Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni V           Band Juni I           Anhang Juni V

30. Juni


DIES TRIGESIMA JUNII

SANCTI QUI PRIDIE KALENDAS JULII COLUNTUR.

Sancta Lucina, Matrona Romana.
S. Martialis, Episcopus & Apostolus Lemovicis in Gallia.
S. Timotheus, Martyr in Africa.
S. Zoticus, Martyr in Africa.
S. Italica, Martyr in Africa.
S. Zoilus, Martyr in Africa.
S. Gelatus, Martyr in Africa.
S. Corsicus, seu Cajus Presb. Martyr in Africa.
S. Leo Subdiac. Martyr in Africa.
S. Asclinus, sive Asclepius, Martyr Coloniæ Agrippinæ.
S. Pamphilus, Martyr Colonæ Agrippinæ.
S. Diomedes, Martyr apud Græcos.
S. Eulampius, Martyr apud Græcos.
S. Melito, Martyr apud Græcos.
S. Petrus, Martyr apud Græcos.
S. Asclepiades Martyr apud Græcos.
S. Donatus, Martyr Romanus, Monasterium Eyfliæ delatus.
S. Æmiliana, titularis unius ecclesiæ Romanæ.
S. Ostianus, Presbyter, in Vivariensi Galliæ territorio.
S. Petrus Confessor, Astæ in Lombardia.
S. Erentrudis Virgo, Abbatissa Salisburgi in Bavaria.
S. Marcianus, Episcopus Pampelonensis, in Hispania Tarraconensi.
B. Clotsendis, Virgo, Abbatissa Marchianensis, in Gallo-Flandria.
S. Adilia, Virgo, Orpii in Brabantia.
S. Theobaldus, Presbyter, Eremita, diœcesis Vicentinæ in Italia.
B. Arnulfus, Conversus Ord. Cisterc. Villarii in Belgio.
B. Henricus Erem. Veronæ in Italia.
B. Raymundus Lullus, Solitarius, Martyr in Africa.

PRÆTERMISSI AUT AD ALIOS DIES RELATI
Studio & opera R. P. Godefridi Henschenii P. M. nisi litteræ, ad marginem positæ, aliud indicent.

Sancti Sigeberti Confessoris, imo Regis, Translatio Metis, indicatur a Greveno & Canisio. De ea egimus I Februarii.
S. Sabini, Episcopi Canusini, Translatio a veteri villa in urbem, legitur in ejus Actis IX Februarii.
Leo & Paregorius, Martyres Pataræ in Lycia, hoc die passi dicuntur in titulo Actorum, quæ dedimus XVIII Februarii.
S. Eleutherius, Episcopus Tornacensis, refertur in Ms. Florario. Acta ejus varia dedimus XX Februarii.
S. Algiva, alias Elfgeva, Edmundi Regis Angliæ uxor, & Edwii atque Eadgari Regum mater, memoratur ad hanc diem per modum Appendicis, ab Edouardo Maihew in Trophæis Benedictinis: nos, cum antiquis Martyrologis, præclara hujus Reginæ gesta illustravimus XVIII Maji.
D. P.
S. Fridericus Episcopus Leodiensis, ex Chapeavillio refertur a Ferrario, qui merito suspicatur eumdem esse, de quo actum XXVII Maji.
S. Martialis, Episcopus Spoletinus, veteri Kalendario inscriptus hoc die a Jacobi illo autem quem seculi sumus refertur IV Junii.
D. P.
S. Bertandus, Cœnomanensis Episcopus, apud Saussayum in Supplemento: est is S. Bertichramnus, hoc die mortuus; sed qui potissimum colitur die suæ Translationis, quando Acta dedimus, VI Junii.
D. P.
Basilides, Martyr Alexandriæ, cum longo elogio refertur in hodierno Romano. Quidquid de eo dici ex Eusebio poterat, relatum jam est occasione S. Potamiœnæ, cujus exemplo conversus, & triduo post eam passus narratur XXVIII Junii.
D. P.
S. Mennas, cognomento Paulus, quod aromatis valde bonis corpus S. Petri, verosimiliter Alexandrini, pollinxit; & judici offerenti electionem mortis, qua mallet defungi, respondit: Quomodocumque volueris occide me; salutatur in Hagiologio Æthiopico, ex nesicio quibus S. Petri Actis.
D. P.
Synaxis Sanctorum duodecim Apostolorum solennissime agitur hoc die apud Græcos, relato uniuscujusque brevi elogio, uti & aliorum aliquot, similiter dictorum apud eos Apostolorum: de quibus egimus aut agemus suo cujusque die.
D. P.
S. Æmiliani Mart. Reliquia aliqua habetur Bononiæ, apud Confraternitatem Pauperum Reginæ-Cæli, cognominatam in Nosadella, uti scribit Masinius in Bononia perlustrata: ei colendo, credo, lectum hunc diem, propter S. Æmilianam, relatam hodie in Romano Martyrologio.
D. P.
Hieronymus, Episcopus (Salamantinus) servus Christi fidelis, hoc die anno 1125 defuntus Salamanticæ; in historia Cidi, cujus plurium victoriarum particeps fuit, dicitur in sua Cathedrali honorificentissime sepultus, & quod Deus per eum multa operatur miracula. Super ejus tumulum collocata imago Sancti Christi, a præliis cognominati, cum anno 1607 novis prodigiis magis quam antea unquam inclareceret, ideoque augustissimum sacellum eidem esset ædificatum; apertum monumentum fuit, & suavissima inde fragrantia emanavit: apparuit etiam interior circulus, litteris aureis (ut supra) descriptus: quare collecta ossa cineresque, intra novam capsulam, sub ejusdem capellæ altari reposita sunt, cum Vita ipsius Sancti & historia manifestationis prædictæ imaginis miraculosæ, ut testatur, qui Translationi interfuit Ægidius Gonzales Davila in Theatro Ecclesiæ Salamantinæ: absque alia probatione cultus, eidem Hieronymo, ut Sancto, decreti.
Dominicus, Alphonsi VII Regis Castellæ, cognomento Imperatoris, frater, monasterio Vitis B. Mariæ, in diœcesi Oxomensi, Ordinis Præmonstratensis, primus cum magna sanctitatis laude vixisse dicitur in Natalibus Sanctorum Præmonstratensium Chrysostomi vander Sterre, ad hanc XXX Junii: ast die XVIII Martii vita functum asserit Joannes la Paige, lib. 2 Bibliothecæ Præmonstratensis pag. 488. Ambo, more suo, Beati titulo eumdem honorant.
Joannes, Guardianus Spiræ in Germania, Ordinis S. Francisci, ob virtutem & plurima miracula, laudatur a Waddingo ad an. 1245 num. 28; & ab Haroldo, eodem anno, num. 9: sed abstinent a titulo Beati, quo eum honorat Arturus a Monasterio.
D. P.
Vener. Arnestus, primus Archiepiscopus Pragensis, Glacii tumulatus in Parochiali Crucigerorum ecclesia an. 1364, variis decoratus prodigiis fuit, ac potissimum oleo fluente de sepulcro. Vitam coævus Auctor scripsit, qualis Pragæ an. 1651 edita, extat ante ipsius Mariale. Hanc deinde ex aliis monumentis auctam, & eruditissimis Annotationibus illustratam, in justum volumen extendit noster Bohuslaus Balbinus an. 1664. Jacobus autem Crugerius, æque noster, an. 1669, cum ejus memoria finit Bohemiæ suæ sacros Pulveres mensis Junii, eaque occasione congessit in unum insigniores viri sanctissimi memorias. Dignus profecto fuit, qui Sanctorum Catalogo adscriberetur; nisi calamitates per hæresim subingressæ, omnem promovendæ canonizationis cogitationem exclusissent. Videat ergo Lector præcitatos tres libros.
D. P.
Frescendis, Virgo Ord. Cistercien. Duaci, solum inter Pios refertur a Saussayo: a Chalemoto nec nominatur quidem: neque nos de ea quidquam invenimus.
Rolandus, Tertiarius in Monte-Alverno 13 sec.
Theobaldus seu Theodatus Spoleti, an. 1319,
Petrus a Clavibus, in Lusitania an. 1326; Ordinis S. Francisci, ut Beati memorantur ab Arturo, eos laudante ob præclaras virtutes: & exemplo Arturi, Theobaldus etiam refertur a Jacobillo.
D. P.
B. Bonus, Confessor Rocchæ-Siccæ in Campania, refertur a Ferrario in Catalogo generali, ex monumentis Ecclesiæ Aquinatis. In Notis dicitur vixisse circa vel paulo ante tempora S. Thomæ Aquinatis: sed cum de eo nihil scriptum inveniretur, omnem cultus speciem cessare jussit Inocentius XI, sub pœna excommunicationis vetans ad sepulcrum orari: unde nunc eum vix audent nominare accolæ, ut nobis inde scribitur.
B. Petrus Jacobus Pisaurensis, sub annum MCCCCXCVI Prior Conventus S. Nicolai Vallis-manentis, ab Augustinianorum Pisaurensium Conventu dependentis; post vitam ibidem sancte actam, sancte obiit; sepultusque sub mensa altaris majoris, corpore diu integro permansisse dicitur: nunc vero illius caput, magno cum populi concursu, exponi & honorari tertia Dominica Junii, Pisauro ad Bollandum olim scripsit Salvator Salvatorius, de quo postea aliud nihil comperimus.
D. P.
S. Otto, Episcopus Babebergensis, inscriptus est Martyrologio, Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, & Auctario Greveni: ab aliis refertur ad diem II Julii.
Odo, Episcopus Urgellensis in Hispania, refertur in Additionibus Molani ad Usuardum, sed a Tamayo VII Julii
D. P.
S. Thedosia mater, SS. Matronæ duodecim, SS. Præfecti duo, constantia S. Procopii animati ad martyrium, invocantur in Æthipico Hagiologio. Ipse S. Procopius colitur, quando & de illis agemus, VIII Julii
S. Esdras, ultimus Prophetarum, commemoratur in eodem Hagiologio, etiam Romano martyrologio adscriptus XIII Julii.
S. Deusdedit, Archiepiscopus Cantuariensis, inscriptus est Martyrologio Anglicano Wilsoni, cum approbatione Alfordi. Obiit is anno 664, aut pridie Idus Julii, uti scribit Wigorniensis (quo die refertur in Ms. Florario) aut ipsis Idibus, uti asserunt, Geruasius in Actis Pontificum Cantuariensium, Thornius in Chronico, Capgravius in Vita ejus: quo etiam die celebratur ejus memoria in vetusto Ms. Ultrajectino ecclesiæ S. Mariæ, circa annum MCXL in Anglia conscripto. Hoc secuti sunt Grevenus, Molanus, & alii recentiores Martyrologi, cum quibus nos quoque ejus Acta dabimus XV Julii.
S. Hermetis Martyris Translatio apud Flandriam, memoratur in Ms. Florario. Dies natalis est in Mrlio Romano XXVIII Augusti.
D. P.
S. Albinianus S. Austriclianus Presbyteri, Socii S. Martialis in euangelica prædicatione, huic diei cum illo adscribuntur ab Usuardo, sub nominibus Alpiniani & Stratocliani; & consequenter, sed correctius scripti in hodierno Romano; licet proprios singuli dies habeant; Albinianus, quando de eo egimus, XXVII Aprilis.
Austriclinianus vero, ubi post hac de illo, XV Octobris,
S. Joannes, Episcopus Mechelburgensis, inscriptus est Menologio Scotico Camerarii: ab aliis refertur III, aut VIII, & potissimum X Novembris.
D. P.
S. Severi Episcopi & Confessoris Translatio, adscripta Ms. Floriario: sed cujus Severi? An Trevirensis, qui colitur XV Octobris.
An alterius, ibidem relati XVIII Novembris.
B. Mathia a Nazaræis, Abbatissa Clarissarum Matelicæ in Piceno, hoc die ponitur ab Arturo in Martyrologio Franciscano: sed qui anno MDCXCIII, meo rogatu, locum adiit noster Laureti Pœnitentiarius, ipsoque hoc die Corpus vidit: didicit quoque, Arturum, more suo, definivisse quod ignorabat. Addebat Beatam coli solenni Magistratus illuc accessu, & votivi cerei oblatione, festo SS. Innocentium, quo obiit: & in quem expectabimus quidquid de ejus miraculis (nam Vita nulla superest) haberi poterit cum ipsius sacri Corporis delineatione XXVIII Decembris.

DE SANCTA LUCINA,
MATRONA ROMANA,

SEC. I, AN IV?

DISQUISITIO HISTORICA.
Duæne, an una, extiterint colanturque Lucinæ.

Lucina, Matrona Romana (S.)

AUCTORE D. P.

Quam diversa sunt tempora Neronis & Diocletiani, tam diversas etiam oporteret credere Lucinas, si de utraque æque magna haberetur certitudo. Pro prima allegantur Acta SS. Processi & Martiniani, danda die II Julii: ibi enim legitur, quod illis in Carcere Mamertino positis, ubi fuerant a sanctis Petro & Paulo baptizati, Matrona quædam, venerabilis femina, [In Actis SS. Processi & Martiniani nominatur Lucina sub Nerone,] Lucina nomine, incessanter ministrabat; cumque ad supplicium ducerentur, beatissima Lucina sequebatur eos, cum familia sua, usque dum perveniret juxta formam aquæductus, ubi etiam decollati sunt. Denique, quod sanctissima femina Lucina collegit corpora eorum, & condivit cum aromatibus pretiosis, & sepelivit in prædio suo, in arenario, juxta locum ubi decollati sunt, via Aurelia.

[2] Actis hisce insistens Ado Viennensis, post iteratum S. Pauli Natalem; [Apostolorum discipula, Adoni & Usuardo,] Item, inquit, Natalis beatissimæ Lucinæ, Discipulæ Apostolorum. Quod ipsum secutus more suo ac stylo Usuardus, totidem verbis refert, Romæ Natalis &c. atque sub hac forma etiam Romanis ecclesiis, Usuardi Martyrologio passim usis, commemorata S. Lucina fuit, usque ad Gregorianam reformationem: cujus Curatores imitandum sibi censuerunt Petrum Galesinium, prolixiori hoc elogio usum, sub aliqua tamen restrictione. Galesinius, justo proclivior ad circumstantias rerum aut temporum, valde notabiles, suo judicio mutandas aut novas addendas, ita scripserat: Romæ S. Lucinæ Martyris: quæ matrona Romana nobilis, a beatis Apostolis Petro & Paulo fidei religione imbuta, [Galesinio etiam Martyr:] suscepto baptismo, eos qui ob fidei confessionem in vinculis essent, facultatibus suis sublevare; eorum denique, ubi martyrium subierant, corpora in sepulturam tradere studuit. Quo pietatis officio sæpe perfuncta, tandem martyrio coronatur; eo loco sepulta, quem ipsa pro Martyrum corporibus sepeliendis extruxerat. In Notis additur: Ut in Acta sanctorum Martyrum Processi & Martiniani relatum est. De ea præterea scribunt Beda (supposititius scilicet) Ado Trevirensis (imo Viennensis) & Usuardus; quorum omnium jam verba dedimus, absque ulla tamen martyrii mentione. Est Romæ crypta, ab illa constructa, ad sepelienda sanctorum Martyrum corpora.

[3] Romani Martyrologii Reformatores, cautius agunt, dum omissa martyrii mentione, [quod recte omissum in Romano Mrlio.] cetera ex Galesinio sumpserunt, servatis initio Usuardi verbis, ab antiquo legi solitis. Romæ S. Lucinæ, Apostolorum discipulæ, quæ de facultatibus suis Sanctorum necessitatibus communicans, Christianos in carcere detentos visitabat, ac Martyrum sepulturæ inserviebat; juxta quos & ipsa, in crypta a se constructa, [In Actis S. Stephani Papæ non Lucina, sed Lucilla dicitur.] sepulta est. Sed neque hoc de crypta probatur. Acta enim SS. Processi & Martiniani nihil habent de crypta. Acta vero S. Stephani Papæ, quæ in confirmationem non uno loco Romæ suæ subterraneæ adducit Aringhus, licet in aliquibus Mss. dicant, quod e persecutorum manibus elapsus, facto tonitruo & templo Martis corruente, perrexit ad proximum cœmeterium Lucinæ. Apud Surium tamen, & in aliis Mss. nominatur cœmeterium Lucillæ, sic ut hinc nulla haberi probatio possit.

[4] Baronius in Notis ad hunc diem: Alia insuper, inquit, [Alia sub Diocletiano habetur ex Actis S. Sebastiani,] vixit Lucina Romana, temporibus Diocletiani Imperatoris: quæ non minus quam ista, pietatis operibus addicta, celebris fuit; de qua sæpius in Actis S. Sebastiani, atque in rebus gestis S. Marcelli Papæ agitur. Passus est S. Sebastianus circa annum CCLXXXIV, ex sententia Baronii, quem Bollandus noster sequitur: in cujus Vita, S. Ambrosio auctori adscripta, num. 36, dicitur, quod, converso cum familia tota sua Nicostrato Urbis Præfecto, feminarum in baptismo matres factæ sunt Beatrix & Lucina; & hanc coli XXX Junii, istic notat Bollandus. Deinde, completo S. Sebastiani martyrio, dicitur num. 88, quod Sanctus apparuit in somnis S. Lucinæ, matronæ cuidam religiosissimæ, dicens; In cloaca illa, quæ est juxta Circum, invenies corpus meum, pendens in gompho. Hoc tu dum levaveris, perduces ad Catacumbas, & sepelies in initio cryptæ, [quem ipsa sepelivit ad Catacumbas,] juxta vestigia Apostolorum. Tunc B. Lucina, ipsa per se, cum servis suis, medio noctis abiit; & levans eum, posuit in pavone suo; & perduxit ad locum ubi ipse imperaverat, & cum omni diligentia sepelivit. Ipsa autem Lucina per XXX dies a loco sancto ipso non discessit: quæ statim ut ecclesia gloriam pacis accepit, & domum suam fecit ecclesiam; cui omnes suas opes ad Christianorum requiem relinquens, fecit ipsam ecclesiam heredem in Christo.

[5] Hic aliquis interposuit. Post aliquod autem annos pax Ecclesiæ est reddita; [& domum suam fecit ecclesiam consecrari anno, non 312,] vere quidem, sed importune ad contextum, ideoque expungendum. Anni enim numerandi sunt circiter XXVIII, a morte S. Sebastiani scilicet usque ad CCCXII, quando Constantinus, victo cæsoque Maxentio, Urbem ingressus, persecutionem omnem cessare in ea fecit. Interim prius conditum testamentum, domumque ecclesiam dedicatam, indicant Acta S. Marcelli Papæ, data XVI Januarii; & simul ubi fuerit illa Domus, quando post narratam S. Cyriaci & sociorum cædem, ac sepulturam, XVII Kal. Aprilis anno CCCIX curatam, Caput V sic orditur Auctor: Post dies autem octo veniens Marcellus Episcopus, cum Lucina Matrona Christianissima, condivit corpora Sanctorum cum aromatibus & linteaminibus, & imposuit noctu in pavone cum eunuchis suis … VI Idus Augusti. Eodem tempore B. Lucina fecit donationem de facultate sua ex omnibus, [sed 309 si credi possit Actis S. Marcelli Papæ:] sanctæ Ecclesiæ Catholicæ. Hoc audiens Maximianus Augustus, indignatus, proscriptione eam damnavit. Beata autem Lucina rogavit S. Marcellum Episcopum, ut domum ejus ecclesiam consecraret: quod cum omni devotione fecit Marcellus Episcopus. At ubi frequenter in eadem domo Missas celebrasset, in media ciuitate, Via-lata; audiens hoc Maximianus Augustus, iratus misit in eamdem ecclesiam, & fecit præceptione sua, ut in eadem ecclesia plancæ sternerentur, ad animalia catabuli publici; & eumdem Marcellum Episcopum ad servitium animalium deputavit, cum custodia publica: ubi etiam post multos annos serviendo, indutus amictu cilicino, emisit spiritum, sub die septimo decimo Calendas Februarii. Cujus corpus rapuit Joannes Presbyter noctu cum B. Lucina, & sepelivit in cœmeterio Priscillæ &c.

[6] Verum Acta hæc, licet antiqua, & Bedæ visa atque descripta, exiguæ tamen auctoritatis sint, agnovit ostenditque Bollandus, [verum hæc pessime consuta probantur,] propter Marcellinum & Marcellum Pontifices, Maximianumque Augustum & Maxentium Cæsarem, fœde confusos; & indicavit plura alia contra certiorem historiam errata; quibus etiam adjungi possint, Ecclesiæ Catholicæ nomen, præmature applicatum Romanæ, & multi anni servitii in catabulo, affictos Marcello, qui paucos menses vel hebdomadas egisse istic potuit, sequenti mox anno CCCX defunctus, & successorem Eusebium nactus. Quibus animadversis verosimile fit, [Quidni ex Actis S. Sebastiani mutuasit sumpta Lucina?] quod ex præcitatis S. Sebastiani Actis, hactenus fidelibus judicatis, nec S. Ambrosio auctore indignis, mutuo sumpta Lucina sit, quæ sic temere consarcinandis S. Marcelli Actis serviret. Quidni autem in simili præsumptione fundetur suspicio, de Actis Sanctorum Processi & Martiniani? Hæc sane esse illis recentiora, inde colligitur, quod Beda, præcipuo studio Romanorum Martyrum Acta consectatus, ut ea in suo genuino (quod primi protulimus) Martyrologio delibaret; de Marcello quidem synopsim texuit, [eademque intrusa Actis SS. Processi & Martiniani, nec fidis, nec antiquis:] ex jam productis verbis sumptam; ad sanctos autem Processum & Martinianum veniens, sola eorum posuit nomina, sicut inveniebat Romanis Kalendariis inscripta, propter propriam eorum in Urbe ecclesiam Ignoravit etiam ea Acta Florus, & primus ets usus invenitur Ado, tum Usuardus, sicut supra dixi.

[7] Deest igitur fundamentum duas Lucinas stabiliendi; & primam videri potest sola Adonis conjectura induxisse, [atque adeo unica solum fuerit?] eo die quo forsitan in sacra æde S. Sebastiani ad Catacumbas, fiebat aliqua ejus commemoratio annua. Hanc certe ibi sepeliri voluisse, ecclesiæ istius traditio habet, & Pancirolium in thesauris absconditis urbis Romæ pag. 434 dicit, quod juxta S. Sebastianum condita fuit in cœmeterio Calisti; quodque in ultima Basilicæ istius restauratione, facta initio seculi XVII a Cardinali Scipione Burgesio, licet corpus S. Sebastiani, e loco profundiore in alium, ubi nunc ornatissima ejus Confessio spectatur, elatum sit; corpus tamen S. Lucinæ remansit primo sepulturæ suæ loco, crate ferrea desuper contectum: non tamen potest ibi superesse totum, eo quod Joannes Episcopus Lucensis, sui nominis primus, anno DCCLXXXVII partem inde habuerit. De translatione partis hujus agit etiam Franciottus, in libro de sanctis Lucensibus; additque, ea de causa apud suos sestum in Cathedrali celebrari die 1 Julii, utpote die primo non impedito, post ulumum Junii, qui impeditur festivia Commemoratione S. Pauli Apostoli.

[8] Dedimus ad diem XI Maji SS. Anthimi & Sociorum Martyrum Romanorum Acta, talia, [eaque uxor Piniani Proconsulis,] ut bonam eorum partem judicaverit Henschenius a Notariis Romanis fuisse descriptam, tempore ipsiusmet persecutionis; alia paulo post a Fidelibus, actorum consciis, addita; adeoque fidei optimæ omnia. Hic statim in principio agitur de Lucina, Sergii Terentiani bis Urbis Præfecti, filia, ex nepte Gallieni Imperatoris, Faltonio Piniano Asiæ Proconsuis nupta: cujus opera conversus vir Pinianus, baptizatusque cum tota familia a S. Anthimo Presbytero, ipso sociisque varie interemptis, pie defunctus sit. Relicta vero ejus uxor, die noctuque in oratione perdurans, castissimum Deo exhibebat obsequium. Dicitur illa sepelivisse, primo S. Sebastianum; tum suam contubernalem S. Bea tricem, supra nominatam ex illius Actis, [quæ plures etiam alios Martyres sepelivit;] sororem SS. Simplicii & Faustini Martyrum, XXV Julii commemorandorum; ac denique SS. Cyriacum, Largum atque Smaragdum; quorum Acta, illustranda VIII Augusti, satis conveniunt cum præfatis S. Anthimi Actis, quæ sic concluduntur: Ipsa autem Lucina complevit ætatem annorum nonaginta quinque, in quo omni spatio non cessavit ab opere eleemosynarum, ab oratione & jejunio, [ad S. Sebastiani sepulta in pace,] in hymnis & canticis, in perfectione fidei & castitatis; & cum omni bono & sancto, ipsa etiam bona & sancta, perrexit ad Dominum. Ubinam autem sepulta, potius, quam ibi ubi S. Sebastianum ipsa sepelierat, & ubi etiamnum dicitur haberi corpus vel pars corporis? cum e contrario de illa, quæ SS. Processum & Martinianum sepelivisset, nihil uspiam inveniri legatur.

[9] In hujus ædibus in Regione quinta Urbis, Campo Martio attributa, [in cujus ædibus condita ecclesia S. Laurentii in Lucina,] crediderim ego, conditam ecclesiam S. Laurentii in Lucina, sic dictam; uti alia, in Regione XII, S. Laurentii in Damaso appellata est, quia ab hoc ædificata fuit, verosimiliter in ipsis quas ante Pontificatum incoluerat ædibus. Nam quod de ecclesia S. Marcelli in Via-lata dicitur, cum non alio nitatur fundamento quam Actis illius; pariter cum illis ruit; donec aliunde firmetur melius, quod sperandum vix est. [quæ & S. Marcello serviverat.] Cetera possunt in Majo legi, atque ex hic dictis ista suppleri, simulque hic dies teneri ex mente Bollandi, tamquam ejus quæ S. Sebastianum sepelivit; interque Acta Sanctorum, quibus Lucina sepulturam impendit, potius ista censebitur quam S. Marcelli; quamvis dubitare vix possim, quin huic quoque tanto majora impenderit obsequia, quanto potior erat illius dignitas in Ecclesia.

[10] In secundo Pontificum Romanorum Catalogo, usque ad Bonifacium II annumque Christi DXXX deducto, [Fingitur sub Cornelio Papa Apostolorum corpora transtulisse,] indeque apud Anastasium Bibliothecarium; legitur de S. Cornelio Papa, quem anno CCLI exeunte Aprili ordinatum docui, anno sequenti mortuum; legitur, inquam, ibi de S. Cornelio, quod ejus rogatu a quadam Matrona (Anastasius Lucinam appellat) corpora Apostolorum Petri & Pauli de Catacumbis levavit noctu; & corpus B. Pauli acceptum B. Lucina posuit in prædio suo via Ostiensi, juxta locum ubi decollatus est: ac denique ipsius Cornelii, Romæ ad templum Martis decollati, corpus, noctu collegit B. Lucina, & sepelivit in crypta, juxta cœmeterium Callisti, via Appia in prædio suo.

[11] Verum sicuti hoc repugnat antiquiori meliorique Pontificum Catalogo, pro secunda sui parte a Pontiano usque ad Eutychianum scriptio, si non successive statim post cujusque Pontificis mortem, saltem simul circa annum CCLXXX (ibi enim dicitur, quod Centumcellas expulsus., [quæ diu post adhuc erant in Catacumbis,] ibi cum gloria dormitionem accepit, non Martyr, sed Confessor) sic istud contradicit Actis S. Sebastiani, jubentis sepeliri se juxta vestigia Apostolorum, adeoque adhuc in Catacumbis jacentium tempore Diocletiani. Sunt igitur etiam S. Cornelii Acta, unde istæc desumpta, Actis S. Marcelli simillima, etiam in hoc quod mortem S. Cornelii adscribant Decio, cujus exilium fuerat Gallo & Volusiano imputandum, aliaque frivota plura continent; ideoque ex iis nihil certi potest de Lucina haberi, quæ nata ex nepte Gallieni Imperatoris, anno CCLIV cum patre Valeriano imperare exorsi; moriente paulo ante Sebastiani Martyrium viro juncta, [& ipsæ necdum nata.] fuisse debuit plane juvencula, annorum fortassis XIV aut XVI, nata circa annum CCLXX, mortuo haud pridem Cornelio; nec enim potuit nisi annis viginti post illius obitum nasci, [licet defuncta ætatis anno 95.] & vixisse debuit usque ad annum circiter CCCLXV; si quidem ex Actis S. Anthimi vidimus ipsam complevisse ætatem annorum nonaginta quinque.

DE SANCTO MARTIALE,
LEMOVICENSIUM IN GALLIA APOSTOLO ET EPISCOPO.

COMMENTARIUS PRÆVIUS
De ejus ætate & Actis apocryphis.

Martialis, Episcopus & Apostolus Lemovicis in Gallia (S.)

AUCTORE D. P.

[Dictus Lemovicum Apostolus,] Lemovicum, Julii Cæsaris ætate potentium, civitas Episcopalis vetus, in Aquitania prima, inter Bituricensem & Burdegalensem metropoles sic media est, ut hujus Parlamento subsit in temporalibus, istius Archiepiscopo suffragetur in spiritualibus. Hæc fidei Christianæ lumen accepisse gloriatur, prædicante S. Martiale: quem non contenta primum suum Episcopum dicere, etiam Apostolum appellat, post rem gemina in Synodo Lemovicensi anni MXXIX, & Bituricensi anni MXXXII acriter ventilatam, ac denique Apostolicæ Sedis auctoritate definitam, [non solum quia creditur primus illis fidem prædicasse,] pro parte affirmante. Hæc tamen definitio non processit ex sola causa jam indicata, & nunc communi usu recepta ad fundandum Apostoli titulum; sed etiam ex supposito, non probato, quod idem S. Martialis fuerit ex numero LXXII Discipulorum Christi, quos etiam Græci appellant Apostolos; unde prætendebant aliqui, in Litaniis publicis nominandum illum cum Apostolis; quem alii contendebant retinendum in ordine Confessorum Pontificum. Levis sane momenti controversia, nec tanti strepitus judicio digna. Itaque, eo insuper habito, [sed quasi unus ex LXXII Discipulis.] cœptum est inquiri superiori & curiosiori seculo, in originem & fundamenta præjudicii illius, meritoque dubitari, utrum S. Martialis ætas certius definiri possit, quam ex S. Gregorio Turonensi, Historiæ Francorum lib. 1 cap. 30, secundum Acta S. Saturnini, statuente, missum cum aliis sex in Gallias, cœpisse Tolosatium Episcopum agere Decio & Grato Coss. id est, anno Christi CCL; atque adeo Martialem, unum ex illis, non multis antea annis Lemovici sedem Episcopalem statuisse: quod etiam verosimile reddit exiguus successorum, eidem in antiquissimis Catalogis adscriptorum numerus, [Bosquetus tantæ antiquitati diffidens;] usque ad tempora Constantini; quam sufficiens uni seculo implendo, tam nihil faciens ad implenda tria. Nam si constaret, tertium inter illos Actium sive Acticum vixisse (ut habent Sammarthani) anno CCCX vel CCCI, nihil foret inconsultius, quam primum ante illos Martialem ad Christi, in terris versantis, ætatem subvehere, solis Aureliano & Emelio intercurrentibus.

[2] Magister noster Godefridus Henschenius, quamquam in istam sententiam propensior, cavit tamen ne definiret quidquam, & contentus fuit in S. Paulo Narbonensi ad XXII Martii iis, quæ collegit ex Francisci Bosqueti, Prætoris Narbonensis, Gallicanæ ecclesiæ Historiarum tomo primo, sub annum MDCXXXVI; cum Auctario veterum monumentorum recuso; quaque jam ille subjecerat eruditorum judicio & plerisque probaverat. [profert synopsim Actorum,] Idem Bosquetus, cum libro 1. de S. Petri in Gallia discipulis creditis, sigillatim agere instituisset; tandem num. 22, istam assumpti argumenti partem conclusurus, ita pronuntiat; Quamvis traditionem, quæcumque illa sit, reverear; hæc tamen omnia (quæ scilicet de Sanctis, Memmio Catalaunorum, Frontone Petrocoriorum, Georgio Velaunorum, Clemente Mediomatricum, Saturnino Tolosatum, Mansueto Leucorum, Euchario, Valerio & Materno Trevirorum, Saviniano, Potentiano & Altino Senonensium Apostolis, velut a Petro missis, circumferuntur) hæc, inquit, omnia adeo ab historica veritate aliena, mihi non persuadeo. Nam tot erroribus priscas narrationes obduxit antiquitatis amor … ut, qua agendum sit, non agnoscam. Itaque accelero … & unum Martialem, Petri discipulum præcipuum absolvo.

[3] Martialis (secundum ea quæ circumferuntur Acta ejus) a Petro consanguineo, jussu Christi, Marcello & Elizabeth parentibus baptizatus, [quibus dicitur Christi discipulus,] præcipuis Domini actionibus interfuit. Petrum Antiochiam, inde Romam secutus, in Gallias, cum Alpiniano & Austricliano, Christi fidem prædicaturus, mittitur; in itinere mortuum Austriclianum, apud Elsam vicum, accepto Petri baculo, suscitat; Tulli, Arnulfi filiam a dæmone liberat; Nervæ, Castri Domini, Neronis Imperatoris consanguinei, filium, a dæmone necatum, in nomine Jesu vitæ restituit; & cum tribus millibus hominum baptizat. Ad Ergedium vicum idola destruens, [a Petro Lemovicum missus,] a Sacerdotibus templorum cæditur; qui imminente vindicta Dei obcæcantur; neque prius lumen recipiunt, quam, Christum Deum fatentibus dæmonibus, simulacris omnibus confractis, ipsi pedibus Martialis obvoluti sunt. Lemovicum urbem ingressus, a Susanna hospitio excipitur; eam cum filia Valeria baptizat; furiosum sanat; a Flaminibus cæsus in carcerem conjicitur. [per multa miracula,] Pro Martialis libertate natura conspirat, undique fulgura & tonitrua cælum turbant, terra motibus quatitur, Flamines fulgure tacti cadunt, & prodigiis commotus populus accurrit ad carcerem; Martialis de dæmone triumphans egreditur, turba acclamante; Flamines suscitat; eorumque de Christi divinitate audito testimonio, viginti duo hominum millia baptizat.

[4] Vixit Susanna, bonis suis Ecclesiæ relictis; ejusque filia Valeria, [post necem Valeriæ, a se conversæ,] se Virginem Deo consecrat: at cum ejus sponsus Stephanus Dux (hæc sunt Actorum verba) tenens Principatum a fluvio Rhodani usque ad mare Oceanum, Vasconum atque Gothorum gentem regendi habens potestatem usque ad montes Pyrenæos, eam ducturus Lemovicum venisset; Valeria, jam Christo desponsata, nuptias renuit, & Stephani jussu capite plectitur. Pœnituit tamen Stephanum, & ad Martialis pedes provolutum, Christi misericordia recepit. Baptizat illum Episcopus cum omni comitatu; munera in ecclesiam conferuntur; Clero annonæ & redditus destinantur; Hospitales domus construuntur, & ad Valeriæ sepulcrum ecclesia a Stephano ædificatur. [fundasse ecclesiam;] Interea a Nerone Stephanus cum exercitu evocatus, Romam pergit; Petrum Apostolum invisit, & nudis pedibus, cum omni exercitu, coram eo prosternitur. Lætatur Apostolus tantam multitudinem a Martiale in Jesu Christi numeros adscriptam; & acceptis discipuli prodigiis, Stephano cædis Valeriæ veniam indulget. Ducentas libras auri, a Nerone sibi datas, Petro Stephanus offert: ille ad Martialem deferri, & ecclesias ædificari jubet. Redit exercitus in Gallias, & Stephano duce ad Martialem properat, pro reditu gratias acturus. Cum ad Vigennam fluvium consedisset, [& pulsis dæmoniis,] Arcadii Comitis filius Hildebertus a dȩmonibus demersus est. Martialis dȩmonibus imperat; corpus ripȩ restituitur; ipsi dȩmones Æthiopum habitu videntur, & mira de inferno ac suis nominibus declarant. Excitatur tandem Hildebertus; quȩcumque in inferis vidisset, ipsumque purgatorium ignem describit; deinde caput totondit, exercitationem severam professus: Arcadius pater, in tanti beneficii gratiam, Ecclesiȩ bona confert.

[5] [totam Aquitaniam convertisse ad fidem;] Stephanus, missis per omnes nationes sibi subditas edictis, idola destrui & Christum coli imperat; ac reliquam religioso cultu vitam transigens, quatuor vicibus, per anni quatuor tempora, quotannis, cum subditis populis Martialem invisit; & in cilicio & cinere & jejunio tres dies in ecclesia S. Stephani orationibus vacat. Jam per omnes Gallias, miraculorum fama & vitæ sanctitate notissimus Martialis, Sigebertum Comitem Burdegalensem paralysi liberat, dato suo baculo Benedictæ illius uxori. Hujus hortatu diruuntur Burdegalæ idola; Ignoti, qui colebatur, Dei templo servato: cuncta Regia Christi fidem accipit, & multa hominum millia a Martiale baptizantur. Insignis iterum miraculis ejus baculus, qui religiose a Benedicta servatus, in hodiernum diem custoditur. Hic est ille Martialis baculus, quem is a Petro accepisse vulgo creditur. Accepto beatorum Apostolorum Petri & Pauli martyrio, inceptam ecclesiam perficit Martialis: aptat sibi, Stephano, & Valeriæ sepulcra; Protomartyri & Apostolis oratoria dedicat; lampadibus, crucibus aureis, & pretiosissimis cimeliis ecclesiam ornat; & magno cum apparatu, prȩsente Stephano Duce, & convivis peregrinis ministrante, illius dedicationem celebrat, [& A. C. 74 obiisse.] dȩmonum ejectione & miraculis illustrem, quȩ in ultimum Neronis annum incidit. Quadraginta Clericos in illa ecclesia instituit; hospitalem domum in quingentorum pauperum victum ȩdificat; & Aurelianum futurum sibi successorem consecrat. Tum pedibus omnem Galliam circumire, & verbum Domini prȩdicare, tandem lato decreto, ut omnes Aquitani quotannis vicibus quatuor Lemovicensem ecclesiam adirent; instanti dormitionis suȩ die Aquitanos convocat; Missa celebrata, orationem habet ad Portam Calcineam; benedict populo, & animam Deo reddit, Episcopatus sui anno XXVIII, Christi LXXIV, Vespasiani anno III, ȩtatis suȩ LIX, pridie Kalendas Julii.

[6] [Auctor præfertur Aurelianus successor, sed falso:] Hȩc ex Actis S. Martialis, quȩ Aurelianus, discipulus & successor scripsisse dicitur. Verum, quis vel ea percurrens, legitimum Auctoris nomen agnoscet? … Certe Aurelianum, Martialis discipulum, hȩc scripsisse, manifestissime falsum est; atque ipsi illorum assertores, ex Actis Aureliani solum excerpta fuisse, scribunt. Quo autem tempore, illa primum visa sint, incertum: nisi tamen conjectura nos fallat, paulo ante secundam Martialis translationem, quȩ anno Christi DCCCCXCIV contigit, composita fuisse videntur. Nam scriptor miraculorum, quȩ in secunda Translatione visa sunt, Acta S. Martialis antiqua periisse, a barbaris nationibus Aquitaniam vastantibus direpta, ipsisque alia substituta fuisse, declarat. [cum sint Acta illa multo serius scripta.] Ergo post pulsos Aquitania Barbaros, restituta fuit Martialis Vita, aliquot ante secundam Translationem annos. Inde nata Apostolatus in vulgi animis opinio, tandem Concilio Aquitanorum anno MXXXI asserta; quidquid contra Jordanus Lemovicensis Episcopus, ex veteri suæ diœceseos consuetudine, pro certissima lege in medium proferret. Nam ad ea tempora a Romano Episcopo Martialis missus fuisse, & circa Decii annos in Galliis vixisse, infraque hos annos per Gallias ejus discipulos prædicasse, credebatur: quos inter Ausonius Engolismensis Episcopus, sub Chroco Wandalorum Rege, circiter annum Christi CCCLX, passus est. Neque alia latissimæ Martialis prædicationi tempora succurrunt, quam XXXVIII anni ecclesiasticæ pacis, a Severo ad Decium.

[7] Hactenus Bosquetus, & ad pleniorem dictorum confirmationem, [Idem sustinet Joan. Cordesius] Parte 2 Historiarum, producit Dissertationem, de tempore quo S. Martialis in Aquitaniam missus est, ex Gallico Ms. D. Joannis Cordesii, Presbyteri Canonici Lemovicensis, in Latinum sermonem versam: credo, ut sententia sua mollior accideret Lemovicensibus, cum eam viderint suomet civi inter ipsos eruditiori probatam. Dissertationis ejus, necdum compositæ, sed inter Auctoris manus versantis, meminit Claudius Robertus in sua Gallia Christiana, anno MDCXXVI excusa; professus ex illius Ms. dari a se Catalogum Episcoporum Lemovicensium, correctiorem quam ante quinquennium dederat Joannes Chenu. [per Dissertationem hic dandam ex Bosqueto.] Sammarthani autem, cum eamdem Dissertationem jam editam a Bosqueto legissent, Roberti argumentum in quatuor tomos, sub eodem Galliæ Christianæ titulo extendentes anno MDCLVI, omissa Actorum S. Martialis synopsi, quam ille proposuerat; maluerunt lectorem suum ad Dissertationem istam remittere. Rarissimus jam pridem est Bosqueti liber & mole sua exiguus, extra Galliam ad paucos delatus; quare operæ pretium censeo, Dissertationem totam inserere huic loco.

[8] Quia tamen, ultra ipsiusmet Bosqueti mentem, ultra certe quam probare ipse possit, [A Marca, pro fide citius prædicata scribens,] extendit Cordesius auctoritates Gregorii Turonensis atque Sulpitii, quorum ultimus fidei Christianæ prædicationem universam in Galliis diutius videtur differre quam conveniat, subtexam eidem Epistolam Archiepiscopi Tolosani, postea Parisiensis, Petri de Marca, ad Henricum Valesium, de tempore quo primum in Galliis suscepta est fides Christi: quæ Epistola quam facile persuadebit, nimis severum fuisse Cordesium; sic ostendet, quoad S. Martialem, nemini, quantumcumque conanti, sufficere posse solidum aliquod, in quo tanta ejus ætas fundetur. Huc enim veniens a Marca; Unum illud, [circa S. Martialem languet:] inquit, habetur in Martyrologiis veteribus, eum Lemovicæ fuisse Episcopum. Verumtamen antiqua ejus Vitæ Acta (qualia jam scilicet nobis in synopsi dedit Bosquetus) unum fuisse e LXX Discipulis Domini, & a Petro Apostolo ad Aquitanos missum, docent: quam traditionem amplexa est Synodus Lemovicina: sed utrisque quam parum hic credi possit, liquet ex præmissa synopsi.

[9] Ad Martyrologia quod attinet, Hieronymiani ecgrapha omnia, [quem vetera Mrlia solum dicunt Episcopum;] ad calcem diei hujus, adscriptum habent, Lemovicas depositio S. Martialis Episcopi; & Lucense atque Epternacense vetustissimum, ante mille annos exaratum, addunt, & Confessoris; sicut etiam Ado, Rabanus, atque Notkerus. Beda, cum Acta nulla invenisset, ejus commemoratione abstinuit, in eo quod genuinum dedisse nos credimus; sed qui Bedam in Atrebatensi, Lættensi ac Tornacensi Mss. supplevit Lugdunensis Florus, Adone & Usuardo antiquior, ad præcitata vetustiorum Mss. verba addidit; Qui a Romana urbe a B. Petro in Gallias missus, in urbe Lemovicina prædicare exorsus est; eversisque simulacrorum ritibus, repleta jam urbe Dei credulitate, emigravit a seculo. Hæc si vere sunt Flori, [usque ad Florum, Acta secutum,] ut esse opinamur; oportet ut opinio, quæ S. Petri discipulum Martialem credidit, undecumque vel quomodocumque nata, ipso Floro antiquior sit; & quod in Actis quoque, qualia sub nomine Aureliani ante Normannorum irruptiones legebantur, idem assertum fuerit; atque adeo ut illa originem suam habuerint, non a Monachis, Canonicis; sed a quorum, jam inde a tempore Pippini Regis ecclesiam S. Martialis tenentium, meminit Ademarus infra plenius allegandus.

[10] [sicut & Usuardus.] Usuardus (quem Claudius Castellanus, satis certis argumentis, demonstrat Adonis Martyrologio sic usum, ut illud abbreviarit, auxerit, correxeritque) scribens sub medium seculi IX, satis ostendit, lecta sibi quædam S. Martialis Acta, cum ait; Lemovicas civitate S. Martialis Episcopi, cum duobus Presbyteris Alpiniano & Stratocliniano, quorum vita miraculorum signis admodum effulsit: quæ verba usque hodie etiam in Romano leguntur, nisi quod pro Alpinianus, scribatur Albinianus; &, conformiter ad Acta & Lemovicensium scriptorum usum, Austriclianus nominetur. De primo seorsim egimus proprio suo die XXVII Aprilis; de altero agent posteri, die XV Octobris. Igitur utroque hic prætermisso, pergo de solo Martiale hic agere; præterita etiam Vita, tam fabulose insulseque compilata, quamvis eam ex variis Mss. inter se operose collatam a Rosweido dare possemus; [Actis omissis dantur Miracula,] cum satis sit eam post Abdiam & in omnibus Surii editionibus legi. A Dissertatione Epistolaque jam promissis, transibo ad Miracula, danda ex vetusto nostro codice Pergameno; ubi primum narrantur patrata ad sepulcrum, nulli adscripta tempori, ac verosimiliter facta omnia ante Translationem anni DCCCXXXII. Sequuntur alis sub novo exordio, a tempore Clotharii II Regis, & seculo Christi VII repetita; quibus subnectuntur secuta prædictam Translationem, Auctore (ut apparet) coævo.

[11] [sed optantur scripta an. 994.] Post hæc optanda nobis restat collectio eorum, quæ in secunda Translatione anni DCCCCXCIV visa, allegat Bosquetus supra num. 6, hactenus autem non potuimus adipisci: eorum tamen defectum utcumque supplebunt, quæ ex Ms. S. Martini Tornacensis nobis descripsit Josephus Ignatius a S. Antonio, Carmelita; ubi inveniuntur Acta & Miracula S. Martialis, concinno satis stylo abbreviata, ab Auctore seculi (ut apparet) XI; qui finit in eo, quod sibi ipsi contigit, sermonem habenti de S. Martiale in Agennensi diœcesi. Hic Abbreviator, a primis in ipsa sepultura factis orsus, nullo servato temporis ordine, ad suam usque ætatem progreditur; potiora dumtaxat aliqua colligens, partim ex prædictis, nequaquam hic iteranda; partim ex aliis, quæ sola excerpere curæ nobis fuit.

[12] [Datur etiam historia Monasterii,] Post Miracula dabo Historam Monasterii S. Martialis (in cujus ecclesia, S. Salvatori dicata, a suo fundatore Ludovico Pio, hodiedum servatur corpus Sancti) collectam ex Chronographis duobus seculi XII, Ademaro & Gaufrido, hoc S. Martialis, isto S. Eparchii Engolismensis Monacho, cum subsidio Brevis Chronici Lemovicensis: quæ omnia, nec non Gesta Episcoporum Lemovicensium per Bernardum Guidonis, Philippus Labbe inseruit tomo I novæ suæ Bibliothecæ; & continuatam S. Martialis venerationem, variasque corporis deportationes, elevationesque, & miracula certius nos docebunt, quam Gregorii Lombardelli Appendix, ad Italice redditam, mireque amplificatam Vitam, & Senis editam anno MDXCV. Ille enim solum scripsit & amplificavit oretenus audita a quodam peregrino Presbytero, secum Roma Neapolim proficiscente, & gratuiti viatici causa multa commento, quibus videbat bonum Gregorium inhiare. Ademarus & Gaufridus domesticis usi scripturis, eoque in loco ubi fidei suæ habebant tot arbitros quot incolas, breviter omnia & succincte narrant, quæ partim legerant partim viderant, fide optima atque sincera, uti res ipsa docebit, collata cum synopsi eorum, quæ recitata sibi Lombardellus ait, ad finem apponenda.

DISSERTATIO
Joannis Cordesii, Presb. & Canon. Lemovicensis,
De tempore missi in Aquitaniam Sancti, ex Gallico Latine reddita a Franc. Bosqueto.
Lectori Daniel Papebrochius.

Martialis, Episcopus & Apostolus Lemovicis in Gallia (S.)

AUCTORE CORDES.

[Prologus]

Dissertationem hanc, uti & sequentem Epistolam, sicut impressam reperi, daturus recudendam; licere mihi velim, ut eam dividam in Paragraphos tres; & Capitum numeris omissis, more nostro articulos partiar; nec tantum, marginali synopsi addita, faciam rem usui nostro aptiorem; sed etiam, posita ad cujusque Paragraphi calcem Animadversione, interpolem, quatenus utile visum fuerit.

§. I. Proponitur opinio, asserens a S. Petro missum Martialem; & demonstratur ætas Epistolarum, & Vitæ, Aureliano successori ejus adscriptæ.

Vulgaris est omnium opinio, Martialem, non solum Lemovicum, sed etiam Aquitanorum esse Apostolum; [Ex duabus hac de re opinionibus,] cum primus Christi fidem promulgaturus, in Aquitaniam venerit. Ipsum etiam primum Lemovicum Episcopum fuisse, apud omnes constat, cum Sedem Episcopalem in urbe Lemovicina fixerit. De tempore quo missus est, solum disputatur. Qua in re duas animadverto sententias. Una, illum ex septuaginta Discipulis, Petrum secutum Antiochiam, tum Romam; inde cum duobus Presbyteris, ad fidem Christi prædicandam, ad Lemovicas missum, ibique tandem anno resurrectionis Dominicæ quadragesimo, vita excessisse refert; quæ hodierna vulgi est opinio. Alia, Decio imperante circa Christi annum CCL missum asserit: atque hæc est Doctorum sententia, profitentium illam dignitate & pondere victricem, at impugnantium numero victam.

[2] Utra harum opinionum, veritati magis consentanea sit, ut deprehendere possimus, sigillatim illæ examinandæ sunt. [vulgaris, nititur Epistolis & Vita:] Atque ut a vulgari incipiamus; duæ Martialis nomine vulgatæ Epistolæ, ad Burdegalenses & Tolosanos; ipsiusque Vita, quæ ab Aureliano successore scripta fertur, certiorem hujus opinionis originem nobis demonstrant. Hujus ergo tota ratio, ex earum veritate pendens, accuratius examinanda est. Primum, an illæ Epistolæ vere a Martiale scriptæ fuerint; [deinde] an illa, quam modo habemus, ejusdem Vita, eadem ipsa sit, quæ ab Aureliano composita dicitur; investigare debemus. Etenim si de illis certissime constet, Martialem, secundum vulgaris opinionis calculum, in Gallias missum a Petro fuisse; non erit amplius dubitandum. Sin vero contra, illis Auctorum nomina falso supposita pateat; diruto fundamento, quibus illæ innixæ sunt, eas quoque ruere necesse erit.

[3] Quantum ad Epistolas: primum occurit illud, quod ad earum calcem in veteri manuscripto ecclesiæ S. Martialis scriptum legitur: [illæ, primum circa an. 1060 inventæ,] “Hæ duæ Epistolæ, Domitiani persecutione adversus omnem Dei Ecclesiam ubique fervente, reconditæ fuerunt in sacrario B. Petri, videlicet in Basilica prædicti Apostoli, in tumulo cujusdam, in quo etiam Pontificum sepultura antiquitus solebat haberi; ubi hactenus (ut in titulo scriptum reperimus) latuerunt; nostro autem in tempore, Philippo Rege regnante, sunt repertæ: quæ nimia vetustate consumptæ, signis & litteris, pene nobis incognitis (ut mos antiquorum fuerat) scriptæ, vix tamen legi potuerunt, largiente Domino nostro Iesu Christo, cui laus debetur, honor omnis, & victoria, in secula seculorum. Amen”. Quæ verba falsitatis eas arguunt, & vere apocryphas (quæ nempe seculis tot absconditæ) fuisse demonstrant. Cur enim ab eo quo scriptæ fuerunt tempore, ad hæc posteriora secula, quibus visæ sunt, nemo illarum meminit? Quibusve modis alte in terra defossæ, per mille annos imputridæ & illæsæ evaserunt? [ex ipso inventionis modo arguuntur fictitiæ.] Ceterum si ad Burdegalenses & Tolosates scriptæ; non adeo ab illis neglectas, quin aliquod, fragmentum aliquave penes eos memoria superfuerit, credendum est. Usque adeone miserabile fuit illarum fatum, ut cum Gentilium persecutionibus & barbarorum direptionibus tot chartæ superstites fuerint, earum nec vestigium, nec memoria ad nos usque pervenerit? Plurimorum scripta desideramus; at illa scimus nos desiderare, cum ab his scriptoribus, qui aliquando illa se legisse, scriptis suis testantur, illa extitisse discimus. Verum harum Epistolarum, Hieronymus, Gennadius, Isidorus, Honorius Æduensis, Abbas Trithemius, Henricus Gandavensis, aliique Scriptorum ecclesiasticorum collectores, inter tot antiquitatis monumenta, diligentissime conquisita, nusquam meminerunt. At ille qui hisce Epistolis posterorum fidem conciliare tentavit, statuariorum & sculptorum more, qui statuas & numismata altius fodiunt, ut rubigine tandem antiquitatis opinionem illis conferant, illas absconditas voluit; infausto tamen eventu; cum sagacissimi scriptorum æque ac numismatum exploratores, commentum facillime detexerint.

[4] Ex his criticis Cardinalis Bellarmini judicium afferam, [multisque aliis rationibus reprobantur a Bellarmino.] doctrina & dignitate aliis omnibus anteferendi. Illius in lib. de Scriptoribus ecclesiasticis verba hæc sunt: “S. Martialis, primus Episcopus Lemovicensis, dicitur scripsisse duas Epistolas, unam ad Burdegalenses, alteram ad Tolosanos, quæ extant in Bibliotheca SS. Patrum. Sed multa sunt, quæ eas Epistolas supposititias esse, indicare videntur. Primum enim, Auctor harum Epistolarum dicit, se cum Christo vixisse, antequam crucifigeretur. Martialis autem, Episcopus primus Lemovicensium, missus fuit ad eam urbem, Decio Aug. & Grato Coss. anno Domini CCLIV *, ut Gregorius Turonicus testatur lib. 1 histor. capit. X. Quare necesse est, vel Martialem vixisse ferme trecentis annis, vel titulum Epistolarum esse falsum, qui auctorem præfert Martialem, Episcopum Lemovicensem; vel Epistolas esse confictas. Deinde in secunda Epistola cap. 8. scribit auctor, a se baptizatum Stephanum Regem, & quemdam alium tyrannum cum Satrapis suis. Atqui tempore Apostolorum, & etiam tempore Decii Imperatoris, non habuit Gallia ullos Reges; sed Imperio Romano subjecta erat &c. Tertio, dicit idem Auctor eodem loco, templa idolorum eversa fuisse, & ecclesias ædificatas auctoritate Regia ipso suo tempore; quæ videntur manifeste falsa: certe pugnant cum historiis Gregorii Turonici, Adonis & aliorum. Quarto, in eadem Epistola cap. 9. citantur verba scripturæ Geneseos, secundum S. Hieronymi versionem, quod etiam in utraque Epistola passim cernitur. Id vero signum est apertissimum novitatis. Quinto, in eadem Epistola cap. 23, scribit Auctor, se interfuisse cum aliis discipulis, quando Judas osculo Dominum prodidit. Atqui hoc videtur repugnare Euangelio, siquidem Marcus cap. 14, & Lucas cap. 22, dicunt, Christum cum duodecim ultimam cœnam celebrasse, & cum undecim in hortum ingressum, ac deinde Judæ obviam ivisse. Sexto, in Epistola eadem cap. 8, dicit, Valeriam quamdam, in ipsa Gallia martyrio coronatam. Id vero repugnat Sulpitio lib. 2 sacræ Historiæ, & Gregorio Turonico lib. 1 cap. 28 Histor. Franc. qui scribunt, temporibus M. Antonini primum intra Gallias martyria visa. Hactenus Cardinalis Bellarmini de Epistolis Martialis rectum judicium.

[5] Quantum autem ad ejusdem Martialis Vitam pertinet, [sicut & Vita ab Hesselio.] illam scilicet, quam ex manuscriptis Codicibus primus Carmelita Beauxamis, Apostolicis vitis, quæ sub Abdiæ Babylonici nomine circumferuntur, attexuit; illa non majoris æstimanda est, quam illæ Apostolicæ, quæ judice eodem Cardinali fabulis similiores sunt, quam veræ narrationi: cum propter errores historiæ, tum ob fidei labes, quibus aspersa est. Iure itaque merito Joannes Hessels Lovaniensis Theologus, ab eodem Cardinali laudatus, illam hac censura notavit: Vita S. Martialis [quæ incipit] Prædicante Domino Jesu Christo apud Judæam, in tribu Benjamin convenerunt ad eum: non placet propter valde multa. Inter cetera erronea, dicuntur Martialis & Cleophas, cum aliis multis discipulis Domini & Apostolis in cæna ministrasse cibi & potus copiam, aquamque & linteamina ad discipulorum pedes abluendos & detergendos, cum uno linteo dicatur Christus fuisse præcinctus: & Apostoli putarint, Judam missum a Domino, ut egenis aliquid daret, aut ut emeret necessaria ad diem festum; [ut ineptiis scatens,] quod non designat multitudinem ministrantium ibi fuisse. Rursus dicitur Martialis, a Domino, post resurrectionem, parem potestatem & ligandi & solvendi accepisse cum Apostolis, & sic missus ad prædicandum in universo mundo: quod si verum esset, numquam Mathias in locum Iudæ successisset, sed Martialis electus fuisset. Et vocatur Martialis Coapostolus & Condiscipulus Petri, quod tolerandum non videtur: etsi possit vocari Apostolus, sicut Epaphroditus & Andronicus a Paulo vocantur Apostoli, alicujus particularis gentis. Rursus inducitur Angelus dicere de Martiale, quod duodecim Angeli, deputati ei, non permittunt eum fatigari & esurire, sitire, vel pati dolorem. Item, quod, sicut a concupiscentia carnali est alienus, ita & a dolore mortis fiet extraneus. Quæ omnia ridicula sunt: non est enim servus major Domino. Item, dicitur ipse multo auro & luminaribus ornasse ecclesiam, & instituisse qui divinum Officium agerent (quos nunc Canonicos dicimus) & præcepisse ut omnes populi vicini, quater in anno illud templum visitarent &c. Huc usque docti illius Theologi censura, quȩ Vitȩ Martialis scriptorem, tot ridicula & Scripturæ sacræ contraria permiscentem, æque imperitum Theologum ac supinum Historicum fuisse demonstrat.

[6] Quicumque ille fuerit, antiquitatem & fidem captavit, his verbis, quibus finem imposuit, [& falso Aureliani nomen præferens,] acsi Aurelianus Martialis discipulus & successor ipse scripsisset: “Ego vero Aurelianus, licet non omnia cognoverim, quæ, antequam ab ipso sacri baptismatis unda regenerari meruerim, plene didicerim; tamen postquam ab illo, ab inferni claustris liberatus, superis sum vitæ redditus: quæque audire relatu, ac videre potui visu, cognovi, reticere minime curavi”. Quæ quam vera sint, indicant verba hæc, quæ in veteri manuscripta collectione miraculorum Translationis S. Martialis leguntur in archivo ecclesiæ ejusdem Sancti. “Ab antiquis enim temporibus, sæva undique per Aquitaniam procella irruit barbarica, gentium videlicet Scytharum, inter quas Wandali, Slavi, Gothi etiam, Ariana perfidia maculati; Aquilonales quoque, gentilitatis errore ebrii, debacchantes supra modum, Norici, Danamarchii, cum Irescalibus Normanis, cuncta miserabiliter vexabant. Qua de re necesse fuerat, ut pretiosior thesaurus ecclesiarum perstudiose clam occultaretur. Barbari enim non modo captivos cum pecuniis, quin imo gloriosa Sanctorum corpora, [cum talis, si qua fuit omnino perierit,] a nostris finibus ad suos venalia transferebant indigne, quod de plerisque contigit; sed etiam ecclesiastica utensilia, librorumque divinorum multiplicia, a patria extrudebantur. Terra sola, asportari non passa, ædificiis carebat superbis, utpote ignium favilla dissolutis. Fertur autem, quia liber, in quo per singula summi Patroni facta erant digesta, ab ipsa gente translatus fuerit. Si enim volumen Vitæ Apostoli apud nos non parvam præmonstrat prolixitatem, multo magis de quo istud, ut ferunt, defloratum dicitur, copiosius effluit: & quia excerptus, apud plurima innotuerant loca, non abolevit nobis; singulariter vero digestus per multa, ut singularis solitarios relinquendo deseruit. Ille autem excerptus liber, per universum pene orbem Europæ, apud authenticos viros bene cognitus & probatus, eamdem, quam Canonici libri veteris ac novi instrumenti, auctoritatem in Ecclesia Catholica habet”. Ex quibus verbis infertur, Vitam Martialis, quæ ab Aureliano scripta dicitur, non amplius extare: idque Vitæ Alpiniani, socii Martialis hæc verba confirmant: “Gesta etiam sancti Apostoli Martialis, [quæ autem nunc habetur sit contracta ex alia] quæ Aurelianus longissimis narrationibus persecutus est, ejus verbositate prætermissa, breviter collegimus, ut superius citata sunt, necessaria tantum decerpentes, & verbosa ac superflua, licet vera, causa fastidii omittentes”. Unde unum eumdemque Vitæ Martialis ac Alpiniani scriptorem esse patet; non Aurelianum, sed alium quemdam, qui se Aureliani compendiarium excerptorem prædicat.

[7] [quæ ipsamet non potest ab Aureliano scripta fuisse,] Itaque hoc unum modo expendendum est, an hæc quæ nunc legitur Vita, ex illa prima & antiqua Aureliani excerpta sit. Siquidem illius, a Barbaris deperditæ, compendium fuerit, æqualem antiquæ fidem obtinere censebimus: ut autem veram, quam profiteri vult, antiquitatem redoleat narratio; neque nationum, hominum, locorumve nomina, descripto tempori incognita continere, nequa alia certissima ejusdem ævi historicorum fidei omnino contraria narrare debet. In his tamen supine peccavit Vitæ auctor, præcipue his verbis: “Ingrediens Stephanus, denominatæ virginis (scilicet Valeriæ) sponsus & Dux, tenens Principatus a fluvio Rhodani usque ad mare Oceanum, Vasconum atque Gothorum gentem regendi habens potestatem, usque ad montes Pyrenæos”. Et paulo post: “Habebat autem iste Dux, sicut jam diximus, Principatum a fluvio Rhodani usque ad mare Oceanum, possidens omnem Ligeris regionem, omnemque Aquitaniam seu Vasconum & Gothorum gentes. Rex tamen non vocabatur, licet Rex potentissimus Galliarum esset: quia nemo sibi alius proprie in Occidente hoc nomen tunc imponebat, nisi solummodo Nero, qui Romæ Imperii Principatum tenebat”. Quis enim ignorat, Ducis dignitatem, Vasconum & Gothorum imperium, demum Imperio Romano decidente, post Theodosium Magnum cognita fuisse? Nerone imperante, Gallias omnes ab ejus Proconsulibus, Præsidibus, & Legatis, ejus sub nomine administratas fuisse, quis nescit? Et quamvis illa ad rejiciendum id scriptum sufficerent, Auctor tamen (quasi ad detrahendam scripto suo fidem totus incumberet) nominibus propriis illud aspergit, quæ eo tempore in usu fuisse nemo credet. Tale, Gentilis mulieris Susannæ nomen; Babyloniis aut Judæis cognitum; Arnulfi, Hildeberti, Sigeberti item nomina, inter Burgundiones & Francos in Gallia tandem audita.

[8] Nihilominus tamen, quidquid deliret scriptor, ejus Vita apud posteros tantam fidem obtinuit, [utpote omnino asystata narrans.] ut inde supra hominum memoriam traditio nata sit; adversus quam qui disserat, fidem ipsam impugnare plerisque videatur. Absit autem ut tam infirmo fundamento innitatur nostra fides, quæ νόμῳ ἐγγραφῷ καὶ ἀγραφῷ solum stabilitur. Ut autem hæc traditio, a nimia credulitate progressa, examinetur; statuendum est, ad hoc ut certissima traditio habeatur, illam ipso tempore ad quod res ipsa refertur, nasci, & non interrupta serie ad posteriora tempora pervenire debere. An hæc igitur vulgaris traditio, a Martialis tempore, eo ordine ad nos usque derivavit? Primo in illa Vita, Martialis unus ex septuaginta duobus Christi Discipulis fuisse dicitur: nemo tamen veterum, qui nomina Discipulorum collegere, illius meminit: non Eusebius, non Hieronymus, non Severus Sulpitius, Dorotheus, aut Ado; ex quo constat, eorum seculo incognitam fuisse illam de Martiale traditionem. Secundo, eadem Vita, a Petro missum fuisse Martialem ait, & in Galliis imperante Vespasiano decessisse. At Gregorius Turonensis, una cum Saturnino Tolosate in Gallias venisse, atque ideo Decio imperante, probat ex actis Saturnini. Quare neque anno sexcentesimo, quo vixit Gregorius, nota fuit illa Vita, quam vel impugnaturus vel approbaturus Gregorius retulisset. Neque Gregorii fidem minuit, quod ait Baronius, potuisse hoc loco æque ac alibi decipi Gregorium: non enim hac in re, qui peccat in uno, factus est omnium reus; alioquin fluxa esset per omnem historiam Gregorii auctoritas. Ceterum Gregorius, Senatoria stirpe clarus, inter Arvernos, Lemovicibus finitimos, Martialis, quem plerisque locis laudat, dignitatem & ætatem ignorare non poterat. Hæc autem traditio, neque anno nongentesimo adhuc nata erat. Nam Lethaldus monachus, scriptor Vitæ S. Juliani Cenomanensis, cum aliis Episcopis sub Decio Martialem in Gallias venisse asseverat. Tertio Anno XIV Neronis Imp. Martialem Basilicam construxisse, eadem Vita testatur: quod is facile non credet, qui demum sub Constantino, Christianis majores ecclesias ædificandi facultatem datam fuisse, non ignorabit. Nam prius intra cœmeteria & cryptas conveniebant fideles, donec a Constantino Basilica S. Salvatoris Romæ ædificata est, quæ a Nicolao I, in Epistola relata actione VII Concilii VIII, prima in toto orbe terrarum constructa esse dicitur.

ANIMADVERSIO D. P.

Non deest, quod postremis hisce censuris opponat Lector eruditus. Nam primo, [Quod inter 72 discipulos non nominetur Martialis parvi faciendum,] Discipulorum LXXII nomina, nemo fide dignus scriptor collegit aut tradidit; sed vel supposita habentur Auctoribus non suis, vel ab iis transcripta, qui titulis crediderunt non veris; & universim apparet, eadem nomina esse collecta ex Actis Apostolorum & Epistolis Pauli, quorum, illi Discipuli fuerint, non autem Christi, nisi forsitan pauci. Ut ergo omnium aut fere omnium vera hactenus latent nomina, sic in illis latuisse diu potuit aliquis Martialis, si talis aliunde probaretur inter illos fuisse. Ad Gregorii Turonensis locum quod attinet, nec ipse Bosquetus vellet omnes ibi ex Actis S. Saturnini nominatos differre usque ad annum CCL. Nos vero ægre possumus credere, quod opinio, quam Cordesius Bosquetusque oppugnant, nec nata erat anno Christi DCCCC; tum qua putamus Florum, tanto seniorem, vidisse Acta, [neque constat quod sec. 10 primum prodierint Acta.] in quibus a Petro missus dicebatur Martialis; tum quia Ademarus, S. Eparchii Engoli mensis Monachus, circa finem seculi XII scribens, in Commemoratione Abbatum S. Martialis sub finem, confidenter appellat Gesta ejus canonica, semper ab Ecclesia recepta, quæ satis declarant, privilegium Apostolatus ejus, & quia sine dubitatione unus est de LXXII Apostolis, quos Dominus misit velut agnos inter lupos, quos LXXII non solum Græci, verum etiam Lucas Euangelista, & Paulus Apostolus in Epistola ad Corinthios prima, vocat Apostolos. Experientia tamen doctus, quam non totis trecentis annis sit opus, ut aliqua vulgo placens opinio, certissima vetustissimaque credatur; sciens etiam potuisse Floro a transcribentibus addi aliquid, quod ipsius non sit; satis habeo Quæstionem de tempore, quo primum scripta seu verius ficta sint Acta, relinquere in medio; & ipsa solum non recipere ut authentica; idque tanto justius quanto injustius Auctor assumpsit sibi nomen Aureliani, discipuli ac successoris. Sufficiat etiam repudiasse suppositas S. Martiali Epistolas, [Interim illa & Epistolæ merito rejiciuntur.] quarum etiam sic meminit Gaufridus Vosiensis cap. 10: Tempore Petri Abbatis Vosiensis, duæ Epistolæ S. Martialis repertæ leguntur in sacrario S. Petri, in tumulo cujusdam, ubi sepultura Antistitum antiquitus fuit. Illis autem additum testimonium, Auctoris sui declarat imperitiam; dum Domitiani ævo, quo ubique per Imperium usurpabantur Romanæ litteræ, etiam nunc notissimæ, adscribit morem utendi signis & litteris, seculo XI pæne incognitis, quæ legi vix potuerint. Item, cum eodem Domitiani ævo, quo nefas erat mortuos intra mœnia sepeliri, in oratorio urbano aliquo, quale fuisset illud ubi postea fuit condita Basilica S. Petri, prima Lemovicensium Cathedralis, fuerint tumuli mortuorum, in quorum uno tunc conditæ Epistolæ inventæ sint, Philippo regnante.

* lege 250

§. II. De tempore, quo scripta vulgaris Vita; & de modo, quo Apostoli titulus S. Martiali confirmatus est.

[9] Probatum est, ut existimo, vulgarem hanc Martialis Vitam, ab Aureliano minime scriptam, neque traditionem antiquam esse: modo tempus illud, [Primus qui Vitæ meminit anno circiter 1020,] quo primum hæc opinio cæpit, perquiramus. Neminem, ante miraculorum secundæ. Translationis scriptorem, hujus Vitæ meminisse reperio. Ille vero paulo post annum vicesimum supra millesimum scripsit. Nam referens ea quæ circa annum millesimum & decimum contigerant, hæc scribit: “Decursa multa generatione posthac mortalium, celebratur ab Aquitanis secunda Sublevatio summi viri moderna: cujus sublimitatem eo ausim fiducialiter commemorare, quo liquidum est nullius figmenti nebulam adhibere. Omne etenim pene genus hominum superest hactenus, quod oculis testificatur, quæ litteris inserere volo”. Et paulo post: Nequis autem me existimet fabulosum, digniores me, qui hodieque innumeri supersunt, interrogans, comprababit, hæc esse omnimode vera. Ex quibus manifestissime colligitur. Auctorem eas, res, paulo postquam gestæ fuerant, descripsisse. Secundo loco, Martialem Apostolum lego in Synodo Francica, habita coram Rege Roberto, a Gausleno Bituricensi Archiepiscopo, Hugone Abbate S. Martialis, & quibusdam aliis Franciæ Episcopis anno MXXII. In illa Aquitani Francos, quod inter Apostolos Martialem numerarent, redarguebant his verbis: “Vos Franci non recte facitis, quia Martialem cum Apostolis pronuntiatis. Nos recte agimus, quia eum inter Confessores recitamus. Vos ultimum Apostolorum dicitis: nos primum Confessorum in Letaniis dicimus”. Quod jurgium compescuit Gauslenus, Martialem Apostolorum asserens, sed non probans, & his verbis disputationem concludens; “Nos Franci morem, quem Patres nostri, qui primi monasterium S. Benedicti suo magisterio innormarunt, plena nobis ratione subnixum tradiderunt de hac re, ratum conservamus.

[10] Quæ sane verba hujusce traditionis Apostolatus auctores, [ex fide Monachorum S. Martialis,] Monachos S. Benedicti demonstrant; qui eo seculo literarum & bibliothecarum magistri, auctoritate qua apud populum pollebant, illi facile opinionem suam persuaserunt. Quemadmodum Hilduinus Abbas S. Dionysii sub Ludovico Pio, circa annum Christi DCCCXXX, arte Græcorum favorem ejus ambientium delusus, primus omnium Dionysium Parisiensem, Areopagitam Pauli discipulum, esse asseruit. Quamvis ad id usque tempus scriptores Ecclesiastici, Gregorius Turonensis, Fortunatus Pictaviensis, anno Christi DC; Beda, anno DCC; Usuardus anno DCCC, Dionysium solum Episcopum Parisiensem nominent, nulla Areopagiticæ dignitatis facta mentione. Imo & Gregorius, illis septem Episcopis annumerat, quos sub Decio circa annum CCL missos fuisse refert, quos inter & noster Martialis adscriptus est. Præterea antiqua omnia Martyrologia, scilicet ipsum quod Gregorii I Papæ tempore in usu erat, ab Heriberto Rosweido editum, & Bedæ, Usuardi, Adonis, & Notkeri Monachi S. Galli, memoriam S. Dionysii Areopagitæ, Episcopi Atheniensis, qui, [eodem quo circa S. Dionysium antiquitatis zelo ductorum,] teste Aristide contemporaneo scriptore, sub Adriano passus est, die tertia Octobris recolunt: at Dionysii Parisiensis, cum Rustico & Eleutherio passionem, die nona ejusdem mensis commemorant. His omnibus insuper habitis, Hilduinus Areopagiticam dignitatem Dionysio affinxit; neque tamen integram fidem apud posteros meruit, cum Lethaldus & Abelardus, quamvis hic S. Dionysii Monachus, illius opinionem impugnarint. Ergo Hilduini exemplo, cum Ecclesia Lemovicensis S. Martialis circa annum DCCCXLVIII, [& Apostolis annumerare S. Martialē volentium,] in potestatem Monachorum S. Benedicti venisset, Martialem fictæ antiquitatis illustriorem illi Monachi reddiderunt. Nam Hugo Abbas S. Martialis, ab illa Synodo reversus in monasterium, in Litaniis Martialem inter Apostolos primus omnium descripsit.

[11] [frustra reclamante Ep. Lemovicen. Jordano,] Hac re commotus Jordanus Episcopus Lemovicensis, novitatis Abbatem, arguere, & Martialem Confessoribus, non Apostolis annumerandum ex veteri more, asserere; ut patet ex epistola, Regis Roberti, Guillelmi Ducis Aquitaniæ, & Episcoporum nomine scripta Benedicto Papæ VIII, qui ano MXXIV obiit, e qua hæc verba Jordani describimus: “Sanctus Aurelianus successor illius (quem ipse sanctus Martialis de inferno traxit) Ebulus, Atticus, Ermogenianus, aliique ejus successores usque ad triginta sex, Ego vero trigesimus septimus, qui vocor Jordanus, omnium infimus; hi omnes pro sanctissimo Confessore eum habuerunt; similiter omnes Abbates, in ejus monasterio habitantes, usque in hodiernam diem. Iste Abbas qui nunc est, novitate deceptus, superbia elatus, venit ad me, qui sum vilior meis antecessoribus, deprecans ut in Concilio meo & in Synodo, sanctissimum Confessorem in numero ponerem Apostolorum, quod facere nolui. Ille perseverans dictis, fidem quam habuit cum duodecim Monachis illius Monasterii, mihi promisit, ut cum auctoritate in omni Concilio [coram] me defenderet, hoc facere non potuit in Concilio Guillelmi Ducis Aquitanorum, audiente Archiepiscopo Bituricensi, Isamberto Pictaviensi, ceterisque Consuffraganeis. Omnes Episcopi Francorum, [& Benedicti 8 judicium appellante.] Arvernorum, Vasconum, Aquitanorum, cum quibus ego fui locutus, comprabant & affirmant, sanctissimum Confessorem Martialem non debere tolli de illo loco, ubi sancti Patres & nostri antecessores eum posuerunt; & non esse Apostolatum, nisi auctoritate comprobatum.” Et paulo post: Tibi vero ego Jordanus has litteras mitto de parte istorum prædictorum, Regis scilicet Roberti, Guillelmi Ducis Aquitanorum, Archiepiscoporum omnium, videlicet Catholicorum, qui mihi contradicunt, ne S. Martialem in numero ponam Apostolorum. Tu autem, si ausus es hoc facere, quod non fecerunt sancti tui antecessores, Gregorius, Clemens, Bonifacius, multique alii, ut ponerent Confessores inter Apostolos; si peccatum est, tuum sit; ego vero liber a culpa, neque iniquitas, neque peccatum meum; voluntatem omnium Aquitanorum tibi monstrabo: quia ille Abbas seductor, nulla alia causa hoc facit, nisi quia vult destruere Sedem Episcopalem primi Martyris, & Apostolatum S. Petri adnihilare. Per istius chartæ portiorem litteras mihi mitte, & per omnia tuam voluntatem mihi manda.

[12] Respondere non potuit Benedictus, morte præventus; [annuit enim illis Joannes 19. edito decreto, an. 1031.] sed successoris Joannis XIX in veteri Ms. Lemovicensi, Epistola hæc legitur, “Joanes Episcopus, servus servorum Dei, Jordano Episcopo & ejus Clero, cunctisque Episcopis Galliarum, salutem carissimam cum benedictione Apostolica.” &c. In qua descriptis his quæ in vulgari Martialis Vita leguntur, hac ratione Martialem Apostolum esse definit: “Cum igitur Apostoli nomen non sit numeri, sed officii, quicumque revelante Deo ad prædicandum mittitur, & sua pia exhortatione & exemplo, commissum sibi divinitus populum a potestate diaboli liberat, non incongrue Apostolus dici potest; quia Apostolus, Missus dicitur.” Quæ sane definitio in illa Episcopi & Abbatis controversia recte lata est: nam illi, in missione Martialis conveniebant, eumque ex septuaginta duobus Discipulis communi consensu asserebant, ac de solo Apostoli nomine disputabant. Accepta Joannis epistola, conveniunt Biturigibus Episcopi, & decretum hujumodi fecerunt: “In nomine Domini, Ego Aymo Archiepiscopus, Annos Incarnationis Dominicæ MXXXI, Indictione XIV, in Concilio Bituricensi, quod actum est Kalendis Novembris, cum consensu Coëpiscoporum seu Abbatum, & reliquorum fidelium, qui ibidem præsentes adfuerunt, decrevi, & auctoritate propria firmavi, ut privilegium Domini Joannis, Romanæ Sedis Papæ, quo isdem Dominus instituit, & Episcopis, Abbatibus, & reliquis fidelibus totius Galliæ misit, inconvulsum & illibatum permaneat; scilicet, ut beatissimus Martialis in numero Apostolorum, tam in Litaniis quam in omnibus divinis Officiis computaretur, & esset, nec immerito.” Hancque decreti rationem reddit Aymo: [quod in Bituricēsi Synodo suscipitur;] “Est quippe dignum (sicut in Gestis ejus reperimus insertum) illum videlicet tam in cœna Domini quam in passione, nec non & resurrectione, ascensione quoque, præsentem adfuisse, & cum ceteris Apostolis Spiritum sanctum accepisse:” nullamque aliam auctoritatem, præterquam illam Martialis Vitam, citat.

[13] Ut autem Decretum illud executioni mandaretur, Episcopi Lemovicas veniunt die decima octava ejusdam mensis Novembris, & inceptum apud Biturigas Concilium absolvunt. In hoc Jordanus, Lemovicensis Episcopus, examinandam affert in medium de Apostolatu Martialis sententiam. Tum quidam Presbyter & Canonicus Podiensis Engelricus, [& in Lemovicensi altera confirmatur; sed ex hypothesi,] citat Hieronymum, in Epistolam ad Galatas, unde concluditur alios præter duodecim fuisse Apostolos; eos scilicet, qui cum Christum in carne vidissent, eum postmodum prædicarunt. Aliud tamen infert his verbis: “Si illi, qui in carne Dominum videntes, eum postea prædicantes, Apostoli sunt; quanto magis Martialis, qui Domini in carne Discipulus fuit?” Quod vix superioribus cohæret; ac, si principium petere noluisset, prius hypothesim probare debebat: verum minime mali illi homines non ita accurate singula examinabant. Post Engelricum Azenerius Abbas, inter Grammaticos & postea in Palatio enutritus, non alio quam Apostoli sub nomine, in sui Ordinis monasteriis quæ erant in Francia, Martialem cognitum usquam [dixit] audivisse: ac tandem, cum in Bituria, præcepto Regis Roberti, monasterio cuidam præpositus fuisset, contrariam illius consuetudinem se abrogasse, & Martialem inter Apostolos scripsisse. Unde patet nondum stabilitam eo tempore fuisse hanc traditionem, [non omnibus etiam tunc probata, de ætate Sancti;] neque tantam obtinuisse auctoritatem Martialis Vitam. Quod etiam colligi posse videtur ex verbis corroborationis, factæ in Concilio Bituricensi de Apostolatu Martialis, quæ sunt: “Contestati sunt ergo omnibus, ut abjecta ignorantiæ cæcitate, eum corde credant, & ore fateantur Apostolum; quia pravitas & negligentia fuit his qui ante nos fuerunt, cur non omnino patefecerunt gloriam Dei, quæ in eo est pro Apostolatu.” Quare constans adhuc non erat pro S. Martialis Apostolatu traditio. Atque id ex MS. Homilia, dicta eodem tempore, in dedicatione Capellæ S. Petri juxta S. Martialis, aperte confirmatur. “Hoc autem, inquit, quare dixi, nisi quia susurrones, contra statuta Patrum agentes persensi, qui recte mentiti in capita sua, in quantum ipsis est per latibula garriunt, Martialem non esse unum ex his, qui Dominum prædicaverunt, Apostolis; sed unum ex postremis Confessoribus Episcopis, qui longe post Apostolorum tempora extiterunt.

[14] [& perperam adductis antiquis Litaniis,] Et quamvis Odolricus, Abbas S. Martialis, præfati Hugonis successor, hoc in Concilio asseruerit, S. Martialem ab antiquis omnibus Patribus inter Apostolos fuisse connumeratum: nullum tamen profert, ex quo eam traditionem probare possit; hanc levem silentii sui excusationem prætexens, ne ob Martialis ecclesiæ regimen, adulandi studio ea dicere videretur. Nihilominus tamen & veteres codices Litaniarum citat, in quibus S. Martialis inter Apostolos scriptus erat. Quasi vero illa esset in Litaniis antiquitus distinctio, nec promiscue nomina Sanctorum recitarentur: nam in Missali perantiquo anni millesimi ecclesiæ Lemovicensis, inque Litaniis quadruplicibus quæ diebus Paschalibus recitantur, commixti sunt Confessores, Martyres, & Apostoli, nullo ordine servato. In tribus earum primis, nulla Martialis est mentio; in quarta recitatur post Paulum, & hunc Petrus & Silvester præcedunt; unde apparet, aliam fuisse ab hodierna methodo, illam antiquam Litaniarum seriem. Quare non magni æstimanda sunt desumpta ex illis libris testimonia. Addit Odolricus, eam de Martiale sententiam etiam Abbonem S. Benedicti ad Ligerim Abbatem approbasse: at hujus paulo ante defuncti ætas recentissima, auctoritatem minuit. His præcipue rationibus S. Martiali, Apostolatus in eo Concilio decretus est. Verum quibus auctoribus? probis sane & sanctis, at imperitis. Nam Sixtum secundum Papam, Laurentium, Dionysium Areopagitam, Clementem & Saturninum eodem tempore vixisse asserunt; attamen & Saturninus, Imp. Diocletino & Maximiano; Decio & Grato Coss. martyrium tulit, [aliisque multis imperite confusis,] ipsis ibidem testibus. Quod sane ridiculum est. Ille enim Consulatus non in Diolectiani & Maximiani, sed in Decii Imperium cadit, ut ex Fastis videre est. Præterea quicumque in eo Concilio Apostolatum Martialis excutere voluerunt, ut indocti notati & repulsi sunt; illius vero assertores, quantumvis historiam confunderent, ut doctiores laudati. Nulla quoque Gregorii Turonensis, de Martiale sub Decio Imp. disserentis mentio facta; quod unum silentium ad retractandam causam valeret. Verumtamen tantum pondus ab hoc Concilio nova illa traditio obtinuit, jam paulo ante, Vitæ vulgaris S. Martialis editione, promulgata; ut exinde major pars hominum, Martialem unum ex LXXII Discipulis, a Petro in Aquitaniam ad prædicandum Euangelium missum fuisse, crediderit. Atque ipse Cardinalis Baronius illam sententiam, quando Concilio Provinciali confirmata erat, approbavit; licet aliunde Vitam S. Martialis merito suspectam, & multis historiæ sanæque doctrinæ maculis aspersam, primo Annalium tomo duxerit.

[15] [unde nihil fidei accedit Vitæ paulo ante cusæ.] Ex his omnibus quæ examinandæ primæ opinionis causa dicta sunt, hæc colligere possumus. I. Vitam Martialis, quam modo habemus, non illam esse quam Aurelianus scripsisse dicitur; neque ex illa exceptam. II. Illam, nullam sapere antiquitatem. III. Erroribus, cum in historia, tum in fide & dogmate, esse refertam. IV. Nullum fide dignum auctorem, ante nongentisimum Christi annum, illius meminisse: unde sequi videtur, ab eo tempore fuisse conscriptam. V. Non patere, traditionis & opinionis hujus ullum extitisse fundamentum, ante annum nongentesimum. VI. Ab anno solum MXXXI & Concilio Lemovicensi, S. Martialem in Officiis divinis inter Apostolos recitatum, ante in Confessorum Episcoporum numerum conscriptum, quod antiquis Lemovicensis Ecclesiæ Missalibus & Breviariis, ante Concilium scriptis, confirmari potest.

ANIMADVERSIO D. P.

Joannis XIX Papæ Decretalem Epistolam, integram Lector inveniet pag. 35 Galliæ Christianæ, [Joannis 19 decretalis,] editæ (ut dixi) per Claudium Robertum, Lugdunensis Ecclesiæ Præpositum, post Aymonis Bituricensis Statutum. Eam utinam legant expendantque, qui in Romanorum Pontificum epistolis, quatenus narrativæ sunt, & ex supplicantium tenoribus sumptæ, tantam vim ponunt; ut, si apicem istic reperiant præjudicatis apud se opinionibus vel leviter faventem, cristas erigant, sibique adversantes, ut Pontificiæ auctoritatis contemptores proscindant. Ecce hic, non unum alterumve verbum, cui fortassis etiam alius, [quatenus compendio refert Acta S. Martialis,] nec incommodus sensus dari possit; sed integram prolixamque narrationem, desumptam ex imperitissime consarcinata S. Martialis Vita, eaque non valde antiqua; ecce sententiam, omnibus quidem reverendam, quia ab Apostolica Sede profectam, & sano sensu veram; hypothesi tamen, non modo non probata efficaciter, sed nec in examen quidem tunc vocata, & nunc passim explosa, innixam. Estne aliquis hactenus, qui vel Cordesium vel Bosquetum, vel alium quemquam culpandum putaverit, etiam eorum qui putant, independenter a Vita, sustineri posse Discipulatum Martialis inter LXX, vel saltem ejus a S. Petro missionem? [licite non admittitur.] Expendant hic etiam rigidi illi censores conclusionum, in argumento negativo fundatarum vim; & quam rationabiliter hic Cordesius (quem Claudius Robertus pag. 34 appellat, rerum ecclesiasticarum & totius antiquitatis peritissimum) negando produci quemquam, qui Vitæ istius meminerit ante annum DCCCC, procedat ad adstruendam illius novitatem; excusans interim, pios magis quam eruditos Synodi Lemovicensis Patres, qui de illius Vitæ fide nec dubitaverint, nec dubitantes sustinuerint audire. Non autem objiciatur Cordesio, quod editum a Rosweido Martyrologium, alterumque, sub nomine Bedæ pridem excusum, alleget num. 10, ut antiquissima; quæ recentia satis esse nunc evidenter probatum est: semper enim novi aliquid docet posterior ætas, [Hilduino circa Dionysium Græci illuserint,] quod prior non noverit. Non etiam durum videatur, quod Hilduinum Abbatem dicat, in Dionysio Areopagitis adscribendo, arte Græcorum, favorem ejus ambientium, fuisse delusum: idem enim accidisse ostendimus anno MXLIX Concilio Moguntino, circa S. Servatim, in Exegesi de Episcopatu Tungrensi ante Tom. 7 Maji, num. XI. Aliter tamen sentiendum de S. Simeone, cujus Vitam dedimus 1 Junii, ejusque socio Cosma, ex Monte Sinai venientibus; qui circa annum MXX Engolismæ expectantes (ut dictum cap. 2 Vitæ, [non tamen Francis S. Simeon circa Martialem,] annot. 3) ibique interrogati, Utrum Orientales Martialem nossent; consono ore responderunt, dicentes; Utique Martialem novimus, unum ex Septuaginta duobus. Absit ne tales viros, per adulationem vel ambitionem, sic locutos dicamus. Quod igitur non didicerant ex suis ritualibus libris, vel Discipulorum LXX Catalogis, in Oriente notis (nullus enim ibi Martialis) id hauserant ex antiquiori illa Vita, quam Floro Lugdunensi innotuisse censuimus, per advenas ex Europa in Orientem delata; [bona fide secutus Vitam.] interim inde de illius opinionis antiquitate, majori quam Cordesio videatur, certiores reddimur; & scrupulus minuitur, qui nobis dubium reddere poterat, utrum revera Flori essent verba, supra recensita, ut inventa inter ejus ad Bedam additamenta.

§. III. Verosimilior pro anno CCL opinio exponitur & declaratur.

[16] Examinata priori sententia, rationem secundæ inquiramus; quæ nimirum S. Martialem anno ultimo Imperii Philipporum, Decii primo, ipso & Annio Grato Consulibus, Fabiano Romæ Episcopo, anno a nativitate Christi CCL, in Aquitaniam venisse refert: atque hæc tanto verisimilior erit, quanto illa prior a veritate magis aberrat. [Nititur hæc Actis S. Saturnini,] Hujus opinionis prima origo ex Actis passionis Saturnini Martyris & primi Episcopi Tolosatis ducitur, ut ab Gregorio Turonensi, circa annum Christi DC scribente, refertur, cap. XXX lib. 1. Histor. Franc. his verbis; “Hujus (scilicet Decii) tempore, septem viri Episcopi ordinati, ad prædicandum in Gallias missi sunt, sicut Historia passionis S. Saturnini denarrat. Ait enim: Sub Decio & Grato Coss. sicut fideli recordatione retinetur, primum ac summum Tolosana civitas S. Saturninum babere cœperat Sacerdotem. Hi ergo missi sunt, Turonicis Gatianus Episcopus, Narbonæ Paulus Episcopus, Tolosæ Saturninus Episcopus, Parisiacis Dionysius Episcopus, Arvernis Stremonius Episcopus, Lemovicis Martialis destinatus Episcopus”. Quæ narratio, ex Actis publicis excerpta, in quibus socii Saturnini descripti erant, [& Severi Sulpitii auctoritatibus,] Martialem unum ex illis, eo solum tempore, non ante, missum fuisse convincit: quod satis confirmatum videtur auctoritate Severi Sulpitii, qui libro secundo Historiæ sacræ ait: “Post Adrianum, Antonino Pio imperante, pax Ecclesiis fuit. Sub Aurelio deinde, Antonini filio, persecutio quinta agitata: ac tum primum intra Gallias martyria visa, ferius trans Alpes Dei Religione suscepta” Quæ verba duo indicant. Primum, eos, qui sub Aurelio Lugduni passi sunt; primos Galliarum Martyres fuisse; quare rejicienda vulgata Dionysii, Valeriæ, Saviniani, & aliorum priora martyria. Secundum, paulo ante Antoninorum imperium receptam in Galliis Christi religionem, primo Lugduni & Viennæ, Romanorum coloniis, proxime Italiam sitis, in quibus nova illa Religio suos primos habuit Martyres.

[17] [minime levibus;] Atque adducta a Severo ratio, visorum demum quarta persecutione martyriorum in Gallia, scilicet propter Religionem, tardius receptam, magnum hac in disputatione pondus habet. Neque illi Irenæus, Tertullianus, & alii scriptores antiqui adversantur; qui dum per Gallias promulgatam Religionem Christianam asserunt, non ad priora, sed ad sua tempora, Severi nimirum Imperatoris ætate, a Sulpitio notata, posteriora, referendi sunt. In omnibus etiam late Galliis receptam fuisse illorum temporum Religionem, non existimare debemus; sed solum in aliquibus provinciis & urbibus; cum & Martini Turonensis tempore, anno CCCC, eodem teste Sulpitio in ejus Vita, dii Gentilium adhuc in Gallia colerentur. Enim vero recepta primum Lugduni & Viennæ Christi fides, in vicinas provincias paulatim diffusa est. Ac, cum benevolis erga Christianos per vices Imperatoribus, libera prædicandæ fidei facultas daretur; Episcopi, præcipue urbis Romæ, in hæc loca, excolendæ religionis causa, viros Christianos mittebant: ideoque Philippis Imperatoribus, Christianis faventibus, Fabianus Romanus Episcopus nominatos supra septem viros in Galliam Episcopos legavit. Ergo ex dictis constar, [antiquiorumque de majori Martialis vetustate silentio.] sexto seculo, Gregorio Turonensi scribente, Martialem pro Petri discipulo ipsiusque legato non fuisse agnitum. Nam & ipse Gregorius, pluribus locis libri de gloria Confessorum, de Martiale & aliis verba faciens, de Petro semper silet. Ita cap. XXVII: “Igitur S. Martialis Episcopus, a Romanis missus Episcopis, in urbe Lemovicina prædicare exorsus est” Et infra: Per sanctum enim Stremonium, qui & ipse a Romanis Episcopis, cum Gatiano beatissimo & reliquis quos memoravimus, est directus, primum Arverna civitas verbum salutis accepit”. Neque alius, qui Gregorium antecedat, vel ducentos etiam post annos subsequatur, hujus circa Martialem novæ opinionis meminisse legitur. Atque ad hanc posteriorem Martialis ætatem confirmandam, sufficit Ausonii, Engolismensis Episcopi Vita, quæ illum Martialis discipulum, a Chroco, Valeriano & Gallieno imperantibus, Gallias depopulante, cæsum pro religione fuisse narrat. Quare Martialis, discipulum Ausonium, post annum CCLX passum, ducentis annis præcedere nequit; quod tamen asserere coguntur novæ hujus opinionis assertores, ad Petrum Apostolum Martialis missionem referentes.

[18] Tandem comparatis duabus hisce opinionibus, non arduum est nostræ antiquitatem, [maximi in talibus momenti argumento.] vulgarisque novitatem animadvertere. Hæc enim ab nullo certissimo auctore confirmata, nullisque subnixa rationibus, merito rejicienda est; hac regula historiæ certissima, a Baronio allata primo Annalium tomo: “Quod enim a recentiore auctore, de rebus adeo antiquis, sine alicujus vetustioris auctoritate profertur, contemnitur”. Ut autem magis hujus opinionis vulgatæ infirmitas appareat; investigandum est, unde illud invaluerit, a Petro missum Martialem: quod sane loquendi formula factum est. Cum enim Romana Ecclesia, Petri Sedes fuerit semper appellata; [Contrarius error ex eo fluxit] illi qui ab ea Sede legati sunt, a Petro missi fuisse dicti sunt, licet a Petri successoribus longa post tempora venerint. Quod pluribus Scriptorum locis manifestum, confirmatur dignitate Bonifacii, a Gregorio II in Germaniam Euangelii gratia legati; qui Missus sancti Petri dicitur in Caroli Martelli epistola, [quod a S. Petro missi dicantur quotquot Roma mit tuntur,] & cap. 2 lib. 5. Capitularium. Quare corrigendi sunt plerique auctores, qui circa annum millesimum, & ab eo, scripserunt; nam hanc loquendi formulam vix capientes, ad Petrum retulerunt, quod ejus successoribus adscribendum erat. Hac in re lapsus Flodoardus, Sixtum primum Remorum Episcopum a Petro missum scribens, ex Hincmaro corrigendus est; qui Flodoardo annis centum & quinquaginta anterior, Sixtum Remorum a Sixto Romano missum asserit, cap. 16 operis contra Hincmarum Laudunensem.

[19] Ea sunt quæ veritatis studio investigavi, & scripsi, Martialis aut alterius Sancti dignitati derogandi animo minime ductus (neque enim tempus, gratiæ, illis a Deo collatæ, aliquid addere aut demere potest; vel minor est eorum sanctitas, [eumque fovit studium antiquitatis summæ, vulgo communissimum.] quod tardius vixerint) verum ut quorumdam facilitati succurram, qui fabulosis narrationibus, pietatis & religionis prætextu, toto animo incumbentes, sacram nostram historiam fœdissimis maculis aspergunt. Quod tamen mirum videri non debet, si naturale populorum omnium, veræ fictæve originis suæ referendæ desiderium repetamus. Nationes enim pleræque, cum nihil antiquius. Troiæ excidio legerent, a profugis & Trojano incendio superstitibus originem suam se traxisse prædicarunt; ita & in causa religionis libenter quisque populus, ab ipso ore Christi, aut Apostolorum suam repetit. Atque inde tot traditiones exortæ, quæ a vulgi opinione in ipsum Sanctuarium, & Ecclesiasticam traditionem transierunt, quas notare facilius esset, quam evellere. Hoc unum possumus, ut indicemus; Deus, cum ipsi placuerit, veritatem docebit.

ANIMADVERSIO D. P.

Idem quod ille, profitemur in hoc opere; neque ferimus indigne, si, [Quomodo sustinendi qui ægre ferunt inolita dedoceri.] dum errores indicamus eorumque fundamenta convincimus manifestæ falsitatis, aut etiam inexcusabilis imposturæ, non æquis semper auribus excipiamur; obstante affectione, innata passim cuique populo ac cœtui, tuendi traditiones eas, quas a primis institutoribus suis fluxisse credunt, licet sæpe a paucis seculis natas. Quodsi illi etiam ad convitia execrationesque meliora suadentium prolabantur, suamque ita causam faciant apud moderatos lectores de mala pejorem; compatimur illis potius, quam indignemur; & quacumque possumus ratione excusamus intentionem, quando rem ipsam non possumus. Sed neque alicui sententiæ, quantumvis nobis probatæ, sic adstringimur, ut locum non demus contraria sustinentibus, maxime iis, qui ab altero nimiæ credulitatis extremo sic declinant, ut in alterum nimiæ severitatis non incidant. Talis autem apud eruditos omnes merito censetur is, cujus hic, ut promisi, subjicio Epistolam, Henrico Valesio, novam Eusebii editionem adornanti, scriptam; ubi Auctor suus pauca de Martyribus Lugdunensibus monens, ad affine illis argumentum sic progreditur.

EPISTOLA
Petri de Marca Archiep. Tolosani

Martialis, Episcopus & Apostolus Lemovicis in Gallia (S.)

AUCT. A MARCA, AUCTORE D. P.

§. I De tempore prædicatæ primum in Galliis fidei.

Patria & veritatis tuendæ amor pupugit & adegit, ut apud te (Henrice Valesi) paucis conquererer, de injuria Galliis facta, non ab exteris quidem, sed a nostratibus; qui reconditioris & a vulgo semotioris, qua pollent, doctrinæ cupidine illecti, [S. Lucam in Gallia prædicasse,] veritatem quæ in propatulo est, velut in puteo latentem, sibi quærendam putarunt. Galliis quippe detrahunt, quam Æthiopibus & Indis sciunt ab Apostolis ipsis exhibitam, Euangelii prædicandi curam: acsi florentissimæ & capiti Gentium Romæ, quam sanguine suo Petrus & Paulus consecrarunt vicinȩ nationes, remotissimis illis, extraque Romanum Imperium sitis regionibus, posthabitæ fuissent. Alia fuit mens Apostolorum, qui Gallias in fide erudiendas, statim post adventum in Italiam, susceperunt. Beatus quippe Lucas, a Pauli comitatu discedens, magistri sui mandato se contulit in Gallias; ubi præcipuum fidei prædicandæ studium impendit. Deinde per Italiam & Dalmatiam in eodem opere industriam suam præstans, in Macedoniam, eodem functurus officio, se recepit. [asserit Epiphanius;] Auctorem habemus locupletem hujus narrationis, Epiphanium, qui hæresi LI, quod diximus, de Luca testatur, uno ex LXX discipulis, cui munus Euangelii prædicandi creditum ait: Κηρύττει πρῶτον ἐν Δαλματίᾳ, καὶ ἐν Γαλλίᾳ, καὶ ἐν Ἰταλίᾳ, καὶ Μακεδονίᾳ. ἀρχὴ δὲ ἐν τῇ Γαλλίᾳ. Idque ipse primum in Dalmatia, Gallia, & Italia, ac Macedonia præstitit; sed in Gallia præ ceteris: vel si malis; principium vero in Gallia. Principium fecisse prædicationis in Gallia, sive potiorem ejus curam egisse, disertissime testatur. Duplici quippe significatione hæc verba exponi possunt, ἀρχὴ δὲ ἐν τῇ Γαλλίᾳ. Quod autem primum in Dalmatia prædicasse dicatur, ad solam Dalmatiam referendum non est, sed ad Galliam etiam, atque Italiam; habita ratione Macedoniæ, in qua erudienda demum laboravit. Quæ dictio fortasse restituenda est in contextu, ut sic quod respondeat τῷ primum. Sicque illud τὸ primum non impediet, quin significet ultimis verbis Epiphanius, principium operæ suæ Lucam posuisse in Gallia.

[2] Excipiunt viri eruditi, nescire se ab ullo veterum auctorum prodita, [fortassis ex Hegesippo,] quæ scripsit Epiphanius. Scilicet. Sed non ideo minus sunt vera, quæ gesta refert. Petivit ille suam narrationem ex vetustiori scriptore, quo, ut plerisque aliis, caremus. Fortasse ex Hegesippo illud hauserat, qui in pandendis Ecclesiarum originibus se exercuit. Extabat integrum opus Hegesippi, non solum Eusebii, sed etiam Hieronymi temporibus, atque adeo Epiphanii. Supererat quoque Georgii Syncelli ætate, qui ejus auctoris fragmentum profert in Chronico, aliud a fragmentis quæ recitat Eusebius. Gravius doleo de viri illius eruditissimi, tibique ac mihi quondam amicissimi (Dionysii Petavii) glossemate; qui in Animadversionibus ad eum Epiphanii locum, vim testimonii illius nobis adimere conatur: de Gallia enim Cisalpina loqui Epiphanium notat. Scilicet apud illum auctorem Cisalpinam Galliam intelligimus, quæ nulla tunc erat, ab ipsius Augusti temporibus, [ubi male Cisalpinam Galliam quidam vult intelligi:] qui novam provinciarum Imperii divisionem instituit. A movit ab Italia nomen Galliarum, quas objectu Alpium terminavit; Italiam solidam in regiones XI partitus; Galliis, in quatuor provincias, Narbonensem, Lugdunensem, Belgicam, & Aquitanicam sectis; ut docent Strabo, Mela, & Plinius. Quam rationem quoque secutus est Ptolemæus in suis Tabulis; ut & Ammianus ac reliqui, quos de Galliis & Italia disserere occasio coëgit. Itaque non alia est apud Epiphanium Gallia, quam quæ post Christum natum ab omnibus auctoribus vocatur Gallia, juxta limites ab Augusto institutos.

[3] Non solum autem Lucam adhibuerunt Apostoli, ad informandas in religione Gallias; sed etiam Crescentem. Ejus rei testis ipse Paulus (2 Timoth. cap. 4,) qui missum fuisse docet Crescentem in Galliam. Certum quidem est, variam fuisse hujus loci Paulini lectionem, etiam apud veteres. Etenim Chrysostomus & Theodoretus apud Græcos, vulgatus interpres & Ambrosiaster apud Latinos, legerunt Galatiam, non autem Galliam. Sed vetustioris & verioris lectionis vindieem habemus Epiphanium, qui constanter scribit in hæresi LI, eos errare, qui hoc loco Pauli, Galatiam legunt, cum scribendum doceat Galliam: [idem ille dicit de Crescente] οὐ γὰρ ἐν τῇ Γαλατίᾳ, ὥς τινες πλανηθέντες νομίζουσιν, ἀλλὰ ἐν Γαλλίᾳ. Eodem modo ceteris antiquior Eusebius tuus, legit in codice Pauli, Galliam, quemadmodum Epiphanius; si recte verba ejus expendantur, & vera apud auctorem illum lectio retineatur ex Rufino, & omnibus codicibus Mss. ut tu diserte monuisti. Theodoretus sane, qui Galatiæ dictionem in contextu Pauli retinet, licet de Galatia Asiatica potuisset illam accipere, maluit ad Galliam nostram, id est ad Galatiam Occidentalem referre. Adeo certa erat apud omnes veteres, Crescentis in Gallia prædicatio: in quo cum veteribus Usuardi & Adonis Martyrologiis conveniunt; qui post fidem a Crescente in Galliis promulgatam, meminere reditus illius in Galatiam Asiaticam. Enimvero quid vetat, quin Lucæ & Crescenti, assiduis Pauli comitibus, adjungamus & Paulum ipsum Apostolum; qui testibus Græcis, Athanasio, Epiphanio, Chrysostomo, ac Theodoreto, & e Latinis Hieronymo, post primum adventum suum in Urbem, ubi biennium exegit a Luca memoratum, [quidni his addatur & Paulus] (quo temporis intervallo forsitan Lucas in Gallia prædicationem Euangelii auspicatus est) Hispanias adivit, ad promulgandam illis in regionibus Christianam fidem. Atqui Hispanias petenti, pergendum fuit per celeberrimam apud veteres viam illam publicam, quæ ab Italia per Gallias in Bæticam ipsam ducit. Ejus descriptionem exhibet non solum Antonini Itinerarium, a Nicæa per Arelatem, Narbonem, summum Pyrenæum, Juncariam, Barcinonem, & reliqua loca; sed etiam Strabo, qui sedulo se habuit in viæ illius explicatione; quam in plerisque capitibus minus ab interpretibus intellectam, nos patefacere conati sumus libro primo Cataloniæ illustratæ, cujus editionem maturamus. Non iners fuit Paulus in Galliis erudiendis, qui Gentium salutem sibi specialiter commissam, tam flagranti studio peragratis regionibus undequaque procurabat; qua de re statim uberius agemus.

[4] [& Philippus Apostoli?] Possumus quoque Philippi Apostoli operam Galliis vindicare, ipsisque Britanniis, ex Isidoro Hispalensi lib. de vita & morte Sanctorum cap. 74: Philippus Gallis prædicat Christum, barbarasque gentes, vicinasque tenebriis, & tumenti Oceano conjunctas, ad scientiæ lumen fideique portum deducit. Additque, hoc munere perfunctum Philippum, in Phrygiam migrasse, ubi Hierapoli occubuit. Sed quoniam hunc Apostolum Gallis quoque, [teste S. Isidoro,] tum Baronius, tum eo duce alii subtrahere conantur, narrationem istam ad Galatas Asiaticos traducendo; non pigebit viri eruditissimi, licet e Novatorum grege, Usserii Armachani verba hic transcribere, e cap. 2 de Antiquitatibus Ecclesiarum Britannicarum. Quod autem de Philippi in Galliis Apostolatu habet Freculfus, a Malmesburiensi citatus, ex Isidori libro de Patribus utriusque Testamenti, cap. 74, ad verbum expressit. Apud utrumque enim legimus, Philippum Gallis prædicasse Christum, barbarasque gentes, vicinasque tenebris & tumenti Oceano conjunctas, ad scientiæ lucem fideique portum deduxisse. [(quem gratis de Galatia intelligit Baronius)] Neque hic mihi Baronii conjectura placet, Isidori ista a Gallis nostris ad Galatas Asiaticos traducentis; multoque minus nuperi operum Isidori editoris, Jacobi Breulii temeritas, Galatis pro Gallis in ipso textu (sine ulla veteris lectionis commemoratione) reponentis. Nam præterquam quod Isidorus, in hoc ipso opere cap. 82, & in Officio Toletano (quod Gothicum & Mozarabum vulgo appellatur) itemque Julianus Toletanus Archiepiscopus, in Nahum Prophetam scribens; & Beda (vel quicumque auctor fuit Collectaneorum & Florum) Philippo Galliam assignant; Gallis quoque prædicavisse Christum legitur in libello de festis Apostolorum, qui in Hieronymiano Martyrologio Ms. habetur, ex quo pleraque omnia in librum suum de Patribus novi Testamenti transcripsit Isidorus: & illa barbararum gentium Oceano conjunctarum mentio, Europæos Gallos, non Gallo-Græcos ab Isidoro intellectos esse, satis evincit.

[5] His adjungendum putavi testimonium vetustissimi codicis ms. ex Bibliotheca S. Germani Parisiensis, [qui etiam Hispanis Jacobum assignat.] in quo iste tractatus Isidori, ante octingentos annos descriptus, una cum aliis ejusdem auctoris libris continetur; ubi antiqua lectio disertissime præfert, Philippum Gallis prædicasse, quemadmodum cap. 82 habetur, Galliam illi fuisse assignatam. Nec dissimulandum est, in eodem codice legi, Hispaniam Jacobo Apostolo datam, eumque Hispanis fidem prædicasse. Quæ vetusti codicis auctoritas, a quibusdam conceptam suspicionem eximere debet vitiatæ forsitan in illo loco lectionis, in prioribus editionibus, ab aliquo Hispanarum partium studioso. Disceptatur quidem apud eruditos de Jacobi in Hispaniam adventu, ex eo præcipue capite, quod Apostoli nondum a Judæa, sortibus sibi apud Gentes prædicandi distributis, recessissent. Sed quemadmodum auctoritate Isidori, qui sua ex prioribus haurire potuit, se tueri possunt Hispani adversus opinionis confictæ novitatem, quæ illis opponi solet; ita nobis de Philippo disserere licet; eo tamen securius, quod illius prædicatio apud Gallias, cum incidat post sortitionem provinciarum ab Apostolis factam, libera est ab eo telo, quo prædicatio Jacobi apud Hispanos impeti solet.

[6] Ceterum illud fuit Apostolorum propositum, ut quaquaversum orbis patet, [Apostoli certe qui adierunt Britannos] Euangelium diffunderent, ex mandato Christi. Quare, ut optime adnotavit Eusebius lib. 3 Demonstr. Euang. cap. 5, non solum Romam caput Imperii, atque Romanas provincias, sed etiam alia regna, tum Parthorum, tum Armeniorum, Scytharum, Indorum, Æthiopum, ipsimet prædicationibus suis instituerunt: adeo ut, quemadmodum subjungit Eusebius, ipsis quoque Britannicis insulis, Oceanum prætervecti, fidei lumen intulerint. Sane neminem puto tam insipidum, [quomodo Gallos, per quos illuc iter, neglexissent?] qui sibi persuadeat, de divisis toto orbe Britannis sollicitos Apostolos, negligentiores fuisse in Galliis, per quas iter est ad Britannias, per se aut per legatos veritate imbuendis. Quod egregie illi præstiterunt per Philippum, unum ex eorum collegio, Lucam, Crescentem, Trophimum, Paulum, Martialem, aliosque in tabulis Ecclesiasticis adnotatos; & perfecit Clemens per Dionysium, Saturninum, Eutropium Santonensem, Ursinum Bituricensem, & alios. Neque sane infrugifera fuit Philippi, Lucæ, Crescentis, & reliquorum, quam in Galliis sparserant Christianæ fidei sementis; Dei clementia, qui reliquas orbis regiones fovebat, Gallias non destituente. Dicet pro nobis Irenæus, [cum Celtis illatam fidem dicat Irenæus, an. 190 scribens.] qui circiter anno CXC scripsit (in lib. 1 cap. 3,) veram fidem probari ex ejusdem doctrinæ professione, quæ in variis Ecclesiis per universum orbem constitutis constanter traditur, tum in Oriente, in Ægypto & Libya; tum in Germania, apud Hispanos & Gallos, atque alibi. Nam etsi, inquit, in mundo loquelæ dissimiles, sed tamen virtus traditionis una & eadem est. Et neque hæ quæ in Germania fundatæ sunt Ecclesiæ, aliter credunt, aut aliter tradunt; neque hæ quæ in Iberis sunt, neque hæ quæ in Celtis, [æque ac Iberis & Germanis:] neque hæ quæ in Oriente, neque hæ quæ in Ægypto, neque hæ quæ in Libya, neque hæ quæ in medio mundi sunt constitutæ. Sed sicut sol, creatura Dei, in universo mundo unus & idem est; sic & lumen & prædicatio veritatis ubique lucet, & illuminat omnes homines, qui volunt ad cognitionem veritatis venire.

[7] Illa tempestate, Germanis quidem & Hispanis suas Ecclesias nostri liberaliter absque ulla restrictione concedent, sed digladiabuntur de Celtis contra Irenæum; qui generaliter cum sit locutus de Celtis, ejus sententiam ad specialem tractum, Lugduno vicinum, invidiose coërcebunt? Absit livor iste a Gallorum pectoribus; neque gentis honori manus violentas inferant, [& Tertullianus an. 220 sine exceptione loquatur] cui exteri parcunt; seque multum venditant eo nomine, quod paria nobiscum faciant in fidei susceptæ initiis. Sane quo in statu esset, Irenæi ætate, fides Christiana apud Gallos, ille facile conjiciet, qui Turtullianum, triginta post annis disserentem, expenderit de recepto Euangelio per omnes Orientis tractus; quibus mox subjunguntur ab auctore, Getulorum varietates, & Maurorum multi fines, Hispaniarum omnes termini, & Galliarum diversæ nationes, & Britannorum inaccessa Romanis loca, Christo vero subdita; & Sarmatarum, & Dacorum, & Germanorum, & Scytharum, [de diversis Galliæ nationibus.] & abditarum multarum gentium, & provinciarum & insularum multarum nobis ignotarum, & quæ enumerare non possumus. Per Galliarum diversas nationes, Tertullianus quatuor Galliarum provincias ex divisione Augusti, Narbonensem, Lugdunensem, Belgicam, & Aquitanicam intelligit: ex quibus corpus Galliarum tunc conflatum erat, quod postea in decem & septem provincias distributum fuit.

ANIMADVERSIO D. P.

[Tale initium prædicationis non negat,] Traditæ hactenus doctrinæ magnopere non refragati essent, credo, Bosquetus & Cordesius, si ea sibi sic proposita fuisset; neque negassent, Galliarum conversionem a Paulo ejusque discipulo Crescente, quo de egi XXVII hujus, vel etiam a Luca & Philippo delibatam; licet forte negarent, eo id factum cum successu, ut pro numero provinciarum vel etiam majorum civitatum instituti fuerint Episcopatus; & ex iis, qui forte plures instituti fuerunt, non cito defecerint multi; unde factum sit, ut præter paucos, eosque controversos primi seculi secundique Episcopos, nulli nominentur. Idem autem cum fateri oporteat, de Britanniis, Hispaniis, Germaniis; non videtur vehementius urgere instituta cum nationibus illis comparatio; & Irenæus atque Tertullianus, dici poterunt, [sed lente progressam docet Bosquetus,] nihil amplius velle, quam ubique gentium ab illis enumeratarum jacta aliqua Euangelii semina, quæ tunc cum ipsi scribebant adhuc erant in herba, inter persecutiones utcumque germinantia. Sic Bosquetus, in prævia Chronologia, ad an. XCV scribit, de Clemente Romano, quod eum discipulos in Gallias misisse non incerta traditio est: quod anno CLII Episcopi a Sixto Romano in Gallias missi; & circa hæc tempora Polycarpus discipulos in Gallias misit; quod anno CLXV recruduit in Galliis persecutio, ante decennium mitigata Imperatoris edicto; qua persecutione Verus Viennensis coronatur; quod anno CLXXVIII Andeolus, Benignus, Thyrsus, Andochius, Flocellus, & alii pro Christi nomine occumbunt; quod anno CLXXXII, Commodo imperante, pax Ecclesiæ data est; qua vigente, Paulus Narbonensis & alii Episcopi in Gallias venire potuerunt; [minime rigidus sectator Gregorii Tur.] quod mortuo Severo, pax Ecclesiæ reformata sit, per annos XXX duratura; quodque per hujus pacis intervalla, Episcopi Roma in Gallias missi sunt, & fides latissime prædicata; Decio autem persecutionem renovante, annus, ipsius & Grati Consulatu notatus, Saturnini Tolosatis martyrio illustris fuit, eademque Deciana persecutione Dionysius Parisiensis, & plures alii in Galliis passi sint. Ita ibi Bosquetus; utique traditæ ex Vita S. Saturnini Epochæ non ita scrupulose inhærens, ut ipsomet illo Consulatu primum missos septem viros, a Gregorio nominatos, aut etiam simul omnes, velit sustinere; sed agnoscat, Consulatui illi, ex traditione accepto, quo fuerat unius Saturnini martyrium a majoribus consignatum, affixam male illius missionem; nec illius tantum, sed etiam aliorum, qui æque ac ille primi credebantur, sua quisque in urbe, tenuisse Episcopatum, etsi alio alii tempore inducti & defuncti. Sed audiamus porro, pro iisdem ad primum Christi seculum attollendis, connitentem Archiepiscopum Tolosanum.

§. II. Primorum in Galliis Episcoporum Epochæ, expenduntur, & in favorem antiquitatis stabiliuntur.

[8] [Septem a Turonensi nominatos primum venisse circa an. 250] Cum testimoniis vetustissimis ac firmissimis nitatur exordium prædicatæ fidei in Galliis ex Apostolorum delegatione, & susceptæ a Celtis (ut loquitur Irenæus) seu a diversis nationibus Galliarum (ut ait Tertullianus) ægerrime fero quorumdam in suam patriam acerbitatem, qui origines omnium Ecclesiarum Gallicanarum, præter Lugdunensem & alias paucas, ad medium tertii seculi detrudunt; affixo, ex Gregorio Turonensi, paulo ante Decii & Grati Consulatum, id est paulo ante annum CCL, initio septem sociorum Episcoporum, Gatiani Turonensis, Trophimi Arelatensis, Pauli Narbonensis, Martialis Lemovicensis, Dionysii Parisiensis, Saturnini Tolosani, & Stremonii Arvernensis, qui primi in illas Galliarum partes lumen Euangelii intulerunt, & in Ecclesiis a se constitutis stabiliverunt. [negaturus Auctor,] Quin primi illi duces præcipui fuerint Christianæ expeditionis in provinciis Narbonensi & Aquitanica, & in remotioribus partibus Lugdunensis provinciæ, a nemine dubitatur; contentientibus tabularum ecclesiasticarum monumentis, & solennibus Sacris quæ in eorum memoriam annuo ritu, divino Numini peraguntur in singulis Ecclesiis. Illarum autem antiquæ traditioni, Bedæ, Usuardi, Adonisque Martyrologiis, & Actis veteribus fultæ in temporis consignatione, cur derogari debeat, plane non video; præsertim cum aliis quoque argumentis hæc veritas innitatur.

[9] Sumatur initium discussionis a Trophimo, & expendantur verba libelli, [Trophinum a Petro missum Arelatem probat,] ab Episcopis provinciæ Viennensis Leoni Papæ oblati anno CCCCL. Omnibus Gallicanis regionibus notum est, inquiunt, sed nec sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ habetur incognitum, quod prima intra Gallias Arelatensis civitas, missum a beatissimo Petro Apostolo S. Trophimum habere meruit Sacerdotem, & exinde aliis paulatim regionibus Galliarum bonum fidei & religionis infusum. Quem Gregorius ponebat sub Decio Trophimum, cœtus Episcoporum provincialium, quibus perspectus erat census Ecclesiarum suarum, [ex sensu Episcoporum anni 450,] quique Gregorium centum & quinquaginta fere annis antecedebant, Trophimum a Petro missum docent, & ut rem omnibus perspectissimam narrant; subjiciuntque, exinde aliis paulatim regionibus Galliarum, bonum fidei & religionis infusum. Hoc ipsum significat Zosimus Papa epist. V: [& Zosimi PP. ad eos rescripto,] Ad quam (Arelatensem urbem) primum ex hac Sede Trophimus summus Antistes, ex cujus fonte totæ Galliæ fidei rivulos acceperunt, directus est. Porro hæc epistola Zosimi edita a V. Cl. Sirmondo, & laudata olim, tam in Concilio Francofurdiensi, quam etiam ab Usuardo & Adone, cum scripta sit anno CCCCXVII, Gregorii Turonensis testimonio potior esse debet, in ponenda Trophimi epocha, quam disertissime Synodus Episcoporum provincialium refert ad Petrum Apostolum; a quibus non discedit Zosimus, cum doceat primum in Galliis Trophimum fuisse constitutum Episcopum. [atque Leonis in illius Sedis favorem decreto.] Libelli suplicis ad se ab Episcopis missi rationem habuit Leo Pontifex, rescripto quod ad eos statim dedit, quo veterem Arelatensis & Viennensis Ecclesiæ, de Metropolitica dignitate contentionem, Viennensis provinciæ divisione componit.

[10] [Nempe privilegio προτοκλησίας,] Necesse est controversiæ illius statum compendio perstringere; ut qui suborti sunt, ex eo non sane percepto, in eruditorum animis scrupuli, quod ad Trophimi antiquitatem spectat, facilius eximantur. Vienna civitas, metropolis erat provinciæ Viennensis in laterculo Imperii: unde, juxta Canones Nicænos, jus metropoliticum ad se pertinere in ordine ecclesiastico contenderat olim Simplicius, civitatis illius Episcopus, adversus Arelatensem, in Concilio Taurinensi, anno CCCXCVII. Qua in lite interlocuti sunt Patres, [contra Viennensis metropoleos in Nicæno statutum jus,] eam civitatem frui debere honore Primatus, quæ doceret se esse provinciæ Metropolim; dato interim ad fovendam concordiam Episcopis consilio, ut quisque viciniores sibi civitates ad suam curam revocaret. Pessumdata erat hac interlocutione Arelatensis Ecclesiæ dignitas, quæ in ordine civilis dispositionis a metropoli civitate Viennensi absque dubio pendebat. Quare Zosimus, viginti post Synodum Taurinensem annis, interpellatus ab Arelatensi Episcopo, Simplicii Viennensis impudentiam damnat epist. VII, quod in eo Concilio postulasset, [nixus Patroclus Arelatensis] ut sibi creandorum Sacerdotum in provincia Viennensi permitteretur arbitrium; quod ait esse contra statuta Patrum, & S. Trophimi reverentiam: decernitque, juxta preces Patrocli Arelatensis, ut ejus civitatis Episcopus, jam inde a Trophimo ordinationis seriem temporibus roboratam possideat, non solum in provincia Viennensi, sed etiam in utraque Narbonensi. Cujus prærogativæ rationem quoque reddit epist. [a Zosimo obtinuerat prærogativam] VIII ad Hilarium Narbonensem; Quoniam Trophimus, Sacerdos, quondam Arelatensi urbi ab Apostolica Sede transmissus, ad illas regiones (scilicet utramque Narbonensem & Viennensem) tanti nominis reverentiam primus exhibuit, & in alios non immerito, ea quam acceperat auctoritate, transfudit. Totam ergo Primatus metropolitici causam, ἐν τῇ προτοκλησίᾳ, seu in priore vocatione ad fidem, & in vetuitiore Episcopatus institutione, apud Arelatem a Trophimo facta, Zosimus diserte constituit.

[11] Ceterum, quoniam hæc Zosimi rescripta, consuetudine quidem vetusta, ut ipse ait, ex relatione Patrocli nitebantur; sed disciplinam Ecclesiæ universalis, a Synodo Nicæna decretam, convellebant, [hujus in Nærbonensi Prov. usum improbarat Bonifacius:] quæ singulas provincias suis commiserat Metropolitanis, non autem plures provincias uni. Hinc factum, ut Bonifacius Papa non exprobrarit quidem Patroclo Arelatensi metropoliticæ potestatis usurpationem, sed potius integram illi relinquens in provincia Viennensi; illius tamen temeritatem damnaverit, epistola data ad Hilarium Narbonensem anno CCCCXXII; quod scilicet in Lutubensi Ecclesia ordinationem Episcopi celebrasset, In aliena provincia, inquit; scilicet in Narbonensi, quæ a Viennensi erat distincta. Illud autem factum pertendit contra Synodi Nicænæ constitutionem, quam describit: commonetque Hilarium, ut metropolitico jure munitus, & præceptionibus suis fretus, quæ facienda sunt in Lutubensi Ecclesia præstet. [refragante Hilario Arelaten.] Noluit Hilarius Arelatensis, Patrocli successor, fultus & Zosimi priori rescripto & consuetudine vetusta, parere decreto Bonifacii, restringentis intra Viennensem provinciam Arelatensis Episcopi potestatem.

[12] Hanc ob rem, & propter Chelidonii causam, aliasque gravissimas rationes, [unde offensus Bonifacii successor Leo,] iratus Hilario Leo Papa, quod minus colere majestatem Romanæ Sedis videretur, acerbe in eum invehitur in epistola ad Episcopos Viennensis provinciæ, scripta anno CCCCXLV: interque cetera illi objicit, quod Projecto Episcopo, infirmo & nescienti, alium superposuisset Episcopum, idque in aliena provincia, [indultum Zosimi ostendit personale esse,] scilicet extra Viennensem. Quid sibi Hilarius quærit in aliena provincia? inquit Leo, & id quod nullus decessorum ipsius ante Patroclum habuit, cur usurpat? cum & ipsum quod Patroclo a Sede Apostolica temporaliter videbatur esse concessum, postmodum sit meliore sententia mutatum. Quibus verbis Leo apertissime significat, priora Zosimi rescripta, & posterius Bonifacii decretum, quo potestas Arelatensis Episcopi intra limites Viennensis provinciæ coërcebatur, ut superius monui. Quæ autem exceptiones objicerentur adversus Zosimi rescriptum, in eo capite quod ordinationes in utraque Narbonensi, [imo sugillat ut subreptitium] Patroclo concessas, respicit, idem manifeste docet, si ejus verba juxta regulas juris expendantur. Scilicet obreptum Zosimo per falsam Patrocli suggestionem, qui referebat ad consuetudinem vetustam, quam ipse primus usurpabat ordinandi potestatem in provincia Narbonensi. Deinde significat, ad summum prærogativam illam, a Zosimo ad tempus Patroclo concessam, intelligi debere. Denique utitur posteriore Bonifacii decreto, quod juxta Canonum præscriptum, ambitiosum illud & per fraudem elicitum Zosimi rescriptum, duas provincias uni Metropolitano concedens, resciderat.

[13] Tandem præfracta Hilarii Arelatensis contumacia Leo Papa succensus, [ac denique ei aufert Primatum:] absque cognitione causæ, inauditis illis quorum intererat, jus omne metropoliticum, etiam in provincia Viennensi, ademit Episcopo Arelatensi, illudque Viennensi adjudicavit, acsi ad eum ex jure civilis Metropoleos juxta Canones pertineret; quemadmodum Simplicius in Concilio Taurinensi a Patribus olim impetrare tentaverat. Hanc injuriam Arelatensi Ecclesiæ illatam, adversus vetustissimæ consuetudinis, ἐν τῇ προτοκλησίᾳ fundatæ, & a Trophimo ductæ, auctoritatem, Episcopi prouinciæ Viennensis, hac novitate perculsi, amovere curarunt; occasione arrepta ex obitu Hilarii, & electione a se facta Ravennii, viri gravissimi & Leoni pergrati. Itaque libello supplici ad Leonem dato, [quem successori Ravennio rogatus restituere,] Primatus Arelatensis originem arcessunt a Trophimo; qui missus a B. Petro, primus in Galliis Arelate Episcopatum instituit; cujus quidem primævæ institutionis ratio potior sit habenda, quam civilis dispositionis, quæ Viennæ jus Metropoleos politicæ olim tribuerat. Quod telum, ex ordine civili petitum, ut repellant Episcopi, non dubitant civilem quoque dignitatem, qua temporibus illis florebat civitas Arelatensis, Leoni proponere: [ad preces Episcoporum Prov. Arelaten.] in ea nempe Sedem Præfecturæ Galliarum, a civitate Trevirorum eo translatam, consistere; atque adeo urbem illam, matrem omnium Galliarum esse. Quod dictum, ut opponatur Viennæ, quæ pro matre Viennensis tantum provinciæ se gerebat; addunt etiam, quicumque intra Gallias, scilicet jam inde a Constantino Maximo & Valentiniano, ostentare voluit insignia dignitatis, in hac urbe Consulatum accepisse & dedisse: hoc est, Consulatum Circensibus celebravisse; quemadmodum egregie hunc locum interpretatur vir eruditissimis Hadrianus Valesius, litterarum & sanguinis germanitate frater tuus, o mihi carissime Henrice Valesi, in libro 8 rerum Francicarum, quas doctissimis curis & ingenii sui solertia illustravit.

[14] [ita reddit Leo, jam de vero ejus jure persuasus,] Expensis tandem rationum monumentis, quæ libello Episcoporum Provincialium continebantur, auditis quoque allegationibus Episcopi Viennensis; Leo Papa privilegii Arelatensis rationem habendam censuit, restituendamque metropoliticam dignitatem illi Ecclesiæ; quæ, vitio Episcopi sui Hilarii, antiquo jure in perpetuum privari non poterat. Itaque rem totam, juxta Concilii Taurinensis consilium, datum olim contendentibus duarum civitatum Episcopis, sic temperavit, [ut Viennensem jubeat ejus partem retinere.] ut majorem partem Viennensis Provinciæ restitueret Arelatensi Ecclesiæ; solis quatuor civitatibus, penes Viennensem Episcopum relictis; ne honorem metropoliticum, quem ipsemet concesserat, adimere per inconstantiam aut injuriam videretur; &, ut ipse loquitur, ne Viennensis, cui potestatem metropoliticam Hilario ablatam deputaverat, semetipso factus videretur inferior. Sed tum de isthac controversia, tum etiam de dignitate civili Viennensis & Arelatensi civitatis, accuratam disceptationem dabimus in secunda editione libri nostri de Primatibus, quam adornamus.

[15] [Adde quod Arelate ante an. 256 sedebat Episc. Marcianus] Ceterum hæc Trophimi antiquitas confirmatur epistola Cypriani ad Stephanum Papam, qua petit ut ab eo scribantur litteræ in Provinciam (id est Narbonensem solidam, quam veteri Provinciæ nomine nuncupat) quibus Marciano Episcopo Arelatensi abstento, alius in ejus locum substituatur; quoniam spretis collegarum monitis, Novatiani erroribus pervicaciter adhærebat. Necessum vero est, hanc Cypriani epistolam scriptam esse initio Sedis Stephani, quando inter duos illos Pontifices dissensio nondum ulla intercesserat. Initium autem illud Stephani cum cadat in annum CCLVI, sequitur Marciani exordia antecedere Decii Consulatum. Unde rectissime colligitur, [teste S. Cypriano,] missionem Trophimi in anteriora promovendam, invito licet Gregorio Turonensi, scilicet ad Petri ætatem, juxta libelli Episcoporum provinciæ Viennensis testationem. Sola falsi suspicione ultro excogitata, tum adversus Cypriani epistolam, tum adversus Zosimi rescripta, & Episcoporum libellum, nollem a manifestis illis probationibus se liberarent Gregorii fautores. Admissa quippe semel hac respondendi & præscribendi ratione, adversus scripta quæ stylo & vetustorum codicum editionumque fide, veterumque auctorum testimonio muniuntur; cadit omnis de quæstionibus litterariis disserendi ingeniorum delectatio. Interim omittendum non est, assertam Cypriano epistolam a V. C. Rigaltio, in Notis ad Cyprianum, discussis falsi argumentis a viro doctissimo allatis. Operam quoque non indiligentem posuit vir eruditus Hugo Menardus, in refellendis argumentis adversus Cypriani epistolam, & Zosimi rescripta, atque libellum supplicem adductis.

[16] Quæ testimonia licet ad vindicandam veritatem sufficiant, [& ante eum Trophimus ex Mrlio Adonis,] non alienum erit, ad traditionis antiquæ seriem comprobandam, Adonem Viennensem testem laudare, cujus hæc sunt verba in Martyrologio, IV Kal. Januarii: Apud Arelatem, natalis sancti Trophimi Episcopi & Confessoris, discipuli Apostolorum Petri & Pauli. Idem uberius in libello de festivitatibus Apostolorum: Natalis sancti Trophimi, de quo scribit Apostolus ad Timotheum, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. Hic ab Apostolis Romæ ordinatus Episcopus, primus ad Arelatem urbem Galliæ ob Christi Euangelium prædicandum directus est: ex cujus fonte, ut beatus Papa Zosimus scribit, totæ Galliæ fidei rivos acceperunt; qui apud eamdem urbem in pace quievit.

[17] Errore Gregorii Turonensis, in consignanda Trophimi epocha, [Narbonæ Paulus ex Veteri Rosweidi,] dispuncto; te impetrabiliore utemur, in probanda similis ejusdem auctoris hallucinationis confutatione. Paulum Narbonensem ad Decii tempora Gregorius dejicit. Cui opponemus locupletissimum testimonium vetustissimi Martyrologii a Rosweido editi, quo Ecclesia Romana inter solennes ritus utebatur, teste Gregorio Magno lib 7, Epist. 29. Martyrologii illius hæc sunt verba ad XI Kal. Aprilis: Narbonæ, sancti Pauli Episcopi, discipuli Apostolorum. En Paulum Episcopum Narbonensem, discipulum Apostolorum, id est ab ipsis Apostolis Christianam fidem edoctum. Causa cadam, nisi constans sit in eodem Martyrologio verbi illius, quam proposui, significatio; quæ alia certe esse non potest juxta proprium dictionis sensum. Referam loca, ex quibus hæc significatio verbi adstruitur: [Probatur fuisse Apostolorum discipulus.] Pridie Nonas Januarii, apud Cretam, Titi Apostolorum discipuli. III Kal. Maii, apud Paphum, Tychici Apostolorum discipuli. VII Kalendas Junii, apud Athenas, Quadrati Apostolorum discipuli. Pridie Nonas Augusti, Aristarchi discipuli Apostolorum. IV Kal. Decembris, Sosthenis discipuli Apostolorum. VI Kalendas Januarii, Trophimi Episcopi, discipuli Apostolorum. Quare diserta est, ut dixi, Martyrologii veteris Romani testatio, ad figendum Pauli Narbonensis Episcopatum in ipsis Apostolorum temporibus, quamvis. Trophimi Episcopatu posteriorem. Celeberrimum quidem apud antiquos fuisse Pauli hujus nomen, docet Prudentius in Martyribus Cæsaraugustanis:

Barcino, claro Cucufate fulta,
Surget, & Paulo speciosa Narbo.

[18] Sed temporis veram consignationem, ex testimonio vetustissimo Romanæ Ecclesiæ supra laudato haurire debemus. [sequuntur Ado & Usuardus] Traditionis vero series petenda est, tum ex Usuardo, & ex Actis vitæ Pauli Narbonensis, tum etiam ex Adonis Martyrologio, atque ex ejusdem libello de festivitatibus Apostolorum, cujus hæc sunt verba ad diem XI Kalend. Aprilis: Natalis sancti Pauli, quem beati Apostoli ordinatum urbi Narbonæ Episcopum miserunt: quem tradunt eumdem ipsum fuisse Sergium Paulum Proconsulem, virum prudentem, a quo ipse Paulus sortitus est nomen, quia eum fidei Christi subegerat; quique ab eodem sancto Apostolo, cum ad Hispanias prædicandi gratia pergeret, apud præfatam urbem Narbonam relictus, prædicationis officio non segniter impleto, clarus miraculis coronatus sepelitur. Hic duo quædam observanda sunt. Ac primo quidem, Paulum Narbonensi Ecclesiæ præfectum Episcopum ab ipsis Apostolorum temporibus, absoluta est auctoritas, cum eorum discipulus fuerit, ut dixi. Alterum respicit veterem famam, quæ Paulum illum cum Paulo Proconsule miscet, eumdemque facit. Præterea docet in possessione Episcopatus institutum a Paulo Apostolo, in Hispaniam proficiscente. Quæ quidem prudenter Ado non asseruit, ut certa; sed ut fama vetustiore recepta: cujus narrationis auctores, Braulio, Leander, Julianus, & alii veteres scriptores Hispani, proferuntur in litteris Stephani Papæ, editis a viris clarissimis & eruditissimis Gulielmo Catello Senatore Tolosano, & Philippo Labbeo Societatis Jesu Presbytero; quarum exemplar extat etiam in archivis Ecclesiæ Tarraconensis, quarumque fidem & sententiam expendimus in secunda editione libri nostri de Primatibus.

[19] Quod attinet ad Martialem; illud unum habetur in Martyrologiis veteribus, eum Lemovicæ fuisse Episcopum. [Pro Martiale stat Synodus Lemovic.] Verumtamen antiqua ejus vitæ Acta, unum fuisse e LXX discipulis Domini, & a Petro Apostolo ad Aquitanos missum, docent; quam traditionem amplexa est Synodus Lemovicensis anno MXXXIV, in disceptatione quæ de Martialis Apostolatu in Galliis habita est.

[20] Dionysii Parisiensis succedit, [Pro Dionysio, Vita ejus,] vexata disputationibus gravissimorum virorum, epocha; his, stantibus a Gregorio, & ad Decii tempora Antistitem illum detrudentibus, quo spes omnis Parisiensem Dionysium cum Areopagita permiscendi abscindatur; illis vero, contrario proposito, ad Clementem Romanum ejus missionem referentibus. Sane a Clemente in Gallias Dionysium missum fuisse, Beda & Usuardus docent in suis Martyrologiis: quam traditionem eos hausisse, certum est, ex Actis antiquis Vitæ S. Dionysii, quæ dudum ex Mss. codicibus edidit V. C. & eruditissimus Franciscus Bosquetus, nunc meritissimus Episcopus Ecclesiæ Monspeliensis. [a Fortunato scripta.] Nomen auctoris illius Vitæ deprehendi in codice Ms. Turonensis Ecclesiæ, qui complectitur Vitas Sanctorum aliquot a Fortunato descriptas, & inter ceteras, Dionysii Parisiensis illam, quæ jam, ut dixi, edita est in publicum. Habemus ergo Fortunatum Pictavensem Episcopum, æqualem Gregorii Turonensis, qui Dionysii Parisiensis epocham ad tempora Clementis retrahit. Quam sententiam secuti sunt Episcopi Galliarum in epistola ad Eugenium Papam, scripta anno DCCCXXIV, quæ habetur apud Baronium: a quibus, Fortunato teste adeo locuplete fultis, discedere, piaculum esse puto. De Saturnino, Gratiano & Stremonio mox agam, quoniam specialis illorum est causa.

ANIMADVERSIO D. P.

Prudenter hoc Paragrapho Auctor, in fronte aciei suæ litterariæ, ea collocat argumenta, quibus imbecilliorem oppugnandæ a se opinionis partem aggressus, prius evicisse causam universam videatur, [De Crescente, Pauli discipulo vix dubitatur.] quam cum fortioribus se commiserat. Itaque exorsus a S. Crescente (de quo nihil pronuntiaverat Gregorius Turonensis, quemque Apostoli Pauli discipulum verosimilius teneri credimus, Bosqueto vix quidquam, nec nisi dubitanter contradicente, sicut vidimus XXVII Junii) totis nisibus intendit argumenta pro S. Trophimo, sane talia, [multo minus de Trophimo misso per S. Petrum,] ut novitatis nequaquam argui possit opinio, quæ habet assertores ipso Gregorio tanto antiquiores. Neque scio, an considerari mereatur, quod assumit Bosquetus ex Epistola Zosimi; quasi hic, dum a Romana Sede missum Trophimum ait, tacens de Petro, censeri debeat ab hoc missum negare; quodque censeri possint Galliarum Episcopi, figurate locuti. Primogenituram certe Gallicanarum Ecclesiarum ei tribuunt, & ab ipsa ceteras fluxisse dicunt. Quo posito, non potest ea non senior esse Viennensi; quæ tamen diu constituta fuit ante tempora Decii, ipsomet fatente Bosqueto.

Ut autem clarius appareat, quo fine eruditissimus Præsul tam operose hic deducat controversiam, [aut saltem 1 seculo,] Arelatensem inter & Viennensem Ecclesias, placeat audire Antonium Pagi tomo 1 Critices, anno 400 sic concludentem: Si ea traditio de S. Trophimi, primo Ecclesiæ seculo, in Gallias delegatione, certa non fuisset, præsertim apud Patres Concilii Taurinensis, anno CCCXCIV hujus controversiæ judicibus; non solum Episcopus Arelatensis repulsam tulisset, sed etiam sese Patribus & aliquot post annis Pontificibus Romanis ridendum propinasset; quod, ad jus alterius usurpandum, missionem, quæ a seculo sesquimedio facta fuisset, quæque ideo a nemine fere ignorari posset, jam a Christianæ Religionis initiis contigisse affirmaret coram Episcopis, & postea coram Pontificibus Romanis, antiquitatis ecclesiasticæ non ignaris; eoque præsertim titulo Viennam, Metropolim in Laterculo Imperii, sibi subjiciendam postulare ausus esset. Res profecto recentioris memoriæ fuisset, quam ut eam saltem Episcopus Viennensis, aut omnes ex Concilio ignorare potuissent.

Interim non dissimulaverim, magnopere deceptum fuisse Rosweidum nostrum, [sed hunc nil juvat Kalendarium editum a Rosweido,] cum Kalendarium quoddam a se repertum ante Adonis martyrologium, censuit esse Vetus Romanum, a S. Gregorio laudatum, Martyrologium; eoque titulo & Bosquetum & A Marca in errorem induxit. Agnovit illud Bollandus noster in apparatu ad Januarium; sed quale ipsum esset penitius excussit Florentinius, in Notis ad aliud antiquissimum, quod Hieronymi nomine passim a nobis insignitum, ipse tuetur vetus Romanum vere atque unice dici posse; illud autem Rosweidi Kalendarium, adeo non esse vetus, ut ante annum MLXXIII scriptum non sit, auctumque Sanctorum nominibus, & paucis præterea verbis, partim ex Adone acceptis, partim ex recentiorum compilatione mutuatis.

In illius vere antiquis ecgraphis tribus nemo eorum, quos Kalendarium laudat, [utpote compilatum post an. 1073.] ut Apostolorum discipulos, relatum videas, præter unicum Paulum; sed sub hac dumtaxat phrasi; In Narbona civitate Natalis S. Pauli Episcopi, pro quo titulo Corbeiense ecgraphum scribit Confessoris. Vetustissimum autem Epternacense & prædictis tribus multo antiquius, nihil horum habet: sed, In Narbona civitate, Secundini, Paulini: [Hieronymiano an adscriptus Paulus Narbon. dubitatur,] quod sane istius Martyrologii stylo, Martyres aut solos aut ante Confessores referentis, conformius est; nosque cogit credere, primitus aliud nihil scriptum fuisse, verosque Narbonenses Martyres indicatos: qui cum istic amplius noti non essent, notissimus autem eodem die Episcopus Paulus, ipsum Martyrologium rescribentes Monachi Corbejenses (horum enim ecgraphum ab Epternacensi proximum est in antiquitate, [eaque dato, tamen nec inde.] Lucensium multo recentius, fortassis & Blumianum) ipsum illis omissis substituerunt: & sic omnino nullus eorum, qui in jam dicto Calendario nominantur, veteri Romano seu potius Occidentali inscriptus reperietur: & adversus argumenta Bosqueti restabit ex antiquis solus Ado, cum suo sequaci Usuardo, exiguæ ambo pro tanta vetustate asserenda auctoritatis: cum Florus, inter ipsos & Bedam medius, de eo solum scripserit, Civitate Narbona, Natale S. Pauli Episcopi: [nec ex Floro aliquid pro ejus antiquitate habetur:] quem ita labor domesticus & tribulatio exercuit, ut eum verum Domini famulum aprobaret; quæ vix dubitem ex antiquiori aliquo ejus encomiaste excerpta, suntque conformia Vitæ antiquæ a Bosqueto productæ, nec nullam Apostoli mentionem faciente.

Et tamen idem ipse (ut videtur) Florus, habet aliquid de S. Martiale. Sed hinc aliud nihil consequitur, quam Lemovicenses priores Narbonensibus fuisse, in primo sibi noto suæ civitatis Episcopo ad Apostolorum ætatem provehendo: [qui tamen favet S. Martiali,] in quo tamen adversantem sibi habent Ausonii Engolismensis Vitam, quatenus hunc S. Martialis discipulum, a Chroco Alemannorum Rege interfectum dicit; licet etiam ipsa a S. Petro missum Martialem asserat, quod non potuit aliter nisi figurate scripsisse auctor, si Petri & Croci ætates noverat.

Restat ultimus Dionysius, de quo ejusque sociis aliud non legimus, in Hieronymiani prælaudati vetustissimo ecgrapho, quam: Parisius natalis SS. Dionysii Episcopi, Rustici Presbyteri, [non etiam Dionysiio] & Eleutherii Diaconi. Plura non habet genuinus Beda: Florus addidit: Qui Trinitatem gloriose confitentes, trino gloriose meruerunt coronari martyrio. Quis hic non judicet, eum, cui, cupienti amplificare elogium de ipsis in ecclesia recitandum, aliud nihil notaturum fuisse quam numerum Martyrum; si vel eminus audivisset hunc Areopagitam Dionysium fuisse, aut saltem a S. Clemente in Gallias missum? Primum non habet antiquior Vita, a Bosqueto producta, & hic Fortunato adjudicata; secundum habet admodum dubie: nam, ubi codices aliqui dicunt; qui tradente B. Clemente, Petri Apostoli successore, [de quo solum ambigue vetus Vita.] verbi divini semina gentibus eroganda susceperat; ibi alii, ac verosimiliter sinceriores, solum legunt; qui, ut ferunt, a successoribus Apostolorum &c. quod aliquis intelligere generaliter possit de Romanis Pontificibus, conformiter ad mentem Gregorii Turonensis; sicuti in Actis S. Firmini Ambianensis, sub Diocletiano & Maximiano passi, seque S. Saturnini discipulum professi, idem Saturninus vocatur Discipulus Apostolorum. Itaque nihil huc facit Fortunati auctoritas, Beda & Floro antiquioris; licet is Vitam istam scripsisset, uti sub ejus nomine eam a se repertam scribit A Marca: quæ tamen inscriptio mihi eo magis suspecta fit, ex silentio prædictorum, in talibus undique colligendis diligentium, quanto celebriori ex loco ea facilius potuit iisdem innotescere, si vere in rerum natura fuisset, cum illi sua Martyrologia colligebant. Prudenter igitur novissimi Reformatores Parisiensis Breviarii omisere, quidquid eum tanto fundamento controvertitur de suo illo Patrono; cumque Abbatissa Montis-Martyrum, consanguinea Regis, hujus interposuisset auctoritatem, ne omnino Areopagita taceretur, non consenserunt ut nominaretur; gratiæ tamen Regiæ posuerunt Capitulum pro Vesperis ac laudibus, Stans Paulus in medio Areopago, ait, Viri Athenienses &c. de ara ignoti Dei, tamquam aptum ei, qui gentilibus pradicavit.

§. III. Respondetur ad objecta ex Severo Sulpitio & Gregorio Turonensi, & contra hunc concluditur.

[21] Non me latet, quid eruditos viros, ad deprimendam in posteriora tempora septem Episcoporum epocham, [Severus, negans martyria in Galliis visa ante Aur. Antoninum,] veluti præcipites egerit; Severi Sulpitii nempe, atque Gregorii Turonensis auctoritas. Scripsit ille, sub Aurelio Antonino visa primum in Galliis martyria, Dei religione trans Alpes serius suscepta; unde tabulis ecclesiasticis fidem non esse habendam colligunt, quæ sub Domitiano, vel sub Trajano, aut Hadriano passos tradunt quosdam ex prioribus illis Pontificibus. Utinam maluissent interpretatione, ex ipsis juris & rhetorum principiis ducta, Severum cum diptychis ecclesiasticis in concordiam adducere. Generi quippe per speciem derogatur, ut docent Jurisconsulti. De martyriis generalibus loquitur Severus; scilicet de cæde tum Pontificum, tum plebis Christianæ, per supplicia consumptorum; ut accidit in Ecclesiis Viennensi & Lugdunensi sub Antonino, [de generalibus intelligi debet,] quo solum respiciebat Severus; cui cladi similis ante nulla contigerat in Galliis. Quod tamen non impedit, quin priores aliquot Episcopi pro Christo mortem obierint, absque ulla tamen generali plebis Christianæ strage. Neque vero sequitur, errasse Severum in pertexenda rerum serie, cum per compendium summa illarum capita attigerit, neque in se susceperit, origines Ecclesiarum Gallicanarum, quas omnino intactas reliquit, & singulorum Pontificum eventus tradere. [& lentiori fidei progressu in Galliis;] Quod autem subjungit, serius trans Alpes susceptam Religionem, verum est, habita comparatione partium Orientalium, atque ipsius Italiæ, quæ prius imbuta est doctrina fidei, & fortassis cum uberiori & faciliori proventu, quam in Galliis, gentilium superstitionum retinentioribus.

[22] Depulsa ex Severo petita machina, liberi esse possumus a metu Gregorii. [Gregorius erroris convictus ex antiquioribus,] Docet ipse duo quædam lib. 1. Hist. cap. XXX. Alterum, septem illos socios eodem tempore in Gallias pervenisse, & Ecclesias septem ab eo commemoratas primos constituisse: alterum vero, horum adventum referendum ad rempora Consulatui Decii & Grati vicina, id est ad annum CCL aut circiter. Quæ narratio manifeste pugnat cum Irenæo, qui sexaginta & amplius annis ante hunc Consulatum, Ecclesiarum apud Celtas fundatarum meminit. Pugnat quoque cum Tertulliano, qui triginta & amplius annis ante Decii epocham, diversas Galliarum nationes fidem Christianam profiteri testatur: quæ cum sit ex auditu, plane prædicantium missorum ministerio diversis illis nationibus infundenda fuit; qui quidem alii non sunt præter eos, quos tabulæ ecclesiasticæ, exhibent. Erravit ergo Gregorius, [quæ de solo legerat Saturnino Tolosano] prætextu Vitæ S. Saturnini, cujus verba laudat, in epocha Decii constituenda; quam scriptor ille cum soli Saturnino affigeret, Gregorius de suo ad alios extendit, ex recepta jam tum opinione, de septem illorum societate. De suo addidisse dixi; quoniam in verbis Actorum Saturnini quæ Gregorius laudat, nulla fit sex Pontificum mentio; neque etiam in corpore Actorum quæ apud Surium extant, quæ plane sunt eadem cum iis Actis ex quibus locum a se laudatum Gregorius decerpsit, cum iisdem omnino verbis ibi locus ille descriptus reperiatur. Porro Acta illa composita sunt longo intervallo post obitum Exuperii Tolosani, [applicavit sex aliis,] cujus meminere; ut recte observat Hugo Menardus. Destituitur itaque Gregorius sui auctoris testimonio, in sex Pontificibus: adeo ut epocha Consulatus Decii, ad solum Saturninum Episcopum, ex illo Actorum scriptore referenda sit.

[23] Quod autem ad Saturninum attinet; controverti non debet, [eaque non certa;] quin Gregorii tempore duplex invaluisset opinio, & quin utraque sola relatione niteretur. Altera est, quam sequitur Gregorius hoc loco, passum esse Saturninum Decii Consulatu. Illud autem Auctor ab eo laudatus hausit, non ex vetustis Saturnini passionis Actis, sed ex fideli recordatione, ut loquitur. Vetusta enim passionis Acta, vel per incuriam tempore illo scripta non fuerant, vel ex Præsidum decreto temporibus Decii igne perierant; ut de Actis Martyrum generaliter testatur Prudentius. Altera sententia, sua quoque relatione fulta, [cum duplex de eo tunc viguerit sententia,] (cujus testis ipse Gregorius lib. 1, cap. 48 de Miraculis) tradebat missum Saturninum a discipulis Apostolorum, id est plusquam centum & quinquaginta annis ante Decium. Adeo ut in ancipiti positis, liceat ultimam Gregorii sententiam sequi, quæ cohæret priori illi apud eum non controversæ, de non divellendis adeo prolixa temporum intercapedine a se invicem prioribus Episcopis; qui a Petro & Paulo, & deinceps a Clemente Apostolorum discipulo, non longo intervallo missi, exordia fidei per Gallias propagarunt. Hinc factum, ut Ado in Martyrologio, [quorum altera asserit ordinatum a discipulis Apostolorum,] Saturninum scribat passum sub Decio, juxta primam Gregorii opinionem; Rabanus autem in suo Martyrologio sequatur secundam, usurpatis quoque Gregorii verbis: Iste vero, inquit, Saturninus Martyr, ut fertur, ab Apostolorum discipulis ordinatus, in urbem Tolosatum est directus. Quod intelligendum de Clemente, a quo missus dicitur Saturninus una cum Dionysio, in Actis veteribus S. Dionysii, compositis a Fortunato Pictavensi, qui secundam Gregorii sententiam disertissime confirmat. Quamquam vetusta S. Saturnini Acta missum a Petro doceant, & in Elusana urbe, Novempopulaniæ scilicet metropoli; deinde Pompelone, & in aliis Hispaniarum gentibus Ecclesias constituisse; ut ex suis quoque Tabulis fatentur auctores Hispani. Sed satius est, ut hæreamus relatæ a Gregorio traditioni; scilicet a discipulis Apostolorum ordinatum, id est a Clemente, juxta Fortunatum.

[24] Eadem explicatio adhibenda est alteri loco cap. 8 de gloria Confessorum, [uti & Ursinum Bituricen.] ubi tradit Bituricæ urbi verbum salutis prædicasse Ursinum Episcopum, qui a discipulis Apostolorum in Gallias destinatus fuerat, scilicet a Clemente, ut ejus vitæ Acta perantiqua testantur. Speciales vero quas adhibuimus probationes, pro fulcienda veteri epocha quinque Pontificum, Trophimi, Pauli, Martialis, Dionysii, Saturnini, quibuscum par est causa plurium aliorum qui Ecclesias in Galliis fundaverunt, generales probationes ex Irenæo, Tertulliano, & Eusebio de vetustate Ecclesiarum, ut juvant, sic mutuum quoque ex illis subsidium capiunt. Qua de re diligenter disseruit Juris utriusque celeberrimus Antecessor in Academia Tolosana, Antonius Dadinus Alteserra, lib. 4 Rerum Aquitanicarum cap. 9.

[25] Quod autem attinet ad Gatianum, Turonensis Ecclesiæ Episcopum; cum ejus successor Gregorius, cui perspecta erant Ecclesiæ suæ tabularia, doceat conceptis verbis lib. 9. Hist. cap. 31, [noluit forte Gregorius, Turonensi & Arvernica Ecclesiis priores alias credere:] Gratianum anno Decii primo a Papa Sedis Romanæ transmissum, additis quoque aliquot ejus Episcopi gestis; neque ulla nobis aliunde suppetat auctoritas, qua illum ad vetustiora tempora revocemus; temerarium censeo adversus Gregorium de propriæ Ecclesiæ statu disputare. Idem dicendum puto de Stremonii, Arvernensis Episcopi initiis; quæ Gregorium, utpote patria Arvernum, atque adeo in suis non peregrinum, latere non poterant. Quæ fortasse fuit occasio, cur negligentius se habuerit in aliarum Ecclesiarum investigandis initiis. Quibus exordia duarum sibi cararum, Turonensis & Arvernæ, æquari non posse cum videret, maluit ad harum tempora, priorum quinque fundationes indiscussas deprimere.

[26] Quare cum apud viros eruditissimos antiqua Ecclesiarum Gallicanarum diptycha, [interim teneri possunt harum traditiones] in quibus Pontifices, fidei prædicatæ, antesignani, descripti sunt, cum missionis Apostolicæ vetustissima epocha, ex eo solo capite nutarint in temporis assignatione, quod cum Severo & Gregorio pugnare viderentur; religiosissimi Episcopi, collegæ nostri, poterunt intrepide in suis Ecclesiis decessorum suorum traditam asserere vetustatem; securi de illa quæ nostris objici solet veterum auctorum ignoratione aut contemptu, tum etiam de aliquo veritatis historicæ dispendio: quæ alioqui laboraret, si Actis antiquis findes sua detraheretur. Itaque præter ceteros superius memoratos, [de missione primorum suorum Episcoporum,] Clementem a Petro Apostolo missum sibi vindicabunt Metenses, ex Actis, unde narrationem suam hausit Paulus Diaconus, mediæ ætatis, & non contemnendæ auctoritatis scriptor. Ejusdem Apostoli curæ, & postea Clementis, plures populi acceptam quoque ferre poterunt, ex veteribus Actis & Martyrologiis, primam Episcoporum suorum institutionem. Quorum labores si suis provinciis, ex Augusti instituto dispositis, reddantur; Tertulliani sententia quantopere vera sit, de diversis Galliarum nationibus Christiana fide imbutis, patebit.

[27] Narbonensis quippe provincia, non solum a Crescente Viennensi, [per omnes Galliarum provincias,] sed etiam a Trophimo Arelatensi, a Paulo Narbonensi, qui proxime secutus est Trophimum, & demum a Saturnino Tolosa exculta fuerit. Aquitanica a Martiale Lemovicensi; Ursino Bituricensi; Frontone Petragoricensi, & Eutropio Santonensi, atque etiam a Saturnino in Novempopulania, quæ pars erat Aquitaniæ. Belgicam curaverint Eucharius Trevirensis, Clemens Metensis, Xystus Remensis, & Memmius Catalaunensis. Quod attinet ad Lugdunensem provinciam; fidem in ea instituerint Dionysius Parisiensis, Savinianus Senonensis, Nicasius Rotomagensis, Caraunus Carnotensis, & Julianus Cenomanensis. Superest ut de Lugdunensi civitate quæramus: quæ quidem cum principia Episcopatus debeat Pothino, qui passus sub Antonino anno Christi CLXXVII, nonagenario major, sed inferior Trophimi Arelatensis institutione, non dubito quin hujus studio debeat primitias fidei. Siquidem, ut tradiderunt Episcopi, in libello oblato Leoni Papæ anno CCCCL, ex Trophimo velut ex fonte profluxerunt rivuli fidei in alias Galliarum partes: quod confirmat quoque Zosimi Papæ Epistola. Quare cum Arelas, Italiæ, Orientis, & Africæ commerciis pateret, & ob eam rationem Lugduno florentissimo Galliarum emporio conjugeretur; obvium fuit Trophimo, per se & per alios legatos, fidei Christianæ sementem ibi serere, quæ tandem in eum fidelium cœtum crevit, qui a Pothino Episcopo regi mereretur.

[28] [licet quædam eorum Acta, mendosa aut fictitia,] Non me latet in quædam Acta, quibus vitæ Pontificum illorum describuntur, multa (quod attinet ad eorum res gestas) irrepsisse, quæ manu medica egeant, ut repurgentur; quemadmodum de Actis hujusce generis decreverat olim Concilium Francofordiense anno DCCXCIIII. Id tamen non officit missionis veritati, de qua sola asserenda nunc agitur; omissis ceteris, quæ in quæstionem adducuntur a viris eruditis, de quibus alias fortasse sententiam meam aperiam. Interim amicos nostros obtestor, ut boni consulant, quæ, licet aliena ab eorum sententia, dixi, provocatus tuendæ veritatis desiderio, ad restituendam Ecclesiæ Gallicanæ majestatem, aliquo pacto imminutam, ex depressa originis illius vetustate; quæ in rebus sacris non vulgarem venerationem conciliare solet, tum Ecclesiis, tum etiam Imperiis Christianis, in quibus sunt constitutæ. Quare non evertendas, sed retinendas putavi, quæ veritate nituntur, [merito repudientur.] traditiones nostras; præcipue cum in Ecclesia Romana, ac toto in orbe Christiano jam olim receptæ fuerint: adeo ut non egeamus prava illa diligentia, quam adhibuerunt illi, qui etiam falsis atque confictis, sub nomine veterum auctorum monumentis, vetustatem Christianæ religionis sibi arrogare nituntur, vel etiam receptam confirmare.

Tu vero Vir Clarissime, pro ea qua polles, non solum eruditione, sed etiam prudentia, de nostro isto conatu, prout par est, decernes, & dignitatem Ecclesiarum Gallicanarum robustius vindicabis. Vale. Lutetiæ Parisiorum Nonis Septembris, anno MDCLVIII.

ANIMADVERSIO D. P.

Placet adhibita Severo Sulpitio explicatio; non item Gregorii, [S. Ursini Bituricensis Vita,] velut secum ipso inter diversas duas sententias pugnantis, asserta hæsitatio; quando jam ostendi, promiscue dici Successores & Discipulos Apostolorum; nec aliter id intelligi necessario debeat apud eumdem Gregorium, de S. Ursino Bituricensi loquentem; cujus Vitæ Acta miror, ut perantiqua, a viro erudito laudari; si ea intelligat, quæ postea noster Philippus Labbe dedit tom. 2 Biblioth. pag. 455, ex Ms. Canonicorum Regularium S. Ursini in suburbano Parisiensi. Ea enim, aliud non sunt, tota priori sua parte, quam Actorum S. Martialis imitamentum, in iis omnibus, quibus iste in Christi Petrique discipulatu dicitur adfuisse: cetera vero quam futilia sint, facile intelliges, cum leges, quod Ursino Bituricas veniente, erat ibi quidam Senator, Leochadius nomine, [imitatur Acta S. Martialis,] qui … sub potestate Romani Imperatoris constitutus, in Burgundia & Aquitania potentissime principabatur, & quia Romanis subjiciebatur, ideo se Regem appellare non erat ausus. Meministi, credo, eadem fere verba ex S. Martialis actis relata a Cordesio num. 7, meritoque explosa: idem ergo de his judica, & Saturnini ætatem potius æstima, ex ætate discipuli Firmini, & paucitate successorum qui ante Rodanium, pro anno CCCLVIII subscriptum Concilio Biterrensi, solum tres nominantur, sancti videlicet Honoratus, Hilarius & Silvius, & usque ad persecutionem omnium crudelissimam finemque seculi III sufficere potuerunt: post hanc vero annis aliquot Sedes vacaverit (unde nec in Arelatensi Synodo anni CCCXIV quisquam adfuit) qui autem postea ordinati sunt, videntur cum Arelatensi Saturnino deflexisse in hæresim Arianam, ideoque oblivioni dati esse.

Utut est, quod ad Acta S. Saturnini Tolosatis attinet, nulla antiquitus scripta fuisse, [nec ulla antiquitus extabat Vita S. Saturnini,] cum A Marca, sensit etiam Bosquetus, & lib. 1 cap. 18 triplicia recenset, quorum priora duo manifestissime fabulosa sint, dum Egeæ Regis Achaiæ, & Cassandræ filiæ Regis Ninivitæ Ptolomæi, filium Saturninum faciunt; eumque missum volunt a Petro, sub Claudio Principe, qui curis potiebatur Imperialibus; Decioque & Grato, qui Consulatu fungebantur. Tertia legi apud Surium possunt, vix etiam ipsa tolerabilia in multis; præstat autem ea ad XXIX Novembris discutienda reservare; uti & ceterorum Sanctorum num. 27 nominatorum Acta.

Interim mihi videor posse concludere, quod ad præsentem rem modo satis est; [adeoque ex illis nil certi habetur.] solam populorum prætensam traditionem non sufficere,ad constituendam Gallicanorum Episcoporum Epocham; dum apparet, exemplo Arelatensis Viennensisque Metropoleon, inter se de Primatu certantium, factum esse, ut ceteræ quoque civitates ad eamdem antiquitatis prærogativam aspirarent; deinde & Acta illi consentanea comminiscerentur, tanta sæpe cum verosimilitudinis sectandæ negligentia, ut non vererentur accipere mutuo, quæ alibi legerant de aliis; sicut supra contigit S. Ursini gesta ex S. Martialis Actis sumentibus; & horum Auctori, de Austricliniani suscitatione per baculum S. Petri, eadem scribenti, quæ Treviris legebantur de S. Euchario, ad vitam revocante S. Maternum.

MIRACULA
Ex vetusto nostro Ms. Membraneo.

Martialis, Episcopus & Apostolus Lemovicis in Gallia (S.)

BHL Number: 5561, 5562, 5564, 5574, 5576, 5578


EX MS.

§. I. Antiquiora aliquot patrata ad sepulcrum.

Igitur beatissimus Martialis, quibus se virtutibus publicaverit, relatio contulit manifesta: quæque divina pietas operari dignata est post ejus obitum, ad venerabile ipsius sepulcrum, huic paginæ inferendum esse videtur; quo fiat ut populus miretur attonitus.

[1] Puella quædam, cum manus unius officio caruisset, [Curantur, puellæ manus contracta,] in tantum ut ungularum acumina, transfoderent palmam, S. Martialis sepulcrum expetiit, & ut sui misereretur, exoravit. Quæ fusis orationum precibus, solotenus inhærens pavimento, respectu divino pristinam manus aridæ meruit recipere sanitatem. Quod miraculum adstantibus populis, qui ad ejus festivitatem confluxerant, operatum est.

[2] In eadem quoque nocte, quod ibi miraculum apparuit, [& mutus a nativitate:] nequaquam silendum putavi. Mutus a nativitate sua, etsi usu linguæ caruerat, tamen corde meditatus est beati Viri memoriam expetere: ubi illico ingressis liminibus, fusa Domino intra se oratione, rigens lingua dissolvitur, qui & colloquium statim meruit & auditum.

[3] Nec illud, quod operæ pretium occurrit, omittendum est. [ob perjurium loquela privatus,] Solet enim pervicax cervicositas populorum [efficere,] ut aliqua sibi objecta crimina sacramentis expiare contendat. Accidit ut quidam, cum ecclesiam fuisset ingressus, oppositum sibi crimen misera libertate defensare deberet, quo manifestissimus habebatur. Mox rigente lingua ita os ejus seratum est, ut nequaquam mendacii sui potuisset exercere actionem: sed quasi balantium ovium voces similaret. [eam recipit ad sepulcrum.] Adveniens autem ad hujus Confessoris tumulum, prosternit se ad orationem: ubi cum diutius jacuisset, tamquam si guttur ejus aliquis tangeret, ei visum est. Qui innuens Presbytero, cui ibidem Officium agendi fuerat cura commissa, manu ostendit, ut gutturi ejus signum Crucis infigeret. Quo facto iterum prostravit se homo ille, vacans orationi. Qui cum elevatus fuisset a pavimento, reddito vocis officio, omnia quæ sibi acciderant, proprio populis patefecit eloquio.

[4] [Ad illud fornicaturi,] Mulier quædam, dum turpe miseriæ suæ ludibrium, carnis vitio exerceret; invento cum quo flagitii hujus causa commixta fuerat, præ facinoris sui verecundia, basilicam S. Martialis uterque expetiit, ne publice a judicibus disciplinis subderentur addicti: & cum a custodibus fugitivo gradu evasissent, ad sepulcrum beati Viri pervenerunt. Nesciente janitore, intra claustra obserantur; quos non dubium est, miseriam suam ibi pertinaciter exercere voluisse. [divinitus ejiciuntur,] Qui non reserato ostio, non pariete transfosso, non fenestræ disrupto speculo, sed nutu divino expulsi, in quadam aquæ illuvie, quæ vicina eminus basilicæ apparebat, redeunte luce frequentantibus populis utrique reperiuntur stantes; ita ut detecta eorum miseria appareret, & beatissimi Viri virtus ostenderetur in factis.

[5] [Mulier ab hausto cum aqua serpente] Adjiciendum etiam est & illud, quod per eumdem Dominus operatus est. Mulier quædam, sitis ardore perculsa nocte, ut sitis incendium temperaret; sine lumine vasculum, in quo aquam hauserat, arripuit: & dum avidissime biberet, cum haustu aquæ bibit nesciens & serpentem: quem diuturno tempore gestans interius, cœpit ægrotare gravissime. Quæ beatissimi viri, [liberatur.] ut remedium sibi acquireret, basilicam adiit: ubi cum se orationi dedisset, commotis visceribus serpentem vivum evomuit; quo exempto, sanitatis commoda secum domum reportavit.

[6] [Crucem de sepulcro furatus,] Jungatur operi, quod præsens testatur auctoritas. Quidam de assistentibus Officio sancti Confessoris, nomine Marculfus, instinctu diabolicæ persuasionis armatus, cellulam in qua beati Viri clauditur sepulcrum ingressus, Crucem quæ supra sepulcrum ornatus causa dependebat, extensa manu clam furto substraxit. Quæ res ut claro miraculo appareret, compita diversarum provinciarum perlustrans, Crucem nundinariis protulit, datis pecuniis vendendam: sed nullatenus eam quispiam ausus est emere. Qui dum diuturno tempore vagaretur huc atque illuc, nec quidquam sibi prolatæ speciei proficeret pretium; [vendere nequit & refert.] in se reversus, atque conscio pudore perculsus, Crucem insuper & semetipsum loco, de quo male per blandientis inimici insidias, furtivo damno subtraxerat, post annum aut eo amplius, præsentavit: qui & professione sua causam sui operis publicavit; & publice satisfaciens, pœnitudinem admissi facinoris gessit.

[7] Ad huc recens virtutum clarescit insigne miraculum. [Vincti duo liberantur,] Contigit ut quidam publicæ manciparetur custodiæ, & adstrictus catenarum nexibus teneretur. Oppressis somno custodibus nocte evasit custodiæ, & basilicam S. Martialis adhuc vinculatus expetiit: ubi tactis liminibus, sed tamen seratis januis, ita vincula sunt comminuta, ut statim absolveretur adstrictus: quæ etiam catenæ, teste populo, appensæ cernuntur pariter & confractæ. Simili causa alter, dum ei colla ligno fuissent constricta, & ad custodiam carceris duceretur; invocans sanctum Dei Virum, illico lignum de cervice manibusque ejus evulsum est, ut liber videretur a vinculo, qui fuerat fortassis deputatus mortis eventui.

[8] Dum reliquarum virtutum facerem mentionem, oblata sunt mihi, [eriguntur contracti duo,] quæ paginis conscribantur. Cum sæpe se Vir Dei manifestis demonstrarit miraculis, hoc tamen recens testatur auctoritas. Venientes duo, unus a Turonorum civitate, alter hujus incola regionis, pari vocabulo utrique, nomine Domoleni, una debilitate membrorum percussi; beatissimi Viri memoriam adstrictis membris, ita ut manibus magis quam pedibus ambularent, pro restituendis corpori usibus, expetiverunt. Qui cœperunt se assidua frequentatione sanctis inferre liminibus, precantes ut venarum nervorumque connexio solveretur. Quorum pro qualitate suæ fidei membrorum debilitas reparatur: & qui fuerant alienis manibus vectitati, gressu proprio revertuntur a tumulo.

[9] Addatur & illud quod potest adjungi mysteriis. Cæcus e regione Bituricorum civitatis, [illuminatur cæcus,] pro restituendis sibi luminibus, duce prævio viæ proficiscens, ad locum usque delatus est, ubi sancti Antistitis assidue clarescunt miracula. Qui cum sancti Confessoris limina fuisset ingressus, bajulans pro luce tenebras, poposcit se exponi ad Viri beatissimi tumulum. Qui diutissime inhærens pavimento, lucem quam amiserat sibi reddi precibus postulavit. Cumque fletibus vacaret & gemitibus, ac sanguineis lacrymis genæ essent infusæ; cessantibus guttis, omne quidquid noxium fuerat mundatur ab oculis, & lux cæco redditur, cui fuerant dies longo tempore pro noctibus æstimati: & qui alieno ducatu ad sepulcrum beati Viri fuerat introductus, gressu proprio est reversus ad patriam.

[10] Quantum de virtutibus beatissimi Confessoris a fidelibus Dei famulis, [crebrescunt miracula.] fama promulgante, meis probavi auribus, acsi non perito sermone, huic paginæ adscribendum putavi: ceterum aliæ etsi occultæ sunt populis, Deo clarescunt; [aliæ] assidue sunt manifestæ in purgatione & in reparatione debilium, in sublevatione languentium, in diversis donis omnium sanitatum. Sit ergo communis oratio; ut cum in futuro examine Agni ab hædis, justi [ab injustis] suprema sorte distabunt; ipse perpurgandorum criminum maculis advocatus noster assistat, ut ipso patrocinante de sinistra transire valeamus ad dexteram, præstante D. N. Jesu Christo, qui vivit & regnat per omnia secula seculorum. Amen.

§. II. Miracula seculo VII, VIII, IX scripta.

[11] Cum D. N. Jesus Christus ad salutem humani generis in terras descendere dignatus est in carne humana, & discipulos suos docuit prædicare in universum mundum, dicens, Ite, [Claret sanctus in vita & post mortem miraculis.] docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris & Filii & Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: tunc B. Pettus Apostolus jure beatissimum Martialem, cum duobus Presbyteris, in Gallias ad civitatem Lemovicinam [misit] & eam sibi commissam jussit prædicare; ut populum, qui a dæmoniis in ipsa urbe vexabatur, & idola turpissima nescienter colebat, ad aram Christi Domini revocaret. Quod ipse infra paucorum dierum spatia, [secundum] ipsius jussionem, adimplevit: & in vita sua virtutes multas populis ostendit, & post obitum suum multa miracula per eum Dominus, in loco ubi ipse requiescit, dignatus est ostendere, cæcos illuminari [faciens,] surdos audire, & mutos loqui, manus aridas & membra dissoluta restitui, & qui a dæmonibus vexabantur, frequenter curari. Sed quia hoc in actibus suis scriptum est, studentes brevitati, repetere vitamus: sed quæ Dominus postea per eum operatus est, de multis aliqua, vobis indicare decrevimus.

[12] Cum quodam tempore Clotharius a Rex Francorum in suo regimine consisteret, [Ad Clotarium II missus pro Episcopo eligendo,] & secundum consuetudinem Pontifex Lemovicum civitatis defunctus fuisset; ad venerabile sepulcrum S. Martialis concives urbis ejusdem deprecantes venerunt, ut quem in ipsa urbe ad Episcopatus culmen ordinare deberent, ostenderet. Sic eis visum fuit, ut b Matricularium, qui & Custos sepulturæ ejusdem erat, ad ipsum Regem c dirigerent, & nomina conscripta de duobus Sacerdotibus, Compresbyteris ejus, cum honore d Regio mitterent; & quem ipse vel Optimates sui consentiebant, ipsum in præfata urbe secundum pastorale officium surrogaret. Sed vix prædictum Matricularium, nomine Lupum, e compellere potuerunt ut prædictum Regem adiret. Qui cum iter cœptum ad aulam Regis festinus ageret, multos obviantes de sua petitione rogavit, ut in auribus Regis eam innotescerent: sed nullus acquievit. Cumque ille cum lacrymis diebus ac noctibus Dei misericordiam & beatissimi Martialis intercessionem petisset, [per visum ostenditur Reginæ,] ut locum potuisset invenire, quomodo Regi suam petitionem innotesceret; accidit, ut subito febris validissima filium Regis invaderet, & eum vehementer flagellaret; in tantum, ut vix cognoscerent, utrum ejus anima in corpore ejus anhelaret. Cumque illius [mater] Regina f jejunium quotidianum cum gemitu & luctu celebraret, sic paululum aurescente cælo obdormivit; & ei visum fuit, acsi prædictus Sacerdos, qui ex cœnobio S. Martialis advenerat, ibidem Missam celebrasset, & Communionem in ore pueri posuisset, & quasi ipse expergefactus, Calicem complexasset, [Reginæ ostenditur sanans filium ejus ægrum:] & quod in Calice sacrificium habebatur, totum bibisset, & sic sanus factus restitutusque fuisset. Et cum fervore præfata Regina evigilans, cœpit diligenter inquirere, num de Galliis Lemovicum ibidem Sacerdotem reperissent. Sed cum a nullo de ejus habitaculo certum faretur, surgentes ministri circumcursare cœperunt palatii sui amœnitatem, ut si quispiam eum invenire potuisset, festine ad cubiculum, ubi puer fessus jacebat, introducerent.

[13] [quare requisitus,] Cum hinc & inde universa loca servi Regis perlustrassent, & ipsum non invenissent: Regina cœpit flere, & Dominum deprecari, ut ipsum famulum beatissimi S. Martialis ei ostenderet. Ipse vero hora diei nona, secundum morem, in oraculum Regis ingressus est; cumque preces cum lacrymis funderet, eumdem Optimates invenerunt, & velociter ante jam dictam Reginam ad cubiculum pueri perduxerunt. Et ipsa præsentialiter cognovit, quem in visu antea viderat; & provoluta ad pedes ejus, eum rogabat, deprecans ut festinanter Missam celebraret, & Communionem filio suo inferret. Sed & ipse cum lacrymis jussionem Reginæ implevit, & Communionem puero in ore porrexit; & amplexato Calice, totum quod ibidem Sacrificium invenit, velociter hausit, & sic sanus factus apparuit, quasi numquam infirmatus fuisset. [sanato puero donatur Episcopatu.] Et statim ad Regem Clotharium puerum sanum eadem hora detulerunt: & quantus ei dolor antea accesserat, tantum gaudium tam ei quam universis assistentibus obvenit: & per singula petitionem suam jam dictus famulus Dei in auribus Regis intulit: cui ipse percunctanti omnem petitionem suam adimplevit, & honorem quem aliis pollicitus fuerat, intercedente S. Martiale, sibi Dominus multiplicavit: insuper mandatum quod * optaverat secum detulit; & multis muneribus tam a Rege quam a Regina acceptis, una cum calice aureo, & in ipso nomen ipsius scriptum S. Martialis, plenum solidis aureis, direxit: qui usque hodie ministerio ipsius basilicæ cernitur adesse. Et ipse Dei famulus, qui cum asello humiliter ad aulam Regis perrexerat; prædictus Rex equum cum sella, laminis aureis mirum in modum composita, eum sedere fecit: & cum magno triumpho, intercedente S. Martiale, auxiliante Deo, accepto Pontificatus officio, reversus est in pace.

[14] Quodam tempore, cum Ebroinus g Comes Palatii, [Tempore Ebroini,] Major domus Francorum Regiæ, in aula Regis adesset, & omnes nequitias seu iniquitates, quæ universa terra fiebant, superbos & iniquos homines super eorum facinoribus [puniens,] viriliter supponebat; pax per omnem terram plena & perfecta adrisit. Tunc surrexit puer unus, nomine Lupus, qui & auctor nominis sui adesse voluit. [Hic accessit] ad Felicem, nobilissimum & inclitum h Patricium ex urbe Tholosanensium, qui & principatum super omnes civitates usque montes Pyrenæos, & super gentem nequissimam Wasconum obtinebat. Eo defuncto supradictum Luponem i Principem super se omnes statuerunt, [Vasconiæ Principatum adeptus Lupus, Regi Franciæ rebelat;] & omnes vagi profugique ad eum adhæserunt; & tanta turba apud eum assistebat, ut ex diaboli consensu illatio irreperet, ut Regem Francorum debellaret, & in sedem Regiam se adstare faceret, & cum universo exercitu iter arriperet, & illis in partibus festinanter incederet. Advenit, & Pontificem k ex ipsa urbe, & omnes concives ad se adunare jussit, ut fidem eorum extorqueret, & eos ad suum regimen perstringeret. Cum vero in cubiculum, ubi S. Martialis sepultura meruit tumulari, fuisset ingressus, cœpit perspicere ejus sepulcrum. Quod cernens, vidit ibi lumbare l aureum, cum pretiosis gemmis ornatum, & eum exinde cogitavit auferre. [& cingulum Sancto donatum tollere volens,] Sed cum ingressus ad limen ostii ipsius speluncæ esset, sic jubente Domino & intercedente B. Martiale, quidam homunculus ex ipsa civitate, cui nomen Proculus, arripuit gladium, & eum in cerebrum ejus defixit. Cumque sui sodales hinc atque inde eum sustentare cœpissent, de oleo beati Viri, quod in lucerna accendebatur, in ipsa plaga jussit deferri. Sed eadem hora, multis cernentibus, flamma cum fumo de ipsa plaga exsilivit; & tantus tremor ibidem advenit, ut vix aliquis ex ipsis concivibus noctem se speraret attingere. [graviter læditur.] Sed nutu Dei & intercedente beato Viro, hora nona diei, ipsis pax & gaudium inenarrabile advenit. Et jam palatium Regis Francorum, & omnes urbes & castella timor & tremor nimius & murmur ipsius invaserat, unde Domini misericordia, adjuvante & intercedente famulo Dei beato viro S. Martiale, pax restituta omnibus continuo fuit m.

[15] Nec prætereundum esse videtur, [Aurum de sepulcro Sancti furatus,] quod hujus Sancti meritis, circa quemdam hominem factum est, qui temere manu sacrilega furtim aurum, quod super ipsum pependerat, ausus fuit appetere. Nam cum inter populorum catervas, quorum frequentibus studiis hæc limina expetuntur, quidam rusticus, magis furandi studio quam causa orationis, ad nocturnum Officium advenisset, ac in sacris divinisque cultibus male conscius mixtusque vigilaret, suæ animadversionis non immemor; cum finito Officio eundum ab ecclesia videretur, ipse furandi deliberatione aditum investigans, egressis aliis, in cryptam, ubi conditum corpus sanctissimi Confessoris quieverat, introgressus, se in tertia cryptella, retro tumulum Ducis quondam Stephani n occultavit. Circumeuntibus igitur ecclesiæ loca custodibus, nullumque qui expelleretur videntibus, clauserunt pro solito januas. Quibus clausis atque seratis, post Matutinalem debitæ servitutis laborem, se sopori reficiendos dederunt. At latro, latibulo quo ante celabatur egrediens; poma quæ ibi odorandi gratia dependebant, suæ famis rabie, primo cœpit velut amens manducanda expetere; & sic ad rapienda aurea, quæ plurima tunc ibi & varia splendebant insignia, [eodem chirothecas refercit,] manum impavidus vulnerata mente porrigere; qua libere tantum sacrilegium sibi concilians, hirsuta manuum tegumenta, quæ manufollia rustice nuncupantur, pretiosis o periculis compos voti adimplevit. quibus usque ad summum expletis, ipsius cryptæ ostium petiit, velut factor criminis egressurus. Cumque cetera ecclesiæ ostia reserandi gratia circuiret, nullumque per quod egrediatur aditum invenisset; tanto dormiendi pondere est percussus, ut nec pedibus molem capitis sustineret. Cujus immanitate oblivia tantæ anxietatis, [qui ipso loco obdormiscens,] subjecta manufollia capiti exhauriens, dat ante ipsum cryptæ ostium membra somnifera pavimento, cœpitque perflare somnium stertens pectore toto.

[16] [a custodibus deprehenditur,] Quod expergefacti dum audirent stupidi janitores, quisnam in ecclesia remansisse, visuri, adeunt admirantes. Quem inventum dum calcibus ad evigilandum pulsarent; verbisque increpantibus, quare vel quomodo remansisset, edicerent; nihil econtra ille respondere tentabat, nisi ut dormire eum sinerent exposcebat. Quibus acriter ut se levaret instantibus, atque cur ibi obdormisset quærentibus; cum nullis monitis imperantium obediret, nec quidquam nisi quod somno gravaretur, quærentibus responderet; janitorum unus ei alapam non surgenti injecit. Cujus ictu manufollia, quæ sub capite auro fota posuerat, patefacta in pavimento ecclesiæ, acsi sacrilegii horrore impedita, ornamenta gemmarum in lucem coram testibus vomuerunt. Ad quod custodes domus expavescentes, latronali custodiæ eum mancipandum ira sæviente proclamant. Quam causam dum ad majores ecclesiæ detulissent, communi omnium ac generali sententia invenerunt, ut nullo humano judicio damnaretur, quem reum ultio detinebat divina. Unde beneficiis ei pro pœna criminis impertitis; [& prædā exutus, liber dimittitur.] & monitis salubribus (ceteris audientibus, in quorum pro exempli gratia concilio ductus est) ministratis, correctus, divino munere abiit, denuo, ne ceteri talia facerent, exemplum factus ac via salutis est. Quod factum virtutibus sanctissimi Martialis omnes qui aderant retulerunt; cujus providentia salutaris vesanam mentem rustici, in furandis quæ male concupierat ornamentis, permiserat satiari; & post actam malitiam, nequaquam, quo facilius sanaretur, immisso somno voluit occultari: quatenus & perversam suæ nequitiæ voluntatem rusticus cerneret, & accepto remedio misericordissimam Sancti hujus clementiam cunctis malevolis prædicaret.

[17] Erat ex familia hujus sancti Confessoris quidam nuper homuncio, [In globum contractus,] nomine Otrannus, ita omnibus membris debilis & contractus, ut quasi glomus lineus involutus, non homo sed ferinis monstris videretur simillimus. Cujus infelicitatis ejus proximi miserantes, in sportula virgea eum ad hujus Sancti limina detulerunt; spem in misericordia Domini Salvatoris habentes, ut per S. Martialis merita sanitatis ac incolumitatis reciperet gaudia. Ubi dum multis temporibus excubaret, & bonorum hominum eleemosynis pasceretur; nisibus quibus poterat, sæpius ad ecclesiam gressu testudineo se trahebat, & pro captu intelligentiæ, sibi a Domino sanitatem geminam anhelabat. Erant enim suprema macie membra miseri jacentis confecta; singula suis ossibus [hærentia,] & dira illuvie omne corpusculum occupante, vix in ore languido vox tenuis resonabat. Dumque tali ægritudine laboraret, [& ad sepulcrum excubans,] & prolixam miseriam condoleret; accidit ut plurima turba, orandi studio ad hæc limina veniente, hic inter languentes, quorum immensa agmina ad fores ecclesiæ excubabant, nocturnas causa suæ salvationis, vigilias expetisset. Quem dum nobilis quædam matrona inter reliquos cubantes conspiceret; timens ne calcibus multitudinis conculcaretur (quia, ut diximus, sicut catulus cernentibus videbatur) suorum manibus eum ad hospitium quo hospitabatur portari præcepit. Quæ dum signis excitantibus ad nocturnas vigilias, surrexisset, iterum suorum manibus fecit, quem ante tulerat, reportari; atque ne a populo læderetur, in crypta, ubi tunc temporis corpus S. Martialis p jacuerat, super pavimentum marmoreum præcepit poni.

[18] Ubi dum languidus, jactans membra collocata, quiesceret; medio jam completo nocturnali Officio, [magno cum cruciatu rectificatur,] cœperunt laxatis nervis se paulatim artus ejus erigere, & loca pristinæ sanitatis repetere. In quorum commotione durissimis æstuabat miser doloribus, & per pavimentum marmoreum in angustia maxima volvebatur: nulli enim, præ nimia lassitudine, palam vocibus suum dolorem querulus inculcabat; sed corporis torsionibus membrorum erigendorum maximum ostendebat dolorem. Virtute enim hujus sancti Confessoris & meritis, magnis corporis cruciatibus, ad erigendos nexus & nodos corporeos, torquebatur; & quasi quibusdam angustiis internis externisque, cælesti medicamine sanabatur. In quo aliquamdiu dolore gravissimo demoratus, dum super pedum plantas, quia caro ossibus deerat, per se stare non posset, erectisque juncturis ambulandi officium adhuc penitus non haberet; intrante Custode, qui tum temporis fuerat, & solicite hæc vidente, [& necdum suppleta carne aufertur adhuc debilis.] cum eum intellexisset cælesti visitatione curatum, & per merita Sancti in pristinam suam sanitatem erectum; humeris propriis, ab interioribus cryptæ, populis extulit ad videndum. Quem omnes qui ante noverant intuentes, dabant gratiarum actiones Domino Jesu Christo, qui per sanctum suum Antistitem tanta & talia in populo suo non desinit quotidie operari miracula: cujus si virtutum insignia, quæ per eum divina pietas assidue innumera operatur, dicere cuperemus; aut ariditas nostri sermonis non posset excolere, aut memoria retinere.

[19] [Ex Ludovici Imp. militibus unus,] Quodam denique tempore, residente Ludovico q Imperatore, cum magno Francorum exercitu, Geguntiaco r Palatio; plurima circumquaque loca vicina in rapinis & prædonum pascuis, quæ supradictus devastabat exercitus, vexabantur: erat enim usque ad hanc urbem Lemovicinam Francorum diffusus exercitus, & circumquaque residens, equis segetes & pascua depascebat. Nulla enim Sanctorum reverentia, quorum pignora urbs nostra excolit, eos ab hac populatione, licet pacifice ac religiose quasi naturaliter habeantur, frenabat: quippe quorum merita nec legerant, nec miraculis coruscantibus cognoscebant: [segetem monasterii demessurus,] qua de re sine differentia, etiam hujus sancti Confessoris segetem, cujusdam Franci famulus expetens, falce metendam adierat. Quam dum sine respectu divino carperet, & pugillarem manipulum abscidisset; acsi injuriam Sancto Dei faciens, cui in colligenda segete nullum honorem præsumptuosus detulerat, manum cum manipulo contractam aspexit. Qui dum facti pœnitens, [utraque manu contrahitur;] vellet ab altera jam pavidus falcem projicere, & hanc simul obriguisse stupidus miratus indoluit: erat enim juxta murum, quo ipsum monasterium cingitur, campus aquilonaris, ubi divina ultione messis populator famulus horrescebat confusus.

[20] [&, sociis pro eo satisfacientibus,] Quo facto, Franci, qui audierant vel viderant, conturbati, non modica turba ad spectandum miraculum convenerunt. Ubi dum stupentem suæ gentis hominem conspexissent, & contractum ambabus manibus condolerent; ac lumine viduatum conspicerent; communi satisfactione suæ humilitatis ei implorare veniam, qui percussus fuerat, prudenti consilio elegerunt. Tunc discalceantes se pariter, cum magna mentis humilitate & ardentibus cereis, medium ipsum qui percussus fuerat, ante hujus Sancti præsentiam, nudis gressibus adduxerunt. Ubi dum lacrymabiliter veniam pro ignorantia suæ negligentiæ implorarent, non destitit solitam pius athleta Domini conferre postulantibus pietatem: nam & pro quo rogaverant sanum & incolumem reddidit, & suam ita eis cognitionem ab ipso tempore largitus est ac donavit, ut nulla in pascuis ac segetibus ejus deinceps a Francis hæc videntibus populatio inferretur. [sanatur.] Ita enim ab eis in omnibus venerabilis postea fuerat & colendus, ut sibi invicem prædicarent, ne ullus suorum in rebus sanctissimi Martialis aliquid tollere aut accipere, sine digno pretio, præsumpsisset.

ANNOTATA D. P.

a De Prologo nolim spondere, eum primi Auctoris esse. Clotharius, natus paulo ante mortem patris an. 584, primum cepit Monarchiam, mortuis patruelibus, an. 614, ætatis suæ 31. Sub hoc autem fuisset mortuus Episcopus Asclopius, seu Asclepiodorus, relatus in Martyrologio Lemovicensi ad 23 Decembris.

b Ms. nostrum membraneum, Mathuranum, Ultraject. Marcirarium: utrumque, credo, ex abbreviatura male intellecta: cum enim hic ipse missus, dicatur renuntiatus a Rege Episcopus, nec alius quam Lupus infra nominatus, apparet erratum esse in transcribenda hac voce. Est autem Matricularius ecclesiæ, vulgo Marguiller, penes quem est Matricula Clericorum, viduarum ac pauperum, ex proventibus ecclesiæ alendorum.

c Codex noster importune hic addebat, Lupi & Compresbyteri ejus.

d Ultraject. cum muneribus copiosis.

e Hoc nomine dictus Episcopus (nam infra eidem dicitur Episcopatus collatus a Clothario) invenitur an. 638 subscripsisse fundationi Solenniacensi.

f Præter Haldetrudem, incertum est, an concubinam, an uxorem, habuerit Clotharius II, Bertrudem, unde genuit Dagobertum I, monarcham denique etiam ipsum: ipsa autem obiit anno 36 viri sui, id est Christi 619: post quam ducta Sichildis, Charibertum, Regem postea Tholosanum, ei peperit, defunctum anno 637, relicto filio. Utra autem Regina & consequenter utrius filius hic imelligatur, non divino. Clotharius ipse anno 628 obiit.

g Ebroinus sub Clothario III officio illo cœpit fungi; laudatissimus initio Princeps, sed Clothario mortuo anno sui regni 5, Christi 664, plurium turbarum causa & auctor, tandemque occisus an. 688.

h Ms. Membraneum, Papam: quo nomine nullus Tolosæ Episcopus fuit, nec si fuisset, tanta ei potestas secularis convenisset; itaque reposui Patricium;

i Historia expeditionis, a Rege Gotthorum Wamba an. 607 ductæ in Galliam, pluribus nobis describit turpem fugam Lupi, tunc Ducis Francorum, qui videtur hic indicari.

k Inter Willegisilum pro anno 630 notum, & S. Erembertum pro anno 690, videtur aliquis anonymus interponendus.

l Lumbare, id est cingulum, quia lumbis adstringatur: de quo multa erudite Cangius in Glossario.

m Hic desinunt miracula, in Ms. Ultrajectino passim abbreviata, & stylo diversa.

n Ejus fortassis, cujus nomen argumentum præbuit fabulosis sancti hujus Actis.

o Manufollia, Chirothecæ, necdum alibi nobis lecta sunt: suspicari quis posset, Muffularum nomen, vulgo Moufles, hinc natum esse.

p Hic indicatur Translatio aliqua sancti corporis, postquam hæc acta sint; quod infra clarius dicitur num. 21.

q Ludovicum Pium intelligo, Caroli Magni filium, qui an. 813 a vivente adhuc patre declaratus Imperator, cum exercitu in Aquitaniam rediit, eam contra Saracenos defensurus.

r Idem est in Ms. Tornacensi. Bernardus Guidonis apud Labbeum tom. 2 bibliothecæ pag. 266, palatium Johanneciacum nominat; ipse, Jogunciacum in parenthesi substituit. Valesius in Notitia Galliarum agnoscit, ita legi in Vita S. Genulfi; interim non dubitat, quin sit Jucundiacum Palatium, in Vita Ludovici Pii, pro anno 796 commemoratum, ut in territorio Lemovicino situm; alibi corruptius, Andiacum, vulgo Joac.

* portaverat

§. III. Miracula post annum DCCCLII facta & a coævo scripta.

Hæc sunt ex multis pauca miracula, quæ pro merito Confessoris sui S. Martialis Dominus operatus est post Translationem corporis ipsius a, anno Incarnationis D. N. Jesu Christi octingentesimo quinquagesimo secundo, [Scribit Auctor suo tempore curatos varios,] Indictione XV, regnante per provincias piissimo Galliæ Rege Carolo, filio Ludovici quondam Augusti, suffragantibus meritis & orationibus beatissimi Martialis Confessoris Christi; super diversos infirmos, in diversis locis, virtus divina pollere cœpit; præcipue tamen circa basilicam, ubi pretiosum corpus illius requiescit; adeo ut & videntes & audientes huc illucque attoniti mirarentur populi; fitque ibi concursio populorum pene totius provinciæ; nec solum concives, verum etiam aliarum, quæ vicinæ sunt [provinciarum] habitatores, ardenti amore illuc properant. Inter quos & multitudo languentium concurrit, precibus & meritis illius desiderantes sanitatem recipere. Sed quia cuncta, quæ ibi a Deo acta sunt, præ multitudine, enarrare non possumus; ex his vel pauca commemoremus: neque enim alia a nobis dicenda sunt, nisi quæ aut oculis vidimus, aut a probatissimis viris cognita certissime scimus.

[22] Quidam namque vir, nomine Petrus, qui & auditum pariter & loquelam amiserat, [ac sigillatim, mutum & surdum,] ab eodem populo ad basilicam supradicti Viri sancti venit, confidens de misericordia Dei: qui mox ut ingressus est sepulcrum, ubi ipse dudum quieverat, statim auditum recipere meruit. Mulier Fredildis b nomine, quæ Petragorico solo oriunda fuerat, filiam habebat nomine Ingelradam, quæ a nativitate sua officio linguæ caruerat; & cum per viginti & eo amplius annos per diversa loca, ubi corpora Sanctorum quiescunt, eam circumduxissent, nihil profuit. Cui quadam nocte revelatum est in visu, [mutam a nativitate,] ut a sepulcrum præfati Confessoris veniret, ibique hoc quod quærebat impetraret. Quod cum fecisset, etiam antequam ad ecclesiam pervenisset, insolita lingua Deum laudare cœpit.

[23] Restat namque ut & illud ad medium adferamus, quod in ipso tempore, in alium Dominus operatus est. Vir quidam nobilis [Bernoldus nomine] in ipso Lemovicino pago, [energumenum,] filium habebat adolescentem, nomine Warnaldum, qui a spiritibus immundis vexari consueverat; & ad tempus quidem cum patre manebat; ad tempus vero ignorante patre fugiens, silvas, montes, vallesque vel præcipitia gyrabat. Qui etiam curam gerens erga filium, quadam die montes vallesque cum familia perlustrans, comprehendit eum; statimque eum & ad ecclesiam Viri sancti venire coëgit: sed ad eam antequam perveniret, sensum & intellectum recipere meruit.

[24] Eodem nempe tempore, morbus qui podagra vulgari locutione dicitur, multitudinem populorum percussit; adeo ut manus & pedes illorum, [multos podagra curatos,] vasto incendio c cremando, ad nihilum converterentur: ex quibus etiam multi ad præfatam ecclesiam delati sunt, qui etiam sanitatem recipere meruerunt. De quibus etiam fuit mulier, nomine Ermenildis, quæ etiam a supradicto malo in pede percussa est: & iterum ad sepulcrum beati Antistitis fugiens, sanitatem non minus accepit: quod usque tertio factum est. Huic contigit, ut in sanctissima nocte, [uni apparente Sancto,] qua nativitas nostri Redemptoris erat celebranda, canentibus ejusdem ecclesiæ Monachis obdormiret; dictumque est illi in somnis, ut linteum, quod ad operimentum gerebat, Monacho qui ad officium prædicationis erat constitutus, cum candela deferret, & mox sanitatem acciperet. Cui visioni certissime credens, statim ut dies perfecta venit, quod dictum ei fuerat, absque aliqua dilatione implevit; & ita quidem sanata est, ut ulterius nullum malum in pede sentiret.

[25] [cæcam item bis illuminatam.] Interea non est prætermittendum, quod in alia muliere Dominus ibidem operatus est. Puella quædam, Christiana nomine, ex solo Petragorico, filia Daiberti d a nativitate lumen non viderat: quæ audiens miracula eo in loco, per merita beati Viri fieri, ardenti animo ibidem venit, & lumen quod non viderat, vidit. Quæ repleta gaudio, percepto lumine, indiscrete revertere ad propria tentavit. Sed antequam ad domum propriam perveniret, perdito lumine quod acceperat, prout fuerat, in tenebris remansit. Sed non dubia de Dei pietate, summa cum velocitate, ad sepulcrum Viri Dei iterum pervenit; & lucem, quam prius acceperat, iterum accepit.

[26] Eo namque tempore circumquaque Gallia Aquitanica a Normannorum e graviter vastabatur gente: [in irruptione Normannica] qui pene omnia usque ad internecionem vastantes, quæ circa maritima fuerant; securitate accepta Lemovicas usque pervenerunt: cernensque populus terræ illius, se vim illorum ferre non posse, maxime quia inter se divisus tunc erat, relicta civitate huc illucque dispersus est. Quibus diebus in prædicta civitate quidam homo, nomine Elisæus erat, qui ex Albiensi solo ad sepulcrum beati Viri aliorum manibus fuerat delatus: cui obtigerat, ut die Dominico, dum somnum caperet circa medium diem, [paralyticus ab annis 8,] sicut ipse narrabat, officium eundi atque motum dexteræ manus perderet, maneretque sine gressu atque officio manus per octo annos. Poscebat autem per multos dies intercessionem beati Præsulis, frequentans illius basilicam. Fugatis siquidem civibus, cum nullus ei in eundo misereretur; nimio terrore permotus, metuens ne civitas, juxta [morem] ipsorum barbarum, ureretur igne, & ipse cum ea; [solus derelictus, non læditur:] divino nutu, una tantum manu atque genibus reptans, a civitate in plateam se subtraxit. Illisque circumeuntibus ac gyrantibus civitatem, ita ut pene pedum eorum calcibus tunderetur; sic divina eum protexit gratia, ut non homo ab eis, sed bellua vel aper videretur: & plurimis in civitate prȩsumptive remanentibus interfectis, iste illæsus permansit. Recedentibus vero illis a civitate, atque ad ea unde venerant revertentibus, & concivibus remeantibus; ipse aliorum manibus, ad sepulcrum prædicti Confessoris, iterum est deportatus. Non multum vero postquam una parte reversi, ibidem Dominicum solenniter ducerent diem; peracta hora Tertia, pulsatis juxta morem omnibus ad divinum Officium signis, simul & nos Deo laudes agere cœpimus; & Deus, per merita sanctissimi Viri sui, huic sanitatem tribuere: [ac denique ad sepulcrum sancti relatus, sanatur.] & sic divina ordinatione peractum est, ut una hora & agentes Missarum solennia finem facerent, & illius infirmitati Deus terminum daret; ut qui die Dominico, circa meridianam horam, a dæmone fuerat dormiens percussus; in ipsius Resurrectionis die, non dormierit; sed vigilans, atque in oratione persistens, circa horam tertiam, per virtutem sancti Spiritus, nec non & meritum nostri Confessoris, propriæ restitueretur sanitati; & ipse qui suis viribus ad audienda Dei beneficia venire non poterat, corporis recepta sanitate, gressibus propriis, quo voluntas eum duxit, properavit: quem postmodum inibi frequentantem, longum f crevimus per tempus.

[27] Inter cetera virtutum suarum insignia, beatissimus Dei athleta Martialis, unum quod præcipue nostro in tempore gessit, [Ludovico Juniore A. quitaniam invadente,] stupendum visu miraculum, non est silentio transeundum. Cum fraternam pacem Ludovicus, filius Ludovici Regis Germanici, irrumpendo g Aquitanicos fines, divideret; & patrui Caroli gubernacula sibi vindicare, & ad se transferre moliendo præsumeret; tyrannico more, ut in tali militia assolet, per hujus regni civitates & loca plurima, cupidus gloriæ, ferebatur. Cujus illicitos conatus perniciosa cohors subsequens imitata, agrestem manum cum urbanis populis, milite nefario devastabat. Erat enim ex Francis bello potentibus ac Toringis, Alemannis quoque ac Bajovariis promiscuæ multitudinis commixtus exercitus; nec erat, cunctis properantibus ad rapinam, reverentia aut modus temperans aut honestas. Quorum quidem unus, genere nobilis Alemannus, [militum unus insolentior,] nomine Scrotulfus, dum in temeraria populatione præstantior, sine moderamine moribus indomitis grassaretur, ita quidem ut nec calce ecclesiarum ostia effringere formidaret, consona divinæ ultionis sententia, enormiter in toto corpore est percussus. Quod cum sui & omne sociorum ac propinquorum collegium tristi contemplaretur intuitu, & gemebundo pectore lamentaretur; vexationis illius magnitudinem, sancti hujus Martialis Antistitis meritis sacris & intercessionibus, judicaverunt absolvi. Erat quippe dolor intolerabilis & viscerum cruciatus enormis, in tantum quidem ut omnium membrorum destitutus officiis, vitalis animus solo palpitaret in pectore, [totus exanimatur;] & sola imago mortua cerneretur [potius,] quam aliqua pressura infirmitatis. Visum enim cum auditu perdiderat, & consueta locutio cum omni (ut dixi) membrorum naturali motu defecerat; adeo ut toto corpore rigidus, immotis palpebris jaceret & apertis luminibus.

[28] [qui commendatus a Rege S. Martiali, Is. 28, 29] Talem itaque, id est omni parte emortuum, ad hujus Sancti venerabile ac salubre sepulcrum, collegarum tristis societas eum detulere curandum. Jacebat denique miserabilis, ac ab omnibus intuentibus mirabilis & plangendus: & sola, teste Propheta, vexatio intellectum dabat auditui. Mirabantur enim eum inter ceteros venientes Episcopi, & præ nimia tormentorum dolorumque pressura, stupore horribili aderant, hujus cladis & pestilentiæ trepidi patratores. Quod dum ad aures Regis sui, non solum propinquorum, sed & aliorum videntium relatio retulisset; rogaverunt ut ipse pro illo Monachos hic Deo servientes expeteret, ut pio Domino & sancto ejus Pontifici Martiali orationem petititonis funderent, & parentum lacrymis condolerent. Quod dum sanctum est, cum magna devotione & fide, ante hujus Confessoris sepulcrum prostraverunt sanandum. Interea dum post cursus rapidos & nefanda molimina, Carolus Rex cum Francis adveniens, junctis armis Aquitanicis [Alemannos] expulisset, [& per 40 dies ad sepulcrum delatus,] nepotemque fuga præcipiti propria repetere compulisset; ingravescente morbo pestifero, pervasor hic unus, cum paucis dumtaxat hominibus suæ servitutis relinquitur; & [propter] malum quod sociorum consensu peregerat, hic anhelis gemitibus solo pœnaliter angebatur. Ubi dum premente ægritudine excubaret, & suorum manibus ante sanctissimi Confessoris sepulcrum frequenti solicitudine in vehiculo portaretur, quadragenario & eo amplius dierum spatio laborabat, in quo nihil alimentorum perceperat, præter aquam frigidam, quam cum fistula labris imposita pœnaliter deglutiebat; neque eum ad secessum ulla naturalis necessitas impellebat; quem præter aquam (ut diximus) nulla corporalis comestio sustentabat. Frequens circa eum suorum devotio, ad Missam & Horas vespertinas specialius præ ceteris Horis, per omne supradictum spatium, eum quotidie in sella gestatoria rigidum deferebat; & præsenti obsequio & cura pussima, ut Domini misericordiam reciperet, exorabat.

[29] Tanto autem in hæc satisfactione tempore prætermisso, cum jam nulla apud humanos animos de ejus recuperatione spes ulterius haberetur; [tandem apparente sibi sancto,] solita hic Confessor Domini pietate, non destitit, suarum intercessionum remediis, eum misericorditer visitare. Nam cum pro more, die quodam ante sepulcrum ejus, manibus portantium portaretur; & sola cælestis medicina, votis bonorum hominum, & ipsorum hic tum degentium Monachorum, crebris & compunctivis orationibus, & jam quasi in ultimo, quæreretur, visa ei adstitit hujus sancti Confessoris præsentia. Videbatur illi vestimentis ecclesiasticis Pontifex, & dignitate sacerdotali Episcopus, qui manu sacratissima debilem per mentum accipiens, eum, ut sibi videbatur, ad adorandum Dominum incurvabat. A qua, ut credi fas, felici visione evigilans, nisu languido ac ægro conamine, prout in somnis viderat, [sanitati redditur.] se pavimento sternere, ac strato corpore Dominum adorare tentabat. Cujus voluntatem nutu famili intendentes qui aderant, ante sepulcrum velociter eum famulanti obsequio prostraverunt. Ubi dum jaceret extensus, reddita voce patria, Dominum & Sanctum ejus Martialem Pontificem, gratias referens, paulatim cœpit supplicando collaudare: statimque visum cum auditu recipiens, supernum auxilium datis gemitibus anhelabat: & sibi pristinam cum futura correctione salutem, verbis ac votis quibus poterat, exposcebat. Quod adstantes famuli dum viderent, & subita & insperata lætitia replerentur, cœperunt ritu & lingua barbarica, quod eorum dominus loqueretur, clamare. His auditis, Monachi, qui in sacris vigiliarum Officiis excubabant, nimio pro ostenso miraculo exultantes gaudio, signorum crepitu famam tanti operis divulgando, Domino laudes hymnidicas, pro viri hujus incolumitate, cecinerunt.

ANNOTATA DP.

a Incertum mihi est, utrum prioris Paragraphi clausulam hic habere nos dicam, an præsentis initium; cum appareat, priorem quoque scriptum esse post Translationem. Lombardellus in Append. ad Vitam Italicam cap. I, factam Translationem, ait, annis 600 post Sancti mortem, adeoque seculo 7, in ejus sententia, mortem illam adscribentis seculo I; idque ad novam ecclesiam, Deiparæ & S. Stephano dicatam, quæ hodiedum dicitur S. Martialis. Utinam certius aliquid & antiquius de illa haberetur. Unum ex num. 33 dicere vossumus, factam ante obitum aut etiam ordinationem S. Eligii, qui post medium istius seculi, Reliquias aliquas S. Martialis Parisios intulit, in ecclesiam ipsi istic dicandam.

b Hujusmodi passim sunt ceteræ Translationum particulæ; ubi Namque & Nempe &c. degenerant a propria significatione. Quod autem hic refertur miraculum, etiam occurrit in Ms. Tornacensi (unde hic supplevi nomen patris) & ubi filii nomen scribitur Walvardus.

c Potius Sacer ignis talis morbus diceretur: & sic reipsa morbum hunc appellat auctor Ms. Tornacensis; & ibidem dicitur morbus ille grassatus in Axia, vulgo Aixe, quæ Lemovicis distat una leuca trans Vigennam, utrique loco præterlabentem.

d Melius Daiberti, quam Dalberti, quod & Dagoberti scribitur, in Ms. Tornac.

e Cœperunt Normanni Gallias infestare, classibus piraticis advecti, jam inde ab an. 840, annuis incursionibus molesti.

f Id est, Vidimus, quasi præteritum a Cerno, video.

g Venit Ludovicus nepos Caroli Calvi in Aquitaniam an. 855, rebusque non ex voto fluentibus, sub Antumnum rediit unde venerat. Ms. Tornacensis scriptor compendium quærens, dispendium historia fecit, quando scripsit rem actam, tempore Ludovici Regis, cum post mortem Caroli patris regnum occupare vellet.

§. IV. Alia miracula ex Ms. Tornacensi, eruta a Fr. Josepho Ign. de S. Antonio Carmelita Discalceato.

[30] Tempore Basilii a Imperatoris, tres Nobiles, de quadam civitate b Tarascone, quæ est ultra civitatem Tholosæ itinere trium dierum, ob devotionem, B. Martialis limina visitabant. [Surdus & mutus, in via repertus,] Quibus in via procedentibus, quidam juvenis, ab utero surdus & mutus, eis in via affuit; & quibus poterat nutibus rogare cœpit, ut eum secum ducerent. Cumque hoc propter onus itineris facere recusarent; unus ex ipsis compassus dixit; Non dimittamus istum, vult enim ire ad Apostolum, petiturus ejus auxilium. Duxerunt autem illum per diem, & in nocte faciebant sibi signa, quod rediret ad propria. Renuebat mutus, & quibus indiciis poterat flagitabat, quod eum secum ducerent, ad quod obtinendum se in terra humiliter prosternebat. Compassi igitur sibi duxerunt eum, & cum ad civitatem Petragoricam pervenissent, tamquam saluti propinquior, majora signa lætitiæ prætendebat; [& ad sepulcrum ductus,] & quanto civitati Lemovicensi, quam numquam viderat, propinquabat, tanto in facie lætior videbatur, & suorum ductorum obsequiis apertissime occupabatur. Cum igitur coram sepulcro B. Martialis venissent, cœperunt pro muto suo S. Martialis clementiam instantius flagitare, [erumpente per organa sanguine gratiam obtinet:] & mirabilia quæ faciebat in aliis, allegare; orantes B. Martialem, ut ostenderet in hoc muto, quod possent in suis partibus enarrare. Mirabile dictu! juxta pullorum cantum, vigilantibus omnibus & laudes Matutinales cantantibus, abundantia magna sanguinis per os, & nares, & aures ejus exivit, & auditum & loquelam mutus continuo recepit: & qui mutus venerat, laudes Apostoli magnifice decantabat. Hoc autem miraculum scripsit, qui sanguinem in genis ejus recentem vidit.

[31] Quidam puer de Alvernia, qui fuerat mutus a pueritia, [item puer mutus.] a parentibus ad S. Martialem est adductus, & ibidem cum cuitodibus derelictus; qui puer diu Lemovicis perseveravit, nec loquelam recuperavit. Tandem cum populus festivitatem B. Martialis quadam die ageret, & puer juxta sepulcrum B. Martialis oraret; sanguinem ab ore evomuit, & continuo loqui cœpit: qui puer postea non apparuit, sed sanguinis vestigia remanserunt, & os hominis & vestes sanguine sunt aspersæ.

[32] Quidam homo de diœcesi Petragoricensi, dum quadam die in quodam fonte se lavare vellet, [Vir quidam viso spectro excæcatus,] inimicus in fonte, in similitudine cujusdam mortui, apparuit; & aqua in oculos ingesta, visu oculorum eum privavit. Cumque diu cæcus fuisset, & divinam clementiam pro recuperandis luminibus frequentius invocasset, oculos amissos hoc modo recuperare meruit. Videbat siquidem per per tres noctes in visione, quod erat in quodam palatio in civitate Lemovicensi coram B. Martiale; ubi recuperabat oculos perditos virture beatissimi Martialis. Cum igitur cuidam litterato visionem retulisset; monuit ille vir eruditus, ut continuo viam aggrederetur, quod & fecit. Nec in via auxilium sibi B. Martialis defecit. Nam cum ad desertos quosdam vicos venisset, [in itinere ad Sanctum divinitus alitur,] & quasi fame periret; non inveniens hospitium, intravit quemdam clibanum, ubi duos panes miræ magnitudinis & dulcedinis invenit, ex quibus per totam viam se refecit; quæ provisio in firma spe recuperandæ sanitatis eum mirabiliter confirmavit. Dum igitur ad civitatem Lemovicensem pervenisset, & orationem fundere non cessaret, differebatur ejus curatio, ut majori stupenda miraculo videretur. [& apud eum illuminatur.] Continuante ergo cæco precum instantiam; in media Quadragesima, die quadam Dominica, de ejus oculis aqua fervens & fumosa abundantius emanavit: qua cessante, lumen perfecte rediit oculorum; & ad terram suam rediit videns, qui cæcus venerat ad terram alienam.

[33] Quodam etiam tempore contigit, quod B. Eligius capellam, [Dum illius Reliquiæ Parisiis portantur,] prius constructam in civitate Parisiensi in honorem B. Martialis, quæ quasi lapsa & destructa fuerat, renovavit. Renovata igitur ecclesia, & plumbo etiam cooperta, cum magna multitudine comitantium, Reliquias B. Martialis B. Eligius c ad renovatam ecclesiam voluit deportare. Cum igitur rectius ire posset, ante carceres, ubi septem homines detinebantur vinculati, voluit cum Reliquiis beati Martialis suum transitum facere, non dubtans quod in honore dictarum Reliquiarum Dominus sua solita mirabilia bilia indicaret. [ad ecclesiam a S. Eligio dedicandam,] Portantur ergo Reliquiæ; & egregius Confessor Eliguis, velut alter David ante arcam, coram Reliquiis B. Martialis corde & corpore exultabat. Cum igitur portans Reliquias ante carceris januam advenisset; non potuit se movere, nec passum facere; omnibus qui aderant instantibus, & compellentibus ut procederet, & Reliquias deportaret. Confessus est igitur qui Reliquias portabat, [solvuntur vincula captivorum.] se non posse pedes movere. Cumque omnes starent attoniti, statim levis tonitruus cœpit in carcere audiri, ab imis concuti, & vincula & compedes cœperunt disrumpi; & confractis seris & clausuris januæ aperiuntur; exeunt captivi; & ecclesiam ingredientes, B. Martialis mirabilia prædicabant.

[34] Dominus etiam Joannes Geraldus, d Episcopus Agennensis, [Episc. Agennensis curatur a febri:] retulit; quod cum de febre quartana infirmaretur, & in plena hieme multum affligeretur, & nullum posset cum mediis curationis remedium invenire; S. Martiali promisit cum summa devotione, quod si quartana eum dimitteret, quolibet anno cum oblationibus ejus ecclesiam visitaret. Quo voto emisso, finita febri quartana, continuo liberatus est; & ex tunc B. Martiali familiaris extitit & devotus.

[35] Alio quoque tempore, cœpit urbs Parisiensis tota valido ignis incendio concremari; nam flammæ ferebantur undique, [invocante ipsum S. Eligio restinguitur ecclesiæ ejus incendium:] & tam prope monasterium B. Martialis globus ignis singula devastabat, & prope erat, ut basilicæ tegumentum, (quod B. Eliguis fecerat plumbeum) funderetur. Quod videns B. Eligius, B. Martialis auxilium invocavit; clamans, quod si B. Martialis ecclesiam suam cremari sineret, numquam ipse, qui eam semel reparaverat, repararet. Confestim igitur flamma in partem oppositam dirigitur, & B. Martialis ecclesia ab incendio liberatur.

[36] [in remedium ignis sacri] Quodam tempore, invalescente iniquitate, & refrigescente caritate, ira Dei peccatis exigentibus cœpit in populum desævire. Nam per omnes partes Aquintaniæ & Galliarum, ignis cremabat homines & mulieres, pueros & virgines atque senes. Non parcebat divina ultio ætati: nam in hoc adurebantur digiti, in alio manus, in alio brachia, in alio pedes & tibiæ, in alio ceteræ partes corporis ignis incendio cremabantur Et si propter * refugium in loco doloris liquor aquæ poneretur, magis ac magis dolor augebatur, & fumus fœtidus emittebatur, qui aërem corrumpebat. Consulunt Præsules, quid facto opus sit: & tandem consilio definito una est vox omnium, [decernitur elevatio corporis:] quod ad patronum Aquitaniæ B. Martialem pro auxilio recurratur, & corpus ejus de terra elevetur, ut ejus patrocinio omnis infirmitas expelleretur. Conveniunt Episcopi, confluunt populi; & ad locum, ubi corpus erat, accedunt: terra concutitur, aër suavitate odoris repletur: erigitur sancti Apostoli corpus, sanatur circumstans infirmus populus; & Sancti corpus desertur exterius, ut, qui accedere non poterat, [& delatio in montem.] sanaretur. Portatur ad montem, qui ex tunc Mons-gaudii est dictus, & omnis adstans populus est e sanatus. Gaudent sani populi, & magnificant laudes Apostoli, qui conferre potest infirmis sanitatem corporis. Redeunt Episcopi, redeunt populi, prædicantes ubique terrarum miram Apostoli potestatem.

[37] [Engolismensis adolescens] Traditur ab antiquis, quod dum B. Martialis iret in Mauritaniam, transivit per diœcesim Engolismentem f, ubi ecclesia tunc g fuit in ejus honore fabricata a Christicolis; in qua sunt Reliquiæ de capillis ejus; in qua est Deus mira in ejus honore continue operatus. In illa autem terra quidam Miles, juvenis corpore, qui diu vixerat impudice, a malignis spiritibus vexabatur: tantis enim furiis agitabatur, ut se ipsum dilaceraret, & catenis ligneis stringeretur. Ad multorum igitur Sanctorum limina a parentibus fuerat deductus, nec per aliquem sanitati fuerat restitutus; imo dæmon clamabat per os ejus: In vanum, miseri, laboratis; non enim est in Aquitania Sanctus, qui me possit expellere, nisi unus. Cumque sub conjuratione Crucifixi, nomen Sancti illius requireretur; [propter luxuriam obsessus a novem dæmonibus,] dæmon compulsus ait: Priceps vester Martialis, qui novem ex sociis, primum ex urbe Hurdeg h, tandem ex Mauritania, dum viveret, expulit, & in infernum cruciandos misit. Nos autem in isto homine novem sumus, & B. Martialem multum timemus. In crastinum miser ille obsessus ad ecclesiam prædictam adducitur, & a dæmonibus ante ostium pronus quasi mortuus projicitur, & vox dæmonum terribilis in ecclesia auditur: Quare, [a solo Martiale ejiciendos se fassis,] Hebræe Martialis, nobis tanta tormenta impendis? quare carnem luxuriosam defendis? Sic igitur miserum hominem per dies quindecim vexaverunt, nec recreari cibo vel potu permiserunt. Quibus completis, hora tertia, sanguine per os ejus emisso, ab eo recesserunt, non in eo ulterius reversuri. Cecidit homo in terram, & velut mortuus apparuit usque in horam nonam. Cum ergo amici omnia funebria præparessent, & eum, ut moris est, vellent tradere sepulturæ; continuo surrexit sanus, ciboque & potu recreatus, dixit, se, a novem æthiopibus [deductum] ad os cujusdam profunditatis inferæ, [eodem conspecto liberatur.] unde flammarum fœtor exhalabat: cumque ibi profundummer mergi debuisset; per quemdam indutum lineis & veneranda canitie, qui lilia in dextera manu, virgam ferream in sinistra gestabat, fuisse liberatum. Qui virga ferrea æthiopes percussit in cervicibus, & demersit in inferioribus putei, & animam jussit redire ad corpus, injungens ut ab immunditia abstineret. Nec dubium, istum fuisse S. Martialem, qui erat indutus lineis, propter Apostolicam dignitatem, & virgam ferream [tenebat, propter eam] quam habet super dæmones auctoritatem.

[38] Quædam etiam de Lemovicis oriunda, corpus suum dedit nimiæ voluptati, [item energumena.] propter quod fuit tradita dæmonum potestati. Quæ a suis ante sepulcrum Apostoli adducitur; & dæmones per os in specie carbonum projiciens, liberatur.

[39] In Aluernia prope Claromontem contigit, ut relatu fide dignorum audivi, [Sancti festum violans rusticus & blasphemans,] quoddam mirabile, quod non est silentio transeundum. Sacerdos quidam B. Martialis indixerat parochianis suis, exhortans quod in festo tanti Sancti ab omni servili opere cessaretur. Contigit autem, ut quidam homo ejus parochiæ, Sacerdotis sui edicto contempto, gerbas i, quas domi habebat ad solem poneret, ut eas humectas solis caliditas urendo siccaret. Cumque a vicinis cessantibus argueretur, contemnendo arguentes, [incendio manipulorum suorum punitur:] sicut mandatum contempserat Sacerdotis, respondit; Quando Martialis de Lemovico veniret, erunt gerbæ penitus desiccatæ. Mirabile dictu. Serenitas erat maxima, nec in aëre apparebat aliquod indicium nebulosum: vix tamen sermonem complevit, & ignis de cælo descendit, & gerbas omnes sic penitus consumpsit, quod de ipsis solus pulvis remansit. Ex quo evidenter apparuit, quam velox fuit punitio, quia festum S. Martialis contempsit.

[40] Prope S. Macarium k & Lingonium in quodam manso, [& alius similiter.] homo quidam in festo B. Martialis, bladum l de agro meti fecit, & gerbas in quadam parte agri collegerat; & cum misisset ad domum, & præpararet asinum, volens gerbas cum asino deportare; descendit ignis de cælo, & gerbas omnes & etiam stipulam agri usque ad solum combussit; & exinde ad domum, quæ distabat bene jactum balistæ, volavit, & domum combussit & asinum; & vix homo evasit, perterritus & dolens, quod in tanto festo fuisset ad S. Martialis injuriam operatus.

[41] Quodam tempore Stephanus m, Alvernorum Pontifex, [Altare Sancti recens consecratū] in honore B. Martialis in Aurelianensi cœnobio altare consecravit: [nam] quidam beatus Geraldus, adhuc vivens, ibidem reliquias B. Martialis apportarat. Quod altare consecratum, ipso die jubente Episcopo decentius adornatur, pulcrius contegitur, & venerabilius decoratur. Quod quidam Miles, [decentius ornari prohibens, castigatur:] mente superbus, indigne ferens, & contra S. Martialem blasphemias proferens, dixit: Sanctus Martialis non est aliis Sanctis nobilior, & ideo altare ejus non decet ornatus decentior. Hoc dixit, & manum extendit; & pallium, quo tegebatur altare, auferre voluit. Vix fimbriam tetigerat, & statim cecidit resupinus, in utraque manu leprosus effectus, ore mutus, in amentiam versus, & toto corpore dissolutus; & sic stetit, donec jussu Episcopi coram altari consecrato adductus fuit, & Episcopus pro eo devote oravit, & sic sanitatem recepit, & B. Martialis magnalia prædicavit.

[42] Contigit & mihi, supradicta abbrevianti, quod cum in quadam ecclesia, in diœcesi Agennensi sita, prope Portum B. Mariæ n, quæ ecclesia dicitur Bassanes, & est in honore B. Martialis fundata; me ipso, assistenti populo, [populus ad Sermonem de Sancto collectus] per diversa miracula, declarante, quod B. Martialis haberet super dæmones potestatem magnam; tempestas fuit: nam tempestas tonitruorum & grandinis subito est exorta. Quod videns populus perterritus, emittere cœpit clamores validos & mugitus. Ego autem, sperans de solito adjutorio B. Martialis, dedi eis spem, quod si tacerent, & Sermonem B. Martialis audirent, B. Martialis eos a noxiis & incommodis custodiret: quod & fecit sua solita bonitate. Nam vineæ & blada convicinarum parochiarum perierunt, [a tempestate damnum nullum patitur.] & metæ illius parochiæ illæsæ penitus remanserunt. Ex quo apparet, quod S. Martialem inhonorantes puniuntur, honorantes apud Deum & Sanctum petitionis suæ effectum & solatium sortiuntur. Cesset ergo lingua arida ab ejus miraculis recitandis, cujus potestas non cessat a continuis miraculis operandis; sed ejus precibus nos perducat Dei Filius ad incoinquinatum gloriæ corpus, ad quod ipse cum eodem Dei Filio pervenit perenniter regnaturus. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Regnarunt in Oriente Basilius Macedo, ab anno 867 ad 886; & Basilius, filius Romani Junioris, cum fratre Constantino, ab anno 975 ad 1025. De priori potius hic agi crediderim: sed sciolus videri voluit, qui hæc scripsit, Monachus; pro Rege Francorum, quem antiquior Scriptor haud dubie nominavit, substituens eum, cujus nulla apud Francos ratio habebatur.

b Ms. Caïnone, quod non est civitas, sed castrum, vulgo Chinon, ad Vigennam fluvium, in pago Turonico, distatque a sua Metropoli leucis 8, Lemovica autem leucis circiter 50; ast Tholosa altero tanto. Corruptissimus ergo hic locus est, nec video quomodo possit apte corrigi; maxime cum ex mox nominanda Petragorica civitate, transeunda prius quam Lemovicum veniatur, appareat requiri locum, huic ad meridiem, non ad Septemtrionem positum. Tales autem sunt Tarasco & Carcasso, utraque supra Tholosam, respectu Lemovicensium, tridui itinere posita; hæc Orientalior, sed primæ litteræ identitate propior Cainoni; ista Meridionalior, unde euntibus Lemovicum, Tholosa & Petragoricum in via sunt; non item si Carcassone quis illuc eat.

c S. Eligius, Noviomensis Episcopus, secundum Henschenium, in Dagobertis, & alibi, ordinatus Episcopus anno 646, obiit an. 665. In Vita, per S. Audoënum scripta apud Surium 1 Decembris, simile quid narratur, alia occasione factum, cap. 15, quod ipse S. Simplicii meritis adscripserit.

d Apud Sammarthanos nullus Aginnensis Episcopus duplici hoc nomine reperitur; sed Geraldi duo anno 1103 & 1232; deinde tres Joannes ab anno 1281 ad 1383. Ego ex prioribus unum, hic potius intellexerim. Distat autem Lemovica Aginnum leucis circiter 30, sic ut utrique medium Petragoricum sit.

e Hoc est miraculum, notatum in Chronico pro anno 835, atque hæc videtur a Cordesio appellari Prima Translatio.

f Engolismensis diœcesis & Burdegalensis confinia proxime se contingunt, per hæc autem transeundum Sancto fuit, ituro in Maritaniam, id est Maritimum tractum Aquitaniæ circa Bajonam, & huic, quam Burdegalæ, propiorem, ubi & vicus Marennes, id est Maritimæ dictus, a quo nomen vulgare istius regiunculæ nomen, le Marancin.

g Imo potius diu postea.

h Hurdaspalensis Cœnobii meminit S. Eulogius, quem locum, ejus Commentator Ambr, Morales situm ait ad Pyrenæorum radices, in finibus Hispaniæ, 5 leucis Bayona; vulgo dictum Urdache, quam hic indicari puto.

i Gerbæ, id est frugum manipuli.

k Oppidum S. Macarii (de quo egimus ad ejus diem 4 Maij) ad Garumnam, 7 leucis supra Burdegalam est, cui trans flumen objacet locus, Alengon in tabula dictus, ut hic forte scribendum sit Alingonium.

l Bladum, cujusvis generis fruges, præsertim triticeæ, dicuntur.

m Intra annum 1077 & 1095 (quibus vixit S. Geraldus Abbas, post conditum Silvæ-majoris prope Burdegalam Monasterium, de quo actum 5 Aprilis) nullus alius fuit Episcopus Claromontanus dictus Stephanus, quam hujus nominis quintus, jam inde ab anno 1064 notus.

n Notatur in tabulis, 4 leucis infra Aginnum, ad eamdem dexteram Garumnæ ripam.

* potius, refrigenum.

ANALECTA
De Ecclesiis, Reliquiis, & cultu S. Martialis.

Martialis, Episcopus & Apostolus Lemovicis in Gallia (S.)

EX MS.

§. I. De Collegiata Lemovicensi, sacri corporis custode, in monasterium versa, & de hujus primis Abbatibus.

Licet Acta fabulosa hujus Sancti, eidem adscribant fundationem, dedicationem, atque dotationem Cathedralis ecclesiæ S. Stephani, quales quarto quintove seculo convenirent; non tamen ita insanivit Auctor, ut etiam ibi sepultum illum scriberet; sed extra civitatem (pro more primorum seculorum, Gentilibus, [In suburbano cœmeterio sepultus Sanctus,] Judæis & Christianis communi) tumulatum indicat, quando asserit oratorium seu ecclesiam S. Petri ædificatam in possessione Valeriæ, utique suburbana; quodque in ea ipse, ad Occidentem, tumulariam sibi statuit sepulturam… Cum vero ad sepeliendum, corpus illius deferretur, in hora egressionis a Basilica S. Stephani, cæli aperti sunt, viamque omnibus apertione sua ostenderunt, qua sancta membra ipsius tumulanda deferri debuissent. Semper illis pergentibus cæli aperiebantur, [non intra civitatem,] usque ad locum sepulturæ; cum scilicet noctu efferretur, ut congruum erat sub Gentilibus fieri: miraculi tamen fides potius sit penes traditionem quam Auctorem, tam multa ex suo cerebro commentum.

[2] Crediderim interim, quod ecclesiastica pace per Constantinum stabilita, [ubi habuerat oratorium:] fidelis Lemovicensium populus eodem ipso intra urbem loco, ubi S. Martialis constituerat oratorium ad sacros, quando licebat, conventus agendos; erexerat ecclesiam ampliorem & publicam sub nomine S. Petri, nunc de Quadrivio dictam; ubi aliquamdiu consueverint suos Episcopos sepelire; sicut moris fuisse scribit is, qui Epistolis, S. Martiali suppositis, testimonii sui calculum addidit. Crediderim etiam quod eadem ecclesia fuerit Cathedralis, usque post annum CCCCXV; quando invento corpore S. Stephani, aliquæ ejus Reliquiæ Lemovicam sunt allatæ, ut infra num. 11 apparebit; unde nata occasio novæ Cathedralis sub ejus nomine dedicandæ.

[3] Similiter & suburbani cœmeterii oratorium, ubi S. Martialis tumulatus jacebat & ejus primi successores, versum sit in basilicam dictam S. Martialis, postquam hujus ibi sepulcrum, decentius ornatum, frequentari cœpit, & miraculis illustrari; [Basilicam accepit & Monasterium.] aut saltem post aliquam ejusdem ecclesiæ restaurationem, factam seculo VII. Hujus enim rei indicium præbet S. Eligius, Reliquias aliquas S. Martialis Parisiis collocans, circa medium istius seculi, ut supra in miraculis num. 33. Tunc etiam ibi fuerint instituti Canonici, sicut & in ecclesia S. Stephani: utrorumque certe mentionem invenimus tempore Pipini Regis, in eo Chronico quod Ademarus, S. Eparchii apud vicinas Lemovicis Enculesmas Monachus, seculo XI scripsit, [Utrobique instituti Canonici sec. 7] & Labbeus tomo 2 Bibliothecæ suæ Ms. inseruit; ubi pag. 157 dicitur, quod Rex anno suo antepenultimo, qui fuit Christi DCCLXV, quarto iter faciens in Aquitaniam, contulit S. Martiali bannum aureum, quod ceperat in prælio Waifarii, Aquitaniæ Ducis sibi rebellantis; simulque donavit villam de S. Valerico Canonicis S. Martialis; & Canonicis S. Stephani dedit villam, quæ dicitur Salanniacensis.

[4] [aliquando in unum juncti Collegium:] Idem Labbeus eodem tomo, a pag. 279, aliud Chronicon edidit, auctore Gaufredo, S. Martialis cœnobita, postea Priore Vosiensi, ubi cap. 59 pag. 312 sic legitur: In diebus antiquis, una Canonicorum Congregatio pariter possedit prærogativam ecclesiarum S. Stephani sanctique Martialis: & Congregatio quæ apud S. Martialem manebat, vigilia Natalis Domini apud S. Stephanum descendens, eidem ecclesiæ præsidebat usque ad Vigiliam B. Joannis Baptistæ. Itidem Conventus S. Stephani ascendebat apud S. Martialem, eidem Apostolo famulans usque ad Vigiliam ejusdem Præcursoris. Cumque hi exirent a S. Martiale, & alii a S. Stephano, signa pulsabantur utriusque ecclesiæ, usquequo hi istam intrarent ecclesiam, & isti alteram. Cum vero Canonici S. Martialis, cum consilio Caroli Calvi Regis, Monachi facti sunt, diviserunt cum Canonicis S. Stephani, possessiones antiquas.

[5] Prius autem quam hoc fieret, Caroli Calvi pater, & Magni filius, Ludovicus, cognomine Pius, [qui post dedicatum Regale monasterium,] qui anno DCCCXIV, mortuo patre, regnum recepit; construxit monasterium Martialis S. Salvatoris Lemovicensis, regia scilicet amplitudine, ut & Regalis basilica passim dicatur, & utroque nomine vel alterutro nuncupata inveniatur. Præcitata verba suggerit breve Chronicon Lemovicense, usque ad annum MXXXVII procedens, & ab eodem Labbeo similiter editum pag. 332. Absoluti autem & dedicati operis tempus sic porro indicat Ademarus, pag. 159, narratis prius quibusdam actis anni DCCCXXIX, [an. 829,] & Normannica anni sequentis irruptione in Aquitaniam; Tunc, inquit (sed corrigendus error & legendum biennio post, scilicet anno DCCCXXXII) Ludovicus Conventum generalem tenuit in Palatio Jogentiaco in Lemovicino, & cum gloria magna dedicari Basilicam jussit Salvatoris regalem mense Octobri; & levatum corpus S. Martialis … eodem mense positum est post altare Salvatoris ad cryptam majoris vitreæ (sive ut Bernardus Guidonis legit majoris voltæ) præsente ipso Imperatore.

[6] [& Ludovicum a filiis captum,] Tunc etiam hiems asperrima fuit, & reversus Imperator Franciam, post modicum tempus (anno scilicet DCCCXXXIII, circa XXIV Junii) captus est in traditione a tribus Regibus filiis suis, Lothario, Ludovico, & Pippino; & a Lothario missus est in carcerem apud S. Medardum; deinde apud S. Dionysium… & dum parvo post tempore Lotharius apud Viennam diu demoraretur, aggregati Franci, Ludovicum a custodia carceris juxta aulam S. Dionysii ejecerunt, & invitum in Regem iterum levaverunt (I Martii anno DCCCXXXIV:) & ab eo die, quo D. Martialis corpus positum est, ubi supra, in Basilica Salvatoris; usque ad eum diem, quo Imperator restitutus est in regnum, media Quadragesima (imo Dominica II Quadragesimæ) post asperrimam hiemem, [corpus Sancti restituerunt suo loco,] incessanter diluvia aquarum & pluviæ nimiæ increverunt: ab ipso die restitutionis serenitas in Francia reddita est: sed in Aquitania pluviæ non defecerunt, quousque corpus B. Martialis sepulcro pristino iterum reconditum est. Gratum id Deo accidisse, patuit sequenti mox anno DCCCXXXV; quando (ut habet præcitatum Chronicon Lemovicense) miraculum fuit B. Martialis in Monte-gaudii.

[7] Decimo tertio post anno magna rerum mutatio accidit. Etenim post mortem Domini Ludovici Imperatoris, inquit Ademarus pag. 161, anno octavo, ab Incarnatione vero Domini DCCCXLVIII, Ainardus, princeps de Basilica S. Martialis, cum aliis omnibus Canonicis, Deo inspirante, projiciunt arma secularia, & de Canonicali habitu in Monachorum habitum seipsos mutant in eodem monasterio. Carolus enim Calvus Conventum suum generalem habuit tunc Lemovicæ, [& an. 848 facti sunt monachi, qui erant Canonici.] tempore Quadragesimæ, cum Episcopis Aquitaniæ & Primoribus ejus. Porro residente Carolo Calvo in throno Regali, Ainardus & omnes Canonici S. Martialis prostraverunt se subito ad pedes ejus, postulantes, daret sibi licentiam, se fieri Monachos in eodem loco. Rex vero, Deo gratias agens, cum magno gaudio petitionem eorum adimplevit, & omnes Episcopos & Primates, eorum petitioni inclinavit. Sed Stodilus Episcopus Lemovicensis, cum hoc graviter ferret, & inflexibilis solus maneret; tandem Rege cogente consensit, victus muneribus; & Canonici ex seipsis Abbatem noluerunt ad præsens habere, sed præposuerunt sibi Odonem (sive Dodonem) S. Savini Abbatem. In Chronico brevi excidit descriptori annus, sed res ipsa notatur, & facta dicitur pridie Kalendas Aprilis, id est, pridie Dominicam in Albis: nam Pascha ejus anni celebratum fuit XXV Martii. Porro (sicut Ademarus prosequitur) Monachi S. Martini Turonis, nemine cogente, ante corpus ejusdem, abjecto Monachi schemate, schema induunt Canonicale, sacramentis hoc firmato supra corpus B. Martini; & carnibus refecti, mox peste correpti, mane facto reperti sunt in lectis mortui omnes, a majore ad minorem; & de reliquo locus ipse a Canonicis habetur.

[8] Ab ista mutatione habitus, exorditur idem Ademarus alium Commentariolum, [Ab indicata mutatione Abbates aliquot recensentur] editum etiam a Labbeo, pag. 271, sub titulo, Commemoratio Abbatum S. Martialis; ubi nonnulla Chronici sui errata corrigit; &, quod ibi non fecerat, suum spatium annorum definit Abbati cuilibet. Ac primo quidem, Dodoni, tribuit annos III; secundo, Abboni, XI; ejusque anno V adscribit unctionem Caroli Calvi (imo, filii ejus Caroli) in Regem, videlicet Aquitaniæ, factam Lemovicæ anno DCCCLV: tribuit porro Abbati tertio, Benedicto, annos XI; quarto, Gonsindo, XVIII; quinto, Fulberto, VI; hujus autem anno V, ut ibidem scribitur, [sub Stephano Abb. Franci Carolo simplice ejecto,] obiit Odo Rex; & Carolus Minor, sive Simplex, regnum recuperavit. Oportet igitur, ut annus Fulberti hujus sextus atque ultimus, sequenti anno Christi DCCCXCIX adscribatur. Hinc porro procedens ad obitum Fulberti, istius nominis secundi, Abbatis VI, per annos XX regiminis; comperies, illum accidisse anno DCCCCXIX; & hinc electum Stephanum, Abbatem VII, obiisse postquam annos XVII præfuerat, anno DCCCCXXXVI. Hujus tempore Francorum Proceres, teste Ademaro in Chronico pag. 164, iterato conspirati contra Carolum Minorem (ita Simplicem ille consuevit nominare) Robertum Ducem Francorum pro eo invitum constituunt Regem… Carolus autem cum valida amicorum manu Lemovicam pervenit; [Robertum Regem an. 922 suscipiunt,] & pervigil nocte prope fenestram S. Martialis, perstitit in orationibus; quotquot potuit de Aquitania secum fortissimorum bellatorum adduxit, & per Burgundiam ad Ottonem Imperatorem abiit, propter auxilium. Franci autem divisi sunt inter se; verum pars major Roberto favebat. Carolus denique accito ab Ottone auxilio, cum multo exercitu, [eoque cæso] partim de Theodisca gente, partim de Aquitania & Francia, regressus est Franciam: & commisit cum eo Robertus bellum anno DCCCCXXIII. Caroli erat signifer Fulbertus Comes: Robertus autem ipse sibi vexillum ferebat, dejecta barba, canitie plena, extra loricam. Fulbertus Robertum Regem, per medium cerebri dividendo confodit, & exercitus Roberti victus est.

[9] [victor Rex Carolus offert S. Martiali spolia.] Et finito bello supervenit Ugo filius Roberti, cognomine Capetius, cum mille equitibus, & Carolum cum exercitu lasso fugavit: & postmodum suppliciter ad eum veniens, voluntati Regis assensit. Nam Carolus regnum recuperavit, & ipsi Ugoni Capetio Ducatum permisit, sicut solitus erat regere pater ejus Robertus. Postea vero de spoliis, quæ ceperat Carolus, S. Martiali, sicut voverat, direxit quædam; id est de capella Regis Roberti Euangelium ex auro & argento, Dalmaticam pretiosam de veste serica, faltestalium argentatum, vestimentum integrum sacerdotale pretiosum, duos libros divinæ historiæ, librum pretiosum de computo, vexillum ex veste auro texta unum.

[10] Similiter Stephanus (uti in Commemoratione Abbatum scribit idem Ademarus) composuit super altare S. Salvatoris ecclesiam (id est arcam in forma ecclesiæ) ex auro & gemmis & argento: [Stephanus Stenopolim ædificat.] turresque in castello Martialis duas fecit, unam contra Scutarios, nomine Orgoletam; alteram contra Arenas, nomine Fustiviam; præcipiente hoc Rege Carolo Minore ad repellendum Guilielmum Ducem, Pictavinum Comitem; & ex nomine suo ipsum castellum nominavit Stenopolim, quasi Stephani civitatem, ea scilicet dialecto, qua Stephanus Francis Estien est. Obiit autem Stephanus Abbas, XVIII Kal. Decembris DCCCCXXXVI; eique suffectus est Aymo, abavunculus ipsius Ademari Chronographi nostri; qui illum & Turpionem, [eique anno 936 succedit Aymo.] Episcopum Lemovicensem, fratres, ait habuisse neptem, Officiam nomine, ex qua, patre Fulcherio, natus fuit, post duos fratres Adalbertum & Rotgerium, Raimundus, cujus ego, inquit Ademarus, filius fui, matre Hildegarde. Præfuit Aymo Abbas, annis sex, obiit Nonis Maji, anni utique DCCCCXLII. Successit, si non ut Abbas, saltem titulo talis, Aimericus; cujus annus decimus, quo illic notatur conflagrasse monasterium, concurrit, secundum prædictum computum, cum anno Christi DCCCCLII; cui ab aliis quoque constanter & uniformiter adscribitur idem incendium, de quo mox; ut certior huc usque calculus optari nequeat, licet apud Sammarthanos Stephanus obiisse & Aymo successisse legantur anno DCCCCXIX, ex errore mox indicando.

§. II. Fortuna Abbatiæ S. Martialis ab anno DCCCCXXXV and MXXIII. Corpus aliquoties circumlatum.

[11] Qui Aymoni successit Aimericus, in Chronico pag. 167 nominatur successor Gonsindi, non recte. Gonsindus enim fuit Abbas quartus, Aimericus vero ponitur nono loco; uti videre est in Commemoratione Abbatum pag. 271 & seq. Recte autem in Chronico sequitur, quod Aimericus Abbas S. Martialis, [Aymericus, solo nomine Abbas annos 31,] non Monachus, in fine tamen Monachus extitit; quia Rex Ludovicus, hujus nominis Quartus, cognomine Ultramarinus, timens ejus tyrannidem, honorem S. Martialis ei commiserat, sacramentis acceptis ut Monachus esset futurus. Hæc ibi Ademarus, ubi etiam de ejus morte agit. In Commemoratione vero sic eum describit: Post Aymonem Abbatem, vacavit Abbatia XXXI annis, sine Pastore, id est usque ad LXXIII vel IV seculi decimi annum, uti recte statuunt Sammarthani; non tamen recte opinati, tot annorum vacationem Aimerici nominationi præponendos, ideoque Aymonis initia, & quorumdam aliorum præcedentium, enormiter retro trahentes, contra expressam mentem ejus, quem tamen sequi profitentur, Ademari; jam satis supra subductis annis explicantis sese, & hic rursum expressius significantis, quo sensu Abbatiam vacavisse dicat, cum addit: Illum enim, qui tot annis, id est XXXI, præfuit tantum, non profuit; nolo in Catalogo Abbatum ponere, cum injustum hoc sit. Nam habitu nequaquam Monachali, sed Canonicali, imo Laicali, per tot annos principatum loci tenuit, solo nomine Abbas. Qui vult ejus nomen scire, Aimericus vocatus est.

[12] Anno ejus decimo (breve Chronicon Lemovicense, Christi annum DCCCCLII notat) Monasterium S. Martialis divino judicio igne crematum est [in quo, [sub quo an. 952 deflagravit monasterium:] ut ait idem Chronicon breve, sancta altaria effracta sunt, & multa ornamenta perierunt.] Hic omnem terram monasterii hujus & ecclesias tam parentibus suis quam ceteris secularibus potestatibus dare non timuit. Hic tertio die ante mortem suam habitum Monachi induit, [ipso autem præterito] timens perjurium, quod Regi Clothario (melius supra, Ludovicum nominavit, qui usque ad annum DCCCCLIV vixit, Clotharium filium tredecennem relinquens) habitum, inquam, Monachi induit, timens perjurium, quod Regi Ludovico in Francia firmaverat, quando ab eo Abbas constitutus est, & Clotharius adhuc anniculus erat. Nam juravit Regi se Monachum fieri: sed irrisor Dei, usque ad mortem distulit: qui, nisi scelus præsumptionis ejus deleret eum, nonus Abbas scriberetur.

[13] Nonus ergo, Aymerico præterito, scribitur Guigo, [nonus Abbas dicitur Guigo;] qui disciplinam haud dubie reperit sub tali, non Abbate, sed homine potius seculari, vehementer dissolutam, quæ etiam causa esse potuit incendii, ante annos viginti divinitus permissi; uti & alterius, sub Guigone secuti; quia is, cum esset S. Eparchii Engolismensis Abbas, satis habuit in commendata sibi S. Martialis Abbatia Vicarium constituere pro se: ex quo neglectu factum fuisse potest, quod sub ejus principatu crypta aurea S. Martialis, [sub quo exusta crypta:] quæ prioris incendii violentiam evaserat, combusta est, mense Junio, & quidem ante festivitatem S. Martialis: absumptumque haud dubie tunc etiam sanctum corpus fuisset, si non fuisset veteri suo sepulcro restitutum, ut supra dictum est num. 6. Casum hunc, ita summatim relatum in Brevi Chronico, Ademarus in Commemoratione Abbatum, ait accidisse, media nocte, cadente candela una, minus restincta, inter multitudinem candelarum: & lapides pretiosissimi tunc ab igne corrupti sunt, & quidquid intra domum ipsam erat quod ardere poterat, flammis concrematum est: libri cremati, aurum & argentum liquefactum: & intra quindecim dies, crypta aurea cum gemmis a novo restaurata est a Josberto, custode sepulcri, Monacho. Idem Josbertus iconem auream S. Martialis Apostoli fecit, sedentem super altare & manu dextra populum benedicentem, sinistra librum tenentem Euangelii. Quæ omnia ingentem etiam tunc ecclesiæ opulentiam indicant.

[14] [& extincta Carolidarum successione,] Guigonis Abbatis anno XII, Christi DCCCCLXXXVI, Rex Clotharius Lemovicas venit, præ cepitque Abbati, ut ædificaret muros Castri: qui reversus in Franciam, post paucos dies mortuus est, II Martii; & progentes ejus, id est familia Carolidarum deinceps regno privata est, excluso fratre Clotharii Carolo, qui exul Trajecti ad Mosam obiit, anno MI. Interim regnum sibi vindicavit Hugo Capetius: & anno DCCCCXCI Josfridus Abbas Guigoni successit. Circa hæc tempora Episcopus Lemovicæ Aldegerius, [expilatur ab Episcopo gaza Sancti:] filius Geraldi Vicecomitis Lemovicensis, cum pretiosioribus ornamentis Sacerdotalibus de aula S. Martialis, abiit in Franciam, & ibi vita privatus anno DCCCCXCII; sepultus est apud S. Dionysium; & pro sepultura sua obtulit pretiosa, quæ a S. Martiali asportaverat ornamenta: successitque Pontifex Alduinus Frater ejus. Non fuit diu a Deo dilata ultio tantæ iniquitatis, a Proceribus & populo toleratæ. [cujus sceleris tolerantia puniuntur incolæ igne sacro,] Etenim iisdem temporibus, inquit idem Ademarus, pestilentiæ ignis super Lemovicinos exarsit: corpora enim virorum & mulierum supra numerum invisibili igne depascebantur, & ubique planctus terram replebat. (Alibi ait, quod mortui sunt plusquam quadraginta millia hominum) Josfredus ergo Abbas & Alduinus Episcopus, habito consilio cum Duce Willelmo, triduanum jejunium indicunt. Tunc omnes Aquitaniæ Episcopi in unum Lemovicæ congregati sunt; Corpora quoque & Reliquiæ Sanctorum undecumque solenniter advectæ sunt; [qui circumlata capsa extinguitur.] & corpus S. Martialis Patroni Galliæ de sepulcro sublatum est: unde lætitia immensa omnes repleti sunt, & omnis infirmitas ubique cessavit, pactumque pacis & justitiæ a Ducibus & Principibus vicissim fœderatum est.

[15] Hæc est procul dubio illa S. Martialis translatio, quam Bosquetus anno DCCCCXCIV factam scribit, quamque secuta miracula desideramus; secunda autem dicitur respectu prioris, factæ anno DCCCXXXII. Illius habemus memoriam inter Miracula postremæ collectionis num. 36, ubi dicitur (quod etiam Sammarthani habent) sacrum corpus tunc fuisse delatum ad montem, qui ex tunc Mons-Gaudii dictus sit: sed hanc nomenclaturam toto sesqui seculo, [Josfredus Ab. arcam reparat,] prius usurpatam invenimus in Chronico Lemovicensi. Meminit iterum hujus Translationis seu deportationis, & quidem ut factæ ad Montem-gaudii, idem Ademarus in Commemoratione Abbatum, & addit, quod exinde pridie Nonas Decembris, tumulo suo restituerunt sanctum corpus; quodque prædictus Josfredus, de icona aurea loculum fecit aureum cum gemmis, in quo tunc vectum est corpus S. Martialis.

[16] Dux autem Willelmus prædictus (cum mortuo Josfredo Abbati successisset anno DCCCCXCVIII Adalbaldus, regularis meriti vir) ut erat in dando liberalissimus, defensor pauperum, pater Monachorum, ædificator & amator ecclesiarum … monasterio Lemovicensi B. Martialis dedit ecclesiam in Alniensi pago, [sub Ab. Adalbaldo Dux Wilhelmus bene;] quam pater eidem monasterio dederat ante, scilicet Anesio, quæ est in honore B. Petri. Fuit eidem Duci consuetudo, ut semper omni anno ad limina Apostolorum Romam properaret, & eo quo Romam non properaret anno, ad S. Jacobum Galiciæ recompensaret iter devotum. Anno igitur MX vel sequenti, cum eodem Romam ante Quadragesimam properavit etiam Alduinus Episcopus; [male, Alduinus Episc. 1010 ecclesiæ faciunt.] & acceptis pretiosioribus S. Martialis ornamentis & vestimentis, & multa affluentia argenti, quia in manu sua habebat Abbatiam emptam a Widone, in tristitia magna Monachos reliquit. Verum mox eo recedente plurima ad sepulcrum B. Martialis cœperunt coruscare miracula, quæ lætitiam Monachis & cunctæ Aquitaniæ plenam ingresserunt: nam Aquitanorum nobilissimi & Francorum Principum atque Italorum, eo anno Lemovicæ Pascha cum frequentia S. Martialis gloriose celebraverunt. Iisdem miraculis adscribi etiam possit, quod Adalbaldus Abbas, ut scribunt Sammarthani, Basilicam S. Martialis recuperavit. Scilicet Episcopus Alduinus, Roma reversus, postquam Basilicam Sedis S. Stephani destruendam & amplificandam disposuit, lineasque ad fundamenta jecit, ut post dies XV insisteret operi; inde abiens ad ecclesiam de Agenno, unde Monachos extruserat, spiritum exhalavit, Deo rationem redditurus pro expilata S. Martialis ecclesia.

[17] Adalbaldo (Sammarthani nominant Adebertum) sub annum MXII defuncto, [Josfredus 2 extorquet restitutionem ablatorum,] successit Josfredus, hujus nominis II, frater Hilduini Episcopi & Widonis Vicecomitis, patruus autem Giraldi Episcopi. Iste, accito Bosone Comite cum militari magna manu, noctu Montanam abiens, corpus S. Valerici ab ecclesia, quam incolæ Principes S. Martiali abstollebant, secum detulit Lemovicam, ubi tamdiu Reliquias ejusdem Confessoris in Monte-gaudii tenuit, quoad Principes malefactum recognoscerent, & exhiberent restitutionem S Martiali. Sicque possessione, non sine magna redemptione, recuperata, restitutum est sanctum corpus supradicto loco, & in præsentia Ducis Willelmi & Giraldi Episcopi, monastica ibi ordinata est disciplina. De Sancto hoc Valerico egimus X Januarii, [sublato corpore S. Valerici, sed malo suo.] ubi illius erga S. Martialem devotio commendatur, & quæ ulterior de illo ibi requiritur notitia, hinc augeri potest. Non placuit autem Deo violentia istæc: ideoque permisit; ut, cum iisdem diebus Vicecomitissa Lemovicæ Emma, circa festivitatem Apostolorum & S. Martialis, oratum abiisset ad S. Michaëlem ad Eremum, & ibi a Normannis noctu captivata esset; pro ejus redemptione data sunt ex thesauris S. Martialis infinita argenti & auri pondera.

[18] Nihilominus idem Josfredus Abbas Basilicam regalem S. Salvatoris, sive Martialis, majori opere cœpit renovare; [An. 1017 magnus ad S. Martialem fit concursus,] tantusque ad eam confluxus fuit anno MXVII, & sequenti, quod in Quadragesima media, ad nocturnas Vigilias, multitudine populi, in eadem basilica, ad tumulum B. Martialis intrante, viri cum mulieribus plus quinquaginta invicem conculcati, intra ecclesiam exspiraverunt, & die crastina sepulti sunt. Chronicon Lemovicense notat Dominicum diem mediæ Quadragesimæ, qui tunc (siquidem annus usque ad sequens Pascha protendebatur Aquitanis & Francis) fuit VIII Martii. Circa eumdem annum, in Basilica Angeriacensi, in saxea theca, instar pyramidis turrita, inventum est caput S. Joannis … quod sanctum caput dicunt esse proprium S. Joannis Baptistæ… Dumque inventum ostenderetur, [& mox Angeriacum, ad inventum ibi caput Jo. Baptistæ,] omnis Gallia, Italia, & Hispania eo accurrere certatim festinavit… Inter hæc festiva Reliquiæ corporis Principis summi, qui Pater est Aquitanorum & primus Galliarum Spermologus, videlicet B. Apostoli Martialis, simul cum Reliquiis S. Stephani Lemovicæ Sedis, illuc deferebantur. Protractis itaque pignoribus S. Martialis, [quare illius corpus eo defertur] in vectorio ex auro & gemmis, foris basilicam propriam, mox omnis Aquitania, quæ jam diu nimis pluviarum inundationibus laboraverat, adventu Patris sui lætatur serenitate reddita.

[19] [& miraculis in reditu claret.] Cum eisdem equidem pignoribus Abbas Josfredus atque Episcopus Giraldus, cum Principibus numerosis & omni populo innumerabili, diverterunt, eundo ad Basilicam Salvatoris S. Carrophi; exieruntque eis obviam Monachi cum omni plebe foris, milliario uno: & cum apparatu honorifico, diem festum agentes, Antiphonas denique excelsa voce intonantes, deduxerunt eos usque ad altare S. Salvatoris; & Missa celebrata, simili modo prosecuti sunt eos, Cumque in basilicam sancti Præcursoris intrarent, celebravit ante Caput S. Joannis Episcopus Giraldus, de Nativitate ejusdem sancti Baptistæ, cum esset mensis October. At Canonici S. Stephani cum Monachis [S. Martialis] alternatim tropos ac laudes cecinerunt festivo more. Et post Missam Episcopus cum capite S. Joannis benedixit populum. Sicque de miraculis S. Martialis, quæ per viam contigerunt, valde lætantes, quinto die ante festivitatem omnium Sanctorum, reversi sunt. Non diu post defuncto, ut habent Sammarthani, Josfredo, Hugo successit; [Succedit Hugo Abbas,] sed Episcopus Giraldus ei restitit dari consecrationem, causa zeli, quia non poterat sibi vindicare Abbatiam, sed postea assensit; moxque in S. Caorfo ægrotatus obiit III Idus Novembris.

[20] [sub quo electus Episc. Jordanus,] Post mortem vero supradicti Giraldi Episcopi (ut cum Ademaro historiam prosequamur) decertabant Principes Lemovicenses pro Episcopatu, cum Simoniaca hæresi Pontificatum vindicare conati. Tunc populus urbis Letanias, cum Monachis & Canonicis, propter hoc peregit: & Dux prudentissimus, cum suo consiliario Willelmo Comite Engolismensi, apud S. Junianum placitum habuit ex hac causa. Adfuit ibi Wido Vicecomes & omnes Principes Lemovicini. Ibi Dei nutu eligitur in Episcopatus honore Jordanus, ecclesiæ S. Leonardi, magnæ nobilitatis & simplicitatis vir: surgensque mane a monasterio S. Juniani, cum duobus Episcopis, Islone & Isemberto, & multitudine Principum, devenit Dux ad urbem circa horam sextam. Cui obviam processit omnis civitas gaudens: [ad S. Martialis consecratur,] & mox properat ad regalem basilicam, receptus a Monachis, vestibus albis & cappis holosericis amictis, cum textu sanctorum Euangeliorum & thymatherio, candelabris quoque & aqua benedicta, sicut semper ab eis ipse Dux solet excipi. Inde ad tumulum S. Martialis Missam audivit, & juxta illud monasterium eo die regaliter hospitatus est. Die crastino barbam Electo benedici jussit, & detondi, & sic ad Sedem S. Martialis in aulam S. Stephani Jordanum deduxit, & cum baculo Pastorali ibi eum gratis honore Pontificali vestivit; eratque finis Januarii mensis: & reversus est Pictavis, anno nobis MXXI.

[21] Anno MXXII duo Monachi S. Martialis ex primoribus [erant,] religione conspicui, sanctitate præclari, [& anno 1022 ibidem moriuntur duo eruditi Monachi,] sapientia fulgidi, sacerdotio sublimati, qui se invicem præ omnibus diligebant, & omne monasterium velut duæ columnæ sustinebant, veluti etiam duo candelabra irradiabant, atque juxta se ad mensam sedebant, Rotgerius Cantor … & Æmanus. Hi die sancto Paschæ (III Aprilis) ambo per visum viderunt se vocari a Christo; & ipsa hebdomada laudabilem vitæ finem acceperunt, [ac tertius cum dicto Abbate,] correpti brevi, sed acri languore. Tertius Monachus, sanctitate probabilis Fulcherius; & mox Abbas Ugo, dilectione Dei fortissimus, eos ad cælestia regna subsecuti sunt. Hic est ille Ugo, qui (ut alibi idem Ademarus) in Francia collationem fecit cum Rege Roberto, & Archiepiscopo Bituricensi Gausleno, & cum multis Episcopis & sapientibus viris Franciæ, de Apostolatu S. Martialis; cur alii in Apostolorum, alii in Confessorum numero eum tenere videbantur. Qui in numero Confessorum eum tenebant, ideo hoc agebant, quia non putabant aliquos esse Apostolos, præter duodecim: alii vero hoc agebant, quia nomen ejus in quatuor Euangeliis non inveniebant: qui vero saniori consilio intellecta sapiebant, affirmabant eum esse Apostolum unum præcipuum post duodecim, quia cum duodecim conversatus est, [sub quo agitata quæstio de Apostolatu S. Martialis.] & eamdem gratiam Apostolatus, quam & illi, a Domino accipere meruit. In quo Concilio ab omnibus definitum est, non eum numerari debere nisi in Catalogo Apostolorum, sicut & Joannes Euangelista, qui in pace migravit… Hic a Francia rediens, mox sicut comperit veritatem in Concilio, Martialem scripsit in Litaniis inter Apostolos, non confidens disputationi propriæ, sed antiquis testimoniis; & exinde ex toto & non ex parte, Martialis acclamatus est Apostolus ab omnibus Catholicis. Mortuus est autem Abbas Ugo VI Kal. Junii anno sexto. Ita Ademarus, Commemorationem Abbatum hic finiens.

§. III. Novæ Basilicæ, sub Odolrico Ab. absolutæ, dedicatio per Urbanum II.

[22] Narrata Ugonis Abbatis morte, pergit Ademarus, in Chronico, dicens quod succedit Abbas Odolricus, prudentia insignis, quem consecravit Jordanus Episcopus: [Odolricus Ab an. 1023:] quibus diebus mense Januario, circa horam sextam, eclipsis solis accidit per unam horam. Calculavit eclipsim hanc Calvisius pro anno MXXIII: & accidit, inquit, XXIV Januarii feria V, minutis XLIX ante meridiem; & non in Paschate, ut Sigebertus habet, cum etiam Pascha in plenilunio celebretur. Narrat Gaufredus in Chronico mox laudando, cap. 16, pag. 287, quod hujus Abbatis Odolrici temporibus, cum intenderetur novæ basilicæ, jam inde ab anno MXVII inchoatæ, ut diximus, [sub eo novæ Basilicæ fabrica] ad finem complendæ; quidam simplex actu, Simplicius nomine, principalis altaris lapidem ex urbe Narbonensi dicitur conduxisse: qui lapis pretioso de marmore candidissimo, quod vocatur Lios (Græcanicum fortassis, nam Λεῖος Græce est lævis, politus,) venustate sua multam aspicientibus admirationem infert. Tunc nuntiatum est Militibus de Capdenaco, quod lapis per aliud iter transire nequibat. Quo audito, Princeps castri non solum muros destruxit, sed ad conducendum plaustrum per terram, [promovetur cum grandi miraculo,] boves accommodavit: murosque postmodum ædificare distulit, dicens, pro muro auxilium B. Martialis semper habere: cujus spem fides pura non fefellit. Cumque devenissent ad vallem quamdam, tam arduam, ut multa boum paria addita carrum movere non possent; de virtute Apostoli Simplicius præsumens, duabus tantum vaccis trahentibus, ingentem lapidem de immenso illo præcipitio abstraxisse, fama vulgari cognovimus. Defuncto tamen Simplicio mansit lapis foras sub dio, usque ad tempora Ademari Abbatis, qui quomodo eum tandem adhibuerit ad opus, cui erat divinitus præparatus, infra dicetur. Redeo ad Ademarum pag. 184:

[23] [& possessionum incremento:] Anno MXXVIII Odolricus, S. Martialis Abbas vigilantissimæ honestatis, Engolismam venit ad Alduinum Comitem; ipse vero tunc donavit S. Martiali ecclesiam S. Mariæ in territorio Burdegalensi, cum insula magna Dornoniæ, in qua est sita, abestque ipsa insula vel ecclesia uno plus milliario a castro Fronciaco… Pater vero Alduini Willelmus, reversus ab Hierosolymis, multis nobilibus, mediocribus, & pauperibus, bonum fuit incitamentum. Confestim enim Isembertus Episcopus Pictavinus, & Jordanis Episcopus Lemovicus, & Comes Fulco, pluresque Primatum, & infinita multitudo mediocrium, pauperum, ac divitum, Hierosolymam tendunt. Hactenus Ademarus in Chronico, nescio an sub finem satis integro: quomodo enim is omisisset narrare, quod hoc ipso anno, ante prædictorum profectionem actum, sic narrat Gaufredus, ex Lemovicensi S. Martialis Monacho Prior cœnobii Vosiensis, in eo Chronico, quod a Roberto Rege usque ad annum MCLXXXIV edidit Labbeus, in eodem quo Chronicon Ademari tomo a pag 305.

[24] [ipsa vero consecratur] Dominus Jordanus de Laron, Lemovicensis Episcopus, antequam abiret Hierosolymas, consecravit monasterium de Arnaco, in quo quiescit corpus almi Pardulsi, anno Dominicæ Incarnationis MXXVIII [pridie] Idus Julii, tunc Dominica: & ipso eodem anno consecrata est basilica regalis Salvatoris Lemovicæ, XV Kalen. Decembris, itidem in Dominica, currente tunc littera F, ab Episcopis undecim, quorum nomina hæc continet pagina; Gothefredus, Archiepiscopus Burdegalensis; Jordanus, Lemovicensis; Isembertus, Pictavensis; Roho, Engolismensis; Arnaldus, Petragoricensis; Petrus, Gerundensis; Deusdedit, Caturcensis; Amelius, Albiensis; Arnaldus, Rutenensis; Fulco, Carcassonensis; Isbus, Sanctonensis. Hoc factum est tempore Roberti Regis Francorum, Constantini Imperatoris Græcorum, [& corpus sanctum refertur 24 Novemb.] atque Conradi Imperatoris Romanorum. Tunc quoque levatum est corpus S. Martialis Apostoli a Monachis ejus: ad cujus præsentiam delata sunt tunc multa nobilissima corpora Sanctorum Aquitaniæ Provinciæ, adstante Duce Aquitaniæ, Duce Vasconiæ, cum omnibus Principibus, & cum omni frequentia Aquitanorum. Post dies octo iterum relatum & reversatum est integrum corpus ejusdem Apostoli in sepulcrum pristinum.

[25] Lemovicense porro Chronicon, in altero codicum quibus usus Labbeus est, [monasterium conflagrat 1052 & 1060] finitur cum gemina monasterii clade, post annos ab hac dedicatione non adeo multos secuta: his verbis, MLII Monasterium S. Martials igne crematum est, & totum castrum una cum tribus Monachis extinctis, in quo igne libri, cortinæ, cartulæ terrarum plurimæ, perierunt. Et, MLX, XI Kal. Maji, idem monasterium crematum est in feria VI; & castrum intus & foris. [sub Abbatibus Petro & Mainardo.] Utraque clades secuta est obitum Odolrici Abbatis, qui anno MXL, V Kal. Octobris acciderat; succedentibus in regimine Petro, qui construxit portam, nuncupatam de Mommilier, ut est in veteri Catalogo apud Sammarthanos; & Mainardo, qui usque ad annum MLXIV vixit, nulla re memorabilis, nisi utroque vel alterutro infortunio, fortassis ob relaxatam disciplinam immisso. Huic relaxationi adhibitum remedium quomodo sit tertio post anno (sic enim in uno exemplarium Gaufredi legit Labbeus, cum in altero, decennio citius res notetur, per omissionem unius X) sic porro invenio explicatum.

[26] Anno MLXIII, Nonis Augusti invaserunt locum S. Martialis Cluniacenses, [An. 1063 inducitur reformatio Cluniac.] per fraudem Ademari filii Guidonis, Vicecomitis Lemovicensis, & Petri Escausarii, qui pro hoc dedit eidem Vicecomiti equum optimum, qui apellabatur Millescus. Verumtamen ibi per dies plurimos monasterii reformata est disciplina, novisque honestatis floribus decorata Abbatia, sub Abbate Ademaro, qui erat de Lemovicino ex equestri genere, & Abbatiam anno MLXIV regendam suscepit (verosimiliter Cluniaco adductus) eamque præ ceteris religione & rerum temporalium copia ampliavit mirifice & odornavit, ut legitur apud Sammarthanos. Prædictorum igitur incendiorum damna reparavit; cumque Canonici S. Stephani, cupientes omnino acquirere lapidem, ante annos circiter LXX a Simplicio Monacho miraculose adductum pro Majori altari, forisque relictum, persuasissent Comiti, [novum altare consecratur.] sequenti die dari sibi lapidem ab Abbate, cum quo erat placitum quoddam habiturus; idque relatum foret Abbati; vocato Matthæo cœmentario, patre Matthæi de Userchia, qui forte tum aderat, nocte illa cum luminibus, priori remoto, novum construxerunt altare. Et tunc solennitas Dedicationis postposita est: quo cognito, Comes vel Canonici a proposito quieverunt.

[27] Anno Domini MXCIV, iterata lues subcutanei ignis plebem Aquitanicam atrocissime torrebat. [1094 invocatur Sanctus contra ignem sacrum,] Hi quantocius ad Patronum proprium confugientes, auxilium de Sancto accipere meruerunt. De toto nempe Lemovicino ad sanctissimum Martialem delata sunt Sanctorum corpora, confluentibus undique populorum ac Principum turmis… Anno Domini MXCV Urbanus Papa II… publicæ prædicationis causa Gallicas petiit oras, provocans populum Occidentis, ut ferrent auxilium filiis Orientis. Assumptionem S. Mariæ Anicii peregit: monasterium S. Roberti de Casa Dei… XV Kal. Septembris consecravit: in festo S. Thomæ, [Urbanus 2 eumdem visit,] Userchiæ hospitatus est; X Kal. Januarii Lemovicas devenit: Missam de Gallicantu [in Natali Domini] in ecclesia puellarum S. Mariæ, quæ dicitur ad Regulam, decantavit: Missam de luce in basilica Regali apud S. Martialem celebravit: inde triumphaliter coronatus, ad Sedem Apostolicam Episcopalem rediit, ubi reliqua solennitatis Officia peregit. Altera die, quæ est post festum Innocentium, Cathedralem ecclesiam in honorem Protomartyris Stephani dedicavit: sequenti die [tunc Dominica] quievit: pridie Kal. Januarii, basilicam Regalem, in honorem Salvatoris mundi consecravit, ejusque antiquam libertatem nobilemque prærogativam novis privilegiis roboravit.

[28] Id quomodo & quibus præsentibus factum sit, breviter describit Gaufredus cap. 27; [& Concilium Lemovicis celebrat,] sed ex tabulario Lemovicensi embolum capiti isti subnectit Labbeus, quo rei series plenius sic describitur: Anno ab Incarnatione Domini MXCV, Indictione III, temporibus Philippi Regis Francorum, Willelmi ducis Aquitanorum, Humbaudi quoque Lemovicensium Episcopi, & Domni Ademari Abbatis monasterii S. Martialis, factus est Conventus permaximus in civitate Lemovicensi, diversi ordinis, utriusque sexus & ætatis. Huic nobili & præcipuo Conventui præfuit Domnus Urbanus, sanctæ Romanæ Ecclesiæ Apostolicus, cum Archiepiscopis & Episcopis Abbatibusque secum comitantibus, qui eo tempore de partibus Italiæ in Galliam advenerat, [in subsidium Orientis,] pro diversis Ecclesiæ Dei utilitatibus, rectæque fidei statu, maximisque negotiis Christianæ religionis: præcipua tamen adventus illius causa extitit, quia Ecclesia Christi gensque Orientis, a perfida Saracenorum natione pervasa nimiumque afflicta, sub gravi pesecutione manebat… Cum ergo hujus rei gratia Gallias peragraret, X Kal. Januarii venit in hanc civitatem Lemovicensem: adfueruntque cum eo præcellentissimi ac religiosissimi viri, Archiepiscopi & Episcopi plurimi, quorum ista sunt nomina: Domnus Ugo, Archepiscopus Lugdunensis; Domnus Audebertus, Archiepiscopus Bituricensis; Domnus Amatus, Archiepiscopus Burdegalensis; Domnus Dagbertus, Archiepiscopus Pisensis; Domnus Rangerius, Archiepiscopus Regiensis; Bruno quoque, Episcopus Signiensis; Præsul quoque Pictaviensis Petrus, Præsul quoque Santonensis Arnulfus, Præsul quoque Petragoricensis [Raynaldus,] Præsul quoque Rutenensis Raymundus, & Humbaudus Episcopus Lemovicensis.

[29] [deinde novam basilicam dedicat,] Hi omnes cum eo Christi Nativitatem celebraverunt: & ipso die Nativitatis, diluculo cum omnibus illis ascendit ad ecclesiam Domini Martialis; & super altare S. Salvatoris Missam de luce cantavit: & post sermonem habitum ad populum, coronatus, ad Sedem S. Stephani rediit. Die vero sexta Nativitatis, quæ fuit Dominica, iterum ad monasterium S. Martialis venit: ibique diebus octo permanens, cum præfatis Archiepiscopis & Episcopis, basilicam Regalem, quam divæ memoriæ Ludovicus Imperator, filius Caroli Magni, a fundamentis construxerat; sed postea tam conflagratione ignis quam variis casibus conquassata, a Domno Ademaro, Abbate tunc istius loci, interius exteriusque ad plenum reformata & ornata [erat,] Apostolica auctoritate solenniter dedicavit, secundo Kalendas Januarii. Et ipse quidem Aquam benedixit; Archiepiscopi vero interius exteriusque basilicam cum ipsa Aqua perlustrarunt. [& consecrat ipse summum altare:] Deinde ipse Domnus Papa propriis manibus altare Domini Salvatoris Aqua benedicta lavit, Chrismate & Oleo sancto perunxit, pignora Sanctorum ibi reposuit, & mox in ipso altari Missam cantavit, innumera populi multitudine adstante; & in perpetuo diem illum solennem & celebrem Dedicationis agi constituit. Hæc ibi: addit Gaufridus: Inde ad benedicendos populos in publicum processit; quorum tanta illic erat multitudo, ut in circuitu civitatis, citra unum milliarium, non nisi capita hominum viderentur: oblationum vero tanta copia fluxit, ut arca sepulcri Apostolici, quæ vulgo Gauteau appellabatur, præter alias, plena redundaret.

[30] Tunc Lemovicensis Pontifex Humbaldus ab adversariis accusatur, convincitur, [deposito Humbaldus Ep. Guillermum substituit,] & apud S. Martialem, in conspectu Ademari Abbatis, quo contradicente electus fuerat, a Domno Papa publice deponitur… Igitur deposito Humbaldo, Guillermus, Prior monasterii S. Martialis, Pontifex efficitur, sed non statim… Eodem sub tempore, memoratus Papa Urbanus investivit solenniter ecclesiam S. Martialis, & Abbatem ipsius Ademarum, de ecclesia S. Petri Montandrensis, & de ecclesiis de Saliomo cum pertinentiis suis, ubi requiescit corpus S. Martini Abbatis, illius terræ quondam Principis. [& monasterio confert ecclesiam S. Martini Abbatis,] Hujus Vita apud nos pleniter non habetur, quia in invasione Normannica substracta dicitur. Hinc perpendi potest, quantum Ecclesiæ conferat, qui Sanctorum gesta describere studet. Si enim Sancti hujusce Acta in pluribus ecclesiis scripta haberentur, tantum detrimentum cœnobium illius in amissione bonorum non pateretur. Nunc autem & aliud damno isti accessit incommodum, [ejus forte, qui 8 Maji commemoratur] quod neque cultus illius Sancti ullus supersit, deperdito forsitan vel ab Hæreticis dissipato corpore; quare optandum est ut Monachi S. Martialis, ad quos ecclesia illa fortassis etiamnum pertinet, perquirant quascumque ejus superstites memorias, si forte hic ille sit, quem Notkerus & alii, ad VIII Maji referentes, confuderunt cum S. Martino Abbate Vertanensi, prope Nannetes, cujus festum proprie agitur XXIV Octobris, & Vita satis copiosa habetur.

§. IV. Gesta sub Ademaro Abbate, & successoribus seculo XII, usque ad MCLXVII.

[31] Porro cum Præsul Guillermus, zelo Dei tactus, pravorum moribus contrairet, infra tertium Sacerdotii sui annum ab eisdem veneno petitur, [Mortuo Episcopo Guillermo,] per manus cujusdam Martini, qui erat de urbe Lemovica, qui cognominabatur Christianus, qui in facto hoc extitit Paganus, imo pejor quam Paganus. Cumque gravari se Pontifex cerneret, Abbatem, quamquam tarde, expetiit, qui tali peste laborantibus subvenire solitus fuerat, si ad eum accessissent, antequam membra sopori dedissent. Quid memorem cuncta? sole ruente Præsul obivit. Tunc Abbas nuntium dirigit in civitate, qui diceret, Pontificem sanum factum Pontificalia velle ornamenta: quibus acceptis, lugubri pulsatione signorum mors Pontificis declaratur. Magnanimus tamen Abbas, non cupiditatis causa hoc fecisse perpenditur, sed, ut res acta, ad ignominiam inimicorum veritatis, notior haberetur. Corpus igitur Præsulis honore condigno, [funus curat Ademarus Ab.] in basilica Salvatoris mundi, tumulatur, ante altare S. Austricliniani, quasi passibus octo; juxta cujus tumbam altaria duo, unum in honore S. Jacobi, aliud in honore S. Vincentii Levitæ & Martyris, constructa & consecrata sunt… Quomodo autem Willermo subventurus fuerit Ademarus, [gratia pellendi veneni præditus,] nisi serius ille petiisset auxilium, explicat cap. 37 idem Gaufredus; ubi narrat, quomodo Guido, filius Ademari Vicecomitis … semel & iterum veneno petitus a noverca, vivente Abbate Adamaro, dato sibi ab eo antidoto, bis mortem evasit; mortuo Abbate, tertio mense veneno interiit.

[32] MCI Dominicæ Incarnationis anno, Ademarus de S. Riberio, [Terrassovensem Abbatiam suscipit.] Terrassonensis Abbas … sponte se ordinationemque sui monasterii Ademaro Abbati S. Martialis ejusque successoribus tradidit, ut errata corrigeret; Priorem, Sacristam, Cellerarium, Magistrum scholæ ex Monachis S. Martialis haberent… Quod ut Monachi irritum, post mortem Bernardi, cognomine Vicarii, fecerunt, omni bono caruerunt. Nempe antea bonis omnibus affluebant. Interim Burgensibus, id est circum Abbatiam S. Martialis manentibus accolis, jure Lemovicinæ civitatis utentibus, sic creverant animi, ut cum ipsis civibus ex æquo contenderent, [S. Martialis accolæ urbem incendunt,] & fiducia loci armis quandoque certarent. Unde anno MCV, Kalendis Julii, combusta est civitas Lemovica, ab hominibus de castro S. Martialis: in qua combustione concremata est mater ecclesia S. Stephani, cum omnibus officinis suis, & monasterium S. Mariæ similiter, & ecclesiae S. Joannis Baptistae, & S. Mauritii, & S. Trinitatis, & S. Genesii, & S. Domonoleni. Ita Labbeus ex Ms. pag. 275.

[33] [una cum Cathedrali S. Stephani,] Periit ergo tunc fabrica Alduini Episcopi, de qua in Chronico Ademarus ait, quod Roma sub annum MX reversus, basilicam Sedis S. Stephani, quam ille a S. Martiale dedicatam credit, Actis fabulosis deceptus, destruendam & amplificandam designaverat; sed morte ejus intermissam fabricam, lentiusque promotam, quantum sacris usibus satis erat, tandem anno post LXXXV absolutam, Urbanus Papa consecrarat, ut vidimus. Fallitur ergo Bernardus Guidonis, cum in Gestis Lemovicensium Episcoporum apud Labbeum pag. 266 scribit, quod basilica, ab Alduino cœpta, mansit inconsummata plusquam annis ducentis, usque ad annum videlicet MCCXXIII, quo ejusdem loci Canonici eamdem magnifice absolvere cœperunt, ut nunc est, id est, anno circiter MCCCXX, quo scribebat Bernardus, ne hic quidem in reparationis anno notando accuratus; sed eum rectius signans in fine ejusdem tractatuli, ubi ait de Aymerico Episcopo, quod hujus subsidio, [occasione schismatis Anacletiani.] ac tempore Synodi, anno Domini MCCLXXIII in hebdomade Pentecostes, Helias de Mala-morte, vir nobilis, Decanus S. Stephani, & Canonici, primum lapidem in fundamenta posuerunt, incipientes eam de novo ac magnifice, prout nunc cernitur, ampliare: Deus vero postmodum incrementum dedit. Defunctus autem illo anno Aymericus, primus Christianus, in ea ecclesia sepultus fuit, eo quod magnam pecuniam reliquerat pro eadem perficienda. Dixerim ego, quod post incendium anni MCV, cœptæ fuerint parietinæ residuæ quadamtenus reparari, & usui Canonicorum aptari sub Eustorgio Episcopo, qui proxime successit indencio; itaque steterint usquedum a fundamentis nova erigi cœpt, post annos ab incendio CLXVII. Incendium autem ideo fortassis fuit immissum, quod civitas Anacleto Pseudo-papæ adhæreret, una cum Geraldo Engolismensi Episcopo, titulum Apostolici Legati gerente; Burgenses autem una cum Monachis, vero Pontifici Innocentio II.

[34] [Ademarus Ab. suæ ecclesiæ utilissimus,] Illorum Abbas Ademarus, cum circa annum MCXIII ægrotaret, Abbas cujusdam monasterii Ademaro subjecti, Petrus, cognomento Abbanus, de Castro Malomortensi, ex equestri prosapia ortus, anno XXII ab ordinatione sua… hunc invisere veniens Ademarus Abbas, cognovit moriturum; & secessit Arnaco; donec ad obitum illius rediens, exequias solenniter expleret. Diligebat illum valde, quia pernecessarius ei fuerat in multis negotiis, maxime in Placito quod habuit de Salinis. Interim eo præsente a toto Conventu eligitur in Abbatem Rainaldus de Rofiniaco, qui erat Sacrista de S.Germano, qui dicitur las Verguas. Hic dicitur Monachus professus S. Martialis, sicut antecessor suus Petrus: quo electo, Ademarus Abbas fertur dixisse, Bonus, sed senex. Titulus Capitis 35 quo hæc narrantur, [alterius, se ægrum visitantis, mortem prædicit,] est de Abbatibus Usercensibus: quo deceptus auctor Indicis ad tomos Labbei prædictos, Petrum & Reinaldum intitulavit Abbates Usercenses. Nempe a talibus incipit Caput istud, & indicata morte Gauberti, obita anno MCVIII, dicitur quod successit Petrus cognomento Rechada de Turribus, per annos quinque, id est usque ad MCXIII; deinde de alterius monasterii Abbate, etiam Petro, agitur, qui sederit annis XXII: sed monasterii nomen videtur transcribentibus excidisse.

[35] Porro ipsemet Ademarus, anno ab Incarnatione Domini MCXIV, ab ordinatione sua quinquagesimo, mense nono, [& ipsemit moritur an. 1114.] hora noctis S. Mauritii, id est XXII Septembris, qua Responsum cantabatur, Deus Innocentiæ, percussa est tabula pro illius exitu. Corpus positum est a parte Aquilonis, loco quo pueri sedent in Capitulo. Hujus tempore ecclesia S. Martialis in ædificiis, ornamentis, terrarumque redditibus, &, quod pluris est, [Succedit Bernardus] religione honesta floruit… Bernardus, Prior Cluniacensis, cognomento Grossus, Ademaro Abbati succedit. Hic ad secularia negotia satis idoneus erat, verumtamen in Scripturis inventus est minus habilis. Quo in brevi Cluniaco regresso, Pontius [Abbas Cluniacensis] ad votum Abbatem eligere tentavit. Monachi contra, proprium Abbatem Bernardum sibi reddi, [quo amoto Pontius Cluniacensis, alium constituere volens,] aut alterum creare juste postulabant. Pontius Papam expetiit, orans ecclesiam S. Martialis ponere sub interdicto: quod summus Pontifex [Paschalis] injustum fieri judicavit. Pontius cum suis in quadam turre secessit, certans ocius perficere quod disponebat: [tantum non obruitur ruina domus,] cum repente solarium domus corruens, unius Monachi crus, alterius brachium contrivit, Gaucelino Noam Capellano Abbatis interempto: ceteri vix evaserunt, & a S. Martiale se terreri cognoverunt: quapropter Lemovicas velociter convenerunt, & ecclesiam Apostoli benignius tractaverunt. Electus nempe est a Monachis S. Martialis solenniter, Amlardus Prior Solenniacensis: instituitque Abbas Pontius, ut haberent Lemovicenses Priorem ex Monachis S. Martialis, [eligiturque Amlardus.] cum haberent Abbatem ex Cluniacensibus, & e converso. Acta sunt haec tempore Paschali, anno Dominicæ Incarnationis MCXV.

[36] Incanationis Dominicæ anno MCXXII (imo XXIII) totum castrum Lemovicense, [Anno 1123 ardet monasteriam & Ecclesia.] S. Martialis monasterium, signa clocarii, claustra, officinæ, ecclesia S. Petri de Quadrivio, & S. Mischaëlis de Leonibus, cœnobium S. Martini extra muros, incredibiliter igni cremata sunt. Nocte sequenti, erat enim Sabbatum & Kalendæ Septembris (quando littera Dominicalis G indicat correctionis præmisse necessitatem) cum ingenti luctu cantata est Historia de Job, Si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non sustineamus? Tunc per biennium sævissima fames, cum horribili mortalitate, populum adeo quassavit, ut non solum mediocres, verum etiam plerosque divites coëgerit mendicare… Rivulus infra sepulcrum S. Martialis tam exuberans erupit, [Exundat rivulus sub tumulo Sancti:] ut, nisi a populis ejiceretur, thalamus Apostoli aqua repleri crederetur. Fit igitur per mediam S. Petri basilicam meatus ex magnis lapidibus, sicque rivulus ille ad ortum solis deinceps derivatur. Fontis vena, quæ de Cumba Ferrieriam profluens, ab Abbate quondam Adalbaudo in claustrum conducta memoratur, [Aquæ ductus deficit.] quodam tempore ita defecit, ut Monachi de ejus reditu desperarent. Unde ab universis ad Deum per ecclesias susa est oratio, quoadusque laticem optatum divina redderet largitio. Nam & pueri publice per plateas civitatis clamabant, dicentes; Deus, aquam: Deus, aquam: Sancte Martialis, redde nobis aquam…

[37] Postremo, (non primo, ut male transcriptum) Postremo, inquam, tempore Ludovici Crassi, [Invenitur Caput S. Martialis,] filii Philippi Regis, hoc nomine Primi, atque adeo ante Augustum anni MCXXXVI quo is obiit; & novissimo (an hic forte primo legendum?) Guillermi, filii illius Guidonis, qui apud Pictavis monasterium S. Joannis, quod dicitur Novum, construxit, repertum est venerandum Caput Apostoli Martialis, in capsa aurea, quæ eminet altari Salvatoris, præsente Geraldo Legato Engolismensi Episcopo, Eustorgio Lemovicensi Pontifice, & Amlardo Abbate. Non desunt tamen, [& miraculis claret,] qui Apostoli corpus integrum in sepulcro haberi dicant. Horum sententiam ego approbarem, nisi ibi ecclesiæ periculum considerarem. Si enim hoc Caput, Apostoli non esse, dixerimus; forsan Reliquiæ Apostoli, pro quolibet alio Sancto quibuslibet petentibus dabuntur; sicque basilica Regalis fraudabitur debito honore paulatim. Quapropter filios Ecclesiæ solicitos reddere volo, ne proprium Dominum, a loco suo extraneum, faciant hospitem, pignora ejus aliis ecclesiis indiscrete largiendo. In ostensione præfati Capitis, ut esse probaretur Apostoli, quanta ibi patrata sunt prodigia miraculorum, testantur millia confluentium populorum. Capsa deinceps aurea, ad processionem in Ramis Palmarum, sicut antiquitus solebat majore necessitate urgente, delata non est: sed scrinium S. Austricliniani pro ipsa defertur…

[38] [Amlardus Ab. electus Episcopus] Anno MCXXXVII, Eustorgius, Lemovicensis Episcopus, apud S. Agustinum decessit, III Kalendas Decembris… Tumulato Pontifice, eligitur a quibusdam in Episcopum Amlardus Abbas: qui protinus Pontificalem thronum adscendit, quod & nocuit postea multum. Electus est [enim] ab aliis Geraldus, S. Aredii Decanus, nepos Eustorgii: factaque est contentio inter singulorum fautores. Petrus Laures, qui propter ecclesiam Cayronensem amicorum stipatu pollebat, [causa cadit & meritur.] Pontificalem thronum Abbati ex parte summi Pontificis interdixit: quapropter a Bonifacio, Abbatis cliente, vulneratus; sanguinem in veste fusum ab eo, prout potuit, Eugenio Papæ ostendit: nempe anno MCXLV, quando ab hoc, in locum Lucii II substituto, Romæ decisa est causa, & Geraldo adjudicatus Episcopatus. Interim Amlardus Romam ire disponens, Cluniacum petiit, auxilium ipsorum flagitans: sed in nullo ab ipsis auxiliatus, retrogradum conficit iter, atque anno MCXLIII obiit, XII Kal. Sept. pro quo in Exaltatione sanctȩ Crucis eligitur D. Albertus … Prior de Peyraco. Geraldus vero ab ipso Papa, ante sanctu Pascha anni prædicti MCXLV, Presbyter & Pontifex consecratur, & post hæc in pace dimittitur.

[39] Sub hoc Pontificatu jam dictus Albertus suis prohibuit Monachis, [Albertus Ab. quædam reformat] uti abstinerent adipe omni feria sexta, exceptis festivitatibus quæ fiunt in cappis, Procuratore tantum dante oleum Conventui pro adipe… Olim namque in Adventu Domini utebantur adipe in XII Lectionibus, quod omni ab Alberto prohibitum est. Ipse instituit agi processionem solennem in festivitate omnium Sanctorum. Instituit etiam, obnixe a toto rogatus Conventu, ut ubicumque obiret Monachus S. Martialis, fieret pro eo trentenarium, ex integro Lemovico, [etiam circa Missas pro Monachis defunctis,] per duas Missas Prius enim, si obiret Monachus Arnaco vel Palnato, aut in loco in quo tot Monachi non essent, qui trentenarium non possent ordinate complere; unam tantum Missam in Conventu & aliam singuli pro defuncto Fratre celebrabant… In obedientiis vero præcipit, ut pro omnibus ubique Monachis decedentibus, faciant septenarium Missarum, aut septem diebus detur alicui pauperi præbenda in minimis.

[40] Hominem exuit Albertus iste, non anno MCLVII (uti sequeretur ex calculo Gaufredi, [& moritur anno 1156:] anno MCXLIII electum, anos XVI præfuisse, scribentis cap. 50) sed ut habent Sammarthani; MCLVI, V Kalendas Augusti: tumulatus vero est subtus lapidem, videlicet ante quinque imagines sepulcri, [sequens Petrus subito extinguitur:] ad radicem parietis Capituli. Die V Idus Septembris Dominica (qui concursus annum supra notatum firmat) eligitur Petrus, Prior Cluniacensis … qui in Vigilia proximi Natalis, post Veniam Capituli, dum sermone mystico, Fratrum animos ad celebranda Salvatoris natalitia provocaret, repentina infirmitate correptus, voce penitus interclusa, circa gallicinium sacratissimæ noctis, [Hugo, æmulum passus,] spiritum exhalavit… Post hunc eligitur Hugo de Fusa, cui Petrus Grossus, a quibusdam electus, magnum intulit damnum: sed antequam diu illum vexaret, viam universæ carnis ingressus est, reatus sui venia petita.

[41] [Anglis largitur particulam Capitis S. Martialis,] Sub isto Abbate circa MCLXIII, tres Canonici ex Anglia venientes, cum litteris Episcopi de Lincolnia, postulaverunt Reliquias de S. Martiali, dari monasterio quod vocatur Præmonstratus locus. Hoc cœnobium novum, in honore Apostoli nostri nuper a quodam Principe constructum fuit, & novem Abbatibus jam dominatur. Dum Processio omnium Sanctorum ageretur, Abbas Petrus vice illorum, non sine lacrymis, populum orat, quatenus acquiescat eorum petitioni. Canonici revestiti, ad dexteram Abbatis stantes, universum gemitibus populum propulsabant. Quid multa? post Euangelium, Caput Apostoli cunctis qui adfuimus, Abbas ostendit; sumptisque Reliquiis ejusdem Sancti, simul & de B. Valeria, desideranter lætificavit. Eisdem Canonicis Abbas in omnibus providit, & eo die in refectorio secum epulari rogavit. Capsam ex ebore præclaram Iterius de Crosent ipsis dedit, qua Reliquiæ conderentur; & Petrus de Forva ceram, qua usque mane illuminarentur. Post cibum a populo extra muros cum gaudio deducti sunt. Conditum fuerat hoc monasterium sub nomine Novæ-domus a Petro de Gousla, circa ultimos annos Roberti Lincolniensis Episcopis, defuncti anno MCXXIII.

[42] Extant in tomo 2 Monastici Anglicani pag. 58, [pro quadam ejus ibi ecclesia,] istius fundationis dotationisque chartæ variæ, interque eas Abbatis Amblardi Epistola, hic satis digna recitari: indicat enim etiam istic miraculis claruisse Sanctum. Nam ubi impressum nunc legitur nos, nostramque; ibi omnino censeo legendum Vos, Vestramque. Eccum ipsam. Frater Amblardus, S. Martialis servus indignus, omnisque loci ipsius Conventus, Christianissimo Fratri nostro, Domino Petro de Gousla, salutem & fideles orationes. Suscepta legatione vestra, & perlecta descriptione, lætificati, omnipotent Deo gratias agimus, qui dilectum suum beatissimum Martialem, per miracula apud vos clarificare, fidemque vestram & vicinorum per eadem confirmare dignatur. [in participationem olim suscepta.] Dominum quoque R. (credo Robertum Episcopum, defunctum X Januarii) Fratrem vestrum, qui B. Martialis Ecclesiam primus construxit, in Conventu, sicut Fratrem nostrum, absolvimus; & pro ejus anima debitas Deo orationes, Psalmos & Missas obtulimus. Vos quoque, quos olim in ecclesiæ nostræ beneficio susceperamus, amodo non beneficii tantum participes, sed sicut unos ex nobis, tam in vita quam in morte, fatemur. Omnes etiam qui ecclesiæ vestræ vel servierint vel benefecerint, totius ecclesiæ nostræ beneficii socios esse concedimus. Præterea de eo quod ad B. Martialis & ecclesiæ ipsius claritudinem postulastis, pro certo ad præsens satisfecissemus, nisi vester nuntius longius esset profecturus: quod enim directuri eramus, vel cum locus fuerit dirigemus, nec tractari indecenter, nec portari, uti per provincias, oportebat. Quod de postulatis Reliquiis, ac demum post anos quadraginta aut plures, sub Roberto II Lincolniensi Episcopo missis, congrue intelligetur.

[43] [Qua occasione separatum caput a corpore sit,] Nescio autem, an de istis scribenti quæ viderat Gaufredo, detersa fuerit dubitatio supra indicata; cui præsumpta corporis integritas in sepulcro, le ve sane fundamentum hæsitandi dederat; cum nihil usitatius sit, quam ex reconditis Sanctorum corporibus, tempore Translationis de una arca in aliam, auferre Caput vel similem insignem portionem, [aliæve Reliquiæ] ad usum Processionum & publicarum Solennitatum, nec ideo minus integrum corpus dici. Quid? quod etiam S. Eligius, ubi de Miraculis actum est, dicatur aliquid Reliquiarum S. Martialis Parisios attulisse, vel illic, ab alio allatum, invenisse. Reliquorum Abbatum seriem ex Gaufredo aliisque colligere nihil attinet, cum possit apud Sammarthanos reperiri, eorumque tempora nihil contineant ad S. Martialem, ejusque protectionem, loco illi suo impensam, pertinentia; ad monasterii tamen historiam utcumque pertinet, quod anno Dominicæ incarnationis MCLXVII, nocte quæ diem Baptistæ Joannis claudit, crematum est Lemovicense castrum, clocarium, signa optima, etiam ecclesia S. Michaelis de Pestaria; verumtamen claustrum, officina, & burgus de hortis S. Valeriæ, Deo miserante, salvantur.

§. V. Alia quædam Lemovicis Acta circa Abbates, & thesaurum S. Martialis. Cultus in diœcesi Senensi. Vita Italice a Lombardello scripta.

[44] [Anno 118, Henricus R. Angliæ visitat Corpus S. Martialis.] Præter Chronicon quo hactenus usi sumus, quodque ut plurimum sacra continens, in ipsomet S. Martialis monasterio, totum vel pro majori parte, scriptum videri possit; scripsit etiam aliquid Gaufredus de bellis suo tempore gestis in Lemovicino; Alteram Chronicæ partem Labbeus appellat, & incipit ab anno MCLXXXII: ubi statim in principio narratur, quomodo Henricus uterque, pater ac filius, Angliæ Reges, conciliata inter Philippos duos Franciæ Regem & Flandriæ Comitem pace, in Aquitaniam recesserint; ubi Henricus adolescens, veniens Lemovicas, a Monachis tripudianter suscipitur, [Isembertus Ab. moribundus] exultante Clero simul ac populo. Tunc obtulit beato Apostolo pallium, in cujus ornatu scriptum est Henricus Rex. Et quia imminebat solennitas, celebrato S. Martialis natalitio, prout res exigebat; post prandium apud S. Aredium devenit, ubi antea in Hebdomade Pentecostes, celebratæ XVI Maji, Rex Senior… commoratus per dies aliquot, vitam S. Aredii honeste suscepit, totamque ipse perlegit ac veneratus est, illustrandam a nobis XV Augusti.

[45] Sub idem tempus accidit, Domnum Abbatem Itembertum, anno MCLXXVII ordinatum, [invocata Sancto dæmones apparentes repellit.] dum esset in prosperitate præcipua, constituente divinæ providentiæ clementia, graviter ægrotare, ita quod ab omnibus jam desperatum esset de ejus salute. Cumque ipsa ægritudinis molestia quasi raptus in extasim videretur, [& Sanitati redditur.] clausurusque diem extremum reddere [spiritum] crederetur; Dominus de cælo prospiciens, volensque constantiam ejus in infirmitate juxta Apostolum comprobare; malignas malignorum spirituum circumstantium permisit eum visiones captare. Dominus autem Abbas, licet jam non esset cogitandum nisi de morte, Dei & servi ejus Martialis Apostoli, multum ejus esse se servum profitebatur; increpandoque & comminando dixit eis; Auferte vos hinc, truculentæ bestiæ: conterat vos Dominus sub pedibus nostris: servus sum Jesu Christi & Sanctissimi Martialis Apostoli, qui animam & corpus meum circumdet clypeo salutis & protegat. Quo dicto, ad invocationem Dei & gloriosissimi Apostoli, aufugerunt spiritus, & Dominus Abbas restitutus est sanitati.

[46] Celebrata Domini nativitate, tres filii Regis invicem disceptaverunt: [Bellantibus inter se filiis Henrici Senioris R.] tunc conjuraverunt adversus Ricardum Aquitaniæ Ducem, secundo genitum, Henricus Rex primogenitus, & Gaufredus Britanniæ Comes tertiogenitus: & transacta Purificatione B. Mariæ Gaufredus Brito venit Lemovicas subito; deinde Rex frater … Audiens autem Rex pater, seditionis pessima peste filios laborare, cum paucis admodum Lemovicas venit. … Populus cum armis exiit deprepente, Regisque exercitum atrociter invasit… Tunc jussu Vicecomitis juravit populus, in basilica B. Petri de Quadrivio, Regi minori fidelitatem: muniverunt burgenses castrum, &c. … Rex Senior Lemovicense castrum potenter obsedit, totumque in circuitu munitione Regia cinxit Kalendis Martii… Rex manebat in urbe: major filius in Castello, Dux Ricardus apud S. Valericum. Tunc Monachi cum Clero & populo intra muros totum castrum circumeunt, [hic superveniens obsidet Lemovicis Juniorem,] deferentes glebam S. Austricliniani, cum capsa aurea, qua conditum dicunt Caput S. Martialis, aliasque Reliquias Sanctorum deportaverunt; præsente Rege adolescente; exorantes Deum, ut eorum patrocinio populum liberaret. Mulieres quoque infra muros totum castrum stuppæ filo cinxerunt, ex quo candelas multas fecerunt, quas S. Martiali aliisque ecclesiis diviserunt…

[47] Henricus necdum terram aut thesaurum possidebat… qui, quod ignoraret quo se verteret, arctatus undique irremediabili necessitate, [qui pro sua defensione] thesaurum B. Martialis expostulat ad horam sibi præstari: quod Monachi absque præcepto Abbatis non audere, justa responsione professi sunt: Domnus etenim Isembertus seditione urgente recesserat… Quæ replicans cuncta Princeps, coëgit Monachos dare thesaurum; & ingrediens claustrum, foras expulit cunctos, etiam juvenes; & parvos scholæ quosdam nocte prima foras retinuit… [thesaurum S. Martialis,] Crastino solutis Monachis exponitur thesaurus. Tabula altaris sancti sepulcri, ubi erant imagines quinque, cum mensa majoris aræ, in qua erant sedes Majestatis cum duodecim Apostolis ex auro purissimo; calix aureus, cum vase argenteo, quod Arnaldus de Montasir dedisse narratur; [pecunia æstimatum, mutuo accipit,] crux altaris S. Petri, cum medietate scrinii ejusdem: capsa beati Austricliniani, cum cruce magna Bernardi Conversi, auri quinquaginta, argenti centum trium marcarum. Hæc omnia non recte pensantes nec appretiantes (plus enim valebant) pretio viginti duo millia solidos computavere. Rex tam multa se daturum spopendit, dato chirographo, sigillo suo roborato: pretium vero aurificum & aurum quod erat in auratione argenti, computata non sunt … Quid dicam? proh dolor! [cum gravi injuria Sancti:] Sacrosanctum thesaurum Rex dedit grassatoribus populorum, ut diuturniora mala diebus Quadragesimæ populo irrogarent. Tam inauditum scelus certe non credidissem, nisi oculata fide fieri conspexissem…

[48] Paschalem solennitatem (XVII Aprilis elegit) & peregit Rex in urbe Lemovicina: ejus filius Henricus tenuit Engolismam cum multitudine malignantium… Recendente patre, filius urbem Lemovicam expugnabat: sed custodia murorum, non vocibus, sed lapidibus in eum jactis dixerunt; Nolumus hunc regnare super nos… Interim Rex puer de cœnobio Grandimontensi thesaurum violenter accepit: &, quod auditu horrendum est, non pepercit Columbæ aureæ, in qua Dominicum Corpus habebatur, quam pater ejus dederat olim. De cœnobio quoque quod dicitur Corona, in Engolismensi pago, & de quibusdam ecclesiis thesauros multos irreverenter abstraxit. Numquidnam prolongabuntur dies talia exercentis?… In Ascensione Dominica apud Ursechiam devenit: [& ægrotare incipit.] inclinante jam die processionem Monachorum ægre suscepit, quia sperabat ab Abbate vel populo exigere argentum. Hic justo Dei judicio percussus, se pridie aliquantulum gravari cognoverat. Crastino, licet infirmus, apud Donseniac devenit: sabbato apud Martellum vicum… Dehinc apud Roquamadour Rex abiit, gerens speciem peregrini, sed sævitate illic ferina tractavit, qualiter ab Abbate Obasinensi exigeret pecuniam; sic magis de ablatione quam de oblatione cogitabat.

[49] [Conveniunt ad eum Episcopi:] Regressus Martelli Rex ægrotavit… Pentecostes celeberrimum festum egit absque ullo Ecclesiæ Sacramento. Guillermus de Tignera, Abbas quondam Dalonensis, tunc invisere venit apud Roquamadour Geraldum Pontificem Caturcensem; invenitque Pontium de Spalas, Priorem Royas, quod est de cœnobio quod vocatur Chartosa, Hi condixerunt sibi invicem, ut visitarent Regem feria tertia. Æger legitime actus suos coram eis confessus est, nudusque exivit de lecto: sicque prostratus humo, adorans Deum, vivifica percepit mysteria: hostibus ac conventui malignatium ac guerræ paternæ abrenuntiavit … Sabbati hora secunda ungitur; peccata confitens propalam; Viaticum accepit; humero suo Crucem imponi petiit; Dei misericordiam medullitus invocabat; [a quibus extremis munitur,] Virginis Mariæ Sanctorumque omnium auxilium implorabat: B. Martialem subvenire sibi humiliter postulavit, ob cujus injuriam letaliter vapulabat…

[50] [Patri commendat restitutionem ablatorum,] Epistolam Rex moriens patri transmisit, sigillo suo & annulo signatam, in qua post salutationem scriptum erat; delicta mea & ignorantias meas ne memineris. Primo capitulo rogat patrem, indulgentius tractare matrem, quam fere per annos decem apud Salesbeyriam tenuerat quasi captivam: orat liberaliter providere uxori jam viduæ, utpote Regis Gallorum Ludovici filiæ, & Fredenandi Hispaniarum Regis nepti, quæ sicut mater, vocatur Margarita: [& interim jubet intestina sua ante S. Martialem projici.] supplicat dari pacem Engolismensibus, Petragoricensibus, Sanctonibus, cunctisque inimicis, maxime Ademaro [Vicecomiti] vel populo Lemovicensi: obsecrat reddere damna afflictis, restaurare thesauros ecclesiis, quos rapuerat, maxime S. Martiali. [Funus Rotomagum defertur a famulitio,] Corpus suum transferri per Lemovicas præcepit; & quasi pro satisfactione, oculos, cerebrum, ventrem, ante Apostolum projici, seque ibi retineri, quousque omnia rapinarum pretia a patre solverentur. Ultimo postulat Capitulo, corpusculum suum Rotomago, in basilica Dei genetricis Mariæ solenniter tumulari…

[51] Obiit Rex apud Martellum, in domo Stephani cognomine Fabre, præsente Bernardo Episcopo de Agenno, multisque aliis religiosis viris, instante festo S. Barnabæ Apostoli. Erat enim hora decima Sabbati magnæ hebdomadæ Pentecostes, luna XII, anno MCLXXXIII ab Incarnatione Domini. Crastina die per Brivam transeuntes, Userchiæ devenerunt foris. Vosienses, eminenti loco, qui dicitur la Guarde, & ego cum quibusdam monachis & laicis, per publicam stradam, cernebamus hora decima regales exequias transire. Tunc Ademarus Vicecomes, Gaufredus de Lesiniaco, [ad extremam paupertatem redacto.] & quidam Milites mortuum veniunt lugere. Usercensis Abbas Bernardus, in luminibus & procuratione, solvit expensas. Summo diliculo, ad Missam pro defuncto, vix duodecim denarii oblati sunt, quos Capellanus defuncti rapuit. Ut quid multa? Tota Regis familia fame laborabat: insuper equum Regis pretiosum, pro his quæ infirmo fuerant necessaria, pro arrhabone tradiderunt: & qui thesauro Martialis aliorumque Sanctorum large perfidæ tradiderat genti, paulo post proprii corporis portitores valde famelici a Monachis saturati sunt: in tantam siquidem inopiam deciderant, ut unus de regia clientela, braccas suas pro cibo, non sine pudore, dedisse profiteretur.

[52] Sammarthani, dum reliquos Abbates ad sua usque tempora, [Chronici pars 2 adhuc inedita usque ad annum 1392 desideratur.] & ultra seculi XVII dimidium, prosequuntur; ubi veniunt ad annum MCCCXCII, & ad successorem, Gerardo II tunc defuncto dandum, allegant Chronicon S. Martialis nondum typis editum, quod ibi finiri credo: quia nominatis deinde Abbatibus, non additur amplius ullius anni nota, ut præsumi possit hic finiri, cetera nomina manu altera fuisse adscripta. Istud si prodiret, fortassis ex eo disceremus, quod tunc Regalis istæc Abbatia devenerit in potestatem Commendatariorum Abbatum, sub quibus ita elanguit monasticus vigor, ut Lemovicensi in Cathedra sedente Joanne de Langeat, [Abbatia in commendam data] licet Ordinis Cisterciensis antea Abbate, viro pio & de ecclesiis variis bene merito (sedebat autem anno MDXXXIV, & obiit MDXLI) Monachi S. Martialis in pristinum statum secularem restituti legantur, apud prædictos Sammarthanos, tom. 2 de Episcopis; cum Abbatis titulum, magis quam rem, obtineret Robertus de Lenoncourt. Hic ex Priore Charitatis S. Mariæ ad Ligerim, [Monachi in Canonicos mutantur sec. 16.] factus etiam Abbas Barbellæ seu Sari-portus, Ordinins Cisterciensis, tum ipso anno XIV Episcopus Cathalaunensis, & quadriennio post S. R. Ecclesiæ Cardinalis, denique & Arelatensis & Tolosanus Archipræsul, multis etiam ipse laudatur a scriptoribus Gallis; sed regiis negotiis & legationibus sic implicitus, ut parum curæ posset impendere Monachis sibi commissis.

[53] Decimo quinto a Senensi metropoli milliario ad Occidentem; trans fluvium Elsam, ponte Grachiano instratum, milliario uno, oppidum fuit olim, nunc civitas est, [In territorio Senensi] ex re nomen habens, ut Collins vallis-Elsæ dicatur; anno MDXCV, erectus in Episcopatum Clementis VIII auctoritate. Hic magna populi religione S. Martialis colitur, propter inolitam ibi opinionem, quod Roma in Aquitaniam transiens, Christi Petrique Discipulus, prima majoribus suis, vicinum tunc Grachianum incolentibus, fidei semina jecerit; [Ecclesia S. Martialis,] quin etiam ostendunt ingens sepulcrum, quo conditus aliquando fuerit S. Austriclinianus, donec S. Martialis, ablato Roma S. Petri baculo, ipsum suscitavit; eodem prorsus modo, quo Trevirenses narrant, a suo S. Euchario vivificatum S. Maternum; sic ut dubitari possit ab utro ad alterum translata miraculi assertio & credulitas sit. Super hoc sepulcrum, vetus ecclesia, S. Martiali dicata, sic condita cernitur, ut os sepulcri foris pateat ad dexteram latus, ipsum deinde subter fundamenta porrigatur usque in ecclesiam, magnæ venerationi habitum a cunctis. Distat ecclesia illa proxime a Collensi civitate, quæ illuc solet devota excurere, præsertim omnibus sextis feriis mensis Martii, propter frequentes gratias, quas inde referre fideles se credunt sani infirmique.

[54] [ubi S. Austriclinianum ille suscitaverit,] Ita pluribus & prolixe narrat Gregorius Lombardellus, cap. 8 Vitæ S. Martialis, quam anno MDXCV Italice scripsit vulgavitque, rogatu Nicolai Sabolini Archipresbyteri Collensis, multa præfatus de sua in plurium Sanctorum Vitis describendis ac dilatandis opera sæpius probata, nobis autem probanda magis & utiliore futura, si luxurianti stylo suo indulsisset minus, pressiusque institisset antiquis unde sua hauriebat monumentis, aut eadem etiam originaria. dedisset: quædam enim ex illis desideramus, hactenus non inventa in ipsis unde ea habuit locis; nec alibi facile invenienda. Unde nec sciri potest Certo, quantum originaris Actis de suo super adderit Lombardellus. At possumus aliquid æstimare ex iis quæ reperta sunt, [unde Lombardello data occasio scribendi vitam,] ac nominatim ex Actis S. Martialis, jam olim, ut initio dixi, impressis, & mole sua non superantibus molem primorum sedecim capitum ejus libri, quem ipse in Capita omnino quatuor & quinquaginta extendit; honesto quidem ac pio conatu, sed exigua cura examinandi veri, aut saltem vorosimilia secernendi. Hinc fit ut suspecta nobis fiat hominis creduli nimium prolixa verbositas, etiam in Apppendice illius Vitæ quam capitibus tredecim dilatavit, ex relatu verbali cujusdam Presbyteri Leonardi de Corliaco, parachiæ Pazzoliensis (Panozol notant tabulæ, duobus fere passuum millibus ad urbe Lemovica trans Vigennam) quocum Roma Neapolim proficiscens, cuncta ejus dicta memoriter notarit; neque postea comparentibus quæ ex Gallia scripto submissurum se spoponderat, ille typis mandare festinavit, eodem quo Vitam ediderat anno.

[55] [non sine mendis,] Quam fuerit difficile sic scribentem non errare, promptum cuivis est intelligere. Primo certe capite occurrit statim capitalis falsitas, qua asseritur primam Lemovicæ cathedralem ecclesiam, S. Martiali dedicatam, etiam hodie ab illius nomine appellari: cum ex jam dictis certissimum sit, hanc esse S. Stephani; Abbatialem autem S. Martialis esse extra urbem, eo ubi primum sepultus Sanctus Austriclinianus fuisse creditur loco, unde nec unquam diu abfuit. Interim dicitur in prædictam Cathedralem, adeoque intra urbem, annis post Sancti obitum sexcentis, ex primæ sepulturæ loco, solennissima pompa translatum corpus, tunc inventum totum integrum, quasi dormientis, nec pilo quidem deficiente aut cute perstricta, cum cælestis odoris fragrantia. Additur, [& fabulis circa elevationem corporis incorrupti] quod Caput, seorsim extra tumulum servatum sit in vase pretiosissimo, a quo ideo Deus exinde permiserit carnem cutemque cum crinibus diffluere; ut in nudo osse deinceps apparerent signa quinque digitorum Christi, neque dum viveret, neque eatenus visa unquam, & invisibiliter tunc impressa, quando quinquenni manum imponens Salvator, dixit; Nisi efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum cælorum. Hic oblitum etiam se ostendi scriptor, quod in Vita cap. 2 dixit, [post annos 600.] quindecim annorum fuisse Martialem, quando ad Christi discipulatum venit: quamquam neque talis ætas sufficiens erat tot mysteriis, quibus prædicante & patiente Christo interfuisse refertur.

[56] Narrat deinde cap. 7 Auctor, quomodo dormientibus custodibus raptum aliquando sacrum pignus, cæcitate percussis raptoribus, [Auferre Reliquias conati puniuntur] nequiverit avehi ab ecclesia: alias armata vi idem tentantes pleno die alii, fuerint a Sancto apparente prohibiti; ac tertium denique corruptis pecunia custodibus, quidam aliud cranium pro ipso supposuerint, in quo fraudulenter easdem quinque digitorum notas depinxerant, qui tamen, deficientes in via & cæcitate percussi, coacti fuerint fraudem a se factam fateri, & verum caput restituere. Quod ultimum scribens Lombardellus, cogitasse debuit, notas istas etiam primo capiti induci pigmentis potuisse, ad fidem fabulæ præmissæ faciendam; quomodo credi potest ei, quod prope Massiliam ostenditur, tamquam Mariæ Magdalenæ capiti, affixam pelliculam, a persuadere volentibus integram illam servatam ex contactu Christi, ipsam repellentis dicentisque, Noli me tangere. Qualia omnia melius tacite abolerentur, quam Sanctarum Reliquiarum veritas deliramentis ejusmodi obfuscata, dubitationis ac diffidentiæ justæ periculo exponeretur apud prudentiores Catholicos, ut de Acatholicis taceam, risum inde sibi captantibus.

[57] Tempus prætensorum illorum miraculorum nullum exprimitur; tantum additur, ultimi fructus fuisse, quod eo motus Clerus Episcopusque, qui eatenus contenti semel per annum festivissime colere Sanctum suum Patronum, [ad quas alia facta miracula.] exinde instituerint quot hebdomadis diem unum illi proprium habere, cum Missa & Officio solenni, sicut in festo; idque hodiedum servent: Talis sane usus, sumpto a Minoribus. Prædicatoribusque exemplo, inductus, antiquus esse non potest; an autem revera sic observetur, scient dicere Lemovicenses, quibus circa talia certius credetur; uti etiam an apud se habeatur Sanctus peculiaris Patronus infantium; plurimosque ejusmodi ipsi commendatos credi a mortuis suscitatos, ac neminem porro tota diœcesi Lemovicina a dæmone obsideri. Item, aliquando apparuisse palam omnibus Sanctum, semel ut popularem seditionem compesceret, alias ut in ecclesia sua ac civitate incendium, omnia consumpturum, extingueret, quæ singula, cum exemplari pœna quorumdam blasphemorum, hic strictim indicata, integrum caput Lombardello faciunt; digna, si vera sint, certiori relatu testimonioque cognosci.

[58] Formam tamen & ornatum ecclesiæ, tum altaris atque arcæ S. Martialis, quæ Capitibus tribus primis minutim describuntur, credere possemus, veraci relatione accepta, siquid tuto crederetur scriptori, sua vel aliena somnia tam facile venditanti. Veritas non indiget nostra fictione, & suus S Martiali meritissimus constabit honor, absque laudatoribus tam indiscretis: quibus etiam accenseri posse videntur, qui ipsum a Discipulatu S. Joannis Baptistæ ad Christum transisse volunt, itaque adscribunt Carmelitis.

DE SANCTIS MARTYRIBUS AFRIS TIMOTHEO, ZOTICO, ITALICA, ZOILO, GELATO, CURSICO SEU CAJO PRESBYTERO, ET LEONE SUBDIACONO.

Notitia nominum ex antiquis Martyrologiis.

Timotheus, Martyr in Africa (S.)
Zoticus, Martyr in Africa (S.)
Italica, Martyr in Africa (S.)
Zoilus, Martyr in Africa (S.)
Gelatus, Martyr in Africa (S.)
Corsicus, seu Cajus Presb. Martyr in Africa (S.)
Leo Subdiac. Martyr in Africa (S.)

G. H.

[Nomina in variis maroll.] Duos priores Martyres consignant Mss. Rhinoviense, Richenoviense, Trevirense S. Maximini, Romanum Cardinalis Barberini, Bruxellense S. Gudulæ, & Notkerus, his ubique verbis: In Africa SS. Timothei & Zotici. Ms. Reginæ Sueciæ, ab Holstenio vulgatum, quatuor profert: In Africa natalis Sanctorum Timothei, Zotici, Italiæ, Galati. Lucense apographum S. Hieronymi quinque indicat: In Africa natalis Sanctorum Timothei, Zotici, Italiæ, Cursini Presbyteri, Leonis Sudiaconi. Apographum Blumianum eosdem habet, & præterea, post nomen Italiæ, interponit nomina Gelati, Gittæ. Cujus ultimi alibi non fit mentio.

[2] Vetustissimum apographum monasterii Epternacensis septem enumerat: [plura in antiquioribus,] In Africa, Sanctorum Timothei, Zotici, Italicæ, Zoili, Gelati, Cursici Presbyteri, Leonis Subdiaconi. Apographum Corbeiense palæstram Africam, ab aliis indicatam, immutat his verbis: Romæ natalis SS. Timothei, Italiæ, Gelati, Zoili, Italicæ, Cursini Presbyteri. Aliud Ms. Corbeiense, ex priore extractum, ita habet: Romæ natalis SS. Timothei, Zotici: unde liquet, nomen Zotici in priori fuisse incuria amanuensium omissum. Sed nomina Italiæ & Italicæ videntur simili errore duplicata: imo Romæ loco Africæ, præfixum est.

[3] Usuardus duos posteriores seorsim celebrat, hoc modo: Ipso die Sancti Corsici Presbyteri, [in recentioribus pauciora] & Leonis Subdiaconi. In aliquibus Mss. additur, in Italia. Maurolycus etiam abstrahit a palæstra, & eos ita commemorat: Ipso die Sancti Visici Presbyteri, sive Corsici, & Leonis Subdiaconi, Martyrum. Galesinius ita habet: Romæ item Sanctorum Martyrum Corsici Presbyteri, & Leonis Diaconi: sed Sudiaconi legendum monet in Notationibus. Baronius in Martyrologio Romano: Ipso die Sanctorum Caji Presbyteri & Leonis Subdiaconi; Atque in Notis allegat Usuardum & recentiores omnes. Nos sequimur antiquiora; antiquiorum Martyrologiorum ecgrapha.

DE S. ASCLINO SIVE ASCLEPIO, ET SANCTO PAMPHILO.
MARTYRIBUS COLONIÆ AGRIPPINÆ.
Ex Martyrologio Hieronymiano, aliisque.

[Commentarius]

Asclinus, sive Asclepius, Martyr Coloniæ Agrippinæ (S.)
Pamphilus, Martyr Colonæ Agrippinæ (S.)

G. H.

Hoc par Martyrum celebrant quatuor antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa his verbis: In Agrippina, Asclini, Pamphili. Quæ eadem habent Mss. Richenoviense in Suevia, & Rhinoviense in Helvetia, & aliud Reginæ Sueciæ.

At Rabanus & Notkerus in suis Martyrologiis, ita nomina efferunt: In Agrippina Asclepii & Pamphili. In Ms. Florario & Ms. Adone Leodiensi S. Laurentii, fit mentio S. Asclini. In Martyrologio, sub nomine Bedæ edito, ita legitur: In Agrippina SS. Asclyppi, Pamphili. Ms. Trevirense S. Maximini: Colonia civitate S. Pamphili: cujus etiam memoria celebratur in Mss. Casinensi, Altempsiano, alio S. Cyriaci & Aquisgranensi: pro quo nomen Pauli habetur in Mss. Bruxellensi S Gudilæ, Augustano S. Udalrici, & Parisiensi Labbei, Verum quia is non adjungitur Asclino sive Asclepio, neque adscribitur Agrippinæ, sed aliis Martyribus immiscetur; potest intelligi Apostolus Paulus, cujus commemoratio hoc die solenni veneratione celebratur.

DE SANCTIS MARTYRIBUS DIOMEDE, EULAMPIO, MELITONE, PETRO, ET ASCLEPIADE,
APUD GRÆCOS.
Ex Synaxario Divionensi Ms.

[Commentarius]

Diomedes, Martyr apud Græcos (S.)
Eulampius, Martyr apud Græcos (S.)
Melito, Martyr apud Græcos (S.)
Petrus, Martyr apud Græcos (S.)
Asclepiades Martyr apud Græcos (S.)

D. P.

Græcorum tam Menæa excusa, quam Synaxaria Mss. omnia; etiam Constantinopolitanum istud ceteris prolixius, quod Parisiensi nostro Collegio P. Sirmondus comparavit, totum hujus diei Officium sic impendunt Synaxi duodecim Apostolorum, post eorum Coryphæos die præcedenti cultos, celebrandæ, additis quibusdam insuper Apostolorum Discipulis; ut alterius nullius Sancti meminerint; præter unicum Divionense Ms. unde prætitulatos Martyres sic consequenter descripsimus:

[2] ἅγιος Διομήδης ξιφει τελειοῦται. S. Diomedes gladio consummatur.

Ἐκ σπονδύλων ἔσπεισεν αἷμα Κυρίῳ,
Ἄσπονδος ἐχθρὸς δαιμόνων Διομήδης.

Lusum in verbis σπονδύλη, vertebra, σπεῖσαι, libare, ἄσπονδος fœdere nullo obstrictus, vel, irreconciliabilis: quæ omnia communem videntur in Græca lingua radicem habere, sed Latinis verbis nemo facile sic expresserit: sensum ita reddes:

Domino cruorem libat ex collo suum,
Juratus hostis dæmonum, Diomedes.

[3] Sequitur alius, videlicet, ἅγιος Εὐλάμπιος ἐκ Τάρσου ξίφει τελειοῦται. S. Eulampius ex Tarso, gladio cæditur.

Τί τὴν κεφαλὴν, δήμιε, κλίνον λέγεις
Εὐλαμπίῳ, διδόντι πᾶν σπάθῃ μέλος;

Quid flectere caput, carnifex, Eulampio,
Qui cuncta ferro membra præbet, imperas?

[4] Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ, ἅγιος Μελιτών, ξίφει τελειούται. Ipsa die eadem Meliton gladio cadit.

Εἶπον Μελίτων καὶ θεόῤῥητον μίλι
Ἔχρην ἐκεῖ βάψαντα συντομὴν γράφειν.

Mel etsi Meliton ore divinum dedit;
Scribendus ille tamen hic in epitome fuit.

Melius reddat sensum qui potest: fateor me conjectando non assecutum id quod auctor intendit verbis, forsitan a librario non bene expressis.

[5] Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ἅγιος Πέτρος, ἐκ Σινώπης, κατὰ πετρῶν συρόμενος τελειοῦται. Petrus, Synopensium unus, raptatus per petras consummatur.

Ἔχουσιν αἰδεῖσθέ σε καὶ θεῖοι νόοι,
Αἰδοῖε Πέτρε, δόντα τὴν σάρκα πέτραις.

Venerande Petre, te mentes Divum colant,
Dum membra petris sic discerpenda exhibet.

[6] ἅγιος Ἄσκληπιάδης ἐν τῇ θαλάσσῃ τελεούται. Sanctus Asclepiades in mari facit vivendi finem.

Ἀσκληπιάδης τὴν θάλασσαν εἰσίδυ,
Ζητῶν ἐφευρεῖν τὸν καλὸν μαργαρίτην.

Mare Asclepiades cupide ingreditur, volens
Ibi invenire pretiosam Margaritam.

[7] Bis iterata particula transitiva, eadem die, indicio est, non uno aut loco aut tempore passos, quos hic consequenter celebrat scriptor. Priores duos ad Ciliciam pertinere, & simul capite plexos, haud absurda fuerit conjectura, quando eorum alter Tarso dicitur oriundus fuisse. Alibi Meliton passus fuerit idem supplicium. Synopensis Petrus fortassis ad Ægyptum spectabit: qui si Asclepiadem socium habuit mari mersum, non abs re erit suspicari, in aliquo maritimo loco deprehensos ambos Christianos, furore gentilium & extra judicium, passos esse martyrium.

DE S. DONATO MARTYRE,
ROMA MONASTERIUM EIFFLIÆ TRANSLATO,
Ex Monumentis Collegii Societatis Jesu ibidem.

[Praefatio]

Donatus, Martyr Romanus, Monasterium Eyfliæ delatus (S.)

D. P.

Romanos Martyres, recentiori memoria ex sacris cœmeteriis erutos, & ad publicam venerationem varias in regiones identidem translatos, annuoque festo deinceps honoratos; neque perquirimus scrupulose (eo quod omnium vel eadem vel similis sit historia, & parum faciens ad finem huic operi præcipue intentum, [Ad cohonestandam fundationem Collegii S. J.] id est ad illustrationem sacræ vetustatis) nec ultro se offerentes universim dimittimus; maxime quando circumstantiæ adduntur, actum, alias pluribus communem, spectabiliorem & relatu digniorem efficientes. Talis nobis visus est is, qui anno MDCLII festiviorem reddidit positionem primorum lapidum in novi templi fundamenta, quod Societati construebatur Monasterii Eiffliæ sive Eifaliæ, quæ ditiuncula est Juliacensi Ducatui inhærens, & serenissimo Neoburgico Duci, nunc etiam Electori Palatino, [obtinetur Roma corpus S. Donati M.] subjecta in temporalibus, in spiritualibus Archidiœcesi Coloniensi. Historiam, sicut inde perscripta, & annuis Collegii litteris inscripta est, accipe.

HISTORIA TRANSLATIONIS
Ex litteris Annuis MDCLII.

Donatus, Martyr Romanus, Monasterium Eyfliæ delatus (S.)

EX MS., AUCTORE D. P.

[1] Magnum ad Dei Sanctique Martyris Donati gloriam, in hac Translationis celebritate momentum attulit Serenissimus Princeps Senior, [Ex mandato Principis Neoburgici,] datis ad Satrapam, Collegiatæ Ecclesiæ Capitulum, urbisque Magistratum, litteris, ut eo modo celebritatem hanc promoverent, quem & suaderet in Sanctum hunc pietas, & Principem suum observandi studium. Res igitur hoc modo peracta est.

[2] Pridie solennitatis, jussu generosi Domini Joannis Friderici de Goltstein, [instruitur pompa,] loci hujus Toparchæ, foris armatur lectissima rusticorum manus: centuriantur copiæ, quæ adventum Sancti Martyris in via præstolarentur. In urbe, sub horam septimam vespertinam, festiviore sono omnia totius civitatis æra campana, futuræ celebritati præluserunt. Postero ipso celebritatis die, intempestæ noctis silentio, [Sanctum depositum Wingartæ exceptura:] sacra Lipsana templo parochiali in Wingarten, sesquihora hinc dissito, reverenter inferebantur, & principi aræ imponebantur, reliquumque noctis coram illis par Sacerdotum orando excubabat. Mox ubi dilucularat, lætissima compulsatione hujus pagi inquilini, frequentes ad Sancti hujus venerationem convenere, suumque in eum amorem lætissima compulsatione testati sunt. Nec circumvicini pagi passi sunt diem senescere; sed identidem, ubi vulgo percrebuerat sanctum Donatum advenisse, compulsando responsabant.

[3] Re divina ab utroque de sancto Martyre peracta, & ope sancti Spiritus solenni hymno implorata, [ipsum quadrijugo in curru deducit,] a nostris Sacerdotibus, comitantibus duobus aliis Parochis, & frequenti parochianorum turba, reliquiarum theca rhedæ eleganti, quæ a quatuor phaleratis equis trahebatur, imposita; juxtaque duo Sacerdotes, linteati cum stola, custodiæ ergo assidebant. Triumphalem hunc currum, pars præibat, pars sequebatur, magno eorum numero, qui diversis e pagis venerationis causa, longo pulcroque ordine, Sanctum hunc pie psallendo Monasterium usque deducebant. Ad Juliæ confinia ubi perventum, centuriati rustici, frequenti explosione, [& cælo præter spem serenato,] novo Athletæ adventum gratulabantur; & veluti sibi officii primas deposcerent, supplicantium ordinibus, qui proxime rhedam circumcingebant, comites succedebant.

[4] In urbe, ubi majore pompa se omnes ad Sancti Reliquias, honorifice excipiendas, apparaverant; coëgissent ferme, [excipitur ab armata festive juventute,] pluvio cælo depluentes imbres, devotionem venerationemque obnuntiare, aut in tempus opportunius protollere: at cum spes omnis serenitatis decollasse videretur, simul ac sanctus hic novus Hospes urbi appropinquat, sol illico undantes nubes dissipare, lucidius intermicare, & porro perrexit reliquo diei serenissimus illucere. Præmissis igitur obviam aliquousque extra portas militibus, armatoque sub suis signis juventutis flore, quæ variis opificiis vacat; ipsa supplicatio, hora circiter octava, e primaria æde magnifico apparatu educitur. Præibant agmenque ductabant catechetici pueri puellæque, & devota matronarum sodalitia; sequebatur studiosa gymnasii juventus; tum Patres Cappucini; totum deinde primariæ ædis Collegium Canonicorum, omnes pretiosissimis auroque intertextis pluvialibus induti: tunc Corpora SS. Chrysanthi & Dariæ: post Patres nostri linteati & stolis amicti, accensos manibus cereos tenentes; [piis sodalitiis & Clero ac Jesuitis,] multi quoque venusta cum primis diligentique forma aligeri ephebuli, atque ii adolescentes, qui sancto Donato anagrammatismos erant acclamaturi. Inter hos ibant duorum Collegiorum Societatis nostræ Rectores, feretro, apprime ad elegantiam composito, cocco, auro gemmisque fulguranti, succollantes, quo Martityrem in urbem inferrent: postremo demum incedebant terni Principum legati, Comites magnates, ibidem ardentibus in manibus cereis conspicui: agmen claudebat effusa hominum multitudo, ea frequentia & numero, ut vias omnes, qua incedendam fuit compleverint.

[5] Salutatus ad aram, foris proxime urbem exstructam, variis anagrammatis sanctus Donatus, [cum nobilitate obviam progressis.] indidem prædicto feretro imponitur; omnibusque novitate & celebritatis amplitudine attonitis, viamque priore ordine relegentibus, in urbem importatur. Stipabant utrimque supplicantium latera armati milites adolescentes, & eum in finem ex tribus Satrapiis auctorati rustici; qui omnes frequenti explosione, victorioso Christi Athletæ & novo hospiti, sibi & urbi propitium adventum gratulabantur; quibus circumquaque e turribus, [Itaque invectum urbi Corpus,] & ex arce, edito in loco sita, duplonibus tormentis boatu magno, interstrepente festivo campanarum sono, cives respondebant; itaque lenta piaque itione, tota via ramalibus & floribus sparsa, ad locum, novo exstruendo Collegio apparatum, perrectum; ibidemque, in ara, elegantissime erecta, sacrarum Reliquiarum theca collocata fuit.

[6] Hujus reclusio, sacerque inibi thesaurus, ut majorem apud omnes fidem venerationemque invenirent, [deponitur in loco futuri Collegii:] e tota circumstante turba, palam quidam J. V. Doctor, duo Licentiati, cum aliquot primariis viris seu testibus, & publicæ fidei Tabellione (Notarium vocant) thecæ signa, studiosius firmatæ, diligentius inspecturi & examinaturi, vocati sunt. Iis igitur coram tota multitudine testantibus, inspecta a se curiosius omnia; & perspecta tanta omnium integritate, nihil se vitii reperisse; prolatæ sunt in medium & apertæ litteræ Admodum R. P. N. V. Generalis Florentii de Montmorency, & circumfusæ multitudini prælectæ; quæ Corpus Sancti Donati Martyris, Collegio Societatis Jesu Monasterii Eiffliæ, Superiorum licentia ex Urbe missum, significabant. Tum cedrina Reliquiarum arca aperta, [leguntur instrumenta donationis,] & hæ res potissimum inibi repertæ fuerunt. Primo, Admodum R. P. V. Generalis litteræ, ejusdem plane argumenti, cum iis quarum supra meminimus. Secundo, Eminentissimi Cardinalis Ghinetti diploma. Tertio, integrum sancti Martyris Donati Cranium, cui quinque dentes integri inhærebant, sextusque dimidius. Sex septemve ossa majora, minutiora vero plurima, cum plurimis reliquiarum cineribus. [reserata arca monstrantur Reliquiæ,] Reperta præterea fuit, integra lapidea lampas, ad modum conchæ; ampulla item vitrea, & tres magni ex ferro annuli; quoddamque aliud, ut suspicamur martyrii instrumentum, cujus ansa incurva, altera vero pars latior, striata, colore nigro, & materia simillima alabastro. Quinto denique, adjecta fuit charta, cui ea inscripta, quæ Martyris cippo incisa fuere.

[7] His cum magna spectatorum admiratione, nec minore devotione perlustratis, [jactoque primo in fundamento lapide] iterato invicto Christi Athletæ repetitis explosionibus triumphatum & applausum fuit; applausum secuta est concio, celebritati huic accommodata, in loco quo novi Collegii fundamenta rite ponebantur. His jactis, summa cum solennitate, pompæ priore ordine redintegrato, eucharisticum carmen Divorum Ambrosii & Augustini concinendo, purpuratum Christi Pugilem, velut triumphantem in Capitolinam arcem, in primariam sacram ædem seu ecclesiam Collegiatam Canonicorum, induximus; Missaque de eo ab Admodum Reverendo domino Decano solennissime decantata, plurimi, quantum per tempus licuit, venerabundi sacrum Martyris caput exosculati sunt: finitisque Missarum solenniis, sanctus Martyr ad nostrum sacellum est deportatus. Dramate, huic celebritati peropportuno & accommodato, statis Vespertinis precibus, festivitati illi finem imposuimus; ita tamen, ut has octo deinceps consequentes dies, coram sacris lipsanis, non sine frequenti populi concursu, perpetuaverimus.

[8] Octavum diem festiviorem reddiderunt Euskirchienses cives; [deducuntur ad ecclesiam collegiatam,] quos quia ipso Translationis die fœda tempestas remorata fuerat, hinc sua venerationis officia in hunc diem comperendinarunt. Octavo igitur die, elegantissimis instructi vexillis, longo perpulcroque ordine supplicabundi, Monasterium pervenere. Nec denuo officio suo defuerunt Monasterienses: sed iis, extra urbis portas obviam facti & sese illis adjungentes, eos ad sanctum Donatum usque præivere. [quo die octava accedunt Euskirchienses.] Crederes utramque civitatem Sanctum hunc certatim veneratam fuisse; quod Euskirchiensibus, vergente ad occasum die, reditum domum maturantibus, Monasterienses reliquum diei, quin totum pomeridianum tempus, precibus coram sacris lipsanis insumpserint.

[9] [Publicam pietatem irridens hæreticus] Atque in hac tam celebri supplicatione, cum nemo fuerit, quin silentio & devotione maxima visus sit rem totam comprobare; repertus est degeneris factionis, & inter lætas plaudentium frontes homo effrons, hæresis labe infectus, qui, cum liventibus & lippientibus oculis celebritatem aspectaret, cynica dicacitate obstinabat, in dedecus & diei festi probrum, sordidos suos centones elegantiore cultu non permutare. Verum, an illum festi celebritas vertigine confuderit, incertum; certum vero, illum de ponte bene lato in præterfluentem aquam lapsum fuisse; & nisi cœno oblitus, omnibus ludibrio haberi vellet, honestiore vestitu, usque dum sordes detergerentur, se amicire compulsum fuisse. Temerene illud accidisse, an certo Numinis consilio, injuriam Martyri illatam ulciscentis, sentiat quisque quod volet; [de ponte in cœnum labitur] cum non urgeat necessitas a signis forte dubiis illustriorem Martyris gloriam emendicare. Insigne enim & ferme meridiana luce clarius cælitus præstiti beneficii monumentum exhibet, quod coronidis loco Annuis subjicimus.

[10] [Euskirchæ exorta sub Missam tempistate,] Missus fuerat, pridie solennitatem nostram, quidam e nostris Patribus dictus Herde, Euskirchium, ubi æstivo tempore doctrinæ Christianæ rudimenta exposuerat, ut indidem supplicantium turbam in occursum sancti Donati educeret, deduceretque. Postero ipso festivæ translationis die, ante matutinum diluculum, cœpere nubium caligines cælum obtenebrare, & tempestatem sane maximam parturire: quæ mox erupit; coire nubes, tonare cælum & fulgurare, inter turbines & fulmina copiosi nimbi decidere. Pater, quod supplicationem maturaret, bene mane de sancto Donato in templo Euskirchiensi ad aram divæ Virginis celebrabat; quo tempore, coortis in adversum tempestatibus, denuo crebra audita tonitrua, ictusque fulminis ad Elevationem & Communionem vi maxima evibrati, ad horrorem omnium, sacram Hostiam luculento igne interlucente, transierunt. Deposuerat Pater paucos ante dies, nescio qua occasione, Caravacanam Cruculam, quam contra ejusmodi casus gestare solebat. Tali ergo præsidio destitutum subiit cogitatio, pro se aliisque implorandi auxilium S. Donati, illumque in Patronum deligendi: quo rite præstito, infracto animo Sacrum prosequitur. Illo absoluto, cum se verteret, solenni benedictione populum missum facturus, [invocatur S. Donatus a Sacrificante;] fulmine gravissimo a dextra pectoris, velut globo, summa vi e tormento bellico evibrato, impetitus, humi semianimis prosternitur; sanctissimis nominibus, Jesus, Maria, Joseph; & præsidio sancti Donati Martyris, in suprema vota vocatis.

[11] [qui tamen fulmine corripitur,] Res sane quam terrifica & funesta, tam admiranda. Templum, quantum quantum, videre erat plurimo igne coruscum. Ex superiori parte sublimis fenestræ excussa grandia cælata saxa; lapidem solidum fortiter tactum, & sinuoso volumine telam lineam statuæ divæ Virginis substratam, ac longo ductu circa calicem, mappas ipsius altaris incensas; hinc inde varios concussione disjectos. Hoc fulmen licet adusserit ex parte, perforaritque sacras vestes, quibus Sacerdos erat indutus; penetrarit etiam togam, & interiora vestimenta; vulnerarit præterea graviter pectus cruenta plaga, ad modum balthei, præcordia late cingente; denique duobus a tergo, quinque ad pedes in veste relictis foraminibus, eruperit recta linea per ipsum talum ad infimam sinistri pedis plantam, relicta sanguinea stria; & in dextri cubiti internodio, orbiculari nota, extreme veluti a sulphure flava, in medio quasi a pulvere pyrio nigra; vitam tamen servavit sic ictus.

[12] Et ut evidentius constaret, hanc ei beneficio S. Martyris servatam fuisse, [& toto notatus corpore,] advertere est; quod Pater, sive humi prostratus, sive postmodum, aliorum opitulatrice manu erectus, & sacris vestibus exutus; in genua, quibus se valere maxime notabat, compositus porro, auxiliari Divo supplicaturus (quod unum postulabat ab aliis, triste hoc spectaculum multa cum commiserationis significatione spectantibus) medium horæ aut eo amplius, tam ingentes senserit in pectore ardores incendiaque, ut ea vix exprimi queant, & igne usque se exurendum putarit. Sed cum bono Deo, resumpta & confirmata adversus gravissimam diffidentiæ tentationem in sanctum Præstitem fiducia, ejusdem crebrius opem altum ingeminans; Sancte Donate Martyr, ora pro me; & contra maledicam suggestionem palam protestatus; Non diffido; cœpit paulatim respirare ab æstu, qui una cum graveolentissimo ac ferme intolerabili fœtore e pectore & vestibus evaporabat.

[13] Restabat malum aliud pedum, qui ita fulmine afflicti erant, [sed resumpta fiducia in Sanctum, erigitur;] ut iis insistere non posset; quod a talis inferne ossa propemodum viderentur absumpta, aut certe ceræ instar mollita. Tenuit præter propter horam malum hoc; donec tandem, post frequenter repertitam sancti Donati implorationem, & vota eidem concepta, plantæ firmantur, ut pedes & jejunus, nec admisso quod offerebatur balsamo aut unguento, [curatisque cito pedibus,] Euskirchio Monasterium, per iter ferme trium horarum, commode sub meridiem redierit.

[14] Eapropter, prout se dant initia, non vane auguramur, [redit in urbem bene sanus,] haud commissurum Sanctum hunc, qui bono omine Donati nomen, non jam recens, ut quidam suspicari possent, verum tot retro seculis sortitus fuit, clientes sibi devotos deinceps a se indonatos abire; sed donaturum, ut (quemadmodum precati sunt quotquot diversis in locis de eo sacrificium Deo obtulere, mirabili consensione, non inito inter se consilio, intet tot diversas de Martyre propositas precandi formulas, ab illo precati sunt) a cunctis adversitatibus liberentur in corpore, & a pravis cogitationibus mundentur in mente. Ceterum, licet Translatio acta sit die XXX Junii, visum est tamen annuæ commemorationis festum affigere primæ Dominicæ Julii, [Festum decernitur ad I Dominicam Julii] pro majori populi tunc feriati commodo, & propter opportunitatem Indulgentiæ menstruæ in talem Dominicam concurrentis.

[15] Huic narrationi adjungebantur authentica exempla litterarum, primum Patris Vicarii Generalis prænominati, XXV Novembris MDCXLIX affirmantis, a se mitti corpus S. Donati Martyris ex Cœmeterio S. Agnetis, extra portam Nomentanam, debita cum Superiorum licentia extractum: [Extractum fuerat Corpus ex cœmet. S. Agnetis.,] deinde Leonardi de Leonardis, civis Romani & Notarii in Curia Vicariatus Pontificii, testantis, quod eodem anno, die autem XX… coram se comparuit præfatus R. Vicarius, asserens & affirmans, fuisse in rerum natura Fr. Balthassarem Ballorum ejusdem Societatis Jesu, nuper in Urbe defunctum; [& donatum Fr. Balloro] inter cujus bona inventa sint nonnulla Sanctorum Martyrum corpora & Reliquiarum partes, & signanter corpus S. Donati Martyris, eidem Balthassari donatum ab Eminentiss. & Reverendiss. D. Martio Card. Ginetti, S. D. N. Papæ Vicario Generali, ex quo idem Balthassar multos labores passus fuit per spatium multorum annorum, in inveniendo & extrahendo ex cœmeteriis & catecumbis de Urbe, sanctorum Martyrum sacra corpora: affirmans quoque ipse P. Vicarius, sibi, tamquam Superiori, spectare dictorum Sanctorum corporum dispositionem.

[16] Et ideo, volens ad infrascriptam donationem devenire, [cum ampulla Sanguinis,] imprimis & ante omnia asseruit d. sacrum Corpus S. Donati Martyris esse de eisdem & sic ut supra repertis & respective donatis. Illud igitur simul cum vase vitreo semifracto, sanguine d. beati Martyris asperso, ad majorem omnipotentis Dei & sancti Martyris gloriam & honorem, [& legatum ab eo, Collegio Eiffliensi,] fideliumque devotionis augmentum donavit, concessit, largitus fuit venerabili Collegio Societatis Jesu Monasterii Eiffliæ Coloniensis diœcesis, & pro eo Fratri Jacobo Hannoto, suæ Paternitatis socio; ut idem Fr. Jacobus possit & valeat præfatum sacrum Corpus extra Urbem & dicto venerabili Collegio transmittere, & in ejusdem Collegii ecclesia publice exponi & collocari facere, ut a piis fidelibus venerari possit. Quod quidem sacrum Corpus, repositum & collocatum in quadam capsula lignea, [acceptante illud Fr. Jacobo Hannot.] funiculo alligata, & duobus in locis cum sigillo Eminentiss. Card. Ginetti Vicarii sigillata, idem Fr. Jacobus, omni qua potuit devotione & reverentia, recepit, & gratias immortales retulit. Super quibus &c.

[17] [Sculpitur imago Sancti,] Porro ad augendam venerationem novi sui Patroni, & quaquaversum diffundendam, curarunt sculpto ære exprimendam imaginem ejus cum hac epigraphe: Sancte Donate Martyr, ora pro nobis, ut liberemur a fulgure, fulmine, & tempestate; in cujus imaginis recessu conspicitur ecclesia cum campanili, quod fulmine pervaditur; ad significandum prænotatum casum istius Patris, qui primus in tali periculo Sanctum invocavit, aliisque ad idem faciendum præivit exemplo. Vidi litteras, Arimino ex Italia missas, anno MDCLXXXIII, quibus ectypa poscebantur, [& late spargitur.] contactu sacri Capitis sanctificata, ad regionem suburbanam segetesque ab istis malis præservandas, iis expositis & usu devotissimæ orationis, quæ a tergo prædictæ imaginis expressa Teutonice, istic jam habebatur Latine reddita, inde in Italicum idioma vertenda.

DE S. ÆMILIANA ROMANA,
PRESBYTERALIS ECCLESIÆ TITULARI.

Notitia ex Synodo Romana anni CCCCXCIX.

Æmiliana, titularis unius ecclesiæ Romanæ (S.)

D. P.

Post Consulatum Paulini, viri clarissimi (id est anno Christi CCCCXCIX) Kalendis Martii, in basilica B. Petri Apostoli, præsidente beatissimo Symmacho Papa, celebrata est Synodus LXVII Episcoporum, ibidem subscriptorum, [Concilio anni 499,] de tollendo ambitu in comitiis Pontificiis: cui etiam subscripserunt pari numero Presbyteri totidem Titulatarum Ecclesiarum, cum septem urbanarum Regionum Diaconis; [Romæ cælebrato,] qui simul septuaginta quatuor, ostendunt eum fore qui nunc habetur, Cardinalium numerum, ultra numerum Discipulorum Christi binario uno extensum; eoque ostendunt, eumdem numerum non esse recentioris ambitionis inventum, sed veteris religionis institutum, eumdem numerum quandoque etiam excedentis, utcumque medio ævo ille fuerit sæpe multo restrictior.

[2] Inter Presbyteros, quorum sicut & Episcoporum nomina, [subscribitur Eutyches, Presb. tit. S. Æmilianæ] ordine non ætatis (quod mireris) sed Alphabeti digesta inveniuntur, unus est Euthyches tituli sanctæ Æmilianæ. Qui titulus, sicut nobis indubitabile facit, hujus nominis Sanctam Romæ vixisse & claruisse, uti olim SS. Praxedis & Pudentiana, quarum ecclesiæ hodiedum supersunt; sic dolorem justum nobis ingerit, quod vitæ virtutumque ejus omnis notitia sic interierit, ut nec ecclesia quidem ubi fuerit a nemine nunc sciatur.

[3] [exinde Romano Mrlio additæ,] Volentes igitur reformatores Romani Breviarii sub Gregorio XIII, Sanctæ de Romana Ecclesia bene meritæ resuscitare memoriam; in secunda illius editione (in prima enim necdum fuerat de illa cogitatum) crediderunt, non aliam & melius conventuram diem, quam qua recolebatur S. Lucina, de qua supra egimus, suggerente verosimiliter Baronio. Prudenter id sane, non minus quam pie, [occasione S. Lucinæ.] nisi addidissent titulum Martyris, qui quo fundamento præsumi debeat ei competere, dum non apparuit, malui illum tantisper ego omittere, & novæ Martyrologii ejusdem correctioni discutiendum relinquere. Idem factum vellem de S. Crescentiana, quam simili ex causa colendam accepimus V Maji, cum titulo pariter Martyris, necdum probato. Ut tamen in hac, sic & in S. Æmiliana, secuti Baronium sunt, Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, & Brautius Sarsinæ Episcopus in Poëtico Martyrologio, hujusmodi Distichon eidem aptans.

Non potuit flecti, promissam prodere Christo,
      Suppliciis ullis, Æmiliana fidem.

DE S. OSTIANO PRESBYTERO
IN VIVARIENSI GALLIÆ TERRITORIO.

[Commentarius]

Ostianus, Presbyter, in Vivariensi Galliæ territorio (S.)


AUCTORE G. H.

Vivariensis tractus, provincia est Galliæ in Occitania, ad Rhodanum fluvium, Viennensi & Avenionensi territorio medius, ubi olim Helvii, Galliæ Narbonensis populi, sederunt. Hujus tractus caput est; in colle situm, Vivarium, [Cultus sacer.] urbs Episcopalis, sub Archiepiscopo Viennensi, crediturque crevisse ex ruinis Albæ Augustæ Helviorum, e regione Delphinatus. Usuardus, in suo Martyrologio ad hunc XXX Junii; In territorio, ait, Vivariensi S. Ostiani Presbyteri & Confessoris, Quæ eadem leguntur apud Bellinum atque Grevenum, & ex eis in Martyrologio Romano. In Ms. Leodiensi S. Lamberti additur: Cujus Gesta habentur: quæ verba, inde accepta, adjunxerat Molanus in Additionibus suis ad Usuardum primæ editionis: sed quia nusquam potuit Gesta ista invenire, omisit eorum mentionem facere in editionibus posterioribus. Nos etiam hactenus nulla reperimus: dubitamus autem, an aliqua habuerit Saussajus, quando hoc de illo formavit elogium: In agro Vivariensi, sub Viennensi prima, [An Episcopus; & post S. Andeolum prædicaverit?] Natalis S. Ostiani, Episcopi & Confessoris; qui huic oppido præcepta fidei, primus post S. Andeolum, S. Benigni asseclam, beatique Polycarpi discipulum, & Christi juratum testem, fideliter tradidit: omnibusque illic ad Domini gloriam & populi salutem, pie ac præclare constitutis, pacifico demum fine obdormivit in Domino.

[2] Hæc Saussajus, solitus pauca scriptorum priorum verba in longam paraphrasim extendere; secutus autem hic est, quantum judicare possumus, Petrum de Natalibus, qui lib. 11 cap. 130 num. 183 ista scribit: Ostianus Episcopus & Confessor, in territorio Vivariensi, eodem die (XXX Junii) in Domino dormivit. Auctor Ms. Florarii, ejus exemplo, etiam Episcopum appellavit. At Presbyter ab aliis dicitur. Unde autem habuerit Saussajus, eum post S. Andeolum ibidem præcepta fidei tradidisse, optaremus scire. Vitam S. Andeoli illustravimus ad Kalendas Maji, diximusque martyrii palmam obtinuisse anno CCVII: proinde S. Ostianus referendus esset ad seculum Christi tertium: [an Ordinis Benedictini?] nec tunc posset Ordini Benedictino adscribi, uti fecerunt Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus; nulla addita cur ita facerent, ratione. Ghinius, ludens in nomine, eumdem in Natalibus Sanctorum Canonicorum hoc elogio ornat: In territorio Vivariensi S. Ostiani Presbyteri & Confessoris, qui devote hostias offerens Deo, cæli ostium invenit apertum.

[3] Joannes Columbus noster, inter varia opuscula historica edidit res gestas Episcoporum Vivariensium, [Corpus olim in ecclesia S. Martini,] & libro 1 num. 17 cum indicasset ecclesias, quæ fuerunt intra urbem; extra illam, inquit, steterunt omnino ad sex. Prima, S. Auli, Episcopi Vivariensis; secunda, S. Martini; tertia, S. Victoris; quarta, S. Albani; quinta, S. Victoreti; sexta S. Juliani. Secunda illa servabat olim corpus S. Ostiani Presbyteri; tertia, quinta & sexta sunt dirutæ; quarta vero semiruta, etiamnum per ignobilia cæmenta pendet, triste argumentum vesani furoris Calvinistarum. An per hunc furorem corpus S. Ostiani perierit, an alio ablatum, non additur.

[4] Brautius Sarsanæ Episcopus, in suo Poëtico Martyrologio, ex Ostiano Presbytero Vivariensi fecit Ostiarium Presbyterum in Hollandia, nescio unde huc abreptus, & hoc Distichon ei panxit.

Presbyter accepit meritos defunctus honores,
Mortalem vitam, quos fugiebat, agens.

Plura discere cupiens, [etiam nunc ihi latere putatur.] rogavi veterem Avenione amicum nostrum Patrew Carolum Faber, ut Vivarium scriberet; cui inde a Magistro Chori Domino Megge, ex Archivis ecclesiæ missa sunt hæc formalia verba: Pridie Kal. Julii, in territorio Vivariensi, in ecclesia S. Martini vallis Couspiensis (vulgo Couspie dictæ) ad unum milliare civitatis, versus Septemtrionem, in radice Montis-Turris S. Martini, jacet, usque in diem præsentem, corpus Hostiani Presbyteri, cum multis aliis.

[4] Ad hæc prælaudatus modo Chori Magister: Utinam, inquit, placeret Deo nobis revelare ipsum præcise locum, ubi reconditum manet; quo possimus sacrum illud pignus prosequi honore condingo, æque ac alios Sanctos, inibi quiescentes! Et prosequitur: Ecclesia illa S. Martini, ruralis est, ad eamque processionaliter itur a Vivariensibus tempore siccitatis, pro impetranda pluvia. Major pleniorque notitia si suppeteret, libenter omnem communicarem.

DE S. PETRO CONFESSORE,
ASTÆ IN LOMBARDIA.

Notitia cultus a Philippo Malabayla communicata.

Petrus Confessor, Astæ in Lombardia (S.)

D. P., A. PHIL. MALABAYLA.

Cum noster Philippus Alegambe, edita Scriptorum Societatis Jesu Bibliotheca notissimus, eamdem a se Romæ collectam anno MDCXLIII commendasset amico suo Joanni Bollando, typis Antverpiensibus excudendam; vicissim eidem omnem operam contulit, [Ecclesia, sub nomine Sancti structa,] ad conquirenda undecumque posset Sanctorum Acta. Sic affecto facile fuit amicitiam contrahere cum Domino Philippo Malabayla, Congregationis S. Bernardi (quam Fulliantium vocant) Visitatore generali per Italiam, jam pridem in simile studium intento; cui volupe fuit invenisse cui committeret lucubrationes de eo argumento suas, nostro operi dignius inserendas, quam si seorsim prælo mandarentur. Harum aliquas subinde dedimus, nunc addimus unam, collectam ex monumentis ecclesiæ Cathedralis Astensis, [Equitibus Melitensibus] nec non ecclesiæ sub ipsiiusmet S. Petri nomine ædificatæ, & Equitum Melitensium eamdem ecclesiam cum Sancti corpore possidentium. Apud hos tamen eorumque scriptores, Bosium & alios, non miraberis nihil fere de illo sciri; si intelligas, illum longe prius obiisse, quam in possessionem istam venisset Ordo, rebus agendis potius quam scribendis intentus; unde nec divinare possumus seculum quo vixit Petrus iste, nedum annum quo obiit; solumque succurrit opinari, seculo XI esse vetustiorem. Sic autem de eo Malabayla.

[2] Si ea, quam in suis Sanctis, communi impensa colendis, [& sancti Sepulcri,] adhibuerunt solertiam antiqui Astenses, ab aliquo ex eis in eorumdem Actis conscribendis fuisset adhibita, omni quidem ex parte istorum memoriæ ac venerationi consuluissent: nec volenti cujusque eorum Acta, ad ipsorum ac Dei gloriam, [a Capitulo Astensi concessa,] & ad aliorum exemplum proponere, opus foret, ex variis monumentis aliqua dumtaxat, ex multis quæ æterna memoria digna sunt, operose colligere. Quod in conscribendis aliorum Sanctorum Vitis magna ex parte egimus; & inpræsentiarum acturis de hoc S. Petro, incumbit faciendum. Cujus venerationi quanta pietare & liberalitate majores prospexerint, ecclesia, sub ejus nomine constructa ac dicata, aperte demonstrat: demonstrat præterca studium, [sub annuo censu.] quo hujus ecclesiæ servitio providerunt. Si quidem primo in ea Præposituram cum necessario famulatu, deinde Hospitalariorum S. Joannis recens erectum, militarem Ordinem ita instituerunt, ut in congruenti numero possent illi in divinis deservire. Unde etiam nonnullis post annis ecclesiam Militum S. Sepulcri, qui cum eisdem Hospitalariis in unum Ordinem coiverant, ipsimet ecclesiæ S. Petri uniri consenserunt anno MCLXIX, Indict. II, mense Junio; ea tamen lege, ut quotannis in die Assumptionis B. Virginis, quo sub titulo Astensis cathedralis est consecrata, unum Bizantium (erat hæc Græcorum Imperatorum aurea moneta) cum una candela, [Traditio habet, fuisse Petrumex familia nobili,] eidem Cathedrali offerrent; & publicis supplicationibus, quandocumque in iis incederent istius Canonici, interesse tenerentur. Demonstrant denique prædia, quibus eam ecclesiam ditarunt, ita opulenta amplaque, ut caput Magni Prioratus Lombardiæ habeatur.

[3] Et nihilominus adeo non fuerunt ipsius Sancti Acta posterorum memoriæ commendata; [pingitur tamen ut fossor cum ligone] vel si fuerunt, adeo non custodita; ut quæ sequuntur, solummodo tuto referre possimus. Horum primum erit, fuisse eum ex familia de Cucarviis, prout in antiquissimo Breviario Cathedralis legitur; seu, ut habent notæ publicæ, & vulgo profertur, de Conzaviis. Eædem porro notæ perspectum faciunt, hanc familiam unam fuisse ex præcipuis oppidi Castagnoliarum, quarto ab urbe milliario distantis; tunc quidem Astensi, nunc autem Montis-Ferratensis dictionis. Astæne vero fuerit hic Sanctus editus, an Castagnoliis, incertum. Fuisse eum hominem ruralem, [quo creditur ad cœptum exstrui monasterium elicuisse aquam,] indicat forma, qua eum pictum cernimus; cum veste nimirum succincta, parum infra genua demissa, & ligone præ manibus. Quamquam appictum ligonem aliqui autumant in memoriam miraculi, quod unum accepimus de eo memoriæ proditum, & ipsa re adhuc exstante confirmatum.

[4] Inter mortales dum ageret hic sanctus Petrus, cœptum fuerat ædificari in suburbio sanctæ Mariæ Novæ ab Astensibus cœnobium Sanctimonialum, [diu frustra quæsitam.] Benedictini instituti, cum ecclesia S. Seraphiæ Virginis & Martyris. Et jam a fundamentis assurgebant parietes; cum hujus operis Præfectis nuntiatur, diversis in locis intra septa, in usum putei, alte effossam egestamque humum, in nullo tamen scaturiginem reperiri, aut humoris indicium apparere. Hæc res in non paucas illos redegit angustias: non enim consistere poterat cœnobium, eo elemento destitutum; quod nisi superfluat, numquam sufficere videtur. In alium locum illud transferre erat omnino incommodum, quod præter jacturam jam factarum impensarum, non facile posset alius locus, æque opportunus, aut reperiri, aut comparari. Cum igitur quid consilii caperent explicare nequirent, non defuit qui proponeret, ad jam expertam vim orationum hujus servi Dei esse confugiendum. Quod cum illustranter fecissent, ipse ad locum accessit, Deumque precatus, ne famulabus suis rem humanæ vitæ adeo necessariam denegare vellet; ligonem apprehendit, & scrobem fodit: in qua cum statim apparuisset aqua, ad operarios conversus; Hic puteum cavate, inquit; nec timere, ne Dominus aquam deficere unquam sinat. Quod cum illi exequi cœpissent, haud alte foderunt, cum vena abunde scaturiente, exiguæ profunditatis puteum formarunt. Qui puteus proinde S. Petri etiamnum appellatur: ipsaque aqua & sanis præ ceteris saluberrima; & infirmis, devotionis ergo undequaque venientibus, vel mittentibus, aperte proficua est.

[5] Traditur præterea ab eodem Sanctæ exædificatum Hospitale; [Fertur etiam fundasse Hospitale Conzaviæ,] in Notis publicis, Hospitale sancti Petri Conzaviæ apellatum: ad quod pertinent nonnulla prædia, in agro Castagnoliarum existentia; & ut vulgo creditur, ab eodem Sancto attributa eidem Hospitali: quod cum suis omnibus juribus & bonis deinde ipsius ecclesiæ unitum fuit; quæ ecclesia, antea Dianæ delubrum, Beatissimæ Virgini, Dianæ seu Lunæ merito comparatæ (quod gratia, qua plena fuit, in nocte peccatorum seu tribulationum, diem se præbeat) a priscis Astensibus olim fuerat dedicata. Verum cum in ea hujus S. Petri corpus fuisset humatum, sacrisque ministris illius obsequio destinatis, longe angustior visa esset ejus capacitas, [ibique sepultus fuisse,] parumque apta forma (rotunda scilicet, cum holo item rotundo & columnato) divinis ministeriis peragendis officiisve celebrandis, nova continuo excitatur ecclesia: in quam ex priori inter duas columnas accessus patet: hacque ratione ex duabus una constitit ecclesia, S. Petri Conzaviæ dicta, tituloque magni Prioratus Lombardiæ, uti diximus, insignis.

[6] [ubi est pictus inter Apostolos Petrum at Paulum,] Contigisse autem ipsius mortem ipso die natali Principum Apostolorum pro certo habetur: ideoque in tabula, altari majori imposita, in medio hujus sancti Petri effigies consistens, a dextris sanctum Petrum, a sinistris sanctum Paulum depictum habet: ut eam ecclesiam visitantes, ad sanctorum Apostolorum, quibus ea dies præcipue sacrata est, venerationem præsidiumque invocandum, simul etiam instituerent. Qua etiam ratione provisum fuit; ne sancti Petri nomen opinionem afferret, esse hoc templum S. Petro Apostolo dedicatum: cui longe in ipsa urbe propria templum, S. Petri de Strata appellatum, extabat constructum. [& Reliquiæ decenter in clusæ servantur.] Corpus denique hujus S. Petri Confessoris, in ara maxima ejusdem suæ ecclesiæ conditum creditur. Caput & brachium, thecis æreis deauratis inclusa, seorsum asservantur, piis osculis ea venerantibus exhibenda.

DE S. ERENDRUDE VIRG.
ABBATISSA SALISBURGI IN BAVARIA.

CIRCA A. DCXXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Vitæ Synopsis ex Vita S. Ruperti. Monasterii situs & restauratio. Miracula a Cæsario Nonbergensi scripta.

Erentrudis Virgo, Abbatissa Salisburgi in Bavaria (S.)

BHL Number: 2588


AUCTORE D. P.

Sanctus Rupertus, Bojorum Apostolus, idemque, ex Wormatiensi in Palatinatu Rheni, Salisburgensis in Bavaria Episcopus, constituta ibidem circa annum DCXVI Cathedra, beatum laborum suorum Euangelicorum præmium, [De instante sibi morte monitus S. Rupertus] in die resurrectionis Dominicæ VI Kal. Aprilis, anno istius seculi XXIII vel XXVIII recepit, sicut ante ejus Vitam demonstravi, XXVII Martii. Hic cum obitum suum sibi (ut num. 7 Vitæ 2 legitur) divinitus revelatum longe ante præsciret, conveniens B. Erendrudam, dixit; Soror mihi carissima, sermo mihi secretus est ad te: oro te ne me vivente prodas alicui, quod tibi secreto revelare disposui. En Deo dignante revelatus est mihi transitus meus ex hoc mundo; & nunc peto, Domina Soror, ut ores pro anima mea, quatenus eam Deus in requiem suam collocare dignetur. Cui beata Virgo cum lacrymis respondit: Si ita est, Domine, ut loqueris, expedit mihi magis, ut ante te moriar. Cui Episcopus: Noli, Soror carissima, festinanter ac importune exitum vel transitum tuum optare, quia peccatum grande est: non enim in nostra, sed in divina dispositione noster constitutus est. Tunc beatissima Virgo, [sorori suæ S. Eren drudi promittit, ipsam quoque cito secuturam.] cum lacrymis pedibus Pontificis prostrata, oravit ad eum, dicens; Domine Pater, memento quæso, quod de patria mea huc me perduxisti, & nunc miseram & orphanam relinquere cupis. Unum & solum hoc a te peto, ut si non merear ante te vel tecum abscessum, saltem post tuum, citius in Domini confessione, te interveniente, optatum merear habere transitum. Annuit his precibus beatissimus Præsul Rupertus; & cum diutissime de vitæ æternæ dulcedine colloquia miscuissent, mutuis se lacrymis infundentes, ultimum vale lugubriter dederunt.

[2] Votum Virginis adimplendum cum ita distincte promiserit Sanctus, satis jam videtur, illius mortem non esse ultra annum XXX seculi præfati differendam, fortassis etiam aliquantis annis citius contigisse. Quomodo autem Wormatia Salisburgum accersita, venerit Erendrudis, in eadem Vita num 5 sic præmittitur: Videns autem vir Dei per abrupta vitiorum, [Eam ille Wormatiā evocarat,] gregem Domini abire ex concupiscentia feminarum, oravit Dominum in corde dicens: Domine, si bonum est in oculis tuis, eligam mihi aliquas personas, tuo cultui & servitio aptas, per quas alliciantur, non solum feminæ, sed & viri ad bonæ vitæ exercitationem. Habebat autem in patria sua, videlicet Wangionum, in civitate Wormatia, quamdam cognatam nobilem virginem, a primis cunabulis Deo consecratam, nomine Erendrudam: quam ad se cum aliis ejusdem ordinis & religionis feminis accersire cupiens, locum & mansionem, Sanctimonialibus convenientem, in Vivariensi castro construxit, & eam beatæ Virgini deputavit. Quæ, omnibus perfectis, vocata ab ipso, venit; & super aspectu B. Ruperti multum gavisa est, quod eum videre mereretur ante diem suæ mortis.

[3] Igitur beatus Pontifex ipsam in oratorium introduxit, quod B. Mariæ jam pridem consecraverat; & post hȩc dixit ad eam: Domina Soror, scis quare accersivi te? At illa respondit: Scio, Pater, scio: nam & Dominus Jesus Christus revelavit mihi in spiritu, dicens: Vade in pace quo vocata es. Ecce ego ero tecum, & adducam mihi per te multas animas feminarum, quas cum tuo exemplo ad veræ religionis tramitem perduxeris, pervenies ad me. [ad Virgines, in Bavaria constitutas,] Audiens hæc beatissimus Pontifex, Deo gratulabundus laudes retulit. Post non multum temporis spatium, innumerabiles virgines atque matronæ nobiles ad virginem Erendrudam convenerunt: quibus ipsa præfuit tam discrete, ut in brevi tempore omnes ita instructas exhiberet, ut aptas religioni placitasque. Deo redderet. Erat namque ipsa virgo Erendruda talis in moribus, ut sibi lucrum deputaret, quidquid solatii quæcumque ejus discipula ex divini respectus munere perciperet: talis erat in voto, ut omnium salutem, suam deputaret: talis erat in vultum, ut quidquid boni vel mali cuique homini accideret, sibi accidisse putaret. Quid memorandum de continentia & abstinentia vitæ ejus, de eleemosynarum largitione, de morum probitate, de vigiliarum assiduitate, deque omnigena sacræ religionis sanctitate? quæ omnia, quia exprimi non valent, omittenda sunt magis quam prosequenda.

[4] Hactenus illa S. Ruperti Vita; cui prædicta omnia, & mox de morte Virginis dicenda, intexta sunt: eademque inde in unum collecta, Canonici Regulares monasterii Bodecensis in Westphalia, insigni suo, nobisque sæpius laudato, Legendario mensis Junii inscripserunt sub hoc titulo; Incipit Vita beatissimæ virginis Erendrudis, quæ in Salisburgensi ecclesia corporaliter requiescit, [ubi pie moritur, a Sancto per visum invitata,] quæ celebratur pridie Kalendas Julii. Habentur hic quoque, quæ de beato Virginis fine leguntur in Actis S. Ruperti; quod post illius transitum, B. Erendruda nocte ac die in oratione persistens, preces Domino cum lacrymis pro anima defuncti cognati sui, B. Ruperti, devote obtulit, excubias vigiliarum celebrans & promissæ consolationis munus expectans: quodque quadam nocte B. Rupertus ei in visu apparuit, eique dixit: Veni, Soror carissima, in regnum Christi, pro quo jam longo tempore laborasti. Evigilans illa Deo gratias retulit, & statim ægrotare cœpit. Convocatis itaque Sororibus, post verba exhortationis, post accepta sacrosancta Ecclesiæ Sacramenta, postque dulcia caritatis oscula, spiritum reddidit. Post hæc sacrum corpus ejus in Vivariensi civitate, conditu aromatibus, in monasterio B. Mariæ cum summa veneratione pridie Kalendas Julii sepulturæ traditum est. Et sic finitur ipsa S. Ruperti Vita, [sicut in hujus Vita legitur;] a Bodecensibus fere verbotenus, sub nomine Erendrudis, descripta. Notandum vero est, hic Vivariensem civitatem, & supra Vivariense castrum appellari, ut Ms. Bodecense docet, propter vivorum fontium eruptionem, nomine per ipsum S. Rupertum ut volunt indito: alii Juvaviense nomen, ex simili causa scribere maluerunt.

[5] De ipsorum Sanctorum patria Franconia, non Hibernia, satis in Martio egimus: ipsamque confirmat Vitæ recentioris Auctor, ex lib. 6 antiquæ Lectionis Henrici Canisii a Surio & Mabillone recusæ; quam neque hic recudere opus est, cum ultra istic legenda non contineat nisi communes quasdam amplificationes, nihil ad historiam facientes; nisi forte ex certiori scientia, & non ex propria conjectura scripsit Auctor, [unde accepta recentior alia,] quod exemplo Christi solita est pedes pauperum humili devotione lavare, & benedictionem victus omnibus administrare; sicut eleganti scalpro Raphaëlis Sadelerii expressum cernitur in Bavaria pia Matthæi Raderi: [licentius interpolata,] qui cum in Notis Baronii ad nomen S. Ruperti legisset, Virginis diem natalem agi pridie Kalendas Julii, non inspecto Martyrologio ipso, scripsit eam tunc coli ab ecclesia Romana, quod hactenus non fit. In illa etiam quam omittimus Vita, proprium Auctoris inventum videtur esse; quod, sicut S. Rupertus, refractarium Clerum ac populum passus, discessit Wormatia; sic etiam S. Erendrudis, jurgia, discordias, simultates declinans, cum ipso discesserit; postquam inter eas Sanctimoniales, quas regebat cum omni suavitate & sapientia; bonorum omnium inimicus, graviter ferens sanctarum mentium unanimitatem, superseminavit zizaniam, & prævaluit iniquitas & labor in medio earum. Finitur Vita ista his verbis: Sepulta est autem in crypta ejusdem monasterii cum decenti honore, ibique colitur maxime a Virginibus in virginali decore. Miraculorum autem signa, quæ per ejus merita Dominus dignatus est facere diversis temporibus in multis hominibus, præ multitudine non possumus scriptis commendare; sed neque visa neque audita præsentes valent enumerare, sed in omnibus beneficiis suis dator omnium bonorum, laudetur & glorificetur Deus, in secula seculorum. Amen.

[6] [Monasterium ejus Salisburgi] Wigulejus Hundius, in sua Metropoli tom. 2 pag. 594, monasterium Erendrudis, ait, situm extra muros Salisburgenses, in vicino colle, & Nonnarum-montis vocabulo cognominatum; quod antiquitus Cella dictum, bellicis tumultibus, incendio ac rapinis vastatum, reædificatum & quasi de novo fundatum ab Henrico II Imperatore; absolutumque est anno MXLI, quo ara maxima cum duabus, in crypta sitis, per D. Balduinum Archiepiscopum Salisburgensem consecrata est. [restauratum a S. Henrico.] Hæc Hundius e Bruschio; & notat, annum MXLI Dedicationis, non concordare cum Chronica Archiepiscoporum Salisburgensium (quia nempe Balduinus tunc nondum erat Archiepiscopus) non tamen corrigit errorem. At ejus veluti Commentator, Christophorus Gewoldus, in suis ad Hundium Additionibus scribit, S. Henricum Imperatorem, anno MXXIV vita functum, monasterium desolatum restaurasse, illudque per Hartwicum Archiepiscopum in sua præsentia dedicari fecisse. Et hoc est verosimilius. Qui enim restauratio, a S. Henrico, ex omnium opinione saltem fieri cœpta, tenuisset usque ad annum MXLI, aut ad Episcopatum Balduini? Addit quoque ibidem Gewoldus: Quod etiam tempore dedicationis jam dictæ, S. Erenthrudis e primo sepulcro, in quo hactenus requieverat, magna cum reverentia & honore sublevata, in cryptam templi, ubi hodie tumulata cernitur, translata fuit.

[7] Idem Gewoldus, e libro Ms. de prima monasterii ejusdem constructione, ita scribit: Beatus Pontifex Rupertus cœpit una cum consilio & voluntate Domini Theodoberti Ducis, in superiori castro oppidi Juvaviensis construere ecclesiam ac monasterium sacris Virginibus, ad habitandum in servitio Dei & sanctæ Mariæ matris Domini: ac porro describuntur ibi singula, quæ idem Dux tradidit ibidem in alimoniam ancillis Dei, & in mercedem genitoris sui Theodonis, quem idem Rupertus ad fidem Christi conversum baptizaverat; quæ illic legi possunt; uti & nominatim Abbatissæ, quæ quidem post Erendrudem, usque ad restaurationem Monasterii, nullæ innotuere: deinceps secutæ, ad annum usque MCC, non omnes recensentur; reliquæ melius ordinantur.

[8] Miracula post mortem, imo post restaurationem primum scribere cœpit sub initium seculi XIV, Cæsarius quidam Capellanus in Nonberga … prout ex relatione antiquorum didicit (hæc autem nulli temporis notæ adstringuntur; usque ad num. 15) & certa comperit experientia, spatio viginti octo annorum, quibus in Officio divino in dicto monasterio desudavit; unde horum cuique suus annus adscribitur: sed quia omnia reperit Canifius suo in Codice sub hoc titulo, Sequuntur miracula, absque eo titulo, quem Auctor ipse scripsit, fit ut desit, unde intelligatur nomen Archiepiscopi vel Abbatis, cujus jussu Cæsarius infra scripta studuit comportare. Nam ab initio quidem idem & Archiepiscopus & Abbas fuit monasterii S. Petri, a S. Ruperto conditi; Fridericus autem in ordine XXIII, magna provisione & additione monasterio facta in Decimis aliisque proventibus, Pontificatus sui anno XXXII, Christi DCCCCLXXXIV, Abbatem constituit ejusdem Monasterii Monachum Titonem; a quo vigesimus tertius Rudpertus, circa annum MCCXCVII consecratus, usque ad MCCCXIV præfuit: Archiepiscopus autem ab anno MCCLXXXIX erat Conradus, ad MCCCXII; quorum tempore omnia scripta arbitramur.

[9] [cum notitia dedicatæ anno 1305 cryptæ.] Inter recentiora miracula notabilius nobis est, quod anno MCCCV factum narratur num. 16: quia probat diem depositionis S. Erendrudis, quæ etiam est dedicatio cryptæ in Nunberga, non solum Officio annuo a Sanctimonialibus, sed etiam cessatione servilium operum celebratam fuisse a civibus. Nihil itaque hic moror veterum Martyrologiorum & Kalendariorum in Bavaria scriptorum defectum, ubi nomen Erendrudis non inveniri causatur Arnoldus Wion; uti nec invenisse in iis locum cultus videntur Carthusiani Colonienses, pro suis ad Usuardum Additionibus (alioquin enim non omisissent illum nominare) notantes tantummodo memoriam & nomen Erendrudis, Virginis Abbatissæ, cognatæ S. Ruperti Vangionum Episcopi. Auctor Ms. Florarii; Civitate Vivariensi depositio Erendrudis Virginis. Clarius Philippus Ferrarius; Salisburgi S. Erendrudis Virginis & Abbatissæ: quos sequuntur Benedictini, Wion, Menardus, Bucelinus, & in Germanico Petrus Canisius longo cum elogio; Sanctum ejus corpus requiescit Salzburgi in Monte-Nonnarum, ubi ejusdem gloriosa memoria celebratur. [Translatio 3 Sept.] Wion etiam III Nonas Septembris habet Translationem S. Erendrudis Abbatissæ; idque (ut ait in Notis) ex quodam indice Ecclesiæ Salzburgensis, pro Horis canonicis rite persolvendis excuso anno 1585: unde intellexi, quod ea ibidem celebratur cum novem Lectionibus: quod nescio an intelligi debeat de ea Translatione, cujus fit mentio in miraculis num. 5, an vero de alia recentiori nobisque ignota.

MIRACULA
a Cæsario Capellano Monasterii scripta,
Ex editione Henrici Canisii.

Erentrudis Virgo, Abbatissa Salisburgi in Bavaria (S.)

BHL Number: 2589


A. CÆSARIO MON.

[1] Cum in his quæ ad cultum divinum, gloriam & laudem Sanctorum pertinere dignoscuntur, non maligna, sed potius benigna & devota interpretatio ac diligentia sit adhibenda; [Præfatio Scriptoris.] unde, Pater & Domine reverende, ego Cæsarius, Capellanus vester in Nunberga, vestris piis ac sanctissimis medullitus congaudens desideriis, non ausu temerario, sed pietatis vestræ jussu armatus benigno; miracula sanctæ Erendrudis Virginis gloriosæ, quantum parvitas ingenii mei sufficit, scribere nisus sum; prout ex relatione antiquorum didici, non solum Sanctimonialium, sed etiam extraneorum fide, dignorum; sicut etiam jam viginti octo annorum, quibus in officio divino in dicto monasterio desudavi, certa comperi experientia; infrascripta studui comportare.

[2] [Henricus Imp. ab epilepsia curatus.] Primo & principaliter de curatione S. Henrici Imperatoris, cognomento Pii; qui, ut dicitur, permittente sive disponente Deo, morbum incidit phrenesis sive epilepsiæ a, & multa medicorum solicitudine curari non poterat; multorum etiam Sanctorum liminibus visitatis, tandem ad tumbam S. Erendrudis pervenit; & optatæ sanitatis sortitus effectum, Reliquias ejusdem gloriosæ Virginis impertiri sibi petivit, & easdem annulo aureo recludi fecit; collo suo jugiter portavit, & interim motum sive rabiem dictæ infirmitatis numquam sensit, & ad tumbam prædictam duo calcaria aurea obtulit; pro quibus curia quædam in Austria, dicta Vladniz, comparata, adhuc ipsi Monasterio deservit.

[3] Accidit quoque, non longo tempore interposito, ut Monasterium Nunbergense, cum claustro adhærente, quod B. Rudbertus una cum Duce Theodoberto fundavit (quod tunc situm fuit in loco, ubi nunc est cella Sacerdotum, ut patet in ruina murorum & fundamentis ipsorum) per ignem penitus destrueretur; & eodem tempore præfatus Imperator balneum quoddam intravit, & Reliquiis perditis in infirmitatem sæpe dictam recidivavit; prædictique monasterii exustionem in spiritu cognovit, & quod beata Maria sanctaque Erendrudis per eum ruinam monasterii supradicti vellent reparari, & ad meliorem statum & situm reduci. Unde factum est, ut pius Imperator, urgente eum infirmitate, [reædificat monasterium S. Erendrudis] ad tumbam S. Erendrudis devote remearet; vidensque locum desolatum & igne deformatum, vovit Deo omnipotenti, beatæ & gloriosæ virgini Mariæ, sanctæque Erendrudi, ut si ab ante memorata relevaretur ægritudine, monasterium a fundamento vellet reædificare, statim ad tumbam S. Erendrudis: & cum lacrymis & oratione ferventi provolutus, sanitati pristinæ est restitutus; & sicut voverat, monasterium cum adhærente claustro, ubi nunc situm est, pulchro schemate, ut liquido apparet, construxit: & donavit Ehrenprechtstorff, situm in Longee sive Longaw, cum omnibus suis attinentiis, ad honorem Dei omnipotentis & dictarum Patronarum S. Mariæ Virginis & S. Erendrudis, Sanctimonialibus ibidem Deo servientibus.

[4] Peracta quoque & ædificata structura, tam monasterii quam aliarum officinarum, [cujus corpus transfertur.] & dedicata ecclesia in honore sæpe dictarum Patronarum, ipso Imperatore præsente, per B. Hertwicum b Archiepiscopum, corpus sanctæ Erendrudis, de antiquo tumulo, in cryptam ubi nunc requiescit, summo cum honore translatum fuit, scilicet in altaris medio collocatum; licet antea per B. Virgilium c, miraculis plurimis attestantibus, fuerit canonizatum d & translatum.

[5] [Rapiens de Reliquiis ejus, excæcatur] Cujus translationi ultimæ etiam interfuit Mazalinus e, Abbas Sancti Petri, frater Wiradis Abbatissæ; qui præsumptuose rapuit os pectoris S. Erendrudis; quapropter cæcitate statim percussus, omnesque qui aderant, perterriti & obumbrati quibusdam tenebris, quasi eclipsi, stabant compuncti. [S. Mazalini sepulcrum & miracula:] Ipse vero Mazalinus, reatum suum agnoscens, cum lacrymis & suspiriis B. Erendrudi supplicavit, ut sibi ignosceret, quod venerandas Reliquias ipsius ausu temerario præsumpsisset attrectare; promittens Deo sanctæque Erendrudi, si visum pristinum ejus meritis atque suffragiis impetraret, Abbatiam vellet resignare, & vitam eremiticam eligere. Qui statim illuminatus, Abbatiam resignavit, & in Monte caprarum usque ad obitum suum vitam solitariam duxit, & in monasterio memorato, circa cryptam S. Erendrudis, ad januam Aquilonarem est honorifice tumulatus; qui etiam Sanctus reputatur, quia multa beneficia ad sepulcrum ejus languidis & tribulatis misericordia divina patrare dignatur. Legitur etiam de ipso Mazalino, quod cum jam obiisset, rustici ipsum currui imposuerunt, & ad ecclesiam S. Petri volentes eum vehere, quantumcumque boves stimularentur ad viam directam, tamen concito gradu ad monasterium S. Erendrudis properabant, quia vivens ibidem sibi elegerat sepulturam.

[6] Fertur siquidem de prædicto viro Mazalino, quod cum soror sua Wiradis Abbatissa, subditas sibi Moniales rigide gubernaret, [in his quod infantem, dæmoni a matre traditum,] easdemque ipsa, via laudabili, & honesta conversatione semper præiret; quædam ex Monialibus concepit, & cum jam tempus parturiendi instaret, anxia & nimis turbata, nesciens qua via tegeret scelus commissum, & qualiter evaderet Abbatissæ acerbitatem, pœnamque sibi infligendam; & in oratione se prosternens in capella S. Viti, uberrimasque lacrymas effundens, angustiis & tribulationibus undique convoluta; non solum de sua pressura & dolore imminente, verum etiam de partu quid esset factura; & sic in oratione posita obdormivit. Cumque evigilasset, & nihil consolationis humanæ nec divinæ inveniret; in desperationem ducta, invocato spiritu maligno, dixit: O diabole, fer mihi auxilium in hac maxima tribulatione, & dabo tibi hunc fœtum quem producam, cum corpore & anima in damnationem sempiternam. Interea dæmones gaudentes transibant cellam viri Dei Mazalini, in eremo pernoctantis in oratione: & quæsivit ab eis, quo irent? Qui responderunt: Grande negotium habemus. Qui ait: Ite, & peracto negotio, per Deum viventem vobis præcipio, ad me redeatis. Qui euntes invenerunt puerum jam natum; quem rapuerunt, & reversi sunt ad virum Dei, narrantes ei quæ gesta sunt; quomodo mulier infelix & desperata, eis puerum cum corpore & anima tradidit in potestatem.

[7] Hoc audiens Mazalinus, confisus in Domino, præcepit eis, [atque ab eo adjurato ad se delatum,] per Deum vivum & verum, ut puerum sibi relinquerent. Qui statim puerum in cella Viri sancti projicientes, volantes per viam suam, abierunt. Eadem autem nocte vir Dei surrexit, puerum accipiens; & mane ante diluculum venit ad portam monasterii, exspectans, quando veniret Abbatissa & januas reseraret, quod per se singulis diebus & noctibus faciebat. Qua veniente & vidente fratrem suum, multum attonita mirabatur, dicens ei; Ad quid venisti, frater? Qui respondens dixit Abbatissæ: Propter austeritatem & malitiam vestram, quam exercetis in subditas vestras (ostendens ei puerum) hæc anima in damnationem & potestatem diaboli fuerat tradita; sed mediante gratia & misericordia Dei, eam eripui de manibus spirituum malignorum; narrans ei omnia per ordinem gestæ rei: præcepitque ei in virtute Dei & sanctæ obedientiæ, ut de cetero misericordius, exemplo B. Benedicti, cum subditis sibi ageret, & misericordiam judicio superexaltaret. Fecitque puerum statim baptizari, & tradi nutrici ad alendum, quousque in fide Catholica instrui posset, ac plenius informari: [educandum curavit.] vir autem Dei in eremum ad cellam suam cum gaudio remeavit, gratesque Deo omnipotenti referens de ereptione animæ pueri a diabolica servitute.

[8] Prætereundum etiam silentio non est, qualiter Patronæ gloriosæ, beata, Virgo & S. Erendrudis, locum & possessiones sui monasterii suffragiis defensare jugiter, & a sævientibus luporum fraudibus sæpius eripere curarint. Temporibus Domini Friderici de Walchen f, Archiepiscopi Salzburgensis memoriæ venerandæ, accidit, ut de terminis sive metis mineræ salium, & de fodina salis, intra & extra, in monte Durienberg, inter Dominam Diemudem de Belben g, Abbatissam in Nunberg, ex una, & Fratrum Conversorum de Salem, ex parte altera, lis maxima esset suborta: ob quam litem, ad jussum prædicti Archiepiscopi, & consilium sapientum, [In præjudicium monasterii pejerans,] ordinatum est, ut Magistri montium suis perticis & mensuris fideliter experirentur, quæ pars alteri præjudicaret. Quod cum factum esset, quidam Frater Albertus, salutis suæ immemor, dictos Magistros montium fraudis suæ malitia corrupit, ut perticas de fodina extractas indirecte collocarent in præjudicium ecclesiæ Nunbergensis. Quibus peractis, prætaxatus Archiepiscopus cum suis Optimatibus & Nobilibus montem ascendens, terminum partibus præfixit, ad litis discordiam decidendam. Nocte vero præcedenti, præfata Abbatissa Diemudis, cum antiquioribus Sanctimonialibus de Conventu, accedentes ad altare S. Erendrudis, lychnis ipsum altare per quadrum mensuraverunt, & exinde candelas formaverunt; quibus accensis, in oratione prostratæ, usque ad consummationem luminum, in devotione perseverarunt: mane autem facto iter arripientes, dictum montem ascenderunt. Episcopus sæpe dictus, personaliter judicio præsidens, astantibus Nobilibus & universis qui aderant, primum vocavit Fratrem Albertum ante dictum, & ab eo requisivit, [subito moritur.] si bene & fideliter & sine fraude, tam in fodina quam in agro per terram, perticæ sive mensuræ essent collocatæ. Ipse Frater, flexis genibus coram Archiepiscopo, erecta manu & indicto sibi juramento, dixit; Sic me Deus adjuvet, & beata Virgo, & sancta Erendrudis. Hoc dicto & juramento imperfecto, procidit ad pedes Archiepiscopi sæpe dicti, & mortuus est: cunctisque stupentibus & mirantibus, cum luctu deportabatur, mercedem suæ fraudis recepturus justo judicio Dei.

[9] [Leprosus sanatur.] Quidam lepra infectus, pluribus videntibus, & a multis reprehensus, clara luce cryptam S. Erendrudis intravit; & ad tumbam ejus prostratus in oratione, multo spatio diei ibidem peroravit, & sanus corpore & vultu hilari, coram omnibus ecclesiam exivit; pruritus etiam in loco, ubi sanatus fuit, tamquam squamæ, inventus est a pluribus, miraculum volentibus indagare, omnipotentis Dei misericordiam & S. Erendrudis merita dignis laudibus excolendo.

[10] Mulier quædam de Halaberck, uxor Conradi, dicti Taurstayn, civis Hallensis, pustulis circa lumbos sauciata, in tantum quod ambulare non poterat, sed tantum portabatur hinc inde in grabato. Item eadem mulier, valde elata, etiam lepra elephantia percussa, nulla arte medicorum, [item matrona opulenta,] quia dives erat, nec per medicos, de Studiis generalibus vocatos, nec per magistrum Simonem, Monachum de Raytenhaslach, cujus nomen adhuc ibidem clarum habetur, liberari poterat. Sed consilio quorumdam inducta, in Tetingam in curru quodam vecta, pervenit ad quamdam feminam sanctam, quæ habebat gratiam curationum; & operibus misericordiæ plenam, quæ plurimos diversis infirmitatibus pressos curavit. A pauperibus nullam mercedem recepit, sed gratis eos pavit, & medicinam quam potuit impendit. Prædicta vero mulier leprosa, cum ad domum sanctæ feminæ venisset, in cathedra eam præ foribus coram se locavit; & non multum eam considerans, præsente Magistro Simone & alia familia sua, dixit: Domina, omnes medicinæ de mundo, [ad Sanctam ab alia Sancta directa.] pro vobis impensæ, vobis prodesse non possunt: sed consulo ut eatis Salzburgum ad sanctam Virginem Erendrudem, ibi sanitatem consequi potestis, divina gratia cooperante: quia dicta femina omnes infirmos ad se confluentes, quos curare non poterat, ad limina Sanctorum direxit. Memorata siquidem leprosa, aptatis curribus, ad consilium beatæ feminæ, ad S. Erendrudem perrexit; & ibidem tribus diebus in oratione & lacrymis devote persistens, sanata est a pustulis & lepra, mediante Salvatoris gratia & misericordia, suffragantibus sibi meritis S. Erendrudis Virginis gloriosæ. Quæ quidem cum gaudio ad propria remeavit, & post mortem mariti sui multis annis supervixit; sed depauperata nimis, licet antea divitiis abundaret, nostris temporibus visa est; & cognita a multis, inter homines & suos concives, sana & incolumis usque ad mortem est conversata.

[11] Erat quidam mercator, de domo & familia S. Erendrudis, nomine Martinus, qui voverat Deo & beatæ Mariæ sanctæque Erendrudi, quod non contraheret cum aliqua, nisi cum ea quæ esset de patrocinio ecclesiæ Nunbergensis. Qui tamen oblitus voti, cum aliena contraxit; & modicum post tempus fuit percussus lepra. Quam plagam quidem in se recognoscens, compunctus rediit ad cor; cogitavit quod Deus, propter voti fractionem, hoc in eo fieri permisit. Et veniens ad altare S. Erendrudis, [Item alius fidei datæ temerator.] cum fletu & gemitibus intimis supplicavit B. Erendrudi devote de recuperanda sanitate. Vocata etiam Domina Maria h Abbatissa, piæ memoriæ, de transgressione commissa veniam postulavit. Quæ compassione mota, preces devotas super eum fudit, & a Deo & beata virgine Maria sanctaque Erendrude veniam eidem postulavit; qui in domum suam abiit, & vestigium lepræ amplius in eo non apparebat.

[12] Quidam colonus monasterii sæpe dicti, de familia ecclesiæ, nomine Fridericus de Alchaming de territorio Titmaning, cum aliis septem volens visitare limina Apostolorum Petri & Pauli, transiens Salzburgam, venit ad altare S. Erendrudis, ubi sacra ossa ipsius sunt recondita, se & sua devote recommittens B. Erendrudi; & profectus, venit in terram Latinam cum aliis sibi associatis. Qui dum prope Ferrariam in quodam hospitio pernoctassent, venerunt latrones, domum vallabant, de morte peregrinorum cogitantes. Quod audientes peregrini, intra se gementes & flentes, nimis angustiati sunt, nec quisquam eorum audebat verbum etiam minimum loqui; & sic per totam noctem anxii & perturbati [fuerunt. [Viatores a latronibus liberati,]] Appropinquante vero die [cum] prædictus Fridericus captus somno [esset,] venit ad eum quædam Domina pulcherrima in veste religiosa, dicens: Surge: Quid dormis? Qui dixit: Quȩ estis vos? Quæ respondit: Ego sum illa, cui te Salzburgæ devote commisisti. Vade securus, tu & comites tui, & non timeatis. Quam visionem narrans fratribus, qui surgentes per cancellos & rimas prospiciebant, neminem viderunt nec audierunt, & in viam suam læti & incolumes abierunt, Deo & B. Erendrudi grates debitas referentes.

[13] [Punitur injuria, monasterio illata,] Vidua quædam, dicta Ruzenlacherin, juvenis & pulcra, de favore Ducum Bajoariæ, possessiones monasteriorum S. Petri & Nunberg, in silva, quæ dicitur Weylhart, per strepitum judicii secularis, indebite contra Deum & justitiam occupavit; ad forum Ecclesiasticum auctoritate Papali citata venire contempsit; sed tandem per judicem spiritualem excommunicata & denuntiata, perstitit in malitia sua. Et cum quadam die mitteret nuntium sive præconem ad quemdam colonum monasterii Nunbergensis pro servitio extorquendo, equulum rustici volens sibi pro pignore violenter educere; rusticus clamans post eum, dixit; Dimittas hic equum usque post culturam agrorum, quod te Deus adjuvet & S. Erendrudis. Et præco respondit: Quid dicis de tua Erendrude? Equum pauperis eduxit; & cum transiret portam curiæ, de equo suo cecidit, judicioque Dei percussus expiravit. Mulier vero supra notata, nec sic compuncta, postmodum, licet juvenis, in contumacia sua persistens, in brevi vitam finivit.

[14] Faber quidam Chunradus, dictus Rohtschmidt, civitatis Salzburgensis, in dextro latere percussus apoplexia, & tredecim hebdomadibus officio manus & pedis fuit destitutus, auxilium divinum & multorum Sanctorum jugiter implorando. Finaliter cum dolor & molestia & compunctiones acutissimæ nimium ipsum urgerent, ad B. Erendrudem currebat, ejus suffragia fiducialiter expetendo: & quo corporaliter ire non poterat, mentis devotione ferebatur. Vespere igitur quodam, finitis Vesperis, cum dolores infirmorum plus solito acuuntur, candelam suæ staturæ per matrem & uxorem suam ad S. Erendrudem direxit. Quibus cum introitus monasterii non pateret, ad januam in oratione se prosternentes, B. Erendrudem suppliciter invocando. Tum lumine accenso non multum morando, quia nox instabat, sed inde recedentes; antequam ad hospitium redirent, dolor viri sensibiliter fuit mitigatus; & eadem nocte ac die sequenti sanitas rediit, & officio manus & pedis, nec non totius lateris, [Faber liberatur ab apoplexia.] de misericordia Dei & meritis S. Erendrudis, est integraliter restitutus; beneficium quoque sibi impensum plusquam novem annis occultavit, S. Erendrudem frequentius visitando, & pro modulo suo ipsam venerando.

[15] Anno Domini millesimo trecentesimo decimo i octavo, Magister Joannes k Parisiensis, artis medicinæ competenter instructus, [Medicus a brachii dolore curatur tacta sepulcri.] per annum dimidium & ultra, in brachio dextro, dolore vehementi & continuo cruciabatur. Cum nec aliquo remedio per propriam solicitudinem, nec aliorum consilio posset relevari; tandem consilio inductus devotorum, altare S. Erendrudis Virginis, ubi corporaliter quiescit, præsentialiter accedens, se in orationem, sicut devotius potuit, prostravit. Primo & secundo sanitatem peroptatam non consecutus, quia plerumque spes differtur, ut desiderium crescat; tertio rediens, spe ampliori permotus, pio proposito altare accedens, talibus verbis Sanctam Dei est allocutus: O beata Erendrudis, Virgo gloriosa, si verum est, quod de vobis dicitur, cantatur, & legitur; quæso, a languore & dolore hujusmodi me dignemini liberare; & cum brachio tangens altare, sanatus est, & cum gaudio ad propria remeavit.

[16] Item anno Domini MCCCV, quædam mulier, nomine Haylbirg, lotrix & paupercula, in die depositionis S. Erendrudis, [Festi violatrix, ideoque contracta,] quia tunc etiam est dedicatio cryptæ in Nunburga, finitis Missarum solenniis accedens ad altare, S. Erendrudem sic est allocuta: Tu nosti, Virgo sacratissima, quod ego multum indigens sum ac paupercula, & habeo multas vestes hodie abluendas; unde deprecor te in Domino, ut mihi non irascaris, quia vacare non possum. Quæ recedens, post prandium cœpit lavare vestes, sicut aliis diebus facere solebat: & cum ultimam vestem extergeret, incurvata est ejus manus dextera. Quæ anxia & turbata nimis, flevit amare, nesciens quid esset factura. Mane vero sequenti, spe divinæ misericordiæ armata, accessit altare S. Erendrudis, & sic oravit: O sancta Erendrudis, propter gaudium, quo tu frueris coram Deo cum omnibus Sanctis & Angelis Dei, [sanatur.] lætifica me miserrimam peccatricem, quia graviter deliqui & offendi te. Unde deprecor te, ignosce mihi, & restitue mihi manus meæ pristinam sanitatem. Et hoc dicto manum curvam ponens super altare, sanata est: & in signum hujus sanationis, infra juncturam ipsius manus statim apparuit quidam nodus subter cutem, ad magnitudinem nucis magnæ, per duos annos, & decrescebat & augmentabatur secundum cursum lunæ. Mulier vero prædicta, sanitatis avida, iterum recurrens ad S. Erendrudem, supplicavit, ut ejus meritis & suffragiis consequi mereretur integram & optatam sanitatem; quod & factum est; nodus disparuit, & hæc mulier adhuc superstes cicatricem omnibus volentibus videre ad oculum ostendit.

[17] Item anno Domini MCCCIX quædam mulier de Salzburga, peccatis suis exigentibus visu privata per annos quatuor, [Peccatrix, non valens sacram Hostiam intueri, liberatur.] licet homines & alias creaturas hujus mundi plene videret, corpus Christi, nec in altari, nec pro curandis infirmis in manu Sacerdotis videre potuit, quocumque se diverteret. Tandem anno quinto, spiritu Dei ducta, quandocumque capta hora & die, & quotiescumque ipsa celebrantur Divina, apud S. Erendrudem per integrum annum devotabatur; Sanctæ Dei devote supplicando, ut apud Deum pro ipsa intercedere dignaretur. Cumque devotionem suam continuaret, Missas audiendo; anno sexto in manu Sacerdotis, celebrantis quadam die Dominica, circa altare sæpedictum, corpus Christi vidit; & postmodum semper, suffragante sibi gratia Dei & meritis S. Erendrudis; ob beneficium sibi impensum, Deo & B. Erendrudi grates quas poterat referens, locum frequentius visitavit; miraculum etiam in eadem factum, quantum potuit, occultando.

[18] Item attavus Radekariorum dictus, Gerhohus, juvenis existens, vovit B. Erendrudi singulis annis pro censu quinque denarios se daturum: qui id aliquibus annis fecit, videlicet quinque; sed postmodum tepescere cœpit. Unde factum est, ut una Sanctimonialis, dicta Harschicherin, eidem familiaris, [Census debiti fraudator privatur bonis suis.] una noctium audiret vocem sibi dicentem: Dic Gerhoho, ut solvat S. Erendrudi quod promisit, aut male habebit. Quæ de mane vocavit dictum Radekarium, quærens ab eo, quæ promiserit S. Erendrudi; qui confessus est de quinque denariis censualibus usque in finem vitæ suæ. Tunc Monialis, quod audivit, eidem narravit. Qui recedens, verba hujus non advertit. Altera vice venit vox, & eidem Moniali dixit: Dic Gerhoho, quod B. Erendrudi exsolvat quod promisit, aut damnum maximum sustinebit. Quæ, ut prius, ipsum præmonuit, sed minime curavit. Tertio advenit vox ad eamdem: Dic Gerhoho, quia jam admonitus bis, promissum suum adimplere neglexit, & votum transgressus est, jam tempus adimpletum est: & B. Erendrudis dilationem ampliorem sibi non dabit, quod ipse recipiet damnum, quod ipse & omnis parentela sua numquam recuperabit: quod & factum est. In brevi quidem postmodum castrum Matsce perdidit, & omnibus bonis spoliatus est, nec non possessionibus, equis, pecoribus, & aliis mobilibus & immobilibus quibuscumque. Hæc tempore Dominæ Diemudis de Velben Abbatissæ inchoata sunt: sed tempore Dominæ Elisabeth l Abbatissæ, nepotes dicti Gerhohi, redeuntes ad cor, unam puellam militarem, dictam Dymudem Tuntingerin, super altare S. Erendrudis libere obtulerunt, ob dicti census refusionem.

ANNOTATA D. P.

a Præfatur Canisius, nuspiam quidem legi, quod S. Henricus tali unquam morbo laboravit; ista tamen, non his tantum scriptis, sed etiam tabulis ecclesiasticis confirmari, & perantiqua figura in altari S. Erendrudis expressa cerni. Addo ego, totam vitam S. Henrici, in Ducatu actam usque ad obitum Ottonis III, obscuram latere: hanc autem restaurationem factam videri, aut saltem cœptam anno 1000, quando notatur primus annus Wiradis Abbatissæ. Esto ecclesiæ dedicatio & S. Erendrudis translatio, de qua infra, primum facta sit Henrico, non solum Rege electo, sed etiam Imperatore coronato.

b Hundius scribit, quod Hartwicus claruit multis miraculis, quorum etiam unum refert, de ramo arboris, qui in ejus manu floruerit; & pro Sancto habetur, inquit, sepultus in sacello D. Gregorii: sed necdum quod sciam, sacro ullo cultu honoratus.

c S. Virgilius Hibernus, ordinatus an. 767, obiit circa 784, & colitur 27 Novembris. Acta habentur, sed fere post mortem; perstricta brevissime Vita: nec aliud docent, quam ingressum ad Episcopatum & Carinthiorum instructionem; ut nec ibi mirum sit, istud de elevata S. Erentrude, æque ac de S. Ruperto taceri.

d Hæc scilicet ejus temporis canonizatio erat, elevatum de prima sepultura corpus collocare sub altari.

e Albertus Abbas S. Petri anno 1646 edidit suorum Decessorum Catalogum, ubi Mazelinum, ait, Titoni successisse anno 1025: sed verosimilius est errari in zyfra, scribendumque 1015, aut etiam 1005, cum ipsemet Hartwicus dicatur obiisse anno 1023, imo ipse S. Henricus obiit anno 1024. Itaque consequens videtur, ut non diu post Imperii Coronam susceptam, cœptum opus absolverit, per dedicationem ecclesiæ & translationem Sanctæ.

f Rexit Fredericus, juxta Hundium (qui eum de Wallen cognominat) ab an. 1270 ad an. 1284.

g Gewoldus in Catalogo Abbatissarum ait, hanc obiisse juxta Epitaphium, an. MCCLXX: sed posterior numerus in lapide extritus fuit, aut a typotheta omissus, vel fallit series Episcopalis, in notando tempore Archiepiscopi.

h An ea, quæ in Catalogo post restaurationem est quarta, quasi defuncta circa annum 1059? Nempe nulluc his ordo temporis servatur: & alia nulla Maria invenitur.

i Vereor ne numerus æque ac ceteri litteraliter scriptus fuerit, MCCXCVIII, sed litteras transpositas scriptor invenerit.

k Suspicatur Mabilio, eum esse, qui an 1304 turbas super Eucharistiæ Sacramentum excitavit, non sine fidelium Scandalo.

l Elisabetha Comitissa a Sunnenberg, obiit an. 1307 in die Epiphaniæ, ita Catalogus Gewoldi.

DE S. MARCIANO EPISCOPO,
PAMPELONÆ IN HISPANIA TARRACONENSI.

CIRCA A. DCC.

Notitia ætatis, ex Concilio Toletano XVI; cultus ex Prudentio Sandovallio.

Marcianus, Episcopus Pampelonensis, in Hispania Tarraconensi (S.)

D. P.

Prudentius Sandovallius, Benedictini in Hispania Ordinis, vir eruditione scriptisque clarissimus, a Tudensi ad Pampelonensem Episcopatum translatus anno MDCXII, sicut antea Tudensium antiquitates seriemque Episcoporum ibidem eruderaverat, eo opere quo plurimum usi sumus ad XXVI Junii, agentes de S. Pelagio Martyre, indidem oriundo; ita mox applicuit animum scribendo Episcoporum Pampelonensium Catalogo, quem habemus excusum anno MDCXIV. Ibi de Concilio Toletano XVI, ad annum DCXCIII ita habet:

[2] Hoc anno Flavius Egica, Hispaniarum Rex, Toleti celebravit Comitia Regni sui, sive Concilium Procerum Ordinis utriusque; [Subscriptus per Vicarium Toleti anno 683.] cui pro parte Ecclesiasticorum interfuerunt, Episcopi LIX, Abbates V, & Vicarii Episcopales III; ex parte Nobilium, Comites XIV, Equites II. Huic concilio intervenit, idem qui cum Vicarii titulo, anno DCLXXXIII Concilio Toletano XIII intervenerat nomine Episcopi tunc Attilani; itaque signavit “Vincomalus Diaconus, vicem agens Domini mei Marciani, Pampilonensis Sedis Episcopi, subscripsi”. Atque hic est ultimus Episcoporum Pampilonensium ante perditionem Hispaniarum, quorum notitia ex Conciliis eruitur.

[3] Fuit autem vir sanctus, atque virtutis tam notæ, ut ejus memoria hodiedum perseveret in hac civitate, [in monasterio Legeriensi quiescit,] & cultus die XXX Junii, in memoriam victoriæ, ad Noain tali die relatæ anno MDXXI, cum multis publicæ lætitiæ signis ad ignium festivorum luces crebras. Benedictum ejus corpus servatur inter Reliquias ecclesiæ S. Salvatoris Legeriensis, eumque antiqui Reges, in signandis piarum Donationum suarum tabulis, reperiuntur invocasse, æque ac sanctas Nunilam & Alodiam, Abbatemque S. Virilam, Abbatem restauratoremque Samensis in Galicia monasterii, nec non Legeriensis. [ultimus Pampelonensium Epp.] Vulgus S. Martialem appellat; & principalis porta ecclesiæ, quæ opus illius fuisse videtur, nominatur S. Martialis. Oportet autem ut credamus eum a Mauris, Pampilonem occupantibus, martyrio affectum, vel in Legeriensibus Montanis profugum obiisse. Etenim vigesimo post prædictum Concilium anno desolata a Mauris Hispania fuit, & Episcopi Pampilonæ haberi desierunt.

[4] Ita pag. 8 Sandovallius: ast pag. 18, ubi agit de translatis ad Legeriense monasterium, anno DCCCXLII, [sub Maurica irruptione,] corporibus prædictarum Sanctarum, dicit translationis istius auctorem Regem Enecum Aristam, defunctum anno DCCCLXVI, voluisse coram eisdem aliisque Sanctis sepeliri, quorum istic sunt ossa; ac nominatim S. Marciani vel Martialis, qui erat Episcopus, quando Mauri anno DCCXIV hanc civitatem destruxerunt; & Reliquiæ ejus ad hoc monasterium allatæ sunt, absque notitia aliqua passionis ejus, quæ quidem ad posteros permanarit. Unde ergo, quod prius sub dubio dixerat, nunc adeo definite scribit, Martyrem obiisse? Satis hoc tamen Tamayo fuit, ut Junium suum his verbis concluderet: Pampilone in Navarra Hispaniæ, S. Martiani, ipsius urbis Episcopi, qui in Hispaniarum excidio, a Saracenis pro fidei confessione & ovium defensione interemptus, ad gloriam cum martyrii laurea properavit æternam.

[5] Mihi vero ex veteri ipsius, ut Sancti, memoria plane persuadeo, aliquantis annis antea obiisse, [illic verosimiliter profugus] & in Legeriensi monasterio conditum fuisse. In ista enim rerum omnium confusione cæsos a Mauris Episcopos aliosve Christianos, quos credibile est minime paucos fuisse, non invenias Sanctorum cultu a fidelibus, turbine illo involutis, honoratos, aut statim a morte aut paulo post; cum, dilapsis ad Montana primariis utriusque ordinis viris, sola plebecula, cum Monachis inter Mauros degere eligens, [& cum S. Martiae Lemovic, confusus.] ægre retinerent aliquam Christianitatis speciem, absque Episcopis Principibusque & Magistratibus, sacris atque profanis. Crediderim etiam hunc XXX Junii colendo S. Marciano mutuo sumptum a S Martiale Lemovicensi, cum cujus nomine illius nomen vulgo confundebatur, obliterata notitia veri Natalis, & sola sanctitatis appellatione perseverante in usu populari.

DE B. CLOTSENDE VIRGINE,
ABBATISSA MARCHIANENSI IN GALLOFLANDRIA.
Ex Vita S. Rictrudis Matris.

CIRCA DCCIII.

[Commentarius]

Clotsendis, Virgo, Abbatissa Marchianensis, in Gallo-Flandria (B.)


G. H.

Inter illustriores sanctas Matronas Belgii, merito censenda S. Rictrudis, a morte S. Adalberti mariti vidua, & dein Abbatissa Marchianensis in Gallo-Flandria: cujus Acta & miracula late deduximus ad diem XII Maji. In Vita ejus, auctore Hucbaldo Monacho Elnonensi, num. 10, ista huc spectantia leguntur: [S. Rictrudis filia,] Dati sunt istis filii secundum benedictionem Domini… fuitque eis primogenitus nomine Maurontus, postea Abbas & Levita sanctus, & aliæ tres sacræ Virgines; Clotsendis (de qua hic agimus) post obitum matris, ejus monasterii Rectrix, [a S. mando instructa,] Eusebia & Adalsendis… Clotsendem egregius Pontifex Amandus, quia sacris dignisque manibus e fonte salutari excepit, in omnibus Deo dignam reddidit. Deinde num. 17. S. Rictrudis, post professam Deo viduitatis continentiam, & post sumptum sanctum Sanctimonialis habitus indumentum, seipsam tantummodo exhibere oblationem vivam, sanctam, Deo placentem non contenta; etiam terræ, id est ventris sui, [cum 2 sororibus Virgo permanens,] sacras ac præcipuas sanctæ & individuæ Trinitati offert primitias, præfatas scilicet tres filias, candidas veluti columbas, gratissimas illi scilicet hostias; ut corde & corpore immaculatæ, & perpetuam virginitatem servantes, Agnum, Virginis Matris filium, quocumque ierit sequantur, sinceritate cordis & carnis, vernantes flore illibatæ virginitatis in corpore, ac nitentes puritate inviolatæ veritatis in corde; ut sint semper sine macula ante Dei thronum, cantantes ei canticum novum; hoc est gaudentes cum eo de carnis incorruptione in perpetuum. Quod canticum licet possint audire, nemo tamen poterit dicere Sanctorum, nisi illa candida turba incontaminatorum.

[2] Hæc ibi. Mortuam diximus S. Rictrudem circa annum DCLXXXVIII: cui tunc Abbatissa successit B. Clotsendis filia, a sancto Amando Pontifice salubriter instructa, uti Auctor Miraculorum S. Rictrudis, monachus Marchianensis num. 2 confirmat. [fuit post matrem Abbatissa,] At quamdiu Clotsendis Abbatissa vixerit, non satis constat. In Collectaneis Domini la Bar, Prioris Aquicinctini, dicitur, in regimine monasterii ut minimum pervenisse ad annum quintum Childeberti Regis Francorum, sive annum Christi DCCIII; [mortua circa annum 703.] & sic decessisset duobus annis post obitum S. Mauronti fratris, qui ad diem ejus Natalem V Maji ostensus est obiisse anno DCCI. Cumque ab hujus obitu per trecentos viginti duos annos præfuisse Abbatissas, indicetur in supra citatis Miraculis S. Rictrudis, lib. 1 num. 14; pervenitur ad annum MXXIII, quem sequenti, pro Sanctimonialibus introducti fuerunt Monachi, sub Leduino Abbate, uti constat ex Chronico Marchianensi. Interim Carolus le Cointe, in Annalibus Ecclesiasticis Francorum, mavult Clotsendis ejus obitum transferre ad annum DCCXIV.

[3] [Corpus servatur Marchianis.] In dictis Collectaneis Aquicinctinis dicitur ipsa, cum sorore S. Eusebia, locum habere in magnificis atque ditissimis feretris Marchianensibus. Fuit S. Eusebia, ejus soror, Abbatissa Hamaticensis, & inde ejus corpus ad Marchianense monasterium translatum est; annoque MCXXXIII, in novam capsam, ex auro & argento fabricatam, delatum, uti ad diem ejus natalem XVI Martii explicatum est, absque mentione S. Clotsendis sororis. Hujus tamen corpore condecorari Marchianas etiamnum, indicat Rayssius in Hierogazophylacio Belgico pag. 292. Ibidem ejus Reliquias conservari scribunt Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, & Miræus in Fastis Belgicis ad hunc XXX Junii; asseritque Molanus, natalem ejus ex vetusto Martyrologio pronuntiari, non tamen in divino Officio aliter recoli, unde eam solum titulo Beatæ honorat, sed elogium his verbis auspicatur: Marchianis sanctæ Clotsendis Virginis. Hoc secuti Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus, Clotsendem, cum titulo Sanctæ, inscripserunt suis fastis Benedictinis, & cum illis Ferrarius in Catalogo generali. Reliqua videnda ad Acta S. Rictrudis, matris & Abbatissæ, cui in eodem monasterio successit.

DE S. ADILIA VIRGINE,
SANCTIMONIALI ORPII IN BRABANTIA,
Ex Molani Natalibus Sanctorum Belgii.

[Commentarius]

Adilia, Virgo, Orpii in Brabantia (S.)

AUCTORE D. P.

Qua Namurcensis diœcesis in Hasbaniam Brabantiæ ditionem excurrit, trans Getam fluuium, duplex Orpium occurrit, sesquileuca Geldonia seu Geldenaco, vulgo Judoïgne; Minus unum, Majus alterum. In hoc, Præfecturæ a se nuncupatæ capite, corporaliter requiescit & colitur S. Adilia Virgo, [Officium mutuatum ex Officio S. Othiliæ.] hac ultima Junii, cum Officio solenni, Antiphonis, Hymnis & Responsoriis, ut putantur, propriis; sed revera mutuo acceptis a S. Othilia, Virgine Alsatica, cujus festum agitur XIII Decembris. Id quam sæpe contingat, ut scilicet, quorum Sanctorum nulla habentur Acta, ea aliunde sumantur solo nomine apta, satis frequenter deprehendimus in hoc opere; ideoque non sumus soliciti, ut partes contendentium quasi de una eademque conciliemus; sed relinquendo unicuique quod suum est, dividimus personas, cum Acta non possumus, & suo quamque referimus die. Itaque, omissa Othilia, cujus Vita utinam haberetur a fabulis repurgata, agendum hic est de S. Adilia, de qua in Natalibus Sanctorum Belgii Joannes Molanus ita scribit, ex narratione Domini Petri Longolii Pastoris, tunc Orpii.

[2] Die XXX Junii. Orpii, S. Adiliæ Virginis Sanctimonialis, quæ festum habet novem Lectionum, postridie SS. Petri & Pauli, & in dicti loci monte… multis Sanctimonialibus præfuit. Sed cum esset hospitalitate præcipua, videretque pauciores, propter montis molestias, eo convenire; in inferiori loco ædificavit ecclesiam S. Martini, [Hospitale S. Adiliæ & Fons,] & ad eam monasterium transtulit, cum hospitalitate, ad recipiendos Christianos … Quievit vero in dicta S. Martini ecclesia, in crypta ante altare S. Joannis Baptistæ: sed inde elevata est in feretrum. Monasterium autem & hospitalitas, quorum historia meminit, per bella omnino interierunt. Insigne autem ejus loci monumentum est fons S. Adiliæ, cujus aqua, ut a venerando & docto ejus loci Pastore intellexi, omnes ædes magni Orpii alluit. Idem asserebat, se de consensu Episcopi visitasse sacras Corporis Reliquias, in die S. Nicolai anno MDLXXI, præsentibus venerabilibus viris, [Reliquiæ & miracula.] indeque odorem fragrantissimum & longe gratissimum se percepisse: sed & miracula nonnulla se vidisse, ad invocationem S. Adiliæ, quæ sub idoneis testibus consignavit.

[3] Hactenus Molanus, a quo signata tempora Childerici Regis, [Acta incerta.] pietatemque erga viros ecclesiasticos de Scotia, studiose præterivi; certus hæc sumptu esse ex Vita S. Othiliæ, nec volumus sine probatione asseverare, acta utrique fuisse communia. Malim ergo ignorare ejus ætatem, aut opinari Pipinorum ætati, [Ætas sub Pipinis.] qua Brabantia nostra multis Sanctis florebat, vicinam fuisse. Testatur Molanus, in quarumdam ecclesiarum Martyrologiis, sic legi: Ipsa die, S. Adiliæ Virginis, [Frater S. Bavo.] sororis S. Bavonis. Hic nobili genere in Hasbania natus, multorumque fundorum possessione dives, obiisse dicitur anno DCXXXI; a S. Amando Trajactensi Episcopo, multorumque per Belgium cœnobiorum conditore, sepultus Gandavi; & colitur die I Octobris. Vitam scripsit Theodoricus, S. Trudonis in eadem Hasbania Abbas, ab anno MXCVIII ad MCVII; unde mirum non est, si is de genere S. Bavonis obscurius locutus, ita Adiliam sororem præterierit, sicut præterivit ejus patrem & matrem. Abest autem Trudonopolis solum tribus leucis Orpio, quod potuit Adiliæ allodium fuisse: quare non contemnenda videtur ecclesiarum prædictarum traditio de tali germanitate.

[4] Tali vel simili traditioni innixus Joannes Gillimannus, Canonicorum Regularium Viridis-vallis prope Bruxellas Supprior, [Prologus Gillemanni ad vitam] ibique defunctus anno MCCCCLXXXVII, descripturus in suo Hagiologio Brabantino, quod ibi Ms. servatur, Vitam quam putabat S. Adiliæ Orpiensis esse, hunc eidem præfixit Prologum: Sanctæ Adiliæ vitam & conversationem breviter ac succincte jam conscribere, me satis delectat: tum quia proposito meo congruit, quippe quæ dudum fuit de principibus Brabantigenis sive Francigenis propagata; tum quia requiescit in Brabantia tumulata; tum quia juxta tenorem Ordinis, quem professus sum, sicut ex sequentibus conjici potest, Canonicali seu Regulari tramite juste & irreprehensibiliter incedens, noscitur conversata. Quam virginem Christi, licet nobilem genere, [quam falso putavit esse S. Adiliæ.] longe tamen nobiliorem morum probitate & sanctorum operum exercitatione, Deus constituit super familiam suam; ut ipsa tamquam fidelis dispensatrix, commissum sibi a Domino gregem verbo & exemplo confoveret, ac per hoc, ab ipso remuneratore omnium bonorum Christo, sui laboris condignam in cælesti regno mereretur percipere portionem. Ipsa pro nobis ad Deum preces fideliter effundat, quatenus & scribenti gratia divina succurrat & audienti seu legenti profectus accrescat; sicque fiat illis nostra relatio cognita, ut tamen evitetur recitatio prolixa.

[5] [Vita Gallica.] Sequitur deinde Vita, quam dixi, nil huc faciens, sed ad diem XIII Decembris, quando colitur S. Othilia, veniet examinanda. Converti me igitur ad inquirendum in miracula, a centum & amplius annis describi cœpta: verum post multam inquisitionem, nihil eorum repertum est. Interim venit in manus meas S. Adiliæ vita, quædam ex veteri Ms. Latino Orpiensi (ut præfert titulus) Gallice reddita, & anno MDCXIV Typis Leodiensibus Leonardi Streel impressa sub patrocinio Reveredissimi Domini & Patris Adriani Stalparts, Abbatis Tungerloënsis. Verum traductioni isti, præter verba & voces, exaggeratasque circumstantias, in speciem fabulosas, nihil addit, quod vel in Notas referri mereatur, ne quidem circa præsentem cultum aut miracula. Quare satis fuerit hoc indicasse, quando nec nomen quidem Interpretis proditur, qui voluit ad calcem Dedicatoriæ latere sub litteris I. M. H. I.

[6] Augustinus Wichman, in sua Brabantia Mariana lib. 1 cap. 3 pag 690, agens de Orpio majori, [Annua supplicatio 29 Sept.] quod Walonibus Orp le Grand, Teutonibus Adorp, quasi Aldorp, vetus Orpium dicitur; Festo, inquit S. Michaëlis incredibilis hic hominum concursus est, ut sæpe vidi, quando feretrum S. Adiliæ solenni supplicatione circumfertur. Anno autem MCCCXIX ecclesia Orpiensis pervenit ad cœnobium Tongerloo, idque via emptionis ab Abbate Bonæ-Spei, qui ab Abbate Florinensi emerat. Plura vide apud Jacobum Baronem le Roy in Topographia Historica Gallo-Brabantiæ, edita anno MDCXCIII, lib. 7 pag. 249, ubi de Præfectura Orpiensi; & ex occasione Alpaidis, quæ Pipini Concubina fuit, quæ istic pœnitens vixit & obiit, prolixe tractat de causa necis S. Lamberti, ab illius quidem fratre occisi; sed in ultionem consanguineorum, ab Episcopi nepotibus occisorum; nullam eo in scelere partem habente ipsa Alpaide, quidem occasionalem, ut posteriores scriptores passim credidere, contra proximiori, Godescalki fidem.

DE S. THEOBALDO PRESB.
EREMITA DIOECESIS VICENTINÆ IN ITALIA.

ANNO MLXVI

COMMENTARIUS PRÆVIUS

Theobaldus, Presbyter, Eremita, diœcesis Vicentinæ in Italia (S.)

AUCTORE G. H.

§. I. Acta vitæ & translationum; ætas; cultus sacer.

Floruit sanctissimus Eremita Theobaldus seculo Christi undecimo, pluribus miraculis in vita & statim obitum clarus. [Acta dantur, priora quidem ex 6 Mss & Surio,] Acta ejus duplicia habemus, forsan ex majori relatione, digesta ab antiquis & coævis auctoribus, intra sex & octo annos ab obitu Sancti, ex certissimo matris aliorumque familiarium relatu. Priora damus, ex codice Ms. Reginæ Sueciæ; alio, monasterii Bonifontis in diœcesi Remensi; ac tertio, nostro. Eadem ipsi reperimus in Archimonasterio Cisterciensi, codici tertio inserta: & extant etiam in monasterio S. Huberti apud Arduennates; eademque Jacobus Mosander, in Ms. condice reperta, edidit in Supplemento operum Surii, quæ dein secundæ & tertiæ editioni Surianæ, ad hunc XXX Junii reperiuntur inserta; ac denique contulimus ipsa cum aliis exemplaribus submissis a nostro Petro Francisco Chiffletio ex Mss. Montis S. Mariæ, & Accincti Monasterii. Posteriora Acta habemus in Ms. codice pergameno nostro, [posteriora ex duobus.] in Lectiones, ad Matutinum recitari solitas distributa, & in his loco Prologi refertur Decretum Alexandri II Papæ, quo concedit ejus memoriam solenniter celebrari, adeo ut illud videri possit Bulla Canonizationis, vel Officium a Sede Apostolica approbatum; acceptum pro parte verbotenus ex Vita jam dicta; pro parte vero ex novis notitiis, ad causam promovendam allatis: quod ut clarius appareat, congruum duxi totum illud Decretum Pontificium, ut invenitur, excudere; cum res per se brevis sit, nec aliter facile concipi compositionis ordo possit. Illustre compendium inde sumpsit Vincentius Bellovacensis, [Varia Compendia indicantur.] libra 25 Speculi sui historialis cap. 28, quod & insertum fuit Ms. Legendario Ultrajectino Ecclesiæ S. Salvatoris. Aliqua etiam ex hisce posterioribus referuntur apud Petrum de Natalibus lib. 6 Catalogi cap. 36; item in Breviario Æduensi sive Augustodunensi in Gallia, sub annum MDXXXIV excuso: & in Sermone de S. Theobaldo, a Judoco Chlichtoveo ex parte 2 Homiliarum impresso sub nota anni MDXLI.

[2] Ex omnibus locis prædictis certo constat, S. Theobaldum hoc XXX Junii diem extremum obiisse, [Obitus die 30 Junii] quia in illis dicitur ex hoc seculo migrasse pridie aut secundo Kalendas Julii. Certo etiam colligitur annus MLXVI, quo erat, [anno 1066.] quæ indicatur in prima Vita, Indictio quarta, quando ex hac vita decessit, circa vesperum feriæ sextæ: ac dein ab obitu quarto die, feria secunda, tertia die mensis Julii, corpus illatum est solenniter in Ecclesiam Cathedralem Vicentinam. Nam dicto anno MLXVI, cyclo solis XI, littera Dominicali A, ea sic evenerunt. Prætera Henricus, filius Henrici Augusti in Italia, & Philippus in Gallia regnabant. Imo & Alexander II Papa præerat Ecclesiæ, qui post hujus obitum vixit annis sex & mensibus decem; quo tempore decrevit hujus venerationem, ob multiplicia (ut ait) quæ fiebant miracula Vicentiæ: [Miracula facta Vicentiæ,] quæ nos, intra sextum ab obitu annum scripta, ex quatuor supra citatis Mss. & Surio subjungimus, ubi referuntur undecim cæci meritis S. Theobaldi illuminati. Alexandro Papæ successit S. Gregorius VII, cujus Acta varia illustravimus die XXV Maji. Hujus Pontificis tempore fuit solennis S. Theobaldi cultus Latiniaci in Gallia, etiam variis miraculis exornatus; [Latiniaci in Gallia,] quæ immediate post litteris mandata, extant una cum posterioribus Actis in Mss. Cardinalis Mazarini, sicuti ea Parisiis descripsimus, nescii ea interim fuisse a Francisco Combefis Dominicano Antverpiam transmissa ad Bollandum. Alia eodem tempore erat Ecclesia cum monasterio, ad honorem S. Theobaldi constructa, in diœcesi Remensi, in castro Bajolicensi; [& Bajolicis in diœc. Remensi.] vulgo Bazoches dicto; ubi etiam claruit miraculis, quorum aliqua subjuncta erant in citato codice monasterii Bonifontis diœcesis Remensis, & alio nostro, quæ & nos damus, ab Auctore similiter coævo descripta.

[3] Memoria ejusdem ad diem XXX Junii inscripta est Ms. Martyrologio monasterii Hilariaci in Lotharingia, [Memoria Junii 30] S. Nabori Martyri dicati, quod Parisiis apud Patres Fullienses reperimus; ubi ista leguntur. Ipsa die S. Theobaldi Confessoris Christi: sed Theubaldi Confessoris memoria legitur in pervetusto Kalendario Trevirensi monasterii S. Maximini. Accuratius scribitur in Ms. Florario: Item S. Theobaldi, Eremitæ & Confessoris. In Auctario Greveni ad Usuardum, annis MDXV ac XXI excuso, ista leguntur: In territorio Constantiensi S. Theobaldi, Presbyteri, Eremitæ, & Confessoris. Ubi pro Constantiensi arbitramur legendum Vincentiensi aut Vicentino. Interim hoc secuti sunt Canisius, qui plura ex Actis adjungit in suo Martyrologio Germanico; Cratepolius, de Sanctis Germaniæ; Ferrarius autem in Catalogo generali bis collocat S. Theobaldum, alterum Constantiæ, quem in Notis rejicit, & alterum Vicentiæ.

[4] [& I Julii,] At sequenti die, ipsis Kalendis Julii, ejus memoriæ etiam celebratur, tum ob errorem Petri de Natalibus, qui ipsum scripsit in pace quievisse Kalendis Julii, [in Martyrologiis,] quod ultimus dies Junii impediatur, tum solenni Commemoratione S. Pauli Apostoli, tum festo S. Martialis, ut supra diximus, per Gallias tunc solito in pluribus ecclesiis celebrari. Hinc ista apud Galesinium leguntur: In Gallia S. Theobaldi Confessoris. Hic nobili loco natus, ad rerum humanarum despicientiam mirifice instructus, Vincentiæ, quo secesserat, in solitudine divinam vivendi rationem secutus, quam Deo gratus extiterit, miraculorum ostendit magnitudine. Ejus Reliquiæ ad eam provinciam translatæ, pie reconditæ, religiose coluntur. Canisius, ipsis Kalendis Julii, eumdem iterum refert, addens, de eo pridie actum esse. Maurolycus ista habet: In Galliæ castro Proviniaco S. Theobaldi Eremitæ. Molanus: In territorio Prævino S. Theobaldi Confessoris, eo quod ibidem natus fuerit, & præterea colatur ob Reliquias aliquas ipsius eo delatas, uti infra dicetur. Eodem primo Julii festum S. Theobaldi celebratur officio Ecclesiastico, [& Breviariis:] in citato supra Breviario Æduensi, præscriptis novem Lectionibus ex ejus Vita. In Tullensi vero anni MDXXXV; Andegavensi, anni MDCXXIV; & Senonensi, anni MDCXXV, præscribitur solum Commemoratio. [in his etiam die 2, 8, 9,] Ad secundum diem Julii translatum est hoc festum in Breviario Ambianensi anni MDL, & tunc præscribuntur novem Lectiones, ex Vita desumptæ. Ast in Breviario Meldensi, anni MDCXL, & Parisiensi recentiori, anni MDCXXXVI, proponitur colendus hic Sanctus die VIII Julii; sed in antiquiore anni MDLXXXIV refertur die IX Julii: in his autem præscribuntur tres Lectiones ex Vita, & sub finem ultimæ ista leguntur: Cujus ossa, in Galliam translata, multam multis in locis venerationem invenerunt. [& 12 Julii.] Demum in Lingonensi Breviario anni MDCIV, indicatur festum ad Kalendas Julii, sed præscribitur differendum ad diem XII ejusdem mensis. Et hæc ex nonnullis Galliarum Breviariis deprompsimus. At Saussaius ad Kalendas Julii, post longum ex Vita decerptum elogium, sub finem ista addit: Cujus ossa, gemmis pretiosiora, [Item cum Octava Metis.] mirisque rutilantia fulgoribus, in Gallias subinde translata, magnam ipsi Beato conciliaverunt honorificentiam: metis Maxime, ubi ejus festum cum Octavis ex more antiquo celebratur, ob recepta pridem ex sacris pignoribus patrocinii potentis præsidia. Hæc Saussayus.

§. II. Cultus & Reliquiæ S. Theobaldi in Gallia & Belgio.

[5] Carolus Jamotte anno MDCLXIX, de S. Theobaldo tractatum Gallicum Leodii fecit excudi, [In diœc. Senonensi est Provini domus paterna cum oratorio,] divisum in tres partes: quarum prima continet Vitam, secunda venerationem in variis Ecclesiis, ac tertia miracula, ex quibus infra nonnulla dabimus, in pago Mercuro (ubi Parochum dictus Jamotte agebat) ultimis annis patrata. Ex secunda parte hic nonnulla delibamus. Ac primo, in Archiepiscopatu Senonensi cultum S. Theobaldi florere, constat ex Breviario supra indicato. In hoc Archiepiscopatu est Provinum, oppidum provinciæ Briæ seu Brioniæ, in quo natus & educatus est S. Theobaldus; & domus ejus paterna adhuc superesse dicitur cum parvo oratorio; ex regione vero illius est ecclesia duarum portarum, erecta ad hujus Sancti honorem. In hac asservatur statua medii corporis argentea, & pluribus locis inaurata, cum insignibus provinciarum Campaniæ & Briæ: unde putatur donum esse alicujus Comitis Campani, ex parentela S. Theobaldi, cujus aliquod os in ista statua continetur. Est ibidem & aliqua lipsanotheca lignea inaurata, in qua plura ejusdem Sancti ossa conservantur: imo ejusdem Caput ibidem aliquando depositum fuisse, fama est. Dependet in sua jurisdictione hæc ecclesia a Regia & Collegiata S. Quiriaci ejusdem oppidi, [& altare in ecclesia S. Quiriaci;] ubi visitur argenteum Brachium cum Manu, gemmeis lapillis circum insignia Campaniæ & Briæ, exornatum, cui inclusum est aliquod os brachii S. Theobaldi. Ejus ibidem in altari extat solidi operis imago; & altera supra portam ex adverso domus paternæ, in figura nobilis equitis, qualis fuit ante suam ex illa discessum. Ex hac ecclesia die primo Julii, solenni cum apparatu, instituitur processio, qua ceremonia agnoscitur hujus loci Patronus. Est præterea extra oppidum fons, S. Theobaldi cognominatus, ex quo aqua desumpta variis ægris sanitatem contulisse dicitur. In ipsa quoque Senonensi civitate, apud S. Columbam majorem, habetur theca argentea magnificentissima, qua totum fere Corpus contineri (illuc forte Pruvino allatum) dicitur, uti nobis testatus est Claudius Castellanus, Parisiensis Canonicus.

[6] Sub eodem Archiepiscopatu Senonensi olim continebatur Lutetia Parisiorum, non ita pridem a Gregorio XV ad dignitatem Archiepiscopalem erecta; [in Parisiensi, Latiniaci;] in qua solennem cultum S. Theobaldo exhibitum, declarant ejus Breviaria, uti etiam sermo Chlichtovei in ejus annuo festo habitus. In ea diœcesi est Latiniacum, miraculis ejusdem Sancti celebre, ad quorum relationem plura infra annotamus. In vicina Campania est Archiepiscopatus Remensis, [& in Remensi variis locis:] in quo viget veneratio ejusdem S. Theobaldi: & plures in ista diœcesi fuerunt illi erectæ Ecclesiæ, de quibus agimus infra ad Miracula, in parochia Bajolicensi ope illius patrata. Simili modo in Episcopatu Tullensi magni æstimatur patrocinium & veneratio S. Theobaldi: in cujus diœcesi est Abbatia Ordinis S. Augustini Calmostratum, extatque ibi sacellum S. Theobaldo dicatum, [in Tullensi Calmostrati,] in quo servatur ejus Caput cum duobus Tibiarum ossibus: vinum etiam ad ejusdem honorem sacratur intinctis Reliquiis, quod a febricitantibus, ut sanitatem assequantur, solet potari. Suspicantur, has Reliquias olim fuisse asservatas in Ambacuri pagi ecclesia, S. Theobaldo sacra, [Ambacuri,] cujus Parochus assumitur e dicto Calmostrato. Illius ibi imago est ad latus Euangelii, in eminenti loco ad murum exposita, in habitu equitis, corpore magno & juvenili, tenentis manu compressa avem captam; ibidemque a devotis peregrinis cerei & candelæ appenduntur. Paucis inde passibus distat fons S. Theobaldi, e quo, ut apud Senones, haustam aquam bibunt febricitantes, cum magno suo solatio. Nanceii etiam, primaria Lotharingiæ urbe, fuit prope mœnia capella S. Theobaldi: sed postea, causa urbis muniendæ, dejecta est. At Valculeriæ, [& alibi:] oppidulo ad Mosam, Carislegiæ in Comitatu Valdemontio, & in suburbiis s. Michaëlis in Conventu Minimorum, sunt ecclesiæ eidem S. Theobaldo sacratæ. In urbe quoque & diœcesi Metensi celebrari festum cum Octava, [in Metensi suburbio,] supra ex Saussajo diximus; est autem in suburbio ecclesia Collegiata, in fundo Sanctimonialium Abbatiæ S. Glodesindis constructa, ideoque in controversiam traducta, quam sopivit Stephanus Episcopus Metensis per diploma anni MCLXIII, sicut in Historia Episcoporum Metensium Meurissii pag. 400 excusum legitur. Hujus Ecclesiæ Canonici, interposita auctoritate Episcopi Tullensis, impetrarunt anno MCCCCLXXXIII, ab supra nominatis Ambacurianis, particulam auricalem capitis, & aliam ossis collaris; ac priorem capiti argenteo, alteram capsæ item argenteæ incluserunt. Fuit hæc ecclesia, ob varias belli causas bis destructa, Canonicis in ecclesiam parochialem S. Martini translatis; & iterum alio in loco restructa. Ibidem denique una urbanarum portarum retinet nomen S. Theobaldi.

[7] [Luxemburgi,] Luxemburgi quoque est ad honorem ejusdem, in ecclesia Franciscanorum, confraternitas, a latomis, cœmentariis, vitriariis, textoribus, similibusque erecta. Præterea in illo districtu est pagus Lindensis, [Lindæ.] vulgo Lonieu, a Pitingo seu Pittango, ubi Sanctus aliquamdiu habitavit, haud procul dissitus. Ibi ecclesia est dicata S. Stephano, Deiparæ Virgini Annuntiatæ, & S. Theobaldo; in qua sunt anno MDXVIII, a quatuordecim Cardinalibus concessæ centum annorum Indulgentiæ, visitantibus tribus diebus horum Sanctorum Ecclesiam. Sed & Rutiliæ apud Carthusianos asservari juncturam S. Theobaldi, indicat Raissius. In eodem Ducatu Luxemburgensi est antiquus Comitatus Montis-acuti, vulgo Montaigu, [Monte-acuto,] ex cujus Comitibus Cono, anno MLXVI, post Ducem Lotharingiæ, Comitesque Namurcensem & Lucemburgensem, subscripsit cuidam privilegio Theoduini Episcopi Leodiensis, prolato apud Chapeavillum tomo 2 Episcopatus Leodiensis cap. I. In castro hujus Comitatus, in ipso monte, fuit olim Capella S. Theobaldi: neque destructo castro evanuit vetus erga Sanctum devotio, sed circa initium seculi XVII etiam aucta est, ob expositam ibi ligneam imaginem unam alteramve, cui particula Reliquiarum ejus fuit inclusa. Postea anno MDCXXXIX cœpta est ibidem construi nova Ecclesia, quæ anno MDCLX consecrata fuit una cum duobus altaribus, quorum primarium dicatum fuit S. Theobaldo, illique aliqua ejus Reliquia est imposita. Ad radicem vero dicti Montis-acuti est celebris pagus Mercuria, sive Martis-Curia, cujus Parocho, [Mercuriæ,] etiam subest prædictum in monte templum. Ibidem Parochus quoque fuit, quem initio hujus Paragraphi laudavimus, Carolus Jamotte, qui varia de S. Theobaldo ea occasione scripsit. Is, Tractatus sui parte 2 cap. 16, testatur, a Capitulo Metensis Ecclesiæ, S. Theobaldi insignem partem Cranii obtentam, XXII Septembris anno MDCXLII: antea autem cap. 6 dixerat, ab Abbate Calmostratensi sibi anno MDCLXII dono missam satis bonam partem Capitis ejusdem Sancti: quas Reliquias, una cum particulis sanctissimæ Crucis Christi, curavit inseri Cruci argenteæ, in eum finem fabricatæ. Thenis etiam, [Thenis in Brabantia.] urbe Brabantiæ, est aliqua S. Theobaldi capella, prope portam Hugardiensem; ad cujus augendam celebritatem asserit dictus Pastor cap. 8, se misisse anno MDCLXVI, particulam aliquam.

[8] [Huii apud Crucigeros] Huii insuper urbe Leodiensi S. Theobaldo sacram ædem fuisse anno MCXI, scribit Fisen, lib. II Historiæ Leodiensis, ad quam tunc ibidem Ordo Cruciferorum fuerit institutus: & hanc volunt a Theoduino Episcopo Leodiensi, sub annum MLXXIV mortuo, constructam, ac dein sæpius auctam; in qua etiamnum, prope chorum ad latus Euagelii, est altare, cum imagine Sancti in habitu Sacerdotis, tenentis altera manu librum, altera scipionem, peregrini tesseram, & sub pedibus diabolum conculcantis: ubi quotannis festum solenni ritu celebratur, recitatis Lectionibus, quas inde accepimus ex priore Vita contractas. [Chinaci,] Quinque leucis inde distat Chinacum oppidum, in cujus suburbio, Saxeo dicto, fuit anno MCCLXXXVI erecta, a Ludovico Vicomite Chinacensi, capella S. Theobaldi; cui adjunctus postea fuit Prioratus, a Crucigeris Hujensibus dependens, & tam ibi quam in monte sunt fontes, S. Theobaldi cognominati, quorum aquæ dicuntur ægris præbere subsidium. [in utraque Burgundia,] Habet & Burgundiæ, tam Ducatus quam Comitatus, in veneratione S. Theobaldum: de cujus rebus gestis scripsit propterea Petrus Franciscus Chiffletius tractatum, anno MDCLXIII Divione excusum: & nos supra citavimus Breviarium Æduense sive Augustodunense, anno MDXXIV editum, quod Ludovicus Domnus Attichius probavit anno MDCLXIII; in qua diœcesi dicuntur plures parochiæ, ecclesiæ, & prioratus gloriari nomine S. Theobaldi; ac Semurii in ecclesia parochiali esse Sacellum ejusdem Sancti. In Comitatu autem sunt etiam varia sacella, altaria, & ecclesiæ etiam parochiales, puta prope Salinas & Jussey. [ac suburbio Viennensi in Austria.] Demum Viennæ in Austria, in suburbana ecclesia Patrum Carmelitarum, esse altare S. Theobaldi, cum ejus imagine sub habitu eremitæ, prælaudatus Jamotte scribit cap. 8.

§. III. Controversa de S. Theobaldo; potissimum, an apud Camaldulenses Vangaditiæ quiescat.

[9] [S. Theobaldus per errorem Episcopus habitus,] De hoc Sancto væria controversa occurrunt, eo quod ab aliquibus aliis ejusdem nominis non fuerit distinctus. Primus potest censeri S. Theobaldus, Archiepiscopus Viennensis, avunculus aviæ hujus Theobaldi Eremitæ, quasi hic fuisset etiam Episcopali dignitate insignitus: unde in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anni 1490, ista ad Kalendas Julias leguntur: In territorio Proviniaco B. Theobaldi, Episcopi & Confessoris. Hic seipsum seculo subripuit; & eremiticam vitam per novem annos expetens, pro Christo pauperrime vixit: quem propter vitæ sanctitatem Angeli de cælo infula Pontificali decoraverunt. Ex hoc errore imagines S. Theobaldi apud Luxemburgenses, Lindenses & Tenenses pinguntur cum cappa chorali seu pluviali, mitra & pedo Episcopali: & Rutilienses arbitrantur se habere juncturam S. Theobaldi, Episcopi: imo cultus S. Theobaldi Episcopi refertur etiam ad Kalendas Julii, uti ad ejus Acta diximus XXI Maji.

[10] Alter S. Theobaldus est Italus, apud Vicum prope Montem Regalem natus & educatus, [huic tributa ecclesia & miracula S. Theobaldi Albensis,] atque Albæ Pompeiæ mortuus; cujus ibidem corpus in Ecclesia Cathedrali asservatur. In hujus Vita, ad diem XXVII Maji edita, dicitur Costa furtim in Burgundiam delata; & cum moveri nequiret, in ecclesia ibidem constructa, fuit deposita; ubi mortuus resuscitatus inde Albam Pompeiam est peregrinatus. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, ad dictum XXVII Maji in Notis, asserit, huic Beato Albensi tribui, quæ S. Theabaldo Eremitæ congruunt, puta, quod dictum est de mortuo suscitato. Sed quia nihil simile de hoc reperimus inter tot antiqua monumenta, quæ excussimus, illud S. Theobaldi Albensis Actis insertum relinquimus.

[12] Tertius est S. Theobaldus Camaldulensis, cujus sacrum Corpus quiescit in ecclesia B. Mariæ Vangaditiæ Ordinis Camaldulensis, inter Ligniacum & Rodigium, [alius ab hoc S. Theobaldus Abbas est,] posita in Hadriensi diœcesi, ac vulgo appellatur la Badia. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad Kalendas Junii, de S Theobaldo, Eremita & Abbate Wangaditiæ, ista scribit: Theobaldus, natione Gallus, Pruvini (quod oppidum est insigne Trecassinæ diœcesis) nobilissimis parentibus ortus est, Pater Arnulphus & mater Guilla dicebatur. Hic ab infantia terrena despiciens, [(licet Acta confundantur)] adolescens relictis parentibus vitam eremiticam egit, miraque sanctitate, Henrico III Imperatore, floruit. Ut vero liberius Deo inserviret, patrium solum deserens, in Italiam venit; & Monachus Camaldulensis apud Vincentiam factus, intra colles illius vitam asperam degens, habitavit; quoad Vangaditiam (quod pagi & Abbatiæ in Hadriensis diœcesis finibus, Rodigio oppido X M. P. dissitæ, nomen est) veniens, [Vangaditiæ mortuus:] multis ad eum confluentibus, Abbas efficitur; eique monasterio aliquamdiu multa cum laude & sanctitate præfuit. Denique piis operibus & ætate confectus, in eodem monasterio migravit ad Christum. Cujus corpus, ibidem tumulatum, in magna habetur veneratione. Agitur autem illius dies festus maxima celebritate, incolis undique affluentibus. Hæc Ferrarius, asserens se ista scribere, ex monumentis ejusdem Ecclesiæ, & ex Chronico Camaldulensi. Eumdem Eremitam Ordinis Camaldulensis retulit ad dictas Kalendas Junii Arnoldus Wion, eumque secuti sunt Dorganius & Bucelinus. Hæc si conferantur cum Actis S. Theobaldi, quæ hic duplicia, & ex tam multis Mss. plane solida damus; plane alius censebitur a dicto Camaldulensi. Nam hic Theobaldus, de quo agimus, cum in tugurio suo Salamiæ novem annis vixisset, ibidem pridie Kalendas Julii migravit, & quidem satis juvenis; ac decimo tertio die Julii corpus Vicentiam delatum, aliquamdiu in ecclesia Cathedrali requievit, celebratus per miracula, [est hic eremit, Salamiæ de functus & Vicentiam est translatus,] præstita ad ejus sepulcrum accurentibus. Supra laudatus Carolus Jamotte, misso aliquo Vicentiam, hoc inde habuit responsum, a se editum part. 2 cap. 3. Silvius Trissinus, Juris utriusque Doctor, Protonotarius Apostolicus, Archidiaconus Ecclesiæ Cathedralis Vicentiæ, & in ejusdem Episcopatu Illustrissimi & Reverendissimi Domini, Domini Josephi Civrans, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopi Vicentini, Ducis, Marchionis & Comitis, Vicarius Generalis, universis & singulis præsentes inspecturis fidem facimus & attestamur, in hac Cathedrali Ecclesia Vicentina existere Capellam & altare divi Theobaldi, [ubi adhuc altare & imago ejus,] Presbyteri & Eremitæ, cum imagine ejusdem Sancti, picta in pila, noviter constructa; per executionem legati Domini Fabricii Mutii, olim Canonici ejusdem Cathedralis; veterem vero iconem ejusdem Sancti translatam fuisse, ac modo existere in sacristia Cathedralis præfatæ; haberique per traditionem, [non corpus, quod alio translatum.] ejus corpus quievisse in dicta Capella, & postea fuisse translatum ad locum Abbatiæ seu Vangaditiæ … In quorum fidem &c. Datum Vicentiæ ex palatio Episcopali, die XXX Augusti MDLX. Et erat signatum: Silvius Trissinus Archidiaconus, Vicarius generalis. Et infra, Paulus Cornelatus, Notarius Episcopalis. Et sigillum Episcopi Vicentini impressum ad latus. Hæc ibi: in quibus prior traditio, quod corpus ibidem quieverit, plane subsistit: at posterior, de corpore Vandagitiam translato, non congruit iis, quæ supra ex Ferrario & monumentis Vandagitiensibus diximus, quod istic Abbas, esset vita functus & depositus.

[13] Ob hanc difficultatem Augustinus Florentinus, Monachus Camaldulensis, aliam viam ingressus est, parte posteriore historiarum Camaldulensium lib. 4 cap. 6. Ubi S. Theobaldi, Eremitæ & Monachi, Vitam describit, hoc exordio: Requiescit in templo Abbatiæ Vangadiciæ corpus Venerabile S. Theobaldi, Eremitæ incliti, de cujus vita aliquid ex homilia Judoci Chlichtovei, lectionibus atque hymnis ejus Officii, hic enarrare consentaneum duximus. Ortus est Theobaldus Arnulpho, nobili Campaniæ in Gallia Comite &c. Omittimus singula enarrare, [Alia Augustini Camaldulensis relatio.] licet alio modo proferantur quam in antiquis Actis sint scripta. Solum excerpimus, quæ in favorem Ordinis Camaldulensis sic inserta leguntur. B. Theobaldus, in regionem Vicentinam cum advenisset, quærens locum sanctæ conversioni commodum; a Petro Venerabili Abbate Vangadiciæ hospitio susceptus est; ubi sistere coactus, monastici Ordinis accepit consecrationem. Dein, variis interpositis, ista habentur: Postremo B. Theobaldus, & corporis imbecillitate & febri fractus, Petrum advocans Abbatem, Sacramentis suum transitum rite munivit devotissime; ex istoque mirabili hospitio feliciter ad cælos migravit Kalendis Junii, anno salutis millesimo quinquagesimo. Cum vero ingeminarent quotidie miracula ad ejus sepulcrum, Vicentini corpus rapiunt, uti ex ejus translatione habetur, & juxta muros occulto in loco sepeliunt. Ceterum Petrus Abbas & Oddo socius, de jactura amissi thesauri tristes, explorato loco, effossum sacrum corpus, intempestæ noctis silentio, ad suum monasterium detulerunt Idibus Junii: ubi jacet in basilica Beatæ Mariæ Virginis cujus translationis celebritas quotannis, immensis ad Deum laudibus Monachorum & Clericorum, agitur. Scripsit ipse Petrus, cum Vitam S. Theobaldi, tum Translationis seriem luculentissimo stylo, quam tamen in integrum videre non licuit.

[14] Hæc Augustinus Florentinus, plane diversa ab iis, quæ Ferrarius ex monumentis Vangaditiensis Ecclesiæ & Chronico Camaldulensi scripsit; nec non ab iis, quæ in utraque Vita S. Theobaldi, ex tam antiquis & sinceris Mss. damus. Ac primo de Petro Abbate, ista in priore Vita habentur: Ad extrema perductus, [Quando & quale schema acceperit S. Theobaldus eremita,] accersito Petro Abbate, præ omnibus sibi in amicitia familiariter juncto, qui ei eodem anno monachicum Schema sacraverat, commendat illi matrem suosque filios spirituales, cum totius eremi cura. Eadem, paucis verbis omissis, leguntur in posteriore Vita, absque Ordinis Camaldulensis & Vangaditiæ mentione: & Schema, quale fuerit non judicatur, neque primo anno habitationis, sed nono sive ultimo Petrus illud sacravit. Quidni Monachicum Schema idem intelligatur, quod Eremiticum? At Res ista parvi momenti est. Progrediamur cum Augustino Florentino, a quo dicitur ad cælos migrasse Kalendis Junii, anno millesimo quinquagesimo: [mortuus, non anno 1050, 1 Junii;] quo tempore Theobaldus Eremita adhuc degebat Provini apud parentes: a quibus discessit anno MLIV, & post annos tres peregrinationis venit ad tugurium Salanicense; cumque ibidem habitasset annos novem, [sed anno 1066, 30 Junii,] migravit ad cælos pridie Kalendas Julii, anno MLXVI. Præterea apud Augustinum dicuntur Vicentini corpus rapuisse, & juxta muros occulto in loco sepelivisse. At contra, secundum indubitata Acta, Vicentini, comperto Sancti obitu, una omnes ad officium funeris ruere dicuntur: postea autem, feria secunda, [publice Vicentiæ depositus,] die tertia mensis Julii, cum magna frequentia & tripudio populorum, conditum corpus sanctum in basilica S. Mariæ semper Virginis, ad cujus titulum functus est Sacerdotii honore: atque ibidem ad sepulcrum accurrentes undique, cæci undecim sunt illuminati; claudi, contracti & alii sanati: & hæc omnia ex authenticis instrumentis constant; quæ dictus Augustinus se fatetur non vidisse: quod vero ea Petrus scripserit, in antiquorum silentio, nolumus asserere.

[15] Denique certissimum est, apud Vicentinos non fuisse corpus relictum; sed in Gallias translatum esse arbitramur, [corpus videtur in Gallias delatum,] scilicet Pruvinum, Latiniacum, Bajolicam, & ad alia loca, quæ supra indicavimus. Et hoc Sigebertus, in Chronico ad annum Christi ML clare indicat his verbis: Sanctus Theobaldus, inter Nobiles Francorum non infimus, hoc tempore clarebat: qui mundo & semetipso abnegato, secutus Christum, in Vicentia Venetiæ urbe, reclusus, ibi duodecimo conversationis suæ anno, beato fine quievit. Qui quam accepto servierit Deo, post mortem ejus miraculorum prodidit magnitudo. Ossa ejus in Gallias translata, multam multis in locis venerationem meruerunt. Hæc ibi. Arnoldus Wion, ad Kalendas Julii, aliquod simile elogium formavit, & territorio Pruvino corpus attribuit, sed Ordini Camaldulensi adscribit Sanctum ipsum. Martyrologium, Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC excusum, cum Greveno, & Molano in Auctario Usuardi, adscribit ejus venerationem, non Vicentiæ, sed Pruvino in Gallia, ob cultum isto in loco celebrem & Reliquias eo delatas; fortassis ab ipsamet Sancti matre, paucis post annis a filii canonizatione in patriam regressa; nec enim in Italia mansisse eam scimus, nec erat quod maneret, ablato inde Corpore. Præterea, ut infra dicitur, in Historia miraculorum Latiniaci factorum, Translata illuc magna parte corporis ejusdem Sancti a Vicentia, cum magno tripudio & comitatu apud Latiniacum, magna miracula facta fuerunt, & basilica illi constructa. Reliqua supra §. 2, & infra in Notis observantur. Hæc dicta sint absque ullo detrimento Ordinis Camaldulensis, [aliud autem esse Vangaditiæ,] cui concedimus ab hoc Sancto alium S. Theobaldum, qui, ut supra ex Ferrario diximus, Vangaditiæ Abbas, multa cum laude & sanctitate vixit; & piis operibus & ætate confectus, Kalendis Junii anno millesimo quinquagesimo, in eodem monasterio migravit ad Christum: cujus corpus ibidem tumulatum in magna habetur veneratione. Ferdinandus Ughellus, tomo 5 Italia sacræ in Vicentinis Episcopis col. 1109, [anno 1411 & 1626 translatum.] testatur hujus ossa Vangaditiæ pridem, anno MCCCCXI die XXIII Junii; & anno MDCXXVI solenni pompa in decentiorem locum in eadem Ecclesia translata fuisse. Eadem referuntur a Francisco Barbarano, libro primo Historiæ Ecclesiasticæ Vicentinæ cap. 57; qui addit, in ultima anni MDCXXVI translatione, sacra ossa fuisse deposita in tabernaculo argenteo; præter manum dexteram, quæ singulis annis in solenni processione circumfertur, in concursu omnium subditorum dicta Abbatiæ. Aliquas hujus sancti Reliquias Veronæ in Ecclesiæ Sanctissimæ Trinitætis, & alias alibi asservari, indicat idem Barbaranus.

VITA
Auctore coævo.
Ex pervetustis quatuor codicibus Mss. & Surio.

Theobaldus, Presbyter, Eremita, diœcesis Vicentinæ in Italia (S.)

BHL Number: 8032, 8033


AUCTORE COÆVO

PROLOGUS.

Armorum * dominos, & bellicosos gentium victores, vel civitatum conditores, novimus loquacium Poëtatum præconiis (ut ita dicam) ad sidera tolli, & longissimis annalium sive historiarum ambagibus, ad memoriam posterorum, verbis crepitantibus audivimus frequenter vanissimo studio lectitando laudari. Quod si laudes falsorum deorum, seu suorum satellitum, tanta efficacia verborum adornantur: cur non potius, ad ædificationem audientium, Dei omnipotentis gratuita dona, quæ suis fidelibus quotidie præstare non desinit, omni elegantia sermonis, prout ipse annuerit, debemus enarrare? Verus enim Propheta & Salvator mundi, dum de quinque panibus & duobus piscibus quinque millia hominum satiasset, turbis quærentibus se constituere Regem, ait: Operamini, non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam æternam. [Joan. 6.] Et post pauca; Pater meus, inquit, usque modo operatur: [Sanctorum Acta Ecclesiam exornant.] qui sine testimonio bonitatis suæ, nullum ordinem seculorum præterire patitur; qui Ecclesiæ decus in Patriarchis & Prophetis inchoat, in Apostolica firmitate solidat, in Martyrum victoria coronat, in Confessorum munditia decorat, in Virginum floribus exornat. Vere, inquam, usque modo operatur; qui Ecclesiam suam in bello rosis ambit, & in pace liliis vestit. [Cant. 2.] Unde ipsa Ecclesia, sponsa scilicet Dei, amoris telo vulnerata, sanctis prædicatoribus ait: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo: per florem quippe tenera virtus inchoantium, per malum vero solida operatio perfectorum designatur. Ecclesia ergo fulciri se floribus postulat; quia infirmis quibusque inchoantium virtutem prædicari imperat: stipari malis appetit; quia perfectorum mira facta fidelibus imitanda proponit. Igitur ne studiosas aures audientium, circumlocutionibus verborum, offendamus; simpliciter ac fideliter, prout Deus concesserit, cur ita prælibaverimus, aperiamus.

[Annotatum]

* al. Antiquos

CAPUT I.
Ortus, educatio, peregrinationes.

Igitur a Theobaldus, bonæ indolis vir, gente Francorum, patre Arnulpho, matre vero b Willa, oriundus territorio c Senonensi, castro autem d Pruvino educatus, flos, ut ita dicam, e spinis erupit: [Provini claris patentibus nascitur,] parentibus vero, non solum nobilibus, verum etiam clarissimis atque ditissimis enituit. Cujus nativitatem, a S. Theobaldo e Viennensi Episcopo, procul dubio veracium familiarium ejus relatione; &, quod firmius est, matris ejusdem beati viri assertione, prænuntiatam comperimus. Is etenim Præsul avunculus aviæ S. Theobaldi extitit, & ab eodem, æquivoci nominis vocabulum sortitus est. [prophetatus ab Episcopo, matris proavunculo,] Qui dum aliquando colloquium haberet cum matre Dominæ Willæ, hujus beati viri genitricis, inter cetera ait: O generosa parens, gaude & lætare, quia ex te prodiet mater, quæ paritura est magni meriti filium; qui omnibus nostræ affinitatis hominibus præeminebit, & ante Deum & homines magnus vocabitur, [qualis sit futurus,] & erit. Huic etiam præsagio testimonium perhibuit, quædam bonæ voluntatis paupercula; quæ jam gravidam matrem beati viri conveniens, verbis sic solatur amicis: Gaude, Domina, inquiens, quæ in utero gestas filium, qui apud Deum præcipuum obtinebit locum, & suorum erit gloria parentum. O decus, o dulcedo nectarea! Beatus Theobaldus a Præsule prædicitur sancto; a paupercula, illi evangelicæ viduæ æquiparanda, [& a quadam paupercula.] prænuntiatur: ut veraciter illius credatur esse membrum, qui a Prophetis est vaticinatus, ab Angelo annuntiatus, a militia cælestis exercitus collaudatus, a stella declaratus, a Magis adoratus, brachiis senis Simeonis bajulatus, & ab Anna vidua in templo est f Deus agnitus.

[3] Redeamus ad proposita, & videamus de loco, unde tantum decus emanavit. Demum vero ponamus nomina Regum vel Principum, quorum temporibus vir iste floruit; ut & chronicæ scientiam posteris relinquamus, & ad laudem hujus beati viri, ex quanta genealogia prodierit, & ex quali ambitione seculi ad voluntariam paupertatem conversus fuerit, clarius enucleare satagamus. Pruvinum castrum, ubi Sanctum prædiximus ortum, populosus locus est, juris quondam illius g Odonis famosi Comitis Campaniensis, cujus propinquum beatum virum fuisse clarum est. Viguit autem temporibus Henrici Augusti, & h Henrici Regis Francorum, & filii ejus Philippi. Qui ut adolescentiæ attigit metam, non lasciviam secutus est mundi, [Amat eremiticam solitudinem,] sed potius quidquid præceptorum Dei auditu percipere poterat, velut prudentissima apis, in alveari memoriæ studebat convehere. Movebat animum adolescentis maxime, Eremitarum solitudo, quorum initium extitit Elias, & Joannes Baptista: & post eos Paulus & Antonius. Æmulabatur victus eorum tenuitatem, vestium asperitatem, animi contemplationem, [assumit sui instituti socium,] & Angelorum in solitudine contubernium. His igitur & hujusmodi facibus accensus, clandestina discessione adiit quemdam Eremitam, in quadam insula i Sequenæ latitantem; cui cordis sui aperuit ardorem, non comburentem, sed illuminantem. Cum quo inito consilio, assumptoque k Gualtero quodam Milite socio, ascensis uterque equis, cum singulis armigeris Remis civitatem pervenerunt. Miles ergo Christi Theobaldus, relicta domo, patre, matre, fratribus, mancipiis, amplissimisque prædiis, cum omnibus seculi pompis, quasi proximo Pascha accincturus militiæ cingulum, cum jam dicto socio iter arripuit. [frequentat Remis ædem S. Remigii,] Cumque apud S. Remigium in prædicta civitate hospitati fuissent, occasione alloquendorum amicorum; armigeris atque equis in hospitio relictis, pedestri itinere noctu ad interiora pertentaverunt progredi.

[4] Inventis vero duobus peregrinis, exuti suis optimis ac militaribus indumentis, illorumque induti refarcitis (ut ita dicam) l tapinis, nudis pedibus pervenerunt ad locum, qui dicitur m Pitingo, in Teutonicorum videlicet regno: ibique multo tempore voluntariam paupertatem pro Christi amore sustinentes, [Pitingi assumit vilissima ministeria,] cum multo labore victum sibi quæritabant. Nam, sicut generaliter, non specialiter, de Joseph canitur in Psalmo, Manus eorum in cophino servierunt; usque ad vilissima ac laboriosa rusticorum opera devoluti sunt: scilicet lapides ferendo, fœnum e pratis secando, stabula curando, & maxime (ut idem simpliciter postea referebat) carbones ad opera fabrilia faciendo, victum sibi cum parvo censu providebant. [Psal. 80.] Tenuissimo igitur collecto nummorum quæstu, [peregrinatur Compostellam,] ad sepulcrum S. Jacobi in Galicia, Hispaniæ parte, nudis (ut jam diximus) pedibus perrexerunt. Cumque inde reverterentur, diabolus in itinere, humana specie assumpta, per obliquum in via se prosternens, compulit virum Dei ruere: illoque Christi nomen invocante, Crucisque signo se muniente, malignus hostis ut fumus evanuit. Nec mirum, si viro Dei præparavit casum, qui Domino nostro Jesu Christo ausus est suadere ruinam, dicens: Si filius Dei es, mitte te deorsum. Treveris demum urbem cum collega repetens, reperto ibi patre, [inde Trevirim redit.] admodum contristatus est. Romam deinde [profectus est, & inde n] regressus, desiderio videndi sepulcrum filii Dei, Venetiam, quasi mare transiturus, expetiit.

ANNOTATA G. H.

a Omisso Prologo, Vita in Ms. Coloniensi incipit: S. Theobaldus, devotus Christi Confessor.

b Willa, aliis etiam Guilla, Surio Gifla; oppidanis Provini Guillemette.

c Ms. Reginæ Sueciæ, Tricassino.

d Pruvinum seu potius Provinum, oppidum in Bria seu Brionia provincia, cujus caput existit, ad amnem Vouziam, ubi rosæ sunt laudatissimæ.

e S. Theobaldi Episcopi Acta dedimus 21 Maij.

f Ms. nostrum, præsentatus.

g Odo sive Eudes, primus filius Theobaldi, etiam Comitis Campaniæ, traditur adhuc vixisse anno 995. & hujus filius, etiam ipse dictus Eudes sive Odo II, mortuus est anno 1037.

h Henricus I, Rex Francorum, Roberto patri successit anno 1031; mortuusque in Bria provincia anno 1060, successorem habuit Philippum filium, mortuum anno 1108: quo tempore imperarunt Henricus III, filius & successor Conradi, Niger dictus, ab anno 1039 ad annum 1056; cui successit Henricus IV filius, mortuus anno 1106.

i Distat Provinum Sequana VIII M. P.

k Gualtero, aliis Gualterio & Walterio.

l Tapinis, id est vilibus & humilibus, ταπεινὸς humilis, hinc tapinosis & tapinositas, pro humilitate, aut humilis styli vitio sumitur.

m Jamotte, Pitingen aut Pitange asserit esse pagum, prope Luxemburgum in diœcesi Trevirensi: cumque exhibent tabulæ supra fluvium Prumiam, tribus Leucis a Treviris.

n Supplementi hujus necessitas apparet ex Vita altera num. 4. quamvis nec ibi satis integer textus sit, sed alicujus etiam supplementi egeat.

CAPUT II.
Vita Salanicæ acta. Obitus. Translatio.

[5] Amabilis igitur Domini Theobaldus, hac intentione Italiæ fines oberrans, [Salanicæ tugurium construit,] tandem pervenit ad locum, cui vetustas, a Salanica nomen indidit. Perlustrato vero loco, & divina, (ut credimus) dispositione adamato; reperit saltum spatiosum, & ruinas quasi veteris ecclesiæ. Ibi post longinqui itineris fatigationem resedit, & a dominis loci, habitationis domum sibi poscens, libenter illis concedentibus, impetravit. Compacto vero parvo tugurio, [in magna abstinentia degit:] confidenter ibi habitare cœpit, & Angelicam vitam in terris actitare inchoavit. Primum a carne & omni pinguedine se abstinuit: demum vero pane hordeaceo & aqua tantummodo usus est: ad postremum a pane & omni potu se abstinens, fructibus tantum & herbis, earumque radicibus aliquantis annis vixit, semper usus cilicio. Divina igitur dispositione actum est, ut proficientibus meritis, [ordinatur Sacerdos.] omnes Ecclesiasticos gradus usque ad Sacerdotium in Vicentina Ecclesia adipisceretur, præsidente ejusdem Ecclesiæ Cathedræ b Sindekerio Præsule, viro in ecclesiasticis & secularibus negotiis strenuissimo.

[6] Jam vero quis explicet digne, quas cruces corpori suo sævus persecutor induxerit? quomodo quotidie crucem suam bajulando Christum secutus fuerit, [non nisi sedens dormit,] cum ex corio facto multifido flagello sæpius seipsum flagellaverit; quis digne valeat enarrare? Quinquennio igitur, ut ejus fideles & familiares contestantur, numquam jacendo, sed sedendo, somnum percepit; & hoc tanta peregit cautela, ut, quasi tota nocte in somno mansurus, diligenter pannis tegeretur; post abscessum vero ministri sui, statim exurgens, conticinii tempora in precibus & laudibus Dei, extensis manibus continuabat: hora vero surgendi ad matutinos hymnos, ut suos lateret, ad stratum, proprium regrediebatur. [deinde supra tabulam:] Illud autem stratum primo quidem quædam arca æqualis superficiei extitit, substrato quodam lineo linteolo, & capiti admoto trunco durissimo, superadditoque laneo pileo, suæ peregrinationis ab æstu defensore: demum vero, cum omnia corporis sui membra armasset, supradicto linteolo supposuit cilicium, & pro arca usus est quodam lato & dolatili ligno. Biennio autem expleto, ex quo vir Dei jam dictum cœperat incolere locum; socius ejus Gualterus, cum bona confessione naturæ solvit debitum, & (ut credimus) conjunctus numero fidelium est.

[7] Beato igitur Theobaldo non defuerunt tentamenta antiqui hostis, [dæmonem noctu excitantem signo Crucis fugat.] ne videretur illius beatitudinis expers, de qua Jacobus ait; Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. Nempe quadam nocte, ipso in strato recumbente, nec tamen dormiente; malignus spiritus, magna vi quatiens parietem, affuit; & virum Dei, ad nocturnales hymnos nominatim compellans, surgere hortabatur. [Iac. 1. 12] Cumque ille motus his clamoribus, quemdam e Fratribus se vocantem putaret, ad cellulam ejus properavit; huncque quiescentem, obserato ostio, invenit. Diabolica igitur cognita illusione, Trinitatem sanctam invocavit; hostem, muniendo se signo Crucis, fugavit; & eum, quasi rusticorum multitudinem, securibus silvam prostrantium, discedere audivit.

[8] Quodam tempore Sancto legationem pacis agente, dum in plaustro sedens, [ab eo nequit in flumen præcipitari:] apud Leonicum castrum, flumen novum pertransiret (nam præ defectione pedum non valebat longius progredi) diabolus eum in flumen conatus est præcipitare: una enim ex rotis plaustri subito nusquam comparuit. Tamen non prævaluit inimicus, ut virum Dei aliquatenus humectaret; sed ita a voragine fluminis, acsi levis pluma, sive birota c, inhumectatus exsilivit.

[9] [visitatur ab Angelis,] Hactenus in nocte laborum vel tentationum narrationis iter direximus: nunc ad ea quæ plena sunt gaudiis, sicut in die honeste ambulantes, succingamur. Sæpe & frequentius, ut veraces & cauti ejus familiares, Christo teste, affirmant, visione Angelica hic Beatus meruit visitari; & aliquando in specie columbæ, aliquando in specie viri, & in aliis schematibus, quæ ipse solus noverat, spirituum supernorum affatibus dignus fuit mulceri. Quadam die, cum sua commissa lugeret, & more Caleph filiæ, irriguum inferius, [& a SS. Hermagora ac Fortunato:] & irriguum superius suspiraret; vox ad eum facta est; Noli flere, dimissa sunt tibi peccata tua. Eodem tempore d S. Hermagoras & S. Fortunatus, in quorum honore oratorium cellulæ habebatur consecratum, cum magna ei claritate apparuerunt, atque dixerunt; Gratiam & benedictionem a Deo consequaris, qui tam sedulo, nostri memoria, huic ecclesiæ deservis.

[10] Eadem tempestate quidam ejus minister, nomine Odo, nimiæ febris & fici addictus erat infirmitati, [ministrum sacrificio Missæ sanat,] ita ut in promptu putaretur vitam exhalare. Cumque sæpius precaretur Sanctum pro se orare, primo quidem renuit, & columbina, ut erat, simplicitate respondit: Dei voluntati contraire timeo, cujus nutu te esse infirmum cognosco. At ubi vidit ingravescente morbo, mortem imminere fideli ministro, dolens de ejus absentia, jussit eum ferri ad ecclesiam. Cumque eo præsente Missarum sacrificia celebraret, mysteriis Christi illum participavit. Eadem hora frater ad cellulam suis pedibus rediit, qui aliorum adminiculo fuerat delatus.

[11] Audientes igitur pater & mater inclitam famam beati filii, [a parentibus invisitur,] cum multa nobilitate ad eum venerunt, ejusque visione nimium gavisi sunt. O quantis lacrymis mater exuberavit, cum gauderet inventum, quem doluerat amissum: & inter lacrymosa suspiria dubitabat pene, quid mallet; quia & patriam cum viro & liberis nolebat deserere, nec ab unicæ dilectionis filio Theobaldo volebat separari. Tamen amor filii, immo amor Christi, vicit amorem seculi. Nam abruptis omnibus retinaculis seculi, soli Domino Deo cum filio servitura adhæsit: fortis enim est, teste Salomone, ut mors dilectio. [Cant. 8.] Per filii dilectionem ad Dei pervenit caritatem, & quæ magnam in mundo possederat prædiorum amplitudinem, unius brevis cellulæ, cum filio Deo famulatura, elegit solitudinem. Cui filius cum tanta humilitate obsecutus est; ut non facile queat enarrari. Ex hoc vero ejus obsequium potest argumentari; quod nullo hiemis rigore, [matri inservit:] nulla frigoris inclementia ingruente, a conspectu reficientis matris, nec ad modicum passus est abesse.

[12] Biennio igitur hic Beatus ante suum transitum, ab omni tentatione diaboli, ab omni pollutione carnali, [biennio vulneribus obsitus,] suis credulis Fratribus se perhibuit immunem. Quo tempore ita vulneribus corporis undique obsitus fuit, ut aliquando neque gressum figere, neque manum etiam ad os ducere valeret. Supernus enim artifex, vas electionis sibi aptum, igne tribulationis & lima infirmitatis, voluit septuplum purgare; ut eum sine rubigine, in domo sua beatum faceret habitare. Illud vero magis stupendum est, quod nullo genere infirmitatis, [deficit] nulla defectione carnis, ab proposito rigore jejunii potuit flecti. Ingravescente ergo ulcerum valetudine, & scivit & prædixit, in proximo se migraturum. Cumque duodecimus annus volveretur, ex quo patriam reliquerat (nam tribus annis peregrinatus est, & novem in solitudine mansit) ad extrema perductus, vigore corporeo cœpit omnino destitui.

[13] Accersito vero Petro Abbate, præ omnibus sibi in amicitia familiariter juncto, [Commendat matrem, & discipulos Abbati amico.] qui ei eodem anno Monachicum schema sacraverat; commendat illi matrem, suosque filios spirituales, cum totius eremi cura. Ante tertium diem suæ migrationis, quinquies gravissimus terræ motus extitit; ex quibus quidam a foris stantes, omnes vero in cellula Sancti astantes [ipsum] senserunt. Unde conjicitur, illius Majestatis præsentiam migranti affuisse, de quo dicitur. [Ps. 105.] Qui respicit terram & facit eam tremere. Testantur, autem qui affuerunt, [& terræ motu facto] duræ eum mortis gustasse calicem. Nec mirum: illi enim adhæserat, qui pro nobis peccatoribus, a Iudæis morte turpissima condemnatus, peccata nostra ipse portavit, cujus livore sanati sumus. Cumque diu in agonia desudaret, quidam e familiaribus, divinitus (ut credo) inspiratus, quosdam e popularibus mares & feminas adstantes, blanda voce discedere suasit. Quibus recedentibus, [feliciter obdormit 30 Junii,] Viatico Dominici corporis accepto, cum sæpius iterasset; Domine miserere populo tuo, divinis fatigatum officiis spiritum reddidit, suis plorantibus, Angelis gaudentibus. Qui autem sancto corpori propius astabant, testati sunt, quod nec tenuis macula illum fuscasset, sed quodam resurrectionis decore ejus vultus niteret. Migravit autem pridie Calendas Julii ad vesperum e, Indictione quarta, regnante Henrico, filio Henrici Augusti, in Italia; Philippo, in Gallia regnante; auxiliante Domino nostro Jesu Christo, qui in Trinitate perfecta vivit & regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

[14] Vicentini igitur, comperto Sancti obitu, una omnes ad officium funeris ruere. Clerus, omnis plebs urbana & rustica, in unam coiere sententiam. Armati & inermes, juvenes & senes, non solum ab urbe, sed etiam a vicinis castris eruperunt; & magna vi in solitudinem penetrantes, ab ecclesia cellulæ ejus, beati viri glebam sustulerunt. Residui vero, qui in civitate restiterant, matronæ, pueri & puellæ, sancto corpori processerunt obviam, duobus ab urbe millibus, in loco qui dicitur ad Curtem f, ubi geruli beati corporis quieverunt.

[15] [Sepelitur in templo S. Mariæ.] Postera die feria secunda, tertia die mensis Julii, cum magna frequentia & tripudio populorum conditum est corpus sanctum in basilica S. Mariæ semper Virginis, ad cujus titulum, Sacerdotii functus est honore. Per omnia benedictus Deus, qui facit mirabilia magna solus. Post tumulationem B. Theobaldi, placuit divinæ Majestati, annuente beata Dei genitrice Maria, cooperantibus g Sanctis Martyribus Leontio & Carpophoro, in quorum basilica idem requiescit, mirificare Sanctum suum virtutibus & miraculis.

ANNOTATA G. H.

a Salanica, alias Sallanica, & Salaniga, in ditione & diœcesi Vicentina.

b Sindekerius, aliis Sindicherius, Lindikerius Ughello, 24 Episcopus Vincentinus, cœnobii S. Petri pro monialibus Benedictini Ordinis restaurator, anno 1054.

c Ita Ms. nostrum; Ms. Reginæ Sueciæ, sine rota; quod magis placet. In codice Theodosiano lib. 6. tit. 29, Birotum appellatur, quod trinis mulabus trahebatur, ut explicat Gothofredus. Sed nihil hoc facit ad rem præsentem: præterquam, quod birotum, per se sufficienter notet vehiculum, a binis rotis, quibus volvitur, sic dictum; uti infra pag. 599, num. 12, recurrit. Malim igitur legere cum citato Ms. Riginæ, sine rota; quiæ altera rota, vehiculo jam ante ablata erat arte diabolica; atque ita in fluvium lapsus, debuisset citius, madefieri, nisi propere ut levis pluma exsiliisset.

d Hermogenes Lector & Fortunatus Diaconus, martyrio coronati Singidoni 23 Augusti, quiescunt Aquileiæ.

e Anno 1066, littera Dominicali A, & sic 3 dies Julii incidit in feriam secundam, ut infra dicitur.

f Addit Ms. nostrum Camini, ubi quiescebant propter diem Dominicam, tunc 2 Julii.

g SS. Leontii & Carpophori Martyrum corpora condita sunt in Ecclesia Cathedrali, Deiparæ Virgini Mariæ dicata. Coluntur 20 Augusti.

ALIA VITA,
Bullæ Canonizationis adjuncta,
ex quodam nostro Codice Ms.

Theobaldus, Presbyter, Eremita, diœcesis Vicentinæ in Italia (S.)

BHL Number: 8038


EX MS.

[1] Alexander a Episcopus, servus servorum Dei, omnibus fidem Christi colentibus, gratiam & Apostolicam benedictionem. Multa præclara & admiratione digna, de quodam Eremita, [Sanctis adscribitur ab Alexandro Papa.] religioso viro, Theobaldo nomine, celebris fama divulgat. Quam sancte & religiose vixerit, & exutus omnibus, Dominica præcepta secutus sit, cum in præsentiarum fuisset, manifeste patet. Miraculorum vero indicia, indubitata fide, ejus merita commendant; multis religiosis viris, super his cognita & vera referentibus. Quapropter vitæ ejus conversatione cognita, & miraculorum indiciis probatis per non fallacia testimonia; suggerentibus nobis de eo b Mainardo & Damiano Episcopis, & Vincentiæ populo, illum celebri memoria dignum Romana decrevit Ecclesia. Et quia procul dubio cum electis coronatur in cælis, præcipimus ut illius memoria, sicut & aliorum Sanctorum, solenniter celebretur in terris.

Lec. I.

[2] S. Theobaldus, ante mundi constitutionem præscientia Dei electus, gente Francorum, patre Arnulfo & matre Willa, oriundus fuit, in Comitatu Trecasino, castro autem Pruvino natus & educatus. Parentibus enim non solum nobilibus, verum etiam clarissimis atque mitissimis enituit: cujus nativitatem, a S. Theobaldo Viennensi Episcopo, [Prædicitur nativitas ejus a S. Theobaldo Ep.] ex familiarium ejus relatione, & matris ejusdem beati viri assertione, prænuntiatam comperimus. Is etenim Præsul, avunculus aviæ S. Theobaldi extitit: qui dum aliquando colloquium cum ea haberet, inter cetera ait: O generosa parens, gaude & lætare, quia ex te prodiet mater, quæ paritura est magni meriti filium, qui omnibus nostræ affinitatis hominibus præeminebit, & ante Deum & homines magnus vocabitur, & erit. Huic præsagio testimonium perhibuit quædam bonæ voluntatis paupercula, [& a paupercula.] quæ jam gravidam matrem beati viri conveniens, verbis sic consolatur amicis; Gaude Domina, inquiens, quæ in utero gestas filium, qui apud Deum præcipuum obtinebit locum, & gloria suorum erit parentum. Pruvinum castrum, in quo vir sanctus natus est, sub ditione olim fuit potentis & famosi Odonis, Comitis Campaniensis, & patris Theobaldi sibi in Comitatu successoris, qui hujus sancti viri erant propinqui. Felix ergo puer in baptismo nomen præsagi sui Theobaldi Viennensis Præsulis, & Theobaldi Comitis, cognati sui, a quo de sacro fonte fuit levatus, nomen sortitus est.

Lec. II.

[3] Qui ut adolescentiæ attigit metam, non lasciviam sectatus est mundi. Movebat enim animum ejus Eremitarum solitudo, quorum æmulabatur parcitatem in victu, & asperitatem in vestitu. Et sic incitatus adiit quemdam Eremitam nomine Buchardum, c in quadam insula Sequanæ latitantem. [Peregrinatur Remos,] Cum quo inito consilio, & assumpto Waltero Milite suo; relicta domo, patre, matre, fratribus, cognatis, cum omnibus seculi pompis, iter arripuit. Et tandem ad civitatem Remensem pervenerunt. Et ficta occasione alloquendorum amicorum, armigeris in hospitio relictis, pedestri itinere noctu ad ulteriora tentaverunt progredi. Ubi inventis duobus peregrinis, exuti suis militaribus indumentis, & acceptis peregrinorum vilibus vestibus, nudis pedibus perrexerunt ad locum, qui dicitur Pitingo, in Teutonicorum regno: [Pitingum,] ibique multo tempore voluntariam paupertatem sustinentes, vilissima ac laboriosissima rusticorum opera, lapides ferendo, fœnum in pratis secando, stabula curando, carbones ad opera fabrilia faciendo, vineas purgando, & laborando, cum multo labore victum sibi cum parvo censu providebant. In præfato igitur loco Teutonicorum aliquamdiu commoratus, tenuissimo nummorum collecto quæstu, [Compostellam.] ad sepulcrum S. Jacobi in Galiciam, Hispaniæ partem, nudis pedibus cum socio perrexit. Cumque inde reverterentur; diabolus in itinere, humana specie assumpta, per obliquum in via se prosternens, compulit virum Dei ruere: sed eo, se signo Crucis muniente, ut fumus evanuit. d Deinde cum duobus sociis [pergens;] post duorum dierum inediam, itinere, fame, & siti afflictus, deficeret in via; [Panem in fame accipit, a Deo præparatum.] & comites aliquantulum præcedens, panem in orbita plaustri, a Deo sibi præparatum, invenit. Et quia prope erat rivulus aquæ, socios ad reficiendum invitavit. Perquirentibus illis quo pane vescerentur in solitudine? Hoc, inquit: & panem qui sub veste latebat, ostendit. Qui tunc intellexerunt, Angelicam administrationem fuisse.

Lec. III.

[4] Post reditum monuit suum sodalem Walterum, ut Clericum quæreret, [addiscit 7 Psalmos,] qui sibi septem Psalmos doceret. Quibus edoctus, Psalterio indiguit. Tunc Walterus persuasit Wilermo, sancti viri Clerico, ut ad Gallias tenderet, & patri viri sancti intimaret, ut Psalterium filio transmitteret. Tunc Clericus e virum sanctum adiit, licentiam postulans ut Gallias inviseret. Qua data, petiit quid patri & matri ejus deferret. Qui parvum panem, quem ex quodam monasterio caritative habuerat, [panem patri mittit:] ut parentibus portaret, tradidit. Quem parentes pro summis donis receperunt: & infirmi, qui de illo pane comederunt, ab omni genere febrium sanati sunt. Tunc Clericus patrem, desiderio videndi filium tabescentem, Treveris deducit; eumque extra civitatem sub ulmo, ubi Sanctus legere consueverat, abscondit. Postea discipulum monet, ad locum consuetum ire, ut videret quid interim profecerat in lectione. Qui dum iret, prophetali spiritu dicebat, quia quod nollet, in hoc itinere videret. Invitus tamen ad locum pervenit, & patrem cum militibus, jacendo frena tenentibus, offendit. Tunc tristis; Tradidistis me, inquit, duces mei. [eumque paucis alloquens, abit:] Concito gradu sic loquendo revertebatur. Quem pater cum lacrymis prosequebatur, ita filium increpans: O fili, quem fugis? cur fugis? Patrem fugis, non hostem. Nolo te a desiderio tuo revocare. Liceat mihi semel videre te, ore ad os loqui, & vidisse me filium mœstæ parenti renuntiare. Cui ille, Noli, Domine, inquit, inquietare me. Vade in pace: & me in Christo pacem habere permitte. Tunc patris visum & colloquium evasit. Sic rediit pater lætus & tristis, visu & allocutione filii.

Lec. IV.

[5] Præcavens in futurum vir sanctus, ne parentum importunitatem pateretur, Romam abiit, ut longiorem aggrederetur peregrinationem: sed Dei clementia nostris [eum] partibus reservavit. Nam impie cæsus per tota membra, transire non potuit; & propter multa incommoda Roma regressus, desiderio visendi sepulcrum filii Dei, Venetias mare transiturus expetiit. Qui hac intention fines Italiæ pererrans, pervenit ad locum qui Sallaniga vocatur. [Sallanigæ tugurium figit:] Perlustrato vero loco, reperit saltum spatiosum & ruinas veteris ecclesiæ, ubi resedit, Waltero collega suo deficiente. Qui ultra progredi cum denegaret, assensu viri sancti Veronensem civitatem expetiit: & Dominum loci perquirens, ab eo locum ad habitandum impetravit. Quo concesso, vir Dei Theobaldus, compacto parvo tugurio, ibidem habitare cœpit, & vitam Angelicam in terris actitare inchoavit. Sciens enim quia caro concupiscit adversus spiritum, [studet mortificationi corporis,] spiritus autem adversus carnem, flagello, ex corio facto, corpus suum sæpius flagellabat. Sic carnis mortificationem in membris suis portans, diu in fame & siti, in verberibus plurimis corpus contristavit; nocte vero, quæ omnibus requies data est, toto quinquennio numquam jacendo, sed sedendo, somnum cepit. Biennio autem expleto, quo vir Dei dictum cœperat habitare locum, socius ejus Walterus in sancta religione naturæ solvit debitum. Quo tempore contigit Mediolanenses aliquot, ad S. Marcum gratia orationis euntes, audita fama sancti viri, ad eumdem locum (sicut ex diversis locis ad eum confluebant) accedere. Quibus verbo Dei refectis, deinde carnis refectionem sumentibus, præcepit cuidam Diacono, nomine Dionysio, qui eum litteras docebat, potum administrare. Qui mandatis non parebat, [vasculum vacuum vino replet:] quia vinum non habebat: ipse enim nocte præcedente cum sitiret, vasculum, ubi vinum fuerat, everterat. Tunc bis & ter admonitus, propter importunitatem, viri sancti obediens præceptis, ad vasculum quod vacuum reliquerat, accessit; & plenum invenit. Quo aperto, & vino cum impetu saliente, ejus gremium totum respersit. Quo miraculo stupefactus, cum timore hospitibus ministravit: unde peregrini plene refecti sunt, & Fratres de reliquo per tres hebdomadas vixerunt.

Lec. V.

[6] Sæpe etiam visione Angelica meruit visitari. Unde divina providentia actum est, [Sacerdos factus,] ut ejus proficientibus meritis, omnes Ecclesiasticos gradus, usque ad Sacerdotium, in Vincentina Ecclesia adipisceretur. Eodem tempore Odo minister ejus, nimia febris & fici afflictus erat infirmitate, ut in promptu putaretur vitam exhalare. Cumque sæpius precaretur Sanctum pro se orare; primo renuit, & columbina, ut erat, simplicitate, respondit: [missam celebrando sanat ministrum ægrum,] Dei voluntati contraire timeo, cujus nutu te infirmum esse cognosco. Sed ubi ingravescente morbo mortem imminere vidit, dolens de ejus absentia, jussit eum ad ecclesiam ferri. Cumque eo præsente Missam celebrasset, eadem hora ad cellulam suis pedibus rediit, qui vix fuerat ad ecclesiam portatus. Quidam Presbyter e oculorum lumine privatus, ab eo levamen impetrare nequivit; viro sancto dicente, Sanctorum hoc opus esse, [cæcum illuminat aqua lotionis manuum:] non suum. [Ergo] a fidelibus ministris aquam manuum ejus expetiit: qua, viro sancto ignorante, data, ille oculos lavit & vidit. Audiens pater Arnulfus famam beati filii, Romam ire disposuit, ut filium inter eundum visitaret. Cujus diem adventus vir sanctus, spiritu prophetiæ illustratus, prænuntiavit Odoni fideli ministro, ad villam ire volenti; dicens ei, ut cito reverteretur, quia hospites ea die essent accepturi. Qui instando dum requireret, Quos? nominatim patrem Arnulfum, Henricum militem, Odonem Presbyterum, cum pluribus aliis, respondit.

Lec. VI.

[7] Regressus a Roma S. Theobaldi genitor Arnulfus, quæ vidit & audivit de filio, matri ejus Dominæ Willæ narravit. Qua secum assumpta, [a parentibus invisitur:] cum multa nobilitate ad eum venerunt, ejusque visione nimium gavisi sunt. Cujus mater inter lacrymosa suspiria dubitavit, si patriam cum viro & filiis desereret, aut cum unicæ di, lectionis filio Theobaldo, a quo nolebat separari, maneret. Tamen amor filii, imo Christi, vicit amorem seculi. Nam abruptis omnibus retinaculis seculi, soli Domino Deo cum filio servitura adhæsit; & quæ magnam possederat prædiorum amplitudinem, unius brevis cellulæ cum filio, Deo famulatura, elegit solitudinem. Cui filius in tanta humilitate obsecutus est, [matri inservit:] quod nullo hiemis tempore, nulla frigoris inclementia ingruente, a conspectu reficientis matris passus est abesse. Regressus itaque pater Arnulphus ad Gallias, ob negotia domesticæ curæ disponenda, pro affectu tam sancti filii quam sanctæ conjugis, cœpit moneri, ut modico labente intervallo Romam repetens, iterum Sallanigam visitaret. Cui filius, sciens quæ longe a se gesta erant, inter cetera viæ colloquia, miseriam prænuntiavit maximam, antequam domi rediret, affuturam. Cui etiam notitiam miseriarum quærenti, aperire noluit. Cum autem Roma rediret, [absens novit, occisum fratrem:] patri quod contigerat prædixit, nec tamen quod erat aperuit. Post ejus abscessum, Odoni fideli suo manifestavit, fratrem occisum. Tunc sacrificium laudis Deo pro fratre immolavit, antequam mater resciret.

Lec. VII.

[8] Biennio hic Sanctus ante suum transitum ab omni tentatione diaboli, [biennio vulneribus obsitus,] ab omni pollutione carnali se perhibuit immunem. Sed vulneribus corporis undique obsitus fuit, ut nec gressum figere, neque manum ad os ducere valeret. Inter hæc Mutinæ civitatis f Antistes, dum a Principibus, Clericis & Parochianis suis expulsionem expectaret, convocavit sororem suam religiosam, & in quibus esset angustiis declaravit. Monet eam, ut ad S. Theobaldum festinet, [Missæ sacrificio procurat reconciliationem Episcopi,] & caussam suam manifestet, & ut subveniret in amaritudine posito, efflagitet. S. Theobaldus, incompassione mirabilis, prima die celebravit supplicans Deo, ut Episcopum reconciliaret inimicis. Secunda die, cum idem opus precibus & lacrymis iterasset, sorori Antistitis dixit, ut cum gaudio remearet, quia fratrem in Sede Pontificali, sedata omnium dissensione, inveniret.

Lec. VIII.

[9] Ingravescente vulnerum valitudine, scivit & prædixit S. Theobaldus, in proximo se migraturum. Cumque duodecimus annus volveretur, ex quo patriam reliquerat (nam tribus annis peregrinatus est, & novem annis in solitudine mansit) ad extrema perductus, [viatico sumpto pie moritur.] accersito Petro Abbate, sibi in amicitia juncto, qui eidem eodem anno monachicum schema sacraverat, commendavit illi matrem filiosque spirituales cum totius eremi cura. Cum diu in agonia desudaret, viatico Dominici corporis accepto, cum sæpius iterasset, Domine miserere populo tuo, spiritum reddidit g.

ANNOTATA G. H.

a Hic est Alexander II Papa, creatus anno 1061, mortuus 22 Aprilis anno 1073, id est annis 6 & mensibus 10 post obitum S. Theobaldi.

b Non occurrunt Sedes, quibus præfuerint, forsan Mainardus fuit Vicentinus, in Catalogis Bernardus dictus, aut hujus successor.

c In Breviario Æduensi anni 1534, Burchardum, qui postea factus est monachus in monasterio S. Petri, Senonensi, quod dicitur Vivi, sive S. Petri Vivi.

d Desunt sequentia in priore Vita, fere usque ad Lectionem sextam.

e In Ms. Reginæ Sueciæ additur, nomine Hunicus a Celsano castro.

f Videtur esse Herebertus, Episcopus Mutinensis, creatus anno 1054: qui postmodum partibus Henrici Imperatoris adversus S. Gregorium VII Papam adhæsit, mortuus 1094.

g Reliqua deerant in Ms. supplenda ex priore Vita. Mirum est autem, si non etiam hic desit conclusio ipsius Bullæ, sic ut Vita eam non sequatur, sed eidem interponatur.

MIRACULA,
Vicentiæ, Latiniaci, Basilicis, & Mercuriæ facta.

Theobaldus, Presbyter, Eremita, diœcesis Vicentinæ in Italia (S.)

BHL Number: 8035, 8042, 8043


EX MS.


EX GALI. C. JAM.

CAPUT I.
Ex Ms. Archimonasterii Cisterciensis.

[1] Altavilla dicitur castrum, ab urbe Vincentina quinque distans millibus, unde quædam femina, oculorum acie damnata, [Sanantur tres cæcæ,] dum Sancti expetisset tumulum, Deo favente luminis recepit officium. In eadem civitate Vincentina, alia femina, similiter oculorum lumine privata, dum Dei misericordiam & Sancti implorat clementiam, pristinum recepit visum. Res et manifesta; persona nota; nomen, a quia in promptu est, tacemus; notus locus, a Drixinum dicitur, unde alia, pari infortunio capta, adveniens ad sepulcrum Sancti, similem adepta est medelam.

[2] Quidam claudus, membris & gressu contractus, civis Beneventanus, [claudus,] ad sepulcrum ejus clementiam Dei implorans, compaginibus membrorum solidati, incolumis exilivit. Alia persona supradicti sexus, vigore membrorum destituta, manuum atque gressuum robore erat dissoluta, quæ B. Theobaldi mausoleum frequentans, ejus interventu ad propria rediit firmato gressu. Villa dicitur b Castanedrum, ubi moratur, hanc adepta medelam. [& aridam habens manum:] O inclita Venetia, etiam tu experta es herilem virtutem. Nam quædam sub specie religionis mutato habitu velata, ariditate manuum fuerat debilitata. Hæc suis illata ab oris, præsentibus populorum turbis, officium manuum recepit, S. Theobaldi meritis.

[3] Placuit divinæ Majestati, interventu B. Theobaldi, geminare miraculum, [cæcus coram multo populo,] cum ejusdem regni indigenam, cæcum puerum, ad pristinam restituit oculorum claritatem. Quod miraculum quam celebre, quam credibile constet, millia populi circumstantis testantur: in hoc etiam memorabile, quod hora eadem, vespertina scilicet a Clero excelsa voce hæc modulabatur Antiphona; Multa quidem & alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc. Ponamus aliud miraculum, quod quamvis sit ordine temporis præposterum, tamen necessario est permutatum. Puer de Villanova, nomine c Venerus, [paralyticus.] pede & brachio paralyticus, in publico & celebri conventu fidelium, utpote octava Paschæ die, & in præsentia sancti Corporis constanter congregatorum; dum ad ejus fuisset adductus oratorium, gressus & manus recepit officium, & multo favore suorum sospes repetiit domum.

[4] Quidam de d Novaria, civitate Italiæ, non quidem pro aliquo reatu, sed sponte, [dissilit a brachio circulus ferreus.] brachio gestans circulum ferreum, pervenit ad sepulcrum: cumque ibidem pervigilaret, & ad candelam, quæ casu a candelabro ceciderat, erigendam, vinctum brachium extendisset; circulus ferreus confractus est; magnoque tinnitu crepitans, longius a brachio dissiliit. Alter Turonensis, nomine Martinus, utroque brachio manicis ferreis adstrictus, post multorum Sanctorum circuitiones, adhuc Sancto superstite, ad solitudinis locum, quo Beatus idem morabatur, pervenit: eumque pœnæ suæ & reatus conscium reddidit, & fratricidam se esse e lacrymabiliter manifestavit. Cui Sanctus propositum iter ad sepulcrum Salvatoris peragere suasit, eique prophetica voce dissolutionem unius brachii prædixit. Perrexit ergo, & juxta viri Dei verbum, apud Dominicum sepulcrum unius dissolutione brachii gavisus est. Reversus autem a Hierosolymitano itinere, Beato jam ab hoc seculo translato, cum magnis lacrymosisque querimoniis ejus expetens sarcophagum, his verbis cœpit ipsum f increpare: Tu, inquiens, jussisti me ire & reverti: ecce veni, & te superstitem non inveni. Miserere mei, Sancte Dei, miserere infelicitati, meæ: solve reum, consolare peregrinum, qui tuo jussu tantum peragravi tertarum. Illo ista prosequente, [item alterius;] & talia multa repetente, circulus ferreus, a brachio cum magno tinnitu longius exiliens, crepuit, adstantesque magno gaudio replevit. Hæc ergo quæ retulimus ab ore ipsius, de quo res agitur, didicimus.

[5] [illuminantur 4 cæci,] Quaternorum cæcorum generaliter exequimur illuminationem: quorum unus senex, a jam dicta civitate Novaria, alius a g Laugagno puer, tertius a Taurinensi comitatu, quartaque puella a Colonia h castro, noscuntur advenisse. Sed puer in gradibus ecclesiæ, antequam Sancti contingeret sepulcrum, illuminari meruit; Taurinensis vero, dum alterius assisteret pedissequis, solus & pedester post illuminationem, ad sepulcrum i S. Marci, prout proposuerat, constanter arripuit deambulationem.

[6] [item 3 alii,] Nuper quoque, fidelibus populis celebrantibus festum dominicæ Ascensionis, multa populorum adstante frequentia, & vigiliarum excubias observante, Forojuliensis puer cæcus, ad B. Theobaldi mausoleum, oculorum recepit officium. Gemini præterea cæci, unus de k Manzulino, alter de l Pauciugo, caligine tetræ cæcitatis absorpti, cum lucidum Beati viri implorarent suffragium, optatum meruerunt recipere visum.

[7] Quidam hydropicus, ab Axana m adveniens ad ejus Beati urnam, [hydropicus,] deformi ventris tumore more sedato, incolumis sese retulit solo nativo. Duo debiles, unus attractus genu, [& 2 contracti.] alter privatus gressu; primus de castello n Luco, sequens de Aurelano o, vehiculo usi alieno; post diuturnam membrorum dissolutionem, ad sepulcrum ipsius receperunt officii corporei firmitatem, opitulante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit & regnat per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA G. H.

a Surius, Prixinum. Quid si Brixinum esse suspicer? quæ civitas est Episcopalis in Tiroli, Tridento ac OEniponte fere æqualiter distans versus Ortum.

b Eidem, Castranendum, forte Castandulum, territorii Brixiensis.

c Ms. Cisterciense, Verius; Surio, Venereus: est autem Villanova oppidum diœcesis Astensis.

d Novaria urbs Episcopalis inter Vercellas & Mediolanum, in cujus Ducatu consistit.

e Tria Mss. miserabiliter; Surius, lamentabiliter.

f Mss. Reginæ Sueciæ & Bonifontis, increpitare, Surius, intercrepans.

g Ms. Cisterc. Laimagno. Sed nihil huic voci affine suggerunt tabulæ, unde lumen petatur.

h Colonia, Patavini territorii locus est.

i Ita 4 Mss. at Surius, sancti viri.

k Ms. Bonifontis, Mancilino; nostrum Ms. Mantulino; Surius Matulino.

l Ms. Bonif. & Reg. Suec. Paucinigo. Ms. nostrum cum Surio, Pauciligno; sed neque hujus neque superioris loci vestigia reperiuntur in tabulis, unde genuina lectio dijudicetur.

m Neque hunc locum adhuc contigit invenire.

n Uti nec hunc.

o Ms. Reg. Suec. Orclano, Ms. Cisterc. Milano. Ita universim nomina omnia misere luxata sunt inter imperitorum librariorum manus: nec enim credibile est, cuncta ea loca pariter abolita latere.

CAPUT II.
Ex Ms. Card. Mazarini, nunc Regis.

[8] Quot cæci, quot debiles, vel ægroti, seu variis passionibus addicti; [Aliquæ reliquiæ Latiniaci,] quotve energumeni, ad beatissimi Theobaldi tumulum in Vincentia sunt sospitatem adepti, non est possibile sigillatim enarrare; translata magna parte corporis ejusdem Sancti a Vincentia, cum magno tripudio & comitatu, apud a Latigniacum per Burgundiam, in qua facta fuerunt magna miracula; & ob hoc ibi fuit statuta ecclesia, [cum ecclesia.] ubi usque modo fiunt in populo ad laudem Domini multa beneficia. Tandem illæ sanctæ Reliquiæ inferuntur in ecclesiam S. Petri apud Latigniacum.

[9] Cum igitur, omnibus in pace compositis, res sederent in tranquillo, [post triplicem in visione monitionem,] Robertus quidam, natione Brito, cibum manu quæritans, illa morabatur in vicinia. Hic, dum una noctium se dedisset sopori, quadam divina monetur visione, quatenus quidem Ivoni nuntiaret, ut illinc beatum Dei Theobaldum transferret, in locum silvæ, quæ Fagos dicebatur. Hoc visu homo ille angebatur animi, nulli putans tutum aperire, quod semel viderit. Secundo, super eodem monitu fit visio: necdum etiam ratum habuit homo, cuilibet hoc detegere. Tertio fit ei non parva visio, sed & acris objurgati concrepatio. Cui dum ille, positus in visione, responsum haberet; se metuisse, ne sopori tantum, & non monitioni deputaretur; & ob id nil fidei verbis suis haberetur; se quoque ignorare ubi primi aditus futuræ domus facienda essent fundamenta; jubetur sequi. Venitur ad condensum & peropacum ejusdem silvæ locum. [& ostensū locum ecclesiæ struendæ ac putei fodiendi;] Hic, inquit, quod quæris, prima nascentis ecclesiæ surgent limina; hic vero (jam enim ad locum transierant, ab hoc parum distantem) hic, inquit, fiet puteus, a quo multa beneficia percipiet quivis infirmus, qui accedet integro corde rogaturus. Ecce, inquit, audisti; locum vidisti: nihil dissimulationis ulterius ostendi poterit: nil desidiæ, nil socordiæ ultra patiaris, in patrando tibi divinitus delegatum officium. Hæc ostendens, hæc præcipiens, erat ipsemet B. Theobaldus, vultu serenus, visu præclarus.

[10] Homo prædictus, de visione jam certus, facto die, prædicto Ivoni quidquid sibi visum fuerat, fideli relatu exposuit; per ipsum quoque Domno Abbati b res palam facta est: uterque ut frivolum neglexit. Pauperculus autem, [aquā hujus Reliquiis Sanctificata,] locum sibi signatum futuri putei, cavare totis viribus elaborabat, & egestis ruderibus emundabat. Prima scatebra laticis ebulliente, ipsi immerso S. Theobaldi brachio, & ceteris quam multis Sanctorum pignoribus, sanctificatur aqua, quæ multis infirmorum laboribus erat profutura. Hujus primum tale Deus dedit experimentum. Muliercula quædam de Tornaco, sexennio cæca, illuc perducta est; quæ peractis dominicæ noctis vigiliis; ea quidem tunc aqua, tot pignoribus Sanctorum consecrata, oculorum loca perfudit, [cæca illuminatur:] visumque recepit, & nullius egens adminiculo, gaudens sua repetivit. Fama circumvolante, & tam insperatam salutem deportante, magnus infirmorum concursus illic fit; aqua putei resperguntur, [febres & alii morbi pelluntur:] & sic febres fugiunt; imperfectis artubus, quolibet ingruente casu, perfectæ sanitates accedunt. In his omnibus Dei pietas magnificatur, & sui fidelis Theobaldi nomen ampliatur. Benedictus Deus per omnia.

[11] Britannia meruit non secludi a participio tanti beneficii. In hac erat cuidam patri & matri filius, tanta membrorum inæqualitate diminutus, [puer toto corpore miserabilis,] ut sola mortis imago videretur in eo. Non erat ille contractus, non c endeticus, non paralyticus, sed ferme tota mole extensus, nullam mutationem lateris poterat facere, nisi hoc paterni & materni doloris tristi labore. Internodia poplitum nulla solutionis utebantur vicissitudine: ipsaque genua quasi cohærentia stringebantur: crura & pedes invicem collidebantur, & nisi paternis & maternis laboribus, vel panniculos, vel aliquid ejusmodi curaret interserere, innexionem sibi invicem videbantur facere: manus & brachia quasi non essent, sic torquebantur inutilia.

[12] Hunc tum miserum, tum defectione imperfectum, uterque parens, audita sancti viri Theobaldi fama, birotæ superposuerunt; & quia omni carebant adminiculo, seipsos applicuerunt; & sic, post multum sudorem & angorem, post multam famem & sitim, pervenerunt, quo eos desiderium suum impellebat. Videntes quique mirabantur, & ne quid ejusmodi paterentur, Dominum deprecabantur. Ejus curatio differtur aliquot dierum intervallo, ut quotquot testes habuit ejus miseria, tot etiam testes haberet pietas divina. Igitur qui olim dixit; Si non surget eo quod ejus amicus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, & dabit ei quotquot habet necessarios; ille, inquam, ipsius parentum lacrymis tandem evictus,per dilectum sibi filium Theobaldum, integre sanat infirmum. [Luc. 11. 8] [sanatur,] Huic curationi plures interfuerunt, qui etiam nunc superstites, veri testes habentur. De percepta infirmi medicina ingens omnium oritur lætitia; Deus laudatur, S. Theobaldus glorificatur. Benedictus Deus, qui non amovit a se orationem pauperum, & misericordiam suam ab omnibus timentibus eum.

[13] Ex more quædam nupsit viro: bona fuit eorum copula, sed angusto tempore mansit concordia ejusdem copulæ. Occulto siquidem Dei judicio, qui solus novit quæ fiunt & cur ita fiant, uxorem illam cæcitas percussit. [cæca illuminatur,] Maritus quoque ejus, ab ejus amore paulatim se cœpit subtrahere, nec de ejus dilectione curare. Interdum convitiabatur. Illa amaro animo esse, tristis & plorans omnia perficere. Infandus autem ille olim maritus, diabolica fraude circumventus, furtim arcam, in qua reculæ ejus erant, fregit. Misera autem ad sanctum Dei Theobaldum confugit, & ideo solatium promeruit, & visum recepit. Tunc lætatur muliercula, quia ex dolore surgit lætitia, dum sibi est restituta sanitas insperata.

[14] d Ivo Abbas sancti Dionysii, cuidam suorum, exigentibus culpis, [vinctus catena] ut ajebat, nexum catenæ collo injecit; & ipsam catenam ultra murum misit, ut nulli facilis ad solvendum esset. Inexorabilis & acer Ivo in suo perseverabat proposito, nec flectebat eum aliqua divinæ pietatis jussio. Catenatus fidelem Dei Theobaldum ingeminat. Abbate illo in sui adamantini cordis duritia permanente (quod mirum est dictu) murus ille, [liberatur.] cui catena erat trajecta, in oculis omnium ruinam fecit; & catenam quasi sibi commissam solvit, omnibus videntibus. Vinculatus ille, liber & expeditus ad sanctum Dei Theobaldum pervenit; testemque suæ solutionis catenam secum detulit: quæ ante sanctum altare appensa, testatur, quia melius est confidere in Domino, quam homine.

ANNOTATA G. H.

a Latigniacum seu Latiniacum vulgo Lagny, oppidum cum monasterio Benedictino in provincia Bria, ad Matronam fluvium, de quo latius actum 16 Maji, ad Vitam S. Fursæi Abbatis & conditoris.

b Latiniacenses Abbates, nusquam adhuc deductos vidimus, ut quis hic fuerit explicemus.

c Endeticus videtur dici involutus, alligatus a δέω, Ligo; nusquam adhuc alibi nobis lecta vox, quam libenter feliciori conjectatori cedo.

d Ivo, Abbas S. Dionysii prope Parisios, tempore S. Gregorii VII Pontificis, qui eum redarguit in epistola 61 libri 2, scripta Indictione 13, anno 1075 ad Monachos S. Dionysii. Est autem Latiniacum in diœcesi Parisiensi, & ad Abbatis Latiniacensis jus patronale spectat parochia S. Theobaldi de Vinea, in Decanatu Castri-Fortis, uti indicatur in Registro beneficiorum diœcesis Parisiensis pag. 74 & 76. Latiniaco etiam non procul absunt Meldæ, in qua urbe est parochialis ecclesia S. Theobaldi, sub Patronatu Abbatis S. Faronis Episcopi Meldensis.

CAPUT III.
Ex nostro, & Bonifontis Mss.

[15] Si sanctorum prudentia Doctorum, magnalia Dei, quæ ad laudem sui nominis & electorum suorum operari dignatus est, paginarum voluminibus commendare neglexisset; memoria Sanctorum apud homines minus celebris haberetur; & perpauci essent qui actuum illorum virtutes imitarentur. Propterea dignum & laudabile videtur, [Prologus ad duo miracula.] ut in hoc Dei magnificentia triumphet, suorum memoria Sanctorum digne commendetur: quatenus ad exemplum bonorum operum, hujusmodi arte membra Christi invitentur. Plurima tamen Sanctorum miracula, quæ divina patenter operata est potestas, quasi abortiva, ad nihilum videntur esse redacta; non scriptorum quidem inopia, sed illorum ignavia, & quorumdam adversantium invidia. Licet autem contra bonum venefica semper intumescat invidia; caritas tamen, quæ numquam deficit, haud cessabit Dei glorificare mirabilia. Elaboremus igitur styli officio quoddam miraculum cunctus propalare fidelibus, quod ob reverentiam sui nominis, & honorem sui athletæ beatissimi Theobaldi, Christi misericordiæ placuit operari.

[16] Erant itaque quondam piscatores Remorum Archiepiscopi, tunc temporis venerabilis a Rainaldi, piscantes Remis in flumine, quod b Vidula nomen accepit. Qui dum suæ artis ministerium exercerent, forte suspexit unus illorum, ut assolet fieri; viditque cygnos silvestres & indomitos super se volitare, & prata fluminis illius volitando circumire, ac prope ripam quasi juxta illos volentes residere. Tunc vera fide beatissimum athletam Dei Theobaldum, [Primum Implorato patrocinio S. Theobaldi] audientibus sociis suis, invocavit dicens: Utinam, o vere Christi confessor Theobalde, meritis ac precibus tuis, duos ex illis indomitis cygnis hodie capere possem! pro certo ad tuum monasterium, quod situm est juxta c Basilicas, illos deferrem, Deoque & tibi inibi super altare tuum offerrem. Hoc dicto, ipse sociique ejus, in illa die piscando multum laborantes, causam pro qua venerant compleverunt. Collectis igitur retibus suis, conversaque puppe scaphulæ suæ, navigio arripuerunt iter suum, & reverterunt per eumdem alveum supradicti fluminis quo prius advenerant. Cumque sulcantes undas fluminis, velociter properarent ad loca desiderata ubi tendebant (mirabile dictu) duo ex prædictis cygnis, quasi domestici (nihil quippe perterriti) venientes obviam illis, submissis collis & alis, cœperunt natitare undis illius fluminis, unus quidem a dextris illorum, alter vero a sinistris.

[17] [capiuntur cygni 2 silvestres,] Quod piscatores videntes, nimio gaudio repleti, veloci manu rapuerunt aves illas, quas Deus tam benigne offerebat illis. Quas domestice captas suam læti deponunt in navem; præpetique cursu Deum glorificantes, optatum quantocius perveniunt ad portum. Cumque suam exonerarent naviculam, retia, atque capturam piscium, aliaque armamenta ad terram portantes; de cygnis vero quod agerent, utrum prædicto Remensi Archiepiscopo, cui fidem de omnibus, quæ capturi erant, sacramento promiserant; an beato Confessori Christi Theobaldo, cujus invocatione illos captos esse credebant, præsentare deberent, titubare cœperunt. Ad ultimum tamen salubrius esse, ratione persuadente, [offerunturque Archiepiscopo Remensi,] visum est illis, ut Archiepiscopo, sicut juraverant, illos portarent; & cuncta ei ex ordine, velut illis acciderant, enarrarent: si ille quidem donum a Deo donatum sancto Confessori, sicut promiserant, concederet, gauderent; sin alias, se liberatos esse a culpa promissionis confiderent. Sicque factum est. Ad prædictum igitur Præsulem festinato venerunt; avesque illas sicut domesticas portantes, illi præsentaverunt; omniaque ut gesta fuerant, illo libenter auscultante, ordinatim protulerunt.

[18] Quibus auditis, Remensis Archiepiscopus magno gaudio, super virtute Dei, quam pro servo suo Theobaldo ostendere dignatus est, repletus; præcepit suis sibi adstantibus, quatenus aves illas modeste reciperent, atque sine aliqua læsione diligenter tractarent, donec eas ad monasterium gloriosi Confessoris Christi apud Basilicas portari faceret; ut ipse idem ibi ante altare ejusdem Sancti Deo quasi acceptam oblationem offerret. Transactis iisdem paucis diebus, necesse fuit prædictum Remensem Archiepiscopum ad quoddam ire d Concilium. Qui iter suum per sanctum convertit Theobaldum, [& ab hoc S. Theobaldo.] & prædictos cygnos præcepit ipse portari secum; quatenus oblationem, quam de illis spoponderat verbo, se facturum Sancto, etiam actu perficere valeret devoto. Cujus rei gestum sic esse factum non dubitamus, ut vobis scribimus, quoniam in stagno, quod juxta monasterium Sancti est, illas aves multo tempore oculis nostris vidimus; & effectum miraculi, ut vestræ caritati prælibavimus, a veraci relatore fideliter didicimus. Unde Dominus, semper in Sanctis suis mirabilis & gloriosus, benedicatur & magnificetur; cui est honor & gloria, in secula seculorum. Amen.

[19] Aliud quoque miraculum non est, Fratres, nostræ parvitati silentio prætereundum, [Secundum miraculum.] ut habeant invidi quod doleant, & fideles ad augmentum imitari quod valeant. Hoc enim illi, quod suæ semper adversatur pravitati, dilaniare & mendacium prædicare non cessant; isti autem, Deum, cui nihil impossibile constat, in Sanctis suis mirabilem confiteri non dubitant. Ad confusionem igitur male viventium, & ad imitationem de Domini misericordia confidentium; ad indagandum, quod per servum suum beatissimum Theobaldum Dominus operari dignatus sit, styli vertamus officium. Et quamvis, ingenii parvitate & operis gravitate, me quorumdam Fratrum sanctæ petitioni nequaquam sufficienter respondere, non dubitem; tamen, quia caritas me compellit, & quia illorum me sacra familiaritas angit, Deo adminiculante injunctum opus tentabo fideliter aggredi. Si autem, competenter minus quam deceret, aliquid egero; caritas quæ omnia tolerat, mihi veniam præstet, & obscurius factum intellectus sui claritate reædificet.

[20] Erat itaque in villa Bajolica, juxta Magnum-pratum sita, [Puer contractus] quædam pauper muliercula, habens filium, a renibus & infra contractum, qui semper jacens, vel ad sedendum se nullatenus erigere valebat. Mulier siquidem, tantæ filii sui miseriæ impatienter condolens, mortem ipsius, tamquam suæ consolationis præstolabatur refrigerium. Sed omnipotens Deus, dum ad laudem & gloriam nominis sui, quanti meriti fuisset vir beatissimus Theobaldus, fama volitante, longe voluit lateque declarare; prædictæ matri & laboris ministravit auxilium, & filio sanitatis præstitit adjumentum. Quia igitur tanti tamque nominatissimi viri fama sepulta non latuit, sed felicibus pennis cuncta pervolans occupavit; Deo annuente, quanta per ipsum divinitus operata fuissent, ad aures pervenit ejusdem matris. Quid plura? [a matre S. ad Theobaldum delatus,] Collo superpositum (erat enim, ut diximus, puer ille contractus) ad beati viri basilicam, prope castrum Bajolicense fundatam, deportavit infantulum; confidens meritis ipsius, divinæ pietatis se posse consequi auxilium. Allato igitur puero & in ecclesia deposito, cœpit mulier materno affectu, cum voce, tum lacrymis acerrimisque singultibus, Domini flagitare misericordiam, ut, ad declaranda Sancti merita, sui pignoris sublevaret inertiam. Expectabatur itaque ab omnibus rei talis eventus, & omnium oculi lacrymabantur pietate permoti. Mirabantur omnes matris tanta suspiria, consolantes eam, ne vires excedens nimiæ molestaretur passionis intemperantia. Sed mulier fide illuminata, corde retinens, Deum exaudire deprecantem cum perseverantia; noluit consolari, Dei pietatis sperans sibi provenire subsidia. Quid amplius morer? Tandem perpaucis diebus evolutis, matris precibus Dominus acquievit & lacrymis. Quadam namque die mane, circa horam primam; dum Monachus quidam, Robertus nomine, cujus testimonio talia confirmamus, juxta prȩdictum infantulum Psalmos canendo, per ecclesiam deambularet; cœpit idem infans rogare illum, ut ei sublevandi gratia manum subministraret. [subito con valescit,] Monachus autem, ut credo, divinitus inspiratus, extensam manum puero porrexit: & (res miranda!) acsi nulla infirmitate gravatus fuisset, super pedes incolumis exilivit.

[21] Quis umquam, bone Deus, te fideliter invocavit, & non exauditus est? Quis ad te confugit, & a te repulsus est? Vere tu, Christe, mirabilis, vere tu es glorificandus; qui sic Sanctos tuos in terris mirabiliter facis esse laudabiles; ut, expulsa omni ambiguitate, credamus cælestium civium illos esse consortes. Stupefactus est igitur prædictus Monachus; quia quem diu noverat infirmum, sub tanta celeritate sanitati videbat restitutum. Congregatis ergo Fratribus, Deo, more fideli signis pulsantibus, ut dignum erat, laudem reddiderunt. Itaque vicini accurrentes, tanti miraculi novitate perculsi, Auctorem omnium bonorum cœperunt laudare & glorificare, qui in Sanctis suis semper est laudabilis. Et ne quis existimet hoc esse fabulosum; testor Deum, ab ejusdem pueri matre, & a prædicto Monacho, quæ scripsimus didicisse. Insuper etiam longo post tempore infantem, [ab auctore sæpe visus.] in domo Monachorum commorantem vidimus, & illum hæc eadem testificantem audivimus; ad amplificandum nomen Domini nostri Jesu Christi, cui est cum Patre & Spiritu sancto laus & imperium, sine fine permanens, in secula seculorum, Amen.

ANNOTATA G. H.

a Raynaldus, in locum Manassis depositi, creatus anno 1035, mortuus anno 1096.

b Vidula, urbem Remensem, & dein Fimas alluit, ac postea Axonæ immiscetur.

c Basilicæ, infra num. 20 Bajolica, vulgo Basoches, infra bis Bajolicense Castrum, situm ad Vidulam infra Fimas, ubi e regione est parochia S. Theobaldi, & olim monasteriolum, adhuc Prioratus: estque ecclesia etiam illi dicatæ: ubi plurimæ fuerunt Reliquiæ ejusdem S. Theobaldi, ex quibus duæ partes, altera brachii, altera costæ, delatæ ad Prioratum, in Castro Porciano ad Axonam fluvium situm, dicatumque eidem S. Theobaldo. Ibidem est aliqua Oratio de eo excusa, quæ post attactum Reliquiarum adhibetur ad febres tertianas & quartanas pellendas. Ibidem servatur calcar, quo miles Theobaldus creditur usus. Ita Jamotte par. 2 cap. 9, allegans binas litteras ea de re sibi missas, unas Collini Sacristani Prioratus Basilicensis, alteras Burgundi Parochi Castri-Porciani, ambas anno MDCLXVI signatas. Indicatur præterea, in Registro beneficiorum diœcesis Remensis, capella S. Theobaldi in castro Viennensi in Decanatu Cernæo, ditionis Dormoiæ, ad confinia Lotharingiæ.

d Videtur innui Concilium Suessionense, habitum anno 1092, cui præfuit dictus Raynaldus. Consule Labbei & Cossartii Conciliorum tomum X col. 434.

CAPUT IV.
Recentiora, ex impresso Gallico Caroli Jamotte, Parochi Mercuriensis, ac primum de duobus gressu privatis.

[22] Ioannes Pauli, filius Pauli qu. Theodorici, natus ex Ozo districtus Durburyensis, annorum circiter XXIV, anno MDCXXXIX, tempore Quadragesimæ, [Faber tegularius, ex tecto lapsus,] in burgo S. Huberti intra Arduennam, quorumdam stabulorum parietes tegulis ligneis, quas hic appellant baucas a tegens, de scalis decidit in vicinum hortum, ab altitudine plus quam triginta graduum, atque nonnihil læsit cutem, quæ os anterioris tibiæ contegit, nec ideo destitit opus cœptum prosequi. Verum hoc ei impossibile fuit postridie, quando tibiam sic intumuisse sensit, [indeque tibiam læsus,] ut a tibiali ipsam extrahere nisi illo discisso non valeret. Accesserat eidem tibiæ, jam usque ad pedis cavillam nigræ, extremus cruciatus; neque movere se juvenis, nedum assurgere de lecto poterat. Accersiti ergo mox fuerunt, Chirurgus monasterii Hubertini, Mag. Christophorus; & Petrus Moureaux, Chirurgus ipsius burgi; aliusque ex Novo-villari, dictus Joannes Poncin, seorsim singuli: quorum priores duo, inspecta tibia, pronuntiarunt nullum aliud superesse remedium, [ei, ob gangrænam resecandæ,] quam sectionem ejus membri, quod jam gangræna infectum judicabant, aut saltem sideratum, utpote sensu omni destitutum: tertius vero, qui etiam ipse curationem desperabat, mitigando tamen dolori applicuit quoddam emplastrum; itaque eum habuit sub manibus suis diebus octo, sed absque ullo solatio: quin potius magis magisque computrescebat tibia, sic ut inde grandia marcidæ carnis frusta exciderent ad singulas curationes, & certa infirmi mors haberetur. Itaque etiam hic tertius ipsum deseruit.

[23] Non poterant vicini sustinere fœtorem, absistentem a membro jam carne nudo, [tentat per se mederi;] solaque ossa ac nervos habente: non despondit tamen animum Joannes, sed sola lintea, ad mundandam tibiam, ipse per se adhibens, committebat se divinæ voluntati; donec post quindecim dies, absque ullo medicamine sic transactos, cessavit fœtor, & recedere cœpit cruciatus: profluebat tamen de vulnere sanguis, & tibia contracta atque incurvata erat. Tunc vero tentavit, adhibitis fulcris, num saltem tibia sinistra posset ad ambulandum uti, primo per domum, deinde per vicum usque ad Junium mensem; quando fiduciam sumpsit proficiscendi cum fulcris ad patrem suum, in silva Mercuriensi laborantem; ac tandem Villam-novam una a S. Huberto leuca, pervenit spatio diei unius: inde carruca devehi se fecit usque ad Roccam, una solum leuca distantem sed cum fulcris, ad patrem suum pervenit. Hic ille diebus aliquot commoratus, intellexit quam grandia miracula operaretur S. Theobaldus, [& adire Capellam Sancti conatus,] in capella sua Montis-acuti ad Mercuriam: unde moveri se sensit, ut se illuc iturum pro impetranda curatione voveret. Ivit ergo eo penultima Junii, in aliorum plurium illuc peregrinantium comitatu. Cumque ad Urtam fluvium Mercuriam inter & Montem-acutum pertigisset, non fuit ausus fluvium vado transmittere, metuens iteratum lapsum; sed quoniam dicebatur in crastinum paratus futurus pons, consilium cepit regrediendi: prius tamen quam id faceret, oculos vertit ad capellam quæ tunc struebatur, junctis manibus proponens reverti postridie, cum patre ac matre & aliis pluribus, ipsum comitaturis.

[23] Jam medium Mercuriensis pagi omnes tenebant, quando debilis ac plenus sudore, [sanatur in via.] post alios substitit, atque nonnihil assedit. Tum vero tibiam (cui sic male, ut diximus, affectæ ac breviori, nihil remedii adhibuerat, ex quo ipsum chirurgus Novi-villaris dimiserat) totam humectatam sensit, velut a sudore; audivitque crepitum procedentem ab eadem, dum extenderetur & rectificaretur in formam priorem; seque paulo post elevans, atque illi nihilo minus quam alteri insistens, nemine sibi assistente & fulcris in humeros rejectis, libere ambulavit ad silvam Mercuriensem: & die S. Theobaldi immediate sequenti, venit cum priori suo comitatu ad præd. capellam, sanus & alacer; ibique audita Missa deposuit fulcra, coram plurimi populi multitudine, Deum laudans pro curatione tam subita. Caro autem, quæ defluxerat, paulatim etiam restituta est tibiæ, nihil amplius dolenti, sed constanter postea semper sanæ.

[24] Henricus Maurice de Meny-fontaine, ex parochia Fayvillariensi, in Decanatu Bastoniensi, [Utroque crure per 15 menses impeditus,] annorum circiter LVII, die XXII Martii anni MDCXLVII, solenniter affirmavit, coram tribunali Dencanatus prædicti; quod ab annis jam tribus elapsis, subito eum invaserit gravissimus coxendicis dextræ dolor, qui sursum ad renes ventrremque inferiorem proserpens, etiam sinistram coxendicem corripuit: sic ut utriosque cruris usus ei fuerit impeditus, spatio quindecim aut sedicem mensium: quo toto fere tempore decubuit lecto, magnisque cum impendiis remedium a medicis chirurgisque quæsivit. Inde ad divina solicitanda se convertens, misit qui pro se peregrinationem obiret ad S. Maurum, in pago Hamiprati prope Novum-castellum Arduennæ, & ad Deiparam Consolatricem Luxemburgi: sed absque levamine, quin potius cum incremento dolorum, [post varia, frustra tentata,] quoties remedium aliquod applicabat malo; etiam cum utebatur oleo, ex lampade Mariana allato; tunc enim sibi videbatur accensis ad corpus facibus uri. Crura ei erant quasi circumligata funibus; apparebant enim visibiliter tumores tamquam adstrictorum funium, qui tamen ordinarie subsultabant & crura retrotrahebant, sic ut extendere illa nequiret, quando ipsium dolor iste urgebat: id quod ei quotidianum ac fere continuum erat; adeo ut commovere sese non posset, sed esset inter brachia transferendus, si quo opus erat. Durante autem cruciatu ita sæpe torquebatur, [Sancti sacello visitato, non nihil levatus;] ut præ angustia pectoris loqui nihil valeret, & jamjam expiraturus crederetur. Denique nullum ei momentum fuit a pœnis vacuum; cumque modo in hac, modo in illa corporis parte cruciaretur atrocius, totus fuit incurvatus, omniumque actuum usu destitutus.

[25] Tandem, ex amicorum vicinorumque consilio, peregrinationem vovit ad S. Theobaldum in Monte-acuto prope Mercuriam, statim obeundam atque illius Sancti meritis recepisset facultatem gradiendi. Interim ipsomet die, qui erat XV Julii MDCXLV, misit suo nomine Annam, uxorem Antonii le Tissies ex Fremontio, pago vicino Meny-fontaine; quæ cum dimidium viæ versus S. Theobaldum attigisset, infirmus vehementer lævigari sibi dolores sensit; adeo ut prius quam mulier reverteretur, ipse jam pedibus insisteret, atque ambularet per domum, adhibitis duobus fulcris, sentiretque priorem vigorem paulatim cruribus suis reddi. Itaque ante festum S. Lucæ anno prænotato, [sed in reditu rursum gressu privatus,] complendi voti causa commisit se viæ, atque ad capellam Sancti pervenit: ubi cum suæ devotioni fecisset satis, rediit inde, eodemque die hospitium cepit in pago Roumont dicto, ad tres leucas a Monte-acuto, semper fulcris nitens. Sed mane discessurus, rursum sensit sibi crura magis quam umquam rigida ac debilia; quare, cum in pedes erectus, sustinere sese non posset; & supra modum tremeret, exclamavit, mancum se in perpetuum esse. Suasu tamen & exhortatione amicorum, sic afflicto compatientium, & in Sancto fiduciam collocandam monentium, a cujus imagine visitata redibat; pago egressus est ut melius potuit, licet admodum difficulter. Ab eo autem remotus tantum, [in via convalescit.] quantum lapide ter vel quater jacto emetiri quis posset; subito adjutum se sensit, cruraque tam robusta, ut acceptis in armum fulcris, libere progrederetur, acsi nihil umquam passus foret; eodemque die mature satis domum suam appelleret, distantem Roumontio quatuor circiter leucis, neque post id eguerit fulcris, aut mali quidquam senserit. In quorum memoriam & gratiarum actionem ipse, in festis Pentecostes anni MDCXLVI, fulcra sua attulit ad S. Theobaldum, cujus meritis sanatum se credebat.

[26] His duabus curationibus Leodium ad Episcopale examen delatis, desuper consultorum judicium hujusmodi fuit: [Utraque curatio rite examinata, miraculo ad scribitur,] In congregatione reverendorum Theologorum & expertissimorum Medicinæ Doctorum, coram Perillustri D. Barone de Groesbeck, Præposito Leodiensi &c. nona die anni MDCLVIII, super quibusdam relationibus authenticis, concernentibus curationes miraculosas aut mirabiles, quæ contigerunt certis personis per invocationem S. Theobaldi, prope pagum de Marcour & in ejus parochia; præfati Theologi & Medici censuerunt & judicarunt; Primo, sanationem Joannis Pauli, prout refertur in publico instrumento Viceprætoris & Scabinorum S. Huberti in Arduenna, juncta attestatione chirurgi testantis, fuisse gangrænam & sphacelum seu mortificationem, a qua fuit sanatus per invocationem S. Theobaldi; hanc, inquam, sanationem censuerunt & judicarunt miraculosam, attenta curatione tam subita. Secundo, quoad sanationem Henrici Maurice, prout refertur, censuerunt esse etiam miraculosam, & præter ordinem naturæ factam. Et infra erat signatum, [& publitari permittitur.] Fr. Bartholomæus d'Astroy, Theologiæ Doctor; Servatius Sacre, Societatis Jesu; Fr. Bonaventura Persan, Theologiæ Lector; J. Paradis, Doctor Medicinæ; Joannes Gaen, Medicinæ Doctor. Et consequenter ad hæc, Maximilianus Dei gratia Archiepiscopus Coloniensis &c. Episcopus & Princeps Leodiensis &c. Visis, inquit, plurium, tam sacræ Theologiæ Lectorum quam Medicinæ Doctorum testimoniis, permittimus, ut beneficia seu favores, Joanni Pauli & Henrico Maurice infirmis, ope S. Theobaldi, prope pagum de Marcour Leodensis nostræ diœcesis, cælitus impertiti, publicentur. In quorum fidem per Vicarium nostrum in spiritalibus generalem, subscribi, sigilloque nostro muniri fecimus. Datum in civitate nostra Leodiensi A. D. MDCLVIII, mensis Aprilis die XV. Et signatum erat, Jo. Ernestus de Surbet. Vic. Gen. Leod.

CAPUT V.
Aliæ prodigiosæ curationes, ad idem Montis-acuti sacellum impetratæ.

[27] Die V Septembris MDCXLI, Laurentius de Marcour, [Puer cruribus debilis] Locumtenens major & Graphiarius d. loci, declaravit & attestatus est coram Curia, plenam se notitiam & memoriam habere, quod ante annos XLI aut XLII, cum solum esset octennis vel decennis, in tantam deciderit debilitatem crurum, quod neque movere loco se posset, neque ambulare, sed esset alio deportandus. Quapropter pater suus tum vivens, bajulari eum fecit, per famulum & famulam, in Montem-acutum, paulo supra fontem S. Theobaldi, qui jam tum in honore erat. Ubi ab humeris depositus, mansit humi ad mediam circiter horam: deinde famulantium unus ipsum excepit dorso, referendum domum. Cumque jam multum descendissent, sensit se inopinato sanatum; [curatur juxta fontem Sancti.] & humi deponi petiit, & libere famulum famulamque præcucurrit ad patrias ædes, prius quam ipsi illuc pervenire possent. Pater autem in monumentum gratitudinis suæ, jussit circa præd. fontem plantari Crucem ligneam: & curationis istius fama paulatim multos illuc attraxit, qui singuli ad eamdem Crucem suas deponebant oblationes; quoadusque sufficiens summa adfuit pro plantanda ibidem alia majori Cruce, cum effigie S. Theobaldi, quæ fuit in cacumine montis posita.

[28] [Alius ita natus, simulque contractus & hydropicus,] Petrus, filius Joannis Colignon de Novilla in Præpositura Bastoniensi, adeo perditus fuit & afflictus cruribus ab ipsa sua nativitate, ut ei impossibile esset pedibus insistere, nedum aliquo ambulare; toto insuper corpore intumuerat, ac nominatim a genibus deorsum, sic ut tibias ejus vix quisquam posset manibus duabus stringere: erant etiam hæ sic contractæ, ut si per vim extenderentur, statim ad priorem brevitatem redirent. Talem miserati parentes sui, die quodam Jovis anni MDCXXXV, suas fuderunt orationes, & gloriosum Sanctum invocarunt ante ejus imaginem, Cruci insertam. Dum autem eunt & redeunt, egessit puer excrementa, præter ordinarium copiosa & fœtentia; & Dominica sequenti cœpit ipse sese erigere in pedes; hac illac ambulare per domum, adnitendo sedili alicui vel parieti; ac denique intra septem vel octo dies, nullo amplius egere adminiculo. Exinde autem corpus & tibiæ detumuerunt, ad eamque profecit sanitatem, ut nihil amplius mali sentiret.

[29] Gerardus, filius Guilielmi Denys, Sergeantius supremæ Curiæ Camplonensis in Famenna; [& tertius toto corpore inutilis,] cum ætatis suæ anno VIII, in vigilia Pentecostes anni MDCXXXVII, laboraret in agro; tanto dolore brachiorum fuit subito correptus, ut cogeretur in terram se prosternere, totumque diem illum ejulando traducere. Duobus vel minus diebus post, idem dolor diffudit sese per corpus universum, præcipue autem per crura; adeoque debilis per omnia membra factus est, acsi nullis nervis ossibusque constaret. [pariter curati,] Versabat caput ex uno in alterum humerum, nec cibum potumve poterat ori admovere, sed pascendus erat instar infantis: quod si aliquando domi relinquebatur solus, permittebat caput cadere in eam partem, ubi posita erat parata sibi esca; inquam si feliciter os inferebat, comedebat aliquid, itaque manebat tensus supra terram, donec superveniens quispiam eum sublevaret. Insuper elatus in aërem, non poterat vel unum pedem movere ad gradiendum; satis bene tamen manducabat atque bibebat, quando ei dabatur. In hoc miserando statu permansit spatio sex hebdomadarum, absque medicamine ullo; donec illius misertus pater, plena cum fiducia accurrit ad S. Theobaldum; atque intra octiduum tertio ad capellam ejus, se contulit cum filio. Et hunc primo quidem die illuc adduxit super equo, & ingressus capellam complicavit genua pueri, iisque insistere fecit, sub brachiis illum tenens, atque jubens orare Deum, ut per merita S. Theobaldi sanitatem acciperet. Finita oratione Champlonem redierunt, sicut venerant: ubi ex equo descendens, deprehendit tibias puero nonnihil solidiores; adeo ut erectum tenens supra pedes, consistere eum faceret. Secunda peregrinatio similiter equo facta est: sed robustior jam puer, potuit equi clunibus post tergum patris firmus insidere, sine alio adminiculo: actisque Deo gratiis pro felici sospitatis optatæ initio, orabant ut beneficium cœptum Sanctus absolveret. Exinde de die in diem accepit infirmus usum alicujus sui membri; adeo ut sub finem mensis Julii anni ejusdem, cum tertium illuc proficiscerentur, pedibus gradi puer posset, subnixus fulcris; iterque facere, patre subinde eum inter brachia bajulante. Denique intra capellam orans persanatus est totus, ibique fulcra sua relinquens, cum patre lætus domum remeavit.

[30] Die III Julii anno MDCXLVII, Martinus de Presseux, [Puer septennio cæcus,] quondam Burgimagister banni Spirmontensis in Ducatu Limburgi; Joannes Denys ab Insula, Aywalliæ habitans; & Laurentius, filius prædicti Martini, coram Majore & Scabinis banni jurejurando asseruerunt, quod anno MDCXL, idem Laurentius, tunc duodennis, visu privatus vivebat, jam inde a quinto anno ætatis; ita ut nihil omnino videre, nec absque ductore quoquam posset ire: quodque, post plura remedia incassum tentata, susceperint peregrinationem ad nostram capellam, multis aliis comitati. In reditu, cum aliquantulum Mercuria recessissent, [paulatim illuminatur.] dixit puer videre se florem sparti, quem carpturus abiit ducente nemine; & manibus attulit, clamans, quod etiam silvas vicinas videbat. Unde exhilarati pater ac filius, aliis duabus vicibus visitaverunt capellam Sancti: ultima autem perfecto visu frui cœpit puer, ac fruitur imposterum usque hodie, quo adhuc vivit.

[31] Anna Massin, ex Chisogne in parochia Tilleti, Bastoniensis Præposituræ, oriunda, annosque viginti nata, [Puella epileptica,] filia Henrici Massin & Pasquettæ Roussignon, anno MDCXXXIII sub vesperam, quandoque revertens ex agro, adeo fuit conterrita, ut domum ingressa corruerit velut mortua: deinceps vero morbum (ut creditur) caducum patiebatur, tertium aliquando die uno, subinde semel tantum, aut etiam solum tertio quartove vel octavo die; donec cum matre & vicinis venit ad S. Theobaldum, ubi rursum in ipsa capella graviter afflicta fuit; [altero accessu plene sanatur:] indeque rediens intra unius leucæ spatium tertio concidit: sed statim post tota hilaris, omnino levatam se sensit eo malo, quo septennium fere integrum laboraverat: nam peregrinationem istam suscepit anno MDCXL in festo S. Trinitatis, exinde vero usque ad annum MDCLVII non nisi quater vel quinies, sed leviter valde, sensit malum recurrere; altera autem peregrinatione suscepta, ex integro stabiliterque convaluit.

[32] [& dentibus laborans,] Mense Februario anni MDCXL, Mathias Tourneus, Major Vesquevillæ in districtu S. Huberti, cum ex gravi infirmitate lecto decumberet, sensit furiosum cruciatum dentium, unde nulla sibi requies concedebatur. Assistebant ei innuptæ filiæ duæ cum aliis feminis; quibus inter se narrantibus S. Theobaldi miracula, quædam earum dixit, icunculam valde exiguam esse. Tum æger, ejuscemodi sermones avide hauriens; Domine, inquit, S. Theobalde, succurre mihi obsecro, saltem ut ne, [visa in somnis sancti icuncula.] ultra morbum quo teneor, excrucier dolore dentium, qui omnem mihi somnum eripit. Vix verba protulerat, cum dormire cœpit: filiæ autem cum sociabus id sentientes, subduxerunt se inde, quoniam vesper erat. Ille vero statim quasi somniare cœpit, se esse in magno quodam campo, videreque ad se venientem imaginem, cui omnes magnam habebant reverentiam, Quærens autem ex aliquo, quænam ea foret; vilus sibi est responsum audire, quod esset S. Theobaldi. Cumque eadem ipsi propior facta esset, visa est dicere, se venisse, ut eum a dolore dentium liberaret. Hinc ille experrectus, & mali sui continuo recordatus, manum ori admovit; neque tumorem ibi sensit ullum, qui pridem istic fuerat; neque dolorem, a quo etiam liber imposterum mansit: quare accersitis continuo filiabus rem totam narravit; postridie autem duabus illis mulieribus, quæ ipsis adfuerant.

[33] [Tibia contracta rectificatur:] Elisabeth, vidua quondam Henrici Joannis Lambert, Borsuti in Condrosis commorans, initio Quadragesimæ anni MDCXLI, tantam tibiarum infirmitatem pati cœpit, ut ne minimum quidem ambulare posset absque fulcris duobus, eo quod sinistra notabiliter brevior altera esset effecta. Hoc in statu mansit usque post festum S. Joannis Baptistæ ejusdem anni; quando votum nuncupavit visitandi capellam S. Theobaldi, firmiter credens per ejus merita se juvandam. Dedit ergo in viam sese, fulcris innitens; & completo voto, multo commodius quam antea se sensit ambulare. Hinc animosior effecta, proposuit eodem redire paulo ante mensem Augustum: [fugatur dolor colicus;] & postea quotidie remisit malum, & contractior tibia paulatim rediit ad longitudinem debitam: in cujus beneficii memoriam, fulcra sua attulit XIV Novembris, anni ejusdem. Eodem anno Joannes de la Haut, Scabinus curiæ Dominæ nostræ de Rendeux solenniter declaravit, quod sub finem Octobris doloribus colicis subito pressus, cum iis fuerit tota nocte conflictatus; quousque recordatus S. Theobaldi, promisit capellam ejus visitare; ipsoque instanti dolor omnis cessavit, nec postea rediit.

[34] Anno MDCXLI, VI Junii, D. Claudius Hermannus, Baro de Milandonque & Pesches, [item febris.] misit mihi attestationem manus suæ, qua profitebatur, quod ex quo promiserat ad S. Theobaldum proficisci, & ibi novemdium celebrare; febris, qua diu antea laborabat, ipsum dimiserit, ac deinde paulatim convaluerit. D. Antonius de Vervy, residens in pago Telcini Rupis-fortis, suo testatus est chirographo, quod ipso die quo S. Theobaldi auxilium imploravit, diuturna febri sit liberatus, [Sanatur puer tibia distortus & debilis.] quæ totum tremere faciebat. Everardus, filius Everardi de la Croix, quatuor vel trium annorum puerulus, a nativitate debilis valde atque deformis fuit: quippe cui ambæ tibiæ sic erant distortæ infra genua, ut eis insistere nullatenus posset. Parentes, plura frustra experti remedia, voverunt eum portare ad S. Theobaldum: quod etiam mox fecerunt, inter brachia eum bajulantes. Facta autem oratione, cum eleemosyna, & Missa curata, redibant domum. Cumque in pagum Hampternix venissent, media leuca distantem a capella; cœpit puer, prima tum vice, insistere pedibus, cum maximis lætitiæ signis, & captum ætatis suæ superantibus. Atque exinde semper profecit in melius, adductis paulatim ad debitam rectitudinem tibiis, expeditoque utens gressu, acsi numquam passus esset aliquid.

[35] Circa mensem Majum anni MDCXLI, Maria, filia Henrici Pecquet de Werme territorii Stabulensis, [item clinica & cocles;] lecto per gravem morbum affixa, qui & oculum unum ipsi abstulerat, & alterum notabiliter obscurarat, nullis remediis potuerat adjuvari. Quare pater ejus vovit peregrinari ad S. Theobaldum, & filia statim melius habere cœpit, visumque paulatim recuperavit. Domicella Michaëla de Montplein-champs, uxor D. Ludovici de Monin, Toparchæ de Rendeux Deiparæ, eodem anno ac fere eodem tempore, tanta laborabat stomachi debilitate totis diebus quindecim, ut nihil omnino retinere posset: unde nocte quadam media deliquium patiens, voceque & sensibus destituta per horam plusquam dimidiam, [& moribunda, cereum vovens.] non credebatur superfutura usque mane. Accersitus Parochus, extrema ei ministraturus, reperit eamdem delirantem. Sed mox ad mentem regressa confessaque, dixit, nihil se meminisse eorum, quæ durante deliquio circa se acta essent; nisi quod S. Theobaldum invocaverit, promittendo eidem grandem albæ ceræ candelam, eique similem, quæ paulo ante fuerat allata a parochianis banni Spirmontensis in Ducatu Limburgensi: quodque eodem instanti recuperaverit loquendi facultatem; rogabatque Dominum maritum suum, ut votum impleret; quo facto plene convaluit. Ipsum quoque Dominum de Monin, [Curatur febris:] circa idem tempus, tertiana febris lecto affixerat per continuas hebdomades aliquot; eodemque, quo cereus mittebatur die, illius paroxysmum præstolabatur. Cum ergo D. Canonicus d'Aubrebis, ecclesiæ S. Mariæ Namurci Scholasticus, iret ad Missam cantandam, cereumque ferendum ipsorum vice; Dominus de Monin rogavit eum, ut inter sacrificandum sui specialiter meminisset, promittens quod casulam sacerdotalem viridem esset ad ornatum capellæ missurus. Et circa horam qua Missa cantabatur, ipseque debebat febricitare, adeo nihil passus est, ut revertens Canonicus, invenerit ambulantem ac bene sanum; neque postea febris ulla rediit.

[36] Joannes Simon de Vericumont, banni Lierneusiensis in territorio Stabulensi, [mutus loquelam recipit:] tres filios habebat a natura mutos: quos anno MDCXLII vovit se deducturum ad Montem-acutum, spe bona ductus, quod eis loquelam expediret meritis S. Theobaldi. Re ipsa autem eo cum filiis ivit, per tres consequentes ferias sextas, totidem vicibus istic faciens Missam dici. Id cum tertia vice faceret, paulo ante festum S. Joannis Baptistæ, ad capellam venit processio quædam; qua durante, unus e tribus, Matthæus nomine, annos natus XXVIII videri desiit; ac diu requisitus, inventus est prope fontem S. Theobaldi lavare caput tribus vicibus. Hoc facto simul omnes, pater scilicet ac mater, cum tribus adolescentibus, unoque eorum vicino Henrico Leonard, descenderunt Mercuriam, ad prandium sumendum apud Graphiarium. Sedentibus autem illis ad mensam, sibique invicem propinantibus; Matthæus, Henrico porrigens vitrum cerevisiæ, clara voce dixit; Tibi, Henrice; cum magna admiratione præsentium, matris præsertim, quæ præ excessu gaudii syncopen passa est, eo quod ex filii ore nullum unquam verbum audisset. Sed neque postea per novem circiter menses ullum amplius est locutus: deinde vero cœpit paulatim melius atque facilius eloqui quidlibet.

[37] [incurabilia tibiæ apostemata] Mag. Petrus Foullon, Presbyter & Quæstor monasterii S. Huberti, annorum LIII, in hebdomada Paschali, feria V anni MDCXLVI, cum vesperi decubiturus, vestes poneret, sensit maximum cruciatum circa cavillam pedis sinistri extrinsecus: quo cum prohiberetur insistere pedibus, coactus fuit se abjicere in lectum, nec inde potuit nisi cum fulcris surgere. Consequentibus diebus crevit malum, & funditus sustulit omnem cibi appetitum. Sabbato medicinam sumpsit, quæ nihil ei profuit; neque plus profecerunt quæcumque alia monasterii chirurgus applicare scivit medicamina, sed crescebat infirmitas magis magisque. Martis proximo iterum eum visitavit medicus, [subito] pessimeque habere inveniens cœpit de ejus convalescentia dubitare; præparavit nihilominus ei potionem aliquam; sed ei sumendæ vires infirmo defuerunt. Videns ergo deficere humana, recurrere statuit ad divina remedia; votumque faciens S. Theobaldo, ad ejus capellam misit Ecclesiasticum quemdam, cum oblatione & cerea tibia ad mensuram suæ; proposuitque per se ipsum illuc ire, si meritis Sancti sanitatem reciperet. Die jovis applicans ad capellam lator voti, una cum Parocho Champlonis in Ardenna, & Huberto Baclin nepote infirmi. Cum ergo ibi devotioni suæ intenderent, factaque oblatione Missam curarent; æger ipse sua quoque officia jungebat illis; [consolidantur;] Confessionisque & Communionis Sacramentis perceptis, commendabat se Sancto; identidem repetens, sicut & præcedenti nocte tota fecerat; S. Theobalde, ora pro nobis. Eodem porro die, sub horam octavam matutinam, venientes ad eum visitandum medicus & chirurgus, viderunt carnem pedis elevatam ad magnitudinem ovi, in modum abscessus, aliumque similem tumorem magis versus talum; quibus per chirurgum apertis, sub meridiem egressa est magna puris copia; unde continuo pronuntiavit medicus, eum evasisse periculum: dictumque confirmavit restauratus mox appetitus cibi, & placida quies. Ex eoque tempore cœperunt consolidari, tum plagæ illæ duæ ultimo factæ, tum aliæ tres, quas a natali Domini gesserat in tibia, humorem quemdam distillantes, qui adhibitis quotidie medicamentis non potuerat sisti.

[38] Joannes de Insula, Major Beurensis prope Haufalise, lecto detentus ultra quatuor menses, [curaturque alius ex tibia 4 annis. decumbens.] ita ut inde relevari non posset nisi cum auxilio uxoris atque domesticorum, propter symptoma quoddam tibiæ perquam durum. In vanum usus fuerat quibuscumque potuerat remediis: illis igitur depositis, vovit se S. Theobaldo peregrinum; ipsoque momento sensit alleviari malum, atque de die in diem melius habuit. Paulo post suscepit votivum iter, cum uxore & quadam sua vicina; sed non sine labore & dolore maximo pervenit ad Montem-acutum; ubi sua perfunctus devotione, & relinquens nummum argenteum pro curando Sacro, sensit se extraordinaria quadam lætitia delibutum, & cruciatu tibiæ liberatum: atque in memoriam beneficii, reliquit ibi furcillam, qua fuerat per viam usus, neque postea sensit mali quidpiam.

[39] Initio veris anno MDCLXIII, sensi ego ipse qui hæc scribo, [Scriptor ipse ex variis symptomatis fere usque ad mortem deductus,] in fundo stomachi insoliti caloris aliquid, quo per intervalla reddebar valde debilis, tollebaturque mihi appetitus. Id cum medico indicassem, censuit ille, inde fieri posse morbum gravem, aut etiam mortem procedere posse, nisi mature prospiceretur. Id cum facere neglexissem, cœpi sub initium Novembris vehementibus obstructionibus hypochondrii mesenteriique vexari, cum puncturis dolorificis circa renes, hepar & lienem: quos comitabantur vomitus frequentes, multumque arenarum rubearum per urinam egestarum. Symptomata hæc tam peregrina, cum caperent indies incrementum, meque involverent intricatis ac diuturnis morbis; circa Pascha anni MDCLXIV pene ad extrema adductus sum, ita ut jam fama spargeret, me obiisse. Hoc in statu perseveravi fere usque ad Augustum: sub cujus finem frigida quadam intemperie hepatis correptus sum, sequente quasi ebullitione variorum ulcerum, ex indigestione & rheumatis stomachi procedentium: & denique febris symptomatica mihi supervenit, ex putrefactione humorum, eo quod una cum sanguine magnam serosi liquoris copiam hepar procrearet. Ea febris vehementer debilitatum in grande adduxit discrimen, semper tamen confidentem de auxilio S. Theobaldi, quod mihi præstari, sæpe rogabam. [ut opusculum absolvat, illis liberatur.] Hujusmodi autem preces majori cum fervore cœpi replicare, circa initium Januarii anni MDCLXV, supplicando, ut tantum virium mihi impetraret a Deo, quantum necesse erat, ut absolverem libellum, quem ejus honori scribere destinaveram. Facto ergo & completo voto, statim a febri liber fui per tres hebdomades: intra quas valde relevatus in ordinem digessi memorias, undique collectas ad hujus libelli compositionem, scripsique earumdem indiculum, sive synopsim argumenti, ab alio quocumque deducendi, si contingeret me prius vita quam opera suscepta defungi. Rediit deinde febris sub initium Februarii, non tamen adeo vehemens sicut prius, & usque in Augustum duravit. Sentiebam interim alias meas infirmitates imminui, viresque accrescere: mansi nihilominus inter hæc omnia tali in statu anno toto, ut amici assererent, me numquam restituendum pristinæ valetudini; imo Medicus, qui me curabat, pluribus diceret, moriendum mihi ex eo morbo esse, quamvis forem ultimus homo in mundo. Sed per Dei gratiam plene convalui, & firmiter credo id mihi indultum intercessionibus S. Theobaldi, cui sit honor & Deo gloria.

DE B. ARNULFO MONACHO,
ORDINIS CISTERC. VILLARII IN BRABANTIA.

A. MCCXXVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De vita, duobus libris a coævo & familiari scripta statim post mortem; & de corporis veneratione.

Arnulfus, Conversus Ord. Cisterc. Villarii in Belgio (B.)


AUCTORE D. P.

Villarium, nobile in Gallo-Brabantia Cisterciensis Ordinis monasterium, secundo ad oppidum Gemblacense milliario, super fluminis Tiliæ scaturigine, initium habuisse fertur a Godefrido III Brabantiæ Duce anno MCXLVI, [Villarium, an. 1146 fundatum, sub cujus Abbate octavo Carolo,] missis Clara-valle ab ipsomet S. Bernardo Monachis sub Abbate Laurentio, quo de egimus inter Prætermissos ad XVII Maji. Ab hoc octavus numeratur Carolus, ex Comitibus de Seine, Hemmerodio accersitus, & sanctitatis fama clarus etiam ipse, electus autem anno MCXCVII, ut scribit Jongelingus. Hujus tempore, sub exitum anni MCCI, ad conversionem venit B. Arnulphus, Bruxellis, Brabantiæ regia, natus parentibus mediocribus; cui tamen cognomentum A Cornibout, addit Molanus inter Natales Sanctorum Belgii, [habitum ibi sumpsit Arnulfus,] in Elogio ipsius ad hunc diem, sumpto ex narratione potissimum Hieronymi Moor, aliorumque Villariensium: quamvis ætate illa, inter plebeios rarus; inter Religiosos, etiam nobilissimos, nullus omnino fuerit cognominum a stirpe sumptorum usus.

[2] Vixit ille ibi, seu potius in Grangiis monasterii, Sartum & Nova-curia dictis, [& obiit an. 1228] inter Fratres Laicos, quos Conversos usus monasticus nominat; non quidem ut operi manuali ibidem attenderet, sed ut liberius macerando per pœnitentias prorsus stupendas corpori, spirituique divinis contemplationibus pascendo vacaret, sub tribus Caroli successoribus, Conrado, Walthero, Guilielmo. Sub horum autem ultimo ille vitam finivit, anno Domini MCCXXVIII, pridie Kalendas Julii, feria sexta circa horam sextam, expletis in Ordine Cisterciensi viginti sex annis & sex mensibus. Tumulo, [Ejus tumulus & epitaphium.] crebris olim miraculis honorato, hujusmodi Epitaphium compositum invenimus, in Ms. post Vitam:

Pausat in hac tumba vir, simplicitate columba;
Qui Leo virtute; jubilis simulatur Alaudæ;
Qui Turtur gemitu, visu, simulat atque volatu;
Par Aquilæ; Salamandra, novo quia vixit in igne.
Vis breviter justi laudes in fine probare?
Nunc canit inde LA, SOL, qui quondam flevit in UT, RE.

Id est lætissimo canone jubilat, [post elevationem Corporis,] qui quondam mœstissimo tenore planxit, sumpta metaphora a notis musicis, quibus summus infimusque tonus exprimitur.

[3] Tumulum istum quamdiu tenuerit sacrum corpus, incompertum nobis est; [deinde in arcam Beatorum translati,] crediderim autem hunc fuisse secundum, in ipsa ecclesia ei datum, postquam in communi ceteris cœmeterio aliquantulum humatus quievisset. Putant enim Villarienses, teste Molano, eum aliquando oblatum fuisse Romano Pontifici canonizandum, sed generale Ordinis Capitulum impedivisse, ne multitudine Sancti vilescerent. Deinde post majus altare, cum aliis ejusdem monasterii Reliquiis, multos annos fuisse reconditum idem corpus, mihi persuadeo, sicut de corpore B. Julianæ Corneliensis scripsit Henriquez, relatus ante illius Vitam V Aprilis num. 19: adeoque de ipso, deque aliis ibidem collocatis tenendum, quod de omnibus simul loco præfato scripsit idem Henriquez, videlicet, quod propter intestinos harum provinciarum motus, [ad Sacellum S. Bernardi circa an. 1600.] non eo quem merebatur affectum fuit honore: donec paulatim mitigato rerum statu, & tempore sedatiori, Robertus Henrion, hujus domus Prælatus, ad decentiorem locum Beati corpus transferre decrevit. Quod & reipsa factum, & corpus sacrum cum aliis Sanctorum Reliquiis in S. P. Bernardi Sacellum, quod jaspide & marmore ornari jusserat, transtulit; in eoque arcam ex marmore nigro affabre politam fieri fecit, in eaque Sanctorum ossa collocari. Præfuit Robertus Abbas ab anno MDLXXXVII ad annum MDCXX, in dicto Sacello S. Bernardi sepultus etiam ipse. Sacellum autem ad sinistram occurrit ingredientibus Villariensem ecclesiam.

[4] Præter hunc ornatissimi sacelli honorem, omnibus sic communem, [Titulus Beati in Mrliis.] ut singulis in particulari nihil amplius deferatur ex iis, quæ præsumere possumus olim facta, cum sua singuli monumenta locumque haberent. Ad B. Arnulfum proprie spectat, quod Franciscus Moschus infra laudandus, tamquam oculatus testis, sic scribit ante Vitam a se editam: Hujus beati Viri ossa, studio Reverendi admodum Domini, Domini Roberti Henrion, [Ipsius sacelli descriptio.] Villariensis Archimandritæ meritissimi, translata sunt e prioris sepulturæ loco in Sacellum quoddam templi ipsius Monasterii, & ibidem reverenter ac honorifice condita. Sacellum ipsum longitudine & latitudine propemodum pari, ad vicenos plus minus pedes. Tumulus beati Viri ex nigro marmore lucido & fabre polito, ad margines concavato, triplici structura seu serie. Ad caput existunt tres columnæ ex jaspide, superpositis capitellis marmoreis, clauso sacelli latere per octo clathros ex orichalco, addita in medio quadrata ex marmore columna, cujus superficies intrinsecus, rosis & flosculis egregrie sculptis, deaurata conspicitur. Opus mehercle perquam artificiosum, & magnificum, & decumano sumptu. Superne pro titulo legitur * Laudate Dominus in Sanctis ejus, Psal. 150. Pro coronide habentur insignia memorati Abbæ, quæ ex flammis & stellis constant, superaddito symbolo, Utrumque æternum. Ante altare sacelli, in ipso pavimento, opere tessellato, & pulchre variegato, quadripartita visitur historia Filii Prodigi. Prima pars effigiem continet adolescentis, portionem hereditariam a patre accipientis; II, Dissipantis eam cum meretricibus; III, Vescentis siliquis & glandibus; IV, Revertentis ad patrem, & culpam suam agnoscentis.

[5] Manet appellatio Beati, tum usu ipso, tum monasterii quibusdam Fastis confirmata; puta Wionis, Menardi, Bucelini & Chalemoti; quibus præivere, præter Molanum, Carthusiani Colonienses in Additionibus ad Usuardum anni MDXVI, his verbis: In monasterio Villariensi Ordinis Cisterciensis, beatæ memoriæ Arnoldi, Conversi & Confessoris. Ms. Ecclesiæ S. Gudulæ Bruxellis, similiter a Canonico quodam istic auctum, melius nomen exprimit, dum ita legit: In Brabantia transitus Fr. Arnulphi de Bruxella, Conversi monasterii Villariensis, ubi miranda sanctitatis ejus gesta habentur. Auctor Florarii Ms. [Vita mox ab obitu composita] Apud Villariense monasterium, Depositio venerabilis Arnulfi, viri Dei, natione Bruxellensis; qui post mirabilem vitam, in duobus libellis comprehensam, decedens; apparuit post mortem cuidam devotæ personæ in forma pueri, veste partim nivea, partim purpurea circumamictus: per puerilem formam designavit, se humiliter & innocenter vixisse; per niveum colorem, se mundam vitam duxisse; per purpureum vero, diuturna sanguinis effusione corpus afflixisse. Obiit anno salutis MCCXXVIII.

[6] [a Goswino Cantore Villarien.] Desumpta est ea visio & apparitio ex prædictæ Vitæ libro 2. numero penultimo: multaque hujus generis plura aliaque miracula haud dubie ibidem legerentur, nisi proxime post mortem Arnulfi scripta esset Vita illa; quod tum aliunde satis clare, tum clarissime intelligitur ex ejusdem libri 2. numero 59, ubi dicitur; quomodo vir sanctus, anno MCCXXVI prædixit, quod infra decennium futurum, plurima bella & multæ tribulationes in Ecclesia suscitarentur; altero autem anno cœperunt rumores audiri, quod. Fridericus contra Domnum Papam & Ecclesiam insurgere conaretur. Addit deinde Auctor; Attendat igitur prudens Lector … quot & quanta postea acciderunt: quot & quanta fortassis postmodum infra præmissum decennium mala horrenda contingere possint. Quibus verbis significatur bonam istius decennii partem adhuc superfuisse, cum Vita scriberetur: aut potius, cum primo a morte anno scripta, uno alterove post anno eadem iterum scriberetur; & inter alia mox indicanda, etiam prædictio illa adderetur, tertio a morte anno.

[7] Auctorem Villarienses apud Molanum nominant, Goswinum Bosutensem, Cantorem monasterii. Ms. Auberti Miræi hunc præfert titulum: Vita famuli Dei Fr. Arnulfi, Conversi Villariensis, Auctore Nonno Goswino, Cantore ejusdem loci: qui etiam titulus est in Ms. Aureæ Vallis, cum quo Miræi Codicem accurrate contulit noster Heribertus, undique materiam huicce nostro Operi colligens; nec non cum ipsius monasterii Villariensis Ms. ubi auctiori titulo eadem Vita scribitur, edita a piæ memoriæ viro religioso Nonno Goswino, [ex propria & aliorum secreta notitia,] quondam Monacho & Cantore ejusdem loci, duobus libris conscripta. Quod autem idem fuerit ipsi Viro Dei familiaris, tum variis locis aliis intelligi potest, tum ex fine libri primi; ubi rationem scientiæ reddens, quoad enormes ejus pœnitentias; ab ejus ore audivimus, inquit, & verum esse credimus, ipso asserente. Præfatur tamen, præter eos quos in decursu operis nominat, pleraque se habuisse ex quodam ejus familiarissimo Monacho Walthero; cujus importuna instantia victus Arnulfus, ei multa de secretis suis notavit; quodque etiam quædam personæ seculares præfatæ Religionis, & quidam Fratrum Domus Villariensis, aliqua de secretis beati Viri, quæ ab ejus ore audierant, sibi enarraverunt. Porro notatu dignum est, quod omnia tria Mss. præfata verbotenus sic concordent usque ad libri 2 numerum 30, ut minime operæ pretium fuerit, Rosweidi, in facienda collatione, etiam minutissima quæque observantis, laudare diligentiam; sed notandum dumtaxat sit, [semel iterumque aucta in 3 Mss.] exinde Scriptionem totam quarta ferme parte, tam verborum, quam etiam sententiarum, auctiorem haberi; unde mihi certo persuasi, ipsummet Auctorem, ut supra insinuavi, Scriptionem suam renovasse, altero exemplari exarato, interque scribendum ea omnia addidisse, quæ his signis [ ] ego interclusi. Omnia vero scripta esse, currente adhuc decennio ante prædictum ab Arnulfo anno MCCXXVI, schisma, apparet ex num. 59 libri 2.

[8] Angelus Manrique, in Annalibus Cisterciensibus ad annum MCCXXVIII cap. 5, [Aliam edidit Franciscus Moschus,] breviter perstringit Arnulfi Vitam, & num. 10 sic loquitur: Ejusdem Sancti Vitam hoc nostro seculo, cum aliis dicitur publicasse Franciscus Moschus, Atrebati anno MDC; sed qui ex variis schedis ipsam collegerit, nec Goswinum viderit: unde longe diversam notat Aubertus Miræus in Chronico Cisterciensi, ubi de Sanctis monasterii Villariensis. Eamdem sic impressam in octavo, ut loquimur, una cum Vita S. Simonis Alnensis, VI Septembris recolendi, habemus in Museo nostro; [& Roberto Abbati dedicavit,] ubi in titulo se profitetur Moschus, Nivigelatem seu Nivellensem, Armentarianorum, id est Amenteriensium, in Flandria Curionem, & apud S. Piatonem apud Siclinium Melanthesiorum Canonicum; in cujus opusculi Dedicatoria, D. Roberto Henrion præfato (ei quem diximus Beatorum Villariensium Reliquias decentius composuisse) pacem & felicitatem precatus; [cum brevi Beati elogio,] profitetur ex Molani scriptis primum cognitum esse sibi, fuisse olim in ejus monasterio virum quemdam mirificum, Arnulfum, cognomento Cornibout, præclaris a Deo dotibus exornatum, monasticæ disciplinæ observantissimum, patientia & humilitate præfulgentem, obedientia nulli secundum, benignitate suspiciendum, orationi intentissimum, abstinentia singulari celebrem, rerum divinarum contemplatione sublimem & extaticum, acerrimum asini sui, hoc est corporis, castigatorem, regulæ & status erga diocten perausterum, denique omnium virtutum margaritis ornatissimum.

[9] Hujus Vitam, inquit Moschus, Abbatem alloquens, indice Molano, diligenter quæsivi, quæsitam inveni, [sed stylo Goswini mutato.] tuoque beneficio tandem accepi; &, ne sim ingratus, Amplitudini tuæ typis excusam mitto … Auctorem crediderim fuisse Goswinum, quod ilum Auctorem laudet Molanus. Quamquam, dum una de hoc tecum egi, ne Goswini quidem nominis ullum extaret vestigium, in duobus illis libris Mss, quorum mihi copiam Reverentia tua fecit. At fieri potest, ut tertius aliquis liber præferat Auctoris nomen, ex quo transcripti fuerint isti duo quos vidi: tertius vero temporum injuria interciderit, quem tamen mihi persuadeo Molano ante multos annos visum. Utut res se habeat, Auctor ipse non fuit rerum divinarum imperitus, nec in scribendo expers methodi. Librum non indiligenter evolvi, mendas complures sustuli, & ubi visa est minus tolerabilis Latinitas, stylum nonnihil expolivi, ab historiæ veritate nusquam abludens. In tractatu de beati viri pœnitentia, quædam repetuntur, prius in ejus Vita conscripta: sed pietatis amatoribus non erit ea repetitio, sicut confido, ingrata. Nosti illud Platonicum, Δὶς καὶ τρὶς τὸ καλόν. Hæc Moschus, Scribit etiam Maurique, quod eamdem Vitam, redactam ad compendium, [præ qua hic datur genuina.] Joannes de Assignies Gallice, Chrysostomus Henriquez Latine dedit. Nos genuinum Goswini opus, hactenus a nullo editum, suo hic stylo vulgamus.

VITA
Auctore Goswino, Cantore Villariensi, coævo ac familiari.
Ex tribus Mss. inter se collatis a Rosweido.

Arnulfus, Conversus Ord. Cisterc. Villarii in Belgio (B.)

BHL Number: 0713


A. GOSW. COÆVO, EX MS.

PRÆFATIO.

[1] Sicut in germinibus herbarum atque lignorum, quæ terra producit non una species, nec unum in omnibus genus est; sed singula quæque in sui generis forma, [Ut in natura paulatim res perficiuntur] & in suæ stirpis qualitate gignuntur; plenum autem decorem non statim ut eduntur accipiunt, sed certis & ordinatis provehuntur augmentis, donec ad perfectam sui habitus quantitatem, per succedentia sibi incrementa perveniant: ita & semina divinorum charismatum, plantæque virtutum, non in omni agro cordis humani, [sic homines in gratia,] totum hoc pariter quod sunt futura nascuntur; nec facile reperitur in exordio maturitas, & in inchoatione perfectio. Juxta hanc similitudinem, nemo repente fit summus; sed diverso modo diversi paulatim proficiunt de virtute in virtutem, secundum quod eis gratia Dei arriserit; [licet subinde aliter ex privilegio fiat,] a quo datur eis sine merito, unde tendunt ad meritum; & a quo assequitur quisque ante ullum laborem, unde postmodum mercedem accipiat secundum suum laborem. [1 Cor. 12. 4 & 7. 7,] Divisiones enim gratiarum sunt sicut dicit beatus Apostolus; & unusquisque proprium donum habet ex Deo, alius sic, alius vero sic. Sed licet Deus noster omnipotens, quandoque in aliquo servorum suorum operetur quædam singulariter mirabilia & mirabiliter singularia, quæ in multis aliis inveniri non possunt; non tamen ideo fit consequens, ut privilegia paucorum faciant legem communem.

[2] [ut factum in B. Arnulfo:] Si ita est, imo quia ita est, merito privilegianda est venerabilis conversatio Fratris Arnulfi, novi Martyris nostri: qui tam mirabiliter vixit in hac vita mortali, ut vix hodie inveniatur aliquis, qui austeritatem vitæ ejus, non dico per omnia sustinere, sed nec attentare quidem audeat. Qui dum adhuc cum hominibus conversaretur, [cujus secreta quædam, a familiari ejus] & secreta conversationis ejus partim scirentur, partim nescirentur; unus Monachorum Villariensium, Walterus nomine, qui ei valde familiaris erat, multoties secretius rogavit eum, ut de bonis Domini, quibus eum gratia mater ditaverat, ei aliqua, causa ædificationis, intimaret. Illo vero sæpius reluctante, idem Monachus se nimium contristari, nec ab importunitate sua desistere se velle asseruit, nisi ei ab ipso aliqua intimarentur. Tandem ille, rogantis devictus instantia, [aliisque accepta.] roganti satisfecit, & ei multa de secretis suis reseravit, quæ nos ab ejusdem Monachi ore rapientes, memoriæ commendavimus, ut scripto postmodum traderemus. Quædam etiam personæ seculares, probatæ religionis, & quidam Fratrum Domus Villariensis, [scripturus Auctor,] aliqua de secretis beati viri, quæ ab ejus ore audierunt, nobis enarraverunt: quorum testimonio credibilia facta sunt nobis, ad declarandam ejus conversationem.

[3] [partitur opus suum bifariam,] Ut igitur lucerna ponatur super candelabrum, & luceat fidelibus qui sunt in Ecclesia Dei, mirabilem Justi hujus conversationem, sicut a supradicto Monacho, vel ab aliis testibus veridicis nobis recitata est, breviter elucidare cupientes, Spiritum sanctum invocamus adjutorem, quatenus ejus gratia cor nostrum & linguam nostram regente, aliqua, tam præsentibus quam posteris, profutura, scribere valeamus. Et quia multæ sunt afflictiones, quas ille Beatus corporaliter sustinuit: congruum nobis visum est, in primo libro Vitæ ejus, non solum corporales ejus afflictiones, sed etiam instrumenta afflictionum tantummodo annotare; ut discant omnes longo illum martyrio fuisse coronatum. In secundo autem libro, virtutes & revelationes sive cetera ejus gesta, adjuvante Domino, describemus.

Hujusmodi divisionem etiam Manrique invenit, sed paulo aliter partita capita ultima: nam prophetia de futuro schismate, quam in Miræi Ms. desideratam Rosweidus ex Aureæ Vallis Ms. monuit inserendam Capiti apud nos 20, indicat Manrique in suo quo usus est Ms. reperiri Cap. 22, & apparitiones post mortem adscribit Capiti 25, cum ecgraphum nostrum, ante supplementa Aureivallensia scriptum, Capitibus 21 terminetur. Genuinam ergo ac primam Divisionem & titulos Capitum antiquos hic accipe, ut absque vetustatis detrimento liceat nobis more nostro longiora formare capita, apposito indicio numeri sub quo invenienda sunt singula.

ANTIQUA DIVISIO.

Lib. I. Cap. I De priori vita, & de initio conversionis ejus. Num. 4
II De adventu ejus ad monasterium Villariense; & tribus funiculis, quibus primitus se ligavit. 7
III De virgis & rosco, quibus frequenter se disciplinavit. II
IV De mirabili ferula, qua se cæcidit, & de urticis, in quibus se volutavit. 15
V De cilicio, caligis, & pedulibus cilicinis, & tribus catenis. 17
VI De pellibus ericiorum. 20
VII De lecto ejus. 23
VIII De cibo ejus & potu. 25
IX De labore ejus, vigiliis, & somno. 28
X Quid in æstate & in hieme fecerit. 31
XI De mirabili afflictione, quam omnibus diebus Quadragesimæ corpori suo intulit. 33
XII De lorica ferrea, quam anno, præcedente obitum ejus, portavit. 36
Lib. II. Cap. I De caritate ejus. 1
II De duobus porcis, quibus grunnitum interdixit, quos ex licentia Prælati sui caritative pauperibus dedit. 4
III De humilitate ejus & patientia. 6
IV De obedientia ejus & oratione. 10
V De eo quod B. Virgo Maria ei apparens, septem gaudia, quibus in cælo incomparabiliter fruitur, ei revelavit. 14
VI De eo quod Dominus Jesus, ei apparens, mira sibi ostendit. 17
VII De risu ejus. 21
VIII Quomodo dæmones, quater ei assistentes, a se repulit. 24
IX De Monacho a ruptura liberato, & de gratia Domini, collata eidem. 82
X Quod monasterium Sanctimonialium, cui Argen-cella nomen est, consilio ejus fundatum est. 30
XI De Reclusa, cui infirmitatem corporis, & in infirmitate consolationem gratiȩ cȩlestis, orationibus suis a Domino impetravit. 33
XII De matre cujusdam Sacerdotis, quam tempore designato prædixit morituram. 35
XIII Quomodo Sacerdotem secularem, exterius prætendentem vitam religiosam, verbis corripuit. 38
XIV Quomodo uni Novitio & uni Monacho, oratione sua subvenit: & alteri Monacho gratiam, quam habebat nec advertebat, insinuavit. 40
XV Quomodo alterum Monachum, manibus Domini & B. Mariæ matris ejus, ad cælum deferri vidit. 42
XVI Quomodo Parisiensi cuidam matronæ mirabilem gratiam a Domino impetravit. 45
XVII De gratia, alteri mulieri religiosæ a Domino missa, quam ipse per spiritum agnovit. 47
XVIII De duobus Clericis, qui ad eum, super statu vitæ suæ consulendum, venerunt. 49
XIX De puella, a dæmone fatigata, quam die determinato liberandam prædixit. 52
XX De Milite, quem, ut cogitationes suas opere impleret, admonuit; & de quibusdam personis quibus quædam futura prænuntiavit. 54
XXI De infirmitate & morte ejus. 64

Versus De conversatione & obitu ejus.

LIBER I.

CAPUT I.
Arnulfi conversio, accessus Villarium, & prima pœnitentiæ instrumenta.

[4] [Bruxellis natus,] Fuit in Episcopatu Cameracensi, in oppido quodam veræ Brabantiæ, quod Bruxella dicitur, adolescens quidam, Arnulfus nomine, quem a mediocribus parentibus duxisse originem ferunt. [Eccl. 11. 10,] Hic in primo adolescentiæ suæ flore, nequaquam advertens quod ait Salomon, adolescentia & voluptas vana sunt; nec etiam prænoscens, quanta Deus in posterum ei bona facturus esset; sponsionem, [confessione facta,] qua se in baptismo promiserat renuntiaturum diabolo & omnibus pompis ejus, minime usque in finem illibatam servavit; sed levis moribus & verbis, per tortuosa mortis itinera cœpit erraticus viator incedere, & in quantum libuit carnis suæ voluptatibus deservire. Cum autem placuit Domino, qui eum segregavit ex utero matris suæ, [devotioni se tradit,] ut vocaret eum per gratiam suam; misit ei spiritum consilii salutaris, qui cordis ejus tenebras illuminaret, & errantem ad viam veritatis reduceret. Ad cujus dulce susurrium a somno mortis excitatus, abiit ad Sacerdotem, Vicarium Christi; & noxium peccatorum suorum virus in Confessione evomens, exuit veterem hominem cum actibus suis, & induit novum, qui secundum Deum creatus est in justitia & sanctitate veritatis.

[5] Deinde cum omni industria segregans se a malevolo secularium contubernio, [somnolentiam castigat sub stillicidio.] cœpit frequentare religiosas personas, & bonis viris se familiarem exhibere; ut eorum exhortationibus & sanctis orationibus, tanto liberius ad meliora proficeret, quanto validius carnis illecebris & vanitati mundanæ renuntiaret. Quotiescumque autem poterat, sanctarum celebrationi Missarum intererat; dominicisque noctibus atque in Sanctorum festivitatibus, pulsatis ad Matutinas campanis, impiger ad ecclesiam convolabat. Siquando vero somnus eum diuturnior oppressisset, ita ut ad sonitum campanæ nequaquam surgeret; & postmodum tamen evigilans, Matutinis jam ex parte cantatis, tardius ad ecclesiam veniret; tunc miro modo mœrens & verecundus, non ante oculos hominum, sed Dei; ecclesiam ingredi, & ipsi Domino adstare recusabat: sed stabat foris in eo loco, ubi de tecto ecclesiæ stillicidia descendebant pluviæ, stillantia super terram: sed tamen raro ei contingebat.

[6] Et quoniam scriptum est, Vasa figuli probat fornax, & homines castos tentatio tribulationis; quodam tempore, instinctu diaboli, tentatus est, sed probatus. [Ecl. 27. 6] Cum enim mulier quædum, [A procaci muliercula noctu solicitatus,] ætate adolescentula, lasciva moribus, & seculariter vivens, videret eum adolescentem aspectu decorum; oculorum suorum capta laqueo, exarsit in concupiscentiam ejus. Sed quia putidum cordis sui amorem, libidinosæ commixtionis incentorem, ei palam denudare erubescebat, eo quod timoratum ac religiosæ vitæ deditum attenderet; cœpit cogitare, quali arte illiceret eum ad peccandum. Et nacta opportunitatem, nocte quadam, cum ille in strato suo se collocasset ad pausandum; sub caligine noctis ingressa latenter cameram, venit ad lectum ejus; & juxta eum se impudenter collocans, cœpit eum verbis procacibus incitare ad peccatum. Quod ille ut audivit, statim de lecto exiliens fugit; sicque misera mulier, [fugam noctu capit,] spe sua frustratam se esse dolens, confusa recessit. Ea hora tam valida carnis tentatione correptus est, ut pene lapsus fuisset in peccati voraginem, nisi Dominus gratiæ suæ manum ei porrexisset, qui servos suos non patitur tentari supra quam possint, sed facit cum tentatione etiam proventum, ut possint sustinere. Pro sua igitur ereptione gratiarum actiones Domino lætus rependens, ait: Spero in te, Domine Deus meus, quia sicut nunc per te ab hoc igne mortifero liberatus sum, sic deinceps hujusmodi incendium, te protegente, mihi non dominabitur.

Cap. II.

[7] Pugnans itaque de cetero novus athleta viriliter, præparavit animam suam ad tentationes; [& applicat animum Religioni,] & in hoc statu Religionis, quasi duobus annis præmuniens: quantum potuit, se a peccatis & vitiis custodivit. Sed timens ne, si forte recidivum pateretur, fierent novissima ejus pejora prioribus, proposuit transire ad Ordinem Cisterciensem: & tamquam si responsum accepisset a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi prius esset Conversus ejusdem Ordinis, & mirabiliter præ ceteris viveret; duos secum comites itineris sui sine dilatione assumens, timorem scilicet Domini & spem veniæ, reliquit cognatos & notos, & abiens valedixit seculo, in seculum & in seculum seculi. Egressus igitur novus Christi tirunculus cum Abraham, [An. æt 22 Villarii capit habitum Fr. Conversis] de terra & de cognatione sua, ut iret in terram quam monstraverat ei Deus; anno ætatis suæ vicesimo secundo, venit ad monasterium Villariense, ubi a Domino Carolo, tum temporis Abbate, se recipi petiit & impetravit; sicque habitu seculari deposito, & habitu Ordinis assumpto, Fratrum laicorum conventui sociatus est. Factus autem Novitius, cum omni benevolentia cordis & longanimitate, præstolabatur anniversarium suæ Professionis diem. In quo dum profiteretur Abbati suo, copiosam & quodammodo singularem a summo Abbate meruit accipere cælestis gratiæ benedictionem, sicut in sequentibus declarabitur.

[8] Cum autem annus probationis ejus necdum ex magna sui parte evolutus esset; [angitur desiderio majoris rigoris,] cœpit salubriter contristari, eo quod minus laboris & afflictionis quam arbitrabatur, se reputabat invenisse: & tacitis intra se cogitationibus sibi ipsi de seipso conquerebatur, dicens: Ad quid veni ego ad Ordinem istum? Numquid ut frustra dies meos consumerem? Si foris remansissem in seculo, multo plus afflictionis corporaliter potuissem sustinuisse, quam hic sustineam. Aliud est etiam quod me torquet interius; hoc scilicet, quod omnia corpori meo necessaria, tam in victu quam vestitu, sine solicitudine mea mihi ministrantur, & quidem abunde, plusquam corpori meo & stomacho necesse sit. Ecce tempus meum perdo, & dies mei sine fructu mercedis prætereunt.

[9] Cum hæc & his similia mente tractaret, reputans secum, ne forte pœnitentiales Ordinis afflictiones ei celarentur; cœpit cogitare & recogitare, quid arctius, quidve pœnalius possit suæ carni superaddere: & invenit quoddam tormentum, quod satis corporis suo esset onerosum. Fecit namque sibi furtim duos funiculos, [& coxas setaceis funiculis stringit:] de setis tortos, quas ei cauda ministravit equina, & circumcinxit ex eis strictim coxas suas desuper genua, portans illos diebus multis, quoadusque caro ejus exinde vehementer læderetur. Die vero quadam accidit ei, ut ex quodam defectu corporis factus velut exanimis, corrueret in terram. Quod videns quidam. Frater, & timens ne aliquam singularem corpori suo inferret afflictionem; post modicum, cum ad se reversus fuisset, alloquens eum seorsum, dixit ei: Frater Arnulfe, cave tibi, ne communes Ordinis institutiones transgrediens, vitæ tibi asperioris non licentiatus assumas austeritatem vel singularitatem: [quod Confessario detegens,] quia magnum inde corporis tui posses incurrere detrimentum. Ad quod verbum ille confusus in semetipso, accessit ad Monachum Confessorem, qui tunc temporis erat Magister Conversorum; & confessus est, se portasse funiculos illos absque licentia. Confessor vero increpans eum, & injungens ei pœnitentiam, prohibuit, ne quid simile de cetero sine licentia attentare auderet.

[10] [permittitur alio nodoso uti;] Ille vero factus constantior ex increpatione Magistri sui, accepta licentia fecit alium funiculum longiorem, cui multos inseruit nodos, ut citius graviusque cutem cum carne secaret, & sibi majorem daret hæc medicina dolorem, & ex eo circumcinxit se per medium sui, astringens illum fortiter corpori, quem similiter diebus multis portasse memoratur. Tandem funiculus idem cutem transfigens, carni ejus tam valide immersus est, ut de carne ejus putrefacta vermes ebullirent, & ipsa eadem caro magnum ex se fœtorem evomeret. O vere felicem puerum, de quo recenter nato tam solicita est mater gratia, ut non solum nutriat eum lactis dulcedine, sed etiam myrrhatum vinum propinet ei ad bibendum; [sed & hunc deponere cogitur.] dum alligat eum in cunis infantiæ suæ tam pungentis fascia funiculi, & cultro tam acutissimo carnalem in eo circumcidit lasciviam. Timens igitur fortis athleta, ne fœtor, qui de putredine carnis ejus procedebat, læsionem proximis generaret; curavit eumdem funiculum carni suæ penitus subtrahere, non ob defectum quidem tolerantiæ, sed propter occasionem superius memoratam.

CAPUT II.
Flagrorum Arnulfi frequentia & varietas mira atque cruenta.

Cap. III.

[11] A tempore itaque illo, quo funiculos projecit a se bellator fortis, tam crudelem adversus corpus suum fecit conjurationem, [Crudelibus virgis corpus totum excruciat,] ut quidquid deinceps novi & pœnalis instrumenti cogitationibus suis occurreret, unde carnem suam laniare posset, carni suæ procul dubio ad debellandam eam applicaret. Emenso igitur aliquo tempore, virgarum verbera consulens, virgis manum instruit; & se cingulo tenus, vel etiam totum corpus, quandoque vestibus exuens, carni suæ, in quocumque loco se manus ferientis extendisset, tam grave tormentum verberando intulit, ut multis se exaratam vibicibus caro ostenderet. Cum autem sacrificium hujusmodi Domino sæpius offerret, [& amore abreptus,] æquo animo sævientium ictus virgarum ferebat; ostendens verum se esse discipulum Domini & Magistri sui, qui sanctissimam carnem suam flagellis laniandam præbuit. Sub cujus magisterio proficiens de die in diem in simplicitate cordis, didicit ab ipso mitis esse & humilis corde; didicit etiam artem artium, artem amoris; qui, ut ait B. Bernardus, præceps, vehemens, flagrans & impetuosus est; qui præter se aliud cogitare non sinit; qui confundit ordinem, qui dissimulat usum, qui modum ignorat: qui totum quod opportunitatis, quod rationis, quod pudoris, quod consilii judiciive esse videtur, triumphat in semetipso & redigit in captivitatem.

[12] Hunc amorem totis medullis cordis inviscerare sibi cupiens servus Christi, [rosco utitur, ad flagra,] cœpit semetipsum vilipendere, & sui corporis quodammodo oblivisci; terrena despicere, cælestia desiderare, & in æternitatis amore suspendi. Inde est quod virgarum verbera parvipendens, cœpit in silvis roscum colligere, lignum scilicet virentibus semper foliis aculeatum; faciens inde sibi fasciculos, & eorum ramis privatim se verberabat omni tempore, tam æstatis quam hiemis, exceptis Dominicis diebus vel festivitatibus Sanctorum. Agnoscant ergo omnes, quia ubicumque manus ferientis in corpore suo locum invenisset, [sub veste & in strato.] tam irremediabili disciplina se usque ad effusionem sanguinis solitus erat cædere, ut ramos aculeatos, quibus se flagellabat, oporteret eum mutare frequenter, & novos accipere; pro eo quod ex crebris percussionibus, plures super corpus ejus confringebantur. Non sufficiebat ei quod verberibus carnem suam affligebat, nisi etiam novos afflictionum modos excogitaret. Interdum siquidem pungitiva rosci folia accipiens, subtus ad carnem, in sinu suo ponebat. Interdum etiam aculeatorum congeriem ramorum, in modum lectuli sibi in terra sternens, nudum se in eis volutabat.

[13] Quodam die, cum Monachus quidam venisset ad grangiam, [Hinc cruentatum increpanti] ubi idem vir Domini morabatur, interrogavit Fratrem stabularium, nomine Nicolaum, ubinam ille esset. Qui respondens dixit, eum esse in purgatorio. Ad quod verbum cum Monachus miraretur, & interrogaret, cujusmodi esset illud purgatorium; prædictus Frater subintulit dicens: Quia ille more solito verberibus purgatoriis corpus suum affligebat. Tunc Monachus, Quam libenter, inquit, colloquerer ei, si id mihi ab ipso concederetur; sed ut arbitror tali præpeditus negotio, foras ad me modo non egrederetur. Imo, ait ille, si vester ei adventus innotuerit, sine mora procedet. Statimque pulsans ad ostium cellæ, evocavit virum Dei, nuntians ex nomine Monachum advenisse, qui ejus sanctum & familiare exoptabat colloquium. Confestim ille tunica se rursum circumamictans, caputiumque resumens, egressus est. Cum autem Monachus videret tunicam ejus, sanguine cruentatam, rivulis sanguinis de corpore ejus recenter flagellati decurrentibus; præ dolore cordis lacrymatus est, [respondet, sic peccata occidi:] ita ut vir Domini causam lacrymarum ejus ab eo sciscitaretur. Qui respondens dixit: Tactus sum dolore cordis intrinsecus, attendens mirabile martyrium. Et quare, carissime, interficis temetipsum? Ad quod verbum ille Monacho jocose satisfaciens, non se sui ipsius, sed peccatorum interfectorem esse respondit. Nec mirum. Acerrima enim & frequens carnis afflictio, sæpe adimit servis Dei ex parte non modica peccandi occasiones.

[14] Quadam iterum vice, cum intra cellam suam se more solito cæderet; vir quidam stetit foris secus parietem, beato viro hoc ignorante, ut verberum ejus modum exploraret; & mille nongentos ictus eum carni suæ dedisse, eosdem ictus numerando, [alteri, qui ictus 1900 numeraverat,] agnovit, antequam a verberibus cessaret. Res mira! Quis super his non obstupescat? O Amice Dei omnipotentis, quid est quod agis? Alii quærunt sua commoda, carnem suam foventes; & etiam milites hujus mundi præliantur, non contra seipsos, sed hostes suos: tu versa vice contra carnem tuam pugnas, & quasi miles furibundus ei novum bellum indicis. Obsecramus pro Christo miserere carnis tuæ, carnis pauperis & fragilis, sine qua vivere non potes. Si vero eam affligere cupis, [ait ita tractandum hostem,] consule saltem nutricem virtutum discretionem: ab illa enim doceri poteris, quantum neris jumento carnis tuæ imponere debeas. Nequaquam, inquit ille, nequaquam ad effectum perducetur hujusmodi persuasio, cum caro mea hostis meus sit, tanto magis mihi formidandus, quanto magis mihi vicinior est. Jumentum carnis meæ stimulis pungi & actari necesse est, ne lasciviat & me pertrahat in mortis voraginem: & ideo nova adhuc illi bella suscitare propono.

Cap. IV.

[15] Igitur miles fortissimus, perseverans in sancto proposito impugnandi carnem suam, [Ferula, erinacei spinis aspera,] ut in tormentis, corpori suo adhibitis vel adhibendis, similis efficeretur leoni, qui ad nullius pavet occursum; invenit quoddam genus flagelli, cujus ictus non tantum importabiles hodie multis viderentur, sed & intuentes horrore nimio concuterent. Fecit namque sibi ferulam ligneam agglutinans illi pellem ericii, multis aculeatam spinis; & in virtute sanctæ crucis sapienter indoctus, arripiens illam, [multum sanguinis elicit,] flagellavit se, ubi caro ejus densior habebatur, vel ubicumque manus ferientis invenisset locum; ut nequaquam sibi parcens, sed manibus propriis seipsum cædens, & tormentum tormento addens, majus aliquid ageret quam Martyres antiqui, qui alienis manibus torquebantur. Et cum talibus corpus suum stimulis immisericorditer perforaret, tanta sanguinis abundantia de foraminibus effluebat, ut manus ejus superficietenus tingeretur. Quotiescumque autem, tam virgis, [& inflictas plagas renovat,] quam rosco, sive ferula, carnem suam tam furibunde cæcidesset; die sequenti se curatum divinitus reperiebat; excepto quod quædam nigredinis maculæ ex vibicibus & foraminibus in carne ejus apparebant. Quandoque etiam recenter flagellatus, nudum se volutabat in urticis, ita ut dolor quem mordaces illi urticæ pariebant, [inter urticas se volutando.] acrior ei & intolerabilior, sicut ipse perhibebat, super omnes dolores, quos antea sustinuerat, videretur.

[16] Quomodo te magnificabimus, serve Dei excelsi? qui non solum funiculos, virgas, & roscum; sed etiam ferulam, & talem ferulam excogitans elegisti. Ubi umquam audisti factum, ut quis se hujusmodi ferula ausus fuerit cæcidisse? Moris est pueris scholaribus, ut si quem forte eorum contingat, in suarum latinitate collocutionum falsam proferre grammaticam, sodalis ejus qui hoc audierit, ferula lignea volam manus ejus feriat, & eamdem ferulam illi servandam relinquat. Ita fortassis, pro eo quod quondam in seculo contra regulam Christi vixeras, & in operibus tuis quemdam, ut ita dixerint, falsitatis barbarismum feceras, timor Domini sanctus, non dico manum, sed multas corporis tui partes prædicta ferula te ferire sæpius & acerrime compulit; ut merito offerres Domino majestatis sanguinem tuum, qui tempore passionis suæ gratanter obtulit pro te Deo Patri sanguinem suum. Et unde tandem tantam concepisti audaciam, ut carnem tuam tam horribilis ferulæ ictibus dissecares, insuper & urticis exureres? nisi ex præsumptione ferventis amoris, qui de infimis cordis tui per vulnera carnis ebulliebat? Aggredere ergo jam de cetero, prout tibi placuerit, quæcumque tormentorum instrumenta tibi ad manus venerint; quoniam tantam consecutus es a Domino vitæ & spiritus libertatem, ut ad omnia corpori tuo contraria te insuperabilem exhibeas; nec dignum est ut deinceps libertas tua ab aliena conscientia judicetur.

CAPUT III.
De cilicio, caligis, & pedulibus cilicinis, ac tribus catenis, atque saxeo lecto.

Cap. V.

Prælibatis itaque exaratus cruentatusque flagellis Arnulfus noster, & permanens invictus; subtus ad carnem induit cilicium, [Utitur cilicinis, thorace,] ne quid minus B. Arnulfo Metensi Episcopo in hac parte fecisse dicatur; qui, sicut in Gestis ejus legitur a, cilicio induebatur. Ut si cilicio induebatur, non tamen caligas cilicinas in cruribus, & pedules cilicinos in pedibus gessisse describitur; cum Martyri nostro, neque caligæ, neque pedules hujusmodi defuisse certissime dicantur. Quoties autem de grangia ubi morabatur, [bracca, & pedulibus.] Dominicis noctibus, vel etiam in Sanctorum festivitatibus, ad monasterium pedes ire voluisset; non tamen ideo omittebat, quin pedules portaret in pedibus, quamvis in ambulando pedes ejus asperitate eorum non modice læderentur.

[18] Cum vero cilicio satis aspero, quod subtilioribus setarum funiculis erat contextum, primitus uti consuevisset; [Horridius aliquid, ex setis nectit,] cœpit ejusdem cilicii asperitatem quasi pro nihilo ducere, eo quod ad portandum quodammodo suave & minus pungitivum sibi videbatur: commotusque indignatione magna adversus carnem suam, cogitavit acrioribus eam exacerbare injuriis. Et cum ab hujusmodi cogitationibus desistere nollet, ne fervor cordis ejus vel ad modicum tepescere videretur; accepit setas equinas, & furtim ex eis grossos contorquens funiculos, colligatum institis, asperum nimis & visu horribile, corpori suo fecit indumentum. Quo dum indutus esset, tam rigidum & insensibile circa corpus suum, ut ita dicam, stabat idem indumentum, ut nequaquam in alteram partem se flectere, vel deorsum inclinare posset. Quod dum comperisset magister grangiæ, [quo ablato ista resumit,] vir religiosus & omnium bonorum amicus, Sygerus nomine; timens ne jumentum corporis illius sub tanto onere deficeret, calliditate quadam illectum seduxit, & ei tormentum importabile abstulit: ille autem dolens, dulce sibi ablatum esse cilicium, a die illa & in reliquum eisdem ciliciis, quibus ante uti consueverat, usus est. Porro si quis quærat, qualiter & quoties, si crebro an raro, cilicio, caligis, & pedulibus usus fuerit; agnoscat quod hujusmodi indumenta tam indissolubili fœdere carni suæ copulavit, ut eis fere quasi omni tempore uteretur. Non enim difficile fuit ei habere ad manum hæc cilicina indumenta; quoniam a quodam viro religioso; qui sibi familiaris erat, eadem contexta sæpius ei ministrabantur.

[19] Cogitans autem miles invictus, quid adhuc carni suæ, ad cumulandum tormentum, applicare posset; tres catenas ferreas sibi acquisivit, & in nomine Sanctæ Trinitatis, trinitati supradictæ, [triplicemque ad corpus catenam,] id est, cilicio, caligis & pedulibus, trinitatem catenarum socians, primam catenam per medias scapulas & sub ascellis, ex utraque parte per ante pectus suum, circumflexit, & ex ea se vinxit: secunda autem catena, a dorso permedium ventrem, se quasi quoddam cingulum exhibuit: tertia vero, circumposita renibus, suum etiam officium implevit. Has autem catenas carni suæ, prout libuit, vel fortius vel remissius astrinxit. Vidit Joannes in sua Apocalypsi hominem præcinctum circa pectus zona aurea; nos vero oculata fide majus aliquid inspeximus, hominem mirabilem fortiter astrictum circa pectus catena ferrea, ad reprimendas cogitationes noxias, quæ ex corde oriuntur; circa ventrem secunda catena cingebatur, ut gulæ concupiscentiam reprimeret; tertia circa renes, ut luxuriæ motus refrenaret. Hic est funiculus triplex non lineus, sed ferreus; qui quanto fortior, tanto ad rumpendum difficilior. Supradictis igitur catenis vir Domini cinctus fuisse, & eas multo tempore portasse, certissime memoratur.

Cap. VI.

[20] Post præcedentium tormentorum triumphos, cupiens adhuc miles Christi in operibus militiæ suæ innovare signa, & immutare mirabilia; [Sæpe etiam erinaceorum pellibus,] ausus est magnum quiddam attentare, quod inter cetera ejus gesta multis præconiis attollendum est. Quæsivit namque sibi pelles ericiorum, nunc plures, nunc vero pauciores, secundum quod eas ad manum habere potuit; quibus tam mirabiliter usus est, ut ipsarum aculeos carni suæ sine cunctatione applicans, multis eam punctionibus perforaret. Et ne caro ejus prædictarum pellium punctionibus diutius fraudaretur, rogabat pastores ovium, ut quotiescumque ericios, vel in silvis, vel in dumetis, seu alibi invenissent, excoriantes eos, pelles ei pro munere afferrent: unus etiam ex familiaribus ejus hujusmodi pelles quandoque ei comparabat. Et quamvis certum non designaverimus numerum pellium; agnoscant tamen præsentes & futuri, undecim eum pelles habuisse; de quibus insimul ligatis, quasi quoddam pelliceum faciens, sex in pectore & utroque latere, quinque vero in dorso fixas bajulabat; cilicium desuper induens, & cingulo illud corpori astringens, ne forte pelles a carne laxarentur. Easdem autem pelles multo tempore tulit, quas tamen ad libitum suum, pro loco & tempore, vel deposuit vel resumpsit.

[21] [exorata ad id licentia a suis Abbatibus,] Possunt forte aliqui mirari & dicere, quod multum, & plusquam multum indiscreti fuerunt Abbates illi, qui passi sunt virum istum ericiorum pelles, visu & tactu horribiles, corpori suo adhibere, & ceteris instrumentis se ultra modum affligere. Quibus satisfacientes respondemus, quod huic beato viro, qui sub quatuor Abbatibus, Domino videlicet Carolo b, Conrardo, Galtero, atque Guillelmo c, fortiter Domino militavit, iidem Abbates licentiam adhibendorum corpori ejus tormentorum dederunt; sed ei rursum quandoque interdixerunt, timentes ne sub tot & tantis martyriis deficeret; sed ille, fortem se ad omnia asserens, opportune & importune licentiam sibi subtractam iterum ab eis extorquebat. Videbant enim in eo privilegiatam quodammodo gratiam sustinendi; nec poterant eum a se repellere, & contradicere sermonibus justi; eo quod roborabatur a Deo in diebus certaminis sui, nec ullatenus deficiebat. Si voluerimus seriatim revolvere vetus & novum Testamentum, non poterimus invenire aliquem, qui sive virgis roscosis, sive aculeatis ericiorum pellibus corpus suum martyrizaverit, præter hunc beatum virum.

[22] Referente beato Papa Gregorio didicimus, sanctissimum monachorum patrem Benedictum, in specu latitantem inventum fuisse a pastoribus, pellibus * vestitum: cui quamvis comparare non præsumamus martyrem nostrum; dicimus tamen, pelles ejus pellibus ejusdem beati patris longe fuisse dissimiles. [majorem Dei gratiam in eo agnoscentibus,] Et certe si pelles utriusque hodie deberent a multis ad vestiendum eligi; omnes (ut arbitramur) eligerent pelles S. Benedicti, & aspernando anathematizarent pelles Fratris Arnulfi. Et quid mirum, si pelles tam terribiliter aculeatas æquanimiter sustinuit? qui memor passionum Domini, peccata sua, diem judicii, & tormenta inferni, ante oculos cordis sui sæpius habuit? qui, ex quo ad Ordinem venit, ipsomet, testante, voluntatem suam numquam implevit? qui omnes cordis sui affectiones ad Deum convertit? [quam de aliis Sanctis legamus.] qui in bonis consummari proponens, Deo dedit pellem pro pelle, pellem miseræ carnis pro gloriosa pelle resurrectionis? Præterea sciendum est, quod quoties, post expensum in bonis operibus & sanctis orationibus diurnæ lucis spatium, se in lectulo suo pausationi dedit, non sine cilicio, caligis & pedulibus, atque prædictis pellibus, id agere consuevit.

Cap. VII.

[23] Quia de lectulo ejus mentio incidit, sciendum est, [Lectus ejus saxæ & baculi,] quia ipse sibi lectulum, non floridum, sed horridum; non de straminibus, sed de lapidibus planis & magnis, ut in eo pausaret, exstruxit: & desuper lapides illos, baculos quosdam duros posuit; & sic demum super baculos sagum laneum, ut corporis sui tormentum celaret, expandit. Et ne caput ejus etiam ubique incommoditatis participio fraudaretur, ad caput lectuli lapidem grandem posuit, nullum omnino cervical sub capite suo habens, quemadmodum ceteri Fratres ejus. [stragula tecti;] Tanti autem fœderis pactum cum lectulo suo fecerat, ut vix omnibus noctibus se ab eo elongari pateretur: sed tamen, eum semel in alio lecto nocte quadam quievisse audivimus. Cum Monachus ille, de quo superius mentionem fecimus, qui ei familiaris erat, nocte quadam esset in grangia, ubi ille morabatur, & in domo contigua dormitorio Fratrum, ambo pariter loquerentur; quanto familiarius tanto secretius, sermones de bonis Domini, vel de utilitate animarum, sive de secretis suis ad invicem conferebant. Cum autem aliquam partem noctis loquendo transegissent, [semel tamen mollius cubuit, instanter rogatus,] & vir Domini pausatum ire se velle diceret; Monachus dixit ei; Care Frater Arnulfe, manete hic hac nocte mecum, si ita vobis placuerit: ut, quia ego solus sum, solitudo mea ex consortio vestro mihi tolerabilior efficiatur. At ille aliquantulum silens: Libenti, ait, animo faciam quod petitis, sed non puto quod aliis multis in hac re consentirem: longum enim tempus præteriit, quod in hac grangia tam familiarem quietis pitantiam corpori meo non indulsi, quemadmodum nocte ista ei daturus sum. Ad hoc Monachus respondit: Care Frater, do vobis benigne licentiam; nolo enim quod aliqua anima, vestro indigens auxilio, detrimentum aliquod causa mei patiatur. Cui ille, Nequaquam, inquit, quia honorem & consolationem, quam causa petitionis vestræ hac nocte corpori meo exhibebo, majoribus postea tormentis ei recompensabo.

[24] His dictis, dicto Completorio, ad requiem lectorum ambo conversi sunt. Monachus autem cum vellet eum mantellis & aliis vestibus tegere, timens, ne forte nimio frigore hiemis læderetur; ille modicum subridens, vestes penitus rejecit, insuper & cum pulvinar capiti ejus supponeret, abjecit. Monachus vero, quia nimium frigus erat, [sed absque tegmine.] sicut præmissum est, multis vestibus se cooperiens, vix frigus evasit. Vir autem Domini, a facie frigoris non expavescens, corpus suum, tunica sola & cilicio indutum, contraxit, &, quodammodo conglobavit; & in brevi cappæ suæ opertorio se involvens, modicum quietis somnum degustavit; sicque surgens a somno, orationes suas usque ad Fratrum vigilias protelavit. Consideremus nunc mirabilem viri Dei scrupulositatem, qui in hoc quod modica parte tantum unius noctis super lectum recubuit, tenui panno & modico stramine adornato; in hoc, inquam, honorem & consolationem corpori suo se præstare asseruit. Ex his & similibus colligere possumus, quia quod aliis consolatio est, ei desolatio fuit; & quod alii desolationem sibi asserunt, iste suam consolationem reputavit; fugiendo quod multi appetunt, & appetendo quod multi fugiunt.

ANNOTATA

a Colitur S. Arnulfus Episc. Metensis 16. Augusti; in cujus Vita apud Surium cap. 4. legitur, quod, Indutus, licet clam, cilicio, ejus perpetuo usu exesis & maceratis membris, geminum addebat vigiliarum & inediæ cruciatum.

b Catalogus Abbatum apud Sammarthanos, initium Caroli adscribit anno 1197, cui anno 1209 successerit Conradus: qui a sanctitate laudatur; & an. 1214 translatus ad Claram-vallem ipsam regendam, accepit successorem Walterium; sed typographico mendo imputandum puto, quod proximo ab hoc, Willelmi de Bruxella initium notetur an. 1231; credo enim legendum 1221: nam Cantipratanus ait, eum fuisse anno 1222. Manrique ad an. 1202 cap. 5, n. 6, Carolo Abbati jungit Cæsarium Heisterbacensem, quem jam tum Villarii Priorem egisse, putat se demonstrasse, atque adeo Arnulfi quoque in spiritu magistrum fuisse.

c In Ms. Villariensi, post Vitam Arnulfi, sequentia invenit Rosweidus, quasi de hoc Guillelmo, sub quo iste obiit: nam quo alio titulo hæc ibi scriberentur?

* Cap. 1.

CAPUT IV.
Victus, somni, vestitus ratio, plena asperitatis.

Cap. VIII.

[25] Cum autem tempore quodam habitaret cum tribus sive quatuor Fratribus, [Solitudinem nactus Arnulfus,] in mansiuncula quadam, quam vir dives, Uppo nomine, Domino Villariensi libere contulerat in possessionem; ejusdem loci solitudine delectatus, ut secretius liberiusque se ibidem affligeret, magnum quiddam præter consuetudinem aggredi ausus est; ut scilicet pane nigro & asperrimo, quem canes edere consueverant, & pulmentis biduo vel triduo reservatis vesceretur. Cum vero panem eumdem ad voluntatem habere non poterat (quod tamen raro contingebat) pane nigro & grosso, quo familia domus vescebatur, se reficiebat. Et cum pulmenta eadem diu reservata plurimum fœterent, [pane canino & pulmento fœtido vescitur,] ita ut comedentem quodammodo magis ad vomitum provocarent, quam stomachum comedentis reficerent; vir mirabilis vim sibi faciens, stomacho suo quasi indignans, dicebat: Cur cibis, quos tibi porrigo, indignaris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare: velis nolis insipida te oportet gustare cibaria, alioquin pugnabo adversum te, nisi benedictionem meam susceperis. Sic, sic, mediante Christi gratia, ministerium quod ventri suo exhibuit, tam indefesse duxit in consuetudinem, [toto triennio.] ut per triennium & amplius talibus cibariis vesceretur. Et quid mirum, si ventri corporali tam irrefragabiliter injuriosus fuit, qui ventrem animæ delicatis paradisi epulis copiose, secundum datam sibi gratiam implere consueverat? Prudenti autem consilio id agebat, eo quod ventris insania pejor sit omnibus malis, & omnes animæ virtutes edacitatis vitio destruantur.

[26] Aliis vero temporibus, ab initio conversionis suæ & deinceps, [Antea communibus eduliis parce,] omni tempore eisdem cibis, quibus Fratrum Conventus vescebatur, usus est; ita ut mensuram in comedendo servaret, & discretionis jura non amitteret. Sed tamen aliquoties pro tempore, nunc plus nunc minus, corpori suo in sumendis cibis consulebat, sciens quia sine refectione corpus suum subsistere impossibile erat. Per aliquos autem annos ante obitum suum, nullam omnino pitantiam, exceptis pane & pulmentis sive fructibus arborum, in cibum sumere consensit. [sub finem vitæ pane & pulmento contentus,] Nec mirum. Qui enim corpus suum penitus fregerat & subjecerat servituti, ut non obediret corpori, sed corpus obediret ei; & qui tam in anima quam corpore se Deo totum dederat, justum profecto erat, ut alimento supernæ gratiæ, tam in anima quam corpore nutriretur; cum scriptum sit; Quia non in solo pane vivit homo, [nisi cum semel ei Abbas pitantiam misit.] sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. [Mat. 4. 4] Cum tamen ei semel ab Abbate missa fuisset pitantia, rigorem abstinentiæ suæ intermisit, eamdemque pitantiam cum gratiarum actione manducavit; paratus semper obedire, si id fieri sæpius contigisset.

[27] Bibebat autem omni tempore satis parce; horis tantum quibus vescebatur, nam post cibum aut raro aut numquam bibere solebat. [Extra refectionis horam valde sitiens,] Aliquando etiam valde sitiens, vas fictile infusa aqua ori suo apponebat, non ut biberet, sed ut gulæ desiderium irritaret: & quamvis fauces ejus præ ariditate sitis non modice cruciarentur; satagebat tamen vir prudens sitis incommoditatem patienter tolerare, quam statum voluntariæ libertatis immutare; exemplo cujusdam Eremitæ, qui dum esuriret, ante oculos suos cucumerem appendit, ut in ejus conspectu aviditate comedendi alliceretur; sed tamen gustare noluit, ne abstinentiæ merito privaretur. Considerandum igitur nobis est, [aquam ori admovet tantum, non bibit.] quam mirabili opere vir iste contrarius sibi extitit; qui ventri suo cibos, quos abhorrebat, violenter ingessit; & faucibus suis, quamvis vehementer sitientibus, modicum aquæ potum ministrare contempsit.

Cap. IX.

[28] Modum autem laboris ejus talem fuisse cognovimus. Primo conversionis suæ tempore, [Ab opere manuali immunis habitus,] quidquid ei laboris fuisset injunctum, æquanimiter exequebatur, egrediens & regrediens ad Magistri sui imperium. Hoc tamen sciendum, quod numquam duris quibuslibet laboribus insistere jussus est, quippe qui nullam aut modicam foris in seculo artem didicerat, qua postmodum in Ordine, [ut orationi & pœnitentiis vacaret,] sicut moris est, implicari cogeretur. Processu vero temporis, cum jam manum misisset ad fortia, & mediante Domini gratia multa ageret humanæ omnino naturæ repugnantia, permissione Magistorum suorum tanta libertate donatus est, ut ab omnibus fere officiis & occupationibus absolutus, aut salutaribus divinæ contemplationis feriis deditus, tam corpore quam mente requiesceret, aut orationibus devotis insisteret, aut etiam verberibus corpus suum castigaret.

[29] [noctem interpolat precibus, velut ad eas aptiorem.] Cujusmodi autem vigiliæ ejus & somnus fuerint, etiam breviter insinuandum est. Cum adhuc novitius esset, & intra dormitorium Fratrum in lecto suo pausaret; expleto sopore modico, expergefactus, consuevit orationes aliquas ruminare; ut importuno earum susurrio Fratris cujusdam, Balduini nomine, qui in altero lecto secus eum dormiebat, quandoque somnum interrumperet. Postmodum autem Frater ille conveniens eum; Frater, inquit, Arnulfe, quid tibi visum est, quod aliis dormientibus non dormis; insuper & somni quietem clamosis orationibus tuis mihi subripis. Adhæc ille, joco admodum satis gratioso, respondit: Ne mireris super vigiliis meis, Frater mi, tu enim nosti, quod Deus noster horis diurnis plus occupatur quam nocturnis; ideoque noctibus vigilo vacando ei, ut intendat voci orationis meæ, & exaudiat me. Cum hæc autem dixit, ideo utique dixit, quia ipse Dominus multo crebrius tempore diurno quam nocturno, multis multorum precibus, lacrymis & desideriis, sive pro necessitatibus corporum, sive pro salute animarum interpellatur; qui tamen in disponendo omnia, nulli penitus subjacet mutabilitati, ut more humano labore seu occupatione fatigetur; sed semper quietus permanens, omnibus tamquam uni, & uni tamquam omnibus intendit; & secundum beneplacitum voluntatis suæ, universa, quæ cæli terræque ambitu continentur, tuetur & gubernat; nec alieno indiget adjutorio, qui ab æterno omnipotens est solus.

[30] [Somni & vigiliarum ejus mirabilis ratio.] Quanto igitur studio, quantave industria vir beatus laboraverit, ad hoc ut somnum superaret, audiamus eum de seipso referentem hoc modo; Ego, inquit, dum aliquantulum solito robustiorem ad vigilandum me sentio, impertio somnum oculis meis, & quantum mihi placuerit dormio. Cum vero somni exactione sentio me inquietari, versa vice somnum ab oculis meis violenter excutio, ut etiam somnum eumdem, quotiescumque voluero, redigam in captivitatem. Plane ita erat; & quemadmodum dixit, ita & fecit. Quantum autem sine magno corporis sui detrimento poterat, nocturnis horis orationibus & vigiliis operam dabat. Sed mirum forte videtur quibusdam, quomodo somnum oculis capere poterat, cum in lecto cubaret lapideo, & cilicino amictus esset indumento, vermibus referto, cum pellibus ericiorum, quibus vehementer pungebatur. Quibus respondendum est, quia cogente diurna & diuturna corporis sui fatigatione, facile in somnum quietis solvebatur. Quid ni facile obdormiret, qui sub talibus incommodis gratiam dormiendi, quin etiam & vigilandi supra virtutem corporis sui habebat? Inde est, quod cum in monasterio Dominicis noctibus, sive etiam aliis festivitatibus, vigiliis interesset, aut numquam aut modice dormitabat; sed vigilans devoti cordis intentionem ad Deum sedulus dirigebat. Per aliquos autem annos ante obitum suum, hora vigiliarum earumdem, seorsim extra Conventum Fratrum stabat, & tam diuturna statione corpus suum fatigabat, quod a principio vigiliarum usque ad finem, aut numquam, aut modice sedebat.

Cap. X.

[31] Mirandis miranda succedunt; quæ stuporem audientibus incutiant. Audiamus igitur quam contrariam corpori suo medicinam novus iste physicus exhibuerit tempore hiemis. [Hieme simplici tunica contentus,] Quando ceteri duabus vel tribus tunicis, cum pellibus ovinis, ad repellendum frigus utebantur; iste per contrarium sola tunica, tunica inquam vetustiore quam habebat, induebatur. Nec mirum: qui enim interius calefactus fuerat igne sancti Spiritus, exterius pro nihilo ducebat frigoris cruciatus. Si forte autem contigisset, quod algor hiemalis solito asperior inhorruisset; ceteris artus suos multa veste circummunientibus, iste recusans stare ad prunas cum Petro, & se calefacere, sequebatur viriliter Dominum Christum ad passionem; nec omnimodis propter frigus desidiæ omittebat propositum, quin terram corporis sui araret disciplinæ vomere; ne cum pigris postmodum mendicare, [a foco abstinet:] venturi æstate judicii, cogeretur. Et quamvis valde frigoris asperitate vexaretur, ita quod exterius in vultu pallidus & exanguis appareret; numquam tamen calefactorium intrabat, ut corpus suum ignis beneficio refocillaret, nisi forte causa Fratrum adventantium, qui ei familiares erant, id ei facere contigisset. Quandoque etiam in hieme post vigilias Fratrum, cum ante lucem iidem Fratres canabum decorticantes, sederent ad ignem, & vir Domini sedebat cum eis: non ut corpus algens calefaceret, sed ut cum ceteris simile opus ageret.

[32] Tempore autem æstivo, sole ad summa cæli ascendente, [æstate vestes multiplicat,] & igneos super terram diffundente calores; cum fere quilibet sola tunica, propter æstatis fervorem, indueretur; iste per contrarium multo calidius se vestiebat, ut majore æstu affligeretur. Cum itaque hæc & alia multa corporis sustineret incommoda; non tamen adeo inde pusillanimis efficiebatur, ut infirmitorii quiete & solatio indigeret; cum ipse portans Dominum, a Domino portaretur. Age quod agis, operare quod operaris, famule Christi: non sit tibi curæ siquis te subsannet & irrideat, [humani judicii contempter.] siquis mirabiles actus tuos vitio hypocrisis [simulationis] obnubilans, ore vipereo mordeat & dilaniet. Curre ad Christum tuum, per gloriam & ignobilitatem, per infamiam & bonam famam; nec tædio victus, quantislibet corporis afflictionibus valefacias; donec felicem adipiscaris perseverantiam, quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam.

CAPUT V.
De afflictione, quam sibi per Quadragesimam intulit, addita lorica ferrea.

Cap. XI.

[33] Audiamus adhæc quam mirabilem sibi vir iste justus passionem intulerit, & in hac passione quam acceptabile Deo sacrificum obtulerit. [Per Quadragesimam a Tertia ad Vesperas,] Quodam tempore, cum quadragenarii sacri dies jejunii instarent, in quibus fideles quique majoribus præter consuetudinem pœnitentiæ laboribus se affligere, & prolixius orationi insistere solent; athleta noster, ne minus ageret quam solitus erat agere, assuetum corpori suo studuit duplicare tormentum. Ab initio siquidem Quadragesimæ, usque ad diem Dominicæ Resurrectionis, semper diebus ferialibus, a mane usque ad Tertiam orationi vacabat. Post Tertiam autem, tunica, cilicio, caligisque projectis, usque ad Horam vespertinam, nudus omnino remanebat in conclavi; & (ut prædictum est) rosco cædebat se, vulnere super vulnus, in quocumque loco corporis sui manus ferientis invenisset locum; nec cessabat a verberibus, [se diverberat,] donec caro ejus multis aculeis perforata, multis in locis cruentaretur. In Sabbatis autem, a mane usque ad Horam sextam, nudus permanens, se sicut dictum est verberando martyrizabat, pro eo quod eisdem diebus, secundum consuetudinem, ad monasterium divini causa servitii ire solebat. In diebus illis hiems valida erat, cujus algoribus, tamquam sagittis acutissimis, omnes artus suos transverberatus, immobilis perseverabat; quamvis præ nimia asperitate hiemis, more febricitantis, totus tremore concuteretur, & dentes ejus ad se invicem colliderentur.

[34] [observantibus clam domesticis plagas,] Habebat autem unam cellam in pomario grangiæ, ubi ad libitum suum frequenter inclusus, opus prædictum, opus sanctum & dignum benedictione, non solum his quadragenis diebus, sed etiam temporibus aliis, cum omni spiritus alacritate implebat. Et quamvis id secretius ageret, tamen omnino celari non potuit, quin a Fratribus ejusdem loci vel a familia domus frequentes verberum ejus ictus audirentur. Sciendum est autem, quia quotiescumque se flagellis cædebat, memor fratrum & familiarium suorum, tamquam sibi ipsi confabulando, dicebat; Agendum est mihi fortiter, agendum viriliter; viriliter, inquam, agendum: quia valde necessarium est amicis meis: [memor sigillatim carorum suorum,] adjiciebatque; Ictus istos & istos, pro illis & pro illis, infero mihi, in nomine Domini. Et tunc valide se flagellando, nominatim commemorabat aliquos fratrum suorum, nunc vero aliquos amicorum, nunc vero religiosas mulieres dilectas sibi in Christo, quibus sive gratiam & remissionem peccatorum, sive levamen in tribulationibus, a Domino transmitti flagitabat. Cum vero se diutius interdum flagellaret, ejus brachia plurimum fatigabantur, & tunc ipsum pausare modicum oportebat; deinde reparatis viribus cœpto perstabat in opere, nec sic umquam deficiebat.

[35] Quamdiu validissimo frigore patieris te congelari, benedicte Martyr Domini? [mira cum perseverantia] ut quid etiam tam diuturnis verberibus te fatigas? Tabula jam pulsata est ad Nonam. Obsecramus ergo te, surge velociter, & indue te vestimentis tuis; ne forte tam indiscreta frigoris & verberum afflictione intolerabilem incurras languoris molestiam. Scire enim debes, quod Dominus majestatis, cum penderet in ligno crucis Hora nona, consummatæ passionis triumpho, inclinato capite emisit spiritum. Verum est, ait ille; verum est quod audio: sed tamen usque ad Vesperam pependit in ligno; & tunc de ligno depositus, sepultus est in monumento. Igitur & ego de cruce ista non deponar, donec tabula pulsetur ad Vesperam. Hinc attendendum est, quam sancta & quam forti obstinatione contra commodum corporis sui vir iste pugnaverit, qui quasi fere usque ad exhalationem animæ excruciatus, pugnam quam cœperat non reliquit. Pulsata igitur tabula ad Vesperam, omnibus diebus vestimenta resumebat, & debitum servitutis suæ pensum, secundum Ordinis consuetudinem, Domino persolvens, ut lacerum reficeret corpus, ad mensam cum Fratribus accedebat.

Cap. XII.

[36] Et quid, Fratres carissimi, tam admirabilem & inauditam viri justi pœnitentiam supra memoratam miramur; cum, ab ineunte conversionis suæ tempore, semper ejus creverit pœnitentia, dum mirandis plus miranda succedunt? Anno enim, præcedente felicem obitum ejus, cum jam diu nimis attritus esset cruciatibus, nec adhuc sibi parcere proponeret, quin ad extremum aliquod pœnale instrumentum carni suæ adhiberet; cogitavit quædam agere, unde plurimum fatigaretur. Sumpsit namque sibi loricam ferream, densis concatenatam squamis, quam a quodam amicorum suorum mutuaverat: [Loricam ferream indutus sub erinacei pelle atque cilicio] eamque ad carnem induit; ut, cum ex humore carnis rubiginem contraheret, pungitiva magis asperiorque sentiretur. Deinde accipiens pelles ericiorum loricæ superposuit, ita quod aculei earum per foramina squamarum ad carnem transierunt, & eam vehementer pupugerunt. Si forte autem in latus dextrum aut sinistrum quandoque ipsum gyrare contigisset; tunc supradicti aculei, inter squamas obliquati, & arctius in carne sævientes, pœnalius solito tormentum illi pariebant. Tandem superducto pellibus cilicio, corpori suo, nexu cinguli illud astringebat. Quandoque autem ad libitum suum opus prædictum vel minus vel acrius exercebat.

[37] O vere bellatorem inclitum & victoriosum! cui non suffecit, corpus suum, jam a diebus multis edomitum, [mirabiliter cruciatur,] lorica vestire, & loricæ ferream sentire duritiam, nisi pelles, visu & tactu horribiles, exterius loricæ superponeret. Superposuit autem & cilicium, [& totus decoloratur.] ut per loricæ pondus & rigorem, per aculeorum punctiones & dolorem, & per cilicii astrictionem, quasi triplicato martyrio, dies & noctes, cum molestia corporis, sed cum omni benevolentia & hilaritate cordis, transigeret. [Cant. 1. 4] Ex eo autem quod loricam diutius bajulavit, caro ejus plurimum denigrata fuisse perhibetur; ut, secundum quod in amatorio carmine Sponsa dicit, & ipse merito dicere posset; Niger sum, sed formosus, filiæ Jerusalem. Niger acerbitate pressurarum, quas voluntaria libertate sustineo; formosus autem radianti decore virtutum, quas Domini opitulante gratia possideo. [Ib. 1. 5,] Itemque, Nolite me considerare quod fuscus sum, quia decolaravit me sol, id est Christus Dominus, dilectus meus, candidus & rubicundus: sol utique verus, cujus ardor amoris me flagellis & afflictionibus decolorari fecit in corpore; cujus itidem amor interius me colorat in mente. Plane ita erat. Coloratus siquidem extitit interius in anima, gratiæ cælestis illustratione; decolaratus vero in corpore, multiplici tormentorum afflictione; recolorabitur autem multo gloriosius in universali & beata corporum resurrectione, quando universi Sanctorum conventus, distinctis ordinibus fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum, quando omnes populus Dei erunt, & ipse Deus cum eis erit eorum Deus.

[38] In supradictis igitur beati viri afflictionibus proposita est multis materia corporales afflictiones sustinendi; [Paucos habiturus est imitatores,] sed paucos, ut arbitramur, habebit æmulatores; pro eo quod familiare est filiis Adæ, quærere commoda sua. Attendant ergo nunc universi, omnes corporis dolores, quos ille ab initio conversionis suæ, usque ad obitum suum, perpessus est; & in ejus sancta conversatione, quasi in quodam speculo lucidissimo, pervidere poterunt, quam modica sint respectu passionum illius, ea quæ ipsi pro Christo Domino patiuntur. Ab ejus enim ore audivimus, & verum esse credimus, [cujus instrumenta pœnitentialia,] ipso asserente, quod septem homines afflictiones corporales vix sustinerent, de quibus adjutrice Domini gratia triumphavit, semper incolumi permanens corpore, nec infirmitorii solatio indigens vel quiete; qui omni tempore in refectorio Spiritus sancti, cibum gratiæ cælestis gustare consuevit. Non enim mirum si proprio corpori non pepercit, sed cruci continuæ tradidit illud; cum recoleret; quod Deus Pater proprio filio non pepercit, sed pro ipso redimendo tradidit illum. Sed ut magis magisque multiplices ejus victorias mundo declarem, qui ipsum præ ceteris temporum istorum tironibus in superlativo sanctæ probitatis gradu jam extulimus; ecce nos ofterimus omnia afflictionum ejus instrumenta, omnibus Religiosis cujuscumq; sunt Ordinis, ut experiantur, quam suave sit & quam salubre, tantis & tam diuturnis affligi martyriis. Sed ecce, [universis horrorem incutiunt cum videntur.] omnes baratrum (ut ita dicam) cujusdam mortis abhorrentes, prædicta instrumenta, quæ tam aspectu quam tactu sunt horribilia, pro eo quod videntur habere rostra serrantia, omnino respuunt; & timore concussi, fugiunt ab eis, quasi a facie serpentis. Cum igitur nemo sit, qui ea inseparabiliter suscipere audeat, nos martyri nostro salva & intacta reddimus, cum multis importabilia videantur.

[39] Tandem nunc, descriptis simplici stylo, & propalatis, quantum juvante Domino potuimus, corporalibus hujus Beati afflictionibus, cum instrumentis suis, Dominum Salvatorem in ipso magnificamus, qui eum in novo certamine privilegiata roboravit gratia, & felici nihilominus coronavit perseverantia. Nunc igitur, quia huic priori libello finem imponere materia enodata deposcit, antequam ad virtutes & revelationes, sive cetera ejus gesta disserenda veniamus, modicum respiremus.

LIBER II.

CAPUT I.
Summa Arnulfi caritas erga omnes.

[1] [Caritate fervens a multis visitatur,] Ouoniam post multimodas maris tempestates, & diuturnam enavigationem, nautam nostrum jam quasi fere ad quietam portus stationem illæsum perduximus; superest, ut ea quæ de ipso materia sequens referenda ministrat, in medium proferamus. Ut igitur a caritate, quæ omnium virtutum obtinet principatum, sumamus exordium; dicendum est, quam ferventem vir beatus in corde suo possederit caritatem. Cum enim aliquis orationum ejus suffragiis se apud Domini clementiam adjuvari expetebat; ille, visceribus misericordiæ affluens, paratissimum se ad opitulandum necessitati ejus exhibebat, dicens; Libenter orabo pro vobis: & (sicut ipsi auribus nostris audivimus) quandoque orationum suarum sponsioni adjiciebat quoddam verbum, dignum memoria: Ego, inquit, majora dabo quam promittam. [quos piis monitis instruit, subinde etiam conscientias inspiciens:] Plane ita erat. Ut enim neminem a se repelleret, sed longa liberalitate eleemosynam orationum suarum in sinu quorumlibet afflictorum, qui suffragio spirituali indigebant, absconderet; totis nisibus tam mentis quam corporis eorum negotiis, nunc orationibus lacrymosis, nunc verberum afflictionibus, promptulus succurrebat. Tanta siquidem mentis ejus innocentia & morum erat sinceritas, ut more parvuli inter fratres suos vivens, nulli omnino detraheret, nulli occasionem scandali præberet; sed omnium proximorum suorum, eorum etiam qui eum irridebant, pacem irreprehensibiliter custodiret. Exhibebat itaque omnibus caritatem, sciens quia quantum unaquæque anima lata fuerit in amore proximi, tanto alta erit in cognitione Dei. Sciebat nihilominus, quia sicut sine via nemo pervenit quo tendit; ita sine caritate, quæ dicta est via, non ambulare possint homines, sed errare. Caritas est enim dulce & salubre vinculum mentium, sine qua dives pauper est; & cum qua pauper dives; per quam bonis omnibus vir beatus abundabat.

[2] Fama autem sanctitatis & ardentis caritatis ipsius in tantum se circumquaque diffudit, ut plerique de diversis locis etiam quidam Milites, qui in vicinia grangiæ habitabant, ad ipsum causa videndi eum venirent, & orationibus ejus se commendarent. Quibus ille quædam, quæ eis eventura erant, prædixit; quæ ipsi postmodum in seipsis experti sunt. Aliquando enim interrumpebat dulcia cum Deo suo colloquia causa hospitum, qui ad se videndum confluebant; & quemadmodum B. Benedictus præcipit in Regula sua, ut legatur coram hospite lex divina ad ædificationem, ita scholasticus noster hospitibus, tam familiaribus sibi quam alienis, legebat interdum lectionem veræ salutis de libro caritatis. [Cap. 53.] Aliquando etiam libros conscientiarum quorumdam, [& eodem spiritu pro amicis] calamo diaboli tetris litteris exaratos & corruptos, lucido mentis suæ oculo inspiciens; urgente eum caritate, non quærente quæ sua sunt, prout possibile sibi erat, mortiferam ex eis scripturam, vel sanctæ exhortationis vel devotæ orationis scalpello, eradere curabat. Et quamvis ipse, multis adornatus virtutibus, mirabilia faceret; tamen omnimodam in se conculcaverat cenodoxiam; ita quod penitus in corde suo non erat quo intraret vanitas, ubi totum occupaverat caritas. Numquid ignis non est caritas? Est utique ardentissimus. Inde est quod ex igne isto, quo ardebat cor ejus, guttæ sanguinis rubicundæ, ad similitudinem ignis, tamquam scintillæ quædam, de corpore ejus frequenter exsiliebant.

[3] Et quid in eo tam excellenter venerabantur & amplectebantur plurimi, [rigidas pœnitentias facit.] nisi caram raritatem, raram scilicet caritatem Dei & proximi? Merito quidem. Non enim ex afflictione corporali caritas, sed ex caritate corporalis ejus procedebat afflictio: ideoque facile perpendi potest, quia etsi multo majora quam tolerabat, pertulisset corporis tormenta, non ei sine caritate prodesse poterant ad salutem; sicut ait beatus Apostolus: Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. [1 Cor. 13. 3] Et ut evidenter agnoscamus, quam larga fuerit ejus caritas; recolamus mirabiles illas & horribiles corporis passiones, [Compatitur valde pauperibus & peccatoribus,] quas omnibus diebus Quadragesimæ caritative & specialiter, pro Fratribus & amicis suis, viris & mulieribus religiosis, sustinuit; ita ut pro salute omnium illorum se totum Domino in sacrificium offerret. Tanta autem ad relevandam pauperum indigentiam mentis compassione movebatur, ut eorum calamitatibus se alterum Martinum, nisi Ordinis legibus coërceretur, exhibuisset. Tanta nihilominus pietate peccantium erratibus condolebat, ut non sine molestia cordis, in voraginem vitiorum præcipitatos audire posset. Unde & dicebat, velle se pecunia distrahi, & dari in potestate Saracenorum, vel etiam membra sua frustatim discindi, tantum ut necessitatibus pauperum ad plenum succurreretur; & peccatores, relictis ignorantiæ & infidelitatis tenebris, ad veram lucem, Christum scilicet Dominum, converterentur.

Cap. II.

[4] Siquis autem reprehendere voluerit verba ejus, quod scilicet aliquoties de seipso quædam quasi jactanter protulerit, quæ radios luminosæ conversationis ejus quodam hypocrisis nubilo denigrare videantur; nos, de simplici cordis ejus intentione præsumentes, ipsum tamquam hominem Dei, simplicem & innocentem, excusatum habemus. In sequenti igitur capitulo mirabile quiddam, quod ad caritatem ejus pertinet, dicendum est. Quodam tempore, cum in grangia, cui Sartum nomen est, moraretur; id officii impositum fuit ei, ut famulo sibi adjuncto, [Vatuis quot vehebat saccis] quotiescumque necesse esset, fruges saccis impositas ad monasterium carrucaret; iterumque in eisdem saccis panes, qui Fratribus grangiæ certis per hebdomadam diebus sufficere possent, reportaret. Contigit autem eum die quadam, cum curru frugibus onerato, ad monasterium devenisse cumque ante molendinum, saccis a frugibus evacuatis, currum suum exonerasset; cum eodem curru ad proximam grangiam, quæ Novacuria dicitur, profectus est. Ubi cum negotium, pro quo illuc ibat, explesset; etiam duos porcos, quos a Prælato suo licentiatus, dare pauperibus proposuerat, in duobus saccis includens, ora saccorum ligavit, eisque in curru locatis ad monasterium remeavit.

[5] [inclusos porcos, pauperibus erogandos,] Cumque jam portæ monasterii propinquaret, iidemque porci, tamquam animalia inquieta, importune grunnirent; timens vir Dei, ne forte quisquam hujusmodi occasione in suspicionem laberetur; brutis animalibus, tamquam ratione utentibus, locutus est, dicens: Audite, porci; audite verba mea. Si displicet in oculis Domini, ne, sicut proposui, in usus pauperum vos expendam, licentiam habetote grunniendi, sicut & facitis; si vero gratum est & acceptabile Deo meo, ut per me de carnibus vestris avida pauperum reficiatur esuries; præcipio vobis in nomine Dei nostri Jesu Christi, ut penitus ab hoc importuno grunnitu cessetis. Res mira! Continuo porci illi, qui diu multumque intra saccos clamitaverant, præcipientis obedientes adjurationi & imperio, grunnire cessaverunt. Tunc vir Dei, silentibus porcis, monasterium ingressus est, & ad pistrinum usque perrexit; ubi saccos suos panibus implevit. Quod dum factum fuisset, & iidem sacci super porcos jactarentur, [grunnire prohibet, etiam onere injecto gravatos,] qui in duobus saccis inclusi habebantur; miro modo, acsi mortui essent, incitari ad grunnitum minime potuerunt; quoniam Deus noster omnipotens, qui precibus famuli sui eos quodammodo abmutescere fecit, non nisi permissione ejusdem, naturalem eis grunnitum reddidit. Curru igitur panibus onerato in viam suam profectus est: cumque jam longe remotus esset a muro monasterii, porcis suis licentiam grunniendi, sicut ante consueverant, verbo reddidit. Qui statim, inquietudine solita clamorem emittentes, donec ad grangiam ventum est, grunnire & clamoribus insanire non cessaverunt: eosdem autem porcos, sicut proposuerat, pauperibus dedit.

Cap. III.

[6] Nunc ad humilitatem & patientiam ejus stylum flectamus, ut innotescat omnibus, [Excellit humilitate] quam humilis & quam patiens iste Beatus fuerit. Simplici quidem & uniformi morum honestate exterius decoratus, liberali affabilitate, mellita pietate, spiritualique alacritate, unicuique secundum modum suum se conformans, se universis gratiosum & amabilem exhibebat. Parvus etenim erat in oculis suis, ut esset magnus in oculis Domini: sciens, quia qui sibi vilis est, ante Deum magnus est: & qui sibi displicet, Deo placet. [& patientia.] Tanto ergo erat ante Deum pretiosior, quanto ante oculos suos despectior. Merito quidem: cum humilitas sit virtus, qua homo verissima sui cognitione sibimetipsi vilescit. Si quis autem ipsum pro re aliqua verbo pulsasset reprehensorio, nequaquam eo exacerbari poterat: quia humilitatem, quæ Sanctorum virtus est permaxima, intra mentis suæ secretarium inconcussam & illibatam conservans; eam exteriori corporis habitu, habitu inquam verecundo & modesto, demonstrabat, patienter humilis, & humiliter patiens.

[7] Si enim mirari voluerimus, mirari non sufficimus, quomodo vir iste, inter tot & tantas corporis sui afflictiones, quasi in quodam inferno positus, humilitatem & patientiam habere, & in exemplum declarare mundo potuit; cum multi usque hodie, non dico sub validis corporum afflictionibus, sed sub modicis occupationibus, occasione levi, humilitatem & patientiam suam amittere videantur. Sed Deus omnipotens, qui primordia conversationis famuli sui privilegio gratiæ suæ sublimare cœpit; ipse postmodum eamdem gratiam tam potenter in ipso roboravit, ut humilitas & patientia magis ac magis in eo tam interius quam exterius augeretur: unde & multi perhibuerunt de sancta ejus conversatione testimonium, quod numquam eum quis vidisset iratum sive commotum. Quomodo enim facile ad indignationem commoveri, vel ad iracundiam provocari potuisset, qui Deum pacis & dilectionis, intra floridam cordis sui cellam, semper inhabitatorem admiserat. Ut igitur palam cunctis innotescat, quia humilis & patiens fuerit, patientiæ ejus & humilitatis breve subjungimus exemplum.

[8] Cum monasterio Villariensi præesset Abbas quidam, [De licentia Abbatis panes 42 distribuens,] omnium bonorum amicus; vir Domini secretius petiit ab eodem Abbate, ut panes, numero quadraginta duos, liceret ei dare indigentibus. Abbas autem, sicut vir misericors, qui angustiis pauperum medullitus compatiebatur, cum omni benevolentia petitionem ejus exaudivit. Ille vero, prout secretius potuit, panes supradictos egenis distribuit. Sed quia nihil est occultum quod quandoque non reveletur, accusatus est apud Abbatem, quod panes multos dedisset pauperibus. Conventus ab Abbate coram Fratribus de facto hujusmodi; quod licentiatus id fecisset, duplici de causa publicare noluit; scilicet propter scandalum Fratrum evitandum, & ne postmodum larga pii Abbatis licentia fraudaretur; sed quasi reus & transgressor ordinis, omnem Abbati promisit emendationem. Tunc Abbas, ne multis occasio scandali daretur, si hoc factum impunitum relinqueretur; ad monasterii portam virum Dei ejici præcepit. Ejectus autem, cellam quæ est inter duas portas, pro domicilio habuit: ubi in conspectu omnium confusionem voluntarie sustinens, [indeque accusatus pœnitentiam excipit.] eodem vultu & eodem animo lætabundus in gratiarum actione undecim diebus perseveravit, joco satis gratioso lætitiam cordis sui demonstrans, & dicens: O quam felix sum ego; quam bene mecum agitur, pro eo quod cum B. Petro portarius factus sum!

[9] Quam diu enim illuc moratus est, magnam algoris incommoditatem perpessus, magnam frequenter a Domino consolationem consecutus est. Nocte quadam, cum solus esset, & cor suum ad Deum dirigeret; repente cumulatam, ut ita dicam, [Accepto a Deipara in ulnas Jesulo] gratiæ Domini mensuram desuper accepit. Et ecce Virgo Maria ei assistens, filium suum quem ulnis gestabat, ei obtulit ad amplexandum. Tunc ille, cujus anima vehementer liquefacta fuerat interius, vix infusionem gratiæ, qua imbutum se sentiebat, ferre prævalens, tripudiando & manibus plaudendo, quasi ebrius, cœpit ex quadam pii & devoti cordis familiaritate, beatissimæ Virgini Matri dicere; Tollite a me, Domina, filium vestrum, obsecro, tollite eum; quia ejusdem filii vestri gratia, quam nunc habeo, sufficit mihi. Deinde cum magno cordis jubilo exclamans; O vos, inquit, omnes qui Deum diligitis, venite huc, si Deum habere desideratis. Et adjiciebat, sæpius clamans; Deus est hic: Deus est hic: Venite, venite, venite huc omnes, ut Deum inveniatis. Famulus autem Monachi portarii, [per dies 11 miro exultat jubile.] & quidam alii, qui necdum cubitum jerant, eadem hora, scilicet post noctis crepusculum, audientes illum hoc modo vociferantem atque jubilantem, ex mœrore cordis & exinanitione capitis, id ei accidisse putaverunt. Sed ille, qui cor suum fixerat in cælis, & omnem, quæ sibi inferri potuisset confusionem penitus conculcaverat, ut ita dicam, pede humilitatis; non multum de judiciis curabat humanis. Tandem post undecim dies, in lætitia & exultatione, Fratrum Conventui restitutus est. Admirabilis autem cælestis gratiæ sapor, quem nocte supradicta cælitus hauserat, tam abundanter per omnes animæ ejus medullas se diffudit; ut postea fere per quadraginta dies, quoties ederet aut biberet, omnes cibi & potus sapores, oris ejus palato insipidi redderentur. Idipsum similiter aliis temporibus, multis ei vicibus contigisse, haud dubium est.

CAPUT II.
Arnulfi obedientia, oratio, devotio erga Deiparam.

Cap. IV.

[10] Quoniam ea quæ ad caritatem, humilitatem, & patientiam ejus pertinent, [Ad obedientiam promptus,] jam præmissa sunt; etiam de obedientia ejus aliquid breviter subnectendum est: quia, ut ait B. Gregorius, obedientia sola est, quæ virtutes ceteras menti inserit, insertasque custodit. Hanc vir justus, a primordiis suæ conversionis usque ad diem felicis in Christo dormitionis, tam viriliter tenuit, ut sine reprehensione inter Fratres suos viveret, & tam magistris quam coæqualibus suis obedientiam, ad omnia paratissimus, impenderet. Si quando autem contigisset, ut a cunctis forensibus negotiis exoccupatus, in conclavi contemplationis, orando sibi & Deo suo vacaret; & interea ipsum aliqua de causa aliquis Fratrum evocaret; acsi vocem Domini vocantis audiret, statim foras exsiliebat, &, ut ita dicam, [hilariter obsequitur interpellantibus,] Deum propter Deum dimittebat; malens interrumpere orationem, & implere præceptum obedientiæ, quam propriæ satisfacere voluntati. Vir enim obediens hilariter & fiducialiter orat; quia, sicut per B. Augustinum dicitur, melior est una oratio obedientis, quam decem millia contemnentis. Obedientia itaque est genitrix omnium virtutum: obedientia est inventrix regni cælorum; obedientia est cælum aperiens, & hominem de terra elevans: obedientia est cohabitatrix Angelorum; obedientia Sanctorum omnium cibus est. Ex hac Sancti ablactati sunt, & per hanc ad perfectionem pervenerunt. Obedientia igitur orationem beati viri direxit ad cælum, quæ numquam sine obedientia, pervenisset ad cælum; sicut & lapis in altum profectus, ad cælum non attingit.

[11] Et nunc quoniam de oratione mentio facta est, modum etiam orationis ejus paucis explicare dignum ducimus. [permittitur pro libitu vacare orationi,] Primo etiam conversionis suæ tempore, per aliquos annos, non tantum permittebatur quieti contemplationis & orationi vacare, quantum forte voluisset. Processu vero temporis, cum habitaret in grangia, quæ olim a silva quercea, Quercetum fuit vocata, ubi multis annis a habitavit; licentia magistrorum suorum, qui sanctis ejus studiis arridebant, permissum fuit ei, ut pene a cunctis forensibus curis liber habitaret secum, cum sabbato corporis delicatum habens sabbatum mentis, gustando & videndo quoniam suavis est Dominus. Omni itaque tempore, tam æstatis quam hiemis, a mane usque ad horam tertiam, orationi vacabat; tantam adeptus orandi gratiam, ut diutissime cælestibus intentus, invictum ab oratione spiritum non relaxaret. Repulerat enim a se ignaviam & acediam, quæ gratiam & assiduitatem orandi impediunt; memor Domini Salvatoris, qui nulli operi ita frequenter & jugiter instabat, sicut orationi; adeo ut sæpe pernoctaret in oratione; qui etiam instante passione factus in agonia, prolixius orabat. Sicut enim milites seculi hujus, sine armis exire ad bellum non consueverunt; sic miles noster ad pugnam spiritualem procedere sine oratione non consuevit.

[12] Degens in grangia, oratione roborabatur; euntem ad monasterium vel alibi, [cui addebat lacrymas pro peccatoribus] oratio comitabatur; revertentem inde, oratio iterum prosequebatur; & per orationem purissimam omnia ei utilia a Domino tribuebantur, & cuncta procul dubio noxia ab eo effugabantur. Nihil enim aliud erat ei dulce, nisi adhærere Deo, & ponere in Domino Deo spem suam. Et cum pro aliquibus, qui peccatorum pondere premebantur, vel gravi tentatione sive qualibet alia tribulatione angustiabantur, Dominum attentius oraret; non poterat se continere, quin totus in lacrymas solveretur. Aliquando etiam, cum in oratione constitutus, effunderet sicut aquam cor suum, ante conspectum Dimini Dei sui, & ardenti desiderio ad summa elevaretur; de thesauris summæ bonitatis, cum lætitia cordis, uberes reportabat lacrymas devotionis. Virtutem etenim orationum ejus, non solum vivis, [defunctisque,] sed etiam defunctis profuisse credimus; pro eo quod aliqui suorum Fratrum, Monachorum scilicet & Conversorum, qui jam ex hoc mundo migraverant, ad ipsum post mortem revertentes ei apparuerunt, & suffragiis orationum, lacrymarum, afflictionumque ejus corporalium, se apud misericordem Dominum audiuvari expetierunt.

[13] Cum igitur vir iste mirabilis quotidie Hora Tertia finem orationibus suis imponeret, [& sui diverberationem prolixam.] solotenus totum corpus suum demittere solitus erat; dehinc surgens, & profunde se Domino inclinans, hoc modo licentiam, ut ita dicam, recedendi ab ipso accipiebat. Quoties autem dies erat prandii, a Tertia usque ad Sextam, armata rosco manu dextera (sicut in præcedenti libello pœnitentiæ ejus descriptum est) usque ad copiosam sanguinis effusionem, verberibus atrocissimis cum corpore suo ludebat; & inter verbera quinquaginta vicibus orationem Dominicam, officium videlicet Missæ, quod tamen solvere per hebdomadam b non tenebatur, devotissime exsolvebat. Cum vero dies jejunii erat; a Tertia usque ad Nonam, & in Quadragesima usque ad Horam Vespertinam, officium prædictum sedulus adimplebat. Et nunc, quia non corporalem ejus afflictionem, quæ superius satis propalata est, sed modum orationis ejus describendum suscepimus, congruenter asserere possumus, quod omnis sancta ejus conversatio in oculis Domini, pro oratione reputata est.

Cap. V.

[14] Cum c in primis conversionis suæ annis cœpisset vir vitæ venerabilis cælestibus insistere meditationibus, & cor suum ad Deum dirigere; [B. V. Mariæ devotissimus,] cœpit etiam beatæ Virginis Matris devotus amator existere, piissimam attente venerari, & salutare frequenter omni laude dignissimam; ut quo plenius obtineret Matris gratiam, eo facilius per Matrem consequeretur Filii misericordiam. Studuit etiam, quotidie sedula meditatione revolvere septem gaudia, quibus Virgo beatissima cum adhuc in hoc mundo teneretur, specialiter gavisa est. Primo igitur gavisa est, quando Angelo eam salutante, cum dixisset, Fiat mihi secundum verbum tuum, de Spiritu sancto concepit filium Dei. Secundo gavisa est in verbis gratiæ, [contemplatur mysteria gaudiosa vitæ ejus,] quibus allocuta est eam Elisabeth, cum salutasset eam Virgo beatissima. Tertio gavisa est, quando peperit sine dolore Salvatorem seculorum, virgo ante partum, virgo in partu, & virgo post partum. Quarto gavisa est, cum videret tres Magos, ab Orientis finibus stella duce egressos, domum in qua cum Joseph morabatur intrantes, coram Jesu humiliter procidentes, & mysticas munerum species ei offerentes. Quinto gavisa est, cum eidem filio suo, in die oblationis ad templum, videret lætabundum occurrere Symeonem justum, amplecti inter ulnas desideratum, gratias agere & congratulari novo puero, quem pronuntiabat esse lumen ad illuminationem gentium; cum etiam audiret Annam viduam, confitentem Domino, & loquentem de illo omnibus qui expectabant redemptionem Israël. Sexto gavisa est, cum vidisset eumdem filium suum resurrexisse a mortuis, quem parum ante multis lacessitum injuriis, pendentem lacrymosa viderat in patibulo crucis. Septimo gavisa est, quando quadragesimo post resurrectionem die, elevatum in nubibus & cælorum alta, potentia cælesti penetrantem, felici oculorum intuitu, & ineffabili desiderio caritatis secuta est.

[15] Hæc supradicta septem gaudia vir Domini quotidie ad memoriam, [quod illa gratum habens, jubet etiam meditari sua gaudia in cælo,] ob venerationem gloriosæ Virginis, reducere solebat; & in eorum dulci recordatione plurimum delectabatur. Volens autem Virgo beatissima devotionem famuli sui sublimioribus ac felicioribus suis cumulare gaudiis; apparuit ei die quadam, in infirmitorio consistenti, dicens ei: Quid, Dilecte mi, quotidie tantum meditaris ea gaudia, quibus in hoc mundo sum feliciter jocundata? Recole etiam & ea, quibus nunc & semper incomparabiliter fruor in cælestibus. Docuitque eum, & dixit: Primo gaudeo pro eo, quod cum assumerer in cælum, supra quam speraveram vel cognoveram, imo supra quam dici vel æstimari potest, majorem mihi gloriam paratam inveni; ita quod solius gloriæ meæ plenitudo præcellat omnimodam gloriam Sanctorum omnium & Angelorum. Secundo gaudeo pro eo, quod, sicut dies a sole, sic tota cælestis Curia, a mea beatitudine abundantius illustrata, jucundatur. Tertio gaudeo, pro eo quod omnes ipsius curiæ cives, mihi obedientes, me tamquam matrem Regis sui venerantur. Quarto gaudeo, pro eo quod summæ Majestatis & mea, una est voluntas; & in omnibus quæcumque placuerint meæ voluntati, summa & individua Trinitas benignissimo ac paratissimo favore consentit. Quinto gaudeo, pro eo quod secundum voluntatis meæ arbitrium, mihi servientibus, in hoc seculo & in futuro retribuitur. Sexto gaudeo, pro eo quod super choros Angelorum exaltata, speciali quadam prærogativa, proxima sum sanctæ Trinitati, & jucundam omnium Sanctorum societatem obtineo. Septimo gaudeo, pro eo quod omnino secura sum, quia gloria mea numquam decrescet, numquam deficiet.

[16] Cum hæc famulo suo dignanter reserasset Virgo clementissima, [& deinceps cum eo familiarissime agit.] valefaciens ei, ab oculis ejus evanuit. Ille autem, sanctis dominæ & consolatricis suæ roboratus admonitionibus, deinceps ad serviendum ei devotior est effectus. Præterea sciendum est, quia frequenter fideli suo famulo Mater misericordiæ visibiliter apparuit, & se ei tanta benignitate familiarem exhibuit, ut quoties ille negotium aliquod haberet, toties illud piissima Virgo ad Filium suum deferret, donec tandem illi, expectanti, & ut ita dicam, ore cordis hianti, a filio suo gratiæ cælestis buccellum, pariter cum effectu petitionū ejus, reportaret.

ANNOTATA.

a Manrique ad an. 1224 cap. 1. n. 1. ex suo Ms. legit, quatuor annis; notat nihilominus alios legere octo, alios multis; ipse vero eligit minorem numerum; ut hæc quoque res sub Guilielmo Abbate acta sit, & quanto præstantior, tanto mori fuerit viri sancti propinquior.

b Utpote in grangia degens, ubi non aderat copia Sacerdotis, & unde Dominicis tantum & festis veniebatur ad monasterium, Missæ audiendæ causa; sub qua videtur moris fuisse inter Conversos, ut quinquagies recitarent Orationem Dominicam.

c Hinc incipit Vita apud Moscum.

CAPUT III.
Visio cælestis gloriæ Arnulfo oblata, indeque crebrior risus ac jubilus. Dæmonis technæ superatæ.

Cap. VI.

[17] Cum esset aliquando orans vir Dei, & vita præsens, variis plena calamitatibus, penitus cordi ejus in fastidium verteretur; [Ad cælestem gloriam aspiranti] cœpit omnium exteriorum oblivisci, cupiens ardenter choris cælestium interesse Sanctorum; & jam si fieri potuisset, facie ad faciem beata Conditoris sui visione perfrui. Interea gratia Domini plenius eum interius illustrante, repente anima ejus, in supernæ pulchritudinis admiratione suspensa, tanto amoris igne succensa, tam vehementi stupore concussa est; ut a statu suo funditus excuteretur, & in supermundanum quemdam mentis excessum elevaretur. Cumque tam copioso gratiæ cælestis rore perfunderetur, apparuit ei Dominus Jesus Christus; qui eum intuens vultu serenissimo, dixit ei; Quid petis a me, & quid vis ut faciam tibi, fili mi? Qui cognoscens, eum esse Dominum Salvatorem, respondit dicens: Domine mi, tu nosti. Et Dominus ad eum: Sufficitne tibi, inquit, quod propter te carnem dignanter indui, propter te sustinui opprobria, [illam Christus ostendit,] sputa, colaphos, flagella, spineam coronam, clavos; & ut majorem sustinerem confusionem, in patibulo crucis nudus pependi? in qua mortem superans, a morte superari me permisi, reputatus cum sceleratis, & morti innocenter adjudicatus? Sufficiuntne ista tibi? Qui respondit; Nequaquam, Domine mi. Cum autem hoc dixit, non ideo utique dixit, ut negaret passionem Domini sibi & universo mundo sufficere ad redemptionem; sed demonstrabat, se corde ardentissimo anhelare ad beatissimam sanctæ Trinitatis visionem, subinferens & dicens; Tu scis, Domine mi, quid desiderem.

[18] [Sanctorumque choros,] Tunc Dominus, luminosis gratiæ suæ radiis mirabiliter cor ejus illustrans; Respice, inquit, sursum, ut contempleris mirabilia quæ tibi ostensurus sum. Quo statim sursum oculos attollente, aperti sunt ei cæli; &, quantum hominibus adhuc in hac mortalitate consistentibus datur intueri, vidit omnes choros omnium Sanctorum, Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Confessorum, Virginum ac Monachorum, insuper & choros Angelorum; quorum omnium Ordines, claritate inæstimabili fulgentes, lucide & distincte intuebatur. Horum quidem omnium gloriam mirabatur: [& gloriosam Matrem,] sed nullam requiem spiritui suo in omnibus his poterat invenire. Dominus autem illorum dixit ei: Sufficiuntne tibi hæc omnia, fili mi? an adhuc ad sublimiora festinare desideras? Cumque ille responderet & diceret, nequaquam sibi sufficere; Dominus iterum dixit ei: Leva oculos tuos, & contemplare gloriosam Genitricem meam, quam tibi ostendam. Qui statim oculos superius dirigens, vidit speculum totius Curiæ cælestis, singularem Reginam, nomine & meritis venerandam Mariam, super choros Angelorum exaltatam; cujus decoris magnitudinem, cujus gloriæ plenitudinem nullius omnino cogitatus aut intellectus valet attingere. Cumque in consideratione gloriæ ipsius miro modo hærens & attonitus redderetur, non tamen omnimodam requiem spiritui suo in admirabili ejus gloria invenisse sibi videbatur.

[19] [ac denique SS. Trinitatem,] Rursum Dominus locutus est ei dicens: Sufficiuntne tibi omnia quæ vidisti? an adhuc multo sublimiora cupis intueri? Cumque ille, in omnibus quæ sibi ostensa fuerant, ea quæ desiderabat minime invenisse se diceret; Dominus, cognoscens sanctam ejus obstinationem, & vehemens cordis ejus desiderium, iterum dixit ei; Evola adhuc multo sublimius, fili mi, & secundum mensuram, qua dignanter tibi metior gratiam meam, mirabilem majestatis meæ celsitudinem, & ineffabiles gloriæ meæ delicias contemplare. Qui statim, ut sibi videbatur; inperscrutabili divini luminis abysso immersus, quantum a Magistro universorum edoctus est, vidit mirabiliter; mirabiliter, inquam, vidit, sicuti videre licuit, trinum in personis, & unum in substantia: vidit ineffabiles gloriæ ejus thesauros, in quibus conversari, quibus perfrui & satiari, quæ omnia in æternum contemplari & possidere, vita æterna est. Ibi stabilem consolationem, ibi veram requiem, ibi gaudium sempiternum invenit contemplator noster; & quod desideraverat, assecutus est; [Ab hac visione sibi redditus Arnulfus,] ut merito dicere posset: Dilectus meus mihi & ego illi. [Cant 1. 16. & 3. 4.] Et iterum: Inveni quem diligit anima mea, tenebo illum nec dimittam. Et quid mirum, si novus iste scholaris, vir equidem simplex, a gratia instructus, in schola summæ divinitatis didicit, quod mundi hujus sapientes per sapientiam suam invenire non potuerunt? Unde cum postea quidam Magister Theologus proponeret ei quæstiones aliquas de beata Trinitate; ille, qui erat unus ex simplicibus, cum quo sermocinata fuerat Dei Sapientia, libere & absolute, eodem Magistro testimonium perhibente, propositas quæstiones enodavit. Sed nunc jam ad ea quæ præmissa sunt redeamus.

[20] Cum igitur homo Dei tanta vidisset mirabilia, rursum Dominus gloriæ locutus est ei, [miro exultat gaudio,] dicens: Ecce, fili mi, vidisti gloriam meam, vidisti & gavisus es. Dico tibi; quia si omnes frondes omnium arborum, & universæ guttæ aquarum maris, homines essent, & ad regnum meum cum omnibus Sanctis meis qui mecum regnaturi sunt, deberent pertingere; dico tibi, quia tam tibi, quam omnibus sufficeret mirabilis gloriæ meæ copia, quam vidisti. Cum hæc dixisset Dominus Jesus, ab oculis famuli sui disparuit, & statim beata illa visio consummata est. A supernis igitur remeans studiosus amator vitæ cælestis, quasi de gravi somno evigilans, mentis gaudium de officinis gaudiorum secum reportavit: & ab illa die in posterum supernis Sanctorum conventibus & deliciis gloriæ Dei sui, dulci quadam mentis recordatione, sæpius se reddere consuevit. Quidam etenim æstimaverunt, ex præcedentium occasione revelationum, sumpsisse illum materiam jubilationis & risus, quam in consuetudinem duxerat; sed utrum fuerit an non, certum non habemus.

Cap. VII.

[21] Cum in quadam festivitate præcipua venisset ad monasterium homo Dei, contigit, eum hora vigiliarum stare seorsum extra chorum, [usque ad risum & tripudium] juxta conventum psallentium Monachorum. Et cum devotionem cordis, quam ibidem ex infusione gratiæ cælestis conceperat, occultare non posset, quin aliquo gestu corporis eam ostenderet; respiciens Frater quidam, Walterus nomine, qui ex adverso secus eum stabat, vidit eum leniter ridentem, caput agitantem, & etiam solo pede sæpius tripudiantem. Ex tunc autem (sicut ab ejusdem Walteri ore audivimus) cœpit risus jubilationis in ipso augeri, cum antea vel nullum vel modicum risus & tripudii signum in eo deprehendi potuisset. In primis igitur universi hæc audientes, mirentur, & considerent, quam mirabilis conversationis vir iste fuerit; qui cum dolore quem in afflictione corporali sustinuit, etiam gaudium cordis, quod per risum oris exterius apparebat, interius nutrire & conservare potuit. Et quid mirum, si de mirabili viro, per mirabilem Deum mirabilia faciente, nova quodammodo & miranda dicantur.

[22] Aliquoties, dum flagellis spinosis, ut superius dictum est, carnem suam verberando laceraret; magnum interius in corde concipiebat gaudium, cujus magnitudine tam validum exterius solvebatur in risum, ut flagellum de manu projiciens, cum spirituali quadam lascivia, plauderet manibus, pedibusque tripudiaret; ut merito ei illud adaptari posset, quod in Cantico amoris Sponsa dicit: Filiæ Jerusalem, nuntiate Dilecto, quia amore langueo. [Cant. 2. 5] [etiam coram aliis,] Quoties autem ex plenitudine gaudii interioris, exterius in risum solvebatur, toties facies ejus, apparens ignea tota, quodammodo ridere videbatur. Sæpius etiam, ex vehementia risus, in tantum concussus corporaliter fatigabatur, ut viscera ejus interius dissecari sibi viderentur. Et quando sermonibus intererat sermocinantium in Capitulo, si forte contigisset mentionem fieri de passione Domini, de peccatis, de rebus transitoriis, de tormentis inferni, vel de similibus; tunc cor ejus, quasi quodam pondere mœroris deprimebatur; ita ut interdum alta ab imo pectore traheret suspiria. Si vero de cantico amoris, de jubilatione cordis, de visione beatæ Trinitatis, de gloria Sanctorum, de Cherubin atque Seraphin, sive de similibus prædicator latius aliquid disseruisset; tunc anima illius, virtute verborum & dulcedine, sicut adipe & pinguedine replebatur; ita quod conceptum interius gaudium, per risum exteriorem promere compellebatur. Interdum etiam risus jubilorum ejus tam valide in ipso augmentabat, ut ab utroque Capitulo, Monachorum videlicet & Conversorum, foras exilire cogeretur: & ingressus ecclesiam, festivo inibi tam diu jubilo tripudiabat, donec vinum quo inebriatus fuerat, paulatim digereretur.

[23] [idque per septem annos] Sciendum est autem, quia ubicumque fuisset, sive cum Fratribus suis in grangia, sive foris inter religiosas personas; si contigisset eum audire aliquid, unde plurimum gaudere compelleretur, nec tunc etiam poterat se a risu vehementi sustinere. Interdum etiam, contra voluntatem suam tam mirabiliter ridens, risum suum moleste ferebat, maxime coram secularibus, qui ignorabant quid significaret tam vehemens risus ejus. Fuerunt aliqui, qui spiritum, quo ille regebatur, non habentes; risum ejus jubilatorium in malo interpretati sunt. Sed videant hujusmodi, utrum conscientiam suam in hac parte salvare potuerint, an non. Utinam qui ridentem deriserunt, & innocentem habuerunt contemptui, tantam habuerint abundantiam lacrymarum in pace cordis sui, quantam ille beatus habebat spiritualis risus copiam in horribili afflictione corporis sui. De jubilis igitur & de risu ejus, quibus (ut ajunt) per septem annos & amplius a Domino quodammodo pastus est, ea quæ præmissa sunt dixisse sufficiat; ut cetera quæ restant dicenda prosequamur.

Cap. VIII.

[24] Æstatis tempore, cum Fratres grangiæ, regulam imitantes Monachorum, post prandium pausarent in lectis suis, Dominicis diebus & festivitatibus Sanctorum; vir Domini quærebat sibi aliquod diversorium, ubi dum orationes suas secretius ad Dominum funderet, & inter delicias sancti amoris interius in spiritu suo suaviter obdormiret, dormire exterius corpore recusabat. Factum est autem, ut quidam Frater pro hac re reprehenderet eum coram Magistro Conversorum. Qui statim præcepit ei, ut aliis ea hora dormientibus, [Jussus subinde dormire diutius,] ipse quoque dormiret; ne si forte vigilaret, Fratres, qui compatiebantur corpori ejus, magnis fatigato cruciatibus, id moleste ferrent. Paruit ille precepto Magistri sui, sicut ad omnia paratus & obediens erat. Cum autem post prandium intrasset dormitorium, & calceamenta sibi extraheret, ut in lectulo suo se collocare deberet; subito adstitit ei dæmon, qui ridendo & irridendo eum, in hæc verba prorupit: Frater, eja quid est, quod agis? ubi est nunc sancta religio tua, & ubi sunt vigiliæ tuæ, quas hora ista observare consuevisti? Certe fervor tuus pro nihilo reputandus est, qui membra tua torpere sinens, perseverare negligis in opere quod cœpisti. Surge ergo velociter, & vigiliis atque orationibus intende, sicut jam pridem fecisti. Cumque vir beatus dæmonem sibi adstare conspiceret, verba ejus seductoria contemnens, qui eum contra præceptum magistri sui ad vigilandum provocabat; cum indignatione ait: Recede a me miser; recede a me: [dæmonem vigilias solitas suadentem spernit,] modo enim, velis nolis, dormiam, ut confundaris & somno meo torquearis. Et cum hæc dixisset, antiquus hostis in fugam versus est.

[25] Rursum die quadam, dum intra cellam suam vir Dei solus esset, & secundum consuetudinem suam flagello se attereret; dæmon, in forma quæ similis homunculo videbatur, ei apparens, ut de pœnitentialibus ejus disciplinis se contristari ac torqueri ostenderet, flagellum, quo ille se percutiebat, cum quodam impetu de manu ejus excussit. Vir autem Domini, dæmonem eum esse agnoscens, [alias eum eo luctatus,] statim signo Crucis se munivit; exsertisque brachiis eum arripiens, adjutus ab Angelo magni consilii, luctatus est cum angelo mali consilii, donec tandem eum in terram prostravit, pugnoque suo malignum percutere cœpit. Cumque ille insaniens, & quodammodo submurmurans, diceret; Heu! heu! Frater, tu lædis me; vir Dei constanter respondit: Quare, o pessime, a læsione tua abstinerem, si mihi te lædere concederetur? Ad quod verbum malignus hostis, non ferens ejus constantiam, multis cæsus alapis, vix tandem de manibus ejus, mœrens & confusus evasit.

[26] Rursum die quadam, cum vir beatus, regrediens de monasterio, [bene cæsum dimittit;] famulum cum curru præcedentem, in quo panes Fratribus grangiæ deferebantur, solus a longe sequeretur; ecce subito, in egressu silvæ cujusdam, tres mulieres de eadem silva egressæ, & ei ex adverso obviam venientes, viam per quam ei transitus erat præoccupaverunt. Cumque paululum ei appropinquarent; illo subsistente, una earum, silentibus ceteris, sic ei locuta est: Accede, Frater, accede huc, & elige de nobis tribus unam, quæ gratior oculis tuis videtur, & ad libitum tuum commiscere cum ea. His auditis, servus Domini agnovit per spiritum, [specie muliebri solicitantem,] tres esse dæmones, qui eum sub specie trium mulierum seducere tentabant. Et recurrens ad notum signaculi Crucis præsidium, spem suam in Domino posuit; nec trepidavit timore, ubi multi forte trepidassent, vel etiam suasioni diabolicæ consensissent: sed statim regrediens ad silvam, & gyrans ex adverso, reliquit eis viam, & famulum cum curru velociter subsecutus est. Mulierculæ autem illæ, quas exterius diabolica assimilaverat versutia, ad silvæ latebras resilientes, non comparuerunt.

[27] Altera vice, cum in monasterio vigiliæ agerentur, & prædictus vir Domini in choro cum ceteris Fratribus staret; [aliterve molestum Cruce fugat.] iterum dæmon, in specie pueruli, fuligine nigrioris, ei impudenter adstitit. Confestim antem ut vidit eum vir speculativus, cujus interiores oculi, gratiæ cælestis fulgore fuerant illustrati; perpendens quia dæmon esset, signavit sibi frontem, & exsufflavit in faciem ejus; sicque a facie sua eum fugere coëgit. Præterea cum aliis modis idem hostis eidem servo Dei quandoque infestus esset, fortissimus Athleta, non cedens ei, sed cædens eum baculo Dominicæ Crucis, in virtute orationis semper fugabat a se versipellem, pro nihilo reputans tendiculas insidiarum ejus.

CAPUT IV.
Spiritu prophetico dotatus Arnulfus, varias gratias consulentibus se impetrat.

Cap IX.

[28] Monachus quidam Ordinis Cisterciensis, religionis amator & omnium bonorum amans ac fidelis, [Pio Fratri prædicit diem,] quondam in Monasterio Villariensi hospes habitavit. Hic accidente casu in gravem incidit infirmitatem, quæ ruptura vocatur, & tali incommoditate plurimum arctabatur; propter quod diebus multis ipsum in infirmitorio detineri vidimus. Et cum ignoraret, [quo sit curandus ab hernia,] qualem huic infirmitati curationem adhibere posset; tandem orationes Fratris Arnulfi expetiit, apud quem magnam in Christo obtinuerat familiaritatem. Tunc ille, qui proximorum suorum necessitatibus ex animo occurrebat, pro dilecto sibi Monacho Dominum attentius oravit, & exauditus est: nam diem & horam, qua curari deberet, insinuavit illi, & ita secundum verbum viri Dei curatus est.

[29] [& optatum Dei favorem obtenturus,] Postmodum autem ille idem Monachus, semel rogavit eum, quatenus sibi mitteret Deum; sicut consuetudinis est quibusdam dicere, cum orationes aliorum expetunt, dicentes: Mitte mihi Deum. Vir autem Dei, sicut liberalis & benevolus erat omnibus, interrogavit eum, qua die vellet in hac re sibi suffragari. Tunc ille, In festivitate, inquit, B. Luciæ Virginis. Qui statim, quod ab eo petebat fieri, facere se promisit. Postmodum autem cum in festivitate supradictæ Virginis idem Monachus equitaret cum altero Monacho, visitante eum [quondam ejus abbate,] interius gratia Dei, ruptæ sunt cataractæ capitis ejus, & ab oculis ejus tanta lacrymarum inundatio erupit, quod impetum earum, etsi voluisset, retinere non potuisset. Cum autem retrocederet, & dulcem pittantiam, quam Dominus ei miserat, cum quadam aviditate spirituali gustaret; Monachus qui præcedebat, vocabat eum nomine suo, monens eum, ut quantocyus properaret. Ille vero, surda, ut dici solet, aure, vocem loquentis audiebat. Sed cum post horam, fluminis illius impetus, qui animam ejus lætificaverat, pertransisset, subsecutus est præcedentem. A quo interrogatus, quare moram fecisset; ille rem, ut erat, manifestans; Frater, inquit, Arnulfus promisit mihi, quod in hac die gratiam Domini essem habiturus: quod & factum est a. [Simili modo quibusdam Monialibus Roberti-montis gratiam Domini prædixit affuturam: & quemadmodum prædixerat, ita accidisse certa relatione cognovimus.]

Cap. X.

[30] Quo modo, consilio ejusdem beati viri, quoddam monasterium Sanctimonialium fuerit constructum, paucis explicandum est. [Pro Comitissa Campaniæ, valde afflicta,] Cum præpotens & nobilis Dominus, Eraldus de Rammery, venerabilem Comitissam Campaniæ, [Blancam b nomine,] per guerram [violenter] opprimeret, adeo ut castellis obsessis, terram ipsius rapinis & incendiis devastaret; prætendebat enim Comitatum totius Campaniæ jure hereditario sibi competere, [ex parte filiæ Henrici Campaniensis, Regis Jerusalem, quam in transmarinis partibus duxerat in uxorem]. Unde ipsi Nobiles Campaniæ, tum propter ipsius Militis consanguinitatem, tum propter uxoris ejus affinitatem, quidam occulte, quidam aperte, Comitissam deserentes, sibi adhærebant. Super his igitur mente nimis anxia Matrona, nobilis genere, [sed nobilior longe, honesta morum conversatione, ferme omni humano tam auxilio destituta quam consilio;] illius suffragium [toto corde] cœpit implorare, [rogatus orare,] qui suis [in tribulatione positis] novit subvenire; [seque insuper sanctis bonorum orationibus studuit commendare.] Et accersiri faciens Monachum quemdam de Ripatorio c, [familiarem sibi,] Gerardum nomine, interrogavit eum dicens; Nosti, dilecte mi, aliquem virum sanctum, qui orationibus suis [in tribulatione mea] mihi succurrere valeat? Scio, Domina mea, ait ille, in monasterio Villariensi, [quod est in Brabantia], Fratrem laicum [venerabilis conversationis], Arnulfum nomine; qui potens est, ut credo, vobis in hac necessitate suis ad Dominum precibus suffragari. Quibus auditis illa, plurimum gavisa, pro suo negotio direxit Fr. Gerardum ad virum Dei, [petita & accepta licentia ab Abbate Ripatorii.]

[31] Cum autem ille venisset ad dilectum suum Arnulfum, [prædicit relevandam,] salutavit eum ex parte Comitissæ [Campaniensis]: deinde negotium, [pro quo illuc advenerat], ei intimavit: dixitque ei: Me oportet, care Frater, proficisci Leodium: vos autem orationi insistite; ut cum ad vos reversus fuero, audiam a vobis, quid Dominæ Comitissæ super hoc renuntiare debeam. Profectus est igitur ille: vir autem Domini, pro injuncto negotio, totum orationi se dedit: & dum instantius oraret, mirabilem vidit visionem; gallinam scilicet candidam, cum pullis ejusdem coloris, qui eam tamquam matrem sequebantur, [& sub alis ejus fovebantur.] Quo viso, cum ignoraret, quid hoc esset; petiit a Domino, significationem visionis hujus sibi revelari. Et continuo [cælitus] revelatum est ei, Comitissam cœnobium Sanctimonialium construere debere: [quia intellexit, per gallinam cum pullis, significari Abbatissam cum Monialibus suis.] Post dies aliquot reversus est Fr. Gerardus ad virum Dei, [fundato Parthenone Ord. Cisterc.] ut de negotio sibi commisso responsum ab eo acciperet. Vir autem Domini, [secundum quod ei revelatum fuerat, posuit verbum in ore ejus, dicens:] Revertimini, dilecte mi, [in pace] ad Dominam Comitissam, quæ misit vos; [& resalutantes eam ex nomine meo,] suggerite ei ex parte mea, quod si monasterium Sanctimonialium Ordinis Cisterciensis fundare voluerit, statim [ut voluntatem corde conceperit,] omnis querela, quæ inter ipsam & calumniatorem ejus versatur, interveniente concordia sopietur.

[32] Quæ cum audisset Monachus, lætus effectus est; [itaque conditur Argenteacella.] & valefaciens [carissimo suo] Arnulfo, regressus est ad [venerabilem] Comitissam; eique omnia, quæ a viro Dei audierat recitavit. Quibus auditis illa gavisa est gaudio magno: & [quæ numquam voluntatem construendi monasterii habuerat, acsi divinitus consilium hujusmodi accepisset,] statim eadem die cœpit tractare, qualiter & ubi novum posset fundare monasterium. Et ut impleretur sermo, quem dixerat vir Dei, non longe post contumacia viri potentis, qua adversus Comitissam tumebat, ad [pacem &] concordiam revocata est. [Tandem itaque monasterio constructo, cum officinis suis, nomen impositum est ei, d Argentea-cella, & nobilis Matrona, aggregato illic, tam de Episcopio Leodiensi quam de aliis locis, Virginum conventu, quæ regulariter secundum Ordinem Cisterciensem instituerentur; locum ipsum, ubi usque hodie floret & fervet Religio, reditibus & possessionibus quibus abundabat, copiose ditando ampliavit.]

Cap. XI.

[33] Fuit quædam Reclusa, non longe a monasterio Villariensi degens, valde religiosa, [Divinitus intelligit,] [& ideo plerisque gratiosa & amabilis,] quæ viro Dei Arnulfo plurimum in Christo dilecta, ipsum appellabat Patrem suum [carissimum.] Hæc quemdam bonæ indolis Clericum [scholarem, frequenter] ad se venientem, & ante reclusorii sui fenestram residentem, verbis salutaribus sæpius studuit admonere, ut, a peccatis [& vitiis] se custodiens, contubernia secularium declinaret, & Domino Deo [in sinceritate vitæ] deservire studeret. Ille, [sicut erat adolescens affectu benevolus,] visitante interius eum gratia, cœpit Reclusæ monitis præbere consensum, ita ut quotidie recurrens ad eam, ab ore ejus verba sanctæ consolationis audiret. Reclusa autem videns, quia novus suus in Christo filius, [Reclusam, quæ devotum sibi Clericum,] [dies suos quodammodo perdens,] studere cum sodalibus suis negligebat; monuit eum, ut deinceps rarius ad eam veniens, frequentius solito ad scholas recurreret. Ille vero, tenere diligens eam in Christo, verbis ejus consentire noluit; sed sæpissime ad eam recurrens, dum in schola ipsius, viam vitæ didicit, profecto perdere tempus non existimavit. Quod videns Reclusa [indignatione magna] irata est contra eum, & indiscrete votum vovit Domino, quod per mensem ei non loqueretur. Quod agnoscens Clericus, consternatus est animo valde, ita quod pene lapsus est in desperationem, ut renuntiaret bonæ doctrinæ, quam a magistra [& matre sua] acceperat; sed ne similis efficeretur cani, qui revertitur ad vomitum suum, vim sibi faciens, [& frenum (ut dici solet) dentibus arripiens, [recusabat instruere,] perstitit in via vitæ quam ingressus fuerat,] conquestusque est gubernatori omnium Domino, de magistra & matre sua, quod eum, quodammodo quasi desperatum, sine consolatione reliquisset: &, ne daret illi occasionem transgrediendi votum suum, per mensem integrum ante reclusorium ejus venit, & loqui ei non præsumpsit.

[34] Interim autem Reclusa corripitur febri [validissima, ita ut sonitus dentium ejus, [correptam febri.] ad se invicem collidentium, procul audiretur.] Universa etiam, quæ inter ipsam & Clericum acciderant, per spiritum revelata sunt viro Dei Arnulfo: qui non multo post veniens ad eam [invenit eam febre laborantem: eaque salutata, tamquam ignarus febris ejus,] dixit ei: Quomodo vales, carissima? Quæ respondit: Febre coarctor nimis. Merito, ait ille, febri coarctaris, eo quod Clericum illum, [quem in Christo genueras, & nuper genitum in cunis infantiæ suæ, quasi lacte consolationis nutrire debueras,] quasi alienum insipienter a te repulisti. Scito igitur, quia Deus noster justus [& misericors,] pro hac offensa [flagello nimis duro te punire, hoc est] gratiam suam tibi subtrahere proposuerat: [jubetque opus pium resumere.] quod ego cælitus agnoscens, æquo animo detrimentum animæ tuæ sustinere non potui; oravique Dominum Deum meum, ut tibi propitius esset, & [nequaquam spirituali, sed potius corporali flagello] offensam istam in te expurgaret: fecitque Deus meus quod postulavi ab eo, & misit tibi hanc febrim validam, [qua forte validior esse non potest.] Deinde etiam, cum ægre ferrem cælesti te carere alimonia, [rursum] converti me ad exorandum pro te omnium bonorum Lagitorem, ut oculo clementiæ suæ te respiciens, nequaquam te [in hac infirmitate] jejunam demitteret; sed tantam gratiæ suæ affluentiam tibi desuper mittere dignaretur, quantam umquam [in omni vita tua] habuisti. Quapropter, [in nomine Domini,] dicito mihi, utrum se res ita habeat, an non. [Quibus auditis, ancilla Christi obstupuit in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore illius; dixitque, universa ita sibi accidisse, quemadmodum vir beatus erat profatus. Ille igitur confortans dilectam suam in Christo & valefaciens ei, ad grangiam reversus est. A Domino per servum suum factum est istud, & est mirabile in oculis nostris.]

Cap. XII.

[35] Quidam Sacerdos religiosus, vocabulo Gerardus, quondam Nivellæ habitavit ad S. Sixtum, [Rogatus orare pro infirma,] [ibidem in ecclesia Capellani functus officio;] morabaturque cum eo mater ejus, Cæcilia nomine; quæ post aliquantum temporis infirmitate correpta, lecto decubuit. Filius autem ejus Gerardus, filiali affectu matris infirmitati compatiens, abiit ad virum Dei Arnulfum, [cui plurimum familiaris erat,] ut matrem ægrotantem ejus orationibus commendaret. Et cum pervenisset ad eum, [inter multas quas ad invicem habuerunt confabulationes,] Sacerdos dixit ei: Obsecro vos, Frater in Christo carissime, ut pro matre mea, [quæ infirmitate laborat,] Deum attentius exoretis. Et addidit: Etiam postulo a vobis, ut prænuntietis mihi diem, qua mater mea moritura est. Ad hæc ille jocose respondit: [Quid necesse est, [asserit morituram certo tempore:] ut a me talia requiratis? Quid ad me de talibus? Res otiosa est, quam postulatis. Tunc Sacerdos; Nequaquam, inquit: sed, si inveni gratiam in oculis vestris, exaudite in hoc precem meam: id enim extorquere volo a vobis.] Tunc vir misericors, ne dilectum suum contristaret, pro matre illius Dominum exoravit; reversusque ab oratione, dixit ei, quod mater ejus, infra viginti dies post Natale Domini, moreretur; erat autem circa festum S. Remigii, quando hæc futura prædixit.

[36] Tunc Sacerdos, [valefaciens illi,] ad matrem suam regressus est; [hoc qualiter exploserit quidam,] & in infirmitate sua sollicite ei, [& quantum valuit] ministravit: die autem decima septima [post Natale Domini,] cum mulier, [morbo ingravescente, plus solito] debilitari cœpisset; filius ejus Gerardus [piæ memoriæ] Magistrum Guidonem e Nivellensem, aliosque novem Sacerdotes advocavit, ut omnes inunctioni matris ejus interessent. [Inuncta est igitur mulier, Sacerdotibus illis adstantibus & orantibus pro ea.] Verum antequam inungeretur, unus de Sacerdotibus qui advenerant, evocavit Gerardum seorsim: multumque Fratri Arnulfo detrahens; Domine, inquit, Gerarde, ut quid verbositati Fr. Arnulfi tam facile creditis, [qui matrem vestram infra hos viginti dies prædixit morituram?] Quod Gerardus audiens, ægre tulit; & objurgans eum, dixit, Fr. Arnulfum virum esse virtutis [acceptum Deo in operibus suis.] His auditis, cum necdum ille a detractione quiesceret, [prætendens manu cappam qua induebatur;] Ecce, inquit, permittam cappam istam igne comburi, si, secundum Fr. Arnulfi verbum, [innotuisse sibi indicat,] matrem vestram mori contigerit. Fallitur ille, quoniam die sequenti, qui erat decimus octavus ante vigesimum, mulier defuncta est, & decimo nono die sepulta. Gerardus autem reversus ad virum Dei Arnulfum, matrem suam defunctam esse renuntiavit, [& ad suffragandum animæ ejus, precibus eum flexit.] Cui statim vir Dei respondit: Sicut vobis de matre vestra prædixi, ita evenit; sed tamen Sacerdotis cappa necdum combusta est; [adhuc enim eam habet.]

[37] Quo audito Gerardus obstupuit, & valefaciens dilecto suo Arnulfo, reversus est Nivellam; retulitque Sacerdoti supradicto improperium Fr. Arnulfi, qui de cappa ejus, necdum combusta, eum reprehendebat. Quibus ille auditis, [& blasphemum convertit.] [quia bis inveniebat se fuisse mentitum,] vehementer erubuit, & deinceps viro Dei detrahere non præsumpsit: & tactus dolore cordis intrinsecus, [quod tanto viro detraxisset;] Domine Gerarde, inquit, eamus ad hominem Dei: desidero enim loqui ei, ipsumque videre. Quo annuente profecti sunt ambo pariter; veneruntque ad grangiam, ubi ille morabatur, [quam superius Quercetum vocari diximus;] & ad libitum suum ei locuti sunt. Loquente autem viro Dei in auribus amborum, de his quæ [vel ad Deum vel] ad salutem animarum pertinent, prædictus Sacerdos [qui gelido forte illuc accesserat corde,] usque ad lacrymas fere compunctus est: cumque assumpsisset Fr. Arnulfum seorsim, [solus cum solo loquens,] & verbis ejus consolatoriis in Christo multum roboratus est, & postulata ab eo venia, pro detractione [injuriosa,] quam in eum lingua maledica jaculatus fuerat, gratiam Domini se in eo invenisse protestatus est; [sicque gaudens, cum socio suo Gerardo, ad propria remeavit.]

ANNOTATA D. P.

a Ex Ms. Aureæ-Vallis multa hoc capita supplevit Rosweidus, quæ hic & deinceps, uti jam antea etiam factum, uncis [] inclusa videbis.

b Blancam hanc Sammarthani, ubi de fundatione monasterii Argensola, faciunt neptem S. Ludovici Regis: quod verum esse nequit. Utpote quæ longe senior Ludovico, jam annos tredecim vidua fuerat, quando ille venit in mundum, fratrum suorum secundo genitus, fratreque primogenito, ante pubertatem defuncto, successor in regno. Fuit igitur Blanca filia Sancii Sapientis, & soror Sancii Fortis, Regum Navarræ, in matrimonium data Theobaldo, post mortem fratris sui Henrici Regis Hierosolymorum, Comiti Campaniæ; ex quo, anno 1201 defuncto, postumum habuit filium; qui paterni nominis & Comitatus heres, anno 1234, ex parte matris, avunculo suo Sancio in regnum Navarræ successit.

c Ripatorium, infra num. 55, dicitur in Burgundia situm Sammarthanis, in agro diœcesis Tricassinæ, Abbatia lineæ Clarevallensis, anno 1140 fundata.

d Argentea-cella, Sammarthanis Argensol, quasi Argenteum solium: cujus prima Abbatissa Agnes Leodiensis, quarto sui regiminis anno, Christi 1226 defuncta, ex Arnulfi nostri verosimiliier suggestione electa: de qua Cantipratanus lib. 2 cap. 46 ait, quod nullius Grammatices legibus exculta, libros Theologiæ ipsiusque Augustini de Trinitate, singulari intelligentia exposuit: sub qua dicitur numerus Religiosarum accrevisse ad 90, præter Conversas 10 & Clericos 20, subjectos Abbatissæ, quorum 12 fuerint Sacerdotes.

e Guido de Nivella, Pater spiritualis B. Mariæ Oigniacensis, in ejus Vita 23 Junii num. 55.

CAPUT V.
Cordium arcana cognoscit Arnulfus, & gratias aliis concessas novit, aut concedendas prædicit.

Cap. XIII

[38] Fuit quidam Sacerdos [secularis, qui] moribus satis honestis vitam quidem bonorum exterius æmulari videbatur; [Presbytero hypocritæ narrat occulta ejus peccata,] sed per omnia gloriam [vel gloriolam] hominum affectans, & carnalis illecebræ cœno se immergens, in oculis Dei, [universa intuentis,] hypocrita reputabatur. Huic a muliere quadam religiosa suasum est, ut ad Fr. Arnulfum pergeret, ejusque familiaritatem, [qui a religione celebris habebatur, & orationes pariter] sibi acquireret. Fecit ille quod mulier dixerat, vadens ad hominem Dei; & benigne [ab eo, qui benignus erat omnibus,] susceptus est. Cum igitur, causa videndi eum, [& etiam propter orationes ejus] se diceret advenisse; vir Dei respondit: [Numquid vobis vel mea vel aliena prodesse potest oratio, cum in eo statu, in quo nunc estis, vivere non vereamini. Ad quod verbum ille modicum mente turbatus; Quid est, inquit ille, unde status vitæ meæ reprehensibilis judicatur? Ad hæc vir Dei respondit: [Ut quid simulatoriæ vitæ vestræ mores, in quibus hactenus multos fefellistis, quæritis palliare?] Mihi nihil de misera conversatione vestra occultare potestis. Tunc vir beatus ad nutum & voluntatem dicti Sacerdotis, detestabilia ejus opera, [& quæ dici nefas est ab eodem perpetrata, totum nihilominus conscientiæ ejus statum in malignis & impuris cogitationibus] expresse ipso audiente explanavit; & ad comprobandam eorum, quæ dixerat, veritatem, dedit ei signum, dicens; Quando Magistrum Joannem de Nivella, vel alium aliquem religiosum & probum in Christo virum habere potestis, ut miseram vestram vitam eis confitendo publicetis; hæc omnia quæ vobis sigillatim exposui, reticetis, ne per horum publicationem apud eos opinio famæ vestræ denigretur, [& auribus eorum aliqua levia, vestrum palliando morem, insusurratis.]

[39] Quibus auditis Sacerdos, cum, accusante eum conscientia sua, subterfugium aliquod in facie viri Dei non inveniret; [& persuadet alio migrare.] tactus dolore cordis intrinsecus, & exterius in facie rubore perfusus, vera esse omnia, quæ servus Christi protulerat, certissime asseruit. Vir autem Domini, confortans eum in Domino, suggessit ei, ut deinceps excessus suos omnimoda corrigeret cautela, & villæ in qua habitabat, corporali se subduceret præsentia. Ille igitur, valefaciens viro Dei, confusus abiit; & ab eo loco, ubi habitare solebat, ad alium locum transmigrans, ad prædictum Christi famulum deinceps reverti erubuit. [Erubescant simulatores & luxuriosi Sacerdotes, qui sub vestimento ovium sunt lupi rapaces, qui inquinati luxuriæ spurcitia, juxta filium Virginis ponunt idolum Veneris; qui, dum in Missæ celebratione sacra verba ore immundo proferunt, in faciem Salvatoris spuunt; & cum in os immundum sanctissimam carnem ponunt, eum quasi ad lutum platearum projiciunt. Miseri plane & miserabiles, qui pepigerunt fœdus cum morte, & cum inferno fecerunt pactum. Resipiscant ergo qui ejusmodi sunt, & revertantur ad Salvatorem suum Dominum Jesum, dissimulantem peccata eorum propter pœnitentiam. Recurrant, dum licet, ad misericordem, ut in tempore opportuno consequantur ejus misericordiam.]

Cap. XIV.

[40] Fuit Novitius quidam in monasterio Villariensi, qui infra annum probationis in camino tribulationis positus, dicere poterat cum Psalmista, [Novitium gemina infirmitate afflictum liberat:] Tribulationem & dolorem inveni: duabus siquidem [& importabilibus] infirmitatibus plurimum affligebatur, quarum altera erat dolor capitis, fere continuus, & tam validus ut silentii vix posset tenere censuram, [& usque ad horam vescendi decorum sustinere;] altera vero infirmitas turpis & inhonesta, cujus qualitatem [honestatis causa] non publicandam [sed palliandam] judicavimus. [Ps. 114. 3] Cumque ille sub dolore gemino, concideretur, ut ita dicam, vulnere super vulnus, & de recuperanda salute desperaret, [quia nullum inveniebat remedium, quod infirmitatibus suis adhiberet;] tandem accepta licentia, famulo Christi suam secretius incommoditatem intimavit. Cujus angustiis [vir multæ pietatis] medullitus compatiens, [& orans pro eo,] responsum hujusmodi dedit ei, dicens; Vade in pace, & confortare in Domino: duplici enim infirmitate, qua te hactenus obsessum conquestus es, [ab hac die in reliquum,] scias te nequaquam angustiari. Convaluit igitur [prædictus Novitius] ab infirmitatibus suis, & gratias referens omnipotenti Deo & famulo ejus, [& repentinam & inopinatam reportans sospitatem;] anniversarium suæ professionis diem cum gaudio expectavit.

[41] [item Monachum a gravi tentatione,] Simili modo, cum Monachus quidam [ejusdem monasterii] gravissima tentatione, urgeretur, accessit ad hominem Dei, tentationem qua molestabatur, ei ostensurus, & orationis ejus opem petiturus; & recepit ab eo responsum, se in proximo penitus liberandum. Eodem ergo die, orante beato viro, [& tamquam altero Moyse levante manum in altum,] fugatus est ille spiritualis Amelech, qui nostrum Israëlem impugnabat, ita ut pax illi stabilis redderetur, nec ultra hostili, [quam usque ad diem illum perpessus fuerat,] tentatione fatigaretur. Alter Monachus ejusdem monasterii, volens super defectu cordis sui & paupertate animæ suæ consulere virum Dei, venit ad eum, duritiam cordis, maxime diebus Dominicis, se sentire conquerens. Cui vir Dei respondit: Quare, Frater, cor durum diebus Dominicis te habere causaris, [& alterius occultam gratiam novit.] cum ternis in hebdomada diebus [mellito] cælestis gratiæ edulio quantulumcumque pascaris? Quod cum ille negaret, vir Dei subintulit, dicens; Ne abscondas te mihi; quoniam, sicut dixi, ita est. Tunc ille, [cogitans & recogitans, utrum ita esset; qui forte gratiam Domini, præ humilitate cordis sui, ternis per hebdomadem diebus in se non adverterat; plane] vera esse, quæ ab ore servi Dei audierat, animadvertit.

[42] [In vigilia Assumptionis B. M.] Contigit in eodem monasterio quoddam [relatione dignum,] quod, ad ædificationem audientium, in medium proferemus. In Assumptione beatissimæ Virginis Mariæ, cum in principio vigiliarum [jubilatorium illud carmen, scilicet] Invitatorium, Ave Maria, & Psalmus Venite exultemus, solenniter a Monachis cantaretur; Monachus quidam, cum ceteris cantantibus & ipse cantans, cœpit cordis sui affectum, [secundum quod a gratia trahebatur,] sursum dirigere; & ante gloriosum Domini Salvatoris & benedictæ Matris suæ conspectum, se tamquam [præsentialiter vel] corporaliter præsentaret. Et cum sic interius in anima sua cælitus confortaretur, [videt Monachum devote psallentem,] de misericordia Domini confidens, se in cælestibus a Domino, non pro meritis suis, sed secundum ineffabilem bonitatem ipsius, speravit esse coronandum. Quotiescumque autem Invitatorium repetebatur, toties, [eo cum gaudio cantante, & in sublimibus Regi ac Reginæ humiliter assistente,] sancta mentis ejus devotio [renovata] augmentabatur. Interea vir Domini Arnulfus, qui erat in ecclesia, vidit Dominum Salvatorem & venerabilem ejus Genitricem, juxta Monachum illum stantes: qui eum [zona quadam pulcherrima circumcingentes, dextra lævaque assumptum, cantantem atque ridentem,] in sublime extulerunt a terra. Cumque vir beatus orando prosequeretur intueri sic abeuntem, & diceret; Frater mi, Frater mi, adhuc certo videbo te; ille, [beatis Regis & Reginæ manibus] sursum evectus ad sidera, ab ipso ultra videri non potuit.

[43] Monachus autem eodem die Assumptionis, [accepta licentia, [a Christo & Deipara in cælum ferri;]] locutus est viro Dei; cum tamen ignoraret, ipsum de se [nocte præterita] visionem vidisse. Cumque ad invicem sermocinarentur; vir Dei, [sicut aliquoties consueverat,] solutus est in risum, ita ut Monachus miraretur, cur [quasi sine causa] rideret. Tunc vir beatus dixit ei, quia nocte præterita, cum Vigiliæ agerentur, vidisset unum de Monachis, a Virgine matre & a Filio ejus in choro visitatum, eorumque sanctis manibus quasi ad cælestia delatum. Quibus ille auditis, cum Monachi nomen, & horam [qua hoc modo sursum delatus est,] sibi propalari expeteret; vir Domini petentem statim exaudire noluit: ad extremum tamen, petentis improbitati satisfaciens, Monachum eumdem ipsum fuisse, atque infra cantum Invitatorii id ei contigisse, declaravit. Monachus autem, [qui præsumere nullatenus potuisset, quod ei tale quid contingere deberet, de ejusmodi beneficio sibi cælitus collato non se extulit, sed in] spiritu suo coram oculis Domini humiliavit. [Hæc itque visio, quam contemplator noster spiritualiter vidit acsi corporaliter accidisset, ei corporaliter manifestata fuit.]

[44] [Nos a igitur, qui sanctum Domini servitium professi sumus, [quod Auctor vertit] exemplo Monachi hujus, cum stamus ad psallendum, psallendo intelligere studeamus quæ proferimus, ut humano more, non quasi avium voce cantemus. Nam & merulæ, & psittaci, & corvi, & hujusmodi volucres sæpe ab hominibus docentur sonare quod nesciunt: scienter autem cantare, naturæ hominis divina voluntate concessum est: quod & Psalmista commendat, dicens; Psallam & intelligam. [Ps. 100. 1] Quomodo placituram Deo psalmodiam putamus, in qua vox quidem, orantis prætendit speciem, mens autem sine fructu est? Etenim qui psallendi nobis formam tradiderunt, [ad instructionem psallentium.] hoc commonuerunt, ut serviamus Domino in timore, ut psallamus sapienter; & sic stemus ad psallendum, ut mens nostra concordet voci nostræ. Servemus igitur omni custodia cor nostrum, laudibus insistendo divinis; ne cum corpore sumus in choro, mente foris vagemur: quia, secundum Philosophum, nusquam est qui ubique est. Primum itaque argumentum compositæ mentis est, posse considere & fixum morari: nam ægri animi est, ista jactatio, discurrere & locorum varietatibus inquietari. Proinde, corpore degentes in terra, mente cum Domino in cælis habitemus; ut ubi thesaurus noster est, ibi sit & cor nostrum.]

Cap. XVI.

[45] Quædam mulier religiosa, b [Magistra Hospitalis, quod est secus majorem ecclesiam B. Mariæ Parisiis, Theophania nomine, [A Religiosa Parisiensi,]] audita fama mirabilis conversationis viri Dei, desideravit videre [faciem ipsius,] & optatum ipsius adipisci colloquium: sed tamen, obstante longo terrarum intervallo, frustrata est in hac parte, cordis sui desiderio. Et quia ore ad os, [oculo ad oculum videre virum sanctum, simulque] ei loqui non potuit; accersivit quemdam Clericum, [natione] Brabantinum, illic studentem, quem [vicarium suæ conscientiæ] transmisit ad supradictum Christi famulum, gratiose salutans eum ore ipsius, & mandans ei quatenus copiosum gratiæ cælestis munus sibi a Domino impertiri flagitaret. Quæ cum ab ore nuntii audisset vir magnificus, [per internuntium salutatus,] gratum habens quod ei devota & fidelis matrona mandaverat, [illo suo gratioso, quo ad omnes uti consueverat, alacritatis modo, præ gaudio risisse, &] responsum hujusmodi nuntio reddidisse perhibetur: Regredere, amice mi, ad religiosam Dominam, quæ misit te ad me; & primitus ei a corde & ab ore meo reporta salutis æternæ plenitudinem; deinde subinferens, annuntia ei ex me, quia die illa; [die, inquam, illa] quam ei designo, tantam cælitus a Domino consequetur gratiæ affluentiam, quantam in omni vita sua non habitura est. [Tunc vir Domini designavit illi diem, in qua id fieri deberet; [eidem renuntiat]] & adjecit dicens; Nisi obstaculo negligentiæ suæ obstructus fuerit aquæductus, per quem rivulus gratiæ debet influere in cor ejus, nullo modo poterit frustari mensura gratiæ, qua usque ad supereffluentem cumulum replendum cor ejus prænuntiavi.

[46] His auditis Clericus reversus est Parisius; & ex ore viri Dei salutans mulierem devotam, [qua die divinitus consolanda sit:] ei omnia quæ ab ore illius audierat per ordinem recitavit. Lætata est illa in his quæ dicta sunt ei, & promissam sibi ad cumulum gratiæ supernæ benedictionem, cum ingenti desiderio & absque hæsitatione, præstolata est. [Post paululum igitur illuxit dies ille festivus, dies lætitiæ cordis ejus.] Et factum est, orante ea die illo, subito & inopinate irruit in eam Spiritus Domini, [Spiritus vehemens & fortis,] cujus potenti virtute concussa sunt omnia viscera ejus; & sicut fluit cera a facie ignis, sic tota liquefacta est anima illius, & transfusa in amplexus Dilecti sui; ita ut cum interius mellifluo divinæ dulcedinis sapore pasceretur, se quodammodo quasi in quemdam paradisum deliciarum translatam fuisse miraretur. Cum autem, [post ebrietatis suæ alienationem,] ad se reversa fuisset; cœpit [lætabunda & laudans, velut altera Regina Saba, in laudem nostri Salomonis] erumpere, dicens; Verus est sermo, [quo facto pergit viro Dei devotius afficit] quem audivi [in terra ista super virtutibus viri sancti, & non credebam narrantibus mihi; donec ego experta vim meritorum ejus, oculata fide jam vidi & probavi, quod media pars admirabilis vitæ virtutumque ipsius mihi nuntiata non fuerit. Major est enim ejus sancta religio, quam rumor quem audivi.] Tandem igitur ancilla Christi, tam per Clericum illum [quem prædiximus,] quam per alios multos, salutans & resalutans in Domino virum Dei, gratias ei rependit de orationum ipsius suffragio; [annuntians omnibus & commendans merita & virtutes ejus, laudans & magnificans in ipso Dominum Salvatorem, qui eum ditavit tam copiosæ gratiæ privilegio. Siquis forte ambigat, utrum quæ præmissa sunt, vera fuerint, an non; vel absens mandet, vel præsens interroget venerabilem feminam, quæ usque ad diem hanc in urbe Parisiensi superstes est, & ab illa poterit rei gestæ cognoscere veritatem.]

ANNOTATA

a Totus hic numerus ex Ms. Aureæ Vallis est.

b De Hospitalibus Parisiensibus agit Jacobus de Breul, lib. 4 Antiquit. Paris. a pag. 950 ad 1005, sed hujus nulla mentio, nisi sub alio forsan nomine.

CAPUT VI.
Alia plura, ab Arnulfo prophetice cognita, aut etiam prædicta ad proximorum ædificationem.

C. XVII.

[47] Fuit altera mulier religiosa, indissolubili sanctæ dilectionis vinculo viro Dei adstricta, ita ut eis ad invicem esset cor unum & anima una. [Piæ mulieri indicat sibi revelatas gratias, ipsi a Deo factas,] Huic prædictæ ancillæ Christi feria sexta ante Pascha, [quando sacrosanctam Dominicæ passionis memoriam recolit universa Ecclesia,] mirabilem Dominus [fere tota die illa cælitus] contulit gratiam, cuius modum & ordinem vir beatus per revelationem agnovit. Et accersens unum de Monachis, fidelem cordis sui consecretarium, indicavit illi qualia [vel quanta] die memorata Dominus illi mulieri bona fecisset. Adjiciensque; Ecce, ait, mitto te: vade ad ipsam, & universa quæ a me audisti, replica per ordinem [in auribus ejus.] Profectus Monachus venit ad illam; & ex parte hominis Dei qui mittebat eum, in hæc verba prorupit, dicens: Hæc dicit vir Dei Arnulfus, [in die Parasceves,] [& hæc mandat tibi per me:] Cum hoc anno feria sexta ante Pascha, [quæ dies est specialis adorandæ Crucis,] audires in ecclesia Passionem Domini [a Sacerdote recitari,] sicut tu ipsa nosti; non potuit cor tuum compassione aliqua emolliri; sed cum facta esset hora, qua Dominus in cruce pependit; eadem hora cælitus tibi manifestata est: & tunc omnino te continere nequivisti, quin omne cor tuum in uberes lacrymas cum rivulis solveretur.

[48] Eadem etiam hora visum est tibi videre latus Domini lancea perforari, [visis tormentis Christi patientis,] & eamdem lanceam cor ejus penetrare; & quod etiam sanguis de manibus ejus & pedibus efflueret, & corona c spinea in capite ejus poneretur. Cum autem tam amarissimum Domini & Salvatoris tui dolorem attenderes, visum est tibi, quod cum S. Andrea deberes crucis subire tormentum, & mori cum eo. Deinde cum pius Dominus attenderet & videret, te fidelissimam ejus amicam velle cum eo mori, [benignissimo suæ pietatis modo] locutus est tibi, dicens: Veni post me, dulcis filia. Tunc statim sursum aspiciens, vidisti cælum apertum, & introspexisti altissimam Majestatem [lucidissimis] mentis tuæ oculis: & ecce, repente visum est tibi, te eidem summæ Majestati, in forma Regis coronati, [& gloria resurgentis.] assistere; cujus beatam vocem in hunc modum audisti: Habeto in te pacem, filia mi, & jam remove a te materiam doloris, quoniam curatus sum a doloribus crucis. His auditis tantum concepisti jubilum [in risu exultationis,] quod eadem hora penitus immemor facta es Dominicæ passionis; quoniam tam valide [& tam perfecte] absorbuerat cor tuum in se gratia & gloria summæ Majestatis, ut tibi videretur, quod Dominus de seipso faceret tibi quoddam speculum, pro eo quod speculum mundi contriveras sub pedibus tuis: quapropter dulcissimum ejus susurrum postea in hunc modum audisti: Ecce, mi dulcis filia, ostendo tibi beatam faciem meam, & volo ut in corde meo obdormias, agnoscatque cor tuum quod in deliciis gloriæ meæ vives in æternum. [Cum igitur in tanto mentis excessu elevata fuisses, visum est tibi, quod Dominus Christus elevata manu dextera te benediceret, & diceret tibi;] Tene & observa firmiter pacem meam, filia, quoniam factus est in pace locus meus. Ecce, ex parte dilecti tui Arnulfi, inquit Monachus, retuli tibi, soror mea, qualem & quantam Domini gratiam die præfata in te experta fuisti. [Nunc igitur ad comprobandam narrationis meæ veritatem hoc habeto signum, quod gratia, quam sacrosancto die illo tam affluenter cælitus concepisti, ab ea qua Dominus majestatis pependit in patibulo crucis, usque ad crepusculum noctis in anima tua perseveravit.] Quæ cum audisset mulier devota, repleta est stupore & admiratione; benedixitque Dominum Salvatorem, qui tam copiosum gratiæ suæ munus famulo suo largiri dignatus est.

C. XVIII

[49] Duo Clerici, [ætate adolescentuli,] venerunt ad hominem Dei, [Interrogatus a 2 Clericis, de eorum conscientia,] postulantes ab eo ut diceret eis, si quid esset intra conscientiam eorum, quod reprehensione dignum judicaretur. Ad hoc ille; Modo, inquit, nihil respondebo vobis: ite ad proximam villam loqui Reclusæ, [quæ ibi commoratur;] & cum regressi fueritis ad me, sciatis me vobis responsurum. Statim illi, [habentes signum quod dixerat,] abierunt. Interim autem vir beatus oravit Deum attentius, ut sibi aliquid de statu eorum revelaret, & exauditus est. Eodem itaque die ad vesperam, cum reversi fuissent; unus eorum loquens ei seorsim, interrogavit eum, dicens: Bone Frater, quod est illud peccatum in me, unde magis reprehensibilis judicandus sum? Qui respondit ei: Dico tibi quia in præsenti hebdomada confitendo evomuisti peccatum hujusmodi, unde me interrogas, [his intersignis, quod hujus peccati pœnitentiam necdum opere implere cœpisti.] Quod cum audisset ille, videns quia deprehensus esset, obstupuit, & in hoc verbo veridicum esse virum Dei asseruit.

[50] [unum monet de non expleta pœnitentia,] Post hunc accessit & alter, audire cupiens & ipse, quale testimonium de se vir mirabilis perhiberet. Erat autem nox. Et dixit ei homo Dei: Frater mi, quia beneplacitum est tibi, ut statum vitæ tuæ aliquo verborum modo exprimam; dico tibi, secundum quod tua conscientia novit, quia tu aliquantulum exterius moribus honestis religionem simulas; sed cor tuum inquietum & gyrovagum, vanis sæpe [& illecebrosis] cogitationibus inquinatur. [Quandoque etiam religiosarum conventiculis mulierum tuam corporaliter exhibes præsentiam, [alterum de conversatione lasciva,] non ut monitis earum caveas tibi a laqueis peccatorum, & vitam bonorum imiteris; sed ut gratioso gestu, quem in risu & jocis eis exterius familiariter ostendis, vel aliquam earum ad peccatum illicias, vel saltem aspectu & cogitatu detrimentum animæ tuæ patiaris.] Scito igitur prænoscens, quia si foris in seculo remanseris, factus quasi equus effrenis, in profundam peccatorum foveam præcipitaberis. Vade igitur & confitere peccata tua, quia valde tibi necessarium est.

[51] [qui compuncti ambo fiunt Religiosi,] Quibus auditis, ille, cum negare non posset, ea quæ a viro Dei dicebantur, mente confusus est, & adhuc multo magis exterius [verecundatus fuisset, pro eo quod vir Dei oculos suos in eum defixerat] nisi caligo noctis in hac parte obstaculum ei præbuisset. Confortans igitur eos vir misericors, & ad vitam bonorum virorum æmulandam, verbis salutaribus corroborans, dimisit eos in pace. Illi autem, vale facientes ei, abierunt; & ut monasticæ se devoverent militiæ, ad Ordinem Cisterciensem ambo pariter se transtulerunt. [Si quis forte miretur, quare tam hic quam alibi nomina personarum, quas narrationi nostræ inserimus, sub silentio prætereamus; agnoscat procul dubio hoc idcirco fieri, ne, si publicarentur; quandoquidem adhuc superstites sunt, forsitan laudibus suis extollerentur, vel etiam occasione vituperationis verecundia confunderentur.]

C. XIX.

[52] Mulier quædam, [Aleydis dicta,] degens juxta grangiam domus Villariensis, [oblatam sibi puellam, a dæmonis vexatione nocturna liberandā, prædicit,] quæ Novacuria dicitur, filiam habebat, [Clementiam nomine,] quam spiritus malignus, nocturnis maxime horis infestans, ei somnum & corpoream requiem omnino adimebat: [videbatur enim ei, quod quasi cattus sub vestibus suis carni suæ irrepens, & sursum usque ad guttur scandens, ipsam unguibus laniare, & ore mordens, suffocare deberet.] Mater autem, ægre ferens miserabilem filiæ suæ afflictionem, assumpsit eamdem secum, & ad supradictam grangiam profecta est, pro eo quod illuc adventasse hominem Dei cognoverat. Et faciens illum accersiri ad portam, pariterque Magistrum grangiæ, [Gumbertum nomine, ab ore cujus scientiam hujus rei agnovimus,] recitavit coram eis filiæ suæ incommoditatem; deprecans obnixe servum Domini, ut filiæ, meritis & orationibus suis, succurrere dignaretur. Statim vir beatus, advocans seorsim Fr. [Gumbertum,] insusurravit auri ejus omnia, quæ puellæ agenda erant ad curationem adipiscendam; mandans illi per eumdem, ut in omni puritate cordis confiteretur peccata sua, & se in bona simplicitate custodiret, donec die Purificationis beatæ Virginis Mariæ, de manu Sacerdotis in Missa Eucharistiam in spem salutis suæ acciperet: & subintulit, asserens, quia post vivifici sumptionem Sacramenti, nullam deinceps infestationem diaboli sentiret.

[53] [Erat autem circa festum Epiphaniæ Domini, quando hæc gesta & dicta sunt. [quod dicta die factum.] Nuntiavit igitur Fr. Gumbertus puellæ universa per ordinem, quæ ab ore viri Dei audierat.] Quæ cum audisset illa, lætata est valde, & omnia quæ in mandato acceperat, opere complevit, [exspectans promissum in lætitia & exultatione cordis sui.] Et cum illuxisset dies Purificationis benedictæ Matris Domini, accessit ad ecclesiam, ut sacris Missæ solenniis interesset. Cumque lecto Euangelio & oblatis ex more Candelis, Sacerdos Canonem percurrisset; dictoque Agnus Dei, & accepta Pace, illa Corpus Dominicum de manu ejusdem Sacerdotis accepisset; confortata in Domino, secundum fidem suam, a die illa & in reliquum, perfecte a ludibrio dæmonis liberata est. [Mater autem ejus, reversa ad Fr. Gumbertum, lætabunda & laudans, dixit ei: Care Magister, reddite gratiarum actiones Deo omnipotenti & fideli servo ejus, qui meritis & orationibus suis filiæ meæ curationem integram cælitus impetravit.]

Cap. XX.

[54] Miles quidam pluribus abundans [redditibus &] divitiis, [Cogitantem de fundando cœnobio;] cogitavit novum [de rebus suis] fundare monasterium feminarum, quæ secundum Ordinem Cisterciensem disciplina regulari informarentur. Quod dum sæpius mente tractaret, ubi & qualiter cogitationem suam opere implere posset; cœpit repente, ex obliqua dissuasione quorumdam, propositum cordis ejus impedire quasi quædam dubietas, ne bonum quod corde conceperat perduceret ad effectum. Cumque in hunc modum res in pendulo esset, [nemini quidpiam inde locutus,] venit ad monasterium Villariense, consilium super hac re a D. Guilielmo Abbate quæsiturus. Cui cum locutus fuisset, perrexit ad grangiam, ut viro Dei loqueretur, & ipsum etiam super hac re consuleret. Quem cum vir Dei benigne suscepisset, [confirmat in proposito, eatenus secreto,] & numquam alter alterum vidisset; statim conversus ad eum idem vir Dei; Vos, inquit, estis D. Ægidius [Bertoldus,] qui de ædificatione novi monasterii consulere venistis. Quare opus, dignum cælesti benedictione, [opus plane laudabili prædicandum memoria,] nihili penditis? Confortamini in Domino [& in potentia virtutis ejus;] & monasterium Sanctimonialium, quemadmodum interius, in corde vestro primitus voluntate concepistis, ita opere exterius impleatis: dico enim vobis, gratum esse beatissimæ Virgini Matri, & voluntatem ipsius esse, ut monasterium novum, sicut proposuistis, construi faciatis. Quod audiens Miles, & in cogitatione sua a viro Dei deprehensum se esse attendens, vehementer obstupuit, [nihil omnino habens quod ei contra responderet.] Tandem ab ipso plurimum confortatus in Christo, [itaque Vallis-Rosarum struitur.] ad propria regresus est: &, [ne forte hi, quibus hoc scire daretur, illuderent ei, dicentes; Quia hic Miles proposuit in corde monasterium ædificare, sed exterius opere noluit consummare,] gratia cælesti cor ejus roborante, novum fundavit monasterium Ordinis Cisterciensis, qui Vallis-rosarum d nomen est, ubi aggregari fecit de alio monasterio Sanctimoniales, quæ devotum diebus ac noctibus Domino exhiberent famulatum.

[55] [Ex duobus Monachatum ambientibus, unum voti compotem fore, prædicit.] Duo juvenes [laici,] quorum unus vocabatur Lambertus, alter Godefridus, venientes ad virum Dei, dixerunt ei, se voluntatem concepisse, ut [seculo renuntiarent, &] Villariense intrarent monasterium, Fratrum laicorum conventui sociandi, [postulantes, se orationum ejus suffragiis a Domino roborari.] Quibus vir Dei respondens, dixit: Tu quidem, Lamberte, non assequeris quod desideras, ut inter Conversos Villarienses reputeris; tu vero, Godefride, diuturnæ petitionis fatigatus instantia, diu expectabis [& reexpectabis,] sed tandem in Conversum Villariensem recipieris. Quod postea rei probavit eventus. Lambertus enim, [qui ad quoddam Burgundiæ monasterium, quod Ripatorium dicitur, cum duobus Fratribus suis proficisci voluit; ut, quia ibidem cum ipsis receptus erat, cum eis ibidem vestibus Ordinis indueretur,] morte præventus, spe sua frustratus est: [quia neque in Ripatoriensi, neque in Villariensi monasterio Conversum professus est.] Godefridus autem [de promissione viri Dei non diffisus, tam precibus suis quam aliensis,] crebro Domini Abbatis Guilielmi genibus advolutus, tandem petitionis suæ obtinuit effectum, & in Domo quam elegerat, est receptus. Ipse est [faber ferrarius, qui usque hodie in officina monasterio proxima, cum Fratribus ejusdem artis, demoratur.]

[56] [Fuit quædam mulier, quæ diuturno ægrotaverat languore, filiam habens vita & moribus religiosam, quæ matri infirmitate laboranti solicite quantum poterat ministrabat. Monachus autem quidam, [Consultus super infirma,] puellæ anxietati & fatigationi compatiens, & cupiens laboriosam ejus solicitudinem, quam matri exhibebat, cito finiri, venit ad memoratum virum Dei, petiitque ab eo de die obitus prædictæ mulieris se certificari. Cui vir Domini, oratione præmissa respondens; Non sit, inquit, tibi curæ, Frater mi, pro hujusmodi negotio me interpellare; [revelat causam duraturi morbi,] cum necessarius sit eidem mulieri languor ille purgatorius, pro eo quod de opibus, illicite acquisitis constat eam educatam fuisse. Cum hæc diceret vir beatus, nesciebat quæ esset puella & mater ejus: res enim ista referata ei fuit per revelationem. Quod cum audisset Monachus, obstupuit: & regressus a viro Dei, cœpit diligenter inquirere de verbo quod audierat: didicitque mulierem eamdem divitiis, quæ de sordido provenerat lucro, ab annis infantilibus cum omni lascivia fuisse nutritam.

[57] Contigit die quadam, memorabilem virum devenire ad domum mulieris cujusdam, [& alteri post curatum oculum,] Elisabeth nomine, quæ timorata & fidelis filiam habebat religiosam, causa cujus vir beatus illuc diverterat. Et cum ad invicem sermocinarentur, cœpit eadem mulier, quæ quidem ætate erat anicula, inquirere a viro Dei, utrum ab infirmitate oculi, qua molestabatur, curari posset, an non: pupillam siquidem oculi ejus albugo ex magna parte obnubilaverat. Cui ille; Curaberis, inquit, tandem, o mulier; cum difficultate tamen. Tunc illa, quia sciebat eum virum esse virtutis & sanctæ conversationis, addidit adhuc eum interrogare, quot annis superstes foret in hac vita. [vitæ suæ terminum.] Ille autem, non plene de hac re reserans ei veritatem, cum in crastino revectus fuisset de grangia, quæ proxima erat, prædixit, eam duobus ad integrum annis in hac vita manere superstitem, & infra dimidium postea annum, terminum hujus vitæ mortalis habituram. Quod ita accidisse, filia prædictæ mulieris referente, cognovimus.]

[58] Puella quædam [religiosa,] Gertrudis nomine, reclusorium interius mentis habens, [Pauperculæ desideranti reclusorium,] & cor suum (ut ita dicam) in Deo includens, etiam reclusorium corporis exterius habere desiderabat: sed quia pauper erat, unde id construi faceret non habebat. Cumque ob hanc causam salubriter contristaretur, locuta est viro Dei, & voluntatem quam animo conceperat ei intimavit; [sed in proposito negotio, se omni omnino auxilio destitutam esse asseruit.] Quam vir Dei blande consolatus, nullam pro hac re solicitudinem gerere monuit, prædicens certissime & ascerens, quod processu temporis, absque impensis suis, reclusorium ei fabricaretur. [tandem illud ei ædificandum promittit.] Lætata est illa in hoc verbo, & multis diebus promissum expectavit. Et cum pro diuturna expectatione quasi quoddam mentis tædium sustineret, nunc ad fidele promissoris sui verbum, nunc ad Domini auxilium sedula recurrebat. Evolutis tandem diebus multis, vir multæ caritatis & pietatis, cui desiderium pauperis puellæ innotuerat, negotium ejus ad ditissimas quasdam personas detulit; & facta petitione solidos non paucos ab eisdem impetravit & reportavit: de quibus, ut sermo viri Dei impleretur, reclusorium illi fabricari fecit. Adepta itaque est puella votum suum, & usque ad diem hunc in Episcopatu Cameracensi degens, a mundanis tumultibus duplici, cordis & corporis reclusorio absconditur; ubi ineffabilis paradisi delicias prægustando, & inter sancti amoris brachia suaviter quiescendo, cum gaudio & exultatione cordis felicem transitus sui diem præstolatur.

[59] [Anno 1226 prophetat schisma,] [Non est etiam silentio prætereundum, quid de futuri statu temporis vir sanctus prædixerit. Anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo sexto, cum adhuc nulla mentio fieret de horrendo illo schismate, quod ortum est in Ecclesia, imo contra Ecclesiam, sub Imperatore Frederico; cœpit prædictus vir Dei absque hæsitatione quibusdam palam annuntiare, quod infra decennium futurum plurima bella & multæ tribulationes in Ecclesia suscitarentur. Altero autem anno, qui erat penultimus ante obitum ejus, cœperunt sinistri rumores de partibus transmarinis audiri, quod scilicet Fredericus, contra Dominum Papam & Ecclesiam Domini, [decimo post anno excitandū a Frederico Imp.] insurgere conaretur. Quid hoc malo crudelius? Et quis referre aut scribere sine cordis dolore valeat, quantorum causa malorum hoc detestabile schisma fuerit? Attendat igitur prudens lector, cogitetque, ac recogitet providus conjector iterum, quot & quanta postea acciderint; quot & quanta fortassis postmodum infra præmissum decennium mala horrenda contingere possint, si post propheticum viri Dei verbum, tam repentinam & inopinatam, a protectore suo & ejus fautoribus, passa est Ecclesia tribulationem.]

[60] [Sunt & alia multa, secundum æstimationem quorumdam, [aliaque plura hic omissa.] quæ de hoc beato viro poterant enarrari. Sed ad notitiam nostram necdum pervenerunt. Sunt nihilominus & alia quædam, quæ quamvis ad nostram pervenerint notitiam, tamen causa brevitatis ea transilientes, inserere narrationi nostræ recusavimus, legentibus in hac parte consulentes, ne quod eis pareret copia congesta fastidium. Cui enim ad informationem vitæ suæ pauca non sufficiunt, nec multa forte sufficerent. Obsecramus itaque eos, qui beatum virum speciali præ ceteris familiaritate dilexerunt, ut nequaquam ægre ferant, quod aliqua, quæ de eodem adhuc scribi poterant, sub silentio præterivimus: quia, sicut ait Severus Sulpitius de Martino suo e, sufficere credidimus ad exemplum audientium, si tantum excellentiora notarentur.] Hactenus igitur sancti viri virtutes & revelationes, ceteraque ejus gesta vel dicta, laude digna, qua potuimus prosecuti, ad felicem ejus transitum describendum manum mittere proponimus.

ANNOTATA.

c Nemo hinc inferat, Christo jam in cruce mortuo, Coronam spineam fuisse impositam. Semel eam tulit in domo Pilati, postea deposita purpura suis indutus vestibus (quod, nisi corona etiam ablata, fieri non potuit) numquam eamdem resumpsit, quidquid pictores moderni fingant, contra vetustas omnes Crucifixi imagines.

d Vide Miræum in Chronico Belgico pag. 314, ubi Vallem-Rosarum, ad Netham fluvium, uno a Mechlinia milliari, fundatam docet ab Ægidio Bertholdi, an. 1227, insignem hodiedum Abbatiam Sanctimonialium. Ibidem de istius Bertheldi familia, per Belgium illustrissima, multa ille aliique scriptores Brabantini.

e Sev. Sulpitius in Prologo ad Vitam. Vide Surium.

CAPUT VII.
Mors Arnulfi; Encomium Rhythmicum & Epitaphium.

[61] Cum appropinquaret tempus pretiosæ mortis vel dormitionis ejus in Christo, decidit in ægritudinem, [Morbo correptus,] [quam medici febrem vocant, eo quod quidam calor per omnes artus diffundatur ægrotantis.] Statim autem rejecit a se instrumenta martyrii sui, quia stimulus infirmitatis qui eum vehementer arctabat, alia corpori suo tormenta adhiberi non permittebat. Numquam etiam in omni vita sua, [nec etiam in diebus infirmitatis hujus, [indeque, ut revelatum, moriturus,]] Deum suum interpellare voluit, quatenus sibi vel diem vel tempus transitus sui revelare dignaretur. Revelatum est autem de re hujusmodi cuidam magni nominis Reclusæ, quæ circa festivitatem B. Joannis Baptistæ eum ex hoc mundo migraturum prædixit, [antequam idem præmissa infirmitate corriperetur.] In hac quippe infirmitate tam copiosa gratiæ stillicidia cælitus defluxerunt in cor ejus, [& tam vehementer divini amoris vino anima ejus inebriata est,] ut exterius infirmitatis suæ penitus oblivisceretur, toto mentis anhelans desiderio ad eum, quem ardenter in vita sua dilexerat. [paulatim deficit,] Et quamvis præ fervore divini amoris, nullum cordis aut capitis [seu membrorum] dolorem se sentire, protestaretur; crescente tamen valetudine, & de die in diem ipsum validius solito perurgente, cœpit multum vigor corporis ejus lentescere. Cumque ex diuturnitate jejunii [& infirmitatis pondere] plurimum debilitaretur; acsi validior esset corpore, Fratribus sibi ad solatium deputatis, [& Monachis familiaribus suis,] aliquando ad se venientibus, alacriter etiam usque ad diem obitus sui loquebatur. [Faciebat autem sibi aliquando adferri vivificum Domini Corpus; [sæpius communicat,] & de manu Sacerdotis illud accipiens, interim in anima sua, salutiferi virtute Sacramenti, plurimum confortabatur.]

[62] Quadam die, cum unus Monachorum infirmitorium introisset, ad visitandum eum; dixissetque ei, quia Reclusa, una ex familiaribus ejus, [quam idem designavit ex nomine,] doleret & anxiaretur pro eo, quod timebat, ne ipsum ex ea infirmitate viam universæ carnis ingredi contingeret; ille, quasi indignans; Absit, inquit, absit hoc: hic enim amplius morari nolo, sed ad Deum meum ire desidero. Quidni ad Deum suum ire desideret, [qui Deo suo ferventer servierat, qui Dei sui mandata custodierat,] qui ob amorem Dei sui seipsum & omnia terrena despexerat, qui ab æternis paradisi deliciis tam diu differri suspirabat? [quanto enim magis æterna cognoscebat, tanto magis agere in hujus exilii miseria dolebat.]

[63] Cum iterum die quadam alter Monachus, medicinalis peritia artis instructus, [exultat ad nuntium mortis,] assideret ei & ad invicem sermocinarentur; vir Domini, sicut moris est infirmis, sciscitari cœpit ab eo, utrum [de infirmitate qua tenebatur] convalescere possit, an non. Monachus autem, ne veritatem reticuisse postmodum convinceretur, si qualitatem infirmitatis ejus secundum petitionem suam ei non intimaret, secundum quod ex venarum pulsu & morbi qualitate præcognoscere potuit, eum non evasurum, sed moriturum prædixit. Ad quod responsum statim vir beatus, præ gaudio cordis, injectis collo ejus brachiis, amplexatus est eum; ita ut idem Monachus coram circumsidentibus infirmis verecundia perfunderetur, [ignorantibus quod hujusmodi amplexu significaretur.] Et subridens vir Dei, dixit ei: Amen dico vobis, dilecte mi, quod numquam in omni vita mea, tanta dilectione cor meum dilatatum est ad vos, quemadmodum hodie; propterea quod hujusmodi verbo, [verbo, inquam, non desolatorio, sed plurimum] consolatorio, lætificastis animam meam.

[64] [eaque placide defungitur.] Cum autem de die in diem transitus ejus proximaret; die quadam cum surrexisset de lecto, & staret super pedes suos, stante secus eum quodam Fratre, Radulfo nomine, & brachiis suis eum sustentante, viribus corporalibus cœpit repente destitui. Et ecce vir magnificus, eadem hora, inter manus prædicti Fratris, flexis ad terram genibus & inclinato capite, trino, tribus morarum intervallis, leniter emisso spiraculo, feliciter migravit de corpore: [stratoque in terra cilicio, venerabile corpus desuper impositum est:] & pulsante confestim tabula defunctorum pro eo, accurrit Conventus Monachorum, qui solenni, apud Deum & Sanctos ejus, [Corpori, in ecclesiam delato,] sic abeuntem prosecuti sunt suffragio. Cumque corpus ejus, [lotum & collocatum in feretro] in ecclesiam fuisset delatum, Monachis circa corpus ejus Psalmos decantantibus, nox supervenit. [crines & dentes auferuntur.] Et cum nocte illa secundum consuetudinem, Vigiliæ a Fratribus circa defunctum agerentur; quidam boni fures partem capillorum capitis ejus, & septem nihilominus dentes ab ore ejus rapientes, sibi, quasi ad indicium sanctitatis ejus, servaverunt. Et cum illuxisset dies altera, quæ erat Octava S. Joannis Baptistæ, Missa ex more celebrata pro eo, sanctum corpus ejus venerabiliter sepulturæ traditum est, Monachis cantantibus altisonis vocibus Antiphonam; Clementissime Deus, [ita ut plerique adstantium usque ad lacrymas compungerentur.]

[65] [Apparet, ut puer, in veste alba ac rubra.] Post gloriosum vero obitum suum, idem vir beatus, cuidam ancillæ Christi in forma pueri, & vestimento partim niveo, partim purpureo amictus, apparuit. Quem cum illa interrogaret, quis esset; ille respondit; Ego sum Fr. Arnulfus, servus Christi. Tum illa: Quare in forma pueri & vestimento bicolori appares mihi? Qui ait: Per hoc quod puerilem prætendo faciem, intelligere te volo, me inter homines conversantem, tamquam puerum fuisse [humilem;] per niveum vero vestimenti mei colorem, me mundam vitam duxisse [& munditiam dilexisse;] per purpureum vero, diuturnam, cum sanguinis effusione, corporis mei afflictionem agnosce. His dictis [a facie ancillæ Christi vir beatus] disparuit. [Illa autem visionem quam viderat cuidam Monacho Villariensi manifestavit.]

[66] Rursus vero apparuit memoratus vir Domini cuidam viro illitterato, [Pro amico se orare dicit,] [sed interius a magisterio paracliti Spiritus instructo, cui nomen est Joannes; viro mire speculativo, cui usque hodie multæ fiunt revelationes a Domino;] eique copiosam [& mirabilem] animæ suæ glorificationem, quam a Domino in præmium acceperat, intimavit: & adjiciens; Vade, inquit, ad Jacobum Sacerdotem, dilectum & familiarem mihi in Christo, & annuntia ei ex me, quia secundum quod ei quondam promiseram, quotidie pro salute ejus Dominum Majestatis exorare non desino, ut ab eo misericordiam salutarem consequatur. Venit itaque ille ad prædictum Sacerdotem, annuntians ei magnam & mirabilem animæ beati viri glorificationem, & cetera quæ ab eodem beato viro cognoverat per revelationem. Quid autem per occasionem unius pellis spinosæ, quam vir beatus in vita sua tulit, post mortem ejus contigerit, breviter referendum est.

[67] Quadam die cum venerabilis Priorissa de Spineti loco, [Dolores iliaci pelluntur,] Lucia nomine, duæque Moniales cum ea, ad portam monasterii Villariensis devenissent; expleto negotio, pro quo illuc advenerant; ad proximam monasterii villam, quæ Villare dicitur, pergentes; in domo quadam, cum duabus ibidem religiosis mulieribus pernoctaverunt. Et factum est cum essent ibi, accidit puellam quamdam, nomine Mariam, domus ejusdem ministram, gravissima iliacæ passionis acerbitate torqueri, ita ut more parturientis vociferari cogeretur. Quod videntes prædictæ Moniales, compassæ sunt illi, [attactu cilicii ejus spinosi.] & dixerunt ad invicem; Ecce habemus hic nobiscum particulam spinosæ pellis ericii, quam vir Domini Arnulfus tulit: applicemus eam loco doloris, & tentemus, utrum sævire cessent acerrimi puellæ dolores, an non. Quod cum fecissent, ecce subito & inopinate, mirantibus eis, dolor omnis, quo puella cruciabatur, per Domini gratiam cœpit annihilari. Sed quid necesse est, ut deinceps a Domino per servum suum miracula fieri expectemus, cum tota ejus vita in hoc mundo miraculosa fuerit, & mors nihilominus, ut credimus, in conspectu Domini pretiosa.]

[68] Anno igitur incarnati Verbi millesimo ducentesimo vigesimo octavo. [Ita obiit Arnulfus anno 1228 30 Junii.] [vir Domini Arnulfus, ob inusitatum pœnitentia sua martyrium, quod corpori suo multipliciter inflixit, merito novus Martyr appellandus, multis nihilominus virtutum & meritorum titulis adornatus,] pridie Kalend. Julii, in die videlicet commemorationis beati Apostoli Pauli, feria sexta circa horam sextam, qua Dominus majestatis in cruce pependit, expletis in Ordine Cisterciensi viginti sex annis & quasi sex mensibus, migravit de hac vita, imo de hac morte ad vitam, [de exilio ad patriam, ubi pax vera est, quæ exsuperat omnem sensum; pax super pacem, indeficiens exultatio:] ad quam sua miseratione servum suum perduxit, & nos quoque quandoque perducat, [præveniens nos in benedictione dulcedinis] Jesus Christus Dominus noster, [qui venit in hunc mundum, ut vitam habeamus & abundantius habeamus:] cui est cum Patre & Spiritu sancto gloria, honor, & imperium, per omnia secula seculorum. Amen.

VERSUS
De Conversatione & obitu illius.

Arnulfus, Conversus Ord. Cisterc. Villarii in Belgio (B.)


Nobilis egrediens hospes de corpore mortis,
In patriam rediit, ad primæ gaudia sortis:
Qui fervens animo, dum pertulit aspera fortis,
Fraternæ meruit labarum portare cohortis.
Ejus vita fuit meritorum lampade clara;
Quæ sibi mellita, plerisque videtur amara:
Qui vir devotus, Domino fuit hostia cara,
Dum Christo totus crucis est oblatus in ara.
Laus tibi, summe Deus, quia Martyr noster agones
Pertulit insolitos, ut ei nova præmia dones.
Instrumenta crucis, quam pertulit ille, stupenda
Mentibus humanis, nulli reor est ferenda.
Et merito: quoniam terret nova passio cunctos,
Quos oleo, rex Christe, tuo non invenit unctos.
Multi divino sunt uncti chrismate, verum
Quemlibet ad tanta video miracula serum.
Sunt & agonistæ fortes, sed fortior iste
Perstitit in Christo: quia gratia major in isto.
Martyris huic ergo debetur jure corona,
Cujus ad eudochiam cum mente fuit caro prona.
Eia sublatam nobis plangamus, amatam
Mundo, personam; non quod sine fine coronam
Sumat sublimis a Christo, sed quod in imis
Post se nos miseros liquit fortissimus heros.
Vos quoq; qui memorem Sancto debetis amorem,
Vobis præpropere subductum plangite justum;
Plangite devotum, vobis per singula notum;
Plangite post cursum cursorem, plangite rursum,
Plangite cum lacryma, quod mortis ferrea lima
Hunc elimavit, limatum terra voravit.
Sed qui carne ruit, hanc mortis falce secante,
Vivit nunc anima melius, quam vixerat ante.

EPITAPHIUM ENCOMIASTICON BEATI ARNULFI,
Auctore Francisco Moscho.

Arnulfus, Conversus Ord. Cisterc. Villarii in Belgio (B.)


Arnulphus hoc sub expolito marmore
Somnum capit, securus expectans diem,
Qua buccinæ clangore suscitabitur,
Sumpturus æternæ coronam gloriæ.
Asceta clarus exstitit virtutibus
Christi gerens inusta carni stigmata;
Mores probi, juges preces, vox lenior;
Fulsit fides plane orthodoxa, certa spes,
Deique fervens caritas & proximi.
Cunctis serenus, comis, ac affabilis;
Sibi severus, corpori indulgens nihil.
Non ulla commotum dies, nec asperis
Verbis locutum vidit aut minacibus:
Nam Christus illi mellea dulcedine
Et unctione spiritum repleverat.
Virgis sibi carnem frequens dirissimis
Domabat, ad cruoris usque copiam.
Quin lectulum e rusco horrido constraverat,
Somnum fugans, corpus regens, Deo canens.
Ecquid tuo (Collega dixit quispiam)
Amice, mortem infers misello corpori?
Peccatum, ait, non corpus exstinguo flagris.
Dum sic voluptates severus abdicat,
Victa est caro cum dæmone atque seculo.
Gaudet trophæo victor Athletes suo.
Ditat Deus summo clientem munere,
Prophetico mentem beatque spiritu,
Arcana donans consequi cælestia.
Ac nunc beatæ & æviternæ munere
Vitæ frui datum probato militi;
Ubi aureæ pacis potitur fructibus,
Et luce pura, quæ tenebras nesciat.
Arnulfe, nos ab arce languidos juva,
Qui criminum mole obruti demergimur;
Ut a malorum vindicati nexibus,
Uno Deo & trino fruamur perpetim.

DE B. HENRICO EREMITA,
VERONÆ IN ITALIA.

ANNO MCCCL.

[Commentarius]

Henricus Erem. Veronæ in Italia (B.)


D. P.

Sanctorum Episcoporum Veronensium antiqua monumenta, & aliorum Sanctorum, quorum corpora, & aliquot quorum Ecclesiæ habentur Veronæ, per Raphaëlem Bagatam, Archiepresbyterum ecclesiæ sanctorum Apostolorum, [Ex monumentis Veronen. a Bagata & Peretto collectis,] & Baptistam Perettum, Rectorum ecclesiæ S. Teuteriæ, collecta, ideo sæpe a nobis adscribuntur Augustino Valerio Veronensi Episcopo, eruditione non minus quam pietate claro, quia hic (sicut ad lectorem præfantur illi, ipseque etiam libri titulus loquitur) plerorumque ab ipsis indicatorum Sanctorum historias, rudi olim stylo conscriptas, in elegantiorem formam redegit; [& Augustino Valerio Ep. adscriptis,] quæ sic expolitæ constituunt alteram partem libri, per prædictos Venetiis anno MDLXXVI excudi curatæ: & has sequitur, veluti pars tertia, Index Sanctarum Reliquiarum, quæ in ejusdem civitatis ecclesiis reperiuntur. Hæc præfari libuit ad notitiam libri, unde omnis fere desumitur notitia prætitulati Sancti: [habetur notitia hujus Beati] ut quod suum est cuique tribuatur, nec amplius Augustino Episcopo imputetur quod suum non est. Nullam certe is partem habuit in Henrico, cujus uti Vitam nullam invenit, nullam etiam expolivit: in priori autem, quam dixi parte, a præfatis Archipresbytero & Rectore sic legimus scriptum.

[2] B. Fr. Henrici de Bolziano Eremitæ corpus requiescit Veronæ, [& reliquiarum ac cultus,] in ecclesia S. Joannis in Fonte, quod die ultima Junii MCCCCVII, in loco S. Felicis in Monte, dum fundamenta effoderentur, in quodam monumento parvo, cum veste ex catenis magnis ferreis, & scutica parva fuit inventum: & (ut ex lapide ejusdem monumenti) decessit anno MCCCL; ex Chronico antiquo Ms. ex Francisco Corna, & ex tabula Sanctorum in principio. Nos etiam a Rectore dictæ ecclesiæ, die XVII Februarii MDLXXIV, accepimus haberi in Inventario dictæ ecclesiæ capsulam cum Reliquiis B. Henrici: quas ipse in stipite altaris beatæ Virginis reposuit, prope locum, ubi in pariete prius reconditæ fuerant in dicta ecclesia. In capsula, ubi sunt dd. Reliquiæ, asservantur etiam scutica ferrea, & cilicium ex catenis ferreis, quo B. Henricus induebatur.

[3] Obierat Tarvisii, LX circiter mille passus ab urbe Verona, [sed confusa cum cultu alterius Synonymi.] anno MCCCXV, die X Junii; & sepultus, similibus clarebat miraculis, ejusdem nominis Eremita alius, Boceni seu Bauzani, Germanice Botzen, in Tiroli natus: cujus loci nomen Italis Bolzano; parum aut nihil diversum a Veronensis agri vico, dicto Bolcano in tabulis, alias, ac forsitan rectius, Bolziano, in ipso confinio Vicentinæ diœcesis X P. M. ab urbe; potuit occasiones auxisse confundendi utrumque in unam personam; suadente id etiam Germanorum in suum concivem pietate, quem utraque civitas ad se pelliciebat, Tirolensem Henricum sibi arrogando, cujus nonnulla Vita in manibus erat, nulla Bolzianensis Henrici. Hujus confusionis testes sunt Veronenses Presbyteri prænominati, dum cœptam de suo Henrico narrationem sic prosequuntur: Eodem die, viri fide dignissimi nobis narraverunt, magnum Germanorum concursum superioribus illis temporibus ad eamdem ecclesiam fuisse: qui magnum Missarum numerum, ad memoriam B.Henrici, ex devotione & voto celebrari curabant, largas ibi offerentes eleemosynas. [Imago inter Sanctos.] In prædicto altari est palla antiqua, in qua ab una parte est S. Antonius, in sinistra S. Petrus Martyr, in medio B. Virgo Maria; ad cujus pedes est imago genu flexa unius viri, veste Eremitica induti, cum pileo ejus brachio appenso: quæ quidem imago dicitur esse B. Henrici.

[4] [Translatio ab Ecclesia S. Felicis ad S. Joan.] Jam quod translationem attinet corporis in ecclesiam S. Joannis, utique Baptistæ, Cathedrali proximam, & a Fonte ibidem pro tota civitate baptismali cognominatam in Fonte; facta est illa ab Ecclesia S. Felicis in Monte: de qua ecclesia sic scribunt iidem Presbyteri. S. Felix Episcopus Veronensis obiit quartodecimo Kalendas Augusti … deque nomine ipsius hodie Veronæ extat templum in summo colle: ab eo etiam nomen accepit arx, in qua templum est positum. De hac arce scribit Historiæ Veronensis Auctor Hieronymus della Corte, lib. 13, [post istam anno 1393 destructam] ad an. MCCCXCIII pag. 220, quod Joannes Galeatius Vicecomes, cujus Dominio Verona tunc suberat, solicitus quomodo compesceret eos, quos in urbe noverat adversariis exulibusque favere; decrevit securitati suæ prospicere, [causa muniendi arcem,] ædificando trans flumen castrum, & instaurando alterum S. Petri, vetustate jam pene collapsum; eo quod priores Domini usi ferme erant solo eo, quod S. Martini Aquarii nomen ferebat; accersitisque undique præstantioribus fabris atque materia, in summitate montis jussit principium fabricæ dari, circa antiquissimam ecclesiam S. Felicis Episcopi, qui istic majorem vitæ suæ partem in orationibus atque jejuniis severissime exegerat: hæsit tamen potioris fabricæ absolvendæ studium, opportunitate quam præbebat citius restaurata Rocca S. Petri, utpote numerosi præsidii capax. Cum autem anno MCCCC in Venetorum Dominium ultro concessissent Veronenses; [olim ibi conditam.] iisdem suasoribus deproperata est arx S. Felicis: de qua, deque altera S. Petri, juvat legere Judocum Hondium, in descriptione Italiæ, pag. 335 sic loquentem: In summo clivo duæ sunt arces nobilissimæ, S. Petri, & S. Felicis: quarum illa Athesi pene incubat, a Cane Scaligero excitata (Imperatori Beringario id aliqui tribuunt) hæc eminentiori loco & quasi vallis supercilio residens, nobis mœnia despectat, & longe lateque in circum-Padanos agros totamque fere Cisalpinam Galliam pandit prospectum.

[5] [Ibidem vixerit & obierit Henricus,] Ex commoditate quam ibi habuit olim S. Felix sese solitarie exercendi, datur occasio suspicandi, similem ibidem vitam duxisse S. Henricum, quo de agimus, & ideo ibidem quoque sepultum fuisse; & simile quid videtur etiam suspicatus Ferrarius, scribens generalem Catalogum Sanctorum, qui in Romano Martyrologio non sunt, Postquam enim in prius edito Sanctorum Italiæ Catalogo, ad hunc diem egisset, tamquam de uno solo S. Henrico Eremita Bocenensi Tarvisii & Veronæ… ex Vita typis excusa anno Domini MDC: in altero posteriori, ex eadem Vita ad diem X Junii scripsit; Tarvisii in Venetia, B. Henrici Confessoris; & ad diem XXX, Veronæ B. Henrici Eremitæ: & in Notis, cum indicasset diversitatem utriusque cultus, quoad diem & annum mortis ac locum sepulturæ, sic concludit. Oportet itaque Corpus illius Tarvisio Veronam clam advectum fuisse, deceptosque circa tempus Veronenses: cum Tarvisinos, apud quos vixit & obiit, in re hac falli, minus probabile sit. Nisi quis duos hujus nominis Eremitas fuisse dicat, quorum alter Tarvisii, alter Veronæ decesserit; ubi hic colitur ritu semiduplicis, ut apparet in tabulis illius Ecclesiæ.

[6] Janningus noster, cum anno MDCLXXXVI, X Augusti Veronenses ecclesias curiosius obiret, [cujus corpus sub altari an. 1686 inspexit P. Janningus.] relaturus in Belgium quæ istic de Sanctis notabiliora vidisset; deductus ad ecclesiam S. Joannis in Fonte, vidit ibidem sub altari, quod aræ majori est ad cornu Euangelii, perpulcram rubri marmoris arcam, sic inscriptam; S. Henrici Eremitæ corpus, cujus inspiciendi copiam cum liberaliter faceret Parochus, amotis altaris ornamentis, deprehendit moveri operculum posse. Eo ergo quantum opus erat elevato, vidit ossium humanorum struem, eique superimpositum cranium integrum, cum cilicio catenato ferreisque circulis. Exultavit ad horum conspectum Parochus, insperato spectaculo exhilæratus: fatebatur enim de sancto isto corpore nihil antea scivisse se. Pro antiqua pictura pallæ, quam Bagata describit; hodie super altari cernitur tabula, Deiparam Virginem sublimem repræsentans, cui sinister S. Ioannes Baptista, dexter adstat S. Dominicus; in medio autem genuflexus Henricus, ferreo suo indutus cilicio, sed absque radiis; quos in veteri palla reperit Bagata. Dicebatur is fuisse professione Augustinianus: quod ut accepi, ita refero, & opto probari posse in silentio ipsorummet scriptorum Veronensium, quæcumque sua ætate referebantur colligentium. Nec vero satis convenit ejusmodi assertio, cum Eremitarum Augustinianorum vita, quam seculo XIV constat fuisse cœnobiticam, non vero solitariam, qualem ab Henrico ductam suadent omnia superius relata.

DE B. RAYMUNDO LULLO EREM.
SCHOLÆ LULLISTICÆ DOCTORE ILLUMINATO,
APUD BUGIAM IN AFRICA MARTYRE,
Majoricensis ab ipso denominatæ Universitatis Patrono.

AN. MCCCXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS JO. BAPT. SOLLERII.

Raymundus Lullus, Solitarius, Martyr in Africa (B.)


AUCTORE I. B. S.

§. I. Brevis notitia de Sancto.

Dubitatum aliquando fuit, locumne hic suum obtineret magnum illud divini simul ac humani amoris specimen, ut eum vocat noster Busserius; magnarum certe contentionum disputationumque materies; laudibus non minus exornatus, [Dissidentibus circa Lullum sententiis,] quam proscissus vituperiis; & vel eo titulo nominatissimus, B. Raymundus Lullus. Lullium alii scribunt, a vocabulo Catalano Lull vel (ut aliis placet) Luyl: sed utrum latine præferri debeat, nihil juvat operose nugando inquirere: Lullius nobis erit & Lullus idem, quamdiu agetur de Majoricensi. Signum profecto diceres (si verbis sacris uti licet) Signum, [aliis in probra effusis,] inquam, diceres positum, cui a multis contradiceretur; signum, pro quo tuendo propugnandoque non pauciores egregie desudarent. Sunt qui Vagum, Erroneum, Histrionem, Fanaticum, Phantasticum, Præstigiatorem, Perditæ memoriæ virum; quodque in his pessimum est, Hæreticum, & errorum Magistrum, orbi Christiano perniciosissimum, pronuntiare non dubitant; idque conatu adeo indefesso præstant, ut illis non videatur Catholici nomine dignus, qui Orthodoxum dixerit Raymundum, ut est apud Waddingum & Arturum a Monasterio. Contra vero insurgunt alii, numero longe superiores: qui de atroci injuria enormique calumnia accusatores postulent; vix eum habituri pro Catholico, qui debitam sancto Martyri laudem deneget ac venerationem.

[2] Anceps certe & scrupulosa videri potest ea provincia, [aliis in eximias viri laudes,] & ita Waddingo olim visa est, illius hominis vitam scribere, quem Auctores, toto orbe Catholico receptissimi, clamitant atro calculo in album hæreticorum rejiciendum; quidquid alii, non minus docti piique passim, tamquam Doctorem illuminatissimum, Rex Franciæ Philippus pulcher, Organum S. spiritus, Doctoremque divinitus illustratum; Alphonsus Magnus, Rex Aragoniæ, Doctorem egregium; Surita, Magnum inventorem docendi novam Philosophiæ artem, disciplinarumque liberalium divinarumque litterarum, per novas revelationes atque mysteria; alii denique, Tubam Spiritus sancti, Organum Dei, Fontem Veritatis, Lampadem Fidei, Ecclesiæ Restauratorem, tamquam Martyrem inclitum, voce & scriptis, publice & palam, extollant, colant, venerentur. Una supererat eaque tutior via, Nicolao Antonio magnopere probata; nempe ex præfati Waddingi judicio, ita res tota proponeretur, ut suspenso veluti pede procedendo; & sua Lullo staret fama, & adversariis non plus detraheretur, quam exigeret spinosi intricatique dissidii componendi necessitas. Et fecit ea circumspectio, ut Annalista ille, nec non recentior Majoricarum Historiographus Vincentius Mut, aliique, Raymundo addicti, potius quam adversantes, ab omnibus iis ornamentis seu appellationibus abstineant, quæ ei aut Martyris titulo, aut Beati, Sanctive nomine adscriberentur.

[3] Quod si nobis placeret consilium, tacendum plane erat, [anceps hæreret deliberatio,] donec ex virorum illorum sententia Sedis Apostolicæ judicio, inveteratis discordiis finis esset impositus, quemadmodum seculo XVI & XVII, Romæ non semel agitari cœptum est, ut suo loco dicetur. Alia insuper satis perplexa vexabat anxietas, quod passim in scholis Catholicis, acrius vapulare soleat Lulli nomen; sive id inolitis aliquorum præjudiciis, sive etiam non satis exactæ rerum notitiæ (ut apud Doctores Scholasticos, de factis minus solicitos, sæpe fit; dum alii alios absque discrimine transcribunt) sive partium denique studio tribuendum supponatur. Angebat ea religio, nec satis tutum apparebat, [de eo inter Sanctos locando;] virum inter Sanctos connumerare, de cujus fidei integritate dubitari saltem posset; Waddingo sincere fatente, acerrimos etiam Lulli defensores, non ita doctrinam ejus in omnibus explanare, ut plene satisfaciant. Nec dissentit Vasquezius, & ipse Lullistis non infestus, Tom. 2. in 1. partem, disput. 133. cap. 4 asserens, plures hujus Doctoris (Lulli) propositiones duriores sibi videri. Addit porro idem Waddingus ad annum MCCCXV, num. 11; fateturque denuo ingenue, majorem & potiorem partem earum propositionum, [quem etiam sui patroni quidam frigide defendunt,] quas in suo Inquisitorum Directorio Eymericus descripsit, in Lulli operibus (genuinis, an spuriis non explicat) saltem quoad substantiam reperiri: “Quarum nonnullæ duriores & crassiores sunt, quam ut eas communis Theologorum Schola admittat, aut sine censuris elabi permittat:” Nimirum, quod rudi Minerva, stylo inconcinno, barbaro sermone, ita Lullus quædam enuntiet, ut Scholarum placitis, methodo & phrasi, non ita facile adaptentur. Simili fere modo loquuntur pauci alii, qui nec Lulli sectariis, nec ejus impugnatoribus accedentes, de ejus doctrina sentire se ajunt & mitissime & moderatissime.

[4] Illud quidem verissimum est, prætensos eos errores, [licet sua omnia Ecclesiæ judicio subjicientem,] qualescumque demum fuerint, obesse non posse, quo minus vir, fidei Catholicæ zelo ardentissimus, & profuso sanguine assertor illius egregius, locum sibi debitum inter Sanctos occupet, postquam plurimis suorum librorum locis persancte profitetur, se scripta sua omnia submittere corrigenda Ecclesiæ Romanæ Sacrosanctæ, tamquam fidelis Catholicus Christianus. Hæc apud Vernon pag. 186, 187 & 188, non semel repetit. Unum ex multis exemplum appono ex libro Clericorum, finito, anno 1308, in civitate Pisana, in monasterio S. Dominici; ubi ita loquitur: “Si in hoc libro, aut in aliis omnibus, qui a me prodierunt in publicum, quidquam forte, nimia mentis abundantia, aut inadvertentia contigerit me dixisse, quod a veritate sanctissimæ fidei Catholicæ declinet; dictum fateor ignoranter, non addictus in mea verba jurare; quin imo hunc libellum & reliquos omnes, quos permultos feci, humillime a sancta matre mea Ecclesia submitto emendandos.” Hujusmodi professionem fidei & submissionem Ecclesiæ judicio, ab omni saltem formali errore B. Raymundum eximere, nemo est qui dubitet. Adde his octodecim alias relatas a Custurerio pag. 192, 193, 194 & 195; & vide quam nullo suo merito Beatus noster hæreticis accenseatur.

[5] Neque enim audiendus Bzovius; aut ejus defensor Nicolaus Jansenius post Judocum Coccium, falso supponens & nusquam probans, [sed falso supponitur damnatam esse ejus doctrinam,] ab Alexandro IV Pontifice damnatos Lulli errores, circa annum MCCLX; tum nempe, cum seculo adhuc immersus, de scribendis libris necdum cogitasset. Quo ex falso supposito inferunt Lulli adversarii, hæreticum eum dici posse, quem constet errores ab Alexandro IV condemnatos nusquam revocasse. Sed hæc suo loco discutientur. Jam vero cum in urbe natali Majoricensi, & pro Sancto semper habitus, [nec satis probatum cultum:] & ut talis erectis aris, radiatis imaginibus, titulis, officiis, signisque aliis exornatus, clarusque miraculis, ab ipso fere vitæ exitu deprehenderetur; extenso etiam ad alias regiones cultu ejus, celebratissimaque, apud Arragonios præsertim, prodigiosi hominis memoria; quid vetabat tam præclaras virtutes inter alia Sanctorum Acta collocari? Verum ut hæc a Lulli patronis speciose circumferrentur, deerant nobis instrumenta nonnulla, quibus cultus ille ab immemorabili (ut ajunt) durasse, in urbe Majoricensi & alibi, legitime probaretur: quibus deficientibus, temerarium videri potuisset, adversus Scriptorum, Lullo obluctantium, torrentem velle eniti.

[6] Exemit tandem scrupulum edita anno MDCC Majoricæ, sermone Castellano, Lulli Apologia, [sed utrumque scrupulum excussit,] seu Dissertationes Historicæ binæ; altera de cultu immemorabili B. Raymundi Lulli, Doctoris Illuminati & Martyris; altera de immunitate a censuris, qua gaudet ejus doctrina; auctore Jacobo Custurer, Societatis Jesu Theologiæ Professore; egregiis plurimum Doctorum, non tam censuris, quam encomiis prædicatæ. Nec id immerito: etenim collegit illic Scriptor, accuratus juxta ac diligens, quidquid ad Vindicias Lullianas potissimum conferre potest, tanta ingenii perspicacia, maturitate judicii & pondere rationum, [Jac. Custurer S. I.] ut nutantes nos impulerit, ad Raymundi Vitam omnino illustrandam. Ceterum fidem ejus & auctoritatem, tametsi plurimi faciamus, ibi tantummodo ea utendum putavimus, ubi instrumentorum defectu antiquiora scrutari alibi non licuit, quæ interim ab ipso diligentissime referuntur. Hic vero priusquam Acta Lulli examinanda suscipimus, & implexam undequaque controversiam accuratius examinatam Lectori proponimus; ea præmittenda sunt, quæ probando cultui sacro, immemorabiliter Raymundo exhibito, sufficiant; subinde addendo quæ ad ejus Vitam, quæque ad doctrinam ab hæreseos suspicione vindicandam, pro instituti nostri ratione, opportuna videbuntur.

§. II. Cultus sacer B. Raymundo ab olim exhibitus, cum Officio & Missa.

[7] Probat & fuse confirmat immemorabilem venerationis Raymundo exhibitæ cursum, [Cultum ut Sancti ab immemorabili,] prælaudatus Custurerius, tota Dissertatione prima, per sex longissima Capita: quæ dubitationem prorsus nullam reliquam faciunt, quin in urbe & toto regno Majoricensi, a pluribus seculis, imo ab ipso ejus obitu, ea omnia beato Martyri exhibita fuerint, ex quibus hujusmodi cultus solet demonstrari. Singula enumerare, nec vacat, nec opus est; ut tamen ex multis delibemus pauca, iis cursim indicatis, quæ a testibus, instrumentis, & historiis vulgo desumuntur; illa referemus potissimum, quæ ad externa, & magis publica venerationis signa pertinere solent. Porro quemadmodum a Carolo Bovillo, in Vita postmodum illustranda, & anno MDXI scripta, [non solum diplomata Principū probant;] Patroni agnominis vice, amico cuidam qui Raymundus vocabatur, adscribitur; & a Nicolao de Pax, in altera Raymundi nostri Vita, MDXIX edita, Divus Doctor Illuminatus & Martyr; imo & jam tum urbis Majoricensis, cum Sancta Praxede Protector appellatur; ita in Ferdinandi Catholici Regis privilegio, MDIII, Februarii XXI, scholæ Lullisticæ concesso; ita in gemina donatione Beatricis de Piños, altera XXIII Septembris MCCCCLXXVIII, altera VI Aprilis MCCCCLXXXIX, Divus Magister & Divus Martyr; rursus in instrumentis pluribus, ibidem a Custurerio relatis, Divus Doctor Magister Raymundus; Beatus, Gloriosus, & aliis ejus generis titulis, passim insignitur.

[8] At vero ea honoris & sacratioris cultus indicia, longi temporis duratione Raymundo tributa fuisse, adeo ut ab usque viri sancti obitu repeti debeant, [sed etiam adversarii agnoscunt,] non alio ex testimonio liquere melius potest; quam ex unico illo & peremptorio, quod ex infesti maxime Lullo adversarii ore depromitur; dum inter articulos, Raymundi discipulis objectos, Directorii parte 2 quæstione 9, hunc collocat ordine duodecimum; Quod Raymundus prædictus est in cælis Beatus, & pro tali habendus a suis sectatoribus, & nominandus. Hæc nimirum, annis non plus quadraginta aut quinquaginta, post sancti Martyris obitum a Majoricensibus vulgata sunt, & procul dubio etiam antea, pleno ore circumferebantur; quo ex tempore gloriosam illius memoriam perseverasse, in Processibus, ad Canonizationem MDCXII ample institutis, abunde ostensum demonstratumque plane testantur, laudatæ jam a nobis vindiciæ.

[9] Testes non recenseo, ibidem magno numero citatos, [nec non jurati testes in Processu ad Canoniz.] quorum legitimis depositionibus, in eodem Processu ad Canonizationem, conficiebatur, “longissima ætate Raymundum Lullum, habitum ut virum, corporis afflictationibus maxime deditum; vitam egisse admirabilem; cultum semper celebratumque ut magnum Sanctum; quodque publicum esset & notorium, ope ejus Reliquiarum, & oleo ex ejus lampade hausto, Deum multa miracula fuisse operatum”. De his signis agendi locus recurret; ad alios autem testes quod attinet, consuli potest prædicta Dissertatio prima, cap. 4. a §. 12: cujus Dissertationis caput 5, manipulum bene magnum miraculosarum gratiarum nobis dabit, ex Majoricensis linguæ Ms. ejusque interpretatione Hispanica, Latine reddendum, exhibendumque infra post Vitas Anonymi, Bovilli & Nicolai de Pax. Neque vero opus est singula prisci cultus argumenta pertexere, qualia ex instrumentis juridicis, debite confectis, virorum provectæ ætatis habentur, quorum testimoniis de istarum rerum antiquitate statuatur. Ea reperire est in præfatis Processibus, loco citato & alibi; de quibus nonnulla subinde opportunius commemorabimus, cum iis, quæ, probatissimæ notæ, historicis monumentis undequaque vulgata, recitari potius, quam longiori oratione colligi a nobis convenit. Ea nunc videamus, quæ ad totius rei summam satis superque esse possint.

[10] Imagines imprimis statuæque & icones antiquissimæ, radiis ornatæ; [Eumdem probant imagines & statuæ etiam in altaribus:] aræ & capellæ; picta hujusmodi monumenta alia, Lulliani cultus perennitatem aperte comprobant. Certe redditos ab omni memoria B. Raymundo solenni ritu honores sacros, adeo Majoricæ est pervulgatum, ut ad canonicam Apotheosim ei nihil desit, præter cultus amplitudinem & Officium ecclesiasticum, orbi Catholico aut concessum aut injunctum. Nam quod in Raymundi honorem aliquando recitatum novimus; id ad solos Franciscanos Baleares fuisse restrictum, inde fit verosimile, quod in nullis Breviariis, diœcesi Majoricensi communibus, reperiatur. Sed & illud non minus verosimile, Beatum nostrum Officio canonico cultum olim fuisse a prædictis Religiosis, sacri corporis possessoribus, ex concessione Leonis X. Rem ut certam asserere non audeo, quod mihi ad manum non sit liber Sanctæ Academiæ perfectionis, impressus Lugduni in fol. apud Laurentium Arnaud & Claudium Rigaud MDCLVII, [Missaque & Officium Minoribus concessum,] in quo (teste Joanne de Aubri, Montispessulano Presbytero, Abbate B. V. de Assumptione, apud Custurerium:) in quo, inquam, libro exstat de præfata Pontificis Bulla testimonium, quasi concessa fuerit facultas, & Missam & Officium de B. Raymundo celebrandi, nisi credere mavis, vivæ vocis oraculo factam ejus generis concessionem. Ceterum insignis viri auctoritatem in medium protulisse tantisper sufficit: neque enim alii desunt fide dignissimi, ex quorum relatione abunde evincitur, Officium in ejus honorem fuisse celebratum, cui & Missa accessit, aut propria Oratio, aut saltem de communi SS. Martyrum non Pontificum. Unum omnium instar habe testimonium apud Custurerium, Dissert. 1, cap. 4, §. 21, desumptum ex jam citatis Processibus anni MDCXII.

[11] [cujus exemplar ex libro, apud Prædicatores servato;] Instrumentum ut jacet transcribimus. “Die II mensis Decembris anni prædicti MDCXII. Dictis die & anno, de mandato suæ illustrissimæ & reverendissimæ Dominationis, & ad instantiam Magnificorum Patrum Juratorum præsentis Civitatis, Universitatis & Regni Majoricarum, personaliter constitutus, ego Antonius Solivelles, unus ex scribis Curiæ ecclesiasticæ & præsentis causæ scriba, intus bibliothecam monasterii & conventus S. Dominici, Ordinis Fratrum Prædicatorum prædictæ civitatis; assumptoque manibus meis libro, in dicta bibliotheca invento, & ibi custodito & reservato, impresso in inclita civitate Valentiæ, anno salutis Christianæ millesimo quingentesimo sexto, ultimo Kal. Martii, intitulato Ars Metaphysicalis naturalis ordinis cujuslibet rei intelligibilis, arboris naturæ, Reverendi Doctoris, præclarissimi Magistri Jacobi Januarii Monachi, Tarracon. Diœcesis, pro senioribus junioribusque &c. cujus libri tabula sic incipit. Tabula primi libri Metaphysicales (voluit dicere, Metaphysicalis) de generalitate principiorum generalis artis Raymundi, Doctoris Illuminati fol. 1. de Alphabeto &c. fol. 2. Epistola reverendi Magistri &c. fol. 3.

[12] [authentice profertur,] Officium gloriosissimi & beatissimi Martyris Raymundi Lulli fol. 281. Cujus folii tenor sic habet: Officium gloriosissimi & beatissimi Martyris Raymundi Lulli, qui passus est pro Christi nomine in Tunici (lege Bugiæ, ut postea dicetur) civitate, & lapidibus corruit, & sic lapidatus est a Saracenis: & translatus post mortem Majoricis, & ibi quiescit in pace Ecclesiæ, in Monasterio Fratrum Minorum, in quadam tumba marmorea honorabiliter & ibi multa miracula fecit, ratione cujus meretur ab Ecclesia canonizari; quia testimonia suæ sanctitatis satis sufficiunt ad canonizandum ipsum Doctorem & Martyrem. Ad Vesperas Responsorium, & Antiphona ad Magnificat. Raymundus, pretiosæ laudis abundus, Doctor profundus, regnat sine fine jucundus; & collaudabunt multi sapientiam ejus, & usque in seculum non delebitur nomen ejus. Versus. Ora pro nobis B. Raymunde &c. ut digni efficiamur promissionibus Christi. Oratio seu Commemoratio. Deus qui pro mundi hujus tenebris illustrandis, B. Raymundum Martyrem tuum doctrina mirabili tuæ sapientiæ illustrasti; præsta Ecclesiæ tuæ, ut ejus illustrata doctrinis, propulsis erroribus & tenebris vitiorum, per viam virtutum incedat; & ad te memorandum, intelligendum & amandum convalescat; & pronobis sit intelligentiæ, sapientiæ, scientiæ atque eloquentiæ perpetuus intercessor. Per Dominum nostrum &c.”

[13] Hæc eo præcipue dicta sunt, ut appareat quam longi temporis diuturnitate, & Sanctus & Martyr Raymundus apud suos audierit; quidquid interim statuatur de ea, quam hic moveri posse video, quæstione, quamque solutam invenies apud Custurer: quamdiu nempe Majoricæ tale Officium a Fratribus Minoribus fuerit usitatum? quando inductum fuerit? duraveritne ad usque Romani Breviarii reformationem? Ut ut est, & pro Officio & Missa Lulli propriis, præter Vincentium Mut, Illustrissimum Cornejo, aliosque, stat diserte Bonaventura Armengual, in suo Archielogio, anno MDCXLIII edito; “Devotissime, inquiens, in diversis anni diebus Lullo festa celebrantur; & dicitur, obtinuisse nostrates Bullam a Leone X, ut in die ejus gloriosi Martyrii, Officium & Missam propriam celebrare possent,” Quid fieret anno MDXLI, testatur epitaphium elegantius, [& consonat epitaphium.] antiquiori & magis barbaro superadditum, ubi ita canitur:

            Cinerique beato
      Ponuntur sacris thura cremanda focis.
Huic igitur tyria spectandus veste Sacerdos,
      Concelebret laudes nocte dieque pias.

Sed huc nos tulit digressio longior, occasione Officii & Missæ in honorem Lulli celebratæ; quibus accedere possent festivitates aliæ, solennius institui solitæ, ære publico in eum finem destinato, nisi ea expedienda essent primum, quæ ad signa attinent, de quibus jam supra loqui cœperamus.

[14] Illud in comperto est, Raymundo externa omnia sanctitatis signa Majoricæ, [Imagines cum radiis ab an. 300,] olim & hodie deferri constanter solita, quæ Beatis, ab Ecclesia universali receptissimis, exhiberi consuevere. Imago ejus, radiis circumfusa, aliis Sanctorum prærogativis donata, in præcipuis quibusque urbis illius templis, seu picta seu sculpta, populi venerationi exponitur, & exposita pridem fuit ab usque seculo XIV; ex quo minime dubia cultus immemorabilis monumenta quasi sponte promanant. Et primo quidem, in ipso Cathedrali templo Majoricensi, [in ecclesia Cathedrali juxta Deiparam,] in sacello quod Conceptionis nuncupant, exstat Lulli effigies perantiqua, depicta in tabula, radiisque ornata; ne vero de cultu sacro dubites, eo loci collocata est, ut, cum medium teneat imago B. V. Mariæ, partem alteram S. Franciscus Assisias, alteram Raymundus occupet, ipsæ circumstantiæ aperta venerationis indicia præ se ferant. Est & præfixa effigies eadem, radiis itidem illustris, in scuti forma, super porta repaguli, quo clauditur sacellum B. Virginis de Corona. Quid multa? Ipsis in scutellis, quibus eleemosynæ corrogantur, & in cathedrali & in ceteris totius urbis ecclesiis; [in scutellis eleemosynarum pro Canonizatione;] ipsis, inquam, in scutellis præfertur radiata Raymundi imago, velut ad incitamentum, ut populares sui liberaliter conferant, quæ ad sumptus Canonizationis, jam a seculo & amplius postulatæ, desiderabantur; idque jussu Illustrissimi Joannis de Santander, ut constat ex ejus decreto, dato XXX Julii MDCXXXVIII; affixis etiam per templa programmatis, quibus causæ Lullianæ Procuratoribus facultas conceditur, hoc de argumento ad populum nonnumquam verba faciendi.

[15] Habet insuper sua Raymundus cælestis honoris signa, [in Parochiali tribus locis,] in primario civitatis parochiali templo, vulgo, S. Eulaliæ: in quo, tribus diversis locis, imago exposita est, ubique radiis suis insignis. Prima visitur in capella S. Catharinæ Martyris, secunda in altari B. Virginis Pietatis, tertia in sacello Conceptionis, ubi depicta est in pariete. [& in Franciscana super altari proprio,] At nusquam splendidiora effulgent Lullianæ venerationis indicia, quam in templo S. Francisci, deposito scilicet illic venerabili Corpore. In ipso altari principe, loculis quinque distincto, grandiores eminent statuæ; quarum primæ quatuor referunt Sanctos, videlicet S. Franciscum, S. Joannem Baptistam, S. Joannem Euangelistam, S. Onuphrium; quinta beatum Raymundum, reliquis par, & quantum ad ornamenta, omnino similis. Est & superimposita pictura Lulliana, in limbo deaurato, ubi exhibetur adorans puerum Jesum, brachiis beatissimæ Matris præsentatum. At vero minoris hæc momenti videri poterunt; si cum Sacello conferantur, beato Martyri, in præfata Franciscanorum ecclesia consecrato. Omnia illic pretiosa & elegantia; Architectura pro sua vetustate non exigui nitoris, ordinis corinthiaci & compositi, limbulis deauratis, anaglyphis, aliisque decoramentis nitide interstincta. Hic suum Lullo altare, in quo Missa celebratur; hic statua, [cum omnibus ornamentis sanctitatis,] hic ardens lampas, hic omnia quæ Sanctis exhiberi possunt, venerationis argumenta. De his porro juvat loquentem audire, non jam Majoricensem aut Lulli asseclam, sed virum religiosum, a partium studiis quam remotissimum. Nitor fide Patris Vernon, in Vita Lulli edita MDCLXVIII antea citata: sumpta vero sunt ex Itinerario Persico P. Pacifici de Provins Cappucini, a pag. 395 editionis secundæ anni MDCXLV. Sic habet, inter alia, de rebus Majoricensibus, eo in itinere a se observatis, apud Vernon pag. 219, quæ ex gallicis latina facio.

[16] [(sicut ea an. 1645 vidit Fr. Pacificus Cappucinus)] “Quod tertio loco, inquit, examinavi curiosius, illud gratissimum fore confido, & doctrinam & pietatem profitentibus: agitur enim de viro sancto, eoque inter mortales celeberrimo; quem doctissimi quique Galli hæreticis annumerant, quemque ego hactenus, ut candide dicam, meliori loco non habui: Raymundum Lullum nomino, cujus est Ars magna scientias omnes perdiscendi. En tibi quæ Majoricæ de eo didici. Rem sacram facturus conventum petii Patrum Minorum, a quibus in sacellum deductus sum, ad latus altaris majoris; tam affabre elaboratum donisque locupletatum, ut totum aureum videretur. Obstupui profecto; idque tum maxime, dum oculos paululum erigens, loculum in altari adverti, quem occupabat statua lignea elegantissima, coloribus variegata, senem referens venerandum, promissa barba, indutum habitu Tertiariorum S. Francisci, elevata facie Crucifixi intuente imaginem, cum Beato viro ex sole in arbore colloquentem, adjuncta hac ad imum ipsius statuæ aurata epigraphe, Beatus Raymundus Lullius (addere debuit, Martyr). Perculit me inopinatum spectaculum: verum id statim exemit scrupulum, quod ita cogitarem; Hic, ubi regnat Sacræ Inquisitionis tribunal, nequaquam Sanctos inter locum occuparet homo ille, si vere esset hæreticus.” Huc usque Pacifici Itinerarium, [impendio 4000 Scut. curatis.] iis prætermissis quæ; de Lulli Martyrio memorat, de Schola, in ejus honorem instituta, aliisque infra commodius illustrandis. Neque ego reliqua enumero sacelli illius ornamenta, pretio non minus quam varietate conspicua; cum jurato Architecti ipsius testimonio palam sit, totam eam fabricam plusquam quinque millibus librarum Majoricensium, hoc est, quatuor prope millibus Scutorum romanorum, constitisse. Descriptionem supplebit expansus iconismus, ad me Majorica transmissus, in quo totius operis ornatus tam accurate exprimitur, ut oculis facile legi & colligi possit elegantissimi altaris, spectanda non minus, quam laudanda magnificentia.

§. III. Mausoleum insigne, Epitaphia duo, aliaque constantis cultus argumenta.

[17] Præ ceteris monumentis, celebre est hoc ipso in templo, [In Mariano apud Franciscanos sacello positum Mausoleum,] Sancti sepulcrum; non in altari, quo de jam egimus, (ut perperam retulit prælaudatus Pacificus,) sed in vicino sacello, quod aliquibus B. Virginis de Consolatione, aliis de Puritate, aliis de Conceptione placuit appellare. Utcumque vocare libuerit, assurgit ibi ad sinistram, sive ad cornu Epistolæ, machina vetusti & artificiosi operis, cujus hic etiam schema proponere visum est, ut facilius intelligantur quæ explicatione aliqua fortasse indigent. Basim exornant parerga varii generis, ævum suum redolentia, seculum nempe XV; quo jam adulto, certum est fuisse elaborata, inchoato opere a Magistro Joanne Lobetio, anno MCCCCLX vita functo. Busta septem, [erectum sec. 15,] suis quæque characteristicis distincta, vicem stylobatarum subeunt, quæ signorum practicæ scientiæ & speculatricis oneri ferendo sunt destinata: verba sunt Processus anni MDCXII pag. 649. Altitudo loculorum palmos continet circiter octo Majoricenses, ex quorum superiori parte emergentes genii coronam ostentant, statuis singulis destinatam; cum inscriptione liberalium Artium, eo ordine dispositarum, ut ducto ab Altari ordine, prima occurrat Grammatica, inde Logica, Rhetorica, Arithmetica, Musica, Geometria, Astrologia. Hactenus fabrica, urnæ ipsi sepulcrali quodammodo substructa, altitudine palmorum ferme undecim.

[18] Dehinc in pariete apertus patet loculus, capellæ speciem referens, [perfectum circa 1490,] in cujus summitate vestigia apparent insignium Regni Majoricensis, quorum colores vetustas adeo exedit, ut non omnino dignoscantur. Id vero ex ipso Archivo civitatis legitime conficitur, eam fabricæ partem publicis sumptibus fuisse erectam, inter annum MCCCCLXXXVII, & MCCCCXCII. Quæ ad loculi latera vides busta gemina, stylobatæ & ipsæ sunt, statuis aliis præparatæ. Alterum Gothicam hanc epigraphen exhibet, Dispositor sum sanitatis; manifestum, si usquam aliud, beneficiorum, ejus meritis impetratorum, indicium. Quid in alio positum fuerit dubium est. Verosimile tamen, fuisse aut palmam, aut alia quædam martyrii symbola.

[19] Ex interiori loculi illius parte venerationem spirat Urna marmorea, [cum ardente ante urnam lampade,] ex alabastrite elegantissime elaborata, impositaque basi, cujus frontem exornant scuta tria gentilitia, Regis Catholici Ferdinandi, Majoricensium, & familiæ Lullisticæ; sed lapsu temporis adeo deleta, ut vix, & nisi cominus, colores aureaque decoramenta deprehendi queant. Nunc Urnam ipsam intueamur. Partem extimam vestit labor anaglypticus, Beatum exhibens funebri habitu, radiis tamen insignem; cui & alia superadditur, more antiquo animam referens, & ipsam radiatam, ab Angelis in cælum deportatam. Loculus totus sipariis clauditur. Candelabris cereos imponit frequens populi erga Sanctum devotio & concursus: maxime vero ad lampadem recurritur, eum in finem adeo depressam, ut ex ea oleum desumi possit. Audiatur instrumentum authenticum, confectum V Novembris MDCXIV. “Ardet continuo lychnus coram sepulcro, eo laxato fune, ut vel puellæ puerique septennes oleum inde assumere valeant, cum voluerint; cui apposita est congrua patella, cum exiguo vasculo, [unde petitur oleum, ægris salutare,] quibus haurit oleum quisque perquirens illud, tamquam amuletum singulare; atque ita haurit, ut sive festis diebus sive negotialibus, negotium dicas in lychno.” Tabellas votivas, argentea donaria, & hujusmodi plura satis est nominasse. Multa deesse testatur Custurer, pauciores item lampades; cum ex tribus argenteis unica conflata fuerit, quæin sacelli medio appenditur.

[20] [ut testantur crebra istic anathemata.] Ceterum de anathematis & salutifero oleo, ita loquitur præfatum instrumentum. “Ex quo fit, ut qui per oleum salutare sunt in pristinam valetudinem restituti, juxta præteriti morbi qualitatem gratulabundi, variis ac plurimis donis B. Raymundi sacellum identidem ornent. Inde quamplurima pendent, tum cerea tum argentea capita, oculi, colla, brachia, manus, ubera, corda; quædam item fasciæ, quæ hernia laborantes, viri sancti auxilio, indicant sanitate donatos; crura, pedes, singula divisim, conjunctim capita & colla; a capite ad renes usque membra omnia, crura cum pedibus; denique expressa totius corporis membra. Votivarum deinde tabellarum, scipionum, quibusque innituntur claudi baculorum, ea est vis & multitudo, ut iis sacelli parietes, non minus undique vestiantur quam ornentur.” Exstant præterea binæ aliæ imagines in eodem sacello, solitis Beatorum ornamentis præditæ.

[21] [Epitaphium vetus.] At prætermitti non debet Raymundi epitaphium antiquissimum, litteris Gothicis (ut vocant) insculptum marmori, affixo in prospectu parietis ipsius sepulcri.

Hic nitidum tumulus retinens est corpus ad intra,
Raymundi magni fulgentis nomine Lulli,
Moribus insignis: sunt nuntia climata mundi,
Et sua scripta ferunt: fuerit quis clarior illo
Majoricis, ortique domus testantur, & omnes.
Urbs fuit, & Domina Balearum Regia magna.
Hunc tres ætates primæ tenuere lascivum;
Verum postremæ perfectum constituerunt;
Cum Christus lectum cunctis patefecerat illum:
A vanis mundi convertens ad sua sancta,
Atque docens prompte natura quod exigit omnis:
Et quæ secreto naturaque mira creavit.
Hic bonus, electus Christum ferventer amando,
Barbarus ex illo tactus pergendo popellus,
Demonstransq; Deum Christumq; virumq; fuisse,
Atque Redemptorem lapsi primique parentis.
Barbarus obaudit, insultans surgit in illum;
Et feriunt lapide; fit vitæ terminus illi.
Cernite Raymundū, Patres, hunc recolite vestrū,
Vestrum concivem, decus & prænobile vestrum.

Franciscus Ximinus Canonicus Majoricensis.

Eo descripsi inconditos versus, quod sua barbarie procul dubio seculum XV redoleant. Aliud brevius trium versuum infra num. 45, repertum post primigeniam Vitam, quo significatur Lullus obiisse anno MCCCXV, missum facio; quia eo, non tam viri sanctitas, quam doctrina laudatur.

[22] [Aliud recentius,] Juverit & aliud recentius adjungere, Minervæ paulo cultioris.

Raymundi Lulli TUMULUS, in quo Phoebus ET Calliope COLLOQUUNTUR.

Ph. Unde hæc, ad variis vernantia prata napæis,
      Sanctula plus solito nunc mihi visa Soror?
Dissimilis tu, Chara, quidem: arridere videntur
      Hæc loca; tu lacrymis ora verenda rigas.
Cal. Lullus habet tumulum; sacer est locus; intus in altum
      Assurgunt nitidis lilia cum violis.
Balsama odora rogo spirant, cinerique beato
      Ponuntur sacris thura cremanda focis.
P. O Lapis, ante alios totum venerande per orbem!
      O Lapis! o quantum quantulus intus habes;
Huic dederat (cognorat enim) Deus ille merente
      Quidquid erat Sophiæ, quod fuit; idque genus.
Scilicet indicium tantæ virtutis; in urna
      Tot natæ hac violæ, totque fuere rosæ.
C. Diis satus iste fuit, [inducens Phœbum & Calliopen,] divino lacte nutritus,
      Sedibus ut Superum maximus esset honos.
Non genio indulsit, lapsis florentibus annis;
      Otia propellens, luxibus hostis erat.
Mystica divinæ Legis reseravit: eidem
      Et pietas, mentis simplicitasque fuit.
Nequitiam fugiens obnoxia crimina vicit;
      Atque egit puros, purior ipse dies.
P. Nec contentus eo (tantus fuit ardor in Altum)
      Non timuit pœnas Martyr adire graveis.
Pro quo ejus (sed vos Nyobȩum pandite marmor)
      Et manes Christus, forsan & ossa tenet.
C. Labenteis acies, Christi virtute potenti
      Extulit, hostileis non metuendo minas.
P. Alma fides, [Lulli sanctitatem landantes.] pariterque sui Crux alma, verendo
      Pro galea in capitis vertice, semper erant.
Ille pios refovens, lymphata mente profanos,
      Veridico in rectos verterat ore viros:
Sicque viam ætherei multis patefecit olympi,
      Quos niger in rapidis orcus haberet aquis.
C. Hinc adiit Superos, mediis tumulandus in astris,
      Ut rutilans media fundat ab arce jubar,
Huic igitur tyria spectandus veste Sacerdos
      Concelebret laudes nocte dieque pias.
Dic pia verba, rogo; cineres nec temne, Viator;
      Sic tibi contingat talia verba cani.
P. At nos, cara Soror, colleis linquamus & antra,
      Divo & cantemus carmina multa viro.

FINIS.

Auctoribus Joanne Genovardo & Augustino Andrea, Balearibus adolescentulis. Nono Kalendas Octobris, anno a natali Christi MDXLI.

Desumpta hæc sunt, teste Culturerio, ex sæpe citato Processu anni MDCXII fol. 653. Plures hujusmodi Elegias & Odas, in Lulli honorem compositas, qui legere voluerit, adeat Vernonum, a pag. 301 ad 312.

[23] Inter cetera cultus Lulliani monumenta, longam præfert vetustatem, [Altare apud Trinitarios,] quod conspicitur in sacello sanctissimæ Trinitatis, ecclesiæ Sancti Spiritus, apud Patres Trinitarios, ut manifeste exhibet altare ipsum antiquissimi operis, hic in æs incisum, & lectoris oculis expositum. Supra diximus, Raymundum ejus aræ latus occupasse, in cujus altera parte S. Franciscus Assisias erat collocatus; jam vero cum Magno Antonio collatus, quid aliud indicat, quam quod Majoriæ, non minus communis, quam antiqua fuerit de ejus sanctitate hominum opinio? Sane etiam in eodem altari repetita effigies, radiis conspicua, & zelum in annuntiando Mauris Euangelio, & toleratum pro fide martyrium repræsentat. [in quo sculpta B. Lulli Acta;] Porro monasterii illius Religiosi testantur, audivisse a senioribus jam defunctis, cum prodiisset Bulla Urbani VIII, cultum omnem exhiberi prohibens viris non Canonizatis aut Beatificatis, nisi ab immemorabili hujusmodi cultus duravisset; testantur, inquam, loci Inquisitorem, cognita imaginum istarum antiquitate, signisque adeo patentibus, pacifica in possessione omnia reliquisse.

[24] Multa prætereo, quæ longum foret sigillatim enumerare, venerationis antiquæ vestigia, [alibi alia, cum frequentibus Missis,] tota passim urbe & insula Majoricensi impressa. In altari S. Honorati, apud sanctimoniales beatæ Margaritæ, spectabilis itidem est Lulliana imago, radiis suis decorata. In aula Universitatis, non effigies solum veneranda proponitur, sed & ibi altare visitur Raymundo sacrum; ardet lampas, Missæ celebrantur. Nullus populi frequentia notior locus propylæo S. Antonii: ibi porro & radios suos Raymundus habet, & quæ in ejus honorem ardeat, lampadem alteram. Mitto alia urbis loca, monumentis Lullianæ sanctitatis insignia; uti & reliqua insulæ totius oppida, in quorum singulis illustria apparent cultus antiquissimi indicia; neque enim opus est ea procul accersere, cum receptissimo jam usu passim imagines prodeant in æs incisæ, in quibus Raymundo tribuuntur omnia sanctitatis ornamenta, plerumque cum expressa Ordinarii licentia, adjunctis Antiphona, Responsorio & Oratione, ex antiquo Officio desumptis; atque in tabella, ad ejus sepulcrum, publicæ devotionis commodo, asservatis. Beati titulum vix ullus Sanctorum obtinet frequentius, tum in thesibus, tum in concionibus, tum in libris editis, tum denique in actis aliis, etiam de Episcopi auctoritate promulgatis.

[25] [Locorum, ejus causa memorabilium, veneratio.] Est & alia cultus immemorabilis nota non infimi ordinis; primum in eo cubiculo, ubi sub ipsis conversionis initiis Christus Crucifixus Lullo apparuisse dicitur; deinde in celebri monte Randa, aspero vitæ genere, variisque pœnitentiæ Raymundianæ exercitiis apud incolas notissimo. Utrumque locum fidelium pietas Deo dicandum censuit, exstructis oratoriis, in quibus celebrantur Missæ, aliaque religionis exercitia: sed ea potissimum elucent, quæ ab hominum memoria Raymundi sanctitatem, indigenis fuisse persuasissimam, ostendunt. Quin & illud memoria dignum narrant Vincentius Mut & Fra Bonaventura Armengual, apud Custurerium his verbis: “Ad ejus specum, circa Monticuli juga positum, & ab eremitica domo de Miramar ad primum lapidem situm, in quo quietis & somni causa manebat; animalia post ejus mortem accedunt, ab ingressu se abstinent, & quasi illum venerantes recedunt; quod sæpissime videntes illius loci accolæ admirantur.” Addi hic potest, in sæpe citatis Processibus, locis quam plurimis, testimonia adduci, asserentia, Reliquias B. Raymundi nostri frequentius ab ægris expeti, quam ulla Sanctorum aliorum lipsana. Nimirum, mandibula ejus, argenteæ thecæ inserta, ex sacristia Franciscanorum, solet ad infirmos deferri; multisque claret miraculis; ut, non solum vulgi fama, sed multis testimoniis est demonstratum.

[26] [Reliquiæ ab infirmis postulari solitæ;] Quod hic de Reliquiis dicitur, ab omni hominum genere vehementer expetitis, imo præ aliis Sanctorum lipsanis; idem asserunt jurati testes religiosi viri de Missis, quæ in ejus honorem fieri jubebantur: nempe, ut est in depositione juridica, de nullo Sancto tot Missas ab externis desiderari, quam de S. Raymundo Lullo; adeo ut diebus prope singulis quinque aut sex Sacra expetantur. Non memoro celebriores festivitates, & olim & etiam hodie annuatim celebrari solitas: quarum prima solennior, [aliæ Sancti festivitates subinde institute,] facta dicitur anno MCCCCXLVIII; tum scilicet cum sacrum corpus ex sacristia, in qua primum fuerat depositum, in sepulcrum proprium deportaretur. Alia, non minus solennis, accidit MDII; eo potissimum quod certamina, de Lulli libris, Romæ & Hispali habita, felici exitu essent terminata. Subinde, ut jam dicebam, celebritas illa annue repeti cœpta est; idque publico ære, in eum finem a Primoribus destinato; nimirum libris quinquaginta Majoricensibus. Solet autem a Magistratibus celebrari dies obitus XXX Junii. Universitas vero diem sibi peculiarem delegit, Januarii XXV; [quarum duæ annis singulis repetuntur:] sumptibus, qui ante a sola Lulliana Schola fiebant, in commune Facultatum omnium onus reductis. Ceterum festivitati utrique assistit Prorex, cum Episcopo, Juratis, Capitulo, Dominisque Inquisitoribus, præter Magistros & Doctores Facultatum omnium, & maxime Scholarum quatuor, Lullisticæ, Thomisticæ, Scotisticæ & Suaristicæ, omnibus ceremoniali ritu & habitu procedentibus.

[27] Atque hoc quidem cultu pacifice gaudet, & olim gavisus est beatus Raymundus: [nec in his ob decreta Urbani VIII quidquam immutatum,] sic ut Bulla Urbani VIII, semel atque iterum publicata, nihil omnino immutandum censuerint, aut Episcopi aut Inquisitores; procul dubio nihil non moturi, si de immemorabili tempore non undiquaque constitisset. Patuit id nimis quam manifeste in aliis Dei servis, qui, licet quo tempore præfata Bulla edita est, Majoricæ magna essent in veneratione; nihilominus, quod eorum cultus ostendi non posset immemorabilis, confestim abrogatus est. Tales erant, apud Patres Dominicanos, Venerabilis Pater Michaël Bennasser; apud Patres Franciscanos, [tametsi multorum aliorum cultus propterea sit prohibitus,] Venerabilis Pater Raphaël Sierra; in Collegio Societatis Jesu Montis Sion, Venerabilis Alphonsus Rodriguez; pluresque alii, a Custurerio enumerati. Quod igitur intactus perstiterit atque hactenus perseveret B. Raymundi cultus, aliunde provenire nullatenus potest, quam quod & Episcopi, & Inquisitorum Apostolicorum indicio, de cultus immemorabilitate, hoc est de centenario annorum numero, manifeste constiterit. Pauca hæc e multis sacri & perennis cultus argumentis delibare oportuit, quæ alias a nobis non probanda sed supponenda sunt, nequis forte præjudiciis abreptus, temere inter Sanctos Raymundum nostrum collocatum existimet. Innumera prope alia hujusmodi, ut ante monebam, & affert & solide deducit præfatus Custurerius, tota sua prima Dissertatione, ad quam eos remittimus, qui aut B. Lullo infensi, aut minus creduli videri voluerint.

§. IV. De iis qui Beati Raymundi Vitam ex antiquiori scripserunt, post an. 1400. Illam Waddingus habuit, eruderavit Custurerius.

[28] In tanta Sanctorum multitudine, qualem Acta nostra exhibent, [Ex veteri, quæ olim extitit, Vita,] vix quemquam reperias, cujus res gestas tam multi, tam varii scriptores illustrandas susceperint. Id abunde probabit longus eorum catalogus, mox subnectendus. Quod vero hac in re admiratione dignissimum est; tot inter Auctores inveni neminem, qui primigenia beati Raymundi Acta in lucem proferre; paucissimos, qui ea, citare saltem aut apellare, in animum induxerint. Ea porro jam olim extitisse, vel ex eo perspicuum est, quod Lullistis, adversus Nicolaum Eymericum certantibus, imo ante earum contentionum initia, palam illi assererent, Magistri sui doctrinam cælitus infusam, virum sanctum crederent, & in cælis beatum, aliaque hujusmodi, ex quibus etiam obtrectandi materiam Eymericus arripuerat, ut ex ejus Directorio manifeste constat. Hæc autem non nisi ex Actis ejus, tum procul dubio notissimis, haberi potuisse nemo, opinor, ibit inficias. Erant igitur, & Lullistarum manibus eo tempore circumferebantur, ea vitæ monumenta, quæ subinde neglecta sunt, ubi ad solam de doctrina disputationem deventum est.

[29] [recentior una scripta anno 1511,] Præterea, quam certum est, Carolum Bovillum Samorobrinatem, primum fuisse, qui totam vitæ Lullisticæ seriem, ab Hispano aliquo acceptam, publici juris fecerit, transmiseritque ad amicum Raymundum Boucherium anno MDXI, & triennio post typis mandari primus curaverit; tam mihi videtur indubitatum, Acta alicubi manuscripta, ex quibus historiam suam Hispanus hauserit, asservari debuisse. Quis enim, obsecro, nisi temere, sibi persuadeat, virum probum juxta ac doctum, quidquam aut de suo fingere voluisse, aut vera a falsis discernere non potuisse. Hispanum autem quis suspicetur, aliunde sua quam ex antiquis Commentariis desumpsisse. Sane Nicolaus de Pax, Patricius Majoricensis, in Vita, seu mavis Encomio, suo (ut loquitur) labore contexto, testatur, authentica instrumenta consuluisse se, & memoriæ prodidisse, quæ de Raymundi nostri rebus, ex variis collecta locis, annotaverat; adeo ut novam dumtaxat compositionem historiæ contulerit; quæ, non ipsum scriptorem, sed disertissimum alium merebatur. Unde mihi fit perquam verisimile, in tabulariis Majoricensibus ea monumenta fuisse deposita, ex quibus historici illi sua fideliter deprompserint; tametsi temporum injuria, dicam? an ipsorum Lullistarum incuria, nonnulla subinde periisse deprehendamus.

[30] [prodiit an. 1514:] Jam nominavi præcipuos duos Lullianæ Vitæ scriptores; quorum auctoritate nituntur plurima, in decursu discutienda. Præcitatus Bovillus, amico Raymundo Boucherio, synonymum Patronum postulanti, Lulli Elogium submisit, anno (ut dicebam) MDXI, Junii XXVII; quale prodiit non multo post, ex typographia Ascensiana, nempe MDXIV; ipsumque deinde Benedictus Gononus, Monachus Cælestinus, retulit in Vitas & Sententias Patrum Occidentis, editas Lugduni MDCXXV; dignum certe quod & hic totum, [altera an. 1519,] inter alia Raymundi Acta, locum nanciscatur. Alteram Vitam, nunc etiam allegatam, collegit Nicolaus de Pax, Patricius Majoricensis, Archiepiscopo Consentino Nuntio Apostolico dedicatam, & typis datam Compluti MDXIX; de qua etiam suo loco pluribus agendum erit. Hos secuti sunt certatim alii, quos sat erit paucis indicare. Ludovicus Joannes Vileta, Canonicus Barcinonensis, egregius in Concilio Tridentino Lulli defensor, Artificio seu Arti brevi B. Raymundi. Lulli subjunxit vitæ synopsim, impressam Barcinone MDLXV. [tertia an. 1565:] Nicolaus Mellinas Juris consultus, concionem habuit De miraculosa conversione, Vita & morte egregii Doctoris Raymundi Lulli, excusam Majoricæ MDCV. Joannes Segui, Canonicus & Pœnitentiarius Majoricensis, Vitam vulgaverat MDCVI, [tum aliæ aliæque,] assiduus Canonizationis Lullianæ promotor, ejusque Romæ sedulus procurator. Gaspar Escolanus, Gesta Lulli inseruit Tomo 1 Hostoriæ Valentinæ, editæ MDCX, Lib. 3 a cap. 19. Etsi autem longum sit reliquorum omnium opera percurrere, nomina saltem describenda putavi; quod ad B. Lulli laudem non parum conferant, tot insignium scriptorum de ejus sanctitate & virtutibus testimonia. En ceterorum syllabum, nullo aut ætatis aut dignitatis servato ordine.

[31] Antonius Daza, Chronicis S. Francisci addidit, [Auctoribus variis,] quæ B. Raymundum spectabant, MDCXI impressionis Vallisoletanæ. Petrus Sanchez de Lizaraço; Andreas Libavius, Lucas Waddingus, Arturus de Monasterio, Bonaventura Armengual, Vincentius Mut, Ildephonsus de Zapeda, Auctor Academiæ perfectionis, Nicolaus Causinus, Joannes Maria de Vernon, Damianus Cornejo, Nicolaus Antonius, Antonius Arbiol, Doctor Petrus Bennassar, D. Colletet. Horum libros recitatos invenies apud Custurerium, Dissert. 2, cap. 8. Sed & iis plures licet adjungere, de quibus capite præcedenti agit idem auctor, & cap. 30 citatus Vernonius, aliique propriis suis locis recensendi. Neque tamen ex neotericorum istorum fide, licet fortasse optima, in præsentiarum quidquam statuere convenit, nisi prius ea vindicentur, unde illi narrationes suas acceperunt. Nam quod præterea, sive ad ornatum expolire, sive ad amplificationem adjungere quibusdam placuit, nescio unde desumptum, nec examinare vacat, nec refutare; cum nobis ea omnino sufficiant, quæ ex probatissimis auctoribus tradituri sumus. Ad circumstantias vero quod attinet, in quibus & isti nonnumquam variant, nihil opus est magnopere laborare, ubi de totius saltem substantiæ veritate constiterit.

[32] Hanc non video aliunde certius colligi puriusque hauriri posse, [æstimandæ ex primigenia:] quam ex antiquissimo manuscripto, diligenter, primum in urbis Majoricensis Archivo, ac dein in Collegio Sapientiæ custodito: quod primus in lucem protulit sæpe laudandus Custurerius, Diss. 2. cap. 8. & 9. Illud ipsum a scriptoribus aliis, saltem duobus, aliquando nominari advertimus; veluti a Nicolao Antonio, & disertissime a Luca Waddingo, Annalium Tom. 2. ad annum MCCLXXXVII num. 2. [a Waddingo delibata,] quem ex eo Ms. pleraque decerpsisse, clarissimum specimen statim ostendet. Merito interim conqueri liceat, monumenta adeo authentica nobis a Waddingo subrepta; quæ si ad verbum Annalibus suis intermiscere voluisset, mirum quanto thesauro ditasset posteros, qui, quantumvis tribuant ejus narrationibus, antiquiora illa sibi subducta numquam non ægerrime patientur. At Waddingum excusat historiæ pertexendæ ratio, a qua alienum fuisset id genus Acta tota interserere. [a Custurerio eruta,] Litem intentare non lubet, ceterum longe melius de rebus sacris meritus est Custurerius noster, dum Ms. Vitam, toties a nobis expetitam, tam diu frustra quæsitam, publicæ luci exposuit.

[33] At ne quis putet, aliud Majoricense, aliud esse Romanum vetustum Ms. quod præ oculis Waddingus habuit, [& ex mutua collatione probata.] ex paucis indiciis res fiet certior. Ita hic habet loco jam citato. “Scribit Auctor coævus, & totius vitæ conscius, in ejus Vita, apud me Ms. eum hoc anno Romam venisse, hujusmodi Collegia instituendi & stabiliendi gratia; mortuoque Honorio, Lutetiam perrexisse, ut causam hanc prosequeretur. Ibi ex mandato Cancellarii Bertholdi, novum illud suæ Scientiæ & Artis genus publice in Aula Litteraria perlegit; sed dum parum aut nihil in ea proficerent studiosi, abiit Montem-pessulanum, ad Jacobum Regem Majoricarum. Hic per aliquod tempus hæsit, ubi [Raymundus] Artem hanc, quam Veritatis inventivam appellandam censuit, clariorem reddere studuit, resectis multis figuris & notis, relictis ex sexdecim, quæ prius erant, quatuor dumtaxat. Dehinc Januam, ubi librum hunc suum reddidit Arabicum; mox Romam venit: acturus cum Nicolao IV de fundandis ubique locorum monasteriis aut collegiis linguarum Orientalium. Sed propter varias rerum vicissitudines, & rei Christianæ tumultus, Pontificis animum, per graviora distractum probavit: neque speravit se quidpiam in hac re impetraturum. Rediit itaque Januam, illinc in Africam transfretaturus, ut vel solus tentaret, quod per plures fieri cupiebat operarios, conversionem Saracenorum.” Hæc & istiusmodi alia, mutata paululum phrasi, ex Synchrono Ms. a Waddingo descripta (ut brevi ad oculum ex ipsis Actis cap. 2, sub finem & alibi, Lector ipse per se dispicere poterit) apertissime ostendunt, non aliud habuisse Ms. Franciscanorum Historiographum, quam quod postea subjiciemus, accuratius examinandum.

[34] Unde manuscripti Majoricensis copiam nactus fuerit Waddingus, [Videtur ea Romam ablata ad Canonizationem fuisse,] non facile est conjectura assequi; nisi si fortasse instrumenta omnia, ad Canonizationis Processum Romam transmissa, inspicere ei licuerit, ut alicubi indicat; atque inter ea ipsam, qua de agimus, vitæ seriem a Raymundi æquali, uno vel pluribus, elaboratam. Quod autem dubitem, sitne a pluribus, an ab uno solo, adornatum præcitatum Ms. facit titulus ita conceptus, ut, si non a pluribus exaratum, a multis saltem Raymundi amicis narrata esse oporteat, quæ in eo continentur. Utcumque tamen ea gesta volueris, nobis unus semper idemque Anonymus, totius opusculi auctor videbitur citabiturque. Stylus simplicior, sermo rudis, ordo & phrasis ipsa antiquitatem redolent, & ævum plane sapiunt, ad quod Vita tota reducenda est. Menda, hiatus, defectusque alii, amanuensium vitio immixti, atque hinc inde intercurrentes, ubi verbo poterunt, corrigentur alio charactere (nequid in apographo immutetur, [& vivente adhuc Lullo scribi cœpta.]) vel in observationibus sat commode explicabuntur. Notandum vero quam maxime, non hic vitam totam describi, sed ea solum, quæ de conversione sua, aliisque nonnullis ad peregrinationes scriptaque pertinentibus, amicis & auctori ipsi Raymundus in Francia aliquando narraverat; quæque ipso adhuc superstite memoriæ mandata, ex eo colligimus, quod de ultimis vitæ annis, deque glorioso exitu, nihil memoret Anonymus. Illud etiam Lector advertat, Capita, Capitum titulos, Notas marginales, & si quæ alia ad claritatem pertinent, a nobis adjecta esse, ut facilius postea suis Annotationibus illustrentur.

§. V. Epistola Custurerii, Vitæ veteris authentiam probans.

[35] [Authentiam rogatus probare Custurerius,] Quæ dixi superiori Paragrapho, cordato cuivis videri poterant, ad firmandam mascripti vetustatem satis opportuna, sic ut proinde supervacaneum esset ei rei pluribus insudare. Verum eos B. Raymundus nactus est adversarios, quos non facile ratiociniis, tametsi verosimillimis, ab inveteratis præjudiciis avoces. Cum igitur ex indubitata horum Actorum fide, tota Lullianæ vitæ series potissimum pendeat; eum in modum veritas stabilienda; ut omnis prorsus tergiversationi aditus præcluderetur. Ita equidem mecum pridem statueram; verum deficientibus hac in parte evidentioribus argumentis, præter ea quæ modo adducta sunt, nihil antiquius habui, quam eo recurrere, unde lucis aliquid afferri posset. Consului per litteras semel atque iterum, numquam satis laudatum Custurerium; ipsique ea proposui quæ longe diligentissimum rerum Lullianarum scrutatorem impellerent, ut quidquid ad confirmandam præfatorum Actorum antiquitatem integritatemque Majoricis suppeteret, protinus communicatum vellet. Nec me mea fefellit opinio. Prompte obsecutus est, cumulate respondit, & (ni fallor) rem plane evicit. Non erit, opinor, Lectori ingratum, & quid ego paucis proponerem, audire, & quid ille prolixius reposuerit. En epistolæ meæ laciniam.

[36] Illud præ ceteris omni conatu stabiliendum; Vitam illam manuscriptam, [ad propositos super ea articulos] quam vocat Reverentia vestra Scriptorum coævorum, talem omnino esse, idque ex indiciis omnibus quæ allegari poterunt. Etenim fundamento huic, tamquam præcipuo, inniti debet quidquid de Beati Martyris sanctitate, rebusque pro religione Catholica præclare gestis, toto nostro tractatu fusius deducetur. Habeo præ oculis epistolam Rev. vestræ, datam IV Kal. Aug. MDCXCIX, qua conqueritur, magnam fuisse incuriam (Majoricæ) in servandis scripturis antiquis. Qua in re, mea quidem sententia, nullo suo merito accusantur, si Vitam illam tam studiose custodierint. Hoc vero plane mirandum, eam nunc primum, post quatuor fere ab obitu Raymundi secula, lucem aspicere; idque eo maxime, quod Lullistæ, acerrimi Doctoris sui defensores, nihil eorum omiserint, quæ ad Vitam ejus illustrandam tantillum poterant conferre. Scio, Vitam huic non absimilem, citari a Waddingo; sed & illi indignor, quod tale monumentum nobis inviderit. Non est mihi in animo Vitam illam ullatenus revocare in dubium, at vero ea vellem rationum momenta adduci, quæ suspicionem prorsus omnem tollerent aut suppositionis aut falsitatis.] Ad hæc ita Custurerius:

[37] In primis, inquit, Vitam illam coævorum Scriptorum esse, [respondet, omnino coævorum censendam Vitam illam,] in Dissertationibus meis affirmare non dubitavi, ob eas, quas ibi affero, rationes & conjecturas, quæ omnia hic colligam, ut iis, quibus potero, indiciis confirmem. Legeram, apud Waddingum & Nicolaum Antonium, ea quæ isti habent de hujusmodi Vita. Observaveram etiam inter alia, in Processu, auctoritate Ordinarii pro B. Martyris Canonizatione confecto, D. Franciscum Montaner, nobilem & eruditum virum, anno MDCXIII, sub juramento in sua depositione affirmasse; se legisse Relationem Vitæ, conversionis & pœnitentiæ (Raymundi;) quam ad honorem & laudem Domini nostri Jesu Christi, [utque talem Romæ allegatam in Processu;] quibusdam devotis & amicis suis, Venerabilis Doctor Raymundus narravit, semel & iterum ab iisdem instanter Rogatus, ut ibi fertur: quæ Vita apparet in vetustissimo libro manuscripto, asservato inter ceteros libros reconditos, in Domo præsentis civitatis Majoricamru. Eam igitur & alia quæsiturus, adii archivum hujus civitatis; illa autem ibi non inventa, imo querimonias fundente civitatis Secretario, quod aliqua scripta Raymundi, & ad eum pertinentia, illinc olim abducta fuissent, forte ab ejus discipulis, hujusmodi scriptorum importune avidis; rogavi Lullistas aliquos, quid de illa Vita? nihilque aliud nuntiatum est, quam asservari Romæ in Collegio Franciscano Hibernorum S. Isidori.

[38] [& Majoricæ apud Lullistas diu frustra quæsitam,] Aliqua deinde, Dissertationum mearum argumento necessaria, quæsiturus, adii semel & iterum bibliothecam Collegii B. Mariæ de Sapientia, unice intentus satis multis capitibus mei illius opusculi, quod tunc urgebat, cujusque instituti tunc mihi non videbatur esse, Acta Raymundi examinare. Volvi ibi per summa capita, plura Raymundi opera Mss. aliqua recentiori, alia antiquiori, antiquissimo alia charactere descripta, quæ ibi ab ejus fundatore, circa annum MDCXXXV, & deinceps ab aliis Lullistis relicta, narrabant Collegii illius alumni; qui omnes, etsi Lulli doctrinam profiteantur, juvenes tamen sunt, nec ultra octennium in eo Collegio detinentur, unice intenti suis volvendis codicibus, parumque de Mss. antiquis soliciti; unde nihil mirum, quod sicut & alii antiquiores Lullistæ, nihil scirent de Vita illa. Quo factum est, ut cum multa parata Dissertationibus meis haberem, ut, scripsi Patri Danieli Papebrochio; Vitam illam non vidissem, remitteremque illum ad archivum S. Isidori. Adii iterum eamdem bibliothecam; ubi, cum alia quærens, vetustissimorum, partim laceratorum codicum, veluti despectum fasciculum volverem; incidi in eum, quo Vita Raymundi brevissimumque ejus opusculum continetur, qui ab aliquo libro videbatur avulsus.

[39] Est igitur codex ille plane antiquissimus, ita ut scriptionis & characterum forma, [tandemque in codice veterrimo repertam.] abbreviationum copia, papyri species, ceteraque omnia, etiam protervum adducere possint, ut judicet, codicem illum ante aliquot secula scriptum esse, quod ipse judicavi indubium. Legi illius titulum, qui sublatis compendiis litterarum, quibus carebat typographus, habetur in Dissertationibus meis pag. 485; in Ms. autem hoc plane modo.

[40] [quam ex idoneis signis sinceram judicit.] Accepto igitur codice, quem libenter mihi commodarunt Collegæ illi, eum mecum tuli, examinavi, contuli cum iis quæ de seipso Raymundus in aliquibus opusculis scripsit; cum fine aliquorum opusculorum ipsius; in quibus subjungit locum & tempus, quibus ea scripta aut perfecta sunt; cum historiis eorum temporum, quibus fatis immixta est Vita Raymundi, cum illa quam edidit Carolus Bovillus; solutisque aliquibus difficultatibus, omnia inter se convenire reperi, chronologiæ consentire, ac stylum sapere antiquitatem & candorem, quemadmodum in Appendice ad Dissertationes adnotavi. Adverti insuper, Vitam illam solum deduci ad tempora Concilii Viennensis.

[41] Quibus omnibus pensatis, tituloque ipsius Vitæ attente considerato, [Procedit ea usque ad an. 1311,] non dubitavi quin incidissem in Vitam illam coævorum scriptorum, de qua Waddingus, Nicolaus Antonius, & D. Franciscus Montaner, in depositione illa sua jurata, meminerat; in qua ait, reconditam fuisse Vitam illam in domo civitatis Majoricarum; unde a nonnemine ablatam, ad bibliothecam illam pervenisse existimavi, sine ulla interpolationis aut additionis nota: imo adeo fideliter transcriptam, ut nec ei additi sint eventus, qui sub finem vitæ Raymundi contigerunt. Adnexum est tantummodo Epitaphium antiquum ejus sepulcri, de quo statim; quodque de suo non addidit procul dubio transcriptor, sed ex sepulcrali lapide, subjuncta expositione prorsus necessaria. Scriptam porro esse Vitam illam, vivente adhuc Raymundo, [& nihil habet de fine Vitæ:] inter alia manifeste ex eo conficitur, quod nihil ibi de celebri ejus morte & martyrio memoretur, quæ nullo modo prætermissa credenda sunt, ab ullo, qui post illa Vitam scribere aut etiam fingere instituisset. Cum autem Acta Raymundi solum deducerentur ad tempora Concilii Viennensis; probabilissima conjectura arbitratus sum, eo ipso tempore scriptam esse Vitam ab amicis illis, qui tunc ex ipsius Beati Martyris ore res gestas, fidelissime enarratas, excepissent.

[42] Jam ut ad codicis illius antiquitatem redeam, animadvertendum est, [sed additur vetus Epitaphium,] in eo præfatæ Vitæ, ut jam dicebam, adjectum esse Epitaphium Raymundi pervetustum, quale exstat in Dissertatione mea prima pag. 64 & 210. Inde vero assumi potest argumentum, quo probetur, codicem istum scriptum esse ante annum MCCCCXLVIII, quo scilicet anno corpus B. Raymundi, ex eo quo jacebat loco, translatum est ad splendidius sepulcrum, in quo hodie colitur, ut fuse in Dissertationibus meis demonstravi. Cum enim codici isti additum sit Epitaphium illud, quod in antiquo sepulcro legebatur, ante eum annum MCCCCXLVIII; non autem aliud, quod ab hoc circiter anno, in sacello ejus sepulcri, marmori insculptum, hodiedum visitur, compositum a Doctore Francisco Ximinio, [quale ante 1448 legebatur,] Canonico & Vicario generali Majoricensi, quod quidem multo honorificentius est atque elegantius; vel ex ea ratione affirmare minime dubito; codicem illum ante annum MCCCCXLVIII exaratum. Siquidem credibile non est, honorificentius Epitaphium prætermissum iri, si tunc, cum scriptus est codex, in Raymundi sepulcro exstitisset, cum aperte deprehendatur, non alio fine ad calcem Vitæ subjunctum, jam dictum Epitaphium; quam ut beati Martyris laudi & honori consuleretur. Atque hinc (nisi vehementer fallor) abunde evincitur, anno MCCCCXLVIII antiquius esse id, de quo agimus, Vitæ Lullisticæ manuscriptum.

[43] Nec certe despiciendum est hoc argumentum, ad fulciendam codicis illius antiquitatem; quando quidem characterum abbreviationumque forma ceteraque omnia, in ea tempora aptissime quadrant. Illud autem mihi non occurrit, [non item recentius, post corporis translationem compositum,] dum Dissertationes scriberem, quibus Vitam attexui, neque mihi tempus innotuit, quo degeret Canonicus ille Ximinius (a quo argumentum istud plus roboris accipit) donec pars magna Dissertationum jam typis data fuisset. Cum vero subinde comperissem, nullum alium hujus nominis Canonicum in Cathedralis Ecclesiæ tabulariis inveniri, nec in hoc regno Canonici alii exstiterint; arripienda fuit occasio inserendi tunc acceptam non despiciendam notitiam, quæ opportunius in ipsis Dissertationibus locum habuisset. Quod si tunc, cum Vita ipsa a me prælo subjiceretur, advertissem, ea aptari posse ad confirmandam codicis illius antiquitatem, non prætermisissem in fine Vitæ Epitaphium illud, ideo tunc omissum, quia jam alibi Dissertationibus insertum erat, ex aliis manuscriptis desumptum.

[44] [Certior probatio sinceritatis nec haberi potest,] Nihilominus argumenta ibi adducta, vetustasque codicis, quem præ oculis habebam, mihi tunc temporis sufficientia visa sunt, & modo videntur, ut eum judicarem, & etiamnum judicem, immunem ab omni suppositionis vitio, saltem ab aliquibus seculis. At, ante illa supponi potuit. Potuit sane, de potentia absoluta, ut ajunt, non tamen suspicandum. Quod si hoc sufficeret ad evertendam fidem antiquorum codicum, nulli plane fidendum esset, nisi authentica fide publica de antiquitate illa; in ipso codice constaret, quod neque severiores antiquitatum indagatores postulant. Quid quod nec ea ipsa omnino satisfacerent secuturis temporibus, quibus facile dubitari posset de manu Notarii attestantis, præsertim si ejus Protocolla periissent, uti non raro in antiquissimis evenit, unde & in jure minor harum probatio sufficit.

[45] Quot præterea Vitæ insertæ sunt Actis Sanctorum, [nec in talibus solet requiri;] quæ Reverentiæ vestræ tanta cum laude elucidant? Quot monumenta; Antiquitati illustratæ Emmanuelis Schelstratii, aliisque similibus lucubrationibus, ea tantum fide, quod ab antiquissimo alicujus Bibliothecæ M. quod per plura secula latuerat, accepta sint, præsertim si narratio nihil contineat, quod illam reddat suspectam, imo aliis de eadem re notitiis indubiis confirmetur? Quæ omnia, ut supra dixi; in Ms. observavi. Nec modicum mihi argumentum fuit, ne suppositionem suspicarer, quod, si adesset, in re adeo connexa cum eorum temporum historia & chronologia, non semel deprehenderetur. Adde quod si supposita esset Vita jam sæpe memorata, addita procul dubio speciosa aliqua & prodigiis simillima reperirentur, nec omitteretur in ea Beati martyrium, cum planum fuisset fingere, amicos illos Raymundo supervixisse, mortemque addidisse iis quæ ipse ante denarraverat.

[46] [licet originale Ms. diu latuerit,] Hoc vero plane mirandum, (urgebit Reverentia vestra) eam (Vitam) nunc primum post quatuor fere ab obitu Raymundi secula, lucem aspicere; idque eo maxime, quod Lullistæ, acerrimi Doctoris sui defensores, nihil eorum omiserint, quæ ad vitam ejus illustrandam tantillum poterant conferre. Mirandum sane, si hæc res tractata esset a justis monumentorum veterum æstimatoribus, quorum admodum pauci fideles elapsis seculis in Hispania inventi sunt. Numquid non probe scit, Reverentia vestra, plurium hominum judicium id fuisse, ut magnum obsequium præstare se arbitrarentur sanctis viris, si relictis tinearum pabulo antiquis codicibus, unusquisque suam Sancti cujuslibet Vitam conflaret, ea contenti fide, ut aliqui, non omnes, indicent, unde acceperint ea quæ scripserunt? Nonne id ipsum in hac re præstiterunt Waddingus, Segui & Colletet, citati a Nicolao Antonio, quibus omnibus & aliis plurimis, æque ac Waddingo, indignari poterit Reverentia vestra?

[47] Ab hac antiquorum hujusmodi codicum oblivione, [aut verius imperite contemptum fuerit, præ scriptis recentioribus;] & veluti contemptu, profectum est, ut dum Vitas Raymundi perquirerem, satis sibi & mihi facere viderentur Lullistæ nonnulli, si me remitterent ad Vincentium Mut, Antonium Daza, Nicolaum Causinum & alios hujusmodi, præsertim ad Joannem Segui, cujus Vitam aliqui recudendam existimabant, mirabanturque antiquitatibus perquirendis me adeo intentum. Nec defuit Doctor Lullista, Cathedraticus hujus Academiæ, qui cum sciret me in pretio habere Vitam istam Ms. mihi diceret se, dum eo in collegio habitaret, eam vidisse, nec quidquam retulisse; quod judicaret, me nihil eam curaturum: cum aliæ typis datæ moderniores & profusiores Raymundi Vitæ exstarent, quas me vidisse haud dubitabat: quin & versionem Balearicam ejusdem Vitæ ostendit, Latinæ satis conformem; ex qua aliquid, non tamen reliqua supplere licuit, ut in Dissertationibus annotavi pag. 492.

[48] Hæc, ni fallor, in causa fuerunt, cur Vita illa hactenus edita non fuerit; [sicut & alia multa,] quemadmodum & alia plura antiqua monumenta, ad corpus B. Raymundi ejusque cultum spectantia, operi meo inserta, quæ non modico honori Beato esse poterunt, nec edita umquam sunt a Lullistis illis, acerrimis Lullianarum rerum defensoribus; sic tamen ut ideo fidem indubitatam nequaquam demereantur. Pace Reverentiæ vestræ dicam, multa neglexisse Lullistas, [ipsiusque Lulli Mss. anecdota,] quæ ad suum Lullum defendendum conducebant, tuendis ejus scriptis unice intentos, doctrinæque in cathedris & theatris tradendæ ac defendendæ. Cum enim in collegio illo B. Mariæ de Sapientia, & in cœnobio S. Francisci plurima exstent Raymundi opera manuscipta, antiquissimo charactere, alia non ita antiquo descripta; nec ea typis mandare curant, nec recudere jam typis data, additis iis Notis quas consulit Waddingus, a Nicolao Antonio merito laudatus. Quod & ego consilium paulatim executioni mandandum sæpe inculcavi, [quæ imprimi & illustrari merentur.] nullo operæ pretio; Lullistis sumptus faciendos, aliasque nonnullas excusationes identidem prætexentibus. Accedit denique, quod si, non editum esse Ms. illud, per quatuor ferme secula a Lullistis, rerum Lulli studiosissimis, vertendum sit suspicioni suppositionis totius Vitæ, quo loco erunt plura alia monumenta & Vitæ Sanctorum & piorum Virorum, quæ per plura secula latuerunt, donec sollicita recentiorum Scriptorum cura, lucem aspexerunt? ubi interim eos inter, quorum Acta hujusmodi exhibentur, non desint aliqui, quorum honori promovendo civitates & nationes integræ incubuerint.

[49] Hæc mihi Reverentiæ vestræ dubitationi primæ satisfacere posse videntur; [Interim officio se functum putat Custurerius,] quod si non satisfaciant, liceat mihi nunc saltem iterum conqueri, de magna illa Majoricensium incuria, in servandis scripturis antiquis. Siquidem hanc, procul dubio antiquissimam, tam negligenter servatam video, & tam incuriose custoditam, ut nec in archivo aliquo inventa sit, nec alia suppetant argumenta ejus antiquitatis. Quamquam, cum illa pridem scriberem, non eo querelæ collimabant; sed quia ea quæ Dissertationibus meis parabam, non adeo difficultatibus immunia reperi, ut diu in dispersis colligendis, collectisque conciliandis non laborarim: quibus peractis, aliquali nihilominus egere video confirmatione in nonnullis coævorum scriptis, quam certe non habent omnia, quæ in Dissertationibus adduco, ut Reverentia vestra facile deprehendet ex singulorum examine; licet præcipua illam habeant, & præ ceteris ea, de qua inter nos controvertitur, Vita manuscripta. Unde apparebit, me adduxisse ingenue ea fundamenta, quæ suppetebant, ad singula confirmanda, nec ultra fas excrevisse conatum.] Hactenus Custurerius.

[50] [in toto hoc argumento diligentissimus,] Et laudabunt profecto solertem viri diligentiam, solidumque antiquitatis studium, curiosi omnes cimeliorum hujusmodi æstimatores. Certe quæ ad probandam manuscripti nostri vetustatem adfert, talia videri debent, ut nihil præterea merito desiderari queat. Argumento sit vel solum schema pervetusti characteris, quod ex originali frusto, per ipsum Custurerium huc misso, incidendum æri curavi, & supra proprosul, Antiquariorum judicio æstimandum. Ficta autem vel corrupta esse, quæ toto opusculo continentur, nemo suspicabitur, qui criticæ, in his examinandis adhiberi solitæ, elementa tantummodo noverit. Neque vero quis verisimile ullo pacto faciet (ut recte advertit Custurerius) circumstantias omnes personarum, [& idoneus ad vera a falsis discernenda criticus,] loci & temporis tam accurate observari potuisse, nisi ab eo qui integerrima fide, ab ipsomet Raymundo audita posteritati transmitteret. Qui hujus rei periculum per se facere voluerit, is, obsecro, Lulli Vitas plerasque consulat, a recentioribus scriptas; inveniet, a vero, imo & a verosimili eos passim aberrasse, quoties monstratam ab Anonymo viam deseruere. Exemplo erit Canonicus Segui, multa sæpe congerens, quæ tantum non palpabiliter veritatis limites excedunt, Geographiæ & Chronologiæ lumine destitutus; quos ad scopulos identidem offendunt, qui, neglectis priscis monumentis, ornatui magis student quam veritati. Sed de his jam satis, ut extra aleam ponantur Actorum manuscriptorum vetustas & fides.

[51] [Vitæ tamen illi præmittendæ videntur] Erat hic proprius locus, quo acta ipsa statim subjungerentur, ac deinde Vitæ aliæ geminæ, Bovilli, & de Pax, nuper memoratæ; adjectis observationibus, ad explananda ea quæ alias obscuriora viderentur. Et erat hoc etiam nostrum consilium, nisi omnia pensiculatius expendendo, tanta occurrisset rerum exigendarum silva, ut Annotationes in Acta, Actis ipsis multo longiores futuras prospicerem. Placuit idcirco graviores difficultates in varios paragraphos distributas, Actis ipsis anteponere; quibus instructus Lector planiora inveniret, quæ forte primo intuitu animum percellerent. Id a Majoribus, Bollando & sequacibus, observatum video; quorum proinde vestigiis inhærere malim, quam aliorum genio obsequi. Hinc in varios Paragraphos divisi, [disquisitiones nonnullæ,] quæ nec ad Notas referri, nec Actis opportune subnecti poterant, utpote ad eorum intelligentiam necessaria; rejectis tantummodo in Appendicem iis omnibus, quæ ad Raymundi opera, doctrinamque ab hæreseos suspicione liberandam, pertinent. Primo itaque, de ortu Lulli, conversione, itineribus, aliisque eo spectantibus concinnanda fuit series Chronologica, qua recensitis ordine totius vitæ peregrinationibus, facilior ad cetera pateret aditus. Agetur subinde de Senescalli regii munere, [illam elucidaturæ.] detersis aut compositis, quæ circa illud objici poterant, difficultatibus. Sequens paragraphus serviet expediendis aliis molestiis, iisque præsertim quibus auctores nostri concilientur. Demum ab exploratione chymica peculiari dissertatione Lullus vindicabitur. His porro ita præmissis ad Acta veniemus, commodiori methodo eruderanda.

§. VI. De B. Raymundi origine, nativitate, peregrinationibus, usque ad finem seculi XIII.

[52] [Ex familia Barcinone nobili,] Raymundi ortum atque originem, præ ceteris accurate, enarrat Vincentius Mut, Historiæ Majoricensis tomo 2 his verbis, ex Castellano Latine versis: Raymundus Lull, Venerabilis Raymundi parens (quem proprie appellatum Lull, nos communem secuti consuetudinem Lullium nominabimus) solvit cum Rege Jacobo ad regnum Majoricæ subigendum [anno MCCXXIX.] Quidam hujusce Lullianæ domus originem repetunt ab illo Lullo; qui, quemadmodum in Comitatus Barcinonensis historiis legere est, eam civitatem, servituti Maurorum ereptam, anno DCCXCIX gubernandam suscepit. Alii ejusdem familiæ primordia repetenda censent ex Germania, hac impulsi ratione, quod S. Lullus fuerit Archiepiscopus Moguntinus. Sed ambæ traditiones ne minimi quidem momenti instar umquam habuere. Ego certe judico, eas esse apocryphas, omnisque veritatis expertes; quippe quæ natæ sunt ex sola nominum cognatione.

[53] Hoc pro comperto habemus, parentem Raymundi Lullii, [patre inter Majoricæ conquestores claro,] fuisse claro in civitate Barcinonensi oriundum sanguine; fuisse celebratum, nobilem, fortem omnibusque numeris absolutum Militem. Id quod ostendit tum ipse in expeditione Majoricensi, tum etiam Jacobus Rex in istius Insulæ partitione: hic enim villas ei tribuit duas, alteram Beniatron nuncupatam, Aliebeti alteram… [matre Catalana;] Mater fuit e nobilissima clarissimaque Comitum Herilium Catalanorum familia. Hanc ille, duobus post annis quam Insula subacta esset, illuc accersivit, ut cum ea vitam degeret Majoricæ. Genuerunt autem filium, cui pariter Raymundo nomen fecere. Natus est in illa civitate, in angiportu impervia, [Majoricæ natus circa 1235;] retro sacram Inquisitionem. Tempus nativitatis ignoratur, sed in quibusdam monumentis Mss. reperitur, fuisse id circa annum MCCXXXV.]

[54] Recte, opinor; neque certe audiendi omnino sunt, qui, aut seniorem Raymundum, aut juniorem faciunt. Cum enim, teste Bernardino Gomezio de gestis Jacobi Debellatoris, libro 7 pag. 443, Insula major ejusque urbs, gloriosissime a Jacobo expugnatæ fuerint pridie Kalendas Januarias, anni Christianæ salutis MCCXXX, [post occupatam a R. Jacobo Insulam,] hoc est, ultimo die anni MCCXXIX; non potuit sane ante eum annum nasci Majoricæ Raymundus noster. Si vero totum adhuc biennium elapsum est, priusquam ejus mater a marito eo evocaretur; perquam verisimile est, non ante annum MCCXXXV beatum Martyrem in lucem prodiisse. Scio Suritam, Waddingum, & præcipuum Lulli adversarium Abrahamum Bzovium, varia hac in re tradere, cum veritate chronologica haudquaquam concilianda. Nimirum, tametsi constet virum sanctum fere octogenarium martyrio coronatum anno MCCCXV, verosimillime XXIX Junii, [(quidquid varient alii)] ut quotannis recolunt Majoricenses; sunt tamen, qui vel nativitatem ejus prævertunt, vel obitum præcipitant, vel vitam ejus ad annorum numerum plane incredibilem extendunt.

[55] Ceterum, ex totius vitæ decursu, ad exactam annorum seriem reducto, [nec ultra an. 1315 superstes;] satis manifeste statim patebit, anno MCCCXV Raymundum non supervixisse. Præterea communis illa est & pervulgata totius regni Majoricensis vox, inquit Vincentius Mut, communis denique receptaque traditio; cui accedit vetustissimum epitaphium, eodem Auctore teste, Raymundi sepulcro olim inscriptum, ipsissimum nempe, quod se reperisse testabatur Custurerius §. superiori num. 32, ad calcem Manuscripti, quo Vita B. Lulli ab auctore coævo scripta, continebatur. Est autem epitaphium, tempus mortis designans, hoc modo:

Raymundus Lulli, cujus pia dogmata nulli
Sunt odiosa viro, jacet hoc in marmore miro.
Hic M & CC & Cum P. cæpit sine sensibus esse.

Quod ita explicandum est, [ut probat primum epitaphiū;] ut littera majuscula M & geminum CC, constituant annos mille ducentos, tertium C in Cum, faciat millesimum trecentesimum; littera autem P, quæ est quinta decima alphabeti, designet quindecim; atque adeo indigitetur annus MCCCXV. At hoc ipsum, ut jam dicebam, ex chronologico actorum ordine apertius demonstrabitur.

[56] Corrigenda hic interim, P. Lucæ Waddingi dicam, an ejus typographi sphalmata, [a quo anno non recte ad annum nativitatis assurgit Waddingus] quorum de causa non immerito vapulat apud prælaudatum scriptorem Vincentium Mut. Scribit ille, inquit Mutus, tom. 2. suorum Annalium, ad annum MCCLXXV, de B. Lullo in hunc modum: Natus est in insula & civitate Majoricarum, in vico S. Michaëlis, patre Raymundo Lullo, & matre ex generosa familia Herilium, nobilibus Catalanis, MCCXXXVI. Scribunt enim occubuisse anno MCCCXV, suæ ætatis septuagesimo anno. Hoc ejus vitæ tempus, si ex posteriori detraxeris numero, incidet nativitas in illum quem statuimus annum. Minime vero, (subdit Mutus,) nam ex hoc ipso quod Waddingus affirmat, conficitur contrarium; & quod non solum septuaginta annos vixerit, verum etiam septuaginta & novem, quia supponit illum natum esse MCCXXXVI, mortuum autem MCCCXV. Tomo tamen tertio erratum agnovit, & emendare voluit. Utut est, ex judicio illo vago, & inconstanti modo, quo Waddingus de hoc insigni viro loquitur, constat quanta incuria scripserit de Raymundo; cum tamen haberet hujusce veritatis accuratius indagandæ adjumenta; imo, quia Raymundus erat religiosus Franciscanus, etiam obligationem.

[57] Tomo 3, ad annum MCCCXV num. 14, volens discutere, [in alio quoque sphalmato lapsus;] an Raymundus egerit cum Eduardo, ita habet: Eduardus autem hic Tertius est hujus nominis, qui regnare cœpit anno MCCXXV, ætatis suæ XIV, obiitque anno MCCCLXXVII. At ro Rex Eduardus, de quo loquitur, & qui obiit anno MCCCLXXVII; licet a nonnullis Tertius nominetur, fuit Eduardus Sextus; & si cœperit regnare anno MCCXXVII, & obierit MCCCLXXVII, sequitur, quod vixerit CLXIV annos: qui tamen annos vixit dumtaxat quinque & sexaginta. Numero 8 deinde ait, Raymundum fuisse Romæ anno MCCCXCIII. Verum quomodo potuit Romæ esse MCCCXCIII, ille qui anno MCCCXV occubuerat? Dicentur fortasse errata typographi, quæ cum reliquis emendata non sunt: sed si admissa est tanta incuria in relegendis præli typographici speciminibus, quanta fuerit in expendendis scriptis contra Lullium?] Hæc Mutus, in Annalistam paulo iniquior, quia ignoravit, Waddingo integrum non fuisse typographi errata corrigere, Romæ agenti, dum Annales Lugduni imprimerentur. Nec tamen, in omnibus Waddingum excusaverim, cujus calculus aperte fallitur, quod decennio tardiorem fecerit Raymundi conversionem, atque in aliis plurimis, sancti viri vitam spectantibus, passus sit diligentiam suam desiderari.

[58] Turpius labitur Baronii continuator Bzovius, ejusque vindex Nicolaus Jansenius, [gravius autem alii, Lullo dantes annos supra centum.] passim supponentes, Lulli blasphemias ab Alexandro IV fulminatas; tum nempe, cum is, ut superius insinuavi, necdum de libris scribendis somniasset. Quid autem Jansenium impulerit, ut assereret, Lullum annos vixisse plusquam centum; scripsisse Libros plurimos anno MCCCXXXIII; octoginta post annis ad Robertum Angliæ Regem misisse epistolam; nec levi hactenus conjectura assequi licuit. Huc etiam spectat, quod ex Itinerario Persico P. Pacifici de Provins, Cappucini, refert Vernon pag. 222; narratum nempe ab insulanis Majoricensibus, Raymundum, qua imbutus erat divinitus altissima rerum naturalium intelligentia, invenisse medicinam generalem auro potabili, cujus præsidio vitam ipse protraxisset ad annos centum quadraginta quinque. Commenta hæc sunt, veritati historicæ & chronologicæ apertissime contraria, ut jam ostensum eo.

[59] B. Raymundi natalem reduximus ad annum MCCXXXV, idque ex communi & maxime certa scriptorum sententia, [Ipse conversum se scribit, anno æt. 30 expleto;] aliis auctoritatibus abunde firmata. Jam vero cum ipsemet, lib. 2 de Contemplatione cap. 70, apud Custurerium pag. 200, de se scribat, annos complesse triginta, priusquam divinæ gratiæ radiis illustratus, ab insanis amoribus ad Deum converteretur; consequens est, eam mutationem factam anno circiter MCCLXVI: sub cujus finem (ut valde apposite colligit Vincentius Mut) primam suam peregrinationem ad Rupem-Amatoris, [adeoque anno Chr. 1267 primum peregrinari instituit,] forte & Montem-serratum, & Compostellam ad S. Jacobi Hispaniarum Patroni. Inde redux, anno proxime sequenti MCCLXVII, de consilio S. Raymundi de Peñafort, operibus pœnitentiæ totum se dedit, ut virtutibus præluceret suis popularibus, quos incontinentiæ exemplis forte ad malum antea pellexerat.

[60] Tenuit hic vitæ modus, de concordi auctorum sententia, annos omnino novem: quo tempore & Latine didicit, [& nono post anno publicavit Artem suam,] & Arabice, donec cælitus illustratus, Artem illam celebrem componere aggressus, eos excitavit rumores, quibus impulsus Jacobus I Balearium Rex; Magni Victoris filius, eum ad se in Montem Pessulanum evocavit; haud dubie sub finem anni MCCLXXV, vel initio subsequentis MCCLXXVI: idque manifeste conficitur ex Bulla Joannis XXI, data Viterbii XVI Kal. Octobris, Pontificatus ejus anno primo, [cujus causa ad Montem Pessulanum citatus,] ad præfatum Jacobum Regem, super erectione monasterii ad discendam linguam Arabicam; illius scilicet, quod ab eo Rege summis precibus Raymundus impetraverat, eo fine, ut inde capaces redderentur Religiosi illi ad convertendos Mahumetanos: quam rem quoad vixit conatus est promovere, quemadmodum ex ejus Actis nimis quam liquido constabit.

[61] In Monte ergo Pessulano primum examen subiit Ars Generalis Lulliana. Cum autem voti potitus vir sanctus, quod maxime cupiverat a Rege obtinuisset; remeavit in patriam, monasterio constituendo intentus. Quem ea res successum habuerit, nihil attinet dicere. [eam Jacobo Regi probat,] Illud certum videtur, Raymundum annis aliquot hæsisse Majoricæ, animo volvens Saracenorum conversionem; eique rei per se allaboranti, venit tandem in animum, rem coram ipsimet Romano Pontifici proponere, atque idcirco Romam petere; ut quod Majoricæ felicibus cœptum erat auspiciis, toto orbe Catholico propagaretur. Ea spe fretus, iter arripit exeunte anno MCCLXXXVI, vel principio sequentis MCCLXXXVII, inani successu: nam, teste Auctore synchrono aliisque, [& anno 1287 Romam profectus,] cum ipse ad Curiam pervenisset, invenit Papam tunc recenter mortuum, scilicet Honorium Papam, qui III Aprilis ejusdem anni MCCLXXXVII, e vivis excesserat. Erit nobis hic annus celeberrimarum B. Lulli peregrinationum velut epocha, ex qua perpetuis prope itineribus, ad Catholicæ Religionis augmentum, non exiguam Orbis partem peragravit.

[62] [inde Parisios,] Siquidem [derelicta Curia (Romana) direxit versus Parisios gressus suos, ad communicandum ibi mundo, quam sibi dederat Deus Artem. Veniens ergo Raymundus Parisios, tempore Cancellarii Bertholdi, legit in Aula suum Commentarium Artis Generalis, de speciali præcepto prædicti Cancellarii; perlectoque Parisiis illo Commentario, ac ibidem viso modo Scholarium, ad Montem rediit Pessulanum.] Hæc Auctor synchronus. [ubi magistrum suum discipulus docet,] Quæ lucem accipiunt ex Bovillo, tradente quod Raymundus [habuit in Parisiensi Studio præceptorem quemdam, Thomam nomine, cui plures libros dicavit; & quem vice versa (discipulus magistrum instituens) Artem omnem suam edocuit; mercedis loco reddens, pro voce spiritum, pro mortua littera vivificantem doctrinam.] Hinc pronum est colligere, satis diu Raymundum Parisiis commoratum, anno primum MCCLXXXIX ad Montem rediisse Pessulanum.

[63] [& anno 1289 ad M. Pessulanum regressus,] Probabilissimum censeo, Raymundi moram fuisse & illic diuturniorem: quandoquidem Artem inventivam elaborarit, figuris suis sedecim, ad quatuor dumtaxat redactis. Quibus rite expletis, inquit Scriptor Anonymus, [anno MCCXC] iter arripiens, [MCCXCI] venit ad Januam, ubi moram faciens non multam … direxit ad Romanam Curiam gressus suos, monasteriis impetrandis, [deinde Genuam] & unioni Ordinum militarium semper intentus. Hanc nostram Chronologiam egregie confirmat Briëtius in Annalibus, anno MCCXCI, referens quod Nicolaus IV Ordines Templariorum & Hospitalariorum in unum redigere est conatus, [& frustra conatus unire cum Templariis Hospitalarios,] cui negotio perficiendo multum laboravit Raymundus Lullus: sed difficilius erat hanc perficere concordiam quam sperare. Nec certe perfecit quidquam propter impedimenta Curiæ Romanæ, quæ tunc multa & gravia erant, ut satis norunt rerum Ecclesiasticarum vel modice periti. Deliberato itaque consilio progressus, venit ad Januam, ut inde transfretaret ad terram Saracenorum. [atque fidem prædicare Tuneti,] Id eodem anno vel sub initium sequentis accidisse manifestum est, ex eo quod Tuneti per plures menses prædicato Christi Euangelio, inde post multa opprobria & verbera ejectus, & a Genuensibus in portu receptus, testetur ipse Raymundus, se in portu Tunici, in medio mensis Septembris, anno Incarnationis Domini MCCXCII, incepisse suam Scientiam, seu Tabulam Generalem, ad omnes scientias applicabilem.

[64] Addit ibidem vir Sanctus, finitam (illam Scientiam) in eodem anno prædicto, in octavis Epiphaniæ, in civitate Neapolis. Quod ita intelligendum optime advertit Nicolaus Antonius, in sua Bibliotheca veteri lib. 9, cap. 3, [an. 1293 finit Neapoli Artem suam,] num. 89, ut absolutum fuerit opus, antequam annus integer evolveretur, a die qua inceptum fuerat. Nempe operi illi manum ultimam apposuit anno MCCXCIII, cum anno præcedenti sub finem, Neapolim navibus Genuensibus esset advectus. Legisse ibidem Artem suam testatut Anonymus, moratumque usque ad electionem Cælestini Quinti, cujus electio cadit in diem V Julii MCCXCIV. Neque interea otiatus est B. Lullus; sed in edendis libris assiduus, composuit Neapoli Disputationem quinque hominum Sapientum, [aliaque nonnulla conscribit,] typis datam Valentiæ MDX per Joannem Jofredum: ad cujus calcem legitur; finivit Raymundus hunc librum in civitate Neapolis, ad laudem summæ & individuæ Trinitatis, anno 1094, ubi legendum MCCXCIV, ut recte monuit Nicolaus Antonius in Bibliotheca antiqua, lib. 9 cap. 3, num. 136. Non videtur dubitari posse, quin Raymundus Neapoli permanserit usque ad adventum Cælestini, ut quæ jam tamdiu fuerat meditatus, Pontifici proponeret. At irrito rursus conatu. [tum alia quædam Romæ, 1294:] Quapropter ivit ad Curiam Romanam, intellige Romam, licet tunc Curia resideret Neapoli; ubi libros composuit, & nominatim librum de Anima rationali, impressum compluti cum Elogio Nicolai de Pax, MDXIX, in cujus fine hæc ipse Raymundus apposuerat: Finitus fuit hic liber in civitate Roma, anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi millesimo ducentesimo nonagesimo quarto.

[65] Mira fuit viri constantia in prosequendis fidei Christianæ utilitatibus: [& apud Bonifacium 8 frustra laborare se videns,] nam quamvis multas angustias, frequenter sequendo summum Pontificem, pateretur; ab intentione nullatenus desinebat. Cælestino V se abdicanti, illo ipso anno MCCXCIV successerat Bonifacius VIII; cui sine mora conatus est supplicare Raymundus, adeo ut toto biennio Romæ vel in comitatu Pontificis hæserit, non pro bono proprio, vel præbenda; sed incessanter pro bono Catholicæ fidei supplicans. Hinc celebrem illam Apostrophen elaboravit, completam Romæ, teste ipsomet Raymundo, MCCLXXXXVI in vigilia B. Joannis Baptistæ; qua flexis genibus, cum humilitate & reverentia quanta potest, Sanctissimo Patri summo Pontifici, Domino Bonifacio, Christi Vicario, & Dominis Cardinalibus supplicat, ut ipsi &c. Nihilominus exauditus non est, Deo, ut credibile est, adversis casibus fidelis servi patientiam exercente, ut ea cumulatius in cælo coronaretur.

[66] Unde videns Raymundus, se a summo Pontifice aliquid obtinere non posse; profectus ad civitatem Januæ (opinor, [Genuam redit;] sub exitum præfati anni MCCXCVI) libros ibi aliquos compilavit, quorum nomina comperta non habeo, uti nec quanto tempore Genuæ tum fuerit commoratus. Ceterum cum inde ad Regem Majoricarum in Montem-pessulanum profectus, [indeque per M. Pessulanum 1298 Parisios:] non multo post iter arripuerit Parisios, quo certum est eum pervenisse ante festum Assumptionis B. M. V. anni MCCXCVIII; verosimile est, non ante finem anni MCCXCVII Raymundum Genua discessisse. Fuisse autem Parisiis eo quo dixi tempore, aperte liquet ex ejus disputatione super Magistro Sententiarum, inibi finita anno MCCXCVIII, in octava Assumptionis beatæ Mariæ. Non prætermisit Artem suam denuo publice legere, & libros quam plurimos compilare, quos in Bibliotheca enumerat Nicolaus Antonius, sæpe a nobis citatus.

[67] Ad institutum nostrum quod attinet, constat Raymundum tunc cum Rege Philippo egisse, super quibusdam perutilibus Ecclesiæ sanctæ Dei: sed videns se parum aut nihil super talibus obtinere, regressus est Majoricas, posteaquam Parisiis sesquiannum & amplius fuisset commoratus. Ex libro cui Titulus, Quæstiones Magistri Thomæ Atrebatensis, [ac tandem Majoricam;] solutæ secundum Artem, quem librum Raymundus compilasse se scribit Parisiis anno Domini MCCXCIX mense Julio; patet, ejus regressum Majoricas ad illius anni finem differendum. Cum autem in fine lecturæ Artis, quæ intitulata est, Brevis practica Artis generalis, addiderit ipse, finitam hanc lecturam in civitate Januæ, anno Domini MCCC, mense Februario, satis manifestum est, eum Majoricas ante eum annum appellere non potuisse. Uti & manifestum esse oportet, eum rursus per Montem Pessulanum transiisse, cum inter opuscula ejus in Sorbona asservata, tomo 6, habeatur Tractatus de Prædicatione, Monspelii finitus MCCC, ut testatur Eruditissimus Castellanus, in epistola data XXIII Aprilis, MDCCVII. Quod autem anno MCCC Majoricis strenue se impenderit, [ubi anno 1300 impendit se convertendis Saracenis;] tum disputationibus, tum prædicationibus, ut innumeros Saracenos ibi morantes traheret in viam salutis; probant complura opuscula, ibi eo anno completa, ut videre est apud Custurerium, dissert. 2, cap. 9, pag. 513, quæ hic, brevitatis causa, nominanda non censuimus, serie chronologica contenti.

[68] Stupenda fuit Beati viri alacritas, quoties vel tenuis spes affulgeret propagandæ Catholicæ fidei. Piis laboribus strenue insudabat Majoricæ; [eodemque zelo per Cyprum in Armeniam tendit.] cum eo allata sunt nova, Quod Imperator Tartarorum Cassanus Regnum Syriæ fuisset aggressus, illudque totum suo dominio ambiebat &c. Pluribus opus non fuit, ut inventa protinus navi parata, transfretaret in Cyprum. Ea de navigatione postea latius erit agendum; hic sat erit annotasse, eam pertinere ad annum MCCC; quandoquidem affirmet ipse Raymundus, fuisse se in Armenia, & scripsisse ibidem librum de iis, quæ homo de Deo debet credere, in urbe Alleas, mense Januario MCCCI. Nec est quod profectio Armenica revocetur in dubium; cum Custurerius pag. 515, indubitatum referat Lulli ipsius testimonium, quo scribit libro de Fine, dist. 2, part. 3, se ivisse Versus Cyprum in Armeniam, sed quia istæ terræ omnibus non sunt sanæ, ut scio, quia fui &c. In quo sane vir sanctus non fallitur, nam recentissima Itineraria unanimi consensu fatentur, crassius Armeniæ clima, & insalubrem aërem merito alienigenas ab iis regionibus avertere.

§. VII. Raymundi opera & itinera, seculo XIV usque ad obitum, Chronologice deducta.

[69] [Anno 1301 infirmatus in Cypro,] Ex Armenia Cyprum repetiit eodem anno MCCCI: quippe qui asserat se perfecisse Tractatum de Natura, in civitate Famagustæ, in mense Decembris, anno MCCCI. Tunc cœpit prædicationibus & disputationibus viriliter operari, adeo ut doctrinis insistens, corporali infirmitate non modica gravatus sit; aliaque perpessus, quæ fusius exponit Auctor anonymus. Hæc procul dubio Raymundum in Cypro detinuerint toto ferme anno MCCCII, quo usque, transfretans Genuam, quamplures edidit ibi libros. Binos adducit Custurerius, ibidem finitos anno MCCCIII; alterum mense Februario; mense Majo alterum. Deinde profectus est Parisios, inquit Ms. sæpe citatum, & cum eo Bovillus; Artem suam efficaciter ibi legit, [1303 Genua Parisios abiit,] & libros plurimos compilavit. Quo pacto id intelligendum sit, conjectura quam potest verisimili, statuatur oportet. Librorum id temporis Lutetiæ compositorum nusquam meminit Nicolaus Antonius, neque ullos adducit Custurerius, tametsi opuscula reperiam omnino quatuor, quæ uno eodemque mense Martio MCCCIV, [inde in M. Pessulanum rediit,] finivit Raymundus in Monte Pessulano, prȩter alios prȩdicta in civitate elaboratos anno MCCCIII & MCCCV. Hȩc autem cum Actis Raymundi sic videntur accommode conciliari posse.

[70] Egit beatus Martyr Genuæ usque ad mensem Majum MCCCIII; [& hinc rursus Parisios;] unde illum, cum Vitæ Auctoribus, Parisios progressum statuimus mense Junio; Artem suam istic efficaciter legisse, & libros plurimos, si non plane compilasse, saltem inchoasse; quibus deinde ultimam manum apposuerit; seu (uti ipse loquitur) quos finiverit in Monte Pessulano. Ardebat tunc vir Sanctus incredibili desiderio allaborandi confœderationi sacræ Principum Christianorum, ad recuperandam Terram sanctam, cujus calamitates & ærumnas propius erat intuitus. Idcirco credibile est, eum Parisiis, ad Regem Aragoniæ Jacobum II, in Monte Pessulano quandoque residentem, atque hinc rursus Parisios, ultro citroque commeasse. Quod ne gratis comminisci videar, en ipsius Sancti verba, in fine Disputationis Remondi Christiani & Homerii Saraceni: [Et his tribus ordinamentis fortassis mundus posset redire in bonum statum, [iterumque in M. Pessulanum,] ut largius locuti sumus in libro, quem supra diximus, de Fine; & quem præsentavimus Regi Aragoniæ; & ipse statim illum misit ad Dominum Papam, qui nunc ipsum habet: quando in Monte Pessulano, me præsente, obtulit totum suum regnum, suam personam, suam militiam & thesaurum, ad pugnandum contra Saracenos, omni tempore, quo placeret Domino Papæ & Dominis Cardinalibus. Sum ego de hoc certissimus, quia tunc temporis præsens eram.]

[71] Sit itaque itionum istarum & reditionum ordo hujusmodi. [ubi absolvit opuscula quædam an. 1304 & 5,] Reducendus est Parisiis in Montem Pessulanum, mense Octobri MCCCIII; si verum est, quod ipso illo mense absolverit in ea urbe Disputationem Fidei & Intellectus, ut habet Nicolaus Antonius num. 132. Ex Monte Pessulano repetiit Lutetiam, post mensem Martium MCCCIV, via Lugdunensi; atque in ea urbe (ut apud Custurerium pag. 518 testis est ipse Lullus) inchoavit Artem generalem; aliam, opinor, a prima; quam sæpe ad incudem revocasse, supra tradidimus. Quam longa fuerit Parisiensis peregrinatio, non aliunde datur colligere, quam quod iterum libris scribendis desudaret in Monte-Pessulano, MCCCV mense Aprili; quo finivit Raymundus librum de Fine, ad laudem & honorem sancti Spiritus. Auctor Anonymus, Bovillus, & alii, neglectis brevioribus illis Raymundi itineribus, eum Genua Parisios; atque inde ad Clementem V, Lugdunum deducunt. Verba synchroni sunt: [Tempore igitur Domini Clementis Papæ V, a civitate Parisiensi recedens, pervenit Lugdunum; ibique residens, [& unde Lugdunū venit ad Clementem V,] summo Pontifici supplicabat de re pro fide uberrimæ bonitatis &c.] Ego vero existimo, illa cum rei veritate cohærere non posse, nisi Raymundi excursiones, nostro, vel alio non absimili modo conduplicentur.

[72] Sit ergo extra controversiam, Lullum in Monte Pessulano fuisse mense Aprili MCCCV. Si enim Clementem V Lugduni convenit, (quod ut certum supponunt omnes ejus Vitæ scriptores) consequens est; ut eo accesserit; non Parisiis, sed ex Monte Pessulano; nisi quis cursationes præcipitando, novum fingat iter Parisiense, mensibus Majo & Junio; statuat deinde moram mensis unius aut alterius; dicatque Raymundum non prius venisse Lugnunum, quam facta fuisset Clementis V coronatio, instituta III Idus Novembris, præfati anni MCCCV. [verosimilius necdum coronatum,] Mihi tamen longe verosimilius est, Martyrem nostrum supplicationem Clementi porrexisse ante Coronationem. Quæ quidem supplicatio, cum tam Domino Papæ quam etiam Cardinalibus modicum fuisset curæ; regressus Majoricas, transfretavit ad quamdam terram Saracenorum, quæ vocatur Bugia. Porro hisce omnibus agendis pertractandisque necesse est non ita tempora coarctare, ut novæ huic missioni, apud omnes certissimæ, tantum spatii non tribuatur, quantum exigunt locorum & peragratarum regionum distantiæ & intervalla, certe non contemnenda.

[73] [Pisas advectus an. 1307,] Jam vero cum ex Synchrono constet, Raymundum Bugiæ in Africa plusquam sex mensibus carceri fuisse mancipatum; aliunde autem scribat ipsemet, finivisse se Artem brevem, Pisis in monasterio S. Dominici, mense Januarii anno MCCCVII; quis non videat Raymundi cum Clemente colloquium, Lugduni tunc habitum, valde importune ad exitum anni MCCCV dilatum iri? Nobis hac in re præplaceret itinerum ratio hujuscemodi. Advertens se apud novum Pontificem, aliis per id tempus occupatissimum, nihil proficere; Lugdunum deseruit adulta æstate, probabiliter Septembri mense, quo jam Lugduni agebat Clemens V, mense Augusto eo progressus, ut tradunt ejus Acta, a Bernardo Guidonis Episcopo Lodevensi descripta. Hinc Majoricam appulisse Raymundum diceremus, circiter Decembri mense ejusdem anni MCCCV; unde non multo post in Africam delatus, prolixam illam instituerit cum Mahumetano Antistite aliisque disputationem, cujus de causa opprobriis, [post secundum in Africam excursum] contumeliis, verberibus & tormentis pluribus affectus, diuturnum carcerem sustinuerit; ex quo Genuensium precibus liberatus, passus subinde naufragium, vix demum Pisas enataverit, vergente ad finem anno MCCCVI. Nihilominus calculo huic nostro repugnat ipsa viri sancti notula, ad finem alicujus Artis Generalis opposita; quam inceptam affirmat Lugduni super Rhodano, mense Novembris anno MCCCV; unde conficere licet stupendam prorsus Raymundi in peregrinationibus celeritatem.

[74] [revertit in M. Pessulanum;] Crescit porro admiratio ex alia Beati excursione; quam putarem incredibilem, nisi me convincerent testimonia, aliunde non rejicienda. Testatur ipse in Arte Brevi, se finivisse hunc librum Pisis in monasterio S. Dominici, mense Januarii MCCCVII Incarnationis Domini nostri Jesu Christi. Rursus ait, se Artem utriusque Juris scripsisse in Monte Pessulano, mense Januarii MCCCVII, Clemente V Pontifice. Mira sane festinatio, vix Pisas appulit, librum absolvit; trajicit in Montem Pessulanum, alium librum deproperat, atque his omnibus expediendis mensis unicus abunde sufficit. Utut est, [Pisasque regressus;] hoc de itinere nihil memorat Auctor Anonymus, nihil Bovillus; forte quod brevior trajectio, ad agenda cum Rege Jacobo negotia, non tanti visa sit, ut rerum aliarum seriem interturbaret. Scribunt itaque, [Proposuisse Raymundum Pisanorum Consilio (huc nempe redierat, peractis in Monte Pessulano negotiis) bonum fore, ut in eodem constituerentur Ordine religiosi Milites Christiani, ad hoc scilicet ordinati, [persuasit uniendos Ordines militares;] ut propter recuperandam Terram sanctam continuum prælium exhiberent perfidis Saracenis. Cujus grato eloquio, gratoque monito condescendentes; litteras Summo Pontifici & Cardinalibus, super hujusmodi salutari negotio, conscripserunt. Iis vero litteris impetratis in civitate Pisana, Januam iter arripuit.]

[75] Atque hæc ita ordinanda censemus. Pisas tenuit Raymundus exeunte anno MCCCVI. [Genuam regresso magna pecuniæ summa offertur in succursum Terræ sanctæ,] Proxime sequenti Januario excurrit in Montem Pessulanum, unde Pisanos revisit anno MCCCVII nondum decurso. Varia illic exaravit opuscula producta a Custurerio pag. 525, quorum binis adscribitur mensis, alteri Martius, Aprilis alteri, MCCCVIII. Ex quo datur intelligere, Raymundum non exiguam illius anni partem Pisis transegisse, tum compilandis opusculis, tum impetrandis commendatitiis nuper memoratis. His autem rite peractis, processit Genuam, litteras consimiles ab ea Republica procuraturus, quibus Summum Pontificem permoveret ad ea concedenda, quæ totis viribus annos quadraginta & amplius promovere conatus fuerat. Narrant hic Vitæ scriptores, insigne Matronarum Genuensium munificentiæ monumentum, utpote quæ in auxilium Terræ sanctæ, ultro Raymundo promiserint triginta millia florenorum. His in proposito firmatus, separatus de Genua (adulta, opinor, æstate anni MCCCVIII) pervenit ad Papam, Avenione tunc temporis residentem. Videns autem se de proposito suo ibidem aliquid obtinere non posse, Parisios iter arripuit. Cum prius Monspelium excurrisset, si verum est, quod ibi eodem anno librum scripserit de Experientia Artis Generalis, ut se legisse testatur in minori Sorbonæ bibliotheca, laudatus a nobis nuperrime Claudius Castellanus.

[76] Tenuit, haud dubie, Raymundum Avenione menses aliquot, Pontificis & Cardinalium solicitatio ad Terræ sanctæ recuperationem; [inde Avenione Parisios rediit,] sic ut non nisi exeunte anno MCCCVIII Parisios attigerit; ubi & Artem suam publice legit, & alios libros quamplurimos, quos fecerat temporibus retroactis. Porro differri ulterius non potuit iter illud Parisiense, quod in fine libri novi Physicorum compendiosi, legatur, finivisse istum librum Parisiis mense Februarii, qui inceptus fuit mense Januarii die ultima, sole eclipsante anno MCCCIX. Quod & confirmari amplius potest ex alio libro de Ente mobili, [& varios ibi libellos scripsit,] ibidem scripto mense Januarii anni præfati; ex quo dubitatio omnis tollitur, siqua forte cuiquam superesse videretur. Hæc autem quomodo suboriri possit, certe non video; nisi vanam quis ausit dicere celebrem Artis Lullianæ Approbationem, a quadraginta Magistris & Bacalaureis juramento firmatam, sigillo munitam, datamque die Martis post Octavas Purificationis B. M. V. illius anni MCCCIX, postquam Artem illam per dies non paucos Raymundus ipse prælegisset. Alium præterea librum de Ente, simpliciter per se & propter se existente & agente, teste Custurerio, finivit Raymundus Parisiis mense Septembris MCCCIX; item alium de Arte demonstrativa veritatis. Librum præterea Contradictionis, inter Raymundum & Averroistam, de centum Syllogismis circa mysterium Trinitatis, scripsit ibidem loci, mense Februarii MCCCX. Denique De Deo ignoto, Parisiis mense Martii MCCCX, aliosque a Custurerio enumeratos pag. 530.

[77] Atque hæc hactenus apprime cohærent: Negotium facessit nova ad Montem Pessulanum excursio, [deinde in M. Pessulano anno 1310; ex quo] ex Raymundi libris asserta a Custurerio pag. 531. Notat hic, inter illius opera, bina reperiri, quæ menses præferant Martium & Apilem anni jam citati MCCCX, in Monte Pessulano scripta aut absoluta. Utcumque acceperis, non usque adeo obvium est intelligere, quo pacto Raymundus, uno eodemque mense & libros duos, tametsi non magnæ molis, duabus illis in urbibus adornaverit, & insimul ex una transierit ad alteram. Scio Nicolaum Antonium alicubi indicare, non convenire omnino inter exempla libri, De Controversia fidei & intellectus in objecto, circa annotationem anni, signantibus aliis annum MCCCIV, aliis MCCCVIII, aliis denique eum, quo de loquimur, MCCCX. Si mihi ex his seligere liceat, quem putem probabilius assumendum; dicam præferendum annum MCCCIV; in quem commode rejici potest operis illius compositio; cum superius dixerim, non ante mensem Martium MCCCIV Lullum ex Monte Pessulano recessisse. Hoc equidem pacto video leniendam difficultatem, quam multiplicandis Raymundi frequentissimis itineribus creditu arduam, & tantum non impossibilem, reddunt Hispani scriptores; adeo ut alatum fuisse oporteat, qui disjunctissimas regiones & urbes nullo quasi negotio percursaverit.

[78] Silentio præterii, quæ alii comminiscuntur, non minus fabulosa, quam incredibilia, de Raymundi transitu ex Armenia in Angliam; uti & de alio, relato a Canonico Segui, terrestri Africano itinere, ex Ægypto in Tunetanum regnum; pluribusque hujusmodi, nullo auctore, nullo fundamento traditis. Ceterum, licet scriptores Vitæ de Monte Pessulano, per id temporis a Lullo repetito, altum sileant; non est plane inverisimile, eo profectum Raymundum mense Martio MCCCX; [Parisios regressus] atque ibi finivisse librum De Unitate & Essentia, mense Aprili anni ejusdem MCCCX. Non multo post reducem habuit Lutetia: quandoquidem in fine libri De Conversione subjecti & prædicati, legatur hæc clausula; Finivit Raymundus hunc librum Parisiis mense Julio MCCCX. Quievit subinde Lutetiæ per annum integrum & amplius, uti commonstrant libri ab eo tunc editi, & a Custurerio relati pag. 531; quorum uni, Utrum fidelis possit solvere & destruere omnes objectiones, quas infideles possunt facere contra sanctam Fidem Catholicam, adscribitur mensis Augusti MCCCXI. De libro, Dominus quæ pars, quem vocant Disputationem Raymundi cum Scoto; [anno 1311 dicitur disputasse cum Scoto,] de Approbatione doctrinæ Lullianæ, a Doctoribus Parisiensibus per id tempus data, aliisque eodem spectantibus, erit alibi proprius agendi locus; nunc reliquam vitæ seriem pertexamus.

[79] Post hæc autem, sciens Raymundus, fore a sanctissimo Patre, Domino Clemente Papa Quinto, generale Concilium celebrandum apud civitatem Viennensem, anno Domini MCCCXI in Kalendis Octobris; proposuit ire ad dictum Concilium, ut tria ibidem impetraret, ad reparationem fidei orthodoxæ. De his latius postea in Vita. Interim ex libro qui incipit, Ens simpliciter absolutum; quique is ipse videtur, quem alibi appellavimus, [tum fuisse Viennæ tempore Concilii,] De Ente simpliciter per se & propter se existente, tunc a Raymundo in meliorem formam redacto; ex eo, inquam, libro scripto tempore Concilii Viennensis anno MCCCXII, manifeste patet, virum sanctum Viennæ resedisse mensibus aliquot; donec Parisios denuo reversus, compilavit librum De Efficiente & Effectu, mense Martio MCCCXII. Quod de Parisiensi reditu nihil referat Anonymus, mirum videri non debet; cum ultra Concilium Viennense Acta ejus non protrahat. Cur id alii tacuerint, aut quæ ejus causa, divinare non lubet. Custurerius noster pag. 538, adducit Raymundi libros seu libellos omnino sex, [rursus Majoricam profectus,] ipsomet anno MCCCXII Majoricæ depromptos; ex quibus colligas, eum non potuisse diu post mensem Martium Lutetiæ commorari.

[80] Restat postrema beati Martyris navigatio, Palma Balearium (ita Majoricarum metropolim appellat) Messanam, [deinde Messanam;] atque in Regnum Bugiæ; ubi tandem felicem laborum metam attigit, glorioso martyrio coronatus. Non habeo unde certo determinem, quo mense ex insula solverit; attamen cum tractatulum In probationem Trinitatis, quem prætitulat, de Substantia & Accidente, Raymundus absolverit in civitate Messanæ, mense Octobris MCCCXIII; verisimile apparet, id extremo vere, vel sub æstatem accidisse. Neque id exploratum habeo, [revisaque extremum Majorica, in Africam] utrumne ex Sicilia in Africam, an potius in patriam reversus, ex ea profectionem ultimam Africanam adortus sit, quam in partem magis inclinat Custurerius, ex Actis Processus ad canonizationem, memorans pag. 541, eum XIV Augusti MCCCXIV, ex insula Majoricarum in Africam trajecisse. Sit ita, per me licet; eo autem supposito, dicendum erit, Raymundum, ineunte æstate MCCCXIV, [anno 1314,] Palmam reducem, non multo post ad desideratum martyrium properasse.

[81] Cur hunc Raymundi in patriam reditum in æstatem differam, facit liber de Concilio Divinarum dignitatum, ad laudem & honorem Dei finitum mense Madii, in civitate Messanæ, anno MCCCXIV: unde non in Angliam, ut quidam comminiscuntur, sed vel in Majoricam, vel in Africam solvisse indubitatum est. Atque hæc tandem ultima fuit Raymundi, peregrinatio dicam, an missio vere Apostolica, effuso pro Christo sanguine egregie confirmata, quam ita narrat Nicolaus de Pax in Vita, postmodum de integro subjungenda: [ubi audentius fidem prædicans,] [Veritus vir sanctus, ne optatissimi martyrii decus amitteret; Bogiam denuo transvectus est; ibique inter Christianos mercatores initio latens, cœpit paulatim quosdam Saracenos clandestine alloqui, quos sibi antea & benevolos & discipulos reliquerat. Illis in fide orthodoxa firmatis, diutius fidei silentium ferre non potens, in plateam urbis progressus, audacter Christianæ legis præconia declamavit.] Tum cetera prosecutus laudatus de Pax, [Martyr efficitur 1315.] subdit: [His & pluribus commota plebis congeries, raptum furibundo impetu, alapis contumeliisque affectum, ad palatium Regis pertraxit. Cujus mandato Raymundus, Christianæ fidei præco, jussus interfici extra urbis mœnia, tam beate quam crudeliter lapidatus est, anno ætatis suæ circiter octogesimo, & salutis humanæ MCCCXV; die festo, ut a Majoribus acceptum creditur, Sanctorum Petri & Pauli.] Quæ omnia cum deducta hactenus a nobis chronologica, totaque rerum a Raymundo gestarum serie, bellissime conveniunt.

[82] Ab hac porro longe aberrant, varii recentiores, quos supra innuimus, [Aliorum his contraria sphalmata manifesta] ita Raymundi peregrinationes nonnumquam coacervasse, ut omnem prorsus veri speciem iis adimant. Excedunt maxime Canonicus Segui & Cornejo, non aliter excusandi, nisi quod rerum ipsarum potiorem, quam temporum rationem habuisse censeantur. Sic ea concilianda putavit Custurerius: qui autem combinari possint quæ capite 6 Historiæ suæ Majoricensis, in unum quasi cumulum conjicit Vincentius Mutus, fallor, si vel ipse divinando assequi possit, nedum intelligere. Ut paucis rem expediam, sat erit eam Muti narratiunculam, uti jacet, subnectere, ut eam quilibet ex superioribus nullo negotio refellat, adeo sunt incredibilia, ne dicam absolute impossibilia. Ita habet citati capitis § 2.

[83] [obiter indicantur.] Vienna provectus est Raymundus Majoricam (anno, ut dixi, MCCCXII) ubi in quibusdam libris scribendis aliquanto plus quam annum insumpsit. Deinde in Siciliam properavit. Messina (qua in urbe adhuc degebat mense Majo MCCCXIV) cogitavit Hierosolymam, peragravit Ægyptum, & ad sanctam Civitatem pervenit sub annum MCCCXV; ibique adoravit sacra illa loca, Dei hominis vestigiis calcata, cruentata sanguine istius, qui restituit similitudinem imaginis suæ. Invisit Armeniam, lustravit totam Syriam, pervenit in Bohemiam, & (ut quidam ajunt) universum littus Britanniæ sæpius relegit, uti & Regnum Angliæ… Ex Anglia vela dedit in Hispaniam; percurrit totam Castellam veterem, Gallæciam, Lusitaniam, Vandaliciam, & Regnum Granatense, tunc adhuc jugo Maurorum oppressum. Majoricam reversus, composuit librum De fine, in quo viam expugnandæ Terræ sanctæ commonstrat. Semper enim Raymundo is fuit finis, is scopus. Ita quidem habent monumenta typis edita.] Fateor, eaque non pauca, sed tam inepte consarcinata, ut mirum sit, virum, in reliquis satis accuratum, referendis hujusmodi nugatoriis figmentis tempus insumpsisse; mihi certe nec refellendis lubet diutius immorari.

§. VIII. De Senescalli munere, quod Raymundo tribuunt Anonymus, Bovillus, de Pax, & scriptores passim omnes, ei non adversantes.

[84] [Inter varias hujus tituli notiones,] Anonymus, Raymundi æqualis, ita narrationem exorsus est: Raymundus, Senescallus mensæ regiæ Majoricarum. Bovillus verbis aliis idem explicans; eum, inquit, apud Majoricarum Regem gerebat Magistratum, quem vulgo Senescallum appellant. Nec dissentit de Pax, dum ait, eum in palatio Majoricarum adolevisse, suoque generis & morum splendore in mensæ regiæ Senescallum evectum. Alios non enumero, quibus adeo certum est, Raymundum eo munere perfunctum, ut id affirmare uno ore non dubitent; nihil soliciti, utrum hæc tempori, loco, & personæ satis apte conveniant. Qui ad normam chronologicam ea exigere conatus est, primus fuit Vincentius Mut, sæpe a nobis laudatus, Historiæ suæ Majoricensis, qua vitam Lulli exequitur, cap. 1, his verbis: Sed cum naturæ impetu ferretur tantummodo in arma, adlectus fuit inter honorarios Infantis Jacobi pueros, ac deinceps creatus Senescallus, ut vocant, & regiæ Domus Præfectus.

[75] [huc spectat ea quæ Mensæ Regiæ Præfectum indicat,] Nihil opus est inutili disquisitione multa disserere de Senescalli vel Senescalci etymologia, variisque significatis, a Cangio non indiligenter relatis; ut, quod accipiatur pro Administratore redituum Fisci dominici, aut pro Rectore Dominiorum: quod primas tenuerint Senescalli in Curiis Regum Francicorum: quod vexillum Principis prætulerint, aliaque id genus, de quibus videri potest citatus Auctor. Textus jam a nobis allegati abunde rem circumscribunt, conceptis verbis enuntiando, Senescallum fuisse mensæ regiæ & regiæ domus Præfectum: [Magistrū Hospitii nominat Rex Jacobus,] quo datur intelligi, non fuisse Militiæ Principem Raymundum, sed domus & familiæ regiæ curam habuisse, quod unicum, teste Cangio & Spelmanno primitus fuit Senescallorum officium. Idque in re præsenti eo facilius persuasum habeo, quod leges Palatinæ Jacobi II Regis Majoricarum, nullam prorsus Senescalli faciant mentionem, verum ejus loco substituant Magistros hospitii & Majores domus, ut ex tabulis, Tom. III Junii a Papebrochio præfixis compertum habemus.

[86] Scio Custurerium pag. 480 afferre legem XVII Partitarum, [Majorem domus, Leges Majoricenses.] titulo 2 parte 9, ubi expressis terminis idem dicitur Senescallus, qui apud alios Major domus, quod etiam fatetur Cangius. At in his controversiæ cardo non vertitur; illud statuendum est, quo in palatio regio, cujus Infantis honorarius puer, cujus Regis Majoricarum Raymundus fuerit Senescallus, aut regiæ domus Præfectus & Major domus. [Quæritur ubi & sub quo Rege Jacobo?] Sensit opinor difficultatem non adeo perviam Nicolaus Antonius, Tom. 2 Bibliothecæ Hispanæ veteris lib. 9 cap. 3. pag. 81. col. 2, non tamen solvit. Siquidem Vincentii Muti sententiam tacite rejiciens, ait, Raymundum Curiæ addictum Jacobi Balearium insularum Regis, Petri Magni Arragoniæ filii. Errat hic palpabiliter vir doctissimus, lapsu non uno, quos inter sufficiat ille qui Chronologiæ ex diametro repugnat; utpote qui eo tempore Curiæ addictum narrat Raymundum, quo jam ab annis plusquam quinque & viginti, omni mundano fastui & honori nuntium remiserat. Etenim Jacobus ille, Petri filius, anno primum MCCXCI, [Nonnemo intelligit filium Petri;] ereptum alteri Jacobo patruo regnum Balearicum cœpit administrare, quando Raymundus, alium Regem & Dominum secutus, rem Christianam unice studebat promovere.

[87] Custurerius, Dissertatione 1. pag. 87, citat instrumentum authenticum, [sed hic solum cœpit un. 1291:] ad Processum Canonizationis adhibitum, a nobis inter B. Lulli miracula referendum, in quo legitur [Raymundus fuisse Senescallus mensæ regiæ, illius invictissimi potentissimique Regis Jacobi Debellatoris, qui sua manu regia, potenti & forti, in anno MCCXXIX, hoc nostrum Baleare regnum, a manu & posse Turcarum infidelium, Christianissimo zelo eripuit; & postea vitam cum morte commutavit XXVII die mensis Julii MCCLXXVI.] Hæc quidem instrumenti verba sunt; ceterum non male observat Custurerius, [alii Conquestorem, an. 1229 insula potitum,] sententiam illam, quæ ex populari fortasse traditione, Raymundi Senescallatum ad Jacobum Magnum retulerat, veritati historicæ non satis congruere, eaque de causa ita illic mentem suam explicat: [Dicit Vincentius Mut, lib. 2. cap. 1, Historiæ Majoricensis, quod Senescallus fuerit Jacobi II Debellatoris filii, quod circumstantiis videtur conformius: nam Debellator stabilem non habuit Majoricæ mansionem: imo Jacobus II (ita semper Hispani vocant, [aut hujus filium, an. 1256 ea donatum a patre.] quem nos I Majoricarum appellamus) jam ab anno MCCLVI, parentis vice, regno illi præerat, tamquam heres futurus a morte Debellatoris.] Et fuit sane Balearium heres Infans ille Jacobus, varia fortuna conflictatus, a nepote & fratre ejectus, aliaque perpessus, quæ ad calcem legum Palatinarum fusius enumerat Papebrochius, quo proinde lectorem remittimus, propositam difficultatem explanasse contenti.

[88] [Utrumvis horum teneas, manet Lullo certa sua nobilitas ex titulo Senescalli;] Hoc quæritur, repudiata Nicolai Antonii opinione, utri ex duabus posterioribus sit inhærendum; illine, quæ sub Jacobo Debellatore Raymundum Senescallum pronuntiat; an potius sequendi Mutus & Custurerius; pro Jacobo Infante decertantes? Suis utraque sententia fundamentis nititur; & habet utraque, quibus laborat, difficultates; sic tamen ut utramvis prætuleris, nihil magnopere intersit ad salvandam Anonymi, Bovilli, & de Pax, quos paragraphi hujus initio citavimus, auctoritatem & fidem. Solus is est & unicus totius disquisitionis scopus, nimirum ut Raymundo sua vindicetur nobilitas, illustri Senescalli munere decorata; quidquid adversarii, contra disertissimum Scriptorum prope omnium consensum, Beatum nostrum Martyrem in plebeiorum mercatorumve classem deprimere frustra conentur. Nunc utriusque partis argumenta expendo, solius veritatis indagandæ gratia.

[89] Audisti Custurerii ratiocinium, hoc potissimum fundamento nixum, quod Jacobus Debellator, [nec ideo oportet ut alteruter Majoricæ habitarit;] seu junioris Jacobi pater, stabilem non habuerit Majoricæ mansionem; filius vero jam ab anno MCCLVI parentis vice regnum Majoricense administraverit. Hinc nempe consequitur, Raymundi Senescallatum, non ad parentem, sed ad filium omnino referendum. Ultro & libenter admittam, seniorem Jacobum, vulgo Debellatorem dictum, numquam Majoricæ domicilium fixisse; quippe perpetuis prope bellis, & domesticis nonnumquam dissidiis occupatum. Verum, pace Custurerii dixero, non æque manifestum esse, Jacobum Infantem stabili habitatione Majoricam incoluisse, imo fortasse probabilius, nec ad biennium, circa ea tempora, regno Majoricensi cum potestate fuisse præpositum; quo fieret ut argumento, quod vocant ad hominem, contra Custurerium ostenderetur, nec sub Jacobo Infante Senescalli munus Raymundum exercuisse. Hæc paulo altius repetenda sunt, ut de tota re verisimilius statuatur.

[90] Explorare hactenus certo non potui, quo anno natus sit Jacobus Infans, Debellatoris filius; [nam post varias regnorum divisiones a patre decretas,] ceterum probabili conjectura, ortum ejus referendum censeo ad annum MCCXLIV vel MCCXLV; hac ductus præcipue ratione; quod cum Debellator, repudiata Leonora, ex qua Alphonsum genuerat, duxisset Jolantem Andreæ Hungariæ regis filiam, Septembri mense MCCXXXV; atque ex ea paucis post annis suscepisset Petrum; hunc continuo donaverit Principatu Catalaniæ MCCXLIV. Rursus cum post triennium aut paulo amplius, filii duo alii geniti essent, Jacobus & Ferdinandus, novam ditionum divisionem instituerit MCCXLVIII, vel (ut alii legunt) MCCXLVII, unde conjici potest Jacobum, qui Ferdinando major erat, saltem ante annum MCCXLVI lucem aspexisse, nec id contingere potuisse ante annum MCCXLIV, futurum alias ut in divisione partem habuisset, quæ ei citato jam anno MCCXLVIII aut MCCXLVII obtigit. Ea porro partitione Baleares Petro adscriptæ, Jacobo vero Infanti regnum Valentinum; unde dissensiones gravissimæ inter patrem & Alphonsum ex Leonora primogenitum. Anno MCCLI, mortuo Ferdinando, talis fit partitio, ut Jacobo cedant, regnum Valentinum, Baleares & Ebusus. Sed nec stetit ea divisio: Alphonso enim tumultuanti, committenda fuit anno MCCLIV, Arragonii & Valentini regni procuratio.

[91] Hæc ex Zurita desumpta sunt, qui nec verbum facit de ulla regni Balearici administratione, [Jacobum Infantem constat an. 1256 solum egisse annum 10 aut 12.] Jacobo Infanti demandata; puero scilicet decenni aut duodenni, eo, quo vult Custurerius, anno MCCLVI. Quid quod subsultoriæ illæ parentis dispositiones fere ostendant, ad id usque tempus, nihil certi de futura hereditate filiis constitisse, donec Alphonso e vivis sublato, Petrus anno MCCLXII duxit Constantiam, Manfredi filiam; de cujus consensu, celebris ea demum dominiorum inter filios distributio facta & rata habita est, qua Baleares, pars Catalaniæ, & Monpellerium Infanti Jacobo adscripta sunt. Paria ferme de his regnorum partitionibus tradit Gomesius, lib. 14 pag. 505, & expressius eodem libro pag. 511 his verbis: [quando eo regno donatus fuit,] [Præterea rex alteram subjunxit assignationem, quam fecit Jacobo alteri filio, regni Balearici & Ebusi insulæ, quin urbis etiam & universi territorii Monpelleriensis.] Item lib. 15 pag. 522 per hæc verba: [Jacobus (scilicet Debellator) Monpellerium veniens, intellexit Alphonsum Principem denuo turbare omnia… quodque non modo Catalania, separata a reliqua ditione regia, Petro collata fuisset; verum Valentia etiam & Baleares, quæ Arragonensis expugnationis erant, quasi, excisæ a stipite, Jacobo ultimo fratrum cessissent.] Quæ de ultima separatione dixi, ex ipso Gomesio etiam accepta sunt.

[92] Qui & alibi addit, factis iis regnorum ditionumque assignationibus, patre etiam superstite, dictum filiis, [eoque excurrens & Rex Majoricæ agnitus,] sua cuique in hereditatis parte, fidelitatis sacramentum. Id vero Custurerius authentice evincit, productis instrumentis ex Tabulario Majoricensi & ad me transmissis; quorum primo, dato Valentiæ mense Augusti MCCLVI, Jacobus Debellator Majoricenses alloquitur in hunc modum: [Sciatis quod nos mittimus apud Majoricas, carissimum filium nostrum Infantem, Dompnum Jacobum, heredem regni Majoricarum & Montis Pessulani. Quare vobis firmiter dicimus & mandamus; quatenus visis præsentibus, eidem juretis & homagium faciatis, quod post obitum nostrum, ipsum habeatis & teneatis semper, & non aliquem alium in Regem vestrum & Dominum naturalem.] Ex alio instrumento liquet, [sua ei privilegia confirmavit,] præfatum Infantem Jacobum XII Kalendas Septembris anni ejusdem MCCLVI, confirmasse & jurasse omnia [privilegia, franquitates, cavallerias, donationes & concessiones, habitatoribus Majoricarum datas & factas ab Illustrissimo Domino Jacobo Rege Arragonum.]

[93] Bina insuper diplomata adducit Custurerius, alterum anni MCCLXVIII ab Infante pro causis civilibus editum, [sed vivente adhuc patre,] alterum Regis Sanctii MCCCXI; quo priora omnia confirmantur. His porro probari existimat, quod supra ab eo assertum vidimus, nimirum Jacobum juniorem stabilem habuisse Majoricæ mansionem; quippe qui parentis vices in eo regno ageret, illudque tamquam heres futurus, jam tum administraret. Id ego candide fateor mihi hactenus non fieri verosimile, nec satis demonstrari ex allegatis a Custurerio instrumentis. Quasi vero Majoricam semel atque iterum excurrisse Jacobus non potuerit, [nec stabilem ibi adhuc sedem habens,] quin ex eo statim sit consequens, domicilium in ea insula fixisse. Quid enim? An vivente adhuc patre filii imperium obtinuerint? An singuli diversis locis palatia sua habuerint, regio splendore adornata? An puero decenni vel duodenni commissa fuerit variorum regnorum dominiorumque gubernatio, parente adhuc superstite & undequaque excluso? Excluso, inquam: nam cum anno MCCLI regnorum divisio facta dicitur, ita inter filios Debellator partitus esset omnia, ut sibi nihil reliquum fecisset. Hæc si cui videantur credibilia, haud gravate patiar in Majoricensium Annales referri.

[94] Ceterum longe probabilius est, mea quidem sententia, Magni Jacobi filios, [sed propriam in aula paterna mansionem,] solo Regum decoramento contentos, tamdiu privatam vitam egisse, donec parente mortuo, assignatam pridem hereditatem adirent. Non ita tamen id velim intelligi, ut omni plane regia Majestate ornatuque caruerint. Minime vero. Nam, ut erat luxu & magnificentia abundans parentis aula, facile concessero, filiis etiam conclavia sua regia, regium comitatum, apparatum regium, ministros & officiales, pro natalium splendore, fuisse adscriptos, manente interim penes Regem unicum, universorum dominiorum auctoritate & administratione. Si hoc solum velit Custurerius, nullo negotio manus jungemus, atque eo pacto planior aperietur via, ut Raymundo sua vindicetur Senescalli dignitas; ac ceteræ, quæ occurrere possent, difficultates commodissime dissolventur.

[95] Eas inter prima, & forte potissima, militat contra Senescallatum, [ubi ejus Senescallus fuerit Lullus,] sub Jacobo Debellatore a Raymundo exercitum, quidquid Processus ad Canonizationem id rotunde affirmet. Hæc autem inde petitur, quod Jacobus Arragonius nusquam legatur titulum Regis Majoricarum simpliciter prætulisse, tametsi eam insulam, Maurorum servituti ereptam, ditionibus suis primus adjunxerit. Atque ea de causa superius indicabam, [non autem patris, qui numquam se Regem Majoricarum scripsit:] non recte a nonnullis Hispanis scriptoribus, seriem Jacoborum Regum Majoricæ ab eo deduci, ut irrefragabili testimonio ostendit Papebrochius, ad præcitatas leges Palatinas, Tomo III Junii præfixas. Nimirum rex Arragoniæ dicebatur Jacobus senior, cognomento Victoris, Debellatoris, Magni, passim solitus ab Historiographis suis indigitari. Habeo hic consentientem Custurerium, vel eo ipso argumento me oppugnantem, ut probet Raymundum Jacobi Debellatoris Senescallum, non satis congruenter dici posse. Non dissentior: non repugno: at neque ex eo conficitur, Jacobum Infantem Majoricæ, regio splendore fulgentem, habitare debuisse, ut Raymundo suum tutemur sartum tectum Senescalli mensæ regis Majoricarum officium.

[96] Quid igitur? An nec sub Debellatore, nec sub Infante filio, eo munere functus est Raymundus; [sed filii, jam Regis dicti,] atque adeo scriptoribus omnibus adversabimur, id officii Raymundo unanimi consensu tribuentibus? Hic nodus est, cui solvendo non una superest via. Verum, ne justo diutius his immorari videar, ita rem totam compositum iri existimo, ut nec Custurerius mihi merito refragetur. Unum hoc ad tuendam Actorum veritatem necesse est, Raymundum fuisse Senescallum mensæ regiæ Majoricarum; seu (quod eodem recidit) eum apud regem Majoricarum gessisse magistratum, quem vulgo Senescallum appellant. Hæc ego verissima censeo, tametsi nec Debellator, nec Infans Jacobus, Majoricæ passim resederint. At enim Raymundus, jam ab adolescentia in aula educatus, de se fatetur, quod valde lascivus & mundanus fuerit. Esto. An idcirco otiosam & desidem vitam Palmæ Majoricarum agere, veluti ex instituto debuit, ut Senescalli partes obiret, [ephebis honorariis potuit Lullum puerum addidisse,] deliciis & amoribus irretitus? Potuit sane, idque probabilissimum judico: potuit, inquam, in teneriori ætate, inter honorarios Jacobi Infantis pueros adlegi, atque ad alia postmodum munia in ejus comitatu promoveri, quæ nullam Majoricæ residentiam, nullam illic aulam regiam requirebant.

[97] Nuper ut indubitatum supposuimus, ab anno MCCLI Jacobum illum a parente Regem Majoricæ declaratum. [ac denique Senescallum Majoricensem ordinasse.] Quid autem proclivius, quam ut tunc regio more eum famulatum eosque ministros habuerit, quos ea dignitas postulabat; atque eos inter Raymundus, ut erat origine Majoricensis, locum & ipse suum obtinuerit, sensim ad altiora provectus; donec tandem supremum munus adeptus, rectissime dici potuerit Senescallus mensæ regiæ Majoricarum. Nimis quam obvia sunt id genus exempla. Ecquid recenti memoria vidimus, superstite adhuc Leopoldo Cæsare, filium Josephum primogenitum, Regem Hungariæ, cum adhuc puer esset, proclamatum, iis omnibus honorum titulis præfulsisse, quæ regiam dignitatem condecebant? Placebit, opinor, Custurerio paritas ab ipso adducta. Verum ubi inveniet, Josepho Regi, aut Budæ aut Posonii, regia aula opus fuisse, ut domestici & officiales ejus suis singuli dignitatibus & prærogativis distinguerentur? Ad eum plane modum arbitror cum Jacobo, Majoricarum Rege, factitatum; ut nempe solo Regis titulo illustris; aut patrem belligerantem secutus fuerit, aut privatam in ejus aula vitam exegerit, quoad is supervixit. Potuit vero Raymundus in eadem aula coram intueri, quæ naturam in vitia pronam, magis allicerent ac incitarent, ut ii norunt, qui in Jacobi Magni vita & rebus gestis peregrini non sunt.

[98] Credo equidem hac ratione Muto & Custurerio satisfactum, [Unde tamen non sequatur, hunc ea causa Majoricæ stabiliter habitasse,] atque ita Raymundo Senescalli munus assertum, ut nihil solidi opponi queat, quo in dubium revocetur. Ad instrumentum quod attinet superius recitatum, quo id muneris Raymundo sub Debellatore tribuebatur; id ita intellige, ut in ejus aula memineris talem a beato Martyre provinciam administratam. Quod autem Jacobus ille Victor, bellis prope continuis implicitus, aulam per varias ditiones circumduxisse potius, quam uspiam stabilem mansionem fixisse videatur, ad rem nostram nihil admodum confert; nisi Raymundo molestum fuerit, Regem comitari quocumque victricia inferret arma, contra Mauros potissimum, quibus ad Christianam fidem perducendis, se totum, facultates, vitam denique ipsam, tanta cum gloria deinde consecravit. Nihil profecto in his omnibus incommodi, absurdi nihil, nisi prius ostendatur, Raymundum ipsum Majoricis fixum adeo habuisse domicilium, ut ex ea insula totis triginta annis pedem non extulerit; id autem qua veri specie affirmari possit, hactenus non intelligo.

[99] Non eo tamen hæc dicta sint, ut operosius contendere velle videar, [in eo quod ibi ostenditur Palatio.] Jacobum Infantem per id tempus numquam incoluisse Majoricæ regium Palatium, quod in hunc usque diem ibi monstratur, sumptuosum profecto & magnificum. Id ultro & libentissime fatebor, si alicunde constiterit, etiam sola Joannis Dameti auctoritate, quem Majoricarum Annalistam alicubi citat Custurerius. Utut enim antiqua monumenta, saltem quæ mihi consulere licuit, id in aperto non ponant; ad rei nostræ caput nihil interest, sive Jacobus ille stabili mansione Majoricæ habitaverit; sive (quod ego probabilius ostendere conatus sum) parentis Debellatoris aulam secutus fuerit; modo id extra controversiam maneat, beatum Raymundum Senescalli munere in alterutrius obsequio perfunctum, pro ut disertissime Acta nostra identidem pronuntiant. De cetero igitur, ut magis lubet, statuere quivis poterit; non enim alio fine hæc a me disputata sunt, quam ut, adductis verisimilioribus, sententiarum varietas componeretur; in quo conatum nostrum nec ii, ut puto, vituperabunt, quorum opinionem postposuimus, solius veritatis eruendæ gratia, ut non semel protestatus sum, & nunc iterum sincerissime profiteor.

§. IX. Expediuntur nonnullæ difficultates in Raymundi Actis occurrentes, atque una quæ ad Auctores hinc inde conciliandos pertinent.

[100] [Dimissis modernorum hallucinationibus,] Difficultates hic propono, ex solis verioribus Scriptorum narrationibus elicitas, non eas quas movere debeant aut possint Vitæ aliquæ Raymundi, a neotericis quibusdam, nescio qua auctoritate, exornatæ, aut potius implexæ adeo, ut vera falsis, aut saltem dubiis miscendo, etiam quæ certa sunt incerta faciant & labefactent. Dicam candide, plerasque historias de Raymundi vita & rebus gestis, a recentioribus editas, nec vidisse me, nec si ad manum essent, iis quidquam firmatum iri, quod Anonymo, Bovillo, & de Pax, quorum commentariis nititur quidquid tradituri sumus, conforme non sit. Nihil proinde conferet Joannes Maria Vernon, in Vita gallice edita MDCLXVIII, nihil aliæ a Custurerio laudatæ, nisi quousque cum antiquioribus penitus consenserint. Etenim tametsi successu temporis alia inventa non diffitear, quibus priora vetustiora illustrarentur; tametsi etiam probitate & fide valeant Scriptores illi omnes; attamen, re maturius considerata, satis perspicue (ni fallor) deprehendi, nullum, aut sane perexiguum ex iis subsidium afferri, quod ad eruendam veritatem conducere possit.

[101] At saltem operæ pretium cuiquam forte videretur, apocrypha illa, [nec refutari quidem dignis;] a Vernono aliisque tam liberaliter venditata, seorsim refutare: mihi vero minime; siquidem minutius singula excutere, id demum esset Acta ipsa tricis involvere, fastidium creando lectoribus, quibus, opinor, satis mira videbuntur, quæ Auctores nostri prodidere. Hæc igitur, & non alia, erunt disquisitionis hujus materies; in unum ideo collecta, tum quod superfluum visum sit in plures paragraphos illa dispescere; tum quod in Annotationes rejici commode non queant, ne longiores illæ animadversiones Actis immixtæ, prolixitate sua confusionem pariant, & (ut supra dicebam) Acta ipsa exæquent aut superent. Annum natalem, rejectis variorum opinamentis, jam stabilivimus, fiximusque ad annum MCCXXXV, ex quo totam Actorum seriem chronologicam, qua licuit probabilitate, ad martyrium usque produximus; nunc ad illius normam exequenda sunt reliqua.

[102] Præmitto, quod inter cetera dubia levissimum est, nominis & agnominis nomenclaturam. Sunt qui scribunt Ræmundum, cum supra laudato Bovillo; cui notam adjecit Gononus, non indignam quæ hic locum suum inveniat. [atque Etymologia nomniis,] [Fuerunt, inquit, hujus nominis alii eximiæ sanctitatis, unus Ordinis Prædicatorum, alter vero Tholosanus, de quo plura in Breviario Ecclesiæ Narbonensis III Julii. Exstant hujus nostri Raymundi opera multa in celebri Bibliotheca monasterii nostri S. Trinitatis de Marcossiaco. Porro Beatus Rhenanus elegans epigramma initio operum ejus hoc apposuit.

[103]

En pius egreditur latum Ræmundus in orbē;
      Commoda qui multis grandia sæpe feret. [datur hic elogium, operibus præfixum a Beato Rhenano.]
Non tibi perpetuis jaceat damnata tenebris;
      Nugaci fuco pagina tota carens.
Sensa sub incultis latitant præstantia verbis;
      Quæ possint mentes erigere apta pias.
Jam bene tricenos Ræmundus vixerat annos
      Pomposus, vecors, desidiosus, iners:
Turbida fallacis linquens [cum] gaudia mundi,
      Durus in abrupta corpora rupe domat:
Noxia præteritæ redimens ubi crimina vitæ,
      Suscepit celsi munera larga Patris.
Parisios tandem Latiæ primordia linguæ;
       Post octo, sitiens, lustra peracta, petit;
Grammaticam libans primum, infusa arte, reliquit
      Innumeros nuda simplicitate libros.
Evolvis dignos igitur quicumque labores,
      Fac prece, quotquot opus restituere, juves.

Utut alias suspecta nonnulla habeat Beatus ille, ex lustrico fonte, non autem ex vitæ merito Beatus dictus (in quo nonnullos deceptos video) ut, inquam, suspecta quædam aut etiam reproba habeat ille dubiæ religionis Beatus Rhenanus, alias de re litteraria, tam sacra quam profana, sæpe optime meritus; hi certe versus nil nisi pium & Catholicum redolent, digni proinde qui hic in Raymundi honorem adscriberentur.

[104] Redeo unde digressus sum. Recte ait Gononus, plures fuisse synonymos Raymundos, [Plures Sancti & Beati eodem nomine,] sanctitatis laude celebres. Nam præter nominatos, insignes sunt, Raymundus Nonnatus, Raymundus Palmerius, Raymundus Balbastrensis, aliique plures, ejusdem prorsus nomenclaturæ, nisi quod aliqui per jota Raimundum scribant, alii per ypsilon, qua norma usos novimus, non Turenios solum Vicecomites, sed & comites Tolosanos septem numero. Sunt etiam qui Ragmundum scribant, qua ratione Beatum alium, Raymundum Barcinonensem, cognomento Fiterinum, vulgo de Hitero, enuntiat Doctissimus Castellanus, in novo suo Martyrologio Romano pag. 818. Sunt qui & Ragimundum & Regimundum dici velint; imo ut in litteris ad me datis XXVIII Maji MDCCV monet laudatus Castellanus, reperitur etiam Raguimundus, Ragnemundus, & Ragnemodus. De horum omnium etymo multa inquirere, tantumdem videtur atque operam perdere. Sit Francica, sit Germanica, sit Hispanica, seu mavis Gothica origo nominis; nec pluris inde fiet, neque minoris. Quod Catalani vernacule, seu sermone Lemovicensi, quo non semel B. Lullus usus est, dicebant Ramon, Remon, [varie scripto a variis.] & qua alia libuerit inflexione; id nobis erit cum communiori scribendi methodo Raymundus & Raimundus, quidquid Bovillus scribendum putaverit Ræmundus, contra quam fecerit Nicolaus de Pax, & his antiquior Anonymus.

[105] Frustra esset his immorari diutius. Major ferme est in enuntiando Raymundi cognomine apud Auctores diversitas; [Cognomen Lull, Latine Lullus aut Lullius effertur,] aliis constanter Lullium, aliis contra Lullum efferentibus. Jam indicavi superius, a voce Catalanica, seu mavis Majoricensi Lull vel Luyl, Latinam terminationem efformari. Cum vero Hispanis L liquescere soleat, ut passim apud Gallos LL geminum post I, Italis loco prioris L, G substituentibus; nihil mirum, quod scriptores Hispani passim, sive vernacule sive Latine, non Lullum scribi velint, sed Lullium. Ego me iis regulis astringendum non puto, quamvis mihi sus deque sit Lullus & Lullius. Unum hoc animadverto, [primum hic tenetur.] Hispanos ipsos Latini sermonis peritiores, quales sine controversia dicendi sunt Nicolaus de Pax, Joannes Mariana, & Nicolaus Antonius; neglecta Hispanica pronuntiatione, in puram Latinam terminationem concedere, quos hac in re imitari non piguit. Neque id tamen scrupulosius ut supra monebam, nam & Lullus & Lullius idem nobis semper erit, dummodo agatur de B. Raymundo Majoricensi Martyre.

[106] [Fatetur ipse, juvenem se lascivum fuisse;] Plusculum difficultatis habent binæ circumstantiæ, lascivis Raymundi amoribus adjectæ. De re omnino convenit, Sancto ingenue de se fatente non uno in loco, quod fuerit lascivus, mundanus & carnalibus appetitibus deditus. Ignes illos nec per legitimum torum extingui potuisse, uno ore testantur scriptores omnes. Nempe matronam deperibat, castam non minus quam formosam, & ipsam conjugii vinculis adhuc detentam. Atque hæc, nullo repugnante, [variantibus in nomine amasiæ modernis,] certa putamus & explorata. An vero matronæ illi nomen fuerit Eleonora, ut Muto excogitare placuit, an Ambrosia di Castello, ut Vernonus satis liberaliter comminiscitur, in medio relinquimus. Sit indubitatum præterea, mulierem illam letali ulcere sub pectore laborasse, ut ait de Pax; adeo ut infortunii factus certior Raymundus tristitia vinceretur. At non ita comperta sunt quæ fusius describit Bovillus, de nudato coram Raymundo fætenti pectore; nec illud quod texit de equitante Raymundo, visa amasia tanto furore abrepto; ut in templum prodeuntem eques insecutus fuerit; de quibus nihil Anonymus, nihil tradit Nicolaus de Pax. Ipsum Bovillum audiamus:

[107] [Quidam eæ insaniæ processisse scribunt,] [Diligebat autem præ ceteris dominam quamdam, venusta quidem & eleganti facie, duo tamen erant, quæ illam in ejus amplexus venire haudquaquam sinebant. Primum erat legitimus mariti torus: secundum, occultus cancri morbus; qui quamquam sub veste lateret, illius tamen pectus jam usque adeo exederat, ut ejus præcordia nudarentur, atque dirus fœtor inde exhalaret. Insanabilis erat hæc cancri pestis in pectore mulieris, sed longe insanabilior cupidinei amoris cancer mentem laniabat Ræmundi. Tam enim vesano atque illicito obrutus amore, qui cæcus imprimis erat mente, corporeis etiam pene oculis cæcus a cunctis credebatur. Nam, ut mihi retulit, qui historiam ipsam denarrabat, cum quadam die Ræmundus equo conscenso, in foro spatiaretur; videretque eam, quam fatuo amore diligebat, in vicinum templum divinæ precis causa profectam, (die Dominico, inquit Mutus, ut hinc fortasse rem magis confirmet) mox (tametsi eques) illam in templum prosecutus est… [ut illam vel in templum eques insequeretur;] Dolens vero mulier, tantum virum, & qui honesto magistratu apud Regem fungebatur, illiciti sui amoris causa & vesanum fieri, & verti in fabulam vulgi;… advocato semel (ut a marito impetrarat) in colloquium Ræmundo, eoque in cubiculum introducto, illi extemplo pectus, ut cancrino erat exesum morbo, utque teterrimo odore squalebat, nudare haudquaquam erubuit &c.]

[108] Unde hæc omnia desumpserit Bovillus, unde ea hauserit denarrator Hispanus, quid Mutum impulerit, [videreturque per traditionem popularem receptum,] ut pectoris denudationem in templi egressu factam diceret, non habeo statuere; nec rem ipsam ut apocrypham repudiare, nedum in dubium revocare lubet; quamquam illud mirum videatur, casum adeo notabilem intactum prorsus ab Anonymo & Nicolao de Pax prætermitti. An quod Raymundus, ex cujus ore scribit Anonymus, verecundia ductus ea referre neglexerit, qui alias peccata sua & ignorantias juventutis tam confitetur ingenue? Haud equidem existimo. Crediderim scriptori Gallo ea excidisse, quæ Hispanorum memoriæ inhærebant altius; ex qua deinde in Bovilli notitiam pervenerint, annis prope ducentis post sancti Martyris obitum, perpetua popularium traditione conservata. Neque id sane adeo insolitum, cum in aliis Sanctorum Actis exempla hujusmodi recurrant sæpius, ubi priora Acta adhuc informiora, ut ita dicam, aliis, quæ ante omissa fuerant postmodum illustrantur: idque eo potissimum valere hic debet, quod cum in ceteris passim Anonymo Bovillus consentiat, censeri non debeat finxisse quidquam; nec Hispanum incusaverim, quod id, procul dubio ex vetustissima illa Majoricensium traditione acceptum, retulerit.

[109] Scio equidem ex nominum affinitate factum non semel, [falsum fortassis,] ut quod uni accidisset, tribueretur alteri; & quæ pluribus, uni adscriberentur: quæ rerum confusio, quantarum difficultatum seminarium fuerit, quis ignorat? Quidni & Raymundis, tam variis & multis numero, hujusmodi aliquid evenire potuisse quispiam contendat? Certe in promptu erunt exempla, non aliunde nec procul accersenda. Etenim scriptores plurimi, tam constanter hunc nostrum, [ut alia graviora Lullo afficta,] chymicum fuisse asserunt, artisque illius longe peritissimum, imo auri purissimi in Anglia fabricatorem; ut de eo ambigere, tantumdem ipsis videatur, ac negare virum exstitisse in rerum natura. Alii non multo pauciores, teterrima scelera, artes infernales, & cum dæmonibus commercium Lullo affricare non dubitant. Mera nihilominus commenta hæc esse, ex nominum prognata similitudine, & calumnias totidem ad proscindendam beati Martyris famam, demonstrant ejus discipuli & defensores non contemnendi. Jam vero quid proclivius, quam tot inter Raymundos unum fuisse aliquem, plusquam perdite, vesani amoris insania correptum, cujus dementiæ vestigia Beato nostro applicarint posteri, ut nominum, ita nec personarum distinctione adhibita? Valeat ea rationum paritas quantum cuique placuerit; [non tamen inverisimile.] mihi interim tanti non est, ut memorabile specimen ardentioris libidinis, qua se multum laborasse vir sanctus ultro concedit, ex ejus Actis expungatur, scriptoris fide dignissimi auctoritate, & testimonio minime dubio comprobatum.

[110] Tertia disquisitio visiones complectitur & apparitiones Raymundo ostensas, postquam ex pia castæ matronæ correptione, [Certior interim fides debetur ejus visionibus,] ad meliorem frugem cœpit reduci. Hic iterum, quod rei substantiam attinet, scriptores omnes, tum antiqui tum recentiores, unanimiter confirmant. Imo confirmat Beatus ipse, in libro quem Desolationem inscripsit, ita loquens: [Quando mihi firmabatur ætas, abripi me sentiebam mundi illecebris, aberrabamque a recto tramite, & in peccatum ruebam. Oblitus veri Dei, me dedi corporis voluptatibus; sed Jesus Christus, pro sua immensa pietate, voluit se mihi quinies ostendere suffixum in crucem; ut sui reminiscerer, [quatenus earum ipsemet testis est:] curaremque nominis sui cognitionem, per totum propagandam orbem, & ineffabile sanctissimæ Trinitatis mysterium, cum gloriosa Incarnatione prædicandum atque docendum. Ita ego afflatus fui, & tanto arsi Dei amore, nil ut umquam habuerim potius antiquiusque, quam ejus gloriam; & ex illo tempore cœpi ei servire lubente animo.]

[111] [sed posteri in circumstantiis variant,] Quinas illas apparitiones ii soli rejiciunt, qui Raymundum hæreticis accensent & fanaticis, quorum proinde declamationes nihil moramur. Quod si scriptores nostri, simplici ea narratione contenti, alia non immiscuissent, plana res esset & expedita. De Muti & Vernoni amplificationibus nihil etiam solicitos esse oportet. Una quæ occurrit molestia tres eos auctores spectat, quibus solis nitimur, & in quibus conciliandis operam collocamus. Anonymus synchronus, cujus de cetero potior habenda est fides, Raymundi gesta narrationis principio, turbatiori non nihil, certe non satis accurata methodo exorsus, non parum facessit negotii. Hæc autem est difficultas. Bovillus & de Pax, vitæ ordinem pressius insecuti, præmissis Sancti deliriis, & ex miseranda amasiæ sorte, insanientis medela, prius resipuisse eum scribunt, quam cælestibus favoribus cumularetur. Bene, opinor, & ex re nata. Anonymus vero, nullo discrimine, Raymundum exhibet versibus amatoriis componendis occupatum, ipsomet rerum articulo, quo meliori afflatus spiritu, ingentique dolore perfusus, videns seipsum sapienter a femina coargui, saniora consilia animo volvens, seque orationi subdens, omnem suam operam, summis votis Christo dicabat; verba hæc sunt Bovilli ita prosequentis.

[112] [dum volunt oblatas converso,] Apparuit igitur ei mox sacra quædam ac propitia visio, imago, inquam, Crucifixi, in hæc verba ipsum alloquentis: Ræmunde, sequere me. Cumque hæc cælestis visio frequentius ad eumdem ex divina bonitate iteraretur; statuit apud se Ræmundus, abjecto divitiarum fastu, dimissaque familia, relinquere mundum &c.] Apte hæc & cohærenter dicta sunt, quibus id adjicit de Pax [quod certior factus infortunii, mulieris nimirum cancro laborantis; cum non posset membris consistere, prostratus in lecto, nihil nisi tenebras & solitudinem cupiebat. Lacrymis igitur atque suspiriis, mœrore animi parumper exhausto, meditanti calamitatem suam & longum a salute digressum rhythmis vulgaribus deplorare, Jesus crucifixus dextrorsum apparuit. Mundanus homo, divina visione perterritus, inceptum flebile carmen dimittit. [& pios rhythmos componenti;] Quod interjectis postea diebus, quater conatus absolvere, quater ut primum, & circiter eadem hora, Crucifixum vidit.] Si rhythmos excipias, nihil hic video, quod non cum ipsius Raymundi confessione apprime conveniat. Verum hinc Anonymum existimo in errorem inductum, quod versus amatorios carmini lugubri supponens, sic Acta orditur:

[113] Raymundus, Senescallus mensæ regiæ Majoricarum, dum juvenis adhuc, [Coævus vero, scribenti amatoriam cantilenam] in vanis cantilenis seu carminibus componendis, & aliis lasciviis seculi deditus esset nimis; sedebat nocte quadam juxta lectum suum, paratus ad dictandum & scribendum in suo vulgari unam cantilenam, de quadam domina, quam tunc amore fatuo diligebat. Dum ergo cantilenam prædictam inciperet scribere; respiciens a dextris, vidit Dominum Jesum Christum, tamquam pendentem in cruce; quo viso timuit, & relicto quod habebat in manibus, lectum suum ut dormiret, intravit. In crastino vero surgens, & ad vanitates solitas rediens, non de visione illa curabat; imo tam cito quam per octo dies postea, in loco quo prius, atque hora eadem, iterum se aptavit adscribendum & perficiendum cantilenam suam prædictam; cui Dominus iterum in cruce apparuit sicut ante. Ipse vero tunc territus plusquam primo, lectum suum iterum intrans, [lentiusque converso:] ut alias obdormivit. Sed adhuc in crastino, apparitionem negligens sibi factam, suam lasciviam non dimisit; imo post pauculum suam cantilenam nitebatur perficere inchoatam; donec sibi tertio & quarto successive, diebus interpositis aliquibus, Salvator, in forma semper qua primitus, appareret &c.]

[114] Consonat hic quidem Synchronus noster cum ante dictis, [quod ipsiusmet confessioni magis consonat.] in quina apparitione, ab ipsomet Raymundo expressa. Verum enimvero jam hoc illud patet, quod nuper dicebam, minus fortasse verisimile, hominem obscœnis versiculis scribendis occupatum, eos sensisse favores; quos alii opportunius pœnitenti Raymundo, & conscientiæ stimulis agitato, tribuendos censuere. Non eo hæc dicta sunt, ut spiranti divinæ gratiæ metas statuamus aut terminos, [quæ solo tactu, ut recte notat de Pax, [nec a Dei gratia alienum fuerit.] de citharœdo Prophetam, de Piscatore prædicatorem, Doctorem de persecutore, de publicano fecit Euangelistam; cujus præsentissimus ignis, nullas ad mutandum humana corda moras expectat.] Non hæc, inquam, in disputationem adducimus, qui solis Auctorum antilogiis concordandis hic insudamus. Iis porro expediendis usui esse existimo quod insinuavi superius, Synchronum nempe, tametsi in re ipsa ab aliis non discrepet, primordia nihilominus Lullianæ conversionis, minus ex ordine digessisse, ea confuse narrando, quæ reliqui paulo accuratius distinxere. Nisi quis malit, Bovillo & de Pax, tamquam recentioribus neglectis, soli Anonymo subscribendum, in quo nihil magnopere, ad ceteras Raymundi actiones ordinate pertexendas, accidere potest detrimenti. Fortassis autem sic poterunt ambo illi, cum Anonymo conciliari; si concipiatur Raymundus, conspectu exulcerati pectoris inductus ad agnitionem vecordiæ suæ; necdum tamen conversus ad Dei unius amorem; in eoque affectionum conflictu, exorsus esse poëma, utrique subserviens passioni, quod Anonymus Amatoriam cantilenam dicere potuerit, qualibus scilicet antea assueverat; alii maluerint Flebile carmen nominare: de quo, donec in lucem prodeat, liberum sit in alterutram partem judicare. Statue igitur proinde, Lector, ut lubet, dum nos interim ad alia gradum facimus.

[115] Prædictis Crucifixi apparitionibus memorabilem aliam subjungunt scriptores quamplurimi, cujus tamen Auctores nostri non meminere; [Addunt alii apparitionem Deiparæ, a Coævo quidem præteritam,] quamque proinde silentio præteriissem, nisi Raymundus ipse illius fidem faceret prope indubitatam. Narrat Vincentius Mut, Virginem Deiparam, infantem brachiis gestantem, Raymundo se exhibuisse ad portam Almudai, vicinam horto palatii Episcopalis; in cujus perpetuam memoriam imago illic collocata fuerit; quæ usque hodie, inquit, eo loci conspicitur: mutata est postmodum, uti testatur Custurerius. His affinia tradit Vernonus & alii passim; quorum omnium suffragiis nihil prorsus tribuerem, nisi me ejusmet Beati moveret testimonium, ita in Blaquerna scribentis num. 14, editionis Parisiensis MDCXXXII quam præ manibus habeo. [Regina cæli amico suum filium præsentavit, [tamen ipsius Sancti testimonio satis certam.] ut ejus oscularetur pedes; & ut in suo libro, Matris Amati sui laudes scriberet & virtutes.] Per amicum porro Raymundum intelligi certius est, quam ut in disceptationem venire queat. Quod autem præscribebatur, sedulo hic præstitit, libro de Laudibus Beatissimæ Virginis, Parisiis edito apud Joannem Petit MCCCCXCIX.

[116] [Lulli doctrina ab Academia Parisien.probata,] Quæ Auctores nostri de approbatione doctrinæ Raymundi ab Academia Parisiensi, aliaque a Rege Philippo, & ab Universitatis Cancellario impetrata, passim tradunt, hic etiam paucis expediam. Dixi §. 7 num. 76. Artem Lullianam XL Theologorum Parisiensium examini subjectam MCCCIX. Instrumentum adducit Custurerius pag. 206: [Asseruerunt porro dicti Magistri … per eorum juramenta coram præfatis juratis nostris, quod dicta Ars seu Scientia erat bona, utilis, necessaria … & quod in ea nihil erat contra fidem Catholicam,] multa autem ad sustentationem dictæ fidei. Rex autem Philippus notum facit, quod [audito Magistro Raymundo Lulli, ex habitu præsenti ipsum esse virum bonum, justum & Catholicum reputat, & ad confirmationem & exaltationem fidei Catholicæ fideliter insistentem. Quapropter nobis placet, inquit Rex, quod ipse ab omnibus orthodoxæ fidei cultoribus, [& a R. Philippo commendata,] & præcipue subditis nostris tractetur perbenigniter, ipsique favor benevolus impendatur, quem gratum habemus & acceptum. In cujus rei testimonium præsentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Datum apud Vernonem II Augusti MCCCX.] Nicolaus de Pax legit Veronam. Utramvis præferas nihil interest: utraque urbs Galliæ est, hæc in Cœnomanis, illa in Normannia sita. Demum Franciscus de Neapoli testatum reliquit MCCCXI, [nihil se invenisse in illis, quod bonis moribus obviet & sacræ doctrinæ Theologicæ fit adversum.] Cetera videas apud Custurerium pag. 207, 528 & 531; ubi etiam solutum invenies, an inter Lulli Approbatores celebris Scotus nominandus sit. Porro quæ universam Beati doctrinam attinent, in Tractatus hujus finem rejecimus; paucula hæc ad salvandam Actorum fidem sufficiant.

§. X. De Florenis, dotando linguarum Collegio, quod Lullus fundaret, assignatis a R. Jacobo; deque litteratis in monte Randa lentisci foliis.

[117] [Dubitaturo an hæc monetæ species tunc fuerit Majoricæ usitata,] Est & dubium elucidandum circa fundationem monasterii, ad discendas linguas a Rege Majoricarum factam, circa annum MCCLXXVI, ut dixi §. 6, num. 60. In eo verti difficultas posset, quod in Actis, a Raymundi æquali scriptis cap. 2, num. 13, dicantur ad Religiosorum istorum necessaria in annos singulos ministrandi floreni quingenti. Satis certum est, monasterium illud, tametsi Pontificia auctoritate erectum, nescio cujus culpa, postmodum intercidisse; hoc quæritur, an eo tempore nota fuerit Majoricensibus Florenorum moneta; alioquin Criticus quis austerior suspicari continuo posset, Vitam illam Raymundo esse posteriorem, ac proinde ad ea dumtaxat tempora reducendam, quibus in eo regno Floreni innotescere cœperunt, de quo quid statuerem hærebam incertus. Principio quidem scrupulus is mihi videbatur, adeoque contemnendus: verum, cum subinde adverterem ex Glossario Cangii, ubi Florenorum, primam, ut putant, originem variasque eorum species enumerat, difficultatis aliquid moveri posse; credidi operam non male collocatum iri, si ad salvandam omnimode Actorum fidem, res illa paulo diligentius excuteretur, usui fortasse etiam futura, siquando Glossarium ipsum, novis curis recognitum, rursus prælo subjiciatur.

[118] Notat præfatus Auctor, verbo Floreni, monetas eas tunc aureas, [eo quod ipsa dicatur primum cusa Florentiæ 1252] apud Florentinos primum cusas anno MCCLII; & Florenorum iis nomen ea causa inditum, quod in altera eorum parte insculptus fuerit flos lilii, parte altera effigiem S. Joannis Baptistæ referente. Addit factum subinde, præsertim in Gallia, ut fere monetis aureis ceteris Floreni indita fuerit appellatio. Sitne omnino certa, [valore prorsus diverso a nostrate;] quam adfert Cangius, Florenorum origo, alterius loci est & disquisitionis; ceterum corrigenda hic primum hodierna hominum imaginatio, qui dum Florenos audiunt, continuo ad eam pecuniæ acceptionem recurrunt, quæ hodie multis Europæ partibus nota, longe differt ab iis Florenis qui olim cudebantur; quorum pretium valoremque, a nostris plane diversum, ad præsens institutum nihil attinet exactius determinare. Verumtamen cum inter omnes Cangii citationes nulla occurreret, [adeoque, an florenos nominans vere sit coævus?] quæ ad Arragonenses aut Majoricenses referretur; dubium supererat, an vere eo tempore, aut sequentibus proxime seculis; ulla istiusmodi monetæ notitia ad eas regiones pervenisset; præsertim cum hoc nostro ævo eam prorsus ignorare dicantur, ut ex Custurerii verbis mihi colligere licuit. Si autem iis in partibus ignota penitus fuisset ea pecuniæ species, ex ea parte non inverisimiliter Acta synchrona, alicujus saltem suppositionis suspecta reddebantur.

[119] Videbam utique, ad dubii totius explanationem, reponi facile posse, Anonymum, uti Actorum titulus indicat, [Respondetur, Auctorem Gallum usum appellatione,] fuisse Gallum; in Gallia, ubi a Raymundo ipso denarrata sunt, ea Acta scripsisse; porro Florenorum monetam, eo, de quo agitur, tempore, in Gallia procul dubio notam & usitatam fuisse. Quinimo, si tantisper daretur, non tam cito Gallis communem fuisse eam pecuniam; id certe indubitatum esset, tunc passim ab iis usurpatam, dum Vita descripta est; nempe sub initia seculi XIV, paulo post Concilii Viennensis celebrationem. Etenim Cangius nuper citatus, ex computo Thesaurariorum Franciæ, ostendit, ante annum MCCCXVI Florenos promiscue toto eo regno in usu esse debuisse. Toto, inquam, regno: nam cum monetæ aureæ cudendæ jus soli Regi esset reservatum, [tum in Galliis notissima,] ea ab omnibus aliorum etiam Principum subditis admittebatur. Ex quo quis non absurde conficeret, Gallum scriptorem, monetam Majoricensem ad Florenos Francicos reducere potuisse, cum dixit, Florenos quingentos præfato monasterio attributos. Quid quod sciamus Monpellerii a Jacobo Rege factam hujusmodi fundationem; nihil autem proclivius, quam pecunia Gallis receptissima usum Regem, qui frequentissime in Gallia morabatur.

[120] Atque hæc dici videntur omnino plausibiliter, imo abunde, ad solvendam eam qualemcumque difficultatem. Nihilominus, ne quis cavillationi superesset locus, censui consulendum Custurerium, num quid majoris luminis, ex ipso quo erectum est monasterium, loco accersi posset. A quo cum responsum acceperim, ad totam illam de Florenis materiam illustrandam valde opportunum, non abs re erit ea quæ reposuit, curioso lectori proponere. Ita scribit: [imo etiam Majoricæ, ex diplomatis an. 1310.] [Etiam Majoricensibus notam fuisse eo tempore (sub finem seculi XIII) Florenorum monetam, satis constat ex privilegio Jacobi II Majoricarum Regis, dato Majoricæ VII Kal. Maji MCCCX, quod ipse legi in archivo hujus civitatis, & cujus meminit Vincentius Mut lib 3 Historiæ Majoricensis capite ultimo: in quo Rex concedit Majoricensibus facultatem cudendi monetam auream, sive Regales aureos; qui (hæc sunt verba privilegii) sint perpetuo ad legem viginti trium quilatorum & medii, accepto pro fino & mero auro Florini, quod esse dicitur viginti quatuor quilatorum. Unde manifeste fit eo anno MCCCX, quo nondum scripta erat Vita illa, jam ab antiquo innotuisse Majoricensibus monetam illam, siquidem ad ejus normam taxata fuit moneta de novo cudenda.] Hæc Custurerius: cujus adductum testimonium, peremptorium esse, nemo non videt. Sed reliqua prosequamur, quæ de hac materia accurate depromit idem Custurerius.

[121] [Erat autem is nummus aureus,] Notat, apud Covarruviam, in Thesauro linguæ Hispanicæ, Florenum accipi pro moneta, cui impressus sit flos, & communiter pro certa moneta Florentina. Antonius Nebricensis in Dictionario, verbo Florin de Aragon, vertit aureus Tarraconensis, sic ut vetustissimam fuisse oporteat apud Aragonenses Floreni notitiam. Jacobus Debellator, privilegio concesso VIII idus Maji MCCXLVII, jussit Majoricenses uti moneta Valentina, quam ipse Rex cudi fecerat. [ex una parte florem præferens.] In cujus una parte sit caput regium coronatum, & in reliqua parte sit arbor ad modum floris, in cujus summitate extensa usque ad superiorem circulum, ponatur Crux antiqua Christi; ideoque sub signo salutiferæ Crucis supra florem, ut ipse Rex ait eodem privilegio. Jam vero cum moneta aurea eo tempore in usu fuerit Majoricæ, (siquidem in litteris Jacobi II, datis Majoricæ idibus Septembris MCCCII, fit mentio duplarum auri: quod etiam legitur in aliis litteris ejusdem fere temporis) non incongrue moneta ista aurea potuit appellari Florenus, cujus magnus usus fuit Majoricæ, eo & sequentibus seculis, sub Floreni nomine. Exstant ejus rei innumera testimonia, quorum pauca subjicio.

[122] [& seculo 14 ac 15 communis apud Aragones,] Petrus Aragoniæ Rex, privilegio dato X Octobris MCCCXLVII, ait, pœnæque mille florenorum. Joannes, privilegio dato X Septembris MCCCXC, illos tres mille florenos auri de Aragonia; & rursus, de florenis Aragonum hodie currentibus. Martinus, I Decembris MCCCC, dictorum tria millia florenorum. Idem, X Octobris MCCCCVII, pœnæque florenorum quingentorum auri de Aragonia: Alphonsus, V Augusti MCCCCXVI, pœnæ mille florenorum auri de Aragonia. Idem, XIV Novembris MCCCCXXXVIII, pena de tres mil florins de or de Arago. Idem, XIV Martii, MCCCCL, Floreni auri cuderentur: & rursus, qui florenos auri tamdiu, donec per nos aliter provisum sit, cudat in eadem Sicla Majoricarum. Omnia hæc aliaque privilegia vidi, inquit Custurerius, partim in archivo Civitatis, partim in libro privilegiorum Siclæ sive domus nummariæ Majoricensis, ex quibus fit, satis notos Majoricæ Florenos antiquis temporibus, difficultatemque satis solutam ex solo privilegio Jacobi II, in quo supponitur moneta illa ab antiquo Balearibus notissima. Atque hæc plusquam satis, ad eam quam institui de Florenorum antiquitate controversiam.

[123] Præter ea, quæ ex Actis desumpta, hic discutienda proposuimus, [De lentisci foliis litteratis] quiddam prodigio simile narrant scriptores varii, tum Raymundi populares, tum etiam externi. Rem paucis expediam. Jam §. 5 cursim insinuavimus, & porro ex vitæ decursu magis subinde patescet, beatum Martyrem per plures annos, conversionis suæ principio, in monte Randa vitam egisse solitariam, cælestibus rebus contemplandis, & Arti suæ generali delineandæ, intentum. Fama est, & constantissima apud Majoricenses traditio, Christum eo tempore Raymundo apparuisse inter myrteta (Lentiscum ipsi vocant) factumque ex eo tempore, ut arbusti illius folia, variarum linguarum orientialium characteres expressos referant. Pacificus de Provins, [confuse tradita a teste moderno,] in Itinerario Persico apud Vernon pag. 222 & 223, quæ Majoricæ satis confuse audierat, describit in hunc modum: [Dictum præterea, inquit, quod cum annis pluribus (Raymundus) vitam duxisset eremiticam, in planitie myrtetis consita, Christus Dominus ei ex eorum aliquo, quinquies crucifixus apparuit, scientiamque universam dictavit. Cumque is tunc temporis, ad prædicandum Mauris Euangelium, linguæ Arabicæ perdiscendæ incumberet; arbusti istius foliis characteres Arabicos nonnumquam imprimens, accidit ut perpetuo miraculo, solius istius lentisci folia iis litteris ornentur, quæ in nullis aliis apparent.] Hæc P. Pacificus, satis, ut dicebam, confusa: nam in multis circumstantiis a vero aberrat.

[124] Paulo exactius qualecumque prodigium memorat Custurerius, [distinctius in Processu testantur duo nonagenarii:] a pag. 85 Dissertationum suarum: nec vero fidelior rei totius descriptio haberi potest, quam ex instrumento authentico, ea de re confecto, die Sabbati anno MDXCVI, ad executionem litterarum compulsoriarum, jussu Clementis VIII datarum MDXCV Indictione octava, die vero VI mensis Martii. Omissis formulis juridicis, testibus & actoribus; in hoc rei summa constitit; quod vocatis duobus senibus agricolis nonagenariis, de eorum depositione confectum sit præfatum instrumentum, in quo asseritur, quod [indixit Proregis Locumtenens generalis, sibi per prædictos agricolas prædictam lentiscum inscriptam ostendi; quo perventi prædicti jam artestantes agricolæ, asseveranter dixerunt, se ex immemorabili traditione a majoribus accepisse, ibidem, in ejusdem videlicet lentisci medio, [eorum specimina Romam & Madritum missa,] dicto Doctori Raymundo Lull, Christi Domini nostri crucifixi effigiem apparuisse; indeque divino afflatum spiritu, celebri doctrina fuisse instructum. Quare Illustris Dominus Hieronymus Tagamanent Zaforteca, ramos virgultaque ex eadem lentisco, nomine prædicto, propriis manibus dissecuit plurima, ut eorum aliquot ad Romanam Regiamque Curiam transmitteret. Quibus omnibus ego Franciscus Antich, scriptor Majoricensis, pro Josepho Amer Notario publico universitatis, civitatis regnique Balearis, scriba, ejusdemque vice & nomine assistens, hoc ad indelebilem perpetuamque rei memoriam, præjamindicatis præcipientibus Illustribus & Magnificis Dominis Juratis, hoc recepi publicæ veritatis & fidei instrumentum, testibus &c.]

[125] Porro de characteribus nihil attinebat ad agricolas judicare; [forma hic expressa,] nec mihi, ut verum fatear, de iis quidquam statuere integrum est. Folia ipsa, ad me Majoricis submissa, in æs incidi curavi, qualia hic lectorum oculis subjicio, ut per se quisque; sepositis præjudiciis, de iis judicare queat.

[126] Affirmat Custurerius, loco supra citato, in Processu ad Canonizationem instituto, [& utilitas ad ægros curandos affirmata.] juratis testimoniis, prodigiosa folia & miraculosa appellari; observatumque jam olim nusquam terrarum lentiscos hujusmodi produci; atque idcirco non ad Romanam solum, sed & ad Matritensem Curiam, ut instrumentum testatur, id genus folia mitti oportuisse. Nec defuere qui in eodem Processu jurati asseruerint, inter varia ea signa, Christi Domini & Mariæ Deiparæ veneranda nomina a se deprehensa. Plura vide sis in laudatis Custurerii Dissertationibus, ubi inter cetera invenies, non immerito miraculosa ea folia nuncupari, utpote quæ ægris infirmisque sanitatem attulerint, invocato beati Martyris patrocinio. Hoc certissimum est, loca Randino monti circumvicina, plurima exhibere prisci cultus, & totius populi erga Raymundum venerationis vestigia, quæ brevitatis ergo, a nobis superius §. 2 prætermittenda fuere.

§. XI. Ostenditur Beatus Raymundus nihil exploravisse periclitatione chimica, ex Vincentio Mut.

[127] [Necessitat hujus dissertatiunculæ] Vetus ea est & pervulgata de Lullo fabula, usque adeo multorum animis hodieque insita, ut dum aliquando virorum cetera eruditorum sententiam familiari colloquio pertentarem, non semel in faciem mihi dictum fuerit & contentiosius repetitum, nihil se de Lulli gestis habere exploratius, quam quod Chimicam & docuerit, & per se ipse multoties exercuerit. Stimulos addidit intrepida assertio, ut quid hac de re statuendum esset, inquirerem diligentius. Verum ubi provinciam præreptam adverti; & commenta illa, viro sancto injuriosa, a Vincentio Muto in Historia Majoricarum, & a Luca Waddingo in Annalibus egregie confutata, quod documentorum defectu a me fieri nequaquam poterat; nihil antiquius habui, quam Dissertatiunculam, ex Castellano latine translatam, cum brevi Waddingi commentario transcribere; ut quid de plebeis istis fabellis judicandum sit, lector ipse per se consideret. Ita scribit prælaudatus Vincentius Mut.

[128] Raymundum criminantur aliqui, quod fuerit Chimicus, quodque hominum istorum more multa periclitatus, [Auri a Lullo chimice formati fabula,] aurum efformaverit. Hoc autem his argumentis demonstrare nituntur. Primo, inquiunt, nonnulli Historici publicis litteris consignarunt, Raymundum sex auri milliones fecisse, eosque dedisse Eduardo, istius nominis VI Anglorum Regi, quicum de recuperatione Terræ sanctæ pactus fuerat. Addunt, ex istomet auro, quod in Anglia conflaverat, cusa aliquot scuta, quæ Soverani vulgo nominantur. Tradunt secundo, Raymundum ipsum, in libris quibusdam Chimicis insinuare, factas a se hujusmodi experientias. Verum error est vel cogitare, Venerabilem illum Doctorem aurum aliave artis chimicæ fecisse pericula, sordida avaritiæ contagione coinquinata. Non est mibi animus in medium adducere rationes, quas P. Riera in suo Memoriali allegat. Juxta doctrinam Raymundi, elementa simplicia, inquit, a se invicem separari haud possunt, ita ut pura sint, & segregata ab omni concretione; hoc vero principiis Chimicorum repugnat, asserentium, illud δυνατὸν sive possibile esse. Asserit idem Auctor, libros chimicos, Raymundo attributos, a stylo Raymundi multum dissidere.

[129] Istæ rationes rem non conficiunt. Etenim dicere, [non satis solide refutata a Riera,] simplicia non ita posse separari, ut simplicia maneant, nec heterogenei quidquam in se aut dissimile admixtum habeant, non est contra fundamenta Chimicorum; qui non aspirant ad talem simplicitatem, sed potius ad solam purgationem; qua, quod redundat & crassius est, eo modo decoquitur, ut virtus unius alicujus elementi, in simplice obtineat principatum. Porro diversitas styli, quam hos inter & ceteros Auctoris nostri libros esse contendit P. Riera, potest adscribi, vel illis qui eos ex sermone Lemovicensi Latinos reddidere, vel etiam studio sectandi obscuritatem, & artis arcana occultandi. Quæ quam communis, tam redicula est Alchimistarum infirmitas; non ex arcanorum æstimatione profecta, sed ex necessitate involvendi ἀδυνασίαν sive impossibilitatem rei, quam verborum fucis ac lenociniis, velut δυνατὸν sive possibilem adumbrant. Quapropter ego ad rationes perspicuas transilio.

[130] In libris quibusdam, Raymundo attributis, leguntur textus Hebraici. At certum est Raymundum Hebraice nesciisse, [solidius refellitur ex Chronologia,] neque scire, vocationis ejus intererat. Præterea ex omnibus passim Magistri illius Venerabilis operibus, perspicue apparet, quantopere Alchimistas practicos exsibilet. Jam auctor, quisquis ille est, libro de Mercuriis cap. 4, fecisse se ait, in civitate Mediolanensi, aliqua artis Chimicæ pericula anno MCCCXXXIII: qui ergo fieri potuit, ut auctor illorum fuerit Raymundus Lullus, ante octodecim annos vita functus? Porro in Arte sua magna, parte 9 capite de Elementativa per principia deducta, Beatus noster loquitur in hunc modum: Elementativa veras habet conditiones, ut una species non se transmutet in aliam speciem, & hoc Alchimistæ dolent, habentque occasionem flendi. Libro de Arbore scientiæ cap. de quæst. proverbiorum florum Arboris cælestialis, [ipsoque Lullo sæpius Chimiam explodente,] quærit, si ars Chimica sit vera? & responsionem rejicit ad caput de proverbiis florum arboris cælestialis §. 6, ubi dicit; Sol & Venus Mercurium increpaverunt, qui homines musare facit in argento vivo. Et §. 8 ait: Plus valet argentum in bursa, quam in Mercurio.

[131] Eodem libro cap. de quæst. fructuum Arboris elementalis, quærit, si per artem possit aurum ex argento fieri? & respondet: Martellus non producit clavum de seipso, nec medicus sanitatem de seipso producit in patiente. In libro de Mirabilibus orbis, lib. 6, cap. ult. de Alchimia; libro inscripto, Felix; & libro de suis variis quæstionibus, cap. Utrum Alchimia sit in re vel ratione tantum; copiosissime ostendit, artem vanam esse ac commentitiam; [& negante per eam aurum confici,] & aurum Chimicum non esse verum aurum, tametsi auri speciem præ se ferre videatur. Ex quibus liquet, nequaquam dici posse, Raymundum periclitatione Chimica quidquam explorasse.

[132] [quidquid ejus nomine perperam allegent Chimici.] Reperire est Chimicos, qui vel ex ipsa tam manifesta Venerabilis nostri Doctoris declaratione, telum sibi cudentes, dicere audent; Raymundum locis illis omnibus de Chimica spuria & fictitia loqui, non de vera. At, quæro ego, an forte spuria illa & falsa, nomen Chimiæ commeretur? Certe uno ex dictis locis loquitur Raymundus de sua Arte generali, & in hanc, utpote tunc temporis nondum adulteratam, distinctio veræ & falsæ cadere non potest. Imo quod pejus est, affingunt illi effugium perridiculum, quo haud scio an ipsa ignorantia dare possit ineptius. Nam interroganti, an ex artis alicujus principiis possit solvi quæstio, quæ inde solvi non potest, & interim ibi reservare distinctionem spuriæ vel legitimæ, est potius in errorem inducere, quam adimere dubitationem, de qua quæstio instituitur; exponiturque verbis propriis, & non tam absurdis, quam sunt verba eorum, qui fraudulenta & mendaci circuitione facessere molestiam conantur.

[133] [Neque enim patitur] Quod si Raymundus tantum dixisset, non posse fieri, ut alterum metallum convertatur in alterum; fas nobis esset sustinere, eum voluisse declarare, quod metalla inter se non distinguantur genere; & quod argentum ex stanno facere, non sit proprie convertere aut transmutare unum genus in aliud, sed vilius metallum ita expurgare, ut quamdam argenti formam, speciem & figuram acquirat. At vero Doctor ille venerabilis sese ipse explicat multo clarius, ubi dicit, ne sic quidem esse aurum aut argentum, licet videatur esse, propter accidentia, quæ cum non possint sustinere vim ignis, lapsu temporis evanescunt. Verum enimvero supradictis hisce textibus, qui ex legitimis & indubitatæ fidei libris eruuntur, opponere textus alios ex libris Chimicis auctoris dubii, summe temerarium est. Sequitur ergo, ut qui docuit aurum non posse confici, nec leges auri conficiendi tradiderit. Quando autem Chimici volunt libros illos Raymundo adscribere, [aurum sic fieri;] tamquam legitimo suo auctori, saltem necesse est ut clausulas, in quibus approbatur faciendi auri artificium, ipsi suppositas esse fateantur.

[134] Si fert animus locos controversos ad concordiam adducere, summum dici poterit ad excusationem, [cum ejus libri non sint ex quibus id sumunt,] loqui hic Raymundum, velut de aliis spinosis problematis, quæ jam a multis retro seculis solvere conati sunt plurimi, & usque adhuc solvit nemo. Qualia sunt, Quadratura circuli, Duplicatio cubi, Punctum fixum, Motus perpetuus, & lapis quem Philosophalem nuncupare passim placuit. Horum enim scrutamur demonstrationes, & tantum non in lucem protrahimus, sed nondum omnino consequimur. Scimus, data circumferentiæ ad diametrum proportione, esse epidictice quadratum circulum; & datis duabus mediis proportionalibus, cubum duplicari. [& hi, licet problematice solum artem docerent,] Quin imo tam prope absumus ab istis propositionibus & proportionibus assequendis, ut post multiplicem variumque apparatum, multo plura quam sensu possimus percipere, in majoribus circulis ac lineis, aliquamdiu mente contemplemur. Sed dum rem ipsam aggredimur conclusionem elicituri, omnia fugiunt, omnia in fumum & leves auras abeunt.

[135] Hoc idem accidit in problematis aliis; in Philosophali lapide, [numquam juxta Lullum] vel transmutatione metallorum. Quippe modo temere & fortuito, modo certæ cujusdam regulæ beneficio, viliora metalla ita coloramus, redigimusque ad talem formam ac nitorem, ut ad alia quam quæ assequimur, sensu non attendentes, existimemus verum aurum & argentum esse, quod spurium est. Hoc forte possit esse fundamentum experientiarum, quas vulgares Chimici tantopere decantant. Hæc igitur problemata videntur ferme dici posse solubilia simul & insolubilia. [ad conclusionem ducturi,] Ad primum quod attinet, Aristoteles docet, dari quidem Quadraturam circuli, sed ejus demonstrationem nondum esse inventam. Quæ cum ita sint, veræ erunt hæ duæ propositiones; Circulus potest quadratus esse demonstrative, quia demonstratio illius quadraturæ possibilis est: &, Non potest circulus quadratus esse actu & demonstrative, quia quadraturæ illius demonstrationem Geometria nondum invenit. Non ideo tamen Geometræ problema ponere desinunt, & quæ putant facere ad demonstrationem momenta urgere.

[136] Possent itaque hoc pacto conciliari quædam in speciem contradictoria. [docerent tamen ex hypothesi reapse impossibili.] Nimirum dum Raymundus in disceptationem vocavit, an possit per artem Chimicam aurum fieri? Respondet, Non posse; quia ista Chimica, sive ista artis applicatio, non est detecta usque adhuc. Dum autem in scriptis aliis tractat Chimicam, loquendo non de actuali conversione & transmutatione, sed de possibili, & de inventione magisterii; fieri potest ut dixerit assignari posse regulam, eo modo quo Geometræ proponunt Quadraturam circuli, possibilem quidem, sed necdum a quoquam repertam. Sic in concordiam reduco cetera, quæ scribit etiam idem Raymundus de multis aliis id genus problematis, & singillatim de Quadratura circuli; quoniam vult circulo quadraturam convenire, sed non intra limites Archimedis, quæ est optima maximeque legitima ratio aliquid examinandi; verum per hypotheses impossibiles, & per ratiocinationem, laborantem vitio manifesti paralogismi & consecutionis absurdæ. Nam si figuras isoperimetras omnes Circulus magnitudine exsuperet; vel non possunt quadratum & circulus, licet sint isoperimetra, æqualia esse; vel si sint æqualia, isoperimetra esse non possunt. Concludo igitur, quod nemo unus de Raymundi sententia potuerit hactenus verum aurum conficere.

[137] Sed pergunt oggerere adversarii, sex illos milliones, [Interim qui potuit Eduardo 6 R. Angl. aurum conflasse,] quos fecit in Anglia, quosque Eduardo VI ea conditione tradidit, ut Terram sanctam recuperaret. Tuam fidem, Lector, si venerabilis Martyr cum Eduardo VI colloqui, aut hujusmodi fœdus icere potuerit. Res in aperto est. Nam quo Raymundus natus est tempore, anno scilicet MCCXXXV, sceptrum Angliæ tenebat Henricus III: ejus successor Eduardus IV, regno præfuit usque ad annum MCCCV. Ab hoc regnavit Eduardus V; atque Eduardus VI gubernacula primum capessivit MCCCXXVII, mortuus MCCCLXXVII, annum agens ætatis quintum & sexagesimum, [non nisi an. 1327 regnare exorso,] atque adeo circiter annum MCCCXII in lucem editus: Raymundus autem Lullus MCCCXV occubuit. Vide sis igitur quomodo tot milliones is dare potuerit Eduardo VI, qui totis undecim annis post Beati mortem regni clavum suscepit, quomodo cum infante nondum trimulo de Terra sancta recuperanda pacisci?

[138] [ipse pro Terra sancta recuperanda mendicans,] Valeat etiam hæc alia ratio. Quis sibi obsecro inducat in animum, eum conflandi auri novisse arcanum, qui cum tanto laboris impendio, per tot itinera, ad liberandum Hierosolymam illud emendicat? Rursus, si ipse per se cudere pecuniam poterat; cur obsecro, ad tam sanctum opus, eam ad instar mendiculi, ostiatim corrogabat, cum tanta jactura temporis; quod in perdiscendis scientiis, in litterarum studiis, in curanda animarum salute utilius insumpsisset, quam in petendo tam misere, quod tam opulente paucorum dierum spatio facillime collegisset? Huic argumento qui plene integreque responderit, adhuc vidi neminem. Quæro iterum, quomodo Raymundus dedisset pecuniam, in apparatum belli sacri impendendam. An fortasse aurum dederit, ut sibi aurum redderetur? Hoc nempe hodie agunt Chimici nostri vulgares, [ut ceteri aurificium professi:] vel ut melius dicam, illi tam falso divites quam vere pauperes, qui auri faciendi artificium auro vendunt. Et tamen reperiuntur homines, adeo infortunati & ridiculi, ut hoc artificium emant; non cogitantes, quod si talis artificii adminiculo aurum confici posset, omne aurum orbis totius esset vile pretium venditori: quippe qui illud in suomet artificio haberet multiplicatum, neque auro alio ad solutionem egeret.

[139] [quod certe neque sub Eduardo 6 in Anglia exercere,] Qui ex adversariis objiciunt, Raymundum in aliis opusculis meminisse suorum experimentorum; ii sane petunt principium, quia, an tales libri sint illius fœtus, incertum saltem est. Imo suomet ipso argumento debellantur. Etenim in libris istis Chimicis diserte fit mentio experimentorum, sumptorum in Anglia & Mediolani: cum jam ante probaverimus, ea sub Eduardo VI in Anglia sumi a Raymundo non potuisse. Quo autem pacto ea Mediolani sumpserit, [neque de eo, post an. 1333 scribere potuit: mortuus 1315:] anno ut prætenditur MCCCXXXIII, qui anno MCCCXV lapidibus est obrutus; aut qua satis ratione suadebitur; scriptos post ea experimenta libros ei debere attribui, seu quosvis alios, quorum auctor eadem arcana suum esse fœtum insinuat, ut Chimici ipsi fatentur?

[140] [nedum Anglo aurum conflasse,] Putant ex his aliqui, solvi argumentum ex Raymundi paupertate petitum, respondendo; ipsum, non sibi, utpote paupertatem spiritus amplexo, sed Eduardo VI, ad eum inflammandum belli sacri cupidine, aurum confecisse. Verum si hoc ille poterat, cur non potiori jure nisus est sibi conciliare Principum aliorum animos, erga se tam benevolos? Angliæ Regem voluisse illi favere, non scimus; [quod non fecit propriis Regibus, fautoribus suis.] scimus vero Reges Francorum, Aragonum & Majoricensium, illi non solum admovisse stimulos, verum etiam suas copias & pecuniam obtulisse, ad Terram Sanctam redigendam in Christianorum potestatem. Itaque si Raymundus Aragonum & Majoricensium Regibus, legitimis suis Principibus ac Dominis, piique propositi fautoribus, aurum non fecerit; qua fronte nobis persuasum volunt, eum tam largum & munificum fuisse erga Regem extraneum, quocum ei tam parum commercii intercedebat.]

[141] Hactenus Vincentius Mut, cujus argumentis alia procul dubio momenti non minoris adjungi possent, [Vincentii Mut argumenta] si ad manum essent ipsa Lulli opera, & id genus necessaria documenta, quorum defectu, non nostris, sed aliorum rationibus niti oportuit. Porro quæ hic fusius disputat Majoricensis historicus, in compendium contracta, & non parum confirmata, exhibet Lucas Waddingus, tom. 3 Annalium, ad annum MCCCXV, num. 13, 14 & 15; quæ ad plenam rei evidentiam subjungere operæ pretium duximus.

[142] [Manifestis, inquit, rationibus convinco, illos qui de Alchimia inscribuntur, (libros,) & qui quoquo modo ad fallacem hanc artem & præstigiosum tendunt laborem, [contrahens & confirmans Waddingus,] nullatenus esse Lullianos. Nullus Lullo magis invehitur in hujusmodi falsos divites, & veros pauperes; nec Artis hujus apertius ostendit fallacias. Libro de quæstionibus solubilibus per Artem inventivam cap. 40, Alchimiam, non realem, sed chimericam esse, multis ostendit rationibus. Libro de mirabilibus cap. 39, probat, impossibile esse per Alchimiam unum metallum in aliud transmutari. Libro Arboris scientiæ, cap. de exemplo fructus arboris cælestialis; [ex Lulli libris veris probat Chimiæ adversatum;] irridet jocose Alchimistas, conantes argentum vivum in verum & solidum transformare. Libro de principiis Medicinæ cap. de Cancro; a suo principe & prædominante planeta Mercurio decipi, ait, Alchimistas, quorum marsupia ut plurimum sunt vacua, & lacera (inquit) vestimenta.

[143] Sed & ipsi Alchimiæ codices abunde probant, alii se Raymundo, [qui autem de illa tractant, ipsi falso adscribi] non Lullo, esse tribuendos. In libro de experimentis, quem inter alios Lullo adscribunt, auctor citat reliquos, quos de hac Arte scripsisse commemorat, in quibus omnes hujus argumenti, Lullo adscripti, continentur; ita ut idem sit hujus libri & reliquorum consarcinator. In fine vero hujus codicis, ait, se præsens opusculum optato fine clausisse an. MCCCXXX. Lullus vero, ut ejus vitæ auctores, & monumenta Archivi Balearici constanter conspirant, decessit anno MCCCXV. Similiter libro qui appellatur Testamentum novissimum, & Lullo falso adscribitur, variis in locis eadem repetit volumina a se composita, ad cujus calcem hæc verba habentur Factum habemus nostrum testamentum, per virtutem Dei, [utpote vel post anno 1330 scriptos.] in insula Angliæ terrræ, in Ecclesia S. Catharinæ apud Londinenses, versus partem Castelli ante Cameram, regnante Edwardo per Dei gratiam, in cujus manibus ponimus in custodia, per voluntatem Dei, præsens testamentum, anno post incarnationem MCCCXXXII cum omnibus, quæ nominata sunt in præsenti testamento. Libro de Mercuriis, ejusdem farinæ & auctoris, perperam Lullo adscripto cap. 4 in fine, dicitur opus adimpletum an. MCCCXXXIII. Quomodo ergo opera scripta annis MCCCXXX, MCCCXXXII & MCCCXXXIII, poterunt esse hominis defuncti an. MCCCXV?

[144] Ulterius in libro de XXIV experimentis, auctor, qui se etiam Raymundum appellari indicat, [Fictum est ejus cum Edwardo commercium] in Prologo narrat, quatenus Edwardo Anglorum Regi, tunc adolescenti, magnum adinvenerit thesaurum, ut Saracenis indiceret bellum: qui tamen illum in expugnando Galliarum Rege distraxit: pœnitentia vero ductum, ait, eumdem Edwardum, jam senem, veniam petiisse injuste distractæ pecuniæ. Edwardus autem hic, cui supra dixit, suum se tradidisse testamentum an. MCCCXXXII tertius [VI] est hujus nominis, qui regnare cœpit an. MCCXXVII (lege MCCCXXVII) ætatis XIV; obiitque an. MCCCLXXVII, regni quinguagesimo primo, ætatis LXV. Cum ergo hic cognoverit & allocutus sit Edwardum in senectute, necesse est ut pervenerit ad annum Christi MCCCLXX vel circiter. Et certe sub hoc Edwardo meminit Thomas Walsinghamus cujusdam medici Saraceni, in partibus Walliæ thesaurum effodientis. Atque hinc prodiit error illorum, qui vitam Raymundi Lulli protrahunt ad centum & plures annos.

[145] Sed majus adhuc fuit mendum Nicolai Jansenii, Bzovii defensoris, [& Epistola ad R. Robertum] ad ducentos ferme annos ei tribuentis. Ait enim ex Prateolo, Bzovio, Jodoco Coccio & Peña, crassos errores Raymundi Lulli fuisse condemnatos ab Alexandro IV, anno MCCLX; & postea, ex Theodoro Zwingero refert, eumdem Raymundum, nobilissimum Alchimistam, anno MCCCXXXIII plura scripsisse opuscula; & octuaginta post annos, epistolam accuratam, ad Robertum Anglorum Regem dedisse. Nolo immorari circa Regis nomen, quia Robertus nullus tunc regnabat in Anglia, sed Richardus; & alii, ad Robertum Siculorum Regem scriptam dicunt Epistolam. Raymundus Lullus, uti omnium constat assensu, nihil scripsit, [niæ tatem ejus protrahas] prioribus suæ ætatis annis, quos laicus in vanitate, doctrinæ & linguæ Latinæ omnino expers, transegit. Quod si anno MCCLX jam scripsit, quadragesimum annum præterivit: si anno MCCCXXXIII alia composuit opuscula, jam complebat annos centum & tredecim: si demum post alios LXXX annos epistolam dedit ad præfatum Regem, numerabis vitæ Raymundi annos ducentos, demptis quinque. Porro Raymundus Lullus, natus anno MCCXXXVI, conversus MCCLXXV, ætatis quadragesimo (hoc intellige de principio peregrinationum) nihil potuit scribere an. MCCLX, qui suæ ætatis erat annus XXIV.

[146] Adde quod in libro super Artem inventivam, quem se sub Bonifacio VIII scribere narrat, [ad annos fere 200,] conqueritur, neque tempus, neque vires sibi in extenuato & confracto corpore in ultima senectute superesse, ut Artem memoriæ, quam cupiebat, posset compilare. Libro etiam de Consilio divinarum dignitatum, quem omnium postremum scripsit in Sicilia, refert suum propositum ad Saracenos transfretandi, & pro Christo mortem obeundi, quem his verbis claudit: Ad laudem & honorem Dei finivit Raymundus librum istum, mense Madii, [& tamen solum octogenarius obiit.] in civitate Messana an. MCCCXIV, quo in Africam trajecit sub mense Augusti, & obiit anno insequenti, ætatis ferme octuagesimo sive septuagesimo nono, uti diximus tomo 2. nostrorum Annalium, licet Typographi errore, pro verbo nono, irrepserit anno.

[147] [Falso quoque veri libri Prologus ad Chimicum unum translatus docetur,] His apertis temporum computatis calculis, manifestum relinquitur, nihil Raymundo Lullo commune esse cum libris Alchimiæ. Liber autem ille de secretis naturæ & quinta essentia rerum, qui huc etiam spectat, & Lullo falso tribuitur, habet in aliquibus exemplaribus Prologum supposititium, a quodam sciolo præfixum, valde similem ei, quem habet liber, cui titulus Arbor scientiarum, vere a Raymundo compositus: sed uti vel ipse fatetur Bzovius, in tribus exemplaribus libri prædicti, de secretis naturæ (quæ vidit in Bibliotheca Vaticana, & ego etiam consului) omnia sunt adeo inter se diversa; ut etiam Prologus seu Præfatio hæc in aliis codicibus, præter unum Venetum, excusum an MDXIV, habeatur. Videat ergo lector, quam infirmum argumentum hinc desumi possit, ad probandum, Lullum ejusdem libri fuisse compilatorem.]

[148] Hisce Waddingi & Muti judiciis, quod addam, non habeo: sufficient, opinor, sin minus ad destruendam, saltem ad debilitandam inveteratam illam de B. Raymundi periclitatione chimica opinionem. Quibus si accedat argumentum ex chronologia nostra deductum, quo aperte pateat numquam vel eminus Angliam vidisse Raymundum, ruet opinor anilis & putida de conflatis illic sex auri millionibus fabella. Nunc Acta ipsa exhibeamus.

VITA
ab Anonymo coævo scripta, ipso Beato adhuc superstite,
ex veteri Ms. Majoricensi.

Raymundus Lullus, Solitarius, Martyr in Africa (B.)

BHL Number: 7067


A. ANON. COÆVO.

PRÆFATIUNCULA.

Iesus. Ad honorem, laudem & amorem solius Domini Dei nostri Jesu Christi, Raymundus, quorumdam suorum amicorum a religiosorum devictus [precibus b] in Francia narravit scribique c permisit ista quæ sequuntur hic de conversione ad pœnitentiam, & de aliquibus gestis ejus.

ANNOTATA J. B. S.

Ex hac præfatiuncula liquet, quod superius dixi §. 4, videri hanc Raymundi Vitam, si non a pluribus conscriptam, saltem ex plurium relatione ab uno aliquo compilatam.

a Utrum hic viros religiosos, ordinem seu regulam peculiarem professos, an potius viros pios & timoratos innuat, non facile dixerim; equidem per eos intelligo, homines fide dignos, fuci & fictionis expertes.

b Addidi vocem precibus, ut sensus perficeretur.

c Ita Custurerius legendum putat, pro eo quod in Ms. est, sibique permisit, ex ejus forsan temporis idiotismo, per quem, vel sic satis appareat quid Auctor velit: vide supra num. 39.

ADMONITIO I. B. S.

Hoc jam præcipue monitum te volui, lector, in reliquis ad hanc Vitam Annotatis, id unum agi, ut quæ obscuriora sunt, explicentur, amanuensium lapsus restituantur, impleantur hiatus, denique quæ in disputationibus cum Saracenis duriuscula sunt, lævigentur. Cetera, siquæ sunt notatu digna, vel jam §. 6, 9 ac 10 exposui, vel ad Annotationes in secundam Vitam rejiciam, ubi paucula quæ forte adhuc occurrent, dubia commodius poterunt illustrari.

CAPUT I.
Raymundi conversio a seculi lasciviis ex Christi apparitione: martyrii desiderium: ardens studium ad convertendos Saracenos: prima ejus peregrinatio. Grammaticam discit & linguam Arabicam ex servo, a quo prope occiditur.

Raymundus, Senescallus mensæ Regis Majoricarum, dum juvenis adhuc in vanis cantilenis seu carminibus componendis, & aliis lasciviis seculi deditus esset nimis; sedebat nocte quadam juxta lectum suum, [Obscœnis suis amoribus implicitus,] paratus ad dictandum & scribendum, in suo vulgari, unam cantilenam de quadam domina, quam tunc amore fatuo diligebat. Dum ergo cantilenam prædictam inciperet scribere; respiciens a dextris, vidit Dominum Jesum Christum, tamquam pendentem in cruce: quo viso, timuit; & relicto, quod habebat in manibus, lectum suum, ut dormiret, intravit. In crastino vero surgens, & ad vanitates solitas rediens, non de visione illa curabat; immo, cito quam per octo dies postea a, in loco quo prius, atque hora eadem, [Crucifixi specie,] iterum se aptavit ad scribendum & perficiendum cantilenam suam prædictam. Cui Dominus iterum in cruce apparuit sicut ante: ipse vero, tunc territus plusquam primo, lectum suum iterum intrans, ut alias obdormivit. Sed adhuc in crastino, apparitionem negligens sibi factam, suam lasciviam non dimisit; immo post pauculum, suam cantilenam nitebatur perficere inchoatam; donec sibi tertio & quarto successive, diebus interpositis aliquibus, Salvator, in forma semper qua primitus, apparet. In quarta vel quinta vice, sicut plus creditur, eadem apparitione sibi facta, [repetitis vicibus apparente,] territus nimium, lectum suum intravit; secum tota illa nocte cogitando tractans, quidnam visiones istæ toties iteratæ significare deberent. Hinc sibi quoque dictabat conscientia, quod apparitiones istæ non aliud intendebant, nisi quod ipse mox, relicto mundo, Domino Jesu Christo ex tunc integre deserviret.

[2] [moneri se intelligit,] Illuc vero suam conscientiam, ream sæpius & indignam Christi servitio, acclamabat; b sicque super iis, nunc secum disputans, nunc attentius Deum orans, laboriossimam noctem illam duxit insomnem. Denique dante Patre luminum, consideravit Christi mansuetudinem, [ut Jesu Christo integre deserviat.] patientiam & misericordiam, quam habuit Jesus circa quoslibet peccatores; & sic intellexit tandem certissime, Deum velle, quod Raymundus mundum relinqueret, Christoque, corde ex tunc integre deserviret.

[3] [Quapropter nihil gratius Servatori reperiens,] Cœpit ergo intra se cogitando tractare, quod esset servitium maxime Deo placens. Et sibi visum est, quod melius sive majus servitium Christo nemo facere posset, quam pro amore & honore suo vitam & animam suam dare; & hoc, in convertendo ad ipsius cultum & servitium Saracenos, qui sua multitudine Christianos undique c circumcingunt. Sed inter hæc ad se reversus, intellexit ad tantum negotium nullam se habere scientiam; utpote qui nec etiam de Grammatica aliquid, forte nec minimum, didicisset. Unde mente consternatus, multum cœpit dolere. Verum dum ipse mente lugubri hæc devolveret, [quam Saracenorum conversionem,] ecce, nesciebat ipse quod scilicet scit Deus, instituit cor ejus vehemens ac implens quoddam dictamen d mentis, quod ipse facturus esset postea unum librum e, meliorem demum contra errores infidelium.

[4] [tria secum firmiter statuit:] Verumtamen cum ipse, super tali libro faciendo, nec formam videret adhuc aliquam, neque modum, nimium tristabatur. Quanto tamen ipse super hoc plus & sæpius est tristatus, tanto fortius instinctus ille, seu dictamen faciendi librum prædictum, intra se crescebat. Sed rursum considerans, si Deus, processu temporis, faciendi prædictum librum gratiam largiretur, parum tamen vel nihil ipse solus facere posset; inde præsertim, cum ipse linguam Arabicam, quæ Saracenorum est propria, penitus ignoraret. Sed ad hoc sibi venit in mentem, quod iret ad Papam, ad Reges etiam & Principes Christianos, [mori pro Christo,] ad excitandum eos, ac impetrandum apud ipsos, quod constituerent in diversis regnis seu provinciis ad hoc aptis, monasteria, in quibus electæ personæ religiosæ, & aliæ ad hoc idoneæ, ponerentur ad discendum prædictorum Saracenorum & aliorum infidelium linguagia; ut ex eisdem, post ibidem convenienter instructis, in promptu sæpe assumi possent & mitti personæ idoneæ, [componere librum, ad conversionem Saraconorum] ad prædicandum & manifestandum prædictis Saracenis & aliis infidelibus, piam, quæ est in Christo, fidei catholicæ veritatem.

[5] His igitur tribus articulis supradictis in animo suo firmiter jam conceptis; videlicet de morte toleranda pro Christo, [& procurare monasteria ubi discatur lingua Arabica.] convertendo ad ejus servitium infideles, de libro supradicto, si daret Deus, etiam faciendo, nec non de monasteriis impetrandis pro diversis linguagiis addiscendis, ut superius est prætactum; in crastino mox ascendit ad ecclesiam, quæ non longe ab ibidem distabat; & Dominum Jesum Christum devote, flens largiter exoravit, quatenus hæc prædicta tria, quæ ipse misericorditer inspiraverat cordi suo, ad effectum sibi placitum perducere dignaretur.

[6] Post hæc ad sua reversus, cum nimis esset adhuc imbutus vita & lascivia seculari; [factus remissior, sed exemplo S. Francisci,] in prædictis tribus negotiis persequendis, per tres subsequentes menses, scilicet usque ad sequens festum S. Francisci, satis fuit tepidus & remissus. Sed in eodem festo, prædicante quodam Episcopo apud fratres Minores civitatis Majoricarum, ipso Raymuudo præsente, quod scilicicet prædictus S. Franciscus, relictis & rejectis omnibus, ut soli Christo firmius mereret esse [conjunctus; [denuo accensus,]] & ipse Raymundus tunc, S. Francisci provocatus exemplo, venditis mox possessionibus suis, reservatis tamen inde paucis ad sustentationem suæ conjugis ac liberorum suorum, committens se totum Christo, abiit, cum intentione numquam revertendi ad propria; ad S. Mariam de Rupis f amatore, [ad S. M. de Rupe amatoris & Compostellam proficiscitur.] ad sanctum Jacobum [Compostellanum,] & ad diversa alia loca sancta, causa Dominum exorandi & Sanctos suos, pro directione sua, in illis tribus quæ Deus, ut supra dicitur, immiserat cordi suo.

[7] Completa ergo peregrinatione sua prædicta, putavit iter arripere Parisios, [Suadente S. Raymundo de Peñafort] causa addiscendi ibi Grammaticam, & aliquam aliam scientiam suo proposito congruam: sed ab hoc itinere, parentes & amici sui, maxime g F. Raymundus de Ordine Prȩdicatorum, qui quondam Domini Gregorii IX compilaverat Decretales, suis persuasionibus & consiliis diverterunt, & eum ad civitatem suam, Majoricarum scilicet, redire fecerunt. Cumque venisset illuc, relictis vestibus solennioribus, [ad propria reversus,] quibus usque tunc usus erat; assumpsit sibi vilem habitum de panno, quem ipse invenire poterat grossiore; & sic in eadem civitate didicit partem de Grammatica; [discit Grammaticam,] emptoque sibi ibidem quodam Saraceno, linguam Arabicam addidicit ab eodem.

[8] Deinde post annos novem contigit, quod Saracenus ille, [& linguā Arabicam a servo:] Raymundo quodam die absente, nomen Christi blasphemaret: quod cum reversus cognovit Raymundus ab iis qui blasphemiam audiverant; nimio fidei zelo motus, percussit illum Saracenum in ore, fronte ac facie; Saracenus vero, rancore nimio inde concepto, ex tunc cœpit mente tractare, quomodo dominum suum posset occidere. Cumque, præparato sibi gladio, [quem cum blasphemantem corripuisset,] quadam die videret sedentem dominum suum solum; irruit in eum subito, simul ipsum prædicto gladio percutiens, & cum rugitu terribili clamabat; Tu mortuus es.

[9] Sed Raymundus, licet tunc ferientis brachium, quo tunc gladius tenebatur, ut Deo placuit, aliqualiter repulisset; vulnus tamen grave, licet non letale, super extomachum ex ferientis ictu recepit: prævalens tamen ipse viribus, illum Saracenum sibi substituit h: gladiumque violenter abstulit ab eodem. [ab eo tantum non occisus est.] Deinde occurrente familia, prohibuit Raymundus ne Saracenum interficerent: permisit tamen quod ligatum ponerent in carcere, donec ipse deliberasset apud se, quid de illo foret potissime faciendum. Severum namque sibi visum fuit illum perimere, quo docente sibi, linguam multum optatam, scilicet Arabicam, [Perplexus Deum consulit,] jam sciebat; dimittere vero illum vel tenere diutius metuebat, sciens quod ipse non cessaret ex tunc in mortem ipsius machinari. Perplexus igitur circa istud, ascendit ad abbatiam, quæ prope erat, orans ibi Dominum super hac re instantissime per tres dies: quibus completis, admirans quod adhuc in corde suo prætacta perplexitate remanente, Dominus, ut sibi videbatur, ipsius orationem nullatenus exaudisset; mœstus ad domum suam rediit. Cumque illuc veniens se divertisset ad carcerem, [reperitque paulo post servum laqueo sibi gulam fregisse.] ut suum captivum inviseret; invenit quod ipse, fune quo ligatus fuit, jugulaverat semetipsum. Reddidit ergo Raymundus gratias Deo, lætus quod etiam a nece prædicti Saraceni, servaverat manus ejus innoxias; & eum a perplexitate illa gravi, pro qua paulo ante ipsum auxius exoraverat, liberaverat.

ANNOTATA I. B. S.

a Sensus videtur esse, Ante elapsos dies octo, vel Ante octavam diem.

b Intellige, quod conscientia sæpius rea, eum Christi servitio judicaret indignum.

c Saltem magna ex parte.

d Aliter legi non potuit clausula illa in exemplari antiquissimo, inquit Custurer, licet satis percipiatur sensus intentus, quod notatum volui pro aliis quæ occurrent hujusmodi.

e In transumpto vernaculo Vitæ, testatur haberi Custurer, quod speravit & cogitavit se compositurum aliquos libros, alios aliis meliores.

f Malim scribere de Rupe Amatoris vulgo Roquemadour vel Requenaor; vel, ut lego in veteri Chronico Belgico S. Petri apud Gandavum, Rochemador. Est autem oppidum in Vasconibus Provinciæ Cadurcensis, ubi imago illa Deiparæ celeberrima est, adeo ut mirandum sit, ignoratam esse a Muto & Custurerio, qui pro Rupe Amatoris, scripsere Montem Serratum, procul dubio quod Sacrarium illud ipsis, hodie præsertim, longe sit notius altero. Monet me nuperrimis litteris Custurerius, ingenue se retractare quod in Diss. scripserat pag. 493, deceptus ex convenientia inter rupes Montis Serrati, in quibus B. V. thronum sibi figere voluit, & rupem hanc qualemcumque, unde denominata est B. M. de Rupe Amatoris.

g Non alius is esse potuit quam S. Raymundus de Peñafort; ut tempus, locus & aliæ circumstantiæ aperte indicant.

h Palam est Substituere hic accipi pro Subjicere, aut pedibus substernere.

CAPUT II.
In Monte Randa illustratus divinitus, scribit Artem Generalem. Profectio in Montem Pessulanum, Romam, Parisios, Genuam. Vana ejus trepidatio, qua superata, Tunisium properat.

[10] Posthæc ascendit Raymundus in montem quemdam de Randa, [In monte Randa] qui non longe distabat a domo sua, causa Deum ibidem tranquillius contemplandi: in quo cum jam stetisset non plene per octo dies, accidit quadam die, dum ibi staret, cælos attente respiciens, quam subito Dominus illustravit mentem suam, dans eidem formam & modum faciendi librum, [divinitus illustratus,] de quo supra dicitur, contra errores infidelium; de quo Raymundus immensas gratias reddidit Altissimo; descendit de monte isto, reversusque mox ad Abbadiam de la regali supradictam, cœpit ordinare & facere librum illum, vocans ipsum primo Artem majorem, sed postea, Artem generalem: sub qua arte plures, ut infra sequitur, fecit libros, in eisdem multum generalia principia ac magis specifica, [scribit Artem generalem] secundum capacitatem simplicium, pro ut experientia eum docuerat, explicando. Posteaquam igitur Raymundus, in prædicta stans Abbadia, composuerat librum suum; ascendit iterum in montem prædictum: & in eodem loco, in quo steterant pedes ejus, dum sibi in illo monte Dominus ostenderat modum Artis; eremitorium sibi fecit, [& eremitorium exstruit:] habitans in eodem jugiter per quatuor menses & amplius; die nocteque Deum deprecans, quod ipsum & artem quam sibi dederat, ad honorem suum & ad Ecclesiæ suæ profectum, pro misericordia sua dirigeret prospere a.

[11] Dum igitur ipse staret sic in eremitorio in eo orando; venit ad eum quidam pastor ovium, [ab ignoto pastore ovium] adolescens hilaris facie & venusta, dicens sibi sub una hora tot & tanta bona de Deo & de cælestibus, de Angelis scilicet & de aliis; scilicet quot & quanta, ut sibi videbatur, unus quicumque alius homo, vix per duas dies integras fuisset locutus; vidensque pastor ille libros Raymundi, deosculatus est eos flexis genibus suis, rigans eosdem: dixitque Raymundo, quod per illos libros multa bona Christi Ecclesiæ provenirent. Benedixit etiam pastor ille Raymundum multis benedictionibus, [multis benedictionibus cumulatur.] tamquam propheticis, signans caput & totum corpus ejus signaculo sanctæ Crucis, & recessit. Raymundus vero considerans hæc omnia, mirabatur; nam pastorem illum ipse numquam viderat alias, nec de ipso audiverat quemquam loqui.

[12] Post hæc Rex Majoricarum, audito quod Raymundus jam fecisset multos libros bonos, [Hinc a Rege Montem Pessulanū evocatus,] mandavit pro ipso quod veniret ad Montem Pessulanum, ubi Rex ipse tunc erat. Cumque venisset Raymundus, illum fecit Rex examinari per quemdam Fratrem de Ordine Minorum, [&] libros ipsius, specialiter autem meditationes quasdam, quas ipse fecerat in devotione super omnes dies anni, [libros examini subjicit;] XXX paragraphos speciales diebus singulis assignando; quas meditationes, philosophia & devotione catholica plenas, non sine admiratione reperit Frater ille. Fecit igitur Raymundus super prædicta Arte, sibi data in monte, in civitate illa, librum unum, vocans eumdem Artem demonstrativam, quam etiam legit ibidem publice: fecit super eumdem lecturam suam, in qua declarat, quomodo prima forma & prima materia constituunt chaos b elementare; & quod ipsa quinque universalia, [scribitque Artem demonstrativam.] decemque prædicamenta ab ipso chaos descendunt, & continentur in eodem secundum catholicam & theologicam veritatem.

[13] [Impetrato a rege monasterio, ad discendas linguas,] Sub eodem tempore impetravit etiam Raymundus a prædicto Rege Majoricarum, unum monasterium construi in regno suo, & possessionibus dotari sufficientibus, ac in eodem tredecim Fratres Minores institui, qui linguam ibidem discerent Arabicam, pro convertendis infidelibus, ut superius est expressum: quibus, nec non & aliis, succedentibus aliis in eodem monasterio, perperuo prædictis possessionibus, ad eorum necessaria, ministrarentur singulis annis quingenti floreni. Posthæc ivit Raymundus ad Curiam Romanam, causa impetrandi, si posset, [Romam eadem de causa pergit.] a Domino Papa & Cardinalibus, hujusmodi monasteria, pro addiscendis linguagiis, per mundum institui. Sed cum ipse ad Curiam pervenisset, invenit Papam tunc recenter mortuum, scilicet Honorium Papam IV: propter quod derelicta Curia, [Parisiis Artem prælegit,] direxit versus Parisios gressus suos, ad communicandum ibi mundo, quam sibi dederat Deus Artem.

[14] [eam in Monte Pessulano reducit ad quatuor figuras,] Veniens ergo Raymundus Parisios, tempore Cancellarii Bertholdi, legit in aula sua Commentarium Artis generalis, de speciali præcepto prædicti Cancellarii: perlectoque Parisiis illo Commentario, ac ibidem viso modo Scholarium, ad Montem rediit Pessulanum: ubi de novo legit, & fecit etiam librum, vocans eumdem Artem veritatis inventivam; ponendo in ipso libro, nec non & in omnihus aliis libris, quos ex tunc fecit, quatuor tantum figuras; resecatis, seu potius dissimulatis, propter fragilitatem humani intellectus, quam fuerat expertus Parisiis, duodecim figuris ex sexdecim, quas posuerat in Arte sua. Quibus omnibus in Monte Pessulano rite expletis; [& Genua vertit Arabice.] iter arripiens venit ad Januam; ubi moram faciens non multam, prædictum librum Artis inventivæ transtulit in Arabicum.

[15] [Romam regreditur ad obtinenda monasteria:] Quo facto direxit ad Romanam Curiam gressus suos, cupiens ibidem, ut alias, impetrare monasteria fieri per mundum, pro diversis linguis, ut supra dicitur, addiscendis. Sed ibi tunc, propter impedimenta Curiæ, parum circa suum intentum proficiens, deliberato consilio progressus venit ad Januam, ut inde transfretaret in terram Saracenorum, ad experiendum, utrum ipe saltem solus in aliquo posset proficere apud ipsos, conferendo cum sapientibus eorum, sic manifestando eisdem, secundum Artem sibi datam a Deo, Filii Dei Incarnationem, [re infecta Genuam redit,] nec non Divinarum Personarum in summa unitate essentiæ Beatissimam Trinitatem: quam ipsi Saraceni non credunt, imo cæci, nos Christianos tres Deos asserunt colere. Cumque apud Januenses cito divulgatum esset, quod Raymundus jam venerat ad transfretandum in terram Saracenorum, causa convertendi eos ad fidem Christi, si posset; multum ædificatus est inde populus; sperantes quod Deus per ipsum aliquid bonum nollet facere apud ipsos c supra Saracenos: audiverant enim Januenses, ipsum Raymundum, post conversionem ipsius ad pœnitentiam, accepisse in quodam monte divinitus scientiam quamdam sacram pro conversione infidelium.

[16] Sed cum Dominus sic Raymundum tanto gaudio populi, quasi quodam diluculo, visitasset; eumdem tentatione gravissima subito cœpit probare. [transfretaturus in Africam,] Nam cum ad transfretandum, sicut prætangitur, navigium & alia parata fuissent, omnesque libri in navi cum cunctis aliis introducti; venit, ex quibusdam occasionibus, sibi tamquam fixum quid in mente, [sed mortis metu resilit.] scilicet, quod si ipse transiret ad Saracenos, illi mox eum in adventu suo trucidarent, ad minus carceri perpetuo manciparent. Quare Raymundus, timens pelli suæ (sicut in passione quondam Domini, S. Petrus Apostolus) oblitusque sui propositi supradicti, quo scilicet mori pro Christo statuerat in convertendo ad cultum ejus infideles, [Hinc dolore afflictus,] Januæ, quodam detentus inerti timore, remansit. Sicque forsitan, ne inaniter de se præsumeret, permittente vel dispensante Domino, interim derelictus est d. Verum recedente jam de Janua prædicto navigio, [graviter ægrotat:] Raymundus mox, super hoc quod ipse sic enormiter remanendo dedisset, populo scandalum… propter quod tactus est tanto dolore cordis sui, ut corpore febricitando gravissime ægrotavit… e

[17] Dum igitur Raymundus sic corporis & animæ gravi languore detineretur; pervenit ad eum rumor, [dein moræ impatiens,] quod galea quædam, stans in portu, se paraverat ad transeundum in Tunicium: quo audito ipse, quasi gravi somno evigilans, se mox in eamdem navim cum libris suis fecit portari. Sed amici sui, videntes eum in mortis janua existentem, sibi compatientes; ipsum etiam invitum de navi, quod multum doluit, extraxerunt. Vetumtamen Raymundus, [amicis nequidquam dissuadentibus,] longe post intellecto, quod quædam navis alia, quam Januenses vulgariter Barcam vocant, ad prædictam civitatem seu regnum Saracenorum, scilicet Tunicium, se parasset itura; fecit se cum libris & aliis suis necessariis, contra amicorum suorum voluntates & consilia, in illam barcam deferri. Moxque, cum nautæ, [Tunicium properat.] de portu exeuntes, inciperent navigare; Raymundus sospitatem conscientiæ, quam sub nubilatione supradicta se crediderat amisisse, subito lætus in Domino, sancti Spiritus illustratione misericordi, recuperavit, una cum sui corporis languidi sospitate: in tantum, quod ipse infra dies paucissimos, mirantibus cunctis qui secum venerant, etiam semetipso, sensit se in adeo bono statu mentis & corporis, sicut antea fuerat in tota præterita vita sua.

ANNOTATA I. B. S.

a Primo huic secessui, studiis & pœnitentiæ operibus annos novem & amplius Raymundus impendit, ut dictum est superius §. 6.

b Intellige quatuor elementa simplicia ad invicem mixta, ait Custurer, qua de re videnda sunt specialia principia Philosophica Lulli.

c Nempe, velle Deum, ut esset utilior Saracenis Raymundus quam Genuensibus.

d Specialibus auxiliis ei subtractis.

e Punctula illa hiatus indicant in Ms. qui commode suppleri non potuerunt.

CAPUT III.
Disputatio cum Saracenis. Mortis periculum. Ejus adventus Neapolim. Inanes conatus apud Pontificem, Genuenses, & Regem Galliæ. Excurrit in Cyprum, unde denuo Gallias repetit.

[18] [Tunicium appulsus,] Redditis ergo inde Deo gratiis debitis, cito postea subintraverunt portum Tunicii; ascendentesque in terram, intraverunt civitatem. Raymundus ergo, convocatis paulatim de die in diem peritioribus in lege Machometi, inter alia dixit eis; se bene scire rationes legis Christianorum in omnibus suis articulis, & ad hoc venisse, quod ipse auditis rationibus legis eorum, scilicet Machometi, si inveniret illas, habita inter ipsos super iis collatione, validiores quam rationes Christianorum, converteretur ad sectam eorum a. Cumque sic de die in diem plures ac peritiores in lege Machometi ad eum confluerent, ostendentes eidem rationes legis suæ, ut sic eum ad sectam eorum converterent; [cum Mahumetanis disputat;] ipse rationibus eorum leviter [facile] satisfaciens, dixit: Illam fidem tenere decet quemlibet sapientem, quæ Deo æterno, quem cuncti credunt mundi sapientes, attribuit majorem bonitatem, potestatem, gloriam & perfectionem, & etiam hujusmodi tribuit omnia in majori æqualitate & concordantia.

[19] Illa etiam fides de Deo laudabilior est, quæ inter Deum, qui est summa & prima causa, & inter ejus effectum majorem ponit concordantiam seu convenientiam b; sicut ego per quæ mihi proposita sunt a vobis adduco c: jamque vos omnes Saraceni, qui estis sub lege Machometi, [& ex principiis] non intelligitis in prædictis & in aliis hujusmodi divinis dignitatibus, actus d proprios esse intrinsecos & æternos, sine quibus ipse fuisset otiose etiam ab æterno. e Actus vero Bonitatis dico, Bonificativum, bonificabile, bonificare; actus etiam Magnitudinis, [Artis suæ generalis,] sunt Magnificativum, magnificabile, magnificare f, & sic de omnibus aliis divinis dignitatibus supradictis, & consimilibus. Sed quia vos istos actus prædictos, duabus solummodo divinis dignitatibus seu rationibus attribuitis, ut jam video, sapientiæ videlicet & voluntati; manifestum est ex hoc, quod vos in omnibus aliis supradictis divinis rationibus, Bonitate scilicet, Magnitudine &c. otiositatem relinquitis, ac per consequens inæqualitatem etiam ac discordiam inter easdem ponitis, quod non licet g. Per prædictarum etiam dignitatum, rationum, [conatur demonstrare] seu attributorum stabiles actus intrinsecos, & æternos, æqualiter ac concorditer acceptos, ut decet, probant evidenter [moraliter] Christiani h, in una simplicissima essentia & natura esse Trinitatem Personarum, scilicet Patris, Filii, & Spiritus sancti.

[20] [Mysterium SS. Trinitatis.] Quod & ego per Artem quamdam, cuidam Eremitæ Christiano nuper divinitus (ut creditur) revelatam, vobis demonstrare potero claris rationibus i, si vos mecum super iis volueritis paucis diebus animo tranquillo conferre k. Apparebit enim vobis, si placet, rationabilissime l per eamdem Artem, quod in Filii Dei Incarnatione, per participationem unionis Creatoris & creaturæ in una persona Christi, prima & summa causa cum suo effectu rationabilissime concordat & convenit: & quod etiam maxime & nobilissime hoc apparet in ejusdem Filii Dei Christi passione, quam ipse apte humanitatis assumptæ sustinuit, sua voluntaria & misericordiosissima dignatione, pro nobis peccatoribus redimendis a peccato & corruptione primi parentis, ac reducendis ad statum gloriæ & fruitionis divinæ; propter quem, & ad quem statum, finaliter nos homines fecit Deus benedictus.

[21] Cum igitur super talibus jam illustrare videretur Raymundus infidelium mentes; [accusatus apud regem] contigit ut quidam Saracenus, non parum famosus, qui & verba & intentionem Raymundi perceperat, cum hortamine supplicaret Regi, quanto citius hunc hominem, qui gentem Saracenorum nitebatur subvertere, nec non ausu temerario, legem Machometi perimere, capite juberet truncari. Super qua re dum foret celebratum consilium, [quod Saracenos subverteret,] probato viro famoso plurimisque aliis instigantibus, jam inclinabatur Regis voluntas in necem Raymundi. Quod videns quidam eorum, prudens atque scientificus, conatus est tanto sceleri obviare, suadendo Regi, non fore sibi honorabile, ut talem virum interficeret; qui quamvis legem suam Christianam studeret diffundere, cum copiosa maturitate bonitatis & prudentiæ videbatur pollere; addens, quod etiam bonus reputaretur Saracenus, qui ad Christianos auderet ingredi, causa imprimendi Saracenorum legem cordibus aliorum. Rex autem hujusmodi sermonibus & consimilibus acquiescens, [ægre morti subducitur;] destitit a morte Raymundi; verumtamen jussit continuo ut expelleretur a Regno Tunici. Cum ergo exereretur de carcere, passus est a multis multa opprobria, verbera & ærumnas.

[22] Denique tamen deductus est ad quamdam navem Januensium, [mœrensque] proxime recessuram: & dum processisset, edictum est a Rege ut penitus lapidaretur, si quomodo amplius reperiretur in patria. [Quapropter Raymundus] immensum dolebat; disposuerat enim viros famosæ reputationis & alios quamplurimos ad baptismum, quos ante sui recessum toto animo affectabat deducere ad perfectum lumen fidei orthodoxæ. Cum autem hujuscemodi perplexitatis aculeo vir Dei teneretur afflictus, [bene inchoatam missionem] factum est, ut navis illa supra quam deductus fuerat, proficisceretur ad propria. Quod videns Raymundus, imminere sibi tribulationes undique sentiebat. Nam si recederet, videbat animas, quas jam disposuerat cultui Christiano, [cogitur deserere:] in laqueum relabi damnationis æternæ; si vero remanere præsumeret, jam Saracenorum in ejus mortem, paratam insaniam cognoscebat.

[23] Ardens quippe totus Dei amore, non timebat mortis pericula subintrare; [& frustra ad eam conatur redire.] si tamen ex hoc posset consequi animabus effectum aliqualem salutis: & relicta nave recedente, quamdam aliam in eodem portu latenter intravit; sperabat enim, si aliquo modo posset, venire ad terram, absque impedimento impetus bestialis; eo quod in supradictis, opus bonum quod inceperat, consummaret. His igitur sic se habentibus, accidit quemdam Christianum, in gestu & habitu similem Raymundo, transire per civitatem; quem suspicati Saraceni fore Raymundum, apprehenderunt; qui dum vellent eum lapidare, clamabat homo ille; Non sum ego Raymundus. Et investigantes, sciverunt Raymundum fore in navi, evasitque ille de manibus eorum: remansitque Raymundus ibidem tribus septimanis. Qui videns, se nihil posse ibi pro Christi servitio adimplere, [Neapolim appellit.] pervenit Neapolim, ibique legens Artem suam, moratus est usque ad electionem Domini Papæ Cælestini Quinti.

[24] Posthæc ivit Raymundus ad Curiam Romanam, ut aliquid impetraret sibi diu aflectatum, [Nihil proficiens apud Papam;] sicut superius est expressum, pro Christi fide a Domino Papa; ibique libros composuit. Aliquo vero tempore retroacto, Domino Cælestino Papæ Quinto successit Dominus Bonifacius Papa Octavus; cui etiam totis viribus conatus est supplicare Raymundus, pro aliquibus utilitatibus fidei Christianæ: & quamvis multas angustias, frequenter sequendo summum Pontificem, pateretur, ab intentione siquidem nullatenus desinebat; sperans ut indubitanter ipsum exaudire dignaretur, quia non pro bono proprio vel præbenda, sed incessanter pro publico bono Catholicæ fidei supplicabat. Denique tamen videns Raymundus, [nec Genuæ,] se a summo Pontifice aliquid obtinere non posse; profectus est ad civitatem Januæ, ubi libros aliquos compilavit. Denique advenit ad Regem Majoricarum; & inito invicem colloquio, [nec apud Regem Galliæ,] arripuit iter Parisios; ibique Artem suam publice legens, libros quamplurimos compilavit. Postea Regem est allocutus, supplicans ei super quibusdam perutilibus Ecclesiæ sanctæ Dei; [libros componit;] sed videns se parum aut nihil super talibus obtinere, regressus Majoricas, ibi trahens moram, [& Majoricæ Saracenos convertere nititur.] conatus tam disputationibus quam etiam prædicationibus, trahere Saracenos innumeros ibi morantes, in viam salutis, fecit etiam ibidem libros nonnullos.

[25] Factum est igitur, dum Raymundus talibus insudaret laboribus, ut nova discurrerent: [Spe nova illectus reducendi schismaticos,] videlicet, quod Imperator Tartarorum m Cassanus regnum Syriæ fuisset aggressus, illudque totum suo dominio ambiebat. Quod cum audisset etiam Raymundus, inventa navi parata, transfretavit usque Cyprum, ibique reperit nova illa penitus fore falsa.. Videns igitur Raymundus, se frustrarum esse intentione qua venerat; [tendit in Cyprum:] cœpit viam aliam perscrutari, qua posset tempus a Deo sibi præstitum, non in otio, sed magis in opere Deo accepto, proximoque proficuo consummare: condiderat enim cordi, sibi pervigili, consilium illud Apostoli dicentis: Bonum autem facientes non deficiamus, tempore enim suo metemus non deficientes; & Prophetæ dicentis: Euntes ibant & flebant mitentes semina sua, venientes autem venient cum exultatione portantes manipulos suos. [Gal. 6. 9, Ps. 125. 6.]

[26] [unde ad Ægypti Soldanum mitti postulat,] Accessit itaque Raymundus ad Regem Cypri, affectu multo supplicans ei, quatenus quosdam infideles atque schismaticos, videlicet Jacobinos, Nestorinos, Momminas n ad suam prædicationem nec non disputationem coarctaret venire. Cum hoc etiam supplicavit, quod facto eo quod ibi posset, ad ædificationem prædictorum; Rex Cypri vellet eum mittere ad Soldanum, qui Saracenus est, atque ad Regem Ægypti & Syriæ, ut eos sancta fide Catholica informaret. Rex autem de omnibus his non curavit. Tunc Raymundus, [sed a Rege Cypri contemptus,] confidens in illo qui verbum euangelizat in virtute multa, prædicationibus & disputationibus apud illos cœpit, cum solo Dei auxilio, viriliter operari. Sed tandem prædicationibus ac doctrinis insistens, corporali infirmitate non modica gravatus est. Duo autem sibi serviebant, [a famulis toxico inficitur,] Clericus scilicet & famulus; qui non ponentes Deum ante conspectum suum, suæ salutis immemores, cogitaverunt viri Dei bona o scelerosis manibus extorquere; & dum se cognosceret per illos toxicatum, Raymundus eos a sui servitio, mansueto corde fugavit.

[27] Perveniens in Famagostam, receptus est hilariter per Magistrum Templi, qui erat in civitate de Limisso, [sibique restitutus redit Genuam;] stans in domo ejus, quo usque recuperasset pristinam sanitatem. Posthæc autem Raymundus, transfretans Januam, quamplures edidit ibi libros. Deinde profectus Parisios, & Artem suam efficaciter ibi legit, [inde rursus Parisios venit.] & libros plurimos compilavit. Tempore igitur Domini Clementis Papæ V, a civitate Parisiensi recedens, pervenit Lugdunum: ibique residens, summo Pontifici supplicabat de re pro fide uberrimæ bonitatis: [Lugduni quoque frustra laborat.] videlicet, ut ipse Dominus Papa ediceret monasteria fieri, in quibus viri constituerentur devoti & apti; qui diversarum gentium idiomata addiscentes, possent universis infidelibus prædicare Euangelium, juxta Domini mandatum, dicentis: Ite in mundum universum, prædicate Euangelium omni creaturæ. [Mar. 16. 15] Quæ quidem supplicatio tam Domino Papæ quam etiam Cardinalibus modicum fuit curæ.

ANNOTATA I. B. S.

a Certus enim erat fide divina, dogmata & argumenta Saracenorum esse falsa; ideoque pro ea validiores rationes namquam ei proponendas, quam pro credibilitate fidei catholicæ ejusque veritate.

b Quod dictum existimat Custurer, sive propter perfectionem legis Christianæ, juxta illud; Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester cælestis perfectus est (quæ perfectio recenseri solet inter signa credibilitatis nostræ fidei,) sive propter unionem Verbi cum natura humana, in unitate suppositi, unde mirabilis bonitas & dignatio Dei arguitur.

c Sensus videtur esse: Ego autem ex his quæ a vobis audivi, deduco; ea scilicet quæ sequuntur.

d Id est Communicationes, quibus scilicet Pater producendo Filium, communicat illi suam bonitatem, magnitudinem &c.

e Videatur Card. de Cusa Tom. 2 lib. 1. Excit. sermon. In principio erat Verbum, relatus a Custurerio pag. 466.

f Quibus scilicet essentia & attributa Divina communicata Personis Divinis productis, constituunt bonum Filium, magnum Filium &c.

g Hæc ita explicat Custurerius. Scilicet quia vos conceditis intellectui & voluntati exercitia intelligendi & volendi; quæ alii, actus secundos reales, etsi non physicos; alii virtuales, alii formales appellant: nullum vero exercitium se communicandi per productionem alterius Personæ Divinæ tribuitis bonitati, magnitudini, aliisque Divinis attributis: ideo in his relinquitis hujusmodi otium (juxta citatam doctrinam Card. Cusani) atque adeo inæqualitatem & discordiam inter intellectum & bonitatem Divinam; siquidem illa haberet suum exercitium sive actum secundum intelligendi, bonitas vero careret illo exercitio, se communicandi & constituendi bonum in persona producta.

h Scilicet supposita fide & gratia, in proponente rationes illas.

i Intellige, fide & gratia Dei in me suppositis.

k Quia soli menti tranquillæ vim inferunt rationes hujusmodi: ita ut juvante Dei gratia, non ei liceat repudiare assensum mysterii.

l Siquidem mysteria fidei, non sunt contra, sed supra rationem, rationique naturali non difformia.

m Sanutius lib. 3, parte 13, c. 8 scribit, Gozanus; alii Chaganus. Hic, si Sanutio credimus, anno 1300 Soldanum Ægypti turpissimam in fugam conjecit, subacta universa Syria, ejusque capite Damasco. Quod igitur Raymundus in Cyprum appulsus, nova illa falsa reperisse dicatur, ita intelligendum est, quod Cassanus, propter violentiam sui consanguinei Caydo, ad propria redire coactus, proditione Caycaph Saraceni, quem Damasco præfecerat, paulo post totam Syriam amiserit. Christianum fuisse Cassanum, testatur citato loco Sanutius, eumque obiisse ait 1303.

n Momminas non novi, puto legendum Maronitas, tertium genus Christianorum in Syria, Orthodoxos quidem, sed ritibus æque a nobis diversos quam sint Jacobitæ ac Nestoriani, quare etiam ipsi, Europæis tunc suspecti erant.

o Quæ procul dubio ex eleemosynis collecta reservaverat.

CAPUT IV.
Bugiæ nova cum Saracenis concertatio, unde post diuturnum carcerem, jussu regio expellitur. Ex naufragio Pisas appellit. Genuæ, Parisiis & Avenione, quæ diu meditatus fuerat, proponit; sed incassum.

[28] [Bugiam delatus,] Hinc Raymundus regressus Majoricas, transfretavit ad quamdam terram Saracenorum, quæ vocatur Bugia; in cujus civitatis solenni platea stans Raymundus, exclamavit alta voce, prorumpens in hæc verba: Lex Christianorum est vera, sancta, & Deo accepta: Lex autem Saracenorum falsa & erronea, & hoc sum paratus probare. Dum vero hæc talia dicens, [ad] fidem Christi, Paganorum jam assistentem multitudinem lingua Saracenorum hortaretur; irruerunt multi nefandis manibus super eum, volentes ipsum penitus lapidare. Quibus sic sævientibus contra eum, Antistes seu Episcopus a civitatis, nuntios mittens, [intrepide arguit Saracenos:] jubet sibi hominem hunc duci: cujus conspectui Raymundo præsentato, ait Episcopus; Cur tanta fuisti fatuitate deceptus, ut [pro] lege Christiana, Machometi [legem] præsumpseris impugnare? Nescis sic quemlibet hominem præsumentem subjacere sententiæ capitali? Respondit Raymundus: Verus Christi servus, expertus Fidei Catholicæ veritatem, mortis corporalis pericula timere non debet, ubi vitæ spiritualis gratiam potest animabus fidelium adipisci.

[29] [quorum Antistiti] Cui Episcopus dixit: Si ergo credis legem Christi esse veram, legem vero Machometi falsam consideras, rationem necessariam hoc probantem adducas. Erat enim Episcopus ille famosus [in] Philosophia. Raymundus autem respondit: Conveniamus ambo in aliquo communi; deinde rationem necessariam b tibi dabo. Quod cum placuisset Episcopo, interrogavit eum Raymundus, dicens: Estne Deus perfecte bonus? Respondit Episcopus, quod sic. Tunc Raymundus, volens probare Trinitatem, sic cœpit arguere: Omne ens perfecte bonum, est in se ita perfectum, quod non indiget facere bonum extra se, atque mendicare. c Tu dicis, quod Deus est perfecte bonus ab æterno & in æternum: ergo non indiget mendicare, [conatur demonstrare] & facere bonum extra se. Quia si sic, tunc non esset perfecte bonus simpliciter: & quia tu negas Beatissimam Trinitatem, posito quodnon sit, Deus non fuit perfecte bonus ab æterno, [mysterium SS. Trinitatis:] usque quo produxit bonum mundum in tempore.

[30] Tu autem credis Creatorem mundi, & ideo Deus fuit magis perfectus in bonitate, quando creavit mundum in tempore, [quamobrem pessime exceptus,] quam ante; cum bonitas sit magis bona diffundendo se, quam existendo otiosa: hoc autem habeo pro te. Pro me vero habeo, quod bonitas ab æterno in æternum est diffusiva; & hoc est de ratione boni, quod sui ipsius sit diffusivum; quoniam Deus Pater bonus, de sua bonitate Filium suum generat, & ab utroque Spiritus bonus sanctus est inspiratus. Igitur Episcopus, ratione hujumodi stupefactus, neque unam instantiam replicavit; sed eum jussit carceri mancipari. Multitudo autem Saracenorum foris stabat, exspectans eum occidere. Verumtamen exit edictum ab Episcopo, [tum tetrum carcerem conjicitur:] ut in mortem hujus viri nullatenus conspirarent: intendebat enim ipse dictum virum exponere morti condignæ. Raymundus ergo exiens domum Episcopi, eundo ad carcerem, hinc quidem concussus ictibus baculorum, hinc manuum; inde vero per barbam, quæ prolixa fuerat, acriter retractus; reclusus est apud latrinam carceris latronum, ubi per aliquod tempus pœnabilem vitam duxit.

[31] Postea vero positus est in quadam domuncula ejusdem carceris. [dein ad mortem postulatus,] Die vero crastina congregati sunt Clerici legis coram Episcopo, petentes ipsum interficere. Inito vero consilio qualiter eum perderent, determinabatur per majorem partem, ut adduceretur Raymundus; & si percipere possent eum esse virum scientificum, penitus interficeretur: si vero foret homo insipiens & stultus, dimitterent eum tamquam stultum. Quod audiens quidam eorum, [opera Catalanorum & Genuensium,] qui taansfretaverat de Janua Tunicium cum Raymundo, quique audiverat sermones atque rationes suas frequenter, ait ad eos: Videte ne hunc in prætorium præsentetis, tales siquidem contra legem nostram movebit rationes, quas difficile, vel impossibile erit vobis solvere. Tunc vero concordantes quod non adduceretur, pauco tempore retracto, ipsum mutaverunt in carcerem sæviorem. Deinde congregati Januenses & Catalani ibi existentes, [bonestius detinetur;] impetraverunt, ut in locum decentiorem poneretur, quod factum est.

[32] Stetit ergo Raymundus per dimidium anni carceratus ibidem; [& per medium annum] ad quem venientes Clerici vel nuntii Episcopi frequenter, ut eum ad legem Machometi converterent; promittebant ei uxores, honores, domum & pecuniam copiosam. Fundatus autem supra firmam petram vir Dei Raymundus, ajebat: Ego, si credere volueritis, in Dominum Jesum Christum, istamque legem erroneam curabitis profligare, divitias summas vobis & vitam æternam promitto. Dum vero talibus frequenter insisteret, [cum Mahumetanis contendit,] concordavit, facere quemlibet unum librum, ibique utraque pars suam legem, quibus posset rationibus efficacibus, confirmaret; insuper qui rationibus firmioribus uteretur, lex ejus verior crederetur. Et cum Raymundus jam suo libro daret efficacem operam, factum est ut ex parte Regis Bugiȩ mitteretur, qui in civitate Contextinȩ d tunc temporis residebar, quatenus Raymundus de Bugia visis litteris pelleretur. [ac tandem expellitur.]

[33] Ascendens ergo navim quamdam in portu illo, [Naufragium passus,] præceptum est domino dictæ navis, ut in terra illa non sineret hunc virum amplius remanere. Dum ergo navis illa jam transfretaret, accidit ut supra portum Pisanorum, valida tempestas maris insurgeret: erant enim decem milliaribus remoti a portu Pisanorum; & cum navis undique pateretur gravissimos procellarum impulsus, denique naufragium patientes, aliqui mortui & submersi sunt; alii vero auxilio Dei prævio evaserunt, inter quos Raymundus & socius ejus, omnibus libris & raupa e deperditis, qui, nudus f super barcam ad maris Superi littora pervenerunt. Et pervenientes in civitatem Pisanam, [ægre Pisas evadit:] quidam ex civibus ipsum honorabiliter susceperunt: ubi vir Dei, licet jam foret antiquus & debilis, semper tamen labori pro Christo insistens, Artem suam generalem ultimatam perfecit: cujus quidem Artis, nec non aliorum librorum suorum, immensa efficacia, [ubi Artem generalem perficit:] recogitatione sapida & perfecta, dignus est, qui non hujus mundi gloriam, vel vanam Philosophiam, sed Dei firmam dilectionem & sapientiam, tamquam finem ultimum & summum bonum, intendit.

[34] [& suadet Ordinem militarem institui.] Completa igitur Arte prædicta, multisque ibidem libris aliis consummatis, Communitatem civitatis Pisanæ volens etiam ad Christi servitium incitare, proposuit eorum Consilio, bonum fore, ut in eodem constituerentur ordine Milites Christiani, ad hoc scilicet ordinati, ut propter recuperandam Terram sanctam, continuum prælium exhiberent perfidis Saracenis; cujus grato eloquio, gratoque monito condescendentes, litteras summo Pontifici & Cardinalibus super hujusmodi salutari negotio conscripserunt. [Matronarum Genuensium liberalitas.] His vero litteris impetratis in civitate Pisana, Januam iter arripuit: consimiles litteras impetravit. Ubi ad eum devotæ matronæ atque viduæ plurimæ concurrentes aliique civitatis ejusdem nobiles, promiserunt ei XXX g M. florenorum in auxilium Terræ sanctæ. Separatus itaque de Janua pervenit ad Papam, Avenione tunc temporis residentem: videns autem se de proposito suo ibidem aliquid obtinere non posse, Parisios iter arripuit; ubi & Artem suam publice legit, & alios libros quamplurimos, quos fecerat temporibus retroactis. Interfuit autem lecturæ suæ, Magistrorum atque etiam Scholarium multitudo: [Parisiis denuo Artem prælegit;] quibus non solum physicis rationibus exhibebat roboratam doctrinam, verum etiam aliis principiis Fidei Christianæ, mirum in modum confirmatam sapientiam proferebat.

[35] [ibique ostendit contra Averroëm,] Sed propter dicta Commentatoris Aristotelis, scilicet Averrois, videbat quamplurimos a veritatis rectitudine, præcipue Fidei Catholicæ, non nullatenus deviare, dicentes; fidem Christianam, quantum ad modum intelligendi, fore impossibilem h; sed opinentur eam veram esse, quantum ad modum credendi, cum sint Christianorum Collegio applicati. Ideo Raymundus, via demonstrativa scientifica, hujusmodi conceptum eorum nitens improbare, [fidem non esse contra rationem naturalem.] eos redarguens multipliciter reducebat, quia si fides Catholica intelligendi est impossibilis, impossibile est quod sit vera; i super quo siquidem libros fecit. Post hæc autem sciens Raymundus, fore a sanctissimo Patre Domino Clemente Papa V generale Concilium celebrandum apud civitatem Viennensem, [A Clemente V tria postulat;] anno Domini MCCCXI, in Kalendis Octobris; proposuit ire ad dictum Concilium, ut tria ibidem k impetraret ad reparationem fidei orthodoxæ.

[36] Primum quidem, ut locus constitueretur sufficiens, [Collegium ad discendas linguas,] in quo viri devoti & intellectu vigentes, ponerentur, studentes in diversis linguarum generibus; qui omni caritate scirent doctrinam Euangelicam prædicare. Secundum vero, ut de cunctis Religiosis Militibus Christianis, [Ordinum militarium unionem,] fieret unus Ordo, qui ultra mare contra Saracenos, usque ad recuperationem Terræ sanctæ bella continua retinerent. Tertium autem, ut contra opiniones Averrois, qui in multis perversor extitit, Dominus Papa celeriter ordinaret remedium, [& Averroem scholis eliminari.] quod per viros intelligentes & Catholicos, non intendentes ad sui gloriam, sed Christi honorem, obsisteret prædictis opinionibus & eas tenentibus, quæ obviare videntur Veritati & Sapientiæ increatæ, Filio Dei Patris. Et de hoc compilavit Raymundus quemdam libellum, qui intitulatur Liber Natalis; promittens insuper habere rationes cogentes, tam physicas quam theologicas contra eos: quas quidem clarissime pertractavit, in aliquibus librorum suorum. Fecit enim iste famulus Dei, summæ Veritatis & profundissimæ Trinitatis verus expressor, inter quotidianos labores suos, centum viginti & tres libros & plures.

[37] Nam jam elapsi erant anni XL l, postquam totum cor suum & totam animam suam, [Quot libros composuerit,] omnes & totas vires suas, & totam mentem suam in Deum direxerat; in cujus temporis intervallo libros fecit continue, cum vacare poterat & diligenter: quare verbum Prophetæ David merito potuit pronuntiare, dicentis: Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi: lingua mea calamus scribæ, velociter scribentis. [Ps. 44. 1] Profecto lingua sua calamus fuit illius scribæ increati, videlicet Spiritus sancti, qui dat verbum euangelizantibus in virtute multa; de quo siquidem loquens Salvator, ait Apostolis; Non enim vos estis qui loquimini, [& ubi illi serventur.] sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. [Mat. 10. 19] Librorum autem suorum utilitatem volens omnibus esse communem, multos in lingua edidit Arabica, cum idioma illud novisset. Divulgati quidem sunt libri sui per universum, sed in tribus locis fecit eos præcipue congregari; videlicet in m monasterio Carthusiensium Parisiis, & apud quemdam nobilem civitatis Januæ, & etiam apud quemdam nobilem civitatis Majoricarum.

ANNOTATA I. B: S.

a Sic vocat Mystam seu Imam Mahumeticum, ad quem spectavat de rebus fidei cognoscere: Turcis Mufti dicitur.

b Quæ, ut sæpe Raymundus explicat, ita credibilem proponet veritatem fidei, ut Dei gratia accedente, quam Deus non denegat facienti quod in se est, homo nequeat prudenter fidem repudiare.

c Ita hanc rationem accipe, ut ante dictum est, de otio ex Cardinali Cusano.

d Puto legendum in civitate Constantina. Urbs est. Numidiæ, dicta olim Cirta, quæ tunc temporis Regi Bugiæ subjecta, nunc, teste Marmolio, subest Regi Algeriano, uti & ipsa Bugia, olim Salde, portu gaudens capaci in ora maris Mediterranei, cum arce Valida ad ostia fluvii Majoris, atque ab ea sinus adjacens vulgo appellatur, Golfo di Bugia.

e Varia hujus vocis significata habes in Glossario Cangii. Proprie indicat furtum cujusvis supellectilis, sed patet hic sumi pro supellectile ipsa, quam Itali roba passim appellant. Plura qui volet, Cangium consulat: hoc ad rem nostram satis est.

f Melius legetur, nudi super tabulam.

g Mirum quid in ea matronarum Genuensium liberalitate habuerit Bzovius quod carperet: non legimus beatum Lullum eam pecuniam sordida mendicatione extorsisse, sed ei ultro promissam & oblatam. Nec id alienum est a devotarum Genuensium mulierum zelo, siquidem legere me aliquando memini, tanto recuperandæ Terræ sanctæ ardore fuisse incensas, ut non solum pecuniam ad bellum sacrum conferre, sed vel ipsæ per id tempus Cruce signatæ in Palæstinam properare voluerint, eam Saracenis erepturæ.

h Id est, contrariam rationi naturali, quod negant Catholici Doctores; tenentes, non contra, sed supra rationem esse.

i Scilicet, si est contra principia revera evidentia, impossibile est quod sit vera.

k Tria illa præcipue indefesso studio per annos fere quinquaginta promovere conatus est, idque variis suorum operum locis expressum assignat Custurerius pag. 532 & 533. Et sane id a Concilio saltem impetrasse videtur, ut scholæ linguarum Orientalium instituerentur, ut deduci potest ex Clementina I de Magistris, qua scholæ illæ variis in urbibus erigi præcipiuntur.

l Elapsi omnino, nam tunc agebatur annus sextus & quadragesimus, quo pio illi operi insudare cœperat, ut Raymundus ipse in suo Phantastico testatur, & nos alibi dicemus.

m Certum est, apud Carthusiam Parisiensem non paucos Raymundi libros fuisse custoditos, qui non ita pridem, ut mihi significat eruditissimus Castellanus, a nescio quo Monacho, Divionem translati sunt, forte quod illic aliqui Artis Lullianæ speculatores inveniantur. Si Vernono credimus, servantur & in Bibliotheca Sorbonæ libri Lulliani duo supra octoginta, ubi, ni fallor, tantillum excedit. Laudatus Castellanus in epistola data 23 Aprilis 1707, superius non semel citata; testatur, in minori Sorbonæ Bibliotheca exstare volumina undecim in folio, non æqualis magnitudinis; quorum analysim, ut ita dicam, transcribit, tractatus singulos enumerans, eo ordine quo prædictis tomis continentur. Sed de librorum catalogo agetur alibi. Unde porro Vernono constet in Bibliotheca Vaticana reperiri libros Lulli 422, in Escuriali 1113, ad sancti Isidori