Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

Einleitung Juni V

Henschenius, Godefridus
Papebrochius, Daniel
Baertius, Franciscus
Janningus, Conradus
Sollerius, Joannes Baptista

Acta Sanctorum Junii, ex Latinis et Graecis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi, Collecta, Digesta, Commentariisque et Observationibus Illustrata, a Godefrido Henschenio P. M., Daniele Papebrochio, Francisco Baertio, Conrado Janningo, Joanne Bapt. Sollerio, e Societate JESU Presbyteris Theologis. Tomus V. Sanctos a die XXV usque ad finem mensis complexus; cum Tractatu Praeliminari, qui continet Chronologiam Patriarcharum Alexandrinorum, similiter illustratam.

Antwerp
Petrus Jacobs 1709

xvi, xx, 156*, [16], 736, [26] p.; ill.

ACTA SANCTORUM JUNII
Ex Latinis & Græcis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi,
COLLECTA, DIGESTA,
Commentariisque & Observationibus
ILLUSTRATA A GODEFRIDO HENSCHENIO P. M. DANIELE PAPEBROCHIO, FRANCISCO BAERTIO, CONRADO JANNINGO, JOANNE BAPT. SOLLERIO,
E Societate Jesu Presbyteris Theologis.
TOMUS V
Sanctos a die XXV usque ad finem mensis complexus; cum Tractatu Præliminari,
Qui continet
CHRONOLOGIAM PATRIARCHARUM ALEXANDRINORUM,
Similiter illustratam.

ANTVERPIÆ,
Apud Viduam Petri Jacobs,
A. D. MDCCIX.

WILHELMINÆ AMALIÆ ROMANORUM IMPERATRICI SEMPER AUGUSTÆ, AUSTRIACO-BRUNSWICENSI, MAGNANIMÆ, PIÆ, FELICI.

Temporis non multum fluxit, ex quo Cæsareum accedere ad thronum nobis licuit, Augustissimoque Imperatori nostro porrigere tomum de Actis Sanctorum Junii quartum. Proximum illi thronum insidet Majestas Tua, Augustissima Imperatrix: quamobrem & proximus, qui nunc prodit in publicum tomus, ad illum properat, seque sistere Majestati Tuæ gestit, conferens Sanctos, nominatim expressos, atque opera nostra illustratos, plusquam trecentos, omnes corona gloriæ sempiternæ redimitos in cælis, & quorum nonnulli, e Regum prosapia geniti, portarunt etiam coronas in terris, quique Germaniam Tuam ditionesque Austriacas, aut origine generis sui, aut depositione corporis, aut vitæ totius cursu illustriorem fecerunt. Ex horum numero sunt, quæ e generosis Germaniæ populis, superato Rheno in Gallias transgressis, ibique Principatum consecutis, prognatæ fuerunt, Sancta Theodechildis Virgo, Clodovæi, Christianorum Franciæ Regum primi, filia; ejusque neptis, pariter Theodechildis dicta, Regiis thalamis plus vice simplici dignata, ex Theodorico Austrasiæ progenita Rege; nec tantum patrem & maritos, sed & fratrem, & avos, & proavos nacta Reges. Ex adverso, venerunt in Germaniam ex Anglia duæ illustres Sanctæ, & ipsæ Regii stemmatis, altera Regis filia & vidua, altera neptis & virgo: illa Judith, hæc Salome, appellatæ; quæ in Terram sanctam peregrinatæ, atque ibi sacris Christi Domini vestigiis calcata loca, ab eoque relicta salutis humanæ monumenta veneratæ, ex reditu substiterunt prope Danubium in Bavaria, illamque sanctis reliquæ vitæ suæ exercitationibus splendore virtutum ac miraculorum condecorarunt. Accedit beata Hemma, in Germania & nata, & educata, & mortua; quam Vitæ Scriptores testantur, recentior quidem, in celeberrimo ac hodie Serenissimæ Domui Austriacæ gentilitio Archiducatu Carinthia, origine sanguinis e Principum ac Regum prosapia procreatam; vetustior vero, Serenissimi & sancti Regis atque Imperatoris Henrici, consanguineam fuisse. Quid S. Erendrudis? E finibus Germaniæ circa tractum Rheni ad interiora ejus translata, præfuit Salisburgi monasterio Sanctimonialium, a S. Ruperto, qui istic loci Episcopus & Apostolus fuit, fundato; quique laudatur in Vita a nobis edita, tamquam ex Regali prosapia Erancorum nobili ortus: quod utique & consanguineæ ejus competit. Atque hæ quidem omnes, sed & aliæ illustres sexus Tui ac Regiæ Stirpis Sanctæ, Augustissima Imperatrix, immortalia Germaniæ decora, repræsentantur Majestati Tuæ hocce in tomo: earumque numerum coronat Hungariæ Tuæ Sanctissimus Rex Ladislaus, victoriis pluribus, etiam divinitus manifeste reportatis, clarissimus; ac Waradini, in finibus Hungariæ atque Transilvaniæ, quod Magnum passim cognominatur, & non ita pridem felicibus immortalis memoriæ Augustissimi & Gloriosissimi Leopoldi Imperatoris, Soceri Tui, auspiciis, e servitute Othomannica in libertatem Christianam vindicatum fuit; ubi & gloriosum monumentum sancto corpori suo obtinuit Ladislaus, & miraculis post mortem innumeris coruscavit. Cui autem hæc regia Sanctorum Germaniæ atque Hungariæ decora offerri potius conveniat, quam Serenissimæ Germanorum Hungarorumque Reginæ, Augustissimæ Romanorum Imperatrici? Illi præsertim, quæ eorumdem Sanctorum regios simul & sanctos mores non tantum æmulata semper est ipsa in se, sed in prolem quoque suam, adhuc innocentem, dulcissimas filias, a teneris unquiculis transfundit. Illæ enim, quod a matre traxerunt, jam nunc incipiunt manifestare desiderium suum noscendi & colendi Sanctos, quorum a sacro fonte nomina sortitæ fuerunt, æmulæ pietatis maternæ atque avitæ. Id enim nuper intellexi ex epistola Viri Religiosi, qui tenellarum Archiducum ingenia, ad litteras & virtutem proclivia, moderatur; dum ex illarum voluntate postulabat a me instrui de Sanctarum aliquot, illic minus notarum, rebus præclare gestis in exemplum Alumnarum. Felix Mater & dupliciter felix! quæ in stirpefelici Austriaca nuper, volente Deo, inserta, in se & in prole sua feliciter propagat antiquæ pariter ac recentis Austriacæ Arboris ramos, eosque decorat fructibus honoris ac honestatis. Uberiores istiusmodi fructus, quam desiderare potest tenella parvularum ætas, leget in hoc tomo, Majestas Vestra, habebitque delectum. Resplendet quippe, in altera Theodechilde, cum castimoniæ laude, magnanimitas regia, in propaganda Religione Christiana; in altera, conjugalis amor & felicitas, omni selectarum virtutum genere divinitus cumulata. In Salome & Iuditha, excelsus in divinis obsequiis animus, nec labore fractus, nec adversis debilitatus. In Erendrude, exemplum bonorum operum, subditis æque ac domesticis salutare. In Hemma, multimodis a Deo exercita, constantia, plusquam virilis, in orbitate, dum filios sibi duos, morte nec opinata ereptos conspicata, desiderium illorum non solum tulit moderate, verum inde majori quoque in Deum exarsit amore. De sancto Rege Ladislao gratulari præcipue velim Augustissimo Imperatori, inter tot terrena sceptra, dignissimo ejus etiam in regno Hungariæ, ac Transilvania successori felicitatisque herediqui fortassis & oculo dignabitur ejusdem gesta, dilucide hoc tomo explicata, exemplo Pientissimi juxta atque Augustissimi Parentis, qui curas diurnas nocturna Actorum hujuscemodi nostrorum lectione consuevit levare, atque ad exempla, quæ legebat, Sanctorum formare sese: tum vero etiam e cælo eosdem advocabat Sanctos in adjutorium sibi contra hostes suos Quo & factum est, ut nihilo pauciora suo tempore, quam olim S. Ladislaus, imo etiam plura, Deo adjuvante, vicerit prælia, expugnaverit civitates, subegerit regiones. Orabat nempe Cæsar, & orante ipso, quod olim Moysi accidit, Duces ejus reportabant victorias. Redeo ad Reginas, parelia Tua, Augustissima Imperatrix; quarum splendor virtutum, eo clarius in Majestate Tua micat, latiusque per orbem diffunditur, quo sublimiori resides throno. Omnes illæ videri possunt insculptæ in Columna Tua coronata, supereminente Crucis salutiferæ signo, quibus pro symbolo uteris cum hoc adscripto lemmate; Recte & Constanter. Rectitudo quippe operum Tuorum respicit, ceu Columna, cælum; Constantia vero in operando, opera ipsa quotidiana coronat, & quidem, per virtutem Crucis, corona gloriæ æternæ. Vis commemorem singula, quæ recte operaris? Non ausim equidem; ne videar ad gratiam loqui, aut modestiæ Tuæ molestus sim. Audebit autem absque ejusmodi metu, pridem vita functus, Venantius Fortunatus, Pictavensis Episcopus; qui, dum annis abhinc plusquam mille & centum, poëmatibus suis Reginam laudavit Theodechildem prædictam, si justa trutina appendantur ejus encomia; Tua procul prospexisse, & in Theodechilde celebranda sumpsisse gesta, videri potest: ita conveniunt omnia inter se laudum dum præconia. Audi igitur, non me, sed sacrum Poëtam illum, eumdemque Episcopum, sanctitate vitæ & eruditione etiam sacra eximium, suis modulis, præter paucula verba, sic canentem:

Inclita progenies, Regali stirpe coruscans!
      Cui celsum a proavis nomen origo dedit.
Currit in orbe volans, generis nova gloria vestri,
      Electorali patruus axe micans.
Sed quamvis niteat generosa propago parentum,
      Moribus ex vestris multiplicatur honor.
Cernimus in Vobis, quidquid laudatur in illis:
      Ornasti antiquum, Amalaberga *, genus.
Mens veneranda, decens, solers, pia, cara, benigna:
      Cum sis prole potens, gratia major adest.
Evitans odii causas micat ampla potestas;
      Qua terrore minus, plus in amore venis.
Mitis ab ore sonus, suavissima dicta resultant,
      Verbaque colloquii sunt quasi mella favi.
Femineum sexum quantum præcedis honore,
      Tantum alias superas & pietatis ope.
Si novus adveniat, recipis sic mente benigna,
      Acsi servitiis jam placuisset avis.
Pauperibus fessis tua dextera seminat escas,
      Ut segetes fructu fertiliore metas.
Unde foves inopes, semper satiata manebis,
      Et quem sumit egens, fit tuus ille cibus.
Pervenit ad Christum, quidquid largiris egeno;
      Et si nemo videt, non peritura manent.
Stat sine fraude tuum, quod mittis ad astra, talentum:
      Quas bene dispergis, has tibi condis, opes.
Quæ Domino vivis, summos non perdis honores:
      Regna tenes terris, regna tenendo polis.
Sit moda longa salus, pro munere plebis, in orbe;
      Felix! quæ meritis luce perennis eris.

Quæ tam dudum cecinit Poëta ille, nunc in Majestate Tua videmus completa; cum eoque nos, ac toto Sanctorum Museo nostro, voventes accinimus:

Sit modo longa salus, pro munere plebis, in orbe;
      Felix! quæ meritis luce perennis eris.

Atque ego imprimis, minima Musei pars, sed ardentibus votis nulli cedens;

AUGUSTISSIMÆ MAJESTATIS TUÆ
Devotissimus Cliens
CONRADUS JANNINGUS
Societatis Jesu.

[Annotatum]

Side Note* vulgo, Amalia

SYNOPSIS ACTORUM TOMI V JUNII.

[Praefatio]

Tomus hic vicesimus tertius de Actis Sanctorum primi Semestris, & quintus Junii, complectitur sex ultimos dies, in iisque Sanctos, nomine proprio aut numero definito notos, plusquam trecentos: quorum qui virilis sunt sexus, secundum triplicem Statum, Ecclesiasticum, Monasticum & Secularem, hic distribuuntur in tres Classes: Feminæ vero, cujuscumque sint Status, quartam Classem constituunt, ordine regionum.

IN STATU ECCLESIASTICO

Primum locum, antiquitatis & dignitatis titulo, tenent Principes Apostolorum Petrus & Paulus; de quorum Actis, Ecclesiis, Monumentis, agitur a pag. 398 ad 475. Ex horum Discipulis occurrunt, Sosipater & Iason, cognati S. Pauli; nec non Sopater Berœensis & Mnason Cyprius; item Crescens, Galatiæ Apostolus, dubium an etiam Galliæ; accedit Maria, Matrona Hierosolymitana, Mater loannis Marci, & S. Barnabæ Matertera. Præcipuus omnium S. Marcus Euangelista, relatus quidem fuit mense Aprili; sed hic, quoad initium ac finem sui in Ægypto Apostolatus, resumendus, tamquam caput Patriarcharum Alexandrinorum, quorum Historia Chronologica, usque ad præsens seculum XVIII deducta, præmittitur huic Tomo, cum Appendice de initiis, erroribus & institutis Copto-Iacobiticis, atque ex occasione etiam de Habessinis Æthiopibus, eorumdem errori schismatique implicatis, usque ad pag. 156.

Apostolicis temporibus propiores, succedunt, S. Martialis Lemovicensium Apostolus, cujus occasione agitur de initiis prædicatæ in Galliis fidei, per duos eruditos Commentarios, unum Ioannis Cordesii, Canonici Lemovicensis, ea referentis ad tempora Decii; alterum Petri de Marca, Archiepiscopi Tolosani: quibus subnectuntur copiosa Analecta, de Ecclesiis, Reliquiis & Miraculis ipsius S. Martialis, a pag. 352 ad 573. Illuc etiam spectat S. Irenæus, Episcopus Lugdunensis & Martyr: inter cujus ecclesiam alteramque S. Iusti mota de corpore controversia, exponitur a pag. 335 ad 349 Denique S. Syrus Genuensis Ep. priscis illis accedit.

Alii Episcopi; per Italiam quidem, Pontifices Romani duo, Leo II & Paulus I, ambo ex Anastasio Bibliothecario; posterior etiam ex Epistolis propriis illustratus. Tum Maximus Taurinensis; cujus tamen Acta, S. Petro Damiano indigna, refelluntur; æque ac Prosperi Episc. apud Regium-Lepidi in Æmilia, perperam confusi cum Prospero Regiensi, Scriptore Gallo: datur autem Historia translatorum corporum, tum ipsius S. Prosperi, tum S. Venerii Eremitæ, multis ventilata, a pag. 53. ad 72.

Sunt & alii hoc tomo Episcopi Itali; Vigilius Tridentinus, cum Vita valde antiqua. Cassius Narniensis, cujus Lucam ablati partem Narnienses tandem receperunt. Deodatus Nolanus, cujus decessores ac successores proximi, ex suis Epitaphiis cognoscendi dantur. Leolinus & Hilarius Patavini; Ferdinandus Aragonius, Ep. Calatinus; & Aquis-Statiliis, Majorinus.

Ex Clero denique inferiori, habentur, Crispus Presb. & Crispinianus Clericus, Romæ sub Juliano Apostata; & Mediolani Liprandus Presbyter contra Archiepiscopum Simoniacum ignis judicium innoxie expertus: qua etiam in causa ibidem martyrium insigne pertulit Arialdus Diaconus, Actis a B. Andrea Vallumbrosano descriptis, una cum Actis Herlembaldi, ejusdem Ecclesiæ Capitanei, post illum interfecti, simulque honorati. In diœcesi Vicentina Theobaldus Presb. Erem. natione Gallus, diversus a Camaldulensi Theobaldo, cujus Vicentiæ corpus habetur. Dantur primi Vita, & Miracula, tum Vicentiæ, tum in Gallia, tum Mercuriæ in Belgio patrata.

Extra Italiam habentur Episcopi, Marcianus Pampelonensis, in Hispania; Henricus Olomucensis Ord. Præmonstrat. in Moravia. In Gallia, Æmilianus Namnetensis, a Saracenis Augustodunum obsidentibus, dum ei succurrere nititur, cæsus. Salvius incertæ Sedis, apud Valencenas in Belgio. Dicentius Santonensis, in Gallia; Antidius Vesontionensis, in Burgundia; de cujus Translatione certiora quam de Actis referuntur; & Anthelmus, ex majoris Carthusiæ Priore, Ep. Bellicensis, cum Vita a coævo scripta & corporis elevati Historia. Nec tacendi, Joannes Episc. Gotthiæ; juxta Mœotim paludem; cujus occasione de Portis Caspiis, deque Chazaris & eorum Chaganis agitur; & Dionysius, Bulgariæ Archiepiscopus, apud Kioviam in Russia defunctus.

Inferiori in gradu extra Italiam claruerunt, Adalbertus Diaconus, Egmundæ in Hollandia; cujus Acta & miracula Monachi Mediolacenses & Egmundani scripsere. Oldinus Presb. Martyr, Hugardiæ in Brabantia; Heimeradus Presb. Eremita in Hassia, cujus Vitam damus, scriptam ab Ekberto Monacho Hertsfeldensi.

EX STATU MONASTICO

Apud Græcos celebrantur, David & Lucas Anachoretæ. Apud Latinos, ante S. Benedictum, Maxentius Abbas, Fund. insignis monasterii in agro Pictaviensi. Benedictini vero, Babolenus Ab. Fossatensis in eadem Gallia, & Papolenus Stabulensis atque Malmundariensis, in territorio Leodiensi. Cisterciensem Ordinem exornavit Arnulfus, Conversus Villariensis in Brabantia, cujus admirabilem pœnitentiam actaque duobus libris dedit, ei familiaris Goswinus Cantor Villarien. In regno autem Neapolitano, Montem Virgilii, nunc Virginis dictum, & ampla in tabula cum circumjectis locis hic expressum, incolere cœpit, Ordinemque eremiticum fundavit, Guilielmus, cujus Vitam dedit ejus discipulus Joannes de Nusco: fuit autem is Ordo utriusque sexus; nunc viri supersunt, sub Regula Cisterciensi.

Carthusiani, præter S. Anthelmum jam indicatum, habent hoc mense Joannem Hispanum, fundatorem Repausatorii in Sabaudia. Dominicani, Neapoli Guidum Marramaldum: Franciscani, Benvenutum, Corneti in Calabria; Angelinam Clarissam, Spoleti in Umbria. Præ ceteris autem hoc mense, quem terminat, notabilem habent, sui Ordinis Tertiarium, B. Raymundum Lullum, Doctorem Illuminatum, a Saracenis lapidatum in Africa, Universitatis ab eo nuncupatæ Patronum, in Majori Balearium insula tumulatum, a pag. 633 ad 736, cujus triplicem Vitam, unam, dum adhuc in vivis agebat, a coævo scriptam, & nunc primum ex pervetusta membrana editam; secundam, a Carolo de Bovello compositam, a Benedicto Gonono eruderatam; tertiam, a Nicolao de Pax Patricio Majoricensi impressam. Præcedit amplus valde Commentarius, ad explanationem dubiorum inde subnascentium, & probationem constantis ab omni memoria cultus. Sequuntur copiosa Miracula, ex Processibus pro Canonizatione formatis; ac denique doctrinæ admirabilis commendatio & approbatio; cum grandi Catalogo scriptorum ejus in omni fere materia; atque vindiciæ contra calumnias illorum, qui solenni judicio convicti fuerunt supposuisse Gregorio IX Bullam condemnatoriam librorum Lulli.

Solitariam quoque vitam, nulli Ordini obstrictam, ut simplices Eremitæ, duxerunt, præter Presbyteros supra nominatos, Venerius, apud Regium Lepidi; & Henricus, prope Veronam, in Italia; Amandus cum Sociis, apud Petragoricos in Gallia; & Wambertus in Normannia; miraculis clari omnes.

AD STATUM SECULAREM

Fere spectant plerique, sub Gentilibus Imperatoribus Martyres: quos inter clarissimi, Joannes & Paulus sub Juliano Apostata, famuli Constantiæ Virginis; & qui eos morti addixerat Terentianus Campiductor cum filio, ad eorum corpora dæmoniis liberato: nec non Gallicanus, Exconsul Romanus, per ipsos conversus, & apud Ostiam pauperum factus Hospes, indeque pulsus, Martyr in Ægypto. Aucæas Rex Barbarus, cum famula sua Luceia, Romæ mortem passus pro Christo. Marcellus etiam, puer Romanus, cum Anastasio missus in Gallias a Xisto Papa, & Argentonii, ob fidem prædicatam, necatus cum eodem.

Accedit Ladislaus, Rex Hungariæ, cujus Acta habentur. Petrus & Febronia, conjuges, Principes Rutheni, in condito a se monasterio, David & Euphrosyna dicti. Sampson, ex fundato a se Constantinopoli Xenodochio appellationem nactus: cujus Acta Græco-latina dedimus, ut ea Simeon Metaphrastes jam octogenarius scripsit, ex certiore & propiore, quam alias quasdam Vitas, notitia. Tum Sergius, Magister, ab Officio militari nuncupatus, conditor monasterii Nicetiatæ ad sinum Nicomediensem. Pappius seu Pappianus, apud Mylas in Sicilia. Herlembaldus Miles, Defensor Ecclesiæ Mediolani, de quo supra. Petrus Confessor, Astæ in Lombardia. Bazolus Aquitaniæ Dux, a Clodovæo captus, & cum suis bonis omnibus traditus filiæ ejus S. Theodechildi, apud quam ut Sanctus suum habet Epitaphium.

In Hispania, sub Saracenis Mauris, habentur Cordubæ celeberrimi duo, Pelagius ac Zoilus, nullis blanditiis flexibiles, ut impuro Regi obsequerentur. Prioris Martyrium Raguel Presbyter scripsit, prosa; versu autem Roswitha Poëtria in Germania; cujus & Officium ex Mosarabicis Ritualibus datum: Zoili translatio memorabili quoque historia explicatur. Paulus Medicus, ex Græcorum Synaxariis innotescit; & Utriculi in Umbria colitur Medicus Martyr, post corporis memorabilem inventionem clarificatus.

EX FEMINEO SEXU.

Romana nobilitas, inter Christianas Matronas, a cura, Sanctorum Martyrum corporibus impensa, celebrat Lucinam, & Æmilianam, sub quarum nominibus antiquitus etiam Tituli duo habebantur in Urbe. Apud Regium Lepidi, Jucunda Virgo. In Hispania Tarraconensi memoratur Eurosia, Virgo martyr, sed narrantur de ea incerta multa, sicut & de Tygride apud Mauriennam. Hic etiam titulo virginitatis & constantiæ in tenenda fide, celebres habentur, advectæ ex Hispania, Pecinna, alias Perseveranda, Macrina & Columba, Sorores.

Clara quoque est Clodovæi, primi Francorum Regis Christiani, filia Theodechildis, fundatrix monasterii S. Petri Vivi apud Senones, ubi & præmemoratum Ducem Bazolum servavit, & simile Epitaphium habet, quod utrumque æri incisum damus: ipsam autem docemus distinguendam a nepte sua, Theodechilde juniore; quam virtutibus amitæ parem, Fortunatus proprio poëmate laudat, ut avo, patruo, fratre, ac marito Regibus nobilem; Metisque, patris sui in regia, sepultam. Simili fere generis præstantia commendabilis S. Rictrudis, Marchianis in Belgio dedit hoc mense colendam, filiam suam Clotsendem, Abbatissam ibidem. Orpii in Brabantia Sanctimonialis obiit Adilia Virgo, stirpis Francicæ soboles.

In Germania prope Salisburgum obiit Erendrudis, S. Ruperti Episcopi soror, fundati ab eo Nonbergensis parthenonis Abbatissa; cujus miracula dantur, qualia, post restauratum a S. Henrico Imperatore Monasterium, scribere cœpit Cæsarius, ibidem Capellanus.

In Carinthia vero monasterium Gurcense, Virginibus a se collectis, fundavit Hemma Commitissa, marito ac filiis orba; pergitque ibi coli, propter frequentia miracula, etiam postquam Virginibus suffecti Canonici sunt: qui deinde Lateranensibus conjuncti, susceptam eorum regularitatem retinent, quamvis pro Abbate Episcopum habeant, serie ab inde usque nunc continuata: sub qua non cessantibus miraculis, serio acta est causa canonizationis, nec nisi turbatis in Germania rebus intermissa: interim selectiora miracula legentur.

Ex Anglia in Bavariam venit, matrimonium fugiens, regia Virgo Salome, summaque in paupertate, ignota & reclusa, prope Altaich vixit; donec a transeuntibus illac peregrinis Anglis agnita, nota facta est cognatæ suæ Judith, nobilissimæ viduæ, & hanc ejusdem vitæ sociam accepit: cum qua, ibidem mortua, colitur propter miracula, a Monacho Altaichiensi coævo scripta.

Atque hi sunt præcipui Sancti, quorum hoc tomo illustrantur Acta: quo autem die, quibusve paginis reperienda sint singula, docebit subjunctus Tractatui præliminari Index Alphabeticus eorumdem.

FACULTAS R. P. PROVINCIALIS
SOCIETATIS JESU FLANDROBELGICÆ, ET SUMMA PRIVILEGII CÆSAREI.

Cum Edictis Philippi II Hispaniarum Regis, deinde Serenissimorum Archiducum Alberti & Isabellæ, Belgii Principum, rursumque Philippi III, ac novissime Caroli II, Regum, confirmatis die II Decembris MDCXCII, & XIX Junii MDCXCIV; Provincialibus Sotietatis Jesu, per Flandrobelgicam pro tempore futuris, potestas facta sit eligendi Typographos & Bibliopolas, qui, ad quorumcumque aliorum exclusionem, soli imprimere ac reimprimere possint libros & opera quælibet, rite approbata, curantibusque ejusdem Societatis Patribus edita aut porro edenda, sub consueto suæ Majestatis Privilegio, non aliter impetrando, quam in scriptis obtenta & præexhibita licentia prædicti Provincialis; idque sub gravibus pœnis, in contraventores aut aliter impressa importantes statutis, ut latius in ipsis patentibus litteris apparet. Quod ipsum cum etiam sua Cæsarea Majestas valere voluerit in ditionibus, S. R. Imperio subjectis,

Ego infrascriptus, Societatis Jesu per Flandrobelgicam Provincialis, potestate ad hoc mihi facta ab Adm. R. P. N. Præposito Generali Michaele Angelo Tamburino, concedo Viduæ Petri Jacobs facultatem imprimendi, & per se aliosque vendendi Tomum V de Actis Sanctorum Junii, collectis & illustratis per Godefridum Henschenium p. m. Danielem Papebrochium, Franciscum Baertium, Conradum Janningum, & Joannem Bapt. Sollerium, Societatis nostræ Presbyteros Theologos. In quorum fidem hasce manu nostra subscriptas, consuetoque officii sigillo munitas, dedi Antverpiæ, anno MDCCIX, XXII Maii.

JONNES BAPT. ARENDTS.

SUMMA PRIVILEGII REGII.

Regiæ Majestatis diplomate sancitum est, ne quis, præter voluntatem Danielis Papebrochii e Societate Jesu, ejusve ad illustranda Sactorum Acta Adjutorum & Successorum, ullo modo imprimat vel recudi faciat, ex parte vel in totum, Tomos eorumdem, de argumento illo, vel jam editos vel porro edentos; aut alibi excusos excudendosve invehat, venalesve habeat: qui secus faxit, confiscatione exemplarium, & aliis gravibus pœnis mulctabitur; ut latius patet ex litteris, Bruxellæ datis.

Signat.���������LOYENS.

Et ego Daniel Papebrochius, Societatis Jesu, Viduæ Petri Jacobs, Typographi quondam Antverpiensis, permitto, ut Tomum V de Actis Sanctorum Iunii, indulto meo pridem imprimi a marito ejus cœptum, & nunc ab ipsa absolutum, sub suo nomine publicet. Datum antverpiœ, Kalendis Junii MDCCIX.

APPROBATIO ORDINARII.

Tomus hic tertius & vicesimus de Actis Sanctorum, quintus vero mensis Junii, a PP. Godefrido Henschenio P. M. Daniele Papebrochio, Francisco Baertio, Conrado Janningo, Joanne Bapt. Sollerio, Societatis Jesu Theologis, studiose illustratus, in publicam prodire lucem gestit, una cum Chronologia, quæ illi præfigitur, Patriarcharum Alexandrinorum. Et ego utrumque opus dignum censeo, quod publicetur ad multorum utilitatem. Dabam Antverpiæ XXVIII Maii, MDCCIX.

P. v. HALMALE
Archidiaconus Antverpiensis, Librorum Censor.

PROTESTATIO AUCTORUM.

Quod ante prægressos quinque menses identidem sumus protestati, nos, in hoc de Actis Sanctorum opere, servatas velle Urbani Papæ VIII Constitutiones; neque nostris, aliorumve huc relatis Commentariis aliud pondus tribui, quam sit historiæ, ab hominibus errori obnoxiis scriptæ; idem ante hunc quintum Tomum Junii denuo protestamur.

JO. BAPT. SOLLERII S. I. T.
AD TOM. V IVNII
TRACTATUS PRÆLIMINARIS DE PATRIARCHIS ALEXANDRINIS
Cum Appendice; de initiis, erroribus, institutis Copto-Jacobiticis.

AUCTORE I. B. S.

ILLUSTRISSIMO DOMINO GUILIELMO ALBERTO BARONI DE GRYSPERRE, GOYCK ET LIBERSAERT
Brabantiæ Cancellario, suæ Majestati a Consiliis Status &c.

Non diu dubitandum fuit, VIR ILLVSTRISSIME, sub cujus potissimum auspiciis lucem aspicerent studiorum meorum primitiæ: vix enim Sanctorum Historiographis, superiorum nutu adjunctus socius, vel eo nomine, tam singularem a te benevolentiam expertus sum, ut Tractatus tantummodo inchoati, jam tum patronum te designaverim. Et vero quem alium toto nostro Belgio, aut eruditione præstantiorem, aut omni disciplinarum genere excultiorem, aut, quod me impellebat magis, vastissimi nostri de Sanctis operis, studiosiorem nancisci potuissem. Quod sine ullius invidia dictum velim, sane opinor neminem. Etenim propensam in Sanctorum Historiographos voluntatem; ut sæpius luculentissime demonstrasti, ita egregio deposito locupletatum exornatumque eorum Museum, perpetuum fecisti benevolentiæ tuæ testimonium. Opus loquor C. Plinii de Historia naturali, quod inter pretiosa proavorum tuorum cimelia diu conservatum, grandi in folio pergameno Venetiis anno MCCCCLXIX excusum est, Romanis novæ formæ typis tam elegantibus, ut primo intuitu judicentur a pluribus, manu exarati characteres, & typographica ars, duorum & quod excurrit seculorum decursu ad summam perfectionem adducta, necdum eos valeat superare. Erit hoc, inquam, æternum tui in nos studii monumentum. At quam præclare de ipsis Sanctorum Actis sentire soleas, deque eorum exacta crisi judicare, testatissimum fecisti, dum non ita pridem magno accusationum volumine illa impetita cerneres; tantum videlicet tibi otii, gravissimas inter occupationes reliquum fuit, ut tuomet arbitrio totam controversiam examinandam susceperis: quæque integerrimi judicis partes sunt, collatis accuratissime criminationum cum defensione momentis, illarum vanitatem, Actorum vero sinceram fidem veritatemque deprehenderis. Felices profecto viros litteratos pronuntiare ausim, quorum lucubrationes prudentissima tua in judicando perspicacia expenderit. Id adeo me impellit ut ad te accedam confidentius, haud dubia spe fretus, quin pro ea, qua polles, rerum abstrusarum cognitione, oculo censorio sis examinaturus quæ de Patriarcharum Alexandrinorum chronologica serie, primo hoc meo conatu definienda existimavi. Porro tua illa judiciorum integritas non ad solos eruditos sed ad omnes latissime sese diffundit. Felices, quicumque æquitati tuæ forenses etiam causas commissas umquam habuere; felices qui te arbitro, domestica componi dissidia, res familiares partiri, lites dirimi, contentiones sopiri voluerunt. Ignosce VIR ILLVSTRISSIME, si forte modestiæ tuæ vim inferre videar, dum tuas tibi virtutes prædico. Alii Majorum tuorum insignia, titulos, avitam nobilitatem, præclara in patriam merita, quibus par est, laudibus encomiisque extollent, sed mihi, qui te unum, lucubrationum mearum patronum elegi, non alia obversantur, quam quæ excultum ingenium, summam in ferendis judiciis æquitatem, incorruptam fidem, innumerasque alias animi tui dotes propius uniceque circumstant. Enimvero quæ tua sunt præclare gesta & toto late Belgio nitissima, quæque ad primam te dignitatem merito evexere, prorsus talia esse omnes cognoscimus, ut aliunde splendorem accersi minime necesse sit. Vidit te olim & obstupuit bonarum artium mater, Lovanium, dum juvenis adhuc Iurisprudentiæ dares operam, ea ingenii sagacitate, ea Romani Belgicique juris notitia, ut æqualibus longe antecellens, Fisci, ut ajunt, & Decani partes cum summa omnium admiratione & applausu obiveris. Viderunt deinde & experti sunt conjunctam cum ingenii acrimonia summam judicii maturitatem jurisque peritiam, qui in causis patronum advocarunt, pauperes præsertim & ob egestatem auxilio destituti, quos tu desertos suscipere, miseros tutari, oppressos vindicare, ita tibi proprium feceras, ut jure merito pauperum pater, patronus, advocatus & audires & esses. Singularis hujus tuæ in pauperes, viduas & pupillos Christianæ misericordiæ tot testes superstites habeo, quot etiamnum beneficiorum tuorum gratissimam servant memoriam. Nec hi solum te demirantur, sed qui judiciis præerant magistratus, levibus hisce velitationibus, iis te, summa cum voluptate proludentem conspexerunt, quæ deinde ad ardua quælibet, & summi momenti negotia, gloriose provexere. Nimirum, qui & eloquentiæ patres, & rerum tractandarum peritissimos antiquitatis oratores, ut es litterarum amantissimus, propriis in fontibus consulueras, facile intellexisti, terenda ei prius angustiora atria, qui in amplissimas olim palæstras descendere meditatur. Et erant hi sane ad insignia alia, quæ te manebant munera, condigni gradus. Nec fefellit exspectationem summa Regis de te existimato, utpote qui eruditionis, integritatis, aliarumque virtutum tuarum fama impulsus, in Burgundica Mechliniæ Curia, singulari & vix hodie usitato exemplo, meritorum tuorum solo intuitu, Consiliarium te esse jussit. Quæ tua tum fuerit in dicundo jure perspectißima æquitas, atque in rebus administrandis dexteritas, altero benevolentiæ argumento, eadem Regia Majestas comprobatum reliquit, dum te præ ceteris, e Belgio ad Regiam Matritensem evocatum, in supremo, quod vocant, Flandriæ Senatu, locum habere voluit. Existimavit nimirum Rex prudentißimus, plurimum sibi præsenti consilio profuturum, cujus tot merita & in se & in Patriam ante perspexerat. Quid a te illic gesta, quid probatam apud Regem fidem, quid ejus de tua probitate opinionem commemorem? Nondum elapso commorationis Matritensis bienno, novis te muneribus cumulatum, novis ornatum titulis, ad propria remisit, ut ubi ante Consiliarii partes egeras, supremi moderatoris vices obires, in eadem, inquam, Burgundica Curia; atque una sanctioribus Regis consiliis adhibitus, totius Belgii graviores curas in te susciperes. Quod profecto tanta laude, tanta omnium Ordinum gratulatione per annos complures præstitisti, ut vacante subinde totius Brabantiæ principe Cancellarii dignitate, inventus sit nemo, qui ad eam tecum aspirare præsumeret, nemo qui vel tacente Rege, suo te ad eam suffragio non eveheret. Quantum ex eo tempore Patriæ universæ profueris, sive Senatus Brabantici res administrando, sive quæ ad rem publicam propius attinent, in amplissimis Ordinibus, communi utilitati prospiciendo, malo suspicere tacitus, & Belgarum omnium acclamationibus meam adjungere, quam parcius delibando, cum vulgatissima sint, non pro meritis recensere. Accipe modo, VIR ILLVSTRISSIME, pro iis quibus nos prævenisti beneficiis, ἀντίδωρον, sane perexiguum, sed officiosissimæ humanitati tuæ, eo saltem titulo gratum futurum, quod a clientum tuorum aliquo proficiscatur. Non diffitebor equidem, tractationem chronologicam, seu mavis, exactum ordinandorum temporum calculum, iis difficultatibus esse obnoxium, ut perspicacissimam etiam oculorum aciem aut fallat aut fugiat: fallat, minutiis sæpe ad scrupulosam trutinam haud facile revocandis; fugiat porro, ob incredibilem in computanda temporum ratione Auctorum discrepantiam. Adhæc coaptandæ inter se diversissimæ Epochæ, Christiana, Alexandrina, Diolectianæa, Mahumetana; æquanda annorum mensiumque opposita principia, ad eas sæpe angustias Chronologum redigunt, ut quid potissimum decernat, nec per se satis dispicere, nec aliorum adjumento satis certo statuere possit. Erit hæc, opinor, VIR ILLVSTRISSIME, justa apud te excusatio, sicubi deprehendas, me a veritate aberrasse; quod ut pro tua in me benevolentia, audacter corrigere & castigare non graveris, etiam atque etiam postulo. Interim perge, ut facis, favere Sanctorum Historiographis, eisque concessa a Rege privilegia tueri, ad reliqui Semestris Acta alacriter prosequenda. Ita te Deus & Sancti felicem ac sospitem diutissime conservent.

Dabam Antverpiæ ex nostræ Societatis Professa domo, Kalendis Sextilibus anno MDCCVIII.

PRÆFATIO AD LECTOREM.

Postquam Patriarcharum Hierosolymitanorum series, ante Tomum III Maji a Magistro meo Daniele Papebrochio explicata prodiit; complures eruditos viros desiderium incessit, reliquorum etiam Orientalium Patriarchatuum successionem simili modo diductam videndi. Placuit tunc quidem laudatissimum consilium, ea præsertim de causa, quod ad opus de Sanctorum Actis, non semel agnovisset esse pernecessarium. Nimirum cum sæpe Patriarcharum illorum aliquis inter Sanctos recurreret, de figenda istius ætate ita laborandum erat, ut si tempus singulis impensum computaretur, tota a principio series formari commode potuisset. Verum cum major eum tunc cura teneret reliquos Maji tomos deproperandi, atque alia ex aliis magis urgentia succederent, dilatum in dies rei exequendæ propositum tantum non abjectum est. Deinde vero in manus ejus venit Habessini Poëtæ Hagiologium metricum manuscriptum anni circiter MCCXXV, cum ejusdem gentis Fastis a Cl. V. Jobo Ludolfo Consiliario Cæsareo & Orientalium rerum atque linguarum scientissimo communicatum. Hic cum videret, Alexandrinos Patriarchas aliquos diebus fere iisdem notatos, quibus dicuntur obiisse in Historia Patriarcharum Coptitarum, Abrahamo Echellensi interprete, post Chronicon Orientale typis Regiis Parisinis edita, existimavit eos usque ad S. Athanasium & ultra, non minori jure ab Alexandrina Ecclesia haberi Sanctos, atque adeo operi nostro dignos inseri, quam tales habentur & coluntur Romani eorumdem trium ac quatuor primorum seculorum Pontifices. Visum igitur ei est hoc argumentum aggredi methodo chronologica, ut de singulis suo cujusque die posset agi tanto securius quanto ex concatenata eorumdem tractatione tempora haberentur verosimilius explorata. Neque in solis viginti primis citra controversiam Sanctis sistere voluit, sed totum chronologicum ordinem animo complexus, hæreticorum etiam & schismaticorum eis intermixtorum putavit intexi debere nomina, ac successorum qualiumcumque seriem quoadusque poterat exponendam, quod tanto existimabat facilius quanto cujusque tempora distinctius videbantur definita in Historia Patriarchali prædicta, cum ibi inveniret non solum numerum annorum atque dierum collatum cum Æra Martyrum Ægyptiis usitata, sed insuper notam feriæ in qua quisque obiisse dicitur; qui characteres si inter se & cum monumentis aliunde satis certis, convenirent, nihil poterat optari exactius ad Chronologiam undequaque perfectam.

[2] Hac spe illectus, multa tentare occepit, verum quos characteres prima fronte tanti faciendos crediderat, quosque adeo magno subinde labore conciliare conatus fuerat, postea deprehendit, fassusque est, incertissimos plerumque & mendacissimos, æque ac Scriptores ipsos Arabes, in suamet Historia & subducendis calculis adeo negligenter versatos, ut pluribus in locis, neque inter se, neque cum semetipsis concordent. Urgebat nihilominus cœptum opus, a Græcis Latinisque Scriptoribus auxilium mutuatus; quin etiam ab Elmacino, Historiæ Saracenicæ conditore, Christianorum quoque res non indiligenter scrutato & satis fideliter referente. In hoc ergo intentus erat, quando imprævisa necessitas vindicandi ab objectis calumniis sua eatenus edita Sanctorum Acta, iniquissimis præjudiciis anno MDCXCV gravata, non solum parerga isthæc, sed etiam ipsam Junii impressionem, plusquam dimidia parte absolutam, sistere coëgit. Inter hæc oculis superfusa caligo, omnem ei per se quidquam legendi scribendive facultatem in quintum usque annum abstulit. Non ideo tamen desiit aliena manu moliri quod posset; sed hoc agenti, oblatus e Gallia ejusdem argumenti tractatus, operi, satis jam Arabicis hallucinationibus perplexo, tenebras novas offudit. Patuit tum magis ineptorum Auctorum discrepantia, & dum præfatum tractatum alienis oculis expendit & cum aliis contulit, sensit se frustra laborare, ut contradictiones perpetuas in concordiam revocaret. Ediderat eum Parisiis sub titulo Historiæ Ecclesiæ Alexandrinæ anno MDCLXXVII J. M. Vanslebius Ordinis Prædicatorum, secutus potissimum Arabicum & tota Ægypto unicum (si credere fas est) codicem, cui titulus Lampas in tenebris & elucidatio officiorum divinorum. Auctori nomen est Abulbaracat, quem usque ad annum MCCCLXIII progressum, subsequens ipse Vanslebius, quam infeliciter illum ex Arabico verterat seu verius in epitomen contraxerat, tam nihilo accuratius suam ipse rem egit, fecitque ut Papebrochius, recepto post quinquennium visu, quidquid cæcus dictaverat recognoscens, judicaret facilius de integro novam tractationem sibi instituendam quam vetus corrigeretur adducereturque ad eam perfectionem, quæ mereretur aliis suis lucubrationibus jungi. Instabant interim amici, ut patriæ suæ civitatis Annales ab annis viginti cœptos promitti, compilandos resumeret, tot in eam rem monumentis subsidiisque instructus; & in ea qua tunc erat annorum quinque & septuaginta ætate, mortem jam aliquoties per Dei misericordiam eluctatus, non sineret longiori sua dilatione intercidere opus, quo ipsum obligata Patriæ fides impellebat, & cui, si non lucem, saltem extremam manum posset ipse, ceteris dimissis, afferre.

[3] Paruit ergo ac suos de Patriarchis Alexandrinis conatus mihi in studiorum societatem nuper addito recensendos corrigendosque commisit, Collegis aliis Baertio & Janningo, duobus ultimis tomis Junii finem imponere properantibus. Lubens obsecutus sum, omnem per aliquot menses conatum adhibens, si quo modo, quæ alienis oculis usus, aliena manu scripserat Papebrochius, ad rectam Chronologiæ normam exigi possent. Tenuit me aliquamdiu, molestus in paucis & tædiosus labor, cumque nihil proficerem, imo de componendis Arabicis characteribus penitus desperarem, eo animum adjeci, ut spretis illis calculis, alios veræ Chronologiæ fontes consulerem. Itaque argumenti difficultate nequaquam absterritus, Patriarchalem Chronologiam ex integro condere aggressus, eos mihi Auctores præhabendos putavi, quorum fides, Arabicis fabulis, suo loco non semel referendis & refutandis, anteferenda videbatur. Consului etiam Criticos recentiores, Pagium imprimis & eruditum opus Tillemontii, Papebrochio eatenus ignotum, multa tamen suggesturum consideratione, digna etiam quoad Patriarchas Alexandrinos, subinde vero refellenda aut cum Scriptoribus antiquis concilianda. Alios item expendi quorum in progressu non semel mentio recurret. Ad ipsos Patriarchas, quod attinet, maluissem continuam Orthodoxorum aut saltem Concilio Chalcedonensi inhærentium (Melchitas vocant) seriem texere, audio enim superesse adhuc in Ægypto, & suorum, seorsim ab aliis, ecclesias & Patriarcham habere, uti recentissime mihi testatus est, litteris Cairo datis, Superior illic Missionis nostræ, P. du Bernat, asserens eum, qui hodie Melchitis seu Græcis præest, Alexandrinus Patriarcha, virum esse totius Ægypti longe doctissimum, vel potius unicum qui doctus appellari possit. Cretensis est natione, liberalibus artibus in Europa bene institutus & in Academia Patavina Theologiæ Doctor; doctrinæ illic haustæ etiamnum retinens, atque in colloquiis, cum Bernato habitis, plane Orthodoxus. Quid igitur, inquies, reünionem moratur cum Ecclesia Catholica? Hoc unum ipse impedimenti prætexit, gregem suum, Turcico jugo pressum, non ea frui libertate, quæ ad reconciliationem necessaria est. Dicit pro concione ad suos, quod tota Ægypto, præterquam apud Francos (ita Latinos Europæos nominant) insolitum est; tantamque suorum Alexandriæ, Cairi, Bolbitinæ (Rosetto) Pelusii (Damiette) & Posidii (Suez) curam gerit, ut omnium æstimationem promeritus sit. Subditos numerat Coptis multo pauciores, a quibus nihilominus, prisca Patriarcharum appellatione, Papa vocitatur. Rogatus hic a Bernato, utrum prædecessorum series alicunde procurari posset, rem Monachis suis commisit, a quibus nihil hactenus obtentum est; atque idcirco coactus fui eorum, quos Jacobitas appellant, ordinem prosequi.

[4] Fuerunt autem etiam inter illos, si Arabicis Scriptoribus credimus, morum conspicui probitate, & inter suos pro Sanctis habiti, ac fortassis etiam coram Deo tales, si Chalcedonensis Concilii detestatio possit in aliquibus magis ignorantiæ invincibili, quam pertinaciæ culpabili adscribi. Totum tamen de ipsis judicium relinquendum Deo & Catholico Lectori, nec ulla vera sanctitas cuiquam adscribenda, qui Romanæ Ecclesiæ contradixerit. De virtutibus ergo talium pauca admodum obiterque dumtaxat indicabuntur: Chronologia vero solicitius curabitur, usui futura circa qualescumque Orthodoxos Patriarchas, alias sine certa temporum ratione vagaturos, & nonnullos Æthiopicæ Ecclesiæ, seu veros seu falso reputatos Sanctos, quos uti non omnes recipiendos, sic nec continuo rejiciendos censeo. Etenim verosimile est, illa in gente multo serius quam in Ægypto defecisse penitus Orthodoxiam; nec prius forsitan, quam Nubia sive Libya, utrique nationi interjecta, in partes Jacobitarum transiret, & Habessinis, qui tunc adhuc erant, Catholicis, communicationem omnem cum Ægyptiis Orthodoxis, multoque magis cum Pontificibus Romanis præcluderet; quod factum seculo circiter octavo, existimamus. Hoc autem ne cui fortasse crudito mirum videatur, utpote qui statim objicere mihi queat, Ecclesiam Habessinicam a Metropolita Copto etiam per ea tempora gubernari solitam; advertere oportet, Metropolitas illos sive Archiepiscopos, mitti quidem ex Ægypto in Æthiopiam, tanti tamen apud eos auctoritatis non esse, ut quidquam in Habessinorum religione mutare audeant, utraque gente moribus suis pertinaciter inhærente, ut se in Ægypto didicisse refert Bernatus, & latius patebit ex Dissertationibus Tractatui huic nostro subjunctis, quod hic verbo visum est indicare.

[5] Legi interim possunt quæ in excusationem Moscovitarum dixit prælaudatus Papebrochius ante Tomum 1 Maii. Si enim hi, seculo primum decimo conversi ad Christi fidem per Episcopos Græcos, tunc quidem ad Romanæ Ecclesiæ unionem regressos, sed non admodum diu in eadem constantes, diutius tamen præsumi possunt unitatem ac veritatem Catholicam tenuisse; quanto magis Habessini Æthiopes, tempore sancti Athanasii adducti ad veram Salvatoris Jesu Religionem per sanctum Frumentium sub Æthiopico, nomine Salama cultum eorumque Hagiologio inscriptum, & quidem sub Rubrica, XVIII Decembris, Romano vero Martyrologio ex Græcorum Menæis, XXVII Octobris? Primam quidem fidei Christianæ notitiam putant aliqui illos accepisse per Candaces Reginæ Æthiopum Eunuchum, a S. Philippo Diacono baptizatum, & per S. Matthæum, Apostolum & Euangelistam, illuc Angelorum ministerio supra nubem delatum, ut ad IX Octobris indicat Hagiologion: sed hæc omnia refutat Cl. V. Jobus Ludolfus, libro 3 capite 2 Historiæ suæ Æthiopicæ, & hanc Frumentio prælaudato laudem unice deberi demonstrat; deinde ex Plinio docet, Candacem fuisse Reginam Meroës, quæ regio fuit antiquorum Æthiopum, non Habessinorum, quia his numquam feminæ imperaverunt.

[6] Nunc quoniam Hagiologii Habessinorum facta est mentio, fietque deinceps, quoties ex eo aliquis vel Patriarcha vel alius laudandus in hoc Commentario veniet, velistius Ecclesiæ de illo judicium qualecumque explicandum; operæ pretium fuerit, hic præmittere eam notitiam, quam de eo scriptam Papebrochius reliquit, & quam Ludolfus dare prætermisit. Repertum Hagilogion illud fuit a præd. Ludolfo anno MDCLXXIV in Anglia, ubi servabatur Æthiopice ante tria minimum secula scriptum, apud Eduardum Pocockium, Linguarum Hebraicæ & Arabicæ in Academia Oxoniensi Professorem; ejusque Latinam versionem per quemdam suum discipulum Joannem Henricum Henerum, ipso Magistro præeunte ac recognoscente, concinnatam, ipse benigne transmisit Papebrochio sub annum MDCLXXXVIII, excitus ea diligentia, qua in Græco Moschis Ephemeridibus ille usus fuerat, sed quia versio ejus, in gratiam tironum istius linguæ concinnata, adeo presse inhæret Æthiopicæ paraphrasi, atque verborum ordini, ut nauseam potius movere debeat, quam oblectare Lectorem, æque ac cetera ex alterius linguæ Poëtis verbotenus reddita; & quia absque originarii contextus intellectu nemo prudenter potest præsumere liberiorem magisque concinnam versionem dare, dilatum est consilium, quoad prælaudato Jobo vacaret id per se facere, & versionem clariorem cum ipso textu Æthiopico orbi erudito dare, quod pollicitus erat facere si Synaxaria Æthiopica nactus fuisset. Quem in finem non semel Missionariis nostris molesti fuimus. Verum præclara consilia mors interrupit, sublato e vivis Ludolfo, VIII Aprilis MDCCIV.

[7] Interim nemo vitio vertet, spero; si quod præsenti usui satis foret, phrasi clariori & concinniori explicare conatus sit Papebrochius, servato, quantum potuit, verborum præscriptorum sensu. Exordium Hagiologii modo laudati accipe, vel a transcribente, vel potius ab ipsomet Auctore suo, in tertia persona sic conscriptum. I In nomine Patris & Filii & Spiritus S. unius Dei, scribimus Hymnos, quos … NN. colligit vir pauper, qui blesus, & lingua balbus est, humilis in plebe, & inter homines vilis. II Nimirum Enconium Cælestium & Terrestrium, quorum orationi se commendat: & sub alas auxilii Dominæ nostræ Mariæ se recipiens, de misericordia Christi filii ejus confidit. III Contingat sanitas ægrotis, auxilium afflictis, remissio peccatoribus, & præmium justis, ubicumque canetur in aliqua Congregatione Apostolicæ & Christianæ Ecclesiæ, & in quocumque loco legetur. IV O Angelorum hominumque cœtus, castra Christi ejusque matris, Pax vobis. Cum aperuero os meum ad vestrum encomium, decerpite, obsecro, fructum cantici de lingua mea. Mecum estote, mecumque consistite. V Saluto Patrem, ac Verbum Filium ejus: saluto & Spiritum sanctum unius ejusdemque essentiæ; Saluto Mariam, gloriæ eorum participem: Saluto Angelos, & Congregationem ejus, qui est primogenitus universi, quorum effigies & nomina in cælo descripta superius sunt: ubi Congregatio Fidelium omnium Christianorum, præsertim Electorum, intelligitur.

[8] Ex hinc sequitur Ordo Hymnorum sive Odarum, singulis anni diebus respondentium, ternis quaternisve aut quinis, vel pluribus etiam strophis rhythmicis, pro numero Sanctorum aut Festorum, quolibet die concurrentium. Strophæ autem singulæ constant versibus quinque, in rhythmum desinentibus, Stylo poëtico perobscuro, propter transpositiones sæpe tales, ut sensum integrum eruere volenti, necesse sit ab ultimo versu incipere. Porro non videtur Auctor restrinxisse stylum ad eos solos, qui publica Ecclesiæ vel Alexandrinæ vel Habessinæ auctoritate commemorantur ut Sancti, sed etiam ad alios quoslibet, de Ecclesia alterutra bene meritos, maxime posteriorum seculorum Patriarchas, Reges, & Metropolitas, quorum anniversario cujusque die, laudat virtutes aut Acta tamquam personarum memoriæ venerabilis, quod hic notasse plurimum juverit. Atque hæc ad operis illius specimen satis sint. Auctoris nomen, in titulo autographi prætermissum, spatio ad id vacuo relicto, videtur Papebrochius in decursu operis invenisse, ad III diem Januarii; dum ejus diei Oden, post quatuor de totidem Sanctis strophas, sic finiri animadvertit: Juste omnipotens Domine, qui delicta dissimulas, & inveterata restauras; secundum misericordiam tuam, require servum tuum Paulum, possidentem in patientia animam suam, & innova locatum in portutranquillo. Cui enim Auctor, nisi sibi, hæc petere judicetur?

[9] Idem etiam alibi faciens utitur pronomine primæ personæ, itaque nomen suum subticet. Simile quid apud Græcos fecere eorum Hymnographi, seu Canonum sacrorum Poëtæ, ultimas cantionum Acrosticharum strophas ordiendo a nominis sui litteris. Operis quoque totius Epilogus, Sanctorum ordinibus omnibus ipsum opus benedicendum offerens, & eorum auxilium petens, scribenti, dictanti, legenti, audienti, & in aliam linguam conversuro, sic finit: Oratio eorum, & benedictio eorum sit cum servo ipsorum Nagadexo, in secula seculorum, Amen; ubi vel cognomentum Pauli intelligit, vel potius nomen Librarii sive Scriptoris, ab Auctore diversi. Alterutrum vero Monachum fuisse monasterii Gerizan, indicat dies XXXI Januarii, ubi ipsum commendatur sancto cuidam Hippolyto, Doctori & Martyri, cujus corpus mari mersum cum per miraculum emersisset, istuc illatum fuisse videtur.

[10] Ipsum Auctorem ultra annum MCCV vixisse non invenit Ludolfus; suspicarer autem ætatem suam satis indicare XXIX Martii, ubi videtur orare pro anima Michaëlis septuagesimi primi Patriarchæ, qui obiit circa annum MCXLV, tamquam specialiter ei obligatus, nisi etiam meminisset nonnullorum illi suffectorum, ac denique Joannis IX Patriarchæ LXXXI, mortui anno Martyrum DCCCCLXXVIII, id est MCCLXII Christianæ Æræ, juxta Abulbaracatum, in eo æque ac Historia Patriarchalis desinentem adnumerare cujusque Patriarchæ annos ac menses, ac postea nuda plerumque nomina recensentem, in quibus cum Michaël sit XCII, ac verosimiliter ultra seculum XIV vixerit, incerta pendet conjectura de ætate Auctoris, nisi malis opinari, continuatorem loqui, qui in fine meminerit Michaëlis, vel LXXI, vel XCII.

[11] Quod attinet ad Historiam ipsam Patriarchalem, quam præcipue examinandam & illustrandam Magister meus sumpserat, pertingit ea usque ad Athanasium Patriarcham LXXVI creatum anno MCCLII; & in plerisque notat convenientiam dierum, mensis, ac feriarum hebdomadis, sub quarum concursu obierint singuli Patriarchæ, & quidem annis, ab Incarnatione Dominica ad marginem definitis; annis item Imperatorum Romanorum ac Græcorum, & denique Muslimannicorum. Verum unde multum lucis sperabat, ibi invenit Papebrochius tenebras plusquam Cimmerias, Auctoris sive Interpretis vitio inductas, dum ad marginem elogiorum Patriarchalium, deductis columnis describitur Chronologiæ Patriarchalis ratio, hoc modo.

[12] Ex apposito schemate, facile est totius Patriarchalis Historiæ ideam concipere, & ex erroribus mox demonstrandis & alibi demonstratis, de reliqua serie judicium ferre. Sancti Marci ætatem verosimillime, quoad fieri potuit, definivi, sequenti proxime Dissertatione fundamentali, ubi num. 8 & 9, paucis etiam refutavi, quæ eadem Historia male combinaverat. Hic alia paucis addam quæ simul manifeste ostendant, Arabicam eam Chronologiam ineptissime esse congestam. Exhibitæ tabulæ præmittitur longior narratio ex qua breviter decerpo quæ ad ordinandorum temporum rationem spectant. Sic habet: Tempore dispensationis D. Jesu Christi post ejus Ascensionem ad cælos, divisæ sunt Provinciæ inter Apostolos, in quibus sacrosanctum prædicarent Euangelium, ceciditque in sortem Marci Euangelistæ ut pergeret in Ægyptum, Alexandriam, Pentapolim occidentalem, Æthiopiam & Nubiam. Itaque Roma egressus Marcus, Pentapolim petiit primum, annuntiavitque in omnibus ejus Provinciis … Posthæc dixit ei Spiritus sanctus, surge abi Alexandriam… Et profectus est Alexandriam, anno septimo Imperii Neronis… Multiplicato credentium in Christum numero, constituit Sanctus, Anianum Episcopum Alexandriæ, & cum eo tres Presbyteros & Diaconos septem. Quo facto egressus est inde & abiit Pentapolim ubi mansit biennio, annuntians & consecrans ipsis Sacerdotes. Tum Alexandriam reversus est, invenitque fratrum crevisse numerum & in fide confirmatum; quibus addens animos ab illis recessit. Anno a D. N. Jesu Christi ad cælos Ascensione XXXV, adfuit Marcus martyrio duorum Apostolorum Petri & Pauli, & iterum Alexandriam reversus est… & coronam consecutus est martyrii postrema Barmudæ Ægyptiorum… anno Incarnationis Dominicæ LXVII & septimo mense cum dimidio. Quam multa hic peccet Historia, ex prædicta Dissertatione clare perspicies. Unum & unicum est quod cum nostris Annalibus convenire censeam, Petrum & Paulum, martyrium subiisse anno ab Ascensione Domini XXXV, qui est ab Incarnatione LXVII & Neronis XIV: sed quam id verum est, tam est palpabiliter falsum, Marcum isti martyrio adfuisse, aut ex ipso Historiæ calculo adesse potuisse. Cæcus sit qui id primo intuitu non advertat. Ex tabula, obiit Marcus anno, non ab Ascensione, sed ab Incarnatione LXVII, postrema Barmudæ, hoc est, Aprilis Juliani XXV; ipso eodem anno Romæ martyrio affecti sunt Petrus & Paulus XXIX Junii, ut in Fastis suis Copti fatentur, qua igitur ratione, obsecro, potuit Marcus Apostolorum martyrio adesse, qui plusquam duobus ante mensibus e vivis excesserat? Rursus, quomodo Marcus dicatur obiisse anno ab Incarnatione Dominica LXVII, mense septimo cum dimidio, nequaquam intelligitur, nisi anni Incarnationis aliter accipiantur, quam passim accipi soleant. Edisserant nobis Copti quid ipsis veniat nomine Æræ Incarnationis Dominicæ. Jam quæ sit in præfixo schemate summa annorum mundi, cur adscribatur Galba Cæsar cum adhuc superesset Nero, non vacat pluribus exagitare. Quam enormiter a recta Chronologia deflectant Scriptores iidem Copti, in Marci successore Aniano, diximus in Tractatu a num. 58, hic tantum observabo apertam alteram Historiæ contradictionem. Statuit, ut jam vidimus, Marcum coronatum XXV Aprilis anni LXVII, Anianum porro ab ipso S. Marco fuisse ordinatum; itaque Anianus Apostolo immediate successit, ergo si Anianus obiit XX Hathuri seu XVI Novembris anno LXXXVI, non solum anni XVIII, sed XIX integri, & dies non CCXVI, sed CCVI numerandi sunt. Satis de Historiæ & schematis hallucinationibus, ut evidenter appareat, merito rejectam a me ineptiarum farraginem, cui componendæ tantum laboris frustra insumpserat Magister meus Papebrochius, ut postea ad nauseam quandoque erit repetendum, adversus insulsi operis hodiernos decomptores.

[13] Inter plurima quæ in eum finem molitus est Papebrochius, nequid intentatum relinqueretur, occasione Justi, Patriarchæ VI, sextum Junii diem occupantis, cœperat pridem dispicere, utrum abjecta Chronologia marginali & retenta feria cum annorum ac dierum cuique adscriptorum numero, iisque cum Chronologia Georgii Syncelli, Nicephori Patriarchæ C P. & Theophanis Confessoris collatis, explicari posset annorum illuc spectantium ratio, per concurrentiam diei & feriæ, sicut in sæpe citata Historia notantur, verosimiliter, ut tunc arbitrabatur, ex antiquioribus & verioribus Coptorum monumentis, quæque recentioribus illis additionibus essent præhabenda. Diu hoc saxum volvit Papebrochius non omnino feliciter, ut sæpe conquestus est, & in Tractatu nostro pluribus locis declaratum invenies. Juvat tamen monumenta alia Copto-Arabica enumerare, inter quæ unum censeri potest, Liber de Vitis Patriarcharum citatus in Historia præd. semel iterumque, ab Elmacino autem sæpius allegatus. Eam Historiam fortassis habuit, & ad sua usque tempora continuavit Abulbaracat, Monachus Jacobita supra laudatus, quem utinam integrum in lucem protulisset, qui ejus Compendium nobis Gallice edidit Vanslebius; sed servatis mensium nominibus Copticis, quibus in sua Gallica epitome substituens nomina Latina, quasi idem utrique gentium initium eorum sit, hallucinatus ipse, Lectorem suum facit hallucinari; quasi primus primi mensis dies etiam sit primus Latini Septembris, eidem pro parte majori respondentis, cum tamen initium mensis Thoth cadat in diem XXIX Augusti nostri, & sic de ceteris. Nihil magis, quod ad annos Æræ Alexandrinæ attinet, quibus usque ad Diocletianum utitur idem Abulbaracat, fidem ei habere possumus, applicanti illos cujusque Patriarchæ obitui, propter enormes & suo loco declarandos errores, in quibus capitalis unus Vanslebii Interpretis est, quod, sicuti non distinxit initia mensium Copticorum & Romanorum, sic non cogitavit istorum annos nequaquam a Januario inchoari; sed a fine Augusti, Romanum Januarium præcedentis.

[14] Denique nonnulli usui nobis fuit Catalogus simplex Patriarchalium nominum, quem Athanasius Kircherus noster, ipsi a Clarissimo Pereskio communicatum, & ductum usque ad annum MDCXXXIII, inseruit Supplemento Prodromi sui Copti, conatus eumdem ex Elmacino illustrare; nam qui in Historia Aprimus est, ibi Ephrimus nominatur: qui Ephrem, ibi est Abraham, & sic ambo inveniuntur in Hagiologio, non aliter. Deficiente Elmacino, deficit Kircherus, & nuda, sicut acceperat, nomina pergit adscribere usque ad Matthæum, Urbani VIII synchronum. Vanslebius progreditur ad eum, quem ipse Patriarcham Cairi viderat, anno MDCLXXIII adhuc viventem. Anno demum MDCCVII inexpectato advenit missus ex Ægypto M s. Patriarcharum Alexandrinorum Catalogus; procurante, quem supra nominavi, P. du Bernat, qui se illum ex Coptica S. Cyrilli Liturgia descripsisse affirmat. At is, Tractatu nostro jam pridem ad finem perducto, nullo nobis usui esse poterit, nisi ut opinionem nostram confirmet, de non habenda fide neglectissimis & turbatissimis, rudium & imperitorum hominum calculis, quibus victum quæritare, pro omni arte liberali & scientia a multis seculis fuit, & esse pergit. Ne tamen omnino intereat notitia, forte usui, futura siquando Tractatus noster novis typis subjiceretur, visum est Copticæ diligentiæ exemplum non subducere Lectorum oculis; quibus cum nostro Catalogo hunc conferentibus facillimum erit innumeros errores castigare, quod hoc loco licitum mihi non censui. Atque hinc etiam intelligent, quam nulli mihi adjumento esse potuerit novus hic Catalogus, tametsi cum reliquis pridem mihi ad manum fuisset. Præter lapsus ceteros, en bina accurationis specimina. Post S. Petrum Martyrem, hæc paucula interseruntur: Hic Patriarcha martyrium subiit anno XIX imperii Diocletiani; quod quam sit falsum ex Tractatu palam fiet. Specimen alterum inde desumas, quod si annos omnes præfati Catalogi in unam summam collegeris, deprehensurus sis, Sedem Patriarchalem ad annos circiter centum & quinquaginta vacare debuisse. Accipe igitur nudam nominum seriem, annos & menses regiminis, quemadmodum Bernatus ad me transmisit.

CATALOGUS PATRIARCHARUM ALEXANDRINORUM,
A sancto Marco ad Joannem, qui anno MDCCVI adhuc Ecclesiam Alexandrinam Copticam moderabatur, a P. Bernato Cairi descriptus.

[Table: ]

[15] Interim Tractatui huic, ad majorem Lectoris commoditatem, præmisit Papebrochius expansum Kalendarium, Ægyptiaci anni, cum Romano comparati & aptationem diversitatis mensium; ut quis cuique diei ordinarie respondeat, scire uno obtutu possit, quod propterea, ut ab ipso est concinnatum, prælo commisi. Verum quia quarto quoque anno, recurrenti Bissexto Kalendarum Martii respondet Ægyptiis dies unus, quinque Epagomenis additus, in fine ultimi eorum mensis Musre, nostrum Bissextilem annum præcedentis; hinc fit, ut menses Ægyptii cum Romanis comparati, uno die serius inchoëntur, quam solebant, propter prægressum, ut sic loquar, Bisquintum Epagomenon (Latini superinductos appellarent) donec transacto Bissexto Latinorum, redeat communis, qui semper, cursus. Igitur quia aliter hoc casu, aliter in communi cursu anni, conjugantur Romani & Coptici dies, placet illius quoque diversitatis schema proponere, toties usui futurum, quoties talis concursus obvenerit in uno ex primis sex anni Ægyptiaci mensibus: ad calcem vero totius tabulæ censui addendum aliquid circa feriarum concursum per litteram Dominicalem in anno nostro Bissextili, ut ibi curiosus Lector videre poterit. Pro vulgari Christi Æra, ab Incarnatione denominata (semel dumtaxat in contextu Historiæ Orientalis allegata ab Auctore, deinde vero annotata in margine tam infeliciter, sicut ostendi) ad quam ceteræ reducendæ sunt, utitur Abulbaracat, in principio suæ Historiæ apud Vanslebium, annis Alexandrinis, quorum Epocham, vulgarem nostram Æram præcedere, ipse ait, annis CCCXIX; cum deberet scribere CCCXXIV; itaque progreditur in ipsius sententia, usque ad annum suum DCIII, Christi vero CCLXXXIV, unde initium sumit nova Æra, aliis quidem Diocletiani, Ægyptiis vero Martyrum dicta, & inchoata ab initio mensis Thoth, id est a XXIX Augusti, anni nobis CCLXXXIV.

[16] Est autem hæc Æra Ægyptiis & Habessinis Christianis usitatissima, atque ad vulgarem nostram facile aptabilis, ut explicatum invenies in Digressione post Theonam, XVI Patriarcham. Non æque facile calculo nostro aptantur anni Hegiræ Mahometanæ, quibus Elmacinus identidem in progressu utitur, eamque, dum agitur de rebus Christianorum, cum Æra Martyrum non satis feliciter passim conjungit. Difficultas autem, in eo consistit, quod nullum fixum initium habeant anni Saracenici, utpote ex mensibus lunaribus constituti, quos Mahometani a phasi novi lunii, ad phasim alterius novi lunii metiuntur. Cum enim hoc intervallum (ut ait Cangius in Glossario, verbo Hegira) numquam triginta dies excedat, neque minus sit quam viginti novem, & tales menses sic compositi, ut quatuor menses alternatim consequentes, triginta dierum sint & tres viginti novem, sine ullo utrimque excessu, atque ex talibus duodecim, annus illorum constituatur; necessario fit, ut hi duodecim menses a plenitudine solaris anni deficiant, atque ita diebus undecim vel duodecim excedantur ab anno nostro solari. Hinc ergo fit, ut cum Januario nostro v. g. cœptus annus Arabicus finiatur die decima nona vel vigesima nostri Decembris, & inchoëtur annus sequens, aliique similiter anni ex ordine sequentes, semper anticipando eorum initia, tandem integer unus annus intercipiatur, quo nostrorum annorum numerum Mahometani excedunt. Apparet hoc ex tabula variarum Epocharum apud Cangium expansa usque ad annum MDCC, sub verbo Annus, ubi annos ab Incarnatione Christi tum cum aliis, tum etiam cum, Hegiris compositos videbis: quando die VI Junii incipiebat currere Hegira MCXII, quæ solum fuisset numeranda MLXXVIII, si Saraceni processissent per solares annos, ut excessus creverit per istos defectus ad numerum XXXIV Hegirarum, toties augendus, quoties ex defectibus istis lunaris anni, Hegiræ integræ spatium implebitur.

[17] Hegira autem dicitur a fuga Mahometi, Meca Medinam, cum propter novitatem doctrinæ, mortem sibi inferendam timeret, anno Christi DCXXII, XVI Julii, feria quinta: qua in Epocha constituenda, impostor ille voluit imitari Ægyptios Christianos; qui omissis Epochis a gentilium Regum vel Imperatorum appellatione deductis, novam sibique propriam constituerant, ab initio sævissimæ persecutionis, per Diocletianum suscitatæ, sicut jam vidimus. Porro supposita tali, quam explicuimus, anni exordiendi instabilitate, eaque ad stabilitatem anni Ægyptiaci reducenda, mirum non est, si Elmacinus eique similes Historici Arabes, non admodum scrupulose persequantur justum numerum; sed nominato anno Hegiræ suæ adjungant eum annum Martyrum, cujus pars potior cum suo anno conveniebat. Idem Elmacinus, non raro adhibet annos Imperatorum Constantinopolitanorum: sed horum seriem chronologicam valde incertam & defectuosam habuit, qui quoties illos attingit, toties fere labitur contra certissimam ejus temporis Chronologiam; quare nec mentionem quidem eorum faciendam Papebrochius censuerat, ne inutili erratorum circa ipsos elencho, augeretur Tractatus, aliis magis necessariis satis ampliandus; ego loco suo non paucos annotavi.

[18] Prius tamen quam rem exordiar, gratanter mihi commemoranda est utilissima opera quam Papebrochio contulit vir Clarissimus Jobus Ludolfus jam sæpe commemoratus, & sæpius nominandus, Majestatis Cæsareæ Francofurti Consiliarius, Auctor Historiæ Æthiopicæ, aliarumque plurium lucubrationum eo spectantium. Ab hoc enim cum accepisset Hagiologium metricum sæpedictum, eoque, ubi ferebat, paraphrastice, ut melius potuit, explicato, identidem usus esset, noluit suo unius, in talibus non valde versati, judicio committere fortunam lucubrationis talis, sed ipsius arbitrio rem totam relinquens, ideæ suæ primæ manuscriptum eidem misit recognoscendum; rogans, ut omni cum libertate moneret, notaretque singula correctionis alicujus vel explicationis egentia; quod quam studiose fecerit, etiam ad usum meum, in decursu operis apparebit. Interea non verebatur Papebrochius neque vereor ego, ne nobis, Vanslebii Dominicani recentissimum exemplum sequentibus, crimini vertatur, uti ante hac ab æmulis factum, quod ad illustrandam Historiam Ecclesiasticam, Scriptoribus utamur, non solum schismaticis, sed etiam Mahometanis, postquam ille temere obgannientium ora obstruxit in Responsionibus suis ad Exhibitionem Errorum ab eo, ut prætendebatur, commissorum in quatuordecim voluminibus nominis ejus titulum præferentibus, inter Acta Sanctorum Martii, Aprilis & Maii: ad quas Responsiones Lectorem remittimus.

[19] Hic denique subnectere oportet, quod proprio loco, nescio per quam oblivionem, prætermissum est; ibbi scilicet, ubi de Coptorum cum Ecclesia Romana unionibus in decursu operis agebatur, præsertim pag. 85. Legeram jam pridem, ut illic indico, factam esse alteram Coptorum cum Catholicis unionem sub Gregorio XIII: verum cum rei gestæ series memoriæ vitio excidisset, id solum asserere tunc potui quod tenacius inhærebat. Postmodum aliud agens, reperi in Possevino, quod ante effugerat. Habet is Tomo II Apparatus sacri, quæ Lectorum curiositate omnino digna judicavi: Memphitica Synodus auctoritate Gregorii XIII Pont. Max. anno 1582 in mensem Decemb. indicta, tres habuit subinde Sessiones … Interfuere Primo consessui Episcopi & Principes Viri. Secundo autem Patriarcha Alexandriæ, qui in eos atque Æthiopiam habet antiquitus jurisdictionem, Abbates Cœnobiorum, & Primarii viri Triginta. Tertio item iidem, cum Patribus Societatis Iesu, Ioanne Baptista Romano imprimis, quos pietas ejusdem Pontif. Maximi eo, suo nomine ut præessent Synodo, cum Pontificio Diplomate allegaverat. In primo autem consessu; de occasione disjunctionis ejus gentis a Romana Ecclesia locuti sunt ita nostri, ut in pseudo-Synodum Ephesinam conjicerent culpam, quam Dioscorus hæreticus Episcopus coëgerat haud legitimam, neque Synodi nomine dignam. In ea enim monstrarunt receptam fuisse Eutychetis insaniam, duas negantis in Christo naturas, quam hæresim Chalcedonense legitimum Concilium e sexcentis ac triginta Patribus, Leone primo Pontif. Max. summa consensione damnasset. Quo facto eorum Coptorum majores, homines minime malos, certe non doctissimos, idem fuisse ratos duas naturas in unam verbi conjuctas hypostasim, ac duas cum Nestorio hypostases copulare. Id quod antea vera Ephesina Synodus exploserat. Inde igitur consequentium errorum fontem, ac seminarium exstitisse.

[20] Cum autem demum indagandæ e suis scriptis (quæ vix habebant, & ea quidem exesa vetustate) tempus petiissent, dimissa tunc est Synodus. In secundo igitur consessu, cum Copti mordicus suas hæreses sese retenturos assererent, contra quæ nostri antiquissimas Synodos, fidemque, quam illi a B. Marco accepissent, objicerent; urgerent quoque, duas in Christo naturas denegare nil esse aliud, quam miscere ac perturbare universa; & eodem simul negare mendacio, Divinum Verbum humanam induisse naturam, id quod Christianæ aures non ferunt; in alterum mensem rejecta est Synodus. At in tertio consessu, Deo aspirante, Circumcisionis lex primum fuit abrogata. Deinde post sex horarum disputationem de duabus Christi naturis, tandem Synodus universa divino afflatu concordissime sanxit, quod ad rem attinet, una cum Catholicis sentiendum, anathematis pœna proposita; Si quis Christum altera natura spoliaret. Qui cum idem Deus, idem sit verus homo, & divinam habet a Patre jam inde ab omni æternitate naturam, & humanam sumpsit ex Matre, definitis temporum spatiis: Coptos autem, quamquam duarum abstineant naturarum appellatione, non tamen ab iis, Deum & hominem, Christum esse negari: sed ab ea loquendi ratione idcirco refugere, ne consuetudo ipsa loquendi, duas inducere videatur hypostases. Sic peracta quidem res est Kal. Februarii anno 1583. Sed etsi manus dedere veritati, Satanas tamen omni conatu prohibuit, quin Chirographo, quod confessi fuerant, confirmarent; tum Patriarchæ Vicario id procurante, homine pessimo, quique ea ratione consequi se posse Patriarchatum speraverat; tum morte ipsius Patriarchæ, a Turcis quoque, nostris in teterrimum carcerem conjectis, quasi Orientalem illum tractum, sive Pontifici Maximo, sive Regi Catholico subjicere vellent. Quæ calumnia, licet paullo post fuit agnita, Turcæ tamen Proregi accepta fuit occasio, ut quinque aureorum millia nostri persolverent, si vellent liberari. Quam summam, Coptis & mercatoribus numerantibus, charitas Gregorii Pontif. Max. liberaliter restituit. Hoc satis aperte innuit, nostros Romam, re infecta, redire coactos; ex quo statuet a principio æquus Lector, quam merito sæpe in opere dixerim, suspecta mihi esse, quæcumque Copti hactenus speciosis verbis, ad veram errorum ejurationem visi sunt pollicitari.

SCHEMA PARALLELUM KALENDARII ÆGYPTIO-ROMANI.

[Table: ]

Epagomeni
BIS QUINTUS COPTORUM ET BIS SEXTUS ROMANORUM
Inter se comparati.

AD BIS QUINTUM EPAGOMENON OBSERVATIO.

Super intercalatione Coptica hic proposita, scrupulum movet Tillemontius in Eumenio, Patriarcha VII, tomo 2, parte 2, pag. 497 editionis Bruxellensis, & obvia erit unicuique difficultas, intercalationem Ægyptiacam cum nostra Juliana conferenti: id vero non semel animadversum, me identidem tricis non contemnendis implicuit. Rei cardinem in exemplo Tillemontii exhibeo. Annus CXLIV nobis fuit bissextilis, vulgata autem opinio est apud Labbeum (Introduct. Chronolog. capite 10, §. II) anno, nostrum bissextilem præcurrente, intercalare solitos Ægyptios. Quod si ita est, cum annus eorum communis incipiat a XXIX Augusti, addendus fuerit bisque numerandus quintus Epagomenon anno nostro CXLIII, atque adeo initium ejus, more Coptico ducendum fuerit, non a XXIX, sed a XXX Augusti. Posito autem hujusmodi additamento, dicendum videtur in eo concursu, diem X Babæ illo anno, non in VII Octobris, qua Eumenius obiit, sed in VIII incidisse; siquidem VII Octobris tunc solum coalescit cum X Babæ, quando nulla intercalatio Coptica facienda est; quæ omnia palam fiunt, tabulam hanc nostram inspicienti.

Hic nodus est, sæpe scindendus potius quam exacte solvendus, quique sæpius in decursu negotium facessere potest, iis potissimum quibus Chronicon Orientale tueri in omnibus propositum esset, aut ubique cum ceteris minutius conferre simul & conciliare. Equidem in hoc mihi tantopere laborandum non censui propter frequentissimos & enormes errores chronologicos in eo Chronico passim occurrentes. Nequid tamen neglectum videatur, monendos putavi eruditos lectores, difficultatem illam nobis tanti visam non esse, ut quoties annus bissextilis occurreret, cœptum semel filum interrumperemus. Idcirco Ægyptiacæ intercalationis nulla ferme ratione habita, ita litterarum Dominicalium Cyclo usi sumus, dum feria hebdomadæ cum die mensis concilianda fuit, ut Latinorum more, sicut faciendum, cum Chronologis docet Ricciolius, ex duabus anni bissextilis litteris, prior serviat diebus, intercalationem nostram a Kalendis Januarii prægressis, altera vero mensibus intercalationem subsequentibus. Hanc methodum a nobis plerumque servatam invenies, præterquam in Joanne Abulmagedo, Patriarcha LXXIV, ad annum MCCXVI, quo obiit in die Epiphaniæ, tunc in diem Jovis aut Mercurii cadente; ex quibus eum prætulimus, qui magis cum die obitus conveniebat. Scitum est illud Poëtæ, Nequid nimis; & illud, quo ipsi quoque diligentiæ modum adhibere monemur, Est aliquo prodire tenus, cum non datur ultra.

Ita plane agendum censui, idque adeo confidentius quod crediderim vix quemquam inventum iri, qui super tantillo negotio cavillari in animum inducat. Neque tamen tacitam velim recentem notitiam a Bernato acceptam, ex qua, si vera est, constat Chronologorum nostrorum de intercalatione Ægyptiaca opinionem, non esse extra controversiam. Juverit ex ipsius responso idipsum cognoscere, novissimo in exemplo propositum. Ex diebus Epagomenis conficiunt Copti breviorem mensem, quem appellant Nesim seu Nesi; quique solos eos quinque dies complectitur, mensibus Copticis æqualibus superaddendos. Si annus bissextilis fuerit (Kebus ipsi vocant) accrescit dies altera, ac proinde, quod nuperrime dicebam, prima mensis Thot vel Thut ad unum diem differenda est. Sic porro intercalationem fieri tradit præfatus Bernatus. Dum apud nos, inquit, numerabatur annus MDCCIV, Coptis dicebatur annus Martyrum MCCCCXX (intellige ex parte, ut alibi explicatum invenies.) Ipso illo anno intercalatum nobis est XXIV Februarii; Copti vero non anno nostro proxime elapso, ut fert communis & recepta opinio, sed sex tantummodo post mensibus, seu in fine Augusti ejusdem anni nostri MDCCIV, sextum, seu mavis bis quintum Epagomenon adjunxere, sic ut postridie, annum suum Martyrialem MCCCCXXI primum sint exorsi. Utrovis modo fiat, satis manifestum est intercalationem nostram cum Ægyptiaca sex circiter mensium spatio recte coadæquari, sed hæc indicanda videbantur, ut pateat qua ratione, in occursu anni bissextilis, feriam cum die mensis hic & nunc conciliandam statuerimus, spretis minutiis illis, quas operæ pretium non erat scrupulosius examinare. Hanc ego spartam iis facile concessero, qui cum forte Orientale Chronicon nimium deperiant, rem alicujus esse momenti existimaverint: certe quo magis Historiam illam excutio, eo magis judico non esse luce dignam.

SERIES PATRIARCHARUM ALEXANDRINORUM.

AD SERIEM CHRONOLOGICAM PATRIARCHARUM ALEXANDRINORUM DISSERTATIO FUNDAMENTALIS
JOANNIS BAPTISTÆ SOLLERII S. I.
De Sancti Marci Apostolatu & obitu.

§. I. Orientalium & Arabum de anno obitus S. Marci hallucinationes.

[1] Hinc auspicamur Patriarcharum Alexandrinorum seriem Chronologicam, [Post illustrata utcumque ab Henschenio Acta S. Marci,] posito semel fundamento tutius ex ordine ad reliqua processuri. S. Marcum; primum Ægypti & finitimarum Regionum Apostolum, Ecclesiæ Alexandrinæ Fundatorem & Protopatriarcham extitisse, nemo, opinor, hodie inficias ibit; quidquid Episcopatum aut Patriarchatum ejus ii in dubium revocent, quibus excludere eum lubet, quod Annianus alicubi primus Alexandriæ vocetur Episcopus; quasi non aperte testetur Eusebius Hist. Eccl. Lib. 2, cap. 24 editionis Valesianæ; & in Chronico ad annum Neronis VIII, sedisse Annianum μετὰ τὸν Ἀπόστολον καὶ Ἐυαγγελιστὴν Μάρκον. [primi Alexandrinæ Ecclesiæ Episcopi,] Gloriosissimi Euangelistæ hujus Vitam, solita sua eruditione, in Actis Sanctorum illustravit Godefridus Henschenius (non Bollandus, ut aliqui perperam citant) ad XXV Aprilis, quo Lectorem remittimus, ut de rebus gestis & martyrio doceatur: nobis illud hic unice præ oculis est definire, quo demum anno in Ægyptum pervenerit, quove anno & die martyrium consummaverit.

[2] Rem intricatissimam non satis dissolvisse videtur laudatus Henschenius. [remansit definiendus annus martyrii,] Etenim in Commentario prævio §. 2, relatis Severi seu Chronici Orientalis ab Echellensi editi verbis, Actisque nonnullis Mss. in eam sententiam propendet, ut Marcus, anno XIV Neronis seu imperante Galba, hoc est Christi LXVIII, occisus dicatur; contra quam scripserunt Eusebius, Hieronymus, Beda, aliique cum Baronio & recentioribus passim; uno excepto, quod sciam, Tillemontio, in hoc Henschenium secuto. Nec mihi a Majorum placitis discedere integrum putarem; nisi Henschenius ipse, rem a se non omnino discussam, fateretur, dum ita concludit; Malumus hæc Lectori ulterius discutienda proponere, quam dictæ sententiæ mordicus adhærere.

[3] [ex quo pendet tota successorum chronologia.] Non potuit, rei huic discutiendæ opportunior afferri locus, quam quo figenda est epocha, cui deinde tota Patriarcharum nostrorum chronologia superstruatur. Non me latet, esse quam implexissima & obscurissima celeberrimæ istius Ecclesiæ primordia, eaque potissimum quæ S. Marci Apostolatum & mortis tempus circumstant. Sunt qui Tiberio imperante, Euangelium a S. Marco Ægyptiis & vicinis populis annuntiatum tradunt, ex Menologio Basilii Imperatoris Porphyrogeniti, atque ex Synaxario veteri Græcorum in membranis, quod exstat in Collegio nostro Claromontano Lutetiæ, ubi de Marco dicitur, κατὰ τοὺς χρόνους Τιβερίου Καίσαρος τὸν Χριστοῦ λόγον ἀνεκήρυξε. Chronicum vulgo Alexandrinum, [Aliis alium statuentibus,] Papebrochio Constantinopolitanum, Cangio Paschale dictum, signat annum III Caji Caligulæ. Alii sub Claudio anno II & III cum Eusebio & Hieronymo, alii IV ut habent Monumenta Coptica Patris Bonjour pag. 17; alii IX, cum Eutychio id factum volunt; alii, juxta Chronicum Orientale Echellensis, ad Neronis tempora differunt; alii alia, quasi de industria, ad involvendum negotium, comminiscuntur. Perturbata vides omnia: nec minus incomperta, quæ de anno & die obitus memoriæ prodita sunt.

[4] Dolendum vero illinc plus affusum esse caliginis, unde lucis aliquid sperabatur. [ipsisque Ægyptiis, unde lux speranda erat, tenebras affundentibus,] Scriptores Ægyptios intelligo, ab annis nondum quinquaginta Latine editos, & publici juris factos, Eutychium Alexandrinum, Severum, ex quo Chronicum Orientale Echellensis; & Abulbaracatum Vanslebii, quorum hic seculo XIV; Chronici collector, XIII; primi duo, seculo X floruere; ac proinde non sunt tantæ aut vetustatis aut auctoritatis, ut ex eorum fide, antiqua & probata Ecclesiæ monumenta concuti, nedum convelli possint. [non sine admixtione fabularum,] Equidem quo attentius eorum scripta considero, ut quam modestissime dicam, suspecta habeo plurima, tum ad temporum rationem, tum ad res ipsas spectantia. Alii aperte edicunt, eos ineptiis, fabulis, mendaciis, seu mavis incertissimis popularibus traditiunculis plerumque adeo scatere, ut difficillimum sit verum a falso discernere. Neque Acta ipsa ab Henschenio relata, iis omnino immunia esse, ex nonnullis suo loco expendendis patebit. Acta S. Marci, Arabice a Petro Kirstenio edita, quorum meminit Seldenus, quam ætatem redoleant, nescio, nec ipsa consulere licet. Ceterum, cum Arabibus aliis dissonent, quanti momenti esse debeant, ex illis quæ mox subjiciuntur, facile quivis intelliget. Itaque ad tutius procedendum, ea primum rejicienda sunt, quæ ut minimum valde suspecta apparebunt; ut quod verosimilius fuerit, ex melioris notæ scriptoribus demonstretur.

[5] Eutychius Patriarcha Alexandrinus, non Orthodoxus, [quas novis figmentis cumulavit Eutychius Patr.] sed Melchita, Græcanico tunc Schismati implicitus, eruditorum ingenia non parum exercuit. Qua vero hac in re auctoritate pollere debeat aut possit, ex varijs erroribus, in sola lacinia, a Seldeno tantopere ponderata, detectis, æquus Lector statuere poterit. De ordinandi Patriarcham potestate Presbyteris concessa, de primis Episcopis a Demetrio in Ægypto creatis, de origine nominis Papæ, suus erit disserendi locus; ea jam unice expendo, quæ a receptissima chronologia immensum abhorrent. Non sum ignarus, calculos Orientalium, ut vulgo dicitur, modo septennio, modo octennio nostros antevertere; nec de eo laborandum crederem, nisi ipse & socii sæpe omnia sus deque verterent, nullo ordine, nulla sibi regula præfixa. En pauca de multis, quæ vel legentis oculos continuo offendant.

[6] Annus agebatur (inquit) Claudii Cæsaris nonus, [plura absona commentus de S. Marci initio & fine,] cum Marcus Euangelista in urbe versatus est Alexandriæ, hoc est, Alexandriam venit: erat is Christi XLIX. Finem jam connecte cum principio. Ait, Marcum, cum Alexandriæ aliquamdiu fuisset commoratus, profectum esse in Barcam: tum subdit: atque erat Marcus, Euangelii Auctor in Alexandria & Barca annis VII; & anno Imperii Neronis Cæsaris jam dicti primo, occisus est Alexandriæ, nempe Christi LIV. Ego hic annos quinque, non septem invenio. Minutias condonemus. Occisum jam dixit Marcum anno Neronis primo Alexandriæ; ante autem asseruerat; quod tempore Neronis Cæsaris scripsit Petrus Apostolorum Princeps Euangelium Marci cum Marco, [scripto per eum Euangelio,] lingua Romana, in urbe Romæ, & attribuit illud Marco. Plura hic fingit Eutychius, merito castiganda. Illud quis credat? Tempore Neronis Cæsaris Euangelium a Marco scriptum Romæ, [aliisque eumdem spectantibus,] & primo Neronis anno Marcum Alexandriæ occisum? Corpus Marci igne crematum attexit, qua fide viderint alii. Turpissime labitur in assignando anno martyrij S. Petri, quem sub annum XXII post Dominum nostrum Jesum Christum cruci affixum narrat, insigni annorum circiter XIII anachronismo. Ubi rursus notatu dignum, Petrum & Marcum eo ipso anno scripsisse Euangelium, quo occisi sunt, ille Romæ hic Alexandriæ, quod nemo ante Eutychium somniaverat. Si vero Petrus anno LIV martyrium subiit, & sibi iterum aperte contradicit Eutychius, & falsum erit Petrum sub Nerone cecidisse, utpote qui non ante XIII Octobris anni illius LIV Imperium capessivit, Petro XXIX Junii præcedentis, jam cruci affixo. Quid quod Neronem Claudii filium faciat? certe adoptivum, vel potius generum dicere oportebat.

[7] Pluribus supersedeo, non minus inepte consarcinatis, [Seldeno tamen valde laudatus.] ob quæ magno suo merito a Raynaudo vapulat. Faustus Naironus, eum ut impostorem traducit, ut alibi dicam: plura addit Pearsonius in Vind. Ignat. a pag. 171; neque Pocochius ipse interpres, elogio magis decoro eum exornat. Mirari sane liceat Seldenum, virum cetera eruditum, Echellensem, & alios Eutychianis illis figmentis, aut excusandis, aut explicandis tantum operæ insumpsisse. Mirari, inquam, liceat eo in pretio Seldeno fuisse, ut ita magnifice pronuntiarit: Mihi sane Eutychius in hisce est, veluti Beda plane Ægyptius; & alibi, Annales ejus ipsis Ecclesiæ Alexandrinæ archivis plurima debere, nullus dubito; nimirum ex archivis ante aliquot secula igni consumptis, in quibus legerit, Origenem tempore Justininani exstitisse. Satis de Eutychio.

[8] Chronicon Orientale edidit Echellensis Parisiis an. MDCLI, [Non multo fidelius est Chronicon Orientale,] eique inseruit Historiam Patriarcharum Alexandriæ, desumptam (ut creditur) ex Historia Ambæ Severi, Jacobitæ Episcopi Ischmunim, quem vixisse, ait Vanslebius, anno Martyrum DCLXXXVII, Christi DCCCCLXX, quam deinde auctor Coptita nescio quis, ad usque seculum XIII, eodem quo cœpta est stylo, continuavit. Eam Historiam passim ineptissime consutam, certioribus monumentis destituti, nonnumquam sequi cogimur; ceterum in ijs quæ de Marco narrat, eo mihi fere loco est quo Eutychius; nec satis capere valeo, quænam hic scriptor monumenta antiqua consuluerit, adeo symmistis suis repugnantia, ut eis passim adversetur. Audi paucula. Jam Eutychius prodidit, anno Claudii IX, Christi XLIX, Marcum Alexandriæ versatum. Si Chronico credimus, non ante VII Neronis annum, Christi LX aut LXI, illuc pervenit.

[9] Quomodo hic Eutychium cum Chronico componi facile posse Tillemontius viderit, [Eutychio in multis contrarium,] Nota VII in Marcum, haud satis intelligo. Ex Eutychio Marcus, cum Anniano Patriarcha, ordinavit Presbyteros duodecim &c. Chronicon solos tres Presbyteros nominat, & Diaconos septem. Ille Marcum occisum retulit, uti & Petrum, anno Neronis primo, Christi LIV; Chronicon, anno a Domini nostri Jesu Christi in cælos Ascensione XXXV, Marcum adfuisse scribit martyrio duorum Apostolorum Petri & Pauli, & iterum Alexandriam reversum. Quid multa? Idem ipsum Chronicon, [imo & sibi ipsi.] ubi Euangelistam interemptum dixit, anno ab Incarnatione Domini LXVII; paulo post sui immemor, martyrii coronam consecutum testatur, anno LXVII & mensibus quibusdam ab Ascensione divina. Credant qui volent; apud cordatos certe exigui ponderis esse oportet hujusmodi Historias.

[10] Abulbaracatus, in suo apud Vanslebium Patriarcharum catalogo, mendis refertissimo; [Catalogus denique Abulbaracati mendosissimus est.] ut mirabiliora de Marco comminiscitur, ita aliis longius a vero aberrat. Sufficient bina tantummodo specimina. Marcum Euangelium suum Romæ scripsisse affirmat lingua Franca (Latinam intelligit) annis duodecim post Ascensionem Domini, nempe æræ communis XLV; & XXV post annis Alexandriam a Petro missum, quod est (ut ipsi nugari placet) Claudii Cæsaris IX, Christi XLIX. Atque audi, ne parum hallucinatus dicatur, enormiori lapsu reliquos sigillat; Euangelistam martyrium subiisse asserens, imperante Tiberio Cæsare, quem scimus vita functum anno Christi XXXVII. Plura referre non vacat. Ex hactenus commemoratis non absurde quis conjiciet, parum authentica, seu mavis fabulosa, esse vetera Ægyptiorum monumenta ecclesiastica, ex quibus tam opposita scriptores tradiderint, ut sibi ipsis cohærere nullatenus queant.

[11] [Certiores duces nobis erunt Eusebius, Hieronymus, &c.] Hæc præmittenda fuerunt, ne cui fortasse mirum videatur, nullam apud nos, in statuendo Chronologiæ nostræ principio, Orientalium istorum rationem haberi. Ipsorum Annalibus nihil detractum cupio, præsertim ubi res tractant ad suam ætatem magis accedentes, quarumque proinde notitia certior ad eos promanavit. At vero quid talium Scriptorum auctoritas valeat ad faciendam fidem, non video; quando Eusebius, Hieronymus, aliique probatissimæ notæ scriptores suppetunt, certius & simplicius Christianarum Ecclesiarum primordia enarrantes, quos nemo negaverit novitiis illis Chronicis longe præhabendos. Itaque, ut semel dicam, de Annalibus illis Arabicis ita statuendum existimo, ut quoties nostris consentiunt, aut saltem cum iis conciliari possunt, admittantur: sin repugnantia, vel, more suo, depravata tradiderint, tamquam dubia & incerta repudientur; donec aliunde roboris aliquid, seu majoris lucis accesserit; idque in iis maxime, quæ primorum seculorum res gestas complectuntur. Alias verendum puto, ne istiusmodi fabulosis narratiunculis rerum nostrarum Historiæ enerventur potius, quam confirmari queant.

[12] Examinandum superest, utrum ex S. Marci Actis, [etiam præ Actis S. Marci quibuscumque,] ab Henschenio recitatis (ubi annus Neronis XIV ejus martyrio tribuitur) erui quidquam certi possit, ordinandæ Chronologiæ conveniens. Notat in titulo Henschenius, ea ex duodecim M ss. Latinis & Græcis esse compilata; unumne vero, an plura annum illum Neronis exprimant; non invenio explicatum. Manuscriptum, quod apud nos exstat, a Theodorico Pauli sub finem seculi XV exaratum, & quo multum Henschenius usus est, anno quidem Christi LVII Marcum Alexandriam perducit; sed de anno obitus non meminit. Utut est, ex una alterave Actorum illorum periodo planum fit, quam parum ad temporis rationem investigandam conferre possint. Ita habent num. 7: Factum est autem ut beatissima festivitas nostri Paschatis, [in Paschate occisum statuentibus,] id est Dominicus dies sanctus, occurrerit vigesimo die mensis Barmuti, quod est VIII Kal. Maji, quo tempore eorum (Alexandrinorum) Serapiaca agebantur celebritas &c. [& quidem dum Serapiaca agebantur,] Serapiaca illa celebritas, ut constat ex Kalendario Constantiniano (quod mutilum Ægidius Bucherius Commentariis in Victoris Canonem, mensibus scilicet Martio, Aprili, Majo & Junio truncatum, integrum Petavius Uranologiæ suæ inseruit, & Bibliothecæ Cæsareæ Vindobonensi, Petrus Lambecius libro 4.) Serapiaca, inquam, celebritas illa agebatur, non VIII, sed VII Kal. Maji, sive XXV Aprilis. Quomodo igitur connecti potest cum XX Barmuti, quæ est Aprilis XV? Quomodo, inquam, Aprilis XV jungi potest cum solennitate Paschali, quæ ab anno LIX ad LXX in talem diem non incidit? Inversa hic plurima, & iis contraria quæ num. 12 exhibentur, ubi recte trigesimus Barmudæ, sed male Neronis Imperii annus XIX, indicatur.

[13] [neque juvant Acta S. Barnabæ, æque mendosa.] Multa præterea habent M ss. illa, valde inconcinne combinata, quorum nonnulla expendit Tillemontius, tom. 2. Historiæ Ecclesiasticæ part 1. editionis Bruxellensis MDCXCV, pag. 388 & seqq. Mihi ostendendum erat, calculos non recte compositos esse, atque adeo nec tales, quorum de causa vulgatissima Eusebii, Hieronymi, aliorumque Chronologia desereretur. Nec magis me movent Acta S. Barnabæ ad XI Junii, sub nomine Joannis Marci relata, & Magistri mei Papebrochii Notis illustrata; neque etiam Laudatio Alexandri Monachi Ægyptii, ubi in fine capitis 2 multa de Marco narrat, auctoribus nostris contraria. Primum enim opus & supposititium est, & mendis refertissimum, ut modeste dicam. Alexander, Encomium non Historiam texit, nonnulla admiscens, sacris litteris non satis conformia; præterquam quod junior sit, quam ut cum antiquis nostris veniat in comparationem. Nunc rem ipsam propius intueamur, ex aliis Latinorum tantummodo & Græcorum auctoritatibus, quantum per caliginosa temporum illorum vestigia licuerit, probabiliora determinaturi.

§. II. Apostolatus Ægyptius, varie a variis ordinatus, certiori calculo digestus.

[14] Quam variæ, quam pugnantes sint circa primam S. Marci susceptam in Ægyptum Apostolicam expeditionem opiniones, [Rectius sub finem Tiberii in Ægyptum,] supra annotavimus. Quot capita, tot sententiæ; easque quo examinaveris diligentius, tanto ambigas magis fluctuesque; incertus, quid postponas, quid præferas. Id nobis agendum, ut, quam maxima fieri poterit, verisimilitudine discordias componere enitamur. Qui sub extremis Tiberii annis profectum in Ægyptum Euangelistam affirmant, nihil asserunt quod probabilitatis limites excedat. Quid enim vetat credere, Marcum, [& sub Cajo, Alexandriam venisse dicetur Sanctus,] jam a Petro triennii spatio institutum, proximas Ægypto regiones peragrasse annis Christi XXXVII, XXXVIII & XXXIX, donec anno XL Alexandriam progressus sit, imperante Cajo Caligula, ut statim dicemus? Hoc admisso, faciliorem ad concilianda reliqua viam licebit sternere.

[15] Qui ad postremos Claudii annos Apostolatum differunt, vel ad Neronis initia, [quam sub Nerone;] prædicationem nimium coarctare videntur; præterquam quod Eusebio, Hieronymo, Chronico Alexandrino, aliisque aperte contradicant. Accedit, quod verosimile non sit, regiones Palæstinæ adeo propinquas, tamdiu Euangelii luce privatas, consentientibus omnibus, Marcum primum fuisse qui illud ibi annuntiaverit. Quod si verum est, Philonem de Christianis agere sub nomine Therapeutarum, eumque ætatis jam satis provectæ fuisse, dum sub Cajo Caligula, circa annum XL, pro suis Judæis Romæ legationem obiret; quomodo res Christianorum perspectas habere potuit, qui tam sero innotuerint? Adde quod communis persuasio ferat, in Orbis divisione, inter Apostolos & Discipulos, Marco Ægyptum obtigisse; quis obsecro hactenus eam partitionem ad annum XLIX, nedum ulterius distulit?

[16] Conjecturis agimus, in ea certiorum argumentorum penuria, [tum Romam reversus ad Petrum,] quas tamen aliquantulum stabilire conabimur. Si me judice controversia dirimenda sit, non incongrue adversantia testimonia ita conciliari posse opinabor, ut auctores nonnullos de primo Marci in Missionem adventu locutos, alios de reditu exponendos existimem. Rem ita concipio. Marcus Euangelii semina in Thebaide, Libya, Marmarica, Ammoniaca; Pentapolitana aut Cyrenaica, Ægypto, per aliquot annos sparserit; inde redierit ad Petrum, anno fortasse XLIV; quem Romam secutus, ibi, Romanis ita postulantibus, quæ a S. Petro concionante audiverant, scripto Euangelio tradiderit (id enim Romæ, non in Ægypto factum, contra Chrysostomum, Historici prope omnes tuentur) rursus ad gregem sibi concreditum postliminio reversus. Nihil hic, [scripto ibi Euangelio rursus profectus Alexandriam.] quod magnopere vituperari possit video; nam & ii, qui a nobis dissentiunt, alia de causa Marcum Alexandria Romam, & hinc iterum Alexandriam migrasse, absque ullo scrupulo concedunt, ut Tillemontius ipse non uno loco fateri cogitur. Neque est quod quis objiciat multiplicandas eo pacto Euangelistæ peregrinationes, admittendumque quinies aut sexies ultro citroque commeasse. Minime vero: abunde nobis fuerit, si semel Ægypto egressus, Petrum consuluisse dicatur.

[17] [Ita secum ipse conciliatur Eusebius, & cum eo Epiphanius,] Scio Eusebium, Hist. Eccl. lib. 2. cap. 15. & 16, ita de Marco scribere, ut insinuet, Euangelium ab eo, ad Romanorum instantissimas preces, prius conscriptum, quam in Ægyptum perrexerit. Et subscribere videtur Epiphanius, Hæresi 51: Marcus, jussus a S. Petro Romæ Euangelium edere, mittitur a S. Petro in Ægyptiorum regionem. Verum hic Rhodus, hic saltus, cui superando multi frustra insudant, nisi media aliqua via ineatur: nec video, qua alia ratione Eusebius secum ipse componi omnino queat. Siquidem in Chronico editionis Scaligeri scribit, ad annum Claudii secundum, hoc est Christi XLII vel XLIII (Hieronymus, inquit Tillemontius, annum præcedentem signat, imo subsequentem, Claudii III, apud Pontacum:) Marcus Euangelista, interpres Petri, in Ægypto & Alexandriæ Christum annuntiat. Quis ex hujusmodi verbis concludet, [quique, post aditam Ægyptum, asserunt Euangelium scriptum,] Marcum ante eum annum Alexandriæ & in Ægypto non fuisse? Jam vero Tillemontius aliique, certum putant, tunc temporis Euangelium necdum a Marco descriptum, sed anno primum XLV aut serius, cum post captivitatem Herodianam S. Petrus Romam rediisset. Qui ergo Eusebius in Historia asserere posset, non nisi exarato Euangelio, Marcum a S. Petro missum in Ægyptiorum regionem, quem triennio citius in Ægypto & Alexandriæ Christum annuntiasse in Chronico dixit? Fallor, si ea rectius explicari queant, quam quo a nobis conciliantur modo. Marcus, ut supra innuimus, vertente Tiberii imperio, anno Christi XXXVI aut XXXVII, vicinas Ægypto regiones ingressus, iis excolendis triennium impenderit; donec anno circiter XL, Ægyptum primum attigerit, deinde Alexandriam progressus.

[18] [Cur enim non cito adierit oblatam sibi sorte provinciam?] Probabilissimum est, nec dissentit Tillemontius tom. 1. pag. mihi 1172, Apostolos in varias missiones distributos eo anno XXXVI, ad quem Antiochenæ Ecclesiæ fundatio ab Eusebio reducitur, quando Euangelium gentibus annuntiari cœpisse, sine controversia admittitur. Atqui in confesso etiam est, Marcum primum & unicum Ægyptiorum fuisse Apostolum. Quid igitur adeo vacillandum in Ecclesiæ illius primordiis stabiliendis? Rursus quid obest, quo minus in Ægypti finibus hæserit ad unum aut alterum annum, quousque commoda ad urbem ipsam Alexandrinam via aperiretur? quod satis opportune ad annum XL reducimus. Enimvero Acta apud Henschenium, & Arabes ipsi, expresse affirmant, Marcum satis diu circumjectis populis prædicasse Euangelium, antequam a Spiritu sancto moneretur de petenda Alexandria.

[19] [Favet conjecturæ huic Chronicon Paschale aliique,] Conjecturam hanc nostram claris adeo testimoniis confirmant auctores non minimæ notæ, ut eam reliquis omnibus opinionibus anteferre non dubitem. Chronicon Alexandrinum seu Paschale (ut vocat Cangius) ad annum Caji Caligulæ III, Christi XXXIX aut XL, in rem nostram testatur: Marcum Euangelistam, apud Ægyptios & Alexandrinos diversatum, verbum Christi annuntiasse, primumque Alexandriæ Ecclesias constituisse, quibus præfuit annos XXII. Consentit Anastasius in Historia, anno Christi XL ita scribens: Marcus Euangelista, Ægypto & Alexandriæ salutare verbum euangelizabat. In eadem sententia est Georgius Syncellus, ipso illo anno XL iisdem prope verbis usus: In Ægypto & Alexandria salutis verbum Marcus annuntiat. Liceat modo ab eo anno XL, Episcopatus seu Patriarchatus Alexandrini exordium deducere. Statuam subinde, [nec est quod dissuadeat, Marcum, reverso Romam Petro,] hæsisse Marcum in Ægypto & Alexandriæ, usque ad annum XLIV; quo ad Petrum, captivitati Herodianæ ereptum, in Palæstinam accesserit; eum Romam comitatus sit; ibi Euangelium scripserit; & ipsam (si ita vis) Petri epistolam, Babylone (hoc est Romæ) datam; [eo etiam rediisse sub an. 44] ubi aperta Marci filii habetur mentio; atque inde, anno fortasse primum Claudii nono, Christi XLIX, ad suos Ægyptios remeaverit. Certe, hoc geminatæ Marci profectionis beneficio, & Eusebius secum ipse componitur, & difficultates Tillemontii nullo negotio dissolvuntur: præterquam quod Chronici narratio in annum mortis Euangelistæ aptissime quadret, ut mox, Eusebio ipso suffragante, ostendam.

[20] Nolim hic dissimulare quod de Patriarchatu Aquilejensi, [Aquilejæ Ecclesiam ordinasse an. 46,] objicere nonnemo posset Nota est controversia, aliis, constanti traditione, eum a S. Marco erectum contendentibus, aliis contra totam narrationem ut commentum respuentibus. Nihil ad nos spectat de rei veritate hic decernere. Neque aio, neque nego. Fuerit tamen Marcus primus etiam Aquilejensium Apostolus, per me licet; virum sanctissimum (ut Acta apud Henschenium referunt) Hermagoram successorem ordinaverit; [in Ægyptum remeasse anno 49,] Romam & Ægyptios suos postmodum repetierit. Totam Historiæ seriem in systemate a nobis posito facillime sustineri, nemo non videt, annorum ordine tantillum immutato. Non est inverisimile, Marcum, Euangelio Romæ elucubrato, missum fuisse a Petro Aquilejam, anno Christi circiter XLVI. Commoratum illic cogitemus ad annum usque XLVIII, Petrum denuo inviserit; tandem ad Alexandrinos regressus, anno Claudij IX, Christi XLIX, ut sæpe diximus. Disceptare non lubet; si hæc non placeant, aliud invenias, quod probabilitatis limites non excedat. Ad annum mortis Euangelistæ disquirendum progredimur.

[21] [ac denique Alexandriæ occubuisse,] Jam satis præmonui, Arabum testimonia, de Apostoli nostri obitu, nullius apud me momenti esse, saltem quod annum attinet, adeoque ipsorum causa nullatenus a recepta chronologia recedendum. Facilis igitur & expedita res est. Eusebius prælaudatus, Hist. Eccl. lib. 2. cap. 24 ita loquitur: Interea, Nerone Octavum Imperii annum agente, primus post Marcum Euangelistam, Alexandrinæ Ecclesiæ administrationem suscepit Annianus. Græcos alios non adjungo, [an. 8 Neronis, Christi 62, juxta communem sententiam,] Zonaram, Nicephorum, &c. quoniam Eusebii testimonium iisdem terminis transcripsisse liquido apparet. Porro de Marci obitu ea esse intelligenda, nec adversarii ipsi negant, nec dubitare sinit S. Hieronymus de Scriptoribus Ecclesiasticis, clarius rem conficiens his verbis: Mortuus est autem (Marcus) octavo Neronis anno, & sepultus Alexandriæ, succedente sibi Anniano. Citat præterea Seldenus, in Eutychianis commentariis, Sophronium, ac tritissima Martyrologia, Bedæ scilicet aliorumque. Addere poterat Baronium & chronologos, passim in hanc sententiam conspirantes, tametsi pro diversa computandi ratione, in aptandis Neronis annis ad Christianam epocham, non omnino conveniant. Nihil eos moror, qui Baronium secuti, expuncto Probi biennio, ab aliis dissentiunt; mihi octavus Neronis annus juxta probatissimam Labbei, Pagii, & aliorum Chronologiam, incipit a XIII Octobris anni LXI: unde consequens est, Annianum probabilissime ordinatum anno LXII; eique ipsi S. Marci obitum innectendum; ut recte advertit Ricciolius, Chronologiæ reformatæ tom. 3 in catalogis Patriarcharum pag. 17.

[22] Omnia in hunc annum bellissime quadrant, quæ ex Chronico Paschali supra memoravimus; [post annos 22 ab adventu, Alexandriam,] Eusebio & Hieronymo, velint nolint, consentientibus. Tribuuntur illic Patriarchatui S. Marci anni XXII. Inchoentur illi ab anno XL, ad LXII Euangelistæ exitum aptissime perducent. At, inquies, Prædicationis Apostolicæ initia ad Tiberii imperium referri posse, supra admisimus. Quid tum postea? Multum per omnem modum. Etenim cum Tiberius anno XXXVII vivere desierit, non solis XXII, sed XXV annis Marci Episcopatum durasse concedere tenebimur. Respondeo, non diffiteri me, Marci prædicationem Ægyptiacam, interrupta tamen seri, ad annos XXV extendendam; [a prædicationis initio, anno 25.] verum Chronici Paschalis auctoritatem nullatenus inde infringi ex eo patet, quod auctor ille, Episcopatus annos numerare solum incipiat, ut debet, a primo Marci Alexandriam adventu, seu ab Ecclesiæ Alexandrinæ constitutione & fundatione, in quo nihil non ordinatissime statuitur. Sane ii, quibuscum hic pugno, fatentur (ut alias dixi) Marcum satis diu in finitimis Ægypto provincijs, & (si ita vis) in ipsa Ægypto proprie dicta laborasse, priusquam impellente divino Spiritu, Alexandriam duceretur, ut videre est apud sæpe laudatum Tillemontium. Nihil igitur ex jam dictis in anno adventus & obitus hæsitandum. Quod reliquum est de mortis die inquirendo, breviter exequamur.

§. III. Dies mortis, cum Serapiacis & Dominica Paschali, an & quomodo possit conciliari?

[23] Hic nobis negotium facessunt, præter Arabes, quos judicio exclusimus, [Mota ex die Paschæ difficultas,] Acta ipsa & Martyrologia pleraque, Bedæ præsertim; aperte affirmantia, Marcum die Festo Paschæ a Paganis comprehensum; aut ipso die aut sequenti immanissime jugulatum. Torquet eruditos omnes illud Festum Paschæ, in XXIX aut postremam Barmudæ, hoc est in XXIV aut XXV nostri Aprilis incidens, (inepte hic dies ab aliquibus confunditur cum XXIV Nisan) ubi constat ab anno Christi XLV ad finem usque primi seculi, nullum Paschæ festum aut XXIV aut XXV Aprilis in Ecclesia celebratum. Ita scilicet arguunt, qui hodiernis nostris tabulis Paschalibus innixi, ad earum normam exigi volunt, quidquid quovis tempore olim accidisse comperimus. Quasi nesciant, [gratis supponit, illud tunc, ut nunc, constitutum fuisse;] non primis solum duobus seculis desideratos hujusmodi exactos calculos, verum etiam seculis posterioribus, tertio, quarto, quinto, de terminis Paschalibus graves exortas esse controversias; de quibus eruditissime ad Victorii Canonem disputat Bucherius noster, ostendens, nec a Concilio Nicæno accuratissimos eos limites præscriptos, nec diu etiam post, aut receptos universim aut observatos fuisse. Hæc eo dicta sunt, ne quis absurdum putet, si eo, quo Marcus passus est anno, Dominica resurrectionis, apud novitiam illam Christianitatem, XXIV aut XXV Aprilis celebrata dicatur, quod mihi nec asserere lubet, nec omnino negare.

[24] [nec sic potest obitus cum Paschate conciliari,] Sit ita tamen, more hodierno Pascha egerit Marcus; hypothesi insistendo, certum est difficultatem non adeo commode explanari posse. Qui Marcum, ajunt, diversum a communi ritum in Paschatis celebratione observasse, ut id pro arbitrio adstruunt, ita, nec quis iste, nec qualis esse potuerit, indicare curant. Alii solvendo nodo, ferrum, ut ita dicam, admovent; pro arbitrio statuentes, Marcum ipsa Paschatis solennitate ab Idololatris raptatum, donec putaretur emisisse spiritum; sublatum autem a fidelibus respirasse tantillum, animamque traxisse ad usque XXV Aprilis; quod mihi nequaquam fit verosimile, scriptoribus omnibus contrarium communi prope consensu testantibus. Plausibilius aliquid comminiscerentur, si Actis & Martyrologijs opponerent Martyrologium Hieronymianum ex recensione Florentinii, aliaque plura ab Henschenio enumerata, in quibus Natalis Marci ad XXIII Septembris; vel Menæa, ubi ad XI Januarii collocatur; totam illam de Dominica & Paschate historiam apocrypham pronuntiantes. Verum nec hujusmodi effugiis quidquam proficitur. Quid tandem?

[25] Minus abhorreo ab opinione Magistri mei Papebrochii, existimantis, popularem illum furorem in Marci excidium commotum esse, occasione celebritatis, non Christianæ, sed Idololatricæ; qualis deprehenditur agi solita in honorem Serapidis, VII Kal. Maji, seu XXV Aprilis, [sed obierit in Serapijs, post illud actis,] ut supra ostensum est. Favet non parum huic conjecturæ citata ab Henschenio Vita manuscripta, assignans Euangelistæ martyrio celebritatem Serapiacam, licet eam male confundat cum VIII Kal. Maji, & hunc peius cum XX Barmudæ, vel ut in aliis exemplaribus M ss. legitur XXIV Barmuthi, & utrumque pessime cum Dominica Paschatis. Favet præterea Hagiologium Æthiopicum ad diem XXIX Bunæ, Junii XXIII, aliquam ejus antiquiorem elevationem sic recolens: Salutem Marco, qui cum tempus suæ prædicationis impleturus esset, & Serapis in suo templo Thorma dicto coleretur; Sancti Matthæi Euangelium annuntiabat, dicens, State & auscultate cælestis nuntii sermonem. Quidni etiam suspicemur fieri potuisse, ut Marcus Serapia illa, tamquam abominanda, suis vetando execrandoque, forte & turbare volendo, efferatæ plebis odium in se concitaverit. Id ex Actis, qualiacumque ea sint, haud obscure colligitur. Num. 5: Audierunt viri civitatis, quod Galilæus quidam ibi venerit, qui Deorum sacrificia destruxit, & prohiberet ceremonias eorum; & quærebant interficere eum, ponentes ei plurimas insidias. Similia habentur num. 6; ubi Christiani multiplicati in fide, irridentes simulacra subsannantesque Gentiles, facile intelliguntur eos magis concitavisse: unde num. 7, Serapiacorum opportunitate adunati insidiatores, protinus direxerunt ad eum capiendum.

[26] Quocumque te vertas numquam ea via probabile facies, [& quidem in Dominica, 25 Aprilis, male postea credita Paschali;] in festo Paschatis, Marcum a furenti populo aut raptatum aut occisum. Quapropter, si quid divinando decernere liceat, non absurde putabimus accidisse, ut cum in antiquioribus scriptis legeretur, Beatissimum Euangelistam magnæ alicujus celebritatis tempore interfectum, imperitior nonnemo, id continuo de solennitate Christiana Paschali interpretatus, Acta interpolaverit; idque posteri, re non examinata (ut innumeris in locis factum eruditi norunt) bona fide transcriptum reliquerint. Sentiant alii ut lubet, magis genuina mihi videntur Acta a Baronio aliisque citata, nullam festi Paschalis mentionem facientia, tametsi in Dominica passum Euangelistam affirment. Dominicam illam facilius amplector, quæ licet proprie Paschatis non fuerit, potuit tamen eo sensu Paschalis dici, quo dicitur tempus Paschale ritu ecclesiastico protrahi usque ad Pentecosten, imo & ad Sabbatum ante Dominicam primam post Pentecosten, seu festum SS. Trinitatis; qui alius modus est ad salvandam utcumque Actorum veritatem. Nisi malis per festivitatem Paschalem, intelligere Dominicum diem, tamquam mysterii resurrectionis memorativum; neque enim Acta nostra omnia M ss. indicant, ipsum Pascha tunc celebratum; sed Beatissimam festivitatem nostram Paschalem, id est Dominicum diem. Quod nemo non videt accipi posse de omni Dominica, ut alijs etiam exemplis verisimile reddit, vir doctissimus Guilielmus Bonjour Ordinis Eremitarum S. Augustini, in appendice altera ad Dissertationem de nomine Patriarchæ Josephi, Romæ editam MDCXCVI, pag. 45.

[27] Attamen non diffitebor, superesse etiam difficultatis aliquid, si vera est multorum cum Baronio opinio, quod Marcus die Dominico captus, biduo excruciatus, non ante diem Lunæ certamen consummaverit. [Martyrio ad duos dies protracto] Sic enim in annum a nobis stabilitum, . Christi LXII, coincidere ea non possent; currente littera Dominicali C, quo Dominica cadit in XXV Aprilis; quoque proinde, servatis omnibus circumstantiis, Marcus non XXV, sed XXVI obtruncatus diceretur, quod nullo pacto est concedendum: neque ego concesserim. Idcirco liti isti ultimæ dissolvendæ facillime occurres, si illam bidui durationem æque incertam asseras, ac illud quod de festo Paschatis nuper disputavimus. Si acquiescendum non putes, dicam, Apostolum Sabbato XXIV comprehensum, Dominica agonem consummasse.

[28] Ad Acta provocas, diserte affirmantia, captum die Dominica, postridie occisum? [cum pridie inchoatum fuisset.] Sequor, nihil ea magnopere me feriunt. Fateor illic num. 8 & 9 significari, martyrium ad duos dies protractum; verum si potes, illa compone cum num. 10; ubi inducuntur Ethnici, ob exortam procellam qua corpus Euangelistæ comburi prohibitum est, ita loquentes: Quod Beatissimus Serapis, IN SUA HODIE FESTIVITATE, hunc virum voluit invisere. Esto jam ad binos dies lucta duraverit; clarissime verba illa innuunt, in ipso Serapidis festo Marcum esse occisum. Si itaque Serapia in Dominica eo anno celebrabantur, dubitari nequit quin pridie captus fuerit. Sin minus, qualiscumque dies placeat martyrio destinatus, vel Acta falsitatis arguuntur, & ad dirimendam controversiam nihil conferunt; vel ex iis ipsis manifeste iterum evincitur, obitum ad Serapidis festivitatem esse reducendum, hoc est ad XXV Aprilis, quod nobis sufficit.

[29] Pluribus contendere, operæ pretium non existimo. Si quis pertinacius tueri velit, [Sumat tamen annum 63 qui volet,] Marcum die Dominica XXIV Aprilis captum & raptatum, postero tantum die Lunæ XXV, luxatis membris, & carne dilacerata, crudeliter mactatum; non erit opus ea de causa recurrere ad annum LXVIII, ut vult Tillemontius. Quid enim tantum piaculi esset, si pro anno LXII, sumeretur annus proxime sequens LXIII, Pascha incidente in III Aprilis, sub littera Dominicali B. Hoc si magis arriserit, nequid iis quæ jam antea definivimus merito objectetur, aut ex tali mutatione labefactari ea putes; dic Euangelistam exeunte anno XL Sedem Patriarchalem Alexandriæ primum constituisse, & eam porro tenuisse annis XXII exactis, cum aliquot mensibus. Ab propugnandam vero Eusebii, Hieronymi & aliorum auctoritatem, dum annum Neronis VIII Apostoli morti attribuunt; eos non inepte interpretaberis de anno Neronis octavo completo, quod alias non semel factum comperimus.

[30] Sane Illustissimus Pontacus, in Chronico Eusebiano, [modo patiatur Pascha a Serapijs distingui.] non est veritus Anniani initia, adeoque & Marci exitum, referre ad annum Neronis IX, cui tamen subscribere non ausim. Mihi præplacet statutus annus, ex communi & probabiliori Chronologorum consensu, Christi LXII, & XXV Aprilis; sive Dominicus fuerit, sive quiscumque alius hebdomadæ dies, quo indubitate Serapia a Gentilibus recolebantur. [Alias posset annus 68 teneri, quo ista concurrerint;] Non ausim, inquam, Pontaco subscribere, tametsi ultro fatear in eam sententiam me vehementer propendere; ea solum de causa, quod eo pacto & annus & mensis & dies obitus & Serapia convenire videantur, æque atque in annum LXVIII, pro quo alij tantopere pugnant, & recentissime prælaudatus Bonjour, in dicta appendice; ubi potissimum, ex characterismorum istorum supposita harmonia, putat inconcussum manere, passionem S. Marci contigisse anno Christi LXVIII. Non recte, ut ego quidem arbitror: nam eadem illa omnia, & eodem plane modo, in annum illum LXIII, imo & LVII coincidunt, ad quos (ut alios taceam) Marci passio, ipsissimis illis argumentis retrahi posset.

[31] Quid igitur obest (inquis) quo minus pro anno Pontaci standum existimem? [sed non obiisset in Dominica Sanctus, biduo superstes,] Dicam. Utut vellem, non video argumentum illud a Serapiis desumptum ullo modo subsistere, quidquid speciose jactetur, nisi si Acta Mss. sancti Marci pro cujusque libitu torqueantur. Dixi nuperrime; & brevi rursus ratiocinio sic puto posse confici. Præfata Acta, ut ab Henschenio sunt edita, & quotquot in museo nostro adhuc exstant Mss. diserte ubique confundunt Dominicum diem cum festo Serapiorum, adeo ut qua ratione festo Serapiorum Marcum occisum concedis, ea ipsa admittere necesse sit, festum Serapiorum cum Dominica concurrisse. Jam vero Acta illa unanimiter affirmant, in ipsa Serapiorum festivitate Marcum raptatum & interfectum, ut toties inculco; alioquin non esset mortuus XXV Aprilis, quo die Serapiaca agebantur; ergo manifestum est non die Lunæ, seu die Dominicam sequente; sed in ipsa Dominica Marcum obijsse, adeoque anno Eusebiano Christi LXII, quo XXV Aprilis in Dominicam incidisse perspicuum est.

[32] Negari non potest, eisdem in Actis etiam expresse asseri, Marcum pridie captum, non nisi postridie expirasse, quod esset die Lunæ. Sed quid iis Actis facias, ubi non unæ contradictiones occurrunt difficillime conciliandæ? Si cui placeat dies hic confusos agnoscere, & modo more Romano, modo more Ægyptiaco computatos, quibus ultimis in usu fuisse probat Bonjour, dies sous, saltem sacros, a vespera inchoare; non incongrue dicere poterit sanctum Marcum, sub vesperam, cum Serapiaca celebrari inciperent, ab Idololatris captum, fune tractum, aliisque modis crudeliter habitum, postea detrusum in carcerem, tandem postridie, durantibus adhuc Serapiacis & Dominica die, [nisi festum, Sabbato inchoatum, tota Dominica continuatum dicas.] ultimo supplicio affectum. Hæc iterum ad tuendam quoquo modo Actorum fidem; quæ si rejicias, tricis immorari non lubet. Mihi, ut jam professus sum non semel, aliis omnibus præferendi semper videbuntur Eusebius, Hieronymus, aliique antiqui, superius relati, nisi aliunde quam ex Actis illis aut ex Arabicis scriptoribus argumenta depromantur.

[33] Citatus Bonjour, ut melius conclusionem suam eliciat, [Annus 14 Neronis unde acceptus sit, nescitur, nec admittitur.] Henscheniano quoque argumento utitur, de XIV anno Neronis, iisdem in Actis expresso. Dolendum est non designasse Henschenium, ex quo Ms. annum illum hauserit. Ego septem apud nos etiamnum exstantia consului, in quorum nullo annus Neronis decimus-quartus exprimitur; sed pleraque variant, aliis Caji, aliis Claudii tempora adducentibus. Cum autem de illis in superioribus abunde actum sit, nihil opus est dicta repetere. Demum quæ auctor idem, ex Echellensi & Seldeno deprompta adducit, vel momenti sunt perexigui, vel sic a nobis jam refutata, ut confidam viro eruditissimo non ingratum fore, quod acoluthicam ejus lucubrationem refellendam paucis susceperim, in iis dumtaxat, quæ de S. Marci obitu ex occasione congesserat.

[Historia Chronologica Patriarcharum Alexandrinorum]

CAPUT I.
Primi Patriarchæ decem, omnes Sancti, ab anno Christi XL ad CLXXIX.

I. S. MARCUS EUANGELISTA,
A Joanne Marco, S. Barnabæ consobrino, verosimiliter diversus, nec auctor Ordinationis Patriarchalis, ipsi ab Eutychio male affictæ, a Seldeno pejus expositæ & defensæ.

Sanctus Marcus, Ægyptiorum Apostolus, Sedem Patriarchalem Alexandriæ constituit anno Christi juxta æram communem XL; [34 Evangelista Marcus,] eam tenuit annis XXII, non continuis; gloriosam martyrii palmam consecutus anno LXII, XXV Aprilis, ut in præliminari Dissertatione demonstrare conati sumus. Labores in ardua illa missione exantlati, miracula, aliaque eo spectantia, videri possunt in Actis ab Henschenio digestis; quorum non semel supra meminimus.

[35] Celebris disceptatio superest, tacite non prætereunda; sitne Euangelista Marcus idem cum Marco Barnabæ consobrino, de quo Paulus ad Tim. 4, ad Coloss. 4, & ad Philemonem; an potius ab eo diversus? Rursus Joannes ille, qui cognominatus est Marcus, Act. 12 & 13, [qui juxta Henschenium posset idem credi cum Barnabæ consobrino,] cum Barnabæ consobrino confundendus, an cum Euangelista de quo hic agimus? Quæstionem ab Henschenio dissimulatam, paucis deductam invenies tom. 2 Junii ad Vitam S. Barnabæ, seu potius Panegyrim Alexandri monachi Cyprii, cujus opinio de identificandis Marcis, tamquam non inverisimilis, exhibetur, supposita Henschenii chronologia. Ceterum cum Eusebianam præferendam modo censeamus, quæ ibi dicta sunt, ad hujus ejusdem normam erunt revocanda. Ex illa itaque cum Baronio, Tillemontio & communiori sententia probabilius existimamus, Marcum Barnabæ consobrinum (sive is unus idemque sit cum Joanne Marco, sive, ut Cotelerio magis placet, etiam diversus) ab Ægyptiorum Apostolo omnino esse distinguendum, quando temporum, locorum, & rerum gestarum series uni eidemque personæ competere nequit.

[36] [in Eusebiana chronologia, (quam nunc veriorem putamus)] Si vera sunt quæ supra differuimus, noster Ægyptiis excolendis jam tum incumbebat & diu insudaverat, antequam alter ad Paulum & Barnabam accessisset, anno circiter XLIII aut XLIV. Ille, omni dubio procul, Alexandriæ & in Ægypto morabatur, cum hic morienti Barnabæ, si Actis credimus, adesset anno LI. Item Paulum hic juvabat Romæ LXII & LXIII, cum Alexandrinus prædicationis cursum consummasset. Quid multa? Dum secundam ad Timotheum scriberet Paulus anno LXV, adhuc in Asia superstes erat cognatus Barnabæ, Euangelista dudum ex humanis sublato. Quapropter, nisi vehementer fallimur, veritati conformius erit, Marcos saltem geminare; nostrum Petri discipulum & filium dicere; alterum Pauli & Barnabæ, vel alterutrius perpetuum ferme adjutorem. Hæc breviter indicasse sufficiat: si cui rem accuratius lubebit expendere, [debet censeri, & probatur diversus.] adeat præcitatos, Baronium ad annum Christi XLV, & Tillemontium Hist. Eccl. tom. 2, parte 1, pag. mihi 180 & 413. Nullus interim nobis opponat Abulbaracati Vanslebiani aut Coptorum aliorum hac in parte fictiones: adeo insipidæ sunt, ut nec commemorari mereantur. Poëta Habessinus haud dubie Euangelistam intelligit, dum ipsum hoc exornat elogio: Salutem dico Mariæ Soboli, quem traxerunt funibus in bovile instar tauri. Cum vellent enum igni comburere, pluvia & minuta grando extinxerunt vim flammæ; & numbus sucrum corpus involvens, visus est ipsum coronare: quæ omnia sic Euangelistam designant, ut una Hagiologus iste indicare videatur, Joanem Mariæ sobolem, de quo Lucas in Actibus Apostolorum cap. 12 & 13 scribit, quod sanctus Petrus a vinculis per Angelum absolutus, venit ad domum Mariæ, matris Joannis, qui cognominatus est Marcus; ubi per Mariæ sobolem, patet Joannem Marcum significari.

[37] Tricas alias Seldenus, ex Eutychii penu, [Quæ ex Eutychio ut certissima arripit Seldenus,] in lucem protrusit, ad labefactandam Hierarchiam Ecclesiasticam, frustra tot annis tantisque machinis a Sectariis impetitam. Nimirum, Achillem ille in Ægypto reperire visus est, quem gregarii sui toto reliquo Orbe invenire nequidquam tentaverant, quemque novis armis indutum Catholics omnibus intrepide opponeret. Quo successu norunt polemicorum periti: nos Eutychii verba, ut a Seldeno Latine reddita sunt, subjiciamus. Constituit item Marcus Euangelista duodecim Presbyteros, [de ordinatus a Sancto 12 Presbyteris,] cum Hanania (nobis Anniano) qui nempe manerent cum Patriarcha, adeo ut cum vacaret Patriarchatus, eligerent unum e duodecim Presbyteris, cujus capiti reliqui undecim manus imponerent, eumque benedicerent, & Patriarcham eum crearent; & dein virum aliquem insignem eligerent, eumque Presbyterum secum constituerent, loco ejus qui sic factus est Patriarcha; ut ita semper exstarent duodecim. Neque desiit Alexandriæ institutum hoc de Presbyteris, ut scilicet Patriarcham crearent ex Presbyteris duodecim, usque ad tempora Alexandri Patriarchæ Alexandrini, qui fuit ex numero illo CCCXVIII. [successive ordinantibus Patriarcham, usque ad Alexandrinum,] Is autem vetuit ne deinceps Patriarcham Presbyteri crearent: & decrevit, ut mortuo Patriarcha convenirent Episcopi, qui Patriarcham ordinarent. Decrevit item, ut vacante Patriarchatu, eligerent sive ex quacumque regione, sive ex duodecim illis Presbyteris sive alijs, ut res ferebat, virum aliquem eximium, eumque Patriarcham crearent. Atque ita evanuit institutum illud antiquius, quo creari solitus a Presbyteris Patriarcha; & successit in locum ejus decretum de Patriarcha ab Episcopis creando. Is etiam petiit ab eis, ne Patriarcha Alexandrinus Papa vocitaretur; quod significat Avum. Sed vero ab Hanania, quem constituit Marcus Patriarcham Alexandriæ, usque ad tempora Demetrii (is Patriarcha fuit Alexandrinus undecimus, nobis duodecimus) nullus erat in Provincia Ægypti Episcopus; nec Patriarchæ ante eum crearant Episcopos. Ille autem factus Patriarcha tres constituit Episcopos. Primus fuit hic Patriarcha Alexandrinus, qui Episcopos fecit. Hactenus Eutychii periocha.

[38] [nituntur textu male in Latinum verso:] Multa in hac versione a Seldeno depravata, & in sensum suum maligne detorta, conqueritur & fuse demonstrat Echellensis. En pauca. Ubi legendum est Constituere, quod Presbyteris convenire poterat, semper Seldenus vertit Creare, quod iis nequaquam competit. Scribit, In provinciis Ægypti: dic, In territorio Ægypti: illa enim, ad rem præsentem, conceptum formant longe diversum. Pejus idem reddidit, Et primus fuit hic Patriarcha Alexandrinus qui Episcopos fecit. [idque ex auctore, multa falsa commento,] Quantum hæc differunt ab Echellensis interpretatione, sic legentis? Et est primus Patriarcha, qui in Alexandria fecit Episcopos. Mitto alia ex quibus merito Seldenus insignis imposturæ arguitur. Hujusmodi enim ea sunt, ut nec mihi nec aliis, linguæ Arabicæ ignaris, judicium de iis ferre, integrum sit. Satius est ostendere, Eutychium non pauca hic more suo comminisci, & veritati & aliorum Ægyptiorum scriptis non satis consona, argumentis aliunde depromptis.

[39] Et primo quidem, nihil ad rem conficiendam accommodatius, [& aliis gentis suæ scriptoribus contrario.] quam si Ægyptios ipsos inter se committamus, alios aliorum gladiis jugulaturi. Certe Chronicon Orientale ut superius monebam, de duodecim illis Presbyteris, ordinandi seu creandi Patriarcham potestate præditis, altum silet, contrarium non obscure innuens: Constituit (inquit) Marcus, Annianum Episcopum Alexandriæ, & cum eo tres Presbyteros, & Diaconos Septem. Clarius Acta, in Ægypto primitus conscripta, num. 5 ita habent: Annianum ibidem (Marcus) ordinavit Episcopum, & tres Presbyteros, id est Melium (aliis Melianum vel Abilium) Sabinum & Cerdonem; & Diaconosseptem, & alios undecim, ad Ecclesiasticum ministerium pertinentes. Non male hæc concordant cum Chronico; & Eutychio fere ex diametro repugnant: unde hic igitur sua hauserit, nequeo vel conjectando assequi.

[40] Adversatur præterea Eutychius vetustissimis Ecclesiæ Alexandrinæ constitutionibus, [quoad modum Patriarcham eligendi ante Alexandrum, eumdemque ordinandi,] quibus ordo, & modus eligendi, constituendi, & ordinandi Patriarcham præscribitur apud Echellensem cap. 2. Adde quod Severus, Historiæ Patriarchalis collector, diserte tradat in Agrippino Patriarcha X, sesquiseculo quam Alexander sit, seniore, eum non a Presbyteris illis duodecim, sed a populo constitutum. Ejus verba sunt: Tum convenerunt populus unanimiter, & imposuerunt manus suas homini timenti Deum, cujus nomen Agrippinus; & constituerunt illum Patriarcham, & sedere fecerunt super sedem Euangelicam. Rursus de S. Petro Hieromartyre ita scribit: Cum autem requievisset Abbas Theonas Patriarcha; convenerunt Sacerdotes Alexandriæ & populus, imposueruntque manus suas Petro, ejus filio ac discipulo, & collocaverunt eum in Sede Alexandrina. Nihil hic de duodecim illis Presbyteris, ad eligendum aut creandum Patriarcham facultatem habentibus, nisi & populum velimus, olim Patriarchas Alexandrinos ordinasse, quod nec Seldenus ipse admiserit. Pluribus ejus generis testimoniis adducendis hic supersedeo, suis locis ea relaturus. Certum apud Alexandinos semper fuit, quod Episcopus benedicit, & non benedicitur; alios ordinat, ipse vero eulogiam seu benedictionem (qua nempe initiatur seu consecratur) suscipit ab Episcopis, non quidem a Presbyteris. Item: Episcopi est facere Χειροθονίαν; qui vero suscipit ab illo Χειροθονίαν, suscipit etiam ejus benedictionem. Presbyteri autem nec est facere Χειροθονίαν, nec umquam ipsi licet. Profecto abunde ea mihi sunt ad convellendam Eutychii auctoritatem. Ceterum cum eam controversiam ab Echellensi, in suo Eutychio vindicato Romæ edito MDCLXI, & a Pearsonio in Vindiciis Ignatianis parte 1. cap. ultimo operose discussam inveniam, non gravabor præcipua eorum argumenta referre. Huic rei serviet

PARERGON I.
De antiquo ritu Electionis & Ordinationis Patriarcharum Alexandrinorum.

[41] Echellensis, tota priori libri sui parte disputans cum Seldeno, [Commentis istis nihil affine habent veteres ritus,] multiplici argumento adversarium adoritur. Inter alia citato cap. 2, ex antiquis illis Ægyptiorum monumentis egregie demonstrat, priscum apud Alexandrinos Patriarchas instituendi ritum, nihil affine habuisse cum Eutychiana historiuncula. Summa in eo consistit, quod triplex fuerit, & etiamnum ibi sit, manuum impositionis genus, juxta triplicem hominum ad illam concurrentium conditionem; Populi nempe, Presbyterorum & Episcoporum. [juxta quosdistinguebatur triplex impositio manuum,] Populi, inquit, dabantur & numerabantur suffragia, manuum elevatione & extensione; deinde impositione confirmabantur. Presbyteri bis etiam manus capiti ordinandi imponebant, cum ad suffragia quoque danda, tum ad designandam personæ electæ admissionem, electionemque approbandam. [quarum prima Populo suffraganti.] Episcopi bis adhuc & ipsi manus imponebant, nimirum ad suffragia confirmanda, & personam electam designandam & admittendam, tandem ad ipsum Ordinem conferendum. Idem argumentum prosequitur totis quatuor sequentibus capitibus, salva etiam Eutychii auctoritate, qua non semel Antagonistam acriter urget, ex illo ipso Scriptore discrimen, inter Episcopos & Presbyteros, apertissime evincens.

[42] [secunda Presbyteris eligentibus,] Statuit igitur & probat efficacissimis rationibus, Eutychii verba, si quid veri adstruant, non innuere aliud, quam quod peculiari eo fortasse modo ad illos Presbyteros spectaverit electio; nequis scilicet extra eorum numerum Episcopus assumeretur; quemadmodum fieri adhuc hodie videmus in prænobilibus multis Germaniæ Collegiis, jus habentibus ut Episcopus, non nisi ex suo corpore, & ab ipsis electus, ordinetur; consecratione solis Episcopis reservata. Ita fere Alexandriæ accidit, Populo interim ad electionem concurrente, quæ ex duodecim esset facienda. Cum eo tamen optime consistit, [tertia solis Episcopis ordinantibus competebat,] ut jam ex Echellensi dicebamus, quod ordinatio penes Episcopos remaneret, ex provinciis & diœcesibus, metropoli Alexandrinæ subjectis, accersitos; quorum saltem tres præsentem consecrarint, ex præscripto antiquissimi Canonis, qui dicitur Apostolicus, Ἐπίσκοπος Χειροτονείσθω ὑπὸ Ἐπισκόπων δύο τριῶν: vel juxta canonem 5 Concilii Nicæni editionis Ecclesiæ Alexandrinæ: [juxta Conciliū Nicænum;] Oportet ut Episcopus constituatur, præsentibus omnibus Episcopis illius Provinciæ: si vero conventus eorum difficilis redditur, ob instantem ipsis aliquam necessitatem, aut ob loci distantiam, adsint tres Episcopi ad ordinandum illum. Ubi hic obsecro vestigium potestatis, Presbyteris concessæ ad ordinandos Episcopos? Imo quid in Ecclesia Alexandrina, a primis usque temporibus, cautum magis, quam ne Presbyteris id juris tribueretur, ut contra Eutychium superius ostendimus?

[43] [Eusebio & Hieronymo testibus.] S. Hieronymus, celebri illa ad Euangelum, ep. 101, ailas 85, qua ad impugnandum dogma catholicum Salmasius & Seldenus plurimum abutuntur, disertissimis verbis id ipsum confirmat. Quid enim facit, inquit, excepta ordinatione, Episcopus, quod Presbyter non faciat? Tribuat Presbyterio Alexandrino Hieronymus quantum volueris: demus etiam Presbyteris illis licuisse olim, non solum baptizare, sacrificare & prædicare, sed etiam, absente Episcopo, chrisma conficere, eoque confirmare baptizatos, consecrare Ecclesias, altaria & vasa, tametsi id vetitum semper fuisse Echellensis observet cap. 6. At enim nec apud Hieronymum, nec alibi legimus, licitum iis fuisse, sacros Ordines conferre per impositionem manuum, nedum Episcopos ordinare. Hoc illud saltem est ex S. Hieronymo, quod Episcopus facit, non Presbyter; hoc Presbytero Episcopum interesse, [Etiam ubi agit de Presbyteris Alexandrinis.] adversarii coguntur admittere. Et ideo laudatus Pater, specialem aliquam Alexandrinorum in designando Patriarcha consuetudinem, sic in præfata epistola explicat, Alexandriæ a MarcoEuangelista, usque ad Heraclam & Dionysium, Presbyteri semper unum ex se electum, & in excelsiori gradu collocatum, Episcopum nominabant. Nominabant, inquit, non ordinabant. Quomodo si exercitus Imperatorem faciat, aut Diaconi eligant de se, quem industrium noverint & Archidiaconum vocent. Quæ omnia aptissime exponit Franciscus a Messana, in explicatione difficilium Hieronymi locorum, verbo Episcopus.

[44] Mirum interea quam sibi applaudat Seldenus, in imaginaria Eutychii cum S. Hieronymo conformitate. [Pearsonius tametsi Catholicis adversus,] At vero Pearsonius Antipresbyterianus (admissa Seldeni versione) recte expendit magnam inter utrumque discrepantiam, non solum quoad tempus centum & amplius annorum, sed & quoad rem ipsam. Etenim quod Hieronymus Presbyteros, unum ex se electum, & in excelsiori gradu collocasse & Episcopum nominasse asserit; quid, amabo, ut iterum repetam, quid cum ordinatione & creatione Episcopi commune exhibet? ubi interim Eutychius, & electionem, & creationem, & ordinationem rotunde affirmat. Illam autem duorum testium dissonantiam lepida distinctione tollere conatus fuerat Seldenus. [Seldeni ratiocinium explodit;] Cum enim uterque, de facto sive de usu tantummodo loquatur, & historice rem nude narret; ita bonus ille architectus vim argumenti eluserat. Alter de facto, inquiebat, loquitur simul ac de jure loci simplici, antequam ulla omnino, usus aut facti mutatio ibi introduceretur: alter de jure simplici & instituti mutatione. Præclaram me hercule & subtilem argutiam! Eruditissimi quique, Hieronymi verba non adeo clara invenerant, quin de sensu dubitari posset. En tibi subita luce perfusus Seldenus, expressam illic & juris & facti discriminationem, & jus quidem Episcopum ordinandi Presbyteris concessum, evidentissime deprehendit.

[45] Ceterum, exploso Seldeni ratiocinio, Episcopos Alexandrinos a prima eorum origine, [& ostendit, etiam populi suffragiis electos Episcopos,] populi suffragiis solitos eligi, potiori jure Pearsonius colligit ex Epiphanio hæresi 69; Alexandriæ autem consuetudo est, ut post Episcopi mortem, successor non diutius differatur; sed subinde pacis tuendæ gratia subrogetur, ne aliis hunc, aliis illum postulantibus, in populo jurgia & contentiones existerent. Supponit hic manifeste Epiphanius, non solos illos duodecim, sed & populum, in eligendo Patriarcha partes suas antiquitus habuisse; quod apprime iis congruit quæ Parergi hujus principio ab Echellensi demonstrata dicebamus. [sed a solis Episcopis ordinatos.] Quantum vero idem Epiphanius ab hæreticorum nostrorum, de omnimoda Episcopos inter & Presbyteros æqualitate, delirio abhorruerit, luce meridiana clarius apparet ex iis, quæ contra Aërianos disputat hæresi 75, ita enuntians: Ordo vero Episcoporum est ad gignendos Patres, gignit enim Patres Ecclesiæ; ordo vero Presbyterorum Patres non potest generare; per lotionem vero regenerationis filios generat Ecclesiæ, non Patres, non Magistros, & quomodo fieri potest, ut Presbyterum constituat, qui non habet manuum impositionem ad ordinandum? Quis credet, Epiphanium, talem articulum inter Ecclesiæ dogmata referre ausum, tum, cum trium seculorum opposita consuetudine convinci poterat, ex vicina eaque secunda totius orbis Ecclesia, a S. Marco constituta?

[46] Argumentum aliud palmare desumitur ex electione Magni Athanasii, [ut patet in S. Athanasio,] Alexandri successoris; qui, si vera narrat Eutychius, primus, contra ritum illum antiquissimum, statutus fuerit; non ordinatus solum, sed & electus Episcoporum suffragiis, ut Eusebiani objiciebant, tametsi Episcopi Ægypti in Synodo congregati, epistola ad omnes Ecclesiæ Catholicæ Episcopos scripta, contrarium magna animi contentione asseruerint, & testati sint, Quod omnis multitudo, omnisque populus Catholicæ Ecclesiæ, clamoribus vociferationibusque postularint, Athanasium Ecclesiæ Episcopum dari. Concurrebat igitur Alexandriæ ad electionem Episcopi, ex veteri consuetudine, etiam populus. Utcumque tamen factum fuerit, [cui nemo objecit aliquem in ejus ordinatione defectum.] illud in aperto est, neque ab duodecim, neque ex duodecim illis Presbyteris Athanasium fuisse assumptum, quandoquidem Diaconus tantum existeret, necdum ad Sacerdotium promotus. Quis nescit, quot hostes, sagaces juxta ac potentes, sibi adversantes habuerit Athanasius? Quæ & qualia per fas & nefas excogitata & adhibita fuerint, non ad ejus mores aut doctrinam solum, sed & ordinationem criminandam? Quid autem plausibilius objectari poterat, quam quod creatus fuisset contra ritum, ab usque S. Marco inviolabiliter observatum? Nam quod reponi hic posset, mutatum ab Alexandro usitatum antea morem, id ipsum magis eorum animos merito exacerbare debuisset, ut vel inde ansam arriperent Athanasium insectandi.

[47] [ut sine dubio fecissent neglecti Presbyteri,] Jam vero duodecim illi Presbyteri turpiter exauctorati, quas quæso machinas non movissent, ad deturbandum primum illum priscorum privilegiorum violatorem? Multis sane opus non erat: Arianis Imperatorum auctoritate præpollentibus se adjungerent, speciosissimam calumniandi Athanasii occasionem minime neglecturis. Nihilominus inter innumera illa Historiæ Athanasianæ monumenta, nec vestigium talis accusationis reperire est. Neque epistola pseudo-synodi Sardicensis, [aut adversarii ejus Ariani.] neque Philostorgius Athanasio infensissimus, nec quisquam alius tot adversariorum, id ei exprobrasse legitur: neque ipsiusmet Athanasii aut Episcoporum Ægypti apologiæ, ejus rei ullam faciunt mentionem. Videat modo æquus rerum æstimator, an hujusmodi ratiocinatio plus nimio non valeat, ad exsufflandam totam illam Eutychii historiolam. Adde his Gregorii Nazianzeni de hac eadem electione Athanasii testimonium, ex qua pateat, populum & tunc, & antea, in ea locum habuisse. Totius populi suffragiis, inquit, non autem secundum pravum exemplum quod postea inolevit, neque per vim & cædem, sed Apostolico & spirituali modo, ad Marci thronum evehitur. Modum illum Apostolicum antiquum ritum denotare, nemo, opinor, diffitebitur.

[48] [Male fingitur imputari Alexandro inductus mos,] Taceo cetera, quibus pari soliditate ostendatur vanitas argumentationis Seldeni, ex Hieronymi verbis perperam deductæ. Pergit deinde Pearsonius alterum, non minus ineptum, distinctionis membrum excutere; probans Eutychium narrare simpliciter factum, seu moris durationem & expirationem, prætenso Alexandri decreto imputatam. Errat autem Seldenus, dum Alexandro tribuere Eutychium docet, quod in Concilio Nicæno Can. 4 fuerat definitum. Illud vero maxime notandum monet præfatus Pearsonius, [qui fuerat in Nicæno statutus,] partem decreti ab Alexandro facti, restringere morem de eligendo Patriarcha, non ad electionem a Presbyteris, sed ex Presbyteris factam; quod idem superius ab Echellensi demonstratum diximus. Antiquum enim morem desiisse tradit, eo quod Alexander decrevit, ut vacante Patriarchatu, eligerent ex quacumque tandem regione, sive ex duodecim illis Presbyteris, sive aliis, virum aliquem eximium, perspectæ probitatis, eumque Patriarcham crearent. Electio igitur viri cujuspiam eximii, perspectæ probitatis; antiquum morem evacuavit, si talis umquam fuerit.

[49] Negari non potest, peculiaria quædam in Patriarcharum electionibus, [esto quod in ceremonia peculiari, aliquid Presbyteris Alexandrinis sit concessum.] Alexandrinis fuisse usitata; quale est, quod Liberatus memorat in Breviario: Consuetudo quidem est Alexandriæ, illum qui defuncto succedit, excubias super defuncti corpus agere, manumque dextram ejus capiti suo imponere; & sepulto, manibus suis accipere collo B. Marci Pallium, & tunc legitime sedere. Verum hæc ceremoniam tantum insolitam indicant, pro honore S. Marci fortasse inductam; & magnam præterea festinationem, pacis gratia, ne in tanta populi multitudine tumultibus & factionibus occasio præberetur. Nihil hæc tamen faciunt ad stabiliendum jus aut factum, quo ex Sacerdotibus, & a Sacerdotibus duodecim, eligeretur, crearetur & rite ordinaretur Episcopus.

[50] His necdum acquiescit Seldenus. Qui argutiæ struendæ suppeditavit materiam, [Falsum quoque est quod usque ad Demetrium,] eidem firmandæ, fulcrum subministrat Eutychius noster, in allegata pridem periocha; affirmans a Marco ad Demetrium, nempe annis circiter CXX, nullum totam Ægyptum, præter Alexandrinum, Episcopum habuisse. Atqui, si nullus erat in Ægypto episcopus, a quo tandem ordinari potuit Alexandrinus? Hinc consequens esse contendit Seldenus, a Presbyteris tunc temporis fuisse consecrandum. Mirabilia hic more suo procudit Eutychius, ex ejus fide nullatenus admittenda. De rei possibilitate disputare, [nulli in Ægypto fuerint Episcopi,] nihil ad præsens attinet. Scio Historicos tradere, per aliquot integra secula, unicum in Scythia Tomorum Episcopum exstitisse: id etiam in Ægypto factum, Eutychio, primo & soli id narranti, non credam. Infidam Seldeni versionem hic denuo multis incusat Echellensis, capitibus, 8 præsertim & 9, acerbius in eum invectus. Tanti mihi non est Eutychii auctoritas, ut traditionem ejus, tot explicationibus & elucidationibus tueri operæ pretium existimem. Satius est rem prorsus incredibilem, ex optimis historiæ monumentis, confutare; Ægyptium illum, ut superius monebam, popularium suorum telis exarmando. Præstat id præfatus Echellensis cap. 7, [qui ab initio Ecclesiæ ibi plures fuisse monstrantur;] Alexandrinorum & aliorum scriptorum testimoniis demonstrans, Episcopos in Alexandrinæ Ecclesiæ diœcesi, non solum ante Demetrium vel Heraclam & Dionysium, sed ab ipsis illius Ecclesiæ originibus, semper exstitisse.

[51] Producit primo Melchitarum Martyrologium, ubi ad diem XXV Aprilis est commemoratio certaminis Marci Apostoli, sancti Euangelistæ, qui Christum prædicavit sub annis Tiberii Cæsaris in universa Ægypti & Libyæ Regione … multaque edidit miracula, & Christi Ecclesias exornavit, constituens eis Episcopos, atque his inferiores Sacerdotes. [ex Synaxariis & Actis vetustis,] Suffragatur Severus in Marco, ita scribens: Ipse vero inde discedens, Pentapolim perrexit; mansitque ibi annos duos, annuntians, & Ordinans Episcopos, Presbyteros & Diaconos, in omnibus ejus Provinciis. Succinit veteris Vitæ S. Marci auctor anonymus: Pentapolim pergit, inquit, & Ordinans Episcopos per regiones illas & Clericos; iterum Alexandriam venit. Consentiunt Scriptores Græci & Latini, Synaxaria & Martyrologia vetustissima. Unum pro omnibus proferam Simeonem Metaphrastem, ita de S. Marco loquentem: Constituit & confirmavit Ecclesias per Libyam, Marmaricam, Ammoniacam, Pentapolim, Alexandriam … Ordinaverat autem pro se Episcopum Alexandriæ Annianum: aliis quoque Ecclesiis longe lateque, Episcopos, Presbyteros, Diaconos dederat. Quæ ad hæc eludenda Seldenus effugia quæritat, ne referri quidem merentur.

[52] [ex Vopisci & Adriani Cæsaris epistola,] Adducit insuper Pearsonius argumenta alia, minime contemnenda. Locus Vopisci in Vita Saturnini, ex Adriani Cæsaris epistola ad Servianum, vim certe magnam obtinet, quidquid Seldenus contra luctetur. Epistolæ verba sunt: Ægyptum, quam mihi laudabas, Serviane charissime, totam didici levem, pendulam, & ad omnia famæ momenta volitantem. Illi qui Serapim colunt, Christiani sunt: & devoti sunt Serapi, qui se Christi Episcopos dicunt. Fatendum, [ex ea quæ Euaristo Papæ adscribitur,] multa ibi immisceri Christianis & indigna; nihilominus id evincitur, fuisse Adriani ævo Christianos in Ægypto, qui Episcopi appellarentur: in Ægypto, inquam: nam Adriani epistola Alexandrinos maxime & Ægyptios describit. Licet igitur Adriani verba, in multis ambigua & dissertationibus obnoxia sint; id certe negari non potest, recte ex iis deduci, fuisse eo tempore in Ægypto Episcopos.

[53] Circumfertur sub Euaristi Papæ nomine epistola, ad omnes per Ægyptum Fratres, hoc est Episcopos: atque ut demus Euaristi non esse, vetustissima sane est; & quisquis est auctor, putavit Euaristi ætate; plures in Ægypto fuisse Episcopos. Ex Alexandri Patriarchæ epistola docemur, [ipsiusque Alexandri Episc. Alex.] ante Concilium Nicænum, pene centum Ægypti Episcopos in Arii condemnationem consensisse; nec de pauciori numero, prioribus seculis, usquam alibi fit mentio. Heraclam multis exornat Eusebius: si is Episcoporum auxisset numerum, id profecto laudi ipsi ab Encomiasta verteretur. Dionysius, Heraclæ successor, de variis Episcopis loquitur, & ad varios scripsit: ut verisimillimum sit, non pauciores tunc sedisse, quam exstiterint Alexandro Patriarchatum tenente. Diutius quam par est, rebus alioqui satis patentibus inhærere videmur.

[54] [& Synodo contra Originem habita;] Quapropter, omissis pluribus aliis, a Pearsonio diligenter expensis, unum illud ad dirimendam litem postremo loco adducam, quod, teste Photio Cod. 118, Pamphilus Martyr simul & Eusebius, in apologiæ pro Origine libro 6 ita memorant: Synodus, a Demetrio, Episcoporum coacta, & Presbyterorum quorumdam contra Origenem, quæ … decretumfecit, Alexandria quidem pellendum Origenem, neque in ea versari aut docere permittendum. Verum Demetrius, una cum Ægypti Episcopis aliquot, sacerdotio quoque illum abjudicat, subscribentibus etiam edicto huic, quotquot antea suffragati ei fuissent. Hic ille est Demetrius, qui factus Patriarcha, cum nullus esset in Provincia Ægypti Episcopus, tres (ut garrit Eutychius) constituit Episcopos. Scilicet in iis Synodis tres tantum, cum Demetrio Episcopi sederint, nuperrime ea dignitate donati. Imo, [in qua ridiculum sit tres solum Episcopos imaginari,] inquit Seldenus, Demetrius, summus Origenis adversarius, tres sibi procul dubio velut auxiliarios Episcopos instituit. Nempe postremis Patriarchatus annis (quod nescio an Eutychius ipse admitteret) tres illos stipendiarios conduxit Demetrius, cum diu Origeni fuisset amicissimus; idque eum solum in finem, ut eorum auxilio fretus & ope adjutus, majori auctoritatis pondere inimicum opprimeret.

[55] Suis ea canat Seldenus, in luce meridiana studiose cæcutientibus. Age vero, si Demetrius, tribus tantum auxiliariis illis Episcopis, iisque contra antiquissimum Alexandrinæ Ecclesiæ, imo totius Ægyptiacæ, consuetudinem ordinatis, stipatus atque communitus, adversus Origenem Synodicam sententiam protulisset; [nihil tale causantibus Origene vel Eusebio,] credibile-ne est, Origenem ipsum, aut Eusebium acerrimum ejus hyperaspisten, nihil de violatis juribus, nihil de abrogato veteri ritu, nihil de paucis & novitiis Episcopis in suum exitium ordinatis, ad justam defensionem dicturos fuisse? Interea tantum abest, ut de paucitate eorum qui in se conspiraverant, conqueratur Origenes; ut potius hostium multitudinem incuset. Inimico (ut loquitur in Præfatione tomi sexti in Joannem) adversus nos acerbissime pugnante, per suas novas litteras, revera Euangelio inimicas, omnesque Ægypti ventos adversus nos concitante. Qui sunt, [sed contrarium potius.] obsecro, tanto numero venti illi Ægyptiaci, nisi Episcoporum multitudo? Erant igitur, ut sæpe eadem inculcem; erant, inquam, in Ægypto, atque in iis Synodis, plures quam tres Episcopi; non a Demetrio, sed a S. Marci temporibus constituti. Cavilletur modo Seldenus quantum lubuerit, & adversus solem disputet; nihil me movet prodiga illa, & tuendis præjudiciis male adhibita eruditio. Paucis concludi posse arbitror, totam illam Eutychii traditiunculam, falsam esse; & sine ordine, sine judicio tam imperite coagmentatam, ut his aliisque per suos Annales sparsis, de Ecclesia Alexandrina pessime meritus dici absque scrupulo possit.

[56] Juvat hic, ad rem penitus conficiendam, alia subnectere specimina, [Adde quod Eutychius, in aliis multis gravissime hallucinatus,] quibus denuo appareat scriptorem illum, Ecclesiæ suæ præclarissimas res gestas, aut plane ignorasse, quod turpe est; aut negligentissime tractasse, quod indecorum. Quis ferat Origenem, quem nescivisse videtur, creari ab ipso Episcopum Maubagensem, & cum Theodoro Mopsuesteno (ipsi, Thaddæo) Theodoreto & Iba, viris tota historia Ecclesiastica notissimis, inepte componi? Quin & dudum mortuos, ad vitam simul omnes revocari, ut coram Justiniano Imperatore compareant? Satin sobrius erat Eutychius, dum hæc scriberet? Mirabamur statim fabellas, ab eo in Demetrio contextas: magis sane mirum est, [& ridiculas fabellas commentus sit,] Demetrium eumdem induci, tamquam cum mortuis litterarum commercium habentem. Eo tempore, inquit, scripsit Demetrius Patriarcha Alexandrinus ad Gabium Episcopum Hierosolymorum, Maximum Patriarcham Antiochenum, & Victorem Patriarcham Romanum, de ratione computi Paschalis & jejunii Christianorum, & quomodo a Paschate Judæorum deducatur.

[57] At Gabium ipse tradit (subdit Pearsonius) XVII Aurelii anno Hierosolymis Episcopum creatum, tres tantum annos sedisse: aut igitur sub finem Imperii Aurelii, aut sub initium statim Commodi scripta est hæc epistola: quo tempore nec Demetrius Alexandriæ præfuit, sed Julianus; nec Victor Romæ, sed Eleutherius. [per supinam rerum ac temporum ignorantiam.] Certe cum epistolæ ex Oriente ad Victorem, de celebrando Paschate missæ sunt; Narcissus Hierosolymorum Episcopus fuit; inter Gajanum autem (quem Gabium appellat Eutychius) & Narcissum, octo Patriarchas recenset Papebrochius. Neque vero ulla exstat memoria scriptæ ad Victorem a Demetrio epistolæ; Episcopi tantum Palæstinæ indicant, Alexandrinos secum in die Paschatis observando consentire, idque constare ex litteris ad se invicem missis, nulla Demetrii mentione facta. De Alexandro scribit; quod Achillam socium suum, qui ante ipsum Patriarcha fuerat, de gradu Patriarchali dejecit; quia Ario recepto, contra Petri Alexandrini mandatum fecerat. Hic Alexander in mortuum quoque sævit. Pridem Achillas obierat ante finem Concilii Nicæni, quomodo ergo ab Alexandro, de gradu Patriarchali tum dejectus? Missum faciamus Eutychium, atque ordinem chronologicum prosequamur.

II. S. ANNIANUS.
Annus obitus & tempus sedis ex Eusebio.

[58] Annianum scribendum monet Valesius in Eusebium; Eutychius, Hananiam vocat, alii Anizanum Dicitur hic in Historia Patriarchali obiisse Dominica, [Posthabitis Ægyptiorum calculis,] die vigesima Hathuri, id est XVI Novembris; sedisse vero annis XVIII, diebus CCXVI. Signatur in margine annus Christi LXXXVI, imperante Cæsare Vespasiano. Abulbaracatus Vanslebii ait, Annianum Patriarcham creatum anno Alexandri CCCLXXXIII, mense Majo; vita functum XX Novembris, anno ejusdem Æræ CCCXCIII, postquam rexisset Ecclesiam annis XI, mensibus VII. Hæc retulisse, rejecisse est; pœnitet enim operæ, in iis ad rectum ordinem reducendis antea insumptæ. Ne igitur sæpe eadem dicenda occurrant, aperte pronuntio, peregrinis iis calculis, primis præsertim hisce seculis, nullam me fidem habiturum. Quid enim? Ubinam quis XVI Novembris in Dominicam cecidisse inveniet anno LXXXVI? quomodo a XXV Aprilis ad XVI Novembris numerari possunt dies CCXVI? Quis imperium Vespasiani ad annum LXXXVI produxit?

[59] Episcopatus annos restringit ad XVIII; quem Eusebius, S. Nicephorus, aliique unanimiter, Eutychio ipso consentiente, extendunt ad annos XXII. Quid autem Abulbaracatus somniasse potuit, tam manifeste sibi contradicens? Largiamur ei, Annianum sedisse ab anno Alexandri CCCLXXXIII (quod tamen falsissimum est, nam is annus notaret annum Christi LIX) largiamur, inquam, cœpisse Annianum ab anno CCCLXXXIII, usque ad CCCXCIII, qui esset Christi LXIX; in qua, obsecro, arithmeticæ regula didicit, a mense Majo anni LIX ad Novembrem LXIX, intercedere annos XI & menses septem? Iterum repeto, nihil hic Arabes moror, nisi auctoribus nostris conciliari possint.

[60] Eusebius Historiæ Ecclesiasticæ lib. 3, cap. 14 editionis Valesianæ, [ex Eusebio obiisse statuitur, an. 84, 16 Nov.] quam hic sequimur, ita scribit: Hujus (Domitiani) anno quarto, primus Alexandrinorum Ecclesiæ Episcopus Annianus, duobus & viginti annis exactis, abiit e vita; cui secundus ordine successit Avilius. Non lubet cum Eusebio litigare super ordine hic statuto, quasi primus Patriarcha aut Episcopus fuerit Annianus: alibi mentem suam explicuit, dum eum sedisse ait post S. Marcum. Nos igitur, bona ejus venia, Annianum secundum, Abilium tertium dicemus, & sic deinceps. Porro numerati ab Eusebio anni XXII, mirifice exponunt initium & finem Episcopatus Anniani. Ordinatum antea supposuimus eo ipso anno, quo obiit S. Marcus, nempe anno LXII: proinde inchoando ad annum IV Commodi, cujus quadriennii initium sumitur a XIII Septembris anni Christi, LXXXIV, numerantur anni omnino XXII, iique exacti, ἀποπλήσας, si Annianus mense tantum Novembri e vivis excesserit, quod facile Arabibus concedendum putamus; licet passim discipulus Magistro in Martyrologiis, conjungatur, ad XXV Aprilis; & Labbeus diem signet XXV Augusti, quod non scio ubi ipse repererit. Statuimus itaque obiisse Annianum illo anno Christi LXXXIV, Novembris XVI, die Martis, sub littera Dominicali C; vel die Lunæ, sub littera D, si forte Ægyptii necdum intercalaverint.

[61] Litem nobis intentat Tillemontius, Nota XV pag. 411, his verbis: [quo pacto optime salvantur 22 anni Episcopatus;] Ad annos XXII quod attinet, Anniano adscriptos, desumendi ii non sunt a morte S. Marci, sed a die quo S. Marcus eum ordinavit: idque reduci non poterit, ad annum LXII, ut facit Eusebius; sed ad finem LXIII, sic ut inde inchoando, rexerit annos XXII completos ἀποπλήσας. Nimirum Tillemontius mortem Anniani innectit anno LXXXVI, quod nobis non placet. Quid quæso vetat dicere, Annianum a Marco ordinatum anno LXII, mensibus aliquot ante Marci obitum? Ecquid eo modo habebuntur anni XXII ἀποπλήσας?

[62] Non video cur Eusebii Chronologiam nobis eripere velit Tillemontius, ut aliam tot absurditatibus refertam substituat. Melius arguere quis posset ex Actis S. Marci & scriptoribus aliis, tradentibus, Annianum a Marco initiatum biennio ante obitum, cum in Barcam properaret. Verum, ut daremus ita accidisse, nihil inde aut Eusebii aut nostra numerandi ratio magnopere patitur. [licet daretur, eum diu ante S. Marci obitum fuisse ordinatum.] Etenim non negat Eusebius, Annianum antea a Marco ordinatum; sed annos Episcopatus ejus non nisi a S. Marci transitu desumit; quod & nobis sat est, tametsi admitteremus etiam trienno, aut (si ita vis) sexennio ante, Annianum ordinatum fuisse. Quis nescit primis illis Ecclesiæ temporibus, id aliis etiam in Sedibus, non raro usuvenisse? His interim nihil obstantibus, verum erit, Annianum non nisi XXII annis & mensibus fere septem Patriarchæ munere perfunctum.

[63] [Pauca ex Actus supersunt apud Henschenium, ad 25 Aprilis.] Paucissima supersunt de sancti Anniani Actis, videnda apud Henschenium XXV Aprilis post S. Marcum. Virum Deo dilectum, & omni ex parte mirabilem, nuncupat Eusebius lib. 2, cap. 24, brevi elogio omnia complexus. Nam quæ de ejus nobilitate tradidit Petrus de Natalibus, uti & de aliis ab eo rebus gestis, nec Baronio nec Henschenio satis probantur. De nobilitate, inquam, non video unde id hauriri potuerit, cum sutorem, & probabiliter veteramentarium fuisse, Acta S. Marci, & Ægyptii Scriptores uno ore memorent. Scilicet occasione reficiendi Euangelistæ calcei, læsus primum, divina deinde gratia illustratus vocatusque ad fidem, exinde S. Marco adhæsit, successor ejus in Patriarchatu factus. Diversis diebus, a diversis Martyrologiis ejus Natalis celebratur, hodie a Romano conjungitur S. Marco constansque est Venetorum opinio, corpus ejus cum Magistri reliquiis, Alexandria ad ipsos translatum esse.

III. S. ABILIUS seu MILIUS.
Annus obitus ex Eusebio, rejectis aliorum erroribus. Pax ecclesiæ sub eo.

[64] Abilius, Eusebio Avilius aliis Melius, Arabibus & Habessinis Milius. Chronicum nostrum scribit Melianum, [Ex Chronico Orientali,] ita narrans: Scriptum est in Vitis Patriarcharum: Assumpserunt hominem nomine Melianum, & ordinaverunt eum Patriarcham super Sede Marci; crevitque numerus fidelium in Ægypto, Pentapoli & Africa; fuitque Ecclesia, ejus tempore in pace. Obiit autem die Lunæ prima Tuti: vacavitque Sedes tribus annis absque Patriarcha, quoniam eo tempore contigit destructio Hierosolymorum. Notantur in margine Patriarchatus anni XII, dies CCLXXXVI; annus Christi XCIX, regnante Tito Cæsare. Scatent hæc denuo non paucis erroribus, quibus refutandis, & veriori tum historiæ tum Chronologiæ substituendæ, commentarium subjicimus.

[65] [& Severo,] Scriptum est in Vitis Patriarcharum &c. ita rem clarius explicat Severus apud Echellensem pag. 148. Congregatus autem populus (mortuo Anniano) & inito consilio, assumpserunt hominem nomine Melianum, eumque Patriarcham constituerunt super Sede sancti Marci Euangelistæ, loco Anniani. Melianus autem iste continentia præclarus erat, qui confirmavit populum in cognitione Christi, crevitque Orthodoxorum plebs in Ægypto, Pentapoli & Africa. Nihil hic, quod ut plane verisimile non admittatur; unde & Eutychii commentum explodas, de solis Presbyteris ad electionem Patriarchæ concurrentibus. Neque dubitaverim quin Melianus iste idem ipse sit, quem cum Sabino & Cerdone sanctus Marcus olim Sacerdotio initiaverat, Anniano adjutorem.

[66] Quid autem illud; Fuitque Ecclesia ejus tempore in pace? An forte sub prædecessore Anniano passa est Christianitas Alexandrina? Ita existimo; frustra alioqui & inepte hæc dici viderentur. Sed quæ hæc aut qualis persecutio excogitari potest, aliis historicis ignota? Crediderim alludi ad seditionem Alexandrinorum anni LXXII, [in pace fuit sub Abilio Ecclesia.] in qua fortasse Christiani, a Judæis necdum satis illic distincti, post excidium Hierosolymitanum, iisdem cum hisce immersi calamitatibus, exagitati fuerint. Postmodum vero imperante Domitiano, cum Romanorum ira in plebem Judaïcam deferbuisset, verosimile est, Ecclesiam Alexandrinam tranquillitate frui cœpisse.

[67] At, inquis, extremis Domitiani annis anno XCV sæva in Christianos persecutio exarsit. Sic est: verum utrum ea, utpote non diuturna, ad Alexandrinos usque propagata fuerit, tunc adhuc sedente Abilio, non ausim pro certo affirmare, neque ex Actis nostris comperi quemquam, eo tempore Alexandriæ Religionis causa supplicio affectum. Poterit itaque ex Chronico, & ex Severo admitti, sub Abilio Ægyptiacam Ecclesiam in pace fuisse. De die obitus mox erit agendum: cetera omnia, a Chronico relata, falsa sunt, & ridicule combinata. Nec magis accuratus in metrico suo elogio Poëta Habessinus est, sic Abilium alloquens, sub nomine Milii: Pax tibi Milio, Patriarchæ Alexandriæ constituto, anno post Christi Ascensionem quadragesimo quinto, (qui esset nobis a Nativitate ejusdem LXXVIII) sicut ardentem terram refrigerat pluvia, ita mihi, viro afflictionis, impertire gratiam intercessionis tuæ.

[68] Vacavitque Sedes tribus annis absque Patriarcha. Si quiete fruebantur Alexandrini Christiani, quænam hujusmodi vacationis ratio? Magna profecto; [Rejecto causa excidii Jerosolymitani,] quoniam eo tempore contigit destructio Hierosolymorum. En tibi parachronismum annorum XXV & amplius. Capta est siquidem ab Tito Hierosolyma VIII Septembris anno Christi LXX. Ut tamen ita factum ultro assentiamur, quid Hierosolymæ destructio impedimenti affere potuit electioni Patriarchæ Alexandrini? Unius Chronici assertione non moveor, ad istiusmodi cessationem admittendam. Æque absurda est nota marginalis, [triennii interpontificio,] dum ad Imperium Titi Cæsaris, Abilii obitum reducit.

[69] Confer huc Abulbaracati ineptias, ita scribentis: Abilius factus est Patriarcha mense Decembri, anni Alexandrini CCCXCV. Ut quid reticet interpontificium duorum annorum, Annianum inter & Abilium, ab anno CCCXCIII, ad CCCXCV? Obiit, inquit, III Septembris anno CCCCVII, administrato Episcopatu annis XI & mensibus IX. Annus ille Alexandrinus CCCXCV signaret annum Christi circiter LXXI; & CCCCVII fere coincidit cum nostro LXXXIII. Quæ omnia a vera chronologia enormiter aberrant.

[70] Certum nobis est ab Eusebio non recedere, quamdiu nihil occurrit urgentius, [aliisque in Chronico perperam assertis;] quam quod Tillemontius hic objicit. Is lib. 3, cap. 21. Hist. Eccl. ita habet: Hoc (Trajano) primum adhuc principatus annum agente, cum Abilius, qui per tredecim annos Alexandrinam rexit Ecclesiam, mortuus esset, in ejus locum successit Cerdo. Anni illi XIII ab anno LXXXIV, cui cum eodem Eusebio mortem Anniani affiximus, ducunt nos ad annum Christi XCVIII, quo a XXXII Januarii Trajanus imperium capessivit; saltem si exacti intelligantur, uti omnino in Eusebii mente accipiendos putamus: ubi Trajani annus primus & Episcopatus anni tredecim clarius exprimuntur, quam ut alium in sensum detorqueri queant. Hac igitur auctoritate freti, annum illum XCVIII morti Abilii assignare non dubitamus, quidquid alii varient, illis hunc, aliis alium annum numerantibus.

[71] [statuendum cum Eusebio,] Hoc posito: de die quærendum restat. Scimus festum ejus in plerisque Martyrologiis recoli XXII Februarii, quo die eum Bollandus in Acta retulit. Vidimus in Chronico notari I Thot, seu XXIX Augusti, ubi si recte interstitium ponitur CCLXXXVI dierum, perveniri deberet ad II Thot, seu XXX Augusti. Abulbaracato placet III Thot, quem mensem, uti & alios, perperam semper cum nostris confundit Vanslebius. Ceterum quiscumque ex his dies eligatur, anno XCVIII, sub cursu litteræ Dominicalis G, [obiisse Abilium an. 98, probabiliter 29. Aug.] non potuit Abilii obitus cadere in diem Lunæ, ut vult Chronicon: unde & hic feriam ejus deserere cogimur, ut Eusebium teneamus; ac proinde, omnibus rite perpensis, ita Abilii Patriarchatum definiendum credimus, ut si ab Anniani obitu ducatur, Sedem obtinuerit annis XIII, mensibus IX, & diebus fere XVI; vita functus XXIX Augusti anni XCVIII, die Mercurii.

[72] Aliam plane methodum sequitur Tillemontius, mihi tom. 2, p. 1, pag. 510, Nota 8 in S. Clementem, mire se torquens ut feriam in Chronico adscriptam tueatur. [quidquid sentiat Tillemontius, tres annos ei decurtans.] Etenim ubi Anniani obitum, ex eodem Chronico, collocavit anno LXXXVI, ut feria illa cadat in annum XCVI, contra omnium Chronologorum, & ipsiusmet Chronici & Eutychii sententiam, multis pertendit, Abilium non sedisse ultra annos IX & dies CCLXXVII. Invento autem suo rationem hanc non satis solidam prætexit, quod triennium vacationis in Chronico adstruatur. Verum, præterquam quod futili causæ talis cessatio imputetur, adeoque & ipsa neganda potius videatur; quo jure totum illud triennium, Abilii annis detraxit Tillemontius? cur ex Cerdonis successoris tempore (ut faciendum erat) non decurtavit? At, inquit, Cerdo sedit annis fere XI, nempe ad annum circiter XII Trajani. Id habet ex Historia Eusebii? At numquid Eusebius idem annos XIII Abilio diserte attribuit? Ut quid igitur hujus potius quam alterius Episcopatum restringit? Altercari non vacat. Chronico Orientali adhæreat Tillemontius, nos ei toties Eusebium anteferemus, quoties conciliari non poterunt.

[73] De rebus a S. Abilio præclare gestis nihil hactenus legimus (inquit Bollandus ad XXII Februarii) præter illa quæ nos etiam ex Echellensis Chronico & ex Severo supra retulimus. [Acta apud Bollandum 22. Feb.] Quod ex Græcorum traditione Pearsonius, & ex Constitutionibus S. Clementis itidem allegat Tillemontius, Abilium a S. Luca Euangelista fuisse ordinatum Episcopum, alibi non reperitur. Si tamen id verum est, Eutychii periocham supra impugnatam, & Seldeni ratiocinia non parum enervat.

IV. S. CERDO.
Electio a Presbyteris & Episcopis facta anno XCVIII. Obitus.

[74] Juxta Chronicon nostrum constitutus est Cerdo primo anno imperii Trajani (cœpit hic imperare XXVII Januarii XCVIII) & defunctus est die Sabbati, undecima Bunæ, nobis v Junii. Adscribuntur in margine anni X & dies CCLXXX, regnante Domitiano Cæsare. Omnia hic iterum imperite digesta, [Rejecto Chronici Orientalis calculo,] nam cum Episcopatum Cerdo iniisse dicatur XCIX, & terminasse CIX, anni illi X & dies CCLXXX inveniri nequaquam possunt, prædecessore vita functo XXIX Augusti; hoc vero mortuo V Junii. Nec feria convenit: Domitianus vero post Trajanum collocatus, insignem collectoris illius oscitantiam demonstrat. Non est in computando felicior Abulbaracatus Vanslebii. Hic, ubi Cerdonem ait, Patriarcham creatum anno Alexandrino CCCCVII (non ante mensem Septembris, quo prædecessor ab ipso obiisse dicitur) mortem refert ad annum ejusdem Æræ CCCCXVII, post Episcopatus annos X, & menses XI. Satis de erroneis calculis.

[75] Negligenda non sunt quæ de Cerdonis creatione a Severo memorantur. Percipientes, inquit, Sacerdotes & Episcopi, qui ante illum (Abilium) erant in ea regione, quod Patriarcha defunctus esset; mœsti convenerunt ad Alexandrinam urbem; ac inito cum populo Orthodoxo, qui in ea erat, consilio, sortem projecerunt, ut cognoscerent, quinam dignus esset, qui sederet in Sede S. Marci Euangelistæ, [Cerdonis electio ex Severo refertur,] discipuli Domini nostri Christi, post Patrem hunc Melianum (ita Abilium vocat) & convenit eorum opinio, ope Domini nostri Jesu Christi in hominem electum, timentem Deum, cujus nomen Cerdon. Hæc eo allata sunt, ut Eutychii fabula, & Seldeni ampullæ iterum explodantur; ac præterea ut pateat, quam parum verisimile sit, Sedem Patriarchalem, post Abilii obitum, triennio fuisse vacuam, atque adeo justa de causa Chronici Echellensis narrationem a nobis superius rejectam.

[76] Ex verbis Eusebii, nuper in Abilio adductis, constat Cerdonem ei successisse anno primo imperii Trajani, Christi XCVIII, suffragante Echellensis Chronico, ut statim vidimus. Frustra Tillemontius pugnat pro anno XCIX, dum præfatus Eusebius Historiæ Ecclesiasticæ lib. 4. cap. 1, [& ex Eusebii mente;] ita habet: Circa XII annum imperii Trajani, Cerdo Alexandrinæ Ecclesiæ Episcopus, cujus paulo supra mentionem fecimus, abiit e vita: quartusque ab Apostolis, ministerium ejus Ecclesiæ sortitus est Primus. Hic nec certum mortis annum designat Historicus, nec ministerii tempus omnino circumscribit, notato tamen alibi accurate initio, nempe anno Trajani primo. Qui ergo factum credemus, ut in Chronico opposita & in diversis editionibus pugnantia referantur? Versio Scaligeri Cerdonem collocat ad Nervæ initia anno XCVII, sedisse ait annos XI, mortuum interim anno Trajani IX, ipsi CVII, aliis verius CVI. Contra vero S. Hieronymi interpretatio, ex recensione Illustrissimi Pontaci, licet etiam Cerdonis initia referat ad Nervam, legit annum XCIX, & perducit ad Trajani XI, qui omnino est Christi CVIII. Dubium mihi non est, quin variationes illæ amanuensium vitio irrepserint, quod non semel in eo Chronico accidisse, quis ignorat?

[77] [inter variantes lectiones.] In hac igitur lectionum diversitate, illud mihi præhabendum video, quod magis Historiæ consonat, & sequentium Patriarcharum seriei ex eodem Eusebio ordinandæ, erit accommodatius. Asserit expresse in Historia Eusebius, anno circiter Principatus Hadriani III, mortuo Primo, anno Episcopatus sui XII, Alexandrinæ Ecclesiæ Sacerdotium suscepisse Justum. Salvandi omnino sunt anni illi XII Episcopatus, & quidem pleni: salvandi sunt successoris anni XI, non ultra annum CXXX extendendi, ut mox stabilietur. Cum igitur Hadriani annus III, concurrat cum anno CXIX, non verebor ei anno, Primi obitum innectere. At, inquies, eo pacto Cerdonis exitum collocare tenebimur anno CVII. Utique: id ipsum est quod contendimus: & eo quidem anno, designatam a Chronico Orientali feriam (cui tantopere fidit Tillemontius) opportune nobis faventem operimur.

[78] [Statuitur autem obiisse 15 Junii an. 107.] Nec illud urgeas, futurum nempe ut ita Eusebianæ historiæ vis inferatur. Nequaquam. Quis enim ex Eusebii loquendi modo non colligit, istud Circa, pati latitudinem aliquam, cum de Cerdonis annis æque atque obitu non videatur habuisse Eusebius quod scrupulosius definiret; quamvis id alibi plerumque satis accurate observet. Licebit igitur ita Chronologiam ordinare, ut Cerdo e vivis ereptus dicatur quinta Junii anni illius CVII, die Sabbati, gubernata Ecclesia per annos novem non plenos, seu per annos VIII & dies fortasse CCLXXX, in quo Chronicon nostrum Orientale manifeste hallucinatum ostendimus, & porro ostendemus in sequentibus Patriarchis. Chronicon Eusebii, cujuscumque tandem editionis, nihil nos magnopere moratur. Errat, Cerdonis initia temporibus Nervæ implicando; errat, adscribendo annos XI, qui saltem ab Scaligero reperiri nullatenus possunt. Putamus nos tutum iter ingredi, dum inter utramque Chronici recensionem medii procedimus.

[79] Alia hic denuo via progreditur Tillemontius, atque ut triennium vacationis propugnet, contra expressam Eusebii & ipsius Orientalis Chronici auctoritatem, Cerdonis initia, non ad annum Trajani primum, Christi XCVIII; sed ad XCIX reducit; inde vero, ut Episcopatus annos X & dies CCLXXX reperiat, cogitur recurrere ad annum CX; quo fit, ut sequentium trium Patriarcharum ordinem, non satis apte (ut mihi quidem videtur) constituere teneatur, quod patebit in decursu. [refragante nequidquam Tillemontio.] Jam vero si Chronicon illud Orientale adeo deperit, invenisset saltem quo feriam ab eo assignatam in tuto collocaret. Non legerat Hagiologium Habessinum, ubi hic Patriarcha invocatur XXI Bunæ, id est XV Junii; eaque in Sabbatum incidit anno CX, sub Dominicali F, qua potissimum de causa ad eam XV Junii Acta ejus illustravit Magister meus Papebrochius; nihil tum magnopere solicitus, an quæ in eo Chronico referuntur, satis ad trutinam essent revocata, unde & postmodum ad calculos nostros maluit accedere.

[80] Ceterum in Actis illis pauca tradi potuere præter Hagiologii brevissimum encomium, [Breve Cerdonis elogium, in quo nihil de martyrio.] quo Cerdo ille sub nomine Cedriani vel Cedreni, (ex Æthiopica dialecto, ut per epistolam significavit Ludolfus) ita colitur: Salutem tibi, Cedriane, qui pingeris quartus in numero Patrum, id est Patriarcharum; Beatus Marcus, radix Patriarcharum, sive primus eorum Alexandriæ institutor, Baptismum tibi gratiose contulit; & propter meliorem tuam præ aliis vivendi rationem, meruisti ab eodem Sacerdotii Episcopatum. Pulcre convenit Chronici de Cerdone testimonium, quod esset continens, justus & mansuetus tota vita sua. Nec pluribus opus fuit, ut inter Sanctos connumeraretur, tametsi Martyrologia nostra ejus non meminerint: sed quod utrobique (inquit Papebrochius) taceatur genus obitus, non favet Georgio Syncello, asseveranti, quod persecutione sub Trajano mota, martyrio mortem oppetiit. Favet tamen Syncellus supputationi nostræ, qua eum, fervente ea persecutione, diem obiisse declaravimus. Monet Ricciolius, hic justo scrupulosior, Cerdonem nostrum, ab Cerdone hæretico esse distinguendum, quod satis per se apparebat. Probabile est denique, Cerdonem hunc eumdem esse cum illo qui a S. Marco, cum Sabino & Abilio, Sacerdos ordinatus est, ut supra meminimus.

V. PRIMUS, rectius EPHREM.
Annus obitus ex Eusebio, nomen Ephrem, apud Habessinos, qui etiam Ephrem Syrum colunt. Iudæorum in Ægypto tumultus.

[81] Primus, aliis Aprimus, Papebrochio probabiliter, Ephrem; dicitur in Historia Patriarchali obiisse tertia Musri, id est XXVII Julii, die Dominica. Nota marginalis scribit regiminis annos XII, [Errantibus Orientalium calculis,] dies LII, sub Aureliano Cæsare. Porro anni illi XII & dies LII, ex Chronici illius supputatione, a Cerdonis obitu, ad annum cix fixo, perducere omnino non possunt nisi ad annum CXXI, quo assignata feria non concurrit: quod quidem parum esset, nisi toto triennio exorbitaret, pro eo anno CXX scribens CXXIV; quis autem tunc temporis vixerit Aurelianus Cæsar, fateor me nec hariolando conjectari. In nomine discrepat, cum duratione regiminis fere convenit hic Abulbaracat, sed numerat Alexandrinæ Æræ annum CCCCXXIX, qui esset annus Christi, CX, juxta Vanslebii errantem supputationem, juxta communiorem CV, multum utique deficientem a vero anno mortis, etiam ex illorum calculo. Video Orientales illos nullo mihi hic iterum subsidio futuros.

[82] Sequor Eusebium, cum quo & Eutychius, & Nicephorus, [melius ex Eusebio statuitur,] & ceteri omnes conveniunt in assignando annorum XII numero, sive interim pleni illi sint, seu saltem inchoati. Ego plenos malim; unde si tantisper supponamus Primum Cerdoni, nullo habito interstitio, successisse; rexerit ille Ecclesiam annis integris duodecim & diebus LII; nempe a VI Junii ad XXVII Julii, quo obiisse facile concedam; non die Dominica, sed die Mercurii, anno III Hadriani, Christi CXIX, currente littera Dominicali B. Frustra hic obluctatur Tillemontius, Chronici Orientalis patronus, aliam a nostra Epocham Primo attribuens, tom. 2, p. 2, pag. 479. Nam præterquam quod Eusebius annos XII plenos Primo nusquam deneget; non recte ait Tillemontius, in Chronico illo, Cerdonis mortem referri ad annum CX, [Primus obiisse 27 Julii an. 119.] & Primi ad annum CXXV; sed (ut nos nuperrime legimus) ita ut ex Chronici illius ordine, si eum auctor sequi desideret, mors Primi reducenda sit ad annum CXXI: atque is est quem Pontacus designavit; verum hic verbis, non re, a nobis dissentit: siquidem annus CXXI, ipsi est Hadriani tertius, quo Sauromatas vel Sarmatas Imperator ille debellavit. Hæc autem omnia, de ipsius Tillemontii consensu, annum Christi CXIX apertissime denotant.

[83] De Patriarchæ hujus Primi rebus gestis, nihil quod sciam Scriptores commemorant. Credibile est, & ipsum, & Christianos, non paucis divexatos calamitatibus, Judæorum tumultuantium causa, de quorum cladibus hæc Eusebius lib. 4, cap. 2, memorat: Cum Imperator (Trajanus) annum jam imperii octavum decimum attigisset (Christi CXV) rursus Judæorum tumultus exortus, maximam gentis illius multitudinem extinxit. Quippe Alexandriæ & per totam Ægyptum ac Cyrenaicam, [Sub eo in Ægypto gesta.] velut a violento quodam & seditioso dæmone exagitati Judæi, adversus Græcos & Gentiles, qui una cum ipsis habitabant, tumultum excitare cœperunt. Progressa deinde in maius seditione, sequenti anno bellum non mediocre conflarunt, Lupo tunc temporis totius Ægypti præfecturam gerente. Et primo quidem conflictu forte Judæi Gentiles superaverant: qui mox Alexandriam confugientes, Judæos qui in ea urbe degebant, captos interfecerunt. Hæc Eusebius, multa subinde conserta prælia enumerans, & Judæorum infinita millia internecione delata, adeo ut civitas ipsa Alexandrina, a Romanis eo tempore subversa, publicis expensis fuerit instauranda. Mirum sane si tot inter tragœdias nihil Patriarcha, nihil Christiani perpessi fuerint, tametsi qui res gestas eorum temporum memoriæ mandarunt, nihil de hac re retulerint.

[84] Diem obitus supra admisimus ex Chronico Orientali, cum certior alius non reperiatur. Nolim hic omittere quæ Magister meus Papebrochius de Primo, [Probabile est eum vocari Ephrem;] quem Ephremum ipse putat, ejusque cultu verosimillime disputat, suo postea loco reponenda. Cum in Hagiologio Coptico, inquit, nullus appareat talis nominis Ephrem sanctus, præter Ephrem Syrum; neque credere possim, S. Marci successorem quartum, omnino præteritum in Fastis esse; cogor suspicari, notitiam temporis, quo Syrus Ephrem obiit, translatam esse ad ei synonymum Patriarcham, & contra. [ab Ephrem Syro,] De Syro enim coævus suus Palladius, Historiæ Lausiacæ cap. 101, scribit, quod cum tempore famis, aluisset magnam pauperum infirmorum copiam, in lectis ad id paratis trecentis, impleto anno, cum successisset fertilitas, (utique mense Majo & Junio) & omnia recte succederent, cum nihil haberet amplius quod ageret, ingressus est in suam cellam, & post mensem est mortuus. Non indicatur his verbis initium Februarii, quo Natalem ejus Latini colunt; aut finis Januarii, quo eum colunt Græci; sed ætivum tempus, quo ejus ad XV Musre, id est VIII Augusti, meminit Hagiologium, ut qui Spiritum sanctum in specie columbæ viderit, obumbrantem caput sancti Basilii.

[85] Sed & tertia Amschiri, id est XXVIII Januarii, [in Coptorum fastis recte distinctum.] habes ejusdem Syri translationem, etiam in Coptico Kalendario notatam. Die autem VII Tubæ, id est II Januarii, sic canit Poëta: Salutem tibi, Pater Ephrem, plene sapientia & Christi timore, quem in corda fidelium ejus, velut situla transfudisti. Nihil quidem hic additur, quo Patriarcham, Marci successorem tam propinquum intelligas; sed neque quo Syrum, alibi bis memoratum, intelligere suadearis. Quidni tamen præsumamus eum hic invocari, qui solus alias, inter omnes Patriarchas sanctos, annua commemoratione in Hagiologio careret. Ephremi nomen suggessit nobis, in suo Patriarcharum Alexandrinorum catalogo, Athanasius Kircherus, pro supplemento Prodromi Copti; & Clarissimus Ludolfus per epistolam mihi significat, pro Ephrem Coptis pronunciari Phrim: quam autem facile hoc converti a Græcis potuerit in Primus vel Aprimus, nemo non videt. Hactenus Papebrochius, nos seriem Chronologicam pertexamus.

VI. S. JUSTUS.
Tempus obitus ex Eusebio, laus ex Hagiologio.

[86] Sanctus Justus, juxta Chronicon obiit die Sabbati duodecima Bunæ, id est VI Junii, placens Deo. Sedi ejus in margine adscribuntur anni X, [Orientalibus denuo præfertur,] dies CCCXV; additurque annus Christi CXXXV, Antonino & Commodo Cæsaribus. Multum sudat Tillemontius ut ea componat; sed inani conatu, nec anno, nec feria, nec residuis diebus CCCXV, in ejus calculum apte quadrantibus. Abulbaracat annos X, menses IX adstruit: dissentit in æra Alexandrina non bene fixa; & errore Vanslebio familiari, dies XII Bunæ cum XII Junii male confunditur. Ceterum in describendo annorum numero nihil Græci, Eusebius & Nicephorus, ab Orientalibus discrepant, neglectis dierum minutiis, annos XI Justo tribuentes. Jam vero ex modo nostro computandi, ab anno CXIX pertingi omnino debet ad CXXX; qui ab Eusebio tot characteristicis insignitur, ut omnem dubitandi locum nobis præripiat.

[87] Audiantur ejus verba, ex lib. 4 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 5 in fine: [Eusebiana numerandi ratio,] Porro annum imperii sui duodecimum agente Hadriano, cum Xystus Episcopatum urbis Romæ decem annis obtinuisset, septimus ab Apostolis Telesphorus in ejus locum successit. Anno deinde & mensibus aliquot interjectis, Eumenes Alexandrinæ Ecclesiæ administrationem, sextus ordine (post Marcum) suscipit, cum decessor ipsius annos undecim præfuisset. Quod de Xysto & Telesphoro ibi dicitur, nihil ad rem nostram spectat; vulgo notum est, in texendo Romanorum Pontificum catalogo, Eusebium hallucinatum esse, expuncto ex eorum Albo Pontifice Cleto; unde Baronius monuit, magis Ecclesiæ Romanæ alumnis, quam aliis esse fidendum. Non ita de rebus Alexandrinis statuendum, cujus alumni, juniores omnes & parum accurati, longe Eusebio posthabendi sunt, ut alibi ex professo ostendimus. [ex qua Justus obiit an. 130, 6 Junii,] Itaque ex allegato testimonio, clarissime patet, obitum Justi referri ad annum Christi CXXX, Hadriani XIV; qui erat Episcopatus XI, tantum non plenus; utpote quem auspicatus fuerat probabilissime, exeunte Julio, CXIX, eo potitus, usque ad VI Junii CXXX, qui fuit dies Lunæ, sic ut sederit annis integris X & diebus circiter CCCXIII aut CCCXIV. Convenit hic cum Historia, Chronicon Pontaci, convenit Chronicon Scaligeri, tametsi ille Justi obitum revocet ad CXXXII, iste ad CXXXI. Siquidem utrobique notatur annus Hadriani XIV, quo & templum Veneris ab eo Romæ dedicatum, quod certe exactior chronologia anno CXXX accidisse fatetur.

[89] De S. Justo egit Papebrochius in Actis ad VI Junii, ei, quam tunc meditabatur, Chronologiæ insistens, nempe quam ex Historia Patriarchali Echellensis haustam, jam corrigi mavult ex certioribus Eusebii calculis. Poëta Habessinus tale de Justo elogium concinnavit: [Elogium ejus.] Salutem dico Justo, quem cum patre & matre ejus baptizavit Marcus: is consenescens in castitate, & in sanctitate adolescens, hoc die cursum suum indubie absolvit, & satisfecit desiderio suo, æternæ scilicet beatitatis. Recte dicitur ad magnam senectutem pervenisse. Nam, si verum est quod eum sanctus Marcus sacris undis abluit, septuagenario majorem fuisse oportet. Fueritne ex Clericis, cum Episcopo Anniano, & Presbyteris Abilio, Sabino, Cerdone constitutis, non est hujus loci ulterius indagare. Chronicon Orientale paucis encomium complectitur, his verbis: Erat autem placens Deo.

VII. S. EUMENIUS.
Ejus tempore Passa S. Sophia. Barcochebus Iudæus, ac Basilides hæresiarcha Ecclesiam vexant.

[90] Sanctus Eumenius, Eusebio Eumenes vel Hymenæus, obiit, inquit Historia, [Non ex Chronico aut Abulbaracato, errantibus;] die Dominica, decima Babæ, hoc est VII Octobris; cum sedisset, juxta numeros marginales, annos X, dies CXXII, numerandos a decessoris obitu, nempe a VI Junii. Hoc quidem recte; sed fallunt de more adscripti anni. Cum enim ab anno CXXXV regere cœperit, atque ad CXLVI, ex eo Chronico pervenerit; jam non X, sed XI anni cum diebus CXXII omnino haberentur. Pertinax vero & Julianus Cæsares, nescio qua veri specie in iisdem marginalibus addi potuerint. Errat & Abulbaracat vel Vanslebius, non solum confundendo X Babæ cum X Octobris, sed tribuendo Eumenio annos XIII, & menses IX; ubi secundum ipsorum supputationem, a mense Julio anni Alexandrini CCCCXL, ad X Octobris CCCCLIV, numerandi essent anni pleni XIV, & menses fere IV.

[91] Nobis præplacet Eusebiana ratio, ex Histor. Ecclesiasticæ lib. 5, [sed ex Eusebio,] cap. II, ubi sic habet: Alexandriæ cum Eumenes tredecim annos explesset, Marcus in ejus locum designatus est: quo deinde post decem Pontificatus annos mortuo, Alexandrinæ Ecclesiæ administrationem Celadion accipit. De Marco seu Marciano & Celadione, paulo post recurret sermo. Hic Eumenio anni XIII pleni tribuuntur, iique a mense Junio anni CXXX inchoati, ducunt ad CXLIII, non CXLIV, ut perperam notant ambæ Chronici Eusebiani editiones; turpius adhuc errantes in successore Marco, quem obiisse volunt anno CL vel CLI, manifesta contradictione, annos ei X regiminis assignantes. Recte nihilominus Scaliger Eumenium defunctum tradit anno VI Antonini, qui ipsissimus est annus Christi CXLIII. Convenit nobiscum Tillemontius in anno CXLIII, [obbit Eumenius an. 143, 7 Octobris,] morti Eumenii vindicando, licet ex ejus Episcopatu triennium decurtare coactus fuerit, quod exordia anno CXXXIII male collocasset. Mirifice quadrant omnia, in eum annum CXLIII Antonini Pii VI, vel ipsa etiam feria a Chronico Orientali subjecta, Dominica nempe, in quam, currente littera Dominicali G, VII Octobris tunc incidit. Quem vero in Eumenio scrupulum movet Tillemontius, tom. 2. p. 2. pag. 497, circa bissextum Ægyptiorum, alibi excussimus.

[92] Cum hac Chronologia, Eumenii initia referente ad annum XIV Hadriani, non male convenit, quod ejus tempore dicatur, in Historia Patriarchali, Martyrio coronata S. Sophia cum tribus filiabus. Acta enim, illustranda die I Augusti, certamen illud referunt ad tempora Hadriani; nec in illis quidquam argumenti Baronius reperit, cur ad priores potius quam ad posteriores ejusdem Imperatoris annos ipsum referret. [sub eo passa Romæ S. Sophia & filiæ, in Oriente celebres.] Nam cæsis filiabus S. Sophiæ, sentiebat Hadrianus præparari sibi iram divinam, quam reipsa expertus est anno CXXXVIII, hydrope extinctus. Celeberrimam toto Oriente fuisse oportet Sanctam illam Martyrem, Romæ passam; cujus tam honorificam memoriam Alexandrini recolerent. Siquidem & Hagiologus Habessinus, encomium Eumenii sic etiam canit: Salutem Eumenio, qui bona elegit, mala sprevit, dignus ut constitueretur in Sede S. Marci Alexandriæ. In diebus hujus Apostoli, id est Apostolici viri, tradidit Sophia ad martyrium filias suas. Nihil præterea de hujus Patriarchæ rebus præclare gestis reperimus, plura suo loco daturi, siqua ex Copticis Synaxariis aut aliunde nanciscamur.

[93] Probabile est Ecclesiam Alexandrinam, ejus tempore variis ærumnis exercitam, [Ecclesia Alexandrina a Barcochebo Judæorum duce,] si non ab Hadriano, aliquamdiu apud Ægyptum commorato, dum Pompei monumentum restituit, & Antinoum amasium donavit apotheosi; saltem ab infidelibus, aut Judæis. Constat certe ex Eusebii Chronico, fervente ultima Judæorum rebellione, anno primum CXXXVI plane oppressa, & quingentis & octoginta millibus interfectis; constat, inquam, Barcochebum, Judaicæ factionis ducem, nolentes sibi Christianos adversus Romanum militem ferre subsidium, omnimodis cruciatibus necasse: id vero de Ægyptiis Christianis intelligendum existimo. Accessit & domesticum bellum altero perniciosius, a Basilide Alexandrino, [& ab Hæresiarcha Basilide vexata.] Gnosticorum parente, errores illic suos disseminante. Hic autem Arcanorum quorumdam specie, portentosas fabulas commentus, opinionis impiæ machinamenta in immensum extendit, ut pluribus prosequitur in Historia lib. 4. cap. 7. Eusebius prælaudatus. Qui fuerint SS. Victor, Corona & socii Martyres, an in Syria, an in Ægypto passi, explicat Henschenius ad XIV Maji: hic eorum meminisse visum est, quod sub Antonino passi dicantur.

VIII. S. MARCIANUS.
Tempus Sedis, Elogium apud Habessinos, ex eo recte sentientes de processione Spiritus sancti.

[94] [Ex Chronico Orientali,] Sanctus Marcianus, Eusebio Marcus, mutato fortasse ab Ægyptiis nomine, propter reverentiam primi Patriarchæ. Admirabilis fuit, juxta historiam Patriarchalem, vitæ & virtutum. Novem annis & mensibus tribus tenuit Sedem: tum defunctus est, die Dominica, sexta Tubæ, id est, I Januarii, sub Antonino Imperatore. Vera hæc omnia putamus, & calculis nostris apprime congruentia, adeoque ineptissime nugatus est notarum marginalium consarcinator, annum signans CLV, imperantibus Severo Cæsare & filio ejus Antonino. Abulbaracat, Æræ suæ Alexandrinæ adhærens, creatum ait Marcianum mense Novembri CCCCLIV, qui esset Christi centesimus circiter & trigesimus; vita functum CCCCLXIV, septima Januarii: tenuisse nihilominus Sedem Patriarchalem annis X, & mensibus duobus. Oculos tuos, Lector, nisi hæc oscitando scripserint, & Abulbaracatus & ejus interpres Vanslebius.

[95] [de consensu Eusebii,] Felicius paulo rem expressit Chronicon Orientale seu Historia Patriarcharum, ut statim diximus, annos novem & menses tres, seu dies LXXXVI, Marciano adscribens; quibus perducimur ad annum CLIII prætenso concursu notabilem, Dominica nimirum in sextam Tubæ seu I Januarii cadente, sub littera Dominicali A, in quo & Tillemontius nobiscum consentit. Mirari tamen subit scriptorem illum, alias tam accuratum, non advertisse, quod ab octava Octobris ad primam Januarii, menses quidem tres, sed non pleni intercurrant, & dies LXXXVI, desumendi omnino sint a prædecessoris obitu, ut plerumque numerat præfatum Chronicon.

[96] [obiit Marcianus I Januarii 153,] Verba Eusebii supra adduximus, ubi quos Marco, nobis Marciano, annos X tribuit, satis ex ejus phrasi intelligitur, non fuisse expletos, cum id alioqui semper, expressis terminis addere consueverit. Est igitur in confesso, Marcianum sedisse annos IX, dies LXXXVI, obiisse vero die Dominica, I Januarii anno CLIII, non CL, ut Eusebii Chronicon, nuper refutatum, pessime annotavit. Porro annus ille CLIII erat Antonini Pii XV, prope finitus, vel ut alii scribunt XVI, sed necdum inchoatus; quandoquidem Hadriano non successerit ante XXV Februarii CXXXVIII; imo aliqui initia ejus differunt usque ad XII Julii ejusdem anni.

[97] Brevissimum Marciani elogium, de admirabili ejus & virtutibus, [ejus laus.] ex Chronico Orientali, ita amplificat Hagiologus Habessinus, a quo refertur, ut Octavus in numero bonorum Episcoporum, Columnarum nomine appellatorum; quique ut converteret Ethnicos a via impietatis, & Christianitatem gratia copiosa ditaret, consecutus est donum Spiritus sancti, ipsum a filio sumentis: unde apparet, quid de processione Spiritus sancti, contra errorem Græcorum, Habessini sentiant.

IX. S. CELADION.
Ejus a Populo & Episcopis facta electio.

[98] Sanctus Celadion ita legunt Eusebius, Georgius Syncellus, Nicephorus, Abulbaracat, apud quem & Beladian; vocatur ab Historia nostra Claudianus. Erat, inquit, populo nimis dilectus. Sedem tenuit annis quatuordecim & mensibus sex, sive diebus CLXXXIII, ut est margine. Defunctus est die Jovis, [Juxta Chronicon obiit anno 167, 3 Julii,] nona Abibi, id est III Julii. Hæc quidem optime digesta, sed quis obsecro eum concursum aptabit anno CLXIX? quis Macrinum & Antoninum Cæsares eo tempore vel somniando comminisci potuit? Celadionem constitutum ait Abulbaracat, mense Februario, Æræ Alexandrinæ anno CCCCLXIV, Christi circiter CXL; mortuum CCCCLXXVII, nobis CLIII, a sana chronologia, more suo multum deficiens: verum hic solito felicior, quod consequenter erret, annos Sedis numerans XIII & menses quinque, qui hic saltem in ejus computum conveniunt.

[99] Anni illi quatuordecim & menses sex Pontificatus, obitum Celadionis trahunt ad annum CLXVII; [Consentit Eusebius,] quod si natalis dies vere III Julii recolitur, sub cursu litteræ Dominicalis E, habetur concursus feriæ, nempe dici Jovis a Chronico Orientali assignatus, Tillemontio hic etiam nobis subscribente. Chronicon Eusebianum Scaligeri eumdem calculum sequitur, Pontacus posteriorem CLXVIII scribit: verum uterque is annus perperam cum anno VI Marci Aurelii & Lucii Veri copulari videtur. Porro annum CLXVIII Historia indicat, lib. 4, cap. 19, his verbis: Supradicto Imperatore (Lucio Vero, collega Marci Aurelii) octavum principatus annum agente … apud Alexandriam, cum Celadion per annos XIV Ecclesiæ præfuisset, successit Agrippinus. Cœperunt Imperatores illi regnare a VII Martii CLXI, [in annis Marci Aurelii præcurrens.] atque adeo octavus eorum annus, procul dubio nos deduceret ad annum CLXVIII. At recte monet Tillemontius, tom. 2, p, 3, pag. 143, quod & alii observarunt, Eusebium in horum Cæsarum ætate ad Christianam æram applicanda, annum unum anticipasse; unde qui ipsi octavus annus est, vere tantum dicendus est septimus; ac proinde, etiam de Eusebii consensu, Celadionis exitus ad annum CLXVII, omnino est reducendus, ut palam fiet in sequentium serie disponenda, juxta ipsius Eusebii sententiam.

[100] Hagiologus Habessinus, ad prædictam III Julii, Celadionem exornat, a quo nominatur Kaladian, nonus in numero Archiepiscoporum; quem Dominus, [Celadionis Encomium & electio.] propter opera bona & magnam fidem ejus, liberavit a servitute hujus mundi, eoque transtulit ubi eum expectabat parata merces. Nihil præter hæc de ejus Actis traditum reperimus. Electionem ad Patriarchatum narrat Severus apud Echellensem pag. 149. Erat autem iis diebus in populo, homo quidam amans Deum, nomine Celadianus, quem convenientes, populus Orthodoxus & Episcopi, qui erant iis diebus Alexandriæ, assumpserunt & Patriarcham constituerunt, ac in Sede collocaverunt Euangelica; eratque dilectus universo populo. Nisi satis eversæ essent Eutychii & Seldeni machinæ, dicerem ex hoc testimonio iterum labefactandas.

X. S. AGRIPPINUS.
Quoad annum mortis in speciem sibi contrarius Eusebius, conciliatur.

[101] Sanctus Agrippinus, Abulbaracato Agrippius vel Agrippa, [Statuitur obiisse 30 Januarii anno 179.] in Historia Patriarcharum defunctus dicitur die Veneris, V Amschiri, id est XXX Januarii, postquam Sedem tenuisset annis XI, diebus CCXI. Belle hæc cum superioribus concordant, caduntque in annum CLXXIX, quo sub littera Dominicali D, habetur concursus feriæ, & ab anno, decessoris morti definito, anni XI; atque a III Julii ad XXX Januarii, dies CCXI justo numero reperiuntur, ducuntque ad annum Marci Aurelii XIX: sic ut hic iterum nota marginalis exerret, adstruens annum CLXXXI, & ridicule addens Cæsares Alexandrum & Maximinum. Abulbaracat, per omnia dissentit a ceteris : ait enim quod ordinatus Agrippinus mense Augusto, obierit XV Amschir, qui esset IX Februarii, non XV, ut male semper interpretatur Vanslebius. Male etiam tribuuntur anni XII, in defectu quinque mensium & amplius; quos tamen alibi Vanslebius annotare solitus est. Perseverat hic auctor in discrimine annorum XIV, a calculis nostris: siquidem creationem Agrippini tribuit anno CCCCLXXVII, Æræ Alexandrinæ, Christi circiter CLIII; mortem anno CCCCLXXXIX, Christi CLXV. Illud mirum, quod in circumscribendo Episcopatus tempore, hic sibi, ut alias, non contradicat.

[102] Opponi continuo hic potest quod in hujusmodi supputatione calculus Eusebii a nobis deseratur, [Eusebius, in speciem repugnans,] quem tamen reliquis præferendum toties protestati fuimus. Scribit autem lib. 5, cap. 9, de Commodo: Porro cum Antoninus novemdecim annis imperium tenuisset, Commodus Principatum accepit: cujus anno primo Julianus Alexandrinæ Ecclesiæ suscepit Sacerdotium, cum Agrippinus duodecim annos Episcopalis administrationis explesset … Non inficior, hæc Eusebii verba accommode esse intelligenda, præsertim in annis XII Patriarchatus, quos plenos videtur accipere, usitata sæpe phrasi, etiam tum cum deesse nonnihil ad complementum deprehendimus. Ceterum quod attinet ad annum I Commodi, cui respondet, ex optimorum chronologorum susfragiis, annus Christi CLXXX, ducto initio a XVI Martii; evidens est, obitum Agrippini cum eo combinari non posse, nisi defunctus dicatur CLXXXI; quandoquidem absque ulla controversia Natalis figatur ad diem XXX Januarii (quo die anno CLXXX, Commodus Patri necdum successerat) id vero apertissime Eusebio repugnare ex eo patet, quod Patriarchæ Juliano proxime secuturo, annos X integros tribuat, & nihilominus obiisse dicat anno Commodi X, qui certe est CLXXXIX, quid manifestius quam quod ab anno CLXXX ad CLXXXIX, non nisi anni novem numerentur?

[103] Sed neque ultra CLXXXIX, Juliani mortem per ipsum Eusebium protrahere licet, si velimus salvare tempus Patriarchatus Demetrii ad annos XLIII extensum, terminandos anno Alexandri X, Christi CCXXXI; ut ex Labbeo, Tillemontio, & aliis contra Pagium infra demonstrabitur. Adde quod nec anni XII, pleni inveniendi sint in methodo Eusebii, tametsi annum CLXXX manu-tenueris, conjungendo annum obitus Celadionis cum CLXVIII. Explanandis hisce ambagibus, sedula meditatione assecutus videor, quid Eusebium, vel ejus editores aut interpretes fefellerit. Recole quæ non ita pridem diximus de Marci Aurelii temporibus anno uno anticipatis: quid magis pronum, quam ut in Commodi filii ætatem tale quid irrepserit. Jam vero si Commodi initia, ex istius auctoris mente, ad CLXXIX referantur, conciliabitur secum ipse Eusebius, ita explicandus, ut annum Commodi appellet necdum inchoatum; quod chronologis frequentissimum est, annos Cæsarum ad Julianos aptantibus.

[104] Dixi, ex ipsius Eusebii mente. Etenim ex ambobus Chronici editoribus constat, [sibi & nobis restituitur.] Agrippini obitum innecti anno Marci Aurelii XIX seu ultimo, Christi CLXXIX. Fieri autem potest, ut in Historia Eusebii, aliud Commodi initium accipiatur, vel dum regni consors factus est CLXXVII, vel dum Augustus a Senatu nominatus, eo ipso anno Marci Aurelii patris XIX. Hoc pacto anni X pleni Juliano vindicari poterunt, tametsi eorum finis reducatur ad CLXXXIX, & consequenter anni XLIII, saltem non pleni Demetrio, ad VIII vel IX Octobris CCXXXI finiendi, qui omnino erit Alexandri Cæsaris annus X. Puto ea ratione Eusebium & nobis & sibi restituendum. At, inquies, si annus Commodi primus connectitur cum CLXXIX, jam annus CLXXXIX non erit Commodi X, sed fluet XI. Nihil ea me feriunt, quamquam cum Labbeo, Tillemontio, &c. statuas Commodum a patre Collegam ab anno CLXXVI declaratum. Hoc unum conor ostendere, ex vario illo. Commodi principio, altero dum consors imperii factus est, vel dum Augustus est appellatus, altero dum patri extincto successit, temporum ordinem facillime interturbari potuisse. Hoc qui nesciunt, nullum se cum chronologis commercium habere, fateantur necesse est.

[105] Hagiologus Poëta sic Patriarchæ huic accinit. [Hagiologi salutatio.] Salutem Agrippino, qui electus est post Celadianum, ut indueret Pallium Episcopale, fidei stamine contextum. Hic quia misericors & pacificus erat, adeo nihil gregis sui ad proprios usus interverit, ut moriens nec valorem quidem unius drachmæ in victu aut vestitu post se reliquerit. Probabilissimum est, Pantænum, ex Stoico Philosophum Christianum, Agrippino synchronum, similibus disciplinis alumnos instituisse, quos inter Clemens ille, ab urbe Alexandrina cognominatus, licet Atheniensis origine, plurimum eminuit, Stromateus, ab operibus, & Contextor nuncupatus.

CAPUT II.
Alii octo Patriarchæ usque ad finem persecutionum, ab anno CLXXIX ad CCCXI.

XI. S. JULIANUS.
Electio laudata ex Severo. Annus mortis, apud Pagium perplexus, elucidatur.

Sanctus Julianus, quando obierit, non additur in Historia Patriarchali, sive id ignorantia diei acciderit, [De anno aut die obitus nihil tradit Chronicon,] sive librariorum transcribentium incuria. Invocat illum Hagiologus Habessinus ad diem octavum Berimaha, id est IV Martii; & addit, quod in fide & bonis operibus obdormivit, postquam sedisset in Apostolica Sede annis decem. Eosdem annos X habemus adscriptos margini apud Echellensem, & dies XXXIII; ubi perperam ponitur annus Christi CXCI, & absurde Pupienus & Gordianus Cæsares. Placent tamen anni illi X & dies XXXIII, quibus justo calculo pertingitur ad annum CLXXXIX, atque a XXX Januarii ad IV Martii, dies etiam XXXIII inveniuntur. Fallit igitur Abulbaracat, annos tantummodo IX & menses XI innuens, ac in reliquis de more turpiter aberrans; cui proinde identidem corrigendo ne lectori fastidium creem, in posterum supersedendum censeo, nisi ubi quid utilitatis redundare inde poterit. Neque Nicephorum citare lubet, quod hic præsertim, parum accuratus sit, dum Juliano annos XV, Demetrio X, Heraclæ XLIII tribuit; sive id amanuensium vitio, ut quidam volunt, sive quacumque alia ex causa evenisse dicatur.

[107] [& cum Eusebio convenit in Sedis duratione.] Eusebius Hist. Eccl. lib. 5, cap. 22, Chronici Orientalis & Georgii Syncelli calculum diserte confirmat, sic scribens. Commodo decimum annum imperii agente, cum Julianus decimum annum explesset; Ecclesiarum Alexandriæ administrationem suscepit Demetrius. Annus Commodi X, ut paulo ante dictum est, respondet anno Christi CLXXXIX; tametsi hic dum Julianus moreretur IV Martii, necdum in rigore esset inchoatus; quod historicis familiare est, ne perpetuis annotationibus rerum seriem interturbare teneantur. Itaque ex ordinata jam serie numerantur anni pleni omnino X Patriarchatus Juliani, cum diebus XXXIII, ex Chronici methodo, a decessoris exitu computatis: unde dubium mihi non est, [Obiit autem Julianus 4 Martii, anno 189.] quin Julianus obierit illa IV Martii CLXXXIX, die Martis. Chronicon Eusebii editionis Scaligeri, Demetrii ordinationem refert ad annum etiam Commodi X, sed Pontacus ad præcedentem; quod admitti nullatenus posse supra ostendimus, & ex dicendis manifestius demonstrabitur.

[106] Alia hic, nostris haud ita quidem dissona, sed satis turbata, [Pagius, aliter numerans,] & nulli, quam saltem allegat, antiquorum auctoritati innixa, statuit Pagius in Critica Historico-Chronologica: ubi ad annum CLXXXVIII asserit, Demetrium eo anno Episcopatum Alexandrinum consecutum esse. Cum enim (inquit) anno CCXXX vita functus fuerit, hoc anno Ecclesiam Alexandrinam administrare cœpit. Supponit nempe, ex unanimi eruditorum suffragio adversus Chronicon Orientale, Demetrium per annos prope XLIII Patriarchatum tenuisse; quod & in Nicephori codice Ms. Londinensi reperiri, affirmat Pearsonius in Annalibus Cyprianicis. Postea vero apud eumdem Pagium, anno Christi CCXXXII, ita legitur: Mors Demetrii Episcopi Alexandrini, & initium Heraclæ ad annum CCXXX pertinent, ex Chronico Eusebii, tam juxta editionem Pontaci quam Scaligeri. Bona ejus venia, in nostra Pontaci editione anni MDCIIII, invenitur annus CCXXXIII: in Scaligerana MDCVI, annus CCXXXI; & recte, ut ego quidem existimo, quidquid pro anno Alexandri X posuerit IX, ut etiam in Pontacensi legitur, ex quo (ni fallor) Pagius argumentum desumpsit.

[109] Ceterum vellem hic mentem suam clarius exprimeret Pagius. Etenim si anno CCXXX, [aut obscuritatis aut erroris arguitur.] obiisse velit Demetrium, cur sub Canonio anni CCXXXII, Baronio CCXXXIV, eum collocat? cur Marianum Scotum adducit, cum Lupi & Maximi Consulatu (annus is certe est CCXXXII) Heraclæ initium copulantem? Cur ad retinendos annos Heraclæ sedecim, recurrit ad annum CCXLVII? Contra, si annum cupit CCXXXII, cur utrobique notis Romanis exprimit CCXXX; aut cur, ad salvandos annos Demetrii XLIII, opus habet retrogradi ad CLXXXVIII? Denique quis Juliani obitum cum anno CLXXXVIII combinavit, postquam Eusebii Historia & Chronicon Scaligeri, sufficientibus characteristicis contrarium manifeste affirmant? Nec in Pontaco quidquam præsidii Pagio superest, licet notetur annus Commodi IX; siquidem (ut ante probavimus) die IV martii anni CLXXXIX, erat adhuc in cursu, usque ad XVI ejusdem mensis, annus ille Commodi nonus. Si Pagius menses & dies vocasset in consilium, non tam facile annos determinasset. Verum de his iterum statim recurret dicendi locus.

[110] Ad Juliani laudem, brevi Poëtæ elogio nuper memorato addi potest, [Julianni laus.] quod de ejus electione ex Severo tradit Echellensis pag. 150. Erat quidam homo, Presbyter sapiens, qui operam divinarum scripturarum studio navaverat, nomine Julianus, ambulans in via continentiæ, religionis & mansuetudinis. Conveniens igitur congregatio Episcoporum Synodaliter, simulque populus orthodoxus in urbe Alexandriæ, & studiose inquirentes in universum populum, neminem compererunt huic Presbytero similem, quamobrem, manibus illi impositis, Patriarcham eum constituerunt. An hunc ex Capitulo Eutychiano assumptum garriet Seldenus? Sed quid de Demetrio agricola, qui Angeli monitu (ut Histori narrat, & mox declarabitur) fuit Juliano successore designatus per racemum uvæ, media hieme morituro oblatum. Sunt qui S. Pantænum a Juliano vel Demetrio ad Indos missum asserant, ut eos in fide Christiana confirmaret, Clemente Presbytero Alexandrino in illius Cathedram substituto, [Sub illo Alexandriæ gesta.] quam usque ad Severi persecutionem anno CCII tenuisse dicitur. De templi Serapidis conflagratione, anno II Commodi, Christi CLXXXI, meminit Eusebii Chronicon. Origenem vero anno CLXXXV, natum oportet, si, dum parens Leonides martyrium pateretur anno CCII, septimum decimum annum attigerat, ut testatur præsatus Eusebius, Histor. Eccl. lib. 6, cap. 2.

XII. S. DEMETRIUS.
Miraculosa ad Episcopatum designatio, singularis abstinentia, virginitas in conjugio servata & probata. Cycli Epactarum inventio, relata in Fastos Æthiopicos. Tres Episcopi an causa persecutionis Alexandriæ creati? Floret Clemens Alexandrinus. Origenem ejus discipulum urbe pellit Demetrius.

[111] [Licet decennium Demetrio subtrabat Chronicon,] Sanctus Demetrius, ex decessoris oraculo designatus raptusque est ad Apostolicum Thronum, licet uxoratus, qualis antea nemo; sed cum uxore virgine virgo comprobatus insigni miraculo, ut ex historia Patriarchali & Abulbaracato post paulo memorabitur. Dies obitus iterum nullus exprimitur, & per insignem lapsum, contra omnium scriptorum sententiam, pro annis XLIII, notantur in margine soli XXXII, & dies CCXIX; atque pari hallucinatione, tempus Patriarchatus sub Philippo Cæsare exorsus, sub Decio Absolvisse traditur anno CCXXIV. Abulbaracat Demetrium ordinatum ait anno Alexandrino CCCCXCIX, mortuum DXLII (Verum non vacat errorem ultra corrigere) annos vero regiminis eidem tribuit XLII, & menses XI, in quo propius ad veritatem accedit.

[112] Mihi indubitatum est ex Eusebio, Georgio Syncello, Nicephoro Ms. Londinensi, [certum est Sedem tenuisse per annos 43, saltem non plenos.] Eutychio, & chronologis passim omnibus, Demetrium Ecclesiam Alexandrinam gubernasse per annos XLIII, non plenos: neque enim ἐφ᾽ὅλοις Eusebii & aliorum auctorum semper plenitudinem illam importat, ut alibi diximus, & recte etiam advertit Tillemoritius, Nota 21 in Origenem tom. 3. p. 3. pag. 354. Rursus absque ulla hæsitatione assero, obiisse Demetrium IX Octobris anni CCXXXI; quod ita ex Eusebii Hist. Eccl. lib. 6. cap. 26, demonstrari posse existimans, ejus verba recito: Decimus hic erat annus jam dicti Imperatoris Alexandri, cum Origenes, ab urbe Alexandriæ Cæsaream migraturus, Scholam, ad fideles ejus loci instituendos Heraclæ dereliquit. Nec multo post Demetrius, Alexandrinorum Episcopus, fato functus est, cum per tres & quadraginta annos Ecclesiam administrasset. In cujus locum successit Heraclas.

[113] Nihil moveor auctoritate Chronici Eusebiani, Demetrii obitum anno anticipantis: nam, præterquam quod Historia longe sit accuratior, [Eusebii Chronicon cum historia confertur,] palpabiliter errat editio Scaligeri, secessum Origenis ad annum Alexandri XI referentis; cum constantissima sit eruditorum omnium opinio, vivo & superstite Demetrio migrationem illam contigisse: in quo Pontaci editio toto triennio ab altera differt, Origenis exilium cum anno VIII Alexandri connectens. Præterea certissimum est, Heraclam in instituendorum catechumenorum munere Origeni successisse; certissimum est Heraclam post Demetrii obitum Patriarchatum adeptum: qua igitur veri specie sustineri poterit, Origenem, non nisi biennio post Demetrii mortem Alexandriam deseruisse? Quidquid Nicephorus, & aliqua fortasse Historiæ Eusebianæ manuscripta a Tillemontio citata, de Origenis discessu sentiant, nihil a proposito recedendum putamus. Quidquid Pagius de Demetrii obitu disputet, nec Labbeum, nec Tillemontium, nec me a sententia dimovebit. Statuo itaque, Demetrium ab anno CLXXXIX, IV vel V Martii, Episcopatum exorsum, sedisse per annos XLII & dies CCXIX (ut Historia Patriarchalis tradit) seu menses VII & dies IV, ubi pro annis XXXII scribendi utique anni XLII: unde procul dubio obierit Demetrius, [Obiit Demetrius 8 vel 9 Octobris anno 231.] VIII vel potius IX Octobris, die Martis, anno CCXXXI, quo die etiam in Hagiologio Habessino, nempe ad XII Babæ Natalis ejus recolitur.

[114] Illic porro sic eum Poëta veneratur: Salutem Demetrio, [Habessini laudant inventum ab eo Cyclum Epactarum,] institutori abstinentiæ a potu, & constitutori ciborum in Pentecoste. Nisi ipse per Spiritum sanctum revelasset, quomodo repertus fuisset Computus, cujus nomen Epacte? Quid abstinentia illa a potu, quid cibi pentecostales indigitent, nescio. Epactas ab Alexandrinis ad alias gentes propagatas, communis est eruditorum opinio, & res Scriptoribus Orientis notissima; tametsi Scaligero ignorata, ut constat ex libro ejus de emendatione temporum; quod hic Ludolfus annotavit, & ante ipsum Petavius. Ceterum quod hic Hagiologus narrat, apud alios me legere non memini.

[115] Non est quidem improbabile, scripsisse Demetrium, [& aliis Patriar his communicatum,] Patriarcham Alexandrinum (ut tradit Eutychius) ad Episcopum Hierosolymitanum, & Patriarcham Antiochenum, & ad Victorem Patriarcham Romanum, de ratione computi Paschalis & jejunii Christianorum, & quomodo a Paschate Judæorum abducatur; de qua re multos exararunt libellos & epistolas, donev eo, qui jam observatur, modo Christianorum Pascha constitueretur. Sed hoc non probat, Demetrium Epactarum primum fuisse inventorem. [pro figendo die Paschatis,] Notandum interim est, non sedisse tunc Hierosolymis & Antiochiæ, quos Eutychius nominat Gabium seu Gaium & Maximum, ut alibi etiam monuimus; quare expuncta hic sunt eorum nomina, ut cuique liberum sit, vera substituendo, corrigere scriptorem, defectu sanæ Chronologiæ sæpius exerrantem.

[116] Videtur Epacte solenniter constituta in aliqua Synodo Alexandrinorum Presbyterorum, [& Synodum eo fine sub illo collectam.] ad quam Hierosolyma fortasse, Antiochia, & ex aliis partibus convenerint legati in hoc missi, idque die II Hathur, id est XXIX Octobris, quando Habessinus Poëta ita canit. Salutem vobis Sacerdotibus, laude & encomio dignis, qui sine cunctatione concurristis in unum locum, ad conveniendum super computo Epactarum, eumdem accepturi a Demetrio, ipsum per Spiritum sanctum edocto. Ita quidem sentiendum, si Orientalibus istis creditur; probabilius tamen est, eam quæstionem Romæ, Lugduni, in Palæstina & in Græcia discussam; sed non omnino compositam, donec Quartodecimani a Concilio Nicæno, damnati & penitus extincti fuerunt.

[117] [Electio indicio recentis uvæ hieme allatæ ad decessorem morientem.] Non minus miranda sunt, quæ de Demetrii electione ab Historia Patriarchali & Abulbaracato memorantur. Ea scilicet nocte, qua moriturus erat Julianus, apparuisse Angelum, qui nunciaret: Qui ingredietur ad te, racemum afferens uvæ, hic Patriarcha erit post te. Quod cum populo, de successore interroganti, Julianus prope agonizans enarrasset; dixerunt: Ubi invenietur uva hieme? Patriarcha, morbo oppressus, nescit quid dicat. Interea Demetrius, agricola, uxoratus, vineam putans, racemum repererat; quem cælesti quodam instinctu ad Patriarcham deferens, a plebe detentus, & vinculis ferreis obstrictus, quod fugam pararet, ordinatus est Patriarcha.

[118] [Stupenda probatio servatæ cum uxore virginitatis;] Fusius subinde deducitur in præfato Chronico Orientali, miraculosa servatæ cum conjuge virginitatis probatio, multisque ornatur circumstantiis, occasione murmuris suscitati ex eo, quod cognoscendorum peccatorum gratia præditus, occulta quæque delicta (puta carnis) redargueret, ipsemet conjugatus, ubi decessores omnes cœlibes fuerant. Itaque monitu Angeli de secreto revelando; & suam & uxoris integritatem, in solennitate feriæ quintæ majoris, mirabili prodigio palam exhibuit. Etenim celebrato eo die Sacro, uxorem coram universo populo, prunas ardentes, linteo, quo præcingebatur, circumferre jussit, impositoque thure adolere incensum: cumque id, intacto semper linteo, non semel repetiisset, agnovit populus utriusque pudicitiam plane inviolatam.

[119] [cujus miraculi memoriam recolunt Habessini.] Reliqua huc spectantia servare præstat in diem, quo colitur, IX Octobris. Numerabat tunc Demetrius annos LXIII; unde probabile est, nec Patriarchatus initio id factum, alioqui ad annos centum & sex vitam protraxisset; nec sub finem, ne dicatur, anno ætatis XX Episcopatum adeptus. Utut est, ipsum miraculum adeo celebre populo fuit, ut dignum censerent, cujus annuam commemorationem in Ecclesia agerent. Hinc in Hagiologio Habessino, ad XII Barmaha seu VIII Martii, salutatur Demetrius, quia hodie ostendit virtutem virginitatis suæ. Cur illa potius, quam vera qua res contigit die, ejus rei memoria recolatur, non habeo unde conjiciam. Satis certum est, feriam quintam majorem in VIII Martii incidere non potuisse, si vera sunt quæ de observatione Paschatis, a Demetrio constituta, Orientales certatim affirmant.

[120] Juvat hic iterum observare, quam leves & vanæ sint Seldeni ratiunculæ, ad stabiliendum jus illud Presbyterorum duodecim a Marco ordinatorum, extra quos nemo ad Patriarchatum promoveretur. En tibi hic, non laicum solum, sed agricolam, sed matrimonio junctum, legitime tamen in Sede S. Marci collocatum. [Commentum Seldeni novo argumento eversum.] Commentumne diceret Seldenus totam hanc narrationem, an, factum insolitum nihil statuto juri derogare? Inepta effugia; prætexenda tamen, si Beda Ægyptius reliquis Orientalibus antefertur. Alteram etiam Seldenianæ argutiunculæ partem evertit Chronicon nostrum, ita in Juliano scribens: Post hunc (Julianum) nullus Episcopus manere potuit Alexandriæ, sed clam exibant, & constituebant Sacerdotes omni in loco. Erant ergo Juliani tempore Alexandriæ, vel saltem in Ægypto, plures Episcopi, & quidem ante Alexandriæ manebant: ergo falsum est, ante Demetrium, nullum tota Ægypto fuisse Episcopum.

[121] At vero difficultatem ea Chronici verba movent, [Episcopi urbe exules, vicatim Presbyteros ordinant,] non tam facile dissolvendam. Quid enim causæ fuisse dicemus, cur post Julianum, nullus Episcopus manere potuerit Alexandriæ? An forte Demetrius omnes ad proprias Sedes dimisit? Si ita est, cur clam exibant? Opinor hic persecutionem indicari, qua sæviente, Episcopi, ut facilius Christianis succurreretur, constituebant Sacerdotes in omni loco. Sed Juliano, tempore Commodi vita functo, nulla Christiani persecutione vexati leguntur, usque ad annum CCII, quo Severus eam excitavit, præsentia sua in Ægypto & Alexandriæ, variis cruciatibus & suppliciis eam accendens, annis omnino tredecim postquam Julianus e vivis excessisset. Nihilominus particula illa, Post, tanti temporis intervallum non videtur admittere.

[122] Quid hic probabiliter dici possit non video, [a tempore satis prolixo,] nisi ad seditionem aliquam Alexandriæ satis frequentem recurratur, & id quidem sine ullo fundamento. Malim ego illud, Post, ad totos tredecim annos extendere; quemadmodum & Eusebius particulam, Recens, accepisse legitur, dum lib. 6. cap. 2. initium persecutionis Severianæ, anno illo CCII motæ, ita consignat: Igitur Severo annum imperii decimum agente, Alexandriæ & totius Ægypti Præfecturam obtinente Læto; Episcopatum vero Ecclesiarum illarum post Juliani obitum Demetrio recens adepto; vel (ut est in græco) νεωστὶ τότε μετὰ Ἰουλιανὸν, quæ ita melius Christophorsonus vertit, Nuper tum post Julianum. Utrumvis præponas, & Recens, & Nuper tum post, ad magnam certe latitudinem sunt amplianda: quod & in Chronico Orientali usu venire existimo.

[123] Illud etiam non omiserim, ex ea ipsa Chronici periodo, [& hinc forte explicari posset Eutythius.] non incongruam Eutychii explicationem posse desumi. Quid si enim quis ita eum intelligendum putet, dum a Demetrio creatos in Alexandria Episcopos narrat, ut illud potissimum tempus connotet, quo, aliis clam exeuntibus, alios a Demetrio substitutos indicet; qui lictoribus in Christianos sævientibus, ad martyrium eos excitarent, aut captivos solarentur, aut trepidantes accenderent, aut vacillantes in fide confirmarent. Fateor, etiam sic, mendacii aliquid in Eutychio relictum iri, at saltem rei substantia ex parte salvabitur, vel detegetur origo, unde verosimiliter errandi materiam auctor ille desumpserit. Non vacat Eutychio longiores parare vindicias; si cui jam dicta non fecerint fatis, haud gravate concedam, totam ejus narrationem prorsus esse fictitiam.

[124] [Certiora quædam eo Pontifice gesta,] Certiora sunt quæ sub Demetrio & a Demetrio gesta, variis locis narrat Eusebius. Sub ejus initia florebat Alexandriæ magna doctrinæ laude, sanctus Clemens, Pantæno ejus Magistro ad Indos misso: sed ille anno CCII, in Cappadociam secessit; hic vivebat & docebat adhuc Alexandriæ anno CCXI. Sævissimam persecutionem, Severo præsente & instigante, promotam jam innuimus; qua innumerabilis Christianorum multitudo, ex Thebaide & Ægypto Alexandriam pertracta, cum Leonide Origenis patre, sub annum CCII interiit; biennio post Plutarchus, Heraclæ frater, cum multis Origenis discipulis; Potamiena virgo, aliique, glorioso martyrio coronati. Origenis in varias regiones peregrinantis, [martyria illustria.] vices aliquando supplevit Heraclas, donec ille a Demetrio anno CCXVII revocaretur. Non est autem dubium quin egregiam Origenes Demetrio navaverit operam; verum dissensiones illæ tandem exarserunt, ob quas Origenes exulare jussus est. Sanctus iste Patriarcha, inquit Chronicon, Sacerdotio amoverat quemdam nomine Origenem, [Origenis expulsio.] qui astu Presbyterium obtinuerat ab Episcopo Cæsareæ Palæstinæ; quare reversum Alexandriam noluit recipere Pater Demetrius, quoniam hæreticus erat. Satis crude ea dicuntur; sed neque de Origene hic disserendi locus. An ob lapsum, an ob alias causas a Demetrio expulsus sit, tum erit examinandum, cum ad IX Octobris, ipsius Demetrii Acta illustrabuntur.

XIII. S. HERACLAS.
Expeditæ circa annum obitus difficultates: ejus & cultus dies; doctrinæ laus, & rigor in recipiendis ad Ecclesiam apostatis.

[125] [Obiit Heraclas an. 246, 4 Decembris,] Heraclas, aliis Hieroclas vel Heraclius, Coptitis Taocelas, Habessinis Taroclas, defunctus est die Lunæ, octava Chiac, seu IV Decembris, & vacavit Sedes anno uno. Causa non additur; ceterum non displicet ea vacatio, usui futura ut Eusebii Chronicon cum Historia componatur. At tempus Sedis, in margine annis XVI & diebus LVI definitum, adjunctus annus CCXL, sub imperio Valeriani Cæsaris, aliaque, sustineri nullatenus possunt. Numerus quidem dierum LVI, a IV Decembris retractus, primordia Heraclæ, non absurde conjungit cum IX Octobris, quo Demetrium obiisse innuimus; in annis autem determinandis hic, si usquam, infidus est Chronici Orientalis calculus, Demetrio XXXII, Dionysio XIX, Maximo XII, Theonæ IX annos attribuens; unde & in Heraclæ tempore auctorem errasse suspicamur. Eutychius & Abulbaracat annos solum complectuntur. Sed neque feria quidquam lucis affert; nam dies Lunæ, cum IV Decembris connexus, perduceret nos ad annum CCXLVIII; cui si cessationem addideris, non nisi sub finem anni CCXLIX Dionysius regere inceperit, quod sanæ Chronologiæ repugnat. Nos Heraclam obiisse credimus anno CCXLVI, IV Decembris, die Veneris. Interea anni illi sexdecim ab Eusebio, Syncello, Nicephoro Pearsonii, & aliis passim annotati, multum negotii Chronologis facessunt; adeo ut Pagius & Tillemontius, ad eos integre conservandos, & Heraclæ mortem cum anno CCXLVII copulandam; Scaliger, Pontacus & alii, Eusebii Historiam interpolatam putaverint. Explorandum ergo an Eusebii loca ad concordiam revocari nequeant.

[126] Scribit is Hist. Eccl. lib. 6, cap. 35, in hunc modum: [ut ex Eusebio conficitur;] Anno autem hujus imperii (Philippi Cæsaris) tertio, cum Heraclas, post XVI Episcopatus annos, diem extremum obiisset, Pontificatum Alexandrinæ Ecclesiæ suscepit Dionysius. Annus ille Philippi tertius, idem omnino est, quo Heraclam vita functum statuimus, nempe CCXLVI. Plana hic omnia apud Eusebium, præter hoc unum, quod sedecim annos integros indicare videatur. Ceterum, cum tam diserte, & annum mortis Demetrii cum Alexandri X, & obitum Heraclæ cum Philippi III connectat; quis non videt, annos illos sedecim, non plenos, sed inchoatos significari? Mihi quidem id adeo certum est, ut putem, exiguo fundamento niti illam doctorum virorum conjecturam, existimantium in Historiam Eusebii, ubi de Heraclæ annis sermo est, errorem irrepsisse. Quasi vero non sæpe etiam alibi, anni ab Eusebio notati, eo modo intelligendi sint, ut jam aliquoties, Tillemontio præeunte, inculcavimus.

[127] At, inquies, Scaliger in Animadvers. Euseb. notat, [difficultatibus Pontaci,] codicum omnium, tam scriptorum quam editorum Eusebiani Chronici, una conspiratione, Heraclæ mortem conjici in annum quintum Philippi; ideoque stare non posse, quod tradit Eusebius loco citato, anno nempe Philippi tertio, Heraclam, post sexdecim Episcopatus annos, diem extremum obiisse. Rursus Pontacus, [& Scaligeri] in Notis ad Chronicon Eusebii, observat, hunc, lib. 7, cap. 28 Historiæ, asserere, Dionysium e vivis excessisse, anno Principatus Gallieni duodecimo, cum Alexandriæ Episcopatum septemdecim annos occupasset. Annum vero Galleni XII in annum Christi CCLXIV (mihi CCLXV) incidere, ideoque Dionysii initium, cum tertio Philippi Imperatoris anno concurrere non potuisse. Ita fere Pagius ad annum CCXLVI.

[128] Pace doctissimorum virorum dicam: ingens illa difficultas levi momento evanescit. [satis commode explicatis;] Hoc antequam ostendo, interrogare liceat, quo pacto ipsi eam Chronicorum patentissimam contradictionem deglutiant, dum initia Heraclæ referunt ad Alexandri annum IX, Christi CCXXX; obitum vero ad V Philippi, Christi CCXLVIII? His tamen nihil obstantibus, anni dumtaxat XVI Heraclæ adscribantur. Nunc ad Scaligeri animadversionem respondeo; verum esse, quod initia Dionysii collocentur in Chronico sub anno Philippi quinto; sed nego inde consequens esse, quod Heraclas eo anno obierit. Si annum & menses, forte aliquot vacationis, annumerassent, nullo negotio & observatio Scaligeri, & Pontaci Nota conciliarentur. Ita ego rem componi posse existimo. Obierit Heraclas IV Decembris CCXLVI, vacuo subinde throno per annum, ut notat Historia; cui addi poterunt menses bini aut terni; jam ad annum Philippi quintum Dionysii ordinatio reduci poterit. Inde ad annum Gallieni XII (quem ego, non cum CCLXIV, sed cum CCLXV combino) commode invenientur XVII anni Dionysij, quos Pontacus tanto molimine frustra quæsiverat. Puto, hac ratione difficultatibus illis plenissime satisfieri; sin minus, Chronicorum auctoritate nihil moveor, ut ab Historia recedam.

[129] [rejectoque Pagii & Tillemontii calculo.] Pagius, iis sese molestiis extricare conatus, in graviores incidit, nec Historiam nec Chronica secutus. Scribit is jam dicto anno num. 4, Heraclæ obitus anno Christi CCXLVII contigit. Quis hoc ante illum asseruit? aut quem in hoc calculo auctorem habet? Rursus, a quo anno, XVI annos Heraclæ numerare incipit? si a CCXXX, anno integro & amplius exorbitat: si a CCXXXII, quocumque se vertat, numquam inveniet XVI annos completos. Tanti est antecedentia cum consequentibus connectere. Pergit tamen: Si XVII anni Dionysii, inquit, anno sequenti (ipsi CCXLVII) incipiantur, quo tertius Philippi adhuc in cursu erat, Heraclas annos sedecim, quot ei Eusebius assignat, sederit. Nos annos Dionysii ab anno CCXLVIII inchoabimus, & sic etiam omnia apprime coalescent.

[130] Annos sedecim Heraclæ necdum invenit Pagius. Demus ei, annum Philippi III ad usque CCXLVII protrahi; cum hic imperium adeptus sit mense Martio CCXLIV, annus ejus tertius non superat mensem Martium anni CCXLVII. Quid inde Pagio præsidii? Iterum repeto, si Heraclam anno CCXXX incepisse dicat, anno integro in suo computo excedit; si vero CCXXXII, nec annos quindecim plenos reperire poterit. Mirum non eamdem methodum secutum hic Pagium, quam postea in Maximo & Theona observat; ubi considerato etiam obitus die, accuratius in reliquis processit, ut suo loco annotabitur. Eadem illa inveniendorum sedecim annorum solicitudo Tillemontium etiam impulit, ut mortem Heraclæ anno CCXLVII innecteret, non satis consequenter ad sua principia: nam alibi Chronici Feriam scrupulosius amplexus, hic eam deserit, annum pro arbitrio determinans, qui nec in Eusebii Historia, nec in Chronicis exprimitur; quique, admisso vacationis anno, ut ipse non illibenter concedit, cum Dionysii annis nullatenus componetur, servato obitus die, quem nobiscum admittit IV vel V Decembris accidisse. Mittamus tricas.

[131] [Heraclæ laus a doctrina.] De Heraclæ sanctitate & doctrina fusius erit disserendum in Actis, ad ejus natalem diem IV Decembris vel ad XIV Julii, quo ejus memoria in Martyrologio Rom. agitur: pauca hic delibasse sufficiet. Ab Origene, non Grammaticæ solum, sed & fidei Christianæ principiis cum Plutarcho fratre imbutum, auctor est Eusebius. Constat Philosophicis disciplinis egregie fuisse instructum, sumpto inde subsidio ad vanam ethnicorum sapientiam confundendam. Sunt qui velint præceptorem ei fuisse Ammonium, Philosophum Christianum. Tanta porro doctrinæ ejus celebritas, Julium Africanum Alexandriam invitavit, eo solum, ut ejus consuetudine uteretur. Eruditioni consimiles mores & virtutes adjunxit, quibus in tantum profecit, ut cum Origine, instituendorum catechumenorum curam suscipere fuerit coactus.

[132] Tradunt nonnulli, post Demetrii excessum, compositas turbas Alexandrinas, [Rigor in recipiendis apostatis.] Origenis occasione excitatas; alii contra, Heraclam, non minus quam Demetrium, Origeni fuisse infestum; verum accuratiori ea examine indigent, & suo loco discutientur. De rebus in Patriarchatu gestis vix quidquam memoriæ proditum. Dionysius, in epistola, ab Eusebio recitata lib. 7, cap. 7, hæc habet: Hanc ego regulam & formam a Beatissimo Papa nostro Heracla accepi. Eos enim qui ab hæreticis veniebant, tametsi defecissent; seu potius non defecissent illi quidem, sed in speciem cum fratribus communicantes, clam perversæ doctrinæ magistros audire delati essent; ab Ecclesia ejectos, post multas tandem preces, non prius admisit, quam quæcumque ab adversariis audiverant, palam exposuissent. Ac tum demum ad Communionem eos admittebat, nequaquam existimans iterato Baptismate opus esse.

[133] In altero ordine Kalendarii Coptici apud Seldenum pag. 38, ad XVIII Babæ, id est XV Octobris, [Dies obitus ex Coptorum Kalendario.] legitur nomen Herculis, seu Heraclii Patriarchæ. Sed an Alexandrini? Mihi ratio dubitandi non occurrit alia, quam quod tali die de eo nihil habeat Hagiologium, juxta fastos Ecclesiæ Alexandrinæ descriptum, ubi ad XVIII Chiac, is de quo agimus ita salutatur: Pax Beato Hieroclæ, qui fuit post Demetrium Patriarcha: cum oves suas ab hyænis custodisset, migravit in regnum cælorum, feliciter accepturus ibi Pastorum [bonorum] præmium & mercedem Doctorum.

[134] Prior illa dies mensis Babæ, potuit posterius assumpta fuisse, ex causa aliqua nobis ignota: & in uno solum Kalendario reperta, ex tribus quæ Seldenus habet, non debet nos dimovere a consensu Historiæ & Hagiologii, circa mensem quo Patriarcha obiit. Verum quid est, quod pro die VIII Chiac, quem notat Historia, Hagiologium notet diem XVIII ejusdem mensis, id est XIV nostri Decembris? Quid est, quod apud Usuardum & in Martyrologio Romano, Heraclæ festum ponitur XIV Julii? Idne translationis, elevationis, aut inventionis causa factum sit, nihil est unde dijudicari queat.

[135] Ejus tempore, inquit Chronicon Orientale, martyrio coronati sunt sancti Sergius, [Martyria quædam.] Bacchus & Barbara; quod indicio est, Sanctos illos Alexandriæ singulari in honore habitos. Et duorum quidem istorum cultus toto Oriente celeberrimus ab antiquo fuit: de Barbara est quod ejusdem cultoribus gratuler, cultum illius tam procul diffusum inveniri. Colunt eam Latini IV Decembris: cujus Acta curiosius excussa videre qui volet, adeat Responsiones Papebrochianas. Quod autem Chronicon addit, Primum fuisse Heraclam, qui Papa cognominatus sit, quæstionem tangit, tot lepidis circumstantiis ab Eutychio exornatam, ut operæ pretium videatur peculiari disquisitione eam expendere.

PARERGON II.
De origine & notione nominis Papa.

[136] [Discrepantibus hic Orientalibus & Occidentalibus,] Disquisitioni propositæ occasionem præbet adducta jam statim ex Chronico nostro Orientali periocha, aperte significans, primam vocis hujus Papa originem ad Ægyptios referendam, contra quam senserint olim Scriptores Occidentales omnes, magno numero citati a Theophilo Raynaudo, operum tom. 10 in Onomastico Pontificio, verbo Papa. Chronici prædicti interpres, Abraham Echellensis, dissertatione bene longa, de origine nominis Papa, illiusque proprietate in Romano Pontifice, adversus Seldenum edita Romæ MDCLX, Latinorum omnium opiniones operose juxta ac erudite examinat & refellere conatur; atque ex Orientalium Scriptorum monumentis ea se eruisse existimat, quibus ad Heraclæ tempora pertinere nominis Papa primordia, non obscure demonstret. Scopum attigerit nec ne, aliorum erit judicium; operæ pretium certe facturi videmur, Lectori haud ingratum, si hoc loco, hujusmodi discussioni quodammodo proprio, ea paucis, & ex instituto nostro, delibanda suscipiamus; ex quibus non inverisimiliter colligere quis possit, cui demum genti, cui idiomati, incunabula sua debeat sacra illa, & toti orbi Christiano veneranda Pontificis Romani appellatio.

[137] [nonnullis etiam absonæ quædam conjectantibus:] Tres potissimum nationes, seu mavis linguas invenio, hanc sibi prærogativam jure quodam suo vendicantes; Latinam nimirum, Græcam, & Ægyptiam, vel potius Syro-chaldaicam. Quocirca tres in classes dispertiar, quæ in medium afferuntur verisimilitudinis motiva; de singulis eam laturus sententiam, quæ salvo meliori judicio, veritati conformior apparebit. Repetendæ interim & explodendæ sunt ludicræ illæ quorumdam argutatiunculæ, nullo fundamento subnixæ, nominique tam Augusto injuriæ & inepte consarcinatæ. Quis enim, obsecro, nomen Papa, propter Romanorum Pontificum amplitudinem & majestatem ab Interjectione admirantis, Papæ! frigida allusione derivari non admiretur? Quis non rideat nugaces & frivolas originationes, ductas ab initialibus litteris Pauli & Petri, unde Pa, pe, & subinde Pa pa? item a Pater Patriæ, Pater patratus, aliasque non minus ridiculas; ut quod Papa a papilla oriatur, quasi Pontifex Mamma sit totius Christianitatis? Quis non ægre ferat, Symbolicam illam genesim, a pappo carduorum flore in lanuginem abeunte, tamquam caducitatis & brevis Romanorum Pontificum vitæ periodi, indicativam? imo quis non cum Echellensi eam levitate sua evanescere fateatur? Plures id genus notatiunculas suppeditat Ignatius Braccius, quibus vel solum commemorandis inhærere religio est, cum tanto temporis dispendio.

[138] [pro primis allegatur Eutychius.] His ita prætermissis, probabiliores alias Latinorum etymologias solidioresque sententias, non prius adducam, quam Echellensis rationes & argumenta tractavero, auctori illi usque adeo evidentia, ut non semel pronuntiet, Orientalium opinionem, tot circumstantiis præditam, tot characteristicis insignem esse, ut Scriptorum nostrurom adinventionibus, fere diceret somniis, longe sit anteferenda. Videamus modo quanti momenti ponderisque esse debeant auctoritates, ab ipso allegatæ. Sic orditur cap. 8: Eutychius Patriarcha Alexandrinus… originem, notionem, occasionem, & quando nomen hoc Papa, Alexandrinis Patriarchis omnium primum impositum fuit, sic in sua Ecclesiastica narrat historia. Sequitur textus Arabicus, cui Echellensis hanc subdit Latinam versionem.

[139] Si qui percunctati fuerint, cur Patriarcha Alexandrinus, [Papam, ut Avium dictum asserens (quia sit Pater Episcoporum, & hi Patres populi)] Papa vocatur? (Papa autem Avum significat.) Hoc quidem ideo; quia a tempore Hananiæ, quem Marcus Euangelista Patriarcham constituit Alexandriæ, usque ad tempora Demetrii Patriarchæ Alexandriæ, qui fuit undecimus Patriarcha Alexandrinus, nullus erat in provincia Ægypti Episcopus, nec Patriarchæ qui ante illum erant, constituerant [ibi] Episcopum ullum. Factus autem Demetrius Patriarcha, tres creavit Episcopos: & is est primus Patriarcha, qui in Alexandria fecit Episcopos. Eo autem defuncto, suffectus est post illum Heraclas Patriarcha Alexandriæ, qui viginti creavit Episcopos. Unus vero ex his Episcopis, nomine Eumenius, in legem prævaricatus est. Cujus quidem fama cum ad Heraclam delata esset, congregavit Heraclas Patriarcha Synodum Episcoporum, & ad urbem Eumenii perrexit; ejusque statu satis cognito, atque perspecto negotio, illum ad veritatem reduxit. Plebs vero audiens Episcopos appellantes Patriarcham Aba patrem, dixit apud se, si nos Episcopum appellamus Aba patrem, & Episcopus appelat Patriarcham Aba patrem, oportet ut nos Patriarcham appelemus Baba seu Papa, id est Avum; cum sit Pater patrum. Itaque a tempore Heraclæ, Alexandrinus Patriarcha, Baba seu Papa, id est Avus dictus fuit. Hactenus Eutychius supra refutatus.

[140] Addit deinde Echellensis cap. 9: Eutychianæ narrationi, quam superiori capite retulimus, de illa origine nominis Papa apud Ægyptios, bini adhuc adstipulantur Alexandrini scriptores, Christianus unus, alter Mahometanus. Horum primus est Georgius Homaidius, parte 1 sui Chronici in Nerone; alter Abubecrus Habbasides, parte secunda suæ Apologiæ contra Christianos, ex Christianorum Ægypti (ubi scribebat) vulgatissimis scitis. Apud Echellensem, sic ambo rem narrant, ut ex Eutychio totidem verbis totam rei gestæ seriem, aut ille ex ipsis (Scriptorum enim illorum duorum ætatem ignoramus) desumpsisse videantur. Tota proinde Echellensis argumentatio mox subjungenda, unius Eutychii auctoritati innititur, postmodum discutiendæ. En tibi Echellensis ratiocinium ex cap. 10 desumptum.

[141] Dicimus itaque, inquit Echellensis, hanc Eutychii & Orientalium aliorum sententiam, [Echellensis credit, ita cœptum dici sub Heracla;] de origine nominis Papa, tamquam probabiliorem statuendam esse; & id quia omnibus probabilitatis innititur principiis. Principia autem & rationes probabilitatis sunt locus, ubi nomenclatio Papæ originem habuit, qui est Ægyptus. Tempus, nempe sub Heracla XII (melius dixisset XIII) Alexandrino Patriarcha, circa annum Domini CCXXII (hic manifeste hallucinatur, nam anno primum CCXXXII Heraclas Thronum conscendit) imperante ex eodem Eutychio Alexandro Severo. Auctores & parentes, id est populus seu Ægyptiaca plebs, quæ id nomen Patriarchæ imposuit. Occasio & ratio, quæ plebem illam induxit ad id nomen imponendum Patriarchis &c. Tum ita concludit:

[142] [& in hanc certam sibi sententiam] Quæ omnes sane circumstantiæ satis superque esse videntur, ad sententiam hanc ceteris probabiliorem reddendam; easque tamquam obscuras, ignobiles & spurias (ita vocat omnes aliorum sententias) quodammodo habendas; cum nec parentes agnoscant, nec auctores, nec natalium locum, neque tempus, neque impositionis aut originis occasionem, aut verisimilem rationem, aut demum notionem nomenclationis. Quamobrem, ratione ad hanc habita, futiles esse videntur: Cum rationes, quæ non deducuntur ex propriis principiis, inanes sint, ut docet Philosophus 2. de Gen. anim. cap. 6; & 1. de anim. cap. 2. Igitur omnium probabilissima habenda & existimanda est, hæc Orientalium opinio, ut quæ ex propriis deducitur principiis. Jure igitur concludit P. Raynaudus, postquam varias attulit sententias: [male trahit Raynaudum;] Itaque hæreo in vocis notatione, & subjecta ei notione quam proposui. Aliorum non placent ipsi sententiæ: in suæ notatione hæret. Pace Echellensis dixero, perperam Raynaudi verba hic traducuntur. Hæret Raynaudus, non inficior; sed hæret firmus, adhæret & inhæret sententiæ, quam & ex potiori parte nos amplectimur; non tamen hæsitat, non titubat, non vacillat, ut male eum auctor hic intellexisse debuerit. Sed ad Eutychii narrationem redeamus.

[143] [qui tamen eam referens, appellat commentum recens insignis fabulatoris,] De fide eorum quæ narrat hic historicus in suis Annalibus, sic habet in præfatione Edwardus Pochokius, eorumdem interpres: Si in antiqua historia multa habeat fabulosa, cum pluribus (pene dixeram omnibus) qui eam tractant, illud ipsi commune. Pertinet ad antiquam historiam (nam scriptor ille seculo tantum X floruit, ut suo loco diximus) pertinet, inquam, ad antiquam historiam narratio, tantopere ab Echellensi laudata, quæ ut minimum suspectæ fidei esse deberet; certe tot ineptiis suffarcinata advertit Raynaudus pauca, quæ ab Seldeno referuntur, ut pronuntiare non dubitet: Hoc commentum (de nomine Papæ) annumerandum esse aliis bene multis, quibus hic Tages recens refossus scatet; ut, [qualem censent ipsiusmet interpretes,] quod S. Marcus non præfuerit Alexandrinæ Ecclesiæ, quod non scripserit Euangelium ei inscriptum, sed a S. Petro exaratum, Marco sit suppositum; quasi dedignante Petro titulum & munus Euangelistæ; quod primus Episcopus Romanus fuerit S. Linus; & alia non pauca, quæ homini, inter nebulas schismatis Græcanici, incubantis Orientali Ecclesiæ, sub annum DCCCC, scribenti excidisse mirum non est, præsertim cum Medicinam potius versasse videatur, quam doctrinam sacram; nec tam cum peritis Theologis consuetudinem habuisse prodatur, quam cum Saracenis & Astrologis, Albategnio, Alchnido, Albumasate, & ejusdem furfuris aliis. Ita Raynaudus: plura additurus, si omnia Eutychii commenta expendisset.

[144] [& Faustus Naironus Maronita.] Certe Faustus Naironus, Diff. de origine, nomine ac religione Maronitarum, Romæ edita MDCLXXIX, & in Euoplia ibid. MDCXCIV, Orientalis ipse & Echellensis popularis, acrius in Eutychium insurgit; mendacem, fabulosum, impostorem appellans; quod commentitia enarratione, Maronitas fecerit hæreticos Monothelitas; & Maronem, a quo ipsi nomen traxerint, Monothelismi antesignanum. Profecto, satis mirari non possum, quod Echellensis, scriptori de gente sua pessime merito, tantum auctoritatis tribuere voluerit, in rebus præcipue Monothelismo longe vetustioribus, quæque proinde ad ejus ævum propius accederent, ut earum recentior esse potuerit apud Ægyptios memoria. Nam illa quæ tot seculis Eutychium antecesserant, quid vetat, levibus, & fluxu temporis, ut fit, in immensum auctis, fictisque populi traditionibus, ad ipsius ætatem promanasse; maxime cum Echellensis ipse fateatur, non a lingua Ægyptiaca, sed a Syro-chaldaica nomen Papa esse derivandum.

[145] Aliorum hæc sint de Eutychio judicia: nihil mihi definire lubet: [Ut autem Alexandriæ sic vere sit actum;] mitius tractari virum facile patiar, castigatis nonnullis minoris momenti erroribus. At vero numquam hoc ei (seu mavis Echellensi, id ex ipso perperam deducenti) numquam hoc ei concedam, ut prima vocis illius, Papa, notitia Ægyptiis accepta debeatur. Sit ita, per me licet omnes eæ circumstantiæ concurrerint, dum vox Papa, primum Alexandrinis innotuit: veri sint auctores, vera occasio, verus apud Ægyptios usus permanserit: ecquid inde legitime confecisse se autumat Echellensis, nullibi eam antea auditam fuisse? atque adeo originem & notionem ab illa gente unice repetendam? Hanc ego sequelam negari posse, [antiquior tamen ea vox Latinis & Græcis esse,] & pernegandam puto. Neque id gratis: suppetit enim non una abnuendi ratio, quæ Græcis æque ac Latinis, vocem illam, in sensu controverso, non fuisse incognitam, antequam plebs Ægyptia simile quid parturiret, plusquam probabiliter demonstrat.

[146] S. Ignatii Martyris epistolam ad Mariam Zarbensem, [probatur ex S. Ignatio,] aliis Castabalytam, in qua beatus Anacletus, Papæ nomine decoratur, non audet ut supposititiam rejicere Echellensis: nec ego illam, ut genuinum Ignatii fœtum, suscipere hic cupio. Sit spuria, si ita vis, sit cujuscumque volueris: credibile tamen est scriptam eam fuisse, cum nondum Heraclæ nomen Orbi innotuisset. Non acquiescis fortasse. [Tertulliano,] Esto: At Tertulliani testimonium mihi omnino peremptorium est, ex cujus libro de Pudicitia cap. 13, luce meridiana clarius redditur, nomen Papa, Latinis prius in usu fuisse, quam Ægyptia a Syris suum Baba mutuarentur, ut videre est apud Pamelium, aliosque Tertulliani Scholiastas ad prædictum caput tertium decimum. Tertullianus autem obiisse creditur circa annum Christi CCXV, jam decrepitus, cum librum de pudicitia diu ante scripsisset.

[147] S. Cyprianum (qui martyrium subiit anno CCLVIII, [Cypriano, Hieronymo & aliis.] factus Episcopus CCXLVIII) Heraclæ synchronum fuisse, nemo est qui dubitet; ille autem jam tum Papa cognominatus legitur epist. 3, ad quam ita Pamelius. Papæ nomen priscis temporibus accommodatum fuisse aliis Episcopis quam Romano, satis constat ex hac epistola, ac aliis infra Cleri Romani ac Confessorum, ad Cyprianum. Plenius ad eumdem locum Rigaltius ita scribit. Sic appellari Cartaginis Episcopum, non invident Romani: sed nec aliter appellat Romanum Pontificem Tertullianus, libro de Præscript. adversus hæreticos, & libro de Pudicitia. Hi fuere tunc Romano Pontifici, cum plerisque aliarum urbium Episcopis, tituli communes. S. Hieronymus aliquando Theophilum Episcopum Alexandrinum Papam appellat, ut in apologia contra Ruffinum: Ergo & epistolæ Papæ Theophili & Epiphanii, & aliorum Episcoporum te petunt, te lacerant: & paulo post: Lectis nuper Papæ Theophili epistolis. Iterumque: Nunc primum a Papa Theophilo didicisse impietates ejus. Et in epistola ad ipsum data: Adnitere ergo, Papa amantissime atque Beatissime. Non quod hunc titulum Alexandrino Episcopo peculiarem crederet; Anastasium enim simul cum Theophilo nominans, illum, non hunc, Papam vocat: Quid faciunt epistolæ Theophili Episcopi, quid Papæ Anastasii, in toto orbe hæreticum persequentes? Imo in epistola ad Theophilum data, Anastasium, Papam appellat: Ex dispensatione Dei factum puto, ut eo in tempore tu quoque ad Anastasium Papam scriberes. Alios etiam eodem nomine indigitat: Ne me mittas ad sex millia librorum ejus, quos legisse beatum Papam Epiphanium criminaris. Et rursus: Erupit aliquando contra Papam Epiphanium &c. In epistola ad Augustinum: Incolumem & mei memorem te Christi Domini Clementia tueatur, Domine venerande & Beatissime Papa. Ita etiam reliqui ejusdem ævi, nomen Papa cuilibet Episcopo tribuebant.

[148] [Quin potius aliunde didicerint Ægyptii eo titulo suos Patriarchas honorare] Et erit qui nobis cum Ægyptiacis mercibus, nomen Papa Romam transfretasse persuadeat? Liceat mihi potius nunc ita concludere: Ergo apud Alexandriam nata primum non est vox Papa, nec Ægyptios auctores aut parentes agnoscit; totumque Echellensis ratiocinium corruere necesse est, omnibus illis circumstantiis, tam accurate expensis, circumvestitum. Peccat, inquam, Echellensis argumentatio: siquidem scriptor ille non solum cum Eutychio fontem assignat, unde fortasse Ægyptii primum ejusmodi honorifica compellatione Patriarchas suos ornare cœperint, quod ei non gravate transmitterem; sed ex ea narratione consequens esse, etiam insultando pertendit, nusquam ante id tempus, nomen Papa innotuisse, quod mihi nullo modo probatur. Sic igitur iterum pronuntio. Admissa etiam & supposita veritate narrationis Eutychianæ, non continuo inde deducitur, nomen Papa natales suos primum apud Ægyptiacam plebem invenisse. Atque hæc ad propositum nostrum sufficiunt. Ulterius procedit Pearsonius in Vindiciis Ignatianis, parte I cap. 11. ostendens, traditionem illam Ægyptiacam ab Eutychio confictam; & quæcumque eo pertinent, futilia esse, falsa & absurda. Justo fortasse rigidior, viri hujus, licet doctissimi, critica videri poterit, certe ad rem nostram nullatenus necessaria aut opportuna. Nos cœptam cum Echellensi disceptationem prosequimur.

[149] [Adde quod primitus ita vocabantur Presbyteri, aut etiam Clerici omnes:] Est præterea, quod in hac Ægyptiorum nomenclatura vehementer displiceat, saltem, prout vox illa antiquitus sonuit apud Latinos; quibus familiare fuit Papas nominare Sacerdotes, & verosimiliter Clericos omnes, ut ex Tertulliano etiam colligitur; nam de Episcopis est extra controversiam. Si autem vera est genesis Ægyptiaca, ab ipso principio, nefas fuisset id alteri tribuere præterquam soli Romano Pontifici; quemadmodum Alexandriæ soli & unico Patriarchæ, ut distinctivum adscribebatur, nomine Aba seu Pater, Episcopis reservato. Constat vero, ut jam innuebam, ex S. Hieronymo, Baronio, Raynaudo, Cangio, aliisque, & fatetur tandem ipse Echellensis cap. 12, quod prius cap. 10, improbabile asseruerat; constat, inquam, omnes saltem Antistites Latinos, ea olim appellatione donatos fuisse, donec Gregorii VII decreto, anno MLXXIII, ad solum Episcopum Romanum, gravi de causa restringeretur. Sane frustra sudavit adversarius, ut Theophili Raynaudi assertum infringeret, quod omnibus olim Clericis, posteaque omnibus saltem Episcopis, commune fuerit nomen Papæ, tametsi non dicerentur Patres patrum, id quod cum notione Ægyptiorum ex diametro repugnat.

[150] Minime vero ad rem facit, ut probetur, Episcopos olim vocatos Patres patrum, [& Patres Patrum dici Episcopos, nihil ad rem facit.] locus S. Epiphanii, Hæresi LXXV ita scribentis: Ordo vero Episcoporum est ad gignendos patres, gignit enim patres Ecclesiæ: Ordo vero Presbyterorum patres non potest generare; per lotionem vero regenerationis filios generat Ecclesiæ, non patres. Quid tum postea? quid hæ obsecro ad præsentem de facto quæstionem? Numquid quia Episcopi etiam Episcopos generant, proavi olim dicti fuerint, atque ita etiam abavi & tritavi induci queant? Nec magis quidquam juvat, quod nonnulli Præsules insignioris notæ (ut Gregorius Nyssenus in Conc. Nic. Magnericus, & alii) semel aut iterum honoris gratia Patris patrum appellatione cohonestati fuisse reperiantur: nam si ex hujusmodi titulis fas sit arguere, non deerunt Clerici infimi ordinis, imo laici sanctitate illustres, quos ad Patriarchatus, & siquæ sunt majores dignitates, promoveas. Ne pluribus molestus sim, ita alteram partem contra Echellensem absolvo. Notio nominis Papa, ut sonat apud Ægyptios, non respondet notioni, quam apud Latinos habuisse, ex Tertulliano & Cypriano intelligimus; ac proinde falsum est, originem & notionem nominis Papa eam esse, quam ex Eutychio se demonstrasse superius arbitrabatur Echellensis.

[151] Non desunt argumenta alia, paris aut majoris roboris, [Latinorum de etymo vocis Papa, sententiæ,] adversus prætensam Orientalium prærogativam; sed præscriptæ nobis brevitati jam dicta sint satis. Nunc Latinorum probabiliores nomenclationes paucis expendamus. Sunt qui putent apud Raynaudum, nomen Papa, complexum esse ex duplici Pa; quod monosyllabum, auctore Festo, pro patre usurpatum est in Saliari carmine, qua ratione volunt, Papam idem sonare quod Pater patrum: speciosa sane etymologia, sed mihi non usque adeo placit. Etenim, ut fatear titulum illum bellissime quadrare in Romanum Pontificem, & origo & notion non minus displicent, quam Orientalium Baba, a Syro-Chaldæis deductum. Origo quidem, quod peregrina videatur ea derivatio, frivolam inducens balbutiem, eo, quo Pontifices cœpere, seculo, ni fallor, inauditam, & a sermone Latino satis alienam. Notio vero, quia eadem trahit cum opinion Echellensis incommoda, continuo ad Pontificem restringens, quod ex Tertulliano, Cypriano, Hieronymo aliisque novimus, primis Ecclesiæ seculis fuisse commune. Præterquam quod (ut argumentatur Celsus Mancinus, apud laudatum Raynaudum) battologiæ vitium inducit, dum Pontifex Papa & Pater patrum una vocitatur; quod esset dicere Papa Papa eodem idiomate, phrasi hactenus inusitata; licet non raro diversi sermonis synonyma, in usu ecclesiastico conjuncta reperiantur; ut sunt, Pater Abbas, Presbyter senior, Episcopus inspector, sine ulla battologiæ nota passim circumferri solita.

[152] [eæque variæ.] Alii non pauci sentiunt, nomen Papa idem significare quod Directorem aut Custodem, prisco idiomate apud Italos, sive aliunde obrepserit, sive ab Oscis manarit. Sic, inquiunt, Papati, Papates, Pappæ, pro pædagogis & moderatoribus in Actis SS. Viti & Modesti, apud Petrum Damiani, & alibi frequenter notati inveniuntur: atqui Pontificem Romanum, Christianorum omnium Directorem & Custodem esse, nemo est qui dubitet: quidni ergo, a cura & munere inditam ei denominationem agnoscamus? Quid quæso est, quod in hac opinione, tam plausibili oratione subnixa, vehementer vituperes? Non est, ut verum fatear; at si, ubicumque vel umbra nominis Papa appareat, inde liceat originationes eruere; profecto Braccius tot tibi fontes aperiet, ut quid tandem statuas incertus sis. Erit qui a Pappa & pappare puerorum, hoc est cibo vel cibari, puerilem etymologiam adsciscat, quod Pontifex spirituali cibo universam Ecclesiam nutriat. Erit qui a Pappo, teste Polluce, quasi servorum præcipuo, atque inter eos Domino, & Seniore, merito Pontificis appellationem oriri contendat, de quo nimirum est illud in Euangelio; Quis putas est fidelis dispensator & prudens, quem constituit Dominus super familiam suam? Cumque Romanus Pontifex; sit servus Dei constitutus super omnes conservos, & a Christo dilectus, ut universæ ejus familiæ det cibum in tempore, pascens eam doctrina & cælestibus dapibus; apposite Pappus dicitur, quod est nomen servi primarii; omnibus sub hero in familia præpositi. Omitto alia a variis in hanc rem, & ingeniose, & non omnino inverisimiliter excogitata; talia enim sunt quæ animum explere non valeant.

[153] [Ipsa vox verosimilius creditur instituta a Græcis,] Reliquum est itaque ut cum Baronio, in notis ad Martyrolog. Roman. X Januarii, Raynaudo, Pearsonio & aliis, germanam vocis Papa notionem a Græcis accersamus, quam suppeditat Marianus Victorius, in indice ad Hieronymum, verbo Papa; asserens, Romanum Pontificem dici Papam, quia est omnium Pater, Πάπας enim (vel ut alii Πάππας) & Πάπα Græce Patrem significat. Id autem tam indubitatum videtur Ludolfo, linguarum Orientalium peritissimo, ut totam Eutychii ipsius ratiocinationem falsam & vanam pronuntiet. Quippe Arabicum Baba, inquit, nihil aliud est, quam Græcum Πάππας, quod Arabes, ob defectum litteræ P aliter efferre non possunt ac Baba, in Comment. Histor. Æthiopicæ pag. 446. Consonat Walefridus Strabo, lib. de reb. Eccl. cap. 7, ubi Papa nomen, Paternitatis appellationem esse ait, & Clericorum congruere dignitati. Sic ut Clerici venerandi, inquit Baronius, eodem nomine appellarentur: postea tamen nomen illud cœpit esse peculiare Episcoporum, ut iidem Papæ dicerentur. Ex quibus egregie confirmantur, quæ superius adversus Echellensem disputavimus. Audiatur etiam Rigaltius, in suis ad Cyprianum observationibus pag. mihi 12: Ceterum in matricula Curopalatina adeo descenderat appellatio Paparum, etiam ad infimos Sacerdotes, ut ipse Protopapa (nobis fortasse Archipresbyter) subesset Patriarchæ Constantinopolitano; & Papa dicebatur quilibet Sacerdos, quales nos hodie Patres vocitamus: & Presbyteros etiam plerumque inferiores, sicuti Senatores, patres jam olim appellatos fuisse, ait Sallustius, vel ætate vel curæ similitudine. Scio Goarum, in notis ad Cedrenum, distinctionem facere inter Πάπας & Παπᾶς, & alteram summo Pontifici, alteram Clericis minoribus, tribuere; sed quo ea fundamento nitantur, non satis intelligo, in illo omnium consensu, vocem Papa Clericis omnibus olim fuisse communem asserentium.

[154] Plura qui cupit, laudatum nuper Pearsonium adeat, [& ab his translata ad Latinos,] primam controversi nominis radicem accurate exponentem, ubi ita concludit; Erat igitur hæc liberorum, ab ipsa linguæ Græcæ origine, blanda appellatio Patri data. Posteriores Græci, eamdem appellationem etiam illis tribuerunt, quos quasi Patrum loco habemus. Scholiastes Homeri Πάππα, προσφώνησις φιλοφρονητικὴν νεωτέρου πρὸς πρεσβύτερον. Juniores senioribus, tamquam filii parentibus, titulum hunc tribuebant; & ubi ætati dignitas aliqua accessit, titulus venerationis habebatur, τὸ πάππα καὶ τὸ ἄππα, οὐ ψιλῶς πατὴρ, άλλὰ πρὸς πατέρα σεπτικὴ φωνή, Suidas. Sub hac venerationis nota πάπας a Græcis, Papa a Latinis, primævis Ecclesiæ temporibus tribuebatur Episcopis, quos loco spiritualium Patrum habuerunt. Jam quomodo ad Latios vox Papa transierit, siquis me roget; facilis & expedita responsio; ut terminos scientiarum & artium omnium taceam, ajo, cum sexcentis aliis nominibus, usu Ecclesiastico receptissimis, Romam commigrasse. Si circumstantias quærat Echellensis, nihil eæ me morantur, dum origo & notio sibi recte constent. De cetero non improbabiliter censeri posse quidam existimant, nomen Papa, Latinis venerationis ergo jam tum usurpatum fuisse, cum Christiana religio eis annuntiaretur; paulatim vero ita proprium Christianis factum, ut Clericis & Sacerdotibus illud ipsum adaptaverint, subinde Episcopis; tandem, ut supra monstravimus, soli Romano Pontifici reservatum sit.

[155] At, inquies, cur Papæ potius quam Patris nomine usi Romani fuerint, [(uti plures nationes amant peregrina voce parentes suos honorare)] quo nobis argumento, facies verisimile? nam huc tandem redeat necesse est, siqua superest, difficultas. Dicam, id populari vitio, seu mavis recepta consuetudine factum, ut peregrina passim magis placeant quam nativa vocabula. Cujus rei exempla innumera Europææ potissimum nationes subministrant, quorum copiam præ oculis habeo, extra Belgium non quæritandam. Vulgo notissimum est, animarum directores, religiosos præsertim omnes, non vernacule hic, sed Latine Patres indigitari, quasi in ea voce honorificum quid & venerandum quod lingua nostra pari elegantia exprimere nequeat. Vicinos hæreticos Batavos adeas, illic Ministellos comperies, vulgari solæcismo Domine vocitari. Mercatores item in præcipuis quibusque portubus unum quemdam primarium gentilem habent, quem Latine Consulem dici voluere. Quid quod filii patritiarum familiarum parentes suos Gallice nominare consueverint, Mon pere, Mamere; Hispanice Pappa, Mamma, vocibus a sermone Belgico quam remotissimis. Quod si nunc Echellensis horum, & id genus sexcentorum, primitivam originem, locum & tempus nativitatis, auctores & occasionem investigare voluerit, næ is me hercule nugas inceptet, quæ arbitraria sunt ad rationis normam exigendo, quod tantumdem est, acsi operam det, ut cum ratione insaniat.

[156] [& sic ad Romanum Pontificem restricta tandem ea est.] Quæ cum ita sint, veram & genuinam nominis Papa originem, non aliunde quam a Græcis repetendam, puto esse indubitatum. Fac modo in id consentiant discrepantes sententiæ, nullo negotio partem litis alteram compositam dabo, conciliatis omnium quoad notionem differentiis; nam eæ demum singulæ certatim conspirare videntur, ut Romanum Pontificem antonomastice Patrem fidelium ostendant, non natura aut gente, sed ætate & admonitione, ut loquitur Regaltius, auctoritate ac doctrina; ut olim apud Romanos a Senibus Senatores, & Patres dictitatos novimus: & ut ita Romanæ urbis Antistes dicatur Papa, quemadmodum antonomastice Rex Romanorum, Augusti cognomento condecoratur; illumque idcirco Pontificem Maximum merito appellamus, tamquam Πρῶτον τῶν ἱερέων, ut Justinianus ait Novella 131.

XIV. S. DIONYSIUS.
Tempus Sedis & obitus ex Eusebio, ærumnæ sub Decio toleratæ, scriptorum copia & præstantia, an fuerit Origini adversatus.

[157] [Variantibus circa tempus Patriarchatus Arabibus,] Sanctus Dionysius, cognomento Magnus. Hic erat Sabatia sapientissimus (inquit Historia Patriarchalis) & ex gentis Primoribus ac Optimatibus; cui causa conversionis ad fidem fuit lectio epistolarum Pauli. Defuncto Demetrio, qui ipsum baptizarat, præfectus judiciis ab Hierocla, ejusque Vicarius fuerat at constitutus, ob insignem ejus sapientiam & ingenium. Hoc ferme est quod alii memorant, Dionysium Heraclæ successisse in Catechumenorum institutione, dum hic ad S. Marci Thronum post Demetrium evectus est. Omisit hic rursus Chronici Orientalis auctor indicare diem mensis ac feriam, qua Dionysius vivere desiit; unde fortasse utilitatis aliquid fluxisset ad mortis tempus inquirendum. Annum CCLXI & Claudium Cæsarem, ut alibi fecit marginalium compilator, hic etiam per summam incuriam apposuit. Accedit quod scriptores Arabes mirum in modum varient in tempore, quo Sedem tenuit Dionysius. Historia siquidem annos XIX regiminis, & dies CCLXXXI illi adscribit; Abulbaracat annos dumtaxat XI, & menses IX. Catalogus Kircheri annos XVIII. Contra vero, Eusebii, Hieronymi, Syncelli, Nicephori concors sententia, Dionysii Patriarchatum ad annos XVII extendit, iis etiam computatis, quibus semel atque iterum exulare debuit.

[158] Eusebius, Hist. Eccl. lib. 7, cap. 28, ita habet: [ex Eusebio aliisque scribuntur an. 17,] Dum hæc aguntur (& Antiochiæ hæresis Samosateni excutitur) Dionysius extremum diem obiit, anno Principatus Gallieni XII, cum Alexandriæ Episcopatum septemdecim annis obtinuisset. In ejus locum subrogatus est Maximus. Jam ostendimus, annos illos XVII, non a tertio Philippi anno, Christi CCXLVI, quo Heraclas obiit; sed a quinto Philippi, Christi CCXLVIII inchoandos: qua ratione tota Dionysiani Patriarchatus duratio commodissime reperitur, modo annus XII Gallieni, non cum anno CCLXIV, sed cum CCLXV conjungatur; sive annus ille XII vere numeraretur, cum extinctus est Dionysius; sive, ut ego existimo, adhuc XI in cursu esset, ut notat Eusebii Chronicon utriusque editionis Pontaci & Scaligeri.

[159] Nota est celebris inter Chronologos controversia, [inchoati 248, sic ut obierit anno 265.] relata a Tillemontio Hist. Imperatorum tom. 3, p. 2, pag. 885, de exitu Galli & Volusiani, ac Valeriani & Gallieni principio; aliis cum Petavio, Bucherio, Labbeo, Natale Alexandro, & communiori sententia, epocham illam anno CCLIV figentibus; aliis, cum Pagio & laudato Tillemontio, certantibus pro anno CCLIII, ut Gallieno anni sui XV integri vindicentur. Litem illam operosius discutere nihil hic ad nos attinet. Magis placet priorum opinio, in quam tandem Pagius ipse manifeste inclinat, Dionysii obitum ad annum CCLXV reducens; quidquid alibi sæpe inculcet & repetat, Dionysium anno CCLXIV obiisse, in quo viri eruditissimi diligentiam fortasse quis desideret. Nihil igitur superesse videtur, quod remorari nos debeat a seligenda probabiliori ea & magis recepta opinione, quæ unanimi consensu Dionysium asserit vita excessisse anno illo CCLXV; quem si pervicacius contendas appellandum annum XII Gallieni, jam prope exactum, vel XIII proxime inchoandum, nihil magnopere refragabor.

[160] Alias nobis difficultates objicit diei obitus & ordinationis definitio. [Quædam sub eo memorabilia Acta.] Latini in suis Martyrologii Dionysium colunt die XVII Novembris, casu fortasse potius quam consilio. Baronius in Notis male eum confundit cum Dionysio, qui a Græcis colitur V Nonas Octobris; tunc enim Areopagitam venerantur. Certius de die cultus credemus Coptorum Kalendario apud Ludolfum, & Hagiologo Habessino, decimam septimam Thoth hoc est XIV Septembris indicantibus. Ibi Poëta sic canit: Salutem tibi, Dionysi, Pater noster & Patriarcha, merito cognominatus Sacerdos. Ephesiorum pueri dormierunt tempore regiminis tui, & in diebus tuis morti adjudicatus fuit Mercurius; Antonius autem Monachus factus est. Melius dixisset, natus est; nam, sicut ad diem XVII Januarii docet Henschenius, in lucem Antonius venit anno CCL, & usque ad annum circiter CCLXXI pie in domo parentum vixit; quo tempore jam Dionysius pridem obierat. Melius Abulbaracat Monachatum S. Antonii distulit ad tempora Maximi successoris.

[161] [In die obitus major difficultas:] Verum neque XIV Septembris fato functum Dionysium affirmare audemus: cum præfatus Hagiologus, ad diem nobis IX Martii, ita canat: Salutem Dionysio (Æthiopice Dionatheo) Doctori omnium sapientissimo, quem ab error convertit Pauli epistolæ lectio. Postquam afflictionem & exilium in diebus suis sustinuisset, emigravit hodie in cælestem regionem, Archiepiscoporum cœtui conjungendus. [præfertur, quam Hagiologus signat,] Dubitare hæc non sinunt, quin verus dies obitus IX Martii recolendus sit. Quod vero Coptis Habessinisque venerabilior manserit XIV Septembris, si conjectando opinari licet; crediderim id factum, propter aliquam sacri corporis elevationem, translationemve, per quemdam ex successoribus festivius celebratam.

[162] [9 Martii, cum die Jovis,] Fateor IX Martii mihi præ reliquis arridere, quod existimem eo fere mense, seu mavis præcedenti Februario, Dionysium probabiliter ordinatum anno CCXLVIII, dum numerari vulgo inciperet Philippi Cæsaris annus V; quia hac potissimum methodo Eusebii Chronicon cum Historia ejus Ecclesiastica putavi conciliandum. Quamquam de cetero non multum in eo laborem; neque enim prædictum Chronicon tam facile ad veram chronologiam reduxeris; dum enim Dionysium statuit anno V Philippi creatum, Maximum vero anno XI Gallieni ei subrogatum, nihilominus annos XVII rotunde adscribit; quod nequit subsistere, nisi saltem eo, quo nuper diximus, sensu accommode explicetur. Alia, eaque urgentior causa, [ut commodius ordinetur tempus successoris.] ad diem illam Martii IX præferendam, me movet; ut ita nimirum successoris Maximi Episcopatum, quoad fieri poterit, integrum conservemus, eum ad annos XVIII, si non plenos, ut plerumque Eusebius loquitur, at saltem inchoatos producendo, quod alias fieri nullatenus posset; cum, etiam ex Pagii calculo, indubitate mortuus Maximus sit anno Probi ultimo, Christi CCLXXXII, IX Aprilis, ut brevi monstrabitur. Reliquum esset, ut, quot mensibus, seu & ex Ægyptiorum more quot diebus, præter annos illos XVII sederit Dionysius, inquireretur. Sed quis id ausit decernere, quamdiu de ordinationis tempore, post annum vacationis, nihil certi deprehenditur? Sane dies illi CCLXXXI æque ac anni XIX, pro mero libitu a Chronico Orientali videntur adjecti. In illa incertitudine hoc unum pronuntiare licet; Dionysium, post annos XVII Episcopatus impletos, verosimilius obiisse IX Martii, anni CCLXV, die Jovis.

[163] [Dionysii breve elogium;] Incliti hujus Patriarchæ Acta, Hist. Eccl. lib. 6. & 7, Eusebius non incuriose recensuit, proprio suo loco digerenda postmodum atque illustranda. Summa rerum capita hic delibasse gratum procul dubio iis fuerit, quos tricæ chronologicæ aliquantulum fatigarint. Observat in primis Valesius, in Notis ad Eusebium pag. mihi 318, cognomen Magni ab omnibus fere antiquis Patribus Dionysio attributum; quam appellationem, sane illustrem, adeptus est, multis præclare gestis ac fortiter toleratis; nec non opusculis illis, quibus & Catholicam veritatem egregie asseruit, & hærecticorum blasphemias acerrime confutavit, insigne istius seculi decus & Ecclesiæ ornamentum. En breve laborum ab eo exantlatorum specimen.

[164] Sub ipso Episcopatus initio futuris calamitatibus præludere visa est, [gravem a plebe vexationem] dira furibundi populi seditio, in Christianos excitata, qua senex Metra, Quinta fidelis mulier, admiranda illa & provectæ jam ætatis virgo Apollonia, excussis crudeliter dentibus, flammis consumpta; alii alio mortis genere martyrium consummarunt. Secutum non multo post horribile & terrificum Decii edictum, [secuta gravior persecutio Decii,] cujus persecutione late per Ægyptum grassante, innumeri prope Christi pugiles, immanibus suppliciis excarnificati interierunt: de quibus Eusebius lib. 6. cap. 41 & 42. Dionysius autem quo pacto, Dei nutu fugere primum coactus, inde a militibus jussu Sabini, Taposirim perductus, mirabili demum dispositione e manibus satellitum ereptus fuerit, perspicue tradit epistola, ab Eusebio præfato recitata, lib. 6. cap. 40.

[165] Sed parva ea videri poterunt, si cum iis comparentur, quæ sub Valeriano idem, anno CCLVII, [mox & Valeriani,] fecit & pertulit, ab Æmiliano in Cephro relegatus, hinc ad interiora Lybiæ raptus, exsilio Apostolicis laboribus cumulato; ut ipsemet denuo luculenter exponit, apud Euseb. lib. 7. cap. 11, ubi Germanum quemdam increpitans, pauca pro se nervose inducit: Quot vero numerare potest (Germanus) perinde atque ego, sententias judicum, publicationes, proscriptiones, direptiones bonorum, abjectiones dignitatum, contemptus gloriæ secularis; laudum a præfectis ac decurionibus profectarum despectus, minarum denique quæ coram intentabantur, vociferationum, discriminum, persecutionum, fugæ, ærumnarum, & cujusque modi malorum tolerantiam, cujusmodi sunt ea quæ sub Decio & Sabino, & quæ in hunc usque diem sub Æmiliano, nobis contigerunt? Pacem quidem Ecclesiæ, [tum lues, ejus patientiam multum exercuit;] præsertim Alexandrinæ, rescripto suo Gallienus restituerat anno CCLXI; at occupata ab Æmiliano tyrannide, non ante CCLXII ea frui licuit Dionysio; quando ad suos regressus, formidolosissima & calamitosissima lue urbem depopulante, acerbiora sibi visus est tolerare, quam quæ in exsilio pertulerat, videatur Eusebius, lib. 7. cap. 21. & 22.

[166] Illud admiratione dignum, tot inter calamitates, [nec tamen eo minus Ecclesiam illustravit,] inter diras sævientium tyrannorum, ac furentis idololatricæ plebis persecutiones, ea doctrinæ monumenta a Dionysio elaborari potuisse, quibus merito Ecclesiæ lumen nuncupari meruit. Neque enim vitio ei vertitur, quod aliquando Cypriani & Firmiliani sententiæ de rebaptizandis hæreticis faverit, dum ab ea opinione sapienter juxta ac modeste recessit. De divina Filii substantia ita scripsisse putarunt nonnulli, ut Arianam hæresim præformasse videri potuerit; verum ab ea labe Baronius & alii, & ante ipsos Athanasius, Dionysium nostrum doctissime vindicarunt: de quibus, reliquisque ad opuscula ejus spectantibus, opportunius alibi disseretur, Hic summarie dici potest; quæ contra Novatianum, Sabellium, Nepotem, Paulum Samosatenum, aliosque hæreticos edidit; quæ ab eo recte sancita & decreta sunt in Ecclesiæ utilitatem, [scriptis & exemplis.] quæ ad explananda orthodoxa dogmata erudite elucubravit, immortalem viri sanctissimi memoriam, toto orbe Christiano celeberrimam reddidisse. Nec silentio præterierim raram illam & prope insolitam, in homine litteris undequaque exculto, docilitatem, cum humilitate vere Christiana conjunctam, ut posteris dubium reliquerit, magisne modestiæ an doctrinæ laude sit commendandus.

[167] [Origenis auditor,] Satis certum est, præclaras eas virtutes, non ab Origene, sed ab altioris ordinis Magistro, Dionysium didicisse. Fuit quidem teste S. Hieronymo, insignis Origenis auditor, talis nimirum, ut quæ bene doceret Origenes, non quæ male præciperet, amplecteretur. Verum, an ejus etiam impugnator? ut vult Baronius, & notat Kircheri Patriarcharum Alexandrinorum catalogus. Non existimo. [numquam ei fuit adversatus] Facile eruditi conveniunt, Demetrium præsertim, & probabiliter etiam Heraclam, cum Origene conflictatos; at verosimilius plerique sentiunt, Dionysium non adeo a primo suo institutore alienum, ut potius laudatorem ejus fuisse Halloixius, Huetius aliique existiment. Certe Origeni in tormentis existenti librum de martyrio ab Dionysio missum, quo animum dolore ac miseria tabescentem relevaret, inficiari nemo potest. Epistola vero ad Theotecnum seu Theoctistum, Cæsariensem Episcopum, quam Stephanus Gobarus apud Photium prodidit Cod. 232 in fine, satis evincit, quod defunctum Origenem laudibus prosecutus sit, Magistri etiam tum observans Dionysius, illius erroribus (opinor) nondum eo tempore multum pervulgatis.

XV. S. MAXIMUS.
Ejus orthodoxia contra Paulum Samosatenum & Manichæos. Manetis interitus. Anni unius vacatio.

[168] [Obiit juxta Eusebium anno Sedis 18,] Maximus, Nicephoro Maximianus, male ab Historia Patriarchali sedisse dicitur annis dumtaxat XII, & diebus CCXI; nec felicius eadem assignat morti annum CCLXXIII, tempore Valeriani Cæsaris. Georgius Syncellus & Nicephorus adscribunt Maximo annos VIII, quod factum reor omissione unius litteræ scribendo ἔτη ή pro ιὴ. Non tantum aberrat Abulbaracat in annorum numero, quos ad XVII, & menses V extendit. Vix dubitandum est, quin Maximus e vivis excesserit anno CCLXXXII, postquam Ecclesiam XVIII annis rexisset, ut palam est ex Eusebio Histor. Eccl. lib. 7, cap. 32, sub finem. Annus is erat Probi Imperatoris sextus & ultimus, quo nempe is a militibus Sirmii interfectus est secunda Novembris. Concinit Eusebii Chronicon, eodem ipso anno, & interitum Probi, & Theonæ Maximi successoris initium recitans; neglecto, ut solet, vacationis anno, de quo infra erit agendum.

[169] [Christi 282, 9 Aprilis,] Historia nostra Patriarchalis, licet in annorum numero longe aberret, videtur tamen ipsissimum illum annum designare, dum ait, obiisse Maximum XIV Barmudæ, id est IX Aprilis, die Dominica; quæ omnia apte concurrunt in annum CCLXXXII sub cursu litteræ Dominicalis A, quo etiam argumento utitur Pagius, solito hic accuratior, si monuisset annos illos Maximi XVIII, ex Eusebii methodo non complete accipiendos, cum ab anno CCLXV numerentur.

[170] Laudat Maximum Hagiologus Habessinus, quod cum impiæ doctrinæ vir diceret, [Pauli Samosateni doctrina proscripta:] Humanitatem, sive humanam naturam, nudam esse a conjunctione Verbi, id est, Divinitati non esse unitam; diploma excommunicationis statuit in omnibus regionibus, contra ejusmodi doctrinam tenentes, scilicet Manichæos, veram in Christo humanitatem agnoscere recusantes; [Manetis interitus.] ut videre est apud Baronium aliosque, Manichæorum deliria recensentes. Historia solum dicit, quod ejus tempore fuit Manes; & addit, cujus pellem detraxerunt Persæ, & projecerunt illum feris, ac quotquot in ejus juraverant sententiam, capite inverso in terra sepeliverunt, donec mortui sunt. Ad quem annum teterrimæ istius insaniarum colluviei exordia referenda sint, tradit Pagius anno Christi CCLXXVII. Hagiologii verba ita ad Historiam Patriarchalem aptanda putarunt viri eruditissimi, ut utrimque crederent de Manete & Manichæis sermonem esse, ex quorum sensu hæc dicta sint. Mihi nihilominus probabilius videtur, Poëtam Habessinum alludere ad Paulum Samosatem, impudentissimum Divinitatis Christi impugnatorem, a Dionysio decessore & Synodo Antiochena profligatum, quem & Maximus insectari debuerit. Atque huc referenda sunt, quæ habet Baronius in Notis ad Martyrologium Romanum XXVII Decembris: Ad hunc Maximum, inquit, quem alii Maximianum dicunt, S. Felix Papa, successor Dionysii, scripsit epistolam, adversus tunc emergentem hæresim Pauli Samosateni, cujus epistolæ fragmentum recitatur in Actis Synodi Ephesinæ contra Nestorium, reperiturque deinde intexta in Concilo Chalcedonensi ex scriptis S. Cyrilli Episcopi Alexandrini.

[171] Plus aliquid ad Maximi laudem conferre videntur, [Maximi elogium.] quæ de eo scribit Eusebius, lib. 7, cap. 11; fuisse nimirum exilii, ærumnarum, ceterarumque Dionysii perpessionum, socium & participem; atque adeo gloriosum Christi Confessorem. Quod nequis in dubium revocet, ita in fine capitis studiose monet laudatus Eusebius, Maximum (qui a Dionysio Presbyter, & Compresbyter dicitur) post obitum ipsius Dionysii administrationem Ecclesiæ Alexandrinæ suscepisse. Hinc procul dubio desumptum est elogium, quo, ad supradictam diem XXVII Decembris, in Martyrologio Romano exornatur: Alexandriæ, S. Maximi Episcopi, qui satis clarus & insignis titulo confessionis effectus est. Nescio quid Latinos inducere potuerit, ut ea die memoriam Maximi facerent; quem verosimillime vita functum IX Aprilis, nuperrime diximus ex Coptorum & Habessinorum Kalendariis. Crediderim casu id factum, aut (si divinare oportet) aliqua ex jam alibi repetitis causis fortasse alleganda est, Translationis nimirum, Elevationis, vel hujuscemodi celebritatis, quæ præ proprio natali die, aliunde nostris Martyrologis innotuerit.

[172] Subjungit denique Historia Patriarchalis, quod fuit Sedes vacans post Maximum anno uno absque Patriarcha. [Cur Sedes post ipsum anno uno vacaverit?] Neque hic facile causam conjeceris, præsertim imperante adhuc Probo, nulla re, quod sciamus, Christianis molesto. Neque Eusebii silentium argumento esse potest ad eam cessationem negandam, quem scimus annis plerumque integris Patriarchatuum tempora subducere; ita ut Theonæ proxime sequentis annos XIX, utrimque incompletos numerare teneatur, ut statim videbitur. Quid si Abulbaracato tantisper fides habeatur, narranti, quod post Maximum, nescio quis Bebnudensis creatus est Patriarcha; at cum seipsum castrasset, gradu dejectum, ideoque ex Patriarcharum catalogo expunctum. Id si verum est, facile Bebnudensis ille annum istum occupaverit. Notari nihilominus hic quoque poterit, & pro aliis similibus casibus prægressis aut secuturis servire, quod de S. Juliano superius diximus, post hunc nullus Episcopus manere potuit Alexandriæ, propter immanitatem scilicet Alexandrinorum gentilium, populari furore contra Christianos sævientium, etiam tum, cum Magistratus cessabant; cujus rei luculentum specimen in Dionysio attulimus; quamquam de cetero hæc potius exilii quam vacationis causam prætexant. Utcumque se res habeat, certum est annos Theonæ, ex Eusebii computu, a Maximi decessoris obitu desumendos.

XVI. S. THEONAS.
Tempus Sedis; pietas erga Deiparam; Ecclesia Alexandriæ.

[173] [Obiit 3 Januari, anno 300.] Sanctus Theonas, secundum Historiam nostram seu Chronicon Orientale, sedisset annis IX, & diebus CCLXIII: in quo non minus fallitur, quam is qui margini annos Christi adaptans, inepte Diocletianum adscripsit anno CCLXXXIV, quo, cum Theonas ex Chronici calculo moreretur, necdum fasces Diocletianus sumpserat. Obiit igitur Theonas die Mercurii, octava Tubæ, id est III Januarii, quod recte in Historia notatur; non anno illo, sed quo currebat littera Dominicalis G, cucurrit autem anno CCC, quo usque perducendus omnino est Theonæ Episcopatus, ut inveniantur anni circiter XIX, rotundo numero ei attributi ab Eusebio, lib. 7, cap. ultimo; Syncello, Nicephoro aliisque. Suffragatur nobis Pagius, ad cum annum CCC Theonæ exitum & Petri initium recitans, nixus etiam auctoritate Chronici Alexandrini seu Paschalis, sub anni istius Consulibus Petri inaugurationem collocantis. Quod autem ait, [Anni Sedis 19, quomodo accipiendi.] Eusebii Chronicon in annum sequentem ea perperam differre, poterat ex editione Pontaci, paulo ante ab ipso citata, recte notante annum Diocletiani XVII, refellere Scaligeranam; in qua male signatur annus XVIII, qui esset Christi CCCI; quamquam non diffitear, ita etiam annum Diocletiani XVII accipiendum, ut moriente Theona, necdum intelligi possit vere inchoatus, quemadmodum passim fieri, jam sæpe monuimus. Sed neque de inveniendis annis Theonæ XIX solicitus est Pagius, quo scrupulo alias plus nimio angebatur: in quo Tillemontium socium habet.

[174] Interea, cum certum sit ex præcitato Eusebii lib. 7, cap. ultimo, Petrum, Theonæ successorem, præfuisse annis XII; & ante persecutionem quidem tribus fere annis, id est tribus circiter annis; dubitari profecto non potest, [Colitur apud Latinos 23 Aug. aliter ab aliis.] quin anno CCC thronum conscenderit (ut admittunt prælaudati Pagius & Tillemontius) unde consequens est, Theonæ tempora ita interpretanda, ut a mense Aprili CCLXXXII, ad Januarium CCC, Sedem tenere non potuerit, nisi annis XIX utrimque incompletis. Quid Labbeum moverit, ad obitum Theonæ cum anno CCXCVIII copulandum, nec divinando assequi possum. Quod ad diem cultus attinet, dissentiunt Latini a Coptis, & hi ab Habessinis. Primi Natalem ejus recolunt XXIII Augusti, cujus rei non lubet iterum hariolando causam indagare. Calcasendius Arabs; recensens festa Coptitarum, apud Seldenum de Synedriis Hebræorum pag. 366, ad VII Tubæ, id est II Januarii, notat festum Thomæ; sed legendum Theonæ, vix equidem dubito; & memoriali vel Scriptoris sphalmati imputandum, quod scribenti, VII pro VIII, & consequenter ejus interpreti, obrepserit II pro III Januarii. Difficilius capio, quomodo Habessini, Alexandrinos fastos sequi soliti, Teunam (sic ipsi pronuntiant) retrahant ad secundam Tubæ, XXVIII Decembris. Quomodocumque id factum sit, Alexandrinis, de die cultus apud se usitati testantibus, potius standum censeo.

[175] Antistitis hujus pietatem enarrat Poëta Habessinus, [Theonæ laudes.] eumque alloquens ita canit: Salutem dico Patriarchæ Teunæ; qui Petrum, suum postea successorem, baptizavit; & preces singulis horis, a quolibet recitandas instituit, ac turrim Mariæ Virginis nomini ædificavit. Quando id ille fecerit ex certo indicio determinari nequit Certe si turris illa extructa est, sedatiores fuisse oportet Gentiles Alexandrinos; vel saltem erigi omnino debuit, ante Achillei Tyrannidem, qui a Diocletiano victus, capta Alexandria, innumeris calamitatibus totam Ægyptum immersit; quando & funditus eversæ urbes Busiris & Coptus, a quarum postrema Coptitarum nomen, aliquot postea seculis fluxisse, nonnemo existimat; quo fundamento alibi discutiam. Catalogus Kircheri Theonam vocat Ecclesiæ columen. De Ecclesia, sub Theonæ invocatione Alexandriæ posita, meminit S. Epiphanius in Panario, hæresi 69; & mentio de eadem habetur in Actis S. Petri Alexandrini Episcopi, inquit Baronius in Notis ad Martyrologium Romanum. Vere etiam dicit Historia, quod sub eo fuerit Diocletianus Imperator perfidus; sed cujus perfidiam & crudelitatem Theonas procul dubio expertus non fuerit.

DIGRESSIO BREVIS.
De Æra Martyrum, celebri apud Alexandrinos & Arabes Epocha.

[176] Nihil fortasse notatu dignius de S. Theonæ Episcopatu memorari potest, [Anni Martyrum & Æra Diocletiani in quo distinguantur:] quam quod in ejus tempora inciderit, celebrata tot eruditorum Chronologicis Dissertationibus, Diocletiani, vulgo Martyrum Epocha, Ægyptiis potissimum & Arabibus usitata, & a nobis deinceps cum æra Christiana frequentissime connectenda. Visum est itaque operæ pretium ea hic semel dicere, quæ alias non sine lectoris fastidio sæpe repeterentur. Non quæritur quo anno feralia, seu mavis furialia Diocletiani edicta sint promulgata, & subinde horrenda illa carnificina in universos toto orbe Christianos exerceri cœperit. Concors est Scriptorum opinio, ea ad annum CCCII vel CCCIII pertinere; & (ni fallar) satis evincit Valesius, in Notis Eusebianis, ad annum CCCIII esse rejicienda; subscribente Labbeo, deserta priori sententia, qua cum Petavio senserat, ex Conciliabulo Cirthensi demonstrari posse, anno antecedenti CCCII contigisse. Quod scribit Cangius in Glossario, Verbo Annus; Epochæ Diocletianææ, ab Ægyptiis Christianis Ecclesiæ Alexandrinæ hactenus usurpatæ, initium desumi a persecutione Diocletiani; id arbitror, virum cetera diligentissimum, ex inadvertentia posuisse; uti & illud, quod adfert ex Exegesi Henscheniana, nihil ad rem propositam faciente.

[177] [Incipit illa anno 284.] Neque indagamus etiam, quo anno Diocletianus imperare cœperit: id enim tot argumentis stabilivere Petavius, Bucherius, Labbeus, Ricciolius, & novissime Pagius ad annum CCLXXXIV; ut audiendi omnino non sint, qui pro CCLXXXV, CCLXXXVI, vel CCLXXXVII adstruendo, incassum antea desudaverunt: unde extra omnem controversiam positum est, Diocletianum anno illo CCLXXXIV, XVII Septembris, Imperatorem renuntiatum. Dubium superesse potest, quo anno Ægyptii æram suam Diocletianæam, vulgo Martyrum, auspicati sint: quandoquidem annum illi suum, non a Januario ut nos, sed a XXIX Augusti desumere soleant. Scio, auctores a me laudatos uno ore asserere, exordium celeberrimæ Epochæ proficisci a die XXIX Augusti, seu I Thoth Ægyptiaci, præfati anni CCLXXXIV; quod novilunium, ut Calvisius apud Pagium observat, in ipsum diem XXIX Augusti incideret, qui propterea Annus, primi Cycli lunaris, est appellatus, ut & hodie fit. Atque hæc doctissimorum virorum testimonia, & rationes aliæ ab iis adductæ, nullum videntur reliquum facere ambigendi locum, quin sæpe dicta Epocha in anno nostro CCLXXXIV fluere incipiat.

[178] [Baronii hac de re sententia] Aliter nihilominus annos illos supputasse videtur Cardinalis Baronius, tom. 6 Annalium, in appendice de legatione Coptitarum Patriarchæ Gabrielis ad Clementem VIII. Ubi, occasione subscripti anni, a sanctis Martyribus MCCCX, hæc subnectit. Peculiaris ista est, antiquitus servata Alexandrinorum fidelium & totius Ægypti Chronologia, ut a SS. Martyribus numerent annos, ex pietate nempe deducta. Etenim horrescentes nomen Diocletiani Imperatoris, acerbissimi Christianorum persecutoris, in annorum numeratione, quam ille ab exordio sui imperii faciendam præscripserat, recensere, (quod posteros fecisse diximus,) ipsi ab ejusdem Imperatoris anno primo, itidem numerum deducentes, pro nomine persecutoris Ecclesiæ Diocletiani, sanctos Martyres posuere: sed quod in dicto numero inveniantur ipsi eam Chronologiam inchoasse ab anno Domini ducentesimo octogesimo tertio, primus vero annus Diocletiani a nostris (ut vidimus) numeretur anno Domini ducentesimo octogesimo quarto: nihil tamen sciasesse discrepantiæ; cum idem sit apud eos octogesimus tertius tertia ex parte, qui apud nostros Latinos octogesimus quartus. Nam mense Thoth, qui incipit quarto Kalend. Septembris, ipsi annum auspicantur. Hactenus scriptor ille eminentissimus; in quibus, ut fatear pleraque esse verissima, non video qua urgente ratione pronuntiet, Ægyptios suam Chronologiam inchoasse ab anno Domini CCLXXXIII.

[179] Nec magis placet, quod subditur; Nihil hic esse discrepantiæ, [ex Chronologorum Canone refellitur,] cum idem sit apud eos LXXXIII tertia ex parte, qui apud nostros Latinos LXXXIV; mallem dixisset, annum LXXXIII Copticum, esse ex duabus tertiis partibus nostrum, ut ita loquar LXXXII, quo tamen neque quidquam proficeret, ad probandum quod videtur intendere, nempe æram Martyrum habere principium anno CCLXXXIII. Videamus igitur, quo pacto annus ille MCCCX Martyrum, ad æram Christianam aptari commodissime possit, servato ejus principio in anno CCLXXXIV. Tritus est Chronologorum Canon apud Ricciolium, Chronologiæ reformatæ pag. 102, de Epochis aliis ad Christianam aptandis, ut annis datis dematur unitas, & residuum addatur anno quo cœpit talis Epocha. Id si hic fiat, non erit ullatenus necesse recedere a constantissima Chronologorum opinione, de capite æræ Diocletianææ seu SS. Martyrum, copulando cum anno, non CCLXXXIII, sed revera cum anno CCLXXXIV; ut pluribus exemplis in decursu fiet manifestum. [ejusque difficultas solvitur.] Verum, ne a proposito recedatur, sumamus annum illum MCCCX a sanctis Martyribus, & subtrahatur unitas; residui fient MCCCIX; addantur modo anni ducenti octoginta quatuor, invenietur plane annus MDXCIII, quo legatio Coptica, ex ipsius Baronii confessione instituta est, & scriptæ litteræ XVI Hathur, XII Novembris, non XXII, ut perperam ibi quoque scribitur. Ex his palam est, Epocham Martyrum immobiliter figendam ad toties repetitum annum CCLXXXIV. Qua proinde methodo imposterum annos SS. Martyrum ad nostram vulgarem Epocham tuto reducemus, regulam tamquam certam ubique applicando.

XVII. S. PETRUS MARTYR.
Tempus Sedis & dies cultus, dedicata ei Alexandriæ Ecclesia, miraculum in fonte Baptismali: Arii Schismatici excommunicatio: an S. Dionysio fuerit exsilii socius? doctrina & martyrium.

[180] Sanctus Petrus Hieromartyr, præfectus est anno decimo imperii Diocletiani, qui anno vigesimo sui imperii amputari jussit caput istius Sancti Patris Patriarchæ, [Posthabito Historiæ Patriarchalis & aliorum computu,] & martyrium consecutus est. Errat hic toto cælo Historia; errat auctor marginalium, annos X & dies CCCXXXIII ei attribuens, & mortem conjiciens in annum CCXCV: errat denique in conjunctione diei Veneris cum XXIX Hathuri, quo matyrium contigit, XXV nostri Novembris. Etenim iste concursus exigeret litteram Dominicalem B: quæ cum signet annum CCCIX, biennio integro decurtaretur S. Petri Episcopatus; quem ex Eusebio, eumque secutis Chronico Alexandrino & Nicephoro, constat annis duodecim, saltem incompletis, Ecclesiam gubernasse, atque adeo ante annum Christi CCCXI martyrii lauream non esse consecutum. Baronius & Labbeus pro anno præcedenti CCCX certant; secuti procul dubio Eusebii Chronicon editionis Scaligeri, ubi Achillæ, Petri successoris, ordinatio in annum Constantini V perperam rejicitur; quemadmodum Petri initia male collocantur sub anno Diocletiani XVIII. Melius Pontacus Achillæ ordinationem retulit anno Constantini VII, Christi CCCXII, vel anno CCCXIII, quo probabilius factam ostendemus, ubi quæ ad Petrum attinent, satis fuerint confirmata.

[181] [secundum Eusebium sedit Petrus annis fere 12;] Eusebius Hist. Eccl. lib. 7, cap. 32, ita controversiam omnem dirimit, ut oculato pene testi fides negari non possit. Post Theonam, inquit, qui annis XIX ministerio perfunctus est, Episcopatum Alexandriæ sortitus est Petrus. Qui quidem toto Sacerdotii sui tempore, quod annis gessit duodecim, maximam quoque ipse gloriam est consecutus, & ante persecutionem quidem, tribus fere annis Ecclesiam rexit. Deinceps vero reliquum tempus ætatis, arctiore disciplina semet exercens, transegit; nec minus interim communi Ecclesiarum utilitati magnifice prospexit. Quam ob causam, nono persecutionis, anno, capite truncatus, coronam martyrii promeruit. In superiori Digressione innuimus, tantum non certum esse, immanissimam Diocletiani persecutionem, sic antonomastice appellatam, cœpisse anno CCCIII, exeunte Februario, vel (ut alii censent) mense Martio. Sedem tunc Petrus obtinuerat tribus fere annis, seu tribus circiter annis; est autem indubitatum, annum persecutionis nonum eum ipsum esse, quem diximus Christi CCCXI. [obiit an. II 25 Novemb,] Fateor annos XII in calculo Eusebii non expleri; sed eam passim esse Scriptoris hujus numerandi rationem jam toties inculcavimus, ut ea de re plura dicere sit plane supervacaneum.

[182] Martyrologium Romanum, ad diem XXVI Novembris, [licet colatur 26 a Latinis;] hujus sanctissimi Patriarchæ memoriam ita celebrat: Alexandriæ Natalis S. Petri, ejusdem urbis Episcopi; qui cum esset omnibus virtutibus exornatus, Maximini præcepto capite obtruncatur. Erat is Maximinus, Maximiani Armentarii ex sorore nepos, qui Diocletiano & Maximiano imperium abdicantibus, Cæsar dictus, crudelitatem suam in Oriente exercuit, ut habet Eusebius Hist. Eccl. lib. 9, cap. 6; cujus textum nulla emendatione indigere, quam frustra Baronius adhibuerat, ostendit Pagius ad annum CCCXI, num. XV. Sed a Latinis non colitur Petrus ipso die quo coronam adeptus est. Id factum recentius, prævalente solenniori deinde festo S. Catharinæ Virginis & Martyris: aliam enim antiquiorem praxim demonstrant Usuardi Mss. omnia, Kalendarium quoque Copticum Seldeni, & aliud Ms. quod habemus a Gratia Simonio Maronita Latine redditum, servant prædictam diem certaminis XXV Novembris. An vero alternatio ista inde processerit, quod Copti intercalare soliti anno bessextilem nostrum præcurrente, pro eo qui apud nos esset XXV dies, ipsi XXVI assumpserint, ut vult Tillemontius in Notis ad sanctum Petrum, ex iis quæ de Coptorum intercalatione alibi dicuntur, prudens lector statuere potuerit.

[183] Poëtæ Habessino, die II mensis Amschiri, quæ nostri Januarii diei XXVII respondet, [& apud Habessinos celebrior sit ejus ædis dedicatio.] celebratur Dedicatio ejus ædis, quam populus Alexandrinus versus Occidentem ædificavit Petro, qui est summa & complementum veræ fidei; quando vox de cælo audita est mulieris, prænuntians, quod prope eam quam inhabitabat domum, construeretur Ecclesia. In fastis Æthiopicis Ludolfi solum notatur Dedicatio ædis Petri; & epitheton, summa & complementum fidei, videretur potius Petrum Apostolum significare, nisi etiam de hoc Patriarcha legeretur apud S. Athanasium, orat. I contra Arianos, quod eodem pene articulo temporis (quo S. Petrus decollatus est) sacrata Christi virgo … iis qui aderant, has a Numine allatas voces se audisse fidem faceret: videlicet; Petrus initium Apostolorum, Petrus finis Episcoporum Martyrum Alexandriæ. Et hoc oraculum idem Athanasius omnino completum esse ait: Nam novissimus omnium Martyrum Episcoporum, qui in Gentilium persecutione sunt passi, Petrus habetur. Potuit ergo Hagiologus loco præcitato spectavisse Petrum Patriarcham, cum aliqua relatione ad Apostolum; imo potuit utrique Sancto communis fuisse Dedicatio ædis, in quam prioris corpus translatum sit, & hujus facti memoria annua consecrata in fastis. Sed cur hæc potius quam dies anniversarius martyrii, nusquam sic notatus istic, ubi plures ejusdem nominis successores adscripti suis quique diebus inveniuntur; & quidem eorum duo cum rubrica, qui honor potius huic primo tribuendus videri posset? Fateor hic mihi hærere aquam.

[184] Historia Patriarchalis factum incredibile interserit, [Congelatur fons ne baptismus iteretur.] Hic est, inquiens; Patriarcha, cui Antiochena illa mulier filios suos adduxit, ut eos baptizaret, concrevitque aqua baptismalis, ut minimize illos Patriarcha baptizare potuerit. Qua de re diligenter inquisivit a matre ipsorum, causam: quæ ait illi; Mare concitatum est tempestatibus, & jam jam naufragii periculum nobis aderat: tunc eductis uberibus consignavi eos sanguine, & aqua maris baptizavi. Ait Patriarcha, Bene baptizati sunt fide tua. Subdit denique: Ipse quoque Arium communione privavit jussu Dei: non quod pestiferam illam suam hæresim jam tum vulgasset, ut a nonnullis perperam creditum; sed quod fuisset particeps, perniciosi Schismatis, a Meletio, in Synodo Alexandrina damnato, excitati; subsultoria ut ita dicam pœnitentia, modo Catholicus, modo iterum apostata. Ceterum quæ de monstro illo in ipsis S. Petri Actis referuntur, [Arii excommunicatio ob schisma Meletianum] de celebri visione in qua Christus disscisso pallio apparuit, deque ultima ad Achillam & Alexandrum admonitione, notiora vulgo sunt, quam ut a nobis hoc loco commemorari debeant. Utrum vero prædicta Acta eas falsitatis & suppositionis notas præ se ferant, ut tamquam spuria reprobanda sint, quemadmodum Pagius ad annum CCCX num. 3 sentire videtur; alterius est indaginis: quam ad mensem Novembrem, ubi ex professo examinanda illa erunt, tantisper rejicimus.

[185] [Petri elogium.] Verum (utut ibi aliqua fortasse reperiantur non satis accurate conscripta) quæ de fortissimo Christi Athleta Eusebius prodidit, eum tota Ecclesia Catholica illustrissimum reddidere. Ita ejus elogium paucis ille concinnat, lib. 9, cap. 6: Per idem tempus Petrus quoque, qui Alexandrinæ Ecclesiæ summa cum laude præfuit, vere præcipuum ac divinum Episcoporum decus, tum ob totius vitæ sanctimoniam, tum ob studium ac peritiam sacrarum Scripturarum; nullum ob crimen comprehensus, præter omnium exspectationem, subito & absque ulla probabili causa, utpote Maximino jubente, capite truncatur. Hoc nempe gloriosissimo fine coronari merebantur immensi labores, pericula, fugæ, tentationes, quibus toto ferme Episcopatus sui tempore Petrus vexatus fuerat; ut docet Ammonius Monachus, in libro de cæde SS. Patrum in monte Sina & in solitudine Raithu, apud Valesium in Notis Eusebianis pag. 319; Cum in cellula mea sederem juxta Alexandriam, in loco qui dicitur Canopis, venit mihi in mentem ut proficiscerer in Palæstinam. Primum enim, æquo animo ferre non poteram, cum viderem vexationes & quotidiana pericula, quæ fideles sub iniquissimis tyrannis sustinebant: Petrumque sanctissimum Episcopum, huc illuc subinde fugientem, ac sese occultantem, cui proprium gregem secure ac libere pascere non licebat.

[186] [An fuerit Dionysii exulis socius?] Baronius, inter ali quæ in Petrum confert laudum præconia, affirmare non dubitat, ipsissimum illum esse, de quo Eusebius lib. 7, cap. 11; ubi Dionysius, crebras exilii sui, sub Æmiliano, anno CCLVII mutationes enumerans, ita scribit: Ego quidem nunc & Petrus & Caius soli, reliquis Fratribus orbati, in deserto & squalido quodam Libyæ loco conclusi sumus, tridui itinere distantes a Parætonio. Hanc ego laudis partem Patriarchæ nostro concederem perlubenter, si qua probabilitatis specie res tota fulciretur. Eusebius certe, qui tam sedulo monuit Maximum, ejusdem exilii socium, ipsum illum esse qui postmodum ad Episcopatum evectus est, non videtur id de Petro prætermissurus, cui profecto maximo erat decori vertendum, quod sexaginta fere ante annis, insignem adeo pro Christo confessionem pertulisset: præterquam quod comites illi Dionysii, procul dubio in gradu aliquo Ecclesiastico fuerint collocati, ac proinde annum saltem vigesimum forte, & trigesimum expleverint; quo pacto octogenario proximum aut majorem fuisse Petrum oporteret, dum martyrium subiit; quam circumstantiam Scriptorum saltem aliquis litteris consignasset. De possibilitate altercari non vacat: non ægre feram, si quis Baronio plus quam rationibus meis tribuendum censeat.

[187] [Ejus doctrina, Canonet pœnitentiales &c.] De sancti Petri doctrina fatis constat ex præcitato Eusebii testimonio. In pretio sunt Canones ejus pœnitentiales, scripti, ut ipsemet testatur, dum quartum Pascha persecutionem jam apprehenderet, hoc est anno CCCVI, non CCCV, ut vult Baronius, quique a sexta Synodo recipiuntur can. 2 apud Labbeum tom. 6, pag. 1141. Scripsit etiam librum de Divinitate, qui citatur in sancta Synodo Ephesina, & reperitur in sacro Concilio Chalcedonensi Act. 1, teste Baronio in Notis ad Martyrologium Romanum. Sed de iis hactenus, qui cum tyrannis gentilibus colluctati sunt: cum quibus & infinitus prope numerus omnis ætatis, sexus & ordinis in Ægypto & Thebaide, martyrium consummavit. Nunc ad eos pergimus, quibus cum aliis belluis, non minus exitialibus, fuit decertandum.

CAPUT III.
Patriarchæ, cum Ario & Arianis conflictati, usque ad Dioscorum. Ab anno CCCXI ad CCCCXLIV.

XVIII. S. ACHILLAS.
Cultus ex vano scrupulo negatus a Coptis & Habessinis, quia Arium susceperit in gradu Diaconi. Ejus & S. Pierii laus.

Sanctum Achillam Historia Archelaum nominat, [Contra mendosos Chronici & aliorum calculos.] & suffectum, ait, die Sabbati, Sedemque tenuisse sex mensibus tantum, & pauculos dies, qui hic pro nihilo habentur. Causa autem ejus mortis fuit, quod Arium susceperit imprudentius, & ideo occidit eum Deus. Alexandrini, & consequenter Habessini, indignum ea de causa censuerunt, quem inter Sanctos suis fastis adscriberent. Obiit is decimanona Bunæ, die Martis, qui esset XIII Junii, tali concursu postulante litteram Dominicalem A, quo Achillæ obitus perperam retraheretur ad annum CCCX. Mendosos proinde calculos hic denuo missos facimus, uti & Abulbaracatum, qui applicatis superius infelicissime ad æram Christianam annis Alexandrinis, turpissime labitur in ipso Martyrialis Epochæ principio, creatum Achillam asserens, anno Martyrum XIX; & successori Alexandro, contra omnem omnino Scriptorum antiquorum fidem, annos XL attribuens; cum vix per annos XIV infulas Patriarchales possederit.

[189] Brevissimum fuisse Achillæ Episcopatus curriculum, [ex Gelasio Cyziceno ostenditur,] constans est Chronologorum sententia; unde in Eusebii Chronicon manifestus error irrepsit, dum in altera editione, X; in altera VI anni adscribuntur. In Eusebii Historia hic desinente, nihil nobis amplius præsidii superest. Interea verum esse puto, quod tradit Pontaci editio, Achillam ordinatum esse anno Constantini Magni VII, a XXV Julii anni CCCXII fluere incipiente, atque ita inaugurationem differendam in annum illum CCCXII vel CCCXIII, ut sentit etiam Pagius, & ex Gelasio Cyziceno, nemine contradicente, demonstrari potest. [Achillam obiisse anno 313,] Scribit hic, in Commentario Actorum Concilii Nicæni, quem tom. 2 Conciliorum inseruit Labbeus a columna 106; scribit, inquam, lib. 2, cap. 1; in fine, quod post divini Petri martyrium, qui fuit Episcopus Ecclesiæ Alexandrinæ, & in ipso martyrio fuit consummatus, & incorrupta sui certaminis corona redimitus; vidua remansit Ecclesia illa annum unum: transacto autem anno, ordinatur in Sede sancti Martyris Petri, Achillas, vir gravis & magnanimus, ac sancte prudens, religioneque pariter ac sapientia plurima ornatus, ut nobis antiqui & omni carentes errore Commentarii referunt: qui multa prius exhortatione usus, suscepit Arium in Ordinem Diaconorum. Cum autem hic mensibus tantum quinque supervixisset, suscepit Sacerdotii principatum ibidem Alexander.

[190] [probabilius 13 Junii,] Pluribus opus non est, ut evincatur quod propositum erat; ac proinde, si Achillas obierit XIII Junii, mortem ejus incidere in diem Sabbati, sub cursu litteræ Dominicalis D, anno CCCXIII. Nihil offert Tillemontius Nota 1, in S. Alexandrum, quod huic Gelasii testimonio opponi merito possit. Sane Chronici Orientalis & Eutychii calculis, ad rectam rationem reducendis, frustra insudat: verum & de Chronico illo & de Eutychio satis superque dictum est. Martyrologium Romanum, post Usuardum, Adonem, supposititium Bedam & alios,. Natalem ejus recolit VII Novembris, his verbis: Alexandriæ Beati Achillæ Episcopi, qui eruditione, fide, conversatione ac moribus fuit insignis. Quam causam habuerint talem diem præeligendi, ignorantiam fateri malo, quam frustra hariolari. [licet apud Latinos colatur 7 Nov.] Mirari interim liceat inanem illum & vanum Coptorum & Habessinorum scrupulum, qui virum de Ecclesia præclare meritum, & Eusebio laudatissimum, ea causa divinam ultionem expertum dicant, ac proinde Fastis suis indignum, quod Arium, necdum hæresim professum, susceperit imprudentius; addere poterat Chronicon Orientale, quod ad sacerdotium promoverit. At obsecro, cur etiam Alexandrum successorem non excluserunt, qui Arium ad altiores etiam gradus evexit? Utut est, nimia hæc Coptorum atque Habessinorum religio, Achillæ sanctitati nihil prorsus derogare poterit, ut ex professo demonstrabitur tum, cum ejus res gestæ prolixius erunt digerendæ.

[191] [Achillæ laus,] Magnum Achillam appellat Athanasius, orat. 2 contra Arianos, ut inquit Baronius in Notis ad Martyrologium. Eusebius, sæpe citato lib. 7, cap. ultimo, eum hoc elogio exornat: Sub quo (Theona Patriarcha) etiam Achillas, eodem quo Pierius tempore Presbyterii honore decoratus, Alexandriæ claruit: cui etiam Christianæ fidei institutio commissa erat. Hic præ ceteris omnibus, sublimioris Philosophiæ & Euangelicæ conversationis sincerum specimen operibus ipsis exhibuit. Hæc de Achilla adhuc in minoribus constituto, quem in eadem vitæ ratione constanter perseverasse, certioribus argumentis ostendi non debet, quam quod, Petro martyrii laurea coronato, nullum habuerit Ecclesia Alexandrina Achilla digniorem, quem viro sanctissimo substitueret.

[192] [& ex occasione, laus S. Pierii.] Locus postulare videtur, ut de Pierio, Achillæ socio olim & quodammodo collega, obiter aliquid insinuetur. Martyrologium Romanum, ad diem IV Novembris, ita eum prædicat: Natalis sancti Pierii, Presbyteri Alexandrini, qui in divinis Scripturis nobiliter eruditus, vita purissimus, & ad Christianam Philosophiam nudus penitus & expeditus, sub Caro & Diocletiano Principibus, regente Alexandrinam Ecclesiam Theona, florentissime docuit populos, & diversos tractatus edidit: post persecutionem vero omne vitæ suæ tempus Romæ versatus, in pace quievit. Pro majori parte desumptum est hoc elogium ex S. Hieronymo de Script. Eccl. cap. 76, ubi ait, venisse illum in tantam elegentiam, ut Origenes junior vocaretur. Subdubitat Photius Cod. 119, an martyrio vitam non finierit; scripta ejus Origenianis nugis & fabulis respersa asserens, de Spiritu sancto periculose & parum pie docere, aliaque obscurius tradita: quæ hic ex occasione attigisse sufficit, suo loco examinanda.

XIX. S. ALEXANDER.
Concilii Nicaeni contra Arium pars magna, non tamen ejus Præses fuit. Ab eo probatus baptismus, pueris a tredenni puero Athanasio collatus.

[193] Sancti Alexandri anno XV coadunatum est Concilium, CCCXVIII Episcoporum, in urbe Nicæna, & Arium anathemate percusserunt. Ordinaverunt etiam Symbolum. [Contra Chronicon Orientale] Jejunium correxerunt, & constituerunt Epactam. Affirmat Athanasius, discipulus hujus Patris Patriarchæ, dicens; Pater meus Alexander, quoties Euangelium in sua cella legebat, id stans præstabat, ac lampade accensa, nec umquam Euangelium sedens legit: nec fregit umquam jejunium, quamdiu sol in mundo erat. Obiit autem XXII Barmudæ, die Lunæ, mensis nostri Aprilis XVII. Huc usque Chronicon sive Historia Patriarchalis, adscribens Alexandro Episcopatus annos XXII, dies CCCVIII, & obitum ejus innectens anno Christi CCCXVIII; in quo apertissime, more suo hallucinatur, uti & Abulbaracat, cujus erroribus notandis tædet papyrum inficere. Fallitur præterea idem Chronicon, dum anno Alexandri XV notat convocationem Concilii Nicæni: nam illud anno CCCXXV congregatum nemo hodie dubitat, qui non cum aliquot hypercriticis cavillari velit. Superius autem confecimus, Alexandrum anno primum CCCXIII Patriarchalem thronum conscendisse. Denique nec feriæ concursus quadrat in annum obitus, quem constat fuisse annum CCCXXVI, currente littera Dominicali B, XVII Aprilis, in diem Dominicam tunc incidente; ubi ad prædictum concursum requireretur littera Dominicalis A, adeoque notaretur annus CCCXXVII, contra quam sentiant accuratiores Chronologi & Historici, nullo fere excepto.

[194] Perspicue id tradunt S. Athanasius, Alexandri successor, in Apologia secunda, aliis Syllogo, [certo statuitur Alexander] & Theodoretus lib. 1, cap. 26; eum mortuum asserentes, post menses quinque a Concilio Nicæno absoluto. Theodoreti verba sunt: Cum admirabilis ille Episcopus Alexander, qui Arii blasphemiam expugnavit, post quinque menses a Synodo Nicæna, vivendi finem fecisset; Alexandrinæ Ecclesiæ Præsulatum Athanasius suscepit. Ille vero ita loquitur in Syllogo: Nondum quinque menses (scilicet a damnatis Arianis in Synodo Nicæna) præterierant, cum Alexander mortem obiit. Sed & signantius tempus exprimit Auctor Libelli Synodici in Synodo Cæsariensi, dum ait: Alexandro Papa Alexandriæ, quinto post mense quam Nicæa domum reversus esset, ad Dominum digresso, Athanasius Præsulatum merito accepit. In confesso est Concilium Nicænum, [obiisse anno 326, vel forte 325.] XVIII vel XIX Junii inchoatum, ad XXV Augusti anni CCCXXV fuisse productum. Si igitur Alexander ad Ecclesiam suam redierit exeunte Septembri mense, aut sub initium Octobris aut forte serius; minime dubium relinquitur quin vel initio anni CCCXXVI e vivis excesserit, vel sub finem CCCXXV, ut putavit Hermantius, in Vita Athanasii lib. 3, cap. 1, fretus opinor auctoritate Epiphanii, id diserte asserentis hæresi 69, ut dicetur dum de Athanasii ordinatione infra disputabitur.

[195] [Concursus feriæ cum die mortis Henschenium & Pagium fefellit;] Plana hæc sunt, & satis explorata. De die obitus ambigi potest. Nam si Alexander, absoluto Nicæno Concilio, Alexandriam recta perrexit; facile eo pervenerit circa finem mensis Septembris; quo posito, dicendum erit, recte apud Latinos memoriam in fastis recoli XXVI Februarii. Probabilius tamen censent Henschenius, & eum secutus Pagius, verum diem obitus fuisse XVII Aprilis; ea nempe de causa, quod putaverint diem Lunæ, a Chronico Orientali signatum, cum XVII Aprilis coincidere (melius notavit Tillemontius annum CCCXXVII.) Verum, quod pace eruditissimorum virorum dictum sit, contrarium evidenter ex chronologicis regulis demonstrari potest. Vulgo notus est celebris versiculus, quo litteræ mensium initiales exprimuntur,

Astra Dabit Dominus, Gratisque Beabit Egenos: Gratia Christicolæ, Feret Aurea Dona Fideli. Prima littera initialis menstrua A, respondet Januario, Februario D, & sic deinceps. Itaque Aprili debetur G. Jam vero littera Dominicalis, ut dixi, est B, unde certissimum est, primum diem mensis Aprilis anno CCCXXVI fuisse diem Veneris.

[196] [hæc an fuerit 26 Februar. 17 April. an 17 Jan. anno 326.] Notissima est & alia regula, nimirum eamdem in feriam incidere cujusque mensis diem I, VIII, XV, XXII, & XXIX. Fuit igitur dicto anno XV Aprilis etiam dies Veneris, ergo tandem XVII non potuit non quadrare in diem Dominicam: atque adeo ex assignata feria nihil haberi potest, quo dies mortualis Alexandri potius in XVII Aprilis, quam in XXVI Februarii referatur. Si cui hæc argumenta non satisfaciant, peremptorium aliud hinc desumat, quod illo ipso anno Dominica Paschatis incidat in III Aprilis: digitos testes appellet, & manifestissime reperiet XVII Aprilis, anno CCCXXVI, non cum die Lunæ, sed cum Dominica concurrere. Si Chronicon pro XXII Barmudæ, scripsisset XXII Tubæ seu XVII Januarii, longe probabilius, meo quidem judicio, dixisset, haberetque eo anno concurrentem omnino cum eadem XVII, assignatam feriam, videlicet diem Lunæ. Verum de hoc certi aliquid definire difficillimum est, quamquam mihi valde verosimile videatur, ipso Januario mense, & quidem circa initium, si non sub finem Decembris præcedentis, Alexandrum obiisse, quidquid tergiversetur Tillemontius.

[197] [Cultus apud Latinos & Coptos.] Interim hoc elogio ornatur Alexander in Martyrologio Romano, ad diem XXVI Februarii: Alexandriæ sancti Alexandri Episcopi, gloriosi senis; qui post beatum Petrum, ejusdem civitatis Episcopum, Arium Presbyterum suum, hæretica impietate depravatum, & divina veritate convictum, de Ecclesia ejecit, ac postea inter trecentos decem & octo Patres in Nicæno Concillo eumdem damnavit. Actis ejus enarrandis supersedeo, quæ ad prædictam diem illustrata consuli possunt. Coptitæ & Habessini festum ejus recolunt die XVII Aprilis supra indicata. Græci, quod mireris, illius nusquam meminerunt in Menæis suis, sed neque in Mss. Synaxariis, quæ vidi, præterquam in Divionensi & Parisiensi, ubi ad XXIX Maji, nescio qua ex causa, refertur. Apud Alexandrinos celebratur præterea V Novembris commemoratio CCCXVIII Patrum ipsius Synodi, veluti tunc conclusæ, aut (quod mihi longe est verosimilius) tunc apud se publicatæ ab Alexandro.

[198] Hagiologus Habessinus Alexandrum Gloriosum appellat, [Concilii Nicæni Præses non fuit Alexander, ut Ægyptii scribunt.] ut qui Nicæni Concilii Præses existens, exclamavit, audiri faciens hanc sententiam: Excommunicatus Arius in cælo & in terra. Simili etiam modo Abulbaracat aliique Schismatici Orientales, Alexandrum Concilio isti præsedisse fingunt; sumpta fortasse errandi occasione ex Synodo Alexandrina, anno circiter CCCXV contra Arium ab Ægypti Episcopis sub isto celebrata, vel ex alia ab Osio congregata aliquot post annis, forte CCCXX; vel serius, ut mavult Hermantius & alii. Sed nihil nos movent commenta Ægyptiaca. Socrates, lib. 1, cap. 13, enumerans, qui Nicænam Synodum fecerunt, diserte primo loco ponit Osium, his verbis: Osius Episcopus Cordubæ Hispaniæ, Ita credo ut superius scriptum est. Vito & Vincentius, Presbyteri urbis Romæ. Ægypti Alexander Episcopus; magnæ Antiochiæ Eustathius, Hierosolymorum Macarius. Similiter in Catalogo subscribentium bene longo, apud Labbeum, eodem ordine, Osius, Vito, Vincentius, & Alexander Alexandrinus leguntur. Nimirum tres illos, tamquam Sedis Apostolicæ Legatos, Nicænæ Synodo præsedisse, ii soli negare audent, quibus Romani Pontificis auctoritatem lubet incassum arrodere. Adde, quod cum ea Synodus Nicææ in Bithynia esset congregata, nihil juris competere poterat Patriarchæ Alexandrino, in provincia illa, cum toto reliquo Oriente ab Hellesponto ad Euphratem, Patriarchatui Antiocheno attributa, uti potest intelligi ex Geographia sacra Caroli a sancto Paulo a pag. 288.

[199] Qualis interim quantusque Alexander fuerit, [Ejus brevis laudatio.] existimari potest ex præconiis Scriptorum omnium, qui invictam illius, adversus vaferrimas Arii machinationes, constantiam & fortitudinem prædicarunt. Utpote qui, teste Athanasio orat. 2, Usque ad mortem contra eam hæresim depugnavit; tribulationes multas, labores ingentes, quamquam jam senex, in decrepita ætate sustinuit. Egregia illa epistola ad Alexandrum Constantinopolitanum, a Theodoreto lib. 1, cap. 4 recitata, pastoralis solicitudinis, zeli prorsus indefessi, & illibatæ doctrinæ, luculentum præter cetera exhibet testimonium. Sed hæc omnia paucis complectitur supra laudatus Cyzicenus Gelasius, ita Alexandrum delineans, lib. 2, cap. 1: Vir in summo honore ab omni Ecclesiæ Clero & populo habitus, magnificus, liberalis, facundus, æquus, Dei amator, amans hominum, pauperum studiosus, bonus & mansuetus erga omnes siquis alius. Atque & illud postremo advertendum, quod fortasse Alexandrinis & Ægyptiis reliquis occasionem præbuit, Patriarcham suum Concilii Nicæni Præsidem appellandi: Quoniam Concilii istius congregati Patres, in epistola, ad Ecclesias per Alexandriam, Ægyptum, Pentapolim & Libyam constitutas, destinata, ita loquuntur: Siquid præterea vel Canonibus vel Decretis constitutum est, honoratissimus Dominus frater & collega noster Alexander, ad vos reversus, certius perferet, ut qui Actorum omnium Auctor fuerit & particeps.

[200] [Anno ejus 1 Athanasium tredennem,] Salvanda superest Rufini aliorumque narratio, vulgo decantata, de Baptismo ab Athanasio puero ludibundis pueris collato, quo die Alexander jam Patriarcha Petri Martyris festum diem annua celebritate recoleret. Pagius ad annum CCCXI num. 20, pluribus eam rem prosequitur, Rufini auctoritatem satis probabiliter tutatus, Baptismum illum rejiciendo in annum CCCXIII, ipso illo quo Alexandrum Patriarcham creatum diximus. Siquidem eo tempore Athanasio adscribi poterunt anni circiter tredecim, adeo ut inter pueros, tamquam natu major, Præsulis munus sibi vindicaverit, quidquid verba illa οὔπω προσήβῳ γενομενῳ, octenni aut decenni majorem concipere prohibere videantur, quemadmodum Papebrochius in ejus Vita ad II Maji cap. 1 observaverat, alia via Historiæ Rufinianæ veritatem integram servare conatus; quam modo, ex totius ordinis chronologici serie hic statuta, haud gravate securiori & certiori methodo, posthaberi voluit.

[201] [pueros baptizavisse, non est inverisimile,] Potissima difficultas, quæ Papebrochium aliosque induxerat, ad Baptismum illum retrahendum in annum CCCIV vel CCCV, eo faciebat maxime, ut Athanasio XXX annorum ætas tribueretur, dum ad Episcopatum assumptus est. Verum ea non parum lenitur ex adducto per Pagium S. Remigii exemplo, quem constat sequenti seculo, ætatis anno vigesimo secundo, ad infulas Rhemenses evectum. Dicendum itaque, Athanasium, dum Patriarcha ordinaretur, annum ætatis vigesimum sextum non fuisse prætergressum; unde juventutem ejus calumniandi ansam arripere potuerunt Arii asseclæ, quod nulla veri specie prætexeretur, [& anno æt. 26 Episcopum ordinatum:] si ætatem Canonibus præscriptam attigisset. Tillemontius, Nota 2 in Athanasium, PP. Benedictinos congregationis S. Mauri secutus, putat prædictam historiam ad fabulas ablegandam. Non assentior, nec tanti roboris video ejus argumenta, ut non potius cum Pagio existimem, totam Rufini narrationem verisimilitudinis limites non excedere.

[202] [non item, ab Alexandro inversum ordinem electionis.] Commentum Eutychii, de potestate a S. Marco duodecim Presbyteris collata, ut Patriarcham suo ex collegio eligerent & ordinarent, quem ritum, tribus jam prope seculis usitatum, invertisse Alexandrum, auctor ille solus & primus prodidit; supra abunde excussimus Parergo primo; cui proinde iterum commemorando aut refellendo, operam insumere supervacaneum est. Quod in Alexandri Chronologia desiderare quis possit, in Athanasio studiosius examinatum inveniet.

XX. S. ATHANASIUS. Anni Ordinationis & obitus, certo stabiliti contra opiniones variorum, imprimis Pagii, solutis omnium argumentis. Episcopatus gesti chronotaxis. Gregorii & Georgii Arianorum, ejus loco subintrusorum, exitus.

[203] Sancti Athanasii, cognomento Apostolici, tempore congregatum est Concilium Galatiæ, [Errat Historia Patriarchalis in notando obitu,] cui adfuit Basilius Magnus, & anathemate percusserunt Arium; Athanasius vero magnis conflictatus est persecutionibus, & sæpius e sua Sede depulsus, sive (ut alii referunt) tribus vicibus. Ejus tempore floruit Cyrillus Hierosolymitanus, Basilius Magnus, Gregorius frater ejus, Macarius major Alexandrinus, Antonius Magnus in Monte Orientali, & Pachomius in Ægypto superiori. Obiit sanctus Patriarcha septima Bescinas, die Jovis. Hæc de Athanasio Historia Patriarchalis, quibus omnino indicat annum CCCLXXIII, quo, sub cursu litteræ Dominicalis F, septima Bescinas seu II Maji cum die Jovis coincidit. Tribuit ei in margine annos Patriarchatus XLVI & dies XV, eos computando scilicet ab obitu decessoris Alexandri, quem vita functum statuerat XVII Aprilis CCCXXVII, in quo præter morem satis consequenter errat. Turpiter vero labitur, quisquis adscripsit annum CCCLXIV, regnante Constantino Constantini filio. Integra hæc ex historia referenda fuerunt, ne quid a me dissimulatum existimes. Quantæ porro auctoritatis sint aut esse possint characteres hi Coptici, jam ad nauseam decantatum est; ut mirum sit, iis a Pagio suam firmari sententiam, qua Athanasium eo anno CCCLXXIII obiisse, putat se demonstrative ostendisse. Contra ego sentire cogor, non ultra annum CCCLXXI Episcopatu perfunctum. Id quibus argumentis contra Pagium conficiam, ordinate explicandum.

[204] Illa itaque primum dirimenda est controversia, quo nimirum tempore Athanasius aut electus, [Errat & Pagius, dum Ordinationem,] aut ordinatus fuerit Patriarcha; qua de re ita laudatus Pagius ad annum CCCXXVI num. 3: Divi Athanasii Ordinatio non nisi sub hujus anni finem peracta est, cum anno trecentisimo septuagesimo tertio, die secunda mensis Maji, ad Deum migravit; &, ut testatur Cyrillus Alexandrinus, annos quadraginta sex integros sederit. Quare non dubito, quin ea Ordinatio VI Kalendas Januarii, ut ad genuinum Bedæ Martyrologium additur in Manuscripto Ecclesiæ Vaticanæ sancti Petri, die videlicet XXVII mensis Decembris, sancto Joanni Euangelistæ sacra, facta sit; & huc usque sancti Athanasii initium, hujus anni principio perperam consignatum fuerit, prætermissa vacatione Sedis per aliquot menses: cujus causa fuisse videtur fuga Athanasii. Nam, [ex male intellecto Sozomeno aliisque, ad 27 Decemb. referendam putat,] ut ait Sozomenus lib. 2, cap. 17, Athanasius ipse fugam paravisse dicitur, & per vim ab Alexandro coactus esse, ut Sacerdotium susciperet: cujus rei testis est Apollinaris Syrus, ita dicens: Post hæc vero impietas bellum inferre non cessat. Sed primum contra beatum hujus viri (Alexandri nempe) doctorem armatur: & hic, tamquam filius patri, adjutor aderat: deinde vero contra hunc ipsum, tunc cum ad Episcopatus successionem venit, fuga quidem diu multumque usus. Tum subinfert præfatus Pagius, Quid manifestius?

[205] [contra communem Chronologorum,] Eo nempe collimant hæc omnia Pagii argumenta, ut probet, Athanasium non fuisse ordinatum ante finem anni CCCXXVI. Verum in manifesta ea luce cæcutivit Petavius, aliique eruditissimi chronologi: nec ego ea videre me fateor, quæ auctor ille vult esse plusquam perspicua. De anno mortis & sedis duratione infra disputabitur, confusionis evitandæ gratia, ne principium per finem, seu (quod eodem recidit) dubium per æque incertum probari videatur. Mirum imprimis, tantum a Pagio tribui iis, quæ a Papebrochio in Vita S. Athanasii num. 39 obiter indicata & refutata invenerat; non quasi a Beda asserta, sed a nescio quo postmodum addita, & uti videri potest ante tom. 2 Martii cum hac restrictione, Creditur. Non dubitat tamen Pagius; & hinc confidenter subjungit: Hucusque sancti Athanasii initium anni illius CCCXXVI principio perperam fuisse consignatum.

[206] [ex levi suspicione fugæ,] Manifestius aliquid in medium proferre oportuit, ut contra receptissimam opinionem quidquam evinceret. Nam quod ex Sozomeni verbis, Sedis vacationem multorum mensium inducat; fallor, siquis alius ex ea narratione extundi posse existimet. Esto Athanasius fugam paraverit (quod interim nec Athanasius ipse, ubi tamen id opportunissime poterat; nec Socrates, nec Theodoretus, nec quisquam alius tradidit) Esto, inquam, Alexandri designationi multum obstiterit, Tunc cum ad Episcopatus successionem venit, fuga diu multumque usus. Quid hæc aliud indicant, quam quod onus, angelicis humeris formidandum, merito extimescens, non prius acquieverit, quam divina dispositione, Episcoporum votis, Cleri suffragiis, & totius Populi flagitationibus, Episcopatum capessendum adverterit.

[207] At vero, sive ex sola Episcopatus declinandi, sive quacumque alia ex causa Alexandria abfuerit Sanctus, [& contra Cleri Alexandri testimonium.] non tam procul aberat (ut recte notat Papebrochius num. 41) quin tempore electionis, statim post Alexandri mortem fieri cœptæ, vel intra vel circa urbem absconditus ageret, citoque repertus, fuerit communi consensu ordinatus; uti ex ipsius Cleri testimonio num.42 ipsemet aperte demonstrat; cujus, imo & Arianorum verba, nullius interstitii, nedum octo vel novem mensium vacationis, faciunt mentionem: sed post obitum Alexandri, ait, omnem multitudinem populumque Catholicæ Ecclesiæ in unum coactum, quasi in speciem unius corporis & animæ, clamoribus vociferationibusque postulasse, Athanasium Ecclesiæ Episcopum dari, idque publicis votis a Christo expetisse; nosque ut faceremus, per multos dies ac noctes, jurejurando obtestatos fuisse; Cum interea nec ipsi ab Ecclesia discederent, neque nobis discedendi facultatem permitterent.

[208] [Sozomeni verbis recte expositis,] Quid ad hæc & plura hujusmodi testimonia, quæ brevitatis causa omitto? quid ad hæc, inquam, reponet Pagius? Dicetne, obsecro, universum Clerum & Populum Alexandrinum, a XVII Aprilis (quo die Alexandrum obiisse arbitratur) usque ad XXVII Decembris, ab Ecclesia non discessisse? Legerat tamen hæc & alia apud Papebrochium, vel apud Athanasium ipsum editionis Parisiensis anni MDCXXVII, tomo primo, pag. 726. Unde igitur tanta viro confidentia, ut manifestum esse velit, quod usquequaque est incredibile, & nulla prorsus auctoritate firmatum? Videt hic Cleri Alexandrini sententiam, a Sozomeno non multum differre: nam ubi hic posuit, fuga, diu multumque usum Athanasium; illi per multos dies & noctes populum obtestatum affirmant, Athanasium Ecclesiæ Episcopum dari. Sed quis hæc ultra octiduum extendat? Vidimus ipsi coram, Clementem XI, dum ad Pontificatum eveheretur, diu multumque, summa & Urbis & orbis admiratione, obluctatum; ubi interim lucta illa vix totum quatriduum tenuit.

[209] Melius itaque & longe probabiliori conjectura censuit Papebrochius, [Athanasii ordinatio pristino loco restituitur,] supra citato num. 39, Ordinationem S. Athanasii ad XVIII Januarii, sive XV Kalendas Februarii reponendam; quo die a Græcis colitur: cum S. Cyrillo, Alexandrino itidem Episcopo, qui dies Athanasii Natalis fuerit, non quidem in cælis (nam II Maji obiisse dicendus est) sed in Episcopatu: Sic enim scimus (Papebrochii verba sunt) locutas de Episcoporum Ordinationibus antiquitus Ecclesias: & quemadmodum solebant hunc suum Natalem quotannis celeberrime agere Episcopi, dum viverent, exemplo ab Imperatoribus, sumpto; ita sæpe contigit, quod jam indicavimus, eum post mortem remanere festivum, subinde præ ipso obitus die. Atque hæc apprime consonant iis, quæ supra retulimus de Alexandri obitu, non cum XVII Aprilis aut XXVI Februarii, sed cum anni CCCXXVI initio probabilissime copulando; nisi quis malit ad anni CCCXXV exitum reducere, ut est apud Epiphanium, Hæresi 69 ita loquentem: Ubi itaque reprobatus est Arius, & hæc sic peracta sunt (in Concilio Nicæno) in eodem anno decessit e vita Alexander, ἐν τῷ αὐτῷ ἔτει παύεται Ἀλέξανδρος τοῦ βίου.

[210] Ceterum cum aliqua ibidem immiscuerit Epiphanius, utcumque inordinata, dum Achillam statuit Alexandri successorem, [& objectæ difficultates complanantur.] quem certum est præcessisse; facile suspicari quis posset, in aliis etiam errorem irrepsisse. Nam quod Achillam vices tantummodo Athanasii supplevisse scribat, ad menses circiter tres, donec a comitatu rediret, id aliunde clarissime redarguitur. Putat nihilominus Papebrochius ita excusari Epiphanium, quod supposito primo errore de ablegatione & absentia Athanasii, cum sciret Alexandriæ consuetudinem esse, ut post Episcopi mortem successor non diutius differretur, sed subinde ἀλλ᾽ ἃμα, simul, seu statim, pacis tuendæ gratia subrogaretur; necesse habuerit aliquem substituere, donec reverteretur, qui ex Deo vocatus erat, & a B. Alexandro decretus Athanasius. Quidquid interim de his alii statuant, nobis id probabilissimum videtur, statim ab Alexandri obitu electum communibus omnium acclamationibus Athanasium; & non multo post, licet fortasse reluctantem, ordinatum atque in throno S. Marci collocatum, bonum illum nempe, religiosum, Christianum, devotarium, & vere Episcopum. Idque, ut jam diximus, ipso anni CCCXXVI principio, & verosimiliter Januarii XVIII; ac proinde vane sibi abblandiri Pagium, dum manifeste evicisse se putat, huc usque Athanasii initium, anni CCCXXVI principio perperam fuisse consignatum. Hæc de Athanasii primordiis, satis (ut opinor) firmata, viam sternent, ut annum mortis veteri suo loco, unde eum Pagius molitur depellere, non minori certitudine restituamus.

[211] [Idem contra Pagium anno 371 redditur,] Socrates, Athanasio proximus ævo scriptor, lib. 4, cap. 16, ita habet: Porro Athanasius, Gratiano iterum & Probo Consulibus, post tot & tanta pro Ecclesia certamina, ex hac luce migravit, cum annos sex & quadraginta, non sine ingentibus periculis, Episcopatum administrasset. Eumdem Consulatum, qui annum CCCLXXI notat, eumdemque annorum Episcopatui impensorum numerum habent auctor Vitæ Anonymus & Metaphrastes, Socratem secuti. Baronius ad annum 69, num. 36 ita loquitur: Tempora annumerata per Consules, libentioribus sunt accipienda auribus, cum ceteris illa frequentior, liberalior, & verior noscatur esse chronographia, quæ a Fastis deducta est consularibus. Certe quidem, cum vetera monumenta in antiquis Scriptoribus interdum invenimus Consulibus esse signata, magno afficimur gaudio, perinde ac si in tenebris oberranti fax aliqua exoptata præfulgeat. Hæc ille; sed postmodum (diceres lucis pertæsum) agens de Athanasii morte, Consules, [ex Socrate aliisque.] apud nullum antiquorum inventos, suo ipse arbitrio supponit, eam signans anno CCLXXII; mendaciique Socratem arguens, eo argumento, quod ex Pagio deinde referam, & haud difficulter refellam. Observavit etiam Petavius, in Diss. de Photini damnatione cap. 2, Socratem numquam temere aut falso notas Consulares adhibere: quem proinde secuti sunt Hermantius in Vita sancti Athanasii, & Papebrochius II Maji, quorum sententiam adversus Baronii, Pagii, & aliorum argumenta tueri conabimur.

[212] Agmen ducat illud, quod ex Cyrilli epistola I ad Solitarios desumpsit Baronius, [Primum Pagii argumentum ex Cyrillo diluitur;] loco superius citato, Socratem idcirco mendacii redarguens, quod illic sedisse dicatur Athanasius annis totis seu integris quadraginta sex. Parum id Pagio visum, nisi & Socratem contradcitionis accusaret, propterea quod & ipse Athanasio annos quadraginta sex Episcopatus adscripserit, uti & Nicephorus & alii; unde solita sibi libertate exclamat, vanas quascumque Cyrilli verborum interpretationes, a contrariæ sententiæ assertoribus in medium adductas. Legerat, opinor, Papebrochium dum hæc scriberet Pagius, apud quem cap. 34, num. 399, ea exstat interpretatio, quæ vanitatem non redoleat, ex Græcorum potissimum loquendi modo deducta, quem Pagius ipse, cum Eusebium alibi explicaret, non semel nobiscum admittere coactus est; dum verba, annis completis, annis exactis, vel, post tot annos, benigne exposuit de annis, non undequaque integris, imo quandoque utrimque incompletis. Non est igitur vana Cyrilli verborum interpretatio, nec vana interpretatio verborum Socratis; sed vana potius Pagii & Baronii illatio, ex Scriptorum illorum verbis desumpta; ut fateri debent, quicumque Eusebium & Scriptores alios Græcos accuratius perpendere. Atque id ultro sassus est Tillemontius de Cyrilli ἐφ ὅλοις ἔτεσιν &c. & Socratis διανύσας ἔτη &c.

[213] Quod si cui non lubeat his acquiscere, credat saltem testi fortasse oculato Rufino, [& ex fide Refini forte oculata.] Cyrillo antiquiori, lib. 2, cap. 3 diserte affirmanti, Athanasium quievisse in pace quadragesimo & sexto anno Sacerdotii sui, vel, ut Sozomenus ait, lib. 6, cap. 10, cum sex & quadraginta circiter annos Sacerdotium obtinuisset, quod insententiam nostram tam apte quadrat, quam repugnet Pagio, ex cujus calculo, non anni quadraginta sex, sed quadraginta septem & amplius computandi sunt; nec anno quadragesimo sexto e vita migrasse dicendus esset Athansius, sed quadragesimo octavo, quod nec Pagius ipse admiserit. Equidem si a proposita jam sententia recedendum viderem, non ad Pagium, sed ad Baronium ultro accederem. Vidit etiam Tillemontius, a XVII Aprilis CCCXXVI, ad II Maji CCCLXXIII, annos reperiri XLVII: & nihilominus, quamquam vacillando, Pagium sequitur; ductus etiam prætensa auctoritate, a qua alterum argumentum deducit Pagius: nempre ex celebri epistola S. Proterii, qui & ipse Episcopus Alexandrinus fuit, in locum Dioscori subrogatus, ut suo loco dicetur.

[214] Scribit is anno CCCCLIV, ad S. Leonem Papam, epistolam de Paschate, quam ex Ms. acceptam Bucherius noster inseruit suo ad Victorii Canonem commentario; ubi pagina 84, sic legitur: In octogesimo anno ab Imperio Diocletiani, superstite beatæ memoriæ Patre nostro & Episcopo Anastasio (legendum ajunt Athanasio,) cum XIV Luna Paschalis, XXVIII die mensis Phaminoth, id est nono Kalendarum Aprilium die provenisset, die Dominico; in subsequentem translata est Dominicum, ita ut quinta die mensis Pharmoti, hoc est pridie Kalendarum Aprilium, celebraretur Pascha Dominicum. Hos characteres omnes, inquit Pagius, notare annum CCCLXXIII nullus inficias ierit. At vero caute dissimulat, invenisse se apud Hermantium & apud Papebrochium num. 400 & sequentibus, dilucidam loci illius explicationem, quem liquet mendosissimum fuisse, adeo ut necdum a Pagio plene correctus sit. Nam si vere notetur in Ms. Octogesimus Diocletiani annus, longe absunt characteres illi ab anno CCCLXXIII, & melius scripsit Bucherius annum octogesimum nonum. Pagii infortunium est, quod textum, ut in Actis SS. vitiose impressus erat, non consulto fonte, transcripserit. Ceterum nihil ex eo confici certo posse, non solus Papebrochius, sed Petavius, aliique pridem observaverant.

[215] Habet hic nihilominus suo Pagius subsidiarios apud Tillemontium, [Proterii de Paschate epistola nihil Pagio opitulatur] Nota 106 in S. Athanasium, qui aliquamdiu in speciem tergiversatus, in hanc demum partem cum PP. Benedictinis aliisque recentioribus inclinat, hac potissimum S. Proterii auctoritate motus; nam quod ex S. Hieronymi aut ex Orientali Chronico præsidii haberi putat, nullum omnino est. Mirum sane, Socratem, Rufinum, Cyrillu, Sozomenum, antiquosque alios, ancipiti illi epistolari periodo, posthaberi. Ei, inquam periodo, quæ ad totius epistolæ contextum videri possit adjecta, cum ad totius controversiæ Paschalis rationem non magis faciat, quam si contrarium legeretur; nisi, ut recte advertit Tillemontius, indicare voluerit S. Proterius, Canonem Paschalem, superstite adhuc S. Athanasio, ad usque eum annum CCCLXXIII, fuisse definitum; idque in scriniis inventum, Proterium induxerit, ut crederet, S. Athanasium etiam tum fuisse superstitem. Nihil hic attinet Magistri mei Papebrochii brochii annotationes omnes repetere: [per periocham valde depravatam;] sed quid obsecro, minus ponderis ibi haberet defuncto Patre nostro Athanasio, quam superstite Patre nostro Athanasio, ubi de sola Paschatis celebratione est sermo? Id autem unius alteriusve litterulæ mutatione nullo negotio fieri potuit, scribendo επιβιόντος pro ἀποβιόντος, uti pro Athanasio in ea ipsa constructione, nullaque re mediante, habetur Anastasius. Recte hic si usquam alibi, ad textum Græcum provocare licet, quem nemo huc usque genuinum produxit; ubi tamen S. ipse Proterius monet, non satis certum seu tutum esse eam epistolam transferre in Latinæ vocis eloquium. Plura alii adducunt enervandæ hujus auctoritatis gratia, quæ ut minimum, incertam eam faciunt & dubitationi obnoxiam. Mihi certe longe probabilius videtur, in S. Proterii epistolam, transcribentium vitio, præter alios errores, etiam hoc sphalma irrepsisse; & sicut pro Athanasio legitur Anastasius, sic pro defuncto, superstitem appellari. Utut est, rationum momentis, absque ullo partium studio libratis, non video, dubiam illam Proterii periocham certæ & indubitatæ Socratis, Rufini, Cyrilli, Sozomeni, aliorumque auctoritati præferendam. Dico, dubiam Proterii periocham: alia enim omnia quæ ab recentioribus ad firmandam suam sententiam proferuntur, aut refutata a nobis jam sunt, aut statim ita refellentur, ut sperem opionem pristinam pristino loco restitutum iri, ex quo tam magno conatu & junctis quasi viribus, eruditi illi nostri eam extrudere nequidquam moliuntur.

[216] [nihil etiam Hieronymi Chronicon,] Tertium Pagii argumentum nititur auctoritate Chronici Hieronymiani & Theophanis Chronographiæ, qui ambo mortuum referunt Athanasium anno CCCLXXIII. Et quidem palam est S. Hieronymum, Petri, Athanasii successoris Ordinationem copulasse cum anno decimo, Fratrum Augustorum Valentiniani & Valentis, qui est CCCLXXIII: sed & palam est, non ita haberi in editione Scaligeri, ubi pro anno decimo, legitur nonus, adeoque CCCLXXII: quare & hoc subsidium Pagio eripitur. Demum & illud palam est, istud Hieronymi Chronicon, parum hoc loco esse chronologicum; quod ne exemplis longe petitis ostendam, nil mirum est Athanasii obitum toto biennio differri, cum ejus Ordinationem posuerit anno Constantini XXIV, Christi CCCXXIX, hoc est toto triennio serius, quam vere contigerit. Parco pluribus, unico hoc sublato, siquod in eo Chronico habere Pagius poterat, præsidio.

[217] [nec Theophanes;] Nec ei magis prodest infida sæpe Theophanis Chronographia. Etenim eo ipso, quod Pagius citat, Canonio, tam disparata conjunguntur, tam Pagio adversa, ut ei de Theophane silere multo fuisset præstabilius. Exemplo rursus utar non plus uno: Admittetne Pagius, sanctum Basilium anno primum CCCLXXIII creatum fuisse Episcopum? Sed non hic sistendum est. Quid si ego ex ipso Theophane ita contra Pagium arguam? Asserit illic Theophanes, illo ipso anno obiisse Athanasium, [imo ex hoc ad hominem premitur,] quo Basilius ordinatus est Episcopus, atqui juxta Pagium hoc factum est anno CCCLXXI, ergo Athanasius anno CCCLXXI migravit e vita. Non credo ego Basilium eo anno inauguratum; verum non minus propterea premit argumentum ad hominem, nec minus ostenditur, quam parum fundate arguatur ex Theopahanis Chronographia.

[218] Reponet aliquis Pagii defensor, esto Theophanis Canonia non raro sint perturbata, vel potius ipsius non sint; sed ab alio quopiam imperite suppleta, ac sæpe contra ipsiusmet Theophanis manifestam sententiam, uti demonstrat Papebrochius in Exegesi Prælim. ad tom. III Martii: demus, inquam, Canonia, Theophanis Chronologiæ interjecta, ejus non esse; illud sane negari non potest, quod ibidem affirmat ipsemet: Exercitatissimum & continuis laboribus assuetum Christi Athletam Athanasium, migrasse ad Dominum, post gesti Episcopatus annos sex & quadraginta, quorum integros quadraginta in persecutionibus periculisque, pro fide & pietate susceptis, peregerat. Ex hoc ita Pagius argutatur. Athanasius anno CCCLXVII, mense circiter Junio, revocatus est in Ecclesiam suam; igitur ab eo anno ad initium CCCLXXIII, sex illi anni, quibus in tranquillitate vixit Athanasius, numerandi sunt.

[219] Mira æque ac falsa ratiocinatio. Mira, quod ipsi Pagio repugnet; [rejectis cavillis omnibus inde productis.] falsa, quod nec id asserere potuerit Theophanes, neque ex ejus verbis ullatenus profluat. Primum ex eo liquet, quod & Pagius & Historici omnes fateantur, Athanasium anno CCCXLIX vel CCCL Alexandriæ honorificentissime receptum, aliquot subinde annis pacifice & quiete Ecclesiam suam administrasse. Quomodo ergo asserere posset Theophanes, eum sex ultimis dumtaxat annis, periculis fuisse liberum. Neque vero id dicit auctor, neque etiam quod quadraginta annos continuos periclitatus sit; sed quadraginta annos integros. Sit ita, per me licet; facile ego sex annos tranquillitatis inveniam, tametsi ad vitæ finem non rejiciantur; quo nec rejici ullatenus possunt, ex fixa a nobis epocha; nec id permittente persecutione, a Valente in Christianos & maxime in Episcopos mota, quam Baronius, Labbeus & alii reducunt ad annum CCCLXX, contra quam velit Pagius, triennio citius eam constituens. Ceterum ne aliam hic litem intentemus, concedat modo Pagius, ab anno CCCXLIX ad CCCLIII, vel CCCLIV, vel forte ulterius, secure & quiete Ecclesiæ suæ Athanasium præfuisse: statuat deinde rediisse postremo Alexandriam, & pace frui denuo cœpisse anno CCCLXVII vel CCCLXVIII; nihil opus erit mortem transferre ad annum CCCLXXIII, ut anni sex tranquillitatis numerari possint.

[220] Hactenus argumenta Pagii, cum ceteris ejus sententiæ propugnatoribus fere communia. [Frustra etiam luctatur Pagius ex Episcopatus Basilii initio:] Bina ipse ex proprio penu depromit, quibus adversarios censet penitus profligatos. En paucis vim totam: Episcopatus S. Basilii initium, anno suo redditum (melius dixisset ereptum) & adventus Valentis Antiochiam, hoc anno CCCLXXII consignatus, Socratis errorem manifestum faciunt, evincuntque sanctum Præsulem (Athanasium) anno tantum sequenti CCCLXXIII ad Deum migrasse. Eadem ipsa paulo post, atque iisdem propre verbis, denuo inculcat. Placuit nempe Pagio Divi Basilii initium definire anno CCCLXXI; cum autem Athanasius Basilium in suis operibus vocet Episcopum, mors ejus, die II Maji anni CCCLXXI contingere non potuit. Ita fere Pagius, hic denuo, contra receptissimam eruditorum sententiam, Basilii exordium loco suo exturbans; atque ex altero perperam statuto, aliud non minus inconcinne deducens.

[221] [quod perperam ab ipso esse transpositum,] Totam illam controversiam hic retexere non est operæ pretium, nec hujus loci. Eam solide juxta ac diligenter examinavit Collega meus Franciscus Baertius, ad XIV Junii, in Commentario præ §. 4; ubi, quemadmodum Pagius Basilii Ordinationem ex obitu elicere conatus fuerat: ita Baertius, dilutis ejus argumentis omnibus, ex Pseudo-Amphilochio pro majori parte decerptis, ea qua in istiusmodi rebus potest, evidentia demonstrat, Basilium, non anno CCCLXXX, sed CCCLXXIX e vivis excessisse; atque adeo, non anno CCCLXXI, sed CCCLXX ad Episcopales infulas assumptum. Plura qui volet, [solide evicit Baertius.] adeat laudatum Baertium loco citato, & in ipsa Vita cap. 10. Satis mihi est indicasse, Pagii sententiam de Basilii Episcopatus initio, non esse in eo certitudinis gradu collocatam, ut inde ad Athanasii obitum liceat argumentari. Quin imo adeo mihi indubitatus videtur annus mortis Athanasii, ut ex illo putem multo solidius Basilii Ordinationem pro anno CCCLXX, vel ut alii CCCLXIX, inferri posse.

[222] [Nec prodest Pagio argutatio alia,] Non multum huic absimile est alterum, quod insinuavi, Pagii argumentum, inde eductum, quod velit Imperatorem Valentem, nec anno CCCLXX, nec CCCLXXI, sed CCCLXXII Antiochiæ commoratum, vel saltem eo pervenisse. Cum vero Socrates, narrata lib. 4, cap. 21 Athanasii morte, statim cap. 22 ita loquatur: Confestim igitur Ariani animos resumpsere, ob Imperatoris religionem insolentia elati: & absque mora Valenti, qui tunc Antiochiæ versabatur, rem significarunt. Hinc ita jam arguit Pagius; cum Valens non nisi anno CCCLXXII Antiochiam adventarit, non potest dici Athanasium anno præcedenti mortuum esse. Dixi, hanc argumentationem priori omnino conformem, ubi nempe ex re admodum incerta & obscura, quamque ipse contra communem prope Chronologorum tuetur, procedit ad stabiliendam aliam, nobis certius & manifestius notam.

[223] [ex dubio Valentis Antiochiam adventu,] In immensum excresceret tractatus hic noster, si singula ejus generis incidentia ad exactam trutinam essent revocanda. Legi & expendi non semel quæcumque adducit Pagius, ad firmandum illum Valentis anno CCCLXXII Antiochiam adventum; verum (ut ingenue dicam) non ea reperio, quibus ipse tantopere sibi applaudit, ut penitus everti putet doctorum virorum sententiam, quæ fert, anno CCCLXX aut CCCLXXI Valentem Antiochiam venisse. Spero non defuturam olim occasionem, qua & hoc punctum excutiam accuratius. Interim (nisi multum fallor) facile contra Pagium statuet eruditus lector, ex allatis supra pro nostra sententia argumentis, potius deduci, Valentem anno CCCLXXI Antiochiæ extitisse, eo quod tunc Athanasius mortuus sit; quam ut ex ambiguis Auctoris illius ratiociniis, eadem sententia vel minimum labefactetur.

[224] Hoc præterea observandum moneo, non ita Socratis narrationem accipiendam esse, [quæ ex Socrate & Theodoreto explanatur,] ut in rigore intelligat, eodem ipso temporis momento, quo moriebatur Athanasius, Valentem Antiochiæ extitisse: neque illud Confestim significare putes, citatis equis Arianos continuo Antiochiam convolasse, ita ut ea omnia paucarum hebdomadarum intervallo gesta sint. Non ita res præcipitat Theodoretus; sed, relata lib. 4, cap. 20 Athanasii morte, subdit; Petrum, virum præstantissimum, Sacerdotium suscepisse… cum vicini Episcopi Alexandriam confluxissent; & qui in monasteriis degebant, relictis palæstris suis, adessent. Dein cap. 21, Petro in Pontificali solio collocato, secutas memorat turbas illas, quas rector Provinciæ, collecta Gentilium & Judæorum multitudine, excitavit: unde admirandus Petrus, cum insperatum bellum animadvertisset, clam discessit, conscensoque navigio Romam se contulit. Demum Euzoii adventum, Lucium secum Antiochia adducentis, prosequitur. Certum autem videtur ea omnia, non uno, sed pluribus mensibus, & forte anno fere integro (quem Petro ante fugam Nicephorus adscribit) tenuisse. Jam vero, cum valde probabile sit, Valentem, (quidquid æstivos calores opponat Pagius) Ancyra, ubi III Idus Julii morabatur, ex data ibid. lege de Decurionibus, Antiochiam recta perrexisse; non video, cur illa omnia anno CCCLXXI commodissime fieri non potuerint; præsertim cum fateatur Pagius, nescire se, quamdiu Ancyræ degerit, quonam inde profectus sit, quidve egerit Valens, a mense Julio CCCLXXI, ad hiemem CCCLXXII.

[225] At, inquies, illud Socratis Confestim, & illud Absque mora, [particulis ad sensum verum reductis:] & Qui tum Antiochiæ versabatur, tantum interstitium aut latitudinem pati non videntur. Solitus hic Criticorum, scopulus dicam, aut scrupulus, sæpe litigiis & cavillis materiam præbuit. Respondeo itaque, Pagium ipsum ad annum CLXXXVIII, particulam recens ad annos quatuordecim extendisse; ubi & solicite monuit, quod adverbia illa Recens & Nuper, sæpe longum tempus, quemadmodum & adverbium Jam pridem, sæpe brevissimum spatium designant: quod non raro, inquit, viros eruditissimos in errorem impulit. Quid igitur tantopere laborandum, si particula Confestim, ad aliquot saltem menses protrahatur? Idem dicito de particula Tum, non sic explicanda, quasi Valens Antiochiæ fuerit, tum, cum moreretur Anthanasius; nam ex toto contextu abunde datur intelligi, tum Valentem dumtaxat Antiochiæ versatum, cum ablegati Ariani illuc appulerunt; nisi forte & ita accipi debeant, ut prius ad Euzoium se contulerint (ut Sozomenus innuit lib. 6, cap. 19,) apud illum aliquamdiu commorati, donec Valens adventaret, mense fortasse Augusto aut Septembri aut serius; a quo tandem, cum Imperialibus copiis, Euzoius Alexandriam missus sit, ut Lucium intruderet; quod non improbabiliter ad finem CCCLXXI, aut ad initium CCCLXXII, rejicitur.

[226] Nihilominus, ut aliquid Pagio demus, tantisper verum supponatur, non ante annum CCCLXXII, Valentem Antiochiam attigisse. [unde rursus probatur nihil in hisce Pagio superesse præsidii.] Cedo; qui nobis hinc conficiet, anno demum CCCLXXIII, Athanasium e vita migrasse? Certe; si cui id faveat, non ipsi sed Baronio favet, pro anno CCCLXXII depugnanti. Etenim, si eo, quo Athanasius obiit tempore, Antiochiæ agebat Valens; incumbit Pagio ostendere, mense Majo CCCLXXIII Valentem in ea urbe diversatum, quod adhuc omnino desideratur. Imo vero Gothofredus, in Chronologia Legum, Valentem eo anno CCCLXXIII Constantinopoli constitisse, affirmat, multo virosimilius, quam Pagius probare queat id quod intendit. Ut paucis complectar omnia: nihil hactenus produxit hic auctor, quo Socrates mendacii merito insimuletur. Si ergo mortuus est Athanasius Gratiano Aug. & Probo Coss. anno CCCLXXI, & eodem circiter tempore Valens Antiochiæ versatus sit; necesse est Valentem Antiochiæ aliquando substitisse, Gratiano & Probo Coss. illo ipso anno CCCLXXI. Unde hic iterum concluditur, ex stabilito supra Athanasii obitu, clarius & solidius deduci, Valentem Antiochæ eo anno fuisse; quam ex implexis Pagii conjecturis, de Valentis Antiochiam adventu, contra veterem & nostram sententiam arguatur. Hæc, præter morem fusius deducta, sint satis.

[227] [Nihil etiam in multis aliis.] Non ausim tamen dissimulare, augeri adversariorum nostrorum numerum pluribus doctorum virorum nominibus. Citatur imprimis P. Quesnellus, in Notis ad sæpe citatam S. Proterii epistolam. Verum, ut fatear virum a nobis dissentire, illud certum est, nihil ab eo adferri quod non multo urgentius a Pagio proponatur, quodque proinde abunde superius refutatum non sit. Addunt Oudinum in supplemento de Scriptoribus Ecclesiasticis, pag. 30. At hic (nisi fallor) aut improprie loquitur, aut sibi apertissime contradicit. Postquam enim nobiscum statuit anno CCCXXVI, elapso dumtaxat quinto post Concilium mense, in locum demortui Alexandri, creatum Athanasium Patriarcham Alexandrinum; paulo post subdit, obiisse 2 Maji, anno Pontificatus sui XLVI (poterat dicere XLVII) absoluto, æræ Christianæ CCCLXXIII. Puto annorum calculum melius a nobis initum. Qui præterea nobis opponitur, is (mea quidem sententia) præ ceteris exorbitat. Est hic Ludovicus Elias du Pin, in nova sua Scriptorum Ecclesiasticorum Bibliotheca. Recte quidem, & ille contra Pagium, Athanasii exordia principio anni CCCXXVI restituit; at vero ubi de exitu quæritur, morte anno CCCLXXIII consignata, pro sua solius, ut existimo, auctoritate, annos Episcopatus plusquam octo & quadraginta Sancto adscribit. Nimirum annum apposuit, quem Oudinus subtraxerat. Sed ad diem mortis definiendum properemus.

[228] [Athanasii festum celeberrimum 2 Maji:] Dies obitus non magnopere controvertitur, quidquid Tillemontius litem intentare videatur: cultus ejus ubique celeberrimus est II Maji, quando in Martyrologio Romano ita ejus memoria recolitur: Alexandriæ Natalis S. Athanasii, ejusdem urbis Episcopi, sanctitate & doctrina clarissimi, in cujuspersecutionem universus pene orbis conjuraverat. Ipse tamen Catholicam fidem, a tempore Constantini usque ad Valentem, adversus Imperatores, Præsides & innumeros Episcopos Arianos, strenue propugnavit; a quibus plurimas perpessus insidias, profugus toto orbe actus est, nec ullus ei tutus ad latendum supererat locus: tandem ad suam Ecclesiam reversus, post multos agones, multasque patientiæ coronas, quadragesimo sexto sui Sacerdotii anno, migravit ad Dominum, tempore Valentiniani & Valentis Imperatorum. Cur Græci etiam de illo agant XV Kal. Februarii cum S. Cyrillo, superius dictum est, cum de Ordinatione disputaretur, quam & Baronius eo die factam putat. Jobus Ludolfus, ex Calcosendio, suggerit præterea XX Hathuri, seu XVI Novembris, quando in Copticis apud Seldenum, aliqua memoria Athanasii Patriarchæ notatur, [licet aliis etiam diebus ejus recolatur memoria.] illius causa penitus ignorata. Hagiologium Habessinum, spectans ad Baptismum illum, pueris olim a puero collatum, sic ipsi accinit VII Maji. Salutem Athanasio, qui Patriarcha factus est, sicut vaticinati sunt Christianorum pueri, cum ipso ludentes. Appellatus est inter omnes suos consortes Apostolicus, quia multæ fuerunt contumeliæ & ærumnæ maximæ, quas pertulit.

[229] De reliquis summi hujus viri laudibus, tacere satius est quam pauca jejune decerpere, [Ejusdem elogium.] ut eleganter observat Maimburgus: quidquid enim de Herculeis ejus laboribus, quidquid de incredibili animi magnitudine, quidquid de doctrina ceterisque portentosis virtutibus dixeris, numquam iis expresseris coloribus, qui prototypum vel leviter adumbrare queant. Adeundi sunt Basilius, Gregorius Nazianzenus, Socrates, Sozomenus, Theodoretus, aliique; ex quibus Metaphrastes & Baronius, post illosque Hermantius & Papebrochius, prolixis Commentariis admiranda ejus Acta diligenter illustrarunt. Eum Orbis oculum, Sacerdotum Antistitem, Vocem sublimem, Fidei columen, Christi lucernam, & secundum Præcursorem merito appellat Nazianzenus. Atque hic ego manum tabulæ subduco.

[230] Reliquum esset, ut ejus exsilia & reditus, Consilia in ejus causa congregata, intrusos in ejus locum perfidos Arianos, [Athanasius primum exsul anno 336:] pluraque hujusmodi, ad certam etiam Chronologiæ normam reducerentur. Verum, præterquam quod ad propositum ea nostrum non spectent, præter jam citatos, in eam rem desudarunt Valesius, Observationum Ecclesiasticarum lib. 1 ad calcem Socratis & Sozomeni; Schelstratius, Pagius, aliique: ex quibus omnnibus hæc habe strictim & obiter delibata. Primum quidem ab ipsomet Constantino Magno, manifesto vitæ periculo exemptum volente, post Synodum Constantinopolitanam, ab Eusebianis conflatam, anno CCCXXXVI Treviros ablegatus est. Inde a Juniore Constantino remissus ad suam Sedem, receptusque honorifice anno CCCXXXVIII (ut contra Valesium, Pagius & Schelstratius post Baronium, novissime demonstrant) thronum suum adhuc vacantem reperit. Sed biennio post, [Romam confugit 340,] anno CCCXL, iterum Alexandria recedere, Romamque ad Concilium a Julio Papa indictum accedere coactus, & vero sensu etiam profugus; dum suos accusatores frustra per sesquiannum expectat, novas passus calumnias, in Conciliabulo Antiocheno, sub annum CCCXLI, damnatus deponitur.

[231] [suffecto Gregorio Cappadoce;] Tunc etiam contra ipsum ordinatus est pseudo-Patriarcha, Gregorius Cappadox; cujus violentum tempore Paschali ingressum in Ecclesiam, & cetera deinceps flagitia, accurate deduxit Papebrochius, cap. 13, & 14. Cum autem obiisset invasor ille Gregorius, [quo defuncto, honorifice restituitur, 349.] mense Januario anni CCCXLVIII; Athanasius, ex Sardicensis Concilii decreto, pridem restitui jussus, ab ipso Imperatore Constantio, innocentiam ejus toties edocto, humaniter revocatus est; & totius, ut ita dicam, Ægypti humeris in patriam deportatus, [Expellitur iterum 356,] Ecclesiæ redditur anno CCCXLIX, vel, ut alii, CCCL. Sed mortuis Constante Imperatore & Julio Papa, sensim retractari cœpit damnatio Athanasii, & in variis conciliabulis, præsertim Mediolanensi, conclusa anno CCCLV: unde sequenti quoque anno, IX Februarii, violentiæ cedere compulsus, fugam iniit ad eremi monasteria, Syriano persecutionem movente; ac subingrediente in ejus locum, Paschali rursum tempore anni CCCLVI, Georgio, [subintruso Georgio;] similiter (ut prior) Cappadoce, cujus feralia ausa & enormia facinora habes in Actis cap. 23, [qui 361 a furenti plebe interemptus,] quorum testem fuisse Athanasium, tunc Alexandriæ latitantem, existimat Pagius, contra quam vulgo creditum sit.

[232] [locum fecit Athanasio, prodeunti ex latebris 362:] Interea, cum anno CCCLXI, sub Juliano Apostata, occisus esset invasor Georgius a furenti gentilium plebecula, quorum non minus quam orthodoxorum Christianorum incurrerat odium; locum Athanano fecit, ex latebris fere sexennalibus prodeunti, ut putat Papebrochius; vel septennalibus, ut ex Sozomeno elicit Pagius, ad annum CCCLXII numero 11, eos annos utrimque incompletos accipiens; quod cum priori calculo fere coincidit, præterquam quod alius de secessu, alius de persecutione intelligendus sit. [sed coactus denuo delitescere,] Illud certum videtur, effusa hic iterum suorum lætitia Athanasium fuisse exceptum. At cito in oculos tyranni incurrit, iterumque coactus est delitescere, quoad ille vixit. Eo autem extincto, prodiit sub Joviano, Christianissimo Imperatore, securus Athanasius; ad quem & fidei definitionem misit, Congregatis prius, [& alternis casibus exercitatus,] dilectis Ægypti & Thebaidos Episcopis. Denique Valente Ariano in Orientis imperium recepto, denuo quærendæ latebræ fuerunt Sancto: Alexandria tamen non amplius exivisse creditur; [in pace obiit 371, 2 Maji.] sed ibi tandem in pace mortalitatem explevit, anno, ut dictum est, CCCLXXI.

MANTISSA.
Ad duos præcedentes Patriarchas, adversus nuperos editores Vitæ & Operum S. Athanasii.

[233] [Montfauconus Vitæ S. Athanasii Auctor,] Cum hæc pridem elucubrata, denuo recognoscerem prælo subjicienda, cupido incessit ea etiam dispiciendi, quæ de duobus hisce Patriarchis scripserant PP. Benedicti Congregationis S. Mauri, in Vita sancti Athanasii, novæ ejus operum editioni præfixa. Facta igitur copia librorum, quos antea non videram, id plane deprehendi, quod a Tillemontio citatum inveneram; Patres illos, vel saltem Auctorem præsatæ Vitæ, sententiam nostræ oppositam, in definiendo Alexandri & Athanasii obitu, operose tueri. Vitam illam & prævium Monitum adornasse dicitur (ita ad me scribit eruditissimus Castellanus) R. P. D. Bernardus de Montfaucon, cum quo proinde hic nobis tantisper disceptandum. Expendi quanta potui attentione, tum quæ in Monito, tum quæ sub Vitæ finem, pro sua insigni eruditione, firmare conatur vir doctissimus, præcipuis Pagii argumentis innixus. Verum nihil reperi, quod me a propugnata & restaurata veteri Scriptorum sententia, tantillum dimoveat. Non licuit, scriptioni dudum elaboratæ ea interserere, quæ secundis curis discutienda videbantur, adeoque consultius putavi, in appendiculam ejicere ea rationum momenta, quibus Montfauconi asserta infringi posse arbitror.

[234] Duo mihi hic exigenda præfigo: alterum, quo ostendam, [Pagium secutus,] male a Montfaucono in præliminari Monito, obitum Alexandri affigi diei XVII Aprilis anni CCCXXVI; alterum, quo nova ejus argumenta, sub finem Vitæ Athanasianæ producta, ex quibus cum Pagio censet mortuum Athanasium, anno jam toties nominato CCCLXXIII, quam possum modestissime refellam. Principio quidem adverto, in ipsa Athanasii Vita pag. 12, ex quorumdam opinione, obitum Alexandri consignari XXVI Februarii, quemadmodum supra diximus haberi in Martyrologio Romano. Cur propriam suam opinionem ibi non expresserit Auctor quem impugnamus, nescio; suspicor, ei forte non adeo notum tunc fuisse Orientale Chronicon, ex quo subinde texendo Monito materia suppeditata est. Ego superius, variis argumentis me commonstrasse existimo, non satis congrue in Martyrologio Romano, Alexandri Natalem ad Februarii exitum differri, multo minus ad mensem Aprilem; quod ii soli faciunt, quibus placet deperire mendosissimum Echellensis Chronicon, toties a nobis falsi convictum, & porro convincendum, tota sequenti Patriarcharum serie.

[235] Videor mihi, post operosam totius Chronographiæ istius Copticæ discussionem; [& Chronici Orientalis] videor inquam, conqueri posse, viros cetera eruditos, fabellarum farraginem, imperite coagmentatam, nunc passim appellare, usque adeo confidenter, ut ejus unius auctoritate, evertere machinentur, quæ probatissimorum Historicorum fide hactenus fuerant inconcussa. Audiamus Montfauconi orationem, Moniti sui num. 7: Ad annum CCCXXVI, inquit, num. 1, diximus, mortem Alexandri Alexandrini Præsulis a quibusdam consignari in XXVI Februarii ejusdem anni: res jam accuratius investiganda nobis est, (nempe ex Echellensis Chronico.) Ut diu ignotus Occidentalibus fuit annus obitus Athanasii, sic qua die decesserit Alexander, ad usque nostram ætatem ignoratum est; donec scilicet Orientale Chronicon ab Abrahamo Echellensi editum fuit in Typographia Regia anno MDCLI, & quidem concinnatum ad mentem Coptorum seu Jacobitarum, non Melchitarum seu Græco ritui addictorum, cujus Chronici non contemnenda pars est, Chronographia Patriarcharum Alexandriæ, Latine translata ab eodem Echellensi.

[236] [ostentatæ auctoritati] Sistamus tantisper. Quis hæc legens, non statim inducat in animum, thesaurum aliquem pretiosum in Ægypto effossum, nostra ætate orbi litterario a Montfaucono porrigi, quo tota Scriptorum Occidentalium Chronologia, eatenus informis, manca & vacillans, restituatur? Quam hæc speciose jactantur? Ut diu ignotus fuit Occidentalibus annus obitus Athanasii, sic qua die decesserit Alexander, ad nostram usque ætatem ignoratum est. Si Arabica luce pellenda sit ea Occidentalium ignorantia, spondere ausim, utrumque in sempiternum ignoratum iri: Donec Orientale Chronicon editum fuit in Typographia Regia, & quidem concinnatum ad mentem Coptorum. Præclara me hercule Coptorum mens, quam paulo ante in eodem suo Monito, graphice & genuine Montfauconus descripserat, his verbis: Est autem ea gens [Coptica] stupendæ ignorantiæ & nugacitatis, ut etiam, quod gravissimum dictu est, Græcos ea in parte, longe retro relinquat, quod vel ex hoc opusculo [Vita Athanasii Arabica] videre est, nugis & ineptiis supra fidem plenissimo. Si tot horas trivisset Montfauconus in evolvendo Orientali Chronico, quot forte impendit in examinanda Arabica illa Athanasii Vita, a Cl. V. Renaudotio Latine reddita, dubium mihi nullum est, quin prædicatis nobilioribus, Coptorum gentem & Chronologicas ejus quisquilias exornasset; tanto potiori de causa, quanto enormius Copti exorbitant, & imperitius garriunt, ubi tempora ad calculos redigunt, insanienti cerebro digestos. Interim si Superis placet, ex hujusmodi Arabica stribiligine, necesse habent litterati Occidentales, annum obitus Athanasii, & diem mortis Alexandri condiscere.

[237] [& mendossimis calculis innixus,] Ibi, pergit Montfauconus, annus obitus Athanasii, & anni Episcopatus ejus adprime notantur. Imo perperam & falso notantur, eo loci, ubi Alexandro tribuuntur anni regiminis XXII & dies CCCVIII, contra patentissimam temporum rationem: ubi defunctus dicitur anno Incarnationis CCCXVIII. Et quidem errores Montfauconus accumulat, dum ait decessisse Alexandrum exacto jam anno CCCXVIII, currente vero CCCXIX Æræ Christianæ Alexandrinæ. Quænam sit ista Æra Christianæ Alexandrina, Æræ Christianæ Martyrum adjecta, & in eo Chronico tam inepte consuta, ultro fateor me ignorare, sed talis est, ut ex ea ipsa sese conficiat Montfauconus. Qua enim ratione, obsecro, eam conciliabit cum iis, quæ in Athanasii Vita scripsit pag. 88; Athanasium totos quadraginta sex annos in Episcopatu consedisse, & quadragesimum septimum egisse? Siquidem famosum Chronicon, Athanasii exitum componit cum anno CCCLXIV Æræ suæ qualiscumque Christianæ Alexandrinæ. Numeret, si possit, ab anno CCCXIX ad CCCLXIV, annos totos quadraginta sex. Tu vero, Lector, vide sis, quam apprime annus obitus Athanasii & anni Episcopatus ejus in Chronico notentur. Montfauconum sequamur.

[238] [diem obitus Alexandri] Alexander vero ibidem obiisse fertur die XXII Barmudæ … XVII Aprilis Juliani, cum esset littera Dominicalis B, Dominica nimirum ex antiquo Orientalis Ecclesiæ usu, inchoata ad vesperam Sabbati occidente sole, ad vesperam usquesequentem; ita tamen ut XXII Barmudæ mensis, qui Coptis pro Aprili habetur, ad mediam noctem, more Romano desineret. Ignoscat vir doctissimus, si claritatis defectum incusem. Fallor si quisquam dilucide percipiat, quid sub caliginosis hisce verborum involucris delitescat. Dum singula rumino pensiculatius, id demum elicio; sub littera Dominicali B, inchoatam a vespera Sabbati, Dominicam durasse usque ad vesperam sequentem; addita, pro solius Montfauconi auctoritate, appendice Romana, qua usque ad mediam noctem protracta est: hoc est, si recte assequor, diem Dominicam ad XXX horas, anno CCCXXVI extensam fuisse, initio Coptico, fine Romano; seu mavis, capite sacro, cauda profana distinctam. Sed quorsum hæc omnia tam studiose intricata? Quid XXII Barmudæ seu XVII Aprilis, anno quo Alexander obiit, cum Dominica commune habuit, tametsi Dominicam ad horas LX extenderis, ducto principio a vespera diei Veneris? Unum hoc Montfaucono demonstrandum erat, quod nec fecit, nec facere umquam poterit, XXII Barmudæ, tunc concurrisse cum feria secunda, a Chronico determinatissime posita.

[239] Missis ambagibus, rem dicamus. Sunt Coptis, [implexo ratiocinio] sicut Romanis, præter dies naturales, & civiles seu artificiales, hosque varie inchoatos; sunt, inquam, dies sacri, seu ceremoniales & ecclesiastici, de quibus consule Collegam nostrum Janningum, tom. IV Junii in Actis B. Aloysii a num. 32. Ad rem nostram huc solum spectat, quod Ægyptii antiqui & hodierni, in communi humano commercio, & in computanda ratione temporum, diem civilem more nostro, horis XXIV æqualibus, a medio noctis ad alterum noctis medium contrahant, ut post Chronologos omnes testatur Labbeus, tom. I Compendii Chronologici §. 6. Hinc manifestum est, dies Copticos hac in parte, nostris omnino similes, adeoque XXII Barmudæ seu XVII Aprilis, apud Coptos inchoari a media nocte præcurrente, & in sequenti noctis medio desinere. Unde rursus evincitur, XXII Barmudæ anno CCCXXVI, si eo die obiit Alexander, debuisse complecti totum diem Lunæ, secundum Chronici Orientalis ordinem. Atqui dies Lunaæ, cum XXII Barmudæ non concurrit anno CCCXXVI, ut supra a num. 192 luce meridiana clarius demonstravi: ergo si Alexander obiit die Lunæ cum XXII Barmudæ confluente, non obiit anno CCCXXVI, sed CCCXXVII. In has foveas Montfauconum impulit, obscuri Chronici vindicandi cupido, ex quo ipso, totam ejus ratiocinationem contritam exhibuimus.

[240] Implexis præmissis non minus obscura est Auctoris conclusio: [ad 17 Aprilis anno 326 differre frustra conatur,] Obiit igitur Alexander, inquit, nocte Dominicam inter & feriam secundam intercedente. Quid tum postea? Fac gratis concedam, quod gratis confictum est; obierit Alexander assignata nocte; an inde tandem aliquando innotescet, tamdiu Occidentalibus ignorata dies qua Alexander decesserit, dum tam solicite tenebris involvitur? Quæro qua noctis parte decesserit? Eane quæ ad prælongam illam Dominicam pertinebat, desinentem more Romano media nocte? an quæ ad diem sequentem? Si primum; obiit in ipsa Dominica, quod est Chronico contradicere; si secundum, jam non obiit XXII Barmudæ, sed XXIII, quod etiam Chronico ex diametro repugnat. Ne pluribus in re manifesta versemur; hoc Montfaucono assumptum esse debuit: Chronicon Orientale, in Typographia Regia editum, clare designat feriam, coalescentem cum XXII Barmudæ, quæ Coptis est XVII Aprilis Juliani; isque concursus mirifice confluit in annum CCCXXVI, quo Alexander certo obiit: Hæc inde ducenda illatio; Igitur falsum est obiisse XXVI Februarii, ut quidam volebant; sed XVII Aprilis, ut nos invicte probatum dedimus. Hæc erat Moniti materies: & si hoc præstitisset, rem plane confecerat. At convellendi ei sunt Canones Chronologici, priusquam evicerit, XVII Aprilis cum die Lunæ coaluisse, toties repetito anno Christi CCCXXVI.

[241] [Kalendario Copto-Habessinico nequaquam suffragante.] Sed eccum, Vanslebium etiam, seu potius nugatorium ejus Abulbaracatum, auxiliatorem Montfauconus adsciscit, his verbis: Vanslebius, in Ægyptum haud semel peregrinatus, ex Coptorum libris eamdem obitus Alexandri diem adsignavit … Eadem porro die S. Alexandri memoria celebratur a Coptis & Habessinis. Et in antiquissimo eorum Kalendario, ipsissima die mortuus fertur Alexander. Argumentum porro illud est, illam veram esse & genuinam Alexandri obitus diem, quod in Kalendario Habessinorum Æthiopum, quod ex Coptico Catalogo exscriptum olim fuit, ad XXII mensis Barmudæ, hæc legantur: Aleskandros LikÆ Papas &c. Agam cum adversario perliberaliter. Si eam Barmudæ XXII, a Kalendario Copto-Habessinico adsignatam, velit cum die Lunæ conjungere, anno CCCXXVI, gratis ei largiar, ex istius Kalendarii mente, Alexandrum eo die fatis cessisse. Gratis inquam: nam rotunde abnuo in præfato Kalendario, ipsissima die mortuum ferri Alexandrum. Agitur Alexandri commemoratio; unde Ludolfo, pro libitu placuit, eum diem Alexandri mortualem definire. Sed mortualis non est, nisi bis mortuus dicatur Alexander; siquidem ipsissima verba, Aleskandros Likæ Papas, & quidem auctiori rubrica, leguntur in eodem Kalendario XVIII Musre Coptici, XI Augusti Juliani; ex quo, jure potiori, argumentum flueret, hanc veram esse & genuinam Alexandri obitus diem. Mirum quantam hic eruditionem Orientalem, Copticam, Habessinicam, Æthiopicam, incassum collectam profundat Montfauconus, ut præconceptam, ni fallor, de Athanasii obitu opinionem, quoquo modo salvam & integram præstet, infidis subsidiis Arabicis contra Latinos & Græcos usus. Mirum, quam frustra se torqueat, ut quibuscumque offuciis persuadere conetur, XXII Barmudæ cecidisse in diem Lunæ, anno CCCXXVI, contra quam evidentissime probatum reliquerimus, eos characteres, fatente Tillemontio, annum CCCXXVII designare.

[242] [Nec felicior est] Copticæ machinæ jam eversæ, Græcam subjungit, debilem æque ac ruinosam. Singula perstringamus. Ita Montfauconus pro XVII Aprilis pugnare pergit: Si Theodoreto fides esset, Alexandri obitus probe in Februarium anni CCCXXVI referri posset. Quidni in Januarium, ut ego supra retuli? Siquidem, menses illi quinque, post Nicænam Synodum, congruentissime mense Januario desinunt; & si Athanasii ipsius verba in proprio, obvio & genuino sensu accipiantur; videtur demonstrari posse, non ultra medium Januarii CCCXXVI, Alexandrum supervixisse. At, inquit Montfauconus, Theodoretus haud satis accurate Athanasii sententiam excepit; longe namque varia narrat Athanasius. Et quid narrat Athanasius, quod non Theodoreti verbis conforme sit, & quadret omnimode? Ego me fateor in toto Montfauconi implexo, ex Græcis & Latinis, discursu nihil capere, nisi quod rem de se claram, & ante hac pro tali habitam, de industria, caligine obducat. En verba Athanasii, ex ipsamet Benedictinorum editione pag. 177 Ταῦτα δὲ πράττοντος τοῦ Μελιτίου, γέγονε καὶ Ἀρειανὴ αἵρεσις. Ἀλλ᾽ ἐν τῇ συνόδῳ τῆς κατα Νίκαιαν μεν αἵρεσις ανεθεματίσθη, καὶ οἱ Ἀρειανοὶ εξεβλήθησαν, οἱ δὲ Μελιτιανοὶ ὁπωσδήποτε ἐδέχθησαν. Οὐ γὰρ ἀναγκαῖον νυν την αἰτίαν ὀνομάζειν. Οὔπω γὰρ πέντε μηνες περιῆλθον, καὶ μεν μακαρίτης Αλέξανδρος τετελεύτηκεν, οἱ δὲ Μελιτιανοὶ, δέον ἡρεμεῖν καὶ χάριν ἔχειν ὅτι κᾂν ὅλως ἐδέχθησαν, οἱ δὲ κατα τοῦς κύνας οὐκ ἐπιλαθόμενει ὧν εξήρασαν, πάλιν τὰς ἐκκλησίας ἐτάραττον. Hæc ipsi sic vertunt: Meletio hæc agente, Ariana exorta est hæresis: sed in Nicæna Synodo, ipsa quidem hæresis anathemate damnata, Arianique rejecti, Meletiani vero aliquo modo recepti sunt: neque jam necessum est ejus rei proferre causam. Mensibus quinque nondum exactis obiit beatæ memoriæ Alexander: Meletiani vero, quos quiescere par erat, & gratiæ loco habere, quod aliqua saltem ratione in Ecclesiam essent admissi, more canum, non obliti vomitum suum, iterum perturbant Ecclesias.

[243] Habes hic sub uno conspectu totam illam Athanasii sententiam, [in torquendis Athanasii verbis,] tam apertam, tam claram, tam perspicuam, sive Græce legas, sive Latine, ut tenebras ei affundere Montfauconus non potuerit, etiam partes divellendo & transponendo. Ecquid oculis vides, & manibus tangis, ex Athanasii disertissimis verbis esse in propatulo, Bonæ memoriæ Alexandrum obiisse, nondum exactis quinque mensibus a damnata in Nicæna Synodo hæresi Ariana, et rejectis Arianis? Tuam fidem appello, si hinc aliud extundi posse vel per somnium videas. Et vidit hoc ipsum procul dubio Montfauconus; & hoc advertit præterea, cum Athanasii narratione consistere nullatenus posse, quod in Chronico, ex mente Coptorum concinnato, tuendum susceperat, obiisse nimirum Alexandrum XVII Aprilis; hinc enim consequens erat, mortem illam ad octo fere menses a soluta Nicæna Synodo differendam. Fixum est Montfaucono non dimittere amatum Chronicon; quocirca comminiscitur, illud mensibus quinque nondum exactis, non a soluta Nicæna Synodo fluere, sed a receptis Meletianis. Utique a receptis Meletianis; nam & hoc Athanasius clarissime asserit. Sed ego receptionem illam qualemcumque intelligo, Arianorum rejectioni conjunctam, (Arianique rejecti, Meletiani vero aliquo modo recepti sunt,) sicut utramque indivulse conjungit Athanasius, ac proinde in ipso Concilio Nicæno factam; quod tam manifeste indicant sanctissimi Præsulis verba, ut in meridie tenebras quærere debeat, qui id non perspexerit.

[244] Quid igitur tot motibus, tot intricatis græcis textibus opus erat, ut stabiliretur, quod ultro, [nostram opinionem apertissime declarantibus;] & attenta sola verborum vi necesse est admittere? In eo volens fallitur Montfauconus, quod receptionem, aliquo modo factam, pro mero suo libitu transferat ad tempus, quo Meletiani, coram Alexandro reduce, aut absolvendi aut reconciliandi comparuere; id quod Athanasius, nec Græce nec Latine exprimit. Alibi quidem narrat, pag. 188, qua ratione Meletiani Episcopi & Presbyteri Alexandro oblati fuerint; sed quid illa Montfaucono suffragari possint, utut intelligere velim, prorsus non intelligo. Facile concedam: Necessum fuisse, non paulum intervenire temporis spatium, ab adventu Alexandri Nicæa remigrantis Alexandriam, usque dum tot Episcopi in tam dissitis locis positi, in eamdem urbem convenirent, ut Alexandro sisterentur; quamquam & hoc Montfauconus oratorie amplificet. Ast hoc ei numquam concedam, exinde quinque mensium exordium deduci; & hoc ex Athanasii verbis confici posse, constanter nego. Rursus, haud gravate admittam, Athanasium ibi exaggerare Meletianorum levitatem, palam faciendo quam infirma & quam damnosa fuerit pax cum illis inita. Verum ea levitas & infirmitas tanto patescit luculentius, quanto minus temporis, & a receptione in Nicæna Synodo, & a reconciliatione cum & coram Alexandro facta, intercesserit; idque totum verissimum erit, etiamsi Alexander nec totis quinque hebdomadibus Alexandrinæ Meletianorum reconciliationi supervixerit. Desinat, precor, Montfauconus, ad salvandam miserabilem, & in præsenti puncto manifeste falsam Chronici Orientalis auctoritatem, per tot patentes contorsiones, disertissimis Athanasii verbis violentiam inferre.

[245] [quidquid sit de recentioribus Martyrologiis.] Alia in præfato Monito subjicit Montfaconus, ad præsentem controversiam eatenus solum spectantia, ut Alexandri Natalem, in hodiernis Martyrologiis XXVI Februarii perperam relatum ostendat. In antiquis Latinorum Martyrologiis, inquit, nulla S. Alexandri Alexandrini memoria erat: verum XXVI Februarii die, memorabantur Alexander, Nestor, & Theon Martyres cum sociis suis &c. Addere poterat, ut nos supra annotavimus, nec in Græcorum Menaæis, hujus Patriarchæ festum celebrari. Ejus porro omissionis causa, si indagari possit, suo loco declarabitur. Ceterum, quæ ibi pluribus vir eruditissimus disputat, de Alexandri nominis intrusione, facta ab Auctore brevissimi Martyrologii, Aquileiam Roma transmissi & postea Adoni Viennensi oblati &c, in supplemento Februarii, qui proprius hujusce nodi solvendi locus erit, commodius discutientur.

[246] Nulla mihi idcirco cum Montfaucono disceptatio; cum id perspicuum esse existimem, [Alexandri Natalem non recte consignantibus.] Alexandri obitum, ea die XXVI Februarii non recte consignatum; quippe qui, mensibus quinque nondum exactis, a peracta Nicæna Synodo, vivere desiit; ac per consequens (ut quæ superius statuimus, hic pro rei conclusione, iterum repetamus) aut sub finem anni CCCXXV ad meliorem vitam evocatus est, ut post Epiphanium censuit Hermantius; aut certe ipso anni insequentis CCCXXVI principio, ut alii, Athanasii narrationi conformius arbitrantur. Sic certe, ut antiquorum nullus ante famosi Chronici & Pagianæ Criticæ editionem, persuasum habuerit, Alexandri obitum tam sero accidisse, ut ad XVII Aprilis, in diem Lunæ incidentem transferri posset. Hæc de die qua decessit Alexander; jam quæ ad annum obitus Athanasii ab anno CCCLXXI removendum, de suo profert Montfauconus, paucis etiam expendamus.

[247] Præter argumenta Pagii aliorumque superius abunde discussa, [Ex litteris S. Basilii,] &, ni fallor, plane confutata, duo adducit, eadem facilitate convellenda. Verba ejus describo: Basilius anno CCCLXX mense Junio, ut firmior fert sententia, in Episcopum cooptatus est; atque exinde multas quæ hactenus exstant misit, multas itidem accepit ab Athanasio litteras. Unde jam videatur angustius temporis intervallum, viris tanto terra marique spatio disjunctis, ad tot epistolas ultro citroque mittendas: minus enim undecim mensibus ab ordinatione Basilii ad Athanasii obitum interessent. Et quod magis urget; ait Basilius in una epistolarum ad Athanasium, unum duosve ex Arianis Romæ damnatos, scilicet Valentem & Ursacium, in priore scilicet Romana Synodo. Ex quo colligitur, necdum secundam sub Damaso Romanam Synodum, ubi damnatus Auxentius Arianorum nequissimus fuerat, celebratam fuisse. Unde conficitur eam, vel sub finem anni CCCLXX, quo delectus Basilius est, vel sequente habitam fuisse. Huic autem Synodo diu superstes Athanasius erat, qui illam in epistola ad Epictetum laudat, quique multa alia, ut proxime ostendebamus, secundum eam datam epistolam dedit. Ad hæc, in vivis erat Athanasius anno CCCLXXII, cum Melania in Ægypto peregrinaretur.

[248] Hactenus argumenta gemina Montfaucono peculiaria, [anno 370 in Episcopum cooptati,] ex mutuis Basilii & Athanasii litteris, atque ex Melaniæ in Ægypto peregrinatione. Primum non multum absimile est Pagii ratiociniis, quæ talia esse dicebamus, ut ex dubiis ad evertenda notiora argueretur. Hic quidem contra Pagium, nobiscum convenit Montfauconus, in figendo Basilii Episcopatus exordio anno CCCLXX. Verum si interrogem, qua ei certitudine liqueat, ante mensem Junium non fuisse ordinatum; haud facile se expediet. Ita, inquit, firmior fert sententia. Quæ, & unde ea firmitas habeatur, edisserat, qui eam supponit. Illam certe non agnovit Collega meus Baertius in Actis S. Basilii, summa diligentia illustratis tom. 2 Junii; videat lector cap. 10, pag. 845. Non agnoscit eam firmitatem eruditissimus Castellanus, in litteris ad me datis XV Julii anni MDCCVII, recte observans, eam ordinationem XIV Junii adscriptam, ab antiquis omnibus ignoratam fuisse, usque ad finem seculi XVI, quo primum Martyrologiis cœpta est inseri. Neque ego igitur prædictam firmitatem agnoscere tenebor, donec Montfauconus ea fundamenta exhibeat, quibus firmiter innitatur.

[249] Eversa prætensa firmitate, primarium & fere unicum Montfauconiani argumenti robur enervatur; [ad Athanasium datis, nullo modo conficitur,] quod nempe videatur angustius temporis intervallum, viris tanto terra marique spatio disjunctis, ad tot epistolas ultro citroque mittendas: minus enim undecim mensibus ab ordinatione Basilii, ad Athanasii obitum interessent. Non est mihi integrum, diem Basilianæ ordinationis determinare: Ceterum non satis video cur undecim illis mensibus, accidere non potuerint, quæ tantopere ponderat Montfauconus. Sed multas misit Basilius jam in Episcopum cooptatus, multas itidem accepit ab Athanasio litteras. Illud multas multam patitur latitudinem, ad paucas item coarctari potest, modo servetur numerus multitudinis. Ubi Montfauconus earum litterarum numerum distinctius expresserit; mihi incumbet temporum intervalla definire, quibus cursores ultro citroque commode commcare potuerint. Si tum undecim menses non suffecerint, habeo, unde tempus, ad quatuor vel quinque alios, pro meo jure extendam.

[250] [post annum 371 Athanasium in vivis fuisse:] Caverit tamen adversarius, ne Basilii litteras ad Athanasium Ancyranum, aut forte ad alios cognomines datas, Athanasio Alexandrino inscribat. Neque vero de tantis terra marique spatiis Montfauconus laboret. Non est usque adeo longum terrestre iter ex Cappadocia ad Mediterraneum, nec tanta maris intercapedo, ut non facile paucorum dierum spatio trajici possit. Quod de Synodis Romanis subjungit, æque quidquam urget; male ex iis colligit nec melius conficit quod intendit: quasi necesse habuerit Basilius de omnibus Synodis Romanis agere, de ea locutus est quæ ad institutum ejus,id temporis pertinebat, sive interim aliarum notitiam habuerit, sive non. Idque ante me, optime advertit laudatus Castellanus. Quid reliquæ conjecturæ valeant, non est operæ pretium pluribus expendere; ut enim meræ conjecturæ sunt, non est quod positivis argumentis superius adductis, merito opponantur.

[251] [nec magis ex Melaniæ in Ægyptum peregrinatione;] Reliquum est Montfauconi subsidium, a Melaniæ peregrinatione Ægyptiaca desumptum. Ad hæc, inquit, in vivis erat Athanasius anno CCCLXXII, cum Melania in Ægypto peregrinaretur. Novum profecto apud Historico-Criticos argumentandi genus, in rei probationem assumere, seu potius expressis terminis supponere, id ipsum quod controvertitur, & minime probatum est, imo verosimillime falsum. Vicerit omnino Montfauconus, & antiquos mecum Scriptores omnes contriverit, si Melaniam demonstret anno illo CCCLXXII in Ægyptum peregrinatam, & tunc in vivis superstitem fuisse Athanasium. Non autumo id inde confectum voluisse, quod paulo ante in S. Patriarchæ vita commemoraverat, Melaniam ab Athanasio celebri ovina pelle donatam, cum ignorare non potuerit, se manifeste ex Palladio redargui, diserte asserente, a S. Macario pellem illam Melaniæ traditam.

[252] [adeoque veterum Scriptorum sententiæ adhærendum.] De cetero sciat Montfauconus, Melaniæ iter Ægyptiacum, probabilius a Tillemontio & aliis referri ad annum CCCLXVII, vel ut alii citius, ex quo tota, siqua fuit, imbecillis argumenti vim corruere, vel ipse agnoscere non dedignabitur. Ad alia omnia suo loco proposita, ita responsum, ut nihil supersit quod ad historicam evidentiam superaddam. Liceat itaque hic postremum concludere, sententiam nostræ oppositam, tam operose, & a tam multis adversariis defensatam, duobus solummodo fulcris inniti, eisque adeo debilibus & ruinosis, ut non satis percipiam, quo pacto evidentissimis antiquorum omnium testimoniis, temere, si ita loqui liceat, opponantur. Fulcrorum aliud est, mutila epistolæ Proterianæ lacinia, superius abunde expensa, &, ut opinor, convulsa; aliud mutuata ab Arabibus depravatissima Chronographia, quæ magno Europæ bono, Ægyptiacis suis tenebris, melius jacuisset æternum sepulta.

XXI. PETRUS II.
A Lucio mox sibi supposito pulsus, ac tandem restitutus, moritur; nullo cultu a Græcis Latinisque donatus, ob inconstantiam & facilitatem in hæreticis recipiendis.

[253] Petrus II multas pertulit tribulationes ab Arianis, qui eum persecuti sunt: quapropter fuga sibi consuluit, & post aliquod tempus ad suam Sedem reversus est, [Fallit Historia aliique, obitum Petri anno 377 adscribentes,] & eam per annum tenuit. Ita Historia Patriarchalis, cui apprime consonant Nicephori verba, quibus asseverat, eum ante exilium anno uno; & post exilium, quod ipsi quinquennale fuit, anno circiter altero Sedem tenuisse. Historia prædicta, annos quinque & ducentos octoginta octo dies; Abulbaracat, annos quinque & menses novem; Theophanes, annos sex numerant. Verbo; In hoc videntur conspirare Chronologi illi, ut Petro annos non plus sex Episcopatus adscribant: quos si a mense Majo, quo Athanasius anno CCCLXXI obiit, ad XXVI Abibi seu XX Julii CCCLXXVII produxeris; invenies omnino integros. Cum autem eo anno, sub cursu litteræ Dominicalis A, XX Julii aptissime quadret in diem Jovis ab Historia signatum; tot notarum concursus, indubitatum Pagio argumentum porrigeret, eo anno CCCLXXVII Petrum ex hac vita migrasse: adeo ut satis mirari nequeam, eum de hoc Patriarcha omnino tacuisse; nisi forte regulam suam Copticam hic apertæ falsitatis redargui animadverterit. Siquidem quis certioribus argumentis & Sedis durationem & Petri obitum demonstret, quam quæ a nobis hic allegata sunt? Et fallunt nihilominus rationes illæ omnes, quantumvis speciosæ, cum Petri obitus ad annum CCCLXXX sit differendus; ut recte a Baronio factum, manifeste evincitur.

[254] Ac primo quidem, anno CCCLXXVII, Petrum mortalitatem non exuisse, ex eo liquet; [ut patet ex S. Hieronymo & Orosio,] quod orthodoxi Episcopi exules, ad suas Sedes tunc primum redire permissi sint, cum Valens Antiochia discessisset, Imperii sui anno XVI, ipsissimo illo Christi CCCLXXVII, adversus Gothos dimicaturus, ut refert Hieronymus in Chronico his verbis: Valens de Antiochia exire compulsus, sera pœnitentia nostros de exiliis revocat; vel, ut Orosius lib. 7, cap. 33: Valens de Antiochia egressus, cum ultima infelicis belli sorte traheretur, sera peccati maximi pœnitentia, Episcopos ceterosque Sanctos revocari de exiliis imperavit. Jam si vel ad annum unicum restitutioni supervixisse Petrum gratis admittamus, palam est, prædicto anno non esse vita functum. Sed & clarius id ipsum conficitur ex prælaudato Hieronymi Chronico, asserente Petrum, post Valentis interitum, tam facilem in recipiendis hæreticis fuisse, ut nonnullis suspicionem acceptæ pecuniæ intulerit. Quonam igitur pacto dici queat, Petrum ab anno CCCLXXVII e vivis excessisse, Valente ipso non nisi IX Augusti CCCLXXVIII a Barbaris concremato.

[255] [& ex S. Gregorio Nazianz. de vita sua,] Rursus certissimum est, ex carmine Gregorii Nazianzeni de vita sua, Maximum Philosophum auctoritate Petri (non Timothei ut vult Theodoretus) in Sedem Constantinopolitanam esse intrusum: quod cum probabilissime anno CCCLXXIX acciderit, Petrum tunc adhuc superstitem dicere necesse est. Porro, non ex Timothei, sed ex Petri delegatione, Episcopos illos Ægyptios popularem suum Maximum, Cynicum, canem jam detonsum, noctu in Cathedram nixos attollere, ita in præfato carmine, juxta Danielis nostri Cardoni interpretationem cap. 4, dilucide exponitur: Ipse Petrus, Præsulum utique illorum, quos dixi, princeps ac moderator, prius quidem per litteras, manifeste nos Cathedræ illi præfecit (ut ipsæ satis superque litteræ ad nos missæ declarant) omnibusque muneris & dignitatis istius notis ornavit; nunc vero pro Virgine, (ut est in fabulis de Iphigenia Agamemnonis filia, Dianæ immolanda) suppositus nobis hinnulus est. Petrum autem, eo adhuc tempore, & aliquanto post, fuisse superstitem, pergit idem Gregorius eodem capite sub finem pari claritate ostendere. Postquam enim Constantinopoli expulsum Cynicum narravit, & subinde a Theodosio rejectum, Alexandriam rursum se contulisse affirmat; hoc solum, inquit, sapienter ac recte faciens; Petrum (qui duplici aliquando & ambiguo usus genere scribendi, pugnantia quoque chartis committere non dubitaret) manu hominum vagorum collecta aggreditur, & magnas in angustias virum ætate gravem adducit. Ausus siquidem est hoc ab eo poscere, ut in Cathedra, quam spe jam devoraverat, ejus auctoritate confirmaretur; addens minaciter, nisi quod petebat sibi concederetur, ipsiusmet Petri Sedem a se invasum iri.

[256] Ex his igitur plusquam manifestum est, quod Petrus tam cito vitæ cursum non absolverit. Ubi & illud obiter observa, [atque ex Theodosii Sanctione de fide Catholica:] Petrum Ordinationi Maximi non interfuisse, quidquid viri doctissimi id insinuare nonnumquam videantur. Denique & inde argumentum non inefficax desumitur, quod Imperator Theodosius, in celebri Sanctione de Fide Catholica, data Thessalonicæ III Kal. Martii, Gratiano V & Theodosio A A. Coss. hoc est anno CCCLXXX; tunc nempe cum ipse, debellatis hostibus & stabilito imperio, ab Acholio Thessalonicensi Episcopo orthodoxo, rite baptizatus est; discordes animos ad unionem conatus reducere, unam ab omnibus decernit servandam esse fidem, quam Damasus Romæ, & Petrus Alexandriæ prædicarent. Ex quo iterum perspicue demonstratur, adhuc tunc temporis Ecclesiam illam a Petro administratam, atque adeo ante illum ipsum annum e vita discedere nequaquam potuisse.

[257] Nec sane aliud insinuant verba Socratis, lib. 4, cap. 37 sic scribentis: [quibus Socrates non est contrarius:] Per idem tempus, cum Antiochia Valens Imperator discessisset, quotquot ubique persecutionem passi erant, magnopere animis confirmati sunt, ac præcipue Alexandrini. Quippe tunc recens ab urbe Roma reversus erat Petrus, cum litteris Damasi Episcopi Romani, quibus ille & Consubstantialis fidem, & Petri ordinationem confirmabat. Itaque populus resumpta fiducia, Lucium quidem exturbat, Petrum vero in ejus locum substituit… Petrus vero, cum exiguo tempore superstes fuisset, ex hac vita migravit, Timotheum fratrem Sedis successorem relinquens. Hic tamen τὸ, Tunc recens reversus, non significat, Petrum Alexandriæ extitisse, cum Valens Antiochia discederet; sed cum discessisset; anno fortasse & amplius antequam Petrus Alexandriam appelleret. Est enim probabilissimum ex verbis Theophanis, non ante Valentis necem, Episcopos ad propria regredi ausos, dum scilicet, Damasi Papæ consiliis, Gratianus & Valentinianus, Episcopos ab exilio revocarunt. [unde conficitur obiisse anno 380, probabiliter 20 Julii.] Quod vero enuntiat illic Socrates, exiguo tempore Petrum fuisse superstitem, verissimum est; cum verosimiliter non integro biennio, reditui supervixerit. Sit igitur extra controversiam, Petrum anno CCCLXXX vivere desiisse, die (si Historiæ credimus) XX Julii, cadente sub littera D, in feriam secundam, seu diem Lunæ.

[258] De hujus Præsulis præclare gestis & laudibus sparsim superius agendum fuit, [Ex Athanasii designatione & omnium consensu electus,] quibus non multa addenda supersunt. Constat eum calamitatum & ærumnarum Magni Athanasii aliquamdiu fuisse participem, ejusque morientis suffragio, communique Episcoporum, Monachorum & populi consensu, Patriarcham constitutum. Constat insuper, non diu Ecclesiam lætificasse, Arianorum (ut diximus) factione ejectum; subintruso in ejus locum Lucio, qui Sedem, armata manu occupatam, plusquam tyrannice depopulatus, eas excitavit tragœdias, quas Petrus ipse in epistola encyclica, apud Theodoretum lib. 4, cap. 22, [Lucio ab Arianis intruso cedere debuit.] fuse prosequitur. Juxta supputationem nostram, Romæ ad sexennium circiter commorari debuit, donec ex coacta Valentis conniventia, sed maxime Damasi Papæ & Imperatorum Occidentalium auctoritate, Sedi postliminio restitutus, eam annis fortasse duobus aut paulo amplius tenuit. Poëta Habessinus eum invocat XX Hamschiri, XIV Februarii, hac formula: Salutem Petro, in Sede Marci, qui sedit post Athanasium. Hic in diebus suis multam afflictionem & vexationem tulit ab Arianis, qui Dei Filium creaturam appellant. Adæternam denique quietem migravit anno CCCLXXX.

[259] Notabilem fuisse oportet annum illum obitus, [Colitur ab Ægyptiis rubrica insignis.] præter morem, ab Hagiologo consignatus, & quidem Romanis calculis. Cultus ejus apud Ægyptios meminit Papebrochius in Vita S. Athanasii, II Maji, atque in Actis S. Gregorii Nazianzeni, IX ejusdem, ex Seldeni, opinor, Kalendario Coptico. Ludolfus, ut alibi dictum est, eum rubrica exornat, solis insignioribus Sanctis attribui solita. Sed quid causæ esse dicemus, quod nec in Græcis, nec in Latinis Fastis, tam egregii pro fide exulis ulla reperiatur memoria? Crediderim ego, bonum senem, post reditum, justo faciliorem fuisse (ut indicat S. Hieronymus) in recipiendis hæreticis; unde suborta fuerit turpis illa & ignominiosa acceptæ pecuniæ suspicio, quodque procul dubio orthodoxis vehementer displicuerit: quemadmodum & vituperabilis illa inconstantia, qua modo Nazianzeno adhæsit, modo Cynico illi Philosopho, [Cur in Fastis Græcis & Latinis prætermissus.] cui tantum non, levitatis suæ pœnas persolvere coactus sit, ut nuper retulimus. Ceterum sive id senectutis vitio, sive aliorum consiliis tribuendum dixeris, incorruptum in fide Catholica perstitisse Petrum, ex Theodosii Sanctione tam manifeste perspicitur, ut vel inde Sancti titulum promereri etiam apud nos posset, tametsi ab eo illi adscribendo, hic abstinendum censuerimus.

XXII. TIMOTHEUS.
Hæretici ab eo in Concilio C P. damnati; annus obitus stabilitus contra Pagium. Ecclesia ei, ex Hagiologio Habessino dicata.

[260] Timotheus hic, in sæpe citato Hagiologio sic invocatur: Salutem Timotheo, fratri Petri, ejus qui ante ipsum fuerat urbis Alexandrinæ Archiepiscopus, [Concilio Constantinopolitano præfuisse dicitur,] qui Concilio Constantinopolitano (quod secundum Generale fuit, ibi autem primum anno CCCLXXXI celebratum) præsedit (hoc est ante alios subscripsit) una cum aliis tribus sanctis Patriarchis, Nectario Constantinopolitano, Cyrillo Hierosolymitano, & Meletio Antiocheno, aliisque CXLVI Patribus (voluit dicere CL.) Tunc effusa fuit super fideles, gravi hæreseon tempestate diu agitatos, pax multa, donec præteriissent dies ejus. Alludit ad Macedonium, Sabellium, Apollinarem, Eunomium, Marcellum, Photinum, aliosque in eo Concilio anathemate percussos, de quibus apud Labbeum tom. 2 Conc. a Col. 912. Est tamen animadversione dignum, quod in Notis observat Severinus Binius, apud citatum Labbeum Col. 972; Timotheum toti Concilio non adfuisse, ac subscriptionem ejus aliis subinde præfixam, ubi & multa alia perperam confusa castigat. Verum hæc & id genus plura, ad præsentem disquisitionem nihil facientia, consulto prætermittimus; libellum Synodicum, Photium, Nilum, aliosque secuti; qui passim Timotheum ceteris annumerant, quidquid varient in primo loco, ob famosum Canonem de Ecclesiæ Constantinopolitanæ, post Romanam, præeminentia.

[261] [in quo Macedonius aliique hæretici confixi,] Historia Patriarchalis de præfato Concilio. ita disserit; Suo ordine amoverunt Macedonium, sancti Spiritus hostem; & absolverunt Symbolum fidei, dixeruntque; Credimus in Spiritum sanctum. Exciderunt quoque Sabellium, qui dicebat Pater, Filius, Spiritus sanctus; & Trinitatem sanctissimam unam personam esse affirmabat, particulam copulativam et, rejiciens. Communione etiam privaverunt Apollinarem, qui dicebat Magnus, Major & Maximus; Spiritum sanctum Magnum vocabat, Filium Majorem, Patrem vero Maximum. Obiit autem Patriarcha iste vigesima Abibi, die Dominica; qui concursus caderet in annum CCCLXXXIV, sub littera Dominicali F; nisi fortasse librariorum errore irrepserit XX, pro XXVI Abibi; [Obiit teste Socrate, 385.] quo die colitur in Hagiologio Habessino, nempe XX Julii, quæ anno CCCLXXXV, in Dominicam incidit. Et pro hoc anno stant Baronius, Labbeus, aliique Socratem secuti, lib. 5, cap. 12 scribentem; Arcadio Augusto primum & Bautone Coss. mortuo Timotheo Alexandrinæ urbis Episcopo, Theophilum Sacerdotii curam suscepisse.

[262] Astu difficultatem componit Pagius; cum enim legisset apud Theophanem, [quod cum Historiæ calculo perperam componit Pagius:] obiisse Timotheum die XXVI Epiphei sive Abibi, mox subjungit; cui suffragatur auctor Patriarcharum Coptitarum, qui ait eum diem concurrisse cum Dominica, quare cum dies ille XXVI Epiphei concurrat cum die XX mensis Julii, qui currenti anno CCCLXXXV. Dominicalis fuit, liquet Timothei obitum recte a Baronio consignatum. Quid est nodum dolo scindere si hoc non est? Verba Historiæ Patriarchalis fideliter jam retuli, ubi expressissime non XXVI diem, sed XX Abibi, cum Dominica concurrere affirmat. Mirus est Pagius in vindicando illo Orientali Chronico. Admittimus quidem Timothei obitum recte a Baronio consignatum, non Chronici istius, sed Socratis auctoritate, numquam falso aut temere notas Consulares adhibentis. Abulbaracat morti prædictæ assignat etiam XXVI Abibi, eam male cum XXVI Julii confundens. Verum Scriptoris hujus fides, passim turpissime cespitare soliti, abunde superius explosa est. [dies obitus censeri potest 20 Julii.] Quin & hic eodem loco, more suo, immensum exorbitat, dicendo, ordinatum Timotheum anno CXII Æræ Martyrum, & defunctum CXVIII; quibus notantur anni Christi CCCXCV & CCCCI. Maneat interim extra controversiam, Timotheum vivere desiisse anno CCCLXXXV, Julii XX, die Dominica.

[263] Ex his manifeste apparet, hallucinatam præterea Historiam Patriarchalem in Sedis duratione, [Sedis duratio ex Theophane & Nicephoro explicata,] dum Timotheo annos VI, dies CLVI; & Abulbaracatum, dum annos V, ac menses IX tribuit. Magis id mirum in Theophane & Nicephoro, concordi calculo annos Timotheo octo adscribentibus; cum ex præfixa supputatione, annis non plus quinque Episcopatui præfuerit, etiamsi ab ipso decessoris obitus die inchoëtur. Neque vero ultra annum CCCLXXXV mortem ejus differendam, ex eo patet, quod Theophilus successor annis plusquam XXVII Ecclesiam illam administraverit, certo certius anno CCCCXII vita functus. Verosimile est Scriptores illos Petri & Timothei tempora confudisse, subtractis uni annis, quos alteri adderent. An quod Timotheus exulis fratris vices gerere cœperit, ex quo Valens Antiochia discedens, anno CCCLXXVII, liberum Religionis exercitium Orthodoxis reliquit? unde & aliqui annos ejus numerare inceperint, licet Petro reduci locum cesserit?

[264] Placet conjectura, non omnino absurda; sed, [confirmata de Athanasii obitu sententia nostra.] ut conjectura est, nolim pro enuntiato accipi. Sic nihilominus optime componentur utriusque fratris tempora, a Theophane & Nicephoro asserta. Etenim ab anno CCCLXXI ad CCCLXXVII habebuntur anni sex integri, Petro assignati: deinde ab anno CCCLXXVII ad CCCLXXXV, Timotheo anni octo Vicariatus simul & Episcopatus servabuntur. Illud certe haud obscure evincitur, inter Athanasii & Timothei obitum, annos fluxisse quatuordecim aut amplius, ex quo sententia nostra de Magni Athanasii morte, ad CCCLXXI retracta, egregie confirmatur.

[265] [An exstructa Timotheo Ecclesia?] Fuit, tam ipse Timotheus, quam frater prædecessor, Civis Benhorensis; si ejus illa Ecclesia fuit, cujus dedicationem ad XXVII Bunæ (id est XXI Junii) prælaudatus Hagiologus ita celebrat, Veneror dedicationem pretiosæ tuæ ædis, Pater Timothee, ex civibus Benhor, quæ tibi exstructa fuit postquam tempus afflictionis præteriit; deduc me ad opera humilitatis, qui de terra pauperem sublevas; nam ubi superbia est, bonorum inopia esse solet. Utrum per tempus afflictionis hic innuatur Arianorum persecutio, an forte ab auctore Jacobiticæ factionis alludatur ad ea tempora, quibus Chalcedonensis Synodi adversarii oppressi sunt, fateor me satis non posse discernere. De Timotheo apud Græcos aut Latinos Hagiologos nihil plus reperitur, quam de fratre ejus Petro; quamquam ambo Coptis & Habessinis non parvo in pretio habeantur. [Breve ejus encomium.] Exstat præclara de Timotheo memoria in rescripto Imperatoris Theodosii ad Optatum, de quo Baronius ad annum CCCLXXXV, ubi inter cetera hoc encomio cohonestatur, quod Vir omnium Sacerdotum susceptatione venerandus sit, & Cæsareo etiam judicio approbatus. Meminit ibidem Baronius epistolæ ejus Canonicæ apud Græcos, & sententiæ de irregularitate, de quibus satis est fecisse mentionem.

XXIII. THEOPHILUS.
Periodus Paschalis ab eo ordinata, ejusdem virtutes & vitia. Cacozelia contra S. Ioannem Chrysostomum.

[266] [Obiit an. 412 15 Octobris.] Theophilus, laudatus in Actis SS. Pachomii & Theodori XIV Maji, Obiit decima octava Babæ (inquit Historia) hoc est XV Octobris, ut expresse annotavit etiam Socrates, dum lib. 7, cap. 7 Idibus Octobris extremum diem clausisse asserit, non XVIII istius mensis, ut scribit Labbeus, forte mensem Ægyptium cum Romano confundens. Fuit autem is annus (uti ostendit Henschenius, agens de successore S. Cyrillo die XXVIII Januarii num. 6) fuit, inquam, is annus Christi CCCCXII, ut diserte iterum indicat citatus Socrates, annum notans Honorio IX & Theodosio V Coss. insignem: quando XV Octobris cecidit in diem Martis, quod omisit Historia indicare. In margine adscripti inveniuntur anni XXVII, dies LXXXVII, qui retrotracti pertingunt ad diem quo obiit, ut jam statuimus, decessor Timotheus: adeoque censeri posset ordinatus fuisse in Dominica. Refert Historia, quod cum Epiphanio Archiepiscopo Cypri consenserit, ut S. Joannes Chrysostomus exilio mulctaretur. Ejus tempore excitati sunt septem illi juvenes, qui in specu dormierant, post centum & quadraginta novem annos. Sedisse itaque Theophilum annis XXVII, concors est sententia: qui XXVIII adscribunt, de inchoatis intelligendi, non de integris, ut hic denuo fallit Abulbaracat.

[267] [De eo Hagiologus,] Hagiologium sæpe citatum; Salutem, inquit, Theophilo, cui ex merito scientiæ suæ datum a Spiritu sancto est, ut in Sede Marci postS. Athanasium Patriarcha collocaretur (duobus tamen mediantibus.) Datum quoque ei est, ut quoties populum baptizabat, radius luminis obsignaret characterem ejus. [Qualis fuerit ejus periodus Paschalis.] Periodum Paschalem condidit, non centum annorum (ut perperam se legisse in epistola S. Leonis Magni ad Marcianum putavit Scaliger,) sed quadringentorum & triginta septem annorum, in qua omnia Paschata annotarat, quæ ab anno Christi CCCLXXX deinceps erant secutura. Ex ea porro centum observationis annos decerptos summo Pontifici obtulit, quorum in epistola illa S. Leo meminit, unde crediderim Scaligerum errandi occasionem sumpsisse. Cyclum autem illum ad XCV annos Cyrillus, Theophili nepos & successor, [Mariens S. Chrysostomum veneratur.] contraxit. S. Joanni Chrysostomo viventi adversatus, a S. Innocentio Papa excommunicari meruit; atque in sententia diu pertinax, etiam obstitit ne demortui Chrysostomi nomen referretur in Diptycha. Noluit tamen permittere Deus, ut sic moreretur; sed, teste S. Joanne Damasceno, non poterat animam agere, donec allata ei fuit Chrysostomi imago, quam cum adorasset, spiritum emisit, & magno postea in honore fuit per totam Ecclesiam.

[268] Mirum nihilominus, quam varia de Theophilo circumferantur, [Etsi varia de eo judicia fuerint,] doctrinæ, industriæ, prudentiæ, fortitudinis, zeli Catholicæ Fidei, aliorumque insignium virtutum; contra vero ex Socrate, Sozomeno, aliisque, avaritiæ, improbitatis, atque fastus, & ambitionis argumenta. Constans est eruditorum opinio, Scriptores illos & Græcos alios recentiores, plerumque Chrysostomo faventes, Patriarchæ Alexandrino fuisse iniquiores; quod de Socrate & Sozomeno eo admittes facilius, quod eos & Origeni & Origenistis monachis palam patrocinari, in aperto sit. Notissima certe sunt quæ præclare & fortiter gessit Theophilus, in eversione templorum, destructione idolorum, & acerrima gentilium omnium persecutione. Item industria ejus & dexteritas in componendis Antiochenæ Ecclesiæ dissidiis; invicta animi magnitudo in debellandis Origenis asseclis, quidquid ejus patroni debacchentur: opera ab ipso edita, & a Baronio enumerata, præter alia, quæ jam retulimus, immortalem profecto viri memoriam perennem reddidere.

[269] Verum hæc ita se habent, ut, cum parvis nævis inficiantur, [merito tamen inter Patres recensetur.] Theophilum ab omni labe eximere nequeant. Sunt qui eum nimii fastus insimulent, & avaritiæ notam viro, cetera maximo, inurant. Jurisdictionis limites transgressus dicitur, in causa S. Hieronymi cum Joanne Hierosolymitano. In Longos Fratres ira nimium præcipiti fæviisse volunt, & bonos Ægypti ac Nitriæ Monachos feralibus dissidiis, aut temere, aut maligne inter se commisisse. Atque ut alia sileam; quæ cæca vindictæ cupidine (inquiunt) ad exauctorandum S. Joannem Chrysostomum, ad quercum tumultuarie molitus est, numquam non Theophili gloriam obscurabunt; tametsi vera & sincera pœnitentia maculas eas omnes expiasse non dubitent, adeo ut inter antiquos Ecclesiæ Patres, non sine magna virtutis & eruditionis laude, recenseatur. Et merito quidem. Nam S. Leo Papa, ep. 64 ad Marcianum in editione Parisiensi MDCLXXV, ordine 94, Theophilum appellat sanctæ memoriæ Alexandrinæ Ecclesiæ Episcopum; & ep. 52, ad Episcopos Galliarum in citata editione, ordine 77, eum cum Athanasio & Cyrillo conferens, probatissimum Præsulem nuncupat. Quibus si addideris quæ Baronius habet ad annum CCCCXII, plane conficies, Magni Theophili celebrem memoriam, in Ecclesia summo cum honore & æstimatione retentam. Sed de his plura fortasse alibi; ad ordinem chronologicum revertamur.

[270] [Dicitur thesaurus ab eo repertus.] Abulbaracat apud Vanslebium fuse hic narrat, quomodo idem Theophilus in foro Alexandrino, sub quodam marmoreo pavimento repererit, indicio triplicis Θ ingentem thesaurum, quem Theodosius Imperator jusserit ædificandis & restaurandis Ecclesiis impendi. Sed satis fuerit hæc obiter indicasse, cum refutari non mereantur.

XXIV. S. CYRILLUS.
Nestorius in Ephesino Concilio per eum, ut Legatum Apostolicum, damnatus: Acta ab Henschenio elucidata.

[271] [Obiit Cyrillus 27 Junii 444.] Sanctus Cyrillus, vere Magnus, Theophili (inquit nostra Historia) ex sorore (alii scribunt ex fratre) nepos, primus omnium Stationes in Ecclesiis constituit, obiitque tertia Abibi, die Martis, id est XXVII Junii, currente littera Dominicali A, quibus signatur annus Christi CCCCXLIV, ut pluribus confirmat Baronius; quintum Idus, seu IX Junii, pro die obitus accipiens, quod tali die a Græcis colatur: non recte, ut existimo. Potuisset enim eodem jure XXVIII Januarii assignare; quod eum tunc Latini celebrent, quo die ejus Acta illustravit Henschenius. Fateor utriusque hujus cultus rationem mihi non esse compertam. Sive id dedicationis, sive elevationis aut translationis corporis causa factum dixeris, facile assentiar. Sedisse Cyrillum annis XXXII, constat ex Actis Synodalibus Concilii Chalcedonensis; traduntque Liberatus Diaconus & Nicephorus: quod apprime convenit cum nostro calculo, nisi quod annus ultimus plenus numerari non possit, quod apud Scriptores frequentissimum esse jam sexcenties ostendimus.

[272] [Breve ejus encomium,] Scribit Baronius, Cyrillum ordinatum fuisse Episcopum anno CCCCXII, XI Kal. Novembris, qui esset Octobris XXII, ut etiam numeravit Labbeus. Sed id arbitror a veritate alienum, testante Socrate, eum triduo post Theophili obitum fuisse subrogatum, adeoque XVIII Octobris vel summum XIX. Sederit itaque Cyrillus, justo numero annis XXXI, & diebus circiter CCLII. Memoria ejus notatur in fastis Græcis elogio, viro tanto dignissimo: Natalis S. Cyrilli, Alexandrinæ civitatis Episcopi, eruditissimi & Catholicæ Fidei propugnatoris egregii, quem sanctus Pontifex Cælestinus idoneum judicavit, cui vices suas in Ephesino Concilio delegaret. Quod de hoc Concilio damnatoque Nestorio addit Historia, in Hagiologio III Julii, Oda III, sic commendatur: Salutem Cyrillo, qui secutus est verba Scripturarum, sicut eum Theophilus instituerat. Cum præsideret Concilio, ad fidem Nestoriidamnandam collecto, comparavit Divinitatem Lanæ, quam colores obtegunt; & humanitatem Ferro, quod ignis candefacit.

[273] De Cyrilli virtutibus, laboribus pro fide Catholica tuenda exantlatis, [ex variis Scriptoribus.] debellatis hæresibus, exposita atque illustrata doctrina orthodoxa, egregium, præter ceteros, commentarium elucubravit Henschenius, ad dictum diem XXVIII Januarii, quo Lectorem remittimus. Paucula decerpere liceat. Vocat eum Eulogius Alexandrinus, apud Photium Codice 213, Studio veritatis ardentem, doctum, pium, minimeque vacillantem Cyrillum. Anastasius Sinaita in Duce Viæ, Lumen Patrum celeberrimum, & beatissimum. Menæa Græca, Sacerdotum omnium decus, Patrum coryphæum, Synodi sanctissimæ propugnatorem. Martyrologium Romanum, Catholicæ fidei præclarissimum propugnatorem, doctrina & sanctitate illustrem. Denique in Conc. Chalcedonensi Act. 3, in libello Theodori Diaconi, dicitur τῆς ὀρθῆς καὶ ἀμωμήτου πίστεως Συνήγορος, Rectæ & immaculatæ fidei Advocatus.

CAPUT IV.
Patriarchæ partim hæretici, partim orthodoxi, a fatali Schismate Dioscoritano, ab anno CCCCXLIV ad DV.

XXV. DIOSCORUS HÆRESIARCHA.
Hujus sectatores Iacobitæ, a Melchitis divisi, multa in ejus defensionem mentiuntur, & ipse mentitus fuerat contra Imperatores Actaque Concilii Chalcedonensis.

Dioscorus, inter Patriarchas XXV, Cyrilli discipulus, quocum Concilio Ephesino, [Dioscorus, non ex Historia Patriarchali,] contra Nestorium congregato, aderat, multis ac maximis ærumnis conflictatus est; a Marciano Imperatore, ejusque uxore Pulcheria, ex sua Sede depulsus, quod acquiescere noluit Concilio Chalcedonensi sexcentorum & triginta Episcoporum: exilio propterea amandatus est in insulam, in Occidente constitutam, in qua septem annis moratus est; ubi obiit septima Tuti, id est IV Septembris. Verba sunt Historiæ nostræ Patriarchalis, veris de more falsa immiscentis, & Dioscoro Patriarchatus annos adscribentis XIV cum diebus LXIX, quibus perduceremur ad annum Christi CCCCLVIII. Verum ne erroneis hisce calculis fidere hic denuo quidquam audeamus, facit annus CCCCLVII, cujus die XXVI moriens Marcianus, animos fecit, ad Timotheum Ælurum, principem factionis, Dioscori damnationem improbantis, intrudendum in vacuam hæresiarchæ obitu Sedem, ut est in eadem Historia Patriarchali. Erat ergo jam ante extinctus Dioscorus, neque enim viventi ipsi subordinatus fuisset Timotheus ab iis ipsis, quibus præcipua tumultuandi occasio fuerat S. Proterius, viventi Dioscoro substitutus.

[275] Ex his liquet, aliunde quam ex historia Patriarchali aut hujusmodi Scriptoribus, annum obitus Dioscori definiendum. Ad hoc opportune se offert epistola S. Leonis Magni, [sed ex S. Leone probatur obiisse 454, verosimilius 4 Septemb.] data ad Julianum Episcopum Caënsem octavo Idus, seu VI, Decembris CCCCLIV, Aëtio, nimirum, & Studio viris Clarissimis Consulibus, qua sibi significatum indicat summus ille Pontifex Dioscori interitum. Verba ejus transcribere visum est, ut apertius pateant Coptitarum commenta. Sic habet: Quamvis enim jampridem omnia hæreticorum machinamenta confracta sint, & universas ejus vires dextera veritatis abstulerit: nunc tamen intereunte, ut scripsistis, Dioscoro, in profundiora ceciderunt; & perfidiæ incentore sublato, instabiles quædam insipientes animæ habent quod paveant, non habent quod sequantur; unde auxiliante misericordia Dei facilius est errantium speranda correctio, & efficacior erit prædicatio Euangelii, extincto defensore mendacii. Quid hic hæsitandum non video, si vere præcitatis Consulibus scripta fuerit ea Magni Leonis epistola, ut hic certum supponimus. Obierat itaque jam tum Dioscorus probabiliter ipso illo anno CCCCLIV, anno exilii sui quarto, IV Septembris; non in insula Occidentis, ut Coptitæ fabulantur; sed Gangræ (Liberato, Gangrenæ) Asiæ minoris civitate, quo deportatus fuerat post Concilium Chalcedonense.

[276] [Ab ejus Schismate orta postmodum nomina Melchitarum & Jacobitarum.] Hic ille infelix auctor est perniciosissimi schismatis, ex quo tractatus hujus nostri alteram quodammodo epocham exordimur, Patriarchas hæreticos in chronologica serie collocare deinceps coacti. De eo schismate deque Jacobo, præcipuo Dioscori & Severi Antiocheni zelatore, cognomento Zanzalo, alias Baradæo vel Clitellario, a quo Jacobitarum nomen initium traxit, per magnam Asiæ & Africæ partem propagatum, infra fusius erit disputandum. Concilii Chalcedonensis propugnatoribus primum Orthodoxis, subinde Græcorum erroribus infectis, impositum est nomen Melchitarum, id est Regiorum vel Imperialium, quia plerumque pro Concilio Imperatores stabant. Historia, Chalcedonenses & Jacobitas distinguit; & his impense favens, illos passim acriter insectatur. Eodem vitio laborat Hagiologus Habessinus: qui, sicut in Copticis Jacobitarum Kalendariis pro Sancto reperit notatum Dioscorum, sic etiam eumdem salutat his verbis. Salutem Dioscoro, qui explosit religionem Melchitarum, Dei & hominis unitatem in duas naturas distrahentium.

[277] [Eutychetis & Dioscori hæreses.] Ita scilicet Chalcedonensis Concilii Patres, eorumque fidei inhærentes calumniabantur, quasi idem esset, duas in Christo naturas, quod duas personas (quæ Nestorii hæresis fuerat) affirmare. Quibus contradicens Eutyches, & ejus sectator Dioscorus, in alterum nihilo minorem impegerunt errorem, unam, post Incarnationem, in Christo naturam asserentes, ex humana divinaque velut mixtam, atque ex earum confusione resultantem. Aliter quidem Dioscorum locutum ferunt, ut suo loco examinabitur; in re tamen cum Eutychete consensisse in confesso esse videtur. Hunc errorem usque hodie pertinacissime tuentur Jacobitæ, Copti & Habessini, eo facilius ab iis imbibitum, quod eorum aliqui carere dicantur opportunis vocibus, ad exprimendam personam ex duabus naturis subsistentem, unde fit ut omnis sæpe cum illis disputatio, defectu terminorum, ad tetricas de voce quæstiones relabatur. De his non incuriose disserit Ludolfus, Historiæ Æthiopicæ libro 3, cap. 8, & in Comment. pag. 451. Uti & Historia Critica de fide & ritibus nationum Orientalium a cap. 9. Quorum placitis eatenus solum assentimur, quatenus Ecclesiæ Romanæ conformia reperiuntur, ut peculiari Dissertatione postmodum ostendemus.

[278] Addit porro Hagiologus, quod Dioscorus ut suos confirmaret: [Ad tuendam postremi famam] Evulsos barbæ suæ pilos & dentes deciduos, tamquam fidei suæ fructus, misit in regionem longinquam. Nihil simile apud Græcos Latinosve legas; quapropter placet fontem indicare ex quo talia accepit Poëta. Eum nobis ostendit Abulbaracat, ex suorum Jacobitarum traditione, narrationem de Dioscoro texens, qualem de suis exordiis solent hæretici, multa mentientes, quæ redarguere operæ pretium sit. Sic ergo progreditur apud Vanslebium: [mentiuntur Jacobitæ,] Tempore hujus Patriarchæ (Dioscori) ut scribit Macrizius Historicus Mahumetanus, prodiit secta Eutychetis Presbyteri Constantinopolitani, asserentis, quod Jesu Christi corpus totum esset subtile, & corporibus nostris nullatenus simile; quodque ex beata Virgine nihil assumpsisset. Congregata idcirco CXXX Episcoporum Synodo, anathemate percussus est.

[279] Rursus, ejusdem Dioscori tempore, celebrata IV Synodus œcumenica in urbe Chalcedonensi, [quod in Synodo Chalcedonensi] occasione ipsiusmet Dioscori, qui sustinebat; Quod in Messia post unionem facta esset substantia una de duabus substantiis, una persona de duabus personis, una natura de duabus naturis, una voluntas de duabus voluntatibus, contra quam Marcianus Imperator cum sua Curia credi volebat: dicebant enim, in Jesu Christo duas esse substantias, duas naturas, duas voluntates, & unicam personam. Videntes autem Episcopi hanc esse sententiam Imperatoris, in eamdem omnes consenserunt, timentes suis Episcopatibus privari; solus Dioscorus, & alii sex Episcopi, reliquos imitari noluerunt. Cumque ceteri illi Imperatoris fidem, unum in librum contulissent, ab omnibus confirmatam; ipsum sibi exhiberi Dioscorus petiit, veluti subscripturus etiam ipse; ubi autem libellum accepit, suam plane contrariam doctrinam eidem inscripsit, excommunicans omnes aliter sentientes. Indignatus re intellecta Imperator, viam meditabatur qua Dioscorum e medio tolleret: verum suadentibus aliis, hominem ad se vocaret, causam dicturum, comparuit Dioscorus: Sexcenti triginta Episcopi congregati auctores pariter fuerunt, ut voluntati Imperatoris obtemperaret, alias discrimen subiturus amittendæ Sedis Patriarchalis.

[280] At ille, Imperatori prospera omnia primum apprecatus, [propter constantiam in fide, passus sit dira,] respondit Episcopis; Imperatorii muneris nequaquam esse intermiscere se hujusmodi quæstionibus; ad ipsum attinere reipublicæ negotia, causam religionis tractandam ab Episcopis, in talium rerum studio versatis. Hoc cum audivisset Pulcheria Imperatoris uxor, quæ hujus lateri assidebat; Dioscore, inquit, tempore matris meæ inventus est non nemo, æque ac tu pertinax, sed excommunicatus, a Sede sua expulsus fuit. Innuebat nimirum S. Joannem Chrysostomum. Cui Dioscorus; Meminisse etiam potes, ait, quid matri acciderit, dum gravi correpta morbo, ab eo relevari nequiit, donec ad S. Joannis sepulcrum supplex accessisset. Tam libero Dioscori responso irritata Imperatrix, inflicta alapa, [excussis etiam dentibus & barba revulsa;] dentes ei duos excussit; cui deinde homines duo, extra Concilii locum rapto, omnes barbæ pilos evulserunt; tandem Imperatoris jussu a Synodo excommunicatus est, atque in ejus locum constitutus Patriarcha Proterius, a Coptis Bertares appellatus. Ea causa divisis in geminas factiones Christianis, alii Melchitarum, Jacobitarum alii cognomenta retinuere. Mandavit autem Imperator occidi universos, qui recusarent opinioni suæ adhærere. Dioscorus interim, excussos dentes, revulsosque barbæ pilos colligens, ad amicos Alexandriam misit; sedulo monens, injurias eas omnes, fructus esse laborum, veræ fidei causa a se exantlatorum.

[281] [quod insigne mendacium] Habes hic male consutam & concatenatam, somniorum dicam, an mendaciorum seriem; dignum profecto auctore suo figmentum: quibus tamen fabellis ita Annales suos inferciunt Jacobitæ, ut nulla Scriptorum nostrorum auctoritate ab ineptissimis præjudiciis abduci se sinant. Recentissima est relatio missionis Persicæ, ab Illustrissimo Archiepiscopo Ancyrano susceptæ, ad Armenorum Dioscori sequacium unionem conciliandam, impressa Lutetiæ MDCCII, in qua non pauca alia referuntur, invidiosissime in Græcos præsertim jactata, ad tuendam Dioscori memoriam: quæ ut fatear speciosius excogitata, id sane mirandum video, hominem tot flagitiis & sceleribus infamem, per tot secula, non sectatores solum errorum suorum, verum etiam nominis & famæ patronos, & acerrimos defensores reperire potuisse. Tremendo plane exemplo, quantam hæreticis omnibus, a vera fidei regula semel deviantibus, perniciem adferant, imbibitæ materno cum lacte, de suis antesignanis confictæ, ad seducendos animos, historiunculæ. Ad Macrizium redeo, præcipua falsissimæ relationis capita, apertissimi mendacii convicturus.

[282] [ipsemet commentus,] Atque ut omnino negare non ausim, fieri potuisse, ut damnatus a Concilio Dioscorus, & in exilium abreptus, tale quid pertulerit a ministris; quis tamen credat hominem, in talis concussionis & perturbationis articulo, non solum excussos dentes, sed etiam evulsos pilos collegisse, vel id alium pro ipso fecisse, cujus fautorem & amicum nemo se profiteri audebat, præter sex supra indicatos, eisdemque injuriis obnoxios, ac verosimiliter ab invicem distractos? Multo igitur certius statuemus (si tamen fidem aliquam mereatur Mahumetanum commentum) quod vaferrimus hæreticus, judicio quo damnatus fuerat calumniam struens, confinxerit fabulam, cui confirmandæ servire fecerit dentes duos, casu vel senio luxatos; nec non sponte atque per otium evulsos, aut resectos barbæ suæ pilos, quos Alexandriam destinaret, fidem facile reperturus apud homines, suo jam veneno delibutos.

[283] [fidem reperit apud suos,] Ad Pulcheriam quod attinet, agebat illa tunc annum ætatis LIII, fraterni Imperii pene ad extremum vitæ ejus, consors & moderatrix, tanta cum prudentiæ, modestiæ ac sanctitatis laude, quantam coævis & proxime seculi Historici non videntur satis commendare potuisse; & toto illo tempore etiam de Ecclesia universa optime merita, sacris Sanctorum Fastis digna fuit ascribi, una cum Marciano, quem recens assumpserat, imperii potius quam tori consortem, servata ad extremum spiritum virginitate. [alia non minus absurda mentitos,] Et hanc existimabit aliquis, tali ætate, loco, consessu, usque adeo abreptam, ut furioso impetu de throno prosiliens, in Patriarcham, quantumvis reum & pervicacem, irruens, colaphum ei palam infregerit?

[284] Quid vero Marcianus? Is, pietate non minus quam militari gloria clarus, [contra Pulcheriam & Marcianum;] nihil umquam per annos septem, quibus imperium tenuit, homo sexagenarius & Sanctis etiam ipse post mortem adscriptus, egit crudeliter; & existimabitur principium regni tanto sanguine cruentatum voluisse, quantum illi Jacobitæ imputant? Joannis Chrysostomi innocentiam insignibus adeo miraculis declaraverat Deus, tamque certam habebat tota Curia, ut Theodosius Imperator, post annos a morte triginta & unum, officii sui esse duxerit, defunctum, missa in Armeniam ad ejus sepulcrum solenni legatione, sibi suisque parentibus & imperio placare, atque invitare ad reditum: quem etiam celeberrima pompa, profectus obviam usque Chalcedonem, revexit in Sedem suam, omnia procul dubio dirigente Pulcheria, & una cum fratre quotannis ad XXVII Januarii, festivam illam translationem recolente, sicut illa usque hodie celebratur. Ab hac tam festiva exceptione, qualem numquam antea Constantinopolis viderat, anni dumtaxat tredecim fluxerant, quando Imperatrix fingitur adeo sui fuisse oblita, ut coram tam multis consciis, aut etiam participibus illius pompæ, & testimonii adeo publici Chrysostomo delati, ejus depositionem, velut justissimam, ac pertinaciæ ejus debitam, objecerit Dioscoro in exemplum.

[285] Qua porro fide dicatur idem Dioscorus reposuisse Pulcheriæ, [addito novo de pœnitentia Eudoxiæ figmento,] matrem ejus, contracto morbo, non potuisse curari nisi ad tumulum S. Joannis, eoque supplicem accessisse? qua, inquam fide? cum ipsa mater ejus, trienno ante Joannem vivere defierit, defuncta anno CCCCIV, initio Octobris, quatuor fere post mensibus, quam ille in exilium secundo ejectus fuerat. Ita docent antiquiores fere omnes, & certior ejus rei testis optari vix potest quam Eunapius, de quo Photius in Bibliotheca, Codice 77 scribit, quod Historiam suam perduxerit usque ad Honorii atque Arcadii tempora, [quasi ad tumulum Chrysostomi sanata sit,] quodque tunc illius terminum ponat, quando Arsacius, Joanne Chrysostomo exterminato, solium Archiepiscopale occupavit, Arcadiique Imperatoris uxor gravida, & mox abortiens vita decessit.

[286] Hæc omnia, eodem anno, id est ultimo Historiæ Eunapianæ, [quæ quadriennio ante obierat.] facta esse, & hic innuitur, & clarissime tradit Socrates, lib. 6, cap. 18, & 19, inquiens, Joannem in Paschate a conciliabulo damnatum, Imperatoris jussu in exilium fuisse ductum bimestri post, die XII Kalendas Julias, Honorio sextum & Aristæneto Consulibus, hoc est anno CCCCIV. Paucis vero post diebus, Arsacium Constantinopoleos Episcopum fuisse constitutum, atque sub idem tempus cecidisse inusitatæ magnitudinis grandinem, pridie Kalendas Octobres, Consulibus supra memoratis. Hoc autem (ut prosequitur Socrates) divina ultione factum esse dicebant, ob injustam Joannis depositionem. Mors Augustæ statim subsecuta, auctoritatem ejusmodi sermonibus addidit; quarto siquidem die post delapsam grandinem, migravit e vita. Hæc Socrates: cui omnino consentit, in anno, quo mortua est Eudoxia, Prosper Aquitanus, dum Honorio VI & Aristæneto Consulibus, ejus mortem collocat.

[287] [Item fabula de Pulcheria, sedente in Concilio.] Denique Pulcheriam sedisse in Concilio, feminam inter Episcopos, tam incredibile quam novum est, & a nemine hactenus assertum. Imo nec ipsum Dioscorum adfuisse iis Concilii actionibus, in quibus ejus non solum hæresis, sed gravissima insuper crimina comprobata fuere; sed tertio legitime citatum, numquam fuisse ausum comparere, ideoque damnatum per contumaciam; convincunt Synodi Acta, fidei profecto melioris, quam sit eorum, qui Acta ista & S. Leonis epistolam, tam in Ægypto quam Æthiopia, numquam ad oculos vel aures admittere voluerunt, & tamen etiam hodie pergunt utraque gravissime insectari. Atque hæc prolixe deducere placuit, ut appareat quam nihil credi Schismaticis istis possit, circa sua principia tam evidenter mendacibus.

[288] [De epistola S. Leonis ad Dioscorum;] Ad Dioscori initia pertinet, quod S. Leo Papa ipsi rescribens epistola II, quæ alias est 81, monendum putaverit de abolendo, qui dicebatur inter Ægyptios obtinere, abusu, circa Ordinationes sacras, contra Apostolicam traditionem; formale præceptum hujusmodi addens, postquam probasset S. Marcum, utpote S. Petri discipulum, non aliter Alexandriæ faciendas Ordinationes instituisse, quam Romæ vidisset facere S. Petrum: Quod ergo, inquit, a Patribus nostris, propensiore cura novimus esse servatum, a vobis hoc volumus custodiri, ut non passim diebus omnibus, Sacerdotalis vel Levitica Ordinatio celebretur; sed post diem Sabbati, ejus noctis quæ prima Sabbati lucescit, exordia deligantur; in quibus, his qui consecrandi sunt, jejunis & jejunantibus, sacra Benedictio conferatur. Quod ejusdem observantiæ erit, si mane, ipso Dominico die, continuato Sabbati jejunio, celebretur; a quo tempore præcedentis noctis initia non recedunt, quam ad diem ressurectionis, sicut etiam in Pascha Domini declaratur, pertinere non dubium est. Nam præter auctoritatem consuetudinis, quam ex Apostolica novimus venire doctrina (de jejunio ab ordinandis ordinaturisque servando) etiam sacra Scriptura manifestat … Et ideo pie & laudabiliter Apostolicis morem gesseris institutis, [pro Ordinationibus in Dominica faciendis.] si hanc ordinandorum Sacerdotum formam, per Ecclesias, quibus Dominus præesse te voluit, etiam ipse servaveris: ut his qui consecrandi sunt, numquam Benedictio, nisi in die Dominicæ Resurrectionis tribuatur, cui a vespera Sabbati initium constat adscribi &c.

[289] [De iis quid sentiendum?] Quam efficax hæc S. Leonis admonitio fuerit, rebus post quinquennium, per Schisma hodiedum durans turbatis, haud facile dixero: dicendum tamen fuit de ea aliquid, ut appareret quam minime vana solicitudine hinc inde conatus fuerim, priorum Patriarcharum initia ad Dominicas revocare; quantoque majori cum certitudine, eam regulam tenendam judicaverit Papebrochius, in Romanis Pontificibus S. Petri successoribus, jam inde a primo Christi seculo; non nisi per turpem ignorantiam de tali regula gratis assumpta, accusatus coram ipsamet Apostolica Sede, prout latius demonstratum legi potest in ejus ad objecta Responsionibus, art. 2. §. 15.

S. PROTERIUS MARTYR.
Cædes ejus patrata ab hæreticis, & ab eorum Scriptoribus dissimulata: cultus sacer.

[290] Sanctus Proterius, alias Bertares, Orthodoxus, in fastis Copticis & Hagiologio Habessino prætermissus est, [S. Proterius hæretico substitutus,] quod viventi Dioscoro subrogatus a Catholicis fuisset. In Chronologia Nicephori, Constantinopolitani Patriarchæ, dicitur anno regiminis sexto occisus in baptisterio (utique a Schismaticis, depositi Dioscori sectariis, fidei causa) & a Græcis colitur XXVIII Februarii. Acta ejus illustravit Henschenius, martyrio recte assignans annum CCCCLVII, cujus principio obierat Marcianus Imperator, Concilii Chalcedonensis vindex acerrimus. Hujus audita morte (inquit Liberatus cap. 15 Breviarii) Schismatici, [occiditur 457, 28 Martii in cœna Domini:] Collectis turbis hæreticorum, qui Dioscorum sequebantur, ordinato Episcopo Timotheo Æluro, veniunt Alexandriam; & ante triduum Paschæ, quo cœna Domini celebratur, ab ipsis turbis concluditur in Ecclesia, sanctæ memoriæ Proterius, quo se timore contulerat: ibique eodem die in baptisterio occiditur, laniatur, ejicitur, & funus ejus incenditur, sparguntur & cineres ejus in ventos.

[291] Incredibilem illam hæreticorum rabiem fuse describit Euagrius, [colitur autem 28 Februarii.] lib. 2, cap. 8, & Henschenius in Vita ad dictam diem XXVIII Februarii. Hac die certum est S. Proterium interfici non potuisse, si vera est Liberati narratio: sed cum Pascha tunc inciderit in XXXI Martii, dicendum est, cædem factam fuisse XXVIII Martii, feria V in cæna Domini; nisi quis cum Petavio ex Victore Tunnunensi, obtruncatum velit S. Proterium sexta feria ultimæ jejuniorum hebdomadæ, sive in Parasceve, adeoque Martii XXIX. Quid Euagrius intelligat per diem festum Paschæ salutaris, non omnino constat. Fortassis autem dies illa alia, XXVIII Februarii, fuerit dies Ordinationis; eo verosimilius conjectanda, quod anno CCCCLII, quo consecratum putamus Proterium, in Dominicam inciderit; vel forsan etiam Elevationis earum, quæ inveniri potuerunt reliquiarum; vel ut existimat Henschenius, nominis in Diptycha relati. Utra conjectura placeat sus deque est.

[292] Juvat ex Henschenii Commentario hic summatim recolligere, [Actorum epitome,] Proterium fuisse ante suam promotionem Dioscori Archipresbyterum; atque post eumdem damnatum ejectumque in Paphlagoniam, ab Episcopis Ægyptiis in Synodo Alexandrina consecratum Patriarcham anno CCCCLII; non tamen absque magna civium, Dioscoro faventium, commotione: quos etiam, teste Prisco Rhetore, Præfectus Thebaidos superveniens vidit uno consensu contra Magistratus impetum fecisse, jecisseque lapides in militum copias, quæ seditionem comprimere studebat; atque milites vi coëgisse, ad templum quod olim Serapidis dicebatur, confugere: tum populum concurrisse eo, templum expugnasse, militesque vivos, ignis cremasse incendio. Hinc vero apparet, [& initium cedium factum ab ejus adversariis,] Schismaticos seu (ut hodie vocantur) Jacobitas, priores ad arma & cædes convolasse, sibique ipsis accersivisse incommoda, tolerata a bis mille militibus, per Imperatorem submissis, ad seditiosos compescendos, & tuendum Catholicum Patriarcham.

[293] [impietatem suam. studiose celantibus,] Cum autem civitatem, identidem tumultuantem, ablatis variis privilegiis mulctasset Imperator; missa legatione, apud eum intercedens pius Patriarcha, illa quidem iste imperavit restitui, sed commotos non ita sedare potuit, quin militari præsidio Proterius semper eguerit, quoad vixit Marcianus. Et vixit usque ad annum CCCCLVII, defunctus XXVI Januarii, ut supra dictum est. Interim præcedenti anno celebraverat Synodum Alexandriæ Proterius, & Timotheum Ælurum Presbyterum atque Petrum Mongum Diaconum, cum aliis nonnullis in hæresi pertinacibus, gradu moverat; quos & Imperator exilio præterea censuit puniendos. At vero intellecta ejus morte, Ælurus, (ut brevi dicam fusius) cellas Monachorum noctu circumiens, & audacissima impostura Angelum lucis mentitus, eo adduxit, ut renovata in Proterium seditione, seipsummet pro eo ordinari fecerit.

[294] [uti & Ordinationem Proterii.] Proterii Ordinationem, tempus regiminis, & illatam ei necem, studiose Historia Patriarchalis silentio texit. Abulbaracat vero de Proterii, quem Bertarim appellat, Ordinatione tam ambigue loquitur, ac si de ea posset dubitari, an facta umquam sit. Plurima alia scitu dignissima de turbis Alexandrinis, & Dioscori ad plebem sibi devinciendam artibus, ex Liberato, Euagrio, aliisque diligenter discussa, invenies in prælaudato Commentario Henschenii, & apud Natalem Alexandrum, seculi V parte 1, articulo 14, & parte 2, diff. 13, quæ brevitatis causa a nobis hic præteriri necesse est, plus nimio ad aliqua delibanda immoratis.

XXVI. TIMOTHEUS ÆLURUS.
Patriarchatum fraudulenter adeptus, de cæde Proterii accusatus ac depositus, & a Basilisco restitutus, sumpto veneno male perit.

[295] [Audita Marciani morte,] Timotheus (cognomento Ælurus) post obitum Dioscori constitutus est. Magnas pertulit ab hominibus contrariæ factionis tribulationes, nec non in exilium exactus est cum Anatolio fratre; sed post novennium restitutus, obiit Alexandriæ septima Mosri (nobis XXXI Julii) die Veneris. Ita Chronicon Orientale, Dioscoritanæ factionis hominibus impense favens, & in aliis pluribus hic a veritate aberrans. Longe aliter de impiissimo tenebrione Scriptores Catholici loquuntur. Vix fatis cesserat ReligiosissimusImperator Marcianus (ut nuper diximus) cum Timotheus Ælurus (verba sunt Theophanis ad annum CCCCLVII) præstigiis & fraudibus usus, [præstigiis usus, superstite adhuc Proterio, intruditur:] Monachorum cellas nocturnus ambulator circumibat, nominatim singulos vocans: cui cum responderet quispiam, referebat ille: Ego sum angelus, & ut a Proterii communione & ab iis quæ Chalcedone sunt Acta, cuncti abstineant; & subinde Timotheum Ælurum Alexandriæ constituant Episcopum, enuntiatum sum missus.

[296] Urebat sycophantam quod a Proterio ipse, [Sanctum trucidari curat:] & Mongus ejus assecla, damnati fuissent. Hoc mirum, ineptas illas machinationes nebuloni successisse ex sententia. Sine mora enim ab Episcopis duobus ejusdem furfuris, ob hæresim abdicatis a Sacerdotio, Eusebio Pelusii & Petro Majumæ ordinatus, illam in S. Proterium tempestatem excivit, quam supra commemoravimus ex Euagrio lib. 2, cap. 8; tanto furore & rabie usus, ut cum suis perduellibus cadaver illius undequaque vulneratum circumducens, per cuncta fere civitatis loca raptaverit, ejusque viscera sicarii, ferarum more, devoraverint. Hinc illa deploranda Ecclesiæ Alexandrinæ calamitas exordium sumpsit; & distractis in partes studiis, lamentabili schismate usque adeo pertinaci scindi cœpit, ut incendii illius flammæ hodiedum perseverent. Duces & auctores erant facinorosi gemini, Mongus & Ælurus; quorum scelera, satis aliunde pervulgata, summatim perstringemus, rerum ordinem magis quam res ipsas examinaturi.

[297] Post crudelem illam & furialem lanienam S. Proterii, [sed a Catholicis apud Leonem magnum accusatus,] Catholici qui ex ejus communione erant, ad Leonem Magnum, virum zelo fidei & pietate Marciano non imparem, confugerunt, porrecto libello supplici, quo rogabant, ut in Proterii parricidas animadverteret; Ælurum vero, incentorem malorum omnium, ex occupata sacrilege Sede expelleret. Crimina paucis ex citato libello, Euagrio & aliis, ita recenset Henschenius §. III, de Actis S. Proterii: Res Ecclesiæ devastavit, Orthodoxos Episcopos persecutus est & Clericos, S. Proterii memoriam anathematizavit, nomine e dipthycis eraso; ab eo ordinatos abdicavit, Sedem ejus Episcopalem combussit, consanguineosque vexavit; [& Episcoporum judicio Sede privatus,] Romanum Pontificem Leonem, & Constantinopolitanum Anatolium, & Basilium Antiochenum, Chalcedonense Concilium, omnesque totius orbis Episcopos & ubique Orthodoxos, Clericos simul & Laicos, anathematizavit; Sanctimoniales conturbavit. Quid plura? Collecta ab Anatolio Constantinopoli Synodo Episcoporum qui in urbe erant, auditis hæretici legatis, damnatus est Timotheus.

[298] Consulti eadem de re Metropolitæ Orientis, [exulare cogitur per annos 15:] una voce responderunt, Chalcedonensem Synodum usque ad Sanguinem vindicandam, eo quod non alteram fidem teneret, quam Nicæna Synodus constituit; Timotheum vero, non solum inter Episcopos non haberi, sed etiam Christiana appellatione privari: ut habet Liberatus cap. 15 Breviarii. Accessere S. Leonis Pontificis urgentissimæ litteræ; quibus omnibus permotus Imperator, Timotheum Ælurum Alexandria ejici jussit, & alium Synodi Chalcedonensis vindicem ei substitui. Annum istius ejectionis fuisse Christianæ Æræ CCCCLX, ex pluribus S. Leonis epistolis hoc ipso anno datis evidenter demonstrari potest, & omnes, quod sciam, consentiunt. [revocatus a Basilisco,] Exilium illud totis fere quindecim annis durasse (non octodecim, ut scribit Euagrius) ex eo conficitur, quod non prius Alexandriam libere remeate permissus sit, quam Basiliscus tyrannidem occupasset, adeoque anno CCCCLXXV. Multa quidem nefarie molitus est exilii tempore, connivente Zenone Augusto, ausus turbare Catholicum Antistitem Salophaciolum, & Sede iterum usurpata Constantinopolim pergere, ubi a fautoribus suis triumphantis in morem exceptus fuit; numquam tamen reditum potuit impetrare. Ceterum Ecclesiam infestavit sacrilegus invasor secunda illa vice, [sub Zenone sese veneno enecat,] biennii circiter spatio; donec Zeno, recuperato imperio, rescissis Basilisci Actis, Concilii Chalcedonensis defensor aut fuit, aut saltem videri voluit. Quo mox consternatus Timotheus Ælurus, optavit sibi mortem, inquit Liberatus, & hausto veneno solutus est: digno utique tot nefandis sceleribus exitu.

[299] At quo anno contigisse id statues? Si Historiam nostram sequimur, [(male numerante ejus annos Historia] inveniendus est aliquis, quo dies XXXI Julii concurrat cum die Veneris, qui hic alius esse non posset quam CCCCLXXXI, sub littera Dominicali D. Vexavit me non parum Coptica hæc supputatio, toto fere quadriennio a communi Chronologia recedens; & pro ea asserenda cum certioribus destituerer, tamdiu laboravi, donec me Simplicii Papæ epistolæ ab ea revocarunt. Ad Liberatum quod attinet, facilius ille huc pertrahi poterat; Theophanis Chronologia in multis quidem adeo vitiosa est, ut sine scrupulo deseri possit; hic tamen tenenda, & Æluri obitus ad annum CCCCLXXVII, non CCCCLXXVIII (ut Natalis Alexander & alii) omnino referendus. Argumento, inquam, [& aliis)] mihi est epistola Simplicii, data III Idus Martii, Illo Consule, anno scilicet CCCCLXXVIII, qua respondet litteris Acacii; quibus hic, pestis illius interitum antea significaverat. Rescire illum ab Alexandrinis debuit Acacius; Romam scripsit; rescriptum est initio Martii; puto inde probabilissime deduci, non ultra annum CCCCLXXVII vixisse Timotheum.

[300] Reliquum est, ut Historiam nostram, pluribus hic mendis scatere fateamur. [anno 477, 29 Julii.] Exilium non extendit nisi ad novennium: Sedem protrahit ad annos fere XXIII: quid mirum si etiam zyfra aliqua vitiosa irrepserit? Mutetur itaque septima Musri in quintam, quæ erit XXIX Julii, quo die præstigiator ille animam efflare potuerit. Hagiologium sæpe præcitatum, salutem immerenti dicit, Timotheo, qui cursum suum docendo & hortando tenuit, & super aureo & argenteo fundamento animas fidelium ædificavit. Quapropter Patri Dioscoro socius exilio, non minori quam ille præmio dignus censetur. Melius Acacius in prædicta epistola, spirantem procellas & ecclesiasticam tranquillitatem conturbantem, subductum, ait, vitæ humanæ a Deo, dicente; Tace & obmutesce.

TIMOTHEUS SALOPHACIOLUS.
Insignis ejus etiam in hostes clementia, & facilitas nimia, ab Orthodoxis accusata.

[301] Pulso Æluro suffectus est Timotheus alter, cognomento Salophaciolus, sive Asbus, inquit Liberatus, alii Album (forte quod alba fascia uteretur, [Æluro substitutus anno 460 vir plane Orthodoxus,] si Salos Ægyptiace Album significet) interpretantur, Euagrius Basilicum nuncupat. Substitutum Timotheum supra insinuavimus anno CCCCLX, quo XV Kal. Septemb. illi gratulatus est S. Leo Pontifex, quod instinctu fidei, in eum Cleri & plebis & omnium fidelium egit electio. Hic, teste Liberato, vixit sine seditione, quiete, in Alexandrina Ecclesia, omni tempore Leonis & omni tempore Zenonis. Excipiendas puto turbas, Zenonis initio ab Æluro concitatas; sed adeo breves, ut præteriri potuerint. Mitissimum hominem & humanissimum fuisse oportuit, quem etiam schismatici vel inviti amaverint; Clamantes ei in plateis & in ecclesiis; vel si non tibi communicamus, tamen amamus te; isque favor eo usque progressus est, ut eum (verba sunt Theophanis) multis in plures alios illatis malis, quod omnibus carus existeret, lædere non potuerit Ælurus, jam tamen sub Basilisci tyrannide rerum potitus. [ipsisq; etiam schismaticis carus,] Quin imo Æluro Alexandriam adventanti, partium ejus studiosi succlamabant, Hostes tuos cibasti, o Papa, & ille vicissim respondebat; Ita est, cibavi. Nihilominus Salophaciolus, prudenter tempori cedens, impotenti belluæ se tradere noluit, ad monasteria in Canopo posita profugiens, in quibus monasticam vitam olim fuerat professus.

[302] Non diu tenuit illa calamitas: etenim a victore Zenone, [non potuit sedisse an. 23, m. 6,] revocatus fuit Salophaciolus, Mongo Æluri successore deturbato; de quo reditu ita ad Simplicium Papam Acacius: Timotheus, paternorum custos Canonum, qui Davidicæ mansuetudinis exemplo subditur, & usque in finem patiens, atque potestati propriæ restitutus a Christo, propriæ Sedis honore lætatur. Reliquam subinde vitam sine molestia transegit, mortuus (si Liberato credimus) anno Episcopatus sui XXIII, mense sexto. Ita passim omnes computant; cum tamen ii ipsi obitum ejus referant ad annum CCCCLXXXII: nonnulli cum Theophane ad annum CCCCLXXXI. Non assentiuntur ii qui ex Liberati verbis annos XXIII & dimidium eliciunt, cum capere nequeant qua ratione ab anno CCCCLX (quo certum est, ex adducta Leonis epistola pluribusque aliis Salophaciolum fuisse ordinatum) ad CCCCLXXXII, [sed solum 22 cum dimidio; mortuus anno 482;] annos XXIII & menses VI invenire quis possit. In quorum sententia Salophacioli obitus anno CCCCLXXXIII illigandus esset, nisi vetaret epistola Leonis XVII ad Acacium, data Idibus Juliis Severino Consule, hoc est CCCCLXXXII; ubi ad se relatum scribit, sanctæ memoriæ Fratrem & Coëpiscopum obiisse Timotheum, & in ejus vicem consona fidelium voluntate Joannem … subrogatum. Dubitare hæc non sinunt, quin anni hujus principio, vel forte etiam sub prioris CCCCLXXXI finem, Timotheus noster e vivis sublatus fuerit Intelligendus itaque Liberatus, in sensu magis obvio locutus de morte obita currente VI mense anni XXIII, vel, ut jam sæpe factum est, numerus ille annorum, non de plenis, sed de primo & ultimo solum dimidiatis erit accipiendus.

[303] [facilitatis eximiæ in hæreticos accusatus, resipiscit.] Nihil optimo huic Patriarchæ ad veram laudem defuisse legimus, præter fortitudinem & zelum adversus hæreticos. Siquidem eo processerat mitissimi hominis mansuetudo & facilitas, ut a suis etiam communicatoribus accusaretur Imperatori (ut testatur Liberatus) tamquam nimis remissus, & circa hæreticos placidus: ita ut ei scriberet Imperator, ut neque collectas, neque baptismata, sineret hæreticos celebrare; ille tamen mansuete agebat. Perniciosa ea conniventia utentes factiosi, ab eo extorserunt, ut Dioscori nomen ad altare inter Catholicos Pontifices recitaret. Verum ea de ignavia a Simplicio correptus veniam petiit, ut probat ejusdem Pontificis epistola IV, ad Acacium, his verbis: Illud quod ante perterritus, de Dioscori nomine fecerat, se destruxisse memoravit, & remissionem ipsius erroris expetiit.

XXVII. PETRUS III, MONGUS.
Ob scelera etiam suis invisus (Acephalis ab eo sejunctis) ideoque depositus, sed brevi restitutus per Acacium C P. inglorius perit.

[304] Petrus, cognomento Mongus, ΜΟΓΓΟΣ (hoc est obtusæ vocis) paulo postquam suffectus est, [Nocturnus prædator, ex invasa Sede diu grassatur,] fuit depulsus ab hominibus contrariæ factionis, & ordinatus est loco ejus Timotheus Ansus (Salophaciolum indicat) tum Joannes Duinasades (de quo postea) qui constitutus est post obitum Ansi; tum reversus est Petrus ad suam Sedem, & obiit quarta Haturi, sive XXXI Octobris, die Dominica. In margine notantur anni octo & dies novem. Multa hic, nimium quantum confusa, involvit Historia nostra, deinceps elucidanda. Virum nequam & veritatis adversarium, mortuo Æluro, ab Episcopo deposito consecratum, post dies triginta sex a Monachis deturbatum, auctor est Theophanes. Graphice flagitiosam ordinationem depingit Acacius, epistola ad Simplicium Papam, quæ exstat tom. IV Concil. collectionis Labbeanæ pag. 1079. Petrus, inquit, noctis existens filius, & operum diei lucentium alienus apparens, omnino tenebras, ad latrocinium peragendum congruas, eorum cooperator inveniens; media nocte, adhuc jacente cadavere illius, qui paternos Canones subverterat insepulto; subrepsit in Sedem, sicut ipse arbitratus est, uno & solo præsente, & eo qui consors erat illius insaniæ, ita ut propter hoc majoribus suppliciis subderetur.

[305] [& agente Simplicio PP. a Zenone exulare jubetur;] Non diu raptorem grassari passus est Zeno, S. Thecla opitulante recuperato Imperio, jam in Orthodoxos propensior; sed quem Monachi repudiaverant, ab Anthemio Augustali in exilium deportari jussit. Mandatis illis obsequi detrectaverit, necne Anthemius, exploratum non habeo; id certum, aliquamdiu, gravi Catholicæ rei dispendio, executionem procrastinasse. Non tulit Præfecti socordiam Simplicius Papa; perniciosæ tergiversationis certior factus, continuo ad Cæsarem litteras dedit, specialius supplicans, Petrum, Alexandrinæ Ecclesiæ pervasorem, & ob hoc jure damnatum, quia moliri quædam, latens in Alexandrina (sicut ad nos scriptum est) civitate, contra hæc quæ … sunt statuta memoratur, ad exteriora transferri jubeat. Nec destitit vigilantissimus Pontifex Imperatorem & Acacium fatigare, quoad usque pestifero hæretico Alexandrini liberarentur. Quid multa? Sopitis magis quam extinctis exitialibus turbis, tamdiu Mongus aut exulare aut saltem latitare coactus est, donec Salophaciolo e vivis sublato, fœcundus fraudum artifex, ad pristinas artes dilapsus, aditum sibi aperuit, ad gregem Dominicum denuo depopulandum. Non abs re erit, luctuosam tragœdiam paucis ex Liberato delibare.

[306] Defuncto CCCCLXXXII Salophaciolo, substituitur a communicatoribus ejus Episcopis & Clericis & Monachis, qui ejus noverant fidem & gubernationem, [Salophaciolo succedit Joannes Talaia,] Joannes, ex œconomo Presbyter factus, Tabennesiotes, cognomento Talaia. Non poterant melius, obductæ cicatrices omnimode sanari, nisi inde erupisset pernicies unde auxilium sperare oportebat. Sane ingenti Catholicæ rei detrimento accidit, ut Acacius Joanni adversatus, eas concitaverit turbas, quæ totam Ecclesiam misere dilacerarunt. Causam prætexuit, quod sive negligentia, sive consilio, Synodicas de more Constantinopolim non destinasset; adhæc enormiora alia commentus crimina, incentoribus & adjutoribus Mongi patronis, Zenonis favore fretus, [quem multis calumniis oneratum] eum accusavit, quasi opportunus Episcopatui non esset, eo quod vivente Timotheo Catholico, tractavit exire de Ecclesia, & ab ipso suaderetur idem Timotheus suscipere Dioscorum in Diptychis post mortem … quasi eam Sedem, contra suum jusjurandum, quod in regia civitate dedit, arripuisset.

[307] Sunt qui ex Euagrio Simoniæ labem adjungere non verentur. [Acacius pelli curat, restituto Mongo:] Crediderim hujusmodi criminationibus nonnulla subesse potuisse, quæ Acacii odio in immensum aucta, specie veritatis obvelata, opportune apud Imperatorem jactata, tantum pro dolor! effecerint, ut scriberet Apollonio Augustali & Duci Pergamio, Joannem expellerent, Petrus autem Mongus populo amabilis remaneret in Sede. Jam tum vaferrimus hypocrita, Episcopatum pactis conditionibus mercatus erat: nimirum ut famoso Zenonis Henotico, seu prætenso pacis conciliativo subscriberet; eos qui in Proterii contra Ælurum communione manserant, in suam admitteret; Synodicas mitteret ad Simplicium Romanum, Acacium Constantinopolitanum ac ceteros Archiepiscopos.

[308] Plus aliquid præstitisse visus est, temporibus sese accommodans, [qui incredibili perfidia, apud alios Catholicum se simulans,] nullius, aut venalis fidei, cothurnus veluti ac veterator; sicut eum vocat Euagrius. Etenim litteris ad Acacium datis (quas auctor idem recitat lib. 3, cap. 17) duas in Christo naturas confessus est, & Synodum Chalcedonensem subdole suscepit, nullam vafritiem neglecturus, modo impune latrocinia sua exercere sineretur. Protei, Pharii, atque Euripi instar (inquit Nicephorus Callistus lib. 16, cap. 13) semper se temporibus & rebus ipsis accommodans. En egregium specimen. Vix Thronum conscenderat, cum eamdem Synodum anathematizavit, [apud suos turbat omnia, & Synodum Chalcedonensem anathematizat.] & tomum Papæ Leonis; & hæc fecit, cum jam scripsisset Acacio & Simplicio, quia communicator eorum esset & sanctæ Synodi … Sublato nomine Proterii & Timothei Catholici de Diptychis, Dioscori & Timothei Æluri nomina scripsit: ejusdem Timothei Catholici corpus de terra levavit, & foras projecit … Catholicos Sacerdotes propriis civitatibus expulit.

[309] [Frustra de his monitus Acacius,] Videbat hæc Acacius & silebat? Silebat, imo etiam miris laudibus eam prosequebatur, de quo se tanta crimina antea meminerat retulisse. Incredibile est, quanto ea Acacii perfidia dolore affecerit solicitum Simplicii animum; hominem oravit, corripuit, minis absterruit; inani prorsus conatu: toto siquidem quinquennio ipse & successor Felix, hortando & obtestando, nihil penitus profecerunt: Mittuntur Constantinopolim legati, Vitalis & Misenus Episcopi: at illi in custodiam redacti sunt, chartis sublatis, ne Catholicis, quibus scriptum fuerat, redderentur. Quos iterum Acacius post hæc de custodia ejiciens, secum fecit procedere, ut quasi confirmato Petri Sacerdotio remitterentur. Tantula odii causa florentissimæ Ecclesiæ exitium stetit.

[310] [a Papa Felice hæreticus declaratur;] Horret animus enumerare cetera, tyrannice ab Acacio perpetrata facinora, ex quibus ad plenum detectus est hæreticus. Unde Papa Felix in litteris suis Synodicis ad Acacium sic posuit; Peccasti, ne adjicias, & de prioribus supplica. Eo nihilominus perseverante, ad extrema deventum est, missa ei damnationis Scriptura. Sed nec illa perterritus homo præfidentis ingenii, usque ad mortem, patrocinante Imperatore, remansit sacrificans; Mongo, ea auctoritate fulto, libere in Catholicos debacchante. Sed Acacium missum facio: abunde ex dictis ostenditur, Ecclesiæ Alexandrinæ perniciem, a Græcis Latinisque scriptoribus merito ei imputari; quandoquidem simulata fidei professio Petri Mongi, & subsecuta inde Sacrorum violatio, eum non latuerint. Agebat quidem partes suas non instrenue larvatus histrio, scribens Acacio, quia esset Synodi communicator; & fallens Alexandrinos, quia non communicaret Synodo.

[311] [Mongus interea impune agit] At horum omnium a summis Pontificibus Simplicio & Felice sæpe admonitus Acacius, nihil umquam respondere dignatus est: factus ejusdem prævaricationis particeps, quam in scelerum socio, apostolica auctoritate munitus, corripere tenebatur. Mongus interea fanda & nefanda, nullo obsistente, aggressus, gregem Dominicum, lupi instar, immanissime dilaniare perrexit; quodque largitionibus atque imposturis fuerat consecutus, iisdem artibus tenuit quoad vixit: inscrutabili Dei judicio, Alexandrini populi levitatem, proterviam, & insanam tumultuandi libidinem (ita fere eum depingit Euagrius) in religionis capite punientis: quo duce actus subinde in præceps, primum ab Ecclesia divulsus, Saracenica, & dein Turcica oppressus servitute, pœnas persolvit æternum duraturas.

[312] [& an. 490, 28 Octob. extinguitur.] Restat ex instituto nostro examinandum, quo demum anno sacrilegus ille turbandi finem fecerit. Superius ex Historia Patriarchali diem Dominicam notavimus; cujus concursus cum XXXI Octobris, vitam ejus extenderet usque ad annum CCCCXCIII, contra quam sentiant Chronologi nostri omnes cum Theophane; nullo fere contradicente, Mongum triennio citius extinctum asserentes, nempe CCCCXC, non ante, ut recte probat Baronius. Ab illis autem ut recedamus, non est cur nos Historiæ auctoritas moveat, præsertim cum anni octo in margine adscripti, justo calculo Patriarchatum nobiscum ab anno CCCCLXXXII ad CCCCXC producant. Sed quid de die? Fateri oportet mutatam denuo zyfram librariorum oscitantia, & pro quarta Hathuri scribendam primam; & sic servata Dominica, mortuus dicetur XXVIII Octobris.

[313] Hæc ad stabiliendam (siquidem operæ pretium est) Chronologiam sæpe citatam: [Liberatus, in speciem dissentiens, cum aliis conciliatur.] cui etiam Euagrius ex narrationis ordine, Mongi interitum ante mortem Zenonis collocans, consentire haud dubie videtur. Non item Liberatus, sub finem cap. 18, ex quo ferme jam dicta desumpsimus, ita scribens: In istis posita Ecclesia, moritur Acacius, & ordinatur post eum Flavitas Presbyter, qui fuit a S. Thecla; qui non consensit sine Romano Episcopo inthronizari, sed transmisit Synodicam Papæ Romano Felici. Qui modico vivens tempore, moritur, non accipiens epistolam ipsius; & factus est Euphemius Episcopus, genere Alexandrinus, qui & suscepit a Papa Romano scripta. Et mortuo Zenone, post aliquod tempus, expulsus est ab Anastasio. Et hæc quidem Constantinopoli contigerunt. Non post multum tempus moritur et Petrus Mongus Alexandriæ. Ad Acacium postrema hæc verba referat, an ad expulsionem Euphemii, non facile dijudicaveris: mihi verosimilius est ad Acacium referenda, ut statutæ temporum rationi melius consulatur.

[314] Subnectendum esset ex Hagiologio Habessino latronis nostri encomium, [In Hagiologio nulla Petri memoria, sed alterius, verisimiliter Habessini.] nisi de eo illic altum sileretur. Nam Petrus qui II Hathuri post Sanitium ex ipso Hagiologio commemoratur (& quidem uterque sub rubrica cum titulo Patiarchæ Alexandrini in fastis Æthiopicis Ludolfi) junior esse videtur, aut potius ambo Metropolitæ Habessiæ. Siquidem in eorum elogiis, nulla fit mentio vel Patriarchatus vel Alexandriæ, sed solus Archiepiscopi titulus additur, quem potuerunt ambo in Habessia gessisse cum insigni laude sanctimoniæ, eaque meriti in Fastis istis, juxta Hagiologium, prærogativam coloris festivioris. Ita fere in posteriori hujus loci recognitione præfatus Ludolfus, in iisdem Fastis aboliturus titulum Patriarchæ, quem Sanitio & Petro dederat, motus auctoritate Calcosendii, eum in Copticis suis ad II Hathuri, inter Patriarchas referentis.

[315] Illud admiratione dignum est, eum qui pro sua contra Orthodoxos & Chalcedonensem Synodum cacozelia, [Mongo etiam suis exoso: unde nati Acephali.] exilium passus est, non meruisse locum in Fastis Habessinorum, nec peculiari ullo elogio in Historia Patriarchali celebrari. Unde non gratis quis conjiciat, multiplicis perfidiæ, & ut ita dicam, apostasiæ reum, suæ etiam factionis sequacibus tandem invisum fuisse & exosum; adeo ut quidam communicatorum ejus, Clerici, Monachi & Laici, cognoscentes ejus fallaciam, separaverint se ab ejus communione; non quod ad Catholicos transierint, sed sine capite vagantes, creduntur initium dedisse Acephalis, in varia sectarum divortia postea divisis, ut apertius testatur Leontius lib. de sect. act. 5. Atque hi vocabantur Acephali (capite carentes) quod Patriarcham suum (Mongum) minime secuti, seorsum communicarent.

JOANNES TALAIA.
Alexandria pulsus ab Acacio C P. Romam profugit, fitque Nolæ Episcopus, saltem pro Græcis.

[316] [Joannes Talata, Nolanum Episcopatum obtinet,] Is, quem diximus pro Salophaciolo & Tabennesiota assumptum, Acacii C P. perfidia Sede sua pulsum, Joannes cognomento Talaia, Romam ad Simplicium Papam confugerat; Acacio in ejus gratiam frustra per Pontificem interpellato, ut vidimus. Ibi itaque remansit, inquit Liberatus. Defuncto interim Simplicio, successor Felix, Talaiæ Nolanam dedit Ecclesiam, in qua plurimos residens annos in pace quievit. [in quem constituto pro Latinis Severo, ipse diu pergit Græcos curare,] Nempe per mortem S. Felicis junioris, obitam V Idus Februar. post Cons. Fausti Fl. V. C. (ut ex epitaphio apud Ughellum constat) id est anno CCCCLXXXIV, vacabat Ecclesia Nolana. Vacasse autem potuit usque ad annum CCCCXCIX, non ultra; quia isto anno sub Symmacho Papa, celebrato Romæ Concilio, Serenus Nolanus subscripsit.

[317] [Anastasii Imp. sibi obstricti ope frustra implorata.] Sederitne Joannes Nolæ Episcopus Latinorum, an potius Græcorum ibidem commorantium curam gesserit Græcus ipse, non omnino constat; puto non inverisimiliter Græcis præfuisse, ut sentit Papebrochius in Commentario de tribus Paulinis, XXII Junii. Nihil præterea de eo memoriæ proditum reperimus, nisi quod Theophanes ad annum CCCCXCII, ita scribat: Joannes vero Tabennesiota, Romæ degens, Anastasium imperare & Byzantium audiens occupare (anno CCCCXCI) gratam beneficiorum vicissitudinem ab eo, quod olim Alexandriæ summam in eum exercuisset humanitatem, quem etiam nudum naufragio exceperat, adeoque benigne foverat, ut miseriarum reddidisset immemorem, ad eum proficisci decrevit. Anastasius virum audiens accedere, ingenti prorsus ingrati animi vitio, jussit exulem agi, nec solo conspectu dignatus excipere. Joannes re præscita Romam fugiens, saluti consuluit.

XXVIII. ATHANASIUS II. ET ESAIAS.
Illius hæresis, hujus Catholica Religio.

[318] [Athanasius II, Mongi gregalis,] Athanasius II, qui una cum Petro Ecclesiæ Alexandrinæ serviebat, defunctus est XX Tuti (XVII Septembris) die Martis. Ita Historia, addens annos Sedis sex & dies CCXXIII. Ejusdem cum Mongo furfuris fuisse hunc Athanasium dubitare non sinit Liberatus cap. XVIII. Siquidem in Edicto Zenonis Henotico recipiendo (cum injuria Synodi Chalcedonensis) Constantinopolitanæ, & Antiochenæ, & Hierosolymitanæ communicavit Ecclesiæ; & Petri nomen, non sine populi scandalo, habebat in Diptychis. Propterea nec cum illo communicabant Acephali, quia Petrum reciperet, inquit Leontius loco supra citato.

[319] Hujus tempore, aut aliquanto prius, & forsan etiam sub uno alterove successorum, [(sub qui Esaias, unde Esaiani)] erat in Ægypto Esaias quidam a Palæstina Diaconus, ordinatus Episcopus, & Alexandriam missus, sed ab omnibus, non receptus: ab illo ergo Esaini sunt in Ægypto. Sed plenior nobis de eo optanda est notitia, quam hic Liberatus satis confuse tradiderit. Quod vero Athanasius, una cum Petro, Ecclesiæ Alexandrinæ servivisse dicatur, non ita accipiendum est, quasi ambo una fuerint Patriarchæ, vel unius tempora cum alterius annis confundi debeant. Suspicari malim, Athanasium Petri adjutorem fuisse, & hoc defuncto statim in throno substitutum, sedisse annis septem non integris, a XXVIII Octobris CCCCXC, ad XVI (non XVII) Septembris, [obiit 497, 16 Septemb.] anni CCCCXCVII, & die Martis vivere desiisse, quo pacto Historiæ calculus, ex Hagiologio correctus, cum Theophanis & Nicephori Chronographia opportune conciliatur.

[320] Porro idem Nicephorus, ut ipsum a cognomine Sancto distinguat, [male inter Sanctos relatus,] addit ei, & merito, notam Hæretici. Habessini nihilominus suis Fastis adscriptum habent: quos secutus eorum Poëta Hagiologus, die XIX Toti, quo obiit (non die XX, ut male notavit Historia) laudat illum, ut similem Lucernæ splendenti, ac super candelabrum positæ; ipsumque salutans cum quadam, tunc etiam Coptis celebrata, Madilaina Virgine Martyre, petit ut ille & hæc manibus suis venerandis, charactere salutis, id est Cruce, signent frontem ipsius, scilicet Poëtæ. Kalendarium Copticum a Seldeno editum pag. 378, ex eoque Jobus Ludolfus die nona Toth (id est VI Septembris) Arabice refert Athanasii Patriarchæ secundi nomen, in Fastis Æthiopicis apud Poëtam non reperti. Sed Historia Patriarchali, [non tamen 29 Sept. sed alius ab eo.] & Hagiologio, convenientibus in XIX vel XX hujus mensis, suspicari velim isto priori die indicari potius aliquod secundum festum Magni ac primi Athanasii, puta elevationem aut translationem aliquam corporis, vel certe aliquem Athanasium diversum ab iis quos novimus; vel denique translationem ipsiusmet Athanasii secundi ab hæreticis factam, apud quos pro Sancto haberi potuerit.

XXIX. JOANNES MELA,
A Iudaismo conversus, apud Habessinos colitur minus recte.

[321] Joannes, Liberato Mela; Theophani, Hemula; [Alter Mongi assecla,] Abulbaracato, Monachus cognominatus; qui & ipse secutus est Petrum & Athanasium, præcessores, & in Edicto, mutuo communicavit aliis Sedibus; dicitur in Historia transegisse dies suos in pace. Sed cum hanc pacem adscribit favori Zenonis, errat vehementer; quia hic ab anno CCCCXCI e vivis excesserat. Liberatus e contrario affirmat, quod Joannes hic defunctus est, dum Ecclesia Alexandrina habuisset divisionem Dioscoritarum, propter Petrum Mongum, quasi communicasset Synodo Chalcedonensi, per illam scilicet execrandam simulationem, superius a nobis memerotam. Defunctus autem est tempore Macedonii, Constantinopolitani Episcopi, juxta Historiam, quarta Baschnes (id est XXIX Aprilis) die Veneris: quæ omnia recte concurrunt in annum DV. [obiit 505, Aprilis 29.] Sedisset ergo annos circiter octo, rescissis diebus quos ei adscribit Chronicon; non annos novem, uti vult Theophanes, ad annum sequentem Joannis vitam producens.

[322] [Laus in Hagiologio.] Hagiologion de eo dicit, quod Judaicam majorum suorum legem relinquens, ut filii Mariæ, id est Christi, Discipulus fieret; factus est Pastor bonus ovibus suis, & plagas tristitia multa complens in suo corpore, migravit hodie illuc, ubi effusa lætitia est. [Kircheri circa eum sphalma] Kircheri Catalogus successorem ei dat Joannem Talaia quasi fuerit, inter hunc & mox dicendum Joannem, medius. Sed is (ut jam vidimus) fuit Petro Mongo oppositus & orthodoxus. Magis idem errat in ipso hos Petro, cognomen ejus attribuens alteri æque hæretico, Theodosii XXXIII Patriarchæ successori, de quo infra.

CAPUT V.
Prosecutio Patriarcharum factionis Jacobiticæ, ab anno DV usque ad DCXXI, & Orthodoxorum iis oppositorum.

XXX. JOANNES II.
Ejus parva sinceritas, Chalcedonensem Synodum execrantis, & Henoticum tenentis. Monachatus ejusdem.

Joannes; Liberato, Machiota; Theophani, Nicæota; [Severo Antiocheno communicans,] ab Historia male cognominatur Clausus, ut advertit Ludolfus; quia verbum Arabicum Habassa, non tantum claudere vel concludere, sed etiam, semet devovere vel Deo dicare significat, quod Joanni ab Hagiologio adscribi statim videbimus. Ejus tempore (inquit Historia) constitutus est super Sede Antiochena, Severus, cui perpetuo scribebat, & ille respondebat de unitate fidei orthodoxæ. Egregia enim vero orthodoxia! dum Joannes priores ipse suos secutus (teste Liberato cap. 18) suscipiebat quidem unitivum Zenonis Edictum, non autem Chalcedonense Concilium & Epistolam Papæ Leonis: tamquam non communicaret Flaviano Antiocheno & Eliæ Hierosolymorum Episcopis, & Timotheo Constantinopolitano: dicebat enim imperfecte Edictum se habere, nec ad unitatem sufficere, quod non in Anathemate Synodi fuisset factum. Deinde cum ei Imperator Anastasius scripsisset, ut uniretur Constantinopolitano Episcopo; hæc rescripsit: Quia non sufficeret ei ad perfectam unitatem, eo quod non anathematizaret Synodum. Et tamen etiam ita sapiens, separatos habuit Dioscoritas, non suscipientes Petrum Mongum.

[324] Audacissimum fuisse oportet Machiotam illum, qui aperto marte Synodo Chalcedonensi bellum indicere non formidaverit, eo impudentiæ progressus, ut ducentas auri libras Imperatori se daturum pollicitus sit, si modo celebratam Chalcedone Synodum funditus abrogaret, [Synodum Chalcedonensem audacissime damnat,] ut affirmat Theophanes ad annum DX. Addebat nimirum animos, & Anastasius ipse, eadem hæresi tunc afflatus, & Timotheus Constantinopolitanus, cujus legati Alexandriam missi, ex Ecclesiæ suggestu sanctam Chalcedonensem Synodum anathemate damnaverant. Eo res rediit, ut impius Alexandriæ Præsul (ita iterum loquitur Theophanes) Ægyptios Hierosolymam ascendere prohibuerit, ne in sanctæ Crucis exaltationis festo Chalcedonensis Synodi Patribus communicarent: ingemiscentibus interea bonis omnibus, quorum cervicibus dira hæreticorum tyrannis, strictis nonnumquam gladiis, minitabatur.

[325] Spatium Patriarchatus perquam varie illi definitur. [defunctus anno 517, 22 Maji,] Defunctum, ait Historia, XXVII Baschnes (id est XXII Maji) die Lunæ, notans in margine annos XXI, dies XXIII, palpabili errore, si marginalia inter se conserantur. Melius Theophanes & Nicephorus annos adscribunt XI; qui, posito uno interpontificii anno, ab Historia asserto, justo calculo nos perducunt ad annum DXVII, quo prælaudatus Theophanes Nicæotam extinctum scribit, quoque sub littera Dominicali A characterismi omnes, ab Historia indicati, componuntur. Hagiologium porro ejus sic meminit: Salutem Joanni, [Hagiologium videtur indicare fuisse Monachum.] qui Deo devovit seipsum, donec fuit electus ad Patriarchatum; in quo unum trinum Deum prædicans, & verba exhortatoria loquens, atque libros Legis interpretans, creatori suo tradidit animam; hoc die scilicet. Procul dubio voto castitatis & abstinentiæ sese Deo devoverat, atque devinxerat: iste enim est sensus verbi Æthiopici Mokha, ut annotavit Ludolfus.

XXXI. DIOSCORUS II.
Schisma Alexandrinum ex parte sublatum, receptis Mongi asseclis; unde laus ejus apud Habessinos. Communicatio cum Severo, quem Magistrum vulgo putant illius Iacobi, unde dicti Iacobitæ,

[326] Dioscorus II, protestatus in ejectione Synodi se suscipere Edictum, [Non sine turbis ordinatus,] satisfecit eis qui in divisione erant; ait Liberatus. Historia ita de eo scribit: Statim atque suffectus est, scripsit ad Severum de conformitate fidei, cui eamdem se profiteri respondit, decessorem in hoc imitatus: quod eo minus mirere, si Timothei Æluri nepotem fuisse Dioscorum hunc ex Theophane intelligas, & non sine turbis & cædibus ordinatum. Quippe, eo Episcopo creato, oppidanorum multitudo a reliquo Ecclesiæ cœtu segregavit se, dicens: Non sedet Episcopus, nisi qui, prout sancti Canones Apostolici præscribunt, fuerit institutus: Principis enim Magistratus ad Thronum eum subvexerant. Igitur ad S. Marci Dioscoro profecto, convenientes Clerici, vestibus iterum induerunt, & Ordinationis ritum circa eum iterato perfecerunt. Interfecto deinde Calliopii Augustalis filio, legationem suscipere coactus Dioscorus, vix bene Imperatoris Anastasii animum emollivit. Liberatus (ut jam innuebam) asserit, satisfecisse eum his, [Mongianos sibi devincit:] qui propter Petrum Mongum extra illam Ecclesiam communicabant, unde & uniti sunt ei. Nam usque ad istum Dioscorum, in divisione erat Ecclesia Alexandrina. Quæ porro qualisque illa unio esse potuerit, inter errores quotidie succrescentes, patebit ex sequentibus.

[327] [obiit 6 vel 7 Octobris anno 520,] Defunctus est autem, inquit Historia, decima Babæ, quæ esset VII Octobris, die Martis. Qui concursus exigeret litteram Dominicalem E, adeoque annum DXIV vel DXXV. Hæc autem manifeste pugnant cum definito jam decessoris, & figendo successoris obituali anno, ex ipsamet Historia; imo cum duratione Episcopatus Dioscori, quam eadem assignat. Hæc enim omnia Dioscori mortem ad annum DXX nos cogunt reducere. Nec difficulter Historiam ipsam huc pertrahes, si librarii vitio factum dicas, ut pro IX Babæ, legatur X; nam sic obiisset notata feria III seu die Martis VI Octobris, & inveniretur desideratus concursus. Vel, quid si pro die Martis, diem Mercurii scribendum putes, atque ita maneat X Babæ seu VII Octobris? Certe, utrovis modo correxeris, habebis annum qui quæritur DXX; & sublata omni turbatione, recte cetera componentur; siquidem tanti sit perpetuis prope erroribus componendis laboris aliquid insumere.

[328] [quidquid contradicat Abulbaracat.] Jam vero, si (ut habet præfata Historia) solum sederit annos II, dies CXLVI, Ordinatio facta fuit anno fere uno post mortem decessoris, Christi scilicet DXVIII. Si autem cum Nicephoro annos III integros malis ei adscribere, immediate post Machiotæ mortem dicetur institutus. Abulbaracat, quem citare ultra piget, in hoc Patriarcha solens discrepat ab Historia & Scriptoribus aliis: nam secundum illum Dioscorus II, uno tantum mense post mortem decessoris creatus fuit, mense Buna, hoc est Junio; idque anno Mart. CCXLI, qui est Christi DXXIV; & obiit XVII Babæ, id est XII Octobris anni Martyrialis CCXLIV; qui esset Christi DXXVII, ut proinde talium annorum nulla possit haberi ratio.

[329] [Ejus laus in Hagiologio] De eo agens Hagiologus Habessinus: Salutem tibi, inquit, Dioscore, Scriba magne, Patriarcha & Sacerdos, socie Seraphinorum, ad tradendam fidelibus sanctæ Trinitatis fidem. Huic quoniam subscribit anima mea, dicito ei; Quiesce mecum in regno cælesti. Ita factionis suæ primipilis velificatur Scriptor, magis fortasse ex ignorantia veri, quam ex pertinacia tenendi falsi, abreptus in schisma, Concilio Chalcedonensi inimicum.

[330] [licet communicarit cum impio Severo hæresiarcha exule;] Severus (quocum Dioscorus, & ejus decessor Machiota, communicabant in fide; quique in eodem Hagiologio ad secundam Babæ, id est XXIX Septembris, sub nomine Sawiri laudatur, quod maluerit exilium tolerare quam fidem Christi abnegare) dimissa Sede, Antiochia profugus, ubi lingua blasphema ei amputari debebat, Alexandriam confugerat circa annum DXIX; exindeque cum Patriarchis Alexandrinis communicabat per litteras, XVI annis & amplius Ecclesiam Orientalem perturbans; homo sacrilegus, magus, veterator, hæreticus, & siquid flagitiosius, ut videre est apud Nicephorum Callistum, lib. 16, cap. 29, 30, & 31, ex quo sua sere desumpsit Baronius; Coptis interim & Jacobitis reliquis incomparabilem viri sanctitatem & fortitudinem miro encomio extollentibus. Sed eos curiosus lector consulere poterit, nos ad alia festinamus.

[331] Hujus Severi discipulus, Jacobus ille Syrus, [cujus sectator Jacobus Zanzalus] alias Zanzalus fuisse perhibetur (malim ego sectatorem dicere) unde Jacobitarum nomen fluxit, ut suo loco distinctius conabor exponere. Ceterum eorum sententiam Abulpharagius Arabs, apud Jobum Ludolsum in Commentario, explicat pag. 461; De natura una e duabus, divina & humana, sine mixtione, confusione, aut corruptione; verum ita ut eo modo quo fuerant manerent, sicut natura hominis, duabus naturis anima & corpore constat, ita ut nec anima in corpus mutetur, nec contra. Sic loquitur Abulpharagius, infra examinandus. Nempe, [Jacobitis nomen reliquit.] ut ait Nicephorus lib. 18, cap. 46, nobis unam subsistentiam compositam dicentibus; illi unam potius naturam compositam inferunt,… quod Ecclesia, tamquam piaculum, prorsus aversatur. Porro de Jacobi illius Syri origine, de ejus studio in propaganda hæresi, & de sequacibus, in plurimas sectas, ut Theopaschitarum, Aphtartodocitarum, Monothelitarum, Armeniorum, aliasque hujusmodi plurimas, deinceps divisis, multa congerit Nicephorus idem Callistus, citato libro 18; & per tria capita, 52, 53, & 54, fuse prosequitur, quæ alibi accuratius discutienda pollicemur.

XXXII. TIMOTHEUS III.
De eo & Severo perturbate & falso relata confutantur. De corruptibili vel incorruptibili Christi corpore nata sub eo controversia.

[332] Timotheus hæreticus, sicut & decessores sui, [Chronici Orientalis] luculenta mendaciorum farragine ab Historia nostra Coptica exornatur. Ita habet: Ejus tempore defunctus est Anastasius Imperator Jacobita, & Regnum post illum suscepit Justinianus Chalcedonensis, qui pro Timotheo Apollinarem [Apollinarium] substituit, totisque viribus contendit, ut omnes Christianos ad fidei Chalcedonensis Concilii reduceret decretæ; quare Concilium cogi curavit Constantinopoli, cui præsidebant Vigilius Patriarcha Romæ, Apollinarius quem pro Timotheo suffecerat, & Euthychius Patriarcha Constantinopolitanus. Severum quoque & Orientales Episcopos accersivit, ut suæ fidei subscriberent; qui noluerunt ipsi assentiri. Quamobrem multis & gravibus afflixit Jacobitas tribulationibus, & Severum detrusit in carcerem; sed non multo post, efflagitante pro illo Imperatrice, quæ ejusdem persuasionis erat, fuit dimissus. Videas obsecro quam inepta, falsa, & diversissimis gesta temporibus, hic in unum coacerventur.

[333] In primis, falsum est, Anastasium eo tempore vixisse, [falsa & perturbata rerum series,] quo Timotheus Patriarchali Sede potitus est; cum ab anno DXVIII vivere desierit ille, hic non nisi anno DXX, aut (si Historiæ credimus) DXXVIII fuerit ordinatus. Falsum item est, quod post Anastasium, Imperium susceperit Justinianus; successit enim Justinus usque ad annum DXXVII. Ridiculum etiam est, Jacobitam dici Anastasium; cum verosimiliter Jacobus ipse, a quo Jacobitæ dicti sunt, necdum tunc fuerit in rerum natura. Nec minus ineptum illud, quod de Apollinario in locum Timothei substituto garrit, ut ex sequentibus manifestum fiet. Quid porro Synodus œcumenica V, anni DLIII, ad Timotheum spectet, non satis intelligo. Quomodo autem Severus ad idem Concilium vocari potuit? Qua veritatis specie asseritur Severum, detrusum in carcerem, ope Theodoræ ex eo liberatum; quem constat ab anno DXIX, Antiochia (ut diximus) profugum, in Ægypto latuisse; aut si malis cum Euagrio, lib. 4, cap. 11, profectionem Severi in urbem regiam tueri; certe id etiam admittere oportebit, nihil tunc temporis homini illi adversi accidisse. Audiamus modo reliquam Historiæ seriem.

[334] [refertur & refellitur.] Antiochia igitur egressus (Severus) cum suis Episcopis in Ægyptum perrexit; & eam regionem circuibat, ab uno ad aliud monasterium se transferens, & ab una ad alium civitatem, modo clam, modo palam, homines suæ fidei confirmans. Eodem tempore ad Ægyptum pervenit Apollinarius, libellos habens de fide Concilii Chalcedonensis recipienda, quam perplures amplexati sunt, tam ex Laicis quam Monachis, & præsertim Monachi monasterii sancti Macarii, septem exceptis; e quibus duos interfecit, reliqui vero evadentes, effecerunt, ne reliqui Monachi reciperent tomum illum. Eadem quoque præstiterunt cum populis. Occidit autem Apollinarius ex Jacobitis ducenta circiter millia virorum, mulierum ac puerorum in ipsis ecclesiis. Justinianus vero Imperator, cum dudum laborasset, ut Severum Patriarcham Antiochenum ad fidem Concilii Chalcedonensis reduceret, nec illum ullo modo ad id persuadere potuisset, ipsum e vivis auferre decrevit. Hactenus Historia, ex qua laciniam hanc placuit excerpere, ut pateat quam imbecilli fundamento nitantur, qui ex Chronici Coptici auctoritate opiniones suas identidem corroborare non desinunt. Sed ad ordinem temporum revertamur.

[335] Sedisse dicitur ad marginem, annos XVII, [Obiit Timotheus 7 Febr. 537,] dies CXCVI; & defunctus decima tertia Amschiri (hoc est VII Februarii) die Sabbati. Concursus hic habetur anno DXXXVII, quo Timotheum obiisse credimus, non tam ratione hujus concursus, quam quod Nicephorus, Theophanes, & ipse Abulbaracat, in Episcopatus duratione consentiant, quæ nos ad talem annum perducere omnino debet. Et quidem Nicephorus editionis Parisiensis MDCLII, ex recensione Jacobi Goar, eumdem annorum XVII numerum clare exprimit, consentiens itidem in assignando Justiniani Augusti imperio, quod hic ab anno DXXVII ad DLXVI possedit. Theophanes vero adhuc expressius sententiam nostram confirmat, annos XVII adscribens, & eum annorum numerum terminans eo ipso anno DXXXVII. Ceterum annos illos ne completos existimes; melius Abulbaracat ad XVI & dimidium restringit; unde corrigenda est nota marginalis Historiæ, & pro XVII, scribendum XVI, & dies non CXCVI, sed CXXIII, qui a morte decessoris effluxerant.

[336] Poëta Hagiologus ita Timotheum laudat, ut plene Orthodoxum quis crederet, dum ait, [laus in Hagiologio,] Salutem dico Timotheo, Concionatori & Patriarchæ, cujus diebus data fuit benedictio fidelibus, & flamma verbi ejus exusti fuerunt, sicut aridum olus, Moloke, qui crediderant doctrinæ hæretici Eutychetis. Ita fere sectarii etiam hodierni, Sociniani, aliique, errorum suorum Auctores in speciem abominantur, dum interim eorum doctrinæ quoad rem pertinacissime adhærescunt. Sane Jacobitas omnes, tum Coptas, tum Habessinos, veros esse Eutychianos passim Scriptores nostri & vere asserunt; Jacobitis interim ubique Eutycheti anathema pronuntiantibus. Sed de his alibi. Ceterum non usquequaque de Christi humanitate male sentire videbatur Timotheus, ut ex Liberato cap. 19 Breviarii datur intelligere.

[337] Sub isto Timotheo, de Corruptibili & Incorruptibili apud ipsam Ecclesiam quæstio mota est, [ejusque super corruptibilitate aut incorruptibilitate corporis Christi sententia.] hoc modo: Requisivit quidam Monachus Severum, quid oporteret dicere, Corpus Domini nostri Jesu Christi, Corruptibile an Incorruptibile? Ille respondit ei, sanctos Patres Corruptibile illud dixisse. Hoc audientes quidam Alexandrinorum, cum requisissent Julianum (Halicarnassæum, Severi Socium, a Timotheo gratissime susceptum) in alio loco sedentem, quid & ipse diceret de eadem quæstione; ille dixit, Sanctos Patres contraria dicere. Horum itaque singuli, statuere proprium responsum volentes, scripserunt libros adversus alterutrum. Qui venientes in multitudinem civitatis, Ecclesiam illam diviserunt: & alios quidem fecerunt Corrupticolas appellari; verum, Incorruptibilis assertores, Phantasiastas. Timotheus vero magis sententiam Severi secutus est. Hactenus Liberatus, cui fere consentit Leontius, nisi quod affirmet Timotheum modo huic, modo illi patrocinatum, in quo constantiam desideres. Videtur præterea, ipsi Timotheo, in Hagiologio ad diem octavum Barmudæ, hoc est III Aprilis, attribui, quod dedicarit Tabernaculum Jesu Christo, eo in loco, ubi in rupe reliquit vestigium suum, quando in Ægyptum venit, Herodem fugiens.

ASTERIUS.

[338] Historia memoratu dignissima refertur in Actis S. Arethæ Martyris, ad XXIV Octob. illustrandis, [Asterius Orthodoxus,] quæ si vera est, ut jam supponimus, alium nobis Patriarcham subministrat Asterium orthodoxum, verosimiliter a Justino Schismaticis illis oppositum. Siquidem ibi legitur, quod Justinus Imperator, intelligens, quæ & quam atrocia Tyrannus Dunaan seu Dunawas, Homeritarum Judaizantium in Arabia felici Rex, contra Christianos patrabat, sine mora scripsit ad Asterium, Alexandriæ Episcopum, ut incitaret Regem Æthiopum ad movendum arma adversus Homeritas … Ipse quoque Patriarcha Alexandrinus, posteaquam cum Monachis orthodoxis, qui erant in Nitria & Scete, multas Deo fudit supplicationes, Regi illi significavit, quæ pia videbantur Justino, successu prorsus optimo. Quæ, aliaque plurima eo spectantia videri possunt apud Baronium, ad annos DXXII & DXXIII, quo ultimo Tyrannum vicit S. Elesbaan.

[339] De Asterio illo nihil apud Græcos aut Arabes invenias memoriæ proditum. At enim Justini religio integerrima, non permittit nos dubitare, quin mortuo Esaia (de quo supra in Athanasio II) sategerit ut orthodoxis proprius non deesset Patriarcha, [S. Elesbaan incitat ad arma contra tyrannum Dunaan an. 522.] isque fuerit prælaudatus Asterius: licet Liberatus procul absens, Theophanes item & Nicephorus, post tria demum secula scribentes, eum omiserint recensere; quod est Doctorum virorum pro Asterio retinendo argumentum. Sed hujus loci non est eam controversiam dirimere, maneat tantisper Asterius, licet ab Euagrio etiam, aliisque prætermissus. Qua ratione Pagio satisfiet, hinc citatæ historiæ falsitatem arguente, quod nullus Episcopus Catholicus eo tempore Ecclesiæ Alexandrinæ præfuerit.

XXXIII THEODOSIUS ET GAIANUS.
Ille pulsus, hic intra triennium discedens, diu vivit privatus in Africa; Theodosianæ novæ hæreseos a priori suscitatæ, assecla.

[340] [Quæ de institutione Theodosii, & Gaiani subrogatione,] Theodosius, Kirchero Archihæreticus, multis titulis celebris in Historia Coptica, quæ hic denuo non nulla vera, more suo, falsis infercit. Ita habet: Postquam is suffectus est, alium ordinavit Patriarcham contraria factio (qui Archidiaconus erat Alexandrinæ Ecclesiæ) in domo cujusdam Presbyteri, qui Theodorus dicebatur. Is pessimis erat moribus, qui una cum sua factione, expulit Theodosium sua Sede, scripseruntque ad Tiberium Imperatorem (rectius diceret Justinianum) adversus Theodosium. Imperator autem uxorem habebat nomine Theodoram, Jacobiticæ persuasionis; quæ Imperatorem enixe rogavit, ut id negotii sibi deferret, cui acquievit. Illa igitur, qui disquirerent hac de re, & quis prius suffectus esset, secundum Ecclesiæ canonem, misit. Cum itaque rescivisset Theodosium fuisse primum ordinatum, suo ordini illum restituit.

[341] [male in Historia congeruntur,] Quo facto Theodosius rogatur, ut reciperet Gaianum, ipsumque Archidiaconatus restitueret ordini: qui acquievit gessitque morem. Aliquantulum post, Alexandriæ Præfecto & Patriarchæ Theodosio scripsit Imperator, ut sibi consentirent, susciperentque Chalcedonense Concilium; si vero Patriarcha id præstare renueret, sua Sede expelleretur, & quocumque ipsi libitum foret, proficisceretur. Qui statim relicta Ecclesia egressus est, ne relinqueret, ut ipse aiebat, fidem trecentorum octodecim. Imperator autem, metuens ne totus populus illum sequeretur, ad se accersitum multis honoribus & muneribus ornavit. Quem, cum sibi acquiescere noluisset, in exilium indignatus exegit, constituitque loco ipsius Paulum Thebanum, qui ordinatus est a Patriarcha Constantinopolitano. Sed cum Alexandriam appulisset, nemo civium illum suscipere voluit, & clausæ sunt Ecclesiæ Cophtitarum. Huc usque Historia, addens, Theodosium in exilio vita functum, neglecto mense & feria.

[342] [melius narrantur a Liberato.] At vero quæ hic perperam congesta sunt, meliori fide docebit Liberatus, Breviarii cap. 20 asserens, Theodosium, studio &permissione Calotychii, Cubicularii partis Theodoræ Augustæ, fuisse ordinatum. Attamen populo & Monachis acriter se opponentibus, Pallium beati Marci accipere collo suo, atque adeo legitime sedere, prohibitus est. Etenim mox eum persecuti sunt & expulerunt, ne colligeret funus Timothei. Inthronizaverunt autem Gaianum, qui fuit tunc Archiepiscopus ex parte assertorum Incorruptibilitatis … Permansit autem Gaianus in Episcopatu dies centum tres … posthac a judicibus pulsus abscessit. Et post menses duos Narses Cubicularius, missus ab Augusta Theodora, Theodosium quidem inthronizavit, porro Gaianum misit in exilium. Qui adductus Carthaginem magnam, & inde quasi Sardiniam directus, quid de eo contigit ignoratur.

[343] Mansit autem Theodosius in Sede annum unum & menses quatuor, [Ex quo illorum contentiones intelliges.] paucis ei communicantibus; plurimi enim communicabant ad nomen Gaiani… Novissime Theodosius de Sede discessit, non ferens seditiones & bella, quæ contra eum exercebantur a populo. Missus autem est Constantinopolim cum honore… Sed persistente & nolente eo Chalcedonensem suscipere Synodum … foras civitatem regiam sexto milliario in exilium missus est … Vivitque usque nunc. Ita Liberatus, scriptionem suam finiens anno DLX.

[344] Itaque cum in exilio Theodosium obiisse affirmet Historia, [Verosimile est illum obiisse an. 567.] notans in margine Patriarchatus annos XXXI, dies CXXXI; extendenda erit ejus vita usque ad annum DLXVIII, quo certe eum pertigisse facile crediderim; adeo ut annis circiter octo & viginti privatus in exilio delituerit, eo deportatus, teste Victore Tununensi, anno DXL, ex quo Chronologia nostra egregie roboratur, utpote qui Timothei decessoris obitum ad annum DXXXVII retulimus; cum manifesto appareat, contentiones illas & vicissitudines, Gaianum inter & Theodosium, biennio minimum integro, forte etiam toto triennio, tenuisse. Theophanes & Nicephorus annos duos Patriarchatus Theodosio adscribunt, resecto exilii tempore, quo a scriptoribus illis pro Episcopo non est agnitus. Cur Abulbaracat eum Theodorum potius, quam Theodosium vocet; cur annos ei tribuat dumtaxat XXII & menses tres, non vacat inquirere: forte huic Patriarchæ eos annos subtrahit, quos aliis alibi liberalius annumeravit. Ceterum cum defunctum dicat anno Martyrum CCLXXXII, qui esset Christi DLXVI; non nisi biennio deficit a vero Historiæ calculo: utrique interim præferenda est Chronologia Victoris Tununensis, cujus hæc sunt verba: Vixit Theodosius præfatus hæreticus, usque ad primum Justini junioris Augusti consulatum; adeoque usque ad annum DLXVII.

[345] De die obitus non minor est difficultas. Historia feriam notare prætermisit, [22 Junii.] Abulbaracat scribit XXIII Februarii: sed familiari errore Wanslebii, menses nostros cum Ægyptiacis confundentis. Invenerat nimirum XXIII Amschir, quæ solum respondet XVII Februarii nostri. Hagiologium, pro die mortis vel cultus apud Jacobitas, suggerit nobis vicesimam octavam Bunæ, hoc est XXII Junii. Uter dies præferendus sit, frustra divinando quæsieris; nos posteriorem pro arbitrio seligemus, qui anno DLXVII incidit in feriam quartam. Poëta Habessinus in Encomio Theodosii alludit ad verba, ex Chronico nostro superius recitata, quod Ecclesia egressus sit, ne relinqueret fidem trecentorum octodecim: ibi enim laudatur, [Laus ejus apud Poëtam hagiologum.] velut qui suscepit onus affictionis & exilii, dum filios suos verbo fidei rectæ instituit, nihilque detrahi patitur acceptæ ab Apostolis doctrinæ. Hujusmodi nempe prætextu se tuebatur olim, & etiamnum tuetur Jacobitarum pertinacia.

[346] [Ab eo dicti Theodosiani,] Interim ex Liberato, Leontio, Victore Tununensi, aliisque constat, Theodosium illum, non hæreticum solum fuisse & antisynodicum acerrimum, verum etiam hæresiarcham. Nam præterquam quod Concilium Chalcedonense exemplo prædecessorum obstinatissime respueret, alteram hæresim cudisse convincitur, cui oppositam alteram Gaianus in lucem protrusit: unde Liberato teste, divisa est civitas hoc schismate, ut Gaianitæ & Theodosiani in ea vocentur, id est Phantasiastæ & Corrupticolæ. Deerat hoc etiam miseris Alexandrinis ad malorum cumulum, ut ex aliis in alias hæreses dilaberentur, uti fit, quando Episcopus, qui unus est & Ecclesiæ præest, suprema contemptione contemnitur (inquit Cyprianus lib. 2. ep. 3.) nec unus in Ecclesia cogitatur Episcopus, qui vice Christi sit judex. Enimvero, quod S. Hieronymus, scribens contra Luciferianos, olim vaticinatus fuerat, si non sit in Ecclesia una eminens potestas, tot futura sunt schismata quot Sacerdotes; id in ea errorum colluvie Alexandrinis evenisse, nimis quam exploratum habemus. Operæ pretium est schismatis illius & superiorum turbarum seriem paucis ex Leontio repetere, ex Bibliotheca Patrum Coloniensis seculo VIII, partei, pag. 449.

[347] [ipso in exilium acto,] Timothei tempore, ut supra innuimus Alexandriam confugerat Severus, Antiochiæ Pseudoepiscopus, cum Juliano Halicarnassæo: qui de corruptibilitate corporis Christi inter se lingua & calamo disceptare exorsi, novis sordibus Ecclesiam Alexandrinam polluerunt. Erant id temporis viri duo, Gaianus & Theodosius, ille quidem Archidiaconus Timothei, Theodosius vero scriptor orationum. Itaque mortuo Timotheo, Clerus & Urbis Primates Theodosium suffragiis suis Episcopum legunt; quo designato plebs ingressa, cum in solio sedentem conspexisset, usque adeo indignata est, quod hominem odisset, ut mox eum quidam e throno dejiceret. Quapropter aufugiente Theodosio, Gaianus ipsius loco per vim factus est Episcopus. Et incolarum Urbis quoque secutæ sunt factiones, quippe magnates Urbis a Theodosio stabant, plebs a Gaiano. Quapropter accidit, non solum ut hominum factionibus Urbs tota distraheretur, sed etiam sententiis. Nam Gaianus Juliani sententiam (hoc est Phantasiastarum) sectabatur, Severi (nempe Corrupticolarum) Theodosius.

[348] [magis invalescunt.] Ita Leontius, alia narrare pergens de Gaiani & Theodosii exilio, satis a nobis suo loco explicata. Theodosium porro ea pœna mulctatum Justino V. C. Cos. sive anno DXL, auctor est prælaudatus Victor Tununensis in Chronico, ibidem docens pessimi hominis exilio, hæreticam vesaniam magis propagatam fuisse. Siquidem Theodosius ConstantinopoliSycas relegatus, totum pene Palatium & maximam regiæ Urbis partem, sua perfidia maculavit. Quæ occasio cunctis pene hæresibus licentiam tribuit: ita ut non solum Theodosianitæ, sed & Gaianitæ, monasteria atque oratoria apud Urbem regiam construxissent.

PATRIARCHÆ ORTHOD. PAULUS, ZOILUS APOLLINARIUS.
Primus ob cædis suspicionem, alter propter defensionem trium Capitulorum, depositi, tertius a Iacobitis infamatus ut tyrannus.

[349] Exulantibus geminis Patriarchis hæreticis, [Theodosio & Gaiano substitutus Paulus an. 541,] successit Paulus, Basilio V. C. Cos. anno nimirum DXLI, ut habet Victoris Chronicon; ad eum ipsum annum Pauli etiam depositionem, & Zoili ordinationem referens. Thebanum hunc superius appellabat Historia, rectius Victor & Liberatus, Abbatem vel Priorem dicunt Tabennensium sive Tabennesiotarum Monachorum, plane Orthodoxum, inquit Liberatus, suscipientem Chalcedonensem Synodum, ordinatum a Menna Constantinopoli, præsente Pelagio Responsario Vigilii, & Apocrisiariis Euphremii Antiocheni, & Apocrisiariis Petri Hierosolymorum. Theophanes, ad eumdem annum DXLI, orthodoxiam Pauli revocat in dubium, dum ait; Paulum quemdam, de fide recte sentire existimatum, renuntiatum Alexandriæ Antistitem. Hic ecclesiasticis in precibus & sacrificiis memoriam sacrilegi Severi faciens (Victor Dioscorum notat) irati Imperatoris jussu Episcopatus dignitate motus, Hierosolymam tandem profectus, ibi moratus est.

[350] Longe diversam causam Paulinæ depositionis commemorat Liberatus cap 23, [ob cædis suspicionem] quam hic compendio adnecti, puto Lectori, non ingratum fore. Acceperat Paulus ab Imperatore potestatem super ordinationem Ducum & Tribunorum, ut removeret hæreticos, & pro ipsis Orthodoxos ordinaret. Hinc Alexandriam descendens, timore sui suaque industria omnem civitatem & omnia monasteria adduxerat suscipere Chalcedonensem Synodum, nisi interventu diaboli talis causa emersisset. [Sede expulsus,] Psoius quidam Diaconus, instigante Arsenio, imperante Rhodone Augustali, clam occisus fuerat. Rhodo a Liberio, in hunc finem Alexandriam deputato, interrogatus; respondit, jussione Episcopi factum fuisse. Nec mora, Episcopus, nequidquam negans & se nescire clamitans, Gazam in exilio missus est… Et post hæc misit imperator Pelagium, Diaconum & Apocrisiarium primæ Sedis Romanæ, Antiochiam cum Sacris suis; quibus præcepit, ut cum Euphremio ejusdem urbis Episcopo, & Petrus Hierosolymita & Hypatius Ephesinus venirent Gazam, & Paulo Episcopo Pallium auferrent, eumque deponerent. Itaque Paulo ablatum Pallium, & Zoilus pro eo ordinatus est, quem postea Imperator deposuit, & Apollinarium ordinavit, qui nunc est Præsul Alexandrinæ Ecclesiæ; tunc nempe, cum Liberatus scriberet, ante annum DLX, ut supra indicavimus.

[351] [successorem habuit Zoilum,] Quamdiu suo huic casui supervixerit Paulus, nemo, quod sciam, explicat: morte pessima decessisse ii credent, qui Historiæ, passim mendaciis refertæ, fidem aliquam haberi posse existimabunt. Baronius depositionem ejus perperam refert ad annum DXXXVI; deceptus (ni fallor) verbis Liberati; qui citato cap. 23 annum Justiniani decimum, cum Ecclesiarum unitate tunc facta, & Pauli institutione conjungit. At Consulatus, a Victore notatus, nec de brevitate Patriarchatus ejus, nec de anno depositionis dubitare nos sinit, consentiente etiam Theophane, ex quibus ad quinquennium differenda est; sic ut exulare demum jussus sit anno DXLI, Patriarchatus sui anno secundo, si salvam velis Theophanis & Nicephori auctoritatem.

[352] [qui etiam cedere jussus an. 552,] Scribunt iidem ipsi Auctores, Zoilum, Pauli successorem, annis dumtaxat septem Episcopatum tenuisse: quod cum Victoris Chronico nequaquam convenit; ex cujus supputatione dicendum, annis fere undecim Zoilum Patriarchatu potitum. Ita scribit ille ad Postconsulatum Basilii V. C. anno XI, hoc est anno DLII. Apollinarius Zoilo, tria memorata Capitula damnare nolenti, Episcopus Alexandrinæ Ecclesiæ subrogatur. Post Zoilum, inquit Leontius, fit Episcopus Apollinaris, post Apollinarem Joannes, post Joannem Eulogius: de quibus & nos suo loco. Itaque Patriarchatum exorsus fuerit Apollinarius eo anno DLII; eumque tenuerit annis non omnino XIX, quot ei adscribuntur in Theophanis & Nicephori Chronologia; sed XVI fortasse, aut XVII; [Thronum reliquit Apollinario,] adeo ut pertigerit ad annum DLXVIII vel DLXIX. Nec ulterius extendere Apollinarii Patriarchatum permittit Chronologia Marquardi Freheri, ante tomum de Jure Græco-Romano, ubi anno DLXIX referuntur initia Joannis, Apollinarii successoris Orthodoxi. Monendus autem lector, alium illic ordinem observari, dum Joannes ille vocatur IV, & in serie Patriarcharum XLIV, quæ vera sunt, si Orthodoxi hæreticis immixti numerentur; quod cur a nobis præstitum non sit, in præfatione operis abunde est declaratum.

[353] [defuncto probabiliter an. 569.] Scio Apollinarii tempora, apud Theophanem, biennio circiter anticipari, adeo ut anno DL vel DLI sedere cœperit, quo pacto anni fere novemdecim reperiri possent. At expressa Victoris Tununensis, oculati propemodum testis (utpote qui tum in Ægypto & in Asia exulaverit) auctoritas, Chronographiæ Theophanis, sæpe defectuosæ, procul dubio est anteponenda. [Hunc Jacobitæ tamquam tyrannum.] Hic ille Apollinarius est, Jacobitis eo magis invisus, quod fidei Catholicæ assertor strenuus fuisse videatur: nec parum contulisse ad convocationem Synodi œcumenicæ V Constantinopoli, ea spe, ut gregem suum, novis in dies erroribus obnoxium, ad rectam fidem & unitatem revocaret. Fatetur Historia, eum Constantinopoli rediisse, Libellos ferentem de Synodo recipienda; sed quæ de Patriarchæ crudelitate, aliisque sub Timotheo factis supra retulimus, & mox in Petro repetemus, enormibus scatent mendaciis: & tam falso quam atrociter exaggerata, per summam injuriam Antistiti Catholico a pessimis hæreticis adscribuntur. Norunt eruditi, quomodo sanctissimis Pontificibus [calumniosissime diffamarunt.] ficibus Felici II & Damaso, Luciferiani Presbyteri Marcellinus & Faustinus, in mendacissimo suo precum ad Imperatores libello, imputaverint cædes, causa schismatis patratas, easdemque supra fidem exaggerarint. Sic fieri potuit, ut in urbe Alexandrina, ab omni ævo turbis, seditionibus, tumultibus plena, errorum & schismatum causa nonnulli tunc interfecti fuerint, quorum necem Jacobitæ Orthodoxis, & præcipue Patriarchæ mendacissime imputarint.

XXXIV. PETRUS IV.
Tempus Episcopatus, Professio monastica.

[354] Petrus hic Catholicis Scriptoribus cum successoribus incognitus,[Quidquid in multis circumstantiis mentiatur Historia.] quamdiu exulantis Theodosii Vicarius, quandonam ei suffectus sit, ex Historia non colligitur. Crediderim ego, non ante Theodosii obitum, Patriarchæ dignitatem aut nomen usurpasse. Mentitur ergo Historia, dum scribit, ejus tempore defunctum Imperatorem Chalcedonensem Justinianum: constat enim hunc obiisse XIV Novembris DLXVI; Theodosium vero usque ad primum Justini Consulatum anni DLXVII supervixisse. Sed illud mendacium non incomitatum reliquit, addens, Paulum morte pessima decessisse; & horrendam calumniam repetens, de ducentis millibus Jacobitarum ab Apollinario interfectis.

[255] Defunctus est autem Petrus Patriarcha die Jouis, [Petrus creditur obiisse an. 570, 19 Jun.] XXV Bunæ, hoc est XIX nostri Junii; in margine autem adscribitur Petro Patriarchatus annus I, dies CCCLXII. Character notatus concursum exigit sub littera Dominicali E, unde ducit nos ad annum DLXX; atque adeo ita taxanda sunt Petri tempora (cum aliis subsidiis careamus) ut ordinatus dicatur anno DLXVIII, XVI Junii, quo pacto & annus Sedis vacantis, & successoris Damiani tempora nullo negotio conciliabuntur.[Laus in Hagiologio.] Hagiologion dicit, quod Petrus nominatus est Prior monasterii Egag, constitutione ac lege bonus; quodque de limpida minimeque turbida doctrina ejus, quæ fluminis instar decurrebat, pueri biberunt, & expleverunt sitim suam senes.

XXXV. DAMIANUS.
Ejus tempore Mauritius impie occisus a Phoca.

[356] Damianus, Kirchero Dimanes, ignotus & ipse cum suis, [Obiit an. 607 Iunii 12.] Scriptoribus Catholicis; Petro, post unum interpontificii annum suffectus, parti suæ dicitur præfuisse annos XXXV, dies CCCLVIII, & defunctus XVIII Bunæ, hoc est XII Junii, die Lunæ; qui est character anni DCVII: qua ratione hoc saltem ex Historia verificatur, quod ipsius tempore Mauritium Imperatorem occidit Phocas; id enim constat factum anno DCII mense Novembri. Convenit Abulbaracat cum Historia in die obitus, sed totis duodecim annis discrepat in duratione Patriarchatus, quam contrahit ad annos XXIV. Verum Auctor ille, nunc præcipitando, nunc tardius gradiendo, pro mero libitu multa nugatur, nullum interea chronotacticum characterem ponens, quo fundari tolerabilis aliqua conjectura possit; in quo aliqualem saltem Historiæ diligentiam laudes, qua fere sola imposterum uti nos oportebit, certioribus notis destitutos.

PATRIARCHÆ ORTHODOXI JOANNES, S. EULOGIUS, THEODORUS SCRIBO, S. JOANNES ELEEMOSYNARIUS.
Cujusque eorum designata tempora.

[357] Orthodoxis interea ministrabat Joannes, [Ioannes obiit an. 577.] Apollinario suffectus, verosimiliter anno DLXIX, ut ex Marquardo superius referebamus. Theophanem & Nicephorum etiam ostendimus liberaliores fuisse, dum prælaudato Apollinario annos XIX tribuerunt. Atque hæc ipsa difficultas hic denuo recurrit; Siquidem Joanni dantur Patriarchatus anni XI, Eulogio XXVII, qui nos ducerent ad annum DCVII; quod Marquardo repugnat, anno DCV Theodorum, Eulogii successorem, patriarchalem thronum tenuisse asserenti. Accedit peremptoria in hisce dubiis Anastasii auctoritas, diserte affirmantis, quod anno imperii Phocæ quinto, Christi DCVI, Theodorus Alexandrinus haberetur Antistes: quo anno eum probabilissime obiisse putamus ut reliqua Chronologiæ series sarta tecta servetur, præsertim in annis decem S. Joannis Eleemosynarii, quem constat ultra annum DCXVI non supervixisse; quidquid Baronius pugnet, ut ad annum DCXX producatur. Sane Anastasii locus alius, non minus aperte evincit, Joannem Patriarchatus munere functum anno imperii Phocæ septimo, Christi DCVIII, quod Baronio manifeste repugnat.

[358] [S. Eulogius 604.] His in rectum ordinem digerendis non alia tutior via, quam si ex annis Joannis, Apollinarii successoris, triennium dempseris; & cum prælaudato Marquardo S. Eulogii initia colloces anno DLXXVII, sic ut ille annis non amplius octo Episcopatum administraverit. Nec obstat, quod apud præfatum Anastasium legatur, quod secundo imperii Tiberii anno Alexandrinæ Antistes haberetur Ecclesiæ Eulogius; neque enim ita hæc accipienda sunt, quasi tunc Eulogius Patriarchatum inchoasset. Etenim Anastasius nec principia nec exitus Episcopatuum scrupulosius numerat, contentus hic & nunc indicare tempora, quibus Sedes suas possidebant præcipui Orientis Patriarchæ. Non me latet, alio etiam modo Apollinarii & Joannis spatia salvari commode posse; si cum Baronio Pauli exordia referas ad annum DXXXVI: sed hæc Victoris Tununensis Chronico tam directe adversantur, ut nulla probabilitatis specie sustineri possint.

[359] [Theodorus Scribo 606.] Itaque S. Eulogium Joanni successisse dicemus anno DLXXVII; annis XXVII infulas tenuisse, mortuum vero anno DCIV, ipso illo quo e vivis raptus est S. Gregorius Magnus, cui Eulogium nostrum fuisse familiarissimum, perspicue patet ex magna litterarum communione, quarum ultimæ ad Eulogium datæ indictione VI, Christi DCIII, numerantur libro undecimo Ep. 46; satis indicantes, ipsum, cui pro susceptis recens muneribus gratias agit Gregorius, eo adhuc anno in vivis fuisse superstitem. Quod autem ultra annum sequentem DCIV non putemus vitam produxisse, facit biennium successoris Theodori Scribæ, & decennium S. Joannis Eleemosynarii, anno DCXVI absolvenda.

[360] [S. Ioannes Eleemosynarius 616.] Etenim non placet Petavii sententia, annis dumtaxat sex S. Joannis Patriarchatum circumscribens; quod alicubi legerit eum sub Heraclio ad Patriarchatum promotum. At recte respondet Henschenius noster, in Vita §. 3, num. 14, nihil proferre Leontium, unde id confici queat; etsi in eam sententiam adducatur a Baronio, Petavio & aliis: hæc enim verba, Heraclius tunc sceptra tenebat Romanorum, referuntur a Metaphraste num. 3; qui, dum suæ Chronologiæ Vitas sanctorum conformat, non semel aberravit. Alia ibidem affert Henschenius, quæ opinionem nostram non obscure persuadeant. Plura in hanc rem videri possunt in Actis Tom. 2 Januarii ad diem 23 operose examinata & illustrata. De S. Eulogio agetur XIII Septembris, quo a Latinis colitur, a Græcis XIII Februarii inter Sanctos relatus, Habessinis præteritus, uti & ceteri Chalcedonensis Fidei professores; in Historia vero, æque ac decessor & successores, omnino non nominati.

XXXVI. ANASTASIUS, ET GEORGIUS.
Vtriusque tempora; illius contra Orthodoxos cacozelia, templis eripiendis monstrata. Hic an cæsus a Iacobitis.

[361] Anastasius, alias Athanasius, suffectus Damiano, [Obiit 18 Dec. an, 614.] defunctus est vigesima secunda Chihac, hoc est XVIII Decembris, die Mercurii. Habetur hic concursus anno DCXIV, post Damiani obitum annis VII, diebus CXC, nec rediit ante annum DCXXV. Corrigendus ergo Historiæ adscriptus numerus rotondus annorum XII & dierum CXC; quem etiam Abulbaracat videtur invenisse, scribens annos XI menses VI, eosque perducens usque ad annum Æræ Martyrialis CCCXX, qui esset Christi DCIII. Nobis certum est, Historiæ calculos Abulbaracato præferre, & deinceps notis feriarum, quantum fieri poterit, inhærere; cum nihil adjumenti a Græcis aut Latinis Scriptoribus sperandum supersit. Quid Elmacinus conferre queat, dicetur suo loco.

[362] Laudat Anastasium Hagiologus Habessinus, [Laudatur quod templa Melchitis eripuerit, & nova ædificarit.] ut quem Dominus constituit ad opponendum se Melchitis multa cura & solicitudine: ipse enim plures condidit Alexandriæ ecclesias, pluresque alias, quas Melchitæ occupaverant, recuperavit, ut habet Historia: additurque, quod postquam venire fecisset terminum scriptionis refutatoriæ, sive abrogationem Edicti, Jacobitis templa claudentis, tempore Jejunii natalitii (Adventum Domini nos vocamus) leviter ægrotans, obdormivit. Illam autem indulgentiam, ab Heraclio, Orthodoxo Imperatore, extorsisse potuit metus ab incursione Persarum, consternatio ex captis multis urbibus, capta ipso anno DCXIV Hierosolyma, atque cupido pacificandæ interius Ægypti, cui exterius imminebat tam formidabilis hostis.

[363] [Patriarcham Patriarcha Orthodoxus Georgius, obiit 630,] Habebant nihilominus tunc suum etiam Orthodoxi, scilicet S. Joannem Eleemosynarium, & post illum Georgium; cui Nicephorus (saltem editionis Lipsiensis anni MDLXXIII) adscribit annos XIV, per quos ille usque ad annum DCXXX vixisset. In editione Parisiensi MDCLII supra citata, anni tantum XI Georgii regimini tribuuntur, prætermisso successore Cyro, de quo mox agendum erit. Baronius huic Georgio annos integros quatuor adimit, neque sic tamen Chronologiam suam satis restituens. Fuit hic (ut Doctissimus Andreas Schottus aliique existimant) fuit, inquam, [Auctor vitæ S. Ioannis Chrysostomi.] Georgius hic Alexandrinus Episcopus, qui descripsit vitam S. Chrysostomi, editam ab Henrico Savilio, ut notat Gerardus Vossius, de Historicis Græcis lib. 4 cap. 19 pag. 489. Mirum porro quod habetur in Chronico Alexandrino sive Paschali, ut Cangio appellare placet, ad Postconsulatum Phocæ V, ipsi annum DCIX, [An sub Phoca aliquis Patriarcha Alexandriæ occisus?] quod eo anno Africa & Alexandria defecerit, & quod Papa Alexandrinorum ab adversariis occisus sit; Orthodoxum an Jacobitam insinuet, nescio; ego nullum hactenus reperi eo tempore interfectum.

XXXVII. ANDRONICUS
Laudatur a bono usu magnarum opum, & zelo contra idolorum templa: Moslemanorum exordium, & infelicitas Arabum in aptandis ad calculos suos annis Imperatorum Romanorum.

[364] [Obiit Andronicus anno 621, 2 Ian.] Andronicus erat vir ditissimus, inquit Historia, ac elargiendis eleemosynis deditissimus. Dum vero addit, quod eodem tempore vixit Joannes Eleemosynarius, non videtur diffiteri, quod sanctissimi hujus viri imitator esse voluerit Andronicus. Obiit die Veneris octava Tubæ, hoc est III Januarii, exigente litteram Dominicalem E, quæ pro tali mense ante annum DCXXVI non recurrit; cum tamen certum sit ex Elmacino, ante cum annum Benjaminum Andronico successisse. Quid hic facias? Notam marginalem, hac saltem vice, textui ipsi, liceat anteferre: cumque ibi dicatur sedisse annis VI, diebus XVI; supponatur tantisper, Andronicum obiisse die Veneris, II Januarii, seu septima Tubæ, DCXXI; quo, ab obitu decessoris anno DCXIV, Decembris XVIII, justo calculo perducimur, errore quoad potest, modificato. Enormius autem hallucinatur Abulbaracat, Andronici Patriarchatum ad annos XXXVIII, & menses XI extendens; & eumdem annorum numerum repetens in successore Benjamino, ut mox dicetur.

[365] Invocatur ab Hagiologio, ad diem XXII Bascnes, [an idem, quem Habessini colunt 22 Maji?] seu XVII nostri Maji, his verbis: Salutem Andronico dico, qui Synodum convocavit, bibens ex flumine sancti Spiritus; dum prædicaret Euangelium omnibus vicinæ urbibus: templa Christianorum ædificavit, & idolorum delubra destruxit, & ideo præmium in cælo adeptus est quod speravit. Quæ cum non appareat de alio quam de Patriarcha accipi posse, inquit Ludolsus, nec alius inter Patriarchas inveniatur hujus nominis, dubiam reddit causam diversitatis, inter diem mortis notatum a Coptis, & diem cultus apud Habessinos signatum; ordine variis de causis facile mutabili, ut in similibus frequentissime usuvenire jam toties ostendimus. Nisi quis opinari malit, exstitisse ejus nominis Metropolitam aliquem Habessimum, tali laude dignum, & mense Majo mortuum; Patriarcha vero Alexandrinus, nescio ob quam causam in Hagiologio præteritus sit, licet in Historia laudatus.

[366] Narrat hæc, quod sedente Andronico, [Arabes, annos Imperatorum ad Historiam, infeliciter applicant.] initium habuit imperium Moslemanorum anno undecimo Heraclii; & quod eodem anno Chosroes Rex Persarum invasit imperium Romanorum, occupavitque Syriam & Ægyptum, & construxit Alexandriæ palatium illud, quod hactenus dicitur Palatium Persidis. At vero male hæc omnia componit cum anno undecimo Heraclii, familiarissimo, Saracenis etiam Scriptoribus errore, quos & deinceps infelices deprehendemus in Imperatorum Christianorum annis ad suam Historiam applicandis. Certe invasio Persarum anno Heraclii VII, Christi DCXVI; fuga vero Mahometis Mecca Medinam Talnabi, unde Moslemanorum initia repetuntur, ejusdem Heraclii anno XIII, Christi DCXXII contigit.

PARERGON III.
De anno subactæ a Saracenis Ægypti & expugnatæ Alexandriæ.

[367] Verissime pronuntiavit Petavius, in Notis chronologicis ad Nicephori Breviarium, [Ex temporibus Heraclii Imp. intricatissimis] Heraclii Imperatoris tempora, non magis olim bellorum tumultibus, quam hodie narratione ipsa, & annorum serie esse perturbata: Hoc enim, inquit, citra invidiam dici potest, nullum huc usque Chronicon, Annales nullos exstitisse, in quibus non illa præpostere descripta sint, atque ex annorum vel anticipatione vel trajectione vitii aliquid adhæserit. Equidem, quantum in illis partim eruendis, partim emendandis operæ posuerim, mihi ipse sum conscius; quantum porro consecutus fuerim, malo id aliorum judicio relinquere, quam in oratione mea ponere. Duces adhibuisse se, testatur, Theophanem, Cedrenum, & Chronicon Alexandrinum (Cangio Paschale dictum) præter Nicephorum, quem præ manibus habebat. Potuit laudatum Chronicon præluxisse Petavio in restituendis Heraclii annis viginti primis, quos ferme complectitur, quosque apud Theophanem, qui quidem exstat, non semel confusos & in partes distractos, egregie demonstrat Papebrochius, in Exegesi præliminari ante tom. III Martii

[368] [explicandum hic sumitur ultimum decennium:] Viris illis eruditissimis, plurimum debent Chronologiæ studiosi, tametsi fortasse, non nulli nævi superesse possint, novo studio & diligentia excutiendi. Verum cum ad præsens argumentum priores illi anni spectent, ad solos decem ultimos labor se noster extendet, illa tantummodo illustraturus, quæ a Saracenis gesta sunt; quam partem Theophanes, fortasse gentis odio, aut intactam reliquit, aut satis negligenter & incuriose tractavit. Idque eo magis deplorandum existimo, quod solus ipse & unicus eorum temporum Chronologus Christianus supersit. Etenim, quod sæpe citatos invenias Theophanem, Miscellam, Paulum Diaconum, Anastasium, Cedrenum, tanti (quod ad præsens attinet) facienda noveris ea omnia nomina, ac si Theophanes unus auctor adhibeatur. Nam de Cedreno constat, iisdem pene verbis omnia transtulisse ex Theophanis annalibus (ut eos conferendo dedici, testanturque Petavius in præfatione citati operis, & Vossius lib. 2 de Historicis Græcis cap. 26) ex Latinis vero Paulus Diaconus & Anastasius Bibliothecarius, sive quicumque Miscellæ Scriptor, in posterioribus libris, nihil aliud agit quam eorumdum interpretem; atque ut ipsi mutilarunt priores, ita eorum quoque volumina mutilarunt juniores; idque judicio nullo, sine ordine temporum, sine delectu rerum.

[369] [contra Theophanem unde alii sua habent,] Est igitur semper nobis unicus Theophanes, minime, ut dixi, accuratus, & in rebus Saracenicis tam parum versatus, ut de celeberrimæ urbis Alexandrinæ expugnatione ne verbum quidem fecerit, ingressum vero barbaræ illius gentis in Ægyptum enormi parachronismo toto triennio vel quadriennio antevertens, Historicos omnes traxerit in eumdem errorem, suone omnino, an aliorum, ipsum non satis scrupulose examinantium vitio, nostrum non est definire. Certe plura sæpissime ab eo in eumdem annum congeri, quæ longe sunt dissita, tam obvium est & manifestum, ut satis mirari non possim id a Baronio aliisque doctissimis Chronologis non esse observatum. Ne vero ex mea unius fide id dictum putes, legenda propono quæ hac de re scripsit Goar in suis ad Theophanem Notis, pag. mihi 547, impressionis Parisiensis MDLV: Rerum gestarum Metatheses non prætereundas, [leviter versatum & crebro vacillantem in Historia Saracenorum.] infrequentius licet, animadverto; & ex Historiæ tantum fide, non ex temporis accurata recensione plura narrari: quod est Historicum ubique, at non Chronographum semper se gessisse Theophanem. Temporis Canonium & expressas in eo personas, cum Historia ad Canonium idem subjecta, non consentire, manifesto in annotatis; ut cum ad Damasi annum quintum, Julii Pontificis obitum, & Liberii promotionem una legimus connecti. Anni unius gesta in alium quandoque reponere, cum accuratis etiam Historicis, Theophanis lapsus communis est. Et quis obsecro separanda non videat, quæ ille conjunxit (ut plurima alia sileam) sub annis XX, XXI & XXV Heraclii, quæque in Miscella aliter notata invenies, aliter ab aliis, eodem ex fonte, pugnantia haurientibus?

[370] Ex hac potissimum radice pullulasse putamus errores chronologicos, & Historicorum variantes sententias; ut quod Mahometis pseudoprophetæ obitus, a Baronio ad annum DCXXX, [& ideo ex ejus gentis Scriptore Elmacino corrigendum;] a Petavio, Labbeo, & aliis ad DCXXXI; Damasci expugnatio passim ad DCXXXIV; Hierosolymæ ad DCXXXVI; invasio Ægypti ad DCXXXIV vel DCXXXV; plurima alia ad alios annos perperam referantur. Habes hic dissertatiunculæ hujus nostræ scopum, qua nimirum, ut annum subactæ a Saracenis Ægypti & expugnatæ Alexandriæ stabiliamus, ea etiam veriori temporum rationi restituere conabimur, quæ cum scopo nostro, rerum gestarum serie sunt connexa. Huc nos impulit mendosissima Historiæ Patriarchalis supputatio, ita referens: Anno trecentesimo quinquagesimo septimo Martyrum, qui esset Christi DCXLI (Abulbaracat CCCXXXIII tradit, qui nobis DCXVII) duodecima Bunæ, VI Junii, pervenit Hamrus filius Alasii Cairum, & expugnavit eam, ac triennio post cepit Alexandriam, anno scilicet Christi DCXLIV. Iis porro omnibus conficiendis illustrandisque facem nobis præferet Elmacinus, rerum Saracenicarum scrutator diligentissimus, & in observanda temporum ratione, in iis quæ ad gentem suam spectant, in paucis accuratus. Neque mihi vitio vertendum puto, si, quæ Scriptores nostri implexe admodum & confuse tractarunt, proprio ex fonte delibanda censuero; non parvam a Chronologis initurus gratiam, dum restaurandæ Theophanis Chronographiæ laboris etiam studiique aliquid contulero. Sed antequam ad præcipuum controversiæ punctum deveniam, figendus primum est annus, quo Mahometes interiit; nam ab hoc series Chronologica successorum ejus recto ordine componetur.

[371] Impostorem illum, vaferrimum æque ac turpissimum, [statuitur periisse Mahumetem anno 632] nescio quo auctore, obiisse tradit Baronius anno Christi DCXXX. Petavius in præcitatis Notis, eumque secutus Labbeus, signat DCXXXI, diem vero Junii XVII. Neuter calculus convenit cum Elmacino, expressissime tradente, obiisse illum die Lunæ, qui duodecimus erat mensis Rabii prioris, anno Hegiræ undecimo, initium ducente a XXVIII Martii. A. C. DCXXXII. Mensis autem Rabii prior cœpit eo anno, die XXVI vel forte XXVII Maji nostri, atque adeo XII Rabii erit nobis VIII Junii, eaque aptissime cum die Lunæ concurrens; quo conficitur, in XVII Junii incidere potuisse Mahometis mortem, si anno superiori accidisset; non autem in XVII Julii, ut aliqui somniant. Rursus, non anno decimo Hegiræ Mahometem, sed undecimo, impiam efflasse animam, pluribus argumentis demonstrat laudatus Elmacinus, quorum duo adduxisse sufficiet. Primum, quod Amiratum tenuerit, annis Lunaribus decem, & septuaginta diebus integris a fuga Medinensi: alterum eodem recidit, implesse illum annos solares novem, & menses circiter undecim; qui ab anno Hegiræ I, inchoato XVI Julii DCXXII, non possunt non pertingere ad Junium anni DCXXXII, neglectis minutiis, quas examinare non est operæ pretium. Errat itaque Theophanes, & alios in errorem inducit, dum anno XXI Heraclii ita scribit: Hoc anno Mahumed, Saracenorum Dux & Pseudopropheta, Abubachar cognato suo successore designato, mortuus est. Fallitur etiam in hac ultima circumstantia, siquidem Abubecrus, non ex Mahumetis designatione aut consilio, sed ex libera electione, & quidem fortuito casu, opera Omari, apud Elmacinum legitur constitutus.

[372] [cui mox successit Abubecrus,] Offendit denuo Theophanes in secundo Califa Abubecro, alibi affirmans, principatum eum esse annis tribus, alibi annis duobus cum dimidio, utrobique hallucinatus. Ad sanam Chronologiam ea omnia ex Elmacino ita revocabuntur. Ipso die obitus Mahumetis institutus est Abubecrus, annis duobus & tribus circiter mensibus imperio potitus, ab Hegira XI ad XIII, ab ineunte Junio ad finem Augusti, quod mihi scrupulosius excutere non vacat, cum ipsemet Elmacinus in aliquot diebus variet, ex quo tamen rectus temporum ordo nequeat interturbari. Hæc cursim dicta sunto, ut ad Omari fatale Christianis imperium properemus; ex cujus schemate mox proponendo, nonnulla, aut perperam hactenus aut numquam tradita, ad genuinam temporum seriem reduci poterunt. Quocirca firmandum primo vestigium in anno quo Califatum exorsus Omar est.

[373] [& an. 634 Humarus,] Anno Hegiræ XIII (cœpit is VII Martii A. C. DCXXXIV) paucis post mensibus quam Syriam adorti fuissent Muslimi, extincto Abubecro XXIII Guinadi posterioris, id est exeunte Augusto nostro, ipso obitus die tyrannidem obtinuit Omar, aliis Haumarus, vel Humarus, Califa ordine tertius, Christianorum cladibus adeo nobilitatus, ut alterum Dei flagellum merito nuncupaveris. Hactenus Elmacino consensit Theophanes; verum quæ ille uno eodemque anno gesta narrat, hic in tres dispertitus est quasi dividendæ materiæ gratia. En primum specimen. Anno illo Hegiræ XIII ingens contigit in Palæstina terræ motus, tremuitque terra triginta dies, & pestis quoque in ea magna est orta. Ita Elmacinus. Addit alter; signum in cælo meridiem versus visum esse, quod Arabum imperium portendebat, idque in gladii formam, & ad triginta dies perdurasse: sed hæc iste revocat ad annum Heraclii XXIII, anno DCXXXII mense Octobri inchoatum, ac proinde cum Hegira XIII nihil commune habentem. Nodus alius occurrit implicatior, Theophane secum ipso dissentiente, ubi narrat prælium a Baane, seu Mahano, adversus Saracenos infeliciter commissum anno Heraclii XXV: sic enim Græce habet, τῇ πρώτῃ ἡμέρᾳ, ἥτις ἦν τρίτη τῆς ἑβδομάδος, κγ᾽ τοῦ Ἰουλίου μῆνος. Ipso primo die, qui fuit hebdomadis tertius, Julii vero mensis tertius ac vigesimus. Quæ si vera essent, inciderent in annum Heraclii XXVI, Christi DCXXXVI, quod nulla ratione admitti potest. Rectius Miscella, pro XXIII Julii supposuit XXIII Augusti; sed vel sic labitur, tunc enim non ad XXV Heraclii, sed ad XXIV spectabit prædicta pugna. Omnium accuratissime Elmacinus annum DCXXXIV numerat, in quem characterismi reliqui concurrunt. Captæ illo ipso anno Gaza, Bosra, urbesque aliæ, strataque paulatim via ad universam Syriam debellandam.

[374] [qui Damascum & pluræ Syriæ loca occupavit.] Anno Hegiræ XIV (cœpta est XXV Februarii DCXXXV) capta a Saracenis Damascus (verba sunt Elmacini) post obsidionem dierum LXX, aut secundum alios sex mensium, quæ facile ad verum sensum reduxeris, si semestre de latiori circumsessione, dies LXX de oppugnatione intelligas. Corrigendus hic iterum Theophanes, in eumdem annum congerens Damasci expugnationem & prælium supra memoratum. At quid de expeditione in Ægyptum, mox post captam Damascum a Muslimis susceptam, aliisque multis sub uno canonio collocatis; ubi interim Elmacinus, expressis verbis non uno loco asserit, anno demum Hegiræ XVIII Muslimos Ægyptum ingressos, nec ante expugnationem Hierosolymæ quidquam adversus eam regionem molitos. Ita cum in eorum Annalibus traditum sit, non habeo quo Theophanis parachronismum excusem: quæ vero probabili conjectura de Cyro & Manuele Ægypti Proregibus dici possunt, ad annum Hegiræ XVI, Christi DCXXXVII opportunius differentur.

[375] Anno Hegiræ XV (a XIV Februarii DCXXXVI) plurima commissa sunt prælia, [Sæpius prælio victor,] in quibus victoriam obtinuerunt Muslimi, atque innumeros occiderunt. Positis castris ad Emissam, eam aliquamdiu obsederunt; sed conciliati Muslimi … securitatem concesserunt, ea conditione, ut tributarii ipsis essent. Captum deinde deditione Kinnastinum, postquam Mathias cum multis Romanis bellum movit in Hadiria; at occiso Mathia, loca illa ingressi barbari subjugarunt. Hæc eo dicta sunt, ut quid toto anni illius decursu ab Humaro ducibusque ejus in Syria & Palæstina gestum sit, paucis innotescat. De Hierosolyma ejusve oppugnatione altum adhuc silentium, unde non improbabiliter suspicari licet, hoc quidem anno, ut tradit Theophanes, susceptam ab Humaro expeditionem in terram sanctam, capta pleraque oppida Hierosolymis vicina, quo sensim undequaque urbs coarctari eminus, & ad angustias redigi cœperit: nec video quid ex Theophanis verbis pro hoc anno extundi amplius queat, dum ita loquitur: Hoc anno (Heraclii XXVI, Christi DCXXXVI) Humarus in Palæstinam suscepit expeditionem, & obsidione per annos duos ad sanctam Civitatem continuata, tandem fide data eam in potestatem accepit.

[376] Hoc anno accepit? Mirum sane, si duos annos in unum non contraxerit Theophanes. [obsessam anno 636 Hierosolymam] Hoc anno suscepta est expeditio, ad duos annos protracta obsidio: & tamen hoc eodem anno deditam civitatem Baronius & Scriptores nostri omnes passim, uno excepto quod sciam Papebrochio, ex iis verbis confecisse se putant. Quid eos fefellerit, superius jam ex Goaro monui, nempe quod Theophanes anni unius gesta quandoque in alium, & multorum in unum sæpe reponat. Quod autem existimem, non proprie dicta oppugnatione tentatam hoc anno Hierosolymam, facit Elmacini auctoritas, & obsidionem & expugnationem referentis ad annum proximum, ut mox apparebit. Quin imo si Sophronii lamentatio, apud Baronium, in Natali Domini habita, diligentius expendatur, puto ex ea evinci posse, tunc cum illam ad populum recitaret, Saracenos necdum urbem aggressos: neque enim eorum armis aut obsidione impediri se invitum & nolentem ait, quo minus Bethlemum excurrat ad Salvatoris præsepe; sed Saracenico metu prohiberi & absterreri, quod tunc oppidum illud barbari occupassent aliaque circum jacentia, ut obserato omni aditu, fame primum, deinde armis ad deditionem Hierosolyma adigeretur.

[377] [in deditionem accepit anno 637,] Anno Hegiræ XVI (principium habuit 11 Februarii DCXXXVII) ingressus est Omar in Syriam … misit Amrum Hierosolymam, eamque obsedit: cum autem ad extremam angustiam redacti essent, pacem petierunt; sed ea lege, ut securitatem eis concederet Omar, quam & impetraverunt. Reliqua huc spectantia fuse deducta reperies in tractatu Papebrochii de Patriarchis Hierosolymitanis, solam ego temporum rationem discutiendam suscipio. Potitos eo ipso tempore ingentibus domitorum Persarum opibus & thesauris, invenisse ter millies mille millia aureorum, & incredibilem rerum omnium pretiosissimarum copiam, auctor est idem Elmacinus. Nunc illud indagandum superest, qua maxime ratione conciliari possint, quæ de Ægypti invasione variisque eo spectantibus tradunt Theophanes, Nicephorus & Elmacinus. Narrat hic, subjugata Palæstina Terraque Sancta, & imposito hominibus tributo, missum Amrum in Ægyptum cum magna Muslimorum multitudine. [tum Ægyptum ingressus,] Quis hinc non continuo inferat, exeunte anno DCXXXVII bellum Ægyptiacum a Saracenis inchoatum? Est tamen longe verosimilius, & aperte ab eodem Elmacino asseritur, anno demum Hegiræ XVIII, Christi DCXXXIX ineunte, Amrum Ægypti fines ingressum, postquam debellata tota Syria, captaque anno DCXXXVIII Antiochia, reversus Medinam Omar (quo non legitur rediisse ab expugnata Hierosolyma) scripsit Amro, ut profectus in Ægyptum, eam expugnaret … perrexitque in eam anno Hegiræ XVIII cum magno Muslimorum numero.

[378] [Cyro Alexandrino tributum pacto, concedit inducias:] Quæ hic primo obtutu opposita sibi mutuo & contrariantia videntur, ita me arbitro facillime componuntur. Theophanes, quem hic truncatum habeo, ita in Miscella sibi restitutus, de prima illa expeditione, male ad annum XXV Heraclii relata, loquitur: In Ægyptum aciem dirigunt (Ægypto minitantur.) Cyrus autem Alexandrinus Episcopus, cum horum impetum cognovisset, operam dedit & pactis firmatis pollicetur, timens avaritiam eorum, ducenta millia denariorum per singulos annos illis collaturam Ægyptum, sed & definitarum eis induciarum fore aurum missurum: quibus præstitis, per tres annos Ægyptum liberam ab exterminio statuit. Accusatur interea Cyrus apud Imperatorem, quod aurum Ægypti Saracenis tribueret: qui cum iratus misisset, hunc accersivit; Manuelem vero quemdam, Armenium genere, destinavit Augustalem. Cum autem annus adimpletus esset, Saracenorum Actores venerunt aurum accipere. At Manuel inefficaces eos expellit: Non sum, inquiens, Cyrus inermis, ut tributa vobis tribuam, sed armatus sum. [quibus cum renuntiassent Romani,] Cumque isti abiissent, confestim armantur Saraceni adversum Ægyptum, & Manueli bello illato hunc abigunt: ipse vero cum paucis quibusdam Alexandriæ solus recipitur. Tunc Saraceni Ægyptum sub tributo reddidere. Ast Imperator, auditis his quæ gesta sunt, mittit Cyrum ad persuadendum eis ab Ægypto sub priori placito recedendi. Et abiens Cyrus ad castra Saracenorum, rationem reddit, se esse perhibens prævaricationis obnoxium, & si vellent priorem concordiam, juramentis affirmaturum. Porro Saraceni nullatenus his acquiescentes, dixerunt Episcopo; Potes hanc maximam columnam devorare? Qui ait, Non potest fieri. At illi, Nec nobis, inquiunt, possibile est ulterius ab Ægypto recedere. Hactenus in Miscella Theophanes: Nicephorus infra recurret.

[379] Liceat modo, ex adducto testimonio, rerum seriem ita disponere. [redit an. 638 Humar,] Amrus anno DCXXXVII Ægypto appropinquans, Cyri promissis delinitus, in reliquam Syriam arma convertit toto anno DCXXXVIII. Cum vero delusum se artibus Manuelis adverteret, sine mora DCXXXIX, Hegiræ XVIII, violatæ fidei pœnas sumpturus, ita Ægyptum ingressus est, ut nullis precibus adeptam prædam siverit sibi e manibus evelli. Prætereundum hic non est, quod superius non semel attigi, plurima in allegato textu, a Theophane in unum articulum confundi, quæ certissimum est vix triennii spatio contingere potuisse, si cum antecedentibus connectantur.

[380] Anno Hegiræ XVII (coincidit ejus initium cum XXIII Januarii DCXXXVIII) coëgerunt Saraceni Romanos Emissam deserere, [post Syriam totam subactam:] eosque fugarunt. Eodem anno egressus Omar est in Syriam, donec pervenit Damascum, subjecitque sibi Syriam, quique in ea erant infideles. Consequens est ut simul etiam Antiochiam, regionis illius Metropolim, interceptam statuamus, tametsi Elmacinus id indicare neglexerit. Opportune autem succurrit Theophanes, anno XXVIII imperii Heraclii expugnatam Antiochiam affirmans, misso subinde ab Omaro Muavia, qui ditioni universæ, quæ sub Saracenis erat, ab Ægypto videlicet usque Euphratem, cum Amiræ potestate præesset. Erit fortasse qui Theophanem hic sibi denuo non constare, observet: dum universam Saracenorum ditionem, inter Ægypti & Euphratis terminos haud obscure concludit, tum cum Ægyptus ipsa a Saracenis subacta ex ejus calculo supponeretur. Verum debilius hoc nobis est ratiocinium, quam ut inde roboris aliquid sententiæ nostræ accedere queat. Interim ad primarium disquisitionis nostræ punctum pertigimus.

[381] Anno Hegiræ XVIII (inivit hæc XII Januarii DCXXXIX) reversus Omar Medinam, [& an. 639 jubet Ægyptum expugnari ab Amro, duce suo:] scripsit Amro, ut profectus in Ægyptum, eam expugnaret: diciturque scripsisse; Si, cum reddentur tibi hæ meæ litteræ, adhuc in Syria fueris, ne transi in Ægyptum: si vero afferantur tibi postquam Ægypti fines ingressus eris, perge cum bono Deo. Ut autem tabellarius ad eum venit, dixit ei Amrus; Quid affers novi? Respondit ei; Hoc, & hoc modo ad te scribit Omar. Unde ille; Serva tibi litteras: perrexitque donec pervenit Arisjam: deinde adesse jussit tabellarium, coram Principibus populi; acceptasque litteras coram iis legit; quæsivitque, an Arisja in Ægypti, an vero in Syriæ finibus esset; dictumque ei fuit; In finibus Ægypti. Unde; Pergamus igitur, inquit, cum bono Deo … Præfectus Ægypti erat nomine Heraclii Mæcaucarus, alias Macuacus, vel Mecaucus. Nulla hujus hominis apud Græcos mentio, frequens apud Arabes & Ægyptios, crediturque ille Melchitarum odio, Saracenos eo invitasse, ut Chalcedonensium Imperatorum jugo Jacobitæ liberarentur. Ita fere Abulbaracatus apud Wanslebium pag. 318, quæ mox ex Elmacino clarius intelligentur.

[382] [qui captæ Misra, tributum cunctis indicit:] Ut Ægyptum tenuit Amrus, continuo Misram, arctissima obsidione cinxit. Misram Arabes vocant antiquam Menphim, licet id nominis proprie conveniat Cairo, ab ipso Amro, priori illa excisa, a fundamentis conditæ, quam Fustatam ipsi appellarunt, occasione extensi illic ab Amro tentorii, antequam Alexandriam contenderet. Ita sentiunt nonnulli Geographi, licet fortasse probabilius sit, Cairum non aliam esse quam Alcahiram Muazzicam, tantum seculo X a Gheuharo ædificatam, de qua Elmacinus lib. 3, cap. 4. Ceterum capta eo anno est Misra post adhibitas ballistas. Regebat eam Macuacus: & pax deinde facta est inter Amrum & Macuacum ea lege, ut pro singulis personis Ægyptii aureum solverent Ægyptiacum, utque Muslimos omnes illac transeuntes, tres dies hospitio exciperent; & tributum illis impositum est annuum duodecies mille millium aureorum. Deinde profectus est Marbutum, ubi multi erant Romani, quos fugavit: hinc in Cumsjericam, ubi idem fecit: deinde venit Alexandriam, quam & fixis ad eam castris obsedit, anno DCXXXIX, verosimiliter Octobri mense exeunte.

[383] [sed Alexandriam obsidens 639,] Multa hic & mira commemorat Nicephorus Petavii, pag. 73, quorum apud Theophanem & Elmacinum vix vestigium reperias. Joannem Barcenæ ducem, adversus Saracenos, qui Ægyptum occupabant, ab Heraclio missum: quibuscum commisso prælio cæditur; unaque & Marinus Thraciæ exercitus Præfectus, a barbaris vincitur, & multis suorum amissis ægre ipse servatus est. Post illum Marianus Cubicularius Dux eligitur, cum mandatis, ut communicato cum Cyro Patriarcha consilio, ambo inter se de Saracenico bello deliberarent. Etenim Cyrus Imperatori significaverat, cum Omaro Saracenorum Principe, interposita tributi pactione, conveniri posse, quod ipsum, nullo canonis detrimento, mercibus indiceretur. Adhæc, desponderi Barbaro Eudociam Augustam oportere, aut Imperatoris filiarum aliam quampiam: hoc enim modo ad divinum lavacrum accessurum hominem, & Christianum haud dubie futurum: Cyro quippe Omarus ejusque exercitus fidei plurimum habebant, quem & impense amabant. Sed hæc Heraclio minime placuerunt. Quæ ubi omnia Marianus comperit, a Cyro dissentiens, & cum Saracenis confligens, cum ingenti numero militum occubuit. Diceres profecto toto decennio & amplius de Ægyptiaco imperio decertatum, ubi tamen fide historica indubitatum videtur, annos non duos integros bellum illud tenuisse. Adde quæ nuper ex Theophane retulimus; confer amborum narrationes; &, si potes, cum rei veritate & sana Chronologia compone; nos cum Elmacino pergimus.

[384] [a Romanis erumpentibus an. 640 capitur ipsemet:] Anno Hegiræ XIX (incepit 1 Januarii DCXL) venit rumor de obitu Heraclii, sparsus, opinor, Saracenorum fraude, ut Romanis metum incuterent; eratque tunc Amrus obsidens Alexandriam. Memoria dignum est, quod in ea oppugnatione factum tradit Annalista noster. Cum Alexandriæ arcem, erumpentes Arabes, ingressi essent, irruerunt in eos Romani, atque ejecerunt eos, & ceperunt, Amrum F. Alasi, Muslimam F. Muchalledis, & Werdanum servumAmri. Dixitque eis Gubernator Alexandriæ, jam captivi estis in manibus nostris, itaque indicate nobis, quid a nobis velitis. Respondit Amrus, ut aut Religionem nostram amplectamini, aut tributum persolvatis; alioqui oppugnabimus vos, donec Dei exequamur mandatum. Dixitque Gubernator suis; Opinor ego, hunc esse Imperatorem populi, voluitque eum decollare. At Werdanus, intelligens sermonem Romanum Gubernatoris, traxit Amrum, eumque pugno percussit, dicens: Quid tu ita loqueris, cum vilissimus sis & minimus totius cœtus? Sine alium loqui. [Verum eis deceptis, evadens,] Unde Gubernator dixit: Si hic populi Imperator esset, non hoc ei contigisset. Muslimas autem dixit: Imperator noster statuit discedere a vobis; & vult ad vos mittere Principes aliquot populi, qui vobiscum agant, atque id vobis concedant quo acquiescatis. Si itaque nos dimittatis, indicabimus ei quam humaniter nos tractaveritis, & componetur inter vos negotium, ac recedemus a vobis. Gubernator ratus rem ita se habere, eos dimisit. Ut autem egressi sunt, dixit Muslimas Amro; Pugnus utique Werdani servavit te. Deinde oppugnavit eos Amrus cum Muslimis, donec Urbem cepit, & Romani fugerunt in naves. [Urbem victor occupat] Quod hoc eodem anno contigit mense Decembri, ut statim ostendam. Græci interim Ægypto expulsi, tempestive Constantinopolim appulerint, ut misero Heraclio, multis cum malis conflictanti, ultimum hoc vulnus ad morbum adderent, quo tribus circiter post mensibus infelicem animam efflavit, XI Martii DCXLI.

[385] Anno Hegiræ XX (cœpit XX Decembris DCXL) capta est Alexandria, [21 vel 28 Decembris.] idque tempore orationis diei Veneris, initio mensis Muharrami, ut obsessa fuerat quatuordecim menses, perieruntque in obsidione ejus viginti tria Muslimorum millia. Porro mensis ille Muharrami Mahumetanis ordine primus est. Cum itaque cœperit XX Decembris, noteturque dies Veneris; incidere eam necesse est in XXI vel XXVIII Decembris, currente Littera Dominicali A. Horum dierum quis præferendus sit, non facile dixero; utrumlibet elige, modo constet, non anno proxime sequenti DCXLI (ut habet Labbeus, nullo auctore citato) sed DCXL, Alexandrinæ Urbis expugnationem esse illigandam, conformiter ad ea quæ de Benjamini reditu dicemus in serie Patriarchali. Quis autem tunc temporis fuerit celeberrimi illius toto orbe emporii splendor, quænam pristinæ magnificentiæ monumenta, ex Amri litteris ad Omarum datis æstimare licebit. Cepi, inquit, Urbem Occidentis, neque narrare possum, quid in ea sit, nisi quod contineat 4000 balnea, 12000 olitores vendentes olus viride, 4000 Judæos solventes tributum, & 400 mimos.

[386] Coronidis loco, tres reliquos annos Chalifatus Omari brevissime exhibebo, [An. 644 occiditur Humarus.] ut plures alii Theophanis lapsus chronologici emendari possint. Non sine parachronismo tradit ille, Persiam anno demum Heraclii XXX a Muslimis occupatam, direptos thesauros regios, aliaque superius ex Elmacino ad annum DCXXXVII pertinentia. Anno DCXLII meminit septennalis obsidionis Cæsareæ Palæstinæ. Factum negare non ausim, verum rem adeo memorabilem ab Elmacino præteriri id certe mirum, & Scriptori illi inusitatum; bella, superatas provincias, urbes fere singulas, aliaque annis DCXLII & DCXLIII præclare gesta, non oscitanter commemoranti. Utut illa se habeant, corrigendus saltem manifestus Theophanis error, in die, mense, & anno obitus Omari, de quo ita scribit anno Constantis IV, Christi DCXLVI: Hoc anno, mense Dio, feria Hebdomadis quinta, Omarus suorum dolis occisus est… anno Amiratus sive Principatus duodecimo. Potior hic mihi Elmacini auctoritas, rem hoc modo narrantis: Anno XXIII Hegiræ (cœpit hic XVIII Novembris DCXLIII) orante Omare orationem matutinam diei Mercurii, qui XXIII erat mensis Dulhiggiæ… venit Persa, religione magus, cum pugione bicipite, atque tribus eum transfodit ictibus. Dicitur autem ad aliquot dies superstes, solum obiisse XXVIII Dulhiggiæ, die Lunæ. Regnavit annos Lunares X & dies CLXXVIII, elapsis annis Hegiræ XXII, mensibus XI, & diebus XXVII; id est annos Solares X & die LXX. Nimirum Chalifatum auspicatus erat anno DCXXXIV, Augusto exeunte: mensis vero Dulhiggiæ, Mahumetanorum ultimus, hoc quo Omar extinctus est anno DCXLIV, finem habuit VII vel VIII Novembris, sic ut omnia nullo negotio conciliari & intelligi possint.

CAPUT VI.
Patriarchæ sub Muslimanorum Chalifis, Syriæ & Ægypto dominantibus, omnes Jacobitæ. Ab anno DCXXI ad DCCXLIII.

XXXVIII. BENJAMIN.
Huic oppositi anti-Iacobitæ tres sub Heraclio. Ille latens per annos XIII ab Amro Saraceno restituitur.

[Benjamino oppositi anti-Jacobitæ,] Benjamin, suffectus Andronico anno DCXXI, æmulum sibi tulit Orthodoxum Georgium, usque ad annum DCXXX: quo optime confirmatur & clauditur Henscheniana circa S. Joannem Eleemosynarium Chronologia. [Georgius usque ad annum 630,] Georgio vita functo, Heraclius Imperator, post cæsum fugatumque anno DCXXVII Chosroën, recuperatæ Ægypto præfecit Cyrum, [Cyrus ad 640,] Patriarcham & Gubernatorem, uti testatur Historia; & hoc etiam sub annum DCXL, defuncto, ad alios circiter decem annos dicitur successisse Petrus, Orthodoxorum Patriarcharum ultimus nominatus a Nicephoro, eoque satis insinuante, omnes post secutos, fuisse Jacobitas. Porro de Cyri illius epistolis, [Petrus ad 650.] Monothelismum circumferentibus, & conciliabulo Alexandriæ habito, plura refert Baronius ad annum DCXXXIII, & Synodus VI Actione XIII. Dubitari etiam merito posset, an Petrus eadem lue infectus non fuerit, Heraclio non nisi erroris sui socios tunc ad primas Infulas promovente: quod tamen asseverare non ausim, aliis ejus Orthodoxiam propugnantibus, ut olim judicavit Papebrochius, in Chronologia Patriarcharum Hierosolymitanorum.

[388] Historia in Benjamino, ita habet: Illius tempore occuparunt Persæ Ægyptum, (melius diceret, [Ægypto a Persis primum, deinde a Saracenis occupata,] tenuerunt) Heraclius vero Phocam Imperatorem occidit (hoc falsum est) & occupato imperio totum se dedit Persis expellendis, quos demum fudit. Cum autem in Ægyptum, Heraclii armis recuperatam, pervenisset Cyrus Patriarcha; apparuit, inquit, Angelus Dei Benjamino Patriarchæ, præcepitque, ut lateret, donec transiret ira Dei, & latuit spatio decem annorum. Heraclius autem Imperator in somnio vidit quemdam sibi dicentem, futurum est ut gens quædam circumcisa te invadat, superet, & tui partem occupet imperii. Qui Judæos hos esse ratus est, quamobrem omnes Judæos & Samaritanos qui in imperio ejus erant, baptizari jussit. Sed non multo post apparuerunt Moslemani: quamobrem Heraclius omnes suos collegit exercitus ab Ægypto usque Asuanem, & tributum appendit Moslemanis annis octo, donec exhausti sunt omnes ejus thesauri.

[389] Benjamini exilium distinctius narrat Elmacinus; an autem Historia per decennium hic indicet mortem Heraclii, [Benjaminus 13 annis latuit:] non facile dixerim. Sed is jam Orthodoxus esse desierat, in Monothelismum protractus ab Athanasio, aliis Anastasio quodam, Jacobitarum in Armenia Catholico; quo nomine Armeni Metropolitam suum indigitant. Revera autem ira Dei isto anno sexcentesimo quadragesimo primo, si vera est Coptitarum Chronologia, non transiit; sed incumbere cœpit Ægypto, non amplius recessura. Nam, ut ait Auctor Historiæ, anno trecentesimo quinquagesimo septimo Martyrum (quorum Epocha, ut dixi, collocatur in Septembri anni CCLXXXIV) qui esset Christi DCXLI duodecima Bunæ, hoc est sexta Junii, pervenit Hamrus filius Alasi (aliis Humarus dictus) Caïrum, [ab Hamro Sedi suæ restitutus,] & expugnavit eam, & triennio post cepit Alexandriam. Tunc scripsit Hamrus filius Alasi fidem publicam Benjamino Patriarchæ, qui reversus est cum magno gaudio, postquam absens fuit annis tredecim. Nimirum decem, inquit Elmacinus, regnante Heraclio, & regnantibus Muslimis annis tribus.

[390] Libellum illum securitatis scriptum anno DCXLI, [cum libello libertatis anni 641] cum jam Hamrus, ut peculiari Dissertatione ostendi, Alexandriæ rerum potiretur, dubium non est. Cum autem ab initio anni DCXXXIX Ægyptum Muslimi invaserint, ut citata dissertatione clarius demonstravi, facile invenitur triennium circiter jam indicatum, dum ad Sedem suam reversus est Benjamin, Saracenis longe lateque toti Syriæ, magnæ parti Asiæ, & Ægypto dominantibus, sub Chalifatu Omari, Hamro Ægyptum gubernante. Talis scilicet Moyses Jacobitis hæreticis expectandus erat, [Jacobitis prævaluit, ipse servitute oppressus,] qui ipsos ab Imperatorum Græcorum servitute liberaret; qualis deinde Græcis, Latinæ Ecclesiæ jugum aversatis, advenit Turcarum Imperator Mahumetes II, capta anno MCCCCLIII Constantinopoli; fecitque, ut ad unionem cum Apostolica Romana Sede instaurandam, redire post hac amplius non possint, quantumvis vellent. Quod idem quia tunc Ægyptiis seu Coptis vel Cophtis contigit, scripsit de iis Zonaras, agens de Synodo generali VI, ad annum DCLXXX Constantinopoli celebrata lib. 14, cap. 21, quod neque Alexandria neque Hierosolyma Patriarcham habebant, a Saracenis occupatæ; nempe, [ex quo tempore] quem pro tali agnoscerent alii, tum adhuc liberi Patriarchæ, Romanus, Antiochenus, & Constantinopolitanus, licet non deessent qui titulum istum sub barbaris gererent, gerantque etiam hodie.

[391] [nulli Patriarchæ Ægyptii apud Græcos aut Latinos nominantur,] Aliter etiam intelligi possunt Zonaræ verba, quod tunc nimirum Patriarchæ Orthodoxi, aut non essent, aut saltem Saracenorum metu (qui Jacobitis magis favebant) Sedibus suis exire prohiberentur. Certe per legatos interfuisse videntur in Synopsi Conciliorum, ex epistola Photii ad Michaelem Bulgarorum Principem ad calcem Nomocanonis pag. 272, ubi ita legitur. In hoc qui præessent judicati sunt digni, Georgius Regiæ ipsuis civitatis Antistes (nempe post Legatos Agathonis, ut habet Zonaras)… & magnæ civitatis Alexandriæ Sedis locum, Petrus Monachus implevit. Cum quibus & Georgius, Monachus ac Presbyter, in gradum Pontificiæ Sedis Hierosolymorum ascendit. Sed an hi ex iis urbibus missi, an a Concilio ipso deputati?

[392] [Nicephori catalogum prosequente Georgio Elmacino.] Utcumque ea se habeant, Nicephorus hic etiam sinit suum Hierosolymitanorum Patriarcharum catalogum in sancto Sophronio, coætaneo Petri ultimi anti-Jacobitæ, a Græcis nominati, apud Alexandrinos; atque Benjamini, Jacobitæ. Pro Nicephoro autem ad subsidium continuandæ Chronologiæ Alexandrinorum Patriarcharum qualiumcumque, succedit Historia Saracenica Georgii Elmacini, res Christianorum haud negligenter tractans; & Patriarchas quidem, ex eodem quo Historia Patriarchalis fonte, Vitis scilicet eorumdem Patriarcharum desumens, quos hæc aliquoties, iste sæpius allegat, non quidem in Benjamino, sed in ejus successore Agathone, sic ut Vitæ illæ videri possint initium inde capere; quod tamen non temere affirmaverim, dum adhuc latet liber iste, unde nec commodum est de ejus fidelitate quidquam statuere. Verum ubi deficiunt omnino alii, & ipse & qui ex eo profluunt Elmacinus & Historia nostra, soli nobis auctores esse possunt, in reliqua serie quomodocumque pertexenda. Et certe eo majoris hic erunt ponderis eorum suffragia, quod de rebus, propius ad suam ætatem pertinentibus, ferant testimonium.

[393] [Benjamin obiit 660, 3 Januarii.] De Benjamino porro, cujus obitum oblita est nobis notare Historia, Elmacinus sic loquitur lib. 1, cap. 5, in fine: Christianorum narrant Historiæ, quod Benjaminus, Patriarcha Jacobitarum Ægyptiorum, obiit anno Hegiræ XXXIX; ita ut duraverit Patriarchatus ejus ab anno Hegiræ primo (nos paulo ante incepisse diximus) ad annum XXXIX. Abfuit enim a Sede sua annos XIII; decem scilicet sub Imperio Heraclii, & tres sub initio Muslimorum; obiit autem die VIII mensis Tubæ (hoc est III Januarii, anno nobis DCLX,) adeoque die Veneris; in quo cum Elmacini calculo non omnino convenire possumus, habita potiori ratione Historiæ, ubi non XXXIX anni Hegiræ sive Lunares, sed totidem Solares integri Benjamino tribuuntur. Hæc tamen conciliantur, Benjamini Patriarchatum ante Hegirarum initia inchoando, ut nuper insinuavimus, quamvis neque sic anni plane integri, ab Historia notati, inveniantur. Mirari vero hic liceat supinam Abulbaracati inscitiam & socordiam, dum Andronici & Benjamini annos turpiter confundit, ambobus XXXVIII annos & XI menses adscribens, amborum ingressum ad annum Martyrialem CCCXXV: amborum exitum ad CCCLXIV referens, ordine Chronologiæ penitus everso.

[394] Ad Benjamini commendationem referunt Æthiopes, [Quid passi ejus sub Heraclio Jacobitæ!] quæ sub Heraclio passi sunt Jacobitæ, de quibus hæc ex vita Samuelis manuscripta decerpsit Ludolfus in Comm. pag. 429. Postea facta est magna persecutio, jussu Imperatoris Romani, propter Orthodoxam fidem: & expulerunt Sede sua Abba Benjaminum, Patriarcham Alexandrinum, quem occidere volebat homo quidam, missus ab Imperatore Romano. Et attulerunt librum Chalcedonensem, & jusserunt ut omnes Presbyteri subscriberent, & constitutus fuit alius in locum Abba Benjamini. Item in eod. Comm. pag. 463: Misit autem ducentos milites, ut investigarent omnes Episcopos Jacobitas… Illi autem ducenti milites congregaverunt omnes Proceres & Monachos ad Maxirianum, qui præcepit eis & dixit; Credite in id quod scriptum est in hoc codice; ut seduceret eos per codicem illum, qui plenus erat blasphemiis. Sed siluerunt omnes. Clamavit ergo iterum & tertia vice; sed nemo erat qui responderet ei verbulum. Sic ira accensus jussit, ut flagellarentur; O Monachi rebelles, inquiens, ne videatur vobis quod parcere velim vobis, nec effundere sanguinem vestrum; quare mecum non loquimini? Illico surrexit Abba Samuel; & paratus exponere vitam suam morti, dixit Maxiriano, Nos utique non recipimus chartam impuram, neque obtemperamus conventui Chalcedonensi, neque admittimus alium Patriarcham, quam Abba Benjaminum… Et dixit Abba Samuel, anathema sit liber Imperatoris Romani hæretici, & anathema sit Chalcedonica fides, & omnes qui credunt in eam, & sic dilaceravit illum librum, & projecit eum ante januam ecclesiæ.

[395] In Hagiologio, die VIII Tubæ, sic legitur de Benjamino: [Elogium Benjamini a Poëtæ Habessino] Salutem Benjamino, qui Sacerdos edoctus litteras, electus fuit ut Alexandriæ obtineret Patriarchatum, quod ei manifeste prædictum erat per visionem his verbis: Gaude Benjamin beate, quoniam Christi gregem pasces. Nec fuit Ægyptiis initio illo gravis Saracenorum dominatus; quin etiam eis licuit restaurare, quæ Damiani Patriarchæ tempore devastata & desolata fuerant monasteria deserti Abbatis Macarii: unde Hagiologus hac eadem die VIII Tubæ; Gratulor dedicationi Ecclesiæ tuæ, [ob restituta monasteria Abb. Macarii.] Pater noster Macari, quam dextera Dei fecit per manum Benjamini, sacro Chrismate ungentis templi penetrale. Non intret per avaritiam, istum Cherubinorum terminum (id est, Sedem) quisquis superbia vel simonia tenetur obstrictus.

XXXIX. AGATHON
Post unius aut sesquianni, non triennii vacationem, secutus Benjaminum, Moysi ab Habessinis comparatur.

[396] [Obiit Agathon 7 Octobris 678,] De Agathone seu Agatho habent Vitæ Patriarcharum, inquit Elmacinus, sedisse annis XVII, & obiisse X Babæ, hoc est VII Octobris. Ita ille, libro 1, capite 5 sub finem. Rursus autem sub finem capitis 7, notat annum LVIII Hegiræ, initium sumentem a 11 Novembris anni DCLXXVII, itaque debuisset Agatho obiisse anno nostro DCLXXVIII: atque adeo inter ipsum & Benjaminum intercesserit vacatio unius, ut minimum, aut sesquianni, luctuosissima illa tempestate non difficulter admittenda. Pulchre hæc omnia inter se, & cum feria per Historiam indicata, nempe die Jovis, cohærent, & cum anno DCLXXVIII aptissime coincidunt, currente littera Dominicali C. Non ita, si cum citata Historia & Hagiologio, diem mortis componere volueris cum XVI Babæ, hoc est XIII Octobris, non casura in diem Jovis nisi sub littera Dominicali B, anno uno serius, nimirum DCLXXIX, vel quinquennio citius, DCLXXIII.

[397] [Moysi comparatus.] Præferenda igitur in præsentiarum Elmacini accuratior temporum ratio, & cum sequentibus facilius componibilis. Adde quod Historia, annos Agathonis non nisi ad XVI, & dies CCLXXIII extendens, teneatur admittere interpontificium prope triennale, intervallum sane ab ea minime reticendum. Hagiologion Agathonem salutari jubet, ut plenum sapientia & laude dignum, quia accepit gloriam majorem quam Moyses, & hodie emigravit, ut ei sanctus Angelus indicaverat, relinquens heredem suæ Sedis Joannem, virum justum. Hæc autem habentur ad diem XVI Babæ, verosimiliter librariorum sphalmate positam pro decima.

XL. JOANNES III.
Laudatur hujus insignis in pauperes caritas; & restaurata per eum ecclesia S. Marci.

[398] Joannes. Hic, inquit Elmacinus lib. 1, cap. 7 sub finem, [Obiit 685, 27 Novem,] ut octo sedit annos (intellige annum octavum inchoatum) obiit prima die mensis Chiac, id est XXVII Novembris, anno, scilicet Hegiræ LXVI initium sumente a VII Augusti anno nostro DCLXXXV. Concordat Historia Patriarchalis in assignanda prima Chiac. Qui autem acciderit, ut pro die Lunæ scriptum reperiamus diem Sabbati, fateor me capere non posse, nisi per insignem errorem transpositos dies arbitrari velimus. Certe dies Sabbati cum XXVII Novembris concurrere non potuit, præterquam anno DCLXXXIX, currente littera Dominicali C; quem in annum Joannis mortem nullo pacto referri posse, ex antecedentium & consequentium Patriarcharum ætatibus, & Elmacini calculo, compertum habemus. Quid, quod & Historia ipsa hic sibi non constet, Joannis Patriarchatum octo dumtaxat annis, & diebus LV circumscribendo; ubi si recte determinata esset feria, anni omnino XI fuissent numerandi. Nec lucis quidquam nobis affunditur ex Hagiologio aut Abulbaracato, cum utrobique diversus notetur dies; quare in supputatione nostra, tamquam hactenus probabiliori, hærendum censuimus.

[399] Interim notatu dignum est, quod ab utriusque Historiæ, [Laus Ioannis,] & Saracenæ & Patriarchalis Auctoribus refertur, quod tempore annonariæ caritatis maximæ, tribus annis sustentavit pauperes, quotidiana argenti & panis distributione: quod remuneravit ei Deus facultates suppeditando, quibus intra triennium exstruxit Alexandriæ novam S. Marci ecclesiam, Kamsja dictam, pro ea quæ fuerat destructa ante Musulmanorum ingressum, [ob restauratam S. Marci ecclesiam & insignem in pauperes caritatem,] sub tyrannide Persarum. Ejusdem operis sic meminit Hagiologium, 1 Decembris, Ode III: Saluto Joannem, officio & Orthodoxia Patriarcham; qui tempore administrationis suæ ecclesiam ædificavit in nomine S. Marci; &, ipso quo ex hoc mundo migravit die, requiem suam cum S. Athanasio Patriarcha conjunxit. Quibus verbis forsan indicatur aliqua falsa aut supposita ante mortem apparitio Sancti, ipsum ad se cum moreretur invitantis.

[400] Jobus Ludolfus, attenta Joannis hujus caritate erga pauperes, [unde dictus Ioannes Misericors.] eidem putat adscribendum alterum ipsius Hagiologii locum ad diem XVI Chiac, hoc est XII Novembris, ipsum sic invocantis: Salutem dico Patriarchæ Keri, qui largiter erogat opes suas spe mercedis novissimæ; quoniam noluit residuum pauperum sibi æcquirere, & propterea vocatus est Joannes Misericors. Conjectat autem nomen Keri, quo sub initium strophæ Poëta utitur, relatum ad nomen Joannis in fine positum, esse cognomen familiæ, vel loci natalis. Erit qui existimet elogium istud aptari posse S. Joanni Eleemosynario, quem, licet Orthodoxum, Jacobitæ quoque colendum assumpserint. At conjectura hujusmodi non satis fundata videtur; unde cum Ludolfo sentire malim, cedendum prædictum encomium alteri cognomini, & similis liberalitatis Jacobitæ.

XLI. ISAAC.
Ritus ordinandi in Dominica pridem neglectus, non sine obscuratione Chronologiæ, ab hoc Patriarcha restitutus.

[401] Isaac. Hunc Christiani Jacobitæ constituerunt Patriarcham anno Hegiræ LXVI, [Obiit Isaac anno 688, 3 Novemb.] inquit Elmacinus; adeoque post VII Augusti anni nostri DCLXXXV; qui annos duos & undecim menses sedit … obiit autem anno Hegiræ LXIX, sumente initium V Julii DCLXXXVIII. Et ipse quidem Elmacinus diem obitus nominat 11 mensis Haturi, qui esset XXIX Octobris: Hagiologion vero IX Hathuri, hoc est V Novembris, exhibet, uti & Historia Patriarchalis, illam componens cum die Martis; qui concursus anno DCLXXXVIII haberi non potuit, currente littera Dominicali D. Neque tamen ultra eum annum licet Isaaci mortem differre; quandoquidem ex ipsa Historia & Elmacino, non sederit plusquam annis duobus & mensibus circiter undecim, vel decem, ut mavult Abulbaracat; opportune hic diem mortis notans VII Haturi, hoc est III Novembris, feria & anno rectissime hoc pacto concurrentibus.

[402] [Statuit ne Patriarcha alio quam die Solis ordinaretur.] Apud Elmacinum legitur Isaacus instituisse, ne Patriarcha institueretur nisi die Solis: quod Apostolicum institutum, longa desuetudine neglectum, & ignorantia diei quo quisque Patriarcha ordinatus fuit, suasit auctori Chronotaxeos marginalis ad Historiam, plerosque Patriarchas metiri ab obitu unius ad obitum alterius; saltem quoad numerum dierum, annis ab eo designatis addendorum, etiam quando longior intercessit vacatio. Hagiologion apponit Isaac titulum Justi, & asserit, quod ejus Baptismum signavit Crux lucida, supra manum baptizantis apparens.

XLII. SIMON.
Haustum ter innoxie venenum. Indorum ad illum legatio. Translatio corporis.

[403] Simon Syrus. Hic suscitasse mortuum, scribitur in ejus Vita, [Hic veneno, post Communionem innoxie ter hausto, eodem ante eam præbito, extinguitur.] inquit auctor Historiæ Patriarchalis; & addit, quod ter hausit venenum post Communionem absque ullo nocumento. At quarto cum bibisset vinum, periit. Elmacini id intelligentis de vino ante Missam sumpto, verba sunt, lib. 1. cap. 12 non procul a fine: Narrant quoque ter venenum illi bibendum dedisse post Eucharistiam, neque id ei nocuisse, at quarto cum bibisset jejunus, mortuum esse. Captus autem est auctor & igne incensus. Hagiologion ait, mortuum illum suscitatum, fuisse Presbyterum jam pollinctum; auctores vero propinandi ei ter veneni fuisse moribus corruptis Presbyteros, quibus tamen ipse a Rege, occidi omnes volente, vitam impetravit. Quæ erga inimicos clementia potuit martyrium meruisse, quarta potione inferendum; nisi malis opinari fuisse pœnam violati ritus, communicaturis præscripti, ut jejuni ad sacra Mysteria accedant. [Non audet Indis Episcopum & Presbyteros petentibus mittere.] Idem legatum accepit ab Indis, qui illum rogabant, ut sibi Presbyteros & Episcopum constitueret: qui id præstare noluit absque Regis Ægypti consensu. Quamobrem ad alium profectus est legatus (fortassis ad Theodorum, thronum sanctæ Resurrectionis, hoc est Hierosolymorum locum tenentem, uti subscribitur Synodo VI, superius citatæ, anno DCLXXX) qui eis satisfecit, sed multa hujus rei causa Christiani perpessi sunt.

[404] [Obiit an. 700 18 Julii,] Obiit Simon die vegesima quarta Abibi in Dominica, quæ nobis fuit XVIII Julii anno DCC; vel, ut habet Elmacinus, anno Diocletiani CCCCXVI, currente littera Dominicali C, omnibus apprime in hunc annum confluentibus, præter tempus Sedis, quod nota marginalis ad annos VII & dies CCLXII restringit, ex calculo nostro ad annos XI & amplius extendendum. Verum illa marginalia apud nos auctoritatis tantæ non sunt, ut, concordantibus recte ceteris, a præfixo anno dimovere nos possint aut debeant, præsertim cum Sedes triennio integro post Simonis decessum vacasse dicatur, & principium Alexandri successoris coincidat cum anno Martyrum CCCCXX, nobis DCCIV; Historia Patriarchali & Elmacino, præter morem, hic expressissime consentientibus. Porro Simonem habitum & cultum pro Sancto apud Jacobitas, [cultus apud Habessinos.] probat translatio corporis in monasterium S. Macarii, inscripta fastis vigesima septima Abibi, id est XXI Julii; ubi Hagiologus eum invocans, Disperge, inquit, hostes corporis & inimicos animæ meæ, sicut dissipat ventus pulverem a facie terræ.

XLIII. ALEXANDER.
Monachis indictum tributum a Præfecto Saraceno, ob id & ob violatam Deiparæ effigiem, terribiliter punito. Laudata Patriarchæ in fide constantia.

[405] Alexander factus est Patriarcha Alaxandrinus Jacobitarum, [Post interpontificium triennale sedere Alexander cœpit anno 703 vel 704,] inquit Elmacinus lib. 1. cap. 12, die festo S. Marci Euangelistæ, qui trigesimus erat Barmudæ, anno Diocletiani CCCCXX (is male hic applicatur ad annum Hegiræ LXXXI) Patriarchatum obtinuit XX annos & dimidium, nec desunt qui dicunt annos XXV: obiitque die VII Amschiri, hoc est, I Februarii nostri. Historia Patriarchalis etiam asserit, eum Simoni suffectum anno CCCCXX Martyrum, ut nuper indicabam: &, præter solitum, diem obitus & feriam notare prætermisit, præcipuum scilicet ordinandæ Chronologiæ subsidium.

[406] Ceterum quam facile est ex hactenus dictis exordia Patriarchæ hujus stabilire, tam est difficile certum obitus annum explorare, [obiit an. 729 I Februarii.] cum omnes varient in assignanda Sedis duratione. Siquidem Elmacinus, XX vel XXV annos numerans, obitum refert capite 27, ad annum CVIII Hegiræ, qui initium habuit VII Maii nostri DCCXXVI; unde dicendus esset obiisse DCCXXVII, adeoque institutus DCCIII vel DCCIV, annum XX longe superaret, nec ad XXV pertingeret. Non adeo differunt Historia & Abulbaracat, annos ei integros XXIV & aliquot menses tribuendo: quos si numerare incipias ab anno DCCIII vel DCCIV, protrahasque ad I Feb. DCCXXIX, perplexam temporum rationem, optimo quo potest modo, restitueris.

[407] Elmacinus cap 12 præcitato ita narrationem prosequitur: [Angustiæ ab Alexandro perpessæ;] Contigerunt tempore ejus (Alexandri) angustiæ magnæ, atque ipse, dies toleravit difficiles & amaros: quin & bis tributum ab eo exactum fuit, & singulis quidem vicibus trium aureorum millium. Præfecerat autem Abdulmelicus, filius Merwanis, fratrem suum Abdulazizum Ægypto, qui recensuit Monachos, & tributum ab eis accepit, a singulis scilicet aureum. Atque hoc primum tributum est quod penderunt Monachi. Habent autem Vitæ Patriarcharum, Abdulazizum filium Merwanis, ingressum templum monasterii Hulwanensis, [sacrilegium præfecti terribiliter punitum.] vidisse figuram Dominæ, habentis Dominum Christum in ulnis suis, & spuisse in eos: atque ea nocte in somno suo vidisse Dominum Christum, jubentem ut occideretur; seque illico lancea in latere suo transfossum; indeque mox experrectum, valde fuisse consternatum, & exspiravisse eadem nocte: obiitque filius ejus post XL dies. Melius Hist. Patriarchalis ait, patrem post XL dies occidisse. Laudatur porro idem Alexander in Hagiologio, quod gravi tributo vexatus (eo nempe de quo jam egimus) precatione & jejunio mortem sibi accelerare maluit, quam Pseudo-prophetæ Mahometis nomen scribere loco Crucis, sicut Præfectus jubebat.

XLIV. COSMAS, JACOBITA ET COSMAS MELCHITA.
Horum primus sesquianno Sedem tenuit, alter a Monothelismo conversus ablatas Orthodoxis Ecclesias restitui fecit. Post hunc videtur Æthiopia ad Iacobitas defecisse.

[408] Hic obscuram nobis successionem, nec minus perplexam Chronologiam faciunt Auctores, [Ex duobus Synonymis] quos sequimur, ex una quidem parte Hagiologus Habessinus cum Historia Patriarchali, non solitus nisi Jacobitas ex ea sumptos laudare; ex altera Elmacinus & Saidus sive Eutychius, disertissime describentes Orthodoxum eodem tempore Patriarcham Melchitarum, nomine Cosmam; quo etiam Jacobita vocatus videtur; Abulbaracato, Benensis, a patria verosimiliter dictus. Qui cum aptior nobis sit ad pertexendam seriem huc usque deductam, placet ab ipso ordiri, quantum-quidem distinguere synonymos per conjecturam licebit.

[409] [prior obiit an. 730, 24 Iun.] De Cosma Jacobita scribit Historia Patriarchalis, quod, invitus ac renitens constitutus est; nec destitit Deum dies noctesque deprecari, ut eum ad se reciperet: quamobrem post annum defunctus est, die Sabbati, 1 Bunæ, quæ esset XXVI Maii. Elmacinus: Ut menses sedit quindecim, ita quoque defunctus est die ultima Baunæ, nobis XXIV Junii. Valde discrepant prima & ultima, nec alterutri diei subsidio venit Hagiologion, nomen hujus Cosmæ referens ad III Bermaha, hoc est XXVII Februarii ut mox dicetur. Non ita multum discrepant menses quindecim numero rotundo, quos etiam sic habet Abulbaracat, & annus 1, dies CXLIII. Nunc autem inveniendus est annus, quo prima vel ultima Bunæ cum Sabbato concurrerint. Pro prima, nullus annus idoneus; sed pro ultima, quæ est XXIV Junii, opportunissime habetur annus DCCXXX, currente littera Dominicali A, quo ratio temporum a nobis statuta non parum confirmatur, & sic proinde tenendum putamus.

[410] [Melchita ælius] Nunc jam illa difficultas solvenda superest, unusne an geminus Cosmas exstiterit, Melchita alter, alter Jacobita? eodem, an diverso tempore? Auctor est Elmacinus, libro 1 cap. 17 in fine, ex Saido Filio Batrici sive Eutychio Patriarcha in Historia sua, anno tertio Chalifatus Hisjami (Theophani, Isami) Hegiræ CVIII, nobis DCCXXVI, Cosmam Orthodoxorum Patriarcham Alexandriæ factum fuisse: orasse autem eos Alexandriæ in temploS. Sabæ: quia Jacobitæ templa omnia occupaverant. At Cosmam, Patriarcham illorum, profectum esse ad Hisjamum, [templa Orthodoxis erepta recuperat,] filium Abdulmelici, cum donis & muneribus; eique significavisse, Jacobitas templa omnia Orthodoxorum occupasse: & Hisjamum scripsisse ad gubernatorem suum in Ægypto, qui erat Abdalla, filius Seccuris, ut Orthodoxis traderet templa eorum, qui in manu erant Jacobitarum, atque eum illis eripuisse templum Evangelii; id est (ni fallor) Euangelistarum, vel S. Marci.

[411] Refert autem Theophanes anno ultimo Hisjami, primo Walidis Muslimorum Chalifæ, [cum abjurato Monothelismo ad Orthoxiam suos reduxisset anno 742,] Hegiræ CXXV, nobis DCCXLII, Cosmam Alexandriæ Patriarcham, cum ipsa civitate, Monothelitarum pravitate, a Cyri (qui sub Heraclio vixit) temporibus, eam civitatem obtinente, abjurata, & errore cognito, ad Orthodoxam Ecclesiam rediisse. Meminit etiam Marquardus, in citata superius non semel Chronologia, Cosmi Patriarchæ Alexandrini, quem reducit ad annum DCCXLIII, nullo alio Patriarcha, nec ante, nec post hujus tempora, nominato. Hæc nos dubitare non sinunt, quin præter Cosmam Jacobitam, quindecim mensium (ut jam vidimus) Patriarcham, alter synonymus sederit, Monothelita primum, deinde Catholicus; quique annos minimum sedecim Thronum illum obtinuerit, ceteris quæ ad eum spectant, Scriptorum negligentia prætermissis.

[412] In Hagiologio Habessimo, ad diem III Bermaha, hoc invenio decantari Encomium: Salutem dico Patriarchæ Cosmæ, [& ideo non videtur esse is qui laudatur in Hagiologio.] in cantu quasi Seraphico, S. Excelsi laudem sanctam extulit, Æthiopiam sine difficultate protexit, & suam administrationem feliciter absolvit, quia sub ejus Episcopatu pax fuit Ecclesiæ multiplicata. Mirum si hæc in alterutrius Cosmæ tempora vere quadrent: certe, quem supra vidimus dies noctesque deprecatum, ut calamitatibus liber evaderet, is pacem Ecclesiæ multiplicatam habuisse non videtur: nec felicius Orthodoxo alteri administrationem cessisse mihi omnino persuadent, quæ ab immani Muslimorum avaritia & crudelitate Christianos perpessos esse, Elmacinus commemorat. Utcumque illa se habeant, crediderim licentiæ poëticæ nonnihil admixtum, totumque elogium, non ad Orthodoxum, sed ad Jacobitam referri, jam a primi schismatis origine, Cathocis plerumque exclusis.

[413] Porro ad Orthodoxi memoriam spectat, quod præcitatus Saidus scribit, Orthodoxos Alexandriæ sine Patriarcha fuisse XCVII annis, [Ecclesiis autem Orthodoxi caruerant an. 97.] inde a Chalifatu Omaris filii Alchitabbi, donec Cosmas Patriarcha factus est. Cum autem Omar iste Chalifatum exorsus sit anno XIII Hegiræ, nobis DCXXXIV, additis annis XCVII exurgeret annus DCCXXXI, atque adeo quinquennio serius Patriarchatum iniisset Cosmas Orthodoxus, quam supra ab eodem Saido assertum vidimus, in quo sibi apertissime contradicit. [Defunctus creditur circa 743:] Malim ego Cyrum & Petrum Monothelitas ex Orthodoxorum Patriarcharum catalogo expungi, & initium Sedis vacantis apud Orthodoxos, ad mentem Eutychii, reduci ad annum circiter DCXXIX vel DCXXX, qua potissimum ratione recte omnia conciliari & ordinari posse videntur, sic ut hic alter Cosmas iniverit Patriarchatum anno illo DCCXXVI, eumque tenuerit usque ad annum DCCXLIII, & forte ulterius.

[414] [post quod tempus Æthiopia ad Iacobitas accesserit.] Ansam hic præbet Elmacinus, ex præcitato Saido, ut disquiratur, quo fere tempore Æthiopia sive Habassia Jacobitarum errores amplexa fuerit. Si enim Nubia, inter Æthiopiam & Ægyptum media, hoc primum tempore Jacobitica facta est, ut illic asseritur, acceptis Episcopis a Patriarchis Jacobitarum; præsumere licebit, serius etiam id in Habassia factitatum, quod valde faveret iis qui ibidem hactenus floruisse creduntur, sanctis viris, & in Hagiologio metrico invocantur ut Sancti. Verum cum accuratiori examine illa egeant, neque huc spectent, commodius alibi discutientur.

XLV. THEODORUS.
Pænitentiæ rigor & studium pacis in eo laudantur.

[415] Huic in Hagiologio sic accinitur: Saluto Theodorum, [Vir severæ pœnitentiæ, multa cum pace suos rexit;] ferrea lorica & cilicio hirsuto gravem, qui dignus habitus fuit sedere in Sede Marci, sicut ei Pater suus spiritualis (verosimiliter decessorem intelligit) prædixerat, dum adhuc ei ministrabat. Cum autem, ut testatur Elmacinus, lib. 1, cap. 17, esset bonus, mansuetus, & amans hominum; tempore ejus tranquillitas fuit & pax, vel (ut Historia narrat) omnes dies suos in quiete & pace transegit, nec ullum habuit adversarium. Id nimirum promereri videbatur, vir egregia specie & optimis moribus, ut addit præfata Historia Patriarchalis, adscribens ei Sedis annos XI, & dies CCXXII. Convenit autem cum Elmacino & Hagiologio, quod defunctus sit septima Amschiri, hoc est, I Februarii; quem diem, Historia ait, fuisse diem Jovis; qui proinde, currente littera Dominicali G, cadet in annum DCCXLII.

[416] [& obiit I Februarii anno 742.] Cum itaque sedere cœperit anno DCCXXX, si, ut supponere licet, facta sit ordinatio Dominica proxime sequente obitum prædecessoris, quæ fuerit XXV Junii; si, inquam, ab eo die numerare incipias, facile invenies annos XI & dies CCXXII, vel (ut notat Abulbaracat) annos XI & menses circiter VII. Sequitur in Historia Patriarchali, quod Sedes vacaverit anno uno absque Patriarcha; addere poterat mensem unum aut alterum, ut deveniatur ad annum Diocletiani vel Martyrum CCCCLX, qui in hoc concursu nobis esse debet Christi DCCXLIII; & quo Theodori successor Michael, alias Abanachayl, & melius Abbuna-Chael, vacantem Thronum conscendisse dicitur ab Elmacino, hic denuo infeliciter Hegiras suas cum annis Diocletiani coaptante. Sed leviora hæc sunt quam ut morari nos queant, modo chronotacticus calculus ex aliis abunde confirmetur.

[417] [Quomodo Æra Martyrum vulgari nostræ aptari debeat.] Ceterum locus postulare videtur, ut cum deinceps toties recurrat applicatio vel reductio Epochæ Diocletianææ ad communem; locus, inquam, postulare videtur, ut Lectores moneantur, non semper plenum annorum numerum, alteri numero superaddi, sed computationem fieri juxta canonem chronologicum, superius recitatum in Digressione post Maximum Patriarcham XV; ita tamen canonem accipiendo, ut locum non habeat nisi in illis quatuor postremis anni mensibus, qui Martyriali & vulgari nostro communes dici possunt. Exemplum esto in Michaele proxime secuturo, qui creatus dicitur anno Martyrum CCCCLX die XV Decembris. Ut enim hic Æram unam alteri coaptes, alterutri demenda est unitas, ut per te ipse probare facile potes, si velis. At si ageretur de re facta mensibus octo Septembrem præcedentibus, nihil auferendum esset, ut reperies in Michaelis & Minæ successore Joanne, defuncto mense Januario, anni Martyrum DXV, qui coincidere debet cum nostro DCCXCIX.

CAPUT VII.
Duriora sub Chalifarum Præfectis tempora, iisque exerciti Patriarchæ, ab anno DCCXLIII ad DCCCLIX.

[Prologus]

Hactenus satis quieti, sub barbaricis Chalifis eorumque Præfectis, [Elmacini relatio de calamitatibus,] egerant in Ægypto Christiani, Melchitæ juxta ac Jacobitæ; nam pecuniaria extorsio sub Alexandro, non tam cito consecutionem illam habuisse videtur, quam pluribus enarrat Elmacinus lib. 1, cap. 12 sub finem, de Asamæ tyrannide: Hic enim, postquam Ægyptum ingressus est, pejus etiam fecit antecessoribus suis; jussitque Duces interficere plebem, & facultates ejus ad se transtulit. Quin & Ducibus scripsit: Trado vobis animas hominum, corradite quantum potestis opum. Et jussis adesse Monachis, signavit eos in manibus eorum annulo ferreo, singulos, inquam, nota circulari & die. Cumque deinceps quispiam compareret non signatus, amputata est manus ejus. Neque dici potest numerus eorum, quos ita deformavit. Deinde scripsit, ut quicumque ex ceteris hominibus comperirentur ascendere aut descendere, neque penes se haberent diploma liberi itineris, ab eis sumerentur decem aurei: ita ut vidua quædam habens filium, cum accepisset ejusmodi diploma, atque iter faceret, filiumque ejus qui cum ea erat, e flumine aquam bibentem, crocodilus abripuisset, una cum diplomate quod in sinu ejus erat, & mulier plorans reversa esset, misertus ejus non sit, & coacta fuerit mulier vestes suas vendere & mendicare, donec secundo persolveret justum diplomatis pretium, decem videlicet aureos. Deinde misit in monasteria, ubi plurimos Monachos comperit signo carere, quorum alios decollavit, alios verberibus necavit.

[419] Dedit quidem crudelitatis pœnas immanissimus Asama, [quas Ægyptii Christiani sub Chalifis passi sunt.] jussu Chalifæ diris cruciatibus enecatus; verum successor Abdalla illum crudelitate superavit: Et duplicavit tributum, jussitque numerari homines & bestias: & signavit Christianos nota quadam, figura scilicet leonis; ita ut quicumque invenirentur, neque notam illam in manibus suis haberent, eorum manus amputarentur. Sed neque sumpta de hoc tyranno barbaro supplicia alios absterruerunt; sic ut perpetua vicissitudine afflictissima regio, Præfectorum libidini & avaritiæ obnoxia fuerit. Unde patet arctiora subinde omnia Ægyptiis facta, justa profecto supremi numinis animadversione, eos sub dirissima Mahumetanorum servitute premi sinente, qui fidem Deo & legitimis Principibus debitam toties violaverant.

XLVI. MICHAEL.
Cyprianus Nubiæ Rex ejus intercessione placatus, ab Ægypto invadenda desistit; multa nihilominus a Saracenis patiuntur Christiani.

[420] [Creatus anno 743 die 15 Septemb.] Michael, Kirchero Chael, Abulbaracato Cael, Elmacino Abanachayl, suffectus est, inquit Historia, anno quadringentesimo sexagesimo Diocletiani, quem annum diserte etiam signat Elmacinus, in hoc Historiæ conformis: sed hæc, die Festo Crucis, ille decimo septimo Thoti institutum Patriarcham ait; nam librario sphalmati imputandum, quod legatur in versione nostra septimo, pro decimo septimo, sicut habere textum Arabicum reperit Ludolfus: qui etiam animadvertit, per similem errorem Abanachayl scribi pro Abbuna-Chael. Jam Habessini, ex instituto Alexandrinorum, salutiferi ligni Crucis, festum triplex celebrant; primum decima Barmaha (hoc est VI Martii) in memoriam primi, quo in Persidem avectum claruit miraculi, quod vocant festum Absconsionis: alterum Inventionis, IX Baschnes (hoc est IV Maji:) sed vacatio prænotata requirit ultimum Exaltationis, non ita pridem ab Heraclio solennissime instauratum XIV Septembris seu decima septima Thoti: cujusmodi majora festa, æque ac Dominicas, ad Episcoporum consecrationem adhibuisse Ægyptios, ut ea adhibent Latini, credibile est.

[421] Hagiologion dicit XVI Martii, Michaelem ex deserto assumptum, [non sine prodigio;] ubi perfecte luctatus (secum & cum dæmone) fuerat; eo autem die quo constitutus fuit Patriarcha, pacem exstitisse, & cælum quoque dedisse pluviam. Rem utique in Ægypto rarissimam, & prænuntiam imminentis primo ejus anno calamitatis; quando Michael, extorquendæ pecuniæ causa, primum carceri mancipatus, deinde ad indictam summam colligendam, circuire est permissus. Rem ita deducit Historia nostra: Multas perpessus est ærumnas, sub regno Marovani Giahdensis, sub præfectura Abd-almalechi filii Moysis, ex Judæ Moslemani. Quidam etiam Episcopi Patriarcham accusarunt, multosque obtulerunt contra illum libellos; quamobrem captus, in carcerem detrusus est, & pecunia mulctatus, nimisque propterea oppressus. [illatæ ei ab avaris Præfectis multæ injuriæ,] Qui etiam enixe rogavit, ut sibi egrediendi concederetur facultas, ad hujusmodi summam emendicandam per provinciam, quod ipsi concessum est. Incolæ autem regionis maximis afflictionibus tyrannice premebantur, ob ingentem pecuniæ mulctam, quæ ipsis indies imponebatur.

[422] Fuit Merwanus, seu Merouanus, Chalifarum suæ familiæ ultimus, crudelem avaritiam Præfecti sui; primum ingenti terræ motu, quo multæ dirutæ sunt urbes, ut nec unus quidem civium evaserit: [horribili terræ motu punitæ,] multæ quoque naves eadem nocte submersæ sunt: tantaque fuit terræmotus quassatio, ut ligna portarum & parietum suo egrederentur loco. Quæ quidem afflictio totum conquassavit Merovani Orientale imperium. Recensita fuerunt loca, quæ in Oriente illa nocte diruta, & ascendere reperta sunt ad numerum sexcentorum, tam urbium quam oppidorum & castellorum; interiitque hominum & jumentorum infinitus numerus.

[423] Accessit, ipso calamitatum principio, aliud afflictis subsidium, etiam procul dubio cælitus immissum. [nec tamen mitius habetur, etiam post aversum periculum] Nam anno quadringentesimo sexagesimo primo Martyrum, invasit Cyprianus Rex Nubiæ regionem Ægypti, cum accepisset Patriarcham in carcere detineri; habebatque secum centum millia nigrorum, centum millibus equorum insidentium; ducebat quoque Camelorum centum millia: fertur eorum equos ferocius decertasse quam equites, & erant parvi, instar asinorum. Cum autem appropinquasset ad Ægyptum, misit Abdalmalechus filius Moysis ad Patriarcham, rogans ut illum suis litteris placaret. Qui scripsit, pacem petens; eamque obtinuit, deprecatusque est pro illo, & benedixit; reversusque absque bello, gaudens plurimum Patriarchæ benedictione. Quietis nonnihil tantum beneficium Patriarchæ Michaëli peperit, sed ab ipso Merovane magnas postea perpessus est affictiones … & sæpius gladio oblatus est. [a Cypriano Nubiæ rege imminens;] Sed & hoc luit Merovanus totius Imperii amissione, post internecinam cladem acceptam. Tunc scilicet novus Chalifa Safahus Ægyptum occupavit, per suos Choraisanitas: [tandem extincto tyranno liber a vinculis,] quorum Præfectus Michaëlem exemit vinculis, liberumque res suas agere sivit: quod anno Hegiræ CXXXIII, qui cœpit VIII Augusti DCCL, factum scribit Elmacinus, ab annis nostris plerumque aliquantulum deflectens.

[424] Præmiserat autem Elmacinus capite 17, ubi Michaëlis exordia exponit, [obiit an. 767, 12 Martii,] quod mansit tres & viginti annos Patriarcha. Historia dies addit CLXXX, quos confirmat idem Elmacinus, cum paulo inferius rotundo numero ait, quod sedit Patriarcha annos XXIV. At obiit die, non sexto, sed decimosexto Bermahati seu Martii XII, juxta textum Arabicum, ut nos hic denuo monuit Ludolfus, utique anno DCCLXVII. Historia eadem tempus mortis ac diem tacet: Hagiologion vero confirmat correctionem, Latinæ Elmacini versioni adhibitam a Ludolfo, dum Michaëlem commemorat decimosexto Bermahati, seu XII Martii: quo pacto dies CLXXX melius nos ducent ad medium Septembrem, quo vidimus eum fuisse institutum. Quod ad feriam hebdomadæ attinet, qua obierit Michaël; ea cum taceatur, non possumus ex ejus consideratione quidquam definire. Cum autem ex aliis notis de anno & die constare videatur, facile est concursum feriæ adjungere, quæ eo anno fuit dies Jovis, currente littera Dominicali D.

[425] Huc spectat memorabile castæ Monachæ facinus, [Nobile castæ Monachæ facinus,] ab Elmacino tabulis consignatum, neque a nobis prætermittendum. Transiit (Merwanus) cum suis in cœnobium quoddam Monacharum, quas abduxit captivas. Erat autem inter eas puella quædam eximia forma, quam adductam in tentorium suum violare voluit. At illa decipiens illum, dixit: Si relinquas me, ego unguentum tibi dabo, quo qui ungitur, nullam in eum vim habet gladius. Respondit ille, atque unde hujus ego rei veritatem cognoscam? Periculum, ait illa, in me facies: ego inungar, tu autem me gladio percuties. Merwan sincere hæc dici est ratus, & puella sumpto unguento se unxit: atque ille extracto gladio, eam percussit, & caput ei abscidit: unde cognovit, maluisse eam mori, quam pati ut corpus suum adulterio pollueretur: quam ille rem admiratus est.

XLVII. MINAS.
Gravis sub eo Christianorum oppressio, cum patientiæ ejus laude.

[426] [Laudes Minæ inter æfflictiones:] Minas, a patria Semutensis Abulbaracato cognominatus, magnas & ipse quoque multasque perpessus est afflictiones: siquidem cum Episcopis funes stuppeos nectebat & obliniebat pice, ad navium usum in Ægypto, soli expositus, ut habet Historia. Hinc Hagiologus Habessinus; Saluto, inquit, Minam, dignum, qui Patrum in numero electus fuit Patriarcha, patiens in afflictione & tentationibus. Ejus intercessio me, instar Pastoris, in omnibus viis defendat, a vi dæmonis in deserto circumerrantis. Hic, teste Elmacino, ut novem sedit annos (Historia, annos numerat VIII, dies CCCXX) defunctus est in fine mensis Tubæ. Hactenus bene. At quomodo Historia ultimam Tubæ determinaverit, in diem Veneris, quæ esset XXV Januarii, fateor me non capere; nec sustineri omnino potest, nisi suam Chronologiam Historia ipsa omnino invertat. Etenim concursus ille exigeret pro mense Januario litteram Dominicalem F, non reperibilem præterquam anno DCCLXXI, vel DCCLXXXII: jam vero Minæ successori Joanni adscribuntur anni omnino XXII: isque ex Elmacino (in annis Diocletiani referendis ut putamus accurato) obiisse dicitur Æræ istius anno DXV, nobis DCCXCIX, atque ita deinde annorum supputatio optime consistit.

[427] [obiit 776, 19 Januarii.] Dubium igitur mihi non est, undecumque demum error ille errepserit, mendose scriptam ultimam Tubæ, pro in fine mensis Tubæ; atque adeo, si vere Minas die Veneris defunctus sit, fatum ejus incidisse in XXIV Tubæ, nobis XIX Januarii, exigentem litteram Domicalem G, ut concurrat cum anno DCCLXXVI, quo Patriarcham illum obiisse (quantum saltem per Chronologicas hasce tenebras licet) tantum non est manifestum. Ad Minæ tempora pertinent, quæ de immensa Almansoris Chalifæ avaritia ejusque Vicariorum flagitiis prodit Elmacinus: a quibus tantas, ait, fuisse oppressiones in Ægypto, ut nullus artifex nec laterarius, nec camelarius, [Oppressiones in Ægypto.] nec tibicinarius, nec mendicus fuerit (quanto minus Christianus, isque in dignitate Ecclesiastica) a quo non exigeretur tributum, & pecunia caperetur: afflixitque tantopere populum miseria, ut canes & cadavera comederent. Nec mitior fuit conditio sub Almansoris filio Muhade. Vacavit Sedes, ex Historia, diebus CCCL rotundo numero, mihi probabilius est superaddendos VII vel VIII, ut successoris institutio habita fuerit XVI Tubæ, hoc est XI Januarii, ut mox videbitur.

XLVIII. JOANNES IV.
Hujus laudes. Correctus error Elmacini. Patriarcha sub Ioanne Orthodoxus & Medicus, templa suis recuperat. Theophilus, Habessinis laudatus, quis sit.

[428] Joannes IV, Abulbaracato Benensis, in Catalogo Kircheri male confusus cum Eleemosynario, [Ioannes ordinatus II Ianuarii 777:] sancto & duobus seculis seniore, constitutus XVI Tubæ, XI Januarii, qui dies idem dicitur nativitatis ejus, Patriarchatus & mortis fuisse, unde liquet sola unius vocis, sexta, omissione factum esse, ut in contextu Historiæ solum legatur, decima. Elmacini dictum confirmat, ipsamet die XVI Tubæ, Hagiologion his verbis: Salutem dico Joanni, revelatori mysterii diei venturæ, [ejus encomium.] coram congregatione quadam cui dixit; Hora mortis meæ erit ipsa die, qua natus, & Patriarcha constitutus sum. Si Elmacino creditur, fuit ejus tempore Ecclesia in quiete & pace. Ipse autem fuit amans eleemosynarum multæque commiserationis; & cum ejus tempore magna esset annonæ caritas, ipse rationem habuit pauperum, neque passus est eos re ulla indigere. Atque hæc, opinor, hallucinandi occasionem Kirchero facile præbuerint.

[429] Sed quod ad annos Patriarchatui hujus Joannis, [Error Elmacini in annis hujus & sequentis Patriarchatus.] uti & successoris Marci, attribuendos attinet, in iis designandis infelicissime versatus est Elmacinus; quod nequis gratis me fingere existimet, operæ pretium duxi uno obtutu breviter repræsentare. Non ita pridem ex ipso demonstravimus, Michaëlis initia ad annum Diocletiani CCCCLX, Christi DCCXLIII, pro assignato mense, reducenda; sedisse autem eum annos summum XXIV, nempe ad annum Christi DCCLXVII: Minæ autem Pontificatum limitat ad annos tantummodo IX, libro 2 cap. 3; quibus eum supra perduximus ad annum DCCLXXVI. Hic modo lib. 2 cap. 5, Joannem nostrum sedisse, ait, annis non amplius XIII, obiisse vero anno Diocletiani DXV, Christi DCCXCIX. Subinde autem, libro eod. cap. 6, Marco tribuit annos X & dies LXX, obdormivisse asserens anno Diocletiani DXXXV, Christi DCCCXIX, palpabili decem annorum utrobique defectu: siquis enim summam, additis quatuor Patriarcharum annis, conficiat; reperientur universim anni LVI, cum a DCCXLIII ad DCCCXIX, fluxerint anni omnino LXXVI. En tibi lacunam annorum XX, cui implendæ nihil ipse præter Hegiras male subductas, suppeditat. Melius Historia Episcopatum Joannis ad annos XXII, Marci ad XX extendens, & sibi & annis Diocletiani, ab Elmacino notatis, pulcherrime consonat.

[430] Itaque Sedem tenuisse dicendus est Joannes usque ad XI Januarii DCCXCIX, [Obiit Joannes II Januarii, an. 799.] annis viginti integris. Dies I, ab Historia adjunctus, redundat; eo remittendus, ubi nonnumquam defuisse aliquot ostendimus. Obiter hic etiam indicandum existimavi, ordinationem hujus Patriarchæ, XI Januarii factam anno DCCLXXVII, non Dominica sed Sabbato institutam, contra quam ante annos fere centum decreverat XLII Isaac. sed rebus Ecclesiæ sic turbatis, ut diximus, quid mirum si ejusmodi decretum citius exoleverit, donec sub feliciori Joannis Patriarchatu, quietius & ordinatius cœperunt agi omnia; & sic successor ejus die Solis ordinatus legitur.

[431] [Templa sub eo ab Orthodoxis denuo recuperata] Sub hoc Patriarcha templa sua denuo recuperarunt Orthodoxi, quæ pridem, nescio quis Chalifa, eis abstulerat; idque hac, quam ex Saido Elmacinus narrat, occasione. Rasjidi Chalifæ frater Abdalla, Ægypto Præfectus, pro anno CLXXX Hegiræ, Christi forte DCCXCVI, puellam formosam Rasjido dedit, quam cum hic deamaret, & illa ægrotaret, dictum illi fuit, [opera eorum Patriarchæ, insignis Medici.] Medicos Ægypti optime illam sanaturos. Missus ergo Patriarcha Alexandrinus, qui Medicus erat insignis, eam ita curavit, ut sanitatem recuperaret. Rasjidus diploma ei dedit, ut templa omnia Orthodoxorum, quæ Jacobitæ occupaverant, iis restituerentur: atque ita ea recepit. Nomen Patriarchæ, [An is Theophilus, Habessinis laudatus?] quem Melchitam apparet fuisse, non exprimitur: sed additur, quod obiit annos natus XLVI, ut oporteat, inter hunc & Cosmam Orthodoxum de quo supra, vel alios, longiorem intercessisse vacationem. Interim libenter illis adnumerarem Theophilum, ab Hagiologo Habessino relatum XII Hathuri, id est VIII Novembris, eo quod sub ejus administratione respirarint Æthiopiæ populi, qui super se impostorem quemdam improvide constituerant. [an potius; metropolita Habassiæ?] Sed quia hactenus non inveni Patriarcham aliquem Melchitam, laudatum in Hagiologio, vereor ne hic Theophilus etiam Jacobita fuerit, non Patriarcha, sed Metropolita Habassiæ.

XLIX. MARCUS II.
Monasteria vastata a Barbaris; civitates vexatæ a rebellibus: profugus Patriarcha. Scianufitæ ad unionem reducti.

[432] [Ordinatus 27 Jan. 799.] Marcus II, Constitutus est Patriarcha die Solis, inquit Elmacinus, turpiter lapsus, in anno Hegiræ nostris conferendo, uti & in computanda Sedis duratione. Vacasse Sedem, ait Historia, mortuo Joanne, diebus quindecim: quos si a die obitus, nimirum XI Januarii, duxeris; invenies eum inauguratum XXVII Januarii, cadente in Dominicam, sub cursu litteræ Dominicalis F, [obiit 819 festo Paschatis, 17 Aprilis.] anno DCCXCIX. Obiit (pergit idem Elmacinus) vigesima secunda Barmudæ anni Diocletiani DXXXV, qui dies erat Solis & sanctæ Resurrectionis; utique die XVII Aprilis, cum qua concurrit festum Paschæ, anno Christi DCCCXIX. Consequens ergo est, ut Thronum possederit Marcus, quemadmodum recte numeravit Historia, annis XX & diebus LXXXI.

[433] [A rebellibus Alexandriæ exulare coactus:] Ejus tempore (subdit eadem Historia) Barbari, qui sunt incolæ Occidentis, diruerunt monasteria vallis Habibi, & ea depopulati sunt, incensis Ecclesiis & cellis, manseruntque quadraginta annis absque Monachis aut incolis quibuscumque. Eodem quoque tempore rebelles quidam Alexandriam aliasque urbes expugnarunt, neces patrarunt, flammis dederunt urbes, & eas depopulati sunt, ut prolixius in historiis refertur: quapropter Alexandria egressus est Patriarcha, & quinquennio absens fuit.

[434] Encomium ejus requirens in Hagiologio, invenio ad eumdem, [laudatur in Hagiologio,] quem ceteri notant, diem XVII Aprilis, ipsum sic invocari: Salutem Marco, redemptori captivorum populi, summa trium myriadum aureorum denariorum impensa: is hodie migravit ad locum nuptiarum cælestium, sicuti prædixerat ei Pater Marcus, illuc invitans, ubi exspectabat eum præmium & digna merces. [& titulus Novi, ei adscribitur,] Quis autem hic Pater Marcus? Euangelista, credo, & Alexandrinæ Ecclesiæ fundator. Ludolfus huc respiciens, suggerit quod in Calcosendio apud Seldenum inveniatur Marcus, dives Patriarcha; pro quo apud Elmacinum ridicula versione legatur Marcus Novus: Quæ enim novitas, inquit Ludolfus, in Marco dabatur? Ego in notis meis ad fastos Æthiopicos scripsi, quod Marcus iste a Coptis vocaretur Felix, Fortunatus Patriarcha. Ast ego observo nihil esse inter Sanctos synonymos præsertim Orientales frequentius, quam ut posterior vocetur Novus seu Junior. Sic Maria neptis Abrahæ, respectu Ægyptiacæ; sic Stephanus sub Copronymo pro cultu imaginum Martyr, respectu Protomartyris; sic Lucas pro eadem causa Confessor, respectu Euangelistæ, [frequens apud Orientales, pro Iuniore.] Νέοι, Juniores seu Novi nuncupantur, ut alios prætermittam. Quin igitur etiam hic Marcus dictus sit Novus, respectu primi in Ægypto Patriarchæ? Elmacinus & Historicus noster narrationem interserunt, qua multum laudatur Marci prudentia, quod in suam communionem receperit Episcopos Scianufitarum, jam inde a tempore Petri Mongi ab Alexandrinis Jacobitis abjunctorum. Quales ii Episcopi fuerint, quove schismate a Jacobitis avulsi in Historia non exprimitur. Verosimile est Melchitis adhæsisse, sed eorum pertæsos prætulisse patrios Coptitarum ritus. Utcumque illa se habeant dubium mihi suboritur, numquamne Jacobitæ æque ac Melchitæ ad Ecclesiæ Catholicæ unionem redierint seculis VII, VIII, & IX.

PARERGON IV.
De Consensu Ecclesiæ Alexandrinæ Iacobiticæ, cum aliis Patriarchalibus Sedibus Orientis, & cum Romana, seculis VIII & IX.

[435] Quod de temporum Heraclii perturbatione, nuper cum Petavio monebamus; [Scriptoribus res Agyptias negligentius tractantibus,] hoc ipsum de incertitudine & obscuritate eorumdem, merito hic affirmari posset. Etenim quæ Ecclesiam Alexandrinam olim florentissimam spectant, neglecta adeo reperias a Græcis ac Latinis ævi illius Scriptoribus, ut quo studiosius, corrasis hinc inde laciniis, ea investigare volueris, anceps magis dubiusque hæreas, nec nisi palpando divinare queas, nedum probabili conjectura quidquam assequi. Laceram illic Domini tunicam, & Dioscoritano schismate perniciosissima æmulatione propagato, distractos in partes Ægyptios, abunde supra recensuimus: erepta variis artibus, & restituta ultro citroque templa, Patriarchas mutuum in excidium armatos; demum internecinum bellum, servitute Saracenica auctum cumulatumque. Nihilominus tot inter tenebras & calamitates ea nonnumquam emicuere virtutum egregiarum, sanctitatis, [ægre eruuntur indicta unionis aliquando factæ,] & cælestium donorum specimina, quæ animum quantumvis obsirmatum, nescio qua injecta formidine, dubitare cogerent an numquam afflictissima illa Coptitarum Ecclesia, Dei flagellis perdomita, ad saniora consilia rediisset. Hæc animo volventi, & attenta sæpius consideratione meditanti, alia occurrere, quæ dubitationem augerent magis foverentque, adeo ut res digna censeretur Eruditorum oculis proponi, favorabile fortasse pro Ecclesia Alexandrina eorum elicitura judicium, siquis aliunde luminis aliquid & notitiæ affundendo, firmioribus eam argumentis stabilire possit, ac velit.

[436] [unum constat, omnes Ecclesias,] Principio, id extra controversiam positum arbitror, non Melchitas solum, verum etiam Jacobiticos Patriarchas, cum Antiochenis & Hierosolymitanis, Catholicam veritatem, circa cultum sacrarum Imaginum, acerrime & constantissime adversus Iconomachos propugnasse. In Christianorum silentio, fidem faciet Elmacinus, lib. 2 cap. 11, referens legationem Patriarchæ, Imperatori Theophilo Iconoclastæ missam. Pro comperto non habeo, quo de Patriarcha ei sermo sit: ceterum cum de Jacobitis agat plurimum, verosimile est, hoc ad eorum dogmata pertinere; uti & illud, quod in Cosma II, Hagiologion Habessinum occinit ad annum DCCCLVIII. [in cultu Imaginum tenendo fuisse concordes,] Legationis vel epistolæ summa hæc erat: Moses Propheta sculpsit imagines Cherubinorum in tabernaculo temporis & ita quoque Salomon filius Davidis, cum templum exstruxisset Hierosolymæ, imagines Cherubinorum fecit ex auro. Quin & hoc constat; litteræ Regis cum afferuntur alicui ex Præfectis ejus, sigillo ejus consignatæ, eique dicitur: Hoc a Rege est, eum illas legere & osculari, capitique suo & oculis admovere, ut Regem honoret, quod nomen ejus & sigillum iis impressa sint. Ita nos quoque imaginem tantum recipimus, propter eum cujus fert nomen, non autem propter colores.

[437] [& Iconomachiam aversatas] Facit etiam ad rem nostram epistola Constantini Porphyrogenitæ, de Christi imagine Edessena, scripta seculo X, & Latine edita a Combefisio, in Manipulo rerum & originum Constantinopolitanarum, cum Diatriba Allatiana. Narrat ibi, Job (forte Jacob) Alexandrinum; Christophorum, Antiochenum; Basilium, Hierosolymitanum; scripsisse Theophilo Imperatori, qui sacrarum violator esset Imaginum (factum id fuerit circa annum DCCCXXX) & longa dessertatione, divinas Imagines, sanctas & in veneratione habendas, adstruxisse. Exstat prædicta Dissertatio seu Synodica bene longa apud citatum Combefisium. Denique, ut paucis complectar omnia, rem certam & exploratam reddunt, quotquot de Coptorum fide & erroribus scripsere, eorum in cultu Imaginum perpetuam & sanam traditionem confirmantes; quidquid non nemo pictas tantummodo admitti memoret, rejectis iconibus sculptis; quod si verum est, gentis illius non minimam cum Graæcis affinitatem demirari licet.

[438] Hic mihi nunc dubium suboritur, an, quemadmodum Alexandrini Præsules, [plus aliquid suadet communio Alexandrinorum cum Antiochenis sec. 8] tametsi Jacobitæ, cum reliqua Orentali Ecclesia & Romana convenerunt, in aversanda Iconomachorum perfidia; ita aliquando non consenserint in eadem fide & veritate Catholica, quamquam interim a Melchitis sive Surianis, lingua, & forte etiam ritibus, dissiderent. Movet me imprimis communio prope continua Jacobitarum cum Ecclesia Antiochena, relata a supra laudato Elmacino pluribus in locis. Lib. 2 cap. 5 in fine, ait, Joannem Patriarcham Alexandrinum (Sedit hic ab anno DCCLXXVII ad DCCXCIX, ut supra a numero 428 videre est) Synodicam misisse ad Georgium Antiochenum, & recepisse ab illo in unitate Ecclesiæ. Item cum Antiochiæ Georgio successit Syriacus, Synodicam quoque scripsit, & misit ad Patrem Joannem, qui cum gaudio eam recepit illique responsum misit in unitate sanctæ Ecclesiæ. Sic cap. 6 & 9 aliæ enumerantur Synodicæ, more recepto missæ & acceptæ, cum concordia & amore, quoties novus aliquis Patriarcha alterutra in Sede collocaretur.

[439] [ac verisimiliter etiam cum Hierosolymitanis] Jam vero illorum temporum Antiochenam Ecclesiam nemo hactenus, quod sciam, Eutychetis vel Jacobitarum erroribus infectam memoriæ prodidit. Quinimo Catholicæ unitatis & Orthodoxorum dogmatum retinentem fuisse ex Synodica ad Concilium Nicænum II transmissa, infra erit ostendendum. Communionem autem servasse cum Patriarcha Hierosolymitano, puto etiam non esse inverisimile. Mirum igitur videri non debet, si ex modo adductis confici posse existimem, dubium reddi an Ecclesia Alexandrina Jacobitica, illa saltem tempestate, in unitate Ecclesiæ Sanctæ cum Antiochena, & quod consequens est, etiam cum Hierosolymitana communionem servando, tantisper a sua hæresi non defecerit; [utrisque tunc creditis bene Catholicis:] & ut erat conjuncta cum illis & cum Romana, in defendendo Imaginum cultu, sic in ceteris quoque ad fidem spectantibus cum ipsa non convenerit. Certe, quemadmodum ex Legationibus Thomæ Hierosolymitani ad Carolum Magnum, & litteris ad S. Theodorum Studitam, nonnulli Patriarchæ Hierosolymitani Catholicam cum Romana Ecclesia unionem tenuisse probantur, in Tractatu ad seriem Patriarcharum Hierosolymitanorum ante tom. III Maii, ita ferme probabile redditur ex nuper recitatis, Jacobitas Alexandrinos, cum Antiochena primum, deinde & cum Hierosolymitana, & per illas cum Romana consensisse, denique post Concilium Nicænum II etiam cum Constantinopolitana, confixa hæresi Iconomachorum.

[440] Erit qui observet, ex hoc rationicio minus colligi a me, [imo persuaderet, si de Antiochenis certius constaret.] quam ex præmissis rationibus, si veræ sint, educi possit & debeat. Quid enim? Si Antiocheni Patriarchæ Orthodoxi fuerint, si cum iis Jacobitæ in unitate fidei communicaverint, jam non dubia, sed propemodum vera & indubitata est Jacobitarum resipiscentia. Non inficior. At quo minus id rotunde assererem, vetuit inextricabilis Patriarcharum Antiochenorum confusio sec. VIII, IX & X aliis alios nominantibus; sic ut eorum ordinem summa diligentia discussum, explicatum hactenus habere nequierim. Imo ut candide eloquar, in id magis magisque inclino, ut credam, Antiochiæ æque ac Alexandriæ, geminos sedisse Patriarchas, Melchitam alterum, alterum Jacobitam, perpetua serie, fortasse etiamnum durante; licet diversis in urbibus Græci a Syris divisi, thronos suos possideant. Interea tamen, dum ea accuratius enodanda suscipiam, dubitationem omnem deponere non possum, ea juris regula ductus, quod tamdiu bonos eos existimare conveniat, donec malos esse, aperte probetur.

[441] [Eodem propendere facit] Alterum de omnibus benignius opinandi motivum suggerit ipsum Nicænum Concilium II (Labbeanæ editionis tomo 7 pag. 718.) in professione fidei, missa a Tarasio Constantinopolitano ad Orientales Pontifices, & horum responso plane Orthodoxo, quo profitentur; quod misertus est Deus populi sui desperantis: quin etiam quæ divisa erant, in unam fidei convenientiam reduxit. Fallor, si hæc ad unionem Coptorum non pertineant. Quis enim obsecro populus desperans, nisi servitute Saracenica pressus? Quænam illic divisa in fidei convenientiam reduci potuere, nisi Melchitæ cum Jacobitis coaluerint? Pergit paulo post Synodica: Nunc obstaculi medium ruptum est & dissolutum, [Nicæni II Synodica] eminet autem ante discordiam & schisma, unanimitas & consensio. Non videtur schisma Jacobiticum clarius exprimi potuisse, nec illa ad hæresim Iconoclastarum sine violentia traxeris. Audi quod subjungitur: Pax quoque Dei, quæ excellit omnem cogitationem, splendide triumphat: nunc qui genuerunt inter nos convitium vicinis, & subsanatio participantibus nobiscum, & improperium qui circumdant nos. Per Convitium & Sabsannationem, quid aliud intelligi datur, quam simultates & dissensiones Melchitarum & Jacobitarum, simul cum Saracenorum durissimo jugo, quo utraque secta miserum in modum affligebatur? Prosequamur Synodicam.

[442] Hæc aliaque his similia, gloriosæ litteræ vestræ nos scribere coëgerunt, [testis sopitarum discordiarum in fide,] ut in omni Canonico statu & a Patribus tradita ordinatione incedentes, cognoscat vestra Sanctitas, in unitate fidei & recta mentis sententia idem nos cum dilectis & religiosissimis Fratribus nostris sapere & sentire, quod Sanctitudo vestra libellis suis declaravit, quos multis de causis libenti & alacri animo susceperunt… Nos quoque bono consilio utentes, Fratres nostros veritatis studiosissimos, Joannem & Thomam, zelo Dei & Orthodoxæ fidei amore ornatissimos (misimus) non veluti Magnorum Patriarcharum sedibus consimiles, sed sanctissimi silentii & quietis amatores. Diximus autem ad eos: Ecce nunc tempus salutis & tranquillitatis, quo nullum aliud vel tempestivius vel utilius. Ite cum viris his, & viva voce docete, quæ Dominos vestros per litteras cognovisse putatis, aut potius suspicamini, & FALSAM ACCUSATIONEM, qua quidam Ecclesias Ægypti et Syriæ infamant, infringite; & quis cultus, quæque ex Apostolica traditionein Ecclesiis Dei observantia sit, exponite.

[443] Inter Ecclesias Ægypti & Syriæ Jacobiticam numerosissimam esse & tunc fuisse, [quidni etiam cum Iacobitis:] pro indubitato habetur; mirum sane, si de illa hic non ageretur. Falsam illam accusationem suspicor ad sopitum schisma referri. Sequitur in epistola: Quamobrem precamur vestram Sanctitatem; ut bono animo eos recipiatis: habebitis enim trium Apostolicorum thronorum concordem sententiam, & concinentem, qua sane sex generales Synodos una voce prædicant. En apertam fidei professionem, quam si Jacobitæ fecerint, ad unionem Catholicam jam tunc redierant. His addidere, ut fidei suæ regulam, exemplar Synodicarum litterarum Theodori sanctissimi Patriarchæ Hierosolymorum, quas hic ante annos fortasse XXV ad Alexandrinum & Antiochenum, subinde ad Romanum Pontificem, tamquam Sedium istarum communem fidei tesseram, destinaverat, ut est in Chronologia Patriarcharum Hierosolymitanorum.

[444] Perspicua hæc Orientalium cum reliqua Ecclesia Catholica consensio, [nominum quidem Patriarchalium diversitas, dubitare facit de illis:] adeo me aliquamdiu permovit, ut ex ea Jacobitarum unionem, tantum non demonstrari persuasum haberem. Ast inquirendo ipsorum Patriarcharum nomina, in actis Concilii prætermissa, novas offendi tenebras, ex quibus non omnino facile sit eluctari. Tradit Photius, in illius Synodi historica epitome, ad calcem Nomocanonis, ex epistola ad Michaëlem Bulgariæ Principem, Joannem & Thomam locum tenuisse Universæ Orientalis Apostolicæ & Magnæ Diœcesis & Archiepiscoporum ejusdem dignitatem habentes; Apollinarii nempe (Nilus ibidem, non Apollinarium, sed Politianum vocat) Theodoreti & Eliæ, quorum primus Alexandriæ, secundus Antiochiæ, tertius Hierosolymorum Ecclesias prudenter, &, ut Sacerdotes decebat, gubernabant. Quid hic tandem statuas? ego apud Elmacinum tunc temporis Alexandriæ sedisse invenio, non Apollinarium aut Politianum, sed Joannem; quæ inter nomina, non ea affinitas est, ex qua facile confundantur. Antiochiæ vero idem Elmacinus Georgium collocat, alius Theodorum quem per duos Episcopos Provinciales Concilio Nicæno II interfuisse asserit. Quid igitur? Liceat nobis tantisper dubitare, an Jacobitæ umquam ad Ecclesiæ gremium redierint, dum Phœbus aliquis obscurissimas hasce nebulas sua luce dispellat.

[445] Nova tamen, ad minus dubitandum, ratio accedit ex aliquali conjunctione Jacobitarum Alexandrinorum cum Ecclesia Hierosolymitana. [eos tamen etiam inter se convenisse] Elmacinum hic iterum (silentibus Christianis) Auctorem habeo, cujus ex historia, prætensa communicatio haud difficulter colligatur. Scribit eis in Jacobo Patriarcha proxime secuturo, Præfectum quemdam fuisse nomine Macara e Nabruho, qui Patriarcham rogavit, [suadet exstructa Jacobitis Hierosolymæ ecclesia.] ut in domum ejus ingressus panem ejus comederet. Erat autem jam tunc nactus filium; & Patriarcha morem ei gessit. Post paucos dies obiit filius Præfecti Macaræ, qui ferens eum super manibus suis, attulit eum ad Patrem Patriarcham, atque hic eum accepit, & in sinum suum posuit, oravitque super eo & flevit: cumque revixisset puer, dedit eum patri suo, dicens; Accipe filium tuum jam vivum, prociditque in terram metu magno, & tertiam facultatum suarum partem pauperibus distribuit, misitque Hierosolymam atque exstruxit ibi templum, destinatum Ægyptiis illuc se conferentibus. Si illa ætate ferbuissent adhuc acerbissima illa odia Jacobitas inter & Melchitas, postremis hisce apud Hierosolymam Religionis Principatum, ut ita dicam, obtinentibus, sub nomine Syrogræcorum; credibile non est, ad templum ædificandum Jacobitas facultatem impetraturos fuisse, quos Mahometanis ipsis execrabiliores olim Melchitæ habuerant. Similius igitur vero est, damnosissimas eas dessensiones, tractu temporis emollitas, mitigatos tunc animos ad concordiam & unionem revocasse. Sin minus, dubium equidem remanet, an ea occasione pax Dei quæ excellit omnem cogitationem splendide non triumphaverit, quæ divisa erant in unam fidei convenientiam reducendo.

[446] [& Michaël an. 870. per legatos & epistolam præsens Concilio Generali] Auget non parum conceptam suspicionem benigniorem, Concilium œcumenicum VIII, anno DCCCLXX, expressa referens Patriarcharum Orientalium nomina, qui per legatos adfuisse dicuntur; nisi supposititios illos & a Saracenis missos, somniaveris cum Henrico Hilario, in Philippi Cyprii Chronico Ecclesiæ Græcæ, edito Lipsiæ & Francofurti anno MDCLXXXVII. Ibi inter Patriarchas primum locum obtinet Michaël Alexandrinus, procul dubio Jacobita, ut ex Chronologia nostra infra patebit, per legatum suum Josephum Monachum; ubi & recitatur Michaëlis ipsius epistola, ad Basilium Imperatorem, in causa Ignatii & Photii. Scio quid hic mihi continuo reponi possit, binos nempe & synonymos Michaëles uno tempore sedere potuisse, Melchitam & Jacobitam. Utique: sed hoc ipsum est quo absterreor, ne absolute compositam pacem pronuntiem, rem totam ut incertam & ambiguam in medio relinquendo, tametsi semper mitior illa & Jacobitis favens opinatio non infundata videatur.

[447] Nec prætermiserim verba de Michaële alibi a Magisto meo Papebrochio citata; [& communis omnium Patriarcha dictus,] verba, inquam, Bernardi Monachi Franci, cujus Itinerarium loca Sancta. Visitantis anno DCCCLXX, ex Bibliotheca Remigiana M S. vulgavit Mabilio, Seculo Benedictino 3, tom. 2 pag. 523, licet Albericus in Chronico editionis Leibnitsianæ MDCXCVIII, parte altera, pag. 18, ea male revocet ad annum DCCCCLXX: cum certum sit ex nostra Chronologia quod Michaël iste seculo anteriori sederit, ut habet Bernardus. Hic ibi, cum Alexandriam, sive (ut ipse legit) Babyloniam, appulisset, ita loquitur: Erat in ea civitate Dominus Michaël, Patriarcha super totam Ægyptum, disponens, gratia Dei ordinem omnium Episcoporum, Monachorum & Christianorum. An hæc in schismaticos & hæreticos quadrant? unus hic idemque Michaël, isque Jacobita, super totam Ægyptum; non Melchita, cujus subditi, numero, longe pauciores, Ægyptiorum omnium speciem præferre non poterant. [ex coæve teste;] Quid quod Bernardum istum imperitissimum fuisse oporteat, si nobis hominem, a fide Catholica alienum, iis depinxit coloribus, qui Orthodoxum exhibeant, gratia Dei ordinem omnium Episcoporum, Monachorum & Christianorumdisponentem. Ut ut est, quove demum modo ea alii accipienda statuerint, hujusmodi profecto esse non negabunt, ut, si minus opinionem firment, dubium certe movere nata sint, utrum Jacobitæ, susceptum errorem cum pertinacia tuentes, ab hæresi Eutychiana numquam defecerint.

[448] [atque persecutio Saracenorum.] Quæri hic posset, quando & quomodo, hujusmodi pacificam unionem coalescere potuisse, exstimem; stabilemne eam ac diuturnam, an potius desultoriam, quidni & coactam? Jam præmonui, in eo Scriptorum silentio & perplexitate difficillimum esse, fere dixeram impossibile, certi quidquam determinare, aut vel probabili conjectura assequi. Ceterum Saracenorum barbariem & tyrannicas extorsiones, puto, nonnumquam stimulum addidisse, ut depositis tantisper odiis ad concordiam revocarentur. Egregium rei hujus exemplum suppeditat, Elmacinus lib. 3 cap. 1. Mahumetes erat Ægypti Præfectus, homo avarus non minus, quam in Christianos crudelis; quorum thesauris inhians, eo impietatis devenit, ut & templa eis & vasa omnia per vim eripuerit: quod cum viderent Christiani, dissidiaque sua hujus rei causam esse, pacem fecerunt & convenerunt in uno templo. Decretorium, inquis, testimonium. Omnino: nisi dubium Elmacinus relinqueret, fueritne illa Christianorum omnium unio, an solum Melchitarum, qui cum suo Patriarcha Saido filio Patrici (alias Eutychio) per continuum odium dissidia foverant.

[449] [Interim plus lucis optatur,] Verum, ne obscurissimis in rebus, dubia dubiis accumulando, operam lusisse dicar ab exorsa tela manum retraho; avide exspectaturus, an quisquam alicunde lucis aliquid subministret, unde saltem probabiliter hæc controversia definiri possit. Illud interim, diligenter omnia perscrutando, assecutus videor, nihil, hoc saltem tempore, genti illi magnopere fidendum, sua sæpe commoda magis quam fidei puritatem sectanti, ut manifestum faciunt, repetitæ cum Ecclesia Romana conciliationes (ut veteres taceam) sub Gregorio XIII, Clemente VIII, Urbano VIII, [licet Primatum Papæ sæpius videantur agnovisse.] pari subinde levitate abruptæ. Paradoxo proximum est, quod de Coptis Vanslebius, aliquoties supra citatus, in sua Alexandrinæ Ecclesiæ historia, pag. 333 & 334, ex gentis illius Doctoribus transcripsit; varia eorum testimonia producens, quibus sole clarius demonstrat, communem & antiquissimam eorum fidem de primatu Romani Pontificis, super alias quatuor Patriarchales Ecclesias, eo quod successor sit Petri Apostolorum Principis, unde & Reüs, Princeps; Makdim, Generalis; Sultan, Supremus Dominus, ab universa Ecclesia sit agnoscendus. Ita scribebant adhuc Seculis XIII & XIV; dum interea hodierni rabulæ ineptissime garriunt, eo gradu excidisse Romanos Pontifices, ex quo Concilio Chalcedonensi subscripsere.

ADDITAMENTUM.
De aliis Alexandrinorum Iacobitarum cum Ecclesia Romana reconciliationibus, subinde notatis Seculo XII & seqq.

[450] [Unio ante an. 1184 conclusa videtur.] Scriptores, ex quibus sequentes reconciliationes accipio, non satis explicant, dum Alexandrinum Patriarcham appellant, sitne is, de quo loquuntur, Melchita, an Jacobita: neque ego operosius singula putavi expendenda; paucis indicasse contentus, quæ mihi, alia quandoque agenti, in manus inciderunt. Imprimis meminit Concilium Florentinum separationis cujusdam, factæ anno DCCCC Martyrum, qui esset annus Christi MCLXXXIV, unde probabiliter arguere licet, factam antea accessionem, forte sub Alexandro III. In Magno Concilio Lateranensi dicitur Patriarcha Alexandrinus fecisse quod potuit, mittendo Diaconum suum Germanum. Recitantur & ibi Innocentii III litteræ, ad ipsum datæ; ceterum, Græcine, Coptici an Latini ritus is fuerit, non exprimitur. Certius aliquid tradere videtur Magnum Chronicon Belgicum ad annum, [Alia indicata sub Innocentio III,] non MCCII, ut præfati Concilii additio notavit, sed MCCV, nescio quem Jonam memorans, Patriarcham de Susis, qui Concilio illi Lateranensi interfuerit, postmodum in Patriarcham Alexandrinum promotus. Nullum hujus nominis recitant Patriarcharum Alexandrinorum Catalogi, unde suspicio est, potius a Romano Pontifice statutum, quam a Coptis admissum. Sed quænam illæ Susæ, quarum antea fuerit Patriarcha? An Persicæ? unde expulsus Jonas Romam confugerit, ibique acceperit honorarium titulum Alexandrini? Respondeat qui poterit.

[451] [& Gregorio IX, sec. 13] Lego apud Matthæum Parisium, epistolam Fratris Philippi ex Ordine Prædicatorum, ad Gregorium IX, qua significat, misisse se etiam Fratres in Ægyptum ad Patriarcham Jacobitarum Ægyptiorum, qui multo amplius errare solent quam Orientales, aliis erroribus Circumcisionem ad modum Saracenorum addentes; a quo similiter recepimus, quod velit redire ad Ecclesiæ unitatem, & jam multis elisis erroribus suos subditos prohibuit circumcidi. Quid deinde secutum sit, nusquam reperio: Sed illud mirandum, Coptitas ipsos tradere, ut suo loco patebit, Ecclesiam suam totis XIX annis Patriarcha viduatam; nisi forte Patriarcham illum, de quo Fr. Philippus loquitur, erasum voluerint, quod cum Latinis communicaret. Nam si de Cyrillo III agitur, Patriarcha LXXV, non est verosimile eum cum Romanis conciliatum. Sunt qui unionem aliam insinuent, factam tempore Clementis V: [Clemente V sec. 14] at vero tam tenuia ejus rei supersunt vestigia, ut de ea merito dubitetur. Quæ in Concilio Florentino inita est cum Jacobitis concordia, notior est quam ut pluribus describatur. [& Pio IV sec. 16, & 17, an sinceræ?] De artibus Abrahami ad reddendos irritos Rodericii nostri conatus, videri potest Sacchinus in Historia Societatis ad annum MDLXI & MDLXII. Recentiores jam supra memoravi, ex quibus id confici posse dicebam, nihil magnopere hominibus illis fidendum, commoda magis sua quam fidei puritatem sectantibus.

L. JACOB.
Restaurata monasteria omnia, miracula patrata.

[452] Fortassis hic est ille, quem sub Jobi nomine Constantinus Porphyrogenita, [laudatur Jacob, etiam Job dictus, ut clarus miraculis.] in oratione de Christi imagine Edessena, inter Patriarchas nominat Imaginum sacrarum assertores. Eum Hagiologium Habessinum sic laudat: Salutem Jacobo, sancto Domini, in cujus diebus omnia monasteria Eremi restaurata fuerunt: attactu manus ejus, & umbra capitis ejus, in cadaver infantis, reversus est, qui exierat, spiritus. Rem pluribus Historia, Elmacinus etiam distinctius numero 445 supra narravit. Hic ut decem sedit annos & menses octo, obiit decima quarta Amschiri, teste Elmacino, nec non Abulbaracato. Sed hic XVIII annos Jacobo tribuit cum mensibus XVIII, nova supputandi methodo. Et mirum est, inquit Ludolfus, Elmacinum & Abulbaracatum plerumque discrepare in numero annorum, convenire autem in die mortis. Hunc Historia, [Obiit 830, 8 Februarii.] Martis fuisse ait, anno nimirum DCCCXXX sub littera Dominicali B, quo VIII Februarii cum die Martis componitur. Zyffra marginalis, ad annos XII dies CCLXXXIX Pontificatum producit, conformius ad rectam Chronologiam: qua etiam posita, si ordinationem Jacobi anno DCCCXIX I Maii in Dominica factam statueris, adhuc tamen vacatio Sedis dierum XI intercesserit. Hegirarum ab annis Diocletiani discrepantiam, quæ hic rursus ad quatuor annos perseverat, alibi correximus.

LI. SIMEON.
Fortassis abdicato citius Patriarchatu, in monasterio XI annis superstes & sanctus habitus.

[453] [Obiit 30 Sept.] Aano verosimiliter DCCCXXX ordinatus, in Vitis Patriarcharum (ita referente Elmacino) sedisse dicitur menses VII, & dies XVI (melius diceretur XIV) vita defunctus esset tertio Babæ, hoc est XXX Septembris, eodemque die Veneris, juxta Historiam. Atque hinc facilis esset (omnibus apte convenientibus) ad successorem progressus, nisi Abulbaracat Simeoni adscriberet annos III & menses IV, Hagiologus vero Habessinus annos IV menses II cum dimidio, dum ei accinit, ad prædictum diem mortis, hanc strophen: Salutem Simeoni, qui habitum Angelorum (hoc est monasticum quem Æthiopes Græco vocabulo Σχῆμα vocant) induit & voluptates mundi contempsit. Præteritis sui Patriarchatus mensibus quinquaginta cum dimidio, Dominus eum cito suscepit, [brevi tempore Patriarcha,] sicut oravit & petiit, ut a pedum suorum infirmitate (Historia podagram, Elmacinus morbum frigidum vocat) se recrearet. Eadem Historia ipsum laudat, quod ejus tempore pace & quiete fruita est Ecclesia: tacet uterque Scriptor de Monachatu, hic per Hagiologum asserto. Quo tamen posito, nihil nos juvat dies XXX Septembris, cum feria VI concurrens in obitu Simeonis, cum nescitur quamdiu huic suæ abdicationi supervixerit. Haberetur autem concursus iste denuo anno DCCCXLI, sub cursu litteræ Dominicalis B; quousque fortasse Simeon in Monasterio vixerit, & post mortem ut Sanctus coli cœperit. Fortasse, inquam; neque enim incerta hæc, ratione certa reddere aut volumus aut possumus.

[454] [dein factus Monachus, fuit usque ad 841 superstes.] Quo autem anno factus Monachus dimisso Patriarchatu? Si successor Joseph, ut mox dicitur, ordinatus fuit, ipso illo Simeonis aut secessus aut mortis, anno, nempe DCCCXXX, mense Novembri, non poterit Simeoni ex tribus supra numeratis Patriarchatus spatiis aliud concedi, quam primum ex Historia, mensium VII & dierum XVI (malim dici XIV) inveniendorum a XIV Februarii qua obiit Jacob, ad XXX Septembris qua Simeon verosimillime extinctus est. Confusionem illam, atque in subducendis Simeonis annis discordem calculum, opinor pocessisse ex incertitudine temporis, quo Monasticum habitum ab Hagiologo ipse Simeon assumpsisse dicitur & gessisse. Valeant tricæ, dum interim temporum ratio ordinate procedat.

LII. JOSEPH.
Æthiopes Episcopum suum expulsum revocare miraculo coguntur.

[455] [Constitutus an. 830, 19 Novemb. in Sabbato,] Joseph Abulbaracato patria Menphiticus, constitutus est die Sabbati XXI, imo XXIII, Hathuri, anno Diocletiani DXLVII, inquit Elmacinus. Annus iste cum nostro DCCCXXX apte conveniens, ostendit, Historiam, Simeonem inter & Josephum non satis recte annum unum Sedis vacantis collocasse. Quod si Joseph vere ordinatus fuit in die Sabbati, perperam XXI Hathuri pro XXIII ab Elmacino scriptam oportet: quandoquidem non illa, sed hæc eo anno cum Sabbato coaluerit per litteram Dominicalem B. Turpius labitur, sibi ipse contradicens, dum Josephi Patriarchatum annis XVIII circumscribit, atque interim obiisse asserit anno Diocletiani DLXVII, qui esset Christi DCCCL, idemque Josephi non XVIII, sed XX. Crediderim transcribentium negligentia id factum: siquidem ex assignato obitus die Solis, videlicet XXIII Babæ, seu XX Octobris, evidens fit, eum cadere in annum Christi DCCCXLIX, currente littera Dominicali F; quo pacto habebuntur anni XVIII & fere XIX; non (ut Historia numerat) anni solum XVII, & dies CCCXXXVIII. [obiit 849, 20 Octobris] Mallem ego scribi CCCXXXVI: quibus si XXX addideris a XX Octobris ad XIX Novembris, diem ordinationis & obitus justissimo calculo adæquabis.

[456] [Hegiræ cum communi difficilis comparatio.] Porro qua ratione Hegiras suas cum annis Diocletiani hic iterum componat Elmacinus, verbi gratia CCXXIII cum anno DXLVII, fateor me hactenus assequi non potuisse: jam enim diximus, annum Diocletiani DXLVII notare annum nostrum DCCCXXX, at Hegira illa ad DCCCXXXVII nos perduceret. Cupio doceri. Narrat Historia Patriarchalis, uti & Elmacinus libro 2, cap. 9, quod tempore hujus Josephi Episcopus quidam erat in Æthiopia, [Æthiopes Episcopum expulsum, revocare miraculo coacti.] quem constituerat Patriarcha Jacob. Hunc egresso rege Æthiopiæ ad bellum, exsilio mulctavit Regina & Principes; ideoque minime eo pluit anno, & pestis grassata est per eas regiones: remisso autem Episcopo illo in Ægyptum, alium sibi constituerunt præter canonem. Quod percipiens Rex Æthiopiæ reversus a bello, ægerrime tulit, misitque aliquos qui veniam peterent a Deo ac Patriarcha, & reduxerunt illum Episcopum in Æthiopiam.

[457] Ipse Joseph, ad mortis suæ diem, laudatur in Hagiologio, ab intelligentia Scripturarum sibi divinitus data. [Josephi laus] Et in Historia dicitur, quod post eum vacavit Sedes XXX diebus. Hinc sequeretur successorem ordinatum XXIV Hathuri, hoc est XX mensis Novembris.

LIII. MICHAEL.
Primus Patriarcharum sepultus in monasterio S. Macarii.

[458] Michael, Abulbaracato per apocopen Coptis usitatam, [Obiit an. 851, Aprilis 17.] Chael, constitutus fuit juxta Elmacinum decima quarta (imo, ut jam cum Historia diximus, vigesima quarta) Hathuri: utque annum sedit unum & menses quinque, obiit die duodecima Barmudæ anno Diocletiani DLXVII. Historia diem Veneris ponit; sed notat vigesimam secundam Barmudæ, hoc est XVII Aprilis: & huc convenit etiam Hagiologion: atque sic optime notatur annus mortis DCCCLI, sub littera Dominicali D: aptissime vero concordant omnia; cum annus Diocletiani DLXVII pro mense Aprilis recte numeratus inveniatur. [Cultus ejus sacer] Hagiologion, ad XXII Barmudæ, Salutem dicit Michaëli, qui ex tempestate tentationis, & ex tempore turbationis, pervenit ad portum; mundi gloriam odio habens & magnitudinem Patriarchatus. Suscepit ergo Dominus animam ejus, sicut oraverat & supplicaverat eum, ut cito se juberet hinc excedere.

[459] [& sepultura in monasterio S. Macarii.] Notabile etiam est quod scribit Historia; nempe, Michaëlem fuisse; Presbyterum in monasterio sancti Joannis; primumque omnium Patriarcharum sepultum esse in monasterio Abbatis Macarii; nam quidam eorum sepeliebantur Alexandriæ in ecclesia Marci, quidam vero Cairi. Demum & præfata Historia & Elmacinus addunt, quod vacavit post eum Cathedra dies LXXXI, qui a XVII Aprilis ad VIII Julii, quo Cosmas successor ordinatus est, omnino inveniuntur.

LIV. COSMAS Il.
Imaginum cultus an miraculo assertus, & a Cosma defensus, scripta ad Theophilum Imp. epistola? Vestes albæ Christianis interdictæ.

[460] [An. 851, 8 Julii ordinato] Cosmas, Abulbaracato Semenutensis, constitutus die XVI Abibi, nobis VIII Julii, anno Diocletiani DLXVII sedit annos VII & menses V, ac obiit XXI Hathuri, XVII Novemb. anno Martyrum DLXXV: ita Elmacinus lib. 2, cap. 11 in fine. Neque hic castigandam putes Scriptoris hujus aut incuriam aut inscitiam, qui ab octava Julii anni Diocletiani DLXVII, ad decimam septimam Novembris anni DLXXXV ejusdem æræ, non nisi annos VII & menses V numeret; ubi manifestissimum videtur, annos octo integros cum aliquot mensibus computandos. Ne id, inquam, corrigendum putes: nam ex regula Chronologica superius data, licet annus Diocletiani DLXVII bene conveniat mense Julio cum anno nostro DCCCLI; sedulo advertendum est, annum ejusdem Diocletianææ epochæ DLXXV mense Novembri, non esse alium quam nostrum DCCCLVIII; atque adeo, ducto Patriarchatus exordio ab anno illo DCCCLI, habebuntur anni septem; & ab octava Julii ad XVII Novembris, dies CXXXIII, connumerato ingressu & exitu; non autem menses quinque integri; ut adstruere videtur Elmacinus, forte de inchoatis intelligendus.

[461] [imago Deiparæ collacrymari videtur.] Placet interim dies obitus, non ad XXIII Hathuri, sicut habet Historia; sed ad XXI, nobis XVII Novembris relatus, ut mox dicetur. Non multum discrepat ab Elmacino Hagiologion, ad diem XXII Hathuri sic canens: Gratulor vero tuo Episcopatui, Cosma, quoniam omnes etiam externi te laudant, quia fuisti virtute fidei fortis. Imago Mariæ Virginis, aspiciens afflictionem quæ tibi contigit, & illatam tibi injuriam, fluere lacrymis cœpit. Quæ illa fuerit injuria, neque illic, neque in Historia exprimitur.

[462] [An pro cultu Imaginum,] Elmacinus diverso prorsus modo narrat rem, veluti sub Theophilo Imperatore Iconomacho actam, quasi tunc deprehensus sit Parochus lucri causa fecisse, ut ex Marianæ effigiei uberibus lac fluere conspiceretur; quam fraudem Parochus morte luerit, & Imperator causam acceperit proscribendarum Imaginum. Vix dubito quin verum miraculum sic obscurare conati hæretici, vel rem numquam factam commenti sint. Tamen ad Cosmam nihil pertinet, nisi rem prorsus aliam legerit Hagiologus, de qua nihil a nobis nisi divinando statui possit.

[463] [ad Theophilum Imperatorem scripserit,] Interim hoc loco refert Elmacinus, celebrem illam epistolam, quasi a Cosma ad Theophilum scriptam, & alibi a nobis recitatam pro sacrarum Imaginum cultu. Rem, ut arbitramur veram, falsis circumstantiis vitiat auctor Saracenicus; dum Theophilum alium, Michaëlis patrem; alium rursus Theophilum, Michaëlis filium facit, aliaque miscet non verisimilia. Ad quem, & a quo scripta sit præfata epistola, non facile dixeris, nisi si synchronum Theophilo Patriarcham quæras; cumque ille obierit DCCCXLII, dicas a Josepho missam, aut forte Epistola illa scripta sit impulsu Patriarchæ Melchitici, Imperatori ei obnoxii, nec audentis in faciem resistere, quod impune licebat Jacobitæ, Saracenorum tutela freto, & ab illo nihil sibi metuenti: quamquam fatear nescire me, quid eo seculo Patriarchæ Jacobitæ cum Imperatoribus Græcis habuerint negotii. Rem dubiam in medio relinquimus. [nihil ab eo metuens, ut metuere poterat Melchita?] Utut est, non (sicut dicit Kircherus) Imaginum cultum, a Theophilo Imperatore sublatum, Cosmas restituit; sed restitutum egregie procul dubio stabilivit. Hoc certum, sacras Imagines Coptis semper in honore fuisse, & usque hodie permanere.

[464] Dicit Historia, quod ejus tempore præcepit Chalifa Almotuachelo, [Vestes Albæ Christianis interdictæ.] ne ullus Christianorum aut Judæorum uteretur vestimentis albis, sed aliis coloribus tinctis. Facile hinc amatoribus antiquitatis dari potuit occasio, ad longe anteriora tempora, scilicet occupatæ ab Humaro Hierosolymæ anno DCXXXVII, referendi originem vestium versicolorum, quas Monachi aliique viri religiosi olim gestabant. Sed hæc Humaro imputanda non sunt, quem constat non modo non fuisse crudelem adeo in Christianos & Monachos, ut potius pro gentis illius indole humanus dici debeat.

[465] Eadem Historia Patriarchalis, Cosmam obiisse ponit vigesima tertia Hathuri, [Obiit Cosmas hic an. 858, 17 Novemb.] hoc est XIX Novembris, die Jovis. Sed talis concursus anno DCCCLVIII (quem exigunt anni VII, dies CXXXIII, Cosmæ hujus Patriarchatui adscripti) potius convenit (ut supra monuimus) diei vigesimæ primæ, id est XVII Novembris, ob tunc currentem litteram Dominicalem B. Et hoc etiam notasse videtur Kircherus, ideoque XXI non XXIII, ut alibi forte invenerat, scripsisse. Porro si a Cosmæ morte vacavit Sedes dies LI, ut Elmacinus æque ac Historia affirmat, vacavit usque ad VIII Januarii sequentis; sic ut vacationi isti adscribantur ultimus unius, & primus dies alterius; alias solum numerari possunt dies XLIX.

CAPUT VIII.
Alii, seculo IX &, X Patriarchæ Jacobitæ, plerique satis probi; quidam etiam Patriarchæ Orthodoxorum, seu potius Melchitarum ejusdem temporis, ab anno DCCCLIX ad DCCCCLVIII.

LV. SANITIUS.
Mira Copticorum Fastorum diversitas. Signo Crucis fugati hostes; conversi hæretici.

Sanitius vel Sanuthius, aliis Osanius, Abulbaracato Sennodius Betenunnensis. Hunc narrant Christianorum Historiæ, [Sanitius ordinatus 8 Jan. 859,] inquit Elmacinus, Patriarcham constitutum fuisse die XIII Tubæ, anno DLXXV Martyrum, hoc est VIII Januarii in Dominica, anno Christi DCCCLIX. Tædet Hegirarum meminisse, quas passim jam toties ostendi infelicissime annis Martyrum ab Elmacino conjungi. Alibi defecit, hic exorbitat, ludicra plane numerandi methodo asserens, prædictum annum Martyrum incidisse in annum Hegiræ CCLII, cum tunc solum fluxerit annus Hegiræ CCXLIV, XVIII Aprilis præcedentis inchoatus. [Difficilis hoc ævo investigatio temporum, ex fastorum diversitate.] Undecumque ortum habeat ea tam frequens cespitatio, facile illi condonandam putarem, si, qua solebat diligentia, sequentium Patriarcharum obitus, annis Martyrum notare, perrexisset, distinctis accuratius singulorum temporibus, quorum nonnulla per intolerabilem socordiam turpiter intricata confudit. Hinc nobis molestissimum redditur Patriarchatuum spatia determinare, Abulbaracato tenebras plerumque affundente, Historia vero eas quandoque signante ferias, quas nulla possis diligentia conciliare nisi cetera inverteris.

[467] Hæc præmonuisse sufficiat; eam modo rationem sequemur, quæ tot inter perplexa & dubia, post operosius examen, [Correcto errore feriæ, dici potest] reliquis visa est probabilior. En primum scopulum. Historia & Elmacinus concordant in adscribendis Sanitio annis XI; hic menses addit tres, satis verosimiliter; illa diem notat XXIV Barmudæ (XIX Aprilis) eamque Sabbati. Anni XI Episcopatus ducunt nos ad annum DCCCLXX: sed talis concursus eo anno non invenitur, quando per cursum litteræ Dominicalis A, dies ista in diem Mercurii cadebat. Confirmat tamen diem XXIV Barmudæ Hagiologion mox recitandum. Abulbaracat vero, cujus calculi cum calculis Elmacini convenire cœperant, rursum in diversa abit, nunc præcurrens, nunc subsequens, sæpissime suis ipse numeris implexus. Sanitio tribuit annos XXI & menses tres, finiens eos anno Martyrum DXCVII, Christi DCCCLXXXI; ne vero dubites probe callere Arithmeticam, ubi successoris initium fixit eodem illo anno martyriali DXCVII, produxitque ad annum DCXXV, Christi DCCCCIX; subdit, Sedem eum tenuisse annis XXI, quos ab exordio ad mortem debuisset numerare XXVIII. Vigilabat Vanslebius dum hæc scriberet? Tutius ergo videtur, suppositis annis XI, ab Elmacino & Historia assertis, errorem agnoscere aliquem in assignata feria, mutato Sabbato in diem Mercurii.

[468] [Sanitius obiisse 870, 19 Aprilis.] Hagiologion salutem dicit Sanitio, Patriarchæ forti, qui baculo manus suæ, scilicet Cruce, pepulit hostes; & intercessione sua salutem attulit regioni, spatio trium annorum afflictæ penuria roris & pluviæ. Primum factum, ex fastis Alexandrinis, Hagiologion Habessinorum ita celebrat. Gratulor virtuti signi, [Signo Crucis hostes fugati.] quod datum fuit Patriarchæ Sanitio, feria quinta septimanæ Paschalis, antequam lavaretur: quando Arabes, qui venerant latus gladio accincti, solus pepulit scipione manus suæ, in quo signum Crucis erat, populumque servavit. Ita legitur nona Barmudæ, hoc est IV Aprilis: quo die si miraculum contigit ante Pascha, VII Aprilis celebrandum, contigit anno DCCCLXVI; neque enim alio anno quam isto, tali die Pascha Sanitius habuit, toto sui Patriarchatus tempore.

[469] Elmacinus ex Vitis Patriarcharum addit, quod convertit tempore suo quosdam, qui negabant passionem Domini Messiæ, [hæretici conversi.] inde a tempore separationis; eosque recepit & baptizavit, ac concionatus est in templis eorum; scripsitque ad Patriarcham Antiochenum, & certiorem id eum fecit, qui conversione eorum gavisus est. Fecit quoque hic Patriarcha Alexandriæ aquæductus subterraneos, quibus aquam dulcem derivavit e lacu Alexandrino in alveos urbis.

LVI. MICHAEL III.
Exactio pecuniaria gravis valde a Præfecto imposita, non impune. Longa annorum XIV vacatio.

[470] Michael, aliis Chaël, constitutus est, [Ordinatus mense Aprilis 870,] inquit Elmacinus, Patriarcha Alexandriæ Ægyptiis Jacobitis anno octavo Chalifatus Mutamidi, aut ut alii volunt, septimo, qui fuit Hegiræ CCLXII. Minime vero; solens more suo fallitur; nam annus ille Hegiræ signaret annum Christi DCCCLXXVI, patenti sex annorum lacuna, quod ipsius Elmacini calculo aperte repugnat. Cur hic annum Diocletiani indicare neglexerit, haud equidem intelligo. Certe, ut semel dicam, ubique suspectæ mihi sunt Hegiræ, ad annos Christi reductæ. Quis enim patiatur Basilii Imperatioris obitum referri ad annum Hegiræ CCLIX, Christi DCCCLXXII; quem constat vita functum prima Martii DCCCLXXXVI, defectu annorum XIV: contra vero Leonis mortem collocari anno Hegiræ CCCIX, Christi DCCCCXXI; qui obiit XI Junii DCCCCXI, annorum fere XI excessu? Mitto alia, jam plusquam satis, exemplis hujusmodi, Lectori fastidiosus. Mihi illud prope certum est, Michaëlem ordinatum mense Aprili DCCCLXX: probabiliter XXIII Aprilis die Dominica. Elmacinus, Historia, & Kircheri Catalogus conveniunt in annis XXV Patriarchatus, dissentiente Abulbaracato; qui tamen primo subscribit, in notando die obitus XX Barmahati, hoc est XVI Martii, tacente feriam Historia.

[471] Hæc si vera sunt, videtur tempus Sedis producendum ad annum DCCCXCVI, [obiit an. 896, 16 Martii.] additis XI fere mensibus; & sic facilius salvabitur cædes cujusdam Chalifæ, quam factam asserit Elmacinus XXVI Tubæ, XXI Januarii, anni DCXII Diocletiani, Christi DCCCXCVI, Michaële Patriarchatum tenente. Scio, in marginali Historiæ nota non addi nisi dies XXXIX verum id nullatenus sustineri potest, stante die obitus a nobis stabilito; pro quo etiam stat Hagiologion, salutem dicens Patriarchæ, sortito nomen Michaëlis, militiæ cælestis Præfecti.

[472] Huic, inquit Elmacinus, lib. 2, cap. 16, [Grandi pecunia a Præfecto mulctatus,] Ahmed filius Tuluni tributum imposuit viginti millium aureorum. Ob quod ille vendidit Judæis quartam templorum Alexandriæ partem, terram Habasjæ in Ægypto, & templum illud vicinum Malacæ in Casrosjama, in urbe Misra: & singulis Christianis tributum annuum Kirati unius imposuit: solvitque dimidium tributi sibi impositi. Et Ahmed filius Tuluni vita excessit, antequam partem alieram persolveret. Hactenus Elmacinus; cujus versioni inhæret Historia Patriarchalis interprete Echellensi.

[473] [cogitur domos Ecclesiarum] Ad hanc animum advertens Ludolfus: Obstupui, inquit, miratus, qui fieri potuerit, ut Patriarcha Christianus Judæis venderet vel minimum sacellum, vel populus id permisisset; & cur Historicus partes templorum enarrasset, & non potius templa ipsa numerasset & nominasset. Illico igitur cucurri, inquit, & textum Arabicum Elmacini examinavi; atque reperi, bonum interpretem mire hallucinatum esse in expositione istius loci; excusandum tamen, quia operi immortuus, ut mihi constat, non habuit otium relegendi. Hallucinatus est autem: nam in textu Arabico nulla Judæorum fit mentio, sed Exactorum, in versione plane omissorum; nec quartæ partis templorum, sed domuncularum vel mansionum: reliqua etiam incongrue admodum sunt reddita. Nulla etiam urbs Misra nobis nota est, sed Memphis vel Cairus: deinde nomina appellativa, velut propria efferuntur. Sic autem mihi vertendus videtur locus ille totus: Et exegit ab eo Ahmed viginti aureorum millia; & ille vendidit Exactoribus mansiones templorum, id est, [in solutionem tradere Exactoribus,] ædificia ad templorum Alexandriæ jus spectantia, ac prædium quoddam Habessinorum Ægypti, & templum… ceræ domum commercii, in urbe Cairo Judæis. [& jura quædam vendere Judæis:] Sed ego malim simpliciter dicere, quod graves pecuniæ exactiones a Chalifa, sive Præfecto Ahmedo, perpessus Patriarcha fuerit; adeo ut etiam domos & mansiones, ad jus Ecclesiarum pertinentes, Exactoribus tributi in solutum dederit, & ceræ domum vel commercium Judæis vendiderit. In Hagiologio dicitur, quod mors superbi Præfecti accidit quadragesima die ex illa, qua id prænuntiatum fuerat ex ore cujusdam pauperis.

[474] [sed cita morte punitur Præfectus.] Subnectit Historia, quod Michaël, eadem necessitate constrictus, vendidit etiam bona Monachorum, ut posset dimidiam mulctæ partem persolvere; sed defuncto Ahmeto libertate donatus est ope Dei, vacavitque Sedes absque Patriarcha annis XIV, procul dubio integris; [Vacat Sedes annis 14.] quos etiam notant Elmacinus & Catalogus Kircheri, sic ut integrum non sit ab eo calculo recedere; tametsi ratio nulla peculiaris occurrat, quæ diuturnam illam cessationem, hoc magis quam alio tempore, credibilem faciat. Atque idcirco diu multumque hæsi dubius, præferrine deberet Ordo Abulbaracati, ne unius quidem anni vacationem hic inducentis, quemque alii magis probabant.

[475] [Ingens confusio in Gabriele & Cosma II.] Verum cum ille in reliquis tam multa peccet, nec aptam monstret Chronologiam, satius visum est, spreto Abulbaracato, primis vestigiis insistere, quidquid tandem molestiæ adferant, in disponendis temporibus duorum sequentium Patriarcharum, Gabrielis & Cosmæ II. Hic certe potissimum locum habet confusio nuper indicata, cum Elmacinus lib. 2, cap. 19, ambos eodem anno, eoque (si superis placet) Hegiræ CCCI, Christi DCCCCXIV, constitutos affirmet, priori annos Sedis XI, postremo XII adscribens. Interim Historia Gabrielem sedisse, ait, annis XXI, Abulbaracat annis X & totidem mensibus; Cosmam vero annis XIII; quem Kircherus in suo Catalogo innominatum prætermisit. In ea perplexitate, unum hoc certi habeo, per tenebras hasce Ægyptiacas trepido gressu esse procedendum.

LVII. GABRIEL.
Profunda humilitas, ad verrenda pavimenta se dimittentis.

[476] Gabriel, juxta supputationem nostram, fixo Michaëlis obitu anno DCCCXCVI, XVI Martii, & admissa vacatione annorum XIV, [Hic ordinatus an. 910,] Thronum S. Marci conscendisse dicendus est anno Christi DCCCCX. In Hagiologio sic laudatur: Saluto Gabrielem, qui propter bonitatem ac pietatem suam dignus fuit, ut, juxta cujusdam senis Prophetiam, constitueretur Patriarcha. [laudatus in Hagiologio,] Hic, quamvis Archiepiscopus magnus esset atque honoratus; tamen ut debilitaret vim concupiscentiæ, operibus caritatis atque humilitatis aliis adjecit, verrere scopis pavimenta annis circiter duobus. Dicit præterea Elmacinus, quod viris mulieribusque monasteria construxit. Historia e contrario illi impingit, quod singulis viris & mulieribus indixerit denarium, Patriarchæ solvendum. Quid si salvandæ virtutis gratia, dicamus, exactos denarios condendis monasteriis impensos?

[477] Superest nodus difficillimus, ut annus mortis & Sedis duratio concinne determinentur. Defunctum, [obiit 926, 15 Februarii.] ait Historia, XXI Amschiri, hoc est XV Februarii, die Mercurii, concursu illo exigente litteram Dominicalem A, signatam anno DCCCCXXVI & DCCCCXXXII. Si mihi sequi liceret computum Historiæ, per annos XXI apte perducerer ad DCCCCXXXII; at quo minus id audeam, facit annus Diocletiani, notatus in Patriarcha Mina, ultra quem anni Cosmæ, Macarii, & Theophanii extendi non possunt, ut locis propriis erit ostendendum. Quamobrem tenendus erit annus DCCCCXXVI, quo vita excesserit Gabriel, transactis in ea dignitate annis circiter XVI, numero, in ea Scriptorum varietate, maxime probabili, & præ aliis eligendo, donec quid certius appareat.

LVIII. COSMAS III.
Aliqua inter Episcopos & Presbyteros contentio super ejus electione.

[478] Solo hic nomine apud Coptos notus, imo a nonnullis prætermissus, sedisse dicitur ab Elmacino annis XII, [Obiit hic 938 27 Februarii,] & ab Historia annis XII & diebus XII, defunctus quinta Barmahat, I Martii, die Martis. Nova confusio. Concursus ille reperitur sub littera Dominicali B, anno Christi DCCCCXXXVI; sed ita Cosmæ Patriarchatus ad annos non amplius decem esset restringendus; quod non placet, in consensu Historiæ & Elmacini, de annis XII integris ei vindicandis; a quibus non nisi coactus, & quidem ægerrime, recedo. Maneant itaque anni illi XII & totidem dies; sed pro quinta Barmahat, male ab Historia notata, substituatur tertia, quam rectius suggerit Abulbaracat, tametsi eam solito sibi errore confundat cum tertia Martii, cum vere sit XXVII Februarii, quæ aptissime coincidit cum die Martis in annum DCCCCXXXVIII sub littera Dominicali G. Sic habebis annos XII, [abest nomen ab Hagiologio] & a XV Februarii, qua decessor obiit, ad XXVII, dies etiam XII, ab Historia requisitos. Hagiologion, quod miramur, nullam hujus Cosmæ facit mentionem, adeo ut tam ex Habessini istius, quam Kircheriani Catalogi silentio, dubitari possit, utrum illius nomen non sit aliqua ex causa erasum ex nonnullis Patriarchalium Catalogorum exemplaribus.

[479] [& laude caret apud alios.] Certe neque Historia neque Elmacinus aliquid laude dignum de ipso narrant, ut fere de aliis solent. Eum tamen Patriarcham agnoscere videtur is, qui Vitas Patriarcharum, superius aliquoties allegatas, composuit, Severus Alexandrinus, Episcopus Asmonin, nescio quo usque perductas; unde Echellensis, in suo Eutychio vindicato, pag. 83 scribit, [Mortem hujus vel alteterius Cosmæ secuta dissensio] quod dissidia orta sunt prima die conventus, post obitum Cosmæ, inter Episcopos & Presbyteros Alexandrinos, de Patriarcha creando. Quid autem exinde secutum sit, quoniam huc spectare videtur, juvat ex eodem auctore commemorare; sic enim prosequitur.

[480] [inter Episcopos & Presbyteros,] Cum altera adesset dies, convenerunt, oraverunt, & sederunt, adfueruntque Presbyteri Alexandrini, dixitque πρῶτος; Gubernate hoc negotium, Domini mei Patres. Cui Theodorus respondit; Quemnam elegistis vos, ut illum nos quoque cognoscamus? Dixit πρῶτος, Talem, & hoc est nomen ejus scriptum. Quibus rursus Theodorus: Si placet Synodo, optimus est. Tunc illi πρῶτος; Nostrum est hoc negotium, non autem Episcoporum, ad quos nihil aliud pertinet, quam impositio manus; nostrum vero est eligere Patriarcham. His respondit Abbas Abraham, Episcopus Phaium; Episcopi quoque vestri ordinabunt vobis, quemcumque eligetis; si dignum itaque proponetis, ordinabimus illum; sin vero indignum, eum abigemus. Hactenus ille; [certos nos reddit de jure electionis ad Presbyteros reducto.] quæ quia videntur aliquam contentionem indicare, neque omnibus æque certus fuisse habitus Patriarchatus hujus Cosmæ, ad eum potius referenda præsumimus, quam ad duos ejusdem nominis Patriarchas XLIV & LIV, quod ex ipsiusmet Severi opere, si esset ad manus, certius judicaretur.

LIX. MACARIUS.
Dies obitus & laus ex Hagiologio.

[481] Apud Hagiologum Habessinum & Abulbaracatum, [Obiit lue anno 958, 20 Martii;] a patria Sevrensis cognominatus, Cosmæ immediate successit, seditque ex Elmacino annis XX, superadditis ab Historia diebus XXI. Si ita est, Thronum possederit usque ad annum Christi DCCCCLVIII, quo usque commode extendi potest. At non capio, quomodo Historia obitum ejus referat in secundam Tubæ, quæ esset XXVIII Decembris: sic enim, non annis XX & diebus XXI, sed decem fere mensibus supra XX annos Patriarchatus durasset.

[482] [ordinatus 938, 28 Februarii.] Errorem hunc opportune corrigit Hagiologion, diem XXIV Barmaha, seu XX Martii assignans; qua ratione & dies Sabbati, ab eadem Historia notatus congruit, & cetera omnia aptissime concordant; unde dubium nobis non est, quin Macarius defunctus sit illa XX Martii die Sabbati, anno DCCCCLVIII, currente littera Dominicali C; ordinatus scilicet XXVIII Februarii, postridie obitus Cosmæ anno DCCCCXXXVIII.

[483] Paucis encomium ejus complectitur Hagiologion his verbis: [laudatus a cura pastorali,] Salutem dico Patriarchæ Macario, ex urbe Sebra oriundo. Memor hic fuit verborum bonorum matris suæ, quæ ipsum hortata erat bono consilio. Gregem suum impense custodivit perpetuo, sine pigritia.

CAPUT IX.
Patriarchæ per alteram seculi X medietatem & totum seculum XI: ab anno DCCCCVIII ad annum MCII.

LX. THEOPHANIUS.
Ob apostasiam occisus a suis, non videtur ab Habessinis haberi Sanctus, nisi calumniam passum crediderint.

[Hic occisus anno 962, 6 Decembris] Theophanius, Abulbaracato Alexandrinus, Christum abnegavit, inquit Historia: quare insurgentes in illum Episcopi, occiderunt in navi, & in mare projecerunt. Mortuusque est morte pessima, decima Chiac die Sabbati. Consentit quoad rem Elmacinus, a quo sedisse dicitur annis quatuor & mensibus sex: sed rectius ab Historia tempus regiminis producitur ad annos IV, dies CCLXI, numerandos a die XX Martii, quo Macarius vitam cum morte commutavit. His omnibus aptissime respondet notata feria, cadens in X Chiac seu VI Decembris, anno DCCCCLXII, quo procul dubio, Theophanius a suis occisus interiit, constitutus illa ipsa XX Martii, vel potius postridie, Dominica die.

[485] Admiratione dignum est, Patriarcham hunc, [cum ordinatus fuisset 21 Martii anno 958.] ab Historia pro apostata habitum, locum invenisse in Hagiologio metrico ad præcitatam diem X Chiac, seu VI Decembris, uti in suis notis ad talem diem & nomen in fastis Æthiopicis censuit Jobus Ludolfus; nihil dubitans, quin Rubrica descriptus cum titulo Patriarchæ Alexandrini, fuerit in ordine suo sexagesimus. Videtur autem istic laudari a pietate; & ab Hagiologo invocari, ut e somno desidiæ se expergefacere velit, his versibus: [Mirum est celebrari eum ab Hagiologo,] Salutem sæpius dico Theophanio, qui unus est e numero Patriarcharum; nec non Sawiro Patri & Nicolao propinquo ejus. Excitet me e somno meo, & evigilare me faciat pietate sua, quoniam dies meos omnes in desidia consumpsi.

[486] Sed quid si Sawirus & Nicolaus, hic etiam nominati, [nisi forte putarit, calumniam passum.] Habessini sint, & præter commemorationis diem, nihil habeant cum Theophanio commune? Aut, quid si per calumniam oppressum ab æmulis crediderint Habessini, innocentemque impositi criminis, quod tamen noluerint distinctius explicare, aliunde persuasi, virum sanctum fuisse? Utut est, suspectam hæc reddere possent cædem, ab Historia memoratam, cujus fama ad Habessinos non pervenerit, nisi eadem & apud Elmacinum, & in Kircheri Catalogo legeretur.

LXI. MINAS.
Neque hunc neque alios, usque ad annum MCCCLXIII, ullo Elogio dignantur Habessini, nisi solos quinque.

[487] [Ordinatus hic 962, 7 Dec.] Minas (de Sodla occidentali apud Abulbaracat) constitutus est Patriarcha juxta Elmacinum, anno Diocletiani DCLXXVIII, Christi DCCCCLXII, concurrente cum anno Hegiræ, non CCCL, sed CCCLI, quo tandem solum intervallo a recto calculo Scriptor ille discordat. Ceterum annus Æræ Martyrum, hic denuo assignatus (nisi multum fallor) abunde evincit bene ordinatam a nobis superiorum Patriarcharum Chronotaxim. Pergit Elmacinus: Cumque sedisset annos XI, defunctus est medio mensis Hathuri. Expressius Historia, XV Hathuri ponit, & feriam IV seu diem Mercurii; sed perperam in nota marginali signantur anni XVII, pro XI, seu fere XII, quibus perducimur ad annum Christi DCCCCLXXIV, quando sub littera Dominicali D, omnia rectissime concurrunt; quo maxime argumento movemur ad annum hunc præ ceteris manutenendum, licet non modica ex Elmacino supersit molestia, quæ cum ad successorem magis spectet, ibi etiam opportunius diluetur.

[488] [obiit 974, 11 Nov.] Interim de rebus ab hoc Patriarcha aut illius tempore gestis, nec Elmacinus, nec Historia quidquam commemorant; neque Hagiologium hujus secundi Minæ meminit: credo quia nulla eximiæ sanctitatis aut doctrinæ laude claruit. Quod etiam intelligi possit de plerisque aliis, usque ad Joannem, LXXIV Patriarcham, (ille postremus in Hagiologio laudatur) ejusque successoribus ab Abulbaracato deductis, usque ad annum MCCCLXIII: ex istis enim elogium habent soli quinque. Sedem vacasse anno uno Historia æque ac Elmacinus affirmant, nos interpontificium illud non ultra XII Novembris anni DCCCCLXXV extendendum putamus.

LXII. ABRAHAM.
Laus ejus a Simonia sublata, & miraculis.

[489] [Varia nominis enuntiatio.] In Abrahami nomine consentiunt Coptitæ apud Kircherum, & Habessini apud Hagiologum: ipsum autem Arabice & Turcice pronuntiatur Ibrahim; quod Elmacinus, Abulbaracat, & Historia, vel ipsorum interpretes, magis corrupisse videntur, scribentes Ephrahem & Ephrem. Addunt quod fuerit Syrus, & Elmacinus etiam, quod filius Zaraæ. Ab hoc ultimo dicitur ille Patriarcha constitutus anno Martyrum DCXCIIII, Hegiræ CCCLXVII; qui esset mense Novembri annus Christi DCCCCLXXVII, [Patriarcha constitutus, non an. 977,] calculo, toto biennio a nostro discrepante. Nihilominus a statuta nobis annorum ratione nequaquam recedendum, tam mihi est certum, quam evidens sit, Elmacinum hic manifesti erroris convinci. Ut enim taceam, quod inter Minam & Abrahamum non anni unius, sed totius triennii vacationem indicere debuisset, vel Minæ regimen ad annos XIV integros protendere; clarius in hoc Abrahamo, & proxime sequenti Philotheo detegitur hallucinatio. Illum quippe, ait, sedisse annis III & mensibus sex; hunc annis XXIV, & mensibus septem, atque obiisse III Hathuri, sive XXX Octobris; additque vacationem VI mensium. Summam ea conficiunt annorum XXVIII & novem mensium, per quos, ex ipsiusmet Elmacini computu, perveniretur ad finem anni MVI. Interea tamen Zachariæ, Philothei successoris initia collocat anno Martyrum DCCXX, Christi MIII vel MIV & id quidem recte, ut suo loco erit demonstrandum.

[490] Igitur relicto Elmacini calculo, ita ego numeros restituendos putem. [sed 975, 12 Nov.] Posteaquam Thronus, obitu Minæ, anno integro fuisset vacuus, succedente Abrahamo impletus est anno DCCCCLXXV, verosimiliter XII Novembris; hunc autem brevi regimine, trium scilicet annorum & LXXV dierum spatio, perfunctum, obdormivisse statuimus XXVI Jan. DCCCCLXXIX; methodo iis conformi, quæ in sequentibus ab Historia accurate notantur, licet ea hic, præter morem, diem mensis & feriam neglexerit indicare. Subsecuta est vacatio non sex mensium, ut Elmacinus comminiscitur, sed dierum LXI; ergo ad usque XXVIII vel XXIX Martii, quo Philothei inauguratio postmodum referetur.

[491] Multa in Abrahami laudem congerunt Historia & Elmacinus, [obiit 26 Jan. 979.] paucis hic delibanda. Natura excellenti fuisse fertur, vita optimis moribus ornata, substantiam suam omnem pauperibus erogasse, abolevisse Sartoniam, pro quo Historiæ interpres Echellensis scribit, quod munera pro ordinum collatione abrogaverit. Recte omnino, [Simoniam abolevisse] nam vocem Arabicam, hoc loco scriptam, non intelligens Erpenius, noluit eam latine reddere; scripsit autem Sartoniam (uti notat Ludolfus) pro Chirotonia, quod Græci scribunt χειροτονία: solent enim Arabes Græcam litteram X efferre cum sibilo, more gallico, & Eutyscius pronuntiare pro Eutychius. Est autem Chirotonia (ut notum est) Manuum impositio, per quam sacri Ordines conferuntur.

[492] Claruisse præterea dicitur insigni & notissimo miraculo, [montem transtulisse, & veneno extinctus dicitur,] cum esset ad montem fide sua transferendum, a Judæis provocatus: ac denique veneno sublatus a quodam scriba, quod eum Communione amoverat ob concubinatum. Kircheri Catalogus mortem quoque veneno illatam confirmat: Hagiologus vero Habessinus, ad VI Chiac, hoc est 11 Decembris, sic eum invocat. Salutem tibi, Abraham, ex Peregrinatore, id est Mercatore, facto Patriarchæ. [ac sacrilegum miraculose punivisse.] Dum stultus ob sui cordis duritiem, renuit audire sermonem excommunicationis, lingua tua ardente prolatæ, limen Apostatæ coram te dissiliit. Plura hujus generis haud dubie legeremus in Vita, si exstaret.

LXIII. PHILOTHEUS.
An ab hoc Habessinis laudato, diversus Philoponus Simoniacus? Laus Severi interpretis Scripturæ, qui & Vitas Patriarcharum compilavit. Memoria Ieremiæ Hierosolym. & Arsenii Alexand. Patriarcharum Melchiticorum.

[493] [Ordinatus 29 Martii anno 979] Philotheus, Elmacino Philoponus, constitutus est, non anno CCCLXXI Hegiræ, inchoato VI Julii DCCCCLXXXI, ut male hic Scriptor affirmat; sed, juxta calculum nostrum, anno Christi DCCCCLXXIX: Seditque annos XXIV & menses septem, sive dies CCXXVI (ut accuratius numerat Historia) & obiit tertio Hathuri, hoc est XXX Octobris: unde per dies prædefinitas retrocedendo venitur ad XXIX Martii, a nobis nuper vindicatam, quæque eo anno Dominica fuit.

[494] [obiit 1003, 30 Octob.] Mortis dies ab Historia componitur cum Sabbato, unde iterum roboratur asserta a nobis supputandi ratio, siquidem concursus ille petit litterum Dominicalim C: ergo coincidunt omnia in annum MIII, tali charactere signatum, complenturque anni XXIV dies CCXXVI; & interposita vacatione dierum LXVII (ut habet Historia) venitur ad V Januarii MIV, seu DCCXX anni Martyrum inchoati præcedenti Septembri, quo inauguratum successorem mox apparebit.

[495] [Paralysi ob avaritiam punitus;] Jam nobis aliam difficultatem objiciunt mira illa, & tantum non inter se opposita, quæ de hoc Patriarcha commemorantur. En verba Historiæ: Erat Patriarcha iste congregandis opibus deditissimus, nec minus navabat operam comessationibus & potui; & balnei lavacris apprime delectabatur, nec a muneribus accipiendis pro Ordinum collationibus abstinebat. Dum itaque sacrum quadam die in Ecclesia S. Marci Alexandriæ celebrabat, vidit manum e pariete egredientem, & obsignantem signo Crucis Hostiam, quæ statim partita est in manus ejus. Quamobrem timore concussus est, nec tremere desiit, donec mortuus est tertia Hathuri die Sabbati. Diem obitus omisit notare Elmacinus, eadem omnia quoad substantiam narrans, sed Philoponum (ut supra dixi) nominans.

[496] [& tamen in Hagiologio laudatus] Ad hoc animadvertens Ludolfus, & simul ad laudem, quæ Philotheo datur in Hagiologio, die Hathuri prædicto, jubet me dubitare, an non sint distinguendi Philotheus & Philoponus; quorum hic execrationem omnium meruerit, a Chalifa forte intrusus, ideoque indignus creditus sit, qui inter Patriarchas nominaretur a Coptis, Catalogi Kircheriani auctoribus, Abulbaracato, & Habessinis; iste, ut sanctus, fuerit posteritati commendatus, quem Hagiologus, sic invocando, honorat: Salutem tibi, Philothee Apostole, Patriarcha Alexandrine! Cum Æthiopibus præfecissent (ii scilicet qui Philoponum volebant Patriarcham haberi) impostorem; ita ut essent ludibrio vicinis & præda hostibus; subtuo regimine (o Philothee) remoto illo, respiravit Æthiopia. Certe non facile sibi quis persuaserit, in unam quadrare hæc eamdemque personam.

[497] Similius vero est, Alexandrinos, repulso Philopono, [unde videri possent diversi Philoponus & Philotheus.] Philotheum præposuisse, quorum virtutes & vitia, propter affinitatem nominis, Scriptores aliqui subinde confuderint. Mihi ita hoc videtur. Si cui conjectura non placeat, malitque pro gemino unicum dici, per me licet. Exponit insuper Elmacinus, quod Philopono, seu potius Philotheo, sedente, fuit felicissimus interpres Siahidus, filius Righai, quem S. Mercurius una nocte ex valle lapidosa Meccæ, transtulit in Ecclesiam ejus in Ægyptum, id quod contigit vivente Severo, filio Macfai, Episcopo Asmuninæ. Hic est ille Severus ( ni fallor) a quo scriptas Vitas Patriarcharum aliquoties vidimus allegari, & cujus ætatem hinc discimus.

[498] Enumeratis deinde libris ab interprete illo scriptis, [Cedit Melchitis templum Dominæ, jussu Chalifæ.] & narrata Patriarchæ qualiscumque morte, subjungit, quod ejus quoque tempore acceperunt Melchitæ a Jacobitis templum Dominæ, quod nunc (hoc est anno MCXVIII, in quo desinit ejus Historia) ab ipsis vocatur templum Patriarchæ. Cujus rei causa fuit, quod Azizus Billa, Dominus Ægypti, uxorem duxerat Christianam Melchiticam, ex qua filiam susceperat. Erant autem ei mulieri duo fratres, quorum alterum, nomine Jeremiam, constituit Patriarcham Hierosolymitanum; alterum autem, Arsenium nomine, Patriarcham Melchitarum Alcahiræ & Mitsræ. [Arsenius eorum Patriarcha.] Atque hi cum Azizo aliquam habebant familiaritatem, quod avunculi filiæ ejus essent, unde & eo imperante promoti sunt. Atque Arsenius iste petierat templum illud, & is jusserat ut ei daretur.

LXIV. ZACHARIAS.
Sub Hakemi tyrannide Patriarcha, uti & senior Abunagiahus, pro fide Christi gravia passi.

[499] Zacharias suffectus est, post LXVII dierum vacationem ab obitu Philothei, adeoque quinta die Januarii (non XX Babæ, seu XVII Octobris in quo procul dubio Elmacinus fallitur) anno Martyrum septingentesimo vigesimo; [Suffectus hic est an. 1004, 5 Januarii.] vigesimus octavus male in Chronico notatur. Signant hæc annum Christi MIV, perperam ab eodem Elmacino cum anno CCCXCIII Hegiræ comparatum. Nota marginalis Historiæ, Pontificatui Zachariæ adscribit annos XXVII & dies CCCLIV; melius scripsisset dies CCCLXIV, ut sibi ipsa constaret; vel cum Elmacino annos XXVIII fere integros. Cum enim de utriusque consensu vita, functus sit octava Tubæ, seu tertia Januarii, regere cœperit quinta; tanti tamen non fuerit istud biduum, ut propterea anni XXVIII numerari non possint. At vero per annos illos opportune pervenimus ad annum Martyrum DCCXLVIII, recte ab Elmacino notatum, Christi MXXXII.

[500] Sed hæc ut bene quadrant omnia, non perinde obvium est diem Martis componere cum tertia Januarii. [Obiit 1032. 3 Januarii.] Fuit annus ille MXXXII bissextilis sub litteris Dominicalibus B A: si primam accipias, quemadmodum more Romano est numerandum, dies Martis erit secunda Januarii, si autem sumatur A, concursus requisitus omnino habebitur. Qua in re, illud animadversione dignum, Coptos sicut in anni principio nos antevertunt, ita anno proxime præcedenti intercalasse, quo fieri potest, ut sola littera A illis hoc anno Dominicam signet, itaque difficultas tota nullo negotio componatur. Esto tamen id cuiquam non probaretur, non idcirco ab anno MXXXII, sufficienter aliunde stabilito, dimoveri me patiar; sed feria quarta in locum tertiæ substituta, culpam omnem, siqua est, in librariorum inadvertentiam refundam.

[501] [Dira Hakemi persecutio.] Venio nunc ad crudelissimam persecutionem, quam sub inhumani Hakemi tyrannide, non Christiani solum, sed & Judæi perpessi sunt, teste Elmacino, & Coptis Scriptoribus omnibus; in qua prisci fervoris Christianorum specimina liceat admirari. Rem fusius prosequitur Historia Patriarchalis, quam licet ex parte dederit Papebrochius in Tractatu Patriarcharum Hierosolymitanorum, non gravabor hic totam, proprio loco describere. Sic orditur de Zacharia: [in qua Zacharias nequidquam leonibus objicitur.] Hunc crudeliter persecutus est Alhachemus, ut septennio latere coactus fuerit. Aliquando leonibus fame laborantibus projectus est; qui tamen nullam ipsi attulerunt noxam: ecclesiæ vero sub eo clausæ sunt multo tempore (Elmacinus multas destructas asserit;) nec quisquam Missam celebrare audebat, nisi in ecclesia S. Macarii; & plurimis ærumnis affecti sunt Christiani ab Hachemo, qui etiam appendi jussit cruces collis Christianorum, & vituli caput, collis Judærum.

[502] [Senex Abunagiahus, egregie pro fide certans,] Tandem comprehendit scribas aulæ & nobiles Christianorum, eisque proposuit, aut fidem amplecti Moslemanicam, aut neci se parare. Qui responderunt ei: Omnes nos sequemur seniorem Abunagiahum, quoniam ipse est noster Primas & Major. Cui accersito, Moslemanicam proposuit Alhachemus religionem. Respondit ipsi senior Abunagiahus: Permittat mihi Chalifa, concedatque hanc noctem, ut animum meum consulere possim, cras autem dabo responsum. Qui dimisit illum ad sequentem diem. Ille autem ad suam profectus domum, valedixit uxori & liberis; & quas eleemosynas & sacrificia post ejus obitum essent facturi, commendavit; totamque noctem illam in orationibus persolvendis transegit. Illucescente die sese Alhachemo sistit, cui ait ille: Quid tibi, senior Abunagiahe, dixit animus tuus, & consuluit? Domine mi, respondit, Animus meus optimus ac fortissimus est in mea fide & religione patrum meorum. Tunc præcepit Alhachemus, ut loris bubulis, mille ictibus percuteretur, absque ulla pausa aut intermissione. Cum itaque septingentis ictibus percussus esset, dixit, Sitio. Tunc milites id ad Chalifam retulerunt, qui ait ipsis, si Moslemanicam amplectetur fidem, date ei bibendum. Qui dixerunt ipsi: Moslemanicam amplectere fidem, & dabimus tibi bibendum. Qui respondit eis; Non: [inter tormenta occumbit.] jam Dominus meus Christus bibendum mihi dedit. Et viderunt milites, ejus barbam & labra aqua madida; statimque tradidit spiritum. Quod cum relatum esset Chalifæ, dixit: Percutite illum donec complebuntur mille ictus, & percusserunt eum trecentis ictibus post ejus mortem. Egregium profecto barbaræ feritatis, sed simul etiam Christianæ constantiæ & fortitudinis exemplum.

[503] Interim Hagiologus Habessinus Zachariam merito laudat & solenniter invocat; [Zachariæ apud Hagiologum encomium.] non quidem octava Tubæ prænotata, sed XIII Hathuri (IX Novembris) qua forte die ex Æthiopia, ubi sepultum ait Elmacinus, Alexandriam relatus fuerit. Sic ibi legitur: Salutem dico Zachariæ, qui constitutus fuit postquam Philotheus obdormivit; quem perfectum certamen certantem pro fide ac veritate, devorare leones nequiverunt, neque cum primo eis datus, neque cum sanguine illitus, objectus illis iterum fuit. Peculiaria persecutionis Acta plura videri possunt apud sæpe laudatum Elmacinum, ex quo etiam disce belluam, ex atheismo & insania consutam, crudelitatis suæ pœnas dedisse, annoque MXX interfectam. Ceterum, post Zachariæ obitum, vacasse Thronum diebus LXXIV ambo Scriptores nostri constanter tradunt; sic ut usque ad XVIII Martii inclusive cessatio illa protrahenda sit, & successor Sanitius XIX Martii sufficiendus, ut mox palam fiet.

LXV. SANITIUS II.
Elmacini Chronologia correcta.

[504] Hic Patriarcha, tamquam opibus congregandis & accipiendis muneribus pro Ordinum collatione deditus, [Simoniacus, constitutus est 19 Martii 1032] ab Historia traducitur. Pontificatum gessit, ut ibidem accurate notatur, annis XIV & diebus CCXXV; ordinatus nimirum XIX Martii anno MXXXII die Dominica, præmissa vacatione illa dierum LXXIV; defunctusque secunda Hathuri, XXIX Octobris, die Mercurii: quæ omnia justissimo calculo concurrunt in annum Christi MXLVI, sub littera Dominicali E, habitis XIV annis & diebus omnino CCXXV. [obiit 1046, 29 Octobris,] Nihil igitur morari nos debent, quæ hic infeliciter miscet turbatque Elmacinus. Nam ubi ait, constitutum Sanitium XXV Barmahati, seu XXI Martii, sibi ipsi contrariatur, affirmanti superius, Sedem non vacasse ultra dies LXXIV, quæ tamen ex ea supputatione vacua fuisset diebus LXXVI. Verum minutiæ illæ sint; turpius labitur, quando lib. 3, cap. 6, Patriarchatus tempus extendit ad annos XXV cum dimidio. Ubi ne zyfræ vitium esse quis putet, facit compositus cum illius obitu annus Martyrum DCCLXXIV, ab initio, quod ipse notat, nempe ab anno Martyrum DCCXLVIII, distans annis totis XXVI. Utrobique autem corrigendum scriptorium sphalma, apparet ex ingressu successoris, collato cum anno Martyrum septingentesimo sexagesimo quarto, & apprime conformi calculo nostro, ut statim ostendetur. [Elmacini Chronologia emendata.] Quippe si Sedes vacavit post Sanitii decessum anno uno & mensibus quinque, ut recte ponit Elmacinus ipse, in hoc Chronicæ præferendus, in quo dies non amplius XLVIII cessationis supra annum computantur: si (inquam) talis intercessit vacatio, aptissime pervenietur ad XXVIII Martii anni MXLVIII, coincidentem cum anno Martyrum DCCLXIV; & successoris Ordinatio cadere probabiliter poterit in diem Dominicam. Verum quid de Sanitio Hagiologus? Solius nominis memoria servatur ad XXIX Octobris: [Hagiologium solius nominis meminit.] forte ob simoniam indignum censuerit, quem elogio celebraret. Abulbaracat Taranensem a patria appellat, ejusque interpres Vanslebius vicum esse scribit, situm ad ripam Nili occidentalem, ad leucas XXIV infra Cairum, vere an falso, nihil magnopere interest.

LXVI. CHRISTODULUS.
Patriarcharum Sedes Cairum translata.

[505] [Institutus 28 Martii 1048] Christodulum referunt Christianorum Historiæ (apud Elmacinum libro 3, cap. 7.) propositum fuisse Patriarcham anno Martyrum DCCLXIV, hoc est (ut diximus) Christi MXLVIII. Hactenus bene: sed additur, Mense Keihac id est Decembri. En apertam contradictionem. Etenim si Sedes vacavit a mense Baba, hoc est Octobri, ut in Sanitio scripserat, per annum & menses quinque; quis capiat Christoduli Ordinationem illigari posse mensi Decembri? Ita prosequitur: sedit annos XXX; numero nimirum rotundo. Scrupulosior Historia annos tradit XXIX, dies CCLIX; mihi CCLVIII: ac obiit die Sabbati, decima quarta Keihaci (id est X Decembris) anno septingentesimo nonagesimo quarto, [obiit 1077 10 Decemb.] Christi MLXXVII. Annus convenit, feria exerrat; accuratior hic etiam Historia Dominicam suggerit, quæ eo anno cum X Decembris concurrit, & cetera omnia, chronologica serie composita; Christoduli inaugurationem factam probant XXVII vel XXVIII Martii, MXLVIII die Dominica.

[506] [De eo nec Hagiologion] Nomen ejus in Hagiologio non reperitur: sed quia Christodulus interpretatur servus Christi, & istic ad XX Abibi, XIV Julii, invenitur Gabra Jesus, suspicari vellet fortassis nonnemo, hunc esse Christodulum Coptorum. Sed non audet talem suspicionem suscipere Ludolfus; quia, neque additur titulus Patriarchæ Alexandrini, neque per Rubricam nomen expressum legitur.

[507] [nec Historiæ quidquam laude dignum commemorat.] Defunctus est Cairi, inquit Historia, ubi constituerat, ad Patriarcharum habitationem, Ecclesiam S. Mercurii, & Ecclesiam Dominæ nostræ Vici-Romanorum. Et hæc ultima forsan est Ecclesia Mohlacæ (Erpenio Muallacæ) in qua & ipse Christodulus, & duo ex successoribus defuncti dicuntur. Credibile autem est, quod Ægypti Regibus sive Dominis tunc residentibus Cairi, utpote in capite Ægyptiaci Delta posita urbe; ibi quoque Patriarchæ jam pridem sibi residendum censuerint. Id, inquam, nulli non credibile videbitur, quamquam Vanslebius pag. 11 scribat hunc Christodulum primum fuisse, qui Alexandria Cairum migraverit, ut jam ex Historia audivimus. Sed quisquis Sedem transtulerit, certum est, ibidem hactenus Patriarcharum mansionem continuari.

[508] [Vacatio Sedis.] Elmacinus Sedem vacavisse ait, centum & duodecim dies; Historia, dies tantummodo LXXII; verum hæc differentia ex eo commode conciliari posse videtur, quod, teste Elmacino, successor Cyrillus alio die institutus (nempe XXI Februarii, Amschiri XXVII: quo pacto salvantur dies LXXII) alio confirmatus dicatur, scilicet Dominica Palmarum, 1 Aprilis; itaque dies CXII omnino numerantur.

LXVII. CYRILLUS II.
Miraculum exundantis sacri Chrismatis inter ejus manus; doctrina laudata.

[509] Hic ex jam dictis, constitutus est Alexandriæ Dominica Palmarum, die, non decimo sexto, sed sexto Barmudæ, [Præfectus an. 1078, 1 Aprilis.] seu I Aprilis, anno septingentesimo nonagesimo quarto, cœpto cum Septembri anni MLXXVII, & tunc adhuc currente, quando Pascha celebratum fuit anno MLXXVIII, VIII Aprilis, ipsisque Kalendis, Dominica Palmarum. Hæc cum ita optime cohæreant, missum facio alium confirmationis diem, ab Elmacino dubie indicatum, nullique usui futurum, nisi ut bene ordinata perturbet.

[510] Notat autem Historia, quod cum Cyrillus esset Alexandriæ consecratus, [Miraculosa Chrismatis exundantia honoratus,] Cairum accersitus est ab Almostansaro (Erpenius Mustansirum-Billa, Ægypti Dominum, vocat) qui adduxit illum ad matrem & fratres, ut illos benediceret. Cum autem aliquando consecraret Chrisma in Ecclesia Abbatis Macarii, miraculose exundavit super Altare vas Chrismatis in manibus ejus. Item, quod ipse Patriarchis (puta Antiocheno & Hierosolymitano) Pallium constituit, & munera pro Ordinum collatione sub anathemate prohibuit. Denique quod defunctus est Mochtaræ in insula Ægypti (ea forte quæ est supra Cairum) die Dominica, secunda Baunæ; sed melius Elmacino duodecima Baunæ, anno Martyrum octingentesimo octavo, qui est Christi MXCII, quando sub littera Dominicali C, [obiit 1092, 6 Junii,] XII Baunæ, sive Bunæ, seu VI Junii, Dominica erat; non item II Bunæ tunc feria VI, & cum XXVII Maii concurrens.

[511] Ad XII autem refertur in Hagiologio sæpe dicto, ubi ei accinitur: Quod ejus Episcopatus ex vaticinio viri pii contigit, quodque fuit Doctor a mundi gloria vacuus, [& locum habet in Hagiologio.] cujus fluente eloquio viruerunt rami, hoc est discipuli, & in ipsius doctrina permanserunt. Porro CVI dies, qui supra XIV annos huic Cyrillo tribuuntur in Historia, inveniuntur a XXI Februarii ad VI Junii; & vacantis Sedis dies CXXIV, etiam ab Elmacino notati, perducunt ad diem VIII vel IX Octobris anni prædicti MXCII.

LXVIII. MICHAEL IV.
Ejus in Æthiopiam legatio, ut aquæ Nili laxarentur: quid ea de re sentiendum.

[512] Hic, prout referunt chronica Christianorum, inquit Elmacinus, Patriarcha Alexandriæ creatus fuit, [Creatus die 9 Oct. 1092.] qui detentus in carcere fuerat Singjaræ (Eremitam in Sangiaro vocat Historia) ex ditione Nesterudu, ignoto hactenus mihi loco: & præfectus fuit die duodecimo mensis Babæ, hoc est IX Octobris, ut & nos nuper statuimus, anno DCCCIX Martyrum, per Septembrem præfati anni MXCII inchoati; [obiit 1102, 25 Maii,] fuitque Patriarchatus ejus IX annorum & mensium VIII (sive, ut est in Historia, dierum CCXXIX) & mortuus fuit die primo Pentecostes, ultima Baschinas, in ecclesia Mohlakæ in Ægypto, anno DCCCXVIII Martyrum, hoc est Christi MCII, quando ultimus dies mensis prædicti, id est XXV Maii, Dominica fuit; & propter Pascha tunc actum die VI Aprilis, primus dies Pentecostes.

[513] [ejus legatio in Æthiopiam] De hoc Patriarcha, apud præfatum Elmacinum, sic legitur: Tempore illius Nilus quam plurimum decrevit, ita ut Mustansirus illum in Æthiopiam mitteret, cum muneribus & ornamentis multis; eique obviam venit Rexejus, & cum reverenter eum excepisset, quæsivit qua de causa eo venisset. Et exposuit illi; quod Nilo Ægypti, aquæ penuria laborante, magnum terræ ejus & incolis damnum impenderet. Itaque diverticulum recludi jussit, ut aqua inde ad Ægyptios deflueret, propterea quod eo usque Patriarcha venisset; & accrevit Nilus una nocte ad tria brachia, ita ut eo impleto campi Ægypti irrigati atque consiti fuerint, magnoque cum honore rediit Patriarcha. [ut inde aquæ in Nilum derivarentur:] Ad quem locum disce ex Plinio, libro 18 cap. 18. Si duodecim cubita non excessit (Nilus,) fames certa est; nec minus, si sedecim exsuperavit … Evagari autem incipit … a solstitio aut nova luna; ac primo lente, deinde vehementius, quamdiu in Leone Sol est. Mox pigrescit in Virginem transgresso, atque in Libra residet.

[514] Mirabilem illam Elmacini narrationem, de alveo Nili obstructo & aperto a rege Æthiopum, [Ludolfi eæ de re judicium.] multis expendit examinatque Jobus Ludolfus, sæpe jam a nobis laudatus, in Historia sua Æthiopica libro 1 cap. 8, a numero 76; & in Comment. num. 66; ubi, repudiatis hac de re multorum fabellis, eo pacto conciliandas censet affirmantium & negantium sententias, ut dicatur, non posse totum Nilum humana opera aliorsum verti aut declinari; posse tamen minores amnes aut rivos in arenas Æthiopum diverti ita ut ad justam suam altitudinem Nilus, in Ægypto non ascendat, quod sufficeret ad famem Ægypto inferendam. Id vero Elmacinus videtur significare, dum scribit, quod Nilus una nocte ad tria brachia excreverit, non quod antea totus exaruisset. Sed de his Satis.

[515] [Michaëlis laus in Hagiologio.] Michaël in Hagiologio sic invocatur: Salutem Michaëli, Dominus quem laudavit, ut sibi carum valdeque addictum. Verbis ac scriptis corda fidelium exhortatus obdormivit hodie, expandens coram circumstantibus brachia in formam Crucis. Utrum vero hæc ab Hagiologo ad hunc Michaëlem IV dirigantur potius quam ad alium, non facile dixero. Ita quidem censuit Ludolfus; sed quo minus ei subscribam, facit quod Hagiologus plerumque addat aliquid, quo synonymi Patriarchæ distinguantur. De hoc autem duo erant singularia, primum quod in Sangiaro aut carceratus aut Eremita vixerit; alterum quod præfatam legationem obiverit: interim nihil de eo dicitur quod de Patriarchis fere omnibus prædicari non possit.

CAPUT X.
Patriarchæ seculi XII & XIII, ex Historia Patriarchali & Abulbaracato, ab anno MCII ad MCCLXI.

LXIX. MACARIUS II.
In hoc desinit Elmacini Historia. Ritus quidam ab illo mutati, & Circumcisio jussa Baptismo præmitti.

Prout referunt Chronica Christianorum, Jacobitis Alexandriæ præfectus fuit Patriarcha Macarius anno II imperii Amri-Billæ, [Ordinatus anno 1102, 9 Novemb.] Principis Ægypti. Collata illi præfectura fuit in monasterio Abulmacari, die Solis, XIII Hathuri (hoc est IX Novembris) anno DCCCXIX Martyrum, qui convenit cum anno CCCCXCVI Hegiræ (omnino, & cum nostro MCII.) Alexandriæ vero confirmatus fuit die Solis, XI Cahyli, seu Chiac, hoc est VII Decembris, reversusque fuit Misram die Sabbati, XXIV ejusdem mensis (hoc est XX Decembris) neque tamen ibi Sacra fecit: rediitque in monasterium Abulmacari, ubi sacris functus fuit die Solis, XIII (imo XVI) Tubæ, seu XI Januarii. Dein se iterum recepit Misram, ubi rem sacram administravit in templo Muallacano, die Solis, ultimo Tubæ (id est XXV Januarii)… substitit vero Macarius XXVI annos & XLI dies, [obiit anno 1128, 19 Decembris.] diem obiens suum noctu XXIII Chiac, hoc est XIX Decembris, anno DCCCXLV Martyrum, Christi MCXXVIII. Hactenus Elmacinus lib. 3, cap. ultimo; cui Historia addit, quod obitus inciderit in diem Mercurii, in Ecclesia Mohlacæ.

[517] Habetur plane hic concursus, pro Macarii exitu, [Hic Elmacinus desinit,] sub cursu litteræ Dominicalis G, sic ut in anno ingressus ejus cucurrerit littera E, & proxime sequente littera D; unde apparuit typographico mendo irrepsisse XIII Tubæ pro XVI, quod correxi. Interim noto accuratissimam & tot characteribus egregie firmatam, Chronici Christianorum, in Elmacino hic desinentis, observantiam temporum pro ultimo isto Patriarcha, in quo etiam Elmacinus ipse desinit, solum addens, quod vacavit post Macarium Patriarchatus annos duos & totidem menses; quos menses ad XLV dies restringit Historia, qui deducunt usque ad III Februarii anni MCXXXI. [errante de more Abulbaracato] Abulbaracat, indiligens (ut solet) totam illam vacationem deglutit, & Macarium dicit fuisse ordinatum mense Buna, id est Junio; sedisse autem XXVI annos & sex menses, atque obiisse XXV Chiac, hoc est XXI Decembris, anni Martyrum DCCCXLIV, sive anni Christianorum exeuntis MCXXVII.

[518] Huic Macario, putat Jobus Ludolfus, posse applicari locum Hagiologii ad diem IV Thot, [Videtur Macarius in Hagiologio laudari a probitate] hoc est I Septembris, sic legendum: Salutem Macario, cui concreditum fuit, ut populum Christianum Alexandriæ pasceret. Qui eum elegit populus, Probi cognomen ipsi indidit. Ut enim evitaret ordinationem Episcopalem, dixit; Filius sum secundæ uxoris, quamvis id non esset. Quomodo ergo id asserere de se potuit? [& fuga honoris.] Credo, quia mater sua alteri fuerit desponsata, priusquam ejus patri nuberet, atque ita videri ipsa potuerit quasi bis uxor fuisse, licet id non fuerit, sponsalibus primis ante matrimonii celebrationem dissolutis, vel per mortem sponsi, vel alia ex causa. Secundæ autem nuptiæ apud Orientales censentur irregularitatem inducere, non tantum eas contrahentibus, sed etiam inde genitis.

[519] [Indicantur ritus ab illo mutati,] Elmacino hic desinente, adhuc alios septem addit Historia Patriarchalis, Abulbaracat vero omnino quindecim; ad quos priusquam progredior, addo ex jam dicto Elmacino, quod hic Patriarcha multos abrogavit in Ecclesia ritus, quemadmodum suffitus; & positam in Ecclesia Horam Alleluija, quæ dicebatur in rei sacræ administratione post lectionem Actorum; ita ut cum Minister Sacrificio adesset, ante intermitteret Sacra, quæ Sacrificus absolvebat. Ordinavit itaque Alleluijam ante lectionem librorum, & Minister rem divinam exorsus eidem ad finem usque insistebat. At qui Oblatione fungebantur, non inclinabant sese; ille vero ut fieret, præcipiebat. Utrumque horum pro majori decentia mutatum fuisse, satis apparet. Item quod sponsalia, quæ (ut est in Historia) cum orationibus & thure contrahebantur in domibus (sicuti apud nos etiam absque illis) ille decrevit fieri in Ecclesia tempore coronationis sponsorum.

[520] [inter quos jubetur præmitti Baptismo Circumcisio,] Nusquam hactenus de Coptitarum Circumcisione, in tota Historia Patriarchali aut Elmacini Chronico, vel verbo facta est mentio: hic vero dicitur Macarius, inter novos quos ordinavit ritus, id etiam constituisse, ut prius circumciderentur, tum baptizarentur: nam filii Coptitarum prius baptizabantur, tum circumcidebantur. An quia circumcisio Baptismo antiquior? Ast cur hujusmodi morem, [quæ ænteæ postponebatur.] non ita pridem, ut opinor, Christianis Jacobitis usitatum, potius non abolevit? An quod actionem apud se profanam, sed solum humani cujusdam moris, vel decoris aut commodi causa inductam, licitam putarent; actioni tamen sacræ postponendam? Variant sententiæ: qua de re vide disserentem Jobum Ludolfum Historiæ Æthiopicæ lib. 3, cap. 1; & rursus in Annotatis dicto loco, num. 3, quæ cum pluribus aliis ad examen revocantur in Dissertatione nostra de Jacobitarum erroribus, §. 7 post seriem Patriarchalem.

LXX. GABRIEL II.
Æthiopia per eum sublevata.

[521] [Obiit anno 1145, 5 Aprilis,] Gabriel, filius Tarili Abulhala Sahedi (Abulbaracat nominat filium Toreik) erat Diaconus Ecclesiæ sancti Mercurii Cairi, suffectusque est die Martis, nona Amschiri (hoc est III Februarii) anno nongentesimo (imo octingentesimo) quadragesimo septimo Martyrum, Christi MCXXXI, initio Caliphatus Alhafedi, agens quinquagesimum annum. Defunctus est die Jovis, decima Barmudæ, V Aprilis, hebdomada Palmarum, in Ecclesia sancti Mercurii Cairi: ita Historia. Ad eumdem diem in Hagiologio sæpe dicto, sic invocatur.. Salutem dico filio Torayck Patriarchæ, cui vocatum est nomen nomine Gabriëlis Archangeli: oratione ejus & voce veritatis ejus benedicta abscessit afflictio & commotio, quæ fuit in regione Æthiopiæ.

[522] Historia in margine addit regiminis annos XIV, [post an. 14.] a dies LXII: & merito; cum omnes mortis characteres exigant annum Christi MCXLV, quando sub littera Dominicali G, V Aprilis incidit in feriam V, quam subsequens eo anno Dominica Palmarum (apparet enim Ægyptios more Græcorum a Dominica sequenti appellare hebdomadas suas) celebrata fuit VIII Aprilis, & Pascha die XV. Vacavit autem Sedes XC diebus, id est usque ad V Julii: sic autem apposite inveniuntur anni & dies requisiti.

[523] Cœperat Abulbaracat & interpres Vanslebius ad rectam supputationem accedere in Patriarchatu Macarii: [Abulbaracatus & Vanslebius correcti.] verum neglecto interpontificio, ab Elmacino & Historia concorditer asserto, rursus a recto tramite deviat, tam palpabili oscitantia, ut prima arithmeticæ elementa hominem ignorare putes. Quid multis opus? Curam Patriarchalem suscepit Gabriël, inquit, IX Februarii, pro IX Amschiri DCCCXLV & morte deposuit X Aprilis, pro X Barmudæ anno. Martyrum DCCCLXI. Omitto confusionem perpetuam in mensibus. Numeras autem hic, ni fallor, annos omnino XVI & amplius. At vir ille bonus invenit tantum annos XIV regiminis & menses duos. Video quid miserum Chronologum ad cespitandum impulerit; sed nihilominus tam intolerabilem incuriam, toties recurrentem, satis demirari non possum. Unum nobis in sequentibus proderit, quod ut hic in die & anno obitus Gabriëlis nobiscum convenit, ita in reliquis ad Historiam plerumque accedat, brevi magno usui futurus, dum alii jam deficient. Auctor est ipse Patriarcham Gabriëlem composuisse Officium Heddomadæ sanctæ, Coptis Kitab il Pasqua: & alios Canones.

LXXI. MICHAEL V.
Laudatur ab affectu erga Deiparam.

[544] Michael filius Dakalti, prætermissus in Catalogo Kircheri, erat Monachus in cella Dansciri: suffectus est die Jovis XI Abibi (hoc est V Julii) anno octingentesimo sexagesimo primo Martyrum, [Creatus die 5 Julii 1145] Christi MCXLV, & decimoquinto Caliphatus Athafedi. Defunctus est in Monasterio S. Macarii, feria sexta Crucifixionis, adeoque XXIX Martii, seu tertia Barmudæ; cum Pascha anni nostri MCXLVI celebratum fuerit XXXI jam dicti Martii. Hinc autem manifeste apparet, quomodo supplendus sit in margine Historiæ numerus, & pro diebus IX scribendi sint CCLXVII; pro quibus scribit Abulbaracat menses VIII & dies IV; menses hic denuo male confundens, nec ullam habens præteritæ vacationis rationem.

[525] Hagiologus Habessinus III Barmudæ, non III Aprilis, [obiit 1147 29 Martii,] ut putavit Ludolfus, oda III, in ejus laudem dicit, quod virginitatis cingulum ejus fuerit cestus: quodque cum sortirentur Episcopi pro eligendo Patriarcha, ex tribus schedulis urnæ immissis, exivit ea quæ nomen ejus inscriptum habebat. Denique veluti peculiariter ipsi obstrictus, ac forsitan Alexandriæ ab ipso institutus, orat pro animæ ejus salute, dicens: Ama eum, o Maria; [laudatur ut cultor B. V.] & pro salute ejus intercede, sicut vivens te dilexit ex corde & animo. Non vicit eum adolescentia, nec avertit senectus, quin absolveret celebrationem festi tui quod inceperat. Dicitur autem in Historia, quod vacavit post eum Sedes anno I, diebus LXX, justo numero ut perveniamus ad diem, quo successor Episcopatum auspicatus est, anno MCXLVII, die octava Junii.

LXXII. JOANNES V.
Ejus illustre genus, & Acta.

[526] Joannes filius Abul-fatahi, ordinatus est in ecclesia Mohlakæ Cairi, [Ordinatus an. 1147 die 8 Junii,] die Pentecostes, Dominica, decimaquinta Bunæ, anno octingentesimo sexagesimo tertio, Christi MCXLVII: sed scribenda est decimaquarta Bunæ, non XV, ut hic in Historia obrepsit, cum certum sit eo anno Pascha incidisse in XX Aprilis, adeoque festum Pentecostes celebrari debuisse VIII Junii, cui illa XIV Bunæ respondet. Defunctus dicitur die Veneris, quarta Baschnes, hoc est XXIX Aprilis: in margine vero assignantur ei anni regiminis XVIII, & dies CCCXXVI: quibus attingimus annum MCLXVI, quo procul dubio Joannes desiit vivere, nam XXIX Aprilis bene diei Veneris coaptatur sub cursu litteræ Dominicalis B, & cetera conveniunt: nec audiendus Abulbaracat, more suo a vero deflectens. Vacatio dierum XLIII, quæ subnectitur, perducit nos ad XII Junii seu festum Pentecostes, quo successor Marcus III Patriarchatu potiri cœpit.

[527] [obiit anno 1166, 29 Aprilis.] Mirum est Gabrieli, Michaeli, huic nostro Joanni, & successoribus aliquot, addi nomen Patris, sicuti facere solent Scriptores Arabes. An quod in hujusmodi additamento lateat insignis aliqua nobilitas? Ita fere suspicor; & opinionem confirmat Hagiologium, cum huic Joanni, die IV Baschnes, eo nempe quo obiit XXIX Aprilis, sic accinit: Salutem Joanni, ex filiis Regum gloriosorum, [Laudatur a regia stirpe, & ecclesiis restauratis.] qui super probos Metropolitas constitutus est Patriarcha. Per eum ædificata fuerunt templa Christianorum, juvante ipsum Rege Zenone de fructu tritici, vini, & olei. Quis autem hic Zenon sive Zainun? Suspicor aliquem Nubiensem vel Habessinum: nam inter Constantinopolitanos Imperatores nullus hoc tempore Zeno fuit; ipsique mutuis sic atterebantur discordiis, barbarorum insuper circumsepti armis, ut de adjuvandis Ægypti ecclesiis cogitare eis non vacaret. Præterquam quod Græcorum Ecclesia, schismati suo immersa, & Jacobitis non minus quam Catholicis infesta, nullum cum illis commercium habuisse legatur. Nec a Francis, tunc Palæstinæ dominantibus, subsidii quidquam Jacobitis obtigit, cum Cruce-signati illi, non Jacobitas solum, sed Sorianos ipsos seu Melchitas, tamquam hæreticos & schismaticos, merito aversarentur.

LXXIII. MARCUS III.
Abbatis Marci cum multis suorum ad Melchitas defectio: quantus tunc adhuc Melchitarum in Ægypto numerus. Cairi incendium.

[528] Marcus Abulfaragi, filius Zaraæ, suffectus est die Dominica Pentecostes, decima octava Bunæ (XII Junii) anno octingentesimo octogesimo secundo, Christi MCLXVI. [Regimen auspicatus 12 Junii anno 1166,] Concordant omnia, celebrato Paschate XXIV Aprilis; & hinc etiam errorem, nuperrime correctum, revincas. Cum enim anno MCXLVII Pascha incideret in XX Aprilis, non poterat Dominica Pentecostes concurrere cum XV Bunæ, sed cum XIV; seu VIII Junii, ut primo obtutu redditur manifestum. Ejus tempore transiit Abbas Marcus, filius Alkonbari, ad Melchitas; quem ingens turba Bsameritarum secuta est: quem non multo post pœnituit, & reversum noluit Patriarcha suscipere. Magnus singulis diebus apud hunc Patriarcham ciborum fiebat apparatus, carnium aliarumque rerum, quem nobiles Christianorum frequentabant. [finivit 1189, 1 Januarii.] Accidit incendium Cairi XVIII Hathuri, XIV Novembris, anno DCCCLXXXV (Christi MCLXIX) Auctore Sciaüro, & incensa est Ecclesia sancti Mercurii & aliæ. Defunctusque est hic Pater die Dominica sexta Tubæ, 1 Januarii. Cum autem Thronum possederit annos XXII, dies CCV, ea nos recta perducunt ad annum MCLXXXIX; & secuta vacatione dierum XXVII, si successoris consecratio vere facta est in Dominica, non potuit non cadere in XXIX Januarii, IV Amschiri, uti accurate in Historia notatum, jam jam videbimus.

[529] Ex illo Abbatis Marci cum suis Bsameritis ad Melchitas accessu, [De numero Melchitarum eo tempore in Ægypto.] & subsecuta deinceps defectione, uti & illis quæ superius de Melchitis eorumque Patriarchis sparsim diximus, manifeste apparet, floruisse tunc adhuc in Ægypto Melchitas, qui suos seorsim cœtus agebant sub proprio capite & Episcopo; ut brevi ostendent litteræ Nicolai Patriarchæ Alexandrini, datæ ad Honorium III Romanum Pontificem, apud Raynaldum anno Christi MCCXXIII: ubi & illud observari poterit, Melchitas fuisse ibi non paucos, si centum & quindecim ecclesiæ, a Saracenis destructæ, earum ex numero dicantur, quæ ipsorum Patriarchæ suberant potestati. Hoc autem annotasse operæ pretium est, ne quis Ægyptios omnes ad Monophysitas paulatim defecisse existimet. Præterea ut inde confirmentur, quæ in Dissertatione de Coptorum etymo dicta sunt, ubi Melchitas a Coptis vel Cophtis putavimus distinguendos. Denique ut etiam probetur, morem circumcidendi Christianos in Ægypto, non adeo antiquum esse; quippe quem Melchitæ non adhibeant; eum & ipsi procul dubio ritum frequentaturi, si ante schisma Dioscoritanum, vel Saracenorum ingressum, semper fuisset usitatus.

LXXIV. JOANNES VI.
Ex opulento mercatore Patriarcha, laudatur a largitate in pauperes. Longa post eum vacatio Sedis, sub tyrannide Saracenorum, de qua a Nicolao Melchita est epistola ad Honorium III.

[530] Joannes, Abulmagedus, filius Abilhala (Abulbaracato filius Abigaleb) suffectus est Cairi die Dominica, [Suffectus 29 Januarii 1189,] quarta Amschiri (hoc est XXIX Januarii) anno nongentesimo quinto, Christi MCLXXXIX. Cumque sedisset annos XXVI, dies CCCXLIII notatos in margine (& convenit Abulbaracat, neglecto paucorum dierum defectu, numerans annos XXVII) defunctus est die Jovis post meridiem, undecima Tubæ, die Epiphaniæ, hoc est VI Januarii. Annum non notat Historia; Abulbaracat annum Martyrum signat DCCCCXXXII, qui est Christi MCCXVI; & hunc exigunt anni Sedis XXVII. [obiit anno 1216.] Eo autem anno, qui nobis bissextilis fuit, sub litteris Dominicalibus C B, non potuit VI Januarii cadere in diem Jovis, tali concursu exigente pro mense Januario litteram B; nisi si hic recurramus ad prægressum Coptorum bis quintum, seu intercalationem quæ præcedenti anno facta ab ipsis fuerit, quaque mediante videretur difficultas dissolvi posse, alias pro die Jovis scribendus esset dies Mercurii.

[531] [Vacat post eum Sedes annos 19, m. 5, d. 10.] Addit Historia, quod post mortem Joannis vacaverit Sedes annos XIX, menses V, dies X; quos annos etiam habet Abulbaracat, neglectis more suo mensibus ac diebus, rotundo numero superabundantibus. Sequitur itaque quod ordinatio Cyrilli successoris dilata sit in annum MCCXXXV, usque ad XVII Junii: in quo corrigendus Abulbaracat, cum eam adscribit diei XVI Junii.

[532] Laudatur Joannes in Historia, quod, antequam ad Patriarchatum ascenderet, exercuerit mercaturam, & sæpius ad Indias transfretaverit; suffectus autem in Patriarcham, [Largus in pauperes,] septemdecim millia denariorum … in usum Christianorum pauperum & eorum necessitates erogaverit. Imo defunctus est, inquit, ære nepotum obstrictus. Nec, quamdiu vixit Patriarcha, panem alicujus Christianorum comedit, nec accepit munus. Sed non æque laudandus fuit ex eo, quod Confessionem ab Ecclesia Coptitarum abrogavit, Circumcisionem vero plurimum commendavit. Quid Patriarcham, [commendat Circumcisionem.] ritum illum commendare oportuit, qui jam a viginti quinque seculis, ut aliqui volunt, Ægyptiis erat familiarissimus? Magis ego suspicor, non commendaturum fuisse, nisi in ea aliquid sacrum, adeoque Judaicum agnovisset, contra doctrinam Apostoli: sed de his alibi fusius. Hagiologus, die XI Tubæ oda 7, Joannem Majorem sive Seniorem nuncupat, æstu fidei candescentem, & Spiritu sancto calentem; additque, quod ita in eleemosynas pauperum erogavit omnia, ut de viginti myriadibus denariorum argenti & auri, nec unus quidem obolus superesset.

[533] Vacasse post Joannis obitum Sedem Alexandrinam annis XIX, nemo tantopere mirabitur, qui consideraverit, [vacat Sedes annos 19,] quam misera debuerit esse conditio Christianorum sub Saracenis in Ægypto, irritatis, indefesso & felici progressu Cruce-signatorum contra se; maxime cum anno MCCXVIII obsideri ab eis cœpta sit Damiata (aliis Pelusium) & intercepta fuerit anno sequenti MCCXIX. Calamitatum, tunc a Christianis toleratarum, testis est Nicolaus Patriarcha Alexandrinus (non Jacobitarum, apud quos notus non est, & quorum tunc Sedes vacabat, ergo Melchitarum in Ægypto degentium) cujus epistolam ad Honorium III datam, & a Raynaldo Baronii continuatore recitatam in Annalibus ad annum MCCXXIII, statim transcribemus. Sed an tunc minus Melchitis trepidandum fuit, quam Coptitis, apud Mahumetanos plerumque magis gratiosis? [sub tyrannide Saracenorum,] Non opinor. Verum ita fieri potuit, ut cum Nicolaus diu ante electus fuisset, miseriarum istarum tempore, administrationem non neglexerit; Jacobitæ vero, vacantem Thronum obitu Joannis Abulmagedi non putaverint, inter tot angustias, commode expleri posse. Utut est, juvat Nicolai epistolam hic inserere, ad varias disquisitiones nonnulli fortasse usui futuram; ita habet:

[534] Reverendissimo Patri ac Domino Honorio, Dei gratia S. R. E. Summo Pontifici & universali Papæ, [quam describit Nicolaus Patriarcha Melchitarum,] Nicolaus eadem gratia Alexandrinæ Sedis humilis Patriarcha, tam promptam quam debitam reverentiam. Archiepiscopi, Episcopi, Presbyteri, Clerici, ac omnes Christiani, qui sunt in terra Ægypti, vestræ Paternitati atque Sanctitati supplicant, cum suspirosis & lacrymosis vocibus. O! Quanta est tribulatio & angustia, quæ in hac vita nobis data est ad sustinendum, credimus jam vobis clarificatum esse; quamvis, ut notum fiat, vobis Domino nostro, prout possumus, patefacimus. Equum in domibus nostris habere non audemus, nec mortuos nostros cum Cruce per civitatem portare sumus ausi: Quod si aliqua ecclesia Christianorum aliquo casu ceciderit, de cetero nullo modo sumus ausi eam reædificare. Et unusquisque Christianus de Ægypto, a quatuordecim annis in antea, oportet dare Geliam, Latine autem dicitur tributum, Bizantium unum auri, & quatuordecim Karubbas. Et si pauper erit, mittitur in carcerem, & non poterit inde exire nisi reddat totam Geliam, id est tributum.

[535] Tot & tanti Christiani sunt in terra Ægypti, quod omni anno oportet reddere curiæ Soldani centum millia Bizantios aureos Saracenatos de Babylonia. [ad Honorium III,] Quid plura vobis referam? cum ad omnia vituperabilia & sordida opera, & etiam ad plateas civitatis mundificandas mittantur Christiani, quod est dedecus totius Christianitatis. Hierusalem, quæ ædificatur ut civitas, qualiter jacet destructa in terra & desolata, non oportet vobis scribere; scitum est per universum orbem. De facto Damiatæ, qualiter vituperabiliter factum fuit, non oportet per litteras as assignare, quod turpissimum est dicere.

[536] Miserere itaque, Domine, miserere nostri; veni & libera nos, Pater noster spiritalis. Sicuti Sancti ante adventum Christi exspectabant redemptionem & liberationem a Christo Salvatore; [a quo suppetias postulat.] ita exspectamus adventum filii vestri Imperatoris; & non solum nos exspectamus hanc gratiam, sed etiam Renegati plusquam decem millia, qui dispersi sunt per terras Saracenorum … Unum quidem pessimum factum fuit in terra Ægypti, ad dedecus Christianorum, scilicet pro facto Damiatæ, quod centum quindecim ecclesiæ factæ fuerunt destructæ. Per viventem in secula, non mentior. Valeat manus vestra super inimicos Crucis Christi. Saraceni, qui dicuntur Molenæ, id est Domini, qui ante Saladinum regnum Ægypti tenuerunt, vestræ Sanctitati supplicant, & rogant per Deum, ut festinetis mittere quem missuri estis, quia tota terra Ægypto vestra est.

LXXV. CYRILLUS III.
An hic a Simonia culpatus sit, in Hagiologio laudatus ob probitatem?

[537] Cyrillus, filius Laklaki, vel (ut legit Abulbaracat) Lokloki, suffectus est die Dominica anno nongentesimo quinquagesimo primo, vigesima tertia Bunæ, [Hic propter Simoniam sæpius mulctatus,] ut dixi supra, id est XVII Junii, MCCXXXV. Erat vir doctus, sapiens ac multæ peritiæ, sed congregandis opibus & muneribus accipiendis pro Ordinum collatione deditus. Hinc aliqui insurrexerunt adversus illum, & oppresserunt, accusaruntque ad tribunal Vicarii Regis, & apud judices & Præfectum provinciæ, Mohmaddinum filium Alschi: mulctatusque est duodecim millibus denariorum diversis vicibus. Obiisse [obiit 1243, 10 Martii:] dicitur die Martis, decima quarta Barmahati, anno nongentesimo quinquagesimo nono, hoc est anno Christi MCCXLIII, die decima Martii; itaque habentur notati in margine Episcopatus anni VII, dies CCLXIX; omnibus in illum annum recte confluentibus.

[538] Abulbaracat, in die & anno cum Historia conveniens, testatur Cyrillum complures Canones composuisse: quod confirmari fortasse posset ex Hagiologio, ubi idem, ut videtur, Cyrillus, sic laudatur: Salutem Cyrillo, bonæ memoriæ & recordationis, [vel potius in Habassiam profugus Canones ordinarit,] qui ad Patriarchatum Alexandrinum electus fuit. Is ordinavit tempus Missæ & Canonicas precationum Horas. Oves suas salvas servavit, & ideo præmium assecutus est in regno cælorum. Quadrantne hæc in Simoniacum? Non arbitror: & XX Amschir, XIV Februarii, quo elogium recitatur, magis dubitationem confirmat. Unde suspicari licet quod oppressus per calumniam, [mortuus 14 Februar. anno 1251.] octavo sui Patriarchatus anno, in aliquod monasterium se receperit, ac forte ad Habessinos, inter quos, Canones novos ad Missam composuerit; & quasi eo mortuo Patriarchatus vacaverit; revera autem obierit ipse XIV Februarii anno MCCLI; ejusque morte post septem fere menses certo cognita, processum sit ad electionem, seu potius ordinationem successoris, eatenus impeditam ab iis, qui depositi Cyrilli partes tenuerant. Sequitur vacatio annorum VII, mensium VII, minus tribus diebus.

LXXVI. ATHANASIUS III.

[539] Athanasius, filius Calili, suffectus est die Dominica, quinta Babæ, anno nongentesimo sexagesimo septimo, [Suffectus 1250, 2 Octobris,] hoc est anno Christi MCCL, die 11 Octobris. Characteres omnes mirifice conveniunt, proindeque corrigendus Abulbaracat, notans ejusdem mensis Ægyptiaci diem XXV, nostri autem XXII, qui tali anno in Dominicam non incidit. Spatium Patriarchatus ejus & annum ac diem mortis non definit Historia, sed hæc supplet Abulbaracatus, mortuum dicens I Chiac, hoc est XXVII Novembris, anno Martyrum DCCCCLXXVIII, [obiit 27 Novemb. 1261.] Christi MCCLXI: qui retrotracti ad annum & diem Ordinationis, complectuntur spatium annorum XI, mensis unius & dierum VI. Huic porro idem Abulbaracatus, Gallice translatus a Vanslebio, vel etiam (ut Ludolfo videtur) contractus in compendium, addit alios novem sequentes Patriarchas, tanto hic dignior fide, quanto propior tempore, licet in multis hallucinetur.

[540] Dicitur Athanasius in Historia, fuisse vir bonus, justus, & humilis; & ideo fortassis inscriptus est Coptico apud Seldenum Kalendario pag. 364; [Hagiologi salutatio.] sed nomine corrupto Asasius, quod Ludolfus correxit; qui etiam putat de eo intelligendum quod habet Hagiologus ad diem XXII Hathuri, hoc est XVIII Novembris, his verbis: Ante omnia Deo O. M. gratias & laudes dicam tui causa, & mox bonitati tuæ salutem dicam, O Athanasi, qui finis limitis & omnis vindictæ nescius. Æquum propterea est, ut nomen tuum vocent, Bonam animo, & personam gratam. Vacavit Sedes post Athanasii obitum annis prope septem, haud dubie etiam ærumnarum causa, quas a Saracenis Christiani patiebantur.

CAPUT XI.
Alii novem Patriarchæ, ex Abulbaracato; ab anno MCCLXVIII ad MCCCLXII.

LXXVII. GABRIEL III.
Tempus Sedis, & laus in Hagiologio.

Dicitur fuisse Episcopi Tamidensis ex fratre vel sorore nepos, institutus Patriarcha anno DCCCCLXXXV, XXIV Babæ, non XXIV nostri Octobris (ut perpetuo male vertit Vanslebius) sed XXI, [Creatus 21 Octob. 1268, obiit 2 Jan. 1271] quæ sub cursu litteræ Dominicalis G, fuit Dominica, anno illo Christi MCCLXVIII. Vacaverat ergo Patriarchatus VI annis, & XI mensibus. Obiit autem Gabriel anno Martyrum DCCCCLXXXVII die VII Tubæ, hoc est II Januarii, anno Christi MCCLXXI, cum sedisset annos II, menses II, dies XII.

[542] Ad hunc spectare Ludolfo videntur versus in Hagiologio pro die XVII Abibi, hoc est XI Julii, sic descripti: Salutem tibi, vir Asceta, Patriarcha Gabriel; cum te perterruisset mors & hora ejulatus, [videtur laudari in Hagiologio.] ex filio Secla Mariamæ Virginis (quidni Mariæ Deiparæ?) per imaginem loquente, audivisti hanc vocem; Ne timeas; adeptus enim es regnum cælorum.

LXXVIII. JOANNES VII.

[543] [Creatus 1271, 11 Januarii,] Creatus fuit Patriarcha anno Martyrum DCCCCLXXXVII, Christi (ut dictum est) MCCLXXI; die mensis Tubæ, non VI (uti errore typographico apud Vanslebium legitur, nam sic ordinatio ejus præcessisset mortem decessoris, nec facta fuisset in Dominica) sed XVI, seu XI nostri Januarii, quæ Dominica fuit, sub cursu litteræ D. Vacaverat itaque Sedes solum octiduo. Obiit anno Martyrum MIX, die XXVII Bermudæ, hoc est Christi MCCXCIII, die XXII Aprilis; atque ita sederit annos XXII, [obiit 1293, 22 Aprilis;] menses III, & dies XI; uti habere etiam deberet Vanslebius, nisi innata sibi incogitantia annos XXIX scripsisset pro XXII, neglecto etiam mensium numero requisito. Vacavit post ejus mortem Thronus annum I, dies LXXIII.

[544] [laudatur a benignitate in pauperes.] Ad hunc spectare putat Ludolfus, Odam diei XXIII Babæ, hoc est XX Octobris, ubi Minor sive Junior vocatur, ad differentiam præcedentis LXXIV, cui simillimus fuit beneficentia in pauperes, in eodem Hagiologio dicti Majoris seu Senioris. Invocatur autem hoc modo: Salutem frequenter dico Joanni Minori; cujus magna erat benignitas in eleemosynis erogandis. Ut autem intelligerent illi, qui munditiam (ornatum) hujus seculi affectant, hujus rei vanitatem; ille in vita monastica nudus stetit, hoc est, male vestitus. Translatio ejus corporis memoratur XXIX Augusti, in ædes quas ille exstruxerat. Eleemosynas autem distribuere, & ædes sacras ædificare, non est Monachi privati, sed Patriarchæ; nec Minor aut Junior dictus fuisset nisi præcessisset alius Senior in Patriarchatu; pari laude & sanctitatis opinione clarus, & carus suis.

LXXIX. THEODOSIUS II.

[545] [Suffectus 1294, 4 Iulii,] Filius Zevabelis Franci, forte ex Syria oriundi, creatus est Patriarcha anno Martyrum MX, X Abibi, Christi MCCXCIV, IV Julii; quæ tali anno, sub cursu litteræ C, Dominica fuit. Obiit anno Martyrum MXVI, V Tubæ, Christi MCCXCIX, XXXI Decembris; [obiit 31 Decemb. 1299.] cum sedisset annos V, & fere VI menses; non annos VI & menses VI, ut hic denuo infeliciter supputat Vanslebius. Vacavit post eum Sedes dies XXXVIII. Et hi quidem integri inveniuntur a XXXI Decembris, quo obiit Theodosius, ad VIII Februarii proxime sequentis, quo institutus est successor Joannes VIII: & sic apparet quod nuperrime dicebam, fide digniorem esse Abulbaracatum, addo & paulo diligentiorem, quo Patriarchis hisce tempore fuit proximior, si semper recte numeros iniret Vanslebius.

LXXX. JOANNES VIII.
Gravis persecutio intercessione Lascari Constantinopolitani mitigata; sed quis hic?

[546] Joannes, filius Isaaci il Kaddis, hoc est Sancti, ex Minied-bufis, Patriarcha factus est anno Martyrum MXVI, [Institutus 1300, 8 Februar. obiit 1320, 29 Maji;] XIV Amschiri, Christi MCCC, VIII Februarii; obiit anno MXXXVI, IV Bunæ, Christi MCCCXX, XXIX Maji, cum sedisset annos XX, menses III, dies XXI. Ludolfus putat hunc Joannem esse illum, qui ad XII Baschnes, hoc est VII Maji, in Hagiologio toties citato laudatur, quod similis fuit præcedenti in eleemosynis distribuendis, [dicitur etiam eleemosynis deditus,] ita ut etiam vestibus suis non pepercerit, & ne cilicium quidem reliquerit, sed nudus in fovea fuerit repertus. Et sic Patriarchæ hujus nominis fere omnes, præsertim orthodoxus ille celeberrimus, a Græcis Latinisque eodem titulo cultus XXIII Januarii, largitate in pauperes claruerint. Vacavit autem Patriarchatus, post mortem hujus Joannis, IV menses, & totidem dies.

[547] Tempore hujus Patriarchæ (inquit Abulbaracat) Christiani Ægyptii gravem persecutionem perpessi sunt a Sultano, [sicut omnes istius nominis.] qui jussit omnes pileo uti Saracenico (vulgo turban) cæruleo, vilissimi pretii; non nisi asinis vehi permittens, inverso utroque crure ad unum latus pendente, ut ita despectui haberentur omnibus aliis nationibus, in Ægypto degentibus. Clausit præterea illorum templa, [Gravis persecutio Christianorum in Ægypto] ab iis incipiens quæ in nova veterique Cairo reperiebantur, & reliqua deinde per Ægyptum omnia, exceptis solis illis quæ erant quatuor monasteriorum deserti sancti Macarii, quæque exstabant Alexandriæ. Hoc modo sexcentis & tribus diebus occlusæ manserunt ecclesiæ, donec intercedens apud Sultanum Legatus Lascari, Domini Constantinopolitani, obtinuit ut Jacobitis sua aperiretur, dicta Beatæ Mariæ de Maallaca; & quæ sancti Archangeli Michaëlis vocatur, alteri propinqua. Paulo post advenit etiam Legatus alius, missus a Bersciennuni; quo itidem pro Christianis deprecante, [precibus Lascari minuitur:] reseratæ sunt aliæ duæ ecclesiæ, ea videlicet quæ est in Haret Zueile (vicus hic est ubi Patriarcha commoratur) & Melchitica una in Binducaniin.

[548] Quid sibi velit Abulbaracat per Lascarim, Dominum seu Dynastam Constantinopoleos, non satis intelligo: [an hic Imperator CP.?] si Græcorum Imperatorem indicare voluit & tempora & Imperatores confudit. Regnabat tunc Andronicus, is qui annis fere XLVI imperio potitus est; atque hic non ex Lascaritana, sed ex Palæologorum familia ducebat Originem. At forte privatus quidam ex Optimatibus, nomine vel stemmate Lascaris, preces illas apud Sultanum interposuerit. Non placet. Nam privatorum, tametsi Magnatum, non est Legationes aut Legatos ad alios Reges destinare, nec id apud Græcos in usu fuisse legere me uspiam memini. Denique quid Græcis commune cum Coptis seu Jacobitis? si Melchitis id postulatum diceret, haud difficulter crederem; quandoquidem isti Græcorum schismati jam dudum communicarent. De cetero factum negare non ausim; id dicere audeo, [an potius privatus quidam ex ea familia?] multas Arabum narrationes ad rectam historicæ veritatis trutinam revocare, passim esse permolestum; præsertim ubi de aliis gentibus aliqua rebus suis intermiscent. Jam vero quis ille Bersciennuni fuerit, Æthiops, an Nubiensis, an nationis alterius, nec conjectando, nec divinando assequi hactenus licuit.

LXXXI. JOANNES IX.

[549] Creatus Patriarcha anno Martyrum ineunte MXXXVII, I Babæ, [Creatus est 1320, 28 Septembris;] hoc est Christi MCCCXX, XXVIII Septembris, quæ sub cursu litteræ E, anno nostro bissextili, Dominica fuit; obiit MXLIII, II Bermudæ, Christi MCCCXXVII, XXVIII Martii; cum sedisset annos VI cum dimidio, non annis VII, in quo semper cespitat Vanslebius. Vacavit Sedes dies XLII.

[550] Huic accommodari posse, putat Ludolfus (ut nullus sit Joannes qui in Hagiologio non laudetur, intra seculum XIV, [obiit 1327 28 Martii,] aliquo usque progressum) putat, inquam, Ludolfus aptari huic id posse, quod ibidem ad diem X Baschnes, hoc est V Maji, sic canitur: Salutem dico Joanni Patriarchæ, qui mane molestiis conflictatus, & vesperi luctatus est. [locum habere videtur in Hagiologio.] Obediens verbis sacræ Scripturæ, dixit; Mane semina semen tuum, & vespere nec cesset manus tua: ubi Mane & Vespere intelligi possunt, initium & finis Patriarchatus. Est autem locus hic allegatus ex capite Ecclesiastæ II, vers. 6.

LXXXII. BENJAMIN II.

[551] [Sufficitur 1327, 10 Maji,] Origine Democradensis, constitutus est Patriarcha anno Martyrum MXLIII, XV Baschnes, Christi MCCCXXVII, X Maji in Dominica, sub cursu litteræ D. Defunctus anno MLV, XI Tubæ; [mortuus 6 Jan. 1339:] Christi MCCCXXXIX, VI Januarii; cum sedisset annos XI, menses VII, dies XXVII; licet menses & dies Vanslebius vel ejus typothetæ neglexerint. Vacavit Sedes, post Benjamini obitum, anno fere integro.

LXXXIII. PETRUS IV.

[552] Creatus Patriarcha anno Martyrum MLVI, die VII Tubæ; [Creatus est 2 Jan. 1340,] hoc est Christi MCCCXL, die II Januarii in Dominica, sub cursu litteræ B, nulla habita ratione præcursi Coptorum bisquinti, ut alibi faciendum fuit anno nostro bissextili, uti hic est annus MCCCXL, ex quo patet nihil adeo certi in hac re determinari posse; ut dixi ad calcem tabulæ, Kalendarium nostrum Coptico adaptantis. Mortuus est anno Martyrum MLXIV, die XIV Abibi; Christi MCCCXLVIII, die VIII Julii; cum sedisset annos VIII, menses VI, dies VII. Vacavit Sedes incertum quamdiu, [defunctus 8 Julii 1348.] quia extritas fuisse in autographo notas anni ac diei, quibus ordinatus est successor, indicat Vanslebius, puncta signando.

LXXXIV. MARCUS IV.

[553] Ordinatus anno … Obiit anno Martyrum MLXXIX, die VI Amschiri; Christi MCCCLXIII, die XXXI Januarii; [Defunctus 31 Januarii 1363.] quamdiu autem sederit non possumus definire, dum ignoramus diem & annum ordinationis. Vacavit interim eo mortuo Sedes III mensibus.

LXXXV. JOANNES X.

[554] Damascenus, creatus Patriarcha anno Martyrum MLXXIX, die V Baschnes; Æræ Christianæ MCCCLXIII, [Ordinatus est 30 Aprilis 1363.] die XXX Aprilis, in Dominica, sub cursu litteræ A. Dies mortis ignoratur; quia hic, inquit Vanslebius, desinit Abulbaracati Patriarcharum Catalogus, unde colligitur, eum vixisse anno nostro MCCCLXIII. Et id saltem verosimillimum esse, nemo, opinor, negaverit.

CAPUT XII.
Ultimi Patriarchæ, solo fere nomine a Vanslebio notati, ab anno … ad MDCLXXIII.

[Prologus]

Monet hic Vanslebius, se in margine illius tomi manu-scripti, ex quo Catalogum Patriarcharum post Abulbaracatum texuit; [Alii 17 solo fere nomine notantur.] monet, inquam, reperisse se alios septemdecim, qui solo nomine notabantur, quosque describere visum est, si forte postmodum luminis aliquid accedit, quo dies ordinationis & obitus definiri queant. Illud adverto, sequentes omnes insigniri prænomine Amba.

LXXXVI. GABRIEL IV.

Abbas monasterii Moharrak.

LXXXVII. MATTHÆUS I.

LXXXVIII. GABRIEL V.

LXXXIX. JOANNES XI.

Fortassis a patria cognominatus, Maksensis.

XC. MATTHÆUS II.

[556] Saidensis, etiam, ut puto, a patria dictus. Unum hoc de Mattæo Saidensi notabile scribit Bernatus noster, sæpe postmodum citandus, quod is ultimus fuerit qui sacrum Chrisma confecerit, usque ad annum MDCCIII, quo novum consecravit Joannes XVI, Patriarcha CIII.

XCI. GABRIEL VI.

Abbas monasterii S. Antonii.

XCII. MICHAEL.

Filius Semellotti.

XCIII. JOANNES XII.

Neggadensis.

XCIV. JOANNES XIII.

[557] Dictus Cairensis, a Kirchero in suo Patriarcharum Catalogo prætermissus.

XCV. GABRIEL VII.
Minscianensis.

[558] Hic ille procul dubio est sycophanta insignis, [Rodericii ad hunc Legatio;] cum ministris vaferrimis Abrahamo Syro, Georgio & Gabriele altero, homine impotentissimo juxta ac stupidissimo: hic, inquam, est ille Gabriel, ad quem Legationem, jussu Pii IV Pontificis, [jussu Pii IV,] anno MDLXI suscepit Christophorus noster Rodericius, eo successu & exitu, quem memorat Sacchinus Histor. Societatis part. 2, lib. 5, a num. 135, & lib. 6, a num. 121. [artibus Abrahami obtenta,] Primam totius fraudulentæ machinationis telam exorsus est Abrahamus quidam, Romæ ad quadriennium commoratus, optime habitus, multisque ornatus muneribus; quorum vice non nisi summam ingratitudinem & perfidiam Pontificio Nuntio exhibuit. Patriarcha Gabriel, senex versutus, ita se ad omnem simulationem formavit temperavitque, ut acceptis, quæ Roma deferebantur, donis non exigui pretii, & personam & obedientiam & fidem exuerit, quam binis primum in litteris, tum coram Rodericio sæpius & palam fuerat professus. Bene cum Nuntio & duobus sociis actum est, [sed infructuosa,] quod post ingentes labores & biennalem sine fructu Legationem, incolumes evaserint. Qui totam expeditionis hujus, ut apud Sacchinum recitatur, seriem perpenderit, facile, ni fallor, intelliget, Coptos non eo esse animo, nec verosimiliter umquam futuros, ut Patriarcham suum, Episcopos, seque omnes Francis (ita Latinos Romanosque vocant, [odio Copterum in Francos.] & aversantur gravissime) subjiciant, quidquid in magnis angustiis aliquando ad eos recurrerint, ut in altero Gabriele, mox secuturo, etiam apparebit.

XCVI. JOANNES XIV.

[559] Momfallotensis hic fuit; ad eum scripsit Gregorius XIII, ut testatur Gabriel successor. Unde nonnullis Scriptoribus dicere placuit, sub Gregorio XIII, factam Coptorum ad Ecclesiam Romanam accessionem, uti & nos supra innuimus.

XCVII. GABRIEL VIII.
De hujus ad Clementem VIII, aliorumque ad alios deinde Pontifices Epistolis: quorum unus Theophilus Melchita; quales forte ex iis plures.

[560] Cairensis, epistolam scripsit, seu mavis professionem fidei misit ad Clementem VIII, in suo titulo semet vocans nonagesimum septimum; [Scripsit hic ad Clementem VIII,] qui numerus falsus esset, nisi nonagesimus quartus Joannes Cairensis (in simili apud Kircherum supplemento omissus) suo loco relinqueretur. Prædicta epistola profertur a Kirchero in sæpe citato supplemento pag. 517, & fusissime a Baronio ad calcem Tom. VI Annalium, quo curiosum lectorem remitto; quamvis non ignorem Acta illa a nonnemine revocari in dubium, præsertim ab auctore Historiæ Criticæ, de fide & moribus nationum Orientalium, in editione Francofurtensi anni MDCLXXXIV, [addens professionem fidei aliquibus dubiam.] pag. 134, dum asserit, Aulam Romanam multum demiratam esse, quod Baronius tam facile Acta illa publicasset, sub nomine veri Patriarchæ Alexandrini & Ecclesiæ Copticæ. Ita ejus verba sonant, ex Gallicis Latine reddita; nihilominus professionis illius particulam hic lubuit attexere, ut de tota re non inconsulte statuatur. Sic habet.

[561] Humilis Gabriel, Dei gratia famulus Sedis S. Marci, [Tituli Pontifici Romano adscripti,] in urbe Alexandrina Ægyptia, & in omnibus aliis locis sibi conjunctis, Australibus, Maritimis, & Æthiopicis, nonagesimus septimus Patriarcharum, S. Marci Euangelistæ successor, salutem impertitur, atque osculum offert spirituale, Patri, Domino, Patrum Patri, Patriarcharum Principi, tertiodecimo Apostolorum, gloriosi Domini nostri Jesu Christi, & quinto sanctorum Euangelistarum, S. Petri Apostoli successori, Petræ fidei, super ejus Cathedra in magna Roma sedenti; cui data est a Deo potestas ligandi atque solvendi; cujus mentio fit in sacro Euangelio, cum dicit; Tibi, o Petre, dedi claves regni cælorum, quod ligaveris super terram, ligatum erit in cælis, & quod solveris super terram, solutum erit in cælis. Tu enim loco ejus constitutus & successor es super terram, Pater noster & Dominus noster, atque corona capitis nostri, Dominus Papa Clemens octavus, Papa Romæ.

[562] Conservantur autem, teste Kirchero, similes litteræ, [etiam ab aliis Patriarchis Coptis,] a diversis Patriarchis eorumque Vicariis Romam datæ, in quibus semper hisce titulis ornant Papam, ut sunt, Papæ Magnifico; Patri Sacerdotii; Successori in Ecclesia universali Apostolica orthodoxa; Patri Patrum, & Principi Principum; Vicario Christi in terris, sedenti supra Sedem sancti Petri Principis Apostolorum, Gregorio XIII. Sedit hic ab anno MDLXXII, ad annum MDLXXXV: cujus scribentis (forte Joannis) nomen si addidisset Kircherus, aliorumque similiter, quorum litteras haberi ait; plus aliquid addidisset nudæ isti nominum Patriarchalium seriei. Quidni & inter illos agnovisset aliquos, non Jacobitarum Coptos, sed Melchitarum Patriarchas; eos scilicet quos series Coptorum non comprehendit. [quos Kircherus non nominat.] Talis sine dubio fuit Theophilus ille, cujus ad annum Christi MDXXIII, meminere Spondanus & Raynaldus; cujusque litteræ Græce scriptæ dicuntur, sermone, Coptis non minus odioso, quam inusitato.

[563] [Aliæ Pontificum Romanorum prærogativæ ab illis agnitæ;] Interim fruamur acceptis ab eo, & exordium præfatæ epistolæ consideretur, quod ita ex Arabico redditur (Arabice enim scripta est epistola, tamquam lingua hodie usitatiori per Ægyptum, ac notiori Romæ.) Gratias agimus Deo altissimo, eumque sanctificamus & magnificamus in terris, quod Te constituit Christus Catholicæ fidei habenas tenentem, & sanctæ Catholicæ & Apostolicæ Romanæ Dei Ecclesiæ fundamenta servantem, misericordem & pium super universum populum Christianum, ac diligentem omnes in Christum credentes, instar Christi, qui Te successorem fecit in ejus Cathedram. Tu qui effectus es caput & maximus Patriarcharum, & magister & prædicator totius populi Dei, illos doctrinis tuis spiritualibus irrigas, eosque sermonibus tuis cibas salutaribus. Incipit post pauca Gabriel professionem fidei suæ, quam totam describere superfluum censuit Kircherus, nec nobis eam lubet integram ex Baronio tradere: sufficiat articulus de Ecclesia, quo ita affirmat:

[564] [unde apparet quid sentiant de Primatu Cathedræ S. Petri,] Teneo & confiteor sanctam Apostolicam Sedem, & Romanum Pontificem in universum orbem tenere primatum, & ipsum Romanum Pontificem successorem esse B. Petri Principis Apostolorum, & verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiæ esse caput; & omnium Christianorum patrem ac doctorem existere, & ipsi in B. Petro pascendi, regendi & gubernandi universalem Ecclesiam, a Domino nostro Jesu Christo, plenam potestatem traditam esse: cujus Ecclesiæ unitatem tanti faciendam esse affirmo, ut nullos, extra eamdem Ecclesiam Catholicam existentes, æternæ vitæ participes fieri posse confitear.

[565] [pertinaces interim in suo schismate.] Digna sane Catholico Antistite professio, sed rebus potius probanda quam verbis, quæ sola hactenus a Coptis data videntur. Dum vero sic loquuntur & scribunt de Romana Ecclesia, scientes se ab illa per schisma separatos; quid aliud agunt, quam manifeste sibi contradicere, aut magnas agere nugas? Id saltem non obscure ostendunt; nempe, quo loco Romanum Pontificem habendum gens sua acceperit a majoribus, quorum communem de illo æstimationem nec schisma quidem potuerit abolere; quin saltem in multis tabulis & usu externo, remanerent formulæ, Romani Pontificis super omnes Primatus, indubitanter aliquando crediti, testes non prorsus contemnendæ: id quod ex Abulbaracato Vanslebii, & testimoniis ibidem adductis, alio loco demonstrabitur.

XCVIII. MARCUS V.

[566] [Creatus 1602, die 12 Septemb.] Dictus de Beiiadt, vel ut Bernatus, de Baiadi, factus est Patriarcha, ex eo quem sequimur Vanslebii calculo, anno Martyrum MCCCXIX, die XV Thot, quæ fuit stylo nostro veteri, XII Septembris in Dominica, sub cursu litteræ C; annus vero coincidit cum nostro MDCII. Obiit Marcus XXX Tubæ, [obiit 1617, 25 Januarii.] anno MCCCXXXIV Martyrum, Christi MDCXVII, XXV Januarii.

XCIX. JOANNES XV.

[567] Ex Melave, vel Melaviensis, Bernato Melavani. De eo nihil præter nudum nomen ex omnibus Catalogis nobis innotescit.

C. MATTHÆUS III.

[568] Fuit ex Tuch, Toukhi, puta Tuchensis patria: quem Vanslebius perperam Joannem appellavit, errore vix condonabili; [Misit professionem fidei] utpote cum ipse Cairi existens, Coptorum tabulas facile consulere potuerit. Hæseram ego satis diu perplexus utrum Vanslebio, tamquam testi oculato, potiorem quam Kirchero fidem haberem? Et eo certe inclinandum videbatur, nisi aliter difficultas componeretur: ad quam complanandam nulla securior via apparebat, quam recursus ad ipsum fontem; Cairum intelligo, quo me P. Bernati sæpe jam citati humanitas ultro vocabat. Scribit is palpabilem esse Vanslebii lapsum, qui Joannem pro Matthæo posuerit. Hic porro Matthæus idem ipse esse debet, de quo ante Catalogum suum Kircherus narrat, litteras misisse ad Sanctissimum D. N. Urbanum VIII, [ad Urbanum VIII.] ejusdem tenoris, cujus fuerant litteræ Gabriëlis Patriarchæ XCVII, ad Clementem VIII destinatæ, ut nuperrime explicuimus.

CI. MARCUS VI.

[569] Bahgiurensis; Bernatus scribit de Bajour. Ex monasterio S. Antonii, Patriarcha creatus anno Martyrum MCCCLXII, [Constitutus est 12 Aprilis 1645.] die XVII Barmudæ, Christi MDCXLV, XII Aprilis die Dominica, sub cursu litteræ D, stylo veteri. Annum mortis indicare Vanslebius prætermisit.

CII. MATTHÆUS IV.

[570] Mirensis, erat hic professus monasterii S. Mariæ in Baramus (quod est unum ex quatuor præcipius in deserto S. Macarii) Patriarchatum adeptus est anno Martyrum MCCCLXXVII mense Hathur, [Creatus mense Nov. 1660] anno nostro MDCLX mense Novembri. Vivebat adhuc, inquit Vanslebius, cum Cairi existerem anno MDCLXXIII, [adhuc superstes 1673.] qui erat annus Martyrum MCCCLXXXIX. [an non MCCCXC?] Atque hic desinit superadditum Abulbaracato a Vanslebio supplementum.

CIII. JOANNES XVI.

[571] Ex Toukhi, ut ait Bernatus, Matthæi III, ni fallor, popularis. Hujus Patriarchæ, qui adhuc supererat MDCCVI, [Chrisma consecravit 1703.] notitiam Bernato acceptam refero; & ejus decessori P. Bichot, singularem descriptionem Chrismatis ab eo Patriarcha confecti anno MDCCIII, magno sumptu & apparatu, qualem Ægyptus non viderat a ducentis & amplius annis. Erit alibi de Chrismate sermo; sed Bernatus majorem a me gratiam inivisset, si prædecessoris obitum & moderni creationem distinctius annotasset. Ceterum ex eo quem ad me misit Patriarcharum Catalogo, ex Coptorum Liturgia Cyrilliana descripto, licuit perspicere, supinam eorum negligentiam, in rebus suis ecclesiasticis memoriæ commendandis. [Ex Bernati Catalogo Ms.] Mitto quod ex præfato Catalogo ad oculum patescat, annis plusquam ducentis a vera Chronologica Patriarcharum serie Coptorum calculum deficere: sufficiat solam hujus seculi Chronologiam ob oculos ponere.

[572] [cum Vanslebio collato,] Jam statim ex Vanslebio diximus, Marcum V, anno MDCII creatum, obiisse MDCXVII. Marcum VI, constitutum anno MDCXLV. Porro Matthæum IV, MDCLX Patriarchatum adeptum, MDCLXXIII adhuc superstitem. Cum his concordari velim quæ mihi Bernatus transmisit in hunc modum. Marcus (quintum indicat) sedit annis XVI, Joannes qui sequitur annis IX, Matthæus Tuchensis annis XVI, Marcus Bajourensis XI, Matthæus IV, annis XIV; denique Joannes, qui etiamnum supervivit, annis XXX, & mensibus X. Noto imprimis, si vera est hæc annorum series, ab anno MDCII ad MDCCVI, Sedem debuisse vacare per annos ut minimum septem vel octo, quod verosimile non est. Noto præterea Marcum illum V, annis sedecim non sedisse. Quod si successor Joannes XV, Sedem tenuerit annis IX, obierit verosimillime anno MDCXXVI: addantur deinde anni XV Matthæi III, summum pertingetur ad annum MDCXLII vel MDCXLIII. Itaque vel fallit Vanslebius qui Matthæi III, [patet conciliari non posse] successorem Marcum VI, constitutum ait MDCXLV, vel fingendæ sunt vacationes Sedis justo diuturniores, quarum nullum occurrit vestigium.

[573] [Chronologiam Patriarchalem seculi nostri 17,] Adde jam Marco illi Bajourensi sive VI, annos Pontificatus a Bernato tribui non plus XI, qui ab anno MDCXLV eum non perducerent ultra annum MDCLXVI, cum interim diserte asserat Vanslebius, Matthæum IV, Marci successorem, Patriarchalem Cathedram primum consecutum anno MDCLX. Uter Scriptorum istorum erret, quemve hiatum hic comminisci oporteat, non temere judicavero. Uti nec qua ratione intelligendum, quod Matthæus jam dictus annis tantummodo XIV Ecclesiam Alexandrinam Copticam gubernarit, qui anni non nisi ad MDCLXXIV pertingerent; & tamen proximus ejus successor Joannes XVI, Patriarcha modernus, tantum numeraverit annos regiminis XXX & menses X, dum Bernatus ad me scriberet, videlicet XI Aprilis MDCCVI. Unde videtur consequi, vel in hoc tam recenti calculo hallucinari Coptos, vel Sedem biennio circiter vacasse, priusquam eam Joannes Patriarcha hodiernus conscenderet.

[574] [propter supinam Coptorum] Nihil ultra Copticis hisce rationibus immoror, ob quas jam toties frustra mihi frontem perfricui. Conciliet illa & componat qui res Copticas propius intueri poterit, nobis nec operæ pretium videtur, nec otium suppetit. Quamquam sperari in vanum putem, ex Ægypto lucis aliquid, ubi rerum hujuscemodi neglectus est prope incredibilis. Nec prodest hominibus illis exprobrare socordiam, quibus illud in promptu est, victum cuique suum prius quæritandum. [in hisce rebus negligentiam.] Pluscula invenies infra, ubi de ritibus & moribus Coptorum propriis. Hæc ad universam Patriarcharum, tum Catholicorum, tum schismaticorum seriem, ad nostra hæc tempora perducendam, abunde dicta sunto.

ADDITAMENTUM.
De Patriarchis, plerisque Latinis, ex magno Lexico Biblico Simonii, edito Lugduni MDCCIII.

[575] A Additamentum voco, quod cum præmissa Patriarcharum serie nec connecti possit nec conciliari. Ceterum cum liber ille multorum manibus teratur, & in eo Catalogus Patriarcharum Alexandrinorum extensus legatur, non potui non verbo indicare, etiam in manus meas nuperrime incidisse. Testatur illic Simonius se Patriarchas priores duos & quinquaginta ex Nicephoro desumpsisse, nescio ex qua editione; nostra a Goaro adornata non nisi quinquaginta enumerat. Illud adverto apud Chronologos non satis usitatum, ut anni non ab Incarnatione sed a Passione Domini inchoëntur. Quam vero a recta Chronologia passim Auctor ille deflectat, per te, Lector, judicare poteris, si Simonii laciniam cum nostro Tractatu conferas. Huc solum spectat præfatum additamentum de Patriarchis aliis a Simonio hinc inde corrasis, quos visum est hic adnectere nequid a me neglectum dicas. De meo nihil additum volui, Auctoris ordinem & numeros servo, tametsi facile intelligam, aut exiguo aut nulli prorsus usui futuros. Itaque Patriarcha.
LIII S. Athanasius, Claromontanus pro Latinis MCCXIX.
LIV Joannes, qui Concilio Constantinopolitano interfuit, excommunicatus, quia cum Latinis fœdus inierat, MCCLXXXIV.
LV N. electus Patriarcha pro Latinis in Concilio Viennensi MCCCXI.
LVI Joannes Aragonius, Patriarcha Latinus, anno MCCCXXX.
LVII Guilielmus de Chenac, Lemovicensis, Episcopus Parisiensis, electus Patriarcha pro Latinis, sedem tenuit usque ad mortem, quæ accidit MCCCXLVIII.
LVIII Humbertus Viennensis, Patriarcha Latinus, obiit MCCCLVI.
LIX Arnaldus de Monte.
LX Seguinus, Archiepiscopus Turonensis, Patriarcha Latinus.
LXI Seguinus II, etiam Archiepiscopus Turonensis, Patriarcha Latinus.
LXII Petrus, Archiepiscopus Bituricensis, Patriarcha Latinus.
LXIII Niphon, Patriarcha Græcus, cui Urbanus VIII (vult dicere Urbanus V) scripsit super unione Græcorum & Latinorum MCCCLXVII.
LXIV Simon de Cremeaux, Archiepiscopus Dux Rhemensis & Cardinalis, creatus Patriarcha pro Latinis anno MCCCCVII.
LXV Silvester.
LXVI N.
LXVII Cyrillus.
LXVIII Gabriel, qui Legatos misit ad Papam Clementem VIII, seque submisit MDXCIV.
LXIX Cyrillus, anno MDCXVIII.
LXX Cajetanus, mortuus Casertæ in regno Neapolitano X Augusti MDCXLVII.

COROLLARIUM.
De quibusdam Habassiæ Metropolitis, in Hagiologio laudatis.

[576] [Omissis aliis Patriarcharum nominibus,] Recensitis jam ex ordine Patriarchis omnibus, eo quo apud Coptos modo dinumerari solent; reliquum esset, supplementi loco nonnullorum aliorum nomina subjicerentur, qui vel ab Hagiologo salutati, vel notati in Fastis, vel alibi ab aliquibus scriptoribus citati sunt, tametsi a serie excludantur.

[577] [quæ forte extra ordinem reperiuntur;] Hujusmodi esse possent Macarii plures, iis ornati encomiis, quæ duobus aliis, LIX & LXIX superius adscriptis, non conveniunt. Cyrillus item aliquis, & a magno Nestorii debellatore, & a Patriarcha LXXV, ut videtur diversus. Dein Theophanius, alius a Patriarcha LX, cum patre Salviro (Severo) & Nicolao propinquo, ab Hagiologio multum laudatus; licet ibi ex Ludolfi auctoritate putaverim, istud Elogium impio Theophanio adscribi posse. Est & Philotheus, nulla avaritiæ nota infamis, quemadmodum de LXIII Patriarcha cognomine, suo loco retulimus, unde nec cum eo crediderim confundendum.

[578] [non Melchitæ,] Mitto reliquos, Patriarchæ titulo cohonestatos, quibus tamen vacuus in Catalogo locus non relinquitur. Nec dicat quisquam, eos Melchitis annumerandos: nimis enim quam certum est, Melchitas omnes in fastis Jacobiticis esse prætermissos. Sed erit qui hujusmodi nomina apta putet, supplendis lacunis seu vacationibus, plurium quandoque annorum in decursu admissis. Opportune: verum cum id omnino gratis dicatur & pro arbitrio; exemploque res careat, nec nisi ad interturbandam seriem prodesse possit; maturiori id examine pensandum trutinandumque iis, quibus otium est, relinquimus.

[579] [sed pauci Habassiæ Metropolitæ, seu Abbunæ, recensentur.] De Habessinis Metropolitis, in Hagiologium sæpe dictum relatis, operæ pretium est, lectori non injucundum, attexere, quæ hinc inde collecta sunt; quod ita de Jacobitis Æthiopibus, præter errores quos alibi attingemus, ea cognoscet, quæ ad Metropolitarum sanctitatem pertinent. Porro vastissimo in regno & numerosissima gente, solus Metropolita Episcopus est, isque Alexandrino Patriarchæ adhuc paret; nec alios minores Episcopos sub se habet, uti Ludolfus plane docet pag. 444 num. 78, in Commentario Historiæ suæ Æthiopicæ. Abbunas autem vocant Habessini Metropolitas, hoc est Patres suos: quem venerationis titulum Copti etiam suis Patriarchis tribuunt, ut apud Elmacinum perpetuo legitur: & apud Vanslebium, in ultimis Patriarchis Amba scribitur, quod verosimiliter idem significat. Ordinem & annos istorum Præsulum ignoramus, quippe quorum Catalogus necdum in Europa visus fuit.

[580] Primus & præcipuus inter omnes est ABBA SALAMA, [Abba Salama, alias S. Frumentius,] a S. Athanasio Metropolita constitutus, nobis S. Frumentius dictus. Hujus in Hagiologio aliquoties mentio fit, eique conversio Æthiopiæ merito tribuitur. Sic autem illi accinitur, II Musre, XXVI Julii: Salutem voce lætitiæ dico Salamæ, quem tamquam portum misericordiæ & gratiæ magnifico & extollo: per ipsum enim splendor luminis Christi exortus est in Æthiopia, cum prius in ea tenebræ & caligo fuissent. Et die XXII Chiac, [Æthiopiæ Apostolus, eo missus a S. Athanasio;] XVIII Decembris: Salus sit tibi, Salama, qui jussus es manifestare doctrinam, eo usque occultam, ut oriretur instar Phosphori. Ob lumen tuum jucundum & ob pulcritudinem tuam suavem, usque in hunc diem lætatur & exultat Æthiopia.

[581] Reliquos etiam, sine ordine & tempore, prout sese in Hagiologio nobis obtulerunt, [Sanitius & Petrus,] recensebimus. Sanitius & Petrus, die II Hathuri, nobis XXIX Octobris, sic laudantur: Salutem dico Beato Sanitio, & Petro quoque, magnitudinis ejus participi; quos Pater (cælestis) constituit Metropolitas, ut pascerent Ecclesiam, quam Christus sanguine suo acquisivit, sicut populus complacuit in illis, eosque elegit. Alexandrinos Patriarchas vocaverat eos in Fastis suis Ludolfus, quia in Calcosendianis Seldeni, Petrus dictus erat Patriarcha, uti arabice dicto loco notatum. [(quos Ludolfus putaverat Patriarchas Alexandrinos)] Quia igitur cum Sanitio conjunctus erat, & regimini Ecclesiæ a populo præfecti dicebantur, ideo Patriarchas eos fuisse crediderat, qui & ipsi sæpe Archiepiscopi vocantur. Verum, accuratius evoluto Patriarcharum Catalogo, in quo hi viri nuspiam conjuncti, nec successores nuncupantur, mutavit sententiam, eosque Metropolitas Æthiopiæ fuisse ad Papebrochium pridem scripsit; cui sententiæ & ego libens subscribo; eosque fortassis e primis, post Ecclesiam ab Athanasio ordinatam, fuisse arbitror.

[582] Alios invenio; XI Chiac, hoc est, VII Decembris Abbuna Bartholomæum Metropolitam, [Bartholomæus,] ita salutatum: Salutem dico tibi Bartholomæo, Patri nostro; qui dignus fuisti ut jure merito Episcopus fieres. Ab omni infortunio, quod nobis imminet, virtus precum tuarum custodiat nos, haud aliter ac si quis pupillam oculi sui custodiat.

[583] Item die II Amschiri, hoc est XXVII Januarii, [Longinus Metropolita] reperio Longinum, specialem ipsius scriptoris Patronum, cujus tiara conspecta dæmonem fugavit: Saluto die noctuque reliquias tuas, Pater mi Longine! Miror magnitudinem quæ tibi concessa fuit; nam tui ipse, præsens non fuisti, cum tiaram tuam videret satanas, & confusus plane aufugit. De alio Longino Dominici lateris percussore, [alius a percussore lateris Christi Domini,] ita legitur XXIII Julii: Salutem dico Longino, quem divina benevolentia monuit, ut susciperet Petri Doctoris doctrinam. Non imputavit ei ictum lanceæ in manu sua, neque enim mori volebat eum in peccatis; propter misericordiam & patientiam ejus. De alio nescio quo, Romanis adhuc ignoto, hæc habentur ad V Novembris: Salutem Longino, qui coronatus fuit Romæ, [& tertio, Latinis ignoto:] & sepultus fuit in colle Hierosolymæ, cum filius ejus cum eo obdormivisset, sicuti narraverat feminæ in somnio. Cum fragrantia balsami caput ejus hodie visum fuit.

[584] [Hippolytus in mari mersus] Iterum die V Amschiri, hoc est XXX die Januarii, Abuledem Metropolitam habemus ab hæreticis lapidatum, cujus corpus mergi non potuit licet pedi lapidem alligassent. Eum sic Hagiologus invocat, citata die: Salutem tibi dico, Hippolyte (Æthiopice Abuledis) Pater noster, [corpore postridie terræ reddito.] qui dignus fuisti ut appellareris Sacerdos, Doctor mundi; cum cadaver tuum in mari nataret incolume, pudore & ludibrio affecti fuerunt ii tyranni, qui illud, cum lapide pedibus alligato, illuc projecerant. Idem die VI ejusdem mensis, alia stropha sic insignitur: Salutem dico emersioni corporis tui e mari, quamvis lapis gravis pedibus tuis alligatus fuisset. Hippolyte Doctor, generationum tuarum peritus; afferas mihi benedictionem e monasterio Gerizan, sicuti navis materiam divitiarum & splendoris affert.

[585] [Colunt etiam Habessini S, Gregorium,] Præter hos reperitur etiam in Hagiologio quidam Gregorius, XIX Thot, seu XVI Septembris & sic appellatur … Salutem Gregorio, Domini Martyri & Patriarchæ, qui tempore administrationis suæ ornavit monumenta Virginum, quæ simul mortem obierant. Hodie autem egressus ejus de barathro accidit, sicut noctu vidit soror Regis. Non tamen hunc existimes accenseri posse Alexandrinis Patriarchis: habeo enim a Patris Kercheri manu initium Kalendarii cujusdam Coptici, latine redditum; ubi ad hanc diem Gregorius iste vocatur Patriarcha Armeniæ; [primum Armenorum Patriarcham,] estque omnino is, uti ex Elogio jam recitato apparet, quem Latini colunt XXX Septembris; in cujus Actis narratur Martyrium S. Ripsimes & Sociarum, pro servanda virginitate passarum: & indicatur somnium, quo soror Regis Thiridati, hunc & proceres ejus, humanæ, quam amiserant, formæ restituendos intellexit, si Gregorius educeretur ex barathro, in quod velut in sepulcrum, detrusus fuerat.

[586] [vel ut ipsi vocant, Catholicum.] Ipsi quidem Armeni Metropolitam suum solent insignire titulo Catholici, pro quo Coptitæ & Habessini usurpare malunt titulum Patriarchæ, ut sibi notiorem. Dignus autem est Gregorius, qui hoc loco, licet non suo, commemoretur: quia celeberrimum ejus tota Ægypto & Æthiopia cultum probant utriusque gentis Fasti, in quibus refertur etiam ad diem XIX Chiac, hoc est XV Decembris, hoc modo: Salutem Gregorio, qui cruciatum patienter tulit, in nocte frigus, & in die æstum, per quindecim annos, ex quo in foveam conjectus fuit. Salutem vetulæ, quæ illi optime ministravit, clam illi cibum projiciens. Diem XXX Septembris & III Octobris Coptitæ tantum, non item Æthiopes habent, ut spatium in fastis vacuum ostendit. Hujus Gregorii vitam Æthiopice descriptam possidere se significat Ludolfus, ex qua quæ hic adjecta sunt & ad nos transmissa, summatim se descripsisse testatur.

APPENDIX AD SERIEM PATRIARCHALEM
De Coptis Iacobitis, eorumque initiis, erroribus, moribus, institutis.

PRÆFATIO.

Jam a biennio & amplius, scriptæ & prælo paratæ erant, quas de rebus Copticis, in hanc Appendicem rejeci disquisitiones, ad præcedentis Tractatus intelligentiam & utiles & necessarias. Nihil opus est dilationis causas prætexere, dum Europa propemodum universa, & maxime hoc nostro in Belgio, perpetui bellorum motus, ita commercia intervertunt, ut de libris imprimendis cogitare nec tutum nec integrum videatur. Dum itaque sereniora tempora exactæ lucubrationes nostræ exspectant, en tibi ineunte hoc anno MDCCVII, litteræ pridem desideratissimæ ex Ægypto ad me deseruntur, IX Februarii MDCCVI Cairo datæ. De his pauca præfari oportuit, ut, quo consilio, qua occasione & modo quæsitæ & impetratæ fuerint, prius innotescat, quam ex iis aut mutationes aut additiones, ad jam absoluta, subjunctas, lector advertat.

[2] Nimirum ad difficultatum fontem recurrendum statueram, si forte lucis inde aliquid erueretur, [Oblata nostrorum in Ægypto Missionariorum opera usurus auctor,] rebus incertis juxta atque obscuris quoquomodo enodandis opportunum, in tam mirabili Scriptorum, diversissima sentientium, ambiguitate & discrepantia. Commodum accidit ut R. P. Joannes Verzeau Gallus, e Societate nostra Missionarius, ex Oriente redux, Romæ commoraretur, tractandis, ut inaudieram, missionum istarum negotiis intentus. Erat cur alias ob causas ad virum in Urbeam scriberem; sed occasione usus, una eum interrogavi, num quis de Societate in Ægypto degeret, rerum Copticarum adeo peritus, ut de dubiis & prope inextricabilibus gentis moribus, ad eum referri posset, cum non dubia spe solutionem obtinendi? Non poterat quisquam, postulatis quantumvis difficilibus, favere impensius: siquidem litteras ipsas meas continuo Cairum recta transmisit ad R. P. Bichot, tunc Missionis Superiorem. Nec mora, obtulit hic aliquot post mensibus, humanissime obsequia sua, promptamque operam ad eruderanda quæcumque, vel proprio ipsi studio liceret assequi, vel loci commoditate & beneficio, vel diuturniori experientia comperisset.

[3] Ego vero, tam officiosa urbanitate invitatus, collegi protinus quæ mihi tum magis videbantur implexa, [difficultates eis suas proponit anno 1704] & oculato testimonio securius dirimi posse arbitrabar, eaque in chartam conjecta, XXV Januarii MDCCIV in Ægyptum destinavi; interea tamen sic rebus meditatis incumbere pergens, acsi responsi nihil ex iis partibus exspectandum esset. Nec consilii pœnituit, dum paulo post Bichotum e vivis excessisse intellexi, atque una, ut ex eo casu ominabar, spem omnem ulteriorem præclusam. Forte fortuna, aliter & felicius evenit atque ego suspicatus fueram: nam dissertationibus meis dudum ad finem perductis, renuntiatum est, defuncto in officium successisse R. P. du Bernat, eumque rem meam ita cordi habere, ut adhibita omni industria, propediem subministraret, quæ ad elucidandas dubitationes meas ab ejus decessore fuerant postulata. Et fecit profecto non minus segniter quam spoponderat, ad quæsita prope singula appositas solutiones suggerendo, sic ut iis modo instructus, lectoribus harum rerum studiosis, ea quæ satisfaciant, a me suppeditatum iri confidam.

[4] [& ex accepto ad eas responso,] Atque ea est epistola bene longa, quam innuebam Cairo missam; recte commentarium dixeris, de rebus Copticis controversis, studiose & accurate elaboratum. Id certe testari debeo, nihil me legisse hactenus aut curiosius aut diligentius discussum. Habuit ille, quo ex litteris meis amplis & fusis ad explorandum duceretur; verum hoc ita præstitit, ut si ejus notitiæ ad manum tunc fuissent, cum de rebus hisce illustrandis primum cogitavi, dimidia facile laboris parte, levari potuissem. In plerisque mecum convenit, non pauca clarius deducit & elucidat, dissentit in paucis, ut in loco candide & ingenue profitebor; idque ea fide & integritate, ut nec errata dissimilem, nec prætermittam quidquam, quod ad totius operis emendationem & perfectionem vel minimum conducet.

[5] Nunc vero cum nec animus, nec aliis occupatissimo otium supersit, [supplet quæ pridem cœptis deerant.] ad ea aut describenda denuo aut ex integro retexenda, quæ ante non indiligenter tractata existimo; lectorem hic monitum volui, me Bernati elucidationibus ita usurum, ut quæ commode rerum scriptarum contextui interseri posse judicavero, ea ibi adjuncturus sim, cetera sub finem paragraphorum ex ejus mente explicaturus. Mitto pluribus præloqui, & ut rem ipsam aggrediar, ab hac ipsa proxime sequenti de etymo Coptorum disputatione exordium ducam. Plane restituam quod me non recte conjectasse Bernatus censuit, & ejus hac de re sententiam etiam ad calcem sic proponam, ut vix dubitem quin ceteris omnibus, tamquam verisimilior & probabilior sit præferenda. Utrum autem veritatem assecutus sit, tuum erit discernere.

§. I. De etymo nominis Coptus vel Coptita.

[6] [Apud Ægyptios obscura omnia,] Molestas nobis spinosasque disquisitiones suggerit gens Ægyptiaca, ut mysteriis olim suis occultisque sacris celebratissima, ita hodie, ob morum, linguæ, cultus, rituumque mirabilem diversitatem, a Scriptoribus nostratibus tam varie delineata, ut articulos singulos ad examen revocare necesse sit, si quid probabile & fabulis expurgatum reperire desideres; & hoc quidem inani sæpissime conatu, ut ex hac ipsa fortasse Dissertatione brevi apparebit. Gentis etymon hic proponimus, [etiam nomen;] & diversimode passim exaratum, & tot modis explicatum; ut sit difficillimum verosimile quidpiam in medium proferre. Gophtus scribunt nonnulli, aliis præplacet Copthus: Cophtus legitur frequentius: sed quidni nomen, & scriptu & pronuntiatu facilius, præferendum putemus; Coptus scilicet vel Coptita, ut fere hactenus a nobis expressum est? Quæritur modo, unde, quo casu, qua occasione, quo tempore Ægyptii omnes, vel eorum aliqui, ita primum fuerint appellati.

[7] Dubium hoc omnium accuratissime excussisse videri potuit Athanasius Kircherus, [quod Kircherus ab urbe Copto sumptum,] in Prodomo Copto cap. 1; ubi refutata, tacito nomine, Josephi Scaligeri sententia, ex tomo de emendatione temporum pag. 705, omni quo potest conatu pertendit, non aliunde appellationis illius originem desumendam, quam ab urbe Copto, celebri olim, inquit, mercimoniis emporio, tametsi hodie vix ejus occurrant vestigia. Multa congerit vir alioquin eruditionis vastissimæ, de quibus dubitare possis, an satis exacte discussa sint, & ad justæ criseos normam ponderata. Inter cetera monet ibidem, [in Cophthos a Saracenis detortum putat,] ac nequaquam dissimulandum censet, errorem, in quem plurimi ex non infimis auctoribus inciderint, qui imperite passim Coptos & Cophthos confundant, cum tamen Cophthus nihil aliud sit quam a Mahumetanis confictum vocabulum, quo Christianos Ægyptios seu Monachos aliosque religiosæ vitæ sectatores, Cophthos, quasi dicas Incisos, [quasi incisos;] appellare solent: Quæ diligenter notanda sunt, inquit, nec enim κόφθος apud priscos auctores legisse me memini. Vellem ego assignasset Kircherus, apud quos priscos ante medium ævum, Coptos se legisse meminerit. Certe sive κόφθος scribas sive Cophtos, nomen est ejusdem ætatis, & promiscue accipitur & confunditur cum Coptos; sic ut alterutrum, & sæpius utrumque simul, & disjunctive positum inveniatur.

[8] Non placet mihi scrupulosa illa Kircheri observatio, nec video qua fronte Mahumetani Ægyptios per contemptum Cohpthos, [cum tamen hi quoque tales sint,] hoc est Incisos vel Circumcisos vocitent, cum & ipsi eadem labe infecti sint; nisi injuriosum quis dicat, si Christianus Judæo improperet, auritum eum esse aut bipedem. Scribebat eodem quo Kircherus tempore, Quaresmius Elucidationes suas Terræ-Sanctæ, [assentitur ei Quaresmius:] editas MDCXXXIX; in quibus lib. 1, cap. 49, ita habet: Cophti; qui & Ægyptii, & Christiani præcincturæ, vulgo appellantur, & præcipue in Ægypto habitant, Alexandrino subditi Patriarchæ, viri sunt maximæ abstinentiæ. Olim circumcidebantur omnes, ac ideo Cophti, id est Circumcisi, appellati sunt, & hunc usque in diem adhuc circumcisi dicuntur, etsi non omnes, ut ipsi asserunt. Lima indigent quæ hic dicuntur. Ceterum nihil illic de κόφθος; Cophtos ipse scribit ut passim alii, & tamen a Circumcisione deductum affirmat. Verum hujusmodi minutias missas facio: aliquid probasset Kircherus, si ostendere potuisset, apud priscos auctores, si non κόφθος, [neuter veterem auctorem citat.] saltem κόφτος se legisse, eoque nomine Ægyptios omnes antiquitus fuisse insignitos; quod nec præstitit, nec ei præstare promptum fuit, in veterum omnium silentio.

[9] [Nec Arabes Circumcisionem probrosam credunt,] Unum est quod recte demonstrat Kircherus, & a nemine (ut puto) in dubium revocabitur; nimirum, & urbem Coptos olim notam fuisse, & ejus incolas Coptos vel Coptitas, & Nomum unam seu Præfecturam Ægyptiacam, ab eadem urbe Coptitem dictam. Quod autem inde legitime concludi putat, priscis temporibus Ægyptios omnes Coptos vel Coptitas vocatos, illud mihi tam videtur improbabile, quam quod Cophthorum vel Cophtorum cognomentum per contumeliam a Mahumetanis ei genti exprobretur. Fateor, me nec Arabicæ nec Copticæ linguæ elementa nosse. Ceterum, cum Scriptorem nullum invenerim Kirchero vetustiorem, qui talem posuerit nominum istorum disparitatem, & quidem Cophthorum vocabulum a Mahumentanis confictum dixerit, quasi qui ita Christianos Ægyptios contemptim vocitent; tam diu dubitare licebit, donec linguarum istarum peritus, lucis aliquid affuderit. Equidem non capio, quomodo Chronicon Orientale suos passim Cophtitas nominaret, [nec constat Ægyptios Patriarchas ante sec. 12 eam præscripsisse aut commendasse.] si hujusmodi titulus eis adeo foret propudiosus. Præterea, quid si in dubium revocetur, an satis recte omnes Ægyptii Christiani Jacobitæ, seculo fortasse VIII aut IX, Cophtitæ dicantur; ubi verosimile est, non ante seculum XII, sub Patriarchis Macario & Joanne Abul-magedo, Circumcisionem in eorum Ecclesiam promiscue inductam, saltem commendatam; quæ si ante in usu fuerit, non nisi a privatis quibusdam pro mero libitu sit assumpta.

[10] [Alii Regem Cabtim fingunt, alii Chibth, unde Copti;] Jam vero priusquam, de re plusquam ambigua, opinionem, vel potius conjecturam nostram proferamus, variæ variorum sententiæ, de vocis Coptus vel Cophtus origine, paucis exponendæ sunt. Ut autem ea mittamus quæ de Ægyptiorum antiquitate insulse nugantur, qui eos ipsa mundi creatione multis seculis priores faciunt (quod videre licet apud Morerium verbo Præadamitæ col. 2, circa medium;) vetus Scheda, inquit Cangius, continens seriem Regum Ægypti, edita a Drusio post Historiam Severi Sulpitii, ita habet: Secundus (Ægyptiorum Rex) Cabtim, unde denominati sunt Copti. Credite posteri. Joannes Leo, in eximio opere de Africa apud Scaligerum, sic habet: Ita etiam Arabes vocant totam Regionem Mesre, habitatores autem ipsos Elchibth. Aiunt Chibth primum fuisse, qui ibi primus & imperavit & ædificia construxit, quod etiam ipsi indigenæ non alio nomine appellant: nulli vero Ægyptii supersunt ibi, præter illos Christianos, qui nunc ibi sunt, reliqui omnes ad Mahumedismum defecerunt. Non video quam affinitatem magis tribuere possis Chibth quam Cabtim, puto autem, El ante Chibth non esse nisi articulum Arabicum.

[11] [alii Copt nepotem Noe.] Nugas agimus, sed inaniores subjicit Vanslebius, in præfatione Historiæ suæ Alexandrinæ, ubi Ægyptios nuncupatos scribit a Copt, filio Misraim & Nepote Noëmi (rectius, opinor, diceret, Misraim fuisse filium Chus, nepotem Chami, filii Noë.) Hic Copt, trium aliorum fratrum victor, & in Regem agnitus, toti regioni nomen dederit, imo & populo. Nullus me hercule, vel sexcenties frontem perfricando, feliciorem invenerit & simul antiquiorem Coptorum nomenclaturam.

[12] Non adeo a veritate alienum est, quod scribit Josephus Scaliger, [Scaliger truncatum censet a Græco Ægyptus,] loco nuper indicato, ita loquens: De Ægyptiis Christianis, qui hodie Kupti dicuntur, alibi satis a nobis actum (vellem addidisset, ubi & quando.) Putavimus aliquando nomen Kupti aut Kopti ab urbe Copto deductum, sed perperam; nam decurtatum est ex ultima parte vocis ΑΙΓΥΠΤΟΣ. Gupti igitur pro Ægyptiis dicti. Æthiopes vero eos vocant Giptu aut Gibetu. Mahumedani Ægyptii vocant Christianos ipsos populares suos Elchibth, quod nihil est aliud quam Elcupti: nam alioqui etiam hodie tota Ægyptus vocatur, ab ipsis Arabibus Metzer, ut olim. Hæc Scaliger.

[13] Cujus derivatio, utut non improbabilis prima fronte videri possit, suis non caret incommodis. [quidni Græci ex Κόπτος fecerint Ἀι-κύπτου, terra Copti?] Hoc primum occurrit: quod eo pacto Græca appellatio Ægypti, antiquior dicenda esset, quam ipsa vernacula Ægyptiorum, quod non putem admittendum. Ecquid præstaret opinari, priscis illis seculis Ægyptios Guptos, Kuptos vel Koptos dictos fuisse, unde Græci suam Ægyptum formaverint, fortasse ab Αἶα pro γαῖα terra, quasi dicerent, terram Guptorum vel Gyptiorum. [Nunc soli sic vocantur Jacobitæ.] Verum, quamvis id genus conjecturæ fundamento non careant; non ausim circa Ægyptiorum originem ab antiquis Geographis recedere, apud quos etymologiam hujusmodi non invenies; nostra autem investigatio circa Coptos vel Cophtos, eosque Christianos Ægyptios, & quidem Jacobitas versatur, quos solos certum est hodie ita appellari; quod Scaliger aut non advertit, aut de industria reticuit. Illud igitur hic observandum præcipue, ne quis Ægyptiis omnibus commune putet Coptorum seu Cophtorum nomen, quod apertissime liquet solis Jacobitis esse tribuendum, qui soli ad mediam Ægyptiorum partem non pertingent. Sed Morinum etiam audiamus.

[14] Hic tomo de sacris Ecclesiæ Ordinationibus, in præfatione ad ritum Ordinationum Cophticarum, [Morinus Coptum urbem præfert,] scribit in hunc modum: Novit eruditus Lector, Coptos seu Cophtitas vulgo dici Christianos Ægyptios. Nescio quo fato Ægyptii dicti sunt Copti. Coptus equidem est urbs non incelebris in superiore Ægypto, cujus mentionem faciunt Strabo, lib. 17; Plinius lib. 6, cap. 24; Ptolomæus, in Geographia sua, & Plutarchus sæpe, in tractatu de Iside & Osiride. Multæ enim sunt Ægypti urbes, [commune Arabibus & Ægyptiis olim emporium;] ista & celebriores & populosiores, a quibus Ægyptios nomen trahere æquum erat (hic tacite Morinus Kircherum redarguere videtur.) Vocat Strabo Coptum communem Ægyptiorum & Arabum urbem; affirmatque, omnes Indicas & Arabicas merces, atque etiam Æthiopicas, quæ Arabico sinu devehuntur, Coptum deferri.

[15] Probabile est, Arabes, Coptum urbem frequentare solitos, postquam Mahometis deliramenta amplexi sunt, Christianos illius regionis Coptos seu Coptitas appellasse, eo quod ii, cum quibus commercia exercebant, Coptitæ dicerentur. His accedit quod Arabes, Meccani & Medinenses, a quibus religio exorta est, urbi Copto vicini sint, intercedente tantum freto Arabico. Huic etiam conjecturæ favet Georgius Elmacinus, [favere ridetur Elmacinus,] in Historia Saracenica non longe a principio, qui scribit, Mahumedem suis præcepisse, ut bene facerent Coptitis Ægypti, Christianos intelligens. Ita prorsus: nam ibi Elmacinus in laudes Mahumedis excurrit, quod erga Christianos bene afficeretur. Benefacite, inquit, pag. 13, Cophtitis Ægȳpti, sunt enim vobis genere & affinitate juncti. Ad urbis Coptanæ incolas, ejusque vicinos, ea restringi videntur: sed cur Cophtitas potius, dixit quam Coptitas? an prolepsi usum dicemus? Latet aliquid. Iterum repeto, Cophtitæ Ægypti, non alii sunt quam Jacobitæ. Cur igitur in toto Historiæ Saracenicæ decursu nusquam amplius Cophtitæ nominantur; sed Ægyptii Christiani Jacobitæ, ut contradistincti ab Orthodoxis seu Melchitis?

[16] Addit deinde idem Morinus, probabilius esse, Cophtitas dictos Ægyptios per Aphæresim prioris syllabæ, quasi Gyptios: [& titulus Historiæ Cophtitarum,] Elmacin enim eo loco Coptos scribit per Gain litteram Arabicam, deinde per Be denique, per Ca, Gobt. Similiter Chronicon Orientale seu Alexandrinum inscribitur Historia Patriarcharum Cophtitarum, hoc est Ægyptiorum: & textus prima verba sunt; Incipimus ope Dei scribere nomina Patriarcharum Cophtitarum Ægypti. Et in Theodosio Patriarcha, Clausæ sunt Ecclesiæ Cophtitarum. In Patriarcha Abulmagedo: Confessionem ab Ecclesia Cophtitarum abrogavit. Et in Macario, filii Cophtitarum prius baptizabantur, hoc est Ægyptiorum Christianorum; nam alias semper Christianos Ægypti vocat Jacobitas. Arabes igitur Ægyptios Christianos vocant Gobth, Gophtos. Ægyptus autem Arabibus & Hebræis dicitur Metzer. Ideo non male ab iis vocantur Gophtitæ Ægypti, hoc enim apud eos sonat Gobt Metzer. Favet huic conjecturæ Talmud Babylonicum in tractatu Megilla fol. 18, p. 1. vocat enim Ægyptios Gyptios &c. Hæc Morinus ex intimis Arabicæ linguæ scriniis; similia iis quæ superius adduxerat Scaliger, sed eo vitio laborantia, quod nomen, ad unam tantummodo sectam probabiliter restringendum, velint toti genti commune; imo tale, ut, si vera sit hujusmodi etymologia, æque antiquum censeri debeat Coptorum vocabulum, quam sit aut fuerit gens ipsa Ægyptiaca.

[17] [Tandem etymon quærentium nemo satisfacit,] Idcirco sudabis multum, nihil efficies: si ab antiquissima Ægyptiorum appellatione (de qua Pinedus in Stephanum, Ortelius, aliique Geographi miranda comminiscuntur,) si, inquam, ab ea denominatione, Coptitarum etymon derivare volueris, tot in scopulos incides, ut nulla ad evadendum via fit superfutura. Fabulas ego cum historica veritate conciliare necdum didici. Itaque ut quid hac in re, perplexa admodum atque obscura, existimem, vel potius dubitem, candide proponam; puto nullam ex allatis opinionibus difficultati satisfacere. [utut sua antiquitate glorientur Copti;] Etenim (nisi vehementer fallar) Coptorum, Coptitarum vel Cophtitarum appellatio in Ægypto, Saracenorum vel Arabum in eam ingressu non est antiquior; nec verebor suspicari, doctissimos illos Antiquarios frustra laborasse, ut vel a priscis Regibus Cabtim & Copt, vel a Kupti, Kopti, Chibth vel ab ΑΙΓΥΠΤΟΣ eam repetitum irent. Scio equidem Coptitas ipsos nobilitatem suam ex eo vetustatis fumo accersere; [nec ante Saracenos Ægytum ingressos,] communi hominum vitio, etiam ex incertissimis traditiuncularum ruderibus, modo antiquitatem sapiant, gloriam mutuare conantium. Sed cur id a concepta opinione nullatenus me retardet, fundamentum suppeditant scriptores iidem ipsi, quorum sententias rejiciendas arbitramur.

[18] Quid enim obsecro adeo remota scrutari opus est, [nec forte ante seculum 10 aut II sic nominati,] ad prima secula recurrendo? dum nec auctor unus profertur qui ante seculum X aut XI (nam Elmacini prolepsis nobis obesse non potest,) qui, inquam, ante ea tempora, Ægyptios eosque solos Jacobitas, Coptitas aut Cophtitas nuncupaverit; tantum abest, ut Ægyptios omnes generali appellatione antiquitus ita nominatos hactenus quisquam demonstrare potuerit. Certe quod Kircherus evincit, urbis Coptanæ incolas, Coptitas dictos ab antiquis; ut hoc ipsi ultro concedamus; numquam inde consequens ostenderit, Ægyptios universos sic ab ullo vetusto scriptore fuisse vocitatos: estque profecto ipsius hac in re silentium, validissimum contra ipsummet argumentum. Quid quod Ecclesiasticæ aut profanæ historiæ, nusquam Coptitarum seu Cophtitarum meminerint, totis ferme decem primis seculis; magno iterum indicio, istiusmodi appellationem recentiorem & paucis forte Saracenis vel Græcis notam fuisse, a quibus deinde ad aliarum gentium notitiam pervenerit.

[19] Porro supposita tantisper ea veritate, quod totis octo aut decem primis seculis & forte amplius, [quando cœperunt Jacobitæ, & quidem soli, sic vocitari,] Cophtorum & Cophtitarum & Coptitarum nomen reliquo orbi ignotum fuerit; restat determinandum, qua demum occasione gliscere & invalescere cœperit. In hunc finem, inculcandum denuo quod supra repetii, nimirum Coptos nostros sive Cophtos perperam cum Ægyptiis generali appellatione confundi, ubi in confesso esse debet, solos & unicos Jacobitas ita a Saracenis fuisse cognominatos, quemadmodum auctores a me superius citati, sui quasi immemores, identidem indicant, eos cum ab Ægyptiis Mahumatanis, tum ab Ægyptiis Melchitis, & aliarum, si quæ sunt, sectarum asseclis, discernentes.

[20] Omnium instar est Chronicon Orientale, diserte notans se scribere nomina Patriarcharum Cophtitanum, [teste Historia Patriarchali, eos distinguente a Melchitis,] ex quorum proinde serie Melchitas omnino excludit. Ubi clausas narrat Ecclesias Cophtitarum, expresse etiam solos Jacobitas intelligit, perpetuum in Melchitas odium non semel manifestans. Hos vero, & non exiguos numero, & alteri a Cophtitis Patriarchæ subjectos esse ex supra dictis abunde constat. Illos autem (de Melchitis loquimur) perserevare in Ægypto, notius puto quam ut in controversiam venire possit. Scribit quidem Harduinus, pulsos omnino ex Ægypto Melchitas, ut hi olim ex insula Cypro Coptos omnes pepulere: sed id mihi hactenus persuasum non est. Puto enim ex præmisso Tractatu abunde evinci, ab ipso Dioscoritani schismatis exordio ad hæc usque tempora, Melchitas in Ægypto mansisse, ut ex ereptis ultro citroque & restitutis templis aperte liquet pag. 78, 83, 93, 99, 101 & aliis, ex quibus continua Melchitarum commoratio in Ægypto, in omnium oculos incurrit. Et habent Melchitæ illi Patriarcham suum, & quidem Alexandrinum, ut vocitant, quo Georgii Dousæ fabellam exsibiles, temere comminiscentis, legationem Gabrielis Patriarchæ Coptitarum ad Clementem VIII, de qua superius egimus, Jesuitarum inventum esse. Erravit nempe vir bonus, ex eo quod geminos Patriarchas Alexandrinos nesciverit, Gabrielem Coptorum, & Melchitarum Meletium. Vide sis Allatium libro 3 cap. 8. De perpetua consensione. Nos ad propositum redeamus.

[21] [ut pro Jacobita dictum possit videri Copta,] His ita stabilitis, reliquum esset ut obvia & naturali derivatione ita nomenclaturam putaremus explicandam, ut a Jacobita, per aphæresim vel apocopen, arabicum Copta, vel Cophtita processisse diceretur, sic ut Jacobita Ægyptius, & Coptus, Coptita, Cophtus, Cophtita synonyma essent, idemque prorsus & convertibiliter significarent, uti omnino significant. Hic mihi & Arabica & Ægyptiaca lingua opus esset ad etymologiam illam enodandam, quibus adminiculis cum plane destituar, non est quod ex arbitrio meo decernere tuto possim; quamquam a qua demum alia radice nomen illud Coptitarum & Cophtitarum concretum sit, non satis intelligam.

[22] [sed in solæ Ægypto:] Malo tamen ex aliorum judicio litem dirimere, quam acquiescere propriæ conjecturæ: quæ ex eo etiam suam patitur difficultatem, quod si nomen Coptus, a Jacobita sit diminutum; jam Arabice Jacobitæ omnes, toto Oriente dispersi, imo etiam Habessini, Coptitæ essent denominandi. Hoc video objici posse; sed ex eo facile solvi, quod levi de causa Christianis Ægypti Jacobitis id vocabulum adhærere potuerit, quæ ad ceteros non extenderetur; quis nescit Calvinistas Gallos, Hugonottos; Belgas; Geusios dici, privata nomenclatura, quam frustra quis omnibus communem prætenderet. At, inquam, ex aliorum sententia res componenda est.

[23] [in qua licet, urbs Coptus sit,] Consulueram Ludolfum, linguarum orientalium peritum, quid de ea vocum Coptæ & Jacobitæ affinitate censeret? verum hic XXX Novembris MDCCII videri sibi respondit, demonstrari ex historia posse, Christianos Ægyptios in urbe Copto diutissime vixisse, atque inde factum, ut Christiani, Copti vel Coptæ, speciatim vocati fuerint. Addo ego speciatim ita Jacobitas vocari potuisse, quod ii Saracenis, occasione commerciorum, familiarius uterentur. Pro eadem derivatione stat etiam auctor Historiæ Criticæ de fide & moribus Orientalium cap. 10, ubi Cophtos vel Coptos putat ab urbe Copto appellationem accepisse. Eo itaque res redibit, ut prima Morini sententia recte explicata, pro verisimiliori habenda sit. Horum ego trium virorum eruditissimorum opinioni tantisper subscribo, dum nihil probabilius occurrit quod propositæ quæstioni solvendæ adhibeatur.

[24] Subscribo, inquam, tametsi invitus, quamdiu mihi persuasum erit, non solos Coptos aut Coptitas superesse in Ægypto, qui fidem Christianam qualemcumque profiteantur. [Religionis tamen potius quam Gentis nomen erit;] Satis ostendi, & in id propendere me, ut Coptitarum vocabulum, non gentile, sed religionis dicatur, eo fere modo quo Mahumetani aliique sectarii appellationem sortiuntur. Verum tanti non erit mea fortasse unius opinatio, ut contra torrentem obnitar: nec adversariis aliis amicum adjungere lubet, virum etiam eruditissimum, P. Joannem Harduinum, qui super rebus Ægyptiacis a me consultus, respondit; hac parte se plane mihi repugnare. Ejus verba recitare non pigebit ex litteris ad me datis Parisiis, Kal. Februarii MDCCIV.

[25] Kebth, & Kibth, & Al-kibth, inquit, Ægyptum Arabes appellant. [donec major antiquitas, asserta ab Harduino,] Ægyptium hominem, Kabthi, Kibthi & Kobthi, unde Coptorum appellatio est. Eo nomine designantur Ægyptii, ex veteribus Ægyptiis prognati, ac non ex Arabibus Mahometanis, quibus ea nunc subjecta ditio est. Atque hi quidem Ægyptii, ex indigenis prognati, omnes Christiani sunt, & se Coptos ipsi appellant, sive diminuta voce ex Græca Αἴγυπτος, sive ab urbe superioris Thebaidos Copto, quæ & ipsa hodie ab Arabibus Kibth nuncupatur, [certius probetur.] æque ac tota regio. Natos in Ægypto Arabes & Mahometanos ac Judæos, Misri ac Misraim appellant; Coptorum appellatione solis attributa iis, qui orti sunt ex indigenis, & sunt iidem Christiani. Auctoritati cedo, quamquam si hæc vera sunt, non minus conveniant Christianis primorum sex Ecclesiæ seculorum; quam iis qui hodie in Ægypto nascuntur, eo autem tempore sic nuncupatos, hactenus mihi demonstrari desidero.

Vlterior ex P. Bernati litteris Elucidatio.

[26] Nimis quam sæpe inculcatum inveneris, quod mihi alte animo insedisse advertis, [Solos Jacobitas, Coptos dici,] habita videlicet solius verisimilitudinis ratione, esse prope incredibile, nullos hodie Ægyptios veros & proprie dictos reperiri, præter solos Coptos Christianos Jacobitas. Movebar ad ita sentiendum, quod paradoxum videretur, exorto Dioscoritano schismate, & ferventibus subinde magis ac magis Orthodoxorum & Schismaticorum dissidiis, neminem ex Ægyptiis indigenis pro Concilio Chalcedonensi, contra Eutychianos, deinde Jacobitas dictos stetisse, sed omnes quasi signo dato certasse pro Dioscoro ejusque esseclis; Græcos vero contra, tametsi & Imperatores aliqui Eutychianis aperte faverint, uti in Tractatu dictum est, & sequenti paragrapho amplius patebit.

[27] Non deerunt, opinor, qui id mecum moraliter adynaton existiment. [nec gentis sed sectæ nomen esse,] Si vero semel supposueris, partem Ægyptiorum non minimam, ut passim & plerumque in hujusmodi religionis scissuris accidere solet; si, inquam, statuas, magnam Ægyptiorum partem, Catholici dogmatis tenacem, hæreticis illis tumultuantibus constanter fuisse oppositam; adeoque & veros Ægyptios, præter Græcos, Melchitis seu regiis adhæsisse; qua, quæso, veri specie credibile facies, nullos hodie in Ægypto indigenas veros perseverare, quos anti-Eutychianos seu anti-Jacobitas, sive, quod eodem recidit, Melchitas Ægyptios dixeris?

[28] Hinc ego confici aiebam, Coptorum nomen non vere gentile, [licet incredibile videntur;] sed religionis seu sectæ appellationem esse oportere. Addebam porro, ex ipsis genuinis Ægyptiis plurimos fortasse ad Saracenos accessisse, alios erroribus aliis irretitos, quibus Copti nomen nequaquam tribueretur; & sic iterum putabam consectarium, majorem Ægyptiorum indigenarum partem Coptorum dogmata non sectari, atque idcirco & veros esse Ægyptios, etiam Coptorum nomine destitutos: ex quibus id demum fluebat, aliud Ægyptium esse, aliud Coptum appellari, quemadmodum plus nimio differunt, Hugonottus & Gallus, Geusius & Belga, Protestans & Germanus.

[29] Ad hæc Bernatus, postquam aperte fassus est, [persistit tenere Bernatus;] rationes meas sibi primum visas esse longe verosimillimas, respondet tamen, receptissimæ hominum opinioni, ex cujus arbitratu pendent, & rerum, & gentium nomina, officere argumenta mea nullatenus posse. Sibi persuasum esse, & quotidiana experientia compertum, nullum omnino verum Ægyptium dici, qui Coptus non sit, nec quemquam eorum græcanicos ritus secutum, sed pulsis olim Græcis seu Melchitis omnibus, Ægyptios universos in Jacobitico schismate perstitisse. Verbo; quicumque Copti non sunt, eos in Ægypto censeri extraneos. Irrito, inquit, conatu Reverentia vestra contendit, Ægyptios multos ad Mahumetem defecisse. Utique verissimum est defecisse innumeros, & mirum est in tam supina ignorantia non plures transire quotidie. [quia Copti Renegatos dicunt Ægyptios, qui ad Mahometum deficiunt,] Nihilominus ruit consectarium. Nam qui ex Coptis progeniti ad Mahumetanos deficiunt, ii adhuc Copti, non quidem simpliciter, sed Copti apostatæ (vulgo Renegati) vocantur, ut nos apostatas Francos nuncupamus, qui pseudoprophetæ sacris fœde initiantur.

[30] [cujuscumque sectæ fuerint.] Ne pluribus tædium pariam, paucis complectar omnia. Ita passim in Oriente longissimo usu invaluit, ut gentium nomina cum sectæ appellatione confundantur. Quo pacto Francus, Græcus, Armenus, Syrus, Coptus, Turca, & nationem & religionem una eademque voce important. Ne autem per Francum Gallum intelligas, memineris nomen esse Christianis Latinis omnibus commune, ab antiquis belli sacri expeditionibus, nobis Europæis relictum. Frustra usum impugnaveris; quem penes arbitrium est & jus & norma loquendi. Sit igitur ex Orientalium beneplacito, Coptorum nomen Gentile, & Christianum Ægyptium indigenam significet, Jacobitarum schismate & erroribus infectum, & ita quidem iis proprium, ut nulli alteri quantumvis Ægyptio adaptari possit. At enim ex his necdum dirimitur, de vocis etymo controversia. Eo sensim accedimus, sed hæc prius ex Bernati judicio censui retractanda, ut in præfatiuncula facturum me pollicitus sum.

[31] [Admittis autem,] Jam vero ut de communi acceptione, Bernati testimonium ultro admisimus, ita ille in eo nobis consentit planissime, quo ante diximus Ægyptios eo titulo nequaquam insignitos fuisse, antequam Saraceni Ægypto potirentur. Quin etiam mecum censet, nomenclationem illam, altero fortasse & pluribus seculis, Mahumetanorum ingressu esse posteriorem; uti ex antiquorum Scriptorum silentio, non semel dixi & porro dicam, adversus Kircherum aliosque, nisi vehementer fallor, demonstrari posse. An igitur a Saracenis confictum censet vocabulum an ab Arabica, Ægyptia aut Hebraica lingua profectum? [Saracenis gratam] Minime vero: sed quod illi ab infidelibus, nomen Ægyptiis Jacobitis credebant impositum, ob assumptam Circumcisionem, id probabilius autumat Bernatus a Græcis seu Melchitis in eos detortum, quod tam exosum morem ab ingratis hospitibus turpiter didicissent. Placuit haud dubie Saracenis amica agnominatio, quapropter & ipsi postea eo cognomento usi, effecere ut toto subinde Oriente inclaruerit, jamque per orbem universum, non alio quam Coptorum nomine Ægyptii indigitentur.

[32] Sentit itaque, vocabuli radicem & originem a sola lingua Græca repetendam, [Melchitis exosam Circumcisionem,] ducendamque a verbo κόπτω, quod cædere, incidere, scindere, secare, & aliis significationibus Latine redditur. Sic ut proinde Κοπτος, non aliud sonet quam circumcisum, vel melius, incisum, ut Coptis & Habessinis tantummodo convenire, ostendit Jobus Ludolfus in Æthiopicis: de quibus vide § nostrum VI. At ne putes id solo Bernati judicio definitum, diserte asserit se Melchitarum doctissimos & Græce peritos consuluisse, qui omnes uno ore affirmaverint, non aliunde id nominis Ægyptiis Jacobitis adhæsisse, quam quod a Melchitis majoribus suis, id ipsis per ludibrium & contemptum impactum fuerit, postquam infamem a Saracenis notam fuissent mutuati. Dicam candide, [influere potuisse in usum nominis] arridere mihi præ reliquis eam Coptici nominis genesim, nam cum § VII hujusce Appendicis, multis pridem evicisse me credam, Circumcisionis ritum, ex Arabia in Ægyptum inductum, & ante invasionem Saracenorum, Christianis illis fuisse incognitum; placet, inquam, & a Circumcisione vel incisione, Coptorum etymon, & a Coptorum nuncupatione, Copticæ Circumcisionis ætatem colligere.

[33] Erit fortasse qui lustratis Græcorum Lexicis, [tamquam a Κοπτω, incido ducti:] neget in eo significatu vocem Κόπτος apud antiquos reperiri, quique proinde tricis grammaticalibus rem putet implicandam. Responsum is habeat ex receptis verbalium regulis, non inepte a tertia persona præteriti perfecti passivi κέκοπται, efformari Κόπτος, ut exemplis pluribus manifestum inveniet. Id porro sciat, medii ævi sermonem ad priscas regulas nullatenus exigendum. Mihi certe ceteris jam relatis præferenda videtur brevior hæc, clarior, & ex re nata deducta Coptorum etymologia. Ad quam etiam facile nominum variationes reduxeris, sive Coptos scribas, seu forte melius Cophthos Κόφθος quod pro sua auctoritate Græci recentiores ab aoristo primo indicativi passivi effingere potuerint. Equidem eo sensu recte intelligi video, quod ex Quaresmio supra referebam, Ægyptios, Coptos dici cœpisse, ex quo Circumcisionem adhibuerunt.

[34] Hic tandem existimo gradum non temere figi posse; nisi quis, studio qualicumque nostro excitatus, aliud in medium afferat, aut certius aut saltem probabilius. [quod ex Patriarchali historia confirmatur,] Nihil reperit Bernatus quod huic Coptorum nominis derivationi merito opponi possit. Non diffitebor, inquit, legisse me apud Eutychium Alexandrinum, sæpe a nobis alibi citatum, & tamquam scriptorem sublestæ fidei refutatum, Ægyptios Jacobitas, Coptos appellari, in ea, quam cum Saracenis inivere de Cairo dedenda conventione, ex quo sequeretur, jam tum Coptitas aut Coptos fuisse nuncupatos. At hæc nullo modo me feriunt, qui Eutychii auctoritate parum moveor, & aliunde plus satis noverim, apud Historicos usitatissimum, prolepsibus aut anticipationibus uti. Et ne ad alia digrediamur, luculentum exemplum exhibet, ipsa quam toto superiori Tractatu discussimus Patriarcharum Alexandrinorum Historia, cujus hoc est initium: [nec ab Eutychio aut Elmacino infirmari potest.] Incipimus ope Dei scribere nomina Patriarcharum Cophtitarum Ægypti, Sedis urbis Alexandriæ &c. Unde quis eodem argumento ipsum Ægyptiorum Apostolum, Euangelistam Marcum Cophtis annumerandum statueret. Quod ex Elmacino superius retuli, aut ad solos urbis Coptanæ habitatores referri debet, aut simili anticipatione dictum, intelligi. Nihil hæc moror, nec plura de Coptorum etymo disputare lubet, id operæ ad Coptorum notitiam attulisse contentus, quo Lectoribus, nomen toties in nostra Chronologia repetitum, non plane ignotum relinquatur.

§. II. De obscuris Iacobi & Iacobitarum initiis.

[35] [A Jacobo Dioscori sectatore dicti Jacobitæ,] Nihil in Chronico Orientali, nihil in Ludolfi Æthiopicis, nihil apud Vanslebium, & apud eos omnes qui vel de Coptis vel de Orientalibus medii ævi meminerunt; nihil, inquam, recurrit frequentius quam Jacobitarum & Melchitarum appellatio. Originem & notionem, ut passim traditur, admitto perlubenter; nempe a Jacobo, Dioscoritani erroris defensore zelosissimo, Jacobitis nomen est inditum: eorum vero adversarii, quoniam Imperatoribus, Concilii Chalcedonensis vindicibus, adhærerent, a voce Melchi, quæ Syriace Regem significat, [sicut ab Imperatore, Chalcedon. fidei defensore, Melchitæ;] Melchitarum cognomen acceperunt; unde datur intelligere, in Syria primum contentiones, ferbuisse, atque illic etiam ad partium distinctionem diversa utrisque agnomina remansisse. Ut hac in parte omnes fere consentiunt, ita plerique in alio discrepant, qui Dissertationis hujus nostræ scopus est, nimirum quo tempore Jacobus ille vixerit, unde Dioscoritani nomen acceperunt; deinde quando demum ea Jacobitarum & Melchitarum appellatio cœperit invalescere.

[36] Rejiciendi imprimis, non refutandi, qui nomen Jacobita, non sectæ proprium, [nomine, non gentili,] sed gentile existimarunt, ut, sicut Judæi, Armeni, aliæque gentes, mercaturæ vacant, per varias orbis partes dispersæ; ita Jacobitæ distinctum populum componant, toto Oriente longe lateque diffusum. Vanissima item sunt quæ tradit Hottingerus, apud Ludolfum in Comment. , incaute scribens: Regem Æthiopum, Jacobitarum Regem appellari, non tam ratione dogmatum Jacobiticorum, quam familiæ seu sanguinis Israëlitici seu Jacobæi, [nec ad Jacobum Patriarcham] a quo ortum ex linea feminea ipsi deducant. Apage & illud commentum, quod alii somniant, Jacobitas dictos a Jacobo Apostolo fratre Domini, quo nescio an quid ineptius excogitari possit, quidquid eo gloriari pergant Copti, ex Abulbaracati sui historiunculis, quarum unam refert Bernatus, postea producendam. [vel Apostolum reducendo,] Mitto plures hujusmodi gerras, antiquitatis amore confictas, quo vitio non Orientales minus quam Europæi laborant: jam paulo verisimiliora discutiamus.

[37] Multa investigando, observare me memini, recentiores præterlapsi seculi Scriptores, [is autem, quem Severianis putat accenseri Baronius,] in eo quasi certatim consentire, quod seculo sexto ineunte Jacobus & Jacobitæ, ac proinde & Melchitæ (quorum unam eamdemque genesim esse oportet) mundo innotuerint. Atque huic opinioni Baronius facem prætulisse censeri potest, dum ad annum DXXXV indubitanter affirmat; Jacobi ætatem ad posteriora tempora differri non oportere; eo argumento innixus, quod non semel repetit, quia nempe Photius in Bibliotheca sua asserit, Ephrem Episcopum Theopolitanum sive Antiochenum, egregium commentarium conscripsisse, quo perstringit Severianum hominem Jacobum, a quo sunt Jacobitæ denominati: ibique adversus Baradatum, Eutychetem, & alios Trisagitas &c. [ab eo quem citat, Episcopo Ephrem] Cum vero Ephrem ille Antiochenæ Ecclesiæ præfuisse supponatur circa annum DXXX & DXL, clarum fieret, Jacobum ad seculi quinti finem & sexti initium pertinere.

[38] Hæsi fateor, ad citationem adeo expressam; Photium consului, [non accusatur, sed laudatur;] Ephremi opuscula ab eo recitata percurri semel atque iterum; at Jacobi aut Jacobitarum nullo occurrente vestigio, quid supererat, nisi ut in æquivoco laborasse Baronium suspicarer. Ita prorsus factum opinor. Impugnat ibi Ephrem Severianos hæreticos, Jacobum alicubi nominat cum Baradato & Simeone: sed tamquam viros admirandos & imitandos, utpote virtutis nomine toto terrarum orbe celebres, qui totam vitam in ecclesiastica disciplina transegerant. Fallor, si hic Jacobus noster Zanzalus describitur: verosimilius est, Baronium, nescio unde deceptum, nomina confudisse; quandoquidem & Baradatum, ab Ephremo impugnatum affirmet; quem fuisse laudatum, dicere debuisset. Utut est, non evincit Baronius, Jacobitarum caput ante annum DXXXV floruisse, aut extinctum esse. Quin imo ex ipsomet Ephremi silentio (ubi reliquas Monophysitarum sectas nominat & impugnat) argui posse existimo, Jacobum tunc temporis, aut orbi ignotum fuisse, aut nulla saltem nominis fama celebratum.

[39] Scio, ibidem loci adduci a Baronio Leontium, [& pro Baronio nec Leontius Byzant.] Advocatum & Monachum Byzantinum, ac Joannem Damascenum: sed quid tum postea? Recte eos afferri non negaverim, ad explicandos Theodosii Alexandrini & Juliani Halicarnassæi, vel Severi & Gaiani errores, quemadmodum & in tractatus nostri chronologici decursu suis locis exponitur. Ad annum DXXXV pertinere quæ de Jacobo Syro & Jacobitis a Damasceno, libro de hæresibus, referuntur; hoc vero est quod necdum satis intelligo, quodque nec ex Leontio, [nec Joannes Damascenus faciunt.] nec ex Joanne Damasceno facile confectum iri opinor; quasi vero ex errorum similitudine, affinitatem temporis colligendam putes; quo sane pacto Monophysitas omnes, integris sejunctos seculis, ad seculum quintum revocaveris, Dioscoro, imo & Eutycheti coævos futuros. Hæc ad Baronium.

[40] [Interim plerique auctorem Jacobitarum,] Faustus Naironus, in indice chronologico auctorum ante suam Euopliam, scribit, Jacobum Baradæi, sive Zanzalum, vixisse seculo quinto vergente ad sextum. Vellem id aliunde probari; sicuti & illud, quod narrat Quaresmius, Jacobum ab anno CCCCL cœpisse hæresim spargere, vixisse annis centum & quinque, mortuum DXXXV: nam ubi hoc invenerit scriptor ille, non indicat. [utcumque in persona dissentiant,] Chronicon Orientale, ab Echellensi editum, & jam toties a nobis citatum, pag. 59 Leonem Zenonis patrem, Zenonem ipsum, & Anastasium, Jacobitas vocitat; addens sub finem, quod Severus discipulum habebat quemdam nomine Jacobum (is procul dubio est de quo quærimus) qui defuncto Imperatore (Anastasio) clam vagabatur & homines revocabat ad sectam Dioscori, ita annuente & præcipiente Timotheo Patriarcha Alexandrino, qui sedit ab anno DXX ad DXXXVII. Vanslebius, [ad secul. 6, initium referunt:] in Præfatione Historiæ suæ Alexandrinæ, paulo altius Jacobi & Jacobitarum atque una Melchitarum originem repetit. Nimirum vel a Dioscoro ipso, qui Jacobus ante Patriarchatum fuerit appellatus, vel ab alio Jacobo Dioscori discipulo, cognomento Baradæo seu Lacernoso; qui Palæstinam centonibus indutus circumiens, Christianos hortabatur, a Magistri fide ne desciscerent.

[41] [sed non pepsuadent;] Quomodo hæc cum Chronico Orientali conciliari possint non video, neque ultra est animus, Arabicas temporum notas, plerumque fallaces, ad rectam Chronologiæ normam revocare. Causam istorum nominum fuisse æmulationem Ægyptiorum, vel Syrorum & Græcorum, quod illi horum dominationem exosam haberent, cum Vanslebio facile credidero; tam cito nomina cœpisse circumferri, non admitto; malimque ad seculum sextum cum Chronico differre. Neque tamen inducor ut credam, seculi illius principio, Jacobitas orbi notos fuisse; quidquid ex Chronico præcitato, suffragante præsertim Baronio, moderni fere omnes, id in confesso esse, incunctanter affirment. Nec contendere, nec disceptare lubet; nec certe tanti est disquisitio, cetera utilitatis non magnæ, nisi accuratius aliquid de Jacobitarum initiis, satis huc usque confuse cognitis, visum esset proferre in medium. Dudum est quod Baroniana epocha displicuit: rationes cur ab ea putarim recedendum lectorum judicio examinandas relinquo.

[42] [dum Jacobitis accensent ejus ævi Imperatores,] Moveor itaque primo, ex eo quod idem Chronicon aut manifestissime sibi contradicat, aut saltem per insignem prolepsim loqui necesse habuerit. Qui enim obsecro Zeno & Anastasius Jacobitis accensentur, si Jacobus non nisi post Anastasii obitum errores suos disseminare, aut si mavis, socios conscribere cœperit? Rursus, qua ratione Melchitæ seu Regii vel Imperatorum asseclæ, dici potuerunt illi, qui Jacobitis erant oppositi, si Imperatores ipsi Jacobitismo infecti & Jacobitarum propugnatores erant? Denique quo argumento fiet verisimile, Jacobitarum nomen auditum sub illis Patriarchis, qui prope omnes usque ad annum DXL (ut ex serie Chronologica manifestum est) Imperatorum, Imperatricum vel Magistratuum favore contra Orthodoxos intrusi sunt? [eo quod faverint Dioscoritis.] Ego, ante Apollinarium Catholicum, anno DLII ordinatum, quique ad annum circiter DLXIX Sedem Patriarchalem obtinuit, nullam apertam vim, Imperatorum jussu, Dioscoritanis factam deprehendo. Nam quod S. Proterius Dioscoro, Salophaciolus Timotheo Æluro fuerit substitutus, ad rem præsentem nihil confert, secuto postmodum Zenonis & Anastasii favore, quo, usque ad Justiniani tempora, Dioscoritana factio, Aula etiam ferme semper patrocinante, prævaluit.

[43] Moveor II, ex eo quod illorum temporum Historici, cetera in recensendis novis hæresibus satis accurati, ne verbum quidem faciant de Jacobo aut Jacobitis; [Nam de Jacobitis tacent Historici seculi 5, & 6,] quos mirum esset adeo fuisse invisibiles, ut Victor Tununensis, circa medium seculi sexti ob defensionem trium Capitulorum Justiniani jussu in Ægypto exsul, de iis nihil inaudiret, Timothei, Theodosii, Gaiani, Severi, aliorumque hujus furfuris hominum insanias recensens, ut suo loco ostensum est. [alias in recensendis hæreticis diligentes;] Nec minus est incredibile, Liberatum, Carthaginensem Diaconum, Victori synchronum, Jacobitas ignorare potuisse, in turbis Alexandrinis usque ad annum DLX enumerandis, diligenter in paucis versatum. Adde quod nec Euagrius eos verbo attigerit, ubi tamen fœcundi istius seculi sexti hæreses & hæresiarchas non prætermittit. Scio equidem Jacobum, ut obscurum & ignobilem, a Nicephoro Callisto depingi: at certe non credam fieri potuisse, ut Magister tam famosus, in tenebris delituerit, tanta discipulorum multitudine circumseptus.

[44] Moveor III. Quia Scriptores, etiam polemici coætanei, adversus multiplicia Eutychianismi capita decertantes, de Jacobo & Jacobitis altum silent, [ut & ii qui contra Eutychianos scripserunt.] eos nec nomine dignati: quod futurum fuisse nemo sibi facile persuaserit, si tunc Jacobitæ extitissent. Sic Ephrem Antiochenus, Leontius Advocatus & Monachus, Eulogius Patriarcha Alexandrinus, omnes, ut ita dicam, Eutychianismi angulos perscrutati, nec Jacobum nec Jacobitas invenire se meminerunt; magno utique argumento, sectam illam, alioquin omnium longe numerosissimam, necdum Orientalibus fuisse cognitam seculo sexto. Et quis credat, Scriptores antiquos omnino omnes, hæresim Jacobiticam nescivisse, quam recentiores volunt fuisse in propatulo, tum cum forte necdum Jacobus existeret in rerum natura. Erant utique schismatici, Eutychiani, Dioscoritani, Severiani, Anti-chalcedonenses, & plures hujusmodi, ut in contextu Tractatus chronologici deduximus. Non hoc quæritur; nego ante finem seculi sexti nomen Jacobitarum gliscere incepisse.

[45] Afferri etiam posset Chronici Alexandrini, Cangio Paschalis, in rem nostram silentium; verum cum illud Constantinopolitanis rebus præcipue intentum, res Ægyptiacas aut Orientales circa hæc tempora vix quandoque salutet, imo tum desinat, [Donec eorum meminit Theophanes anno 630.] nil mirum, si de Jacobo & Jacobitis nullam faciat mentionem. Militat & pro nobis Theophanes usque ad seculum septimum; quo demum, regnante Heraclio, finito bello Persico, anno DCXXIX vel DCXXX, nescio quem Athanasium in scenam producit, Jacobitarum Patriarcham, titulo prorsus insolito, cum præter notissimas quatuor Sedes, nulla per id tempus Patriarchalis in Oriente agnosceretur. Et addit paulo inferius, Sergium, Monothelismi auctorem præcipuum, Jacobitis parentibus ortum, utpote Syrum patria, æque ac Jacobum ipsum, qui sua incunabula illic nactus, collectis copiis Sedem fixerat. Non ita pridem, ut ego existimo; quidquid Sergii parentes Jacobitæ dicantur, hac maxime de causa, quod Syri essent genere; apud quos Jacobus & Jacobitæ aliquam nominis aut existimationem aut infamiam consequi cœperant, sub finem elapsi proxime seculi sexti aut principio septimi tunc currentis; eatenus enim tota vis argumenti negativi videtur subsistere.

[46] [Nicephorus Call. nullum tempus determinat.] Nicephorus Callistus, seculo primum decimo quarto, ignobilem & obscuram prorsus Jacobi nostri originem delineavit, tot, tam varios, tam hinc inde oppositos errores ei adscribens, ut salvo meliori judicio, in hominis cerebrum non arbitrer incidere potuisse, nisi insulsissima & contradictoria somniaverit. Tempus quærimus, quo Jacobus vixerit, & errores spargere cœperit; sed hoc Callistus indicare neglexit. Nominat quidem Jacobitas cum Severianis, Theodosianistis, Julianistis &c. quas hæreses constat sub Justiniano potissimum vel paulo ante exortas: verum inde consequens non est, Jacobum Severo, Theodosio, Juliano & aliis fuisse synchronum; nec id puto velle Nicephorum; aut si vult, in eo coævorum silentio, nego tanti ipsum esse, ut ex ejus auctoritate quidquam statuatur; præsertim cum in historiæ suæ contextu de illis taceat, haud dubie, quod in antiquioribus historicis, quos ferme describit, nihil hac de re reperisset.

[47] [Videtur ergo Iacobus Zanzalus,] Ego sic existimo, aliorum judiciis facile acquieturus, siquid exploratius afferatur; sic, inquam, existimo, Jacobum illum, quem alii Zanzalum, alii Syrum, & Baradæum cognominant, ex Severi schola gnavum discipulum hic intelligi posse; quamquam qui de hæresibus tractant, Severianos a Jacobitis distinguant, ut expressissime facit Theophanes, loco a nobis nuperrime citato. Sed demus Severi discipulum fuisse, qui supra Magistrum sapuerit, quique demum exeunte seculo sexto & initio septimi, non tam novam hæresim disseminare adortus sit, [circa an. 600 resuscitandis contra Orthodoxos Monophysitis intentus.] quam Monophysitarum dispersas, & intestinis dissidiis attritas turmas colligere, & unam quodammodo in cohortem aut legionem reducere. Nimirum sub Justiniano, Justino juniore, Tiberio & Mauritio, acerrimis Chalcedonensis Synodi defensoribus, adeo debilitatæ erant schismaticorum Acephalorum copiæ, ut paulatim interituræ crederentur. Ibi videlicet Jacobus noster industriam suam exercuerit, consociando Monophysitarum vires omnes; opponendas Sectatoribus Chalcedonensis fidei, Cæsarum favore potentioribus (quos tunc merito Melchitas seu Regios aut Cæsareos nuncupatos dixeris) ea opera meritus apud suos, ut coadunati illi, Severiani scilicet, Theodosiani, Gaianitæ, Iulianistæ a suo nomine Jacobitæ dicerentur. Atque hac via facile intelliges Maimburgi in schismate Græcorum assertum, cui eruditi alii subscribunt, Eutychianismi ramos seu proles omnes, in unam Iacobiticam seculo septimo coaluisse.

[48] Occurrit vir clarissimus, & (ut alibi diximus) de Tractatu nostro Chronologico optimo meritus, [Severi quidem sectator fuisse,] Iobus Ludolfus. Is super controversa Iacobitarum ætate a me interrogatus, ita respondit Kalendis Februarii MDCCIII, ut pro certo habere videretur; Baradæum, sive Baradiensem, Severi Patriarchæ Antiocheni Discipulum fuisse, ejusque doctrinam longe lateque divulgasse. Iste autem Severus, inquiebat, sub finem seculi quinti vixit. Satis eo innuit Ludolfus, & Iacobum ipsum sub exitum seculi quinti & sexto ineunte vixisse & floruisse: [sed non coætaneus:] quod mihi non omnino probatur. Haud gravate concessero, Iacobum fuisse Severi discipulum, sequacem, sectatorem; sed doctrinæ magis quam hominis, quales hodie Discipuli scholarum implent subsellia, quorum Magistri jam pridem, imo a multis seculis vivere desierunt.

[49] Hoc cum Ludolfo reposuissem, innata sibi urbanitate & modestia rescripsit, [ut alii aliorum pridem mortuorum Discipuli,] X Maii MDCCIII, in hæc verba: Quæ de nomenclatura Discipuli scribis, ea sunt verissima; non enim viventium tantum, sed diu defunctorum præceptorum sectatores, Discipulos eorum vocamus. Dicatur itaque Iacobus Severi Discipulus per me licet; sed dicatur etiam seculo prope integro, Magistro suo posterior. Quod addebat in primis suis litteris Ludolfus, fidem omnino habendam Eutychio Patriarchæ Alexandrino, qui Annalibus suis Tom. 2. pag. 145 & seqq. Jacobum illum accurate describit, parum probat; notatne quo tempore vixerit, an solum ait Severi fuisse Discipulum? Auctorem jam diu conquisitum, bello præpediente obtinere hactenus non licuit & ut forte uspiam reperirem, vix paterer ejus solius auctoritate a sententia dimoveri.

[50] Hactenus dicta, puto, non inverisimiliter posse sustineri, [contra quem Orthodoxi, Imperatorum potentia fulti,] quamquam talia fortasse non sint, ut pristino apud Chronologos loco Jacobum & Jacobitas excludant. Superest difficultatis non nihil in eo, quod si ad ea secula hæresis istius origo differatur, tum nata dici debeat, cum ad talem genesim occasio & opportunitas deesse videretur. Id urgebis maxime adversus hypothesim de seculi septimi initio, [Æpypto necdum Saracenis subjecta,] quando nempe primum sub Persis, deinde sub Saracenis gementes Ægyptii, haud dubie contentiones aliquantulum missas fecerant. Nec sane Melchitis tunc cognominandis ansa dabatur, dum nulla erat Imperatoris auctoritas, qua Concilii Chalcedonensis defensores, seu partium Cæsareanarum asseclæ propugnarentur. Esto igitur Jacobitæ oriri tunc primum potuerint, manifestum apparet defuisse opportunitatem qua Melchitæ denominarentur. At enim ut certum supposuimus utriusque tesseræ originem non esse separandam; ergo ad eam ætatem redeundum est, quo Imperatores Græci summam rerum, summa auctoritate iis in regionibus administrabant; nullum autem tempus commodius quam seculi sexti initium, pro quo scriptores plerique certant.

[51] [cœperint schismaticos persequi, & Melchitæ vocari:] Non inficior, speciem verisimilitudinis inesse huic ratiocinio, nisi forte aliunde rationes suppeditentur, ut cum aliqua probabilitatis specie credamus, exorta non esse saltem in Ægypto ea nomina, antequam Græcis Ægyptus esset erepta; ceterum nec occasio, nec rationes desunt, ob quas commodissime, adulto jam seculo sexto, & ineunte septimo, dicantur in lucem protrusa. Nimirum Justiniano imperante ii, qui a Concilio Chalcedonensi & a Cæsare stabant, prævalere omnino, & Alexandriæ, & tota deinceps Ægypto, Syria reliquisque Imperii partibus cœpere; adeo ut ad ea tempora persecutionum suarum initia referant Jacobitæ, ut videre est apud Ludolfum in Commentario hist. Æthiop, pag. 462 num. 91, & in historia Patriarchali hoc in Tractatu citata, cum de ducentis Jacobitarum millibus, ab Apollinario Patriarcha Orthodoxo occisis, ageremus in Theodosio Patriarcha XXXIII. Non absimiles calamitates, quas a Melchitis passi deinde sunt iidem Jacobitæ, præsertim sub Benjamino, memorat præfatus Ludolfus pag. 429 num. 5.

[52] [donec Jacobitæ Saracenis se dederent,] Porro Iustiniani successor Iustinus alter, nihilo majori humanitate homines in schismate jam obduratos insectatus est. Tiberius, Mauritius, Heraclius, decessorum vestigiis ita inhæserunt (diceret Ludolfus, tanta crudelitate Jacobitas persecuti sunt) ut hi tandem Saracenis Ægyptum invadentibus sese dederent. Eam ego tempestatem appello, qua Orthodoxis ubique prædominantibus, Regiorum seu Melchitarum appellatio indita fuerit, cum nempe arbitrio regio omnia schismaticis indies arctiora redderentur; quoque potissimum rerum articulo, ut dicebam nuperrime, longe probabilissimum est Iacobum Zanzalum, copias suas ex adverso conduxisse, quibus Orthodoxorum vires infringere conaretur.

[53] [Huic ratiocinio frustra opponitur] Habeo hic iterum adversantem Harduinum, in præcitato responso Kal. Februarii MDCCIV, quo pronuntiat, Auctores omnes consentire, Iacobum Zanzalum æqualem fuisse Severo Antiocheno. Affert deinde Eutychii locum, ex Tomo 2 Annalium pag. 145, cujus hæc sunt verba: Porro fuit severo Discipulus nomine Jacobus, qui amictus erat ex Segminibus albaradei, seu dorsualium, quæ jumentis insterni solent, consutis; unde cognomen Jacobi Albaradiensis accepit: cujus doctrina erat, esse Christo naturam unam e duabus naturis, substantiam e substantiis duabus, & voluntatem unam secundum sententiam Severi, Dioscori & Eutychis maledictorum… Inde qui Jacobi fidei consenserunt, idemque cum ipso asseruerunt Jacobitæ appellati sunt, ab ipsius nomine Jacobo, [fabulosissimus Eutychius,] inquit, Said Ebn Batrik medicus. Qui est ipsemet Eutychius, postea Patriarcha Alexandrinus, ut quidem ipse prodit.

[54] [& quidem solus nec antiquus.] Mirabar ego, tantum ab Harduino tribui Scriptori, quem alias fabulosum, imo fabulosissimum dixerat. Unde cum alia occasione, novis rationibus quæ antea proposueram, ursissem paulo latius, id demum XII Maji ejusdem anni reposuit: De Jacobo Tzanzalo, si neges discipulum Severi fuisse, [& quidem solus nec antiquus,] & eidem σύγχρονον, nemo tibi assentietur; tanta est apud omnes, vel unius, quisquis ille sit, vetusti Scriptoris auctoritas. Unus & unicus objici mihi potest Eutychius, nequaquam antiquus dicendus, qui primum seculo X vixit, nec manifeste nobis contrarius. Igitur experiri lubet, utrum ille plus fabulis possit, quam ego argumentis, quæ proinde in medium proferre non sum veritus, sequenti paragrapho alteri auctoritati satisfacturus.

[55] Hic pridem desieram, probata non inverisimiliter, [& eo ipso loco turpissime lapsus,] ni fallor, opinione quantumvis nova. Nihil magnopere subministrare potuit Bernatus, quo lucem dictis afferret, necessariis librorum adjumentis destitutus. Habuit tamen Seid Ibn Batrik, Eutychium illum, quo Harduinus aliique nituntur; sed, hoc ipso loco proxime citato, turpissime lapsum, dum Severum obiisse ait anno XXIII Anastasii, qui esset Christi DXIII, palpabili annorum plusquam viginti anachronismo. Errorem hunc cum ceteris condonet qui voluerit, nihil ego ex ejus solius auctoritate statutum velim. Pluris mihi est Bernati judicium, conjecturam nostram, iis quæ in Ægypto didicit, conformem censentis. Quod vero inter alia advertit, hoc Orientalium in scribendo socordiam mirifice exprimit, quibus servandorum temporum ratio plerumque nulla aut perturbata. [ex quo tamen habetur, Iacobitas & Melchitas,] Sic Abulbaracatus, cum de Dioscori depositione loquitur, in Concilio Chalcedonensi facta, continuo Iacobitarum & Melchitarum nomina insonat, quasi vero tunc Iacobitæ dici potuerint, cum eorum antesignanus necdum vivere cœpisset, ut admittere debent etiam ii qui nobis hic adversantur. Nauseam creem, si alibi toties ingesta iterum repetam.

[56] Illud autem notatu dignissimum est, quod Bernatus ex eadem Abulbaracati Historia observasse se suggerit. [sic primum communiter appellatos,] Iacobitarum & Melchitarum nomina, licet præpropere ibi indicata, communi tamen & vulgari appellatione, non ante Saracenorum dominatum in Ægypto percrebuisse. Auctorem illum ante ea tempora, adversarios Catholicos, passim Chalcedonenses; suos vero Schismaticos Monophysitas, Orthodoxos indigitare; quibus nominibus etiam Historia Patriarchalis per id tempus utitur; haud obscuro indicio, recentiora esse alia illa agnomina, nec nisi per insignes prolepses, ut supra dicebam, prioribus seculis a Scriptoribus Arabicis usurpata. Divinare non ausim, at si in rebus adeo dubiis magis explorandis, conjecturis aliis novam addere volueris, non absurde opinaberis, etiam Saracenorum occasione, ea ipsa nomina aut exorta aut saltem magis recepta. Tum scilicet, cum Græcorum jugo liberati Ægyptii, Regiorum seu Cæsareanorum appellationem ad conflandam invidiam Græcis imposuerint, & hi vice versa hæreticis illis cognomentum, a vilissimo homine derivatum, improperarint. Quamobrem indignati Copti, fabellam eam orsi sint, ut a Iacobo Apostolo Iacobitarum nomen sibi inditum fingerent.

[57] Et huc facit Abulbaracati historiuncula, supra a nobis verbo insinuata. Litigabant inter se, nescio qua potissimum de causa, Melchitæ & Iacobitæ; [post subactam a Saracenis Ægyptum.] habitoque ad Emiram Saracenum recursu, ingentes utrimque chartarum fasces obtulere; quibus ille quodammodo perterritus, & homines & chartas, ad Cadum (is loci judex est) remisit. Hic litigantes intuitus, Coptos primum interrogat, cur Iacobitæ dicerentur? A Iacobo, inquiunt illi, Apostolo, Christi discipulo, Propheta nostro. Tum ad Græcos conversus, & vos, ait, qua de causa Melchitæ vocamini? Quibus respondentibus, hoc se nomine appellari, quod Regis religionem sequerentur, subrisit Cadus, responsumque vellicans; Eccur, inquit, a Rege denominamini? [Abulbaracati de utrisque fabella.] Rectius profecto diceretis, vos Dei religionem & amplecti & sequi. Mansit ex eo tempore Saraceni dictum, quo Copti Græcos Melchitas subsannare solent; illis nihilominus regia sua appellatione gloriari non desinentibus; adhibita tamen semper correctiuncula, qua non regios, quasi Regi subditos, sed regios religione sese profiteantur.

[58] [Quid ex dictis] Erit fortasse qui altius fodiendo, plura eruat & vero proximiora; imo & illud fortasse, quod non nemo suspicari visus est, Coptos ipsos ceterosque Orientales, Jacobitarum & Melchitarum nomina aliaque istiusmodi didicisse ex libris in Occidente scriptis. Alius litem verbo dirimet, servataque Baronii de Iacobi ætate epocha, Iacobitarum appellationem vel uno vel pluribus seculis faciet posteriorem. Alii aliter sentient: faxit Deus ut conatus hic noster excitamento esse possit ad scrutandam rei veritatem, quam deprehendere hactenus non licuit. [concludi possit.] Id interim evicisse videor, ex Scriptoribus Arabicis, sive ii Melchitæ fuerint sive Iacobitæ aut Saraceni, nihil contra propositum a me systema urgeri posse, quod non contra ipsos fortius retorqueatur. Silentium vero Græcorum & Latinorum omnium, totis sex primis seculis, ita pro me militat, ut si uspiam locus sit argumento negativo, hic vim omnem exerere debeat & obtinere. Jam ad præcipuam, si qua est, auctoritatem respondeamus.

§. III. An ex Anastasio Sinaita, contra Acephalos scribente, ostendi possit, Iacobum & Iacobitas citius notos fuisse?

[59] Ex adductis superius rationibus non improbabiliter confeceram, [Ita affirmat Morinus,] Iacobum Zanzalum ejusque asseclas Iacobitas, non ante finem seculi VI, vel initium VII, in scenam prodiisse. Interea casu incido in Morini Præfationem ad ritum Ordinationis Jacobiticum; ubi ex pervulgata opinione rotunde asseritur, Iacobum Syrum, Imperante Anastasio, Orientem cum Severo perturbare cœpisse. Nimirum id ex Chronico Orientali, nuper a nobis refutato, Morinus desumpserat; atque idcirco, parum illa movere me potuissent, nisi id ipsum auctoritate Anastasii Sinaitæ auctor ille demonstrare contenderet. Ducentis, inquit, ante Damascenum annis, hoc nomine (Iacobitarum) jam appellari incipiebant; ut constat exAnastasii Sinaitæ libro, cui nomen fecit, Dux vitæ (dicere voluit, Dux viæ, Ὁδηγός) istius enim hæresis (Eutychianæ) studiosos, Jacobitas passim vocat & Severianos. Ita ille, paucis multa involvens & supponens vel falsa vel dubia, quæque proinde accuratius examen desiderant, ut ex iis quidquam definiatur. Sed antequam ea discutio, vera a falsis secernenda sunt.

[60] Admitto in Sinaitæ Ὁδηγῷ non semel Jacobum & Jacobitas nominari cum Eutychete, [quia Sinaita Jacobum adscribit decemviratui erroris.] Dioscoro, Timotheo, Severo, Gaiano, Juliano, Petro Cnapheo, Barsanuphio, & Theodosio, ex quibus, decem cornibus instructus decemviratus exurgit, quos Orchestram decem cornuum nuncupat, Decicorne Sodalitium, Decicornem Cohortem, Turbam, Catervam. Sic in Duce viæ passim Sinaita loquens, [quem impugnat:] non passim Iacobitas impugnat, sed Gaianitas potissimum & Theodosianos, quibuscum Alexandriæ congressum sese testatur. Esto tamen Iacobitæ etiam cum ceteris exagitentur, ecquid inde constare poterit, Iacobum ducentis ante Damascenum annis, aut imperante Anastasio, hæresim suam propagasse? Id ego inficior, ex Sinaitæ libro rite demonstrari.

[61] Primum itaque falso a Morino supponitur, Iacobum, [sed hoc non magis facit Jacobum Severo Synchrorum,] Severo, Timotheo, Theodosio, Gaiano esse synchronum, ex eo nempe quod cum illis in Decemviratu erroris componatur, quos cum certum sit, sub Anastasio Imperatore & annis proxime sequentibus delirare cœpisse, consequens sit etiam Iacobum tunc temporis insaniisse, quod esset ducentis ante Damascenum annis, Christi circiter DXXX, [quam Dioscorum vel Eutychetem.] & citius. Male, inquam, id a Morino supponitur; nisi eodem argumento probari velit, Eutychetem & Dioscorum aliis fuisse coætaneos, quod patentissimæ falsitatis redargueretur, utpote qui ante octoginta annos jam fatis cessissent. Ego vero contendo. Iacobum totius Decemviratus natu postremum esse, ex iis quæ superius disputata sunt, atque ex ipso Sinaita haud difficulter evinci; quippe qui Iacobitas nusquam ex professo aggrediatur, Severianos, Theodosianos, & Gaianitas, perpetuo vellicans. quod manifesto indicio est, Iacobitas tunc adhuc ignobiliores fuisse, cum Sinaita disputaret. Iam vero si eum non nisi centum post annos cum hæreticis illis dimicasse & Ducem viæ elaborasse ostendero, puto non exiguum opinioni nostræ momentum accessurum. Id qua ratione conficiam, apparebit, ubi alterum Morini suppositum evertero.

[62] Non potuit Auctor ille Iacobum & Iacobitas ad principium seculi VI reducere auctoritate Anastasii Sinaitæ, [Ille etiam male præsumitur Ὁδηγὸν scripsisse circa an. 550.] nisi crediderit sanctum illum Monachum circa medium ejusdem seculi opus suum contra Acephalos conscripsisse, secutus in eo receptam recentiorum prope omnium opinionem, quod Sinaita idem Monachus, & Patriarcha Antiochenus fuerit, statutus DLXI, expulsus DLXXII, restitutus DXCV, defunctus DXCIX. Quod quam a veritate alienum sit, non potest non apertissime deprehendere, qui vel tantum levi oculo Ὁδηγὸν, evolverit; ut satis mirari non possim Gretserum operis interpretem, ad ea animum non advertisse. Ceterum non solus Gretserus, sed post Baronium eruditi quique, a Nicephoro Callisto libro 18 cap. 44 decepti, ex duobus Anastasiis, Patriarcha altero, altero Monacho Sinaita, unum conflarunt.

[63] [idemque Patriarcha Antiochenus fuisse] Primus, quod sciam, severiori examine Nicephori commentum excussit Henschenius ad XXI Aprilis; ostendens, citato capite tres Anastasios a Callisto per insignem socordiam confusos, nempe Patriarchas Antiochenos duos, primum magna doctrinæ laude celebrem & S. Gregorio Romano Pontifici per litteras familiarem, mortuum DXCIX; [quod evidenter refutatur ab Henschenio, duos Anastasios distinguente;] secundum successorem prioris a Iudæis immaniter obtruncatum DCVIII; & tertium Sinaitam Monachum, utroque Patriarcha juniorem. Quibus id argumentis demonstret Henschenius, ad memoratam diem XXI Aprilis curiosus Lector videre poterit; hic ea sola producere lubet, ex ipso Sinaitæ Ὁδηγῷ, quæ ab Henschenio sunt prætermissa, quæque probent Morinum ex eo opusculo perperam inferre, Iacobum & Iacobitas, ducentis ante Damascenum annis, aut imperante Anastasio, passim fuisse appellatos.

[64] [& ex ipsomet Ὁδηγῷ;] Argumentum præcipuum sumitur ex Capite X præcitati Ὁδηγοῦ, adversus Severianos vel Acephalos; ubi sic legitur: Narrabant nobis Catholici, qui Alexandriæ degunt, post tempora beati Eulogii Papæ (Alexandrini) hic fuisse Præfectum Augustalem Severianum, qui satis diu quatuordecim calligraphos seu librarios ejusdem secum sententiæ habuerit ac aluerit, quibus id negotii dabat, ut Patrum libros falsarent ac depravarent. Notiora sunt B. Eulogii Alexandrini tempora, [narrante audita post an. 604,] quam ut in dubium revocari possint. Etenim ex omnium confessione Sedem illam tenuit annis circiter XXVII, nempe ab anno DLXXVII ad annum DCIV, ut nobis cum Baronio, in Tractatu nostro Chronologico, probabilius videtur. Loquitur autem hic Sinaita de temporibus post B. Eulogium; ergo multis post Eulogium annis, disceptationes suas cum Decemviratu Monophysitico in urbe Alexandrina instituit: ergo vivebat sanctissimus Monachus, cum uterque Patriarcha Antiochenus, nomine Anastasius pridem e vivis excessisset. Quo tempore verosimiliter ea contingerint, nostrum erit inquirere; sufficit, ex adductis invicte ostendi, Anastasium Monachum Sinaitam non nisi in Nicephori cerebro Patriarchatum Antiochenum possedisse; de quo ne illud quidem satis compertum est, utrum Antiochiam oculis suis umquam viderit, in Arabia & Ægypto vitam solitariam non sine sanctitatis & eruditionis fama professus. Iam vero ne quis in Eulogii nomine cavilletur, aut citatum a nobis locum interpolatum existimet, rursus capite II contra eosdem Monophysitas allegatur Dominus Eulogius Papa Alexandrinus, scribens pro tomo seu epistola decretali S. Leonis, cujus operum compendium nobis reliquit Photius in Bibliotheca cod. 230.

[65] [& acta coram Præfecto Augustali] Ex his abunde confirmatur Henschenii sententia, Sinaitam Anastasium ad usque Heraclii tempora vitam protraxisse, qui ab anno DCX ad DCXLI Imperio potitus est, atque adeo Patriarchatum Anastasii Sinaitæ merum esse Nicephori figmentum: nisi fortasse Sinaita alius fuerit, prius Monachus deinde Patriarcha, alius Sinaita noster, auctor libri Ὁδηγοῦ, numquam ad talem gradum promotus. Ad veram ejus ætatem quod attinet, nihil Henschenius habuit unde illam determinaret: nos ex eodem opusculo id non obscure colligi posse existimamus. Testatur ibi Anastasius, congressum se cum Theodosianis Alexandriæ, præsente Præfecto Augustali in publica civitatis audientia. Factum id oportuit tum, cum Alexandria Græcis Imperatoribus adhuc erat subjecta, ante Saracenorum irruptionem in Palæstinam & Ægyptum, rebus etiamnum tranquillis, aptisque hujusmodi concertationibus instituendis. Hisce autem nullum opportunius tempus invenio quam annum circiter DCXXX vel paulo citius, sedente Georgio Patriarcha Orthodoxo & Benjamino hæretico.

[66] At, inquies, cur DCXXX aptior tibi videtur, quam DCXX? [circa an. 630] Dicam. Quia Anastasius Severianos increpitat, quod Naturam nimis absurde intelligant, quasi in Saracenorum disciplina instituti essent: qui cum Dei conceptionem & nativitatem audiunt, derepente nuptias & semen, carnalemque conjunctionem somniantes, blasphemant: quibus verbis Mahometanos designari, clarius est quam ut probatione indigeat. Est autem verosimillimum, ante annum DCXXII Mahometanas blasphemias orbi fuisse ignotas, publicari vero subinde potuisse, ita ut eas Sinaita, Arabiæ incola, sub ipsis principiis inaudierit; & postmodum Severianos, tamquam earumdem comparticipes, accusarit.

[67] Porro inter Saracenicæ impietatis exordia, ad eum annum DCXXII figenda, [post exordia Mahometismi;] & Ægyptum ab illius sectatoribus anno DCXXXIX subactam, captamque exeunte anno DCXL Alexandriam, ex quo Præfecti Augustales nominari desierunt; nullum commodius tempus, ad memoratas disputationes ea in urbe habendas, seligi potuit, quam annus a nobis designatus, sexcentesimus scilicet & trigesimus, vel forte biennio citius aut tardius. Statue ut lubet, modo Anastasium Sinaitam illum, qui Οδηγὸν adversus Acephalos composuit, multis annis ambobus Anastasiis Antiochenis posteriorem concesseris; ac proinde fateare, eo ex libro nihil adduci posse, quo statuta a nobis Jacobi & Jacobitarum ætas vel minimum labefactetur.

[68] Quamdiu noster hic Anastasius suis, contra Severianos, [auctore ad disputationes vegeto,] certaminibus superstes vixerit, quove demum anno laborum suorum præmium a Deo sit adeptus; fateor me nulla hactenus probabili conjectura assequi potuisse. Non est dubium, quin eo quo dimicabat tempore, vegeta adhuc ætate, eoque robore & viribus esset præditus, quales exigebant acerrimæ illæ cum sectariis contentiones, sæpius repetitæ, ubi unus contra omnes congredi necesse habebat. [& usque ad 660 verisimiliter superstite.] Si divinare licet, non existimo majorem multo quinquagenario tunc temporis fuisse. Cum autem in magnis Græcorum Menæis, tum excusis tum manuscriptis (teste Henschenio) ad grandævam ætatem dicatur pervenisse; quid obest, quo minus ad annos præterea viginti aut triginta, privatam vitam in Monte Sinai duxisse supponatur, nempe ad annum DCLX, Saracenis omnia occupantibus, atque impedientibus, ne in oppugnandis hæreticis reliquos vitæ annos, ut erat solitus, collocaret.

DIGRESSIO.
Ad censuram Albertini cujusdem, in Anastasii Sinaitæ Οδηγὸν contra Acephalos & Severianos.

[69] [Tractatus hic, a Gretsero Latine redditus in Bibliothec. Patrum,] Quoties Οδηγὸν nomino, toties Lectorem monitum volo, de illo mihi sermonem esse, qui contra Acephalos seu Monophysitas a Sinaita scriptus est, & Gretsero nostro interprete anno 1606 typis Sartorianis editus, insertusque magnæ SS. Patrum Bibliothecæ Coloniensi, seculi VI, parte 1, a pag. 582 ad 628. Quod ad alium Hodegum attinet, CLIV quæstionum, Sinaitæ pariter attributum, nihil ad præsens facit; & longe probabilius est, non Anastasii hujus, sed alterius, & forte anonymi, tribusque seculis junioris, collectionem eam esse. At vero prior ille Hodegos tam certo opusculum est Anastasii Sinaitæ, de quo supra egimus; quam certum est, disputationes Alexandriæ ab eo esse institutas, in quibus nomen suum profitetur; Ego Anastasius, [certus Anastasii Sinaitæ fœtus,] Monachus sancti Montis Sina, profiteor &c. De illo itaque pauca hic notare lubet, usui futura, dum quis castigatiorem libri editionem curare, & cum variis M ss. codicibus variantes lectiones conferre voluerit, plus otii nactus, quam nobis aliter occupatis suppetat. Interim dum Anastasii ætatem inquirens tractatum eum pervolverem, nonnulla occurrerunt, ex quibus Albertini prædicti censura apud Labbeum, tom. 1 de Scriptoribus Ecclesiast. pag. 712, acrior & iniquior videbatur, quam ut ab Oudino ultro admissa, consectarium illud eliceret, Manuscriptos codices, sub Anastasii nomine, modicam fidem mereri. Integram censuram, qualis illa a Labbeo refertur, hic subjicio, ut commodius quæ id editione Gretseriana, quam & Albertinus secutus est, observavimus, suo loco annotentur.

[70] [ab Albertino revisus, & judicatus rhapsodia temere congesta,] Juvat lectores monere (Albertini verba sunt) tractatum hunc (Οδηγόν) non esse librum continui tenoris, sed rhapsodiam ex variis scriptis, tamquam centonibus, ἀμεθόδως plane congestam. Nam caput tertium initium est alterius operis, a duobus præcedentibus capitibus distincti, ut patet ex titulo illi apposito, Anastasii minimi Monachi opus de Orthodoxa fide, ex sacris litteris ac doctoribus decerptum. Caput quintum similiter (quartum voluit dicere) quod pro titulo habet, Anastasii Presbyteri sancti Montis Sina opus de fide œconomiæ Christi filii Dei, ad sanctam Ecclesiam Catholicam Babylone scriptum, novum prorsus opus esse, & a ceteris separatum, non minus liquet. Penes me est codex Græcus, [propter codicum M ss. discrepantiam,] pro Joanne de Ragusio olim Manuscriptus, ubi sub hoc titulo τοῦ ἐν ἁγίοις πατρὸς ἡμῶν Ἀναστασίου Ρ. Θ. περὶ πίστεως, deprehendi exstare duo tantummodo priora hujus Οδηγοῦ capita, nec ea quidem inchoata a prioris initio, sed ab iis verbis, quibus pro titulo apponitur Brevis expositio fidei: vicissim autem ad compensationem plurimas aliasdefinitiones & distinctiones habens, quæ editioni Gretserianæ ad finem secundi capitis, & ceteris, quos vidi, codicibus Mss. desunt.

[71] Tres autem vidi Bibliothecæ Regiæ, quorum duo sine auctoris nomine, [& perturbatum capitum primorum ordinem,] unus cum hoc titulo, Σὺν Θεῷ προθεωρία τῶν ὑποθέσεων τῶν ὅρων &c. Alter cum illo titulo, Σὺν Θεῷ ὅροι διάφοροι &c. ea tantum complectuntur, quæ tractatus editus habet duobus prioribus capitibus: ac reipsa idem sunt cum libello illis adhuc breviori, qui exstat inter Athanasii opera sub hoc titulo, Tractatus de definitionibus. Tertius ea fere omnia continet quæ habentur in editis. Sed & in plurimis multo auctior est, & ordine non eodem: caret enim eo exordio & indice, quæ in editione caput primum antecedunt. Titulus fere idem, tamen absque auctoris nomine, cui subjiciuntur ea quæ primo editionis capite, usque ad § Universa generis nostri &c. His dein verbis, quasi novum opus inchoarent, præponitur hic titulus, Ἀναστασίου μοναχοῦ τοῦ Σινᾶ ὄρους, σὺν Θεῷ προθεωρία πῆς ὑποθέσεως τῶν ὅρων τῆς βίβλου ἧς ἐπωνομία λέγεται Ὁδηγός. Inde ad finem usque capitis secundi, scholio excepto, cum editis consentiens, subjungit triginta duo folia, quæ ab illo prorsus absunt, excepta de Eucharistia cum Gaianitis disceptatione; quæ cum in editione remota sit, ad caput nempe 23, nono folio hic habetur. Ab his autem 32 foliis redit cum editis, in nonnullis tamen brevior, usque ad finem, cui subjunguntur, quasi continui operis, innumera veterum testimonia, tractatum sexies majorem efficientia. Hactenus Albertinus apud Labbeum.

[72] Duo sunt, opinor, quæ Criticum hunc induxere ad ferendum hujusmodi judicium. Alterum quod Codices manuscripti, [non meretur tam injuriosam censuram;] & inter se, & cum editione Gretseriana in pluribus discrepare deprehenderit; alterum, quod in illa ipsa editione, nonnulla perturbato ordine disposita videantur. Neutrum horum negare ausim; id nego, minutias istiusmodi sufficere, ut Tractatus Ὁδηγὸς, Rhapsodia, & sine methodo congestus Cento nuncupetur, eique proinde fides omnis adimatur, non sine Catholicæ rei jactura, quam ibi Sinaita egregie tuetur; quidquid fortasse paucula, quæ castigatione indigeant, librariorum vitio irrepsisse nonnulli suspicentur. Si vidisset Albertinus Mss. codices Cæsareos, [sed collationem cum Mss. Cæsareis,] quorum meminit Petrus Lambecius in sua Augustissima Bibliotheca Vindobonensi, variantium lectionum Catalogum amplificare potuisset, non fidem totius operis infringere. Bina illic assignantur exemplaria; primum libro 3, Codice XLVI, , quarto loco, titulo Anastasii Sinaitæ (male addit Lambecius, Senioris Patriarchæ Antiocheni) Ὁδηγὸς sive Dux viæ adversus Acephalos. Deest folium ejus primum, quod continuit Proœmium & indicem capitum totius libri, atque insuper principium capitis primi usque ad hæc verba: Ὅτι δεῖ γινώσκειν κατὰ ἀκρίβειαν τὰ φρονήματα τῶν ἐξ ἐναντίας. De reliquo, inquit Lambecius, dignissimum est exemplar manuscriptum ut diligenter & accurate cum eo conferatur editio græcolatina &c.

[73] Alterum continetur eodem libro Cod. LXXVII, [a Lambecio laudatis;] ordine septuagesimum tertium & habetur pag. 164 & 165; differt autem, tam respectu ordinis, quam ratione variantium lectionum & nonnullorum additamentorum non mediocriter; tum ab editione Gretseriana, tum quoque ab altero antiquo manuscripto exemplari, de quo jam facta est mentio. Monet deinde Lambecius, deesse omnino indicem capitum; & quod in editione Gretseriana est caput tertium, illud hic collocatum esse primo loco, & inscribi atque incipere hoc modo; Ἀναστασίου τοῦ Σιναΐτου πόνημα περὶ πίστεως ὀρθοδόξου &c. Ubi etiam notandus est insignis iconismus capiti XII adjungendus, more Orientali expressus, & plane dissimilis illi, quem typographus editioni Gretserianæ pro libitu inseruit. Jam vero quid de toto opere censendum sit ex animadversiunculis nostris, æqui lectoris judicio statuendum relinquemus.

[74] [nam quæ istic est discrepantia,] Animadverto imprimis, totam illam manuscriptorum codicum discrepantiam ad duo prima capita potissimum spectare, eaque a nonnullis codicibus abesse, in aliis auctiora, in aliis truncata, in aliis denique transposita, quod & in editione Gretseriana manifestum est. Etenim quod ibi caput quintum nominatur, certissimum est ad priora illa esse revocandum, æque ac alia quæ de Natura agebant, & sub capite de Definitionibus contineri, Gretserus observavit. [fere non pertinet nisi ad duo priora capita,] Porro variationes istæ omnes, truncationes, & additamenta nihil operi nocere posse existimo; quandoquidem bina illa Capita ad totius tractatus seriem nullo modo spectare videantur, iisque rescissis maneat integerrima Sinaitæ dissertatio adversus Severianos, ad quos priora illa capita non magis pertinent quam ad Arianos, Nestorianos, Manichæos, & quoslibet alios hæreticos.

[75] [ad ipsum opus vix spectantia,] Crediderim ego collectionem esse terminorum, definitionum, explicationum, aliorumque prærequisitorum, ut methodice & accurate cum hæreticis disputatio instituatur, quamque vel Sinaita ipse, vel alius fortasse Anastasius, ex sancto Athanasio aliisque Patribus confecerit, tamquam promptuarium ad sectariorum fallacias detegendas. [& ab alio ei præfixa;] Certe non unius Auctoris esse, quæ duobus illis capitibus continentur, non potest non apparere vel solos titulos percurrenti; adeo ut, si ad ea tantum censuram suam Albertinus restringeret, ultro concederem, Rhapsodiam, ex multis centonibus congestam, vocitari posse; ita tamen ut reliqui operis contextus nec minimam inde jacturam patiatur.

[76] [sicut etiam nonnulla male inserta capiti 3:] Observo præterea, in editione Gretseriana, nonnulla sub operis initium haud satis apte disposita, unde fortasse Albertinus intulerit, caput III, initium esse operis, distincti ab eo quod incipit capite IV vel V. Quis sectiones illas multiplices induxerit; sintne Sinaitæ ipsius, an potius alicujus interpolatoris, non est mihi promptum divinare; at, nisi vehementer fallar, puto tractatum Ὁδηγὸν inchoari ab oratione vel invocatione cælestis luminis, posita capite tertio; Principium verborum tuorum Christe &c. eamque velut Præfatiunculam ab auctore præmitti. Scio eo capite paragraphos duos orationi anteponi, quorum primus sit interrogatio Orthodoxi, alter ad Lectorem monitio; sed quid illi ad operis contextum faciant, non intelligo: uti nec alter paragraphus, qui subsequitur, Imprimis Nestorius &c. quem facile ad duo priora capita rejeceris. Nihil autem ineptius collocatum video, quam caput quintum, de sanctis Conciliis, immixtum seriei operis, cum eo errore, quod studiosum moneat tenenda œcumenica sex Concilia; cum postea non nisi quinque enumeret, nec plura indicari potuerint, dum Anastasius scriberet. Puto itaque, totum illud caput, ut nuper dicebam, ad primam definitionum & terminorum explicationem, remittendum esse.

[77] His ita restitutis, post præcitatam Orationem, Principium verborum tuorum, [cujus solum exordium sit Anastasii,] Christe, sequatur caput IV, quod proprie, ni fallor, totius Tractatus exordium est: in quo, enarratis variis hæresibus, quarum blasphemias & impietatem Eutychiani renovabant, capite sexto Severianos seu Acephalos aperto marte aggreditur; nempe Orchestram illam, decem cornibus instructam, & Decemviratum erroris &c. Eos autem totis reliquis novemdecim capitibus ita semper exagitat, Decicornem turbam, Decicornem cohortem, Decicorne sodalitium identidem nominando, ut dubium esse nemini possit, quin omnia illa ad continuam & ordinatam lucubrationem pertineant. Enimvero ubi capite VI ostendit, [& caput 4 initium operis, contra Severianos scripti,] unde Monocula Severi fides pullulaverit; demonstrat Capite VII, Patres ab eo esse repudiatos: Capite VIII probat, ex veteri & novo Testamento, naturam & personam distingui: Capite IX idem examinat ex Concilio Nicæno: Capite X descendit ad disputationes cum Joanne Zyga, [idque ordine optimo,] Dormitantio aliisque, habitas Alexandriæ; toto denique deinceps opere constricte adeo prosequitur conceptam materiam, ut Monophysitas ad ultimam usque periodum insectetur. Oculos consulat, si cui diligentia nostra non omnem scrupulum ademerit; judicetque per se, quam immerito censuram suam ei operi Albertinus inusserit, ea solum de causa, quod in uno Codice Ms. librariorum inscitia, non nulla inserta invenerit, quæ in aliis pluribus & in hac Gretseriana editione non reperiuntur. Certe ad alias lectionum varietates & interpolationes quod attinet, commune id habet Ὁδηγὸς cum omnibus antiquis M ss. operibus; nec ex iis quidquam adversus Sinaitam effeceris, nisi eadem via omnium prope SS. Patrum auctoritatem eversum eas.

§. IV. De Iacobi & Iacobitarum apud Coptos hæresi.

[78] Discussis superius ea qua potui probabilitate, Jacobi Jacobitarumque primordiis & ætate; [De hac, tamquam precipua sui temporis,] sequitur ut de ejus sectæ erroribus ea proponantur, quæ ad notitiam historicam pertinent; re ipsa id quodammodo exigente, nequid hic lectores desiderent, aut merito conquerantur, tam multa toto Tractatu de Jacobitis disseri, neglecta interim accuratiori de falsis ipsorum opinionibus examine; quo fieret, ut vel ignorarentur penitus, vel alienis coloribus depictæ, ut fere hactenus contigit, non quales revera sunt, exhiberentur. De Dioscori impietate & latrociniis, deque ejus a primigenia Eutychetis insania recessu, non semel superius agendum fuit. Habuere & primi ejus asseclæ suum quique locum; at cum inter illos præcipuus nominetur Jacobitarum Coryphæus, utpote Monophysiticæ hæreseos propagator strenuissimus, plusculum hic sibi postulare visus est.

[79] [pollicitus scribere Nicephorus Callistus,] Nicephorus Callistus, lib. XVIII cap. 45, de eo scribit in hunc modum. Quis Jacobus iste fuerit, unde Jacobitæ nomen acceperunt … æquum esse puto ut hic referam. Altius autem narrationem petam. Postquam Eutycheti & Dioscoro a sancta quarta Chalcedonensi Synodo dignitas abrogata est; qui illorum dogmata defenderunt, facta ab Ecclesia Catholica defectione, διακρινομηνους, hoc est Segregatos sive Ambigentes seipsos appellarunt; neque ullo modo, ut quæ recte in Concilio statuta essent, comprobarent, adduci potuerunt. Ii in duodecim sectas dissecti sunt, ex quibus multa millia hæresum pullularunt: [dilabitur ad varias Eutychianorum factiones,] ex quarum sectatoribus quidam Eutychianistæ vocati, quod Dioscorum tantum & Eutychetem reciperent; qui Christum docuerunt, Patri quidem consubstantialem esse, nobis autem minime; propterea quod nobis non assentiuntur, veram esse in Christo humanam naturam profitentibus. Postquam autem Imperator Leo diem suum obiit, atque Zeno & Anastasius Imperii administrationem susceperunt, quam maximam libertatem sibi, qui quartæ Synodo restiterunt, usurpavere. Eodem tempore & Acephali, quorum Dux Severus Antiochenus fuit, unam Verbi & carnis naturam male prædicantes, & præterea Jacobitarum, Theodosianorum, Julianistarum, & plurimorum aliorum catervæ Ecclesiæ insultarunt, qui Monophysitæ appellati sunt, quod unam Verbi & carnis naturam post ineffabilem unionem in Christo esse sentiant & doceant.

[80] [quæ demum in unam Jacobiticam coaluerint,] Pergit deinde portentosas illas delirantium & deliriorum acies explicare, Tritheitarum, Agnoëtarum, Theopaschitarum, Armeniorum, Aphtartodocitarum, Damianistarum, Angelitarum, Perritarum, & hujusmodi monstrorum innumerabilem turbam, adeo ut Severitarum analysis classes omnino quinque apud ipsum expleat: Hæ sunt nimirum Eutychianæ seu Dioscoritanæ Hydræ, capita dicam, an excrementa, enumerata potius a Nicephoro quam explicata, illius interim quodammodo immemore, quod primum pollicitus fuerat. Quippe, qui de Jacobitarum hæresi acturum se receperat, vix nomine tenus subinde attigit, eloquentiam seu potius multiloquentiam magis quam res ipsas meditatus. Observandum hic non oscitanter, catervas illas hæresum, immerito Jacobitis imputari, imo non tam diversas quam unam eamdemque censeri posse: eatenus multiplicem, quod de consectariis ad primam insaniam, sequaces non ignobiles, per sesquiseculum, acerrime (ut fit) digladientes, tot hæreses procudere visi sint, quot fuerint capita dissentientia; sic tamen, ut in primam illam, seculo VII fere omnes postliminio coaluerint, sopitis intestinis dissidiis (ut alibi diximus) majori vi Synoditas seu Melchitas, communem hostem, oppugnaturi. Sed ad Nicephori caput 52 transeamus, ubi quæ de Jacobitis refert, non levi examine opus habent.

[81] Jacobus porro, a quo nunc quoque Jacobitarum hæresis denominata celebratur, Syrusgenere fuit, obscurus prorsus & nulla gloria vir, qui etiam Zanzalus propter summam tenuitatem est cognominatus. Hic Eutychetis, Cnapheique præterea Petri atque Severi dogmate recepto, [sic dictum a quodam Iacobo,] magnopere id apud Syros propagare studuit. Ecclesia sane Catholica Dominum nostrum Iesum Christum, subsistentiam unam, e duabus naturis consistentem, Deitatis, inquam, & Humanitatis, profitetur; ita ut utraque harum post unionem proprietates suas salvas conservet, & duarum istarum naturarum unio mixtionem & confusionem, mutationemque & alterationem nullam admittat: ipseque idem, Deus sit & Homo, & voluntates virtutesque operatrices duas, divinam videlicet simul & humanam, [Monophysitarum dogma propugnante,] habeat. Eutyches autem, duas quidem & ipse ante unionem naturas dixit, & deinde unitas; post unionem autem in unam eas naturam abiisse, confusasque esse, & mixtionem subiisse, opinatus est, adeo ut & divinitas, ea quæ humanitatis fuere, passa sit, & contra. Ea ipsa opinione, Dioscorus Alexandriæ Patriarcha, & Petrus Cnapheus, Severusque Acephalus, Episcopi Antiocheni, atque insuper alii, transversim abducti sunt.

[82] Enimvero, eo, quem diximus, Jacobo Monophysitarum opinionem apud Syros prædicante, [contra Orthodoxos, Melchitas dictos,] magnum exortum est dissidium. Nam qui rectæ opinioni adhæserunt, Melchitæ appellati sunt, quod sanctam quartam Synodum, & Imperatorem ipsum (Melchi enim Syris Rex est) consectarentur. Qui autem diversum senserunt, multa variaque habuere nomina; Jacobitæ tamen maxime sunt cognominati, propterea quod ei, quem dixi, Monophysitarum hæresis studioso Jacobo, adhærerent. [qui temere dicitur errores omnes priores amplexus;] Tandem ne parum dixisse videatur Nicephorus, cap. 54 sub finem, enumeratis omnibus hæresum ducibus & doctoribus, Nestorio, Eutychete, Dioscoro, Cnapheo, Severo, Theodosio, Juliano, Gaiano, totoque illo infelicium mortalium choro, subjungit: Quorum impiorum dogmatum sectator atque restaurator, quem diximus, Jacobus fuit.

[83] Ita ille, magis ex suo genio, quam ex rei veritate, narrationem seculo XIV contexens, quam antiquis monumentis inniti vellent rerum Orientalium periti. [nec enim assertam a Dioscoro confusionem admisit,] Nam, ut alia taceam, ubi obsecro reperit Auctor ille Dioscorum, naturarum in Christo confusionem & commixtionem admisisse, semper ab ipso blasphemiæ instar repudiatam? Jacobum autem, Eutychetis, Cnapheique præterea Petri & Severi dogma recepisse; vel Nestorii, Theodosii, Juliani, Gaiani errores instaurasse, quo argumento demonstrat? Præterquam quod Armenianorum sectæ Jacobum quoque auctorem facit, quam hæresum omnium confluentem sentinam nuncupat, & de qua cap. 53 & 54 plurima congerit, Jacobi principiis aut omnino contraria, aut tam dissona, ut stolidissimum fuisse oporteat hominem, ex cujus cerebro tot simul intemperiæ profluxerint. Illud mitissime dici posse existimo, [nec alia multa, ipsi afficta a Latinis,] Nicephorum istum non satis explorata habuisse quæ memorat, & ipsum æque ac Latinos, multa passim Jacobo Syro dogmata erronea appinxisse, quorum apud Scriptores antiquos, maxime Orientales, nec vestigium exstat, teste Vanslebio in præfatione ad Historiam Ecclesiæ Alexandrinæ, aliisque pluribus, qui res Jacobiticas studiosius se excussisse profitentur.

[84] Hac de causa plurimos palam redarguere non veretur Faustus Naironus Maronita, in Euoplia fidei Catholicæ Historico-dogmatica, [præsertim apud Prateolum,] Romæ edita atque alibi a nobis citata, pag. 29, ubi ex ipsis Jacobi Zanzali scriptis ostendit, falsum esse Bernardi Luxemburgi assertum, apud Prateolum, quem & plerique alii Auctorem habent, quod Jacobus Zanzalus, Jacobitarum Auctor, sacrosanctam Trinitatem minime crediderit, sed unam dumtaxat in divinis Personam esse docuerit, adeoque Crucis signum digito uno pinxerit. Contrarium enim, inquit, ex ipso Jacobi Zanzali Catechesis limine constat, hisce verbis: Dico, [quasi non recte sentienti de Trinitate,] credo & profiteor, Patrem esse genitorem, non genitum; habentem semper ac perpetuo proprietatem generandi, & paternitatis. Item dico, credo & profiteor, Filium esse genitum, non genitorem, & habentem proprietatem generationis & filiationis. Item dico, credo, & profiteor, Spiritum sanctum procedere a Patre, extensum per Filium, nec esse Patrem neque Filium, sed habentem proprietatem processionis. Et sane (pergit idem Naironus) error iste, una cum Sabellio Auctore, periit in Oriente; nullusque Orientalium Syrorum illum tribuit Iacobo Zanzalo, vel Iacobitis, quorum libri & monumenta nihil penitus hujusmodi erroris redolent, quin imo passim contrarium occinunt; & utinam æque bene sentirent de mysterio Dominicæ Incarnationis, ac de mysterio sacrosanctæ Trinitatis!

[85] [ideoque Crucem uno digito formanti.] Quod attinet ad signum Crucis, unico depictum digito a Iacobitis, ipsimet rationem reddunt, ac præsertim David Barphaulos, in Dialogo inter Melchitam & Iacobitam de Trisagio, in hæc verba: Ait Melchita; Dicite mihi, qua de causa pingitis Crucem unico digito? Respondit ei Iacobita; Quia Christus est unus, Verbum Dei, quod incarnatum est, & non sunt duo; & crucifixus est supra una Cruce, & crucifixus est unica vice, ideoque pingimus Crucem unico digito. Constat igitur, Iacobitas, inquit Naironus, pingere signum Crucis unico digito, non ad designandam unam personam in divinis, ut asserit Prateolus; sed propter causas superius allatas, quæ etiam leguntur in eorum Catechismo.

[86] [Una est præcipua Jacobi hæresis,] Hactenus Naironus, cujus verbis veram hæresim Iacobiticam paulo post declarabimus, qualem nobis Orientales tradunt, hoc est propriam & ipsissimam Monophysiticam, seu naturæ unius in Christo assertricem: præcisis aliis propaginibus, quas Iacobitis perperam adscribi putamus, quod earum nec Naironus, nec Orientalium alius meminerit. Atque hinc etiam fulciri credimus conjecturam, num. 41 a nobis insinuatam; Iacobum nempe non tam hæresiarcham, quam Monophysitarum atque Anti-synoditarum pacificatorem conciliatoremque fuisse; qua insigni solertia id consecutus sit, ut a suo nomine posteri Iacobitæ dicerentur.

[87] [esto quod sequaces ejus] Nolim tamen inficiari, ab S. Anastasio Sinaita, uno quem ex antiquis noverim, Iacobitas, tamquam distincta aliqua, Monophysitarum in classe collocari: at cum peculiarem nullum errorem assignatum inveniam, nec is aliunde innotescat; non est quod homines, satis per se denigratos, nova fuligine inspergam. Neque me latet, in illa Jacobitarum multitudine, Asiaticorum, Coptitarum, Habessinorum, alios aliis erroribus irretitos, & quoad dogmata, & quoad disciplinam ritusque ecclesiasticos, ut suo loco explicabitur. [in varios errores aliunde acceptos deflexerint,] At enim posteriores eos abusus, non omnes a Jacobo traditos, sed successu temporis irrepsisse, hinc datur colligere, quod paucissimi Iacobitis omnibus communes sint. Verosimile est igitur ex aliarum nationum sectarumque commercio, usu, familiaritate (quidni & auctoritate?) ritus ejuscemodi introductos; nisi malis supinam earum gentium ignorantiam, & a bonis artibus alienationem, tantorum malorum causam pronuntiare. [per supinam ipsorum ignorantiam.] Quod nemini mirum profecto videbitur, si miserandum & deplorabilem hæreticorum istorum statum & conditionem attentius consideraverit; quorum Patriarcha & Clerus universus (saltem in Ægypto) ex rustici generis hominibus, rudibus & stupidis componitur, quibus Arabicæ linguæ elementa nosse, pro omni litteraturæ & doctrinæ præsidio sufficere, eruditi recentiores affirmant, & novissime Bernatus in supra citata epistola.

[88] Sed ad Nicephorum redeamus, in eo saltem non oscitanter versatum, [Interim communis omnibus Monophysismus] quod Jacobitismum cum ipsis Orientalibus tandem reducat ad hæresim de natura una in Christo, hoc est, ad Monophysitarum vesaniam, sive Eutyches & Dioscorus revera consenserint, seu potius mixtionem & confusionem admiserit ille, hic constantissime pernegaverit. Certe Jacobus Zanzalus, acerrimus Dioscori sectator (teste Nairono) Eutychetem diro percellit anathemate, delirum eum appellans & insipientem, quod admitteret confusionem, permixtionem & similes voces in mysterio Dominicæ Incarnationis. Vanslebius vero libro 3 capite. 2 asseverat, Coptitas credere, quod in Verbo divino, [recte imputatur Jacobo ut promotori ejus,] postquam assumpsit naturam humanam, non detur nisi una natura, una substantia, una operatio & una voluntas; agnoscentes nihilominus adunationem istam sine ulla confusione, commixtione, aut alteratione. De famoso illo Eutychetem inter & Dioscorum discrimine, ut semel dicam, tam accurate tractarunt recentiores polemici, suntque hæc adeo pervulgata, ut supervacaneum sit & extra rem præsentem, ei controversiæ diutius immorari. Eam recens, erudite non minus quam curiose, excussit Ludolfus in Comment. Æthiop. ad librum 3 cap. 8, singulos prope hæreseos illius difficiliores apices perscrutatus.

[89] Ceterum utut illa se habeant, unum comperio ut indubitatum, [fere sicut a Nicephoro explicatur:] Iacobiticam hæresim ab Orientalibus, hisce terminis concludi; Ex divina & humana natura factum esse compositum quoddam, quod unam naturam vocant, sine confusione tamen & commixtione, æque ac animæ & corporis in homine. Audiatur Nicephorus, de Monophysitis loquens cap. 46. Nobis (inquit) unam subsistentiam compositam dicentibus (Quid sibi velit per subsistentiam compositam non intelligo, una nobis est & simplicissima Christi subsistentia) illi unam potius naturam compositam inferunt. Et rationem sententiæ suæ exemplo confirmantes, dicunt, hominem animam obtinere & corpus; & aliam animæ naturam esse, aliamque item corporis; siquis quamlibet per seipsam contempletur: cum vero illæ coierint, hominem efficere, unam naturam compositam obtinentem. Non enim, inquiunt, duas naturas hominum dicere oportet, sed unam compositam. Atque ad eumdem modum de Servatore Christo opinantur; illum videlicet, ex duabus quidem constitisse naturis, post unionem autem duas eas naturas, in unam evasisse compositam, quod sane Ecclesia tamquam piaculum prorsus aversatur. Sano sensu explicanda, quæ Scriptor hic tradit: nam, si Monophysitæ seu Iacobitæ opinantur, Christum constitisse ex duabus naturis ante unionem, quæ post unionem in unam evaserint, jam Christus fuerit Christus, antequam Christus esset. Non opinor eos adeo desipere. Puto itaque, illos ita intelligendos, ut velint, naturas eas in statu separationis ut duas considerari, si considerentur ut compositæ, non nisi unam efficere.

[90] [Licet eum non satis secernant ab aliis,] Ceterum, ut hic nobis discribitur, unanimis & consentiens Monophysitarum omnium sententia fuit: quidquid de consectariis ad posita principia inter se per duo fere secula (ut solent qui a recto tramite deflexerint, novis identidem ambagibus implicari) gravissime sunt altercati. Unde & enatas videmus varias illas monstrorum catervas, germina errorum, quos recensebat Nicephorus, & quorum prope omnium Iacobum & Iacobitas reos decernunt Scriptores aliqui, rebus, opinor, non ea qua opus erat diligentia examinatis. Ansam ipsis præbere potuit idem Nicephorus, cujus auctoritate non est quod adeo terreamur, postquam & fabulosa nonnumquam, incerta sæpe & falsa comminisci, jam dudum deprehensus est: Quasi vero Iacobus & Iacobitæ non satis insaniisse convincantur, nisi ex obsoletis & detritis Eutychetis, Dioscori, Cnaphei & Severi scrutis (ut ex illo loquitur Gualterius) variæ & multiplicis hæresis centonem consuerint. Sane moderniores doctissimi, & in rebus Orientalibus diu multumque versati, non aliam hæresim Iacobiticam agnoscere videntur, præter eam quæ proposito jam dogmate continetur.

[91] [inde consequentibus;] Iam siquis instet, maximam aliorum errorum partem, quos Iacobitis tribuere non audemus, legitima consecutione deduci ex primaria illa assertione, a nobis assignata: responsum is habeat, Thesim aliam esse, aliud quod ex ea consequens apparet; atque admissa illa, hoc passim confidenter negari, ut ex Dialecticorum placitis notissimum est. Adde quod, ut supra retulimus, ex ipso illo Dioscoritano dogmate pugnantes propositiones elicitas sciamus, ex quibus feralia ista Monophysitarum dissidia, tanto tempore errantia ingenia exercuere. Ex uno nosce reliqua. [quæ ipsos Monophysitas varie distraxerunt.] Si una dumtaxat in Christo natura existit, continuo quæritur, sitne corpus Christi ejusdem cum nostris substantiæ, an contra? Ajunt Corrupticolæ negant Phantasiastæ. Quid nunc de Iacobitis statuas? Mihi ita hoc videtur, non juste accusari, donec omnino exploratum sit, utram an nullam admittant consequentiam; credantque præstabilius, philosophari male, quam pravos per omnia dici Christianos.

[92] Quod de corruptibilitate Corporis Christi, in exemplum deprompsi, trahi pariter licet ad cetera, [& a Iacobitis rejiciuntur,] Iacobitis non affricanda, quamdiu ab ipsis rejiciuntur. Constat vero, ex disputationibus nostrorum Patrum cum Habessinis apud Balthazarem Tellezium, hujusmodi sequelas repudiari non solum, verum & quo ad radicale principium, sæpe tam ambigue Iacobitas loqui, ut quid velint, nec ipsi perspectum habeant, nec aliis dilucide explicare possint. Habessini imprimis, qui cum οὐσίαν, ὑπόστασιν, πρόσωπον, φύσιν, æquivalentibus vocibus vernacule reddere non valeant, ad tædiosissimas logomachias plerumque confugiunt, dicta indicta, rata irrita, quod concesserunt, ineptissime abnuentes.

[93] Interim dogma illud capitale Iacobiticæ hæreseos, clarissime in rem nostram explicat Abulpharagius apud Ludolfum loco citato, [doctrinæ Severi præcise inhærentibus,] his plane verbis: Severus Patriarcha Antiochenus (hujus potissimum asseclam fuisse Iacobum, fatentur omnes) libros multos composuit, ad adstruendam scientiam de natura una e naturis duabus, divina & humana, sine mixtione, confusione aut corruptione. Verum ita, ut eo modo quo fuerunt, manerent, sicut natura hominis, duabus naturis animæ & corporis constat; & corpus, duabus naturis materia & forma; ita ut nec anima in corpus mutetur, nec materia in formam, vel e contra. Atque hæc ipsissima hodiernorum Iacobitarum est opinio (inquit Ludolfus) quam apud Scriptores nostros tam nitide expositam legere se non meminit. Nec dubium esse potest, quin eadem illa hæresis, iisdemque concepta verbis, ab ipsomet Zanzalo olim fuerit tradita: quandoquidem nullus, quod sciam, hactenus Iacobitas mutasse quidquam aut variasse meminerit, si unum Bretewoodum excipias, idcirco a Ludolfo merito castigatum.

[94] Hisce a nobis huc usque deductis, conformia sunt, [prout eam exponit Naironus;] quæ scribit prælaudatus Naironus pag. 26. Monophysitæ (inquit) arbitrantur nullam subsistere posse naturam sine propria subsistentia; ac proinde, cum in Christo Domino sit una subsistentia, unam quoque naturam necesse esse affirmant. Quocirca falso sibi persuadent, Chalcedonenses Patres, sub nomine duarum naturarum insinuare voluisse dualitatem personarum; adeoque damnatam in Ephesino Concilio Nestorii hæresim instaurasse, vel instaurare eo nomine voluisse. Ceteroquin in re minime abhorrere videntur: quod quidem aperte testatur Severus Antiochenus Hom. 2, cap. 9 his verbis: Numquid aliquis arguit Concilium celebratum Chalcedone, quod duas naturas in Christo esse dixerit? Absit, sed quia abstinuerunt dicere unitatem personarum, & quod esset ex duabus.

[95] Monophysitæ etenim ex dictis omnino in terminis æquivocare videntur; [quasi non distinguerent personam a natura,] nam non obscure colligitur, eos personam a natura minime distinguere, ac pro eodem accipere, dum asserunt esse in Christo duas naturas separatas, quæ coalescunt in unam naturam, ut aperte habetur ex Anastasio Sinaita in Ὁδηγῷ cap. 6, ubi ait: Monophysitas asserere, naturam esse personam, & similiter personam naturam, ideoque contendunt, nullam personam sine natura esse. Ideoque non abs re Morinus in tract. de sacris Ecclesiæ ordinationibus, in Præfat. ad sacram Nestorianorum ordinationem, ubi loquens de Armenis, qui eamdem Monophysitarum tenent hæresim, notat sic; eos unam naturam in Christo profitendo, errare magis ignorantia discriminis inter personam & naturam, quam deliberata unius substantiæ in Christo definitione. Imo eos nescire quid sit persona, deducitur ex ipsa Iacobitarum Catechesi, ubi: [defectu congruorum-terminorum,] Deus novit quod plures hominum nesciant, quid sit persona, neque quæ sint ejus notiones. Persona est id, quo cognoscitur res, v. g. solem cognoscimus ex ejus personis, splendore scilicet, luce & lumine, quæ sunt tria, & unus sol. Ex hac definitione, in qua, pro personis in sole agnoscunt splendorem, lucem, & lumen; singulæ rerum proprietates essent personæ, & in ipsomet. Christo Domino, in quo negant pluralitatem naturarum, admitterent pluralitatem personarum.

[96] [vere Deum & hominem fateantur Christum;] Confirmat hæc omnia Tellezius noster, in relatione Æthiopiæ, æquivocationem illam Iacobiticam frequenter detegens, & ipsam refutans, eorum verbis, qui cum Habessinis disceptaverant. Operæ pretium erit pauca e multis attexere, quæ habet lib. 6, cap. 3, ut ea ex sermone Lusitano Latine reddidit Ludolfus: Cum Romani dicunt (verba sunt Basilidis Regis Habessinorum ad Patriarcham Alphonsum Mendezium) in Christo dari duas naturas, nimirum divinitatem & humanitatem; id ipsum etiam nos sciebamus, statim ab initio usque in hodiernum diem. Credimus enim, quod idem Christus Dominus noster, sit perfectus Deus & perfectus homo; perfectus homo in humanitate, & perfectus Deus in sua divinitate. [nolunt tamen duas naturas dici,] Quandoquidem vero hæ illius naturæ, non separatim, neque discretæ a se invicem exstant (divinitas enim ejus cum carne unita est, neque separatim consistit; & caro ejus conjuncta est cum divinitate, neque per se subsistit sine divinitate) propterea non dicimus, quod sint duo; est enim unum, quia facta est una res ex duabus; ita tamen ut non confunderentur, neque miscerentur naturæ in suo esse; & quoniam eadem res est, nos utimur nomine Unitatis: disceptatio autem super hoc articulo, non est res magni momenti, &c.

[97] Ita loquuntur & speciose imponunt Iacobitæ Habessini. Sed libros paucos, [ut a Nestorio recedant,] quos habent monachi illorum (inquit idem Tellezius) nolunt venire in manus Catholicorum, ob fortia & efficacissima argumenta, quæ ex illis desumimus ad confundendos errores Dioscori & Eutychetis. Ita etiam loquuntur Copti, referente Sacchino Societatis Jesu Historiographo, parte 2, lib. 6, numero 123, Christophorum Rodericium, contra eos arguentem, hæc demum extorsisse; Ut a Nestorio recederent, naturam dumtaxat unam se agnoscere. Et iterum: Modo tantum loquendi interdum se differre, aiebant, a Romanis, & in odium Nestorianorum se eo loqui modo.

[98] [cum interim animo foveant Eutychianismum,] Ita de ipsis referunt Scriptores alii, nec pauci, nec contemnendi, ex quorum fide (ut ego opinor) Auctor Historiæ Criticæ de religione & ritibus Orientalium, satis liberaliter, totam Iacobitarum hæresim ad errores imaginarios & phantasmata ablegavit. Fecerit hoc ipse pro sua auctoritate, qua & Nestorianismum & Monothelismum universum, pene dixeram antiquas omnes hæreses, ad inanes & pueriles de vocibus contentiones reducit. Fecerit, si ita vis, recta intentione & pia credulitate. Non tam facile sibi imponi sinent alii splendidis illis excusationibus & prætextibus. Enimvero credulitate nimia eruditum criticum peccasse, non facile credidero, satis alias libere animi sensa declarare solitum. Id equidem non satis perspicio, cur passim & quasi dedita opera Orientalibus illis, & schismaticis & hæreticis, patrocinetur; quorum tamen subdolam fidem nonnumquam expertus fuerat. Unum omnium instar erit luculentum perfidiæ exemplum, quod ipsemet nobis ultro suggerit, selectarum epistolarum suarum tom. III, epistola I. Narrat ibi, Eliam Presbyterum Nestorianum, ita variis artibus Romæ imposuisse, ut ei Sacrum celebrare licuerit, modo Missali uteretur Chaldaico, ad usum Maronitarum impresso; quo pacto etiam Parisiis pro Catholico habitus est: dum interim proprium Euchologium circumferret, in quo ea tantisper induxerat, quæ hæresim suam detegere posse arbitrabatur; non sic tamen, quin in Simonii oculos aperta fraus incurrerit. [quidquid hic dissimulent.] Monet hic igitur amicum, a veteratore cavendum esse. Nam Elias, inquit, semper in animo Nestorianus est, quidquid in speciem Ecclesiæ Romanæ placitis adhærere velle videatur. Plura illic videat curiosus lector, & apud Sacchinum, insignis impostoris Abrahami fallacias, quibus & Romanos, & Rodericium, ad Coptos ablegatum, delusit. Taceo alias hujusmodi sycophantias, quales & hic Antverpiæ in Episcopo Armeno non ita pridem intueri licuit. Credat speciosis & fucatis schismaticorum illorum confessionibus qui voluerit.

[99] Malim ego certe tritissimas dicere & sæpe recoctas Iacobitarum nænias, [Sic speciose Latinis imponunt,] ab ipso schismatis principio, adversus orthodoxos ad nauseam decantatas, & hodie decantari solitas; unde a multis dubitatum sit, contumaciane hæretica magis, an inveterato potius odio & æmulatione; vel (si apertius loquendum est) crassissima, sed maxime vincibili ignorantia, deliria sua pertinacissime tueantur; Nestorianis annumerantes Latinos, Græcos, eosque omnes qui duas in Christo naturas confitentur. At cum utrovis modo peccent, gravissime culpandi sunt, quod veritate ex suismet libris, imo ex propria confessione agnita, etiam cum ipso salutis æternæ dispendio, desipere malint, quam ad Ecclesiæ gremium, toties ipsis benignissime apertum, postliminio redire. Nimirum cor Jacobitarum (quod de Habessinis scribebat ad Basilidem Mendezius Patriarcha) adeo induratum est, ut divina beneficentia non vincatur.

[100] Nihil me movent quæsita toties lenocinia, quibus Francis seu Latinis interdum abblandiri visi sunt, [in hæresi & schismate pertinacissimi,] infelici plerumque exitu; ut ex Rodericii ludificatione; ex tot Æthiopicis legationibus, Missionibus, & præstantissimorum virorum susceptis incassum laboribus, manifestissime colligitur. Quid, quod, dum ficta illa submissione, errorem palam confitentur suum, clam interim scribere & dicere non dubitent. Qui duas in Christo naturas et duas voluntates adstruunt (eos) submergat abyssus stultitiæ et obtenebret cæcitas nugarum. Quemadmodum & veterator ille Iacobita anonymus, apud Ludolfum Comment. lib. 3. cap. 10. num. 111, paulo sincerius professus est. Credat Coptis aliisque Iacobitis qui voluerit; id mihi comperisse videor, eos hæretico & schismatico spiritu abreptos, non facile ab erroribus revocatum iri, id exercite (si ita loqui fas est) & invicte demonstrantibus iis, qui sudores, sanguinem & vitam ipsam ad eorum conversionem frustra impenderunt, hodieque in Ægypto impendunt, perexiguo, imo ausim dicere, vix ullo sperabili fructu.

[101] [ex inveterato orthodoxorum odio,] Nempe imbibitum est, materno cum lacte, inveteratum & indelebile odium adversus eos, qui Concilii Chalcedonensis placita, auctoritatem & orthodoxiam propugnant. Fanda & nefanda commenti sunt, quæ a teneris unguiculis, quasi de memoria discantur a pueris. Exaggerant atroces persecutiones, Concilii istius causa a majoribus toleratas: trucidata uno fere die ducenta Ægyptiorum millia, eversa templa, dejectas domos, sævitum in monachos, feminas, infantes; verbo, vix enormius depingitur crudelissima Diocletiani in Christianos exercita ibi olim carnificina. Hæc illa, [quod fovent atrocibus in eos calumniis.] ipsis infortunata traditio, tot farta mendaciis, ut inter alia S. Leonem Romanum Pontificem, S. Pulcheriæ maritum ineptissime fingant. Neque est quod aniles illas fabulas, eradicari posse existimes, cum vel sola rerum istarum recordatio, adeo bilem acuat, ut de iis se interpellari nullatenus patiantur. Interim a majorum suorum vesania recedere turpissimum crederent, quos toties Codicem Chalcedonensem, tamquam blasphemiis plenum, anathemate percussisse, & Magni Leonis epistolam diris devovisse, etiamnum meminerunt. Videatur Ludolfus in Commentariis pag. 463, ex quo nonnulla in Patriarcha Benjamino decerpta invenies.

[102] [Coptos si nunc interroges, Catholicos credes;] Superest modo, quod ex Ægypto quæsivi, de præsenti controversia, Bernati testimonium, ita jam dictis conforme, ut, quæ fuse in sæpe citata epistola deduxit, sic brevissime complecti possim. Coptos, schismatice & hæretice sentire; si tamen examinando interroges, catholice & orthodoxe, saltem in speciem, explicare omnia, quamdiu cum orthodoxis agunt. In quo notes velim varium, ne dicam vafrum, Coptorum ingenium, ac miram facilitatem, qua se bardos, stupidos, stolidos ultro fatebuntur; ultro admittent, pravas esse suorum opiniones; versari se in manifestis erroribus; [& de Francis Latinis bene sentire,] Francos esse viros doctissimos; apud eos reperiri verum fidei depositum. Interim obverso tergo ad propria redeunt, iisque adhærent tam pervicaciter, ut dum integro seculo laboraveris, paucos admodum, sincera & vera conversione ad fidem catholicam perducere queas. Eorum verbis loquor, qui id experti sunt. Nullam fortasse gentem inuenies, quæ facilius se rationibus victam fateatur; conversos diceres quos semel atque iterum fueris allocutus. De cetero, qui rem proprius intuitu sunt, non multos norunt qui a Coptis ad Latinos, vulgo Francos, transierint. Nunc ad pleniorem hæreseos præfatæ notitiam nonnulla, recens ex Ægypto allata, proferamus in medium.

[103] Notat primum Bernatus, Coptis non convenire Habessinorum & Armenorum excusationem, [interim frustra excusant defectum terminorum,] qua gentes illæ, ad explicanda Catholice dogmata, terminorum in lingua sua penuriam prætexunt. Etenim, cum Copti passim & loquantur & scribant Arabice, vocum illis abunde est, ut Personam, Naturam, aliaque distinctissime explicent. Nec minus Coptice præstare id possint, si ita loqui voluerint. Unum hoc illis deest præcipue, quod vel ex ignorantia non possint, vel potius ex vera pertinacia non velint, Personam a Natura distinguere. Omnia ipsis & perpetuo una sunt: Persona una, Natura una, Voluntas una, Operatio una. Sic sentiunt, sic loquuntur, sic scribunt: si ad explicationem deveneris, ea dicturi sunt, quibus ferme Orthodoxi appareant; si libros eorum consulas, multa etiam occurrent quæ ad sensum Catholicum accedant, multa quæ hæreseos suspicionem ab eis removeant. Atque eo pacto promeriti sunt, ut critici benigniores, imaginariam existiment eorum hæresim; quam ego, salva recentiorum istorum pace, eamdem esse autumo, quæ fuit a mille ducentis annis & amplius; hoc est purum putum Monophysismum, & quod ex eo consecutum est, Monothelismum &c.

[104] Non inficior, Bernatum quandoque in partem mitiorem propendere; verumtamen Coptorum patrocinium suscipere ipse non audet, [numquam duas in Christo naturas simpliciter admissuri,] cum nimis aperta viderit, ex frequentiori usu & commercio, hæreseos indicia, quidquid in expositione ita thesim aut torqueant aut tacite retractent, ut Catholicis approximare videantur. Illud certissimum est, Bernato teste, vix ullum repertum iri, qui admissis quibuscumque præmissis de divina & humana in Christo natura, huic conclusioni subscribat, imo non pertinaciter obluctetur, ergo, Dantur in Christo naturæ duæ, quæ tamen est ipsissima Catholica veritas. Habent qui doctiores sunt, in promptu nonnulla effugia, quibus propositionem nimis crude negatam, moderari norunt; continuo subjungentes; Non dari in Christo duas naturas, divisas, vel separatas, aut his similia, nimis quam trita. Verum enimvero & hæ cantilenæ sunt veteres ac obsoletæ, ab Eutychianis & Monophysitis ab ipso fere suæ hæreseos exordio decantatæ. Urge, insta, quantum quantum volueris, eo demum redibit oratio, quo blasphemias suas Eutyches solebat concludere; Numquam se duas in Christo naturas agnituros, utpote qui in eo Nestorianismum credant consistere.

[105] Video, me divertere ad res fori & instituti non mei, [non magis quam tempore Concilii Chalcedon.] quo sensim perduxere modernorum Eutychianorum patroni, dum hæresim, vere, ut ego existimo, subsistentem, umbratile faciunt & inane spectrum. Liceat mihi fautores illos monere, uti ad Acta Concilii Chalcedonensis recursum habeant, inventuri illic Episcoporum, præsertim Ægyptiorum, summam in tuendo Dioscoro ejusque errore pertinaciam, Copticæ hodiernæ similem plane atque germanam. Hoc unum ipsis præfixum erat, hoc occinebant perpetuo; Eum qui dicit duas naturas, in duo incidite; qui dicit duas naturas, Nestorianus est. Quid non moliti sunt Concilii Chalcedonensis Patres, ut ab illis Episcopis extorquerent, anathematizare eos Eutychen aperte, qui dixit ante Incarnationem duas naturas Salvatoris nostri, & post Incarnationem, unam? Quid non actum est variis edictis, collationibus, minis, pœnis, precibus, ut Eutychiani, Severiani, Acephali, duas in Christo naturas admitterent? Nihil intentatum relictum est; sed nihil vel tunc obtentum, vel modo a cervicosissimis hominibus obtinebitur, quidquid interdum fingant aut assimulent.

[106] [Frustra etiam prætexitur ignorantia,] Tædet me næniarum istarum: at cum videam viros, etiam eruditos, sic Coptorum nostrorum dicta accipere, acsi a primo errore resipiscentes, jam tandem ad Catholicum sensum accederent; id me audacter edicere posse puto, vel nusquam fuisse Monophysitas, vel Iacobitas omnes, etiam modernos, ea qualicumque seu vocali & contentiosa, seu reali & vera Eutychiana hæresi esse afflatos. Apage prætextum ignorantiæ & stupiditatis, imo ad eas adverte quam maxime, cum inde hæresis exorta sit, teste S. Leone Papa epist. 13 ad Pulcheriam Augustam, ita scribente: Dignum gloria vestra est, ut error, qui, ut arbitror, de imperitia magis quam de versutia natus est, auferatur, priusquam ullas sibi vires de consensu imprudentium & pertinacia pravitatis acquirat. [ubi pervicacia certa est;] Quia etiam ignorantia graves nonnumquam incidit lapsus, & plerumque in diaboli ruit foveas incauta simplicitas; per quam supradicto obrepsisse intelligo, spiritum falsitatis, ut dum æstimat, se religiosius de filii Dei majestate sentire, si ei naturæ nostræ veritatem inesse non diceret, totum illud quod Verbum caro factum est, unius atque ejusdem putaret esse substantiæ. Quid obsecro aliud reipsa sentiunt Copti omnes & Iacobitæ reliqui? quibus verissime aptaveris intortum olim in ipsum Eutychen ejusdem S. Leonis dictum, indoctos esse antiquæ fidei impugnatores.

[107] At tota hodierna Iacobitarum hæresis in multa solum æquivocatione consistit. Lubens fateor æquivocationum esse plus satis: sed numquid a principio æquivocationibus concertatum est? Sane si ea tibi ratio sufficit, ut ab hæreseos labe Iacobitas purges; id una effeceris ut nulli umquam Monophysitæ hæretici fuerint in rerum natura. Rursus, ex ignorantia potius, [nec in mero laborant æquivoco,] quam ex malitia aut hæretica pravitate schismati immersi sunt. Voca ignorantes, rudes, stupidos, imperitos, imprudentes; nihilo apud me sanctiores reddideris, donec ejurata hȩresi Catholicos, & a veteribus erroribus resipiscentes ostenderis. Sed fallor, si umquam a pseudopatriarcha Eutychete recessuri sunt, cujus hoc palmare assertum: Duas in Christo naturas ante unionem, unam vero post unionem. Antiquitatem excute & evolve, relege Conciliorum Acta, Historicos consule, eo semper redactos invenies Eutychianos, ut duas in Christo naturas confiteri abnuentes, pro hæreticis habiti fuerint. Sic Agapitus Papa Iustiniano famosum Anthimum detexit, alii alios, quibus enumerandis supersedeo.

[108] Neque vero ad Basilidis neque ad Coptorum supra citatas Confessiones provoces: nam apud Ecclesiam Romanam nihil amfractus illi proficient, nisi, ut olim in Concilio Florentino, & in pluribus aliis unionibus, sincere, simpliciter & absolute hæresim quantumvis in æquivoco consistentem, [claram & apertam hæresim profitentes,] ejurent, affirmentque duas in Christo naturas, duas voluntates, duas operationes. Ita cum Armenis, ita cum Chaldæis actum est. Et hi quidem dum sub Paulo V ad Ecclesiæ communionem reducti sunt, Monothelismum suum, teste Petro Strozza ad meras etiam æquivocationes retulere. Sic ajebant: Orientales unam voluntatem in Christo fatentur: non eo quod alteram voluntatem conculcent, sic dicunt; sed ne sit confusio in una filiatione unita Christo, dicendo voluntatem & voluntatem, humanam & divinam. Dicunt enim unam voluntatem: scilicet voluntas voluntatem secuta est; nimirum conjuncta est una voluntas cum alia, & duæ voluntates unum quid simul sunt. Attamen ambages illæ & circuitiones facere non potuerunt quo minus errorem clare & rotunde ejurare & detestari Chaldæi non debuerint cum sub involucris illis, totum Sergii venenum delitesceret, quemadmodum & sub fucatis illis Coptorum retractationibus & explicationibus, ubi accuratius paulo expenduntur, Eutychianæ hæreseos seu Monophysismi virus deprehenditur.

[109] Id non obscure perspexisse videor ex iis quæ Bernatus refert a Coptis adduci solere ad errores suos, [quam jussi, sine ambagibus detestari,] quantum possunt, emolliendos. Est, inquit, apud ipsos liber summo in pretio & æstimatione, quemque adeo vocant Doreltimin, Lapidem prestiosum, tamquam totius fidei Copticæ breve compendium. Ibi capite 3, dum de Incarnatione agitur, sic habet: [provocant ad suam de Incarnatione Confessionem,] Assumpsit corpus & animam rationalem sicut nos, & in omnibus nobis similem, excepto peccato; nec divinitas in humanitatem mutata est, nec humanitas in divinitatem, sed unaquæque servavit quod sibi proprium erat: non sunt duæ personæ, non sunt duæ naturæ separatæ post unionem, quæ separationem non patitur, sicut dicunt communi consensu SS. Athanasius, Cyrillus, Epiphanius & Severus. Quis hæc, prima fronte non catholice dicta existimet? Audi modo qua ratione probetur speciosa propositio. Et primo quidem refutat errorem Apollinaristarum & Manichæorum super mysterio Incarnationis. Deinde hæreticos omnes qui dividunt vel confundunt Christum. Tum auctoritate D. Cyrilli utitur ex celeberrimis illis ad Successum Diocæsariensem Episcopum epistolis, quibus rem aperte & paucis decisam ait, cum dicitur Verbum habere naturam incarnatam.

[110] Nota est eruditis controversia circa binas hasce Cyrilli epistolas, [& S. Cyrilli auctoritatem, pravo sensu intellectam,] quam ab annis aliquot distinctius explicuit in sua Nestorianismi historia P. Ludovicus Doucin pag. 245 & 246, ubi priscas illas Eutychianorum argutias sic dissoluit, ut frustra Cyrilli auctoritatem Copti appellent, nihil ipsis omnino profuturam. Ex uno, quod ego hic proponam epistolæ 1 specimine, quid Cyrillus velit, lector intelliget. Igitur cum id consideramus, nihil illum in unitatem concursum violamus, dum ex duabus naturis factum esse dicimus: sed post unionem naturas, alteram ab altera non dividimus, neque in duos filios illum unum impartibilemque secamus; sed unum asserimus filium, & ut sancti Patres dixerunt, unam naturam Dei Verbi incarnatam. Itaque quantum ad considerandum attinet, atque animi oculis tantummodo contemplandum, quomodo homo factus sit ille unigenitus, duas naturas unitas esse dicimus, unum vero Christum & filium & dominum illud Dei patris Verbum hominem factum & incarnatum asserimus. Desumpta hæc sunt ex Tomi V parte altera operum S. Cyrilli editionis Aubertinæ MDCXXXVIII, ubi plura curiosus lector inveniet, quæ ab Eutychianis in pravum sensum torqueri possint & soleant, sed quæ apud Doucinum breviter, clare & catholice exposita reperiet. Si ad eam normam Copti fidem suam exigi velint, spes erit fore, ut aliquando ad nos accedant.

[111] [ac denique ad naturæ unitatem asserendam, revolvuntur.] At quam procul inde absint, ex reliquis collige. Postquam auctor, Lapidis pretiosi multa tractatui suo inferuit ex litteris Synodalibus, a Patriarchis Alexandrinis & Antiochenis ultro citroque missis, cum mutua fidei Confessione; rem concludit dicendo, quod Patres sui Patriarchæ, puta Alexandrini, ut ex litteris, ad Suffraganeos scriptis, aperte liquet, semper injunxerint, Ut contestarentur unam naturam, unam voluntatem, unam operationem Dei incarnati. En quo demum recidant, quæ prius orthodoxa videbantur. Sudabis, opinor, priusquam hanc propositionem ad sensum reduxeris bene catholicum, nisi denuo in meris æquivocationibus ludi contendas, & plicando explicandoque novis æquivocationibus involvas omnia. Quid multis opus? Finge & refinge quamdiu lubuerit, unum hoc extundes, Coptos, & Jacobitas reliquos, eidem labyrintho immersos, cui a principio majores eorum se improvide irretierunt, & ut nuper dicebam, multa garrire catholice, cum revera & schisma & hæresim profiteantur. Nam quæ jam effugia, quasi nova, procudunt; arma sunt jam olim ærugine obsita. Denique expositiones, circuitiones, modificationes, antiquæ sunt, & a tot seculis eversæ & obtritæ. Ita equidem sentire cogor; avide amplexurus, si quis solidius & perspicacius res explorando, Coptos, & ab errore immunes ostendat, & ad Ecclesiæ Catholicæ gremium, potentissimo Dei auxilio, reducat. Sed de prima & præcipua Jacobitarum hæresi, dictum abunde est; errores alios, successu temporis inductos, præsertim in ecclesiam Coptorum, sequentibus paragraphis prosequemur.

§. V. Alii Iacobitarum errores: atque inter Asiaticos; Coptos & Habessinos differentiæ.

[112] [Ex insidis relationibus] Alios errores dico, eosque tales, qui cum primario illo præcipuoque dogmate hæretico, quod jam abunde discussimus, nullam affinitatem habeant aut connexionem. Ea est hæreticorum & schismaticorum infelix conditio, ut propter indomitam pertinaciam & rebellionem, flecti nesciam, a summo Ecclesiæ capite divulsi, ex una in alias culpas sensim dilabantur. Excusso Pastoris jugo, deficit purioris doctrinæ pabulum, & succedente ignorantia, fæcunda scelerum matre, ad propudiosas etiam insanias aperitur ostium, ut quotidianis & lamentabilibus exemplis funesta docet experientia. Porro Jacobitarum nostrorum errores, rursus invenio a Scriptoribus non paucis, nec mediocris auctoritatis, & præter modum multiplicatos, & auctos enormiter: credo, quia homines illi satis noti non fuerunt, aut quia infidis relationibus nimia facilitate assensus est præbitus. In aliud extremum abit Historicus Criticus, a pag. 118, ita Jacobitas excusans, prope ut in numero Catholicorum eos ponere videatur. Sed quæ ille paucis perstrinxit, multa definiens, examine paulo longiori perpendenda sunt.

[113] Traducuntur passim Jacobitæ universi, tamquam qui sacrosanctam Trinitatem minime confiteantur, [multa ipsis imputantur,] quo de errore sat multa superius retulimus. Deinde, quod sacri Baptismatis vice, utantur Circumcisione, vel Baptismum simul cum Circumcisione requirant. Quod fronti aut genis inusto cauterio, putent peccatum originis persanandum. Quod Eucharistiam sub utraque specie infantibus simul cum Baptismo & Confirmatione impertiant. Quod Sacerdotes, Diaconi & Subdiaconi, simul adsint ad altare, unaque communicent; exemplo, ut nugantur, trium illorum Regum, qui Christo ad præsepe obtulerunt munera. Quod Confessionem ab Ecclesia abrogaverint. Quod negent dari Purgatorium, ac proinde animas a corporibus separatas, fidelium precibus juvari. Quod de Sacramentis non recte sentiant. Quod Primatum Romani Pontificis, tametsi suorum monumentis expressum, reipsa rejiciant. Alii alia, pro libitu, Jacobitarum rationibus adscribunt; inter quæ illud denique palmare putant, quod cum Græcis schismaticis, negent Processionem Spiritus sancti a Patre & Filio.

[114] Hæc fere præcipua sunt errorum capita, Jacobitis attribui solita, [quæ, ut plerisque, non omnibus tamen conveniunt.] quæ post antiquiores Scriptores (Vitriacum, Sanutum, Prateolum) recentiores alii, bona, ut puto, fide, ad verbum describunt, vel novis episodiis amplificant. Ita olim invaluerat, ut de nationibus procul a nobis dissitis, fas esset quidvis referre: & hinc etiam hæreticis nostri temporis, oblata fictionum seges, ex qua in Romanocatholicos insurgerent, extremo ab Oriente tela, sed imbellia, colligentes, ad impugnandam præsentiam realem Dominici corporis in Eucharistia. Sed hæc abunde retusa sunt, nec futuros puto, qui Brerewodum & socios secuti, aut Armenis seorsim, aut Jacobitis omnibus, Calvinianum dogma imposterum audeant adscribere. Sufficiant errores jam recensiti, ut satis fœde Jacobi sectatores deturpentur. Verum enimvero, ut admittam eorum plerosque Jacobitis aliquibus, seu ex toto, seu ex parte convenire; ita ex recentiorum itinerariis, & fidelioribus relationibus, videtur indubitatum, non omnes omnibus iisdem sordibus esse inquinandos. Hinc, utcumque potero, generatim expendam, quæ variis nationibus, Jacobi seu potius Eutychetis lue infectis, quocumque titulo affricantur: de Coptis ex professo acturus toto paragrapho sequenti.

[115] Vulgo notum est, Jacobitas in tres potissimum classes seu nationes distribui, Asiaticorum nempe seu Orientalium, quos inter Armenos connumeres licet; Coptorum Ægypti; atque Habessinorum; lingua, moribus, disciplina, quin & dogmatibus inter se dissentientium. Primos illos, [Ex Asiaticis, latissime per Syriam & Mesopotamiam diffusis,] olim creditum est, per quadraginta & amplius regna latissime fuisse dispersos, vere an falso inquirere non lubet. Faustus Naironus, a nobis alibi laudatus, in sua Euoplia testatur, Syriam illos hodie & Mesopotamiam incolere; & recentius, Richardus Simon, in Historia Critica de fide & moribus Orientalium, affirmat, non ultra quadraginta aut summum quadraginta quinque familiarum millia superesse. Constat etiam, magnum eorum numerum sub Andrea Patriarcha, Ecclesiæ Catholicæ adhæsisse; & nequidquam obsistentibus aliis, [multi ad Ecclesiam reducti,] sub Gregorio successore in bono proposito perseverasse; atque illud demum certum videtur, eorum reductionem ad fidem Orthodoxam non adeo esse difficilem, quod & paucioribus sint irretiti erroribus, nec ita pervicaces in tutandis ritibus, quemadmodum Copti & Habessini.

[116] Etenim, si Nairono credimus, ex dogmatibus supra enumeratis, [quia paucioribus erroribus obstricti.] non multa ipsis merito imputantur; & in ipsa capitali hæresi ejuranda, molliores se præbent & dociliores Jacobitis omnibus aliis. Confessionis abrogationem apud Syros inductam, aperte inficiatur pag. 31 & 32. Falso eis tribui Circumcisionem, asserit pag. 37. Refellit opinionem Latinorum prope omnium, dicentium, errorem Græcanicum de processione Spiritus sancti a solo Patre, toti Orienti esse communem: & nominatim ostendit pag. 57, Jacobitas hac in parte recte sentire, non incongrue profitentes, processionem Spiritus sancti a Patre & Filio, in III Generali Synodo Ephesina, fuisse definitam. His tamen opposita censet Historicus Criticus, satis magistraliter multa definiens, quæ, an ejus solius suffragio satis stabilita sint, alii judicabunt. Plura mox subjiciam, ex quibus lector statuet, non tam deformes esse Jacobitas, ut olim creditum est.

[117] Coptorum placitis examinandis serviet, ut dixi, sequens paragraphus, nunc Habessinos contemplemur. [Habessinis varia quoque affinguntur,] Fuere & hi teterrimis olim depicti coloribus, quasi inter cetera delirarent, Jesum Christum esse filium Patris, & filium sui, & principium sui: descendisse ad inferos, ubi fuerit anima Adæ atque ipsius Christi, quam animam Adæ ipse Christus receperit ex Maria Virgine: Sabbato & Dominica die, animas pie defunctorum in Purgatorio minime cruciari: jussu & decreto Reginæ Maquedæ, mulieres quoque circumcidi. De his porro aliisque id genus figmentis consuli potest Ludolfus, lib. 3 Historiæ Æthiopicæ. [inter quæ Judaismi suspicio.] Judaismi suspicionem non omnino infundatam dare visi fuerant, per usum Circumcisionis, observationem Sabbati, abstinentiam a nonnullis cibis, lege Mosaica aut Majorum traditione prohibitis &c. At vero eorum Rex Claudius, in epistola anno MDLV scripta, qua potuit efficacia, eam suspicionem a se suisque amoliri conatus est.

[118] [Veriora recenset P. Tellezius,] Rectius paulo Habessinorum peculiares opiniones recensuit P. Tellezius, apud citatum Ludolfum. Nimirum, Spiritum sanctuma solo Patre procedere; repeti ab eis Baptisma quotannis ipso Epiphaniæ festo die; animas justorum in cælum non recipi ante finem mundi; eas autem non creari, sed e materia educi; neque peccatorum numerum, neque species eos confiteri, sed generatim dicere, Peccavi, Peccavi; non roborari Chrismatis Sacramento; neque sacro ungi Oleo, neque vitæ pane stabiliri; negare Purgatorium. Miror hic Circumcisionem, observantiam Sabbati & alia, [quæ ipsi excusant,] esse præterita. Ceterum, teste eodem Ludolfo, & istos errores declinant ipsi, & capitalem ipsam hæresim Monophysiticam excusare contendunt; adeo ut Rex Basilides, dum anno elapsi seculi XXXIV, rationem redderet, de expulso Patriarcha Mendezio, & reliquis Missionariis nostris, [& Missionariis nostris aliqua imputant;] non prætexeret, quod Orthodoxi oppositas opiniones tuerentur, quas etiam prope admissurus videtur; sed, quod privaverint laicos Calice sanctæ cœnæ; quod rebaptizaverint, quodque ordinarint de novo Sacerdotes & Diaconos; quodque nonnulla in ritibus & disciplina immutaverint, videnda apud prælaudatum Ludolfum, Commentariorum lib. 3, cap. 13, num. 133.

[119] Quin imo Patriarcha ipse Mendezius testatur, [aliaque tuendo schismati prætexunt,] contentionis causam, quæ mutationem religionis ibi secuta est, in eo constitisse, quod nostri, Circumcisionem permittere nollent, neque etiam observationem Sabbati; quod nollent connivere in polygamia Regum; quod vetarent maritis dimittere uxores & uxoribus deserere maritos. Nam in ceteris a Basilide objectis, jam Patriarcha dispensasse videtur. Ego hic tot dogmata non reperio Ecclesiæ Catholicæ adversa. [quæ a Mendezio refelluntur.] Videat curiosus lector, quæ locis jam dictis, citatus Auctor non indiligenter prosequitur. Ubi id statim incurret in oculos, & forte offendet, quod eruditus Scriptor Habessinis plerumque faveat, tum in diluenda Judaismi labe, tum in reliquis, modeste tamen & moderate, excusandis. Laudabilis interim in viro acatholico matura judicii gravitas, quam in Historico Critico non nemo desideret, multa passim pro sua auctoritate, decernente, nec a me, nec verosimiliter ab aliis continuo probanda.

[120] Posset hic opportune subtexi catalogus eorum seu dogmatum seu rituum, [Licet Habessini in religione Coptis subsint,] in quibus Habessini a Coptis deflectunt; quidquid illi ab his, & doctrinam accipere, & superiores ecclesiasticos admittere teneantur; & quoties se a Romanis distinguunt, non alio utantur discernendi modo, quam, quod sacra & instituta sua Alexandrina appellent. Nimium excresceret scrupulosior trutina, non magnopere usui futura. Si cui vacet, hinc Ludolfi Æthiopica, inde Vanslebii Coptica expendere, plurima occurent, quæ utriusque gentis consensionem, non modo in dubium revocent, sed in multis aperte convellant. Certe in Sabbati observantia Habessinos excedere necesse est, cum id ipsis improperaverit Rex suus Susneus; velle eos scilicet, observare Sabbatum Judæorum, quod non facerent Christiani Ægypti, [in multis tamen inter se differunt.] ut est apud Ludolfum, Comment. lib. 3, cap. 10, num. 111, pag. 508. Desunt Habessinis Sacramenta aliqua, Coptis nequaquam. Si illi Purgatorium negent; & in hoc a Coptis dissentiunt. Rursus, Clericos omnes Æthiopiæ non Monachos, uxoratos esse debere scribit Ludolfus; id Coptis liberrimum asserunt Vanssebius & Bernatus, ut postea pluribus dicemus. Polygamia simultanea apud Habessinos toleratur, frustra legibus ecclesiasticis improbata; nullum tantæ incontinentiæ apud Coptos vestigium. Prætereo, quæ de vario Ordinationis ritu, aliisque Coptorum & Habessinorum discrepantiis Bernatus tradit, neque enim operæ pretium est, minutias singulas enucleare.

[121] [Dicuntur Iacobitæ tenere errorem de processione S. Spiritus;] Huc distuli articulum, Jacobitis universis supra imputatum, de Processione Spiritus sancti, in quo difficilius Scriptorum relationes & sententiæ conciliari possunt. Etenim, ut semel rem totam exponam, recentiores nostri passim, post Spondanum ad annum MDLXI, Sacchinum, Historiæ Societatis parte 2, num. 122, aliosque, unanimiter asserunt, Jacobitas cum Græcis schismaticis profiteri, Spiritum sanctum procedere a solo Patre. Testantur id recentissime, de Habessinis, Ludolfus in Æthiopicis; de Coptis Vanslebius, in sæpe citata Historia Alexandrina, Richardus Simon, & alii passim. Acriter se contra opponit Echellensis, apud Morinum, in præfatione ad sacras Jacobitarum Ordinationes, scribens in Synopsim Arabicam Constitutionum Concilii Nicæni, quam Latine edidit. Ibi is, ex recepto totius sectæ Catechismo, notat; [sed eos vindicant Echellensis & Naironus,] Jacobitas processionem Spiritus sancti a Patre & Filio confiteri, atque constanter affirmare, hoc fuisse in Concilio Ephesino definitum. Faustus Naironus, quem etiam præ oculis habeo, pag. 55 & seqq; Asserant, inquit, quidquid illis lubet, Scriptores nonnulli recentiores, Orientalium rerum oppido ignari, qui falso ac per summam injuriam, hunc errorem omnibus Orientalibus, cum Græcis seu Melchitis & Nestorianis communem esse censent. Maronitæ enim, Jacobitæ, Armeni, Coptitæ ac Æthiopes asserunt, Spiritum procedere a Patre & Filio.

[122] [& quidem ut tenentes fidem] Illud memorabile, quod indicabat Echellensis, Jacobitas unanimiter credere, id in Ephesino Concilio, œcumenico tertio, esse definitum; quod Naironus, adductis pluribus testimoniis, luculenter se demonstrasse existimat. In sermone de laudibus fidei Jacobitarum, quem Catechismo subjungunt, ita habent: Quid loquar de Theodosio majori, eloquar de filio (imo nepote) ejus Theodosio Juniore, Imperatore Fidelium, qui coëgit Concilium III, Spiritu sancto confirmatum; & demonstravit nomina trium Personarum in Symbolo fidei; & dixit in eo, & in Spiritum sanctum, Dominum vivificantem, procedentem a Patre Filioque, adorandum & glorificandum. [Ephesi definitam,] Additio illa particulæ Filioque, quamquam neque exstet, neque constet ex Ephesina Synodo (subjungit Naironus) dogma tamen ipsum, luculentissime ibi asseritur Anathematismo IX S. Cyrilli, & in defensione ejusdem adversus reprehensionem Theodoreti, utrumque sacro approbante Concilio. Ita ille, volens ostendere, non incongrue dici, dogma de Processione Spiritus sancti a Patre Filioque, in Concilio Ephesino esse definitum.

[123] [quod est veresimilius.] Hæc sunt Echellensis & Naironi argumenta, pluris, opinor, facienda, quam Latinorum nostrorum nuda assertio, nullis rationibus, saltem quas ego legerim, usquam fundata. Ex quibus id sponte consequitur, stare ab Orientalibus illis Naironi & Echellensis præsumptionem, donec evidentius demonstretur oppositum. Mihi certe, libratis jam sæpe rationum momentis, visum est magis verisimile, Jacobitas, ex diametro Græcis seu Melchitis adversos, errorem vere Græcanicum ab iis non hausisse. Et siquidem Catholice non sentiant, ignorantia potius, quam hæretica pravitate, a recto veritatis tramite deflectere. Nec me hactenus, ab ea opinione dimovere potuit Historici critici auctoritas. Quid de Coptis in particulari sentiendum sit ex Bernati testimonio, dicemus infra.

[124] Statuat interim, æquus rerum æstimator, quod maxime visum fuerit. Non is sum, [Cauterium, Baptismo junctum,] qui controversiam necdum satis elucidatam, meo unius arbitrio decidi cupiam. Illud sane admiratione dignum est, tam varios illos, tam decantatos olim Jacobitarum errores, dum ad exactiorem trutinam revocantur, exiguo esse numero (saltem, quos ipsi agnoscant) & qui saniorum Scriptorum judicio ipsis merito imputentur. Reliquum est ut de caustico Jacobitarum Baptismo, olim etiam tam famoso, pauca superaddam, sed quæ sufficiant, ad detergendam prætensam aliam hæresim, hominibus illis, de unamini ferme Europæorum omnium consensu, adscriptam; ut videre est apud eos Scriptores, qui hæresum catalogos, magis ex aliorum relatu, quam ex proprio examine, texuerunt.

[125] Accipe igitur Auctorum illorum sententiam. Tenent Jacobitæ, inquiunt, verba illa Præcursoris Domini (Ipse vos baptizabit Spiritu sancto & igne, [Jacobitis omnibus tribuit Vitriacus:] Matth. 3) ad litteram intelligenda; unde & parvulis suis simul cum Baptismo, vel tamquam propriissimum Baptismum, candenti ferro, frontem; vel, ut alii, genas; vel demum brachia adurunt. Audiatur hac de re Jacobus de Vitriaco, Historiæ Orientalis cap. 76 circa medium. Tertius error, inquit, prædictorum Jacobitarum seu Jacobinorum, est ignorantia crassa, & quasi tenebræ palpabiles, quod plures eorum, ante Baptismum, parvulos suos cum ferro calido adurentes & signantes, in frontibus imprimunt cauterium. Alii autem in ambabus genis seu temporibus, in modum crucis infantes suos consignant; perverse putantes, eos per ignem materialem expiari, eo quod in Euangelio beati Matthæi scriptum sit, quod B. Joannes Baptista de Christo dixerit; Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne.

[126] Hoc errore ex Scripturis refutato, subdit paulo post Vitriacus: [quem ad verbum secuti alii, fidem non augent;] Horum vero qui inter Saracenos commorantur, tam Jacobinorum quam Surianorum (Melchitas intelligit) in brachiis cruces, ex ferro calido impressas, aspeximus. Ipsi autem, ad paganorum distinctionem, & ob sanctæ Crucis reverentiam, crucis characterem sibi imprimi, asserebant. Hactenus Vitriacus; quem mirum est, incolis fidem non habuisse, clarissime affirmantibus, cruces illas brachiis aut aliis partibus, non ad eluendum peccatum originis, sed ad pagonorum distinctionem, & ob sanctæ Crucis reverentiam impressas. Vitriaco Marinum Sanutum Torsellum, lib. 3 parte 8 cap. 4, hæc eadem referentem, frustra aliqui addunt, cum ex priori, sua omnia descripserit; atque ex iis, ni fallor, plures alii, qui magis ad augendum Auctorum numerum, quam ad auctoritatem faciendam recitari consuevere.

[127] [multo minus Parisius, ex Vitriaco interpolatus,] Equidem cur Matthæus Parisius ab omnibus recenseatur, haud satis perspicio. Habet hic in Henrico III ipsissima verba Vitriaci, ne apice quidem immutato, præter ineptam marginalem additiunculam, qua Nestorianorum hæresim sese referre testatur, dum de Jacobitica disserit. Cetera taceo non satis exacta; dum sic loquitur, acsi quæ Vitriacus viderat, oculis ipse suis contemplatus fuisset, quem Europa egressum, nullibi legimus: unde suspicari licet, [nec sine errore;] totum illud Vitriaci capitulum 76, ab alio quopiam Parisii Historiæ insertum. Quodque magis mirere, postquam ex litteris F. Philippi, Ordinis Prædicatorum Terræ sanctæ Vicarii Provincialis, ad summum Pontificem datis anno MCCXXXVII (ut est in novissima editione) diserte tradiderat, non Asiaticos, sed Ægyptios Jacobitas, [& Nicephorus, nil tale dicens.] Circumcisionem adhibere; sui immemor, continuo ex Vitriacensi, illam universis Jacobitis impingit. Sunt qui Nicephorum eorum quoque in classe collocent, qui Jacobitis generatim tribuunt, ignitum illum Baptismum, ex lib. 18 cap. 45. Verum ubi & assignatum caput, & præcedentia & consequentia evolvi, neque de adustione, neque de stigmatibus quidquam potui deprehendere.

[128] [Vitriacus autem, audita de aliquibus,] Itaque Vitriacensis solius auctoritati innititur, quidquid de prætensa baptismali Jacobitarum cauterizatione, Scriptores, tanto numero eum secuti, tradidere. Auctorem, cetera accuratum & fidelem, falsitatis arguere, prope temerarium existimo. Attamen, non satis perspecta illi fuisse, quæ de Jacobitis generatim scripsit, hinc intellige; quod Circumcisionem tribuat omnibus, quam Dominicanorum Provincialis ei synchronus, ab Asiaticis omnino removet, ut statim ostendetur. Crediderim ego, Vitriacum, [ad omnes extenderit.] aliorum in Syria commorantium relationibus deceptum, extendisse ad Jacobitas omnes, quæ de nonnullis referri audierat. Nimirum quia cauterizatio aliqua Habessinis, & Circumcisio eisdem Habessinis & Ægyptiis, utrisque Jacobitis, in usu est; eas ipse, toti sectæ proprias, bona fide autumare potuit. Quæ de Crucibus, ferro calido ad brachia impressis, narrat, nihilo magis ad Jacobitas, quam ad Syro-Græcos spectant. Fanatici ei fuerint, an nimia simplicitate superstitiosi, non disputo.

[129] [Cruces brachiis inuri solitæ,] Scimus etiam & vidimus, ex peregrinatione Hierosolymitana reduces, istiusmodi cruces, pulvere nitrato cuti inustas monstrare: vel voti persoluti, vel popularis devotionis, vel inanis ostentationis indicium. Ceterum, quod ad rem nostram facit, si communia erant Jacobitis omnibus illa genarum, frontis, aut temporum stigmata; mirum, quod nullum in Syria, hujusmodi honestamentis insignem, se reperisse, Vitriacus memoret; facilius certe in vultu, quam in brachiis, veste plerumque obtectis, ea signa patuisse, nemo non intelligit. [alio spectant,] Quocumque demum modo Vitriacum aut excuses, aut explices, numquam persuaseris, Baptismum ignis a Jacobitis usurpatum; adeoque si qui forte ea tempestate cauterium, in illum finem, faciei admoverint; spurios Jacobitas merito dixeris. Hoc saltem tempore certum est, nec Jacobitas Asiaticos, nec Coptos, tali superstitioni assuevisse. Sed & illud verissimum, Bernato teste, Coptos etiam hodiernos, tum viros, tum feminas, signum aliquod in brachio ostentare, quo a Turcis distinguantur; idque maxime feminis & pueris in usu est, qui nulla alia exteriori nota discerni possent.

[130] Utrum autem stultissimum illum cauterizandi morem, [& error de Baptismo ignis,] justa de causa, in Æthiopiam ablegent nonnulli, postquam nec in Asia, nec in Ægypto inventus est, docebit Ludolfus Hist. Æthiop. libro 3 cap. 6 num: 41. Credidere, inquit, & scripsere plerique (Paulus Jovius & alii plurimi) stigmate notari Æthiopes post Baptismum, implendis verbis Joannis Baptistæ: Qui post me venturus est, ille vos baptizabit Spiritu sancto & igne. [Matth. 3 vers. II.] Sed Gregorius (Habessinum indicat sibi familiarem) negavit. Nec mentionem ejus rei faciunt Patres Societatis, in suis epistolis. Constat autem Africæ populos, tam gentiles quam Mahumedanos, pueris recens natis, venas temporum, quas κροταφίτιδας Græci vocant, [male etiam ab Habessinis deducitur.] cauterio inurere contra catarrhos (quo modo nostrates puellæ, eumdem in finem, ipsis applicant nigra quædam formæ orbicularis emplastra) idque ab Habessinis nonnullis factum, ab exteris imperitis pro more religioso habitum fuit; quia fortassis audiverant, fuisse aliquando tam stultos hæreticos (Seleucianos scilicet & Hermianos, de quibus Baronius ad annum CLXX, ex Augustino cap. 59, & Philastrio capp. 55, 56, 57, de Hæres.) qui ignis vocabulo proprie, Baptismi vero, improprie accepto, causticum ignis signum, lavacro aquæ prætulerint. Eo tandem recidit pervulgata illa in Jacobitas criminatio, quod ceteros inter errores, eum quoque sectentur, ut recepto Christianorum Baptismo minime contenti, impia crudelitate & ferro & igni parvulos suos initiandos delirent.

[131] Porro quod errare superius dicebam Vitriacum, [Quod de Circumcisione indicat Vitriacus,] in appingenda universim Jacobitis omnibus Circumcisione, ex ejus verbis, citato capite 76 planum est: Obtenebrati, inquit, parvulos suos in utroque sexu, more Saracenorum, magna ex parte circumcidentes. Nisi quis per voces magna ex parte, Orientales excludi velit, ut vere excludendi sunt, teste Nairono pag. 39. Nam Jacobitæ eo ritu non utuntur, nisi sub nomine Jacobitarum, intelligantur Coptitæ & Æthiopes, qui etiam a Jacobo Syro hæresim hauserunt. Magis id adeo miror a Vitriaco, sine expresso discrimine, assertum; cum prælaudatus Philippus Prior, ex Prædicatorum Ordine, tum scribens ad summum Pontificem Gregorium IX, cum adhuc in vivis Vitriacus superesset, anno nempe MCCXXXVII (non enim nisi circa annum MCCXL illum obiisse, [negat certior testis, ei Synchronus,] ostendit Papebrochius, in Supplemento ad vitam B. Mariæ de Oignies XXIII Junii) cum, inquam, eo anno scribens Philippus, conceptis verbis affirmet, Ægyptios multo amplius errare quam Orientales, aliis erroribus circumcisionem, ad modum Saracenorum, addentes.

[132] Ne vero Philippi dicta, graviori Vitriacensis auctoritate elidenda putes, [qui multos Jacobitas convertit.] epistolam totam a Parisio recitatam consule. Narrat illic, venisse Hierosolymam Jacobitarum Orientalium Patriarcham, magno Archiepiscoporum, Episcoporum, Monachorum numero comitatum; quos omnes fidem Catholicam edoctos, ad Ecclesiæ gremium reduces, se excepisse testatur, facta errorum omnium abjuratione. Eo autem manifestum redditur, accuratius paulo & diligentius Jacobitarum instituta excussisse Priorem illum, quam Vitriaco licuerit, audita plerumque, non visa referenti. Sed jam in re aperta versamur, cum ex modernis, earum rerum peritioribus, in confesso sit, Jacobitas Asiaticos, ab eo ritu esse quam alienissimos, nec a Jacobo Zanzalo, Circumcisionem magis, quam causticum stigma umquam fuisse præscriptum.

[133] [Falso etiam eis tribuitur confessio ad thuribulum.] Uti nec introductus a Jacobo fuit error alius, a Vitriaco secundo loco relatus: Quod Confessiones peccatorum suorum, non Sacerdotibus, sed soli Deo latenter faciunt, ponentes thus juxta se in igne, tamquam cum fumo peccata sua ascendant coram Domino. Hoc certe de Jacobitis, per calumniam prædicatur: Coptisne conveniat, examinabitur paragrapho sequenti sectione 3. De cetero, quos errores sibi vere proprios sectentur Jacobitæ Syriæ & Mesopotamiæ, non est hujus loci diligentius indagare; videatur sæpe citatus Auctor Historiæ criticæ a pag. 118, paucis multa complexus; sed ita, meo quidem judicio, legendus, ut non statim vera existimes, quæcumque ibi tamquam decretoria venditantur.

[134] [De aliis quibusdam non liquet.] Quid de Purgatorio vere sentiant, non satis explicatum invenio. Quas in Matrimoniis observent leges, quibus utantur jejuniis, quandonam infantibus Baptismi lavacrum impertiant, quas denique cæremonias & instituta teneant a Romanis diversa, nemo, quod sciam, hactenus satis accurate recensuit. Notatu dignum est, quod habet Naironus pag. 35, cujus causa Syros a Coptitarum communione exclusos refert Auctor Catechesis Jacobitarum: Et facta est amoris accessio inter Coptitas & Syros, [Causa divortii inter Coptos & Syros.] nempe Jacobitas, usque ad tempus Patris nostri Joannis Barfusan, Patriarchæ Antiochiæ. Deinde orta est inter Coptitas & Syros dissensio, quia Syri ponunt in sua oblatione salem & oleum, & scripsit Pater noster Joannes Barfusan libellum, in quo demonstravit verificationem positionis salis & olei in Eucharistia. Hæc de Jacobitis generatim dicta sunt, ut Coptorum nostrorum errores, placita & instituta securius exploremus.

§. VI. De moribus, placitis, erroribus & institutis Coptorum propriis.

[Prologus]

[135] [Post discretas tres sectas Jacobitarum,] Non ita proprios intelligo Coptorum ritus aut errores, ut eorum plerosque, Jacobitis aliis communes negem; sed ita proprios nomino, quod Coptis vere tribuendi sint: a quibus postquam duas Jacobitarum classes jam discrevimus, & pariter omnes ab erroribus falso imputatis vindicavimus; reliquum est, ut ad ipsosmet propius accedamus; moresque eorum, opiniones, consuetudines, paucis ita memoremus, ut, non quales audiant, sed quales revera sint, ex probabilioribus relationibus confici possit. Atque huc mirum in modum conducet P. Bernati epistola, jam sæpe laudata; utpote quæ & gentis status varios, indolem, mores, & ecclesiasticos ritus complexa, genuinis coloribus ita Coptos depingit, [de tertia, quæ Coptorum est, agetur ex epistola P. Bernati.] ut vix quidquam desiderari patiatur. Itaque ex ea, nationem primum universam in suas classes distribuam: hinc ad errores ritusque peculiares progressus, quæ eo spectant ita exequar, veluti ab Auctoribus describi, augeri vel excusari solent: quibus omnibus ea demum subjungam, quæ recentissime ex Ægypto allata & rite examinata, fidem procul dubio certiorem merebuntur.

SECTIO I.
Coptorum hodiernorum status, mores, indoles; ex Bernati epistola.

[136] Universæ Coptorum gentis genuinam notitiam germanamque ideam aptius proponere non potuit Bernatus, [Copti trifariam dividuntur,] quam dum ab ejus hodierno statu, atque in classes divisione initium ducit. Sic itaque succinctam descriptionem orditur. Gens Coptica, quam late se per totam Ægyptum diffundit, in tres maxime ordines distribuitur. Primas tenet is, [in Clericos, Nobiles, & plebeios.] qui apud nationes omnes censetur præcipuus, sanctior Clericorum status, divinis ministeriis deputatus. Laicos inter nobilissimi sunt, quos indigenæ Mebacheros appellant. Quibus tertia demum & infima classis accedit, artificum seu plebeiorum, sub qua fæcem populi, rusticos & quosvis vilissimos homines comprehendit. Quæ ad classes singulas exacte pernoscendas necessaria sunt, cursim delibabimus.

[137] Clero præpositus est Patriarcha, quem & hodie Alexandrinum dicunt; [Clerici alieni sunt ab ambitu & simonia,] licet Cairi, Ægypti urbe Metropoli, semper habeat & pridem habuerit stabilem mansionem. Patriarchæ subsunt Episcopi, numero undecim aut duodecim, quos lector distinctos inveniet in sæpe citata Simonii Historia Critica pag. 130. His adde magno numero seculares Clericos, quique celeberrima SS. Antonii, Pauli & Macarii monasteria incolunt, Monachos seu regulares. De horum ecclesiasticorum erroribus, peregrinis ritibus, supina ignorantia, nihil dissimulat accuratus rerum Ægyptiacarum indagator; sed nec tacendam putavit insignem ipsorum & vere singularem laudem, quæ ex eo capite merito repetitur, quod inter omnes schismaticos Orientales, soli ipsi a dignitatum ecclesiasticarum ambitu & Simoniaca ad eas promotione immunes prorsus existimentur.

[138] Græcorum ea potissimum contagio, nec Græcorum solum, [vitiis apud Orientales inductis sub jugo Turcico.] sed Christianorum passim omnium, qui Turcico jugo subjecti, sacrilego mercimonio, ambitioni propriæ & infidelium avaritiæ Sacrosancta quælibet exponere dicuntur. Nimirum apud illos in deplorandam consuetudinem abiit, ut magis pecuniæ vi & Turcarum auctoritate, quam virtutum merito, Cleri suffragiis, plebisve consensu Antistites fiant; adeo ut dignitates etiam sacratissimæ, turpi commercio, munerum corruptelæ, & propemodum auctioni, expositæ videantur. Ab his Copti, tametsi eadem servitute oppressi, tamquam a præsentissima Ecclesiæ suæ peste, abhorrent; integritate plane incorrupta, & canonica quantum ipsis licet, promovendi ratione, Patriarchas suos eligere & inaugurare soliti. Ex procedendi ritu res palam fiet.

[139] [Ab istis Patriarcha non nisi virgo eligitur,] Ad præfatam electionem concurrunt Episcopi, Presbyteri, & populi Primores, Cairum convocati. Cautum est sedulo, ne quis ad primam illam dignitatem provehatur, qui non fuerit Besoul, ita eum vocant qui continentiam professus, virginitatem perpetuo servavit. Atque ea præsertim causa est, cur plerumque e Monachis aliquis Patriarcha designetur; quem proinde necesse est e solitudine abductum, Alexandriam primum deportari, ut in S. Marci Sede collocatus, tituli possessionem adeat. [ac fere ex monasterio vi extractus.] Siquando accidat non omnia in unum suffragia concurrere, sed diversos postulari, hac ratione discordiis via præcluditur. Scripta candidatorum nomina toto triduo altari imposita relinquunt, oblatisque eo tempore incruentis Deo sacrificiis cæleste imploratur auxilium, quo dignior in Præsulem cooptetur. Tum facto scrutinio, cujus primum nomen ex urna a puero eductum fuerit, is confestim, unanimi consensu declaratus, ad Patriarchatum evehitur. Quam vero a dignitatibus ecclesiasticis alieni sint Copti, ex eo conjicias, quod ut plurimum non nisi invitissimi, etiam ut Patriarchæ fiant, sese a solitudine avelli patiantur.

[140] [Ab hoc constituuntur] Miranda itidem est, & ipsismet Europæis imitanda, hierarchica Cleri Coptici subordinatio, in hunc modum disposita, ut penes solum Patriarcham sit Archiepiscopum seu Metropolitam Æthiopiæ, reliquosque per totam Ægyptum Episcopos, solo suo arbitratu constituere. [Archiepiscopi virgines,] Hi autem a supremi sui Antistitis nutu ita pendent, ut major in obsequendo alacritas & promptitudo desiderari non possit. Funguntur Episcopi omnes delegatorum vice, ut a populo decimam quamdam colligant, in proprium, opinor, & Patriarchæ necessarium vitæ subsidium. [Episcopi saltem cœlibes,] Quam Episcopos inter & Archiepiscopos statuunt differentiam, in eo maxime consistit, quod postremos, non secus ac Patriarcham virgines aut saltem cœlibes esse oporteat, ac proinde ex Monachis assumi; ad Episcopatum vero, non raro provehantur, qui annis pluribus in matrimonio exactis, tandem uxore defuncta, ad ecclesiastica munia animum adjiciunt.

[141] [ejusque vicarius cum titulo Patriarchæ Jerosolymitani,] Inter Ægyptios Præsules, secundum a Patriarcha locum is obtinet, quem ipsi Patriarcham vocant Hierosolymitanum, ex antiquo jure, seu recepta consuetudine, solitum moderari omnia, vacante Sede Coptorum Patriarchali. Habeat hic licet, titulo saltem tenus, cathedram Hierosolymæ, Cairi jam pridem domicilium fixit, verosimiliter quod Hierosolymis Copti non multi reperiantur. Idcirco illuc tantum excurrit in Paschate, ac de cetero aut domi remanet, aut eam Ægypti partem percurrit, quæ Palæstinæ proxima est, ejusque jurisdictioni subjecta. Mirabar ego unde id nominis Ægyptio competeret, cum ii qui Palæstinam incolunt, quamquam Jacobitæ, a Coptis tamen dissideant. Sed monuit me Bernatus in posterioribus litteris, titularem hunc Patriarcham, proprie Episcopum Cairensem dici oportere, qui ea potissimum de causa, extraneum quasi nomen mutuatus sit, ne quis, sedente Cairi Patriarcha Alexandrino, [qui Patriarchæ Alexandrino non convenit.] ullam ibidem loci aut auctoritatem aut potestatem arrogare præsumat; ex quo rursus summi Antistitis in reliquos absolutissimum dominatum perspicias: Quis Simonio persuaserit, Patriarcham Alexandrinum, titulum etiam Patriarchæ Hierosolymitani sibi arrogare, nusquam deprehendi.

[142] Episcopis proximi sunt Sacerdotes, passim quidem, [Presbyteri fere conjugati, cœlibes aliqui:] ut toto Oriente ita in Ægypto, conjugati, si seculares sint; non ita tamen ut ad matrimonium obligentur, quemadmodum de Habessinis tradit Ludolfus. Plures vidisse, ait Bernatus, qui cœlibatum, Latinorum more, perpetuo observant. Qui apud nos dignitate sacrum Presbyteratus Ordinem sequitur, non eodem apud Coptos loco est; etenim Diaconorum multitudo illic prope incredibilis, [Diaconi fere innumeri,] ad id tamen necessaria, ut ne aliquando desint qui Ecclesiæ ministeriis operam navent. Non unam esse Latinorum & Coptorum de Ordine illo sententiam, ex eo perspicue datur intelligi, quod hi pueros etiam septennes aut sexennes adlegere consueverint. Et, [etiam in pueritia ordinati,] quod magis mirere, tametsi Diaconi illi ( si ita fas est appellare) a puero functionibus ecclesiasticis assuescant, exiguus plane, imo nullus prorsus apud eos gradus ulterioris ambitus, nullum promotionis desiderium, sic quidem, ut ad Sacerdotium vi aut artibus compelli eos & adigi quodammodo necesse sit: ea nihilominus, saltem in speciem, Ordinationis libertate servata, ut dum substantialis consecratio peragitur, possit qui voluerit a suscipiendo sacro Ordine resilire.

[143] Quam id in Europa insolitum, tam non absurdum videbitur, [iique opificiis addicti,] siquis miseram istorum hominum conditionem perpendat. Coptorum nullus ad sacros Ordines assumitur, qui de plebe non sit, quique proinde vili arte aut opificio vitam non alat. Accessio dignitatis Sacerdotalis nihil magnopere lucri, certam temporis jacturam adfert. Sustentanda familia, alenda uxor & liberi, interim stipendii nihil aut perparum quo egestati succurratur. Quid igitur miri si Diaconatu contenti, [ut habeant unde vivant,] eo studia convertant, ut de necessariis ad vitam sibi suisque prospiciant. Eodem ferme ex capite oritur supina tam Episcoporum quam Sacerdotum ignorantia: ut quibus videlicet non ultra annum duodecimum scholas triviales frequentare liceat, ubi doctissimi censentur evasisse, si legere noverint & scribere Arabice. [qui infra annum 12 abstracti a scholis,] Ex eo tempore diurno labore victitant, nec ad annum usque trigesimum, quo ad Sacerdotium promoveri solent, quidquam accessit, nisi quod forte & eorum fiant immemores, quæ pueri didicerunt.

[144] Tam crassam ignorantiam frustra deploraveris, in tanta illa totius fere gentis paupertate; [ignorantissimi sunt,] qua impulsi coguntur singuli rerum suarum satagere, ut domesticæ penuriæ succurrere queant. Hinc nec magistros, nec doctores alere integrum est; & si gratis illi adessent, inopia præpediti, saltem qui adulti sunt, docentes audire non possent. Quo fit ut bonarum artium & scientiarum, non dico rudimenta, sed nec nuda nomina comperta habeant. Quid? quod nec Sacerdotes ipsi linguam suam Copticam calleant; quamquam ipsis sacra sit, & in officiis ecclesiasticis usurpata. [etiam cum Presbyteri postea ordinantur:] Præclare res geritur, si Coptice legere noverint, de intelligentia parum soliciti. Et vero eorum ignorantiæ subventum est appositione textus Arabici ad Officiorum marginem, nec piaculum censent si aliquot Missæ partes, præsertim Epistola & Euangelium, Arabice recitentur.

[145] Quid in hujusmodi Presbyteris, seu personam, seu fortunas, [sunt tamen in summa apud laicos veneratione,] seu denique dotes & merita spectes; quid, inquam, in hujusmodi hominibus non contemptu & vituperio dignum? Si personam consideres, plebei sunt quam maxime; si fortunas, egentissimi; si reliqua, indocti, bardi & hebetes. [sicuti apud illos Episcopi,] Nihilominus tanta apud suos reverentia, tanta æstimatio, ut gentis etiam Primores numquam Presbytero occurrant, quin inclinato capiti manum imponi postulent, quam deinde demississime osculantur. [& Patriarcha apud hos.] Par est Sacerdotum omnium erga Episcopos veneratio, & horum erga Patriarcham; cujus in universos stupenda auctoritas, qua dissidia omnia, lites, controversias, vel nutu, ut ita dicam, terminat & componit. Ex suo ingenio Francos metiuntur; quocirca eis videtur prorsus incredibile, Christianorum Principum contentiones non statim sopiri ac dirimi, unius Pontificis Romani arbitrio.

[146] [Catechesis nulla,] Ceterum quæ præterea Bernatus memorat, lacrymas commiserationis merentur elicere. Observat nullas illic Parochias reperiri, Parochos nullos; nullam doctrinæ Christianæ per catechismos explicationem, verbi divini prædicationes nullas: gregem indivisum, nulli pastori, nulli animarum curatori subditum, atque idcirco ita neglectum, ut Coptorum plerosque solo nomine tenus Christianos appellare oporteat. [Officium divinum ex Psalterio,] Ad hoc itaque præcipuum & fere unicum tot Sacerdotum & Diaconorum munus reducitur, ut si plures templo alicui deserviant, alternis vices suas in ecclesiasticis muniis obire teneantur. Habent more nostro quotidianum Officium seu Psalterium Davidicum, in Matutinum, Laudes, aliasque diurnas nocturnasque Horas distributum. [numquam variandum,] Hoc vero indoctis hominibus commodi accidit, quod Rubricis (ita regulas legesque, ad Officii divini recitationem spectantes vocamus) omnino careant, uno eodemque Psalterii tractu immutato permanente, quodque proinde de memoria recitare possint & debeant, æque ac Missæ sacrificium.

[147] [nostroque prolixius,] Quid de reliquo inter ipsorum nostrumque Officium discriminis sit, non satis explicat Bernatus, nec sane id operæ pretium videtur. Ait nostro esse longius, & tempore Quadragesimæ solito prolixius. Addit, Episcoporum Horas Canonicas aliis esse longiores, eas autem longissimas, quæ Patriarchæ peculiares sunt. Missam faciunt diebus Dominicis & festis aliis, quos satis frequentes numerant, imo frequentissimos; si festivis adscribere liceat, quos distinctis characteribus notat Ludolfus, in Kalendario suo Æthiopico, quod a Coptis acceptum existimamus. In templis majoribus etiam celebrant quarta & sexta feria, ac per totam Quadragesimam. Pridie Dominicarum & festorum ad templa se sua conferunt sub occasum solis, ibique aliquam noctis partem psallendo exigunt, [Dominicis ac festis, etiam nocturnum.] non prius egressuri, quam postridie mane rem sacram fecerint. Sunt & quandoque laici, qui cum Sacerdotibus noctem in templis traducunt; non orando, sed, si Simonio credimus, dormiendo, garriendo, tabacum fumando, aut caffæum bibendo. Quæ sane omnia locum tam sacrum dedecent.

[148] De Liturgiis quod refert Bernatus, vulgo notum est. [Liturgia triplex,] Triplicem Copti, pro vario tempore, ut ferme ceteri Orientales, Liturgiam adhibent. Communis & passim frequentata est, quam Basilianam nuncupant, quæque reliquarum brevissima. Altera est S. Gregorii Nysseni, S. Cyrilli altera; sed hæ, ut multo longiores sunt, ita non nisi semel singulæ in anno recurrunt. Hæc aliter tradit Vanslebius, nam Historiæ suæ pag. 94, postquam ordinariam fassus est Liturgiam Basilianam, [sed fere toto anno Basiliana.] in quo cum Bernato consentit, statim subdit Gregorianam, non tantum semel quotannis, sed festis omnibus Servatoris nostri Jesu Christi, aliisque solennioribus usurpari solitam: Cyrillianam autem toto Quadragesimæ decursu, atque in pervigilio Dominicæ nativitatis. Quæ narrat idem Scriptor de diversis Liturgiis duodecim, ceterisque ad Coptorum ceremonias spectantibus, nec referre vacat, nec examinare, Bernatum sequimur.

[149] Ad Monachos quod attinet, inquit, ii monasteria magno numero implent, [Monachi omnes plebei, iique vilissimi,] ut plurimum plebei & sortis infimæ homines, atque adeo paupertati prius assueti quam eam in solitudine profiteantur. Non facile eis persuadeas plurimos in Europa Monachos, aliosque omnis ordinis viros religiosos, titulis, honoribus, bonis, illustri familiæ valedicere, ut Christum Servatorem, inopem, humilem, despectum imitentur. Generosos hujusmodi animos olim Ægyptus progenuit, hodie penitus ignorat. [uti & moniales plerumque viduæ,] De cetero Monachi illi parce vivunt, austere & duriter, carnibus semper abstinentes, nisi e solitudine egressi, extra monasteria commorentur. Quid dicam de Monialibus? Constat & earum conventus aut claustra illic reperiri, verum xenodochia rectius dicenda, Bernatus existimat; neque enim virgines, sed mulieres plerumque viduæ, egestate pressæ, ad ea confugere solent. [eleemosynis victitant.] Utut est, & hæc & alia virorum monasteria, piorum Christianorum eleemosynis, quæ pro eorum tenuitate, largæ dici posiunt, perpetuo sustentantur.

[150] Hæc sunt quæ de primaria Copticæ gentis classe jam recentissime perscribit laudatus toties P. du Bernat, [Vanslebii de hoc argumento opus,] paucis multa complexus, veriora opinor, quam quæ de statu Coptorum ecclesiastico corrasit Vanslebius. Eo tamen id dictum nolim, quasi mihi suspecta sint, quæcumque Auctor ille tamquam oculatus testis retulit. Verum hoc in ipso omnes mecum desiderabunt, quod rerum multarum farraginem contexat, non ita ad veritatem exactam, ut non sæpissime Arabicis fabellis respersa sit & contaminata. [fidei neque magnæ, neque nullius.] Librum ejus consulat, qui de Patriarchæ dignitate, jurisdictione, titulis, habitu, vivendi norma, reditibus, & id genus aliis, plura nosse voluerit. De Episcopis item, eorum ætate, munere, jejuniis, abstinentia: de Sacerdotum functionibus, & impedimentis: de Archidiacono, Diaconis, Subdiaconis, Lectoribus, sacristis: denique de monasteriis, eorumque superioribus & disciplina, quæ per varia capita deducta inveniet, ad præsentem autem tractatum parum conferunt, & brevitati nostræ nullo pacto conveniunt.

[151] [Mebacheri seu Nobiles,] Post Clerum præcipui nominis sunt, opibusque & dignitate soli præstant, quos supra dicebam vernacula lingua Mebacheros nominari. Arabica vox est, quam proprie nuntium seu nuntiantem Latine reddideris, unde ut Euangelium & Euangelistas significent, eodem prope vocabulo utuntur. At enim, non in sacra illa, sed profana prorsus nomenclatione hic usurpatur, Nimirum Mebacheros vocitant, eos omnes, qui aut publicanorum aut quæstorum aut œconomorum officiis apud Turcas, rerum illic dominos, funguntur, [politica sub Turcis administrant,] eorumque bona, reditus & vectigalia administrant. Siquis in gente adeo misera & miserabili, Nobiles, Primores aut quoquomodo Illustres invenire voluerit, non alii recurrent ea digni appellatione quam soli Mebacheri; [quorum familiæ 12 prædivites sunt.] certe prædivites, ii præsertim qui ferme duodecim numero tamquam reliquorum principes, ita sibi prospexisse dicuntur; ut ea munera ad filios, propinquos & heredes continua successione transmittant.

[152] [Omnes pecuniis tractandis semper occupati] Eam hujusce rei causam Bernatus assignat, quod & Ægypti Prorex & alii viginti quatuor Turcarum Optimates, penes quos tota residet gubernandæ regionis potestas, militiæ duces, officialesque alii Turcici, nec sciant ipsi, nec magnopere rescire curent, quantum pecuniæ ex solitis vectigalibus aliisque exactionibus confici soleat, satis contenti, si a Mebacheris postulata accipiant. Tanta est apud Mahumetanos illos, Christianæ fidelitatis & integritatis existimatio, ut & in bonis administrandis, & procurandis familiarum negotiis, Coptos malint, quam propriæ suæ gentis homines adhibere. Verumtamen & hoc luctuosum est, [de Christianæ vitæ exercitiis parum soliciti sunt.] quod nihilo inde felicior dici queat Mebacherorum istorum conditio, si christianæ vitæ virtutumque exercitium attendas. Nam quod alii, tum egestate pressi, tum Sacerdotum aut incuria aut inopia neglecti, ea ignorant quæ ad salutem spectant; tantumdem detrimenti Mebacheris affert, secularium curarum tanta multitudo, ut iis plane immersi, de rebus fidei, officiisque justitiæ Christianæ minime cogitent.

[153] [Plebeius ordo pauperrimus,] Sequitur demum ordo tertius, isque plebeius & infimus, operariorum, opificum, famulorum, rusticorum, quos inter paucissimi sunt qui non vivant in dies, quique proinde si morbo aliquo corripiantur, non statim ad summam egestatem redacti, vitam degant longe miserrimam. [nec assuetus mercaturæ (quam exteri exercent)] Illud nobis inter miranda reliqua mirabilius haud dubie videbitur, in gente tam populosa vix ullos inveniri qui mercaturam exerceant, ubi tamen Alexandria & Cairus, tamquam emporia mercimoniis clara, celebrantur. Judæos itaque, Græcos, Armenos, aliasque nationes extraneas Coptorum spoliis ditescere necesse est. Idne eorum inertiæ an imperitiæ, an utrique adscribendum, pronuntiare non ausim. Victus ratio, nutritio, educatio, longe a nostris moribus dissident. Magna ubique parsimonia; cibus quem capiunt, obvius: delicias & condimenta, [parcissime vivit.] aut per impotentiam non adhibent, aut ignorant, aut negligunt; eorum vices supplet, quæ ipsis familiarissima est, repetita per diem refectio. Plus aliquid liberalis educationis & urbanitatis præ se ferunt Græci incolæ, vulgo, Melchitæ, utpote qui varias orbis partes nonnumquam peragrare soleant, Coptis e sua Ægypto nusquam pedem efferentibus.

[154] Enarratis breviter gentis conditione & ingenio, [Dicuntur ab annis 80 conversi multi ad fidem Catholicam,] suspicor, inquit Bernatus, rem gratam me facturum, si de Catholicorum, siqui sunt, Coptorum numero pauca interseram. Anni sunt octoginta aut eo amplius, ex quo PP. Capucini Galli hanc vineam excolunt. Narrabat nuper eorum aliquis, constare ex tabulis, majores suos, Coptos non paucos, eosque primæ notæ ad Ecclesiæ Romanæ gremium reduxisse. Pari fere modo loquuntur PP. Minoritæ Itali de Propaganda (ut loquimur) qui a multis annis eamdem provinciam suscepere. [qui modo non comparent,] Quin & PP. Societatis, qui fere ultimi ad eam messem accesserunt jam a decennio, & ipsi conversiones numerant nequaquam contemnendas. Quæro (pergit Bernatus) quæro, sed incassum, conversionum istiusmodi aut reductionum vestigia. Si pauperculos excipias, eosque non valde numerosos, pauci alii apud Coptos occurrent, qui fidem Catholicam, eo saltem quo par est, usu modoque profiteantur. Faxit Deus ut innumeri alii occulti delitescant, qui ad notitiam meam non pervenerint.

[155] Hæc Bernatus, tam vere, opinor, quam candide. Vere, inquam, nam quæ ipse scribit, [neque sinceræ anionis spes nunc est melior:] a viro honoratissimo, teste itidem oculato, non semel mihi antea confirmata fuerant. Quapropter alibi insinuare me memini, spem superesse valde exiguam, fore ut Copti ad Ecclesiæ matris sinum postliminio reducantur. Quæ ne paradoxa cuiquam appareant, non gravabor hic integre referre quæ Bernatus adducit, sinceræ & solidæ reünionis impedimenta. [propter innatum odium Francorum, .1. Europæorum,] Primum est, innata quodammodo, aut saltem cum lacte imbibita alienatio & aversio animi a Francis, quo nomine, ut alias dixi, Latinos seu Occidentales Europæos intelligunt, Italos, Hispanos, Gallos, Germanos, eosque omnes qui sub Francorum nomine, sacris olim expeditionibus interfuere, schismaticis Orientalibus etiam infesti, quorum proinde ex eo tempore inveteratum odium in se concitaverunt. Crediderim ego, ita a teneris Coptos efformari, ut in eorum cerebro non minus terribilis Francus reluceat, quam apud nostros pueros Turca aut Tartarus videri soleat. Minuitur, Bernato teste, idea illa teterrima, dum Francos intuentur propius, iisque familiariter utuntur: at quantum adhuc viæ superest, cum rarissimi sint qui Francos aut noverint aut alloquantur, nescio qua formidine aut terrore panico perculsi; quo si non prohiberentur, Francorum amicitias & consortia ambirent, nempe quos tot scientiis & artibus liberalibus instructos suspiciunt, præsertim Medicina, apud ipsos plurimum æstimata.

[156] Impedimentum alterum facit summa illa Coptorum ignorantia, usque adeo supina & crassa, ut nullo ferme rerum ad religionem & salutem spectantium sensu tangi videantur. Accedit incredibilis, [supinam gentis ignoratiam,] adiaphoria dicam, an incuria? quam putat Bernatus nonnulla ex parte regionis climati adscribi posse; præcipue tamen, oriri ait, ex ipsa Christianorum Ægyptiorum conditione, qui passim, ut supra dictum est, aut egentissimi sunt aut valde divites. [summam paupertatem,] Illorum sola fere est & unica cura, paupertatis levamen quoquo modo perquirere, suntque hi Cairi ingenti numero, parati plerumque & dicere & credere quidlibet, modo egestati succurras: quo subsidio deficiente, mox ad antiqua revertuntur. Interim nec Pastores norunt, nec a Pastoribus noscuntur; nec sane prodesset quidpiam mutua illa notitia, dum Pastores illi qualescumque, pauperculas oves negligunt, a quibus subsidii nihil sperandum vident, imo quarum ipsi miseriam sublevare tenerentur.

[157] [& apud Mebacheros Sacrorum neglectum.] Hinc luctuosissimam Coptorum sortem merito planxeris, tam profunde ignorantium, ut pro omni doctrina ipsis sit, scire, se Christianos vocitari; eos certe inter doctiores computo, qui vel solam Orationem Dominicam ex norma Catholica recitare didicerint. Hæc si in urbibus, hæc si Cairi obvia sunt, quid de rusticis statuendum sit, pronum erit cuilibet judicium ferre. Jam ad divites quod spectat, cum Mebacheri ii sint, & in optimatum domibus occupatissimi, tantum terrenis illis & perituris distinentur, ut, si maxime voluerint, æterna nequeant meditari. Videas inter illos qui toto anni decursu, nec ipsi Missæ sacrificio intersint, multo minus Sacramenta frequentent. Bene cum eis comparatum est, qui festis solennioribus externam aliquam & exercitam fidei suæ professionem emittunt.

[158] Obstat tertio, quod homines, supra modum meticulosi & trepidi, [Item propter innatam timiditatem,] minima quaque de causa terrore concutiantur; tametsi toto, quam vastum est, imperio Turcico, nullibi Christiani degant tutius, majorique fruantur libertate; ita quidem ut ex omnibus Orientis partibus, alii in Ægyptum, tamquam in portum tranquillum sese recipere non dubitent. Prohibet innata ea timiditas, ne veritatem, quam ultro agnoscere & amplecti videntur, aperte profiteantur. Missionarius quilibet, harum rerum nescius, plurimos se convertisse continuo arbitrabitur, adeo prompte annuunt & victas præbent manus, propositis rationibus numquam reluctantes. [licet valde dociles & proni ad fidem videantur,] Verum si ad praxim deveneris, si externam agnitarum veritatum confessionem poposceris; verbo, si cultum vere Catholicum demonstrari exigas, surdis canes fabulam; timore præpediti, nihil minus cogitant, quam de promissorum executione. Verosimillimum est, formidinem illam ab educatione instillari, cum a teneris annis parentes suos, infidelium jugo subditos, & dura pressos servitute, advertunt. Nec desunt (Bernati verba sunt) qui mihi candide fassi sint, Coptos, successione hereditaria Pharaonicæ indurationis factos esse participes.

[159] [interim de salute per Dei misericordiam varie presumunt.] De Dei bonitate quam magnificentissime sentio, nec Domini manum abbreviatam credo; at in præsenti, ut loquimur, providentia, sperari haud quaquam potest, fore ut gens Coptica Ecclesiæ Romano-Catholicæ concilietur aut reüniatur, quamdiu potestati infidelium manebit subjecta, iisque offusa ignorantiæ tenebris, quibus hactenus immersam vidimus. Quid fides, quid religio postulet, solicitos non habet, hac in parte tranquillissimos. Audias, bonitatem Dei & misericordiam certatim extollentes, atque in eis ita confidentes, ut sibi abunde ad æternam salutem prospectum putent, si dicant Christum esse Mediatorem, beatissimam Virginem Mariam Sanctosque reliquos, sibi fore patronos & propitios. Interea in eodem luto hæsitare pergunt, nisi vehementer fallar, de misericordia Dei vane prorsus præsumentes, olim ignorantiæ socordiæque suæ pœnas daturi.

[160] Morbo tam immedicabili curando, ac depellendæ, [Remedium unicum esset ab institutione puerili,] præsertim in adultis, ignorantiæ, vix tota Europa sufficientes Missionarios suppeditet: aliunde vero ita perpetuum victu quæritando occupantur, ut perraro convenire & colloqui liceat. Unicum Ecclesiæ illi restaurandæ illustrandæque remedium esset, more Europæo ludos aperire, ut pueri ab infantia instructi, scientiæ virtutem pietatemque conjungerent. Hoc ipsum ultro fatentur Copti, [eaque gratuita,] hoc se desiderare affirmant, spondentque liberos se quantoc ius ad scholas destinaturos, eo libentius quod nullum minerval solvendum intelligant; quo certe motivo dubium non est, quin Coptorum pars maxima ad nos conflueret. In id modo laborant Missionarii nostri, arduam tædiosamque provinciam alacriter aggressuri, si piorum Europæorum misericors liberalitas, de necessariis ad vitam sustentandam subsidiis benevole prospexerit. [ad quam Europæorum liberalitas optatur.] Tuam, Lector, pietatem ex ultima Ægypto implorari cogita, ut si ad miserabilis gentis spirituale emolumentum, conferre quidquam potes, viscera misericordiæ desiderari non patiaris. Hæc de Coptorum conditione, classibus, indole, moribus generatim dicta, ad eorum ritus & instituta facilius percipienda, lucem non modicam subministrabunt.

SECTIO II.
De Coptorum erroribus, ritibus, placitis, relatis ex Sacchino aliisque, Bernati sententia.

[161] Nunc ad veros Coptorum errores propius accedimus, [Sacchinus noster,] neglectis minutiis minoris momenti, quas prosequi scrupulosius nec vacat nec lubet. Illorum omnium catalogum bene longum contexuit Sacchinus noster, Historiæ Societatis parte 2, lib. 5, num. 122: quem ad examen revocare operæ pretium fuerit, ut ex recentiorum, præsertim Bernati fide, quantum fieri poterit, certa a dubiis, vera a falsis discernantur. Haud ignota est Abrahami Copti insignis impostoris simulatio, qua Romæ tantum prosecerat, ut subornatis fallaciis, confictis litteris, aliisque dolis malis, Pontificem & Cardinales spe vana lactando, dona & munera per Nuntium Apostolicum, ad Patriarcham suum, Ecclesiæ Romanæ conciliandum, deferenda impetraret; quibus Cairum, vel ut Sacchinus vocat, Memphin deportatis, & Patriarchæ traditis, Legato Pontificio turpiter illusit. [ex relatu P. Rodericii ad Coptos Legati,] Fuit is Christophorus Rodericius Societatis Jesu, vir plane Apostolicus, & idcirco a Pio IV Pontifice ad rem perficiendam delectus. Hunc Sacchinus auctorem habuit, ex cujus commentariis desumeret, quæ de Coptorum religione historiæ suæ inseruit, in hunc modum:

[162] [ad 6 præcipua capita errores reducit,] Christophorus, Coptorum placitis moribusque ad noscendis insistens, manifestis hæresibus involutos reperit. I. Repudiare apud illos, & vivis prioribus alias superducere uxores, in more esse. II. Ante Baptismum parvulos circumcidere. III. Sacramenta, septem quidem numerare, verum præter Baptismum, Eucharistiam, Confessionem, Sacerdotium; cetera longe a veris diversa, Fidem, Jejunium, Orationem. IV. Spiritum sanctum non credere a Filio procedere. V. Concilia non recipere nisi tria, Ephesinum, Constantinopolitanum, Nicænum, in quo octoginta quatuor Canones habent. VI. In Christo, post conjunctionem Humanitatis cum Divinitate, non nisi unam naturam esse, unam voluntatem, actionem unam, Chalcedonensi Concilio penitus damnato. In ritibus quoque multa peccare, existimantes adhuc suffocato & sanguine abstinendum; matrimonia in secundo cognationis gradu passim licere contrahi; in Diaconorum numerum quinquennes pueros adlegentes, & initiantes sacris; inter baptizandum dum ter infantem demergunt, totam formulam ter pronuntiantes.

[163] [itemq; Spondanus:] His fere similia tradit Spondanus ad annum MDLXI, probabilissime ex eadem Rodericii relatione desumpta; quæ ego tam crude enuntiata, nec ut vera admittere ausim, nec ut falsa omnino rejicere. Nonnulla ex Vanslebii fide, Coptis imputanda non sunt. Polygamiam illis familiarem esse, nullibi insinuat. Sacramenta septem, Romanorum more, eis attribuit. Echellensis & Naironus Coptos vindicant ab errore Græcanico de processione Spiritus sancti a solo Patre. Abstinentia a suffocato & sanguine, aliisque cibis lege Mosaica vetitis, ita nonnullis visa est Habessinorum propria, [quorum nonnullos negant alii:] ut ad Coptos universim transferri non possit; nisi quis cum laudato Historiæ Criticæ Scriptore, rotunde afferat, non Græcis minus quam reliquis omnibus Christianis Orientalibus communem esse observantiam: quod an satis certum esset, mihi non constabat, donec ex Bernati judicio postea proferendo, habui quod verosimilius statuerem. His sic obiter indicatis, illud modo agendum est, ut quinam indubitati gentis Copticæ errores sint, manifeste appareat; tum qui eorum ritus & instituta a Romanis plurimum dissentiant. Sacchini seriem repetam, singula quæ ante sufficienter explicata non fuerint, ex Bernati relatione per ordinem discussurus.

[164] Primus itaque articulus Coptis imputatus is est, quod repudiare apud illos, [puta, quod polygamtam probent,] & vivis prioribus alias superducere uxores, in more sit. De Polygamia simultanea hæc intelligi non posse, ex eo videtur certissimum; quod Vanslebius, tanto tempore in Ægypto versatus, nihil de ea commemoret. Agit hic de Coptorum Matrimonio, parte 2, capp. 32, 33, 34 & 35, de uxorum pluralitate altum silentium. Primo ex citatis capitibus, accurate enumerat quindecim diversi generis impedimenta, [licet divortiorum causæ plures sint,] quæ utrum dirimant, an solum impediant, parum interest. Paucis colligo, quas receptas, ait, in faciendis divortiis consuetudines. 1. Si uterque conjux Monachatum suscipiat. 2. Si alteruter morbo laboret; qui cohabitationem impediat, ut si hermaphroditus sit, si eunuchus, leprosus, epilepticus &c. 3. Si uxor fuerit adultera, non item si maritus eo crimine laboret. 4. Si alter alterius sanitati grave afferret detrimentum. 5. Si uxor, ante conjunctionem epilepsiæ obnoxia, id reticuerit. 6. Si alteruter in captivitatem abductus, toto quinquennio superstiti non innotescat.

[165] De conjugiis consobrinorum, & suspicionis calice olim permisso, [& illam tolerent Habessini.] nihil attinet dicere. Ex adductis legibus viderit eruditus lector, quo suo merito Copti, ut polygamiæ simultaneæ rei, traduci possint. Non me latet Habessinis quoque suos esse Canones ecclesiasticos polygamiam vetantes, at nihilominus, jura politica in eo connivere, ut superius ex Ludolfo innuimus. Coptos vero talis etiam prævaricationis participes, nemo, opinor, asseret, ubi Vanslebium, tam scrupulose omnia in hac materia scrutatum, nihil referre animadvertet. Nec solo Vanslebii silentio nitimur, dum recentissime Bernatus confirmat, polygamiam Coptis æque ac Latinis esse exosam. Igitur Sacchini verba de solo repudio intelligenda, dubium non est, cum id unice asserat, Repudiare apud illos, & vivis prioribus alias superducere uxores, in more esse.

[166] Impedimenta jam a Vanslebio enumerata vidimus, examinet qui voluerit. Sane frequentia nimis in Ægypto repudia ex auctoribus persuasissimum habui, [Verum tamen est, quod divortio impetrato,] idque durum & Christianis indignum judicabam, præsertim si ita usus invaluisset, ut vere licitus censeretur, quemadmodum Sacchinus indicare videbatur. Ego abusum potius credidi, contra apertissimam Euangelii veritatem, corruptis hominum moribus introductum. Consultus itaque a me Bernatus, sic rem explicuit, ut, utrum recte opinatus fuerim, haud difficulter statui possit. En, inquit, hac de re Coptorum sententiam & consuetudinem. Primum quidem ultro fatentur, [nova conjugia tolerentur,] tam clara esse Euangelii oracula, ut de indissolubilitate Matrimonii nihil dubii reliquum faciant. Catholica plane confessio. At veritati tam perspicuæ non omnino conformis est eorum praxis. Si vir uxorem in adulterio deprehenderit, nullisque rationibus induci possit ut eam retineat; licitum est repudium, & ad secundas nuptias transitus conceditur. De morbo contagioso & impotentia naturali idem esto judicium, ut serme nuper indicabat Vanslebius.

[167] Tolerabiles videri possent adductæ hactenus repudiorum rationes, [ad ea dispensante tribunali laico,] nisi fœda Matrimoniorum dissolutio, & novorum conjugum superductio ulterius se extenderet. Turpissima est quam ex Chere (Arabica vox est quæ justitiam significat) quam, inquam, ex justitia fieri prætexunt. Justitiæ modum attende. Dum alterutrum conjugem alterius tædium cœperit, tribunal laicum loci, in quo commorantur, conveniunt; oblatoque utrimque repudii libello, mox aliis copulantur, idque ex Turcarum lege & placitis, ne quis deinde Prælatus ecclesiasticus impedimentum afferre audeat. [vel Prælatis eo coactis,] Horrorem incutit tanta perversitas, etiam mediocriter probis, qui idcirco viam ineunt magis apparenter canonicam. Importunis, &, si opus est, minacibus precibus, a Patriarcha aut Episcopis id primum exorant, ut legitime separentur. Huc usque non male. At brevi solitudinis pertæsi, ad Prælatos recurrunt, rogant, obsecrant, clamitant incontinentiæ periculum; verbo, incussis etiam minis extorquent, ut secundo connubio alteri conjungi liceat. [& jugum Turcicum excusantibus,] Cum tam enormem abusum, ait Bernatus, Sacerdoti exprobrarem, frigide reposuit, melius esse nubere quam uri.

[168] Ex his confice, quam rara hic sint in ecclesiasticis Superioribus pastoralis fortitudinis exempla: innata timiditas inscitiæ conjuncta, facile persuadet, eas esse rerum circumstantias, ut accipienda & dissimulanda sit, sanctissimarum etiam legum violatio. Ceterum lectores monere teneor, licet quandoque patrentur hujusmodi crimina, non continuo existimandum esse ea passim frequentari. Qui Coptorum abusus tam exacte refert, is sancte testatur, non usque adeo obvios esse, ut toti genti merito imputari debeant. Quin nec honesta in speciem deest indulgentiæ palliatio. Subsumus, inquiunt, potestati infidelium, apud quos impius quilibet multum negotii facessere queat. [nec ad Canones observandos satis fortibus.] Faxit Deus ne Prælatorum integritas muneribus corrupta, faciliores reddat ad pudendas id genus dispensationes concedendas. Adde, quod illis renuentibus, non desint Sacerdotes pravi, qui vices suppleant. Insurgunt tum quidem Præsules, atque a Sacramentorum participatione continuo repellunt; sed evanescente insolito rigore, facile admissi, superductam uxorem rejicere, & ad priorem redire minime coguntur. Hæc primi Sacchini articuli vera, ni fallor, expositio. Utrum & Græcis & Orientalibus omnibus adeo communis sit repudiorum libertas, quemadmodum asserit Auctor Criticus pag. 16, 17 & 71, parum ad nos attinet, qui de solis Coptis agere instituimus.

[169] [Errorem de processione Spiritus S. Coptis adscriptum, negant alii,] Proxime sequens, de Circumcisione Baptismo præmissa, materiam tangit operosiori examine §. VII disceptandam. Quæ tertio articulo de Sacramentis tradit, in proprium item locum rejicienda censui, quod de iis multa curiose Bernatus digesserit, proximæ sectioni materiem datura. Super quarto articulo, de Spiritus sancti a Patre & Filio processione, acriter, ut dicebam, depugnant Echellensis & Naironus, quo Græcanicum errorem a Coptis & Jacobitis reliquis avertant. Contra Auctor Historiæ Criticæ, adversus Brerewodum & Thomam a Jesu, contendit, doctrinam de Spiritus sancti a Patre & Filio processione, Latinis esse propriam, qua in re consentientes habet Europæos alios, qui id tamquam indubitatum repetunt & inculcant. [aut etiam contrarium sentire sustinent:] Vanslebius autem pag. 123, ut Coptos cum Græcis sentire ostendat, id eos deducere ait ex iis Christi verbis apud Joannem cap. 15 ℣ 26. Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a patre procedit. Argumentum profecto subtilius quam ut e Coptorum penu procedat, neque ego a quoquam, præterquam a Vanslebio, illud relatum inveni, Maronitis Catholicis, & Jacobitis ipsis cum suo Jacobo, reclamantibus.

[170] Nullus porro, me quidem judice, liti huic dirimendæ aptior, [veriusest, nescire eos de illa quidquam,] nec sincerior Bernato arbiter, cujus sententiam puto esse verissimam. Ipsissima ejus verba referam Latine reddita. Quod spectat, inquit, ad Spiritus sancti processionem, sudabo affatim priusquam Coptorum mentem Reverentiæ vestræ clare expressero. In promptu est ratio, cum ipsimet quid sentiant, quidve sentire debeant, prorsus ignorent. Falluntur enimvero Europæi, si Coptos vel solum Processionis terminum intelligere existiment. Non asserunt Spiritum sanctum procedere a Patre & Filio, sed neque negant. [simpliciter vetus Symbolum Nicænum usurpantes,] Norma fidei eadem hic ipsis, quæ nobis est, antiquum Nicænum Symbolum, in quo cum de processione a Filio primitus nihil contineretur, simpliciter ajunt Spiritum sanctum a Patre procedere, nihil ultra investigantes. Poterunt Scriptores vestri, eorum nomine venditare quælibet; nihil ipsis in hac parte tranquillius, [nec nisi tria prima Concilia noscentes] securius nihil: imo fallor vehementer, si in tota natione Coptica unus unicus reperiatur, qui, quid hoc articulo, quid hac disceptatione in quæstionem veniat, primis, ut ajunt, labris umquam degustaverit. Et quid miri, quod in eorum Symbolo non exprimatur particula Filioque, dum præter tria prima Concilia, aliud nullum umquam admisere: ea vero additio, non nisi multis post seculis, ab universali Ecclesia recepta fuerit? Ita Bernatus.

[171] Circa articulum V, de receptione trium tantummodo Conciliorum Ephesini, [& ex Nicæno tenentes Canones 84.] Constantinopolitani & Nicæni; fatentes jam habet reos Sacchinus Coptos, & quotquot sunt, Jacobitas omnes, quibus communes sunt Nicæni Concilii Canones illi LXXXIV, & apud Catholicos hodie satis celebres, postquam ab Echellensi aliisque editi sunt & Annotationibus illustrati. Qui eos & ejusdem tenoris alios plures compendio descriptos cupit, adeat Vanslebium, multa, ni fallor, falsis vera miscentem, a ad pag. 301. De VI & postremo articulo, Eutychianismum seu Monophysismum concernente, [De Eutychianismo, apud ipsos stabilito, constat.] nihil mihi dicendum superest. Recte matricem eam Coptorum hæresim, pluribus cum Abrahamo colloquiis & concertationibus habitis, Rodericius observavit; recte Sacchinus retulit inter genuinas Coptorum ab orthodoxa fide aberrationes, ut me abunde credo confecisse §. IV Reliquum est, ut quæ in ritibus peccare Coptos Sacchinus ait, breviter etiam, quoad necesse erit, expendamus; quibus ea demum accedent, quæ ab extraneis Scriptoribus eidem genti imputantur, aut quæ a Bernato suggesta, ad majorem Copticorum rituum & placitorum notitiam conducere videbuntur.

[172] Qui Coptos criminantur veluti legalium ceremoniarum & Judaicarum superstitionum reos, abstinentiam a suffocato & sanguine exprobrant, & suspicionem confirmant, ingesta insuper Sabbati observantia. Quæ in his Coptorum esset consuetudo, [De Judaicis superstitionibus accusati,] apud Vanslebium non legeram satis diserte propositum, tametsi inter eorum Apostolicos Canones pag. 246 hunc referret ordine LXV: Mancipia Sabbato & Dominica a servilibus cessare debere. Et pag. 250: Crimini verti si quis carnem non occisam, aut a feris dilaniatam, comederit. Rursus: Siquis Dominica aut Sabbato jejunaverit. Denique pag. 255: Pœnam latam in Clericos, qui cibis vetitis usi fuerint. Hæc quidem insinuabant, Coptos superstitiosarum observantiarum tenaces esse. Verum cum Auctor Historiæ criticæ pag. 134 ritum celebrandi Sabbatum, & a sanguine & suffocato abstinendi, toti prorsus Ecclesiæ Orientali convenire, sed eam propterea perperam Judaismi incusandam, solita sua libertate pronuntiaret; nihil putavi determinandum, priusquam Bernati judicium accederet. En ejus verba.

[173] [excusantur a Bernato,] Imponunt certo Critici vestri, dum Coptos traducunt tamquam Sabbati observatores. Jam hic triennio & amplius, in eorum consuetudines non otiose inquiro, nec tamen deprehendi quidquam, quo talis eis cultus merito imputetur. Falluntur item, dum Græcis, [aliis de causis a suffocato & sanguine abstinere.] Armenis, Syris idem tribuunt, quos hic oculis ipse meis ab ea religione alienos perspicio. At vera prædicant circa abstinentiam a suffocato & sanguine, quam fateor Coptis esse familiarem, licet non omnibus eadem id factitandi sit ratio. Alii abstinent ex mera parentum traditione, a quibus id usu magis quam mandato didicere. Alii tales carnes respuunt, quod sanitati noxias existiment: alii demum, quod falso credant, etiam hodie præcepto Apostolico, Act. 15. ℣. 29, Christianos omnes obstringi. Sunt etiam quibus suilla vesci piaculum est, contra vero pars major ea utitur non secus ac Europæi Catholici. Id comperisse videor, [Habessini tamen observant Sabbatum,] Habessinos veros esse Sabbati observatores: sic saltem apud Coptos audiunt, idque mihi recentissime testatus est, qui non ita pridem ex Æthiopia huc adventavit. Huc usque Bernati responsio.

[174] [Copti solum non jejunant in illo.] Quid, quantumve hic peccent Copti, non disputo; in eo certe Simonio non assentior, innocuam illam observantiam rotunde definienti. Movet me Ecclesiæ matris auctoritas, a qua persancte declaratum video, cæremonias eas omnes puritati fidei esse contrarias. Non id negabit, opinor, eruditus Criticus, si modo Concilium Florentinum consulat, & Professionem fidei Gabrielis Coptorum Patriarchæ a Baronio tomo 6 Annalium (non 5 ut ipse) subnexa; quæ omnia sequenti paragrapho ad verbum referam, ubi de Circumcisione ex professo erit disserendum. Circa ritum celebrandi Sabbati, de vocabulo forte litigare quis poterit. Si enim ea observatione non aliud indicetur, quam quod eo die Copti, & si vis, ceteri Orientales non jejunent (excepto solo Sabbato sancto) fatebor Coptos Sabbati observatores, neque ritum eumdem in primitiva Ecclesia usitatum inficiabor. Sed & illud mihi concesseris, jam pridem observantias illas omnes Christianis esse prohibitas, postquam Magistra eadem fidei, morum, & disciplinæ, filiis suis eas vetuit & interdixit.

[175] Matrimonia in secundo cognationis gradu (intellige collaterali) licere contrahi, [Matrimonia in gradu 2, olim ipsis illcita,] non tam docent Copti, quam usu ipso & consuetudine in praxim reducunt. Ultro admittunt, inquit Bernatus, id antiquitus sibi non fuisse concessum, sed dura necessitate eo compulsos majores suos, ut ne eorum filiæ a Turcis raperentur. Casum prætexunt, verum anfictum nescio, quo olim contigisse ajunt, ut, cum Mahumetani puellas Coptorum plurimas nubiles conspicerent, audirentque Christianis consanguineis matrimonia non licere contrahere, [usurpare, ne Turci filias nubiles rapiant.] eas sibi copulare voluerint. Consilium tempestive rescrvit Patriarcha, atque imminenti malo remedium allaturus, mox Sacerdotes quaquaversum immisit, qui puellas omnes, nulla habita proximitatis ratione usque ad secundum consanguinitatis gradum, viris quantocius conjungerent. Ea arte delusis Turcis, ne idem imposterum periculum recurreret, quod casu permissum fuerat, in receptam abiit consuetudinem. Et eo pacto, inquiunt, ea evitamus incommoda, quibus aliæ nationes, Turcico jugo subjectæ, expositæ, sunt, in servandis impedimentis scrupulosiores. Hæc certe verisimilior, saltem plausibilior est ratio, quam illa quæ a Vanslebio refertur pag. 107; nempe, hujusmodi connubia ab omni ævo in Ægypto recepta, a S. Marco non fuisse prohibita, quod de Circumcisione aliisque peregrinis suis ritibus falso Copti comminiscuntur.

[176] De pueris Diaconis egimus præcedenti proxime sectione. [Diaconi, etiam pueri, obligantur ad Horas.] Crediderim ego, quinquennio paulo esse majores, quandoquidem alio loco Bernatus affirmet, ad septem Horas Canonicas, seu, ut ipsi vocant, septem preces teneri, quod infantibus convenire non videtur: quamquam sciam & tales promoveri, qui vix binas aut ternas Horas de memoria recitare noverint. Restat ultima Sacchini accusatio, de trina formulæ Baptismi repetitione, ad trinam infantis immersionem. [Baptismus sub triplici immersione,] Debuit Rodericius, ex aliena & falsa relatione, Commentario suo inserere, quod apertissime negat Vanslebius, testante etiam recentissime Bernato nostro, ita Baptismum conferri, ut baptizandus ad tertiam primum corporis partem aquæ immergatur, pronuntiata forma: Ego te baptizo in nomine Patris: [unica tamen formulæ pronuntiatione confertur.] Tum facta immersione ad alteram tertiam corporis partem, dicitur: Ego te baptizo in nomine Filii: Tertio denique totus demergitur, dicente Sacerdote: Ego te baptizo in nomine Spiritus sancti. Habes hic omnium Sacchini articulorum, claram quousque licuit elucidationem. Nunc alia breviter percurramus, de quibus Scriptor ille non meminit.

[177] Auctor Historiæ criticæ pag. 125 ait, se ex Kirchero referre, [Non videntur, sibi solis arrogare Ecclesiam,] quod Copti solam suam, Armenorum & Habessinorum Ecclesiam, veram Christi sponsam existiment. Haud difficulter inducam in animum, & hoc reliquis Coptorum insomniis adjungi posse; sed cum id alibi traditum non reperiam, tantisper sub judice relinquo, donec mihi constet qua ipsi fronte ceteros Jacobitas a regno cælorum excludant. Nam quod Melchitas & Francos pro hæreticis habeant, ex eo id sequitur, quod Nestorianis annumerent omnes duarum in Christo naturarum adoratores. Proxime apud eumdem Auctorem additur: [licet ab ea Francos & Melchitas excludant;] Quod non credant defunctorum animas, aut beari cælesti gloria, aut æternis puniri cruciatibus, ante extremum diem judicii. Non adeo peregrina olim fuit hæc propositio in ipsa Catholica Ecclesia, & inter Græcorum (reliquos simul Orientales intellige) articulos eam collocat præfatus Criticus pag. 22. [nec ad diem judicii mortuorum gloriam aut pœnam reservare.] Nihilominus Coptis immerito adscribi censet Bernatus, qui ex Sacerdote sciscitatus, quæ ea de re Coptorum esset sententia, paucis hic, sed plane apposite respondit: Unumquemque post mortem tendere in domum suam. Non potuit clarius & brevius mentem indicare, nisi & Copti geminum paradisum adstruant, ut loco proxime citato, de Græcis prodit præfatus Simonius.

[178] [Sollenis in die Epiphania lotio,] Magna est apud Coptos, ut & apud reliquos toto orbe Christianos Epiphaniæ solennitas. Inter multa celebritatis signa, nihil antiquius habent, quam ut eo die, ritu peculiari, in memoriam Baptismi Christi, vim aquæ ingentem benedicant, tum in templis, si vasa & lavacra suppetant, tum ipso in Nilo, & verosimiliter in aliis fluviis, ne cui potestas desit se eo die lavandi. Hinc orta suspicio, Baptismum quotannis ab ipsis repeti, idque mox inter ceteros Coptorum e