Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni V           Band Juni I           Anhang Juni V

25. Juni


MENSIS JUNII TOMUS QUINTUS DIES VIGESIMA QUINTA.

SANCTI QUI VII KALENDAS IULII COLUNTUR.

Sanctus Sosipater, cognatus S. Pauli, in insula Corcyra.
Sanctus Iason, cognatus S. Pauli, in insula Corcyra.
S. Sopater Berœensis, Discipulus Apostolorum.
S. Mnason Cyprius, Discipulus Apostolorum.
S. Medicus Martyr, Utriculi Narniensis diœcesis in Umbria.
S. Salonita, Martyr, Thessalonicæ in Macedonia.
S. Bigatus, Martyr, Thessalonicæ in Macedonia.
S. Lamtanus, Martyr, Thessalonicæ in Macedonia.
S. Lunitanus, Martyr, Thessalonicæ in Macedonia.
S. Luceia Virgo, Martyr Romæ.
S. Auceias Rex, Martyr Romæ.
S. Antonius, Martyr Romæ.
S. Hereneus, Martyr Romæ.
S. Theodorus, Martyr Romæ.
S. Dionysius, Martyr Romæ.
S. Apollonius, Martyr Romæ.
S. Apamius, Martyr Romæ.
S. Pronicus, Martyr Romæ.
S. Coteus, Martyr Romæ.
S. Orion, Martyr Romæ.
S. Papicus, Martyr Romæ.
S. Satyrus, Martyr Romæ.
S. Victor, Martyr Romæ.
S. Febronia, Martyr, Sibapoli seu Nisibi in Mesopotamia.
S. Lybe, Martyr, Sibapoli seu Nisibi in Mesopotamia.
S. Leonis, Martyr, Sibapoli seu Nisibi in Mesopotamia.
S. Eutropia, Martyr, Sibapoli seu Nisibi in Mesopotamia.
S. Gallicanus, Dux Exconsul Romanus, Martyr in Ægypto.
S. Antidius, Episcopus Vesontionensis, in Burgundia.
S. Maximus, Episcopus Taurinensis, in Pedemontio.
S. Prosper, Episcopus Regii Lepidi in Æmilia.
S. Tygris Virgo, Maurianæ in Sabaudia.
S. Benjamin, Anachoreta in Ægypto.
S. Bejocus, Anachoreta in Ægypto.
S. Amandus, Gemeliaci in Petracoriis.
S. Domnolenus, Gemeliaci in Petracoriis.
S. Æmilianus, Episcopus & Martyr in Burgundia.
S. Pecinna, alias Perseveranda, Virgo in Agro Pictavensi.
S. Eurosia, Virgo Martyr, Jaccæ in Aragonia.
S. Dicentius vel Dizantius, Episcopus Santonensis, Ardusii in Arvernia.
S. Molocus seu Molonachus, Episcopus in Scotia.
S. Salomon, Rex Britanniæ Armoricæ, Martyr.
S. Tudwalus, Episcopus Trecorensis in Britannia Armorica.
S. Gehardus, Episcopus Namnetensis in Gallia.
S. Adalbertus Diaconus, Egmundæ in Hollandia.
S. Simon, Anachoreta apud Græcos.
S. Guilielmus Abbas, Fundator Eremitarum Montis Virginis, in Italia.
B. Henricus Zdicus, Episcopus Olomucensis in Moravia, Ordinis Præmonstratensis.
S. Petrus, in monasterio dictus, S. David, Princeps Ruthenus.
S. Febronia, in monasterio dicta, S. Euphrosyna, Princeps Ruthena.
B. Joannes Hispanus, Prior Carthusiæ Repausatorii in Sabaudia.
S. Oduinus Presbyter, Martyr Hugardiæ in Belgio.
B. Guidus Marramaldus, Ord. Prædicatorum, Neapoli in Italia.
Ven. Berta Jacobi, Reclusa Ultrajecti in Belgio.

PRÆTERMISSI ET AD ALIOS DIES REJECTI.

Sancti Canuti, Ducis Sleswicensis & Regis Obotritorum, translatio memoratur in Breviario Sleswicensi, Ms. Florario, Martyrologio excuso Coloniæ & Lubecæ anno 1490, item a Greveno & Canisio. Acta ejus illustravimus VII Januarii.
S. Filani, Abbatis Scotiæ memoria, ob victoriam obtentam, inscripta est Menologio Scotico Dempsteri: de ea Victoria egimus ad diem Sancti natalem IX Januarii.
S. Severa, Virgo & Martyr, inscripta est Auctario Greveni ad Usuardum & Martyrologio Germanico Canisii. Eamdemque Joannes Gamansius reperit in variis Paderbornensis Ecclesiæ ac diœcesis Kalendariis manu & typo expressis, unde judicavit istic alicubi Patronam coli. Videtur ea esse, de qua egimus ad diem XXIX Januarii.
S. Serenæ Virginis Translatio, indicatur in Greveni Auctario. Forte est illa, quæ Metis colitur, Serena Martyr XXX Januarii.
Commemoratio Theodori apud Seldenum de Synedriis pag. 371 ex Kalendario Coptico Calcasendii, & pag. 404 ex alio Ms. Arabico Theodori Martyris & Judicis seu Præfecti: videtur spectare S. Theodorum Ducem, de quo actum VII Februarii.
S. Stephani, Fundatoris Ordinis Grandimontensis, Translatio prima, Mureto ad Grandem montem, recolitur hoc die in Officiis propriis. De illa egimus ad ejus Vitam VIII Februarii.
D. P.
S. Milburga, soror S. Etheldrithæ, filia Regis Merciorum in Anglia, quasi hoc die obierit a Mabilione sec. 3 parte 1 huc refertur, cum aliis duabus sororibus suis. Henschenius obiisse docet, quando de ea egit, XXIII Februarii.
S. Constantia Augusta, filia Constantini Magni Imperatoris; SS. Attica & Artemia, filiæ S. Gallicani infra hoc die referendi, indicantur a Greveno & Canisio. Illarum Acta illustravimus XXVIII Februarii.
SS. Eligii & Vindiciani Episcoporum Translatio, inscripta est antiquo Ms. Tornacensi S. Martini, & aliis quamplurimis. Ex his S. Vindiciani Episcopi Cameracensis Acta dedimus XI Martii.
S. Eligii Episc. Noviomensis & Tornacensis danda erunt I Decembris.
Eva, Reclusa Leodiensis, & B. Juliana in Monte Cornelio hodie referuntur. Hujus corpus olim servabatur in Altari Ordinis Cisterciensis, & tamquam cum titulo Beatæ refertur ab Henriquez & Chalemoto. Alii volunt ibi viguisse Ordinem Præmonstratensem. At nos ostendimus Regulam S. Augustini simpliciter ibi fuisse observatam; & pleraque de Eva narrantur in Vita B. Julianæ, illustrata V Aprilis.
S. Philippus, Episcopus Gortinensis in Creta, indicatur in Mss. Leodiensibus S. Lamberti & S. Laurentii, duplici Parisiensi S. Germani de Pratis & Ms. Florario: item apud Maurolycum & Felicium; & cum elogio apud Adonem: de eo egimus XI Aprilis.
S. Egbertus, Apostolus in Frisia, inscriptus est Menologio Scotico Dempsteri: de eo egimus XXIV Aprilis.
S. Marci Euangelistæ inventio corporis Venetiis, aliis apparitio, indicatur a Bellino, Greveno, Molano, Maurolyco, Canisio, Ferrario & Florario Ms. De illa egimus ad Vitam XXV Aprilis.
D. P.
S. Probus Monachus, Moguntiæ ad S. Albani, inscribitur Monastico Martyrologio Hugonis Menardi, quasi hoc die obiisset, quia Hermannus Contractus VII Kal. Julii notavit: sed Annales Fuldenses certius habent VII Kal. Junii: quia autem Ferrario teste nullum in ecclesia Moguntina cultum habet, & Hermannus solum dicit quod fuerit Presbyter religiosus & sanctus, egimus de eo inter Prætermissos ad XVII Maji.
B. Ægidii Ordinis Præd. Conversio, inscripta Hagiologio Lusitano Cardosi. Vitam dedimus XIV Maji.
S. Radulphus, Archiepiscopus Bituricensis, refertur a Wione, Dorganio, Menardo, Bucelino, in Fastis monasticis; a Ghinio, in Natalibus Canonicorum; & Ferrario. Acta dedimus die ejus natali XXI Junii.
S. Amphibalus, Magister S. Albani, & Socii Martyres, referuntur in Martyrol. Anglic. Wilsoni, & a Ferrario Acta immista Vitæ S. Albani, simul dedimus XXII Junii.
S. Walheri Martyris, duplex Officium Dionanti propter notabiles Reliquias ex pago Onhay habitas, cum facultate Episcopi Namurcensis, 1612; qui idem Reverendissimus transtulit hoc festum in 25 cum incidat in XXIII Junii.
D. P.
S. Firminus, S. Cyriacus, S. Longinus, S. Orentius, S. Pharnacius, S. Eros, S. Firmus fratres Martyres in Armenia, referuntur in Menæis excusis. Alia Mss. synaxaria cum Martyrologio Romano, eosdem habent XXIV Junii.
S. Simplicii, Episcopi Augustodunensis, Officium Ecclesiasticum ob festum S. Joannis Baptistæ ad hunc diem translatum, ejusque memoria inserta Martyrologio Gallicano Saussaii. Acta ejus dedimus XXIV Junii.
S. Theodulphus, Episcopus & Abbas Lobiensis, colitur Officio Ecclesiastico apud Lobienses & Binchienses, & refertur a Molano, Ghinio, Ferrario. Nos de eo egimus, cum Martyrologio Romano & aliis, die quo mortuus XXIV Junii.
D. P.
Sancti Thaumaturgi Muromenses ad Volgam fl. Moscoviæ Piissimus Princeps Petrus, in Monachatu David dictus, Piissima Princeps D. Febronia, post habitum sumptum Euphrosyna, ad hunc diem referuntur in Synaxario Slavo-Russico anni 1679. De iis plus lucis expectamus, & Vitas si quidem extant.
Bodardus Confessor inscribitur Auctario Greveni ad Usuardum, aut Carthusianorum Coloniensium anno 1515 & 1521 excuso. Habemus Vitam Ms. S. Bodardi ex Ms. Trevirensi S. Maximini, eamque scimus extare in Ms. Bodecensi in diœcesi Westphaliæ Paderbornensi; in qua dicitur vixisse S. Hilario valde familiaris, & exemplo S. Maxentii in eremum discessisse, & interim ita Vita incipit: In illo tempore cum Lotharius Aquitaniæ teneret regnum in civitate, quæ Pictavis nuncupatur, erat quidam nobilis Bodualdus nomine: qui ab ipso pueritiæ suæ tempore B. Hilarii Episcopi discipulus in monachico habitu constitutus vivebat. Qui simul puerum sine baptismo defuncturum suscitarunt. Dein discedens ad S. Maxentium duos cæcos illuminavit; & apud hunc existens, mulierem a fluxu sanguinis liberavit; & alia XL miracula fecit. Dein a S. Hilario, per Angelum monito, accepta benedictione successit in eremum; itaque peractis XL annis migravit VII Kalendas Julii ad Christum &c. Hæc placuit latius deducere: si forte lux posset affundi hisce tenebris: quis enim tum Lotharius Rex præerat Aquitaniæ? ne dicam summum silentium apud alios auctores de illo Sancto esse, uti etiam in Actis S. Hilarii XIII Januarii, S. Maxentii XXVI Junii.
S. Prosper Aquitanus, Scriptor, dein Episcopus Reiensis in Gallia, refertur a Saussaio in Martyrologio Gallicano. Verum Prosperum Aquitanum non fuisse Episcopum; & S. Prosperum Episcopum Regii Lepidi hoc die coli infra ostendimus, unde videtur arrepta occasio adscribendi Reiensi seu Regiensi in Gallia diœcesi Episcopum Prosperum.
Leontius & Calidonius, Episcopi Vesontionenses, adjunguntur S. Antidio, de quo infra agimus, & Sancti appellantur; uti etiam a Chiffletio, in Vesontione, ubi eos collocat post Antidium: at Sammarthani inter hunc & illos, etiam pseudo-episcopos duos Arianos interponunt, & a titulo Sanctitatis abstinent.
S. Albertus, Monachus Mediolacensis territorii Trevirensis, sanctitate celebris, memoratur a Trithemio lib. 3 cap. 318, eumque secutis Wione, Dorganio, Bucelino, Ferrario, Saussaio in Supplemento hoc die: & isti quidem distinguunt eum a S. Adelberto, cujus Vitam scripserunt Monachi Mediolacenses, quam nos hoc die damus; sed putamus, nihil inter eos distingui a Trithemio, qui ejus res gestas asserit extare.
Henricus Episcopus Olomucensis in Moravia, & Fundator Sionæi seu Strahoviensis Præmonstratensium Monasterii Pragæ, defunctus anno 1151. Georgius Crugerius inter Sacros pulveres mensis Junii longum ejus encomium texens, Vestem, inquit, Præmonstratensem Episcopali superinduit. Vixit observantissimus legum Ordinis … unde promeruisse videtur, ut eum titulo Beati passim in scriptis ac tabulis dignarentur. Enumerat deinde idem Crugerius octo Episcopos Olomucenses ex Sionæo illo Conventu assumptos: cujus modernus Abbas Vitus, interrogatus num quis cultus illi apud suos haberetur, respondit; nomen in benedictione esse, aliud nihil. Tacet etiam de eo Chrysostomus vander Sterre Abbas Antverpiensis inter Natales Præmonstratensium.
Lambertus Presbyter, Begginagii Leodiensis conditor, magna sanctitate seculo XII floruit, & cum titulo Sancti indicatur a Saussaio in supplemento Martyrologii Gallicani: at Fisen, in Floribus Ecclesiæ Leodiensis, abstinet a titulo Sancti & Beati, quamvis pluribus ejus virtutes deducat.
D. P.
Guilielmus, Abbas Bellæ-laudæ in Anglia, a Chrysostomo Henriquez, Chalemoto & aliis Cisterciensibus, cum titulo Beati proponitur; absque illo in Kalendario Ordinis Divione excuso, an. 1617; in alio, quem Ms. Henriquez reperit post vetus Missale nec nominatur quidem; aliunde vero nullum adducitur vetusti cultus apud Anglos indicium. Catalogus Joannis Generalis necdum prodiit: sed si ipse est hujus nominis ultimus (ut esse videtur) anno 1540 electus; is tanti non est, ut quoscumque inter Beatos numeraverit, censeri debeant publicum etiam cultum habuisse; cum ejus ætatis scriptores satis liberaliter uterentur titulo Beati.
Joannes Hieronymus, anno MDLXXIII ab hæreticis in vico Hollandiæ Schagen post plurima illata tormenta occisus, cum aliis pluribus refertur a Raissio in Auctario Molani.
Jacobus, Jeremias, in Syria anno 1266 a Saracenis excoriati, Ordinis S. Francisci, ut beati Martyres ab Arturo relati.
Daniel Guardianus, Cornelius, Joannes, Ludovicus, Presbyteri, Adrianus, Engelbertus, Laici Ordinis S. Francisci, Conventus Alcmariensis in Hollandia, a Geusiis hæreticis capti, & Enchusam abducti, & ob constantiam fidei Catholicæ strangulati, post alios scriptores ab eodem Arturo inter Beatos feruntur.
Hieronymus a Condriaco, Capucinorum Guardianus Valentiæ in Gallia, anno 1629 ab Hugonottis hæreticis crudeli morte interemptus, ut Beatus & Martyr refertur in Martyrologio Franciscano. Ac denique, ut Beati ejusdem Ordinis diem ibidem implent.
Joannes a Ripa. Mexici anno 1562 defunctus,
Amadeus, in Austria propugnator fidei sec. 16,
Magdalena de Tison, Pisauri anno 1444 mortua: quorum nulli putamus aliquem ecclesiasticum cultum deferri.
Joanna Figueyro nobilis Lusitana, vidua facta sanctimonialis Ordinis S. Dominici, & Joanna a Conceptione dicta, ne quidem voluit accedere Regem, ut proprium filium liberaret a morte; sed respondit, Si filius reus est, moriatur: & sic vitam sancte peregit, laudata a Lopez 3 par. lib. 2 cap. 85, & a Joanne Rechac seu Joanne de S. Maria Tomo 2 lib. 1 cap 7, atque ab hoc titulo Beatæ honoratur, uti etiam in Anno sancto ejusdem Ordinis.
D. P.
P. Fr. Joannes Sanz Carmelita, Valentiæ in Hispania obiit anno 1608. Ejus Vitam, tamquam viri etiam post mortem miraculis clari, habemus editam Valentiæ an. 1612, eaque Teutonice reddita primum tenet locum ante alios Solis Eliani Radios, quos justo volumine habemus editos per R. P. Jacobum a Passione Domini, an. 1684. Indicare autem eum hic volui, propter spem quam habet Ordo impetrandæ Beatificationis, cum voto ut perficiatur antequam absolvatur hujus mensis supplementum; quando sine dubio plures accedent miraculosæ gratiæ, per eumdem his 90 annis impetratæ.
S. Agatho, Martyr Alexandriæ, refertur in Mss. Epternacensi & aliis, uti indicamus XXVI Junii.
SS. Gaudentius, Felix, Agapitus, Emeritus, aliis Emerita, Martyres in Africa; memorantur, aut omnes, aut aliqui, in variis Mss, & Auctario Greveni ad Usuardum. In antiquioribus XXVI Junii.
S. Maxentius, Reclusus in monasterio suo intra terminum Pictavensem, recolitur a Castanæo in Notis ad Litanias Pictonicas. Acta ejus illustramus XXVI Junii.
D. P.
S. Rumoldus, Scotorum Archiepiscopus, Mechliniæ, indicatur a Dempstero in Menologio Scotico: quem ne id credam, ut plura alia gratis finxisse, facit Usuardus Conventus Nisstadiensis in Dania ad nos Praga allatus, ubi ex Anglicano aliquo, ut arbitror, exemplari, ita scriptum lego: In Magliniis passio S. Rumoldi Episcopi Martyris. Colitur ipse I Julii.
S. Adeodatus Presbyter, Galliani in agro Mediolanensi; memoratur a Galesino, Masino & Ferrario in Catalogo generali. Epitaphium videtur mortem ejus ponereIX Kal. Julii; quæ autem de eo sciuntur, refert idem Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, die quo corpus translatum est II Julii.
D. P.
S. Itherius Episcopus Bituricis, successor S. Sævitiani, conditus in basilica sanctæ Crucis, clarus suis indiciis, memoratur a Saussaio, secuto Monachum San-sulpitianum, Patriarchii Bituricensis scriptorem; qui asserit, Sanctum corpus nunc, id est superiori seculo, in magna haberi veneratione. De hac interrogatus ecclesiæ istius Parochus, negat apud se ullam, extare memoriam tumuli, nedum cultus. Ita R. P. Petrus Carite Collegii nostri ibi Rector, an. 1602 omnia diligenter scrutatus; & pro comperto affirmans eum qui hodie Biturigibus ritu semiduplici colitur, incertum qua de causa, esse Episcopum Nivernensem: nesciri tamen hujus an illius sint ecclesiæ Collegiatæ duæ non longe a civitate Bituricensi, Riensis & Sancergiensis: qua de re plenius cupio edoceri, pro die quo alter Nivernis colitur VIII Julii.
D. P.
SS. Athanasius & Theodorus Compostellæ, ut discipuli S. Jacobi relati a Maurolyco & Galesinio, Ferrario autem ad XV Maji, iterumque a Ferrario & Cardoso ad hunc diem ex usu ecclesiæ Compostellanæ, a nobis in Majo rejecti sunt ad diem, quo de ipsomet S. Jacobo agetur, XXV Julii.
S. Gerulphi Martyris Translatio, celebratur solenni Officio in Trunchiniensi apud Gandavum monasterio, & memoratur a Molano, Canisio, Saussaio. Natalis ejus dies est XXI Septembris.
D. P.
Dorotheæ Viduæ anno sal. 1394, memoria notatur in Ms. Florario Sanctorum. Annus mortis additus indicat ipsam esse Pruthenam, quam hoc quoque die mortuam scripsit Fredericus Schembek, in Vita Polonice impressa, usus Processibus Mss: quos uti & veteres picturas ipsius ac S. Juttæ, V Maji in Appendice post tom. 7 illustratæ, etiamnum præstolamur, tanto facilius, quod vetus Vita, quam habemus, in titulo præferat, festum ejus celebrari XXX Octobris.
S. Lebuini, Transisalanorum Apostoli, Translatio in Mss. Ultrajectino, Tornacensi, Trevirensi, & aliis. Colitur etiam ipse hoc die in diœcesi Antverpiensi sub ritu semiduplicis. At dies depositionis est XII Novembris.
S. Livini Translatio proponitur a Dempstero & in Ms. Florario, & (nisi Lebuinus sit, de quo alii agunt) colitur XII Novembris.
S. Gennadius, Episcopus Constantinopolitanus, indicatur in Ms. Florario. Colitur passim a Græcis XVII Novembris.
S. Saturnini, Episcopi Tolosani, Translatio indicatur a Saussaio & in quodam Ms. Ejus dies natalis est XXIX Novembris.
S. Radbodi, Episcopi Ultrajectini, Translatio, in Mss. Ultrajectino, Trevirensi, Bruxellensi & aliis etiam excusis Fastis refertur. Molanus festum secundarium appellat: agitur primarium, die quo obiit, XXIX Novembris.
D. P.
S. Alo colitur Venetiis, Bonaniæ & alibi; æstimaturque esse S. Eligius, Gallice S. Eloy, Noviomensis Episcopus, cujus Translatio hodie colitur in variis monasteriis Benedictinorum per Galliam, præsertim Beccensi in Normannia, & S. Petri super Divam, ut videre est apud Martinæum. Natalis ejus est I Decembris.
S. Remacli, Episcopi Trajectensis, Translatio, indicatur a Molano, Saussaio, Ferrario, Wione, Dorganio, Menardo, Bucelino. Dies ejus natalis est III Decembris.
Mercurius Martyr inscriptus est Auctario Greveni ad Usuardum. Quis iste non constat. Est Mercurius miles Martyr XXV Novembris, & alius, etiam in Martyrologio Romano, Martyr X Decembris.
S. Luciæ Virginis Syracusanæ Translatio, inserta est scriptis additionibus ad Grevenum. Dies natalis est XIII Decembris.
S. Joannis Euangelistæ dormitio, inscripta est Martyrologio sub nomine Bedæ vulgato, & alio excuso Coloniæ atque Lubecæ, anno 1690. De ea erit agendum XXVII Decembris.

DE SS. SOSIPATRO ET IASONE
DISCIPULIS ET COGNATIS S. PAULI APOSTOLI.
ITEM DE S. SOPATRO BEROEENSI, ET S. MNASONE CYPRIO DISCIPULIS CHRISTI.

SEC. I

SYLLOGE HISTORICO-CRITICA.
De priorum cultu & actis in Corcyra insula, distinguendisque Sosipatro & Sopatro, Iasone & Mnasone, male confusis.

Sosipater, cognatus S. Pauli, in insula Corcyra (S.)
Iason, cognatus S. Pauli, in insula Corcyra (S.)
Sopater Berœensis, Discipulus Apostolorum (S.)
Mnason Cyprius, Discipulus Apostolorum (S.)

AUCTORE G. H., D. P.

Sanctos hos duos Iasonem & Sosipatrum cum Apostolo Paulo conjungunt Græci, [In epist. ad Romanos cognatos appellat:] & una eademque serie & die eorum Acta constituunt. Paulus in Epistola ad Romanos cap. 16 ver. 21 hos ita exprimit: Salutat vos Timotheus adjutor meus, & Lucius, & Iason, & Sosipater cognati mei. Acta S. Timothei dedimus XXIV Januarii, & S. Lucii XVIII Octobris celebranda erit solennitas: creditur enim is esse S. Lucas, Pauli individuus comes; ita sentientibus cum Origene passim ad istum Apostoli locum, Interpretibus omnibus: licet de Lucio, veluti alio, agatur in Synopsi pseudo-Dorothei: ubi is Laodiceæ Episcopus nominatur; ab Hippolyto autem Episcopus Olympiadis. Iason vero, inquit idem Origenes, ille est, de quo etiam in Actibus Apostolorum scribitur, quod Thessalonicæ, pro Paulo & Syla, seditionem commoventibus turbis, semetipsum dederit, ut Apostolo dicendi faceret libertatem. Quæ cap. 17 Actuum, cum Paulus Christum Thessalonicæ prædicaret, [in Actibus etiam laudatur Iason:] a versu 4 ita exprimuntur: Quidam ex eis crediderunt & adjuncti sunt Paulo & Sylæ, & de colentibus Gentilibusque multitudo magna & mulieres nobiles non paucæ. Zelantes autem Judæi, assumentesque de vulgo viros quosdam malos; & turba facta concitaverunt civitatem; & assistentes domui Iasonis, quærebant eos producere in populum. Et cum non invenissent eos, trahebant Iasonem, & quosdam fratres ad Principes civitatis, clamantes: Quoniam hi, qui urbem concitant & huc venerunt, quos suscepit Iason: & hi omnes contra decreta Cæsaris faciunt, Regem alium dicentes esse Jesum. Concitaverunt autem plebem: & Principes civitatis audientes hæc, accepta satisfactione ab Iasone & a ceteris, dimiserunt eos. Hæc de Iasone.

[2] [nominatus deinde Sopater Berœensis:] De Sosipatro autem, addit Origenes, Suspicor quod ipse sit, qui in Actibus Apostolorum scribitur, Sopater Pyrrhi Berœensis. Scilicet cap. 20, ubi dicitur Paulus Epheso perrexisse in Macedoniam; versu 4, Comitatus est eum Sopater Pyrrhi Berœensis; ubi Sopater per crasim apud Interpretes dicitur, qui Origeni & Martyrologis infra est Sosipater, Pyrrhi Berœensis filius, Berœæ urbe Macedoniæ natus: quod ne quis putet non convenire ei, quem Apostolus supra Cognatum suum nominat; Arbitror, inquit Origenes, ita dici propter cognationem aut consanguinitatem ex baptismo contractam. Neutrum placet: quia ex baptismo cognatos velconsanguineos, non modo nulla uspiam Scriptura novit, sed neque sancti Patres: imo ne nunc quidem sic loquimur, postquam spiritualis cognationis gradus distinctius definitos habemus ex majorum disciplina; [videtur a Sosipatro esse diversus,] sed Compatres & Commatres audimus solummodo inter se appellare eos, quibus communis ex baptismo est filius. Apparet autem Origenem, cujus alias magna hic esset auctoritas, ita conjectare, ut alteram suam fulciat conjecturam, quasi idem Sopater sit, qui alibi Sosipater; [& gratus ex baptismo cognatus dici.] quod uti gratis præsumitur, ita facile negatur, dum nulla adfertur alia fundandæ identitatis causa, quam nominum similitudo; quæ interim nullo exemplo probantur posse, nedum debere identificari. Quare neque concesserim prætitulatos, ex Epistola Romanis scripta, duos Pauli Cognatos, licet ejusdem cum illo tribus aut etiam familiæ fuerint, in Macedonia natos, quod volunt aliqui, non in Cilicia. Quamquam enim id impossibile haud sit; non placet tamen eo confugere, propter gratuitam (ut dixi) conjecturam, quod idem nomen eademque persona in Epistola nominetur, quæ in Actibus; licet propter eam factum sit, ut in pseudepigrapha Synopsi Dorothei, & in similis farinæ Indiculo Hippolyti, Berœensis Sopater omittatur. Quod Iason & Sosipater ibidem inter Septuaginta Discipulos nominentur, æque ac ceteri omnes, quorum Paulus in suis Epistolis meminit, non meretur æstimari. An autem pluris faciendum sit, quod Sosipater, Iconii; Iason, Tharsi vel Syriæ dicantur fuisse Episcopi; pendet ex eo, an credere quis velit, majori cum certitudine adscriptos cuique Episcopatus, quam nomina fuisse inter Discipulos Christi divisa.

[3] Græci, Sopatro Berœensi omisso (credo quia nihil ultra de eo legerunt) lasonis & Sosipatris memoriam aut festum recolunt diebus variis, secundum varia Synaxaria; scilicet, XXVII, XXVIII & XXIX Aprilis; & ad primum quidem diem in Menologio antiquiori, quod jussu Basilii Porphyrogeniti collectum habetur, Elogium utriusque extat, olim a nobis Græce editum, quod hic Latine sic damus: Memoria sanctorum Apostolorum Sosipatri & Iasonis. [Istorum Elogium ex Menologio Basilii Imp. ad 27 Apr.] Iason & Sosipater discipuli fuerunt Apostoli Pauli: ac Iason natus est Tharsi in Cilicia, cujus etiam urbis Episcopus fuit. Sosipater vero, Patris in Achaia genitus, & ipse Episcopus Iconii fuit. Cum autem per annos aliquot Ecclesias suas gubernassent, ut aliquibus prodessent, in Occidentem abierunt: & in insulam Corcyram appulsi, in nomine S. Stephani Protomartyris ecclesiam construxerunt. Hoc cum didicisset Cercylinus ejus insulæ Rex, conjici eos in carcerem jussit: ubi cum eos vidissent septem latrones, qui ibidem inclusi erant, in Christum crediderunt, similiter & carceris custos Antonius, ideo capite obtruncatus. Post hæc cum ignis e cælo lapsus, duos Regis filios ejusque uxorem combussisset, Sancti vinculis soluti fuerunt: qui cum multos adjuvissent, demum in pace decesserunt. Ubi non omiserim notare, Patrensem Sosipatrum dici, atque adeo satis distingui a Sopatro Berœensi. Ibidem mox sequuntur similia Elogia, prius de S. Cercyra Virgine, filia Regis, ob fidem Christi telis confixa & lapidibus obruta; alterum de dictis Septem latronibus, qui in ferventia & ignea vasa, pice, cera atque oleo repleta conjecti, martyrium consummasse feruntur: quorum Elogia dedimus XXIX Aprilis.

[4] Ad ejusdem XXIX diem, habentur eadem omnia quæ supra de SS. Iasone & Sosipatro in dictis Menæis, & in Menologio Sirleti, [(aliis ad 29,)] ex quibus ad præmissa post Latronum conversionem & martyrium, additur, quod Rex Iasonem & Sosipatrum eductos e carcere, Carpiano Præsidi cruciandos tradidit: quos examinatos rursus in carcerem vinctos conjecit. Τοὺς δὲ ἁγίους Ἰάσωνα καὶ Σωσίπατρον τῆς Φυλακῆς ἐξαγαγὼν, Καρπιανῷ τῷ Ἐπάρχῳ τιμωρεῖσθαι ἐκδίδωσιν· ὁς τούτους ἐρωτήσας, καὶ αὖθις τῇ εἰρκτῇ δεσμεύσας, ἀπέῤῥιψεν. Dein relata Cercyræ conversione & martyrio, sic pergunt Menæa: Persecutionem adversus Christianos commovit Rex; & sanctis viris, qui in adjacentem insulam confugerant, supplicio affectis revertens, * cum esset in medio pelago, ut olim Pharao submersus est. Itaque populus Domini gratiarum hymnos Deo obtulit. Iason vero & Sosipater e carcere liberati, verbum Dei sine impedimento prædicabant. Posteaquam vero surrexit novus Rex, & de sanctis illis viris didicisset; [cum prolixiori relatione,] jussit lebetem ferreum illuc ferri, in eumque injici picem, resinam & ceram, ac vehementer accendi, & SS. Iasonem & Sosipatrum in illam demergi. Sed nihilominus Sancti illi servati sunt incolumes; infideles vero multi combusti: quod videntes plurimi ad Christum ipsum concurrerunt. Rex vero suspenso lapide ex collo, clamabat: Deus Iasonis & Sosipatri miserere mei. Quem cum ita lamentantem Beatus Iason vidisset, omnem populum admonens & docens, [conversæ per eos Corcyræ Insulæ,] Catechismo instructum baptizavit in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti: quem Sebastianum nominavit. Non post multos dies filius Regis in morbum concidens mortuus est: quem S. Iason suis precibus e mortuis suscitavit. Multaque alia cum edidisset miracula, & pulcra templa erexisset, aliaque omnia bene & sancte perfecisset, aucto Christi grege, in senectute laudabili, ad eum quem tantopere desiderabat Christum migravit.

[5] Hæc ex Menologio, Latine per Sirletum collecto, desumpta, in Menæis sic Græce excusa leguntur: [etiam ad 28 legenda.] Μετὰ ταῦτα διωγμὸν κατὰ τῶν Χριστιανῶν κινήσας Βασιλεὺς, καὶ τῶν Ἁγίων ἐν παρακεῖμένῳ νησιδίῳ διαφυγόντων, αὐτὸς τιμωρισόμενος τούτους, ἀπέπλει· καὶ δὴ μέσον τοῦ πελάγους γενόμενος, ὡς πάλαι Φαραὼ, τῇ θαλάσσῃ κατεποντόσθη. Καὶ μὲν τοῦ Κυρίου λαὸς εὐχαριστηρίους ὕμνους τῷ Κυρίῳ προσήγαγεν· Ἰασων δὲ καὶ Σωσίπατρος, τῆς φυλακῆς ἀπολυθέντες, ἐδίδασκεν ἀκολούθως τὸν λόγον τοῦ Θεοῦ. Ἐπεὶ δὲ ἀνέστη Βασιλεὺς ἕτερος, καὶ τά περὶ τῶν Ἁγίων ἔμαθε, καὶ κελεύει ἁχθῆναι βούτην σιδηρὰν, καὶ βληθῆναι πίσσαν ἐν αὐτῇ καὶ ῥυτόνην καὶ κῆρον, [Iasonisque in ea obitu.] καὶ ἐκπυρωθῆναι σφοδρῶς, καὶ τοὺς Ἁγίους ἐν αὐτῇ βληθῆναι. Τούτου δὲ γενομένου, καὶ τῶν Ἁγίων ἀφλέκτων διαφυλαχθέντων, πολλοὶ τῶν ἀπίστων κατεφλέχθησαν· οἱ δὲ τῷ Χριστῷ προσέδραμον. δὲ Βασιλεὺς, λίθον ἐξαρτίσας τῷ ἰδίῳ τραχήλῳ, ἐθρήνει· Θεὸς, λέγων, Ἰάσονος καὶ Σωσιπάτρου, έλέησόν μου. δὲ μακάριος Ἰάσων, παρόντος τοῦ Βασιλέως, τὸν λαὸν ἅπαντα νουθετῆσας καὶ διδάξας καὶ κατηχήσας, ἐβάπτισεν εἰς τὸ ὄνομα τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Υἱοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, ἐπονομάσας τὸν Βασιλέα Σεβαστιανόν. Ου μετὰ πολλὰς δὲ ἡμέρας, υἱὸς τοῦ Βασιλέως νόσῳ περιπεσὠν, ἐτελεύτησεν· προσευξάμενος δὲ Ἀπόστολος, ἤγειρεν αὐτόν. Πολλὰ γοῦν ἔκ τοτε κατειργάσατο θαύματα· καὶ ναοὺς ἀναγείρας περικαλοῦς, καὶ πάντα καλῶς καὶ ὁσίως τελέσας, καὶ τὸ τοῦ Χριστοῦ ποίμνιον ἐπαυξήσας, ἐν γέρᾳ καλῷ πρὸς τὸν ποθούμενον διαβήνει Χριστόν. Eadem habentur ad XXVIII diem Aprilis in Ms. Synaxario Constantinopolitano, in Mss. Menæis Mediolanensibus Bibliothecæ Ambrosianæ, Parisiensibus Cardinalis Mazarini & Patrum Prædicatorum, & Divionensibus Collegii Societatis Jesu. Quo etiam die in Typico S. Sabæ eorum memoria celebratur.

[6] Quod ad narrationem prædictam attinet, nullis extantibus rei tam vetustæ testibus, [Acta videntur valde incerta;] quorum idonea atque proportionata antiquitas & auctoritas sit; vereor ne illa aliquibus videatur fabulæ quam historiæ propior, eamdemque censuram subeant tam Carcylinus Rex, nomine a sua insula derivato dictus, quam filia Cercyra Græcum ejusdem insulæ nomen referens; quod Κερκύρα scribitur: nihil enim familiarius Mythologis; quam personis in schenam adducendis nomina mutuari a locis eo spectantibus. Nolim ergo vadem præstare, quod non sit tota illa res scripta, post plurima secula, ex traditionibus vulgi, fundatis in constanti opinione, quod illi, quorum istic venerabantur corpora, tamquam primorum suorum Apostolorum, & nomina inveniebantur in Epistola ad Romanos, fuerint discipuli & cognati S. Pauli. Ambos certe Corcyræ vulgo Corfu dictæ in pace quievisse vel inde colligimus, quod eorum corpora ibidem detenta in veneratione fuerint, & inde Genuam, cum eam insulam occupassent ligures, avecta fuisse diximus in Addendis ad XIX Januarii pag. 1136, in Vita S. Arsenii Archiepiscopi Corcyræ insulæ, ex relatione Vicarii generalis, Jaderensis in Dalmatia Archiepiscopi, qui viginti per annos Corcyræ Archidiaconus fuerat: quo tamen illa devenerint ignoratur. Genuæ certe nulla eorum memoria superest, vel inter Officia propria, jussu Cardinalis Stephani Duratii edita, cum Kalendario Sanctorum qui in particularibus ecclesiis celebrantur; & in Sanctuario Genuensi Mariani de Grimaldis, sub annum 1613 excuso.

[7] Ceterum non ideo velim omnem fidem dictis Actis abrogari, quod in iis Reges Corcyræ adducantur, quasi sub Romanis Imperatoribus verosimile non sit insulam Reges habuisse; [non tamen quia Reges Corcyræ inducunt.] cum id non adeo a disciplina Romana sit alienum, quin tempore nativitatis Christi, cum edictum exiret a Cæsare Augusto ut describeretur orbis universus, & in Palæstina executioni mandaretur per Præsidem Syriæ ab eodem Augusto constitutum; Herodes ibidem Rex fuerit, & sua auctoritate curarit occidi infantes; atque hujus filius Archelaus eo mortuo Romam profectus sit, ut ex patris testamento regnum ab Augusto obtineret. Ita & S. Lucius fuit Rex in Britannia, sub potestate eorumdem Romanorum constituta, & alii alibi. Hoc magis miror, quod dicta Acta sic desinant in obitu gestisque S. Iasonis, ut non amplius meminerint S. Sosipatri: cujus tamen nomen videtur a Græcis recoli die X Novembris, [Sosipater colitur etiā 10 Novēbris CP.] ubi in Menæis primo loco sic habetur, in Rubrica seu Titulo ipsius diei: Τῷ αυτῷ μηνι ι᾽. Τῶν ἁγίων Ἀποστόλων Ὀλυμπᾶ, Ῥοδίωνος, Σωσιπάτρου, Τερτίου; Ἐράστου καὶ Κουάρτου. Eodem mense die X Sanctorum Apostolorum, qui communis est titulus omnium Apostolicæ ætatis Sanctorum Euangelii præconum; Olympæ, Rhodionis, Sosipatri, Tertii, Erasti, & Quarti, ideo forsitan conjunctorum, quia eorum Reliquiæ in aliqua Constantinopolitanarum ecclesiarum insimul requiescunt: unde & primum locum in Officio istius diei habent, [ut Episcopus Iconii.] & proprium Canonem, cum Versiculis eo spectantibus, a S. Iosepho Hymnographo compositum: in quo tamen de Sosipatro proprium nihil. Ne tamen dubium sit, de quo hic agatur; in Elogio, ubi de singulis ratio redditur, de illo sic legitur. δὲ Σωσίπατρος, οὕτινος πρὸς Ρωμαίους γραφὼν ἁγιος Παῦλος ἐν ἐπιστολῇ μέμνηται, Ἐπίσκοσος Ἰκονίου γενόμενος, ἐν εἰρήνῃ ἐτελειώθη· καὶ πολλά ἐστιν εὐρεῖν τὸν Ἀπόστολον μεμνήμενον αὐτοῦ ἑν ταῖς ἐπιστολαῖς. Sosipater vero, cujus meminit S. Paulus scribens ad Romanos in sua Epistola; factus Iconii Episcopus, requievit in pace: sæpius autem invenitur Apostolus in Epistolis ejus meminisse. Hæc ibi, sed absque fundamento ultimum; cum in Epis Epistolis semel dumtaxat nomen istud inveniatur.

[8] His ita positis, poterant debuerantque hæc omnia referri ad Aprilem, [Latini videntur solū de Sopatro Berœensi agere] nisi a Latinis Martyrologis hic relatus Sosipater, & creditus Iasonis frater, persuasisset nobis de utroque Pauli cognato hic agere. Nunc vero attentius rem considerantibus, uterque videtur a Latinis præteritus, eo quod non satis eos distinxerint a Sopatro & Mnasone. Nam de hoc agunt sub nomine Iasonis XII Julii; de isto vero hic sub nomine Sosipatri, quemadmodum satis probant adjuncta utrique. Nam de hoc quidem Usuardus, Ado, Notkerus his iisdem omnes verbis scribunt, Apud Pyrrhi-Berœam S. Sosipatris, discipuli B. Pauli Apostoli. Melius in hodierno Martyrologio Romano scribitur, Apud Berœam natalis S. Sosipatri, quem rectius omnes Sopatrum nominassent: & quem si Galesinius scivisset ab altero distinguere, non concinnasset ei hoc Elogium, plenum confusionis. Berœæ S. Sosipatris Episcopi. Is cum B. Paulo Apostolo & fidei vinculo & generis cognatione conjunctus, unus ex Septuaginta Discipulis, Thessalonicæ Episcopus consecratus, prædicationis munus religiose vigilanterque executus, quievit in Domino; & in Notis testem Episcopatus Thessalonicensis allegat Dorotheum. Verum is cum Hippolyto asserit Episcopum eum Iconii fuisse, ut supra diximus, & Thessalonicæ S. Paulum ab Iasone exceptum & defensum ex Actis Apostolorum retulimus. Imo hoc eodem die Thessalonicæ passos alios Martyres mox referemus. Unde potuit Galesinius ex aliquo imperfecto Martyrologio nomen Thessalonicæ sumpsisse.

[9] Ad Iasonem quod attinet, relatum in Martyrologio Romano XII Julii his verbis: [& Iasone seu Mnasone Cyprio.] In Cypro Beati Iasonis antiqui Christi discipuli; eum in Notis Baronius censet alio ac veriori nomine Mnasonem dictum; & sic in plerisque apographis Usuardi, Adonis, Notkeri, Bedæ supposititii, Bellini & aliorum legitur nomen Nasonis, atque de hoc in Actibus Apostolorum cap. 21 versu 16 ista leguntur. Ascendebamus Jerusalem. Venerunt autem & ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum, apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum: & inde verba omnium Martyrologiorum desumpta sunt, &ab aliquibus ipse Mnason sive Nason etiam Iason appellatur, quæ ad dictum diem Julii poterunt fortassis latius confirmari. Interim de omnibus simul agere hic debuimus, ut ipsi corrigeremus, quod errorem communem sequentes, simus arbitrati, de Sopatro ad hunc diem, & de Iasone sosipatri socio agi in Martyrologiis ad dictum XII Julii; itaque inter Prætermissos mense Aprilis utrumque remiserimus ad Junium Juliumque.

[Annotatum]

* imo supplicio affecturus eo navigavit.

DE S. MEDICO MARTYRE,
UTRICULI NARNIENSIS DIOECESIS IN UMBRIA.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Actis, cultu, inventione & translatione.

Medicus Martyr, Utriculi Narniensis diœcesis in Umbria (S.)

AUCTORE D. P.

Narniam inter & Faliscam, alias dictam Civitatem Castellanam, Umbriæ Suburbicarias civitates in Sabinis, [Ex Ms. an. 1515 acceptæ hujus & aliorum Patronorü Lectiones] pari fere utrimque sex milliarium intervallo situm Utriculum est; de quo pluribus Henschenius ad diem XXII Maji, agens de S. Fulgentio, ejus civitatis sub Totila Episcopo; de quo ex relatione S. Gregorii certiora habens, non curavit requirere prolixiorem aliam illius Legendam, apocrypham, nec bona fide consarcinatam; neque recordatus est, eam nos, sub fide Notarii publici, Dominici Ciotti de Carbio, anno MDCLXI XIV Julii transcriptam accepisse, dum adhuc essemus Romæ, ex Ms. Membraneo anni MDXV. Simili modo ex eodem Ms. tunc accepimus de aliis Utriculanorum Patronis Lectiones, cum Missis cuique propriis, [anni 1612 auctoritatis non magnæ.] scilicet SS. Victoris & Coronæ sanctique Medici (de quo agere instituimus) ipsas quoque antiquitatis & auctoritatis non magnæ; nec aliud fere aptas probare, quam certum ab immemorabili cultum. Nam sicut Victorem & Coronam, de quibus XIV Maji egimus in Analectis num. 2 ex Syria, ubi passus constabat sub Sestiano, Antonini Imperatoris Præside & Ægypti Duce, cum eodem Sebastiano traducunt Utriculum, ubi eorum habentur notabiles Reliquiæ; ita S. Medicum fingunt ejusdem Sebastiani jussu tormenta varia, ac denique capitalem subiisse sententiam. Malim ego fateri, quod ignorem, sub quo Imperatore passus hic Sanctus sit, quam tam male consutis Actis insistere; ipsa tamen ut accepi proferam, quia in ceteris nihil est quod offendat, & melius nihil suppetit.

[2] Lectionibus subjungo Notariale exemplar cujusdam Brevis, expediti ab Illustriss.& Reverendissimo Cardinale de Monte, [Additur decretum Congr. Rituum anni 1612.] sacræ Congregationis Rituum Præfecto, de anno MDCXII, sedente S. D. Paulo Papa V, anno sui Pontificatus VIII, ex proprio originali in charta pergamena, habente Sigillum appensum cordula sericea transcriptum XXII Augusti, anno prædicto MDCLXI. In hoc Decreto narratur Inventio corporis, & facienda Translatio permittitur. Ludovicus Jacobillus, tom. 1 de Sanctis Umbriæ, [S. Medico ecclesia olim dicata,] asserit, quod S. Medico dicata olim ecclesia extra civitatem steterit in loco qui hodiedum nuncupatur Campus S. Medici; cujus nominis mentio fiat in Brevibus Pontificiis, Eugenii III, pro XVIII Februarii MCXLVIII; Honorii III, pro MCCXXI; Gregorii IX, pro MCCXL; & Alexandri IV, pro MCCLVIII, confirmantium ejusdem loci possessionem Canonicis Regularibus, existentibus in ecclesia Collegiata S. Mariæ Utriculensis. Deinde subjungit idem Jacobillus, quod anno MDCXI die V Septembris, Joannes Baptista Toscus Regiensis, Episcopus Narniensis, [corpus etiā in S. Victoris foris inventū anni 1611] in antiquissimo lapideo monumento, sub altari ejusdem S. Medici, in suburbana S. Victoris ecclesia, reperit ipsius corpus aliorumque circa ipsum jacentium; & ipsum de licentia Pontificis Pauli V ex judicio sacræ Congregationis Rituum, expedita XVI Julii MDCXII, eodem anno eodemque mense, transtulit a suburbana in urbanam atque Collegiatam prædicti S. Victoris ecclesiam; deinde vero proximi mensis Maji die XVIII in capellam ipsius Honorii erectam intra subterraneam ejusdem Collegiatæ Cryptam.

[3] In eodem veteri monumento repertus est parvus lapis octo uncias longus, tres altus, & iis, [cum titulo anni 1000.] quos in minori forma hic exprimimus, inscriptus characteribus. Hunc egotitulum, addita prima quæ extrita fuerit littera A, sic legendum sentio. Alpha Christus & Ωmega. Hic requiescit Medicus Martyr Christi, cum pluribus in Christo quiescentibus, & sub terra repertis, anno millesimo. Tali explicatione admissa, sequeretur, quod prima forsitan inventio, in crypta in qua sepultus statim a morte Sanctus fuerat, & translatio ad prædictam suburbanam S. Victoris ecclesiam Utriculensibus festivum reddiderit initium seculi Christiani XI: non item, quod cetera pariter translata Corpora, pariter & certo credita sint sanctorum Martyrum esse. Quare merito cunctata Congregatio est, eorum ut talium venerationem permittere. Consequens etiam nobis videtur, quod eodem XI seculo compositæ sint Lectiones prædictæ.

[4] Credo etiam eodem tempore compositas Orationes, & ordinatam Missam propriam, qualem descriptam habeo die XVII Julii prædicti, ex Missali anni MCCCCLXXXI, [Missa vetus ex Ms. anni 1481.] quod conservatur in Collegiata S. Mariæ. Sic autem ordinatur hæc Missa. Introitus. Protexisti me Deus. Collecta. Omnipotens sempiterne Deus, fortitudo certantium & Martyrum palma, solennitatem hodiernam propitius intuere; & intercessione B. Medici Martyris tui, omnium in te credentium vota perficias. Lectio libri Proverb. cap. 1 ℣. 12. Beatus homo qui invenit Sapientiam. Graduale. Gloria & honore coronasti eum, & constituisti eum super opera manuum tuarum. Alleluia. O Christi Martyr Medice, fortis in certamine, pro nobis Dominum rogita, sistens in cæli gloria. Euangelium secundum Matthæum, cap. 10. Nihil opertum est, quod non reveletur. Offertorium. In virtute tua Domine lætabitur justus, & super salutare tuum exultabit vehementer, desiderium animæ ejus tribuisti ei. Secreta. Sacrificium, Domine, quod desideranter offerimus, suffragante B. Medico, Martyre tuo, gratum tibi efficiatur. Communio. Posuisti, Domine, in capite ejus coronam de lapide pretioso. Postcommunio, Præsta quæsumus, Domine, ut Sacramenti tui perceptione vegetati, sancti quoque Martyris tui Medici precibus adjuvemur.

[5] Philippus Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ anni 1613, [Ferrarii hallucinatio de loco Martyrii,] Actorum epitomen exhibet, ex Veteri Ms. Ecclesiæ Utriculanæ; additque in Notis; Corpus Utriculi, ubi passus creditur, cum in Asia Sebastenus Christianos aliquot morte affecerit. In Catalogo autem generali eorum, qui non sunt in Romano Martyrologio: Is in Asia, inquit, sub Sebastiano Duce passus est, quemadmodum Acta Mss. quæ vidimus, indicant. Quibus oculis ea viderit, ut in Asia passum Medicum legere se crederet, equidem non capio; neque Sebastianus, per ignorantiam adscriptus Martyrio ejus ab auctore Lectionum, me movebit, ut Sanctum indigetem ereptum Utriculanis, Asiæ transcribam. Ipsas tamen Lectiones qualescumque accipe, collatas cum vetustiori Ms. Ecgrapho, inter Gallonii collectanea Romæ reperto, [Reliquiæ Bononiæ.] in Vallicellana Patrum Oratorii bibliotheca. Porro eumdemmet esse credo, cujus Reliquias haberi Bononiæ ad S. Gabriëlis portæ Ravennianæ, dicit Joannes Pauli Masinii in sua Bononia perlustrata, licet eum differat usque in XXVIII hujus mensis, fortassis pro majori ecclesiæ istius commodo sic mutato die.

LECTIONES OFFICII VETERIS
Ex Breviario membraneo Ms. anni 1515.

Medicus Martyr, Utriculi Narniensis diœcesis in Umbria (S.)

BHL Number: 5877

EX MSS.

[1] Antonino Imperatore a regnante, erat ingens persecutio Christianorum; in civitate vero Utriculana erat Dux quidam, [Delatus ut Christianus,] Sebastianus nomine: erat autem ibi quidam Maleficus amicissimus Imperatori. Tunc nuntiaverunt ministri Sebastiano Duci dicentes, Clementissime Domine; Maleficus, Christianus effectus est, & blasphemat Deos nostros, & dicit illos dæmonia esse. Tunc indignatus Sebastianus jussit eum comprehendi, & ad se perduci: cui & dixit sigillatim, Malefice, b amice noster, quid tibi deesse existimasti, ut te Christianum fecisses. S. Medicus respondit: Nam ego Christianus aperte sum; Christum Jesum, Dei vivi filium, [fidem generose confitetur,] de Maria Virgine natum adoro, & credo corde, & opere laudare non cesso. Tunc Sebastianus, ira repletus, jussit eum in carcerem mitti, & dixit ei, Vade, tracta tecum qualiter possis evadere tormenta horrida, quæ te fortiter laniabunt, si sacrificare nolueris.

[2] Missus itaque in carcerem stetit ibi dies duodecim: & jussit neque panem, neque aquam ei dari: tertio decimo autem die jussit supradictus Sebastianus Tribunal exacto c Hippodromo præparari, & jussit adduci S. Medicum, & dixit ei: Quid decretasti circa salutem tuam d amice? B. Medicus respondit: [& post 12 dierū carcerem æque constans,] Oportet tibi eos amicos esse, qui non timent Dominum suum habere inimicum: nam quantum sunt amaræ mihi amicitiæ tuæ, tantum sunt tuæ inimicitiæ dulciores. Sebastianus Dux dixit, O Malefice, quid dicis? B. Medicus respondit: Ego dico nullam habeo tecum communis fidei vitam. Sebastianus dixit: Ergo hoc tibi placet, ut præcepta nostra contemnens morte moriaris? B. Medicus respondit: Mortem, quam tu mihi minaris inferre, magna vita est; & ideo non timeo iram tuam: quare ex ipsa mihi nascitur vita perpetua, & corona perpetua & palma.

[3] Tunc Sebastianus iratus dixit Terentiano e Consiliario suo: Cras mane in Secretario tuo diversis vexetur suppliciis, si sacrificare noluerit; [nec minis nec promissis cedit:] si vere consenserit, & tuo eum amori copula, & meis eum amicitiis repræsenta. Terentianus Consiliarius dixit: Quare non sacrificas diis, quos Imperator adorat, & quibus cervicem suam flectit? Certe si præceptis ejus consenseris & obedieris, paratus est cum diversis muneribus te sublimare honore. Cui gloriosus Martyr respondit: Ego præmia a vobis promissa non accipio, quotidie enim a Domino meo accipio fortitudinem.

[4] [post alios 5 dies adductus,] Tunc nuntiavit hæc Terentianus Sebastiano; qui jussit eum in carcerem mitti, & custodiri a militibus. Et cum ibi diebus quinque fuisset reclusus, jussit Sebastianus ipsum quinta die de carcere educi, & dixit ei: Sacrifica diis, quos magnos esse dictitavi f … & cum multa his similia diceret, [clavis configitur,] jussit eum ad stipitem ligari, & acutos clavos in manibus ejus & pedibus figi præcepit, & dixit ei: Depone jam duritiam mentis tuæ, & immola diis immortalibus, quos vera divinitas demonstravit. B. Medicus dixit: Ego diis paganorum non immolo: turpe est, quod in Baptismate sanctificationis percepi, [persuasus]a te, homine corruptibili & in omni necessitate constituto, respuam. Et respondit Sebastianus: Tamdiu fixus stabis, quamdiu diis immortalibus debitum reddas officium.

[5] Ad hæc gloriosus Martyr, in Dei amore fixus, læto animo pendens in ligno, psallebat Domino dicens; In Deo sperabo, non timebo, quid faciat mihi homo. Tunc Sebastianus dixit: Sacrifica diis. Medicus dixit: Ego non adoro deos surdos & mutos, manu hominum factos: qui os habent & non loquuntur; oculos habent, & non vident; aures habent, & non audiunt; nares habent, & non odorant; pedes habent, & non ambulant. Similes illis fiant, qui confidunt in eis. Tunc Sebastianus, furore repletus, jussit eum diu torqueri. [& in eculeo suspensus torquetur,] B. Medicus oravit ad Dominum dicens: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, unigenite fili Dei vivi & veri, quod merui computari modo in eorum societate, qui pro tuo nomine ad Martyrii coronam perrexere.

[6] Tunc iratus Sebastianus jussit eum solvi, & sic de stipite deponi. [ac pedibus conculcatur:] Medicus, coactus desiderio [martyrii] dixit; Fac quod facturus, es: quia ego scio quod fortior te est qui pro me pugnat. Tunc Sebastianus & Terentianus jusserunt fustes afferri, & super eum extendi, & quinque terniones transire, & clamare ad eum: Sacrifica Diis, quos Imperator adorat. B. Medicus respondit: Dominus meus Jesus Christus æternus est, & ipse dixit, Omnis qui Idolis sacrificaverit, eradicabitur. Tunc Sebastianus jussit eum appendi in eculeo, & lampadibus uri, & ungulis radi. B. Medicus dixit illi: Nonne tibi dixi? quoniam inimicitiæ tuæ me lætificant, & faciunt gratiam ampliorem in conspectu Regis mei acquirere?

[7] Terentianus Consiliarius dixit, Quoniam video hunc rebellem, & verbera, & tormenta optare potius, quam timere, ad mortem istum g & collegam ejus introducite: & dixit B. Medico, [quibus nihil victus,] Dic modo, Malefice, quæ causa est duritiæ mentis tuæ, quod tantis verberibus & eculeo cruciatus, & flammis exustus & ungulis laceratus, nullo modo consentire potuisti, ut sanctissimi Imperatoris præcepta impleres. S. Medicus respondit: Verus Magister docuit me. Terentianus dixit: Unde hæc nosti? quo ordine te docuit? [& Christū Deum laudans,] B. Medicus ait: Filius Dei, ut omnibus subveniret, hominem assumpsit, quem virgo concepit, virgo peperit, & virgo post partum permansit .. Hæc fides maxima, quæ est in Christo, non tormentis vincitur, non flammis, non gladio superatur. Terentianus dixit: Ut video, Deus meus verus Deus est: nam Deus tuus, quem tu ipse dixisti, crucifixus est. Deus meus Omnipotentiam suam numquam deposuit, sed Imperium ampliavit.

[8] Tunc subridens B. Medicus, dixit ei: Hunc si credis Dominum, h ipse non eris perpetuis in incendiis exurendus. Iratus autem Terentianus, jussit eum ignibus cremari. Qui cum missus fuisset in ignem, incolumis permansit. Tunc gloriosus Dei Martyr dixit: [igni frustra objicitur;] Afflictio ista temporalisque confusio magnam fiduciam atque æternam gloriam pariet apud Regem cæli & terræ: terreni quippe Principes cadunt velociter, erga quos Psalmus dicit: Vos autem sicut homines moriemini, & sicut unus ex Principibus cadetis: & iterum: Vidi impium exaltari & elevari usque ad cedros libani: transivi, & ecce non erat; quæsivi eum, & non erat inventus locus ejus. [Ps. 81, 7., Ps. 36, 35.]

[9] Tunc Sebastianus jussit eum iterum mitti in carcerem. [ac denique capitali sententia plectitur.] Post aliquot dies perrexit in palatium, & jussit ad exemplum Christianorum vinctum catenis secum duci; & post dies tres, jussit sibi eductum i parari extra civitatem. Cui ad medium deducto dixit: Jam depone superbiam tuam, & artem magicam relinque; nam tu eris exemplum omnium Christianorum. Beatissimus Martyr respondit: Artem magicam nescio, sed habeo Dominum Jesum Christum, in quo credo, ideoque minas tuas non pavesco. Tunc iratus Sebastianus jussit eum fustibus cædi, & capitalem subire sententiam. Qui ductus extra portam civitatis decollatus est. Cujus corpus collegit noctu quidam Elozimus k nomine; & sepelivit eum in crypta cum l multis. Passus est autem gloriosus Martyr Medicus, sexto Kal. Julii.

ANNOTATA D. P.

a Antoninus, ex Actis S. Victoris huc adductus, ibidem dicitur Sebastianum Ducem Ægypti misisse in Syriam, ad persecutionem Christianorum; quod Ferrarium movit, ut in Asia passum S. Medicum diceret. Jacobillus, ad majorem verisimilitudinem comminiscitur, Victoris, patria Utriculani, Reliquias ex Syria allatas, tantis continuo miraculis claruisse, ut ad eorum evidentiam Medicus factus sit Christianus.

b Videtur Auctor existimasse Medici nomen non fuisse Martyri proprium, sed ex professione inditum; ideoque illud convertisse cum nomine Malefici, quasi hæc indifferenter usurpari possit in bonam ac malam partem, sicuti Græce indifferenter dicitur φαρμακὸς.

c Alias, cito: hic vero etiam Oppodromo, sed perperam scribebatur.

d Ibidem, Malefice, amice noster.

e Terentianus hic, videtur mutuo sumptus ex Actis SS. Joannis & Pauli, 26 Junii.

f Supple & adde Majorum religio, vel quid simile. Quin etiam excidisse plura verba videntur: nam quod sequitur, videtur ad verba S. Medici, hic prætermissa referri.

g Alias, Ad montem istum & collegam ejus introducere: Terentianus ait: sed utrobique hiulcus est sensus, & librarii vetustioris, a quo hæc sumpta, socordiam indicat.

h Alias & melius, Deum.

i Ibid. Eductionem.

k Vereor ut sincerum nomen sit, mallemque Eleusium legere.

l Vel antea martyrizatis, vel Christiano more ibidem sepultis. Nec mirarer, si multa corpora, pariter inventa, plurium sint, etiam in pace Ecclesiæ ibi postea sepultorum, ex devotione erga sanctum Martyrem.

DECRETUM S. C. RITUUM
Super inventione corporis & cultu.
Ex autographo membraneo Ms.

Medicus Martyr, Utriculi Narniensis diœcesis in Umbria (S.)

EX MSS.

Franciscus Maria, miseratione divina tituli S. Laurentii in Lucina S. R. E. Presbyter Cardinalis a Monte, [Invētis per Episcopum Narniensē S. Medici & aliorum 57 corporibus] Congregationis sacrorum Rituum Præfectus, universis & singulis præsentes inspecturis, lecturis & audituris, salutem in Domino sempiternam. Cum in terra Otricoli Narniensis Diœcesis, inter ruinas antiquæ civitatis Otricolanæ prope Tiberis Ripam, ubi antiqua ecclesia S. Victoris ejusdem civitatis [Patroni] ædificata fuerat, septem & quinquaginta Corpora, quæ sanctorum Martyrum esse judicata fuerunt, inventa fuerint; & in primis inter ea in quodam sepulcro ex Tiburtino lapide confecto, ossa multa cum capite, cum sequenti inscriptione, posita in parvo lapide in dicto sepulcro recondita, videlicet; Hic requiescit S. Medicus Martyr Christi cum pluribus; & cum Episcopus Narniensis curaverit omnia prædicta diligenter perquiri & annotari; & judicaverit prædicta omnia corpora inventa, verosimiliter esse sanctorum Martyrum corpora; Universitasque d. Terræ Otricoli Sanctissimo Domino nostro supplicaverit, [consultus Pontifex,] ut dignaretur eis concedere, ut dicta Corpora, sicut supra inventa & ab Episcopo & aliis personis Ecclesiasticis piis atque eruditis recognita, ex loco, in quo inventa fuerunt, in eorum Ecclesiam transportari, & decenter collocari possint. Et cum idem Sanctissimus Dominus noster negotium hoc a Sacra Rituum Congregatione examinari jusserit; & de ejusdem sacræ Congregationis Ordine processus ab Episcopo ad Urbem transmissus, de dictorum Corporum inventione, cum ejus relatione tradita fuerint Illustriss. & Reverendiss. D. Cardinali Bellarmino; audita ejus relatione, in plena Congregatione facta die septima præsentis mensis Julii, de contentis in d. Processu & relatione ad Urbem, [audito judicio Congregationis Rituum,] transmissis a præd. Episcopo Narniensi: eadem sacra Rituum Congregatio judicavit, ex d. processu & relatione non satis constare omnia supradicta quinquaginta septem Corpora, esse vere Corpora sanctorum Martyrum, & pro talibus esse veneranda, excepto tantum Corpore supradicti sancti Medici, quod vere Corpus Martyris esse, & pro tali posse coli judicavit; cetera vero Corpora prædicta, esse in loco decenti & honesto collocanda & conservanda, sed adhuc non esse colenda tamquam sanctorum Martyrum Corpora, eadem sacra Rituum Congregatio judicavit. [solum S. Medici corpus jubet exponi,] Et facta per Nos de supradictis omnibus relatione prædicto S. D. N. Paulo Papæ V in Consistorio secreto, hac infrascripta die; Sanctitas sua sententiam Congregationis approbavit; & concessit ut Corpus prædicti S. Medici possit, tamquam Corpus sancti Martyris Christi, ab omnibus fidelibus coli & honorari, & cum debito honore transferri in ecclesiam Cathedralem; cetera vero Corpora prædicta non esse tamquam Corpora sanctorum Martyrum colenda, sed ad partem ponenda in loco decenti & honesto, [cetera honeste recondi.] donec Altissimo placuerit demonstrare an vere sint sanctorum Martyrum Corpora. In quorum omnium & singulorum fidem & testimonium præsentes, per infrascriptum nostræ Congregationis Rituum Secretarium, fieri jussimus; manu nostra propria subscripsimus, & nostri soliti sigilli impressione muniri fecimus, hac die decima sexta mensis Julii, anno Domini millesimo sexcentesimo duodecimo, Pontificatus vero ejusdem Sanctissimi in Christo Patris & D. N. D. Pauli divina providentia Papæ Quinti anno octavo. [anno 1612.] Franciscus Maria, Tituli S. Laurentii in Lucina Cardinalis a Monte loco sigilli appensi. I. P. Mucantius Secretarius Congregationis.

DE SS. SALONITA, BIGATO, LAMTANO, LUNITANO,
MARTYRIBUS THESSALONICÆ IN MACEDONIA.

Notitia ex vetustis Martyrologiis Mss.

Salonita, Martyr, Thessalonicæ in Macedonia (S.)
Bigatus, Martyr, Thessalonicæ in Macedonia (S.)
Lamtanus, Martyr, Thessalonicæ in Macedonia (S.)
Lunitanus, Martyr, Thessalonicæ in Macedonia (S.)

G. H.

Vetus Ms. Martyrologium Serenissimæ Reginæ Sueciæ, ab Holstenio editum in Animadversis ad Martyrologium Romanum, ista habet: Thessalonicæ S. Lambanitis & aliorum trium. Horum quatuor nomina ita exprimuntur in Lucensi Martyrologii Hieronymiani apographo: Thessalonica Lunitani, Thessalonicæ, Bigati Lamtani fratris. In Corbejensi apographo tres consignantur his verbis: Thessalonica Lanitani, Thesaulonicæ, Bagati, Germanorum. Epternacense apographum ita eosdem profert: Thessalonicia Salonitæ, Bigati, Lamtani. At Blumianum. Thessalonica, Lamtani, Thesaulonicæ. Romanum Ms. bibliothecæ Cardinalis Barberini. Thessalonica Lamsaci, & Bogissi. Ms. Trevirense: In Thessalonica Lamtami & Bigati. Rabanus eos ita refert. Thessalonica Bigati, Lantani. Quæ verba inde translata sunt ad Martyrologium sub nomine Bedæ vulgatum. Mss. Florentina Magni Ducis & Strozzii. In Thessalonica sanctorum Martyrum, Bigatii, Laterani. En quanta varietate hi Thessalonicenses Martyres referantur. In Epternacensi primum nomen Salonitæ, aliis Thesaulonicæ & Thessalonicæ scribitur. Secundum Bigati aliis Bagati & Bigitti; Tertium Lamtani aliis Lantani & Lampsaci, cui quartum nomen in Lucensi est Lunitani, Corbeiensi Lanitani. Jam vero palæstra Thessalonica omißa, inveniuntur nomina in Mss. Augustano S. Udalrici, Bigati, Banthanii; in Parisiensi Labbei, Bigati, Lamentani, in Ms antiquo monasterii S. Cyriaci, Lamtanii, Labunciæ. Casinense & Altempsianum, Lamsani, Solonicæ habent. At Romæ adscribuntur in Ms Vaticano S. Petri nomina Lampsais, [Referuntur etiam ad 26 Junii.] Salonicæ. Et Alexandriæ tribuuntur in Ms. Aquisgranensi Bigatus, Lantanus. Iterum die XXVI Junii in Mss. Richenoviensi & Rhinoviensi ista leguntur: Thessalonica Lantani, Bigati, seu Bigiti: item in Ms. Epternacensi. Et in Thessalonica Lantini. Ita etiam refertur Bigatus a Notkero, sed Alexandrinis adjunctus.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ROMÆ PASSIS,
LUCEIA VIRG. ET AUCEIA REGE, ANTONIO, HERENEO, THEODORO, DIONYSIO, APOLLONIO, APAMIO, PRONICO, COTEO, ORIONE, PAPICO, SATYRO, VICTORE.

AN. CCCI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Actis, ætate, & cultu, etiam 1 Julii & apud Græcos VI ejusdem.

Luceia Virgo, Martyr Romæ (S.)
Auceias Rex, Martyr Romæ (S.)
Antonius, Martyr Romæ (S.)
Hereneus, Martyr Romæ (S.)
Theodorus, Martyr Romæ (S.)
Dionysius, Martyr Romæ (S.)
Apollonius, Martyr Romæ (S.)
Apamius, Martyr Romæ (S.)
Pronicus, Martyr Romæ (S.)
Coteus, Martyr Romæ (S.)
Orion, Martyr Romæ (S.)
Papicus, Martyr Romæ (S.)
Satyrus, Martyr Romæ (S.)
Victor, Martyr Romæ (S.)

AUCTORE D. P.

Romanæ urbis Præfectorum Indiculus, ex temporibus Gallieni & anno Christi CCLIV, per annos centum deductus, [Annum indicat Urbis Præfectus,] atque productus ab Ægidio Bucherio nostro Capite 13 Commentarii in Canonem Paschalem Victorii, prætitulatæ Martyrum cohorti lucem præcipuam præfert. Nam qui ibidem, Titiano II & Nepotiano Coss. id est anno Christi CCCI, Diocletiano & Maximiano Ecclesiam persequentibus, dicitur Præfecturam urbis administravisse Ælius Dionysius, in eorumdem Actis simpliciter Ælius nominatus, satis verosimiliter demonstrat annum quo passi ipsi sunt; cum totis illis centum annis alius nullus Præfectus, [nomina sociorum habentur ex Actis,] Ælius dictus, inveniatur. Habemus ea Acta ex duobus insignibus Mss, altero Vaticano Romæ a nobis, altero apud S. Amandi in Hannonia monasterium invento a Rosweido: & eadem sæpius alibi vidisse meminimus. Mire autem prædicta duo Mss. conveniunt, tota phrasi nominibusque ipsorum Pugilum; nisi quod Theodorus & Dionysius scriptori Amandino exciderint. Ast Græcis, quibus iidem recoluntur (ut infra dicam) VI Julii, pro Hereneo, Theodoro, Dionysio, obrepserunt, Serenus, Diodorus, Dion; pro Apamio quoque Papianus: pro Coteo, Cotyius, pro Orione, Oronus legitur apud eosdem, nec reliquorum numerus indicatur.

[2] Ex Actis illis, utrobique (ac verosimiliter etiam alibi) affixis huic diei in titulo, Palæstram Romam notarunt Ado, [& nomen Palæstræ Roma] Usuardus, Rabanus, Notkerus: & duo quidem priores, hoc modo; Romæ S. Luciæ Virginis cum aliis viginti duobus. Rabanus, omissis sociis, solius Auceiæ Regis nomen addidit; Notkerus utrumque distinctius expressit, hoc modo: Romæ Luceiæ Virginis & Auceiæ Regis, qui cum aliis viginti duobus pariter martyrio coronati sunt. Quod in Martyrologio Centulensis monasterii addatur Via Salaria, [quod secuti Usuardus aliisque.] vereor ne aliunde irrepserit; cum tale nihil habeant Acta, ubi post decem socios nominatim expressos, in Vaticano, alii novem, in Amandino decem scribuntur, quorum nomina soli Deo cognita sunt. Ista autem diversitas ex eo orta videtur, quod, omni in numero XXII convenirent scriptores, dubitarent an illi Auceiam includerent: uti aperte fecit Wandelbertus, sic canens.

Septeno Romam Luceia exornat honore,
Campio * bis deno & bino Martyre læta,
In quibus Auceias socio conlucet honore.

[3] Vetustiora istis omnibus sunt Martyrologii Hieronymiani quatuor apographa sæpius allegata: sed eadem brevitate sua magnas huic martyrio tenebras offundunt: [Apographa Martyrologii Hieron.] nam Epternacense solum Luceiæ Virginis nomen habet, & quidem Thessalonicensibus Martyribus, cum conjunctione Et adjectum; neque magis eamdem ab illis distinguunt alia. Non Corbejense, ubi absque illa particula, post memoriam Lanitani, Bigati Germanorum, sequuntur nomina Luceiæ Virginis & Auceiæ Regis. Non Blumianum aut Lucense: quin potius hæc errorem, ex prioribus facile arripiendum, manifeste adstruunt; cum scribunt primum quidem & in eadem civitate (antea autem Thessalonica nominabatur) Luceiæ Virginis & Aceiæ Regis; [sola 2 nomina satis ambigue referunt,] posterius vero etiam corruptius, Luceiæ Virginis & Aceiæ Virginis loco Regis. Genuini autem Bedæ supplementa, Atrebati & Tornaci ad hunc vacantem ibi diem, infarciunt hæc, In Thessalonica civitate natale S. Luceiæ Virginis. Hæc dum considero, & quod eadem vetustiora Martyrologia Luceiæ Virgini Romæ passæ, die præcedenti concorditer addunt socios XXII, omnino cogor dubitare fitne alia Lucia, hic & ibi etiam sub nomine Luceiæ relata: si tamen diversæ sunt, valde propendeo ut existimem, propter nominis similitudinem factum, ut sociis XII hic nominatim signatis, alii adderentur IX vel X, ad complendum numerum istic relatum. Græce certe, præter eos quos ab iis nominari dixi, [ut videantur ea Thessalonicensibus jungere,] Anonymorum nullorum mentionem faciunt.

[4] Quid Galesinius, Maurolycus, Felicius, Ferrarius, & similes recentiores bene vel male de iisdem Sanctis scripserint, nihil attinet ventilare. Unum hic omitti propter antiquitatem non potest, quod eadem omnia vetusta quatuor Hieronymiani Martyrologii apographa, in quibus ad præsentem diem tam jejuna utriusque fit mentio, sociis XXII ad præcedentem diem aliamque verosimiliter S. Luciam relatis ad diem I Julii consentiant in iisdem, cum novem vel octo sociis referendis, & quidem expresse ut Romæ passis, hoc modo; Romæ S. Gaii Papæ, [distinctius autem 1 Julii cum 8 vel 9 sociis,] & natalis SS. Luceiæ Virginis & Auceiæ Regis, cum aliis octo. Ita Mss. tria, Epternacense, Corbejense & Blumianum. Lucense silet quidem urbem Romam, sed dum illos conjungit Gajo Papæ, satis locum explicat, & numerum augens VIIII scribit; ut vel ex hoc nostra confirmetur conjectura, de Viginti duobus male traductis a die XXIV ad XXV Junii; ex duodecim autem qui nominantur in Actis, nonnulli fortassis spectant ad aliam classem Martyrum, ipsis Kalendis in eadem urbe Roma passorum, sub nominibus Esici vel Isici, Processi, Marini alias Marinæ ceu Martiniani, Antoni vel Antonini, Sereni, Victoris.

[5] Rhabanus ex dictis colligit Kalendis istis priores poni ad solemnitatis incrementum, ac forte ad indicium potioris cultus, in talem diem relati; itaque scribit: Eodem die Romæ Octava Luceiæ Virginis Sanctimonialis, cum Auceia Rege sponso suo: sed Petrus de Natalibus lib. 6. cap. 4 aptius Dominum carnalem vocavit. Interim, [per modum (ut videtur) Octavæ,] si vera est illa Rhabani de Octava divinatio, eximium plane istorum Martyrum Romæ cultum fuisse demonstraret. Etenim continuatio alicujus festi per integram hebdomadem ejusdemque iterata celebratio die octava, primis Christianæ pacis seculis ignota fuisse videtur, cum in Missali, Gallo-Gothico nusquam inveniatur. Vetus Romanum Kalendarium, quod ante annos fere plus quam nongentos exaratum Parisiis Joannes Fronto illustravit, præter Octavas Domini Paschæ & Pentecostes, solas novit Octavas Apostolorum Petri & Pauli. Gelasianus Codex Sacramentorum insuper habet Octavas S. Laurentii & S. Andreæ, sed hæc rursum Codex Gregorianus omittit. Habet quidem uterque codex sicut & Kalendarium Frontonis, [Fuit Luceia nata in Campania Urbicaria,] XXI Januari & XXVIII, Natale S. Agnetis; sed dum primum de Passione, secundum de Nativitate vocatur, non tam Octava ea videtur, quam aliud festum, sicut sunt Nativitas & Decollatio Baptistæ; idque indicat Gelasiani codicis Secreta ad V Kal. Februarii cum ait, quod Sancta ista ab exordio sui usque in finem beati certaminis sic extitit gloriosa, ut ejus nec initium debeamus præterire nec finem. Si ergo vel hoc vel alio modo geminata aliquando Romæ fuit SS. Luceiæ & Auceiæ festivitas; rara ea omnino prærogativa fuit, cujus non facile sit rationem reddere, nisi aliquam forte sanctorum Corporum translationem tali die factam, cujus una cum ipsis desierit cito haberi memoria.

[6] Vixit Luceia peregre, non ut captiva, sed ut libera, Deum suum, ut vellet colere permissa annis XX, [id est suburbana;] ante quos abducta illa fuit cum esset civis Urbica de territorio Urbicario, ut habet Ms. Vaticanum; Amandinum vero interpretatur de territorio Campaniæ: unde Græci in Menologio apud Sirletum, de Campania Regione natam dicunt, eoque distinguunt a Lucia Syracusana. Istud vero non eo intelligendum est sensu, quo ultra Neapolim Campaniæ nomen porrigitur; sed quomodo id hodiedum restringitur ad Campaniam Romanam; & quomodo ex altera urbis parte nunc dicitur Fuscia suburbicaria, ad Ecclesiæ Romanæ patrimonium pertinens. Videsis Baronium ad annum 325 num. 134 & 135. Ibi is erudite docet, Urbicarium & Suburbicarium, eodem sensu dici; [unde Græci ad 6 Julii male formarunt nomen Rexi Vicarii,] non tamen eodem, quo Urbanus & Suburbanus: harum enim vocum strictiorem esse significationem docet, istas latius patere; sic ut non solum terras, sed & Provincias integras complectatur, Juliano Imperatore ad Taurum scribente, emphiteuticorum fundorum vires servandas, per omnem Italiam, tum etiam per omnes Urbicarias Africanasque regiones. Verum hic tum ipsa territorii appellatione, tum etiam ex eo quod Sancta jussa redire ad civitatem suam, de qua capta erat, Romam properavit, satis intelligitur prope urbem nata in Suburbanis fuisse. Non bene hoc intelligens Bartholomæus Tridentinus, repertus inter Cardinalis Barberini rariora Mss, Epitomen Actorum sic orditur: Luceia Virgo, civis urbe Caria. Male scilicet divisit, quod unico verbo legendum erat, civis Urbicaria. Et sic forte antiquitus legebatur, soliusque explicationis causa additum fuerit (subintelligendo, id est, particulam in talibus usitatam) de territorio urbicario.

[7] Interim Græci, ad VI Julii, Sanctos hosce in sua relaturi Synaxaria; ut multa alia perperam ex Latino transtulerunt, ita cum initio forte legerent, Λουκεία ἐξ Οὐρβικαρίου, [sicut Hispani in Pseudo dextero Rictiovari nomen,] & in progressu Legendæ invenirent ejus Dominum per illam conversum; ac vero similiter suspectum haberent nomen Αὐκεία, quasi per errorem geminatum a librario; crediderunt se verum nomen socii invenisse; scripseruntq; in titulo, Μνήμη τῆς ἁγίας Λουκίας τῆς παρθένου, καὶ Ῥήξου βικαρίου, καὶ ἐτέρων πλείστων ἐν Καμπανίᾳ μαρτυρισάντων. Memoria S. Luciæ Virginis, & Rexi Vicarii, & aliorum plurimorum in Campania martyrizatorum. Fortassis etiam ex Latino Regis factum illis est Ῥήξου: quæ omnia tam merito explodentur, quam Pseudo-dexter Hispanicus, qui Sanctos hosce Juliobrigam traducturus, passos ibidem ait sub Præside Rictiovaro, quem novimus Præfectum Galliarum sub Diocletiano, rectius fortasse diviso nomine appellandum Rictium Varum. Pergunt porro Græci, errore isto semel posito, & Rexi, & Vicarii per Luciam conversi, meminisse, nulla facta Auceiæ Regis mentione. Hoc tamen me non commovet, ut diversos statuam: nam quod ad diversitatem diei attinet, jam experientia comperi, majorem partem Sanctorum, a Latinis acceptorum, diverso apud Græcos die coli; quamvis ejus diversitatis, præter arbitrariam institutionem, [loco Auceiæ Regis Barbarorum] causæ nihil reddere in plerisque possim, neque semper translationem aliquam Reliquiarum, tali die ad ipsos factam, cum verosimilitudine suspicari.

[8] Superest quærere, quomodo Auceias Rex Barbarorum (sic enim vocatur in Actis) ex Campania Urbicaria potuerit captivam abduxisse Luciam, civem Urbicam seu Urbicariam, idque annis XX antequam Præfecturam Urbis susciperet Ælius, aliis Elius & Helius passim scriptus, sicuti etiam urbs Hierusalem promiscue scribitur, Ælia, Elia & Helia; anno scilicet CCLXXX vel sequenti, Probo Imperatore. Lucem huc aliquam afferet Flavius Vopiscus in Probo, ab anno CCLXXVI ad CCLXXXII Romanis dominato, de quo ait; quod in Illyrico Sarmatas ceterasque gentes ita contudit, ut prope sine bello cuncta reciperet quæ illi diripuerant. Tetendit deinde per Thracias, atque omnes Geticos populos … aut in deditionem aut in amicitiam recepit. [a Probo Imp. domitorum an. 280 vel seq.] His gestis Orientem petiit… Barbarorum qui apud Isauros sunt, vel per terrorem, vel per voluntatem ingressus est loca … Blemyas etiam subegit, quorum captivos Romam misit. Quidni ex aliqua istarum gentium Regulis quispiam, Probum vel sponte vel invite secutus usque Romam, ac deinde ad suos remissus, non quidem aperti belli jure, vel latrocinii manifesti injuria Luceiam acceperit: sed dole ac fraude interceptam, barbarica licentia secum abduxerit? Quodsi omnino apertam vim malis, audi eumdem Vopiscum sic porro narrantem. Cum ex Gepidis, Gautannis, & Vandalis plerosque in Romanum solum transtulisset Imperator, illi omnes fidem fregerunt; & occupato bellis tyrannicis Probo, per totum pæne orbem, pedibus & navigando vagati sunt, nec parum molestiæ Romanæ gloriæ intulerunt. His ita prævie explicatis, nihil video cur recipi hæc Acta non possint, non solum ut antiqua, sed etiam ut sincera graviterque & verosimiliter scripta; neque ullatenus similia iis quæ excusare cogimur, tamquam multis post rem gestam seculis ex parum sincera traditione, aut etiam præsumpta verosimilitudine adornata circumstantiis, fabulam potius quam historiam referre judicandis.

[Annotatum]

* .i. pugil, victrix

ACTA
Ex duobus vetustis Codicibus Mss.

Luceia Virgo, Martyr Romæ (S.)
Auceias Rex, Martyr Romæ (S.)
Antonius, Martyr Romæ (S.)
Hereneus, Martyr Romæ (S.)
Theodorus, Martyr Romæ (S.)
Dionysius, Martyr Romæ (S.)
Apollonius, Martyr Romæ (S.)
Apamius, Martyr Romæ (S.)
Pronicus, Martyr Romæ (S.)
Coteus, Martyr Romæ (S.)
Orion, Martyr Romæ (S.)
Papicus, Martyr Romæ (S.)
Satyrus, Martyr Romæ (S.)
Victor, Martyr Romæ (S.)

BHL Number: 4980


EX MSS.

[1] Luceia Virgo Dei, sanctimonialis civis urbica, [Captiva abducta, ne violaretur,] de territorio Urbicario capta est ab Auceia Rege Barbarorum. Cum vero cepisset eam & duxisset in patriam suam, videns eam esse pulcherrimam, voluit corrumpere. Hæc sane ut vidit illius libidinosi Regis insaniam, ait ad illum: Noli mihi vim facere, quoniam magnum habeo sponsum, qui statim vindicet injurias meas de te. At ille iracundia repletus, dixit ad eam: Et quis est sponsus tuus, vel cujus est potestatis, ut vindicet injurias tuas de me? At illa fiducialiter, ut ancilla Christi, nihil metuens, respondit ad eum; Deum habeo Dominum Jesum Christum sponsum, qui est in cælo, cui me devovi virginem, qui habet potestatem universæ carnis, cui servio sine macula, qui est potens præstare omnia petentibus se ex fide. [profitetur se Christū sponsum babere;] At ille hæc audiens, dixit ad eam, Tu ergo, ut video, Christiana es. Castissima Dei dixit, Christiana sum plane. Audiens vero eam Christianam, timore territus est valde, & digne cœpit honorare eam. Statimque jussit cubiculum condignum fieri, ubi nullus virorum haberet ingressum, & lectum ibidem jussit fieri, & puellis mandavit ut ad obsequium essent paratæ, ita ut nec discederent ab ea, sed honorifice essent paratæ ad obsequium ejus, dicens eis; Hæc virgo magna est, quæ Deum qui est in cælo colit. [ideoque permissa ut vellet vivere,] At illa ingressa in cubiculum, cœpit orationibus & jejuniis vacare, gratiasque maximas agere Deo die & nocte, qui eam dignam habuit respicere positam in captivitate, & tantam haberi eam in conspectu Regis alienigenæ: pro quo etiam frequenter orabat Deum, ut nihil illi mali eveniret, neque domui ejus.

[2] Cum hæc agerentur, contigit post paucum tempus, ut ad bellum iret contra adversarios suos; & dum proficisceretur vocavit ancillam Christi, & ait ad eam: Luceia, ancilla Dei, pete Deum tuum pro me, ut sanus redeam ad domum meam, [Domino suo victoriam sæpe votinet suis precibus:] triumphator de adversariis meis, & amplius te honorabo. At illa respondens dicit ad eum, Vade, inquit, sanus & salvus reverteris; credo enim in Dominum meum Jesum Christum, quia incolumem te reducet. At ille profectus venit contra adversarios suos; devictisque eis habuit magnum triumphum de inimicis suis, venitque in domum suam cum magna gloria; magis magisque apponens ut illam honoraret velut matrem, quod ita ei provenisset; intellexit enim quod ejus petitionibus Dominus eum adjuvasset. Longum est totum, quod per eam Dominus est operatus, enarrare per ordinem rerum gestarum: sed omnia breviter prosequar. Quoniam quotiescumque ivisset ad bellum, [qui eam post annos 20, ut jussa divinitus, redeuntem,] sive provocatus sive voluntate, ita ei contingebat, ut prostratis inimicis suis inde victor rediret in domum suam. Dominus autem Jesus Christus orationibus ancillæ suæ Luceiæ hoc illi præstabat.

[3] Cumque complesset ibidem viginti annos supramemorata sancta Luceia, Dominus nocte in visu apparuit ei dicens: Exurge, inquit, Luceia, & amplius hic ne moreris; [dimissis omnibus Romam sequitur:] sed revertere ad urbem vel ad civitatem de qua capta es, quoniam oportet te ibi martyrium tuum complere. At illa exurgens primo mane, exultans & gaudens ac gratias agens Deo, quod illa nocte eam visitare dignatus est, & hoc illi præcepisset ut ad civitatem suam remearet; magis autem ut ad gloriam martyrii festinaret; ait ad Regem Auceiam, Permitte mihi ut redeam ad patriam meam; quia ibidem cursum meum habeo consummare; siquidem ad coronam Martyrii vocor, sic enim revelavit mihi Dominus meus Jesus Christus, cui servio corpore & spiritu meo immaculata. Vide ergo, ne velis me hic retinere, & graveris. At ille inquit ad eam; Si sic hinc exieris, ego hic ut quid remanebo? [ubi ipsa a Præfecto Urbis Ælio,] Non expedit mihi: nam venient adversarii mei, quos Dominus tuus semper orante te interfecit, & occident me, ideoque omnia mea relinquens veniam tecum. Sanctissima Virgo Dei Luceia respondit, dicens ei; Si placet tibi hoc, veni; credo enim in Deum meum, quod te sibi servum adoptabit & sociabit gregi suo sancto. Audiens autem hæc Auceia Rex, dereliquit domum suam, necnon & matronam & filios suos, & omnia sua, & comitatus est ancillam Christi; non ut alienigena, sed ut domesticus Sanctorum; non ut barbarus, sed ut civis Romanus; non ut lupus, sed ut ovis Christi, iter agens cum magna Dei famula Luceia; & utrique properant Romam.

[4] Ingressis vero in civitatem, persecutionis tempus agebatur; ita ut religiosa Luceia, [capite plexa,] quæ in captivitate commonita revocata fuerat Romam, se palam ostenderet. Post paucos dies comprehensa est sancta Luceia a ministris, & adducitur ad Urbis Præfectum Ælium, qui dixit ad eam; Tu Christiana es? Virgo Dei respondit, Christiana sum, nam ad hoc me Dominus post viginti annos de captivitate revocare dignatus est, ut Martyrii coronam accipiam. Præfectus dixit: Jusserunt Imperatores Christianos aut sacrificare aut interfici. At illa respondit, Dixi tibi quia parata sum mori: nam ad hoc me Dominus de captivitate revocare dignatus est, ut passa certamen accipiam coronam. Sic Præfectus, data sententia jussit eam docollari, [etiam ille se morti pro Christo offert.]

[5] Cumque hæc vidisset Auceia Rex in ancillam Christi gestum esse, & ipse offerens se Præfecto dixit: Et me cum ea jube decollari, quia vere hæc Domina mea est. Præfectus interrogavit eum, quis esset. At ille respondit; Ego sum Auceia Rex gentis meæ, qui eam ceperam cum contra Romanos pugnarem; nam multa mihi Deus ipsius per eam præstitit, quam ego per annos viginti venerando in castitate servavi: sed cum Deus ipsius apparuisset ei, ut veniens Romam martyrium susciperet; elegi magis & ego, derelictis meis omnibus, pro nomine Dei ipsius mori cum ea, quam vivere in regno. Præfectus dixit, Quomodo sic, qui Christianus non es, pro nomine Dei ipsius poteris mori? Auceia Rex respondit: Effusio sanguinis mei credo quod faciet me Christianum, nec a conspectibus suis & ab ancilla sua faciet alienum. Et hunc quoque venerabilem virum, in confessione permanentem, Præfectus jussit decollari. [Mox alii 21 coronantur.]

[6] Cum vero recepisset se Præfectus in prætorium suum, offeruntur ei alii viginti, id est, Antonius, Hereneus, Theodorus, Dionysius, Apollonius, Apamius, Pronicus, Coteus, Orion, Papicus, Satyrus, Victor, & alii novem: quorum nomina soli Deo cognita sunt. Et interrogavit eos si essent Christiani. At illi confessi sunt se Christianos esse: & jussit eos similiter decollari. Qui veneranter suscipientes sententiam, Domino gratias egerunt, qui eos ad confessionem nominis sui dignos habuit: cui est honor & gloria in secula seculorum Amen.

DE SANCTIS VIRGINIBUS ET MARTYRIBUS,
FEBRONIA MONACHA, LYBE, LEONIDE ET EUTROPIA, SIBAPOLI SEU NISIBI IN MESOPOTAMIA.

CIRCA CCCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Febronia, Martyr, Sibapoli seu Nisibi in Mesopotamia (S.)
Lybe, Martyr, Sibapoli seu Nisibi in Mesopotamia (S.)
Leonis, Martyr, Sibapoli seu Nisibi in Mesopotamia (S.)
Eutropia, Martyr, Sibapoli seu Nisibi in Mesopotamia (S.)

AUCTORE D. P.

§. I. De Actis Syriace vel Græce scriptis, & ex Græco Latine redditis.

Totum hujus diei Officium, juxta Typicum Græcorum & ipsorum Magna Menæa pariterque Synaxaria omnia Mss, [Acta præcipuæ fidei,] occupat prætitulata Sancta; cujus gloriosa pro Christo certamina, tanto ubique per Orientales ecclesias celebratiora fuerunt, quanto luculentiori testimonio scripta ea habebantur, fide scilicet oculata Thomaidis Sanctimonialis, locum secundum tenentis in eo monasterio, ubi Febronia ab infantia fuerat educata, sub disciplina amitæ suæ Bryenes. Etenim illa, & cum Virgo cruciaretur præsens sub habitu seculari interfuit; & ex ipso ejus judice Lysimacho, melius erga Christianos quam tutor suus & collega Selenus affecto, ac postea Monacho, [scripsit Thomais testis oculata;] accuratius didicit omnia; & quæ circa cultum ei institutum Reliquiasque acciderunt, per decem aut plures annos Martyri superstes, scire certissime potuit debuitque. Græcene Thomais an Syriace scripserit incertum nobis facit, non quidem textus Græcus, quem ex Mss. Vaticanis damus, & in quo id non legitur; sed vetus inter Latinos interpres, Joannes Diaconus Neapolitanus, apud quem illa, suæ scriptionis testis, ita sub finem Latine loquens inducitur; Ego denique Thomais, ultima famularum Christi, quæ Dominæ ac venerabili Bryenæ in regimimine successi, cuncta quæ huic Sanctæ evenerunt ab exordio perspicue novi; [vertit Joannes Diac.] & quæ ipsa videre non potui, a Domno Lysimacho didici: propterea omnem illius vitam vel gesta [in patria lingua] seriatim stylo tradere curavi.

[2] Habemus hanc Joannis versionem, prout ipsam Athanasius Junior, Neapoleos urbis Antistes, scripturarum studio apprime eruditus, vitam & agonem gloriosæ Martyris Febroniæ, necnon & B. Petri Alexandrinæ Cathedræ Pontificis, ex Græco stylo Latinis auribus transferre coëgit. Habemus, inquam, versionem circa finem seculi IX curatam, [qua versione ex 3 Mss. omissa,] ex triplici Ms. primo quidem Belgico, inter Rosweidi vetustiora collectanea reperto; sed cui deest interpretis Prologus, quodque sub initium est multo contractius, sic enim incipit. Diocletianus Imperator, sectam Christianorum destruere cupiens, Præfectosque ad id peragendum constituens, Selenum & Lysimachum ejus nepotem in Orientis partes misit: qui assumentes Imperialia decreta & militum agmina, Orientale aggressi sunt iter. [damus propriam novam.] Cetera fere sequuntur ut in Græco. Ejusdem versionis geminum exemplar ex Codice Capuano Longobardicis litteris exarato apud Monachas S. Joannis, Bollando nostro misit Silvester Ayossa Presbyter Capuanus anno MDCXLVII & LI; sed utrum eadem ibi sit contractio initii, non possum dicere, quia Codex mutilus est fere usque ad num. 17. Tertium porro describi curavimus Romæ anno MDCLXI, ex Codice similiter Longobardico, qui Cardinalis S. Severini fuerat, & apud D. Josephum de Costa Cardinalis nepotem atque heredem servabatur; in quo integra omnia (etiam ipse Prologus) ac forte ipsius Joannis Diaconi ætate scripta, cujusmodi etiam Codex Bovinensis a Bartholomæo Chioccarelli, [Acta male adscripta Metaphrasti & diei 15,] libro de Episcopis Neapolitanis allegatus, ut simili charactere in membrano scriptus. In istis legimus interpretem excusantem ipsum se, quod, quia Latina consuetudo Græco idiomati respondere minime sufficit, non verborum copia sed sensus ubertate, transferre prædictam Vitam conatus sit quibusdam additis, quibusdam ademptis: quapropter consultius existimavi novam fidelioremque adornare versionem; antiquiori omissa, Græco textui ex latere responsuram.

[3] Ceterum sive Græce, quod non mirarer, scripserit Thomais; sive, quod ait Joannes, & in suo codice forsitan legebat, Syriace; extitit tamen Græcus contextus, diu ante Metaphrastem, cui ille apud Lipomanum & Surium imperite adscribitur, quia inventus inter Vitas ab eo aut sub ejus nomine collectas: an inventus est autem textus ille ab ipsis sub nota diei XV? quia sub finem, [aut 24 Junii] post narratam dentis unius translationem, sic legebatur; Repositæ sunt S. Febroniæ Reliquiæ quintodecimo die mensis Junii: dixerim potius veteris librarii errore factum esse, ut pro κε᾽ irrepserit ιε᾽: hoc enim suadent omnes Græcorum Fasti, quibus accensendi Pactenses in Sicilia, unde Octavius Caietanus Febroniam inseruit suo Siculo Martyrologio in Operis Idæa. Ad unum diem a Græcis discrepat Joannes Diaconus, in omnibus pariter Mss. asserens, Reliquias collocatas & ecclesiam dedicatam esse Sanctæ, die quo ipsa pro Christo Martyrium suscepit, hoc est octavo Kal. Junii, quod esset XXIV mensis.

[4] In Græco nihil de die mortis legitur, ideoque vereor ne ista Joannis conjectura sit, [vindicantur diei 25, non tamen non mortuali.] cui (ut de differentia unius diei taceam) fortassis præivere Synaxaria Græca, tali die ponentia titulum Ἀθλήσεως, id est certaminis S. Febroniæ: quomodo etiam fecit Auctor Ephemeridis metrice: cujus hic versus profertur:

Δῶκε Φεβρωνία τὴν αὔχενα εἴκαδι πέμπτῃ.

Vicena quinta tendit Febronia collum.

Sed jam alibi ostendimus, in ejusmodi solere Græcos diem cultus martyriique confundere: quamvis mirum non foret, si dedicandæ ecclesiæ idem fuisset electus dies, qui erat Martyrii anniversarius: & huic congruentiæ favent Hagiologium Habessinorum, & Kalendarii Coptici apud Seldenum Ordo primus, ubi ad initium Abibi respondens XXV Junii, in hoc quidem notatur memoria S. Afraniæ Virginis, in isto Kephronia salutatur (ita pro varietate linguarum alterantur subinde nomina) & laudatur quod eam non valuerunt Diocletiani asseclæ avertere a Christi amore, quamvis ei dentes omnes excusserunt, & artus amputarunt. Istis autem Græcos hic sequentibus, minus mirum idem fecisse Moschos, a Græcis immediate instructos, in quorum Synaxario, titulo non usitato, vocatur Simillima Martyri Phebronia.

[5] Locus Martyrii atque cultus, in Actis a Thomaide scriptis vocatur Sibapolis; [Palæstra Sibapolis,] & hæc describitur, sita in confiniis Assyriorum, sub Romanorum tamen potestate, adeoque haud longe a Tygri flumine, utriusque imperii, Persici inquam & Romani, diribitore. Sed ubi textus noster Græcus habet, τὴν Σιβάπολιν, ibi alius, quo usus Joannes, videtur legisse τὴν τοῦ Σιβᾶ πόλιν; ubi cum extrita forsitan esset littera T, ipse articuli diphthongum reliquam conjungens nomini, legit οὐσιβᾶ; itaque vertit, urbem cui vocabulum Usiba. Auctor prolixi in Menæis Synaxariisque encomii, [non Usiba,] dicit vixisse Sanctam, ὑπὃ τόν κάνονα τῆς κατ᾽ αυτὴν μονῆς, ἐν τοῖς μεθορίοις Περσῶν καὶ Ρῶμαίων διακειμένης, ἐν πόλει λεγομένῃ Νισίβῃ, ἥτις λέγεται Ἀντιόχεια τῆς Μυγδονίας, secundum Regulam sui monasterii, jacentis ad confinia Persarum ac Romanorum, in civitate Nisibe dicta (est Nisilis aliis) quæ nominatur, Antiochia Mygdoniæ, scilicet a Mygdonibus, ex Macedonia illuc translatis ab Alexando Magno. Ea certe urbs Episcopalis fuit, quod de Sibapoli in Actis asseritur; & quamvis nequaquam sit adsita Tigri, [ea putatur esse Nisibis.] sed facile ad XX leucas distet ab ejus ripa; Mygdonius tamen fluvius illum interluens, Tigrim subit; & Imperio Romani limites sive Assyriorum confinia, suam latitudinem habere censentur, cum proportione ad utriusque termini amplitudinem. Forsitan etiam Nisilis, Syriaca dialecto idem valet, quod inlingua Græca τοῦ Σιβᾶ πόλις. Idque eo verosimilius credi potest, quod nullus tota Mesopotamia locus sit, nedum urbs Episcopalis, quæ apud Geographos veteres, Ptolomæum & alios, Sibapolis appelletur.

[6] Tempus Martyrii videmur posse definire extremos annos Diocletiani, [Tempus martyrii anno circiter 304.] tunc ferme agentis Nicomediæ, unde in Orientem missus sit Lysimachus. Huic enim, post necem Febroniæ, non impune cessisset, abdicato ad quod missus erat officio, Christianum ac Monachum factum mox fuisse, pleramque Christianis dedisse libertatem; nisi sub idem tempus anno scilicet CCCV, Imperium abdicasset Diocletianus; itaque successorem ejus Galerium Maximianum, quamvis Christianos similiter persequentem, facilius ille latuit; prius forte mortuus, quam in extremo illo Oriente recrudesceret persecutio, per Lysimachi conversionem interrupta. Idem persuadet ætas Bryenæ, jam tum anus cum Febronia pateretur, & tamen usque ad annum circiter CCCXX superstitis: vixit enim biennio post dedicatam ecclesiam: cui cum sex annis allaboratum fuerit, nec potuerit initium dari ante annum CCCXI, non potuit illa moriente Febronia anus fuisse, nisi seculo IV passa hæc sit: etenim non nisi anno CCCXI prodiit Galerii præfati Decretum, quo cessare jussa est persecutio, & libertas concessa est Christianis cœtus suos agendi, adeoque etiam extruendi ecclesias ad eumdem finem.

§. II. De S. Febroniæ & aliarum trium cultu Constantinopoli.

[7] Quas in titulo junximus S. Febroniæ non ut Martyrii socias, [Quamdiu antea passæ 3 aliæ incertum,] sed ut eodem loco verosimiliter passas, ipsique a Bryene præfata, in exemplum subeundi constanter agonis propositas num. 15, eas putamus pluribus annis prius coronatas fuisse. In iis tamen hic nominandis sequimur Synaxarium Divionense nobis alias a Chiffletio commodatum, ubi post memoriam S. Febroniæ, ponitur, Μνήμη τῶν ἁγίων Μαρτύρων, Λεωνίδος, Λιβύης καὶ Εὐτροπίας, τῆς μεν δὶα πυρὸς, τῶν δὲ διὰ ξίφου τελειωθέντων, Memoria sanctorum Martyrum, Leonidis, Libyes, & Eutropiæ: quarum una quidem igne, aliæ vero gladio consummavere agonem.

[8] Adduntur ibi consequenter hæc disticha.

Πηδᾷ Λεωνὶς εἰς τὸ πῦρ τοῦ καμίνου [laudantur sigillatim in Synaxario Ms.]
Ὡς εἰς τροφὴν Λέαινα πεινῶσα σφόδρα.

Leonis ignem clibani ardentis subit,
Leænæ adinstar valida quam stimulat fames.

Κομμωτικόν τιβάμμα, νύμφη Κυρίου,
Βάπτει Λιβύη, δοῦσα τὴν δέῤῥιν ξίφει.

Dum sponsa Christi gladio pellem tradit,
Non invenusto tingit ipsa se fuco.

κόσμον αὐχῶν νοστιᾶς συσχεῖν δίκην
Ὑπ᾽ Εὐτροπίας παίζεται τετμημένης. [non sine mendis:]

Qui gloriatur pro pullo habere mundum,
Capite minutæ Eutropiæ factus est ludus.

Sed nescio quomodo Eutropiam gladio cæsam sibi potuit imaginari Poëta, quam Bryene expresse dicit sagittis confixam concidisse. Lyben etiam illa nominat, quam ipse Libyen facit. Joanni Diacono Libys redditur, qui & jam nomina feminina in Is, ut Platonis, Leonis, Thomais, Latine perperam terminat in ides, quæ est terminatio Masculina; quod vitium Indici hodierni Romani frequens est, exemplum secutis qui ipsum Martyrologium in vulgares linguas verterunt.

[9] Philippus a Visitatione, in sua Sanctorum ac Beatorum Carmeliticorum Acie (ut vocat ipse) bene ordinata, [an etiam Thomais & Bryenna Martyres?] Febroniȩ addit Martyrii æque ac professionis Socias Thomasiam, pro Thomaide, & Briennam; cum tamen de harum martyrio nihil legerit in Surio, quem solum auctorem laudat. Nescio autem quænam sit illa Calendariorum copia, quæ illas Virgines Ordini Carmelitano asserit, ut Notæ Mss. indicant: cum Speculi Carmelitani Auctores talia nusquam invenerint, sicuti neque Lezana; haud facile alias omissurus occasionem sui Ordinis antiqua monasteria usque ad confinia Assyriæ extendendi. Synaxarium Collegii nostri Parisiensis, [Cultus CP. in æde S. Joannis Baptistæ in Oxia.] (quod Constantinopolitanæ alicujus ecclesiæ fuisse omnino existimamus, quia omnes Urbis illius Festivitates accuratius multo quam alia uspiam nobis visa, indicat) postquam de Febroniæ martyrio eadem proposuit quæ passim cetera; addit, quod τελεῖται αὐτῆς σύναξις ἐν τῷ Προφητεῖῳ τοῦ ἁγίου Προφήτου Προδρόμου, καὶ Βαπτιστοῦ Ἰωάννου ἐν τῇ Οξείᾳ. Agitur ipsius festivitas in Prophetico templo sancti Prophetæ Præcursoris & Baptistæ Joannis, quod est in Oxia: quodque aliis quatuordecim, eidem Sancto dicatis, & in eadem urbe repertis ab Eruditissimo Cangio, addas licet; dum interim quæres ad quam urbis Regionem Οξεῖα pertineat.

[10] Cultum istum credibile est inductum per aliquam Sanctæ Reliquiam, [quo videtur translatum corpus,] Constantinopolim adductam, ipsumque forsitan integrum corpus. Græcum enim Canonem, cujus Acrostichis.

Ὑμνοῖς σε μέλπω προφρόνως φεβρωνία;

Febronia, hymnos provide canto tuos.

Canonem inquam istum, non puto intelligendum de arca corporis adhuc in Mesopotamia existente, quando ille compositus est; dum penultimam Strophem sic concludit: Ἰάσεις ἀναβρύεις ὡς ποταμὸς ῥοισηδὸν, τοῖς ἐν πίστει προστέουσι σοῦ τῇ σεπτῇ θήκῃ.. Ut fluvius, cum impetu decurrens exundat curationibus, in eorum gratiam, qui cum fide adhærent tuo sancto loculo. Etenim Nisibis anno CCCLXIII, cedente ultro Foviano, pacem a Persis post Juliani necem & cladem redempturo, [post urbem Persis traditam anno 363] in eorum venit potestatem, nec deinceps amplius ad Romanorum jus rediit: a qua si diversam ponere quis velit Sibapolim, hanc illis tanto magis debebit relinquere, quanto propiorem faciet ipsorum ante id bellum finibus. Non est autem credibile, [vel saltem sub Chosroe.] Christianos ibi manentes, inde non extulisse quotquot potuerunt Sanctorum pignora, saltem tunc quando sacra eorum omnia pessumdabat impiissimus Chosroës, paulo post annum DC contra Romanos insurgens, ac Hierosolymam usque & ultra progressus cum populabundo exercitu.

§. III. Cultus S. Febroniæ apud Latinos, præsertim Trani in Apulia.

[11] Sic nota cultaque apud Græcos Febronia; tandem etiam Ecclesiis Occidentalibus innotuit. [Serius Latini, alii 15 Junii] Primum quidem per aliquas Tranum in Calabriam appulsas Reliquias, ut mox dicam, eaque occasioneredditis Latine Actis, & per varia Legendaria sparsis; deinde per novam Actorum eorumdem translationem apud Lipomanum & Surium, sed sub prænotato errore diei; quem antea ex simili fonte etiam tenuerat Usuardi Tornacensis Scriptor, & Martyrologii Basileæ anno MDLXXXIV editi Collector. Errorem caverunt, Græcorum secuti Fastos, Galesinius, Molanus, Genebrardus, Ferrarius, ac denique Romani Martyrologii ex Sirleti Menologio augendi Recognitores sub Gregorio XIII: [alii 25 Febroniam agnovere.] per quos factum est ut omnibus fere Occidentis ecclesiis, Romano Ritu utentibus, communis nunc sit Febroniæ commemoratio, sub hujusmodi elogio: Sibapoli in Syria (latius sumpto nomine, ut etiam Mesopotamiam comprehendat, solumque ab Assyria distinguatur) S. Febroniæ Virginis & Martyris, quæ in persecutione Diocletiani, sub Lysimacho Præside (seu potius Sileno judice) ob fidem & pudicitiam servandam, primo virgis cæsa & eculeo torta, deinde pectinibus laniata atque igne succensa; demum excussis dentibus mammisque abscissis (addi poterant & pedes) capitis damnata, tot passionum ornata monilibus, migravit ad Sponsum.

[12] Quod civitatem Tranensem in Calabria attinet, eamdem ob causam, [Tranum allatæ Reliquiæ,] ob quam censui corpus non ultra sextum seculum mansisse in loco monasterii, ubi Sancta adoleverat, (si tamen tamdiu mansit) existimo illuc non ex Mesopotamia, sed Constantinopoli vel alio aliquo vicinioris Græciæ Asiæve minoris loco advectum esse brachium, seu potius manum cum parte infima brachii, cujus causa ibidem Patrona colitur S. Febronia, idque ex supranotato errore XV Junii. Imo eadem civitas putat se corpus totum habere: de quo notitiam Italice scriptam, nobisque a prælaudato Silvestro Ayossa transmissam, hic Latine subjicio.

[13] Inter alios Protectores civitatis Tranensis est S. Febronia, Virgo & Martyr, [saltem manus una cū parte brachii,] de qua tota prædicta civitas, cum sua diœcesi festivitatem celebrat XV Junii, ritu duplicis, cum Octava; putaturque id fieri, quia tali die allatum sit corpus. Sed quia id valde pridem factum est, non fuit possibile in Archiepiscopali ecclesia dictæ civitatis reperire locum, ubi sacer iste thesaurus lateat. Fama est bellorum causa esse absconditum, atque extra arcam servatum dumtaxat brachium unum ipsius Sanctæ, in capsula argentea, quæ retinetur in sacrario. [adhærentibus etiamnum unguibus & cute ustulata,] Est autem animadversione dignum, quod veneranda Reliquia illa etiamnum appareat, propria pelle vestita, cum unguibus ad digitos hærentibus, quamvis ab igne nonnihil læsa, sicut ipsa in Vita sua legitur ustulata fuisse. Adest capella, sub ipsius nomine, cum sacellania, de jure patronatus familiæ Filigeriæ, apud Neapolitanos ac Tranenses nobilis. De modo, quo illud sanctum pignus huc advenit, ex antiqua traditione habetur; quod navi quadam per tempestatem fracta circa Pudulas (lacus est inter Tranum & Barlettam) duobus ab urbe milliaribus, [in capsula ex naufragio appulsa,] inventa sit in littore capsula cedrina, & juxta ipsam imago Salvatoris, qua in capsula repertum fuerit sacrum Corpus, absistente abinde fulgore; qui ipsa in civitate conspicuus, Archiepiscopum moverit, ad ejus causam solicitius requirendam: qua comperta ipse processionaliter egressus cum Clero ac populo, omniaque considerans esse, ut sibi relatum fuerat, insuper invenerit tabellam plumbeam, cui inscriptum FEBRONIÆ VIRGINIS.

[14] Græca potius inscriptio fuerit, ΦΕΒΡΩΝΙΑΣ ΤΗΖ ΠΑΡΘΕΝΟΥ: quæ inscriptio cum indifferens esset ad quamcumque ejus nominis aliam, [cum inscriptione nominis,] puta Heraclii Imperatoris filiam XX vel XXVII Octobris hoc in opere commemorandam; dubium sustulisse debuerunt conspicuæ notæ adustionis, quas dixi; sed existimo in capsula sive Casettina (sicuti expresse nominatur voce bis diminutiva) non nisi brachium prædictum fuisse. Cœpit ecclesia Tranensis, depulsis Saracenis restituta, [seculo II vel serius.] habere Archiepiscopos seculo Christi XI, & Latinis uti ritibus; secundum quos compositum ibidem fuit Officium proprium, ex Vita jam Latine reddita a Joanne Diacono, cujus etiam verba passim innectuntur Responsoriis. Sed neque hæc, neque Hymni indidem sumpti merentur huc referri; cum rudes valde sint, [Conditum deinde ibi Officium proprium,] nec quidquam novum apti docere. Satis sit nobis Collecta haud paulo concinnius sic recitari solita: Omnipotens sempiterne Deus, qui in Sanctis tuis es gloriosus & mirabilis, & mirabiliter in eis tuæ virtutis miracula operaris, maxime in sexu fragili; da nobis in B. Febroniæ Virginis & Martyris tuæ solennitate, magnalia tuæ Majestatis dignis mentibus glorificare; ut mereamur, ejus intervenientibus precibus, ad æterna gaudia pervenire.

[15] Ex Apulia porro videtur ad plura Neapolitani Regni Sanctimonalium monasteria, præsertim Benedictinarum (quale est Capuanum S. Joannis, [an etiam in Sicilia usitatum?] unde Vitam & Officium habemus) transisse cultus S. Febroniæ. Quod vero in Sicilia eadem maxime colatur, ut scribit in Notis ad Catalogum suum Generalem Ferrarius, non probat mihi simplex notitia, ex illius Ecclesiæ libro aliquo in margine allegato a Cajetano: cum is in ipso opere, cujus Ideam præmiserat cum ista S. Febroniæ appellatione, hujus deinde nullam fecerit mentionem. Masinus, in Bononia perlustrata; etiam Febroniam nominat, quasi Reliquiæ ejus sint in ecclesia S. Jacobi Majoris, [an Reliquiæ Bononiæ.] & apud Confratres Reginæ-Cæli. Sed an hujus, quis dicet? nec videntur valde notabiles esse, quarum ille tam jejunam inducit memoriam, solitus alias distinctius explicare qualitatem quantitatemque & cetera ad rem spectantia.

[16] Saussavus, in supplemento Gallicani Martyrologii, ad diem XXIII Junii, ita scribit: In monasterio fontis-Ebraldi, natalis S. Febroniæ Virginis Martyris. [Cultus olim ad Fontem-Ebraldi in Gallia.] De eo monasterio egimus ad Vitam S. Roberti Fundatoris XXV Februarii: hinc fidentius appellavi Priorem loci ut dignaretur indicare, num quæ illius ibi Reliquiæ essent, ob quas fortassis ibi solennius coleretur. Respondit autem mox perquam humaniter anno MDCXCII, eo tunc officio fungens F. Soriz, neque Reliquias nunc, neque cultum superesse: in veteribus autem Fastis & Officiis, quorum usus erat ante illuc inductum Romanum Breviarium ac Missale, inveniri ad prædictum diem S. Febroniam vel Febroniam V. & M. aliud nihil. Addit Proverbium etiam in Parthenone isto vigere, quo, si laudanda quæpiam sit a præcipua castimonia, observantia & sedulitate, dicatur, Est una Febronia: hoc an ad ipsam qua de agimus Sanctam referatur, an vero ad quamdam ejus nominis ibidem Sanctimonialem, antiquæ illius cultricem atque imitatricem, quis divinabit? Sublucere tamen etiam sic videtur in eo aliquid, ad specialem eo loci honorem Sanctæ referibile.

[17] Certius etiam est aliam esse Febroniam, de cujus corpore agunt scriptores Papienses, [Alia Febronia Ticini apud Insubres.] tamquam olim recondito una cum pluribus aliis in ecclesia S. Marini; quod cum reliquo sacro thesauro, a Monachis, qui custodire eum civitati debuerant, nescio quo ablatum, queritur Breventanus lib. 3 cap. 24; ex eoque Gualla lib. 5 cap. 1. Istam enim Febroniam nequaquam urbi peregrinam fuisse, sed una cum S. Eufrasia Aistulfo Rege Longobardorum natam, scribit prædictus Breventanus; asseritque Regem istis duabus filiæbus suis erexisse & dotasse ecclesiam prædictam, cum monasterio; earumque corpora, in muro ipsius Ecclesiæ olim inclusa mansisse, & locum inscriptis lapidi nominibus notatum. Verum non magis nunc corpora latent quam documenta antiqui cultus, qui forsitan nullus fuit.

[18] Ad extremum indicanda hic obiter Vita S. Febroniæ Italica paraphrasi deducta eleganter atque in tres libros distincta, & Simpliciano Mediolanensi, Ordinis Cappucinorum Ministro, [Vitæ Italicæ duæ.] Generali dedicata, typis Venetis anni MDCLX a Fr. Antonino Caputo de Cryptaleis. Hæc, utcumque prolixe distensa sit, nihil tamen addit ad Acta hic proferenda, acsi præter ea nihil legere vel discere curasset auctor: quare ipsam indicasse abunde sufficiet. Pressius Historiæ antiquæ inhæret, alia quam Mutius Justinopolitanus edidit loco tertio in Corona Sanctarum XII Virginum, Pisauri excusa anno MDLXVII cum Annotationibus ad calcem contra hæreticos istius temporis, observationes monasticas aliosque Catholicæ Ecclesiæ ritus contemnere solitos, ad earum similitudinem, quas Aloysius Lipomanus anno MDLI cœpit addere editis a se Sanctorum Vitis, quasque deinde recudit Surius.

VITA ET MARTYRIUM.
Auctore Thomaide Magistra Sanctæ & teste oculata.
Ex Mss. Bibliothecæ Vaticanæ.

Febronia, Martyr, Sibapoli seu Nisibi in Mesopotamia (S.)
Lybe, Martyr, Sibapoli seu Nisibi in Mesopotamia (S.)
Leonis, Martyr, Sibapoli seu Nisibi in Mesopotamia (S.)
Eutropia, Martyr, Sibapoli seu Nisibi in Mesopotamia (S.)

A. COÆVO EX MSS.

CAPUT I.
Lysimachi cum Seleno patruo & Primo consobrino; missio in Orientem; Parthenonis Sibapolitani disciplina; Febroniæ in eo educatio.

[1] Ἐγένετο ἐν ταῖς ἡμέραις Διοκλητιανοῦ τοῦ Βασιλέως, Ἄνθιμον τὸν Ἔπαρχον ἀῥῤωστεία τοῦ σεώματος κατακεῖσθαι· καὶ προσκαλεσάμενος Σέληνον τὸν ἀδελφὸν αὐτοῦ, εἶπεν αὐτῷ· Ἐγὼ Κύριέ μου ἀδελφε, τῶν ἀνθρωπίνων πραγματων ὑπεξέρχομαι, Λυσίμαχον δὲ τὸν υἱὸν μου εἰς τὰς χεῖράς σου δίδωμι· καὶ καθὼς ὁρμασάμεθα αὐτῷ τὴν θυγατέρα Προσφόρου τοῦ συγκλητικοῦ, σπούδασονος μετὰ τὴν ἐμὴν τελευτὴν τοὺς γάμους ποῖησαι, καὶ γενέσθαι αὐτῷ εἰς πατέρα. Ταῦτα διαταξάμεν ἔπαρχος, μετὰ τρεῖς ἡμέρας ἐτελεύτησεν. Προσκαλεσάμενος οὖν Βασιλεὺς Διοκλετιανὸς Λυσίμαχον τὸν υἱὸν Ἀνθίμου, καὶ Σέληνον τὸν τούτου θεῖον, κατ᾽ ἰδίαν εἶπεν τῷ Λυσιμάχῳ· Ἐγὼ, νεανία, μεμνημένος τῆς φιλίας τοῦ σοῦ πατρὸς, ἠβουλήθην μετὰ τὴν ἐκείνου τελευτὴν ἐπὶ τὸν θρόνον αὐτου ἀναβιβάσαι σε πράττειν τὸν Ἔπαρχον· ἀλλ᾽ ἐπειδὴ φήμη τίς περιηχεῖ τὰς ἀκοάς μου, ὡς ὅτι χαίρεις τῇ τῶν Χριστιανῶν θρησκείᾳ, τέως τοῦτο ποιῆσαι ἀνεβαλόμην. Τοίνυν βούλομαί σε ἐκπέμψαι εἰς τὴν Ἀνατολὴν, ἵνα τὴν τῶν Χριστιανῶν θρησκείαν παύσῃς, καὶ ὅταν τὰ ἐνταῦθα καταλάβῆς, τότε καθίσῃς καὶ πράττεις τὸν Ἔπαρχον.

[2] Ταῦτα ἀκούσας Λυσίμαχος, οὐδεν ἐτόλμησεν ἀποκριθῆναι τῷ Βασιλεῖ· ἦν γὰρ νέος τῇ ἡλικίᾳ, ὡς ἐτῶν εἴκοσι. Σέληνος δὲ τούτου θεῖος, πεσὼν εἰς τοὺς πόδας τοῦ Βασιλέως, ἔφη· Δέομαι τῆς ἀθανάτου σου κορυφῆς, ἄνες αὐτῷ ὀλίγας ἡμέρας, ὅπως ἐπιτελέσω τοὺς γάμους αὐτου· καὶ τότε ἐξελεύσομαι κἀγὼ μετ᾽ αὐτοῦ, καὶ πάντα γενήσεται καθὼς προστάττει τὸ θεῖόν σου κράτος. Καὶ λέγει βασολεὺς· Πρότερον παραγενόμενοι ἐν τῇ Ἀνατολῇ, καὶ τὴν τῶν Χριστιανῶν παύσαντες θρησκείαν, καὶ πάντα αἰσίως διαπραξάμενοι, ὅταν τὰ ἐνταῦθα καταλάβηται, ἕξετε κᾀμὲ πᾶσαν σπουδὴν συνεισάγοντα περὶ τὸ γαμικὸν τοῦ Λυσιμάχου συνάλλαγμα. Ταῦτα ἀκούσαντες, οἰκέτι ἐτόλμησαν ἀνταποκριθῆαι τῷ Βασιλεῖ. Λαβόντες οὖν τὰ προστάγματα, καὶ πληθος στρατιωτῶν, τὴν πορείαν ἐποιοῦντο ἐπὶ τὴν Ἀνατολήν. δὲ Λυσίμαχος ἕλαβεν καὶ Πρίμον, τὸν Κόμητα τὸν αὐτοῦ ἀνεψιὸν ἐκ μητρὸς, καὶ ἔδωκεν αὐτὸν ἐπάνω τῆς στρατεῖας ἡγεῖσθαι, καὶ ἐξάρχειν τῶν στρατιωτῶν.

[3] Παραγενόμενοι τοίνυν ἐν τῇ Ἀνατολῇ, καὶ ἐπιβάντες τῇ χώρᾳ τῆς Παλμύρης, καὶ ἐν τῇ Μεσοποταμίᾳ, τοὺς δὲ ξίφει ἀπέτεμνον· γὰρ Σέληνος ἦν ὠμὸς καὶ ἀπάνθρωπος, καὶ οὐ μόνον ταῦτα ἔπραττεν, ἀλλὰ καὶ τὰ τούτων σώματα κυσὶ βοῤῥὰν ῥιφῆναι προσέταττεν. Πολὺς τοίνυν φοβος πᾶσαν τὴν οἰκουμένην περιεῖχεν διὰ τὴν φοβος πᾶσαν τὴν οἰκομένην περιεῖχεν διὰ τὴν ὠμότητα τοῦ ἀνηλεοῦς Σελήνου. Ἐν μιᾷ οὖν νυκτὶ προςκαλεσάμενος Λυσίμαχος τὸν Κόμητα Πρίμον, εἶπεν αὐτῷ· Κύριέ μου Πρίμε, συ γινώσκεις, ὅτι, εἰ καὶ πατήρ μου ἑλλην ὤν ἐτελεύτησεν, ἀλλ᾽ μήτηρ μου χριστιανὴ ἐκοιμήθη, καὶ πολλὴ αὐτῇ σπουδὴ ὑπῆρχεν γενέσθαί με Χριστιανὸν, ἀλλὰ διὰ τὸν φόβον τοῦ Βασιλέως καὶ τοῦ πατρός μου, τοῦτο ποιῆσαι οὐκ ἴσχυσεν· καὶ ἔχω αὐτῆς ἐντολὰς μηδένα τῶν Χριστιανῶν ἀνελεῖν, ἀλλὰ καὶ φίλον τοῦ Χριστοῦ γενέσθαι με ἠνάγκασεν. Καὶ νῦν ὁρῶ τοὺς ἐμπίπτοντας Χριστιανοὺς ὑπὸ τοῦ λυμεῶνος Σελήου τοῦ ἐμοῦ θείου τιμωρουμένους, καὶ πάσχει μου ψυχὴ ἐπ᾽ αὐτοῖς. Τοίνυν βούλομαι τοὺς ἐμπίπτοντας χριστιανοὺς λάθρα ἀπολύεσθαι, πρὶν παραπεσόντας ἀναιρεῖσθαι κακῶς. Ταῦτα ἀκούσας Πρίμος, οὐδένα τῶν χριστιανῶν συλλαμβάνεσθαι, προσέταττεν, ἀλλ᾽ ἐμήνυεν τοις μοναστηρίοις φεύγειν τὰς χεῖρας τοῦ λυμαιῶνος Σελήνου.

[4] Ἔτι δὲ αὐτῶν διατριβόντων ἐν τοῖς τόποις ἐκείνοις, ἐβούλοντο τὴν Σιβάπολιν καταλαβεῖν, ἥτις δίεκειτο ὀρίοις τοῖς πρὸς Ἀσσυρίους, τεταγμένην δὲ ὑπὸ τὴν τῶν Ῥωμαίων ἡγεμονείαν. Ἦν δὲ ἐν τῇ πόλει ἐκείνῃ μοναστήριον γυναικῶν, ἔχον πεντήκοντα ἀσκητρίας. Τούτων ἡγεῖτο Βρυένη τις ὀνόματι, μαθήτρια γενομένη Πλατονίδος τῆς πρὸ αὐτνς γενομένης Διακόνου, ἧς τὴν παράδωσιν καὶ τὸν κανόνα μέχρι τέλους καλῶς διεφύλαξεν. Τοιοῦτος γὰρ κανὼν τῆς Πλατωνίδος ὑπῆρχεν. Ἐν τῇ ἡμέρᾳ τῆς παρασκευῆς οὐκ ἦν τινα τῶν Ἀδελφῶν ἐργάζεσθαι· ἀλλ᾽ ἐκκλησιάζοντο ἐν τῷ εὐκτηρίῳ, καὶ ὅτε μὲν τὸν κανόνα τῆς ψαλμωδίας ἐπετέλουν, ὅτε δὲ τὴν βίβλον κατέχουσα Πλατωνὶς, τὰς θεοπνεύστους γραφὰς ταῖς Ἀδελφαῖς ἀνεγίνωσκεν, μέχρι τῆς τριτης ὥρας· μετὰ δὲ τὴν τρίτην ὥραν εἰς τὰς χεῖρας τῆς Βρυένης ἐδίδου τὴν βίβλον, κελεύουσα ἀναγινώσκειν ταῖς Ἀδελφαῖς ἕως ἑσπέρας. Οὕτως οὖν καὶ Βρυένη ἐποίει δεξαμένη τὴν διακονίαν. Τῇ δὲ βρυένῃ δύο νεανίδες ὑπῆρχον ἀνατρεφομέναι παρ᾽ αὐτῇ καλῶς, καὶ τὴν ἀσκητικὴν μετερχομέναι παλαίστραν· ὄνομα τῇ μιᾷ Πρόκλα, καὶ ὄνομα τῇ δευτέρᾳ Φεβρονία καὶ μὲν Πρόκλα, ἦν ἐτῶν κε᾽· δὲ φεβρονία ἦν ἐτῶν ιη᾽.

[5] οὖν Φεβρονία ἀδελφόπαις ἐτύγχανεν τῆς βρυένης· ἦν δὲ περικαλλὴς Φεβρονία, εὐμήκη τὴν ἡλικίαν φέρουσα· ἦν δὲ καὶ φαιδρὰ τῷ προσώπῳ, ὡς μὴ δύνασθαι ὀφθαλμὸν ζωγραφεῖν τὸ ἐπανθοῦν τῷ προσώπῳ αὐτῆς κάλλος. Πολὺς δὲ ἀγὼν ὑπῆρχεν τῇ Βρυένῃ τὸ πῶς περισώσῃ τὴν φεβρονίαν, ὁρῶσα αὐτὴν ἐν τοιούτῳ φαιδρῷ χαρακτῆρι. Πασῶν δὲ τῶν Ἀδελφῶν ἀπὸ ἑσπέρας εἰς ἑσπέραν τροφὴν μεταλαμβανουσῶν, τὴν Φεβρονίαν ἐκέλευσεν διὰ δύο ἡμερῶν ἐσθίειν. Ὁρῶσα οὖν καὶ Φεβρονία ἑαυτὴν ἐντοιαύτῃ κατασκευῇ σώματος οὖσαν, οὔτε ἄρτου, οὔτε ὕδατος εἰς πλεισμονὴν μετελάμβανεν· σκαμνίον δὲ μικρὸν προσέταξεν γενέσθαι πηχῶν τριῶν τὸ μῆκος, καὶ σπιθαμῆς καὶ ἥμισυ τὸ πλάτος, καὶ εἰς αὐτὸ διανεπαύετο ἐν τῇ ὥρᾳ τοῦ καθεύδειν αὐτὴν· ἔστιν δὲ ὅτε καὶ γυμνῷ τῷ ἐδάφει τὰς σάρκας προσανέκλινεν. Ἐπὰν δὲ συνέβαινεν πειράζεσθαι ἑαυτὴν ὑπὸ τοῦ διαβόλου νυκτεριναῖς φαντασίαις, ἐξανίστατο, καὶ μετὰ πολλῶν δακρύων ἱκέτευε τὸν Θεὸν, ὅπως ἀποδιώξῃ ἀπ᾽ αὐτῆς τὸν πειράζοντα διάβολον· καὶ εὐθὺς τὴν βίβλον ἀναπτύσσουσα τὰς θεοπνεύστους γραφὰς ἐφιλοπόνει· φιλομαθὴς γὰρ γεναμένη νεάνις, γίνεται καὶ πολυμαθὴς, ὡς θαυμάζειν τὴν Βρυέην τὴν τοσαύτην τῆς Φεβρονίας φιλομαθίαν.

[6] Ἐν τῇ ἡμέρᾳ οὖν τῆς παρασκευῆς πασῶν συνερχομένων τῶν ἀδελφῶν ἐν τῷ εὐκτηρίῳ, τὴν Φεβρονίαν ἐκέλευσεν Βρυένη τὰ θεῖα λόγια ταῖς Ἀδελφαῖς ἀναγινώσκειν· ἐπειδὴ δὲ γυναῖκες εὐγενίδες ἐν τῇ ἡμέρᾳ τῆς παρασκευῆς ἐν τῷ εὐκτηρίῳ παρεγίνοντο, καὶ τῆς πνευματικῆς ἀπήλαυον διδασκαλίας· ἐκέλευσεν βρυένη ὑποβῆλον ἀναγινώσκειν τὴν φεβρονίαν· ἀνθρώπου γὰρ χαρακτῆρα ὁποῖος ἐστὶν οὺδέποτε ἐθεάσατο. Διεδίδοτο δὲ έν τῇ πόλει πανταχοῦ διδασκαλία τῆς φεβρονίας· οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ περικαλλὴς αὐτῆς χαρακτὴρ, καὶ τὸ πρᾶον, καὶ ταπεινοφροσύνη. Ταῦτα ἀκούσασα Ἰερία Συγκλητικὴ, πόθῳ θεἳκῷ φλεγομένη, συντυχεῖν ἠπείγετο τῇ Φεβρονίᾳ. Ἦν δὲ ἑλληνίς ἱερία, μή πω ἐπὶ τὸ βάπτισμα ἐληλυθυῖα· αὕτη δὲ συνοικήσασα μετὰ τοῦ ἀνδρὸς αὐτῆς μῆνας ἑπτὰ, καὶ χηρεύσασα, ἀνέκαμψεν εἰς τὴν οἰκείαν πόλιν πρὸς τοὺς οἰκείους γονεῖς ἠσυχάζουσα, ἦσαν γὰρ καὶ αὐτοὶ ἕλληνες. Παραγίνεται οὖν ἐν τῷ μοναστηρίῳ, καὶ ἑαυτὴν κατεμηνυσεν τῇ Βρύενῃ διὰ τῆς θυρωροῦ. Ἐξελθούσης δὲ τῆς Βρυένης πρὸς αὐτὴν, πεσοῦσα Ἱερία πρὸς τοὺς πόδας αὐτῆς, προσεκύνησεν αὐτὴν, καὶ ἐπιλαβομένη τῶν ποδῶν αὐτῆς εἶπεν, Ὀρκίζω σὲ τὸν ποιήσαντα τὸν οὐρανὸν καὶ τὴν γῆν, μὴ βδελύξῃ μὲ, τὴν ἑλληνίδα καὶ ἀκάθαρτον, καὶ μέχρι τοῦ νῦν εἰδώλων παίγνιον γενομένην· μὴ στερίσῃς με τῆς διδασκαλίας καὶ συντυχίας τῆς Ἀδελφῆς μου Φεβρονίας, ἵνα μάθω δι᾽ ὑμῶν τὴν ὁδὸν τῆς σωτηρίας, ἵνα βαδίσασα ἐν αὐτῇ, εὕροιμι ἠτοίμασται τοῖς Χριστιανοῖς. Ῥύσασθέ με ἐκ τῆς ματαιότητος τοῦ αἰῶνος τούτου, καὶ τῆς ἀκαθάρτου εἰδωλολατρείας· ὅτι ἀναγκάζουσί με οἱ γονεῖς μου δευτέρῳ προσομηλίσαι γάμῳ· ἀλλὰ γένοιτό μοι ζωὴ τῆς Φεβρονίας συντυχία καὶ διδασκαλία, ἀρκετὸν γάρ μοι τοῦ προλαβόντος χρόνου τῆς ἀγνοίας τιμωρία.

[7] Ταῦτα λέγουσα Ἱερία, καὶ τοῖς δάκρυσι καταβρέχουσα τοὺς πόδας αὐτῆς, εἰς πολὺν οἶκτον καὶ συμπάθειαν ἤνεγκεν τὴν βρυένην· λέγει οὖν αὐτῇ Βρυένη· Ἐπίσταται Θεὸς, Κυρία Ἱερία, ὅτι δύο ἐνιαυτῶν ὑπάρχουσαν ἐδεξάμην αὐτὴν ἐν τούτῳ τῷ μοναστηρίῳ εἰς τὰς χεῖράς μου, καὶ ἰδοὺ σήμερον δέκα καὶ ὠκτὼ ἔτη ἔχει ἐν τῷ μοναστηρίῳ, καὶ οὕτε ἀνδρὸς χαρακτῆρα, οὔτε γυναικὸς κοσμικῆς ἑώρακεν, οὔτε δὲ κοσμικὸν σχήμα τεθέαται μέχρι τοῦ νῦν· ἀλλ᾽ οὐδὲ αὐτῇ τροφὸς αὐτῆς μέχρι τοῦ νῦν τεθέαται τὸ πρόσωπον αὐτῆς· καίτοι μετὰ δακρύων πολλάκις ἱκετεύσασά με, συντυχεῖν αὐτῇ οὐκ ἠξιώθη. οὐ γὰρ συνεχώρησα αὐτῇ· διὰ δὲ τὸν πόθον, ὅν ἔχεις πρὸς τὸν Θεὸν, καὶ πρὸς αὐτὴν, εἰσφέρω σε πρὸς αὐτὴν, ἀσκητικὸν μέντοι περιβεβλημμένην σχῆμα. Λαβοῦσα οὖν Βρυένη τὴν Ἱερίαν, εἰσήνεγκεν αὐτὴν πρὸς Φεβρονίαν. Θεασαμένη οὖν αὐτὴν Φεβρονία ἐν τῷ ἀσκητικῷ σχήματι, ἔπεσεν εἰς τοὺς πόδας τῆς Ἱερίας, ἐνόμιζεν γὰρ ξένην τινὰ θεάσασθαι μοναχήν. Ἀσπασάμεναι οὖν ἀλλήλας, ἐκέλευσεν Βρυένη καθεσθαιῆναι ἀμφοτέρας, καὶ τὰς θείας γραφὰς ἀναγινώσκειν τῆν Φεβρονίαν· εἰς τοσοῦτον δὲ κατενύγε Ἱερία ἐκ τῆς διδασκαλίας τῆς Φεβρονίας, ὡς πᾶσαν τῆν νύκτα ἀΰπνους διατελέσαι ἀμφοτέρας· οὔτε γὰρ Φεβρονία τοῦ λέγεν ἠτόνει, οὐ δὲ Ἱερίᾳ τῆς διδασκαλίας ἀκούειν ἀπέκαμνεν· τοσοῦτον δὲ δάκρυον ἐξέχεεν ἐπὶ τῆν γῆν Ἱερία, ὡς πᾶν τὸ ἔδαφος καταρανθῆναι ἀπὸ τῶν δακρύων αὐτῆς.

[8] Ὄρθρου δὲ γενομένου, μόλις ἴσχυσεν Βρυένη πεῖσαι τὴν Ἱερίαν κατελθεῖν ἀπὸ τοῦ εὐκτηρίου, καὶ πορευθῆναι πρὸς τοὺς γονεῖς αὐτῆς· Ἀσπασάμεναι οὖν ἀλλήλας, δακρύων πεπληρωμέναι, κατῆλθεν Ἱερία· καὶ παραγενομένη εἰς τὸν ἴδιον οἶκον, ἔπεισεν τοὺς γονεῖς αὐτῆς ἀπαλλαγῆναι τῶν ματαίων πατροπαραδότων ἠθῶν, καὶ τῆς τῶν εἰδώλων δουλείας, γνωρίσαι δὲ τὸν Θεὸν, τὸν πάντων δημιουργόν. οὖν Φεβρονία ἠρώτα τὴν Θωμαΐδα, τὴν δευτερεύουσαν τῇ Διακόνῳ, λέγουσα, Δέομαί σου, κύριά μου μήτηρ, τίς ἐστιν αὕτη ξένη Ἀδελφὴ, οὕτως ἐκχυθεῖσα τοῖς δάκρυσιν, ὡς μηδέποτε ἀκούσασα θείων γραφῶν. Τότε Θωμαΐς λέγει τῇ Φεβρονίᾳ, Οὐκ ἔγνως τίς ἐστιν αὕτη; Ἡδὲ λέγει, Πόθεν εἶχον γνῶναι αὐτὴν, ξένην οὖσαν; δὲ Θωμαΐς εἷπεν· αὕτη ἐστὶν Ἱερία, Συγκλητικὴ. Καὶ λέγει Φεβρονία· Καὶ ἵνα τί οὐκ ἀπηγγείλατέ μοι, κἀγὼ ὡς ἀδελφὴ διελέχθην αὐτῇ; Καὶ λέγει Θωμαΐς· Κυρία μεγάλη, οὕτως ἐκέλευσεν γενέσθαι. Ἐν δὲ ταῖς ἡμέραις ἐκείναις ἠσθένησεν φεβρονία ἕως θανάτου, ἀνέκειτο δὲ ἐπὶ τοῦ βάθρου· οὖν Ἱερία οὐκ ἀπέστη ἀπ᾽ αὐτῆς πάντα τὸν χρόνον τῆς ἀῤῥωστείας αὐτῆς, ἕως ὅτε ἀπηλλάγη τῆς νόσου.

[1] Contigit tempore Diocletiani Imperatoris, ut Præfectus a Anthimus corporea infirmitate correptus decumberet: [Lysimachus Anthimi Præf. filius] qui Selenum germanum suum accersens, dixit ei: Ego Domine mi frater, humanis excedo rebus; in manus autem tuas trado Lysimachum filium meum. Ergo quemadmodum ipsi desponsavimus filiam Prosphori Senatoris; ita fac ut post obitum meum nuptiæ perficiantur, sisque ei in patrem. Hæc ultima voluntate testatus Præfectus, tertio post die e vita abiit. Tunc Imperator Diocletianus, Lysimachum Anthimi filium accersens, & Selenum patruum ejus, privatim ipsi Lysimacho dixit: Equidem adolescens, memor amicitiæ patris tui, volebam te post illius excessum, in ejusdem thronum sublimare, & Præfectum constituere: sed quoniam fama quædam allapsa est auribus meis, [eo mortuo successurus] quasi Christianorum religioni faveas, hactenus id facere differo: volo autem te in Orientem proficisci, ut Christianorum ibi superstitionem compescas: quo facto regressus inde, considebis ut munus Præfecti geras.

[2] [jubetur prius fidem probare in Oriente contra Christianos:] Hæc audiens Lysimachus non audebat quidquam respondere Imperatori: erat enim juvenis admodum, atque annorum dumtaxat viginti. Selenus autem procidens ad pedes Imperatoris, Obsecro, inquit, immortale caput tuum, indulge ei adhuc paucos dies, ut nuptias ejus celebrem; & tunc proficiscar etiam ego cum illo, atque omnia fient, sicut præcipit diva Majestas tua. Cui Imperator: Nequaquam, sed prius ite in Orientem, ibique extinguite Christianismum: cum autem sicut decet egeritis, tunc revertimini huc, meque habebitis cooperatorem sedulum ad conjugalem Lysimachi copulam celebrandam. Tunc illi, nihil ultra ausi reponere Imperatori, sumpsere præcepta ejus, [qui cum patruo & consobrino illuc profectus] atque cum multitudine militari iter direxerunt in Orientem. Lysimachus autem assumpsit Primum cum titulo Comitis, suum ex matre b consobrinum; eumque militiæ suæ præfecit.

[3] Cum autem in Orientem venissent, transeuntes Palmyrenam regionem c atque Mesopotamiam, quoscumque sibi oblatos Christianos aut igni tradebant, aut ferro necabant. (Selenus enim admodum sævus atque inhumanus erat) Neque solum ista faciebant, sed etiam occisorum corpora jubebant feris devoranda objici. Magnus igitur terror universam illam tenebat regionem, propter inclementiam crudelissimi Seleni. [huic clam mandat illis parcere.] Sed Lysimachus nocte quadam sevocans Comitem Primum dixit ei: Domine mi Prime, nosti quod licet pater meus gentilis obierit; mater tamen mea defuncta sit Christiana, multumque laboravit ut fierem Christianus etiam ipse; sed propter metum Imperatoris atque patris mei non potuit id fieri, præceptum tamen ab illa accepi, ne quem Christianorum unquam interficerem, sed potius Christi amicus essem. Nunc autem video omnes qui incidunt in patruum meum crudelem Selenum pessime excruciari, eisque compatitur anima mea: volo igitur, Christianos qui in manus nostras incident, clam dimitti, priusquam eos pessime disperdat. Talia audiens Primus, non amplius præcepit quemquam comprehendi: sed monasteriis significabat, ut fuga sibi consulentes qui ibi erant, in manus Seleni non devenirent.

[4] Cumque in iis partibus adhuc versarentur, statuerunt Sibapolim proficisci, quæ sita est in confiniis Assyriorum, sub potestate Romanorum. Erat autem ibi monasterium feminarum circiter quinquaginta inibi sese exercentium, [Veniunt deinde Sibapolim,] quibus præerat quædam nomine Bryene, discipula olim cujusdam Platonidis, ante ipsam functæ Diaconatus officio, cujus regulam & traditiones usque illud tempus præclare servabant. Et erat regula Platonidis hujusmodi. Feria quaque sexta, nulli Sororum licebat quidquam operari: sed in oratorio congregatæ manebant; ubi post expletum Psalmodiæ cursum, librum accipiebat Platonis, divinasque Scripturas ex eo prælegebat Sororibus usque ad horam tertiam. Post tertiam vero tradebat librum in manus Brienes, [ubi vivebant Monachæ 50 sub Bryene Abb.] jubens ut & ipsa inde Sororibus legeret usque ad Vesperam: cumque ipsa Briene Diaconatum excepisset, ejusdem etiam sequebatur tenorem. Erant autem sub Brienes disciplina puellæ duæ, quas diligenter in ascetica erudiebat palæstra, una quidem nomine Procla, altera vero Febronia dicta: quarum hæc octodecim, d ista viginti quinque erat annorum; Febronia vero etiam neptis Bryenes.

[5] Hæc formosa admodum & corporis quoque proceritate spectabilis, tanta excellebat venustate vultus, [quæ neptē Febroniam sedulo exercens] ut floridam speciei talis elegantiam nullus oculus satis possit exprimere, quapropter vehementer solicita erat Bryene, videns eam tali decore conspicuam, quomodo eam conservaret. Ceteris ergo Sororibus a vespera in vesperam capientibus cibum, jubebat Febroniam alternis dumtaxat diebus vesci. Ipsa quoque Febronia, considerans talem sui corporis compositionem, neque panem neque aquam sumebat ad satietatem: jusserat autem scabellum e quoddam fieri cubitos tres longum, & latum sesquipalmo; [ad singularem vitæ rigorem,] in quo statuto tempore somnum caperet: quandoque etiam supra nudam humum membra sua sternebat. Quodsi contingeret, ex diabolica tentatione, nocturnis eam phantasiis urgeri; surgebat continuo, multisque cum lacrymis deprecabatur Deum, ut tentatorem Sathanam a se propelleret: statimque aperiens librum, divinarum Litterarum lectioni sese tradebat: cum enim adolescentula esset admodum studiosa, facta est etiam multiscia, sic ut docilitatem ejus etiam Bryene admiraretur.

[6] Itaque sextis feriis, cum in oratorium convenissent Sorores, jubebat Bryene ut illis Febronia f legeret. Quoniam autem matronæ nobiles tali die ad oratorium idem confluebant spiritualis doctrinæ gratia, [eadem utitur ad Scripturas aliis prælegendas] jubebat Bryene velum tendi, post quod lectionem perageret illa: tantum aberat ut viri cujuscumque vultum aliquando intueri ipsam pateretur. Hinc factum ut fama excellentis doctrinæ celebrem tota urbe Febroniam redderet: quin & egregia ejus forma & animi demissio atque lenitas ex Sororum relatu innotescebat quamplurimis. His ergo mota Hieria Senatrix, divino accendebatur desiderio agendi cum Febronia. Erat autem ipsa Gentilis adhuc, neque baptismo initiata: sed cum viro conjuncta fuisset mensibus septem eoque viduata, redierat in propriam civitatem ad parentes suos, Gentiles etiam ipsos; & quietam apud illos vitam agebat. Venit igitur ad monasterium, seque adesse per ostiariam indicavit Bryenæ. [cujus audiendæ cupida Gentilis Hieria] Progressæ autem in occursum suum ad pedes accidit, eosque complexa & adorans, Adjuro te, inquit, per cæli terræque Creatorem, ne me impuram gentilemque repellas, quæ usque nunc fui ludibrium idolorum; neque me frustreris doctrina Sororis meæ Febroniæ, sed discam per eam salutis viam, qua gradiens inveniam bona Christianis præparata. Eruite me ex hujus seculi vanitate atque idololatriæ spurcitia, quam parentes volunt compellere ad secundas nuptias: sed conversatio & doctrina Febroniæ salutem mihi & vitam conferet: satis enim est ad supplicium quod hactenus per meliorum ignorantiam feci.

[7] Hæc dicens Hieria, lacrymis rigabat pedes Bryenes, [& ad eam sub Monachæ habitu introducta,] sic ut ad magnam sui commiserationem moveret: respondit tamen: Novit Deus, Domina Hieria, quod bimulam illam excepi in hoc monasterio; & ecce jam decimum octavum annum ita sub manu mea vivit, ut neque viri cujuscumque, neque secularis mulieris speciem unquam viderit, neque mundanum vestitum omnino ullum. Imo nec nutrix ejus usque modo vidit vultum illius, quamvis sæpe cum lacrymis oraverit, ut hoc sibi liceret; nolui enim id ipsi permittere. Nihilominus propter tuum Deum noscendi ipsamque alloquendi desiderium, introducam te ad illam, indutam Monastico habitu. Suscipiens ergo Hieriam Bryena, introduxit ut promiserat: quam ubi vidit Febronia tali in veste, rata se peregrinam Monacham videre, accidit ei ad pedes. Cumque invicem essent osculatæ, jussit Bryene considere ambas, & Febroniam sacras Scripturas legere. Tum vero ad ejus doctrinam ita compuncta Hieria fuit; [vehementerque compuncta,] ut ambæ totam noctem insomnes agerent; cum neque Febronia fatigaretur lectione, neque Hieriam caperet doctrinæ fastidium, tantum autem lacrymarum hæc funderet, ut iis totum pavimentum madesceret.

[8] Porro cum mane factum esset, ægre potuit persuadere Bryenæ ut ab oratorio recederet Hieria, [ac plene conversa etiam parentes convertit,] atque ad parentes suos reverteretur. Tandem post mutua iterum oscula & reciprocas lacrymas, abiit illa; atque domum suam mane regressa, persuasit parentibus recedere a paternarum consuetudinum vanitate, atque idolorum cultura, & Deum universorum factorem agnoscere. Febronia vero interrogavit Thomaidem; secundam a Diaconissa, dicens; Obsecro te, Mater, quænam fuit illa peregrina Monacha, quæ sic perfundebatur lacrymis, acsi divinas Scripturas numquam audivisset explicari. Nescin, inquit Thomais, [& Sanctæ ægrotanti ministrat.] quæ illa sit? Ego vero, reponit Febronia, quomodo nossem eam, peregrina cum sit? Cui Thomais: Ipsa est Hieria Senatrix. Ut quid ergo, reponit Febronia, id mihi non indicastis? ecce enim tamquam sorori locuta sum ei g. Magna Domina ita voluit fieri respondit Thomais. Cumque iisdem diebus Febronia usque ad mortem esset infirmata, supra scamnum suum incumbens, nusquam ab ea declinavit Hieria, quoadusque illa convaluit.

ANNOTATA D. P.

a Præfectum Urbis Romæ non fuisse Anthimum, probat indiculus eorum qui ab anno 254 ad 354 minus istud gesserunt: potuit Nicomediæ Præfectus fuisse extremis Diocletiani annis ibi degentis.

b Cum Græcum Ἀνέψιος indifferens sit ad nepotem & consobrinum significandum, exigua ætas Lysimachi exigit, ut Consobrinum potius hic intelligam, licet Nepotem Joannes verterit. Idem in Menæis nunc Primus, nunc Firmus nominatur.

c Ab urbe Palmyra dicta Palmyrene ad Euphratem usque pertingit, qui Syriam a Mesopotamia dividit.

d Exciderant hæc Latinæ Joannis versioni, & in Græco ecgrapho solum erat scriptum η᾽ quem defectum ex infra dicendis præposito ι supplevi, ut esset ιη᾽.

e Hoc aptius quam vox βόθρος, qua utuntur Menæa quæque proprie fossam significat, & quoddam ab ejus similitudine dictum tormenti genus.

f Apparet ex sequentibus non simplicem hanc fuisse lectionem, cui ut supra dicitur dies pæne integer impendebatur, sed explicationi conjunctam; quomodo hodiedum in Scholis, dicitur Scriptura legi, & Lectores vocantur qui Magistrum Sententiarum, aut D. Thomæ vel Scoti Summas prælegunt discipulis.

g Ita Abbatissas, qualis Bryene erat, solent Græci nuncupare honoris causa, sicut & Abbates τοὺς Μεγάλους, Magnos. Vide Vitam S. Eupraxiæ 13 Martii.

CAPUT II.
Tyrannidis metu fugientibus plerisque cum Bryene & Thomaide, sola remanet Febronia, & ad certamen animatur.

[9] Ἐν δὲ ταῖς ἡμέραις ἐκείναις φήμη ἐξῆλθεν ἐν τῇ πόλει, ὅτι Σέληνος καὶ Λυσίμαχος ἐπιβαίνουσιν τῇ πόλει, ἵνα τοὺς χριστιανοὺς τιμωρίσονται. Ἅπαντες οὖν οἱ ἐν τῇ πόλει χριστιανοὶ, Κληρικοί τε καὶ λαικοὶ καὶ μοναχοὶ, ἐφυγον καταλειπόντες τὰ ἴδια, ὡς καὶ αὐτὸν τὸν Ἐπίσκοπον τῆς πόλεως ἀποκρυβῆναι διὰ τὸν ἐπικείμενον φόβον. Μαθοῦσαι οὖν αἱ τὸ μοναστήριον ἐκεῖνο οἰκοῦσαι Ἀδελφαὶ, προσελθοῦσαι, εἶπαν τῃ Διακόνῳ Βρυένῃ· Τί ποιοῦμεν, Μήτηρ, ὅτι οἱ θῆρες ἐκεῖνοι κατέλαβον τὴν πόλιν ταύτην, καὶ πάντες ἔφυγον διὰ τὴν ἐπικειμένην ἀπειλὴν; Βρυένη λέγει, Καὶ τί βούλεσθε; Αἱ δὲ εἶπον· ἵνα κελεύσῃς ἡμᾶς ἀποκρυβῆναι πρὸς μικρὸν, καὶ περισῶσαι τὰς ψυχὰς ἡμῶν. Καὶ λέγει αὐταῖς Βρυένη, Οὔπω τὸν πόλεμον ἑωράκατε, καὶ τὴν φυγὴν μελετᾶτε; Οὔπω πάλη, καὶ εὐθέως ἦττα; Μὴ τέκνα, μὴ, παρακαλῶ ὑμᾶς· ἀλλὰ στῶμεν, καὶ ἀγωνισώμεθα· ἀποθάνωμεν ὑπὲρ τοῦ ἀποθανόντος ὑπὲρ ἡμῶν, ἵνα καὶ συζήσωμεν αὐτῷ.

[10] Ταῦτα ἀκούσασαι αἱ Ἀδελφαὶ, ἡσύχασαν· τῇ δὲ ἐπαύριον μία τίς τῶν ἀδελφῶν, ὀνόματι Αἰθερία, λέγει ταῖς Ἀδελφαῖς· Οἶδα ἐγὼ ὅτι ἕνεκεν τῆς Φεβρονίας οὐ συγχωρεῖ ἡμῖν Κυρία μεγάλη τὰ ἐνταῦθα καταλιπεῖν καὶ ὑποχωρῆσαι· τάχα δι᾽ αὐτὴν βούλεται πάσας ἡμᾶς ἀπολέσθαι. Ἀλλ᾽ ἰδοὺ λέγω ὑμῖν, προσέλθωμεν αὐτῇ, καὶ ἐγὼ λαλήσω περὶ πασῶν ἡμῶν τὰ δέοντα. Ἀκούσασαι δὲ αἱ Ἀδελφαὶ, αἱ μὲν ἐπείθοντο τῇ Αἰθερίᾳ, αἱ δὲ ἀντίλεγον, καταγινώσκουσαι τῆς συμβουλείας αὐτῆς. Πολλῆς δὲ στάσεως γενομένης ἐπὶ πολλὰς ὥρας, τελευταῖον πᾶσαι ἐκ συμφωνίας προσῆλθον τῇ Διακόνῳ, ἰδεῖν τί συμβουλεύει αὐταῖς. Παραγενομένων οὖν αὐτῶν, προγνοῦσα τὴν συμβουλίαν τῆς Αἰθερίας Μεγάλη, ατενίσασα λέγει αὐτῇ· Τί θέλεις, Ἀδελφὴ Αἰθερία; δὲ· ἵνα κελεύσης ἡμᾶς ἀποκρυβῆναι, καὶ φυγεῖν τὴν ἐπικειμένην ὀργὴν· οὐ γὰρ κρειττον ἐσμὲν Κλήρου καὶ Ἐπισκόπου· δεῖ οὖν σε καὶ τοῦτο ἐνθυμηθῆναι, ὅτι εἰσί τινες ἐν ἡμῖν νεανίδες, μήπως συναρπαθεῖσαι ὑπὸ τῆς στρατιᾶς ὑπαπέσωσι φθορᾷ σωματικῇ, καὶ τὸν τῆς ἀσκήσεως μισθὸν ζημιωθῶμεν· καὶ πάλιν μήπως τὰς τῶν βασάνων ἀνάγκας οὐχ ὑπομείνωμεν, καὶ γενόμεθα λάτρεις δαιμόνων, καὶ ἀπολέσωμεν τὰς ψυχὰς ἡμῶν. Εἰ οὖν κελεύης διασῶσαι ἡμᾶς, λειψώμεθα καὶ τὴν Κυρίαν Φεβρονίαν, καὶ οὕτως ἐξελευσώμεθα.

[11] Ἀκούσασα δὲ Φεβρονία, λέγει πρὸς αὐτὴν, Ζῆ Χριστός μου, ᾧ ἐνυμφεύθην, καὶ ᾧ τὴν ψυχήν μου ἀνεθέμην οὐ μὴ ἐξέλθω ἐκ τοῦ τόπου τούτου, ἀλλ᾽ ὧδε ἀποθανοῦμαι, καὶ ὧδε ταφήσομαι. δὲ Βρυένη λέγει πρὸς τὴν Αἰθερίαν, Σὺ ὄψει ἐπραγματεύσω· ἀθῶος ἐγὼ περὶ τούτου. Εἶτα λέγει καὶ ταῖς Ἀδελφαῖς· Ἑκάστη το συμφέρον αὐτῇ γινώσκει, δ᾽ ἄν θέλῃ τοῦτο ἐπιλέξηται. Πᾶσαι οὖν διὰ τὸν φόβον συνταξάμεναι τῇ Βρυένῃ καὶ τῇ Φεβρονίᾳ, μετὰ πολλοῦ θρήνου καὶ ὀδυρμοῦ τὰ ἑαυτῶν στήθη τύπτουσαι, ἐξεπορεύοντο τοῦ μοναστηρίου. δὲ Πρόκλα, ἡσόντροφος τῆς φεβρονίας, ἐπιπεσοῦσα τῷ τραχήλῳ αὐτῆς, καὶ καταφιλοῦσα αὐτὴν, ἐβόα λέγουσα, Εὖξαι ὑπὲρ ἐμοῦ, κυρία Ἀδελφὴ. δὲ Φεβρονία κατασχοῦσα τῆς χειρὸς αὐτῆς, οὐ συνεχώρει αὐτὴν ἐξελθεῖν, λέγουσα, Φόβήθητι τὸν Θεὸν κυρία μου Πρόκλα, κἄν σὺ μὴ ἐγκαταλίπῃς ἡμᾶς· οὐχ ὁρᾶς ὅτι ἐν τῇ ἀῤῥωστίᾳ ὑπάρχω, μήπως συμβῇ με τελευτῆσαι, καὶ οὐ δὲ εἰς τὸν τάφον εἰσενεγκεῖν με ἰσχύει Κυρία μεγάλη· παράμεινον οὖν ἵνα σὺ κηδεύσῃς με. Εἶπεν δὲ Πρόκλα· Ὡς κελεύεις κυρία Ἀδελφὴ οὐκ ἐγκαταλείπω σε. Εἶπεν δὲ αὐτῇ Φεβρονία. Ἰδοὺ ἐνώπιον τοῦ Θεοῦ συνέθου, μὴ ἐγκαταλείπῃς με. Ἑσπέρας δὲ γενομένης, ἐξελθοῦσα καὶ Πρόκλα, ἀφανὴς ἐγένετο.

[12] οὖν Βρυένη, θεασαμένη τὴν γύμνωσιν τοῦ μοναστηρίου, διὰ τὰ ἐπελθόντα κακὰ, εἰσῆλθεν ἐν τῷ εὐκτηρίῳ, καὶ ἔῤῥιψεν ἑαυτὴν εἰς τὸ ἔδαφος, πικρῶς ἀλαλάξουσα καὶ θρηνοῦσα. δὲ Θωμαῒς δευτερεύουσα τῇ Βρυένῃ, παρεκαθέζητο αὐτῇ παρακαλοῦσα καὶ λέγουσα· Παῦσαι, κυρία Μῆτερ· δυνατός ἐστιν Θεὸς σὺν τῇ θλίψει καὶ τῷ πειρασμῷ ποιήσασθαι καὶ τὴν ἔκβασιν, πρὸς τὸ δύνασθαι ἡμᾶς ὑπενεγκεῖν. Τίς ἐπίστευσε τῷ Κυρίῳ, καὶ κατισχύνθη; τὶς ἐνέμεινεν τῷ φέβῳ αὐτοῦ, καὶ ὑπεριδὲν αὐτὸν; Καὶ λέγει αὐτῇ Βρυένη· Ναὶ, Κυρία μου Θωμαῒς, ταῦτα οὕτως ἔχει· ἀλλὰ τὶ ποιήσω τὴν Φεβρονίαν; ποῦ δὲ αὐτὴν ἀποκρύψω, καὶ σώσα; ποίοις δὲ ὀφθαλμοῖς ἀτενίσω, ὁρῶσα αὐτὴν ὑπὸ βαρβάρων αἰχμαλωτιζομένην; Θωμαῒς λέγει. Ἐπελάθου παρ᾽ ἐμοῦ σοι εἰρημένων; δυνάμενος ἐκ νεκρῶν ἐγεῖραι, αὐτὸς καὶ τὴν Φεβρονίαν ἐνισχύσει καὶ περισώσηται. Ὥστε κυρία μου μήτηρ μεταβλήθητι· καὶ τῶν οδυρμῶν παυσαμένη, ἐλθὲ ἵνα ὑποστηρίσωμεν τὴν Φεβρονίαν, διὰ τὸ αὐτην ἐν ἀσθενείᾳ κατακεἶσθαι.

[13] Παραγενόμεναι οὖν ἐν τῷ βάθρῳ, ἔνθα ἀνέκειτο φεβρονία, εὐθέως Βρυένη ἠλάλαξεν πικρῶς, καὶ θεῖσα τὸ πρόσωπον ἐπὶ τὰ γόνατα αὐτῆς, συνείχετο τοῖς δάκρυσιν. Ἀτενίσασα δὲ εἰς αὐτὴν Φεβρονία, λέγει πρὸς τὴν Θωμαΐδα, Δέομαί σου μήτηρ, τίς ἀλαλαγμὸς τῆς Κυρίας τῆς μεγάλης; ἤκουσα γὰρ αὐτῆς, καὶ, πρὸ μικροῦ οὔσης ἐν τῷ εὐκτηρίῳ, ὅτι ἀφῆκεν μεγάλην βοὴν. Τότε Θωμαῒς δακρύσασα, λέγει τῇ Φεβρονίᾳ· Διὰ σὲ στένει καὶ θρήνει Μεγάλη, διὰ τὰ μέλλοντα ἡμῖν ἐπάγεσθαι κακὰ ὑπὸ τῶν τυράννων· καὶ διὰ τὸ εἶναι σὲ νεάνην καὶ περικαλλῆ, συντρίβεται καὶ θρηνεῖ. Καὶ λέγει Φεβρονία· Δέομαι ὑμῶν εὔξασθαι ὑπὲρ τῆς δούλης ὑμῶν· δυνατὸς γάρ ἐστιν Θεὸς ἐπιβλέψαι ἐπὶ τὴν ταπείνωσίν μου, καὶ ἐνισχῦσαι με, καὶ χαρίσασθαί μοι ὑπομονὴν, ὡς καὶ πᾶσι τοῖς δούλοις αὐτοῦ τοῖς ἠγαπηκόσιν αὐτὸν ἐν ἀληθείᾳ.

[14] Λέγει Θωμαΐς· Τέκνον μου Φεβρονία, Ἰδοὺ καιρὸς ἀγῶνός ἐστιν· ἐὰν οὖν συλληφθῶμεν ὑπὸ τῶν στρατιωτῶν, ἡμεῖς μὲν ὡς προβεβηκυῖαι συντόμως ἀναιρεθησώμεθα ὑπὸ τῶν τυράννων, σὲ δὲ περιποιήσονται ὡς νεάνιδα καὶ περικαλλῆ. Ἐὰν οὖν συλληφθῶμεν, καὶ κολακευτικοῖς λόγοις παρακαλέσωσίν σε, μὴ πεισθεὶς αὐτοῖς· καὶ ἐάν σε δελεάσωσιν χρυσῷ ἀργύρῳ, ἐν ἱματισμῷ, ἐν ἐδέσμασιν πολυτελέσιν, ὅρα μὴ πεισθῇς αὐτοῖς τέκνον, καὶ τῶν προλαβόντων καμάτων ἀπολέσεις τὸν μισθὸν, καὶ γένη δαιμόνων κατάγελος, καὶ εἰδώλων παίγνιον. Οὐδὲν τιμιώτερον τῆς παρθενίας, πολὺς γὰρ αὐτῆς μισθὸς καὶ ἀνταπόδωσις, νυμφίος τῆς παρθενίας ἀθάνατος, καὶ ἀθανασίαν παρέχει τοῖς ποθοῦσιν αὐτὸν. Σπούδασον οὖν κυρίᾳ μου Φεβρονία τοῦτον θεάσασθαι, ᾧ καὶ τὴν ψυχήν σου ἀνέθου. Βλέπε, τέκνον μου, μὴ ἀθετήσῃς τοὺς ἀῤῥαβῶνας αὐτοῦ καὶ τὰς πρὸς αὐτὸν συνθήκας· φοβερὰ, γάρ ἐστιν ἡμέρα ἐκείνη, ὅταν καθέζηται ἐπὶ θρόνου δόξης κριτὴς, ὅταν ἕκαστος ἀπολαμβάνῃ κατὰ τὰ ἔργα αὐτοῦ. Ταῦτα ἀκούσασα Φεβρονία ὑπεστηρίζετο, καὶ γενναῖως κατὰ τῶν τοῦ διαβόλου πνευμάτων ἑαυτὴν παρεσκεύαζεν· καὶ ἀπποκριθεῖσα τῇ Θωμαΐδι, εἶπεν· Καλῶς ἐποίησας, δέσποινα, ὑποστιρήζουσα τὴν σὴν δούλην· γενναιωτέραν γὰρ ἀπειργάσω τὴν ψυχήν μου. Πλὴν εἰ προαιρέσεως εἶχον τοῦ φυγεῖν τὸν ἀγῶνα, κᾀγὼ ἂν σὺν τεῖς Ἀδελφαῖς ἐξελθεῖν εἶχον καὶ ἐμαυτὴν ἀποκρύψαι· ἀλλ᾽ ἐπειδὴ ἐκεῖνον ποθῶ, ᾧ καὶ τὴν ψυχήν μου ἀνεθέμην, σπουδάσω πρὸς αὐτὸν πορευθῆναι, εἴγε ἀξίαν με ἀποδείξῃ ὑπὲρ τοῦ ὀνόματος αὐτοῦ ἀγωνίσασθαι καὶ ἀποθανεῖν.

[15] Ταῦτα ἀκούσασα Βρυένη, ἤρξατο καὶ αὐτὴ λέγειν αὐτῇ· Τέκνον μου Φεβρονία, μνήσθητι πῶς παρηκολούθηκάς μου τῇ διδάσκαλίᾳ. μνήσθητι ὅτι καὶ ἄλλων διδάσκαλος ἐγένου· μνήσθητι ὅτι δύο ἐτῶν σε οὖσαν ἐδεξάμην εἰς τὰς χείρας μου παρὰ τῆς τροφοῦ σου καὶ μέχρι τοῦ νῦν οὐκ ἐώρακεν ἄνθρωπος τὸ πρόσωπόν σου, κοσμικαῖς γυναιξὶν συναυλισθῆναί σε οὐκ ἐποίησα· ἰδοὺ μέχρι τοῦ νῦν διαφύλαξά σε ὡς σὺ γινώσκεις. Νῦν δὲ τί ποιήσω τέκνον μου; μὴ οὖν ἐνυβρίσῃς τὸ γῆρας Βρυένης, μὴ ματαιώσῃς τὸν κάματον τῆς πνευματικῆς σου μητρός. Μνήσθητι τῶν προλαβόντων ἀγωνιστῶν, οἵ τινες ἐνδόξως ἐμαρτύρησαν, καὶ τὸν στέφανον τῆς νίκης παρὰ τοῦ οὐρανίου ἀγωνοθέτου ἐδέξαντο, οὐ μόνον δὲ ἄνδρες, ἀλλὰ καὶ γυναῖκες καὶ παιδία. Μνήσθητι Λύβης καὶ Λεονίδος τῶν δύο ἀδελφῶν, αἵτινες ἐνδόξως ἐμαρτύρησαν· καὶ μὲν Λύβη ξίφει τὴν κεφαλὴν ἀπετμήθη, Λεονὶς δὲ πυρὶ παρεδοθη· μνήσθητι Εὐτροπίης τοῦ παιδίου, ἥτις δωδεκαετὴς οὖσα σὺν τῇ μητρὶ αὐτῆς ἐμαρτύρησεν. Οὐκ ἄρα σὺ ἐθαύμαζες ἀεὶ τῆς Εὐτροπίης τὴν ὑποταγὴν καὶ τὴν ὑπομονὴν, ὅτι τοῦ δικαστοῦ κελεύσαντος αὐτὴν τοξευθῆναι ἐκτὸς δεσμῶν, ἵνα φοβηθεῖσα φύγῃ, ἀκούσασα παρὰ τῆς μητρὸς, Τέκνον μου Εὐτροπία μή φύγῃς, ἔδεισεν τὰς χεῖρας αὐτῆς ὄπισθεν, καὶ οὐκ ἔφυγεν, ἀλλὰ πληγεῖσα ὑπὸ τοῦ τόξου, ἔπεσεν εἰς τὸ ἔδαφος, καὶ εὐθέως διεφώνησεν, καὶ τῆς μητρὸς τὴν ἐντολὴν οὐ παρέβη; Οὐ ταύτης τὴν ὑπομονὴν ἐθαύμαζες ἀεὶ; Καὶ αὐτὴ μὲν παιδίον καὶ ἀμαθὲς, σὺ δὲ καὶ ἄλλων διδάσκαλος ἐγένου. Ταῦτα λεγόντων αὐτῶν καὶ πλείονα τούτων, διῆλθεν νύξ.

[9] In diebus illis pervenit in urbem fama supervenientis cum Seleno Lysimachi, ad supplicia Christianis inferenda: [Ad famam venientiū tyrannorū] quapropter quotquot ibi erant tam Clerici quam Laici Monachique, rebus omnibus dimissis, fugam inierunt; quin ipse etiam civitatis Episcopus propter incumbentem metum latibula quæsivit. Quæ ergo monasterium istud incolebant Sorores, accesserunt ad Diaconissam Bryenem dicentes: Quid agimus, Mater? jam enim fere illæ ingressæ sunt civitatem hanc, & omnes fugerunt propter imminens supplicium. Quid autem vultis? inquit Bryene. Cui illæ; [de fuga consultantes Monachæ confirmat Bryene:] Ut jubeas nos quoque pauxillum delitescere, itaque salvare animas nostras. Tum illa: Necdum bellum vidistis, & fugam cogitatis? necdum cœpta est pugna, & jam victæ estis? Non ita filiæ; non ita obsecro. Sed stemus, pugnemusque & moriamur pro eo qui pro nobis est mortuus, ut vivamus cum illo.

[10] His auditis conquieverunt Sorores: postridie vero una earum, [sed iterum persuasæ eam petere,] nomine Ætheria ait illis: Novi ego quod propter Febroniam non patitur nos Magna Domina locum hunc dimittere atque discedere: an forte & propter illam nos omnes vult perire? Dico ergo vobis, Adeamus illam, & ego pro omnibus loquar ut convenit. Tum vero audientes illæ partim quidem assentiebantur Ætheriæ, partim vero dissentiebantur, spernentes consilium ejus: unde cum magna inter illas oriretur dissensio, unanimiter denique venerunt ad Diaconissam videre, quid ipsa consilii daret. Ipsis autem accedentibus, præsciens Bryena quid consuluisset Ætheria, in eamque intendens, dixit: Quid vis Ætheria? Ait illa, Ut jubeas nos abscondi & fugere propter venturam iram: nec enim meliores sumus quam Clerus & Episcopus. Oportet etiam considerare te quod inter nos aliquæ sint adolescentulæ, quæ nobiscum a militibus comprehensæ, possint simul corporeæ coinquinationi subjici, nosque exercitationis ipsis impensæ mercede privari: rursus autem timendum esse, ne non sustineamus tormentorum atrocitatem, atque ita perdamus ipsæmet animas nostras. Si autem jubes salvari nos, accipiemus etiam Dominam Febroniam, itaque egrediemur.

[11] Ast Febronia, ut audivit illam; Vivit Dominus, inquit, cui desponsata sum, cuique animam meam credidi, [nequidquū jurante se mansuram Febronia,] quia non egrediar ex hoc loco, sed hic moriar atque sepeliar. Bryene vero dixit Ætheriæ; Tu, quid molita sis, videris; innocens ego ex hac parte sum: deinde ait Sororibus: Singulæ quid sibi expediat noverint, & quod voluerint eligant. Omnes ergo propter metum valedicentes Bryenæ atque Febroniæ, multo cum planctu & ejulatu, suaque percutientes pectora, exierunt de Monasterio. [extorquent licentiam abeundi.] Procla vero, Febroniæ coalumna, collo ejus circumplexa & osculans ipsam, exclamabat dicens, Ora pro me, Domina Soror. Cujus manum cum apprehendisset Febronia, non permittebat exire illam, sed dicebat; Deum time, Domina Procla, neque tu saltem nos desere: an non vides quam infirma sim, & quodsi me mori contingat, nec ad sepulturam quidem mihi dandam sufficiat Magna Domina? Mane igitur, ut funus meum cures. Respondet Procla: Quoniam ita vis, Domina Soror, non dimitto te. Cui iterum Febronia; Ecce coram conscio horum Deo, obtestor ne me derelinquas. Vespere nihilominus egressa est Procla, atque disparuit.

[12] Tunc videns Bryene desolationem monasterii propter impendentia mala, [Hinc consternatam Bryenen solatur Thomais,] ingressa est oratorium; humique se prostravit, amare plangens atque ejulans valde. Thomais autem, ipsi secunda, assedit illi, consolans ac dicens: Quiesce, Domina Mater; potens est Deus facere cum tentatione & tribulatione proventum, ut possimus sustinere. Quis credidit Domino, & confusus est? aut quis permansit in timore ejus, & despexit illum? Ait illi Bryene: Omnino, Domina mea Thomais, ita se res habet: sed quid faciam cum Febronia? ubi abscondam ipsam & salvabo? quibus enim oculis potero aspicere illam a Barbaris abduci captivam? Thomais respondit; An ergo oblita ejus es quod tibi dixi? Qui potens est mortuos suscitare, idem & Febroniam corroborabit salvabitque. Age ergo, Domina Mater mea, transi hinc, & a lacrymis cessans veni, ut confortemus Febroniam, jacet enim infirma.

[13] Igitur accesserunt ad scamnum, in quo jacebat: sed Bryene statim cœpit amare plangere; vultuque super genua jacentis conjecto, [cum eaque accedit ægram Febroniam] perfundebatur lacrymis. Tunc oculos in Thomaidem intendens Febronia; Obsecro, inquit, Mater, quis iste Magnæ Dominæ planctus? nam & paulo ante audivi ipsam in oratorio magnum clamorem emittere. Thomais vero illacrymans respondit ei: Propter te gemuit & plorat Magna, & propter mala nobis per tyrannos inferenda: nam quia juvenis & formosa es, supra modum angitur. Ad hæc Febronia: Obsecro vos, orate pro me famula vestra; potens est enim Deus respicere humilitatem nostram; meque corroborare & patientiam largiri, sicut & omnibus servis suis, qui ipsum dilexerunt in veritate.

[14] Thomais vero: Filia mea, inquit, Febronia, ecce tempus agonis adest. [quam ad instantem agonem animans ipsa] Si capiamur a militibus, nos quidem tamquam vetulas statim de medio tollent tyranni; tibi vero ut juveni atque formosæ insidiabuntur. Cum igitur comprehendemur, teque adolatoriis sermonibus demulcere cœperint, ne acquiescas eis: & si oblato auro atque argento pretiosisque vestibus & epulis delicatis te fuerint aggressi; vide filia, ne persuaderi tibi sinas, præteritorumque laborum mercedem amittas, facta ludibrium dæmonum & idolorum. Nihil honestius est virginitate, quam multa merces & retributio manet: sponsus enim Virginum immortalis est, & immortalitatem largitur concupiscentibus se. Satage igitur, Domina mea Febronia, eum intueri, cui te ipsam tradidisti. Vide filia ne quas ei fecisti sponsiones, facias irritas, & quas tibi dedit arrhas dimittas: tremenda enim erit dies illa, quando in throno gloriæ suæ sedebit judex, ut unicuique reddat secundum opera ejus. His corroborata Febronia, & generose seipsam præparans ad certamen cum spiritibus diabolicis ineundum, respondit Thomaidi; Recte facis, Domina, quod famulam tuam confirmes; robustiorem enim fecisti animam meam. Scito tamen, quodsi agonem voluissem effugere, exivissem utique cum Sororibus, meque abscondissem: sed quia illum ardenter cupio, cui animam meam consecravi: conabor ad eum pervenire, siquidem dignam me fecerit, quæ pro nomine ipsius decertem ac moriar.

[15] Talia audiens Bryene, cœpit etiam ipsa illi loqui: &, Filia mea, inquit Febronia, [& Bryene,] memento, quomodo doctrinam meam assecuta, aliis quoque magistra effecta es. Memento quod bimulam te a nutrice tua meis excepi manibus, itaque custodivi, ut usque modo nullus virorum faciem tuam conspexerit, sed nec permisi ut seculares mulieres intuerere. Ecce, ut hactenus custodivi te, nosti. Nunc autem quid faciam filia mea? Ne quæso dehonestes senectutem meam, neque vanos reddas labores tuæ spiritualis matris. Memento eorum qui nos præcessere pugilum, [aliis in exemplum addductis.] & quomodo gloriosa confessione perfuncti, victoriæ coronam a cælesti Agonotheta acceperunt, non solum viri, sed etiam mulieres atque puellæ. Recordare Lybes atque Leonidis, sororum & martyrum inclytarum; quarum quidem Lybe caput gladio amputandum subjecit, Leonis vero igni tradita est. Sed & Eutropiæ puellæ duodennis recordare, cum matre sua martyrizatæ. Numquid & ipsa admirabaris generosam ejus tolerantiam; quam cum judex, sagittis conficiendam, jussisset absolvi a vinculis, ut conterrita fugam capere posset; materque ei dixisset, Ne fugias, filia mea Eutropia; ipsa adstrinxit sibi manus post tergum, neque declinavit, & telo transverberata humi cecidit, statimque exclamans expiravit, nec in hoc quidem matris præceptum transgressa. Numquid non ejus virtutem semper collaudabas? Ipsa vero puella adhuc indocta erat; tu autem aliarum fuisti magistra. Inter hæc colloquia nox transivit.

CAPUT III.
Delata ad Selenum Febronia, atque a militibus abducenda, Bryenæ ac Thomaidi valedicit.

[16] Πρωΐας δὲ γενομένης, καὶ ἀνατείλαντος τοῦ ἡλίου, θόρυβος καὶ βοὴ ἐγένετο ὑπὸ τῶν τὴν πόλιν οἰκούντων, ὡς ἤδη τοῦ Σελήνου, καὶ τοῦ Λυσιμάχου ἐπιβάντων τῇ πόλει. Πολλῶν τοίνυν τῶν Χριστιανῶν συναρπασθέντων ὑπὸ τῶν στρατιωτῶν, καὶ ἐν φρουραῖς ἀποτεθέντων, τινὲς τῶν ἑλλήνων ἀνήνεγκαν τῷ Σελήνῳ περὶ τοῦ μοναστηρίου, καὶ εὐθέως ἐκπέμπει στρατιώτας εἰς τὸ μοναστήριον. Κυκλώσαντες οὖν οἱ στρατιώται τὸ μοναστήριον, καὶ πέλυξιν τὰς θύρας διαῤῥήξαντες, ἐπεισῆλθον τῷ μοναστηρίῳ. Καὶ εὐθέως κατασχόντες τὴν Βρυένην, ξίφει παραυτὰ ἀνελεῖν αὐτὴν ἠβουλήθησαν. δὲ Φεβρονία, θεασαμένη τὸν ἐπικείμενον αὐτῇ κίνδυνον, ἔῤῥιψεν ἑαυτὴν ἐπὶ τοῦ βάθρου εἰς τοὺς πόδας τῶν στρατιωτῶν, καὶ βοήσασα λέγει πρὸς αὐτοὺς· Ὀρκίζω ὑμᾶς τὸν Θεὸν τὸν ἐν τοῖς οὐρανοῖς, ἐμὲ πρῶτον ἀνέλετε, ἵνα μὴ ἴδω τὸν θάνατον τῆς Κυρίας μου. Φθάσαντος δὲ τοῦ Κόμητος Πρίμου, καὶ ἀγανακτήσαντος κατὰ τῶν στρατιωτῶν, ἕξω τοῦ μοναστηρίου ἐκέλευσεν αὐτοὺς βληθῆναι, καὶ λέγει τῇ Βρυένῃ· Ποῦ εἰσὶν αἱ ἐνταῦθα οἰκοῦσαι; Βρυένη λέγει, Διὰ τὸν φόβον ὑμῶν πᾶσαι ἀνεχώρησαν τοῦ μοναστηρίου. Πρίμος λέγει, Εἶθε καὶ ὑμεῖς διεσώθητε. Καὶ λέγει πρὸς αὐτὰς, Ἰδοὺ ἕχετε ἄνεσιν ἐξελθοῦσαι διασώζεσθαι ὅπου δ᾽ ἂν βούλησθε· καὶ λαβὼν τὴν στρατιὰν ἀνεχώρησε τοῦ μοναστηρίου.

[17] Καὶ παραγενόμενος ἐν τῷ πραιτωρίῳ, ἔρχεται πρὸς τὸν Λυσίμαχον. Καὶ λέγει αὐτῷ Λυσίμαχος· Ἀληθῆ ἐδιδάχθημεν περὶ τοῦ μοναστηρίου; Πρίμος λέγει, Ἄληθῆ· καὶ παραλαβὼν αὐτὸν κατ᾽ ἰδίαν, εἶπεν αὐτῷ. Πᾶσαι αἱ ἐν τῷ μοναστηρίῳ φυγῇ ἐχρήσαντο, καὶ οὐχ εὕρωμεν εἰ μὴ δύο πρεσβύτιδας, καὶ μίαν νεάνιν· ξένον δὲ, Κύριέ μου, ἕχω σοι ἀπαγγεῖλαι ἐθεασάμην ἐν τῷ μοναστηρίῳ. Ἰδον ἐκεῖ νεανίδα, οἷαν οὐχ ἑώρακα μέχρι τοῦ νῦν ἐν γυναιξὶν τοιοῦτον φέρουσαν χαρακτῆρα· ἐπίστανται οἱ θεοὶ, ἴδον αυτὴν κειμένην ἐπὶ τοῦ βάθρου, καὶ ἐξέστη μου διάνοια· καὶ εἰ μὴ ὅτι πενηχρὰ ἦν καὶ πτωχὴ, ἀξία ἦν τῷ Κυρίῳ μου γενέσθαι εἰς γυναῖκα. Λυσίμαχος λέγει. Εἰ ἐντολὰς ἔχω τῆς μητρὸς μου μὴ ἐκχέαι αἷμα Χριστιανῶν, ἀλλὰ μᾶλλον φίλος γενέσθαι, πῶς τοῖς τοῦ Χριςοῦ δούλοις ἐπιβουλεύσω; οὐχὶ, ἀλλὰ παρακαλῶ σε Κύριέ μου Πρίμε, λαβὼν αὐτὰς, ἐξάγαγε τοῦ μοναστηρίου, καὶ γενοῦ αὐταῖς σωτὴρ, ὅπως μὴ ἐμπεσῶσιν εἰς τὰς χεῖρας τοῦ Σελήνου τοῦ ἀνελεοῦς ἐμοῦ θείου. Εἷς δὲ τις τῶν κακίστων στρατιωτῶν δραμὼν πρὸς τὸν Σέληνον, ἀπήγγειλεν αὐτῷ λέγων, Ὅτι νεάνιδά τινα εὑρήκαμεν ἐν τῷ μοναστηρίῳ, σφόδρα περικαλλῆ, καὶ περὶ αὐτῆς περὶ γάμου ὁμιλεῖ τῷ κυρίῳ μου Λυσιμάχῳ Πρίμος Κόμης. Ταῦτα ἀκούσας Σέληνος, καὶ πλησθεὶς θυμοῦ καὶ ὀργῆς, ἀπέστειλεν φύλακας ἐν τῷ μοναστηρίῳ φυλάττειν αὐτὰς, μή πως φυγοῦσαι διασωθῶσιν καὶ εὐθέως προσέταξεν κήρυκας βοᾶν ἐν τῇ πόλει, Αὔριον δημοσία πρόοδος τῆς Φεβρονίας. Ἀκούσαντες δὲ οἱ τὴν πόλιν οἰκοῦντες, οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ οἱ τὴν περίχωρον, συνέτρεχον πλῆθος ἀνδρῶν τὲ καὶ γυναικῶν, τῆς Φεβρονίας τὸν ἀγῶνα θεάσαισθαι.

[18] Ὄρθρου δὲ γενομένου, παραγίνονται οἱ στρατιῶται ἐν τῷ μοναστηρίῳ, καὶ εἰσελθόντες, ἥλκυσαν ἀπὸ τοῦ βάθρου τὴν φεβρονίαν, καὶ σιδήροις ἀσφαλίσαμενοι, καὶ κλοιὸν περιτιθέντες τῷ τραχήλῳ αὐτῆς, εἷλκον ἔξω τοῦ μοναστηρίου. δὲ Βρυένη, καὶ Θωμαΐς συμπλεξασαι τὰς χεῖρας τῇ Φεβρονίᾳ, ἐβόων πικρῶς, καὶ παρεκάλουν τοὺς στρατιῶτας ἐνδοῦναι αὐτῇ μικρὸν ὅπως διαλεχθῶσιν αὐτῇ. Οἱ δὲ στρατιῶται πολλῆς συμπαθείας ἀξιώσαντες τὴν Φεβρονίαν, ἄνεσιν παρέσχον αὐτῇ. οὖν Βρυένη καὶ Θωμαΐς παρεκάλουν τοὺς στρατιῶτας, ὅπως καὶ αὐταὶ παραγένωνται εἰς τὸν ἀγῶνα, διὰ τὸ μὴ καταληφθεῖναι τὴν Φεβρονίαν μόνην, ὅπως μονοθεῖσα δελειάσῃ. Οἱ δὲ στρατιῶται εἶπον. Οὐ προσετάχθημεν ὑμᾶς τῷ δικαστηρίῳ παραστῆσαι, ἀλλὰ μόνην τὴν Φεβρονίαν. Ἤρξαντο οὖν ἥτε Θωμαΐς καὶ Βρυένη παρακαλεῖν καὶ ὑποστηρίζειν τὴν Φεβρονίαν. Λέγει οὖν Βρυένη, Τέκνον Φεβρονία, ἰδοὺ ἐξέρχῃ εἰς τὸν ἀγῶνα· βλέπε ὅτι οὐράνιος νυμφίος ἐφορᾷ τὸν ἀγῶνά σου, καὶ αἱ τῶν ἀγγέλων δυναμεις κατέχουσιν τὸν τῆς νίκης στέφανον· βλέπε μὴ πτωηθῇς τὰς βασάνους καὶ γένῃ χλεύη τοῦ διαβόλου, μὴ ἐλεήσῃς τὸ ἑαυτῆς σῶμα διαλυόμενον ὑπὸ τῶν αἰκισμῶν, τοῦτο γὰρ κἂν μὴ θέλωμεν μετόλιγον τάφος διαδεξάμενος, εἰς χοῦν τοῦτο δαλύσει· ἰδοὺ ἐγὼ περιμένω ἐν τῷ μοναστηρίῳ θρηνοῦσα, καὶ περιμένουσα ἀγγελίαν περὶ σοῦ, εἴτε ἀγαθὴν, εἴτε πονηράν. Δέομαι οὖν σου, τέκνον μου, ἀγαθὴν ἀγγελίαν ἀκοῦσαι περὶ σοῦ. Τίς εὐαγγελεῖ μοι, ὅτι Φεβρονία ἐτελειώθην καὶ ἐν μάρτυσιν κατελογίσθη.

[19] Ταῦτα ἀκούσασα Φεβρονία, λέγει τῇ Βρυένῃ· Πιστεύω εἰς τὸν Θεὸν Μήτηρ μου, ὅτι ὡς οὐδεποτι παρῆλθον σου ἐντολὴν, οὐ δὲ νῦν παρέλθω σου τὴν ἐντολὴν ταύτην καὶ τὴν παραίνεσιν· ἀλλ᾽ ὄψονται λαοὶ καὶ ἐκστήσονται, καὶ μακαριοῦσιν τὸ γῆρας Βρυένης, καὶ ἐροῦσιν, Ἀληθῶς αὕτη φυτεία Βρυένης τῆς μεγάλης ἐστὶν· δείξω γὰρ ἐν σώματι θηλείας φρόνημα ἀνδρεῖον· ἀλλ᾽ εὔξασθέ μοι, καὶ ἄφετε με ὑπάγειν. Θωμαΐς λέγει, Ζῇ κύριος Φεβρονία τέκνον μου ὅτι κἀγὼ, σχῆμα κοσμικὸν περιβαλλομένη, ἐλεύσομαι καὶ θεάσομαι τὸν ἀγῶνά σου. Τῶν δὲ στρατιωτῶν ἐπηγόντων αὐτὴν, λέγει αὐταῖς Φεβρονία,. Δέομαι ὑμῶν, Μητέρες μου, δότε μοι εὐλογίαν ἐφόδιον, καὶ εὔξασθέ μοι ἔτι τὸ ἅπαξ τοῦτο, καὶ ἄφετέ με πορευθῆναι. οὖν Βρυένη ἐκτείνασα τὰς χεῖρας εἰς τὸν οὐρανὸν, καὶ βοήσασα φωνῇ μεγάλῃ, εἶπεν· Κύριε Ιησοῦ Χριστὲ, φανεὶς τῇ δούλῃ σου Θέκλῃ ἐν τῷ ἀγῶνι ἐν σχήματι Παύλου, φάνηθι ἐπὶ τῆς ταπεινῆς ταύτης ἐν τῇ ᾥρᾳ τῶν ἀγώνων. Ταῦτα εἰπούσης τῆς Βρυένης, περιπτυξαμένη τὴν Φεβρονίαν, καὶ ἀσπασαμένη μετὰ πολλῶν δακρύων, ἀπέλυσεν αὐτήν. Λαβόντες οὖν αὐτὴν οἱ στρατιῶται ἐξῆλθον. Ὑπέστρεψεν δὲ Βρυένη ἐν τῷ μοναστηρίῳ ὀδυρομένη καὶ θρηνοῦσα· καὶ ῥίψασα ἑαυτὴν εἰς τὸ ἔδαφος ἐν τῷ εὐκτηρίῳ, βοῶσα ἱκέτευε τὸν Θεὸν περὶ τῆς Φεβρονίας.

[20] οὖν Θωμαΐς, δευτερεύουσα τῇ Βρυένῃ, καταλιποῦσα αὐτὴν ἐν τῷ εὐκτηρίῳ, καὶ περιβαλομένη σχῆμα κοσμικὸν, ἔρχεται επὶ τὴν θεωρίαν. Πᾶσαι οὖν αἱ κοσμικαὶ γυναῖκες, αἵ τινες συνήρχοντο πρὸς αὐτὴν ἐν τῷ μοναστηρίῳ ἐν τῆ ἡμέρᾳ τῆς παρασκευῆς, καὶ τῆς διδασκαλίας ἀπήλαυον, τύπτουσαι τὰ στήθη ἑαυτῶν μετὰ δακρύων, ἕτρεχον ἐπὶ τὸν τόπον τῆς θεωρίας, καὶ τὴν στέρησιν τῆς διδασκάλου ἐθρήνουν. Μαθοῦσα δὲ καὶ Ἱερία Συγκλητικὴ, οτι Φεβρονια μοναχὴ πρόοδον δίδωσιν δημοσίᾳ, ἀναστᾶσα ἐβόησεν φωνῇ μεγάλῃ, ὡς ἐκστῆναι τοὺς γονεῖς αὐτῆς καὶ πάντας, τοὺς ἐν τῷ οἴκῳ, καὶ πυθέσθαι παρὰ τῆς Ἱερίας τὸ τί συνέβη αὐτῇ; δὲ ἀπεκρίνατο λέγουσα· ἀδελφή μου Φεβρονία πρόοδον δίδωσιν δημοσία, διδάσκαλός μου δίκας εἰσπράττεται ὡς Χριστιανή. Πολλὰ οὖν παραινουμένη ὑπὸ τῶν γονέων παύσασθαι τοῦ θρήνου, πλεῖον ἐβόα ὀδυρωμένη, παρακαλοῦσα τοὺς γονεῖς καὶ λέγουσα, Ἄφετέ με πικρῶς κλαῦσαι ἐπὶ τῇ ἐμῇ ἀδελφῇ καὶ διδασκάλῳ. Ταῦτα λεγούσης αὐτῆς, καὶ τοὺς οἰκείους γονεῖς εἰς θρῆνον διείγειρεν ὥστε ὀδύρεσθαι καὶ αὐτοὺς τὴν Φεβρονίαν. Πείσασα οὖν τοὺς γονεῖς αὐτῆς παραγενέσθαι ἐπὶ τὴν θεωρίαν, ἔλαβεν πλῆθος παίδων καὶ παιδικῶν, καὶ κατελθοῦσα ἔτρεχεν ἐπὶ τὸν τόπον τῆς θεωρίας θρηνοῦσα· καὶ φθάσασα πλῆθος πολλῶν γυναικῶν συντρεχόντων καὶ θρηνούντων, ἔφθασεν καὶ τὴν Θωμαΐδα κατὰ τὴν ὁδὸν, καὶ ἀναγνωρισθεῖσαι ἀλλήλαις, θρηνοῦσαι ἀμφότεραι, ἐπὶ τὸν τόπον τῆς θεωρίας παραγίνωνται ἰδεῖν τὸν ἀγῶνα.

[16] Mane autem facto & sole exoriente, per omnes qui civitatem incolebant, [Immissis in monasterium militibus] tumultus & clamor invaluit, quia jam Lysimachus & Selenus intraverant civitatem. Cumque multi Christianorum comprehenderentur a militibus, & in carceres compingerentur; gentilium quidam Seleno indicium fecerunt monasterii: qui continuo illuc armatos destinavit. Hi vero circumcingentes locum, & securibus ostia perfringentes, illuc ingressi sunt; atque Bryenam statim comprehendentes, volebant eam gladio interficere. Videns autem Febronia periculum imminens, [ad mortem pro Bryene se offert Febronia;] devolvit se ex scamno, ad pedes militum, exclamansque dixit eis: Adjuro vos per Deum qui est in cælis, ut me priorem interficiatis, ne videam necem Dominæ meæ. Superveniens autem Comes Primus, & milites increpans, jussit eos de monasterio ejici, & ait Bryenæ: Ubinam sunt, quæ hic commorabantur? Vestro, inquit, timore omnes a monasterio discessere. Cui Primus; Utinam & vos sic essetis salvatæ! & ait ad illas: Ecce facultatem habetis, ut egressæ salvemini ubicumque potestis; assumptaque quæ ibi erat militia inde recessit.

[17] Ingressus autem prætorium accessit ad Lysimachum; interrogantique num vera essent quæ didicerant de monasterio; [de cujus forma edoctus a Primo Lysimachus] Vera, inquit. Et seorsum illum accipiens dixit ei: Quotquot ibi erant fuga elapsæ sunt; neminemque ibi invenimus præter anus duas & adolescentem unam. Verumtamen necesse habeo enarrare tibi Domine mi, quid stupendum viderim in monasterio. Vidi enim ibi puellam, qualem usque modo inter mulieres non conspexi, tanta pollentem venustate. Testes mihi sunt dii, quia videns illam in scamno jacentem, totus obstupui; & nisi ita pauper atque abjecta esset, digna erat quæ tibi Domino meo uxor obveniret. [jubet eam in tutum subduci:] Ad quæ Lysimachus: Numquid non habeo præceptum matris, ut non effundam sanguinem Christianorum, sed potius amanter iis utar? quomodo igitur Christi servis insidiabor? Non faciam sane; sed rogo te, Domine Prime, accipe illas, atque educ de monasterio, & esto ipsis salvator, ut non incidant in manus Seleni, patrui mei inclementis. Tunc quidam pessimorum militum cursim accessit ad Selenum, eique nuntiavit quod inventa sit in monasterio puella formosissima, & quod Primus Comes locutus cum Lysimacho sit de ea ipsius conjugio copulanda Quibus auditis indignatione & ira plenus Selenus, [sed prævertit conatum Selenus.] misit confestim ad monasterium qui custodirent illas, ne fuga elabi possent: jussitque præcones proclamare per civitatem, quod sequenti die ad quæstionem publicam esset adducenda Febronia: quo præconio exciti, non solum qui erant in civitate, sed etiam qui circumhabitabant viri atque mulieres, concurrerunt ad spectandum illius agonem.

[18] Prostridie ergo mane venerunt milites in monasterium, & de scamno rapientes Febroniam, ferreis vinculis constrinxerunt eam, [Illa ad tribunal trahenda,] numella etiam collum implicantes, itaque extra monasterium pertrahebant. Bryene autem atque Thomais manibus eam complexæ exclamaverunt dolenter, rogaveruntque milites ut tantillas sibi indulgerent inducias, per quas illi loqui ultimum possent. Illi vero multa compassione dignati Febroniam, cum id eis annuissent, cœperunt ulterius orare illæ, ut ipsæ in agonem adducerentur, neque cogerentur Febroniam derelinquere solam, ne forte eam timor corriperet. Sed responderunt: quod ipsas jussi non essent ad tribunal sistere, sed Febroniam dumtaxat. Cœperunt ergo Thomais & Bryene consolari & adhortari illam. Prior Bryene: Ecce, inquit, filia, egrederis ad certamen: vide quomodo cælestis Sponsus agonem tuum intueatur, & Angelicæ Virtutes paratam teneant victoriæ coronam. Vide ne formides tormenta & occasionem nobis insultandi diabolo præbeas. [iterum animatur a Bryene] Nulla te corporis tui miseratio tangat, cum illud flagellis dissolvetur: ipsum enim, etiamsi nollemus, cito excipiet sepulcrum atque in cinerem rediget. Ecce ego maneo in monasterio lugens, atque de te nuntium expectans faustum vel infaustum. Fac obsecro filia ut faustum audiam. O quis mihi significabit, quod Febronia, agone consummato, Martyrum numero adscripta sit!

[19] Ad hæc Febronia inquit Bryenæ: Confido in Deum, Mater, [& Thomaide;] quod sicuti numquam transgressa sum mandatum tuum, sic neque nunc vanam reddam adhortationem tuam: sed videbunt populi & mirabuntur, ac beatam dicent senectutem Bryenes dicentes; Vere hæc magnæ Bryenes plantula fuit: ostendam enim in muliebri corpore animum virilem latere. Interim orate pro me atque sinite abire. Cui Thomais; Vivit, inquit, Dominus, filia mea Febronia, quia & ego veniam secularem induta vestem, atque spectabo certamen tuum. Cumque abducerent ipsam milites, [deinde utriusque benedictione accepta, generose discedit,] dixit ad illas Febronia, Oro vos, Matres meæ, date mihi ad certamen eunti benedictionem vestram, atque adhuc semel pro me deprecemini, & sic permittite abire. Briene igitur tendens in cælum manus, & magna voce exclamans dixit: Domine Jesu Christe, qui famulæ tuæ Theclæ in agone constitutæ apparuisti sub figura a Pauli; appare etiam humili isti, tempore certaminis sui: atque his dictis amplexata Febroniam osculataque cum lacrymis, eam dimisit: quam accipientes milites egressi sunt de monasterio; in quod regressa illa, lamentans & ejulans prostravit sese supra pavimentum oratorii, nec sine clamore valido oravit Deum super Febronia.

[20] Thomais vero ipsius secunda, assumpto seculari habitu, processit ad spectaculum: [prosequente clam Thomaide] matronæ etiam seculares quæ consueverant sextis feriis ad illam venire in monasterium, audiendæ doctrinæ gratia, percutientes pectora sua eodem properabant non sine fletu, & lamentabantur quod tali privarentur magistra. Hieria vero Senatrix, audiens quod Sanctimonialis Febronia in publicum esset producenda, surgens exclamavit vehementer, sic ut parentes ejus omnesque domestici consternati, interrogarent, quidnam ipsi accidisset: quibus ipsa respondit dicens: Soror mea Febronia procedit publice interroganda: Magistra mea adducitur in judicium, tamquam Christiana. Cumque ejus parentes multis ei suaderent quiescere a planctu, magis etiam vociferabatur ejulans, [Hieria vero palans.] suisque parentibus dicebat: Sinite me amare plangere super Sorore & Magistra mea. Movebantur ergo etiam parentes illus ad lugendam Febroniam; persuasique ipsi licentiam dare eundi ad spectaculum, addiderunt ei multitudinem famulorum famularumque; cum quibus procurrens illa b & plangens invenit multitudinem mulierum pariter eodem currentium; invenit etiam in via Thomaidem; quæ mutuo agnoscentes lacrymantesque festinaverunt simul ad locum, ad videndum Febroniæ agonem. c

ANNOTATA D. P.

a S. Thecla colitur 23 Septembris, in cujus Vita per Basilium Seleuciensem scripta, itemque in ea quam composuit Metaphrastes, idem legitur, atque ex his tam vetustis Actis egregie confirmatur.

b Dicunt Menæa utramque induisse virilem vestem, quod cum his Actis non convenit, sed Thomaidi solum datur vestis secularis, & Hieriam infra apparet palam appellatam, nec de veste mutata culpatam fuisse a Judice.

c Eadem Menæa, non solum initium interrogationum sequentium, sed & tormentorum totam seriem Lysimachi imperio adscribunt; male: siquidem eadem ipsa in fine Selenum propterea periisse dicunt, Lysimachum vero laudant, ut mitius affectum.

CAPUT IV.
Interrogata frustraque solicitata Febronia, bis torquetur.

[21] Πολλοῦ οὖν πλήθους συνηγμένου ἐν τῷ τόπῳ, παραγίνονται καὶ οἱ δικασταὶ ἐπὶ τὸν τόπον τῆς θεωρίας. Προκαθίσαντες οὖν ὅτε Σέληνος καὶ Λυσίμαχος, ἐκέλευσαν εἰσαχθῆναι τὴν Φεβρονίαν. Εἰσήχθη οὖν πεπεδεμένη τὰς χεῖρας καὶ κλοιὸν βαρὺν κατὰ τοῦ τραχήλου φέρουσα. Θεασάμενοι οὖν οἱ ὄχλοι ἐδάκρυον, καὶ ἦν οἰμωγὴ καὶ κλαυθμὸς πάντων. Προαχθείσης οὖν αὐτῆς ἐν τῷ μέσῳ, ἐκέλευσεν Σέληνος παύσασθαι τὸν θόρυβον· καὶ μεγάλης σιγῆς γενομένης, λέγει Σέληνος τῷ Λυσιμάχῳ, Δίδου τὰς πεύσεις, καὶ δέχου τὰς, ἀποκρίσεις. Λυσίμαχος λέγει· Λέγε μοι νεωτέρα, τίς εἶ τῇ τύχῃ; δούλη, ἐλεύθερα; Φεβρονία λέγει· Δούλη. Λυσίμαχος λέγει· Τίνος οὖν τυγχάνει δούλη; Φεβρονία λέγει· Τοῦ Χριστοῦ. Λυσίμαχος λέγει· Τίς λέγη τὸ ὅνομά σου; Φεβρονία λέγει· Χριστιανὴ ταπεινὴ. Λυσίμαχος λέγει· Τὸ ὄνομά σου μαθεῖν θέλω. Φεβρωνία λέγει· Εἶπον σοι, ὅτι Χριστιανὴ ταπεινή· εἴ δὲ τὸ ὄνομά μου μαθεῖν θέλῃς, Φεβρονία ὑπὸ τῆς Κυρίας μου καλοῦμαι.

[22] Τότε Σέληνος παύσας τὸν Λυσίμαχον τῶν ἐρωτήσεων, αὐτὸς ἤρξατο ἐρωτᾷν τὴν Φεβρονίαν, καὶ λέγει πρὸς αὐτὴν· Ἐπίστανται οἱ θεοὶ, Φεβρονία, ὅτι οὐκ ἠβουλόμην ἐρωτήσεως ἀξιῶσαί σε· ἀλλ᾽ ἐπειδὴ τὸ πρᾶον, και ἐπιεικὲς σὺν τῷ περικαλλεῖ χαρακτῆρί σου ἥττησαν τὸν τῆς μανείας σου ὄγκον καὶ τῆς κατά σου ἀγανακτήσεως, οὐκέτι ὡς κατάκριτον ἐρωτήσω σε, ἀλλ᾽ ὡς τέκνον, καὶ ὡς θυγατέρα ἐμὴν παρακαλέσω σε. Ἄκουε τοίνυν, θύγατερ. Ἔπίστανται οἱ θεοὶ ὅτι πολλῶν χρημάτων καὶ πολλῆς περιουσίας ἡρμωσάμεθα γυναῖκα τῷ Κυρίῳ μου Λυσιμάχῳ, ἐγώ τε, καὶ Ἄνθιμος ἐμὸς ἀδελφὸς· πλὴν ὅμως σήμερον τὸ ἐπὶ τῇ θυγατρὶ τοῦ Προσφόρου διαλύσω συνάλλαγμα, καὶ τὰς ἐν σοὶ θήσομαι συνθήκας, καὶ ἔσῃ τῷ κυρίῳ μου Λυσιμάχῳ εἰς γυναῖκα, οὗ εἰς τὰ δεξιὰ καθέζομαι νῦν, ὅντινα καὶ ὁρᾷς ὅτι καὶ αὐτὸς περικαλλής ἐστιν ὡς καὶ σὺ. Ἄκουσον οὖν τῆς συμβουλείας μου ὡς πατρός σου, καὶ ποιήσω σε ἔνδοξον ἐπὶ τῆς γῆς· καὶ μὴ πτοήσῃ σε πενία, οὔτε γὰρ ἐμοὶ γυνὴ περίεστιν, οὔτε τέκνα· πάντα οὖν τὰ ἐμὰ σοὶ δωρήσομαι, καὶ δέσποιναν πάντων καταστήσω σε, καὶ ταῦτα εἰς προῖκα ἐπιδώσω τῷ κυρίῳ μου Λυσιμάχῳ, καὶ ἔσομαι ὑμῖν εἰς πατέρα, καὶ δοξασθείση ἐπὶ τῆς γῆς, καὶ μακαριοῦσί σε αἱ θηλίαι πᾶσαι οἴας τιμῆς ἠξιώθης. Χαρίσεται δὲ καὶ καλλίνικος ἡμῶν Βασιλεὺς, καὶ δωρήσεται ὑμῖν καὶ αὐτὸς πολλὰ, ἐπηγγείλατο γὰρ ἐπὶ τὸν ὑπερέχοντα τῶν Ἀρχῶν θρόνον ἀναβιβᾶσαι τὸν Κύριόν μου Λυσίμαχον καὶ πράττειν τὸν Ἔπαρχον. Ἰδοὺ ἀκήκοας πάντα, δὸς ἀπόκρισιν ἐμοὶ τῷ πατρί σου τὴν καὶ τοὺς θεοὺς θεραπεύουσαν καὶ τὴν ψυχήν μου χαροποιοῦσαν· ἐπεὶ ἐὰν ἀπειθὴς ὀφθείης πρὸς τὴν παραίνεσίν μου, ἐπίστανται οἱ θεοὶ, ὅτι οὐ μὴ ζήσεις τρεῖς ὥρας εἰς τὰς χεῖρας μου· ἀποκρίνου τοίνυν τὰ δοκοῦντά σοι.

[23] Φεβρονία λέγει, ἐγὼ δικαστὰ παστάδα ἔχουσα ἐν οὐρανοῖς ἀχειροποίητον, νυμφῶνα ἀκατάλυτον κεκτημένη, προῖκα ἔχουσα πᾶσαν τὴν τῶν οὐρανῶν βασιλείαν, νυμφίον ἔχουσα ἀθάνατον, θνητῷ καὶ φθαρτῷ ἀνθρώπω συνοικῆσαι οὔτε ἀκοῦσαι ἀνέχομαι· ὥστε δικαστὰ μὴ κάμνε, οὔτε γὰρ κολακεύων ὀφελήσεις, οὔτε ἀπειλῶν ἐκφοβήσεις. Ταῦτα ἀκούσας δικαστὴς, καὶ μεγάλως ἀγανακτήσας, ἐκέλευσεν τοῖς στρατιώταις λέγων· Περιῤῥῄξαντες τὰ ἱμάτια αὐτῆς, καὶ ῥακκίοις περιζώσαντες, ἄτιμόν τινα καὶ ἀσχήμονα ἐπὶ πάντων στήσατε, ἵνα ἰδοῦσα ἑαυτὴν ἐν τοιαύτῃ ἀσχημοσύνῃ, ταλανίσει ἑαυτὴν ἀνθὧν μεγάλης ἐξέπεσεν δόξης, καὶ ἐσχάτης τετύχηκεν ἀτιμίας. Οἱ οὖν στρατιῶται ταχέως περιῤῥήξαντες τὰ ἱμάτια αὐτῆς, καὶ ῥακκίοις αὐτὴν περιζώσαντες, ἔστησαν ἐπὶ πάντων γυμνὴν· τότε Σέληνος λέγει. Τί λέγεις Φεβρονία; ὁρᾷς οἵων ἐξέπεσας ἀγαθῶν, καὶ οἴας τετύχηκας ἀτιμίας; Φεβρονία λέγει, ἄκουε δικαστὰ, κᾄν ὅλην τῶν ἱματιων περιέλης τὴν γύμνωσίν μου, ἐγὼ ταύτην ἀσχυμοσύνην οὐ λογίζομαι· εἷς γὰρ δημιουργὸς τοῦ ἄῤῥενος καὶ τῆς θηλείας, οὐδὲ γὰρ μόνην τὴν τῶν ἱματίων γύμνωσιν περιμένω, ἀλλὰ καὶ τὴν διὰ ξίφους καὶ πυρὸς τιμωρίαν ἐκδέχομαι, εἴγε ἀξία γενήσομαι παθεῖν ὑπὲρ τοῦ παθόντος ὑπὲρ ἐμοῦ.

[24] Σέληνος λέγει, ἀναίσχυντε καὶ πάσης ἀτιμίας ἀξία, οἶδα ὅτι σεμνόνῃ ἐφ᾽ ᾧ περιβέβλησαι κάλλει, καὶ διὰ τοῦτο οὐ λογίζῃ αἰσχύνην καὶ ἀτιμίαν τὴν τοῦ σώματός σου γύμνωσιν, ἀλλὰ ἔπαινον τινὰ οἴει τὸ οὕτως ἴστασθαί σε γυμνήν. Φεβρονία λέγει, οῖδεν Χριστός μου ὅτι οὐ τεθέαμαι μέχρι τοῦ νῦν χαρακτῆρα ἀνδρὸς, καὶ ἵνα ἐμπέσω εἰς τὰς χεῖράς σου ἀναίσχυντος τίς ὤφθην σοι; ὅμως μωρὲ καὶ ἀναίσθητε δικαστὰ εἰπέ μοι, τίς τῶν ἀθλητῶν ὀλυμπιακόν ποτε ἀγωνιζόμενος ἀγῶνα ἱματίοις ἠμφιεσμένος συμπλέκει τὴν πάλην; οὐχὶ γυμνὸς ἐξανύει τὸν ἀγῶνα ἕως οὗ τὸν ἀντίπαλον νικήση; ἐγὼ δὲ βασάνων καὶ πυρὸς ἀπειλὴν περιμένουσα, πῶς ἱματίοις ἠμφιεσμένη τούτοις συμπλέξω; Οὐχὶ γυμνὸν τὸ σῶμα τοὺς αἰκισμοὺς δέξηται, ἕως οὗ καταγωνίσωμαι τοῦ πατρός σου τοῦ σατανᾶ, τῶν βασάνων σου καταφρονήσασα; Σέληνος λέγει· Ἐπειδὴ πρόξενος ἑαυτῇ τιμωριῶν καὶ βασάνων ἐγένετο, καὶ τῆς τοῦ πυρὸς ἀπειλῆς κατετόλμησεν, τείναντες αὐτὴν ἐκ τεσσάρων, καὶ πῦρ ὑπὸ κάτωθεν αὐτῆς ἐξάψαντες, τέσσαρες στρατιῶται ἐπιστάντες ράβδοις τὸν νῶτον αὐτῆς διαῤῥίξωσιν. Τούτου δὲ γενομένου, καὶ ἐπὶ πολὺ αὐτῆς τυπτομένης, ὄμβροι τινὲς αἱμάτων ἐξ ἀμφοτέρων τῶν μερῶν τοῦ νώτου αὐτῆς ἐπὶ τὴν γῆν κατεφέροντο. Εἰργάζετο δὲ καὶ τὸ πῦρ ὑπὸ κάτω αὐτῆς ὑπὸ τὰ σπλάγχνα αὐτῆς διακαίον· ἐλαίῳ δὲ ἐρεθιζόμενον τὸ πῦρ πλείω καὶ σφοδροτέρα φλόξ ἀποτελουμένη κατανήλισκεν τη Φεβρονίαν. Ἐπὶ πολλὰς δὲ τὰς ὥρας τυπτομένης αὐτῆς, ἅπαν τὸ πλῆθος τοῦ δήμου ἐβόα, καὶ τὸν δικαστὴν ἱκέτευον λέγοντες· Φεῖσαι, φιλάνθρωπε δικαστὰ, φεῖσαι τῆς νέας. Τοῦ δὲ μὴ πειθομένου, ἀλλ᾽ ἔτι εὐτόνως αὐτὴν μαστίζεσθαι προστάξαντος, ὅτε ἴδεν τὰς σάρκας αὐτῆς μετὰ τοῦ αἵματος ἐπὶ τῆς γῆς καταφερομένας, τότε ἐκέλευσεν παύσασθαι τοὺς δημίους· νομίσαντες δὲ αὐτὴν τεθνηκέναι, ἔῤῥιψαν αὐτὴν ἔξω τῆς πυρᾶς.

[25] δὲ Θωμαΐς, θεωρίσασα τὰς ἐπενεχθείσας βασάνους τῇ Φεβρονίᾳ, ὀλιγψυχήσασα, κατέπεσεν εἰς τὸ ἔδαφος παρὰ τοὺς πόδας τῆς Ἱερίας· δὲ Ἱερία, βοήσασα φωνῇ, εἶπεν· Οὐαί μοι, Φεβρονία ἀδελφὴ, οὐαί μοι, Κυρία μου διδάσκαλε ὅτι ἀπὸ τῆς σήμερον τῆς σῆς ἀπεστέρημαι διδασκαλίας· οὐ μόνον δὲ τῆς σῆς, ἀλλὰ καὶ τῆς κυρίας Θωμαΐδος· ἰδοὺ γὰρ καὶ αὐτὴ διὰ σὲ τελευτᾷ. Ἀκούσασα δὲ Φεβρονία τὴν φωνὴν τῆς Ἱερίας, κειμένη ἐπὶ τοῦ ἐδάφους, παρεκάλεσεν τοὺς στρατιῶτας ὕδωρ προσενεχτῆναι αὐτῆς τῷ προσώπῳ. Οἱ δὲ στρατιῶται εὐθέως τὸ ὕδωρ κομίσαντες, προσήνεγκαν τῷ προσώπῳ αὐτῆς· καὶ ἐλθοῦσα εἰς ἑαυτὴν, ἱκέτευεν τὴν Ἱερίαν ἰδεῖν. Τοῦ δὲ δικαστοῦ μὴ θελήσαντος, ἐκέλευσεν αὐτὴν ἀναστᾶσαν ἀπολογεῖσθαι, καὶ λέγει πρὸς αὐτὴν. Τί λέγεις Φεβρονία; πῶς πρώτη συμπλοκὴ τῆς πάλης; Φεβρονία λέγει, Ἔμαθες ἐκ τῆς πρώτης πείρας ὅτι ἀήττητος εἰμὶ, καὶ τῶν βασάνων σου καταφρονῶ. Σέληνος λέγει, ἐπὶ τοῦ ξύλου κρεμάσαντες καὶ τοῖς πλήκτροις τὰς πλευρὰς αὐτῆς ξέσαντες, καὶ πῦρ προσένεγκαντες, μέχρι τῶν ὀστέων αὐτῆς καταφλέξατε. Λαβόντες οὖν οἱ ὑπηρέται πλήκτρα, ἐπὶ τοσοῦτον ἔξεον, ὥστε καὶ τὰς σάρκας αὐτῆς σὺν τῷ αἵματι ἐπὶ τὴν γῆν καταπίπτειν· καὶ προσενέγκαντες τὸ πῦρ, κατέκαιον τὰ σπλάγχνα αὐτῆς. Ἡδὲ Φεβρονία τοὺς ὀφθαλμοὺς εἰς τὸν οὐρανὸν ἀνατείνασα λέγει, Ἐλθὲ, Κύριε, εἰς τὴν βοήθειάν μου, καὶ μὴ παραδίδῃς με ἐν τῇ ὥρᾳ ταύτῃ· καὶ ταῦτα εἰποῦσα, ἡσύχασεν, κατεφλέγετο γὰρ σφόδρα ὑπὸ τοῦ πυρός.

[26] Πολλοὶ τοίνυν τῶν θεατῶν ἀπέδρασαν τῆς θεωρίας, διὰ τὴν ὠμώτητα τοῦ Σελήνου· ἄλλοι δὲ ἐπεβόων, καὶ τὸν δικαστὴν ἰκέτευον ἀρθῆναι τὸ πῦρ ἀπ᾽ αὐτῆς. Τοῦ δὲ δικαστοῦ ἐπιτρέψαντος ἀρθῆναι τὸ πῦρ, κρεμμαμένης αὐτῆς ἐπὶ τοῦ ξύλου, πάλιν ἐρωτᾷν αὐτὴν ἐπειρᾶτο. Τῆς δὲ μὴ δυναμένης ἀποκριθῆναι, ἐκέλευσεν αὐτὴν κατενεχθεῖσαν ἀπο τοῦ ξύλου, πάλῳ προσδεθῆναι, καὶ κελεύει κληθῆναι ἰατρὸν, καὶ λέγει πρὸς αὐτὸν· Τῆς τρισκαταράτου ταύτης καὶ μιαρᾶς ἀποκρίνασθαι τῷ δικαστηρίῳ μὴ βουλομένης, τεμνέσθω τὸ λαλοῦν ὄργανον, καὶ ἐπὶ τὸ πῦρ ῥιπτέσθω. δὲ Φεβρονία, προχαλάσασα τὴν γλῶτταν, δίενευεν παρακαλοῦσα τὸν ὑπασπιστὴν καὶ λέγουσα, Τέμνε. δὲ ὑπασπιστὴς ἀψάμενος τῆς γλώττης, καὶ τέμνειν πειρώμενος, οἱ ὄχλοι κατὰ τῆς τῶν θεῶν σωτηρίας ἐνορκοῦντες τὸν Σέληνον, ἔπεισαν αὐτὸν τοῦτο μὴ ποιῆσαι. δὲ τρισκατάρατος καὶ παμμίαρος Σέληνος, ἐκέλευσεν τοὺς ὀδόντας αὐτῆς ἐκριζωθῆναι. Εὐθέως οὖν ἰατρὸς λαβὼν τὸ σιδήριον, ἤρξατο τοὺς ὀδόντας τῆς ἁγίας κόρης ἐκριζεῖν, καὶ ἐπὶ τοῦ ἐδάφους ῥίπτειν. Ιζ᾽ τοίνυν ὀδόντων αὐτῆς ἐκριζωθέντων, καὶ σφοδρῶς τοῦ αἵματος ἐπὶ τῆς γῆς χεομένου, ἐκέλευσεν Σέληνος παύσασθαι τῷ ἰατρῷ· δὲ Φεβρονία ὀλιγοψύχησεν ἐπὶ τῇ τοῦ αἵματος σφοδρότητι. Εὐθέας οὖν ἰατρὸς φάρμακόν τι προσενέγκας, ἔπαυσεν τὴν τοῦ αἵματος ῥύσιν.

[21] [Ad tribunal inducta Virgo,] Plenus erat ingenti multitudine quæ confluxerat locus: in quem progressi etiam atque considentes Judices, Selenus & Lysimachus, jusserunt induci Febroniam. Inducta est autem manus revincta & gravem numellam collo ferens, quam conspicatæ turbæ proruperunt in lacrymas, & erat magnus omnium planctus ac lamentatio: sed cum adducta in medium esset, & Selenus tumultum cessare jussisset, silentio facto, dixit Lysimacho; Incipe quæstiones & excipe responsa. Dixit ergo Lysimachus: Dic mihi, [& a Lysimacho obiter interrogata,] adolescentula, cujus conditionis es, serva an libera? Serva, inquit Febronia. Cujusnam vero? inquit ille; hæc vero, Christi. Tum iterum Lysimachus, Quo nomine vocaris? Humilis Christiana, respondit Febronia. At ego nomen tuum scire volo, inquit Lysimachus: cui Febronia, Jam. dixi tibi quod humilis Christiana sum: si autem & nomen scire cupis, Febronia appellor a Domina mea.

[22] Tunc Selenus, jubens Lysimachum ab interrogando cessare, cœpit interrogare etiam ipse, [multisque solicitata a Seleno,] & dixit: Testes mihi sint dii, Febronia, quia statueram te nec interrogatione quidem dignari: sed quoniam modestia & honestas tua, conjuncta cum specie tam eximia vincunt ardorem furoris & iracundiæ contra te conceptæ; age, non ut ream interrogabo te, sed ut filiam meam suadendo aggrediar. Audi igitur, filia. Norunt dii quod ego & frater meus Anthimus, Domino meo Lysimacho despondimus mulierem magnis opibus & possessionibus dotatam: ast nunc dissolvo sponsalia contracta cum filia Prosphori, erisque tu uxor Domino meo huic Lysimacho, qui mihi ad dextram considet, quemque vides formosum esse sicut & tu. Meum igitur ut patris consilium audi, [Lysimachi nuptias offerente,] faciamque te gloriosam super terra. Nec est, quod verecunderis propter egestatem tuam: mihi enim nec uxor nec liberi sunt; itaque mea omnia tibi tradam ac Dominam universorum te constituam; quæ Domino meo Lysimacho pro dote dabo, eroque vobis in patrem; & glorificaberis super terra, atque beatam te dicent omnes mulieres tanto honore dignatam. Sed & invictissimus Imperator gratificabitur vobis, multaque largietur etiam ipse; pollicitus enim est in sublimi potestatis throno confirmare Dominum meum Lysimachum & Præfectum creare. Ecce omnia audivisti, da mihi patri tuo responsum, quod diis placeat, & animam meam exhilaret: quodsi appareat te persuaderi non posse, testor Deos, quod sub manibus meis non vives ad tres horas. Responde igitur ut placuerit tibi.

[23] Ad hæc Febronia; Ego, inquit, in cælis habeo thalamum non manufactum, [respondet se Christo desponsam,] sponsum irrefragabilem nacta, & pro arrha totum cælorum regnum, sponsum vere immortalem, mortali & corruptibili sponso neque volo neque possum conjungi. Itaque noli, o Judex, in vanum laborare: quia nec blanditiis emolliar, neque minis terrebor. Tali audito responso, iratus vehementer Judex, mandavit militibus suis dicens, Auferte ei vestimenta sua, & laceris panniculis eam cingite, ut coram omnibus vilis contemptibilisque appareat; seque videns in tali vilitate constitutam, seipsam incipiat accusare, quod pro magna unde excidit gloria in tantum se despectum conjecerit. Itaque milites confestim abripientes vestimenta ejus lacernulaque circumcingentes, nudam coram omnibus posuerunt. [ideoque nudata] Tunc ad eam Selenus; Quid nunc ais, Febronia? Jamne vides, ex quantis delapsa bonis, ad quantam perveneris inhonestatem? Cui Febronia: Audi, inquit, o Judex: etsi omni prorsus indumento me spoliaveris, ego id mihi ignominiæ non vertam: neque enim solam expecto expoliationem vestium; sed etiam ferri ignisque supplicium: atque utinam digna inveniar pro eo pati, qui mea causa tanta est passus.

[24] Tum Selenus, Impudens, inquit, & omni dedecore digna, scio quod gloriaris ea qua polles pulchritudine, [& inverecundiæ accusata,] & ideo nec ignominiam reputas nuditatem corporis tui, neque propter eam verecundaris, sed decorum reputas ita nudam te conspici. Novit Christus meus, inquit Febronia, quod usque modo numquam cognoverim viri faciem: quia autem in manus tuas incidi, visa sum impudens. Dic mihi, stulte & insensate judex, quis in Olympiaco decertaturus agone, luctam aggressus est unquam vestimentis indutus? numquid nudus certamen init quoad suum adversarium vicerit? Cum autem tormentorum & ignis supplicia expectem, quomodo cum iis vestita congrediar? [respondet eo separatiorem ad tormenta esse.] numquid nudandum corpus non est, ut verbera excipiat? Eia! quandonam congrediar cum patre tuo diabolo, tua contemnens tormenta? Ad hæc Selenus, Quandoquidem, inquit, ipsa sibi ultro deposcit supplicia atque tormenta, & contra ipsius etiam ignis minas audacter insurgit; ad quatuor palos extendite illam, ignemque supponite; interim dum quatuor milites terga illius jugiter virgis lacerabunt. Eo facto, cum diu cæderetur, [Supposito igne extensa virgis æditur,] ex utraque dorsi parte velut imber sanguineus depluebat in terram: sed & ignis visceribus ejus subjectus, vires exerebat suas, tanto vehementiores quod oleo irrigabatur, & magis accendebatur flamma, Febroniam consumens. Illa autem sic diu cruciata, totius plebis multitudo clamabat, & Judicem deprecabantur dicentes, Miserere, Judex clementissime, miserere adolescentulæ. Ille vero nihil commovebatur, sed magis etiam inculcari verbera imperabat, donec vidit carnes ejus simul cum sanguine in terram defluxisse: tunc primum cessare carnifices jussit; arbitrati autem ipsam obiisse ab igne extraxerunt.

[25] Tunc Thomais cum illata Febroniæ tormenta vidisset, [deficiente ad hæc Thomaide,] animo deficiens humi corruit ad pedes Hieriæ: Hæc autem magna voce exclamavit: Hei mihi, Soror Febronia! Hei mihi, Domina ac Magistra! ecce non modo doctrina tua privor hodie, sed etiam Domina Thomaide, quæ propter te moritur. Audiens autem Febronia vocem Hieriæ, istic ubi super terram jacebat, rogavit milites, ut faciei suæ aquam affunderent; qua allata inque ejus vultum conspersa ad se rediit, & in semetipsam reversa oravit ut Hieriam videre posset. Sed Judex noluit consentire, sed ad rationem sui reddendam assurgere jussit, [deinde sublata in eculeum] inquiens, Quid dicis, Febronia? quomodo hæc prima tibi successit congressio? Ad quem Febronia: Jam potes primo experimento didicisse quod invincibilis sim, & tuos contemnam cruciatus. Selenus ergo, In eculeo, inquit, suspendite eam, & pectinibus latera ejus radite, atque admoto igne ad ipsa usque ossa comburite. Tunc ministri arreptis pectinibus, eo usque illam radebant, quoad carnes cum sanguine in terram deciderent; ignemque admoventes etiam viscera torrebant. [dire laniatur & ustulatur.] Febronia vero sublatis in cælum oculis; Veni, inquit, Domine in adjutorium mihi, neque derelinquas me in hac hora. Atque hæc dicens conticuit: vehementer enim eam ignis urebat.

[26] Tum vero multi ex spectatoribus, non valentes ultra sustinere crudelitatem Seleni, [Linguam exscindendam ultro porrigit;] abscurrerunt: alii vero acclamantes supplicabant judici, ut ignem juberet ab ea removeri. Jussit ergo tolli flammas; ipsaque adhuc ex ligno pendente, tentavit iterum illam interrogare. Cumque ei nihil respondere posset, mandavit ablatam de eculeo alligari palo, & medicum vocari; cui adducto dixit: Exscindatur organum loquelæ illi infelicissimaæ & impurissimæ, quæ in judicio recusat respondere, eademque lingua in ignem conjiciatur. Febronia vero linguam protendens, innuebat ministro, quasi hortaretur eum ac diceret, Scinde. Minister autem linguam apprehendens, cum eam exsecare vellet; prohibuerunt turbæ, per deorum salutem deprecantes Selenum ne id fieret. [eradicantur ei dentes.] Et ille quidem scelestissimus & execrandus eatenus acquievit; sed jussit dentes ei omnes evelli. Ergo medicus, ferrum confestim arripiens, cœpit puellæ dentes radicitus extrahere, & in terram projicere; cumque jam septemdecim eradicasset, multusque per teram sanguis flueret; mandavit Selenus medico ut desisteret; Febroniam autem animus liquit, propter nimiam sanguinis effusionem; sed medicus producto pharmaco eum stitit.

CAPUT V.
Uberibus, manibus, pedibusque trunca Febronia, decollata expirat; Selenus judex sibi mortem consciscit.

[27] Ἤρξατο οὖν πάλιν Σέληνος ἐρωτᾶν αὐτὴν, καὶ λέγει πρὸς αὐτὴν, φεβρονία, κἄν νύν πείθη τῷ δικαστηρίῳ καὶ ὁμολογεῖς θεοὺς; δὲ φεβρονία λέγει, Ἀνάθεμα σοι τρισκατάρατε γέρων, ὅτι ἐμποδίζεις τὴν ὁδόν μου καὶ οὐκ ἐᾷς με λοιπὸν πρὸς τὸν νυμφίον μου πορευθῆναι· σπεῦδε, ἐκάλεσέ με ἐκ τοῦ πηλοῦ τῆς σώματος τούτου, ὅτι περιμένει με ἐραστὴς μου· Σέληνος λέγει, Ἐγὼ κατ᾽ ὀλίγον διὰ ξίφους καὶ πυρὸς ἀφανήσω τὸ σῶμά σου· οῖδα γὰρ ὅτι ἔτι καὶ νῦν τὸ τῆς νεότητός σου θράσος ἀναισχυντεῖν σε παρασσκευάζει· ἀλλ᾽ οὐδεμίαν ἕξεις ἐκ τούτου ὠφέλειαν· αὕτη γὰρ ἀλαζωνία ταῦτά σοι τὰ ἐπελθεῖν παρεσκεύασεν· δὲ Φεβρονία ἀποκρίνασθαι μὴ δυναμένη διὰ τὸν ὄγκον τῶν βασάνων, εἰς πλείονα ἀγανάκτησιν ἤγαγεν τὸν δικαστὴν. Τότε Σέληνος κελεύει τῷ ἰατρῷ λέγων, τὰ γαλακτορυὰ τῆς ἀναισχύντου τεμνέσθω· δὲ ἰατρὸς λαβὼν τὸ ξίφος, καὶ προσελθὼν τῇ Φεβρονία, ἐπειρᾶτο τέμνειν· οἱ δὲ ὄχλοι ἐβόων παρακαλοῦντες τὸν δικαστὴν καὶ λέγοντες, Δεόμεθά σου κύριε δικαστὰ συγχωρίσθω τῇ νέᾳ τιμωρία αὕτη· ἐπὶ πολλὰς δὲ τὰς ὤρας ἐκβοώντων καὶ παρακαλούντων, ἀγανακτήσας Σέληνος κατὰ τοῦ ἰατροῦ· λέγει πρὸς αὐτὸν, τέμνε τρισκατάρατε καὶ τῶν θεῶν ἀλλοτριε· δὲ ἰατρὸς λαβὼν τὴν σμίλαν, καὶ ἀψάμενος τοῦ δεξιοῦ μαζοῦ τῆς παιδὸς, ἤρξατο τέμνειν· δὲ ἀνεβόησεν φωνῇ μεγάλῃ, καὶ ἀνατείνασα τοὺς ὀφθαλμοὺς εἰς τὸν οὐρανὸν, εἶπεν. Κύριε θεός μου ἰδὲ τὴν βίαν μου, καὶ ἐλθέτω ψυχή μου εἰς τὰς χεῖρας σου· καὶ οὐκέτι ἐφθέγξατο,

[28] Ἀποτμηθέντων τοίνυν αὐτῆς τῶν δύο μαζῶν, καὶ ἐπὶ τοῦ ἐδάφους ῥιφέντων, πῦρ κατὰ τῶν δύο τόπων προσενεχθῆναι αὐτῇ προσέταξεν· ἐπὶ πολλὰς δὲ τάς ὥρας καταφλεγομένης αὐτῆς, διεκαίοντο γὰρ τὰ σπλάγχνα αὐτης· ὁρῶντες οἱ ὄχλοι, οἱ μὲν πλεῖστοι ἀνεχώρουν τῆς θέας, βοᾶντες καὶ λέγοντες· Ἀνάθεμα Διοκλητιανῶ, καὶ τοῖς θεοῖς αὐτοῦ. δὲ Θωμαΐς, καὶ Ἱερία ἀπέστειλαν ἐν τῷ μοναστηρίῳ πρὸς τὴν Βρυένην, ἀπαγγέλλουσαι τὰ γενόμενα. Παραγενομένη οὖν παιδίσκη ἐν τῷ μοναστηρίῳ πρὸς τὴν Βρυένην, ἐβόησεν φωνῇ μεγάλη καὶ εἶπεν· Οὕτως λέγει κυρία Θωμαΐς καὶ Ἱερία, Μὴ σκυλθῶσιν αἱ χεῖρές σου διαπετασμέναι πρὸς τὸν θεὸν, μὴ ἀτονήσῃ καρδία σου βοᾷν πρὸς αὐτὸν, καὶ ἐκτενῶς εὔχεσθαι· μεγάλοις γὰρ ἄθλοις περιέπεσεν Φεβρονία· δεξαμένη οὖν τὴν ἀγγελίαν Βρυένη, ἐβόα πρὸς τὸν Θεὸν λέγουσα, Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ ἐλθὲ εἰς τὴν βοήθειαν τῆς δούλης σου Φεβρονίας. Καὶ ἐπὶ πολλὰς τὰς ὥρας προσευχομένη, ἔῤῥιψεν ἑαυτὴν εἰς τὸ ἔδαφος, ὀδυρωμένη καὶ βοώσα Βρὰ, βρὰ, βρὰ, Φέβρονία ποῦ εἶ. Πάλιν οὖν παιδίσκη ἔδραμεν ἐπὶ τὴν θεωρίαν· δὲ Βρυένη διαπετασμένας ἔχουσα τὰς χεῖρας, εἰς τὸν οὐρανὸν, ἐβόα λέγουσα· Κύριε, ἔπιδε ἐπὶ τὴν ταπείνωσιν τῆς δούλης σου Φεβρονίας, καὶ ἐλθὲ εἰς βοήθειαν αὐτῆς· ἴδωσιν οἱ ὀφθαλμοί μου, ὅτι Φεβρονία ἐτελειώθη, καὶ ἐν Μάρτυσιν κατελογίσθη.

[29] Πάλιν οὖν δικαστὴς ἐκέλευσεν λυθῆναι τὴν Φεβρονίαν ἀπὸ τοῦ πάλου. Λυθείσης δὲ αὐτῆς, ἔπεσεν ἐπὶ τὸ ἔδαφος, οὐ δὲ γὰρ ἰσχυσεν ἔτι στῆναι. Τότε Πρίμος λέγει τῷ Λυσιμαχῳ· Ἔστι ἀπώλεια τῆς νεωτέρας ταύτης. Λυσίμαχος λέγει, Ἄφες, κύριέ μου Πρίμε, εἰς πολλῶν σωτηρίαν κάμνει αὕτη, τάχα δὲ καὶ ἐμοῦ αὐτοῦ· πολλα γὰρ τοιαῦτα ἀκήκοα παρὰ τῆς μητρός μου. Οὐχὶ ἐν τῇ ἐμῇ ἐξουσίᾳ ὑπῆρχεν τὸ ἀπολυθῆναι αὐτὴν καὶ σωθῆναι; Ἀλλ᾽ ἄφες αὐτὴν ἀγωνίσασθαι, ὁτι εἰς πολλῶν σωτηρίαν ἠγωνίσατο. Στᾶσα δὲ Ἱερία, κατεβόα τοῦ δικαστοῦ λέγουσα· ἀλλώτριε τῆς ἀνθρωπίνης φύσεως, οὐκ ἠρκέσθης τοῖς προλαβοῦσιν κακοῖς, οἷς ἐπήγαγες τῇ ἀθλίᾳ κόρῃ ταύτῃ; οὐκ ἐμνημόνευσας τῆς μητρός σου, ὅτι καὶ αὐτὴ τοῦτο τὸ σῶμα καὶ σχῆμα περιέκειτο; οὐκ ἐμνημόνευσας ὅτι τεχθεὶς ἐν κακοῖς, πρῶτον ἐκ τῶν γαλαπτορυῶν τούτων ἐτράφης μαζῶν, καὶ τότε ἐπὶ τὸ τέλειον ἦλθες τῶν κακῶν σου πράξεων; Ἐγὼ θαυμάζω πῶς οὐδὲν τούτων κατέπληξέν σου τὴν ἀνελεῆ καὶ ἀπάνθρωπον γνώμην. Μὴ φείσεταί σου οὐράνιος Βασιλεὺς, ὡς οὐκ ἐφήσω τῆς ταπεινῆς ταύτης. Ταῦτα εἰπούσης τῆς Ἱερίας, μεγάλως ἀγανακτήσας δικαστὴς, ἐκέλευσεν αὐτὴν κατενεχθῆναι, καὶ δίκας δοῦναι δημοσία· γνοῦσα δὲ Ἱερία, μετὰ πολλῆς σπουδῆς καὶ χαρᾶς κατῆλθεν, λέγουσα, Θεὸς Φεβρονίας, δέξαι κἀμὲ τὴν ἑλληνίδα καὶ ταπεινὴν μετὰ τῆς κυρίας Φεβρονίας.

[30] Ταύτης δὲ κατερχομένης, οἱ φίλοι τοῦ Σελήνου συνεβούλευσαν αὐτῷ, λέγοντες, Μὴ καταγάγῃς τὴν Ἱερίαν δημοσίᾳ, ἐπεὶ ὅλα τὰ πλήθη σὺν αὐτῇ μαρτυροῦσιν, καὶ ἀπόλλυται πᾶσα πόλις. Ταύτην τὴν συμβουλίαν δεξάμενος Σέληνος, οὐκέτι κατήγαγεν τὴν Ἱερίαν εἰς τὴν πρόοδον· θυμομαχῶν δὲ, καὶ μαινόμενος κατ᾽ αὐτῆς, ἔκραξεν φωνῇ μεγάλῃ λέγων, Ἄκουε, Ἱερία, ζήτωσαν οἱ θεοὶ, ὅτι πολλὰ κακὰ προεξένισας τῇ Φεβρονίᾳ· Καὶ εὐθέως κελεύει τὰς δύο χεῖρας ἀποτμηθῆναι τῆς Φεβρονίας, καὶ τὸν δεξιὸν πόδα. Εὐθέως οὖν οἱ ὑπασπισταὶ ὑποθέντες τὸ ξίλον ὑπὸ τὴν χεῖρα αὐτῆς τὴν δεξιὰν, κρούσαντες τῇ πέλεκι ἀπέτεμον, ὁμοίως δὲ καὶ τὴν ἀριστερὰν, οὕτως ποιήσαντες, ἀπέτεμον· ὑποθέντες δὲ τὸ ξύλον ὑπὸ τὸν δεξιὸν αὐτῆς πόδα λαβὼν, ὑπασπιστὴς τὴν πέλικα, καὶ μεγάλῃ δυνάμει καταῤῥίξας κατὰ τοῦ ἀστραγάλου τῆς φεβρονίας, ουκ ἴσχυσεν ἆραί τὸν πόδα αὐτῆς, ὁμοίως καὶ δευτέραν ἐπενέγκας πληγὴν, οὐκ ἴσχυσεν· πολλὴ δὲ ἦν βοὴ ὑπὸ τῶν ὄχλων γινομένη· τρίτην δὲ πληγὴν ἐπενέγκας, μόλις ἴσχυσεν ἆραι τὸν πόδα αὐτῆς. οὖν Φεβρονία ὅλῳ τῷ σώματι σύντρομος γενομένη, καὶ μέλλουσα λοιπὸν ἐκλιμπάνειν, ἐβιάζετο καὶ τὸν ἕτερον πόδα ἐπὶ τοῦ ξίλου ἐπιθῆναι, ἀξιοῦσα καὶ τούτον ἀφεραιθῆναι. Θεασάμενος οὖν δικαστὴς λέγει, Βλέπετε τὸν τόνον τῆς ἀναισχύντου; καὶ μετὰ πολλού θυμοῦ λέγει τῷ ὑπασπιστῇ, Τέμε, ἐκκόψας δὲ καὶ τοῦτον τὸν πόδα.

[31] Ἀναστὰς Λυσίμαχος, λέγει τῷ Σελήνῳ· Τὶ λοιπὸν ἔχεις ποιῆσαι τῇ ταλαίνῃ ταύτῃ; πορευθῶμεν λοιπὸν, ὅτι καιρὸς ἀρίστου ἐστίν. Ὁδὲ ἀνομώτατος Σέληνος λέγει, Ζήτωσαν οἱ θεοὶ ὅτι οὐκ ἐάσω αὐτὴν ζῶσαν, άλλ᾽ ὧδε ἔσομαι ἕως ὅτου παραδῶ τὸ πνεῦμα. Ἐπὶ πολλὰς δὲ τὰς ὥρας ψυχοῤῥαγούσης αὐτῆς, λέγει Σέληνος τοῖς ὑπασπισταῖς, Ἔτι ζῆ τρισκατάρατος αὕτη; Ναὶ δεόμεθά σου ἀκμὴν, ψυχὴ αὐτῆς ἐν αὐτῇ ἐστιν. Τότε κελεύει Σέληνος ἀποτμηθῆναι τὴν κεφαλὴν αὐτῆς. Λαβὼν δὲ το ξίφος στρατιώτης, κρατήσας τῆς κόμης τῆς κεφαλῆς αὐτῆς, καὶ ἀνακρούσας, ὑποθεὶς τὸ ξίφος, ὡς ἄντις θυσιάζει πρόβατον, οὕτως σφαγιάσας αὐτὴν, τὴν ἁγίαν αὐτῆς ἀπέτεμεν κεφαλὴν· καὶ εὐθέως οἱ δικασταὶ ἐπορεύοντο ἐπὶ τὸν ἄριστον. δὲ Λυσίμαχος δακρύων, ἐπορεύετο· τὰ δὲ πλήθη συνδραμόντα, ἤθελον ἁρπᾶσαι τὸ σῶμα τῆς Φεβρονίας· δὲ Λυσίμαχος ἐκέλευσεν στρατιώτας παραμένειν, καὶ φυλάττειν τὸ σῶμα. Ἐν πολλῇ οὖν συνοχῇ καὶ λύπῃ δακρύων ὑπάρχων Λυσίμαχος, οὐκ ἔφαγεν, οὐ δὲ ἔπιεν, ἀλλ᾽ ἑαυτὸν ἀπέκλεισεν ἐν τῷ κοιτῶνι, καὶ τὴν ἀναίρεσιν τῆς Φεβρονίας ἐθρήνει· Σέληνος δὲ τοὐτου θεῖος μαθὼν ἀδημονοῦντα τὸν Λυσίμαχον, οὐκ ἔφαγεν οὐ δὲ αὐτὸς· ἐγερθεὶς δὲ, ἀναπάτη ἐν τῇ αὐλῇ τοῦ πραιτωρίου. Ἐν πολλῇ δὲ αὐτος λύπῃ καὶ ἀκημονίᾳ ὑπάρχων, ἐξαίφνης ἀναπατοῦντος αὐτοῦ, ἀτενίσας εἰς τὸν οὐρανὸν, καὶ ἐπὶ πολλὰς τὰς ὥρας ἐννεὸς γενόμενος, καὶ ὥσπερ ταῦρος ἀποσκιρτήσας, προσέῤῥιξεν τὴν κεφαλὴν αὐτοῦ εἰς ἕνα τῶν κιόνων καὶ πεσὼν, διεφώνησεν.

[27] Tunc iterum cœpit Selenus interrogare Febroniam, dixitque; An vel nunc arbitrio Judicis pares, & Deos confiteris? Cui illa: [Iteratas minas contemnens Sancta] Anathema tibi sit, senex execrande, quia impedis iter meum, neque sinis me tandem proficisci and sponsum. Festina, & educ me de hujus corporis luto, quia expectat me amator meus. Respondit Selenus, Equidem brevi ferro & igne corpus tuum exterminabo: scio enim quod etiam nunc fiducia adolescentiæ tuæ te facit inverecundam; unde tamen nihil commodi referes, quia præfidentia illa cunctorum tibi causa malorum est. Cumque Febronia ulterius nil posset respondere, [post unius mamillæ abscissionē loqui desinit.] propter acerbitatem tormentorum, vehementiori ira excanduit Judex; quapropter dixit medico, Abscindantur impudentis illius mamillæ. Accipiens ergo novaculam medicus, & Febroniæ accedens, volebat imperata facere; cum populus cœpit exclamare, dicens; Oramus te, Domine Judex, remitte adolescentulæ supplicium istud. Ipsis autem sic diutius clamantibus & deprecantibus, indignatus Selenus medico, ait ad eum: Scinde, impie & a diis aliene. Medicus ergo cultrum arripuit, simulque dexteram puellæ mamillam secare cœpit: ipsa vero exclamans voce magna, oculosque in cælum attollens dixit: Domine Deus meus, vide quid patiar, & eat anima mea in manus tuas: neque amplius quidquam locuta est.

[28] Cum vero mamilla utraque abscissa esset, jussit Selenus utriq; vulneri admoveri ignem, cujus diuturna vi etiam viscera adurebantur: [Abscissa etiam altera aduritur vulnus:] quod videntes turbæ indignabantur, nec pauci, ferre non valentes immane spectaculum, abibant clamantes, Anathema Diocletiano & diis ejus. Thomais vero atque Hieria miserunt puellam ad monasterium, quæ Bryenæ acta nuntiaret. Hæc ergo eo adveniens, elata voce dixit: Mandant tibi Dominæ Thomais & Hieria; [Bryene re intellecta impensius orat.] Non fatigentur manus tuæ extentæ ad Deum, neque langueas clamando ad illum, & jugiter deprecando: magnis enim laboribus implicatur Febronia. Tali nuntio accepto, clamavit Bryene ad Deum, dicens: Domine Jesu Christe, veni in adjutorium famulæ tuæ Febroniæ: diuque sich orans prostravit se humi, atque clamabat Bra, bra, bra! Febronia ubi es? Rursum ergo recurrit puella ad locum spectaculi: & Bryene, manibus ad cælum expansis, cum clamore valido; Domine, inquit, respice humilitatem famulæ tuæ Febroniæ, ut videant oculi mei quod agonem suum consummaverit, & relata sit in numerum Martyrum.

[29] Mandavit autem Judex solvi Febroniam a palo: quæ soluta, in terram corruit; nec enim stare amplius poterat. [Lysimachus laudat Virginis patientiam.] Tunc Primus Lysimacho ait: Periit adolescentula hæc. Cui Lysimachus: Noli sic loqui, Domine mi Prime: ad multorum enim salutem, ac forte etiam meam, ipsa sic laborat; multa enim talia audivi a matre mea. An poteram facere ego ut absolveretur ac servaretur? Sine illam decertare, nam ad multorum salutem id serviet. Stans autem Hieria clamavit ad Judicem, O crudelis omnisque humanitatis expers, non sufficiunt tibi tot mala illata hactenus miseræ huic puellæ? non meministi matris tuæ, [Hieria Seleni feritatem increpat,] quæ & ipsa simile corpus habuit? non recordaris, quod malo omine natus primum alimentum ex uberibus sumpseris, indeque ad hoc malorum culmen ascenderis? Miror equidem, quod nihil horum flectere potuerint immitem tuum & inhumanum animum. Non parcat tibi Rex cælorum, sicuti non pepercisti misellæ isti. Hæc illa dicente, excandescens Judex, jussit illam quoque ad quæstionem publice subeundam adduci: quod intelligens Hieria, multo cum gaudio & hilaritatis plena ibat, dicens; Suscipe me, o Deus Febroniæ, quamvis gentilem & humilem, una cum Domina mea.

[30] Subeunte autem illa ad tribunal, consuluerunt amici Seleno, ne Hieriam admitteret ad publicam quæstionem; [qui inde efferatior] dicentes; quod omnis multitudo cum ea pariter esset confessura Christum, & tota civitas peritura. Et ille quidem consilio eorum paruit, ne jure cum ea ageret; frendens tamen in illam, magna voce clamavit; Audi, Hieria & ulciscantur te dii, quoniam multa mala Febroniæ concivisti: statimque jussit ut Virgini ambæ manus pesque dexter amputaretur. [jubet Sanctæ manus pedesque abscindi,] Supponentes ergo lictores manui illius dexteræ lignum, securi absciderunt illam, similiter & sinistram. Cum autem dexterum quoque pedem ligno imposuisset carnifex, eumque abscissurus securim arripuisset, & magna vi impegisset in talum Febroniæ, non potuit pedem auferre, ac ne secundo quidem ictu profecit aliquid: unde magnus extitit clamor turbarum, & ipse vix demum tertio feriens, executus est mandatum. Febronia vero, corpore toto contremiscens, atque jamjam defectura, conabatur etiam pedem alterum imponere ligno, petens ut hic quoque abscinderetur. Quod intuens judex, dixit: Videtis pertinaciam impudentis? magnoque cum furore ministro, Scinde, inquit, & aufer etiam pedem illum.

[31] Tunc surgens Lysimachus, inquit Seleno: Quid demum miseræ isti adhuc facies? [& capite truncari:] eamus tandem: tempus prandii est. Crudelissimus autem Selenus respondit: Ulciscantur me dii, si ipsam vivam dimisero: hic omnino manebo, donec spiritum emiserit. Ipsa autem diu animam agente, dixit carnificibus Selenus: Etiamne vivit execranda illa? Ubinam est virtus vestra? ecce adhuc spiritus in ea superest. Jussit autem ei caput rescindi. Ergo militum unus apprehendens gladium, & simul comæ capitis manum implicans, ictumque designans, ense impacto Caput sanctum rescidit, sicut quando ovis jugulatur ad victimam: statimque surgentes Judices ad prandium abierunt. [intellecto autem nepotis mœrore] Flebat autem Lysimachus, & concurrentes turbæ volebant cadaver Febroniæ rapere: sed Lysimachus jussit ibi manere milites, ipsumque custodire. Cumque multo in luctu animique perturbatione magna positus Lysimachus, neque comedere neque bibere vellet, [ipse se interficit.] sed suo se includens cubili cædem Febroniæ deploraret; audiens patruus ejus Selenus sic eum affligi, nec ipse cibum gustavit: sed surgens obambulabat per aulam prætorii: correptusque mœstitia grandi, dum sic ambulans in cælum suspiceret, extra mentis suæ potestatem raptus, vehementerque irrugiens ac veluti taurus mugiens, caput suum impegit in unam columnarum, concidensque obmutuit.

CAPUT VI.
Delato ad monasterium Sanctæ corpore, celebrantur exequiæ, & plures conversi baptizantur cum Lysimacho, Primo atque Hieria.

[32] Θορύβου δὲ καὶ βοῆς γενομένης, δραμὼν Λυσίμαχος, καὶ ἐπιστὰς τῷ πτώματι, ἠρῶτα τὸ γεγονὸς. Οἱ δὲ ἀπήγγειλαν αὐτῷ τὸ γενόμενον· δὲ Λυσίμαχος ἐπὶ πολλὰς τὰς ὥρας κινήσας τὴν κεφαλὴν ἑαυτοῦ, εἶπεν· Μέγας Θεὸς τῶν, Χριστιανῶν, εὐλογητὸς Θεὸς τῆς Φεβρονίας· ἐξεδίκησεν Θεὸς τὸ αἷμα τὸ μάτην ἐκχυθέν. Καὶ ταῦτα εἰπὼν, ἐκέλευσεν ἐκκομισθῆναι τῶν Σέληνον, καὶ ἐκκομισθέντος αὐτοῦ, προσκαλεσάμενος Λυσίμαχος τὸν Κόμητα Πρίμον, εἶπεν αὐτῷ· Ὀρκίζω σε τὸν Θεὸν τῶν Χριστιανῶν, μὴ παρέλθῃς τὴν ἐντολήν μου, ἀλλὰ τάχιον ἐπίταξον γενέσθαι τῇ φεβρονίᾳ γλωσσώκομον ἐκ ξίλων ἀσίπτων, καὶ ἀπόστειλον πανταχοῦ κηρύξας, ὅπως οἱ βουλόμενοι Χριστιανοὶ παραγενέσθαι εἰς τὴν κηδείαν τῆς Φεβρονίας, ἀφόβως παραγένονται, μάλιστα καὶ τοῦ ἐμοῦ θείου τελευτήσαντος. Οἶδας, Κύριέ μου Πρίμε, τὸν ἐμὸν πόθον· λάβε τὴν στρατιὰν, καὶ οὕς εὰν βούλη, τούτους ποίησον βαστᾶσαι τὸ σῶμα τῆς Φεβρονίας, καὶ οὕτως ἀποκομιζέσθω ἐν τῷ μοναστηρίῳ αὐτῆς πρὸς τὴν Βρυένην· Μηδεὶς τῶν τοῦ ὄχλου ἀφαρπάσῃ τι τῶν μελῶν αὐτῆς, τι τῶν ἀποκοπέντων ἐκ τοῦ σώματος αὐτῆς, μὴ δὲ ἐνλίξη κύων τι τῶν ἀκαθάρτων τοῦ ἐκχυθέντος αἵματος αὐτῆς· ἀλλὰ καὶ τὴν γῆν κατορύξας, ἔνθα τὸ αἷμα τῆς Φεβρονίας ἐξεχύθη, και αὐτὸ ἀποκόμησον ἐν τῷ μοναστηρίῳ.

[33] Ταῦτα ἀκούσας Πριμος Κόμης, ἐποίησεν πάντα καθὼς προσέταξεν Λυσίμαχος· καὶ τὸ μὲν σῶμα τῆς Φεβρονίας στρατιώτας ἐκέλευσεν βαστάζειν· αὐτὸς δὲ Πρίμος λαβὼν τὴν κεφαλὴν τῆς Φεβρονίας, τούς τε πόδας καὶ τὰς χεῖρας, καὶ ἅπαντα τὰ ἀφαιρεθέντα μέλη ἐξ αὐτῆς, καὶ ταῦτα ἐν τῇ χλαμίδι ἐμβαλὼν αὐτοῦ, οὕτως ἐπορεύετο ἐν τῷ μοναστηρίῳ. Συνδραμόντα δὲ τὰ πλήθη, ἀρπάζειν ἐπιχείρουν τί τῶν ἀποκοπέντων μελῶν τῆς Φεβρονίας, ὡς ἐκ τούτου μέγα κίνδυνον ὑπομεῖναι τὸν Κόμητα Πρίμον ἐκ τῆς βίας τῶν ὄχλων· Ωἱ δὲ στρατιῶται ξιφήρεις ἐπερχόμενοι τοῖς ὄχλοις, μόλις ἴσχυον ἀποσοβεῖν τὰ πλήθη. Φθάσαντες οὖν τὸ μοναστήριον μετὰ πολλῆς βίας ἴσχυσαν εἰσκομίσαι τὸ λείψανον τῆς ἁγίας Φεβρονίας εἰς τὸ μοναστήριον, μὴ συγχορήσαντές τινα εἰσελθεῖν πλὴν τῆς Θωμαΐδος καὶ Ἱερίας· τὰ δὲ πλήθη διεκώλυον οἱ στρατιῶται. δὲ βρυένη θεασαμένη τὸ σῶμα τῆς Φεβρονίας οὑτως κατακοπὲν, ἔπεσεν εἰς τὸ ἔδαφος ὀλιγοψυχήσασα. δὲ Πρίμος φύλακας παρακαταστήσας τῷ μοναστηριῳ, ἐπορεύθη ἐν τῷ πραιτωρίῳ πρὸς τὸν Λυσίμαχον.

[34] δὲ Βρυένη μετὰ πολλὰς τὰς ὥρας ἀναστᾶσα ἐκ τοῦ ἐδάφους, περιπτυξαμένη τὸ σῶμα τῆς Φεβρονίας, ἐβόα λέγουσα, Οὐαὶ τέκνον μου Φεβρονία, ὅτι σήμερον αἴρῃ ἐξ ὀφθαλμῶν τῆς μητρός σου Βρυένης. Τίς ταῖς ἀδελφαῖς τὰς θεοπνεύστους γραφὰς ἀναγνώσεται; ποῖαι δὲ χεῖρες τὰς σὰς κινήσουσιν βίββλους; ταῦτα τῆς Βρυένης βοώσης, ἕφθασαν πᾶσαι αἱ ἀδελφαὶ, αἱ τὸ μοναστήριον οἰκοῦσαι ἅμα τῇ Αἰθερίᾳ, καὶ ἐπιπεσοῦσαι τῶ σώματι, προσεκύνησαν, ὀμοίως δὲ καὶ Ἱερία ἐβόα λέγουσα, προσκυνήσω τοὺς ἁγίους πόδας τοὺς καταπατήσαντας τὴν τοῦ ὄφεως κεφαλὴν, καταφιλήσω τὰ τραύματα τῶν ἁγίων σωμάτων, δι᾽ ὧν ἰάθη μου ψυχὴ, στέψω ἄνθεσιν ἐγκωμίων τὴν κορυφὴν τὴν στέψασαν τὸ γένος ἡμῶν τῷ κάλλει τῶν ἀγώνων. Ταῦτα τῆς Ἱερίας βοώσης, ὁμοίως δὲ καὶ πασῶν τῶν ἀδελφῶν, ἔφθασεν τῆς ἐννάτης καιρὸς, καὶ βοήσασα μέγα λέγει Βρυένη, Φεβρονία ἰδοὺ καιρὸς τῆς προσευχῆς, δεῦρο στήθι τέκνον μου είς τὴν προσευχήν. Καὶ ἤρξατο τῇ Σύρᾳ διαλέκτῳ προτρέπεσθαι τὴν Φεβρονίαν καὶ λέγειν, βρὰ, βρὰ, ἰάθη· τελειωθὰ, κούμη ταλιθὰ, κούμηθα, ἐστιν, Τέκνον μου Φεβρονία ποῦ εἶ; ᾀνίσταθι καὶ ἔλθε. Λέγει δὲ καὶ Θωμαΐς, Τέκνον μου Φεβρονία, οὐδέ ποτε ἐντολὴν παρῆλθες τῆς Μεγάλης, καὶ νῦν διὰ τί τῆς φωνῆς αὐτῆς Οὐχ ὑπακούεις;.

[35] Ταῦτα λεγόντων αὐτῶν, καὶ πολλῆς οὔσης συγχύσεως καὶ βοῆς, ἤδη δὲ καὶ τῆς ἑσπέρας καταλαβούσης, λούσαντες τὸ ἅγιον σῶμα, ἔθηκαν ἐπὶ σκαμνίου, ἁρμώσαντες ἕκαστον μέλος πρὸς τὸ σῶμα· καὶ ἐκέλευσεν Βρυένη ἀνοίγεσθαι τοῖς ὅχλοις. Εἰσελθὀντα δὲ τὰ πλήθη, ἐδόξαζον τὴν Θεὸν. Ἐθρήνουν δὲ καὶ αἱ κοσμικαὶ γυναῖκες τὴν στέρησιν τῆς διδασκάλου αὐτῶν Φεβρωνίας· ἔφθασαν δέ τινες καὶ τῶν ἁγίων Πατέρων, καὶ πλήθη πολλὰ Μοναχῶν, καὶ ἄϋπνοι διετέλουν πᾶσαν τὴν νύκτα. δὲ Λυσίμαχος, προσκαλεσάμενος Πρίμον τὸν Κόμητα, λέγει αὐτῷ. Ἐγὼ, κύριέ μου Πρίμε, πᾶσιν τοῖς πατρώοις ἔθεσιν καὶ πάσῃ τῇ περιουσία ἀποταξάμενος, προσέρχομαι τῷ Χριστῷ. Πρίμος λέγει, Κᾀγὼ, Κύριέ μου, ἀνάθεμα Διοκλητιανῷ, καὶ τῇ βασιλείᾳ αὐτοῦ, ἀποτάσσομαι πᾶσι τοῖς πατρώοις, καὶ προσέρχομαι τῷ Χριστῷ· Καὶ καταλειπόντες τὸ πραιτώριον, παραγίνονται ἐν τῷ μοναστηρίῳ καὶ αὐτοὶ μετὰ παντὸς τοῦ πλήθους.

[36] Πρωΐας δὲ γενομένης, παραγίνονται οἰ τὸ γλωσσώκμον κομίζοντες, καὶ μετὰ πολλῆς εὐχῆς καὶ δακρύων συνεκόμιζον τὸ λείψανον τῆς ἁγίας Φεβρονίας· καὶ τοῦτο ἀποθέμενοι ἔν τῷ γλωσσωκόμω, ἕκαστον τῶν ἀποκοπέντων μελῶν τῆς ἁγίας παρετίθουν εἰς τὸν ἴδιον τόπον· τὴν τε κεφαλὴν, καὶ τοὺς πόδας, καὶ τὰς χεῖρας, καὶ τὰ λοιπὰ μέλη· τοὺς δὲ ὀδόντας τῆς ἁγίας ἔθηκαν ἐπὶ τοῦ στήθους αὐτῆς. Οἱ δὲ ὄχλοι τοῦ μύρου, καὶ τοῦ μόσχου, καὶ τοῦ θυμιάματος ἐπλήρωσαν τὸ γλωσσώκομον, ὡς μὴ φαίνεσθαι τὸ σῶμα τῆς ἁγίας. Πολλῆς δὲ στάσεως γενομένης, καὶ τὸν ὄχλων βοώντων, καὶ μὴ συγχωρούντων ἀσφαλισθῆναι τὸ γλωσσώκομον, και πολλὰ παρακαλοῦντος τοῦ Ἐπισκόπου τῆς πόλεως, καὶ τῶν Μοναχῶν, καὶ τῶν Κληρικῶν, κατατεθῆναι τὸ λείψανον, οὐκ ἐπείθοντο οἱ ὄχλοι. Τότε ἀνελθοῦσα Βρυένη ἐπί τινος ὑψηλοῦ τόπου, παρεκάλει τὰ πλήθη λέγουσα, Δέομαι ὑμῶν κύριοί μου ἀδελφοὶ, ἄφετε αὐτὴν πορευθῆναι εἰς τὸν ἴδιον τόπον· καὶ οὕτως ἅπαν τὸ πλῆθος ἐπείσθη τῇ Βρυένῃ, καὶ μετὰ πολλῶν εὐχῶν καὶ δακρύων συνεκόμισαν τὸ ἅγιον λείψανον, καὶ ἀπέθεντο αὐτὸ ἐν τῷ μοναστηρίῳ ἐν τόπῳ ἐπισημῳ, καὶ πάντες ἐδόξαζον τὸν Θεόν.

[37] Πολλὰ οὖν πλήθη τῶν Ἑλλήνων ἐβαπτίσθησαν, καὶ ἐπίστευσαν τῷ Κυρίῳ· ἐβαπτίσθησαν δὲ καὶ Λυσίμαχος, καὶ Πρίμος, καὶ ἀποταξάμενοι ἐπορεύθησαν μετὰ τοῦ Κυρίου Μαρκέλλου Ἀρχιμανδρίτου, καὶ τὴν ἀσκητικὴν παλαίστραν μέχρι τέλους καλῶς διατελέσαντες, τὸν ἀνθρώπινον ἐν Χριστῷ κατέλυσαν βίον· πολλοὶ δὲ καὶ τῶν στρατιωτῶν βαπτισθέντες, ἐπίστευσαν τῷ Κυρίῳ. Ἱερία δὲ καὶ οἱ γονεῖς αὐτῆς βαπτισθέντες καὶ αὐτοὶ, ἐπίστευσαν τῷ Κυρίῳ· καὶ καταλιποῦσα Ἱερία τοὺς γονεῖς, καὶ ἀποταξαμένη, εἰσῆλθεν ἐν τῷ μοναστηρίῳ, καὶ πάντα τὰ ἑαυτῆς προσεκύρωσεν τῷ μοναστηρίῳ· καὶ ἐδεήθη τῆς Βρυένης, λέγουσα· Δέομαί σου Μήτηρ μου, ἐμὲ ἕξεις τὴν δούλην σου εἰς τὸν τόπον τῆς κυρίας μου Φεβρονίας, ἐγὼ δουλεύσω σοι ὡς καὶ αὐτή. Ἅπαντα οὖν τὸν κόσμον αὐτῆς λύσασα Ἱερία, ἐλάσμασιν χρυσοῖς καὶ μαργαρίταις πανταχόθεν τὸ γλωσσώκομον ἠσφαλίσατο τῆς ἁγίας Φεβρονίας.

[32] Concursu ad hæc facto & conclamatione domesticorum, accurrit & Lysimachus, [Lysimachus jubet corpori loculum,] & interrogando discens quid actum esset, caput movit ac dixit, Magnus Deus Christianorum! Benedictus Febroniæ Deus! Vindicavit sanguinem injuste effusum. Jussit autem Lysimachus efferri Selenum: eoque elato, accersitum ad se Comitem Primum, sic allocutus est; Adjuro te, per Deum Christianorum, ne transgrediaris præceptum meum; [& exequias a Christianis fieri.] sed statim jube Febroniæ sarcophagum fieri ex lignis imputribilibus; & mitte quaquaversum præcones, ut Christiani, quicumque voluerint exequiis Febroniæ assistere, sine metu compareant, cum jam obierit patruus meus. Nosti, mi Prime, desiderium meum: accipe militiam, & eos quos volueris fac bajulare corpus; itaque perducito illud in ejus monasterium ad Bryenem. Nullus ex turba auferat quidquam membrorum, a corpore resectorum; neque canis vel immundum animal aliquod lingat effusam sanguinem: sed terram quoque quæ ipsum suscepit, effode ac defer in monasterium.

[33] Sic instructus Comes Primus, perfecit omnia sicut jusserat Lysimachus: & corpus quidem Febroniæ bajulandum militibus commisit; ipse vero accepit caput, [Primus mandata exequitur,] cum manibus pedibusque & ceteris quæ fuerant ablata membris, suæque involvens chlamydi abibat in monasterium. Verum concurrentibus turbis, ut de membris resectis raperent aliquid, haud modicum subiit Primus periculum, propter impressionem concurrentium, quos ægre potuerunt milites gladiis instructi submovere. Multa autem cum difficultate perveniens ad monasterium; neminem illuc ingredi permisit, præter Thomaidem & Hieriam, arcentibus turbas militibus. Bryene vero mox ut Febroniæ corpus conspexit sic mutilatum, humi corruit animo deficiens. Primus vero apponens custodes monasterio, in prætorium rediit ad Lysimachum.

[34] Bryene porro, tandem ab humo consurgens, & amplexa Febroniæ corpus, [corpus tradit Bryenæ.] exclamavit in hæc verba; Ah! filia mea Febronia, hodie ex oculis matris tuæ Bryenes sublata! Ecqua nunc Sororibus divinas Scripturas præleget? quæ manus libros tuos tractabunt. Hæc illa dicente advenerunt Sorores omnes istius monasterii simul cum Ætheria, & coram corpus se prosternentes adoraverunt; similiter & Hieria vociferabatur dicens: Adorem & ego pedes tuos, qui caput serpentis contriverunt: deosculer vulnera sanctorum membrorum tuorum, per quæ salvata est anima mea: encomiorum floribus ornem caput, quod sexum nostrum coronavit decore certaminum. Inter has voces Hieriæ, similesque sororum aliarum, adfuit tempus Nonæ, & contenta voce proclamans Bryene; Febronia, [quæ cum aliis ipsam plangens,] inquit, adest tempus orationis, veni & ipsa, filia, nobiscumque assiste: deinde cœpit Dialecto Syriaca dicere, Bra, bra, bra, teliotha coume talitha coumetha, id est Filia mea Febronia, ubinam es? Surge & veni. Et addidit Thomais, Filia mea Febronia, numquam mandatum magnæ Dominæ transgressa es, quin igitur huic ejus voci obedis?

[35] Talia dum dicerentur, magnaque esset vocum confusio, & vesper incumberet, lotum diligenter corpus composuerunt supra scamnum, [turbis illud spectandū exhibet,] unumquodque membrum suo aptantes loco: jussit Bryene ostium aperiri turbis, quæ ingressæ glorificabant Deum: matronæ autem seculares lamentabantur, quia privatæ erant sua Magistra. Advenerunt etiam aliqui sanctorum Patrum cum magna multitudine Monachorum, [accedunt eodem Lysimachus & Primus:] & insomnes totam ibi noctem traduxerunt. Lysimachus vero Primum Comitem accersens, Ego, inquit, Domine mi Prime, abrenuntians paternis moribus totique substantiæ meæ ad Christum accedo: Et ego, reponit Primus, anathema dico Diocletiano ejusque imperio, paterna instituta execror, & Christo adhæreo: dimissoque prætorio ambo ad monasterium accesserunt, seque turbis conjunxerunt.

[36] Mane autem facto adfuerunt qui sarcophagum ferebant; ad quem post multas lacrymas atque preces, [& clauso postridie loculo,] etiam detulerunt corpus sanctæ Febroniæ; ipsumque intra illum componentes, singula execta membra applicaverunt ad locum suum: dentes vero collocaverunt supra ipsius pectus. Turbæ vero unguento & mosco ac thure sic impleverunt sarcophagum, ut corpus amplius non appareret. Interim magna extitit vociferatio prohibentium sarcophagum claudi; [finitoque Officio,] & quamvis Episcopus Monachique & Clerici multis suaderent, ut cadaver sinerent tumulari, nihil proficiebant; quoadusque Bryene, ex eminentiori loco turbas allocuta; Obsecro, inquit, Domini ac Fratres mei, sinite Sanctam abire in locum suum proprium. Ad hujus vocem persuasa est turba acquiescere, & multis cum lacrymis precibusque prosecutæ sunt sacrum illud Depositum, intra monasterium ad locum congruum ipsi; & omnes Deum glorificaverunt.

[37] Ex hinc Gentilium magnus numerus conversorum ad Christum baptizabantur. Baptizati sunt autem etiam Lysimachus & Primus, seculoque renuntiantes, secuti sunt Dominum Marcellum Archimandritam, [baptizantur ac Monachi fiunt,] Monasticaque exercitatione quoad vixerunt pulchre perfuncti, mortalem vitam in Domino compleverunt. Multi prȩterea ex militibus baptizati crediderunt Domino. Hieria quoque & parentes ejus baptismo suscepto crediderunt Domino, [sicuti & Hieria.] quibus illa valedicens & humanis rebus omnibus nuntium remittens, intravit monasterium, ad ipsumque detulit quæcumque possidebat: & accidens ad pedes Bryenes dixit: Obsecro te, Mater mea, suscipe me famulam tuam in locum Febroniæ: ego tibi serviam, sicut illa: frangensque omnem suum ornatum, bracteis aureis margaritisque undique circumvestivit loculum S. Febroniæ.

CAPUT VII.
Annua S. Febroniæ festivitas ejus apparitione honorari solita: ecclesia ei erecta, & in hanc pro corpore dens unus translatus.

[38] Κατὰ δὲ τὴν ἡμέραν τῆς ἀθλήσεως αὐτῆς, τῆς μνοίας αὐτῆς ἐπιτελουμένης, συνέρχονται τὰ μοναστήρια τῶν γυναικῶν, καὶ πλήθη πολλὰ μάλιστα διὰ τὸ γινόμενον σημεῖον. Ἐν γὰρ τῷ καιρῷ τοῦ μεσονυκτίου ὅτ᾽ ἂν τὰς προσευχὰς ἐπιτελοῦσιν, ἐπιφάνεται ἁγία Φεβρονία ἱσταμένη εἰς τὸν ἴδιον αὐτῆς τόπον ἕως τρίτης εὐχῆς, ὡς μέγαν φόβον γίνεσθαι ἐν τῇ ὥρᾳ ἐκείνῃ· οὐδεὶς μέν τοι τολμᾶ ἅψασθαι αὐτῆς, ἐπερωτῆσαί τι. Ἐν γὰρ τῷ πρώτῳ ἐπιφανίσης αὐτῆς, πᾶσαι μὲν αἱ ἀδελφαὶ ἐφοβήθησαν φόβῳ· δὲ Βρυένη ἀνεβόησε λέγουσα, ἰδοὺ τὸ τέκνον μου Φεβρονία, καὶ προδραμοῦσα περιπτύξασθαι αὐτὴν, εὐθέως ἀφανεὶς ἐγένετο. Οὐκ ἔτι οὖν τις τολμᾶ προσελθεῖν αύτῇ ἅψασθαι αὐτῆς· ἀλλ᾽ μόνον ὅταν φανῆ, δακρύων γίνεται πλημμύρα, ἅμα δὲ καὶ χαρὰ μεγάλη ἐπὶ πάντας διὰ τὴν γινομένην ὁπτασίαν.

[39] οὖν Ἐπίσκοπος τῆς πόλεως ναὸν τῇ Φεβρονίᾳ ἀναστήσας περικαλλῆ, ἐν ὅλοις ἕξ ἔτεσιν συνετέλεσεν τὸ ἔργον· καὶ πληρωθέντος τοῦ ἔργου, συγκαλεσάμενος τοὺς πέριξ Ἐπισκόπους, καὶ δοχὴν μεγάλην ποιησάμενος, ἐπιτελεῖ τὴν παννυχίδα μηνὶ ἰουνίῳ εἰκάδι ε᾽· καὶ συνῆλθον πλήθη πολλὰ ὥστε μὴ χωρεῖν τὸν ναὸν μήτε τὸ μοναστήριον· κατὰ παντὸς γὰρ τόπου ψαλμωδία ἐπιτελεῖτο. Πρωΐας δὲ γινομένης πληρώσαντες τὰς ἑωθινὰς εὐχὰς, παραγίνονται οἱ Ἐπίσκοποι ἐν τῷ μοναστηρίῳ, ἵνα τὴν μετάθεσιν τῆς ἁγίας Φεβρονίας ποιήσονται· ἠκολούθη δὲ καὶ τὰ πλήθη μετὰ λαμπάδων καὶ θυμιαμάτων. Εἰσελθόντες δὲ οἱ Ἐπίσκοποι ἐν τῷ μοναστηρίῳ, καὶ εὐξάμενοι, ἐκαθέσθησαν, καὶ προσκαλεσάμενοι τὴν Βρυένην, ἤρξαντο λέγειν αὐτῇ· Τῆς μὲν ἐπὶ γῆς πολιτείας σου, καὶ τῶν ἐναρέτων σου πόνων τὸν ἔπαινον τίς ἐκομίσειε; οὐδεὶς ἀξίως σε ἐπαινέσαι δυνήσεται· τοιαύτας γὰρ τὰς πρωτευούσας τῶν μοναστηρίων χρὴ ὑπάρχειν, καὶ τοιούτους καρποὺς προσφέρειν Θεῷ. Ἐπειδὴ οὖν τῆς ἀθλοφόρου ἐγκώμια ἐξειπεῖν ἀδύνατον, ταῦτα σιωπᾷν δεῖ· οὐδὲ γὰρ οἶατε γλῶσσα ἰκανὴ ὑπάρχει ἀξίως ἐπαινέσαι τὴν Μάρτυρα. Ἐπειδὴ οὖν ἄξιόν τι τῆς ἀθλοφόρου οὔτε λόγοις, οὔτε ἔργοις ἀπηντήκαμεν, πρὸς σὲ ὡς πρὸς Ἀδελφὴν παρόντες περὶ τοῦ προκειμένου παρακαλοῦμεν. Τοίνυν τίμησον καὶ αὐτὴ σὺν ἡμῖν τὴν Μάρτυρα, καὶ χάρισαι ἡμῖν αὐτὴν, ἵνα ἐνοικήσῃ ἐν τῷ ναῷ, τῷ οίκοδομηθέντι ἐπὶ τῷ ὀνόματι αὐτῆς.

[40] Ἀκούσασαι δὲ αἰ Ἀδελφαὶ πᾶσαι, ἀνεβόησαν ἕν στόμα, και πεσοῦσαι ὐφ᾽ ἕν εἰς τοὺς πόδας τῶν Ἐπισκόπων, εἶπον· Δεόμεθα τῶν ἁγίων ὑμῶν ἰχνῶν, ἐλεήσατε ἡμᾶς τὰς ταπεινὰς, καὶ μὴ στερήσητε ἡμᾶς τοῦ μαργαρίτου ἡμῶν. Ἐπὶ πολλὰς δὲ τὰς ὥρας πασῶν ὀδυρομένων, καὶ παρακαλούντων, λέγει Ἐπίσκοπος τῇ Βρυένῃ, Ἄκουε, Ἀδελφὴ· σὺ γινώσκεις πόση μου σπουδὴ ὑπῆρξεν εἰς δόξαν καὶ τιμὴν τῆς ἀθλοφόρου ἀναστῆσαι τὸν ναὸν, καὶ ἰδοὺ σήμερον ἕξ ἔτη εἰσὶν· μὴ οὖν ἄκαρπον καὶ ἀνόνητον τὸν κόπον μου γενέσθαι ἐπιθυμήσῃς. Ταῦτα ἀκούσασα Βρυένη, λέγει· Δέομαι ὑμῶν, εἰ ἀρεστὸν τῇ Μάρτυρι, τίς εἰμὶ ἐγὼ ἵνα τοῦτο διακωλύσω; Τοίνυν εἰσελθόντες, λάβετε αὐτὴν καὶ πορεύεσθαι. Ἀναστάντες δὲ οἱ Ἐπίσκοποι, καὶ εἰσελθόντες, εὐχὴν ἐπετέλουν. δὲ Ἱέρία ἐβόα, λέγουσα· οὐαὶ ἡμῖν, ὅτι μεγάλης εὐλογίας ἀποστερεῖται τὸ μοναστήριον σήμερον· Οὐαὶ ἡμῖν ὅτι σήμερον θλῆψις καὶ ὀρφανία τῷ μοναστηρίῳ ἐπῆλθεν· Οὐαὶ ἡμῖν, ὅτι ἡμεῖς προδίδωμεν τὸν μαργαρίτην ἡμῶν. Καὶ ἐβόα πρὸς τὴν Βρυένην λέγουσα, Τί ποιεῖς, Μήτηρ; τὶ ἀποστερεῖς με τῆς ἀδελφῆς μου; δι᾽ αὐτὴν πάντα κατέλιπον, καὶ ὑπὸ τὰς χεῖρας ὑμῶν κατέφυγον. δὲ Βρυένη, θεασαμένη τὴν Ἱερίαν οὕτως ὀδυρομένην, στραφεῖσα πρὸς αὐτὴν, εἶπεν· Τί ὀδυνᾶσαι τέκνον Ἱερία; εἰ ἀρεστὸν ἐνώπιον αὐτῆς πορευθῆναι, πορεύσεται· εἰ δὲ μὴ ἀρεστὸν αὐτῇ, οὐ μὴ πορεύσηται.

[41] Πληρώσαντες δὲ τὴν εὐχὴν οἱ Ἐπίσκοποι, καὶ πάντων εἰπόντων τὸ Ἀμὴν, ἁψάμενοι τοῦ γλωσσοκόμου, γίνεταί βροντὴ εἰς τὸν ἀέρα, ὡς ἅπαν τὸ πλῆθος καταπεσεῖν ἐκ τοῦ φόβου. Πάλιν μετ᾽ ὀλίγον ἐπιστήσαντες, σεισμὸς ἐγένετο μέγας, ὡς δοκεῖν καταφέρεσθαι πᾶσαν τὴν πόλιν. Ἔγνωσαν δὲ οἱ Ἐπίσκοποι, καὶ ἅπαν τὸ πλῆθος, ὅτι οὐ πειθεται Μάρτυς ἐξελθεῖν τοῦ μοναστηρίου· καὶ περίλυποι γενόμενοι, λέγουσι τῇ Βρυένῃ· Εἰ οὐ πείθεται Μάρτυς καταλειπεῖν τὸ μοναστήριον, ἓν τῶν ἀφαιρεθέντων μελῶν λήψῃ, καὶ δὸς ἡμῖν, καὶ τοῦτο λαβόντες πορευσόμεθα. δὲ Βρυένη, λαβοῦσα τὴν κλεῖδα, ἀνέωξεν τὸ γλωσσόκομον· καὶ ἰδοὺ ὥσπερ ἀκτὶς ἡλίου οὕτως ὁρᾶτο τὸ σῶμα, καὶ ὥσπερ ἀστραπὴ πυρὸς οὕτως ἐπεπόλαζεν τῷ σώματι. Μετὰ πολλοῦ οὖν φόβου ἐκτείνασα τὰς χεῖρας αὐτῆς, καὶ ἁψαμένη τῆς ἁγίας χειρὸς αὐτῆς, ταύτην τῷ Ἐπισκόπῳ παρασχεῖν βουλομένη, ἐκρατήθη χεῖρ αὐτῆς κάτω, καὶ ἀπενεκρώθη. δὲ Βρυένη δακρύσασα, εἶπεν· Δέομαί σου, τέκνον μου Φεβρονία μὴ ὀργισθῆς τῇ Μητρί σου, Μνήσθητι τῶν μόχθων μου, καὶ μὴ παραδειγματίσῃς τὸ γῆράς μου. Ἀνεθίσης δὲ τῆς χειρὸς αὐτῆς, πάλιν ἐκτείνασα αὐτὴν, παρεκάλει μετὰ δακρύων λέγουσα, Παράσχου ἡμῖν εὐλογία, μὴ λυπήσῃς με Κυρία. Καὶ λαβοῦσα ἕνα τῶν ὀδόντων αὐτῆς τῶν ὄντων ἐπὶ τοῦ στήθους αὐτῆς, ἐπέδωκεν τῷ Ἐπισκόπῳ, καὶ εὐθέως ἠσφαλίσατο τὸ γλωσσόκομον.

[42] Οἱ δὲ Ἐπίσκοποι λαβόντες τὸ ἅγιον λείψανον ἐν κάμστρᾳ χρυσῇ, ἐπορεύοντο χαίροντες· προῆγον δὲ τὰ πλῆθη ψάλλοντα, μετὰ κηρῶν καὶ θυμιαμάτων. Φθάσαντες δὲ τὸν ναὸν, ἀνελθόντες οἱ Ἐπίσκοποι ἐπὶ ὐψηλοῦ τόπου, ἐσήμαινον τῷ λαῷ τὸ μυστήριον. Ὅσοι οὖν ὑπῆρχον τυφλοὶ, χωλοὶ, δαιμονιζώμενοι, ἰάθησαν. Τοῦτο δὲ πᾶσι κατάδηλον γενόμενον, ἔτρεχον οἱ νεανίσκοι πανταχοῦ, καὶ ἔφερον ἐπ᾽ ὤμων τοὺς ἀσθενοῦντας, καὶ ἄλλους, ἐπὶ κραββάτων, ἑτέρους δὲ ἐπὶ κτηνῶν ἐπιβιβάζοντες ἔφερον, καὶ πάντες ἐθεραπεύοντο, καὶ ὁποίῳ δ᾽ ἄντις κατείχετο νοσήματι ὑγιὴς ἐγίνετο· καὶ μέχρις οὗ ἐπαύσαντο φέρειν τοὺς ἀσθενοῦντας, οὐ συνεχώρησαν οἱ ὄχλοι κατατεθῆναι τὸ λείψανον τῆς ἁγίας Φεβρονίας. Πάντων δὲ τῶν κακῶς ἐχόντων ὑγιασθέντων, καὶ τὸν Θεὸν ἀνυμνούντων, κατετέθη τὸ λείψανον τῆς ἁγίας Μάρτυρος μηνὶ Ἰουνίῳ εἰκάδι ε᾽· καὶ πάντες μεγάλων ἀπολαύσαντες δωρεῶν, τοὺς ἰδίους οἴκους κατελάμβανον, χαίροντες καὶ δοξάζοντες τὸν Θεὸν καὶ τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν, καὶ τὸ ἅγιον Πνεῦμα· ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος, εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

δὲ Βρυένη δύο ἔτη ἐπιζήσασα μετὰ τὸν ἐγκαινισμὸν τοῦ ναοῦ τῆς ἁγίας Φεβρονίας, καὶ πάντα καλῶς διαταξαμένη, ἐν εἰρήνῃ ἐκοιμήθη· ἐγὼ δὲ Θωμαΐς, μετὰ τὴν κοίμησιν Βρυένης, διεδεξάμην αὐτῆς τὴν διακονίαν· καὶ πάντα ἐξ ἀρχῆς ἐπισταμένη τὰ συμβεβηκότα τῇ Φεβρονιᾳ, ἔπειτα δὲ καὶ τὰ λοιπὰ διδαχθεῖσα παρὰ τοῦ Κυροῦ Λυσιμάχου, ἅπαντα τὸν βίον, καὶ τὰ ὑπομνήματα αὐτῆς συνεγραψάμην, εἰς ἔπαινον καὶ δόξαν τῆς ἀθληφόρου καὶ Μάρτυρος Φεβρονίας, προθυμίαν δὲ τῶν ἀκουόντων τοῦ διεγείρειν αὐτοὺς εἰς προσκύνησιν καὶ δόξαν τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Ὑιοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, νῦν, καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[38] Ad diem passionis & supplicationis quæ in honorem Febroniæ ducitur, [Sancta in suo anniversario quotannis apparente,] convenire solent mulierum monasteria magnaque multitudo, præsertim propter miraculum quod contingit. Mediæ enim noctis tempore quando preces decurruntur, apparet S. Febronia in loco suo usque ad tertiam orationem, a omnibus ea hora vehementer paventibus: nemo enim audet attingere ipsam vel eam quidpiam interrogare. Anno siquidem primo, cum sic appareret, omnesque formidarent; exclamans Bryene, Eccum filia mea Febronia, procucurrit ut amplecteretur eam, statimque disparuit. b Quapropter nemo amplius præsumit ad ipsam accedere, nedum attingere, sed solummodo apparente illa perfusæ omnes qui adsunt lacrymis, implentur gaudio propter visionem sibi oblatam.

[39] Episcopus c igitur civitatis, pulchram ecclesiam Febroniæ erigens, intra sex annos opus absolvit: quo completo omnes in circuitu Episcopos d convocans & convivium magnum instituens, [construitur sub ejus nomine ecclesia] nocturnam celebravit die vigesima quinta Junii Synaxim, ad quam convenit multitudo tanta; ut neque ecclesia neque monasterium totam caperet; per omnem locum psalmodia resonabat: die autem sequenti absolutis precibus matutinis convenerunt Episcopi, translationem S. Febroniæ peracturi: sequebatur autem eos populus multus, cum lampadibus ac thymiamatis: cum quibus Monasterium ingressi Episcopi, præmissa oratione consederunt; advocataque Bryene cœperunt ei dicere: Quis super terram conversationis tuæ pulchrorumque laborum laudem protulerit? digne profecto te nemo possit glorificare. Tales oportet esse monasteriorum Præfectas, [rogaturque Bryene caput illuc inferendū tradere:] & tales fructus proferre Deo: sed quoniam triumphatricis laureatæ vestræ Martyris encomia exequi est impossibile, ea convenit silentio præterire: neque enim cujuscumque lingua sufficiet Martyrem digne celebrare. Cum autem nec verbis nec operibus quidquam adferre possumus ipsa dignum, ad Te veluti ad spiritualem nostram Sororem venientes, oramus, honora nobiscum etiam Martyrem, & ipsam nobis largire, ut eam collocemus in templo quod extructum est sub ejus nomine.

[40] Audientes autem hoc Sorores, omnes uno ore exclamaverunt, [quod illa invitis Sororibus] procidentesque insimul ad pedes Episcoporum dixerunt, Deprecamur sancta vestigia vestra, miseremini nostræ humilitatis, & Margarita nostra nolite nos privare. Omnibus autem sic diu lamentantibus supplicantibusque dixit ad Bryenem Episcopus: Audi me, Soror. Tu nosti, quanta cum diligentia studuerim ad honorem & laudem Martyris excitare ecclesiam, & ecce hodie sex anni sunt: ne igitur velis ut infructuosus atque manis hic mihi labor fuerit. Ad quæ Bryene: Obsecro, siquidem placitum est in oculis vestris ipsique Martyri gratum, ecqua ego sum ut hoc impediam? Ingredimini igitur, & ipsam accipientes abite. Tum consurgentes Episcopi & monasterium ingressi ad orationem se composuerunt. Hieria autem exclamavit dicens: [& Hieria reclamante annuit:] Væ nobis, quia magna benedictione privabitur hodie monasterium! Væ nobis, quia tribulatio & orbitas hodie advenit monasterio. Væ nobis, quia ipsæ tradimus Margaritam nostram! Et ad Bryenem conversa: Quid agis, Mater, inquit; cur me privas Sorore mea? Propter ipsam dereliqui omnia, & in tuas manus me conjeci. Videns autem Bryene sic lamentantem Hieriam, conversa ad ipsam dixit: Quid ita affligeris, filia mea Hieria? Si placet illi hinc abire, abibit omnino: sin minus, non egredietur hinc.

[41] Interim completa oratione surrexerunt Episcopi, dictoque ab omnibus, Amen, cum manus loculo admovissent, factum est tonitru in aëre, [sed divinitus prohibiti ipsum auferre i] sic ut omnes ex pavore corruerint. Post paululum vero, cum iterum insisterent cœpto; factus est terræmotus grandis, sic ut civitas tota videretur absumenda. Cognoverunt ergo Episcopi omnisque multitudo populi, quod Martyr nollet exire de monasterio; unde tristes effecti, dixerunt Bryenæ; Quandoquidem recusat Martyr derelinquere monasterium; accipe unum resectorum membrorum, idque nobis concede ut eo accepto discedamus. Accipiens ergo Bryene clavim, [ac ne manum quidē accipere permissi,] reseravit loculum: & ecce radius adinstar solaris corpus circumfulsit, & veluti fulgur quoddam supra illud expandit: quare non absque tremore magno manus suas extendit, unamque sacrarum manuum apprehendit, volens ipsam Episcopo tradere: sed manum suam sensit deorsum cadere atque emori. Illacrymans igitur Bryene dixit; Filia mea Febronia, ne irascaris Matri tuæ. [dente uno impetrato] Memento laborum meorum, neque confundas pudore senectutem meam. His dictis cum Manum sacram loco suo reposuisset, iterum extendens [manus] suas, sic oravit lacrymabunda: Præbe nobis benedictionem aliquam, neque me contrista, Domina. Et accipiens unum dentium, jacentium super defunctæ pectus, tradidit Episcopo, & loculum statim obseravit.

[42] Tunc Episcopi sanctam Reliquiam accipientes in aurea theca, cœperunt exultantes progredi; præcedebant autem eos turbæ psallentes cum cereis & thymiamatis. Cumque ad ecclesiam pervenissent, [ecclesiam dedicant 25 Junii,] ascenderunt in sublimiorem locum Episcopi; & populo exposuerunt mysterium. Quotquot autem tunc aderant cæci, claudi, vel dæmoniaci, curati sunt omnes. Quo per universos præsentes divulgato, cucurrerunt adolescentes quaquaversum, & partim humeris inferre cœperunt ægrotantes, partim bajulare in grabatis, [inqua mox omnes infirmi curantur.] vel jumentis impositos adducere: universique curabantur, a quacumque detinebantur infirmitate. Quamdiu autem non cessabant inferri ægri, non permisit populus deponi Reliquiam S. Febroniæ: sed tandem persanatis universis Deumque glorificantibus, depositæ sunt sacrosanctæ Reliquiæ Martyris die vigesimo quinto e mensis Junii: & universi magnis acceptis beneficiis remearunt in domos suas, gaudentes & laudantes Dominu mnostrum Jesum Christum, & sanctum ejus Spiritum, cui sit honor & potestas, in secula seculorum. Amen.

[43] Bryene vero post dedicationem ecclesiæ ferentis nomen S. Febroniæ adhuc biennium f supervixit; & postquam omnia recte disposuisset, in pace obdormivit. Ego autem Thomais, post obdormitionem ejus, suscepi monasterium ejus: cumque cuncta quæ Febroniæ acciderunt, ac cetera eo spectantia, ex Domno Lysimacho didicissem, totam ejus vitam atque historiam conscripsi, ad laudem & gloriam ipsiusmet triumphalis Martyris, & auditorum utilitatem; ut quibus hæc lecta fuerint, alacriores omnes reddantur, in adorando laudandoque Patre, ac Filio, & Spiritu sancto, nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Addunt Menæa, apparuisse psallentem cum Sororibus.

b Non sustinens, inquiunt eadem, contractum manus, τὴν ἐπιβολἥν μὴ ὑπομείνασα τῆς χειρός.

c S. Jacobus, Martyrologio Romano inscriptus 15 Junii; in persecutione Galerii Maximiani Confessor, usque ad annum 311; quando ægrotus admonitusque tyrannus, eum sibi morbum evenisse propter mala quæ Christianis intulerat, persecutionem quiescere jussit, edicto proposito: quod vide apud Lactantium in lbro de mortibus persecutorum. Apertis autem mox abique carceribus, emissus cum ceteris Jacobus est; qui exinde potuit inchoasse ecclesiam istam, & post sexennium an. 317 dedicasse; supervixit autem non solum usque ad Nicænum, sed & usque ad Antiochenum Concilium, cui æque ac isti interfuit an. 341.

d Puta Amidenum, Rhesinensem, Cartharensem, & si qui alii in Mesopotamia, nobis nunc ignoti, tunc fuerunt Episcopatus.

e Fuisse hunc anniversarium passionis, facilius præsumitur quam probatur,

f Ergo usque ad annum fere 320, nullisdum Sanctorum Fastis inscripta, nisi nuper Hispanico Tamaji Martyrologio ad 15 Junii, ex pseudo-Dextri Julianique figmentis, quasi in Hispania tandem obierit Martyr.

DE SANCTO GALLICANO DUCE ET CONSULE ROMANO
MARTYRE IN ÆGYPTO.

ANNO CCCLXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Actis, Passioni SS. Joannis & Pauli præfixis; memoriaque Martyrologiis inscripta, & temporum ratione.

Gallicanus, Dux Exconsul Romanus, Martyr in Ægypto (S.)

AUCTORE D. P.

Iulianus Cæsar, vivente adhuc patruele suo Constantio, acclamatus Imperator a militibus in Gallia, anno CCCLX mense Augusto, [A Juliano actus in exilium Gallicanus non ante an 36,] quam animo pridem ejuraverat religionem Christianam, adhuc profitebatur exterius anni sequentis Epiphania, ecclesiam Christianorum ingressus: deinde Romam venit, & collecto contra Constantium exercitu; contra eumdem tendens, ipsum exeunte anno mortuum intellexit; ac palam cœpit profiteri Idolorum cultum atque odium Christianorum, exorsus a nobilioribus atque opulentioribus, quorum bona prætextibus variis addicebat fisco. Id eum cœpisse, priusquam Constantinopoli existens Constantii exequias pullatus celebrasset, non existimo; istic autem non scitur fuisse ante Januarium, cujus die III Idus data ibi legitur prima ejus in Codice Theodosiano lex, atque aliæ deinceps usque ad IV Idus Maji. Intra hoc tempus omnino oportet missas ab eo Ostiam litteras, ibidem degenti Ex-consuli Gallicano; quibus mandavit ei, Aut sacrifica diis, aut discede a finibus Italiæ, sicuti in mox proferendis Actis dicitur num. ult. Etenim ille statim relictis omnibus petiit Alexandriam, & ibi junctus est Confessoribus Christi per continuum annum; post etiam secessit in eremum: ibique cum cogeretur sacrificare & contemneret, [vixit usq; 365, & ecclesiam super corpus mox conditā habuit:] percussus gladio perrexit… ad Dominum… utique anno CCCLXII, ultra Januarium promoto, ac verosimiliter etiam ultra Martium vel Aprilem, prius certe quam in Ægypto intellecta esset mors tyranni obita XVI Junii: qua audita & Joviani Christianissimi Principis evectione ad Imperium, statim Basilicam Gallicani nomine construxerunt Fideles, ipso ubi obiit vel quo corpus delatum fuit loco.

[2] Ista in ecclesia, quin fuerit annue celebratus dies vel Passionis vel Depositionis, dubium mihi nullum est; quamvis nec ad Græcos nec ad Latinos fuerit ea religio propagata; nec enim antiquioribus eorum Fastis ullis invenitur adscriptus S. Gallicanus. Hoc vero minus mirandum est, si forte in interiori Thebaide, procul ab utrorumque commercio ecclesia illa steterit, inter fideles, [ubi qua die cultus fuerit ignoratur.] Ægyptia dumtaxat lingua id est Coptica utentes. Linguæ istius litteras & monumenta quædam Athanasius Kircherus noster primus in lucem protulit: sed quæ Christianismum spectent vel nulla hactenus prodierunt, vel prodierunt lingua litterisque Arabicis, adeoque posteriora sunt octavo seculo, quo primum Saraceni Ægypto potiti suus illuc litteras, Copticis abolitis, introduxerunt. Talis est libellus de Festis Coptitarum, productus a Seldeno lib. 3 de Synedriis Hebræorum cap. 15; [solum scitur obiisse intra Februarium & Julium.] ubi XVI mensis Tuba & mensis Amschir (qui dies XI Januarii nostri & X Februarii respondent) ponitur festum Kilani: quod utrum ad Gallicanum referri possit, corrupto (ut plurima ibidem) nomine, aliis divinandum relinquo: ex prædictis unum illud deduco, quod is, qui post suum ex Italia discessum, integrum annum Alexandriæ vixit, vix potuerit Martyrio coronari ante mensem Februarium, e contrario vero vivere potuit usque ad junium plus quam dimidium.

[3] [Elegerunt 15 Junii Ado & Usuardus,] Igitur, quamvis certus Martyrii dies non exprimatur in Actis, haud incongrue tamen Ado & Usuardus elegerunt diem immediate præcedentem festum SS. Joannis & Pauli; siquidem horum Acta, priori sua parte aliud non sunt quam Acta S. Gallicani. Ibi post hujus mortem relatam, refertur mors illorum, sicut eam partem dabimus die sequenti: hac vero partem priorem, ex duplici nostro Ms. membraneo, vetustissimo uno & annorum facile sexcentorum, altero majoris folii sed duplo recentioris scripturæ; necnon ex duobus Mss. Trevirensibus S. Maximini & S. Martini, [quia Acta præmittūtur Passioni SS. Joannis & Pauli.] & tertio Audomarensi, inter se collatis a Rosweido; ac denique collatis cum ecgrapho Neapolitani cujusdam Codicis, per Beatillum misso ad Bollandum. Hæc Acta, quantumvis antiqua, non sunt tamen auctoritatis tantæ, quantam haberent; si revera forent conscripta ab ipsomet Terentiano, qui Sanctos illos fratres capitali affecit supplicio, [Ea damus ex Mss. fidei non magnæ, licet antiquis:] sicut pleraque Mss. habent, ex iisque Romanum, etiam Breviarium; cum in melioribus Mss. solum dicantur scripta illo referente: imo probantur vix ante VI seculum collecta. Nec enim antiquior aliquis sic erravisset, ut Imperatorem Constantium, fratrem Constantini junioris & Constantis, unaque cum his Constantini Magni filium, faceret hujus nepotem & illorum successorem, cum quibus pariter Imperium sumpsit, licet decennio post illos tenuerit.

[4] Pars prior, quæ huc spectat, nihilo leviora peccat; licet enim Julianum non inducat Ostiæ agentem cum Gallicano, [etiam quoad S. Gallicanum.] sicut posterior illum male constituit Romæ cum sanctis Martyribus altercantem, ubi publice notus apostata præsens numquam fuit, nisi per suos ministros; peccat tamen multa in Constantino; cum discessum Gallicani ad bellum Scythicum, post oblatas in Capitolio diis hostias, & triumphalem abinde regressum sanctius institutum cum votiva ad Basilicam Apostolorum supplicatione, aliaque plura sic describit, acsi toto belli istius tempore Romæ fuisset Constantinus, ubi ab anno CCCXV usque ad obitum vix semel iterumque, & hoc non nisi ad breve tempus ipsum fuisse, extremis autem annis numquam, satis evidenter probari potest ex ejus rescriptis Codici Theodosiano insertis, & ab Antonio Gothofredi in Chronologia ejusdem Codicis eruditissime digestis. Hoc aliisque indiciis deprehensus Auctor, non scribere res se vivente gestas, sed diu præteritas vestire circumstantiis, suo arbitratu fidenter æque ac imperite adjectis; tanto minus fidei apud me invenit, quanto ipsimet S. Constantiæ, Constantini filiæ familiariorem se facit, num.4 sic loquens: Hanc orationem fuisse Constantiæ ipsamet narrante didicimus, quam etiam ab ipsamet legimus scriptam: qualiter autem Atticam Artemiamque (filias Gallicani, converterit, studio narrandi celeriter martyrium Gallicani, prætereo.

[5] Ado nihilominus tanti ea Acta fecit, ut modice contracta inseruerit tota Martylogio suo. Usuardus, brevius elogium, [Ex illis elogia Fastis inserta.] longius tamen quam passim de aliis soleat, sic contexuit: In Alexandria S. Gallicani Martyris: qui cum triumphalibus infulis sublimatus, acceptus esset Augusto Constantino & carus; per ipsius filiam nomine Constantiam, ac Christi Marytres Joannem & Paulum ad fidem conversus est. Hujus sacræ opinionis fama postmodum in toto orbe in tantum excrevit, ut ab Oriente & Occidente venientes viderent virum, ex Patricio & Consule, lavantem pedes pauperum, ponentem mensam, aquam manibus affundentem, languentibus solicite ministrantem, & cetera sanctæ servitutis officia exhibentem. [An Sanctus Alexandriæ adscribendus?] Ipse vero postea cum sacrificare cogeretur sub Juliano & contemneret, percussus gladio in corpore, Christi Martyrem fecit; vel ut alia ecgrapha, Martyrium complevit. Adonem Notkerus; Usuardum supposititius Beda, Bellinus, Galesinius aliique recentiores secuti sunt; & omnes pariter Alexandriam statuunt certaminis locum. Verum in Eremo, incertum quam procul inde remota, palmam consecutum dicunt Acta: cujus corpus si Alexandriam delatum, ibique ecclesia condita honoratum fuisset: non videtur is ignotus mansurus fuisse Græcis, a quibus fere solis Alexandrinæ civitatis ecclesiæ tenebantur; non etiam Habessinis Alexandrinos Fastos plerumque exprimentibus.

[6] Porro celebre est in Consularibus Fastis Gallicanorum nomen, jam inde a seculo Christi II. Siquidem annum CXXVII Coss. Gallicanus & Titianus notarunt; & CL, [an bis Romæ Consul?] prioris fortasse filius Gallicanus & Vetus. Seculo autem IV annum Christi CCCXVII aperuerunt Ovinius Gallicanus & Septimius Bassus. Illum fuisse primum Gallicani nostri adhuc Gentilis Consulatum, censuit Henschenius, ad XVIII Februarii, agens de Sanctis ejus filiabus atque Constantia. Id ego quoque indubitanter assererem, si alibi etiam Ovinii prænomen legeretur, vel annus CCCXXX notaretur Gallicano II & Symmacho; [Ex donis Ostiensi ecclesiæ oblatis a Gallicano,] nunc cogor subvereri ne Ovinius iste diversus a nostro Gallicano sit, ac forte hujus pater. Consulatum autem sic initum haud diu videtur tenuisse, sed Ostiam secessisse: siquidem Cassiodorus, pro Gallicano, Constantium edidit, quem illi suffectum Onuphrius censet. Post illum vero secessum suum idem Gallicanus obtulit Basilicæ SS. Petri & Pauli & Joannis Baptistæ, quam Constantinus ex suggestione Silvestri in civitate Ostiensi, juxta Portum urbis Romæ fecerat, coronam argenteam cum delphinis, pensantem libras XX; calicem argenteum anaglyphum, pensantem libras XV; Amam argenteam pensantem libras XVIII; Massam Mallianam, territorio Sabinensi, præstantem solidos C & XV & tremissem; fundum Picturas, territorio Veliterno, [confirmantur Acta,] præstantem solidos XLIII; fundum Surorum via Claudia, territorio Vegentano, præstantem solidos LVI; Massam Gargilianam, territorio Suessano, præstantem solidos CCCLVI. Ita Anastasius Bibliothecarius in Vita S. Silvestri; quæ secessum Gallicani, in his Actis relatum, haud parum confirmant.

[7] Et sane egent Acta illa, per se fidei non magnæ, aliunde confirmari; [illustranda per conjecturas quo ad Persicū] tunc vero per conjecturam sic ordinari & explicari historia poterit, ut Sapori Persarum Regi, quem anno circiter CCCXXVII cœpisse Christianos persequi scribit Theophanes. Furor ille contra ipsos venerit, ex dolore cladis ilatæ copiis Persicis Syriam populantibus, atque trans Tigrim tota etiam Mesopotamia pulsis; cujus alioqui latrocinii, potius quam belli, nulla extat apud Historicos mentio. Inde reversus Romam Gallicanus, cœperit cum Constantino per litteras agere de nuptiis filiæ, Romæ apud S. Agnetis sepulcrum viventis in proposito castitatis. [& Scythicum bellū,] Quod matrimonium dum sic, ut Acta dicunt, tractatur; & Constantinus per annum CCCXXVIII ferme totum in Bithynia moratur; Scythæ, quos nunc Tartaros dicimus, transmisso Borysthene per Sarmatiam penetraverint in Daciam, id est in regiones utrique Danubii ripæ adjacentes, indeque in Thraciam. Contra hos accersitus Roma Gallicanus, Augusti futurus gener, tum isto tum sequenti anno CCCXXIX rem gesserit auspiciis Constantini, ea de causæ in Europam transgressi, Sardicæque & Naïssi & Sirmii in Pannonia Daciaque ut plurimum agentis, uti apparet ex rescriptis inde datis; intenti etiam condendæ ad Bosphorum Thracium Constantinopoli, unde in omnes eos barbarorum motus deinceps invigilaret, statuta istic Imperii sede. [successu nimis amplificato,] Et tunc quidem ab ipsis Philippopoli in Thracia circumsessus Gallicanus, longe inferior numero, invocato ex SS. Joannis ac Pauli consiliis Christianorum Deo, insignem de illis victoriam retulerit; ac Romam remissus sit, cum titulo Consulis in annum sequentem designati. Confirmatur hoc ex Fastis correctioribus apud Bucherium cum anno CCCXXX notantur Consules Gallicanus & Symmachus. [atque ex Consulatu anni 330.] Constantinus vero posteriorum annorum aliquo ipsosmet Scythas suis aggressus in sedibus, perdomitæ gentis laudem meruerit, quam ei dat Eusebius lib. 4 Vitæ cap. 5; quæ laus in hisce Actis tota non magis recte tribuitur Gallicano, quam subjugata dicitur Persis: quæ sui juris & tunc erat, & postea mansit, modo pacem, modo bellum cum Romanis habens.

[8] [Hispanorū figmenta rejecta.] Sed si Acta, licet perquam vetusta, non absque correctione recipiuntur, quid fiet Adversariis Juliani Petri? In his num. 8 vocatur Ovinus Gallicanus, is qui in Fastis Bucherianis cum Septimio Basso Consulatum gessit anno CCCXVII, licet verosimiliter a nostro diversus; ipseq; & Joannes ac Paulus dicuntur Hispani Saguntini, ac num. 399 inter se cognati, atque Braganti, non procul admodum Brachara nati: quare etiam Hagiologio Lusitanico omnes tres adscripsit Cardosus. Tamayus addit Epitaphium, velut ex Cypriano Presbytero Cordubensi; ubi similiter asseritur, quod fuit Hispanus, grandi ex origine quondam Saguntina. Hæc tamen omnia flocci faciet, qui cum eruditioribus Hispanis agnoverit, cujus auctoris & ætatis sint istæc omnia, quæ tam fidenter, ut antiqua valde, a suis sectatoribus & admiratoribus proferuntur.

ACTA
Præfixa Passioni SS. Joannis & Pauli.
Ex Codicibus Mss. sex.

Gallicanus, Dux Exconsul Romanus, Martyr in Ægypto (S.)

BHL Number: 3236


A. COÆVO EX MSS.

[1] Sub Constantino Augusto & Gallicano Duce Romani exercitus, Persarum gens, quæ Syriam a invaserat, victa est, & viriliter subjugata: [Constantini filiam petit Gallicanus,] qui cum triumphalibus infulis sublimatus, acceptus esset Augusto & carus, filiam ejus sacratissimam virginem Constantiam b sibi poscebat uxorem; & hoc non mediocri instantia flagitabat, tempore quo imminebat gens Scythica, quæ & Daciam & Thracias occupaverat: & quoniam bene erat potens, omnium potestatum Comites ac Præfecti cum omni populo Romano id fieri postulabant. [mortuus in Scythas:] Constantinus vero Augustus contristari cœpit, & esse mœstissimus; sciens filiam suam, positam in sancto proposito, facilius occidi posse quam vinci.

[2] Quæ cum patris solicitudinem studio sanctitatis conaretur excludere, dixit c patri suo: Si certissimum non haberem quod me non deserat Deus, [illa, licet certa virginitatem servare,] recte formidini meæ & solicitudini tuæ locus aliquis cederetur. Cum vero certa sim de Deo, depone omnem solicitudinem tuam, & te daturum me illi conjugem repromitte; ita ut, si Scytharum superaverit gentem, victor simul & consul me accipiat. Hujus autem sponsionis gratia duas filias suas virgines, [ejus filias sibi petit committi,] quas ex amissa conjuge natas habet, mecum usque ad nuptiarum diem esse permittat: secum vero Præpositum & Primicerium Joannem & Paulum esse gratanter admittat: [ipsique SS. Joannem & Paulū adjungit.] ut ille me per meos familiares, alloqui & cognoscere valeat; & ego illius, per ejus filias, votum, moresque & institutum cognoscam. Facta sunt hæc omnia sicut virgo Christi disposuit, & velut sub arrhationis loco dantur duo fratres eunuchi, ex latere Augustæ; & duæ sorores Gallicani filiæ ipsi Augusto traduntur, ita liberalibus studiis eruditæ, ut vix illis quisquam par scientia in virorum numero sapientum inveniri potuisset, quarum una Attica, altera Artemia dicebantur.

[3] [Sic traditis sibi SS. Attica & Arthemia] Quas Constantia cum ad se venire cognovit, expandens manus ad Dominum sic oravit: Domine Deus omnipotens, qui me orationibus tuæ Martyris Agnæ a lepra d mundasti, & semitam mihi timoris tui propitius ostendisti; & Virginis tuæ Matris thalamum reserasti; ubi tu sponsus, tu filius manifestatus es; tu genitus es ex Maria, tu genitor probatus es Mariæ; tu lactatus uberibus Mariæ, tu omne seculum nutriens, simul etiam illam ex qua lactatus es & nutritus; tu Infantulus crescens ætate; tu omni mundo e incrementa concedens; tu sapientia proficiens, cum sis ipse totus sapientia; tu ita magnus, ut te magnificentius nihil sit, tu verus homo de matre ex tempore editus, tu verus Deus ex patre sine matre genitus; Deus de Deo, fecisti quæ non erant: ex matre sine patre carnali editus, qui lapsum incurrerant, reparasti: tu fusus in lucem illuminatus es, cum sis qui illuminas omnem hominem in hunc mundum venientem. Te deprecor credens, ut ipse jussisti; [pro ipsarū conversione] te quæso egens, quod ipse promisisti cum diceres, Amen dico vobis quia omnia quæcumque petieritis a patre in nomine meo, dabit vobis. Peto itaque Domine, ut has Gallicani filias, tu lucreris, ipsum quoque Gallicanum, qui me tibi tollere conatur, tuæ fidei applica & castitati. Aperi, Domine, os meum, & aperi aures cordis earum sermonibus meis, & consensus earum mihi januam pande; ut tantam verbis meis virtutem infundas, ut carnis commercium execrantes, tibi consecrari desiderent; & ex ipso desiderio tantus amor in earum mentibus oriatur, ut ferventer ad thalamum illum tuum cælestem pervenire desiderent; quem plenis oleo lampadibus, & tuæ caritatis fulgentibus flammis attingant, ut loco sibi inter sapientes virgines dato, de tua misericordia gloriantes, nihil terrenum desiderent, & te solum integro affectu suorum viscerum concupiscant.

[4] Hanc vero orationem fuisse Constantiæ ipsa narrante f didicimus: quam etiam ab ea legimus scriptam. [nec frustra.] Qualiter autem ad Dominum Atticam Artemiamque converterit, studio celeriter narrandi Martyrium Gallicani, prætereo. Igitur veniens Gallicanus ovans, a g Constantino & Constantio ac Constante Augustis suscipitur, & ab omni comitatu & Senatu: [Victor rediens Gallicanus,] qui non prius ingressus est Romam, nisi prius ad sacra Petri Apostoli limina perrexisset. Cui Constantinus h ait, Cum ad bellum pergeres Capitolium & templa ingressus dæmonibus immolasti; inde victor rediens, Christum & ejus Apostolos adoras. Unde cupienti mihi nosse quid rerum sit, pande per ordinem.

[5] Quem Gallicanus adorans, ait: Cum Scythica gens me intra Thraciarum Philippolim i urbem conclusisset, & strages plurimas fecisset, metuenti mihi confligere cum eis, eo quod exigua mihi esset militum manus, hostium vero esset innumerabilis multitudo; [Constantino narrat,] insistebam sacrificiis, & Martianas victimas offerebam. Quid multis moror? Ad ultimum crevit obsidio, & universi tribuni mei ac milites se hostibus k tradiderunt. Cumque cuperem fugiendi aditum reperire, Paulus & Joannes (ex quibus Præpositus unus est, Primicerius alius Dominæ meæ, pietatis vestræ filiæ, Constantiæ l Augustæ) dixerunt mihi, Fac votum Deo cæli, quodsi te liberaverit, Christicola fias; & eris victor melius quam fuisti. Fateor, sacratissime Imperator, mox ut hoc votum meo est ore prolatum, apparuit mihi Juvenis statura excelsus; ferens in humero m Crucem, dicens: Sume gladium tuum & sequere me. [quod obsessus a Scythis Christü invocarit] Quem ego dum sequerer apparuerunt mihi hinc inde milites armati, confirmantes me, & dicentes, Nos tibi præbemus officium: tu ingredere hostium castra, & dextra lævaque gladium tenens evaginatum, ne respice, quousque pervenias ad Regem ipsorum nomine Bradam. Quo cum pervenissem cum eis, veniam sui sanguinis prostratus meis pedibus postulavit; nullumque penitus ex eis gladio nec feci nec jussi occidi. Hunc vero Regem eorum n Bradam, cum duobus filiis, [& capto eorum Rege omnes ei subjugarit:] vinctum ab illis militibus accepi; & ita universæ sunt Thraciæ liberatæ a gente Scytharum, & tributarii facti sunt. Tribuni omnes ad me cum suis militibus reverti voluerunt: sed nisi fierent Christiani, a me recipi; minime potuerunt: consentientes vero gradu, sublimiores effeci; non consentientes, privavi o militia; meipsum futurum Christianum ita Deo devovi, ut etiam a conjugio mihi promiserim abstinendum. Ecce habes quadruplicatum exercitum; habes & omnem gentem Scythicam subjugatam ac tributariam, totas Thracias liberatas p: mihi vero feliciter jube succedi q propitius, quo possim vacare religioni quam didici, & in veritate constare quam perfecte cognovi.

[6] Tunc Imperator Constantinus misit se in amplexus ejus, [gaudet de filiarum suarū conversione] referens ei universa quæ gesta sunt circa filias ejus, & quomodo sint virgines Christo utiliter consecatæ; & qualiter alias virgines duas, per suam gratiam evocaverit Deus; & quomodo eruditionis summam corripientes ad perfectionem [conniti] cœperint, & quomodo universa perfectæ vitæ rudimenta susceperint. Tunc cum Augusto intranti palatium Gallicano occurrit Helena r cum filia filii sui t Constantia, & filiabus ipsius Gallicani. Fundebantur lacrymæ gaudiis plenæ, nec permittitur ad domum reverti propriam Gallicanus; sed quasi gener Augustorum in palatio successit. Et considerans filias suas in laudibus Dei florentes, cum vellet privatus abscedere, rogatus ab Augustis Consul processit: in fascibus positus: quinque millia servorum liberos civesque Romanos fecit; quibus prædia domosque donavit, [& abdicato Consulatu secedit Ostiam:] cunctasque facultates suas, excepto jure filiarum, distrahi ac donari pauperibus jussit; ac se in Ostiensi urbe manentem sancto viro cuidam Hilarino nomine sociavit; cujus habitaculum ampliari fecit ad peregrinorum susceptionem, quam ipse plurimis impendebat.

[7] Huic adhæserunt multi ex servis, quos liberos fecit, & divulgata est fama ejus per totum orbem; v ita ut ab Oriente & Occidente venientes viderent virum ex Patritio & Consule, qui erat amicissimus Augustorum, lavantem pedes, ponentem mensam, aquam manibus affundentem, [ibique sanctissime vivit,] languentibus solicite ministrantem, exhibentem sanctæ virtutis officia *. Hic primus in Ostiensi urbe extruxit Ecclesiam, & dedicavit x officia Clericorum. Huic se sanctus Levita Laurentius revelavit, adhortans eum, ut in ejus nomine ecclesiam fabricaret in porta, quæ nunc usque Laurentia nuncupatur. Rogatus autem ut ibi levaretur Episcopus, non consensit; sed ex sua voluntate ipse qui ordinaretur y elegit; tantamque ei gratiam contulit Deus, ut dæmonibus pleni, mox ut visi fuissent ab oculis ejus, protinus mundarentur; multaque in eo erant sanitatum insignia.

[8] Sed cum a Constantio Julianus Cæsar factus esset, dedit legem ut Christiani nihil in hoc seculo z possiderent. Tunc Gallicanus habens in Ostiensi pago quatuor casas, [donec a Juliano inde pulsus,] quarum pensiones his operibus quibus diximus ministrabant, ita Deum habere meruit defensorem, ut quicumque ingrediebatur in eas malitiose ut poneret titulos fisci, aut exigeret pensiones, statim a diabolo repleretur; & quicumque actorum ejus esset exactor, leprosus fiebat. Tunc interrogata dæmonia dederunt responsum, quodsi sacrificare coactus fuisset Gallicanus, exactores redituum ejus ista pericula evitarent. α Et quoniam nullus audebat convenire de hoc scelere Gallicanum; mandavit ei Julianus Cæsar; [Alexandriam exul abiit,] Aut sacrifica diis, aut discede a finibus Italiæ. Statim autem relictis omnibus petiit Alexandriam: & ibi junctus est Confessoribus Christi per continuum annum; post etiam secessit in eremum; ibique a Rautiano β Comite templorum, cum cogeretur sacrificare & contemneret, percussus gladio in corpore, Christi Martyr γ effectus est; atque ita perrexit ad Dominum gaudens cum triumpho; [& capite plectitur,] cui statim basilicam sui nominis construxerunt, in qua exuberant beneficia Martyris ex eo tempore & nunc, usque in secula seculorum. Amen. [S. Hilarinus fustibus mactatur.] Hilarinus autem, qui quondam Gallicanum in Ostiensi urbe susceperat, cum cogeretur a persecutoribus fidei Christianæ sacrificare, & nollet, fustibus cæsus martyrium δ sumpsit cujus corpus Christiani venerabiliter sepelierunt in Ostia ε.

ANNOTATA D. P.

a Ita Mss. tria, alia utiliter.

b Totidem quidem eaque antiquiora Constantinam scribunt, sed hoc nomine dictam Constantini filiam alteram, constant fuisse conjugatam.

c Imo scripsit; Romæ enim agebat illa, Constantinus in Bithynia, sicut jam monui.

d Vide hæc prolixius 21 Januarii in Vita S. Agnetis, auctore S. Ambrosio num. 15 & 16, allegante abditum quoddam volumen, unde ista acceperit, & fortassis ipsiusmet Constantiæ scriptum, de quo infra.

e Quædam Mss. addunt, in Deo.

f Jam dixi non posse cum veritate consistere, ut ipsimet Constantiæ auctor familiaris fuerit.

g Primum oportebat ad Constantinum Imperatorem, Constantinopoli vel alibi in Thracia tunc agentem, adduxisse Gallicanum, & inde Romam; ubi tres ejus filii Constantinus tunc annos natus 15, Constantius 12, Constans dumtaxat 10, sub aviæ Helenæ cura educabantur; omnes quidem pæne ab infantia Cæsares dicti, & Consulatibus honorati a patre; non autem Augusti & Imperatores, nisi illo mortuo, id est anno 337.

h Constantinum patrem intelligamus oportet: quem hic inepte Romam adducit auctor.

i Philippopolim integre scribendum erat, in priori tamen scriptione codices omnes conveniunt; distat autem illa a Constantinopoli plus quam 70 leucis.

k Hoc prorsus ineptum est & incredibile; multum fuerit, si plures eorum deditionem hosti faciendam suaserint.

l Augustas dici filias Imperatorum, necdum alibi legi: uxorum solarum hic titulus erat.

m De Constantino ipso dicit Eusebius, quod Servatoris sui auxilio fretus, triumphali signo ac trophæo (Crucem passim intelligunt auctores) in Scythas illato, brevi cunctos subegit; & hoc modo Scythæ Romanis tandem parere didicerunt, quibus superiores etiam Imperatores tributa pendebant.

n Captum aliquem Scytharum seu Regem seu Ducem non est inverosimile, sed absque prælio, eo quo hic dicitur modo, credibile non est, in silentio meliorum auctorum, qui illud non omisissent Constantino laudi vertere.

o At hoc nec Constantinus quidem ipse fecit unquam, cogi volens neminem.

p Omnia hæc supra veritatem exaggerata videntur.

q Scilicet in militiæ ducatu.

r Helenam tunc adhuc in vivis fuisse mallem aliunde probari.

t Neptem dixisse debuerat: nam alia Constantia, quæ Constantini soror fuit, Licinii Imperatoris uxor, non fuit Helenæ filia, sed Theodoræ.

v Alias, per totam Urbem.

x Mss. nostra, aliud dictavit, aliud dictavit, uti & in Audomarensi. Ast in Ms. Neapolitano omittuntur omnia reliqua hujus articuli ab * asterisco.

y Post mortem scilicet Maximi, qui an. 313 sub Miltiade Papa Romano Concilio adfuit juxta Optatum Milevitanum: quis autem tunc fuerit ordinatus, nos latet.

z Non invenio qui Juliano hujusmodi legem exprobraverit; sed alias eo tendentes, quibus præsertim ecclesiæ spoliarentur, & qui sacrificare nollent ad graviora ceteris tributa in bellum Persicum conferenda cogerentur, quæ aliaque hujusmodi vide apud Baronium ad annum 362 n. 261 & seqq.

α Alias, non paterentur.

β Abrantianus alibi & Brantionus Comitem autem templorum alibi nusquam legimus; primus fortassis instituit Julianus, restaurandis templis idolorum, quæ Christiani everterant intentus: quod officium cum ipso cessaverit.

γ Ita unicum Audomarense, cetera Martyrem fecit.

δ His ipsis verbis refertur S. Hilarinus, addito (nescio unde) titulo Monachi ad 16 Augusti ab Adone & Usuardo, aliisque post eos: qui si revera passus est illo die quod nusquam in Actis legitur; passus est diu ante S. Gallicanum, cum hic scilicet Ostia discessisset. Idem in Romano hodierno confunditur cum S. Hilariano, quem S. Donatus Aretinus diu post hæc creditur socium Martyrii habuisse, 16 Augusti: ideoque dicitur ille etiam Aretii passus, sed Ostiam translatus: quod vereor ne propter nominum similitudinem sit fictum, & poterit suo tempore plenius examinari.

ε Qui passionem SS. Joannis & Pauli cum his Actis continuant, sic progrediuntur. Præterea Julianus Cæsar raptus cupiditate sacrilega: quæ vide die sequenti.

DE SANCTO ANTIDIO
EPISCOPO VESONTIONENSI IN BURGUNDIA.

CIRCA ANNUM CCCCXI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus, cultu translatione corporis, Actorum fide merito suspecta.

Antidius, Episcopus Vesontionensis, in Burgundia (S.)

AUCTORE G. H.

Vesontio, maxima Sequanorum metropolis habita, antiquis Notitiis provinciarum & civitatum Galliæ, atque etiamnum urbs Archiepiscopalis in Comitatu Burgundiæ, [Cultus 17] inter illustres suos Episcopos recenset S. Antidium, martyrii etiam corona clarum. Ejus festum præcipitur in Breviariis Vesontionensibus, de quibus infra, celebrandum, XV Kalendas Julii, sive XVII die Junii: quo die in antiquo Ms. Martyrologio Usuardi, aucto ad usum Ecclesiarum Alsatiæ & dictæ Burgundiæ, ista leguntur: Bisuntiæ, S. Anthidii Episcopi & Martyris. Ejus etiam meminit ad dictum diem Ferrarius, in Catalogo generali. Alii retulerunt ad diem XXV Junii. [& 25 Junii] Horum primus fuit Grevenus cum suis Carthusianis, in Usuardi Martyrologio variis editionibus auctius edito sub annum MDXV & MDXXI, in quo ad dictum XXV Junii ista habentur: Antidii Episcopi Chrysopolitani seu Bisantini & Martyris, a Wandalorum Rege ob Christi fidem occisi. Quæ plane eadem apud Molanum in Auctario Usuardi recusa sunt, præposita littera c, qua in sua præfatione ad Martyrologium cap. 13 indicat, se ea desumpsisse ex Additionibus per Patres Carthusiæ Coloniensis ad Usuardum jam secundo anno MDXXI adjectis. Eadem quoque leguntur in Martyrologio Canisii Germanice excuso, & secuti sunt Galesinius atque Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis, cum hodierno Martyrologio Romano, in quo ista referuntur; Vesontione in Galliis, S. Antidii Episcopi & Martyris, qui ob fidem Christi a Wandalis occisus fuit: & in Notis allegatur Molanus in Additionibus ad Usuardum, quem secuti sunt Romani Martyrologii Recognitores sub Gregorio XIII. Hæc de die Natali, quem arbitramur esse hunc XXV Junii; at XVII Junii corpus fuïsse anno MCCCLX revelatum, ut infra dicitur, & inde eam diem assumpsit.

[2] Altera est solemnitas translationis corporis S. Antidii ad monasterium S. Pauli. Joannes Jacobus Chifletius par. 2 Vesontionis pag. 92 asserit, verosimillimum putandum, [translatio corporis facta 24 Januarii] eam translationem ab Hugone Archiepiscopo, ecclesiæ S. Pauli restauratore, factam eo ipso die, quo reædificatam Basilicam solemni cultu dedicavit XXIV Januarii. Id adducor, inquit, ut credam, quod in Martyrologiis S. Joannis & S. Pauli, eadem dies mensis Januarii vigesima quarta, & dedicatæ S. Pauli basilicæ, & translato S. Antidii corpori sacra habeatur. Sic enim in eis leges IX Kal. Febr. Bisontii dedicatio Ecclesiæ S. Pauli, & translatio corporis S. Antidii: quod non obscure significat, non modo eadem die posterioris alicujus anni, sed eadem die anni ejusdem, simul importatum in eam ecclesiam S. Antidii corpus, simul eam sub Beatæ Virginis ac S. Pauli & B. Antidii patrocinio ab Hugone Archipræsule dedicatam. [sub Hugone I Archiepiscopo.] Dedicationis ipsa Januarii XXIV die per Hugonem Primum factæ monumentum prostat in veteri Rituum codice S. Pauli, ubi hæc habentur. In nomine Domini. Amen. Altare S. Mariæ & S. Pauli dedicatum in honore Spiritus sancti, S. Mariæ, S. Pauli, & sanctorum Innocentium: in quo continentur Reliquiæ de capillis S. Joannis Baptistæ, Reliquiæ S. Antidii Martyris & Archiepiscopi nostri … Altare quod situm est retro hoc majus altare, consecratum est in honore S. Antidii Martyris, S. Joannis Euangelistæ omniumque Martyrum … Hæcautem dedicatio Ecclesiæ sive Altarium facta est per manus Domini Hugonis Archiepiscopi Bisuntini, IX Kal. Februarii. Extat pone Altare majus S. Pauli antiquus tumulus lapideus S. Antidii, qui circum Episcopi decumbentis in plano insculptam effigiem sic inscriptus est: Corpus beati antidii egregii martyris a ruffeio translatum et ibi positum, qui pro nobis oret. Amen.

[3] Hæc ibi Chifletius: at anno MCCCLX, die XIV Kalend. Julii ait pag. 287, [Revelatio corporis 17 Junii anno 1360] a Joanne de Vienna Archiepiscopo relevatum corpus S. Antidii Archiepiscopi Bisuntini, ut fert præter alia monumenta antiquus lapis, retro majus altare ecclesiæ S. Pauli, qui sic habet.

Anno milleno, centum ter, sex una deno,
Cum his jungendis Julii ter quinque Kalendis,
Antidi fossa tolluntur dignius ossa,
Ponuntur cassa, per quæ sint crimina lassa.

Illud ter quinque versus causa positum putamus, cum alioquin antiqui & optimæ notæ codices in hoc omnes conveniant, relevatum esse corpus S. Antidii anno MCCCLX, XIV Kal. Julii. Hæc Chifletius. At mallem servare XV Kal. Julii, id est XVII diem Junii, atq; inde cœptum ab aliis coli dicto die ut superius diximus. Ex aliqua Chifletii ejusdem ad Miræum epistola diximus cranium S. Antidii penes Divionenses magna veneratione servari: [Cranium Divione, cultus Flameti.] item Flameti apud montanos Fulciniates, Sedunensibus finitimos in diœcesi Gebennensi, anniversario ritu coli S. Antidium, sacræ Flametensium ædis ac oppidi Patronum.

[4] Hæc de veneratione & Reliquiis satis certa videntur. Ast circa sinceritatem Vitæ & Actorum plura occurrunt controversa. Laudatus supra Chifletius in Actis S. Antidii asserit, memoratum Hugonem Archiepiscopum, in suo instrumento dotationis Canonicæ (quod Hugonis Primi testamentum vocant) dato ad annum MXLIV, XXV Martii, meminisse S. Antidii jam in ea ecclesia quiescentis: cujus scilicet corpus translatum fuisse ad dictam Ecclesiam supra retulimus. Pluribus postea a Pag. 191, de Hugone XLVIII Antistite agit, arbitratus eum creatum Archiepiscopum anno MXXXI, mortuum anno MLXVII die V Kalendas Augusti. [Vita scripta II seculo,] Circa hoc tempus Vitam S. Antidii conscriptam arbitramur, in qua sub finem indicatur translatio corporis facta ad monasterium S. Pauli, Pontifice cum Clero præeunte: cujus tamen nomen non exprimitur, quod id esset omnibus notum &c. Sic potuit ea res venire in notitiam Sigeberti Gemblacensis, qui aliqua inde inseruit suo Chronico ad annum MCXII deducto. Urbem S. Antidii Episcopalem auctor numquam Vesontionem aut Besuntium nuncupat, sed semper Chrysopolim: & quia novum nomen videbatur aliis, illud explicat sub initium. Secuti seculo mox sequenti XII eum in hoc sunt, Guntherus Ligurinus, Gaufridus Abbas Altæ-combæ, Joannes Saresberiensis Episcopus Carnotensis, & Auctor Vitæ S. Bernardi, allegati a Chifletio lib. I cap. 12. [elapsis post martyrium annis 650.] Elapsi tunc erant a cæde S. Antidii anni sexcenti, & forte adhuc quinquaginta; ut auctor non videatur satis secure progressus, sed quælibet uti offerebantur vulgari incertaque traditione arripuisse.

[5] Nos illa qualiacumque Acta habemus ex Ms. Trevirensi S. Maximini, & contulimus cum editione Chifletiana, quam asserit se sumpsisse ex veteri codice Ms. Metropolitanæ Basilicæ S. Joannis, & contulisse cum Ms. Monasterii Aquicincti Ordinis Cisterciensis, & aliis quibusdam exemplaribus. Reperimus nos eadem anno MDCLXII in Archimonasterio Cisterciensi; atque Prologum, qui alibi deerat descripsimus. Scimus etiam extare illa in Carthusia Coloniensi & Confluentina; nec tamen videntur Surius, Mosander, aliique judicasse prælo digna. Fateor, [in pluribus videtur fabulosa] quod cum ante discussionem more nostro inciperem addere marginales notas, ac legerem Antidio occurrisse legionem dæmonum, atque inter hos Æthiopem jactantem sua industria Pontificem Romanum in laqueum impudicitiæ attractum, Antidium dein Æthiopi insidentem Romam delatum, & post reductum ad pœnitentiam summum Pontificem, ad propriam Sedem relatum; fateor, inquam, visum mihi somnium; si non S. Antidii, saltem aliorum; & a scriptore in vera historia assumptum. Magis autem confirmatus in ea cogitatione fui, cum similia adscribi vidi S. Maximo Taurinensi Episcopo, ut accepta ex quadam Vita S. Leonis Papæ primi, quam ut fabulosam rejeci XI die Aprilis. Voluit quidem Sigebertus inde aliqua in suum Chronicon transferre, scilicet ut plura alia parum fundata, quæ nos sæpius ut meras fabulas rejicimus. Merito autem Baronius in Notis ad XXV Junii respondet, a Sigeberto misceri apocrypha, & a veritate aliena; &, cum magiam magis, quam pietatem redoleant, merito rejicienda.

[6] Petrus de Natalibus eadem retulit lib. 8 cap. 33, sed Antidium novo errore appellavit Episcopum Turonensem, [habitus perperam Episcopus Turonensis 3 Septembris] & tertio Nonas Septembris gladio cæsum scripsit. Secuti nihilominus eum sunt Maurolycus, Felicius, Ghinius, Ferrarius. Sed nullum Antidium fuisse Turonensem Episcopum, certissime constat. Eadem inscripta sunt Florario Sanctorum, & ad XXIII Maji relata: sed istis defensoribus falsitas non promovetur. Miratur Chifletius a Cardinale Baronio dictam historiam apocrypham dici, cum nulli supra fidem videri debeat, postquam Christus ipse a diabolo supra montem excelsum & supra templi pinnaculum delatus est. Magis certe ultro obtemperant dæmones ex pacto nefario; sed & Sanctis parent vel nolentes, non pacto inducti, quin potius ejus imperio, cui quondam reversi discipuli cum magno suo gaudio retulerunt: Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in tuo nomine &c. [fabula frustra defensa a Chiffletio.] Et superius ita scripserat: De historia S. Antidii, Romam vectore dæmone profecti, adeo multa sunt certaque monumenta, ut eam ut spuriam rejicere, vel reticere ut indecoram, nec historici esse putem, nec æqui rerum æstimatoris. Ejus certe veritatem adstruunt primum libri vetustissimi, & constans majorum traditio; deinde antiquissimæ imagines, pictæ fictæve in ecclesiis Ruffei, S. Pauli, S. Petri, S. Magdalenes &c. necnon & Breviaria vetera, & Caroli de Novo-castro editum anno MCCCCLXXX, Antonii de Vergeio MDXXXV, Claudii a Bauma MDLXXVIII. Hæc aliaque Chifletius in Vesontione: utque ei fides habeatur, misit nobis frater ejus Petrus Franciscus ipsam historiam S. Antidii vectore dæmone Romam profecti ex Legendario æstivo S. Joannis, prout est in ante memoratis Actis. Sed hæc omnia respectu talis antiquitatis nihil omnino probant. Nos ut hisce amicis satisfiat, ipsa Acta damus, sed tamquam suspectæ fidei vel potius ut mera somnia, quod quidem transvectionem diabolicam attinet, ut benevolus lector per se judicet de re ipsa. [Præponitur epitome ex Breviario Bisuntino.] Habemus Breviarium Bisuntinum, jussu Ferdinandi a Rya Archiepiscopi Bisuntini MDXC editum, ubi nihil istiusmodi habetur in Lectionibus tribus, quas præmittimus, ut via ad meliorem instructionem sternatur. Habemus & antiquum Ms. Breviarium Bisuntinum, quod olim ad dictum Chifletium pertinuit; in quo Lectiones habentur ex initio Actorum; & omissa controversa transvectione solum dicitur Sanctus habuisse virtutem imperandi spiritibus malignis; agiturque de ejus martyrio, uti infra ad ipsa Acta annotamus: ex quibus colligimus non debuisse tam fidenter provocari ad constantem majorum antiquitatem. Plura alia in Notis observamus.

VITÆ EPITOME
Ex Breviario Bisuntino anno MDXC edito.

Antidius, Episcopus Vesontionensis, in Burgundia (S.)

EX MSS.

[1] Antidius, nobili genere & parentibus Christianis natus, [Ex Canonico Episcopus,] a pueritia litterarum studio deditus fuit, præsertim sacrarum: adultus vero, factus est Canonicus Ecclesiæ Bisuntinæ, quando Canonici apud a S. Stephanum sub regula degebant b B. Isidori. Accidit autem (ut sunt occulta Dei judicia) ut c Germcisylus Archiepiscopus, qui & claustrum S. Stephani & Ordinem Canonicorum magna sapientia nec minore sumptu ac pietate instauraverat, tantus vir a fide Catholica deficeret, & in Arianam hæresim prolaberetur. Quare Clerus & populus, Deo revelante, Antidium Sedis Chrysopolitanæ Præsulem, quamvis invitum & pro viribus reluctantem, elegere. In eo munere tanta exhibuit documenta sanctimoniæ & virtutis, ut nullus eo major fuisse inveniatur. Is virtutem habuit imperandi spiritibus malignis. Obsessa postmodum a Wandalis civitate in castrum se recepit, quod multo antea Imperator ei dono dederat Theodosius d junior. Castrum hoc vocatur Ruffeium juxta Marniacum. Illic multos invenit fideles, [sub Wandalis Martyr.] immanitatem barbarorum fugientes. Hos consolatus Antidius, & ad ferendum patienter martyrium exhortatus, ipse in medios hostes venit, alta voce Christum annuntians. Sed ab exercitu procedentes aliqui sanctum virum humi projecerunt, calcibusque & omnibus contumeliis affecerunt. Ductus ad Regem eorum seu Ducem, e Crocum nomine, interrogatur quisnam & unde sit? Respondit, se Antidium esse, Episcopum Chrysopolitanum. His auditis, Crocus jubet hominem prius quidem verberari, & probris omnibus affici, deinde percuti gladio. Sed antequam capite plecteretur, spatio orandi impetrato, oravit Antidius pro civitate primum & populo sibi commisso, deinde pro toto populo Christiano: postea jussit carnifici ut perficeret quod susceperat. Obiit XV Kalendas Julii, anno quadringentesimo undecimo. Cujus corpus in Ecclesia S. Pauli Bisuntini servatur f.

ANNOTATA G. H.

a S. Stephani basilicam, cœptam erigi ab Hilario V Episcopo, promotam a Panchario VI Episcopo, absolutam a Fronimio X Episcopo, atque in ea Regularium Canonicorum Collegium constitutum, asserit in dictis Episcopis Chifletius; addens id factum multis privilegiis a Damaso & Siricio Pontificibus in eam rem obtentis. Verum difficulter probabit tam antiquum fuisse nomen Canonicorum Regularium, imo vel Canonicorum.

b Magnum σφάλμα. Illustravimus Acta S. Isidori ad diem 4 Aprilis, quo mortuus est anno 636, creatus Episcopus Hispalensis tempore S. Gregorii Magni.

c Gelmeisilus aliis, cujus nomen e diptychis expunctum, a Chifletio non memoratur.

d Suspicor id factum potius a Theodosio seniore anno 395, 17 Januarii mortuo: quo tempore S. Antidius si non fuit Episcopus, potuit castrum istud Presbyter accepisse. Nam Theodosius junior in Oriente imperavit octennis ab anno 408.

e Crocus, aliis Croscus aut Carocus, potuit cum suis substitisse in Galliis, dum alii Wandali abirent in Hispaniam, ac deinde in Africam.

f Chifletius pag. 86 addit S. Antidium prophetico spiritu cognovisse, non fuisse sacratam hostiam in vase, cum Sacerdos abiret ad viaticum infirmo porrigendum, aut alias habuisse hostiam non consecratam. Quæ optaremus antiquioribus monumentis confirmari.

ALIA ACTA MAJORA,
Sed, ob fabulas iis insertas, suspecta.
Ex Mss. & Vesontione Chiffletii.

Antidius, Episcopus Vesontionensis, in Burgundia (S.)

BHL Number: 0566


EX MSS.

CAPUT I.
Laus Chrysopolis seu Vesontionis. S. Anditii virtutes.

[1] Quoniam in beatorum Martyrum Natalitiis ut sacræ religionis suggerit institutio, de ipsorum disserendum est vita & martyrio; necessarium valdeque opportunum duximus, ut de B. Antidii vita & moribus pauca nudatis enuclearentur sermonibus: quod enim in conspectu Domini fore creditur pretiosum, profecto a credentibus in eum tenendum est religiosum. Sunt deniq; declaranda Martyrum certamina, ut audientes ad Sanctorum instruantur imitanda vestigia, neve prudentium segnitie imputentur inertium inopiæ. Lucerna nempe sub modio posita, frustra proprium consumit splendorem: thymiama quoque semper reconditum, [Prologus.] sibi suum servat odorem. Ponitur ergo lucerna super candelabrum, ut luceat; thymiama super prunas, ut suam circumquaque fragrantiam dirigat. Quid itaque per lucernam & thymiamata, nisi summæ sophiæ signantur dogmata? Qui vero per candelabrum & prunas, nisi prudentiæ spiritu vivificati, & ad ejus arcana elucidanda succensi? Qui quoque per modium & carbones, nisi suæ segnitiæ miseriis extincti præcones? quippe qui ad capessenda sophiæ mysteria sunt avidi, ad distribuenda vero infructuosi & pigri; sicque facti segnes agricolæ, maturas etiam fruges per inertiam amittunt. Unde nos, Fratres carissimi, admoniti, non præsumptione temeritatis, sed pretiosæ affectu caritatis, officioque commissæ servitutis, ne succidamur infructuosæ ficui comparati; secundum nostræ conscientiæ vires, de præfati Patris Martyrio vel gestis pauca detectis notificamus verbis a.

[2] [Urbs Chrysopolis munita mœnibus,] Fuit igitur B. Antidius Chrysopolitanæ urbis Archiepiscopus, nobili germine editus, veræ religionis efficacia deditus, sacris eruditus moribus, servandis plenus operibus. b Urbs illa a priscis Romanorum Tribunis condita, tanta fertur floruisse fortitudinis & magnitudinis amœnitatisque potentia, ut ceteris Galliæ urbibus pretiosior sit habita. Hoc autem quare antiquum sortita sit vocabulum, vetusta pandit dignitas locique situs firmitas. Crysos namque dicitur aurum, Polis civitas, inde Chrysopolis civitas aurea. Merito quippe aurea, quæ sui naturalis situs inexpugnabili perstat constantia, cum ipsius pæne cuncta manustructa, non hostili violentia, sed suæ vetustatis mollitie sint dilapsa mœnia. Hæc enim spatiosa tribus ex partibus, [fluvio,] in modum circumscissæ sphæræ rapidissimo vallatur amne, qui præruptis utrimque ripis ingressum impedit urbis c. Huic denique pons lapideus est impositus, [ponte lapideo,] constanti & firmo opere constructus, quadratis ferro plumboque adnexis lapidibus, ab imo sabuli ad cacumen summum solidatus: qui quadrigarum inter se occurrentium sine periculo capiens commeatum, fluminis despicit impetum, urbisque pandit introitum. [monte] Ceterum qua spectat urbs Orientem, rupeo clauditur monte: qui præceps undique præ altis utrimque & abscissis parietibus, ambitum curvati dividit amnis. Nulla itineris inter rupem flumenque facultas, si ventus parumper intumescens turbaverit undas. Tribus ergo perangustis meatibus, manuscissis non naturalibus, mons urbis inclusæ reserat introitus. Horum unus præ ceteris publicus, in alam rupis fluminis imminentis scissus, [introitu angusto,] mirabili conspicitur opere præcisus. Iter nempe non plus latitudine quam binos capiens equites, longitudine sexaginta cubitorum, altitudine triginta octo constat. Est & aliud [iter] arduum, quo per montis conscenditur fastigium, [porta saxea.] quod quadrato & ingenti saxo munita & inexpugnabili fauce continet porta. Mons ille non acuto constrictus cacumine, sed spatiosa decoratus planitie, redolentium herbarum fragrante dulcedine, Regum fuit antiquorum potitus palatiis, ut celsiorum columnarum patet indiciis. Nunc itaque pretiosis Protomartyris Stephani comptus d Reliquiis, firmioribus fundatus mœniis, celsioribus sublimatus columnis, [Reliquiæ ibi S. Stephani,] amœnitate & gloriæ constantia inexpugnabilis, & præcipue plurimorum Sanctorum solatiis cunctis Galliæ montibus permanet dissimilis.

[3] Hujus igitur montis urbisque totius pastoralis Princeps gloriosus Antidius, inter creberrimos luporum discursus positus (quippe quia tunc plures e Ariana fœdabat dementia) de suorum studiose satagebat custodia. Certabat custos pro gregis incolumitate totis viribus, [S. Antidius Episcopalibus præditus virtutibus.] quia ferum hostem suis insidiari cernebat ovibus. Hic quindecim caritatis circumfulgens radiis, pietatis succinctus balteis, vexillo triumphans dogmatis; quæ populis pandebat eloquio, actu servabat & animo. Erat enim humilis & benignus, patiens & modestus, fidelis & castus, spe firmus & verus, pius & caritativus, concors & sobrius, obediens & lætus, mente securus. Vigilabat pro posse super eos quibus præerat, ne serpens callidus deciperet quos regebat; neque retrogrados faceret, quos jam ante damnaverat. Summi Regis suppetens prȩsidium, illud semper præferebat Davidicum: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. [Psal. 126.] Orationi invigilabat, jejuniis instabat, eleemosynis inhærebat; nihil de transitoriis cogitans, omni nisu ad æterna tendebat; quæque in se studebat [alere], eis ceteros instruebat. His & similibus roboratus armis, tantis eum Dominus donavit triumphis, ut etiam dæmonibus imperaret, eosque sui corporis famulatibus subjugaret.

ANNOTATA G. H.

a Huc usque Prologus relatus ex solo Ms. Cisterciensi.

b Reliqua hujus numeri de laude Chrysopolis omissa sunt apud Chifletium.

c Huc usque Ms. Breviarium Bisantinum, ac deinde transitur ad martyrium.

d Esse ibidem brachium S. Stephani a Theodosio juniore Vesontionem transmissum, constantem esse traditionem; asserit Chifletius in Celidonio XV Episcopo: ubi pag. 109 de aliis Reliquiis ibidem asservatis agit.

e Ob decessorem Episcopum in Arianam perfidiam delapsum.

CAPUT II.
Fabulosa narratio transvecti per dæmonem Antidii Romam, & inde revecti.

[4] Unde commodissimum duximus, quod ab ejus gestis pauca, quæ veridicorum a senum relatu comperimus, sacræ catholicæque que religioni mancipatis notificaremus: [Ex relatu senum] rem quidem maximam humanaque admiratione confertam, sed divinæ potentiæ habilem suæque jussioni parentibus quamcito præstabilem. Universa nempe suo juste obediunt Plasmatori, suoque imperio sacræ institutionis obsecundant servatori, sanctæque legis pistico famulantur cultori. [inseritur visio dæmonum] Nam fide munitis invicta facultas est promissa imperandi virtutibus cunctarum creaturarum, necnon & elementorum potestatibus a summo & universali conditore, qui dixit: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, & dixeritis montibus ut recedant a suæ conditionis loco, & se mittant in mare; Amen dico vobis, obsecundabunt dictui vestro. Imperant etiam & dæmonibus milites Christi, merito quidem, ut qui ad restaurandum ejus formati sunt ordinem, qui sua protervitate & concupiscentia, cælesti privatus est gloria; humilitatis ac caritatis fideique roborati potentia, ipsum antiquissimum hostem, a dignitate dejectum Angelica, quam loco ejus possessuri sunt, post transitoriæ vitæ tempora, proterant & conculcent imperio, suæque servitutis subdant officio.

[5] Memoratus itaque Pontifex, suos circumquaque dirigens palmites, ut vitis fructifera, dum prædicationis gratia prætitulatæ urbis præterire vellet mœnia, [oblata S. Antidio, ingresso pontem,] contigit ut Duvii fluminis pontis conscenderet culmina; ubi divino tectus velamine, fretus Angelico solamine, dæmones vidit adstantes, sui laboris accidentia recitantes. Nomen ergo Duvii omnes, cur ita nuncupatum sit, ne forte legentibus vel studiosis lectoribus, vel auditoribus fastidium ingerat; breviter pandendum est. Dicitur namque Duvius mutata littera quasi Dubius, eo quod dubio & flexuoso alveo discurrat, suaque furiositate ac velocitate super se navigantes dubios reddat. Hujus quippe fluminis vallo, ut ante fatum est, urbs prædicta cingitur, ejusque perenni situ roboratur; non illius tam firma profunditate vel undis, quam Protomartyris Stephani munita triumphis; Beatique Antidii, cujus honoratur ossibus, solata meritis. Vir denique venerabilis, ubi jam dicti pontis bintravit aditum, repente ex adverso apparuit ei agmen dæmonum, sua magistro gesta confitentium: videbatur namque inter illos judicis modo sublimiori residens sede, ceteros ad se convocans, ac uniuscujusque certamina sciscitans. Caput ejus diademate cingebatur, manus Regio sceptro firmabatur, corpus purpura variis tincta coloribus tegebatur. In quem ut inperterritus Antidius defixit intuitum, subito visus est advenisse quidam Æthiopum nimiæ torvitatis, terribilis specie, [in qua eorum unus] misera consumptus macie, resolutis & torpentibus membris, uti fessus itinere, manu gestans sandalium, sui laboris & certaminis indicium. Cumque scrutaretur quid talia portenderent, fertur respondisse; Romanæ Ecclesiæ Pontificis sandalium fore, [jactat a se Papam ad fornicationem inductum:] in quem cum per septem annorum curricula plura vibrasset jacula, multa librasset certamina, ut suæ speciei monstrabat miseria, nec ulla posset impudicitiæ superari macula, diutina primum profitebatur peregisse tempora. Ad ultimum ceu victor devicti detrimento sese glorificans, asserebat supra memoratum Romanum Antistitem suæ suasioni cessisse, & in impudicum laqueum cecidisse, cujus rei indicio sandalio se solabatur. At B. Antidius, haud procul stans, quid rei exitus indicaret expectans, hæsitabat in animo de Patris & Magistri, universalis scilicet Papæ, præcipitio. Ipsa, qua visa sunt hæc, dies erat tertia ante feriam qua Dominica celebratur Cœna, sanctumque conficitur Chrisma. Præterita vero Dominica, Palmarum videlicet die, dæmon gloriabatur summum Pontificem deliquisse, & de recti ordinis tramite recessisse.

[6] Venerandus igitur Antidius benedictȩ Crucis signo munitus, tam de Magistri solicitus ignavia, [quare Sanctus dimisso Clero] quam de futuræ solennitatis curiosus præsentia, meditabatur in animo quid expleret obsequii. Astabant circa Præsulem Clerici confabulantes, variisque compassibus sese conquatientes, pædagogum attonitum conspicientes, nec tamen illi colloqui audents; quos ipse convocans, suæque benedictionis munimine confirmans, talibus illos fertur alloquiis admonuisse: Recedite, commilitones mei, pax vobis: de dierum advenientium statu vel ordine solicite curate: populum qui ad Ecclesiam convenerit pro posse roborate: oportet enim me, pro vestra multorumque salute, singulare certamen inire, dieque Sabbati ad vos redire. Istis dictis, fratribus inde remotis, dæmones sic alloquitur: Discedite maligni insidiatores, pontis aditum occupantes: neminem noceatis, nec quemquam urbem hanc inhabitantium recipiatis. Conversusque ad supra notatum Æthiopem dixit. Præcipio tibi, dæmon, in nomine Dei Patris omnipotentis, & Filii & Spiritus sancti; [mandavit dæmoni ut se deferret Romam,] in quo vivimus, speramus & sumus, cui omnia famulantur elementa, qui te offensione tua segregavit, ut meo te corpori supponas; metque Romam, sub manu Domini Dei nostri, eadem velocitate qua venisti, salvum & incolumem perferas; nullam habens evadendi potestatem, quousque ad locum quem dixero tibi pervenias. Tu namque ceu quoddam leve navigium, per rapidissimas discurrens undas; Dominus autem noster Jesus Christus, qui numquam in se credentes deserit, rector erit & remiger. His finitis, vexillo se muniens c Crucis, non oblitus sandalii, dæmoni se superposuit, illum sæpe iterans versum: Deus in adjutorium meum intende, Domine ad adjuvandum me festina. Ferebatur itaque Dei famulus curru diabolico, divino urgente stimulo, levis ut penifer, fortis ut armiger, Dominum semper invocans, & pro totius Romanæ urbis populo supplicans. Ergo nullo terrore concussus, nullo inexplicabili itinere impeditus, hora fere diei tertia, qua Cœna colitur Dominica, ante fores Lateranensis Ecclesiæ pervenit. Ibi quoque relicto dæmone, [quo pervectus] Dominicæ virtutis suique imperii constructo ligamine (quippe ut qui malorum incitator est omnium, nulla calliditatis suæ arte summi Sacerdotis irretiret animum, qua sui reatus occultaret vinculum) domum denique Domini intrarit, prostratusque in orationem gratias Deo omnipotenti reddidit, qui ferocissimum & indomitum hostem suæ servituti suppedavit.

[7] Erigens autem se, ut multitudinem coëuntium ad tam solenne statutum conspexit, quidnam quærerent, vel ubi summus d Sacerdos moraretur, solicite requirebat. [convenerit Papam in procinctu ad Missam dicendam;] Cui quidam Clericorum primus omnium intulit, ipsum quem expetebat Antistitem in sanctuario esse, ut sacris indutus vestibus, inde procederet ad altare, Officia diei convenientia ministraturus. His auditis B. Antidius, jam recitantis sermone territus, ubi Pontifex induebatur cucurrit festinus. Extrahens ergo illum seorsim ab aliis, ne ab expertibus rei impediretur, neve consilium suum ab ipsis nudaretur; ordinem patrati sceleris plane repræsentavit. Cumque ille tanti criminis sese reum disculparet, virque beatus illum sandalii indicio approbaret, nimio fere exanimis factus terrore, meditabatur quid respondendo foret idoneum. [eoque ad pœnitentiā inducto,] Desperatio namque ingens, adeo ut vix lacrymis abstineret, incesserat, inusitatique reatus illum confessio coarctabat. Tandem beati viri provolutus pedibus, proprii criminis pro posse solvit nodum, omnique nisu remissionis supplicat præsidium. At B. Antidius, ita magistri ceu propriis compunctus lacrymis, manibus illum erigit, verbis solatur, quidquid agendum sit expedito indicat sermone. Rogatu igitur ejusdem Papæ, confabulantibus ministris, vir Dei sacris ornatus indumentis, cunctisque ordinatim dispositis, quæ ad procedendum more Romano solita sunt instituit: [ipse officiū Cœnæ Domini celebrarit,] atque a sanctuario procedens, cum laudibus & hymnis, prosequente Clero, ad sacrum deducitur altare. Spectabant undique Præsulem ignotum populus stupefactus, sese variis agitans solicitudinibus, quid rei præsentis signaret eventus. Cernebat enim inopinatum nec ante visum Vicarium, mysteria tanto diei congruentia dispensantem; notum vero & quotidianum Pontificem, nullam sui corporis insanitatem patientem, vacantem. [& Chrisma confecerit:] Vir denique venerandus cœpta peragens officia, balsamiticum consecravit Chrisma, Oleique sanctificavit liquamina. Cunctisque Missæ completis mysteriis, in sanctuarium regressus, sacris exutus vestibus, Magistro omni diligentia remissionis & curationis suæ commisit certamina. Hærebant simul discipulus & magister, sese vicissim flectentes, lacrymarum affluentia madentes, propria alternatim confitentes delicta, deque suis invicem reatibus supplicantes.

[8] Benedictionis ergo dono mutuatim dato, pacisque munimine firmato, Præsul Antidius, [deinde ab eodem dæmone revectus,] non Chrismatis Oleique immemor, (quippe ne sibi commissis Christianæ institutionis deessent subsidia) rediit ad locum, in quo dæmonem statuerat. Regem quoque rerum omnium invocans, Crucisque signaculo se roborans, directis in cælum luminibus, dixit: Deus in nomine tuo salvum me fac, & in virtute tua libera me. His dictis se jam subdito sibi hosti superposuit, virili imperans jussu, ut eum eadem velocitate reveheret ad urbis Chrysopolitanæ sedes, qua jam ante illum exportaverat, ad ipsius Lateranensis Ecclesiæ fores. Vectus itaque dæmonis obedientis possibilitate, veluti rapidissima cujusdam currus agilitate, Omnipotenti rectus auriga, proximioris Sabbati ferial, hora diei sexta, Chrysopolim repatriat. e Morabatur adhuc in urbe præfata multitudo Clericorum, qui convenerant ad diem Cœnæ Domini, expectantes [Episcopi] adventum, quotidianis solicitudinibus macerati: qui dum Patris comperissent reditum, læti & præ gaudio vix abstinentes lacrymis, concurrentes undique salutabant. f Quidam autem ejus provoluti pedibus, redeundi licentiam flagitabant: quorum precibus vix acquiescens Beatus, semotis prius a conventu Ecclesiastico communionem domusque Dei ingressum reddidit: convocatisque dehinc Archilevitis, jussit Chrisma g Sacerdotibus distribui. Ad extremum vero cunctis ordinatim expletis, [Missam in Vigilia Paschæ fecerit.] quæ in Dominicæ Resurrectionis Vigilia sunt celebranda, sacræ Missæ finivit Officia. O mira Dei Omnipotentis potentia! o mira virtus salutis magnifica: cujus regimine cuncta subsistunt condita; qui sibi famulantibus tanta confert subsidia, ut etiam invisibiles & indomiti hostes sua timeant imperia! O virum laudibus meritisque politum, cujus bestia mansuescens oraculo (quæ quidem neccami regitur vinculo, nec concitari potest calcaris aculeo) obedienter ejus se submisit obsequio. Nulla illum dæmonis terruit species, nulla maceravit esuries, nec potus terruit inopia, per quinque dierum jejunia. Omissis ergo quæ de beati viri gestis præscripsimus, ad ipsius martyrii seriem revoluto margine redeamus.

ANNOTATA G. H.

a Hi Senes saltem quingentis annis distabant a temporibus S. Antidii: & potuerunt quadam simplicitate credidisse, quæ ludo poëtico videntur conficta.

b Huc spectare putat Chiffletius, quod, juxta Ritualia antiqua, in feria 4 Rogationum, cum veniunt super pontem incipitur Responsorium, Miles Christi, a Canonicis S. Pauli. Tunc sunt parati duo Canonici S. Pauli, qui cantant versum in medio pontis: & Prior debet habere Stolam, & dicere Orationem, & aquam benedictam jactere in Duvio. Est autem illud Responsorium ejusmodi: Miles Christi gloriose, Antidi sanctissime, tuo pio interventu culpas nostras ablue, ut cælestis regni sedem valeamus scandere. Nihil tamen inde confici video, pro adstruenda tali, qualem fabula indicat visione: neque Responsorium ipsum eo quidquam facit, nisi ut credamus coërcendis demonibus, fluvio illi ad civium perniciem concitando intentis, & a Sancto forte conspectis ejusmodi ritum institutum fuisse.

c Addit Chiffletius pag. 85 inde hoc carmen Sotadicum prodiisse:

Signa te signa, temere me tangis & angis
      Roma tibi subito motibus ibit amor.

d Idem Chiffletius pag. 95 suspicatur ex temporum rationibus fuisse S. Innocentium Papam, S. Antidii commonitione permotum vel maxime, ut eam in posterum vitam ageret, ob quam inter sanctos Confessores ad quintum Kalendas Augusti merito censeretur. Sed absit talis blasphemia, absque ulla antiquorum notitia, in sanctissimum Pontificem jactata.

e Baronius ad 25 Junii annotat apocrypha esse & a veritate aliena; quæ, cum magiam potius quam pietatem redoleant, rejicienda sunt.

f Chiffletius pag. 87; Ex quodam, inquit, auctore addit hos in admirationem conversos, ob Chlamydem totam nive & gelu conspersam. Præterea Papam misisse Chrysopolim, ad sciendum utrum Archiepiscopus extra civitatem fuisset, & quando: aliaque quæ ibidem legi possunt, ad fabulam fulciendam excogitata.

g In tanti miraculi memoriam, inquit Chiffletius, intra altare ecclesiæ castri Ruffeji, nunc in pagum redacti, hodieque recondita creditur phiala, plena eo ipso Chrismate, quod Romæ consecravit S. Antidius. Quidsi ipsum non attulit, sed Roma accepit a Pontifice consecratum? numquid ea satis justa causa esse potuit, ipsum studiosius asservandi, in memoriam honoris, Sancto habiti a Christi Vicario?

CAPUT III.
Croci Regis irruptio in Gallias, Antidii martyrium, translatio corporis.

[9] Honorio igitur Magni Theodosii filio, cum prole fratris Arcadii minore Theodosio, a summam imperii moderante jure Regio, tot tantisque perturbationibus percussa undique est Gallia, [Temporibus Honorii & Theodosii junioris,] populi primum peccantis insolentia, barbara dehinc prævalente valentia, Dei insuper permittente potentia; ut quæ paulo ante gloriabatur multarum gentium cæde suaque victoria, immenso ac terribili barbarico impetu repente conculcata, omnibus viribus amissis, triumphi gloriam hostis crudelitate superatam, lugubri clamore plangeret, ingentique permixto mœrore recogitaret, animoque misere commendaret. Crocus enim Rex Wandalorum, [Crocus Wandalorum Rex,] nequissimæ mentis impio fretus consilio, cum Suevis & Alemannis de finibus suis egressus, Galliam appetens, omnia ferro, rapinis & igne, in quibus sua prævaluit ferocitas, vastavit & ad perniciem usque delevit. Mater namque illius, filium ad perversa incitans, Si cupis, inquit, fili, novæ rei effector videri, tibique nomen omnium maximum acquirere; Christianæ legis esto destructor, cunctarumque Ecclesiarum eversor. Nil quoque utilius peragere vales, quo nomen eleves, quam si præcessorum suorum instituta annihiles, ædificia subvertas & conculces. Quibus incitamentis tyrannus, nimio furore succensus; Rhenum apud b Moguntiam transiens, [devastat Moguntiā,] eamdem urbem primum cum populo vastavit, dehinc Austrasiorum civitates vallans, c Metis pervenit: cujus murus ruens nutu divino, Wandalorum adjuvit ingressum. Universas post hæc Galliarum urbes pervagans, alias subcidione delevit, [Metas, & alias urbes:] alias igne cremavit, plures autem non solum pecuniis, sed etiam populo privavit. Christianæ quoque legis fautores pravis & inauditis persecutionibus quatiens, quosdam etiam variis pertraxit pœnis, quosdam vero citato secuit ictu bipennis: inter quos d B. Nicasium Remensem Episcopum virum vita moribusque gloriosum, [occidit S. Nicasium Episc. Remensem,] post multorum cruciatuum varietates, moderati nusquam memor animi, stemmate decoravit martyrii. Nullus in barbaris vesaniæ modus, nullus indulgentiæ locus, sed semper ad cædendum continuus[furor]. Instabant cruenti lectores, insatiabiles, non solum devictarum gentium spoliis, sed de patronorum suppliciis. e Burgundionum ergo invadentes confinia, sua nimis invalescente ferocia, omnium fere Ecclesiarum straverunt ædificia; Christianos quoque sua spernentes imperia, pœna ditarunt ultima. Insaniebant in eos sæviore insania, quos majore cernebant vigere constantia; invictasque turres nitentes subvertere, hostiliori dimicabant certamine. Unde factum est ut f B. Desiderium, Legonensem Antistitem, [Desideriu Lingonensem,] virentem atque fructiterum vitis Dominicæ palmitem, quia brutis ipsorum præstigiis, numinibus scilicet noluit libare vanissimis, mucronis ictu cervicis nudarent intima. Memorabilem nec non & g Valerium, ejusdem Doctoris eximii dispositum, [& Valeriū, Archidiaconum.] quem ad Archilevitæ delegaverat officium (eo quod a prophanis omnino ritibus distulit animum) multimodis cruciatibus distortum, cælestis militiæ tironibus reddidere consocium.

[10] Chrysopolitanos autem in fines ut perventum est, non minori exarsere ferocia; sed parvi pendentes cœpta, [S. Antidius ob salutem subditorū,] primis certabant disæquare ultima. Gloriosus itaque Antidius, cæde comperta, variis in diversa cogitationibus revolvens animum, plebis sibi commissæ curiose quærebat præsidium: sed solicitationis summa vertebatur ad Dominum. Meditabatur primum, sese cum Clero, intra mœnia urbis invictæ, tutum hostibus posse resistere, si dimicando mallet se ulcisci barbarico sanguine, quam tormenta pati pro Christi nomine. Recogitabat dehinc; non quietis, sed pereclitantibus opus fore remige; non securis, sed trepidantibus consolatoris levamine. Denique se prælio magis quam fugæ præparans, agmen urbanum divini Verbi prædicatione corroborat; seque Eucharistiæ sacræ munimine firmans, benedictione fusa, foras ad opem ferendam progreditur. Festinat ergo curiosus Pastor jam unius ovilis oves simul locare, affines pecorum greges imminentium impetu luporum territos eruere, prostratos allevare, dispersosque contrahere. Est autem oppidum ab urbe decem milliaribus distans, quod h Rufiacus dicitur; in quod, quia non solum muro, [Rufiacum migrat:] sed etiam flumine ad montis radicem stagnante muniebatur, Provincialium plures, desertis vicis, agitante metu confugerant. Ad præparandos itaque fidelium animos, quo majorem sibi plebis commissæ partem confugisse comperit; & indubius scilicet, quin hostium illic primum illapsura foret atrocitas; vir venerabilis, ut miles intrepidus, occurrit. Nondum in Patris & Magistri adventu exultantium oppidanorum finierat sonitus, cum incurrentium undique audiebatur fremitus. At beatus Antistes, jam sui cernens tempus adesse martyrii, se pro suis hostiam Deo libare cupiens, filios incitabat dicens: Nemo vestrum, fratres, [excitat suos ad Martyriū,] a veritatis tramite devians mortis metur ab honore se gloriosi triumphi segreget: levis enim cruciatus qui volucri cum tempore transiens, perennem reddit pro mercede quietem. Multum quoque pretiosius reor fore negotium, quam si doloris citati merce, salutis æternæ emitur remedium, & exultationis perenne gaudium. Estote ergo mei imitatores, quem vobis delegistis Primicerium; quemque favente Deo necis egregiæ videbitis esse principium. Comitentur ergo mecum ad victimam qui suam Christo sociare nituntur animam.

[11] His & similibus Christicolas instruens hortatibus, barbaris obviam exiit, supplicans & suadens, [occurrit hosti.] ut non sibi, sed plebi ignoscerent, suæque crudelitatis modum vel in præsentibus traderent. Ad hæc quidam Wandalorum, succensus vesania, cruentas in Christi famulum manus jam mentis inops audacter intulit; ictibusque crebis eum diverberans, cujus professionis virum se testaretur minaci voce requirit. Cui vir venerandus, jam summi desiderii munus impetratum comperiens lætus respondit: [Interrogatus fidem Christi profitetur,] Christianæ religionis me fautorem profiteor; Christique Crucis me signum gestare glorior; quem verum & omnipotentem Deum fateor, cujus ad arbitrium cæli volvitur sphæra, terræ subsistit machina, maris reguntur spatia, cunctaque moderantur condita. Incensus his vesanus barbarus, manus Sancti cervici implicat, faciem alapis pulsat, vinctumque manu utraque vesano Judici præsentare festinat. Judex igitur impius, ut in Christi famulum direxit intuitum, [Judici oblatus] corporis statum vultusque speciem confiderans, cujus honoris culmine sublimaretur, fateri jussit. Cui beatus Antistes, hilari voce respondens, dixit: Christiani vocabulum, si juxta Christi vixero mandata, mei culmen honoris est. Nullum enim sublimiorem honoris gradum fore existimo, quam ommpotenti Deo famulantem pro ipsius famulatus præmio gaudia in cælis sempiterna consequi. [Pontifex esse a perfido indicatur:] Tunc quidam indigenarum capti, & ante Præsidem ducti, aliquid sibi remedii in morte Pontificis præstari sperantes, sceleris miseris participes effecti sunt; accusantesque, ut fertur, dicebant: Caput hic est Christianorum: populus hunc omnis sequitur, novæque legis instructor; baptizat, populi possidet Pontificium.

[12] Motus ad hæc Tyrannus immitis, jussit inde rapi Pontificem, ut cunctis spoliatus amictibus, cruciaretur ictibus, [flagellis dire laceratus,] si sacris nollet libare numinibus. At cruentus carnifex, jussa magistri citius complens; viri Dei os atque oculos ceterasque corporis compagines fustibus flagellisque tundens, omnia crudelitatis instrumenta, nisi Christum suis litans aris negaret, minabatur. Beatus autem Antidius inter tormenta positus (quamquam hinc verba, illinc gladius, non solum ad pœnam sed etiam ad mortem ingerebantur) postquam corpus intumescens vulneribus, incussos flagellorum ictus nudis vix ferre posset ossibus; luminibus sursum directis, constanti voce dicebat: O Deus omnipotens genitor, o Christe cum Patre Deus orbis conditor, Pneuma sacrum, [preces fundit,] Dei hominumque mediator! qui simplex es in essentia, quem juste trinum fatentur personarum vocabula: visita quæso mei corporis ergastula, ut mundialibus a vinculis erutus tibi dicatus spiritus, sanguine sui immolatus hospitii, cælorum societur civibus. Rege Domine populum mihi commissum, ne quis illorum impatiens pœnæ formidet fastigium. Tortoris ergo respiciens ora dicebat, Perage miser cœpta; Dominus enim mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo. Id indigne ferens mortifer, sanguine pastus, [capite plectitur,] gladium a latere revocans, beati Viri caput singulari excussit ictu. Strata soli pulveraria petunt exanimes artus, celsa poli penetrat ovans spiritus culmina, caterva stipante cum tripudio Angelica. Adfuerunt noctis in ejusdem obscuro properantes ab abditis viri Christicolæ: qui furtim collecta beati Martyris membra, [& sepelitur.] extra castri prætitulati mœnia, tumulo dederunt. Lugebat hunc multitudo christicola, quam invictam urgebat manus barbarica, de nece magis Antistitis, quam de suo cruciatu territa; & mœsta Chrysopolis, virum obiisse fructiserum, quem Pastorem habuerat egregium, Doctoremque præcipuum.

[13] Quis deinde exitus agonem furiosum sit assecutus, [Rex Crocus frustra obsidet Vesontionem:] quæve pœna cruentis carnificibus ad vindicandas fidelium injurias tradita sit, intimare non piget. Direpto igitur prætitulato castro, incolis omnibus captivatis, mortis suæ vinculis astrictis; Crocus cum omni subsequente exercitu, ad expugnandam Chrysopolim, cœpto furore festinabat. Cujus impetum Chrysopolitani, loci situ fisi, audaci respuentes conamine, & militari serpentes certamine, furoris ejus iram verterunt in rabiem. Urbem denique diutina vallans obsidione, cum nulla posset invicta mœnia civesque animosos calliditatis arte superare; oppidum super unum montium, haud longe superfluentis amnis a margine situm, ad prohibendum ingressum vel secessum civium (qui nunc usque Wandalorum mons ab incolis nuncupatur) condidit. Quod etiam urbani parvipendentes, B. Antidii magis interventionibus protecti, quam sua valitudine defensi, persequentium evasere perfidiam: quæ res barbaricæ crudelitati ingens fuit incendium. Ad ulciscendas itaque Christianorum contumelias tanta barbaros invasit rabies, i ut atrocitatem, quam in Christianos exercuerant, [ab Arelatensi Præside captus occiditur:] nutu divino in seipsos verterent, seque invicem morti traderent. Crocus itaque cum Suevis & Alemannis Galliam Lugdunensem pervagans, cum Arelatum pervenisset, k jam majori destitutus exercitu, captus a Mario Præside, catenis nexus, per plures quas vastaverat urbes ad improperium reductus, victisque victor ad vindicandas injurias repræsentatus; post multorum cruciatuum tormenta, impiam vitam misero finivit obitu. Barbari autem qui cædi superfuerant, amisso Judice, quo quemque metus compellebat, diffugientes: nec minima quidem ex eis pars restitit qui captionis mortisve pœnam liber posset evadere.

[14] Mortis etiam B. Antidii fautores finitimos, quia scilicet (Domini & Magistri consensere in contumeliam) ita divina protraxit ultio, [participes cædis etiā in posteris puniuntur.] ut luridi facti & imbecilles, cunctisque corporis pæne viribus & suppellectilis supplemento destituti; calamitatem quam in seipsos perpessi sunt, ad facinoris perpetrati memoriam & beati Antistitis gloriam, posteris successoribusque suis, suo videlicet ex germine prodeundis relinquerunt. Videntur enim ex eorum editi stirpe, usque ad tricesimum annum vigere corpore, opibusque crescere, post tricesimum vero viribus & facultatibus destitui, sicque vitam inhonesto funere sinire. Quod quia sceleris in Dei famulum commissi causa, protestantibus eisdem, contingere comperi, in hujus testamenti serie digerere curavi.

[15] Vas igitur electum, ne traditum oblivioni vilesceret, neve inani frueretur solatio, a patre-familias detegitur, & magnæ utilitatis honorisque præmio, familiæ fruentium traditur. Plebe namque fidelium paulatim revirescente, [Corpus miraculis clarum,] tantis Dominus Antidium sublimavit honoribus; ut quocumque languore detenti, impetrandi remedii gratia tumulum ejus adirent, quocumque morbo gravati angerentur, sanitati redditi, læti domum repetant. Unde cultu & reverentia non minima habitus, basilica ibidem ædificata, aliquamdiu ibi conditus requievit. Chrysopolitani vero l posthæc non ferentes tanti muneris decus, [fertur intra urbem ad monasterium S. Pauli.] haud longe ab urbe non urbano venerari cultu, sui suasione Præsulis animati, properantibus undique multis Christianorum agminibus, beati viri corpus inde remotum, Pontifice cum Clero præeunte, cum magno tripudiorum strepitu, undique laudibus hymnisque consonantibus, in suam transtulerunt Chrysopolim, in monasterio scilicet B. Pauli Apostoli, ubi etiam alia Sanctorum corpora requiescunt. Ibi ergo juxta basim altaris, gloriosissimi Antistitis Reliquiæ, omni cultu & reverentia conditæ, multis, opitulante Deo, pollent miraculis, qui vivit, gloriatur, & regnat, in Trinitate perfecta Deus, per infinita secula. Amen.

ANNOTATA G. H.

a Imperarunt simul Honorius & Theodosius junior, ab anno 408 ad 423, hic in Oriente & iste in Occidente. Resumitur hinc relatio in Ms. Breviario Bisuntino: sed pauca continet.

b Serarius lib. 1 Rerum Moguntiacarum ex Ms. Coloniensi ait, Moguntiam anno 400 vastatam a Rege Wandalorum Caroco, apud Marcellinum lib. 3 Crocho dicto; Chiffletius Croscum, alii communius Crocum dicunt: sed plerique volunt omnia infra notata esse referenda ad Crocum Alemannorum Regem, quem tempore Valeriani & Gallieni Imperatorum commoto exercitu Gallias pervagatum scribit Gregorius Turonensis lib. 1 cap. 3; ubi & hunc per consilium matris iniquæ concitatum asserit.

c Civitas Metensis varias clades passa est ab Hunnis & Wandalis, easque non satis inter se distinctas, uti alibi sæpius dicendi occasio erit.

d Colitur S. Nicasius 14 Decembris, quem Baronius sub Wandalis passum anno 407 asserit num. 42, aliqui sub Hunnis arbitrantur.

e Provinciæ tempore scriptoris Burgundionibus attributæ.

f Acta S. Desiderii illustravimus ad diem 13 Maji, diximusque circa annum 264 a Croco Alemannorum Rege antiquiore occisum: nec enim quidquam vetat ejusdem gentis plures Reges synonymos fuisse.

g Colitur S. Valerius 22 Octobris, videturque sub priore Croco seculo 3 occisus.

h Ruffiacus Chiffletio Ruffacus & Castrum Ruffeium, cujus asserit pag. 91 adhuc superesse turiim ab indigenis S. Antidii turrim vocatam.

i Hæc pag. 88 post occisum Antidium ita contigisse scribit idem Chifletius: Illud vero mirandum accidit, ut præcisum a reliquo corpore Martyris caput, laudem Deo diceret; & absque pectore, absque pulmone ac faucibus, uno Omnipotentis nutu vocem lingua formaret. Quo prodigio attoniti Wandali, ac furore amentes, quos antea in pium gregem, in suorum deinde capita strinxere gladios, ea rabie, ut intra perbreve tempus, ad mediam circiter partem mutua internecione deleti sint. Societas nostra ad 16 Novembris privatim recolit mortem Venerabilis P. Rochi Gonzales an. 1628 in Urvaia Paraquariæ portione a barbaris fidei causa crudelissime interemptis, cujus caput cum barbari clavis comminuissent, cor ex ipso cadavere gravi & articulata oratione in hunc modum carnifices perstrinxit: Occidistis me vestri amantem, occidistis corpus meum, & ossa mea confregistis, non spiritum, qui jam inter Beatos regnat: ob id magnæ vos manent calamitates &c. Hæc aliaque unanimes postea asseruere captivi ex parricidis plures, uti plenius lib. 8 cap. 25 narrat noster Nicolaus de Tecto in sua Provinciæ Paraquaricæ historia. Utinam æque tuto credi possent, quæ nullo allegato teste scribit præcitatus Chiffletius.

k Hæc antiquo Croco Gregorius Turonensis dicto lib. 1 cap. 34 id ita sub Valeriano & Gallieno contigisse scribit: Chrocus vero apud Arelatensem Galliarum urbem comprehensus, diversis affectus suppliciis, gladio verberatus interiit; non immerito pœnas, quas Sanctis Dei intulerat, luens. Videat lector cui potius credendum, num Gregorio Turonensi, an huic fabulatori, qui posteriorris temporis Croco eadem hic aptat.

l Seculo Christi undecimo, sub Hugone primo Archiepiscopo, uti supra probatum.

APPENDIX D. P.
De cultu ejus Ulissippone in Lusitania.
Ex Hagiologio Georgii Cardosi.

[1] Quod hunc XXV Junii, natalem S. Antidii putaverit Henschenius, [Festum 17 Junii ut die Natali ab anno 1147] potius quam XVII, vereor ne ex sola erga Romanum Martyrologium reverentia fecerit; dubitaturus fortasse, si Lusitanæ linguæ sufficientem habuisset notitiam, ad expendenda accuratius ea, quæ de extraneis Sanctis subinde Cardosus habet, non semper contemnenda, neque ex pseudo-Dextero & succenturiatis ei figmentis hausta. Tale est quod ad XXV Junii, initium colendi Sancti in Lusitania referat Carolus ad annum MCXLVII; quo si etiam assumptus est dies XVII, non potest is esse assumptus primum anno MCCCCLX, uti in Comm. prævio num. 1 & 3 visum Henschenio est. Verba Cardosi ex Italico Latine reddita, hæc sunt.

[2] Ulisippone in sumptuoso Conventu S. Vincentii extra muros, festum S. Antidii (vulgo San Tude) Episcopi & Martyris, cui Wandali, in odium fidei Christianæ, [propter imaginem Sancti miraculosam] acerbam mortem intulere, imperante Honorio. Miraculosam hujus Sancti imaginem, quæ ibi asservatur, attulerunt exteri, qui convenerunt ad gloriosam expeditionem anni MCXLVII, quo recepta de Saracenis urbs est; sperantes per illius intercessionem victoriam de barbaris. Quapropter magnanimus & sanctus Rex, D. Alfonsus Henrici, tantum erga ipsum concepit affectum, ut ei juxta dictum Conventum capellam erexerit cum cœmeterio, inde S. Antidii dicto; [in capella sui nominis,] ubi sepulti sunt illustres milites & generosi pugiles, qui Saracenorum telis aut gladiis istic occubuere, qui vulgo ut veri Martyres coluntur. Certum est quod mediante imagine ista, usque hodie multa ac manifesta miracula operetur Deus, præcipue circa febricitantes & tussi vexatos; cum jam inde a principio multi sanitatem recuperassent, haustu crystallinæ istius aquæ, quæ in præfato cœmeterio emanat.

[3] Conventus ille, ut idem Cardosus inter Annotata ait, [cum Reliquiis vestium,] lib. b. Canonicorum Regularium est: ibique asservata a plus quam seculis quinque imago, eamdem adhuc retinet vivacitatem colorum, cum qua fuit advecta ex Gallia, sex palmos alta, & Sanctum exhibens in habitu Episcopali cum mitra & pedo. Ejusdem vestes Sacerdotales, (quas vel quarum partes oportet pariter a Burgundionibus allatas fuisse) per domos infirmantium circumlatæ innumera operantur miracula. Sub choro, qui situs est post capellam majorem, est quædam species catacumbæ, post totius operis absolutionem magis exornanda, ubi servantur ossa cæsorum in recuperatione civitatis, quos identidem appellat Martyres brevis Chronica ipsius Conventus, impressa ex mandato Joannis III, [& cœmeterio militum in pugna cæsorū] adeoque ante annum MDLVII. Jacebant isti in Ossario quodam veteris ecclesiæ, intra capellam S. Antidii; & hoc videtur cœmeterium esse, de quo loquuntur Chronica nostra: in cujus fundamenta primum lapidem jecit D. Joannes Peculiaris, Archiepiscopus; per hanc religiosam ceremoniam advenas obligans, ad dimittendam istic miraculosam imaginem ipsius, cui festum ex usu Gallicano fit XVII Junii, quando martyrium subiit ad annum CCCCXXV, ut videre est in Vita Ms. quæ ad finem Chronicæ habetur fol. 33 & 34, & unde in die festo sub ritu duplici sumuntur Lectiones ad Matutinum.

[4] In veteri ibidem Missali sic notatur, Sexto Idus Novembris festum Martyrum Henrici & sociorum, [qui coluntur 8 Novembris.] quorum Reliquiæ sunt in monasterio S. Vincentii Ulixbonensis. Tunc ergo ex ipsis Chronicis dabitur plenior descriptio istius ecclesiæ, & cultus istis ut Sanctis ibi olim exhibiti: nunc ea hic attigisse est satis.

DE SANCTO MAXIMO,
EPISCOPO TAURINENSI IN PEDEMONTIO.

POST AN. CCCCLXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus ætate & cultu, atque Legenda post seculum XI collecta.

Maximus, Episcopus Taurinensis, in Pedemontio (S.)

AUCTORE D. P.

Gennadius, Presbyter Massiliensis, qui sub finem seculi V collegit librum de scriptoribus Ecclesiasticis, ut est a Miræo editus, cap. 40 prætitulatum Sanctum Antistitem, [Scriptis clarus,] sibi propemodum coævum, laudat his verbis: Maximus, Taurinensis Ecclesiæ Episcopus, vir in divinis Scripturis satis intentus, & ad docendum ex tempore plebem sufficiens; composuit in laudem Apostolorum tractatus, & in Joannis Baptistæ nativitatem, & generalem omnium Martryrum homiliam. Sed & de Capitibus Evangeliorum & Actuum Apostolorum multa sapienter exposuit. Enumeratis deinde aliis pluribus ejusdem lucubrationibus, elogium viri ita concludit idem Gennadius: Floruit Honorio & Theodosio Juniore regnantibus. Regnarunt autem, Honorius quidem, [floruit, non obiit, sub Theodosio Jun.] usque ad annum CCCCXXIII; Theodosius vero, ejus ex Fratre Arcadio nepos, jam inde ab anno CCCCII dictus Augustus, usque ad annum CCCCL. Post hunc annum idem Maximus, Episcopus Ecclesiæ Taurinatis, in omnia scripta ab Eusebio Episcopo Mediolanensi ad Leonem Papam, quoad hujus fidem in Orientem directam, consensit & subscripsit; anathema dicens his, qui de Incarnationis Dominicæ Sacramento impia senserunt, Nestorio & Eutycheti. Ea Eusebii, sic a Maximo subscripta Epistola, extat post 52 Epistolam Leonis, anno CCCCLII adscripta a Colletionibus. Imo Hilarius Papa anno CCCCLXV Synodum Romæ celebravit, primo post ipsum loco, tamquam omnium Episcoporum seniori, [adhuc superstes an. 465.] residente Maximo, Taurinæ civitatis Provinciæ Galliarum. Certum est igitur errasse Gennadii transcriptores, utcumque antiquos, in quibus, obiit, vel moritur irrepsit pro floruit: unde contigit Petrum in Catalogo lib. 2 cap. 9, citato Gennadio, scribere; Quievit autem Honorio & Theodosio juniore imperantibus.

[2] Vitam nemo antiquorum scripsit, sed primum seculo XIII vel serius Novaliciensis aliquis, [Vita ex Ms. propriæ ecclesiæ] in extremo Pedemontio versus Sabaudiam Monachus, Legendam composuit ad usum ecclesiæ S. Maximi de Collegno, extractam de diversis locis, uti legitur ad calcem ecgraphi, ad Bollandum nostrum missi anno MDCLIV a R. P. Joanne Jacobo Turinetto, tunc Collegii nostri Taurinensis Rectore. Fuit autem prædicta ab ejus nomine appellata ecclesia ipso eodem loco, ubi steterat parvula basilica, in B. Joannis Baptistæ honore constructa, quinque fere milliaribus Taurini ab urbe remota, [in qua olim sepultus,] quam sæpius frequentabat turbarum-fugitans Sanctus; & in qua, uti elegerat, a Clero & populo fuit sepultus; quæ etiam uti dicitur num. 8, fuit postmodum a devoto populo mirifice dotata & ampliata, & in ejusdem Sancti viri vocabulo notabiliter insignita. Hanc ego crediderim successu temporis in potestatem Novalitiensium Monachorum devenisse, ab eisque administratam fuisse; quæ causa eorum uni extiterit Legendam compilandi.

[3] Quærenti quæ nunc sit ecclesiæ istius conditio, respondit anno 1691 R. P. Carolus Franciscus Genta, Taurinensis nostri Collegii Rector, Collegiense oppidum vulgo Collegno, [nunc ea fere desolata ab oppido multum restricto abest longius,] superioribus seculis longe majori quam in præsentiarum sit ambitu porrectum, & in tres parœcias divisum fuisse: quarum ista S. Maximi una & quidem primaria fuerit; sed nunc ab oppido, magis restricto & intra unius parochiæ limites contracto distet longius, disjectis circumundique habitationibus, campestre sacellum, quo tamen annis singulis Collegienses oppidani conveniunt in festo ipsius Sancti, tamquam primarii Patroni, Missam istic solennem celebraturi. [ubi frustra requisitum corpus] Sed neque ibi neque in Parochiali nova ac satis eleganti ecclesia, sancti quoque Maximi dicta, hujus Corpus vel Reliquias inveniri, scribit ille, aut omnino sciri quo devenerint, inter bellicos tumultus frequentes & hæreticorum populationes. Illustrissimum Julium Cæsarem Bergeram, ab annis circiter quinquaginta factum Archiepiscopum, [creditur sub turri quadam latere.] multum laboris frustra posuisse in scrutanda circa ipsum sacellum terra, quod popularis rumor nocturna istic visa lumina & Angelicos cantus auditos celebraret. Jam vero, inquit Genta; plerique opinantur, & a majoribus traditum affirmant, intra turrim, quæ oppidi castro imminet, tantopere desideratum thesaurum latere: itaque oppidi & castri Dominus, Comes Provana, pollicetur, se, ubi præsentia bella resederint, curaturum ut subruta turri eruantur inde sacra lipsana, siquidem ibi latent, & venerationi publicæ exponantur. Interim festum ibi de præcepto observatur: Taurini vero ubi ejusdem Sancti sacellum in Metropolitana est, atque per diœcesim reliquum Officium fit ritu Duplicis cum Octava. Hæc ille.

[4] Allegat Auctor Vitæ num. 6 & 10 Petrum Damiani in Legenda, [Dicitur Legendam scripsisse S. Petrus Damiani,] quam de B. Maximo luculento sermone compilavit: in cujus operibus licet talis nullus sermo reperiatur; non est tamen dissimile vero, ipsum, qui sæpius Taurino transiit, aliquando etiam de isto Sancto habuisse sermonem, qui modo non inveniatur: nec si inveniretur, auctoritatis foret maximæ. Obiit enim S. Petrus Damiani anno MLXXII, quando jam poterant de Sancto, cujus nulla scripta antiquitus Vita extabat, narrationes quædam parum solidæ circumferri. Tale imprimis esse puto, [in eaque eum facere fratrem S. Leonis I.] quod dicatur S. Maximus S. Leonis Papæ I germanus frater extitisse; adeoque (uti assumit Auctor hic noster) ex Patre Quintiano Tuscorum sanguine procreatus. Hoc si credidit S. Petrus Damiani, ex suorum temporum usu credidit: quibus jam familiarissimum erat ab Imperatoribus designari, & a Pontificibus Romanis vel recipi vel tolerari Episcopos aliunde adscitos. Non ita agebatur ætate S. Leonis, quando vix aliter ordinabantur Episcopi, quam ex Cleri electione libera, & quidem plerumque ex proprio corpore.

[5] Addidit auctor etiam tertium fratrem, S. Justum Novaliciensem, Monachum & Martyrem, [An etiam frater S. Justus?] Patronum Secusiensis oppidi, ubi corpus asservatur, inventum circa annum MXXIX, quo sub ejus nomine erecta ibi Abbatia fuit. Verum hunc ego, donec res accuratius definiatur XVIII Octobris, non dixerim occisum a Wandalis, quos seculo V utramque Galliam, Belgicam & Celticam, depopulatos scio: ad Alpes autem penetrasse non credo; sed a Saracenis occisum conjectarim; iis scilicet qui, occupato sub finem seculi IX Fraxineto, Provinciam Sabaudiamque & Pedemontium excursionibus prædatoriis fatigaverunt, [an hic potius ad sec. 10 referendus?] annis fere centum, usque ad annum circiter DCCCCLXXIII, quo eos inde a S. Bobone expulsos ostendit Henschenius ad XXII Maji. Isto autem seculo fuerunt Romæ Pontifices Leones quatuor, V, VI, VII, VIII, Romani omnes, quorum tamen nullius fratrem Justum dixerim; sed potius Leonis IV, etiam Romani & Sancti, [& frater Leonis IV?] qui ab anno DCCCXLVI ad LV Ecclesiam rexit, & cujus frater facile potuit ad tempus occupati a Saracenis Fraxineti & vastati Novalitii superfuisse. Epitaphium certe quo auctor Vitæ nixus, Leonis I fratrem Justum fecit, ipsomet fatente absque numero Leonem nominat.

[6] Verum tres istos Sanctos in unam germanitatem compingi tolerabilius fuerit, quam huic S. Maximi Legendæ inscribi fabulas, [Fabulæ quædam de S. Leone hinc rescissæ.] quas nefas duxerim S. Petro Damiani adscribere. Primam, de manu, quam ipse sibi S. Leo amputaverit ex mulieris venerabundæ contactu motum aliquem carnis expertus; deinde receperit a Deipara Virgine; quam fabulam jam indicavimus rejecimusque XI Aprilis: altera longe fœdior hic inseritur, de fornicatione meditata, quam impedierit frater Maximus, in conclave Pontificis deportatus ab eodemmet dæmone, quem viderat de conciliato flagitio sese jactantem. Undecumque id descripserit auctor, ipsum confirmans ex simili casu relato in Vitis Patrum, & legendo etiam apud Cassianum Collat. 8 cap. 16, nullam prorsus meretur fidem. Placet igitur transilire numeros 3, 4, & 5; & solum verosimiliora prosequi, maxime cum similis omnino fabula jam exhibita fuerit & rejecta in Vita S. Antidii. Miracula pleraque apparet verbatim accepta esse, ex prælaudata sub nomine S. Petri Damiani Legenda: alia tamen aliunde etiam assumpta, probat miraculum, tempore Gumberti Episcopi factum, [Aliunde addita quædam a Collectore, velut acta circa finem sec. 11;] & relatum num. 11: hic enim floruit anno MXCVIII, annis pluribus quam XXIV post mortem S. Petri. Unicum ergo ex omittendis constare nobis dicimus, quod nempe Novaliciensis aliquis Monachus Vitam collegerit, quia putavit sic se reddere causam, quam habuerit Justus, adeundi Novaliciense cœnobium.

[7] Porro diem quo obierit S. Maximus Legenda non explicat; [dies ex Martyrologio Rom.] libenter tamen recipimus cum Romano Martyrologio diem præsentem, uti Taurini celebrem eo titulo. Verba hæc sunt: Taurini Natalis S. Maximi, Episcopi & Confessoris, doctrina & sanctitate celeberrimi: præcesserant autem, in eodem Maximo cum titulo sancti Episcopi & Confessoris referendo, Bellinus de Padua, & Grevenus in suis ad Usuardum additionibus. Ms. Florarium; nescio unde, ad XIX Kal. Januarii; Item, inquit B. Maximi, Taurinensis Episcopi & Confessoris, qui in Homiliis componendis & in ecclesia declamandis studuit eleganter. Claruit anno salutis CCCCXV, [alias 14 Decembris] ubi LXV scribere verosimiliter collector voluit. Oldoinus noster, in suo Athenæo Ligustico, laudat Franciscum Fulvium Frugone Ordinis Minimorum, quo eloquentiorem multorum judicio nostra ætas neminem vidit, quod soluta oratione Italica præter alia vulgarit anno MDCLXVI Vitam S. Maximi Episcopi; ex qua non illibenter huc transferam, siquid ad posterioris temporis cultum spectans accipi inde possit. De hoc tamen vehementer dubito: nam qui librum nobis Genuæ emit, per occasionem transmittendum, præmonet stylo alio procedere quam historiam deceat, & potius Romanciam sacram videri.

[8] De scriptis ejus vide Bellarminum, Labbeum, & similes Ecclesiasticorum Scriptorum elucidatores, quibus curæ est discernere genuina a supposititiis. [ejus opera.] Docebunt illi, multa quæ Maximi hujus sunt, SS. Augustini & Ambrosii operibus permixta circumferri, quæ suo Auctori reddita, & cum aliis pridem agnitis apte coordinata, promittunt Patres Benedictini Congregationis S. Maurii. Prælusit illis diligentissimus Mabilio, Partem 2 Tom. 1 Musæi Italici exorsus a duodecim ipsius Maximi Homiliis, necdum editis, cum erudita ad easdem præfatione, ad quam placet Lectorem remittere. [Familiaritas cum S. Remigio verosimilis] Inter inedita hactenus fortassis invenietur aliquid, quo confirmetur magna quædam inter Sanctos Maximum Taurinensem & Remorum Episcopum Remigium familiaritas; cui nihil est quod ex alterutrius ætate obsit: siquidem S. Remigius Episcopalem Ordinationem suscepit circa annum CCCCXLV, & vixit usque ad DXXXIII, expletis in eo munere septuaginta aut eo amplius annis, juxta Gregorium Turonensem, qui nequeunt ultra terminum hic notatum extendi, cum successor ejus Flavius mox inveniatur Concilio Arvernensi subscriptus. Justius autem amicitiæ monumentum perenne creditur instituta inter Ecclesiam utramque fraternitas, per quam alterutrius Canonici inter alteros sedere, & distributiones recipere permittuntur, si quis casus Remensem Taurini, vel Taurinensem Remis inveniri faciat.

[9] Sed ut nihil hic repugnantiæ historicæ est, sic multa apud Ughellum tom. 4 dum S. Maximum dicit, alumnum fuisse S. Willembegi Trajectinensis Episcopi; nam inter Trajectenses ad Mosam Episcopos, [non item discipulatus alicujus Trajectensis Episcopi,] quorum seriem accurate expositam Henschenius dedit, tum vivus in peculiari Diatriba, tum mortuus ante tomum 7 Maji, nullus est cujus nomen vel eminus eo pertingat. Inferioris autem ad Rhenum Trajecti Episcopus quidem primus fuit S. Willibrordus, Frisonum eatenus Gentilium Apostolus, sed anno dumtaxat DCXCIV consecratus, & usque ad annum DCCXIV superstes fuit, S. Maximo tribus fere seculis junior. [cui nomen fuerit Willembegi,] Potuit, inquit Ughellus, jam inde a Primis prædicati Euangelii temporibus, Episcopum habuisse Taurinensis Ecclesia, ejusdemque quamplurimos successores, quorum seriem usque ad Maximum delevit invidiosa vetustas; & eorum aliquis potuit eumdem Maximum eadem in diœcesi verosimiliter natum, suscepisse instituendum & Clericum fecisse. Sed difficile captu est, quomodo pro Taurinensis Episcopi titulo, Trajectinensis ex Belgio petitus obrepserit; nec minus, quomodo inter illos fuerit seculo IV aliquis Francico nomine Willembegus, Francis necdum in Gallias transgressis.

VITA
Auctore Anonymo Monacho Novaliciensi.
Ex Ms. Ecclesiæ S. Maximi.

Maximus, Episcopus Taurinensis, in Pedemontio (S.)

BHL Number: 5858


EX MS.

[1] Beatus Maximus, Doctor egregius & Confessor Domini gloriosus, regionis Tusciæ & Patre a Quintiano, ex nobili scilicet Tuscorum sanguine propagatus est. Tres enim fratres ex utroque parente esse dicuntur, [Dicitur fuisse Frater SS. Leonis Papæ I & Justi Secusien.] scilicet B. Leo primus, Justus cujus corpus requiescit in urbe Secusiensi, & B. Maximus. Primus quidem, id est S. Leo, in throno Apostolici culminis, sicut honore, ita cunctos doctrina & virtute præibat; secundus, id est S. Maximus, Ecclesiam Taurinensem sibi creditam mira providentia gubernabat: tertius vero, id est S. Justus, his duobus non inferior, quod ipsi verbo docebant, vita & operibus adimplevit. De B. Maximo dicit Petrus Damiani: Quid mirum, [& miraculis claruisse,] si Beatus Pontifex Maximus miraculis emicat, signorum atque prodigiorum splendoribus coruscat, dum jam in cælesti beatitudine regnat? qui etiam dum in corpore vixit, mirabilis & insignis apparuit. Beati quippe Leonis, summi Pontificis & Doctoris uberrimi, germanus extitit frater; quem consecutus æquiparabat, & affluentis eloquentiæ plenitudine, & Episcopalis excellentiæ dignitate. Hinc est quod eloquiorum ejus flores, per prata ecclesiæ immarcessibiliter vernant: & quia, dum in hac vita fuit, non suam, sed Dei gloriam quæsivit; nunc a Deo, vice versa, remuneratur in cælis, honorificatur in terris.

[2] Qui B. Maximus cum Philosophiæ studium impendisset, tandem hanc deserens divinis lectionibus incumbebat; [factus Episcopus Taurinen.] & dum B. Leo in throno Apostolici culminis esset sublimatus, causas Romanæ Curiæ, omni procul pulsa personarum acceptione, splendide perorabat. Interim civitatis Taurinensis Episcopo b per mortem sublato de medio, B. Maximus per B. Leonem ad Ecclesiam Taurinensem c Episcopus est destinatus; & non sine magna populi lætitia & laudibus, intra urbem Taurinensem fuit receptus, & in sede sua locatus. Ipse autem eamdem quam prius humilitatem & morum gravitatem in omnibus sectabatur. [virtutibus præfulsit,] In oratione pervigilabat, corpus macerabat, mulierum consortia fugiebat. Humilis erat in omnes excipiendo, efficax in loquendo, alacer in exhortando: unde populus, propter sermones quos in Ecclesia faciebat, eum plurimum diligebat. Nec mirum. Ipse enim erat aspectu Angelicus, sermone nitidus, integer corpore, Sanctus opere, consilio magnus, fide catholicus, spe patientissimus, caritate diffusus. Fuit autem miræ liberalitatis & largitatis ad pauperes: quia omnia quæ habere poterat, Ecclesiis & Pauperibus, nihil sibi retinens, tribuebat; qui in tantum eum diligebant, ut siquis Maximum quæreret, ad domum vallatam pauperibus mitteretur. Et dum quadam die propria manu eleëmosynam pauperibus daret; unus eorum, [manum aridam sanavit,] contractam habens manum, alteram extendit: cui S. Maximus. Alteram mihi quidem extende. Quare cum pro posse extenderet, cœpit eam palpare & extendere: & sic eam oleo ungens, sanavit. Et cum omnes laudarent eum, pulchre se texit. Putavi, inquit, quod fingeret, ut eleëmosynam facilius impetraret.

[6] Quædam alia miracula per eum facta recitat Petrus Damiani, [solitariam ecclesiam frequentavit,] in quadam Legenda, quam de isto Sancto luculento sermone compilavit in his verbis: Beatus iste Sacerdos Domini Maximus, ut ingruentium negotiorum turbines fugeret, ac divinæ contemplationi peculiarius inhæreret, sibimet consuetudinis fecerat, ut basilicam quamdam parvulam, in B. Joannis Baptistæ honore constructam, sæpius frequentaret: quæ nimirum basilica quinque fere milliaribus a Taurini videbatur urbe remota. Cum vero inter sanctos viros & reprobos homines sæpe soleat fomes odii & simultatis livor oriri; Præses ejusdem provinciæ beatum virum omnino habebat exosum: & quia clarescentem atque conspicuam ejus famam unde obnubilaret habere non poterat, insidiarum illi tendiculas clanculo substruebat. Cuidam ergo Clerico, eidem Taurinensis Ecclesiæ Pontifici necessitate, [quo suspicax Clericus clam secutus,] non fidelitate subjecto, calliditatis suæ mysterium pandit; eumque ad investigandum iter Episcopi, dum ad præfatam graderetur Ecclesiam, dirigit: opinabatur enim vir odiosus & lubricus, quod Præsul sanctus, ad explendæ potius luxuriæ voluptatem, secretioris loci latibulum quæreret; quam ob familiaris illuc orationis gratiam se, tam longo itinere videlicet, fatigaret.

[7] Cum itaque Beatus Sacerdos simplici corde, prout solitus erat, [sitique deficiens opem petit,] psallendo procederet, Clericus autem post ejus vestigia callidus explorator anxie festinaret; tandem itineris labore defessus graviter adeo sitivit, ut nimietate sitis guttur ejus aresceret, & tamquam positurus animam squallidis faucibus æstuaret. Quid faceret? quo se verteret? quodnam suæ ereptionis consilium inveniret. Si gradum subsistendo reprimeret, sitis ardorem ferre non poterat; si sancto Sacerdoti prævolans auxilium postulasset, deprehendi se nimis erubescebat. Adjuvat molestiam pudoris vis necessitatis; acceleransque viro sancto manifestius innotuit, quo gravaretur exitio non negavit, & sitis extinguendæ quodcumque saltem remedium petiit. Porro autem ille, ut erat mitis ac placidus, deprehensæ perfidiæ clementer indulgens, [& Sancti jussu cervā sistentis, hujus lacte refocillatur.] anxiari cœpit ac solerter inquirere, quomodo periclitanti fratri, in tantæ necessitatis angustia, succurrere potuisset. Sub hoc itaque pietatis motu seu intuitu, dum huc illucque sanctos oculos verteret, sed unde fratri succurreret, penitus non videret; tandem aspiciens cervam, plenum lactis uber habentem; Vade, inquit, & cervæ illius uber emulge, sicque sitis ardorem quo gravaris extingue. Ad imperium itaque viri Dei oblita fugæ cerva d substitit, se alieni generis hinnulo præbuit; sicque sitienti potum, non ut agrestis fera, sed tamquam ovis mansueta concessit. In hoc itaque divinæ virtutis indicio, & vir Dei notam falsi reatus evasit, & Clericus ad violatæ fidei signaculus rediit, & Præses falsæ opinionis sententiam radicitus amputavit.

[8] Aliquando plane subtractis imbribus, per triennium fere terram ariditatis æstus oppresserat, omnisque populus acerrimæ famis inopia laborabat. Congregata itaque non minima parte cleri simul & populi, [Arescentibus triennio agris pluviam impetrat, Romam profectus.] Beatus Pontifex Maximus orationis gratia Romam petiit, beatorum Apostolorum Petri & Pauli suffragia lacrymabiliter postulaturus: sicque per eos Dei omnipotentis iram, quæ peccanti mundo debebatur, avertit. Meritis quippe famuli sui divina clementia, non solummodo [avertit] gladium, sed & copiosi muneris beneficium mirabiliter prærogavit. Nam ex quo vir Dei Romanis egrediens mœnibus, cum populo qui eum sequebatur, ad sedis propriæ Cathedram rediit; & quotidie profusis imbribus abundanter pluit, & tamen super eum ejusve comites ne una quidem pluviarum gutta descendit. Hæc Petrus Damiani.

[9] Per idem fere tempus, quidam dum piscem qui Sturio e dicitur in Pado piscatus fuisset, illum B. Maximo devote præsentavit. [Oblatū sibi piscē pauperi donans,] Qui cum esset coctus, & totus appositus fuisset in disco coram sancto Dei Præsule; ecce pauper quidam ad januam illud maxime sibi dari postulat, quod Episcopo appositum erat: & sanctus Dei Episcopus totum piscem ei mittit. Illico pauper cum disco pleno pisce in sublime se extulit, & cælum cunctis videntibus penetravit. Forte in hujus miraculi testimonium, [Angelo datum intelligit,] ut pie credendum est, deductum est ut si Sturio in Pado capiatur, illico Episcopo præsentetur: constat quippe quia non sine virtutibus ignobiliter vixit, qui virtutibus & miraculis coruscavit. Tandem Beatus, morti appropinquans, Clerum qui fuerat sibi delegatus, de tribus admonuit; ut inter se caritatem haberent, Ecclesias suas diligentius gubernarent, & gregem a luporum morsibus custodirent. Post hæc, multis clarus virtutibus, in Domino feliciter obdormivit, [mortuus in præfata ecclesia sepelitur.] & in supradicta parvula B. Joannis Baptistæ basilica, prout elegerat, a Clero & populo fuit cum crebra devotione sepultus: quæ basilica fuit postmodum a devoto populo mirifice dotata & ampliata, & ejusdem sancti viri vocabulo notabiliter insignita.

[10] De miraculis quibus coruscavit, postquam adeptus cælicas sedes est; [Miles furatus inde tintinnabulum,] idem Petrus Damiani in Legenda, quam de isto Sancto & almo Confessore B. Maximo luculento sermone compilavit, prosequitur. Aliquando nempe conspiratæ militiæ f procinctus agebatur, & quidquid in agris sive villis reperiri poterat de prædationibus atque rapinis, velut quadam tyrannide grassante, patebat. Contigit itaque ut ecclesia, quam supra retulimus B. Maximi crebris orationibus frequentatam, quæ nunc etiam est ejusdem sancti viri vocabulo nobiliter insignita, quidam ex conjuratis miles irrumperet, & tintinnabulum, quod illic ad congregandum populum dependebat, sacrilegæ rapinæ bajulus asportaret: quod nimirum quamdiu penes se habuit, frequentius agitavit, sæpeque perpendiculo g hinc inde pulsante percussit; sed ex eo tinnitum, nolarum more videlicet, excutere nullatenus potuit: [mutum experitur, & contractione corporis punitus,] mox etiam in gravem contracti corporis ægritudinem decidit; multaque in medicos donorum suorum bona profligans, vel ad modicum quidem reparandæ salutis remedium non pervenit. Post multum vero temporis B. Maximus, in visione, dum dormiret, apparuit; adjecitque, quia de valetudinis, qua tenebatur, molestia usque ad obitum nullatenus convalesceret, nisi ad suam ecclesiam tintinnabulum quod abstulerat revectaret. [pœnitensque sanatur.] Expergefactus illico duos currus sibi parari cum omni festinatione præcepit; in quorum altero tintinnabulum posuit, eumque reliquis bonorum suorum muneribus oneravit, in altero est ipse vectatus; atque ad Ecclesiam deductus, quod abstulerat tintinnabulum reddidit, preces cum muneribus obtulit, sicque saluti pristinæ restitutus, ad propria cum suo suorumque omnium gaudio remeavit. Hoc itaque modo dum tenuit alienum, perdidit semetipsum; mox autem ut rapinam reddidit, se recepit.

[11] Quodam vero tempore, vir venerabilis h Humbertus Episcopus, qui tunc eamdem, Taurinensis videlicet civitatis, [Indicto per Episcopum festo] Deo præsule regebat Ecclesiam, omnibus in commune præceperat, ut ad solemnitatem B. Maximi, quæ tunc propediem imminebat, devote concurrerent, eamque festiva ut dignum erat frequentia celebrarent. Quidam rusticus, [puniuntur ipsum violantes] sancti Pastoris edictum protervo spiritu parvipendens, boves junxit; oneransque fœno vehiculum, carrariæ vectationi operam dedit. Repente vero ex ipsa congerie subitus ignis erupit, & non solummodo currum fœnumque corripuit, sed ipsos boves incendio vorante consumpsit. Completum est itaque quod per Prophetam dicitur, Et nunc ignis adversarios i consumpsit. Merito itaque solus planxit, qui communiter cum populo Dei noluit feriari.

[12] Alius dum ejusdem beati Confessoris festivitate fœni construeret & constiparet acervum; [colligendo fœno,] subito vehemens [turbo] irrupit, totumque fœnum, usque ad unam gersinis stipulam, per agros ac rura dispersit. [immisso in illud turbine,] Quod igitur ille, sanctæ festivitatis contrarius, in unum congregare studuit, aër vento concitus dissipavit; dicente Domino, Qui non colligit mecum, dispergit. [Luc. 11, 23] In utroque igitur digesto miraculo luce clarius discernitur, quia celebrandæ solemnitati B. Maximi ipsa etiam elementa famulentur; & in contemnentibus aperte colligitur, quanta celebrantibus gratia debeatur.

[13] Præterea vir quidam, B. Maximi solennitatem colere parvipendens; [rigore corporis,] cum ad ecclesiam devoti populi multitudo conflueret, ipse falce fœnaria pratum secare cœpit, sed (O divinæ ultionis accelerata severitas!) protinus, brachiis stupefactis & cruribus, omne pæne corpus obriguit, donec advixit continui condolomatis ægritudinem non evasit. Pensemus dilectissimi quanta dignitatis gloria summus hunc remunerator attollit, ad cujus solennitatem indevotos homines tam violenter impellit; & cum tam severe percutitur, qui eum dispicere non formidat, quantam spem divinæ misericordiæ habere poterit, qui eum prout dignum est reverenter honorat?

[14] Vir quidam dum in die festivitatis ejus insisteret [operi, ut] ad domesticum usum ligna conscinderet, libravit ictum: sed dum incaute deposuit, [vulnere sibimet inflicto,] cruris sui tibiam gravi vulnere sauciavit: tum multo post tempore, plaga recusante medicum, lecto decubuit, nec sibi quælibet dum adhiberetur medicina profecit. In Vigiliis autem ejusdem festivitatis post biennium ad ejus ecclesiam cum oblationibus venit, in orationibus ac gemitibus excubans pernoctavit, mane facto curatum atque compositum se reperit; sicque non jam vehiculo, sed propriis gressibus, lætus & alacer ad propria repedavit.

[15] Adolescens quidam, quoniam in festivitate S. Maximi, [ruptis collectæ frugis, vinculis,] dum alieni juris virentes segetes cumulato fasce colligeret, & nocturnus prædo quod coacervatum fuerat, alligare tentaret: per quindecim fere vices id ipsum iteravit; & frustratus a cœpto opere, [quoties] innectere ligaturæ fasciculum cœperat, nexus se protinus dissolvebat, nec sui conatus effectum obtinere quomodolibet potuit; donec divinæ virtutis judicium recognoscens, dimissis segetibus vacuus ac frustra lassatus abscessit.

[16] [fulmine exitiali.] Duo siquidem juvenes, dum B. Maximi solennitatem, cum frequentissima convicaneorum suorum devotione contemnerent, seque colligendi fœni laboribus mancipassent; vespertina propinquante jam hora, protinus aër vento sæviente concutitur, serena cæli facies nubium densitate contegitur, & coruscis atque turbinibus æstivi caloris tranquillitas immutatur. Mox itaque omnes illi, sicut in laboris exercitio reperti fuerant, sub fœnilis acervi struem confugiunt, sicque se protegi ab imminentium [imbrium] inundatione contendunt. Sed ecce super illos duos, qui sanctam festivitatem celebrare contempserunt, fulgur irruit; eosque ceteris k evadentibus terribiliter interfecit. Tali itaque sententia digne percellitur, qui B. Maximo contumax invenitur. Sic nimirum adversus eos, qui B. Maximi memoriam celebrare despiciunt, ipsa quoque mundi elementa confligunt; ut impletum videatur esse quod scriptum est, Pugnabit orbis terrarum contra insensatos. [Sap. 3, 21.] Ecce, Fratres carissimi, pauca de multis B. Maximi gloriosi Pontificis miracula succincte descripsimus. Hæc Petrus Damiani.

[17] [Proponitur defunctus omnibus colendus.] Idem in fine Legendæ sic inquit; Veneremur, Fratres, tanti Patris solennia, Doctorisque eximii sectemur vestigia; & contra cunctas frementium acies vitiorum, juxta B. Maximi, Doctoris tanti veneranda præcepta, accipiamus arma virtutum. Ejus sane vita ad rectitudinem sancti operis provocat, ejus doctrina ad componendos vitæ nostræ mores invitat: Hoc itaque, dilectissimi, salubriter admonente, hunc imitemur, per divinæ voluntatis lineam indeclinabiliter incedentem: ut quo nunc provocante contemnimus mundum, eo postmodum præcedente perveniamus ad Christum, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus, per infinita secula seculorum. Hæc ille.

ANNOTATA D. P.

a Quintianum S. Leonis patrem fuisse, convenit; licet Vita apocrypha, unde fabellas hic omittendas auctor transcripsit, Petrum appellet, de genere Aniciorum; matrem Piam. Quamquam autem ægre persuadeor fratres fuisse Leonem & Maximum, nolui tamen hanc Legendam acephalam prodire. Interim non admodum discrepant tempora: nam S. Leo ordinatus an. 440, ad 46, Vitam produxit: Maximus an. 465 omnium Italicorum Episcoporum, qui Romæ ad Synodum tunc convenere senior, haud diu ultra eamdem propagavit.

b Latent nomina decessorum S. Maximi omnino omnium: nam S. Victor, quem tabulæ ecclesiæ Taurinensis suggerunt pro anno 310, quique ampliavit ædiculam SS. Solutoris, Adventoris, & Octaviani Martyrum Thebæorum, de quibus agendum 20 Novembris, merito creditur idem esse, qui Maximo suffectus iisdem Sanctis monasterium condidit, & ad Burgundiæ Regem legatus ivit an. 495.

c Licet Ecclesiarum, ætate illa, ut diximus, usus ferret ex proprio Clero Episcopos sumere; non tamen desunt exempla aliquorum Roma acceptorum. Sic Ravennatibus, cum suo Electo Romam consecrationis causa venientibus, a S. Sixto Papa S. Leonis decessore datus est, rejecto quem elegerant, S. Petrus Chrysologus Foro Corneliensis, ex mandato SS. Petri & Pauli, qui Sixto eum in visione demonstraverant, uti narrabitur 2 Decembris.

d Hujusmodi miraculum in variis Sanctorum Vitis occurrit, ac novissime die præcedenti in Vita S. Ivani.

e Sturio, Latinis Acipenser, apud antiquos piscium nobilissimus habitus, teste Plinio lib. 9 cap. 17: quia cum sit grandis ac mari proprius, rarum est si reperiatur in fluvio, & quidem tam procul a mari quam est Taurinum ab Adriatico, in quod Padus influit, licet in Liguriæ Alpibus ortus.

f Procinctus proprie dicitur, cum exercitus ad prælium instructus castris egreditur. Hinc in procinctu aliquid fieri dicitur.

g Aptum sane vocabulum pro quo linguam dicunt alii, aptius quam malleum, nisi ubi vero malleo percutitur campana, immota manens ipsa.

h Gumbertus, aliis Umbertus & Guibertus, anno 1098 in diversis locis subscriptus, teste Baldesano apud Ughellum: sed hoc aliunde quam a Petro Damiani sumpserit Auctor, si is vere Legendam hic identidem allegatam scripsit.

i Sensum forte in Prophetis reperias, verba eadem nusquam.

k An ergo ceteri quoque non violarant festum? Credo urgente necessitate, ut sæpe apud nos pluvio tempore, cum periculum est ne sectum jam fœnum pluviis corrumpatur, dispensatum fuisse, ut Sacris auditis ipsum colligeretur: duos autem illos etiam Sacris defuisse, atque ita solos dici violasse festum.

DE SANCTO PROSPERO
EPISCOPO REGII-LEPIDI IN ÆMILIA.

FORTE SEC. V.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Prosper, Episcopus Regii Lepidi in Æmilia (S.)

AUCTORE G. H.

§. I. Memoria in Fastis. Vita a variis scripta. Prosper Aquitanus scriptor, non fuit Episcopus, nec ullus eo nomine S. Prosper, Reiensis in Gallia.

Regium Lepidi, urbs Galliæ Togatæ, in medio viæ Æmiliæ, ad lævam ripam Crustali amnis, inter Parmam & Mutinam sita, [S. Prosperi Ecclesia] cum hac subest Principibus Atestinis. Inter hujus urbis Episcopos censetur S. Prosper, quem Ferdinandus Ughellus tomo 2 Italiæ sacræ columna 299 asserit tumulatum in templo, quod ipse S. Apollinari dicaverat; ibidemque mansisse usque ad tempora Luitprandi Longobardorum Regis, indeque postea translatum in ecclesiam ejus nomini consecratam, ubi hoc tempore quiescit. Quam postea ecclesiam, [& monasterium:] Comitissa Mathilda auctam, mirificeque dotatam, in nobilem ex S. Benedicti Ordine Abbatiam erexerit. Ita Ughellus. Mortua est Comitissa Mathilda anno MCXV, & postea sequentibus seculis honor cultusque S. Prosperi promotus ad posteros est. [memoria in Martyrologiis:] Bellinus, in Martyrologio secundum morem Romanæ Curiæ sub nota anni MCCCCXCVIII Venetiis excuso, ad hunc XXV Junii sub finem ista solum habet: Item S. Prosperi Episcopi. Quæ eadem nuda verba repetit Molanus, in suo ad Usuardum Auctario. Habemus aliqua Martyrologia Mss. sub nomine Usuardi aucta, non valde antiqua, sed XIV aut XV seculo exarata: in quibus ista leguntur: Item S. Prosperi Episcopi, Doctoris præcipui: quibus ista adjuncta leguntur in Ms. Florario: Qui fuit Aquitanicæ regionis & B. Leonis Papæ Notarius. Obiit anno salutis CCCCLXX. Postea Grevenus Carthusianus, in suis additionibus ad Usuardum editis Coloniæ anno MDXV & MDXXI, apposuit Sedis locum his verbis: Prosperi Episcopi Reginensis & Confessoris, Doctoris præcipui anno Domini CCCCLXV. Quæ quoad locum clarius exposuit postea Maurolycus, hac phrasi usus, Apud Regium Cisalpinæ Galliæ Prosperi Episcopi: verum dum addidit, Chronographi & Poëtæ Clarissimi, plures in ipsum congessit titulos, quam possint cum veritate subsistere: sequaces tamen in hoc errore habuit plures recentiores, in quibus Galesinius & Canisius, cum hodierno Martyrologio Romano, atque Philippo Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ.

[2] Vitam ipsius edidit ad hunc etiam diem XXV Junii, Laurentius Surius, auctore Joanne Antonio Flaminio; qui inter alias Sanctorum Vitas, [Vita a Flaminio scripta 16 seculo,] anno MDXVI, Vitam B. Alberti Magni dicavit Leandro Alberto Bononiensi. Hic in Descriptione Italiæ, in Romanula pag. 493, asserit Flaminium fato concessisse Bononiæ, ubi diu ludum habuerat, anno MDXXXV, sepultumque in Divi Dominici porticu. Usus is est Vita S. Prosperi, a Bononino Mombritio tom. 2 operis folio 221 & sequentibus ante ducentos circiter annos excusis, [ab aliis aliquanto citius,] & a quodam alumno ipsius ecclesiæ, in qua Corpus servabatur, composita ad usum festi atque per modum homiliæ. Hanc Vitam nobis Neapoli submisit Antonius Beatillus noster forsan ex codice Ms. cœnobii Olivetani, in quo nos existentes Neapoli eamdem reperimus, uti etiam Romæ in Ms. Membraneo Legendario Eminentissimi Cardinalis Barberini, in quibus aderat Prologus a Mombritio neglectus, quia præter nudam Spiritus sancti invocationem nihil continet ad Historiam aut ad cognoscendum Auctorem faciens. Aliam Vitam ex gestis S. Prosperi antiquis exceptam & acceptam medullam, sub compendio, [in quibus Regiensis Prosper perperam Aquitanus habitus;] misit nobis Praga Joannes Scholtz noster, cui subjungitur relatio de Translatione Corporis S. Prosperi, de primo ad secundum tumulum, in quo fideliter veneratur, uti titulus præfert: quibus similia extant apud Surium. Ceterum sicuti Martyrologia S. Prosperi memoriam facientia, jam indicavimus supra vix attingere ætatem trecentorum annorum; ita videmur posse de præfatis Mss. censere, primum eorum fontem, quartum seculum non excedere; atque adeo absque magno scrupulo in dubium revocari quæ de Prospero Aquitano scriptore intelligenda, Regiensis Episcopi memoriæ, propier nominis identitatem temere sunt adjuncta: quod etiam de aliis similiter Prosperis appellatis ante nos ab aliis dictum est.

[3] Horum primus constituendus S. Prosper Episcopus Aurelianensis, successor S. Aniani anno CCCCLIII mortui, [uti etiam S. Prosper Episc. Aurelianensis.] qui proinde cum Prospero Aquitano vixit; & ad diem XXIX Julii, sub finem adscriptus invenitur antiquissimo Martyrologii Hieronymiani Epternacensi apographo, & quidem tamquam proprio suæ Depositionis die, his verbis; Aurelianis civitate, depositio Beati Prosperi. Hic in Martyrologio Rabani appellatur vir doctissimus & sanctissimus: qui (uti additur apud Notkerum) multa ad utilitatem Ecclesiæ conscripsit, maximeque gratiam Dei contra superbiam hæreticorum defensare curavit. Sed hujusmodi elogia Prospero Aquitano scriptori sic conveniunt, ut ab hoc ad Aurelianensem temere translata fuisse, nequeat dubitari. Aurelianensi scripsit Apollinaris Sidonius epistolam XV libri VIII, in qua Aniani successorem appellat: & ad eam epistolam ista in Notis erudite observat Jacobus Sirmondus: Huic ætate propior, [Prosperum Aquitanū non fuisse Episcopū, demonstrāt Sirmondus] ac plane suppar, fuit Prosper Aquitanus, quem alii Reiensem in Gallia, alii Regiensem in Italia Episcopum faciunt. Sed is, mea quidem sententia, Episcopus numquam fuit… utque ita sentiam facit veterum omnium auctoritas, Victorii de Cyclo Paschali ad Hilarum, Gennadii Scriptorum Ecclesiasticorum cap. 84, Gelasii Papæ de libris apocryphis, Fulgentii ad Monimum lib. 1 cap. 30, Marcellini Comitis in Chronico sincero & non vitiato aliorumque; qui cum de Prospero alia omnia narrent, de Episcopali ejus honore mentionem nullam faciunt. Quare Prosperum, qui inter Regii Lepidi Antistites numeratur, alium ab Aquitano fuisse crediderim; fallique qui cum Thrithemio & Flaminio utrumque confundunt. Hæc Sirmondus.

[4] Philippus Labbe, in dissertatione Historica de Scriptoribus Ecclesiasticis tomo 2 pag. 247, [& Labbeus] resumit argumentum Sirmondi, Quia, inquit, nonnullos etiam hoc tempore viros non ineruditos video Prospero Episcopales infulas asserere, & nuperi Galliæ Christianæ post Claudium Robertum editores ad eumdem scopulum alliserunt; placet hoc probatis veterum Scriptorum testimoniis ostendere, ne quidem ad sacros unquam Ordines, [auctoritate Victorii Aquitani,] saltem majores, fuisse promotum. Præeat, qui cum ipso multos annos vixit, Victorius Aquitanus in epistola ad Hilarum Urbis Romæ Archidiaconum, quam præfixit Canoni Paschalis festi. [Recensitis] igitur fidelibus Historiis veterum, beati scilicet Eusebii Cæsareensis Palæstinæ civitatis Episcopi, viri imprimis eruditissimi atque doctissimi, Chronicis prologoque; ac perinde his quæ a sanctæ memoriæ Hieronymo Presbytero iisdem Chronicis sunt adjecta, per quem in Latinum quoque probantur translata sermonem; hisque etiam quæ a sancto ac venerabili viro Prospero, usque ad Consulatum Valentiniani Augusti VIII & Antemii, constat fuisse suppleta; reperi &c. Ac paulo post: Cujus tenorem vir venerabilis Prosper secutus, iisdem Chronicis hæc eadem egregia brevitate composuit, ut eorum initium a mundi inchoaretur [exordio.] Scribebat anno Christi CCCCLVII Victorius Constantino & Ruffo Consulibus, anno postquam excesserat ex vivis Prosper (quem Sanctum ideo vocare mihi semper visus est ac Venerabilem) non tamen Presbyterum aut Episcopum; quos titulos Eusebio Hieronymoque non invidebat, nec denegasset (opinor) amico, si iis unquam fuisset insignitus. Quod palmare est καὶ άναμφιλόγω άνικητον argumentum.

[5] Victorinum sequatur Gelasius Papa, Can. sancta Romana, dist. XV. [Gelasii Papæ,] [Item opuscula B. Augustini, Hipponensis Episcopi; opuscula B. Hieronymi, Presbyteri; item opuscula B. Prosperi, viri reliquiosissimi]. Tertio loco accedat Gennadius Massiliensis Presbyter, [Gennadii,] qui nullum illi dignitatis Ecclesiasticæ titulum assignat, in ceteris pro merito suo laudandis minime parcus. Quartus sit S. Fulgentius, [Fulgentii,] Ruspensis in Africa Episcopus, lib. 1 ad Monimum cap. 30. [Cujus, id est Augustini, dicta, quia ipse celeri præventus est obitu, Prosper vir eruditus & sanctus recta defendit fide & copioso sermone &c.] Quintus Marcellinus Comes in Chronico ad annum CCCLXIII. [Marcellini Comitis,] (Quem tamen non videtur attigisse Prosper) iisdem cum Gennadio verbis usus, (Hominem Aquitanicæ regionis, sermone Scholasticum, & assertionibus nervosum] dumtaxat appellat. [Adonis Viennensis.] Ado Viennensis Archiepiscopus in sexta ætate, [Sed & Prosper Aquitanicæ regionis, Notarius B. Leonis, a quo dictatæ creduntur Epistolæ adversus Eutychen de vera Incarnatione Christi male sentientem]. Ut juniores prætermittam, & contemporaneos Hincmarum, Florum, Prudentium, Rabanum &c.

[6] Solus Honorius Augustodunensis, aut sciolus aliquis ac semidoctus ejus corrector editorve, cap. 83 libelli 2, [Male ergo confusus fuit cum sancto Episcopo Regiensi in Italia;] Hominem (ab aliis scriptum) mutavit in Episcopum Aquitanicæ regionis, quod nemo sanus ne per somnium quidem cogitaverat. Sixtum Senensem, Baronium, Possevinum, aliosque hujus aut superioris seculi scriptores missos facio, qui Honorium Augustodunensem dumtaxat exscripserunt, aut a Joanne Antonio Flaminio, qui res ejus gestas pro libitu ex meris conjecturis composuit a Surio editas, in fraudem inducti, Regii Lepidi Episcopum fuisse censuerunt. Hæc Philippus Labbe. Cum Flaminio jungendi alii Vitæ S. Prosperi Episcopi Regii Lepidi scriptores supra a nobis relati. Verum quia apud Honorium, ex Labbei judicio imperite interpolatum, appellatur Episcopus Aquitanicæ regionis, ab Episcopatu Italico Regii Lepidi transtulerunt eumdem alii ad Episcopatum Reiensem, quem etiam Regiensem appellant sub Aquensi in Provincia Metropolitana, atque, sicut eumdem eruditum scriptorem faciunt, ita inter SS. Maximum & Faustum collocant. Sed supra laudatus Sirmondus ista ibidem apponit: [male etiam dictus Reiensis in Gallia,] Reiensi sane Ecclesiæ præesse non potuit, cum certum sit, vel Sidonio auctore,in ea Cathedra post Maximum sedisse Faustum: quorum ille Hilarii Arelatensis temporibus (ut ex Reiensi, Arausicanoque Concilio atque ex Hilarii ipsius Vita constat) Episcopus jam erat, ac proinde superstite adhuc Prospero, qui ultra Hilarii ætatem, hoc est ad Urbem usque a Wandalis captam, sua Chronica perduxit. Faustus vero Maximi successor, ut ex Sidonii epistolis liquet, excessit annos Prosperi, quem omnes consentiunt ad Anthemii Augusti tempora non pervenisse. Unde sequitur Prosperum Aquitanum neque ante Maximum, neque post Faustum, Reiensem Cathedram regere potuisse. Hæc Sirmondus. Verba citati Sidonii Apollinaris in Carmine Eucharistico ad Faustum sunt hæc.

---Quis Maximus ille,
Urbem tu cujus Monachosque Antistes & Abbas
Bis successor agis?

Fuerat scilicet Faustus, & in Lerinensi Abbatia, & in Cathedra Reiensi immediatus S. Maximi Successor. Cardinalis Bellarminus de Scriptoribus Ecclesiasticis supponens Prosperum Aquitanum Episcopum fuisse, suspicatur potius in provincia Provinciæ Regiensem Episcopum fuisse, quasi subscripsisset in Concilio Provinciali Vasensi & Carpentoractensi. Quod argumentum est, inquit, illum fuisse Episcopum in Provincia Galliæ. Verum abreptus eodem errore Bellarminus est, [& subscripsisse habitis seculo sequenti Conciliis:] quo Baronius dicta Concilia in suis Annalibus ad annum CCCCLXIII inseruerat; quapropter etiam Carolus Saussaius in Annalibus Ecclesiæ Aurelianensis pag. 9 arbitratus est supra relatum S. Prosperum Episcopum Aurelianensem, dictis Conciliis subscripsisse. Verum Sirmondus, tomo 1 Conciliorum Galliæ, ostendit Concilium Carpentoractense habitum, Mavortio V. C. Consule, anno DXXVII, & Vasense, Decio juniore V. C. Consule, anno DXXIX; proinde neque censendus est adfuisse S. Prosper Episcopus Aurelianensis, S. Aniano anno CCCCLIII vita functo subrogatus; [qui etiam] neque alius Reiensis, qui cum Prospero Aquitano, licet diversus ab hoc, potuerit vixisse. Statuendus ergo est pro istis Conciliis alius multo junior Prosper, cujus sedes Episcopalis hactenus ignoretur.

[7] Hisce Sirmondi & Labbæi solidis Argumentis inducti, [male colitur ut Sanctus.] dicimus; Prosperum Aquitanum fuisse, virum venerabilem, eruditum, religiosissimum, & Sanctum etiam appellatum; non tamen Episcopum fuisse, neque seorsum ut talem ullis Fastis sacris inscriptum, vel a nobis repertum: de cujus scriptis legi potest post alios dictus Labbæus. Secundo juxta eosdem Auctores cum Claudio Roberto, non videtur,donec aliunde id probetur, fuisse aliquis Prosper Reiensis in Provincia Episcopus, neque Sanctis propriis illius Ecclesiæ annumerandus; quod ad hunc XXV Junii fecit Saussaius in Martyrologio Gallicano, & ad XXVII ejusdem fecit Ludovicus Donius d' Attichy Reiensis seu Regiensis Episcopus in Officiis propriis suæ Ecclesiæ, Aquis Sextiis anno MDCXXXV excusis: in quibus præscribuntur Lectiones secundi Nocturni ad Matutinum recitandæ, tam ipso die XXVII Junii, quam VI Julii in Octava, prout ea desumpta sunt ex Officio Ecclesiæ Regii Lepidi in Italia, in quibus & corporis translatio per Thomam Episcopum Regii Lepidi facta, etiam memoratur: quæ omnia melius omitterentur.

§. II. Acta a S. Prospero Episcopo Regii Lepidi in Episcopatu, ex Lectionibus Ecclesiæ Collegiatæ, deque monasterio S. Prosperi.

[8] Reliquum est, ut de S. Prospero Episcopo Regii Lepidi agamus, omissis iis quæ de Prospero Aquitano vera sunt, & fuerunt illi falso attributa. Quia ergo Acta ejus, a Flaminio scripta aliaque a Mombritio edita, minus placent, & a curioso lectore apud illos legi possunt; damus ex Lectionibus illa solum, quæ ab eo in Episcopatu referuntur acta, & quæ corporis translationem antiquam spectant. [Ætas incerta.] Interim de ejus ætate ac Sedis tempore præfari placet, nihil esse unde conjectura formari possit; si quæ feruntur de Actis Prosperi apud S. Leonem Papam (cujus, anni CCCCXL creati, dicitur fuisse Secretarius) vel ad Aquitanum Prosperum spectant, vel gratis conficta sunt. Nullum certe in Epistolis vel Actis Leonis fundamentum habent, & toto quarto quintoque seculo nulla in Italia reperitur celebrata Episcoporum Synodus, cui distincte habeantur adscripta præsentium nomina & Sedes, ante Symmachum Papam; cujus tamen Conciliis nullus Regiensis vel Reginus interfuit. Sed neque postea ullus cuipiam Italicæ Synodo usque ad Mauritium, qui anno DCLXXX subscripsit Synodicæ Agathonis Papæ. Adeo ut usque ad hunc Mauritium omnes omnino Regienses Episcopi solo nomine tenus numerentur, quorum proinde incertus & ordo & tempora nihil docere possunt, de ætate S. Prosperi. Nam qui dicitur Mediolanensi Concilio anni CCCCL subscripsisse Faventius, non agnoscitur, sicuti nec ipsum Concilium; & qui pro anno CCCCLVIII ei datur successor Elpidius, caret talis ætatis teste : ut licet sciretur, quod tamen non scitur, illis immediate successisse S. Prosper, necdum cognita haberetur ejus ætas. Placet tamen per meram conjecturam ipsum adscribere Sanctis seculi V. De eo autem sic ferunt Lectiones.

[9] Prosper cælesti imperio Regiensis Episcopus, licet invitus ac reluctans creatus est. Quo in munere tam præclare se gessit, ut omnibus verbo & exemplo præluceret: [Cura pro salute subditorum:] frequenter enim populum sibi commissum in Ecclesiam vocabat, ac salutaribus præceptis instruebat; sed nihil illis faciendum proponebat, quod ipse opere non implesset. Magnæ illi curæ erant egeni, magna pietate pupillos prosequebatur & viduas. Super gregem suum incessanter vigilans, de omnium salute continuo solicitus erat, ne qua de sanctæ Ecclesiæ gremio antiqui hostis fraude per ejus culpam ovis periret. Seniores Ecclesiæ suæ Sacerdotes, Divum Paulum imitatus, ut patres reverenter admonebat, juniores docebat ut fratres, anus ut matres, puellas ut sorores aut filias, sicque omnes in viam Domini dirigebat. Quin etiam magno caritatis impulsu, finitimarum urbium Episcopos crebro per epistolas hortabatur, ne dignitatis suæ, ne impositi sibi oneris obliviscerentur; & ne cum aliis prædicasset, ipse reprobus efficeretur. Ad exemplum ejusdem Apostoli vigiliis & orationibus perpetuo vacabat, ac multiplici maceratione corpus domans, illud parere spiritui cogebat. Denique adveniente die quo virtutum ac meritorum paratam sibi a Deo mercedem recepturus erat, oculis ac manibus in cælum extensis, cum adstantibus sibi non solum Clericis, [pius obitus,] sed etiam quamplurimis e populo, qui frequentes advenerant, benedixisset; animam Deo reddidit, magno totius civitatis Regiensis mœrore; tantoque sui relicto desiderio, ut non aliter quam si domesticus unicuique luctus esset, dolerent omnes ac lamentarentur. Sepultus est extra pomœrium urbis, in templo, [sepultura, miracula,] quod in honorem B. Apollinaris ipsemet consecraverat: ubi multis & magnis diu fulsit miraculis: nullus enim ad Deum per ejus opem, quacumque detineretur ægritudine, frustra confugit. Claudis gressus, cæcis visus, paralyticis quoque membrorum usus redditus est, & dæmones ab obsessis corporibus effugati.

[10] Sed cum honor & veneratio, S. Prospero ad ejus sepulcrum delata, paulatim lapsu & injuria temporum consenuisset; ne cultus ille penitus obsolesceret; cavit miro quodam modo divina benignitas, [apparitio Thomæ Episcopo facta,] quæ in Sanctis suis clarere non desinit. Sedebat per id temporis in Regiensi Cathedra vitæ ac morum integritate spectabilis Episcopus, nomine Thomas. Is dum ex more oraret in templo, subitus illum sopor invasit. Quiescenti B. Prosper apparuit, augusta specie, candida indutus stola, & venerabili canitie conspicuus: a quo monitus cum esset, ut sacram illam ædiculam seu capellam, in qua corpus ejus parum decenter jacebat, amplificaret; expergefactus Episcopus, vocato ad se Clero & populo, cæleste præceptum eis aperuit, ac illico executioni mandavit. Extructa igitur æde sacra, ac præparato magnifico loco, in quem sacræ inferrentur Reliquiæ, sepulcrum vetus, [ad novam ecclesiam translatio] in quo usque ad tempus quieverant, apertum fuit: e quo tanta divini odoris fragrantia effusa est, ut nulla ei aromata comparari possent; variaque alia subinde miracula, præteritis non dissimilia, a Deo optimo maximo in solemni hac & celebri translatione patrata fuere. Hactenus eæ lectiones, sumptæ, uti apparet, ex Chronico monasterii, cujus contextum, verbis aliquanto prolixiorem, re eumdem, videre est apud Ferdinandum Ughellum tom. 5 Italiæ sacræ col. 15 ex Ms. in Appendice ad tom. 2, ubi de Episcopis Reginensibus egerat. Ibi autem dicitur res acta Calendis Decembris, quo tempore quot quantaque miracula, Christo cooperante ac Sancti ipsius meritis, patrata sint, translationis illius Historia plenissime narrat. Sed illa nunc frustra requiri videtur, ipsi Ughello haud dubie, si superfuisset, mittenda ab iis, qui, ad secundi tomi sterilitatem circa Episcopos Regienses supplendam, suis eum monumentis adeo sedulo instruxerunt. Ex eodem interim tomo 2 habemus, decimum nonum statui memoratum Thomam, qui sanctimonia vitæ clarus vivebat anno DCCI. Hic S. Prosperi templum exorsus est ædificare, ubi postea illius corpus transtulisse narratur: fato autem functus est anno DCCXIV.

[11] In Ms. Pragensi dicitur ea translatio facta VIII Kalendas Decembris, [1 Decembris vel 24 Novembris anno forte 698.] anno Dominicæ Incarnationis DCCIII: sed aliquantis annis citius id factum asserere videntur Monachi seniores, qui Chronicon monasterii compilarunt, infra allegandum; & scripserunt, anno MCXLIV. Elapsos annos circiter CCCCXLIV a tempore quo Thomas Episcopus beatæ memoriæ sanctum B. Prosperi corpus in altari deposuit; hi enim ad initium seculi VIII nos ducunt; & quoniam latitudinem aliquam patitur vox circiter, annus autem DCXCVIII diem VIII Kalendas Decembris, ipsarumque Kalendarum habuit cum Dominica compositum; facile crediderim, illo potius factam, translationem prædictam. Ast Flaminius apud Surium, factam eam vult, sub Luitprando Longobardorum Rege. Hic vero Asprando Patri primum successit anno DCCXII, neque talem concursum videre potuit ante annum IX regni sui, Christi DCCXX. In istam tamen Flaminii sententiam, translato postea in urbem Thomæ Corpori positum titulum recitat Ughellus, [Thomæ E. pitaphium.] in Appendice ad tom. 2 addita post tomum 5 hisce verbis; Beati Thomæ, Regiensis Antistitis, qui tempore Luitprandi Longobardorum Regis Basilicam Abbatialem S. Prosperi, extra civitatem ædificatam, Regiensium Tutelari dicavit, mortales exuviæ, hocce intra civitatem, a Benedictinis Cassinensibus, dictæ Abbatiæ ab illius fundatione incolis, bellorum ergo magnifice vetustiore suffecto, ejus membra, cælo asservante spiritum, æternitati quiescunt.

[12] Hæc si vera sunt, oportet ut Benedictinorum Reginensium fundatio, ipsius Cassinensis monasterii, a Longobardis destructi & per annos CXXX desolati, restaurationem, [An is fundator monasterii, incertum;] a S. Petronace primum cœptam anno DCCXX, annis aliquantis præcesserit; primique Coloni, non Cassino, sed Roma ex Lateranensi eorumdem monasterio Regium adducti fuerint. Malim ego dicere, auctorem monasterii, Ecclesiæ a Thoma conditæ adstructi, ignotum haberi, una cum serie Abbatum si qui ibi fuerunt ante Teusonem, anno ut Ughellus numerat DCCCCXCIII factum Episcopum. Hujus apud eumdem, in d. Appendice extat instrumentum, de castris quæ Randenaria & Pratiosolum dicitur, ad omnipotentis Dei servitium, & S. Prosperi atque S. Venerii Confessorum, necnon & S. Jucundæ Virginis donatis: [an vero Teuzo idē qui fecerat dedicari urbanam S. Prosperi ecclesiam,] sed quia inquit hactenus turbine procellarum secularium quassati, & ultra modum lacessiti ac fatigati, monasterium, quod cœpimus, ad unguem & perfectionem perducere nequivimus … prætitulata loca in integrum præscripto manasterio, utique tandem absoluto, Abbati suisque successoribus ac Fratribus…per hanc paginam confirmavimus. Nullum hic videas ullius præxistentis monasterii indicium, ut illud vel nullum unquam fuerit, vel pridem destructum jacuerit superstite sola ibi ecclesia. Idem Teuzo dicitur obiisse anno MXXX, & secundus Abbas Mannon assumptus anno MXXV. Fieri ergo potuit, ut monasterii fundatio vel restauratio, primique Abbatis Landulsi institutio, & chartæ præcitatæ traditio, cadant in annum circiter MXVI vel XVIII; & sic effluxerint anni XX aut plures, quod idem Teuzo ipsa in urbe construxerat Collegiatam S. Prosperi ecclesiam, institutis ibi Præposito & Canonicis octo, translatisque in eam SS. Prosperi & Venerii corporibus saltem ad tempus; quoad usque perficeret novi monasterii fabricam; ne interim absque debito cultu tam Sancta pignora remanerent, inter ruinas loci tunc (ut videtur) deserti.

[13] Translationis istiusmodi testes allegantur versus, in ecclesia urbana appositi parieti, hoc tenore:

Teuzo præsentem fundavit Episcopus ædem,
      Ad decus & Sancti instituit Prosperi:
Cujus ad hanc semper veneranda transtulit ossa,
      Cum Papa Quinto nomine Gregorio, [a Gregorio V Papa consecratū]
Forte Ticinensem qui tunc pergebat ad urbem,
      Concilii sacri causam habiturus ibi.
Pontificem [Clerus est] multaque turba secuta,
      Suscepit Teuzo quos pater hospitio.
Venerat Antistes junior & ipse Joannes,
      Sede Ravennati * dexter abiturus ibi:
Cum quibus a dicto primo Teuzone rogatus,
      Hoc per se templum reddidit ipse sacrum.
Tot simul ac tantis domus sacrata Patronis, [translatis illuc Sanctorum corporibus]
      Corpus est positum Prosper hic alme tuum:
Cum quo Venerii simul ossa levata Beati,
      Hujus in ecclesiæ condita sunt latere.
Sunt hæc dante Deo, dum Tertius imperat Otto,
      Atque Kalendarum facta nona Februarii.

Factum fuisse Concilium Ticinense anno DCCCCXCVII, in eoque Crescentium Antipapam anathemate perculsum, [anno 997 24 Januarii.] legitur in Chronico Hildesheimensi: Gregorius autem Papa V, natione Germanus, ante Bruno dictus, Ottonis Imperatoris consanguineus, est consecratus anno XCVI decimi seculi, & XCIX vita functus. Anno autem prænotato XCVII, habente litteram Dominicalem C, dies XXIV Januarii cadebat in Dominicam, ecclesiarum dedicationibus opportunam; itaque verosimile fit, Concilium Ticinense, ad quod pergebat Pontifex, indictum fuisse in mensem Februarium, qui mensis alias ignoraretur.

[13] Ad Abbatiæ initium quod attinet, agnovit sine dubio Ughellus, [Ab eodem conditam Abbatiam postea ditavit Com. Mathilda,] viso præfato instrumento, conditorem ejus seu primum seu secundum fuisse Teuzonem; non autem (sicut antea dixerat tom. 2 col. 299) Comitissam Mathildam, quæ obiit anno MCXV, integro fere seculo post Teuzonem. Versus autem prædictos falsitatis habere suspectos cum nonnullis, aut omnino convictos cum Ughello in Appendice, nihil nos cogit eorum quæ mox deducentur. Potuit tamen Mathilda, Pacifico vel Joanne, septimo & octavo loco Abbatiam tenentibus (secundum ordinem Prælatorum ab Ughello in Appendice enumeratorum usque Philippum de Zobolis, post quem seculo XV circiter dimidio Cassinensium Congregationi unita Abbatia Prælatos perpetuos eosque aliquamdiu Commendatarios habere desiit.) Potuit, inquam, Mathilda adeo benefica monasterio pridem condito fuisse, ut altera ejus fundatrix censeri mereretur; eamque liberalitatem exercuerit, [ubi rursum credebantur Sancti requiescere.] intuitu Sanctorum ibi creditorum requiescere, nemine tunc dubitante, fortassis nec recordante amplius, a Teuzone tantisper loco motos fuisse, dum condito ibidem novo quod meditabatur cœnobio reportarentur. Imperturbata certe possessione fruebantur Monachi usque ad annum MCXLIV, quando exorta desuper controversia, novæ elevationis translationisque causa fuit, uti ex vetustissima, & forte non totis centum annis post scripta Chronica, habet Ughellus.

[Annotatum]

* an? dextram habiturus.

HISTORIA TRANSLATIONUM.
Ab anno MCXLIV ad MCCCLXXX.
Ex Chronica Monasterii edita ab Ughello.

Prosper, Episcopus Regii Lepidi in Æmilia (S.)

BHL Number: 0000


EX CHRONICO LOCI

[1] Anno millesimo centesimo quadragesimo quarto, [Anno 1144 Alberus Ep. invento sub altari S. Prosperi, corpore aliquo,] elapsis tunc annis circiter quadringentis quadraginta quatuor, a tempore quo præfatus beatæ memoriæ Thomas Episcopus, sanctum B. Prosperi corpus in prænominato majori altari ecclesiæ monasterii S. Prosperi reposuit; Alberus, Regiensis Episcopus, suasu & consilio quorumdam suorum, monasterio prædicto diabolo suadente insidiantium, corpus ipsum B. Prosperi per ambigua loca requirere cœpit. Et nocte quadam, quæ pro festivitate S. Clementis celebris habebatur, fodiens altare majus S. Prosperi de Castello, invenit quædam ossa, nullius titulo consignata; convocatisque prædictis suis, cœpit asserere, illud esse corpus S.Prosperi: [quod illius esse publicabat.] & pulsatis ejusdem ecclesiæ signis, conabatur hoc ipsum populis hinc inde confluentibus suadere, dicens: Ecce corpus gloriosissimi Confessoris Christi Prosperi, Domini & magni Patroni nostri. Sed populi ipsi, audientes quæ facta fuerant, nullam Dei nutu suis verbis fidem adhibuerunt; clamantes apertis vocibus, simul omnes tam viri quam feminæ, non esse hoc corpus S.Prosperi, sed alicujus defuncti ibi depositi.

[2] Tunc Amizo, dicti monasterii Abbas, sentiens se & suum monasterium ex hoc ipso gravatum, [nequidquā conatur Abbatem trahere in eamdem opinionem,] sequenti mane adiit Episcopum ipsum Alberum, rogans, ut ad monasterium suum veniens, altare majus aperire dignaretur, inventurus proculdubio ibi verissimum B. Prosperi corpus: quod per multa annorum curricula semper ab Italiæ populis ibidem celebre & præclarum habitum fuerat, & etiamnum in præsenti habebatur. Qui renuens, & pluries, tam ab ipso Abbate, quam a diversis Regiensis urbis Proceribus super hoc obnixe rogatus, venire contemnens; & consilium suum in longum protrahere conabatur, & per nuntios & per seipsum [Abbatem & Monachos] ad consentiendum dicto errori suo, quatenus pacata & tranquilla uteretur voluntate, impellere; pollicitus, quodsi ejus consilio & voluntati obedirent, & super hoc contenti & taciti esse vellent, ipse eis fictitii illius corporis medietatem tribueret, & coram Clero & populo ambas ecclesias ad nomen & honorem ipsius dedicaret; duasque festivitates per totum Episcopatum celebrandas dedicaret, unam monasterio, & alteram Castello.

[3] Quod audiens Abbas; Heu! inquit, quis unquam tam frivolum tamque pessimum audire potuit, [oblata medietate inventi corporis,] ut sanctissimum & præclarissimum Prosperi corpus, quod per quadringentos & quadraginta quatuor annos, a sanctæ memoriæ Episcopo Thoma, in loco quem ipse sibi Sanctus vivens in corpore elegerat, repositum ab omni Regio cognoscitur, cuique nos pæne ab ipsis cunabulis deservivimus; nunc nescio a quibus vel unde venientibus, dimidium vel in majori parte divisum recipere rogamur. Deo laudes, Deo gratias referimus, quia totum S. Prosperi corpus habemus. Absit ut illius vestri Sancti, [quod ille respuens,] quem vos reperisse dicitis, aliquam portionem ex nomine S. Prosperi recipiamus: qui enim totum possidemus, dimidium habere nolumus: sed iterum atque iterum precamur, ut, sicuti vestri est honoris & Officii, cum Clero, ut jam diximus, & populo ad monasterium veniatis; & ipsum sanctissimum Corpus sine omni scrupulo illud videre desiderantibus ostendatis. Cumque nullum suæ petitioni congruum ab Episcopo accepissent responsum, domum maximo cum dolore reversi, inito secum consilio, & admonito prius per nuntios populo, quodam mane, pulsatis omnibus ecclesiæ signis, coram maxima populi multitudine, [altare suū aperit & arcam invenit;] Abbas cum Fratribus processione ordinata, cum magna reverentia & Litaniarum supplicatione, ecclesiam ingressi, super altare ipsum beatissimi Prosperi, Missarum solennia celebrarunt. Fodientesque arcam, quæ post altare circa tumulum S. Prosperi olim firmissimo muro constructa fuerat; invenerunt sacratissimum mausolæum pretiosissimi corporis sanctissimi Prosperi; quod & præ gaudio lacrymantes, devotissime deosculati sunt.

[4] [ad quam aperiendā coactus venire Episcopus] Iterum autem Episcopum adeuntes, sæpe & sæpius deprecati sunt, ut saltem tunc, ad aperiendum inventum jam tumulum, venire dignaretur. Quod cum, ut prius facere renuisset; tandem post multos dies, jussu & imperio Reverendiss. D. Guidonis, S. R. E. Presbyteri Cardinalis & Legati Apostolici, (cum jam Nobiles quidam & Proceres civitatis cum nonnullis Monachis, dolore nimio ob tantam ejus obstinationem permoti, impetu facto, sacrum B. Prosperi sarcophagum aperuissent; ex quo tanta vis odoris tantaque fragrantia manaverat, ut omnium qui aderant naribus pectoribusque refectis, non solum basilica, sed, omnis etiam platea odore nimio repleretur) cum Clero & populo ad monasterium adveniens, super ipsas sacratissimas Reliquias Missarum solennia celebravit. Interque solennia, præfatus Reverendiss. Cardinalis ceterique Episcopi qui cum ipso aderant, doctissimum luculentumque, ad honorem Dei & beati Confessoris Prosperi, ad populum dedere sermonem.

[5] Peractis itaque Missarum solenniis, ipse Præsul & ejusdem monasterii Abbas (qui industria & hortatu jam dicti Reverendiss. [corpus ipsum invenit,] Cardinalis, Episcoporumque & Abbatum qui cum eo erant, reconciliati inter se fuerant) aperuerunt, cum maxima devotione & reverentia prælibatum sarcophagum: visisque sacratis B. Prosperi Reliquiis, & a præfato Reverendiss. Cardinale, Episcopis quoque Abbatibus & omni Clero ac populo qui simul aderant, in veritate cognitis, summa cum jucunditate & lætitia ac ingenti gaudio, unusquisque laudantes Deum, ad propria remearunt. Parvo autem post hæc temporis spatio idem Episcopus, [& postea corpora SS. Venerii ac Jucundæ:] rogatu d. Abbatis, decrevit ad monasterium cum Clero ac populo redire, Sanctorum Venerii Monachi & Jucundæ Virginis altaria similiter scrutaturus; eorumque corpora, si, ut antiquorum fama vulgante percrebuerat, inibi invenirentur, populis alacriter ac devote ostensurus. Cum igitur, cum majoris ecclesiæ Clero ac civitatis, reverenter ad monasterium venisset; celebratis devote super S. Venerii altare Missarum mysteriis; cœpit, una cum Archidiacono & Præposito aliisque Sacerdotibus, acceptis malleis cœmentum viriliter confringere, quo ipsum altare cum mensa decentissime conglutinatum [erat]: elevataque mensa statim aparuit loculus pulcherrimus, candidissimo marmore opertus. Quo non sine gravi labore aperto repererunt corpus B. Venerii Monachi. Cujus sacratissimum caput accipiens præ manibus idem Episcopus, devotissime deosculatus, ipsum omni populo ostendit. Deinde accedentes ad altare sanctissimæ Jucundæ, elevata desuper mensa, invenerunt simili ordine compositum locellum, in quo ejus corpus sanctissimum antiquitus devotissime repositum fuerat; elevatoque plumbeo sigillo, accipiens idem Alberus Episcopus sacratissimæ Virginis caput in manibus, ipsumque reverenter ac devote deosculans, ostendit cunctis palam adstantibus.

[6] [quibus ad quadriennium in propatulo servatis,] Sicque per Dei gratiam certi facti de sua universi cum magno tripudio Deum laudantes ad propria rediere; remanentibus eisdem Reliquiis sic in propatulo per quatuor circiter annos, ob innumeram quotidie advenientium multitudinem, ad eas visendas vel potius venerandas, tam ex longinquis quam ex finitimis regionibus. Veritus autem Abbas prædictus, ne tantum thesaurum, ab aliis recondendum se obeunte, quod facile accidere poterat, reservaret; pretiosissimas ipsas margaritas in propriis altaribus recondere decrevit. Reverendissimus igitur Moyses, tunc Ravennas Archiepiscopus, rogatu ac precibus instantissimis præfati Abbatis, atque suasu præd. [consecratur nova ecclesia cum 3 Altaribus.] Alberi Episcopi & Achillis Regiensis Archidiaconi, una cum d. Albero Episcopo Regiensi, & Lanfranco Parmensi, ac Gregorio Adriensi Episcopis, consecravit ecclesiam prædictam monasterii S. Prosperi, extra & prope Regii mœnia. Recondensque cum maxima veneratione & Reverentia, corpus præd. sanctissimi Confessoris Prosperi, in eodem locello in quo repertum fuerat, ejus venerandum altare consecravit, cum suprascriptis Albero Episcopo, Amizone d. monasterii Abbate, & Achille Archidiacono, multisque Monachis & Clericis & fidelibus laicis; posita ibi lamina plumbea in qua scripta sunt omnia eidem cognitioni necessaria. Sanctissimi quoque Venerii, Monachi & Eremitæ atque Prebyteri corpus, reconditum est, cum lamina similiter plumbea, ejusque altare consecratum a D. Gregorio Adrianensi Episcopo. Sanctissimæ etiam Virginis Jucundæ venerandum corpus collocatum est similiter cum lamina scripta; ipsiusque altare consecratum, a Lanfranco venerabili Parmensi Episcopo. Hactenus Chronicæ verba, ubi dum dicitur consecrata ecclesia, intelligitur haud dubie nova ecclesia, a Monachis extructa loco ejus quam Thomas fundaverat, quæque monasterii recentis amplitudini non respondebat.

[7] Porro qui præfata Ughello descripsit, de suo sic addidit: Acta sunt hæc omnia per Dei gratiam, præsentibus supradictis Episcopis, Abbatibus & quamplurimis Archipresbyteris & Præpositis, [sub iisque conduntur corpora 1148 1 Junii,] diversorumque Ordinum Clericis, populisque diversarum terrarum innumeris, anno Incarnationis Dominicæ millesimo centesimo quadragesimo octavo, die Kalendarum Juniarum, tempore Sanctiss. D. Eugenii Papæ tertii & Conradi Imperatoris Romani: ut patet ex antiquissima Chronica, registrata in Legendario vetustissimo magno d. monasterii de pergamenis fol. 52. Ordinatus est Pontifex Eugenius III anno MCXLV, XVIII Februarii, & Conradus obiit anno MCLII XV Februarii, sesqui anno ante illum. Chronica autem ipsa fuit anno MCCCLXIX cum tunc retecta lamina collata, [juxta vetus Chronicon,] inventaque est concordare; quæ collatio non magnam vim habuisset, nisi etiam pro tunc ad oculum patuisset, Chronicam non recens scriptam sed revera antiquam, ut appellabatur, esse, & ante ducentos aut etiam trecentos annos exaratam, quæ antiquitas magnam auctoritatem addit relationi præfatæ: & tacens de translatione corporum a Teuzone facta, suspectam illam posset reddere de falsitate, & simul suprascriptos de ipsa Versus. Certe Canonici S. Prosperi non videntur talis inscriptionis magnam habuisse rationem qui eam non curaverunt inseri processui sub Clemente VIII formato, [in quo nulla mentio translationis prioris.] & mox producendo; vel saltem Apostolici judices eam non censuerunt recipiendam. Excusari tamen potest Chronicæ silentium de translatione illa in urbem, quod temporaria solum fuerit, Monachorumque inductionem præcesserit. Interim notabile est, quod cum de Capitibus SS. Venerii & Jucundæ specialis fiat mentio, nihil dicatur de Capite S. Prosperi; ideoque quod videri illud posset in ecclesia Urbana retinuisse Teuzo, ne illa gratis nomen Sancti ferret. Interim ubi illud nunc sit neminem dicere invenio. Ex dictæ porro Chronicæ supplemento vel aliis publicis monasterii scripturis sequentia accipe.

[8] Anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo nono, [Propter destructū anno 1366 monasteriū transgressi in urbem Monachi] die quinto decimo Junii; cum jam anno trecentesimo quinquagesimo sexto, die decimo sexto Februarii, per D. Feltrinum de Gonzaga, destructum fuisset præfatum monasterium; D. Petrus dela Garata, tunc ejus monasterii Abbas, & Abbatis Zifredini immediatus successor; timens ne ob totalem ipsius monasterii desolationem, ob quam nec Monachi habitare, nec divina in eo celebrare mysteria poterant, præfata Sanctorum corpora inde furtive subtraherentur, aut repentina violentia derobarentur, præsertim propter guerras quæ tunc in diœcesi Regiensi & comitatu vigebant; obtenta licentia a Sanctissimo Pontifice Urbano V (ut ex ipsius Bulla plumbea, [eodem an. 1369 trāslaturi Sanctorum corpora,] quæ in eodem monasterio est, manifeste apparet) volens eam transferre ad ecclesiam Prioratus S. Matthæi in civitate Regii, eidem monasterio pertinentis, ubi tam ipse quam Monachi sui tunc temporis morabantur; adiit Reverendissimum tunc Laurentium Episcopum Regiensem, ut, juxta præfatæ Bullæ seriem eidem translationi interesse dignaretur. Qui cum ei in dubium revocasset an dictæ venerabiles Reliquiæ essent in d. monasterii ecclesia, an in ecclesia S. Prosperi de Castello; idem Abbas eum rogavit, ut pro elucidanda veritate & amovenda omni fidelium cordibus dubietate, cum illo Clero qui sibi placeret, ad monasterium veniens, dictorum Sanctorum altaria perscrutari diligentissime dignaretur, conferens una cum suprascriptis antiquis monasterii Chronicis.

[9] Cui idem Episcopus benignissime annuens, die quinta decima mensis Junii anni suprascripti, [rogant ad id venire Episcopum Laurentiū:] ante auroram ad monasterium veniens per portam S. Nazarii, cum Archidiacono suo & cum Præceptore S. Joannis Hierosolymitani, Priore S. Jacobi, & principalibus aliis Canonicis, Clericis, & diversorum, Ordinum Religiosis, sed & diœcesis d. civitatis Nobilibus ac civibus; celebrata prius super altari S. Prosperi Missa Spiritus sancti, invocatoque Jesu Christi nomine, per Mag. Guidonem Razam, Bartholomæum Spongam, Antonium Cavacini, muratores, non sine maximo labore cum livereis ferreis & malleis, coram cunctis prædictis & aliis adstantibus, frangi & aperiri fecit altare præd. & arcam magnam, ultra communem staturam, in ipso sub una lastra marmorea positam. Qua aperta exivit odor ex ipsa eximius: & videns Reliquias B. Prosperi, [qui cognita priori altarium consecratione,] coopertas panno serico rubeo, cum lamina plumbea in qua scriptum erat: Anno ab Incarnatione D. N. Jesu Christi MCXLVIII Indictione undecima, die Kalendarum Juniarum, consecratum est hoc altare, & repositum est ibi corpus S. Prosperi Episcopi & Confessoris, a D. Moyse Archiepiscopo Ravennatensi, & ab Episcopo Regiensi Albero, & ab Episcopo Parmensi Lanfranco, & ab Episcopo Adriensi Gregorio, & ab Amizone Abbate ejusdem Monasterii, & multis aliis: eamque in omnibus & per omnia cum suprascripta Chronica concordare comperiens; summa cum reverentia & devotione, unam ex prædictis S. Prosperi Reliquiis accipiens, osculatus est, osculandamque obtulit adstantibus.

[10] Et declarans illud esse corpus S. Prosperi, accessit ad altare S. Venerii: [ipsa declarat esse vera] illoque ut supra aperto, reperit corpus ipsius, cum simili lamina plumbea, prout in Chronicis continetur in capsa marmorea. Accipiensque in manibus cum reverentia & devotione caput ipsius, deosculatus est; ostendens ipsum circumstantibus, & deosculandum offerens, & dans Indulgentiam quadraginta dierum, tam adstantibus tunc ibi, quam cunctis d. ecclesiam & altaria visitantibus. Cumque iterum fieret ibi non parvus populi concursus, præfatus D. Episcopus, cum prædictis Dominis eum associantibus, ad propria reversus est: ut patet Instrumento publico & authentico, manu Ubaldi de Sturgidis, Imperiali auctoritate Notarii, rogato, tempore suprascripti summi Pontificis Urbani Quinti, [itaque deportantur in ecclesiā S. Matthæi;] & D. Caroli Romanorum Imperatoris, anno, mense, & die conscriptis; in quo Instrumento describuntur plurimi testes, tam ecclesiastici quam seculares, & inter eos multi nobiles & potentes viri: quod Instrumentum habetur in d. Monasterio. Supradicta igitur corpora sanctorum Prosperi ac Venerii, inventa, ut supra in ecclesia suprascripta, necnon sanctæ Virginis Jucundæ, portata fuerunt in civitatem Regii ad ecclesiam S. Matthæi prædictam, ubi tunc habitabat Abbas præd. & Monachi: & per ipsum Abbatem Petrum ac Fr. Rolandinum de Bertis, Priorem claustralem d. Monasterii, reposita fuerunt in altari S. Matthæi anted. secreto.

[11] Anno millesimo trecentesimo octogesimo reædificata fuit ecclesia & monasterium S. Petri prædictum, [unde anno 1383] per d. Abbatem Petrum; & anno millesimo trecentesimo octogesimo octavo die decima nona Martii per præd. Abbatem Petrum & Fr. Rolandinum suprad. qui tunc factus fuerat Abbas monasterii de Canosa seu de Canusia, accepta fuerunt dicta Sanctorum corpora, præsentibus multis viris de d. ecclesia S. Matthæi, & reportata ad d. Monasterium S. Prosperi. Eodemque anno Indictione undecima, die duodecimo Aprilis, repositum fuit in altari majori ecclesiæ d. Monasterii corpus præd. beatissimi Prosperi; altareque ipsum consecratum per Reverendiss. P. D. Joannem Antibarensem, atque Cæsareensem, & alios plures Episcopos, præsentibus clero & populo Regiensi. [in novam ecclesiam referuntur 12 Aprilis.] In altari quoque S. Venerii eodem die, anno & mense, reconditum fuit corpus S. Venerii: & in altari S. Jucundæ corpus ejusdem sanctissimæ Virginis. Consecrataque fuerunt ipsa altaria per suprascr. D. Joannem Episcopum Antibarensem & alios Episcopos & Prælatos, qui ibi fuerunt. Vacante tunc Imperio, tempore D. Urbani anted. Papæ, & D. Ugolini de Sesso Episcopi Regiensis, ac dominante Illust. Principe D. Galeatio de Vice-comitibus de Mediolano in civitate Regii ac in tota fere Lombardia, uti apparet in laminis plumbeis quæ sunt in dd. altaribus.

ANIMADVERSIO D. P.

Prosper, Episcopus Regii Lepidi in Æmilia (S.)

AUCTORE D. P.

[12] Prædictæ laminæ registrantur infra ad calcem Processus, num. 24, 25 & 26, sunt autem, præter primariam præcedenti numero verbotenus descriptam, [Translatio illa ultima facta per Archiep. Antibarensem,] aliæ quinque, septem præsentium testium, ad majorem certificationem ex superabundanti additæ corpori S. Prosperi. Ex ea autem quam dixi primariam, ibi accuratius transcripta, agnitus est & correctus error qui hic apud Ughellum irrepserat, feceratque irrepere Atrebatensem Episcopum Joannem in Belgio ( qui tunc non vocabatur Joannes, sed Petrus, nec pedem in Italiam tulisse unquam scitur) pro Antibarensi, qui in alia priori lamina num. 23 melius nominatur Archiepiscopus. Erat enim Antibarum in Dalmatia Sedes Archiepiscopalis, vulgo Antivari ad oram Adriatici maris, inter Raguzam atque Dyrrhachium media. Is autem tunc verosimiliter in Italiam fugerat, nomine Sigismundi Hungariæ Regis auxilium imploraturus, [Sede sua ex Dalmatia profugum,] contra Stephanum Rasciæ ac Bosniæ Regem: qui Clissa Cataroque potitus, reliquæ imminebat Dalmatiæ, eamque, victis demum Hungaris & Turcis, magna ex parte obtinuit; unde in litteris, quas idem ad Tragurienses amicos suos dedit anno 1389, scribitur, Stephanus Tuertko D. G. Rex Rasciæ, Bosniæ, Maritimæque &c, de quo vide Joannem Lucium lib. 5 de regno Dalmatiæ cap. 3.

[13] Quomodo autem idem Joannes dicatur Antibarensis atque Cæsareensis, non ausim per conjecturam definire; legitimam esse scriptionem non dubito. Interim apparet ipsum solum inter plures Episcopos præsentes nominatim exprimi, tamquam Archiepiscopali titulo potiorem. [vice Episcopi Ugolini solum quindennis:] Fortassis etiam non sua voluntate venerat in Italiam, sed sede sua pulsus a Stephano. Opportune certe aderat Regii, ubi translato sub annum MCCCLXXVII Seraphino Episcopo in Sardiniam ad ecclesiam S. Justi, seu verius illuc per Galeatium expulso, Episcopatum tenebat quindennis puer Ugolinus (ut est apud Ughellum tom. 5 adeoque Episcopatus Administratore idoneo egebat; ac fortassis etiam dum adolesceret, studiorum causa Parisios transierat, unde & contigit eum Antverpiæ in Belgio mori, ætatis suæ anno 22, necdum Sacerdotio initiatum. Hæc omnia juverit expendisse, [quæ tam extraordinariæ circumstantiæ valde rem confirmant,] ne quis possit de harum laminarum veritate dubitare, quas qui fingere post annos octoginta voluisset, quando resuscitata est, cœpta sub Albero Episcopo adversus Monachos contentio Canonicorum, numquam cogitasset de componendis rebus, in speciem adeo disparatis; licet reipsa conjunctissimis. Accedit huc publica celebritas, quä facta est collocatio sanctorum Corporum & consecratio Altarium, electo ad majorem populi commoditatem die XII Aprilis, qui anno MCCCLXXXVIII Dominicus fuit.

[14] Ex adverso, qui contentioni anno MCCCCLI denique suscitatæ, arma præparavere, [& fidem elevant contrariæ relationis,] fortassis tempore haud longo post istæc tam notorie in Monasterio acta, nihil pensi videntur habuisse quid scriberent, modo scriberent aliquid, quod multis post annis repertum opponeretur producendis ex parte Monachorum documentis. Cum enim adversus ea non viderentur suffecturæ lamellæ iis quæ in S. Prosperi de Castello erant corporibus olim appositæ ab Episcopo Albero, Corpus & Reliquiæ S. Prosperi Episcopi Regii, &; Hic est Corpus S. Venerii, [quasi idem Laurentius corpora prius reperta ab Albero, removeri ab altaribus non fecisset ut dubia,] uti infra Processum num. 21 & 22 leguntur; aliam majorem laminam exaravere sic continentem. ��� Ad perpetuam rei memoriam.

Notum sit omnibus Christi fidelibus, devotis beatissimi Prosperi Confessoris, quod anno Domini MCCCLXIX die XV Junii, tempore D. Laurentii de Pinottis Episcopi, consentiente Clero & populo Regino, corpus ipsius fuit translatum ab ecclesia S. Prosperi de Castello, & depositum apud sacristiam majoris ecclesiæ Reginæ. Nota obsecro diem & annum eumdem, quo idem Episcopus adeo solenniter in ecclesia monasterii, de sub altaribus loci jam deserti, eduxerat Sanctorum corpora, educta probaverat, probata ad ecclesiam S. Matthæi transtulerat. His autem factis, ad removendum periculum scandali ex eo processuri, si sub iisdem nominibus haberi in ecclesia S. Prosperi pergerent, alia ibi ab Albero condita corpora; prudenter jussit ea inde amoveri; & (sicuti in iis mos est, de quorum sanctitate nihil certo constat) deferri ad sacristiam, non ejusdem ecclesiæ ubi essent in potestate Canonicorum, sed Cathedralis suæ, unde absque Episcopi & Collegii principalis scientia auferri non possent.

[15] Sic exorsi a vero Episcopi Laurentii facto, sed aliter quam oportebat accepto; [quo dissimulato ejus successor ea quidem reposuit anno 1387,] & veluti si ipse ea corpora, sub iis quæ præferebant nominibus approbasset; pergunt laminam suam scribere ejus auctores, & addunt: Postea vero, die XV Aprilis (erat hæc feria II post Dominicam in albis, nisi legendum sit ut infra XXV Aprilis & copista noster hic 15 scripserit pro 25, tunc autem erat festum S. Marci & Letania major) Postea inquam Rev. Seraphinus, Episcopus Regiensis & Princeps, una cum Clero & Capitulo, palam cum campanis & processionibus, honorifice demum beatum Corpus fecit ad ecclesiam S. Prosperi feliciter deportari, & in arca propria devotissime introcludi. Et altaria BB. Prosperi & Venerii fuerunt consecrata d. anno & die XXV Aprilis per d. D. Seraphinum. Nempe cum prope esse appareret, ut perducta ad culmen ecclesia Monachorum dedicaretur, eoque referrentur corpora Sanctorum ex æde S. Matthæi; gliscente inter Episcopum & Galeatium Mediolanensem dissidio, cum hic dominium civitatis Regiensis affectaret, ille Laurentii decessoris exemplo Episcopum Regii & Principem se diceret. [sed eo non obstante curata est anno 1348 translatio prædicta,] Facile autem eidem persuaserunt, ut urbanum Clerum, ad partes suas arctius colligandum demereretur rescissa decessoris in favorem Monachorum lata sententia; & impetrata quam dixi translatione, rei gestæ seriem, sicuti posita est, laminæ plumbeæ inscripserunt. Sed non diu gavisi sunt consilii talis successu: ejecto enim mox, ut apparet, Seraphino, rerum in urbe potens Galeatius, quindennem puerum consecrari Episcopum fecit, dissimulante forsitan Gregorio XI, quo a Florentinis hostibus abjunctum Galeatium retineret in obsequio; interimque jubente, Archiepiscopum Antibarensem prospicere necessitatibus diœceseos istius, & Episcopalia munia exercere. Et ita quidem Monachis & veritati reddita justitia est, sed non ideo coacti Canonici removere ab altaribus corpora jam ibi reposita.

[16] Anno MCCCCLI controversia renovata fuit sub Baptista Palavicino Episcopo, qui persuasus fuit (uti infra num. 21 leges) recognoscere & approbare corpora in ecclesia S. Prosperi asservata: [ac rursum anno 1453] sed de jure Monachorum postea melius edoctus, lite per biennium protracta, manus tandem dedit; & petitam ab illis recognitionem corporum, in novas capsas transferendorum, suscepit anno MCCCCLIII, uti infra num. 26 & 31 apparebit. An autem Canonicis tunc fuerit super ea re indictum silentium, non liquet: non apparet certe quidquam eos movisse, cum anno MDXVIII celebrata nova translatio est ab Abbate D. Paulo Borella. [1518 & 1551,] Sed cum anno MDLI belli causa solo æquatum monasterium suburbanum esset, atque ad aliud loco ejus in urbe extructum transferenda corpora, renovata lis est, & absque præsentia Episcopi Joannis Baptistæ Grossi, Tridentino Concilio assistentis, cum interventu Cleri, per solum Abbatem & Monachos facta translatio XXI Decembris, festo S. Thomæ Apostoli, exigua (ut credibile est) pompa: exindeque continuata est per annos quinquaginta controversia, magnis hinc inde animis agitata, ac tandem ad Apostolicæ Sedis judicium devoluta. Huic Sedi præsidens Clemens VIII, [pendente controversia an. 1451 renovata usque ad 1601.] quomodo Pontificatus sui anno X Christi MDCI nodum non tam solverit quam sciderit, & indicto Partibus utrimque silentio, Canonicis quidem S. Prosperi Reliquias tam quæ revera erant, quam quæ esse dicebantur attribuerit; Monachis similiter eas quæ S. Venerii nomine utrobique habebantur, sequens docebit Historia.

[17] Prius tamen ad initium controversiæ redeo, & ad Episcopum Alberum sive Alberium (uti scribi jubet Ughellus tom. 5 aliis etiam Adalbertum & Albericum, [Ejus primus auctor Albertus Ep.] Lucio vero Papæ III Alberonem, ex Canonico Regulari & Priore S. Mariæ de Rheno Bononiensis diœcesis assumptum ad Infulas Reginenses. Hunc ego, utpote virum religiosum, deque ecclesia sua optime meritum, & quod caput in agendo sincerum (sicut probavit prioris sententiæ adeo publica retractatio) credere non possum quidquam mala fraude egisse, suppositis corporibus undecumque acceptis: [credi potest bonafide egisse;] sed persuasum a satis constanti, & per publice extantem titulum probata fama, de facto Teuzonis Episcopi, omnino credidisse, cum necdum examen in monasterio fecisset, eadem corpora in Collegiata remansisse. [requirendo corpora Sanctorum] Cum autem præfatus titulus solum diceret, in ecclesiæ latere condita illa esse, neque eorumdem inde ablatorum in eadem ecclesia extaret monumentum; induci sine culpa potuit vir bonus, ut putaret ipsa ibi adhuc posse inveniri, & inventa duorum Anonymorum corpora, licet absque titulo, eorumdem esse crederet qui requirebantur.

[18] Quamquam enim ecclesiam S. Prosperi in Castello Teuzo Episcopus dicebatur ædificasse; [eo loco ubi sec. 5 putatur fuisse Cathedralis;] eo tamen loco ædificandi non alia videtur causa fuisse, quam quod istic, ante civitatem a Gothis eversam, Cathedralis olim ecclesia fuisse traderetur. Hoc autem, ut est verosimillimum, posito; mirum non fuerit si eidem Teuzoni, humum ad fundamenta novæ ecclesiæ jacienda molienti, & curiosius omnia observanti, occurrerit sine titulo nominis corpus alicujus Sancti, ante vel post Prosperum Episcopi, indicium ordinis Episcopalis facientibus annuli vel baculi Pastoralis reliquiis, defuncto contumulatis; aliud item talibus indiciis carens, eo tamen modo compositum, ut appareret sanctius esse cadaver, quod sic humatum inveniebatur; quæ ille sine scrupulo collocaverit sub altare majus, istic ubi illa invenit Amizo; prudentius facturus, si quos inveniebat a Teuzone collocatos anonymos, etiam anonymos reliquisset, neque definivisset quorum illa essent: nam sub tali cautela mansisset illis honor suus imperturbatus, & sua quies Monachis. Nullos quidem civitas Regiensis tunc noverat & nunc novit Sanctos suos antiquos, nisi Prosperum, Venerium & Jucundam, in ecclesia suburbana compositos a Thoma Episcopo seculo VIII; [& Sanctos aliquos anonymos potuit invenisse Teuzo sub altari locandos;] vix tamen possum dubitare, quin, æque ac Italicæ ceteræ civitates, plures ex primis Episcopis suis pro Sanctis habuerit, colueritque etiam alios nonnullos inferioris Ordinis, & eorum corpora detulerit in ædem sacram ex cœmeterio suburbano (ubi sepelire etiam Episcopos mos Romanis erat) quorum memoria prorsus perierit ipsa cum urbe. Hæc vero cum sub Longobardis restaurari cœpisset, initium factum sit circum veteris Cathedralis parietinas; quibus propter securitatem circumjecto munimine vallatis, inditum fuerit nomen Castelli; quod hodiedum perseverat in nomine Portæ, quæ Castelli dicitur, nullo istic alias nunc apparente munitionis ullius indicio; sed ex opposita fere parte ædificata ad veterem S. Nazarii portam a Ludovico Gonzaga arce, sub annum MCCCXXXIX, uti Leander Albertus docet.

[19] Si Acta Inventionis prætensæ pro anno MCXLIV die XXIII Novembris, [in quibus nominandis deceptus Alberus veniam mereatur,] scribi fecisset Episcopus Alberus, aut scripta forsitan non jussisset aboleri; sciremus quibus indiciis & quam non temere judicaverit, duorum a se repertorum corporum, alterum Sancti alicujus Episcopi, alterum Sancti non Pontificis esse; nec alios nisi SS. Prosperum & Venerium noscenti, qui etiam istic dicebantur aliquando a Teuzone locati, facile ignosceretur, quod eorum crediderit esse corpora illa: quodque jam progressus ad publicam Translationem, toto triennio cunctatus fuerit audire preces Monachorum, contraria urgentium. [postquam errorem retractavit:] Sed horum jam cognita probataque causa, prudentiæ fuit abolenda curare publica omnia prioris erroris, si qua extabant, monumenta; unde factum est, ut nihil eorum produxerint Canonici pro causa sua, sed satis habuerint Laurentii Episcopi Acta, contrario quam debuerunt sensu allegare ad probationem prætensæ suæ possessionis.

[20] Hujus porro possessionis inanitate probata, solum optandum nunc superest, [quem nobis discutere licuit] ut dignetur Deus manifestare, quorumnam Sanctorum eæ sint Reliquiæ, quæ cum Reliquiis apud Monachos, & quibusdam apud Canonicos extra altaria repertis, nunc honorem obtinent communis saltem nominis. Verum non solet ille, qui simplici fidelium devotione magis, [etiam post litem a Clemente VIII compositam.] quam curiosa arcanorum suorum pervestigatione delectatur, hujusmodi votis obsecundare: & Romani Pontifices sui officii solum esse existimant, a commissis sibi ecclesiis amoliri scandala, in animorum dissensiones prorumpentia; cetera Deo temporique committunt, nec prohibent ab eruditis ea moderate discuti; nisi ipsamet illa qualiscumque discussio, periculum fidei moribusque adducat; quod in præsenti casu nullum subesse arbitramur. Nunc ergo tandem ad ipsam Clementis VIII sententiam veniamus, atque ad ejus executionem per Commissarios Apostolicos; quorum interim unus Franciscus Gonzaga, vir notæ integritatis ac sanctitatis, in ipsa Reliquiarum apud Monachos quiescentium inspectione, dicitur apud Ughellum col. 1584 coactus palam exclamando asserere, quod hoc est vere corpus sancti Prosperi.

HISTORIA TRANSLATIONIS
Jussu Clementis PP. VIII, factæ an. MDCI.

Prosper, Episcopus Regii Lepidi in Æmilia (S.)

PROCESSUS MSS., AUCTORE D. P.

CAPUT I.
Petentibus Canonicis procedi ad executionem Brevis Apostolici, ipsum aliaque eo spectantia producuntur.

[1] In Christi nomine. Amen. Anno Incarnationis ejusdem millesimo sexcentesimo primo, [Anno 1601 coram Executoribus Brevis Apostolici,] Indictione quarta decima, die tertio decimo Novembris, tempore Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris & D. N. D. Clementis, Divina providentia Papæ VIII anno decimo; coram Illustrissimis & Reverendissimis D. Gaspare Silingardis, Episcopo Mutinensi, & D. Fratre Francisco de Gonzagis, Episcopo mantuæ, Executoribus Brevis Apostolici in Membranis, sub Annulo Piscatoris, existentis in Palatio Episcopali civitatis Regii, & in Camera Rangona; comparuerunt infrascripti Illustres & Adm. Reverendi Domini, Antonius Nuschius, Præpositus insignis Collegiatæ Ecclesiæ S. Prosperi de Castello civitatis Regii; [comparentes Canonici S. Prosperi,] necnon & Dominus Andreas Aliatus, Prior; Petrus Antonius Cassolius, Hieronymus Baiscus, Achilles Grudellus, Horatius Majolius, & Ludovicus Codurus; omnes Canonici d. Collegiatæ Ecclesiæ, vocem habentes in Capitulo, [ipsumque Breve & c. exhibentes,] & totum Capitulum d. Ecclesiæ facientes & repræsentantes, conjunctim & divisim, omni meliore modo; & inhærentes præsentationi Brevis Apostolici, & Litterarum de quibus infra; necnon & sententiæ, seu voto sacræ Congregationis Rituum & Ceremoniarum, alias seorsum præsentatis & productis, coram suprascriptis Illustrissimis & Reverendissimis Dominis Episcopis Mutinensi scilicet, [petunt ad ejus executionem procedi:] ex rogitu D. Alexandri Boscheti publici Notarii Mutinensis, & Mantuano, ex rogitu D. Caroli Righelli Notarii Mantuani; quos exhibuerunt & præsentarunt ambos cum litteris legalitatis in forma; iterum & de novo produxerunt capitulariter congregati ut supra, exhibuerunt & præsentarunt d. Breve, datum Romæ sub Annulo Piscatoris, sub die undecimo Februarii anni MDXCV; una cum sententia seu voto dictæ sacræ Congregationis, super executione d. Brevis, facta sub data diei secundi Octobris an. MDCI, cum subscriptione & sigillo Illustriss. & Reverendiss. D. Cardinalis Florentiæ, una cum litteris scriptis ad Vos Illustriss. ac Reverendiss. Dominos Episcopos per d. D. Cardinalem de Florentia, sub die secundo Octobris anni instantis, & prædicta omnia sana, & in forma probanti apparentia; instantes & enixe petentes per Illustriss. & Reverendiss. Dominationes vestras deveniri ad executionem & consummationem omnium & singulorum, de quibus in d. Brevi, sententia seu voto, ac litteris antedictis, in omnibus & per omnia, juxta formam & continentiam eorum, servatis omnibus de quibus in eis, ad finem ut tandem justum & honestum desiderium eorumdem comparentium adimpleatur, & executioni tradatur; offerentes sese paratos parere omnibus mandatis & jussionibus Illustriss. & Reverendiss. Dominationum vestrarum; & protestantes per se non stare, quo minus omni meliori modo &c.

[2] Tenor vero scripturarum Brevis, voti & litterarum, de quibus supra, hic sequitur: omisso utroque supra memoratorum Notariorum rogitu prædicto.

CLEMENS PAPA VIII.

Venerabiles Fratres, salutem & Apostolicam Benedictionem.

Injuncti nobis Apostolici muneris debitum exposcit, ut non solum ea quæ pacem & concordiam nutriunt, [sicut Clemens VIII, intellecta controversia] pura intentione perquiramus; verum etiam illa ab Ecclesiasticis personis exstirpare solicite studeamus, quæ seditionem & scandalum introducunt. Dudum siquidem orta controversia inter dilectos Filios, Capitulum & Canonicos Collegiatæ Ecclesiæ S. Prosperi civitatis Regiensis, prætendentes, [inter ipsos Canonicos] quod jam supra septingentos annos Corpora SS. Prosperi Episcopi, & Venerii Monachi d. civitatis Patronorum, ex illa Ecclesia, in qua tunc recondita erant, ad prædictam Collegiatam, quæ sub invocatione ejusdem S. Prosperi in civitate præd. tunc a bonæ memoriæ Teuzonio Episcopo Regiensi ædificata, & postea … per Communitatem Regiensem magnifico sumptu pluries restaurata & aucta extitit, translata fuissent; [& Monachos S. Petri,] ut ex antiquissima traditione publicisque documentis constare asserunt, ex una; ac dilectos etiam Filios, Abbatem & Monachos monasterii S. Petri, etiam Regiensis, [super possessione Corporum SS. Prosperi & Venerii] Ordinis S. Benedicti, prætendentes Corpora dd. Sanctorum Prosperi & Venerii in eorum Ecclesia S. Petri recondita esse; ex altera partibus, lite super hoc a quamplurimis annis mota, eo deventum est, ut, licet Episcopi pro tempore, & Communitas & homines civitatis Regiensis, qui cum præd. Capitulo & Canonicis firmiter credunt, Corpora prædd. Sanctorum in præd. Collegiata Ecclesia, ad quam semper ea ratione universus Clerus & populus ejusdem civitatis peculiarem gesserunt & gerunt devotionis affectum, sese Opposuerint, & quod Abbatem & monachos ab hac eorum prætentione rejicere conati fuerint: nihilominus quia iste Abbas & Monachi semper in eorum opinione perstiterunt, nedum maxima exinde fidelis populi perplexitas, sed etiam scandalum non mediocre cum devotionis imminutione, cœpit exoriri.

[3] Nos autem ubi primum hæc ad aures nostras sunt delata, opportunam rationem inire cupientes, [& causa Congregationis Rituum proposita,] qua hujusmodi controversia omnino præscinderetur ac omnis e fidelium mentibus dubietas, de medio tolleretur, hujusmodi causam venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus, Congregationis sacrorum Rituum & Ceremoniarum, per eos mature examinandam & discutiendam, ac nobis referendam commisimus. Cumque novissime per venerabilem Fratrem nostrum, Alphonsum Episcopum Estensem Cardinalem Gesualdum, præd. Congregationis sententia ad nos relata fuerit; Nos juxta illam, causam hujusmodi terminare deliberavimus.

[4] Motu igitur proprio, non ad alicujus partium præd. vel aliorum, pro eis nobis super hoc oblatæ petitionis instantiam, [ex ejus sententiæ mandavit ut convocatis convocandis,] sed ex certa scientia ac matura nostra deliberatione, ac de ejusdem Congregationis Cardinalium consilio, causam seu causas litesque & controversias, super hujusmodi materia hactenus excitatas, motas, introductas, ac indecisas pendendentes, a quocumque seu quibuscumque judicibus ordinariis vel delegatis, in iisdem statu & terminis, in quibus reperiuntur ad nos harum serie avocantes, illasque penitus extinguentes ac perpetuum utrique partium desuper silentium imponentes, vobis per præsentes committimus & mandamus, ut vos conjunctim si fieri possit, sin minus alter vestrum ad præd. civitatem Regiensem accedatis vel accedas; ac vocatis Episcopo Regiensi ac tribus Dignitatem obtinentibus, ac tribus Canonicis partim Cathedralis, [accedant ad utrumque locum Commissarii;] partim dictæ Collegiatæ Ecclesiæ, pro parte Capituli & Canonicorum præd. ac Abbate & sex Monachis ex senioribus magis qualificatis pro parte d. Monasterii; ac assumptis etiam quinque aut quatuor testibus, viris gravibus & fide dignis, cum iis omnibus ad loca tam Ecclesiæ Collegiatæ, quam monasterii prædictorum, in quibus Corpora SS. Prosperi & Venerii recondita esse dicerentur; vos conferatis aut alter vestrum se conferat; ac loca prædicta in præsentia duorum auctoritate Apostolicæ Sedis Notariorum, ac dictorum quinque vel quatuor testium, [omnibus inspectis,] ac assistentibus Partibus prædictis, ac auctoritate nostra, omni & quacumque appellatione, reclamatione & recursu penitus remotis, aperiri mandetis & faciatis, aut alter vestrum mandet & faciat, & in loca ipsa de Reliquis dictorum Sanctorum diligenter inquiratis & inspiciatis, seu alter vestrum inquirat & inspiciat.

[5] Et prout in quolibet ex dictis locis reperta fuerint corpora dictorum Sanctorum, [Canonicis Reliquias S. Prosperi,] Corpus S. Prosperi Episcopi in Collegiatam Ecclesiam prædictam transferri, & in ea reverenter collocari, perpetuoque custodiri; Corpus vero S. Venerii in Ecclesia prædicta Monasterii S. Petri & transferri, & in ea religiose collocari, & perpetuo custodiri. Ceterum Capitulo & Canonicis Ecclesiæ S. Prosperi membrum integrum, non tamen Caput, S. Venerii; Ecclesiæ vero & Abbati & Monachis d. Monasterii, membrum integrum, [Monachis S. Venerii consignent,] non tamen Caput S. Prosperi, in iisdem respective Ecclesiis perpetuo asservanda, concedi & tradi eadem auctoritate nostra curetis & faciatis, aut cures & facias; atque super his omnibus publicum instrumentum per dd. Notarios, in solidum rogandos, [Apostolica auctoritate nixi,] in præsentia dd. testium confici, ac ejus instrumenti exemplar authenticum utrique partium consignari mandetis aut mandes. Nos enim vobis seu alteri vestrum præmissa omnia & singula, faciendi, ac tam Capitulum & Canonicos Collegiatæ Ecclesiæ, quam Abbatem & Monachos Monasterii præd. auctoritate nostra, & sub censuris & pœnis Ecclesiasticis, arbitrio vestro vel alterutrius vestrum imponendis & aggravandis, cogendi & compellendi, auxiliumque brachii secularis, si opus fuerit, invocandi, aliaque super his necessaria, opportuna ordinandi, gerendi & exequendi plenam & liberam eadem Apostolica auctoritate tenore præsentium concedimus facultatem.

[6] Non obstantibus Apostolicis & Inuniversalibus Provincialibusque & Synodalibus Consiliis editis, [non ob stantibus quibuscumque;] generalibus vel specialibus Constitutionibus & Ordinationibus ac Collegiatæ Ecclesiæ & Monasterii, illiusque Ordinis prædd. etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia, roboratis statutis & consuetudinibus, Privilegiis quoque, Indultis & Litteris Apostolicis, in contrarium præmissorum quomodolibet concessis, confirmatis, approbatis & innovatis, ceterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ apud S. Petrum, sub Annulo Piscatoris, die XI Februarii MDXCV, Pontificatus nostri anno VI.

���������M. Vestrius Barbianus.

Transilio votum Congregations Rituum, huic Brevi conforme, & litteras Card. Florentinii, Italice scriptas, quibus ad ipsius Brevis executionem urgentur Mantuanus & Mutinensis Episcopi.

CAPUT II.
Accersitis rite Partibus, inspiciuntur utriusque Ecclesiæ contendentis Reliquiæ.

[7] Illustriss. & Reverendiss. Domini Episcopi, sedentes ut supra ea qua decuit reverentia, [Episcopi Commissarii,] d. Breve una cum voto & litteris acceptaverunt, eisque visis & perlectis, & de eorum tenore certioratis, sese obtulerunt, & quilibet eorum obtulit pro prædd. omnium executione; asserentes sese ad hanc civitatem contulisse hac de causa, parati adimplere & exequi Jussa Apostolica, & pro executione suis loco & tempore facienda, juxta dictorum omnium productorum & exhibitorum formam & continentiam; sic etiam instantibus & petentibus DD. Præposito & Canonicis, [constitutis causæ Notariis,] & elegerunt ac deputaverunt nos Peregrinum Vellanum, & Stephanum Ghisonum Notarios Apostolica auctoritate, in solidum in Notarios præsentis Causæ, ac pro Tribunali Cameram Rangonam in Episcopali Palatio; præsentibus Perill. D. Pompilio Raymundo; Adm. Rever. D. Jacobo ejus filio, D. Capitaneo Balthasare Vigarano, Nobili Regiensi, testibus ad prædicta adhibitis, vocatis & rogatis, die quarto decimo Novembris, anno & Indictione quibus supra. Existentibus ergo Illustriff. & Reverendiss. Dominis, Gaspare de Silingardis Episcopo Mutinæ, & D. Fr. Francisco de Gonzagis Episcopo Mantuæ, in Ecclesia Collegiata insigni S. Prosperi de Castello civitatis Regii, in quam sese contulerunt ad finem exequendi Breve Apostolicum. Votum S. Congregationis Rituum & Ceremoniarum Urbis, [ac rursus instante per suum Procuratorem Capitulo,] una cum litteris ad ipsos transmissis, & de quibus supra, & prout institum & petitum fuit … & denuo pro parte D. Capituli petitur, & in statu ab Illust. & Rev. D. Joanne Baptista Busanæo Syndico & Procuratore d. Capituli specialiter & expresse ad id constituto, ex mandato sui Syndicatus, quod autenticum producit, ad suæ personæ legitimationem: hic quidem in Ms. expressam, sed nobis minime necessariam.

[8] Volentes porro & intendentes prædd. Episcopi Commissarii, ut obedientiæ sanctæ filii, parere jussionibus Apostolicis, quarum sunt meri & puri executores & Ministri, [accersunt pro sua cujusque parte,] illud idem Breve in manibus & præ oculis tenentes & habentes, in quo jubentur pro ejus executione vocari pro Parte d. Capituli Illustriss. & Reverendiff. D. Episcopum Regiensem, & ejus loco (cum absit, & officio legationis Nuntii Apostolici penes Sereniss. Poloniæ Regem fungatur) Ill. & Adm. Rev. D. ejus Vicarium … necnon & tres viros, in dignitate constitutos, ac tres Canonicos partim Ecclesiæ Cathedralis, & partim d. Collegiatæ insignis; & pro parte multum Rev. Abbatis, & Monachorum adversantium, eumdem D. Rev. Abbatem Monasterii S. Petri cum sex aliis Monachis ex senioribus & magis qualificatis d. Monasterii & ulterius secum assumeret, quatuor aut quinque testes, Viros graves & fide dignos cum præsentia duorum Notariorum, [Vicarium Episcopi,] Apostolica auctoritate constitutorum. Vocaverunt ideo Ill. & Adm. Rev. D. Innocentium Juscherium, Nobilem Mutinensem, Vicarium d. D. Episcopi Regii, & Illustres & Adm. Reverendos D. Bartholomæum Tuschium Archidiaconum, D. Jacobum Antonium Cappellinum, Archipresbyterum Cathedralis Ecclesiæ Regii; D. Antonium Tuschium Præpositum d. Collegiatæ S. Prosperi, in dignitate Ecclesiastica constitutos, & D. Hieronymum Corradinum, Canonicum Cathedralis; D. Andream Alcatum, & D. Petrum Antonium Cassolium, Canonicos d. Collegiatæ, & Rev. P. D. Hieronymum a Potentia, [& Abbatē S. Petri,] Abbatem S. Petri de Regio, Rev. P. D. Zachariam, Abbatem S. Petri de Mutina; Rev. P. D. Androsium de Brixia, Abbatem S. Joannis Evangelistæ de Parma; D. Gregorium a Poreto, Priorem Claustralem S. Petri de Regio; R. D. Matthiam a Papia, Decanum & Confessorem Monasterii S. Mariæ Magdalenæ de Regio; R. D. Andream a Moverbio, Decanum & Cellerarium; R. D. Placidum a Neapoli, Decanum monasterii S. Petri de Regio, pro parte d. Abbatis & monasterii.

[9] Et pro testibus, viris gravibus & fide dignis, [Testes item] Illustres & Eximios D. Paulum Bugerium, Priorem Ill. Communitatis Regii, D. Josephum Batalium, Syndicum ejusdem Communitatis, D. Horatium Sacratum I. V. Doctores; D. Carolum Parisettum, & D. Tuscium Fontanolium, Nobiles Regienses; de quorum fide, probitate & integritate dixerunt sese fuisse ac esse informatos. Et adhibuerunt pro Notariis Apostolicis, nos Peregrinum Velanum, [& Notarios,] & Stephanum Ghisonum; omnes ibi præsentes personaliter constitutos, audientes & intelligentes: quibus omnibus & singulis auctoritate Apostolica, qua funguntur in hac parte, & in virtute S. Obedientiæ, injunxerunt & injungunt, ut debeant assistere, [coram quibus publicatur Breve.] & respective præsentes fore aperturæ arcarum, tam ipsius Collegiatæ insignis, quam d. monasterii, in quibus Corpora SS. Prosperi & Venerii recondita dicuntur; & omnibus & singulis per ipsos Illustriss. & Reverendiss. Dominos, peragendis; & sub silentio retinere quæ viderint & audiverint, eaque minime alicui propalare, sub pœna inobedientiæ, donec omnia executa fuerint. Et statim mandarunt publicari Breve præd. quod alta voce fuit a me Stephano præd. & infrascripto publicatum, præsentibus Mag. Nicolao Sampolio, & Mag. Petro de Pezzis, cœmentariis Regii, testibus ad præd. adhibitis.

[10] Post quæ in continenti, hora fere vigesima quarta, ea qua decet devotione & reverentia, iidem DD. Episcopi accesserunt, [Exponitur Arca S. Prosperi,] una cum supradictis omnibus, ut supra vocatis, & Nobis Notariis, ad arcam d. Collegiatæ, in qua recondita dicuntur Ossa Corporis S. Prosperi Episcopi Regii, existentem in Choro ejusdem Ecclesiæ, extractam de mandato dd. DD. Illustrissimorum, de subtus Altare Majus Ecclesiæ, sub quo jacebat per Mag. Nicolaum de Sampolio & Mag. Petrum de Pezzis, cæmentarios Regienses: quæ ibi reverenter visa & perspecta fuit & est, in Choro d. Ecclesiæ versus Partem Orientalem & Meridionalem, mandatumque est nobis Notariis, describi Arcam præd. cum suis ligaminibus ferreis undequaque stipatam, quæ descriptio facta fuit & est ut infra. Arca præd. est in Petra viva incisa & tabula ejusdem Petræ clausa; & jacet super saxum magnum Petræ vivæ, [describitur,] & a quatuor ligaminibus ferreis colligata, tribus scilicet per obliquum, & alio per longitudinem, d. Arcæ cum aliis clavatum, & capita dd. ligaminum sunt magno artificio inferrata & inplumbata, in d. saxo masigno, [inspicitur,] ab omnibus partibus d. arcæ, cum multis sigillis in quolibet capite dd. ligaminum, sub inscriptione, & armis civitatis Regii, & olim D. Episcopi Palavicini.

[11] Et facta d. descriptione, mandarunt per dd. Operarios, ibi ad hunc effectum convocatos, [& defertur in Archivium.] aperiri d. arcam: qua aperta, intus eam invenerunt duas capsettas ligneas, & pannum quemdam sericeum; in una quarum adsunt Reliquiæ ossium & rasuræ, in altera vero fragmenta capsettæ veteris: & in d. panno adsunt Ossa multa, Corporis scilicet & Capitis sub titulo & inscriptione Corporis S. Prosperi; prout attestantur tres laminæ plumbeæ in d. arca pariter repertæ; duæ scilicet magnæ; altera sub inscriptione anni MCCCLI, incipiens; Ad perpetuam rei memoriam; altera de anno MCCCCLI incipiens, Universis Christi fidelibus: & altera parva in forma sphærica, incipiens, Corpus & Reliquiæ S. Prosperi, quarum tenores inferius registrabuntur. Quæ omnia postquam ab Illustriss. & Reverendiss. Dominis, ac aliis prædictis omnibus, ut supra vocatis, & a Nobis Notariis visa fuerunt; iidem Illustriff. Domini mandarunt, pro nunc reponi & custodiri in Archivio d. Ecclesiæ, sub custodia clavium, penes dd. Illustriss. Dominos usque ad novam eorum deliberationem; prout statim a præd. Domino Præposito, cum tortiis accensis delata fuerunt in d. Archivio, & reposita. Et Archivio bene clauso, claves fuerunt consignatæ, & traditæ per R. D. Præpositum prædd. Illustriss. DD. Episcopis.

[12] Et his peractis Illustriss. Domini, una cum supradictis sese contulerunt ad Altare S. Venerii, [item arca S. Venerii.] existens in d. Ecclesia, versus Septemptrionem; quo desubtus aperto per dd. fabros, inventa fuit una cum arcula lapidea, & inde extracta cum duabus ligulis ferreis in cruce colligata, cum sigillis octo plumbeis, duobus scilicet pro quolibet capite ligaminis, sub inscriptione & armis civitatis, & quondam D. Episcopi Palavicini, quam pariter mandarunt aperiri: & ea aperta, reperta fuerunt intus eam plura ossa, cooperta panno sericeo coloris rubei; & duæ laminæ plumbeæ, una quarum incipit, Universis Christi fidelibus; altera vero, Hic est corpus S. Venerii; quarum tenores inferius registrabuntur. Et omnibus reverenter visis & perspectis, mandarunt prædd. Illustriss. Domini ossa prædd. pro nunc, usque ad eorum novam deliberationem custodiri in d. Archivio: quæ statim a Domino Præposito, cum tortiis accensis, delata fuerunt in d. Archivio, & in eo tribus clavibus bene clausa, quarum duæ fuerunt a d. Domino Præposito consignatæ dd. Illustriss. Dominis, & altera d. R. D. Abbati S. Petri.

[13] Et postea statim e d. Ecclesia recesserunt, & se contulerunt cum prædd. omnibus supravocatis, & Nobis Notariis ad sacellum, existens in Monasterio Monachorum S. Petri, [Itur ad monasterium S. Petri,] ad finem diligenter perquirendi de Ossibus & Reliquiis Corporum prædd. SS. Prosperi & Venerii. Et eo pervento mandarunt rumpi per dd. fabros Altare, ibi existens a latere orientali; & eo fracto extracta fuit capsa nucea duabus clausuris ferreis munita, quam Monachi dixere, alias subtus d. Altare repositam fuisse, [reseratur arca, in qua eorumdē Sanctorum Reliquiæ esse dicebantur,] & in ea extare Ossa Corporum, SS. Prosperi scilicet & Venerii, ut ex publico rogitu publicorum Notariorum Regiensium, confecto de anno MDLXXXVIII, die XVI Februarii. Quæ capsa fuit a prædd. fabris de mandato prædd. Illustriss. Dominorum aperta, & intus eam invenerunt, astantibus omnibus supradictis & videntibus, duas capsettas tela sericea coopertas: in quarum altera recondita sunt ossa Corporis sub inscriptione S. Prosperi cooperta, velo sericeo albo cum listis inargentatis, cum undecim laminis plumbeis circumcirca eam existentibus, [inspiciturque,] septem scilicet magnis, & quatuor parvis, quarum tenores inferius registrabuntur: in alia vero capsetta reposita sunt ossa Corporis, sub inscriptione S. Venerii: & circumcirca d. capsettam extant quatuor laminæ plumbeæ; duæ scilicet magnæ, & aliæ duæ parvæ, quarum copiæ inferius registrabuntur. Et prædictis omnibus devote & reverenter visis, iidem Illustriss. Domini mandarunt Ossa prædd. sub inscriptione S. Profperi pro nunc in aliquo tuto loco reponi, quæ statim per RR. Fratres de monasterio reverenter delata fuerunt in sacristiam, [& quæ S. Prosperi nomen præferebant ponuntur in sacristia.] in d. capsetta, & clausa in quadam capsa magna, ibi existente cum duabus clavibus; & claves fuerunt traditæ prædd. Illustriss. Dominis; qui mandarunt, Monachis præsentibus & audientibus, quod sub pœna Excommunicationis non audeant amovere d. capsettam, nec ossa in ea existetia usque ad novam determinationem [movere]. Et his peractis, omnes recesserunt, mandantes Nobis Notariis, ut de prædictis publicum conficiamus documentum.

[14] Die quinto decimo Novembris ejusdem anni, hora fere secunda noctis, existentibus supradd. [15 Nov. regressis ad monasteriū Episcopis,] Dominis Episcopis in sacristia Monasterii S. Petri, civitatis Regii, pro executione Brevis Apostolici; R. P. D. Hieronymus a Potentia, Abbas ejusdem Monasterii, exhibuit & præsentavit scripturam quamdam, manu ejus subscriptam, & proprio sigillo sigillatam, cujus scripturæ tenor talis est. D. Hieronymus a Potentia, humilis Abbas, & Monachi S. Prosperi, & Monasterii S. Petri, civitatis Regii; [protestatur Abbas] qui a quingentis annis citra & semper custodierunt venerabile Corpus Divi Prosperi ac illius benedicta Ossa; imo illud & illa semper devote & pie venerarunt & honorarunt, & reverenter coluerunt, & omnia pro suo posse ejus bona opera imitati sunt; nunc audientes motum proprium S. D. nostri hucusque illis ignotum; mentemque ejusdem Sanctitatis illam esse, [se suosque tradituros Corpus S. Prosperi] ut Illustriss. & Reverendiss. Domini, ejusdem Executores, transferant Corpus ipsum ad Ecclesiam S. Prosperi de Castello, eis modo & forma, de quibus in præsentato Brevi; ad quod licet sint, prout semper fuerunt, parati obedire, videlicet etiam simplici voto suæ Sanctitatis, memores sententiæ illius Canonis dicentis, Aliquando omittendum esse bonum propter meritum obedientiæ, & semper in dubiis quoque obediendum esse; tamen ad declarationem actionum suarum, tam præteritarum quam præsentium, notum omnibus faciunt, sese nullam unquam negligentiam commisisse, nullove quæsito colore omisisse aliqua ex illis quæ ad divinum cultum pro honore & decore Divi Prosperi spectarent; nec a seipsis quidquam processisse, [solius obedientiæ motivo inductos.] quo impedierint aut quoquomodo impedire potuerint honorem, dignitatem, sanctitatem, & cultum ipsius; prout in præsentiarum, & semper erunt ejusdem voluntatis, sive præsens sive absens fuerit, ut nulla eis d. venerabilis Corporis recusatio unquam imputari possit. Unde omne quod nunc exequi paratur, totum provenit ex mera voluntate S. D. nostri, cui libenter etiam bonum intermittendo, & non sub proprio nomine assensus vel consensus, sed sub vero nomine Obedientiæ, parituros se exhibent; rogantes tamen Illustriss. & Reverendiss. Dominationes vestras, ut terminos sibi limitatos & præfixos excedere nolint, prout alias de recursu habendo, & de aliis expresse protestantur. ������

D. Hieronymus a Potentia, Abbas S. Petri de Regio.

CAPUT III.
Dirimitur Controversia, junctis cujusque Sancti Reliquiis; & iis quæ S. Prosperi credebantur, ad Ecclesiam ejus collegiatam; quæ S. Venerii, ad monasticam S. Petri solenniter translatis.

[15] Die sexto decimo Novembris in mane, cum indictum fuisset festum publicum, [16 Nov. post publicam Processionem,] ex proclamatione Illust. D. Herculis Bosii, Judicis Victualium, per Illust. & Adm. Rev. D. Vicarium intimata est jussu publico, solennis processio, totius Cleri & cunctorum Religiosorum, & Confraternitatum Civitatis. Post Missæ autem solennis & ceremoniosæ celebrationem, peracto sermone in d. Collegiata Ecclesia, a R. D. Fr. NN. Cappucino, Ordinis S. Francisci de Observantia, ad laudem & gloriam Omnipotentis Dei, SS. Prosperi & Venerii; iidem Illustriss. & Reverendiss. Domini Episcopi, volentes devenire ad executionem d. Brevis, [reditur ad Ecclesiam S. Petri,] & consummationem eorum, quæ in d. Brevi continentur, cujus sunt puri & meri executores, e d. Ecclesia Collegiata recedentes, una cum toto Clero, cunctisque Religiosis, & Confraternitatibus hujus Civitatis, præsente etiam Illust. D. Comite Hercule Bondinello, Nobili Ferrariensi, ac cive Regii, Gubernatore hujus civitatis, pro Serenissimo D. Cæsare Estensi, Duce Regii & Mutinæ Sexto, ac præsentibus etiam præd. Ill. & Adm. Rev. Vicario; Illustrissimisque & Eximiis DD. Balthasare Attolino Carphignanensi, Regii Prætore; [eoque pridie delata ex Collegiata] D. Petro Paulo Saxolensi, Judice Appellationum, ac dd. Domini Gubernatoris Consultore, Illustribus Dominis, Priore & Syndico, cum Dominis Antianis, & toto Consilio Generali; Illustri Collegio dd. Doctorum, ac toto populo civitatis Regii; [Ossa S. Prosperi] sese contulerunt ad Ecclesiam S. Prosperi, & in sacristiam ejusdem Ecclesiæ; in quam priori nocte horam secundam, secreto illata erant Ossa Corporis, quæ fuerant inventa sub inscriptione S. Prosperi, in d. Ecclesia Collegiata.

[16] Quia autem in ambabus Ecclesiis reperta fuerunt Ossa, sub titulo & inscriptionibus Corporis S. Prosperi cum suis laminis plumbeis; [collocantur cum ibi inventis,] attendentes ad piam & sanctam mentem suæ Beatitudinis, tum ex Brevi, tum litteris Illustriss. & Reverendiss. D. Cardinalis Florentiæ, ipsis patefacta, & ut, quo magis fieri possit, omnis tollatur occasio dubietatis & perplexitatis in facienda translatione & collocatione Corporis S. Prosperi in Collegiata Ecclesia præd. ut in ea perpetuo custodiatur & veneretur; Ossa Corporis, sub inscriptione S. Prosperi inventa & reperta in d. Collegiata Ecclesia detulerunt; ibique unionem fecerunt de illis, cum repertis nocte præcedenti in eadem S. Petri Ecclesia. Eaque ossa omnia, in eadem sacristia, in una & eadem capsa ferrea ibi ad hunc effectum parata (in qua tamen separatim discernebantur) reposuerunt. Ibi existens multum R. P. D. Hieronymus a Potentia Abbas, ad petitionem & instantiam D. Joannis Baptistæ Busanei, Syndici Capituli d. Collegiatæ, in præsentia DD. Dionysii Zoboli, Torquati Brancei, [atque post traditum Abbati Os unum Cruris,] & Hieronymi Starufii, Nobilium Regiensium, testium ad hæc adhibitorum; dixit & publice attestatus est sibi nomine d. Monasterii per Ill. Dominos in Executione d. Brevis, datum & traditum fuisse membrum integrum Corporis S. Prosperi, quod est cruris, & ibi publice ostendit; asserens quoque in virtute sanctæ Obedientiæ, [imposita simul uni feretro,] non extare in d. Monasterio alias Reliquias d. Corporis, præter minutiam in Reliquiario, & frustulum Brachii ei de consensu DD. Canonicorum d. Collegiatæ traditum.

[17] Postea vero aperuerunt capsam prædictam, & ex ea extraxerunt duas capsulas ligneas, [processionaliter deportantur ad Ecclesiam ipsius,] in quibus sunt recondita Ossa Corporis S. Prosperi prædicti, eas cum ossibus in eis inclusis reposuerunt super feretrum ibi paratum, ac pannis sericeis mirifice ornatum. Quæ ossa in dd. capsettis super d. feretrum positis existentia, de mandato dd. Illustriss. Dominorum, in executione d. Brevis, sub Baldachino, in d. Ecclesia ad hunc effectum existente, a duobus ex DD. Canonicis d. Collegiatæ Ecclesiæ, habitu Diaconorum indutis, processionaliter miro ordine, multa devotione, magnaque totius civitatis lætitia, cum Hymnis & Canticis, ac tubarum sono, & cum tortiis accensis in manibus prædictorum omnium, ad d. Ecclesiam, magno sumptu mirifice ornatam, delata fuerunt. Ad quam perventi dd. Illustriss. Domini, feretrum præd. cum dd. capsettis & Ossibus, super ipsum existentibus devote detulerunt per d. Ecclesiam, usque ad. Altare majus ejusdem, [atque Canonicis consignatur.] & super ipsum dd. capsettis cum ossibus in eis reconditis, reverenter posuerunt; & præmissis debitis ceremoniis & Orationibus, Ossa præd. in dd. capsettis existentia, consignarunt DD. & Præposito, Canonicis ejusdem Collegiatæ præsentibus, & devote recipientibus ad finem, ut in d. Ecclesia Corpus S. Prosperi perpetuo collocetur & veneretur, juxta formam d. Brevis, præsentibus d. consignationi Perillustri D. Equite Carolo Zobolo, D. Comite Horatio Sessio & D. Julio Jaculo, Nobilibus Regiensibus, testibus adhibitis atque rogatis.

[18] Post hæc in continenti iidem Episcopi se contulerunt in Archivium ejusdem Collegiatæ Ecclesiæ, in quo, nocte pariter præsenti, [Similiter in unam capsam composita Ossa S. Venerii,] & sub horam quartam noctis (quia in ambabus Ecclesiis reperta fuerunt Ossa sub inscriptione S. Venerii) ad tollendam omnem occasionem dubietatis & perplexitatis, ut supra, Ossa reperta in Ecclesia S. Petri sub inscriptione Corporis S. Venerii, detulerunt secreto; [utrobique reperta,] eademque unierunt cum ossibus in d. Collegiata repertis, & in unam & eamdem capsam nuceam, ibi a RR. Monachis delatam posuerunt, in qua tamen separatim discernebantur; eaque in d. Archivio reposuerunt. Et ibi existens R. D. Præpositus d. Collegiatæ Ecclesiæ, ad petitionem & instantiam R. D. Abbatis, coram Illustriss. Dominis, & in præsentia supradd. D. Equitis Caroli Zoboli, D. Comitis Horatii Sessii, D. Julii Jaculi & D. Marcelli Lancei Nobilium Regiensium, testium ad hæc adhibitorum, dixit & attestatus est, sibi nomine Collegiatæ, in executione d. Brevis, a dd. Illustriss. Dominis consignatum fuisse, [post traditum Canonicis ejus Brachium,] & traditum membrum integrum Corporis S. Venerii, id est Brachium; & non extare in d. Collegiata alias Reliquias ejusdem S. Venerii, præter frustulum Brachii, quod heri ostendit dd. Illustriss. Dominis & duobus Monachis d. Monasterii.

[19] Postea vero iidem Illustriss. Domini Archivium aperuerunt, [processionaliter transferuntur ad ædem S. Petri,] & capsulam cum ossibus in eam reconditis, devote super d. feretrum posuerunt. Quam statim duo ex dd. Rev. Monachis, habitu Diaconorum induti, sub d. Baldachino eademmet Processione, & cum tortiis accensis, Hymnis & Canticis, ac tubarum sono, devote & reverenter de mandato dd. Illustriss. Dominorum in executione d. Brevis detulerunt ad Ecclesiam S. Petri. Et eo perventi dd. Illustriss. Domini, feretrum portarunt usque ad Altare majus ejusdem Ecclesiæ, [& Monachis consignantur.] & super d. Altare ea qua decuit reverentia posuerunt dd. Ossa in d. capsula existentia: & factis debitis Orationibus tradiderunt & consignarunt R. D. Abbati & Monachis ejusdem Ecclesiæ præsentibus, & devote recipientibus, ad finem ut in d. Ecclesia collocentur, & perpetuo venerentur, juxta formam d. Brevis. Et his omnibus peractis omnes recesserunt, Deum laudantes & gratias agentes, mandantes nobis Notariis supranominatis & infrascriptis, ut de prædictis publicum conficiamus instrumentum, præsentibus d. Consignationi præd. Equite Carolo Zobolo, Comite Horatio Sessio, Julio Jaculo, & Magnifico D. Hippolyto Pratonerio cive Regii, testibus.

CAPUT IV.
Inscriptiones & laminæ, quibus utraque pars conata fuit suam possessionem probare: Venerabilis Thomæ, Episcopi translatio postrema.

[20] Laminæ repertæ in arcis SS. Prosperi & Venerii, in Collegiata Ecclesia S. Prosperi, de quibus supra, hic sequuntur. ��� Ad perpetuam rei memoriam. Notum sit omnibus Christi fidelibus, devotis Beatissimi Prosperi Confessoris, [Notitia translati Corporis S. Prosperi anno 1369 a Collegiata in Cathedralem,] quod anno Domini MCCCLXIX die XV Junii, tempore D. Laurentii de Pinottis Episcopi, consentiente Clero & populo Regino; Corpus ipsius fuit translatum ab Ecclesia S. Prosperi de Castello, & depositum apud sacristiam Majoris Ecclesiæ Reginæ. Postea vero anno Domini MCCCLXXXVII, die XV Aprilis Reverendiss. Seraphinus, Episcopus Reginus & Princeps, [& an. 1387 relati.] una cum Clero & Capitulo, palam cum campanis & processionibus honorifice demum Beatum Corpus fecit ad Ecclesiam S. Prosperi de Castello feliciter reportari, & in arca propria devotissime introcludi. Et Altaria Beatorum Prosperi & Venerii fuerunt consecrata d. anno, & die XXV Aprilis per d. D. Seraphinum.

[21] Alia lamina ��� Universis Christi fidelibus ac devotis S. Prosperi Confessoris, [Recognitio Corporis ibidem anno 1451] notum sit & manifestum, quod anno Incarnationis Dominicæ MCCCCLI, Indictione XVI die XXI mensis Novembris, orta quadam contentione, inter D. Abbatem Monasterii S. Prosperi Inferioris extra muros Regienses, & D. Præpositum Ecclesiæ S. Prosperi de Castello; Abbate quidem affirmante, corpus ipsius S. Prosperi, fore apud monasterium suum; Præposito vero ex adverso idipsum corpus in Altari majori Ecclesiæ suæ fore reconditum similiter affirmante. Rev. in Christo Pater D. Baptista Marchio Palavicinus, Episcopus Regiensis ac Princeps, pro veritate intelligenda aperuit hanc præsentem arcam marmoream, & in ea reperit reliquias corporis ipsius S. Prosperi, serico panno involutas; ac unam tabulam plumbeam, quæ incipit, Ad perpetuam rei memoriam; & attestatur corpus ipsius S. Prosperi ibidem esse translatum atque reconditum, cum duabus ligneis capsettis, [& approbatio,] in altera quarum sunt rasuræ capsæ, in qua sepultus fuit tempore obitus sui; in altera vero pulvis carnis ipsius cum ossibus minutis. Die vero XXVIII ejusdem mensis & millesimi, idem D. Baptista Episcopus Regiensis, hoc ipsum Altare denuo consecravit, & ipsas Reliquias in eodem Altari prout invenit cum capsettis devotissime reposuit & introclusit. ��� Alia lamina ��� Corpus & Reliquiæ S. Prosperi Episcopi urbis Regii.

[22] Universis Christi fidelibus ac devotis S. Venerii Confessoris, notum sit & manifestum, hoc anno Domini MCCCCLI, [quando ibidem recognitū quoque fuit Corpus S. Venerii.] die vero XXI mensis Novembris, Rev. Pater & D. Baptista Marchio, Episcopus Reginus & Princeps, Altare sub vocabulo S. Venerii, in Septemptrionali parte positum in Ecclesia S. Prosperi de Castello, aperuit, & in eodem Altari arcam marmoream, in qua positæ erant Reliquiæ Corporis ejusdem S. Venerii invenit; & in ea parvam laminam plumbeam, in qua scriptum erat & est: Hic est corpus S. Venerii, reperit. Die vero XXVIII ejusdem mensis & ejusdem millesimi d. Altare denuo consecravit, & ipsas Reliquias, in eodem Altari devotissime introclusit. ��� Alia lamina. ��� Hic est Corpus S. Venerii.

[23] Laminæ sub inscriptionibus dd. SS. Prosperi & Venerii repertæ in capsa nucea, extracta sub Altari, posito in sacello Monasterii S. Prosperi, hic apponuntur, & tales sunt. Anno ab Incarnatione D. N. Jesu Christi, MCXLVIII, Indict. XI die Calendarum Juniarum, [Notitiæ Corporum anno 1148 apud Monachos positorum sub Altaribus,] consecratum est hoc Altare, & repositum est ibi Corpus S. Prosperi Episcopi & Confessoris, a D. Moyse Archiepiscopo Ravennate; & ab Albero Episcopo Regino, & ab Episcopo Parmensi Lanfranco, & ab Episcopo Adrianensi Gregorio, & ab Amizone Abbate ejusdem Monasterii, & multis aliis. ��� Alia lamina. [indeque abstractorū cum Corpore S. Jocundæ anno 1369] ��� Die XVI Febr. ex mandato Feltrini de Gonzagis, funditus destructum fuit Monasterium S. Prosperi Regini, tempore Abbatis Gufredini. ��� MCCCLXIII, die XVII Aprilis, creatus fuit Abbas, Pater Petrus de Gazata. ��� MCCCLXIX, die 15 Junii, licentia Domini Papæ, præsente D. Laurentio Episcopo Regino, propter guerras, aperta fuerunt Altaria SS. Prosperi & Venerii, a ac Jocundæ Virginis; & inventa fuerunt in eis Corpora Sanctorum prædd. quæ portata fuerunt in civitatem ad Ecclesiam S. Matthæi, ubi stabant Abbas & Monachi: & per d. Abbatem Petrum, & Fr. Rolandinum de Rerciis Priorem claustralem d. Monasterii, reposita fuerunt in Altari S. Matthæi secrete. ��� MCCCLXXX b reædificata fuit præd. Ecclesia & Monasterium per b d. Abbatem. MCCCLXXXVIII die XIX Martii, per d. Abbatem Petrum & Fr. Rolandinum, [ac relatorū anno 1388,] qui tunc factus erat Abbas Monasterii de Canossa, accepta fuerunt Corpora dicta præsentibus multis viris, de d. Ecclesia S. Matthæi, & portata ad d. Monasterium: & eo anno, die XII Aprilis, hic fuit repositum Corpus S. Prosperi Episcopi & Confessoris; & Altare consecratum per D. Joannem Archiepiscopum Antibarensem, & alios Episcopos & Prælatos.

[24] Alia lamina. ��� MCCCLXXXVIII, Indict. XI, die XII Mensis Aprilis, vacante Imperio, tempore sanctissimi in Christo Patris & Domini D. Urbani Divina providentia Papæ sexti tempore Rev. in Christo Patris & Domini D. Hugolini, [& conditorum sub Altari cuique proprio,] Dei gratia Episcopi Regini; & tempore Rev. Patris Fr. Petri de Gazata, Dei gratia Abbatis Monasterii S. Prosperi Inferioris de Regio; & dominante Ill. Principe, D. Galeazzo de vice-comitibus de Mediolano in Regio, ac fere in tota Lombardia; consecratum est hoc Altare per Reverendiss. in Christo Patrem & Dominum D. Joannem, Dei Gratia Episcopum Antibarensem, atque Cæsareensem, & alios plures Episcopos, præsentibus Clero & Populo Regino: & reconditum est corpus S. Prosperi, Episcopi & Confessoris, & Doctoris eximii: c & in Altari S. Venerii eo die, anno & mense reconditum est corpus ejusdem S. Venerii; & in Altari S. Jocundæ, Corpus ejusdem, & Altaria consecrata. ��� In fine vero reperiuntur insignia d. F. Petri Abbatis, cum litteris infrascriptis, ��� Joannes de Relenzonibus fecit hoc opus.

[25] Alia lamina. ��� MCCCLXXXVIII & Guilielmus de Ardizzonibus fuit præsens R. D. Jacobus de Ardizzonibus, [ut laminæ attestantur;] Prior S. Jacobi præsens fuit. ��� Alia lamina. ��� MCCCLXXXVIII die XII Aprilis consecratum & reconditum fuit corpus S. Prosperi. Ego Nicolaus de Piscina, Rector ecclesiæ de Masenzo, hoc vidi & præsens fui. Amen. ��� Ex alio latere d. laminæ. ��� Ego Donus Franciscus de Costa, Archipresbyter de campiola, vidi omnia. ��� Alia lamina ��� MCCCXXXVIII & ego Fr. Benedictus de Raronzono, Prior claustralis hujus monasterii; præsens fui, quando propter guerras portatum fuit hoc corpus ad Ecclesiam S. Matthæi, & quando huc reportatum fuit istud corpus, & in hoc altari repositum, & honorifice consecratum. Ex alio latere ejusdem laminæ ��� Ego Fr. Venerius de Lothregis, Prior della Galzata, hic præsens ad omnia. ��� Alia lamina. ��� MCCCLXXXVIII hic præsens fui, ego Petrus qu. D. Matthæi de Albinca studens in jure civili. ��� Alia lamina ��� MCCCLXXXVIII, die XII Mensis Aprilis consecratum est secundo hoc Altare S. Venerii, & reconditum est corpus ejusdem, per D. Joannem Archiepiscopum Antibarensem, & alios Episcopos & Prælatos, tempore D. Patris Petri Galzata, Abbatis ejusdem monasterii. ��� Ex alio latere ��� Insignia Fr. d. Petri Abbatis. ��� Alia lamina ��� MDLI, Indict. IX, V Dec. translata fuere ossa Corporis Beatissimi Venerii Eremitæ, ab Ecclesia S. Prosperi prope mœnia Regiensia, ad sacristiam S. Petri Regii, per R. D. Vitalem de Mutina, Abbatem Monasterii S. Prosperi, die XXI ejusdem mensis Decembris, Ossa ipsa per eumdem D. Abbatem recondita fuere in Altare S. Maximi ejusdem Ecclesiæ S. Petri, ut seriosius in lamina, in Arca S. Prosperi reposita continetur. Dominicus Canossa, Aurifex Regiensis sculpsit. ��� Alia lamina ��� Corpus S. Venerii conditum per D. Fr. Zobolum Abbatem hujus monasterii anno MCCCLII Dominica I Octobris, ut patet in lamina quæ incipit, Noscant, posita in sepulcro S. Prosperi,

[26] Alia lamina. ��� Nos Joannes de Benedictis, Abbas Maraulæ, Christophorus de Augustonibus, Archipresbyter majoris Ecclesiæ; [rursumque coram quāplurimis] Jacobus della Fossa, Magister scholæ, Gabriël della Fossa, Joannes de Meliis, Gaspar de Jaculis, Jacobus de Malvitiis, Christophorus de Cortiolo, Franciscus de Jaculis, omnes Canonici majoris Ecclesiæ; Bartholomæus de Corradis, Grisantus de Grimaldis, ambo Canonici S. Prosperi de Castello; Marchio Bartholus de Lanciis; Joannes de Furlivio, Mansionarii; Genesius Galeottus; Petrus de Lanceis; Joannes de Burgonovo; Dominicus de Monte, omnes Capellani, & universus pæne Clerus Regiensis; Paschalis, Archidiaconus; Autrianus Decretorum Doctor, Vicarius R. D. Episcopi Mutinæ, & pro D. Illustriss. Duce nostro, Judex Appellationum Mutinæ; Baptista Manzolus, Canonicus Bononiensis; Franciscus de Foliano, Præpositus Mutinæ; Rainaldus de Mezaurebus, Massarius; [anno 1453 sublimatorum,] cum universo fere totius hujus urbis Populo, fuimus præsentes in consecratione Altarium & sublimatione Corporum sanctorum Prosperi, Venerii & Jocundæ, anno Domini MCCCCLIII, d Dominica prima Octobris, ut apparet in lamina plumbea, quæ incipit: Noscant successuri pii Christi fideles. Et hac eadem die compertum est Corpus B. Thomæ, e cum lamina plumbea hoc attestante, & conditum fuit in Arca marmorea, [cum corpore B. Thomæ,] in qua prius erat Corpus S. Prosperi, ex opposito sepulcri, ubi & nunc est Corpus S. Prosperi.

[27] Ex alio latere laminæ ejusdem. ��� Nos Frater Bartholomȩus de Regio, sacrȩ Theologiȩ Magister, Prior Conventus S. Dominici, [quibus & plures alii testes accedunt.] Inquisitor hȩreticȩ pravitatis; Franciscus de Calali, Ordinis Minorum, sacrȩ Theologiȩ Magister, Christophorus de Pisano, Ordinis Eremitarum, sacrȩ Theologiȩ Magister, Joannes de Complano, Ordinis Carmelitarum; cum universis Fratribus Conventuum nostrorum, qui fuere numero octuaginta; Opizo de Gaciolis, Prior S. Antonii; Hieronymus, Prior hujus Monasterii; Prosper de Zobolis; Bartholomæus de Futiis, Nicolaus de Scandafavis, Benedictus Vianini, Monachi omnes hujus Monasterii; ad omnia præsentes fuimus, ut continetur in hac superiori lamina, huic conjuncta. His omnibus interfuere, spectabilis vir D. Federicus Marchio Pallavicinus, & Miles Pinus de Vercaciis; Legum Doctor Prosper de Donellis, legum Doctor Jacobus de Zobolis, Legum Doctor Joannes Andreas de Bogiaciis, Notarii Regienses; Magister Abraham de Carbonibus, & D. Franciscus de Fiesso.

[28] Alia lamina ��� Scitote posteri Regienses in Christo Jesu, [Alia notitia ejusdē S. Prosperi] devoti S. Prosperi Patroni nostri gloriosi, templum hoc suburbanum, semifractum & dirutum fuisse ex ruina turris, magnæ & tutissimæ ipsi adjectæ jam pridem solo æquatæ vi & jussu Alphonsi Ducis Estensis, ne arci noceret timentis; & ipsa ruina concidente orientali parte d. templi, & fornice cum muro capellæ magnæ ejusdem, [ex veteri arca,] supra Altare ibidem. Et sepulcrum marmoreum, sublime ipsi Altari, & supra illud insertum, in quo sanctum Corpus prȩlibati Patroni nostri olim locatum fuisse, multis documentis certam fidem astruentibus, satis abunde constat, emissis quamplurimis fissuris concrepuit, & ad apertum extitit. Inde fideli diligentia R. Pater, D. Paulus Boriella Genuensis, Abbas hujus Monasterii S. Prosperi, Ordinis S. Benedicti, [una cum prioribus notitiis,] Congregationis Cassinensis alias S. Justinæ, ista superitite parte d. templi, instraurato Altari hoc, aliud novum marmoreum sepulcrum addidit; in quo d. Corpus sanctum, in capsula lignea serico rubeo tecta conditum, a d. veteri sepulcro confracto, una cum laminis omnibus plumbeis conscriptis in eo repertis (prout in Actis & publico Instrumento superinde apparentibus, Joannis de Ronzagnis & sociorum Notariorum) d. Pater Abbas post solemnis Missæ pii & ceremoniosi Officii sanctam celebrationem, [in novam translati 1518,] mira devotionis ferventia, & cunctorum adoratione, transtulit atque reposuit anno Domini MDXVIII, die XXIII Dec. Pontificatus S. D. N. Leonis X anno sexto. His omnibus præsentes extitere R. Pater D. Ruffinus Garbonetta, Protonotarius, & Canonicus Mantuanus; Fr. Cyprianus Baldicellus, [coram adscriptis testibus,] Præpositus Monasterii S. Marci Regiensis; Fr. Stephanus de Paterno, Prior Monasterii S. Dominici; Fr. Benvenutus de Vitelliana, Prior Monasterii S. Augustini; Anastasius Fontanesius, Capellanus Ecclesiæ S. Petri; Petrus Marius Suarius, Artium & Medicinæ Doctor Regiensis, cum aliis ex Clero & sacris Ordinibus civitatis: publicamque notam superinde edidere, Thomas Cambiator, Reipublicæ a Secretis ejus Cambii, qui olim fuit unus ex Sociis prædictis filius; Hieronymus de Favalibus; Thomas Maro, cives & Notarii Regienses.

[29] Lamina ultima recens. ��� Sciant posteri, quod anno ab ortu Christi MDLI, Indictione nona, [& quomodo anno 1551 diruta Ecclesiā suburbana,] die quinto Novembris, Pontificatus Julii Tertii anno secundo imperante Carolo V, de mandato Herculis II Estensis, IV Ducis Ferrariæ & Regii, Reliquias monasterii, & Templi Divi Prosperi Episcopi Regiensis, prope mœnia urbis fuisse penitus sublatas & solo æquatas, pro urbe ipsa munienda, a bellicis periculis imminentibus; & ne osla BB. Prosperi, Venerii Eremitæ, & Jocundæ Virginis, in tribus Altaribus d. templi recondita, [translata sint Corpora ad S. Petri,] indecore jacerent; R. Pater D. Vitalis de Mutina, Abbas ejusdem monasterii, ad præsentiam R. D. Peregrini de Mutina, Abbatis Abbatiæ S. Joannis Euangelistæ de Parma, & multorum aliorum, tam Laicorum quam Religiosorum, ex dd. Altaribus & arcis, superimpositis, ossa ipsa beatorum Corporum, transferri curavit ad Ecclesiam S. Petri Regii, & reponi in ejusdem Ecclesiæ sacristia. Die vero XXI ejusdem mensis Decembris, dictusmet D. Vitalis Abbas, ad præsentiam multorum virorum, Ossa ipsa ex d. sacristia reposuit in tribus Altaribus ejusdem Ecclesiæ S. Petri: hoc est Ossa Corporis S. Prosperi in Altari magno, cum suis laminis undecim plumbeis scriptis; Ossa S. Venerii in Altare S. Martini, a latere septemptrionali d. majoris Altaris, cum suis laminis quatuor; Ossa S. Jocundæ in Altare S. Ægidii, a latere meridionali, cum suis laminis quatuor, in capsulis suis ligneis antiquis, tectis tela sericea rubea antiqua. His omnibus interfuere D. Jacobus Suavius, Legum Doctor; D. Cambius Cambiator; Thomas de Maro, Prosper Gialdinus, Dominus de Costa, Notarii, rogati de præfatis instrumenta publica conficere. Dominicus de Canossa, Aurifex Regiensis sculpsit.

[30] Jesus. ��� Noscant successuri, pii Christi Jesu fideles, & devoti SS. Prosperi Episcopi, Venerii Eremitæ, & Jocundæ Virginis, [monitis ea de re Canonicis,] anno ejusdem MCCCLI, XVIII Nov. R. P. D. Philippum Zobolum Abbatem, edoctum pluribus rationibus, sacra Corpora hoc suburbano templo condita esse; Præposito & Canonicis S. Prosperi de Castello, eadem corpora in eorum Ecclesia se habere asserentibus, ad ambiguitatem tollendam, convocato Rev. in Christo Patre, D Baptista Palavicino, Episcopo Regino, & omni pæne Clero & populo, ipsorum sepulcra, palam aperiri fecisse, & præfatorum Sanctorum Corpora, invenisse signata, undecim laminis plumbeis hoc attestantibus.

[31] Demum anno MCCCCLIII, Dominica prima Octobris, concedente Nicolao Papa V, idem hujus Monasterii Abbas, Corpora ipsa, [& anno 1453 in novas capsas transposita.] advocato d. R. Patre D. Baptista Episcopo Regino, R. P. D. Jacobo Episcopo Sebastensi, R. D. Joanne Abbate Maraulæ, urbis Rectoribus, & omni Clero & Populo; post ipsorum Altarium consecrationem, ex prioribus tumulis sublata, in his sublimioribus, ubi modo sunt condidit: quo die d. summus Pontifex, singulis annis, omnibus hanc Ecclesiam visitantibus, septem annos & totidem Carenas Indulgentiæ concessit. De his constat plene per Acta probatissimorum virorum, Joannis de Ronzaquis, Antonii de Pictoribus, Andreæ de Peregrinis, Cambii de Cambiatoribus, Joannis Francisci de Scarlatinis, Joannis Francisci de Rabinis, Tabellionum Reginorum, Corpora SS. Venerii & Jocundæ, a dexteris & sinistris, in diversis tumulis sunt locata. Hac die Corpus B. Thomæ inventum est. Vir insignis præstans, D. Gerardus Gisilerus Bononiensis, Juris Canonici peritus, omnibus interfuit.

[32] Ego Peregrinus Villanus, Notarius Imperiali & Apostolica Auctoritatibus Regiensis, [Subscriptiones Notariales.] prædictis omnibus & singulis, sicut supra, gestis interfui cum infrascriptis Magnifico D. Stephano Ghisono, eaque vidi & audivi; & de iis cum eodem in solidum rogatus fui; licet aliena manu scriptis. Ego Stephanus Ghisonus, olim Magnif. D. Blasii, civis, probatus Apostolica & Imperiali Auctoritatibus Notarius Regiensis, de prædictis in solidum, cum suprascriptis Magnif. D. Peregrino Villano, etiam Notario, rogatus fui: in quorum fidem hic me subscribo, & more solito signavi requisitus. ✠ Additur fides publica a Priore & Consulibus almi Collegii Notariorum Regiensium signata anno MDCXVIII, die XIII mensis Aprilis. Idem Stephanus Ghisonus anno MDCXXVIII invenitur subsignatus Instrumentis novæ Translationis SS. Venerii & Jocundæ ac Ven. Thomæ. De prioribus ad suos cujusque dies agetur; de Thoma, nullum hactenus publicum cultum habente, quia alias nulla erit tractandi occasio, ex libro Authenticorum monasterii, signato littera F pag. 133 exhibeo, quod accepi instrumentum.

ANNOTATA D. P.

a S. Venerius Eremita, in insula Palmaria colitur Regii 13 Septembris; alibi autem 11, teste Ferrario in Catal. Sanctorum Italiæ. S. Jocunda Virgo colitur 25 Novembris, cujus corpus, inquit Ferrarius, in æde S. Petri conditum, in præsentem usque diem asservatur: memoriale igitur sphalma est, quod in Indice Alphab. ipsum adscribat ecclesiæ S. Prosperi.

b Ecgraphum per zyphram 1370; sed scribendum fuisse 1380 patet ex præcedenti historia num. 11, ubi ad longum scribitur annus.

c Hic primum invenio indicium confusionis a Regiensibus factæ, quasi suus Episcopus fuerit Prosper Aquitanus: unde intelligo circa hoc tempus scripta Acta Vitæ, apud Mombritium extantia & a nobis rejecta: quorum etiam libentius dixerim collectorem aliquem ex Monachis, quam ex Canonicis; Regiensem certe satis indicat hoc exordium: Licet, Fratres carissimi, omnium Sanctorum solenni ac miro opere celebranda sit festivitas… eorum tamen præcipue solennia largius venerari, piaque mentis devotione celebrare nobis convenit, quorum corpora in urbe nostra vel in propinquis locis, Deo favente, quiescunt; quosque Patronos nostros jugi intercessu, signis & miraculis coruscantibus, pro certo fore cognoscimus.

d Ecgraphum nostrum 1454; sed sequor Laminam hic allegatam, & infra num. 30 sequentem, ubi scribitur 1453.

e B. Thomas, hic est conditor ipsius Ecclesiæ aut etiam monasterii, sed nullum invenitur argumentum peculiaris cultus ipsi olim delati; & dies etiam mortis ignoratur: posset tamen assumi dies Inventionis vel Translationis, quando decernendum ei festum anniversarium esset.

CAPUT V.
Nova translatio Ven. Thomæ Episcopi, & Reliquiæ ossis unius ex corpore S. Prosperi; ejusque publica expositio.

[33] In Christi nomine. Amen. Anno Circumcisionis ejusdem millesimo sexcentesimo vigesimo septimo, [Anno 1627] Indictione decima, die vigesima tertia Novembris, sedente Urbano VIII Pont. Max. & dominante Sereniss. D. Cæsare Estensi Duce V Domino nostro. Cum inter ceteras sanctas Reliquias, quæ in monasterio S. Petri civitatis Regii venerantur, Reliquiæ seu ossa Corporum S. Jocundæ Virginis, & B. Thomæ Episcopi, in eodem monasterio coluntur, & in capsulis, reconditis in capsa nucea, asservari asseritur &c… Domnus Abbas extraxit ex d. capsa nucea, capsulam ligneam in qua recondita sunt ossa seu reliquiæ corporis B. Thomæ Episcopi, [extructa grandiori arca, Ven. Thomæ Ep. ossa,] velo sericeo albo cooperta, ut patet ex laminis tenoris infra registrandi; & veneratis ac incensatis per d. Abbatem ossibus præd. devote sumpsit propriis manibus caput ejusdem B. Thomæ, & illud omnibus adstantibus demonstravit, qui humiliter ejusdem intercessionem implorarunt: tresque dentes ex maxillis ejusdem Beati evulsit, illisque donavit. Unum nempe Domno Episcopo, alterum Domno Gubernatori, & tertium D. Priori Ancianorum: qui libenter acceperunt, & pro tanto munere gratias egerunt: Reliquiasque prædd. omnes d. B. Thomæ devote collocavit in aliam capsulam ligneam novam, [novæ capsulæ imponuntur,] velo sericeo coloris rubri auro contexto intus ornatam, positam in alia arca lapidea in d. loco ad hunc effectum parata, retento sibi ex dictis Reliquiis frustulo, ad effectum illud collocandi, ut dixit, in Cruce cupulæ ecclesiæ præd.

[34] Et d. ossa sic collocata sunt, supraposita lamina plumbea rotunda, [& arcæ lapideæ includuntur,] his litteris plumbeis sculpta, videlicet. ��� Corpus beati Thomæ Episcopi Regii, anno salutis MDCXXVII velavit [D. Abbas…] duobus velis sericeis coloris turchini. ��� Alias vero duas laminas plumbeas repertas in capsula præd. dd. Reliquiarum, quarum tenor inferius registrabitur, posuit in arca prædicta extra d. capsulam, quam duabus seraturis munitam clausit, ambasque claves tradidit, unam scilicet D. Episcopo, alteram D. Gubernatori. Et d. capsula munita per D. Priorem duobus sigillis Illustriss. Communitatis in cera Hispanica, Mag. Nicolaus Sampolius, jussu d. D. Abbatis, [cum indiciis priorū translationum anno 1110,] arcam lapideam præd. clausit lapide vivo cum suis ligulis ferreis, ab utroque capite ejusdem plumbo liquefacto firmatis, & impressione sigilli d. Communitatis in d. plumbo munitis. ��� Lamina Corporis B. Thomæ ��� In nomine Domini. Anno millesimo ducentesimo decimo, tempore Domini Papæ Innocentii III, translata sunt ossa Venerabilis Thomæ Episcopi Regini, de sub claustro hic in ecclesia: primo anno Imperii Otthonis (fuerat enim anno præcedenti, duodecimo ab electione in Regem, Romæ coronatus die IV Octobris) Venerabili Abbate Prospero præsidente. ��� In alia lamina. ��� Corpus B. Thomæ inventum a die videlicet Dominica prima Octobris, [& alterius factæ seculo 15.] positum in hoc sepulcro per P. Zob. Ab. Hic autem est Philippus de Zobolis, ultimus perpetuus & Commendatarius Abbas apud Ughellum tomo 5 qui seculo XV jam declinante præfuit, succedentibus exinde Congregationis Cassinensis Abbatibus triennalibus, quorum hodiedum successio durat.

[35] Jusserat Clemens, ut supra num. 5 dictum, Monachis, [Eodem an. 1617 ex eadē grandiori arca] eo quod se habere credebant corpore S. Prosperi privandis, membrum integrum, non tamen caput, in eorum ecclesia perpetuo conservandum concedi & tradi. Id autem deinde factum narratur num. 16, & esse os cruris dicitur. Cum ergo anno MDCXXVII Abbas, sicut dictum est, transtulisset SS. Venerii, Jocundæ, necnon B. Thomæ corpora; denuo aperta capsa nucea præd. extraxit aliam capsulam breviorem: qua ibi aperta, invenit intus esse ossum unum integrum, [extractum os cruris S. Prosperi ponitur in Sacrario,] quod esse dicitur Cruris corporis S. Prosperi Episcopi Regii, chartula involutum his litteris scripta, ��� Reliquia S. Prosperi Episcopi Regii. ��� Quo viso d. capsulam clausit, & reponi mandavit in sacristia. Ita liber Authenticorum præcitatus Hæc cum legisset anno MDCXC D. Adeodatus Bonzagnius Abbas, & sacrum istud pignus die XV Novembris inspexisset, istic ubi cum aliis suæ ecclesiæ Reliquiis servabatur ab annis LXV; decrevit ipsum os sacrum publicæ venerationi exponere.

[36] Usus ergo opportunitate præsentium in sua ecclesia, [ubi anno 1691 recognitum] ad festum S. Jucundæ XXV Novembris celebrandum, Illustriss. D. Prosperi Scarulfi Vicarii Generalis atque Illustriss. Antianorum, rogavit illos ut dignarentur recognoscere sigilla quique sua, d. capsulæ impressa. Quo facto, mandavit D. Vicarius ipsam aperiri: & aperta mox fuit coram multa Nobilitate civitatis, assistentibus continuo Monachis & Prælato eorum. Ipse autem Illustrissimus manu sua inde extraxit chartam, in qua vetustis & grandioribus litteris legebatur, Reliquia S. Prosperi Episcopi regien. conformiter ad Instrumenta Actorum anno MDCI & XXVII eum in finem allata. Extractum postea indidem est antiquum velum coloris varii, intra quod repererunt prænominatum Os quod Excellentiss. D. Prosper Marmiroli medicus, & D. Andreas Pozzi chirurgus definierunt esse os coxæ sinistræ. Tum ipsum supra mundæ chartæ folium explicuit Abbas, in qua illius circumferentiam calamo descripsit D. Hieronymus Mastarini pictor, [novæ lipsanothecæ inserendum:] ut ad eam mensuram formaretur reliquiarium designatum. His factis rursus suo velo involutum fuit os sanctum, & clausa capsula ut prius reposita in sacrario, donec demandatum sibi opus confectum argentarius redderet: de quibus omnibus rogati instrumentum dederunt Domini Bernardinus Bonaretti, Alexander Rossi, & Joannes Baptista Vespolati.

[37] Hoc vero anno MDCXCII, postquam ab hoc Statu recessit miles Germanicus, & Illustrissimis Dominationibus vestris (Senatum Regiensem Auctor alloquitur) ab urgentiori illa cura vacuis, [ad cujus expositionē anno 1692, 22 Junii] licet attendere supplicationibus nostris; rogantur illæ ut præsentiam exhibere dignentur Dominica mane die XXII Junii, publicæ expositioni tam sanctæ Reliquiæ, quam Reverendiss. Pater noster Abbas D. Adeodatus Bonzagni, intervenientibus Sereniss. Domino Principe Ludovico Estensi, Gubernatore urbis, & Illustriss. Domino Vicario nobisque omnibus Monachis. Ita ille totius monasterii nomine, ad calcem compendiosæ relationis rerum, circa prædictam Reliquiam gestarum, jam inde ab exordio litis supra memoratæ, [invitatur Senatus.] quæ Relatio tribus Sanctis usque ad ejus decisionem communis, prodiit Italice expansa in uno chartæ folio, cum expressione argentei reliquiarii, eum in finem confecti, & quatuor circiter pedes alti.

[38] Quid autem Collegium Canonicorum S. Prosperi? Sunt illi numero octo, [Collegium S. Prosperi in urbe,] præter Mansionarios seu Sacellanos viginti sex, cum uno Præposito, jam olim decerpti ex Collegio ecclesiæ Cathedralis S. Mariæ: quod cum institutum fuisset sub numero viginti quatuor, cum tribus Dignitatibus, restrictum ad sedecim est, & amisso Præposito retinuit Archidiaconum & Archipresbyterum; quo fit ut in Processionibus publicis Præpositus S. Prosperi primum locum teneat post Archidiaconum & Archipresbyterum S. Mariæ, ante omnes utriusque Capituli Canonicos, sub duabus Crucibus veluti sub una progredientes, acsi unum solum Collegium constituerent. [Collegio Cathedralis ecclesiæ suppar,] Cum autem anno MDCLXXXI Cathedralis ædis Capitulares facultatem obtinuissent utendi violaceis cappis, per hyemem pelli armellina, per æstatem rubro ormusino fartis; institerunt Canonici S. Prosperi, ut idem quoque sibi liceret; & causa ad Congregationem Rituum delata, atque ad instantiam aliorum semel iterumque rejecta, tandem definitivam obtinuere sententiam sub data anni MDCLXXXV, XVII Februarii, cum clausula, sine præjudicio jurium Cathedralis; cui alias consultum satis videbatur per differentiam Armuzii, qua alteri ab alteris notabiliter discernuntur, ne prorsus iidem inter se videantur.

[39] Hi ergo S. Prosperi honorem curandum proprie sibi vindicant: [honorem Sancti varie promovet,] & qui jam inde a decisione litis per Clementem Papam, habebant ejus Caput inclusum argenteæ hermæ, ad modum status naturalis effictæ, curarunt ornando majori altari, sub quo reliquum corpus quiescit, pallium argenteum Romæ fabricandum pretio bis mille scutorum; & Senatui persuaserunt Decretum condere, quo juberentur feriati haberi dies tres festum antecedentes, cum quatuor ipsum sequentibus, quod hodiedum servatur. Ut autem solennitati isti octiduanæ splendor accederet ab excellenti aliquo Oratore; cœpit in eum finem anno MDCLXXXVII currere reditus centum scutorum, ex legato D. Doctoris Basilii, expedito per obitum D. Hippolytæ Rugerii, ejus relictæ usufructuariæ. Denique Senatus totus ostendere volens quantum habeat cordi sui sancti Protectoris honorem & dignitatem, [uti & Senatus Urbis.] quotannis quatuor deligit ex suo corpore, qui faciunt Congregationem super negotiis S. Prosperi. Atque hæc sunt quæ S. Prosperum Regiensem spectantia novissime accepi anno MDCXCII, adnitente nostri tunc Collegii Rectore R. P. Ignatio Seniga.

DE SS. BENJAMINO ET BEJOCO
ANACHORETIS IN ÆGYPTO.
Ex Hagiologio metrico Habessino.

[Commentarius]

Benjamin, Anachoretæ in Ægypto (S.)
Bejocus, Anachoretæ in Ægypto (S.)

D. P.

[Ex more Anachoretarum servandi Eucharistiam] Cardinalis Bona, rerum Liturgicarum lib. 2 cap. 18, demonstraturus, quam usitata semper fuerit fidelibus Christianis Communio sub unica specie; cum Lectorem remisisset ad exempla capitis præcedentis, de Eucharistia domi asservata, ad absentes transmissa, atque in longis itineribus ac navigationibus a fidelibus delata; utique in sola specie panis sumenda; sic porro ratiocinatur: Nec aliter communicabant Anachoretæ in vastis solitudinibus, quam Particulis, quas secum ferebant, cum in solennioribus festis ad ecclesiam conveniebant, vel ad eos mittebant vel portabant Sacerdotes.

[2] Ita omnino videntur fecisse SS. Benjamin & Bejocus, quos Hagiologus Æthiops hoc die sic invocat; [videntur illi ipsam quoque habuisse,] Salutem dico Benjamino & Bejoco, qui assiduis orationibus institerunt, donec ad eos mitteretur Angelus, jubens manducare serpentem, qui comederat de Christi corpore benedicto. Ex hac enim tam succincta brevitate alium nequeo sensum colligere, quam quod ambo illi, in armariolo seu foramine quodam suæ vel cellæ vel speluncæ, [sed invenisse arrosam a serpente;] repositum habentes Corpus Domini, illudque stato die religiose sumpturi, repererint serpentem, qui partem arroserat. Hinc perplexos hæsisse, quid agerent; & serpentem quidem cautius asservasse vivum vel mortuum, deinde orando institisse, ut divinitus edocerentur quid facto opus esset: Angelum autem a Deo submissum mandasse, ut illum ipsimet manducarent; eoque discerent, tam fuisse Christo facile Corpus suum a serpente servare, quam ipsos præservabat a veneno ejus, si sibi placuisset: itaque & fidem eorum de Eucharistici mysterii veritate firmasse, & simul cautiores in eo asservando reddidisse.

[3] [proinde videntur Ægyptii fuisse,] Quam illi tum antea, tum postea sancte vixerint, discendum erit ex Synaxariis gentis, cum invenientur. Interim Anachoretis Ægypti quam Æthiopiæ, ipsos malo annumerare: quia de Æthiopibus Jobus Ludolfus V. Cl. asserit, lib. 3 Hist. Æthiop. cap. 6 num. 80 quod panem suum sacrificalem, quem Corban vocant, quotidie recentem pinsunt, miranturque Latinos eum in crastinum asservare: & num. 83, extra ædem sacram, in privatas domos Mysteria ferre, sumnum nefas putant; atque id neque Rex, [non Æthiopes.] neque Metropolita sibi arrogarent. Sed hoc superstitiose potius quam religiose, cum aliis omnibus Orientis Ecclesiis, ex (nisi fallor) etiam Ægyptiis in more olim fuerit, domum suam ferre; atque etiam nunc sit usitatum, eamdem servare in ecclesiis ad usum infirmorum, quotiescumque necessitas eam requisierit. Et fortasse, quoad prius punctum, aliud non intenditur, in Habassia non adhiberi panem ad Sacrificium nisi ipso die coctum; consecratum autem æque ac apud nos, servari: nam (ut de infirmis nihil dicam) infantibus eum solent cum Baptismo conferre: quis autem credat nullos baptizari, nisi tempore Missæ? Ego nihil definio, sed ulteriori disquisitioni libens relinquo res tam procul positas.

DE SANCTA TYGRE VIRGINE,
MAURIANÆ IN SABAUDIA.

SEC. VI.

[Commentarius]

Tygris Virgo, Maurianæ in Sabaudia (S.)

G. H., AUCTORE D. P.

Mauriana, aliquibus Muriana, est vallis oblonga in Sabaudia inter montes asperrimos, distincta a Tarentasia ad Boream, & a Delphinatu ad Austrum. [Maurianæ cultus Sanctæ.] Ejus primaria urbs etiam Mauriana dicitur, ad Arcum fluvium, decem leucis a monte Cenisio in Occasum, & quatuordecim a Camberio in Ortum sita; non mœnibus, sed undique montibus cincta, vulgo S. Ioannis de Maurienna dicta: est enim huic Baptistæ dicata Ecclesia Cathedralis, in qua etiamnum asservantur duo digiti ejus, eo delati a S. Tygre Virgine, cujus natalis incidit in hunc XXV. Junii: quo die in Breviario ad usum Maurianensis Ecclesiæ (quod habemus anno MDXII excusum) præscribitur Officium solenni ritu recitandum, desumptis ex ejus Vita octo Lectionibus ad Matutinum; nam una est cum Euangelio de decem Virginibus. Hanc Vitam integram submisit nobis eruditissimus & nobilissimus Carolus du Frene, [Vita in Mss.] toparcha Cangii, rara sua doctrina in Gallia notissimus; hanc Vitam descriptam asserens ex membraneo Missali characteris Gothici, quod in Archivio Maurianensi asservatur. Unde ipsam anno MDCXXXIX jam ante sub sui chirographi fide Bollando miserat D. du Verney, ibidem Canonicus ac Vicarius Generalis. Alia monumenta Archivii Cathedralis Ecclesiæ S. Joannis Maurianensis submisit nobis Joannes Jacobus Turinettus, tunc Rector Collegii Taurinensis Societatis Jesu, quem ibidem senem, [Digiti S. Joannis B. ab ea allati] nostris studiis addictissimum, ipsi Taurini anno MDCLXII agnovimus: ubi etiam varia de Vita S. Tygris habentur, deque digitis S. Joannis Bapt. per ipsam allatis.

[2] Inter Reliquias præcipuas in dicta Ecclesia Cathedrali numerari non solum duos digitos S. Joannis Baptistæ, sed etiam brachium S. Tygris indidem habemus. [& brachium.] In Vita autem nominantur loca duo, ipsius habitatione celebria; scilicet Voslovium ejus patria, quæ est etiamnum magna & illustris parochia, Voloize dicta, sub jurisdictione temporali & spirituali Episcopi Maurianensis, [Hujus patria Voslovium] ubi duodecim viduas ex ipsius patrimonio sumptus necessarios accepisse infra num. 13 indicatur. Alter locus est Loconia, hoc tempore S. Tegre, & corrupte Tegle aut etiam Tecla: ubi in rupe est parvum sacellum, & sub eo ante illam est Spelæum quoddam instar sepulcri, [Loconiæ sepultura.] ubi S. Tygris habitavit cum duodecim viduis & sorore sua Pegmenia, sub una matricula, & supra cavitatem rupis in atrio cellam construxit, ubi sanctum ejus corpus fuit sepultum in capella subterranea ad latus altaris majoris, uti additur ex supracitato Archivio.

[3] Ex eodem habetur quod inter ipsius Ecclesiæ Maurianensis Reliquias numeretur brachium S. Gunthramni Regis, quem agnoscunt Ecclesiæ Cathedralis fundatorem; eumque venisse dicunt ad dictam civitatem, [Ecclesiæ fundator habetur S. Guntramnus Rex,] ac præsentem adorasse Reliquias S. Joannis, & in venerationem earumdem donavisse Principatum Maurianensem cis Arcam torrentem, cum mero & mixto imperio, pro Ecclesia cum Episcopatu & Clero ibidem stabiliendis; beata Tygri seu Theigla, cum gratiarum actione, Deo, Regi & patriæ Reliquias concedente. Hæc ibi. Acta S. Gunthramni illustravimus ad XXVIII Martii, ostendimusque ex Chronico Marii, anno XX post Consulatum Basilii, Indictione IX (is est annus DLXI) post obitum Chlotharii, regnum cum fratribus obtinuisse, & vixisse usque ad annum DXCIII.

[4] Hactenus Henschenius, quasi nos per Chronologiam Guntramni manuducturus ad distinctius cognoscendam ætatem S. Tygriæ, [quod potest de nova Cathedrali verificari] ipsiusque Maurianensis Ecclesiæ originem. Verum respiciens ad S. Gregorium Turonensem, Guntramni Regis amantissimum, eique coævum; & legens libri Miraculorum cap. 14 relatum a me die præcedenti in Comm. de S. Jo. Bapt. num. 336, merito dubius hæsit, an translatio Reliquiarum Præcursoris Mauriennam, quæ totam fere Vitam S. Tygriæ constituit, ibi tamen non indicatæ, nisi sub vaga cujusdam mulieris appellatione, recte ad Guntramni regnum differatur: mihique rem totam accuratius examinandam reliquit. [ante quam alia ibi fuerit a S. Ysichio Viennensi dedicata.] Dixi ego ibi, & iterum dico, totam illam rem multo prius accidisse, quam Guntramnus regnare, forte etiam prius quam vivere cœpisset; & siquidem S. Ysichius Viennensis primum Maurianæ Episcopum, in dedicata a se ibidem nova Cathedrali constituit S. Felmasium, id eum fecisse ante Guntramni initia: prius autem quam hæc fierent, Mauriennam cum veteri sua ecclesia, in qua dicta mulier Reliquiam S. Joannis deposuit, fortassis circa annum DXXX aut citius, pertinuisse ad diœcesim Archiepiscopi, non Viennensis, sed Taurinensis; uti clare asserit Turonensis, Rufum Præsulem nominans: quem cum hæc Vita Viennensem facit, tota Viennensium Episcoporum serie reclamante; manifestum fit ejus auctorem neque Gregorii Turonensis librum sincerum legisse, neque cognitam habuisse veram Maurianensis ecclesiæ originem, & aliquammultis seculis postea scripsisse.

[5] Franciscus Augustinus ab Ecclesia in Hist. Chronol. Pedemontii cap. 45 & eum secuti Sammarthani, [Nullus ibi an 337 Episc. Lucianus,] Episcopatum Maurianensem ipsis etiam Burgundici regni initiis longe faciunt antiquiorem propter Lucianum Maurianensem Concilio Romano tempore Julii Papæ annoque CCCXLI subscriptum: sed bene advertit Labbe incertam istam lectionem esse; & Concilium quidem anno non XLI sed XXXVII habitum, Lucianum vero ibi subscriptum, alias scribi Marianensem, & fuit quondam Archiepiscopatus Calabriæ; alias Maranensem, & fuit quondam Episcopatus Dalmatiæ; esse etiam qui Marianensem quærunt in Corsica. Nihilo magis probari potest, pro anno CCCCLII nominatus a Claudio Roberto, aliisque hunc secutis, Voconius; donec appareat, unde & qua fide acceptus sit. Ex Turonensi autem nihil verosimilius cogitari potest, quam Maurianensem sub Rufo Taurinensi ecclesiam parochialem dumtaxat fuisse, [aut 452 Voconius fuit] cui a S. Tygria illata Reliquia S. Joannis Baptistæ, tantam cito attulerit loco celebritatem & frequentiam, ut meruerit Episcopum accipere a Metropolita Burgundiæ ordinandum, idque non sub Guntramno, sed decessorum ejus proximorum aliquo factum fuisse, [sed Parochialis dumtaxat,] cum plures synonymi in ejusmodi serie soleant sæpe inveniri.

[6] Interim Episcoporum initium videtur ex hoc, nonnullius saltem antiquitatis & auctoritatis scripto haud inepte peti, [facta Episcopalis sub R. Gunthramno.] & primus Episcopus recipi posse Felmasius, isque Guntramni Regis jussu ordinatus a Viennensi Episcopo, non Ysicio veteris & solum Parochialis ecclesiæ consecratore, qui Taurinensi diœcesi subtractam regio jussu Maurianam suæ primus annexuisse credi potest; sed Philippo vel Evantio aut Vero ab anno DLXVII ad DLXXXVI & ultra noti in Conciliis tempore Gunthramni celebratis. Secundus erit Æconius vel Higonius, Matisconensi subscriptus anno DLXXXI. Tertius si Leporius vocabatur eique cum Ebredunensi fuit de finibus controversia, quam idem Gunthramnus dirimi synodaliter fecerit, uti narratur num. 12. Nisi hic etiam erraverit Auctor, sicut in Ysicio Viennensi, & controversiam post semiseculum motam atque decisam tempore Leborii, ejus qui cum titulo Maurianensis interfuit Cabilonensi anni DCL, retraxit ad Guntramnum, quasi omnia sub uno illo acta fuissent. Catalogus apud Sammarthanos ubique hiat: cum usque ad finem seculi XI, id est per annos quingentos, quinque dumtaxat Episcopos numeret certos: nam Felinasius relatus pro anno DCCCXIII ex nulla auctoritate probatur in rerum extitisse natura. Dabitur in Appendicula ad Vitam Catalogus alius ab eo quem Sammarthani texunt diversissimus, ut utroque inter se conferendo & ad vetera monumenta exigendo diligentiam probent Maurianenses, & tenebras quas illi nobis offundunt, illuminent.

VITA
Ex Ms. veteri Ecclesiæ Maurianensis.

Tygris Virgo, Maurianæ in Sabaudia (S.)

BHL Number: 8290


EX MS.

[1] Fuit in diebus præstantissimi Regis a Guntramni, mulier, nomine b Tygria, orta in territorio Maurianensi, loco qui Volonium nominatur, [S. Tygria Virgo Maurianensis,] nobili stirpe progenita sacrisque litteris sufficienter instructa: quæ curam Sacerdotum & Peregrinorum non parvipendens, sed (ut facultas permittebat) hospitalitati semper inserviens, indigentibus necessaria ministrabat. Habebat autem sibi sororem, Pigmeniam nomine; quæ conjugalem societatem quondam habuerat, sed defuncto marito continenter vivens, sororis contubernio & doctrinæ in divinis cultibus & pauperum obsequiis, se devote subdiderat. Vacabant itaque ambæ jejuniis & vigiliis, atque sanctorum locorum visitationibus.

[2] Hæc & alia pietatis opera agentibus accidit, ut Monachorum religiosorum fruerentur adventu, [de Reliquiis S. Joannis Baptistæ edocta,] qui ex Hierosolymitanis partibus Scotiam d pergere fatebantur. Apud quas cum triduo demorarentur: de Reliquiis S. Joannis Baptistæ, volente Domino, cum illis habuerunt colloquium, dicentes, eum decollatum fuisse apud quoddam Arabiæ castellum, quod Machærunta nominatur; & apud civitatem Samariæ, quæ nunc Sebaste dicitur, conditum; caput autem Hierosolymam e perlatum, & ibi cum maximo honore humatum. [eas Alexandriæ haberi,] Post longa decollationis ejus tempora, ab ipso revelatum duobus Monachis Orientalibus, qui orationis causa venerant Hierosolymam, & inde Edessam f Phœniciæ civitatem perlatum; ossa vero ejus sancta, prius de Samaria Hierosolymam translata, & inde Alexandriam transmissa, ubi nunc in ecclesia, quæ in ipsius nomine est constructa, recondita habentur. Quod divina providentia ajebant esse factum; ut scilicet per plura loca deportatis sancti Martyris Reliquiis, plura virtutis signa per ejus decollationem, Christo largiente, cui testimonium perhibuit, cujusque præco vel præcursor extitit, per eas fierent manifesta.

[3] Instructa talibus Dei famula a præfatis viris, abeuntibus illis; cœpit iter suum, cum Dei auxilio præparare; [illuc navigat,] unius tantum famulæ comitatu contenta. Quæ postquam Romam pervenit, ad limina B. Petri Apostoli per dies aliquot morata, ibidem, Deo disponente, invenit socios itineris, mare transire cupientes. His igitur juncta, navigio pervenit ad locum g, ubi ecclesia erat consecrata in honore S. Joannis Baptistæ, in qua pollex & pars digitorum manus dexteræ, & quædam aliæ præfati Baptistæ Reliquiæ reconditæ fuerant. h

[4] Tunc S. Tygria, fide plena, vinculo se juramenti constrinxit, quod non prius ab ipso loco discederet, [certa inde non discedere, nisi obtenta parte:] quam, permittente unigenito Filio Dei, ex membris B. Joannis Baptistæ, aliquam particulam mereretur accipere: sed loci illius incolȩ illud juramentum omnino impossibile judicabant. Ipsa tamen quotidie ante sanctas Reliquias sese offerebat, orans, ut Deus iter suum prosperum efficeret, & desiderium adimpleret. In qua intentione continuis duobus annis, jugiter Dominum deposcens, devote perseveravit.

[5] Tertio tandem incipiente anno, cum jam nimium orando, [pro qua biennium orans] jejunando, vigilando, assiduas lacrymas fundendo, fatigata esset, & ad effectum suam petitionem pervenire non cerneret; projecit se ante sepulcrum corde contrito & humiliato, Dominum lacrymabiliter orans, ut ejus diutissimam petitionem exaudire dignaretur; adjiciens, numquam se ab ipso pavimento surrecturam, priusquam pius & misericors Dominus suam impleret petitionem: [miraculo accipit pollicem & digitos 2] ibique jacens, nullumque cibum gustans, flere & orare non cessavit; cupiens dissolvi & esse cum Christo, magis quam in carne permanere. Sed misericors Dominus, videns ejus constantiam, fidem inviolabilem, & invictam perseverantiam, misericodia motus, concessit ei donum quæsitum, & omnibus seculis admirandum. Dei enim motu apparuit, supra sepulcrum S. Joannis Baptistæ, pollex ipsius [& par digitorum, qui meruerunt Domini verticem tangere in Jordanis flumine, quando ipse redemptor sub eo dignatus est baptizari.]

[6] Cognovit autem sancta Dei famula, se esse exauditam: & sumens illud sanctum Dei donum, [cum quibus recedens,] resumpto spiritu qui pæne in ea defecerat, & receptis viribus læta surrexit. Reconditoque eo in capsula quam dudum paraverat, [cum ceteris minutiis Reliquiarum] gaudens cœpit ad propria remeare. Impletum est in illa, quod in Evangelio scriptum invenimus, Omnis qui petit accipit, & qui quærit invenit, & pulsanti aperietur i. [Recedente autem famula Dei, [nec latere insequentes valens] cum esset jam longe spatio aliquot milliarium, Provinciales in se reversi, magnæ amentiæ & ignaviæ imputare cœperunt, quod mulier peregrina & inermis, honorem regni, tutamentum populi, sine contradictione & absque injuria, sola auferret. Qua de re simul omnes commoti, cursu velocissimo insecuti sunt. Quos ut vidit, nimio terrore expavit: sed fugiendi locum non habuit.

[7] Tunc toto corde ad Dominum conversa, oravit, ne gaudium suum in mœrorem converteret; & donum, quod ab eo lacrymando acceperat, gaudendo deportaverat, [sub mamilla abscondit,] cum tristitia amitteret. Tunc Reliquias de capsula sumptas, sub mamilla abscondit; & quas externo sepulcro invisibiliter & potentialiter extraxit has ipsi mamillæ, reliquæ carni coæquatæ, interno sepulcro, videlicet sanctæ mulieris pectori, omnipotentissima sua virtute, mirabiliter condidit. Tunc venientes qui eam persequebantur, jusserunt Reliquias reddere. At illa supplicans, dixit, Ablata est spes gaudii mei, & lætitia mea conversa est in lamentationem: quia donum quod accepi, propter peccata mea amisi. Et illi accipientes capsulam, nihil invenerunt: deinde caput ejus discooperientes denudaverunt: k & cum non invenirent, confusi reversi sunt ad sua. Ipsa autem, onusta & secura, ibat per viam gaudens.

[8] Et cum jam eadem Dei famula, post longum & laboriosum itineris laborem, Maurianam venisset, & ibidem Dominus multa miracula & præclaras virtutes, [& eos Maurianæ exponit.] per merita venerabilis Joannis Baptistæ, operatus fuisset; audientes ex vicinis civitatibus Episcopi tres, [Taurinensis scilicet, l Augustensis, nec non m Bellicensis, cum multitudine fidelium, facto consilio,] ad visitandas Reliquias convenerunt; & ut, si fieri posset, aliquas particulas de sanctis Reliquiis accipere mererentur. Non negatur votum, imploratur Dei voluntas, in medio ponitur super linteum mundum pignus sacratissimum; sed nihil omnino de dono auferre potuerunt. Tunc triduo jejunantes & vigilias observantes, Dominum humillime rogaverunt, [Episcopis inde participare cupientibus tres sanguinis guttæ stillant.] ut aliquod donum eis inde largiretur. Tertio vero die cum digitis sanctis supposuissent linteum, una sanguinis gutta ex eis exivit: quod cernentes, devotius se iterum in orationem prostraverunt: tuncque guttæ duæ ex eis profluxerunt: quas iterum magno gaudio colligentes, linteum, sancto sanguine tinctum, cum summo honore diviserunt; & cum magna devotione unusquisque partem suam ad propriam deportavit civitatem. [Ex eo die Episcopi, per omnes has tres civitates in honorem S. Joannis Baptistæ ecclesiam dedicarunt.

[9] Tunc Sancta Dei famula, timens ne forte adventu paganorum, vel violentia Principum, [Tygria in solitudinē se recipit.] sibi Reliquiæ tollerentur; abscondit se in uno loco qui dicitur Loconia, ibique tugurium parvulum construxit, ut orationibus secretis sibi vacare liceret in locis remotis. In quo loco tutissimo passerum multitudo conveniebat, qui eam nimio strepitu inquietabant: qua de re Dominum prostrata oravit, ut eam ab illorum impedimento liberaret. Cumque surrexisset ab oratione, [indeque molestos sibi passeres pellit.] plus solito eam aviculæ infestabant; & hac illacque super eam volitabant. Quas per nomen Christi adjuravit, ut ab ipso loco recederent: quæ mox fugam inierunt, & ab illo die usque in præsentem numquam passeres ibi comparuerunt.

[10] Locus autem Maurianensis illis temporibus ad Taurinensem n urbem pertinebat, [usque ad vallem quæ dicitur o Cottiana;] in qua urbe Domnus Rufus, vir religiosus, Archiepiscopatus fungebatur officio: [Viennen. Archidiaconus volēs Reliquias Mauriana auferre] ad quem dixit suus Archidiaconus: Non est dignum ut tam sacratissimus thesaurus Reliquiarum in loco vili teneatur: sed mitte, & fac inde huc transportari Reliquias. Ad quem B. Rufus Archiepiscopus: Fac, inquit, Frater, quod libet: ego enim hoc agere non audeo. Econtra Archidiaconus dixit: Si permittis me illuc pergere, ego huc eas deferam. Igitur, non prohibente Archiepiscopo, infelix propere vadit Maurianam, quæsiturus mortem suam. Perveniensque ad locum, nullam moram fecit; audacter ecclesiam intravit; præsumptuoseque capsulam, in qua S. Baptistæ erant digiti, apprehendere volens, mox in amentiam vertitur; & gravi febrium morbo correptus, tertia die expiravit. [Quod divina providentia factum, nemo fidelium dubitet: placuit enim Deo, ut unus moreretur homo, ne multi in eadem præsumptione perirent: [morte punitur.]] qua de re timor magnus irruit in populum; ita ut deinceps nemo sancta pignora vel capsulam tangere auderet, nisi obedientiæ causa, aut humillimæ devotionis gratia. p

[11] Audiens autem gloriosus Guntramnus Rex tanta & talia miracula, quæ ibi Dominus per electum suum Joannem operatus est, [Guntramnus Rex Episcopatū fundat] legatos Maurianam misit, præcipiens ut confines Episcopi & Comites, qui in terminis ipsius Episcopatus habebantur, quales fuerunt manifestissime declararent: & ecclesiam in honore Dei & S. Mariæ sanctique Joannis Baptistæ, honorabili structura & ordine competenti Christianæ Religioni, fabricari fecit; & constructam S. Ysicio q Viennensi Archiepiscopo consecrare præcepit, & regimen & curam Maurianensis Episcopatus S. Felmasio, r scilicet primo Episcopo S. Joannis Baptistæ, commisit & consultu Episcoporum & Comitum ceterorumque regni Primatum eamdem Ecclesiam subjectam esse constituit Viennensi Ecclesiæ: insuper eidem Ecclesiæ Maurianensi, per consensum & consilium Romanæ & Apostolicæ s auctoritatis & Episcoporum ceterorumque ecclesiastici Ordinis Clericorum & laicalis dignitatis virorum, Secusiam t civitatem subjectam esse præcepit, cum omnibus pagensibus loci illius, qui nominantur publici v Curiales, & cum duabus Clusis S. Martini, primamque castelli hærentis civitati: concessit autem vallem Cottianam, in gyrum Maurianæ structam, x & rustes & fivum quæ muris & tectis ecclesiæ ministrarent.

[12] Concessit autem & Leudes y & Graffiones, qui cum Comitibus marcam defendebant, [definiens ei dotem & terminos,] ut ab eo die deinceps Episcopo Mauriennȩ obedirent, & in omnibus subditi essent z. Post hȩc cum consensu sanctȩ Synodi & consultu sacri Palatii, ad sopiendas lites in prȩsens, & ad prȩcavendas contentiones in futurum, designavit certos terminos, inter parochiam Maurianensem & Episcopatum Comacensem, α ut nullus propter inverecundam cupiditatem vel virtutem potestatis majoris, terminum divisorium, præsumptive vel forte ignoranter transgrederetur; sed unusquisque contentus suis & cognito limite, sufficientiam sibi haberet imperatricem & magistram. Est autem unus terminus in partibus Italiæ qui dicitur Vologia β usque in partes Provinciæ uno distans milliario a civitatula nomen illi impositum γ Rama; qui terminus continens propter altercationem Ebredunensis Archiepiscopi & Domini Leporii δ Maurianensis Episcopi. Propter hanc altercationem destruendam, [& litem cum Ebredunensi componens.] missus est a Rege Mero Dux ut ibidem conventum haberet. B. Leporius cum Ebredunensi Archiepiscopo, laudante Duce, plantaverunt Crucem unam in supradicto spatio, milliario distante a civitatula paulo ante memorata, ut nullus præsumeret alterius invadere parochiam: a supradicto autem termino, id est milliario distante a civitatula, usque ad flumen quod dicitur Baxera, ε qui intrat in Isaram flumen ad Brientinum στ castrum quod Sabaudia vocatur.

[13] Hæc, Fratres carissimi, ad utilitatem præsentem scripsimus, ut ab his indubitabiliter sciantur, [Tygria in Nativitate S. Joannis Baptistæ] & futuris temporibus ad memoriam posteris revocentur: quodsi aliquis præsumptuose infringere voluerit hæc scripta vel immutare; sciat se offendisse Dominum, & ejus Virginem Matrem, ac Præcursorem ejus Joannem; & non valeat evindicare quod vult, sed hæc notitia propitiante Deo sit firma & stabilis, ad honorem S. Mariæ sanctique Joannis Baptistæ & sanctæ Dei famulæ Tygriæ, quæ pro Christo tot & talia perpessa est pericula.

[14] Hæc ergo sancta & venerabilis Virgo Tygria, obitum suum sibi e vicino imminere prænoscens, [testamentū condit] Deum deprecata est ut Nativitatem S. Joannis Baptistæ & Dedicationem ecclesiæ, quam ipsa inchoaverat, Regis vero jussu ad perfectionem ducta fuerat, mereat celebrare, & illud audire, quod Dominus de Joanne dixit, Multi in nativitate ejus gaudebunt. Laus Domino nostro Jesu Christo, sicut rogavit, ita & Deus concessit. Die Nativitatis S. Joannis Baptistæ, post Missarum solennia, dedit dona pauperibus, orphanis & viduis, & disposuit bona sua domesticis familiæ. Postea tradidit ipsius ecclesiæ villam Voloniæ nomine, cum Presbyteratu & omnibus quæ ibidem sub ejus regimine haberi videbantur; & constituit matriculam cum duodecim viduis, quæ omni tempore præsentis vitæ ex ipsius patrimonio sumptus necessarios acciperent. Sequenti die valedicens Fratribus, [& postridie moritur.] & multis ab ea veniam poscentibus, & ejus orationibus se commendantibus, ipsa refecta corpore & sanguine Christi, de hac temporali vita migravit ad patriam; ubi cum Angelis & omnibus Sanctis gaudet in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Imo Theodebaldi aut patris ejus Theodeberti, quamvis & Guntramnum regnantem vidisse potuerit mulier de qua hic, sed tunc valde annosa; eique cessisse jus patronatus in prima fundatione sibi competens.

b Nomen minus miraberis, si Tigridium Episcopum Taurinensem noveris Symmacho Papæ initio seculi 6 Romæ subscribentem, & Tigrinum Anconitanum anno 816: usus tamen vulgi fecit Tegle, unde Thecla Comestori.

d Scotia hic est Hibernia, sola tali nomine nota usque ad seculum XI. Ea autem, jam inde ab annis 100 & ultra, facta Christiana per S. Patricium, frequentes ad loca sacra emittebat peregrinos.

e Non Caput sed aliæ quædam partes allatæ eo fuerunt teste Rufino: ipsum autem ibi mansit ubi ferale convivium fuit celebratum.

f Imo Emessam Mesopotamiæ.

g Utique Alexandriam Ægypti.

h Huc usque Lectiones excusæ de Vita S. Tygris: & hic incipit relatio S. Gregorii Turon. lib. de gloria Conf. cap. 14, sed stylo identidem mutato plurimumque interpolato: prout præcipuæ quæque additiones his notis [ ] indicantur.

i Quæ sequuntur usque ad num. 8, Gregorio non solum præterita sunt, sed etiam ignorata videri possunt, & fabulam Sapere.

k Clarius in Ms. Archivii. Perquisita Tygri & denudata, se ejus sic junxere ubera; ut etiam denudata illa non potuerint reperiri Reliquiæ; ipsa cum lacrymis asserente, se ex eo nullam habere culpam: quippe cui Dominus eas concesserit, prævidens iis in locis diuturnam a fide defectionem fore. Et sane jam tum, imo jam pridem miseranda erat conditio Alexandrinæ Ecclesiæ, in hæreses & schismata post mortem S. Cyrilli inductæ, ut videre est in nostra Episcoporum istorum Chronologia.

l Distat Augusta Prætoria pari fere quo Taurinum 20 leucarum intervallo a Maurienna: sed hujus Episcopi ea ætate ignorantur.

m Bellicium vulgo Bellay trans Rhodanum in simili distantia, Episcopum habebat an. 555 Vincentium Concilio Parisiensi subscriptum.

n Ms. habet Viennensem, sed mendo manifeste librario; cum mox dicatur, quomodo primum Viennensi subesse Maurienna cœperit.

o Cottiæ Alpes circa montem Cenisium. Hinc infra videtur dici vallis Cottiana.

p Hactenus quoad sensum & sæpe quoad verba Gregorius Turonensis, ex sequentibus nonnulla inseruit Labbe Tom. 5 Conciliorum Col. 964.

q Hunc demonstravimus diu ante Guntramnum vixisse, adeoque ecclesiam multo prius conditam, si est ab illo dedicata; eumque invenio obiisse 17 Novembris. Saussajus, quia diem ignorabat, ejus meminit ad 12 Novembris, quo Senior colitur.

r Felmasium nullis adhuc reperi sacris Fastis inscriptum.

s Bulla Joannis III, Benedicti I, vel Pelagii II; qui regnante Guntramno Romanæ ecclesiæ præfuerunt.

t Secusia vulgo Suze, 18 circiter leucis in Orientem.

v Id est ad Curiam publicam pertinentes: sic Bignonius apud Cangium; Gestis municipalibus cum Curia publica prosequi deberem, Gallice la Chambre assemblee: inde autem videtur locus, ubi conventus Sabaudiæ agebantur nomen habere, ut dicatur la Chambre, 8 p. m. ad Septemtrionem dissitum oppidum.

x Rustes, an Rustici, quos alias dicimus Servos glebæ? Fivum videtur idem hic esse, quod Gallice Fief dicitur; alias Fiedum, Fiodum, & usitatissime Feudum.

y Leudes alibi Laudes apud Cangium docentur dici pecuniariæ mulctæ, & pensiones a subditis exigi solitæ; ut videatur hic indicari jus illas percipiendi: nisi quis personale hic nomen esse velit, sumique pro Litis seu Lidis, nomine sumpto ex Teutonico Liden, Luyden. Idem Cangius Leudes appellat, Vasallos nobiliores.

z Utinam extaret aliquod instrumentum fundationis, vel Synodalia quæpiam acta ad confirmationem eorum quæ mox sequuntur, vel aliquid unde certius doceamur de tempore motæ & decisæ inter Maurianensem & Ebredunensem controversiæ.

α Abest quidem Mauriana Comum leucis circiter 50, nihil tamen invenio quod propius huc spectare putem: nam quæ obstaret intermedia diœcesis Eporediensis, ne tam procul Comensis se extenderet, videtur tunc proprios Episcopos non habuisse.

β Ita legendum censeo, licet ecgraphum habeat Vologi usque in partes Provinciæ, quod sensum nullum facit. Locum autem Vologi puto vix ultra Susam quærendum, ne nimium accisa ad Septemtrionem fuerit diœcesis Taurinensis; nisi placeat eum terminum concipere diœcesis Augustanæ, cujus caput Mauriana distat ad 64 p. m.

γ Rama civitatula Delphinatus ad Druentiam fluvium 4 leucis supra Ebredunum.

δ Leporius seu Leborius, Episcopus Ecclesiæ Maurianensis, subscripsit Concilio Cabilonensi anno 650, cum Ætherio Episcopo Ebredunensi, & tunc Rex erat Clodovæus II, cujus evocatione coactum Concilium dicitur. Verum si sub Guntramno causa est acta, alium Leborium concipere oportet, vel fateri quod hic obrepserit auctori pro Æconio: cui cotroversia fuerit cum Ebredunensi Salonio, vel ejus post annum 580 successore Emerito.

ε Hic fluvius in tabula Delphinatus videtur perperam dici Arca, quia scilicet nomen amittit, post circumitam Maurianam vallem, Arcæ immixtus, ac denique cum eodem infra Gratianopolim Isaram subiens; oritur autem ex monte Cinisio.

στ Briatinum castrum, vulgo Brianzon, pari 59 fere millium spatio distat Mauriana & Ebreduno, utrimque versus Occidentem declinans a Medio.

APPENDICULA D. P.
Ex Ms. Archivii Maurianensis.

Tygris Virgo, Maurianæ in Sabaudia (S.)

EX MS

[15] In ea Ecclesia Maurianensi præcipuæ Reliquiæ sunt hæ: [Reliquiæ ibi præcipuæ,] Duo digiti manus S. Joannis Baptistæ: nam pollex populo non ostenditur. De ligno sanctæ Crucis particula. De pannis super quibus decidit e sanguine Domini, & quibus Dominus fuit involutus in sepulcro. Unus ex digitis S. Petri Apostoli. De cruce S. Andreæ. Una ex costis S. Laurentii. Caput sive Cranium S. Blasii. Brachium S. Guntramni. Brachium S. Tygris. Brachium S. Anastasiæ. Annulus, qui infantum albuginem ab oculis pellit, dicitur esse S. Mauritii. Multæ sunt aliæ Reliquiæ minutiores, de sanctis locis & Apostolis, Martyribus, Confessoribus, atque Virginibus, quarum probatio habetur tantum per visitationem personalem Martini V, Constantia venientis (anno MCCCCXVIII) & Legatorum Apostolicorum; & particulariter Reverendiss. DD. Episcoporum Maurianensium: nam multa ejus ecclesiæ jura seu monumenta fuere deperdita, in invasione ejus ecclesiæ anno MDXXXVII.

[16] Hæc prælocutus Archivii Maurianensis curiosus scrutator quasdam nobis describit indidem acceptas a fidelibus gratias per sanctum Baptistam, suo loco relatas num. 340. Quibus accedit, inquit, Fons olei e tumulo B. Heraldi, [fons B. Heraldi Episcopi.] vulgo saint Herand, Episcopi Maurianensis, manantis: cujus olei vestigia adhuc cunctis patent in lapide superposito, cum signo candelarum accensarum. Ibidem & a fide dignis accepi, quosdam fuisse a vitæ discrimine in infirmitate ereptos, precibus amicorum ad illud sepulcrum fusis. Dicitur sepultus fuisse anno Domini MCXXVII. Interim tam vulgo notus, nec nomen quidem habet in Historia Chronologica Pedemontii, edita per Franciscum Augustinum ab Ecclesia, sed ejus loco videtur poni solo nomine indicatus Aycaldus, pro anno 1125. Mihi verosimile est, præmemoratam B. Heraldi sepulturam, non esse primam a morte, sed secundam aliquam, potius elevationem vel translationem dicendam.

[17] Operæ pretium autem existimo apponere hic Seriem Episcoporum, sicut ex ipsius Ecclesiæ Archivio eum misit Turinettus, [Series Episcoporum ex Ms.] nullis annorum notis additis, nisi ex ipsius Turinetti conjectura. Ego his omissis, commoditatis causa præponam numerum ordinis.
1 S. Felmasius.
2 Leporinus.
3 M. Veranus. *
4 Hyporius. *
5 Bernardus, *
6 Brochardus. *
7 Artaldus. *
8 Cono.
9 Amedeus. *
10 Heinaldus. *
11 Brocardus II. *
12 Theobaldus. *
13 Hyporius II. *
14 B. Heraldus. *
15 Bernardus II. *
16 Willelmus,
17 Lambertus.
18 Bernardus III.
19 Amedeus II de Mirabello.
20 Ermarius.
21 Amedeus III.
22 Petrus de Chordestello.
23 Anselmus,
24 P. Snelz.
25 Aymo de Miolano,
26 Amblardus de Intramentis.
27 Aymo II de Urteriis.
28 Anselmus II de Claromonte.
29 Amedeus IV de Sabaudia.
30 Joannes Mabalius.
31 Henricus de Symiriaco.
32 Amedeus V de Monte-majori.
33 Ogerius.
34 Ludovicus de Palude.
35 Aymo III Gervasius.
36 Ludovicus II de Estoutevilla Card.
37 Stephanus Mirelli.
38 Ludovicus III de Gorrevodo Card.
39 Philibertus de Chales.
40 D. Sancti Victoris.
41 Cardinalis Capo di ferro,
42 Card. Ferrariensis,
43 D. de Trottis,
44 Petrus de Lambert, beneficentissimæ recordationis.

[45] Philibertus Millietus, creatus anno MDXC: post quem ab aliis additur Carolus Bolba, & Paulus Millietus, ordinatus MDCXLI. Quibus autem hic additur * in impressis non recensentur, [ab editis valde diversa.] aut pro iis alii nominantur. Abbo, Adalbertus, Odelardus, Eurardus, Amoldus. Et hi quidem ante Canonem, pro aliis vero septem hunc sequentibus, Bernardus, Joannes, Aycardus, Bernardus, Petrus, solum quinque, usque ad Guilielmum, ordinatum anno MCLXVII. In sequentibus non quidem tanta, notabilis tamen differentia reperitur, tam ordinis quam nominum & personarum, quam vide apud Sammarthanos. Ego hæc potissimum attigi causa B. Heraldi, cujus diem anniversarium scire velim, & num sepulcrum ejus adhuc eadem in veneratione sit.

[18] Denique ex eodem Archivio accepimus quædam, notata in Visitationibus diœcesis, quibus anno MDXCII, [B. Calis Card. sepulcrum.] die XXV Septembris, juxta Concilii Tridentini decreta, subscripsit Antonius Cortailius, Doctor & Canonicus Theologalis ecclesiæ Maurianensis. Horum ultimus articulus hic meretur notari; ut aliis ansa detur plura & distinctiora quærendi. In Prioratu & Cura Eytonis extat tumulus, cum superpositione plurimorum votorum, B. Calis Cardinalis & Prioris ejus loci: qui pro veritate ab ipsis Cardinalibus Romæ persecutionem est passus, in eoque Prioratu vixit patientissime quasi exul, & postea miraculis claruit. Locum haud difficulter Maurianenses ostendent; utinam æque facile docere possint, sub quo Pontifice vixerit, & quo die obierit.

DE SS. AMANDO ET DOMNOLENO
GIMELIACI IN PETRACORICIS.

SEC. VI

SYLLOGE HISTORICA.
De utriusque cultu, & propositi eremitici Amando sociis, SS. Soro, Cypriano ac discipulo Juniano.

Amandus, Gemeliaci in Petracoriis (S.)
Domnolenus, Gemeliaci in Petracoriis (S.)

G. H., AUCTORE D. P.

Gaufredus, Cœnobita monasterii S. Martialis Lemovicensis, ac Prior Vosiensis cœnobii, circa annum MCLXXXIV scripsit Chronica, [Cultus S. Domnoleni] a Philippo Labbe tomo 2 Novæ bibliothecæ ex quatuor Mss. codicibus edita, in quibus cap. 15 agitur de Sanctis in Episcopatu Lemovicensi præclarioribus; ac pag. 286 inter Sanctos ipsius urbis ista leguntur: In ecclesia S. Gregorii, juxta monasterium S. Andreæ, tumulus cernitur S. Domnoleni; de quo nihil aliud reperi, [& ecclesia ipsius.] nisi quod fama testatur, illum Principem Lemovicorum; & ejus festivitas agitur VII Kalendas Julii, & S. Domnoleni ecclesia in urbe anno MCV Kalendis Julii concremata dicitur, pag. 167. Ast prædicta pagina aliquanto superius leguntur ista: Beatus Dominicus in basilica S. Stephani de Gimel requiescit. Ibi locus Gimel forte aliis Gemiliacus, Geniliacus, Genelaius dicitur. Molanus in secunda & tertia editione Usuardi cum suis additionibus ista habet: In Gemeliaco, natalis SS. Amandi & Domnoleni Confessorum. Et de Amando seorsim ita in Ms. Barberiniano: [S. Amandi] In Genelaico natale S. Amandi Confessoris. Verum in Geniliaco scribitur in Ms. Adone Leodiensi S. Laurentii, & Genuliaco in Ms. Florario. At loco non expresso, S. Amandus Confessor, in Ms. Florentino Magni Ducis, & Ms. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus, est relatus. Qui perperam etiam Amandus sive Amantius Episcopus scribitur.

[2] In Registro beneficiorum diœcesis Lemovicensis plures sunt parochiæ S. Amandi, [variæ parochiæ:] uti in Archipresbyteratu Charusiano aliqua sub patronatu Episcopi; alia parochia S. Amandi prope Peiratum in Aubassano Archipresbyteratu, quæ agnoscit Patronum Capitulum Lemovicense S. Stephani: item parochia S. Amandi, Gertandois cognominata, in Archipresbyteratu Bonaventano, sub patronatu Præpositi Auracensis: & prope urbem Lemovicensem parochia S. Amandi, ubi nunc est Conventus Recollectorum. Sed an omnes istæ parochiæ eumdem Amandum, & hoc die colant, optaremus scire. Utriusque porro Sancti cultus confirmatur ex Breviario Lemovicensi, [utriusque in Breviario Lemovic. commemoratio.] quod habemus anno MDCXXV excusum; ubi ad hunc XXV Junii fit Commemoratio ipsorum, & hæc præscribitur recitanda Oratio: Deus qui nos annua sanctorum Confessorum tuorum Amandi & Domnoleni festivitate lætificas; da nobis eorum intervenientibus meritis, & perpetua protectione muniri, & salutari gaudere profectu.

[3] His præmissis restat dispiciendum unusne hic S. Amandus sit cum eo de quo apud prædictum Gaufredum pag. 285 sub finem ista leguntur: Comodoliacenses Juniano jubilant, cum Amando præceptore suo. Vitam S. Juniani ipsi anno MDCLXII Cluniaci descripsimus, dandam ad XVI Octobris: unde de S. Amando hæc licet decerpere: Sub eo fere tempore (seculo sexto) vir nobilis, Amandus nomine, illustribus ortus natalibus, [Compendium vitæ S. Amandi,] Euangelii non surdus auditor, relictis omnibus, in vastæ solitudinis agro, cujusdam viri nobilissimi Ruricii Pontificis, cujus nominis vocabulum Commodoliacus dicitur, sibi haud grande tuguriolum, in quo remotiorem vitam duceret, visus est construxisse. Sed cum in eodem loco vitam virtutibus plenam duceret, ibi a pastoribus reperitur. Mox ut ad prædicti agri Dominum ejus fama se intulit, pro opportunitate prædicti viri cellulam parvulam ei construi jussit: in qua cum solitariam vitam duceret, antiqui hostis certamina, ut fertur, non modica toleravit. Tunc prædictus religiosus puer Junianus, relictis parentibus, hoc modo cavere cupiens, ut ab æternæ patriæ hereditate minime privaretur; prædicti viri Amandi institutis se Christi notitiæ commendare cupiens, ejus fores pulsare, ut sibi aperiretur, cœpit. Ad quas fores cum cognovisset eum esse vir Dei, æstimans ne illusio aut tentatio diabolica adfuisset, [ex Vita S. Juniani ejus discipuli.] aliquamdiu se sub silentio dedit: nec tamen mox ei patefecit ingressum, donec probaret, cujus rei causa prædictus venerabilis puer ad ejus cellulam accessisset. Sed agnitione comperta, mox cum gaudio suscepit, ac viam salutis ostendit. Qui Junianus tanta humilitate tantaque sanctitate, opitulante Domini misericordia, exercuisse se scitur; ut non solum Magistri imitator existeret, sed etiam amore divino incensus, Magistri vitam virtutemque succenderet. Igitur iisdem diebus cum hujus Amandi obitus appropinquaret, felici excessu migravit ad Dominum. Multos tamen, ut fertur, suo salvavit exemplo. Post cujus obitum prædictus venerabilis Junianus, in ejus cellula longo spatio temporis solitariam vitam duxit. Hæc ibi, in quibus citatus Ruricius Episcopus Lemovicensis interfuit Concilio Aurelianensi quarto, circa annum DXLI, & quinto per Antaredum Archidiaconum anno DXLVII. Ex quibus liquet S. Amandum dicto seculo sexto floruisse.

[4] Hactenus Henschenius, quibus ex vita S. Sori Eremitæ, [Adventus in Petragoricam cū SS. Soro & Cypriano,] per Bollandum illustrata ad I Februarii, additum velim, quod habita temporum ac locorum ratione, videbatur S. Amandus S. Juniani magister, prædicti S. Sori fuisse socius, de quo ibi sic legitur. Hic sanctus vir Sorus, territorio ortus Arvernico… ut libera usus est ætate, junctis sibi duobus commilitonibus ejusdem viæ, Amando atque Cypriano… Arvernicum excedentes solum … Petragoricum ingressi pagum, una mente parique consensu eremiticam aggressi sunt ducere vitam. Venerat autem ex Hispania in Arverniam Cyprianus; & factus deinde Abbas colitur XI Decembris. Illis porro aliquamdiu pariter commoratis … cœpere confluere quamplurimi … At hi nequaquam obliti prioris propositi, dum aliquamdiu fatigationem patiuntur undique confluentium, quod dente discretionis interius ruminabant, ad invicem conqueruntur: frustra se deseruisse sua, si talibus implicarentur negotiis … & remotius sibi habitaculum requirendum judicarunt [illoque ad Petras erectas relicto,] … Nec mora dictu citius animati beati viri Amandus & Cyprianus sanctusque Sorus iter arripiunt, quo Domini eos pietas & velle duxerit. Dumque sanctis sermonibus pia refovent corda, inter eundum deveniunt ad quemdam locum … Petras erectas vocabulo, ibique gressum figentes paulisper subsistunt; concite … socii profundo obdormiunt somno; quibus sic dormientibus, Sorus interim exquirit idoneum sibi locum; eoque reperto dissimulanter regreditur, & tandem excitatis persuadet fraterna ex acie discedere, & sola manu vel brachio contra potestates aëris iter aggredi: Et quia, inquit, quosD caritas jungit emensio terrarum non separat … pro ejus caritatis dulcedine aliquid eulogiarum pariter sumamus.

[5] Tum oblatum fortuito in alterius omnis rei defectu, frustum laridi partitur Sorus, [& ad Geneliacum altero,] quod unus sociorum (Amandus, an Cyprianus non exprimitur) dum scrupulo ductus sinu abdit, in colubrum versum mox invenit; & ad jam digressum Sorum referens, culpam agnovit; factum ostendit; in priorem statum benedictione reformatum sumpsit, & qua venerat recessit. Recessit autem, ut jam dictum est, Gimeliacum: [ibidem facto Abbate.] ubi ambo sedem fixerunt locis discreti. Et amandus quidem solitariæ vitæ propositum tenuit, ad extremum usque vitæ terminum, nisi quod discipulum Junianum suscepit: Cyprianus vero ab ejusdem loci Fratribus (ut in ejus Vita dicitur) affectuose receptus: tandemque electione Fratrum circumquaque manentium … ad Presbyteri officium est assumptus, factusque eorum Abbas.

DE SANCTO ÆMILIANO EPISCOPO NANNETENSI ET MARTYRE
APUD AUGUSTODUNUM IN BURGUNDIA.

CIRCA DCCXXVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu, legenda & ætate, seu tempore mortis ipsius.

Æmilianus, Episcopus & Martyr in Burgundia (S.)

AUCTORE D. P.

Æduorum veterum Metropolis Augustodunum vulgo Autun hodiedum extendit diœcesim suam usque ad Ligerim fluvium, [Festum in ecclesia propria, Dominica post S. Joannis Baptistæ,] a quo non multum distat ultimum ea parte illius oppidum Bourbon Lancy dictum, Latine scribentibus Burbonium Anselmi. Huic vero, intervallum leucarum circiter duarum; adjacet vicus S. Joannis de Luzia, alias Leuzy dictus, a Metropoli distans leucis minimum quatuor, si non fallunt novissimæ tabulæ. Hic S. Æmilianus, vulgo Saint Millan, ecclesiam a se nominatam habet, corporis sacri deposito honoratam, quo magnus quotannis accolarum confluxus est ad festum, solitum prima post S. Joannis Nativitatem Dominica celebrari. Ibidem habetur Confraternitas, [cum Officio & Missa.] sub eodem erecta nomine, auctoritate Jacobi Huraldi, Æduensis ab anno MDXII ad MDXLVI Episcopi, cujus tempore crediderim etiam compositas Lectiones Officii proprii; quod una cum Missa etiam propria, Petrus Franciscus Chiffletius noster eleganter & cum notis musicis descriptum reperit; notavitque ætatem libri litteris rubris notatam legi, in circulo majoris litteræ O, unde incipit prima ad primas Vesperas Antiphona; sed verbis Gallicis, quæ sic Latine reddo. Anno MDCXII factus sum per D. Stephanum Chaffault, Bassum in ecclesia S. Lazari Augustodunensis; fecit autem me fieri D. Edmundus Baldreaudus Curatus S. Æmiliani.

[2] Circa idem tempus ex prædictis Lectionibus extracta fuit Gallice vita ipsius Sancti; quam, prima verosimiliter vice, [Ex illis Legenda Gallice edita:] imprimendam approbavit Robertus quidam Doctor Theologus, anno jam dicto MDCVII die XX Julii; rursum autem a Blasio Simonetto Augustodunensi Typographo excudi permisit Antonius de Ganay, Vicarius Generalis, anno MDCXXXIV die XIX Junii, cum hac ad calcem oratione: Omnipotens sempiterne Deus, qui beneficiis B. Æmiliani, Martyris tui atque Pontificis Nannetensis, herniosis, ruptis, [cum oratione teste miraculorum,] calculosis, & diversis infirmitatibus sanitatem concedis, familiam nostram quæsumus Domine, respicere digneris; ut quicumque ejus imploraverint auxilium, puritatem mentis & corporis se impetrasse sentiant & lætentur. Ex prædicto autem Officio descripsit nobis Chiffletius Orationes proprias alias duas, verosimiliter antiquiores, unam ad primas Vesperas, Omnipotens sempiterne Deus, fortitudo certantium & palma laborantium, solemnitatem hodiernæ diei propitius intende; [quales etiā sunt in Officio.] & Ecclesiam tuam fac celebritate lætari, intercessione Martyris tui Æmiliani, omnium in te sperantium vota perficias. Ad Laudes vero: Omnipotens sempiterne Deus, qui devote deprecantium preces benignus exaudis, Majestatem tuam suppliciter exoramus, ut sicut in honore gloriosi Episcopi tui & Martyris Æmiliani fides fuit exaltata; ita ejus intercessione, hostes nostros visibiliter, ne nobis nocere valeant, separari concedas; & ab infirmitatibus capitis & ruptionibus ventris sanari nos facias.

[3] Dignum nihilo minus Chiffletio visum est quod transcriberet Responsorium ad IV Lectionem, [Eodem facit Responsorium 4,] hujus tenoris: Quam felix es Gallia! quam inclita urbs Hædua! dum excipis eximium amicum Dei Æmilianum, incomparabilem thesaurum, super cunctas opes tibi percommodum. Hic te defendet ab omnibus adversitatibus, devotis precibus conferet plurima beneficiorum præmia. In hujus exceptione pange Christo laudem animo & corde: cujus patrociniis illustraberis continuis miraculorum signis. Notavit deinde Chiffletius Auctorem Legendæ Gallicæ, ultra quam prælucebant Lectiones processisse per conjecturas novas; [desideratur Legenda vetustior.] & alia quædam, istic non expressa, ex incolarum traditione addidisse; nisi forte antiquior alia præextiterit, quod ipsæmet Lectiones indicare videntur, cum de numero Martyrum Christi fuisse Æmilianum dicunt, ut Vitam & Legendam intuentibus manifestabitur.

[4] Ex sic ergo scripta Legenda Gallica, excerpsit Chiffletius, [Gallicæ synopsis,] fuisse Æmilianum illustri genere in Britannia natum, studiis excultum litterarum; factumque Episcopum Namnetensem, venisse cum suorum exercitu in subsidium Augustodunensium, obsessorum a Saracenis, qui anno DCCLXXVIII, post regressum scilicet ab Hispaniis, fidei Christianæ restitutis, Carolum Magnum, in Gallias se infuderint, diviso trifariam exercitu, Burdegala, Tholosa, Massilia, occupatis. Hos capta & desolata Cabillone ad Sequanam, trajecisse in Burgundiam, longaque obsidione Augustodunum pressisse; Æmilianum vero cum suis, ad certamen animatis, aggressum illos; primum quidem in vico, Saint Forgeot vulgariter dicto, una ab Augustoduno leuca; iterum ad S. Petrum de Estrerio, tertio ad vicum Aussy nuncupatum ad sesquileucam; ac denique apud S. Joannem de Luzia, ubi occubuit: ex traditione autem haberi, quod supra corpora Christianorum cæsorum miraculose atque instantanee fuerint posita pulchra illa grandium petrarum monumenta, quæ hodiedum ibi videntur.

[5] His ita decerptis, proponit sibi Chiffletius Ideam peculiaris opusculi, de hoc Sancto conscribendi, in hunc modum. [& Idea opusculi a Chiffletio concepti,] I Danda est Historia S. Æmiliani pro tribus Lectionibus secundi Nocturni (novis scilicet, veteres enim movem numerantur) II. Quod non fuerit occisus DCCLXXVIII post Caroli Magni expeditionem Hispanicam. III Quod tempore Caroli Martelli, & quod anno DCCXXXVI, cum anno DCCXXXV præcessisset obitus Eudonis & invasio Aquitaniæ per eumdem Carolum; secuta vero esset anno DCCXXXVII Saracenorum clades ad Narbonam. IV Traditionem non evertunt Catalogi Episcoporum Nannetensium, ubi nulla mentio S. Æmiliani: nam hi Catalogi sunt recentes & imperfectissimi. V An licuerit & decuerit Episcopum armorum tractatio. VI An sit vere inter Sanctos relatus, & qua auctoritate vindicatus? VII De sepulcris loci monolithis. VIII An sit vere Martyr? IX Confraternitas S. Æmiliani. X Multi in baptismo de ejus nomine appellantur. XI Fundationes & Indulgentiæ Confraternitatum, quas proinde plures esse videtur indicare. Erit fortassis, qui, quod ille mente conceperat, plenius exequatur scripto: nobis tam prolixis esse non licet: nam VI caput satis patet ex dictis; VIII vero discussione peculiari non eget, cum omnes morte cruenta defunctos Sanctos, Martyres appellare & ut tales colere Ecclesia consueverit; etsi Martyrii proprie dicti laureolam fortassis non consecutos.

[6] Ad tempus quod attinet, quodque hujus loci potissimum est, facile assentior Chiffletio, Caroli Magni regno perperam attributam rem, [qui recte negat sub Carolo M. an. 778 irrupisse in Gallias Saracenos] quæ (si vere contigit, uti habet traditio) ad Caroli Martelli ætatem debet pertinuisse. Licet enim Magnus suos in Hispania triumphos doluerit funestatos clade Roncevallensi, inter angustias montium a Vasconibus accepta; numquam tamen ausi sunt Saraceni, quoad ille vixit, Gallias infestare. Quod autem supponit Chiffletius ausos esse, sub Martello id eatenus admiserim, ut factum sit antequam Aquitania expellerentur illi, ab Eudone Comite victi: licet enim hoc mortuo, & cum defuncti filiis altercante Martello, resumpserint Saraceni animos; dum tamen ad Narbonam victos fugatosque lego, non possum mihi persuadere, eos tunc altius penetrasse; quam usque Narbonam, ubi iis obviam factus Martellus est.

[7] Annales Breves apud du Chene tomo I Francicorum ab anno DCCVII usque ad DCCXC, [quod potius factum videtur circa an. 726 sub Martello] aliique a DCCVIII usque ad DCCC, aptius nobis tempus ostendunt; dum primi quidem dicunt, quod anno DCCXXV Sarceni venerunt primitus; secundi autem addunt occasionem, per quam id ipsis licuerit, cum dicunt; quod, quando Karolus primum fuit in Bauvarios, Saraceni venerunt. Cronographus Saxo seu Magdeburgensis qui magno nobis usui fuit ad Acta S. Norberti Sedis illius Archiepiscopi, & cujus Chronicon ex nostro Ms. Celeberrimus Vir Leibnitius posuit in capite Accessionum suarum Historicarum Lipsiæ editarum anno 1698; Chronographus inquam Saxo dicit, quod anno DCCXXVI Karolus Princeps cum Bajoariis pugnavit, eosque vicit, & hoc bellum biennio durasse potuit. Idem anno DCCXXVII: [bellis Bavarico, Saxonico, Suevico gerendis occupato;] Karolus Sueviam ingressus contra Lantfridum pugnavit, & gentem illam vicit. Alii quidem bellum hoc ad annum XXX referunt, interrim tamen dicunt, quod anno DCCXXVIII Karolus fuit in Saxonia; & XXIX voluit pergere Saxoniam; adeo ut is videatur in Germanicis partibus fuisse occupatus, usque dum anno DCCXXXI fuit in Wasconia contra Eudonem, eumque vicit; sed ita, ut hoc ipsum, quo animari videbantur Saraceni ad irruptiones suas fidentius resumendas, fracto eo quem sibi præcipue obsistentem habuerant in Aquitania, majori ipsis damno fuerit.

[8] Saraceni enim ex Hispania cum parvulis & uxoribus venientes, [nam postea illo contra ipsos veniēte, atque vincente] sicut idem Chronographus habet, Aquitaniam Galliæ provinciam, quasi in ea habitaturi, intrarunt: Karolus autem cum Eudone, contra eosdem pari consilio dimicavit. Nam irruentes Franci super eos CCCLXXV millia ex eis interfecerunt: Eudo quoque super eorum castra irruens, pari modo multos interficiens, omnia devastavit. Mille quingenti tantum ex Francis ceciderunt. Pugnam hanc ad Pictones commissam in mense Octobri die Sabbati, dicunt prædicti Annales; neque credibile est tunc ultra Pictones penetravisse Saracenos; uti nec anno DCCXXXVII, quando Karolus bellum habuit contra Saracenos in Gothia, id est Languedocia: tunc enim non ultra Narbonem venerunt dicente Chronographo Saxone, quod Saracenorum exercitus, rursum in Galliam introiens multam devastationem fecit: contra quos Karolus, non longe a Narbona bellum committens, maxima eos cæde prostravit. Anno denique DCCXL Saraceni, Gallias rursus ingressi, Arelaten ceperunt, & omnia circumquaque demoliti sunt. Sed Karolus misit ad Luitprandum Regem, [non videntur usque ad Æduos penetrasse.] petens auxilium: qui & venit cum omni exercitu Longobardorum. Quod Saraceni mox ut audierunt, fuga elapsi sunt. Hactenus Chronographus prælaudatus, quæ inde decerpere placuit, ut constaret fieri vix potuisse, nisi intra annum DCCXXV & DCCXXX, ut Augustodunum Saraceni obsederint, & contra eos venisse S. Æmilianus potuerit. Nunc ipsam, ut habemus, Legendam accipe: & vide, num tota recipi possit, correcto unico illo errore, quo pro Martello obrepsit Karolus Magnus: qui error eo faciliorem meretur veniam, quod Martellus, licet Principis contentus nomine, Regia tamen potestate utens, Rex etiam subinde dictus inveniatur: unde id quod Papirus Massonus in Annalibus dicit, tumulo ejus in æde S. Dionysii inscriptum legi, Carolus Martellus Rex.

LECTIONES OFFICII
Ex Ms. Codice ipsius Ecclesiæ.

Æmilianus, Episcopus & Martyr in Burgundia (S.)

BHL Number: 0105


EX MS.

[1] [Inter plures Christi Martyres] Cum per universam Gallorum provinciam, longo tempore a passione Domini nostri Jesu Christi, per oracula Sanctorum, verbum Dei tam dulciter intonuisset, & claritas divinæ legis audita fuisset, convertens animas & sapientiam præstans parvulis, multi ad fidem suscipiendam convolarunt; doctrinisque & meritis, & precibus ipsorum sacro baptismate abluti sunt. Quos Dominus, sua providentia omnium salutem zelans, & sua membra ad se trahere cupiens, [passionibus] & tormentis justificare voluit: ne per mundi prospera, obliviscerentur eorum quæ sunt in patria. [fuit S. Æmilianus:] Alii lapidati sunt, secti sunt; alii tentati sunt, & alii in occisione gladli mortui sunt. De quorum numero beatus ac sanctus Æmilianus, miseratione divina a Nanthensis Antistes in Britannia inventus fuit, ut Vitam & Legendam intuentibus manifestabitur. Qui sub persecutione Eustragei b & Nemphei commilitonum floruit, & crudele martyrium suscepit, paulo post triumphum c Caroli Magni, Rolandi & aliorum, ut in eorum gestis apertum est.

[2] Unde antiquus humani generis inimicus, invidia procurante & suggerente, [qui contra Saracenos Galliam vastantes,] multos paganos infidelesque a fide alienatos, sanctam Christianitatem per totam dictam Galliam deglutientes, & multas urbes devastantes, permissione divina (demeritis forte exigentibus) suscitavit. Quod audiens ille beatus Æmilianus, fidei æmulus & zelator, sanctissimus Episcopus, ex Britannia natus, pulcherrimus aspectu, vultu amœnus, dulcis eloquio, populo valde compatiens, & supra modum amabilis, quia bonis virtutibus & moribus plenus, multos ex suis propinquis & longinquis animavit, ad fidemque defendendam roboravit & solidavit, [suos cives animatos,] ista affabiliter dicens; O viri fortes in armis, in fide vero fortiores; scutum fidei vestris in manibus, & crucem Domini in frontibus vestris assumite; galeam salutis in capite, & loricam in pectore. Eia milites Christi, vobiscum arma deferte bellica, canes venenosos trucidantia & conterentia. Melius est nobis mori in bello, ut ait Judas Machabæus, quam videre mala gentis nostræ, & opprobria Sanctorum in lege divinæ Majestatis sustinere.

[3] Qui instigante Spiritu sancto, festinantius Beato responsum concorditer fecerunt; [ac sequi paratos,] Domine venerande & bone Pastor, jube, impera, & quocumque ieris te sequemur. Ipse ardens, voluntatemque divinam anhelans, diem recessus suis intimavit: qui sicut boni fidei zelatores, & suo Pastori adhærentes, armis aggressivis & defensivis muniti, in grandi numero in dicta Nanthensi ecclesia comparuerunt: ubi Beato Missam celebrante, de Corpore & Sanguine Domini nostri Jesu Christi omnes communicavit, uti Pontifex piissimus. Qui divino peracto Officio, una cum proprio Comite, suos solidans, & in fide confirmans aiebat; Filioli, gratias Deo Salvatori nostro reddamus, qui condidit cælum, terram & mare ex nihilo, & omnia quæ in eis sunt creavit: qui nos sua bonitate in tanta multitudine aggregavit, & animos nostros taliter roboravit & sanctificavit. Devote ipsum deprecemur, ut voluntatem suam adimplere valeamus in salutem.

[4] Et valefaciens omnibus, ipse & sui commilitones, omnibus mundanis spretis, spe suffulti, Sacramentis muniti, veluti boni milites, [in Burgun diam ducit] prævio Duce illo venerando Æmiliano exierunt. O quantus luctus omnium lugentium plangentiumque civium, viduarum, orphanorumque! His minime præpediti, die noctuque ambulantes, suos gressus versus Burgundiam direxerunt: ab itinere non cessantes, donec ad quamdam civitatem Hæduensem, in districtu Burgundiæ situatam, appulerunt: in qua benigne cives illius, auxilium a Deo cognoscentes, & crudelem inimicorum obsidionem d formidantes, affectuose exceperunt.

[5] Qui statim audientes, Paganos adesse prope dictam civitatem, [& Augustoduno appropinquātium hostium] Nemphei fere sex millia, & Eustragei viginti millia paganorum equitantium, pedestribus minime computatis; appropinquantibus Paganis non longe a civitate, obviaverunt foras ut audaces, vigilantes, non formidantes, in Deo sperantes sub Divi Æmiliani ducatu: & aciem intrantes, enses & lanceas in facies inimicorum magnanimiter injecerunt, [partem unam cædit,] ut in omnibus glorificetur Deus: & multis occisis, nominatum Eustrageum cum quinque aut sex millibus, ad S. Joannem de Luzia usque fortiter persequentes, inter burgum e Colcharum & Hæduensem civitatem situatum, viriliter fugarunt.

[6] Cui, inscio provido viro, venit in succursum a Cabilone maleficus ille Nempheus, velut canis rabidus & veneficus; [contra alteram quoque suos animans] Eustragei sui commilitonis ampliorem exercitum habens, supra numerum superius dictum. Quod videns consolator beatissimus suos buccinavit, & istis consolatoriis affatur verbis, dicens; Congratulor fidei vestræ, commilitones optimi, quod amore christianitatis & fidei, nullam vobis inimicorum visus formidinem attulit. Accingimini, & nullus vos metus terreat humanus: fortes animo, fide fortiores, estote Deo confidentes, quia protector est omnium sperantium in se. Non in multitudine bellantium, sed de cælo victoria est.

[7] Adhuc illo loquente, venit vectus equo nuntius, dicens; Domine festina: jam Pagani ad gentem & ad exercitum tuum decurrunt. [fortiter dimicat.] Qui in Domino confidens, & signo Crucis se muniens dixit; In manus tuas, Domine, commendo Spiritum meum. Et aciem invadens clamabat; Eia milites, in Deo confidite de vobis. Accidit autem ut nutu Dei, prædicto Nempheo, mirabili fortitudine & statura, primo occurreret: quem, visis opprobriis & crudelibus martyriis suis inflictis, audenter invasit, [led plurimis eorum cæsis,] & magna vi ac potentia viriliter percussit, hinc & illinc atrociter cruentavit. In cujus auxilium affuerunt Pagani grandi numero, ipsum a terra sublevantes: & in sanctum Antistitem [irruentes] enses & lanceas in Sanctum corpus dederunt.

[8] [prosternitur etiam ipse] Qui voluntate divina prostratus, suos non cessabat sanctis exhortationibus ad fidem animare, dicens; O inclitissimi milites, in fide constantes estote, animo potentes dimicate contra inimicos, & audaces in Paganos convalescite: quia jam video qui animos vestros delectabit & solicitabit: jam video cælos apertos, & Angelos aspicio de adventu vestro Deo congratulantes. Nolite metuere mortem, quæ sine dubio ducit ad vitam: filii non hominum, sed Dei, [pugnatur] pro nostra vera matre Ecclesia, quæ clamat ad Deum vindictam Sanctorum suorum.

[9] Cupite dissolvi, & esse cum Christo Salvatore nostro. [& capite truncatur.] Ibi nos meliora loca manent, & tota merces nostra. Et hæc, ultimo in laudem prorumpens, animam sanctam Angelis suscipientibus, æternis gaudiis cum canticis & laudibus, audientibus cunctis ibi existentibus reddidit, sæviente illo scelerato Nempheo, ejusque sanctum caput detruncante.

ANNOTATA D. P.

a Nanthensis, a vulgari Nantes; antiquior aliquis Namnetenses, vel saltem Nannetenses scripsisset.

b Nolim respondere pro hisce nominibus, alibi necdum repertis a me.

c Cladem potius dixisset, nisi triumphum Martyrialem intelligat; cui fabulosus Turpinus assignat XVI Kalendas Julii, anni 778; Saussajus pridie Kalendas Junii, quando de eo & sociis inter Prætermissos egimus.

d Auctor Legendæ Gallicæ, reipsa obsessum, & quidem diu, Augustodunum asserit.

e Videtur Burbonium Anselmi intelligi, Bourbon Lancy, & forte non satis recte scriptum est nomen.

DE S. PECINNA SEU PERSEVERANDA
VIRGINE AGRI PICTAVENSIS IN GALLIA.

FORTE SEC. VIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De vario ejus per tres dies cultu, titulo Martyris alicubi addito, & Vita scripta sub nomine S. Perseverandæ.

Pecinna, alias Perseveranda, Virgo in Agro Pictavensi (S.)

AUCTORE D. P.

Tribus continenter diebus reperitur in sacros Fastos relatum nomen Nobilissimæ Virginis Pecinnæ, agnomine & meritis Perseverandæ: [Vita datur ex 3 Mss.] his enim titulis appellatur in vita, quam descriptam habemus in præclaro grandis membranæ Passionario, Vitas Sanctorum Maji & Junii continente, quod una cum aliis quatuor ejusdem molis argumentique voluminibus, sequentes menses præter Augustum continentibus, redemimus ne discerperetur, sicut discerptus fuerat iste aliique primi menses quatuor, ante annos circiter trecentos pariter descripti in monasterio Valcellensi Cameracensis diœcesis. [ante annos 300 exaratis.] Isti simile aliud in Aroasiensi apud Atrebates monasterio, quod æque ac illud est Canonicorum Regularium, invenitur fortassis etiam nunc; certe initio seculi hujus inveniebatur, quando Joannes Bronier, ipsius loci Sacerdos Canonicus, ejusdem Vitæ exemplar inde descriptum transmisit P. Heriberto Rosweydo, qui ipsum cum alio contulit apud monasterium S. Foilani Ordinis Præmonstratensis servato, quodque comperimus ad verbum convenire cum nostro præfato codice, nisi dum Pecinna scribitur Picinna. De hac tamen Vita priusquam agam, reddenda mihi ratio est cultus tam varii, ut propterea & propter duplicatum Sanctæ nomen, fuerit ab aliquibus divisa in duas; eo maxime quod Pecinnæ nomini etiam Martyris titulus inveniretur subinde additus, Perseveranda simpliciter Virgo appellabatur.

[2] Molanus nescio unde nactus exemplar Usuardi, minus licenter aucti quam cetera recentiora quædam alia, ad XXIV Junii ibi scriptum reperit transcripsitque: In agro Pictavensi S. Pecinnæ Virginis: quod secutus in Gallicano suo Saussayus, [Ipsa Sancta videtur primum culta fuisse 24 Junii,] lecta fortassis etiam Vita prædicta, phrasim sic extendit; In agro Pictavensi S. Pecinnæ, Virginis Deo sacratæ, Angelica puritate & morum innocentia ac religionis fervore illustris. Quia autem in prædicta Vita etiam nominantur sorores ejusdem propositi sociæ, [inscripta Martyrologiis, etiam ut Martyr,] Columba & Macrina sive (ut est in Foilanensi) Ms. Magrina simulque castitatis causa vexatæ dicuntur, etsi cruentam mortem nulla earum obiisse feratur: placuit aliquibus, simul omnes, & quidem ut Martyres, adscribere Fastis; cum nonnulla (ut passim fit) in nominum ordine ac litteratura diversitate. Hinc in Ms. Carmeli Coloniensis, quod apparet ab exemplo quodam Gallicano sumptum, sic legitur: In territorio Pictavensi sanctarum Virginum, Putinæ, Matrinæ, & Columbæ Martyrum. [cum sororibus Macrina & Columba,] In Martyrologio, Coloniæ & Lubecæ sub annum 1480 excuso, necnon Auctariis Greveni ad Usuardum annorum Christi 1515 & 1521; Pictavis sanctarum Pectinæ, Matrinæ, & Columbæ, Virginum & Martyrum: quæ verba modice alterans Maurolycus, In agro Pictaviensi, inquit, SS. Columbæ, Maternæ, & Picinnæ, Virginum & Martyrum. Hunc vero ordinem modumque scribendi nomina, sequuntur Ferrarius & Felicius: talibusque exemplis motus Saussayus in supplemento, quasi priora correcturus sic legi jubet: In territorio Pictaviensi natalis sanctarum Virginum & Martyrum, Columbæ, Maternæ, & Picinæ.

[3] Verum, sicut jam dicere cœpi, nulli earum contigit virginitatis lilio jungere rosam Martyrii, & sicut de sola Pecinna narratur, quomodo & ubi mortua atque sepulta sit & colatur; [interim sola & Virgo tantum colitur die 25,] ita sola potest a nobis referri in hoc opere. Poterat autem referri ad diem præcedentem, quo pro majori rusticanæ plebis commoditate, utpote aliunde festivo, primitus cultam credo; nisi, eodem cultu sub finem seculi XI aucto, cum etiam visum esset Officium Ecclesiasticum pro ejus honore instituendum in ecclesiis ei dicatis, dies hic præplacuisset, proxime vacuus a celebriori Officio. Itaque ad finem Vitæ præfatæ in triplici Ms. sic legitur: [apud Pictones & Veromanduos:] Celebratur autem depositio ipsius Virginis septimo Kalendas Julii. Habemus vetustum absque anno impressionis Breviarium Sanquintinensi in Veromanduis diœcesis: ubi, propter delatas illuc (ut mox dicam) Reliquias, ad dictum diem sic notatur in Kalendario præfixo, S. Pecinnæ semiduplex; notatur autem per rubricam, tamquam festum a populo feriato celebrandum, æque ac Nativitas S. Joannis Baptistæ & proxime sequens Apostolorum. Idem dies in Pictavis servatur: prout testatur Henricus Ludovicus Castanæus de la Rochepozay, Episcopus Pictavensis, in suis Notis ad Litanias Pictonicas a se vulgatas, quibus etiam inscripserat S. Picinnam Virginem.

[4] In omnibus tamen Legendariis Mss. supra allegatis & aliis verosimiliter pluribus sic legitur; [rursumque sub nomine Perseverandæ refertur 26] Incipit Vita S. Perseverandæ Virginis, cujus festivitas est VI Kal. Julii (licet id per errorem, ipsi textui contrarium, inductum videatur) accidit ut in recentioribus plerisque, tam manu scriptis quam typo cusis Usuardi auctioris exemplaribus, etiam illis quibus Pecinna cum sororibus inscripta erat die XXIV; ad diem quoque XXVI, post memoriam S. Maxentii, adderetur; Eodem die S. Perseverandæ Virginis. Hoc secuti sunt isti quoque qui alias nihil de S. Pecinna habent; inter manu scriptos quidem Codices, Vaticanus S. Petri, Centulensis S. Richarii, Bituricensis S. Laurentii, [velut diversa, sed per errorē.] sex membranea nostra, quorum ultimum nuper nobis allatum Praga præfert titulum Conventus Nistadensis in Provincia Daniæ; inter impressos vero, Bellinus, Galesinius, Canisius, ac denique Romanum hodiernum: quos jam pridem præcedens Petrus de Natalibus, Perseveranda Virgo, inquit lib. II cap. 180, eodem die in Domino requievit. At Maurolycus & Felicius nonnullaque Martyrologia Mss. Perseverantiam appellant. Quibus omnibus non obstantibus, neque secernenda censeo nomina quasi duarum Sanctarum, neque sequendum errorem in die manifestum.

[5] [Etiā colitur in parochia sui nominis prope Nyorthum,] Locus sepulturæ & cultus, uti in Vita num. 15 legitur, situs est in pago Pictavensi, & dicebatur tunc Taurinicus (in Ms. Foillani Tauriacus scribitur) nomine nunc quoque mutato, honorabili vocabulo nuncupatur ad S. Pecinnam, vulgo Sainte Pezaine, inquit Episcopus Castanæus in notis ad suas Litanias, juxta Nyorthum regiunculæ sibi cognominis caput, ad Seuram fluvium, Pictavis fere tantundem atque Rupella distans, hinc scilicet XII, istinc XIV leucis, & infra S. Pecinnæ Parochiam, ex altera fluminis ripa leuca una supra se prospectans. Ad eamdem ripam sursum per leucas IV jacet oppidum S. Maxentii, qui XVI Julii in iisdem omnibus Martyrologiis commemoratur; ut ideo conjuncta illi eodem die fuerit S. Perseveranda. Addit Castanæus esse alteram ejusdem nominis Parochialem ecclesiam prope Moustiers sur le Lay, [aliaque ad Layam fl.] ubi similiter S. Pecinna ut Patrona titularis colitur, in Lucionensi diœcesi: in qua Chorographica quidem Pictavii tabula Layam fluvium nominat, sed nusquam Moustiers vel Pezaine; ut nequeam dicere quantum ab invicem distent ambæ ejusdem Virginis parochiæ; sed solum monstrare possim discrimen fluminum prædictorum, quorum ostia ad VIII leucas distant ab invicem; qua vero Nyorthum Layæ vicinius est, saltem XII Leucæ censentur.

[6] Ast magno centum ut minimum leucarum Gallicanarum intervallo, ab Nyortho distat oppidum & monasterium S. Quintini, [tertia in oppido S. Quintini,] in Veromanduis Belgio vicinis; cujus Dominus & Abbas, idemque Veromandensis & Crispiniensis Comes, Hugo Magnus, eo prælio, quod adversum Comitem Andegavensem commisit victor, Pictavos quoque depopulatus est; & Nyorthum usque excurrens, anno MXC, ablata inde Pecinnæ Virginis pignora induxit in ecclesiam, [ob allatas eo Reliquias anno 1090,] quæ etiamnum Virginis nomen obtinet; in qua instituti Canonici duodecim, distincti in Presbyteros, Diaconos, & Subdiaconos, subditi majoris ecclesiæ jurisdictioni patronatuique S. Quintini, cum aliquot Capellanis. Ita Claudius Hemeræus ad annum prædictum, in sua Veromanduorum Augusta, quæ vulgo urbs S. Quintini nominatur; addens id factum, Magnatibus ejus ævi arbitratis, illustri apice suas victorias coronandas, si Divorum Reliquiis ecclesias devictæ provinciæ spoliassent, ut suas iisdem exornarent, [24 Julii,] Adventum vero Divæ Pecinnæ Reliquiarum celebramus, inquit, XXIV Julii. Quales vel quantæ eæ sint dum ipse non explicat; suspicari licet, [Corpus repertum in Pictonibus anno 1098.] quod eæ solum sint, quæ ad publicam venerationem fuerant reservatæ, & lipsanothecis argenteis impositæ, tum cum primum condita vel restaurata sub ipsius Sanctæ nomine fuit Tauriacensis ecclesia, corpore sub altari verosimiliter collocato. Ita salvabitur quod ex Chronico Malliacensi Ms. his verbis recitat Castanæus; Anno MXCVIII inventum est corpus S. Pecinnæ: Deo utique consolante inquilinos post priorem cladem, & educto in lucem corpore reliquo jacturam compensante unius forsitan brachii, alteriusve partis: quoadusque apud Pictavos æque ac Veromanduos, grassata erynnis Calviniana, utrobique sacra istæc pignora dissipavit.

[7] Crediderim vero haud diu ante seculi XI medium, factam seu ædificationem seu restaurationem ecclesiæ, eodemque tempore compositam fuisse, ab aliquo S. Maxentii vel alterius vicinioris monasterii Asceta, [Vita videtur sec. 11 scripta:] Vitam, quam habemus & hic daturi sumus, stylo quidem pro ea ætate eleganti satis, sed cum exigua veræ certæque historiæ notitia, utpote acceptam non per scripturam coævi relatoris, sed per solam verosimiliter vulgi traditionem. Huic tamen videmur posse credere Sanctam quidem in quibusdam partibus Hispaniæ, puta haud longe a Pyrenæis ortam, sed non etiam ibi mortuam, quod suspicatur Hemeræus, in medio relinquens, utrum ejus Reliquias Childebertus ab Hispaniis in Gallias deportarit, seu alio quovis casu in agrum Pictavensem allatæ illæ sint. Vivam potius, atque ætate prima florentem crediderim ex Hispania, ob Dei amorem, transisse cum Sororibus in Aquitaniam; & trajecto Garumna usque in Pictavensem aut huic proximum Xantonensem agrum venisse; [hæc ipsam Hispanam facit] ubi in monasterio quopiam cum illis vixerit, donec pirata quidam Barbarus, Occiduis id est Maritimis potiretur partibus; unde mediterranea quoque suis incursionibus habebat infesta. Oliverum vel Oliverium Regem nominat Vita, nomine nec plane Latino, nec prorsus barbaro, & Britannis satis familiari, Olivarium Latinius diceremus: Pecinnæ nomen, barbarum etiam ipsum est, [(neque nomen abludit)] sed tale, ut ex veteri Hispanorum Celtiberorum ante Romanos linqua potius quam ex alia post illos inducta, possit videri derivatum, quomodo hodiedum Hispanis Peken̄o quoque & Peken̄a dicitur, parvus, parva, voce nec Latinam, nec Gothicam, nec Mauricam, adeoque antiquiorem originem referente: nisi malis suspicari Pecinnæ nomen idem patria dialecto significasse, quod Latine sonat Perseveranda; & propterea utrumque in usu fuisse.

[8] Ut ut est, Pecinnæ monasterium, leucis ut minimum viginti, [& monasterium non longe a Pictonibus statuit,] nec tamen multo pluribus distare Neorto, concepisse debuit is, qui de ipsa sepelienda loquitur, tamquam toti regioni nota atque percara; & tamen ait illuc pervenisse ubi obiit, septimo demum die, itineribus scilicet modicis & sexui suo debilitatique congruis. Quodsi ex silentio Adonis Usuardique, in suis Martyrologiis de Pecinna tacentibus, conjectare quis velit, ipsorummet ævo illam floruisse; conjectare etiam posset illum Barbarorum paganorum ducem, qui in Virginis concupiscentiam exarsit, fuisse ex Normannis aliquem, Caroli Calvi ævo, id est seculo IX exorsis Galliam longe lateque populari, [in quo forte vixit tempore Normannorum regiones illas populantium sec. 9.] excursionibus plerumque annuis, quandoque ex occupato aliquo munitiori loco pertinacioribus. Concipi etiam poterit, Uliarum sive Oleronem insulam, ab iis insessam subinde diutius fuisse, unde ipsis licuerit quasi usque Pictavos dominari, & tributa atque servitia quodammodo imperare; ut venire jubenti tyranno non potuerit non obedire Pecinna, nec impiæ violentiæ quisquam pro illa se opponere: quo casu Ducis nomen indidem accersere poteris, under suum Olavus habet, Danis Norvagisque notissimus: sed quanto Normannicæ irruptiones propius accedunt ad tempora, [seupotius Saracenicæ circa an. 727.] quibus censemus scriptam fuisse Vitam, tanto minus verosimilitudinis videtur habere conjectura. Itaque cum jam docuerim, S. Æmiliani Martyrium referri posse ad tempus Saracenorum, circa annum DCCXXVI per Galliam grassatorum; magis propendet animus, ut eodem referam obitum S. Pecinnæ; & Oliverii Regis nomen, curamque stabiliendæ idololatriæ, opinabor ab auctore adjecta gratuiti ornatus causa; sic ut tota Vita fictionis plurimum, perparum habeat veritatis; in hoc positæ, quod mortem obierit Virgo, cum duceretur ad eum, a quo vim metuebat suæ pudicitiæ inferendam, sororibus divinitus ab eadem præservatis, vita incolumi. Lege & judica.

[9] Porro non existimo, quod Dextrini pseudochronici figulus aliquam habuerit Vitæ illius notitiam, [Pseudo dexter Caracæ natā fingit,] in qua S. Perseverandæ ortus Hispaniæ tam diserte asseritur. Si enim habuisset, eadem duce proculdubio fuisset etiam de sororibus, deque Rege Oliverio, & Taurinico sepulturæ loco commentus aliquid; ac fortassis etiam Pictavensem Pagum traduxisset in Hispaniam, eadem qua similia plura fidentia. Nunc ad illam Hispaniæ vindicandam suffecit nudum nomen apud Petrum de Natalibus, & in Romano Martyrologio repertum absque designatione loci, cum propositum haberet hujusmodi omnibus patriam assignare apud suos; numquam turpius deceptos, quam cum persuasi fuere, tot veris suis Sanctis admiscere plures, per solam fingendi libidinem illuc attractos. Hoc igitur animo ad annum CCCLX ita scripsit Pseudodexter; [& sec. 4 adscribit,] Caracæ in Carpetania (volunt quidam Guadalaxaram nunc esse ad XII p. m. supra Complutum) Perseveranda, Virgo Deo devota, floret. Nec defuit qui dignum patella operculum adderet poëtaster, sub nescio cujus Auli Hali nomine, uti aliis multis, ita etiam illi Sanctæ Epitaphium consarcinans tribus male tornatis distichis; quorum hoc primum accipe, cetera apud Tamaium Salazarium in Martyrologio Hispanico lege, ad diem XXVI Junii.

Marmore sub cavo, virtutum plenæ Caracæ
      Sarcinis, en Virgo Perseveranda jaces.

VITA
Ex tribus Codicibus Mss.

Pecinna, alias Perseveranda, Virgo in Agro Pictavensi (S.)

BHL Number: 6604


EX MS.

CAPUT I.
Sanctarum trium sororum institutio monastica, Columbæ ad tyrannum conveniendum promptitudo.

[1] Egregios Sanctarum dilucidare triumphos Virginum, gestaque ipsarum ad notitiam attollere posterorum, [Prologus.] æterni Regis est præconium; qui etiam in sexu fragili laudabilis victoriæ perficit agoniam. Ergo qualiter inclita Virgo Pecinna quæ justo agnomine dicitur Perseveranda, a primævæ ætatis infantia, Christi adimplere studuerit præcepta; & ipsius adjuvante clementia, hostis nequissimi superaverit tentamenta, humillimis verborum sermonibus fidelium mentibus ad memoriam commendare cupimus.

[2] Nobilissima igitur Virgo Pecinna, agnomine & meritis Perseveranda, [In Hispania nobiliter nata,] in quibusdam partibus Hispaniæ ex illustri orta est progenie. Quæ licet nobilis esset genere, & nobilior fide; puellaribus tamen annis famulatum divinæ adamavit servitutis. Ab ipsis namque infantiæ cunabulis, Christianæ religionis imbuta est documentis. Ornata etenim generis dignitate, necnon Virginitatis pulchritudine, atque magnifica morum sanctitate, Ibat, juxta Psalmographi vocem, quotidie de virtute in virtutem, quatenus per bonorum operum exhibitionem mereretur sponsum habere cælestem. [Ps. 83, 8] Conjungit quippe eam omnipotens Deus duabus religiosis puellis … sororibus, quarum altera dicta est Columba, altera quidem nuncupata est Magrina.

[3] Adepta vero memorabilis Christi Virgo Pecinnæ harum venerabile consortium, quæ mortalis potest dicere lingua, [cum sororibus Deo sese consecrat,] quantum Dominica studuerint implere præcepta? Diligebant certe Deum totis mentibus, & amabant proximorum bona sicut semetipsas. Inerat illis fides vera, spes firma, & caritas perfecta. Spernebant omnia quæ sciebant Deo esse contraria: perficiebant cuncta, quæ in Scripturis legerant esse mandata. Jejunia viriliter exercebant, eleemosynis solerter insistebant, instabant omni hora psalmodiis, intendebant sine cessatione laudibus divinis, offerebant Domino constantissimæ orationis incensum; pernoctabant fortes in assiduitate vigiliarum. Quæ quamvis, prohibente sexus natura, non celebrarent Missarum solemnia; ferventes tamen integræ dilectionis flamma, immolabant Regi æterno seipsas in suavissimi odoris victimas; volebantque fieri, juxta Apostoli dicta, Vivens & Deo placens hostia. [in monasterio a se constructo:] Ut autem hujuscemodi liberius implere possent officium, construxerant sibi quoddam monasterium, ubi habitarent velut unanimes in unum, aliasque vita & religione sibi similes Christo aggregarent Virgines.

[4] Denique cum tam reverendis actibus instarent, scilicet ut diabolo repugnarent, ac Deo soli mente, [ubi dum ceteras virtute antecellit,] actu, & habitu placere desiderarent; diffudit se earum opinionis fama per regiones finitimas, quia lux tantæ religiositatis abscondi non potuit in tenebris: qua de re sancta gaudebat Ecclesia, & beatissimæ Virginis Pecinnæ gloriosa prædicabat merita. Ipsa quidem inter Sororum consortia, tanta morum refulgebat elegantia, quanta Lucifer matutinali tempore ceteras stellas prævenit excellentia. Ipsa enim alias Sorores informabat exemplis, roborabat consolationibus & doctrinis. In quarum schola castitas splendebat & parcimonia, humilitas manebat & obedientia.

[5] Illis igitur diebus quidam Regulus nomine Oliverius, in occiduis partibus sceptrum tenebat Regiæ potestatis. Qui diabolico spiritu debriatus, [supervenit iis regionibus quidam tyrannus,] & furoris crudelitate inflammatus, Christianos crudeliter cœpit persequi, & ad mortem usque torquere. Unde multos Martyres suo interfecit gladio, quos omnipotens Deus in æternæ claritatis coronavit regno. Cum autem per diversa loca persecutionis suæ rabiem exerceret, & in Christum credentes variis tormetorum pœnis cruciaret; famam prædictarum Virginum audivit, & quod omnipotenti Deo servirent admodum ingemuit. Quarum castitatem certius sciscitans, & pulchritudinem attentius investigans; cœpit erga illas cunctis suæ impietatis sensibus æstuare, & jussit ut velociter suo præsentarentur aspectui. [& audita earum formositate adduci Virgines jubet.] Accepta itaque legatione Regis milites, quos in se ad sacratissimas mittebat Virgines, perrexerunt ad earum monasterium, ut præfatas famulas Dei comprehenderent, ac illas festinato ad impii Regis aulam perducerent.

[6] Interea felix Virgo Columba, serviens Deo cum beatissima sorore Pecinna, necnon aliarum Virginum congregatione devota, [Ejus rei præscia soror Columba,] intellexit Spiritus sancti gratia passionis suȩ certamina citius affutura esse. Denique Spiritu sancto repleta, atque animo virili divinitus vigorata, utrisque sororibus prȩdixerat, quȩ illis postmodum erant ventura. Ecce inquiens, sorores dulcissimȩ, tempus resolutionis meȩ cognosco imminere: & mecum orate obsecro, ut requiescere merear in Domino Deo nostro. Vobis etiam veraciter annuntio, & certissime prȩdico quia Rex Oliverius ad istam Congregationem suos dirigit apparitores qui nos comprehendant, & ad ejus prȩsentiam usque perducant. [& desolationis monasterio imminentis,] Attamen pro certo sorores scitote, & absque dubio mihi credite, quoniam ad cælestis Sponsi copiosam perveniemus misericordiam, & ipsi cum Electis adhȩrebimus in cælis, cui tota intentione servimus in terris. Ista quin etiam Congregatio tota dispergetur, quia Rex perfidus nobis multum insidiatur. Nos tamen a cœpto nequaquam decet deficere, & cui semel nosmetipsas obtulimus, eum nequaquam abnegare debemus, quoniam potens est ipse cum tentatione etiam proventum facere, [Sorores præmunit ad certamen,] ut possimus sævitiam impii Regis constanter superare, & coronas perennis gloriæ de manu illius feliciter accipere.

[7] Talibus siquidem sanctæ Columbæ Virginis sermonibus finitis, illico advenerunt impii Regis milites, [ipsa prior ire ad tyrannum parata.] litterarum indiculum deferentes, quatenus castissimæ Virgines ad Regalem aulam sponte properarent, & ejus voluptati assensum præberent. Suscipiens itaque sancta Virgo Columba litteras quas Regalis transmisit impietas; legit eas in puellarum præsentia, ut feraciter scirent esse complenda, quæ illis ipsa prædixerat antea. Tunc animo valde fortes, & viriliter agere volentes, obtulerunt Domino nostro Jesu Christo cum lachrymis vota orationum, quatenus illis ferret auxilium, in magnæ tribulationis periculo.

CAPUT II.
Virginum ad Tyrannum deductio, mors S. Pecinnæ in itinere obita.

[8] Interea fortis & pulcherrima sempiterni Regis Virgo Pecinna, agnomine & præcipuis actibus Perseveranda, [Pecinna ceteras hortatur ad constantiā:] nec mandato Regis perterrita, nec pavore mortis concussa, constanti corde talia profudit verba, Eia, sorores amantissimæ, templum, ut credo, Spiritus sancti inviolabile, nolite quæso nefandi Regis minas metuere, quia hæc est dies quam desiderabamus; ecce adest gloria passionis, quam semper optabamus. Quapropter consolamini in Domino, & in potentia virtutis ejus, quoniam ipse conterit brachium peccatoris & maligni, & est fortis adjutor in opportunitatibus, exaudiens clamantes ad se in latitudine misericordiæ suæ. Etenim ut Psalmista protestatur; Prope est Dominus omnibus invocantibus se in veritate, & numquam derelinquit sperantes in se. [Ps. 114, 18] Quodsi aliquo tempore credentes sibi permittit ad horam tribulari, non idcirco id agit ut pereant, sed ut puriores quasi per ignem recipiat, quas in æternitatis gloria secum regnare concedat. Unde offeramus nos ante præsentiam Regis paganissimi, quo agnoscat etiam in sexu fragili virtutem esse Domini nostri Jesu Christi. [quibus bene animatis] Ad hæc quoque gaudens omnis sacrarum Virginum caterva, laudes & gratias uni Deo retulerunt, qui pretiosam Virginem suam Pecinnam spiritu fortitudinis adimplevit, & per eumdem suas famulas tam salubriter confortavit.

[9] Deinde dixit Beata Columba: Vos interim oves Dominici gregis, [valedicit Columba,] audite consilium vestræ salutis. Misericordem Deum precibus interpellate, & lacrymarum fletibus pulsate, ut custodiri mereamur ab ipso qui est Rex solus Regum, & Dominus Dominantium. Nunc quidem sola ego nefandi Regis præsentiam adibo, & quid ex nobis agere machinetur, diligenter scire tentabo. Legis igitur furentibus ministris, & eam solam Dei dispositione cogentibus abire, illud Davidicum mente simul & ore canebat dicens; Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, Domine, & non dominetur mei omnis injustitia. Et subjungens ajebat: Custodi me de manu peccatoris, ut fiat cor meum & corpus meum immaculatum, [tyranno sistitur, seque Christianam profitetur.] ut non confundar in æternum. [Ps. 118, 113 & 139, 5.]

[10] Cum ergo Regi Oliverio præsentata fuisset Columba virgo, dixit ad eam; Quo nomine vocaris juvencula? aut cujus religionis tenes instituta? Ad hæc respondens Jesu Christi famula dixit: Nomine dicor Columba, religione vero sum Christiana. Ad hæc Regulus ipse respondens dixit: Vivere & regnare nobiscum amicabiliter poteris, si Christianam fidem dimiseris, & deos adoraveris, voluntatique nostræ assensum præbueris. Tunc quidam in auribus Regis ex astantibus ministris dixit: Nequaquam potest pulchritudo hujus virginis assimilari duabus aliis, quas in eodem loco reliquimus, ubi eas pariter demorantes reperimus. Ad hæc memoratus Rex unius hilaris præsentia, duarumque tristis absentia, ita loquenti sibi respondet militi: Abite rogo celerius, [Ille alias quoque adduci jubet,] & illas meis præsentate conspectibus. Attamen juro per deorum potentiam, & per Regni mei gloriam, quia ipse ego illuc ire non differam, ut earum speciosis amplexibus delectari valeam. Ista quoque diligenti cura interim custodiatur, donec reliquæ ad nostri aulam palatii adducantur.

[11] Interea memorabilis famula Christi Pecinna, & egregia virgo Magrina orabant Deum cum lacrymis & jejuniis quotidie, [de quo per visum monita Pecinna,] ut eas custodiret sua protectione ab iniquo & doloso Principe. Cumque prolixis orationibus, ac jejuniorum longis attritionibus nimium essent fatigatæ, omnipotentis Dei sibi propitiante clementia, visione manifesta futurorum ambæ simul viderunt præsagia. Enimvero videbatur illis quasi multitudo populi furentis locum sanctum crudeliter intrare, & ipsa de Ecclesia exire compellere, multisque injuriarum ludibriis illas audacter dehonestare. [cum sorore Magrina, ] Hujus terrore visionis expergefactæ, somnium sibi invicem retulerunt, & quod venturum erat certissime cognoverunt.

[12] Denique sponsa Christi Pecinna, virili animo vegetata, fidensque multum in Dei misericordia, quatenus mereretur dissolvi & cum Christo lætari, Dominum humillimis precibus dicitur exorasse: Tu, [commendat Deo virginitatem suam,] inquit, Domine Deus Pater, qui unigenitum Verbum tuum, per quod omnia ex nihilo creasti, in novissimis temporibus, per uterum fœcundissimæ Virginis Mariæ, ad terras venire voluisti; ut genus humanum, primi hominis culpa perditum, tibi per crucis reconciliaret trophæum; per ipsum te, summe Pater, mediatorem tui & hominum, hominem Jesum Christum, suppliciter petimus; quo nos a præsenti tribulatione eripias, & in confessione tui nominis perseverare facias, atque ad societatem supernorum civium cum integritate virginitatis pervenire tribuas, ad laudem nominis tui, quod est benedictum in secula seculorum. Cumque omnes in eadem congregatione degentes respondissent, Amen: Hæc faciat Deus, & hæc addat; signavit se gloriosa Virgo Pecinna signo sanctæ Crucis, dicens; Tibi Domine Deus, [seque cum eadem dat in viam;] Redemptor mundi, animan meam offero, quam redemisti; & corpus commendo, quod de terra fecisti. His dictis cœperunt simul iter agere, poscentes Dominum, ut eis quo vellet viæ ducatum ostenderet.

[13] Gloriosæ tandem Virgines, Pecinna scilicet & Magrina, iter agentes perseptem dierum curricula, [in qua septimo die deficiens,] implorabant æterni Regis suffragia, ut suæ protectionis dextera ipsas ab imminente defenderet plaga. Fatigatæ præsertim maximi itineris vexatione ac jejuniorum diutino labore, subsederunt ambæ paulisper, uti disposuit totius creaturæ Arbiter. Sancta itaque Virgo Magrina, cum videret pallida pretiosæ Virginis Pecinnæ ora, traxit alta ab imo pectore suspiria, dicens: Heu, carissima Soror & Domina, quis metus aut quæ tristitia pulchritudinis tuæ immutavit ora? Cui Virgo constantissima respondit Perseveranda: Non terror infausti Principis, neque formido passionis, mihi speciem abstulit pulchritudinis; sed, credo, me vocare disponit, qui me a juventute mea custodivit, sibique usque in præsens me famulari contulit. Ecce, Soror sancta, dissolvi cupio, & cum Christo esse desidero; ut animam meam in paradisum recipiat, corpusque meum usque in diem sui adventus custodiat immaculatum.

[14] Te autem, dulcissima soror, per Redemptorem mundi obtestor, ut si in manus Oliveri Regis ferocissimi incideris, [sororem animat ad constantiā,] fidem individuæ Trinitatis tormentorum pavore non obliviscaris, sed in Deum credas, ipsumque trinum & unum confitearis, qui te de limo terræ creavit, ac pretioso Sanguine redemit, & in cælesti solio perpetuæ felicitatis ditabit præmio. Hortor, quin etiam repetens iterumque monebo, ut Sanctorum suffragia humiliter expetas, quorum precibus & meritis ad delicias cælestis paradisi cum palma pervenias martyrii, Talibus quippe finitis sermonibus & mutuis consolationibus, carissima Virgo Pecinna, [& moritur,] permanens mente & corpore integerrima fide, & opere catholica, terminato cursus sui certamine, spiritum exhalavit vitæ. Cujus plane felix anima a corpore exuta & ab Angelis ad cælos evecta, sociata est sacris Virginum choris, ut gaudens & exultans vivat in perpetuum, habens jucundissimæ Virginitatis perpes emolumentum.

CAPUT III.
Defunctæ Pecinnæ honorabilis sepultura, & ad eam miracula.

[15] Ad declarandam equidem hujus sanctæ adolescentis dignitatem, [Apparet columba supra corpus,] ad commendanda piorum mentibus pretiosa merita illius; mox cælitus magno cum splendore veniens quasi columba, alis plaudere cœpit super sanctissimæ Virginis Pecinnæ membra. Hinc a capite usque ad pedes volitando, ostendebat cunctis assistentibus, qualem gloriam ejus anima possideret in cælis, cujus corpori Angelicus columbino candore spiritus famulabatur in terris. Credimus sane illius Angelum fuisse, qui in columbæ specie super Dei filium descendit in Jordane; ut cunctis patesceret credentibus, quod ab eodem spiritu etiam post mortem palam fuerit visitata, cui constanter servivit in vita. At vero Christiani venientes, tam viri quam mulieres, qui nobilitatem [defunctæ] sciebant & sanctitatem, [quod a Christianis reverenter exceptum,] eamque sicut Dominam coluerant & matrem carissimam; collegerunt corpus venerabile, aromatizantes illud Christicolarum more, prout dignum erat tantæ Virgini. Deinde levantes illud curru, operientesque sericis vestibus, cum psalmodiis & hymnorum concentibus, duxerunt ipsum ad sepulturæ locum, [Tauriacū fertur sepeliendum.] olim illi a Christo destinatum. Locus siquidem ipse situs erat in pago Pictavensi, & dicebatur tunc Tauriacus; qui nomine nunc quoque mutato honorabili vocabulo nuncupatur ad Sanctam Pecinnam. Ministri igitur Regis Oliveri, quos supra diximus directos fuisse ad sacras Virgines comprehendendas; cum ad monasterium pervenissent earum, ipsas penitus non invenerunt.

[16] Tunc quidam ex illis nomine Austorgius, furens ad Regem rediit, eique septem diebus jam transactis sacras Virgines aufugisse enuntiavit. Quo audito impius Rex Oliverus vehementer est iratus, [Illusum sese dolens tyrannus] suisque cum ira & indignatione dixit militibus: Per solem & lunam juro, & per regni mei gloriam vobis affirmo, quia si eas assecutus non fuero, earumque Virginitatem non violavero, me postea vivere nequaquam optabo. Quapropter nunc mihi equus paretur velocissimus, quo post eas summa celeritate percurram, ut captas in contubernio lupanari deludam; & quoniam ad me noluerunt venire, [frustra perquirit absentes.] post delusionem, tormentorum pœnis illas usque ad mortem affligam. Talia cum diceret relicto sui exercitus agmine, ipse, cum paucis memoratas Virgines quæsiturus, furens hac & illac cœpit abire. Ignorabat nempe Rex miserrimus, flamma libidinis suæ orbatus, quod jam omnipotens Deus Pecinnam in cælesti coronasset sede, Magrinamque sua posset defendere protectione.

[17] Fidelibus namque pretiosum corpus ad tumulandum deferentibus, [Minister ejus ausus sistere corpus] & infidelibus illam circumquaque perquirentibus, advenit unus ex Regis satellitibus, qui tentavit retinere vi potestatis membra Pecinnæ Virginis, ut vel corpus defunctum posset dehonestare, qui viventem nimis desideravit illudere. Sed qui currus Pharaonis subvertit in mare, membra Virginis suæ non distulit mirabiliter glorificare. Oculos ejus excæcavit illico, quibus non frueretur solis radio; sed damnatus audacia præsumptionis, maneret in tenebris suæ iniquitatis. Verum qui dicit, [visu privatur,] Nolo mortem peccatoris, aspiravit ei donum conversionis; ut purgatus humilitate confessionis, interventu gloriosæ Perseverandæ Virginis reciperet lucem oculorum in corpore, adeptus lumen fidei in mente: [& pœnitens illuminatur.] glorificans quoque Deum cum ceteris ad sepulturæ properavit locum, habendo gaudium utriusque sanitatis. Cumque terram cœpissent effodere, ubi pretiosum corpus volebant recondere; statim columba rediit, illisque alium locum effodi designavit; seditque in terra modicum plaudens mirabiliter alis super eumdem locum.

[18] Cum ergo inibi cavare cœpissent, & Deum mirabilem in Sanctis suis laudarent; [Columba præfata monstrat locum sepulturæ:] statim tanta odoris ex eo emanavit fragrantia, ut vinceret unguentorum aromata, & universa opobalsami odoramenta. Tumulato tandem castissimæ Virginis corpore, & composito honestissime, columba ad cælos rediit, quæ illis viæ ducatum præstitit, & sepulturæ locum divinitus ostendit. Quo prorsus in loco, [crebrescunt miracula.] omnipotentis Dei celsitudo plurima servis suis beneficia dedit, ac copiosa infirmis gaudia concessit.

      Auditum surdi, lumen capiunt ibi cæci,
      Mutorum vinclis reparatur sermo solutis.
Paralytici gressum, debiles recipiunt robur sanitatis optatum.

[19] Quodsi divinorum operum insignia quemlibet intueri delectat, ad ejus reverenda devotus accedat oracula, [Auctor Sanctam invocat.] ibique satis poterit contemplari quam dignitatem habeat in regno Dei, quæ per Christi gratiam in terris tantis coruscat miraculis. Cujus quidem intercessione & percibus supplices delictorum veniam nobis impetrari obnixe deposcimus, ut illius ope & meritis a cunctis eruamur imminentibus malis, & ad præmia perducamur æternæ felicitatis. Ubi Domino Deo opitulante, & beata Pecinna interveniente, mereamur fieri ejus gloriæ participes, & jocundissimæ beatitudinis in perpetuum possessores. Celebratur autem depositio ipsius Virginis septimo Kalendas Julii, regnante omnipotente Deo, in personarum trinitate, & unitatis Majestate per immortalia seculorum secula. Amen.

DE S. EUROSIA VIRG. MART,
JACCÆ IN HISPANIA TARRACONENSI.

SEC. VIII.

SYLLOGE HISTORICA.
De ejus cultu certa relatio, incertæ de ætate ac patria conjecturæ.

Eurosia, Virgo Martyr, Jaccæ in Aragonia (S.)

AUCTORE D. P.

Tarraconensis Hispaniæ, montibus Pyrenæis subjectæ, diœcesis una illisque proxima, [In Jaccensi diœcesi] Jaccensis est. Jacet urbs ad Aragonem fluvium (unde toti postea regioni Aragoniæ nomen factum) qua is ex montibus præfatis procurrens in Meridiem, cursum vertit ad Occidentem, montium novorum objectu prohibitus rectam ad Iberum viam tenere. Simili fere cursu per eamdem diœcesim fertur Gallega, sed a montibus citius expeditus, cœptum in Meridiem cursum repetit, juncturus se Ibero supra Cæsaraugustam, cum Arago non nisi prope Calagurrim eo pertingat. Trans Gallegam autem tribus ab Jacca leucis, [fons & caverna,] cis Bassam rivulum, jacet Hiebra sive Yebra, juxta quam ingens sub rupe caverna, latibulum præbuisse creditur prætitulatæ S. Eurosiæ; nec longe inde fons monstratur, ab ejus nomine appellatus, quasi ipsum ea precibus elicuerit, ut aquæ penuria laborantibus sociis subveniret, quod in tanta rivuli prænominati vicinia vix apparet credibile; esto fons ille cavernæ sit propior, ideoque in usu fuerit ipsi Sanctæ, quod ad nomenclaturam inde sumendam est satis.

[2] In eadem caverna deprehensam cum comitibus Sanctam a Mauris ferunt: corpus autem ibidem cæsæ, quod barbarorum Duci conjux ipsa fieri nollet, [ubi cæsa creditur S. Eurosia] perlatum in pelle quadam, ab admonito per Angelum pastore ovium, sonantibus quacumque transibat per se campanis. Harum admonitu excitus loci Episcopus & Clerus, egressique obviam, ipsum reverenter exceperint collocaverintque in Cathedrali ibidem ecclesia: ubi usque hodie cum magna veneratione servatur, cœpitque omnigenis miraculis clarescere. Præcipue autem invocatur intercessio illius ad pluviam, quoties desideratur, impetrandam: nec enim unquam contigit efferri processionaliter ea de causa sacras Eurosiæ Reliquias, [& Jaccam translata invocatur pro pluvia:] quin intra triduum pluvia de cælo copiosa sit data. Servatur autem sacrum Corpus, carne & nervis compactum, adhuc suavem de se expirans odorem: caput autem similiter adhuc integrum cum parte capillorum habetur reverenter in supradicto martyrii loco. Sunt porro anni circiter quinquaginta vel sexaginta, quod Episcopus, Joannes de Navarra aliquam inde voluit particulam sibi tollere; [caput Hiebræ sanguinem stillat.] sed continuo exivit e vulnere vivus sanguis, qui bombacio exceptus servatur cum capite, & usque hodie in eodem bombacio perseverat & crescit. Festivitas autem agitur postridie S. Joannis Baptistæ, quando Jaccam ex locis circumjectis accurrunt plus quam centum vicorum incolæ, sub suis quique crucibus; assistuntque solennissimæ quæ tunc circumducitur processioni, post quam etiam ipsum Sanctæ corpus spectabile prostat.

[3] Ita Epistola Hispanica, quam habeo originalem, una cum credentialibus litteris, [Ex Epistola a Magistratu directa in Bohemiam anno 1568,] per Jaccensis urbis Justiciarios juratos Joannem de Villanova, Martinum de Sarasa, Hieronymum de Arguis, & Thadæum de la Sala propria cujusque manu signatis, ac civitatis sigillo munitis XIX Maji, anno MDLXVIII; traditis autem Joanni de Xavierre civi Jaccitano, ad ipsam ferendam Bohemiæ Regibus, qui tunc Maximilianus & Maria, hæc filia, iste nepos ex fratre Ferdinando & gener Caroli V, jam tum a quadriennio Imperatoris etiam facti. Mittebatur ideo ea legatio, ut Reges illi persuaderentur, suam apud Pontificem Pium V una cum Philippo II Hispaniarum Rege, operam intercessionemque interponere, ad hoc ut Sanctam, [cum de Canonizatione solenni tractaretur,] Bohemi Regis (uti Jaccæ credebantur) filiam, solenni Sanctorum Canonizatione dignaretur; itaque Officium, quod de ea in sola civitate recitabatur, toti Arragoniæ aut etiam omnibus Hispaniarum regnis commune fieret. Quid deinde factum sit, & quousque negotium Romæ processerit, nusquam scriptum comperio. Originales autem prædictæ Henschenio nostro missæ Madrito fuerunt a suo amico, D. Joanne Gualtero del Bruggen, Hanseaticarum civitatum ibidem Procuratore, viro erudito, [sed in eo quod Sanctam faciat Bohemiæ Regis filiā] sed quomodo ad hujus manus devenerint, adeoque an unquam fuerint in Bohemiam perlatæ, nequeo divinare. Non pervenisse, suadere potest silentium nostri Boleslai Balbini, tam in Epitome rerum Bohemicarum, quam in Miscellaneis, solicite congerens quidquid aliunde didicit ad Bohemiam spectans; licet eatenus Bohemis ignotum, quales sunt SS. Angela & Euphrasia. Persuasionem autem istam Jaccensium, de Bohemica origine Sanctæ suæ quam volunt Hispaniæ Regis filio desponsam, tunc venisse, cum totum illud regnum anno DCCXCV Mauri ex Africa advecti recenter occupassent, primum peculiari tractatiuncula; deinde, ad refutationem ignorantissimi cujusdam Apologistæ, observationibus novis solidissime præter morem suum, redarguit Tamayus de Salazar, Martyrologii Hispanici Auctor, in cujus Notis ad hunc diem satis est ea legi.

[4] Nitebantur Jaccenses antiqui sui Breviarii Lectionibus & Hymnis, [non recipienda,] ex quibus etiam Marietta lib. 4 de Sanctis Hispaniæ cap. 18 Vitam Hispanice reddidit anno 1596. Sed cautior illo Thomas de Trugillo an. 1583 thesauri Concionatorii Tom. 2 pag. 1189 satis habuit sic breviter & Latine scribere. In persecutione illa, quam excitavit in Hispania contra Christianos perfidus Rex Cordubæ Abdarragman, inter alios Sanctos quos Martyrio affecit, fuit B. Eurosia; quam quidem variis cruciavit tormentis impius tyrannus: in quibus quidem tormentis gloriosum spiritum reddidit; corpus autem allatum est in civitatem Jaccensem, ubi sanctæ Martyris intercessione multa præstitit Deus miracula. Trugillum mox secutus Ambrosius Morales, [sunt qui Cordubæ cæsam putavere.] lib. 16 Chronicæ Gener. Hisp. cap. 15, cum narrasset victoriam, ad Septimancas anno DCCCCXXXVIII relatam a Christianis de prædicto Rege Cordubensi; & quomodo is eum successum imputans nimiæ suæ erga illos indulgentiæ, cœperit eosdem in suo regno persequi; Sancta, inquit, Eurosia magna in veneratione habetur Jaccæ, in montanis Aragoniæ, ubi est sacrum ipsius corpus, quod ex revelatione inventum, & ad istius civitatis Cathedralem delatum fuit. Martyrium ipsi intulerunt Mauri, abscissis manibus pedibusque: quod quia hoc tempore factum volunt aliqui, hic referre volui; & si non ignorem esse, qui ad Roderici Regis tempus & generalem Hispaniæ destructionem ipsam referant: sed & alia multa de illa narrant, quæ quia omni fundamento carent, prætermitto.

[5] [Hispana certe esse videtur:] Nomen Græcum ἀπὸ τῆς ἐυρώσεως bene robusta corporis aut animi habitudine sumptum, neque peregrinum quid, nedum Bohemicum, id est Slavonicum sonans, mihi quoque verosimile facit nequaquam peregrinam Sanctam, sed indigenam esse Hispaniæ, ubi Græca nomina in usu satis familiari fuere, uti probant SS. Leocadia, Encratis, Leocritia, Eulalia, aliæque. Quamquam autem ejusmodi Græca nomina non inusitata fuerint vicinis trans montes Aquitanis, utpote per Romanos illuc inducta promiscue cum Latinis; nullam tamen necessitatem video inde accersendi Eurosiam. Nam Roderico Gotthorum Regum ultimo (sub quo venisse illa debuisset, secundum Jaccense Breviarium) nullus fuit filius cui illa sponsa petita fuisset; sicut nec Reges in Aquitania, quorum aliquem eadem habuisset parentem. Atque hoc forte Marianam movit, ut lib. 8 cap. 9 nonnisi obscurissime de ea loqueretur, quasi forte passa sec. X tempore Comitis Garsiæ. [nec placebit qui Bojos in Aquitania suggeret,] Parum igitur ad rem facit, quod Tamajus, ex Itinerario Antonini, Bojos nobis ostendat in Aquitania; & sic videri possit erratum in assini nomine Bohemorum, quos etiam Bojos multi vocant. Nam licet Julius Cæsar petentibus Æduis concessisse legatur, ut Bojos apud se permitteret commorari, credaturque assignata eis pars agri Burboniensis in Aquitania: quamvis etiam iidem, eversa unica quam tenebant civitate Gergolia, partim ad Æduorum latus alterum transierint, Lingonibus Senonibusque vicini, tempore Plinii; partim proximius ad Pyrenæos accesserint, inter Losam & Burdigalam commorantes, quando Antonini Imperatoris Itinerarium seculo II fuit scriptum; est tamen omnio verosimile nullos eos fuisse, cum Romana apud Gallos potentia cessavit. [diu ante Maurorū irruptionē extinctos.] Nec prodest in subsidium vocatus Aulus Haly, novus sub veteri ac peregrino nomine Poëtaster; non etiam Pseudo Juliani fictitium Chronicon, neque a Maurolyco producta Primi Cabilonensis Episcopi Topographia Sanctorum, quæ ipsa non valde vetus figmentum est ejus auctoris nomini inscripta pro anno MCCCCL quo nullus neque tunc neque alias Cabilone fuit, imo nec tota Gallia Episcopus Primus.

[6] Ut tamen Hispana Eurosia fuerit, non ideo Cordubensibus seculi X Martyribus, nulli veterum notis eam adjunxerim; [Malim credere in Aragonia natam.] ac ne quidem illis, quos describit S. Eulogius æra DCCCXC, Christi anno DCCCLII, quando alius ibi Abderaman Christianos persequebatur. Aliquid dandum censeo traditioni Yebrensium, passam apud se & sepultam Sanctam tenentium; nec enim apparet quo fundamento diceretur a Cordubensium finibus translatum in Aragoniam corpus. Volo etiam traditionem tenere, qua dicitur a Mauris cæsa illa, & quidem sub tempus excidii universalis, [ibi revera cæsam esse a Mauris in Gallias transeuntibus sec. 8] post profligatum Roderici Regis exercitum; usque ad Pyrenæi cacuminæ penetrantibus Barbaris anno circiter DCCXIV, sub altero forsitan Abderameno fortissimo Duce, qui deinde toti Aquitaniæ Pictonas usque terrorem intulit & vastitatem, quoad usque anno DCCXXXII apud Turones cæsus est a Carolo Martello. Sed & pro castitate tuenda cæsam negare nolim, aut ejus amore captum Barbarum; velim autem doceri ab iis quibus contigit corpus inspicere, satisne certo dicatur manibus pedibusque fuisse mutilata, seu viva seu mortua. Cetera ignorare malim, æque ac Acisclum Episcopum Virginis patruum, ac fratrem ejusdem Virginis Cornelium simul cæsos, quia eorum nullus uspiam cultus invenitur, neque corpora unquam reperta narrantur. Fieri alioqui facile potuit, ut tempore desolationis illius, Oscensis Episcopus, cum familia sua, in præmemorata caverna latibulum quæsierit mortemque invenerit, dictus revera Acisclus, a nomine famosi illius sub Diocletiano Cordubæ martyris, cujus memoria recurrit XVII Novembris, estque totis Hispaniis celeberrima.

[7] Oscensem autem Episcopum dico, non Jaccensem. Nec enim civitas, licet antiqua, [translatam vero sec. 11] Sedem olim habuit Episcopalem: sed cum ipsa esset de Mauris prior recepta anno DCCXCV, ii quos sibi Episcopos elegere Aragones, residebant in vicinis ei urbi monasteriis, S. Petri Stresiensis & S. Joannis Pinnatensis, dicebanturque Aragonenses Episcopi, usque ad annum MXXXV. Tunc celebrato Jaccæ Concilio, quod Baronius male refert ad MLXI, placuit Sancium, titulo Aragonensis ultimum, Jaccensem Episcopum dici, quoadusque recuperaretur etiam Osca, eoque Sedes postliminio referretur, prout factum anno MXCVI. Si ergo Jaccæ Episcopus erat, quando illatum est illuc S. Eurosiæ corpus; fuerit is vel ipse Sancius, vel unus ex ejus successoribus a Tamayo ad VIII Februarii nominatis, puta Garsias, Stephanus, vel Petrus, sub quo recuperata Osca fuit. [quando Jacca Episcopos habuit postea Oscam reductos.] Integro ergo seculo aberraverit is, qui sub nomine Juliani Petri Chronica Adversariaque commentus, scripsit, quod anno DCCCCXXXV fuit inventum divinitus corpus S. Eurosiæ, a quodam pastore. Joannes autem de Navarra, qui delibaturus quidpiam de Sanctæ capite, sanguinem miraculosum elicuit; fuit Episcopus Oscensis, ab anno MCCCCLXXX usque ad MDXXVI, ut est apud Martinum Carillium Cæsaraugustanum Canonicum, post historiam S. Valerii Episcopi Cæsaraugustani & Martyris; cum jam scilicet Jaccæ Episcopi a quatuor fere seculis esse desiissent, donec eos Philippus II primis Monarchiæ suæ annis restitui fecit, Oscensique Episcopo urbem subtraxit.

[8] Queritur porro Tamayus malam sibi a Jaccensibus relatam gratiam, [Exploditur novum aliud de Sancta ut Bohema figmentū] quod illis aperuerit errores Breviarii sui; & inter alia oppositam sibi fuisse ait relationem quamdam, apud illos authenticam æstimatam, hoc principio. Die XX Februarii, anno MCCCCLXXXXIII, Fr. Joannes de Monte-oliveti, regni Bohemiæ, venit ad civitatem Jaccam, ad visitandum corpus B. Eurosiæ, & dixit: quod nomen patris dictæ S. Eurosiæ erat, Joannes Lodici, Rex Bohemiæ, Sclavoniæ & Albaniæ; & nomen matris ejus, Eulalia: nomen fratris sui Carmionus Lodici, nomen suæ avunculæ Martiana Lodici: nomen civitatis Laspicum: & baptizati fuerunt in una sanctissima Ecclesia, intitulata in honorem S. Eusebii: & sanctissima corpora ipsorum requiescunt in uno sanctissimo monasterio Ordinis S. Benedicti, in honorem SS. Fabiani & Sebastiani, juxta civitatem Laspici ad IX milliaria &c. In hoc figmento arietando desudat Tamayus, [incongruū Monacho Bohemo, qui auctor dicitur.] non sane magno operæ pretio. Quis enim, ipso tacente, non videat, nihil in tota ista barbarie esse, quod Monacho vere Bohemo potuerit in mentem vel somnianti venisse? Nomina saltem ille Bohemica dedisset hominibus; civitatem etiam nominasset, ex notis aliquam. Cum autem tota phrasis Hispanismum sapiat, dubitari non potest, quin eodem genio conficta res sit, & Jaccensibus nimium credulis pro antiquo cimelio obtrusa, ipso hoc seculo, aut forte post motam a Tamayo controversiam. Certe juratis quos supra dixi Justiciariis civitatis ignota illa adhuc erat anno MDLXVIII, cum Legatum suum destinabant in Bohemiam, solicite colligentes omnia quæ de sua Patrona vel sciebant, vel scire se credebant.

[9] Fr. Martinus a Cruce, Augustinianus Sodalis excalceatus Provinciæ Aragoniæ, ejusdemque Generalis Procurator, [Optantur anno 1627 edita miracula.] anno MDCXXVII Cæsaraugustæ in lucem emisit, nomine suo, non suum opus, sed (ut fatetur ipse) Anonymi cujusdam, eamdem Religionem professi, qui præcepto Superiorum adactus, in Martini manum & nomen ire illud permisit; quemadmodum in Bibliotheca Hispana scribit Antonius Nicolai; operis autem titulus, ex Hispanico Latinus, hic est: Hispania restaurata in Aragonia, virtute mulierum Jaccensium, & Sanguine S. Orosiæ. Tamayum credo in fine Notarum suarum appellare Vitam S. Orosiæ, cujus cap. 17 fol. 150 dicit recenseri, cujusdam Basurti vetusti Poëtæ Castellani rythmos, necnon & plura miracula, quorum causa Vitam istam nancisci opto. Amicus noster Primus Aloysius de Tattis, Comensis apud Insubres Historiæ scriptor, Congregationis Somaschæ Presbyter, librum habuit, ex eoque nobis significavit, auctorem in ea esse sententia, ut Aquitanam Orosiam faciat. Plura fortassis idem Amicus noster ex illo suggesturus erat, si edere potuisset Vitam, quam inde ab anno MDCLXXX habere se scripsit prælo paratam, solumque expectari Reliquiarum aliquid ex Aragonia, de cujus Translatione festiva possit ad calcem agere. Verum cogitationes optimas mors intercepit anno MDCLXXXVI obita, sicut mihi rescripsit, ejus in Præfectura successor Angelus Maria Bulizius, pollicitus se communicaturum siquid inter defuncti scripta reperiret huc spectans, & ex libro præcitato etiam descripturum quidquid invenisset; addens Reliquiam Comum perlatam quidem aliquam esse, sed tam exiguum, ut commemorari non mereatur.

[10] Interim habemus ab Aloysio editum an. 1675 Martyrologium Novocomense de Sanctis isti Ecclesiæ propriis, [Insubres Patronam elegerunt contra tempestates] ubi ad XXVI Junii sic legitur: Novicomi, in sacra æde Lauretana, solennitas votiva S. Eurosiæ Virginis & Martyris &c. ex Trugillo: in Commentario autem subjecto, cum ostendisset Auctor, fieri non posse, ut Bohema credatur, ac soror S. Wenceslai, quæ unica huic fuit Premislava; propendet, ut sit Cordubæ passa. Translatus est inquit, S. Eulogius Ovetum, translata est S. Leocritia: quidni potuit & Jaccam Eurosia? Tum expendit promissum morituræ factum cælitus, ut quotiescumque pro pluvia vel contra quamcumque tempestatem fuerit a Christi fidelibus invocata, eorum oratio sit exaudienda. Equidem nihil dubito, quin experientia frequentium gratiarum in tali necessitate, occasionem dederit istiusmodi voces cælestes comminiscendi, ad ornatum historiæ aliunde incultæ: ipsique experientiæ innixam fidelium fiduciam magis quam credulitatem laudo: & sic, eodem teste, [& ut talis festū agunt 26 Junii:] præsens Virginis auxilium novissimis hisce temporibus experta est Insubria, quæ assiduis turbinibus agitata, lætantes fruges suas in annis singulis dilapidari lugebat: vix Eurosiæ nomen invocavit, cum afflictis rebus suis præsidium, quod peroptabat, invenit. Mediolanensis agri religionem, per Hispanos arcem obtinentes, uti credo, inductam, amplexata sit Regio Novocomensis; quæ inter alias crebris obnoxia tempestatibus, ærumnas suas implicabili luctu deflebat. Toti Provinciæ adjecta est Patrona Eurosia, anno MDCLXI, in sacra æde Lauretana, a Patribus Congregationis Somaschæ; & uti Patrona quotannis solenni ritu colitur a civibus hac die, qua non solum ex urbe, sed etiam a finitimis urbi pagis, populi certatim confluunt, ad deprecandum Virginis intercessione Numen, ut impendentia infortunia illius meritis amoveat. Ab eo tempore & jamjam decidentes grandines, Eurosiæ, ut pie credimus, intercessione vel redactas ad nihilum, vel alio asportatas sæpe sæpius agnoverunt.

[11] Trugillo per errorem typographicum obrepsisse credo, ut in margine legeretur, 26 Junii, quod secutus in Catalogo Generali Ferrarius: & hinc Insubres veniam facilem merentur: [an etiam quidā die 14?] sed quod idem Ferrarius, etiam die XIV Junii eam coli dicat, veluti ex tabulis Ecclesiæ Jaccitanæ, mirum videtur, nullam talis diei mentionem facientibus in sua Epistola Jaccensibus juratis, vel Hispanis scriptoribus ullis. Dicit idem Ferrarius, Eurosiam coli XXV Julii etiam ex tabulis Ecclesiæ Jaccensis. Forte excusari posset pro Junio Julium scriptum fuisse a Ferrario per errorem, & hinc in ipso Julio impressum ejus elogium esse. Citat hic etiam Archidiaconum Arundensem & Auctorem Floris Sanctorum. Interim facile crediderim, ipsum diem quo Jaccæ colitur Sancta, non esse mortis, sed inventionis vel translationis. Arturus in Gynæceo sacro, Ferrarium secutus, elegit etiam diem XIV; addiditque in Notis, Arbitror esse S. Euphrosynam, Cordubæ Martyrii gloria decoratam anno DCCCXXXVIII, apud Baronium tom. 10. Baronii Christianorum de Mauris victoriam eo anno narrantis verba hæc sunt: [an aliqua Cordubæ Euphrosyna?] Addunt nonnulli, qui prosecuti sunt res Hispaniæ, ipsum Arabum Regem hac accepta clade, ubi Cordubam est reversus, magnam adversus Christianos persecutionem excitasse: quod sane etiam apud Ambrosium de Morales lego; sed non item tunc passum S. Victorem, nec etiam, Euphrosynam pari decoratam palma Martyrii. Vellem hic Auctores suos citasset Baronius: nam Tamayus in suo Martyrologio neutrum novit, nec alius quem viderim Hispanus scriptor. Interim Balbinus noster lib. 4 Miscellaneorum Bohemicorum § 28, Baronii auctoritate motus, noluit eam omittere; quin etiam tacendum sibi non putavit esse, qui S. Angelæ sororem faciant; licet fateatur scriptores Bohemos neutrius meminisse, nec apparere cujus filiæ esse potuerint, aut quomodo Angela Carmelitano Ordini adscribi, quem Carolus IV Imperator primus in Bohemiam advexit. [vel soror S. Angelæ Carmelitanæ?] Idem fecerat in prius edita Rerum Bohemicarum Epitome; ubi enumerans utriusque sexus Bohemos tempore Premislai Regis seculo XIII sanctitate illustre; Vivebat, inquit, etiam hoc seculo Angela initituti Carmelitani in Tyro, & S. Euphasia Martyr in Hispania, utraque ex Principum Bohemorum sanguine; si vera sunt quæ de iis non ignobiles scriptores, nostris licet tacentibus, tradiderunt. Ita ægre adducuntur homines etiam optimi, ut omnino rejiciant id, quod qualicumque indicio intelligunt ab aliquibus credi, cum id ad patriæ suæ decus facere videtur, etiam id quando habent de fictione suspectum.

DE S. DICENTIO SEU DIZANTIO
EPISCOPO SANTONEN. ARDUSII IN ARVERNIA.

SEC. VIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De cultu, ætate, actis ex Officio proprio loci.

Dicentius vel Dizantius, Episcopus Santonensis, Ardusii in Arvernia (S.)

AUCTORE D. P.

Ardusium, vulgo Ardes, oppidum est, inter Clarum montem Arverniæ metropolim, & civitatem Episcopalem S. Flori, media plane in Meridiem via, pari fere octo leucarum spatio utrimque distans. Hic Patronus, [Acta plena confusionis,] præcipuo & proprio per Octavam integram cultu, habetur S. Dicentius, recentiori communiorique usu, & ad formam Francici idiomatis aptiori, Dizantius, Saussaio, Martyrologii Gallicani conditori, prorsus ignotus. Agit de eo satis prolixe Jacobus Branche, in opere de Sanctis Arverniæ, allegans Acta Mss. quæ tamen ostendit fidei non magnæ esse, ut quæ cum Imperatore Hadriano componunt Linum Papam II toti ecclesiasticæ historiæ peregrinum, & cum his Pipinum Francorum Regem Caroli Magni patrem, totis sexcentis annis Adriano Imperatore juniorem. Optavit tamen illa ipsa habere, sciens quanti referat etiam fabulas in suo fonte legere, ad judicium ferendum de narrationibus, aliud nullum fundamentum habentibus, & tamen majorem veri speciem præferentibus, dum absunt patentis nimium fictionis indicia manifesta.

[2] Hujus mei desiderii ut compotem me faceret Claromontani nostri Collegii sub annum MDCXCI Rector, Gabriël Brivazac, e subditis suis unum misit, qui cum Parocho ageret, & in Acta illa studiose inquireret. [inde translate ad Lectiones,] Sed is invenit pridem illa periisse, postquam scilicet desierunt inde Lectiones peti ad Officium Matutinum, impresso quaterno proprio ad eum finem, quo continetur totus Ordo servandus per Octavam. Utinam vero hunc saltem transmisissent integrum! Nam hujus, forte jam etiam usurpari desiti, aliud non retulit is qui missus fuerat, quam ultimas duas pagellas, pro Officio per Octavam & in ipsa Octava die; in quibus pro hac tres, pro illa duæ Lectiones habentur; aliæ autem tres pro ipso festo, unde initium sumit narratio, seorsim cum suis Responsoriis descriptæ mihi sunt. Crediderim quod integro exemplari carere vel non poterat vel non volebat Parochus, [compositas pro Officio proprio,] aut mea id non referre putabat, haud considerans, quod saltem inde habuissem annum auctoremque impressionis, & alia quædam isti Officio propria; quale est illud quod in pagellis mihi missis restat ex secundis Vesperis festi hoc modo… Clementissimi Christi Domini Confessor beatissime Dizanti, te suppliciter petamus, ne nos derelinquas, sed apud Dominum pius semper pro nobis intercessor assistas, quo te opitulante ad gaudia æternæ vitæ pervenire mereamur. Tum sequitur PROSELLUS, alibi necdum nobis lecto termino, idem forte quod in Romano usu Versiculus dicitur, hoc modo: [cujus fragmentum hic datur;] Omnes igitur humili corde poscimus, ut nos benigne, Pater sancte, exaudias; quo te &c. Oratio, Propitiare, ut supra. Ad Completorium, ut in primis Vesperis. Interim quia pro die Octava assignantur in primo Nocturno Lectiones de Scriptura occurrente: in secundo Nocturno Lectio IV, V, VI de Sancto, reliqua sicut in die; intelligo ad hunc secundum Nocturnum spectare quas Mss. accepi Lectiones tres; per Octavam autem non fieri Officium nisi sub uno Nocturno: pro hac enim notatur Lectio I de Scriptura occurrente; Lectio II & III de Sancto.

[3] Ipsius vero diei Lectiones hæ sunt: Dizantius qui apud nos vulgo, & in publicis tabulis veteribusque monumentis Dicentius appellatur, apud Xanctones nobilibus parentibus natus fuit, Dioscoro patre, matre Marina. A primis annis ex virtutis legibus vivens, [ipsæ vero sic ut recitantur die festo,] diu noctuque orationi sedulus incumbebat, a qua non nisi per vim abducebatur; ut preces fundens, a sensibus avulsus, a terra elatus, & medius extans in aëre, in amorem cælestem sancta prolapsione res divinas contemplaretur. Quamvis procul a vitiis vitam duceret, jugiter tamen pœnitentiæ actis corpus divexabat: sacra celebrans jejunia carnem suam frequenter a cibo prohibebat; maxime illis diebus, quibus corpore & sanguine Christi pastus, de Deo saginabatur. Sapientia divina, quæ Dizantium designavit Episcopum, eum omnibus Episcopalibus numeris absolvit. Alte in memoria illius recondidit, qui eum præficiebat suæ civitati, Sponsæ, & ovibus, civitati, ut vigilaret ad custodiam concordiamque; Sponsæ, ut studeret ornatui; ovibus, ut attenderet pastui: utque illa adimpleret exemplis & doctrinis, illum variis dotibus illustravit. Unde in illo emicuit gravitas cum modestia, auctoritas cum simplicitate, magnanimitas sine elatione, animi amplitudo, fama celebris, meritum præcellens, ipsi soli præ humilitate incognita, omnibus aliis obvia & probe nota. Ille non suis modo diœcesanis proderat; sed universis Galliarum Ecclesiis, quibus ad salutem præduces erant. Dizantii salutares sermones; quos etsi vernacula efferret lingua, eos tamen, cum de divinis agebat, mente concipiebant & intelligebant omnium licet externarum nationum populi. Quantum hæc pia Dizantii opera Deo essent accepta, testata sunt, quæ præter naturæ vim ac plane divinitus edidit miracula. De mensæ & ciborum ejus reliquo sumentes leprosi, & variis aliis afflicti morbis, curabantur; a dæmonibus possessi obsessique liberabantur. Id ipsum operabatur aqua qua lavabat, & manuum ac vestium attactus.

[4] Ulrico Episcopo Xanctonensium vita functo, sedes aliquo tempore vacavit. Consessus Ecclesiasticus frequenter celebratus est pro delectu Pastoris, [narrant promotionē Sancti ad Episcopatum] sed frustra, propter suffragiorum dissensum: donec Deo monente & Angeli ductu, de suo secessu & pietatis diversorio, Mediolanum Xanctonum devenit Dizantius. Cui Ecclesiam ingresso, aspectante comitiorum Ecclesiasticorum cœtu, sumptum ab altari majore Pontificale pedum in manus dedit Angelus. Illo signo approbantibus Clero & populo, in Episcopum cælitus designatum fuisse Dizantium, constans omnium fuit sententia.

[5] Hactenus Lectiones illæ, in quibus nihil est, uti nec in sequentibus, quod ad Pipini tempora non possit commodissime referri: [haud inepte refendo ad ætatem Pipini R.] nam Ulricus Episcopus, cui suffectus Dicentius dicitur, suo Francico vel Burgundico nomine satis ostendit, non posse eum ante utriusque gentis conversionem ad Christianismum Episcopatui admoveri. Episcopales autem Catalogi apud Antonium Monchiacenum Democharem, Joannem Chenu, Claudium Robertum, & Sammarthanos fratres sic ordinantur, cum aliqua licet diversitate, ut inter Leontium, qui anno DCXXX apud Flodoardum interfuit Remensi Concilio; & Islonem, qui anno MXII adstitit Ordinationi Geraldi Lemovicensis, vix octo vel novem Episcopi nominentur; sed omnes absque ulla certa temporis nota, pluribus ut apparet omissis, inter quos numerandus Freculfus, qui anno DCCCLXII subscripsit Decreto Pistensis Synodi, ut Sanctonicensis Ecclesiæ Episcopus. Uno ante hunc seculo sederint, qui in omnibus Catalogis concorditer nominantur, Ulricus atque Dicentius: & hic quidem usque ad tempora Pipini Regis pervenerit; forte etiam cum aliis Episcopis interfuerit Metensi Synodo anno DCCLIII. [Aliæ per Octavam] Sic obiter declarata verosimiliori temporis ratione, cujus notitiam Auctor Lectionum primarum subtraxerat oculis, tacendo nomen Regis, in quo certior potuit fundari traditio, quam in aliis characteribus Galliæ peregrinis; pergo ad Lectiones per Octavam, quæ sic recitantur.

[6] Vitam ducens cælestem Dizantius, miraculis clarus, [continent exilium] totus Deo, totus populo vivens, saluti suorum Xanctonum verbo & opere numquam non invigilabat. Indurati tamen cordis populus, de rabidorum & phreneticorum more medicamina, quæ salubriter vitiis curandis adhibebat sanctus Pastor, non modo non ferebat, sed diris eum convitiis afficiebat, eumque verbo & facto injuriis onerabat; quibus non parvum dedecus in Deum, in Religionem & in Ecclesiam redundabat. Quod ut vitaret sanctus Pastor (Deo prius ferventi oratione ad consilium evocato) pravis illis molitionibus a suis expulsus, & in propria civitate & diœcesi diu vexatus, Cæsarodunum Turonum tamquam ad asylum se recepit, [& secessum Turones,] ad locum scilicet ubi Magnus Martinus tot divina opera patrarat; & ad ædem, quam sub titulo S. Petri, sanctus Turonensis Episcopus construxerat; ubi in oratorio secessu, Deo perennes fundebat preces sanctus Dizantius. In illa sacra exercitatione dum ferventius aliquando contemplationi insisteret Dizantius, divino afflatu revelatum illi fuit, exitia & clades calamitosas impendere suæ diœcesi, [revelatasq; illi istic clades imminentes,] & universis Galliarum Germaniæque provinciis. Quod cum Episcopis Mediomatrici tunc existentibus retulisset; omnes una mente multum pietati ipsius fidentes, illum rogarunt obnixe, ad illud malum avertendum, ad Apostolorum limina Romam peregrinationem suscipere: ut sanctorum Petri & Pauli precationibus, peccatoribus gratiam & locum & tempus pœnitentiæ obtineret.

[7] Magno in honore Dizantium habebant, quotquot eum norant Episcopi, maxime Metensis; viderat enim patrantem varia supra naturam opera: inter quȩ illud illustre narratur, quod solo digiti suppositi attactu, fractam altaris mensam in basilica sancti Stephani redintegrarit. Annuens Metensis aliorumque Episcoporum, qui tunc Metis erant, [pro quibus avertendis Romā peregrinatus sit.] voluntati Dizantius, iter aggreditur & recta Romam pergit. In via ad ejus orationem novum fontem manasse (ex quo hausta aqua scypho Angelica manu delato sitim extinxit) narrant beati viri Acta, & hujus Ardensis Ecclesiæ traditio. Ingrediente etiam Dizantio Romam, æs campanarum licet manu hominum non ageretur, & cymbala sponte cecinisse ferunt; visamque a multis civium Romanorum supra urbem stantem mirifice radiantem & insolitam stellam: quibus signis servi sui sanctitudinem significabat Deus, Christique esse imitatorem, & terra & cælum testabantur: exhibitumque per Angelos ministerium Angelicam puritatem & castimoniam, in ipso Christiana demissione reconditam & sancte delitescentem, manifestabat. Hæc infra Octavam: [Reliquæ pro die Octava,] in die vero Octavæ Invitatorium, Antiphonæ, Psalmi, Versus, Responsoria sicut in die, sine Prosello. In primo Nocturno Lectiones de Scriptura currente; in secundo autem præscribuntur hanc qualemcumque vitæ historiam continuantes: Ubi Romam pervenit S. Dizantius, [habent Acta Romæ] religiose lustravit sacras Urbis basilicas, illic propense orans, frequenter extasim passus est. Et in æde Principis Apostolorum animo a sensibus avocato, corpore trium pedum altitudine a terra elato, dum lacrymans pro populo precatur ardentius; a S. Petro responsum accepit, ob ingravescentia populorum pro quibus orabat scelera, firmatum esse divinæ vindictæ Decretum, solis Metis & Turonibus ignosci precibus sancti Stephani, ob Dizantii, ab sua Diœcesi pulsi, in eorum civitates ineuntis, benignam receptionem; [& in reditu,] & in hujus effati cælestis veritatis signum, divinitus fabricatam de manu Petri clavem accepit. Rediens Roma, in hostiles copias incidens, carceri mancipatus fuit; verum indicante illius sanctitatem luminis radio, qui adinstar columnæ frequenter capiti insidebat, brevi e custodia eductus est. Aliquando longo itinere & ardentibus solis radiis defatigatum, humi jacentem servum recreavit Deus, immissa aquila, quæ alarum una ad modum umbellæ virum sanctum inumbrabat, & altera tamquam flabello eum refrigerabat.

[8] Roma reversus, quæ illic sibi & in via evenerant Episcopo Metensi, & aliis, quorum rogatu peregrinationem susceperat, ubi exposuit; iterum Mediolanum Xanctonum revertitur, suos Xanctonenses ad pœnitentiam hortaturus. [frustra provocatos ad pœnitentiā Xanctones,] Quo ubi pervenit, summa qua potuit vocis animique contentione commonuit, ut peculiari pœnitentia irato resisterent Deo, & summo dolore tacti eum ad misericordiam flecterent. At in viam, in spinas, & in saxa cecidere divina Dizantii monita, & contracta duritie inveterati populi nihil paternis adhortationibus flectuntur; imo animum in malo obfirmantes, coëgerunt beatum Pontificem, cum sanctis Reliquiarum pignoribus, iterum tamquam ad perfugium Cæsarodunum Turonum se recipere; ubi vitæ reliquum cælesti Philosophiæ consecravit; ita in divinorum meditationem pronus, ut in agendo pietatis opere promptum ac strenuum semper se exhiberet; sic mortificationem in corpore suo portans, ut mentem in Deum defixam fere continuo haberet, [obitū apud Turones,] usque ad vitæ exitum; quem ipsi Sacrum facienti, stans ad dexteram altaris Angelus, renuntiavit.

[9] A Missa sese ad transitum in cælestem vitam apparavit Dizantius; quod ubi cognovit populus, frequens ad ejus cellam accurrit: quo astante, elatis in cælum oculis, plenus meritis feliciter obdormivit. [corporisque Translationem per S. Ardrieriū:] Sanctitatis indicium fuit, statim a transitu manu Angelica supra venerandum corpus demissum & extensum velamen sericum. Fuere & certum illius documentum crebra quæ edidit Turonis miracula. Aliquo post tempore per sanctum Confessorem Ardrierium, illinc in Ecclesiam Ardensem translatæ sunt sacræ Reliquiæ; ubi in lipsanotheca religiole asservantur, ad quas plane divinitus creberrima fiunt miracula. A continentibus & acutis febribus, aliisque morbis curantur ægroti, labantes præ debilitate infantes vel lipsanodochii attactu, vel aquæ fontis, qui S. Dizantii dicitur, lavatione persanantur. Variis & aliis operibus Dizantium illustrat Deus, qui est mirabilis in Sancto suo.

[10] Post hæc additur sequens Rubrica: In eadem ecclesia Ardensi fit Officium solenne de S. Ardrierio, [hujus cultus 3 Martii.] tertia die Martii; & festum Translationis celebratur Dominica secunda Octobris. Omnia dicuntur de communi unius Confessoris Pontificis. Jacobus Branche rationem addit, quia tali die de mandato Episcopi Claromontani caput ipsius una cum aliis pluribus sacris Reliquiis translatum fuit in capsam argenteam delatumque in sacristiam: dum utriusque Sancti ossa servantur ex utroque cornu altaris alte elevata intra nuceas arcas argento & auro illustratas. Interim nemo est qui dicere possit, quis vel qualis ille Ardrierius fuerit: sed ritus faciendi de eo tamquam de Confessore Pontifice, persuadere potest, Chorepiscopum fuisse, ex iis unum, qui pro Episcopo inter se partitam habebant vicariam curam diœceseos, ut nunc habent Decani quos vocant Christianitatis, in præcipuis oppidis residentes, in quibus Ardesium censebatur. Addit Branchæus, haud procul ab oppido, in amœno quodam prato versus Meridiem, qua ad proximum oppidum vulgo Blesse dictum itur, haberi fontem, S. Dizantio sacrum; ad quem lavandi feruntur infantes debiles, & gradiendi facultate destituti, [Fons S. Dizantii.] optimo cum successu. Ex ipsius porro quæ apud Ardensem ecclesiam reperit Actis Mss. pulchro Gothico id est Teutonico charactere, qualis ante duo vel tria secula maxime in usu fuit, abolito passim etiam per Gallias characteris Romani usu, idem Branchæus hæc refert in Lectionibus præterita; quod Sanctonensis ecclesia septem annis vacarit, donec post septuaginta duos irritos conventus Cleri super electione, Dicentius oblatus eis per Angelum est: [Acta quam temere compaginata,] quod hic rite baptizaverit Arianum Barbatem, quem cum Deuterius Episcopus Arianus baptizaret forma verborum ex suæ sectæ ritu mutata, evanuerat aqua de baptisterio; quodque Missam Vasione celebranti, ex laqueari defluxerint tres guttæ cristallinæ, quæ patena collectæ in unam confluxerint gemmam; quam cum vellent inserere cruci, aliis pluribus gemmis ornatæ, defluxerint hæ omnes, sola illa locum obtinente.

[11] Sed ut hoc ex Gregorio Turonensi, libro de gloria Martyrum cap. 13 est temere assumptum, ubi illud accidisse dicitur innominato cuidam Sacerdoti, urbem obsidente Gauserico Ariano, [tum aliunde,] sub annum (si non fallor) CCCCVI; gratis autem præsumitur iterum accidisse Missam facienti Dicentio sic istud, Constantinopoli actum & a Baronio relatum anno DVI ex Theodoro Lectore, unde ipsum etiam sumpsit Nicephorus Callistus lib. 16 cap. 35, istud inquam Constantinopoli actum, æque inepte traducitur ad eumdem S. Dicentium. Reliqua de hujus designatione ad Episcopatum, facta per Angelum, qui coram omnibus ei baculum tradiderit; de revelata ei clade Galliis imminente, & pro ea deprecanda, Romam suscepta peregrinatione; redeuntis captivitate a barbaris, aquila obumbrante, clave a S. Petro accepta, fonte elicito, redintegrato Metis lapide altaris, & alia plura, [tum ex apocrypha Vita S. Servatii.] mutuo sumpta sunt ex Vita S. Servatii Trajectensis Episcopi; ea scilicet, quam Jucundus Presbyter exornavit, extenditque in molem sane magnam; sed fide tam exigua aut potius nulla, ut ab hoc opere prorsus rescindendam judicaverit, Actorum & Miraculorum ipsius illustrator Henschenius. Interim novo hoc exemplo apparet, quam vere alibi pronuntiaverim, nullo seculo non fuisse aliquos, qui commodum licitumque putaverint, alicujus Sancti apud se parum noti gesta seu vera seu ficta aptare alteri sibi notiori & Actis propriis carenti; sed hoc plerumque tam parum caute, ut pro veris certisque elegerint incerta, & merito in suspicionem fictionis vocanda in sua ipsorum origine.

[12] Si alicui Episcoporum Gallicanorum conventui, Metis celebrato, Dicentius interfuit; [Potuit Dizantius interfuisse Synodo Metensi,] non est id alienum a tempore Pipini, cujus anno II Christi DCCLIII nota est Synodus ejus nominis, cujus & Decreta habentur. Tunc autem Episcopus ibi erat annum jam decimum S. Chrodegandus, cujus Acta illustravit Henschenius ad VI Martii. Si Dicentii Vita, ut Branchæus videtur asserere, Victorem nominat, qualis haud facile demonstrabitur aliquis ibi fuisse, [sed non sub Episc. Victore.] nisi anno CCCXLVI credatur per similem anistoriam assumptus, qua Linus Romanus Pontifex; & si illius nominis secundum aliquem invenit Demochares, invenit in corrupto aliquo exemplari Sigeberti ad annum CCCCLIII, ubi correctiora exemplaria Auctorem nominant. Hic autem sive Auctor sive Victor, rursus multum abest a tempore irruptionis Longobardicæ in Italiam; & tamen Acta dicunt Dicentium Roma redeuntem incidisse in eorum manus, quod debuisset circa annum D factum fuisse.

[14] Quam autem insulsum est, collectos Metis quacumque causa vel tempore Episcopos, ibi detinere quoad Romam iverit rediveritque Dicentius, pro avertenda clade Galliis imminente oraturus; unde tantum acceperit, [non etiam ante] solos Turones Mediomatricesque immunes evasuros. Plura expendere non vacat: sufficiunt dicta ut sciatur, in totis Actis, indeque sumptis Lectionibus, vix quidquam esse quod non aliunde mutuo sumptum sit; solumque superesse ut opinemur, apud Turonenses obscuram memoriam temporis, quo Sanctonensis Episcopus Dicentius apud ipsos fuerit obieritque regnante Pipino; translato autem Ardusium corpore, & miraculis clarescente, cogitari cœptum de inquirendis scribendisque Vitæ Actis, seculo forsan X aut XII. Quare laborandum mihi non censeo ut definiam quo tempore acciderit clades quam conatus sit Dicentius deprecari. [sed post incursiones Saracenorum.] Si tamen necessarium foret per conjecturas aliquam designare; respicerem ad irruptiones Saracenorum, eamque potissimum quæ accidit, Carolo Martello, Pipini patre, Principatum tenente; cum illi anno DCCXXXII Pictavos usque ac Senonas penetrarunt; adeoque & Xanctones vastasse potuerunt, Turones autem innoxii transivisse, Mediomatricum autem fines nec eminus quidem attigisse. Sed si ea irruptio fuit Dicentio revelata, factum id multo prius, quam Episcopi ad nobis notam Synodum Metas convenirent. Pro qua si aliam nobis ignotam velis ibidem fuisse coactam, tempore Pipini Herstallii; cogeris ad primordia Episcopatus reponere ea omnia, quæ ad ejus finem videntur in Actis referri.

DE S. ADALBERTO DIACONO,
EGMUNDÆ IN HOLLANDIA.

SEC. VIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Initio Comitatus Hollandici: Vita & Miraculis, per Mediolacenses & Egmundanos Monachos scriptis.

Adalbertus Diaconus, Egmundæ in Hollandia (S.)

AUCTORE G. H., AUCTORE D. P.

Hollandia illustrissimus inter Belgicas Provincias Comitatus, censendus est suæ celebritatis originem debere S. Adalberto, de quo hic agimus, [Theodericus Hollandiæ primus Comes dictus] quia hanc debet Egmundæ, prope Alcmariam ad Oceanum sitæ, per conversationem, sepulturam, venerationem & miracula ipsius Sancti, ad magnum splendorem claritatemque promotæ. Hanc a Carolo Simplice Rege Francorum obtinuit Theodericus sive Diedericus, ideo habitus primus Comes Hollandiæ. Diploma Regis, ex antiquissimo membranaceo codice Ms. & Archivio Abbatiæ Egmundanæ, asserit se bona fide exhibere Petrus Scriverius, libro de Principibus Hollandiæ, Zeelandiæ, Frisiæ æri incisis a Soutmanno sub annum MDCI: in quo annus diplomatis signati a Miræo, Dousa, & aliis omissus, ita exprimitur; Anno XXX, regnante Domino Karolo Rege, redintegrante XXV, largiore vero hereditate indepta … Ubi annus XI omissus supplendus est ut mox dicetur. Caroli Simplicis varias Epochas optime explicat Jacobus Sirmondus, in suis Notis ad Caroli Calvi & successorum aliquot Franciæ Regum Capitula; inter quæ sunt Caroli III sive Simplicis ultima duo, [a Carolo Simplice obtinuit Egmundam] & secundum est datum anno regni XXIX, redintegrante XXIV, largiore vero hereditate indepta X, unde supra supplere licuit annum XI. Ad istas autem temporis Notas ita commentatur Sirmondus: Annus primus repetitur ex die, quo Remis a Fulcone Archiepiscopo unctus est in Regem, V Kalend. Februarias, anni DCCCXCIII. At Karolus, quo anno in Regem confirmatus est, integrum regnum in potestate sua non habuit: quia Odo Rex, quoad vixit, Aquitania & Burgundia potitus est. Mortuo post quinque annos Odone, quæ ab illo possidebantur recepit regnumque redintegravit, atque hujus redintegrationis annos regni sui annis deinceps in publicis tabulis subjecit. At largior hereditas indepta, pertinet ad regnum Lotharii: cujus accessione Karolus hereditatem suam ampliavit, quod Sigebertus notat factum anno DCCCCXVI. Hæc Sirmondus: sed ultimum characterem referendum ad annum DCCCCXII quo Rex Ludovicus filius Arnulphi est vita functus, constat ex ipsis diplomatis.

[2] His positis annus diplomatis Theoderico facti supra indicatus, regni XXX, redintegrationis XXV, largioris hereditatis indeptæ XI, convenit in annum Christi DCCCCXXII, sed nescio a quonam antiquitatis nimium amante, [anno 922] res tota retro acta sit ad tempora Caroli Calvi, & annum Christi DCCCLXIII. Verum dicto anno tota ea ditio, de qua in ipso diplomate agitur, pertinebat ad Lotharium juniorem; quo Placentiæ in Italia anno DCCCLXIX vita functo, regnum ejus divisum est inter duos patruos, Carolum Calvum & Ludovicum Regem Germaniæ: atque ad hunc Ludovicum spectabat Ultrajectum, & sub eo hodierna Hollandia & Batavia cum Egmundana ditione; quæ tandem ut diximus, anno DCCCCXI ad Carolum Simplicem, post mortem ultimi heredis ex stirpe dicti Ludovici, devoluta est. Dicto ergo anno DCCCCXXII, cui congruunt omnes characteres Regiminis Caroli Simplicis, concessum diploma fuit Theoderico Comiti, [per diploma 15 Junii signatū] & quidem XVII Kalendas Julii, sive XV Junii, inter maximos regni tumultus, quando Optimates Franciæ contra Regem, quod Hagandonem nollet ablegare, insurgebant; & tandem Robertum, Odonis supranominati fratrem, sibi Regem electum curabant consecrari die XXX Junii. Tunc autem Hagano, ut sibi fideliorem amicum haberet Theodericum, fecit ipsi a Rege diploma expediri hoc exordio. Regalis celsitudinis est, fideles nostros donis multiplicibus honorare. Idcirco notum fieri volumus omnibus fidelibus sanctæ Dei Ecclesiæ, præsentibus scilicet & futuris, quomodo adiens præsentiam nostram Hagano venerabilis Comes, expetiit a Mansuetudine nostra dari cuidam fideli nostro, nomine Theoderico, quasdam res, Ecclesiam videlicet Ecmunde, cum omnibus ad eam jure pertinentibus, a loco qui dicitur Suithardeshage usque ad Fontrapa & Kinnem. Cujus petitionem benigne, uti decebat, suscipientes, concedimus fideli nostro hæc omnia ex integro &c.

[3] Ex dictis corruunt etiam supputationes Jani Dousæ, Miræi & aliorum, qui rejecerunt hanc donationem ad annum Christi DCCCCXIII, mutato prioris numeri DCCCLIII L in C. Tunc autē inscriptio quam ideo omiserunt, [non autem an. 913] debuisset facta fuisse anno regni XXI, redintegrationis XVI, largioris hereditatis adeptæ II, quorum contraria in diplomate leguntur. Habetur ergo initium Comitatus Hollandiæ in ecclesia Egmundana, Theoderico anno DCCCCXXII donata. Dum enim tumultus regni Francorum multiplicarentur, crevit Theoderico potestas, & formatus est Comitatus prætitulatus: siquidem anno sequenti DCCCCXXIII, Robertus Rex victus XV Junii a Carolo Simplice, in prælio occubuit; sed in hujus locum, contra Carolum mox captum, assumptus est Rodulphus, filius Richardi Ducis Burgundiæ, qui regnavit usque ad annum DCCCCXLVI: hoc autem mortuo, regnum suscepit Ludovicus Transmarinus filius Caroli Simplicis. Quæ omnia in Chronico Flodoardi optime explicantur. Iste est autem Theodericus Comes, quo procurante, sacras Reliquias S. Adalberti fuisse elevatas, & in oratorium ab eo electum translatas, illique adjunctum Sanctimonialium cœnobium, habens illius Sancti Acta; quæ etiam narrant quomodo ipse periculum submersionis evaserit illo intercedente: at quamdiu vixerit, [mortuus circa an. 960 devotus S. Adalberto,] non satis constat. Auctor vetustus in Rythmo vernaculo diuturnam provinciæ administrationem ei tribuit: annos aliqui numerant octo & triginta aut etiam quadraginta, atque ita secundum calculum suprapositum pervenisset Theodericus I ad annum circiter DCCCCLX; eique successisset filius Theodericus II, ætatem tunc etiam grandiorem nactus: qui post annos regiminis octo & viginti, mortuus statuitur anno DCCCCLXXXVIII. Hunc basilicam lapideam S. Adalberto erexisse, & loco Sanctimonialium monachos Benedictinos introduxisse Acta asserunt, idque etiam confirmatur ex Chronico Ms. Egmundano, quod penes nos antiqua manu exaratum habemus.

[4] Secundi Theoderici filium Egbertum, meritis S. Adalberti a febri liberatum fuisse, ac postea Archiepiscopum Trevirensem creatum (annum DCCCCLXXVIII Browerus notat) eadem Acta docent num 19, [cujus Acta scripta sec. 10 a Monachis Mediolacensibus,] jubente dicto Egberto conscripta a Monachis Benedictinis monasterii Mediolacensis, apud Treviros vetustissimi; cui tunc, post Hesselonem expulsum præfuit Nithardus sive Nizo, præstanti ingenio, rerum usu & eruditione insignis: qui proclinata jam vitæ monasticæ studia erexit, & languentes juxta bonas artes honorifice excitavit, mortuus circa annum millesimum, uti scribit Bucelinus: at quo anno creatus Abbas non indicatur. Tempore Egberti, anno DCCCCXCIII vita functi, consecratum arbitramur, & ad dicti monasterii reformationem introductos Egmundanos Monachos ex eo colligimus, quod illi num. 18 infra asserant se vidisse declarata miracula. Vitam istam habuit in suæ Coloniensis Cartusiæ codice Laurentius Surius; sed edidit partim stylo passim mutato, partim in compendium redactam. Ex eodem eamdem habuerunt Lucas Acherius & Joannes Mabilio, atque omissa priore parte usque ad num. 13 ediderunt reliqua inter Acta Benedictina tom. 3 par. 1. Nos integram damus, qualem nacti sumus, descriptam manu Joannis Vlimerii, qui apud S. Martinum Lovanii olim inter Canonicos Regulares professus, anno MDLXXI (quando XXVI Augusti scriptioni isti commodavit operam) Rector seu Pater erat Sanctimonialium Amstelodamensium. Adjungebatur Historia parva ejusdem Vitæ, sed aut ex priore extracta, aut aliunde perperam aucta, ideoque omittenda. Sequuntur miracula, XII seculo patrata, & ab Egmundensibus Monachis scripta: quorum Prologus deerat apud Surium & Mabilionem: sed aderant ipsis aliquot recentiora miracula, quæ etiam damus. Simile exemplar integrorum Actorum intelligo Alkmariæ in curiosa antiquorum Mss. bibliotheca servata penes nobilem virum D. Adrianum Westphalen, [& Egmundanisi] qui nobis scripsit codicem suum pertinuisse ad Collegium S. Benedicti Cantabrigiæ in Anglia, exaratumque notari anno MCXXXVI manu Osberti Monachi de S. Claro.

[5] Porro res præclare a S. Adalberto gestas, præter citatum Chronicon Egmundanum scripsit Joannes Gerbrandus a Leydis Carmelita, in Chronico Hollandiæ Comitum & Episcoporum Ultrajectinorum, usque ad annum MCCCCXVII deducto, potissimum lib. 2 cap. 41, lib. 9 cap. 14 & 15, & lib 7. cap. 3 & duobus sequentibus. [eorum compendia.] Eadem scripserunt Joannes de Beka & Wilhelmus ab Heda, in Historia seu Chronico Episcoporum Ultrajectinorum: sed Heda scribit S. Adalbertum fuisse filium Edilbaldi Regis Deirorum, cujus pater fuit S. Oswaldus Rex & Martyr: itaque in Appendice Mabilionis fingitur frater S. Edmundi Regis & Martyris, & ante hunc XXXVII annis regnasse dicitur. Hæc omnia ut figmenta rejicimus, Sanctique ætatem certius discimus ex ætate S. Willebrordi, qui cum sociis circa annum DCCX missus in Frisiam est, & multis ibidem annis laboravit, usque ad annum ejus seculi XLIV: quem utrum moriendo præcesserit, an secutus sit S. Adalbertus, non dicitur. Ex eo tamen quod in Actis S. Bonifacii, Willibrordo in cura Frisonum suffecti, nulla Adalberti fiat mentio, verosimile fit prius vita functum: uti etiam credibile est ad Diaconatus Ordinem provectum fuisse eum, qui Levita hic nuncupatur. Commemoratur iste S. Adalbertus & solenniter colitur ad hunc diem XXV Junii, quo in Actis dicitur obiisse, [Cultus Sancti] & plurimis miraculis in ipso patratis claruisse. Neque per hæresim cultus ille universim cessat, sed adhuc apud Catholicos in tota Provincia Ultrajectina fit de eo Officium sub ritu duplici, cujus Antiphonæ & Responsoria cum Lectionibus secundi Nocturni desumuntur ex iis quæ circumferuntur Actis, atque hæc de eo recitatur Oratio: Excita, quæsumus, Domine, in Ecclesia tua Spiritum, cui B. Adelbertus Levita servivit, ut eodem nos repleti, studeamus amare quod amavit, & opere exercere quod docuit. Ejus memoria inserta est Martyrologiis Mss. Trevirensi S. Martini, Centulensi S. Richarii, Bruxellensi S. Gudilæ & aliis cum Florario Mss. & excusis anno 1490 Coloniæ & Lubecæ; necnon Auctariis Greveni & Molani ad Usuardum, & hujus Indiculo atque Natalibus Sanctorum Belgii. Secuti sunt recognitores & amplificatores Martyrologii hodierni Romani, in quo ista leguntur: In Hollandia S. Adelberti Confessoris, discipuli S. Willibrordi Episcopi. Eumdem Ghinius inter Canonicus refert; inter Benedictinos Trithemius, Wion, Menardus, Bucelinus: eumdem Martyrologio Germanico inscripsit Canisius, Gallicano Saussaius, & Anglicano Wilsonus; Joannes Velde, in Fastis Westphalicis nuper collectis, & necdum excusis, appellat Apostolum Twentiæ & Trentiæ & vicinorum locorum.

[6] Hactenus commentatum Henschenium reperiens, impelli me sensi, ut ex vicina Egmundæ Alkmaria quærerem, [viget adhuc Egmundæ.] quo res Abbatiæ Egmundanæ loco, & numquid veteris religionis esset super. Responsum est autem a nostro, ibi rem Catholicam procurante, Florentio Montfortio, meo quondam carissimo discipulo, Egmundanos cives pæne adhuc omnes Catholicos, quotannis quamreligiosissime celebrare festum veteris Patroni in suo oratorio, nec raro nostros illuc Alkamaria evocari ad panegyrim celebrandam. Addidit porro specialibus ad me litteris prænominatus Adrianus Westphalen; [Abbatiæ ab anno 1572 destructæ conspectus.] Abbatiam totam dirutam jacere, ab anno circiter MDLXXII, quo ibi Gubernator Snoyus stativa pro Geusiis habuit; tanta in omnes Monachorum ædes ipsamque ecclesiam debacchatus rabie, ut ne quidem relinqueret, quo milites sui recipi possent, adeoque sub dio cogerentur pernoctare, aut inter parietinarum rudera sibi ex ramalibus gurgustia parare. Superesse tamen ille asseruit partem crassæ turris ex topho constructæ, & partem templi inter geminarum turricularum ruinas cum supra stante S. Petri rubro in marmore effigie; addito nomine

litteris fere Græcis, Græcanico more a summo deorsum ex utroque latere ductis, quæ tantum valeant acsi Latina plane forma scriberetur, Sanctus Petrus. Scribebat idem reliqui ædificii speciem, sicuti ante ruinam erat, cognosci posse ex prospectu delineato ab ea parte, qua Austro-zephyrum locus excipit. Hanc ergo ab ipso acceptam delineationem ad posterorum memoriam æri incisam accipe.

[7] Corpus S. Adalberti (uti & alia plura, partim integra, [Dispersis Reliquiis] partim notabili portione reliqua) insignis specie ac pretio arca claudebat: quam rapacitas harpyiarum istarum dissipavit, una cum sacris lipsanis ac reliquo loci thesauro, nisi fugientes Monachi ad alta sui instituti monasteria, cum ultimo loci Abbate Nicolao Niulandio, asportare secum fortassis aliquid potuerunt, quod tamen ubi sit (si forte est aliquid) necdum innotuit. [superest puteus bibentibus salutaris.] Puteum saxo cinctum, in loco primæ olim sepulturæ Sancti, scatentem aqua dulci, frequens adhuc peregrinorum devotio celebrat; atque ex ejus aquæ potu crebra reportat beneficia sanitatum, quarum se testem prælaudatus Adrianus profitetur; sed qui ea excipiat scripto authentico neminem esse: ut nec alibi fere per fæderatas illas provincias, ne hæreticis omnia subsannaturis occasio præbeatur petulantius blasphemandi Sanctos, quorum hinc inde superstites memorias prorsus abolitas vellent. Interim sumpta inde aqua, etiam in longinquas partes aufertur optimo cum successu, & sperata languentibus beneficia confert. Minui tamen annis abhinc aliquot concursus peregrinorum ad illum fontem cœpit, & augeri ad quamdam semirutam capellam in Heylo, ubi alius similis puteus habetur sub nomine S. Willebrordi.

[8] Chronicon Egmundanum, ab Henschenio laudatum scripsit Joannes Gerbrandus a Leydis Carmelita, Conventus Haerlemensis Prior, tempore Nicolai de Adrichem Abbatis, & sic ipsum nuper in Hollandia excudi fecit Vir Clarissimus Juris in Illustri Academia Lugduno Batava Antecessor Antonius Matthȩus. [Chronicon Egmundanum nuper editum.] Videtur autem Joannes vixisse usque ad annum 1524. Nam ad hunc usque annum invenitur idem Chronicon, cultiori nonnihil stylo, secundis curis ab ipso forsan Auctore transcriptum, non sine plurium Stemmatum genealogicorum Epitaphiorumque additamento; & tale habet Alkmariæ prænominatus Adrianus Westphalen triplici exemplo; cum quorum uno nostrum contuli, descripsique posteriora additamenta, & ultima duo necdum impressa capita. Præfatus Hollandicæ editionis Curator recens præterito seculari anno MDCC edidit mihique misit suum veteris ævi Analectorum Tomum IV, quo continetur Chronicon Wilhelmi Monachi & Procuratoris Egmondani ab anno DCXLVII usque ad annum MCCCXXXIII; ubi pag. 2 breviter meminit prædicatæ a S. Adalberto fidei, miraculorumque & cultus ad sua usque tempora perseverantis. Eo an & quatenus usus sit Joannes Gerbrandus, necdum mihi licuit examinare; solum excusandus venit Eruditissimus Egmondani Chronici Editor, ne ipsi quis imputet typotheticum in titulo errorem, quo Auctor quem ipsemet loco non uno profitetur Carmelitam fuisse, adscribitur Ordini Prædicatorum. Illa tamen qualicumque editio fecit, ut dimiserim consilium sumptum de Actis Abbatum Egmundensium ex Ms. utroque colligendis, futuram alioqui hisce S. Adalberti Actis haud incongruam Appendicem; eoque facilius cogitationem istam, alias forsitan resumendam, seposui, quod mensis ac tomi præsentis moles ægre pateretur se augeri tali Commentario, nec prorsus necessario, nec plane novo, quamvis breviorem eum facturus fuerim, rescissis Comitum Hollandorum & Procerum aliorum Actis, ac rebus reliquo orbe memorabilioribus, quæ eidem insertæ Chronico, & alibi facile ac melius inveniendæ, Abbatum historiam inutiliter augent.

VITA
A Monachis Mediolacensibus descripta.

Adalbertus Diaconus, Egmundæ in Hollandia (S.)

A. MON. MEDIOL. EX MS.

[1] Daturus integra, ut promisi Acta, eaque ad pauciora capita reducturus, & quæ Capita fuerant transformaturus in totidem Articulos sive numeros; congruum censui veteris partitionis titulos conjunctim subtexere.

I Quomodo S. Egbertus, Northumbrorum Episcopus, Dei respectu patriam deserens, in Hiberniam migraverit; illoque S. Adalbertus eum secutus fuit cum plurimis.

II Quomodo S. Egbertus, ad lucrandos Germaniæ populos, ire cælitus sit inhibitus; & pro se SS. Willibrordum & Adalbertum destinarit.

III Quomodo S. Willibrordus cum sociis ad Frisiam sit directus.

IV Quomodo S. Adalbertus omnium perfectioni virtutum studuerit.

V Quomodo S. Adalbertus Eggoni promisit, se tunc a patria reversurum, cum pomi grana ab igne revirescerent.

VI Quomodo in reversione S. Adalberti combusta pomi grana fructificaverint.

VII Quomodo consummatus in virtutibus ex hac vita S. Adalbertus migraverit.

VIII De eo quod oratorium S. Adalberti a servis Dei numquam sit derelictum.

IX Quomodo mulier Escwar, per S. Adalberti merita, partum invenit.

X De eo quod in sancti viri oratorio brevior primo trabs, longior ceteris post eminebat.

XI Quomodo rusticus ex caseo furato punitus sit & liberatus.

XII Qualiter arenosæ congestionis mons ab oratorio ejus sit dimotus.

XIII Quomodo S. Adalbertus cuidam feminæ Deo sacratæ in somnis apparuit; & ut ejus corpus de tumulo levaretur monuit.

XIV Quomodo salubris fons; sub sarcophago viri Dei, repertus fuerit; & quod miracula in sancti Corporis depositione claruerint.

XV Quomodo Theodericus Comes ligneum construxit oratorium, & illuc sanctum deduci fecit thesaurum.

XVI Quomodo Sigifridus sit punitus, & post pœnitentiam liberatus.

XVII Quam mirabili studio Comes Theodericus a fluvii periculo sit liberatus.

XVIII Quomodo junior Theodericus construxit lapideam basilicam, removens Sanctimonialium vitam, & instituens Monachicam.

XIX Quomodo Theoderici junioris filius, Egbertus nomine, Trevirensis post Archiepiscopus, febrem per B. Adalberti merita effugit.

XX De restitutione visus Erlindæ.

XXI De Wolmari Presbyteri illuminatione.

XXII De plurima languidorum reformatione, & quod adversus dæmones maximam vim beati viri merita habent.

XXIII De Ruoschini Comitis filio curato.

XXIV De infante curato, qui sugere non potuit.

XXV De eo quod pallium, quo sancti viri corpus diu velabatur, post exustionem oratorii incombustum sit repertum.

XXVI De quodam patricida ligato, & per merita S. Adalberti liberato.

ALIA MIRACULA.

I De irruptione marina, a monasterio Sancti divinitus prohibita.

II De his qui Sancto injuriosi fuerunt, terribili pœna mulctatis.

III De monocula illuminata.

IV De Presbytero illuminato, & plurimis per S. Adalbertum curatis.

V Quomodo quorumdam consilio vetus templum destructum sit.

VI Quomodo meritis S. Adalberti locus Egmundensis in meliorem statum sit restauratus.

VII De artifice & rustico, a mortis periculo liberatis.

VIII Item simile.

IX De eo quod facta inundatione, supra thecam Sancti pluvia non cecidit.

X De servo, ex eminenti loco cadente, nec quidquam læso.

XI Quomodo machina lignorum, corruens cum artificibus, non eos læserit.

XII De dedicatione templi ejusdem. Alia item miracula.

CAPUT I.
Res præclare in vita & obitu gestæ.

[1] Legimus in Ecclesiasticis historiis, a Egbertum cælesti afflatum desiderio, patriam, parentes, omnemque frequentiam cognatæ nobilitatis reliquisse; atque studio peregrinationis, & ardore vitæ remotioris, in Hiberniam secessisse: [S. Egberti Presb. discipulus S. Adalbertus.] ubi cum uberiori profectu virtutum & sanitatum evidentia se plurimis notabilem exhiberet, contigit divina opitulatione, ut sibi multos sectatores efficeret. [Beda lib. 3 cap. 27] Certatim ergo ad eum tam Anglorum quam Scotorum convolabant examina, ejus sub disciplinatu gestientium vivere deliberatione voluntaria: quibus S. Adalbertus ut generosior apis adjunctus, arctioris vitæ instituta non segniter, uti post patuit, est adorsus. Actus quippe suos ad exemplum pii præceptoris dirigebat; & ut mundum animal, quidquid boni auditu perceperat, ore ruminabat. Non plausibili scientia favorabiliter distendebatur, sed effectuali exhibitione indesinenter augmentabatur: sicque divinorum arctam viam percurrens mandatorum, in brevi potitus est spatio cælestium latitudine virtutum.

[2] Interea vir Domini Egbertus, quotidianis in Deo pollens successibus, [ab illo impedito, ne ipse Germaniam adiret,] parvipendebat suæ solius saluti prospicere: sed pro insitæ sibi benignitatis affluentia, pluribus æstuabat in commune prodesse: maxime ut quos adhuc constabat infectos nævo paganitatis, per opem sanctæ prædicationis ad salubritatem conduceret Christianitatis. Audiens itaque Germaniæ populos infidelitatis errore cunctis tenacius irretitos (utpote qui, ob ferocitatem sui, divini verbi fautoribus usque in id temporis erant pæne inaccessibiles) induxit animum eo tendere, si quos, cooperante gratia superna, ex filiis perditionis posset filios reconciliationis efficere. Cumque huic expeditioni insisteret operosius, divino oraculo, ne efficeret, est inhibitus. Vir autem sanctus, nec valens nec volens Dei ordinationi refragari; elegit quos pro se destinaret, & sanctitatis merito, & eruditionis efficacia tanto idoneos operi: [missus primo Wigbertus,] misitque primo b Wigbertum sincerissimæ conversationis Presbyterum: qui diu multumque cum barbarico rigore desudando luctatus, inconvertibilem horrescens perfidiam, infecto negotio est reversus. Sed vir prudentissimus, optime sciens de Dei misericordia numquam desperandum; alios ministros ad ejusdem prædicationis subrogavit officium, virum scilicet Apostolicæ gratiæ c Willibrordum Presbyterum, clarissimumque Christi Confessorem (de quo præfati sumus) Adalbertum, [dein SS. Willibrordus, Adalbertus & alii 10.] cum decem aliis, eodem fidei calore ferventibus: adeo ut aliqui eorum, post multiplices initi certaminis agones, Martyrii palmam adepti sint; alii post conscensum ac nobiliter moderatum summi Pontificatus gradum, in pace quieverunt.

[3] Hi ergo Christianæ religionis propagatores sacræque fidei propugnatores, tam Patris jussione quam propria deliberatione, ad opus inhiantes Euangelii, spatiosi maris transmeantes pericula, divinæ pietatis auspicante regimine, optato portui sunt omnes gratanter expositi: adeuntesque strenuissimum Ducem d Pipinum, cum omni veneratione ab eo sunt suscepti, [Pipini Ducis auctoritate fulti, Frisiam adeūt:] ac omni tempore hospitalitatis honoratissima commoditate tractati. Quorum adventus causas ac piæ intentionis tenorem, ut cognovit, ad nuper armis acquisitam Frisiam, Christo per eorum ministerium acquirendam, suo munimine fultos, auctoritate roboratos, continuo destinavit. Nec multo post, cum jam egregii rationabilium novalium agri cultores, jactis seminibus sui laboris viderent fructificare incrementum; annuente fraternæ unanimitatis assensu, cum conniventia prædicti Principis, S. Willibrordum Romam dirigunt, ab e Apostolico ad Archipræsulatus Ordinem promovendum. [ac S. Willibrordus Episcopus constituitur.] Quo adepto, ad cœptum opus revertitur, Episcopalisque Sedis prærogativam in Trajecto castro sortitur. Quæ vero ejus vitæ qualitas fuerit, vel quo sudore in prædicationis erogatione certaverit, quibus quantisque miraculis coruscaverit, liber gestorum ejus luculenter scire volentibus aperit: nos enim hæc pauca, ad attestationem virtutum sanctissimi Patris nostri Adalberti, prælibavimus; qui his omnibus efficiendis comes & cooperator extitit indeficientissimus: dehinc articulum ejus specialitati, prout Dominus concesserit, accommodemus.

[4] Fuit ergo in B. Adalberto tanta morum lenitas, ut omnes ad sui imitationem ejus alliceret suavitas. Quidquid verbis suadebat jubendo, [S. Adalbertus, comis,] factis præmonstrabat exequendo; maximo se reputans dispendio mutilatum, si non ejus dicta actuale comitaretur exemplum. Ante omnia veræ favens humilitati, [humilis,] asserebat hujus cautela cetera omnia conservari. Supervacaneum autem videtur ejus dilectionis magnitudinem referre: [amans salutem aliorum,] cum hæc causa fuerit, eum patriam, proximos, ac omnia nativi commoda soli reliquisse. Et ne in referendo plus justo immoremur, hoc solum pro compendio dictum sufficiat; eum ita singulis virtutibus initiatum, ut numquam deesset compagi Cardinalium. Hæcque fuit sanctissimo viro indefessa militiæ spiritualis continuatio, donec hostiæ cauda cremanda redoleret in holocausto; juxta quod Dominus dicit: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. [Matt. 10, 14] Talibus eminentissimus heros munitus & redimitus apparatibus, f quaquaversum pergens, lucrandis invigilabat animabus.

[5] Sæpius tamen Hæc-munda loco vocato mansitabat, hujusque recessibus, [Egmundæ degit:] importunitatis frequentiam aliquantisper declinabat. Ubi inter plures, quos fama virtutum ejus attraxerat, quidam Eggo g vocabulo, ad eum veniens, in brevi ejus familiaritatem adeptus, [usus hospitio Eggonis,] ejus inhæsit contubernio attentius; in tantum, ut vir Dei Adalbertus ejus frequentius uteretur hospitio; & felici recompensatione ejus metebat carnalia, cui seminabat spiritualia. Ad roborandum quoque hujus caritatis tenorem, filium ejus de sacro fonte suscepit; & ut decuit, plerisque suis secretis intimum habuit. Factum est quadam die inter cœnandum, dum solitis oblectaretur alloquiis, ut Pater sanctus amico professus esset, se patriam parentesque velle revisere, quatenus etiam eis aliquid gratiæ spiritualis posset impertiri. Ille vero, nimis ægre ferens tantæ benignitatis præsentia frustrari, cœpit de ejus reditu lacrymosa curiositate sciscitari. Cujus piæ solicitudini vir Deo plenus, [addicit reditum, ubi grana pomi ab igne reviviscerēt,] placida consideratione compassus; residuum pomi, quod forte manu gestabat, igni projiciens; Ubi, inquit, grana invirgulata fructificaverint adolendo; me, Deo propitio, compotem habebis in revertendo. His dictis, S. Adalbertus transmarinæ expeditioni operam dedit, & diutius expectatam sui adventus benedictionem nativæ regioni invexit. Ubi aliquantisper commoratus, verbis & exemplis ad imitationem sui multos illexit, quia superna gratia semper prævenit & subsecuta est, comitando virum Dei quocumque divertit. Sicque lucrandis animabus totus insistens, præsentis asperitatem laboris, futuræ mitigabat intentione mercedis.

[6] Interea præfatus Eggo, sponsionis viri Dei æstimator avidissimus, ejus reditum votis sitiebat indesinentibus. Ut autem miraculum, ad declaranda viri Dei merita provisum, magnificentius extolleretur; contigit ut hospitiolum, in quo votiva grana igni exemerat, favillatenus cremaretur. Quis unquam ex sic combusto loco aliquid viriditatis undecumque crederet emergere? Nedum fructiferi vitulaminis exuberantiam speraret reliquias carbonum gignere? Sed Deo, cui omnino est idem velle quod posse, nihil est in efficiendo difficile. Denique ut temporis arrisa congruentia, h germinavit idem locus germen odoris Domini; [quibus fructum proferentibus redit:] & eadem grana, redivivum pubescentia in florem, non tantum fructificando miraculi, quantum gaudii ex optato reditu sanctissimi Patris Adalberti: qui juxta condictum Frisiam reversus, tanto ardentiori omnium unanimitate suscipitur, quanto ejus sanctitas evidentiori virtutum attestatione & propheticæ sponsionis præsentiali exhibitione quaquaversum nobilitatur. Attamen vir sanctus, omni virtutum exercitatione instructus, & omni ex parte circumspectus, & undique contra tentatoris versutias oculatus; non intendens in via sui propositi, quantum jam cucurrisset itineris, sed quantum ad emetiendum superesset certaminis; sic quotidie transactæ observantiæ aliquid adjicere studuit, acsi tunc novus tyro conversionis servitium inierit.

[7] Igitur de virtute in virtutem proficiens, quod feliciter cœpit, [pie moritur 25 Junii.] felicius consummavit; & immarcessibilem sui agonis percepturus coronam, tenebrosam præsentis seculi convallem lacrymarum, mutavit cum paradiso deliciarum. Christo itaque Jesu, cui fideliter inhæsit, VII Kalendas Julii sanctissimam animam reddidit: in cujus præsentia lætus decantabat; Sicut audivimus ita & vidimus. [Psal. 47] Ibi credimus eum & optamus nostrarum miseriarum memorem; & quantum supernæ pietati viciniorem, tanto relevandis nostris incommodis efficaciorem. [Supra sepulcrū ecclesia conditur.] Corpus autem beati viri Adalberti, a fidelibus tunc temporis, qui ejus exequias procurabant, diligentissime conditum, ac humanitatis more terræ mandatum, sanctæ resurrectionis præstolatur edictum. Supra quod construentes ecclesiam, in quantum rudes adhuc talium rerum poterant, ejus frequentabant memoriam: sed Normannicæ irruptionis impetu, ipsa ecclesia i sæpius diruta, ac quæque circumposita atrocius sunt devastata.

ANNOTATA G. H.

a Colitur S. Egbertus Presbyter 24 Aprilis, ad quem diem hæc ex Beda producta pluribus exposuimus. In Actis fabulosis S. Suiberti Archiepiscopus Eboracensis appellatur. Fuit ibidem quidam, Egbertus nomine, sed anno solum 733 consecratus, cum forte jam vita functus esset S. Adalbertus, ac S. Willibrordus senex etiam esset. Joannes de Beka, & auctor Chronici Egmundensis evitantes istum scopulum, vocarunt Egbertum Episcopum Nortanhumbrorum: sed talis nusquam extitit.

b S. Wigbertus Presbyter & Confessor in Germania inscriptus est Martyrologio Romano ad diem 15 Augusti, sed is passim habetur primus Abbas Frislariensis: quo etiam die hic relatus Wigbertus ab aliquibus recentioribus ipsi adjungitur, quod tunc erit examinandum.

c Colitur S. Willebrordus 7 Novembris, de cujus sociis late egimus ad Vitam S. Suiberti 1 Martii, eorumque unum censuimus fuisse S. Adalbertum. Venerunt hi anno 690.

d Hic est Pipinus Herstallius, quem cum Ratbodo Frisonum Rege bella fortiter gessisse, scribit Paulus Diaconus lib. 6 Histor. Longobard. cap. 37 editionis Raphelingicæ: hunc autem victum & profligatum fuisse anno 693, scribit Joannes a Leidis lib. 2 cap. 9.

e Consecratum a Sergio Papa Romæ anno 695 ostendimus ex propria ejus scriptura, in Præfatione generali ad Acta Januarii pag. XLVI.

f Joannes a Leidis lib. 2 cap. 41 ista scribit: S. Willibrordus misit S. Athalbertum Archidiaconum suum in Kennemariam, ad euangelizandum Hollandensibus pariter & Frisonibus regnum Dei & veritatem Euangelicam: qui ibidem plurimorum corda ad fidei salutem erexit, in loco qui nunc Egmunda nuncupatur, olim Hallem dictus. Quo in loco & in terminis ejus, & in villis adjacentibus, adhuc fere in adventu ejus tota gens idolis serviebat. Unde S. Athalbertus Levita omni die non cessabat illis euangelizare regnum Dei, idola confringere, & ecclesias Deo ædificare. Hæc ibi, quorum aliqua leguntur in Ms. Chronico Egmundano. Joannes de Beka in S. Willebrordo, asserit hos sanctos Doctores propagatos in Anglia, de stirpe Saxonica, ideo convenienter prædicare potuisse Euangelium in lingua Germanica.

g Ab hoc Eggone dictam Egmundam passim creditur: sunt etiamnunc qui Aymond vel Eymond pronuntient. Et potuit Eggo iste (cujus nomen integre Egbertus scriberetur, sicut & alia diminutiva in o, a longiore nomine sunt pleraque) potuit inquam Eggo affectasse, ut subditi sibi loci nomen sumeretur ex suo, levi facta mutatione. Hactenus enim eodem alluit rivulus Y dictus, ex veteri deductus Rheno: & sicuti hic suum in mare exitum amisit ad Calwicum; ita etiam ille suum amisisse credit debet, per Egmundanam paludem nunc agrum, varie sectus abductusque: qui rivulus, antiquitus Ay vel Ey fortassis dicebatur, eo quod maris fluxum refluxumque reciperet, sicuti & aqua ejusdem nominis ad Amstelodamum vulgo Het Y. Cur autem Monachi maluerint latine scribere Hæc-munda infra dicetur. Est autem nomen Egmond nunc commune locis quatuor; dicunturque Egmond op zee; id est, ad mare, ubi portus & ostium fluminis fuerit, & unde porro videtur nomen traductum Egmond binnen; id est, interius, nunc oppidum totum fere adhuc Catholicum, ubi præcipuus adhuc viget S. Adalberti cultus; Egmond ten hoef, castrum olim Comitis, a Curia dictum Egmond Abdye, Abbatia, nunc tota desolata.

h Manet etiamnunc loco nomen Capella S. Egmundi in tabulis, & rudera cum puteo Sancti, eo loci ubi effossum corpus est, plurimum a fidelibus frequentatus etiamnunc inter maritimam Egmundam & interiorem mediis in Dunis.

i Joannes a Leidis cum Chronico Egmundano & Vita breviori, Arborum germina quatuor processerunt & fructus.

CAPUT II.
Varia miracula. Corpus a Theoderico primo Comite elevatum.

[8] Verum Dei ordinatio, ut qualis meriti esset S. Adalbertus, [Claret miraculis:] cujus Reliquiæ ibi servabantur, ostenderet; ita providit, ut numquam deesset qui inibi debitam servitutis congruentiam impenderet. Nec mirum, si humanis honorabatur excubiis, qui quotidie miraculorum fulgurabat insigniis: quæ tam numerosa sunt, ut si ea per singula describere tentemus, non modo difficultatis, sed etiam impossibilitatis anfractus incurreremus. Quocirca necesse est morem teneamus cujuslibet, amœna vireta adeuntis, qui eligendarum dubius specie florum, eatenus temperat appetitum, ut satisfaciat usuali delectationi, non excessuali succumbat oneri. Hoc quoque nos oportet uti meditullio; ut compendiosa recitatio tam studiosis quam fastidiosis sit geminæ alternationis morigeratio. Ceterum de fide dictorum astruenda non multum nos laboraturos speramus, cum satis absurdum sit in fidelibus scrupulum generari, unde Deo auctore incredulos pristino renuntiasse constat errori. Proinde hoc jam satis dictum: nunc redeamus ad propositum.

[9] Mulier quædam, Eswar nomine, S. Adalberti se devovit servitio, [viduæ, post irruptionē barbarorū,] credens suæ viduitatis angustias, ejus defensionis relevari solatio. Quæ cum per multos annos devotis institisset obsequiis, accidit a piratas, his in partibus advectos, omnem circumquaque regionem devastasse incursu hostilitatis. Possessionibus itaque deprædatis, possessoribusque in captivitatem redactis, præfata vidua sola relicta, quid ageret, quo se verteret, ignorabat omnimodis: nam nec unde ad momentum reficeretur habebat, nec unde vel ubi acquirere posset, ulla copia suppeditabat. Postremo nil restabat consilii, nisi in consueta benignitate S. Adalberti: [victum subministrat:] quam etiam de se præsumentem non despexit, sed ei pius adjutor in opportunitatibus extitit. Quotidianum quippe ei victu ministrabat ab Oceani littoribus; monstrans quam verum sit, nil deesse Deum timentibus: nec potuit commune sentire dispendium, quæ specialius S. Adalberti quæsivit patrocinium.

[10] Procedente tempore, Presbyter quidam, b Amalathus nomine, officii sui timoratus executor, Angelico admonetur oraculo, [monitu Angelico resarcitur ecclesia,] quatenus in resarciendis dirutis ecclesiæ sanctissimi Patris, omni posthabita dilatione, insisteret; & ne ullius dubietatis interstitio ab efficiendo revocaretur, habuit ejusdem revelationis participes tres viros, adeo religiosos, quantum laicalis admittit habitudo: qui omnia convenientia suæ referentes visioni, multum huic deliberationi contulerunt alacritatis & incitamenti. Proinde collectis undique operariis, divinitus indictum fervebat opus. Cumque hujus artifices structuræ convectam lignorum considerarent materiam, invenerunt unam trabem ceteris multum breviorem. [trabe divinitus longiore facta] Quo detrimento sui operis non mediocriter afflicti, consequentiam tractatus distulerunt diei sequenti. Mane facto, convenientes in id ipsum, divinum prȩsentialiter senserunt adesse auxilium. Nam trabs, quȩ illis ob brevitatem sui difficultatem laboris intendebat; alias non solum ȩquiparabat, sed etiam mirabiliter eminebat. Gaudentes ergo, tanto accuratius cœpto insistebant operi, quanto certius se videbant virtutum signis comitari. Idem autem locus, sanctissimo pignore consecratus, quoniam littori maris videtur contiguus, ac per hoc piraticæ infestationi patet expositus; non est silentio prætermittendum, quam potenti miseratione meritis sancti Viri hac molestia sit frequenter exemptus. Nam barbari multoties, [ab incursione paganorum immunis.] eidem appropinquantes ac pæne applicantes portui, interventu nubis cælitus objectæ prospectum perdentes, suæ perversitatis conatibus visuntur elusi, Cujus assiduitate miraculi congruum nomen eidem videtur inditum, ut c Hæc-munda dicatur, quasi locus ab irruptione incursionum mundatus hostilium; unde factum est, ut non solum a Christianis, verum etiam a Paganis non mediocriter frequentaretur; in tantum ut oblationibus crebris suæ devotionis exprimerent instantiam. Nullius enim illuc cassati voti querulus causator abscessit, nullus qui perditi laboris damna gemuerit. Verum quod ibi magis expavescenda sit potestatis divinæ severitas, ubi propensius enutrierit illius gratiæ dapsilitas, ex subsequenti potest perpendi miraculo: ipse enim in Sanctis suis operatur, cujus omnes viæ misericordia & veritas.

[11] Rusticus quidam inconsulta temeritate persuasus, [Furatus caseum oblatū Sancto, digitos sibi rodit.] oblatum ad beati viri pignora caseum, furari non est reveritus. Cujus edulio dum spicarum illapsus densitatem, conaretur potiri; nullam desiderii sui poterat efficaciam consequi: sed, ut æquitatis justissimo tenore ipse puniret in se, quod commiserat sanæ mentis; ipsos pro furtivo pabulo digitos manuum suarum derodebat. Quod ubi Dominus suus comperit, ad sacratissimas Reliquias sine dilationis interstitio duci jussit. Ubi supernam benignitatem, ex indulta sibi sanitate nactus; legali traditione factus est ipsius ecclesiæ proprius. Vere magnificis tanti viri merita sublevanda præconiis: cujus ope digna temerarium non absorbuit ultio, sed in meliorem statum extulit pia correctio.

[12] Alio quoque tempore, res miranda satis evenit. Ex marinæ siquidem tempestatis eruptione continua (sicut his cognitum est, [removetur mons arenosus ab oratorio.] qui maris vel viderunt vel inhabitant contigua) plurima littoris arenarum subvehitur copia: quæ, perurgente vi ventorum, tantis cumulatur acervis, ut montibus videatur altissimis coæquari. Hujuscemodi denique perfusio nimis proxima, sancti viri quodam tempore consedit oratorio. Quo dum forte d Roricus barbarorum Rex appulisset, cunctis sibimet obsequentibus indixit, ut ocius ab ædificio sacro montem arenosum dimoverent. Quod cum mane sequenti fuisset universis implere placitum; invenerunt præfatum arenæ montem, per sanctissimi Adalberti merita, quantum jactus lapidis emitti potest, longius esse secretum; clarescente supernæ bonitatis affluentia, quæ quantum apud se dilectus suus valeat, etiam viro incredulo manifesta præbuit indicia.

[13] Apparuit amabilis Christi Confessor Adalbertus in somnis cuidam Sanctimoniali, Wilffit e nomen habenti; denuntians, ut pretiosissima sui corporis ossa, [Visione triplici] quæ more ceterorum profundius sub humo recondita tenebant, eminentius elevata cunctis in conspectu locarent; scilicet ad devotionem fidelium efficacius incitandam, & meritorum ejus interventionem præsentialius obtinendam. Et ne fidem quivis forsitan ambiguitatis offendisset scrupulus, trinis feminam præfatam dignatus est certificare visionibus. [monito Theoderico Comite, elevantur sacra ossa] Quæ ne stringeretur inobedientiæ reatu, Theoderico primo Comiti, qui locum eumdem, sicuti nunc posteri ejus retinent, proprietatis jure possidebat, haud segnis intimatrix, per somnum sibi revelata suggerere properabat. Ille vero, sicuti semper in illis quæ religionis sunt promptus & officiosus extitit operator; ita in exequendis his, quæ Sanctimonialis retulerat, velox fuit executor. Paratis ergo quæcumque fuerant tali operi congrua, sancta levari fecit pignora.

[14] [pallio incorrupto tecta] Tunc subtus sarcophagum repertus est fons, mira limpiditate perspicuus; qui usque in hodiernum diem, ad recuperandam sanitatem inclusa spe, multis extat idoneus. Apertoque locello, [& fons desubtus erumpit:] pallium quo Sancti corpus velabatur, ut requiescentis vivacitas apprehenderetur, ab omni corruptione putredinis immune conspiciebatur. f

[15] Prædictus vero Comes in loco, qui Hallen nuncupatur, [eadem in erectum ad id oratoriū transferuntur: cæci & claudi sanantur:] ex ligni materia construxit oratorium: constitutaque die, qua fidelium unanimis devotio convenire potuisset, illuc sanctum deduci fecit thesaurum. In quo venerabili deportationis officio quot sanitatis impotes reformarentur, non parvo colligi potest numero; præcipue denique cæcis redditum lucis decus alludebat; & quoscumque gressus debilitas enervabat, redigesta membrorum compages erigebat. O divinæ pietatis fontem, inæstimabilibus miserationum rivis semper inundantem! En Confessor sanctissimus, cujus anima vera beatitudinis securitate nullius indiga fuit, ut relicti corporis artus erigantur altius, loculis honorentur nitidioribus, adhortari videtur. Num in cælesti conspicuitate posito hæc inest delectabilitas, cui carnaliter versanti cuncta terræ viluit speciositas? Procul absit a piis mentibus hæc credulitas. Sed qui in hac constitutus peregrinatione, caritatis viscera numquam dehabuit; jam manens in patria, compassionis & misericordiæ reminisci non desinit. Vult ergo Reliquias sui sancti corporis manifestius tractari, ut respicientium corda, compunctionis accensa stimulo, facilius ad impetrandam Divinitatis opem mereantur aptari. Vult magnificentiori frequentia celebrari, ut magis ac magis in memoria futuræ gloriæ bonorum desideria valeant dilatari. Nunc sequentia videamus.

[16] Certatim autem laborantibus in præfati constructione oratorii, Sigifridus quidam nomine, [dedignatus collaborare punitur.] fervorem sociorum imitari dedignatus, omni membrorum mobilitate & officio est destitutus. Qui postquam, salubri pœnitentia motus, in cognitionem sui pervenit; recepto sine mora vigore, totius corporis contractione caruit.

[17] Accidit quoque brumali tempore, dum cuncta fuissent aspero frigore constricta, supranominatum Comitem Theodericum, vehiculo residentem, trahi super cujusdam profundissimi lacus terga, glaciali rigore contecta. Verum, [Comes Theodericus periculum submersionis evadit.] sicut hujuscemodi constat periculosa meatio, jam fere media contingentibus, dum glaciei tenuitas non æquipararet ponderis impressionem, letiferam sui minitabatur rupta voraginem: unde cunctis tremore fugatis, Comes relictus est solus. Qui cum humanum penitus deesse videret auxilium, ad expertum crebrius B. Adalberti totis suspiriis confugit patrocinium; per cujus interventum celerem meruit impetrationis obtentum. Nam, quod mirum est dictu, ubi fundus vix credibilis habetur, summotenus pendentem lympha sorbere non valuit; cinguli tantum usque finitima lambere præsumpsit. Sic nempe tam ipse liberatus exivit periculum, quam cuncta quæ vehiculo imposita ferebantur sunt liberata.

ANNOTATA G. H.

a Ms. Chronicon Egmundanum cap. 3 addit, post annum 760 eam vastationem contigisse: at cap. 5 describit maximam vastationem, per Normannos annos 856 factam: quando asserit ecclesiam S. Athalberti cum Egmunda destructam, & apud Nortwyck S. Jeronem Presbyterum decollatum. Quæ etiam apud Joannem de Leidis, lib. 5 cap. 33 & 34 leguntur. Corpus S. Jeronis postea in ecclesiam Egmundanam S. Adalberti fuisse delatum, dicetur ad diem 17 Augusti, ejus natalem.

b Idem Chronicon cap. 4 Amalech.

c Idem Chron. varias addit conjecturas, non magni faciendas omnes, quantumcumque Monachi in omnibus suis scripturis conati sint obscurare verum nomen, scribendo, Hæc-munda, & nomen latinum facere; quod proculdubio Teutonicum est, ut cetera hujus generis, in quibus Mond significat os fluminis.

d De hoc Rorico, seu Roruc, ejusque prosapia, egimus 3 Februarii ad Vitam S. Anscharii § 9, & constat ex Annalibus Fuldensibus, eum Dorestado præfuisse anno 857: quæ huic narrationi congruunt.

e Gerbrando Vulsfit, cui etiam locus monasterii infra Hallen dictus scribitur Hallem, ac forte hoc melius, cum vocula hem domum significans in terminandis locorum nominibus sit usitatissima.

f Addit Beka: Crux etiam aurea super pectus ejusdem ibidem inventa est, quæ contra varias ægritudines medicina salutaris est: de fonte autem quod dicitur hodiedum perseverat, multis ad illum non obstante loci desolatione per hæreticos inducta, confluentibus: ut supra dixi.

CAPUT III.
Basilica lapidea erecta. Miracula tempore Scriptoris probata.

[18] Nec sunt memoriæ subtrahenda, quæ temporibus a Theoderici junioris, prædicti videlicet Comitis filii, [In lapidea basilica Monachis tradita corpus honoratur.] nos ipsi vidimus declarata miracula. Is enim paternæ devotionis ferventissimus æmulator, in honore sancti Confessoris Christi Adalberti lapideam basilicam non sine magna construxit difficultate: quippe cum tellus hæc, arenosa tenuis exilitate, nimium sit egena lapidum & calcis opportunitate. Pignus quoque sancti corporis, inclusum sarcophago, eleganti fabricæ decoravit artificio: & ne quid ei, in præmio futuræ beatitudinis, deesset perfectæ remunerationis; cultores monasticæ observantiæ inibi Deo vacare constituit: quibus etiam ad quotidianum victum de reditibus suis sufficientiam præbuit. Nam patris ejus institutione Sanctimonialium prius ibi vita florebat: sed ob imminentem sæpius Frisonicæ feritatis molestiam, ad observantiam propositi sui facultas eis minime suppeditabat.

[19] Hic itaque tam eximiæ liberalitatis Comes, genuit filium, b Egbertum nomine; quem divini timoris intuitu Clericatus fecit delegari sorte. [Sanantur, Egbertus filius Comitis a Febri] Qui dum jam in adulta ætate Subdiaconatus ministerio fungeretur, quodam anno sequente die Palmarum, valida vi febrium est invasus: cujus acerbitate, usque ad festivitatem sancti viri, quæ est septimo Kalendas Julii, graviter est vexatus. Cum vero sacræ festivitati, fiducia meritorum piissimi Confessoris, cum ceteris interesse decerneret; ita penitus ab omni adversa valetudine est absolutus, quasi numquam ab ea fuisset pulsatus: & lætus ob tantæ pestis evasionem, ad Missarum solennia ministerii sui obsecutus est devotionem. Hic denique est Egbertus, qui post Archipræsulatus a Deo sortitus infulam, tam vivacissimo religionis ardore, quam moderatissimæ libramine discretionis, Trevirensem rexit Ecclesiam.

[20] Fuit eidem Comiti filia carissima, nomine Erlinda, [& Erlindæ filiæ oculus,] quæ diu unius oculi est usu frustrata. Sed quomodo tantum Confessorem non sentiret sibi placabilem, quem patris sui sedulitas tot munificentiis fecit debitorem? Recepit ergo visum, plus gaudens ex restitutionis beneficio, quam si numquam naturali careret officio.

[21] Fuit item de gente Anglorum Presbyter quidam, nomine Wolmarus, qui per viginti annorum revolutionem, [Presbyter 20 annis cæcus] nullam potuit penitus habere visus hilaritatem: unde multis Sanctorum locis peragratis, Romam quoque pervenit, ut ademptæ lucis receptu potiretur. Verum superna pietas, quæ per Apostolicum meritum crebis & multifariis est modis patefacta, hujus viri sanitatem, ad declaranda S. Adalberti distulit patrocinia. Nempe dum Romana reverteretur ab urbe, attrahente fama curationis multorum, Egmundam studuit adire: veniensque saluberrimi fontis ad locum, quem supra memoravimus sub sancti corporis locello repertum; postquam oculos suos trino liquoris lavacro refovit, serenissimo lumine donatus abscessit.

[22] Moderno quoque tempore plurimi cæcorum, claudorum, [aliique varii infirmi,] aliisque ægritudinum varietatibus debilitati, per efficacissima S. Adalberti merita, ad integram vegetationem sunt reformati: quorum nomina sive numerum colligere supersedimus, ne, per verbosam styli vagationem, legentibus forsitan quamlibet ingeramus fastiditatem. Sed hoc certissimæ fidei commendandum, [& dæmoniaci,] quod cum locus hic sit fœcundus incomparabili languentium medicatione; præcipue tamen gaudeat dæmoniacorum liberatione: nam quisquis huc venerit hujuscemodi captivatus amentia, integerrimæ redemptionis gloriabitur obtinentia. Nam cur non declinent dæmones potentiam Confessoris cum Christo triumphantis, cujus ineluctabile certamen experti sunt in carne militantis?

[23] Extitit etiam Comes urbanus quidam, Ruosckin habens vocabulum, [immedicabilis æger,] cujus mansionis haud procul a beati viri monasterio constabat habitaculum. Hic divino præmonitus instinctu, filium suum illuc divinis obsequiis mancipandum, atque regularibus institutis devoverat imbuendum. Postea vero, dum tam supernæ aspirationis immemor, quam propriæ sponsionis extitit prævaricator; puer in immensam decidens invaletudinem, a cunctis irremediabilis habebatur; donec ad altare sancti viri regulari oblatione traditus absolveretur: evidenter insinuans, paternæ defraudationis perfidiam, languoris sui fuisse causam. Felix nimirum, cujus momentanea ægritudo, tam paternæ temeritatis correctio, quam sempiternæ suæ salutis fiebat occasio.

[24] Mulierem quamdam, non longe ab eximii patris cœnobio degentem, puerum parere contigit; qui per viginti dies alimentum lactis penitus abhorrens, [infans a sugendis uberibus abhorrens.] ubera materna contemptui habuit. Mirabile forsitan & incredibile habeatur, si non late veridicorum relatione testium comprobaretur. Parentes ergo, considerantes humanum consilium tali non esse proficuum periculo; eumdem puerum B. Adalberti offerentes altari, ipsius sanandum commendaverunt patrocinio. Mox autem puer naturali vigoratus robore, ad sugendum cœpit avidius gestire. Quis non in hoc mirabilem divinæ dispensationis attendat ordinem? Subtrahitur ergo parvulo huic naturalis affectio nutrimenti, ut & tanti Confessoris in curando patescat excellentia, & eidem parvulo sublimioris propositi provideatur observantia. In hoc perpendi potest, divinæ dispositionis proventionem numquam a boni vacare prædestinatione, sed semper in lucrandarum animarum versari provisione.

[25] Oratorium quoque celeberrimi Patris, minus justa custodum vigilantia conservatum, [Pallium, quo sacra ossa tecta, ab incendio illæsum.] bis incendii deprædatione est devastatum. Sed qui, non dormitans neque dormiens, conservat Israël, sic negligentium punivit injuriam, ut meritorum Sancti inibi requiescentis declararet eminentiam. Nam cunctis illic depositis, flammarum violentia favillatenus crematis; solum pallium, quod sacratissimum Corpus velare meruit, remansit expers hujus exustionis. Nullus ergo tam stolidæ mentis hebetetur vesania, ut Sancti hujus præjudicare velit potentiæ, quod adscriptum sibi templum ab igne non servaverit immune: Deus enim qui in Sanctis suis est mirabilis operator, humilium & in præceptis suis ambulantium propitiabilis est exauditor: negligentia & pigritia marcidis, misericordissimæ suæ patientiæ monita ingerit; superbis autem & in perversitatis calle durantibus, sententiam justissimæ vindicationis inscribit. Hic denique in combustione rerum templi hujus incautos expergefecit; in conservatione vero pallii, devotis & sancta suffragia quærentibus, spem impetrationis providere decrevit.

[26] Nostris quoque temporibus, ad declaranda sancti viri illustria virtutum insignia, divinitus ostensum miraculum edere pergam: ut tanto devotius, in ejus venerationis debitum, Christianis recalescat animus populis, quanto largiflua signorum efficacia crebrius eum prospexit cælesti glorificari benedictione. Transmarinis namque in partibus quidam, infinita pollens divitiarum opulentia, inflammante sæva rapacitatis cupiditate, nepotum suorum rura, quæ eis hereditario jure ex paterna successione contigerant, injusta pervasione in suos moliebatur redigere usus. [ob possessiones suas occupatas] Quem cum tam per affines & amicos, quam consanguinitate propinquos, ut nefandos compesceret conatus, multifariis precarentur oraminibus; dicentes non decere eum aliena concupiscere, utpote qui suis esset sufficiens; ille nihil dignum ratione respondit: sed spretis amicorum adhortationibus, quid malitiæ mente diu tractaverit, sceleratissimi prodit exhibitione operis, & injuste possessa suos jussit exercere colonos. Interim juvenum feroces animi vehementius concitabantur in iram: & nefanda, quæ tantis lacessiti injuriis cogitare compellebantur, verbis promere pertinacius non verebantur; scilicet, quælibet se malle subire discrimina, quam fundis carere paternis. Inde suscitantur iræ, rixæ, dissensiones: adulantur partibus militares manus: postremo sævo exemplo patricidale exoritur bellum; producuntur ex utraque parte acies bellatorum. [patruum occidunt nepotes,] Tunc germani fratres, conspirata manu parem acceptis contumeliis vicem rependere prompti, patruum suum, dira passum vulnera, solo prosternunt, mortique (quod nefas est dicere) tradunt.

[27] At post spatium temporis, nolens Deus perpetuo perire peccantes, immisit eis pœnitudinem tanti criminis. Mox sine dilatione Episcopum, [qui pœnitentes gladiis in vincula conversis se stringant:] ad cujus diœcesim pertinebant, adeunt; seque peccasse, se reos esse, lacrymosis proclamant vocibus: & vulnus admissi facinoris congruo mederi antidoto, toto cordis precabantur oratu; ita ut ferro quo reatum perpetraverant, eos juberet tamdiu constringi; quousque, qui solet gratuita sua gratia dimittere peccata, suo eos judicio decrevisset absolvere. Itaque Pontifex non abnuit, videlicet ne impunito crimine tanto, eorum animæ inextinguibili perpetuæ pœnæ postmodum cruciarentur incendio. Unde cum boni consilii compotes efficerentur (nam alter eorum brachium sibi vinxerat, facto loro ex gladii capulo; alter vero ipso gladio, quasi fascia pectorali se constrinxerat) circuibant plurima Sanctorum loca; ut eorum suffragiis quandoque veniam obtinerent criminum, quorum votis sciebant citissime annuere Dominum. Tunc pari devotionis studio Nivialense properant ad Cœnobium, [& alter liberatur apud S. Gertrudē,] ubi mira signorum gratia sacra effulget Virgo Gertrudis: ut & ipsi experirentur beneficio, quantum Dei famulæ conveniret honorare meritum. Ubi cum aliquantisper, effuso lacrymarum imbre, orationi incumberent; beatæ Virginis ob meritum, unus a Domino solutionem vinculi meruit, unde non modico repleti sunt adstantes gaudio. Alius vero, dum enixius divinum sibi adfore precaretur auxilium, [alter apud S. Adalbertum.] hoc a Domino meruit percipere responsum, ut omni festinatione properaret ad limina sacræ aulæ Lēvitæ Christi Adalberti; ibique se sciret solvi vinculo, quo suo se obligaverat voto. Cœpit itaque ignotum sibi perquirere locum, Angelico dicto in somnis sibi Egmunda nominatum: nec cuiquam palam fecit, quid illuc quærere vellet, sed tantum quod orationis causa animo haberet eum invisere. Et sicut desideria, cælitus inspirata, divina semper ad effectum perducuntur gratia; licet difficili gressu, tamen diu desideratum pervenit ad locum: ibique perendinatis aliquibus diebus, spe indubitanti præstolatur olim promissæ sibi a Deo solutionis donum. Et dum aliquando, sicut semper consueverat, ad horam divini Officii adsisteret vultui divino imaginis Domini nostri Jesu-Christi; subito illa ferrea sine manibus disrumpitur armilla: ut palam daretur intelligi, hæc S. Adalbertum suis promeruisse meritis, quia in suo corpore Crucis stigmata portare non erubuit. Mox admiratio crevit populi, hymnidica monachorum gratulatur caterva: & quia talem meruerunt habere Pastorem, in commune bonorum largitorem collaudant Dominum.

[28] Hæc de vita & virtutibus opinatissimi Confessoris Christi Adalberti Mediolacensis cœnobii excudere cucullarii; [Epilogus.] jubente Serenissimo ejusdem monasterii Domino supranominato, videlicet summo Præsule Egberto: qui rerum honestarum, & ad divinum cultum proficientium, solertissimus & indefessus eminet procurator. Cuicumque igitur libellus hic in manus venerit, non hebetis ingenii crassitudinem, non incultæ rusticitatis attendat absonitatem: nec arguat eos temeritatis, qui imbecillitatem virium non trutinarunt ad immensitatem ponderis: quia majori se subjicit periculo, qui inobedientiæ noxam non pertimescit, quam qui propriæ possibilitatis modum obauditionis intuitu pensare negligit. c Ergo quidquid incoctum deprompserit scribentium tenuitas, hoc roboret præcipientis auctoritas. Et sicut non cernitur a quam despectibilibus personis, sed quam nitidum & pretiosum sit quod defertur aurum; sic in hoc opusculo non inde dictantium spernatur ingenium, sed [consideretur] quam laudabilis & Deo acceptabilis B. Adalberti fuerit vita, quam tot virtutum fulgoribus superna clarescere fecerit gratia. Nulla denique sana meditanti provenit jactura, si linguam ejus foliorum exuberatio non adumbret, cum mens ipsius malorum odore & sapore dulcorata pinguescat. Discat ergo legentis animus, scribentis imperitiæ compati, si S. Adalberti Confessoris Vitam, quam pia curiositate appetit, desiderat imitari. Ex radice namque fraternæ condescensionis, Sancti justius anima pullulaverit ad intuendam sublimitatem Creatoris; unde misericordi nos attendens exauditione, tam clementissimus pro nostris reatibus interventor, quam promptissimus angustiarum tribulationis nostræ sit relevator; ipso annuente, qui de supernis cælorum sedibus veniens, miserorum effectus est consolatio, Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat unus & verus Deus, per infinita seculorum secula. Amen.

ANNOTATA G. H.

a Theodericus II Comes patri successit, mortuus anno 985, & cum uxore sua Egmundæ sepultus: cujus variæ donationes, huic loco factæ, referuntur ex Archivis monasterii Egmundani a Scriverio apud Soutmannum.

b Egbertus, creatus est Archiepiscopus Trevirensis circa initium anni 978, mortuus 10 Decembris anni 993.

c Reliqua desunt apud Mabilionem, quæ supplemus ex Ms. in quo sequebatur minor historia, a Monacho Egmundano composita, sed ex priore relatione desumpta, aliquibus minus recte adjunctis.

ALIA MIRACULA
Ab Egmundensi Monacho seculo XII scripta.

Adalbertus Diaconus, Egmundæ in Hollandia (S.)

BHL Number: 0034, 0036


A. MON. MEDIOL. EX MS.

[1] Cum pium & honorificum sit prædicare Deum in Sanctis suis; [Prologus.] miracula, quæ per beatum Confessorem suum Adalbertum, nostris temporibus operatus est, & assidue operatur manus Domini, vel quæ ipsi vidimus, vel venerabilium virorum adhuc superstitum certa relatione comperimus; etsi imperiti sermone, non possumus vel justum æstimamus silentio præterire. A cujus operis incepto cum nos diu absterreret inscitia, pudor averteret; Fratrum compulsi instantia, ob devotionem Sancti nos ad calamum compellentium; consultius rati sumus affectuosæ voluntati obedire eorum, quam commodo privato vel pudori per silentium consulere. Quisquis ergo ad hoc opus accedere dignabitur, non verborum faleras, quibus rusticitas nostra minus suffulta est, requirat; sed rerum seriem, & miraculorum Beati Confessoris magnitudinem attendat; nec virtutum verba putet, ut lucrum linguæ; sed Dei virtutem, seria imitatione pii operis, fructum faciat necessitatis. De rerum porro veritate nemo ambigat; cum & pudor noster, multo labore ad scribendum coactus, inutiliter ad mendacia referenda & probrose solutus esset; nec indigeat Sanctus Domini nostro mendacio commendari.

CAPUT I.
Monasterium protectum: malevoli puniti. Cæci & alii ægri sanati.

[2] Temporibus igitur a Florentii Crassi, piissimi, [Ut inundationis periculum a se avertant Castricomenses,] octavi Comitis Hollandensis, cujus erga Sanctum Domini ejusque Congregationem multa devotio, prosperos sibi vitæ præsentis successus, & spem de futuro bonam obtinuerat; Dominus, cui specialiter suppetit cum voluerit posse, per merita dilecti sui, suæ potentiæ tale dignatus est indicium demonstrare. Palus b quædam ex irruptione maris proveniens, cujus adhuc indicia magna supersunt, claustro Egmundensi contigua fuit. Quæ plerumque hiemali tempore, tum pluviali tempestate, tum maris impetu convalescens, adeo intumuit; ut vix a claustri ambitu coërceri potuerit. Hæc hieme quadam solito amplius inundavit, in tantum ut his qui in proxima villa, scilicet Castriken, c morabantur, non levem jacturam, non facile periculum, agrorum invasione & domorum, minaretur. Erant autem eo temporis pagi ipsius habitatores, tam nobilitate generis, quam rerum copia, fortuna sibi arridente, præpollentes: quæ utraque res, iræ, rixæ, contentionis, insolentiæ, & multorum malorum fomes erat in eis & irritamentum. Tumido ergo spiritu, manu armata, ore ad injurias præparato, [frangunt aggerem, tuendo monasterio factum,] Egmundam venerunt, aggerem eisdem aquis oppositum (quod absque claustri læsione & gravi dispendio fieri non poterat) effringere proponentes: ut dum undæ per alios meatus decurrerent, ipsi damni minus sustinerent. Sed non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. Hæc itaque sunt nuntiata Abbati loci ipsius Stephano: d qui pastoris officium, in quantum decrepitus, & jam jussu Imperatoris de præsidio & statione vitæ præsentis migraturus poterat, strenue satis exercebat: cujus ut compendio mores adnotemus, fructibus senectutis jucunde fruebatur, memoria scilicet & copia bonorum, pio labore antea paratorum: nam & strenuitatis suæ, & laboris in studiis liberalibus exercitati argumenta non debilia posteris reliquit, libros scilicet, quos claustro Egmundensi & numerose & accurate describi fecit.

[3] His ergo auditis venerandus senex contremuit, & obstipo e capite defigens lumine terras, infra cordis secretarium quid ageret, [sed sistuntur aquæ objectu Reliquiarum.] quo se verteret, consilium quæsivit. Et cum in senibus sapientibus, rerum præteritarum cognitio, futurarum cautela sit; quod viribus minus poterat, consilii manu egregie supplevit. Misit enim ad eos, qui in Sancti injuriam temerario ausu processerant, cum scrinio quodam aureo, unum de Fratribus suis Adalardum nomine, qui & ipse postmodum eidem regiminis in honore successit; ut vel Sanctorum præsentia conterriti, vel ipsius Fratris (cum esset cognatus eorum, qui in ipsis potentiores erant) precibus emolliti, a temere incepta sanctissimi Confessoris Adalberti absisterent injuria. Verum hi mente obstinata, nec verbo Domini penetrabili, contumelias pro reverentia, pro precibus maledicta, minas pro exhortatione reddiderunt; & impetu facto nullum timoris Dei respectum habentes, aggerem aquis oppositum infregerunt. Sed (mirum dictu!) mox ut scrinium sanctarum Reliquiarum, cum sancti Patris Adalberti commemoratione, Frater memoratus aquis imposuisset; aëre in tempestatem commutato, grando & nix de cælo corruerunt, aquæ in seipsas conversæ sunt: nec in partem multo decliviorem effluere præsumpserunt, sua voce imprudentium ignorantiam confundentes, & meritum Sancti, cujus possessioni pepercerunt, prædicantes. Cujus miraculi novitate inimici omnes in stuporem conversi, confusi & reveriti, in sua redierunt. Sed cum scriptum sit: In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis; superbiæ radicem vitiosis semel innatam medullis, nec eradicavit de cælo miraculum, nec commutare potuit mutata vis naturalis elementorum. [Sap. 1, 4.]

[4] Alio item tempore, cum prædictus f Adalardus Abbatis officio fungeretur, supradictæ paludis tanta facta est inundatio, ut jam jamque, littore non contenta suo, [easdem aversurus alibi rupto aggere Abbas,] claustro item periculum minaretur. Habito igitur Abbas loci cum suis consilio, id potissimum invenit quod ipsa rei necessitas imperavit; scilicet ut aggerem, ejusdem aquis oppositum, quia alibi non liceret, in propria monasterii possessione longiuscule a claustro effringeret. Assumptis itaque secum paucis Fratribus & quibusdam ecclesiæ ministerialibus, ad locum monasterio vicinum, quem Arenam appellant, processit; dispendio minori periculum majus, per aquæ ipsius deductionem, moderaturus. Assumpsit nihilominus secum Reliquiarum B. Adalberti venerabile scrinium, ne quid forsitan adversitatis obviaret, ne quod impedimentum inferre præsumeret temeraria turba virorum de Kastriken, [contra se opposituros Reliquias adfert:] qui tumida semper cervice, cornu minaci Sancto Domini contrarii fuerunt, donec divinitus compesciti sunt. Nec inanis timor ejus, nec falsa suspicio fuit. Vix enim negotio ad quod processerant peracto, quales supra memoravimus, ore, corde, manu, ad maledicta, ad inimicitias, ad injurias armati, cum gladiis, lanceis & fustibus adfuerunt, ad vim faciendam pervicaces: qui & multitudine & malitia superiores fuerunt. Quo viso Abbas cum suis, qui pacificus & imbellis venerat, [eas non impune repellunt isti;] stat corde gelato attonitus, riguere comæ: & quia nec verbo exhortationis, nec ullis suorum viribus huic belluinȩ feritati resistere potuit; cum Reliquiis sanctis festinanter rediens, per fugam cæcum illorum impetum declinavit. Sed quia velocibus equis insederant, fugientes occupaverunt, extremos quosque & ad fugam tardiores injuriis vel cædibus afficientes.

[5] Erant autem in parte hostili fratres germani sex, forma, viribus, divitiis omnes fere comparochianos suos præcellentes; acris animi, subdoli, [nam ex præcipuis injuriæ auctoribus] audaces; cædibus, rapinis, discordiæ vacantes; divina & humana promiscue habentes. Horum tres, Arnoldus videlicet, Wulbrandus, & Eilgerus, cum duobus consobrinis suis Sicke & Garbrando, in injuriam Sancti procaciores fuerunt, verbis, gestu opprobria & minas jacientes; adeo ut (quod dictu nefas est!) arnis suis in sanctissimam thecam impegerint, spumanti ore rabiem cordis evomentes. Quorum idcirco nomina & ausus temerarios non tacemus, ut pœnam illorum qua crudeli & horribili animadversione mulctati sunt, obsidem vindictæ, timoris exemplum, argumentum cautelæ, inimicis Ecclesiæ nostræ & cunctis adversus eam testamentum disponentibus, proponamus. Nec immerito in eos ultio divina processit. Cum enim Ozæ, arcam Domini tangentis, indiscreta devotio morte punita sit; injuria Sancti, [senior a fratre occiditur:] qui vere virtutum arca fuit, habens in se tabulas testamenti & virgam disciplinæ cum manna mansuetudinis, non potuit vel debuit inulta dimitti. Fratrum ergo crudelissimus, Arnoldus scilicet, ad ostensionem iræ Dei, in loco eodem quo Sancto injuriosus extiterat, [hic in amētiam vertitur,] qui Arena nuncupatur, non multo post, a fratre suo juniore, letales ictus gladii in pectore & cerebro, sedibus rationis, ratione abutens accepit; tremensque toto corpore versusque in furiam, digna ultione animam emisit. Percussor autem, qui & ipse in Sanctum Domini reus extiterat, mentis incurrens alienationem & inaniam cerebri passus, de divite, potenti, nobili, ad tantam miseriam devolutus est; ut aliquot annis per domos mendicans, stipem publicam petierit; donec tandem vermibus consumptus, in dimidio dierum suorum vitam finivit.

[6] Tertius autem fratrum Wulbrandus, proprium incurrens gladium, seipsum occidit; [tertius semet occidit] terribilis exempli relinquens vestigia, quia nemo impune adversus Dominum & Sanctos ejus consurgit.