorum MM. Trevirensium; VI, Treviris, Commemoratio MM. innumerabilium Trevirensium. Dixi; Recentiores: varia quippe & antiqua illius ecclesiæ Calendaria part. 1 Prodromi Historiæ Trevirensis a pag. 373 illustrissimus Honthemius Myriophitanus episcopus & Trevirensis suffraganeus exhibet; quorum primum seculo X, alterum vero & tertium seculo XI in usu fuit: at nulla in his horum Martyrum mentio. Quartum, seculi XII, ad diem VI Octobris ita habet: Tyrsi: Palmatii, nulla facta mentione reliquorum. Quintum denique, seculi XIII, omisso Tyrso, Palmatium ad diem V Octobris his verbis annuntiat: Palmatii cum Sociis suis: reliquos ad diem VI: MM. innumerabilium. Breviarium quoddam Ms. Rheni penes nos est, quod solius Palmatii ad diem V Octobris meminit: seculo XIV id adscribo, quod illi ad diem XVII Decembris recentiori manu adjecta legam, quæ sequuntur: Anno Domini MCCCCXXVIII erant fulgura, choruscationes & tonitrua in magna quantitate illa die de sero. Cumulatius Trevirenses Martyres refert Breviarium Ms. aliud pagi, ut apparet, Fusbacensis in Treverensi diœcesi & Luxemburgensi ducatu; quod ad diem IV Octobris hæc habet: Tirsi ducis & Sociorum MM. Trevirensium; ad diem V: Palmatii & Sociorum MM.; ad diem VI: MM. innumerabilium. Porro Trevirenses Martyres hoc ordine primus disposuit Balduinus Trevirensis archiepiscopus, teste Honthemio in Historia cultus Sanctorum Trevirensium pag. 369 tomi supra laudati, quem anno 54 seculi XIV mortuum, in Annalibus Treviricis scribit. Hactenus de Calendariis aut Breviariis; martyrologos audiamus.

[3] Trevirenses Martyres antiquiora Martyrologia non norunt, [& Martyrologia] non Romanum parvum, non Bedæ, non Adonis, non Usuardi purum, aliaque, quæ classica vocamus. Inter ea vero, quæ recentiori ætate sunt nata, Florarium nostrum Ms., cui ultima manus adjecta fuit anno 1486, ita habet: Item Tyrsi ducis & martyris & Sociorum ejus ex numero Thebæorum Martyrum sub Maximiano imperatore passorum anno salutis CCXCI. Usuardina anni 1490 Lubeco-Coloniensis editio Treviris innumerabiles Martyres annuntiat ad diem VI apud Sollerium in Auctariis ad Usuardum, Tyrsi vero & Bonifacii expresse meminit ad diem IV, adjunctaque priore loco recenset partim falsa, partim ad Tyrsum ejusque Socios non pertinentia: falsa sunt, quæ de S. Athanasio sexennio in puteo latitante narrat: neque enim S. Athanasii Treviris exsilium fuisse adeo diuturnum, ex Theodoreto; nec adeo incommodum, ex Constantini Junioris ad Alexandrinos litteris ostendit Papebrochius tom. 1 Maii in Vita S. Athanasii cap. 10. Quæ autem de puteo apud S. Maximini monasterium Martyrum ossibus repleto narrat, ad S. Bonifacium potius ejusque Socios, quam ad S. Tyrsum, cujus in Pauliniana æde ossa quievere, pertinere videntur. Grevenus ad diem IV Octobris: Apud Trevirim sanctorum Tirsi ducis ex legione Thebæorum, Bonifacii & aliorum multorum a Rictiovaro urbis præfecto ob Christi fidem interemptorum. Dein ad diem V Palmatii ejusque Sociorum, ad diem vero VI promiscuæ multitudinis, Treviris pro Christo occisæ, mentionem facit. Grevenum Molanus imitatur: at apud Galesinium ad diem V Octobris hæc tantum ex antiquis Trevirensis ecclesiæ tabulis legere est: Treviris SS. Martyrum Palmatii & Sociorum: qui Rictiovari præsidis superata immanitate, fortissimi Dei milites coronantur; quibus tamen verbis e Martyrum Trevirensium numero Tyrsum excludere voluisse Galesinium, non opinor.

[4] Similiter Tyrsum præterit Martyrologium vulgare Romanum: [tantum recentiora meminerunt,] ad diem tamen V Octobris Palmatium cum Sociis ita recenset: Treviris SS. MM. Palmatii & Sociorum, qui in persecutione Diocletiani sub Rictiovaro præside martyrium subierunt; citatque Molanum & Sigebertum Baronius in Notis, qui non modo Palmatii, sed & Tyrsi aliorumque meminerunt. Quid quod nec Martyres Trevirenses anonymos die tertio passos ad diem VI Octobris Martyrologium laudatum prætereat? Ut adeo mirum videri possit, nusquam Tyrsi ejusque Sociorum expressam saltem mentionem in illo fieri; maxime cum ad diem XII Decembris Maxentius, Constantius, Crescentius & Justinus, quibus Leandrum, Alexandrum & Sotherem ex Sigeberto Baronius in Notis jungit, nominatim signati legantur, quorum tamen Martyrologium Romanum Gregorii XIII anno 1586 typis Plantinianis editum non meminit usquam, nisi generatim, cum ad diem V Octobris Palmatium cum Sociis verbis proxime citatis recenset. Quid autem causæ Baronius, supradictos S. Palmatii Socios ad diem XII Decembris distrahendi, habuisse videatur, infra dicetur. Saussayus hic Baronium sequitur, licet illos ad diem V Octobris nominatim singulos jam expressisset: ad diem vero IV hoc S. Tyrso & Sociis elogium scripsit: Ipso die Treviris Passio SS. MM. Thyrsi ducis & Sociorum militum: qui S. Mauricii Thebeæque legionis exempla præclara imitantes, tanta constantia idolorum sacrificia execrati, quanta fide & fortitudine sacratissimam Christi religionem professi, jubente Rictio Varo, piorum teterrimo in Galliis carnifice, gladiis militum ethnicorum impetiti, trucidatique ad internecionem deleti sunt. Horum corpora feris & avibus relicta sunt devoranda. Cæterum ex his innumeris heroibus tanta multitudo ad littus Mosellæ juxta Capitolium jugulata est, ut sanguinis rivuli defluentes aquas fluvii in suum colorem converterent, &, naturali claritate neglecta, peregrino magis, quam proprio colore ruberent. Porro, Deo Athletas suos glorificante, in honore sanctissimæ Virginis & ipsorum hoc idem Capitolium dedicatum est: & locus, in quo agonem peregerunt, ad eorum memoriam, Littoris ad Martyres, vocabulum accepit. Ita ille: at de martyrologis jam satis, ut plures in medium adducere, non sit necesse.

[5] [& monumenta quædam antiqua, licet confuse,] Ceterum ex hactenus dictis colligere pronum est, Martyres Trevirenses, si universim confiderentur, in tres classes posse distribui; ad quarum primam referantur Thebæi Milites una cum ducibus suis Tyrso, Bonifacio & Secundo; nam & hic subinde binis prioribus additus legitur: ad alteram senatores, optimatesque indigenæ una cum Palmatio consule: ad postremam reliqua populi Trevirensis multitudo. De prioribus tantum, rejecto in Appendicem Bonifacio & Sociis, hoc loco agemus; tum quod illi soli hoc die hodiernis Trevirensis ecclesiæ Fastis sint inserti; tum quod duas classes reliquas ad alios dies Fasti citati & Martyrologium Romanum referant; quamquam & de his subinde tractabitur, propterea quod singulorum Historiæ Actaque ita inter se sint connexa conjugataque, ut difficile sit unius res gestas expedire, quin eadem quoque opera, quæ ad ceteros attinent, pertractentur. De cetero antiquiribus Calendariis, quæ quidem noverimus, & martyrologis jam recensitis antiquiora pariter monumenta subnectimus, quibus Trevirensium Martyrum Historia, prout circumferri solet, videtur utcumque firmari: cum autem antiquiora monumenta dico, ea velim lector intelligat, quæ sanctorum Martyrum in crypta Pauliniana inventione sub annum 1071 facta vetustiora sunt. Itaque quæ illa sint, & quanti facienda, videamus.

[6] [ut Acta SS. Fusciani & Gentiani,] Vetustissima forte Martyrum Trevirensium mentio ea est, quæ in Actis SS. Fusciani & Victorici a Bouqueto editis occurrit, quæque S. Paulini canonicis Trevirensibus primum subjecit stimulum ad perquirendas sanctorum Martyrum exuvias alta tum oblivione sepultas. Ecce illam: Factum est ergo non multo post tempore, ut Rictiovarus carnifex præfecturam, quam a Maximiano susceperat, potius ad persequendos Dei Famulos cruentus laniator irrueret, quam pietatis jura servaret. Ingressus itaque urbem super Mosellam conditam, quæ Treveros nuncupatur, tam ingenti crudelitate Christianos cædi præcepit, ut sanguinis rivulus in flumen Mosellæ defluentis undas laticis, unda sanguinis rubricaret, & lympha gurgitis inhumatis sanctorum Martyrum corporibus præberet tumulum, & ut redintegratos compagi corporum futuro eos reservaret in judicio. Notitiam quidem hæc aliquam Martyrum Trevirensium ingerunt, nec quam singulis applices: quia tamen ad illorum Historiam utcumque faciunt, lubet Actorum ætatem indagare, ac de eorum hac in re pondere nonnihil dicere.

[7] Quod vero eorum ætatem attinet, qui sanctorum Martyrum Inventionem posteris consignavit scriptor æqualis, [in quorum] luculente is tradit, Acta illa Paulinianos canonicos prius cognita habuisse, manibusque trivisse, quam sanctorum Martyrum exuvias detexerant; ut movere neminem Tillemontiana suspicio debeat, hanc ipsam scilicet Inventionem iis Actis conscribendis causam materiemque suppeditasse. Erant nempe, inquit ille cap. 2, in illa S. Paulini canonicorum congregatione fratres aliqui sanctæ religionis studio venerabiliter accensi: hi ergo dum inter alia pietatis opera sacræ Scripturæ (sic Sanctorum Vitas appellat) paginæ operam non minimam præberent, solebant &c. Et paulo post: Inter multimoda itaque loci hujus præconia Passio SS. Martyrum Gentiani & Victorici frequentius eis occurrebat: & rursum post alia nonnulla, quæ describere non est operæ pretium, ita pergit: In hac ergo positi mentis anxietate indictis sibi, aliquando biduanis, aliquando triduanis, jejuniorum disciplinis, a divina postulabant pietate, ut aliquod tam sancti depositi indicium eis monstrare dignaretur. Præ manibus igitur SS. Fusciani & Victorici Acta habebant Pauliniani canonici, cum adhuc, quo loco Martyrum Trevirensium ossa delitescerent, ignorabant. Neque enim existimo, Inventionis scriptorem impudenter adeo mentiri ausum vel coram iis, nec forte aliis a quibusdam ipsorummet S. Paulini canonicorum, qui detectis hisce reliquiis parum fidei tribuebant, de quibus cap. 3 acerbe conqueritur.

[8] Æquior & verisimilior est altera Tillemontii de Actorum ætate conjectura. [ætatem] Est etiam, inquit, cur SS. Fusciani & Victorici Acta saltem haud serius, quam seculo VI exarata dicantur: nempe quod horum ossa S. Honoratus, Ambianensium episcopus, qui seculo VI floruit, transtulerit, nec tamen translationis hujus, rei sane satis memorabilis, usquam meminerit, qui litteris Sanctorum illorum Acta mandavit. Sane quisquis ille fuerit, locum, quo Martyres illi sepulti fuere, ignorasse se prodit, cum illos ad calcem Passionis eorum sub tegmine occulti tumuli conditos scribit; nec præterea quidquam. Miraculosam dictorum Martyrum reliquiarum inventionem S. Honorati tempore factam apud Henschenium tom. 3 Maii pag. 613 descriptam habes. Adjicio alterum Actorum vetustatis indicium. Tillemontius, posteaquam tomo 4 Monumentorum ecclesiasticorum nota 10 in S. Dionysium, suum de Actis SS. Fusciani & Victorici judicium exposuit, de Actis SS. Rufini & Valerii hæc inter cetera fere disserit Nota sequenti: scripta tamen sunt ante Flori tempora, qui eorum compendium ad IV Junii exhibuit satis accuratum: imo Sanctos hosce (Rufinum & Valerium) Roma venisse, ait; quo quidem id agere voluisse videtur, ut eorum Acta cum Actis SS. Fusciani & Victorici ad concordiam revocaret. Utraque igitur Florum vidisse, necesse est. Quod si hic ad diem XIV Junii Actorum SS. Rufini & Valerii compendium exhibuit satis accuratum; similiter non minus accurate Florum in SS. Fusciano, Gentiano & Victorico id præstitisse, facile deprehendet, quisquis ea, quæ ille de his ad diem XI Decembris scripsit, cum eorumdem Actis a Bouqueto editis contulerit; ut, si imitari hic Tilletium debeamus, SS. Fusciani & Victorici Acta Floro, qui circa annum 830 Martyrologium suum scripsit, antiquiora haberi merito possint. Ruinartius etiam in Præfatione ad Acta Martyrum pag. 68 illa quidem non retulit inter primigenia, retulit tamen inter antiqua. Hæc de Actorum ætate.

[9] [& in hac repondus inquiritur:] Quod autem ad meritum eorum & pondus attinet, nolim omnia, quæ narrant, utut antiqua sint, pro certis habere. Tillemontio judice, si stylum eorum spectes, parum apte conscripta sunt; si rerum adjuncta, alia proferunt minus credibilia, alia sibi invicem haud satis consona. Sit ita: excedant etiam, si lubet, veri limites, cum præ occisorum Treviris Martyrum multitudine sanguinis rivum fluxisse, aiunt, tanta vi & copia, ut hunc excipiens Mosella sanguineum colorem traxerit; id equidem ex illis probabiliter effici videtur, jam inde a seculo VI ingentis Christianorum multitudinis Diocletiani & Maximiani tempore pro fide Treviris occisæ memoriam viguisse in Galliis, quæ prioribus quidem seculis distinctior fuerit atque perfectior; sed, ut fit, temporum lapsu obscurior tenuiorque evaserit. Merito quidem Ruinartius numero superiore laudatus hæc Acta primigeniis annumeranda non esse censuit; cum alia quædam Acta præ manibus se habuisse, significet, qui Acta SS. Fusciani & Victorici conscripsit, cum ait: Nam, ut Historiæ gesta commemorant, quidam senex nomine Gentianus sed nova hinc rursus suspicio suboriri potest, eum, in ipsismet antiquioribus SS. Fusciani & Victorici Actis, quæ præ manibus habuit, aliisve invenisse, quæ de Martyribus Trevirensibus tradidit.

[10] [dein Hymnus quidam de S. Paulino, qui] Non minorem Paulinianis canonicis, ad perquirendas Sanctorum apud se delitescentium reliquias, stimulum addidit antiquus de S. Paulino Hymnus in monasterio nobilium virginum, S. Mariæ ad horrea nuncupato, Treviris inventus sub annum 1071, litteris Gothicis exaratus, & ab Inventionis auctore pro vetustissimo habitus. Periit is quidem, vel certe alicubi latet incognitus: summam vero eorum, quæ complexus est, idem Inventionis auctor paucis perstringit: sunt autem fere hæc; S. Paulini in Arianos pro Catholica fide molimina, Phrygum, apud quos exsul egit, conversio, & sacri ejus corporis Treviros translatio & sepultura. De S. Paulini sepultura, inquit Inventionis auctor anonymus, hæc ibi legebantur: posuerunt eum juxta prolem clarissimam Trevirensem, & inclitam, ubi dormiunt corpora Peregrinorum plurima, resurgentes ad præmia die novissima, occurrent in æthera Domino cum læticia. Proles clarissima Trevirensis, ut illius temporis canonici dein interpretati sunt, Palmatium, ceterosque senatores & optimates indigenas; Peregrini autem Tyrsum ejusque commilitones Thebæos declarabant. Hymnum hunc sub annum 1071 re ipsa inventum esse, & vetustatem saltem aliquam præ se tulisse vel tunc, anonymo, testi oculato vel certe æquali, assentior, maxime cum S. Paulini canonicis oblatus recitatusque fuerit, eoque permoti S. Paulini cryptam, petita obtentaque, licet ægre, ab Udone archiepiscopo licentia effregerint: non æque tamen mihi certus est modus, quo inventus dicitur; haud, inquam, mihi certum est, virginem Deo sacram, Frideburgam nomine, tertio monitam divinitus fuisse, ut vetustos monasterii sui codices inspiceret, itaque in illum Hymnum incidisse; tum quod hujusmodi visionibus parum fidei passim tribui soleat; tum quod privatim tantum res tota peracta dicatur.

[11] Ceterum, si ipse per se hymnus consideretur, est, [licet ejus quædam faveant,] unde ejus antiquitas commendari posse videatur; est etiam, unde videri possit ejus auctoritas infirmari. Antiquitas quidem ejus, inde commendari posse videtur, quod S. Paulini translationem e Phrygia Trevirim divino nutui & miraculorum adminiculo adscribat, atque adeo prius videatur fuisse compositus, quam apud Trevirenses opinio invaluerat, S. Paulini corpus totius regni viribus e Phrygia ad suos fuisse deductum; quod sane fabulam sapit, nisi forte verba illa sic interpreteris, ut iis dumtaxat significetur, Trevirenses S. Paulini exuvias non sine summa difficultate, multoque molimine consecutos. Porro jam inde a seculo IX ea opinio apud illos invaluerat; cum id habeat tabula plumbea eo seculo probabilius confecta, ut § proxime sequenti dicemus. Similiter quantum quidem apparet, non meminit Hymnus de prodigio, quo S. Paulini tumulus medio in aëre inde ab invasione Normannica anni 882 annis multis pendulus mansisse dicitur, quod a seculo X hominum linguis, scriptorumque calamis celebrari cœpit, ut ex Vita S. Paulini inter annum 882 & 1071 conscripta, editaque in Opere nostro ad diem XXI Augusti, colligere est.

[12] Et hæc quidem ad Hymni qualemcumque commendationem facere videntur; [quædam obsint antiquitati,] at quæ verbis num. 10 recitatis narrat, pondus illi suum fortassis detrahent, eo quod tabulæ anno 1071 in crypta Pauliniana una cum Martyrum corporibus inventæ haud satis consentire videantur: cum enim prolem clarissimam Trevirensem Hymni auctor commemorat, aut solum Palmatium, aut præter hunc reliquos pariter Trevirenses indigenas intellexit. Si primum; repugnat aperte tabula, qua teste, Trevirensium corpora fuere, uno excepto S. Tyrsi corpore, quotquot in memorata jam crypta reperta sunt. Sin autem non Palmatium modo, sed & reliquos seu senatores seu optimates indigenas intellexit; ad hunc quidem modum Hymno cum tabula ex parte conveniet: sed altera mox ex his Hymni verbis: Ubi dormiunt corpora Peregrinorum plurima, difficultas orietur. Quæretur enim, quorum fuerint, salva hac Hymni interpretatione, plurima ista Peregrinorum corpora? Thebæorum utique Militum, inquies. Atqui sic iterum in tabulam impinges, quæ unius tantum peregrini, Tyrsi nempe, mentionem facit, ut adeo vel hymni vel tabulæ error agnoscendus sit, aut, si mavis, utriusque fides inde non mediocriter infirmetur.

[13] Verumtamen ne hoc quidem pacto sive utriusque repugnantia, sive alterutrius error, evincitur: fac enim, ut adverbio ubi non S. Paulini cryptam, sed basilicam vel monasterium designare voluerit hymni auctor, [tamen cum tabula plumbea non pugnat,] eadem profecto erit Hymni tabulæque sententia. Neque porro video, quid huic interpretationi magnopere possit officere; non SS. Fusciani & Gentiani Acta; Martyrum illa multitudinem Treviris sub Maximiano cæsam agnoscunt: sed, inquies, quorum corpora fuerint undis abrepta obrutaque. Quid tum? num colligi postea non potuere? num id de omnibus & singulis dictum? Esto etiam, S. Bonifacium ejusque Socios ad pontem Mosellæ occisos, laudata Acta intelligant; num propterea Tyrsum ejusque Socios, aut Trevirenses indigenas exclusisse, censebimus? Non Hymni auctoris eruditio & accuratio; quippe qui stilo simplici rusticoque sit usus. Dein, si S. Felix præcipuorum Martyrum corpora collegerit, locoque in S. Paulini ecclesia discreto & honoratiore condiderit; quid est, quo minus conjici etiam possit, reliquorum pariter Martyrum curam illum saltem aliquam gessisse, &, quotquot reperire potuit, exuvias in S. Paulini ædes intulisse?

[14] [latiusque, quam par est, a Friderico accipitur,] Absit tamen, ut Friderico S. Paulini Præposito assentiamur, affirmanti, S. Felicem tot Martyrum corpora in pavimento supra dictæ ecclesiæ collocasse, ut posset quis vix pedem in hac ecclesia ponere, quin super illorum sanctissima sarcophaga deambularet: veri enim limites hic Fridericum transilisse, & plusculum ornandæ deprædicandæque ecclesiæ suæ studio indulsisse, nemo prudens non suspicabitur; maxime cum nec anno 1071, nec postmodum umquam inventus sit extra cryptam S. Paulini loculus, qui alicujus martyris fuisse, sciatur, teste illustrissimo Honthemio § 10 Historiæ Martyrum Trevirensium. Absit pariter, ut quæcumque ossa illic forte fortuna reperta pro veris Martyrum reliquiis aut haberi, aut honorari posse dicamus. Scimus enim, hujusmodi cultum non nisi certis, & legitime approbatis Sanctorum reliquiis posse impendi: talia autem minime esse ossa illic per ecclesiam sparsa, recte ait idem Honthemius, cum Sanctos non fuisse omnes, quotquot ibi sepulturam nacti sunt, vel Elii Constantii tumulus probet, nec de impendendo cultu quisquam cogitarit iis cineribus ossibusve, quæ in saxeis sarcophagis circa S. Paulini templum nuper fuisse detecta, Honthemius scribit.

[15] [His addi probabiliter potest auctor de Successoribus S. Hildulphi in Vosago,] Antiquioribus etiam de Trevirensium Martyrum Historia testimoniis accenseri probabiliter possunt, quæ de illa scripsit auctor Opusculi de successoribus S. Hildulsi in Vosago. Publici id juris fecit reverendus admodum dominus Humbertus Belhomme, Mediani abbas, scriptumque fuisse censuit inter annum 1016 & 1019, quo tempore Mediano præerat Enciboldus; in locum Nardulsi seu Hardulfi anno 1016 abbatiali dignitate exuto suffectus. Sic autem laudatus abbas fere disserit: Nardulfus, erepto e vivis Enciboldo, anno 1019 pristino muneri & dignitati restitutus fuit: libelli autem auctor nec ultra Nardulfum progreditur, nec usquam Nardulfi, cui tamen se contra Enciboldum favere non obscure prodit, velut suo muneri restituti meminit: fit igitur admodum verisimile, eo libellum fuisse conscriptum tempore, quod inter Nardulfum anno 1016 suo gradu dejectum, eumdemque anno 1019 eidem restitutum intercessit. Accedit, idipsum ipsiusmet auctoris verbis innui, quibus cap. 13 exorditur: sic habent: Successor autem ejus (Almanni) Nardulfus extiterat. Quid enim sibi vult τὸ extiterat, nisi Nardulfum jam tum suo cessisse officio, cum scriberet libelli auctor, maxime cum mox enarrandis prodigiis, quæ, Medianum moderante Nardulfo, contigerant, sese accingat, & toto narrationis reliquæ decursu de Nardulfo sive exauctorato, sive dignitati restituto ne verbo quidem meminerit. Nec refert, cap. 9 legi, quæ sequuntur: Sed incuria successorum faciente, præfata cella (Begonis dicta) sanctos artus Bonifacii M.) permissa est retinere usque ad domnum abbatem Lambertum, qui anno ab Incarnatione Domini millesimo quadragesimo tertio in sexta feria, quæ 2 Nonas Novembris habebatur, revexit. Hæc enim pro recentiori additamento habet citatus libelli editor, nec, ut opinor, omnino infundate. Fac tamen, genuina esse auctoris verba; vel sic verosimillimum fiet, libellum ante Martyrum Trevirensium inventionem anni 1071 vel sequentis fuisse conscriptum. Hæc de ætate scriptoris: quid vero is de Martyribus Trevirensibus?

[16] Nihil is quidem speciatim de his, qui in S. Paulini basilica conquiescunt: [qui, saltem S. Bonifacii & Sociorum,] sed de S. Bonifacio in S. Maximini crypta olim recondito, hæc scribit cap. 1: Penultimo interea jam memorati abbatis Leutbaldi anno, ab Incarnatione vero Domini septingentesimo tertio venerabile corpus S. Bonifacii martyris ablatum Trevirorum populo Divinitatis ope illatum est Mediano monasterio. Porro S. Bonifacium non ut martyrem Trevirensem modo, sed etiam ut e Thebæis unum, cum scriberet, habitum fuisse, quæ sequuntur, ostendunt: Sicut enim, inquit libelli auctor, Victor & Ursus cum aliquot castrum Solodorum, beatus Gereon cum suis etiam trecentis decem & octo, Mauri quoque quingenti Agripinensem Coloniam, sic & hic prætiosus Christi Martyr cum aliis suis trecentis pervenit Trevirim, corpore, non corde ab eadem qua & prædicti Martyres Thebæa legione subtrahens se interim, cum apud Agaunum darentur victimæ sub Herculio Maximiniano cæsare. Itaque seculo XI ante inventa in crypta Pauliniana Tyrsi & Sociorum corpora Mediani Martyrum Thebæorum Treviris occisorum memoria fuit. Narrat præterea idem auctor, S. Hildulfum horum Martyrum corpora, quæ vilibus hactenus in bustis delituerant, in S. Maximini cryptam transtulisse; unde jam inde a seculo VII eorum apud Trevirenses cultum floruisse, consequitur. Nec mirum videri cuipiam debet, nihil illum dixisse de illis, qui in S. Paulini crypta quiescunt, quippe, quos ibidem ante S. Hildulsi tempora S. Felix recondidisse fertur, quique adeo ad S. Hildulfi ejusve successorum in Vosago gesta non pertinebant.

[17] Denique idem libelli de S. Hildulfi Successoribus in Vosago anonymus scriptor, [veluti Thebæorum Martyrum meminit:] cap. 9 S. Bonifacii corporis inventionem describens, ea adjuncta commemorat; unde, si vera sint, Martyrum Trevirensium Historia utcumque saltem confirmari possit: sunt autem hæc: Contigit inventio corporis S. Bonifacii, posteaquam Adalbertus Mediani abbas templum beatissimæ Virginis, una cum B. Martini ædicula illi adhærente diruerat, priore augustius excitaturus; quod, cum anno 964 fecisse Adalbertum, Joannes a Bayono referat, teste Belhommeo in Annotatis ad caput 8 part. 2 Historiæ Mediani, non ante hunc annum dictam inventionem contigisse, necesse est. Interierat penitus ea tempestate Mediani S. Bonifacii memoria; jacebant sancti Martyris exuviæ S. Martini ædicula ruinis & ruderibus obrutæ; eum juniori monacho nomine Tietfrido habitu militari indutus apparuit. Queritur de reliquiarum suarum neglectu, quo lateant loco ostendit, Medianum Treviris advectas affirmat. Nescienti vero, quis esset, sese unum e Mauritii sociis, & Treviris cum aliis pro fide occisum ait: diffidentem visioni monachum iterum, & tertio increpat, jubetque, ut abbatem de procuranda sibi honoratiore sepultura commoneat; ipsum vero incredulitatis pœnam daturum prædicit; quod & eventus annis aliquot post, cum monachus ille subita paralysi perculsus, & fracta cervice exstinctus est, comprobavit. Adjecit Martyr præterea prodigium omnibus patulum, S. Hildulfi crucicula & cambuca, seu pastorali pedo, alibi diligenter asservatis in altare quoddam prodigiose translatis, ne de visionis veritate quisquam sinistra suspicione teneretur. Privatam hujusmodi junioris monachi visionem erit fortasse, qui rideat; riderem & ego, nisi prodigio comprobata fuisset, & res hæc a scriptore & loci, quantum apparet, incola, nec adeo fabuloso, & a re gesta haud multum remoto relata fuisset in litteras eo tempore, quo superstites esse Mediani poterant, quibus illum mendacii arguere & convincere facile fuisset, cum res, ut diximus, vergente ad finem seculo X, contigerit, ipse vero probabilius sub initium seculi XI scripserit, ut num. 15 diximus.

[18] [non tamen antiquam, a Calmeto visum,] Nihil adductum est hactenus, quod ad S. Tyrsum ejusque Socios in Pauliniana crypta repositos speciatim attineat: huc autem facit Martyrum Trevirensium Historia Trevirensium Gestis inserta, si quidem Calmetum audiamus; ita enim ille, ubi eam Historiæ Lotharingiæ partem, quam tomus ejus primus complectitur, adductis in medium monumentis probat, pag. 1 præfatur: Opus, quod Gesta seu Historia Trevirorum inscribitur, atque hic edimus (verba ejus Gallica Latine reddo) probabiliter scripsit, qui circa annum MXII florebat, Theodoricus S. Matthiæ Trevirensis alumnus, continuavitque alter ejusdem abbatiæ alumnus Golscherus, qui paulo post floruit, & ad annum MLII (Trevirorum Gesta) perduxit. Vidimus (inquit post pauca) hujus Historiæ autographum Treviris in abbatia S. Matthiæ, contulimusque cum altero manuscripto antiquiore & breviore, quo velut historiæ suæ fundamento & basi usus est Theodoricus. Idem quidem utrobique initium est, iisdemque verbis primorum Trevirensium episcoporum Eucharii, Valerii, & Materni Vitæ leguntur, at alibi varia, eaque in decursu notanda, additamenta emendationesque occurrunt. Ita Calmetus loco laudato: in decursu vero Historiæ Trevirorum a se editæ cap. 27 hæc adjecit in margine: Antiquum Ms. Trevirense (illud utique, cujus in Præfatione meminerat) illam Trevirensium episcoporum post S. Maternum successionem haud memorat, verum, narrata illius Sancti sepultura, continuo ad martyrium Militum Thebæorum (Mauritii, Secundi, Tyrsi, Bonifacii aliorumque) progreditur.

[19] [de rebus Trevirensibus Ms.] Itaque horum meminisse oportuit ex iis aliquem, qui antiquum illud Ms. vel confecerunt, vel auxerunt, & Theodorico facem prætulerunt. Hujus vero decessores, & S. Mathiæ scholæ magistri fuerunt, Trithemio teste in Chronico Hirsaugiensi, Eberhardus anno 909 defunctus, Richardus, Diethelmus, & Adelbertus; quorum postremi tres Historiam Trevirensem scriptis suis illustrasse, non leguntur. At de Eberhardo ad annum 909 ita Trithemius: Inter cetera ingenii sui monimenta complura ad Historiam Trevirorum addidit, Vitam quoque SS. Eucharii, Valerii & Materni, tam metro, quam prosa, elegantiore stylo conscripsit. Quibus positis, antiquum illud Trevirense Ms. Eberhardinum opus fuisse videtur, nec post illatam anno 882 Trevirensibus a Normannis cladem admodum diu compositum. At vereor, ne Ms. illud haud adeo antiquum sit, ac Calmeto visum est, aut certe hoc loco interpolatum. Qui enim fieri potuisset, ut seculo XI Trevirenses tanta Tyrsi ejusque Sociorum ignorantia laborassent, quantam inventionis eorum auctor loco non uno profitetur; si eorum gesta apud S. Mathiæ ascetas litteris mandata exstabant? Certe id de S. Mathiæ alumnis, qui conservandæ perficiendæque Trevirensi Historiæ identidem incubuere, vix credibile apparet. Ceterum & vetustissimas quasdam schedas Trevirenses allegant, quarum, sicut ætas ignoratur, ita, monente Pinio nostro in Commentario prævio ad Acta S. Paulini, non magna auctoritas est. Reliquum est, ut de tabula plumbea in S. Paulini crypta sub annum 1071 inventa & Paulinianorum Martyrum historiam complectente agamus, de qua, quod pluribus disserendum erit, paragraphis id separatis præstabimus.

§ II. Inquiritur ætas tabulæ plumbeæ sub annum 1071 in crypta S. Paulini inventæ.

[Tabulam plumbeam,] Alta Martyrum in S. Paulini ecclesia quiescentium seculo XI non modo Trevirenses, sed & ipsos S. Paulini canonicos oblivio ceperat, cum tandem, senescente jam dicto seculo, Actorum SS. Fusciani & Gentiani, maximeque Hymni de S. Paulino occasione, in eorum reliquias cœperunt inquirere Pauliniani canonici. Intellexerant nimirum ex illis innumeram fidelium turbam ex odio fidei a Rictio Varo. Treviris neci datam; ex illo vero, non paucos eorum, eodem, quo S. Paulinus, loco fuisse repositos. Itaque cum S. Paulini exuvias in crypta quadam sub ecclesiæ suæ altari principe reconditas non ignorarent, eam effringere decreverunt; quod etiam felici successu & Udonis archiepiscopi auctoritate muniti præstiterunt. Etenim varios illic invenere tumulos, qui singulorum Martyrum corpora continebant; imo & tabulam plumbeam humi defossam, quæ & Martyrum nomina, & eorum in crypta situm ordinemque indicabat. Tabulæ plumbeæ tenor is erat, qui num. 80 & seqq. exhibebitur; quare hic integram in medium adducere necessum esse, haud ratus sum; unum alterumve auctorem æqualem aut certe supparem cito, quorum huic inventioni testimonia suffragantur. Lambertus Schafnaburgensis de Rebus gestis Germanorum ad annum 1072 ita scribit: Treviris apud S. Paulinum XIII corpora Sanctorum, Thebeæ (ut putatur) legionis reperta sunt, quorum hæc nomina in tabulis plumbeis conscripta ibidem reperta sunt: Palmatius, Thyrsus, Maxentius, Constantius, Crescentius, Justinus, Alexander, Soter, Hormisda, Papyrius, Constans, Jovinus. Dumque ex crypta, ubi Sancti pausabant, terra portaretur, os quoddam incaute projectum, sanguinem fudit non modicum, & usque hodie permanet sanguinolentum. Deinde horum Martyrum historiam seu passionem, a Trevirensibus ad se missam, compendio refert. Floruit Lambertus eodem seculo XI, ad cujus annum 76 laborem suum perduxit.

[21] [anno 1071,] Eodem quoque seculo Sigebertus Gemblacensis fuit: hic in Chronographia, cui anno 1112 finem imposuit, ad annum 1071 ita loquitur: Treviris in ecclesia S. Paulini Confessoris, in crypta subterranea invenitur corpus S. Paulini, quod olim a Frisia (seu Phrygia) ubi exulaverat, reportatum, ibi a S. Felice episcopo, catenis ferreis fuerat suspensum, & juxta eum multa corpora Sanctorum: ad dextram scilicet ejus Palmatius consul & patritius Treverensis, ad sinistram Thyrsus unus de principibus Thebææ legionis, cum multis Thebæorum, in hac urbe a Rictiovaro martyrisatus; ad caput septem senatores urbis, Maxentius, Constantius, Crescentius, Justinus, & tres fratres Leander, Alexander, Soter, ad pedes Hormisda, Papyrius, Constans, Jovinianus. Et cum multi alii ibi jacerent, horum tantummodo nomina, & tempus & dies passionis, aureæ litteræ in pariete signabant, eosque omnes sub Rictiovaro passos fuisse docebant. Nihil hoc loci dico de inventionis quibusdam adjunctis, quæ fuse anonymus noster cap. 2 describit, de quibus, quid sentiam, Annotata inventionis historiæ subnectenda aperient: verum discrimen aliquod apparet in anno, quo facta fuisse inventio ab auctoribus supra laudatis traditur; unde contigisse, opinor, ut e recentioribus alii ad annum 1072, alii ad annum 1071 inventionem retulerint, illis Lambertum Schafnaburgensem, his Sigebertum sequentibus.

[22] [vel 1072 inventam,] Ego vero Lamberto Schafnaburgensi præ Sigeberto adhærere malim, tum quod Lambertus ea, quæ scripsit, ab ipsis Trevirensibus edoctus fuerit, tum quod illius hac in re opinionem noster anonymus confirmare videatur: cum enim os illud, de quo Sigebertus paulo ante, sanguine manavit, dies numerabatur mensis Martii tertius, idemque Sabbathum erat, ut scribit anonymus noster, oculatus fortassis rei gestæ testis, sub finem cap. 3. Contigit istud miraculum, inquit, quinta Nonas Martii & Sabbathum erat; quod anno 1072 apprime congruit: erat enim eo anno cyclus solis 17, diem vero Dominicum littera G Martio mense indicabat; atque adeo Calendæ Martii incidebant in feriam quintam, in Sabbathum vero Martii dies tertius. Præterea S. Paulini crypta tum temporis in ampliorem formam redigebatur, quod rursum ex eodem anonymo liquet. Denique id ipsum paulo post inventa Sanctorum corpora, eodemque anno contigisse videtur innuere anonymus, cum cap. citato ait: Nam cum, sicut prædiximus, facta per misericordiam Dei hac Sanctorum revelatione, Domno nostro archiepiscopo, hujusque principibus placuisset, ut cripta Sanctorum corporum collocationi competenter amplificaretur, necesse fuit, ut plurimum terræ exportaretur. Neque enim verisimile fit, Paulinianos canonicos moram traxisse longiorem, ut præsulis sui desiderio facerent satis. At, inquies, civitate aberat Udo archiepiscopus, teste anonymo, cum Sanctorum corpora inventa sunt; atque adeo verisimiliter tum temporis concilio Moguntino, quod anno 1071 celebratum est, intererat. Verum abfuit quidem urbe Udo, cum os illud detectum est, abfuisse vero, cum corpora primum inventa sunt, nec dicit anonymus, nec, si diceret, absentiæ ejus ratio a tempore celebrati concilii Moguntini, cui Udo interfuit, repeti apte posset: cum Treviris Udo abfuerit mense Martio secundum anonymum; concilium vero Moguntinum cœptum sit festo Dormitionis seu Assumptionis B. Mariæ Virginis, id est XV Augusti, finitum autem XVIII Septembris, ut in Actis concilii tomo 3 Conciliorum Germaniæ ab Hartzheimio nuper editorum legitur.

[23] At parum ad auctoritatem tabulæ, si quam habet, [anno 882 confectam Browerus autumat:] refert, repertane sit anno 1071, an sequenti: propius huc ætas spectat, qua condita fuit; qua in re ab eruditis in varias sententias itum est. Est, qui tabulam eodem, quo Sanctorum corpora in S. Paulini crypta inventa sunt, tempore, aut forte etiam serius, natam suspicetur; ut Tillemontius num. 7 laudatus, qui ex ipso anonymo refutatur. Sunt, qui illam eo temporis intervallo, quod inter invasionem Normannicam & corporum inventionem fluxit, confectam autument; ut illustrissimus Honthemius in sua de Martyribus Trevirensibus Dissertatione. Sunt denique, qui illam ad sæculum IX & Normannorum illuviem referant; ut Brouwerus ad annum 1071 num. 20, aliique. Duo sunt, fatente Honthemio proxime citato § 13, quibus Brouweri opinio confirmari videatur: alterum consistit in his tabulæ verbis: In medio vero ipsorum S. Paulini…corpus EST ferreis catenis suspensum: iis enim tabulæ auctor significatum voluisse videtur, se, cum tabulam scripsit, S. Paulini corpus e ferreis catenis vidisse suspensum, prius scilicet, quam Normanni in S. Paulini cryptam sacrilegas manus intulissent, & catenas illas ferreas confregissent. Alterum est tabulæ silentium de violata per Normannos S. Paulini ecclesia, & ferrearum catenarum effractione, qua tamen fama est, efficere non potuisse barbaros, ut S. Paulini corpus subsideret, sustinente illud divina virtute, quavis catena validius. Sed utrumque parum efficax illustrissimus auctor existimat. Ad argumenta opposita, inquit, dici posset, quod verba SUNT COLLOCATA: EST SUSPENSUM, illæsa Latinitate, in tempus præteritum referri possint: quin necessario importent STATUM suspensi tymbi PRÆSENTEM tabulæ confectæ die. Silentium vero de miraculosa libratione tymbi S. Paulini in aëre sine catenis, quasi Mercurii illius Trevirici, de quo Galba viator apud Browerum, & subsecuta incredulorum depressione, nihil probat, nisi prius verificetur aliunde ista arduæ fidei narratio, quæ modo circa finem seculi XI legitur in Passionalibus Trevirensibus, de quibus universim senserunt Antwerpienses in Vita Ms. S. Paulini: Acta hæc non magnæ authoritatis esse, quod limitamus utique ad eorum mentem QUOAD VETUSTA.

[24] Arduæ admodum fidei esse libratum medio in aëre S. Paulini corpus, [orationes binæ] illustrissimo lubens assentior tum propter rem ipsam sine idoneis testibus assertam, tum propter Reginonis Prumiensis, qui ea ætate florebat, nec Treviris procul aberat, summum ea de re silentium, cum tamen tum Normannorum in Trevirenses barbariem, tum S. Paulini exsilium, mortem, reportatasque Trevirim ejus exuvias litteris consignare haud prætermiserit. Neque inficias iverim, Actorum, de quibus supra, haud magnam esse auctoritatem in iis, quæ vetustioribus seculis accidisse, oportuit. Sed, si, misso isto prodigio haud satis utique pro sui magnitudine stabilito, id solum dicamus, barbaros S. Paulini tymbi catenas effregisse, ac inde illius corpus humi subsedisse; nihil equidem quod improbari magnopere debeat, aut parum credibile sit, admiserimus: nihil enim S. Paulini corporis e ferreis catenis suspensio habet a temporum priscorum more, usuque alienum, ut ad cap. 35 Historiæ Trevirensis Calmetus observat. Reliquiarum S. Syri martyris e pariete pendentium Burdegalæ meminit Gregorius Turonensis lib. 7, num. 31. In ipsa S. Paulini ecclesia S. Modoaldi reliquias media testudine in edito positas fuisse, & omnem ruentis fabricæ excepisse impetum, idque diu post Normannicam invasionem, auctor est Stephanus abbas in Vita S. Paulini apud nos tom. 3 Maii pag. 61. Dein catenarum, a quibus S. Paulini corpus pendebat, per Normannos effractio ecquid habet, quod fide careat? Quid genti efferæ adeo sanctum fuit, quod impiis ausis temerare horreret? Nonne Pauliniano templo flammas iterato iidem Normanni admoverunt? Nonne sarcophagum illic obvium effregerunt, vivumque hominem illuc intruserunt, ut S. Paulini Vita testatur? Mihi quidem hæc, etsi ab æquali auctore non asserta, & per se satis credibilia & ea saltem traditione suffulta videntur, ut solidam ea negandi rationem non inveniam; maxime cum dubium nemini sit, multa patrasse Normannos tum Treviris, tum alibi, quorum auctores æquales non nisi generatim meminerunt. Vel in ipsa igitur illata Trevirensibus a Normannis clade verosimile est, S. Paulini corpus subsedisse: loci vero canonicos tanto periculo defunctos, cautioresque effectos, aditum cryptæ obturasse, vel obturare non diu distulisse. Urgere etiam ad id illos potuit altera Normannorum irruptio, de qua Regino ad annum 892, quæ, licet Treviros usque non penetrarit, vicinis tamen locis, nominatim vero Prumiensi monasterio alteram denuo cladem intulit. Hinc porro factum etiam verosimiliter fuerit, ut, occluso cryptæ aditu, cœperit Martyrum ibi quiescentium cultus minui, obliterari memoria, ac tandem penitus evanescere.

[25] [quibus is nititur,] Concedamus itaque prodigiosam S. Paulini tymbi medio in aëre librationem, secutamque ejus post multorum annorum curricula per incredulos depressionem vix quidquam probabilitatis habere, & recentiorum figmentis annumerandam esse: concedamus etiam, quod inde consequitur, tabulæ de his rebus silentium Brouweri aliorumque idem, quod ille, de tabulæ antiquitate statuentium sententiæ patrocinari non posse, aut pondus ullum adjicere. Nihilne propterea e tabulæ silentio, etiam universim considerato, elici poterit, quod Brouweri sententiæ opituletur? minime vero: tabulæ verba sunt: In medio vero ipsorum sancti Paulini clarissimi Trevirorum episcopi corpus est ferreis catenis suspensum, quod ibi S. Felix hujus sedis episcopus a Frigia totius regni viribus translatum III Idus Maii honorifice suspendit, qui & istud monasterium in honore sanctæ Dei Genetricis, nec non eorumdem Martyrum, construxit. Silet ergo tabula non modo prædictas fabulas, si hoc eas nomine appellare lubet; sed silet etiam catenarum, a quibus S. Paulini tymbus pendebat, per Normannos effractionem, silet illatam ab iisdem S. Paulini ecclesiæ profanationem, non pari jure fabularum loco habendas; quas si cognitas perspectasque tabulæ auctor, cum illam adornavit, habuisset, S. Paulini corpus e ferreis catenis non suspensum esse, sed suspensum fuisse, scripsisset.

[26] At, inquies, hunc tabulæ textum ita interpretari, salva Latinitate, [contra Honthemium] licet, ut non præsentem, sed præteritum S. Paulini corporis statum denotent, quæ altera illustrissimi Honthemii responsio est. Do utique, has voces: Suspensum est idem valere posse, quod istæ: Suspensum fuit. At facile quivis etiam dabit, ubi hujusmodi verborum occurrit ambiguitas, ad rerum, & præcedentium consequentiumque sententiarum adjuncta recurrendum esse, ut, quo quid sensu dictum, scriptumve sit, intelligatur. Jam vero principio tabulæ mox hæc verba occurrunt: In hac crypta JACENT corpora Sanctorum, secundum seculi dignitatem nobilissimorum, secundum Dei autem voluntatem Martyrum preciosorum; quibus sane Martyrum in S. Paulini crypta tum temporis inclusorum status præsens universim designatur: igitur, cum paulo post de Trevirensium Optimatum corporibus speciatim his verbis agitur: Quorum hic corpora circumcirca SUNT COLLOCATA, status eorum verosimillime etiam præsens designatur; maxime cum de iisdem Optimatibus paulo infra hæc legantur: Quorum hic VIDERI POSSUNT sarcofaga. Rursum quid de anonymis Martyribus Trevirensibus tabulæ auctor scribit? quid de Palmatio? de illis quidem hæc: Nam propter (præter) horum Principum corpora, innumerabilia ejusdem multitudinis corpora in hoc monasterio SUNT COMPREHENSA, utique tunc, cum scribebat: hæc vero de Palmatio: Is ergo, qui in dextero S. Paulini latere EST REPOSITUS, Palmatius vocabatur: additur paulo infra: In sinistro autem latere ipsius (Palmatii) qui JACET, Tyrsus vocatur. Corporis igitur tam S. Tyrsi, quam S. Palmatii status præsens hic indicatur.

[27] Quod si verba hæc: Sunt collocata, sunt comprehensa, [propugnantur;] est repositus, quæ ab adjunctis & omni contextu separata tempus præteritum perinde atque præsens significare possunt, ex mente tamen auctoris tempus præsens significent; quid ni & illa: In medio vero ipsorum S. Paulini…corpus est ferreis catenis suspensum? Accedit, tabulæ conditorem, cum de vocabulis Martyrum aureis litteris olim cryptæ parieti affixis, sed, cum scribebat, inde avulsis sermonem habet, non dicere: In hujus cryptæ pariete CONSCRIPTA SUNT, sed conscripta fuerunt, ut liquido ostendat, se non de præsenti litterarum aurearum statu agere, sed de præterito: unde conjici merito potest, pari illum ratione, si de præterito tantum S. Paulini corporis statu egisset, aliquo id saltem indicio declaraturum fuisse. Denique si in textu num. 25 descripto in locum verbi est suffeceris fuit, textum nativa, quam præ se fert, simplicitate spoliaveris, verborum superfluitatem quamdam (in uno eodemque textu) adstruxeris, ac tabulæ conditorem hoc modo loquentem induxeris: In medio ipsorum S. Paulini… corpus…fuit suspensum, quod ibi S. Felix… suspendit. Quæ si ad mentem conditoris tabulæ recte posita esse, fingamus, simpliciori utique & usitatiori loquendi formula dicturum potius fuisse, crediderim: In medio ipsorum S. Paulini… corpus S. Felix… suspendit, vel a S. Felice… suspensum fuit. Contra si citata tabulæ verba de præsenti corporum statu intelligantur, aberit omnis superfluitas vocum, & sua dictioni nativa simplicitas relinquetur. Quæ quidem omnia attente perpensa sic me afficiunt, ut Broweri sententiæ, secundum jam dicta acceptæ, velut præ cæteris probabiliori adhærendum putem; quamquam multis illam impugnet argumentis Honthemius, quæ dissimulare, intactave præterire non licet: sic itaque habet § 13 Historiæ Martyrum Trevirensium.

[28] [argumenta vero contraria,] Quo minus vero, inquit, assentiamur prædictæ sententiæ tamquam indubitandæ (neque ego indubitatam, sed probabiliorem ceteris aio) nos movet primo ab intrinseco tabulæ passus iste: HUJUS (S. Tyrsi) ITAQUE, ET EORUM MARTYRUM VOCABULA, QUORUM HIC VIDERI POSSUNT SARCOFAGA, AUREIS LITTERIS IN HUJUS CRYPTÆ PARIETE CONSCRIPTA FUERUNT, QUÆ INDE DEVOTI, QUI (N. B.) TUNC ERANT, CHRISTIANI, HUC TRANSTULERUNT, QUANDO NORTMANNOS HANC URBEM, SICUT CÆTERAS UNDIQUE URBES, DEPOPULATUROS ESSE, PRÆSCIVERUNT. Verba hæc lectori pensitanda relinquit illustrissimus auctor, sintne scriptoris, rei, quam scribit, æqualis, an ævi posterioris, qui plumbo notavit memnosyno, non quid NUNC, sive dum ipse vivebat, sed quid TUNC, id est, tempore præterito, non A SE, sed A DEVOTIS CHRISTIANIS sit factum. Pensitavi ego, quidque in mentem mihi venerit, lectori propono, ejusque judicio, quidquid id est, lubens committo. Qui tabulam confici jusserunt, vel, qui illam confecit, artifex, cum imminentem a Normannis cladem præsagirent quidem, utrum tamen illi superstites futuri, aut quamdiu barbarorum jugo premendi essent, ignorarent, avulsis a cryptæ S. Paulini pariete Sanctorum illic reconditorum nominibus, iisque in tabulam relatis, perituræ fortassis hac occasione Sanctorum memoriæ occurrere voluerunt: id vero efficere potuerunt duplici modo. Ac primo quidem sic, ut per tabulam ii ipsi, qui illam conficiendam curarunt, vel illius artifex, seu proprio, seu illorum nomine loquerentur. Fateor, si hoc modo confecta sit tabula, auctoris æqualis opus non dici posse, nisi tabulæ verba torqueantur.

[29] [a tabulæ textu,] At reliquus est modus alter, quo condi tabula potuit; sic scilicet, ut neque tabulæ sculptor, neque qui illam sculpi jusserunt, suo nomine loqui animo intenderint, sed tantummodo monumentum aliquod superstes esse voluerint, quod, restituta temporum tranquillitate, aliquando quando forte repertum, Sanctorum nomina & gesta posteros, quibus tabulæ inventio olim obtingeret, per se edoceret. Quo quidem modo, si tabula, ut fieri potuit, confecta ponatur, nihil verba illa: qui tunc erant Christiani, continebunt, unde ab auctore, non quid sua memoria, sed quid olim contigerit, scribente profecta esse, concludas. Suspensum quidem non erat sub annum 1072 S. Paulini corpus, cum Martyrum nostrorum corpora inventa fuerunt: verum id in tabulam probabilius his de causis relatum fuit, tum quod tabulæ confectæ tempore suspensum adhuc esset S. Paulini corpus; tum quod illud ab eo, quem tunc habebat, situ deturbandum ignoraretur. Verbis num. superiore adductis hæc subdit Honthemius: Sane, alioquin styli ratio postulasset, exarari sic: Hoc anno, quo præsciveramus, Normannos hanc urbem depopulaturos, transtulimus de parietibus nomina. Quod annum, quo translata fuerunt Martyrum nomina, spectat, is perinde tabulæ verbis determinatur, ac verbis Honthemii, utrobique nempe per annum irruptionis Normannicæ, qui fuit 882. Quod dici debuisset, præsciveramus, transtulimus, id necessario fieri debuisse non videtur, sive priori, sive posteriori modo confecta sit tabula. Non, si posteriori, ut patet: sed neque, si priori; frequentia enim sunt antiquorum monumenta, in quibus non absimilis loquendi modus apparet; maxime apud eos, qui veterum sepulcrorum inscriptiones collegerunt. En unam, quæ in S. Paulini peristyliis stetit, & ab Honthemio exhibetur parte 1 Prodromi Hist. Trev. pag. 196. Infanti. dulcissimo. defuncto. qui. vixit. menses. v. dies. XX. pater. &. mater. piissi. fecer. Dicit hic sculptor, non quid a se, sed a parentibus defuncti infantis factum sit; aut verius parentes ipsi per artificis scalprum, quid fecerint, dicunt, laudando etiam suam in prolem pietatem, & ita loquendo de seipsis, quasi de tertia quadam persona loquerentur: nemo tamen inde, a posterioris ævi artifice inscriptionem confectam fuisse, deducet.

[30] Alterum, inquit Honthemius, tabulæ post Normannicam invasionem confectæ indicium est, [ab artificis] fabricatoris ignorantia, qua nescivisse videtur, qui Martyrum nomina terra occuluerint; hinc, non canonicos Paulinianos, ad quos tamen id maxime pertinebat, non personam aliam nominatim expressit, sed generatim dumtaxat dixit: Quæ inde devoti, qui tunc erant, Christiani huc transtulerunt. Inscriptionis num. superiore memoratæ sculptor, defuncti infantis parentes generali patris & matris nomine dumtaxat expressit; ideone, quinam fuerint, ignoravit? At canonicos Paulinianos saltem nominare debuisset. Respondeo: canonicos Paulinianos Martyrum nomina humo condidisse, & pretii majoris tum ecclesiæ, tum monasterii sui ornamenta, ne barbarorum oculis injuriisque exponerentur, occultasse, vix mihi dubium esse. At effici inde non reor, id tabulæ sculptorem ignorasse, licet devotos tantum, qui tunc erant, Christianos, non canonicos nominatim expresserit: factum enim id esse a canonicis potuit, etsi non solis, accedente nimirum tum communi civitatis jussione vel consilio, tum civium opera. Certe quid simile Gesta Trevirorum cap. 42 apud Calmetum his verbis innuunt: Treberici ergo (propinqui Normannorum adventus præscii) inito cum sapientioribus consilio, quidquid in civitate ecclesiastici census vel ornatus fuerat, in subterraneis occulunt specubus, sarcophaga etiam Sanctorum altius terræ immergunt. Atque hinc verisimiliter tabulæ auctor Christianos universim expressit, ne quemquam, qui ad id operis laborem consiliumve contulerat, excluderet. Addo, vix dubium esse cuiquam posse, etiam a Normannica invasione quantumvis remoto, quin loci canonici ea in re partem habuerint saltem aliquam, ut adeo tabulæ confector id ignorare potuisse non videatur.

[31] Denique ipsos illos, quos devotos Christianos tabulæ sculptor nominat, [ignorantia,] Paulinianos canonicos non fuisse, certum ego præstare non ausim: mitto enim, Christianorum nomine olim interdum venisse, qui clericatum, aut Ordines ecclesiasticos susceperant, ut ex codice Theodosiano ad vocem Christianus Cangius probat; mitto, & monachos Græcis Patribus Christianos fuisse dictos: hæc enim nimis antiqua, parumve apta dixeris, ut eadem significatione seculo IX voces illæ a tabulæ auctore usurpatæ fuisse credantur. En igitur ex eodem Cangio recentioris ævi exemplum. Veteres Annales Francorum sub initium ejusdem seculi IX post Caroli Magni obitum exaratos Martenius exhibet tom. 5. Collectionis veterum scriptorum, quorum auctor col. 910 de Willelmo comite Aniani monachum induto scribit hoc modo: Anno DCCCVI… Nec mora in deponendo comam passus est, quin potius die Natalis Apostolorum Petri & Pauli, auro textis depositis vestibus, Christicolarum habuit habitum, seseque Christicolarum adscisci numero quantocius congaudens efficitur In usu ergo seculo IX subinde fuit, ut monachi Christicolæ dicerentur; quid ni canonici etiam eodem seculo devoti Christiani a tabulæ auctore appellari potuerunt? Quod si eo nomine canonicos reipsa is intellexerit; hos non alios, quam Paulinianos fuisse, totus tabulæ contextus ostendit, quemadmodum Christicolas in textu mox recitato memoratos, non alios fuisse, quam Anianenses monachos, manifestum est.

[32] [a subita Normannorum irruptione & tabulæ prolixitase,] Tertio, inquit Honthemius, irruptio Normannica fuit REPENTINA QUÆDAM PROCELLA torrentis in modum Juliacum, Aquisgranum, Malmundarium, Prumiam, Numagam, Treviros inundans, & omnia consumens. Scimus autem IN REPENTINIS non vacare, ut tabula tam prolixa sculpatur: & quidem CUM PARERGIS PANEGYRICIS curate & meditato elaboratis… Item CUM QUADAM REPETITIONE SATIS JAM DICTORUM. Normannorum quidem impetum vix tantum otii relinquero potuisse, ut hujusmodi tabula tam prolixa sculperetur, lubens concessero, si is inopinatus omnino ac improvisus exstiterit: at talem non fuisse illum, vel ipsa indicant tabulæ verba; Quando Normannos, hanc urbem sicut cæteras undique urbes, depopulaturos esse, præsciverunt: indicant, quæ ab illis anno 882 jam prius patrata erant, quam Trevirensibus imminerent, nec ignorari ab his poterant: nam anno 882, Reginone teste, Prumiam ipso Epiphaniæ die ingressi, vicina omniæ igne ferroque vastarunt: obiu interea imperator Ludovicus; quod audiens exercitus, inquiunt Annales Fuldenses, seculo IX scripti, qui contra Normannos fuerat missus, ab expugnatione hostium desistens, infecto negotio, rediit. Quorum Normanni inde transeuntium vestigia secuti, cetera, quæ prius dimiserant, incendio cremarunt, usque ad Confluentem castellum, ubi Mosella Rhenum ingreditur. Quid in hoc temporis articulo, in hac urbium vicinarum strage venire Trevirensibus in mentem poterat, nisi brevi in se quoque barbarorum furorem conversum iri, & jam tum rebus suis sibi mature esse consulendum? Nonis autem Aprilis Treviros ingressi sunt Normanni, ut Regino rursum ait; atque adeo non ita subito Trevirensibus tempestas illa incubuit, quin commode hujuscemodi tabula sculpi, humoque condi potuerit.

[33] [& ab altari in crypta S. Paulini serius condito,] Quartum argumentum, quo probare Honthemius nititur, tabulam plumbeam a Normannica invasione confectam fuisse, ita fere procedit. Qui Martyrum inventionem descripsit anonymus, refert cap. 2, num. 18, fracta S. Paulini crypta, exiguæ molis altare fuisse repertum, quod S. Paulini sarcophago non suspenso, sed jam humi depresso compactum erat: unde consequi apparet, a Normannica invasione id ibi fuisse exstructum. Neque vero id inde dumtaxat apparet, verum etiam ex eo, quod repentina Trevirensium consternatio altaris constructionem non patiebatur, qua prodita potius Normannis, quam occultata fuisset corporum ibi latentium sanctitas. Cum igitur præterea dicat idem anonymus, sub illo altari tabulam plumbeam humi olim defossam, ibi pariter sua ætate fuisse repertam; videtur & ipsa a Normannica invasione confecta, & eo loci recondita, quamquam determinate dici nequeat, quot a Normannorum incursione tum temporis anni effluxerint. Fuerint igitur anno 882 humi quidem defossa Sanctorum nomina; at serius tabula plumbea, cum scilicet Trevirensibus condendis hujusmodi tabulæ & altari majus otium suppetebat. Ita, inquam, fere habet quartum contra assertam a Browero tabulæ ætatem Honthemii argumentum; quo quidem recte probari existimo, altare illud post Normannicam invasionem fuisse erectum, modo diu post id factum esse, non dicatur ob dicta num. 24: quod vero contendit præterea, nempe anno 882 translata quidem fuisse Sanctorum nomina; serius tamen tabulam plumbeam confectam & in crypta S. Paulini defossam, mihi non perinde probatur, & his quidem de causis; quod contrarium innuere videantur hæc tabulæ verba: In medio vero ipsorum S. Paulini corpus … EST ferreis catenis SUSPENSUM, ut num. 26 dixi; quod nulla memorati altaris in tabula mentio fiat; denique quod æque proclive Trevirensibus fuerit tabulæ haud ita pridem defossæ, quam recens conditæ altare superstruere.

[34] Seculo igitur IX verosimilius tabula confecta fuit; [petita solvuntur.] at cum vel sic a Trevirensium Martyrum ætate intervallo satis longo remota sit, reliquum est, ut, quam fidem tabulæ conditor secutus sit, indagemus; quod Honthemius Hist. Mart. Trevirensium § 14 facit: hanc porro invenire, haud operosum est, cum litteras aureas cryptæ parieti ante invasionem Normannicam inscriptas vel potius forsan appensas vel ipse tabulæ conditor citet. Quis litteras illas aureas cryptæ parieti seu inscribi, seu appendi jusserit, neque ille edicit, neque aliunde compertum habetur: ut adeo earum ætas ignoretur; quamquam ab immemorabili tempore ante invasionem Normannicam illic exstitisse potuerint. Earum conservationem Fridericus, S. Paulini Præpositus, S. Felicis, qui sub finem seculi IV Trevirenses infulas gessit, adscribit industriæ; nempe quod is SS. Martyrum nomina cryptæ parieti affigi jusserit, quæ dein in tabulam plumbeam relata, ac postmodum inventa subsequentium ætatum notitiæ conservata fuerunt. Scriptorem veterem, quem in dicti sui testem adduceret, Fridericus non habuit; nec tamen ejus conjectura omni verisimilitudine destituta est: si enim verum est, a S. Felice collectas fuisse, sparsas per campum Martium hac illac SS. Martyrum reliquias, & S. Paulini templo illatas; nec ab omni verisimilitudine alienum erit, id illi curæ etiam fuisse, ut eorum memoria quam diutissime conservaretur, ac propterea eorum nomina sive parieti inscribi, sive in tabula parieti appensa exarari jussisse. Sed de his plura § VI.

§ III. Variæ tabulæ assertiones, falsi suspectæ, examinantur.

[Tabula falsi ex eo,] Non sola tabulæ ætas, a Browero asserta, falsi suspecta est Honthemio, sed & variæ ipsius tabulæ assertiones; qualis in primis est, quæ his verbis exprimitur: Qui (S. Felix) & istud monasterium (hoc nomine templum S. Paulini etiam venit) in honore S. Dei Genetricis, nec non eorumdem Martyrum, construxit. Templi hujus multis meminit Honthemius quatuor prioribus suæ de Martyribus Trevirensibus Historiæ paragraphis. Scrupulum porro ei movet, quod hinc a S. Felice Trevirensium episcopo conditum illud, legat; illinc vero, S. Bonosium ejusdem sedis episcopum jam tum a morte sua in eodem templo sepultum, Browerus scribat lib. 4, num. 164; quæ quidem sibi mutuo cohærere non possunt: obiit enim S. Bonosius sub annum 373, Bonosium Britto seu Britonius excepit: post quem S. Felix Trevirensi cathedræ admotus est. Sic habet: Si conditum primo a S. Felice templum, quod modo fere S. Paulini audit, condi in illo non potuit a morte sua Bonosius: at vereor aliunde, ne Honthemio Browerus dixisse visus sit, quod reipsa non dicit. Broweri verba huc transcribo: Tametsi vero pontificatus Bonosii nulla sit litterarum memoria consignatus, eum tamen inter confessores asscriptum, septimo decimo Februarii non silent Martyrologia: & in beati Paulini æde, sub ara S. Clementis, ubi ejus in martyrologio seu confessione sunt reconditi cineres, talis admodum epigraphe legitur: Hic situs est bonæ memoriæ Bonosius, Trevirorum archiepiscopus, cujus ab hoc mundo transitus XIII Kal. Mar. celebratur.

[36] [quod a S. Felicæ] His verbis quidem Browerus ait, S. Bonosii cineres in S. Paulini æde esse reconditos; at quando illuc illati fuerint, num mox ab illius obitu, num postmodum, non edicit: nec refert, memoratam epigraphen a Browero recitari, quippe cujus pariter ætatem silet: sane vel sola vox archiëpiscopus illi inserta monere Brouwerum poterat, diu post Bonosii obitum fuisse compositam: cum vox illa longe post illius tempora cœperit in usu esse. Aliunde igitur, inquies, Bonosii reliquiæ in S. Paulini templum aliquando translatæ fuerunt. Ita se res verisimiliter habet, ac tum forte, cum illa epigraphe confecta est: cum vox archiepiscopus jam usu recepta esset: cum dies quidem obitus S. Bonosii adhuc esset exploratus, at non annus, quem reticet epigraphe, id est, diu post S. Bonosium e vivis ereptum. Atqui, inquies denuo, nulla translationis hujusmodi memoria superest. Esto: nihilo tamen minus contigisse illa potuit: ut multa gessisse Bonosium, verosimillimum est, quorum tamen hac nostra tempestate ob antiquorum monumentorum inopiam vel nulla, vel tenuis admodum memoria superest. Ad eumdem fere modum, quo Brouwerus, loquitur Fridericus Præpositus de Constantio Chloro in S. Paulini æde recondito, & ante hunc Gesta Trevirorum, quæ illum Eboraci defunctum & Treviros translatum, non in S. Paulini æde, sed in campo Martio sepultum scribunt. Sed hoc inter fabulas refero, nec aliunde manasse videtur, quam ex epitaphio, nescio quo, Trevirensi ad translationem illam persuadendam parum idoneo; ita habet: Elius Constantius, vir consularis, Comes & Magister utriusque militiæ, atque patritius, & secundo consul ordinarius. Non secundum, sed sexium consul processit Constantius, nec consul modo, sed augustus etiam; Eboraci e vita discessit; ut alius omnino fuerit, cujus laudatum epitaphium meminit. De Constantii sepultura vide Alfordum ad annum 306. Hactenus igitur de condita per S. Felicem S. Paulini ecclesia scrupulus contemni potest. Sed non hic sistit Honthemius.

[37] Accedit, inquit, quod S. Felix turbulentis illis temporibus Maximi tyranni, [S. Paulini templum constructum, dicat,] & Priscillianistarum hæreticorum … tunc tantum otii, & subsidii vix habuerit, ut augustam basilicam (erat quippe CCCCX pedes longa, CXX lata) cum tantæ capacitatis monasterio, tam brevi tempore construxisset. Debuerat autem hoc monasterium jam fuisse constructum, quando Felix illuc, abdicato episcopatu, solitarius secessit. Vix est, ut jam sub Maximo (S. Paulini ecclesiam) ædificaverit Felix. Trevirensis episcopus ordinatus est Felix in synodo Trevirensi, anno 386 celebrata: quo Priscillianus ejusque sequaces aut capitis damnati sunt, aut in exsilium pulsi. Anno 387 Maximus contra Valentinianum cum exercitu profectus est; anno vero sequenti haud procul Aquilesa a Theodosio vita simul & imperio exutus est. Nihil horum prope Trevirim contigit: potuit igitur Maximi tempore opus suum saltem inchoare, si non perficere. At, inquies cum Honthemio, quo tempore alibi Maximo cum Theodosio res erat, eodem quoque Franci Theodosii duces prope Trevirim oppugnavere, imo & insigni clade affecere, auctore Sigeberto ad annum 388, nec, durante hoc bello Francico, S. Paulini ecclesiam conditam fuisse, verosimile est. Do istud quidem; at cum id annum fortasse non excesserit (sequenti enim anno pax cum Francis inita est) potuit S. Felicis opus jam ante fortassis cœptum, sæviente bello Francico, suspendi, &, inita pace, deinde ad umbilicum adduci.

[38] Sed ne minutiis hisce immoremur, concedamus etiam, [non convincitur:] non ante initam cum Francis pacem S. Paulini ecclesiam condi cœptum: inita saltem pace, inchoari potuisse, non negat Honthemius. At quis non videt, inquit, spatii annorum exiguitatem pro construendo monasterio cum basilica, in quam operosam structuram Mss. nostra dicunt INFINITAS & PENE IMMENSAS expensas factas fuisse? Pauci sane sunt anni ab anno 389 usque ad Valentiniani obitum, quippe qui anno 392 occisus sit: sed ab anno 389 usque ad annum 397 satis multi, si numerum spectes, iique Trevirensibus satis pacati, ut construi interim potuerit S. Paulini tum ecclesia, tum monasterium. Pax anno 389 Romanos inter & Francos inviolata permansit usque ad annum 392 tempore hiemis, quo Francorum finibus arma intulit Arbogastus; sed mox redintegrata fuit, adeo ut Eugenio, qui, Valentiniano occiso, tyrannidem occupaverat, Franci adversus Theodosium militarint; Eugenio vero pariter e vivis sublato, Theodosii castra secuti sunt, dum tandem Marcomeres & Sunno pacis fœdera sub annum 397 rumpere voluerunt, sed alter eorum in Hetruriam exsul missus est; alter vero ultionem in Romanos parans suorum manibus periit. Atqui ante annum 397 concilium Taurinense celebratum non fuit, nec sedi suæ nuntium remisit S. Felix; nihil igitur impedit, quo minus anno 397 vel etiam serius in conditum a se S. Paulini monasterium sese abdiderit. Expensas quidem infinitas & immensas id ædificium absorbuisse, recentiores aiunt, sed qui earum computum non viderunt.

[39] [neque ex eo, quod Agauni legionem Thebaam] Non est igitur hactenus, unde falsi damnetur tabula, cum ait, S. Paulini ecclesiam a S. Felice fuisse constructam; ceteras ejus assertiones fusius impugnat Honthemius Historiæ Martyrum Trevirensium § 15. Rictiovarus, Maximiani imperatoris præfectus, legionem Thebæam jussu ipsius, circumquaque persecutus, hanc etiam urbem propter ipsos est ingressus: quorum innumeros cum hic occidisset &c, inquit tabula paulo post initium. Quid ita? Nonne integra Thebæorum legio a Maximiano apud Agaunum internecioni data? Minime, si tabulam audias. Num igitur Thebæi omnes, qui pro talibus habentur a Pedemontanis, Bonnensibus, Coloniensibus, Xantensibus? Id quidem tabula neque negat, neque affirmat; non omnes tamen Thebæos Agauni occubuisse, aperte ait; quo loco, quo numero, tacet. Id autem ego falsum præstare non ausim: etenim fieri facile potuit, ut Maximianus legionis quidem Thebææ partem maximam secum esse jusserit, reliquam vero hinc inde distraxerit, vel ideo forte, quod ad hunc modum facilius ac securius Thebæos perdendo esset, nisi suis imperiis obtemperantes haberet. Atqui, inquies, hisce reclamant Martyrum Agaunensium Acta a S. Eucherio seculo V conscripta, quo nondum rei gestæ memoriam oblivio interceperat; & proin quibusvis monumentis Trevirensium Martyrum Historiæ militantibus potiora. Sic enim habent: Cum hæc talia Maximianus audisset, obstinatosque in fide Christi cerneret animos Virorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocari una sententia interfici OMNES decrevit, & rem confici circumfusis militum agminibus jubet. Præterea secundum Acta eadem in exercitu Maximiani Thebæa legio erat, nec dici potest, aliquot inde cohortes, sive ante, sive post S. Mauritii martyrium, sive cum legionem Maximianus aggrederetur, discessisse. Denique legio tum temporis, ut laudata Acta habent, sex millia ac sexcentos viros in armis numerabat. Hinc subtrahe Thebæos innumeros, Treviris passos, Pedemontanos, Colonienses, aliosque, vix aut ne vix quidem reliqui fient, qui Agaunensem campum suo sanguine decorarint.

[40] [occisam, dicat S. Eucherius:] At non inepte responderi potest, Eucherio, cum omnes Thebæos Martyres aut legionem Thebæam a Maximiano interfici jussos scribit, sermonem dumtaxat fuisse de maxima legionis illius parte, quæ tum in Maximiani castris versabatur, non de iis, qui aliis sparsim morabantur in locis; quosque dein ministrorum suorum manu jussit occidi, ubicumque gentium essent. Et vero Eucherium, quamquam omnes Thebæos capitis sententiæ a Maximiano addictos dicat, inficiari tamen noluisse, quosdam ex illis alibi, quam Agauni passos esse, argumento est, quod Victorem & Ursum Soloduri parem martyrii sortem subiisse, memoret. Quæ de Victore & Urso scribit, fama confirmante, didicerat; eorum vero, qui Agauni occubuerunt, nomina dumtaxat pauca tenebat e multis; reliquorum nomina libro Vitæ inscripta esse, aiebat; quibus quidem prodit Eucherius, sibi cognitum non omni ex parte fuisse, quidquid ad legionis Thebææ Historiam pertinebat: si tam pauca eorum, qui Agauni occubuerant, & reliquos nominis sui celebritate facile superabant, nomina norat Eucherius; quid impedit, quo minus alios, locis procul Agauno dissitis passos, vel ignorarit, vel minus saltem cognitos habuerit, illosque propterea memorare prætermiserit? Denique quis certo edicat, S. Eucherium, posteaquam de Agaunensibus dixerat: Hæc nobis tantum de numero illo Martyrum comperta sunt nomina, id est, beatissimorum Mauricii, Exuperii, Candidi atque Victoris: cetera vero nobis quidem incognita, sed in libro Vitæ scripta sunt; mox studiose non subdidisse: Ex hac eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus & Victor, quos Salodoro passos, fama confirmat, ut SS. Ursi & Victoris exemplo lectorem, non omnes Thebæos Agauni occubuisse, submoneret?

[41] Neque vero tabulam magis premit, quod porro Honthemius addit, [potuerunt enim cohortes illius aliquo:] dici nempe non posse, aliquot cohortes sive ante, sive post, sive in ipsa Mauricii sociorumque cæde a legione Thebæa discessisse: dici enim, nec sine verisimilitudine, potest ante Mauricii cædem aliquot cohortes a legionis Thebææ corpore vel ipsius Maximiani jussu fuisse divulsas, ob dicta num. 39. Sane, Eucherio teste, eodem tempore, quo in Maximiani exercitu legio Thebæa erat, veri Numinis cultores, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur; cur igitur verisimile non fiat, & e legione Thebæa turmas aliquot versus Mosellam & Rhenum persequendis Christianis Maximianum direxisse? Sic Ado ad diem X Octobris ait, S. Gereonem & Socios Maximiani jussu in Gallias transiisse, & circa Rheni littora consedisse, ut sui temporis fama ferebat. Dici dein et am potest, Trevirenses Martyres e Maximiani exercitu se quidem prius subduxisse, quam Mauritius occisus est, posteaquam tamen, aut sibi moriendum, aut impiis Maximiani jussis parendum, audierant. Id sane de SS. Urso & Victore ad diem XXX Septembris scribere non timuit Ado: In Galliis castro Solodoro, inquit, quod est super Arolam fluvium, passio SS. martyrum Victoris & Ursi, ex gloriosa legione Thebæorum, qui, cum illuc furorem Maximiani declinantes secessissent &c. Atqui, inquies, piaculum erat, contra militare sacramentum a signis abire, nec credibile est, mortis metu id S. Tyrsum Sociosque fecisse. Respondeo: si dederis reipsa, S. Tyrsum ejusque Socios ab exercitu Maximiani aufugisse; id ipsos nec illicite, nec mortis metu fecisse: non illicite; in eo enim erant rerum articulo constituti, ut, nisi per summum crimen aut vivere, aut in castris permanere non possent. Sacramentum Maximiano dixerant; at illo Maximianus jus non acquisiverat, aut illos injuste tollendi e medio, aut quævis crimina injungendi. Nec, si fugerint, id mortis metu, sed criminis vitandi causa fecere; quod utique deinde, cum a Rictio Varo Treviris comprehensi sunt, luculentissime fecere testatum; ubi si impiis Maximiani jussis parere voluissent, vita illorum in vado erat: sed mori potius, quam vel idolorum adoratione, vel scelerata Christiani sanguinis effusione Deum offendere maluerunt.

[42] Quod si nihilominus a S. Tyrsi Sociorumque fortitudine alienum appareat, [ante Agaunensium cædem in Gallias mitti,] cuipiam, ut a legione sua contra militare sacramentum & absque Maximiani venia, ne idolis sacrificare cogerentur, abierint; is Acta SS. Martyrum discutiat, nec dubito, quin hujusmodi exempla sufficienti numero sit reperturus, ut id quoque a S. Tyrso fieri potuisse, existimet. In Actis Martyrum sinceris a Ruinartio editis pag. 511 S. Gordium martyrem reperiet, qui, cum videret, quanta Cæsareæ Christianorum strages ederetur, Basilio Magno teste, baltheum militare abjecit, & ad invia hominibus loca sese proripuit. Fateor quidem, illum postmodum in arenam ultro descendisse; sed tantum abest, ut prius illud factum fortitudine Martyris indignum esse, Basilius arbitratus sit, ut illam etiam inde laudarit. Audi Basilium num. 3: Hæc igitur exempla crudelia cum centurio generosus conspiceret, judiciorum necessitatem præveniens, abjecto militiæ baltheo, sponte sibi exsilium delegit. Quid quod ex ipsa legione Thebæa SS. Victor & Ursus ab Eucherio memorati e Maximiani castris clam Solodorum profugerint, ut eorum Acta ad diem XXX Septembris referunt? quæ, quamquam haud adeo probatæ sint fidei, tamen ex hoc capite ab eruditis improbari, non video. Majori quidem laude Tyrsus abundasset, si citra fugam martyrium subiisset, illa tamen ipsa (si vere illam iniit) sua laude non caret. Primus est victoriæ titulus, inquit S. Cyprianus de Lapsis, gentilium manibus apprehensum, Dominum confiteri; secundus ad gloriam gradus est, cauta secessione Domino reservari.

[43] [salvis S. Eucherii verbis:] Quod autem ad numerum Thebæorum Martyrum attinet, nihil de Coloniensibus, Xantensibus, aliisque tabulam meminisse, jam diximus: dum autem innumeros Thebæos Treviris passos, ait, nemo unus non videt, plus illa dici, quam rei veritas concedat; nisi vocentur innumeri eam solum ob causam, quod eorum numerus definite cognitus haud habeatur, quod verissimum est: sin aliter, Honthemio prorsus assentior. Cohortem unam Treviris cæsam, censet Browerus lib. 3, num. 74. Quare si 6600 milites legionem constituebant, ut Eucherius tradit, atque Broweri dictis insistamus, circiter 660 Thebæos Treviris passos, necesse est; quibus si circiter 681, alibi etiam quam Agauni passos, quos Josephus de Lisle Historiæ legionis Thebææ cap. 10 & duobus seqq. undequaque collegit, adjicias, summa martyrum Thebæorum alibi, quam Agauni passorum erit 1341: hæc porro si e 6600 subtrahatur, reliqui fient Martyres 5259, qui Agauni martyrium consummarint: ut adeo vereri minime debeamus, ne martyrum Agaunensium numerus, nimia alibi passorum multitudine exhauriatur; modo sano sensu innumera illa multitudo, quæ Treviris passa dicitur in tabula, accipiatur. Non inficior quidem, plures passim in Martyrologiis Agauno martyres assignari; sed hæc numerum militum potius, quo legio ex Romanorum instituto constare fere solebat, quam numerum martyrum Agaunensium determinarunt, & hunc ex illo æstimarunt; nec martyres variis locis cæsi tanto forsan numero fuere, quanto in hæc calculo fuisse, ponuntur. Progredimur alio.

[44] [neque e consulatu] Cæsis die IV Octobris Thebæis militibus, postero Rictius Varus in Optimates Trevirenses sæviit; hos inter emicuit, tabulæ testimonio, Palmatius, civitatis consul & patricius: movit Tillemontio scrupulum adscripta Palmatio dignitas consularis. Consulis & patricii notæ, inquit tom. 4 Monumentorum ecclesiasticorum de S. Dionysio Parisiensi art. 8, quæ Palmatio tribuuntur, dumtaxat indicant, fuisse illum magistratus principem, & illustri apud Trevirenses loco natum. Quod iis discutiendum relinquo, qui norunt, uterenturne hujusmodi titulis coloniarum liberarumque civitatum magistratus. Confidenter tamen, Palmatium consulem salutari posse, Browerus affirmat, nixus hoc Ausonii carmine:

Diligo Burdigalam, Romam colo, civis in hac sum,
Consul in ambabus.

Nihil ad Ausonium Tillemontius: Browerum Honthemius sequitur, additque: Nihil est contra Romanam historiam, fuisse in coloniis & liberis civitatibus, consules ac senatum, sicut Romæ. Videat. Dempsterus Antiqu. Rom. lib. 10. pag. m. 1605. lit. c. Quo eodem teste cap. 24. Tusculi & dictator & consul fuisse dicitur. Certe Treviris non erat simplex municipium, sed spectabilis colonia, fœderata & libera civitas: neque dubitandum, quin fuerint tunc in ea duumviri consulari potestate: hos autem, constat, usos esse prætexta, & fascibus & nomine consulum, ad imitationem Romanorum.

[45] Falsi itaque non convincitur tabula ex eo, [S. Palmatio in tabula adscripto,] quod Palmatium consulem Trevirensem dixerit: sed hinc alia difficultas enascitur, quam quidem Browerus attigit; at, Honthemii sententia, non dissolvit. Suis hunc verbis loquentem accipe: Quod altero mox die occisus sit S. Palmatius cum duodecim viris consularibus, mirandum, & merito a jurisconsultis obmotum Historiæ; an præses vel præfectus apud Romanos id mox præsumpsisse, censendus sit, cum per leges, inconsulto principe, non licuerit. L. 9. § 11. L. 15. ff. de Pœnis. L. 4. & 33 cod. de Decurionibus. Mandatum Maximiani ad Rictiovarum comprehendisse videtur solos Thebæos, dicente tabula: Propter ipsos ingressus est urbem. Emerserunt alii Christiani, & inter hos viri, quantum ad capitis sententiam privilegiati: Maximianus, non ita remotus, consuli poterat: nihilominus eos cædi protinus jussit Rictiovarus. Difficultati huic Brouwerus lib. 3, num. 79 sic obviam iverat: Quod vero jurisconsulti produnt, ex decurionum ordine, senatu aut curia coloniæ, neminem graviore pœna affici, nedum capite puniri potuisse, in causa majestatis & religionis non profecisse viris amplissimis, multa docent. Quin & leges hic, non privilegia valebant, pœnæque spectabiles, quas recentiorum edictorum accendebat atrocitas.

[46] Senatorii ordinis viros, inconsultis augustis, capitis damnare, [aut senatorum privilegio,] imo & quæstioni subjicere, nefas fuisse, variis ex legibus patet: crimina tamen quædam excepta fuisse, docet lex 1 de Quæstionibus: Excepta tamen (verba legis sunt) majestatis causa, in qua sola omnibus æqua conditio est. Docet & Ammianus lib. 19 cap. 12, Ubi majestas pulsata defenditur, a quæstionibus vel cruentis nullam Corneliæ leges exemere fortunam. Hinc porro factum, ut senatores imminutæ majestatis rei non raro agerentur, quos perdere, præfectis, præsidibusve decretum erat. Maximinum quemdam, annonæ sub Valentiniano præfectum, lib. 28 cap. 1 Ammianus perstringit; quod simili fraude in judiciis uteretur. His ille (Maximinus) cognitis efferatus, ut erat vitiorum inimicus acer magis, quam severus, uno proposito in hujusmodi causas, quas arroganter proposito majestatis imminutæ miscebat, omnes, quos juris prisci justitia, divorumque arbitria quæstionibus exemere cruentis, si postulasset negotium, statuit tormentis affligi. Num sanctius hæ leges Maximiani tempore, quam Valentiniani observatæ fuere? Quo loco senatores Maximianus habuerit, e Lactantio de Mortibus persecutorum cap. 8 audi: Et cum opus esset (Maximiano opibus) non deerant lucupletissimi senatores, qui subornatis indiciis, affectasse imperium dicerentur, ita ut effoderentur assidue lumina senatus. Quoa si Senatorum Christianorum ab Augustorum ministris occisorum exempla quærimus, ne a Maximiani tempore longius abeamus, Asterium senatorem Romanum & imperatoribus unice charum, ut Eusebius ait, sub annum 270 Cæsareæ in Palestina Acheus judex jussit occidi; vide tom. I Martii pag. 224. Synnadis in Phrygia Dorymedon senator, quod diis sacrificare nollet, sub annum 277 vitam perdidit, de quo in Actis nostris ad diem XIX Septembris. Mirum itaque videri non debet, si Treviris, absente Maximiano, in Christianos senatores sævierit Rictius Varus, quem utique non latebat, Maximianum, impietatem suam (ut S. Eucherii verbis utar) ad exstinguendum Christianitatis nomen armasse; & a quo id ipsum in mandatis habebat, licet solos Thebæos tabula exprimat, ut multorum martyrum sanguis, quem per Gallias effudit, luculenter ostendit.

[47] [quo hos, inconsulto Augusto, nefas erat occidere:] Porro senatus duplicis generis fuit: Major Romæ, inquit Bulengerus de Imperio Romano lib. 3 cap. 10, minor decurionum, in aliis urbibus. Senatores item duorum generum erant, senatores Urbis, qui & senatores populi Romani dicuntur. Alii senatores (quibus adeo Trevirenses annumerandi) in municipiis, curiales, quorum cœtus, minor senatus nuncupator. Sua utrisque privilegia fuere, sed neutris semper salva: id variis exemplis de decurionibus docet Gothofredus in Commentario ad legem 10 de Decurionibus, ubi, præter alia, hæc habet: Ex hac interim quoque lege apparet, immunitatem hanc decurionum (a quæstionibus) ab impotenti judicum animo sæpe labefactatam; quod etiam ostendit l. 47, 80, 85 inf. & l. 2 sup. de Quæstionibus, imo & tertius ille Libanii locus, διὰ κακίαν, inquit, αρχόντων: quare necesse subinde fuit, huic rei modum imponi, impotenti videlicet judicum animo in ordinem & curiarum ignominiam tendentium: quod etiam apud Ammianum loco non uno videre est. Si evagata sæpe fuit, protrita legum auctoritate, judicum impotentia, tum certe maxime, cum ipsis per imperatores Christiano nomini infensissimos Christi gregem persequi, tutum erat. Diocletianus, Maximianus uterque, id est tum Herculius, tum Galerius, ejusdem fere farinæ homines erant. Cum ad persequendos Christianos animum adjecit Diocletianus, decrevit, ut religionis illius (Christianæ) homines omni honore ac dignitate, tormentis subjecti essent, quocumque ordine aut gradu venirent. Torquebantur a Maximiano Galerio, non decuriones modo, sed primores etiam civitatum, egregii ac perfectissimi viri, & quidem in causis levibus atque civilibus, teste Lactantio de Mortibus persecutorum cap. 13 & 21. An similia Herculium, cum interfecti sunt martyrum populi, cum impietatem suam ad exstinguendum Christianitatis nomen armaverat, cum velut vacatione barbaris gentibus data, prorsus in religionem arma commoverat, fecisse mirabimur?

[48] En alterum illustrissimi Honthemii scrupulum: Maxentius, [sic denique ex iis, quæ de missis aliunde Treviros Christianis Baronius habes.] Constantius, Crescentius, Justinus, Leander, Alexander & Soter, ut tabula dicit, eodem die, quo Palmatius, Hormisda, Papirius, Constans & Jovianus martyrium subiere: Baronius tamen hos ad diem V Octobris, illos ad diem XII Decembris consignavit. Mirum sane est, Baronium priores Martyres ad diem XII Decembris retulisse: quæ enim citat seu monumenta seu auctores, nempe Mss. vetera, tabulas ecclesiæ Trevirensis, Sigebertum, Molanum, de illis nihil hujuscemodi habent. Fortasse Maxentium ceterosque cum illo mox memoratos ad diem XII Decembris distraxit, non quod illo die passos fuisse, invenerit; sed pro arbitrio, quod existimaret, Trevirenses Martyres temporibus interruptis e medio fuisse sublatos: tomo enim 2 Annalium ecclesiasticorum ad annum 303 num. 124 de Martyribus in Galliis sub Diocletiano & Maximiano passis agens, hæc scribit: Sed Treviris potissimum constitutus erat hujus certaminis campus: ibi enim cum Galliarum præfectus Rictiovarus plurimum temporis in præfectura ageret, ingens numerus ex diversis partibus ad eum a Magistratibus mittebatur: unde verisimile est, Baronium, sicut varios martyres variis temporibus Treviros ad Rictium Varum fuisse adductos putavit, ita & variis temporibus passos credidisse. Sic itaque facti rationem aliquam reperimus; sed quam auctoritatem hic Baronius sit secutus, non videmus, reclamantibus interim Trevirensibus Mss. & tabulis, nec id Sigeberto aut Molano tradente; & proinde non est, cur a Baroniana conjectura potius, quam a tabulæ auctoritate stare debeamus.

§ IV. Num tabula Christiano rum Treviris sub finem seculi tertii statui repugnet, examinatur.

[Multitudinem aliquam Christianorum,] Quid de Martyribus Thebæis, quid de senatoribus Trevirensibus tabula plumbea continuerit, jam vidimus: his addit Rictium Varum die tertio ab ingressu suo in plebem utriusque sexus sæviisse; quibus verbis, cum eo die multitudinem aliquam Christianorum Treviris cæsam, significare videatur, hinc recentioribus seculis credi, & in tabulas ecclesiasticas referri cœptum est, innumeram civium Trevirensium die VI Octobris martyrium Treviris consummasse, quam quidem opinionem Honthemius § XVII Historiæ Martyrum Trevirensium jam sæpius laudatæ convellere nititur. Ceterum, inquit, innumerabilitati Christianorum Trevericorum jam an. 286 passorum gravissima obstant argumenta, quæ late deduximus Dissert. nostra de statu rei christianæ in Trev. ante Constantinum M. cap IV. Quo loco iter cetera diximus, non parum mirandum, quod nullus episcopus, nullus sacerdos, nullus diaconus, sed nec ullus lector, aut minimus de clero memoretur his innumerabilis fuisse compassus, cum tamen innumerabilis ecclesia sine talibus nulla fuerit. Scilicet secundum Honthemium neque sub Maximiano, neque sub Constantio Chloro, cui ab anno 292 Galliæ administrandæ obtigerunt, is fuit Christianæ fidei Treviris status, ut tanta illic fidelium multitudo reperiretur.

[50] [vel sub Maximiano in Galliis agente,] Non sub Maximiano: ab anno enim 285 Maximianus, vir ingenio ferocissimo, & iniquissimo in Christianos animo Treviris multum diuque versatus est, & idola impense coluit, quod Mamertinus in Panegyri eidem Maximiano Treviris dicta his verbis tradit: Rurfus ex acie cum triumpho redisti, totamque hanc urbem repentina tua in hostes irruptione sollicitam, lætitia & exultatione, & aris flagrantibus & sacrificiis & accensis odoribus nomini tuo, implesti. Ita utroque illius tempore bis divina res pari religione celebrata est: Jovi dum pro futuris vovetur: tibi, dum pro victoria solvitur. Ex quibus, inquit illustrissimus Honthemius, recte concludunt hagiographi Antverpienses tom. IV Septembris pag. 377, hunc imperatorem numquam passurum fuisse, ut Christiani Treviris aperte ac publice fidem suam profiterentur. Cumque Maximianus in Galliis & pro majori parte Treviris hæsisse dicatur usque ad annum circiter 292, pronum est judicare, haud numerosum hactenus fuisse in Treviris fidelium gregem. Addi potest, non Maximianum modo, sed Trevirensem etiam civitatem ut idolis deditam Mamertini verbis depingi; atque adeo verosimile non esse, illic versante Maximiano, fuisse innumeros, qui Christiana sacra seu publice seu occulte sequerentur.

[51] [vel sub Constantio fuisse, tabula innuit;] Non sub Constantio Chloro: etsi enim is æquo benignoque fuerit in Christianos animo, &, Eusebio teste, plures eorum, interque illos etiam sacerdotes rebus divinis in palatio suo operantes habuerit; in plebe tamen & apud populum ne nomen quidem Christianorum proferre licuit. Postquam enim Eusebius lib. 1 de vita Constantini cap. 17 dixerat: Ad hunc igitur modum toto imperii sui tempore, quod æquabile perpetuo ac placidum fuit, universam familiam, conjugem scilicet ac liberos, cum omnibus ministris uni omnium regi Deo (Constantius) consecravit: adeo ut multitudo eorum, qui in ipsius palatio simul versabantur, nulla re ab ecclesia Dei differret: inter quos etiam erant ministri Dei, qui continuis precationibus pro salute principis Deum venerabantur; mox ista subjecit: Ὅτε παρὰ τοῖς πολλοῖς οὐδὲ μέχρι ψιλοῦ ῥήματος τὸ τῶν θεοσεβῶν χρηματίζειν συνεχωρεῖτο γένος. Quæ ad hunc modum vertenda Honthemius autumat: Cum tamen in plebe ne ipsum quidem Dei cultorum nomen proferre fas esset. Hinc Periero tom. IV Septembris pag. 378, num. 122 asserenti, latissimum sub Constantio Chloro fidei propagandæ campum patuisse, non prorsus assentitur.

[52] [quæ Trevirensium] Cui anno Martyrum Agaunensium, atque adeo & Trevirensium determinate Passio illiganda sit, versatur in dubio. Multorum opinio est, id anno 286 accidisse; quod si tamquam verum assumere placeat, duplicem Christianorum Trevirensium classem distinguere possumus, alteram eorum, qui ante annum 286, seu ante Maximiani persecutionem conversi sunt & anno 286 occisi; alteram eorum, qui, sive ante, sive post reliquorum cædem conversi, usque ad annum 292 fuere superstites. Hos quidem numero admodum paucos fuisse, verosimillimum facit Maximiani assidue illic versantis in Christianos atrocitas, ut merito Perierus dixerit numero 115 Commentarii, qui de S. Materno est, paucos admodum sub annum 288 Treviris exstitisse Christianos. At si de illis agitur, qui ante Maximiani imperium ibidem exstiterunt, & hos fuisse numero admodum paucos, non æque mihi fit verosimile. Tantam quidem fuisse tum Treviris Christiana instituta profitentium multitudinem, ut populum constituerint innumerum, nec ego existimem: quid tamen obsit, quo minus aliquam saltem multitudinem Christianorum, quorum aliqui Christi nomen publice, alii occulte professi sint, admittamus?

[53] S. Agritius, Trevirensis episcopus, concilio Arelatensi anno 314 subscriptus legitur: [sub Maximiano statui] ante hunc Trevirensibus præfuere SS. Eucharius, Valerius, Maternus, quorum singulis, si 12 vel 14 annos regiminis concedas, annis saltem aliquot, antequam Maximianus ad imperium eveheretur, prædicari cœperit Trevirensibus Catholica fides, quod forte contigit circa medium seculum III. Quid ni eo temporis spatio, Catholicæ veritati manus dederit multitudo qualiscumque gentilium, etsi non tanta, quantam adstruit vulgaris opinio? Christianorum persecutiones fidelium numerum non raro augebant, nedum minuebant; nec illæ fuere adeo continuæ, quin pacatiora subinde affulserint temporum intervalla, fidei propagandæ utcumque accommodata. Capto circa annum 260 a Persis Valeriano, filius ejus Gallienus, inquit Eusebius lib. 7, cap. 13, solus imperium obtinens, moderatius se gessit: missisque edictis, persecutionem adversus nostros commotam sedavit, utque religionis nostræ antistites secure deinceps munus suum obirent, hujusmodi rescripto præcepit. Successit circa 268 Gallieno Claudius, qui quidem Ecclesiam persecutus est, sed brevi vita imperioque exutus, successorem habuit Aurelianum circa annum 270: is, teste Eusebio citato cap. 30, Christianis principio bene affectus, deinceps tamen in illos commoveri cœpit; sed protinus inter initia sui furoris exstinctus est, inquit Lactantius cap. 6, nimirum circa annum 275. Hos secuti Tacitus, Florianus, Probus, Carus, Carinus, Numerianus Christianorum persecutoribus nec a Lactantio, nec ab Eusebio accensentur, etiamsi non desint aliquot martyres, qui horum principum temporibus passi fuisse dicantur. A Gallieno igitur usque ad Claudium annis circiter 8, sub Aureliano annis circiter 4, ab anno denique 275, seu si mavis, ab anno 277 usque ad annum 285, Maximiani primum, annis denuo circiter 8 persecutiones saltem haud adeo cruentæ, lateque diffusæ fuerunt, quin passim temporum intervallis incrementum aliquod capere religio Christiana potuerit, augerique sensim fidelium numerus, iis maxime locis, quæ apostolicorum virorum sudoribus irrigabantur.

[54] Merito itaque enormis illa Christianorum Trevirensium sub Maximiano multitudo rejicitur; [repugnare non videtur;] videndum tamen, ne ad terminos nimis angustos contrahatur, ac ita contrario errore peccetur. Neque porro mirum videri debet, martyrum Trevirensium numerum ultra, quam par est, ex vulgi opinione paulatim esse progressum. Ut enim crescit eundo fama, ita etiam fere accidit, ut a vero popularis traditio temporis diuturnitate magis magisque discedat. Verisimillimum mihi apparet, paucos Christianos Treviris Rictii Vari furorem reliquos fecisse: occisorum vero numerum jam inde a principio minus accurate fuisse perspectum; atque propterea S. Felicem seculo circiter post, satis habuisse tredecim dumtaxat martyrum, qui ceteros dignitate famaque facile superabant, corpora & nomina in S. Paulini cryptam intulisse; quibus deinde lapsu temporum innumeri alii ex vulgi opinione adjecti sint, seu exteri, seu indigenæ. Qua quidem in opinione confirmor, cum video, in antiquo Hymno de S. Paulino, cujus num. 10 verba dedimus, peregrinorum quidem multitudinem diserte affirmari, indigenarum vero non item. Tabula similiter Thebæos innumeros Treviris passos agnoscit; de indigenis autem tantum dicit: Tertia vero die cædem exercuit in plebem sexus utriusque. Quod ut verum sit, neutiquam necesse est, ut innumeri fuerint tum temporis in Trevirensi plebe Christiani; sufficit autem multitudo qualiscumque, quæ Christianæ fidei in Trevirensi urbe ante Maximiani imperium statui, ex jam dictis repugnare non videtur.

[55] [uti nec sub Constantio Chloro:] Quod si eorum sententiam sequi lubeat, quibus MM. Thebæi Agauni sub initium seculi quarti passi videntur, quo jam sub Constantio Chloro ab anno 292 constitutæ erant Galliæ, minor erit circa Trevirensium indigenarum ad fidem numerum difficultas. Vera enim mihi videntur, quæ de fidei nostræ sub Constantio Chloro in Galliis statu tom. IV Sept. pag. 377 P. M. Perierus scripsit his verbis: At merito conjectare licet liberiorem deinde ipsis (Euchario, Valerio, Materno) fidei propagandæ viam fuisse apertam; quando scilicet Constantius Chlorus, Constantini Magni pater, circa mox memoratum annum (292) per Diocletianum & Maximianum Augustos creatus est cæsar cum Galerio, & pauco post tempore nactus totius Galliæ regimen, Treviris sedem fixit. Quam conjecturam relatis num. 51 Eusebii verbis deinde confirmat: postremam autem Eusebii periodum, qua ex Honthemii sententia indicatur, in palatio quidem Constantii liberam fuisse fidei professionem, sed in plebe & apud populum Christianorum nomen ne proferri quidem licuisse, ita Perierus interpretatus est, ut his vocibus, παρὰ τοῖς πολλοῖς non Trevirensis plebs, sed Maximianus, Diocletianus & Galerius intelligendi veniant. Mentem suam liquido expressit, cum Eusebiano textui mox ita subjecit: Similia tradit alibi de Constantio laudatus Eusebius, sed hæc ad propositum nostrum abunde sufficiunt; etenim ex sola periodi postrema oppositione discimus, aliam plane faciem fuisse in Galliis, cum illic versatus est Maximianus, quippe apud quem, sicut & reliquos collegas, ne ipsum quidem Dei cultorum nomen proferre fas esset, aliam vero dum ibidem moratus est Constantius, cujus adunati domestici Ecclesiæ Dei comparantur.

[56] [contrarium nec Eusebius] Sic igitur Perierus statuit, & quidem recte, ut reor. Videbat enim, ipsum Eusebii interpretem Valesium illa Eusebii verba vertisse hoc modo: Vulgo apud alios, quæ quidem verba etiam a ceteris avulsa Constantii collegis perinde, ac Trevirensi plebi accommodari poterant; & quidem ut de illis interpretanda existimaret, narrationis Eusebinæ series, quanta erat, suadebat, ut & præfixus Eusebio scopus. Id scilicet Eusebius agit cap. 15 & duobus seqq. apud Valesium, ut ostendat imperatores, Ecclesiam Dei persequendo, divini Numinis ultionem in sese concitasse: contra Constantium, Christi Ecclesiam tuendo fovendoque, Dei benevolentiam sibi conciliasse. Quo maxime (Christianos persequendo) factum est, inquit cap. 15, ut hujus sceleris auctores, Dei præsentia atque auxilio orbati remanerent. Contrariam fuisse Constantio agendi rationem ait cap. 16. Soli, inquit, Constantio sapiens quoddam consilium venit in mentem, quod pluribus deinde persequitur. Nullus, opinor, dubitabit, quin Constantium imperatoribus ceteris hic opponat Eusebius. Porro eamdem oppositionem mox resumit cap. 17 ita scribens: Hujusmodi fuit Constantini pater, sicut a nobis breviter indicatum est. Qualis autem exitus vitæ ipsi contigerit, cum se talem erga Deum præstitisset, quantumque discrimen inter illum & reliquos imperii consortes, is, quem coluerat, Deus esse voluerit, quisquis rem ipsam attentius expenderit, facile cognoscet. Ac tandem, cum dixit, summa illum cum gloria vitæ tempus ac tranquille egisse, verbis num. 51 citatis capiti 17 finem imponit.

[57] Quis vero credat, Eusebium mox velut scopi sui oblitum, [asserit,] alioque sine causa vagantem postremis suæ periodi verbis plebem respexisse Trevirensem, cujus hactenus ne verbo quidem meminerat? Fateor, his verbis οἱ πολλοὶ vulgi multitudinem a Græcis designari; id tamen hic factum non credo, tum propter jam dicta, tum quod Eusebii textus fortasse corruptus, & pro παρὰ τοῖς πολλοῖς legendum sit: παρὰ τοῖς λοιποῖς, id est, apud reliquos, nempe imperii consortes, de quibus egerat initio capitis. Sic enim in hanc rem Valesius scribit: Ὅτε παρὰ τοῖς πολλοῖς. In schedis regiis ultima vox punctis subnotata est, & superscribitur λοιποῖς, quod magis probo. Cum igitur Eusebius solum dicat, Christianorum nomen apud imperatores reliquos non licuisse proferre, fundamentum haud satis validum præbet, id ad plebem etiam extendendi; ita ut in solo Constantii palatio sacro cultui asylum esset: contra cum Trevirenses viderent, Christianis Constantii palatium refertum esse, eosque ejusdem principis favore ac præsidio passim ab injuriis & suppliciis tutos, verosimillimum est, ex illis non paucos ad Christiana sacra transivisse, maxime cum non deessent veræ fidei præcones, & ne ipse quidem S. Maternus, qui disseminandæ fidei pro viribus incumberent. Dirui quidem Christianorum conventicula Constantius passus est, ne a collegis prorsus dissentire videretur; sed, si quid inde ad amplectendam fidem impedimenti fuit, plus aliunde ad illam amplectendam incitamenti attulit benevolentia, qua in Christianos usus est plane insigni, non modo in illos, qui in ejus palatio morabantur, sed in omnes, qui sub imperio suo degebant, ut Eusebius scribit lib. 8, cap. 13 Historiæ ecclesiasticæ. Dein latum fuit de diruendis Christianorum templis & sacris libris comburendis edictum anno imperii Diocletiani 19, sive circa 302; atque adeo circiter decennium jam effluxerat, ex quo Galliarum regimen penes Constantium fuerat; ita ut, si Perieri verba, cum sub toto Constantii regimine propagandæ fidei latissimum campum patuisse, dixit, temperamento quodam indigeant, Honthemii quoque verba, quibus sub Constantio adeo paucos fuisse Treviris Christianos extra illius palatium, asseruit, ut eorum nomen ne quidem apud populum efferre fas esset, temperamento non absimili mihi videantur indigere. Ceterum si vel mediocris Christianorum in plebe Trevirensi numerus sub Constantio exstiterit, potuit in sexum utrumque Rictius Varus sævire, stabitque tabulæ hac ex parte auctoritas.

[58] Denique si tanta Christianæ plebis cædes facta revera esset, quanta vulgo putatur, magnopere mirarer & ego, quid causæ sit, cur nullus cum ea clericus, [nec sequitur ex eo, quod tum nullus episcopus passus sit.] nullus episcopus occisus memoretur: verum si viæ, quam hactenus tenui, insistam; non tantam admirationis causam invenio. Etenim sub Maximiano quidem, Christianos Treviris fuisse non admodum multos, dixi supra num. 52 & sequenti: rariores sane, & forte rarissimi sacerdotes; quo autem rariores hi fuere, eo facilius, dum Rictius Varus illic substitit, vel ipsum latere, vel ejus furori sese tantisper subducere potuerunt; neque enim diu Treviris Rictius Varus moratus videtur, ut martyrum numerus, quos variis per Gallias locis sub hæc tempora occidit, satis videtur ostendere. Primi vero Trevirensium episcopi non ita Trevirensibus operam suam collocabant, quin modo in hos, modo in illos Treviris vicinos tractus fidei propagandæ ardore abrepti subinde excurrerent, ut tom. 1 Historiæ Trevirensis pag. 19 fatetur Honthemius: unde fieri potuit, ut urbe abfuerit, quisquis tum Trevirensium fuerit episcopus, cum in ejus gregem Rictius Varus irruit. Præterea verosimile visum est eidem doctissimo viro Dissert. de Statu religionis Christianæ in Treviris ante Constantinum Magnum § 3, Eucharium, Valerium & Maternum non continuo sibi successisse; quid si igitur eo temporis intervallo Trevirensium cædes acciderit, quo nullus illis erat episcopus? Sub Constantio vero plures Treviris ecclesiastici ordinis viri procul dubio exstiterunt: verum qui animum adverterit ad ea, quæ de Dei ministris in ipso Constantii palatio degentibus & rebus sacris vacantibus Eusebius supra laudatus habet, non multum fortasse mirabitur, sæviisse per urbem Rictium Varum, pepercisse vero sacerdotibus, vel eorum cædem prohibente Constantio, vel metuente Rictio Varo Constantii ædes eorum sanguine contaminare, quos maxime salvos velle Constantium, non ignorabat.

§ V. Reliqua Honthemii argumenta expenduntur.

[Licet MM. Trev nec scriptores æquales,] Præter argumenta jam allata, Honthemius alia adhuc nonnulla proponit Dissertationis numero superiori laudatæ § IV, quorum pariter facienda mentio: suis verbis illustrissimum loquentem audi: Imprimis autem, inquit, historiæ magni illius, seu, ut Acta loquuntur, innumerabilis nostri martyrii egregie officit depontanum illud silentium scriptorum æqualium, & tempori, quo immanis hæc carnificina in celeberrima Galliæ urbe exercita dicitur, vicinorum. Nescit illam Eusebius, qui alioquin diligenter martyrum memoriam celebrat: nescit eamdem Sulpitius Severus, qui Historiam sacram scripsit in Gallia sæculo quinto: nescit Lactantius, qui libro de Mortibus persecutorum crudelitatem & excessum Maximiani, cujus mandato Trevericæ urbis primores & cives occidisse scribuntur, memorat: nesciunt denique scriptores omnes, qui ad nos pervenerunt usque ad sæculum XI, quo Martyrum sepulchra retecta sunt, & magna ossium congeries reperta, interprete memorata tabula, cujus auctoritas, quod ad multitudinem ossium extra tumbas vagantium attinet, potissimum innititur Actis SS. Fusciani & Victorici, uti suo loco videbimus, sed horum apud modernos criticos sublesta fides est. Silentio historiographorum addimus illud martyrologiorum, domesticorum & exterorum; de non suspectis loquimur: a quibus Trevirensium hac in parte traditioni minime faveri demonstramus in Commentario prævio ad Historiam Trevirensium Martyrum, quam præsenti Dissertationi subnectimus. Tanto illud silentium gravius videri debet, quo major antiquis temporibus, nominatim sæculo IX, & ex præcedentibus sæculis continuatus apud nos, etiam in parochialibus ecclesiis fuit usus Martyrologiorum; adeo, ut juxta inquisitiones Reginonis (quas infra edituri sumus) part. 1, art. 93 quilibet parochus in visitatione interrogaretur: Si habeat Martyrologium, ex quo certis diebus natalitia Sanctorum populo annuntiet?

[60] Commentarii sui in Passionem Martyrum Trevirensium § XI idem illustrissimus scriptor nominatim objicit Adonis silentium, [nec Ado, nec vetustiores martyrologi meminerint;] qui tamen omnia undecumque conquisivit, & Prumiæ inter monachos haud procul Treviris aliquando versatus est; qui præterea Trevirenses patronos Agritium, Valerium, Maximinum, Hildulphum, Martinum, Beatum, Paulinum, Meletium, Nicetium, Eucharium scriptis suis celebravit. Adoni Wandelbertum adjungit, qui, licet in Martyrologio metrico, anno 842 conscripto, martyres Thebæos Agauni passos memoret; de Trevirensibus tamen ne verbum quidem facit. Eodem pari de causa Martyrologium Ms. S. Maximini, seculo ad minus X conscriptum, adducit. Quibus antequam respondeam, observare hic obiter lubet, haud satis certum esse, quod de tabulæ auctoritate verbis num. præcedente relatis Honthemius scribit; niti nempe illam, quod ad multitudinem ossium extra tumbas vagantium attinet, potissimum Actis SS. Fusciani & Victorici, quorum sublesta sit fides: quamquam enim tabulæ confector vidisse potuit Acta SS. Fusciani & Victorici seculo IX, quo probabilius confectam fuisse diximus § 2, potuit tamen eadem ignorasse; & multitudinem illam ossium per S. Paulini ecclesiam sparsorum aliunde didicisse; nempe ex eodem fonte, e quo in S. Paulini ecclesia ossa illa reposita fuisse, didicit; quod non ex SS. Fusciani & Victorici Actis (neque enim hoc in illis legitur) sed ex traditione ad sua tempora usque propagata, de qua alibi suus erit dicendi locus; vel aliis forte monumentis ecclesiæ Trevirensis ante Normannicam devastationem nondum deperditis. Redeo ad propositum.

[61] Eorumdem auctorum silentium martyrum Agaunensium oppugnator Dubordæus objecit, [horum tamen silentium] uti apud nos tom. VI Sept. a pag. 322 videre est, ubi vis hujus argumenti latius deducti refellitur: inde pauca delibare sufficiet. Quod ad Eusebium attinet, scripsit is librum de Martyribus Palæstinæ, quos inter Martyres Trevirenses quærendi non sunt: scripsit & alterum, qui Ἀρχαὶων Μαρτύρων συναγογὴ inscriptus fuit, sed is jam dudum habetur pro deperdito. Ignatios Antiochenos, Justinos, Symphorosas, Laurentios, Sebastianos, aliosque non paucos Eusebius tacet; quid ni & Trevirenses Martyres præterierit? Fac etiam, voluisse Eusebium, quotquot sub Diocletiano, Maximiano, Galerio, aliisque illius ætatis tantum persecutoribus passi sunt, martyrum gesta quam accuratissime posteris tradere: utut id exsequi Eusebius voluerit, ea fuit eorum ubique gentium multitudo & copia, ut unius hominis vires & conatum longissime superarit. Lactantium summa tantum rerum capita delibasse, innumeraque Christianis illata mala cursim tantum attigisse plerumque, & totum fere in eo versari, ut inflictas divinitus fidei persecutoribus pœnas explicet, breve illius Opusculum de Mortibus persecutorum evolventi manifestum evadit. Addo Lactantium, ea potissimum commemorare, quæ a decreta sub initium seculi IV in Christianos persecutione tyranni perperam egerunt; ea vero, quæ seculo III ad finem vergente in Christianos moliti sunt, vix attigisse.

[62] [tabulæ textui] Sed nec Sulpitio Severo propositum fuisse singulorum martyrum gesta enucleate exponere, sed perstringere tantum voluisse, quæ sub Diocletiano & Maximiano illata sunt Ecclesiæ mala, ipsemet prodit lib. 2, cap. 32 Historiæ sacræ, de Diocletiani persecutione sic scribens: Post eum (Valerianum) interjectis annis fere L, Diocletiano & Maximiano imperantibus, acerbissima persecutio exorta est, quæ per X continuos annos plebem Dei depopulata est, qua tempestate omnis fere sacro martyrum cruore orbis infectus est: quippe certatim gloriosa in certamina ruebatur, multoque avidius tum martyria gloriosis mortibus quærebantur, quam nunc episcopatus pravis ambitionibus adpetuntur. Nullis umquam magis bellis mundus exhaustus est, neque majore umquam triumpho vicimus, quam cum X annorum stragibus vinci non potuimus. Exstant etiam mandatæ litteris præclaræ ejus temporis martyrum Passiones, quas connectendas non putavi, ne modum operis excederem. Cum igitur his historicis, vel omnes omnino martyres noti non fuerint, vel certe de omnibus omnino agere propositum illis non fuerit, efficax haud est, quod ex mero eorum silentio petitur, argumentum. Videamus modo, num fortius urgeat martyrologorum supra dictorum silentium, quibus Trevirenses martyres exploratiores esse debuerunt.

[63] [non multum detrimenti] Ancipitem tenuit Browerum, & ænigmati simile visum illi est, Adonis de Martyribus Trevirensibus altum ubique silentium, quem & Trevirensis sedis præsulem, & quidem eum ipsum, cujus facultate S. Paulini crypta effracta est, fuisse putavit: sed Adoni Viennensi Martyrologium, quo de loquimur, adscribendum esse, hodie extra controversiam est; quamquam nec sic difficultas omnis sublata sit: Ado enim Viennensis anno 875 ex hac vita discessit, vixitque proinde eo tempore, quo vigere adhuc debuisset Martyrum Trevirensium memoria, paucis nempe annis ante devastatam a Normannis Trevirim. Accedit, Adonem aliquamdiu in Prumiensi monasterio prius commoratum esse, quam Martyrologium suum concinnarit; ubi verosimile non est, nihil ipsi de Martyribus Trevirensibus innotuisse. Verum difficultas hæc inde multum certe minuitur, quod plurium aliorum Trevirensium Sanctorum, licet ætate sua celebrium, cultuque ecclesiastico honoratorum, pariter non meminerit. Hujusmodi plures inveniet, qui Honthemii Historiam de Cultu Sanctorum Trevirensium tom. 1 Prodromi Hist. Trev. insertam consuluerit: illic pag. 360 Marum, pag. 361 Bonosium & Leguntium, pag. 362 Basinum, pag. 363 Felicem, etiam Severo Sulpitio cognitum, pag. 364 Modoaldum, imo & Maternum, antiquissimo & perenni cultu Treviris celebrem, pag. 369 inveniet, qui, quamquam ecclesiæ Trevirensis præsules fuerint, & jam inde a seculo VII Willebrordinæ aræ diptychis inscripti legantur, dempto fortasse Materno, ab Adone tamen silentio non minus alto involvuntur. Seculo nono & multo ante S. Castor cultus dicitur pag. 361; nec tamen horum omnium ulla fit ab Adone mentio. Quæcumque igitur fuit Adoni horum omittendorum ratio, eadem similisve movere illum potuit, ne Martyres Trevirenses Martyrologio suo insereret, quantumvis illos non ignoraret, sicut propterea ceteros Trevirenses Sanctos, a se similiter omissos, ignorasse credi non debet.

[64] Quod autem de Adone modo observatum est, [afferre, ostenditur,] locum habet & in Wandelberto & vetustioribus Calendariis Trevirensibus ab Honthemio editis. In Calendario S. Maximini, quod primo loco post Historiam de Cultu Sanctorum Trevirensium edidit, ne unum quidem ex illis, si Castorem & Marum excipias, invenies. In secundo vero & tertio ne unus quidem ex illis comparet. In quarto, seculi XII, præter Castorem, nullus iterum occurrit, quamvis Tyrsi Palmatiique meminerit. Præterea si dicta Calendaria inter se comparentur, constantem stabilemque Treviris in celebrandis Sanctorum festis ordinem olim non fuisse servatum, ut modo plura, modo pauciora; modo hæc, modo illa celebrata fuerint, facile deprehensu est. Speciminis loco sit Januarius Calendarii S. Maximini, seculi X, cum Januario Calendarii S. Simeonis, seculi XI, collatus. Ille annunciationes Sanctorum circiter 30 (præter eas, quæ utrique communes sunt) continet, quarum in altero, nec mense Januario, nec ullo totius anni mense fit mentio. In priori VIII Kal. Febr. notatur S. Projectus martyr; in posteriori Conversio S. Pauli. Magis sibi consonant Calendaria S. Simeonis, seculi XI, quæ secundo & tertio loco Honthemius edidit; datur tamen etiam inter hæc discrepantia: in priori E. C. ad XVII Kal. Februarii ita legitur: Passio S. Marcelli Ep. In posteriori vero: Remigii & Macharii: in illo ad XVI Kal. Febr.: S. Sulpitii Ep. In hoc: S. Marcelli PP.; Sulpitii vero nusquam mentio. Dein S. Prisca, tum SS. Maria & Martha sequuntur in primo ad XV & XIV Kal. Febr.; vacat uterque dies in secundo. Plura hujusmodi congerere supervacaneum esset. Cum igitur parum sibi conformia fuerint antiqua Calendaria Trevirensia, quæ hodieque exstant, quis edicat, Martyres Trevirenses in antiquioribus jam deperditis, aut saltem vetustis litaniis non fuisse insertos? Denique cum ipse illustrissimus auctor § 12 Historiæ cultus Sanctorum Trevirensium fateatur, majores suos parcos fuisse in Officiis propriis Sanctorum suorum, aut etiam memoriis in communibus liturgiis publica auctoritate decernendis; non video, antiquorum Calendariorum Trevirensium de Martyribus suis silentium horum Historiæ multum detrimenti afferre.

[65] Ut decantata passim Trevirensium Martyrum multitudo displicuit, [quod locum etiam habet] ita & ingens reliquiarum copia, quas penes se reconditas Pauliniani canonici arbitrati sunt, parum probatur Honthemio. Edidimus, inquit de Religione Christiana in Treviris ante Constantinum Magnum § 4, Hist. Trev. dipl. tomo 1 in Addendis pag. 43 epistolam ab Eginhardo abbate circa annum 824 (consequenter longe ante Normannorum incursus) ad Hettum archiepiscopum Trevirensem scriptam, quacum huic reliquias martyrum mittit, quas Hettus petierat ad dedicandam seu consecrandam novam basilicam. Non agebatur de reliquiis nominati cujusdam, sed cujuscumque martyris; sic enim ait Eginhardus: Et quidem libenter id fecimus, qui talem fiduciam in vobis habemus, ut quæcumque particula de beatorum martyrum cineribus ad vos pervenerit, talis honor ei exhibeatur, qualem totis eorum corporibus exhibere debueramus, nisi desidia & negligentia a debito illis honore retardaret. Ut quid autem opus fuisset archiepiscopo nostro pro ecclesiarum & altarium consecratione reliquias martyrum longinquis e partibus adsciscere, si Trevericus ager eis abundasset; & talibus quidem, quæ nec sarcophagis clausæ essent? Eginhardus is idem est, qui Vitam Caroli Magni conscripsit, & cujus Historiam Operi suo præfixam exhibet Chesnius tom. 2 Script. Franc., pag. 91. Quam porro condiderit Hettus basilicam novam, præter eam, quam Confluentiæ S. Castori dedicavit circa annum 836, teste Honthemio in Annalibus, non inveni.

[66] [in Hetti, Trev. episcopi, SS. reliquias] Argumentum hoc tom. 1 Hist. Trev. Dipl. pag. XLIII ipse illustrissimus objecit, eique respondit in hunc modum: Mirabitur quis, ecquid causæ, ob quam Hettus aliunde sacras reliquias expetierit, quarum ipsa metropolis tam dives, maxime exuviarum tot Sanctorum præsulum nostrorum? Scilicet, ab imperatore Theodosio cautum erat: Humanum corpus nemo ad alterum locum transferat, nemo martyrem distrahat, nemo mercetur. Leg. fin. cod. Theod. de Violat. sepulch. Perduravit, uti hinc colligitur, apud nos serius optimæ legis vigor, quem in aliis Galliæ partibus jam ante laxatum, & sub Ludovico Pio & Carolo Calvo penitus abolitum, probat Bailletus Discursu de Historia Vitæ Sanctorum § 101. Studueritne Hettus Sanctorum reliquias aliunde sibi comparare Theodosianæ legis intuitu, in medio relinquo. Illud certum, non defuisse Trevirensi præsuli reliquias consecrandæ ecclesiæ & altaribus necessarias.

[67] [sibi peregre comparantis facto.] Eadem igitur de causa, qua transferendis in conditam a se basilicam Trevirensibus quibuscumque reliquiis abstinuit, eadem quoque transferendis Martyrum nostrorum cymeliis abstinuisse, credibile est, ac maluisse reliquiis aliunde comparatis diœcesim suam ditare, quam vel metropolim, aliamve Trevirensem ecclesiam sacrorum cinerum possessione exuere. Ceterum hæc non idcirco dixi, quod credam, in S. Paulini basilica totidem esse reliquias, quot ibi a vulgo esse putantur, omnesque pro legitimis habeam; sed ut ostendam, ex Hetti facto non effici, nullas omnino fuisse tum temporis in S. Paulini ecclesia Martyrum reliquias, etiam ab iis diversas, quæ S. Paulini crypta occulebantur. Prudens enim Honthemii monitum de sparsis per S. Paulini ecclesiam basilicam reliquiis vehementer probo, cavendum esse, ne forte cum nonnullorum Martyrum reliquiis paganorum etiam ossa, eodem olim loco sepulta, pari cum illis cultu afficiantur.

[68] [Quod si 189 annorum spatio] Sed harum reliquiarum Historiæ amplius instantem illustrissimum audiamus: Dicuntur, inquit, in pluries memorata tabula fuisse reconditæ propter metum Normannorum, qui Treviris anno 882 infesti fuere. Ab eo tempore usque ad reliquiarum inventionem, factam anno 1071, interjiciuntur anni 189. Quid, quæso, causæ fuit aut esse potuit, ut tantus thesaurus post excessum Normannorum, pace & securitate penitus restitutis, incultus, quin & indecorus relinqueretur sub terra? Deinde an potuit intra hujus temporis lapsum ejus memoria ita obliterari, ut nec canonicis in Pauliniana basilica quotidie psallentibus, officia Sanctorum suorum celebrantibus, Martyrologia legentibus: sed nec civibus Treviricis, his reliquiis inde ab earum inventione maximam venerationem impendentibus, ulla plane illarum notitia ex cultus continuatione, ex avorum pia narratione, ne dicam scripta annotatione posteris remanserit? Atqui ex Historia hujus inventionis colligitur, tam peregrinum & vix credendum apparuisse piis Treviris sacrum hoc depositum, acsi mille ante annos fuisset absconditum.

[69] Circa annum Domini 882, aut non multo post probabiliter occlusam fuisse S. Paulini cryptam num. 24 dictum est, [MM. Trev. memoria evanuerit,] ubi & facti verisimilis ratio tradita est: nec vero absimile est, inde sensim sanctorum Martyrum cultum minui cœpisse, dum tandem circa annum 1071, ducentorum fere annorum spatio, eorum memoria penitus deleta fuit. Cur autem a Normannorum discessu non fuerit in integrum restitutus sanctorum Martyrum cultus, in causa verisimiliter fuit summa subsequentium annorum perturbatio; quæ ne gratis conficta videatur, juverit audire, quid de misera temporum illorum facie in concilio Moguntino, anno 888 celebrato, legatur. Sic habet: Quis enim siccis oculorum luminibus valeat enumerare mala gentis nostræ & Sanctorum? Videte & considerate, quam præclara & nobilia Servorum Dei ædificia destructa & incensa sint, & funditus ad nihilum redacta, altaria defossa, & penitus conculcata, ornamenta ecclesiarum Dei valde pretiosa & mirifica, direpta & igne exusta. Episcopi & sacerdotes & ceteri ordinis Ecclesiæ viri, gladio truncati, & diversis pœnarum generibus morti addicti, omnis ætas utriusque sexus gladio & igne diverso mortium genere consumpti. Mala nostra, inquit, & Sanctorum, ut adeo pristinus cultus honorque Sanctis anno 888 nondum redditus fuerit. S. Paulini quidem, ut aiunt Gesta Trevirorum, monasterium frustra igne consumere voluerunt, hostiliter tamen invaserunt; hominem ibi in templo forte obvium, ut habent Acta S. Paulini, vivum defoderunt, atque adeo procul dubio monasterio etiam non pepercerunt, & canonicos seu gladio, seu sui saltem metu dissiparunt. Neque enim feliciore sorte usi fuere canonici, quam reliqua Trevirensis civitas, de qua ad annum 882 Hermannus Contractus: Et inter alia multa mala Trevirensem quoque urbem, fugatis & occisis civibus, Nonis Aprilis (Normanni) incendunt. Sed potius ipsos concilii Patres audiamus. Cujus subversionis, inquiunt paulo infra, periculum incolæ monasteriorum utriusque sexus metuentes, huc illucque vagantur incerti, penitusque omni solatio destituti, quid agendum, quove declinandum, errabundi cum periculo suæ professionis, ignorant.

[70] Accessit & aliud malum. Sed his interea malis, [quibus e causis] pergunt iidem Patres, amaricati & pene usque ad mortem afflicti, aliud e vicino malum nos coangustat & opprimit. Quod quanto vicinius, tanto gravius, nobisque, qui pastores dicimur, periculosius. Ecce enim e latere turba raptorum & schismaticorum sævit, qui pauperes & humiles Christi opprimunt & interimunt, neque Dei respectum habentes, nec ullam hominis personam verentes. Ab his namque, si deesset paganorum sævitia, redigeretur in solitudinem terra: quia nec sexui, nec ætati, nec paupertati parcere sciunt, sed omnes, quos possunt, absque Dei respectu & misericordia despoliant, & crudeliter, sui immemores, aut igni, aut gladio, aut quocumque mortis genere interimunt, hocque nihil putant & parvi pendunt. Nec tum quidem his malis finis impositus: nam eorum intuitu concilium Triburiense, anno 895 celebratum prope Moguntiam, ut in capellis sacra fierent, dum destructæ ecclesiæ instaurarentur, permisit; & post Normannos non defuisse Slavos, Hungaros, & malos Christianos, qui illic passim in ecclesias sævirent, docet his verbis: Concedimus etiam, quod, nostris peccatis exigentibus, perplurimum est factum a Nortmannis, & a Slavis, & ab Ungariis, & a malis Christianis, seu alio quocumque modo ecclesiæ fuerint incensæ & combustæ, in capellis cum tabula consecrata Missas interim celebrare permittimus, donec ipsæ ecclesiæ restaurari queant.

[71] [id fieri potuerit,] Sub annum 898, id est, 16 annis circiter ab invasione Normannica e monachis S. Maximini ne unus quidem superstes fuit, cui notus esset locus tumuli, quo sacræ reliquiæ (S. Maximini) claudebantur, teste Sigehardo San-Maximiniano monacho, qui seculo X floruit. Quam gravia deinde damna acceperint Germanicæ ecclesiæ mox a Zuendeboldo, post ab Hungaris nihil opus est dicere: ex iis enim, quæ modo dicta sunt, intelligi commode potest, haud facile fuisse Trevirensibus, omnibus amissis, damna resarcire, & Sanctis suis, temporibus tam turbulentis, pristinum cultum restituere; quo semel interrupto, potuit etiam is plane desinere, & aliquorum Sanctorum memoria alta oblivione sepeliri: ceteriæ vero feliciores non fuisse San-paulinianos canonicos, imo & in summa rerum inopia seculo fero integro a clade Normannica fuisse, liquet ex Egberti Trevirensis archiepiscopi Charta, data anno 981, in qua primum de Trevirensis diœceseos ecclesiis universim ista leguntur: Ego Egbertus, divina favente Clementia, Trevericæ sedis archiepiscopus, videns monasteria & ecclesias nostræ diœceseos omnibus ecclesiasticis usibus a diebus antecessorum nostrorum, usque ad nostra tempora miserabiliter desolatas atque in id redactas, ut vix esset spes, eas reparandi; deliberavi &c: tum vero de San-pauliniana nominatim: Ne propter rei familiaris inopiam monasteriale dilaberetur ædificium, communi consilio fidelium nostrorum, mihi atque successoribus meis constitui, atque banno meo confirmavi agendum, ut eadem cura, eademque diligentia & solicitudine, qua domum B. Petri ædificant, & huic monasterio (S. Paulini) trabes, laquearia, fenestras ponant: casulis, dalmaticis, cappis vetustate consumptis meliores sufficiant, præposito ipsius monasterii cætera in ædificiis procurante; custode vero lineas vestes in ecclesia utendas reparante.

[72] [adductis exemplis,] Quam vero turbulenta hujusmodi tempora, monachorum expulsiones, monasteriorum expilationes & oppressiones, barbarorum irruptiones, ceteraque id genus mala Sanctorum oblivionem inducere sint nata, variis etiam docemur exemplis. En exemplum a materia, quam tractamus, non alienum. Penultimo interea jam memorati domni abbatis Leutbaldi anno, inquit auctor libelli de Successoribus S. Hildulphi in Vosago cap. 1, ab Incarnatione vero Domini nostri Jesu Christi DCCIII venerabile corpus S. Bonifacii martyris ablatum Trevirorum populo, Divinitatis ope, illatum Mediano monasterio. Martyris reliquias, inquit ibidem, multis temporum curriculis servavit quoddam vetus S. Martini oratoriolum a dextris templi locatum, donec funditus memoriæ subtractus mortalium; cujus inventio quia minime prætermittenda silentio, enucleatius subscribetur suo loco. Inventionem autem cap. 9 sub Adalberto figit, qui Mediano præfuit ab anno circiter 954 usque ad annum 985, ut habet Belhommeus, loci abbas, in serie abbatum Mediani monasterii. Contigit autem ea inventio, diruto ab Adalberto, ut auctor supra citatus ait, beatæ Virginis Mariæ templo, simulque ædicula S. Martini eidem cohærente, quod ex mente Belhommei pag. 189 ad annum circiter 964 referendum est. Jam vero ab anno 703 usque annum 964 anni numerantur 261; unde si demas multa annorum curricula, quibus Mediani S. Bonifacii memoria cultusque viguit, annos haud multo plures ducentis habebis, quibus non monasterii incolis modo, sed omni etiam vicino tractui, & quidem funditus S. Bonifacii memoria periit.

[73] En alterum ex eodem auctore exemplum: vixerant aliquamdiu Mediani Lazarus & Aza, [declaratur.] ibique mortui & sepulti in Sanctorum numero sunt habiti; hinc, ingruentibus in Gallias Hungaris, eorum corpora ita industrie parieti basilicæ sanctorum Apostolorum, qui tum Medianum incolebant clerici, monachisque successerant, adaptarunt, ut nihil minus, quam alicujus corpus inibi delitescere putaretur. Contigit hæc corporum occultatio secundum libelli calculos sub annum 919; inventio vero anno 1014; cum clericis denuo monachi successissent. Centum igitur circiter annorum spatio Sanctorum illorum memoria deleta est, non modo apud monachos, sed ceteros etiam loci incolas & vicina monasteria, & quidem adeo, ut non modo locus, ubi latebant corum corpora, sed & ipsa eorum nomina fuerint ignorata; ita scribente anonymo citato cap. 17. Cum enim per successionem temporum (95 annorum habet paulo infra) tam nomina, quam sepulchra eorum fuissent prorsus subducta memoriæ superstitum, divinitus reducuntur cognitioni concordatissimis visionibus monachorum, clericorum & utriusque sexus fidelium, non solum vicinorum, verum etiam remotissimorum. Simile igitur quid contingere Martyribus Trevirensibus potuit, ex quo ad S. Paulini cryptam, in qua eorum reliquiæ jacebant, fuit aditus interclusus, maxime si in publicas ecclesiasticas tabulas relati ea ætate non fuerint, quod olim Trevirenses parce ac jejune præstiterunt.

§ VI. Nostra de Trevirensibus Martyribus opinio exponitur.

[Aliqua Martyrum Trevirensium] Si monumenta, quibus Trevirensium Martyrum Historia nititur, si illustrissimi Honthemii adversus illam seu dubia seu argumenta, measque ad illa responsiones protulerim hactenus; nolim, quis inde existimet, me iis omnibus, quæ de Martyribus illis passim asserunt, assentiri ut veris, aut eruditissimi viri sententiæ, consulto contraire voluisse: utrumque enim eo consilio præstiti, ut, pensitatis omnibus, apud sese æquus lector facilius ipse statueret, quid in hac Martyrum Trevirensium Historia, ut falsum, aut a verisimilitudine alienum rejiciendum sit, quid contra ut verum, aut saltem ut verosimile retineri queat. Ego, quid sentiam, hoc § aperiam, neque multum repugnabo, si quis secus subinde senserit; gratulabor etiam, si certiora vel verosimiliora alicunde eruerit. Atque in primis quidem Trevirensi civitati Martyrum sub Maximiano simul passorum multitudo utcumque notabilis mihi videtur posse concedi; quippe, quæ nec Christianæ religionis, inclinante in exitum seculo tertio, apud Trevirenses statui repugnet, ut num. 52 & seqq. dixi; nec traditionis antiquæ præsidio destituta sit. Viguit ista traditio jam indæ seculo VI, quo serius SS. Fusciani & Victorici Acta probabilius conscripta non fuisse, dixi num. 8. Viguit etiam probabiliter citius: quorsum enim eorum auctor multitudinem illam primus confinxisset, cujus non nisi obiter meminit, quamque silere omnino sine argumenti dispendio poterat? Ast, inquies, a vero abit ista traditio, cum multitudinem majorem facit, quam par sit credere. Ita est, & longius etiam recentiores illi aberrant, qui vel ad sex milliaria Mosellam Martyrum cæde cruentatum manasse, scripserunt: sed vel ex hoc ipso errore Trevirensium Martyrum qualiscumque multitudo firmatur; proclivius enim est, ut e multis, quam e paucis a Rictio Varo Treviris olim occisis multitudo illa Martyrum, modica vel mediocris, sensim enormiter in vulgi opinione accreverit.

[75] [multitudo admitti potest.] Quoniam igitur antiqua illa traditio, eo, quo diximus, modo castigata & emendata, nec temporum illorum rei Christianæ apud Trevirenses statui repugnat, nec aliunde quidquam continet, quod sit a verisimilitudine alienum; non est, cur omnem illi fidem detrahamus: sicut enim non facile hujuscemodi traditiones in iis, in quibus a verisimilitudine discedunt sunt admittendæ, ita in aliis levibus quibusdam de causis seu conjecturis continuo repudiandæ non sunt. Ceterum traditionem ex Actis SS. Fusciani & Victorici modo allatam, spectare ad Martyres nostros Trevirenses, vel ex eo liquet, quod sub Maximiano, quod a Rictio Varo, quod Treviris denique occisi dicantur. Actorum verba dedimus num. 6, quibus Martyrum corpora in rivum quemdam projecta, & inde in Mosellam devoluta, undisque tumulata indicantur: hæc quidem SS. Bonifacio, Thyrso aliisque, quorum corpora sive in S. Paulini crypta, sive alibi terræ mandata fuerunt, forte applicari non possunt: possunt tamen aliis. Rivus quidam, quem Weverbach dictum reperi, civitatem Trevirensem permeat: unde egressus ac monasterium S. Mariæ ad littus Mosellæ prætervectus, in Mosellam sese exonerat. S. Tyrsi Sociorumque ejus palæstra fuisse dicitur campus Martius in Orientali Trevirensi suburbio situs: qui, si se ad prædictum rivum usque non extenderit, certe ab illo non admodum remotus est, ut aliquorum corpora potuerint in illum projici, & inde in Mosellam devehi. Ad eumdem quoque rivum varii occidi potuerunt, vel in illum projici ex iis, qui die tertio e vulgo martyrium subierunt.

[76] [non tamen quidquid de illis tabula dicit.] Quæ de sanctis Martyribus Trevirensibus ex SS. Fusciani & Victorici Actis modo deprompsi, tenuem sane illorum notitiam indicant, sed quam in scriptore extero & de rebus Trevirensibus minus fortassis instructo non multum mireris: uberior fuit seculo IX Trevirensium traditio; qualis ea tum fuerit, ex tabula plumbea discimus, eo seculo probabilius humi defossa, ut § 2 diximus. Docet illa non solum Martyrum aliquot nomina, verum etiam alios Thebæos, alios Trevirenses senatores vel Optimates, alios denique Trevirenses fuisse indigenas, docet diem, quo passi fuerunt, locum & fitum, ubi præcipuorum corpora sepulta fuerunt; docet denique S. Felicem in S. Dei Genitricis & Martyrum Thebæorum honorem ecclesiam condidisse, quæ dein S. Paulini nomen obtinuit. Talis, inquam, seculo IX Trevirensium de Martyribus suis videtur fuisse traditio. En meum de illa judicium. Primum non probo, Thebæos innumeros a Rictio Varo Treviris occisos; nisi dicantur innumeri, quod eorum numerus ignoretur: dein, S. Paulini corpus totius regni viribus e Phrygia Trevirim a S. Felice translatum dici, nisi hæc sano sensu intelligantur secundum ea, quæ num. XI diximus. Quod autem S. Tyrsum ejusque Socios Thebæos fuisse dicat, id sicut nec certum, ita nec omni probabilitate destitutum, existimo. Non certum, quia præter Thebæos & alii, qui Christo simul & imperio militarent, esse potuerunt, quorum pariter opera ad persequendos Christianos Maximianus uti voluerit; quique posterioribus seculis pro Thebæis haberi cœperint, quod eodem circiter tempore & pari de causa martyrio coronati crediti fuerint. Nec tamen etiam, omni probabilitate destitutum: cum enim, teste S. Eucherio, sparsis usquequaque militum turbis, Christianos vel ad supplicia vel ad necem rapuerit; potuit etiam e legione Thebæa unam alteramve turmam eadem vel alia quavis de causa ad Treviros destinare.

[77] Ut ut sese res habeat, viguisse videtur apud Trevirenses ea traditio non modo a seculo IX, quo tabulam confectam esse putamus, [Trevirensium traditio Seculo 9 antiquior videtur,] sed etiam ante; eamque tabulæ curatores antiquioribus monumentis aut traditione edocti in litteras retulisse videntur: quis enim illos, in summa rerum perturbatione constitutos & jam imminentibus cervicibus suis barbarorum gladiis, fingendis venditandisque posteritati somniis studuisse, existimet? Aliunde igitur, quam e tabula plumbea, altiusque, quam a Normannorum invasione traditionis hujus origo repetenda videtur. Consequi equidem videtur e priori posterius: prius autem, saltem quantum ad Thebæos aliquos Treviris sub Maximiano passos, etiam aliunde confirmo. Refert auctor libelli de successoribus S. Hildulfi in Vosago apud Belhommeum pag. 144, S. Hildulfum anno 703 S. Bonifacii Martyris Thebæi corpus, Trevirensibus ablatum, Mediano cœnobio intulisse: pag. vero 95 in Vita S. Hildulfi trecentorum Martyrum Thebææ legionis meminit, quorum corpora S. Hildulfus, cum Trevirensem adhuc cathedram occuparet, transtulerit in S. Maximini monasterium. Hæc autem scripsit sub seculi undecimi initium; quo tempore latentis adhuc tabulæ ne suspicionem quidem vel ipsi Trevirenses habebant. Refert præterea idem auctor apud eumdem Belhommeum pag. 190 & seqq. S. Bonifacium Tietfrido cœnobii Medianensis monacho sub finem seculi X apparuisse, & e Thebæa legione martyrem se esse dixisse. Hanc porro revelationem, prout illic describitur, aut veram aut fictam esse, oportet. Si primum; Thebæus martyr Bonifacius fuit: sin autem ficta, fictioni traditionem ipsam, qua Thebæus martyr Bonifacius credebatur, vel antiquiora monumenta, alia tamen a tabula plumbea, fundamentum præbuisse, necesse est: neque enim credibile apparet, idem de S. Bonifacio Tietfridum seculo X, & curatores tabulæ seculo IX de S. Tyrso somniasse plane fortuito. Nec refert, nullam in libello de successoribus S. Hildulfi S. Tyrsi ejusque sociorum mentionem fieri; nam quæ de S. Bonifacii Passione illic narrantur, adeo similia sunt iis, quæ de S. Tyrsi ejusque Sociorum Passione narrantur in tabula, ut ex eodem omnia fonte profecta esse, verosimillimum fiat.

[78] [utpote nixa litteris aureis,] Quoniam itaque tabulæ conditores seu curatores ex dictis primi fuisse non videantur, qui Thebæos milites Treviris passos affirmarint, videndum modo, qua fide, seu testimonio antiquiore nixi id ipsum asseruerint. Litteras quasdam aureas cryptæ San-paulinianæ parieti prius inscriptas fuisse, docet tabula plumbea, quam illuc Normanni adventarint; quæ præcipuorum Trevirensium Martyrum nomina referebant. At num præterea nihil? Ita quidem videtur Honthemio: mihi vero contrarium magis arridet hisce de causis: Exhibet tabula non modo præcipuorum Martyrum Trevirensium nomina, sed singulorum etiam situm accurate describit. Hic, inquit, qui a dextris S. Paulini jacet, Palmatius vocabatur; qui a sinistris Tyrsus. Ad caput S. Paulini septem senatores jacent, quorum medio Maxentio nomen erat, & sic de ceteris. Sicut ergo tabulæ conditores e litteris aureis Martyrum nomina, ita & singulorum situm ex iisdem hausisse videntur; licet id expresse non asserant: nam, ut vero admodum simile est, quisquis litteras illas aureas in cryptæ pariete efformavit, non modo martyrum memoriæ consulere voluit; sed etiam eorum confusioni, alias temporum lapsu facile secuturæ, obviare, maxime cum nihil in eorum tumulis, duobus exceptis, appareat, teste Honthemio, quo unus ab alio secernatur. Quod si singulorum Martyrum nomina situmque ex litteris aureis tabulæ conditores deprompsisse videantur; quid ni eorumdem titulos, tempus, & diem passionis? ulterius progredior, & modo dicta confirmo.

[79] De litteris aureis ita scribunt tabulæ conditores: Hujus (Tyrsi) itaque & eorum Martyrum (Palmatii &c.) vocabula, [verosimiliter non distinctis, a tabula marmoreæ] quorum hic videri possunt sarcofaga, aureis litteris in hujus cryptæ pariete conscripta fuerunt: quæ inde devoti, qui tunc erant Christiani, huc transtulerunt. Si nativum magisque obvium horum verborum sensum sequi cupias, eodem loco litteras aureas, & tabulam plumbeam, humi defossas fuisse, instante Normannorum adventu, existimabis. Audi modo, quid sub annum 1071, effossa humo, in S. Paulini crypta inventum sit; num. 18 ita habet Inventionis descriptor: Inventa est siquidem ibi tabula marmorea, qua sublata, apparuit ejusdem latitudinis tabula plumbea; neque quidquam occurrit aliud de litteris aureis. Nonne hinc porro plausibiliter conjicere potes, litteras aureas tabulæ illi marmoreæ fuisse inscriptas, & una cum tabula refixas, seu a pariete avulsas, humique reconditas? Cum tamen in tabula marmorea nihil litterarum exstitisse, qui corporum Inventionem descripsit, videatur innuere num. 18, utpote qui non tabulæ marmoreæ, sed plumbeæ Martyrum nomina, tempus & passionem accepta referat; dicendum videtur, vel litteras aureas e tabula marmorea disparuisse, vel propter characterum insolentiam legi non potuisse. Certe tabulam marmoream aliquid saltem, antequam solo occultaretur, continuisse, Inventionis auctor censuisse videtur, cum illam num. 2, forte ob residua litterarum aurearum qualiacumque vestigia, iis documentis annumeret, quibus majorum suorum diligentia inscripserat sanctorum Martyrum non modo nomina, sed etiam merita. Jam vero, quod numero superiore spopondi, confirmaturum nempe me, tabulæ plumbeæ conditores e litteris aureis, seu, ut ex mox dictis verosimile est, ex tabula marmorea non modo hausisse Martyrum nomina, sed titulos etiam, tempus & diem passionis, hunc in modum præstare aggredior.

[80] Aio igitur tabulæ plumbeæ conditores, tabulam [quæ tabulæ plumbeæ curatoribus,] novam de suo non condidisse, sed antiquam marmoream cryptæ parieti ante Normannorum irruptionem affixam, verisimilius tantummodo transcripsisse, adhibita tamen interpolatione quadam, qua, quo tempore, a quibus, & qua occasione litteræ seu tabula marmorea sub terram translata fuerit, posteros edocere voluerunt: id vero ex contextu ipsius tabulæ mihi videor deprehendere; quem, etsi longiusculum, oculis lectoris hic subjicere visum est, quo facilius dicenda intelligat: sic itaque habet: In hac crypta jacent corpora Sanctorum, secundum seculi dignitatem nobilissimorum, secundum Dei autem voluntatem Martyrum prætiosorum: nam Rictiovarus Maximiani imperatoris præfectus, legionem Thebæam jussu ipsius circumquaque persecutus, hanc etiam urbem propter ipsos est ingressus: quorum innumeros cum hic occidisset, hos quoque hujus civitatis principes, fidei Christianæ confessores, cum ipsis occidit, quorum corpora hic circum circa sunt collocata. Et hæc quidem tabulæ marmoreæ, sed quæ sequuntur vix non omnia, seculi IX interpolatoribus adscribenda existimo. Quid porro tabula plumbea?

[81] Ita pergit: In medio vero ipsorum sancti Paulini clarissimi Trevirorum episcopi corpus est ferreis catenis suspensum, [cujus hic] quod ibi S. Felix hujus sedis episcopus a Frisia (Phrygia) totius regni viribus translatum III Idus Maii honorifice suspendit, qui & istud monasterium in honore sanctæ Dei Genetricis, nec non eorumdem Martyrum, construxit. Nam propter (præter) horum Principum corpora innumerabilia in hoc monasterio sunt comprehensa: quorum nomina, sicut innumerabilis populi, & peregrini, non potuerunt reperiri, excepto uno ducis vocabulo, qui Tyrsus vocabatur. Hujus itaque & eorum Martyrum vocabula, quorum hic videri possunt sarcofaga, aureis litteris in hujus cryptæ pariete conscripta fuerunt: quæ inde devoti, qui tunc erant Christiani, huc transtulerunt, quando Normannos hanc urbem, sicut cæteras undique urbes, depopulaturos esse, præsciverunt. Hæc, inquam, a tabulæ plumbeæ conditoribus transcripto a se marmoreæ tabulæ textui seculo nono inserta fuisse, existimo; cur vero ita sentiam, paulo post explicabo: interim reliquum tabulæ plumbeæ textum, quem fideliter e tabula marmorea in plumbeam translatum, autumo, audiamus.

[82] Is ergo, inquit, qui in dextero sancti Paulini atere est repositus, [verba dantur,] Palmatius vocabatur, qui consul & patricius toti huic civitati principabatur: in sinistro autem ipsius latere qui jacet, Thyrsus vocatur, cujus nomen solius de tanta multitudine est notatum, quia ejusdem legionis gerebat ducatum: ad caput autem hujus sancti Paulini septem jacent hujus urbis senatores nobilissimi, martyrio cum ipsis Thebeis coronati; quorum medius vocatur Maxentius, juxta quem dextrorsum qui jacet proximus, nomen habet Constantius, post quem est Crescentius, postea Justinus: in latere autem sinistro Maxentii qui jacent, tres erant fratres germani, quorum major natu proxime Maxentium Leander, juxta Alexander, postea Sother: ad pedes vero S. Paulini altrinsecus positi sunt quatuor viri, genere & virtute clarissimi, qui licet tempore pacis occulte Christum colebant, tempore tamen persecutionis aperte & constanter fidem Christianorum defendebant; adeo ipsi Rictiovaro in faciem resistebant, quod eos quasi ad exemplum aliorum diversis tormentorum generibus multum afflictos, tandem in præsentia sua fecit decollari: alter ergo duorum versus Austrum positorum, interior scilicet Hormista, exterior autem Papirius vocatur: alter autem eorum, quorum latera Aquilonem respiciunt, interior item Constans, exterior Jovianus vocatur: Ingressus est autem Trevirim Rictiovarus quarto Nonas Octobris, & eadem die occidit Tyrsum cum Sociis, sequenti autem die Palmatium cum aliis principibus civitatis: tertia vero die cedem exercuit in plebem sexus utriusque.

[83] [præluxisse videtur:] Sed, cedo, amabo, quid post lecta hæc verba: quorum (Thebæorum) innumeros cum hic occidisset, HOS quoque hujus civitatis Principes, fidei Christianæ confessores, cum ipsis occidit, quorum corpora hic circum circa sunt collocata, quid, inquam, mox secuturum exspectabas? utique Optimatum Trevirensium, ni fallor, nomina, & situm, diem ordinemque Passionis. Quænam vero sequuntur? alia prorsus, quam quæ tibi exspectanda credideras: conditum fuisse a S. Felice S. Paulini monasterium; illuc delatum & quidem totius regni viribus, quod fabulam sapit, illius corpus; plurima illic insuper Thebæorum martyrum corpora esse recondita; martyrum vocabula, olim cryptæ parieti affixa, a Christianis, imminente Normannorum adventu, humo obruta fuisse. Verum transili tantisper ea omnia, quæ num. 81 continentur, & mox ad num. 82 accedens ita lege: Is, qui in dextero sancti Paulini latere est repositus, Palmatius vocabatur &c omnia nativo rerum verborumque ordine fluent, & exspectationi tuæ breviter simul, atque concinne respondebunt. Tota itaque horum omnium, quorum exspectationem postrema num. 80 periodus excitarat, dilatio non nisi ex interpolatione videtur esse profecta. Dein num. 81 cur e Thebæis Tyrsus nominetur, non ceteri, hæc ratio redditur: Quorum nomina, sicut innumerabilis populi & peregrini, non potuerunt reperiri, excepto uno ducis vocabulo, qui Tyrsus vocabatur: eadem fere ratio repetitur num. 82 & quidem inutiliter hoc loco, si totum tabulæ textum iidem auctores non interpolatum exarassent. Geminum hoc interpolationis indicium facit, ut, si ea, quæ num. 81 continentur, excipias, cetera seculo nono e tabula marmorea in plumbeam transcripta fuisse, existimem: qua in re si non fallar, merito in superioribus dixi, tabulæ plumbeæ conditores e litteris aureis, seu tabula marmorea hausisse non modo Martyrum nomina, sed etiam determinatum, quo recondita jacent præcipuorum corpora, tumulum, tempus & diem passionis.

[84] [tabula vero marmorea] Operæ igitur pretium erit, si tabulæ marmoreæ, quæ ante Normannorum irruptionem cryptæ Paulinianæ parieti affixa erat, ætatem probabili saltem indicio deprehendere possimus: tale autem sub finem num. 78 jam obiter attigi: situm vero in eo est, tabulam marmoream jam tum fuisse confectam, cum in S. Paulini Martyrum Trevirensium corpora, primum translata fuerunt: fuit enim id quodammodo necessarium; nam cum duo tantum Martyrum Trevirensium tumuli, Constantis nempe & Hormistæ, imo & nulli forte initio (cum medii ævi tantum character, teste Honthemio, in illorum tumulis appareat) Martyrum nomine fuerint insigniti, timendum sane erat maxime, ne temporis lapsu & Martyrum nomina interirent, & Martyrum inter sese confusio fieret; quibus incommodis eum, qui Martyrum corpora transtulit, ita exigente prudentia & usitata in his rebus diligentia, obviam ire voluisse, verosimillimum est; quod utique præstare non potuit, nisi monumentum aliquod relinqueret, quod Martyrum singulorum nomina, & tumulos singillatim explicaret. Verum age, fingamus tantisper, si lubet, nullum tum temporis hujusmodi monumentum fuisse confectum; fingamus etiam, tabulam marmoream dudum post Martyrum translationem primum fuisse compositam: censesne tum temporis, nulla exstante in tumulis distinctionis nota, tabulæ marmoreæ conditores dicere potuisse; hic tumulus Palmatii est, ille Tyrsi, iste Maxentii &c.? Id equidem mihi minus apparet probabile, nisi alia alibi monumenta repererint, de quibus rursus eodem modo argumentari licebit.

[85] Ceterum Martyrum Trevirensium corpora [jam inde a seculo IV forte confecta fuit,] S. Paulini ædem transtulisse dicitur S. Felix Trevirensis seculis subsecutis; nec solidi quidpiam reperio, quo hæc convellatur opinio. Num S. Felix ecclesiam, modo S. Paulini dictam, condiderit, Honthemius ambigit: sed potuit Martyrum ossa S. Felix in illa recondere, etiamsi alteri ejus structura deberetur. Nihil igitur est, quod nos cogat a seculi IX, de translatis in S. Paulini ecclesiam Martyrum exuviis, opinione discedere, neque minus tutum est illi, quam recentiorum conjecturis adhærere. Floruit S. Felix sub finem seculi IV: eodem igitur tabulæ marmoreæ, vel illorum monumentorum ætas, ex quibus postea fortasse confecta fuit, verosimiliter referenda est. Atque ita, probabili saltem ratione, eruisse mihi videor, qualis Treviris fuerit Martyrum Trevirensium Historia S. Felicis ætate, seculo dumtaxat uno, posteaquam Trevirense solum suo sanguine illustrarunt. Sic vero accepta, ex iis pauca complectitur, quæ Honthemius oppugnat, nec passim sua defensione, ut ex superioribus patet, destituuntur. Corporis S. Paulini e ferreis catenis suspensio, exstructum a S. Felice Paulinianum templum & monasterium, multitudo innumerabilis Martyrum illic extra cryptam reconditorum, seu vera sint, seu falsa, ad illam non pertinent, sed seculi IX interpolatoribus adscribenda videntur.

[86] Sic item accepta, nihil continet, quod a probabilitate alienum videatur. [& probabiliora, quam tabula plumbea complectitur:] Thebæos Martyres aliquot Treviris pati sub Rictio Varo potuisse, ostensum est num. 76. Septenarius senatorum numerus terrere neminem debet: nam centum & tredecim senatores Trevirenses una cum Tutore & Classico, ut Cerialis victoris arma declinarent, Rhenum transiisse, lib. 5 Hist. cap. 19 Tacitus prodidit. Cum tanta Treviris fuerit sub Romanis senatorum copia, facile ex illis septem Christo nomen prius dare potuerunt, quam Treviris Maximianus sedem figeret. Quosdam e Trevirensibus seu optimatibus, seu senatoribus occulte Christum coluisse, tabula marmorea memorat; unde quis forsan colligat, ceteros id publice præstitisse, passimque fuisse cognitos ut Christianos; quod, etsi tempori, quo Treviris Maximianus versatus est, minus appareat congruere, non est tamen, cur id fieri non potuerit, cum nondum Galliis Maximianus apparuerat. Addit denique tabula marmorea, tertia die in plebem sexus utriusque sævitum esse, simulque innuit, aliquam saltem Christianorum multitudinem Treviris sub Maximiano exstitisse; verum nec isti multitudini, si certus illi modus, quem tabula marmorea non excludit, abhibeatur, temporum illorum conditionem adversari § 4 ostendi. Thebæos quidem innumeros Treviris occisos esse, eadem tabula refert, verum id stricte accipiendum haud esse, ipsa rerum adjuncta clamant, cum quantalibet legionis pars innumeros milites complecti non possit; quod cum per se clarum atque manifestum sit, liberiore voce uti se posse absque deceptionis periculo, tabulæ auctor existimavit.

[87] [unde possessione sua deturbanda non videtur] Quæ mihi de Trevirensibus Martyribus opinio sedeat, jam aperui: absit, ut illam certam esse, contendam: imo nec in omnibus verum me attigisse in tantis rerum tenebris polliceri ausim: sit igitur penes eruditos, ut, consideratis omnibus, statuant, quod voluerint; memores tamen illius, quod Benedictus XIV de Sanctis quibusdam Bononiensibus cap. 26 de S. Floriano num. XI monet, non contemnendas esse, sed plurimi faciendas particulares ecclesiarum traditiones: atque adeo omnino rejici non debere statim ac dubium aliquod illis opponi potest; Trevirensium vero traditio, licet a Normannica invasione tantisper evanuerit, ab anno tamen circiter 1071 non modo in hodiernum usque diem substitit, sed etiam seculo IX viguisse videtur ab immemorabili tempore; cum, quo tempore cœperit, assignari non possit; & vel hinc æquum mihi videtur, ut antiqua sua possessione non frustretur; modo, ubi id ratio exigit, emendetur, quod jam partim præstiti in superioribus, ac in iis, quæ sequuntur, porro præstabo.

[88] [Trevirensium traditio ob conjecturas] Honthemius ad calcem Historiæ Martyrum Trevirensium sententiam suam in pauca contrahit verba, quæ sic habent: Nobis interea, consideratis omnibus, sedet hæc opinio, salva meliori, quam in re satis difficili dociles acceptabimus, instructione; 1.] San-Paulinianos Martyres de crypta, legitima traditione & authenticis miraculis firmatos, esse vere pro talibus habendos, unde unde venerint Treviros. 2.] Innumerabiles, sive peregrinos, sive indigenas, non satis esse fundatos. 3.] Esse nihilominus posse, quod etiam ante æram episcopalem quidam apud hanc urbem Christiani vixerint, & martyrium subierint. 4.] Non injuste dubitari, an non Palmatius idem sit, qui in Martyrologio Romano occurrit X Maii: Maxentius vero, Constantius, (adde Crescentium) Justinus, Leander, Alexander, & Soter iidem, qui XII Decembris; proinde hi octo non indigenæ, sed huc translati. E contra 5.] soli Tyrsus, Hormisda, Papirius, Constans & Jovianus, rejectis adjectitiis qualitatibus ducis, consulis &c Treviri fuerint, qui forte in una aut diversis persecutionibus occumbentes, disjunctis primum tumulis conditi, deinde vero in hunc locum, recipiendo S. Paulino principaliter aptatum, collecti sunt. In quæ pauca observo.

[89] [& argumenta quædam] San-Paulinianos Martyres, quorum in crypta servantur exuviæ, pro talibus vere habendos, illustrissimo viro lubens assentior: at aliunde Treviros fuisse allatos, non æque arridet, tum quod nullum id doceat antiquitatis testimonium, tum quod id Trevirensium traditioni adversetur, quæ si fidem non faciat, Martyres illos eodem loco & tempore passos fuisse, neque fidem fortassis faciet, singulos eorum martyres fuisse: si enim aliunde Treviros sive eodem, sive diverso tempore allatos fuisse, fingamus; fieri facile potuerit, ut unus pluresve eorum non martyres occubuerint, sed confessores obierint. Martyres Trevirenses sive Thebæos, sive indigenas arctioribus terminis, quam id a nonnullis factum sit, & ego circumscripsi: cum tamen multitudinem eorum saltem aliquam admiserim, ab Honthemio me hac ex parte discedere, diffiteri non possum; quippe, qui tom. 1 Prodromi Historiæ Trevirensis pag. 73 ita scribat: Porro si qui ex San-Pauliniana crypta Martyribus Treviri sint, ex præstratis jam fundamentis facilius deducimur ad qualem qualem notionem numeri eorumdem. Scilicet: qui ex his Martyribus quatuor vel quinque indigenas esse statuerit, non habebit nos sibi multum repugnantes: qui decem vel duodecim, difficile sibi onus probandi imponet: qui (nulla habita consideratione numeri sarcophagorum in crypta San-Pauliniana existentium) viginti vel triginta horum pugilum simul & semel sine duce, id est, EPISCOPO in Martio hoc Campo stetisse prætenderit, apud æquos & peritos harum rerum censores vix fidem inviniet.

[90] Fundamenta, quæ eo loci allegat, hæc sunt: [in contrarigum] silentium historicorum coævorum, silentium Martyrologiorum antiquorum, nec suspectorum, maxima Martyrum sine episcopo occisorum parum verisimilis multitudo: sed his omnibus jam occursum est. Præterea Trevirensem traditionem, veluti post seculum IX tantummodo natam, & omni antiquitatis suffragio destitutam, & tabulam plumbeam, veluti post idem seculum a rudi ineptoque scriptore confectam, parvi fecit Honthemius: sed primævam Trevirensium traditionem multo antiquiorem esse, eique dein interpolatorem multa, etiam inepta quædam, adjecisse, ex hoc § disputatis verosimile est: tabula vero plumbea seculo IX ex dictis § 2 confecta videtur. Quod porro Honthemius ait, fieri potuisse, ut etiam ante æram episcopalem Christiani quidam vixerint, & martyrium subierint, inficiari nolim; sed neque asserere, si qui tales fuerint, fuisse illos ex eorum numero, qui in S. Paulini crypta tumulum sunt consecuti. Nec est, cur Palmatium Trevirensem cum Romano confundendum existimem, quamquam, si quis secus senserit, injustitiæ reum non agam. Imo contrarium suadent, quæ de utriusque reliquiis litteris prodita sunt: Palmatii enim Romani (adi tom. 2 Maii pag. 498 num. 3) corpus in cœmeterio S. Calepodii prope Urbem sepultum creditur, ibique, saltem pro majori parte, servatum videtur, cum illius brachium Roma Pragam ano 1355 attulerit Carolus IV, ut in Diario reliquiarum ecclesiæ Metropolitanæ Pragensis apud Pessinam pag. 510 ad diem X Maii legitur. Contra anno 1356 S. Palmatii Trevirensis corpus partim in ossibus, partim in cineres resolutum, duobus tantum retentis ossibus paucisque cineribus, Boëmundus, Trevirensis archiepiscopus, eidem Carolo IV concessit, ut ex transcriptis authenticis litteris ea super re datis habemus.

[91] Denique, quin Maxentius, Constantius, Crescentius, [asserri solita.] Justinus, Leander, Alexander & Soter, ad diem XII Decembris Martyrologio inscripti, iidem sint, qui in crypta San-Pauliniana reconditi sunt, iisdemque nominibus in tabula plumbea designati fuerunt, vix mihi dubium est; cum præter hos ejusdem nominis alii numquam Treviris cog niti fuisse videantur, idque citata a Baronio in Notis ad Martyrologium Romanum monumenta abunde declarent: at inde leve fundamentum habetur, ut alio tempore vel loco passi & Trevirim translati dicantur: quod enim a Sociis ad diem V Octobris in Martyrologio Romano memoratis avulsi & ad diem XII Decembris relati sint, non nisi per errorem contigisse videtur, vel ex mero eorum arbitrio, qui Martyrologium Romanum sub Gregorio XIII redegerunt. Sic existimo, quod laudati Martyres nec in Martyrologiis monumentisve Trevirensibus, nec in Molani, aliorumque Martyrologiis, unde Romanum coaluit, ad diem XII Decembris memorentur: tutius proinde arbitror tabulæ plumbeæ fidem sequi, eosque pro Trevirensibus indigenis, pro Thebæis ducibus, pro consulibus & senatoribus habere, qui quidem in tabula hujusmodi appellationibus insigniuntur. Ceteris si ea demas, quæ in tabula non exprimuntur, me invito, non feceris.

§ VII. Sancti Martyres quando passi sint, inquiritur.

[Non diu post Agaunenses passi sunt MM. Trevirenses,] Rursus in incerto vagamur: ex hactenus quidem disputatis Martyres aliquot Thebæos sub Rictio Varo Treviris pro fide occubuisse, probabilius est; verum quo seculo, annove? Contigisse eorum cædem, posteaquam cum suis Mauritius Agauni Maximiani jussu occubuerat, rei gestæ series suadet: Rictiovarus, inquit tabula, Maximiani imperatoris præfectus, legionem Thebæam jussu ipsius circumquaque persecutus, hanc etiam urbem propter ipsos ingressus est. Persequendis igitur legionis Thebææ reliquiis hac, illac dispersis Rictium Varum Maximianus destinavit. Sic post Agaunensium cædem Victor & Ursus Soloduri, alter Victor Massiliæ, Octavius, Solutor & Adventor Taurini, e medio sublati fuerunt. Porro avidior Christiani sanguinis Maximianus fuit, major ministrorum ejus in religionem Christianam atrocitas, quam ut Thebæos, quos seu fuga, seu absentia reliquos fecerat, passi fuerint, dudum esse superstites, nisi nefariis Maximiani jussis vellent obtemperare. Haud multum igitur temporis inter Agaunensium & Trevirensium Militum cædem effluxisse, verosimillimum apparet: at quoniam, quo anno martyrium Agaunenses subierint, haud satis exploratum est; nec certo edici potest, cui anno adscribenda sit Militum Trevirensium cædes.

[93] [hi vero sub finem sec. III vel initium sequentis passi dicuntur:] Ait Ruinartius in Actis Martyrum sinceris pag. 274, Agaunensium Martyrum pugnam ad Diocletiani & Maximiani imperatorum initia revocari, & ad annum 286 consignari posse, propterea quod eo tempore Maximianus in Galliis cum exercitu versatus sit: nec diffitetur, etiam serius figi posse. Tempus passionis Sanctorum Agaunensium incertum, inquit Pagius ad annum 297 num. 4, aliis in hæ circiter tempora, aliis ad sequentes vel præcedentes annos illam referentibus. Tillemontius id anno 286 innectit, ea opinione ductus, legionem Thebæam Maximiano contra Amandum ac Ælianum, Bagaudarum duces, moventi, comitem fuisse; quod Acta Martyrum Agaunensium Suriana, non Eucheriana, illis antiquiora & præstantiora commemorant. Alii Thebæorum necem ad eam referunt Christianorum sub Diocletiano, Maximiano, alteroque item Maximiano, puta, Galerio persecutionem, quæ seculi IV principio orbem Romanum universum pervagata est, & biennio Gallias, Eusebio teste, afflixit. Horum opinioni, velut probabiliori P. Joannes Cleus in suo de Martyribus Thebæis Commentario ad diem XXII Septembris calculum adjecit, sic tamen, ut eorum martyrium inclinato jam seculo tertio illigari posse, Eucherianis, id est, genuinis illorum martyrum Actis insistendo, non eat inficias.

[94] Huic & ego opinioni lubens subscriberem, nisi Galliarum sub Constantio Chloro statum iis Lactantius & Eusebius coloribus depingerent, [sed priori sententiæ] ut sub eo martyria non admodum multa in Galliis contigisse videantur, quorum tamen seriem bene longam admittere necesse est, si ad seculi IV principium Agaunensium militum cædes prorogetur. De Constantio ita Lactantius de Mortibus persecutorum cap. 8. Constantium prætereo, quoniam dissimilis ceterorum fuit, dignusque, qui solus orbem teneret. Et iterum cap. 15: Constantius, ne dissentire a majorum præceptis videretur, conventicula, id est, parietes, qui restitui poterant, dirui passus est. Verum autem Dei templum, quod est in hominibus, incolume servavit. Caput vero 16 hisce verbis exorditur: Vexabatur ergo universa terra, & præter Gallias, ab Oriente usque ad Occasum tres acerbissimæ bestiæ sæviebant. Quæ de Constantio Eusebius scribit, supra § 4 recitantur. Ait is quidem ad calcem libri de Martyribus Palæstinæ, primo persecutionis biennio, belli hujus furorem expertas esse Gallias; at hunc facile cum Lactantio concilies, si bellum hoc templorum quidem ruina, hanc permittente Constantio, non Gallico sanguine, nisi raro forte, stetisse affirmes. Lactantio atque Eusebio Donatistæ accedunt apud Optatum Milevitanum lib. 1, ubi Constantinum Magnum, Constantii filium, sic alloquuntur in libello Precum: Rogamus te, o Constantine, optime imperator, quoniam de genere justo es, cujus pater inter ceteros imperatores persecutionem non exercuit, & ab hoc facinore immunis est Gallia, petimus, ut e Gallia nobis judices dari præcipiat pietas tua. Accedit Eutropius lib. 10, quo teste, Constantius non modo amabilis, sed etiam venerabilis Galliis fuit, præcipue quod Diocletiani suspectam prudentiam, & Maximiani sanguinariam temeritatem imperio ejus evaserant.

[95] Suspicantur nonnulli, Lactantium & Eusebium non commemorasse omnia, [præ secunda standum esse,] quæ in Christianos fieri Constantius sivit, eaque extenuasse, ut a Constantino gratiam inirent: verum si Constantino assentari voluissent, suspicari etiam possumus, nec Lactantium de templorum ruina, nec de vexatis biennio Galliis Eusebium, verba fuisse facturos. Siluerint illi fortassis minora quædam Galliæ Christianis illata incommoda; capitis tamen ab illis supplicium plerumque avertisse Constantium, luculente satis Lactantius prodit, dum ait: Verum autem Dei templum, quod est in hominibus, incolume servavit, quod quidem dicturum fuisse Lactantium, non autumo, si, ut templa dirui, ita & passus fuisset Constantius, Christianos occidi: Eutropius autem, qui Valenti imperatori lucubrationem suam de rebus Romanis inscripsit, hujusmodi suspicione plane immunis est. Respondent ad hæc alii, persecutionis initio, cum barbaris pugnante Constantio, non paucos Christianorum peculiari præsidum vulgique furore e medio fuisse sublatos. Fieri id fortasse in Galliis prius potuit, quam cœpta esset Diocletianæa persecutio, quo tempore cum barbaris res Constantio non semel fuit: at barbaros non novi, adversus quos, fluente primo persecutionis illius biennio, dimicandum Constantio fuerit.

[96] [Galliarum] Etenim e Tillemontii calculo anno 292 obsidione Bononiam cinxit, postero Francos e Batavia pepulit, 296 Angliam subjugavit, 301 aut potius sub annum 297 magno numero prope Lingones Alemannos fudit, 305 Augustus proclamatus est Kalendis Maii, elapso nimirum primo biennio persecutionis, anno 303 die XXIII Februarii cœptæ, & restituta jam Galliis pace. Augusti titulum nactus nullam suscepisse ostenditur expeditionem, præter eam, qua Pictones sub vitæ finem aggressus est. Eumenius quidem in Panegyri, quam Constantino dixit, Bononiensi, Batavæ, Britannicæ & Lingonicæ expeditioni alteram quoque his verbis videtur adjicere. Quid commemorem Lingonicam victoriam, etiam imperatoris ipsius vulnere gloriosam? Quid Vindonis campos hostium strage completos, & adhuc ossibus opertos? Quid immanem ex diversis Germanorum populis multitudinem, quam duratus gelu Rhenus illexerat, ut insulam, quam divortio suo idem amnis amplectitur, pedestri agmine ausa transmittere, repente laxato flumine clauderetur, & demissis statim obsessa navigiis, ita se dedere cogeretur, ut, quod difficilius est, forte communi eligeret ex se, quos captivitati daret, relatura cum reliquiis suis infamiam proditionis suorum. Verum hæc omnia ad id tempus, quo Lingonica victoria potitus est, passim referuntur.

[97] [sub Constantio Chloro] Sigonius lib. 1 de Occidentali imperio in hanc rem ita scribit ad annum 296: Quietæ inde post aliquot annos Galliæ novum ab Alemannis motum est bellum. Hi ea hieme, qua Diocletianus Augustus VI & Constantius Cæsar iterum consules, & Cassius Dio præfectus Urbis inierunt, cum Maximianum longe terrarum abesse viderent, Rhenum glacie concretum nacti repente trajecerunt, atque in Lingonas proximos illati, hostilia omnia facere institerunt. Quo nuncio Constantius excitatus, nulla mora interposita, cum exercitu promptissimo advolavit, atque in campis Vindonensium adversus hostes consedit, neque ita multo post, cum Alemanni pugnæ copiam facerent, in aciem prodiit. Quo prælio cum exercitu pulsus, ac saucius sese ad Vindonis oppidum (vel ad Lingonensem civitatem, quod aliis placet) hostibus in terga hærentibus retulit. Narrat deinde, qui, instaurato eodem die prælio, Constantius sexaginta hominum millia ceciderit. Tum in hunc prosequitur modum: Qui ex pugna evasere, cum se per glaciem fuga in Rheni insulam recepissent, repente flumine, cælo mitescente, laxato clausi, ac mox navigiis dimissis, obsessi in deditionem venere.

[98] [status] Nec multum a Sigonio Guillimannus Rerum Habsburgicrum lib. 2 cap. 2 discrepat. Multa, inquit, sub Romano imperio, & interea perpessam ab Germanis, & Allemannis præcipue Vindonissam, postremo sub Diocletiano & Maximiano imperatoribus funditus perverterunt, & præsidio exsciso, aut profligato, vastatis omnibus, Allemanni ad Lingones usque, & Æduos populabundi evaserunt. Illis ad ea loca obvius Constantius Cæsar missu imperatoris Maximiani primo improspere, mox feliciter prælio defunctus, ad Vindonissam rursus repulit, collectosque ibidem, campo supra memorato, magna strage adfecit, totaque Gallia Rhenum ultra profligavit. Browerus pariter ad annum 296, Alemannicis hisce motibus summam in Gallia tranquillitatem successisse, scribit, nec quidquam deinceps a barbaris motum memorat, donec in Gallias Franci denuo irruperunt, dum jam in Angliam copias Constantius transportarat.

[99] Fieri itaque ex his consequens videtur, Agaunensium & proinde Trevirensium etiam Martyrum certamen nec anno 303, [suadere videtur,] nec 304, nec proxime sequentis initio contigisse: sed nec serius id figi potest, ne in Eusebium, qui persecutionem Diocletianæam vix duobus primis annis viguisse in Galliis, tradit, impingatur. Adde Maximianum, cujus jussu occisi utrique dicuntur, anno 305 Kalendis Maii purpuræ & imperio nuncium remisisse; illorum autem martyrium Septembri & Octobri mensibus adscribi. Præterea, si qua fides Actis SS. Crispini & Crispiniani, eodem tempore, quo illi, vivere pariter Rictius Varus desiit, qui nostros quoque Martyres jussit interfici: Crispini vero & Crispiniani obitus ad annum circiter 287 a Castellano ad diem XXV Octobris, a Martyrologio Parisiensi anni 1727, a Longuevallio Historiæ Gallicanæ lib. 1, a Tillemontio lib. 4 Monumentorum ecclesiasticorum pag. 461, aliisque refertur. SS. Fusciani & Victorici Acta horum martyrio S. Quintini & Martyrum Trevirensium cædem a Rictio Varo peractam præmittunt: sed rursum Fusciani & Victorici martyrium seculo III Tillemontius illigat. In Actis S. Piatonis, de Dionysio, Quintino, Luciano, Crispino & Crispiniano mentio fit; de quibus in Annotatis ad Acta S. Piatonis ad diem 1 Octobris pag. 6 ita Stiltingus: Omnes Martyres hic nominati verisimiliter passi sunt ante S. Piatum, sed non diu ante, quandoquidem eodem tempore in variis Galliæ civitatibus prædicaverint: atqui censet, probabilius S. Piatonem circa annum 287 martyrio coronatum: sicut ergo horum, aliorumque multorum Martyrum in Galliis passorum cædes passim seculo III illigatur, idem quoque de Agaunensium & Trevirensium Martyrum cæde, saltem ex communiori eruditorum opinione, statuendum videtur. Nec desunt alia, quibus jam dicta confirmentur.

[100] Sunt autem hæc: si Eucherii de martyribus Agaunensibus verba spectentur, [uti & S. Eucherii] videtur Maximianus exercitum, ad barbaras gentes vel in officio continendas, vel Romano imperio subjugandas comparatum, ad Christianorum & Agaunensium militum perniciem convertisse. Si qui tunc Dei veri cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis, vel ad supplicia, vel ad necem rapiebantur: ac velut vacatione barbaris gentibus data, prorsus in religionem arma commoverat Maximianus, inquit Eucherius: quasi dicat, eo furore adversus Christianos fuisse abreptum, ut barbarorum pene videretur oblitus, quorum tamen causa arma commoverat. Id ipsum etiam videtur innuere, cum ita prosequitur: Erat eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebæi appellabantur… Hi in auxilium Maximiano ab Orientis partibus acciti venerant, viri in rebus bellicis strenui, & virtute nobiles &c: itaque ob fortitudinem & partam bello gloriam ab Orientis partibus acciti, Maximianum adjutum venerant, & hic proinde aut jam bellum aliquod adversus barbaros susceperat, aut in eo erat, ut illud aggrederetur, utpote jam in itinere constitutus, ut iterum paulo post idem Eucherius ait: Maximianus non longe aberat. Nam se circa Octodurum itinere fessus tenebat. Nec enim admodum verosimile est, Thebæorum auxilio aut vagaturo huc illuc exercitu opus habuisse Maximinaum, si solos Christianos persequi statuisset. Porro gesta a Maximiano bella ex antiquis scriptoribus tom. 4 Historiæ Imperatorum Tillemontius operose collegit, nec tamen ab anno 303 usque ad annum 305 bellum aliquod cum barbaris gessisse, invenit. Exstat oratio panegyrica apud Johannem Livineium Maximiano simul & Constantino dicta, auctore incerto: is pag. 129 bellica Maximiani facinora recenset, redactas in ordinem Gallias, Romana signa barbaris gentibus trans Rhenum illata, domitam non semel Germaniam, subactos denique Mauritaniæ populos. Inde vero ad Maximiani anno 303 ad Urbem accessum dilabitur; ac mox neglectam a Maximiano Rempublicam Romanam & abjectum imperii clavum adulando conqueritur, siletque deinceps de rebus ejus bellicis, ut hac in causa post devictam Mauritaniam videatur non habuisse, quod diceret.

[101] [verba quædam:] Eutropius tamen lib. 9 Breviarii, posteaquam victos a Cosntantio Alemannos, a Maximiano Afros, a Diocletiano Achilleum, a Galerio Persas fuisse, narravit, mox subdit: Varia deinceps & simul & viritim bella gesserunt, Carpis & Basternis subactis, Sarmatis victis: quorum nationum ingentes captivorum copias in Romanis finibus locaverunt. Verum hæc ad Galerium & Diocletianum spectare videntur: præmiserat enim Eutropius proxime: Quare (Galerius Narsei victor) a Diocletiano, in Mesopotamia [cum præsidiis] tum morante, ovans regressus, ingenti honore susceptus est. Quod si & Maximianus Herculius Carpis, Basternis, & Sarmatis expugnandis una cum ceteris operam collocavit, anno 299 id contigisse, ex Fastis Idatianis & Eutropio aiunt Tillemontius & Pagius. Duo igitur ex jam dictis consequi videntur; primum, exercitu fuisse stipatum Herculium & expeditione aliqua bellica contra barbaros occupatum, cum martyres Agaunenses jussit occidi: alterum, expeditionem illam ad primum persecutionis generalis biennium non posse referri. Quæ si ita sint, altera erit investiganda expeditio, quæ primum istud generalis persecutionis biennium (hoc enim elapso, desiit in Galliis persecutio) antecesserit.

[102] [neque contrarium] Verum, inquies, difficulter id credet, quisquis Eucherii verba, quæ persecutionem generalem aperte indicant, studiose pervolverit; ita enim habent: Sub Maximiano, qui Romanæ Reipublicæ cum Diocletiano collega imperium tenuit, per diversas fere provincias laniati aut interfecti sunt Martyrum populi. Idem namque Maximianus, sicut avaritia, libidine, crudelitate, cæterisque vitiis obsessus furebat: ita etiam exsecrandis gentilium ritibus deditus, & erga Deum cæli profanus, impietatem suam ad exstinguendum Christianitatis nomen armaverat. Si qui tunc Dei veri cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis, vel ad supplicia, vel ad necem rapiebantur: ac velut vacatione barbaris data, prorsus in religionem arma commoverat. Addes & Acta S. Victoris Massiliensis (excusa habes tom. V Jul. pag. 144) Cassiano aut illustri quolibet seculi V ineuntis scriptore digna, quæ persecutionem generalem non minus aperte his verbis indicant: Maximianus enim cum pro Sanctorum sanguine, quem per totum orbem crudelius ceteris, maxime per totas Gallias recentius fuderat, & præcipue pro famosissima illa beatorum Thebæorum apud Agaunum cæde, nostrorum plurimis nimis terribilis factus, Massiliam advenisset, ut secundum Scripturam impius adhuc impie ageret, cuncta illic crimina sua cum vita sua completurus, ne quid sibi deesset scelerum, pietati protinus insatiabilis tortor, velut parum hactenus fecisset, tota rabie bellum indicit, Christicolasque, nisi sacrificent idolis, exquisitis mortibus deperire jubet: tum vero tanta malorum nube oppressis perturbatisque nostrorum animis, invincibilis sese in medium Victor opposuit.

[103] Fateor equidem, hujusmodi esse Eucherii verba, [ex aliis S. Eucherit verbis,] ut generalem seculi IV persecutionem satis apte depingant, eique applicari non absurde valeant: id autem, cur necesse sit, non video: etenim cum tantum habeant, per diversas fere provincias laniatos martyrum populos; & de Maximiani quidem, sed non de Diocletiani, Galeriive in Christianos crudelitate loquantur, mihi quidem, quæ hic dicuntur, omnia de iis tantum provinciis, quæ Maximiano parebant, & de persecutione aliqua, quæ sub finem seculi III facta sit, videntur etiam posse non absurde intelligi. Dein S. Eucherius, qui circa medium seculum V floruit, ex aliorum relatione, qui S. Isaac, Gebennensem episcopum, audierant, martyrum Agaunensium Acta conscripsit. Isaac vero eorumdem martyrum gesta, Theodoro narrante, didicerat. Scopus scribendi Eucherio fuit, ne per incuriam tam gloriosi gesta martyrii ab hominum memoria, quod verebatur, tempus aboleret, quorum omnium Eucherius ipse testis est in sua ad Salvium epistola. Scripsit itaque martyrum Acta eo tempore, quo quidem rei gestæ memoriam nondum tempus interceperat, sed tamen, ne interciperetur, periculum erat, atque aliquod jam illi, quantum apparet, detrimentum attulerat. Sane multorum martyrum Agaunensium nomina jam tum excidisse videntur, cum de illis scripsit Eucherius; sic enim ait: Hæc nobis tantum de numero illo martyrum comperta sunt nomina, id est, beatissimorum Mauritii, Exuperii, Candidi atque Victoris: cetera vero nobis quidem incognita; sed in libro Vitæ scripta sunt. Porro eadem ratione ignorare Eucherius potuit, qua determinata Maximianæi imperii parte contigerit Agaunensium martyrum cædes; atque propterea satis habere, si temporum illorum, quibus Maximianus rempublicam Romanam administravit, generalem quamdam lectori suo exhibuisset notitiam, & sub Maximiano martyres illos passos fuisse, universim dixisset, relinquens interim in medio, determinatum, quo id contigerit, annum, sibi fortassis non satis exploratum.

[104] Generalem seculi IV persecutionem Acta S. Victoris Massiliensis apertius indicant, [aut Actis S. Victoris Massiliensis] cum aiunt, Maximianum, non Thebæorum modo, sed & multorum aliorum per totum orbem, & crudelius ceteris, puta Diocletiano & Galerio, quorum præcipua in Christianos persecutio seculo primum IV inchoata est, sanguinem fudisse. Horum ego Actorum dignitatem imminutam nolim: sint ipso Eucherio, sint Cassiano digna: est tamen in illis, quod apud eruditos fidem difficulter inveniet. Aiunt enim, ut e verbis supra citatis liquet, Victorem pro fide certamen in summo suorum discrimine iniisse Massiliæ, cum illuc vitæ simul & criminibus modum positurus Maximianus accessit. Igitur anno 310 Victor occubuisse dicendus esset, justo utique serius, cum eo anno Maximianus, redactus ad incitas, vitam finierit laqueo. Quis autem credat, inquit Cuperus in Commentario ad Acta S. Victoris prævio num. 24, tunc temporis Maximiano libuisse aut licuisse Christianos persequi, cum circa finem vitæ in maximis angustiis versaretur? Quis credat, S. Victorem, aliosve Christianos ejus jussu necatos fuisse anno Christi 310, postquam a Constantino ob rebellionem purpura & auctoritate privatus fuisset &c: sane eruditorum nemo, quod sciam, usque ad annum 310 S. Victoris martyrium differt; quod si loco suo illius necem moverit, quisquis illam descripsit, vereri merito etiam possumus, ne & martyrum Agaunensium necem, quam tum recens factam scribit, tempore non suo retulerit. Nihilo magis Mamertini me atque Eusebii auctoritas movet, cum Diocletiani & Maximiani initia, velut Christianis admodum prospera, exhibent, quippe quorum verbis apud nos ad diem XXII Septembris pag. 335, & apud Josephum de L'iste cap. 15 propugnati Thebæorum Martyrii, sufficiens solutio adhibita fuerit.

[105] [evincitur:] Quantumlibet igitur, collocandæ seculi IV principio martyrum Agaunensium cædi favere videri possint tum citata S. Eucherii verba, tum S. Victoris Massiliensis Acta, rem tamen ipsam non evincunt, quæque in contrarium attuli argumenta, salva consistunt. Quo vero seculi III ad finem vergentis anno illa contigerit, alia causa est, hactenus liquido nondum decisa. Quiscumque demum rei peractæ annus seligatur, talis is esse debet ex Eucherio, quantum quidem mihi apparet, ut, illo currente, Maximianus una cum exercitu iter in Galliis ageret, vel in ordinem redacturus rebelles, vel cum barbaris pugnaturus. Annus porro hujusmodi non unus occurrit. Primus est annus 286, quo ad reprimendos Bagaudarum motus arma arripuit, & Gallias Romanis legibus reddidit. Anno 287 Alemannos, Burgundiones, Herulos, Francos & Saxones habuit hostes: sequenti arma ultra Rhenum barbaris intulit. Biennio circiter post e Galliis Mediolanum abiit, sed tempore hiemis, & paucis comitatus: rediit inde in Gallias, contracto fortasse in Italia majori militum numero. Anno 293 vel 297 in Africam copias duxit. Anno denique 296, proficiscente in Angliam Constantio, Rheno copias admovit, ut ab invadendis Galliis, absente Constantio, barbaros deterreret; quæ omnia fusius explicata tum apud Tillemontium tomo 4 Historiæ Imperatorum, tum præcipue tomo VI Septembris pag. 332 & seqq. lector inveniet. Ex his dubium, quis annus ceteris sit præferendus: plerisque annus 286 arridet. Ego interim sic existimo, ut eo fere temporis spatio, quod ab anno 286 usque ad annum 297 effluxit, martyrum Agaunensium cædes, & proin Trevirensium etiam, quorom causa hæc dicta sunt, contigerit, & probabilius quidem anno 286, salvo tamen secus opinantium judicio.

§ VIII. Variorum auctorum in Martyrum Trevirensium historia errores corriguntur.

[Anonymus probabiliter quidem Thebæos a Diocletiano in Gallias missos ait:] Qualis quidem mihi probabilius visa sit Martyrum Trevirensium Historia, ex superius disputatis colligere quivis facile poterit: supersunt variorum placita hic vel discutienda vel refellenda; ordior autem ab eo, qui Martyrum nostrorum Inventionem seculo XI litteris consignavit: is cap. 1 num. 1 legionem Thebæam, cujus pars Martyres nostri fuerunt, ab imperatore Diocletiano ad vires hostium Romanorum conterendas transmissam, nempe ad Maximianum in Gallias, scribit; satis quidem probabiliter; sic tamen, ut pro certis ista haberi nequeant: nam Eucherius Diocletiani nominatim non meminit, solumque dicit, ab Orientis partibus accitos fuisse Thebæos; quod verum esse potest, etsi Maximianus ipse Thebæos ad se evocasset ex regione aliqua, quæ Galliis, ubi scripsit Eucherius, Orientalis esset: adversus autem Romani imperii hostes evocatos fuisse, ex Eucherio videtur colligi posse, tum ex eo, quod in auxilium Maximiano venerunt, tum ex eo, quod una cum exercitu Maximianus iter agebat, cum Thebæos occidit, uti testatur Eucherius. Genuinum Eucherii de Martyribus Agaunensibus Opus scriptor ille ignoravit: aliunde igitur ista deprompsit, nempe ex interpolatis Martyrum Agaunensium Actis apud nos editis tom. VI Septembris pag. 345, ubi, quæ hic Inventionis auctor scribit, reperiuntur.

[107] Eodem fonte profectum est, quod eodem capite dein his verbis scribit: [sed de tempore illorum martyrii loquitur inconsequenter;] Deinde non absque ratione possumus & illud ex hac re conjicere, quod beatus Marcellus, Romanæ Sedis eodem tempore episcopus, inter alia militiæ Christianæ, quæ illis consilium ejus in urbe Roma quærentibus, seseque ab episcopo Hierosolymitano ad fidem Christi per baptismum initiatos esse confitentibus, contulit armamenta, hæc quoque necessitati eorum salubria providerit munimenta; ut, quia contra Galliarum Christianos bellum suscipere cogebantur, ipsi Christianitatis nomen in hoc venerarentur, quo se Galliarum principibus conjungentes, & cum eis crucem Domini per patientiam mortis suscipientes, adaucto hoc modo sociorum numero, cumulata sibi passionum præmia adquirerent. Verum scriptor noster, dum interpolata Martyrum Agaunensium Acta sequitur, secum hic ipse pugnat: dubium enim non videtur, quin, cum Thebæos milites ad suscipiendum in Galliis contra Christianos bellum coactos fuisse scribit, bellum adversus Bagaudas in interpolatis Martyrum Agaunensium Actis diserte expressum intelligat; quod cum sub annum 286 a Maximiano confectum sit, sub eumdem Martyrum Thebæorum cædem contigisse, ex ejus verbis necessum est; & rursum multo serius: nam ante annum 296, neque Marcellinus, neque hujus successor Marcellus, quem jam Pontificem a Thebæis consultum ait, S. Petri cathedram occupavit.

[108] Acta Trevirorum apud Calmetum cap. 28 in eumdem scopulum impegerunt. Anno, inquiunt, Dominicæ Incarnationis CCXCI Maximianus imperator Romanus, cognomento Herculius, propter frequentes Gallorum tumultus Thebæos milites in auxilium accersivit. [quod faciunt etiam Gesta Trevirorum & Enenus:] Hi Thebæi ab antistite Jerosolymitano fuerant baptisati, deinde a beato Marcellino Papa Romano, qualiter sub armis Romanæ libertatis Christianam innocentiam custodire deberent, instructi: anno autem 291 non Marcellinus, sed Cajus agebat Christi vicarium. Dices fortasse, Marcellinum nondum Pontificem salutaria monita suggessisse Thebæis, & solum per anticipationem Pontificem appellari: at vide, num satis conformiter ad eorum mentem, qui Trevirorum gesta conscripserunt. Utut sit, hæc pro incertis habenda sunt, utpote quæ fonte non satis puro promanarunt, nec S. Eucherio explorata fuerunt. Quæres hic etiam fortasse, quis fuerit Hierosolymitanus ille episcopus, qui Thebæos Martyres sacro fonte lustrasse perhibetur? Si Joannem Enenum, a Schekmanno Latinitate donatum, audis, fuit is Labdas, seu potius Zabdas, apud nos ad diem V Maii Prætermissis insertus, & Hymenæi in sede Hierosolymitana successor. Sedit autem ab anno 298, teste Hieronymo in Chronico: Anno Diocletiani XIV, Christi CCXCVIII ecclesiæ Hierosolymorum trigesimus septimus episcopus ordinatus Zabdas. Fallitur igitur Enenus, etiam Martyres Thebæos a Zabda baptizatos scribens, & a Maximiano anno 291 occisos: malim itaque cum Papebrochio in Tractatu præliminari, tomo III Maii præfixo, baptizatorum Thebæorum laudem Hymenæo, qui secundum Hieronymum mox laudatum sedit ab anno 268 usque ad 298, quam Zabdæ adscribere, si tamen reipsa sit adscribenda alterutri.

[109] [neque videtur verum, quod de Trevirensibus anno 291 passis scribunt.] Quod denique ad annum Thebæorum martyrii ex Gestis Trevirensibus & Eneno jam memoratum attinet, is non plane ineptus est, cui dictum martyrium illigetur: etenim ex Tillemontii calculo Maximianus anno 290, tempore hyemis, e Gallia Italiam petiit, & cum Diocletiano Mediolani colloquium habuit Quamdiu vero in Italia versatus sit Maximianus, haud liquet: inde fortassis mense Septembri anni proxime sequentis, auctis interim copiis, in Gallias rediit: neque Romanis Mediolano Treviros euntibus, ut per Alpes Graias Valesiamque, in qua Agaunum erat, iter instituerent, inusitatum fuit. Maximianus quidem, Mamertino teste, in iisdem vestigiis diutius hærere non solebat: sed diuturniori in Italia moræ locum dare potuit summa tum temporis Romani imperii quies atque tranquillitas; Ne tantulum quidem, inquit Mamertinus, barbaræ nationes audent animos attollere, quod vos in interiora imperii vestri secesseritis, quinimmo ipsi magis in vobis fiduciam pertimescunt, & quod se contemni sentiunt, cum relinquuntur. At, inquies, tam diuturnæ Maximiani in Italia moræ obstat eadem illa Mamertini panegyris die XXI Julii anni 291 Maximiano in Galliis, imo forte Treviris, dicta: Treviris quippe sedem fixerat. Verum neque satis certum est, panegyrim suam secundam anno 291 Mamertinum habuisse: sunt enim nonnulla, propter quæ serius habita videri possit. Inter varia, inquit Cleus in Commentario prævio ad Acta Martyrum Agaunensium tom. VI Sept. pag. 333 num. 158, quæ Mamertinus enumerat, venit rebellio Ormies Persæ adversus fratrem Varanem, quam, si anno CCXCI, ut censet Tillemontius, exorta est, mense Julio referre non potuit Mamertinus, tanto inde terrarum spatio semotus. Plura in hanc rem vide loco citato. Hanc etiam a tumultibus bellicis & barbarorum incursionibus Romani imperii quietem fortassis indicavit Eucherius, cum eo tempore Martyres Agaunenses occisos dixit, quo Maximianus persequeretur undique Christianos, adjectis hisce particulis: Velut vacatione barbaris gentibus data. Hæc quidem anno 291 utcumque faveant; magis tamen obstant, quæ num. 52 dicta sunt.

[110] Ut Martyrum suorum numerum ultra modum Trevirenses auxerunt, [Hos Pancirolus legionem integram constituisse,] ita & Thebæorum militum Treviris occisorum numerum æquo majorem Pancirolus adstruxit: is pag. 34 versa Notitiæ imperii Orientalis duarum Thebæarum legionum meminit, quarum uni Secundæ Flaviæ Constantiæ Thebæorum, alteri vero Secundæ Felicis Valentis Thebæorum nomen erat: has Pancirolus existimat duabus aliis, quarum una Treviris, altera Agauni occisa sit, successisse, nimirum Primæ Maximianæ Thebæorum, & Tertiæ Diocletianæ Thebæorum, quas, præter prædictas, Notitiæ imperii Orientalis pariter insertas videbat. Factane fuerit eo pacto legionum Thebæarum successio, non inquiro. Certe in eo labitur Pancirolus, quod geminam Thebæorum legionem, alteram Agauni, Treviris alteram, trucidatam statuat. Tyrsum enim cum suis, item Bonifacium cum suis ex eadem legione, qua Mauritius ejusque commilitones, fuisse, unamque dumtaxat Thebæam legionem sanguinem suum pro fide effudisse, omnis retro antiquitas credidit. Hanc porro neutram e prioribus fuisse, utpote a Constantio & Valente posteriorum temporum imperatoribus conscriptas, ipsa temporum ratio abunde ostendit. Nihil vero obest, quo minus prima Maximiana, vel tertia Diocletiana fuisse credatur, nisi quis fortasse contendat, deletæ apud Agaunum & alibi Christianæ Thebæorum legioni, utramque posteriorem, vel saltem alterutram postmodum fuisse substitutam, & Diocletiani vel Maximiani nomine insignitam, quod utique etiam sua probabilitate non caret. Lapsus hic Pancirolo proprius est.

[111] Longius manavit alter de Thebæis Trevirensibus, ut mihi quidem videtur, [alii, fugisse e Maximiani castris;] forte error, quo fuga sese Maximiani furori & supremo supplicio e castris subduxisse feruntur, quemque Enenus, quem Fridericus, aliique suum fecerunt. Ut vero id in errore positum forte asse, existimem, facet potissimum S. Aviti, Viennensis seculo V episcopi, Homiliæ de Martyribus Agaunensibus fragmentum a Sirmondo nostro editum, cujus hoc principium: Præconium felicis exercitus, in cujus congregatione beatissima nemo periit, dum nullus evasit, cum injustam sanctorum Martyrum mortem, quasi sortis justitia judicaret, qua bis super aciem dispersa mansuetam centuplex decimatis fructus adcresceret, & odio in prosperum suffragante, eatenus eligerentur singuli, donec simul colligerentur electi, ex consuetudinis debito, series lectæ Passionis explicuit. Viden', eorum neminem, qui in castris Agaunensibus versabantur, ex S. Aviti sententia, seu ex legi tum solita martyrum Agaunensium Passione mortis supplicium evasisse? Alios alibi passos esse, Eucherius affirmat; qui ne cum S. Avito committatur, dicendus est S. Avitus, solum de iis agere, qui tum temporis in Maximiani castris apud Agaunum morabantur. Si itaque Trevirenses Milites e Thebæa legione fuisse, credimus, dici forte non possunt, desertis castris, profugisse, sed prius in Gallias missi, quam commilitones eorum reliqui apud Agaunum cæderentur.

[112] [alii, totam civitatem Christianam invenisse;] Turpius labitur anonymus noster, cum eo numero fuisse scribit tum milites Thebæos, tum Trevirenses indigenas Christiana sacra sectantes, ut Rictiovari assultibus non excipiendis modo, sed frangendis etiam pares fuissent, si arma viresque junxissent. Ita ille habet. Verumtamen non est dubitabile, quin, si juncti Treviricis Thebani materialibus armis contendere vellent, præfecti illius Romanorum Rictiovari potentiæ resistere, & etiam prævalere satis possent, præsertim, cum ipsum Romanorum imperatorem Cæsarem cum omnibus, quas habere potuit, militum copiis, a solis civibus Trevericis diu multumque fatigatum fuisse, in Romanis ac Gallicis legamus Historiis. In mentem id illi venire non potuit, nisi omnem pene Trevirensem civitatem Christianis sacris tum temporis imbutam fuisse, crediderit; quod, quantopere a rei Christianæ seculo III apud Trevirenses statu abhorreat, in superioribus dictum est; nec cum iis, quæ tabula asserit, componi facile potest: ea enim teste, erant & inter optimates nonnulli, qui Christum occulte colerent: at qua tandem de causa, si civitas universa Christianis ritibus palam erat addicta? Errori tamen huic subscripsit Enenus, folio XII totam civitatem ad martyrium properasse, testatus: subscripsit etiam Browerus ad annum Christi 286 num. 76 paulo liberalius; quamquam, ut apparet, non sine scrupulo: sic enim habet num. 79: Porro qui ultra fidem veri excedere multitudinem tantam, existimant, tam immanibus suppliciis se obtulisse, illi res veteres, si secum reputant; discent a Lugdunensi Colonia; & in Asia reperient exempla, ubi Christiani ex omni civitate manu facta, mortis oppetendæ circumdedere tribunalia, ut territi multitudine præsides, etiam a supplicio desisterent. Christianos Trevirenses, quibusvis etiam illorum temporum martyribus, fortitudine inferiores fuisse, non contendo; sed tanto numero fuisse, quanto quidem ille indicare videtur, non exterorum exemplo, sed domesticis probandum erat documentis; quæ florentem adeo seculo III rei Christianæ apud Trevirenses faciem evictam darent.

[113] [Browerus, contra Carausium anno 286 in Gallias misosos,] Nescio, an non per incuriam Martyribus Trevirensibus S. Secundum idem Browerus addiderit, num. 74 ita scribens: Maximianus igitur, dum adhuc resistit in Alpibus cum exercitu, haud modicam præmittit militum manum, quæ Rheno secundo maturet, ad tollendum e medio Carausium. In his erant e Thebæa legione cohortes; quarum primam ducebant Tyrsus, Secundus & Bonifacius &c: & paulo infra: Itaque Tyrsus & Bonifacius, Secundusque Trevirorum Augustam ingressi &c: quibus in verbis errorem duplicem mihi videor deprehendere; quorum alter in eo situs est, quod Maximianum anno 286 in Alpibus adhuc morantem, magnam militum manum misisse in Gallias scribit, qua rebellantis Carausii molimina retunderentur: prius enim Maximianus Bagaudas protriverat, quam in rebellionis suspicionem Carausius adductus est; ita enim lib. XI scribit Eutropius: Ita rerum Romanarum potitus (Diocletianus) cum tumultum rusticani in Gallia concitassent, & factioni suæ Bagaudarum nomen imponerent, duces autem haberent Amandum & Ælianum, ad subigendos eos Maximianum Herculium cæsarem misit; qui levibus præliis agrestes domuit, & partem Galliæ reformavit. En protritos a Maximiano Bagaudas. Sic pergit Eutropius: Post hæc tempora etiam Carausius… cum suspicio esse cœpisset, consulto ab eo admitti barbaros, ut transeuntes cum præda exciperet, atque hac se occasione ditaret, a Maximiano jussus occidi, purpuram sumpsit, & Britannias occupavit.

[114] Alter vero error in eo situs, ut jam monui, quod S. Secundum SS. Tyrso & Bonifacio comitem tribuat: [ex eorum numero fuisse S. Secundum,] Secundi enim non modo tabula plumbea non meminit, sed nec Inventionis auctor anonymus, velut Treviris pro fide occisi: quin imo Gesta Trevirorum S. Secundum Ventimiliæ occisum, diserte affirmant. Prælati sunt autem, inquiunt cap. 7, huic legioni duces duo, quorum unus Tyrsus, alter Secundus vocabatur, & Mauritius ejusdem legionis primipilarius: quorum ordine & nomine Secundus apud Albintimilium, Italiæ castrum, martyrio vitam finivit, die fortassis XXVI Augusti, quo illum Martyrologium Romanum, Ado item & Usuardus Albintimilii in Liguria annuntiant. Decepitne Browerum, quod in Inventionis sanctorum Martyrum Historia ut Tyrsi & Bonifacii, ita & Secundi nomen expressum invenerit, non tamen Secundi palæstram, atque propterea hunc illis socium haud satis prudenter addiderit? At ut ne id inde concluderet, monere ipsum debuerat Mauritii nomen ibidem memoratum. Itaque e Martyrum Trevirensium numero S. Secundus expungedus est, cui non nisi per errorem a Browero videtur insertus. Geminum vero fuisse in legione Thebæa Secundum, quorum alter Albintimilii, Treviris alter occubuerit, sicut geminus in eadem Victor fuit, comminisci quidem facile quisquam potest, credi item absque idonea ratione non debet.

[115] Porro verbis num. 113 citatis Martyrum Thebæorum Treviris occisorum numerum Browerus una cohorte definit; [quos tamen ad cohortem unam probabiliter restringit,] quod, licet minime certum sit, probabile tamen utcumque apparet; legio enim integra, ex S. Eucherii sententia, milites 6600 numerabat, in decem cohortes, teste Gellio, distributos: unde cohortem unam militibus 660 circiter constitisse, efficitur. Totidem vero Treviris pro fide occisos fuisse, inde probabile fit, quod Tyrsus & Bonifacius, cum Treviros adventarunt, divisis verosimiliter ex æquo copiis, hic quidem prope pontem Mosellæ, ille vero in campo Martio tentoria fixerit. Bonifacio autem trecentos comites fuisse, creditum prius fuit, quam Martyrum Paulinianorum corpora inventa fuerunt, ut ex citato non semel auctore libelli de Successoribus S. Hildulphi in Vosago colligitur. His igitur si totidem fere cum S. Tyrso passi adjiciantur, milites circiter 600 seu unam circiter cohortem universi efficient. Addit alteram Cassio & Florentio, tertiam Gereone, quartam Victore ducibus in Gallias pervenisse, quod quo probabilitatis gradu gaudeat, alibi discuti poterit.

[116] Thebæorum aliorumque Martyrum sub Rictio Varo Treviris passorum corpora, [Fridericus, omnes in S. Paulini ecclesiam] partim Mosellæ fluctibus abrepta, partim in puteum quemdam vetustum congesta, partim per campum Martium hinc inde a Christianis fuisse sepulta, narrant Gesta Trevirorum cap. 28 & 35. Thebæorum corpora in S. Paulini ecclesiam a S. Felice postmodum fuisse translata, Fridericus cap. 3 generatim his verbis ait: Quorum quippe patrum principes & populus Trevirorum adeo felicibus proficiebat doctrinis, ut ipsi etiam postea feliciores, cum innumerabili consorcio, duce videlicet S. Thyrso de legione Thebæa beati Mauricii ad urbem a facie Maximiani profugo sub Incarnationis anno Domini CCXCI per tres continuo dies, cruenta cæde per præfectum impiissimum Rictiovarum coronas martyrii pro fide Christi constantissimis assertionibus attigerint. Quorum corpora felicissima in S. Paulini ecclesia & in ipsius cripta undique per felicissimum Felicem præsulem sunt recondita. Contra de S. Bonifacio ejusque Sociis ita scribit auctor libelli de Successoribus S. Hildulphi in Vosago cap.1: Qui vilibus mandati bustis a Christianorum populis, rabiem pertimescentibus gentilitatis, post plurimorum curricula annorum honeste reconditi, jacent in quadam basilicæ sancti Maximini cryptella. Et hoc peractum beati patroni nostri Hildulphi vigilantia: cui quidem auctori præ Friderico saltem potior fides habenda est. Idem quoque Browerus refert, licet justo serius, ad annum 758 num. 160. Interea, inquit, pone D. Hilarii cellam, ædem S. Joannis Euangelistæ nomini sacram, pontifex (S. Hildulphus) a fundamentis novam maximis impensis exsuscitat; huc, simul maturum fuit, celebri pompa cum D. Maximini, tum trecentorum martyrum Thebææ legionis, queis Bonifacius olim dux militiæ fuerat, venerandas reliquias infert, atque eas sepultura cum Agricio, Nicetioque communi afficit. Ut adeo non omnium Thebæorum militum Treviris passorum corpora S. Felix in S. Paulini ædem intulerit; sed Tyrsi tantum ejusque Sociorum. Ad Thebæos milites in ecclesia S. Paulini sepultos revertor, & in tempus factæ eorum translationis a S. Felice inquiro.

[117] [a S. Felice fuisse translatos] Ab anno circiter 386 S. Felix Trevirensem rexit ecclesiam, cui cum etiamnum præesset, Martyrum Thebæorum in S. Paulini ecclesiam translatio contigit. Inde Trevirensis ecclesia partim Ithacianis, partim Francicis motibus ad annum circiter 388 agitata fuit. Anno proxime subsequenti in Gallias Valentinianus, exstincto jam Maximo, venit, pacemque iniit cum Marcomiro & Sunnone Francorum ducibus. Post Maximum Eugenius arripuit Occidentis imperium; is circa 393 Francos bello aggressus, brevi pacem cum iisdem pepigit; denique circa annum 399 Trevirensis civitas a Francis primum vastata fuit, ut nonnulli auctores tradunt. Horum itaque temporum conditione considerata, probabile admodum existimo, S. Felicem ecclesiam, in quam Martyrum prædictorum reliquias intulit, eo condidisse temporis spatio, quod annum 389 inter & 399 intercessit; eodemque Martyrum ossa primum fuisse translata. Neque enim multo serius ista translatio figi potest: concors enim est eruditorum opinio, S. Felicem paulo post concilium Taurinense, cui nimius S. Felicis in Ithacianos ardor displicuit, adeo, ut iis solum episcopis, qui se a S. Felicis communione separarent, communionem ecclesiæ impertiendam esse, statuerit, episcopalis muneris sarcinam abjecisse, & in S. Paulini a se conditum collegium sese abdidisse, ibique ætatis reliquum, quod breve fuisse aiunt, in pœnitentia ab hominum cœtu remotum peregisse. Taurinense autem concilium anno 398 vel seculo quinto vix ad unum alterumve annum provecto, celebratum volunt.

[118] [circa annum 410, perperam scribunt] Fallitur interim Fridericus, S. Paulini præpositus, tum cap. XI, tum cap. 20; quorum priori scribit, Martyrum Thebæorum ossa a S. Felice in S. Paulini ecclesiam translata circa annum 410; altero vero, ipsam ecclesiam biennio circiter ante fuisse constructam: cesserat enim jam tum saltem annis aliquot episcopatu Felix. Colligitur id ex 4 Epistola Zozimi Papæ ad Africanos apud Labbe tom. 2 conc. col. 1561, ubi sic loquitur Pontifex: Vetus Lazaro consuetudo est innocentiam criminandi: per multa concilia in sanctum Bricium coëpiscopum nostrum Turonicæ civitatis diabolicus accusator inventus est. A Proculo Massiliensi in synodo Taurini oppidi sententiam calumniatoris excepit. Ab eodem Proculo fit post multos annos sacerdos, tyrannici judicii defensor civitatis Aquensium: cum contrairet afflicto in ipsum penetrabile & sacerdotale solium sanguine innocentis pene respersum irrupit: stetitque in eo hactenus umbra sacerdotii, donec tyranno imago staret imperii: quo loco post internecionem patroni sponte se exuit, & propria cessione damnavit. Scripsit hanc epistolam Zozimus anno 417: tyrannus vero, cujus verbis mox citatis meminit, & cujus tempore Lazarus Aquensibus præfuit, Constantinus fuit, qui anno 407, Gallias occupavit, & anno 411 Arelate captus, ad Honoriumque transmissus capite cæsus est. Itaque secundum Zozimi verba a Taurinensi concilio usque ad Constantini tyrannidem, id est, usque ad annum 407 anni multi fluxerunt. Atqui paucis tantum, imo forte ne uno quidem integro, post Taurinense concilium Felix ex communi eruditorum sententia episcopatu cessit; atque adeo annis saltem aliquot ante annum 407 in S. Paulini ecclesia Martyrum Trevirensium collocavit exuvias.

§ IX. Sanctorum Martyrum apud Treviros cultus.

[Sanctorum Treviris cultum varia indicant monumenta,] Si ex una parte, inquit Honthemius tom. I Prod. Hist. Trev. pag. 73 de ingenti illo & veluti infinito numero Trevirensium Martyrum dubitare licet, ex alia vicissim sanæ traditionis regulis conforme videtur, quod inde a remotissimis temporibus aliquis Martyrum ossibus (quæ saxeis tumbis, hodieque in crypta San-Pauliniana conspicuis, atque ipsam majorem S. Paulini tumbam circumdantibus recluduntur) cultus exhibitus fuerit: qua in re illustrissimo viro propense assentior: horum enim Martyrum cultus saltem a seculo quarto ad finem vergente, quo eorum ossa in S. Paulini ecclesiam probabilius intulisse S. Felicem, § superiore dixi, initium sumpsisse, verosimile fit ex antiqua Trevirensium traditione, ex tabula plumbea, & litteris aureis Martyrum nominum usque ad seculum IX conservatricibus. Præter hæc, seculo IX antiquiora eorum cultus indicia, quæ quidem prudenter quis amplectatur, non inveni. Suggerit quidem aliqua in Annalibus Trevirensibus hinc inde Browerus, quæ seculo IX vetustiora incautis videri possint, sed dubiæ admodum vel improbæ, quantum ad antiquitatem, notæ. Porro ea sic recensebo, ut simul dicturus sim, qua de causa eorum ætas dubia videri debeat, vel penitus etiam rejici.

[120] Primum hujusmodi indicium occurrit apud Browerum ad annum 286 num. 77, [ut sacellum Numagense,] concipiturque his verbis: At postquam acervis oppleti corporum, & Martyribus tumulum unda præbere cœpit, inter congestas alte truncatorum moles, ægro nixu, ceu pigrior incedens Mosella, & summis undis puniceo colore paulatim nitescens, passuum decem millia sanguinolentus iisse proditur, usque ad vetus & augustum sacellum, quod Martyrum appellatione celebre ante Noviomagi Constantiniani ingressum, devehentibus ripa dextra, hujus memoria cladis, sese offert videndum. Antiquum & augustum hic habes sacellum vel Martyribus Trevirensibus sacrum, vel certe ab illis Sacellum Martyrum appellatum. A quibus? Num a Paulinianis? Num a S. Bonifacio & ejus Sociis? Num denique a promiscua Trevirensium indigenarum tertio die occisorum multitudine? Censebit fortasse quispiam, sacellum illud a Trevirensibus Martyribus universim istud nominis invenisse. Sit ita: verum quando conditum? Quando Martyrum sacellum dici cœpit? Certe posteaquam falso credi cœptum est, omnem fere Trevirensem civitatem, Maximiani tempore, fuisse Christianam, & tam prodigioso suorum sanguine redundasse, ut Mosella vel ad tria milliaria decolor ierit. Numagum usque Mosellam Trevirensium sanguine tinctum fuisse, Gesta Trevirensia, haud magnæ hac in re fidei, prima asseruerunt; & Trevirensium Martyrum multitudinem ultra modum auxerunt.

[121] [sed anno 1074 posterius;] Sacellum porro Numagense post annum 1071, quo citius Martyrum San-Paulinianorum ossa detecta non fuerunt, ab illis Martyribus nomen accepisse, ex eo liquet, quod ante id temporis Martyres suos omnino pene ignorarint. Obliteratam illorum memoriam ex Actis SS. Fusciani & Victorici, ex Hymno S. Paulini, & ex scedulis, nescio quibus, Normannicæ cladi ereptis, utcumque resuscitarunt. His moti documentis, & non aliis, Martyrum suorum corpora investigarunt; certe alia Inventionis auctor non enumerat: nihil itaque illi, licet rei gestæ æquali, de sacello Martyrum Numagensi innotuisse videtur, atque adeo tum temporis illud vel nondum exstiterit, vel Martyrum Sacellum dictum non fuerit. Numagum tertio tantum milliari Germanico Treviris abest: hic si ante Normannorum irruptionem sacellum istud exstitisset, cum hodieque conspicuum sit, Normannorum cladi superstes esse debuisset, & Martyrum Trevirensium memoriam luculentius conservasset, quam Acta SS. Fusciani & Victorici Trevirensibus peregrina, & paucorum manibus trita, vel Hymnus S. Paulini inter veteres Horreënsis monasterii libros delitescens. Hinc igitur probari Martyrum cultus potest, sed recentior, seu anno 1071 posterior.

[122] [ut S. Paulini epitaphium,] Alterum Martyrum San-Paulinianorum cultus argumentum continet S. Paulini epitaphium ad annum Christi 358 num. 98 ab eodem Browero memoratum: sic habet: Anno III imperii Constantii B. Paulinus ob Catholicam fidem extra Christianum nomen relegatus, & usque ad mortem exsilia mutando fatigatus Phrygibus & Miconibus (forte Lycaonibus) prædicavit, & fractis diis Gentilium, ecclesias fundavit, ad ultimum apud Phrygiam multis tormentorum generibus exquisitus, capite cæsus est II Kalen. Septembris an. CCXCV Incarnati Verbi, & miraculis magnifice clarificatus a S. Felice Trevirim ex Phrygia translatus, cujus gratiam & intercessionem, Martyrum quoque sub Rictiovaro (passorum) gloriam & coronam fidelium populus hic adorat, & voti compos veniam exorat. Hic Martyres, utique illos quorum corpora S. Felix una cum S. Paulini corpore in San-Pauliniana ecclesia condiderat, a Christi fidelibus invocatos habes: verum quæ epitaphii fides & antiquitas? quis illius auctor? Ferunt autem, inquit Browerus supra citatus, cum B. Paulini cineres in humiliore sub odeo crypta servari, minime dubium sit, marmoreum id, quod dixi, saxum (cui mox allatum epitaphium inscriptum fuit) ex tabulis, sepulchri in morem compositis Caroli Magni ævo ab Amalario Fortunato, Trevirorum antistite, cineribus sacris eo transferendis exstrui cœptum; sed opere necdum perfecto, Fortunatum jam exstinctum, quem B. Paulino pararat, ipsum adeptum fuisse tumulum.

[123] Verum epitaphium illud, utut characteres habeat scitos, [nec ipsum valde antiquum;] & ipsa vetustate, ut Browerus ait, blandientes, haud tantæ antiquitatis apparet: etenim S. Paulinum martyrum numero inserit; quæ quidem de S. Paulino quorumdam opinio haud ita pridem nata est; nec antiquorum de sancto præsule testimoniis satis congruit; quos inter S. Hilarius in Fragmentis, anno 1598 Parisiis editis, in Constantium imperatorem his verbis invehitur: Ipsum (S. Paulinum) usque ad mortem demutasti exsiliis & fatigasti: extra Christianum quoque nomen relegasti. Exsiliis vel ad mortem defatigatum, Hilarius scribit, non capite cæsum. Inter Calendaria Trevirensia antiqua, ab Honthemio edita, solum ultimum, quod seculi XIII exeuntis fuit, S. Paulinum Martyrem nominat; primum, quod seculi X fuit, diserte Confessorem, reliqua vero nec martyrem, nec confessorem. Et longe quidem a vero abit laudatæ inscriptionis auctor, cum Reginonem, ut Browerus autumat, secutus, anno 295 S. Paulini mortem illigat; quippe qui sub annum 360 e vivis abierit ex Hieronymi Chronico: Operi vero suo finem imposuit Regino anno 908, ut in sua ad Alberonem, episcopum Trevirensem, Epistola, ipse testatur. Neque majoris sunt antiquitatis versus, qui Broweri ætate per cavos San-Paulinianæ cryptæ fornices deducti legebantur:

Quam bene pontifici Dux, Patritiusque cohærent,
Gallica Palmatius, Thebæa dat agmina Tyrsus,
Ducit uterque suos, & ducit utrumque sacerdos.

[124] Eumdem sequioris ævi characterem habet S. Felici inscriptum epitaphium, [& S. Felicis sequioris pariter ævi;] quod Browerus memorat ad annum 396 & seqq. num. 211 his verbis, Hic requiescit S. Felix, Trevirorum archiëpiscopus, qui hanc ecclesiam supra sepulchra Martyrum Thebææ legionis construxit, qui & B. Paulinum a Phrygia translatum inter eosdem Martyres martyrem medium collocavit. Nam & hic S. Paulino martyrium diserte adscribitur. Sequioris præterea ævi suspectum facit inserta illi vox archiëpiscopus: quamquam enim olim illa fuerit usurpata in Oriente, ab Occidentalibus tamen serius adhiberi cœpit, & paucissimis ante seculum IX in usu fuit, ut lib. 2, cap. 2, num. 13 de Re diplomatica Mabillonius scribit: hinc Numerianum, Trevirensem archiëpiscopum, in Privilegio, quod circa annum 664 San-Deodatensi monasterio dedit, archiëpiscopum scribarum vitio nuncupatum, suspicatur; & Honthemius in diploma Pipini regis, quo Weomado & ecclesiæ Trevirensi ecclesias S. Maximini, Paulini &c anno 761 confirmat,sic observat inter ælia: Archiëpiscopi nomen ante seculum nonum in Occidente rarissimum, suspicione non caret.

[125] [& pro seculo quidem VII, VIII & IX eorum translationes & litteræ aureæ;] Seculo septimo & octavo viguisse Treviris Martyrum Thebæorum cultum, probat eorum in S. Maximini monasterium, & S. Bonifacii ad Medianum monasterium per S. Hildulfum tum facta translatio, assertaque ab auctore, qui verosimiliter prius aliquanto scripserit, quam anno 1072 tabula plumbea reperiretur. Nec enim verosimile apparet, partem eorum, a S. Hildulfo translatam, cultum obtinuisse tum temporis; reliquam vero partem, jam olim in San-Paulinianam cryptam per S. Felicem translatam, sine cultu fuisse: hunc porro cultum seculo VIII & IX usque ad Normannorum irruptionem perseverasse, suadent litteræ aureæ in cryptæ pariete descriptæ, & Trevirensium sollicitudo, ut ex hominum conspectu, imminente barbarorum incursione, tollerentur, ne qua sacris corporibus irrogaretur injuria. Qui vero illatæ Trevirensibus a Normannica gente cladis tum magnitudinem & immanitatem, tum subsequentium annorum perturbationem, cujus ante memini, attente perpenderit, minime profecto mirabitur, Sanctorum deinceps memoriam cultumque ad nihilum recidisse, donec retectis seculo XI eorum corporibus, pristina, imo majori in luce sunt collocati.

[126] [pro seculo XX cryptæ Paulinianæ ampliatio.] Vix Martyrum suorum corpora, effracta non sine archiëpiscopi Udonis licentia S. Paulini crypta, repererant sub annum 1071 canonici, quin ad revocandum promovendumque illorum cultum appulerint animum: quapropter tum Udoni, ceterisque Trevirensibus Optimatibus, tum ipsis S. Paulini canonicis placuit in primis, ut collocandis commodiori ordine Martyrum corporibus vetus crypta ampliaretur, ut cap. 3 num. 27 Inventionis auctor ait: Nam cum, sicut prædiximus, facta per misericordiam Dei hac Sanctorum revelatione, domno nostro archiëpiscopo Udoni, hujusque principibus placuisset, ut cripta sanctorum corporum collocationi competenter amplificaretur, necesse fuit, ut plurimum terræ ex eodem loco purgando portaretur. Antiquum corporum situm Inventionis auctor cap. 2 num. 18 ita describit: Fracta igitur cripta, inventa sunt circa sarcofagum S. Paulini sex sarcofaga, quorum duo lateribus ejus apposita fuerunt (Tyrsi nempe atque Palmatii) quatuor vero pedibus ejus ita altrinsecus adhæserunt, quod utrimque duo ex eis steterint (hinc nimirum Constans & Jovianus; illinc Hormisda & Papirius) item ad caput ejusdem S. Patris nostri septem sarcofaga sanctorum Martyrum (septem nempe Senatorum) totidem corporibus aromatizantia, fuerunt locata. Hæc vero omnia sic colligaverat locantium industria, ut factis fornicibus singulis super sarcofagis binis, nullus, ut dictum est, locus daretur eis movendis, nisi moto prius altari præcipuo monasterii. Situm vero hodiernum Honthemius Historiæ Martyrum Trevirensium § IV schemate expressum exhibet, ex quo apparet, septem senatorum corpora olim conjuncta, ampliata jam crypta, sublatisque fornicibus, sic fuisse divisa, ut hinc tres, illinc quatuor eorum tumuli, ad cryptæ latera remoti fuerint; ex quatuor vero tumulis, qui bini utrimque S. Paulini pedibus olim adhærebant, utrimque unum ad cryptæ latera fuisse motum; reliqua vero duo ex adverso pedum S. Paulini conjunctim collocata.

[127] Udonem in cathedra Trevirensi Egelbertus excepit: is egregiam quoque Martyrum Trevirensium [& oratorium ab Egelberto, Trevirensi ep, constructum,] cultui promovendo symbolam contulit. Rem refero verbis Broweri ad annum 1088 num. 97: Substructum etiam hoc tempore, & consecratum ab Egelberto augustissimum oratorium, Martyrum Trevirensium, quod in D. Paulini cœmeterio insigni religione supplicantis istic assiduo populi, tum aggestis sacrorum ossium acervis venerandum conspicitur. Atque hoc ipsum religiosissimum illud Trevirorum sacrarium est, unde tot, tamque exoptati a bonis, hac nostra memoria, sanctorum Martyrum cineres deprompti, non in remotas tantum & extremas Europæ oras perlati sunt, sed & Africæ immensitatem, quam vasta est, Arabiæque ac Persidis extrema circumvecti, longissimo marium cursu, non sine ingentium testimonio miraculorum, patrum Societatis Jesu opera, studioque in Japones Chinasque, non solum in Indiarum deserta penetrarunt. Unde factum est, ut Trevirensium Sanctorum, qui in Galliarum angulo delitescebant, alio in orbe nunc etiam præcellens memoria vivat.

[128] Porro, notante Honthemio, oratorium illud in magna veneratione est, [quod hodieque in veneratione est,] quarto præsertim, quinto & sexto Octobris die, & vulgo Martyrum sacellum dicitur, verosimiliter ob copiosas illorum reliquias, de quibus Browerus verbis proxime adductis loquitur. Verum unde illæ erutæ, & quando in dictum sacellum illatæ fuerunt? Refert Inventionis auctor num. 22 & seqq. cum jam in eo essent operarii, ut egestam cryptæ ampliandæ causa terram in paludem quamdam efferrent, os quoddam inventum esse, quod sanguine manavit; quo quidem prodigio, qui aderant, monitos sese putarunt, de adhibenda scilicet majori propter hoc signum reverentia, & ipsis Sociorum ossibus, & eorum cineribus: itaque terram prope Martyrum tumulos effossam, & in acervum congestam digniori loco commiserunt; Cujus acervus, inquit ille, dum Galaath, hoc est, Acervus Testimonii, non immerito vocaretur, factum in osse, quod huic suppositum fuerat terræ, miraculum omni posteritati loqueretur. Evanuisse autem hunc acervum, rursum Honthemius notat. In eam igitur opinionem adducor, sanctorum Martyrum reliquias non paucas anno 1071 aut 1072 ex ipsa S. Paulini crypta (quod ad earum fidem non parum facit) fuisse effossas, easque dein anno 1088 ex acervo illo collectas in recens conditum sacellum fuisse illatas, quod propterea Sacellum Martyrum vulgo audierit.

[129] Ceterum sacelli hujus dedicationis inscriptionem sua ætate superstitem etiam Browerus exhibet, [& Sanctis verosimiliter dicatum.] qua, cum S. Mauritii socii nominantur, Thebæi Martyres, Treviris passi, etiam verosimiliter comprehenduntur. Lapis marmoreus, inquit Browerus, in ædiculæ frontispicio collocatus, litteris incisam hujus dedicationis memoriam; & Egelberti nomen in præsentem usque diem ostentat. Sequitur inscriptio his verbis concepta: Anno Incarnationis Domini MLXXXVIII, Indictione XI, X Kalendas Oct. ab Egelberto, Trevirorum archiëpiscopo, dedicatum hoc oratorium, rogatu Cuononis præpositi, in honore S. Crucis, & S. Mariæ Matris Domini, sanctique Michahelis Archangeli, & S. Mauritii sociorumque ejus, & omnium Sanctorum. In cujus altari condidit de sepulchro Domini. Reliquias Lazari, amici Domini, ac SS. Martyrum Pancratii, Sebastiani, Diogenis, nec non SS. Virginum Barbaræ, Cæciliæ, regnante Heinrico imp. III anno imperii sui quinto. Henricus III, alias, computato inter hujus nominis imperatores Henrico Aucupe, quartus anno 1084 Romæ coronatus est ab Antipapa Guiberto.

[130] [Alia quædam Sanctorum apud Trevires cultus] Sub eodem Egelberto, Trevirensi episcopo, S. Paulini basilica combusta fuit; sed dein Adelberti & Rudolphi, ejusdem ecclesiæ præpositorum, industria, minori tamen amplitudine instaurata, ac demum ab Eugenio III, Pontifice maximo, anno 1148 denuo consecrata. Neque vero nulla tum quoque temporis Martyrum, Treviris passorum, est habita ratio: nam & eorum honori consecrata est crypta S. Paulini a Balduino, Cæsareæ Palæstinæ archiëpiscopo, & eorum reliquiæ tum in altari S. Matthiæ, tum in altero, SS. Apostolis & Joanni Baptistæ dicato, collocatæ fuerunt, ut Fridericus docet, de S. Paulini ecclesia cap. 23 ita scribens: Ipsa vero die (pridie Kal. Februarii) consecrata est crypta & altare in ea a supra dicto Baldewino, Cæsareæ Palestinæ archiëpiscopo, in honore S. Mathiæ Apostoli, sanctissimi Paulini episcopi & martyris, cujus corpus, ut diximus, ibidem requiescit, & in honore SS. Martyrum Thebææ legionis. Tum vero positarum in illo altari reliquiarum seriem claudens ait: Et reliquiæ SS. MM. Thebææ legionis: ac post pauca ita prosequitur: Ipsa die consecratum est altare in dextro latere monasterii versus Occidentem, quod dicitur Novum, in honore omnium SS. Apostolorum, & S. Johannis Baptistæ, cujus enumeratis reliquiis, denique iterum subjicit: Et reliquiæ sanctorum Martyrum Thebææ legionis.

[131] [a seculo XII] Neque vero XI & & XII tantum floruit Treviris Thebæorum Martyrum ibi passorum cultus, sed subsecutis etiam seculis, cujus aliquot hinc inde vestigia legam, ut nihil hic de propagato ad exteros eorumdem late cultu & veneratione dicam, qui quam longe lateque per orbem diffusus fuerit, colligi facile ex iis poterit, quæ de sparsis eorum quaquaversum reliquiis infra dicentur. Fridericus, S. Paulini præpositus, anno 1402, ut quorumdam susurris, S. Paulini caput in Phrygia remansisse, dictitantium, obviam iret, S. Paulini tumbam, privatis coram testibus, reclusit, indeque exceptum S. Paulini caput omni populo non modo publice spectandum præbuit, verum etiam anniversariam celebritatem, profuso eam in rem patrimonio, instituit, qua ad cultum & venerationem Sanctorum, in S. Paulini ecclesia quiescentium, tres quotannis in pervigilio translationis S. Paulini congregationes, canonicorum una S. Simeonis, monachorum duæ S. Maximini & S. Mariæ ad Martyres, S. Paulini ædem frequentarent, & solenni ritu Vesperas decantarent. Qua occasione Martyrum etiam Thebæorum cultui consultum voluit: ita enim Fridericus ipse scribit cap. 16 de S. Paulini ecclesia: Instituit, ut semper vigilia translationis prælibatæ, solemnes ecclesiarum sanctorum Maximini cum Antiphona de S. Paulino, Simeonis cum Antiphona de pluribus Confessoribus, ac B. Mariæ ad Martyres cum Antiphona de pluribus Martyribus, processiones ad ecclesiam sanctissimi conveniant Paulini, pro Vesperis ibidem solempniter celebrandis, ac post Antiphonam super Magnificat memoria fiat omnium Pontificum & Confessorum. Demum ad criptam, omnium Martyrum in memorata ecclesia quiescentium.

[132] [ad nostram usque] Breviarium secundum usum monasteriorum SS. Maximini, Willebrordi & Naboris, anno 1600 a S. Maximini monachis editum, de S. Tyrso, Palmatio & Sociis Officium exhibet; quod ex communi de pluribus Martyribus passim desumptum est. Oratio principalis ita habet: Deus, qui SS. tuis Thyrso, Bonifacio, Palmatio Sociisque eorum ad hanc gloriam veniendi copiosum munus gratiæ contulisti, da famulis tuis suorum veniam delictorum, ut Sanctorum tuorum intercedentibus meritis, ab omnibus mereamur adversitatibus liberati. Per Dominum. Oratio post Euangelium: Attendite a fermento Pharisæorum: Præsta, quæsumus Domine Deus noster, ut sicut populus Christianus beatorum martyrum tuorum, Thyrsi & Palmatii, Sociorumque eorum temporali sollennitati congaudet, ita perfruatur æterna: & quod votis celebrat, pio apprehendat effectu. Per Dom. Oratio ad Sextam: Prærta quæsumus, omnipotens Deus, ut, qui gloriosos martyres Thyrsum, Bonifacium & Palmatium Sociosque eorum fortes in sua confessione cognovimus, pios apud te in nostra intercessione sentiamus. Per Dom. Oratio ad Nonam: Deus, qui nos concedis &c. Itaque & in cœnobio Epternacensi, S. Willebrordo & in Divodurensi seu Metensi, S. Nabori sacro, cultum Martyres nostri habuerunt.

[133] Lectionarium, de Sanctis quibusdam Trevirensis Officii inscriptum & Treviris anno 1645 typis Huberti Reulandt excusum, [ætatem] ad diem IV Octobris Lectionem propriam de S. Tyrso & Sociis Martyribus Trevirensibus habet hujusmodi: Thyrsus cum Sociis Thebææ legionis ad supplicium exquiritur. Unde Rictiovarus, accepto ab imperatore mandato, eum Trevirim usque persecutus est; & mox, occupato urbis loco, quem Campum Martium, idolomaniæ gentilium sedem, celebrant; istuc, advocata concione peregrinorum militum, accersiri jubet: Thyrsus haud cunctanter obsecutus cum prodiisset, ad sacrificandum diis & Christianum nomen insectandum solicitatur. Cum vero Thyrsus dux isthoc tam nefando sacrilegio, & tanta in Deum, optimum parentem, contumelia motus, respondisset, mortem sibi suisque jucundiorem fore, Rictiovarus, ut Christiano nomini jam dudum infensus, sternere confestim eum jubet, ac ferro sævire in Thebæorum viscera ferocem militem. Nec mora, discurritur ad imperium tyranni, gaudetque cædibus innoxiorum satelles, quarto Nonas Octobris, quo tyrannus urbem introiit. Imbutis autem jam sanguine plurimo dextris, ad extremum Interfectorum abjecta sunt cadavera. Thyrsus autem S. Paulini corporis sinistrum latus in ecclesia, a S. Felice archiëpiscopo extructa, claudit.

[134] Quam celeber fuerit Martyrum Trevirensium apud exteros & incolas cultus seculo proxime elapso, [propagati] etiam intelligitur ex iis, quæ in Gestis Trevirorum cap. 200 apud Honthemium pag. 896 a Joanne Kenn, ad S. Florinum cantore, & scriptore æquali, exarata leguntur. Deflet laudatus auctor illatas anno 1673 a Gallis tum monasteriis Trevirensibus ruinas, tum ipsis Sanctorum reliquiis injurias, sed ita ut Martyrum nostrorum ea tempestate celebritatem non obscure prodat. Verba ejus, quæ huc faciunt, hæc sunt: Jacet, dirutumque est vetustissimum quoque DD. Paulini canonicorum collegium, ædem sacram, multasque circum domos complexum. Uterque locus (SS. Maximini & Paulini) sanctorum hominum monumentis & hic imprimis ossibus reliquiisque sanctorum Martyrum sub Rictiovaro occisorum plenissimus, exteris & incolis venerandus, & quotidianis fere processionibus hominum, Deum in Sanctis suis venerantium, adiri solitus. Videri apud laudatum auctorem cetera possunt, cui si fides habenda est, Gallorum aliquibus non impune cessit, Sanctorum reliquias male habuisse, & monumenta diruisse.

[135] [documenta.] Funesta iterum anno hujus seculi decimo tertio Trevirensibus calamitas incubuit: nam præter belli, quibus premebantur, mala, ingentem omnibus metum pestis incusserat. Hæc in Septentrionalibus oris exorta, finitimas Germaniæ partes corripuerat, jamque in Austriam pervaserat. Itum est malo obviam, ac diligentissime cautum est, ne quis serpenti malo aditus panderetur: sed rati sunt Trevirenses, plus sibi præsidii fore in Sanctorum suorum patrocinio, quam adhibita quacumque cautione humana. Itaque Carolus, Trevirensis archiëpiscopus, ad universos diœcesis suæ fideles efficacissimas litteras dedit, quibus omnes ac singulos ad exoranda Sanctorum Trevirensium patrocinia vehementer hortatus est; quos dum enumerat, populoque proponit, inter Trevirenses tutelares Sanctos, Martyres quoque nostros recensuit. Flectamus genua, inquit, & corda nostra hoc acceptabili Dominici Adventus tempore, Regi pacifico, qui pacem annuntiat hominibus bonæ voluntatis, humiliter occurramus, Patremque misericordiarum ac Deum totius consolationis per intercessionem B. M. V. consolatricis afflictorum, SS. Tutelarium nostrorum, S. Matthiæ Apostoli, SS. Archiëpiscoporum & Martyrum Trevirensium, S. Caroli Borromæi, SS. Sebastiani & Rochi, specialium adversus pestem patronorum, corde contrito & humiliato deprecemur pro avertendis ulterioribus flagellis &c. Nec dubium ullo modo est, quin piis præsulis sui monitis Trevirenses libentissime paruerint. Qualis itaque Treviris fuerit, maxime a seculo XI, horum Martyrum cultus ex jam dictis liquet; at quam longe lateque ad exteras quoque provincias propagatus fuerit, ex iis, quæ infra de missis alio eorum reliquiis dicentur, apparebit.

§ X. Sancti Martyres prodigiis illustrantur.

[Detectis MM. tumulis varia succedunt prodigia:] Ad promovendum augendumque domi forisque Martyrum cultum non parum fecit prodigiorum, quæ illorum intercessione operari Deus dignatus est, frequentia. Describit illa anonymus noster cap. 3 & 4, rebus, quas narrat, æqualis; non sic tamen ut omnia persequatur, sed e multis pauca recenseat: Ex his igitur aliqua … breviter notamus, inquit num. 22: & rursum num. 27: E quibus (miraculis ad tumbas Martyrum in S. Paulini crypta quiescentium patratis) nostræ nunc memoriæ succurrentia, breviter sunt designanda. Fidem vero meretur eo majorem, quo debuit esse in scribendo cautior, propterea quod non deessent, qui scribentis errores aut fabulas redarguerent, de quibus nimirum sub initium cap. 3 ita ait: Nec tamen defuit in ipso fidelium Dei collegio (an S. Paulini?) ecclesiæ malignantis dissensio, quæ hæc divinæ miserationis beneficia non, quanta debebat, reverentia suscipiebat. Sed spiritu instigata maligno dentibus ea lividis laniare præsumebat. Hæc porro non de miraculis, sed de tabula plumbea, quæ nonnullis parum credulis falsi suspicione laborabat, intelligenda sunt. Primum vero, quod anonymus miraculum narrat, hujusmodi fuit.

[137] Detectis Martyrum tumulis, ut supra dixi, [es quoddam] amplificandæ atque ad augustiorem formam revocandæ Paulinianæ cryptæ canonici incubuere: at quoniam S. Paulini monasterium adeuntibus huic vicina palus erat incommodo, placuit canonicis, ut effossa sive e S. Paulini crypta sive e vicinis contiguisque locis terra oppleretur, quo facilior pateret ad monasterium via. Paludi vero unus e canonicis vicinas ædes habebat, qui, dum congestam ante ædes terram æquat, ossium quorumdam frusta forte fortuna offendit; quæ sanctorum Martyrum esse ratus, tollit ex iis unum, sordibusque purgatum ædibus suis infert, & famulæ curæ committit, dum, quo par esset loco, reconderetur. Rogat illa contemptim, cur id dignum veneratione sit? muliebris tamen supellectilis scrinio includit. Sed levitatis suæ, flectente in vesperum die, pœnas non leves dedit. Jam enim cœnandi tempus aderat, cum corripitur subito vehementi cordis dolore, &, voce interclusa, ad extrema deducitur. Affertur miseræ, in quod os illud conjecerat, scrinium, ut inde liquorem medicum leniendo malo idoneum promeret. Vix id recluserat, quin & copiosus ex osse sanguis eruperit, & omni dolore vacuam sese senserit mulier.

[138] Stupere omnes, qui aderant, spargi illico per urbem miraculi fama, [sanguinem fundet,] concurrere ad S. Paulini abbates, præpositi, chorepiscopi, decani. His coram manans ex osse cruor non semel transfunditur in scrinium, sed altero redundante continuo. Convocatur in templum æris campani sonitu populus ad tam inusitatæ rei spectaculum, quod ab hora nona Sabbathi usque ad sequentis feriæ 2 tertiam tenuit. Posteaquam vero prodigium istud manare longius per hominum ora cœpit, magnam variis e locis ad visitandos Martyrum tumulos excivit multitudinem hominum, quos inter ægri non pauci, rite compuncti, & haustu aquæ sacro cruore intinctæ refecti, sani & incolumes, unde profecti fuerant, redierunt. Hujus quoque prodigii scriptor alter, rei gestæ æqualis, Lambertus Schafnaburgensis ad annum 1072 mentionem facit his verbis: Dumque ex crypta, ubi Sancti (Martyres Trevirenses) pausabant, terra portaretur, os quoddam incaute projectum, sanguinem fudit non modicum, & usque hodie permanet sanguinolentum. Lucubrationem vero suam Lambertus ad annum 1077 usque perduxit. Ceterum, cum os illud inventum fuerit terræ, ex ipsa S. Paulini crypta vel locis vicinis erutæ, permixtum, verosimile fit, monente Honthemio, illud vel in ipsa crypta, vel terra huic proxima jacuisse, eoque post iteratas tum basilicæ San-Paulinianæ, tum cryptæ ipsius instaurationes facile e sarcophagorum aliquo potuisse dilabi; quod & alias contigisse, observat.

[139] Alterum mox prodigium, ad Martyrum tumulos haud multo post factum, [pœnitenti ferreum vinculum sponte solvitur;] anonymus recenset, quod coram Udone, Trevirensi archiëpiscopo, accidisse scribit, id utique non facturus, nisi de rei veritate constitisset. Situm vero in eo est: moris olim fuit, ut, qui insigne aliquod flagitium admisissent, in pœnam delicti vinculis constricti Sanctorum monumenta obirent, dum divinitus vincula solverentur in satisfactionis indicium. Hujusmodi aliquis, audita forte jam recitati miraculi fama, Treviros venit; atque ab ipso Udone ductus in Martyrum cryptam, cum ad eorum tumulos aliquamdiu orationi vacasset, ac jam abire inde meditaretur, vinculum ferreum, quod brachium ejus dexterum ita strinxerat, ut non solum caro, sed & nervi & ossa nuda apparerent, qua parte firmius erat, repente dissiliit, ceciditque in unum e Sanctorum tumulis, licet satis remotum, ne dubium foret, quorum id meritis accidisset. Istud porro miraculum contigit eo temporis spatio, quod a die tertio Martii usque ad Kalendas Apriles anni 1072 effluxit: nam illo quidem die primum illud, quod paulo ante retuli, miraculum contigit; tertium vero, mox narrandum, die Palmarum, seu Kalendis Aprilis (cum eo anno die ejusdem mensis octavo Pascha celebratum fuerit) si quidem anonymus Martyrum miracula describat, servato temporis ordine.

[140] [mutæ surdaque loquelæ & auaitus; puero usus brachii, & linguæ,] Die vero Palmarum mulier quædam muta simul & surda, linguæ, auriumque usum ad sanctorum Martyrum tumulos, clero populoque inspectante, recepit. Nondum mensis Aprilis abierat, quin die ejus XXV vel XXVII quartum prioribus prodigium accesserit, quo puero, Martyrum tumulos osculato, linguæ & brachii dextri usus restitutus fuit, rem examinante & approbante Udone archiëpiscopo, qui tum temporis illis una cum S. Paulini canonicis orationi vacabat. Dixi, die Aprilis XXV vel XXVII : hunc enim notat anonymus; sed verosimile fit, pro V Kalendas Maii, seu die XXVII Aprilis, legi debere: VII Kalendas Maii, qui dies mensis Aprilis quintus est supra vigesimum, inciditque in festum S. Marci, quo ad urbis monasteria a circumjacentibus villis supplicationes institui solent, ut in hunc anonymi locum Honthemius notat: verumtamen haud satis certum, in anonymi verbis mendum cubare: nam Egbertus supplicationis illius auctor, nullum iis habendis certum diem, sed hebdomadam a Paschate tertiam, ut quidem Gesta Trevirorum cap. 44 apud Calmetum habent, præfixit. Cum autem anno 1072 Pascha inciderit in VIII Aprilis, hebdomas a Paschate tertia æque XXVII ac XXV Aprilis complectitur. Dein Broweri ætate non omnium pagorum Treviris vicinorum incolas uno eodemque die supplicationem instituisse videntur; sic enim scribit ad annum 983: Quin & Egbertum auctorem earum supplicationum comperio, quas e circumjacentibus undique pagis confluens agrestium cœtus, suo quisque die, velut in agmen coactus, curione præeunte, cum cantu & crucibus religiose in urbem instituit, obitisque præcipuis Divorum templis, rite peragit. Unde conjici etiam potest, ex Egberti instituto alios aliis pagis dies fuisse præstitutos, quibus Trevirensem urbem adirent; fuerit vero puer ille ex eorum forsan numero, quibus dies XXVII Aprilis instituendæ supplicationi erat indictus.

[141] [paralyticæ motus, cæco visus, ægro sanitas restituitur.] Sequitur quintum prodigium, quod non multo post jam proxime recitatum contigit, quoque puella quædam paralytica, ad sanctorum Martyrum tumulos adducta, integram totius corporis sanitatem consecuta est. Hujus porro miraculi testem sese oculatum scribit anonymus: Hanc itaque, inquit, mirabili motu membrorum palpitantem juxta Sanctorum sarcofaga vidimus locari. Denique duo his successisse præterea miracula, scribit, quorum uno cæcus quidam, cum se ad denarium quotannis persolvendum obligasset, oculorum usum recepit; altero vero, villanus aliquis toto corpore ex diuturna ægritudine inflatus & Trevirim ductus, acta de peccatis suis pœnitentia, conceptoque recte vivendi voto, paucorum dierum spatio omnino convaluit. Atque hæc quidem anonymus apud Honthemium Martyrum nostrorum miracula, sed e pluribus pauca dumtaxat enumerans, nonnihil fusius describit. Fuerunt & alia vel in ipsa sanctorum Martyrum inventione, vel non multo post patrata prodigia, quæ alter anonymus, S. Paulini canonicus, ut videtur, litteris consignata reliquit, rebus, quas narrat & ipse æqualis, uti ex ipsius verbis, ubi de miraculis tum in matrona Wormatiensi, tum in muliere Burgundica patratis agit, infra recitandis manifeste colligitur. Descripsit illa Papebrochius noster, nescio, an ex veteri Ms. de Martyribus Trevirensibus a P. Alexandro Wilthemio eruto, unde certe Prologum eorum Passionis, cujus initium, Quamquam Scriptura sacra testante, deprompsit, an ex aliis Mss. Trevirensibus, quorum apographis folio separato, quæ sequuntur, miracula miscuit, nulla apposita nota, unde illa descripserit: at undelibet id fecerit, ita habent.

[142] Hac itaque miraculorum fama circumquaque vulgata, [Rustici in Sanctos injuria] cum crypta, fratre Remigio arcem operis hujus dictante, fratre vero Cuonone, ejusdem videlicet monasterii (Pauliniani) custode, sumptus ministrante, pulchra admodum operositate fuisset inchoata, aliquibus circumjacentium villarum rusticis complacuit, ut, ad promerendum sanctorum Martyrum patrocinium, aliquas facerent collationes eleëmosynarum. Communicato itaque inter se ex hac re consilio, ordinatis inter se hujus exactoribus eleëmosynæ, diem etiam, in qua eadem oblatio per domos singulas exigeretur, constituerunt. Quadam die contigit, aliquem eorum exactorum in taberna vinaria in villa Fratrum, Mesenich vocata, cum aliis, ut mos est, rusticorum catervis ad potandum sedere. Cui collationis commissum officium, cum subito in mentem veniret, surrexit concitus, &, quare diutius ibi morari sibi non liceret, ceteris intimavit, eos quoque, qui ibi aderant hujus communionis participes, ad solvendum oblationis promissum surgere, rogavit. Hoc ergo cum orans se libenter & hilariter facere dictis & factis comprobaretur, erat inter eos quidam miser, de villa, quæ vulgo Manbach vocatur, oriundus, qui haustu vini, non, ut par erat, ad laudem Dei exhilaratus; sed felle malitiæ toxicatus, requisivit, ad quod opus collectas illas farinæ & frumenti, stulti, non Dei judicio, sed pravæ æstimationis vitio, homines tantopere maturarent. Quod cum diligenter fuisset expositum, auxit his verbis nequitiæ suæ cumulum: Si mihi, inquit, hæc omnia daretis, majus ex me, quam ex illis, quibus hæc mittitis, Sanctis commodum sperare possetis.

[143] Vix dum igitur verba blasphemiæ miser protulerat, [paralysi punitur; sed vigor] cum ecce divinæ animadversionis vindicta non incompetenter ei est inflicta: nam lingua ejus blasphema in eadem hora morbo paralysi percussa conticuit, membra etiam illius omnia eodem morbo sunt repente dissoluta. Mansit itaque per aliquot dies nec cibum capiens, nec verbum aliquod loqui prævalens. Tandem vero aliquando aliquo sentiendi aliquid munusculo divinitus redonatus, cœpit nutu, quo poterat, confessionem sui facere reatus, pœnitentiam sibi pro admisso crimine a presbytero imponi, plus lacrymis, quam verbis deprecatus. Hi ergo, qui nutum ejus pœnitentiæ persenserunt, votum pro liberatione illius sanctis Dei Martyribus, quos ille stultus, vel magis in quibus principem martyrum Christum offenderat, faciebant. Ad quorum verba ille idem, accepta stipulatione, quæ consueto loquendi usu Repensum vocatur, eisdem Sanctis, si convalesceret, oblaturum, quia verbis necdum poterat, capitis nutu ac stipulæ jactu significabat. Quo facto, brevi admodum temporis spatio interjecto, ita efficaciter convaluit, ut ad jam dictam sanctorum Martyrum memoriam cum peccatorum suorum confessione, & votiva oblatione ipsemet veniret: factaque coram sanctis Martyribus blasphemi sermonis satisfactione, sanus & incolumis ad propria Deum in Sanctis venerabilem laudando rediret.

[144] [resipisienti redit:] Contigisse hoc miraculum, cum amplificanda ornandaque S. Paulini crypta adhuc occuparentur canonici, ipse contextus docet. De Remigio, qui operi præerat, plura legisse me, non memini. Forsitan unus e tribus illis canonicis fuit, quibus maxime sanctorum Martyrum inventio cordi erat, de quibus Inventionis auctor cap. 2, num. 13. Cuononis vero, monasterii S. Paulini custodis, ibidem idem auctor nominatim meminit. Signatur quoque ejus memoria in Necrologio S. Maximini ad XVI Kal. Junii seu XVII Maii, idemque est ac ille, cujus rogatu sanctorum Martyrum sacellum in cœmeterio S. Paulini Egelbertus anno 1088 consecravit. Porro vicos hic memoratos, Mesenich & Manbach, Treviris haud procul dissitos, ex ipso contextu pariter liquet. Honthemius in Chronographia Trevirensi tom. 3 Hist. Trev. præfixa geminum memorat vicum Mesenich, quorum alter in decanatu Bitburgensi, alter in satrapia Cochemiensi situs est. Hic autem in Charta Geographica archiëpiscopatus Trevirensis apud Calmetum tom. 1 Historiæ Lotharingicæ prope Mosellam inter Zurstuben & Beilstein collocatur; nec inde procul vicus quidam Manebach occurrit: verum uterque Treviris remotior, quam ut de illis hic sermo esse videatur. Propinquior Treviris est vicus alter Mesenich in decanatu Bitburgensi situs. Hunc Fredericus de Wit in Charta Geographica 78 archiëpiscopatus Trevirensis, imo & alterum vicum Monbach dictum, priorem quidem ad lævam, posteriorem ad dexteram fluvii, quem Sour nominat, inter Wasserbillich & Epternacum collocavit; quos, cum Treviris duobus tantum tribusve milliaribus absint, hic forte designavit anonymus; esto, Fredericus Monbach, non Manbach scripserit. Nisi tamen quis vicum Mannenbach haud procul Sarræ castro dissitum intelligere malit. Ad miracula revertor.

[145] [eamdem sortem] Sic pergit alter anonymus: Huic miraculo sicut in ordine, ita etiam in rei similitudine proximum erat illud miraculum, quod in quadam femina ex Sancti (Paulini, ut opinor) familia Benzela vocata, divina potentia hoc modo est operata. Dum, invento beatorum Martyrum thesauro, super aurum & argentum & super omnem lapidem pretiosum decoro, magnum per ecclesias Dei tripudium longe lateque ex hac re celebraretur, erat hæc nostræ viciniæ cohabitatrix femina: die quadam ad villam quamdam, nomine antiquo, & ob hoc pagano, Ad Sanctas Arbores videlicet vocatam, causa tondendarum ovium suarum ab urbe est digressa. Ubi inter tondendum quæstio est orta considentium rusticorum de inventione in urbe Treverica Martyrum gloriosorum. Aliis videlicet nomen Domini inde laudantibus, aliis vero hujus rei eventum, licet sæpius auditum, ab tamen femina, utpote civitate Treverica, iterum audire desiderantibus. Cum ergo simplicia rusticorum desideria ordinem rei hujus humiliter exquirerent, retulit in hac responsione revera miserrima: Quid vobis aliud ex hac rei dicam, nescio, sed sarcophaga ibi esse inventa, audio, quorum similia non pauca in horto meo, etiam caulibus cooperta, consistunt.

[146] Igitur divina Sapientia volens probare, quam sint aliquando damnanda humanæ pravitatis judicia, [simili de causa] si fuerint humanis depravata judicia, non distulit temerariæ mulieris judicium damnare. Vixdum enim completo hoc verbo blasphemiæ, cum linguæ officio, tum etiam totius corporis destituta est obsequio, morbo scilicet, qui dicitur paralysis, nervorum dissolutionem faciente in membris singulis: cœpit tamen peccatum blasphemiæ intimis gemitibus & lacrymis pœnitere atque damnare, cœpit ab amicis, ut eam ad sanctorum Martyrum memoriam cito deferrent, quo poterat, capitis nutu humiliter postulare. Cum ergo Sanctorum loco cum oblatione votiva fuisset præsentata, aliquo quidem loquendi usu est redonata, non minima tamen infirmitatis gravedine ad usque finem vitæ suæ divinitus est mulctata.

[147] Locum, quo mulier illa tendendarum ovium causa sese contulerat, [mulier subit.] &, pagano nomine Ad fanctas arbores dictum, nusquam inveni: putem tamen sic dictum, seu quod, nondum exstincta penitus in illis tractibus superstitione ethnica, sacrificia illic peragi consueverint, seu quod ipsis arboribus divinus quidam cultus impensus fuerit. Utrumque enim frequens admodum fuisse olim, multis docet Georgius ab Eckhart Rerum Francicarum lib. 23 num. 29, ubi præter alios dicti sui testes producti Baudemundum in Vita S. Amandi, qui (vide tom. I Februarii pag. 850) arbores ac sylvas a Gandensibus cultas fuisse prodit; Rheginonem de Disciplina Eccles. lib. 1 pag. 143, ubi hæc leguntur: Consuluisti magos aut aruspices, aut incantatores, aut sortilegos, vel vota, quæ ad arbores vel fontes fiunt, vovisti, annos tres pœniteas; Willibaldum in Vita S. Bonifacii cap. 8, de Hassis ita loquentem: Alii lignis & fontibus clanculo, alii autem aperte sacrificabant. Quo eodem teste, Bonifacius Robur Jovis Geismariæ succidit. Quantus vero honos olim hujusmodi arboribus fuerit habitus, concilium Namnetense anno 659 celebratum explicat: Summo, inquit cap. 20, decertare debent studio episcopi & eorum ministri, ut arbores dæmonibus consecratæ, quas vulgus colit & in tanta veneratione habet, ut nec ramum inde audeat amputare, radicitus exscindantur & comburantur. Neque vero vota tantum & sacrificia ibi fiebant, sed etiam lumina accendebantur, & superstitiosis observationibus vacabatur, ut docet Capitulare Aquisgranense Caroli Magni anni 789 cap. 63. Item de arboribus, vel petris, vel fontibus, ubi aliqui stulti luminaria vel aliquas observationes faciunt, omnino mandamus, ut ipse pessimus usus & Deo execrabilis, ubicumque invenitur, tollatur & destruatur. Hujusmodi itaque arboribus locus ille fuerit olim consitus, atque propterea Ad sanctas arbores appellatus, ipsumque nomen ad seculam XI usque permanserit. Quid porro narret anonymus, audiamus.

[148] [Alia item morbo punita, mox sanitatem recipit.] Istud autem, inquit, quod hic inseruimus, miraculum in ipso miraculorum, quæ notavimus, exordio contigisse, non tamen nisi iis jam conscriptis, comperimus. Cum enim lignorum sustentacula ad opus cryptæ necessaria ab operis hujus constructore, fratre videlicet Cuonone, apud quemdam rusticum, nomine Adelhardum, de villa, Elle vocata, fuissent atrata; voluit ille, postpositis interim aliis necessitatis suæ negotiis, de solvenda statuto termino lignorum conventione laborare; sed uxor ejus alia rustica necessitatis opera, quæ ipsa vellet properati, hac videns de caussa tardari, cœpit cum illo frequenter inde caussari. Cœpit factam ab eo de lignis, velut cautam minus, conventionem muliebribus ei convitiis improperare & quanto valuit furore eum ab hac attendenda vel solvenda conventione perstitit dehortari. Cum interim subitanea infirmitatis gravedine tam duriter est castigata, ut brevissimo temporis spatio pene fuisset exanimata. Ex qua victa anxietate convocari fecit ad se maritum suum sub omni celeritate, eumque pro Dei rogat voluntate, ut, posthabito omnium aliarum rerum negotio, Sanctorum instaret servitio, lignorum videlicet acceleranda conquisitione, maturandaque transmissione deproperando. Ut ergo aperte omnibus claresceret, unde hæc illi infirmitas oborta fuisset, vixdum hæc verba deprecationis vel confessionis finierat, cum ecce totius infirmitatis excussa gravedine, plenaria mox recepta corporis valetudine, stratum reliquit, & exemplo curatæ quondam socrus Petri a Domino, marito ad opus Sanctorum maturando in silvam ituro prandium paravit.

[149] [Matrona Wormatiensis, fracto crure, sanctur,] Illud etiam silentio non est contegendum, quod, ad istorum Sanctorum merita remotis etiam populis prædicanda, præsens ubique Divinitas est operata. Matrona siquidem aliqua in pago Wurmatiensi, utpote in terra genitali constituta, die quadam, quo nescitur, erat equitatura: cum ergo super equum, quem dicimus ambulatorem, fuisset levata, a quo sæpius absque aliqua etiam recalcitratione cum omni mansuetudine fuerat portata; cœpit idem equus contra morem subito subsistere & ad instigationem plurimorum velut immobilis aliquamdiu stare. Tamdiu vero nimia circumstantium concitatione, plurima quoque flagellatione, velut in iram commotus, saltu non modico de terra levatus, longe est expatiatus. Ipsam quoque insidentem matronam, tam nimio motu sui nimirum a se excussam, duriter adeo projecit, quod cruris ejus tibia in tribus locis est confracta. Cum ergo circumstantes levaturi accurrerent, rogabat eos obnixe, ut colligatis eodem in loco tibiæ fracturis, eam non prius inde moverent, quam ad aliquas Sanctorum memorias orationes facerent votivas. Animo denique illius per omnia versato, sanctorum Martyrum apud Treviros noviter inventorum occurrit recordatio. Ad horum igitur Sanctorum memoriam cum se promitteret, non equo alicui insidendo, sed propriis se pedibus, si convalesceret, movendo cum oblatione venturam, ita ad præsens sanitatem sibi rediisse sensit integram, ut ad manum unius hominis confurgeret, quæ se paulo ante plurimorum manibus portandam committere præ doloris nimietate non auderet. Hæc autem, quæ dicimus, ab eadem matrona, teste hujus rei veracissima, cum votum suum in monasterio Martyrum persolveret, accepimus.

[150] His & hujuscemodi miraculorum spiculis crebris divinæ potentiæ actibus circumquaque volantibus, [corantur rustici male affecta brachia,] rusticus quidam, Engelo vocatus, de villa Walpillig vocata, oriundus, qui usum brachiorum amborum per multos annos perdiderat, ad horum recordationem Sanctorum cum oblatione venire non distulit. Quo cum venisset, brachiaque debilia spe misericordiæ Dei per horum merita Sanctorum consequendæ, per omnia sarcophaga eorum traxisset; recepta mox utriusque brachii valetudine, lætus rediit inde, Deum in Sanctorum suorum benedicens beatitudine, cui & honor & gloria in secula seculorum. Amen. Relata hoc & duobus proxime præcedentibus numeris anonymi verbis miracula continua oratione proposui, quod pauca in illa observanda occurrerent, quæ hic breviter congero. Villa Elle num. 148 memorata ab Honthemio in Chronographia sub quarto archidiœcesis Trevirensis archidiaconatu Longuionensi (est autem Longuio seu Luguio Ducatus Barrensis in Luxemburgici territorii confiniis oppidulum) sub capitulo vero Merschensi collocatur. Mersch vero pagus est tribus circiter leucis horariis Luxemburgo dissitus ad fluvium Alzitz; unde & prope abest alter pagus Walpillich, cujus hoc numero mentio facta. Wormatia Vangionum urbs est episcopalis sub metropoli Moguntina. Denique ex verbis, quibus num. 149 claudit anonymus, vixisse illum, cum, quæ describit miracula, contigerunt, illaque vel vidisse, vel ex iis, qui viderant, audivisse intelligitur: ex iis vero, quibus num. 148 orditur, liquet, non retulisse illum miracula singula eo ordine, quo acciderunt, sed nonnulla tum primum in chartas contulisse, cum ad eorum cognitionem pervenit.

[151] Hinc, ut opinor, effectum est, ut, quamquam narrationi suæ jam finem imposuisset, [& mulieris Burgundicæ paralysis, quibus prodigiis] sequens miraculum, quod etiam reliquorum forte postremum fuit, deinde his verbis adjecerit. Illud etiam tam prope, quam longe positorum, ædificationi credimus profuturum, si hoc memoriæ tradendum notamus miraculum, quod in partibus Burgundiæ ex hac Sanctorum contigisse revelatione, eorumdem, in quibus contigit, didicimus relatione. Erat siquidem in villa Polevin quædam mulier plurimi temporis paralytica, quæ cum factam in urbe Treverica Sanctorum revelationem a viantibus audisset, maritum suum rogavit, ut, si per merita & intercessionem revelatorum in urbe prædicta Sanctorum convalesceret, eam se cum illo deducturum voveret. Quod cum ille absque dilatione fecisset, illa absque alicujus intervalli suspensione grabatum, per multa annorum curricula continua corporis sui gravedine gravatum, sana & incolumis surgendo relevavit, & promissum iter in Treviros, gratias ibi pro salute sua sanctis actura Martyribus, cum viro suo ordinavit.

[152] Denique ad annum 1615 in Annalibus Trevirensibus a Browero & Masenio editis legitur P. Nicolaus Trigaulius, [aliæ dein alibi quoque accesserunt.] Nicolaus Trigaultius, e Societate nostra sacerdos & fidei Christianæ apud Sinas egregius præco, cum illuc reditum pararet, a Lothario Trevirensi electore varias Sanctorum reliquias, fovendæ promovendæque religioni præsidia, impetrasse: porro has Martyrum Trevirensium fuisse, liquet ex indice Historico tomo 2 Trevirensis Historiæ subnexo, ubi titulo: Societas Jesu, ista leguntur: P. Trigautius a Lothario archiëp. Reliquias Martyrum Trev. impetratas refert in Chinam: harum denique ope, & Martyrum intercessione in remotissimis mundi plagis varia quoque atque ingentia contigisse miracula, Browerus tradit ad annum 1088 num. 97, verbis a me hic num. 127 descriptis: quamquam nec hic, nec alibi, quod sciam, suppeditet quidpiam, unde, fuerintne eæ reliquiæ Martyrum Thebæorum, an indigenarum die V aut VI Treviris cultorum, queat utcumque dignosci. Hæc itaque miracula, sicut & cetera, hactenus allata, vel iis Sanctis, qui in crypta S. Paulini quiescunt, vel Martyribus Trevirensibus universim tribuenda sunt.

§ XI. Sanctorum Martyrum Reliquiæ, præcipue per Germaniam, dispersæ.

[SS. Martyrum reliquiæ] Tanta miraculorum frequentia exteros populos latere non potuit, & ut multi tum Trevirenses indigenæ, tum exteri eorum sibi reliquias expeterent, effecit. Equidem e SS. Maximini & Paulini monasteriis transportatas fuisse earum portiones in Germaniam, Bohemiam, Belgium, Italiam, multorum compertum est testimonio. Ad Hassiæ fines intra Paderbornensis diœcesis limites, ut scribit Schatenus lib. 4 Annalium Paderbornensium ad annum 998, Helmershusanum Benedictinæ familiæ monasterium Ekkiardus comes condidit ditavitque, cujus abbas sextus Thietmarus, cum semiruta monasterii ædificia instaurasset, annuente Brunone, archiëpiscopo Trevirensi, S. Modoaldi corpus, & duo Thebæorum Martyrum pignora anno 1107 IV Idus Maii dono accepit, & honesto pompæ spectaculo translata, in oratorio S. Petri honorifice collocavit; ut ad hunc annum rursus Schatenus scribit. Consule etiam, si vis, Acta Translationis S. Modoaldi apud nos edita tom. III Maii pag. 63. Porro Thietmarus, Gumbertum, Abdingoviani prope Paderbornam monasterii, a S. Meinwerco conditi, abbatem, partarum Reliquiarum voluit esse participem, eique præter alias Sanctorum exuvias, largitus est brachium, caput & costam unius Sanctorum Thebæorum.

[154] [in diœcesim Paderbornensem,] Probat id Schatenus ex Abdingoviani tabularii hujusmodi scripto: Thietmarus, Helmwardeshusanus abbas, cum unanimi fratrum suorum consensu concessit abbati Gumberto, suisque fratribus & universæ Paderbornensi ecclesiæ ex sacrario B. Petri Apostoli pretiossimas Sanctorum reliquias, quæ sibi divina dispositione & ordinatione collatæ sunt ab ecclesia Trevirensi, atque licentia archiepiscoporum atque abbatum, ceterorumque Priorum utriusque metropolis, ad laudem & gloriam omnipotentis Dei; & augendum atque dilatandum honorem & venerationem ac servitium eorumdem Sanctorum omni cultu solemni. Integrum corpus unius sanctarum virginum. De corpore S. Probi episcopi & martyris, qui fuit ductor earum. De corpore S. Modualdi Trevirorum archiëpiscopi, Bonosii atque Abrunculi archiëpiscoporum. De stola & pallio S. Maximini archiëpiscopi, brachium cum capite & costa unius Sanctorum Thebæorum &c. Addit denique idem Schatenus: Demum omnis ille Sacrorum thesaurus, postquam fatali Lutheri ætate postremus Helmwardeshusanus abbas cum monachis, ducta uxore, transiit ad hæresim, Erici episcopi Paderbornensis industria subtractus servatusque, cessit Paderbornensi ecclesiæ, ut tempore commemorabitur. Ipsum vero celebre cœnobium jacet nunc inter rudera ab Hassis disjectum, ex quo primum Lutherana, post Calviniana hæresis omnia turbare cœpit. Rexit Paderbornensem ecclesiam Ericus ab anno 1508 usque ad 1532.

[155] Pauci abhinc anni effluxerunt, cum altera Reliquiarum Thebæorum Martyrum translatio facta est: [Brunsvicum,] nam anno 1113 duo Martyrum Thebæorum corpora Brunsvicum, translata fuerunt. Translationis illius Acta habes apud nos tom. IV Augusti pag. 48 & seqq. ubi Gertrudis, Saxoniæ marchionissa, Erkenberti marchionis filia, S. Auctoris & duo Martyrum Thebæorum corpora furtim abstulisse, Brunsvicum detulisse, ac in S. Ægidii monasterio honorifice recondidisse memoratur. Meminit etiam translationis hujus Arnoldus Lubecenfis, ejusdem seculi scriptor, lib. 6 cap. 4 his verbis: Auctoris archiëpiscopi corpus ibi (Brunsvici) requiescit, quod Gertrudis marchionissa, Ecberti marchionis conjux, cum tempore viduitatis suæ ipsum monasterium S. Ægidii fundasset, a Trevirensibus multis supplicationibus obtinuit, & in eodem monasterio cum aliis corporibus Thebæorum Martyrum, ut nunc cernitur, in sarcophago honorifice collocavit, anno nempe 1115 Kal. Septembris, ut habent Acta paulo ante citata. Porro, si hoc potius auctore, quam translationis Actis, miris satis ornatæ adjunctis, standum est, Gertrudis non furtim ablata, sed precibus multis impetrata Sanctorum illorum pignora Brunsvicum transportavit, quod mihi equidem verosimilius apparet. Denique utraque hæc Martyrum translatio e S. Maximini monasterio contigit, ut ex utriusque Actis manifestum est.

[156] Qua fuere in Thietmarum & Gertrudem munificentia San-Maximiniani ascetæ, [Pragam,] eadem quoque San-Pauliniani in Carolum IV postmodum fuere: hic enim imperator anno verisimiliter 1356, quo S. Palmatii corpore ab illis donatum constat, aliquot quoque Martyrum Trevirensium Reliquias ab iisdem monachis impetravit; & Pragensibus cimeliis addidit; quas inter ipsius S. Tyrsi reliquias fuisse, Pessina docet, qui in Diario reliquiarum in Metropolitana S. Viti ecclesia Pragæ servatarum, ad diem IV Octobris hæc scripsit: S. Tyrsi M. pars de occipite allata per Carolum ex Inferiore Germania. Et in Reliquiarum Carlsteinensium catalogo: Tyrsi M. pars insignis de occipite. Huc etiam spectant fortassis Thebæorum MM. particulæ in uno sacculo, quas in quinto ordine, ibidem recenset.

[157] Cum Tomo VI Septembris de S. Mauritio & Sociis actum est, [& in Helvetiam] dictum est pag. 361, missum esse ad nos, cura P. Chardoni nostri, ex Einsidlensi in Helvetia abbatia, de servatis illic Sanctorum reliquiis instrumentum, amplissimi D. P. Meinradi Brenzer protonotarii Apostolici sigillo & subscriptione munitum: prolixius id est, quam ut totum inseri hic commode possit; ea igitur inde tantum depromo, quæ ad Martyres nostros spectant: ita de his habet: Litteræ binæ authenticæ Reverendissimi quondam Trevirensis suffraganei D. Petri Bynsfeld, sub festo SS. Simeonis & Jacobi Majoris MDXCVII expeditæ, demonstrant, duo capita sacra ex numero Thæbæorum Martyrum, a D. Decano & Capitulo Paulini prope & extra muros civitatis Trevirensis obtenta, Einsidlensi archimonasterio per manus D. Heliæ Heymann donata fuisse. Vide Archivum Einsidlense sig. K. M. n. 71 & n. 71. Originales quoque paginæ de conquisitis Viennæ Austriæ, sive potius Neostadii Viennensis, super præviis illuc datis recommendatitiis, imo vero jussu Clementissimi Serenissimi quondam archiducis Austriæ Maximiliani sub VII Junii MDCXCVIII ad Anterioris Austriæ locumtenentem & cæsareæ majestatis consiliarium intimum, D. baronem de Stozingen, inter alias sacras exuvias sub IX Septembris (sic in instrumento scriptum mihi apparet) MDCXCVIII * in eremum transmissis per memoratum mox D. Heliam duobus insignibus tibialibus cruribus & osse brachii SS. Martyrum e Societate S. Mauritii, qui Treviris sub tyranno Ricciovaro passi sunt. Quas sacras Reliquias Eminentissimus Cardinalis Philippus, episcopus Ratisbonensis, canonicus cathedralis Trevirensis, dum ibidem residentiam perficeret, dono accepit. Vide archivum Einsidlense sub signo K. M. n. 4 (nisi fallor) & n. 99.

[158] [transferuntur.] Insecuto anno Christi MDC testimoniales literæ originales & fide omni dignissimæ sub sigillo & subscriptione conventualium omnium venerabilis abbatiæ Benedictinæ, dictæ Beatissimæ Virginis Mariæ ad Martyres prope Trevirim, extraditæ docent, quod e Thesauro suo spirituali, inclyto monasterio Beatissimæ Virginis Mariæ Einsidlensis per dominum Heliam Heymann duo ossa Reliquiarum de SS. Martyribus, qui cum S. Thyrso, duce Thebæorum, Treviris sunt passi, pio affectu donata fuerint. Subscripti sunt reverendissimus tunc abbas dominus Gulz cum reliquis professis & sacerdotibus ibidem nominatim recensitis, de dato XXV Martii MDC. Vide Archivum Einsidlense sig. K. M. n. 22. Eodem ipso anno originales literæ D. Dominici Vniensis pastoris ecclesiæ Divi Pauli, junctis synodalium parochialium Joannis Bredunus, Mangrici Dorz, Adami Olms &c perhibent, quod zelum optimum D. Heliæ Heymann, utpote constituti in conquirendis Sanctorum exuviis abs principali immediato monasterio Einsidlensi procuratoris, suspicientes & suscipientes, ipsi unum caput ex Sanctis Martyribus Trevirensibus in ecclesiam sanctam & imperialem Einsidlensem deferendum imanuarint (in manus tradiderint) Datæ die IX Aprilis MDC. Vide Archivum Einsidlense sub sign. K. M. n. 50. Hoc idem Reliquiarium cum aliis Sanctorum exuviis per sæpe mentionatum D. Heliam in sacram eremum reportatum in vigilia Pentecostes anno MDC solemni ritu exceptum, & una cum reliquis assectuosissime in sacrum Einsidlensem thesaurum reconditum, & huc usque (confectum instrumentum est anno 1746) pio hominum confluxui publicæ venerationi expositum fuit. Authenticum prostat in archivo Einsidlensi sub signatura K. M. n. 10.

[159] [Alias Ferdinandus,] Eorumdem Martyrum reliquias aliquot anno 1606 Ferdinandus episcopatuum Coloniensis & Leodiensis adjutor, comes Palatinatus Rheni, & utriusque Bavariæ dux a San-Pauliniano collegio dono accepit, ut authentico, ea de re confecto, instrumento canonici testatum esse voluerunt; hujus apographum Græcii in Styria vidit, nobisque descripsit R. P. Franciscus le Jeune, anno 1750: id autem sic habet: In nomine Domini nostri Jesu Christi. Amen. Nos Wilhelmus Bretz Berncastellanus, & collegiatæ ecclesiæ S. Paulini extra muros prope Trevirim decanus, ac Petrus Vasatoris cantor, & Salentinus (Valentinus legendum reor) Jesura (infra legitur Lesura) ejusdem ecclesiæ canonici, omnibus præsentes litteras visuris, vel legi audituris salutem in Domino. Notum facimus, quod anno Incarnationis Domini millesimo sexcentesimo sexto, Indictione quarta, mensis Junii die vigesima prima, Pontificatus vero Patris & D. domini nostri Pauli, divina providentia Papæ quinti, ad instantiam serenissimi ac reverendissimi principis Ferdinandi, utriusque Bavariæ ducis, & archiëpiscopatus Coloniensis ac ecclesiæ Leodiensis coadjutoris &c requisiti fuerimus, quatenus ex sacrosanctæ ecclesiæ nostræ thesauro, nonnullas sacras reliquias ad majorem Dei gloriam & Sanctorum venerationem ac fidelium spiritualem consolationem donare & concedere vellemus.

[160] Nos igitur rationabili ac justæ serenissimi ac reverendissimi principis prædicti petitioni faventes, [Bavariæ dux] habita imprimis reverendissimi & illustrissimi D. domini nostri Lotharii, archiëpiscopi Trevirensis, speciali facultate, ac capituli nostri consensu, ex sacro nostro S. Michaëlis sacello, in quo SS. MM. Trevirensium reliquiæ asservantur, aliquot capita & ossa prædictorum Martyrum, reverenter extraximus, prædictoque serenissimo ac reverendissimo principi instanti tradidimus, & consignavimus, contestantes, prædictas reliquias ab immemorabili tempore ab omnibus Christi fidelibus pro veris & indubitatis SS. reliquiis habitas & veneratas fuisse, ac modo pro talibus haberi & venerari, prout etiam ab omnibus, ad quos pervenerint, digne ac merito honorandas & venerandas censemus. Rogantes Deum Opt. & Max., ut omnes Christi fideles, qui prædictas sanctas reliquias venerati fuerint in terris, eorum consortio in æternum conjungantur in cælis. In quorum fidem & testimonium nos supra nominati propriæ manus subscriptione, ac sigilli decanalis consueti impressione præsentes hasce communivimus. Sub anno, Indictione, mense, die & Pontificatus, (lege, Pontificatu) quibus supra. Wilhelmus Berncastel, S. Paulini decanus. Petrus Thon, canonicus S. Paulini. Solentinus Lodovicius Lesura, can. S. Paulini.

[161] Ferdinandi vero liberalitate eædem reliquiæ, [Græciensi Societatis Jesu collegio] nempe præter caput unum & ossa longa duo ex reliquiis Trevirensium Martyrum, in ecclesia S. Paulini Treviris quiescentium, aliud item os magnum & longum ex reliquiis S. Legionis Martyrum Thebæorum, ab abbate S. Maximini Treviris acceptum, collegio nostro Græciensi in Styria concessæ fuerunt anno proximo; quod quidem etiam authentico testimonio Ferdinandus testatum voluit. En illud, prout ab eodem R. P. Francisco le Jeune ex illius apographo, Græcii in collegio nostro servato, depromptum, ad nosque transmissum est. Nos Ferdinandus Dei gratia coadjutor Coloniensis, Leodiensis &c, comes Palatinus Rheni, utriusque Bavariæ dux &c testamur, quod collegio Societatis Jesu Græcii dono dederimus has SS. reliquias, videlicet, caput unum & ossa longa duo ex illis sanctis reliquiis Martyrum Trevirensium, quas nostro nomine R. P. Petrus Cremerius, rector novitiatus Societatis Jesu Treviris, ex ecclesia S. Parelini (Paulini) ibidem acceptas, ad nos misit, prout ejus ecclesiæ decanus & canonici speciali documento (cujus authenticum exemplar hic adjunximus) fusius explicant & attestantur. Item os aliud magnum ac longum ex reliquiis S. Legionis Martyrum Thebæorum, nobis inter alia datum a reverendo domino abbate S. Maximini Treviris, juxta ejus attestationem hic etiam adjunctam: in cujus rei fidem has litteras, manu nostra subscriptas & sigillo nostro communitas, dedimus Monachii Kalend. Decembris anno Incarnationis Dominicæ millesimo sexcentesimo septimo. Denique meritum Sancti nobis incogniti.

Ferdinandus.���������Danië Schilling MP.

[162] [in Styria donat:] Ita apographum Græciense, ut dixi, ex quo hæc R. P. præfatus exscripsit: incidit porro etiam in ipsum authenticum Ferdinandi instrumentum; hocque cum illo contulit, & aliqua in illo corrigenda notavit. I. Parelini apographum, Paulini, & recte, authenticum habet. Apographum sic clauditur: Denique meritum &c, pro quo rursus recte in authentico legitur mentum: in utroque tamen loco non suo. At authentico duplex insertus est asteriscus; alter quidem post το adjunctam: alter vero post το denique ; unde liquet, postrema instrumenti verba ubi reponenda sint. Porro, teste eodem Patre, authentico Ferdinandi ducale sigillum affixum est, circumscribiturque, ut sequitur: Ferdinand. Com. Pal. Rheni. utr. Bavariæ. dux. Jun. Documentum primum, a San-Paulinianis canonicis acceptum, quod huic instrumento adjunxisse se, Ferdinandus ait, num. 159 & seq. retulimus: aliud vero, etiam ab abbate S. Maximini profectum, pariter exhibent templi nostri Græciensis, S. Ægidio sacri, monumenta, inter quæ exemplare, legitime collatum, idem R. P. le Jeune vidit hujusmodi tenoris: Nos Reinerus Dei gratia abbas imperialis monasterii, Sedi Apostolicæ immediate subjecti, S. Maximini prope Trevirim, Ordinis D. Benedicti &c: Notum facimus per præsentes litteras, nos anno Domini millesimo sexcentesimo sexto, die decima tertia mensis Martii ad petitionem reverendissimi ac serenissimi principis ac domini domini Ferdinandi, electi & confirmati coadjutoris & administratoris ecclesiarum Coloniensis, Leodiensis, Stabulensis & Berchtersgadensis, comitis Palatini Rheni, Superioris & Inferioris Bavariæ ducis &c: domini nostri gratiossimi, ob suæ reverendissimæ & serenissimæ celsitudinis circa reliquias Sanctorum singularem reverentiam & devotionem dono dedisse & contulisse ex insigni thesauro sanctarum reliquiarum monasterii nostri, vel ecclesiæ antiquissimæ, a S. Helena imperatrice & ejus filio Constantino imperatore, ante annos amplius mille trecentos fundatæ, de speciali licentia sanctissimi Domini nostri &c: duo capita & quinque ossa integra ex legione SS. Thebæorum Martyrum, quorum dux fuit S. Bonifacius, qui tempore Ricciovari martyrio affecti sunt. Contestamur insuper, easdem reliquias in ante dicto nostro monasterio pro veris, certis, ab antiquo & ab hominum memoria reverenter habitas & reputatas fuisse, & de præsenti haberi & reputari, prout nobis ex Majorum nostrorum traditione, & ex monasterii nostri archiviis ac pervetustis instrumentis indubitata veritate constat. In cujus rei fidem has præsentes, manu propria subscriptas, nostro abbatiali sigillo fecimus communiri. Datæ monasterio nostro præfato anno & die, ut supra. Reinerus abbas monasterii S. Maximini.

[163] Idem præterea S. Maximini abbas Reinerus Mariæ, [præter quas, & aliæ nonnullæ] Archiduci Austriæ, Martyrum Thebæorum, cum S. Bonifacio Treviris occisorum, reliquias aliquot concessisse, ex iisdem Græciensis collegii nostri monumentis eruitur; in quibus ea de re Reineri litteræ exaratæ sunt, quas, quia avitæ Austriacæ domus in Deum Sanctosque pietatis monumentum complectuntur, integras non pigebit adscribere. Sic autem habent: Nos Reinerus, Dei gratia abbas imperialis monasterii, Sedi Apostolicæ immediate subjecti, S. Maximini prope Trevirim &c: universis & singulis præsentes litteras visuris, legive audituris notum facimus: nos anno Domini millesimo sexcentesimo tertio, die duodecima mensis Septembris, serenissimæ dominæ dominæ archiducissæ Austriæ, Græcen: &c: dominæ nostræ gratiosissimæ, ob suæ serenissimæ celsitudinis circa reliquias Sanctorum singularem reverentiam & devotionem dono dedisse & contulisse ex insigni thesauro sanctarum reliquiarum monasterii nostri, vel ecclesiæ antiquissimæ, a S. Helena imperatrice & ejus filio Constantino imperatore, ante annos amplius mille trecentos fundatæ, tria magna integra ossa ex legione SS. Mauritii & Sociorum ejus, quorum dux fuit S. Bonifacius, qui tempore Ricciovari martyrio affecti sunt. Contestamur insuper, easdem reliquias in ante dicto nostro monasterio pro veris, certis, ab antiquo & ab hominum memoria reverenter habitas & reputatas fuisse, & de præsenti haberi & reputari, prout nobis ex Majorum nostrorum traditione, & ex monasterii nostri archiviis ac pervetustis instrumentis indubitata veritate constat, in cujus rei (supple fidem) sigillum abbatiæ nostræ appendi fecimus, actum anno & die, ut supra. Exstant præterea in eodem collegio authenticæ ejusdem Reineri abbatis litteræ, ad R. P. Gisbertum Schevicavium, Græciensis collegii nostri rectorem, datæ, quibus ille testatur, se dono dedisse duas partes capitum, & quatuor magna ossa ex legione SS. Mauritii & Sociorum ejus &c, quas, quia iisdem fere vocibus, quibus præcedentes, quantum quidem res ferebat, conceptæ sunt, integras describere, necesse non judicavi. In Catalogo Ms. Reliquiarum collegii Societatis nostræ Monasterii in Westphalia ad diem VI Octobris notatos reperio sanctos Martyres Trevirenses, quorum insigniores reliquiæ, ut ibidem legitur, continentur ad tempus in tribus vitris oblongis, partim in armario sinistro aræ summæ, partim in dextero aræ S. Crucis dispositis.

[164] Gelenius de Magnitudine ecclesiæ Coloniensis varias Martyrum Trevirensium reliquias, [variis Germaniæ locis] Coloniæ asservatas, recenset. Lib. 3, Syntagmate 43, § 5 de ecclesia Patrum Carmelitarum Coloniensium ita habet: Tertia classis (servatarum illic reliquiarum) sint reliquiæ recentiores SS. Martyrum Trevirensium: hoc est, ex societate S. Palmatii & Sociorum, quorum memoria est in Romano Martyrologio die V & VI Octobris sub titulo innumerabilium pene Martyrum. Tum vero singulas singulatim exponens, ita prosequitur: Ex his sanctis Martyribus obtinet hæc eadem ecclesia ab anno Christi MDCXXII infrascriptas reliquias: mandibulam unam cum sex dentibus eidem inhærentibus. Duo ossa oblonga æqualis magnitudinis. Duo ossa oblonga inæqualis magnitudinis. Cranium unum. Et tres costas. Hisce subdit testimonium Guilielmi Brexii Berncastellani, S. Paulini decani, quo is, se dicto anno, die vero XVI Martii reliquias memoratas dedisse profitetur R. P. Henrico Mulhemio SS. Theologiæ Baccalaureo formato. Porro testimonii tenor idem fere est, mutatis mutandis, qui supra num. 159 legitur in litteris de reliquiis Ferdinando, comiti Palatino, Coloniensis & Leodiensis ecclesiæ coadjutori concessis: quapropter hic illud describere omitto.

[164] [dispersæ recensentur.] Rursus de templo Societatis nostræ Coloniensi agens Gelenius lib. 3, Syntagmate 46, § 3 hæc habet: De Martyribus Trevirensibus plures & insignes extant in hac ecclesia reliquiæ, quarum festum agitur V Octobris, utpote Sociorum S. Palmachii, consulis Trevirensium, qui in persecutione Diocletiani passi sunt, & corpora anno MLXXI reperta fuerunt, ut docent Sigebertus in Chronico & P. Christophorus Brouwerus in Trevirensibus Annalibus. At, inquies, quid hæc ad Martyres Thebæos, die IV Octobris Treviris passos, de quibus hic? Respondeo, hæc hic recenseri, tum quod Romanum Martyrologium ad diem V & Vi Octobris, nomine innumerabilium etiam Thebæos fortasse comprehendat, quibus diebus tantum fuere aliquando una omnes culti; tum quod Gelenius ipse suspicandi ansam præbeat, Martyres Trevirenses, tum exteros seu Thebæos, tum indigenas a sese fuisse confusos; cum Syntagmate 48, § 3 agens de reliquiis ecclesiæ PP. Capucinorum Coloniensium ita scribit: Ecclesia PP. Capucinorum custodit multa sacra ossa, ac quædam sacra capita, tum ex SS. undecim millium Virginum Martyrum, tum ex legione Thebæorum sive innumerabilium SS. Martyrum Trevirensium. Sicut ergo hisce fortasse immixtæ sunt aliquot Thebæorum reliquiæ, ita fortasse & illis. Hæc de Martyrum nostrorum reliquiis per Germaniam dispersis dicta sufficiant: nec enim dubito, quin pluribus aliis præterea Germaniæ locis reperiantur; sed quoniam earum ad nos cognitio non pervenit, in Belgium properemus.

[Annotata]

* l. MDXCVIII

§ XII. Sanctorum Reliquiæ, præcipue per Belgium, dispersæ.

[SS, Martyrum reliquiæ Luxemburgi & Duaci,] Varias per Belgium sparsas Martyrum Trevirensium reliquias Rayssius recenset in Hierogazophylacio, at non ita enucleate semper, ut pateat, veniantne Martyrum Trevirensium nomine, Thebæi exteri tantum, an indigenæ, an utrique: dubium pariter subinde, num, cum Martyres Thebæos nominat, Agauni, an Treviris passos, intelligat. Utut res sese habeat, pag. 375 Munsteriensi Ordinis S. Benedicti cœnobio Luxemburgensi adscribit duo capita & plurima ossa Martyrum Trevirensium. Rutilensi Cartusiæ ad ripam Mosellæ pag. 452: caput unum & ossa tria magna Martyrum Trevirensium. Patribus Societatis nostræ Audomaropolitanis pag. 478: multa & magna ossa Martyrum Thebæorum & Trevirensium. Duacenis pag. 479 multas ossium partes Martyrum Trevirensium, sub Rictio Varo passorum, easque in templo nostro Majore conspicuas: præterea sodalitatis Partheniæ philosophis pag. 481, duas tibias integras sanctorum Martyrum Thebæorum vel Trevirensium; præterea tibiam unam & vertebram eorumdem, a R. P. Petro Adenhoven, collegii Trevirensis rectore, acceptas. Denique aliud os dono R. P. Jacobi le Roy; quibus insignis honor est habitus anno 1628 die XX Maii, cum e templo Majore ad oratorium laudati sodalitii fuere translatæ. Rem ita describit.

[166] Sequentium Sanctorum reliquiæ, duobus ad hoc apparatis feretris, [ubi insigni honore exceptæ,] e ligno inaurato, pellucidissimisque transparentes in vitris, miro artificio collucentes, die XX Maii hujus anni MDCXXVIII ex ipso templo, in quo fuerant isto die solenni pompa expositæ, processionaliter variis luminaribus, varioque instrumentorum musicorum consensu, atque alio & alio studiosorum applausu translatæ fuerunt, ubi tota sequenti Dominica die, media in aula, in altari illic ad hoc venustissime constructo, & pannis holosericis acu Phrygio auro & argento variegatis, rubei coloris, uti reliqua aulæ pars convestito, in vesperam expositæ fuerunt, atque ab omnibus, qua par fuit, veneratione honoratæ, ad quarum honorem & Sanctorum majorem gloriam factum est summum sacrum ab R. P. ac magistro nostro Philippo du Trieu, communicatis interea, sacroque Eucharistiæ Sacramento refectis, maximo numero, ejusdem congregationis sodalibus, post litanias vero, præparatis ad hoc in locis fuerunt collocatæ. Ne autem levi de causa tantum hisce reliquiis honorem habitum fuisse, quis forte existimet, diploma, quo eas R. D. Paulus Boudot, Atrebatensis episcopus, approbavit, adjecit, quod est hujusmodi.

[167] Paulus Boudot, Dei & Apostolicæ Sedis gratia, [& approbante] episcopus Atrebatensis, universis præsentes inspecturis salutem in Domino. Cum juxta SS. canones & concilii Tridentini decreta reliquiæ Sanctorum, quorum corpora viva habitaculum fuere Spiritus sancti, & quorum intercessione multa bona hominibus præstantur, debito honore sunt venerandæ, ac nullæ & novæ reliquiæ, nisi recognoscente & approbante episcopo, recipiendæ. Hinc est, quod, probatis testimoniis fide dignis, reliquias nobis exhibitas per R. P. Jacobum Lobbetium, sodalitatis Partheniæ philosophorum Duacensium directorem, videlicet duas tibias integras SS. Martyrum Thebæorum vel Trevirensium, acceptas a R. admodum domino D. Anthonio Wehro, canonico & scholastico ecclesiæ collegiatæ divi Paulini Treviris; item unam tibiam & unam vertebram SS. Martyrum Thebæorum sive Trevirensium, acceptam a R. P. Adenhoven, collegii Societatis Jesu rectore, Treviris. Aliud item os tibiæ eorumdem Martyrum Thebæorum, datum a R. P. Jacobo le Roy, collegii Societatis rectore Valencenis. Quæ sequuntur in diplomate ad aliorum Sanctorum reliquias pertinent; ac propterea hic ea omitto.

[168] Diploma autem Atrebatensis præsul hoe modo concludit: [Atrebatensi episcopo] Nos ad humilem supplicationem prædicti R. P. sodalitatis directoris, visis prius attestationibus prædictorum dominorum, & juramento præstito ab eodem R. P. Jacobo Lobbetio, quo testabatur, eas esse ipsas reliquias, quarum testimonia acceperat, nobisque exhibuerat: easdem reliquias pro veris prædictorum reliquiis recognoscentes & approbantes, ab omnibus & singulis Christi fidelibus venerandas & honorandas exponi publice posse, decrevimus, & decernimus harum testimonio litterarum, sigilli nostri subimpressione munitarum. Atque ut erga easdem reliquias cultus & veneratio incitetur, omnibus, qui eas devote coluerint, quadraginta dierum indulgentiam impertimur. Datum in palatio nostro episcopali Atreb. die IV Maii, anno MDCXXVIII.

De Mandato Reverendissimi D. sigillum appensum erat in rubea cera.
Joannes Monnier, secret.

[169] [publicæ venerationi expositæ fuerunt;] Aliud præterea in eadem urbe Patres nostri sodalitium, beatissimæ Virgini pariter sacrum, instituerant, quod Duaceni cives constituebant. Hi philosophorum Partheniorum pietatem æmulati, eorumdem Sanctorum præsidium, comparatis eorum reliquiis, sibi consciscere voluerunt; acceptisque Treviris duabus craniorum portionibus, voti sui compotes effecti, sacro eas pariter honore sunt prosecuti. Testis rursum Rayssius, pag. 484 ita scribens: Anno proxime elapso (prodiit Opus ejus anno 1628) missæ sunt a Trevirensibus parthenicis beatæ Virginis sodalibus ad civium Duacensium parthenicum beatæ Virginis sodalitium, sub cura eorumdem PP. Societatis Jesu institutum, duæ maximæ craniorum partes SS. Martyrum Trevirensium, una cum amplissimis, iisque pulcherrimis attestationibus; quæ sane reliquiæ, licet collocandæ in prædictorum sodalium oratorio credebantur, inclusæ tamen imaginibus prædictorum SS. Martyrum, pectore tenus effigiem naturalis unius hominis magnitudine referentibus, super gradus summi altaris, ipsis diebus Dominicis, atque aliis solemnioribus diebus collocantur.

[170] [item Insulis, variisque Belgii locis.] Duaco Insulas progreditur Rayssius: illic quoque in templo nostro Martyrum Thebæorum & Trevirensium reliquias reperiri, ait pag. 492, citatque Buzelinum in Annalibus Gallo-Flandricis lib. 2, cap. 8: sed nec hic, quænam eæ sint, uberius explicat; addit tamen, & PP. Franciscanis Insulensibus multa Thebæorum & Trevirensium Martyrum ossa obtigisse. Templo nostro Mechliniensi pag. 493 tribuit Rayssius, unum integrum fere caput: quattuor craneorum partes; mandibulam unam, os unum oblongum, aliaque duo media. Quæ omnia P. Jacobo Tirino acceptas refert collegium nostrum; hic autem munificentiæ illustrissimi domini archiëpiscopi Trevirensis: quibus dein addit duo ossa eorumdem dono Nicolai, abbatis S. Maximini, & ossa varia e collegio nostro Luxemburgensi accepta. Denique in templo nostro Luxemburgensi vidisse se, ait pag. 492 & seq., capsulas duas, hinc inde ad summum altare, cortinis ejusdem altaris juxta columnas superpositas, refertas reliquiis Martyrum Trevirensium. Willotius in Hagiologio Belgico, Gallico sermone conscripto, ad diem VI Octobris ita universum scribit: In pluribus urbibus, monasteriis, locisque Belgii servantur ac honorantur corpora, partesque insignes Martyrum Trevirensium; speciatim in Munsteriensi monasterio Luxemburgi, uti & apud Jesuitas ejusdem loci, Namurci, Valencenis, Insulis, Duaci, Audomaropoli &c. Addi his possunt templum nostrum Liranum & Iprense, quæ pariter eorumdem Martyrum cimeliis gaudent. Prætereo virgines S. Claræ Insulis, S. Petri ecclesiam & collegium Scotorum Duaci, Lætiensem in Hannonia abbatiam, cœnobium S. Winoci, Ordinis Benedictini Bergis in Flandria, ubi quoque variæ Martyrum Thebæorum, vel certe Trevirensium reliquiæ, teste Rayssio, reperiuntur.

[171] Plures quoque sanctorum Martyrum Trevirensium reliquias domus nostra Professa Antverpiensis servat, [nominatim in domo Professa Societatis Jesu Antverpiæ.] Trevirensium liberalitate acceptas. Ex his anno 1594, die XXVIII Maii Guilielmus Bretzius, S. Paulini decanus, Oliverio Manaræo, Societatis nostræ per provinciam Belgicam Provinciali, capita duo una cum tibiis aliquot & partibus aliis dono dedit; authenticæ vero donationis litteræ ita habent: Nos Guilielmus Bretzius Berncastellanus, collegiatæ ecclesiæ B. Paulini apud muros Trevirensis urbis decanus, fatemur tenore præsentium ad instantiam reverendi patris Oliverii Manaræi, Societatis Jesu per Belgium præpositi Provincialis, & reverendi patris Joannis Melandri, collegii Societatis Jesu procuratoris, impetratas & datas hinc a nobis quasdam Trevirensium Martyrum reliquias, nimirum capita duo una cum tibiis aliquot & partibus aliis. Quæ omnia ex autentico veroque sacrorum Martyrum, tum hujus urbis incolarum, tum cohortis Thebeæ legionis reliquiario depromsimus. In cujus rei testimonium præsentes sigillo nostro, ac manus propriæ subscriptione firmare placuit. Datum Treviris MDXCIV, XXVIII Maii.

Wilhelmus Berncastellanus, S. Paulini decanus.

[172] Eodem quoque anno pridie Kalendas Junii iisdem patribus Manaræo & Melandro Joannes de Valle, [authenticis, qua dantur,] S. Martini in suburbio Trevirensi abbas, reliquias aliquot, ex authentico veroque sanctorum Martyrum Trevirensium, tum incolarum, tum cohortis Thebææ legionis reliquiario depromptas, largitus est, ut litteræ docent authenticæ ea de re ab eodem abbate datæ, manuque ejus propria subscriptæ, & sigillo munitæ, quas hodieque servat domus nostra Professa Antverpiensis. Conceptæ sunt iisdem fere verbis, quibus proxime præcedentes Guilielmi Bretzii: sufficiet itaque Martyrum Trevirensium reliquias, in iis memoratas, verbatim describere. Sunt autem hæ: Septem tibiæ integræ, duæ partes mandibulæ cum dentibus aliquot, duo ossa latiora, una pars posterior cranei integra, iterum alterius parva pars, ossa item minora aliquot … de sanguine concreto Martyrum Trevirensium. His etiam adjunxit (ita pergunt authenticæ litteræ) V. dominus pastor S. Pauli duas anteriores partes craneorum & duas tibias medias.

[173] Parem quoque P. Tirino curam fuisse, domus nostræ Professæ templum sanctorum Martyrum Trevirensium reliquiis ditandi, [munitæ] ex authenticis litteris tum Lotharii, Trevirensis archiëpiscopi, tum Nicolai, abbatis S. Maximini, liquet, quas describo. Lotharii quidem litteræ ita habent: Lotharius, Dei gratia archiëpiscopus Trevirensis, sacri Romani imperii per Galliam & regnum Arelatense archicancellarius ac princeps elector, administrator Prumiensis perpetuus, notum facimus tenore præsentium, cum ab honorabili & religioso devoto syncere nobis dilecto Jacobo Tirino, præposito domus professorum Societatis Jesu Antwerpiæ, pro sacris quibusdam reliquiis requisiti fuerimus, nos pio ipsius desiderio & devotioni gratificari volentes, has subsequentes, ex sacrarum reliquiarum nostrarum thesauro desumptas, reliquias illi gratiose dedimus, videlicet, duo integra fere capita, quatuor craneorum partes, duas mandibulas, sex oblonga ossa, ex S. legione Thebeorum Martyrum Trevirensium; & quod illæ reliquiæ pro talibus huc usque pie habitæ & retentæ sint, his litteris nostris manus nostræ subscriptione, & sigilli nostri subimpressione munitis attestamur. Datæ in Augusta nostra Trevirorum vigesima prima die mensis Augusti, anno a partu Virgineo, millesimo sexcentesimo decimo septimo.

Lotharius archiëpiscopus Trevirensis S.
✠ locus sigilli.

[174] [testimoniis,] Litteræ vero authenticæ Nicolai, abbatis S. Maximini, ita sonant: Nicolaus, Dei gratia abbas imperialis monasterii sancti Maximini, Sedi Apostolicæ immediate subjecti &c. Notum facimus per præsentes, nos anno Domini millesimo sexcentesimo decimo septimo, ad majorem Dei gloriam & sanctorum Martyrum honorem, ad sollicitationem reverendi Patris Jacobi Tirini, domus Professæ Societatis Jesu Anuerpiæ Præpositi, sacrosanctæ Theologiæ licentiati, dono dedisse & contulisse ex insigni thesauro sanctarum reliquiarum monasterii nostri, vel ecclesiæ antiquissimæ, a S. Helena imperatrice, & ejus filio Constantino imperatore *, tria magna ossa ex legione Thebæorum, quorum dux fuit sanctus Bonifacius, qui tempore Ricciovari martyrio affecti sunt. Contestamur insuper, jam nominatas reliquias in antedicto nostro monasterio pro reliquiis veris, certis atque sacris ab antiquo, & ab hominum memoria, reverenter habitas, & reputatas fuisse, ac de præsenti haberi & reputari; prout nobis ex monasterii nostri archivis, ac pervetustis instrumentis, indubitata veritate constat. In quorum testimonium præsentes litteras manu propria subscriptas, sigilli nostri impressione jussimus & fecimus communiri. Datæ ex monasterio nostro præfato, vigesima secunda mensis Augusti, anno Domini millesimo sexcentesimo decimo septimo.

Nicolaus abbas S. Maximini.
���������Ex mandato
Daniël Mayer, imperiali auctoritate notarius, scabinus & secretarius benememorati monasterii.

[175] [& a Maldero, episcopo Antverpiensi approbata.] Alias denique anno 1619 Martyrum Trevirensium reliquias e S. Paulini monasterio opera P. Gisberti Curbeck domus nostra Professorum Antverpiensis accepit ab eodem Guilielmo Bretzio seu Brexio, de quo supra num. 171, nimirum tria oblonga ossa & unam partem cranii, ut iterum ex litteris authenticis in prædicta domo nostra servatis, mihique a R. P. Præposito Ignatio vanden Driesch benigne exhibitis, disco; quibus & aliæ jungi possunt, quæ ad manus Antverpiensium Professorum una cum donationum litteris pervenerunt, quasque omnes, uti & ante memoratas, Joannes Malderus, Antverpiensis episcopus, precibus R. P. Joannis de Tollenaer, Præpositi domus professæ Antverpiensis, recognitas, publicæ venerationi exponi concessit die trigesima mensis Octobris anno Domini 1625.

[176] [missæ insuper fuerunt in remotiores orbis partes.] At nec Italiam Martyrum nostrorum reliquiis destitutam, lib. 2 de Martyribus Thebæis pag. 233 Baldesanus est auctor: hoc enim teste, S. Paulini Trevirensis capituli favore & munere Martyrum Thebæorum Trevirensium capita aliquot & ossa Mediolanum allata sunt: quorum unum cum ossibus tibiæ & brachii collegio nostro, S. Mariæ di Brera appellato, donatum est, ibidemque sub altari principe reverenter repositum anno 1582. Eodem quoque teste, Joannes Franciscus Bonhomius, per Germaniam nuntius Apostolicus, Martyrum istorum capita aliquot & ossa insignia, Treviris accepta, Vercellas detulit, quæ, illo defuncto, partim in cathedrali ecclesia S. Eusebio, partim in ecclesia nostræ Societatis SS. Trinitati sacra consensu Sixti V summi Pontificis, sunt collocata anno 1588, ubi multo in honore sunt. Addit Baldesanus, Genuam quoque in collegium Societatis nostræ eorum reliquias migrasse, uti & in Hispaniam; at quænam eæ sint, aut ubi serventur, non edicit. Codici nostro Ms., S. 19 notato, insertum est Kalendarium Sanctorum, quorum Oiffica celebrantur ob insignes ipsorum reliquias in ecclesia S. Francisci Bononiæ asservatas, F. Innocentii Guardiani subscriptione munitum; hoc autem ad diem VI Octobris ita habet: Innumerabilium Martyrum Trevirensium caput.

[Annotata]

* supple fundatæ

ACTA.
Auctore anonymo.
Ex editione Honthemii tomo 1 Prodromi Historiæ Trevirensis.

Tyrsus M. forte Thebæi apud Treviros (S.)
Socii, MM. forte Thebæi apud Treviros
Bonifacius M. forte Thebæi apud Treviros (S.)
Socii MM. forte Thebæi apud Treviros

BHL Number: 8284

A. Anonymo.

PROLOGUS.
Auctor Deum scriptionis suæ principium facit.

[Seræ] Quamquam, Scriptura sacra testante, in principio apud Deum secundum substantiam rerum cuncta simul creata fuerint, sicut scriptum est: Qui vivit in æternum, creavit omnia simul a; non tamen secundum diversitatem formarum omnia simul in speciem venerunt. Nam, sicut beatissimus Regiensis ecclesiæ episcopus Prosper in suo, quod ex libris S. Augustini facit, deflorato testatur: Id quod in tempore novum est, non est novum apud eum, qui condidit, & sine tempore habet omnia, quæ suis quibusque temporibus pro eorum varietate distribuit b. Ad innumerabilem itaque divinæ hujus dispensationis rationem spectare videmus, quod, sicut sexta die, creatis diversi generis animantibus, homo quoque, qui eis præesset, creatus est; ita in sexta mundi ætate c Creator omnium rerum Deus, in patriarchis, & prophetis dudum præsignatus, in utero virginali conceptu spirituali incarnatus est, cujus est dominatus super omnes cœli ac terræ ornatus: & cœli quidem ornatus sunt angeli, terræ autem ornatus homines & bestiæ, variique fœtus terræ.

[2] Hic ergo plus quam Abraham multarum gentium, [Martyrum inventionis] plus quam Isaac Patri obediens, plus quam Noë calice Passionis inebriatus est; & in Judaïco populo, tamquam Noë in tabernaculo, a filio suo Cham denudatus d; dum ab ipsis generis sui domesticis, a quibus carnis velamentum, quasi aliquod susceperat tabernaculum, despective est tractatus: ibi namque mortalitatis ejus infirmitas nudata est atque manifestata: ibi, sicut Propheta de ipso prædixerat, fortitudo ejus est celata e, &, sicut Noë, de somno expergefactus, impietatem filii sui Cham prophetico spiritu edoctus maledictione persecutus est; ita propheta David, qui typum Domini gessit, Judæorum impietatem, dormientis in cruce Domini despicientium infirmitatem, non dissimili maledictione detestatus est, de illis dicens: Exurgat Deus & dissipentur inimici ejus f &c: sicut etiam & alii duo filii Noë, Sem videlicet & Japhet, nuditatem patris nec videre, nec audire volentes, eamque pallio cooperientes, paternam benedictionem susceperunt; ita omnes mysterium Passionis Dominicæ humiliter venerantes, divinæ Paternitatis benedictione beari ac multiplicari nihilominus meruerunt; quorum etiam futuræ per Deum nominationis, & dilationis * status in eorumdem filiorum Noë nominibus est præsignatus g.

[3] Hæc autem idcirco breviter prælibavimus, [excusatio.] ut & eum, qui est fons & origo omnium bonorum, hoc etiam principium faceremus, ejus scilicet breviloquii, quod de sanctis Trevericæ civitatis Martyribus faciemus, &, ut ejus incommutabilis dispositionis ordinem in eis quoque completum esse, ipso ajuvante, monstraremus, qui eos proinde, ut credimus, de ultimis terrarum finibus evocavit, ut & eorum holocausta medullata perpetua pace remuneraturus in hoc tandem loco susciperet, & ejusdem loci incolas, tam pretiosas Sanctorum suorum foventes reliquias, concessæ fidelibus suis pacis participes per eorum patrocinium efficeret.

ANNOTATA.

a Ecclesiastici cap. 18. ℣ 1.

b Ita S. Prosper lib. Sententiarum ex Augustino delibatarum sent. 4, quæ est de intemporali scientia Dei. Vide S. Aug. Epist. 138 ad Marcellinum.

c Hermannus Contractus, & Lambertus Schafnaburgensis, quibuscum loquitur hic anonymus, mundi ætates ita partiuntur: fluxit prima a creatione mundi usque ad Noë: inde secunda usque ad Abraham: tertia ab Abraham usque ad David: quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis: quinta a transmigratione Babylonisusque ad adventum Domini: sexta, quæ nunc agitur, ætas: Aliorum vero alia partitio est.

d Cham patrem non denudavit, sed denudatum invenit.

e Num forte alludit ad hæc Isaïæ verba cap. 63 ℣ 15 Ubi est zelus tuus & fortitudo tua?

f Psalm. 67 ℣ 2.

g Sem idem valet ac Nomen seu Nominatus: Japhet idem ac Dilatatio: hinc Noë Gen. cap. 9 ℣ 27: Dilatet Deus Japhet, & habite: in tabernaculis Sem &c.

* dilatationis

CAPUT I.
SS. Martyrum passio & sepulturæ locus.

[Maximiane in Christianos effervescente,] Cum igitur inevitabilis divinæ dispositionis ordo deposceret, ut & ardor malitiæ, qui fuit in infidelibus, Maximiano & Diocletiano, a diabolo succensus effervesceret, & amor justitiæ, qui fuit in sanctis Secundo a, Tyrso Mauritio Sociorumque * ipsorum, flagrans ex lampade caritatis divinæ innotesceret juxta illud Psalmistæ: Consumetur nequitia peccatorum & diriges justum b, hoc est, ut peccator peccaret adhuc, & justus justificaretur adhuc c, evocatur a Maximiano, cognomento Herculio, cæsare primum, postea Augusto, Orientalis regionis legio. Quæ juxta legem militiæ Romanæ conscripta armisque militaribus instructa ab imperatore Romano Diocletiano ad vires hostium Romanorum conterendas est transmissa d. Prælati sunt autem huic legioni duces, quorum vocabula ad nostram noticiam duo devenerunt, unus Tyrsus, alter Secundus vocatus. Nomen vero primipilarii legionis ejusdem, sicut a nostris antecessoribus accepimus, erat Mauritius e, erant revera in legione illa alii quoque duces exercitus, ac principes f, pro quorum & nominum & meritorum oblivione antecessorum nostrorum negligentiam incusamus, quorum tamen diligentiam commendamus, pro eis litterularum documentis, quæ de eorumdem Sanctorum meritis aut plumbeis, aut marmoreis tabulis, aut vetustissimis schedulis inscripta reperimus g.

[2] Hoc nempe in plumbea tabula, prope corpora eorumdem Martyrum in crypta sancti patris nostri Paulini terræ altius infossa, [SS. Tyrsus & Socii MM.] conscriptum reperimus, quod unus ex præfatæ legionis ducibus, Tyrsus videlicet cum suis plurimis Sociis & militibus in urbem Trevericam deveniret, cum suos commilitones, signifero legionis Mauritio adhærentes, idolorum culturæ adquiescere nolentes, juxta Alpium infima ab imperatore Maximiano trucidatos esse, audiret h. Quare vero hunc potissimum locum cœtus ille Sociorum passioni suæ prospexerit, prima quidem ratio occurrit prædestinationis divinæ inevitabilis dispositio, quæ sicut absque tempore & loco continet omnia, ita temporibus & locis singulis congruentia distribuit negotia i.

[3] Sic nempe inter alia inæstimabilia Bethlehem Nativitati, [divina disponente providentia,] Jerusalem suæ prævidit Deus & Homo Passioni. Deinde non absque ratione possumus possumus & illud ex hac re conjicere, quod beatus Marcellus, Romanæ Sedis eodem tempore episcopus, inter alia militiæ Christianæ, qua, illis consilium ejus in urbe Roma quærentibus k, seseque ab episcopo Hyerosolimitano ad fidem Christi per baptismum initiatos l esse confitentibus contulit armamenta; hæc quoque necessitati eorum salubria providerit munimenta, ut, quia contra Galliarum Christianos bellum suscipere cogebantur, ipsi Christianitatis nomen in hoc venerarentur, quo se Galliarum principibus m conjungentes & cum eis crucem Domini per patientiam mortis suscipientes, adaucto hoc modo Sociorum numero, cumulata sibi passionum præmia acquirerent.

[4] Possent & aliæ convenientes & aptæ ex hac re fieri conjecturæ, [Treviros veniunt;] sed præstat interea loci nomen Domini benedicere ac laudare, cujus inæstimabile consilium sapientiæ in benedicta Sociorum istorum ad hunc perventione, & benedicenda semper passione, ibidem constat completum esse. Venerunt namque in urbem Trevericam, non nisi per ordinationem divinam: unde ab ejusdem civitatis Christianissimis principibus, Christianitatis & pacis signa in ipsis cognoscentibus, Christianiter & amice, hospitaliter & honeste, summa, quæ in Domino est, ordinante hoc charitate, recepti sunt n.

[5] [ubi benigno excepti.] His quippe principibus dum causam suæ ab Oriente profectionis, suæque ad hunc locum perventionis flebiliter retulissent, eorumque consilium simul & auxilium humiliter postulavissent, flagranti adeo Sancti Spiritus ardore corda omnium & civium & hospitum in Dei amore succensa sunt, ut ad mortis magis pro Christi amore susceptionem, quam ad idolorum venerationem, & Christianorum oppugnationem se præbere, invicem exhortarentur. Verumtamen non est dubitabile, quin, si juncti Trevericis Thebani materialibus armis contendere vellent, præfecti illius Romanorum Rictiovari potentiæ resistere & etiam prævalere satis possent o, præsertim cum ipsum Romanorum imperatorem cæsarem cum omnibus, quas habere potuit, militum copiis a solis civibus Trevericis diu multumque fatigatum fuisse, in Romanis ac Gallicis legamus historiis p. Hæc hactenus.

[6] [die IV Octobr. a Rictiovaro occiduntur:] Vixdum igitur sanctæ exhortationis armis se invicem munierant, cum ecce Rictiovarus, Romanæ, ut ita dicam, iniquitatis præfectus a præfato Maximiano transmissus, Trevirorum urbem cum suis iniquissimis satellitibus intravit, qui vocatos ad se imprimis, quorum causa præcipue venerat, Thebææ legionis Christianos, interrogavit, utrum & ipsi Romanorum Deos adorare, eorumque detractores armis vellent subjugare q? Cui dum dux Legionis præfatæ Tyrsus responderet, se suosque omnes & Socios & Milites pro Christi amore, ejusque & religionis observatione malle mori, quam hujusmodi sacrilegio pollui: quid ipse diceret, nescimus, sed quid faceret, scimus. Nam sicut felicissimæ memoriæ homines, quorum in æternum benedictæ sunt animæ, notaverunt r, in plumbea videlicet tabula, quam in crypta sanctissimi Trevirorum episcopi inventam esse s, præd ximus, prima die funesti ingressus ipsius in hanc urbem, quæ erat quarto Nonas Octobris, occidit Tyrsum cum suis Sociis.

[7] [die vero postero S. Palmatius & Socii MM.] Sequenti autem die Rictiovarus Palmatium consulem & patricium cum aliis principibus ejusdem civitatis t occidit, quorum nomina pro rerum multitudine satis paucissima ibidem sunt inventa: plurima quippe in hac urbe, sicut in Romana civitate, dignitatum quoque vocabula fuerunt: non enim propter solam ædificiorum æqualitatem, sed etiam propter dignitatum æmulationem u hæc urbs secunda Roma est vocata. Ex his vero omnibus & hominum & dignitatum nominibus (quod absque mœrore non dicimus) non nisi tredecim nomina in plumbo x reperimus: de quibus unum ducis legionis Thebeæ fuit vocabulum, qui Tyrsus vocatus, & in sinistro sancti Paulini latere versus Orientem collocatus in ipsa sui positione se ab Orientali plaga venisse quodammodo est testatus; in dextero autem sancti hujus Paulini corpus jacet sancti martyris Palmatii, consulis Trevericæ urbis & patritii: hic, dum parte sui dextera te respicit, o urbs Treverica, dextera ejus juvamina videntur tibi etiam hoc locationis modo esse porrecta y.

[8] [in S. Paulini crypta sepulti, e quibus hic memorat septem;] Ad caput vero memorati sæpius, memorandi frequentius, Paulini septem Senatorum corpora, quasi totidem posita sunt candelabra, plus in domo Domini lucentia, quam septem cæli sidera, quorum situs ordinatio veneranda z non minimo misterio est celebranda: probat namque positio ista, cælestia illos fuisse animalia, dum quasi castrorum acies ordinata fuerunt; & sicut animalia cœli Ezechieli apparuerunt, alas alterius ad alterum contulerunt. Et tunc quidem a felicissimæ memoriæ Trevirorum archipræsule Felice, Sancti Spiritus gratia illi cooperante, ita conjuncta fuerunt; nunc autem aa manifesto * per misericordiam Dei prætiosissimo corporum ipsorum thesauro, dum crypta in honore ipsorum construeretur, ornatus ejusdem criptæ poscere videbatur, ut intermisso quindecim pedum spacio, ita ab invicem separarentur, ut dextera pars criptæ illius, quatuor ex ipsis, sinistra autem tria iterum conjuncta, sicut ante, corpora susciperet.

[9] Sed isti septenarii numeri partes sacri misterii videntur non esse expertes: [& ad hunc numerum inepte alludit anonymus:] id ipsum namque beatitudinis æternæ misterium, quod numeri hujus summa, divinæ & humanæ sapientiæ testantibus auctoribus, nobis pollicetur, partes quoque summæ hujus constitutivæ, ternarius scilicet & quaternarius, teste Virgilio bb, paganorum poëtarum revera doctissimo, continere videntur; qui cum perfectam & corporis & animæ beatitudinem, per hunc numerum significari vellet ostendere, ait in quodam loco: o terque quaterque beati. Sunt sane & alia numeri hujus, quæ longe est revolvere, misteria; quæ si divina misericordia in nostra miseria per istorum merita Sanctorum compleri perfecerit, iste Sanctorum septenarius numerus ab omni nos corporis & animæ inquinamento purgare sufficiet solus.

[10] Habentur tamen in eadem cripta alia quoque quatuor sanctorum martyrum corpora, [mox alios 4 addit] ad quorum & nomina & merita demonstranda, non alia melius, quam eadem, quæ in plumbo sunt, verba ponemus, hæc sunt autem festivæ memoriæ verba, quæ ibi sunt insculpta: Ad pedes Sancti Paulini altrinsecus positi sunt quatuor Viri genere & virtute clarissimi; qui licet tempore pacis occulte Christum colebant, tempore tamen persecutionis aperte adeo fidem Christianorum defendebant, adeo ipsi Rictiovaro in faciem resistebant, quod eos quasi exemplum aliorum diversis tormentorum generibus multum afflictos, tandem in præsentia sua fecit decollari. Alter ergo duorum, versus Austrum positorum, interior scilicet, Hormista, exterior vero Papirius vocatur, alter vero eorum, quorum latera Aquilonem respiciunt, interior item Constans, exterior Jovianus vocatur.

[11] Pauca itaque, ut diximus, pro rerum multitudine, [paucisque narratis, ad MM. inventionem transit.] parva pro rerum magnitudine, sunt hæc verba, quæ divina prospiciens ex alto misericordia nostris temporibus conservavit, nobisque peccatoribus nostris absconsa melioribus occulto aliquo pietatis consilio revelavit cc. Ceterum significantia mysteriorum, in his, quamvis paucis, verbis sonantium, adeo est fortis & valida, ut, si quis scribendi ingenio æquali cum sancto Gregorio hoc tempore polleret, vix digne passionum merita & virtutum ipsorum insignia describere valeret, nedum nostri tenuitas ingenii ad eorum, & idoneam descriptionem & dignam gratiarum Deo actionem, pro eorum divinitus nobiscum celebrata revelatione sufficere deberet. Quapropter melius de his silendum esse putamus, quam, cum pro magnitudine rerum parum inde dicamus, res magnas parvis scribendi modis extenuare pergamus: illud vero qualicumque scribendi modulo posteritati transmittere debemus necessario, quali divinæ prædestinationis ordinatione hac Sanctorum lætificati simus manifestatione.

ANNOTATA.

a Secundus e numero Martyrum Trevirensium non fuit. Vide num. 114. S. Bonifacius per interpolationem in Ms. nostrum S. Maximini intrusus videtur: nec enim legitur in Actis ab Honthemio editis, neque, cum scripta sunt Acta, Treviris cognitus fuisse videtur.

b Psalm. 7 ℣ 10.

c Respicit illud Apoc. 22 ℣ 11. Qui nocet, noceat adhuc, & qui in sordibus est, sordescat adhuc: & qui justus est, justificetur adhuc: & sanctus sanctificetur adhuc.

d Hos Romanorum hostes, quidam Bagaudas, quidam Carausium, alii tumultuantes Gallos fuisse, opinantur: res pendet a tempore, quo Martyres Thebæi cæsi fuerunt, quod incertum est: equidemexpeditionem aliquam Maximianum molitum esse, cum illos neci dedit, ex Eucherio videtur consequi. Vide num. 100.

e Illius Acta illustrata sunt ad diem 22 Septembris.

f Cum Duces exercitus nominat, centuriones, ordinumve ductores intellige. De S. Bonifacio consule Appendicem.

g Habes monumenta, unde Martyrum suorum notitiam seculo XI Trevirenses hauserunt. De tabula plumbea & marmorea actum est § § 2, 3, 6. Schedulas vetustissimas vocat anonymus, quæ invasioni Normannicæ superstites fuere; at quales fuerint, cujusve ætatis, nusquam clare edicit. Fuerint forte Hymnus S. Paulini, Acta SS.-Fusciani & Victorici, quorum meminit cap. 2.

h Itaque secundum anonymum, in Gallias jam pervenerat Tyrsus, cum Mauritius Agauni occubuit; probabile autem est, eo a Maximiano fuisse præmissum, ut num. 3 dixi; atque adeo non est, cur Tyrsus a signis profugisse, dicendus sit.

i Si causa quæritur, cur in Gallias venerint Tyrsus & ejus Socii, certum est, id factum non esse absque dispositione divina: sed alia, eaque magis determinata quæritur. Haud vero improbabilis ea est, quod illuc a Maximiano, partim ad tutandos Romani imperii fines, partim ad persequendos Christianos, missi essent. Nam, ut ait S. Eucherius, Maximianus impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat. Si qui tunc Dei veri cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis, vel ad supplicia, vel ad necem rapiebantur: ac, velut vacatione barbaris gentibus data, prorsus in religionem arma commoverat. Hanc causam num. seq. ex parte tangit anonymus.

k Martyres Thebæos Romanum Pontificem adiisse, recentiorum tantum assertio est, nullo antiquitatis testimonio fulta; neque in Eucherio quidquam hujusmodi occurrit: perinde igitur est sive Cajus, sive Marcellus, sive alius quiscumque Romanam Sedem occuparit. Alibi legitur Marcellinus.

l Nihilo solidior est ista assertio, quam præcedens. Anonymo hic & Scheckmanno non convenit: hic enim Thebæos a Zabda, Hierosolymitano episcopo, Christi militiam didicisse, seu fidei Christianæ rudimenta hausisse, sed a Ma cellino, Romano Pontifice, baptismum consecutos scribit. Sedit Hierosolymis Hymenæus ab anno 266 ad 298. Dein Zabdas usque ad annum 302. Non potest igitur huic Thebæorum conversio tribui, si Tyrsus, ut Scheckmannus seu Enenus ait, anno 291 occisus fuerit.

m Viros consulares & senatores intelligit.

n Generalis nimium hæc expressio est: innuit enim, non solum Trevirenses optimates plerosque, sed & omnem pene civitatem Christianis sacris ea tempestate fuisse addictam; quod quidem quantopere a temporum illorum Treviris conditione abhorreat, dictum est num. 122.

o Quis non videat, Christianorum Treviris degentium numerum, ac Trevirensium vires hic denuo supra fidem extolli?

p Indutiomarus, Trevirensium princeps, sub Julio Cesare bellum cum Romanis gessit, quo per Labienum victo occisoque, adversus Romanos Treviri bellum renovarunt, ut in illos Cæsar ipse proficisci decreverit; sed Labienus copiis a Cæsare auctus, victisque iterum stratagemate Treviris,paucis post diebus illorum civitatem recepit; quæ fusius explicat Cæsar ipse Commentariorum suorum de bello Gallico lib. 5 & 6.

q Duo igitur in mandatis habuerunt, alterum, ut idolis sacrificarent, alterum, ut Christianos persequerentur; sed exsequi utrumque detrectarunt. Idem prorsus S. Eucherius de Martyribus Agaunensibus tradit. Ad sacrificandum idolis coactos fuisse, ex his Eucherii verbis colligitur: Ubi vero ad Thebæos denuntiatio iterata pervenit, cognitumque ab eis est, injungi sibi rursum executiones profanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur, affirmantium, numquam se ulli in hæc tam sacrilega ministeria cessuros. Idolorum profana semper se detestatos, Christianis se imbutos sacris, & divinæ religionis cultu institutos, unum sanctæ Trinitatis Deum colere, extrema experiri satius esse, quam adversum Christianam fidem venire. Ad Christianorum quoque perniciem fuisse compulsos, Eucherius loco non uno affirmat. Primum ita scibit: Itaque cum hi, sicut & ceteri militum, ad pertrahendam Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detrectare ausi sunt, atque hujus præceptis se obtemperaturos negant. Tum sic: Redintegratisque mandatis edicit (Maximianus) ut reliqui in persecutionem Christianorum cogantur. Nihil igitur in his anonymi verbis occurrit, quod merito reprehendas.

r Probabilius anno 882. Vide § 2.

s Anno 1071 vel potius seq.

t De illis agetur ad diem V Octobris, quo occisi sunt & notantur in Martyrologio Romano.

u

Non senatus modo Treviris ad imitationem Romanæ curiæ, sed variorum imperatorum & Maximiani sedes fuit. Trevirim Romæ comparat Ausonius in Mosella ℣. 381 & seqq.

Salve, magne parens frugumque virumque, Mosella,
Te clari proceres, te bello exercita pubes,
Æmula te Latiæ decorat facundia linguæ.
Quin etiam mores & lætum fronte serena
Ingenium natura tuis concessit alumnis
Nec sola antiquos ostentat Roma Catones.

Exstant etiam apud Browerum ipsius senatus Romani ad Trevirensem litteræ, quas apud illum videre est ad annum Christi 276 num. 61.

x Singulorum nomina dantur infræ ad calcem cap. 2.

y Merus ingenii lusus est, quæ hic de situ Thyrsi affert: revera enim latere suo respicit Aquilonem, sicut Palmatius Austrum: quod & infra (num. 10) ponit author de quatuor Martyribus altrinsecus ad pedes S. Paulini quiescentibus. Honthemius in Annotatis hic.

z De Martyrum situ in S. Paulini crypta, vide num. 117.

aa Scripsit igitur anonymus circa annum 1072, quo crypta dilatata fuit.

bb Æneïd. lib. 1 ℣. 98.

cc Patet ex contextu hoc, & mox subjunctis, ante annum 1071 & citra revelationem divinam nihil humana traditione de hoc thesauro Treviris notum fuisse. Ita Honthemius cit.: notus tamen fuit ante Normannorum irruptionem anni 882.

* Sociisque

* manifestato

CAPUT II.
Sanctorum Martyrum inventio.

[Canonici S. Paulini, SS. Gentiani & Fusciani Actis,] Erant nempe in illa sancti Paulini canonicorum congregatione a fratres aliqui sanctæ religionis studio venerabiliter accensi b: hi ergo dum inter alia pietatis opera sacræ scripturæ legendi paginam c operam non minimam præberent, solebant frequentius corporis & mentis aspectibus illa repræsentare, quæ videbantur ad honorem ecclesiæ Trevericæ, matris scilicet suæ, spectare; illius forsitan, quin immo revera non immemores præcepti, quod ait: Honora patrem tuum & matrem d, & aliorum, ad hunc modum justam conversationem suadentium. Inter multimoda itaque loci hujus præconia, Passio sanctorum martyrum Gentiani & Victorici e frequentius eis occurrebat, quæ quotiens auribus eorum corporeis innumerabilem Christianorum stragem in urbe Treverica a Rictiovaro factam insonuit, totiens cor eorum mœrore simul & gaudio contremuit; mœrore quidem propter ignoratum tantum tamque preciosum sanctorum corporum thesaurum: gaudio autem propter rerum veritatem, quam per tantam scripturæ sacræ didicerant auctoritatem. Referebat enim istorum Passio Sanctorum, quod, ingresso Trevirim Rictiovaro, tanta ab eo sit facta ibi Sanctorum sanguinis effusio, ut rivi cruoris aquæ, juxta quam occisi sunt, permixti, & in Musellam deducti, eam in suum colorem converterent, ut, naturali claritate remota, peregrino magis, quam proprio, colore ruberet. Ubi & sequitur. Inhumatis etiam tum Sanctorum corporibus unda præbebat tumulum, quo, redintegrata compage membrorum, futuro ea repræsentaret judicio. In hac ergo positi mentis anxietate, indictis sibi aliquando biduanis, aliquando triduanis, jejuniorum disciplinis, a divina postulabant pietate, ut aliquod tam sancti depositi indicium eis monstrare dignaretur, per quod benedictum nomen ejus a sæculo in sæculum benediceretur, ac laudaretur.

[13] [& Folberti cujusdam] Ut ergo promissio Dei immota permaneret, quæ dicit: Ubi duo aut tres congregati fuerint in nomine meo, in medio eorum sum f (tres quippe intentionis hujus fratres fuerunt) auxilium Dei sibi ad hanc intentionem præberi, cito senserunt: prius enim, quam triduanum jejunium tertia vice complevissent, misit eis Deus in adjutorium quendam sanctæ conversationis laïcum, nomine Folbertum, privatum eundem visu oculorum, quem unus ex tribus præfatis fratribus, Cuono videlicet, custos monasterii sancti Paulini, studio sanctæ hospitalitatis, in domum suam recipiens, sufficienti ac placita illi officiositate sustentabat: hujus autem cibus vespertinus erat panis perparvus, medietatem palmæ non vincens in latitudine, duas partes farinæ, tertiam partem habens ex cinere, cum aliquo genere herbarum, aut crudarum, aut non bene coctarum, & insalsarum, cum haustu etiam aquæ minimæ mensuræ, certe neque modulum suum excessuræ.

[14] Tali vero adjutorii divini consolatione non modicum lætificati, & ad speranda potiora Dei munera nimirum animati, [visione,] huic fratri consilium, quod de hac re conceperant, manifestabant, ejusque devotionis impensius studium sibi ad hanc rem suppeditari postulabant. At ille, ut erat paratus ad omnia virium suarum supplementa omnibus præbenda, juxta illud videlicet Doctoris gentium exemplum, quando dixit, se omnibus omnia factum fuisse g, solitum jejunandi modum hac de causa adeo intendebat, quod per continuum tunc triduum nullum penitus corporis alimentum suscipiebat; sed interdiu omnibus urbis hujus monasteriis, nudis, ut solitus erat incedere, pedibus perlustrans, noctes eorumdem dierum in monasterio sæpe dicti patris Paulini pervigil in oratione ducebat. Unde factum est, ut in tertia nocte post primum, sicut ipse nobis referebat h, galli cantum, dum, facie lacrymis ubertim perfusa, intente, & quasi cum aliqua, ut ait, precum importunitate Dominum interpellaret, in mentis extasi subito correptus, se in aliquo quasi subterraneo monasterio, spatioso multum i, & pulchro, stare putaret.

[15] Ubi, dum multitudinem, quam dinumerare non poterat k, [ad Martyrum perquisitionem animantur,] occisorum, diversas membrorum truncationes ostendentium, deambulantem oculis mentis videret, collectis per aliquod tempus animi, quas amiserat, viribus, quibusdam eorum, velut ad hoc tantum, ut ab eo interrogarentur, se illi offerentibus, dixit: Qui estis vos, domini, aut a quo fuistis trucidati? Cui unus, qui senior inter eos apparuit, respondit: Nos fugimus huc paganorum persecutiones, & ab ipsis ad pœnas requisiti, istas, quas vides, suscepimus passiones l: nec pluribus ab eo verbis auditis, in priorem statum rediit sobriæ mentis: totis denique animi viribus ad agendas Deo gratiarum actiones succinctus, ab ipso postulabat attentius, ut, si ab ipso esset hæc visio, monstrare eam sibi dignaretur tertio, quod etiam obtinuit: nam, duabus ante diem vicibus obdormiens in oratione, eadem lætificatus est visione m. Mane itaque facto, vocatis ad se tribus fratribus, visionem suam per ordinem eis narravit, eisque cum magna exhortatione hoc persuadere laboravit, ne ab cepto orationis studio prius desisterent, quam divinæ solatium misericordiæ sibi adesse, cognoscerent, promittens eis ex ejus parte, qui amat longanimes in spe, infra unius anni spacium divinum eis adfuturum esse in hac inquisitione solatium.

[16] Hac facta exhortatione, gratias Deo pro fraterno, quem apud eos invenerat, hospitalitatis receptu referens, [& quodam veteri S. Paulini Hymno] eos humiliter rogavit, ne quas diutius in hoc loco manendi occasiones tunc ei innecterent, quia destinatum diu iter ad sanctum Jacobum perficere lubenter vellet. Et ita quidem ipse ab eis discessit; illi vero pro sanctæ inquisitionis studio majori indies æstuant desiderio, quapropter & a monachis, & a canonicis, & a sanctis monialibus, feminis religiosis, auxilio petito, jejuniis & orationibus, & eleëmosynarum quoque largitionibus insistebant plus, quam in principio: unde contigit, ut alicui religiosæ hujus communionis sorori, nomine Frideburgæ, in monasterio sanctæ Mariæ Matris Domini n, tempore meridiano in subsellio suo quiescenti, vox clara supervenerit, quæ diceret: Vade, quære invetustissimis scedulis aureis litteris in testimonium illis: cujus vocis altisonæ strepitu expergefacta, dum, capite de subsellio levato, circumspiciens neminem videret, caput iterum in eundem quiescendi modum vix reposuit, cum denuo vox eadem apertius, quam prius, auribus ejus insonuit; iterum ergo erecta, & signo sanctæ Crucis munita, dum nullum vocis hujus auctorem in prospectu haberet, non dormitura, sed tertium vocis hujus adventum præstolatura, caput iterum reclinavit: tunc vero, sicut ipsa retulit nobis o, vox eadem, quasi cum quadam imperiositatis austeritate ad illam venit, eamque, non jam dormientem, sed vigilantem, non modicum perterrefecit, surgensque igitur, terrore magis, quam angustia repleta, sororem, quæ custos erat librarii, cum magna festinantia quærens, & inveniens, facto ei anxietatis suæ signo, eam ad armarium, cumulum discussura scedularum, perduxit, nec multa prius librorum volumina revolverant, quam liber unus Ymnorum vetustissimus p, Scotice * scriptus, eis in manus veniebat, quo tandem exposito, occurrebat eis frequentius quidam Ymnus de sancto Paulino satis magnus, in quo gesta sanctitatis ipsius præclara, etsi compositionis quandam rusticitatem habebant, rerum tamen non minima urbanitate florebant: referebat enim, quale pro fide Catholica bellum contra Arrianos Sanctus ille pertulerit, qualiter in exilium ab ipsis fidei Catholicæ inimicis missus fuerit, qualiter etiam ipsos, apud quos exulabat, Frigies * ad fidem Christi, factis coram regibus terræ illius signis & miraculis, converterit, idem Ymnus continuit; item post decursum viriliter vitæ hujus stadium, cum retributionis æternæ ibidem a Domino susceperit bravium, preciosum corporis ipsius thesaurum, nutu divino & miraculorum adminiculo, a Treviris esse receptum, ibidem fuit intextum.

[17] [sepultorum Martyrum locum discunt,] De cujus veneranda sepulturæ positione, quæ in ejus gloriosa celebrata est receptione, hæc inibi verba sunt posita: Posuerunt eum juxta prolem clarissimam Trevirensem, & inclitam, ubi dormiunt corpora Peregrinorum plurima, resurgentes ad prœmia die mundi novissima, occurrent in æthera Domino cum lætitia q. Hæc itaque inaudita prius scripturæ sacræ testimonia, cum gratiarum Deo actione, ac sancta mentis exultatione, lectitabant, utrum vero monita visionis in eis resonarent, aut utrum aliquod per se quærendum esse, hæc verba significarent, necdum intelligebant. Quapropter, vocato ad se uno de tribus, quos prædiximus, fratribus, ei & admonitionem vocis, procul dubio angelicæ, quam præfata soror acceperat, narraverunt, & librum Ymnorum, quem instinctu vocis ejusdem inter vetustissima, ut ita dixerimus, veterum volumina repererant, monstraverunt, qui simul ac communem eorum orationis intentionem, auditamque & visam divinæ visionis consolationem in mente retractavit, voluntatem miserationis Dei in hoc esse æstimavit; ut hunc ideo libellum, memoriam facientem Peregrinorum eis accommodaret, quo nobis amplius eorundem quærendi desiderium hoc modo inspiraret, quod & factum est: nam mox ut liber iste Ymnorum in conventum fratrum delatus & Ymnus ille ibidem est recitatus, ita corda omnium præsentium fratrum ad inquirenda plura sunt accensa, ut una omnium prudentiorum apud ipsos esset sententia de frangenda propter hanc inquisitionem sancti Paulini cripta, qua de re, communicato cum principibus civitatis consilio, licentiam hujus rei a domno archiëpiscopo Udone postulabant, & vix nimirum impetrabant.

[18] Ita namque ex industria eadem cripta fuit munita r, [& corpora inveniunt,] ut, nisi moto principali ejusdem monasterii altari, nullus locus daretur eam confringendi; unde non indebito gravitati suæ consilio non facilis erat domnus archiëpiscopus s, tanti sanctuarii frangendi licentiam differendo. Fracta igitur cripta, inventa sunt circa sarcofagum sancti Paulini sex sarcofaga, quorum duo lateribus ejus apposita fuerunt, quatuor vero pedibus ejus ita altrinsecus adhæserunt, quod utrimque duo ex eis steterint: item ad caput ejusdem sancti patris nostri septem sarcofaga sanctorum Martyrum, totidem corporibus aromatizantia, fuerunt locata; hæc vero omnia sic colligaverat locantium industria, ut factis fornicibus singulis super sarcofagis binis, nullus, ut dictum est, locus daretur eis movendis, nisi moto prius altari præcipuo monasterii: fecerat præterea, non hujus criptæ conditor operosus, sed hujus loci, & eorum, quæ ibi sunt, sanctorum corporum aliquis studiosus, altare quoddam non magnum ad pedes sancti patris nostri, sarcofago ejus compactum t; hujus denuo remotio, & aliqua terræ sub ipso effossio, plena fuit nostræ expectationis consolatio. Inventa est siquidem ibi tabula marmorea u, qua sublata, apparuit ejusdem latitudinis tabula plumbea x, hæc item levata, multaque aquæ infusione, multaque setæ porcinæ confricatione tandem purgata, retulit nobis & istorum Martyrum vocabula, & Martyrum tempora, persecutorum quoque nomina, aliaque perplura summa festivitatis præconia hujus plumbi cecinit nobis sculptura: hujus ergo textum sculpturæ hic voluimus pleniter inserere.

[19] In hac cripta jacent corpora Sanctorum, secundum seculi dignitatem nobilissimorum, [una cum tabula plumbea,] secundum Dei autem voluntatem Martyrum preciosorum: nam Rictiovarus, Maximiani imperatoris præfectus, legionem Thebæam jussu ipsius circumquaque persecutus, hanc etiam urbem propter ipsos ingressus est: quorum innumeros cum hic occidisset, hos quoque hujus civitatis principes, fidei Christianæ Confessores, cum ipsis occidit, quorum hic corpora circum circa sunt collocata. In medio vero ipsorum sancti Paulini y, clarissimi Trevirorum episcopi, corpus est ferreis catenis suspensum z, quod ibi sanctus Felix aa, hujus sedis episcopus, a Frigia totius regni viribus translatum, III Idus Maii honorifice suspendit, qui & istud monasterium in honore sanctæ Dei Genetricis, necnon eorumdem Martyrum, construxit bb. Nam propter horum Principum corpora innumerabilia ejusdem multitudinis corpora in hoc monasterio sunt comprehensa cc: quorum nomina, sicut innumerabilis populi & peregrini, non potuerunt reperiri, excepto uno Ducis vocabulo, qui Tyrsus vocabatur.

[20] [Historiam Martyrum complexa.] Hujus itaque & eorum Martyrum vocabula, quorum hic videri possunt sarcofaga, aureis litteris in hujus criptæ pariete conscripta fuerunt: quæ inde devoti, qui tunc erant dd, Christiani huc transtulerunt, quando Nortmannos hanc urbem, sicut cæteras undique urbes ee, depopulaturos esse, præsciverunt. Is ergo, qui in dextero sancti Paulini latere est repositus, Palmacius ff vocabatur, qui consul & patricius toti huic civitati principabatur: in sinistro autem latere ipsius qui jacet, Tyrsus vocatur, cujus nomen solius de tanta multitudine est notatum, quia ejusdem Legionis gerebat ducatum gg. Ad caput autem hujus sancti Paulini septem jacent hujus urbis senatores nobilissimi, martyrio cum ipsis Thebæis coronati; quorum medius vocatur Maxentius, juxta quem dextrorsum qui jacet proximus, nomen habet Constantius, post quem est Crescentius, postea Justinus: in latere autem sinistro Maxentii qui jacent, tres erant fratres germani, quorum major natu proxime Maxentium hh Leander, juxta quem Alexander, postea Sother: ad pedes vero sancti Paulini altrinsecus positi sunt quatuor viri genere & virtute clarissimi, qui, licet tempore pacis occulte Christum colebant, tempore tamen persecutionis aperte, & constanter fidem Christianorum defendebant; adeo ipsi Rictiovaro in faciem resistebant, quod eos quasi ad exemplum aliorum diversis tormentorum generibus multum afflictos, tandem in præsentia sua fecit decollari: alter ergo duorum versus Austrum positorum, interior scilicet, Hormista, exterior autem Papirius vocatur: alter autem eorum, quorum latera Aquilonem respiciunt, interior item Constans, exterior Jovianus vocatur. Ingressus est autem Trevirim Rictiovarus quarto Nonas Octobris, & eadem die occidit Tyrsum cum Sociis, sequenti autem die Palmatium cum aliis principibus civitatis: tertia vero die cedem exercuit in plebem sexus utriusque ii.

ANNOTATA.

a S. Paulini monasterium ad lævam civitatis Trevirensis extra portam S. Simeonis situm, S. Felix, Trevirensis episcopus, teste tabula plumbea, in honorem S. Mariæ & Martyrum Thebæorum, Treviris passorum, consecravit. Primo monasterium S. Mariæ Virginis dictum fuisse, verosimile est, cui nempe a S. Felice potissimum dedicatum fuit. Postmodum S. Paulini, ut Egberti, Trevirensis episcopi, Charta anni 981 docet, appellatum fuit, hodieque appellatur. Subinde etiam S. Mariæ ad Martyres, sed non nisi post inventa anno 1071 vel seq. sanctorum Martyrum corpora. Vide Honthemium Historiæ Martyrum Trev. § 3.

b Tres præcipue numero fuisse, num. 13 ait, & Cuononem, monasterii S. Paulini custodem, nominatim anonymus exprimit.

c Id est, Sanctorum Vitas & Passiones.

d Exodi 20, ℣. 21.

e De his Actis egi num. 6 & seq.

f Matt. 18 ℣. 20: Ubi enim sunt duo, vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.

g Ad Cor. cap. 9 ℣. 22.

h Hic iterum anonymus innuit, se Martyrum inventioni æqualem, imo & ex ipsis S. Paulini canonicis verosimiliter aliquem.

i Talis certe non erat crypta, in qua Martyrum corpora jacebant.

k Quidquid sit de hac visione Folberti, auxesi hic utitur anonymus, dum innumerabilem Martyrum numerum Folberto apparuisse, ait: haud enim tanto numero fuere, qui Treviris tum temporis Christianis legibus viverent, nedum Thebæi, qui cum S. Tyrso ibidem pro fide occisi sint. Hausit verosimiliter anonymus innumeram illam Martyrum Thebæorum multitudinem ex tabulæ plumbeæ textu, & Folberti visioni adjunxit seu amplificationis, seu ornatus gratia.

l Itaque Martyres, quos Folberto apparuisse,narrat, Thebæi seu peregrini fuere, non Trevirenses indigenæ. Ceterum vereor, ne & hæc Folberti interrogatio, & senioris Martyris responsio, Folbertinæ visioni ab anonymo adjecta sit eadem de causa, qua innumerabilis Martyrum Thebæorum multitudo, de qua lit. proxime præcedenti.

m Recte hoc loco notat Honthemius: Visionibus parum fidit Ecclesia: nam can. 26, Dist. 1 de Consecrat. ex Concil. Afric. sic statuitur: Ut omnino nulla memoria martyrum probabiliter acceptetur, nisi, ubi corpus, & reliquiæ certæ sunt, aut origo alicujus habitationis, vel possessionis, vel passionis fidelissima origine traditur: nam quæ per somnia & inanes quasi revelationes quorumlibet hominum ubicumque constituuntur altaria, omnino reprobantur. Verum non propter apparitionem, Folberto factam, sed propter antiqui cultus indicia, quæ sibi non dubia visa sunt, eos, quorum corpora in S. Paulini crypta invenerant, Trevirenses atque ipse etiam archiëpiscopus Udo pro Sanctis habuerunt.

n Ad Horrea, vulgo Oeren dictum, seu ad S. Irminam, quod etiamnum nobilibus monialibus floret, inquit hic Honthemius: Browerus ad annum 643 num. 49 de illius origine ita scribit: Etenim Modoaldus (Trev. Ep.) amplissimis ab eo (Dagoberto) muneribus affectus, ut erat magno suæ ecclesiæ propagandæ atque ornandæ studio, Christo Divisque templa sistere, monasteria inchoare, cœtus cogere virginum. Primam igitur Dei Genitricis nomini basilicam ponit; apud quam domicilio constituto, filia Dagoberti Irmina, aggregatis a S. Modoaldo in vitæ communionem virginibus, velum ornatumque monasticum sumpsit, appellarusque locus est ab horreis regalibus, quæ in eam rem Dagobertus contulerat, Horrea. Moniales olim S. Benedicti instituto usas, sed his deficientibus, suffectas esse, quæ S. Augustini institutum sequerentur, Masenius scribit Nota 13 ad tom. 1 Annalium Trev. Browerianum.

o Treviris igitur morabatur anonymus, cum Martyrum corpora inventa sunt.

p De Hymno illo egi num. 10 & seqq.

q Qui hæc verba cum textu tabulæ conciliari queant, vide num. 13.

r Cryptam probabilius non diu ab invasione Normannica occlusam fuisse, dixi num. 24.

s Udo nempe, qui, ut Browerus scribit, ab anno 1066 electus Trevirensis episcopus, & anno 1068 ordinatus, Treviris sedit usque ad annum 1077. Huic nonnulli Martyrologium, ab Adone Viennensi compositum, perperam adscripsere.

t Incertum, quo tempore: verosimiliter tamen paulo post acceptam a Normannis cladem. Vide num. 33.

u Ad hunc locum ita notat Honthemius: Nihil videtur in hac characteris fuisse. Cur autem superius laudantur tabulæ marmoreæ pro documentis? Stulte sane tabulam marmoream, velut antiquum documentum laudasset anonymus, si nihil in ea characteris umquam fuisset exaratum. Atqui vel hinc conjici probabiliter potest, Martyrum nomina huic ante Normannorum irruptionem litteris aureis fuisse inscripta; præsertim cum tabula plumbea affirmet, Martyrum nomina litteris aureis expressa, in eumdem locum fuisse translata, quo tabula recondita fuit. Vix enim est, inquit Honthemius ipse Hist. Martyrum Trev. § 14, ut memoriales illæ litteræ, utpote ex destinatione ponentium quam diutissime permansuræ, immediate commissæ fuerint parieti subterraneo, cum ipsa humiditas, sal petræ & mucor, eas paucos intra annos absumpturus fuisset. Quod si pluribus, aliisque a memorata tabulis Martyrum nomina inscripta fuisse, contendas, debuissent utique illæ una cum tabula postmodum inveniri; earumque anonymus, tamquam totidem monumentorum, quod non facit, meminisse. Porro si Martyrum nomina tabula illa marmorea litteris aureis expressa continuerit, his etiam plura continuisse potest, & tabulæ plumbeæ curatori pro fundamento fuisse. Vide dicta num. 78 & seqq.

x Probabilius anno 1072 inventio hæc contigit, ut num. 22 dictum est; maxime, cum Sigebertus annum inchoet a Paschate, atque adeo a Lamberto Schafnaburgensi dissentire non videatur.

y Illius Acta illustrata habes tom. VI Augusti ad diem ultimum ejusdem mensis.

z Non inusitatum fuisse olim, ut Sanctorum corpora suspenderentur, ostensum num. 24. Ceterum ex his tabulæ verbis cum antecedentibus & consequentibus collatis, verosimilius apparet, tabulam, instante invasione Normannica, suspensoadhuc S. Paulini corpore, fuisse confectam. Vide num. 26 & seq.

aa Totius regni viribus S. Paulini corpus e Phrygia Trevirim fuisse deductum, fabulosum videtur, sed forte significatum anonymus tantum voluit, id non sine summa difficultate S. Felicem præstitisse. Acta S. Felicis habes tom. III Martii ad diem XXVI ejusdem mensis.

bb Ita habebat seculo IX Trevirensium traditio: quam non evertit conditio temporis, quo Trevirensibus præfuit Felix. Vide num. 37 & seq.

cc Innumerabiles numero Socii S. Tyrso non fuerunt: veri itaque limites hic excedit anonymus.

dd Ex his verbis consequens non est, tabulam post invasionem Normannicam conditam fuisse. Vide num. 28 & seq.

ee Inter vastata a Normannis, priusquam hi Trevirim venerunt, loca, Regino hæc recenset: Leodium, Trajectum, Tungros, Coloniam Agrippinam, Bonnam, Tulpiacum, Vilpiacum, Nuis, Aquisgranum, Malmundarias, Stabulaus.

ff Agetur de eo ad diem V Octobris, quo Martyrologio ejus nomen inscriptum est.

gg Seu, quod esset unus e legionis ducibus.

hh Hæc verba per oscitantiam amanuensis omisit Browerus: inveniuntur autem in omnibus Mss. exemplaribus, quorum plura vidimus. Honthemius hic.

ii Probabile apparet, quædam ex hic narratis e tabula marmorea, cryptæ S. Paulini parieti ante Normannicam invasionem affixa, deprompta fuisse; quædam vero addidisse de suo, qui tabulam confecerunt, conficiendamve curarunt. Utraque distinxi num. 80 & seqq.

* an Gothice?

* Phrygas

CAPUT III.
Miraculum ossis sanguinem fundentis.

[Ad incredulorum confusionem,] Lecta est igitur hæc epistola, & in plurimas mox cartas magno omnium Dei fidelium, hanc audientium, tripudio, transcripta a: nec tamen defuit in ipso fidelium Dei collegio b ecclesiæ malignantis dissensio, quæ hæc divinæ miserationis beneficia, non, quanta debebat, reverentia suscipiebat. Sed, spiritu instigata maligno, dentibus ea lividis laniare præsumebat c. Cæterum dentes eorum, utpote peccatorum, Dominus conterere curavit d, dum signa, quæ juxta Pauli verba non fidelibus, sed infidelibus, data sunt e, in conspectu eorum per merita Martyrum pretiosorum, quorum inventioni non congaudebant, multiplicavit.

[22] Ex his igitur aliqua, ut dictis Apostolicis in hoc consentiamus (non tantum propter fideles Christi instruendos, [dum ampliatur S. Paulini crypta,] quantum propter eosdem infidelitatis ministros ad fidem rectam, & reverentiam Sanctis debitam commonendos) breviter notamus. Quorum primum adeo notabile, adeo memorabile, adeo etiam fuit mirabile, ut non solum, si quæ fuerunt mentes infidelium, inde nimirum contabuissent, sed & ipsa fidelium Christi corda non minimum inde contremuissent. Nam cum, sicut prædiximus, facta per misericordiam Dei hac Sanctorum revelatione, domno nostro archiëpiscopo Udoni, hujusque principibus, placuisset, ut cripta sanctorum corporum collocationi competenter amplificaretur, necesse fuit, ut plurimum terræ ex eodem loco purgando portaretur f. Erat autem ante id ipsum sæpe dicti patris Paulini monasterium ex parte Occidentali palus quædam, ita viantibus nocua, ut monasterium illud petentibus, aut inde per hanc viam repedare volentibus, vix angustissima relicta fuisset per illam semita. Qua de re plerisque loci illius fratribus complacuit, ut eadem terra, quæ ob prædictam parandæ criptæ necessitatem de monasterio portaretur, ad exsiccationem paludis ejusdem locaretur.

[23] Quod cum fieret, & terra per sex jam dies ibi deposita fuisset, [as quoddam, ibi repertum,] accidit, ut in die septimo unus aliquis ex loci illius canonicis, ante cujus portam palus eadem maximam inundationem faciebat, studio complanandæ terræ, ibidem positæ, de domo sua egrederetur, cumque terram discutiendo frusta quædam ossium inibi jacere videret, unum ex illis suscipiens, in manu sua in domum illud portavit: accepta etiam aqua, diligenter illud purgavit, & purgatum cuidam mulieri ad conservandum, donec in monasterium referendi locum haberet, commendavit: quod illa despective suscipiens, & cur illud reverentia dignum esse judicaret, inquirens, posuit tamen illud in scrinio suo inter panniculosos, aliosque muliebris supellectilis usus diversos: pigmentorum quoque species aliquæ g in eodem fuerunt scrinio repositæ.

[24] [sanguinem] Cum autem vespertinali officio (sicut Quadragesimalis temporis ratio poscebat) frater ille cum suis in eadem domo reficere vellet h, cœpit illa, cui os commissum fuerat, puella nimio cordis dolore cruciari, cœpit Corporis & Sanguinis Dominici communionem, aut ut exitus vicini præparationem, quibus poterat verborum signis, quia ipsis nequivit verbis, humiliter, ac devote precari. Cui frater ille: Fac tibi, ait, scrinium tuum deferri, & si qua sit tibi species pigmentaria, dolori cordis profutura, require. Hoc dixit, & scrinium hac de causa recludendum illi accommodare non distulit. Hoc itaque vixdum recluso, & cooperculo tenuiter levato, mira res! tota sanguinis exundantia ab osse illo, valde parvo, est effusa, ut facies mulieris ejusdem tota, atque pellicea ejus manica dextra mirabiliter sit inde perfusa. Ipsa quoque in eadem hora cordis dolore est absoluta: qua de re nimio percussi terrore, lacrymosis precibus a divina misericordia postulabant continuo, quatenus tam immenso divinitatis suæ præconio, nullo eos corporis aut animæ damnaret judicio. Quo facto, frater idem currens curriculo ad aliquem fratrem, quem sibi expertus erat esse fideliorem, ad hujus rei eum perduxit demonstrationem; qui veniens, dum scrinii ejusdem operculum introspecturus levaret, nullus (sicut ipse ait) qui hoc non videret, credere non valeret, qualiter adhuc sanguis ex eodem osse ipsum scrinii operculum, totumque, quod * ipso scrinio erat, muliebris disciplinæ instrumentum, respergendo bulliret.

[25] [copiose fundit,] Unde & ipse non minimo repletus stupore, cum omnibus, quæ in ipso erant, non jam deinceps muliebribus ornamentis, sed potius aliquibus tam pretiosi sanguinis aspersione factis sacramentis, in monasterium festinanter portavit, illudque convocatis illico Prioribus loci illius omnibus demonstravit: ipsi vero, missis mox per omnia totius civitatis monasteria hujus rei nuntiis, omnes abbates, & præpositos cor-episcopos, & decanos, ceterosque boni testimonii fratres non paucos i, ad se in eadem hora faciunt venire, dominus autem archiëpiscopus non erat tunc in illa civitate; alii autem omnes loci hujus Priores, in claustrum S. Paulini celeriter congregati, magnifico miraculi hujus ostento non modicum sunt lætificati. Delato namque in præsentia eorum scrinio, cum osse sanguinem sine cessatione fundente, accepit aliquis ex ipsis fratribus os sanguinolentum k in manus, cumque illud, sanguine in scrinium transfuso, sæpius evacuasset, dicto semper citius majori sanguinis inundatione replebatur. Facta igitur inter prudentiores quæstione, ex qua videlicet occasione tanti miraculi, qui ibi convenerant, hujus miraculi spiculo a divino fuissent percussi consilio, hæc una omnibus ex hac re surrexit sententia, de adhibenda scilicet majori propter hoc signum reverentia, & ipsis Sociorum ossibus, & eorum cineribus, ad cujus augmentum reverentiæ dicebant pertinere, ut terra, quæ, circa sarcofaga eorum posita, in locum, ut dictum est, cœnosum antea projiciebatur, deinceps in aliquem mundum locum venerabiliter collocaretur; cujus acervus l, dum Galaath, hoc est, Acervus testimonii, non immerito vocaretur, factum in osse, quod huic suppositum fuerat terræ, miraculum omni posteritati loqueretur.

[26] Hoc itaque consilio dato, & collaudato, illud etiam eidem fratrum collegio complacuit, [inspectante multitudine.] ut, scrinio in monasterium relato, & super altare locato, communi cordis & oris, nec non campanarum consonantia, divina ab eis laudaretur prudentia, quæ nihil facit, nisi in magna, ut par est, sapientia. Ad hanc ergo laudem Dei ex tota civitate cujuslibet ordinis & ætatis viri, ac feminæ, juvenes, & virgines, senes cum junioribus hilariter convenientes, finita laude, in sua redierunt, Dominum de tam inauditi miraculi stupore benedicentes m. Contigit autem istud miraculum quinta Nonas Martii, & Sabbathum erat n. Hora vero nona cruor ille ex osse cœpit manare, qui non ante tertiam secundæ feriæ horam visus est cessare. Fama ergo hujus miraculi, longe lateque volando, plurimorum salutis facta est occasio, dum innumeri diversis languorum fatigationibus oppressi, ad hujus famam miraculi undecumque exciti, venirent ad hunc locum humiles & devoti. Cumque coram hoc positi sacramento propter peccata, quibus aliquatenus multati erant, planxissent, aquamque, ossis hujus intinctione sacratam, sibi datam aliquatenus gustassent, non est nisi Christi fidelibus credibile, quam citissime a quacumque peste gravabantur, liberati fuissent. Si quis autem numerum & ordinem istorum a nobis curiose quæsierit, per hæc verba Porphyrii sibi credat satisfieri: In numero sunt, sed non infinito.

ANNOTATA.

a Quæ solæ extant, plumbo originali deperdito. Honthemius.

b An in ipso S. Paulini monasterio?

c Fuerunt fortasse nonnulli, qui non modo Martyrum Trevirensium historiæ, prout ea legebatur in tabula, sed ipsi etiam Martyrum sanctitati obstreperent; quorum propterea dentes,editis nempe frequentibus prodigiis, a Deo contritos fuisse, affirmat anonymus. Ut ut sit, id certe efficere non potuerunt, quin San-Pauliniani Martyres sanctis exhiberi solitam venerationem brevi sint consecuti; & quidem merito: cum non esset, cur de eorum saltem sanctitate ambigeretur, eorumque cultum Udo archiëpiscopus sui ipsius exemplo, ut num. 22 & cap. 4 num. 1 videre est, approbaret. Quod autem mox Calendariis aut Litaniis inserti non fuerint, mirum videri non debet; cum id etiam aliis evenerit, quorum tamen sanctitatem & cultum Trevirenses præsules exploratum habebant. Vide dicta num. 63 & 64.

d Alludit ad illud Psalm. 3 ℣ 8 Dentes peccatorum contrivisti.

e 1 ad Cor. 14 ℣ 22 Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus sed infidelibus.

f Sic admodum verosimile fit, os illud sanguinem stillans, de quo mox, fuisse ex ipsa crypta, aut terra ei proxima; facile enim potuit post iteratas basilicæ, quin & ipsius cryptæ restaurationes, ex uno sarcophagorum dilabi. Idem alias ibidem contigisse vidimus in Commentario prævio §§ 4 & 5, utrobique sub finem. Honthemius hic: ad calcem autem § V citati narrat, anno 1738, dum crypta instaurabatur, confractum fuisse sacrophagum; ipsoque reparato, extractas inde reliquias. Simile quid, sed ad annum 1732, contigisse, etiam memorans Gesta Trevirorum apud Honthemium tom. 2 Prod. Hist. Trev. pag. 948; nimirum, cum ruinis suis purgaretur S. Paulini ecclesia, Martyrum illic Trevirensium ossa aliquot inventa fuisse, ac inter cetera caput aliquod, quibusdam crinibus conspicuum & sanguine respersum.

g Pigmenta hic non significant fucos muliebres pro coloranda facie: sed sunt illa, a quibus dicitur pigmentarius in L. 3 § 3 ff ad Legem Cornel. de sicariis, id est, qui vendit liquores medicinales: nam iste canonicus S. Paulini subito correptæ famulæ suæ suasit, ut de scriniolo promeret speciem pigmentariam dolori cordis profuturam. Honthemius.

h Incidenter nota tempus refectionis in Quadragesima post vesperas apud nos (Trevirenses) perdurasse. Idem.

i Huic miraculo satis multi adhibebantur testes: & coævo scriptori publice laudanti testes tam illustres, omnino credetur: ne impudentissime scripsisse arguatur rem falsam in facie totius cleri & populi, provocando ad tanta testimonia, & se exponendo publicæ convictioni. Idem.

k Quorsum pervenerit hoc, ignoratur, neque scrinium, neque theca specierum, quæ sanguinem ossis exceperat, amplius habetur. Idem.

l Vide num. 128.

m Paulo aliter Ms. nostrum S. Maximini: Placuit etiam unanimitati ipsorum, ut scrinio in monasterio relato, communi cordis & oris, nec non campanarum consonantia divina ab eis laudaretur clementia. Ad hanc ergo laudem Dei ex civitate convenientes, laudesque Domino acclamantes, domum læti pro tanti miraculi novitate Christum benedicentes redierunt.

n Hinc colligitur, miraculum istud contigisse anno 1072. Vide dicta num. 22 & litteram X in Annotatis ad cap. 2.

* supple in

CAPUT IV.
Alia miracula ad Martyrum tumbas facta.

[Ad Martyrum tumbas pœnitenti vinculum sponte solvitur,] Facta sunt præterea miracula non pauca in illa scilicet cripta, ubi sanctorum Martyrum reposita corpora. E quibus aliqua, nostræ nunc memoriæ succurrentia, breviter sunt designanda a. Ex his erat hoc primum, quod licet ad plurimas Sanctorum contingat memorias, nolumus tamen in his quoque miraculis locum ei negare, quem divinæ pietatis ordinatio ei dignata est accomodare. Nam cum Domnus archiëpiscopus, post auditam de ossis miraculi * famam, primum in illud sancti Paulini monasterium orationis causa venisset, venit cum eo quidam de partibus Aquitaniæ b pœnitens, cujus brachium dextrum ferro fuit ligatum c: hic itaque cum domno antistite fossam illam, ne dicam criptam, quæ nondum ibi fuerat d, intravit, ac, facta oratione, ibi surgens de loco, ubi humo tenus jacens oravit, sarcofaga singula, in quibus corpora Sanctorum quiescebant, singillatim ea salutando e, lustravit. Quo facto, cum, discessurus a monasterio, fossam egressus fuisset, & quasi licentiam Sanctorum petiturus, in summo ejusdem fossæ margine, versus ad Sanctorum corpora, constitisset, idipsum ferramentum, quod brachium ejus dextrum diuturna sui positione jam debilitaverat, & non solum carnem, sed etiam nervos & ossa ejusdem brachii denudaverat, in illo, quo firmius erat, loco discinditur, saltuque mirabili in altum facto, velut omnibus, qui in monasterio erant, divinæ pietatis magnificentiam, & Sanctorum, quorum hoc meritis accidit, apud divinam potentiam hoc monstrando, super unum sarcofagum satis longe remotum cum clangore cecidit non minimo: ille vero miser non minore impetu ad terram supinus cecidit, quam ferrum saliens aëris altitudinem petiit: ubi tamdiu exanimis jacuit, donec tandem, gustu aquæ ori ejus ab accurrentibus episcopi hominibus infusus * recreatus surrexit, & ab hoc peccati vinculo liberatus, Deum in Sanctis suis magnificum benedicendo recessit f.

[28] Post hæc in die Palmarum g, quæ tunc erat proxima, [surda & muta,] quædam femina, quæ cum linguæ officio, auditu aurium fuerat destituta, marito ejus ducente eam, votumque pro liberatione illius in sanctorum Martyrum corporali præsentia, nec non in cleri atque populi non modica consistentia, faciente, officio restituta est utroque h. Est autem consuetudo loci illius congregationum, ut in die Palmarum in id ipsum sancti Paulini monasterium ad laudem Dei omnes cum magna populorum multitudine omni anno conveniant i. Cum ergo juxta hunc ritum eadem die maximus & clerus & populus illuc convenissent, & consuetudinarias ibi laudes Domino dixissent, adducta est in medium mulier ista, testis beneficiorum ibi divinitus sibi collatorum, pro quibus beneficiis Dei turba multa, quæ ad diem festum, ut dictum est, convenerat, speciales Deo laudes & gratiarum actiones communiter reddebat.

[29] Postea quinto Kalendas Maii k, qua die juxta indictum Ekberti Archiëpiscopi plurimæ circa manentium villarum turbæ cum crucibus Treviros solent venire, [item puer mutus & brachio male affectus,] & monasteria illius civitatis omnia circuire, delatus est a parentibus puer quidam parvus in monasterium sæpe prædicti patris Paulini, quod amodo Sanctorum quoque Martyrum non immerito potest vocari: perdiderat autem puer idem & usum loquendi, & brachii dextri aliquatenus movendi. Cum ergo, in criptam sanctorum Martyrum deductus, sarcofaga ipsorum deosculatus fuisset, cœpit parentes desuetis diu propter linguæ vinculum verbis compellare; & quia usum brachii quoque movendi receperit, levata ex aliquo sarcofago candela, non distulit monstrare. Erat vero eadem hora Domnus Archiëpiscopus cum omnibus loci illius Canonicorum congregationibus in eodem monasterio orationis deditus officio. In cujus præsentiam puer ille delatus, sanitatem recepisse ad ipsius episcopi interrogationem est probatus l.

[30] [paralytica,] Deinde, non multo temporis interjecto spatio apportatur illuc quædam puella, quæ, dum in aliquo tempore operi vacaret textrino, ita subito percussa est morbo paralitico, ut nec brachia, nec crura, in statu continere posset proprio: hanc itaque mirabili motu membrorum palpitantem juxta Sanctorum sarcofagum vidimus locari m: ubi dum, matre caput illius in gremio suo retinente, patre vero brachia & crura illius vix comprimente, parumper obdormisset; factum est per Dei miserationem, & Sanctorum, ad quorum memoriam jacuit, intercessionem, ut post paululum evigilans de somno, toto corpore surgeret sano, & basibus pedum, nervisque brachiorum statu reparatis nativo, recederet inde, pro restitutione salutis suæ Deum laudando.

[31] [cæcus,] Huic miraculo illud successit in ordine proximo, quod quidam rusticus de villa, quæ dicitur sanctæ Aldegundis n, oriundus, cui visus oculorum omnino defecerat, cum suo presbytero o, civiumque suorum numero non modico, eodem deductus est. Presbyter vero idem, assumptis secum duobus in loco illo fratribus, deduxit cœcum illum in locum, Sanctorum corporibus consecratum, ibique eum fecit unum denarium, censu annuali Sanctis illis persolvendum, super unum vadiare p sarcofagum: deposito itaque ad præsens ibi uno denario, dum aliis recedentibus, ipse in lacrymis & orationibus aliquamdiu inibi moraretur, seque, si illuminatus foret, deinceps correctiorem vitam ducturum, alicui ex illo loco Priori, sibi de salute animæ colloquenti, profiteretur; cœpit inter colloquendum dicere: videor quasi per pannum videre, deinde paulatim in visu melioratus, recessit inde sequenti die pleniter illuminatus.

[32] [& æger sanantur.] Deinde alius quidam villanus de villa, quæ vulgo Inda q vocatur, cum ex diuturna infirmitate totum corpus ita inflatum haberet, ut nec ipse, nec aliquis eum ita moribundum conspiciens aliquamdiu eum supervicturum putaret, audita miraculorum fama, quæ de istorum memoria Sanctorum longe lateque processerat, se eodem deduci exoptabat: quo perveniens; cum, facta ibi peccatorum pœnitudine, & de vitæ rectitudine voto, ad propria se recepisset, utcumque factumest, ut in paucissimorum spacio dierum subsidente totius cutis tumore, ab omni etiam liberatus sit corporis languore r.

ANNOTATA.

a Miracula nonnulla, quæ silentio hic præterit anonymus, dedi § 10 a num. 142.

b Galliæ provincia, olim Aquitaine, nunc, corrupto nomine, Guienne Gallis dicta.

c Similia Acta Sanctorum legentibus passim occurrunt.

d Quid sibi volunt verba hæc: Fossam illam, ne dicam criptam, quæ nondum ibi fuerat? non inveniuntur in Ms. nostro: itaque pro inepte intrusis habeo.

e Addit Ms. nostrum; seu osculando.

f Non est præsumendum, quod scriptor rursum effronti calamo scripsisset falsum miraculum, tamquam factum in conspectu ipsiusmet archiëpiscopi Udonis. Honthemius.

g Incidit anno 1072 Pascha in diem octavum Aprilis; atque adeo dies Palmarum in Calendas Aprilis.

h Hoc tertium quoque miraculum, in conspectu multitudinis contingens fidem meretur suam. Honthemius.

i Desiit ista pridem: solebant olim ecclesiæ Gallicanæ in die Palmarum occurrere cum clero & populo in aliqua basilica suburbicaria, & inde procedere ad cathedralem, ad significandum Betphage, de quo Jesus solemni conductu intravit Solymam, de quo Grancolas Comment. Hist. in Brev. Romanum lib. 2, cap. 53. Hodie totus clerus, etiam canonici S. Paulini, congregatur in metropolitana, absque ista processione suburbicaria. Idem.

k Legendum putat Honthemius VII Kal. Maii. Vide tamen dicta num. 140.

l Iterata patratio miraculi, præsente archiëpiscopo, confirmat veritatem, inquit Honthemius, addens, omnia hæc miracula in ipsa S. Paulini crypta contigisse.

m Hinc iterum scriptoris ætatem colligere est.

n Si hodieque existat, nec nomen mutavit, mihi equidem ignota est.

o Id est, parocho.

p Ad censum annuum obligare.

q Nihilo mihi notior villa istæc, quam S. Aldegundis, nisi sit Inda, cujus Annales Fuldenses ad annum 881 (lege 882) meminerunt, & una cum Prumiensi, Stabulensi & Malmundariensi monasteriis a Normannis vastatam scribunt.

r Sequitur in Ms. nostro hæc clausula: Benedictus sit igitur Deus, qui in Sanctis suis semper est gloriosus & mirabilis, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

* miraculo

* insulæ
Sub Diocletiano et Maximiano.

APPENDIX DE S. BONIFACIO ET SOCIIS MM. FORTE THEBÆIS
APUD TREVIROS.

Tyrsus M. forte Thebæi apud Treviros (S.)
Socii, MM. forte Thebæi apud Treviros
Bonifacius M. forte Thebæi apud Treviros (S.)
Socii MM. forte Thebæi apud Treviros

AUCTORE J. B.

SYLLOGE.
Sanctorum Martyrum memoria sacra, cultus, & reliquiarum translationes.

Sanctum Bonifacium, alterum forte Thebææ legionis ducem, cum Sociis, quamquam Treviris eodem, quo S. Tyrsus, die martyrium subierit, huc ea de causa rejeci, tum quod Martyrum Trevirensium Passio de illo non agat, [S. Martyris in sacris Fastis memoria] tum quod ipsi fere propria sint, quæ de illo porro dicentur. Vix quidem notus ille fuisset, nisi Mediani ejus reliquiæ, ut infra dicetur, fuissent aliquando repertæ, ejusque memoriam auctor libelli de Successoribus S. Hildulphi, qui sub initium seculi XI floruit, posteritati conservasset. Paucis adeo martyrologis cognitum fuisse, mirum videri nemini debet: meminit tamen illius ad diem IV Octobris Lubeco-Coloniensis Usuardi editio his verbis: Apud Trevirim natale sanctorum martyrum Tyrsi, ducis sacratissimæ legionis trecentorum Thebæorum, & sancti Bonifacii. Meminit & Martyrologium Medianense antiquum, a Ruyrio visum: IX Calend. Octobris; Medii monasterii, Repositio corporis beati martyris Bonifacii in Thebæa legione apud Trevirim cum Sociis suis martyrisati, sub Maximiano cæsare. Et Luxoviense: In Mediano monasterio: sancti Bonifacii martyris. Hinc Sancti in Mediano monasterio cultum deduces, de quo Belhommeus, Medianensis abbas, in Annotatis ad cap. 1 citati libelli scribit: Illiusque memoria magna cum veneratione semper retenta & conservata est in Mediano monasterio, in quo festum illius solemniter celebratur singulo quoque anno, die XXII Septembris. Eumdem cultum arguunt peractæ ibidem sacri corporis translationes, de quibus infra. Adde Grevenum num. 3 Commentarii ad Acta SS. Tyrsi & Sociorum adductum.

[2] [& Passio] Quod vero ad Passionem ejus attinet, omnia fere habet cum S. Tyrso communia, locum, annum & diem Passionis, IV nempe Octobris; eumdem denique persecutorem, Rictium Varum: hoc tamen a S. Tyrso discrepat, quod hic juxta locum, ubi modo San-Pauliniana basilica visitur, Bonifacius vero prope pontem Mosellæ occisus sepultusque perhibeatur. Audi Browerum ad anannum 286 num. 75: Quid multa? hic (Rictius Varus, Maximiani præfectus) simul ac Trevirim venit, mox occupato urbis loco tum frequentissimo, quem hodie rejectum in suburbana, veteres libri Campum Martium celebrant, idolomaniæ gentilium sedem, istuc advocata concione, peregrinum Militem accersiri jubet: is haud cunctanter obsecutus, cum prodiisset: solemnis quæstio; ecquid ad sacrificandum Diis Romanis animi habeat, & num ad Christianum nomen insectandum, & ipsi sint parati? Cui cum Tyrsus dux, istoc tam nefando sacrilegio & tanta in Deum, optimum parentem, contumelia respondisset, mortem sibi suisque jucundiorem fore, Varus, ut Christiano nomini jam dudum infensus, sternere confestim jubet non repugnantes, ac ferro sævire in Thebæorum viscera præferocem satellitem.

[3] [desumpta ex libro de Successoribus S. Hildulphi;] Nec mora: discurritur ad imperium tyranni, gaudetque cædibus innoxiorum satelles. Imbutis autem jam sanguine plurimo dextris, ad extremum interfectorum abjecta cadavera. Et Tyrsi quidem sacrati cespites, longe posterius a Felice, Trevirorum episcopo, eum in locum exaggerati, quo loco ante mœnia hodie visitur, religione, quam opere magis verenda, Pauliniana basilica. At Bonifacius cum Martyribus cohortis suæ trecentis, propter pontem, qui coloniam olim, interfluente Mosella jungebat, obscura, præ metu, sede locatus. Præluxit autem Browero auctor libelli de S. Hildulphi Successoribus in Vosago cap. 1, ubi hic eadem de S. Bonifacio narrat. Porro quo hic fonte hauserit, quæ ex illo de S. Bonifacio Browerus mox citatus deprompsit, difficile dictu est. Num ex monasterii Medianensis traditione? Verum id ipse libelli auctor convellere videtur; scribit enim paulo post, Bonifacium, cum ejus corpus, adulto jam seculo X, Mediani inventum est, mortalium memoriæ funditus fuisse substractum; nisi id de loco dumtaxat, quo illius corpus jacebat, intelligendum sit. Num ex antiquissima & fusiore S. Hildulphi Vita, primum deperdita, & dein sub annum 964 reperta & in compendium redacta, ut in Commentario ad Acta S. Hildulphi § 1 Belhommeus scribit? Vidisse quidem illam potuit, spectata ætate; sed num reipsa viderit, scrupulum injiciunt, quæ de ea apud Belhommeum Historiæ Mediani monasterii parte 3, pag. 231 Bajonus scribit: Post temporum autem multos cursus decursos, rursus reperitur (prolixus S. Hildulphi Vitæ codex) sed quia pro suæ quantitatis magnitudine legentibus tædium afferebat, adhibitis scholasticis, breviatur. Sed ob fratrum negligentiam rursus a Medio cœnobio factione quorumdam elabitur. Num denique Trevirenses consuluit? at illi, Martyres suos Thebæos,ineunte seculo XI, omnino forte ignorabant.

[4] Porro libelli auctor, posteaquam S. Bonifacii Sociorumque martyrium recensuit, [qui S. Martyris reliquias in ecclesiam S. Maximini Treviris] ita progreditur: Qui vilibus mandati bustis a Christianorum populis (rectius dixisset a Christianis) rabiem pertimescentibus gentilitatis, post plurimorum curricula annorum honeste reconditi, jacent in quadam basilicæ sancti Maximini cryptella. Et hoc peractum beati patroni nostri Hildulphi vigilantia. Contigit id verosimiliter eodem tempore, quo S. Maximini reliquias S. Hildulphus transtulit: unde utrorumque translationem Browerus conjunxit ad annum 758 num. 160 ita scribens: Convocatis igitur e propinquo episcopis, Clemente atque Cudtberto, re mature cum iis deliberata, statuit tandem, ex oratorio veteri in alium transferre locum sacra D. Maximini ossa, marmori ac cupressinæ tumbæ inclusa. Interea pone D. Hilarii cellam, ædem, S. Joannis Euangelistæ nomini sacram, pontifex a fundamentis novam maximis impensis exsuscitat; huc, simul maturum fuit, celebri pompa cum D. Maximini, tum trecentorum Martyrum Thebææ legionis, queis Bonifacius olim dux militiæ fuerat, venerandas reliquias infert; atque eas sepultura cum Agritio, Nicetioque communi afficit.

[5] Sub annum igitur 758 hæc contigisse, Browerus existimavit: [provecto seculo VII transtulit,] at alii, jam provecto seculo VII S. Maximini, atque adeo Bonifacii etiam ejusque Sociorum translationem a S. Hildulpho institutam fuisse, merito contendunt. Orta est hæc opinionum discrepantia ex eo, quod aliis S. Hildulphus Miloni, aliis autem Numeriano, Trevirensibus episcopis, successisse sit visus. Cum his facit tum auctor seu interpolator Vitæ S. Hildulphi, tom. III Jul. pag. 228 editæ, tum auctor libelli de Sancti successoribus in Vosago, sive unus idemque, sive diversus. Ille enim S. Hildulphum anno 707 ad Superos abiisse; hic vero, ab anno 703 narrationem suam exorsus, mox cap. 2 Regimbertum in Medianensis cœnobii regimine proxime S. Hildulpho successisse, affirmat: licet citatus Vitæ S. Hildulphi interpolator, in Trevirensium antistitum Chronologia parum versatus, S. Hildulphum Milonis, Trevirensis episcopi, successorem etiam faciat. At vero Hildulphum, non Miloni, sed Numeriano successisse, jam pridem advertit Henschenius lib. 4 de tribus Dagobertis cap. 5, quem plures deinde recentiores secuti sunt. Ceterum, posito, S. Hildulphum ex hac vita migrasse anno 707, facile est ex ejusdem interpolatoris mente annum translatarum a S. Hildulpho in S. Joannis Euangelistæ ecclesiam S. Bonifacii & Sociorum ejus reliquiarum definire: cum enim simul affirmet, obiisse S. Hildulphum anno quadragesimo a gloriosa domini pontificis Maximini translatione, anno 667 id ex ejus mente contigisse, manifestum evadit: Calmetus vero tom. 1 Historiæ Lotharingicæ pag. 443 ad annum 670 referri ait. Denique in Vita S. Agritii hæc translatio facta dicitur IV Kal. Junii, ut legitur tom. 1 Januarii pag. 775, quo die notatur etiam in tribus postremis Trevirensibus Calendariis ab Honthemio editis.

[6] [forte ex sacello quodam, quo jam ante translatæ fuerant:] Quæret hic fortassis nonnemo, fueritne hæc S. Bonifacii Sociorumque prima omnium translatio? Ita quidem e verbis auctoris libelli de Successoribus S. Hildulphi in Vosago, num. 4 adductis, consequi videtur. His enim innui videtur, S. Bonifacium & Socios e vilibus, quibus mox a martyrio suo mandati a Christianis fuerant, bustis erutos, in S. Maximini fuisse a S. Hildulpho translatos: at cum idem fortassis auctor in Vita S. Hildulphi cap. 5 his tantummodo verbis: In quo (constructo ab Hildulpho oratorio) pariter imposita sunt trecentorum Martyrum Thebeæ legionis corpora, eamdem translationem describat, nec loci, unde proxime Sanctorum corpora levata fuerant, mentionem faciat, ita fortassis verba, num. 4 adducta, intelligenda sunt, ut locum quidem, in quo primum fuere recondita, at non illum, unde tunc recens eruta fuere, designare voluerit. Accedit, teste Honthemio tom. 1 Hist. Trev. pag. 222, in Trevirensi S. Maximini monasterio S. Hildulphi Vitam Ms. servari, in qua S. Hildulphus ex sacello ignobili ad pontem Trevirensem S. Bonifacii & Sociorum corpora ad S. Maximini cœnobium transtulisse, perhibetur; quod, si verum est, præter memoratam, translationem insuper aliam aliquando institutam fuisse, necesse est: quamquam dubitari merito queat, sitne id recentius additamentum, quod S. Hildulphi Vitæ aliquis dicti cœnobii alumnus adjecerit; tum quod sacelli illius in Medianensi codice, cum Epternacensi & Paderbornensi collato, nulla mentio fiat; tum quod ad calcem capitis 5 in ipso Epternacensi & Paderbornensi quædam adjecta legantur, quæ desiderantur in Medianensi, & ad Trevirense S. Maximini monasterium potissimum spectant: ut adeo, primusne S. Hildulphus S. Bonifacii & Sociorum corpora transtulerit, necne, versetur in dubio.

[7] [sub initium vero seculi VIII Mediano monasterio intulit,] Utut sese res habeat, non diu S. Bonifacii sacræ exuviæ Treviris in crypta Maximiniana quievere; anno enim 703 Treviris Medianum monasterium (in Vosago situm, ab Oriente habens Senoniense monasterium, a Meridie Juncturas, ab Occidente Styvagium, a Septentrione Bodonis monasterium, & inde Medianum a conditore suo S. Hildulpho nuncupatum) fuere translatæ. Penultimo, inquit libelli de S. Hildulphi Successoribus auctor, domni abbatis Leutbaldi anno, ab Incarnatione vero Domini nostri Jesu Christi septingentesimo tertio venerabile corpus S. Bonifacii martyris, ablatum Trevirorum populo, Divinitatis ope illatum est Mediano monasterio: die nimirum XXII Septembris, ut ex dictis num. 1, habetur. Quo auctore translatio ista contigerit, hoc quidem loco citatus paulo ante scriptor non edicit: at cap. 9 a quibusdam devotis Deo viris id factum scribit. Illam Browerus ad annum 768 num. 192 S. Hildulpho adscribi ait. In hac item, inquit ille, operum molitione, congruit, Thebææ cohortis ducem Bonifacium existimare, translatum esse Treviris in montana Vosegi, quandoquidem ejus translationis celebratur auctor Hildulfus, qui Medianis eum sedibus intulit. Quod sane verosimillimum est; cum, relicta Trevirensi cathedra, Medianum condiderit S. Hildulphus, eoque in vivis adhuc superstite, S. Bonifacii reliquiæ ad Medianum monasterium allatæ fuerint.

[8] At quam verosimile est, id S. Hildulphi potissimum opera actum esse, [non tamen furto ablatas:] tam parum mihi probabile est, S. Bonifacii reliquias Trevirensibus furtim fuisse ablatas, quod cap. 1 & 9 memorati sæpius libelli auctor scribit. Fuere equidem olim simplicioris ingenii homines, qui hujusmodi reliquiarum sacrarum furta & pia & licita crederent: quod quidem de S. Hildulpho suspicari non ausim. Adeone exigua apud monachos S. Maximini S. Hildulphus, Trevirensis præsul, auctoritate & gratia valuit, ut vel partem corporis S. Bonifacii (neque enim totum illius corpus Mediani umquam fuit) ab illis impetrare nequiverit? Atqui S. Hildulphum novis monasterium suum substructionibus excoluisse, & insigniter sibi benevolum fuisse, ipsi S. Maximini cœnobitæ fatentur apud Zyllesium in Defensione ejusdem abbatiæ pag. 75. Quidni igitur is, seu Treviris abiens, seu Mediani jam commorans, ornandis, quæ condiderat, locis sacris, S. Bonifacii reliquias a S. Maximini ascetis impetrarit, ut furto auferri debuerint? Rectius igitur, si forte rei gestæ tempus excipias, legitur in Chronico S. Maximini apud Honthemium Hist. Trev. pag. 1002: Sub hoc abbate (S. Weomado, Trevirensi dein archiëpiscopo) videtur, seu potius sub prædecessore, S. Hildulphus transtulisse corpus S. Maximini in ecclesiam nuper reparatam una cum trecentis Martyribus Thebææ legionis, sed corpus S. Bonifacii in Medianum cœnobium in Vosago sub Tullensi parochia transtulit, relictis hic capite & aliquibus reliquiis; ubi & ipse S. Hildulphus sub regulari disciplina vixit, relicto episcopatu, uti in Passione Thebæorum & Trevirorum Martyrum patet.

[9] Eadem deinceps sorte in Mediano monasterio S. Bonifacius, [cum vero oblivioni ibidem datæ essent,] qua Treviris Tyrsus usus est: illatis enim in S. Martini ædiculam, templo beatissimæ Virginis cohærentem, ejus reliquiis, temporum perturbationibus, variisque ipsius monasterii vicissitudinibus, hominum memoriæ ita subtractus fuit, ut Adelberti abbatis tempore post medium seculum decimum ignotæ prorsus fuerint Medianensibus ejus reliquiæ; ut libelli de Successoribus S. Hildulphi in Vosago auctor scribit: cum tandem, divina opitulante gratia, sub eodem abbate detectæ fuerunt. Qui vero id contigerit, ipsemet auctor ita explicat cap. 9: Hic ordo gestorum exposcit, ut, memor promissi, retexam inventionem sancti Bonifacii martyris. Diruto equidem templo beatæ Dei Genitricis ac perpetuæ Virginis Mariæ, simulque ædicula beati Martini, eidem cohærente, in qua jam dictum est (cap. 1) Martyrem tumulatum fuisse: necessario loca dudum orationis occupaverant parietinæ (parietum ruinæ) hominibus ac bestiis perviæ. Quam suarum reliquiarum negligentiam non ferens spiritus Martyris, qui mirabiliter honorabatur in cælis: quadam nocte per visum in habitu militari, sicut est vultus dignitate venerabilis, cuidam juvenculo monacho, Tietfrido nuncupato, adstitit, ex indigenarum quidem mediocri sanguine procreato, sed, ut putabatur, bonæ actionis futuro, eumque suo taliter dignatus est alloquio.

[10] Admodum ægre fero, quod parietinis premor, [apparente cuidam monacho] pedibus & sordibus hominum pecorumque atteror, conculcor ac inficior; quam ob rem quantocius surgens maturato dicere abbati, ut, si propriæ vult consulere saluti, provideat quietem corpori meo. Quem frater ille hoc modo percunctatus est: Domine mi, quem te dicam & ubi habere vis sepulturam? Martyr ad hæc sic intulit: Scias, me Bonifacium nominari, gloriosæ legioni Thebeorum Martyrum numero & merito sociari; siquidem, divina concedente gratia, non impar gloriæ collegæ mei Mauritii, in cælis servatur & mihi gloria, quos per omnia fecit pares labor & militia, exhortatio Sociis titubantibus impensa, & in fide usque ad mortem perseverantia. Post nonnullos vero annos corporibus commilitonum meorum furtim disgregatus, a quibusdam devotis Deo viris ad hunc locum sum delatus, atque in oratorin * beati Martini terræ commendatus; ubi usque in præsens latuerunt omnes artus mei, excepto capite, quod inter Collegarum meorum corpora prior retinuit locus. En tibi cunctarum reliquiarum mearum causam exposui. Tu nunc absque recrastinatione pergens explica hoc ipsum abbati.

[11] [sancto Martyre,] Nec mora; cum verbis subducitur monacho species Martyris, qui ubi expergefactus est, quia maluit revelationem istam fantasmati adscribere, quam ei aliquatenus fidem accommodare & super hoc Divinitatis misericordiam implorare, distulit sibi imperata perficere: sive pertimescens hypocrisi atque mendacio notari, seu invidiam contrahere suæ parvitati. Quapropter iterato adventantis acerrima increpatione percellitur Martyris. Cur, inquit, commonitionis meæ acrimoniam minime perhorrescis? quid denuo ad te venire compellis? scias, te igitur luiturum pœnas contemptus & inobedientiæ, priusquam corruptibili careas luce. Hujusmodi vero minis postquam fratrem illum perterruit, omnem superioris visionis ordinem retexuit & abbati intimare jussit: sed eo, ceu primitus, dissimulante, tertio gloriosus Martyr eum dignatus est adire, ejusque vecordiam nimia verborum acerbitate increpare, ac, recapitulato primæ ac secundæ revelationis oraculo, adjecit continuo: Animadverto duritiam tuæ infidelitatis non posse ad obedientiam flecti, nisi molliatur fomentis alicujus signi. Quocirca, surrecturus ad nocturnales hymnos, adi tum altare, situm ad caput S. Hildulphi, supra quod mox inventurus cruciculam cum cambuca ipsius pontificis beati, totius ambiguitatis callum remove a latebris animi. Attamen quoniam tolerabilius tibi erit temporali supplicio subjacere, quam irrevocabiliter perpetuæ mancipari gehennæ, hujus neglectus ultionem noveris te subiturum in hac luce; satis enim superque penarum restat tuæ nimium carnali vitæ, quanto plus, si adjiciatur facinus tantum inobedientiæ?

[12] [rursus inventas, narrat] Hac perterrefactus juvenis comminatione, expergiscitur & fidem jussionis exploraturus, facto signo nocturnarum vigiliarum, ecclesiam ingreditur, ubi cum prædicti signi evidentiam corporeo hausisset oculo, omni dubietate postposita, abbatem & fratres illuc advocavit adhuc in crepusculo matutino: quibus postquam ostendit præsens signum, cæteræ quoque revelationis patefecit textum. Inde una cum illis ad locum tumbæ Martyris properavit, & sicut per revelationem acceperat, eis designavit. Ubi fodientes, Mausoleum invenerunt decens, quod dum aperuere, fragrantiam suavissimi odoris nares præsentium persensere. In quo tandem juxta visionis fidem reperientes Martyris exuvias, in syndone munda involverunt eas, sicque recondentes in scrinio, Begonis cellæ invexere festinato; quia recondendi aptus locus non suppetebat eis in diruto monasterio. [Sed incuria successorum faciente, præfata cella sanctos artus permissa est retinere usque ad domnum abbatem Lambertum, qui anno ab Incarnatione Domini millesimo quadragesimo tertio, in sexta feria, quæ II Nonas Novembris habebatur, revexit.] Frater vero, qui toties commonitus, tam claræ visioni assensum dare distulit, post aliquot annos præ domo infirmorum stans, repentino accessu paralisis adeo extabuit, ut, se invito, iter retrogradum ageret, donec per ipsius domus ostium intro corrueret, atque fractis cervicibus, expiraret.

[13] Quamquam hæc apparitionis seu visionis, Tietfrido factæ, [auctor libelli de Successoribus S. Hildulphi,] narratio sit ab auctore profecta a rei gestæ tempore, ut num. 15 Commentarii prævii ad Passionem S. Tyrsi & Sociorum dixi, haud multum remoto, & res domesticas, quantum apparet, describente; ipsaque, si substantiam spectes, probabilis videatur; sunt tamen quædam ejus adjuncta, quæ cuilibet non æque probabilia videbuntur. Ac primo quidem S. Bonifacii corpus non videtur Trevirensibus clam fuisse subreptum ob dicta num. 8. Dein Beatorum modestiam minus sapere videntur verba illa, quibus dixisse Bonifacius fertur: Siquidem, divina concedente gratia, non impar gloriæ collegæ mei Mauritii, in cælis servatur & mihi gloria, quos per omnia fecit pares labor & militia, exhortatio Sociis titubantibus impensa & in fide usque ad mortem perseverantia. Quo uterque sit in gloriæ gradu disputare, temeritatis esset; at malim credere, aliquid hic potius in S. Bonifacium scriptoris affectui tribuendum, quam talia Sanctum de se ipso prædicasse.

[14] Adelbertum Mediano monasterio præfuisse, cum S. Bonifacii reliquiæ inventæ fuerunt, [nimirum sub Adelberto abbate,] ex eodem auctore aperte colligitur: at quo id anno contigerit, non ita liquet. Mediani abbas constitutus est Adelbertus a Friderico, Lothariensi duce, ut idem auctor scribit cap. 7. Fridericus vero Lothariensem ducatum obtinuit anno 959, ante illum vero Bruno, Coloniensis antistes, anno 953, teste Flodoardo in Chronico: hujus vero nepos Fridericus fuit. Itaque neque ducem, neque ducis vices gerere Fridericus potuit ante annum 953 vel seq., neque de Mediano monasterio disponere, neque ejus bona a canonicis transferre ad monachos, ut Belhommeus ait in Notis ad citatum cap. 7 libelli de Successoribus S. Hildulphi in Vosago. Mabillonius tamen tom. 3 Annalium Benedictinorum lib. 44 num. 48, Adelbertum ad Medianum monasterium a Friderico anno 942 evocatum, ait, & anno regiminis sui 14 SS. Hildulphi, Joannis & Benigni corpora transtulisse, quod lib. sequenti illigat anno 954. Ex Richerio colligitur facta (prædictorum Sanctorum translatio) anno 956, sed maturius, inquit Belhommeus, quam par sit credere, nimirum ob jam dicta de Friderico. Joannes Herculanus, inquit idem auctor, in libro de Antiquitatibus vallis Galileæ diserte asserit, eandem translationem peractam fuisse anno Domini 973: sed longius & tardius illam hic author videtur distrahere. Denique e Joanne Bajono consequi ait, illam anno 964 contigisse.

[15] Mabillonius antiqui Lectionarii ecclesiæ Medianensis, [seu seculo X jam provecto:] seculo XIV verosimiliter conscripti, fidem secutus est. Richerius annum 14 Adelberti ab anno 942 numerasse videtur. Joannes vero Herculanus ab anno 959, quo Lothariensem ducatum Fridericus accepit; atque adeo hi in annum 14 Adelberti conspirare videntur. Quænam vero ex his sententiis verum attingat, non facile dixero: illud tamen mihi probabilius videri fateor, Adelbertum non ante annum 959, quo Fridericus primum Lothariensis dux constitutus est, Medianum monasterium instaurare ac moderari cœpisse, eo quod ea, quæ præstitisse tunc Fridericus dicitur, Lothariensem potius ducem, quam privatum comitem arguere videantur. Ita sub annum 896 Zuendeboldus, Lothariensi provinciæ ab Arnulfo imperatore præfectus, expulsis monachis canonicos substituerat, & comiti Hillino Medianum monasterium tradiderat, ut cap. 6 narratur. Nec igitur ante dictum annum SS. Hildulphi, Joannis & Benigni translatio, ab Adelberto facta, probabilius contigit. Ceterum, cum S. Bonifacii corporis inventionem proxime SS. Hildulphi, Joannis & Benigni translationi subjungat libelli sæpius citati auctor, sic exigente, ut ait, rerum gestarum ordine, consequens est, ut nec ante dictum annum 959 probabilius illa contigerit.

[16] [anno vero 1043 e Begonis cella in Medianum monasterium revectæ sunt,] Augustius Virgini Matri templum Adelbertus meditabatur, quando S. Bonifacii corpus, eo, quo narravimus, modo inventum est: itaque S. Bonifacii exuvias in cella Begonis, dum templum perficeretur, reponi voluit: quæ vero hic memoratur Begonis cella, a Begone viro nobili, nomen invenit, quam is in Vosago sitam, uti & Folcholdi rupem S. Hildulpho, fratribusque sub eo Deo famulantibus dedit: nunc vero S. Blasii appellatur. De Folcholdi vero rupe hæc Belhommeus annotavit: Pars autem illa Vosagi, quæ hic Folcholdi rupes appellatur, præter montem S. Blasio proximum & montem Belrouart seu Beauregard dictum, (in cujus summitate positum deinde fuit castrum, cujus sola nunc supersunt rudera) complectitur etiam interjectum his montibus spatium, in quo loca, Visivallum & Rua dicta, jam tum extabant, & postmodum oppidum Ravonense conditum fuit, in dicto videlicet loco, Rua. Quamquam autem Adelbertus S. Bonifacii exuvias in Begonis cella non deposuerit, nisi, ut, condito augustiori templo, in Medianum monasterium reportarentur, id tamen neque ab Adelberto, nec ab ejus successoribus aliquot exsecutioni datum est ante annum 1043, ut docent verba num. 12, uncinis inclusa, verosimiliter interpolata, & Joannes a Bajona cap. 50. Hujus revectionis memoria in antiquo Mediani cœnobii Martyrologio sic notatur: II Nonas Novemb. Revectio corporis gloriosi martyris Bonifacii de Begonis cella ad Medianum monasterium.

[17] [Socierum S. Bonifacii reliquiæ variis locis dispersæ sunt.] Reliquum est, ut pauca de S. Bonifacii Sociorumque reliquiis adjiciam. Ac ut primo quidem de S. Bonifacio agam, ex num. 10, caput ejus Treviris in S. Maximini monasterio remansisse, habemus. Exstetne etiamnum hic S. Bonifacii caput, incompertum mihi est: forte ex eorum cimeliorum numero fuit, quorum cognitionem barbarorum irruptiones, locique clades ex hominum memoria sustulit; quæque deinceps numquam comparuere. Quod vero ad ejus Socios spectat, Scheckmannus fol. 54 verso, Sanctos enumerans, quorum in S. Maximini basilica reliquiæ requiescunt, de S. Bonifacio aliisque Thebæis Martyribus, una cum illo prope pontem Mosellæ occisis, ita universim scribit: In cripta inferiori requiescunt trecenti Martyres ex Thebæa legione, quorum princeps & dux dicitur Bonifacius, quos huc transtulit S. Hildulphus, archiëpiscopus prædictus, & gloriosis tradidit Mausoleis. Anno 1107 e monasterio S. Maximini Martyrum Thebæorum, illic quiescentium, reliquias, ad cœnobium Helmershusanum, inde ad Abdinghovianum, ac denique Paderbornam migrasse, diximus in Commentario prævio ad Passionem S. Tyrsi num. 153 & binis seqq. Item alias anno 1113 Brunsvicum num. 155. Consule etiam num. 162, 163, & 174 ejusdem Commentarii.

[Annotatum]

* oratorio

DE S. MARSO PRESBYTERO CONF.
AUTISSIODORI IN GALLIA.

CIRCA FIN. SEC. III, AUT INIT. IV.

SYLLOGE.
De gestis, cultu & translatione corporis.

Marsus presb. conf. Autissiodori in Gallia (S.)

AUCTORE C. S.

In hoc ipso Opere nostro ad diem XVI Maii illustrata sunt gesta S. Peregrini, episcopi Autissiodorensis in Gallia, qui a summo Pontifice ex urbe Roma eo missus apostolicos labores suos præclaro martyrio coronavit. [Hic Sanctus, variato nonnihil nomine,] Ex sociis quoque, qui cum eo illuc advenisse leguntur, unum dedimus, S. Corcodemum diaconum, die IV ejusdem mensis Maii, alterumque S. Jovinianum lectorem die V ejusdem; alterum denique S. Marsum presbyterum hoc die IV Octobris multa Martyrologia, vetusta ac recentiora, annuntiant, quamvis eorum aliqua eumdem Marcum & Massum appellent. Ut ab Hieronymianis vulgo dictis ordiamur, in Lucensi Martyrologio, quod Franciscus Florentinius edidit, ad hunc diem, sed pro Auctario, sic legitur: Autisiodoro, depositio Massi presbyteri: in Gellonensi apud Acherium tom. 13 Spicilegii: Autisiodero, Marci. Marcum etiam vocari in veteri Franco-Galliæ Hagiologio Labbei, & in Martyrologio Ms. S. Sabini de Levitania, observat laudatus Florentinius, eoque nomine ab aliis quoque vocari, infra videbimus. In Augustano apud nos tom. VI part. 2 Junii edito vitiosius appellatur Marusius. Verum tamen ejus nomen est Marsus.

[2] Hinc rectius Corbeiense tom. 4 Spicilegii Acheriani habet: [annuntiatur hodie in variis, non tamen in genuinis Adonis & Usuardi,] Autisiodero, depositio sancti Marsi, presbyteri & confessoris. Consonat Richenoviense in præcitato tomo VI Junii vulgatum, Autisiodoro, inquiens, depositio Marsi presbyteri. Nulla illius memoria exstat in genuinis Martyrologiis Adonis & Usuardi. Invenit quidem illum in suo Adoniano apographo Mosander, sed pro auctario rejecit in Appendicem, quod & Rosweydus noster secutus est. An id recte factum esset, in dubium vocare placuit Dominico Georgio in Adnotationibus ad suæ editionis Martyrologium ejusdem sancti episcopi Viennensis, quod de Marso meminerint Hieronymiana apographa, quodque (ut ait) Adoniana apographa antiquiora Autisiodorensis ecclesiæ sanctos viros recensere soleant. Verum, si Ado illum memoraverit, cur præteritus est ab Usuardo, cui Ado sine ullo dubio præluxit? Attamen, ipso consentiente Georgio, de Marso silet genuinus Usuardus; sed agunt ejus Auctaria. Tantumdem de genuino Adone hic reponendum statue.

[3] [Martyrologiis vetustis] Inter vetusta Martyrologia, quæ laudatus Georgius Adoniano suo subjecit, Fuldense ad eumdem hunc diem habet: Autisiodero, depositio sancti Marsi presbyteri, qui cum beato Peregrino, episcopo & martyre, ad prædicandum verbum Dei, imperio Sixti Papæ, Galliam venit; Ottobonianum: Autisiodoro, nat. (id est, natalis) sancti Marsi, presbyteri; Vaticanum: Sancti Marsi conf. Accedunt auctaria Martyrologii Usuardini apud Sollerium nostrum relata, in quorum codice Rosweydiano eodem die legitur: Sancti Marsi presbyteri; in Centulensi: Autisiodoro, sancti Marsi, presbyteri confessoris; in Remensi SS. Timothei & Apollinaris: Autissiodori S. Marci, presbyteri & confessoris. Marcus etiam vocatur in editione Usuardi Lubeco-Coloniensi, quæ sic habet: Autisiodoro, depositio Marci, presbyteri & confessoris. Rectius in Greveniana dicitur: Autisiodoro, sancti Marsi, presbyteri & confessoris, natione Romani. Ut mittam plura, Marsum ipsum etiam appellat Rabanus; at Marcum collector nostri Florarii Ms. Sanctorum.

[4] [& recentioribus,] E recentioribus martyrologis Castellanus ad diem pariter IV Octobris illius memoriam celebrat in Supplemento Martyrologii Universalis, Gallice inquiens: In territorio Autissiodorensi, S. Marsus, presbyter, cujus reliquiarum aliquid servant moniales sancti Juliani; nimirum Autissiodorenses, uti infra videbimus. Meminit quoque Martyrologium Parisiense inter Addenda & emendanda ad hunc diem Octobris, hoc modo: Autissiodori, sancti Marsi, presbyteri, qui cum beato Peregrino missus in Gallias, sedata post ejus martyrium persecutione, in pace quievit. Hactenus de martyrologis, qui S. Marsi ad hunc diem meminerunt; quos miror omnes usque adeo ignotos fuisse Gallicano martyrologo Andreæ Saussayo, ut eumdem inter Sanctos Beatosque, quorum cum dies ignorentur, in aliorum tamen, quos in eodem Martyrologio suis locis memoraverat, Actis memoria exstat, reponendum censuerit, remisso lectore ad elogium S. Peregrini, die XVI Maii datum.

[5] [& in horum aliquot nec recte, nec suo die] Perperam quoque Petrus Galesinius in Martyrologio, & post hunc Philippus Ferrarius in Catalogo Generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, Marsum, tamquam simul cum S. Peregrino passum, eodem, quo hic colitur, die XVI Maii annuntiarunt; sed perperam, inquam, quia nec Marsus martyrium passus est, nec eodem die, quo S. Peregrinus illud subiit, obiisse scitur. Theodorus Rhay in Animabus illustribus Juliæ, Cliviæ &c, confessorem illum agnoscens, ad eumdem tamen Maii diem ex Tabulis, ut inquit, Essendiensibus, annuntiat Essendiæ, ubi corpus ejus honoratur. Verba accipe: Triumphat hodie Essendia S. Marsi reliquiis, ab Ottone, istius nominis tertio imperatore, isti loco donatis. Cui religiosissimo imperatori solemne fuit Divorum multorum ossa e tenebris in lucem magnifica pompa transferre, prout & S. Marsi hujus lipsana urnæ ex auro, tum subtilitate operis varietateque, tum gemmarum splendore visendæ, pie inseruit.

[6] Hinc in Opere nostro ad præcitatum diem Maii relatus est inter Prætermissos, [uti etiam inter Prætermissos apud nos videre est.] diciturque ibidem (nescio, quo auctore) obiisse VIII Junii; sed additur: Colitur ipse Essendiæ in Westphalia, quo corpus translatum, VI Octobris. Citato die VIII Junii translationem, non obitum, Essendiæ coli, asserit laudatus Rhayus, sic rursum inquiens: In perillustri Essendiensi ecclesia translatio S. Marsi confessoris, cujus corpus, aurea in hierotheca quiescens, publicæ subinde venerationi per annum exponitur. Laudantur autem hic Annal Per., forte Perarii, ut ex præmissis suspicor, sed mihi eo nomine ignoti. Utut sit, ad diem VIII dicti mensis Junii similiter memoratur in Opere nostro inter Prætermissos, ut ante factum fuerat, ad VI Octobris dilatus. Ast utroque loco apud nos error in numero est ex facili lapsu; corrigendumque est ad IV Octobris pro ad VI Octobris, ut constat mihi ex nostris Ephemeridibus Mss. Sanctorum, de quibus hodie agendum est.

[7] Hunc verum esse antiqui cultus ipsius diem, discimus tum ex allegatis Martyrologiis, [Autissiodori nunc colitur V Octobris] tum ex Breviariis propriis ecclesiæ Autissiodorensis. E quinque enim, quæ præ manibus habeo, quatuor vetustiora hoc die IV Octobris Officium S. Francisci Assisiatis consignant cum commemoratione S. Marci seu Marsi; ut hinc constet, eum tum temporis eodem, quo antiquis Martyrologiis inscriptus est, die in Autissiodorensi ecclesia cultum fuisse. At in quinto ejusdem ecclesia Breviario, anno 1736 Parisiis edito, quodque anno 1725 præcesserat, Calendario, legitur ejusdem Sancti memoria translata in diem posterum, seu V Octobris, Officio semiduplici deinceps celebranda sub titulo: S. Marci, primi Autissiodorensis ecclesiæ presbyteri. Desumptum hoc Officium est ex Communi Presbyterorum, præter lectionem tertiam. Oratio, quæ ex Communi pariter legitur, hæc est: Domine Deus omnipotens, qui famulum tuum Marsum, ut sacerdotio tibi fungeretur, a populo segregasti, præsta, quæsumus, ut ejus exempla sectantes, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis effici mereamur. Per Dominum &c.

[8] Nunc lectionem accipe. Marsus presbyter, cum beato Peregrino missus in Gallias, [Officio semiduplici, cujus lectio III recitatur.] Autissiodori Euangelio collaboravit. Sancto præsuli indivulsus comes adhæsit. Sedata post martyrium sancti Peregrini persecutione, multis perfunctus laboribus, in pace quievit die quarta Octobris. Corpus ejus in monte Autrico humatum fuit juxta sanctum Corcodomum, quem ipse, juvantibus sociis, sepelierat. Sequentibus seculis corporis ejus officulum in proximo sancti Juliani monasterio depositum fuit, & hactenus servatur. Pars vero major tempore Hugonis de Cabilone, Autissiodorensis episcopi, ab Othone tertio imperatore in Westphaliam translata fuit, auro & gemmis inclusa, & celeberrimo nobilium virginum monasterio Essendiensi concessa circa annum Domini millesimum. Unde in vetustissimis ecclesiarum Germaniæ Calendariis beati Marsi memoria annotatur. Quæ post hæc sequuntur, spectant ad SS. Firmatum, Flaviam & Feliculam, de quibus eo die V Octobris ibidem fit commemoratio.

[9] [Cum S. Peregrino & sociis ad prædicandum Autissiodorensibus] Ista, quæ fere sola de S. Marso novimus, partim accepta sunt ex Vita S. Peregrini, episcopi, ut dictum est, Autissiodorensis & martyris, Vitaque S. Germani, ejusdem sedis antistitis, scripta a Constantio presbytero. Quæ illarum prior in Opere nostro tom. III Maii, pag. 563 de S. Marso narrat, paucis accipe. Marsus a Sixto Papa ordinatus presbyter, una cum S. Peregrino episcopo, Corcodemo diacono, Joviano subdiacono, & Joviniano (fortasse alio) lectore, ad prædicandum Euangelium confirmandosque Christi fideles, in Gallias missus, Autricum, seu Autissiodorum advenit, verboque & opere magnam incolarum multitudinem ad Christum convertit. Post hæc Peregrinus, ejusdem novi gregis cura iisdem laboris sui sociis commendata, ad alium regionis locum, qui Interamnus dicebatur, & in quo Jovis templum, aliorumque idolorum altaria frequentabantur, intrepide accessit, & martyrio meruit coronari. Consona habet Constantius in Vita S. Germani, in Opere nostro data ad XXXI Julii, cap. 3 & 4; sed hic inter socios suos S. Corcodemus præter Marsum presbyterum etiam aliquem Alexandrum nominavit, quod hic leviter annotasse suffecerit.

[10] [missus a S. Sixto II est avorum hinc] Sixtus summus Pontifex, a quo laudati apostolici viri ex Italia in Gallias missi fuere, ex adjunctis dicendus est, ac passim creditur fuisse S. Sixtus II, qui S. Stephano, anno 257 per martyrium sublato, suffectus Pontificatum tenuit usque ad VI Augusti anni sequentis, quo & ipse martyrii palmam consecutus est. Ad alterutrum igitur annum illorum missio referenda est; ideoque Henschenius noster ad diem XVI Maii S. Peregrini necem, cujus annus ignoratur, solum seculo III illigavit. Verum dominus Le Beuf, canonicus & succentor Autissiodorensis, in Monumentis historicis ecclesiasticis & civilibus Autissiodorensibus, de missione per S. Sixtum II factæ consentiens, nihilominus scribit, opinionem receptissimam esse, S. Peregrinum in magna persecutione Diocletianæa anno 303 aut 304 martyrium subiisse; ex qua sententia consequenter observat, ejusdem inter Autissiodorenses apostolatum annos triginta excessisse, nisi ille in suo ab urbe Roma itinere multos annos exegerit.

[11] [& ex loco Confessionis S. Mamertini dubium fit.] Hujus opinionis eas rationes allegat, quod nullus e Peregrini sociis, præter Jovinianum lectorem, martyr obiisse legatur; quodque causa, ob quam alii socii eamdem lauream non sint adepti, fuerit subsecuta pax Ecclesiæ, ac difficile sit, aliam hic pacem intelligere ab ea, quam Constantinus Magnus concessit. Pro hisce lectorem remittit ad Conversionem S. Mamertini, ex eaque observat, saltem hanc opinionem Autissiodorensium fuisse tempore S. Germani, id est, seculo quinto. Inserta est laudata Confessio Vitæ S. Germani, scriptæ per Constantium, in qua apud nos tom. VII Julii, pag. 209, num. 29 S. Corcodemus in quadam visione Mamertino interroganti sic respondisse narratur: Post martyrium beatissimi Peregrini, die tertio passionis ejus (non quidem eo tempore, id est, non tamen eodem anno) de seculo ad Dominum migravi.

[12] Optaveramus quidem participes fieri passionis ego cum fratribus meis, [utrum S. Peregrinus seculo 3 an 4 passus sit,] sicut fueramus unius quoque bajulatores mandati; sed post non multum temporis imperator est ordinatus, doctrina Christiana refulgens, qui, persecutione remota, cunctas clausas ecclesias patefecit, & eis Catholicos præpositos ordinavit. Propterea non potuimus, quæ voluimus (nempe martyrium) consequi. Fratres autem mei erant hi, Marsus presbyter, Alexander & Jovianus. Et sepultus sum in hoc loco ab iisdem fratribus meis. Ipsi autem, ut mihi divinitus revelatum est, confessores obierunt. Jovinianus vero lector, Deo procurante, martyrium consummavit. Hactenus ibi. Porro imperator, qualis supra memoratur, certe alius fuisse non potuit, quam Constantinus Magnus, uti Boschius quoque noster ad eum textum annotavit; ac proinde, si isto Constantii, vel Confessionis S. Mamertini loco omnino standum sit, dicendus est Corcodemus, qui S. Peregrino supervixit, ad seculum quartum pertigisse, atque adeo etiam S. Marsus, qui Corcodemum sepelivit.

[13] Dixi: Si isto Constantii vel Confessionis S. Mamertini loco omnino standum sit; [ac proinde utro S. Marsus, qui Peregrino supervixit,] nam tam serum S. Peregrini martyrium nec Actis ejus, quæ exstant, congruit, nec componi potest cum numero annorum, qui in Historia episcoporum Autissiodorensium, a Labbeo tom. 1 Bibliothecæ Mss. edita, assignantur episcopis, qui S. Peregrinum inter sanctumque Germanum sedisse leguntur. Numerantur enim ibidem intermedii anni centum & quadraginta, quos si ab anno 303 inchoaveris, etiam sine ulla sedis vacatione, pervenies ad annum Christi 443, quo S. Germanus, non primum, sed tertium supra vigesimum in episcopatu suo agebat, ordinatus scilicet, ut constat, episcopus anno 418. Difficultatem hanc agnovit laudatus Le Beuf in S. Marcelliano, proximo Peregrini successore, quam ut amoliretur, suspicari voluit, Marcellianum electum fuisse ecclesiæ Autissiodorensis episcopum ab eo tempore, quo Peregrinus detentus ab ethnicis fuit, hujusque captivitatem diu durasse; sic nempe, ut bona annorum pars, qui Marcelliani sedi adscribuntur, ad seculum III, vivente adhuc, sed in carcere detento Peregrino, referenda sit; reliqua ad seculum IV.

[14] Credat eruditus lector, quod volet; at mihi tam insolens conjectura non satis plausibili ratione nixa videtur; [in pace quiescerit.] mallemque ipsos annorum calculos in prædicta Historia episcoporum Autissiodorensium pro vitiosis habere. Ad hæc in ea sententia, quæ S. Peregrini martyrium anno 303 vel sequenti illigat, ac nihilominus ejusdem missionem S. Sixto II tribuit, anni quadraginta quinque S. Peregrini Apostolatui Autissiodorensi, atque plures ejusdem sociorum, Corcodemi, Marsi, Alexandri & Joviani apostolicis laboribus assignandi erunt; raro sane exemplo, potuisse eos omnes simul tot annorum spatio, tot inter labores perdurare, atque interim a persecutorum ac Christiani nominis hostium manibus salvos vivere. Quam ob rem cum hinc non levis ratio appareat pro illorum obitu ad seculum III referendo, inde vero pro opposito stet Constantii aut ipsius S. Mamertini auctoritas, tutius censui, S. Marsi mortem versus finem seculi III, aut sequentis exordium statuendam esse; nisi quis maluerit pro Sixto II posteriorem summum Pontificem, a quo ille cum Peregrino ac sociis in Gallias missus fuerit, substituere.

[15] [creditur sepultus fuisse in monte Autrico,] Modo cetera Breviarii Autissiodorensis dicta expendamus. Hujus concinnator potuit ex mox allegatis e Vita S. Germani verbis didicisse, S. Corcodemum a Marso & sociis in monte Autrico, vulgo Mont-Artre, apud Autissiodorum fuisse sepultum; sed in eadem Vita non dicitur Sanctus quoque Marsus in eodem loco juxta Corcodemum humatus fuisse. Imo vero ex ejusdem Vitæ numero 24 suspicari potius quis posset, S. Marsi sepulturam alibi fuisse. Etenim S. Corcodemus ibidem e sepulcro suo sic loquens inducitur: Me suis Deus excubiis non fraudat; quoniam sunt mecum fratres subdiaconi duo, id est, Alexander & Jovianus, nec non Jovinianus lector; quibus quidem verbis non aliud indicasse videtur, quam trium illorum corpora in eodem loco tunc quievisse. Si autem ibidem tunc etiam quieverit Marsus; cur hujus quoque non meminit, qui presbyteratus Ordine reliquis præcellebat? Verum hæc solum conjectura est ex adductis verbis formata; ac forte aliunde constitit Breviarii collectori de communi S. Marsi cum sociis in monte Autrico sepultura.

[16] [quod verisimile est: aliquæ reliquiæ ejus sunt apud Autissiodorum.] Attamen in Martyrologio Ms. Autissiodorensi, quod domini Bargede nomen præfert, exstatque in Museo nostro, in annuntiatione S. Marsi ad diem IV Octobris expresse legere est, sed verbis Gallicis: Locus sepulturæ illius non indicatur. Verisimile est, eam fuisse in monte Autrico, secundum istius temporis usum; non tamen id certum est. Aliquas ejusdem Sancti reliquias, ut docet idem Breviarium, servari in abbatia S. Juliani, quæ virginum est apud Autissiodorum, pariter legitur in Ms. nostro de episcopis, abbatiis &c Autissiodorensibus, quod sub nomine Georgii Violæ laudare solemus, ibique pag. 447 merito observatum est, S. Marsum perperam vocari canonicum S. Juliani in inscriptione dictarum reliquiarum ejus, in membrana calamo exarata, iisdemque reliquiis affixa, his verbis: De reliquiis sancti Marsi confessoris, quondam canonici ecclesiæ sancti Juliani.

[17] [sed potior sacri corporis pars Essendiam translata est] Paulo plura habemus de majori parte corporis illius, quam Breviarii auctor in Westphaliam ad illustrissimum Essendiense Virginum collegium translatam fuisse, agnoscit. Est porro Essendia, vulgo Essen, quæ & Essena, Asindia, aliisque similibus vocabulis nota est, Germaniæ Oppidum in Westphalia ad Asniam fluvium, inter ducatus Clivensem & Montensem, & Marchiæ comitatum, quod cum adjacenti tractu suo paret celsissimæ principi suæ Essendiensi, nobilium virginum canonicarum abbatissæ: abbatia vero, seu prædictum illustrium canonicarum collegium, fundatorem suum veneratur S. Altfridum, Hildesiensem seculo nono episcopum, de quo in Opere nostro actum est ad diem XV Augusti. Præest illi hoc tempore celsissima princeps Christina Francisca Palatina-Sultzbachiensis, eique adjuncta, ut vocant, Coadjutrix est serenissima Carolina princeps regia Lotharingiæ & Barri, Augustissimi imperatoris Francisci I gloriosæ memoriæ & Caroli Lotharingiæ Barrique ducis, ac Belgii nostri pro Augustissima Imperatrice, Maria Teresia, Regina Apostolica, gubernatoris, soror dignissima.

[18] [versus finem seculi X] Servari ibi hactenus sacrum Marsi corpus ac religiose honorari, mox ostendam, postquam de tempore & auctoribus translationis quædam præmisero. In hunc finem rogatus a me Pater Augustinus Aldenbrück, Societatis nostræ presbyter Coloniæ Agrippinæ, scripsit Essendiam, unde a Reverendo admodum ac amplissimo domino Graffweg, ecclesiæ Essendiensis canonico & thesaurario, perhumanum responsum tulit, sacrum illud pignus eo allatum esse a Mechtilde, hujus nominis II ejusdem loci abbatissa, filia Ottonis II imperatoris ex Theophania, imperatoris Constantinopolitani filia, cujus prælaturæ tempus statuit circa annum 998 sub Gregorio V, & Sylvestro II Pontificibus Romanis, ac imperatoribus Ottone III, & Henrico II. Eadem habet Dionysius Sammarthanus tom. 3 Galliæ Christianæ col. 775 in catalogo abbatissarum parthenonis Essendiensis in Mechtilde, quam duodecimo loco reponit. Verba ejus subjicio.

[19] Mechtildis II, Ottone II, & Theophania, Constantinopolitani imperatoris filia, [aut initio sequentis a Mechtilde abbatissa] paren. gloriosissimis Augustis nata, præfuit Essendiensi ecclesiæ circa annum CMXCVIII sub Gregorio V & Silvestro II Pontificibus, item Ottone III & Henrico II imperatoribus. Hæc præter alia munera ecclesiam Asnidensem ornavit reliquiis S. Marsi sacerdotis. Obiit Otto III anno Christi 1002, post quem proinde annum translatio ista differenda non est, si ex illius dono facta sit, ut in sæpe dicto Breviario legitur. Hugonis de Cabilonis, in eodem memorati, episcopatum Autissiodorensem ab anno 999 usque ad 1039 perducit supra laudatus canonicus Le Beuf tom. 1, ubi pag. 236 occasionem donationis S. Marsi corporis ab illo factæ Ottoni III insinuat, Gallice scribens, quæ reddo Latine: Unum e duobus illis ornamentis episcopalibus (de quibus præmiserat quædam) donatum ei (Hugoni episcopo) fuerat ab Ottone imperatore, apud quem in magna erat æstimatione, & cui creditur misisse e sua diœcesi reliquias, atque inter alias caput S. Justi. Translatio corporis S. Marsi facta in Germaniam ad id etiam tempus potest pertinere.

[20] Itaque Otto III sacra ista lipsana acceperit ab amico suo Hugone episcopo Autissiodorensi, [& Ottone III imperatore,] dederitque sorori suæ Mechtildi deponenda in ecclesia Essendiensi, cui hæc præerat abbatissa. Quod si ita sit, ut omnino verisimile est, oportet, translationem illam contigisse, anno 999, qui fuis primus Hugonis, aut uno e tribus sequentibus, quorum postremus Ottoni III fuit emortualis. Hæc de anno; diem sive translationis, sive adventus Essendiam, seu denique illius annuæ in ecclesia Essendiensi memoriæ, signat Theodorus Rhayus in Animabus illustribus Juliæ, Cliviæ &c, VIII Junii, verbis supra num. 6 jam recitatis, ideoque non repetendis. At vero, nec hunc, nec ullum alium in totius anni circulo diem S. Marsi seu translationi seu alteri memoriæ in ecclesia essendiensi peculiariter dicatum esse vel Officio ecclesiastico celebrari, admirans compellor credere, quia in Notitiis, quas de ejusdem Sancti apud Essendienses cultu petii & a laudato Reverendo admodum ac amplissimo domino Graffweg, ecclesiæ Essendiensis canonico & thesaurario, obtinui, nulla prorsus de hujusmodi cultu fit mentio. Quapropter iisdem verbis subjungo, quæ de cultu ipsius apud Essendiensis eæ Notitiæ continent.

[21] [ubi hodieque in duabus pretiosis thecis servatur.] Sic habent: In primariis festivitatibus ecclesiæ cultui publico exponitur sacrum (Marsi) caput, thecæ argenteæ affabre elaboratæ inclusum. Reliqua Sancti ossa, thecæ ligneæ aureis laminis tectæ concredita, circumferuntur ad cultum in festo Corporis Christi. Utriusque lipsanothecæ formam assequitur proxime substrata, quamvis solummodo idealiter efformata. Tum subditur gemina illa forma, quarum ego solum unam chalcographo nostro ære imitandam dedi, & lectori hic exhibeo. Nam negabat idem chalcographus, alteram sat distincte expressam esse, ut eam sine errore imitari posset.

Nullum præterea verbum de cultu vel Officio faciunt istæ Notitiæ; ex quibus solum observo, cum in illis nihil prorsus dicatur de gemmis, quas thecæ aureæ addunt Autissiodorensis Breviarii auctor & Rhayus, aut de alia, quæ non supersit, illos lipsanotheca loqui, aut eas huic esse exemptas. Dolemus, quod plura de apostolico isto Viro nesciamus.

DE SS. MARCO ET MARCIANO FRATRIBUS, ET SOCIIS MM.
IN ÆGYPTO.

Anno CCCIV et aliquot seqq.

SYLLOGE.

Marcus frater, M. in Ægypto (S.)
Marcianus frater, M. in Ægypto (S.)
Socii MM. in Ægypto

AUCTORE C. B.

[1] Binos illustres pugiles, qui Ægyptum fuso pro Christo sanguine illustrarunt, Hieronymiana apud Florentinium Apographa breviter juxta ac diserte hodie ita annuntiant: [Sancti, qui hodie plerisque Martyrologiis] In Ægypto Marci & Marciani. Sanctos hosce Martyres Romani parvi seu veteris auctor Fratres appellat, iisque innumeram Sociorum martyrum multitudinem adjungit. Apud Ægyptum, inquit, Marci & Marciani fratrum, cumque eis innumeræ multitudinis. Ado, Usuardus, ceterique omnes, uno dumtaxat excepto Beda, martyrologi antiquiores, seu quos Classicos vocamus, hodie quoque Marcum & Marcianum celebrant. Verum bini ex illis, Rabanus scilicet & Wandelbertus. Hieronymianorum exemplo Socios martyres Sanctis non adjungunt. Amborum verba describo. Rabani, apud quem insuper Marcus & Marcianus fratrum nomine non veniunt, perperamque ex amanuensium, opinor, vitio seu oscitantia Marti & Mauriciani scribitur, hæc sunt: In Ægypto Marti & Mauriciani: Wandelberti vero, qui stylo ligato de more utitur, ista:

Marcus, Marcianusque suo implent munere quartum,
Germine, martyrio, natura & funere fratres.

[2] Quod jam ad Adonem, reliquosque martyrologos classicos, [classicis, aliisque recentioribus Fastis sacris inscribuntur,] Usuardum videlicet & Notkerum, pertinet, Ado quidem Romani parvi inhæret vestigiis, innumerosque una cum Marco & Marciano fratribus in Ægypto martyres, addito etiam vario, quo coronati sunt, martyrii genere, hodie ita commemorat: In Ægypto Sanctorum martyrum Marci & Marciani fratrum, & aliorum pœne innumerabilium utriusque sexus atque omnis ætatis; quorum alii post verbera, alii post diversi generis horribiles cruciatus flammis traditi, alii in mare præcipitati, nonnulli capite cæsi, plurimi inedia consumpti, alii patibulis affixi, quidam etiam capite deorsum verso & pedibus in sublime sublatis, beatissimam martyrii coronam meruerunt; Usuardus autem & Notkerus, quod etiam de Romano hodierno aliisque non paucis Fastis sacris dicendum est, Adoni in substantia apprime consonant. Innumeros nimirum una cum Marco & Marciano martyres pariter celebrant, omniaque, quæ de horum martyrio verbis jam recitatis Ado suppeditat, compendio exhibent. At vero id minori elegantia Notkerus quam Usuardus præstat. Adhæc Notkerus Marcellianum pro Marciano scribit. Hinc mendi insimulatur a Baronio. At an merito? Id ego omnino indubitanter asseverare, idcirco non ausim, quod antiquissimum nostrum Epternacense Martyrologii Hieronymiani Apographum Marcellianum etiam pro Marciano substituat, ut forte alter e binis, quos hic damus, sanctis fratribus fuerit reipsa Marcellianus appellatus. Verum enim vero, utut res se habeat, Marcus & Marcellianus seu Marcianus fratres, de quibus hic tractamus, omni dubio procul diversi sunt a Marco & Marcelliano fratribus, de quibus in Opere nostro ad octavam decimam Junii jam actum est. Etenim, ut ceteras omittam distinctionis notas, hi Romæ, & quidem absque innumeris sociis martyribus; illi vero in Ægypto, una cum innumera sociorum martyrum multitudine martyrio coronati sunt.

[3] [iidem sunt cum Eusebianis athletis, in Ægypto coronatis,] Atque ita quidem a binis istis sanctis fratribus binos Sanctos, quos hic damus fratres, utut illis forte homonymus, certissime esse diversos, habemus compertum. Inquiramus modo, quinam hi sint, & unde una cum sociis martyribus fuerint primitus a martyrologis deprompti. Martyrii, quo Sancti nostri coronati sunt, descriptionem, seu potius elogium, quo hos supra exornat Ado, ex Historiæ Ecclesiasticæ Eusebii per Rufinum interpolatæ lib. 8, cap. 8, quo innumeros omnis ætatis & sexus Christianos, mota a Diocletiano persecutione, martyrium in Ægypto passos, Eusebius tradit, sanctus Viennensis martyrologus indubie deprompsit. Ut id palam fiat, dicti capitis verba huc transcribo. Sunt autem hæc: In sua vero provincia apud Ægyptum (mota scilicet a Diocletiano in Christianos persecutione) innumerabiles alii non inferiori gloria tam viri quam feminæ, sed & pueri & fenes pro fide Domini nostri Jesu Christi præsentem vitam parvi pendentes futuræ gloriæ beatitudinem quæsivere. Quidam ex ipsis post verbera, post ungulas, post flagella aliosque diversi generis horribiles cruciatus flammis traditi sunt. Alii in mare præcipitati, nonnulli etiam capite cæsi, ita ut sponte cervices suas securibus darent, nonnulli inedia consumpti, alii patibulis affixi, in quibus quidam more perverso, capite deorsum presso, pedibus in sublimibus sublatis. Ita hactenus, quod dixi, Rufinianum Eusebii caput. Confer nunc id cum Adoniano Sanctorum elogio supra huc transcripto, videbisque, hoc ex illo esse certissime acceptum. Censuit nimirum Ado, Sanctos nostros fratres martyres, eorumque Socios esse eosdem cum SS. Martyribus anonymis, quos Eusebius præmemorato Historiæ Ecclesiasticæ capite in Ægypto passos commemorat, hincque illud Marco & Marciano innumerisque Sociis martyribus, quos hodie a Romani parvi auctore celebrari viderat, primus omnium applicuit.

[4] [qui omnes serius quidem,] Adonem deinde secuti sunt Usuardus, Notkerus recentioresque una cum Romani hodierni reformatoribus martyrologi non pauci, nec, quod sciam, ullus hactenus, qui applicationem illam improbarit, aut etiam dumtaxat vocarit in dubium, fuit inventus. Eamdem idcirco & ego pariter admitto, nuncque in tempus, quo Sancti nostri consummarint martyrium, inquiro. Id ut præstem, quoniam eos, uti ex jam dictis consequitur, cum præfatis sanctis Eusebianis athletis facio eosdem, necesse dumtaxat est, ut, quo hi athletæ tempore pro fide, fuso sanguine, decertarint, discutiam. Diocletiani adversus Christianos persecutio anno 303, uti nunc, Lactantii de Mortibus persecutorum libro in lucem prolato, inter eruditos convenit, initium accepit. Jam vero, illa sæviente, martyrii palmam, prout e capitibus, laudatum octavum Historiæ Ecclesiasticæ Eusebianæ caput proxime antecedentibus, manifestum fit, memorati Eusebiani Athletæ, seu ex dictis Sancti nostri sunt adepti, ac proin indubie non citius, quam anno 303. At vero, inquies, an etiam non serius? Diocletianus tria ut minimum in Christianos emisit edicta. Ac primo quidem horum vi in solos episcopos, presbyteros, diaconos; deinde vero in secularis etiam seu laïci status homines fuit sævitum. Jam vero secularis ordinis seu status, prout ex Rufinianis Eusebii verbis num. præced. huc transcriptis facile colliges, Sancti nostri seu præfati Eusebiani Athletæ exstitere, ac proin hi serius etiam quam anno 303 martyrii palmam fuerint adepti, si Diocletianus serius quam hoc anno in secularis etiam seu laïci status Christianos sæviri, primum imperarit. An adeo hoc ille fecerit, indagandum nunc est.

[5] Eusebius de Martyribus Palæstinæ cap. 2, narrato S. Romani martyrio, [quam anno 3031] sic scribit: Hæc primo persecutionis (Diocletianææ scilicet) anno in hunc modum gesta sunt, cum adversus solos ecclesiarum præsides persecutorum immanitas sæviret; ac deinde, qui adversus secularis etiam ordinis personas in Palæstina fuerit sævitum, expositurus, capite sequenti ex interpretatione, quæ a Valesii simul & Christophorsoni interpretatione nonnihil differt, quæque nihilominus Græco Eusebii textui aptanda videtur, de Timotheo martyre ita præfatur: Facto deinde secundo (persecutionis nimirum Diocletianææ) anno, persecutionisque furore vehementius adversus nos incenso, cum Urbano, qui tunc provinciam moderabatur, imperatoriæ litteræ, quibus omnes ubique in universis civitatibus sacrisicia ac libamina idolis offerre jubebantur, allatæ fuissent, Timotheus apud Gazam Palæstinæ urbem innumera perpessus tormenta, cum tenui tandem ac lento igni fuisset impositus, luculentissimo sinceræ erga Deum pietatis specimine per patientiam edito, martyrii coronam est consecutus. Fuit ergo, uti ex binis Eusebii locis huc jam transcriptis facile colliges, secundo persecutionis Diocletianææ anno in Palæstina (de sola enim hac regione ibidem agit Eusebius) adversus secularis etam status seu ordinis personas Diocletiani jussu sævitum, ac proin id anno 304 aut initio sequentis evenit. Diocletianæa enim persecutio, quæ ex jam dictis anno 303 initium accepit, non citius quam anni hujus mense Aprili, uti ex Eusebii de Martyribus Palæstinæ Prologo colligitur, in Palæstina fuit incepta; utut interim id aliis nonnullis locis, quod ad hæc citius fuissent allata persecutionis edicta, citius etiam factum fuerit. Porro cum Nicomedia, unde quaquaversum persecutionis edicta missa fuere, longius Ægyptus, quam Palæstina distet, puto in Ægypto nonnihil quidem serius quam in Palæstina, eodem tamen utrobique anno 304 in secularis etiam status seu ordinis Christianos primum cœpisse sæviri. Sancti adeo seu memorati Eusebiani Athletæ, utpote qui ex dictis seculares seu laïci fuerint, serius etiam quam anno 303 martyrii coronam sunt consecuti.

[6] [partim vero anno 304, partim etiam aliquot seqq. passi sunt.] Verum, inquies, an id etiam non serius, quam anno 304 evenit? Eusebius Historiæ Ecclesiasticæ lib. 8, cap. 9 tractat de Martyribus in Thebaïde, sæviente Diocletiani persecutione, passis; ubi autem, ingentem ibidem Christianorum multitudinem variis tormentis pro fide tunc occubuisse significavit, ita subdit: Atque hæc omnia non paucis diebus nec exiguo temporis spatio, sed prolixo aliquot annorum curriculo continue perpetrata sunt: cum tunc deni; interdum viceni & amplius; nonnumquam ad triginta usque & sexaginta; quandoque & centeni viri simul ac mulieres cum parvulis uno die interficerentur, variis ac per vices alternatis suppliciis addicti. Christiani itaque, qui magno numero in Thebaïde, sæviente Diocletiano, pro fide certarunt, non uno omnes eodemque anno martyrium fuere perpessi; quod etiam de Sanctis nostris puto dicendum. Fuerint adeo, uti apparet, aliquot quidem ex his, ac forte Marcus & Marcianus uno eodemque anno 304; alii vero anno 305 vel sequenti aut etiam serius martyrii palmam adepti. Nec refert, illos in Fastis sacris supra laudatis sub una omnes eademque annuntiatione hodie comprehendi; subinde enim in his martyres, qui eodem loco eodemque sæviente tyranno, utut temporibus diversis, passi sunt, una eademque accidit annuntiatione celebrari; atque id quidem diebus pro arbitrio assumptis, quod postremum verosimillime etiam locum obtinet in innumera sociorum anonymorum multitudine, quæ hodie adjungitur Marco & Marciano, utut interim de binis hisce posterioribus Sanctis aliud idcirco ferendum sit judicium, quod Hieronymianis, verum etiam diem, quo Sancti passi sunt, notare solitis, hodie sint inscripti, uti jam supra docui.

DE SS. DOMNINA, BERINNA SEU BERENICE ET PROSDOCE MM.
IN SYRIA.

ANNO CCCV VEL CCCVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Domnina M. in Syria (S.)
Berinna seu Berenice M. in Syria (S.)
Prosdoce M. in Syria (S.)

AUCTORE C. B.

§ I. Memoria in Fastis sacris, cultus ecclesiasticus; an sanctis Martyribus accensendæ, & quæ sint earum Acta.

Inter illustres Christianas femiminas, quæ, ut memoriæ proditum accepimus, sævientibus persecutionum procellis, [Etsi Sanctæ, quæ paucis dumtaxat] pudicitiæ perdendæ peccatoque consentiendi metu violentam sibimet ipsis conscivere necem, non infimum locum obtinent Domnina ejusque binæ filiæ Berinna seu Berenice aut Bernice, & Prosdoce vel etiam, ut aliter scribitur, Prodoce. Has hodie Menologium Sirletianum & Magna Græcorum Menæa excusa celebrant. Ac in his quidem primo hæc legitur annuntiatio: Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ τῆς ἁγίας μάρτυρος Δομνίνης, καὶ τῶν θυγατέρων ἀυτῆς Βερίννης καὶ Προδόκης. Eodem die, id est, quarto Octobris, sanctæ Domninæ martyris, ejusque filiarum Berinnæ & Prodoces. Ac deinde, binis versiculis, qui nihil notatu dignum continent, interjectis, sequens subditur elogium: Αὗται ἁι γυναῖκες Θείῳ ζήλῳ τρωθεῖσαι, καταλιποῦσαι οἰκίας καὶ συγγενεῖς, πρὸς τὴν ἀλλοτρίαν μετετάξαντο, καὶ τὸ λοιπὸν φεύγουσαι κατέλαβον τὴν Ἔδεκαν *. Ἐκεῖσε τοίνυν διατριβουσῶν, ἐξαίφνης ἐπίσταται * ἀνήρ καὶ πατὴρ, στρατιώτας ἔχων πρὸς τὴν σύλληψιν τῆς θήρας. Ὡς δὲ συνελήφθησαν, κατέλαβον τὴν Ἱεράπολιν· ποταμὸς δὲ παραῤῥεῖ * τὴν ὁδὸν ἐκείνην, καθ᾽ ἣν ἐπανίεσαν *. Αὖται λαθοῦσαι τοὺς στρατιώτας ἀριστοποιουμένους καὶ μεθύοντας, εὐχῇ συντόμως χρησάμεναι εἰσῆλτον εἰς τὸν ποταμὸν καὶ ἀφῆκαν ἑαυτὰς διὰ τῶν ῥευμάτων, καὶ ὅυτω ἐτελειώθησαν διὰ τῆς τοῦ ὕδατος πνηγμονῆς *.

[2] Hæ Mulieres amore divino sauciæ, domo consanguineisque relictis, [Græcorum, nullisque Latinorum Fastis sacris inscribuntur,] peregre profectæ sunt, fugaque tandem tenuerunt Edessam. Cum autem ibi commorantur, adest derepente maritus & pater, milites, ut prædam capiat, secum habens. Ut porro comprehensæ fuerunt, ductæ sunt Hierapolim; fluvius autem præterfluebat viam illam, qua redibant. Illæ clam militibus prandentibus potantibusque, brevi facta oratione, flumen sunt ingressæ, fluentisque se commiserunt, atque ita aquis suffocatæ vitam consummarunt. Sirletianum vero cum Menæis ad amussim congruit, ut necesse non sit, Sanctarum annuntiationem simulque elogium, quæ illud suppeditat, huc transcribere. Porro si, quod Maximus Margunius, Cytherorum episcopus, Menæis presse inhærere solitus, hodierno Græcorum idiomate concinnavit, Menologium exceperis, alii præterea sacri apud Græcos Fasti non sunt, qui Sanctas commemorent. Quod autem ad Latinorum Menologia Martyrologiaque attinet, nullum ex his, ut apparet, S. Domninam ejusque filias Berinnam seu Berenicen ac Prosdocen celebrat, ac ne ipsum quidem Martyrologium Romanum hodiernum, utut tamen Sanctis ex Sirletiano, quod ex dictis Domninam ejusque SS. Filias recolit, Menologio acceptis fere ubique auctum. Sunt quidem nonnulli, qui Sanctas nostras ad XIV Aprilis, aut etiam ad XIX Octobris dient Romano hodierno inscribi contendant; verum Domnina, ejusque sanctæ sociæ, quas ad ambos dies illos Romanum hodiernum celebrat, a Domnina nostra binisque ejus sanctis Filiabus Bernice & Prosdoce videntur, uti infra docebo, esse diversæ, ac proin, cum hæ Sanctæ nostræ ad alium etiam diem in Romano hodierno non occurrant, ne quidem in hoc illarum uspiam, ut apparet, exstat memoria.

[3] [seipsas necarint, Sanctis tamen, cum non secus] At vero, inquies, an Baronius aliique eruditissimi viri, qui Romanum hodiernum reformarunt, merito ex hoc S. Domninam binasque ejus sanctas Filias, Berenicen & Prosdocen, exclusere? Anne forsan hæ Sanctis annumerandæ non sunt, morsque violenta, quam sibimet ipsis intulere, martyrii nomen non meretur? Certum quidem est atque indubitatum, nulla de causa fas esse, semetipsum occidere, actionemque, qua id fiat, si in seipsa consideretur, non modo non dignam martyrii nomine, verum etiam impiam ac nefariam dici debere. Ast, utut id ita sit, fuisse tamen Sanctas mulieres, quæ seipsas, ne libidinem incurrerent peccatoque consentirent, laudabiliter necarint, vocari etiam nequit in dubium. Etenim (Vide in Opere nostro tom. 2 Februarii pag. 278 & seqq.) semetipsam interemit S. Apollonia, sponte sua in ignem insiliens, & tamen omnium scriptis ac linguis Sancta & Martyr prædicatur; interemit sese & S. Pelagia, voluntarie corpus e sublimi præcipitans, & tamen (Adi tom. 2 Junii pag. 158) Fastis sacris quam plurimis, Martyris & Sanctæ decorata nomine, inscribitur. Interemerunt sese, quas brevitatis causa omitto, nonnullæ etiam aliæ, & nihilominus vel hinc gloriosam, quæ Sanctis Martyribusque competit, nomini suo famam promeruere.

[4] [atque aliæ sanctæ mulieres,] Sese scilicet vel ex ignorantia inculpata, qua suicidium legi naturæ semper adversari, nesciverint, vel a Spiritu sancto, quo jubente, id, quod alioquin verteretur crimini, cum laude fit, singulari quodam modo intus motæ interfecerunt. Verum, inquies modo, illisne etiam sanctis mulieribus, quæ, utut seipsas necarint, pro Martyribus tamen habentur, accenseri etiam debent Domnina, Berenice & Prosdoce? Janningus noster tom. 2 Junii mox cit. in Commentario Historico, quem de S. Pelagia adornavit, sic scribit, Occidit … se Apollonia; occiderunt & Pelagia, materque ac sorores ejus: occidit se illa, ne impia verba proferens peccaret; occiderunt se istæ, ne libidini corpus exponentes, pudicitiam perderent ac peccato consentirent: mors Apolloniæ proponebatur, sed intra minas adhuc stabat persecutorum; proponebatur & Pelagiæ ac sociabus, post violata earum corpora haud dubie inferenda. Quam ob rem cum paria inter ipsas fuerint pleraque omnia, dicendum, pari quoque spiritu intus motas, mortem per seipsas anticipasse, ut periculo peccandi se subducerent, & castæ ad castissimum Sponsum citius advolarent. Utque illud fecit Apollonia, majori Spiritus sancti flamma (ita ad IX Februarii asseverat Romanum hodiernum) intus accensa, quam erat externa rogi; ita debet etiam in Pelagia idem Spiritus sanctus singulari modo operatus esse; cum æque hanc atque illam Martyribus sanctis annumeret Ecclesia.

[5] Hactenus Janningus, ut Sanctæ Martyrisque nomen vindicet Pelagiæ; [vel ex singulari Spiritus sancti] pari autem modo Domninæ ejusque filiabus Berinnæ seu Bernicæ & Prosdocæ Sanctitatis Martyriique laudem non inepte vindicaris. Etenim quo fine, & quo Spiritu movente, sese peremit Pelagia, eodem etiam fine, uti ex jam dictis intelligitur, eodemque etiam Spiritu impellente, sese interfecerint Domnina, Berenice & Prosdoce. At vero, oppones, etiamsi Spiritus sancti instinctu sese interfecisse existimanda sit Pelagia, par tamen, ut etiam idem de Domnina, Bernice & Prosdoce credadatur, ratio esse non videtur. Illa enim Fastis sacris quam plurimis cum Latinis, tum Græcis atque Arabo-Ægyptiis inscribitur; hæ vero solis fere insertæ sunt Menæis Græcorum excusis Menologioque Sirletiano, quæ subinde etiam indignos Sanctis accensent. Fateor, sic habet: sed quid tum? De Sanctis non tam ex Fastis sacris, quibus inseruntur, quam ex indubitato cultu, quo gaudent, gavisique sunt in Ecclesia, ferri debet judicium. Jam vero, cum Sanctæ nostræ jam a seculo quarto, uti liquet ex Homilia, infra pluribus hic memoranda, quam de his S. Chrysostomus, qui anno 398 ordinatus est episcopus, Antiochiæ dumtaxat adhuc presbyter habuit, in Ecclesia velut Martyres, cultæ fuerint, quid ni pariter credantur & illæ ab eodem, a quo S. Pelagia, Spiritu sancto intus motæ sese necasse?

[6] Ast, oppones etiam, postquam nemini fas esse, [instinctu,] etiam peccati vitandi, pudicitiæque servandæ causa, seipsum occidere, lib. 1 de Civitate Dei, cap. 25 docuit Augustinus, cap. 26 ita primo sibimet ipsi objicit: Sed quædam, inquiunt, sanctæ feminæ tempore persecutionis, ut insectatores suæ pudicitiæ devitarent, in rapturum atque necaturum se flumen projecerunt, eoque modo defunctæ sunt, earumque martyria in Catholica Ecclesia veneratione celeberrima frequentantur. Ac deinde ita respondet: De his (Feminis nimirum, quæ seipsas submerserunt) nihil temere audeo judicare. Utrum enim Ecclesiæ aliquibus fide dignis testificationibus, ut earum memoriam sic honoret, divina persuaserit auctoritas, nescio, & fieri potest, ut ita sit. Quid si enim hoc fecerunt non humanitus deceptæ, sed divinitus jussæ; nec errantes, sed obedientes, sicut de Sampsone aliud nobis fas non est credere? Cum autem Deus jubet, seque jubere sine ullis ambagibus intimat, quis obedientiam in crimen vocet? quis obsequium pietatis accuset? Ita hactenus Augustinus: indubie autem hic, uti Tillemontio tom. 5 Monumentorum, pag. 404, aliisque passim eruditis videtur, Domninam, Bernicen ac Prosdocen per sanctas feminas, quas sibi objicit, designat. Jam vero, cum sanctus doctor, an hæ ac proin an Domnina ejusque binæ Filiæ a Spiritu Sancto, ut sibi necem inferrent, fuerint intus motæ, revocare videatur in dubium, est sane, cur & nobis ea de re dubitandum videri queat. Ita ab iis, qui Domninam ejusque Filias voluerint e numero Sanctarum expunctas, argui potest ulterius. Verum, quid tum? Magnus doctor sanctas Mulieres, quas memorat, Spiritus sancti instinctu sese interemisse, equidem non negat. Verum, sit ita: neget id etiam S. Augustinus. Imo re ipsa Sanctæ nostræ non fuerint, ut sese necarent, a Spiritu sancto impulsæ, nec sic tamen has mortem sibi ipsis adsciscendo peccasse, eviceris.

[7] [vel ex ignorantia inculpata id fecerint,] Possunt enim etiam ex ignorantia inculpata, qua suicidium pudicitiæ servandæ causa licitum putarint, id fecisse. Et vero Domninam ejusque Filias, si non ex Spiritus sancti instinctu, certe ex ignorantia inculpata sese interfecisse, omnino est dicendum. Ob cultum enim, quo ex jam dictis & porro dicendis gaudent in Ecclesia, omni dubio procul pro Sanctis sunt habendæ, sanctasque esse & Martyres non negat Augustinus. Neque est, quod dicas, illarum etiam sanctitatem verbis mox recitatis ab Augustino, ut apparet, revocari saltem in dubium: cum enim sanctus doctor feminas, quas sibi objicit, ac proin Domninam, Berenicen & Prosdocen cultu, Sanctis deferri solito, percelebri gaudere in Ecclesia, aperte etiam admittat, qui merito queat harum in dubium revocari sanctitas, haud satis perspicio. Adhæc, utut tandem res se habeat, Augustino oppono Chrysostomum, qui in Homilia, cujus jam memini, Domninam, Bernicen & Prosdocen plus vice simplici Sanctas & Martyres appellat, atque in fine ad easdem assidue colendas implorandasque populum Antiochenum enixissime hortatur. Oppono & Ambrosium, qui lib. 3 de Virginibus Sanctas & Martyres pariter appellat matrem & sorores S. Pelagiæ, quæ seipsas, ut pudicitiæ suæ consulerent, peccandique periculum vitarent, in flumine submerserunt, quæque ex dicendis a Domnina ejusque Filiabus diversæ fortassis non sunt.

[8] [accenseri dobent. Binas de Sanctis] Itaque, omnibus discussis, mors violenta, quam sibi attulere Domnina, Bernice & Prosdoce, martyrii nomen promeretur, suntque hæ indubie sanctis accensendæ martyribus, ut adeo e Romano hodierno non debuerint excludi. Nec vero, quantum opinor, fuissent exclusæ, si forte, qui hoc reformarunt, ex S. Augustino & S. Joanne Chrysostomo perspectum habuissent antiquum illarum in Ecclesia cultum. De hoc ego, utpote quem reddidisse notiorem, vel idcirco juverit, paulo plura disserere nunc aggredior. Ante tamen, quam id faciam, nonnulla de fonte, ex quo illius potissimum hauritur notitia, lubet præfari. Montfauconus tom. 2 novissimæ, quam hoc seculo adornavit, editionis Operum S. Chrysostomi duas insignes Homilias, quas hic Sanctus, Antiochiæ adhuc presbyter, in laudem Domninæ ejusque Filiarum pronunciarit, Græce simul & Latine inseruit, alteram, quæ prolixior est, quæque jam plus semel fuerat edita, ex antiquiori Frontonis Ducæi, cujus etiam interpretationem Latinam adhibuit, editione depromptam; alteram, quæ brevior est, quæque nondum a quoquam typis fuerat vulgata, ex vetusto Ottoboniano codice descriptam. Ac prior quidem non in contextu, sed tamen in Græco ac proin primigenio, quem præfert, titulo Domninam, ejusque Filias nominatim expressas exhibet; posterior vero non tantum non in contextu, sed nec in primigenio, quem sibi Græse præfixum habet, titulo id facit.

[9] Hanc tamen etiam agere de Domnina, Bernice & Prosdoce, [Homilius dixit Chrysostomus,] perinde apparet certum, atque si hæ ipso nomine appellarentur. Fuit nimirum Antiochiæ recitata, agitque de Matre & duabus Filiabus, in ecclesia Antiochena cultis, quæ servandæ fidei pudicitiæque causa post relictam patriam sese in flumine submerserunt; quod Domninam binasque ejus Filias fecisse, patet ex dictis, & porro ex dicendis amplius patescet. Ambæ itaque jam memoratæ Homiliæ, tam brevior scilicet, quæ solius quatriduani Lazari, quam prolixior, quæ Domninæ, Berenices & Prosdoces nomine in titulo signatur, indubie ad has Sanctas nostras spectant. Verum an ambæ etiam indubie Chrysostomum habent auctorem? Tillemontius tom. 5 Monumentorum pag. 745 in prolixiorem, quam solam vidit, ita fere scribit: Omni pollere non videtur S. Chrysostomi vigore, sublimitate ac majestate, nec documento morali, uti huic Sancto solemne est, terminatur. Adhæc complectitur, quæ ipsamet S. Chrysostomi auctoritas ægre suadeat. Alia interim ex parte cum Homilia tomi quinti trigesima quarta, (hæc de Cœmeterio & de Cruce inscribitur, estque editionis Montfauconianæ tomo secundo inserta) a peritissimis, veluti quæ Sancti sit, admissa, intime est connexa, ambasque dominus du Pin inter eas, quæ vere illius sunt, recenset. Savilius velut legitimam etiam admittit Homiliam in S. Domninam, opinionemque Catalogo, in quo illa locum sexagesimum primum occupat, Augustano superstruit. S. Chrysostomus orationes de Sanctis panegyricas documento quodam morali non semper absolvit. Hanc igitur Homiliam, donec amplior afferatur dilucidatio, sub illius nomine citandam arbitramur; referendumque, quod in ea occurrit, ut lectorum judicio permittatur.

[10] Ita Tillemontius, prolixiorem, qua de agit, in Sanctas nostras Homiliam dubitanter dumtaxat Chrysostomo adscribens. [quarum prolixiorem hic edemus.] At vero, an merito? Tres primo, cur id faciat, rationes in medium adducit; verum quid tum? Secundam ex his, quæ a methodo terminandi Homilias, a Chrysostomo servari solita, repetitur, ipsemet mox convellit. Quod autem pertinet ad duas reliquas, priori dumtaxat arguit styli, quo dicta Homilia prolixior scripta est, ab aliarum Sancti Homiliarum stylo diversitatem, quæ cum a Frontone Ducæo aliisque Chrysostomi interpretibus, utut linguæ Græcæ scientissimis, notata non fuerit, Tillemontii dubitationem sat fundatam haud efficit; posteriori autem causatur, quædam eidem Homiliæ inesse, quibus ægre fidem faciat ipsa S. Chrysostomi auctoritas. Fortassis hic designat adjuncta, violentam Sanctarum mortem comitata, quæ in Homilia illa, hic, ut mox dicam, edenda, num. 19, 20, & 24 circa operam ad fallendos milites sanctis Filiabus a patre collatam, relictosque ab his, quo militibus, sui custodibus, consulerent, in fluminis ripa calceos traduntur, quæque Tillemontius quarta in S. Pelagiam Nota creditu admodum difficilia sibi videri, declarat. Verum hæc, uti infra docebo, ejusmodi non sunt, ut S. Chrysostomo non potuerint non incredibilia videri, ac proin non est, cur Homilia prolixior, in qua memorantur, sancto illi Patri abjudicetur, aut etiam, an hunc vere habeat auctorem, merito revocetur in dubium. Utut sit, illam equidem Ruinartius inter Acta Martyrum sincera & selecta refert, simulque S. Chrysostomo indubitanter adscribit. Nec minus indubitanter pro genuino Sancti fœtu eamdem habent ad unum omnes, qui ea de re tractant, quique a me fuere consulti, viri eruditi, si unum, qui ex dictis dubitat, Tillemontium exceperis. Illis itaque propense assentior, dictamque prolixiorem in Sanctas nostras Homiliam, cui etiam nonnullas, ubi opportunum videbitur, Annotationes adjungam, ex novissima Montfauconi editione sub S. Chrysostomi nomine recudo, idque, quo Opus nulla ex parte mutilum lectori proponam, ne quidem (quod tamen a Ruinartio factum est) resectis iis, quæ ad Sanctarum nec historiam, nec laudem conducunt.

[11] [Ex his do Sanctarum culiu, deque anni tempore, quo circiter] Porro quod jam ad breviorem, quæ supra memorata est, Chrysostomi in Sanctas Homiliam pertinet, hanc pariter hic recudere, operæ pretium idcirco non est, quod vix quidquam, quod in prolixiori non sit, circa Domninam ejusque Filias suppeditet, idque totum in hoc Commentario prævio facile locum queat habere. Atque hæc de Homiliis, in Sanctarum laudem a Chrysostomo pronuntiatis. Addo adhuc, ut ad Sanctarum cultum sic simul progrediar, tunc ambas pronuntiatas fuisse, cum Domninæ ejusque filiarum Berenices & Prosdoces festiva lux Antiochiæ ageretur, eaque occasione ad ecclesiam fideles convenissent. Ac de Breviori quidem liquet id ex hisce illius verbis: Hæ vero (Domnina scilict ejusque Filiæ) ex temporanea vita ad vitam perpetuam transilierunt: Mater & Filiæ, quæ nos hodie congregaverunt; de prolixiori vero ex istis, quæ ipso initio habet: Nondum elapsi sunt dies viginti, ex quo memoriam Crucis celebravimus, & ecce Martyrum (Domninæ nimirum, Berenices & Prosdoces) memoriam celebramus. Nec tantum ex postremo hoc textu habemus, prolixiorem, quam edituri sumus, Homiliam Sanctarum nostrarum festo fuisse pronuntiatam; verum etiam, quo circiter anni tempore hoc fuerit Antiochiæ celebratum. Etenim per memoriam Crucis, quam in dicto textu viginti circiter diebus ante Sanctarum festum celebratam fuisse innuit, Feriam sextam Parasceves seu diem Veneris sanctum, quæ & festivitas passi Domini vocatur, designat Chrysostomus. Liquet id ex eo, quod, paucis interpositis, affirmet, sese tum, cum a viginti circiter diebus Crucis memoria celebraretur, ad populum habuisse concionem, in qua dixerit, Contrivit portas æreas, & vectes ferreos confregit; concio autem, in qua hoc Sanctus dixerit, alia non sit, quam quæ de Cœmeterio & de Cruce inscribitur, quamque in die Parasceves habitam fuisse, manifestum fit vel ex hisce, quæ in ea Chrysostomus adhibet, paucis verbis: Hodie … omnia inferorum loca circuit Dominus noster. Hodie portas æreas confregit.

[12] [quotannis cultæ fuerint, constare ostenditur] Dubitandum itaque non est, quin Chrysostomus per Crucis memoriam, quam viginti circiter diebus ante Sanctarum festum Antiochiæ celebratam fuisse, initialibus Homiliæ edendæ verbis indicat, Feriam sextam Parasceves seu diem Veneris sanctum designet. Jam vero, cum id ita sit, necesse est, ut Domninæ ejusque Filiarum lux festiva non multum fuerit a die Veneris sancto, ac proin nec a Paschate, remota. Hanc nihilominus Græci, qui Sanctas, harumque in Menæis elogium, num. 1 datum, a S. Chrysostomo mutuati sunt, viginti post quartam decimam Septembris diebus, quarta scilicet Octobris die, celebrant. Idcirco autem id faciunt, quod memoriam Crucis, quam Chrysostomus in Homilia prolixiori edenda memorat, nihil aliud esse putent, quam festum Exaltationis S. Crucis, decima quarta Septembris celebrari solitum. Verum hac in re Græcos errare, liquet ex jam dictis. Montfauconus, ubi idem, quod jam ego, de Græcis in sua ad Homiliam edendam admonitione observavit, ita prosequitur: Longe consultius Martyrologium Romanum festum SS. Martyrum Domninæ & Sociarum ad decimum quartum Aprilis diem consignat, licet in hoc peccare videatur, quod Domninam virginem vocet, quæ mater erat Bernices & Prosdoces virginum. Ex hoc autem Romani Martyrologii calculo annum, quo tum hæc sanctarum Martyrum, tum illa de Cruce Homilia habita est, expiscari posse videmur, nempe CCCXCII, quo Pascha celebrabatur die vigesima octava Martii, & consequenter Parasceves dies vigesima sexta ejusdem mensis, a qua si numerum ducas, vigesima dies incidet in decimam quartam Aprilis. Tillemontius tom. XI Monumentorum, nota in S. Chrysostomum 34, Montfaucono hic præluxit. Verum, quamquam ex jam dictis Sanctæ nostræ haud procul a Paschate Antiochiæ cultæ fuerint, id tamen XIV Aprilis die, ut bini hi scriptores ex Romano Martyrologio contendunt, indubie factum, non reor. Etenim Domnina nostra ejusque Filiæ distingui videntur a Domnina, sociisque virginibus, ad quartam decimam Aprilis diem Martyrologio Romano inscriptis, uti ex § sequenti, ad quem jam nunc progredior, intelliges.

[Annotata]

* Ἔδεσσαν

* ἐφίσταται

* παρέῤῥει

* ἐπανῄεσαν

* πνιγμονῆς

§ II. A quibus sanctis mulieribus distinguantur, & a quibus non distinguantur Domnina ejusque Filiæ.

[Mater & duæ filiæ, quarum ex Eusebio] Quod in Opere nostro non raro accidit, ut de Sanctorum aliorum ab aliis Sanctis distinctione vel neganda vel adstruenda sit laborandum, id etiam hodie in Domnina binisque ejus sanctis filiabus Berenice & Prosdoce contingit. Eusebius matrem duasque filias, quæ fidei pudicitiæque servandæ causa, Diocletianæa persecutione sæviente, sese in flumine sponte sua submerserint, lib. 8, cap. 12, nomine suppresso, commemorat. Item matrem etiam duasque filias, quæ idipsum eodem tempore eodemque fine pariter fëcerint, Ambrosius lib. 3 de Virginibus, nomine etiam suppresso, laudibus extollit. Adhæc Domnina quæpiam sociæque virgines ad XIV Aprilis, itemque, ut nonnulli putant, ad XIX Octobris Hieronymianis, Usuardo, Romano hodierno aliisque Fastis sacris inscribuntur. Quæritur hinc jam, an & ab his, & a tribus mulieribus anonymis, tum Ambrosianis, tum Eusebianis, Domnina nostra, ejusque binæ filiæ Bernice & Prosdoce sint distinctæ. Discussionem a mulieribus Eusebianis seu ab Eusebio memoratis exordior. Hic scriptor, loco citato de Antiochenis sub Diocletiano Martyribus tractans, ita prodit memoriæ: Jam vero ea, quæ apud Antiochiam (mota scilicet a Diocletiano persecutione) gesta sunt, quid opus est in memoriam revocare? Ubi alii craticulis impositi, non ad mortem usque, sed ad diuturnitatem supplicii torrebantur. Alii dextras suas in ignem immittere maluerunt, quam impia libamenta contingere. Ex quibus nonnulli periculum vitantes, priusquam caperentur, & in insidiatorum manus inciderent, ex sublimibus tabulatis præcipites se dederunt, propter impiorum malitiam mortem lucro deputantes.

[14] [historia huc transcribitur,] Quædam etiam sanctissima femina & ob animi fortitudinem admirabilis, opibus ac splendore generis bonaque imprimis fama Antiochiæ percelebris, quæ duas Filias virgines corporis forma & ætatis flore præstantes Christianæ religionis præceptis instituerat; cum plurimi, stimulante ipsos invidia, earum latebras curiosius investigarent; deinde comperto, eas apud exteros degere, omni studio atque opera Antiochiam eas evocassent; postquam Mulier sese ac Filias in militum laqueos incidisse sensit, ad inopiam consilii redacta, Filias allocuta est. Et quanta ipsis mala a militibus imminerent, exposuit; omnium vero malorum gravissimum ac maxime intolerabile esse stuprum, cujus minas ne auditu quidem sustinere sibi ipsi ac Filiabus fas esset. Adhæc animam servituti & obsequio dæmonum mancipare, omni morte exitioque pejus esse, cum dixisset, unicum adversus hæc omnia remedium esse admonuit, si ad opem Christi confugerent. His dictis, idem omnes consilium amplexæ, cum ad medium itineris pervenissent, veniam a militibus petunt, ut tantisper de via deflectere sibi liceret. Quo impetrato, compositis honeste ac decenter vestibus, in præterfluentem se fluvium conjecerunt. Et hæ quidem semetipsas ita submerserunt. Ita hactenus Eusebius. Confer nunc hanc ejus narrationem cum iis, quæ de Domnina ejusque sanctis filiabus Bernice & Prosdoce in Homilia edenda commemorat Chrysostomus, videbisque, has Sanctas nostras cum tribus sanctis Eusebianis mulieribus, Matre scilicet binisque Filiabus, easdem esse. Tres sanctæ mulieres, quas memorat Eusebius, in terram exteram, mota a Diocletiano persecutione, fuga sese receperunt, quæsitæque & captæ a militibus sponte sua, his delusis, sese submersere in fluvio, qui viam, qua Antiochiam reducebantur, præterfluebat.

[15] [a Sanctis nostris diversæ non sunt.] Eadem de Domnina ejusque Filiabus in Homilia edenda refert Chrysostomus, &, quamquam porro non pauca, quæ Eusebius subticet, adjuncta adducat in medium, nullum tamen affert, quod cum adjunctis ab Eusebio memoratis aperte pugnet, seu quod cum his adduci in concordiam haud queat. Verum, inquies, ait Chrysostomus, Domninam ejusque Filias, quo sese submergerent in flumine, a via clam militibus declinasse; contra vero Eusebius, quas memorat, mulieres, consciis militibus, petitaque ab his venia, id fecisse, affirmat. Respondeo: Domninam ejusque Filias clam militibus se submersisse, prodit Chrysostomus; non autem clam iisdem a via pariter, quo se submergerent, deflexisse. Ait quidem is sanctus scriptor, prandio sumendo vinoque potando occupatos tunc fuisse milites, cum sese Domnina ejusque Filiæ in præterfluentem fluvium præcipitarunt. Verum quid tum? possunt nihilominus Domnina ejusque Filiæ, antequam id facerent, a militibus, licet prandentibus potantibusque, ut a via tantisper deflectere fas esset, impetrasse. Et vero id, etiam ex mente S. Chrysostomi ita factum esse, colligendum videtur vel ex eo, quod milites etiam tunc, cum Domnina ejusque Filiæ, longiori facta mora, non reverterentur, harum tamen adhuc reditum exspectarint, uti idem Sanctus Homiliæ edendæ num. 22 sat aperte indicat his verbis: Ac milites quidem penitus inscii (necis violentæ, quam sibi Domnina ejusque Filiæ consciverant) tamquam rursus eas recepturi exspectabant, illæ vero cum Christi militibus cælestibus angelis jam tum erant; redituras nimirum, militibus Sanctæ se simularint, sicque, ut sibi a via tantisper declinare fas esset, impetrarint. Chrysostomus itaque & Eusebius quantum ad impetratam a militibus veniam, qua tantisper a via, quas memorant, sanctæ Mulieres declinarint, inter se minime pugnant, ac proin cum nec in aliis narrationis, quam suppeditant, adjunctis id fiat, tres sanctæ Eusebianæ mulieres a tribus Sanctis nostris, quas laudat Chrysostomus, diversæ non videntur.

[16] Dispiciamus modo, an idem quoque de tribus sanctis mulieribus, [Idemque de Ambrosianis mulieribus, quarum ex Ambrosio] ab Ambrosio laudatis, sit dicendum. Hic Sanctus loco supra citato has facit matrem ac sorores S. Pelagiæ, cumque narravit, qui hæc, ut pudicitiæ suæ consuleret, sese e sublimi, secuta morte, dederit præcipitem, ita prosequitur: Ast ubi detestandi persecutores ereptam sibi viderunt (Pelagiam) prædam pudoris, matrem & sorores (Pelagiæ) cœperunt quærere. Verum illæ spirituali volatu jam campum castitatis tenebant, cum subito hinc persecutoribus imminentibus, inde torrente fluvio exclusæ a fuga, inclusæ ad coronam; Quid veremur? inquiunt. Ecce aqua, quis nos baptizari prohibet? Et hoc baptisma est, quo peccata donantur, regna quæruntur: & hoc baptisma est, post quod nemo delinquit. Excipiat nos aqua, quæ regenerare consuevit: excipiat nos aqua, quæ virgines facit; excipiat nos aqua, quæ cælos aperit, infirmos tegit, mortem abscondit, martyres reddit. Te rerum Conditor, precamur, Deus; ne exanimata spiritu corpora vel unda dispergat; ne mors separet funera, quarum vitam non separavit affectus: sed sit una constantia, una mors, una etiam sepultura. Hæc effatæ & suspensæ paululum, incincto sinu, quo pudorem tegerent, nec gressum impedirent, consertis manibus, tamquam choros ducerent, in medium progrediuntur alveum; ubi unda torrentior, ubi profundum abruptius, eo vestigia dirigentes. Nulla pedem retulit, nulla suspendit incessum, nulla tentavit, ubi gressum figeret; anxiæ cum terra occurreret, offensæ vado, lætæ profundo. Videres piam matrem stringentem nodo manus, gaudere de pignore, timere de casu, ne sibi filias vel fluctus auferret. Has tibi, inquit, hostias, Christe, immolo, præsules castitatis, duces itineris, comites passionis.

[17] Sed quis jure miretur, tantam viventibus fuisse constantiam, [pariter hic datur historia,] cum etiam defunctæ immobilem stationem corporum vindicaverint? Non cadavera unda nudavit, non rapidi cursus flumine volutarunt: quin etiam sancta mater, licet sensu carens pietatis, tamen adhuc servabat amplexum, & religiosum, quem strinxerat, nodum nec morte laxabat; ut quæ religioni debitum solverat, pietate herede moreretur; nam quas ad martyrium junxerat, usque ad tumulum vindicabat. Hæc de Pelagiæ virginis & martyris Antiochenæ matre & sororibus sanctus Ambrosius. In substantia ita fere habent: Persecutores Pelagiæ, ubi hanc pudoris prædam morte interveniente, quam sibi ipsi voluntario præcipitio consciverat, potestati suæ viderunt ereptam, matrem ejus & sorores, quæ aufugerant, cœperunt quærere; verum hæ, ut, salva castitate, ad castissimum Sponsum migrarent, imminentibus jam persecutoribus, in fluvium, quo longius fugere prohibebantur, sese præcipitarunt. At vero apud Chrysostomum, inquit in Actis sinceris & selectis martyrum, Admonitione, quam martyrio S. Pelagiæ præmittit, Theodoricus Ruinartius, Domnina & Filiæ, audito persecutionis edicto, in aliam regionem jam commigrarant; ubi cum a Domninæ marito, Virginum patre, deprehensæ fuissent, & Antiochiam reducerentur, delusis in via militibus, qui eas custodiebant, sese in fluvium præcipitarunt; quæ sane omnia Pelagiæ matri & sororibus ab Ambrosio memoratis minime conveniunt; sicut nec quæ de istis Martyribus ab Eusebio lib. 8 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 12 narrantur. Unde vel Domnina ac ejus Filiæ a Pelagiæ matre & sororibus diversæ sunt, aut certe paullo aliter rem accepisse dicendus est Ambrosius, quam revera contigerit. Ita laudatus Ruinartius, distinctæne sint a matre & sororibus S. Pelagiæ Domnina ejusque Filiæ, in medio relinquens.

[18] [forsitan est dicendum.] Baronius ad annum 309, num. 15 amplius aliquid pronuntiat, in eamque opinionem propendet, quæ mulieres Eusebianas supra memoratas, ac proin ex dictis Domninam ejusque Filias, cum matre & sororibus S. Pelagiæ, de quibus Ambrosius, facit easdem. Ratio viri eraditissimi est, quod, quamquam adjuncta longe diversa referantur, utrobique tamen & genus & finis mortis eadem narrentur; quod nempe fluvio mulieres sese sua sponte merserint, idque ne pudicitiæ facerent jacturam. A Baronio non multum abludit Tillemontius. Etenim tom. 5 Monumentorum, Nota 1 in S. Pelagiam, mulieres Eusebianas cum Domnina binisque ejus Filiabus, quemadmodum & nos supra fecimus, facit easdem; cum autem Eusebius matri, de qua in narratione supra huc transcripta agit, ac proin ex dictis Domninæ, duas dumtaxat Filias; Ambrosius autem matri, quam laudat, tres ut minimum, Pelagiam nempe duasque adhuc alias attribuat, simulque nihilominus quæ quantum ad genus & finem mortis de suis mulieribus refert Eusebius, eadem etiam de suis referat Ambrosius, necesse esse existimat, ut vel Ambrosius de matre, quæ a S. Domnina distincta sit, loquatur, aut ut is Sanctus, dum hanc etiam S. Pelagiæ matrem facit, rem non habuerit satis perspectam. Quod quidem ultimum, ait, nobis credibilius apparuit, quam eumdem eventum, iisdem fere adjunctis vestitum, eodem tempore eademque in regione bis contigisse. Tillemontius ergo una cum Baronio in eam inclinat sententiam, ut mulieres Eusebianas supra memoratas, ac proin Domninam ejusque Filias cum matre & sororibus, de quibus Ambrosius, existimet esse easdem. Et vero, cum fieri possit, ut Ambrosius rem procul ab Italia, in qua versabatur, gestam minus recte cognoverit, eamque paulo aliter, quam accidisset, acceperit, Baronio hic & Tillemontio indubitanter refragari non ausim, utut interim his in S. Pelagia non faveat Janningus noster, multaque occurrant, quæ distinctionem inter Domninam ejusque filias, & mulieres Ambrosianas suadere sint nata.

[19] Proximum nunc est, ut, an a Domnina ejusque Filiabus Domnina Sociæque virgines, quæ ad XIV Aprilis Hieronymianis apographis, Romano hodierno multisque aliis Fastis sacris inscribuntur, distinguendæ sint, [At vero Domnina ejusque sociæ, 14 Aprilis cultæ,] nunc inquiram. Tillemontius tom. 5 Monumentorum, Nota 2 in S. Pelagiam, uti etiam eorumdem Monumentorum tom. XI, Nota 34 in S. Chrysostomum, credidit, S. Domninam binasque ejus sanctas filias die XIV Aprilis Antiochiæ cultas fuisse. Ad hæc Tillemontio in prævio ad Homiliam in Sanctas nostras monito propense etiam assensus est Montfauconus. Verum, inquit tom. IV Septembris in S. Chrysostomo num. 502 Stiltingus noster, Antiochena non videtur, quæ illo die (XIV Aprilis) in Martyrologiis reperitur Domnina. Et sane Domnina, quæ ad quartam decimam Aprilis diem Fastis sacris inscribitur, videtur & mihi a Domnina nostra Antiochena, ejusque Filiabus Berenice & Prosdoce esse diversa. Etenim Domnina, quam ad XIV Aprilis Martyrologia memorant, in omnibus fere Hieronymianis Virgo, & in nullis omnino Mater appellatur. Perperam quidem id fieri, idemque deinde ad XIX Octobris mendum occurrere, Nota 2 in S. Pelagiam asseverat Tillemontius; verum hanc assertionem suam nullo prorsus argumento probat, estque Domnina, cujus nomen in aliquot Hieronymianis ad XIX Octobris reperitur, a Domnina nostra etiam distincta, uti infra ostendam. Adhæc, unde Domninæ nostræ a Domnina, ad XIV Aprilis culta, distinctio evidentior adhuc evadit, hæc una cum aliis martyribus Interamnæ, civitati Italiæ, in plurimis Hieronymianis apographis; in nullis autem Syriæ adscribitur, in qua tamen amplissima Asiæ regione Domnina nostra ejusque Filiæ pro fide castitateque servanda mortem oppetierunt, cultum etiam ecclesiasticum ibidem deinde consecutæ.

[20] Ait quidem loco proxime citato Tillemontius, solemne esse antiquis martyrologis, [a Domnina nostra ejusque Filiabus] ut Martyres, qui diversis locis passi sunt, sub uno eodemque loco collocent. Ad hæc in primis Martyrologiorum exemplaribus Domninam, XIV Aprilis cultam, loco forte a Proculo aliisque Interamnensibus martyribus fuisse discretam, cum Ado, Usuardus, & Notkerus, S. Proculo Interamnæ assignato, addant, Item S. Domninæ &c, quod hanc ponere Interamnæ non cogit, sicuti si scripsissent Ibidem. Hæc fere Tillemontius, ut argumentum contra opinionem, qua Domnina nostra a Domnina, cui sacra est XIV Aprilis dies, distincta esse statuitur, a loco seu civitate, cui hæc adscribitur, petitum elidat. Verum, utut subinde Martyres, locis diversis passi, uno eodemque loco in antiquis Martyrologiis consignentur, id tamen nominatim circa hos vel illos Martyres reipsa etiam fieri, absque gravi solidaque ratione admitti non debet; talis autem non est, quam Tillemontius repetit a modo, quo Ado, Usuardus & Notkerus primo Proculum, ac deinde Domninam in Martyrologiis suis ad XIV Aprilis diem consignant. Quamquam enim modus ille non exigat, permittit tamen, ut Domnina Interamnæ attribuatur. Et vero illam Interamnæ reipsa attribuendam esse, vix non certum putem ob jam dicta. Adhæc, quod me etiam in hac opinione utcumque firmat, Domnina, ad XIV Aprilis Martyrologiis plurimis inscripta, Interamnæ una cum Sociis Virginibus ad XV Aprilis coli videtur. Ferrarius enim in Catalogo generali Sanctorum ad XV Aprilis in habet. Interamnæ in Umbria S. Domninæ virginis & Sociarum Martyrum.

[21] Itaque, habita potissimum ratione antiquorum Martyrologiorum, [videntur esse diversa,] in quibus Domnina, ad XIV Aprilis illis inscripta, virgo simul appellatur, & Interamnæ in Umbria, Italiæ regione, collocatur, omnino mihi videntur hæc Domnina ejusque sociæ martyres a Domnina nostra ejusque filiabus Bernice & Prosdoce verosimillime esse distinctæ. Neque obstat, in nonnullis antiquis Martyrologiis, quod etiam Tillemontius loco proxime cit. in sententiæ suæ præsidium adducit, Domninam XIV Aprilis cultam, hoc modo annuntiari: Domnæ, Dominæ aut Domninæ cum suis virginibus coronatæ. Hæc enim phrasis seu loquendi methodus, contra ac censet Tillemontius, talis non est, ut in sola Domninæ Antiochenæ historia clarissima, in omni vero alia admodum sit obscura atque inepta. Fac enim, Domninam, cujus XIV Aprilis celebratur memoria, virginum aliquot, cum quibur passa sit, præpositam seu coryphæam fuisse, ineptumne fuerit, cum hisce illam ita annuntiare, Domnina cum suis virginibus? Nonne S. Ursulam, virginum martyrum Coloniensium coryphæam, cum suis virginibus passam recte dixeris? At vero, oppones ulterius, Domnina ejusque Filiæ, de quibus hic, Antiochiæ circa XIV Aprilis diem, quo Domnina Interamnensis sociæque martyres Martyrologiis inscribuntur, solemni cultu, uti ex edenda Chrysostomi Homilia certum est, fuere honoratæ, ac proin ab his diversæ non sunt Domnina Interamnensis ejusque sociæ, utpote Martyrologiis, ut jam sæpe dictum est, eodem XIV Aprilis die inscriptæ. Respondeo: Fieri potest, ut Sanctæ vel Sancti homonymi diversis locis uno eodemque die colantur, sintque nihilominus distincti. Res constat experientia, nec ullam puto in contrarium rationem solidam posse afferri.

[22] [uti etiam Domnina sociæque 19 Octobris annuntiatæ.] Porro in Hieronymianis aliquot ad XIX Octobris annuntiatur Domna seu Domnina virgo; annuntiatur Prosducus seu Prosdocia; annuntiatur & natalis SS. Pelagii, Beronici, Pelagiæ & aliorum quadraginta octo martyrum. Hinc nonnulli putant, iterum hic Domninam nostram ejusque sanctas filias Berenicen & Prosdocen vel ratione cujuspiam translationis, vel alia simili de causa celebrari. Verum Domnina, quæ ad dictum XIX Octobris diem Martyrologiis antiquis inscribitur, virgo iterum appellatur, nec Antiochiæ in Syria, sed Puteolis locatur. Locatur & Prosducus seu Prosdocia, as proin tam Prosdocia hæc, quam Domnina seu Domna diversa est a Prosdoce nostra ejusque matre Domnina. Quod autem jam pertinet ad natalem SS. Beronici & Pelagiæ, qui ad præfatum quoque XIX Octobris diem in antiquis Martyrologiis apud Florentinium occurrit, ponitur ille quidem Antiochiæ in Syria, verum numerus major assignatur martyrum, quam ut Bernicæ nostræ conveniat, ac proin ab hac verosimillime distinguitur Beronicus, qui præterea non feminina, sed masculina terminatione omnibus prorsus antiquis apud Florentinium Martyrologiis inseritur. Atque hæc sunt, quæ circa Sanctarum nostrarum ab aliis sanctis mulieribus distinctionem examinanda habui, pergo nunc ad tempus, quo mortem occubuerint, aliaque, quæ eventum hunc comitata sunt, adjuncta.

§ III. Tempus, locus, aliaque martyrii seu obitus adjuncta.

[Sanctæ, sæviviente Diocletiani persecutione,] Quamquam Chrysostomus, qua in ethnicorum imperatorum adversus Christianos persecutione mortem oppetierint Sanctæ, nuspiam edoceat, id tamen in Diocletianæa evenisse, liquet ex eo, quod ex dictis eædem sint cum Matre binisque Filiabus, quas, mota a Diocletiano persecutione, sese, ne castitatis jacturam paterentur, sponte sua in flumine mersisse, lib. 8 Historiæ Ecclesiasticæ, cap. 8 refert Eusebius. Verum quo id Christi anno factum? Certo hunc difinire, est sane perquam difficile. Attamen pro anno 305 aut 306 potior stare ratio videtur. Etenim Domnina ejusque Filiæ, publicais jam Antiochiæ severissimis in Christianos edictis, gravissimoque hinc in hos concitato bello, fuga sese ex urbe illa proripuerunt, Edessamque, Mesopotamiæ urbem, quæ nunc, teste Baudrando, Orfa dicitur, sunt delapsæ. Porro cum in civitate illa jam versarentur, crudelia in Christianos edicta quoquoversum fuere transmissa, tuncque demum Sanctæ comprehensæ, militibus, a quibus Antiochiam reducebantur, delusis, sese sponte sua in flumine merserunt. Docet hæc omnia Chrysostomus, ex cujus etiam narratione (vide Homiliæ edendæ num. 12 & binos seqq.) videntur persecutionis edicta jam aliquamdiu, antequam Sanctæ Edessam fugerint, Antiochiæ fuisse promulgata, ac proin ab his, utpote etiam laïcos spectantibus, atque adeo (vide, quæ in proxime prægressa de Marco & Marciano Sylloge num. 5 docui) ultimo loco emissis, diversa esse edicta, quæ, cum Sanctæ jam Edessæ versarentur, quoquoversum fuere transmissa.

[24] At vero quæ qualiaque hæc fuerunt? Eusebius de Martyribus Palæstinæ cap. 4 de Apphiano martyre sic scribit: [anno, uti ex Chrysostomo eruitur,] Cum Maximinus secundum adversus nostros bellum excitasset anno tertio persecutionis Diocletiani, & per omnes provincias missa essent tyranni edicta, quibus rectores jubebantur operam dare, ut omnes omnium urbium incolæ diis publice sacrificarent, cumque præcones per universam Cæsaream cunctos patresfamilias ad dæmonum templa jussu præsidis evocarent, ac præterea tribuni militum singulos ex tabella nominatim citarent, omnibus ubique locorum Christianis inexplicabili malorum turbine concussis, hic, quem supra nominavimus, nemini communicato consilio, clam nobis, qui in eadem domo degebamus, clam universa militum cohorte, qui circa præsidem stabant, ad Urbanum tunc forte libantem intrepidus accessit &c. Maximinus ergo, qui a Diocletiano, imperium abdicante, anno 305 cæsar fuerat creatus, excitatam contra Christianos persecutionem, uti his verbis docet Eusebius, instauravit, huncque in finem per omnes provincias nova edicta emisit. Ea, ut apparet, designat Chrysostomus per edicta, quæ, Sanctis nostris Edessam fuga jam dilapsis, quoquoversum transmissa fuisse, affirmat. Sic existimo, quod hæc, uti ex jam dictis facile colliges, posteriora appareant edictis, in laïcas etiam seu seculares personas a Diocletiano emissis, hisque Maximini edicta, quæ verbis jam mox recitatis memorat Eusebius, proxime successerint. Jam vero hæc Maximini edicta, (vide verba Eusebii) tertio persecutionis Diocletianææ anno, qui partim cum anno Christi 305, partim cum anno 306 congruit, per omnes provincias missa fuere, ac proin etiam edicta, quæ ait Chrysostomus, quoquoversum tunc fuisse transmissa, cum jam Sanctæ nostræ Edessæ in Mesopotamia versarentur.

[25] [305 vel seq. pudori sue] Porro cum Domnina ejusque Filiæ, uti ex iis, quæ Chrysostomus Homiliæ edendæ num. 17, 18, 19 & 20 tradit, manifestum fit, fuerint tunc, cum postrema hæ edicta, quoquoversum missa fuere, a militibus comprehensæ, seque etiam, dum ab his Antiochiam reducerentur, in fluvio sponte sua merserint, consequens est, ut id vel anno 305 vel sequenti 306 evenerit. Atque ita jam habemus, quo, ut apparet, tempore Domnina, Berinna & Prosdoce sibimet ipsis mortem consciverint. Lubet nunc de aliis hujus eventus adjunctis dilucidationis causa nonnulla disserere, ac primo quidem ex altera, quam supra laudavi, S. Chrysostomi de quatriduano Lazaro Homilia quæpiam proferre, ex quibus pateat, quam merito Sanctæ pudori suo timuerint, pro quo simul, pretiosoque fidei thesauro servando mortem sibiipsis illas conscivisse, satis superque jam dictum est. Chrysostomus itaque ibidem de præcipuo Sanctarum persecutor ita fatur: Tyrannus erat is, qui (Sanctas scilicet) persequebatur, & cælebs: inaccessæ vero (Bernice & Prosdoce) Virgines, quæ concertabant. Hinc Montfauconus Admonitione in præfatam de quatriduano Lazaro Homiliam seu concionem ita observat: Singulare quidpiam hic (verbis nimirum Chrysostomi proxime recitatis) carptim innuitur, quod in priore de SS. Bernices & Prosdoces Homilia non comparet, nempe tyrannum quempiam cælibem, virginitatem earum, nempe Domninæ Filiarum, tentare voluisse, sed inaccessas fuisse virgines; quod utique, licet sileatur in priore, congruit tamen cum eis, quæ num. 7 (nobis num. 23) dicuntur; ubi quærens Chrysostomus, cur Domnina judicium præverterit, & antequam ante judicem sisteretur, cum Filiabus sese in flumen præcipitaverit; respondet, id fecisse, ne quis Filiarum corrumperet virginitatem, quo innuitur, judicem seu tyrannum Domninæ Filiabus cupiditatis oculos adjecisse. Ita Montfauconus, cui sane hic haud illubenter assentior.

[26] [merito amentes. in fluvio Singa.] Cum ergo tyrannus, qui Sanctas persequebatur, turpi in Berenicen & Prosdocen, Domninæ filias, ferretur libidine, habuit sane hæc, cur Filiarum suarum pudicitiæ timeret. Verum, ecquis fuit tyrannus ille, Sanctarum persecutor? Nihil suppetit, ut id certo determinem: forte tamen fuerit civitatis Antiochenæ præfectus. At vero, utut se res habeat, tyranni illius timore factum reor, ut Sanctæ, ne vel ab ipsomet tyranno vel jussu a militibus pudicitiæ suæ jacturam paterentur, sese præcipitarint in flumen, quod viam, qua transibant, præterfluebat, quodque ubi positum seu quodnam fuerit, nunc inquiro. Ptolemæus lib. 5, cap. 15 in Commagene Syriæ provincia fluvium ponit, qui Singas vocatur. Hic, ut ille geographus ibidem docet, ex Pieria decurrit Septemtrionem versus, & inde in Orientem flexus miscetur Euphrati. Marsyas etiam vocatur a Plinio, quem proinde ne confundas cum Marsya, qui Oronti inter Larissam & Apameam adfunditur. Adi Cellarium tom. 2 Geographiæ Antiquæ pag. 245. Porro Plinii Marsyam, qui Ptolemæo, antiquiori verosimillime appellatione, Singas est, esse puto fluvium, in quo Sanctæ nostræ sese submerserint. Etenim inter Edessam seu Orfam, & Antiochiam duo tantum, in quibus id facere potuerint, fluvii occurrunt, Singas scilieet jam memoratus, & Euphrates; in Euphrate autem sese Sanctæ non submersere. Rem sic probo: Cum Sanctæ se submerserunt in flumine, medio jam faciendo itinere, (vide Eusebii narrationem num. 14 datam) erant progressæ; medio autem itinere Edessa Antiochiam versus nondum erant progressæ, cum Edessa ad Euphratem dumtaxat pervenerant.

[27] Adhæc ex verbis S. Chrysostomi mox dicendis liquet, [in quem haud procul a civitate Hierapolitana se præcipitarunt, mortem] Sanctas in flumen se non præcipitasse, nisi cum jam Hierapolim, Syriæ ad Singam civitatem, hinc Antiochiam reducendæ, pervenissent; est autem Hierapolis Antiochiam inter & Euphratem posita, distatque ab hoc fluvio unius circiter diei itinere, ut Baudrandus in Geographia docet. Sanctæ ergo non in Euphrate, sed in Singa, qui ex dictis Marsyas a Plinio vocatur, quique urbem Hierapolitanam undis suis rigat, sese submersere. Verum quo circiter fluvii hujus loco id evenit? Chrysostomus in Homilia edenda num. 20 sic scribit: Genus autem agonis (Domninæ ejusque Filiarum) fuit ejusmodi: Venerunt in urbem, Hierapolim nomine, indeque vere ad sacram urbem tali machina subvectæ ascenderunt. Viam illam, qua redibant, fluvius præterfluebat; clam militibus, qui prandium sumebant, & inebriabantur: sunt etiam, qui dicant, conscio & adjutore patre usas esse, ut milites fallerent, quod & credo: fortassis enim hoc ideo fecit, ut exigua saltem excusatione proditionis hujus gratia in die judicii saluti suæ provideret, quod operam commodarit, & adjuverit, atque ad martyrium faciliorem cursum reddiderit. Illo igitur in auxilium ascito, & cum ejus opera milites amovere potuissent, in medium flumen ingressæ sunt, seque ipsas in illa fluenta demiserunt. Sanctæ ergo, stante hac Chrysostomi narratione, videntur sese in Singam prope Hierapolim conjecisse, idque etiam confirmatur ex eo, quod, cum id fecerunt, medium jam iter, ut Eusebii narratio num. 14 huc transcripta declarat, Edessa Antiochiam versus absolvissent, sitque Hierapolis æquali circiter utrimque spatio Edessam inter & Antiochiam sita, uti patet ex Geographica Syriæ Tabula, quam Cellarius tom. cit. suppeditat.

[28] Collige ex jam dictis, Hierapolim, de qua hic agimus, [oppetiere. Duo adjuncta hunc eventum comitata.] non esse, ut quibusdam visum est, hodiernum Aleppium, sed civitatem Bambycen Plinio dictam, hodieque sub nomine Membigii Latinis notam. Aleppium enim ad fluvium Singam positum non est, uti facile deprehendet, qui Geographiam Cellarii antiquam similisve argumenti libros voluerit consulere. Porro, ut cetera expediam, quæ ad Sanctarum mortem spectant adjuncta, ferebatur, ut verbis proxime recitatis ait Chrysostomus, SS. Bernices & Prosdoces pater opera sua effecisse, ut hæ & milites decipere, seque in fluvium præcipitare potuerint, hancque etiam opinionem S. Chrysostomus amplectitur, dicens, operam suam patrem ea in re Sanctis accommodare voluisse, ut coram Deo utcumque imminueret delictum, quod ethnicis prodendo Filias commiserat. Id autem Tillemontio tom. 5 Monumentorum, Nota 4 in S. Pelagiam creditu admodum videtur difficile, uti etiam Sanctas, sese jam submersuras, quo militibus, quos deceperant, consulerent, calceos suos in ripa fluminis reliquisse. Verum quid tum? Sit utrumque, ut revera etiam est, creditu difficile, an propterea est consequens, ut id nulla ratione credere potuerit S. Chrysostomus, utque Homilia, ex qua hoc Sanctum credidisse, liquet, abjudicari ei debeat? Memoriæ ea prodita acceperat S. Chrysostomus, nolebatque in SS. Berenices & Prosdoces patrem vehementius invehere, quia scilicet & maritus Martyris, & pater Martyrum erat, uti num. 20 declarat. Hinc, ut illum utcumque excusaret, rem eo conducentem, utut creditu difficilem, potuit sibi habere persuasam. Quod vero pertinet ad calceos a Sanctis, quo militibus, sui custodibus, consulerent, in ripa fluminis relictos, potuit ad id credendum facilem se præbere Sanctus, ut hinc raram Sanctarum etiam in inimicos charitatem laudibus efferret.

HOMILIA
S. Joannis Chrysostomi, presbyteri Antiocheni, dein episcopi Constantinopolitani,
DE SS. DOMNINA, BERINNA SEU BERENICE ET PROSDOCE MM.

Domnina M. in Syria (S.)
Berinna seu Berenice M. in Syria (S.)
Prosdoce M. in Syria (S.)

ex S. Joan. Chrysos.

[SS. Martyres ex morte Christi ad mortem intrepidæ;] Nondum elapsi sunt dies viginti, ex quo memoriam Crucis celebravimus, & ecce Martyrum memoriam celebramus a. Vides, ut celer mortis Christi sit fructus? Propter illam ovem jugulatæ sunt hæ juvencæ, propter illum agnum hæ victimæ, propter illud sacrificium hæ oblationes. Nondum viginti elapsi sunt dies, & subito lignum Crucis præclara germina martyrum germinavit; hæc enim sunt illius mortis opera. Vide igitur eorum, quæ tum dicta sunt, operibus ipsis exhibitam hodie demonstrationem. Tum dicebam: Contrivit portas æreas, & vectes ferreos confregit b; hæc operibus hodie demonstrantur. Nisi enim portas æreas contrivisset, illis clausis, mulieres tam facile ingredi ausæ non essent; nisi ferreum vectem confregisset, non potuissent Virgines ipsum auferre; nisi inutilem carcerem reddidisset, non tanta cum confidentia Martyres essent ingressæ. Benedictus Deus, mulier ad mortem est intrepida; mulier, quæ mortem in naturam nostram invexit, antiquum diaboli telum hoc, diaboli vim prostravit; infirmum vasculum & injuriis obnoxium telum factum est insuperabile; mulieres adversus mortem audaces sunt, quis non obstupescat? Erubescant gentiles, pudefiant Judæi, qui resurrectioni Christi non credunt. Quod enim, quæso, majus argumentum resurrectionis quæris, cum tantam videas rerum factam mutationem?

[2] [quam tamen in Veteri Testamento etiam sancti Viri.] Mulieres ad mortem sunt intrepidæ, rem, quæ vel sanctis viris antea formidabilis erat & horrenda. Disce igitur, quanto esset olim timori; ut, cum, jam quantum sit despicabilis, videris, Deum laudes mutationis auctorem; disce, quanta vis ejus prius esset, ut, cum, quanta sit nunc infirmitas ejus, didiceris, Christo gratias agas, qui eam prorsus enervarit. Nihil illa robustius olim erat, carissime, nihilque nobis imbecillius; jam vero nihil est illa imbecillius, nihilque nobis robustius. Vides, ut optima sit facta mutatio? Ut robusta infirma reddiderit, & infirma robusta Deus effecerit, quo suam nobis utrimque potentiam declararet? Verumtamen ne hæc affirmare tantum videar, demonstrationem etiam adjungam. Ac si videtur, primum illud ostendamus, quo pacto illam antea reformidarent non peccatores modo, sed & homines sancti, qui multam apud Deum fiduciam habebant, qui recte factis abundabant, omnemque virtutem attigerant. Hæc autem ostendo, non ut Sanctos condemnemus, sed ut Dei potentiam efferamus. Unde igitur constat, formidabilem antea mortis larvam fuisse, cunctosque illam horruisse atque tremuisse?

[3] Ex patriarcha primo. Patriarcha enim Abraham, justus, [ipsemet Abraham, qui, ne occideretur, uxorem suam] Dei amicus, qui patriam reliquerat, qui domum, cognatos, amicos & præsentes res omnes ob Dei mandatum contempserat, ita metuebat, ac reformidabat mortem, ut in Ægyptum ingressurus, hæc uxori suæ diceret: “Novi, quod pulchra sis mulier. Erit igitur, cum viderint te Ægyptii, te quidem servabunt, me vero interficient. Quid igitur? Dic, Soror illius sum; ut bene sit mihi propter te, & vivet anima mea propter te c”. Quid hoc rei est, O Sancte, atque patriarcha? Pro nihilo habes, ut uxori stuprum afferatur, ut torus lædatur, ut conjugium violetur? Itane tandem mortem reformidas? Neque vero tantum pro nihilo habes, sed & cum uxore dolum nectis, ac stupri fabulam cum ea simulas, omnemque das operam, ut rex, dum adulterium aggreditur, latere possit, &, ablato conjugis nomine, personam illi sororis adaptasti? Verum timeo, ne, dum mortis imminuere virtutem studemus, justum accusare videamur: quam ob rem utrumque conabor perficere, ut & infirmitatem mortis ostendam, & ab hoc criminationem illam depellam. Sed operæ precium est, prius ut eum timuisse mortem demonstremus, ac deinde a crimine vindicemus. Videamus ergo, quam intolerabilem ac molestam rem passus sit; nam uxorem cernere constupratam & adulterio pollutam intueri, sexcentis mortibus est intolerabilius. Quid dico adulterio pollutam? Si vel tenuis de ipsa suspicionis cogitatio mentem occupet, acerba illi vita omnis & minime vitalis redditur.

[4] Etenim ignis illi quidam & indomita flamma zelotypiæ morbus; [facto in speciem malo,] cujus tyrannicam & inevitabilem vim declarans quispiam dicebat: “Plenus enim zelo animus viri ejus non commutabit ulla redemtione odium, neque parcet in die judicii, neque dissolvetur multis donis d:” & alibi rursus; “Durus ut infernus est zelus e.” Sicut enim non potest infernus, inquit, pecuniis flecti, sic neque is, qui zelotypia laborat, leniri atque placari. Multi utique sæpe vita sua libenter redemissent, ut adulterum invenirent, sanguinem ipsum viri ejus, qui uxorem constuprarat, perlubenter degustassent, & quævis aut agere aut pati ejus rei causa contenti fuissent; sed hunc nihilominus intolerandum morbum, hunc violentum & implacabilem justus patientissime toleravit, & stuprum uxoris præ nimio mortis & interitus timore contempsit. Mortem illum ergo liquet ex hoc timuisse. Jam vero tempus est, ut eum a crimine & accusatione, quæ hinc exoritur, liberemus; si prius ipsam accusationem expresserimus. Quænam igitur illa tandem est accusatio? Oportebat, dicet aliquis, ut mortem oppeteret potius, quam ut constuprari uxorem pro nihilo haberet; & hoc est, quod illi crimini vertunt quidam, quod vitam suam servare maluerit, quam conjugis castitatem.

[5] [in se tamen a noxa] Quid ais? Oportebat ipsum mori potuis, quam ut constuprari uxorem pro nihilo haberet? Quid vero illud profecisset? Nam si quidem morte sua conjugem a stupro fuisset exemturus, recte ista diceretis: sin autem moriens nihil uxori proderat, ut eam a stupro liberaret, qua de causa temere, & inconsulto salutem suam proderet? Nam ut intelligas, ne morte quidem sua potuisse illum eam ab adulterio liberare, audi, quid dicat: Et erit, cum viderint te Ægyptii, te quidem servabunt, me vero interficient. Futurum igitur erat, ut duo scelera patrarentur, adulterium & cædes: erat autem prudentiæ non vulgaris ex duobus istis unum lucrifacere. Nam si quidem, exposita vita sua, rursus enim idem dicam, liberaturus eam a stupro fuisset, &, occiso justo, Saram illi non attigissent, recte accusares; sin autem, eo morte sublato, pari ratione futurum erat, ut stupraretur uxor, qua de causa justum accusas, quod, cum duo eventura mala essent, adulterium ac cædes, alterum sapientia sua impediverit, cædem nimirum? Hujus quippe rei causa laudari etiam eum oportebat, quod adulteri manum puram a sanguine conservarit. Non enim dicere illud potes, eam, quod dixerit, se sororem illius esse, hoc ipso Ægyptium ad stuprum invitasse; licet enim dixisset, uxorem ejus se esse, ne sic quidem erat abscessurus. Et hoc ipse declaravit, cum dixit: Si viderint te, dicent, Uxor ejus est hæc, & interficient me, te autem servabunt.

[6] [excusando, sororem Ægyptiis dixit,] Itaque si dixisset, uxorem ipsius se esse, & adulterium & cædes patrata fuissent; si vero dixisset sororem, cædes impedita esset. Vides, ut, imminentibus duobus malis, alterum sapientia sua sustulerit? Visne discere, quo pacto etiam adulterii crimen, quantum in ejus potestate situm est, rursus imminuat, ut ne perfectum quidem adulterum eum esse permittat. Audi verba ipsa rursus attente: Dic, inquit, Soror illius sum. Quid ait? Qui sororem accipit, non jam adulter est; adulter enim ab animi proposito judicatur: Judas quippe, cum ad nurum suam Thamar ingrederetur, non adulter judicabatur; non enim tamquam ad nurum, sed tamquam ad mulierem meretricem ingrediebatur. Sic etiam hoc loco Ægyptius, qui eam erat accepturus, non ut uxorem Abraham, sed ut sororem, judicandus adulter non erat. Sed quid hoc ad Abraham, dicet aliquis, qui probe noverat, se conjugem suam & non sororem exponere? Atqui ne hoc quidem istius est crimen. Si enim, cum uxorem ejus esse audisset, sibi temperaturus a stupro fuisset, recte justum criminareris; sin autem Saræ nihil commodi uxoris nomen erat allaturum, ut stuprum a se depelleret, prout ipse quoque dixit, Dicent, Uxor ejus est hæc, & servabunt; multo æquius est, ut justum laudemus, qui in tanta rerum difficultate potuerit & Ægyptium purum a sanguine conservare, & quantum in se situm erat, adulterii crimen minuere f.

[7] [Jacob] Restat, ut ad ejus nepotem Jacob orationem traducamus, ut illum quoque necem metuentem ac trementem videas hominem, qui a prima jam ætate philosophiam Apostolicam præ se tulerat. Paulus enim discipulis in hæc verba præcipiebat: “Habentes alimenta, & quibus tegamur, his contenti erimus g,” hoc & iste postulabat a Deo dicens: “Si dederit mihi Dominus panem ad vescendum, & vestimentum ad induendum, sufficit nobis h”. Sed & ipse tamen, qui nihil præter necessaria quærebat, qui domum neglexerat, qui benedictiones acceperat, qui matri paruerat, qui Deo amicus erat, qui per sapientiam naturæ vim attulerat; posterior quippe natura cum esset, benedictionibus prior evasit; qui tam multa potuerat, qui tantam philosophiam, tantamque pietatem præ se tulerat, post sexcenta certamina, post sexcentos agones, post sexcentas luctas & plurimas illas coronas, cum in patriam reverteretur, & occursurus fratri esset, quasi belluam conspecturus, ejusque indignationem pertimescens, supplex Deo fit & orat, “Erue me de manu fratris mei Esau, quoniam eum timeo ego, ne forte veniens percutiat me, & matrem super filios i”. Vides, ut hic quoque mortem pertimescat? ut tremat, Deumque illius causa precetur?

[8] Visne, ostendam, & alterum virum magnum hoc eodem modo rursus affectum? [& Elias reformidarunt.] Pone tibi ante oculos Heliam, animam ad cælum pertingentem ac divinam; ille enim, qui cælum clausit, rursusque reseravit, qui desuper ignem dejecit, qui mirabile sacrificium illud obtulit; qui pro Deo zelo exarsit; ille, qui in corpore humano angelicam vitam exhibuit, qui præter ovinam pellem nihil habuit, qui rebus omnibus humanis superior evasit, adeo mortem metuit ac reformidat, ut post illa cuncta, post cælum & sacrificium, post melotem, desertum, & philosophiam tantamque fiduciam, vilem mulierculam pertimescat, & idcirco fugiat. Nam quia dixerat Jezabel: “Hæc faciant mihi dii, & hæc addant, nisi cras animam tuam posuero sicut animam unius ex illis, qui mortui sunt; timuit Helias,” inquit, “& fugit itinere dierum quadraginta k”. Vides, ut mors sit terribilis? Dominum ergo laudemus, quod, cum terribilis esset prophetis, contemptu facilem mulieribus reddiderit. Helias mortem fugiebat, mulieres ad mortem confugiebant: ille a morte resiliit, istæ mortem sunt consectatæ.

[9] Vides, quanta repente facta sit mutatio? Abraham & Helias necem reformidant, [At vero in Novo Testamento mortem Sanctæ contempserunt,] mulieres autem quasi lutum pedibus suis mortem conculcarunt. Verumtamen ne illos quidem Sanctos accusemus; non ipsorum est culpa; naturæ imbecillitas erat, non crimen arbitrii. Formidabilem esse tum temporis Deus mortem volebat, ut gratiæ postea magnitudo innotesceret: formidabilem illam voluit esse, supplicium enim erat, idcirco dissolvi supplicii minas noluit, ne segniores homines postea redderentur. Maneat, inquit, ad eos terrendos coërcendosque sententia. Erit enim erit tempus, quo & metu isto liberabuntur; quod utique accidit; nos quippe liberatos ab eo fuisse hoc metu, declarant cum martyres, tum ante Martyres Paulus. Audisti in Veteri Testamento dicentem Abraham, te quidem servabunt, me vero interficient? Audisti Jacob dicentem, Erue me de manu Esau fratris mei, quoniam eum timeo ego? Vidisti Heliam mulieris minas mortis causa fugientem? Audi, quomodo Paulus erga rem istam sit asfectus, an formidabilem illam censeat ut illi: num ea imminente, tristetur, ac metuat.

[10] [ac Paulus illam, velut rem optabilem,] Imo vero e contrario, rem esse optabilem, arbitratur: propterea dicit, “Dissolvi me, & esse cum Christo multo melius l”. Illis formidabile, huic melius; illis injucundum, huic jucundum: ac merito sane: olim enim ad infernum mors deducebat, nunc autem ad Christum mors transmittit: quapropter Jacob quidem ait, “Deducetis senectutem meam cum tristitia ad inferos m;” Paulus vero dicebat, Dissolvi, & cum Christo esse memulto melius. Hæc porro dicebat, non ut hanc vitam damnaret; absit, caveamus enim, ne hæreticis ansam præbeamus: neque quod eam tamquam malum fugeret, sed quod futuram, ut meliorem, exoptaret. Non enim dixit, Dissolvi & esse cum Christo bonum esse simpliciter, sed melius: melius comparatione boni alicujus dicitur. Quemadmodum enim cum ait, “Qui matrimonio jungit, bene facit; qui vero non jungit, melius facit n,” bonum quidem esse matrimonium ostendit, at meliorem virginitatem; ita nimirum & hoc loco, Bona quidem vita præsens, inquit, multo vero melior est futura. Rursus alibi pari ratione philosophatur, & ait: “Sed & si immolor supra sacrificium, & obsequium fidei vestræ, gaudeo & congratulor omnibus vobis: id ipsum autem & vos gaudete & congratulamini o.”

[11] [utpote quam melior vita excipiat, est complexus,] Quid ais? Moreris, o Paule, & ad societatem voluptatis homines advocas? Quid tibi, quæso, accidit? Non equidem morior, inquit, sed ad meliorem vitam transeo. Ut igitur homines magistratum ineuntes plurimos lætitiæ sibi socios ac participes futuros accersunt, sic & Paulus ad mortem pergens gaudii sui consortes futuros vocabat. Est enim mors requies quædam, laborum finis, sudorumque retributio, ac certaminum præmium & corona. Ideo principio quidem super mortuos planctus quidam & lamentationes fiebant, nunc autem psalmi & cantus hymnorum. Fleverunt igitur Jacob quadraginta diebus, fleverunt & Moysem totidem aliis Judæi & planxerunt, quoniam mors tum temporis mors erat. Jam vero non ita, sed hymni sunt, preces & psalmi, quæ omnia voluptatem in ea re esse, declarant p: psalmi enim hilaris animi signum sunt: “Æquo enim est animo quis in vobis? Psallat q.” Quoniam igitur lætitia affluimus, idcirco psalmos super mortuos psallimus, qui nos cohortantur, ut mortem non timeamus. “Convertere enim,” inquit, “anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi r.” Vides, beneficium esse mortem ac requiem? Qui enim ingressus est in requiem illam, ab operibus suis requievit, ut a propriis Deus. Ac de morte quidem hactenus, age nunc, deinceps nos ad Martyrum laudes convertamus, nisi forte sitis audiendo defessi: nam & hæc occasione laudis Martyrum dicta sunt; paulo vero altius operæ precium est, narrationem ordiamur.

[12] [Gravi in Christianos mota] Bellum adversus Ecclesiam grave quondam excitatum est, bellorum omnium gravissimum s: duplex enim erat hoc bellum, unum quidem intus, alterum vero foris exortum; hoc a domesticis, illud ab hostibus; unum ab alienis, a familiaribus illatum alterum. Et vero, licet bellum simplex fuisset, intolerabile malum exstitisset; ac licet exterius tantum ingruisset, ingens calamitatum magnitudo fuisset: nunc autem duplex erat hoc; & quod a domesticis, multo gravius est, quam quod ab externis: facile namque nobis ab eo cavere possumus, qui se inimicum profiteatur: at eum, qui sibi amici larvam induit, non aliter autem atque inimicus affectus est, haud facile capere insidiis potes. Duplex ergo tum bellum erat, hoc civile, illud ab externis irruens, vel potius, si verum dicendum est, civile fuit utrumque bellum. Nam, qui forinsecus invadebant, judices, magistratus & milites, non alienigenæ quidam erant aut barbari, aut ex alio quodam imperio regnove, sed qui iisdem legibus regebantur, eamdem patriam colebant, ejusdem participes erant reipublicæ.

[13] Erat igitur civile, quod a judicibus inferebatur, sed gravius, [persecutione, sanctæ Filiæ & Mater, cognatis] quod a cognatis, novum ac inopinatum multaque redundans crudelitate. Nam & a fratribus tradebantur fratres, & a patribus liberi, & a maritis uxores; omnia cognationis jura conculcabantur, ac totus orbis terrarum subvertebatur, nec ullus tum ullum agnoscebat; diabolus enim majorem in modum dominabatur. In illo itaque tumultu ac bello Mulieres istæ, si quidem mulieres appellandæ sunt; quippe quæ in muliebri corpore viriles animos exhibuerint; imo vero non viriles tantum animos, sed naturam ipsam supergressæ sint, & cum virtutibus incorporeis contenderint: istæ ergo Mulieres, relicta urbe, domo ac propinquis, peregre commigrarunt t. Cum enim Christus, aiebant, contemnitur, nihil nobis esto pretiosum, neque necessitudine conjunctum: propterea, relictis omnibus, sunt egressæ. Et sicut, cum media nocte domus incenditur, qui intus dormiebant, ubi tumultum audierint, cito e stratis exsilientes e vestibulo domus evolant, neque secum eorum, quæ intus sunt, quidquam auferunt, id enim unum student, ut e flamma suum corpus eripiant, & ignis cursum magna celeritate grassantem præveniant; sic & istæ nimirum egerunt.

[14] Cum enim totum orbem terrarum inflammatum vidissent, [patriaque relictis, peregre commigrant, multaque] confestim ex urbis vestibulo exsilierunt, & evolarunt, id unum quærentes, ut animæ suæ salutem sartam tectam conservarent. Tum enim erat incendium infestum, & profundæ tenebræ dominabantur, tenebræ nocturnis istis multo tetriores: quapropter tamquam in tenebris amicos non noverant amici, & uxores viri prodebant; propterea cum inimicos præteribant, tum amicos & domesticos impetebant; nocturnum quoddam erat infestum prælium, & ingenti tumultu cuncta replebantur. Tum igitur istæ, relicta patria, excesserunt, & patriarcham Abraham imitatæ sunt, ad quem dictum est: “Egredere de terra tua, & de cognatione tua u”: nam & has persequutionis tempus ad hoc incitabat, ut de terra deque cognatione exirent, ut ita cælum hæreditate possiderent. Egrediebatur igitur ex ædibus mulier duas secum Filias habens: at tu ne temere prætereas, cum excessisse Mulieres liberaliter educatas audis, nec ferendis hujusmodi malis assuefactas; sed animo versa, quantum illud malum esset, quantis res illa difficultatibus circumsepta. Si enim homines, qui mediocrem peregrinationem suscipiunt, cum jumenta suppetant, ministri non desint, periculo vacent itinera, cum penes eos potestas sit redeundi, multas experiuntur molestias, multas miserias perpetiuntur; ubi Mulier & Virgines, penuria ministrorum, & amicorum proditio, tumultus & perturbatio, metusque intolerabilis, diversa in illis pericula, de anima discrimen, & undecumque hostes; quæ tandem oratio mulierum certamina, fortitudinem, magnanimitatem, fidem exprimere poterit.

[15] [inter incommoda, graviaque pericula] Nam si egressa sola Mater esset, non ita intolerandum certamen fuisset: jam vero cum & Filias deduceret, & duas virgines, ita duplex timendi occasio, multaque sollicitudinis erat accessio: quanto enim major possessio, tanto difficilior est custodia. Egrediebatur ergo Virgines habens, nec habens, quibus in thalamis eas occultaret: tametsi intelligitis thalamos, gynæcea, januas, vectes, custodes, procubitores, ancillas, nutrices, ac matris assiduitatem, & patris providentiam, multamque parentum curam adhiberi, ut virginitatis flos custodiatur, & vix ita incolumem conservari: at illa omni erat custodia destituta, quo igitur pacto poterat illas tueri? Divinarum scilicet legum custodia. Non habebat domum, qua obvallaretur, at potentem manum habebat, qua de cælo protegeretur: non habebat januam, neque vectem, sed veram habebat januam, quæ insidias longe arceret; & quemadmodum in mediis Sodomis obsidebatur quidem Lot domus, at nihil mali patiebatur, quippe quæ angelos intus haberet: sic nimirum & Martyres istæ inter Sodomitas cunctosque hostes constitutæ, atque undique circumsessæ, nihil mali patiebantur, quippe quæ Dominum angelorum in animis suis habitantem haberent, & in desertum iter delatæ nihil patiebantur, quia iter habebant, quod ad cælum ipsas deduceret.

[16] [fugiunt Edessam:] Quapropter in tanto bello, tumultu ac fluctibus deprehensæ, cum securitate incedebant; &, quod sane mirum, per medios lupos oves ducebantur, per medios leones agnæ progrediebantur, nec illas quisquam lascivis oculis intuebatur: sed sicut Sodomitas juxta januam stantes aditum cernere non sinebat Deus, sic & omnium tunc oculos excæcavit, ne virginea corpora proderentur. Pergunt igitur ad urbem, Edessam x nomine, urbem permultis agrestiorem quidem, sed pietate insigniorem. Quid enim ex illa urbe æque commodum censuissent, atque ut in tanta procella perfugium nanciscerentur, & in tali tempestate portum haberent? Et excepit civitas peregrinas; peregrinas quidem terræ, cives autem cælorum, exceptumque depositum custodivit. Nemo autem Mulieres imbecillitatis accuset, quod fugerint; præceptum enim Dominicum implebant, quod ita se habet, “Cum persequentur vos, ex civitate ista fugite in aliam y:” quod & istæ cum audiissent, fugerunt, & una illis interim corona nectebatur: quænam illa tandem? omnium scilicet præsentium rerum contemtus. “Quicumque enim reliquerit fratres, & sorores, aut patriam, aut domum, aut amicos, aut cognatos, centuplum accipiet, inquit, & vitam æternam possidebit z.” Et erant ibi Christum habentes contubernalem: si enim, ubi sunt duo vel tres congregati, in eorum est medio; ubi non congregatæ tantum erant, sed & propter nomen ejus exsules, nonne multo potiori jure ipsius auxilium promerebantur?

[17] [ubi dum commorantur, missis quoquoversum] Cum igitur illic mulieres versarentur, nefaria confestim edicta quoquoversum transmittebantur, multa tyrannide ac barbarica crudelitate referta aa: Propinqui enim propinquos, inquit, prodant, mariti uxores, patres liberos, liberi patres, fratres fratres, amici amicos. Tu vero mihi hoc loco verborum Christi recordare, ejusque prædictionem admirare: siquidem cuncta ista quondam prædixerat. “Tradet enim,” inquit, “ frater fratrem, & pater filium, & insurgent filii in parentes bb:” tum vero illa propter hæc tria prædicebat: primum quidem, ut ejus virtutem noscamus, eumque verum esse Deum, qui ea, quæ nondum contigerint, multo ante prævideat. Ut enim intelligas, eum propterea res futuras prædixisse, ipsum dicentem audi, “ Propterea hæc dixi vobis, priusquam fiant, ut, cum facta fuerint, credatis, quia ego sum cc:” deinde vero ne quis adversariorum hæc, eo nesciente vel ob imbecillitatem sinente, fieri dicat: qui enim multo ante prævidit, potuit etiam impedire: non impedivit autem, ut fierent insigniores coronæ. Hac de causa prædixit hæc: sed ob aliam quoque tertiam pronunciavit: quænam tandem illa? ut facilius certamen iis redderet, qui in stadio versantur.

[18] Nam quæ inexspectata sunt mala, quæ cumque illa tandem sint, [sævissimis in Christianos edictis, invalescenteque] gravia & intoleranda videntur; quæ vero præstolamur, & ad quæ nos excipienda comparamus, levia faciliaque redduntur. Qui tum itaque talia mandabant adversarii, cum suam crudelitatem declarabant, tum prophetiæ Christi nescientes testimonium dicebant, & fratres tradebantur a fratribus, & a patribus filii, sibique ipsi natura bellum inferebat: in seipsam cognatio scindebatur, omnes leges funditus evertebantur, omnia tumultu quodam & perturbatione replebantur, & a dæmonibus domus tum cognato sanguine complebantur: nam qui filium tradidit pater, omnino etiam jugulavit; licet enim ensem non impulerit, neque dextera cædem patrarit, tamen animi sententia rem omnem peregit: nam qui percussori hominem necandum tradidit, homicidium ipse commisit. Efficiamus igitur, ut liberos suos occidant, aiebant dæmones; reddamus filios per proditionem parricidas: tales enim olim illis victimæ immolabantur, & patres filios mactabant. Atque hæc Propheta clamabat dicens, “Immolaverunt filios suos & filias suas dæmoniis dd:” & ejusmodi sanguinem sitiobant.

[19] Quando ergo exsecrabilia ista & abominanda sacrificia Christus inhibuerat, [persecutione, a patre cum militibus superveniente comprehenduntur,] renovare rursus illa contendebant: verum impudenter quidem & aperte dicere, Filios vestros mactate, non audebant, nullus enim illis morem gessisset: sed alia ratione edictum concinnant, ac legem comminiscuntur: per judices imperant, ut parentes filios prodant: nihil enim nostra interest, sive mactet quis, sive mactandum filium tradat: nam & hic & ille liberorum est intersector. Videre igitur erat parricidas, liberorum interfectores, fratricidas: tumultus ac perturbationis omnia plena erant; at Mulieres alta tranquillitate fruebantur; siquidem undique illas spes futurorum muniebat, quoniam & peregre cum degerent, peregre non degebant: veram enim patriam fidem habebant; civitatem propriam habebant confessionem, & cum optima spe alerentur, nullis rebus præsentibus afficiebantur: futura namque solum spectabant. Hoc igitur in statu cum res essent, in illam urbem advenit pater militibus ad capiendam prædam stipatus ee: advenit pater & maritus; Filiarum quidem pater, Uxoris autem maritus; siquidem patrem aut maritum eum appellari oportet, qui ejusmodi in rebus ministerium suum impenderet.

[20] [Hierapolimque perducta in flumen is præcipitant,] At enim parcamus illi, perducta in flumen se quantum fieri potest, quandoquidem pater Martyrum, & maritus Martyris fuit; neque dolotem vulneris ejus criminibus nostris augeamus. Tu vero mihi Mulierum prudentiam considera; cum enim fugiendum erat, fugerunt: cum ineunda erant certamina, constiterunt, & amore Christi vinctæ sequebantur: ut enim tentationes accersendæ non sunt, ita cum advenerint, decertandum est, ut inde nostræ lenitatis, hinc nostræ fortitudinis specimen edamus; id, quod & illæ tum fecerunt; & reversæ sunt ac decertarunt. Etenim apertum fuerat stadium, & ad certamina tempus invitabat. Genus autem agonis fuit ejusmodi: venerunt in urbem, Hierapolim ff nomine, indeque vere ad sacram urbem gg tali machina subvectæ ascenderunt. Viam illam, qua redibant, fluvius præterfluebat: clam militibus, qui prandium sumebant & inebriabantur: sunt etiam, qui dicant, conscio & adjutore patre illas usas esse hh, ut milites fallerent, quod & credo: fortassis enim hoc ideo fecit, ut exigua saltem excusatione proditionis hujus gratia in die judicii saluti suæ provideret, quod operam commodarit, & adjuverit, atque ad martyrium faciliorem cursum rediderit. Illo igitur in auxilium ascito, & cum ejus opera milites amovere potuissent, in medium flumen ii ingressæ sunt, seque ipsas in illa fluenta demiserunt kk.

[21] Ingressa est cum geminis Filiabus Mater, utrimque Filias secum habens; [itaque mortem oppetunt. Hanc baptisma hicvocat Chrysostomus.] quæ virum habebat in medio innuptarum, eratque in medio virginitatis matrimonium, & ipsarum in medio Christus. Sicut igitur radix arboris binis stolonibus utrinque stantibus vallata, sic utrinque Beata illa Virginibus stipata intrabat, & in aquas illas mittebat, itaque sunt suffocatæ, vel novo potius & inusitato baptismate baptizatæ. Ac si nosse velis, clarum illud fuisse baptisma, quod gestum est, audi, quomodo mortem suam baptisma Christus appellet: filios enim alloquens Zebedæi, “Calicem quidem meum bibetis,” inquit, “& baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini ll.” Quo vero baptismate baptizatus est Christus post Joannis baptismum, nisi morte a Cruce. Ut igitur Jacobus non cruci affixus, sed capite truncatus ense, baptismo baptizatus est Christi, sic & istæ, licet crucifixæ non fuerint, sed ab aquis necatæ, Christi sunt baptismate baptizatæ. Porro illas Mater baptizavit. Quid ais? Mulier baptizat? Sane quidem baptismatibus ejusmodi mulieres etiam baptizant, quemadmodum & illa utique & baptizavit & sacerdos est facta: siquidem victimas ratione præditas obtulit, & animi propositum illi ordinationis locum supplevit, quodque mirum est, non indiguit altari, cum sacrificaret, nec lignis, nec igne, nec gladio; fluvius enim illi omnium loco fuit, & altaris, & lignorum, & gladii & ignis, eademque res sacrificium exstitit, & baptismus evidentior hoc baptismo.

[22] Nam de hoc quidem ait Paulus: [Matremque, quæ plurimum passæ sit,] “Complantati sacti sumus similitudini mortis ejus mm:” de baptismo vero martyrum non jam similitudini ejus ait, sed configurari nos morti ejus. Inducebat itaque Filias Mater non quasi in fluvium inductura, sed quasi in thalamos illas deduceret: inducebat utraque ex parte tenens dicensque, Ecce ego & Puellæ meæ, quas dedit mihi Deus: tu eas mihi dedisti, tibi ego illas commendo, res meas & me ipsam. Itaque duplex fuit Mulieris martyrium, imo vero triplex: nam per seipsam semel, per Filias suas bis martyrium passa est; & quemadmodum cum seipsam immittere debuit, multa illi fuit opus tolerantia, sic & ubi secum Puellas traxit, altera tanta indiguit tolerantia, imo vero multo majori. Non enim adeo mulieres solent dolere, cum ipsæ morituræ fuerint, ut cum illarum filiæ passæ hoc fuerint. Itaque graviori per Filias hæc martyrio cruciata est, cum ad reprimendam naturæ vim se accinxit, cum materni amoris flammæ restitit, & intolerabili viscerum conturbationi atque uteri commotioni. Si enim filiam unam quæpiam cernens morientem, acerbam existimat vitam suam, hæc duas Filias confertim non intuens morientes, sed ad mortem propria manu trahens, cogita, quæ martyria exhiberet ea, quæ id, quod etiam auditu cæteris est intolerabile, reipsa perferret. Ac milites quidem penitus inscii tamquam rursus eas recepturi exspectabant, illæ vero cum Christi militibus, cælestibus angelis, jam tum erant; quod custodes non videbant, quippe qui fidei oculos non haberent.

[23] Enim vero de matre inquit Paulus, [quæque landabili e timore facinus imperarit,] “Salvabitur per filiorum generationem nn;” Hic autem Filiæ per Matrem salvæ sunt factæ. Sic nimirum parere matres oportet; hic enim partus illo priori melior est, in quo dolores quidem acerbiores sunt, at majus lucrum percipitur. De illis partus doloribus, quotquot matres fuerunt, noverunt, quos dolores illud inurat, cum filias videris mortem obeuntes; ut autem ipsa manu tua cædem perpetres, quam grave sit, verbis exprimi non potest. At enim qua de causa in judicium non venit mulier? Voluit ante pugnam tropæum erigere, ante certamina coronam abripere, ante luctas præmia reportare, non quod tormenta reformidaret, sed ne illæ oculis lascivorum paterent; non metuebat, ne quis latera ipsi effoderet, sed ne quis filiarum corrumperet virginitatem, timebat. Atque hoc eam, non illo fuisse timore correptam, & idcirco in judicium non venisse, inde manifestum est. Multo graviores in flumine cruciatus toleravit: multo enim gravius est & acerbius, ut ante dixi, propria viscera, filias, inquam, manu sua demergere, ac suffocari cernere, quam lacerari carnem videre, multoque illi minori * opus erat Philosophia, quam ad tormenta toleranda, ut puellarum tenere dexteras, & ad fluminis fluenta pertrahere secum posset. Neque enim par ad dolorem inurendum momentum affert ab aliis cernere divexatas, & ipsam morti inservire, ipsam fieri necis administram, ipsam Filiabus carnificis vices obire; sed hoc multo illo gravius est & intolerabilius.

[24] Huic orationi meæ testimonium dicetis omnes, [una cum Filiabus laudat,] quotquot matres fuistis, quæ partus dolores expertæ estis, ac filias suscepistis. Quomodo puellarum dexteram arripuit? qui fieri potuit, ut manus non obtorpesceret? quomodo non resoluti sunt nervi? quomodo mens de statu dejecta non est? qui potuit ratio iis, quæ gerebantur, inservire? Sexcentis enim tormentis facinus illud acerbius fuit, cum corporis loco ejus anima discruciaretur. Verum quo usque tandem ea persequi contendemus, quæ nemo assequi potest? Nulla quippe passionis magnitudinem oratio posset exprimere, sed ea sola, quæ experta est, ac decertavit, Mulier novit, cujusmodi sint ista certamina. Audiant ista matres, audiant virgines, matres quidem, ut filias suas sic instituant; virgines autem, ut ita matribus obsequantur. Non enim tantum laudare convenit Matrem, quæ talia jusserit, sed & Filias commendare, quæ in ejusmodi rebus paruerint; nam neque mater vinculis eguit ad hostias victimasque, neque juvencæ resilierunt, sed æquali mentis alacritate, & animo eodem martyrii jugum trahentes, sic fluvium sunt ingressæ, calceamentis extra fluminis ripam derelictis; quod ideo fecerunt, ut custodibus ipsis consulerent: Tanta erat Sanctarum illarum providentia oo. Studebant scilicet illis defensionis in judicio ansam relinquere; ne crudelis ille ac sævus judex eos proditionis accusaret, aut quod pecunia corrupti mulieres dimisissent: idcirco calceamenta reliquerunt, quæ militum conscientiæ testificarentur, quod non, illis consciis, sed ignorantibus, in flumen sponte prosiliissent.

[25] [atque ad illus colendue implorandasque popalum hortætur.] Fortasse non mediocri erga Sanctas illas amore exarsistis: cum hoc igitur ardore coram ipsarum reliquiis procidamus, ipsarum capsulas complectamur; multam enim possunt virtutem capsulæ Martyrum obtinere, quemadmodum & ossa martyrum vim magnam habent. Neque die tantum hujus festivitatis, sed aliis etiam diebus iis assideamus, eas obsecremus, obtestemur, ut patronæ sint nostræ pp. Multam enim fiduciam obtinent non viventes modo, sed & mortuæ; multoque magis cum sunt mortuæ. Jam enim stigmata ferunt Christi; cum autem stigmata hæc ostenderint, omna Regi possunt persuadere. Quando igitur tanta illæ virtute pollent, tantaque apud eum amicitia, cum continua velut obsessione ac perpetua illarum visitatione in familiaritatem nos illarum insinuaverimus, ipsarum opera Dei misericordiam impetremus; quam nobis omnibus assequi contingat gratia Domini nostri Jesu Christi, per quem & cum quo Patri gloria, una cum sancto Spiritu, nunc & semper & in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Theodoricus Ruinartius in Actis Sinceris & Selectis Martyrum dies viginti, quos ab acta S. Crucis memoria nondum elapsos, hic ait Chrysostomus, computandos esse, observat, A die . . . XIV Septembris, quo jam eo tempore celebrabatur festivitas S. Crucis, usque ad diem IV Octobris, quo die istæ Martyres (Domnina scilicet Bernice & Prosdoce) passæ sunt. Ita his ipsis verbis Ruinartius. Verum ego huic scriptori hic assentiri haud queo. Quamquam enim ex iis, quæ Benedictus XIV ex Baronio, Sollerio nostro aliisque scriptoribus de D. N. Jesu Christi Matrisque ejus Festis num. 600 & binis seqq. docet, Exaltationis S. Crucis solemnitas in Orientali Ecclesia, contra ac Tillemontius & Montfauconus censent, jam S. Chrysostomi tempore fuisse videatur celebrata; eam tamen, ut Græci in Menæis & Menologio Sirletiano, Ruinartius supra, & Benedictus XIV loco citato arbitrantur, S. Chrysostomus hic non intelligit per Crucis memoriam, a qua celebrata nondum viginti dies, cum Sanctarum celebraretur memoria, elapsos ait. Res liquet ex iis, quæ Commentarii Prævii num. XI adduxi in medium. Hinc porro jam consequitur, ut ex Sanctarum memoria, viginti circiter diebus post S. Crucis memoriam Chrysostomi tempore Antiochiæ celebrata, concludi minime possit, illas vel quarto Octobris die, quo memoratis Græcorum Fastis inscribuntur, mortem oppetiisse, vel tunc Antiochiæ cultas fuisse. Imo vero, cum ex dictis in Commentario Chrysostomus per Crucis Memoriam, quam hic memorat, Feriam sextam Parasceves seu diem Veneris sanctum intelligat, consequens est, Sanctas Antiochiæ haud procul a Pascbate cultas fuisse. Nec propterea tamen existimes, illas a Domnina sociisque virginibus, quæ ad XIV Aprilis Hieronymianis, Romano hodierno, aliisque Martyrologiis inscribuntur, certo non esse diversas. Adi Commentarium prævium num. 19 & binis seqq.

b Chrysostomus hic indubie designat Homiliam, quam Feria sexta Parasceves seu die Veneris sancto de Cœmeterio & de Cruce pronuntiarat; in hac enim istis, quæ Psalmo 106,℣ 16 habentur, verbis, Contrivit portas æreas &c, exponendismultum immoratur.

c Gen. 12, ℣ II & binis seqq.

d Proverb. 6, ℣ 34.

e Cant. 8, ℣ 6.

f Ita hic a crimine Abrahamum Chrysostomus vindicat; id autem paulo aliter præstat Augustinas. Ad similem enim criminationem a Fausto adversus Abrahamum intortam lib. 22 contra Faustum, cap. 33 ita respondet: Abraham… uxoris non vendidit adulterium; sed … sanctus Patriarcha conjugem castam & casto corde sibi cohærentem, de cujus animo, ubi pudicitiæ virtus habitabat, nullo modo dubitabat, tacuit uxorem, dixit sororem, ne, se occiso, ab alienigenis atque impiis captiva possideretur, certus de Deo suo, quod nihil eam turpe ac flagitiosum perpeti sineret. Nec eum fides ac spes fefellit: namque Pharao territus monstris, multisque propter eam malis afflictus, ubi ejus esse uxorem, divinitus didicit, illæsam cum honore restituit. Ex mente itaque Augustini Abraham, cum & vitam suam & uxoris pudicitiam in discrimen venire cerneret, Ægyptiis sororem dicendo Saram conjugem, idcirco adulterio hanc non exposuit, quod sic & vitæ suæ, quod fas erat, consuluerit, illiusque pudicitiam Deo, in quem firmitersperabat, crediderit. Ut porro occurrat objectioni, qua quis petat, quid in Abraham, Saram fatendo uxorem, Deo simul & hujus pudicitiam, vitamque suam crediderit, cap. 36 ita respondet: Si interrogatus Abraham, Saram suam esse indicaret uxorem, duas res tuendas committeret Deo, & suam vitam & conjugis pudicitiam: pertinet autem ad sanam doctrinam, quando habet, quid faciat homo, non tentare Dominum Deum suum. Neque enim & ipse Salvator non poterat tueri discipulos suos, quibus tamen ait, Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam… Proinde cum inter ignotos propter excellentissimam pulchritudinem Saræ, & ejus pudicitia & mariti vita esset in dubio, nec utrumque tueri posset Abraham; verumtamen unum horum posset, id est, vitam; ne Deum suum tentaret, fecit, quod potuit: quod autem non potuit, illi commisit. Qui ergo se hominem occultare non valuit, maritum se occultavit, ne occideretur; uxorem Deo credidit, ne pollueretur.

g Epist. 1 ad Timoth., cap. 6 ℣ 8.

h Gen. 28, ℣ 20.

i Gen. 32, ℣ II.

k Lib. 3 Reg cap. 19, ℣ 2.

l Epist. ad Philipp. cap. 1, ℣ 23.

m Gen. 42, ℣ 38.

n Epist. 1 ad Corinth. cap. 7 ℣ 38.

o Ad Philip. cap. 2, ℣ 17.

p Hinc liquet, jam a S. Chrysostomi tempore Psalmos hymnosque in funeribus Christianorum cani solitos fuisse.

q Epist. S. Jacobi cap. 5 ℣ 13.

r Psalmo 114, ℣ 7.

s Cum a Matre binisque hujus Filiabus, quæ se, ne pudicitiæ jacturam paterentur, sæviente Diocletiani persecutione, in fluvio mersisse, ab Eusebio lib. 8 Historiæ Ecclesiasticæ, cap. 12 narrantur, diversæ non sint Sanctæ nostræ, Chrysostomus haud dubie hic per bellum grave, adversus Ecclesiam quondam excitatum, persecutionem Diocletianæam intelligit. Adi Commentarium num. 23.

t Ultimæ huic Latinæ Periodo respondet hæc Chrysostomi Græca: Αὗται τοίνυν αἱ γυναῖκες ἀφεῖσαι πόλιν καὶ οἰκίαν καὶ συγγενεῖς, πρὸς τὴν ἀλλοτρίαν μετετάξαντο· est autem in Sanctarum elogium, Commentarii prævii num. 1 huc transcriptum, ad verbum fere illata. Hinc porro & ex aliis nonnullis Græcis Chrysostomi periodis, in præfatum Menæorum elogium, uti infra etiam hic notabo, pariter ad verbum fere illatis, manifestum fit, illud ex hac S. Chrysostomi Homilia, uti in Commentario asserui, esse depromptum; neque enim Menæa satis antiqua sunt, ut ex his Sanctarum historiam discere, partimque describere potuerit Chrysostomus.

u Gen. 12, ℣ 1.

x Urbs est in Mesopotamia seu hodierna Diarbechia sub Turcorum dominio; ea nunc a plerisque Orfa seu Orpha vocatur, uti jam ex Baudrando in Commentario monui.

y Matth. 10, ℣ 23.

z Matth. 19, ℣ 29.

aa Quid ex hoc Homiliæ loco concludendum appareat, Commentarii num. 23 & binis seqq. exposui.

bb Matth. 10, ℣ 21.

cc Joannis 14, ℣ 29.

dd Psalmo 105, ℣ 37.

ee Periodus Græca postremæ huic Latinæ respondenssic habet: τῶν δὴ πραγμάτων ἐν τούτοις ὄντων, έφίσταται πατὴρ ἐν ἐκείνῃ τῇ πόλει στρατιώτας ἔχων πρὸς τὴν σύλληψιν τῆς θήρας· Est autem etiam ad verbum fere illata in Sanctarum elogium, e Menæis supra huc transcriptum, uti inspicienti patescet.

ff Pro civitatis hujus notitia adi Commentarium num. 27.

gg Ita hic cælum vocatur per allusionem ad civitatis, e qua aut prope quam (vide Comment. num 27) Sanctæ ad cælestem patriam migrarunt, Hierapolis Græcum vocabulum, quod e vocibus ἱερὸς, sacer, πόλις, urbs, componitur.

hh Id creditu difficile, nec immerito, visum est Tillemontio: Qui tamen a Chrysostomo credi potuerit, Commentarii num. 28 edixi.

ii Quis verosimiliter sit fluvins, in quo Sanctæ se submerserint, & quo circiter loco id fecerint, Commentarii prævii num. 26 & 27 docui.

kk Verbis Latinis, quæ ab hisce vocibus, Subvectæ ascenderunt, huc usque sequuntur, multa iterum respondent Græca Chrysostomi verba, quæ in Græcum, quod Menæa suppeditant, Sanctarum elogium sunt illata. Res ex hujus cum illis collatione patescet. Verba Chrysostomi Græca describo. Sic habent: Ποταμὸς παρέῤῥει τὴν ὁδὸν ἐκείνην, καθ᾽ ἢν ἐπανῄεσαν, καὶ λαθοῦσαι τοὺς στρατιώτὰς ἀριστοποιουμένους καὶ μεθύοντας εἰσῆλθον εἰς τὸν ποταμὸν μέσον, καὶ ἀφῆκαν ἑαυτὰς κατὰ τῶν ῥευματῶν ἐκείνων.

ll Matth. 19, ℣ 39.

mm Epist. ad Rom. cap. 5, ℣ 6.

nn Epist. I ad Timoth. cap. 2, ℣ 25.

oo Quod hic de calceamentis a Domnina ejusque Filiabus, quo militibus consulerent, in ripa fluminis relictis profertur, Tillemontio iterum Nota 4 in S. Pelagiam, incredibile apparet, & sane non immerito; verum vide Commentarii prævii num. 28. Quod si porro quædam alia in hac Homilia, ad dogma etiam spectantia, forte occurrant, quæ, spectatis exactæ veritatis legibus, ipsa etiam S. Chrysostomi auctoritate vix admittenda appareant, quæque forsan etiam Nota 2 inin S. Pelagiam Tillemontius designat, hæc ex stylo oratorio, quo Sanctus scripsit, excusationem apud æquos rerum judices invenient. Adde hæc iis, quæ Commentarii num 10 dicta sunt.

pp Liquet hinc, Christianos S. Chrysostomi tempore venerationem cultumque Sanctis impendisse, atque etiam eorum patrocinia implorasse, quod nonnullorum hæreticorum, Sanctos colendos implorandosque negantium, opinioni penitus adversatur. Porro cum hæc Homilia tota sit in laudem Sanctarum concinnata, argumento ejus æque accommodatum videtur, ut adhortatione ad Sanctarum cultum, quam ut documento morali terminetur. Ex eo ergo, quod documento morali non terminetur, dubitare non debuit Tillemontius, an Chrysostomum vere habeat auctorem. Hoc addo iis, quæ Commentarii num. 10, huc etiam facientia, in medium adduxi.

* Græce majori

DE S. ADAUCTO MARTYRE IN MESOPOTAMIA,
EJUSQUE FILIA CALLISTHENE V. EPHESI.

Ante et post annum CCCXIII.

SYLLOGE.

Adauctus martyr in Mesopotamia (S.)
Ejusque filia Callisthene virgo Ephesi

AUCTORE C. B.

Qui hori absque adjuncta sancta filia solis Menæis Græcorum excusis, & Menologio Sirletiano, hodie cum filia Callisthene iisdem Menæis, [Sancti in variis sacris Græcorum Fastis annuntiantur.] pluribusque aliis sacris Græcorum Fastis inscribitur S. Adauctus. Fuit hinc a nobis is sanctus Athleta, non tam profana, quam secutus est, militia, quam fuso pro Christo sanguine illustris, ab hesterna ad hodiernam diem remissus, qua proinde de illo deque ejusdem sancta filia Callisthene, spectato, quo ad cælestem patriam migrarunt, tempore, agendum nunc est. A reliquis, quibus etiam ad hunc diem Adauctus una cum filia Callisthene inscribitur, sacris Græcorum Fastis incipio, infra etiam, an & qui sacri Latinorum Fasti Sanctos celebrent, dicturus. Itaque Magnis Menæis excusis, in quibus hodie ex dictis Adauctus ejusque filia Callisthene celebrantur, accedunt Mss. Bibliothecæ Ambrosianæ Menæa, Ms. Sirmondianum & Mazarinianum Synaxarium, itemque Basilianum Menologium, studio & opera Eminentissimi Cardinalis Annibalis Albani typis excusum. At vero, quod mirum forte videatur, Menologium Sirletianum, quod heri ex dictis S. Adauctum celebrat, hodie non tantum non hunc sanctum Martyrem, sed nec ejus filiam Callisthenen commemorat. Adhæc, quamvis in omnibus jam memoratis Fastis sacris Sancti ornentur elogiis, sola tamen, quibus hoc in Menæis excusis & Menologio Basiliano fit, habeo in promptu.

[2] Quidquid adeo ad Sanctos pertinet, e solis fere duobus his posterioribus Fastis sacris, deficientibus [Versiculi, quibus ornantur in Menæis,] cujuscumque etiam alterius generis monumentis, explanabo. Quod ut præstem, a Menæis, & quidem a verficulis, quibus illa insuper Sanctos exornant, duco initium. Quatuor sunt numero, quorum duo solum Adauctum, duo solam spectant Callisthenen. Priores ad diem præcedentem, quo Menæis excusis, ut jam monui, solus Adauctus absque Filia insertus est, ita habent:

Ξίφει θανὼν, Ἄδαυκτε, μάρτυς Κυριοῦ,
Σὺν μάρτυσι ζῆς, καὶ Θεὸν ζῶντα βλέπεις.

Gladio moriens, Adaucte, martyr Domini,
Cum Martyribus vivis, & Deum vivum cernis.

Posteriores autem ad hunc diem, quo ex dictis Adauctus una cum filia Callisthene Menæis aliisque Fastis Græcorum sacris inscriptus est, his concipiuntur verbis:

Θεοῦ θεωρεῖ κάλλος Καλλισθένη,
Οὗπερ τὸ θεῖον εἶχεν ἐις σκέπην σθένος.

Dei contemplatur pulchritudinem Callisthene,
Cujus divinam in tegumentum habuit potentiam.

Tales sunt, quos de Sanctis nostris Menæa excusa exhibent, versiculi. Ac illi quidem, qui de S. Adaucto sunt, in verbis, θνήσκω, morior, & ζάω, vivo, pugnantis significationis ludunt, nullumque sibi habent subjectum elogium; hi vero, qui ad solam S. Callisthenen portinent, ad Sanctæ nomen, Callisthenen portinent, ad Sanctæ nomen, Callisthene, ex vocabulis Græcis κάλλος, pulchritudo, & σθένος, potentia, compositum, alludunt, babentque sat prolixum de ambobus Sanctis elogium sibi subjectum.

[3] Hoc integrum, additæ etiam, uti ad versiculos jam feci, interpretatione Latina, huc transcribo. Sic se habet: Οὗτος ὑπῆρχεν ἐξ Εφεσίων τῆς Ἀσίας. Ὃς καὶ δούξ δουκῶν γεγονὼς καὶ ἔπαρχος Μαξιμίνου ἐν πλούτῳ καὶ συνέσει πολῶν * διαφέρων. Διὰ δὲ τὸ μὴ θελῆσαι ἀυτὸν ἐκδοῦναι πρὸς γάμον τὴν ἑαυτοῦ θυγατέρα τῷ βασιλεῖ, ὡς ἀλλοτρίῳ τῆς πίστεως, τὴν οὐσίαν δημέυεται, καὶ εἰς Μελιτινὴν ἐξορισθεὶς, τὴν κεφαλὴν ἀφαιρεῖται. δὲ Καλλισθένη τὴν κεφαλὴν κειραμένη καὶ ἀνδρικὸν σχῆμα περιβαλλομένη, ἐν Νικομεδεία ἐκρύπτετο. Μετὰ δὲ χρόνους ὀκτὼ πρὸς τινα γυναῖκα ἤλθεν ἐπὶ τὴν Θράκην, ἧς θυγάτηρ τοὺς ὀφθαλμοὺς ἐλελώβητο· ἣν καὶ ἱασαμένη, χάριν της ἰάσεως πρὸς κοινωνίαν γάμου οἱ τεκόντες ἁρμόσαι ταύτην, ἄνδρα πάντος * εἶναι οἰόμενοι, τῇ ἰδίᾳ ἐβουλήθησαν θυγατρὶ. δὲ ἀναγκασθεῖσα, λέγει τὰ κατ᾽ αὐτὴν, καὶ ἐκπλαγέντες, ὣσπερ εἰκὸς, ἐδόξασαν τόν Θεὸν. Τοῦ οὖν Μαξιμίνου ἀναιρεθέντος, κρατεῖ τῆς βασιλείας Λικίνιος· τούτου τῇ γυναικὶ πιστῇ οὐσῃ, ἀδελφῇ τοῦ μεγάλου Κωνσταντίνου, ἐμφανίζεται Καλλισθένη καὶ ἐκτίθεται πάντα τὰ συμβάντα αὐτῇ. δὲ προσλαμβάνει ταύτην, καὶ ὠς μητέρα καθιστᾶ τοῦ ἑαυτῆς ὑιοῦ· καὶ οὓτως μακαρία Καλλισθένη πᾶσαν τὴν πατρικὴν οὐσίαν, ἣν ἀφέιλετο Μαξιμιανὸς *, ἀπολαμβάνει. Καὶ τὸ ἅγιον λείψανον τοῦ πατρὸς ἀυτῆς ἀπὸ Μεσοποταμίας εἰς Ἀσίαν κομίζει, καὶ μαρτύριον ἐν ὀνόματι ἀυτοῦ δειμαμένῃ καθιεροῖ, καὶ τὸ λειπόμενον τοῦ ἑαυτῆς βίου ἀποστολικῶς διανύσασα πρὸς Κυριὸν ἐξεδήμησεν.

[4] Hactenus Græcum Sanctorum elogium; accipe nunc & interpretationem ejus Latinam: [& Latine] Hic (Adauctus scilicet) fuit ex Ephesiorum Asiæ civitate. Qui, cum opibus & prudentia multis præcelleret, & dux ducum factus est, & Maximini præfectus. Quod autem Filiam suam imperatori, utpote a fide alieno, in uxorem nollet tradere, bonorum publicatione multatur, Melitinenque relegatus, capite truncatur. At vero Callisthene, detonsa coma sumptoque virili habitu, Nicomediæ latuit. Post annos autem octo venit in Thraciam ad quamdam mulierem, cujus filia laborabat ex oculis; quam cum persanasset, sanationis causa voluerunt illam filiæ suæ per nuptias jungere parentes, rati omnino virum, non feminam esse. Hæc autem compulsa, quæ ad se pertinerent, exposuit, illique admiratione, ut par erat, defixi, Deum laudarunt. Maximino porro e vivis sublato, Licinius imperii habenas nactus est. Hujus uxorem, quæ Christiana erat, Magnique Constantini soror, accedit Callisthene, eique, quæ sibi evenerant, exponit. Illa vero hanc ad se recipit, filiique sui velut matrem constituit; atque ita beata Callisthene omnia bona paterna, quæ Maximianus * eripuerat, recuperat. Adhæc sacras Patris sui reliquias e Mesopotamia in Asiam reportat, exstructumque nomini ejus locum sacrum consecrat, & cum reliquam vitam ad normam, ab Apostolis traditam, exegisset, emigravit ad Dominum.

[5] Venio nunc ad id, quod Basilianum suppeditat, Sanctorum elogium. [una cum elogio, quod Basilianum suppeditat,] Hoc ab elogio e Menæis excusis jam huc transcripto, non parum dissonat. Res vel ex sola utriusque collatione patescet, quam ut quisque nullo queat facere negorio, illud etiam integrum, antequam, quæ ad Sanctos spectant, enuclatius discutiam, huc transcribo, una cum nova, quam ei ipsemet aptavi, interpretatione Latina, quod, quæ jam in excuso Basiliano exstat, ad amussim ubique textui Græco haud congruat. Ἄδαυκτος μάρτυς ὑπῆρχε μὲν ἀπὸ τῆς πὀλεως Ἐφέσου. Επεῖχε δὲ τὴν τοῦ δουκὸς ἀξίαν έπὶ Μαξιμινοῦ τοῦ βασιλέως, ἔχων καὶ θυγατέρα παρθένον καὶ ἐυμορφοτάτην, Καλλισθένην ὀνόματι. Ἀκούσας δὲ Μαξιμῖνος περὶ αὐτῆς, ἀπέστειλεν ἐλθεῖν ἀυτὴν πρὸς ἀυτόν. δὲ πατὴρ ἀυτῆς ἔκρυψεν ἀυτὴν, φυγαδεύσας είς τὰ μέρη τῆς Ανατολῆς. Ματὼν δὲ τοῦτο Μαξιμῖνος, καὶ ὁργισθείς, έκράτησε τὸν Ἄδαυκτον προφάσει τοῦ χριστιανισμοῦ· καὶ δημεύσας ἐξώρισεν είς Μεσοποταμίαν, γράψας τῷ τῆς Μεσοποταμίας ἄρχοντι, ἀναγκάσαι μὲν ἀυτὸν θῦσαι τοῖς εἰδώλοις· μὴ πειθόμενον δὲ φονεῦσαι. δὲ ἄρχων μὴ πείσας ἀυτὸν, ἀπεκεφάλισεν. Ἑ͂ιτα ἐτάφη παρὰ τῆς γυναικὸς ἀυτοῦ, καὶ τῆς θυγατρός. Τῆς δὲ βασιλείας κρατήσαντος Λικιννίου, προσῆλθεν Καλλισθένῃ τῇ βασιλίσσῃ, καὶ διηγήσατο πάντα. Καὶ τῇ τῆς βασιλίδος προστάξει μετεκόμισε τοῦ πατρὸς ἀυτῆς τὸ λείψανον εἰς Ἔφεσον. Εἶτα καὶ ἀυτὴ καλῶς βιώσας * ἐτελειώθη.

[6] Adauctus martyr e civitate quidem Epheso oriundus fuit; sub Maximino autem imperatore ducis dignitatem obtinuit, habens & filiam, virginem venustissimam, nomine Callisthenen. At vero, cum de ea inaudivisset Maximinus, mandavit, ut ad se veniret. Ejus autem Pater in Orientis partes amandatam occuluit. Hoc porro edoctus Maximinus atque iratus, Christianæ fidei obtentu Adauctum apprehendit, bonorumque publicatione multatum in Mesopotamiam relegavit, scribens Mesopotamiæ præfecto, ut illum quidem ad sacrificandum idolis compelleret; non obtemperantem autem occideret. Illum ergo præfectus, cum sibi obsequentem non reddidisset, capite truncavit. Sepultus deinde est ab uxore sua, & Filia. Verum cum imperium adeptus esset Licinius, augustam adivit Callisthene, omniaque exposuit. Adhæc Augustæ jussu Patris sui reliquias Ephesum transtulit, posteaque, vita probe traducta, extremum diem clausit. Ita se habet, quod Basilianum suppeditat, Sanctorum nostrorum elogium. Sunt porro tam ad hoc, quam ad aliud, quod e Menæis supra huc etiam transcriptum est, illustrandum nonnulla jam adducendæ in medium; ante tamen quam id præstem, lubet etiam, an & quibus sacris Latinorum Fastis Sancti nostri pariter inscribantur, nunc inquirere.

[7] [Galefinius solum celebrat Adanctum.] Vix duos ex his reperire quivi, qui ambos Sanctos nostros, aut saltem alterutrum extra omnem controversiam commemorent. Priori loco occurrit Martyrologium a Galefinio concinnatum. In hoc hodie Adauctus annuntiatur, simulque sequenti, quod ex Basiliano huc jam transcripto contextum est, ornatur elogio: In Mesopotamia sancti Adaucti martyris. Is civis Ephesinus, cum Calisthenem filiam virginem, cujus forma & venustate captus turpiter Maximianus * imperator erat, occultasset, fugaque pudori consulens, in Orientis partes deducendam curasset, furenter ille iratus, hunc Christianæ religionis causa comprehensum in Mesopotamiam relegavit ad præfectum ea lege, ut, nisi ad idolorum cultum abduci possit, contrucidaretur, Beatus igitur Adauctus, pro fide fortiter pugnam sustinens, capitis propterea damnatus, admirabili virtute martyrii cursum confecit. Galesinio accedit, quod alterum est ex Hagiologiis ambos Sanctos nostros aut saltem alterutrum hodie celebrantibus, Martyrologium Universale a Castellano confectum. In hoc Callisthene memoratur his verbis: Apud Græcos sancta Callisthene virgo. Verum cur solus absque filia Callisthene Adauctus a Galesinio, cur sola absque patre Adaucto Callisthene a Castellano annuntiatur? Cum ex Menologio Basiliano, in quo tam Callisthene quam Adauctus hodie celebratur, Adauctum secundum dicta Galesinius deprompserit, divinare difficile est, cur hic martyrologus cum sancto patre Adaucto sanctam Filiam Callisthenen haud junxerit.

[8] Quod vero ad Castellanum pertinet, idcirco forsan hic hagiologus solam hodie absque patre Adaucto filiam Callisthenen memorat, [Latio, cur forsan id faciat posterior hic hagiologus.] quod ad diem præcedentem sanctum, cui Adaucto nomen est, consignet, huncque forte eumdem esse putet cum Adaucto, S. Callisthenes, quam annuntiat, parente. Verum Adauctus noster ab Adaucto, quem ad diem præcedentem Martyrologio suo Castellanus inscribit, certissime est diversus, si, quod hic auctor de posteriori hoc Adaucto censet, veritati congruat. Ait enim, Adauctum, Martyrologio suo (Adi hujus Tabulam Hagiologicam) die præcedenti insertam, esse eumdem cum Adaucto, seu Adauco, Generali officiorum magistro & quæstore, quem ad septimam Februarii diem Romanum hodiernum, multique alii Fasti sacri concelebrant. Verum hic Adauctus seu Adaucus ab Adaucto, S. Callisthenes patre; haud dubie distinguitur. Etenim hic Ephesi in Asia, ille in Italia natus erat; hic in Mesopotamia ense percussus, ille in Phrygia igne consumptus martyrii palmam obtinuit. Castellanus ergo vel idcirco, quod die præcedenti aliquem Adauctum celebret; solam hodie Callisthenen absque patre Adaucto annuntiare non debuit, vel Adauctum illum, quem die præcedenti celebrat, cum Adaucto, septima Februarii die Romano hodierno multisque aliis Fastis sacris inscripto, perperam facit eumdem.

[9] Utut se res habeat, duo equidem secundum jam dicta e Latinorum Hagiologiis habemus, [Adauctus forte etiam a Rabano,] quorum alterum S. Adauctum, alterum S. Callisthenen hodie certo annuntiat. Verum, an quæ id ipsum faciant, alii præterea sacri Latinorum Fasti non sunt? His sane nec Romanum vetus ac hodiernum, nec Adonianum & pleraque alia minus antiqua Martyrologia Classica accenseri queunt. Verum in Rabano, qui Audactum (quod etiam in nonnullis Hieronymianis Apographis fit) pro Adaucto scribit, sequens legitur annuntiatio: Romæ Marcelli episcopi, & in Africa Audacti. Hunc porro Sanctum, quem in Africa ponit, indubie ex Hieronymianis hausit Rabanus. Etenim in nonnullis horum Apographis hodie Adauctus, vel, ut paulo aliter scribitur, Adaugnus vel etiam Audactus cum aliquot aliis Sanctis vel in Africa vel in Africa civitate vel Carthagine annuntiatur. Ac majus quidem Lucense apud Florentinium Apographum, cui apud nos Mrl. reginæ Sueciæ, olim Fuldense, etiam consonat, Adauctum in Africa civitate annuntiat. Verum Florentinius in sua observatione ad hanc, quam e Lucensi Apographo affert, S. Adaucti in Africa civitate annuntiationem veretur, ne pro Africa civitate reponendum sit Epheso civitate, sicque Adauctum, hodie a Rabano & in Hieronymianis memoratum, ab Adaucto nostro non distingui suspicatur.

[10] En ipsa scriptoris hujus verba: Mendum, inquit, [& in Hieronymianis apographis] hic suspicor, ex aliis, quos viderim, codicibus male habitis difficile hic emendandum. Cum tamen in Menologio Basilii Adauctus martyr Ephesinus hac die laudetur, ejusque illustre certamen in Mesopotamia consummatum referatur, cumque is non modo civis Ephesinus dicatur, sed corpus ejus a Callisthene filia Ephesum reportatum narretur, veritus sum, ne pro Africa civitate reponendum sit Epheso civitate; ibi enim Adauctum Martyrem veneratum esse patet, ac deinde legendum: In Africa Maurisi, Restituti ac etiam Julii, ut habet M. Corbelense, in quo Adauctus inter Africanos Martyres non legitur; sicuti neque in aliis codicibus Julius. Rabanus tamen Adauctum, ut vidimus, Africæ tribuit. Ita hactenus Florentinius, cujus mihi ita placet suspicio, ut hic in majori Lucensi ejus Apographo cubare mendum, non tantum suspicer, verum etiam omnino credam: Quamquam enim (Adi ad vocabulum Africa Baudrandum) in Tunetano Africæ regno aliqua etiam, quæ modo Africa vocetur, civitas occurrat, illa tamen hujus, utpote quæ a medii etiam ævi scriptoribus Aphrodisium nuncupetur, appellatio minus antiqua est, quam sit majus Lucense Florentinii Apographum, nec alia uspiam, quæ similem appellationem vel nunc sortiatur, vel olim fuerit sortita, apud geographos nota est civitas, ac proin mendosa sane est hodierna Lucensis Apographi annuntiatio, qua in Africa civitate ponitur Adaugtus seu Adauctus. Verum sitne etiam in illa, ut Florentinius veretur, pro Africa civitate reponendum Epheso civitate?

[11] [hodie memoratur.] In antiquissimo Epternacensi, uti etiam in veteri Divitis Augiæ Apographo hodie absque addito civitatis vocabulo Adauctus ita annuntiatur: In Africa Adaucti. Idem fit ex dictis a Rabano, & in contractiori apud nos Richenoviensi Apographo. Hinc contendi potest, in hodierna Adaucti annuntiatione, quam majus Lucense Florentinii Apographum suppeditat, dumtaxat redundare civitatis vocabulum, Africæ additum. Verum enimvero in veteri Aquisgranensi Apographo Audactus seu Adauctus nec in Africa, nec in Africa civitate, sed Romæ ponitur hoc modo: Romæ nat. Marcelli episcopi, Audacti. Hinc porro omnia prorsus jam memorata Hieronymiana Apographa, quæ alibi sæpissime deprehenduntur mendosa, mendi etiam hic, quantum ad locum, cui Adauctum adscribunt, vehementer habeo suspecta, ac proin, quamvis quidem in Lucensi Apographo pro Africa civitate reponendum esse Epheso civitate, evinci haud queat, sat tamen verosimile apparet, Adauctum, qui in Hieronymianis hodie annuntiatur, perperam in aliquot ex his, & a Rabano Africæ attribui, atque ab Adaucto nostro, in Mesopotamia passo, ac deinde Ephesum, qua etiam e civitate oriundus erat, a filia sua Callisthene translato, non esse distinctum. Is adeo non tantum in supra memoratis Galesinii & Castellani Martyrologiis, ac proin in recentioribus Latinorum Fastis sacris, verum etiam in antiquioribus, nimirum in Hieronymianis Apographis, hodie etiam forsan celebratur.

[12] [Cum filiam suam Maxino, qui eam] Atque hi quidem Fasti sacri sunt, quibus forte Adauctus noster hodie etiam inscribitur. Quod porro ad Callisthenen pertinet, certum apparet, eam non aliis, quam jam supra memoratis, Fastis sacris inscribi. Redeo nunc ad Sanctorum, quæ supra Græce simul & Latine huc transcripta sunt, bina elogia. Ex hisce, si modo Menæa, Menologium Basilianum aliaque similia monumenta Græca fidem sat certam mereantur, martyrii, quod S. Adauctus subiit, occasionem, tempus, locumque discimus, uti etiam quandonam circiter S. Callisthene sacrum Patris sui corpus e Mesopotamia, qua in regione is pro fide mortem oppetierat, Ephesum detulerit, felicique ac beato obitu vitam hanc mortalem cum immortali commutarit. Rem dicenda aperient. Maximinus, uti Menæa ferunt, S. Adauctum, quod hic illi, utpote ethnico, Filiam suam in uxorem tradere noluerit, bonorum publicatione exsilioque primo multavit, ac deinde capite jussit truncari. At vero Maximinus, ut Menologium Basilianum prodit, S. Adauctum, quod hic, quam ille ad se accersierat, filiam suam Callisthenem procul amandatam occuluerit, fidei obtentu in Mesopotamiam relegatum, bonorumque publicatione multatum jussit interfici. Menæorum itaque narratio a narratione, quam Basilianum suppeditat, nonnihil hic est diversa. Secundum illam enim, at non item secundum hanc, Maximinus in uxorem voluit Callisthenen. Verum, utut id ita sit, non propterea tamen cum Menæis pugnat Basilianum. Quamvis enim hoc nihil plane suppeditet, quod Callisthenen in uxorem a Maximino fuisse expetitam, exigat, nihil tamen etiam suggerit, quod aperte requirat oppositum.

[13] Verum volueritne reipsa Maximinus sibi in uxorem dari Callisthenen? [non quidem, ut apparet, in matrimonium, sed, ut ex effræni, ub Eusebio] Quod eruditi de sanctis Martyribus, quas sibi in matrimonium postularint ipsimet tyranni, in monumentis non undequaque sinceris ac fide dignis memoriæ proditum subinde inveniunt, commentis passim accensent. Hinc vereor, ne, quod de S. Callisthene, quam sibi in uxorem expetierit Maximinus, in Menæis, fide utique non undequaque dignis, narratur, commentis etiam sit accensendum. Fuisse nihilominus a Maximino in uxorem revera expetitam Callisthenen, non nemini forsan utcumque credibile appareat, quod S. Adauctus, ejus pater, præfecti seu ducis, aut etiam, si Menæa recte notent, ducis ducum, id est, ut apparet, supremi ducis dignitatem, apud Maximinum obtinuerit, hicque proinde ducendo Callisthenen, Adaucti filiam, contra dignitatem suam facturus fortassis haud fuisset. Verum, utut res hæc se habeat, a Maximino ad legitimum connubium expetitam fuisse Callisthenen, mihi equidem non sat verosimile apparet. Ea sedet sententia, quod Maximinus, qui ab anno 305 ad annum usque 313 in Orientis partibus imperii habenas tenuit, toto illo temporis spatio, quo ex dicendis, & quidem ante annum 312, S. Adauctum ob negatam filiam Callisthenen necavit, matrimonio, ut apparet, junctus fuerit. At vero, inquies, nihilne ergo sub Menæorum narratione veri latet? Maximinus, utut matrimonio junctus, effrœni, qua honestissimas quasque matronas nefarie corrupit, libidine exarsit. Intelligitur id ex hisce, quæ lib. 8 Historiæ Ecclesiasticæ, cap. 14 Eusebius suppeditat, paucis verbis: Quid dicam de fœdissima hominis (Maximini) libidine? Quid de innumerabilibus adulteriis? Neque enim per ullam urbem iter umquam fecit, quin mulierum stupra, & virginum raptus in ea perpetraret.

[14] Huc etiam faciunt, quæ de Maximino pariter lib. de Mortibus persecutorum cap. 38 Lactantius commemorat. [& Lallamio] Illud vero, inquit, capitale & supra omnes, qui fuerunt, corrumpendi cupiditas, quid dicam, nescio, nisi cæca & effrenata, & tamen his verbis exprimere * pro indignatione sua non potest. Vincit officium linguæ sceleris magnitudo. Eunuchi, lenones scrutabantur omnia. Ubicumque liberalior facies erat, secedendum patribus ac maritis fuit. Detrahebantur nobilibus feminis vestes, itemque virginibus, & per singulos artus inspiciebantur, ne qua pars corporis regio cubili esse indigna. Si qua detrectaverat, in aqua necabatur, tamquam majestatis crimen esset. Sub illo adultero aliqui, constupratis uxoribus, quas ob castitatem ac fidem carissimas habebant, cum dolorem ferre non possent, se ipsos etiam necaverunt. Sub hoc ministro pudicitiæ integritas nulla, nifi ubi barbaram libidinem deformitas insignis arcebat. Postremo hunc jam induxerat morem, ut nemo uxorem sine permissu ejus duceret, ut ipse in omnibus nuptiis prægustator esset. Ingenuas virgines imminutas servis suis donabat uxores. Hæc Lactantius, qui, nonnullis deinde interpositis, cap. 39 ita insuper prosequitur: Denique cum libidinibus suis (Maximinus) hanc legem dedisset, ut fas putaret, quicquid concupisset, ne ab Augusta quidem, (Valeria scilicet, Galerii Maximiani, a quo in filium adoptatus fuerat, relicta vidua) quam nuper appellaverat matrem, potuit temperare.

[15] [notata, Maximini libidine verosimile fit.] Venerat post obitum Maximiani ad eum Valeria, cum se putaret in partibus ejus tutius moraturam, eo maxime, quod haberet uxorem. Sed animal nefarium protinus inardescit. Adhuc in atris vestibus erat mulier, nondum luctus tempore impleto. Legatis præmissis in matrimonio postulat, ejecturus uxorem, si impetrasset. Respondit illa libere, quæ sola poterat, primo non posse de nuptiis in illo ferali habitu agere, tepidis adhuc cineribus mariti sui, patris ejus; deinde illum impie facere, quod sibi fidam conjugem repudiet, idem utique facturus & sibi; postremo, nefas esse illius nominis ac loci feminam sine more, sine exemplo maritum alterum experiri. Nuntiatur homini, quid esset ausa. Libido in iram furoremque convertitur. Statim mulierem proscribit, bona ejus rapit, aufert comites, ipadones in tormentis necat, ipsam cum matre in exilium relegat, nec in locum certum, sed huc atque illuc præcipitem cum ludibrio exturbat, & amicas ejus afficto adulterio damnat. Cum itaque, uti ex Eusebii & Lactantii verbis huc jam transcriptis liquet, Maximinus etiam tum, cum matrimonio junctus esset, effræni admodum in mulieres alias fuerit libidine, fuisse abs illo ad illicitum nefariumque complexum seu concubitum expetitam Callisthenen, mihi admodum apparet credibile.

[16] [ad illicitum complexum expetebat, credere noluisset, in Mesopotamia] Et vero, cum saltem ex Menologii Basiliani narratione Callisthenen vel in matrimonium, vel in illegitimum concubitum expetiisse videatur Maximinus; hic autem ex dictis Callisthenen in legitimam conjugem, ut apparet, non desiderarit, verosimile etiam apparet, fuisse re ipsa Callisthenem ad nefarium complexum a Maximino expetitam. Utut sit, Adauctus equidem, spectata tam Menæorum quam Menologii Basiliani narratione, filiam suam Callisthenen credere noluit Maximino. Hinc porro factum est, ut hic, qui in Valeriam, libidini suæ (vide Lactantii verba proxime recitata) non obtemperantem, inhumanissime sæviit, Sancto nostro minime pepercerit. Ac primo quidem hunc bonorum publicatione multavit; deinde vero relegatum in Mesopotamiam, diisque sacrificare renuentem martyrio affecit. Aiunt quidem Menæa, Melitenen relegatum fuisse Adauctum; verum id ita accipiendum est, ut primo quidem Sanctus Melitenen, Armeniæ urbem; deinde vero longius in Mesopotamiam missus fuerit. Ita statuo; quod Adauctus in hac regione martyrium ense percussus consummarit; idque in ipsis Menæis, utpote Sancti corpus a Callisthenæ filia e Mesopotamia Ephesum fuisse translatum, diserte asserentibus, sat aperte indicetur.

[17] Atque ita quidem martyrii, quod Sanctus subiit, [ante annum quidem 313 capite truncatus est; post vero eumdem annum Callisthene obiit.] non tantum occasionem; verum etiam palæstram jam habemus. Enitamur modo, ut & epocham determinemus. Maximinus, qui Adauctum affecit martyrio, imperii partim cæsarei, partim Augustei habenas ab anno 305, ut jam monui, ad annum usque 313 in Oriente tenuit, tuncque devictus a Licinio miserrime interiit. Jam vero sancta Callisthene, si modo vera narrent Menæa, octo ut minimum a Patris sui obitu annorum spatio sub virili habitu, ne Maximino proderetur, latuisse videtur, ac proin, cum ab anno 305 ad annum usque 313 anni dumtaxat octo excurrant, fuerit verosimiliter S. Adauctus anno circiter 305 Maximini jussu in Mesopotamia gladio percussus. Porro, cum Licinius anno 313 rerum summa, devicto Maximino, anno 313 in Oriente solus sit potitus, tuncque, ut in Basiliano & Menæis refertur, sacrum Patris sui corpus S. Callisthene e Mesopotamia in Asiam transtulerit, citius id quam anno 313 factum non fuerit. At vero, inquies, an etiam serius hæc translatio non evenit? Serius sane evenisse potest; attamen haud serius verosimiliter quam anno 318, quod anno subsequenti persecutionem in Christianos moverit Licinius. Hæc sunt, quæ pro determinando tempore, tum quo martyrium passus sit Adauctus, tum quo sacras ejus exuvias e Mesopotamia in Afiam transtulerit Callisthene, invenire quivi. Restat nunc, ut quo circiter tempore e vivis hæc excesserit, pariter edicam. Cum ex dictis non citius quam anno 313, ac forte etiam serius Patris sui corpus e Mesopotamia in Afiam, Minorem scilicet, in qua sita est Ephesus, transtulerit, consequens est, ut certe non citius, ac verosimiliter etiam serius quam anno 313 mortalem hanc vitam cum immortali commutarit. Quapropter, cum simul ex supra dictis S. Adauctus indubie ante annum 313 martyrio coronatus sit, supra in margine ante & post annum CCCXIII adscripsi, volens scilicet indicare, Adauctum quidem ante annum 313, Callisthenen vero post hunc annum felici e vivis excessu migrasse ad Dominum.

[Annotata]

* πολλῶν

* πάντως

* Μαξιμινὸς

* Maximinus

* βιώσασα huc transcriptum.

* Maximinus

* exprimi

DE S. DASIO
AXIOPOLI IN MOESIA INFERIORI.
Ex Hieronymianis, aliisque.

[Commentarius]

Dasius martyr Axiopoli in Mœsia Inferiori (S.)

AUCTORE J. B.

[Varia annuntiatio S. Dasii,] Axiopoli, quæ Mœsiæ Inferioris oppidum fuit ad Istrum haud procul Dorostoro situm, S. Dasium hoc die codices Hieronymiani plerique annuntiant, nullo facto indicio certo, unde dignoscas, sitne ad confessorum, an ad martyrum classem redigendus. Lucensis, quem Florentinius edidit, notisque illustravit, sic habet: In Acxiopoli natalis sancti Dasii: ex iis vero, quos parte 2 tom. VI Junii subjunxit Sollerius, ita habet Richenoviensis: Et in Anxiopoli, Dasii: Augustanus monasterii S. Udalrici: Martii, Audacti, Dasi, Marci. Labbeanus: Marci, Audacti, Dasii. Gellonensis ex editione Acherii tomo XII Spicilegii: Marci, Adaucta, Dasii: Corbeiense apud Acherium laudatum tom. IV: Et alibi sancti Dasii. Barberinianus: In Axiopoli natalis Sancti Clasii. Hieronymianis accedunt Martyrologium Aquisgranensis Ecclesiæ sub nomine Bedæ: Romæ, inquit, natalis Marcelli episcopi, Adaucti, Dasii. Martyrologium S. Germani Autissiodorensis, tomo III Anecdotorum a Martenio editum; Marci, Adaucti, Dasii. Florarium nostrum Ms. in Axiopoli sancti Dasii. Usuardus Greveni auctus diem IV Octobris his verbis claudit: Dasii confessoris.

[2] Martyrologia Hieronymiana Dasii meminisse, sed ita, [verosimilius] ut nullo indicio certo, fueritne Martyr, an confessor, manifestent, paulo ante dicebam: quia tamen antiquioribus Ecclesiæ seculis martyrum fere celebritates titulo Natalis consignabantur, eumque adhibent codex Lucensis & Barberinianus; argumento id esse potest, eoque magis propendeo, S. Dasium ad martyrum classem pertinere: quo minus tamen id certo existimem, facit, quod id non ita sancte atque constanter fuerit in more positum, quin & dies obitus Sanctorum, neque martyrio, neque exsilio, carceribus, tormentisve pro fide toleratis insignium, subinde etiam Natales fuerint nuncupati. Quam in rem præclare Florentinius Admonitione VIII Hieronymiano Martyrologio prævia: Neque, inquit, ita stricte observari etiam putet, consignatum celebritatis diem sub Natalis voce, quasi martyribus tantum antiquitus tribueretur. Quamvis enim Tertulliani tempore dies passionum martyrum Natalitia appellari consueverint, & id ex prisca Majorum traditione usitatum confirmet Albinus Flaccus, idem tamen Albinus lib. de Divinis Officiis in cap. Parascevis, antiquum fuisse morem, testatur, Sanctorum quorumcumque in Domino morientium natalitia celebrandi, atque dies obitus Natales nuncupandi: quod ex Origene hausit lib. 3 in Job.

[3] [martyris,] Assignato deinde, exemplisque probato multiplici vocis Natalis usu, ita prosequitur: Sed antiquum fuisse Ecclesiæ morem diem obitus, tam martyrum, quam confessorum Natalitium appellare, apertissime testatur Nicolaus Papa in Epistola ad consulta Bulgarorum cap. 5 his verbis: Consuetudinem tenet Ecclesia, ut solemnes beatorum martyrum vel confessorum Christi dies, quibus ex hoc mundo ad regionem migraverunt vivorum, nuncupentur natales: sed & eorum solemnia, non funebria tamquam morientium, sed utpote in vera vita nascentium Natalitia vocitentur. Ex Albino Flacco hæc citat Benedictus XIV de Festis B. Mariæ virginis cap. 128: Jure nasci dicuntur, qui de pressuris hujus mundi, tamquam de angustiis cujusdam ventris, ad illam spatiosissimam & lucidissimam cœlestis habitationis emittuntur latitundinem. Ex Eusebio Emisseno seu Eucherio Lugdunensi: Etenim si dies Natales vocamus, quibus in hanc lucem in delictis & doloribus nascimur ad dolores, justius illi celebrabuntur natales, quibus Sancti ex corruptibili corpore in novam illam futuri seculi claritatem, & filii hominum in adoptionem divinæ Paternitatis ascendunt. Ex Rabano: Et inde mos obtinuit Ecclesiasticus, ut dies beatorum martyrum, sive confessorum Christi, quibus de seculo transierunt, Natales vocitemus, eorumque solemnia non funebria, sed Natalitia dicamus. Hisce addo S. Augustinum, qui, licet sermone 310, alias de diversis 113 dicat: Quod nomen, id est, Natales, sic frequentat ecclesia, ut Natales vocet, pretiosas martyrum mortes; tamen in Psalmum 79 sic loquitur generatim: Natalitia Sanctorum cum sobrietate celebrate, ut imitemur eos, qui præcesserunt, & gaudeant de vobis, qui orant pro vobis. De his plura si voles, Cangium consule.

[4] Plures hujus nominis Sancti variis diebus sacris Fastis inserti leguntur: [& a synonymis distinctio.] nempe ad diem V Augusti, XVIII, XX, XXI Octobris, apud Florentinium: verum hi omnes aut certa minis socios, aut aliam martyrii palæstram habuere. Dasii quoque Menologium Basilianum, & Menæa ad diem XX Novembris meminerunt, qui, cum victima proximis Saturnalibus immolanda sorte designatus esset, optionemque haberet, quidquid luberet, interim agendi; nobilior Christo, quam Saturno, victima, Diocletiano & Maximiano imperatoribus, cecidit Dorostori, quod alterum est Mœsiæ Inferioris oppidum, nec multum, ut apud Ortelium in Theatro orbis videre est, Axiopoli dissitum. Fecit tum loci utriusque vicinia, tum nomen Sancti idem, ut Florentinius dubitarit, idemne sit, quem ad diem IV Octobris Fasti Latini laudant, & ad diem XX Novembris Græci; quod quidem uti non negat, ita nec ait. Pari jure quis dubitet, num S. Dasius Axiopoli annuntiatus ad diem V Augusti, idem sit, qui hodiernus: ut enim variis diebus Fasti varii eosdem subinde Sanctos consignant; ita & fieri facile potest, ut iidem Fasti, male luxati, eosdem Sanctos, modo hoc die notent, modo illo; modo conjunctim cum aliis, modo separatim. Horum autem alterutrum reipsa hic contigisse, nec ego asserere velim.

DE SS. MARUSIO, RESTITUTO, ET FORTE JULIO
CARTHAGINE IN AFRICA.
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Marusius martyr Carthagine in Africa (S.)
Restitutus martyr Carthagine in Africa (S.)
Julius martyr Carthagine in Africa (S.)

[Confusa horum Martyrum & S. Adaucti annuntiatio.] Tres hodie sanctos Martyrologium Hieronymianum penes Florentinium una annuntiatione complectitur, Africæque adscribit, Adauctum, Marusium, Restitutum. En verba: In Africa civitate Adaugti, Marusi, Restituti: geminos tantum, omisso Marusio, Richenoviense apud Sollerium tomo VI Junii parte 2. Et in Affrica Adaucti & Restituti. Augustanum apud eumdem Sollerium Adaucti meminit, & Marusii, sed hujus male Autissiodori. Hieronymiano Florentinii Martyrologium reginæ Sueciæ, olim, ut apparet, ecclesiæ Fuldensis, omnino consonat, præterquam quod hoc Maurusi scribat: Martyrologium Ms. tomo 3 collectionis nostræ insertum, & Rabani a Bollando creditum gemina, sed perperam, annuntiatione utitur: In Africa Marusii, Restituti: quibus mox ista adduntur: In Carthagine Audacti, Carusi, Restituti; ubi Audactus & Carusus iidem videntur, qui Adauctus & Marusius. Luxatum similiter est Florarium nostrum Ms., in in quo sic legitur: In Africa Marusii, Restituti: dein vero: In Carthagine Audacti, Carusi, Restituti. Martyrologium denique Corbeiense Florentinii præter Maurisum & Restitutum etiam Julium Africæ tribuit, Adauctum vero nequaquam. In hac codicum discrepantia ita statuendum cum Florentinio reor, ut Epheso Adauctus, Africæ vero seu Carthagini Marusius & Restitutus adscribantur, dissimilesque lectiones hoc modo emendentur: Epheso civitate Adauctus. In Africa, seu Carthagine civitate Marusi, Restituti. Marusiumenim & Restitutum Africæ vel Carthagini citati codices finguli tribuunt: cur vero Adauctus Epheso tribuendus videatur Florentinio verba auctoris, hoc tomo pag. 409, num. 10 relata, produnt: cum enim hinc, Adauctum inter martyres Africanos a Martyrologio Corbeiensi non recenseri; inde vero, ejusdem nominis Sanctum, qui & civis Ephesinus, &, post consummatum in Mesopotamia martyrium, in eadem civitate tumulum cultumque sit nactus, Martyrologio Basiliano ad hunc ipsum diem inscribi, Florentinius advertisset; eumdem tum Hieronymianis Apographis, tum Martyrologio Basiliano memoratum, suspicatus est, quod quidem probabiliter fecit: quamquam enim fieri potuerit, ut Adauctum, alium Afri, alium Græci hoc die coluerint, quia tamen Hieronymiana Apographa, quibus Adauctus Africæ adscribitur, passim hoc loci vitiata sunt, nec alia aliunde distinctionis causa apparet, non est, cur Adauctum, alterum Africæ, alterum Epheso adscribere, necesse sit. At ut ob solius Martyrologii Corbeiensis auctoritatem Marusio & Restituto addatur & Julius, tacentibus de illo codicibus ceteris, non video, quid magnopere urgeat. Ceterum pro Marusio vel Mariso scribendum forte Maurusio: ita enim scribit Augustinus Tom. 2 editionis Benedictinæ Epist. 57 ad Celerem. Sintne martyres, an confessores, ex mox dictis de S. Dasio statues.

DE S. AMMONE SEU AMMUNE ÆGYPTIO
IN NITRIA.

ANNO CIRCITER CCCL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Ammon seu Amos Ægyptius in Nitria (S.)

AUCTORE C. B.

§ I. Eremi Nitriensis notitia, Ammonis in Fastis sacris memoria, Vita edenda.

Inter omnes Ægypti solitudines, quas plures viri sancti vita laudatissime transacta nobilitarunt, omnique virtutum exercitio sanctificarunt, [Mons Nitriæ quis, & ubi positus.] non ultimo sane loco commemoranda venit, quæ recepto apud plerosque nomine Mons Nitriæ vocatur. Hic mons, quem ob incolarum sanctitatem Oppidum Domini S. Hieronymus in Epitaphio Paulæ ad Eustochium appellat, ad Meridionalem Alexandriæ plagam situs est, habetque sese inter & hanc civitatem lacum interpositum, qui Mareotis nuncupatur, quique sua latitudine septuaginta passuum millia complectitur. Lacu hoc transmisso, in Montem Nitriæ brevi pervenitur. Illinc, Alexandria scilicet, recedens, inquit apud Rosweydum Historiæ Lausiacæ cap. 7 Palladius, veni in Montem Nitriæ. Inter hunc montem autem & Alexandriam positus est lacus, qui dicitur Maria: is autem continet ad millia septuaginta. Quem cum transmisissem per diem unum & dimidium, veni in montem (Nitriæ scilicet) ad partem Meridionalem. Porro monti, qui a vico vicino, nitri copia olim memorabili, nomen trahit, quique ab Ortelio in Geographica Ægypti tabula inter Nilum fluvium, & Mareotidem Mæridemque paludes statuitur, ingens adjacet solitudo, quæ Æthiopiam versus protenditur.

[2] Hac in solitudine visebatur Celliorum locus, ita ob cellulas hac illacque magno numero dispersas appellatus. [Ammon, qui primu in hoc monte monasteria exstruxit, plurimis Fastis sacris hodie inscribitur.] Rufinus in Vitis Patrum lib. 2, cap. 22 locum hunc decem, Cassianus Collatione 6, cap. 1 quinque dumtaxat passuum millibus a Nitria collocat. Sub seculi quarti finem quinquaginta in monte Nitriæ monasteria exstabant, a quinque eremitarum millibus inhabitata. Horum primus fundator fuit, quo de hic agendum est, S. Ammon seu, ut ab aliis scribitur, Ammun aut Amun vel etiam Amos, Ægyptius communiter appellatus. Hic Menæis Græcorum excusis, Menologiis Basiliano & Sirletiano, aliisque sacris Græcorum Fastis tum Mss., tum excusis hodie inscribitur. Idcirco a die XXI Martii, quo in Martyrol. German. Canisii, Ms. nostro Florario & Additionibus Greveni, a die XVII Aprilis, quo in binis Usuardi Auctariis & a die denique secundo Octobris, quo in Universali Castellani Martyrologio celebratur, huc fuit remissus. Nec tantum Ammon hodie in Græcorum Hagiologiis, verum etiam in generali Sanctorum Ferrarii Catalogo aliisque sacris Latinorum Fastis recentioribus memoratur. Verum, utut id ita sit, Sanctus tamen in Martyrol. Classicis nuspiam locum habet. Imo nec hodie, nec alio etiam die in Romano hodierno signatur, quod forte mirum non nemini videatur; & sane non immerito: Ammon enim, utpote cujus animam, teste ex dicendis Athanasio, ad cælum etiam deferri viderit S. Antonius, eximia sanctitate vir fuit, cultuque Sanctis proprio in ecclesia Græca afficitur, uti satis liquet ex consensu fere unanimi, quo in omnibus sacris Græcorum Fastis hodie celebratur.

[3] [Illius, quod Sirletianum suppeditat, elogium, aliudque,] Ut quid ergo viri eruditissimi, qui Romanum hodiernum reformarunt, Ammonem ex hoc exclusere? An forte, quod ad ἀπαθείαν seu impassibilitatem pervenisse, damnato errore a Palladio tradatur? Sed hæc hujus biographi, non Sancti culpa est. Utut sit, Ammonis, quem etiam apud nos tom. 3 Maii pag. 357 Sanctum appellat S. Athanasius, eximiam prorsus raramque sanctitatem dicenda, quantum opinor, sufficienter aperient. Ut autem lector qualemcumque saltem Sancti notitiam in ipso statim hujus Commentariilimine habeat in promptu, Elogium, quo in Menologio Sirletiano Ammon ornatur, prævie una cum illius annuntiatione huc transcribo. Sic habet: Eodem die (quarto nimirum Octobris) commemoratio sancti patris Ammonis Ægyptii. Hic cum esset Ægyptius genere, parentibus orbatus, a patruo coactus uxorem duxit sub Maximiano imperatore; vixit autem cum illa annos decem & octo, quam non ut uxorem, sed ut sororem habebat, quin etiam illi persuasit, ut virginitatem servaret. Itaque & ipsa & omnibus rebus derelictis, in montem Nitriæ prope Ægypti desertum secessit, una tantum veste nocte & die corpus tegens. Produxit autem vitam usque ad Magni Antonii tempora sub Magno Constantino, celebri & primo Christianorum imperatore. Hujus Viri sanctitatem admiratus est beatus Antonius præsertim propter miracula, quæ per ipsum plurima Dei benignitas effecit. Græcum etiam, quod e Bibliotheca Ambrosiana Ms. habemus, Sancti elogium eamdem ob causam, eumdemque in finem Græce simul & Latine huc transfero.

[4] [quod huc Græce una cum adjectæ] En illud: ὅσιος πατὴρ Ἀμοῦν θεοφόρος ἐν ἀσκηταῖς μέγας ἐγένετο, ὑπῆρχε δὲ ἀπὸ τῆς Αἰγύπτου φιλομόναχος ὢν ἀπὸ νεότητος· κατὰ δὲ τοὺς καιροὺς Μαξιμιανοῦ τοῦ βασιλέως λαβὼν γυναῖκα βίᾳ τοῦ πατρὸς ἔπεισε κἀκείνην παρθενεύειν καὶ καταλιπὼν ἃπαντα καὶ ἀυτην, ἀπελθὡν ἐν τῷ τῆς Νιτρίας ὄρει εἰς την συνέγγυς τῆς Ἀιγύπτου ἔρημον ἡσύχασεν ἐν μόνον ἱμάτιον φέρων νυκτὸς καὶ ἡμέρας· παρέτεινε δὲ ζωὴ ἄυτου μεχρὶ τῶν ἀγώνων τοῦ μεγάλου Ἀντονίου ἐπί τῆς βασιλείας Κωνσταντίνου τοῦ μεγάλου καὶ ἀοιδίμου καὶ πρώτου Χριστιανῶν βασιλέυσαντος· ἐξ οὗ καὶ τῆς μακαρίας ψυχῆς τοῦ Ἀμοῦν τοῦ σωμάτος ἐξελθούσης καὶ πρὸς οὐρανὸν ἀναφερομένης, καθεζόμενος ἅγιος Ἀντώνιος καὶ διδάσκων τινὰς ἀδελφοὺς ψυχοφελῆ ρῆματα καὶ ἰδὼν τῆν ἁγίαν ψυχὴν τοῦ θεοφόρου Ἀμοῦν, ἐξαίφνης ἀναστὰς καὶ βλέπων πρὸς οὐρανὸν ἐδοξάσε τὸν Θεὸν· ἔβλεπε γὰρ ἀυτην ὑψιφερομένην ὑπὸ ἀγγέλων· τῶν δὲ παρόντων θαυμαζόντων ἐξαιφνῆ τὴν τοῦ πατρὸς ἐγέρσιν, διηγήσατο ἀυτοῖς τὸ θέαμα ἐιπὼν, ὅτὶ ἅγία ψυχὴ τού Αμμοῦν είς οὐρανὸν ἀπέρχεται· παρῆσαν δὲ τινες τῶν ἔξ Ἀιγύπτου ἀδελφῶν καὶ ἀκριβώσαντες τὴν ὥραν καὶ τὴν ἡμέραν, ἀπήλθον είς Αἰγυπτον ὁδὸν ἡμερῶν δέκα διανύσαντες καὶ ὥρον οὕτως ὅτι κατ᾽ ἀυτὴν τήν ὥραν ὅτε πατὴρ διηγήσατο ἀυτοῖς τὸ ὄραμα, ἐκοίμηθη ἀνὴρ.

[5] Habe nunc versionem Latinam: Sanctus pater Amon Theoforus inter ascetas eminuit; [versione Latina transcribitur, e bibliotheca Ambrosiana depromptum.] fuit autem ex Ægypto, monasticæ vitæ ab adolescentia sua studiosus. Cum autem, rerum potiunte Maximiano imperatore, a patre coactus duxisset uxorem, castitatem servare & ipsi persuasit, relictisque omnibus atque etiam ipsa, in montem, qui prope Ægypti solitudinem situs est, solitariam vitam amplexus est, unicum die ac nocte vestimentum ferens. Ipsius porro vita usque ad Magni Antonii sub imperio magni celebrisque Constantini, qui primus e Christianis imperavit, certamina tenuit. Deinde vero cum beata Ammonis anima e corpore migrasset, atque ferretur ad cælum, simulque sanctus Antonius, qui sedens fratres aliquos utilia animæ verba docebat, sanctam Theofori Ammonis animam vidisset, statim surgens intuensque in cælum Deum glorificavit; vidit enim illam ab angelis in cælum efferri. Cum autem subito surrexisse patrem, præsentes mirarentur, visionem exposuit, dicens, sanctam Ammonis animam in cælum migrasse. Aderant porro quidam e patribus Ægypti, notataque hora ac die, in Ægyptum decem dierum itinere (montem S. Antonii 13 dierum itinere a Nitria infra collocat S. Athanasius) sunt profecti, reque examinata, intellexerunt, eadem hora, qua ipsis visionem pater narrarat, Virum obdormivisse. Tale est, quod e Bibliotheca Ambrosiana Ms. habemus, S. Ammonis elogium, non undequaque, uti ex dicendis patescet, correctum; quod etiam forte de elogio Sirletiano supra recitato est dicendum.

[6] Quod jam porro ad Sancti, quæ Basilianum & Menæa excusa etiam suppeditant, [Vita Sancti ex Palladio edenda.] elogia pertinet, hæc pariter huc transcribere, visum non est. Cum autem opportunum fuerit, Menæa etiam excusa & Basilianum adducam in medium, sive ut ex iis rei tractandæ lucem afferam, sive ut correctionem, ubi opus est, adhibeam. Pergo nunc ad monumenta antiquiora, ex quibus pro majori saltem parte deprompta videntur, quæ jam recitavi, bina S. Ammonis elogia. Apud Rosweydum in Vitis Patrum duæ occurrunt S. Ammonis Vitæ, non admodum prolixæ, seculo quarto fere elapso, sequentive inchoato scriptæ, quarum altera Rufinum habet auctorem; altera vero vel Heraclidem vel Palladium. Hæc enim exstat non tantum in Historia Lausiaca, quæ ex duobus libris, Palladii uno, altero Heraclidis conflata videtur, verum etiam in ipsomet Heraclidis apud Rosweydum Paradiso. Porro S. Athanasius, Ammoni æqualis, in Vita S. Antonii, nonnulla etiam ad S. Ammonem spectantia memoriæ prodit. Vita a Palladio vel ab Heraclide conscripta, utut brevis, altera nihilominus, a Rufino contexta, est prolixior. Illam solam & quidem, ut plerosque eruditos sequar, sub Palladii nomine, utut ex dictis Palladii forsan non sit, Commentario huic subjungo, additurus etiam vel hic, vel in Annotationibus quæcumque sive ad infirmandam, sive ad roborandam aut illustrandam Palladii narrationem vel ex breviori Rufini narratione, vel ex S. Athanasii in Vita Antoniana de Ammone loco, vel ex Sozomeno & Socrate, qui seculo quinto floruerunt, vel ex aliis denique monumentis fide dignis judicaro conducere.

§ II. Sancti natales, nuptiæ, castitas in matrimonio & an ab ipso hujus initio in solitudinem Nitriæ secesserit.

[Ammon, ad nuptias compulsus,] Ammon, inquit apud Rosweydum Rufinus, locupletibus & generosis parentibus natus est, in Ægypto scilicet, cui regioni, nomine omnino contradicente, ab omnibus adscribitur. Sanctus, utut matrimonio jam maturus, nuptias aversabatur, fuitque nihilominus ad nuptias compulsus. Testatur id Rufinus, testatur & Palladius, cui etiam Socrates & Sozomenus subscribunt, ut hic inter omnes, qui hac de re tractant, apprime conveniat. Verum non æque inter omnes convenit, a quibus Sanctus ad nuptias fuerit compulsus. Rufinus, cui etiam jam recitatum Ms. Bibliothecæ Ambrosianæ elogium suffragatur, id a parentibus factum scribit; Palladius vero, vel, si mavis, Heraclides, affirmat, S. Ammonem jam tum, cum id accidit, parentibus orbum fuisse, ut nullam proinde ab his vim pati potuerit. Adhæc diserte tradit, fuisse Sanctum a patruo ad nuptias coactum. En ipsa ejus, quæ initio habet, de Ammone verba: Cum esset … parentibus orbatus Adolescens, circiter viginti duos annos natus, vi a suo patruo mulieri junctus est matrimonio. Aperte itaque hic inter se pugnant Rufinus & Palladius. Verum utri assentiendum est? Nihil suppetit, ut vel pro Rufino, vel pro Palladio indubitanter pronuntiem. Palladio nihilominus, cui Menæa excusa & Sirletianum consentiunt, favere etiam videntur Sozomenus & Socrates. Prior enim lib. 1 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 14 hæc scribit: Per idem tempus Ammon quoque Ægyptius monasticam philosophiam excoluit. Quem fama est, compellentibus proximis, uxorem … duxisse: posterior vero Hist. Ecclef. lib. 4, cap. 23 ita commemorat: Cum nonnulli ex propinquis eum (sanctum Ammonem) hortarentur, ut uxorem duceret, nec conjugium contumeliis afficeret, paruit ille & nuptias celebravit.

[8] [ab uxore, ut continentiam in matrimonio servent, impetrat;] Ita Socrates & Sozomenus, qui cum dicant, Ammonem vel a propinquis vel proximis ad nuptias fuisse coactum, favere utique videntur Palladio, qui id non a Sancti parentibus, sed a patruo factum, memoriæ prodit. Utut sit, Sanctus equidem ad nuptias fuit compulsus. Ammon adeo puellam in uxorem accepit, corona, ut tunc nubentibus solenne erat, sese redimivit, reliqua omnia, quæ tunc moris erant, implevit, sponsam ad cubile ipsumque lectum nuptialem comitatus est. Verum cum jam omnes recesserant, solusque cum uxore sua erat relictus, e lecto se proripit, ostium claudit, sumptoque sedili, sponsam vocat, eique, quo ad castitatem servandam excitetur, de virtutis hujus dignitate atque excellentia verba facit. Adhæc librum Novi Testamenti accipit, ex eoque, quæ de cœlibatu & matrimonio tum Christus ipse, tum etiam Paulus Epistola ad Corinthios tradit, sponsæ prælegit, addens etiam suopte ingenio non pauca, prout ei inspirabat Dei Spiritus. Hæc omnia locis citatis Palladius, Socrates, Sozomenus & Rufinus vel diserte tradunt, vel certe non obscure insinuant. Nec optato successu caruit Ammonis conatus. Etenim uxor ejus, audita sacræ Scripturæ lectione, adeo divina gratia fuit incensa, ut & Mariti sui voto libens obtemperarit, pronamque admodum & ad virginitatem servandam & ad separati thori usum voluntatem attulerit.

[9] Socrates loco supra citato etiam tradit, Ammonem ejusque conjugem ipso statim matrimonii sui initio, [cum hac tamen, contra ac tradit Socrates.] antequam congrederentur, sæculari vitæ nuntium remisisse, seque una ad montem, qui Nitriæ dicitur, contulisse. Hæc, inquit, & alia ejusmodi plurima (sanctus Ammon) apud uxorem suam virginem locutus, persuasit illi, ut simul ambo, antequam congrederentur, sæcularem vitam abjicerent. Cum hæc inter se pacti essent, ad Montem, qui Nitriæ dicitur, se conferunt. Ita ille, etiam addens: Ibi in tugurio degentes, ad modicum tempus communi usi sunt monasterio sine ullo virilis ac muliebris sexus discrimine, cum unum essent in Christo, sicut ait Apostolus. Non longo post tempore novitia & incorrupta virgo Ammonem sic allocuta est: Te, qui castitatem sectaris, non decet in tam arcto domicilio mulierem intueri. Quam ob rem, si placet, uterque nostrum separatim exercitationes nostras peragamus. Id quoque pactum ex æquo placuit ambobus. Sejuncti igitur a se invicem reliquum vitæ tempus ita transegere. Hæc etiam Socrates, volens scilicet præterea, brevi post contractas nuptias Ammonem ejusque conjugem communi etiam domo seu habitatione amplius usos non esse. Verum tam hoc quam Ammonis una cum uxore sua ad montem Nitriæ brevi post contractas nuptias accessus apertissime pugnat cum Palladio, Rufino & Sozomeno.

[10] Etenim Rufinus sic scribit: Cumque (Ammon scilicet ejusque uxor) plurimo tempore solius Dei contenti testimonio, [diu adhuc domo & habitatione mansit conjunctus,] spiritu magis essent, quam carne sanguineque conjuncti, post obitum amborum parentum, ille quidem ad vicinum deserti secedit locum, virgo vero intra domum residens, in brevi & ipsa multitudines virginum, & ille multitudines congregat monachorum. Plurimo itaque post nuptias contractas tempore unam eamdemque domum occupatam fuisse ab Ammone ejusque conjuge, indicat Rufinus. Idem porro multo adhuc dilucidius facit Sozomenus, loco citato sic scribens: Cum mulier (Ammonis uxor) sermonem quidem de virginitate approbaret, verum sejungi ab illo (Ammone scilicet) moleste ferret, ipse seorsum cubans octodecim annis cum ea mansit, ne sic quidem monasticæ abstinentiæ leges negligens. Quod vero jam ad Palladium pertinet, idem fere hic tradit, quod verbis proxime jam recitatis Sozomenus, ut hic sua ex Palladio verosimiliter deprompserit. Ejus proinde verba, quæ præterea ad calcem Commentarii Vita edenda num. 3 exhibet, huc non transcribo. Nullus interim dubito, quin tribus hisce posterioribus scriptoribus, qui Ammonem una cum uxore sua diu post contractas nuptias in una eademque domo esse versatum tradunt, quisque potius assensurus sit, quam uni Socrati, qui, a re gesta Palladio etiam & Rufino remotior, contrarium memoriæ prodit.

[11] At vero quamvis Ammon tanto temporis spatio cum uxore sua manserit & domo & habitatione conjunctus, non minus propterea religiosæ asceticæque vitæ exercitia obibat. Colenda Balsamone, quæ vitis in modum colitur plurimumque laboris exigit, occupabatur assidue. Ac per diem quidem difficili illo labore vacabat; [religiosam nihilominus interea, asceticamque vitam agens.] vesperi vero domum reversus, orationi se dabat, sumptaque cum uxore cœna, nocturnarum precum, quod sibi præstituerat, pensum persolvebat, iterumque die sequenti ad horti sui culturam, idque multo mane redibat. Porro uxore ejus tum propria animi propensione, tum Viri exemplo vitam quoque ad pietatis virtutisque leges exigente, ambo ad felicem illam beatamque animæ pacem pertigerunt, quam experiri solent, qui eo modo, quo fieri id in hac vita potest, universos pravos animi affectus subegere. Docent iterum hæc omnia Palladius, Rufinus, Socrates & Sozomenus locis citatis. Porro quamvis Sanctus, utut a conjuge sua nondum habitatione sejunctus, austerum admodum, Deoque simul & angelis gratissimum vitæ genus duceret, id tamen Virum, ad perfectiora semper omni studio contendentem, non ita afficiebat, quin de amplectendo sanctiori adhuc vitæ genere subinde cogitaret. Vitæ monasticæ desiderium, quo in juventute flagrarat, in eo, provectioris ætatis jam facto, non modo non remiserat, sed contra majores vires acceperat. Hinc Deum precabatur assidue, ut in uxore sua virtus ac pietas incresceret, quo tandem, hac consentiente, in omnimodo secessu vitam agere sibi fas esset. Nec preces Sancti irritæ fuerunt, sed optatum produxerunt effectum. Qui id factum sit, § sequens aperiet.

§ III. Sanctus in montem Nitriæ secedit, monasteria in hoc primus exstruit, discipulos acquirit, edit miracula, S. Antonio utitur familiariter.

[Ammon, consentiente uxore, montis Nitriæ eremum petit.] Virtutis, quam sectabatur Ammon, admiratione defixa ejus uxor noluit deinde, ut Vir tantæ perfectionis in domo sua lateret incognitus, necessariumque proinde duxit, invicem etiam, quo in solitudine viverent, salutique & spirituali aliorum profectui inservirent, habitatione sejungi. Ipsamet prior hac de re Maritum alloquitur, & quidem eum, ut, si Deum ex toto corde a se diligi probatum velit, sejunctioni huic assentiatur, obnixe rogat. Ammon cum gaudio, gratiarumque actione uxoris accipit propositum, votique sic tandem factus compos, Deum, cui rem refert acceptam, glorificat. Porro cum neuter consanguineos, a quibus impediretur, haberet, domum, quam incoluerat, uxori suæ Ammon reliquit; ipse vero in solitudinem proximam, monti Nitriæ impositam, atque a Schetica solitudine 30 amplius leucis remotam sese recepit. Liberum hic nactus virtuti campum, quos non in ea fecit progressus? Panem in cibum, & aquam in potum adhibebat, a vino semper & oleo rigidissime abstinens; diem subinde unum, subinde duos & subinde etiam plures transigebat omnino jejunus. Tanta erat Vir sanctus in castigando subigendoque corpore severitate. Atque hæc quidem, quo suam ipsiusmet salutem tutius operaretur, præstabat: quid vero, ut aliorum etiam saluti consuleret, insuper egerit, nunc expono.

[13] In monte Nitriæ, cum eo accessit S. Ammon, nondum multa exstabant monasteria. Ita in Vita edenda num. 5 affirmat Palladius. Verum initium sane, [Nulla tunc ibi ex opinione Rusini, cui] inquit apud Rosweydum in Vitis Patrum cap. 30 Rufinus, habitationis monasteriorum, quæ in Nitria sunt, sumptum tradebant ab Ammone (Sanctum nostrum intellige) quodam, cujus animam, cum exisset de corpore, vidit ferri ad cælum sanctus Antonius, sicut refert scriptura illa, quæ Vitam describit beati Antonii. Montem ergo Nitriæ secundum Rufinum primus omnium incoluit, monasteriisque instruxit Sanctus noster. Posterior adeo hic scriptor, utpote secundum quem in monte Nitriæ, cum eo accessit S. Ammon, nulla adhuc fuerint monasteria, pugnat cum Palladio, qui ibidem jam tum aliquot exstitisse monasteria, non obscure indicat. Verum utri assentiendum est, Palladione an Rufino? Ambo hi scriptores, utpote ætati Ammonis proximi, atque in Nitria versati, omnia prorsus, quæ ad Sancti vitam mortemque pertinent, adjuncta ad amussim potuerunt habere perspecta. Non est ergo, cur saltem hac ex parte potiorem fidem aleruter hic mereatur. Verum Rufino suffragatur loco supra citato Sozomenus, uti etiam apud nos tom. III Maii pag. 295 supparis ævi monachus, qui S. Pachomii, Sancto nostro æqualis, Acta in litteras misit. Utriusque bujus auctoris verba describo.

[14] Prioris hæc sunt: Hujus (de Ammone loquitur) divini Viri, [Sexomenus & auctor Vita S. Pachomii suffragatur, nec Henschenius noster,] qui monasteriorum in illis partibus (Monte Nitriæ) princeps atque institutor fuit, multi ac memorabiles discipuli exstiterunt: posterioris vero ista: Quod de Antonio, postquam is e vita migraverat, orbi testatum voluit sanctissimus archiepiscopus Athanasius, cum præclare ab eo Acta describeret; quibus etiam scriptis sancti patris nostri Ammon conversationem complexus est (ejus videlicet, qui primus fuit fratrum in Monte Nitriæ solitarie degentium) uti & Theodori, quem vitæ suæ socium Ammon habuit. Ita Sozomenus & Actorum S. Pachomii scriptor suppar, quorum ego auctoritate, cum Rufini testimonio conjuncta, ita afficior, ut in Monte Nitriæ, cum eo accessit S. Ammon, nulla adhuc exstructa fuisse monasteria autumen, utut interim ex dictis Palladius oppositum sat aperte doceat. Ast, inquies, S. Frontonius anno circiter Christi 150 fuit in Monte Nitriæ septuagita fratrum abbas. Ita nimirum ad XVII Januarii in Commentario, Vitæ S. Antonii prævio, num. 12, & ad XIV Aprilis in S. Frontone seu Frontonio, abbate Nitriensi, opinatur Henschenius, motus hac, quæ Vitæ S. Frontonii, ab auctore coævo scriptæ, subditur, Appendicula: Hæc sub Antonino (alias Antonio) imperatore gesta sunt, tertio decimo anno imperii ejus.

[15] Fateor, sic habet, in ea opinione aliquando fuit Henschenius; [uti Papebrochius docet,] verum eam numquam firmiter tenuit, tandemque omnino deseruit. Audi Papebrochium tom. III Maii in Annotatis ad Vitam S. Pachomii pag. 296. Sic ibi habet: Fatetur … (Henschenius nimirum) numquam sine scrupulo ipsam (Appendiculam proxime huc transcriptam) a se lectam, multumque dubitatum in Aprili, an, ea neglecta, non esset referendus Fronto ad ætatem Ammonii: nunc vero hoc loco (Vitæ videlicet S. Pachomii supra citato) considerato, quem nolit violenta interpretatione torqueri, in eamdem sententiam omnino transire, ac velle S. Frontonii Vitam ab iis, qui recognituri Aprilem sunt, collocari post martyrum die XIV occurrentium Passiones, ante Vitam S. Abundii: in disquisitione autem prævia de ætate Sancti (Frontonis scilicet) mutari num. 2, & expunctis duabus lineis, quibus in principio dubium relinquit, sive tunc mortuus fuerit S. Fronto, sive ab eo anno (decimo tertio Antonini imperatoris) cibi ad eum (S. Frontonem) cœpti sunt deferri, quod usque ad mortem factum est, vult pro duabus lineis ultimis ante num. 3 hæc substitui: “His ita consideratis, videretur S. Fronto floruisse seculo Christi secundo; sed quis jam tunc in Ægypto fuisse credat monachos tam numerosos, sanctorum Pauli, Antonii, Pachomii Vitas legens, in cujus postremi Vita honoratur S. Ammon titulo Ἀρχιμονάζοντος τῶν ἐν τῷ ὄρει τὴς Νιτρίας ἀδελφῶν?”

[16] [semper adversatus est, monasteria fuerunt.] Dixerim ego, aut Appendiculam istam merum esse imperitumque glossema, aut potius non integre transcriptam a librariis, misereque truncatam fuisse, & sic restituendam: Hæc sub Ammonio Nitriensium monachorum præfecto ac primo institutore, & Constantio imperatore gesta sunt, tertio decimo anno imperii ejus, qui esset Christianæ æræ annus CCCL, sive tunc mortuus fuerit S. Fronto, sive ab eo anno cibi ad eum cœpti sint deferri, quod usque ad mortem factum est; quam sic liceret etiam ad plures annos differre. Huic autem dilationi faverent eæ omnes collationes, ex quibus librum primum de Vitis Patrum Rosweydus noster edidit, ubi inter postremos censetur S. Frontonius & saltem post Paulum, Antonium, Hilarionem, Malchum. Ita hactenus Papebrochius noster, cujus omnia verba huc volui transcribere, non tantum quod Henschenium suam, qua jam a seculo æræ Christianæ secundo exstitisse in monte Nitriæ monachos aliquando existimarat, opinionem mutasse, doceant, verum etiam quod & usui infra adhuc futura sint, & argumentum, quod pro admittendis jam a seculo secundo in monte Nitriæ monachis ex Vitæ S. Frontonis Appendicula supra huc transcripta peti posset, penitus elidant. Itaque, cum sic nihil etiam hinc habeatur, quod Palladio, monasteria in monte Nitriæ jam tum, cum eo Ammon accederet, statuenti, faveat, Rufino ob jam ante dicta adhæreo, in eamque proinde opinionem abeo, quæ nulla in monte Nitriæ, cum eo primum advenit Sanctus noster, monasteria exstitisse statuit.

[17] [Multa porro exstruxit Ammon, uti etiam cellulas.] At vero, sciscitabitur modo non nemo, quot quidem monasteria S. Ammon in monte Nitriæ exstruxit? Fuisse jam sub seculi quarti finem quinquaginta in monte Nitriæ monasteria, Rufinus in Vitis Patrum apud Rosweydum lib. 2, cap. 21 docet; verum quot ex his exstruxerit S. Ammon, nulla produnt monumenta antiqua. Fuisse tamen non pauca abs illo exstructa, colligere utcumque fas est ex ingenti discipulorum multitudine, quam Sanctus, Nitriensem eremum jam ingressus, sibi habuit adjunctam. In brevi …, inquit de Ammone, in montem Nitriæ jam delato, Rufinus, multitudines congregat monachorum. A Rufino non multum abludit Socrates loco jam supra citato sic scribens: Multi porro hujus Ammonis vitam imitati sunt, & montes Nitriæ atque Scetis paulatim monachorum multitudine sunt repleti. Nec tantum Sanctus monasteria in monte Nitriæ exstruxit, verum etiam multas cellulas, in quas, qui jam ad summum virtutis culmen pervenissent, vitæque magis solitariæ apti forent, sese reciperent, in vasta solitudine, monti adjecta, vel ipsemet condidit, vel condi saltem permisit aut etiam curavit; atque id quidem in loco (adi supra num. 2 & infra num. 22) tribus circiter aut quatuor leucis a Nitria dissito. Cellulæ illæ, in quibus singulis singuli tantum includebantur monachi, tanto invicem spatio erant sejunctæ, ut alter alterum nec videre nec audire posset. Porro in exstruendis illis cellulis, saltem quantum ad locum, quo fuere exstructæ, partem etiam habuit S. Antonius. Qui id factum sit, uti etiam quanta hunc inter Sanctum & Ammonem familiaritas intercesserit, jam nunc dicenda aperient.

[18] Sanctus noster, utut in remoto ab hominum societate loco constitutus, [Ammon ex miraculis nomen suum reddidit illustrius,] virtutum suarum fama longe lateque per universam Ægyptum adjacentesque regiones dispersa, magnum brevi atque illustre nomen obtinuit. Id porro ex ingenti miraculorum, quæ operabatur, multitudine non parum deinde est auctum. Hæc, inquit Sozomenus, ab Ægypti monachis studiose notata sunt: quippe qui magni æstimant, veterum monachorum virtutes continua successione sibi a majoribus traditas accurate commemorare. Verum cum monachi illi præfata miracula nosse, atque ad posteros sola traditione transmittere fuerint contenti, pauca dumtaxat ex illis ad cognitionem nostram pervenerunt. Sanctus Athanasius dignum censuit unum, quod Vitæ S. Antonii, quam scripsit, insereret, illudque tanti Viri auctoritas celeberrimum effecit. Adhæc fuit in causa, cur ab omnibus, quos quidem viderim, auctoribus, de S. Ammone tractantibus, fuerit summa cura relatum. Illud proinde, ne aliis hac in re palmam cedam, ipsis S. Athanasii verbis etiam huc transcribo.

[19] Sic habet: Cum trajiciendus sibi (sancto Ammoni) esset Lycus fluvius, [iisdemque, quorum unum ex S. Athanasio huc transcribitur,] quo tempore exundabant aquæ, rogavit Theodorum socium, ut procul secederet, ne sese nudos aspicerent in tranando aquam. Abscedente Theodoro, etiam tum puduit sese nudatum videre. Dum pudore & sollicitudine agitaretur, illico in ripam transfertur alteram. Theodorus itaque, pius & ipse vir, ut reversus vidit illum antevertisse, neque prorsus aqua madidum esse, rogabat, quo ille modo transmeasset. Quem abnuentem dicere ut vidit, apprehensis ejus pedibus, affirmabat, se non ante dimissurum, quam edisceret ab illo. Animadversa Amun Theodori contentione in eo maxime quod dicebat; vicissim postulavit, nemini ut rem aperiret ipse usque ad mortem ejus, & tunc narravit, gestatum se atque trans fluvium positum fuisse, nec vel minimum in aquis deambulasse, neque prorsus id ab hominibus, nec nisi a Domino fieri posse, & quibus ipse concederet, ut olim magno Apostolo Petro. Theodorus itaque rem ejusmodi narravit post mortem Amunis. Duo adhuc alia miracula, quæ Ammonis meritis fuerint patrata, narrantur a Rufino. Verum narrantur & in Vita edenda, hucque proinde a me transcribi non debent: neque enim, ut id faciam, eadem, quæ ad miraculi ex Athanasio jam recitati narrationem, ratio impellit.

[20] Porro miraculorum, quæ magno numero patrabat Ammon, [majorem obtinuit apud S. Antonium æstimationem;] adeo increbrescebat fama, ut etiam ad ipsum, in quo habitabat Antonius, deferretur montem, utut a monte Nitriæ, teste in Vita S. Antonii Athanasio, tredecim dierum itinere remotum. Hinc cœpit magnus ille Sanctus pluris adhuc facere Ammonem, quem jam antea, teste Rufino, plurimi fecerat suspexeratque ob raras eximiasque virtutes, quas non tantum ex aliorum relatu didicerat, verum etiam ipsemet coram observarat, uti fas est colligere ex iis, quæ in Vita S. Antonii de Ammone memorat Athanasius. En verba: Erat quippe (Ammon scilicet monachis S. Antonii ac proin ipsimet Antonio) notus, quod frequens istuc (ad montem Troïcum, Antonii vulgo dictum) se conferret, multaque per eum ederentur signa. Nec tantum magnam de S. Ammone æstimationem conceperat Antonius, verum etiam intimam cum eo, ut apparet, amicitiam familiaritatemque contraxerat. Duo, quibus id probem, argumenta adduco in medium. Primum, cui tamen multum insistendum, non reor, petitur ex Apophthegmatis Patrum apud Cotelerium Monument. Græcor. tom. 1, pag. 392, ubi hæc leguntur: Abbas Ammun Nitriota venit ad abbatem Antonium, & ait illi: Ego plus te laboravi; cur ergo nomen tuum magnificatum est inter homines super me? Respondit abbas Antonius: Quoniam Deum plus, quam tu, diligo. Eadem ad verbum fere etiam apud Rosweydum in Vitis Patrum lib. 5, cap. 17 occurrunt, familiaritatemque, si modo veritati congruant, Antonium inter & Ammonem arguunt. Verum tum quæstio, tum responsio, quam comprehendunt, habet sane, cur cuilibet mira credituque appareat difficilis. Quis enim vel quæstionem hujusmodi vel responsionem cum vanæ gloriæ fuga, altaque sanctorum Virorum animi demissione facile componat?

[21] [quo etiam Sancto usus est familiariter.] Priori itaque, quod ex verbis huc jam transcriptis formatur, argumento utcumque quidem probatur, non tamen sat solide stabilitur Sancti nostri cum S. Antonio familiaritas. Alterum adeo, quo hanc firmius stabiliam, in medium nunc adduco. Petitur id itidem ex Patrum Apophthegmatis; in his quippe apud Cotelerium Monument. Græcor. tom. 1, pag. 351 & seq. ita memoratur: Venit aliquando abbas Antonius ad abbatem Amun in Monte Nitriæ, & ubi congressi sunt, dicit abbas Amun: Quandoquidem per preces tuas fratres multiplicati sunt, cupiuntque eorum nonnulli cellas dissitas ædificare, ut quiete inibi vivant; quanto spatio jubes, ut construendæ cellæ distent ab hoc loco? Dixit ille: Manducemus hora nona (nostro horas computandi modo hora tertia post meridiem) & egrediamur, ac solitudinem perambulemus conspiciamusque locum. Ut autem peragrarunt, quo usque sol ad occasum venisset, ita locutus est abbas Antonius: Oremus, atque hic statuamus crucem, ut ibi ædificent, qui ædificare volunt; quo ii, qui illic manebunt, quando ad eos, qui hic versaturi sunt, accedere voluerint, gustata ad horam nonam parva sua buccea, sic accedant; & qui hinc idem facientes perrexerint, in mutua visitatione absque mentis distractione perseverent. Est autem intervallum lapidum duodecim. Invisit igitur Ammonem aliquando etiam S. Antonius; quod utique amicitiæ, ab hoc cum illo cultæ, argumentum est minime dubium. Adhæc Ammon (vide verba ex Patrum Apophthegmatis proxime huc transcripta) distantiam etiam a Nitriensi monte, qua in deserto novas, quas monachis suis, numero jam auctis, meditabatur, cellulas exstrueret, assignari sibi voluit a S. Antonio, hicque etiam reipsa illam assignavit, ut sane alter altero usus fuisse videatur perquam familiariter.

[22] Nec hoc tantum ex mox recitatis Apophthegmatum verbis discimus, verum etiam historiam, his comprehensam, ortum nomenclationemque, quod supra indagandum assumpsi, dedisse loco, [Loci, qui Cellia dicebatur, origo.] qui, ut num. 2 dictum, ob ingentem cellularum hac illacque in illo dispersarum multitudinem Celliorum locus seu Cellia audiebat. Verum illam historiam ob magnam quatuor leucarum seu duodecim lapidum distantiam, quam cellulas, in solitudine monti Nitriæ contigua exstruendas, habere ab hoc monte voluerit Antonius, tom. 7 Monumentorum Ecclesiasticorum, pag. 157 in dubium vocat Tillemontius. Ast an merito? Ratio, cur id faciat, rem minime, ut mihi equidem apparet, potest evincere. Sunt enim, qui distantiam, quam a monte Nitriæ habuerit Celliorum seu Cellularum locus, vel prorsus faciant eamdem vel paulo dumtaxat minorem. Rufinus apud Rosweydum de Vitis Patrum lib. 2, cap. 22 sic scribit: Post hunc vero (montem Nitriæ nimirum) alius est locus in deserto interiori, decem fere ab hoc millibus distans, quem locum pro multitudine dispersarum in eremo cellularum Cellia nominaverunt. Sozomenus Nitriam inter & Cellularum locum stadia statuit septuaginta; quod intervallum distantiam, quæ decem passuum millibus paulo sit minor, complectitur. Cum ergo decem passuum millia quatuor circiter leucas horarias conficiant, Rufinus & Sozomenus Cellularum locum collocant eadem fere a Monte Nitriæ distantia, qua ab hoc illas exstrui Ammoni suasit Antonius. Quamvis autem (vide num. 2) quinque dumtaxat passuum millibus a monte Nitriæ Cellularum locum collocet Cassianus, istæc distantiæ, quam assignat, diversitas verosimiliter trahit originem ex termino diverso, a quo intervallum, quod utrumque inter locum intercedit, numerare incepit. Itaque ob rationem, quam affert Tillemontius, a vero aliena mihi non videtur supra relata ex Patrum Apophthegmatis historia, ac proin Celliorum, quæ ex hac eruitur, origo sat verosimilis apparet.

§ IV. Sanctus e vivis excedit; tempus, quo hoc evenerit, aliaque nonnulla, ad Ammonem pertinentia, exponuntur.

[Ammon diem extremum claudit.] Annos duos supra viginti, intra quos bis quotannis sanctissimam dilectissimamque uxorem suam invisit, in solitudine exegit S. Ammon, corpus suum sævissime castigans, durissimoque vitæ genere assidue macerans. Docet id in Vita edenda Palladius, aliique, qui res a S. Ammone gestas litteris sunt complexi, unanimi fere consensu omnes. At vero, tempore illo expleto, felici e vivis excessu Sanctus migravit ad Dominum, uti iterum Palladius, aliique fere omnes testantur. Ast, sciscitabere, quo tempore id evenit? Annum determinatum nemo sane facile assignet. Verum, utut id ita sit, definire annum, ante quem Sanctus mortalem hanc vitam cum immortali commutarit, nullum plane facessit negotium. Etenim anno 356, uti apud nos tom. 2 Januarii probatum invenies, vivere desiit S. Antonius; ante hunc autem Ammon omni dubio procul mortem obiit. Liquet id ex iis, quæ in Vita S. Antonii memoriæ prodita reliquit S. Athanasius. Iterum, inquit, in monte (sanctus Antonius) cum sederet, sublatis oculis, vidit in aëre quemdam efferri, & magnum eorum gaudium, qui ipsi irent obviam, admiratus ille, atque ejusmodi cœtum beatum prædicans, rogabat, ut, quid illud esset, edisceret; voxque statim ad illum facta est, esse Amunis in Nitria monachi animam. Is ad obitum usque in ascetæ statu perseverarat. Atque a Nitria distat mons, in quo erat Antonius, tredecim dierum itineris intervallo. Qui cum Antonio erant, cernentes admirantem senem, rogabant, quid id esset, audiereque: Jam obiit Amun. Erat quippe notus, quod frequens istuc se conferret, multaque per eum ederentur signa. Ita hactenus Athanasius, cujus omnia verba huc volui transcribere, non tantum quod doceant, animam Ammonis ad cælum deferri vidisse Antonium; verum etiam quod usui postea adhuc futura sint. Hoc præmonito, in annum, quo circiter obierit Sanctus noster, pergo inquirere.

[24] [Id ante annum 356.] Habemus utique ex Athanasii verbis, jam recitatis, obiisse illum ante S. Antonium, ac proin ante annum, quo hic Sanctus obiit, trecentesimum quinquagesimum sextum. At vero, an etiam annus anterior, ante quem Ammon obierit, assignari non potest? Apud nos tom. III Maii in SS. Pachomio & Theodoro abbatibus exstat epistola, ab Ammonio episcopo, Tabennensi quondam monacho, ad Theophilum, patriarcham Alexandrinum, de conversatione & particulari Vita SS. Pachomii & Theodori abbatum conscripta. Porro in hac primo narrat Ammon episcopus, qui in monasterio Tabennensi monachum induerit, idque sub finem anni 352 factum, num. 4 indicat. Deinde vero num. 21 sic scribit: Inde cum tertius mihi inter monachos degenti ageretur annus, nonnemo e patris me amicis ad monasterii fores cum me una cum Bessarione, egregio Dei servo & id temporis janitore, conspexisset, multis obsecravit, nuntians, qua ratione mater mea, ex quo die propinquos & familiares deserueram, magno fuisset dolore oppressa; pater vero universa Ægypti ac Augustamnicæ monasteria adiens, ubi me nullibi reperire potuit, haud aliter quam vita functum deflevisset. Quibus ego auditis, virum Dei Theodorum oravi, monachos mihi ut binos adjungeret, in quorum comitatu matrem videre & consolari, ac deinde cum ipsis redire ad monasterium daretur.

[25] [imo etiam ante annum 355;] Tum ille ad me: Matrem quidem tuam Christianis esse adscriptam scias; tu vero hisce in partibus deinceps non versabere. Quapropter auctor tibi sum, in Monte Nitriæ ut domicilium deligas: illo siquidem loco Viri degunt sanctitate conspicui, Deoque gratissimi. Theodorum indicare volebat eum, qui cum Ammone versabatur, seu hujus fuerat discipulus, (adhuc quippe is in vivis erat) & Ælurionem, & Ammonium, qui non diu post defuncti sunt. Fuit ergo Ammon episcopus, cum tertium jam ageret in monasterio Tabennensi annum, secedere ex hoc compulsus, ac proin anno verosimiliter 355, cum ex dictis idem monasterium sub finem anni 352 primum fuisset ingressus. Tunc autem (vide verba proxime recitata) Theodorus, Tabennensium abbas, ei suasit, ut ad montem Nitriæ atque adeo ad Theodorum, Ammonis, quo de nimirum hic agimus, quondam discipulum, sese conferret. Porro cum Ammon episcopus, in vivis adhuc tunc, cum id ipse consilii a Theodoro, Tabennensi abbate, accepit, exstitisse superstitem Theodorum Nitriensem, verbis mox recitatis diserte affirmet, nihilque simile de Ammone, hujus magistro, quem tamen etiam nominat, memoriæ prodat, sat aperte indicat, vita hunc jam tum functum fuisse. Adhæc Ammonem jam tum, cum Theodori Tabennensis suasu montem Nitriæ petiit Ammon episcopus, e vivis fuisse sublatum, etiam apparet ex eo, quod Ammon episcopus inter viros, in monte Nitriæ sanctitate conspicuos, nominet Theodorum Nitriensem, non autem hujus magistrum Ammonem, qui tamen alioquin, utpote vir sanctissimus, supremusque montis Nitriæ abbas, primo loco nominandus fuisset. Itaque, cum ex dictis Ammon episcopus anno 355 fuerit a Theodoro Tabennensi missus ad montem Nitriæ, anno illo Sanctus noster non amplius fuerit in vivis superstes, ac proin verosimiliter non serius quam anno 354 vitam hanc mortalem cum immortali commutarit. Verum an id etiam citius non evenit?

[27] Sanctus, ut Menologium Basilianum simulque, quemadmodum apparet, [non tamen ante annum 345 aut 346,] supra huc ex Menæis Ambrosianis transcriptum elogium perhibet, in eremum seu montem Nitriæ, Maximiano imperatore rerum potiunte, sese recepit; quapropter, cum Maximianus anno 305 ex calculo, apud eruditos omnes nunc recepto, sese imperio abdicarit, S. Ammon, utpote qui ex testimonio Palladii & Sozomeni, a cunctis hic admisso, duobus dumtaxat annis supra viginti in vita ascetica, seu in monte Nitriæ expletis, obierit, ultra annum 327 aut 328, si duobus illis Fastis sacris standum sit, vitam non protraxerit. Verum tam Menologium Basilianum quam Menæa Bibliothecæ Ambrosianæ Mss. sublestæ admodum fidei, ut sæpius in Opere nostro indicatur, monumenta sunt, ac proin ex his tempus, quo circiter vivere desierit Ammon, sat tuto definiri non potest; quod, potiori etiam in duobus illis monumentis Græcis admissa fide, fieri tamen vel idcirco non posset, quod Socratis historici sequantur errorem num. 9 & seq. refutatum, quo Sanctus, statim atque matrimonium contraxerat, in eremum statuitur ingressus. Alio itaque, ut annum circiter, quo non citius, ad Dominum migrarit Ammon, hic determinemus, recurrendum est. Sozomenus loco supra plus semel citato sub Constantino Magno, paulo antequam de synodo Nicæna, in causa Arii congregata, agat, monasticam seu asceticam S. Ammonis vitam ponit. Videtur adeo secundum hunc scriptorem Sanctus noster non diu ante synodum Nicænam, anno 325 contra Arium celebratam, in Nitriensem eremum sese recepisse, vitam deinceps monasticam seu asceticam ducturus. Fuerit proinde ex mente Sozomeni id anno circiter vel 323 vel 324 factum. Quapropter, cum secundum Palladium atque ipsummet etiam Sozomenum S. Ammon in Nitriensi eremo, postquam hanc ingressus est, annos duos supra viginti exegerit, ex posterioris hujus scriptoris monte non ante annum 345 aut etiam non ante annum 346 mortalem hanc vitam Sanctus noster terminarit.

[28] Verum an ex eo, quod Sozomenus synodo Nicænæ præponat Sancti nostri in eremum Nitriensem secessum, [imo vero nec forte ante annum 349] necesse omnino est, ut hic ante illam ac proin anno vel 323 vel 324 evenerit? Sozomenus temporis ordinem, quo res gestæ sunt, non ubique, ut a pluribus notatum, rigide observat, ac proin nihil obstat, quo minus Ammonis in Montem Nitriæ secessus aliquot etiam annis post synodum Nicænam differatur, si modo, cur id fiat, ratio aliunde queat afferri. Dispiciendum adeo est, an id locum hic obtineat. Papebrochius noster (vide verba ejus num. 15 & seq. huc transcripta) Appendiculam, Vitæ S. Frontonis seu Frontonii apud nos ad quartum decimum Aprilis diem subjunctam, mendosam prorsus putat, sicque illam pronuntiat esse restituendam: Hæc sub Ammonio Nitriensium monasteriorum præfecto ac primo institutore, & Constantio imperatore gesta sunt tertio decimo anno imperii ejus. Placet hæc mihi Papebrochii opinio. Jam vero, cum res, de quibus in Appendicula, ita ad mentem Papebrochii restituta, sermo est, anno tertio decimo Constantii imperatoris simulque sub Ammonio, primo Nitriensium institutore, gestæ dicantur, hic utique Ammonius, qui alius non est a Sancto nostro, anno Constantii imperatoris tertio decimo, qui partim cum anno Christi 349, partim cum anno 350 congruit, in vivis adhuc fuit superstes. Hinc porro jam consequitur, ut Sancti nostri, utpote qui viginti duos ante obitum annos in monte Nitriæ vitam asceticam duxerit, in montem hunc secessus aliquot etiam post synodum Nicænam annis ob rationem aliunde petitam possit differri.

[29] [vel etiam 350, evenit;] Ne vero quis memoratam Appendiculam, prout a Papebrochio restituta est, vel ex eo forsan, quod Ammonem anno 349 aut etiam anno 350 contra Sozomenum vivis adhuc annumeret, rejiciendam putet, Sanctum anno 349 aut etiam anno 350 in vivis adhuc fuisse superstitem, alio insuper argumento probo. Tom. 1 Operum S. Athanasii recentioris Benedictinorum editionis pag. 959 & binis seqq. exstat epistola, ab hoc sancto Patre ad Amunem monachum, quem plerique eruditi cum Sancto nostro faciunt eumdem, conscripta. Quæstio quædam apud monachos exorta epistolæ occasionem dedit. Nonnulli quippe hos inter erant, qui nocturnis illusionibus temerari animi corporisque puritatem contenderent. Hac adeo de re ab Amune, Sancto nostro, per epistolam interrogatus S. Athanasius, non inesse ei rei, dum absit propositum, plus peccati, quam egerendis quibuslibet corporis excrementis, ea respondet auctoritate, quæ episcopum, inquit tom. 7 Monumentorum Ecclesiasticorum pag. 673 Tillemontius, jam seniorem dumtaxat decet; eratque, ut apparet, S. Athanasius, cum id fecit, vel Alexandriæ vel in loco ab hac urbe non multum remoto constitutus. Quam ob rem, cum ante annum 341 sanctus ille pater, utpote anno 326 ad cathedram Alexandrinam dumtaxat promotus, nondum fuerit senior episcopus; ab anno autem 341, quo sede sua a Gregorio pseudo-episcopo fuit ejectus, ad annum usque 349 Alexandria procul exsularit, videtur præfatam epistolam non ante annum 349 aut etiam 350 ad Amunem, Sanctum nostrum, dedisse, ac proin hic ad annum usque 349 aut etiam 350 in vivis adhuc fuit superstes. Non citius adeo, quam altero e binis hisce annis mortem obierit. Jam vero, cum secundum jam dicta id etiam non serius quam anno 354 evenerit, fuerit verosimiliter Sanctus inter annum 349 & 354 ac proin anno circiter 350 e vivis sublatus.

[30] [atque id quidem, contra ad Latinus Palladii textus fert,] Atque ita quidem jam definivimus annum, quo circiter Sancti obitus contigerit, enitamur modo, ut & locum determinemus. Sanctus Antonius, uti apud Rosweydum in Vitis Patrum Latinus Palladii textus, a nobis hic edendus prodit, Ammoni instare obitum ex divina revelatione edoctus, Virum sanctum, quo & ejus alloquio frui, alterque pro altero Dominum precari queat, ad sese accersit, venientem imminentis obitus, quem divina revelatione didicerit, certiorem facit, locoque separato positum, ne ex hoc ante suam ad Superos translationem egrediatur, hortatur. Ita quantum ad substantiam Latinus Palladii apud Rosweydum textus, secundum quem proinde S. Ammon non in monte Nitriæ, sed in monte Troïco, qui communiter Mons S. Antonii dicitur, diem extremum clauserit. Verum illa Latini textus Palladii narratio, quæ hoc exigit, quæque jam compendio hic data est, nec in Græco Palladii textu occurrit, nec in Heraclidis apud Rosweydum in Vitis Patrum Paradiso, qui tamen etiam S. Ammonis historiam complectitur.

[31] Cotelerius tom. 3 Monumentorum Græcorum pag. 159 exhibet quidem textum Græcum, [in Nitriensi monte seu cremo.] in quo id ipsum, quod in textu Latino Palladii referri jam docui, etiam narratur; verum, inquit Tillemontius tom. 7 Monumentorum Ecclesiasticorum pag. 672, textus ille Græcus adeo est barbarus, ut Palladii esse minime videatur. Nescio, an eamdem, quam in Græco textu per Cotelerium allato hic deprehendit Tillemontius, styli barbariem quisque deprehensurus sit; verum, utut id sit, Ammonem in Monte Nitriæ vita functum esse, certum fit atque indubitatum ex verbis Athanasii num. 23 huc transcriptis; quibus etiam, quæ hic sanctus pater miraculo de Lyco fluvio, per S. Ammonem prodigiose transmisso, proxime subjungit, hæc adde: Monachi porro, quibus mortem Amunis renuntiaverat Antonius, observato die, advenientes post dies triginta ex Nitria fratres interrogarunt, atque compererunt, ea ipsa die & hora obiisse Amunem, qua ejus animam sursum ferri senex viderat. Ac utrique puritatem animæ Antonii summopere mirati sunt, qui a triginta (imo tredecim, ut Græce habetur) dierum itineris intervallo statim rem didicerat, animamque sursum ferri conspexerat. Ita Athanasius, non obscure sane tum his, tum verbis num. 23 recitatis indicans, Ammonem, non in monte S. Antonii, sed in Nitriensi solitudine obiisse.

[32] Verum hæc de loco, quo Sanctus obierit, dicta sufficiant. [Synesius in Dione de Ammone nostro,] Ad aliud, quod de Sancto adhuc restat, progredior. Synesius in Dione seu de ipsius Vitæ instituto, agens de ingenita quorumdam animis vi, ut sine subsidio litterarum seu scientiarum quæque tractare possint, ait: Ὁποιος Ἀμοῦς Αἰγύπτιος οὐκ ἐξεῦρεν, ἀλλ᾽ ἔκρινε χρείαν γραμμάτων· τοσοῦτον ἀυτῷ τοῦ νοῦ περιῆν. Qualis Amus Ægyptius, litterarum usum non reperit, (malim ego hic cum Rosweydo vertere acquisivit) sed judicavit. Tanta in eo erat mentis vis. Ita Petavius & Cotelerius Græca illa Synesii verba interpretantur. Verum, cum sensum forment admodum obscurum, opportune, ut Rosweydus in Vitis Patrum pag. 69 docet, in Ms. Medicæi Codicis margine ita a Scholiaste apponitur: Ἐρομένου τινὸς άυτὸν, εί ἀναγκαῖα τὰ γράμματα, ἔφη. Εἲ νοῦς ἔῤῥωται, τίς χρεία γραμμάτων; Τὸ δὲ οὐκ ἐξεῦρεν, ἀλλ᾽ ἕκρινε χρείαν γραμμάτων, ἀντὶ τοῦ, οὐκ ἐχρήσατο ἀυτὸς γράμμασιν, ἀλλ᾽ ἀπεφήνατο τούτους δεῖσθαι γραμμάτων, οἵτινες οὑ μέγεθος ἐυτύχησαν νοῦ, ἵνα τὴν ἔνδειαν ἐντεῦθεν ἐπανορθῶνται. Cum quidam eum (Ammonem nimirum) interrogaret, si litteræ necessariæ essent, inquit: Si mens sana est, quis litterarum usus? Hoc vero, quod hic dicitur, litterarum usum non acquisivit, sed judicavit, ideo dicitur, quod ipse non usus sit litteris, sed edixerit, eos litteris seu scientiis indigere, quibus parum mentis obtigit, ut inde mentis defectum supplere & corrigere possint. Porro Petavius putat, illa Synesii hujusque Scholiastæ verba de Ammone Ægyptio seu Sancto nostro esse intelligenda. Verum idem fere responsum, quod his concipitur, S. Antonio attribuit S. Athanasius.

[33] [non autem de Ammone, cujus Plutarchus meminit, verosimilius debet] Hinc nonnullis creditur memoria lapsus esse Synesius, perperamque, quod Antonio Ægyptio attribuendum erat, Ammoni Ægyptio attribuisse. At vero hæc mihi illorum opinio non probatur. Quid ni enim bis idem simileve ad eamdem quæstionem responsum datum esse potuerit, altera quidem vice ab Antonio, altera vero ab Ammone Ægyptio? Cotelerius tom. 3 Monumentorum Græcorum col. 564 in Notis ita scribit: Mihi vero … suspicio oritur, Synesio in mente fuisse Amun Ægyptium veterem illum, cujus mentio habetur apud Plutarchum lib. de Iside & Osiride, & Jamblichum de Mysteriis sect. 8, cap. 3 tamquam mentis & occulti, occultorumque declaratoris, nec non præsidis veritatis. Nam non multo post iterum scribit Synesius: Ἐυμοιρήσαντος ἐκείνην τής ψυχῆς τὴν ἀξίαν, ἣν Ἀμοῦς, Ζωροάστρης, Ἑρμῆς, Ἀντόνιος. Eximiam illam animæ conditionem feliciter adeptos, quam Amus, aut Zoroastres, aut Hermes, aut Antonius habuerunt. Vides, Amun præponi Zoroastri & Hermi, atque disjungi ab Antonio? Quamquam nolim circa rem obscuram contendere. Ita hactenus loco citato Cotelerius. Verum, inquit Tillemontius tom. 7 Monumentorum Ecclesiasticorum pag. 673, cum Synesius postea repetens, quod de Amune pronuntiarat, Antonium ei adjungat, nec Cotelerius ethnicum, de quo intelligatur, Antonium inveniat, imo vero Synesii dicta ad Antonium, anachoretarum patrem, videatur referre, non video, qua de causa Ammon seu Amun, quem tantopere laudat Synesius, credi nequeat Ammon Nitriensis, ut credidit Petavius. Nitria non multum erat remota a Libya, ubi degebat Synesius. Quod autem ponat Synesius Amonem ante Zoroastrem & Hermetem; Antonium vero post illos, nimis infirma est ratio, ut Amonem credatur his omnibus facere antiquiorem. Hæc fere quantum ad substantiam Tillemontius, Petavii aliorumque, qui Ammonem Synesii statuunt a nostro non diversum, opinionem amplectens.

[34] [intelligi: id tamen vel ex Sancti cum aliis homonymia potest revocari in dubium.] In hanc & ego veluti verosimiliorem non illubenter concedo, ac proin de Sancto nostro etiam intelligo Synesium, quando alibi Amonem & Antonium cum iis, quæ maxima antiquitatis existimabat lumina, comparans, ita etiam fere de illis profatur: Homines hujusmodi scientiarum præsidio haud indigent, utpote pollentes ingenio, cui & velle & exsequi æque sit facile, seque, si quempiam hujusmodi offenderet, venerationem ei omnem, & tantum non adorationem, impensurum. Porro quamvis quidem Synesius verosimiliter debeat in Opere laudato de Ammone nostro intelligi, potest tamen id vel ex Sancti cum aliis homonymia merito etiam, uti ex jam dictis facile colliges, revocari in dubium. Pari jure dubitari etiam potest, an omnia prorsus, quæ sparsim in libris de Ammone Nitriota commemorantur, re etiam vera ad Sanctum nostrum spectent, ac nominatim quidem, an ei recte attribuatur consilium, quo monachus, ut in Monumentis Græcis apud Cotelerium tom. 1, pag. 392 & seq. refertur, periculosa tentatione prodigiose fuerit liberatus. Etenim præter Ammonem episcopum, supra jam memoratum, Tabennensem quondam monachum, multi adhuc alii monachi, Sancto nostro homonymi, quibus illa convenire queant, in Ægypti eremis vixere. Ac plures quidem apud nos tom. 2 Januarii pag. 722 & seq. ex Vitis Patrum recensentur, omnes vel sanctitatis & miraculorum fama vel certe vita in eremis piissime rigidissimeque acta illustres. His porro ibidem additur & alter, qui Dioscorum, Eusebium & Euthymium fratres habuit, quique quamvis ab episcopis, velut hæreticus, fuisse damnatus, ab Hieronymo epistola ad Ctesiphontem affirmetur, vitam tamen & ipse inter severissima pœnitentiæ opera in eremo exegit.

VITA
Auctore Palladio,
Ex Historia Lausiaca apud Rosweydum cap. 8.

Ammon seu Amos Ægyptius in Nitria (S.)

A. Palladio.

[Ammon, ad nuptias a patruo compulsus,] Dicebat autem Amon hoc modo vixisse a. Cum esset, inquit, parentibus orbatus Adolescens circiter viginti duos annos natus, vi a suo patruo b mulieri junctus est matrimonio, & cum non posset resistere necessitati, quam ei afferebat patruus, visum est ei & corona redimiri c, & sedere in thalamo, & omnia sustinere, quæ fiunt in matrimonio. Postquam autem omnes essent egressi, qui in thalamo & lecto dormituros collocaverant, surgit beatus Amon, & claudit fores: & sedens vocat beatam & germanam suam conjugem, & ei dicit: Adesdum, domina soror. Deinde, rem tibi narrabo, hoc, quo conjuncti sumus, matrimonium, nihil habet eximium.

[2] Recte ergo faciemus, si abhinc unusquisque nostrum seorsum dormierit, [uxori castitatem persuados;] ut Deo placeamus, intactam nostram reddentes virginitatem. Et cum e sinu suo parvum libellum d protulisset, tamquam ex persona Apostoli & Servatoris legebat puellæ, quæ erat ignara litterarum, plurimam lectionis partem adjiciens ex sua divinitus inspirata doctrina & in vita, in virginitate & castitate degenda eam instituens. Quo factum est, ut illa, Christi gratia repleta diceret: Ego quoque, Domine mi, persuasum habeo, fore ut castam vitam libenter agam; & si quid jubes, hoc deinceps faciam. Ille vero, Ego, inquit, jubeo & rogo, ut unusquisque nostrum seorsum maneat.

[3] Ea vero hoc non tulit, dicens: Maneamus in eadem domo, [huic tamen, cori tantum, non domus, separationem volenti, 18 annos cohabitat;] sed in diversis lectis. Vivens ergo cum ea decem & octo annos in iisdem ædibus, toto die vacabat horto & balsameto e. Operabatur enim balsamum, quæ balsamus instar vitis plantatur, ut in qua colenda & putanda multum laboris ponitur. Vespere ergo domum ingrediens, & faciens orationes, cum ea comedebat. Et rursus nocturnas preces fundens & synaxim peragens, summo mane ibat in hortum. Cum hæc sic fierent, & pervenisset uterque ad impatibilitatem f, vim & efficaciam habuere preces Ammonis.

[4] Postremo autem ei dicit illa beata: Est aliquid, quod tibi dicam, Domine mi, ut, [post quos, illa tandem domo etiam sejungi consentiente,] si me audieris, mihi plane constabit, quod vere ex Deo me diligas. Is vero ei dicit: Dic, quod velis. Ea vero dicit illi: Æquum est, ut tu, qui es vir pius & religiosus, & exerces justitiam, & similiter ego, qui * eandem viam instituti sum secuta, seorsum maneamus, & multi ex eo capiant utilitatem. Non par est enim, ut propter me tanta & talis occultetur tua virtus philosophiæ, qui mecum propter Christum cohabitas in castitate. Is vero, cum ei gratias egisset, & gloriam Deo dedisset, ei dicit: Recte tibi visum est, domina soror, & si hoc tibi placet, tu habeto hanc domum; ego vero abibo, & aliam mihi domum faciam.

[5] [in montem Nitriæ secedit, ibique vita sanctissime acta, patratisque variis,] Qui cum ab ea esset egressus, ingressus est interiora montis Nitriæ. Nondum enim tunc illic erant frequentia monasteria g, & sibi fecit duos cellarum tholos. Et cum vixisset alios viginti duos annos, & recte summam exercitationis virtutem exercuisset, in vita obiit monastica, vel potius translatus est sanctus Amon, natus sexaginta duos annos, bis in anno videns beatam vitæ suæ consortem. Cum is ergo solus esset in Netriis, ferunt ad eum puerum rabie exagitatum, vinctum catenis. Canis enim rabiosus mordendo illi rabiem dederat. Seipsum ergo totum laniabat, ut qui intolerabilem morbum ferre non posset.

[6] [quorum unum] Postquam ergo vidit ejus parentes ad supplicandum procedentes, Quid mihi, inquit, labores exhibetis, o homines, ea petentes, quæ mea merita superant, cum in vestris manibus præsto sit auxilium. Reddite enim viduæ bovem, quem clanculum occidistis, & sanus reddetur vobis puer. Illi ergo, cum convicti essent, læti fecerunt, quæ jussa fuerant, &, eo orante, puer sanus evasit. Accesserunt autem alii ejus visendi gratia, ad quos dixit Vir sanctus tentandi eorum animi gratia.

[7] [& alterum,] Afferte ad me dolium unum, ut habeam satis aquæ ad eos, qui veniunt, excipiendos. Ii autem promiserunt, seipsos allaturos. Cum autem alterum pœnituisset, ubi in vicum venissent, dicit alteri: Nolo occidere camelum, neque ei dolium imponere, ne moriatur. His auditis, alius, suis junctis asinis, magno labore dolium sursum portavit. Præveniens autem Amon ei dixit: Quid quod socii tui camelus est mortuus, interim dum huc venisti? Is autem reversus invenit eum a lupis devoratum h. Multa quoque alia hic Vir fecit.

[8] [ac tertium etiam hic refertur, miraculis,] Hoc autem miraculum narravit beatus Athanasius, Alexandriæ episcopus, scribens in Vita Antonii i, quod, cum aliquando monachi ad ipsum missi essent ab Antonio, erat enim in interiori solitudine Antonius, cum ad ipsum venissent, surrexit senex, & ambulabat cum eis, & cum esset transiturus Lycum fluvium k cum ejus discipulo Theodoro, verebatur exui, ne seipsum videret aliquando nudum, & interea dum de ea re dissereret, inventus est trans fluvium, ut qui absque cymba in ecstasi trajecisset, translatus ab angelo. Fratres autem natatu transmiserunt.

[9] [apud S. Antonium, qui animam ejus ad cælum ferri videt, vita defungitur.] Postquam autem accessit ad Antonium, primus ei dixit Antonius: Cum Deus mihi multa de te revelasset, & tuam translationem mihi significasset, te ad me accersivi necessario, ut, cum nobis invicem frui licuisset, pro nobis invicem intercederemus. Cum autem eum collocasset in quodam loco longe separato, hortatus est, ne recederet ante translationem. Cum autem ipse seorsum fuisset consummatus, vidit Antonius ejus animam in cælum assumptam ab angelis l. Hic est ergo Amon, qui sic vixit, & sic obiit. Hunc Lycum fluvium ego cum metu pontone aliquando transmisi. Est enim fossa Magni Nili.

ANNOTATA.

a Quæcumque hujus Vitæ auctor de Ammone hic refert, didicit ex Arsisio, Montis Nitriæ monacho, qui Ammonem erat intuitus, eumque verosimiliter etiam habuerat magistrum. Liquet id ex verbis, quæ dicendis de S. Ammone cap. 7 proxime præmittit, uti hoc inspicienti patescet.

b Dissonat hic a Palladio Rufinus, scribens, Ammonem non a patruo, sed a parentibus ad nuptias fuisse compulsum. Utri potius assentiendum sit, ex Commentario num. 7 & seq. collige.

c

In more scilicet olim positum erat, ut nuptiarum die tam sponsus, quam sponsa corona redimiretur. Claudianus de nuptiis Honorii ita canit:

Tu festas, Hymenæe, faces, tu, Gratia, flores
Elige, tu geminas Concordia necte coronas.

Plura de hoc argumento videsis apud Rosweydum in Onomastico ad titulum Corona redimiri.

d Verosimillime Novi Testamenti librum; in hoc enim tum Christus ipse, tum Paulus Apostolus multa in cælibatus commendationem commemorat.

e Secundum Socratem, cui Menologium Basilianum suffragatur, se Sanctus non diu post contractas nuptias a conjuge sua separavit non tantum lecto, verum etiam habitatione & domo. Adi Commentarium num. 9 & seq. ubi etiam invenies, Palladio hic fidem potius esse attribuendam.

f Ita hic explicatur, quæ in Græco textu adibetur a Palladio, vox Ἀπαθεία;; quam uti adCtesiphontem scribit Hieronymus, Nos impassibilitatem, vel imperturbationem possumus dicere, quando numquam animus ullo perturbationis vitio commovetur; &, ut simplicius dicam, vel saxum, vel Deus est. Itaque vox Ἀπαθεία, a Palladio Græce adhibita, quæ hic impassibilitas Latine redditur, idem Latine sonat atque affectuum perturbationumque vacuitas. Uti autem hæc Deo inest naturaliter, ita & virtutum exercitio, impigro Dei cultu, perpetuaque cum Creatore interna animi conversatione comparari ab homine in hac vita non perfecte, sed eo dumtaxat modo potest, quo fieri id humana permittit fragilitas. Nec enim homo in hac mortali vita ad illud summæ perfectionis fastigium umquam conscendit, quo deinceps ab omnibus omnino animi perturbationibus sit liber. Hic ergo caute, ut recte monet Rosweydus, legi debet Palladius, qui erroneæ damnatæque Apatheïtarum opinioni videtur adhæsisse.

g Indicat hic Palladius aliquot etiam in monte Nitriæ, antequam eo se conferret Ammon, exstitisse monasteria. Verum vide, quæ in Commentario num. 13 & seqq. disputata sunt.

h Duo hæc miracula absunt & ab Heraclidis Paradiso apud Rosweydum, & a textu Græco Palladii apud Meursium.

i Apud nos tom. 2 Januarii num. 80 & in recentiori Operum S. Athanasii per Benedictinos editione, quam & in Comment. sum secutus, tom. 1, parte 2, pag. 841 & seq.

k Ortelius in Ægypti Tabula Mæridem inter & Mareotidem paludes ponit Lycum fluvium; verum, cum fluvius, trans quem Ammon divina virtute fuerit transvectus, infra vocetur Fossa Magni Nili, dubito, an de Lyco Ortelii hic sermo sit, licet interim alium in Ægypto fluvium nomine Lycum non norim.

l Pugnat hic Latinus Palladii textus cum S. Athanasio, & cum omnibus aliis scriptoribus, qui res, ad Ammonem spectantes, litteris mandarunt. Adi disputata Comment. num. 30 & seq.

* l. quæ

DE S. PETRONIO, EPISCOPO CONF.
BONONIÆ IN ITALIA.

CIRCA ANNUM CCCCL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Petronius episc. conf. Bononiæ in Italia (S.)

AUCTORE J. B.

§ I. S. Petronii apud martyrologos & veteres scriptores mentio, & natales.

Illustrem Bononiensium præsulem juxta ac patronum S. Petronium, de civitate sua, si quisquam alius, [Sancti,] optime meritum, a generis claritudine, doctrina, virtute, miraculis, rebusque præclare gestis, cum martyrologi, tum scriptores alii impense laudarunt: ab illis exordium facio. Martyrologium Usuardi Florentinum ad diem IV Octobris ita habet: Item S. Petronii, episcopi & confessoris. Usuardinum Greveni: Item, Petronii, episcopi Bononiensis & confessoris, qui Vitas Patrum conscripsisse fertur. Idem Molani, anno 1583 typis editum: Bononiæ sancti Petronii, episcopi & confessoris. Germanicum, Canisio vulgo adscriptum: Item S. Petronii, Bononiensis episcopi & confessoris, qui natione Græcus, imperatorio stemmate oriundus, Græcis Latinisque litteris apprime imbutus, in aula Theodosii II, cujus gener erat, spectatissimus, orationi & eleëmosynis se dedit: post Arianæ hæreseos causa Romam venit, a Pontifice episcopus consecratus, Bononiam missus est; ubi populum verbo & exemplo fideliter pavit, & post laudabilem vitam obdormivit in pace. Constantius Felicius: Petronius, episcopus Bononiensis, cujus festum solemne & tutelare est. Floruit tempore Theodosii II. Galesinius: Bononiæ sancti Petronii, episcopi & confessoris, ab adolescentia, in monachalis vitæ institutis, doctrina, sanctitate & miraculis clarissimi. Martyrologium Romanum: Bononiæ S. Petronii, episcopi & confessoris, qui doctrina, miraculis & sanctitate claruit.

[2] Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ: Petronius, Petronio patre, [tum apud nonnullos] prætorii præfecto, Constantinopoli natus, moribus & litteris egregie excultus, a Theodosio juniore imperatore ad Cælestinum Papam adversus Nestorium, patriarcham Constantinopolitanum hæreticum, legatus mittitur. Quo tempore, cum Bononienses Romam ad episcopum deposcendum venissent, Pontifex a B. Petro Apostolo in somnis admonetur, ut, mortuo Felice, eum Bononiæ episcopum consecraret, qui ab imperatore propediem ad se legatus mitteretur. Quare Petronius, etsi invitus, a Pontifice episcopus ordinatus, Bononiam venit; ubi, reliquiis Arianorum dissipatis, multas per urbem parochias instituit: templa plura, in quibus S. Stephani protomartyris, ædificavit cum cœnobio. Vitam, SS. Martinum Turonensem, & Eusebium Vercellensem imitatus, cum monachis ut plurimum duxit. Constantinopolim ad imperatorem profectus, multas inde Sanctorum reliquias, in iis, S. Floriani & sociorum martyrum, S. Hadriani & Nataliæ uxoris, Bononiam detulit. Demum multis pro ecclesia sua laboribus perfunctus, multisque clarus miraculis (in quibus mortuum, qui, dum S. Stephani templum construeretur, casu columnæ marmoreæ oppressus, interierat, ad vitam revocavit) cessit e vita IV Nonas Octobris anno salutis CCCCL, Theodosio & Valentiniano imperantibus. Cujus corpus in æde S. Stephani conditum est.

[3] His etiam plura Constantinus Ghinius in Sanctorum canonicorum Natalibus scribit: [martyrologos,] Bononiæ, inquit, S. Petronii, episcopi & confessoris, qui doctrina, miraculis & sanctitate claruit. Hic Constantinopoli, illustri Petronio (qui præfecturam prætorii gessit) patre natus, humanis ac divinis, Græce & Latine, doctrinis eruditus, pietate & devotione insignis; Ægypti monachos & Hierosolymæ sacra redemptionis loca invisit. A Theodosio Romam ad Cælestinum Papam contra Nestorium missus, ab eodem summo Pontifice, nutu divino, post S. Felicem Bononiæ datus fuit episcopus: fæces Arianæ hæresis in ea civitate extinxit; ecclesias, a barbaris devastatas, restituit, ac de novo construxit, & sacris reliquiis, a Constantinopoli, aliisque locis allatis, ditavit, ac civitatem munivit. In ecclesia S. Stephani memorias & locorum Terræ sanctæ nomina expressit; clerum ampliavit & regulariter vivere docuit. Fabrum (columna super se decidente) extinctum oratione a mortuis suscitavit, ac multa alia mirabiliter gessit. Tandem morbo correptus, obitum sibi instare cognoscens, clericos suos ad se vocans, eisque Ecclesiam & fidem Orthodoxam commendans; Deum sancte precatus, migravit ad cælum, forte anno CCCCXLI. Corpus, in eadem ecclesia S. Stephani sepultum, post mortem etiam miraculis coruscavit: ejusque nomini augustissimum templum, ac canonicorum collegium dicatum est & advocatus & patronus civitatis & populi Bononiensis devotissime honoratur. Sed hos ex martyrologis produxisse sufficiat.

[4] Ex antiquis vero scriptoribus, qui S. Petronii non sine laude meminerunt, agmen ducat S. Eucherius Lugdunensis episcopus: [tum scriptores] is in egregia illa, quam ad Valerianum de mundi contemptu dedit, Epistola, exempla summorum virorum, qui, spretis dignitatibus opibusque seculi, ad cælestis regni militiam se contulerunt, nepoti suo imitanda proponit; atque inter hos SS. Hilarium & Petronium hunc laudat in modum: Hilarius nuper, & in Italia nunc antistes Petronius, ambo ex illa plenissima, ut aiunt, mundanæ potestatis sede, unus in religionis, alter in sacerdotii nomen ascendit. S. Prosper Aquitanus in Chronico ad consulatum Merobaudis & Saturnini: Petronius, Bononiensis episcopus, vir studiis & sanctitate clarus moritur. Si tamen locus hic vere est Prosperi; nec enim hæc in Prospero apud Pithœum, aliosque leguntur; nec his consulibus, ut suo loco dicetur, S. Petronius e vita discessit; nec denique in hunc errorem S. Prosperum, Sancto nostro supparem, impegisse, credibile est.

[5] [antiquiores mentio,] Gennadius in Catalogo illustrium virorum: Petronius, Bononiensis ecclesiæ Italiæ episcopus: vir sanctitate vitæ & monachorum studiis ab adolescentia exercitatus: scripsisse putatur Vitas patrum Ægypti monachorum, quas velut speculum ac normam professionis suæ, monachi amplectuntur. Legi sub ejus nomine de Ordinatione episcopi, ratione & humilitate plenum, tractatum: quem lingua elegantior ostendit non ipsius esse: sed, ut quidam dicunt, patris ejus, eloquentissimi & eruditissimi in litteris sæcularibus viri: & credendum: Nam præfectum prætorio se fuisse, in ipso tractatu designat. Moritur Theodosio, Arcadii filio, & Valentiniano regnantibus. Floruit Gennadius sub finem seculi quinti, Ecclesiam moderante Gelasio I. Gennadium seculo IX secutus est Ado, archiëpiscopus Viennensis in Chronico, Ætate sexta, ad annum 425 ita scribens: Petronius, Bononiensis episcopus Italiæ, vir sanctitate vitæ & monachorum studiis ab adolescentia exercitatus, cujus pater Petronius, præfectus prætorii, vir secularibus litteris eruditus, moritur: nimirum inter annum 425 & 452, ut Ado definit. Similiter & seculo duodecimo Honorius, Augustodunensis ecclesiæ presbyter lib. de Luminaribus Ecclesiæ, sive de scriptoribus ecclesiasticis: Petronius, Bononiensis ecclesiæ episcopus, vir sanctæ vitæ & monachorum studiis ab adolescentia exercitatus, scripsit Vitas Patrum Ægypti monachorum: floruit sub Theodorico. Vincentius Bellovacensis, seculi XIII scriptor, lib. 20 cap. 25 alterius libri, partim soluto, partim stylo ligato, velut a S. Petronio compositi, meminit; verum de hoc alibi.

[6] [& Actæ] Atque hæc quidem sunt antiquiorum scriptorum de S. Petronio testimonia: exstat vero ejus Vita apud Sigonium lib. 1 de Episcopis Bononiensibus, quam, teste Argelato in Monito ad vitam S. Petronii, ex probatis auctoribus, & vetustis monumentis se excerpsisse, professus est (Sigonius) & edita primo fuit in Officio a Gabriële Palæoto, S. Romanæ Ecclesiæ Cardinali (qui anno 1566 Bononiensem cathedram adiit) restituto: deinde eam Laurentius Surius in Vitis Sanctorum recudit ad diem IV Octobris. At illam, Sigonii quidem nomine editam, sed a Galesinio conscriptam, non solum Surius asserit, sed & ipse Galesinius in Annotatis ad diem IV Octobris: Nos, inquit, Vitam illius (S. Petronii) scripsimus, quæ apud Surium extat, Sigonii nomine. Alter præterea in vitam S. Petronii commentarius Bononiæ apud monachos S. Stephani fuit asservatus, quem Sigonius lib. 1 de Episcopis Bononiensibus ad annum 429 antiquissimum appellat. Chronici illum nomine indigitat Antonius Casalius in Opere suo Italico, quod Nova Jerusalem inscribitur; incipitque his verbis: In exordio, ut ibidem cap. 2 ait. Sub finem vero cap. 4 binos ex illo descriptos textus exhibet; quorum alter ita sonat: Illo vero egrediente de navi; ecce adsunt legati, quos Papa miserat sibi, quatenus eum reverenter & cum honestate deducerent ad Lateranense palatium. Securus namque præstolabatur adventum ejus. Alter vero sic: Cumque servus Dei Petronius palatium ingrederetur, illico Cælestinus Papa gaudio repletus est valde, & gratanter eum suscipiens, præcepit illum hospitare prope se in palatio, omniaque necessaria abunde sibi largiri jussit.

[7] Tertium textum, ex eodem fonte derivatum, ad calcem cap. 5 exhibet: [duplicia.] Qui cum appropinquaret suæ diœcesi, omnis civitas gaudio coronatur. Turba vero utriusque sexus in laudibus & hymnis spiritualibus se prorumpunt, & non cessant laudare Dominum, qui talem & tantum sibi contulit Pastorem & Patrem. Alii insuper passim apud Casalium textus occurrunt, quos ex eodem, ut vocat, Chronico descriptos, Operi suo idem auctor inseruit. Servatur & in Museo nostro S. Petronii Vita, cui non modo initium idem est, verum etiam in qua iidem textus verbis iisdem expressi leguntur, ut nullus dubitem, quin hæc illius apographum sit, quamquam satis vitiose descriptum. Ætatem porro suam, qui eam conscripsit, in Epilogo prodit his verbis: Nos igitur, fratres, præsentis diei solemnitatem, in qua egregius pater noster Petronius animam cælo feliciter reddidit, devotissime celebrare studeamus, ejusque venerabili ac preciosissimo corpori annualiter occurramus. Unde liquet, non ante inventum S. Petronii corpus, Vitam illam fuisse exaratam; id est, non ante annum 1141. Pullienus de Vita S. Petronii pag. 9 Bononiense Chronicon, cui Sancti nostri Vita inserta est, a patre quodam Benedictino anno 1180 die XV Novembris absolutum scribit, quod in ipso codice exaratum verosimillime invenit. Itaque non magnæ auctoritatis esse hæc Acta, me etiam tacente, consequitur, maxime cum antiquiora monumenta, quæ certam fidem faciant eorum, quæ narrat, non habeantur. Hæc de Actis; ad Sancti natales me converto.

[8] S. Petronium, Petronio patre natum esse, tum Galesinius, [Nætus est verosimillime Petronio patre,] tum auctores ceteri passim aiunt. Ita de illius natalibus in Notis ad Martyrologium Romanum Baronius scribit: Petronii genus indicat Gennadius, dum ait, ejus parentem, Petronium quoque dictum, prætorii præfecturam administrasse. Contenditne Baronius, e verbis Gennadii consequi, tum patri, tum Filio idem inditum fuisse Petronii nomen? At non video, qui id e Gennadii verbis certo deduci queat. Legi, inquit ille, sub ejus (Petronii, episcopi Bononiensis) nomine de Ordinatione episcopi, ratione & humilitate plenum tractatum: quem lingua elegantior ostendit non ipsius esse: sed, ut quidam dicunt, patris ejus eloquentissimi & eruditissimi in sæcularibus litteris viri: & credendum: nam præfectum prætorio se fuisse, in ipso tractatu designat. Opus igitur illud Petronii nomen præferebat; essetne hoc nomen patri & Filio commune, an secus, Gennadius non edixit. At, inquies, si non fuerit idem utrique nomen, cur lucubrationem alii Filio, alii vero patri adscripserunt? Respondeo, illis sufficere potuisse præfixum Operi Petronii nomen; his vero stylus elegantior, quo Filium pater superabat: sic Vitas Patrum Petronii episcopi nomine scripsisse Rufinum, Tillemontius censet, qua de re infra sermo recurret. Idem tamen utrique nomen fuisse, inficiari nolim, quod usque adeo inusitatum non erat, ac fortasse propterea nonnullos Filio adscripsisse Opus, quod patris esse, Gennadius aliique sunt arbitrati. Certe S. Petronii patrem Filio fuisse cognominem, jam inde a seculo IX Ado credidit, ut ex illius verbis, num. 5 adductis, liquet: verum id absque dubitatione & veluti omnino certum adstrui debere, non autumo, præsertim cum id nec e verbis Gennadii, nec ex aliis antiquitatis testimoniis, certa fide dignis, certo evinci posse videatur, nec ea sit Adonis, qui, quæ de S. Petronio ejusque patre scripsit, e Gennadio verosimiliter hausit, antiquitas vel auctoritas, ut citra injuriam certa & indubitata illi fides denegari hic non possit.

[9] [sed inter varios] Minus perspicuum est, quis is fuerit Petronius, qui Sancti nostri pater passim, ut dixi, audit. Unum fuisse ex iis, qui vel sub finem seculi IV, vel initium V prætorii præfecturam gessere, temporis ratio postulat, & ex Gennadio verosimillimum est. Itaque varios hujus nominis prætorio præfectos prius distinguemus, quam auctorum ea de re opiniones referamus. Primus sit is, cujus lib. 27, cap. XI ad annum 368 Ammianus meminit his verbis: Per hæc tempora, Vulcatio Rufino, absoluto vita, dum administrarat, ad regendam præfecturam prætorianam ab urbe Probus accitus, claritudine generis & potentia & opum amplitudine cognitus orbi Romano, per quem universum pene patrimonia sparsa possedit. Quem Ammiani locum ita commentatur Valesius. Fuit (hic Probus) primo proconsul Africæ, Datiano & Cereale Coss., ut discimus ex lege 3 (imo 13) Cod. Theod. Quorum appellat., ac deinde præfectus prætorio quater, ac postremo consul cum Gratiano anno 371, ut docent veteres inscriptiones apud Gruterum pag. 401. Primam quidem præfecturam prætorii, quam hic commemorat Marcellinus, gessit Valentiniano Nob. P. & Victore Coss., ut elicitur ex Cod. Theod., id est, anno 369. Fuit autem Cælii Probini filius, Petronii Probiani nepos, quorum uterque consul fuerat: ut ex vetusta inscriptione docuit me Jac. Sirmundus. Itaque ex avi nomine dictus est Sextus Petronius Probus.

[10] [hujus nominis] Geminam huic Petronio, prætorii præfecto dicatam, inscriptionem pag. 450 Gruterus exhibet, quarum altera sic habet: Sexto. Petronio. Probo. Anicianæ domus culmini Proconsuli Africæ præfecto prætorio quater Italiæ. Illyrici, Africæ. Galliarum. consuli ordinario. consulum patri. Anicius Hermogenianus Olybrius V. C. consul ordinarius. & Anicia. Juliana C. F. ejus devotissimi filii dedicarunt: Altera vero: Sexto Petronio Probo V. C. Proconsuli Africæ præfecto prætorio quater Italiæ Illyrici Africæ Galliarum consul ordinario patri consulum Anicius Probinus V. C. consul. ordinarius & Anicius Probus V. C. Quæstor candidatus filii munus singulari religioni debitum dedicarunt. Unde filios tres Sexto Petronio Probo, anno 371 consuli, fuisse colliges, Olybrium, Probinum & Probum; quod & S. Augustinus habet infra citandus. Ex his Olybrius & Probinus anno 395 Consulum Fastis Relandinis inscripti sunt. Probus autem anno 406 una cum Arcadio consulatum gessit, & in Fastis consularibus apud Panvinium, Sextus Anicius, Sexti (Anicii Petronii Probi) filius, Petronius Probus appellatur. En alterum, si non præfectum prætorio, saltem Petronium.

[11] Tertium tomo X Monumentorum ecclesiasticorum pag. 682 Tillemontius adducit in medium, [viros illustres,] nimirum Petronium, Hispaniarum anno 395 & duobus proxime sequentibus vicarium, cui inscriptæ leguntur l. unic. Quorum bonorum; l. 151 de Decurionibus; l. 5. Unde vi. Hunc vero, sub initium seculi V præfectum prætorio Galliarum fuisse; ex Papirio Massono de Calamitatibus Galliæ apud Chesnium tom. 1 Scriptorum Galliæ pag. 83, Tillemontius asserit. Narrat eo loci Papirius Massonus, statuisse Honorium & Theodosium, ut Arelate septem Galliæ provinciarum quotannis conventus haberetur. Profert eam in rem Massonus eorumdem Augustorum ad virum illustrem Agricolam, præfectum prætorio Galliarum, legem, in qua Petronii, unius, ut apparet, ex Agricolæ decessoribus, isthæc mentio fit: Siquidem hoc (ut quotannis septem Galliæ provinciarum Arelate conventus celebraretur) rationabili plane probatoque concilio jam vir illustris Petronius observari debere, præceperat. Data est Honorio XII & Theodosio VIII Consulibus. Codici Justinianeo lib. XI, tit. 73 de Collatione fundorum fiscalium inserta lex est, Petronio præfecto prætorii inscripta, data vero ab Arcadio, Honorio & Theodosio, inter annum 402 & 408; quorum altero Theodosius augustus creatus est, altero Arcadius obiit. Hunc nonnulli cum Petronio Hispaniarum confundunt. Mitto alios hujus nominis viros, quos apud Gothofredum in Posographia Codicis Theodosiani videre est, vel quod a S. Petronii ætate nimium sint remoti, vel quod de eorum præfectura non constet, vel denique quod a modo recensitis non fuerint fortasse diversi.

[12] De duobus potissimum inter auctores controversia est; [qeis illi] de Sexto Petronio Probo anni 406 una cum Arcadio consule, ad calcem num. 10 memorato, & de Petronio Hispaniarum vicario. Primum S. Petronii patrem Baronius facit in Annotatis ad diem IV Octobris: Petronii, inquit, genus indicat Gennadius, dum ait, ejus parentem, Petronium quoque dictum, prætorii præfecturam administrasse, quem illum esse opinor, qui Sextus Petronius dictus, gessit consulatum cum Arcadio; nam & præfecturæ munere functum esse, data ad eum imperatoris rescripta testantur. Baronio Benedictus XIV tom. 10, cap. 22 de S. Petronio nuper adhæsit: Ut a prima (quæstione, an S. Petronius patrem habuerit Sextum Petronium Probum, præfectum prætorii) ordiamur, etsi Tillemontius Adnotatione I in S. Petronii Vitam dubitare videatur, an Sextus Petronius, prætorii præfectus, S. Petronii pater exstiterit, dubitari tamen merito ea de re videtur non posse, nam ex Gennadii superius allato testimonio constat, Petronium, S. Petronii patrem, præfecturam gessisse. Cuinam id honoris tribuat, dubius hæret Reinesius classe I Syntagmatum Inscriptionum antiquarum num. 38. An Petronius, inquit, episcopus Bononiensis post, anno Christi CCCCXXX, factus, hujus potius (Petronii Hispaniarum vicarii) quam Probi consulis (anno) CCCCVI filius fuit? Tillemontius vero tom. 15 Monumentorum ecclesiasticorum pag. 30 in eam magis propendet sententiam, qua Petronius, Hispaniarum vicarius ac dein præfectus prætorio Galliarum, S. Petronii pater statuitur. Verba ejus Latine reddo: S. Petronius, quem ecclesia Bononiensis modo ut patronum & protectorem habet, alterius Petronii, præfecti prætorii, eloquentissimi viri, scientiarumque humanarum peritissimi, filius erat… Hunc Baronius Anicium Probum anni CCCCVI consulem, cui etiam Petronio nomen esse potuit, arbitratus est, quod fundamento carere videtur. At verosimilius credi potest, hunc fuisse Petronium, qui Hispaniarum vicarius fuisse reperitur annis CCCXCV, CCCXCVI, CCCXCVII, & Galliarum præfectus ante tyrannos, id est, ante annum CCCCVIII.

[13] [pater fuerit,] Neque Baronii, neque Tillemontii sententia quidquam certi pro S. Petronii natalibus suppeditat. Non Baronii: nam 1, etsi verosimile sit, Probum, anni 406 una cum Arcadio consulem, Petronium quoque dictum fuisse, non secus ac pater ejus in antiquis inscriptionibus, supra adductis, id tamen certo probari non potest: dein, quotquot nominatim illius meminerunt veteres, non Petronium, sed Probum tantummodo nominarunt. Adhæc Tillemontius negat, testari imperatorum rescripta, Probum anni 406 cum Arcadio consulem, præfectum prætorio fuisse; eaque Probo, anni 371 una cum Gratiano consuli, adscribi posse, contendit; nec, ut videtur, immerito: Probus enim anni 371 consul, quoad vixit, potestates, ut loquitur Ammianus loco, num. 9 citato, intervallavit, quod etiam ex inscriptionibus num. 10 allatis liquet. Rursum Ammianus lib. 30, cap. 5 eumdem Probum, Gratiano III & Æquitio consulibus, sive anno 374 præfecturam prætorii, scilicet Illyrici, primitus nactum scribit. Imo & præfectum prætorio fuisse anno 383, quo Gratianus imperator, Maximi tyranni dolo, interemptus est, e Socrate colligitur Historiæ ecclesiasticæ lib. 5, cap. XI, ubi de illo sic scribit: In Italia vero cum Valentinianus adhuc admodum puer esset, rerum cura penes Probum erat virum consularem, qui tum præfecturam prætorii administrabat. Et paulo infra: Probus tamen, Maximi potentiam reformidans, ad partes Orienti propiores secedere studuit.

[14] [incertum est;] Jam vero, quæ in Codice Theodosiano apud Gothofredum Probo, prætorii præfecto, inscripta sunt imperatorum rescripta, eo temporis intervallo sunt data, quod ab anno 366, aut paucis serius, usque ad annum 384 effluxit, ut adeo, quo minus ad Probum anni 371 cum Gratiano consulem referantur, nihil vetare videatur. Neque in Rescripto Honorii & Theodosii ad Agricolam dato, de quo num. XI, Probi anno 406 cum Arcadio consulis mentio fieri videtur: alias enim Probus potius, quam Petronius dictus fuisset. Idem quoque de altero imperatorum rescripto, eodem num. memorato, dicendum videtur. Adde, quosdam non Petronio, sed Centronio legere, quamvis forsan vitiose. Denique non video, quo certo indicio, aut testimonio, Probus, anni 406 una cum Arcadio consul, idem esse dicatur, qui Petronius in binis hisce rescriptis memoratus. Sed neque Tillemontius sententiam suam certius probat. Pari enim jure dubitare nobis licet, num Petronius, Hispaniarum vicarius, is Galliarum prætorio præfectus umquam fuerit, cujus apud Massonum mentio est; cum nec id ipse ullis documentis probet: favet tamen illi utcumque, quod sine addito Petronius nominetur, tam Petronius Hispaniarum vicarius, quam Petronius Galliarum prætorio præfectus. Ex quibus demum efficitur, plane incertas esse, quæ de S. Petronii patre fiunt, conjecturas, sive Tillemontium sequare, sive Baronium.

[15] Ceterum si forte Baronii hic opinione standum est, [forte Probus anni 406 consul,] natus est S. Petronius loco sane splendidissimo: in hac enim avus ejus paternus fuit Sextus Anicius Petronius Probus, anno 371 una cum Gratiano consul, trium liberorum, pariter consulum, pater, Probini, Olybrii & Probi: avia Anicia Faltonia Proba, mulier illa insignis, quam effusis laudibus S. Hieronymus Epist. 97, alias 8, ad Demetriadem prosecutus est. Proba, inquit, illa omnium dignitatum, & cunctæ nobilitatis in orbe Romano nomen illustrius: cujus sanctitas & in universos effusa bonitas, etiam apud barbaros venerabilis fuit; quam trium liberorum, Probini, Olybrii & Probi non fatigarunt ordinarii consulatus, & cum, incensis direptisque omnibus, in Urbe captivitas sit, nunc habitas venumdare dicitur possessiones, & facere sibi amicos de iniquo mammona, qui se recipiant in æterna tabernacula. Ut erubescat omnis ecclesiastici ministerii gradus, & cassa nomina monachorum emere prædia, tanta nobilitate vendente. Vix barbarorum effugerat manus, & avulsas de complexu suo virgines fleverat; quum subito intolerabili, quod numquam timuerat, amantissimi filii (Olybrii) orbitate percutitur, & quasi futura virginis (Demetriadis) avia, spe futurorum mortiferum vulnus excipit: probans, in se verum esse, quod in Lyrico carmine super justi præconio dicitur:

Si fractus illabatur orbis,
Impavidum ferient ruinæ.

[16] De Olybrio vero, S. Petronii in hac sententia patruo, [amplissima ortus familia:] Demetriadis patre, ita habet: Pius filius, vir amabilis, clemens dominus, civis affabilis, consul quidem in pueritia, sed morum probitate illustrior: felix morte sua, qui non vidit patriam corruentem: imo felicior sobole, qui Demetriadis proaviæ nobilitatem insigniorem reddidit, Demetriadis perpetua castitate. Olybrio Juliana nupsit, Probæ, quam S. Augustinus Julianæ socrum vocat libro de Bono Viduitatis cap. 24, proinde nurus, non filia, contra ac tom. 4 Annalium num. 15 Baronio visum est. Is porro fuit hujus familiæ splendor & æstimatio, ut nullus in ea vel rarus fuerit, teste Hieronymo citato, qui non meruerit consulatum. Immensas illius opes ex Ammiano, num. 13 laudato, intelliges. Narrat quoque Paulinus in Vita S. Ambrosii, duos sapientissimos & potentissimos Persarum viros, cum ad Theodosium Mediolanum venissent, inde Romam profectos, illic volentes cognoscere potentiam illustris viri Probi, qua cognita, ad propria remearunt. Petroniorum gentem origine fuisse plebeiam, & e Sabinis oriundam indicat Valerius Maximus lib. 4, cap. 7, num. 5; & lib. 1, cap. 1, num. 13. Aniciorum autem prosapiam (quam cum Petroniana coaluisse, aiunt) non solum imperatoribus atque consulibus, sed martyribus etiam & confessoribus nobilitatam fuisse, Baronius scribit in Annotatis ad diem XXXI Maii, quem de his consule.

[17] [id certum, licet præfectus prætorio fuisse non videatur,] At quacumque tandem S. Petronius familia ortus fuerit, nobili illustrique loco natum esse, tum Gennadius, tum S. Eucherius, num. 4 & 5 citati, abunde testatum faciunt: quia vero S. Eucherius Petronium ex illa plenissima mundanæ potestatis sede in sacerdotii nomen ascendisse, scribit; hinc S. Petronium, præfectura prætorii pariter functum esse, Baronius suspicatur: etenim præfectura prætorii Amplissima sedes in Theodoris Coss. v. 22 vocatur a Claudiano, & lib. 26 de Cohortalibus. Amplissima potestas lib. 16 de Pœnis, aliisque hujusmodi titulis insignitur alibi sæpe. Verum levis momenti ea conjectura est: primum enim, cur non inde pariter Baronius conficit, sanctum quoque Hilarium præfecturam prætorii administrasse: quoniam Eucherius eadem orationis forma utrumque complexus est? Deinde cur id intelligi nequeat de alia quacumque insigni dignitate, quam Petronius gesserat; vel ad quam aspirare quidem non frustra potuit, noluerit tamen sanctioris vitæ desiderio? Sane Gennadius, S. Petronium parum sese rebus immiscuisse politicis innuere videtur, cum ab adolescentia vitæ sanctitate & monachorum studiis exercitatum scribit. Præterea Baroniana suspicio Gennadii verbis parum congruere videtur, si paulo attentius considerentur. Negat is, librum de Ordinatione episcopi a S. Petronio fuisse elaboratum: qua de causa? Opus nimirum erat S. Petronio eruditioris in litteris secularibus viri; atque adeo patris ejus, ut Gennadius credidit: hanc vero opinionis suæ rationem assignat: Nam præfectum præfectum prætorio se fuisse (S. Petronii pater) in ipso tractatu designat. Scilicet ad hujusmodi munera viros eruditos, eloquentia præstantes & juris peritos eligi mos erat: unde Theodoricus apud Cassiodorum lib. 1 variarum, Epist. 12 Eugeniti scribit: Hinc est, quod te litterati dogmatis studia laudabiliter exequentem, pridem ad quæsturæ culmen elegimus, ut honesti laboris tui fieret præmium dignitas litterarum. At quæ tandem foret ea Gennadii ratio, si S. Petronium id muneris, æque ac patrem, gessisse existimasset? Quem autem hoc in puncto sequamur, Gennadio antiquiorem non habemus.

[18] [nobilissimo loco Sanctum fuisse natum.] Certum nihilominus est, S. Petronium generis nobilitate fulsisse: incertum vero, quo patre, quibus proavis ortum duxerit. Genus eum a Constantio & Constantino imperatoribus duxisse, anonymus num. 1 & Rerum Bononiensium scriptores aliquot asserunt; adduntque, propterea Theodosium II Eudociam, S. Petronii sororem, sibi delegisse uxorem. Primum Sigonius, seu potius Galesinius, omnino reticuit; procul dubio quia vel a veritate alienum, vel certe solidis rationibus destitutum norat: alterum vero Sigonius lib. 1 Hist. Bononiensis ad annum 429 his verbis refutat: Qui vero ipsum (S. Petronium) Eudociæ, uxoris Theodosii, fratrem fuisse, produnt, hi, quod in ecclesiasticis Historiis omnibus constantissime scriptum est, parum attendunt: nempe Theodosium Athenaïdem, Leontii philosophi Atheniensis filiam, hortatu Pulcheriæ, sororis suæ, sibi despondisse, cum a patre hæreditate spoliata, atque a fratribus, Valerio & Aëtio, domo ejecta, ad Pulcheriam injuriam conquestura accessisset, &, Pulcheriæ rogatu Christianis sacris imbuta, sumpsisset Eudociæ nomen. Sic sane rem fere narrant Theophanes, Nicephorus, Socrates, Sozomenus aliique; quorum in re clara atque perspicua in medium adducere testimonia, non est necesse. Dicere autem, unum eumdemque fuisse Petronium & Leontium, qui Petronius Leontius dictus sit; aut Theodosio uxores duas fuisse cognomines, quarum altera S. Petronii soror, altera Leontii philosophi filia fuerit; quid est aliud, nisi ad arbitrium fingere, quorum apud veteres ne vestigium quidem invenias? Verum hæc de S. Petronii natalibus dixisse, sufficiat.

§ II. Sancti in juventute mores & gesta.

[Anno incerto natus,] Antonius Casalius lib. de Basilica S. Stephani, quem Hierosolymam novam nuncupavit, cap. 2, S. Petronium Constantinopoli anno 386 natum scribit; neque absque prodigio: nato enim Puero, splendidissima cælitus, ut ait, luminis flamma affulsit, puritatis, sanctitatis & caritatis, qua orbem illustraturus esset, prænuncia. Ut vidit cæleste prodigium Constantinopolitanus episcopus, mox eo se contulit, sublatumque manibus Puerum non sine admiratione contemplatus, nutricique reddens in hæc verba prorupit: Accipite Puerum, de quo benignitas Dei grandia pollicetur. Si vera Casalius narrat, is episcopus Constantinopolitanus Nectarius fuit, qui eo tempore Constantinopolitanam rexit ecclesiam, ac annis aliquot post defunctus, S. Chrysostomum habuit successorem, ut apud Theophanem est, & in Catalogis Patriarcharum tom. 1 Antiquitatum Constantinopolitanarum lib. 8. Dixi, Si vera Casalius narrat; nihil enim de anno, quo lucem primo aspexit S. Petronius, aut de illo miraculo anonymus noster in ejus Actis, nihil Galesinius. Pullienus quoque pag. 21 anno 386 natum vult, & in Prospero pro moritur, legendum autumat oritur. Sed neutrum Prosperi esse videtur, ut num. 4 dixi; vereorque multum, ut ita se res habeat, aut ostendi confirmarive possit, documentis satis antiquis, fideique probatæ.

[20] Annum itaque, quo natus est S. Petronius tutius in incerto relinquimus, [non modicam a liberalibus disciplinis,] quo circiter episcopatum adeptus sit, quo ex hac vita migrarit, infra videbitur. Interim de ejus juventute, iisque, quæ ejus episcopatu priora sunt, agamus. Patrem habuisse generis claritudine, munerum amplitudine, & eloquentiæ eruditionisque laude insignem, e Gennadio jam vidimus: atque adeo vel hinc fit admodum probabile, ut hic non indiligenter curarit, ne ea, quibus ipse splendebat, Filio litterarum & eruditionis ornamenta deessent. Ita censuit anonymus Vitæ auctor, num. 1 ita scribens: Postea vero, cum adolevisset, a parentibus traditus est gymnasio philosophorum, & liberalium disciplinarum & ecclesiasticorum sacramentorum magistris. Luculente autem parentum spem expectationemque implevisse Petronium, verbis, quæ mox subdit, exponit. Et ita, Deo largiente, imbutus est, ut in omnibus philosophiæ & præsertim spiritualibus floreret studiis: & insuper tam Græco, quam Latino eruditus est magisterio. Consonant anonymo Galesinius, & plerique recentiores.

[21] Constantinopoli eum liberalibus artibus operam dedisse, verisimile est, ubi Lycæum Constantinus Magnus erexerat, [quas verosimiliter Constantinopoli hausit,] ne quid alteri Romæ sive ad utilitatem, sive ad ornamentum deesset: Græcas illic, Latinasque litteras tradi solitas, colligitur ex l. un. de Professoribus publicis Constantinopolitanis, in qua sic loquitur Theodosius, XI consul, anno 425: Habeat igitur auditorium, specialiter nostrum, in his primum, quos Romanæ eloquentiæ doctrina commendat, oratores tres numero, decem vero grammaticos: in his etiam, qui facundiæ Græcitatis pollere noscuntur &c. Sed neque philosophiam illic neglectui fuisse, produnt, quæ sequuntur: Et quoniam non his artibus tantum adolescentiam optamus institui, profundioris quoque scientiæ atque doctrinæ memoratis magistris sociamus auctores. Unum igitur adjungi ceteris volumus, qui philosophiæ arcana rimetur. Neque vero hinc concludas, philosophiæ studia tum primum, sive anno 425 Constantinopoli instituta esse, ac vigere cœpisse: & proin sero nimis, ut S. Petronius, quinquennio fere post Bononiensium præsul factus, philosophorum gymnasium frequentare potuerit: non enim hujusmodi ministeria tum primum instituit Theodosius, sed ante instituta, certis, delectu habito, hominibus demandari præcepit. Vide Gothofredi Chronologiam ad annum 425.

[22] [& a sacris litteris laudem] Quoniam vero, S. Petronium ecclesiasticorum sacramentorum magistris etiam traditum a parentibus, anonymus scribit, satis innuit, nihilo segniorem in sacris divinisque Litteris discendis operam studiumque posuisse, probavitque abunde reipsa S. Petronius; si modo illius sunt, quæ illi a nonnullis solent adscribi. Illud interim dicere mihi videor posse, S. Petronium non vulgari doctrinæ laude claruisse. Secus Tillemontio visum est: quamquam enim illum, ut fatetur, ad litterarum studia natalium splendor, & paterna eruditio ultro impellere debuerit, ea tamen neglexisse, credidit, quamvis non alia de causa, quam quod solidiorem sanctioremque eruditionem consectaretur: has vero opinionis suæ causas affert; tum quod Gennadius dicat, librum de Ordinatione episcopi partum non fuisse S. Petronii, eo quod elegantior esset; tum quod, eodem Gennadio teste, a teneris monasticis exercitationibus assueverit. At neutra efficax est: non prima: licet enim Gennadius innuat, S. Petronium eruditione profana inferiorem patri exstitisse, non ideo tamen eruditorum numero illum excludit. Non altera: quasi vero monasticæ vitæ exercitationes & eruditio non possint in una eademque persona componi. Confecta omnino res esset adversus Tillemontium, si vera anonymus de S. Hieronymo scriberet, S. Petronium inter viros illustres ab illo his verbis fuisse relatum: Petronius, Bononiæ civitatis episcopus, vir sanctitatis & liberalium artium scientia plenus, descripsit Vitas SS. Patrum &c. Verum in Catalogo Virorum illustrium de S. Petronio nihil Hieronymus.

[23] [nec non a pietate sibi comparat.] Præclaros dein S. Petronii in juventute mores, quos nullus in dubium vocet, anonymus & Galesinius exponunt: hic tantum ait brevi fecisse in virtute & sanctitate progressum; ut populo Constantinopolitano in ore esset. Laudat vero maxime ab orationis studio, & puritate intentionis, qua, quidquid ageret, ad Deum unice referebat. Ille vero, nusquam lubentius versari solitum ait, quam in templis, seque Dei obsequio omnino devovisse. Plusculum, quam Galesinius, his verbis dicit anonymus, num. 2. Cum igitur fama sanctitatis ejus crebrescente, ac per totam scilicet Constantinopolim polleret, idem ipse Augustus, levir ejus, non moderate fervens in amore illius, diligebat ultra, quam fas sit dicere; adeo quod primatum totius monarchiæ & S. Palatii tribueret super cunctos degentes in palatio suo &c: quæ prudenter Galesinius reticuit, quod non solido fundamento niterentur. Exercitationibus quoque monasticis ab adolescentia sua animum adjecisse, præ mox citatis, testis luculentior Gennadius est. Florebant ea ætate magna sanctitatis opinione monachi, Ægypti solitudinum incolæ, multaque de eorum virtutibus, pieque vivendi instituto inaudierat ex aliorum relatu Petronius: itaque ut ejusmodi instituto a puero delectatus fuerat, ita adultior factus, quæ absens de illis perceperat, coram ipse per se inspicere voluit, ut Galesinius ait num. 3, eaque de causa in Ægyptum abiit, celebriorum sanctitate monachorum exemplis & documentis ad perfectiorem virtutis gradum magis magisque incitandus. Quin & Palæstinam quoque, quo S. Hilarion monachalis vitæ rationem invexerat, sive illorum monachorum invisendorum gratia, sive pro pietatis in Deum, pro salute humana passum, affectu, peragravit, locaque non pauca, in quibus redemptionis nostræ mysteria fuere peracta, non modo venerabundus adiit, verum etiam eorum formam, situm, distantiam, omnemque rationem sedulo scrutatus, ac dein, Bononiæ imitatus est.

[24] Describitur istud in Ægyptum iter eo libro Vitarum SS. Patrum, [Operæ illi varia tribuuntur, maxime] qui apud Rosweydum secundus est; si tamen hujus auctor Petronius fuit: nam & aliæ lucubrationes illi tribuuntur, quæ utrum ab illo profectæ sint, non constat. Solent vero Petronio tribui liber de Ordinatione episcopi, liber de Vitis Patrum Ægypti, Homiliæ Euangeliorum plures, quibus Vincentius Bellovacensis Petronii Satyricon, partim ligato, partim soluta oratione conscriptum, adjunxit. Quod ad librum de Ordinatione episcopi spectat, hunc S. Petronio Gennadius, verbis num. 5 citatis, plane abjudicat, & ejus patri adscribit: quo in hoc puncto standum est, cum nullus sit veterum, qui hic ei adversetur. Apud Prosperum quidem studiis claruisse Petronius legitur; sed neque Prosperum hæc scripsisse, ut supra dixi, certum est, neque determinati alicujus Petroniani Operis meminit. Ado vero & Honorius Augustodunensis, num. 5 citati, libri de Ordinatione episcopi, quasi a Petronio compositi, verbum nullum faciunt; atque adeo tacite Gennadio forsitan subscripserunt. Scripseritne S. Petronius librum de Vitis Patrum eadem Gennadii auctoritas dubium facit, cum ait: Scripsisse putatur Vitas Patrum Ægypti monachorum; quæ verba non affirmantis, sed dubitantis sunt. Id quidem Honorius, proxime citatus, plane affirmat, sed viri, sancti quidem, sed tot seculis S. Petronio posterioris, auctoritas rem certam efficere nequit; nedum recentiorum, etsi non fuerint numero pauci. Idem quoque de Homiliis Euangeliorum, quarum non est apud antiquos mentio, judicium esto. Denique Vincentius Bellovacensis, si Petronii Satyricon, huic nostro Petronio, quem ab adolescentia pii honestique cultorem fuisse scribit, affingat (ut facere videtur) rectius sane Petronio Arbitro, Neronianæ nequitiæ magistro, aut alteri ejusdem furfuris homini id Operis tribuisset, quod a calamo, nisi impurissimo & salacissimo, proficisci non potuit.

[25] Ad librum de Vitis Patrum Ægypti revertor; qui huc maxime spectat. Mira est scriptorum in designando hujus libri auctore dissensio, [liber de Vitis Patrum, apud Rosweydum secundus,] ut apud Rosweydum in Prolegomenis videre est. Libri cujusdam, quasi de monachis conscripti, meminit S. Hieronymus in Epistola ad Ctesiphontem; quem ita describit, ut lib. 2 de Vitis Patrum Rosweydiano apprime conveniat: nam, ut ait Hieronymus, in illo enumerat auctor, Ammonium, Eusebium, Euthymium, Euagrium, Or, Isidorum, aliosque non paucos; de quibus omnibus agit liber 2 de Vitis Patrum apud Rosweydum; ut adeo liber hic, & liber quasi de monachis, ab Hieronymo memoratus, unus idemque videatur. Jam vero libri illius auctorem vel Euagrium Hyperboritam, vel Rufinum auctorem facit Hieronymus: posteaquam enim Euagrii scriptorum aliquot mentionem fecit, ita prosequitur: Hujus (Euagrii) libros per Orientem Græcos, & interpretante discipulo ejus Rufino, Latinos plerique in Occidente lectitant. Qui librum quoque scripsit quasi de monachis, multosque in eo enumerat, qui numquam fuerunt, & quos fuisse scribit, Origenistas ab episcopis damnatos esse, non dubium est; Ammonium videlicet, & Eusebium & Euthymium & ipsum Euagrium, Or quoque & Isidorum & multos alios, quos dinumerare tædium est.

[26] [quem a Rufino Sancti nomine conscriptum,] Dubium videri potest, ad quem verba, Qui librum quoque scripsit quasi de monachis, referenda sint, an ad Euagrium, an ad Rufinum: verum ad hunc, cujus proxime meminerat Hieronymus, referenda videntur; tum quod de ipso Euagrio scripsisse illum dicat, tum quod de Rufino sint intelligenda, quæ subdit Hieronymus: Illam autem temeritatem, immo insaniam ejus, quis digno possit explicare sermone, quod librum Xysti Pythagoræi, hominis absque Christo atque ethnici, immutato nomine, Sixti martyris, & Romanæ Ecclesiæ episcopi, prænotavit? Fecerat hoc & S. Pamphili martyris nomine, ut librum primum sex librorum defensionis Origenis, Eusebii Cæsariensis; quem fuisse Arianum, nemo est, qui nesciat, nomine Pamphyli martyris prænotaret. Itaque secundum Hieronymum libri de Vitis Patrum auctor videtur esse Rufinus, non Petronius. Unum hoc D. Hieronymi testimonium, inquit Rosweydus in prolegomenis § 10, sufficere judico, ut liber hic Ruffino asseratur. Omitto suffragari Mss. complures, ut Audomarensem notæ optimæ, & a vetusta manu, quo præcipue in recensendis his libris usus sum; ut alios, quos vidisse se asserit Henricus Gravius, Notis ad Epist. D. Hieronymi ad Ctesiphontem, de qua jam actum.

[27] [Tillemontius ait,] Quod si libri de Vitis Patrum auctor Rufinus est, non S. Petronius, nec S. Petronii iter esse videtur, quod illic describitur. Et sane, si vera Galesinius, Bombacius, Pullienus, Faleonius scribunt, Constantinopoli primum in Ægyptum S. Petronius peregre abiit, eaque perlustrata, tum demum sacra Palæstinæ loca invisit: contra is, cujus iter libro laudato describitur, Hierosolymis, atque adeo e Palæstina in Ægyptum una cum sociis profectus est, quod ex cap. 1 manifestum fit: illic enim, Joanni Lycopolitano, ad quem diverterant, unde & qua de causa ad se accessissent, sciscitanti respondisse leguntur, se Hierosolymis profectos, animæque suæ progressus causa, id itineris suscepisse. Rufini igitur potius, quam S. Petronii id iter fuerit, si quidem librum illum Rufinus exararit. Verum difficultatem hic movet Tillemontius lib. 15 Monumentorum ecclesiasticorum, ubi de S. Petronio. Eatetur is quidem, librum 2 de Vitis Patrum Rufino adscribendum, sed ita, ut non loquatur nomine suo, sed alterius, nempe Petronii, cujus describendo itineri calamum suum commodarit. Ita concludit ex eo, quod illius libri auctor se nonnulla oculis usurpasse scribat in Ægypto, quæ Rufinus vidisse non potuit. Hinc porro factum esse, contendit, ut S. Petronius libri illius auctor habitus fuerit, ut Gennadius scribit.

[28] Sed quam hæc fidem mereantur, videamus, concesso etiam, [fundamento,] libro de Vitis Patrum non Rufini, sed alterius per Palæstinam & Ægyptum iter describi. Num igitur S. Petronii illic iter describitur? imo vero, inquiet Tillemontius; unde enim nata dicetur opinio, qua librum illum S. Petronius scripsisse putabatur? Atqui nasci hæc aliunde potuit. Fieri enim potuit, ut liber ille primum in Oriente, neque a S. Petronio, neque a Rufino, sed a scriptore quodam anonymo, ab utroque diverso, Græco fuerit sermone conscriptus. Fieri præterea etiam potuit, ut librum hunc Græcum S. Petronius, utpote studiis monasticis valde addictus, Latine vertendum Rufino dederit; is vero id Petronii nomine dein, sed suo more, præstiterit, suppresso pariter primi auctoris nomine. Hinc vero putari in Occidente potuit Gennadii tempore, S. Petronium vel librum illum Græce composuisse, atque adeo sui ipsius iter in illo descripsisse; vel saltem Latino sermone donasse; atque ita etiam potuit libri de Vitis Patrum, seu Græce, seu Latine conscripti, auctor putari. Quæ si revera contigisse, fingamus, habebimus, unde ea orta sit in Occidente opinio, qua S. Petronius librum de Vitis Patrum scripsisse seu Græce, seu Latine, existimatus sit; nec tamen ipsius Petronii iter in illo descriptum esse consequetur.

[29] Neque vero absurde hæc quisquam re ipsa contigisse conjecerit. [ut apparet,] In primis enim Rufinum multa a Græcis ad Latinos transtulisse, ex S. Hieronymo liquet num. 26 citato; scribitque de illo Gennadius cap. 17. Ruffinus Aquileiensis ecclesiæ presbyter non minima pars fuit doctorum Ecclesiæ, & transferendo de Græco in Latinum elegans ingenium habuit: denique maxima parte Græcorum bibliothecam Latinis exhibuit. Dein librum de Vitis Patrum secundum a Timotheo, episcopo Alexandrino, compositum fuisse, docere videtur e Græcis Sozomenus lib. 6 cap. 29: Ubi, inquit Rosweydus in Prolegomenis in Vitas Patrum § 1, cum de Apollone, qui in Thebaïde vixerat, egisset, addit: Sed quænam fuerit ejus disciplinæ ratio, & quanta, quamque divina fecerit miracula, Timotheus, ecclesiæ Alexandrinæ antistes, accurate narrat: qui non illius modo, sed aliorum etiam complurium, de quibus facta est a me mentio, Vitas litteris persecutus est. Atqui capite præcedenti, pergit idem Rosweydus, mentio facta monachorum Joannis, Or, Amon, Beni, Theonæ, Copri, Helle, Eliæ, Apellis, Isidori, Serapionis, Dioscori & Eulogii, quorum omnium Vitæ (quamquam non omnes omnino a Timotheo conscriptæ) in hoc secundo Vitarum Patrum libro habentur. Tum vero subdit post pauca: Mihi certe omnino verosimile fit, plerasque libri hujus Vitas ex Timotheo (excessit e vivis circa annum 385) adumbratas. Denique aliquam saltem in illo libro partem habuisse S. Petronium, ex Gennadii verbis fit probabile, etsi fortasse non tantam, quantam Tillemontius adstruit, ut adeo hac ex parte etiam, sitne S. Petronii in Ægyptum iter, lib. 2 de Vitis Patrum descriptum, maneat plane incertum.

[30] [haud satis solido] Addo, anonymum etiam, quantum quidem ex Actis conjicere fas est, istud Petronii iter ignorasse: nam num. 10 quidem ait, illum Hierosolymis aliquando versatum: verum de itinere Ægyptiaco ne verbum quidem facit uspiam. Denique Tillemontius ipse, de S. Petronio agens tom. 15 pag. 31 fatetur, hominem illum, cujus memorato jam sæpe libro iter describitur, ita se ubique depingere, ut se vita & professione monachum fuisse, prodat. S. Petronius monasticis exercitationibus ab adolescentia quidem addictus fuit: at professione monachum fuisse, non reperi; neque id Galesinius in Actis dicit. Anonymus vero, clericum quidem fuisse, ait num. 2; at paulo post sacri palatii præfectum fuisse, addit; quod munus tum temporis clericis demandatum fuisse, non autumo. Et rursum num. 4, ubi Theodosium veluti deliberantem inducit, quem in causa Nestorii Romam mitteret; de Petronio ait: Qui per aliquantum temporis spatium divino cultui se mancipavit: quibus verbis innuere videtur anonymus, S. Petronium non admodum diu a statu laïco ad ecclesiasticum transivisse, antequam Romam mitteretur a Theodosio, & mox a Cælestino Papa Bononiensis episcopus crearetur; quod mihi sane verosimilius apparet; maxime cum S. Petronium dicat S. Eucherius, non e monachi statu, sed ex illa plenissima mundanæ potestatis sede ad sacerdotii nomen seu episcopale munus ascendisse. Stricti igitur nominis monachus S: Petronius verosimilius non fuit; atque adeo nec is, cujus in lib. 2 de Vitis Patrum iter describitur, ut illud hic, Tillemontii exemplo, fuse describere, minime necessarium videatur.

§ III. Sancti ad Cælestinum Papam legatio & in episcopum Bononiensem consecratio.

[Emergenti Nestorianæ hæresi] Anonymus noster, cum pauca haberet, quæ de gestis S. Petronii, ante susceptum ab illo Bononiensem episcopatum, diceret, mox num. 3 ad iter ejus Romanum, cujus occasione factus est Bononiensium præsul, gradum facit. Obierat anno 427 Sisinnius, Constantinopolitanus antistes: de successore dissidebat clerus, his Proclum, Cycizenæ ecclesiæ episcopum, illis Philippum presbyterum Sisinnio subrogare conantibus. Cum autem vix ulla concordiæ spes affulgeret, Theodosius imperator, hujus nominis II, Antiochia ad Constantinopolitanas infulas evocavit Nestorium, virum eruditionis & facundiæ laude ea tempestate celebrem, & simulatæ sanctitatis specie hominum oculos mentesque fallentem. Mox anno proxime sequenti IV Idus Aprilis episcopus magna omnium gratulatione est effectus, brevique suis artibus id effecit, ut aulæ & multitudinis animos sibi teneret obstrictos. Hisce præsidiis fretus, impium virus, quod dudum animo foverat, ore blasphemo in Christum Deum, Deique Matrem cœpit evomere, quo Divinitatem Christo, Virgini vero divinum partum impius hæresiarcha denegabat: unde magni sunt excitati animorum motus. Restiterunt in Christum ejusque Matrem furenti hæretico laïci, monachi, presbyteri, episcopi, præ ceteris vero S. Cyrillus, Alexandrinus antistes. Verum his nihil territus Nestorius, quas cœperat ciere turbas, quibus potuit fraudibus, auxit quotidie, in summumque discrimen suorum fidem & salutem adduxit. Cælestinus itaque Papa, habita Romæ synodo, Cyrillo litteris, anno 430 die XI Augusti scriptis, mandavit, ut Nestorium, nisi intra decimum a denuntiatione diem errorem revocaret, depositionis pœna multaret; quod demum anno 431 in Synodo œcumenica Ephesina contigit.

[32] Jam vero, qui se in hisce motibus Theodosius habuerit, [mox se opponit Theodosius, ut anonymus,] ex anonymo audiamus. Cum pullulare cœpisset Nestoriana hæresis, ejusque virus per Orientem diffundi, ubi id audivit Theodosius, mox, teste anonymo, exhorruit, statuitque serpenti malo obviam ire. Convocat igitur Theodosius principes; causam exponit; quid in hoc rerum articulo agendum sit, rogat. Censent universi, Cælestino Pontifici Romano mittendum legatum, qui Pontificem ea, quæ in Oriente geruntur, edoceat; nemo denique ad id aptior visus est, S. Petronio: is itaque legatus mittitur ad Cælestinum, ut patriam ab errore, divina gratia largiente, funditus absolvat. Ita fere anonymus num. 3 & 4. Itaque secundum anonymum Theodosius Nestorianam hæresim ab ortu suo exhorruit, atque adeo jam tum auctoris ejus conatus infringere studuit: verum id Actis Concilii Ephesini, tom. 3 Collectionis Labbeanæ insertis, haud satis conforme apparet; ex quibus colligitur, Theodosium emergentis hæresis principio minus æquo in S. Cyrillum, fidei Catholicæ defensorem præcipuum, animo fuisse; contra favisse Nestorio, cum nondum illius hypocrisin fraudesque perspectas haberet.

[33] Testes appello ipsas Theodosii litteras, quas ad Cyrillum dedit anno 430 die XIX Novembris & Labbeus tomo citato exhibet pag. 433. [sed invitis concilii Ephesini Actis scribit,] In his Cyrillus, non modo quasi Theodosium inter & sororem ejus Pulcheriam dissidia committere voluisset, verum etiam velut perturbatæ ecclesiasticæ pacis auctor arguitur: ita ibi Augustus: Nunc igitur tua pietas exponat, quid ita nobis, quibus religionem tantopere curæ esse, non ignorabas; sacerdotibusque, quotquot circumquaque degunt (quos utique in unum locum congregatos, natam de religione controversiam discutere dirimereque par erat) despectis, hasce turbas discordiasque inter ecclesias, quantum in te est, concitaris. Mitto alia non minus dura ad Cyrillum a Theodosio perscripta; cum tamen ille id tantum adversus Nestorium egerit, quod a Pontifice Romano in mandatis habebat: vetuit idem Theodosius, post damnatam Romæ Nestorii hæresim, decretamque ejus exauctorationem, nisi præfixo tempore resipisceret, ne qua ante Synodum Ephesinam anno 431 celebrandam immutatio fieret; id postulante Nestorio. Itaque quæ de Theodosii in recens natam hæresim odio anonymus narrat, a vero abesse videntur. Propterea tamen falsum esse non existimo, missum esse ad Pontificem Romanum Nestorianæ hæresis initio S. Petronium, qui Pontificem de his, quæ in Oriente gererentur, certiorem faceret, illiusque opem ad sedandas turbas imploraret. Verum quo anno secundum anonymum, S. Petronius Constantinopoli profectus, Romam appulsus est?

[34] Sub initium Nestorianæ hæresis Romam missus fuit S. Petronius secundum anonymum: verum nota hæc chronica nimis vaga est, [& Romam S. Petronium legatum mittit] ut annus Petroniani in urbem adventus determinetur. Alteram anonymus suggerit num. 5 his verbis: Tunc ingressus navem (Petronius) Deo volente, prospero cursu post dies aliquot venit ad Tiberina littora eo die, in quo Papa, Cælestinus nomine, cum Catholicis episcopis statuerat concilium. At quoniam, quale fuerit istud concilium, aut qua de causa coactum, non edicit anonymus, neque hinc in præsenti negotio concludi quidquam potest. Porro duplex in causa Nestorii Romæ synodus coacta fuit; altera anno 429, post festa, ut videtur, Paschalia; altera anno 430, mense Augusto. Prioris Cyrillus meminit in prima ad Nestorium Epistola his verbis: Quid postremo faciam? Tempus enim loquendi est, vel conferendi cum veneratione tua, interrogante de chartulis quibusdam, quæ nescio, quo modo Romam perlatæ sunt, reverendo ac religiosissimo Romanorum episcopo Cælestino, cum omnibus, qui cum eo sunt, episcopis venerandis, quia utrum sint religionis tuæ, an non, habetur incertum: scribunt enim nobis inde vehementer offensi. In altera damnationis sententia Romæ in Nestorium lata est, hujusque exsecutor S. Cyrillus constitutus. De neutra synodo anonymus videtur posse intelligi.

[35] [sub finem anni 429 vel sequentis initium:] Etenim eodem numero tertiam notam chronicam subjicit, secundum quam S. Petronius, tempore inter utramque synodum medio Romam venisse videtur. Ita habet: Illo vero (S. Petronio) egrediente de navi, ecce adsunt legati, quos Papa miserat sibi, quatenus eum reverenter & cum honestate deducerent ad Lateranense palatium. Securus namque præstolabatur adventum ejus, quoniam quidem in præterita nocte in somnis apparuit ei B. Petrus Apostolus dicens: scias, quia Felix Bononiensis episcopus de hac luce migravit in pace, & cave, ne in ecclesia illa alium ordines nisi legatum imperatoris, quem die crastina, Deo volente, videbis. Ignorabatur igitur adhuc Romæ S. Felicis Bononiensis episcopi obitus, cum illuc S. Petronius adventavit; atque adeo non diu post S. Felicis obitum id secundum anonymum contigisse, necesse est. Jam vero, S. Felicem anno 429, ex hac vita migrasse, passim scriptores rerum Bononiensium tradunt, ut Sigonius, Vizani, Ghirardaccius, Bombacius, Masinius, & novissime Benedictus XIV de Sanctis Bononiensibus cap. 25; nimirum, ut verosimile est, die IV Decembris, quo colitur: unde consequitur, S. Petronium Romam verosimiliter advenisse sub finem anni 429 aut sequentis initium, seu tempore illo, quod inter primam & secundam synodum in causa Nestorii habitam, ut supra dicebam, fluxit. Et sane aliunde a vero alienum non apparet, Theodosium, cum Nestorii causam Romæ agi cœptam, audisset, legatum illuc suum direxisse. Hæc de anonymo: quid ea de re Galesinius?

[36] [& anno 430 inter Augustum & Novembrem secundum Galesinium.] Hic eadem fere narrat num. 4 & 5, quæ anonymus: quædam tamen adjungit, quæ anonymi dictis, & constitutæ ex illo Petroniani ad Urbem accessus epochæ haud satis congruere videantur. Sic scribit num. 5: De re autem Nestoriana, quam ille (S. Petronius) Theodosii nomine retulerat, collaudata primum religiosi principis pietate, privatim ei respondit (Cælestinus) se, ne ea pestifera hæresis latius serperet, œcumenicam, ut moris esset, synodum indicturum, quæ synodus Ephesi prior sequenti anno (431) celebrata est, frequenti ducentorum episcoporum conventu. Et rursum num. 6: Itaque datis, ut Pontifex jusserat, ad Theodosium litteris de synodo contra Nestorium Ephesi convocanda (S. Petronius) Bononiam Roma profectus est una cum legatis Bononiensibus. Hæc autem si dixisset Pontifex, tempore inter utramque synodum medio, S. Cyrillum latæ in Urbe anno 430, mense Augusto, in Nestorium sententiæ exsecutorem, nisi intra dies decem ille resipisceret, non statuisset. Itaque secundum Acta a Galesinio conscripta, anno 430 Romam S. Petronius venit, sed non ante mensem Augustum. Galesinium, sub nomine Sigonii, secutus Baronius, ad annum 430, num. 61 ita scribit: Quam ob rem Theodosius imperator rem eo progressam ratus, ut opus esset universali concilio (quippe quod non Nestorius tantum, sed & Cyrillus reus criminis hæresis diceretur) apud Cælestinum Romanum Pontificem egit de convocando Ephesi in annum sequentem universali concilio. Factum id quidem Cælestini Romani Pontificis auctoritate, requirente Theodosio per virum illustrem Petronium, postea creatum Bononiensis ecclesiæ episcopum, ejus Vitæ Acta testantur. Idem iisdem fere verbis Henschenius scripsit tom. 2 Januarii in Commentario in Vitam S. Cyrilli pag. 850.

[37] Multa hic contra Galesinium movet Garnerius Dissertatione 2 de Synodis habitis in causa Nestorii. [quod Garnerius,] Occasione legatorum, inquit, dicendum breviter de Petronio, quem a Theodosio ad Celestinum Papam in causa Nestorii missum aiunt, litterasque imperatoris detulisse, quibus respondit Pontifex, se, ne hæresis latius serperet, œcumenicam, ut moris esset, synodum indicturum. Quæ synodus Ephesi prior sequenti anno celebrata est, frequenti ducentorum episcoporum conventu. Si qua fides adhibenda esset scriptori hujusmodi Actorum, non impulsu Nestorii, sed odio, Theodosius procurasset cogendam synodum; non eam ipse indixisset, sed Celestinus; non eo tempore, quo indicta est, tulisset Pontifex damnationis sententiam, sed ferendam synodo mandasset; non executorem sententiæ Cyrillum constituisset, sed totam synodum. Verum nutat fides Actorum, quantumvis eam, interpolatis veteribus monumentis, Sigonius (seu potius Galesinius) firmare conatus sit: nam Nestorius ipse petitam a se synodum fatetur. Unde & synodi petitor a Celestino dicitur: legati Sedis Apostolicæ, ipseque inprimis studiosissimus Pontificiæ dignitatis assertor Philippus, non a Celestino, sed ab imperatoribus indictum concilium testatus est; & eo tempore indictum est, quo sententia Pontificis in Nestorium lata mandanda erat executioni, & executionem Cyrillo, non œcumenicæ synodo, Celestinus commisit, ut ex litteris Nestorii, Celestinique & Actis concilii aperte constat. Ita Garnerius.

[38] Theodosium non eo odio in Nestorium flagrasse, quo tum anonymus, [licet multis oppugnet,] tum Galesinius flagrasse, innuunt, ex dictis num. 33 & seq. habemus. Verum pariter est, Theodosium, synodum indixisse, eo tempore, quo jam tulerat Romæ in Nestorium sententiam Pontifex, hujusque exsecutorem Cyrillum constituerat. Verum item est, Nestorium apud Theodosium egisse, ut œcumenica synodus cogeretur, ut hoc pacto decretos in se a Pontifice ictus evaderet. Sed an propterea, non consulto Pontifice, Theodosius synodum indixit? Sane, inquit, Garnerius: nam id rerum gestarum ordo omnino exigit. Cælistinus enim anno 430 latæ in Nestorium sententiæ exsecutorem statuit S. Cyrillum, datis ad illum litteris III Idus Augusti, seu die XI ejusdem mensis; atque adeo tum temporis de synodo œcumenica, sequenti anno Ephesi celebranda, nondum cogitabat. Eodem tempore Pontifex scripsit Nestorio, clero Constantinopolitano, Joanni Antiocheno, Rufo Thessalonicensi, Juvenali Hierosolymitano, Flaviano Philippensi. Omnes hæ litteræ per Possidonium Alexandriam ad Cyrillum primum delatæ sunt non ante medium Septembrem; dein Alexandria Antiochiam, quæ ad Joannem scriptæ erant litteræ, propter locorum intercapedinem ante affectum Octobrem pervenire non potuerunt. Joannes, acceptis Pontificiis litteris, Nestorium monuit, quanta capiti suo tempestas impenderet: Nestorius vero tum primum agere apud Theodosium cœpit, ut concilium generale indiceretur; quod is indixit die XIX Novembris anni 430. Jam vero, inquit Garnerius, ab Octobri ad finem vergente ad diem XIX Novembris dies nimium pauci sunt, ut eo temporis intervallo ad Pontificem de cogenda œcumenica synodo Theodosius scriberet, &, acceptis Roma Pontificiis litteris, synodum Ephesinam potuerit die XIX Novembris indicere.

[39] [certo falsi non evincit.] Verum his omnibus falsi convinci non video, quæ Baronius, & post eum Henschenius scripsit: quod enim sibi sumit Garnerius, Nestorium scilicet apud Theodosium de convocanda œcumenica synodo tum primum agere cœpisse, cum Joannis Antiocheni litteras accepit, haud satis mihi certum apparet. Fieri enim potuit, ut vel Nestorius, vel Theodosius e litteris, Roma Constantinopolim recta perscriptis, quid Romæ in causa Nestorii decretum esset, intellexerit; ac mox Theodosius, Nestorii rogatu, ad Cælestinum Petronium miserit, acceptisque litteris, quibus sententiæ Romæ in Nestorium latæ exsecutionem a Cyrillo in synodum Ephesinam sequenti anno congregandam transferri Pontifex permittebat, mox etiam illam die XIX Novembris indixerit. Ita fere Baronius, qui hanc difficultatem proponit, eique respondet his verbis: Quoniam vero angustia temporis haud patitur, ut post redditas hoc anno Nestorio Constantinopoli litteras Cælestini, quas scriptas fuisse vidimus Romæ tertio Idus Augusti, & Alexandriam ad Cyrillum perlatas, & post habitam illic synodum easdem Constantinopolim Nestorio allatas: haud, inquam, fert ratio temporis, ut post hæc omnia admoneri a Theodosio potuerit Cælestinus, atque accepta ab eo responsione, de convocando in annum sequentem concilio litteras ad episcopos Theodosius scriberet hoc anno (430) tertio decimo Kalendas Decembris, quibus datæ eædem sub hujus anni consulibus reperiuntur: hæc cum ita se habeant, in eam adducimur sententiam, ut existimemus, haud Theodosium exspectasse Cælestini Papæ litteras Nestorio reddi, cum ipse agere cœpit apud Cælestinum de convocanda synodo adversus Nestorium. Quis enim dubitare poterit, rem tantam Romæ in publicis comitiis in synodo pertractatam, non fuisse vel per Valentinianum ipsum Augustum, vel alios, per litteras Theodosio significatam? cum his percognitis, consulturus ipse paci Orientalis ecclesiæ, ad omnesque prorsus dissensiones dirimendas, de cogenda Ephesi synodo remedium excogitavit, agereque cœpit de ea re cum Cælestino Romano Pontifice: indixit vero, ubi a Cælestino litteras redditas accepisset. Plura in hanc rem vide apud Baronium citatum num. 37.

[40] Quidquid sit de modo, quo synodum Ephesinam Theodosius indixit, [& multo minus Tillemontius.] equidem sive anonymum, sive Galesinium sequi malis, anno 429 vel 430 S. Petronii in Urbem adventus illigandus videtur. Tillemontius tom. XV Monumentorum ecclesiasticorum pag. 35, ab anno circiter 427, vel aliquanto citius S. Petronium Bononiensem episcopum fuisse, scribit. Si igitur Romam prius venerit, quam factus sit Bononiensium episcopus, citius anno 429 vel 430 Romam venisse, oportet. Censuit nimirum Tillemontius, S. Eucherii Epistolam ad Valerianum, in qua Petronii, velut antistitis, mentio facta est, scriptam fuisse anno 427 vel 428, paulo ante, quam Hilarius sedi Arelatensi admotus esset, quod anno 429 contigit. Sed hæc fundamento haud satis solido niti videntur: verba Eucherii iterum describo: Hilarius nuper, & in Italia nunc antistes Petronius, ambo ex illa plenissima, ut aiunt, mundanæ potestatis sede, unus in religionis, alius in sacerdotii nomen ascendit. Num, quia Petronium vocat antistitem, id de Hilario negat Eucherius? non id quidem agere mihi videtur. Quid igitur? Paulo latius vox Nuper mihi accipienda videtur, ut significet, jam annos aliquot, cum scribebat, fuisse elapsos, ex quo Hilarius, relicta seculi pompa, religiosæ vitæ institutis sese manciparat; nempe ab anno 426, aut aliquanto citius; quasi dicat: Valeriane, si te splendor generis a religione abstrahit, vide Hilarium nostrum, nobilissimo loco natum, qui abhinc annis aliqout a seculo ad religionem transiit: quod si recentius exemplum quæris, vide Petronium, Bononiensem in Italia episcopum, qui, relicto seculo, nunc, seu recens in sacerdotii nomen ascendit. Scripsisse igitur videtur Eucherius memoratam ad Valerianum Epistolam pauco post annum 429 vel 430 tempore; quod etiam confirmare videtur nota chronica, Epistolæ apud Rosweydum pag. 20 ab Eucherio inserta; sic habet: Cum ab ortu hujus regni (Romanorum) centesimus & octogesimus quintus fere supra millesimum vertatur annus: hic autem annus incidit in annum Christi 432 aut 433. Quare cum dicat Eucherius: fere vertatur, deme annum unum aut alterum, ab annis mox assignatis prope aberis.

[41] Quo tempore Romam Petronius venit, eodem quoque, [Romam appulsus S. Petronius Bononiensis episcopus consecratur,] si tam anonymo, quam Galesinio credimus, illuc advenerant Bononiensium legati, qui S. Felici episcopo, e vivis erepto, successorem a Cælestino Pontifice peterent: hic monitus paulo ante in somno fuerat a S. Petro Apostolo, ne quemquam, præter Petronium, Bononiensibus episcopum ordinaret; quod & præstitit, reluctante licet primum, sed dein divinæ voluntati morem gerente Petronio. Itaque secundum hos auctores anno 429 ad finem vergente, vel sequenti S. Petronius a Cælestino Papa episcopalibus infulis redimitus fuit; quod utinam certioribus testibus firmare possem! Secus Pullieno Luparo visum est: negat enim is, anno 430 S. Petronium creatum fuisse episcopum, propterea quod & sublatæ e vivis die VII Februarii S. Julianæ funus extulerit, ac mense Maio proxime subsecuto a Cælestino Pontifice indulgentiam S. Stephani ædem visitantibus impetrarit. Itaque secundum Pullienum S. Petronius anni 429 principio episcopatu Romæ initiatus est; inde Bononiam venit, mox Constantinopolim abiit: prius tamen, quam abiret, condendæ interim S. Stephani ædis formam modumque præscripsit: sub initium vero anni 430, Bononiam Constantinopoli redux, in eadem æde S. Julianæ justa persolvit, cui illa condendæ non levem operam subsidiumque contulerat.

[42] [quod contigisse citius Pullienus,] Sed primo, unde Pullieno liquet, S. Julianam sub initium anni 430 e vivis abiisse? Alii certe usque ad annum 435 vitam protraxisse, aiunt: Funus (S. Julianæ) inquit Henschenius tom. 2 Februarii pag. 52, non sine totius urbis luctu, a S. Petronio splendide elatum. Annos vitæ enumerant universim circiter septuaginta quinque, ab CCCLX ad CCCCXXXV, probabili calculo. Dein bulla, qua indulgentiam S. Stephani templum frequentantibus concessisse fertur Cælestinus, non Cælestini I, sed, si genuina est, III fuit, qui, exeunte seculo XII, Ecclesiæ clavum tenuit. Etenim omnium Sanctorum celebritas, cujus bulla meminit, primum initio seculi VII, Bonifacio IV Pontifice, Romæ fuit instituta, & ad ceteras Occidentis ecclesias sub Gregorio, hujus nominis IV, postmodum propagata. Præfixum habet bulla (vide tom. 2 Febr. pag. 48) hunc titulum: Cælestinus episcopus, servus servorum Dei, universis Christi fidelibus salutem & Apostolicam benedictionem. Hac autem scribendi formula ante Joannem V & Sergium I seculo VII nullus Pontificum usus fuisse dignoscitur, ut tradit Mabillonius de Re diplomatica, corollario 1 ad calcem libri VI adjecto. Denique, si Cælestino I rescriptum illud tribuendum foret, ante annum 429 episcopalem sedem Petronius adiisset; datum est enim anno V Cælestini, id est, anno 428, ut observat Henschenius; cum Septembri mense anni 423 Pontifex renuntiatus fuerit. Ex quibus id etiam efficitur, rescriptum Sixti, quo eædem indulgentiæ confirmantur, ad Sixtum IV pertinere, & ea parte vitiatum, qua Cælestinus, hujus nominis I, in illo memoratur.

[43] [Tillemontius vero a Cælestino certo non factum, perperam aiunt.] Tillemontius, tom. 15 res gestas S. Petronii recensens, nusquam ejus ordinationis, velut a Pontifice Romano factæ, meminit: sed Annotatione 3 in S. Petronium mentem suam aperte prodit, ubi ait, Bononienses certo non adiisse Pontificem Romanum, ut sibi episcopum peterent, sed episcopum Mediolanensem metropolitanum suum; eo quod electio Pontificis tum temporis ad clerum & populum pertineret, quæ deinde a Metropolitano examinabatur, & firmitatem accipiebat. Fatetur Benedictus XIV, ante Petronii electionem Mediolanensi metropoli subjectam fuisse Bononiam; fatetur etiam, examen electionis secundum leges ad metropolitam pertinuisse. Sed quis est, inquit, qui ignoret, res quantumvis ab habente auctoritatem decretas, non statim sortiri suum effectum. Fuit quidem Bononia constituta sub jure metropolitico archiëpiscopi Mediolanensis a tempore sancti Ambrosii, sed nullo documento nobis constat, ipsum tale jus exercuisse. Metropolitas vero non semper jus suum exercuisse, Joannis Angeloptes exemplo conatur ostendere. Simile exemplum habemus, inquit, in jure metropolitico Ravennæ, quod inductum & constitutum fuit tempore Joannis Angeloptes, qui tamen nullum suffraganeum sacrare potuit, quod munus primus omnium exercuit sanctus Petrus Chrysologus. Quo quidem pacto efficitur contra Tillemontium, certum non esse, S. Petronium a Cælestino Pontifice Bononiensem episcopum ordinatum non fuisse; dubium tamen relinquitur, num id Cælestinus re ipsa præstiterit, quod neque anonymi, neque Galesinii auctoritas indubitatum facere potest.

§ IV. Sanctus Bononiæ Arianorum reliquias dissipat, collapsas ecclesias instaurat, novasque condit.

[Bononiam Sanctus tendit;] Sanctus Petronius, ut Galesinius scribit num. 6, honorifice habitus a Cælestino, dum Romæ fuit, & in episcopum consecratus, una cum legatis Bononiam properavit: quo cum pervenisset, summa omnium ordinum lætitia & gratulatione exceptus est. Nihil vero novus Præsul habuit antiquius, quam ut Deo, cujus singulari monitu tantam dignitatem recens adeptus erat, gratias ageret; quapropter ad S. Petri ecclesiam deduci voluit, cujus originem ita Sigonius describit lib. 1 Historiæ Bononiensis ad annum 270: Is (S. Zama, Bononiensis episcopus) urbem ut monumenta Bononiensium referunt, anno Christi ducentesimo septuagesimo ingressus, cum alia memorabilia opera edidit, tum ut templum Petro, Apostolorum principi, construeretur, auctor fuit, atque id ipse non solum dedicavit, sed presbyteris etiam & diaconis, qui ibi ex instituto sacris operarentur, pro eorum temporum ratione, & piorum hominum copia a se constitutis ornavit. Id templum, extra urbem in via Æmilia a parte Mutinam vergente positum, aliquamdiu post Bononiensis episcopi sedes ac domicilium fuit. Subterraneam fuisse, quales pleræque erant id temporis, ob gentilium persecutiones, ecclesiæ, Masinius scribit Bononiæ perlustratæ, tertio impressæ, pag. 60, variasque ejus vicissitudines explicat; dirutam nimirum fuisse, persequente ecclesiam Diocletiano sub initium seculi IV; instauratam vero a S. Faustiniano circa annum 345: at rursus sub Juliano apostata destructam fuisse, & a S. Felice pristino splendori restitutam, verum sub titulo SS. Naboris & Felicis; propterea quod alteram, S. Petro sacram, intra urbis ipsius sinum S. Faustinianus anno 330 condere cœpisset, cui manum extremam anno 350 S. Basilius admovit. Porro hodieque SS. Naboris & Felicis titulo gaudere, & olim a monachis S. Benedicti Casinensibus habitatam, anno 1512 ad moniales S. Claræ transiisse, ait Alexander Macchiavellus in suis ad Sigonium citatum Annotatis. Plura apud Masinium vide.

[45] Eo tum temporis loco erat Bononiensium res, [sed a barbaris] ut efficaci promptoque remedio indigeret: etenim, Bononiam adeunte Petronio, ut Galesinius num. 7 refert, hæresis Arrianæ reliquiæ nondum prorsus extinctæ erant, tum nefaria eorum impietate, ac barbarorum simul, qui proxime in Italiam irruperant, immani feritate, ecclesiæ multæ eversæ, ac prostratæ jacebant. Triplicem hi seculo V, ut lib. 10 de Occidentali imperio Sigonius refert, in Italiam impetum fecerunt. Primi Sigonius meminit ad annum 401 & 402: is sub Alarico, Gothorum rege, contigit, qui cum agrum Venetum & Liguriam pertransisset, Pado trajecto, Hastam, ubi Honorius imperator versabatur, obsidione cinxit: at Stilichonis exercitu appropinquante, motis inde castris, Pollentiam, Liguriæ oppidum, petiit, ubi atrocissimum a Gothis Romanisque commissum est prælium, victoria, licet non incruenta, Stilichonis arma sequente. Brevi post, iterato in campis Veronensibus prælio, Alaricus, victus fugatusque, trans Alpes fugere compulsus est. Pollentiacam pugnam ad annum 402, Arcadio & Honorio V Coss., Prosper & Cassiodorus in Chronicis referunt.

[46] [misere vastatam] Hanc in Italiam Gothorum incursionem excepit altera anno 405, Stilichone iterum Anthemioque Coss., qua Radagaïsus immenso militum apparatu sese in Italiam intulit. Mox Venetam (narrante Sigonio ad annum 405) regionem ingressus, receptis in fidem Aquileia, Concordia, Altino, Pataviumque prætergressus, Romam, cujus maxime opibus inhiabat, recto itinere contendit. Itaque, superato Pado, mox per Æmiliam, agrumque Bononiensem in Hetruriam numerosum trajecit exercitum, & Florentiam oppugnare aggressus est. Hærentem, conclusumque montibus barbarum adortus Stilicho, tanta felicitate pugnavit, ut hostilem exercitum ad internecionem usque deleverit. Qua de re S. Augustinus meminit lib. 5 de Civitate Dei. Prosper in Chronico: Stilichone II & Anthemio Coss. Radagaïsus in Tuscia, multis Gothorum millibus cæsis, ducente exercitum Stilichone, superatus & captus est. Zozimus lib. 5, cap. 26: Barbaros nec opinantes adgressus (Stilicho) universas hostium copias ad internecionem cecidit: adeo quidem, ut horum prope nullus evaderet. Atque hunc quidem exitum habuit altera Gothorum, aliarumque gentium, quas sibi adjunxerant, in Italiam expeditio.

[47] [invenit:] Sublato e vivis Stilichone, denuo in Italia belli aleam experiri Alaricus voluit, ipsamque Romam tandem cœpit sub annum 409, captamque diripuit. Bis ea expeditione in agro Bononiensi versatum esse Alaricum, Sigonius refert: primum quidem, cum in ipso in Italiam accessu castellum Bononiæ, Oecubariam nomine, adiit; iterumque, cum post captam Romam civitates Æmiliæ, imperium Attali, quem imperatoriis insignibus ornari jusserat, recusantes, cum exercitu adiit, & Bononiam ipsam, sed frustra, oppugnavit. Libro vero 1 Historiæ Bononiensis ad annum 410 rursum ait Sigonius, eumdem Alaricum, cum Romam pergeret, omnia per Æmiliam (in qua Bononia) igne ferroque miscuisse. Sub Radagaïso igitur, & Alarico, a Gothis, Ariana lue infectis, verisimile admodum est, Bononiensium ecclesiam plurimis oppressam fuisse calamitatibus, suaque ædificia, præsertim sacra, eversa prostrataque gemuisse. Radagaïsus homo crudelis fuit, & idolorum cultui deditus: Alaricus quidem, capta Roma, ut Jornandes de Rebus Geticis cap. 30 scribit, locis Sanctorum injuriam irrogari passus non est, Æmiliam tamen illum post pugnam Pollentiacam devastasse, idem Jornandes loco citato fatetur.

[48] [templa antiqua restaurat novaque condit,] Tantis ecclesiæ Bononiensis calamitatibus S. Petronius, ut primum illuc advenit, mederi constituit: eo primum curas omnes intendit, ut Bononiensem agrum Arianæ hæreseos reliquiis expurgaret, collapsumque divinum cultum majori, si posset, splendori restitueret, urbemque ipsam tum sacris, tum profanis ædificiis exornaret. Itaque in primis aut temporis diuturnitate collapsa, aut barbarorum injuriis jacentia templa instauravit, quæ numero plurima fuisse num. 12 scribit anonymus: quin & multa a fundamentis excitavit. Ceterum templa, quæ condidit, alii plura, alii pauciora enumerant. Benedictus XIV de Festo S. Petronii e Rerum Bononiensium scriptoribus hanc eorum enumerationem instituit: templum unum S. Theclæ dicatum; templa duo, quorum alterum S. Agathæ, alterum S. Luciæ virginibus & martyribus sacrum; duo item S. Bartholomæo Apostolo, & S. Marco Euangelistæ dicata: præterea templum S. Martino, Turonensi episcopo, sacrum, uti & aliud S. Barbatiano; quibus denique templa S. Stephani, & S. Joannis Euangelistæ accedunt. Eadem fere Sigonius recenset lib I de Episcopis Bononiensibus tomo tertio Operum suorum; ubi Rabbius de templis, a S. Petronio conditis, hæc universim annotavit: Exstant adhuc, sed mutata adeo facie, ut videatur nihil antiqui remansisse, nisi nomen. Quin a duabus primis ecclesiis (S. Bartholomæ & S. Marci) jam dudum episcopi jus ac titulum parochiæ in alias ecclesias transtulerunt. Porro ex his templis aliud anno 430, alia 432 & duobus sequentibus condita sunt a S. Petronio, ut quidem Masinius in Bononia perlustrata scribit; ex cujus potissimum fide de singulis annoto, quæ sequuntur.

[49] S. Stephani templum, ut Masinius affirmat, condidit S. Petronius jam inde ab anno 430, [templum in primis S. Stephani,] ad imitationem templi Hierosolymitani sanctæ Crucis & S. Sepulcri, conjunxitque cum ecclesia S. Petri jam ante exstructa: universum porro templum in septem sacella divisit, quæ varia Redemptionis humanæ mysteria adumbrarent;multa quoque illuc intulit Sanctorum pignora, quin & adjecit monasterium, ubi una cum monachis, ex Ægypto evocatis, habitavit ab anno 435. Exstinctis vero temporum lapsu Ægyptiacis monachis sub annum 542, monachi Benedictini successerunt; qui, ingruentibus in Italiam Gothis, recondita apud se Sanctorum pignora absconderunt; ac tandem monasterium suum, posteaquam anno 903 ab Hungaris vastatum, & anno 1210 igne consumptum fuerat, anno 1447 reliquerunt; in quorum denique locum monachi Cælestini suffecti fuere anno 1469. Inter corpora vero, quæ illic servari Masinius scribit, occurrunt corpora S. Floriani & sociorum 40 martyrum, & corpus ipsius S. Petronii. Hæc quidem, aliaque non pauca de S. Stephani templo & monasterio, aS. Petronio conditis, Masinius scribit; sed cum nulla in medium afferat monumenta satis antiqua, quibus dicta sua confirmet, fidem indubiam, maxime quantum ad antiqua, non meretur.

[50] S. Petronio quidem S. Stephani templum, velut conditori, [quod si a fundamentis non erexit,] adscribunt Cælestinus III & Sixtus IV, Summi Ecclesiæ Pontifices; ille in bulla, qua statis diebus templum illud visitantibus indulgentias concedit, his verbis: Cum itaque in templo gloriosi prothomartyris Stephani, quod dicitur Hierusalem de Bononia, quod servus Dei Petronius, ejusdem civitatis episcopus, instar sepulchri Domini nostri Jesu Christi in Hierusalem erexit & construxit. Sixtus vero his: Sane dudum felicis recordationis Cælestinus, Papa primus (imo III) prædecessor noster, omnibus Christi fidelibus, vere pœnitentibus & confessis, ad ecclesiam S. Stephani Bononiensis, Hierusalem nuncupatam, per sanctæ memoriæ Petronium, episcopum Bononiensem, ad instar sepulchri Domini erectam & constructam, accedentibus &c. Sigonius insuper lib. I de Episcopis Bononiensibus hæc Gregorii VII & Alexandri III verba refert: Monasterium sancti Stephani, quod vocatur Hierusalem, quod divus Petronius episcopus ædificavit ad usum ejusdem ecclesiæ cum mercato sancti Joannis Baptistæ, quod ibidem fit.

[51] [Saltem instauravit, vel insigniter auxit.] Non desunt tamen, quibus ea ecclesia videatur prius fuisse exstructa, quam S. Petronius Bononiensibus præfuit: antiquum enim Isidos templum fuisse legitur in Descriptione civitatis Bononiæ antiquæ & hodiernæ, quod sacello auxerit Julius Cæsar, testante id inscriptione veteri, Cæsare inchoante, quodque conversi ad fidem Catholicam Bononienses, effuso sanguine SS. Hermetis, Aggæi, Caji, Vitalis, Agricolæ, Proculi, qui sub Diocletiano & Maximiano martyrium subierunt, ad veri Numinis cultum transtulerint, & S. Stephano consecrarint. Sunt etiam, qui S. Eusebium, S. Felicis & S. Petronii decessorem, in S. Stephani basilica tumulatum fuisse, opinentur; atque adeo primum condi a S. Petronio non potuisse. Pullienus pag. 39 & seq. viam mediam terit, aitque, conditum quidem a Petronio monasterium, S. Stephani templo adjectum, at non templum ipsum, nempe integrum, adjectis antiquo SS. Petri & Pauli templo ædibus 4, quas a fundamentis erexit. Neque omnino a vero alienum putat, S. Stephani ecclesiam S. Petronii ætate fuisse omnino eversam, ab eoque a fundamentist instauratam. Habuerit igitur S. Petronius partem aliquam in S. Stephani templo; sed utrum illud a fundamentis excitarit, an repararit tantum vel auxerit, quis certo definiat?

[52] [& in septem sacella divisum.] Porro S. Stephani templum in septem ædes sacras, veluti membra, S. Petronius distinxit, inquit Patricellius, ad instar septem ecclesiarum, quas Christiani Romæ potissimum invisere solent; ut nimirum ea ratione Bononienses cives S. Stephani templum & septem ejus ædes sacras, in honorem & reverentiam septem Romanarum basilicarum, frequentes inviserent. Verum advertisse non videtur Patricellius, nondum ea tempestate septem celebriores Urbis ecclesias visitandi morem in usu fidelibus fuisse: neque enim is de omnibus simul fuit institutus, sed a paucioribus ad alias aliasque dudum post propagatus. Audi Onuphrium cap. I de septem Urbis Ecclesiis. Illud vero scitu dignum, inquit, anno jubilei antiquitus a Bonifacio VIII Papa instituti, ejus temporis Christianos non nisi basilicas Sanctorum Petri & Pauli Apostolorum visitasse. Quibus tertiam Lateranensem anno jubilei secundo MCCCL Clemens VI adjunxit. At Gregorius XI ob Deiparæ Virginis devotionem in futuro anno tertii jubilei quartam addidit sanctæ Mariæ Majoris, quæ omnes patriarchales erant. Inde illud mirum, quintam patriarchalem ecclesiam præteritam fuisse, dignam alioqui propter ejus excellentiam, quæ eodem anno, ut aliæ patriarchales, celebraretur. Quatuor igitur tantum habemus hactenus Romanas ecclesias, a fidelibus frequentari potissimum solitas: qui vero earum dein numerus accreverit, audi ex eodem Onuphrio: paulo ante sic habet: Cumque a sancto Paulo ad Lateranum iter facturi essent, incongruum iis visum est, ecclesiam sancti Sebastiani, cœmeterium Callisti, Catacumbas, tot Sanctorum corporibus referta, invisa transire, præsertim cum eadem fere via procedendum esset; atque ita hac ratione quinque ecclesiis, quæ visitari solebant, sextam adjunxerunt. Eadem ratio septimam addidit medio itinere inter Lateranensem & S. Laurentii extra muros basilicas sitam, ecclesiam videlicet sanctæ Crucis in Hierusalem, maximis & ipsam reliquiis condecoratam. Atque ita habemus, quo circiter tempore frequentari cœperint septem Urbis ecclesiæ, adjecta prioribus quatuor S. Laurentii ecclesia, certe diu post S. Petronii tempora.

[53] Alia igitur de causa id fecit S. Petronius, sive ut commodius redemtionis nostræ mysteria in memoriam fidelibus ita revocaret, [ut commodius redemptionis mysteria reprasentaret,] sive ut templum Hierosolymitano S. Sepulchri non admodum absimile conderet, ut Pullienus censet. Sane S. Petronium Passionis Christi admodum studiosum fuisse, loca sacra. Hierosolymis diligenter inspexisse, ad eorumque similitudinem non pauca Bononiæ effinxisse, Acta utraque satis produnt. Quod vero addit anonymus num. 12, collegisse nempe S. Petronium per totam Judæam vectigalia, nimis infirmum est, ut certo illi assentiar; cum fundamentum aliud habere non videatur, quam S. Petronii cum Theodosio imperatore affinitatem, quæ & veterum scriptorum auctoritati repugnat, & commenti loco habenda videtur. Vide, quæ de illa diximus num. 18. Cautior in scribendo Galesinius fuit num. XI, qui S. Petronium multum auctoritate & gratia apud Theodosium valuisse, tantum scripsit, quod longe verosimilius est.

[54] Addit ibidem Galesinius, S. Petronium, pro ea, [variis Sanctorum reliquiis ditavit, quibus,] qua valebat apud Theodosium, auctoritate multas Constantinopoli Bononiam Sanctorum reliquias advexisse, & conditis a se templis, distribuisse, in primis vero, quo de agimus, S. Stephani templo, quarum enumerationem, qui S. Petronii corporis anni 1141 inventionem descripsit, bene longam instituit: has inter S. Floriani & sociorum martyrum corpora, licet suppresso nomine, recenset num. 5, quem Bononienses plerique sequuntur. Dubium est admodum, quis fuerit S. Florianus, cujus corpus S. Petronius Bononiam transtulit. Non videtur is, qui ad diem IV Maii Mrl. Romano inscribitur. Hujus enim, in Norico Ripensi seu Superiore Austria passi, corpus ex Austria Romam, Roma in Poloniam translatum fuit, ut tomo I Maii pag. 467 videre est. Nec is, qui ad diem XVII Decembris in eodem Mrl. memoratur: passus enim hic dicitur temporibus Heraclii imperatoris, id est, dudum post S. Petronii ætatem. S. Floriani cujusdam corpus tum apud Vicentinos, tum Æsii servari dicitur; atque adeo a S. Floriano Bononiensi uterque diversus videtur. Eusebius de Martyribus Palæstinæ cap. 13 undequadraginta Martyrum, Maximini jussu in Palæstina occisorum, meminit; sed horum dux Sylvanus episcopus fuit, non Florianus. At quisquis tandem fuerit, cujus exuvias Bononia possidet, Florianus: simile vero est, inter tot martyres, qui tum in Palæstina, tum alibi sub Diocletiano pro fide sanguinem fuderunt, fuisse etiam S. Florianum quemdam, cujus reliquias Bononiæ in S. Stephani templo Petronius collocarit, ut censet Benedictus XIV de Festis aliquot Sanctorum Bononiæ celebr. cap. 26.

[55] Sic quidem S. Floriani, quisquis hic tandem fuerit, reliquias a S. Petronio Bononiam fuisse allatas, inter Bononienses scriptores satis convenit: at, idemne censendum sit de S. Floriani sociis, in controversiam venit. Sigonius solius Floriani meminit: [non modo sancti cujusdam Floriani,] de sociis ne verbo quidem. Floriani quidem & sociorum ejus, in S. Stephani quiescentium, diserte mentionem facit bulla Cælestini III, sed illi S. Floriani socios interpolatione insertos, ait laudatus supra Pontifex, eadem ratione, qua Cælestino III, ibidem substitutus legitur Cælestinus I. Porro, ne id cuipiam videatur ambiguum, factam, quam modo retuli, in Cælestini III bulla interpolationem duplici argumento confirmat; alterum in eo situm est, quod in S. Floriani honorem Bononiæ semper recitatum fuerit Officium de Communi unius Martyris; cum alias procul dubio de Communi plurimorum Martyrum recitandum esset; alterum vero in eo, quod, aperta anno 1640 S. Floriani urna, præter Bononiensium, ut ait, opinionem solius S. Floriani reliquiæ in ea repertæ sint.

[56] Ita quidem eruditissimus Pontifex; cui tamen, [sed etiam sociorum cerpora] quamquam de re scribit, quam perspectam habere potuit optime, hoc loco assentiri non ausim. Ansam illi ita scribendi Sigonius, solum Florianum memorans, præbuisse videtur; cui ego Inventionis auctorem, rei gestæ non modo æqualem, sed testem etiam oculatum oppono, qui quadraginta non martyrum tantum, sed sociorum martyrium corpora seu reliquias, anno 1141 inventas, memorat. Sic habet num. 5: Intra quas (arcas, in pavimento repertas) sanctorum XL martyrum pretiosa continentur corpora: in unius vero eorum (S. Floriani) pectore pulcherrima crux reperitur aurea: qui quidem omnes in uno collocati sunt tumulo, ut, sicut in Christi fide inventi fuere unanimes & concordes, ita in corporis perseverantia sint semper uniti atque continui. Accedunt anonymo scriptores Bononienses passim. Neque, quæ profert Pontifex argumenta, hujusmodi sunt, ut anonymi, ejusque sequacium auctoritatem convellere videantur. Quod enim Bononiæ semper recitatum fuerit Officium de Communi unius Martyris, profectum inde verosimiliter fuerit, quod unum Florianum Bononienses in singularem urbis suæ patronum adsciverint, non quod ejus socios nullo modo agnoverint: Quod vero anno 1640 solius Floriani corpus, aperta ejus urna, inventum sit, nihilo magis videtur urgere.

[57] [annumeranda videntur] Omnes quidem anno 1141 in eodem tumulo collocatos, mox laudatus scribit anonymus, sed de S. Floriani tantum sociis fortasse intelligendus: sed utut etiam de S. Floriano intelligi debeat, equidem non modo anno 1640, quo S. Floriani urna aperta fuit, sed ante etiam & post dictum annum alio S. Floriani, alio loco sociorum ejus reliquiæ conservatæ fuerunt; Floriani quidem in sacello, suo nomini consecrato, supra altare, della Benda seu Vittæ beatissimæ Virginis nuncupatum: sociorum autem in sacello S. Joannis Euangelistæ. Primum Bombacius, qui paucis post dictam urnæ apertionem mensibus scripsit, docet de Sanctis Bononiensibus pag. 5; alterum Pullienus Luparus, monachus Cælestinus, qui scripsit anno 1600, partim pag. 43, partim 62; & ante illum Particellius mihi pag. 19 versa, & pag. 22; tertium Masinius Bononiæ illustratæ, anno 1666 tertio editæ auctæque, ad diem XVI Decembris pag. 558; ut adeo mirum non sit, S. Floriani corpus, privatæ urnæ separatim a sociorum corporibus inclusum, ea aperta, sine istis inventum esse. Denique si, ut laudatus Pontifex docet, credibile sit, inter tot martyres in Palæstina sub Diocletiano passos, fuisse unum aliquem, Florianum nomine, cujus S. Petronius reliquias Bononiam attulerit; ecquid tandem causæ erit, cur id ipsum de illius sociis credi non possit? Quamquam aliunde non desit dubitandi ratio, num S. Petronius id revera præstiterit, quam infra in Annotatis, inventionis descriptioni ad litt. ee subnectendis, exponam.

[58] S. Stephani templo monasterium adjecisse S. Petronium, [conditio etiam monasterio, ditavit.] supra ex Masinio retuli: idem Sigonius lib. 1 de Episcopis Bononiensibus his verbis scribit: Etenim in æde S. Stephani, montis, in quo Christus Dominus noster cruci fuit affixus, & sepulchri, in quo mortuus est fitus, expressit imaginem, atque ei monasterium adjecit, quod Hierusalem appellavit, ubi ipse inter monachos habitavit, more a S. Eusebio, Vercellensi episcopo, atque a S. Martino Turonensi retento. Cujus vero instituti fuerint monachi illi, incertum. Constantius Rabbius in suis in Sigonium Annotatis, S. Pachomii regulis adstrictos fuisse, scribit, quarum ea ætate frequens fuerit in Italia usus secundum S. Hieronymum; at S. Basilii regulam secutos Casalius affirmat in Descriptione Novæ Hierosolymæ, lib. 2 cap. 3. Fertur etiam alendis hujus cœnobii monachis S. Juliana, vidua Bononiensis, de qua apud nos actum ad diem VII Februarii, bonorum partem attribuisse: quod quidem a Benedicto XIV tom. 10 Latinæ editionis secundæ lib. 3 cap. 5 num. XI inter ea recensetur, quæ validis documentis innixa, de S. Juliana circumferuntur. Sigonius quoque de illa sic habet lib. I Hist. Bonon.: Juliana vero, eximiæ pietatis studio inflammata magnam fortunarum suarum partem, erat enim locupletissima, alendis in cœnobio divini Stephani monachis attribuit, atque eorum numero filium unicum (Laurentium, uti nonnullis placet, cujus Ambrosius meminit in Hortatione ad virginitatem) ut pie Deo serviret, adscripsit. Denique & in S. Stephani templo a S. Petronio sepultam scribunt.

[59] Constructo S. Petronii opera S. Stephani templo, [Aliud S. Foanni] S. Joannis Apostoli & Euangelistæ ecclesiam mox subjungit anonymus: de qua ita Sigonius lib. I de Episcopis Bononiensibus: In æde autem sancti Joannis Euangelistæ, quam in monte ex tumulo terræ, de industria aggesto, construxit, montem Oliveti effinxit, in quo Christus, postquam est suscitatus a mortuis, cum discipulis suis stans, ipsis aspectantibus, in cælum ascendit, qui locus nunc, aucta jam pridem æde, in medio ipso templo cruce lapidea signatus invisitur. Quæ vero inter hæc duo fana (SS. Stephani & Joannis) loco summissiore planicies intercedit, ea celebrem Josaphatis vallem repræsentavit, in qua idem judicium de vivis & mortuis ultimo die facturus creditur, atque hæc omnia ad eorum locorum exemplum fecit, quæ ipse Hierosolymis spectaverat tum, cum eas regiones pietatis ergo perlustravit. Eadem fere Galesinius scribit in Actis S. Petronii num. 8: sequenti vero ornamenta quædam sacra, ut columnam & crucem Christi, ut triclinium, in quo cum discipulis suis Dominus discubuit, aliaque ad excitandum Dei amorem in primis idonea, enumerat, quibus S. Petronius S. Stephani templum decoravit. Quæ omnia, inquit, sanctissimæ religionis monimenta adhuc magna Bononiensis populi pietate coluntur, augustioremque reddunt ipsam S. Stephani ecclesiam, quam ille Hierosolymæ nomine appellavit, eamque ob causam vicus nunc etiam, eidem ecclesiæ conjunctus, Hierusalem nominatur.

[60] [Euangelista sacrum,] Ceterum hæc S. Joannis ecclesia e parœcialibus una est, & canonicorum Regularium Lateranensium administrationi concredita. Jam inde ab Agapeti Pontificis temporibus Bononiensis episcopi juribus subjectam fuisse, ex Gregorii VII rescripto colligitur, quod ad annum 1073 Sigonius lib. 2 de Episcopis Bononiensibus exhibet: multis illam reliquiis ditavit S. Petronius, quas anno 1427 die VIII Augusti Cardinalis Ludovicus Arelantensis, Martini V legatus, & anno 1450 Cardinalis Bessarion, legatus pariter Apostolicus, visitarunt. Fundamenta illius S. Petronius, cujus brachium possidet, posuit anno 433, eamque consecravit biennio fere post. Ampliori forma donata est anno 1221, & pulcherrima dein ornata testudine, anno 1640 ad umbilicum perducta. In choro sacelli majoris inventa est arcula cum inscriptione hujusmodi: Capellam hanc majorem a D. Jo. Euangelista, angelorum turba comitato, designatam, fæmina quedam, cum sæpius clarissime vidisset apparitionem, ex Dei præcepto mox curavit, & a fundamentis erigendam anno Domino MDXVII; nimirum B. Helena de Oleo, de qua actum est in Actis nostris ad diem XXIII Septembris; ubi multa de B. Helena in vulgus sparsa fuisse commenta dicuntur; quibus annumerari in primis illud potest, quo e S. Petronii familia fingitur oriunda. Multa quoque, quæ parum probabilia videntur, de revelationibus apparitionibusque ipsi factis circumferuntur: quidquid de apparitione S. Joannis Euangelistæ, ipsi facta, dicendum fit, eam, sicut & alia pleraque hoc numero, retuli ex fide Masinii Bononiæ perlustratæ, tertio editæ, pag. 122 & sequenti.

[61] [alia SS. Bartholomæo & Marco.] De S. Bartholomæi & S. Marci templis ex eodem Masinio pag. 133 & 289 nonnulla huc transcribo. Utrumque S. Petronius condidit anno 432, S. Bartholomæi vero templum anno 1210 ignis corripuit, qui, ut Sigonius scribit in Historia Bononiensi ad hunc annum, fortuito in porta Ravennate excitatus, præter S. Bartholomæi ædem, SS. Stephani, Vitalis & Donati templa, per vicinas domos dilapsus, eodem casu involvit. S. Bartholomæi vero templum Gozzadinorum familia anno 1298 suis e cineribus excitavit. Anno 1599 Patribus Theatinis cessit, annuente Clemente VIII: animarum vero curam, quæ huic annexa erat, Alfonsus Paleotus, Bononiensium antistes, vicinis parœciis distribuit. Veteri huic S. Bartholomæi templo novum successit, eidem Sancto, & S. Cajetano, PP. Theatinorum institutori, sacrum, cui initium dedit annus 1652, primum novæ fabricæ lapidem ponente Hieronymo Lomellini, S. R. E. Cardinali & legato Bononiensi: divina vero officia celebrari illic cœperunt anno 1664 die XIV Decembris. De templo S. Marci præter jam dicta citatus Masinius pauca hæc annotavit, nempe S. Marci olim parœciam anno 1566 die IX Aprilis unitam fuisse parœciæ S. Donati, ipsam vero S. Euangelistæ ecclesiam ejusdem Sancti sodalitio concessam anni ejusdem mense Augusto, die vero XXIV.

[62] [Fabiano & Sebastiano,] Neque hic stetit S. Petronii in condendis hoc anno ecclesiis labor: etenim, si Masinio fides habenda est, alia quoque hoc anno Sanctis templa excitavit, alterum nimirum SS. Fabiano & Sebastiano, alterum S. Martino Turonensi, tertium S. Luciæ, quartum denique S. Barbatiano. SS. Fabiani & Sebastiani templo ad portam castri, seu di castello dictam, sito ingens terræ motus ruinam intulit anno 1505, de quo Sigonius lib. 5 de Episcopis Bononiensibus ad prædictum annum universim scribit: Biennio post urbs duabus gravissimis calamitatibus afflictata est, insigni terræ motu, & rei frumentariæ difficultate. Tremore vero ita concussa est, ut altissima ac maxima quæque ædificia labefactata, ac pinnis, verticibusque sint exuta. Quo metu percussa civitas per multos dies sub dio in campis urbis sibi tabernacula fixit, atque ibi mente in primis sollicita pernoctavit: sed postmodum instauratum fuit. Anno 1595 die XV Junii jussu Clementis VIII auctum est parte parœciæ S. Lucæ, cujus pars altera S. Columbani parœciæ cessit. Servari in illo quasdam S. Petronii reliquias pag. 205 Masinius ait; sed, quænam eæ sint, non edicit.

[63] Hæc de templo SS. Fabiano & Sebastiano S. Petronii opera erecto: [Martino Turonensi,] porro duplex Bononiæ visitur templum S. Martino sacrum; alterum, de quo Sigonius lib. 2 de Episcopis Bononiensibus ad annum 1217 hæc scribit: Anno millesimo ducentesimo septimo decimo titulus S. Martini ad Aposam conditus est. Quia vero proxime dixerat Sigonius: Eodem sedente Henrico (a Fracta) aliæ etiam, minus insignes ecclesiæ excitatæ; prioribus Sigonii verbis Carolus Rabbius hanc annotationem subjecit: Crevit autem mox in insignem ecclesiam, amplumque cœnobium PP. Ordinis sanctæ Mariæ de monte Carmelo, qui huc venerunt anno MCCXCIII. Modo illud incolunt PP. ejusdem Ordinis congregationis Mantuæ, quibus locum concessit Joannes Soreth, Prior generalis, anno MCCCCLXVI. Alterum vero eidem S. Martino sacrum & in valle Aposæ situm, quod S. Martini, vulgo Dalla croce de' sancti appellatur. Hoc autem S. Martino sacrum esse, voluit S. Petronius haud ita dudum ab illius obitu. Aposani nomen utrique dedit Aposa fluvius urbem permeans.

[64] Quæ vero ad S. Luciæ, virginis martyris templum præcipue spectant, [Luoiæ,] ex Carolo Rabbio disces, qui Sigonio ad annum 1541, Societatis nostræ Patres ad S. Luciam prima vestigia fixisse, referenti subjecit, quæ sequuntur: Ecclesia ædificata, sedente D. Petronio, circa annum CCCXXXII, diruta postmodum anno DCCCCIII ab Hungaris. Solum possedere diu canonici Lateranenses, qui illud cesserunt Savino Saxoferato anno MCCVIII, ut ecclesiam reædificaret: eo mortuo iterum canonici tenuerunt, ecclesiamque constructam coluerunt ad usque annum MCCCCXVIII, a quo tempore possederunt sæculares presbyteri titulo Rectoris; ac hujusmodi erat Hieronymus Casalinus, qui D. Franciscum Xaverium domi recepit. Modo antiquæ ecclesiæ S. Luciæ ne vestigium quidem apparet, quippe eo in loco visitur nobile atrium amplissimi collegii PP. Societatis. At proxime sub ejusdem Virginis ac Martyris nomine visitur magnificum templum, quod construi cœpit anno MDCXXIII, Angelo Gozzadino, archiëpiscopo Niciensi, & suffraganeo Bononiensi, primum lapidem ponente XIV Kal. Majas.

[65] Sigonius lib. 1 Historiæ Bononiensis ad annum 430 S. Barbatiani templum inter ea, [quod non ita liquet de S. Barbatiano;] quæ S. Petronius Bononiæ vel condidit vel reparavit, diserte annumerat: sed lib 1 de Episcopis Boniensibus eadem recensens, de S. Barbatiani æde ne verbum quidem facit: ad annum vero 485, monasterium S. Barbatiani S. Jocundi, quem tertium a S. Petronio Bononiensium præsulem ponit, tempore constructum fuisse, conjicit. Dubitavitne Sigonius, num S. Petronius re vera S. Barbatiano templum erexerit? Docet enim Benedictus XIV, Sigonium librum de Episcopis Bononiensibus serius conscripsisse, in eoque, quæ in Historia Bononiensi minus caute scripserat, emendasse. Utut sit, equidem anno 432, quod Masinius ait, S. Barbatiano templum S. Petronius erexisse non videtur; nam tum temporis, quantum quidem apparet, S. Barbatianus e vivis nondum excesserat. Illius obitum anno 444 illigat Hieronymus Fabri lib. de Antiquitatibus sacris Ravennatibus pag. 195; Rubeus lib. 2 de rebus Ravennatibus inter annum 438 & 444 collocat. Obiisse Ravennæ legitur in Actis apud Agnellum tom. 2 pag. 39 Appendicis, cum condendo Arimini S. Stephani templo Galla Placidia erat intenta; quod anno 438 contigisse, scribit Cæsar Clementinius lib. 2 Rerum Ariminensium. Ceterum, teste Masinio, pag. 570, S. Barbatiani ecclesia olim penes canonicos Lateranenses fuit, sed ab his ad monachos S. Hieronymi de Observantia translata anno 1480; quod etiam Sigonius ad annum mox laudatum testatur his verbis: Inde anno MCCCCLXXX monachis eremitis S. Hieronymi ædem S. Barbatiani vacantem ex Pontificis (Sixti IV) decreto communicavit, cum hospitium habere optarent. Quibus subjicit Rabbius: Instituti fuere a B. Petro de Pisis circa annum MCCCLXX, locus ipsis datus an. MCCCCLXXX die XVI Augusti.

[66] [denique Agathæ & Theclæ pariter excitavit,] Binis proxime sequentibus annis S. Joanni Apostolo & Euangelistæ, & SS. Theclæ Agathæque virginibus martyribus templa erexit; S. Joanni quidem & S. Agathæ anno 433, S. vero Theclæ anno 434, si quidem vera Masinius scribit: non enim convenit inter auctores omnes, quibus annis templa singula, jam enumerata, sive a fundamentis excitasse, sive collapsa instaurasse S. Petronius perhibetur. De templo S. Joannis egi num. 59 & seq. Superest igitur, ut de SS. Agathæ & Theclæ templis pauca subjiciam. Masinius pag. 223 & seq. S. Agathæ ecclesiam parœciis Bononiensibus annumerat, & olim S. Mariæ di Castiglioni nuncupatam ait, additque, ruinam olim passam, primum anno 1196, dein anno 1653 fuisse instauratam. Postremo S. Theclæ ecclesiam olim saltem in parœciarum Bononiensium numero fuisse, ex instrumento quodam anni 1375, idem Masinius pag. 461 & sequenti affirmat, hodieque secularium presbyterorum administrationi commissam, ac denique S. Petronii reliquiis ditatam.

[67] [sacrisque reliquiis locupletavit.] Neque vero S. Petronio satis fuit tot templa Bononiensibus excitasse, sed etiam plurimis Sanctorum exuviis ditanda & munienda censuit: His operibus perfectis, inquit Sigonius lib. 1 Historiæ Bononiensis ad annum 430, Constantinopolim ad Theodosium, sive privati, sive publici officii caussa repetiit, ac pro ea, qua apud imperatorem valebat, auctoritate multas Constantinopoli sacras reliquias auferendi potestatem obtinuit, quibus domum regressus cum alia templa a se constructa, tum in primis ipsum Divi Stephani fanum ac sacella ad cruces quatuor collocata ornavit: nimirum præter templa jam enumerata ad quatuor urbis portas totidem etiam cruces lapideas S. Petronius excitavit, quæ dæmoni quidem terrori, Bononiensibus vero præsidio, & perpetuo ad fortiter pro Deo, & salute sua dimicandum, incitamento essent.

§ V. Sanctus Bononiam reparat & amplificat.

[Bononiam semirutam,] S. Petronius, Bononiam veniens, non modo sacra, sed profana etiam ædificia sus deque conversa invenit; quæ quidem sors Bononiæ cum multis Italiæ civitatibus erat ea tempestate communis, ut ex S. Ambrosii Epistola intelligitur, qua Faustinum, sororis suæ amissionem ægrius ferentem, ita consolatur: Sed doles, quod dudum florentissima repente occiderit. Verum hoc nobis commune non solum cum hominibus, sed etiam cum civitatibus, terrisque ipsis est. Nempe de Bononiensi veniens urbe a tergo Claternam, ipsam Bononiam, Mutinam, Rhegium derelinquebas, in dextera erat Brixillum, a fronte occurrebat Placentia, veterem nobilitatem ipso adhuc nomine sonans, ad lævam Apennini inculta miseratus, & florentissimorum quondam populorum castella considerabas, atque affectu relegebas dolenti. Tot igitur semirutarum urbium cadavera, terrarumque sub eodem conspectu exposita funera, non te admonent, unius, sanctæ licet & admirabilis feminæ, decessionem consolabiliorem habendam &c. Certa itaque est Bononiensium clades; at quo auctore illata?

[69] Rem ita contigisse, nonnulli volunt. Gratiani imperatoris jugum, [quam elædem] defuncto Valentiniano, Bononienses excusserunt, initaque cum Mutinensibus ac Rhegiensibus societate, finium suorum dilatandorum causa, vicinis Claternatibus bellum intulere. Re cognita, Gratianus Asclipium quemdam, Spoleti morantem, cum exercitu Bononiam misit, qui & Claternates imperio vindicavit, & Bononienses ipsos ad deditionem compulit, impositoque civitati præfecto, qui eam in officio contineret, Spoletum rediit. Verum hæc omnid lib. 1 Historiæ Bononiensis Sigonius explodit, tum quod hæc veterum Annalium auctoritate destituta sint, tum quod verosimile non videatur, iis tum viribus fuisse Bononienses eorumque socios, ut adversus integras adhuc Romani imperii opes arma capere ausi fuerint; quod ne opulentissimæ quidem per ea tempora civitates cogitarunt; tum quod vel ab ipso motuum exordio per Liguriæ consularem, cui parebant, facile potuissent in officio contineri. Sed narrationis seriem repetamus.

[70] Exstincto Gratiano, ad Theodosium, hujus nominis I, [Theodosio I nonnulli male adscribunt,] imperii summa devoluta est: hic, ut aiunt, antiquis urbium, provinciarumque magistratibus novos pro arbitrio substituit, Bononiamque in primis hominem Græcum, sibi quidem carum, sed avarum, superbum, & intemperantem misit; qui cum minis & precibus nobilis matronæ Bononiensis pudicitiam tentaret, rem illa marito patefecit. Is modeste hominem monuit, ut ab incepto desisteret, sed colaphum abstulit: qua re percitus matronæ conjux, illatum sibi probrum ulcisci volens, stricto mox gladio, imperatorium præfectum interfecit. Hinc Bononienses, male sibi metuentes a Theodosio, ne, quod Thessalonicensibus haud ita pridem evenerat, sibi quoque contingeret, in civem suum profugum, quibus modis potuere, animadverterunt; occisi vero corpus multo honore terræ mandarunt. At ne hoc quidem modo Theodosii iram effugerunt: adveniens enim paulo post in Italiam imperator, Bononienses Thessalonicensium sortem subire coëgit. Qua de causa S. Ambrosius Theodosium, cum Mediolani esset, templi aditu prohibuit, & anathemate percussit, quo prius illum solvere noluit, quam legem condidisset, ne quis morti traderetur, nisi dies effluxissent 30, posteaquam in reum lata esset mortis sententia.

[71] [& fabulosis admodum] Hisce anonymus noster partim consonat, partim nonnulla addit, partim repugnat. Si enim, quæ modo relata sunt, sequimur, imminentem cladem Bononienses non prospexerunt modo, sed etiam a sese avertere studuerunt: si vero anonymum, nihil tale suspicantes inopinata clade oppressi sunt. Ipsi vero, inquit num. 17, ignorantes pestem futuram, fecerunt secundum edictum regis. Quæ vero de suo addit hæc fere sunt: primum, significasse Bononiensibus Theodosium, ut cuidam nepoti suo decentem sepulturam adornarent, quem apud illos tumulatum vellet; quo nimirum incautos repentino impetu obrueret, & benevolentiæ specie tegeret vindictæ libidinem. Alterum, commotum rei indignitate S. Ambrosium sanxisse, ne quis regum Bononiam deinceps ingrederetur, neve cujuspiam funus in urbem inferretur.

[72] [adjunctis] Porro edictum Ambrosianum, ut quidem contendunt, apud Patricellium his verbis concipitur. Servus Christi Ambrosius Mediolanensis episcopus. Dilectissimi fratribus universis utriusque ordinis, majoris scilicet & minoris, in Domino eternam salutem. Cunctis Italiæ regni subversionem Bononiæ civitatis credimus fore notissimam, quam non vera justitia, sed calva occasione, Theodosica rabie, crudeliter perpessa est. Quam ob rem, dignum æquumque fore censuimus & ex parte Dei, & sancti Petri, cujus vocabulo Bononiensis ecclesia decoratur, damnatam, ac irrevocabilem sententiam anathematis obnixe statuimus atque firmamus, ut nemo regum modo urbem Bononiam ingrediatur. Si quis autem tam audax forte extiterit; qui huic sententiæ non satisfecerit, & prædictam urbem temere ingressus fuerit: præsenti anno, illius vita finiatur, & ne ultra dilatetur. Corpus quoque mortui cujusque minime deferatur in urbem, ne simili occasione tale amplius detrimentum patiatur. Addit anonymus noster, id edictum S. Ambrosii jussu ad partem muri civitatis Orientalem, quæ intacta permanserat, marmorea in tabula appensum, tamdiu substitisse, dum tandem crebris incendiis in cineres abiit.

[73] [vestiunt,] Hæc vero aum anonymus noster, aliique scribunt, næ illi manifesto produnt, anilibus fabulis se nimium credulos. In ore quidem omnium est Theodosii in Thessalonicenses immoderata ultio, & probis antiquitatis testimoniis consignata: at de illata a Theodosio Bononiensibus strage nihil Ambrosius ipse, nihil uspiam veteres meminerunt. Neque necesse est pluribus fabulam refellere; quam prudenter in Actis S. Petronii suppressit Galesinius, & rerum Bononiensium cautiores eruditioresque scriptores non admittunt. Audi Sigonium lib. 1 Historiæ Bononiensium ad annum 375: Hanc autem historiam (cædis Thessalonicensis) tum ipsius Ambrosii scriptis, tum omnium ecclesiasticorum scriptorum monumentis consignatam vulgo ad Bononiam ita traducunt, ut totam rem longe aliter, ac gesta sit, explicent. Dein, fabulam paucis exponens, sic pergit: Quæ quam aliena sint, ut cetera omittam, illud non dubio esse argumento potest, quod probabile non videtur, Bononienses recenti adhuc, ut ipsi scribunt, clade a Gratiano accepta infirmos, suis viribus nixos, tantum facinus esse aggressos (arreptis nempe repente armis, & occiso magistratu, a Theodosio descivisse) &, quod Pontifex Maximus in tanta gentilium & Arrianorum perfidia & contumacia non edixisset, id alienæ civitatis episcopum edixisse.

[74] Hisce igitur missis, ad verisimiliores de Bononiensium clade opiniones accedamus. [alii vero ad Maximum, aliosque tyrannos,] Baronius ad annum 387 num. 60 Maximo tyranno illam his verbis adscribit: Porro ipse ingressus Maximi in Italiam, sicut repentinus, ita terribilis visus est: instar enim exundantis torrentis montium angustiis coarctati, in planiciem se totum effundentis, cunctaque sibi obviam secum trahentis, eam Italiæ partem, quæ ipsi post Alpium descensum occurrit, immensa affecit clade; nobilesque tunc civitates Placentiam, Rhegium, Claternam, Mutinam, Bononiam, & alias dire exagitavit, prædatis divitiis, adductis civibus in captivitatem, ut Pacatus affirmat, quæ & pertingit S. Ambrosius in Epistola ad Faustinum. Ambrosii verba supra num. 67 recitavimus, e quibus tamen non liquet, quo tempore, quove auctore clades, cujus meminit, Bononiensibus illata sit: hæc vero tantum de Italia Pacatus in Panegyri Theodosii scribit: Alta licet vulnera (quod fatendum est) proximus nobis Italus, contiguus ostendat Hispanus, sed in dolore suo habet uterque solatium. Tyrannidem ille non vidit, hic tyrannicidium vidit. Reliqua, quæ proxime citata mox verba præcedunt & sequuntur, ad Gallias pertinent. Alta igitur vulnera sub Maximo, teste Pacato, accepisse videtur Italia; num etiam Bononia? Neque firmioribus fundamentis ii nituntur, qui eam contigisse volunt sub Eugenio, qui anno 394 bellicis motibus concussit Italiam, & a Theodosio victus usurpati imperii pœnas dedit.

[75] Ad Constantini Magni ætatem recurrit Sigonius, ut vastatæ Bononiæ tempus assignet; [vel Constantinum Magnum verosimilius referunt,] sic enim habet lib. 1 Epp. Bononiensium: Idem etiam (S. Petronius) præcipuus auctor imperatori (Theodosio juniori) fuisse prædicatur, ut urbem (Bononiensem) restitueret, quam ætate sua semirutam fuisse, sanctus refert Ambrosius: cladem nempe notans, quam bello Maxentiano una cum reliquis Æmiliæ urbibus a Constantino accepit. Sigonio Benedictus XIV nuper accessit, ubi de S. Petronio agit. Invenit ipse, inquit, in hac urbe in statu deplorabili omnia, ita ut jure ac merito nostræ regiones appellatæ fuerint a S. Ambrosio in citata Epistola ad Faustinum reliquiæ infelices, & cadavera urbium, quas propemodum prostraverant & oppresserant clades a Maxentio illatæ & civilia bella sub tyrannide. Id tamen inter utrumque discriminis intercedit, quod ille Constantinum, hic vero Maxentium una forte cum reliquis tyrannis harum calamitatum auctorem præcipuum faciat; ut utriusque verba conferenti manifestum fiet.

[76] Constantinus sub annum 312 e Galliis in Italiam adversus Maxentium movens exercitum primum Segusiensium civitatem vi cepit, [Petronius non modo reparat,] ad Alpium radices sitam. Injectæ urbis portis faces, longius progressæ, urbis partem consumpserunt: sed Constantini opera ignis exstinctus est, ut legitur in Nazari Panegyrico, eidem dicto. Hinc Taurinum progressus, Maxentii copias fudit, & Taurino, aliisque Italiæ urbibus, Alpes inter & Padum sitis, se sponte dedentibus, potitus est. Mediolanum quoque accessit, benigneque habuit urbes, quæ ultro ejus amplectebantur imperium. Altero apud Brixiam hostem prælio fudit, ac mox apud Veronam tertio. Cessit & hæc victori Constantino. Aquileiam quoque & Mutinam, & urbes Italiæ alias oppugnavit, ut illius panegyrista mox laudatus his verbis refert: Prætereo te, Aquileia, te, Mutina, ceterasque regiones, quibus propter insecutas incredibilium bonorum commoditates gratissima fuit oppugnationis injuria. Sicut ergo oppugnare Mutinam coactus est, ita verosimile visum est Sigonio, neque abs re, Bononiam aliasque vicinas urbes obsidione cinxisse, iisque, saltem dum se dederent, usitata bellorum damna intulisse. Favet Sigonio Zosimus, qui libro 2 ait, Constantinum iis urbibus, quæ se sponte dedebant, nihil damni intulisse, contra subvertisse, quas sibi repugnantes habebat. Quod vero ad Maxentium attinet, is quidem exactionibus, libidinibus, cædibus fœdavit Italiam, at nescio, an sibi parentes urbes oppidaque diruerit. Sigonii itaque sententiæ malim subscribere, quamquam nec inficiari velim, etiam sub Maximo aliisve tyrannis Bononiensium civitatem in varias calamitates incurrere potuisse.

[77] [sed etiam ampliori] At quisquis fuerit harum calamitatum auctor, illud equidem certum est, pessimo loco fuisse Bononiensium rem, cum S. Petronium, rerum suarum instauratorem, divino munere sunt consecuti. Principio quidem, ut memorant, ambitu haud magno Bononia fuit, ut prisca ferebant secula. Binis dumtaxat portis ad illam aditus patebat, quarum altera Orientem, Occidentem altera spectabat; illa Ravennam versus ducebat, hæc Mutinam. His tertiam quartamque sub imperatoris Gratiani imperio adjectas ferunt. Cum vero Bononiam S. Petronius reparavit, portas alii novem, duodecim alii exstructas volunt; itaque non solum olim collapsa restituit, sed civitatem ampliori etiam forma donavit, ut S. Petronium, velut alterum urbis suæ conditorem non immerito habeant Bononienses. Quæ quidem Galesinius in Actis S. Petronii num. XI ita breviter complexus est: Ne vero quid offitii, quod a se proficisci posset, erga populum Bononiensium prætermitteret, Theodosii imperatoris, cui carissimus erat, & civium Bononiensium, quos unice in Christo diligebat, auxilio usus, urbis ambitum auxit.

[78] [forma donat,] Sigonius vero lib. 1 Historiæ Bononiensis in hunc modum scribit: Postremo Petronius ne quid officii erga Bononienses prætermitteret, quod a se proficisci posset, imperatoris ac Bononiensium auxilio usus, urbis ambitum longius, quam adhuc fuerat, protulit, qui quantus ad eam usque ætatem esset, portæ illius quatuor indicant, quæ fuerunt in iis locis, ubi adhuc rei monumento sunt cruces lapideæ quatuor ejusdem ibi Petronii opera excitatæ. Novos autem per ea spatia muros circumduxit, in quibus portæ vetustæ aliquot in orbem erectæ hodieque visuntur, quæ Turricularum nomine appellantur. Addit anonymus num. 19 a Theodosio I, Ambrosii jussu, Bononiæ partem instauratam fuisse, perfecisse vero Petronium, quod Theodosianæ operæ deerat: porro imperatoris ministros Petronio copiose suppeditasse quidquid ad instaurandam Bononiam necessarium erat; quod ut verum fortasse sit, falsum tamen videtur, quod addit anonymus, propterea id illos fecisse, quod imperatoris esset affinis, quod quam parum verisimilitudinis habeat, in superioribus dictum est, & tum Sigonius, tum Galesinius silentio sibi prætereundum, prudenter existimarunt.

[79] Quam sacris profanisque ædificiis auxerat S. Petronius Bononiam, [& schola publica ornandam curat,] etiam scholæ publicæ jure a Theodosio ornandam curasse, Bononienses tradunt; qua de re ita Sigonius sæpe citatus lib. 1 Historiæ Bononiensis scribit. Adhæc tot ac tanta Petronii erga se beneficia, illud in primis etiam se ei debere, civitas profitetur, quemadmodum veteribus ipsa in monumentis notatum, ac posteriorum imperatorum auctoritate confirmatum habet, quod jus publicæ scholæ, quo postea Bononia præter ceteras Italiæ civitates præcipue floruit, idem a Theodosio impetrarit, honesta jam inde a primis imperatoribus studiorum fovendorum consuetudine instituta. Mirum vero est, eumdem Sigonium lib. 1 de Episcopis Bononiensibus, ubi de S. Petronio agit, de re tam præclara nihil meminisse, nihil sæpe laudatum Galesinium in Actis S. Petronii, nihil denique anonymum, qui his facem prætulit. Quænam sint monumenta illa, quibus a Theodosio erectum apud se Lycæum, Bononienses edocti sunt, hoc saltem loco Sigonius non edicit. At Benedictus XIV Theodosiani cujusdam Privilegii meminit, cujus quidem autographum anno 1313 combustum fuerit, exemplar tamen in S. Petronii bafilica insculptum, & in ærea tabula, Ludovici Bolognini opera, anno MDVII in templo S. Dominici descriptum sit.

[80] Theodosiani privilegii exemplar Muratorius edidit tom 3 Antiquitatum medii ævi, [ut quidem Bononienses] Diss. 34, quod tum ob prolixitatem, tum ob exiguam, quam meretur fidem, huc transferre, necesse non judicavi: audi tamen Muratorii de illo judicium: Temporis, inquit, essem prodigus, immo & erudito lectori injurius, si vel unum verbum impenderem ad ostendendam diplomatis falsitatem, quippe quæ apertissime in oculos omnium, nemine etiam indicante, incurrat. Ne vero cuipiam mirum videatur, Sigonium supra laudatum, scriptorem diligentem & cautum, hujusmodi figmento manus dedisse, ita pergit: Non improbata quidem videtur solemnis hæc impostura Sigonio nostro in Historia Bononiensi. At mihi justa suspicandi causa est, Operi illi, post ejus mortem edito, laciniam ab aliquo assutam fuisse. Vide, quæ dixi in ejusdem Sigonii Vita, ejus Operibus in novissima Mediolanensi editione præposita. Alterum Theodosiani Privilegii exemplar Ughellus affert tom. 2 Italiæ sacræ col. 9, quod, inquit, extat in marmorea tabula incisum apud ecclesiam S. Petronii; tametsi sua ipsius narratione apud cordatos viros, rerumque antiquarum peritos claudicare videatur. Brevius istud quidem est, & propterea huc transcribendum; sed sic, ut illud recitasse, simul etiam sit, refutasse.

[81] Ita habet: Ne bonæ artes, cunctarum disciplinarum dogmata depereant, [evincere conati sunt,] cum mores, sanitas, judicia, cæteraque id genus optimis doctrinis gubernentur: Nos Theodosius Dei gratia Rom. imperat. Augustus commoditate, & fertilitate loci capti V ac XX mensium pensitato consilio, summo Pontifice Cælestino, Cardinalibus XII, archiëpiscopis, episcopisque innumeris, aliisque in variis dignitatibus constitutis principibus ac ducibus Christianis, Balduino quoque Flandren. ac Gualterio Pictaviensi comitibus legatis, quorum alter Ludovici Franciæ, alter Philippi Angliæ regum illis arduis negotiis addictus, vicem gessere, sedente etiam centum senatorum collegio, Bononiam omnium scientiarum fontem, arcanorum nostrorum armarium, perennem studii sedem, fore hac inviolabili indulgentia decernimus, volentes insuper, ut omnes sententiæ a judicibus, qui in alma hac civitate per quinquennium saltem non studuerint, latæ, nullæ penitus existant: & si quis ad magistratus promotus dignitatem, ab alio quam ab archidiacono Bononiensi librum magistralem susceperit, quamquam id quarumlibet facultatum periti præstiterint, approbaverintque, eum auctoritate nostra omni dignitate privamus. Si quis vero scholasticos ad hoc studium euntes abeuntesque ausu temerario offenderit, capite puniatur. Hoc ni præses exequatur, eadem illum pœna affici jubemus. Hujus autem sacræ Constitutionis exemplar, bulla aurea majestatis nostræ munitum, manuque Ciceronis, curiæ nostræ notarii, scriptum ad perpetuam rei memoriam, Petronio episcopo, ex cæsarum Constantinopolitanorum sanguine orto, idem summis precibus efflagitanti, ac procuranti, gubernandum, custodiendum, omnibusque viribus exequendum tradimus ac concedimus. Romæ in Capitolio, anno Dominicæ Nativitatis CCCXXXIII, die IX Maji.

[82] [sed hactenus exteris non persuasere.] Bononienses, inquit Benedictus XIV, monumenti (de quo num. 79 in fine) sinceritatem communiter defendunt, Ghirardaccius, Vizanus, Gagius, Orlandus in Notitia Scriptorum Bononiensium; sed exteri nonnulli validis argumentis impugnant. Subdit dein Muratorii verba num. 80 adducta, additque, Alexandrum Macchiavellum Apologiam pro ea concinnasse; sed quæ Boëhmero minime satisfecerit; aliumque præterea in eodem argumento jam tum, cum de Petronio scribebat Pontifex, multis annis versatum esse, sed cujus ea de re notitias nondum acceperat: quorum lucubrationes, cum non viderim, æquum non foret, de illis judicium ferre; quamvis verear, ut in sententiam suam exteros pertrahere possint. Benedictus XIV Sigonii sententiam (si tamen Sigonii re vera fuit) amplectitur; non tam Bononiensium monumentis, quam Sigonii, quantum apparet, judicio & auctoritate motus; vel spe fore, ut solidius & clarius, quam hactenus ostensa esset, Bononiensium industria & labore, quorum id maxime interest, Lycæi Bononiensis origo & antiquitas ostenderetur.

§ VI. Sancti obitus, miracula & cultus.

[Sanctus, ut cœperat, sues pie regere pergit,] Sanctum Petronium, postquam sacris profanisque ædificiis Bononiam auxerat & ornaverat, instituto etiam in Orientem itinere, magnam inde vim reliquiarum ad suos reducem avexisse & conditis a se monasteriis dispertiisse, præsertim vero S. Stephani templo, jam diximus, quarum in Actis Inventionis, ab æquali auctore conscriptis, & post S. Petronii Vitam edendis, enumerationem videre est. At quo anno Constantinopolim profectus, aut quamdiu illic moratus sit, haud satis exploratum habetur: quid vero a reditu suo Bononiæ egerit, nusquam, quod quidem sciam, litteris mandatum est: minime tamen dubito, quin plurima optimi sanctissimique pastoris specimina suis præbere perrexerit, cujus tam præclara fuere principia, dum tandem naturæ debitum solvit. Non una auctoribus opinio sedet de anno, quo e vivis excessit: Faber in Monumentis Ravennatibus Petronii, velut anno 485 in vivis adhuc existentis, meminit; Alberti anno 460 mortuum putat; Vizzanius anno 451, Ghirardaccius anno 450; Ghinius anno 441; Prosper Aquitanicus, sed vitiatus, anno 383; Sigonio etiam annus 450 placuit. Demum, inquit hic, mirandis multis virtutibus clarus, imperantibus adhuc Theodosio & Valentiniano, anno quadringentesimo quinquagesimo, magno sui desiderio omnibus relicto, IV Nonas Octobris migravit ad Dominum.

[84] Gennadium sequitur Sigonius: ille vero de Petronii morte ita scribit: [& obit sub annum 450;] Moritur Theodosio, Arcadii filio, & Valentiniano regnantibus. Cum igitur anno 450 Theodosius diem suum obierit, nec ultra hunc annum obitus S. Petronii differri potest; citius tamen, salvis Gennadii verbis, potuit contigisse; imo & forte re ipsa contigit: nam ex Gennadii verbis Petronio superstes fuit Theodosius; hunc vero Theodorus Lector die XXVIII Julii, Theophanes die XX Junii obiisse scribunt: Menæa quoque Theodosti ad diem XXIX Julii meminerunt; atque adeo saltem ante mensem Augustum anni 450 obiisse dicendus est. Contra S. Petronium die IV Octobris obiisse, passim Bononienses cum Sigonio, numero superiore laudato, scribunt; quod si ita esse existimemus, jam inde ab anno 449 e vivis sublatus fuerit. Si vero anno 450 obiisse ponamus, dies IV Octobris S. Petronio olim consecratus fuerit; non quod illo die obierit, sed translatæ fuerint ejus reliquiæ, aut alia quacumque ex causa, mihi non perspecta. Atque hæc quidem effecerunt, ut S. Petronii annum emortualem sub annum 450 Commentarii hujus principio collocarim. Defuncti corpus in S. Stephani templo honorifice reconditum fuit; ubi, temporum lapsu hominum memoriæ subtractum, anno 1141, singulari Numinis beneficio, sub Bononiensi episcopo Henrico repertum est, ut fuse narrat Inventionis auctor, post Vitam S. Petronii, ut dixi, edendæ. Ceterum, ut de anno S. Petronii emortuali non convenit inter auctores, ita neque de ejus successore. Hunc S. Paternianum fuisse, Sigonius censuit, quem eruditiores plerique sequuntur.

[85] Vivus mortuusque prodigiis claruit: sed eorum, [miraculis] quæ vivus fecit, non pauca, ut par est credere, posteritatis memoriæ invidit edacitas temporis: ex his unum alterumve tantum tum anonymus, tum Galesinius describit. Primum anonymus num. 19 & seq. hunc refert in modum: Dum quadam die idem venerabilis Pater ingenti cura & sollicitudine super hujuscemodi operis magistros assisteret, divinitus (factum) est, quod quidam ex artificibus, cum vellet erigere columnam in superiori ordine columnarum, toto corporis nisu junctis brachiis amplexus est eam in giro, ut erectam subsisteret, quousque ab aliis artificibus sustentaretur quibuslibet argumentis. Sed vir ille, mole tanti ponderis prægravatus, deficientibus viribus, non diu sub tam gravi onere subsistere valens cum eadem columna, insertis brachiis in circuitu, celeri rotatu de sursum ruit in terra: quem confessor Domini S. Petronius, cernens in hujus periculi discrimine positum, labi præcipiti lapsu, ad cælum protinus oculos erigens, signavit cum signo sanctæ Crucis; meritis quidem sæpe nominandi Patris, Deus illico solita pietate respexit ad votum famuli sui Petronii; quod columna illa alicujus fracturæ vel fixuræ detrimentum minime passa est, verum solida, uti prius, illæsa permansit: operarius vero, nihil mali sentiens, molem instantis periculi evasit, sicut idem solitus erat ita referre: Cum ego, totis visceribus expergefactus, angebar, undique pariter turbatus, inrevocabili cursu labi cœperam, quidam niveis stolis indutus, similis beato Petronio, astitit juxta me, qui manu sua columnam sustinuit, & me incolumem servavit.

[86] [non modo cum adhuc] Ita hic opifex mortis quidem periculo S. Petronii precibus ereptus, sed non a morte ad vitam revocatus est, si verba spectentur anonymi: rem tamen Galesinius aliter refert, unaque explicat, quod templum conderetur, dum istud prodigium accidit. Dum autem, inquit num. 10, ecclesia ipsa (S. Stephani, de qua illi proxime sermo fuerat) construitur, mirifici operis in Dei nomine edendi occasio est oblata. Nam faber quidam non tam viribus corporis, quam ingenio fretus, obnixe columnam marmoream, operis & instrumentis adjuvantibus, erigebat: sed funibus, quibus tollebatur, effractis, ille, repentina columnæ ruina oppressus, interiit. Ea re audita, beatus Petronius accurrit, orationeque ad Deum habita, fabrum, qui mortuus jacebat, ad vitam divinitus revocavit. Vides, quæ inter utrumque auctorem in recensendis hujus prodigii adjunctis discrepantia intercedat; unde fas est conjicere, prodigii adjuncta tam dissimilia non nisi ex vulgi traditione, & haud satis constanti quidem, ab auctore utroque, a re gesta multis seculis remoto, in litteras esse relata, & fidem proin integram non mereri: beneficium tamen huic opifici non sine prodigio fuisse collatum, non invitus admisero.

[87] [in vivis erat,] Alterum anonymus S. Petronii, in vivis existentis, prodigium deinde prosequitur: nimirum cum Constantinopoli sacris operaretur S. Petronius, accidit, ut Capuanus quidam nobilis, homicidii reus, atque hac de causa multatus pœnitentia publica, ecclesiam cum ceteris fidelibus ingredi non auderet; sed ante fores illius moraretur, ut ferebat eorum tum temporis mos, qui ob enormiora delicta erant a fidelium communione secreti. Id cum, revelante Spiritu sancto, ut credit anonymus, didicisset S. Petronius, iterum atque iterum ecclesiam ingredi jussum, nec tamen audentem, tertio monuit per ministrum: paruit ille tandem, cum a S. Petronio, cujus famam norat, vocari se, intellexisset: Petronius vero hominem, ne in similia crimina sese abripi deinceps sineret, sedulo monitum, summa benignitate reconciliavit Ecclesiæ. Rei interfuit imperator ipse, si anonymo credimus, qui una cum reliquis, qui aderant, dignas Deo laudes egere, quod eo miraculo servum suum Petronium illustrare dignatus esset. Vellem, ut qualecumque hoc prodigium potiori teste stabilire possem, quod intactum Galesinius præterit.

[88] Ex eorum vero numero, quæ ex hac vita ad immortalem translatus, effecit, celebre illud in primis est, [sed post mortem etiam] quod templo magnifico S. Petronii nomini condendo occasionem præbuit. Refert id Sigonius de Episcopis Bononiensibus ad annum 1307, quo contigit, hoc modo: Sequenti (anno 1307) maximum voluptatis fructum ex repentina quadam populi religione (Hubertus Placentinus, Bononiensium præsul) cepit. Cum enim multi passim in urbe languerent, forte aquam sedandæ sitis causa ex proximo puteo, qui est sub altari S. Petronii in æde S. Stephani, haurire cœperunt: inde in die Pentecostes plerique, qui ex ea biberant, febribus suis repente soluti, summæ omnibus admirationi fuerunt. Itaque, ea re animadversa, magnus inde ad hauriendum puteum concursus populi factus, multisque subinde sanatis, prisca erga S. Petronium civitatis religio instaurata, eaque summa occasio fuit magnifici postea templi illi in foro constituendi. Subdit in suis ad Sigonium Annotatis Rabbius, Bononiensium in S. Petronium religionem eo anno unius præcipue mendici occasione excitatam fuisse, qui sitis levandæ causa, hausta e puteo S. Stephani ecclesiæ aqua, & implorata S. Petronii ope, illico convaluerit; unde factus est populi concursus, & maxime ægrorum; e quibus non pauci, sanitate donati, domum redierunt. Addit Benedictus XIV ex comite Valerio Zani in Vita S. Petronii: Tunc enim vero (sanato ægro, de quo mox sermo fuit) ex propinquis pagis & terris illuc confluere cœperunt magno in numero cæci, surdi, mutili, & membris capti, ita ut in publico archivio adhuc asserventur Acta, in quibus narratur, qua providentia usi sint magistratus, & quomodo ipsorum jussu erecta sint tentoria in platea basilicæ proxima, in quibus ægroti hospitio exciperentur, ex quibus quinquaginta supra centum convaluerunt ad invocationem sancti Petronii.

[89] Hæc miraculorum series, inquit Benedictus XIV sæpe laudatus, [illustratus:] cui accessit celebris victoria, reportata ad ejusdem Sancti invocationem contra aggressorem Vicecomitem, qui sibi Bononiæ dominium usurpare conabatur, in causa fuit, ut novum amplumque templum in ipsius honorem extrueretur in platea Majori anno MCCCLXXXX. Alterum hoc S. Petronii miraculum quoque refert Valerius Zani, aitque, illum una cum beatissima Virgine, cum Bononia obsidione premeretur, in defensionem urbis apparuisse; quo spectaculo territi hostes urbis muris appropinquare non sunt ausi, campoque cesserunt. Cum vero id miraculum inter annum 1307 & 1390 contigerit; opinor Vicecomitem, de quo Benedictus, & obsidionem Bononiensem, de qua Valerius Zani, designari a Sigonio, cum ait ad annum 1359 & seqq., Bernabovem, Mediolanensem vicecomitem, Bononiensis urbis imperium sibi vindicare conatum, maxima ecclesiis suburbanis detrimenta dedisse, sed & maxima dein clade a Bononiensibus, inito cum ejus exercitu, primo ab urbe lapide, acri certamine, attritum fuisse, ac dein pacem cum Bononiensibus iniisse. Addit denique ex Leandro Valerius Zani, S. Petronii patrocinio lapsæ e sublimi puellulæ vitam fuisse restitutam anno 1444, & Sancti intercessione, sua etiam ætate, beneficia plurima iis conferri solita, qui in illo fiduciam suam collocatam haberent. Neque sane mirum, cæli civibus insertum Petronium, iis maxime propitium esse, de quibus, dum in hac vita degeret, bene mereri non destitit.

[90] [quem Bononienses inde ab obitu suo. maxime vero a seculo XII,] Qui innumera prope, quibus S. Petronius Bononiam cumulavit, beneficia, & egregiam Viri sanctitatem animo perpenderit, is facile persuasum sibi habiturus est, Bononienses haud diu distulisse, sancto suo Præsuli sacros honores impendere, & ejus clientelæ sese subjicere: & sane id ita accidisse, lib. 2 Historiæ Bononiensis de Ordinibus Religiosorum Sigonius refert. D. Petronii, inquit, episcopi, quem jam inde a morte & consecratione illius civitas præcipua religione venerabatur, ara in æde D. Stephani dicata tanta diligentia colebatur, ut etiam episcopus & canonici, cunctusque clerus quotannis eam in festo ejus adirent, ac rem divinam ibi rite conficerent, thure a monachis & aqua lustrali excepti, & certis ad cibum potumque muneribus, ut illa erant tempora, culti, cujus consuetudinis aliqua in hunc usque diem vestigia remanserunt. Ceterum quamvis minime dubium videatur, quin S. Petronius semper in honore & veneratione Bononiensibus fuerit, pauca tamen, ut ait Benedictus XIV tom. XI, Institutione 74 publicæ venerationis monumenta suppetunt, quæ quidem corporis ipsius inventione, anno 1141, Innocentio II Pontifice, Bononiensium vero episcopo Henrico, facta, sint antiquiora: verum exinde S. Petronii cultus insigne incrementum accepit. Anno 1211, ut Masinius scribit, ejus nomini sacra ædes erecta est, quæ nunc vulgo Petronii veteris dicitur; & dein sub Octaviano Ubaldino Juniore, Bononiensium episcopo, Patribus Servitis concessa fuit: altera item, quæ Castelli Bononiensis nuncupatur; nosocomium quoque ejus nomini extra portam S. Felicis dicatum fuisse, cujus anno 1375 rector fuerit Dinadanus Sala, idem Masinius scribit.

[91] [condito etiam ejus nomine anno 1390] At longe augustius Patrono suo templum, &, ut Benedictus XIV proxime laudatus ait, inter præclarissima Italiæ delubra merito annumerandum seculo XIV Bononienses erexerunt. Anno millesimo tercentesimo nonagesimo, inquit Sigonius lib. 3 de Episcopis Bononiensibus, episcopus nullus in urbe fuit. Eo vero anno res acta est omnium maxime, ut a libero populo, ad memoriam illustris. Etenim cum civitas templum adhuc, S. Petronio episcopo & patrono suo dicatum, nullum haberet, pridie Kal. Februarias decretum a concilio factum est, ut nobilissimum atque amplissimum in foro constitueretur, ac multis privatis domibus, & aliquot etiam ædibus sacris inde amovendis ingens ad id area pararetur. Quibus rebus eximia mox diligentia atque industria expeditis, VIII (alii scribunt VII) Idus Junii, clero, magistratibusque astantibus, primus lapis in basilica S. Petri sacratus in angulo templi finistro, Orientem versus, est constitutus. Quin etiam cum ædes S. Sylvestri & S. Teclæ, quæ superioribus annis translata in forum fuerat, exarsisset, populus eam reficere abnuit; sed cruce ibi lapidea posita, quam post quoque summovit, propagavit.

[92] [insigni templo,] Posteriore anno, ut idem Sigonius refert, Bonifacius Pontifex, Bononiensibus reconciliatus, præter alia, quæ Sigonius enumerat, privilegia, civitati Jubilæum, quo novum basilicæ opus proveherent, impertivit. Qua de re magna publice lætitia celebrata, tabernæ edicto publico per triduum clausæ, & ludi aliquot editi sunt IV Nonas Octobris. Bartholomæus, nondum episcopus consecratus, die S. Petronii, prima, quæ in nova basilica facta sunt, Missarum solemnia celebravit ad quartum ab Oriente sacellum, quod forte primum omnium a Bologninis fuerat absolutum. Magnificum istud opus idem Bonifacius IX, & Joannes XXII, alias XXIII, summi Pontifices non parum promoverunt. Ille enim novum S. Petronii templum die IV Octobris visitantibus quotannis lucrandas indulgentias concessit, similes iis, quæ S. Mariam Angelorum Assisii die primo & secundo Augusti, & S. Marcum Euangelistam Venetiis in festo Ascensionis Domini visitantibus concessæ sunt. Joannes vero XXII etiam reditibus auxit anno Pontificatus sui secundo; ut in ejusdem Pontificis bulla apud comitem Valerium Zani in Vita S. Petronii pag. 237 videre est. Quin & canonicorum collegio S. Petronii templum, a Pio II instituto, & a Philippo Calandrino, Bononiensium episcopo, approbato, auctum est anno 1463, teste Sigonio, ac sequenti tandem VIII Kal. Octobris tecto ejus fastigium impositum est: Quod, inquit, ut Pontifex Pius audivit, haud invitus liberalissima peccatorum venia omnes affecit, qui die illius festo basilicam invisissent. Qui plura de insigni hoc S. Petronii templo desiderat, Ughellum, Masinium, aliosque Rerum Bononiensium scriptores consulat.

[93] Nec conditis tantum templis aut sacris ædibus suum in S. Petronium amorem & venerationem Bononienses testatum esse voluerunt, [ac decretis in ejus honorem solemnibus supplicationibus.] sed solemnes etiam in ipsius honorem supplicationes, recepto a majoribus more, frequenter instituerunt; qua de re Benedictus XIV Institutione 74: Die IV Octobris de more celebrabitur festum S. Petronii, episcopi Bononiensis, cujus patrocinio ac tutela hæc civitas ac diœcesis commendantur. In pervigilio ejusdem celebritatis, nempe tertia die Octobris, sacrum illius caput a templo S. Stephani ad illud S. Petronii, solemni supplicatione indicta, transferetur; peractis deinde Vesperis, die quarta Octobris, sacrum caput eadem pompa in pristinum locum restituetur, ut fieri quotannis consuevit. Subdit ibidem Pontifex S. Petronii Festum proprio Officio ac Missa cum Octava jam olim fuisse celebratum; quod ab ipsa sacri ejus corporis inventione in usu fuisse, Galesinius ad calcem Actorum his verbis affirmat: Itaque invento beati Petronii corpore, sancitum est, ut quo die illius obitus, eodem coleretur inventio, biennii indulgentia in octo sequentes dies concessa. Quam ob causam canonicarum horarum Offitium, jam inde ab eo tempore in ejus honorem sancte institutum, illis octo diebus, pie religioseque perpetuo celebrat Bononiensis ecclesia.

[94] Argelatus tum Officium, tum Missam propriam S. Petronii, [& tum Missa, tum Officio proprio,] ex ejusdem sancti Episcopi Vita a presbytero anonymo Italice scripta & anno 1721 Bononiæ edita, tom. III Operum Sigonii col. 375 & seqq. inseruit. Ita habet Officium:

Hymn. ad Mat.

Audi, Redemptor optime,
Tibi preces quas fundimus,
Et quas tuo Petronio
Laudes canentes dicimus.
Nestoriana nuncius
Ab usque Thracum litore
De peste missus, tu Christi
Vicem gerentem consulis.
Edoctus ille somniis,
Nil cogitantem te gregi,
Nostris rogatus patribus,
Bononiensi præficit.
Relicta tollis protinus
Sectæ Arianæ semina,
Cujus profano diruta
Furore templa construis.
Sopita morte corpora
Virtute Christi suscitans,
In septa cujus aurea
Oves reducis devias.
Te nostra supplex civitas
Colit, rogatque, luminum
A Patre nobis impetres
Remissionem criminum.

[95]

Hymn. ad Laud. [huc e Sancti Vita Italica,]

Rogamus inde Te, Pater,
In veste pura supplices,
Tuo dicatam nomini
Ædem benignus aspice.
Tu sacra, tu nostras preces,
Tu vota præsens accipe,
Pestem, famemque & prælia
Nostris repelle finibus.
Tu civitatem candidæ
Innecte pacis vinculo,
Sancto fruens ut ocio,
Se tota Christo dedicet,
Sit Trinitati gloria,
Deo Patri, atque Filio,
Cum Spiritu Paraclito
In sæculorum sæcula. Amen.

Antiphona ad Laudes his verbis concipitur: Qui magna fecit in omni terra, suscepit beatum Petronium, sacerdotem magnum, & beatificavit illum in gloria. Versus: Ora pro nobis &c: Responsorium: Ut digni &c: Oratio: Exultet, Domine, populus tuus in sancti Petronii confessoris tui atque pontificis commemoratione, ut, cujus votivo lætatur Officio, relevetur auxilio. Per Christum &c.

[96]

Hymn. ad Vesp. [anno 1721 Bononiæ edita,]

Ut via cælum facili teneres,
Sancte Petroni, procul a paternis
Sedibus, Nili peragrata cursu
      Antra petisti.
Alloqui sanctos tibi cura patres,
Corpus & victu tenui domare,
Et sacris almæ documenta vitæ
      Tradere chartis.
Impulit magnæ pietatis ardor
Celsa te Christi juga pressa plantis
Visere, & cælum, puer unde lumen
      Hausit amatum.
Nec semel juvit tepidis rigare
Lachrymis sanctum Domini sepulchrum,
Quæque divinum tetigere corpus,
      Saxa vereri.
Nunc tuas multo veneramur aras
Thure solemnes, ferimusque cælo,
Hic ubi vita frueris beata,
      Carmine laudes.
Præsulem, quisquis solio sedebit
In tuo, lectos famulos, patresque
Supplices, per te, Deus, atque alumnam
      Prosperet urbem.
Hoc pius præstet Pater, atque Natus
Quique procedens ab utroque sanctus
Spiritus, mira bonitate cunctum
      Temperat orbem. Amen.

Subditur Hymno Antiphona hujusmodi: In sanctitate & justitia serviamus illi, qui dedit nobis tam pium Patrem & sollicitum Pastorem, non sua, sed, quæ Christi sunt, quærentem. Reliqua, ut supra ad Laudes.

[97] Missa vero, in solemnitate S. Petronii celebrari solita, [transcriptis, impense coluerunt.] hæc est: Introitus: Statuit ei Dominus &c. Psalmus: Memento, Domine, David &c. Oratio: Omnipotens sempiterne Deus, solemnitatem hujus diei propitius intuere, & Ecclesiam tuam, intercessione beati Petronii, confessoris tui atque pontificis, perpetua fac celebritate gaudere. Per Dominum &c. Epistola: Ecce Sacerdos magnus &c. Graduale: Ecce Sacerdos &c. Versus: Non est inventus &c. Responsorium: Tu es Sacerdos &c. Euangelium: Ego sum Pastor bonus &c. Credo per totam Octavam. Offertorium: Inveni David &c. Secreta: Hujus, Domine, Sacrificii munus tua petimus manu contingi: quod beati Petronii, confessoris tui atque pontificis, festivitate offerimus exultantes. Per Dominum &c. Communio: Beatus servus &c. Postcommunio: Beati confessoris tui atque pontificis Petronii, Domine, gaudia votiva celebrantes, da, quæsumus, ut per hæc sancta, quæ sumpsimus, misericordiæ tuæ auribus ipse commendet. Per Dominum &c.

§ VII. Benedictus XIV caput S. Petronii a PP. Cælestinis dono accipit.

[S. Petronii caput,] Sacro S. Petronii apud Bononienses cultui Benedicti XIV, nuperi Pontificis summi, cura operaque ingens quoque accessio facta est. Cathedralis ecclesia insignes ejus reliquias possidebat; in æde S. Joannis in Monte Sancti brachium depositum erat, Dominica secunda Octobris fidelium venerationi exponi solitum, ut pag. 486 Masinius scribit; sacrum Petronii corpus S. Stephani possidebat ecclesia, sic tamen ut a reliquo corpore separatum esset Sancti caput, quo ad Patroni sui reliquias concurrentium pietati cumulatius satisfieret. Conditum hoc erat in urna, opere Gothico fabrefacta, cujus hæc erat inscriptio: Currente MCCCLXXX hoc insigne opus factum fuit tempore libertatis regiminis popularis & artium communis Bononiens. ad ornamentum sacri capitis hujus sanctissimi Protectoris: & Jacobus, dictus Rosetus, fecit. Ne alio transferretur, lato excommunicationis, ipso facto incurrendæ, anathemate, vetuerat Clemens VIII, nisi id forte causa gravissima, aut diei sancto Petronio sacræ celebritas exigeret.

[99] Mos enim iste jam olim apud Bononienses obtinuerat, [in S. Stephani hactenus servatum, cultumque,] ut supra partim retuli, ut pridie Festi S. Petronii sacrum illius caput syndico fabricæ Petronianæ ecclesiæ traderetur, publico ibidem fidelium cultui exponendum; unde die postero non sine ingenti pompa solemnique supplicatione ad ædem S. Stephani quotannis referebatur; cui tam pio laudabilique instituto detractum nihil voluit Clemens. Par vero videbatur, ut augustis S. Petronii ædibus a Patroni sui capite novum tandem decus & ornamentum accederet, quod etiam civium erat justum æquumque desiderium. Idem porro Benedicto XIV jam pridem in votis fuerat. A Bononiensi igitur sede ad summi Pontificatus apicem evectus, id sedulo egit, ut S. Stephani cœnobitæ, penes quos hactenus fuerat S. Petronii caput, Petronianæ id largirentur ecclesiæ. Ii vero haud inviti compotem voti sui fecere Pontificem, pioque Bononiensium desiderio haud gravate obsecundarunt. Transmissum itaque est ingenti celebritate ad S. Petronii ecclesiam sacrum illius caput, in illius ecclesiæ potestate & thesauris perpetuo futurum; cujus servandi rationem Pontifex, modumque præscripsit, & proprium hujus translationis Officium, sed in ipsa dumtaxat urbe recitandum, concessit. Quæ omnia e confectis hac de re monumentis, & ab ipso Pontifice Benedicto tom. X a pag. 725 evulgatis, plenius apparebunt.

[100] [Benedicto XIV] Cælestini Patres, cognito Pontificis desiderio, coactoque capitulo, ut vocant, definitoriali in monasterio SS. Petri & Catharinæ ad Magellam de Neapoli die XXV Novembris anni 1741, S. Petronii caput perpetui muneris loco obtulerunt, ut ex instrumentis, ea de re confectis, liquet. Ita habent: In nomine Domini. Amen. Per præsens publicum instrumentum cunctis ubique pateat evidenter, & notum sit, quod anno a Partu Virginis millesimo septingentesimo quadragesimo secundo, Indictione Romana quinta, die vero XXIV Martii, feliciter sedente Sanctissimo Domino nostro Benedicto, divina favente Clementia, Papa XIV. Anno illius secundo, quem diu incolumem Altissimus servare dignetur. Quæ sequuntur, Italico sermone exarata sunt, quæ adeo Latinitate donamus, sensum verborum subinde magis, quam verba secuti.

[101] [Congregatio PP. Cælestinorum] Congregatio monachorum Cœlestinorum Ordinis S. Benedicti, ut erga summos Pontifices pios admodum & obsequentes semper fovit tum venerationis, tum filialis obedientiæ sensus; sic semper arbitrata est, nihil honorificentius accidere sibi umquam posse quam idoneam opportunitatem aucupari, testandi desiderium prompte exsequendi summorum Pontificum jussa. Quapropter suam erga hodiernum Pontificem summum, Benedictum XIV, pietatem modo plane singulari professa est eadem Congregatio, quam ille clementissimæ beneficentiæ, & certis atque irrefragabilibus paternæ dilectionis argumentis perpetuo dignatus est. Cum igitur eadem Congregatio, inter dotes ceteras, quæ Sanctitatis suæ nomen tantopere illustrant, singularem quoque perspexerit pietatem erga S. Petronium, suum olim in archiëpiscopatu Bononiensi decessorem, nunc vero patronum maxime beneficum ejusdem civitatis; zelumque itidem singularem promovendi, etiam in aliis, laudati Sancti cultum, excitandique ad ejusdem Sancti venerationem fidelium pietatem; cumque penes se haberet eadem Congregatio corpus & caput supradicti Sancti in insigni basilica S. Stephani Bononiensis; rata est, suum erga Sanctitatem suam obsequium probari opportunius non posse, quam sacri illius pignoris portionem devote tribuendo, & venerabundi muneris loco, quantum quidem penes se esset, offerendo caput ejusdem Sancti, cujus viva imago, sanctique mores in eodem Pontifice ad vivum expressi reperiuntur.

[102] [dono dare decernit.] Itaque, coacto die XXV Novembris anni proxime elapsi MDCCXLI capitulo definitoriali ejusdem Congregationis Cœlestinæ in regali & venerabili monasterio SS. Petri & Catharinæ ad Magellam de Neapoli, præsentibus tum P. abbate generali, tum patribus definitoribus ceteris, primariisque Ordinis Cœlestini superioribus, iidem, ob declaratam in dictum Sanctum Sanctitatis suæ pietatem, unaque demissi sui in Pontificem obsequii magis magisque testandi causa, unanimi consensu, & deliberatione concordi, caput dicti Sancti, quantum in se esset, aut esse posset, suæ Sanctitati venerabunde offerendum decreverunt; persuasum sibi habentes, gratum habituram illius rei munus, quam illi propriam, & omnino a plena, libera, & suprema ejus auctoritate dependere, agnoscebant & profitebantur capituli Patres. Hujus vero decreti vi (cujus apographum authenticum præsenti instrumento inseritur, tenoris, ut in fine) injunctum est P. abbati D. Cœlestino Orlando, procuratori generali, ut totius religionis nomine pios hosce sensus Pontifici exprimat, &, dando donum sacri capitis S. Petronii, non solum dictam donationem viva voce confirmet, sed etiam vi facultatis, ex decreto acceptæ, scripto relinquat perpetuum & irrefragabile testimonium cum publico solemnique instrumento, aliisque Actis quibuslibet, menti Pontificiæ consonis. Hinc idem P. Orlandus, procurator generalis totius Congregationis, postquam pontificio throno oblatus, & voce tenus, consentiente etiam Eminentissimo & reverendissimo domino Cardinali Riviera, apud sanctam Sedem Cœlestinorum protectore, prædicta Pontifici attestatus est, publico rem instrumento declarandam judicavit, ut injunctam sibi provinciam omni ex parte expleret.

[103] Constitutus igitur prædictus P. procurator generalis coram me, [& per P. Orlandum] notario publico & testibus infrascriptis, inhærendo facultati, illi a pleno definitorio dicto die XXV Novembris MDCCXLI injunctæ, repetitoque expresse & verbatim condito in illo, publicatoque decreto, conscio & consentiente supradicto Eminentissimo protectore, ex pleno, liberoque arbitrio, neque aliter, nomine totius Religionis offert, dat, conceditque per modum irrevocabilis donationis Sanctitati suæ, Domino nostro Papæ Benedicto XIV, dictum sacrum caput S. Petronii, episcopi & patroni Bononiensis, quod in decenti hierotheca custoditur & publicæ venerationi exponitur in basilica S. Stephani Bononiensis; precando, nomine, ut supra, Beatitudinem suam, ut id accipiat in tesseram venerationis & reverentiæ, quam Congregatio Cœlestina professa est, ut id deinceps vel apud se retineat, vel de eo disponat ex arbitrio; nomine prædictæ Congregationis declarando, religionem suam, ex quo prædictum decretum tulit, & multo magis a præsenti stipulatione, prædictas reliquias custodire velle, velut merum depositum, & solius supremæ dispositionis postmodum exsequendæ ergo, quam de donato sibi irrevocabiliter dicto sacro capite, quantum id penes Cœlestinam Religionem est, aut esse potest, Sanctitas sua præscribere dignabitur. Declarat eodem tempore P. Procurator generalis nomine totius Congregationis suæ, illam novi Pontificiæ beneficentiæ speciminis loco habituram, si pretiosum id pignus in debitæ filialis agnitionis argumentum haud gravetur admittere, & velut acquisitum habere, quod alias suum est, & Religionem suprema Pontificia beneficentia, ut solet, tueri, securamque reddere pergat.

[104] Hisce Latine subdit Notarius publicus: Super quibus omnibus præmissis hoc publicum edidi instrumentum requisitus &c: [essert,] Actum Romæ in venerabili collegio Cœlestino S. Mariæ in Posterula, & in ædibus dicti reverendissimi patris, procuratoris generalis, præsentibus illustrissimis dominis D. Francisco Maria Martini bon. mem. Martini thesaurario, & tertia dignitate cathedralis ecclesiæ Uritanæ, & D. Josepho Formica bon. mem. Nicolai Monopolitano, testibus ad hæc vocatis, habitis specialiter atque rogatis, qui sese cum dicto patre reverendissimo subscripsere, videlicet:

D. Cælestinus Orlandus, abbas S. Mariæ in Posterula de Urbe procurator generalis Congregationis Cælestinorum Ordinis S. Benedicti approbo, ut supra &c.
Ego D. Franciscus Maria Thesaurarius Martini interfui, ut supra.
Ego Joseph Formica interfui, ut supra.

[105] [suum ea in re] Decreti capituli definitorialis, num. 102 memorati, hic tenor: Cum multis nominibus plurimum debeat Congregatio Cœlestina Ordinis S. Benedicti sanctissimo Domino nostro Benedicto Papæ XIV, præsertim vero se illi devinctam agnoscat, quod supremæ, qua potitur, auctoritatis oblitus, non principis, ut poterat, sed parentis optimi consilia inierit, & perspectam eidem Congregationi tantum voluerit pietatem suam erga S. Petronium, emeritum Bononiæ olim antistitem, nunc vero patronum munificentissimum, cujus sacrum corpus in basilica S. Stephani penes nostram Cœlestinam familiam custoditur & colitur; Congregatio prædicta id sua maxime interesse censuit, si uno, eodemque tempore, tum Pontifici Maximo filialis obedientiæ, ac officiosæ voluntatis exhiberet argumenta, tum quoque studium, operamque conferret, ut pietas ipsa summi Pastoris, ac visibilis Ecclesiæ Capitis Christi fideles ad S. Præsulis devotionem, & cultum impensius excitaret. Qua de re ejusdem Cœlestinæ Congregationis patres, penes quos est agendarum rerum potestas, in definitorio coacti, etsi satis intelligerent, ex sacri pignoris, nulla ex parte imminuti, custodia plurimum basilicæ S. Stephani dignitatis, plurimum quoque sibi ipsis splendoris accedere, & ornamenti; nihilo tamen minus conjunctis suffragiis ac libera, concordi, imo enixa omnium animorum consensione, S. Petronii caput, quod seorsim a corpore in dicta Basilica decenter asservatur, Pontifici Maximo dono dandum, consultissime deliberarunt.

[106] [ad Pontificem] Consonum quippe iis visum est, sacri Antistitis exuviis potiri Benedictum XIV, qui sponsam eamdem Bononiensem ecclesiam, proposita sibi tanti Prædecessoris imagine, verbo, & exemplo saluberrime instituere, zelo divini honoris incendere, ejusque commodum omnibus pastoralis ministerii partibus provehere numquam prætermisit. Qua de re reverendissimus Pater abbas generalis, aliique patres definitoriales ad explicandum uberius obsequentes Cœlestinæ Congregationis sensus, & ad nova in diem sibi comparanda Pontificiæ auctoritatis, & dilectionis præsidia, conjunctis studiis, plenisque suffragiis delegarunt patrem abbatem D. Cœlestinum Orlandum, procuratorem generalem, qui ad pedes sanctissimi Domini nostri humillime provolutus, eidem communi totius Congregationis nomine venerandum S. Petronii caput, quantum ad eamdem nostram Congregationem pertinet, dono daret, quique super libera & irrevocabili donatione hujusmodi, summo Pontifici facta, verbo, & scripto, & publico etiam instrumento ea omnia declararet, gereret, & exequeretur, quæ tum consona essent Pontificiæ menti, tum quoque Cœlestinæ Congregationis gratum, devinctumque animum luculenter testarentur. Id vero potissimum assereret, munus ipsum amplo fœnore satis rependi, si Congregationi Cœlestinæ, in Pontificiam veluti clientelam adscitæ, tanti principis auctoritate & præsidio foveri contingat.

[107] Porro legitimum esse hoc capituli definitorialis decreti apographum patet ex sequenti testimonio, [delegatum:] huic decreti apographo apud Benedictum XIV subnexo: Extracta est præsens copia ex Libro, seu Regestro Actorum capitularium nostræ Cœlestinæ Congregationis Ordinis S. Benedicti, qui incipit ab anno MDCCXL & præsertim ex paginis quadragesima nona & quinquagesima dicti Regestri, in quibus paginis continentur Acta capituli definitorialis celebrati in venerabili ac regali monasterio SS. Petri & Catharinæ ad Magellam de Neapoli per me D. Josephum Palatium, reverendissimi Patris abbatis generalis secretarium, & dicti capituli actuarium, factaque de verbo ad verbum collatione, concordat cum suo originali. In cujus rei testimonium de mandato ejusdem reverendissimi Patris abbatis generalis sigillum apposui, meque subscripsi.

D. Joannes Palatius secretarius & actuarius.
Loco ✠ sigilli.

Et quia D. successor quondam Petri Nicolai Cantarelli curiæ Capitolii notarius de præmissis rogatus existit; Ego Franciscus Maria Lorenzinus, civis Romanus, & publicus Dei gratia, & Apostolica auctoritate notarius ejusdem curiæ Capitolii, præsens instrumentum pro eo subscripsi, & publicavi, meoque solito signo munivi requisitus &c. salvo tamen semper &c.

Locus ✠ sigilli.

[108] Donationi capitis S. Petronii, Benedicto XIV a congregatione Cælestina factæ, [consentiente dona ioni] accessit quoque consensio Eminentissimi Cardinalis Nerii Corsini, basilicæ S. Stephani abbatis commendatarii, ut fidem facit sequens instrumentum: In nomine Domini. Amen. Per præsens publicum instrumentum cunctis ubique pateat evidenter, & notum sit, quod anno a Partu Virginis millesimo septingentesimo quadragesimo secundo, Indictione Romana quinta, die vero vigesima quarta Martii, feliciter sedente Sanctissimo Domino nostro, divina favente clementia, Papa Benedicto XIV. Anno illius secundo, quem diu incolumen Altissimus servare dignetur. Italico sermone conscripta sunt, quæ sequuntur, omnia, usque ad subjectam instrumento clausulam: Super quibus omnibus &c.

[109] Eminentissimus & reverendissimus dominus Nerius, tituli S. Eustachii S. R. E. diaconus Cardinalis Corsinus, abbas commendatarius abbatiæ S. Stephani Bononiensis, etsi semper collimaverit, velut in muneris sui partem, non tantum in abbatiæ suæ bonorum, sed etiam jurium, splendorisque conservationem; & sacrum depositum integri corporis S. Petronii, dictæ civitatis patroni, quod in ecclesia dictæ suæ abbatiæ asservatur, eorum, quæ huc faciunt, forte præstantissimum, semper maximi pro meritis fecerit, habueritque velut præstantissimum abbatiæ suæ ornamentum: nihilo minus cum pridem Eminentissimo domino Cardinali Prospero Lambertino, archiëpiscopo Bononiensi (nunc sanctissimo patri nostro Benedicto XIV) in mentem venerit æquissima cogitatio, insigni collegiatæ ecclesiæ, eidem sancto Patrono dicatæ, sacri illius depositi partem procurandi; cumque prædictum Eminentissimum abbatem commendatarium benigne rogarit assensum, donumque capitis prædicti Sancti, quod olim a reliquo corpore sejunctum, & in pretiosa hierotheca argentea, quo commodius publicæ venerationi exponeretur, collocatum fuit; non solum ob petitionis æquitatem, verum etiam quod a vigilantissimo pastore, tam bene de Bononiensi ecclesia merito, & summæ apud Eminentissimum Cardinalem, abbatem commendatarium, venerationis, profecta est; favit hic, qua potuit, promptitudine, quantum penes se esset, vigilantissimi pastoris desideriis.

[110] [Cardinali Nerio Corsiono] Cum vero exinde tam bene meritus ad solium Pontificium pervenisset, inter sollicitudines Apostolicas, quidquid e patriæ suæ & ecclesiæ Bononiensis splendore & emolumento esset, præ oculis habere non desiit, nec ipsum inter alia S. Petronii capite ecclesiam, illi dicatam, ditandi propositum. Quod quidem vix ad aures Eminentissimi domini Cardinalis Corsini pervenit, quin illud dono dare suæ Sanctitati statuerit, quantum quidem id penes se esset, una cum hierotheca, qua modo includitur, ut illo utatur pro arbitrio & ad majorem sancti Episcopi gloriam. Hinc coram me & infrascriptis testibus Eminentissimus dominus Cardinalis Corsinus, tamquam supradictæ abbatiæ S. Stephani abbas commendatarius, quantum penes se est, donatione irrevocabili dat & concedit Sanctissimo domino nostro Benedicto Papæ XIV, sacrum caput S. Petronii, episcopi & patroni dictæ civitatis Bononiensis, quod olim a reliquo corpore sejunctum, & in pretiosa hierotheca argentea quo commodius publicæ venerationi in venerabili ecclesia dictæ suæ abbatiæ exponeretur, collocatum fuit, ut illo utatur pro arbitrio & ad majorem dicti Sancti Episcopi gloriam. Declarante dicto Eminentissimo domino Cardinali Corsino, abbate commendatario dictæ abbatiæ S. Stephani Bononiensis, se, a stipulatione præsentis instrumenti, quantum penes se est, dictas sacras reliquias in dicta venerabili S. Stephani ecclesia custodiendas curaturum, velut merum depositum, solius supremæ dispositionis postmodum exsequendæ ergo, quam Sanctitas sua de supradicto capite S. Episcopi Petronii, irrevocabiliter, ut supra, oblato demisse in donum, una cum hierotheca, qua includitur, & non aliter &c, præscribere dignabitur.

[111] [S. Stephani abbate commendatario,] Super quibus omnibus præmissis hoc publicum edidi instrumentum requisitus &c: Actum Romæ in Palatio dicti Eminentissimi D. Cardinalis Corsini, posito in via Lungariæ, præsentibus illustrissimo domino Philippo Cantagalli, equite Hierosolymitano, filio bon. mem. illustrissimi D. comitis Vincentii, patritio Fulginatense, & illustrissimo D. Carolo Nappi Cancellieri, equite sacri militaris Ordinis Divi Stephani Papæ & Martyris, filio illustrissimi D. comitis Francisci, nobile Cingulano, testibus ad hæc vocatis, habitis specialiter atque rogatis, qui sese cum dicto Eminentissimo domino Cardinali Corsini subscripsere, videlicet:

Nerius Cardinalis Corsini, abbas commendatarius abbatiæ S. Stephani Bononiæ, approbo, ut supra &c.
Ego Philippus eques Cantagalli, interfui, ut supra.
Ego Carolus eques Nappi Cancellieri interfui, ut supra.

Ego Ludovicus Riccius, Dei gratia, & Apostolica auctoritate notarius publicus, & consulatus nationis florentinorum Urbis cancellarius, de præmissis rogatus præsens publicum supra dictæ sacræ reliquiæ donationis instrumentum subscripsi, & publicavi, meoque solito signo munivi requisitus.

Loco ✠ Signi.

§ VIII. S. Petronii caput ejusdem Sancti canonicis donat, & translationis illius celebrandæ ritum præscribit Pontifex.

[Sacrum pignus Benedictus XIV,] Benedictus XIV, quod dono acceperat a Cardinali Corsino & PP. Cælestinis S. Petronii caput, Bononiensibus collegiatæ ecclesiæ ejusdem Sancti canonicis transcripsit, cujus rei testes laudato suo Operi inseruit litteras, ultro citroque missas. Pontificis quidem litteræ, quibus præter alia, sacri pignoris servandi ratio præscribitur, ita habent:

Dilectis filiis capitulo & canonicis collegiatæ ecclesiæ S. Petronii Bononien.
BENEDICTUS PAPA XIV.
Dilecti filii salutem & Apostolicam benedictionem.

Etsi plurimi semper fecerimus urbem Bononiæ, patriam nostram dilectissimam, scientiarum, & bonarum artium matrem, rebusque a civibus præclare gestis illustrem: eo tamen potissimum nomine commendari digna visa est, quod inclyta Bononiensium natio S. Petronio, Antistiti olim, Patrono nunc suo, templum extruxerit, & elegantia & amplitudine celeberrimum, & in ævum permansurum pietatis suæ testimonium posteritati reliquerit. Verum quo amplioribus referri laudibus consuevit majorum nostrorum avita religio in sacra & augusta æde excitanda: eo major nos incessit cupiditas, ut sacrum ejusdem & venerabile caput, quod in Basilica S. Stephani seorsim a reliquo corpore, ibidem jacente, custoditur, & colitur, in hujusmodi templum aliquando transferretur ad augendam loci amplitudinem, & majestatem, & fidelis populi cultum impensius excitandum. Itaque ex illa die, quo Nos, utpote patritia geniti Bononiensi familia in advocatorum aulæ consistorialis spectabile collegium allecti fuimus (cui sane amplissimo muneri ampliora, quæ postea obivimus, jure ducimus referenda) atque ecclesiæ vestræ jura in foro asserenda, ac propugnanda suscepimus, studia etiam nostra, & officia in hunc scopum conferenda censuimus. Sed in aliud longe tempus solicitudinem hanc nostram rejecerunt & ipsa rei difficultas, & interjecta se nobis undique impedimenta.

[113] [quod in animo] Subinde vero nobis ad munus secretarii Congregationis, concilii Tridentini interpretis, evectis, & negotia Congregationis monachorum Cœlestinorum Ordinis S. Benedicti, ad quam ecclesia S. Stephani pertinere dignoscitur, rite expedientibus, quamvis conciliandæ nobis eorumdem monachorum voluntatis, instaurandique concepti jam diu consilii occasio non semel oblata fuerit: attamen a quovis officiorum genere temperandum duximus, ne justitiæ partes, sedulo a nobis pro munere custodiendæ, in spem favoris, aut gratiæ traduci viderentur. A præclaro illo, quem diu obtinuimus, loco in amplissimum S. R. E. Cardinalium collegium cooptati fuimus a Sanct. mem. Benedicto XIII, prædecessore nostro, qui Nos etiam, licet tanto muneri impares, Anconitanæ præfecit ecclesiæ; deinque singulari munificentia summi Pontificis Clementis XII ad regimen ecclesiæ Bononiensis evocati, ne ab avita Majorum pietate degeneres videremur, acrius obtinendi sacri pignoris spe, a qua numquam disjecti fuimus, Nos incendi intelleximus. Qua de re vota nostra, quibus tandem compotes fieri nitebamur, aperuimus collegæ tunc nostro, dilecto filio Nereo Cardinali Corsino, basilicæ S. Stephani abbati commendatario, qui prono, libentique prorsus animo ecclesiam vestram præcipua illa sacrarum exuviarum parte ditari posse censuit, dummodo Cœlestinæ Congregationis assensus, & Apostolicæ authoritatis munimen donationi accederent. Egregia hæc, atque officii plena collegæ nostri voluntas, quamvis Nobis jam currentibus stimulos adderet, atque ad rem cum monachis impensius urgendam commoveret: nihilominus ad diem, comitiis generalibus præstitutam, differendam comperimus, ut in illis rite, atque ex ordine perficeretur; ipsique monachi, penes quos est agendarum rerum potestas, in definitorio coacti, consultissime de hujusmodi negotio deliberarent.

[114] [jam dudum habuerat,] Interea supremum hoc Catholicæ Ecclesiæ culmen non minus inviti, quam immerentes, Deo sic jubente, conscendimus; ac rati advenisse tandem plenitudinem temporis, quo voti compotes fieri possemus: dilecto filio nostro Dominico Card. Riveræ Congregationis Cœlestinæ apud Nos, & sanctam hanc Sedem protectori, nec non dilecto filio abbati Cœlestino Orlandi, procuratori dictæ Congregationis in Urbe generali, desiderium nostrum apud eosdem monachos reliquimus studiose promovendum. Iis porro agentibus, res eo feliciter perducta est, ut ejusdem Congregationis abbas generalis, aliique PP. definitoriales conjunctis suffragiis, & libera, imo enixa omnium animorum consensione, ad nova sibi in diem comparanda Pontificiæ nostræ dilectionis præsidia, S. Petronii venerabile caput, una cum theca, qua includitur, quantum ad eos pertinet, dono nobis obtulerint. In id etiam collimavit diu comperta, ac luculentis probata argumentis officiosa erga Nos voluntas dilecti filii Nerei Cardinalis Corsini, qui oblatum Nobis inclytum munus pro virili parte ratum habuit, explicata etiam uberius filialis in Nos studii significatione. Verum etsi non mediocri Pontificiæ mentis solatio munus sacri capitis acceperimus; veterem tamen capsam, aliis custodiendis reliquiis idoneam, in basilica S. Stephani penes Cœlestinam familiam relinqui volumus; quippe præclarum munus per se tanti pretii est, ut nullo augeri possit ornamento.

[115] At ne ullæ diligentiæ nostræ partes ad operis complementum desiderari videantur; [præscripto illius servandi,] arculam affabre eleganterque compactam in Urbe fieri curavimus, in qua sacrum caput includetur. Nostro præterea arbitrio relictum est, certam diem præstituere, qua arcula sacro ditata thesauro solemni ritu, ac pompa, quantaque fieri potest cleri & populi celebritate in ecclesiam vestram transferatur. Vestrum erit interim, aptum designare locum, quo illustre hoc munus tuto ac honorifice custodiatur sub duplici clavi, altera a XL Virorum Bononiensium decano, altera a primicerio insignis vestræ collegiatæ ecclesiæ perpetuo retinenda. Ubi vero intra biennium, a nostris hisce litteris computandum, absolutum sit altare magno sumptu, ac nitore construi cœptum a dilecto filio & concive nostro Pompejo Cardinali Aldovrandi, unaque simul intra id temporis perfici contingat repositorium pro sacro capite asservando, in ejusdem altaris orthographia, ac forma nobis præmonstratum, volumus ac mandamus, sacrum caput in eo collocari, duabusque clavibus addi tertiam a primogenitis pro tempore familiæ Aldovrandæ custodiendam. Sin autem præscripto a Nobis tempore infectum opus adhuc fuerit; Nostrum erit, si vita suppetet, sacri pignoris custodiæ opportune consulere, vel, si mors interceperit, aut archiëpiscopatu cesserimus, existentis tunc Bononienfis archiëpiscopi erunt partes, aptum ad id locum designandi.

[116] Sacrum præterea caput semel istuc invectum amoveri, [colendique ritu,] atque alio transferri posse expresse prohibemus: festo tamen sancti Præsulis die, vel alia etiam, archiëpiscopo Bononiensi bene visa, fidelium venerationi exponetur in ara principe ecclesiæ vestræ; ac in pervigilio ejusdem festi supplicabundo ritu ab eadem ecclesia per Majus forum eidem proximum circumferetur, tributa etiam eidem archiëpiscopo potestate id toties peragendi per alia urbis istius loca, quoties publicas supplicationes duxerit pro suo arbitrio indicendas. Insuper ut majori, quo fieri potest cultu juxta veterem, atque optime in ecclesia institutum morem solemnis translationis memoria recolatur, volumus, ac præcipimus, annua ejusdem translationis recurrente die, Officium proprium, nuperrime a Nobis edi jussum, recitari ab omnibus, utriusque sexus Christi fidelibus, qui isthac in urbe ad Horas canonicas tenentur.

[117] Nostris hisce litteris, vobis reddendis a sacerdote Philippo Maria Mazzi, [Bononiensibus S. Petronii canonicis transcribit:] nostrorum istic negotiorum gestore, publicas adjecimus tabulas, quibus consignatæ sunt donationes sacri capitis Nobis exhibitæ, tum a dilecto filio Nereo Cardinali Corsino, tum etiam a dilectis filiis monachis Congregationis Cœlestinæ: Pontificiam vero nostram liberalitatem, qua vobis, & ecclesiæ vestræ sacrum idem Pignus una cum pretiosa theca dono dedimus, satis perspectam, omnibusque testatam esse censemus in ævum permansuro hujus nostræ Apostolicæ paginæ documento. Muneris idcirco erit vestri hujusmodi monumenta, ne temporis injuria intercidant, in vestri capituli tabularium inferre, atque ad illorum custodiam, qua par est fide, & diligentia incumbere. Nostræ demum in vos collata paternæ dilectionis, & largitatis argumenta memori, gratoque animo a vobis accepta intelligemus, si vestra non deerunt studia, in ex citanda Christiani populi erga sacrum Antistitem pietate, & cultu, vestraque etiam apud eumdem non deerunt precum officia, ut ejus nos ope in tanta temporum difficultate adjuti, ministerium, quod accepimus a Christo Jesu, licet curarum, & sollicitudinis plenum, impigre ac fideliter impleamus; & Apostolicam benedictionem ex animo vobis impertimur. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem anno millesimo septingentesimo quadragesimo tertio, die decima Julii, Pontificatus nostri anno tertio.

[118] [hi vero Pontifici] Æquum sane erat, ut pro tantæ benevolentiæ significatione, munereque tam præclaro summo Pontifici gratias agerent S. Petronii canonici; itaque rescripsere: Beatissime Pater. Cum primum te, beatissime Pater, in summum istum, & cælo proximum dignitatis, atque amplitudinis gradum, divino plane consilio, summaque omnium voluntate evectum esse, faustissimum nuncium accepimus, & incredibili quadam lætitiæ voluptate perfusi sumus, & certa nobis spes animo suborta est, fore nimirum, ut ad majorem protectoris nostri Petronii cultum, nostrique capituli decus & ornamentum, id quamprimum, te largiente, assequeremur, quod non modo nobis, sed & Majoribus nostris in votis erat, ut sacrum ejusdem beatissimi Petronii caput apud nos & in ipso hoc ejus templo, tamquam propria sede, perpetuo asservaretur. Nunc vero: cum Apostolicis tuis literis certiores sacti sumus de collato nobis hoc tanto munere, quo maximam cæteris prope innumerabilibus tuis in nos meritis accessionem fieri intelligimus, quanta sit nobis, atque adeo universæ civitati parta lætitia, neque opus est declarare verbis, nec vero si esset, paribus ad faciendum viribus valeremus. Quid si ad præclari, ac prope divini muneris magnitudinem, quod largitus es, ipsam largiendi rationem, formamque omnem, incredibilis erga nos clementiæ plenissimam, addiderimus?

[119] [gratias agunt.] Nam & de sacri capitis dono Apostolicas litteras præstantissimas, id est, tuas, cum ad aliios posses, ad nos ipsos, & ad capitulum nostrum inscribere maluisti, & ejusdem sacri capitis apto loco condendi, interea dum illustrior eidem paratur sedes, munus esse nostrum voluisti; & ipsius pretiosissimi pignoris servandi, custodiendique capitulum nostrum, in præsens quidem excelsi senatus socium, imposterum vero nobilissimæ præterea Aldrovandorum familiæ decrevisti; denique, ne per singula discurrendo molesti simus, vel in ipso earumdem Apostolicarum literarum tuarum ingressu ea nos, & capitulum nostrum propensissimæ vel ab ipsa adolescentia tua in nos voluntatis, vel potius strenuæ invictæque nostri, rerumque nostrarum tutelæ, ac patrocinii commemoratione extollere, atque illustrare dignatus es, ut nihil nobis aut ad gloriandum præclarius, aut ad lætandum jucundius, aut ad fauste & feliciter ominandum firmius, tutiusque evenire umquam potuisset. Pro quibus omnibus a te acceptis beneficiis gratias tibi agimus, beatissime Pater, cumulatissimas, majoresque etiam habemus, atque animi tui magnitudinem, ac plane singularem erga nos liberalitatem devictissimi cordis obsequio prosequimur, colimus, prædicamus, ejusque memoriam fore apud nos sempiternam, pollicemur. Interim sanctissimis tuis pedibus provoluti oscula humillime infigimus; quodque reliquum est, preces nostras universi populi precibus cumulatas, quas novissimi doni tui causa fervidiores fore confidimus & curabimus, ad Deum, divumque Petronium assidue effundemus, ut totius reipublicæ Christianæ bono diu Pontifex vivas, quem tantæ dignitatis excellentia dignum vivere, boni ac sapientes omnes confitentur, ac prædicant.

Bononiæ die XX Julii MDCCXLIII.
BEATITUDINI VESTRÆ
humillimi, deditissimi & obsequentiss. famuli ac subditi primicerius, ac canonici capituli S. Petronii.

[120] Missa vero & Officium proprium, de quo Pontifex num. 116 meminit, [Missa & Officium] die translationis intra urbem tantum sub ritu duplici minori recitanda, fiunt ut in Festo ejusdem S. Petronii, exceptis propriis, quæ sunt hujusmodi: Oratio: Deus, cujus nutu per diversa loca ipsa quoque Sanctorum corpora disponuntur; tribue, quæsumus, ut, qui beati Petronii confessoris tui atque Pontificis translationem colimus, ipsi etiam a pravitate nostra ad pie vivendi rectitudinem transferamur. Per Dom. &c. Lectio IV. Postquam Petronius, Bononiensium episcopus, urbem nostram, civili externoque bello attritam, ac fere confectam, præsenti ope restituit, purgavit erroribus, verbo & exemplo saluberrime instituit: tandem regnantibus Theodosio, Arcadii filio, ac Valentiniano, IV Nonas Octobris sancto fine quievit. Sacræ illius exuviæ conditæ in ecclesia S. Stephani protomartyris, quam ipse inter alias extruxerat, & ornaverat, ibidem (ut ea ferebant tempora) humili, ipsisque civibus postea ignoto loco ad undecimum Christi sæculum jacuere. Sedente Innocentio II, Romano Pontifice, Henricus, Bononiæ episcopus, ad perquirendas ea in æde Sanctorum reliquias eximia pietate excitus, S. Petronii corpus primus offendit, quod copia miraculorum non solum Bononiensi, sed finitimis etiam populis celeberrimum reddidit. Nec multo post piissimi cives, quo clarius gratum animum erga S. Præsulem testarentur, eidem templum in nobiliore urbis sui parte, publico in id collato ære, decreverunt, tantæ majestatis & amplitudinis, ut memoriæ proditum sit, Carolum V cæsarem a Clemente Papa VII imperiali corona ibidem fuisse donatum.

[121] Lectio V. In illo igitur templo cum S. Petronii natalis dies quotannis festa & solemnis haberetur, [proprium, quibus] reliquias vero alibi quiescentes veneraretur civitas Episcopo & Patrono suo addictissima: ad augendam diei celebritatem, in more positum fuit, sacrum Petronii caput, a reliquo corpore avulsum, solemni instituta supplicatione, magna cleri, omniumque ordinum frequentia ab æde S. Stephani ad alteram S. Antistiti dicatam, pridie transferri, & in ara principe fidelium venerationi exponi; posteraque die ad priorem ecclesiam, unde allatum fuerat, referri, populis etiam finitimis sacrum illud pignus prece, votis, ac muneribus, grata religione prosequentibus. Et ne quid communi deesset lætitiæ, temperata eo die legum animadversio, rei, quos publica potestas in vinculis habuit, e custodia educti, ac libertati restituti.

[122] [sacri capitis translationem] Lectio VI. Novissime Benedictus XIV, Summus Pontifex, idemque archiëpiscopus Bononiæ, veteri incensus studio, ac pietate augendi pro viribus cultum S. Antistiti, prædecessori suo, illius sacrum caput, inclusum pretiosiore arca, & eleganti opere extructa in basilicam eidem erectam insigni pompa, ac celebritate transferri voluit, & præcipuam hanc sacrarum exuviarum partem eidem basilicæ dono munificentissime addixit. In pervigilio tamen festi, quotannis recurrentis, ad servandum veterem, atque optime institutum morem, idem caput ab ecclesia S. Petronii per Majus forum, eidem proximum, supplici ritu circumferri, atque in prædicta ecclesia denuo condi, & asservari præcepit. Demum ut præclari muneris, & solemnis translationis perenne extaret monumentum, rei gestæ memoriam hac die anniversaria recoli Apostolica auctoritate mandavit.

[123] [posthac celebrari voluit Pontifex.] Missam hanc & Officium non modo approbavit Benedictus XIV, ut ex num. 116 liquet, sed etiam edi, & intra civitatem quotannis anniversaria translationis die recitari jussit, ut liquet tum ex eodem numero, tum ex iis, quæ sequuntur, & prædictis Missæ & Officio apud citatum Pontificem proxime subjiciuntur: Suprascriptas Orationem & Lectiones secundi Nocturni pro Missa & Officio in die anniversaria translationis capitis S. Petronii, episcopi & protectoris principalis civitatis Bononiæ e basilica S. Stephani ad insignem collegiatam ecclesiam, eidem Sancto dicatam, sanctissimus dominus noster Benedictus XIV benigne approbavit, ac singulis annis dicta die anniversaria ipsius translationis ab omnibus sæcularibus & regularibus utriusque sexus præfatæ civitatis tantum, qui ad Horas canonicas tenentur, sub ritu duplicis minoris recitari mandavit.

Hac die XX Augusti MDCCXLIII.
Fr. J. A. Card. Guadagni Pro-præfectus.
Loco ✠ sigilli.
T. Patriarcha Hierosolymitanus secretarius.

§ IX. Capitis S. Petronii e S. Stephani ad S. Petronii templum translatio.

[P. Felicem Antonium Sgarzi, S. Stephani abbatem, hortatur] Scriptis ultro citroque supra exhibitis litteris, in id incumbere cœpit Pontifex, ut translatio capitis e S. Stephani basilica in S. Petronii templum mature exsecutioni mandaretur. Die igitur XXVIII Augusti anni 1743 ad Felicem Antonium Sgarzi, abbatem conventualem S. Stephani Bononiensis, litteras dedit, quibus eum hortatus est, ut S. Petronii caput episcopo Amathuntæ traderet, illud Pontificis nomine propediem requisituro. Ita porro hæ habent.

BENEDICTUS PAPA XIV.
Dilecte fili, salutem & Benedictionem Apostolicam.

Postquam plurimis compertam argumentis veterem erga Nos Cœlestinæ Congregationis observantiam, ac filiale studium luculentius declaravit oblatum nobis superiore anno inclytum & præclarum munus capitis S. Petronii, episcopi Bononiensis: ea cordi nostro infixa semper fuit solicitudo, ut sacrum illud pignus, quo nihil potuit nobis jucundius ac præstantius contingere, in ecclesiam collegiatam sancto Præsuli erectam, tamquam ad sedem stabilem, transferretur.

[125] Cum itaque, re in promptu tandem posita, solemni translationi quamprimum certa dies præstituenda sit ab episcopo Amathuntæ, [Pontifex, ut S. Petronii caput Amathuntæ episcopo tradat;] cui ecclesia Bononiensis regenda, & administranda credita nuperrime fuit, quique mentem te nostram docebit; erit nobis gratissimum, si operam & studium conferes, ut S. Petronii venerabile caput, e veteri, in qua jacet, arca eductum, ac altera elegantiori inclusum tradatur eidem episcopo, nostro illud nomine requirenti, & quemadmodum is tecum statuet, ita quam celerrime res ipsa transigatur. Id autem dum cumulate præstiturum te fore, satis superque nobis pollicetur officiosa tua, ac tuorum monachorum voluntas, testem Pontificiæ charitatis, hoc potissimum nomine tibi conciliandæ, Apostolicam benedictionem tibi amantissime impertimur. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem die XXVIII Augusti MDCCXLIII Pontificatus nostri anno quarto.

[126] Rescripsit Pontifici S. Stephani abbas pridie Nonas Septembris ejusdem anni: [ille id se facturum,] Beatissime Pater. Nihil umquam honorificentius meæ Cœlestinorum Congregationi accidere potuit, neque fore, ut imposterum accidat, puto, quam quod antehac feliciter gestum est, dum sacrum caput S. Petronii, Bononiæ episcopi, Sanctitati tuæ, quantum sua intererat, dono humiliter obtulit. Cum enim quæcumque nobis Cœlestinis usui, & custodiæ sunt tradita, omni jure tuæ auctoritati subjiciantur, Sanctitas tamen tua, quod suum erat, humanissime repetens, tamquam a subditorum voluntate derivatum dignata est recognoscere. Etsi autem Cœlestinorum omnium animos summa admiratione compleverit humanissima benignitas tua, qua nostram Congregationem hac in re mirum in modum es prosecutus: id tamen omnem prorsus vicit expectationem nostram, quod super venerandi capitis translatione propediem peragenda ad me scribere voluisti. Ut candide fatear, quod sentio, dubitatio exinde mihi primum exorta est, an sublimi Pontificis dignitati vitio verti possit tam diffusa erga nos Magnitudinis tuæ liberalitas.

[127] Evanuit autem omnino, cum recogitare cœpi inter innumeras animi tui dotes, [pollicetur.] quarum prædicationes magis honorificæ, laudesque crebriores numquam sane extiterunt, humanitatem, comitatemque non ultimum tenere locum, qua omnium animos ita tibi devincire soles, ut quidquam simile nusquam accidisse, uno omnium ore ubique feratur. Quod itaque nobiscum gerere benignissime dignatus es, perpetuum erit nostræ Cœlestinorum Congregationis decus, Pontificiæ Majestatis æterna laus, immortalis præclarissimi nominis tui gloria. Ad nos autem quod attinet, cum nihil sit in nobis omnibus, per quod Sanctitas tua ad tantam benignitatem adducta esse videatur; beneficiorum tuorum onus tam grande sustinemus, ut gratiis agendis impares omnino simus, intus tamen in animo jugiter geramus, preces Deo corde, tibi devinctissimo, effundentes, ut totius reipublicæ Christianæ bono te diu incolumem servet, tibique omnia prospera, & felicia semper largiatur. Amathuntæ episcopo me ad omnia paratum ac promptum jam exhibui, eique in omnibus ita morem geram, ut nihil solicitudinis & curæ in mandatis tuis exequendis mihi deesse videatur. Pedibus demum Sanctitatis tuæ provolutus, eosque humillime deosculans, in me, meamque Cœlestinorum Congregationem. Apostolicæ benedictionis munus supplex exoro.

SANCTITATIS TUÆ
Bononiæ ex monasterio S. Stephani
pridie Nonas Septembris MDCCXLIII.
Humillimus addictissimus famulus, & filius obsequentiss.
D. Anton. Felix Sgarzi Exgener.
Cœlest. abbas conv. S. Steph.

[128] [Abbas S. Stephani caput S. Petronii] Die itaque 2 Octobris anni 1743 Pontificis nomine Amathuntæ episcopus, Lactantius Felix Sega, S. Stephani ædem adiit, & e veteri theca in novam transtulit S. Petronii caput, rite recognitum, & postridie e S. Stephani ad S. Petronii templum solemniter transferendum; qua de re instrumentum publicum sæpe citatus Pontifex hujusmodi exhibet: In Dei nomine. Amen. Per hoc præsens publicum instrumentum cunctis ubique pateat evidenter, & sit notum, quod anno a salutifera Nativitate D. N. J. C. millesimo septingentesimo quadragesimo tertio, Indictione sexta, die vero secunda mensis Octobris, sedente sanctissimo D. N. D. Benedicto XIV, divina providentia Pontifice Maximo, reverendissimus P. D. Felix Antonius Sgarzi, exgeneralis ven. Congregationis RR. monachorum Cœlestinorum Ordinis S. Benedicti abbas conventualis monasterii S. Stephani Bononiæ ad effectum ea quæ prælibatus Sanctissimus D. N. D. Benedictus Papa XIV feliciter regnans sibi commissa voluit in Literis Apostolicis, datis Romæ apud S. Mariam Majorem XXVIII Augusti, proxime præteriti, ut par erat, prompte explendi, inhærensque requisitioni nomine Sanctitatis suæ, sibi factæ ab illustrissimo & reverendissimo D. Lactantio Sega, nobili patritio Bononiæ, episcopo Amathuntino, ecclesiæ metropolitanæ Bononiæ præposito, ejusdem sanctissimi D. N. Papæ cubiculario secreto, ab eoque, curam, & gubernium Bononiensis ecclesiæ adhuc retinente, deputato, sacrum caput S. Petronii, Bononiæ episcopi, & principalis protectoris adhuc veteri tabernaculo inclusum, & sigillis munitum, hesterna die in ipso tabernaculo a repositorio SS. reliquiarum in ecclesia inferiori basilicæ S. Stephani existente extractum, dictoque reverendissimo P. abbati Sgarzi consignatum, prout liquere dicitur ex rogitu excellentissimi D. Michaëlis Lotti abbatiæ divi Stephani, & uniter notarii Cancellarii, ad ecclesiam superiorem dictæ basilicæ translatum, in eaque super altare Majus usque in præsens publicæ Christi fidelium venerationi expositum retentum, præsentibus, ac continue adstantibus in eadem ecclesia superiori prope dictum altare Majus;

[129] Pro illustrissimo, & reverendissimo capitulo eccles. metropolitanæ, [coram testistibus,] illustrissimis & reverendissimis DD. archidiacono co. Alexandro Formagliari, nob. patritio Bonon. J. U. D. collegiato, lectore publico; canonico Ludovico Scali Paltroni, nobili patritio Bononiæ J. U. & S. Theologiæ Doct. Colleg. Lect. pub. dictæque metropolit. Majori pœnitentiario; canonico Jo. Guidotti, nobili patritio Bononiæ J. U. D. collegiato, lectore publico; & canonico Floriano Dolfi, nob. patritio Bonon. J. U. D. collegiato, & publico lectore. Pro illustriss. & reverendiss. capit. perinsig. colleg. basilicæ S. Petronii, illustrissimis ac reverendissimis DD. primicer. marchione Francisco Zambeccari, nob. patritio Bonon. ac SS. D. N. Papæ prælato domestico; Decano Alexandro Garofali J. U. & S. Theologiæ doctore collegiato, lectore publico; canonico Sebastiano Rocho de comitibus J. U. D. collegiato, & canonico Felice Riccardi de Ortona Bocchi, protonotario Apostolico. Pro illustrissimo & reverendissimo capitulo collegiatæ ecclesiæ S. Mariæ Majoris illustrissimis ac reverendissimis DD. Priore Philippo Cagnoli sac. Theologiæ doctore collegiato, lect. publico; canonico Marco Antonio Pandini, & canonico Jo. Jacobo Amadei.

[130] Pro illustrissimo & excelso senatu, illustrissimis & excelsis DD. senatoribus, [hic nominatis,] marchione Ludovico Ratta, & marchione Joanne Nicolao Tanari. Magistratibus præfectis, & deputatis, Co. Guidone Ascanio Orsi, & Co. Vincentio Marescalchi. Abbatiæ S. Stephani Præfectis & deputatis, marchione Aloysio Albergati, præside reverendæ fabricæ Sancti Petronii, & Co. Francisco Marescotti Fabricense, ejusdem reverendæ fabricæ S. Petronii, & deputatis omnibus nobilibus, & patriciis hujusce civitatis Bononiæ. Pro illustrissimis & excellentissimis collegiis DD. Doctorum, illustrissimis & excellentissimis DD. Petro Antonio Roversi J. U. D. collegiato, lectore publico, & sanctissimæ Inquisitionis consultore, Priore collegii Juris Pontificii; reverendiss. Præposito Philippo Vernizzi J. U. D., lectore publico, sanctissimæ Inquisitionis consultore, & Priore collegii juris Cæsarei; Paulo Baptista Balbi Philosophiæ & Medicinæ doctore, lect. publico, anatom. professore, & collegii Medicinæ Priore, & Marco Antonio Laurenti Philosophiæ & Medicinæ doctore, lect. publico, anatom. professore, & Priore collegii Philosophiæ.

[131] Præsentavit præfato illustrissimo & reverendissimo D. episcopo Amathuntino, [Amathuntino episcopo tradit, qui illud, rite recognitum] ut supra, præsenti, qui illud in præsentia, ut supra, recipiens, attente inspecto dicto tabernaculo, eoque bene clauso, & sigillis, quibus munitum erat, penitus intactis repertis, recognovit, declaravitque constare de identitate sacri capitis S. Petronii, Bononiæ episcopi, & principalis protectoris, intus idem tabernaculum existen. cujus sacræ insignis reliquiæ descriptio habetur in Relatione illustrissimi & excellentissimi D. Joseph Pozzi, cubicularii secreti, ac medici extraordinarii prælibati sanctissimi D. N. Papæ, in universitate Bononiæ lectoris Philosophiæ & Medicinæ doctoris collegiati, publici anatomes professoris emeriti, ac instituti scientiarum, in fine præsentis instrumenti registranda successive, qui is illustrissimus & reverendissimus D. Episcopus Amathuntinus in præsentia, pariter ut supra, fractis dictis sigillis, dictum tabernaculum ea, qua decuit, veneratione aperuit, ex eoque dictum sacrum caput extraxit, ac immediate reposuit, collocavitque intus pretiosiorem ac elegantiorem thecam reliquiarum in alma Urbe elaboratam, ac a munificentissima liberalitate prælibati Sanctissimi D. Papæ cum ipso sacro capite dono datam illustrissimis DD. canonicis, & ecclesiæ perinsigni collegiatæ S. Petronii hujus civitatis:

[132] [& obsignutum, in posterum diem servandum abbatt committit.] Quam quidem thecam reliquiariam bene clausam parvo ejus sigillo, in cera rubra Hispana liquata impresso, in utroque angulo anteriori obsignavit, adjectis in uno ex angulis posterioribus dictæ thecæ sigillo illustrissimi & excelsi Bononiæ senatus, in altera vero sigillo illustrissimi & reverendissimi capituli & canonicorum dictæ ecclesiæ perinsignis collegiatæ, in simili cera Hispana impressis, deindeque dictum sacrum caput intus dictam novam thecam repositum, ac sigillis, ut præfertur, munitum per dictum reverendissimum P. abbatem exgeneralem denuo expositum fuit super dicto altare inibi usque ad subsequentem diem illius solemnis translationis retinendum, super quibus omnibus nos infrascripti notarii præsens publicum confecimus instrumentum requisiti. Tenor vero relationis, supra enunciatæ, sequens est ultra. Hanc Latine verto.

[133] [Recognitionis,] Cum Sanctitatis suæ, Benedicti Papæ XIV, feliciter regnantis, jussu e veteri in magnificam ac elegantissimam thecam, liberali Beatitudinis suæ pietate dono datam, venerabile caput S. Petronii, episcopi ac præcipui civitatis nostræ Bononiensis patroni, transferendum esset illustrissimo & reverendissimo domino Lactantio Felici Sega, Amathuntino episcopo, is propterea mihi, infrascripto lectori publico, anatomico ejusdem civitatis, e mandato Pontificis præcepit, ut, quod in dicto sacro capite e professionis meæ instituto maxime notatu dignum est, diligenter observem & referam. Dico igitur, præmissis debitis formulis, ut in Actis &c: sacram veterem thecam die 2 Octobris MDCCXLIII supradictum episcopum Amathuntinum reclusisse, & observatum fuisse cranium, magna ex parte coopertum pileo holoserico rubro, & auro exornato, cujus vertici exigua crux, plana & ex auro fusa, erat imposita.

[134] [mox memoratæ] Sublato hoc tegmine, inventum est sacrum caput, aut verius, superior capitis pars (aberat enim tota inferior mandibula, & pars superioris non exigua) colligata, circumdata, & velut omnino inclusa argenteæ thecæ, cujus basi planities frusti superioris mandibulæ, cranii ossibus unitæ, incumbit. Patuere adstantium oculis ossa frontalia, parietalia, occipitalia, & e basilaribus aliquantulum, parte capitis reliqua cooperta manente, & colligata modicis laminis argenteis, quæ, deorsum thecæ basi unitæ, sursum in cranii vertice, ad partium lateralium, anteriorum & posteriorum firmitatem, decussantur. Hæ laminæ non ita cranii vertici adaptantur, ut huic totæ adhæreant, sed, velut manubrii vice, sacræ thecæ attollendæ inserviunt, quem in finem in puncto decussationis, majoris firmitatis causa, gemma reperitur, uno Julio larga, quæ S. Petronii, vestibus episcopalibus induti & benedictionem impertientis, incisam iconem exhibet. Cranium haud magnum est, nec crassum; unde conjici posset, Sanctum corpore fuisse non magno, parumque nervoso. Sed cum hujusmodi conjectura fallacissima esse possit, & ad rem nostram nostram parum faciat, alieno propterea illam judicio relinquo.

[135] In parte sinistra sincipitis fissura apparet, cujus longitudo dimidii pollicis longitudinem, [descriptio,] latitudo minoris digiti crassitudinem adæquat, qua ossium cranii, quod gossipio oppletur, crassitudo examinari potest. Ossa neque colore cinericio sunt, neque candido, sed subrufo, eorumque futuræ non multum apparent, eo quod hinc & inde subtilibus telarum, gummi aliove glutine infectarum, laminis cooperiuntur; quod manifesto est argumento, sacrum caput primo inventum fuisse magna parte in fragmenta divisum & corrosum, unde illi copulando firmandoque arte opus fuit. Nunc vero causam non præbet, ob quam ad quamcumque operam recurrere necesse sit, cum in illo nec chartæ, nec fragmenta, nec nimia mobilitas ossium inveniantur. Et hæc quidem sunt, quæ a me supremi Pontificis jussu diligenter observata fuerunt. In quorum fidem huic relationi subscripsi Josephus Pozzi cubicularius secretus, & medicus extraordinarius domini nostri Benedicti XIV, lector publicus universitatis Bononiensis, doctor Philosophiæ & Medicinæ collegiatus, publicus anatomicus emeritus, & scientiarum Instituti academicus. Hactenus Italice Josephus Pozzi; Latine exaratæ sunt, quæ sequuntur testium subscriptiones.

[136] Actum Bononiæ in dicta ecclesia superiori basilicæ S. Stephani prope dictum illius altare Majus, [& testimonia.] ibidem præsentibus nedum omnibus & singulis prænarratis, verum etiam admodum R. D. Josepho Cuppini, sacerdote Bononiæ, cæremoniarum præfecto, & parocho ecclesiæ metropolitanæ, & admodum R. D. Jo. Antonio Cardinali, & admodum R. D. Julio Parisi ejusdem Metropolitanæ mansionariis, testibus ad prædicta omnia & singula adhibitis, vocatis atque rogatis.

De prædictis rogatus extiti ego Tarsitius Maria Folesani Rivieri in solidum cum infrascripto perillustri domino Antonio Nanni cive, & notario collegiato hujusce civitatis J. U. D. civ. & publicus notarius collegiatus ibidem Bononiæ Apostolicusque, & imperialis: in quorum fidem &c.

Locus ✠ Signi.

De prædictis &c: rogatus extiti ego Antonius olim D. Jo. Baptistæ de Nannis filius, civis & publicus Bononiæ notarius collegiatus, Apostolicus quoque, & imperialis, curiæque archiëpiscopalis Bononiæ actuarius decanus, una cum suprascripto perillustri, & excellentissimo D. doctore Tarsitio Maria Folesani Rivieri similiter cive, ac publico Bononiæ notario collegiato. In quorum fidem &c: hic me subscripsi &c. requisitus &c.

Locus ✠ Signi.

[137] His die 2 Octobris rite peractis, postero Lactantius Felix Sega, [Dein 3 Octobris idem episcopus] Amathuntinus episcopus, S. Petronii caput e S. Stephani templo ad S. Petronii basilicam transtulit, instituta solemni admodum supplicatione, ad quam ingens cujusvis ordinis multitudo confluxit, ut iterum e sequenti instrumento liquebit: In Christi nomine. Amen. Per hoc præsens publicum instrumentum cunctis ubique pateat evidenter, & sit notum, quod anno a salutifera Nativitate ejusdem D. N. J. C. millesimo septingentesimo quadragesimo tertio, Indictione sexta, die vero tertia mensis Octobris, sedente Sanctissimo D. N. D. Benedicto Papa decimo quarto, feliciter regnante, absoluta Missa, cum interventu illustrissimi & reverendissimi D. Bononiæ pro-legati, illustrissimi & excelsi D. justitiæ vexilliferi, ac excelsorum DD. Antianorum, universi cleri, ac magistratuum omnium, totiusque illustrissimi & excelsi senatus, ac omnis ritus solemnitate celebrata ab illustrissimo & reverendissimo D. Lactantio Felice Sega, nobili patritio Bononiæ, Amathuntæ episcopo, ecclesiæ metropolitanæ Præposito, prælibati Sanctissimi D. N. Papæ cubiculario secreto, ab eoque, curam & gubernium Bononiensis ecclesiæ adhuc retinente, deputato, ad altare Majus ecclesiæ superioris basilicæ S. Stephani hujus civitatis, super quo publice Christi fidelium venerationi expositum habebatur sacrum caput D. Petronii episcopi & principalis Bononiæ protectoris;

[138] [ad ecclesiam Sancto dicatam] Hesterna die, servatis servandis, solemniter recognitum a veteri reliquiario extractum, ac intus pretiosiorem ac elegantiorem thecam reliquiariam a munificentissima liberalitate Sanctitatis suæ transmissam, ac cum ipso sacro capite illustrissimo ac reverendissimo DD. canonicis, & ecclesiæ perinsigni basilicæ collegiatæ S. Petronii Bononiæ dono datam, repositum, sigillisque præfati illustrissimi & reverendissimi D. Amathuntæ episcopi in utroque angulo anteriori dictæ thecæ munitum, in angulis vero posterioribus sigillo hujus illustrissimi & excelsi senatus, ac altero illustrissimi & reverendissimi capituli perinsignis collegiatæ S. Petronii obsignatum, moxque ad dictam perinsignem collegiatam solemniter tranferendum, idem illustrissimus & reverendissimus dominus Amathuntæ episcopus in præsentia nostrum notariorum, ac testium infrascriptorum, præsentata sibi, atque dimissa per reverendissimum Patrem D. Felicem Antonium Sgarzi, exgeneralem venerabilis Congregationis RR. monachorum Cœlestinorum, abbatem conventualem ven. monasterii S. Stephani Bononiæ prædescripta theca reliquiaria, illam reverenter recipiens, attente inspexit, eaque bene clausa, & sigillis super illa, ut præfertur, appositis penitus intactis, & cum documento enuntiatarum recognitionis, collocationis, & sigillationis heri per nos notarios recepto, confrontare inventis, recognovit, declaravitque de identitate sacri capitis Divi Petronii, episcopi & principalis protectoris Bononiæ, intus illam existentis legitime constitisse atque constare omni &c.

[139] [magna solemnitate] Successiveque pro effectu solemnis translationis dictæ sacræ insignis reliquiæ, ut præmittitur, faciendæ, præcedentibus omnibus universitatibus sæcularium artium, deinque confraternitatibus spiritualibus, postea vero regularibus Religionum, Mendicantium nuncupatarum, cum intortitiis accensis, eadem sacra insignis reliquia, in ipsa pretiosa theca existens, ministerio RR. sacerdotum, sacris vestibus indutorum, elevata ac collocata super magnifica machina, ad hujusmodi effectum a prælibato Sanctissimo D. N. Papa similitor transmissa, illam gestantibus dictis RR. sacerdotibus, ut supra indutis, præfatisque illustrissimo & reverendissimo D. pro-legato, illustrissimo & excelso D. vexillifero, ac excelsis DD. Antianis, universo clero, magistratibus, & excelso senatu cum intortitiis, pariter accensis, circum eamdem sacram insignem reliquiam devote incedentibus, ac post illos subsequente innumero populo, ad sacram solemnem supplicationem confluente, cujus pars magna cum intortitiis accensis, translata fuit ad dictam perinsignem collegiatam basilicam S. Petronii inibi collocanda, & retinenda juxta legem prælaudatæ donationis Sanctitatis suæ: super quibus omnibus nos notarii infrascripti præsens publicum confecimus instrumentum, requisiti.

[140] Præsentibus perillustribus DD. Alexandro Fabri, [transfert] olim D. Joannis Pauli, Bononiæ notario, & Nicolao Pinoli Pederzani, olim excellentissimi D. doctoris Petri Lazari, Bononiæ cive, capellæ S. Joannis Baptistæ Cœlestinorum, ambobus præfati illustriss. & excelsi senatus cancellariis, & D. Ferdinando Cajetano Mazzoni, olim D. Joannis Baptistæ, Bononiæ pariter cive, capellæ S. Proculi, testibus ad prædicta omnia & singula adhibitis, vocatis specialiter atque rogatis.

De prædictis rogatus extiti ego Tarsitius Maria Folesani Rivieri, olim D. Bartholomæi filius, J. U. D. civis Bononiæ notarius collegiatus, Apostolicusque & imperialis in solidum, cum infrascripto perillust. D. Antonio Nanni, itidem notario publico collegiato Bononiæ pariter de prædictis, ut supra &c. cum me &c. rogato. In quorum fidem &c.

Locus ✠ signi.

De prædictis rogatus extiti ego Antonius, olim D. Joannis Baptistæ de Nannis filius, civis & publicus Bononiæ notarius collegiatus, Apostolicus quoque & imperialis, curiæque archiëpiscopalis Bononiensis actuarius decanus in solidum cum suprascripto perillust. & excellentissimo D. doctore Tarsitio Maria Folesani Rivieri, itidem publico Bononiæ notario collegiato similiter rogato &c. In quorum fidem &c. hic me &c.

Locus ✠ signi.

[141] Demum S. Petronii caput episcopus Amathuntinus Sancti canonicis tradidit, [S. Petronii caput, &] quod hi in choro Parvo Petronianæ basilicæ collocarunt, dum interim Cardinalis Pompeji Aldrovandi munificentia recipiendo custodiendoque sacro huic capiti ara nova conderetur; ut sequens instrumentum docet: In Dei nomine. Amen. Per hoc præsens publicum instrumentum cunctis ubique pateat evidenter, & notum sit, quod anno a salutifera Nativitate D. N. Jesu Christi millesimo septingentesimo quadragesimo tertio, Indictione sexta, die vero tertia mensis Octobris, sedente Sanctissimo Domino nostro, Domino Benedicto Papa XIV feliciter regnante. In mei &c. testiumque &c. illustrissimus & reverendissimus DD. Felix Lactantius Sega, nobilis patritius Bononiæ, episcopus Amathuntinus, metropolitanæ ecclesiæ Bononiensis præpositus, nec non prælibati sanctissimi D. N. D. Papæ Benedicti XIV cubicularius secretus, ab eodemque sanctissimo D. N. Papa, hujus Bononiensis ecclesiæ curam & gubernium adhuc retinente, deputatus, ad effectum sibi a Sanctitate sua specialiter in hac parte commissa debitæ executioni demandandi;

[142] [S. Petronii canonicis,] Cum eo existentibus illustrissimis & reverendissimis DD. dignitatibus, & canonicis dictæ metropolitanæ ecclesiæ, totoque clero, sacrum caput divi Petronii, episcopi & principalis protectoris, hactenus in basilica S. Stephani Bononiæ asservatum, Pontificia liberalitate prælibati sanctissimi D. N. Papæ Benedicti XIV, una cum pretiosa theca ab Urbe transmissa donatum illustrissimis & reverendissimis canonicis perinsignis collegiatæ basilicæ S. Petronii, eorumque ecclesiæ, ut ex ejus Apostolicis Litteris in forma Brevis dat. Romæ die X Julii proxime præteriti, ad quas &c tenoris infra inserendi, nuperrime vero a reverendissimo P. D. Felice Antonio Sgarzi, exgenerali ven. monasterii S. Stephani prædicti dominationi suæ illustrissimæ & reverendissimæ illud Pontificio nomine petenti in reliquiario veteri, intus quod bene clausum, sigillisque munitum asservabatur, traditum, juxta contenta in aliis Litteris Apostolicis Sanctitatis suæ dicto reverendissimo P. abbati exgenerali directis, dat. Romæ apud S. Mariam Majorem XXVIII Augusti proxime præteriti, ad quas pariter &c tenoris infra similiter inserendi, deindeque per eamdem dominationem suam illustrissimam & reverendissimam, prævia illius recognitione, servatis servandis, facta, intactum repertum, & declaratum,

[143] [novæ theca inclusum,] Ac subinde eductum e veteri tabernaculo, dictæ basilicæ relicto, ac immediate reverenter repositum & collocatum intus pretiosam dictam argenteam thecam, ab Urbe per Sanctitatem suam, ut præfertur, transmissam bene clausam, parvoque dominationis suæ illustrissimæ & reverendissimæ sigillo dupliciter munitam, ac etiam sigillo illustrissimi, & excelsi senatus Bononiensis, ac altero illustrissimi & reverendissimi capituli dictæ perinsignis collegiatæ obsignatam, ut in præcedenti recognitionis ac sigillationis hujusmodi rogitu per excellentissimum D. Tarsitium Folesani Rivieri, notarium Bononiæ collegiatum, dictique illustrissimi & excelsi senatus cancellarium, meque notarium recepto, ad quem &c. & ita collocatum ritu solemni, ac pompa, eaque majori, qua fieri potuit, cleri, & populi celebritate in ecclesiam dictæ perinsignis collegiatæ translatum pro consummatione Pontificiæ donationis, & totali complemento mentis sanctissimi D. N.

[144] [possidendum] Præsentibus & audientibus illustrissimo ac reverendissimo D. Joanne Carolo Molinari, utriusque signaturæ sanctissimi D. N. Papæ referendario, abbate commendatario perpetuo abbatiæ Claravallen., protonotario Apostolico Participan. ac Bononiæ pro-legato, illustrissimo & excelso D. Co. Jacobo Insulano, vexillifero justitiæ, illustrissimis & excelsis DD. Antianis, tribunis plebis, totoque excelso senatu, tradidit, consignavit atque dimisit præfatis illustrissimis & reverendissimis DD. canonicis dictæ perinsignis collegiatæ S. Petronii præsentibus, ac ea, qua decuit, veneratione pro eorum capitulo, & ecclesia prædictis acceptantibus, illudque super altare Majus collocantibus, postea tuto ac honorifice custodiendum pro nunc in Parvo choro ejusdem ecclesiæ sub duplici clave, altera ab illustrissimo & excelso D. quadraginta Virorum Bononiensium pro tempore decano:

[145] Altera vero ab illustrissimo & reverendissimo D. dictæ perinsignis collegiatæ primicerio retinenda, [servandumque] quas claves idem illustrissimus ac reverendissimus D., mediante persona illustrissimi & excellentissimi D. Philippi Mariæ Mazzi, agentis generalis a Sanctitate sua pro hac ejus reverenda mensa archiëpiscopali Bononiæ deputati, tradidit, respectu unius, nob. viro D. co. Philippo Aldrovandi, patricio Bononiæ ac senatori decano, & respectu alterius illustrissimo & reverendissimo D. marchioni Francisco Zambeccari, nob. patricio Bononiæ, prælibati sanctissimi D. N. Papæ prælato domestico, dictæque perinsignis collegiatæ primicerio præsentibus & acceptantibus, donec absolutis altari in eadem ecclesia ab eminentissimo & reverendissimo DD. Pompejo S. R. E. Cardinale Aldrovandi, ac repositorio pro dicto sacro capite, in ejusdem altaris Orthographia collocetur, in omnibus, & per omnia juxta per Sanctitatem suam præscripta in dictis Litteris Apostolicis præfatis illustrissimis & reverendissimis DD. capitulo & canonicis directis, ad quas etiam in hac parte &c. Super quibus omnibus &c.

[146] Ego notarius suprascriptus & infrascriptus hoc publicum instrumentum confeci requisitus &c. [consignat.] Hic omisso, de voluntate petentium, tenore supra enuntiatarum Litterarum Apostolicarum. Actum in dicta ecclesia perinsigni basilica S. Petronii prope altare Majus, præsentibus ibidem nob. viris D. abbate Antonio, cl. me. olim nob. viri D. Joannis Elephantuzzi capellæ S. Proculi, D. marchione Antonio Amorini, cl. me. olim nob. viri D. Joannis Andreæ, capellæ S. Marini, & D. Co. Ludovico, filio nob. viri D. Co. Francisci Malvasia capellæ SS. Gervasii & Prothasii, omnibus patriciis Bononiæ, testibus ad prædicta omnia, & singula adhibitis, vocatis specialiter atque rogatis.

De prædictis &c rogatus extiti ego Antonius, olim D. Joannis Baptistæ de Nannis filius, civis & publicus Bononiæ notarius collegiatus, Apostolicus quoque & imperialis, curiæque archiëpiscopalis Bononiensis actuarius decanus &c. In fidem &c. hic me subscripsi requisitus &c.

L. ✠ S.

VITA
Auctore anonymo
Ex Chronico monachorum S. Stephani Bononiæ.

Petronius episc. conf. Bononiæ in Italia (S.)

BHL Number: 6641

A. Anonymo

CAPUT I.
Sancti natales, mores in juventute, & in episcopum consecratio.

[Illustris genere, doctrina,] In exordio hujus historiæ a primum adnectendum est, unde oriundus extitit, & ex qua linea genealogiam duxit, vel qualis & quantus in vita fuit; ut & plerique, qui se fatentur scire, viva voce perhibent b, hunc fore Græcum natione, & ex imperiali linea duorum regum, videlicet Constantii, Constantini & Constantis c originem feliciter trahere. Unde factum est, ut Theodosius secundus, imperator Romanorum cælitus factus, sororem ejus in conjugem sibi asciverit, & cum tripudio totius Constantinopolitanæ urbis eam legaliter susceperit d. A cunabulis autem a Christianis parentibus ablactatus & educatus est. Postea vero cum adolevisset, a parentibus traditus est gymnasio philosophorum e, & liberalium disciplinarum & ecclesiasticorum sacramentorum magistris. Et ita Deo largiente, imbutus est, ut in omnibus philosophiæ & præsertim spiritualibus floreret studiis: & insuper tam Græco quam Latino eruditus est magisterio f. Quem etiam B. Hieronymus, eximius doctor, interpres divinarum legum, in Catalogo illustrium virorum inter hagiographos commemorans ait: Petronius, Bononiæ civitatis episcopus, vir sanctitatis & liberalium artium scientia plenus, descripsit Vitas SS. Patrum in Ægypto g: & legitur, extitisse tempore Theodosii Junioris imperatoris h. Templum denique corporis sui adhuc in infantia positus, omnibus modis Christi subdidit famulatui. Legerat enim: Nulla dignitas major, quam servire Christo. Dehinc Ecclesiæ Dei patrocinia i adeo sedule frequentare cœpit, ut magis psalmodiarum studio per cunctas ecclesias vacabat, quam terrenis domiciliis deservisset, dicente Psalmista: “Elegi abjectus esse in domo Dei magis, quam habitare in tabernaculis peccatorum k.”

[2] [virtute, officiisque in aula Theodosii 2] Clericale namque adeptus est officium l, penitus se totum Creatoris, cui cuncta obediunt elementa, subegit servitio, pene omni relicto patrimonio. Pernox itaque in assidua oratione vigebat, jejuniis & orationibus & crebris vigiliis se mancipabat: corpus quoque suum absque contagione libidinis pudice regebat; ita ut & innumerabilis utriusque sexus turba in Constantinopolitana urbe ejus sequeretur sancta vestigia. Eleëmosynas egenis libenter tribuebat, prout facultas sibi ministraverat; pauperes recreabat, nudos vestiebat, infirmos visitabat, aliorum calamitatem suam putabat. Cum igitur fama sanctitatis ejus crebresceret, ac per totam scilicet Constantinopolim polleret, idem ipse Augustus levir m ejus non moderate fervens in amore illius, diligebat eum ultra, quam fas sit dicere; adeo quod primatum totius monarchiæ & sacri palatii tribueret sibi super cunctos degentes in imperio suo, sive dederat ei facultatem distribuendi universa regalia tributa ad votum viri sanctissimi Petronii, prout cuique moris fuerat; & imperiali fisco suscipere munuscula: siquidem & vectigalia, quæ de cunctis orbis terrarum partibus solita conditione annualiter a veredariis universarum provinciarum afferebantur, in ærario palatii custodiri præceperat. Ita etiam cuncta in manu sua data fuerant, quatenus quodcumque vellet, egenis ac pauperibus erogare de vectigalibus juxta libitum distribuebat & Domino Christo famulantibus. Cumque famulatum pauperum constanter, in quantum valebat, secrete ageret, nitebatur, sicut scriptum est: Cum facis eleëmosynam, nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua n. Sed lucerna posita supra candelabrum non potest abscondi, quin luceat omnibus, qui in domo sunt o: ita & iste non poterat latere; quin ab omnibus cognosceretur, teste Evangelista, qui ait: Nihil opertum, quod non reveletur, & occultum, quod non sciatur p.

[3] Eo autem talia operante, principes Constantinopolitanæ urbis, [S. Petronius,] ac potior pars populi mira veneratione cœperunt eum amplecti & immenso desiderio ut patrem, pro gratia tantæ religionis sibi divinitus collata: quoniam quidem solitus fuerat eos divino pabulo ad plenum saginare, hortando videlicet ac docendo, ut Dei ac proximi dilectionem, juxta præceptum in se retinere satagerent; ut Scriptura docet: “Fides sine operibus mortua est q.” Cumque his & hujuscemodi, quæ modo longum est enarrare, sancto redundaret eloquio, nec non & civitas tota recreata dulcibus & suavibus monitis ejus debitas gratias agens Domino, qui sibi talem contulit ministrum benevolentiæ congratulabatur gaudio pacis & lætitiæ. Interea diabolica instigante versutia, feritas pravorum hæreticorum r & Judæorum, qui Christum negantes, multaque mirabilia videntes, semper extiterunt increduli, nec non perfidorum gentilium s crudeliter pulularat per * … patrias paulatim de loco ad locum, præsertim profanos admodum exercuerat: quemadmodum tempore S. Sylvestri summi Pontificis, qui assertores ejusmodi fallaciæ in conspectu Constantini Augusti, ac reginæ matris ejus Helenæ, datis assertionibus Veteris ac Novæ Legis, Deo inspirante, devicit t.

[4] Tunc Theodosius Junior, Romanorum imperator, cæsar augustus, [pullulante Nestorianismo,] auctor justitiæ, divinæ legis amator, audiens tantum facinus, exhorruit u; & se reum apud Deum existimans, si tam pestiferam hæresin in patria propaginare permiserit. Convocatis itaque universis principibus illius provinciæ, Deum recte colentibus, imperator eos alloquitur, dicens: Universi, qui astatis in isto concilio, audite, quid dicturus sim de Auctore omnium seculorum, quem sæva feritas quorumdam nititur dividere ab unica Prole, & a sancto Spiritu x. Ad hæc unus, qui cæteris præerat, plenus Spiritu divino, ait: Quapropter utile nobis videtur & salubre consilium, quatenus hæc per idoneum nuncium, qui pleniter sciat divinæ legis paginam, notificetur Romano Pontifici y, & Apostolicæ Sedis poscat auctoritate, quæ supereminet omnem sæculi dignitatem: id vero omnibus placuit. Tunc Augustinus * dixit eis: Quem ergo poterimus dirigero, qui utiliter dilucidare sciat omnem rei ordinem hujus venenosæ superstitionis? Omnes unanimiter consona voce hoc dederunt consilium: Neminem infra imperii vestri potentiam novimus, qui tam idoneus ac utilis ad hoc opus exequendum existat, ut est Petronius Dei famulus, charus vester & cognatus vehementer dilectissimus; qui novit omnem Græcam & Latinam sermocinationem, & qui non mediocriter est eruditus scientia Veteris ac Novi Testamenti, & qui per aliquantum temporis spatium divino cultui se mancipavit. Imperator dixit: Ideo dignum fore duximus, ut dictis vestris, precibusque nostris clementer annuat & … * patriam ab errore, divina gratia largiente, funditus absolvat.

[5] [Roman Theodosii II jussu profectus,] Beatus namque Petronius, præceptis imperialibus illico satisfaciens, constanter iter cœpit arripere, Augusto eum comitante usque ad portum, ubi navis præparabatur: dotavit eum multis muneribus ac ornamentis preciosis, auro gemmisque variis decoratis, lachrymans osculatus est eum, & ait:

O venerande, vale, Levir z, mihi semper amate,
Clavigeri Petri pergas, rogo, limina, Levir,
Lætior ac sospes sacrum mihi dogma reportes,
Hæreticos pravos quod damnet sive profanos,
Et Deitas simplex credatur denique triplex.
In Patris & Nati, sed nomine Spiritus almi
Et freta dira maris mitescant, & tua navis
Transeat incertas ventis ac imbre procellas.

Tunc ingressus navem aa, Deo volente, prospero cursu post dies aliquot venit ad Tiberina littora eo die, in quo Papa, Cœlestinus nomine, cum Catholicis episcopis statuerat concilium bb. Illo vero egrediente de navi, ecce adsunt legati, quos Papa miserat sibi, quatenus eum reverenter & cum honestate deducerent ad Lateranense palatium cc: securus namque præstolabatur adventum ejus; quoniam quidem in præterita nocte in somnis apparuit ei B. Petrus Apostolus, dicens: Scias, quia Felix, Bononiensis episcopus, de hac luce migravit in pace dd, & cave, ne in ecclesia illa alium ordines, nisi legatum imperatoris, quem die crastina, Deo volente, videbis.

[6] [ex divinæ revelatione] Cumque servus Dei Petronius palatium ingrederetur, illico Cœlestinus Papa gaudio repletus est valde, ac gratanter eum suscipiens, præcipit illum hospitare prope se in palatio, omniaque necessaria sibi largiri jussit. Altera vero die cum sanctus Apostolicus resideret in basilica Constantiniana ee cum pluribus episcopis ad sacrum concilium exequendum; cives Bononienses universi ordinis affuerunt in medio concilio, postulantes sibi dari pastorem ff. Ad hæc Papa Apostolico ore locutus est: “Quos Deus præscivit & prædestinavit, illos & magnificavit gg.” Et Propheta inquit: “A Domino factum est hoc, & est mirabile in oculis nostris hh.” Cœpit quoque referre juxta tenorem præteritæ visionis, cunctis, qui aderant, attentius intelligentibus. Omnes ergo unanimiter laudantes huic sacræ ordinationi assensum præbuere. Cumque illustris Domini vir Petronius circa se Dei voluntatem intelligeret, nec diutius posset resistere, tacite illud Apostoli considerans, qui ait; “Qui potestati resistit, Dei ordinationi contradicit ii.” Christi vero famulus cognoscens hoc, divino Spiritu revelante, quamquam invitus, tamen devote pedibus summi Pontificis provolutus plorando ait: “Non mea voluntas, sed tua fiat kk.”

[7] Tunc Papa Cœlestinus, tenens virgam in manu, [Bononiensium præsul consecratur] sic loquendo perrexit:

Hac tibi committo virga simul indice Christo
Bononiæ sedem, populum cunctumque fidelem,
Ut monitis serves sacratis, atque gubernes,
Et tecum plaudat cælestis Regis in aula,
Angelicisque modis cum pace fruatur amoris,
Et monitis pastis ovibus satieris in astris,
Ac gregis electi potiaris fonte perenni.
A Domino missus, sis tali munere dignus,
Et virtute Dei fungaris luce diei,
Ac plausum laudis merearis habere
Moribus & vita studiis bonitatis amica,
Sit tibi cura satis solido moderamine talis:
Ecclesias autem pastoris more restaures,
Semper adoptivas soboles generabis opimas.
His ita prædictis, consignans sic benedixit:
Accipe virtutem, qua possis ferre salutem;
Nectendi tibi terras solvendique potestas
Sit libitu Frater proprio vehementer amate,
Nexaque dissolvas, non nexa ligesque resolvas.
Illius & cunctis caput & gratulantibus unxit.

[8] Hoc ait & statim tali sermone beavit:

A Christo missus, tu semper sis benedictus, [a Cælestino Papa, cui]
Cælitus impendat Christus tibi dona superna,
Gratia sit tecum Domini sine fine per ævum,
Tergas quo sordes, rogo, plebis facta reformes,
Ne lupus intentus, malefidus prædo cruentus
Quemque peragrantem seu circumquaque vagantem
Glutiat, & perdat, laceret, scindatque, repellat,
Ex me rite tibi concesso gratis ovili,
Quem Deus ascivit nunc, Bononiæque reliquit,
Ut sata servaret, seu vivo fonte rigaret,
Cunctos ad votum gestaret in arce polorum.
Præsul adis urbem, quæ te lætatur eunte,
Et solitis gentes monitis solare merentes.
Urbs concessa tibi periit ll
Portarum fortes ceciderunt ordine postes,
Mænia celsa cadunt & thermæ deliciarum.
Quod superest … cito prorsus erit ruiturum,
Ac opus antiquum totum solvetur ad imum.
Sed, pietate Dei, citius reparare valebis,
Saltem sic demum per te reparetur,
Auxiliare sibi, quod sit destructa ruinis.
Te Deus observet, benedicat sive gubernet,
Te Pater & Proles, te Spiritus atque;
Ac olei, vini, mellis, piperisque …
Antidotique novi, nec non nardi pretiosi,
Sis tritici plenus, frumenti, sive dierum
Et copia tanta velut & Jacob patriarcha.

[9]

Quem pater his dictis Isaac sanctus benedixit. [longam & ineptam orationem]
A Domino regum, qui te benedixit in ævum,
Et benedicatur, paradisi luce fruatur.
Et maledictus erit, qui te maledicere quærit.
His Abraham fultus fuit olim denique justus,
Tres cernens & ovans, tunc unum gratis adorat,
Hujus & arcanum fore justum credo putatum,
Credidit ille Deo tunc primum corde…
Estque Dei fidus tunc appellatus amicus,
Cum Trinitatis opes putat unius esse decorem mm.
Hac ope firmatus mox fit patriarcha beatus nn,
Fiat ut auxit eum, pater amplæ gentis in ævum,
Tunc Abrahæ dictis Dominus nunc talibus infit:
Multiplicabo tuum mundi per climata fusum
Semen, & extensum copiis magnisque refectum,
Et maris haud vere velut enumerantur arenæ,
Et velut astra poli nullis numerantur in horis;
Sic ita nec vulgo numero concluditur ullo.
Sunt Jacob de stirpe senis patres duodeni,
Quos Deus altavit natis & multiplicavit.
Ut genitas proles fovit quoque patris amore,
Manna pluit cælo de sursum nocte sereno,
Et dapibus pavit pius & pater & satiavit,
Ac laticem fudit sterilis de vertice rupis,
Legifer & Moyses descripsit grammate leges.

[10]

Hinc Samuel vates sterili fitque ex sene matre, [e suo genio]
Qui caput infudit regali more Saülis,
Post fit rite Dei David rex munere veri,
Carmina dictavit rex psalterii quoque David.
Post Domino templum Salomon construxit honestum,
Quem satis aptavit ritu sapientia matris.
Dux tibi sitque comes Raphaël sanansque dolores,
Qui Medicina Dei vocitatur culmine cœli.
Et tibi præcursor sit custos atque reductor,
Qui satis in vitam defendit ab hoste Tobiam,
Et sanum duxit cæco patrique reduxit,
Tunc patris post hoc oculos curavit utrosque,
Ut prius, ad præsens illum fecitque videre.

[11]

Hinc regum sedes, reges, gentesque fideles [affingit anonymus.]
Ac fortes gentes creverunt sive furentes.
Assunt inde senes patriarchæ sive prophetæ,
Clari primates, mulieres valde beatæ,
Ex David fido Christi processit origo,
Qui genus humanum crudeli cæde necatum
A nexu leti proprioque cruore redemit,
Agmina Sanctorum, quæ laudant sede polorum,
Discipuli Christi sunt hac de stirpe ministri,
Qui rutilasque togas, sortiti sunt quoque stolas
Auro contextas, simul & hiacyntina serta,
Et fiunt primi nunc Omnipotentis amici,
Cum quibus & regnum merearis habere supernum.
Angelus hinc tecum Domini bonus & comitetur,
Et bene disponat, nec non tua fausta reponat
In cœli sudo, non est ubi prorsus erugo.
Nec erit ablatum, superest bene quodque locatum,
Quo cives cæli decantant carmina leti,
Et laudant Christum sublimi voce benignum,
Te quoque conservet, custodiat atque gubernet,
Donec in hoc seclo steteris quandoque sereno,
Usque sed in finem te protegat hic & ubique,
Atque locum demum paradisi donet amœnum.

ANNOTATA.

a Descripta est hæc S. Petronii Historia seu Vita ex Chronico monachorum S. Stephani, cui ultima manus anno 1180 adjecta fuit: seculo V S. Petronius fuit; unde quantum illi, ratione antiquitatis suæ, tribuendum sit, statues. Menda habet non pauca apographum nostrum, quæ ob multitudinem fere intacta reliqui.

b Popularis ergo suæ ætatis traditio anonymum docuit, quæ de Sancti genealogiæ dicere instituit,non monumenta vetera, fideive indubitatæ scriptores. Porro eodem fonte non pauca manarunt, quæ in hujus Vitæ decursu narrabuntur.

c Hi Constantino Magno patre nati sunt, & ab illius obitu partiti imperium: tres igitur nominandi erant: Petronium vero Constantini Magni liberis satum fuisse, omnis antiquitas tacuit.

d Fabula est, a Sigonio merito explosa. Vide num. 18 Comment. prævii.

e Probabiliter Constantinopoli, ubi & natum aiunt, & publicum artium liberalium gymnasium erat. Adi num. 21 Comment. prævii.

f Petronii eruditioni plusculum, quam par sit, ob rationes haud satis efficaces Tillemontius detrahit; qua de re consule num. 22 Comment. prævii.

g Gennadius, num. 5 laudatus, ait: Scripsisse putatur. Librum de Vitis Patrum, qui apud Rosweydum secundus est, Petronium scripsisse, nonnulli contendunt, quod plane incertum. Vide num. 25 & seqq. Fieri etiam potuit, ut alio libro, sed argumentum simile persecutus fuerit, qui jam pridem perierit, aut eadem fere, suppresso nomine, de Ægypti monachis scripserit, quæ passim ab aliis etiam de iisdem perscripta Gennadius invenerat, suppresso pariter auctorum nomine; dubitaritque hic propterea, Petronione, an alteri tribui deberet liber de Vitis Patrum, quiscumque demum sit hoc titulo liber, de quo Gennadius.

h Non sunt ista Hieronymi; sed alterius, quem Hieronymum existimarit anonymus. Obiit Theodosius II anno Christi 350, a morte Arcadii patris circiter 42.

i Quam frequentes in nocturnis diurnisque Officiis, in Ecclesia celebrandis, fuerint in Oriente non clerici modo, sed laïci etiam, Thomassinus docet tom. 1 de veteri & nova Ecclesiæ Disciplina parte 1, lib. 2, cap. 54, adducto etiam illustri Theodosii Junioris, & totius curiæ, pium principem æmulantis, exemplo.

k Psalm. 83, ℣ XI.

l Parum verosimile mihi videtur, S. Petronium, jam clericis adscriptum, sacri palatii magistrum, & primarium Orientalis imperii ministrum egisse, quod paulo post anonymus ait: non enim hujusmodi munera ea tempestate clericis committi solebant; neque Petronius, ut e Gennadio videturcolligi, multum rebus sese politicis miscuit: illustri quidem quodam munere fortassis functum, non tamen præfectura prætorii, innuere videtur Eucherius; sed qui hic cum Gennadio ad concordiam revocari possit, vide num. 17 Comment. prævii. Quod si illustre quoddam munus per se gesserit S. Petronius, illo deposito, ad clerum transiisse videtur annis fortasse aliquot, priusquam Romam mitteretur; quod num. 4 indicare videtur anonymus, de Petronio scribens: Qui per aliquantum temporis spatium divino cultui se mancipavit.

m Non Theodosius Petronii, sed hic illius levir erat: Petronii namque sororem, ex anonymi sententia, Theodosius duxerat: erat ergo Theodosius Petronii gener stricte dicendus.

n Matt. 6, ℣ 3.

o Neque accendunt lucernam, & ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt. Matt. 5, ℣ 15.

p Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, & occultum, quod non scietur. Matt. 10 ℣ 26.

q Jacobi 2, ℣ 20.

r Nestorium, ejusque asseclas intelligit: sedere Constantinopoli Nestorius cœpit anno 428, ac paulo post hæreseos virus evomere, Christo Divinitatem, divinum Virgini Matri partum impie abjudicans. Vide num. 31.

s Judæorum gentiliumque errores Nestorianis attribuit, vel quod hi Judæis & gentilibus, Deum, qui, ut impie causabantur, ceterorum hominum more natus esset, agnoscere renuentibus, hoc in puncto, eoque gravissimo, assentirentur; vel Patrum exempla secutus. Proclus in Epist. ad Armenos Nestorium Judæo pejorem habet. Hanc quoque, inquit, nuper fabricatam novamque blasphemiam (fugiamus) quæ Judaïsmum, quod ad blasphemiæ magnitudinem, longe superat. Illi namque, dum eum, qui Filius est, reprobant, ramo radicem privant: hi vero, qui ultra hunc, qui Filius est, alium adjicientes, intemerabilem naturam, tamquam multigenam, denotant. Nestorianos Judæis comparat & Cyrillus in Homilia, post dejectum Nestorium habita, inquiens: Enimvero Christiani hominis personam induunt, sed mentem interim judaïzantem obtinent: gentilibus vero Nestorium apud Labbe tom. III Conc. pag. 586: Omnem gentem nefariis lasciviis & dissolutionibus indulgentem, hic sua malitia excessit.

t Celebrem S. Sylvestri disputationem cum Judæis habitam indigitat, cujus historia sancti Pontificis Actis inserta est, sed iis inquinata fabulis, quarum falsitas manifesto appareat. Adi Baronium ad annum 315 num. 10 & seqq., & Pinium tom. III Augusti pag. 559 & seq.

u Theodosius non adeo infensus Nestorio fuit, imo adversus Cyrillum favit, cum nondum hæretici fraudes perspectas haberet. Vide num. 32 & seq.

x Nestorius nimirum, Christum in duas personas, duos Dei Filios, & duos Christos distraxit: audi Vincentium Lirinensem, qui sub Theodosio & Valentiniano fuit, in Commentario apud Baluzium pag. 333 & seq. Nestorianam hæresim ita explicantem: Nestorius autem contrario Apollinari morbo, dum sese duas in Christo substantias distinguere simulat, duas introducit repente personas; & inaudito scelere duos esse vult Filios Dei, duos Christos, unum Deum, alterum hominem; unum, qui ex Patre, alterum, qui sit generatus ex Matre. Atque ideo asserit, sanctam Mariam, non Theotocon; sed Christotocon esse dicendam: quia scilicet ex ea, non ille Christus, qui Deus, sed ille, qui erat homo, natus sit. Quod si quis eum putat, in litteris suis unum Christum dicere, & unam Christi prædicare personam, non facile credat. Aut enim istud fallendi arte machinatus est &c. Pag. vero 340 ita habet: Anathema Nestorio, neganti ex Virgine Deum natum, adserenti duos Christos, &, explosa Trinitatis fide, quaternitatem nobis introducenti. Porro omnem, quam hic Theodosio orationem anonymus tribuit, e suo penu deprompsit, quod & alias fecisse illum, me tacente, in Actorum decursu quivis facile deprehendet.

y Ephesinum concilium, inscio Cælestino, Pontifice Romano, a Theodosio indictum fuisse, Garnerius argumentis non levibus, non tamen omnino convincentibus, contendit; & proinde negat, illius petendi causa Petronium Romam legatum ivisse. Vide dicta num. 37 & seqq.

z Vide Annotata ad litt. c, d, m.

aa Probabilius sub finem anni 429 vel sequentisinitium. Adi num. 34 & seqq.

bb Quale illud concilium fuerit, silet anonymus: in causa Nestorii duo Romæ celebrata fuerunt, alterum anno 429 post festa, ut videtur, Paschalia; alterum anno 430, mense Augusto: verum de neutro anonymus videtur posse commode intelligi. Vide num. 34 & seq.

cc Pontificum Romanorum olim domicilium, prope basilicam Constantinianam conditum, ut creditur, a S. Sylvestro Constantini Magni sumptibus, ut Panvinius scribit de septem Urbis ecclesiis pag. 168, Constantini palatium fuisse, tradit Aringus lib. 4 Romæ subterraneæ cap. 44. Cum interim Constantinus, inquit, Silvestri exemplo permotus, ecclesiis munifice extruendis manum admovit. In suo quippe Lateranensi palatio Salvatori ædem construxit.

dd His anonymi verbis inhærendo, prius Romam Petronius venerat, quam illic de S. Felicis, Bononiensis episcopi, obitu renuntiatum esset, atque adeo diebus haud multis ab illius obitu: porro obiisse creditur S. Felix anno 429, die IV Decembris, quo colitur.

ee De illa basilica ita Panvinius mox laudatus pag. 106: Basilica S. Salvatoris, quæ a loco Lateranensis, a conditore Constantiniana, ab ornamentis Aurea vocata est, ædificata fuit cum propinquo patriarchio (seu Lateranensi palatio) Romanorum Pontificum usui, a pio Constantino imperatore in Cœlii montis dorso, & a S. Silvestro V Idus Novembris consecrata, circiter annum Christi CCCXX. Addit cap. I: Nunc S. Joannis dicitur.

ff Tillemontius ait, Bononienses ad Romanum Pontificem, novum sibi episcopum petituros, certo non recurrisse, propterea quod in more tunc positum esset, ut Mediolanensis metropolitanus, cui sedes Bononiensis subjecta erat, ea de causa adiretur. Sed ex recepto passim more non certo sequitur, hunc semper & ubique observatum fuisse, ut ait Benedictus XIV. Vide num. 43.

gg Ad Romanos 8, ℣ 29 & seq.: Nam quos præscivit, & prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem prædestinavit, hos & vocavit, & quos vocavit, hos & justificavit: quos autem justificavit, illos & glorificavit.

hh Psalm. 117 ℣ 23.

ii Ad Romanos 13, ℣ 2. Itaque, qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit.

kk Lucæ 22, ℣ 42.

ll Vide num. 68 & seqq.

mm At quando primum Deo credidit Abraham, & Dei amicus appellatus est? Num cum tres angelos vidit, & unum adoravit? An vero, ut anonymi verbis utar, cum Trinitatis opes unius decorem esse putavit, seu, cum quoquo modo SS. Trinitatis, quod mox citatis verbis innuere videtur anonymus, mysterium credidit? Alterutrum enim ex anonymi verbis sequitur: sed, utrum dixeris, perinde est. Non enim tunc primum Deo Abraham credidit; nam angelorum Abrahamo facta apparitio Gen. cap. 18 ℣ 1 & seqq. refertur. Cap. autem 15 ℣ 6 legitur: Credidit Abram Deo (innumeram illi posteritatem pollicenti) & reputatum est illi ad justitiam; quo etiam spectat illud Jacobi cap. 2 ℣: Credidit Abram Deo, & reputatum est illi ad justitiam, & amicus Dei appellatus est. Ceterum quod spectat ad Mysterium SS. Trinitatis ab Abrahamo, tres vidente & unum adorante, agnitum, ita in hunc locum Estius commentatur: August. libro tertio contra Maxim. cap. 26 vult Abraham in his tribus agnovisse Trinitatem; & dicit illud: “Tres vidit, & unum adoravit,” quod canit Ecclesia. Non quin & homines, aut angelos humana specie esse putavit (nam eis & pedes lavare, & cibos apponere voluit, imo apposuit, ipsique, ut videbatur, comederunt) sed, quod interea instinctu divino tres recipiendo, & unum tantum alloquendo, hoc Mysterium indicarit. Cornelius vero a Lapide, postquam dixit, Abrahami hospites primo ut homines, dein vero ut angelos Dei & legatos fuisse ab illo sensim agnitos, eosque symbolice SS. Trinitatem significasse, ita disserit: Hinc sequitur, quod Abraham hos angelos, ut angelos Deique legatos primo adorarit dulia; secundo agnoscena eos repræsentare Deum, & SS. Trinitatem in eis repræsentatam, adorarit latria, ut docet S. Augustinus, qui enim hic apparet & loquitur cum Abrahamo, semper vocatur Jehoua, quod est nomen proprium Dei, cui debetur latria. Ita illi.

nn Similiter jam ante Abraham a Deo patriarchafuerat constitutus, ut Gen. cap. 17 ℣ 5 liquet: Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem mukarum gentium constitui te.

* forte per patriam

* l. Augustus

* nihil deesse videtur.

CAPUT II.
Sanctus Bononiam instaurat.

[Sacris profanisque] Omnibus itaque pontificalibus sacramentis ac benedictionibus rite perfectis solito more præsulum, cives Bononienses læti redeunt ad suam urbem cum consecrato Præsule. Qui, cum appropinquaret suæ diœcesi, omnis civitas gaudio coronatur. Turba vero utriusque sexus in laudibus & hymnis spiritualibus se prorumpunt, & non cessant laudare Dominum, qui talem ac tantum sibi contulit Pastorem ac Patrem. Cumque venerandus Pater in throno pontificali resideret, primum quidem suarum virtutum spirituale jecit fundamentum laborando scilicet ad reparationem ecclesiarum * … vastatione dirutarum, ibidem quamplurimas reparavit a. Monasterium quoque extra civitatem in via, quæ vergit ad Orientem, in honore S. Stephani prothomartyris a fundamentis miro opere condidit b. Ædificia namque ejusdem monasterii spatiosa valde & sublimia sunt, variis intexta lapidibus, circumdata per girum plurimis columnis pretiosis de porphyretico lapide, aliisque lapidibus diversi coloris cum basibus & capitellis suis, insignitis variis figuris hominum, quadrupedum ac volucrum; illo plurimo labore typice gessit opus mirifice constructum instar Dominici sepulchri, secundum ordinem, quem viderat, & provida cura cum calamo diligenter mensus fuerat, cum esset Hierosolymæ; ibi enim per aliqua dierum curricula sibi fuerat per totam Judæam colligere vectigalia c. Etiam parietes sepulchri intus undique per gyrum cum juncturis suis sunt erecti, & lapidibus quadratis & sectis nimio candore pollentibus.

[13] Aliud quoque ædificium, idque plurima varietate columnarum a fundamentis ædificavit d, [adificiis instar sacrorum] cum atrio in circuitu, cum duobus ordinibus preciosarum columnarum cum basibus & capitellis suis, signis multiplicibus decoratis, ita ut super inferiorem ordinem columnarum alius pretiosior supereminebat, tali modo extendebatur usque ad locum, qui figurate Golgotha, hoc est, Calvaria, nuncupatur, ubi crux, in qua Christus pro salute mundi fixus est, posita fuit. Ille vero locus variis imaginibus diversi coloris depictus est; pavimentum autem totius operis stratum est Pario lapide & porphyretico, & lapidibus diversæ varietatis. Ita pulchra & prælucida sunt cuncta loci hujus ædificia, ut, qui semel ea prospexerit, iterum videre ardentissimo amore desiderat. In eodem vero loco, qui Golgotha dicitur, posuit ligneam crucem, quæ in longitudine & latitudine undique per totum facta fuerat ad instar Crucis Christi. Post longa autem annorum curricula sæva gens Ungarorum cum plurima vastitate invaserunt totam provinciam e: una pars, quæ crudelior fuerat, vidit crucem ibi positam, cupiens delere, ut a Christicolis deinceps non adoraretur, lignis ac paleis replevit illud omne ædificium, ignemque pariter succendit, ut crucem combureret, & tantum decus præclari operis rueret in præcipitium: non meritis ullius, sed divina clementia actum est, quod sancta crux a nefandorum feritate inlæsa permansit, sicut est hodie: & præcipuum opus ædificii a valido calore ignis inustum per virtutem sanctæ crucis extitit.

[14] Aliud vero, quod magno opere gessit, non est reticendum. [Palæstinæ locorum,] Et mensus est, cum esset Hierosolymæ, quot calamis Golgotha distaret a monte Oliveti: eodem modo ibi & mensus est *; in grata planitie illius loci montem condidit, qui usque in præsentem diem Mons Oliveti vocatur, quem cum magno sudore & exercitio inaltavit; & aliunde ex imperiali edicto terram fodere & conducere fecit. Si quidem in vertice montis hujus monasterium in honore S. Joannis Euangelistæ omni diligentia cum eminentiori ædificio, excelsis… * studiose construxit f. In medio autem templi atrium cum columnis pretiosorum lapidum tereti circulo mire exornavit, & vestibulum, quod erat ante atrium, vestivit variis lapidibus lactei coloris cum cælaturis suis. Parietes autem totius ædificii atrii & vestibuli circumquaque in circuitu per girum pulchris picturis decorare studuit. A pede montis hujus usque ad verticem ascensus erat per marmoreos gradus. In medio atrii est locus, ex quo cernentibus discipulis, Christus ascendit in cælum. In eodem vero loco Spiritus Sanctus venit super eos, & dedit illis scientiam omnium linguarum: illic nimirum posita est crux, ut in posterum signum esset tantæ sanctitatis. Spatium autem, quod distat inter Golgotha & montem Oliveti est vallis, quæ nuncupatur Josaphat: in ea vero est ager Hakeldamach, qui emptus est a Judæis ex triginta argenteis, quos Juda retulit, in sepulturam peregrinorum, sicut legitur in Passione Domini g. Aliud quoque opus, quod solerter exercuit, non est prætermittendum, quin literis dilucidare satagemus. Fecit quoque tipice ingenti cura piscinam, secundum quod calamo mensus fuerat in Jerusalem instar natatoriæ Siloë, de qua nato cæco Dominus ait: “Vade ad natatoria Siloë & lava h:” fecit etiam cæcus, quod sibi imperaverat, abiit & lavit & vidit & credidit Deo.

[15] [Bononiam,] Igitur intimandum est posteris nostris, videlicet Bononiensibus civibus de calamitate ac subversione urbis Bononiæ, quæ & quanta olim perpessa est a tyrannide impiissimi Theodosii imperatoris i. Cum Theodosius, Romanorum imperator augustus, de Constantinopoli Romam venisset k, misit legatos suos per universas provincias: demum autem quemdam, qui in regia aula primatum tenebat super cunctos, sive qui sibi magis charus erat, direxit ad civitatem Bononiensem, quæ erat hortus Romæ, in qua est sedes imperii: ideoque Bononiensis civitas Hortus Romæ antiquitus dicitur, quia hortus quidem est locus, qui, quamquam parvus esse videatur, tamen ab agricolis gratiosior ac charior habetur omnibus arvis: est quidem consitus arboribus omnium generum; illic sunt poma ad comedendum acceptabilia, ibi & olera per totius anni circulum; illic nascuntur herbæ salutiferæ spirantes odores suavissimos, croceos quoque & purpureos flores producentes, specie diversi coloris. Hujusmodi vero locus magis omnibus diligitur & custoditur ab agricolis. Quapropter urbs eadem non incongrue dicta est Hortus Romæ: propria enim ethimologia, specialique vocabulo hoc nomen … * Bononia sibi inditum est l; eo quod universis opibus sit copiosa, omnibusque bonis ad plenum referta; adeo vinifera, quod nulla tellus audeat certare laudibus illius: ita quoque fertilis est, quod non solum terra illius diœcesis producat fructus frumenti, hordei ac tritici diversi generis, sed etiam, quemadmodum in Gestis Francorum legitur, Bononienses arbores messes protulerunt aliquando, mirabile dictum. Eadem vero civitas montium tenus sita est, gratas planities, piscosasque paludes vicinas sibi possidet. Incolæ illius urbis bonæ fidei, doctique armis, pollentesque consilio naturaliter existunt. Illinc quondam fuit arena, miro opere constructa, in qua ab Augustis sæpius fiebant concilia m. Ibi quoque & regalia palatia, & thermæ n, intus & extra cum columnis pretiosorum lapidum, & celaturis suis mirifice decorata, erant constructa. Est autem hæc civitas principium Romanæ provinciæ & Æmiliæ o.

[16] [quam Theodosius I, ultus amici cædem] Ad hanc vero tam præclaram urbem, direxerat imperator chariorem sibi, quatenus regalia tributa ex vicinis civitatibus colligeret, & ad Bononiam usque perduceret: quoniam illic statuerat degere per plurimorum spacia dierum. Ipse autem legatus ceu stolidus, pro benevolentia regis, quæ circa se extiterat, inani gloria tumescens, in tanta jactantia se prorupit, quod minime se credebat a regia dignitate distare. Nemo enim tam bonæ indolis in tota illa urbe erat, quem non inhonestaret turpiter, & quod est dictu nefas, quam atrociter verberaret. Quadam vero die idem furiis plenus, visus est quemdam ex primatibus prædictæ urbis dedecorare cum verbere: protinus omnis civitas versa est in tumultum. Ipse autem, qui talia passus fuerat, in eum quasi amens viriliter insurgens, conto, quem manu tenebat, ferit illum in pectore, qui illico ruens vomit vitam cum sanguine. Cumque fama hujus rei ad imperatoris aures perveniret, rex inde valde tristari cœpit: verum ne tantus dolor a quolibet agnosceretur, fingens, se hujusmodi factum vilipendere; sed mox alium nuncium ad eamdem urbem direxit, ac, simulata fraude, in ore ejus in hunc modum posuit verba pacifica in dolo: Scitote gratiam regis erga vos plurimam adesse, neque pro fastu cujusdam, levitate inanis gloriæ intumescentis, velle illius … dirimetur a fidelium suorum libitu; illum etiam vobis pacatissimum jugiter fore credite: ea quidem, quæ in adventu tanti principis paranda sunt, oportet, ut decenter præparentur, quem statuto die, vita comite, solito more patris intuemini.

[17] Nepos interea Theodosii Augusti, qui dudum ex multis retro diebus infirmabatur, [misere vastarat,] cum appropinquaret civitati, graviori molestia corporis detentus, antequam perveniret ad urbem, fudit animam per auras. Unde imperator non minimo mærore turbatus statim misit legatum ad urbem, deferentem verba in hunc modum: Nolumus vos ignorare de morte nepotis imperatoris: unde dominus noster imperator satis pacifice per me vobis intimare mandavit, quatenus eum cum exanimi cadavere chari nepotis sui in civitatem recipiatis, quousque in episcopio corpusculum ejus regia dignitate tumuletur. Cives etenim præparaverant cuncta necessaria in palatium, quod erat extra urbem: ipsi vero ignorantes pestem futuram, fecerunt secundum edictum regis. Factum est autem, juxta quod statuerat rex, cum exercitu suo ingrediens civitatem, profectus est ad palatium: a civibus quippe est diligenter susceptus. Sepulto autem illo, exit edictum, ut cuncta militaris cohors in eos insurgeret, quod & factum est: civium enim alios interemerunt, alios catenis vinxerunt, totamque urbem præda & igne vastaverunt; alta mœnia urbis, turres & palatia, insuper Dei ecclesias a fundamentis destruxerunt; & Mediolanum profectus est. Quod ergo cum beatus Ambrosius Mediolanensis antistes cognovit, regi aditum ingrediendi ecclesiam denegavit p, donec asseruerat, se cuncta reædificaturum. Præcepit igitur rex, ut civitas muro clauderetur quolibet modo, sed non in priori fundamento q.

[18] Beatus vero Ambrosius, sciens hujusmodi periculum ac diras strages utriusque sexus, [agre id seronte S. Ambrosio,] ruinam nihilominus murorum, calamitatemque viduarum ac pupillorum, compunctus pietate more patris, ne deinceps huic tam desertæ civitati tale aliquid accideret; sub excommunicationis vinculo ita inquit servus Christi: Ambrosius episcopus dilectissimis fratribus utriusque ordinis, majoris scilicet & minoris, in Domino salutem æternam. Cunctis Italiæ regni subversionem Bononiæ civitatis credimus fore notissimam, quam non vera justitia, sed calva occasione, Theodosica rabie crudeliter perpessa est. Quamobrem dignum æquumque fore conspicimus ex parte Dei & S. Petri, cujus vocabulo Bononiensis ecclesia decoratur, damnatam ac inrevocabilem sententiam anathematis obnixe statuimus atque firmamus, ut nemo regum amodo urbem Bononiam ingrediatur. Si quis autem tam audax forte extiterit, qui huic sententiæ non satisfecerit, & prædictam urbem temere ingressus fuerit, præsenti anno illius vita finiatur, & ne ultra dilatetur. Corpus quoque cujusque mortui minime deferatur in urbem, ne simili occasione civitas illa tale detrimentum patiatur. Hoc quidem sancti sacerdotis & egregii confessoris Christi edictum, eo jubente, exaratum est in marmorea tabula, quam idem Domini confessor poni jussit in muro ejusdem civitatis, qui a Theodosica rabie illæsus permansit, & qui vergit ad Orientem; quatenus cunctis posteris in testimonium fieret. Post hæc prædicta urbs multoties ab igne cremata est; ipsa vero tabula crebro igne combusta, ac plurimis fragmentis est resoluta r.

[19] [instaurat, & insigna] Vir itaque Domini Petronius, intuens suam civitatem nuper eversam, ut dictum est, a Theodosio Augusto, qui paululum ante regnaverat, mœniaque diruta, nec non & palatia a fundamentis funditus destructa, cœpit diligenter restaurare ea, quæ a Theodosio minime reparata fuerant, quæve imperfecta reliquerat, ex imperiali tributo. Cuncti namque præfecti, prætores, tribuni & præcones omnium provinciarum hujus regni, audita fama regiæ affinitatis, & quod regis cognatus esset, undique confluebant ad eum, deferentes sibi regia vectigalia. Dum quadam die idem venerabilis Pater ingenti cura & sollicitudine super hujuscemodi operis magistros assisteret, * divinitus est, quod quidam ex artificibus, cum vellet erigere columnam in superiori ordine columnarum, toto corporis nisu junctis brachiis amplexus est eam in giro, ut erectam subsisteret, quousque ab aliis artificibus sustentaretur quibuslibet argumentis.

[20] [miræculum patrat.] Sed vir ille, mole tanti ponderis prægravatus, deficientibus viribus non diu sub tam gravi onere subsistere valens, cum eadem columna insertis brachiis in circuitu celeri rotatu de sursum ruit in terra: quem confessor Domini sanctus Petronius cernens in hujus periculi discrimine positum labi præcipiti lapsu, ad cælum protinus oculos erigens, signavit cum signo sanctæ Crucis: meritis quidem sæpe nominandi Patris, Deus illico solita pietate respexit ad votum famuli sui Petronii; quod columna illa alicujus fracturæ vel fixuræ detrimentum minime passa est, verum solida, uti prius, illæsa permansit: operarius vero nihil mali sentiens, molem instantis periculi evasit, sicut idem solitus erat ita referre: Cum ego totis visceribus expergefactus angebar, undique pariter turbatus inrevocabili cursu labi cœperam, quidam niveis stolis indutus, similis beato Petronio astitit juxta me, qui manu sua columnam sustinuit, & me incolumem servavit s. Tunc omnis populus, qui hæc viderant, glorificaverunt Deum, dicentes: Benedictus Dominus Deus Israë qui nobis indignis talem ac tantum Patronum, non nostris meritis, sed sua largiente gratia contulit. Et ex illa hora magis ac magis debita veneratione cœperunt eum amplecti. O quam mira, quam laudanda est immensa Domini pietas, quæ nec diu distulit competenter subvenire Famulo suo fidenti in se, sicut ait Scriptura: “Omnia possibilia sunt “credenti” t: priusquam pius pater Petronius a Domino implorare posset auxilium; jam enim ruinæ periculum imminebat in præcipitium: Deus autem qui est cognitor secretorum, respiciens fidem ejus misericorditer in ipso tribulationis articulo ei divinitus auxiliatus est: ita & iste juxta fidem celerius adeptus est, quod concupierat de salute artificis in periculo, quam fari posset.

ANNOTATA.

a Ecclesiarum, a S. Petronio Bononiæ seu a fundamentis excitatarum, seu reparatarum, auctarumve enumerationem habes num. 48: qui vero vastitatem Bononiensibus ædificiis sacris intulisse dicantur, videsis num. 45 & seqq.

b Monasterium idem hic valet ac templum; quamquam S. Stephani templo monasterium, strictius acceptum, etiam S. Petronius adjecerit: utriusque notitiam dedi num. 49 & seqq.

c Non alio forte nititur fundamento hæc vectigalium per S. Petronium collectio, quam affinitate cum Theodosio imperatore contracta, quod sane perexiguum est. Si tamen re ipsa locum habet, laïcum, non clericum aut monachum tum fuisse S. Petronium arguit. Vide etiam Annotata in cap. I littera l.

d Pars est templi S. Stephani, vulgo La chiesa dell'atrio dicta; eo quod atrium Pilati adumbraret.

e Hanc Hungarorum in Italiam incursionem Luitprandus universim describit lib. 2 cap. 4 & binis seqq. Historiæ sui temporis. Regino lib. 2 Chronicorum sic scribit: Anno Dominicæ Incarnationis DCCCCI gens Hungarorum, Longobardorum fines ingressa, cædibus, incendiis, ac rapinis cuncta crudeliter devastat: cujus violentiæ ac beluino furori cum terræ incolæ, in unum agglobati, resistere conarentur, innumerabilis multitudo ictibus sagittarum periit. Enucleatius in rem nostram Sigonius lib. I de Episcopis Bononiensibus: Nongentesimo tertio insignis Lombardiæ ecclesiis, & præsertim Bononiensi, calamitas accidit. Quippe Hungari, gens illa ætate in Pannonia ferocissima, per Forum Julium in Lombardiam populabundi se intulerunt, ac cum alia loca occurrentia devastarunt, tum in primis monasteria extra urbes posita incenderunt, præcipue autem Nonantulæ S. Sylvestri, & Bononiæ S. Stephani cum adjuncta civitatis basilica concremarunt, atque ut alias hujus provinciæ ecclesias, sic etiam Bononiensem gravissimis incommodis affecerunt, & ad summam inopiam redegerunt.

f De hoc templo egi num. 59 & seq.

g Matt. 27, ℣ 7 & 8. Consilio autem inito, emerunt ex illis (relatis ad principes sacerdotem & seniores a Juda triginta argenteis) agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est ager sanguinis, usque in hodiernum diem.

h Joannis cap. 9, ℣ XI.

i Meliori nomine Theodosius dignus erat. Ceterum longam hic orditur anonymus fabulam. Vide num. 69 & seqq.

k Sub annum 390.

l Alii a Bono, Etruscorum rege, sic dictam volunt; prius vero Felsinam a Felsino, seu Celsino, Etruscorum pariter rege. Contendunt alii (sunt enim similia plerumque incerta) a Bojis hodiernum illius nomen derivatum, ut ab illis primum Boji & Bojonia, dein Bononia nuncupata fuerit, quasi Bona omnia. Addunt ab iisdem Bojis amnem, qui urbem permeat, in memoriam Rheni Gallici, Rhenum quoque dictum esse.

m Bononiensis amphiteatri & arenæ Gladiatoriæ mentionem habet Tacitus lib. 2 Historiarum cap. 67: Tertiadecimani struere amphiteatra jussi. Nam Cæcina Cremonæ, Valens Bononiæ spectaculum gladiatorum edere parabant. & cap. 71. Exin Bononiæ a Fabio Valente gladiorum spectaculum editur, advecto ex urbe cultu. Vide etiam descriptionem Bononiæ Antiquæ apud Blavium in Theatro Italiæ.

n De his consule Carolum Cæsarem Malvasialibro, cui titulus: Marmora Felsinea, Sect. 3.

o Italiam Augustus imperator in XI regiones divisit, quarum octavam Galliam Cispadanam vocavit, in duasque regiunculas Æmiliam & Flaminiam a Placentia Bononiam & Bononia Ariminum usque distribuit: in prima sita est Bononia ad radices Apennini, in Lombardiæ & Romaniolæ confinio.

p Sub annum 390 seditionem Thessalonicenses, ses, vincti cujusdam postulati, sed non impetrati causa, commoverant, in eaque Buthericum, magistrum militum, interfecerant: Theodosius aulicorum suorum suasu id crimen inultum noluit; sed ultio, non sine ingenti innocentium cæde peracta, modum excessit. Mediolanum imperator ingressus, orandi causa ad templum accessit; sed a S. Ambrosio illius aditu, dum pœnitentia crimen rite expiasset, prohibitus fuit, & a sacrorum mysteriorum communione rejectus. Hæc vera negati Theodosio ad templum aditus causa fuit; quam autem hic anonymus assert, probatis auctoribus ignota est, nec arridere cuipiam potest, nisi nimium credulo.

q Protracto nimirum illius ambitu.

r Ne sic quidem dictis suis fidem facit anonymus: liquet enim decretum illud Ambrosianum purum putum esse figmentum.

s Vide num. 86.

t Marci cap. 9, ℣ 22.

* supple Theodosii

* an vallem Josaphat, de qua paulo infra;

* an columnis?

* nihil videtur deesse.

* supple sactum

CAPUT III.
Reliqua Sancti gesta & obitus.

[Constantinopolim petit; unde,] His peractis, pius Pater Constantinopolim rediit a. Cumque quadam die in basilica, quæ est patriarchatus b, imperatore astante cum universis principibus suis, Missam celebraret, cum converteret se ad benedicendum populum, confestim peregrinum quemdam dissolutis crinibus ante foros templi intuitus est, qui pro homicidio, quod perpetraverat, ita peregre proficiscebatur. In illis diebus enim fuerunt duo viri in civitate, quæ dicitur Capua c, qui magno cum discrimine per dies plurimos objurgati sunt ad invicem, ita quod inter se perfecto odio dediti sunt vehementer, e quibus unus iste fuit: quadam die cum iste more solito decenter ornatus iret ad curiam principis tantum militandi studio, stipatusque militibus progrederetur ante inimici sui palatium, repente accidit, non causa studii, quod unus ex vernaculis illius, qui sursum aderat in palatio, apprehendit pelvim quandam aqua plenam, ut aquam in stillicidio projiceret; cursus itaque totius aquæ in verticem militis descendit: miles vero tritus & frendens, non lento gradu circumibat universos affines, vicinos sibi domesticos, amicosque intimos, ut unanimiter omnes juvamen sibi inferrent ad ulciscendum tanti dedecoris opprobria: inito igitur statim civili certamine, princeps Capuæ civitatis d, ut hoc audivit factum, non segnis, agili curru loricatus progressus, ut dirimeret bellum, cucurrit in medio certamine ferocioris pugnæ, ubi pondus totius prælii crudeliter vexabatur densis telis: tunc iste miser amens & penitus oblitus sui, de longe cernens dominum suum principem huc atque illuc diffluentem (furor enim arma ministrat) putavit illum esse librans hastam ingenti robore viriliter jecit eam intus inguine principis, & mortuus est. Protinus cuncti dimissis vocibus plorando concurrunt ad exanime cadaver principis; triste ministerium finito certamine belli.

[22] Iste vero clam fugam petiit, & dilaceratis crinibus genisque sectis unguibus, [reconciliato Ecclesiæ homicidii reo,] ita ejulando cursim processit ad palatium Archiëpiscopi e, ac provolutus pedibus illius, petere cœpit sibi indulgentiam pœnitentiæ: moxque, allata sibi pœnitentia, nudis pedibus totoque corpore contecto duro cilicio, peregre profectus est: terentem quoque lapidem gestavit in ore, quem neque manducando seu bibendo sive dormiendo, numquam ex ore suo projecit. Hunc quidem egregius Pastor ante fores ecclesiæ cernens assistere, quod Spiritu Sancto revelante actum esse credimus, misit ministrum suum ad eum, ut hæc verba sibi dicat: Dominus meus misit tibi, ut ad eum venias: ille vero venire noluit; misitque secundo similiter, & venire distulit: iterum autem tertio misit eumdem ministrum ad eum dicens: Vade & dic ei: Petronius, Bononiæ civitatis episcopus, tibi præcipit, ut domum Dei ingrediaris, & n