Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni V           Band Juni I           Anhang Juni V

26. Juni


DIES VIGESIMA SEXTA JUNII.

SANCTI QUI VI KALENDAS JULII COLUNTUR.

Sanctus Gaudentius, Martyr in Africa.
S. Felix, Martyr in Africa.
S. Agapitus, Martyr in Africa.
S. Emerita, Martyr in Africa.
S. Agatho, Martyr Alexandriȩ.
S. Luceia, Martyr Alexandriȩ.
S. Diogenes, Martyr Alexandriȩ.
S. Therapon, Martyr apud Græcos.
S. Macarius, Martyr apud Græcos.
S. Marcus, Martyr apud Græcos.
S. Marcia, Martyr apud Græcos.
S. Thaddæus Martyr apud Habessinos.
S. Joannes, Frater ac Martyr Romæ.
S. Paulus, Frater ac Martyr Romæ.
S. Terentianus, Campiductor. Ibidem.
S. Ejus filius. Ibidem.
S. Vigilius, Episcopus Tridentinus, in Alpibus.
S. Maxentius, Presb. Abbas, in agro Pictaviensi.
S. Anthion, apud Græcos.
S. David Reclusus, Thessalonicæ in Macedonia.
S. Babolenus, Abbas Fossatensis in Gallia.
S. Joannes, Gothiæ Episcopus.
S. Papolenus, Episcopus & Abbas in Belgio.
S. Salvius Episcopus, Martyr prope Valencenas in Belgio.
S. Superius ejus discipulus, Martyr prope Valencenas in Belgio.
S. Pelagius Martyr, Cordubæ in Hispania.
S. Wambertus Martyr in Sagiensi Normanniæ diœcesi.
S. Anthelmus Cartusianus, Episcopus Bellicensis in Gallia.
S. Dionysius Bulgarorum Archiepiscopus, prope Kioviam in Russia.

PRÆTERMISSI ET AD ALIOS DIES REJECTI.
Opera Rev. Patris Godefridi Henschenii piæ memoriæ, ubi aliud non indicant litteræ margini appositæ.

Sanctus Vigilius, Episcopus Autissiodorensis, occasione S. Vigilii Episcopi Tridentini, adjunctus huic diei est a Petro de Natalibus, quem secuti Maurolycus, Grevenus, Canisius, Saussaius, cum Florario Ms. uti diximus ad hujus diem natalem num. 4. XI Martii.
S. Joannes, Presbyter in agro Turonico, inscriptus est Martyrologio Anglicano secundæ editionis, cum in priori editione esset cum Martyrologio Romano & aliis die sequenti. Nos de eo egimus VIII Maji. Sunt etiam qui cum Joanne Monasteriensi confundant, de quo V Maji.
S. Quadratus, Episc. Athenis, indicatur in Martyrologio sub nomine Bedæ excuso. De eo egimus XXVI Maji.
S. Lambertus, Episcopus Venciensis in Gallia, relatus a Baronio, Ferrario, Saussaio, ut diximus ad diem natalem XXVI Maji.
D. P.
S. Probus, Presbyter Moguntiæ, a Ferrario in Catalogo gener. relatus, ab aliis præcedenti die, a nobis inter Prætermissos, & ibi, & XVII Maji.
D. P.
Corbicanus, tamquam S. Confessor notus in Belgio, quo ex Hibernia venerit cum S. Adalgiso, refertur a Ferrario in Catalogo, allegato Scotiæ Martyrologio; credo ex suggestione Camerarii, qui deinde illum præterivit, nempe ignotum Belgis, ignotum etiam auctoribus Vitæ S. Adalgisi, quam examinavimus II Junii.
Bartholomæus, Episcopus Laudunensis, S. Norberti fautor eximius, & quasi Archimonasterii Præmonstratensis confundator. Qui relicto Episcopatu, Fusciniaci factus Ordinis Cisterciensis Monachus, hoc die mortuus, cum titulo Beati memoratur a Chrysostomo Henriquez & Chalemoto: inter Pios a Saussaio. De eo actum ad Vitam S. Norberti VI Junii.
S. Radulphus, Archiepiscopus Bituricensis, indicatur in Ms. Florario, & apud Grevenum. De eo egimus XXI Junii.
SS. Lantanus & Bigatus, Martyres Thessalonicenses, leguntur in nonnullis Mss. uti diximus præcedenti die XXV Junii.
S. Eurosia Virgo Jaccæ, indicatur a Ferrario in Catalogo generali. De ea egimus XXV Junii.
D. P.
S. Perseveranda Virgo, variis Usuardi recentius aucti exemplaribus, tandemque etiam Romano inscripta, alio nomine est S. Pecinna. Cujus verus dies, quo colitur, est XXV Junii.
S. Deppæ Martyris & Socii Anonymi Roma allatæ Reliquiæ, anno 1612, translatæ solenniter hac die fuerunt in ecclesiam Novitiatus Societatis Jesu Tornaci; annuum autem festum iis institutum agitur III vel IV Dominica post Pascha, & extat ea de re libellus Gallicus, quod hic indicasse satis arbitramur.
S. Superius Martyr colitur Officio Ecclesiastico, sub ritu duplici, Bononiæ in Ecclesia Patrum Franciscanorum, ubi hujus sacrum Corpus asservatur, Roma anno 1622 sub Gregorio Papa XV eo delatum. Ita nos ibidem accepimus, & in Bononia perlustrata confirmat Masinus.
SS. Baudelici & Nonnosæ, fratris & sororis Martyrum, memoria inserta est Martyrologio Ms. Bruxellensi ecclesiæ S. Gudilæ. Sunt hi ut sic conjuncti, alibi nondum reperti. Datur ad XX Maji S. Badelius Martyr Nemausi, an ex loco Nemauso, Nonnosa formata? Est Nonnosus Abbas in monte Soracte, a S. Gregorio laudatus, & ad II Septembris in Fastis relatus. Ut seorsim utrumque celebremus, non audemus satis fidere uni huic Ms.
S. Deodatum Papam notavit Henschenius, repertum alicubi velut Sanctis adscriptum. Est is Adeodatus hoc die sepultus ad S. Petrum: sed nullum ibi cultum habens. Eum ego hactenus invenio obiisse 18 Maji anno 677.
D. P.
Sunzo seu Sunderoldus, Moguntinus Episcopus, in prælio contra Normannos, Belgium anno 891 depopulantes, cæsus prope Mosam, VI non XVI Kalendas Julii, cum titulis Beati ac Martyris refertur a Bucelino, aliisque Monasticorum Fastorum Auctoribus. Consultius eo abstinet seculi 4 p. 2 Mabilio: certe cultum nullum obtinuit a morte; solum dicitur corpus honorifice Moguntiam relatum, & apud S. Albanum sepultum fuisse, cum Epitaphio, quod refert Serarius, nihil continente nobis notandum.
Nongenti monachi in monasterio Hiberniæ Benchor, simul a piratis interfecti, martyrio coronati, ad regnum cælorum pervenisse dicuntur a Trithemio lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 33. Quo citato Sancti appellantur a Wione & Menardo in Appendice ad Martyrologium Benedictinum, quod dies festus aut obitus sit ignotus. Wilsonus in suo Martyrologio Anglicano eis hunc XXVI Junii assignavit: & secuti sunt Ferrarius atque Fitzimon. Libenter aliquod antiquius testimonium nancisceremur. Interim quæ hactenus sciuntur, protulimus.
D. P.
S. Hermoygius, Episc. Tudensis in Hispania, refertur a Tamayo, occasione S. Pelagii Martyris, nepotis sui, ubi aliquid de eo in Appendice. Ferrarius in Catal. Gener. Legioni eumdem adscripsit: melius hoc, de Pelagio illuc Corduba translato, fecisset.
Rudolfus, Episcopus Eugubinus, defunctus an. 1070, ut Sanctus refertur a Ferrario & Bucelino. Laudavit hominem sibi familiarem S. Petrus Damiani, & sanctam ejus mortem cum morte S. Dominici Loricati perscripsit Alexandro II; unde editor operum, Epistolam istam vocavit Vitam SS. Rudolfi & Dominici: sed talis auctoritas nulla est; neque Eugubini Sanctum vocant, nedum colunt ut talem.
Rudolfus, Monachus Presbyter, ab invadentibus Lubecensem agrum Slavis occisus, circa an. 1150, refertur ex Chron. Slavorum Helmoldi lib. 1 cap. 64, ut S. Martyr a Wione, Ferrario, Bucelino. Nihil de cultu Helmoldus, neque Sanctum vocat: abstinemus ergo ab eo etiam nos.
Beatrix a S. Mauritio, sanctimonialis Ordinis S. Dominici Eboræ in Lusitania, patientissima in suis morbis & incisione membrorum, & affectu erga passionem & mortem Christi, in Anno sancto honoratur titulo Beatæ Sororis, & solum Venerabilis a Joanne Rechac sive de S. Maria, lib. 1 cap. 3 in littera B.
Benedictus a Græccio in Italia an. 1304, Petrus Romerus, Joannes Lageanus, in Vasconia, an. 1400, Albertus Moriginis Mediolani, an. 1448, Angelus de Groppina, in Tuscia an. 1498, Catharina de Orvelas, in Lusitania an. 1520, Ordinis S. Francisci, ut Beati inscripti Martyrologio Franciscano Arturi, cum aliqua illorum commendatione ex Auctoribus ibi allegatis, sed cultum non probantibus.
Joannes Heckius, Presbyter & Provisor Ordinis Præmonstratensis, ex monasterio Dom-martinensi juxta Hesdinum, hoc die anno 1568 ab hæreticis tormentarii pulveris cruciatu tostus ad mortem usque, instar Beati refertur in Natalibus Sanctorum Præmonstratensium Chrysostomi Vender Sterre; & cum Beatæ memoriæ titulo a Petro de Wagenaer, inter Personas Præmonstratenses sanctitate illustres, ubi vita & mors latine describitur.
D. P.
S. Theodechildis, Virgo sacra, filia Chlodovæi Regis Francorum, fundatrix monasterii S. Petri Vivi apud Senones, ab aliquibus hoc die refertur: nos de ea agemus XXVIII Junii.
Giswaldus, comes S. Disibodi, inscriptus est Menologio Scotico Camerarii, de quo poterit agi ad Vitam ipsius Sancti VIII Julii.
D. P.
S. Venera, Virgo Martyr, apud Castrum Regale in Sicilia, refertur ab Octavio Cajetano in Idæa, & in opere de Vitis Sanctorum Siculorum; tamquam ob studium castitatis a fratribus, ad nuptias cogere volentibus, occisa; idque ex fide veteris cujusdam cantiunculæ. Sed Anselmus Crassus Capucinus, discursu 6 de S. Venera, oculatus loci indagator, testatur nullius alterius imagines & Martyrium in pluribus istic locis exprimi, quam ejus quæ a Græcis sub nomine S. Parasceves colitur: quamque ipse conatur probare in ejusdem insulæ oppido Acis natam. Quare alteram istam, ut distinctam a S. Parasceve, non putamus admittendam; de ejus cultu publico acturi ad diem ipsius S. Parasceves, Latinis Veneræ aut Venerandæ XXVI Julii.
S. Theodori encœnia templi in Rhesio, notantur in Ms. CP. Synaxario Collegii Parisiensis. De Rhesio alias Rhegio & Rhusio porta & navali Constantinopoli, vide erudite disserentem Cangium, lib. 1 Constantinopolis Christianæ cap. 15. Ast Theodorum a Martyribus & Studita diversum nullum novimus, nisi eum qui τῶν Ὀρόβων id est Margaritorum Hegumenus colitur VIII Augusti.
S. Marcelli Episcopi Parisiensis Translatio, inscripta est Auctario Greveni ad Usuardum, & Martyrologio Germanico Canisii. Die ejus natalis est 1 Novembris.
D. P.
SS. Rufus, Timon, Epenȩtus, Apostoli ex LXX, encomium singuli hoc die habent in Ms. Synaxario nostri Collegii Parisiensis. Solus Rufus in Divionensi & quodam Mediolanensi. Ast a nobis jam alias relatus est ad diem, quo Romano Martyrologio inscriptus invenitur XXI Novembris.
Timon (qui etiam unus ex septem Diaconis) a Latinis recolitur, quando de eo egimus XXI Aprilis.
S. Epenȩtus a Græcis colitur seorsim. XXX Julii.
Hugo Monachus Hemmerodensis Ordinis Cisterciensis, ut Beatus refertur ab Henriquez & Chalemoto. Ejus vitæ sanctitas laudatur in Vita B. Davidis Hemmerodensis, quando de hoc etiam agi poterit. XI Decembris.

DE SANCTIS MARTYRIBUS AFRIS
GAUDENTIO, FELICE, AGAPITO, EMERITA.
Notitia ex Martyrologio Hieronymiano, & aliis.

[Commentarius]

Gaudentius, Martyr in Africa (S.)
Felix, Martyr in Africa (S.)
Agapitus, Martyr in Africa (S.)
Emerita, Martyr in Africa (S.)

G. H.

[Referuntur omnes ad diem 26] Quatuor Martyrologii Hieronymiani apographa, ad hunc XXVI Junii, Martyres prænominatos consignant his verbis: In Africa Gaudenti, Felicis, Agapiti, Emeritæ. Pro hac, in unico Lucensi, legitur Emeriti. Verum eosdem omnes ita etiam refert Notkerus: In Africa Gaudentii, Felicis, Agapiti & Emeritæ. In quodam Ms. a Philippo Labbe Parisiis ad nos misso ista habentur: In Africa Gaudenti, Felicis, &, post alios interpositos, Agapiti. Verum in Mss. Casinensi & Altempsiano ita consequenter collocantur: In Africa Gaudentii, Felicis, Agapiti. In Ms. Augustano S. Udalrici fit mentio Agapiti & Emeritæ. At pridie sive XXV Junii eorum memoria etiam celebratur in variis Mss. & in Richenoviensi & Rhinoviensi istis verbis: Africa, Gaudentii, Felicis, Agapiti, Emeriti. In Mss. Florentinis bibliothecæ Medicææ & Musæi Strozziani, Bruxellensi S. Gudilæ, [item ad diem 25,] & Casinensi alio, omissa palæstra Africa, ista signantur: Natalis Sanctorum Martyrum Gaudentii, Felicis & Agapiti. In vetusto apographo Martyrologii Hieronymiani Epternacensi, & in Mss. Altempsiano, [aut omnes aut aliqui,] Casinensi, Aquisgranensi, & Ms. Adone Reginæ Sueciæ; item in Auctario Greveni ad Usuardum ista leguntur, In Africa natalis S. Gaudentii, Felicis. In Mss. Atrebatensi & Tornacensi indicatur natalis S. Agapi sive Agapiti. Quæ omnia de iisdem quatuor Martyribus Afris, utroque die accipienda esse prorsus arbitramur, & propter quatuor Martyrologii Hieronymiani apographa & Notkerum, potius illos ad hunc XXVI Junii referimus quam ad præcedentem.

DE SS. AGATHONE, LUCEIA VIRGINE, ET DIOGENE
MARTYRIBUS ALEXANDRIÆ.
Ex iisdem antiquis Martyrologiis.

[Commentarius]

Agatho, Martyr Alexandriȩ (S.)
Luceia, Martyr Alexandriȩ (S.)
Diogenes, Martyr Alexandriȩ (S.)

G. H.

Apographum Martyrologii Hieronymiani Lucense, a Francisco Maria Florentinio illustratum, consignat hos Martyres istis verbis: In Alexandria Agathoni, Luceiæ Virginis & Diogenis. Quæ eadem habentur in Ms. Corbeiensi, quod D. Lucas d'Achery Parisiis excudi fecit; licet nomen Luceiæ non integre proferatur. In apographo Epternacensi, ad diem præcedentem XXV Junii ista habentur: In Alexandria Agathonis, item in Mss. Richenoviensi, Rhinoviensi, & Aquisgranensi: Et in Alexandria Agathonis. Ast hoc XXVI Junii in eodem Epternacensi rursum ista indicantur: In Alexandria Luciæ & Gigni. Verum cum aliis eos ita adducit Ms. Blumianum. In Alexandria Luceiæ Virginis & Diogenis. Mss. Barberinianum, Trevirense S. Maximini, Augustanum S. Udalrici, Parisiense Labbæi, & Grevenus, ita duos celebrant; In Alexandria Agathonis & Diogenis. His addit Notkerus Bigatum, de quo egimus die præcedenti. Iidem duo absque palæstra Alexandria, memorantur in Mss. Casinensi & Altempsiano; & solus Diogenes in Ms. Richenoviensi: in quo Romæ Acteia conjungitur: ubi forsan Luceia hic relata intelligitur, a qua alia diversa est Luceia seu Lucia Romana, & a nobis ad XXIV Junii relata.

DE SANCTIS MARTYRIBUS,
THERAPONTE, MACARIO, MARCO, ET MARCIA.

Ex Mss. Synaxariis Parisiensi & Mediolanensi.

[Commentarius]

Therapon, Martyr apud Græcos (S.)
Macarius, Martyr apud Græcos (S.)
Marcus, Martyr apud Græcos (S.)
Marcia, Martyr apud Græcos (S.)

D. P.

Horum quatuor nusquam alibi conjuncta memoria reperitur, quam in Constantinopolitanæ urbis insigni Synaxario, quod Sirmondus noster Collegio suo Parisiensi acquisivit, & a veteri illius Collegii nomine sæpe vocamus Claromontanum; ubi sic legitur, post memoriam S. Rufi, a nobis cum Romano Martyrologio ad XXI Novembris dilati: Καὶ τῶν ἁγίων Μαρτύρων Θεράποντος, Μακαρίου, Μὰρκου, καὶ Μαρκίας; Et Sanctorum Martyrum, Therapontis, Macarii, Marci, & Marciæ. Aliud in Ambrosiana Bibliotheca Mediolani reperimus, ubi solus Therapon Martyris titulo honoratur: & seorsim ab illo referuntur Sancti Marcus & Maria, omisso Macario, hoc modo: καὶ τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Θερὰποντος, καὶ τῶν ἁγίων Μάρκου καὶ Μαρίας: quod non volui dissimulare, si forte aliunde plus lucis afferri huc aliquando possit, per quam constet duos vel tres ex prædictis adnumerandos Confessoribus esse; & Therapontem esse, de quo apud Cyprum passo & Constantinopolim translato, egimus XXVII Maji. Fieri enim potest, ut omnium quatuor vel saltem trium, licet diverso titulo venerabilium, simul in eodem collocatæ loco Reliquiæ fuerint, atque illo titulo eidem quoque diei fuerint adscripti.

DE S. THADÆO MARTYRE,
APUD HABESSINOS CULTO.

Notitia ex eorum Hagiologio Metrico.

[Commentarius]

Thaddæus Martyr apud Habessinos (S.)

D. P.

Jam sæpe citatum Habessinæ in Æthiopia gentis Hagiologium, ab Æthiopicæ Historiæ illustratore insigni, [Strangulatus obiit,] Jobo Ludolfo Francofurtensi, nobis communicatum, Sanctum hunc Martyrem ita salvere jubet, secundo mensis Hamle, Coptice Abibi dicti, qui diei XXVI Junii nostri respondet. Salutem dico Thaddæo, qui cruciatum strangulationis perpessus est. Ubi, vel quando, non additur. Verosimili tamen conjectura ducor, ut in Ægypto, ante imperium Magni Constantini, [post conversum divitem] passum esse opiner. Nisi forte minus antiquum videri faciat distinctior notitia memorabilium conversionum, ab eodem, dum adhuc viveret, patratarum, quibus verbo & opere potens inclaruit. Harum specimen sic proponit Poëta: Fama miraculorum ejus scribetur in generationem novissimam: quoniam fastum opulenti cujusdam hominis corripiens, camelum per foramen acus transire coëgit, secundum quod scriptum est Matthæi XIX, 24, quod facilius est camelum per foramen acus transire, [ac meretricem.] quam divitem intrare in regnum cælorum. Nec minus hoc facto æstimandum illud, siquidem spiritualiter intelligatur, quod feminam, scortationi assuetam, quasi vento in sublime, id est in cælum, extulit, e cœnoso illo barathro voluptatum, cui jacebat immersa. Plura utinam aliquando detur ex Actis cognoscere!

DE SANCTIS FRATRIBUS MARTYRIBUS
JOANNE ET PAULO
ROMÆ IN PROPRIA DOMO NUNC ECCLESIA,
ITEM TERENTIANO ET FILIO EJUS IBIDEM.

ANNO CCCLXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De vetustissimo eorum cultu, & Actis, atque Martyrio S. Terentiani & filii ejus.

Joannes, Frater ac Martyr Romæ (S.)
Paulus, Frater ac Martyr Romæ (S.)
Terentianus, Campiductor. Ibidem (S.)
Ejusque filius. Ibidem (S.)

AUCTORE D. P.

Nona Urbis Regione, quæ vulgo a Ripa nomen habet, ad Clivum-Scauri ex Cælio-monte pendentem inter ruinas Curiæ Hostiliæ & Matthæorum ornatissimos hortos, [Eorum vetus Ecclesia] sita est ecclesia prætitulatorum Sanctorum, jam inde ab ætate S. Damasi Papæ nota sub titulo Pammachii, a Sancto hujus nominis Presbytero, Paulæ Romanæ genero & Hieronymi amico, qui illam fundavisse creditur, aut saltem ad eam amplitudinem extulisse, ut inter Presbyterales Urbis titulos usque modo habita sit. [cum Statione,] Ducentis post annis S. Gregorius Magnus, Stationes ordinans, suam huic ecclesiæ constituit Feria VI post Cineres; & pro festo ordinavit Missam, qualem hodiedum legimus; nisi quod alia Secreta nunc ponatur pro illius Super Oblata oratione; Hostias altaribus tuis, Domine, placationis imponimus, potentiam tuam in Sanctorum tuorum passionibus honorando, & per eos nobis implorando veniam peccatorum. [& Missa propria Gregoriana,] Omittitur etiam hodie Præfatio propria, quæ in Sacramentario Gregoriano, post verba, Per Christum Dominum nostrum, sic procedit: Pro cujus amore gloriosi Martyres Joannes & Paulus martyrium non sunt cunctati subire; quos in nascendi lege, junxit germanitas; in gremio Matris Ecclesiæ, fidei unitas; in passionis acerbitate ferenda, unius fidei societas. Per quem nos petimus eorum precibus adjuvari, quorum festa noscimur venerari.

[2] In hac Præfatione componenda, præ oculis Gregorius habuit vetustiorem aliam, quam pro sua ecclesia Mediolanensi S. Ambrosius sic ordinavit, [atque Ambrosiana:] ut post verba, Omnipotens æterne Deus, adderetur, (sicuti etiamnum eadem Ecclesia servat) Beati etenim Martyres tui Joannes & Paulus, quorum festa prædicamus, veraciter impleverunt quod Davidica voce canitur; Ecce quam bonum & quam jucundum habitare fratres in unum; nascendi sorte consortes, fidei societate conjuncti, passionis æqualitate consimiles, in uno semper Domino gloriosi: quem pariter confessi sunt, permanentes cum Angelis, qui gloriam tuam concinunt sine cessatione dicentes, Sanctus. [Ps. 132. 1.] Adsunt ibidem & propriæ orationes; Super Populum hæc: Defende Domine, plebem tuam, in sola misericordiæ tuæ venia confidentem; & intervenientibus Sanctis tuis Joanne & Paulo, quidquid eidem debetur pro castigatione delicti, transeat ad consolationis effectum. Super Sindonem, Beatorum tuorum Joannis & Pauli Natalitia, quæsumus, Domine, Ecclesia tua devota suscipiat, & fiat magnæ glorificationis amore devotior; Super Oblata. Sint tibi, quæsumus Domine, nostri munera grata mysterii; quia tunc eadem in Sanctorum tuorum Joannis & Pauli digne commemoratione deferimus, si & actus illorum pariter subsequamur.

[3] Gelasius Papa, libro 2 Sacramentorum (tres enim ordinaverat, sicuti nuper Romæ habentur editi, [Gelasius etiam Vigiliam cum jejunio instituerat,] quos in unum contraxit Gregorius;) Gelasius, inquam, non contentus dictorum Sanctorum natalem propriis ad Missam Orationibus ornare, quas Gregorius retinuit; voluit eumdem Vigilia quoque & jejunio præveniri, cum propria etiam ad id Missa; ubi Secreta est eadem, quæ Ambrosii Super Oblata; nisi quod loco Mysterii, dici jubeatur Jejunii. Prima eadem quæ Ambrosii super Sindonem: Postcommunio vero specialis hæc: Protege, Domine, plebem tuam, & quam Martyrum tuorum Joannis & Pauli assidua tribuis festivitate devotam, tibi semper placitam fieri precibus concede justorum. Verum jejunium cum Vigilia, ter intra sex dies iterandum, [sed abrogavit Gregorius.] fortasse displicuit S. Gregorio: ideoque, servato more antiquo sic præveniendi nativitatem Baptistæ, & festum Apostolorum Petri ac Pauli; satis esse censuit, Natalem Martyrum, utrisque interjectum, celebrari absque illo onere.

[4] Hieronymianum Martyrologium eorum sic meminit in omnibus ecgraphis: Romæ Joannis & Pauli. Beda, eorum Acta nactus, addidit: [Nomina in Hieronymiano aliisque omnibus.] Quorum primus Præpositus, secundus Primicerius fuit Constantiæ Virginis, filiæ Constantini; qui postea sub Juliano martyrium capitis abscissione meruerunt, per Terentianum Campiductorem, qui deinde Christianus factus est. Eadem postea alii omnes Martyrologi antiquiores recentioresque transcripserunt, nisi quod Usuardus cum hodierno Romano taceat de Terentiano. Hunc tamen, non solum Christianum cum filio, in proximo post Martyrum certamen Paschate; sed Martyrem etiam factum, habent vetustissima Acta, quæ ex Corbejensi plus quam mille annorum codice, litteris Romanis quadratis scripto, & apud S. Germanum de Pratis servato, submisit nobis diligentissimus Mabilio. Alia omnia eorumdem Actorum ecgrapha, quorum quatuor vel quinque habemus cum aliis tribus collata, ea de re tacent, [Acta ut relata a Terentiano,] æque ac de corporibus Sanctorum, a Byzantio, Pammachii patre, Joviniani Imperatoris jussu requisitis inventisque, & ecclesia mox constructa, [ex iisque Ado & Romanum Breviariū,] quæ omnia in prælaudato Codice Corbejensi habentur: in quo etiam illud placet, quod ipso Terentiano referente ipsam passionem Sanctorum, scripta ea esse dicatur; non autem, ut habent alia pleraque Acta, ex iisque Ado & Romanum Breviarium, quod ab ipso Terentiano discripta passio ista Sanctorum sit.

[5] Sic corruptum textum habuerunt illi, qui veteres Lectiones Breviarii composuerunt ab annis circiter ducentis: sed ejusdem Breviarii recognitores sub Gregorio XIII, [non autem ab ipsomet scripta,] prudenter dubitantes de tali asserto, maluerunt ponere, quod ab ipso Terentiano ea passio scripta esse dicitur. Dubium istud attigit Baronius, ad annum CCCLXII num. 221; ubi, narrata Terentiani conversione & baptismo, addit, ex similiter corruptis (ut dixi) Actis; quod certamen Martyrum, cujus auctor fuit, scriptorum monumentis perpetuȩ memoriȩ commendavit: quȩ tamen, inquit, haud ea esse prorsus contendimus, [nec sine errore de tunc Romæ præsente Juliano;] quȩ prȩ manibus hodie habentur; sed ex illis nonnulla accepta additaque alia, quȩ veritati haud videntur posse congruere: ut dum res gesta ponitur Romȩ, cum ibi Imperator Julianus adesset, quem constat his persecutionis temporibus, quibus solus regnavit, numquam recessisse ab Oriente. Hujusmodi autem error facilius etiam irrepere potuit, si Romæ aderat Juliani Imperatoris avunculus, Julianus dictus etiam ipse, eo fortassis missus cum titulo Præfecti Urbis, & nepotis nomine cuncta ibi agens: qui deinde Antiochiæ agentem assecutus fuerit, ibi ab eodem contra Persas ituro relictus Comes Orientis, sub eoque titulo eas Leges acceperit, quæ extant in Codice Theodosiano a V Kal. Decembris & deinceps; sanctum quoque Artemium martyrio affecit XX Octobris, ut est in hujus Passione, ac denique ibidem Christianos vexans misere periit. Sane utrumque Julianum in unam personam conflari pronum fuit ab iis, qui oretenus dumtaxat a Terentiano relata, nec ex ejus ore immediate accepta, in litteras seculo fortassis VI contulerunt; addentes, tum quæ postea acta sunt sub Joviano, tum quæ antea sub Constantino acta fuerant cum Gallicano Duce, per S. Joannem & Paulum converso. [& cum præmissis Actis S. Gallicani per ipsos conversi.] Hinc fit ut in Codice Neapolitano, unde Beatillus Ecgraphum Bollando misit, bipartita inveniantur Acta: quod idem fortassis contigit Corbeiensi, ut solam partem ultimam, velut a priori abjunctam prorsus narrationem, exhibeat sub hoc titulo, Incipit Passio Sanctorum Joannis & Pauli. Hanc ergo partem solam hic damus, alteram die præcedenti dedisse contenti.

[6] Contigit autem Sanctorum Passio anno CCCLXII cum Julianus adhuc Constantinopoli ageret, [Tempus Martyrii anno 362] unde ad ipsos scribere tyrannus, & de ipsis rescribere Terentiano potuit: Pascha autem sequentis anni, quo baptizatus cum filio Terentianus est, cecidit in diem XX Aprilis, quo tempore Julianus appropinquabat Persidi; si vera est conjectura Gothofredi, sane verosimillima, quod Lex 2 de Ponderatoribus data VIIII Kal. Maji, data sit Sacronæ in Assyriæ & Susianæ confinio, pro cujus nomine perperam notatur Salona Dalmatiæ civitas. Addo hoc, ut intelligatur,[26 Junii;] Julianum de Terentiano nec per litteras quidem mandasse quidquam potuisse, & cædem ejus imputandam Præfecto urbis, vel simili alicui ministro Imperatoris Juliani. Hic vero haud diu impune tulit fusum sanguinem SS. Joannis & Pauli; ipso enim anniversario eorum die manu invisibili est sauciatus ad mortem, sicut historici referunt.

[7] De Terentiani autem Martyrio non ideo dubitaverim, quia nomen nullis adscriptum sit Martyrologiis; hoc enim fecisse potuit diei ignoratio, [si Terentianus sequenti anno passus est;] & diem ignorari fecerit mors clam procurata, eamdem ob causam, ob quam ipsemet Terentianus curavit SS. Joannem & Paulum clam interfici. Horum diem æque (credo) ignoraremus, nisi ipsum definite Terentianus tradidisse præsumeretur: sec hæc præsumptio si nos fallat; & si dies, Natali eorum adscriptus, sumptus sit a die consecratæ ipsis Ecclesiæ; possent Sancti mense Januario aut Februario occisi censeri, & Terentianus ipso an. CCCLXII baptizatus, circa Pascha celebratum XXXI Martii; ejusque cædes a Juliano Constantinopoli adhuc agente fuisse imperata: imo necessario id esset dicendum, si idem S. Pigmenius Presbyter eos sepelivit, [citius multo, si eodē.] qui XXIV Martii regnante adhuc Juliano dicitur in Tiberim fidei causa præcipitatus, adeoque ante Pascha anni post mortem Sanctorum secuti.

[8] Nefas videbatur Dextrinarum fabularum consarcinatoribus, si tam illustres Martyres, quorum nusquam satis expressa patria, [Hispanica de patria Sanctorum figmenta.] (nam Romanos dici in Martyrologio, non videbatur excludere quamcumque alibi urbem, cui jus esset civitatis Romanæ) non aliquid Hispanicæ sanctitati conferrent. Ergo suppleturi eorum omissionem in pseudo-Chronico Dexteri, succenturiatum ei pseudo-Julianum, in paris fidei Adversariis num. 8 sic scribere fecerunt: SS. Joannes & Paulus, & Ovinus Gallicanus vir Consularis, quorum hic Alexandriæ, illi Romæ passi sunt, Hispani Saguntini, & in aula Cæsarum diu versati. Quæ verba ab Higuera mutuo accipiens poëtaster æque recens, sub nomine Cypriani Cordubensis, scripsit cœnotaphio, apud Saguntinos ponendo, titulum neque sensu, neque numeris satis constantem; quem apud Tamayum Salazarium lege in Notis ad Martyrologium. Sed infeliciter ipsis accidit, quod Pseudo Julianus num. 399, vel Sagunti prius nominati oblitus, vel dicta retractans, ita scripserit: Eodem tempore cognovi, Sanctos, Ovinum Gallicanum Martyrem, virum Consularem, & Joannem ac Paulum cognatos ejusdem, natos Brigantii non procul admodum Bracara, Romam delatos (scilicet cum Bernardo Toletano æque gratis conficto) Martyres fuisse clarissimos. Potuitne utrumque locum describere Tamayus, & non animadvertere contradictionem tam manifestam? Animadvertit Georgius Cardosus in Hagiologio Lusitano, & omnia, ipsumque Romanum Martyrologium, ubi Fratres Romani dicuntur, putavit se posse conciliare fingendo, Sagunto oriundos, Brigantii natos, Romæ cives fuisse; quæ fictio etiam aliis Lusitanis hujus ævi istic nominatis placuit.

PASSIO.
Ex vetustissimo Codice Corbeiensi, collato cum aliis sex Mss.

Joannes, Frater ac Martyr Romæ (S.)
Paulus, Frater ac Martyr Romæ (S.)
Terentianus, Campiductor. Ibidem (S.)
Ejusque filius. Ibidem (S.)

BHL Number: 3242 a

EX MSS.

[1] Igitur postquam Constantinus Imperator migravit ad cælos, b & secuta est filia Constantina; c dum esset pessimus Julianus, a Constantio, d nepote Constantini, effectus Cæsar; cupiditate pecuniæ captus, e patrimonia Christianorum auferens, dicebat; [Delati ad Julianum, propter opes, sibi a Constantia relictas,] Christus vester dicit in Euangeliis; Qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest esse meus discipulus. Pervenit namque ad eum, quod Paulus & Joannes omnibus diebus turbam Christianorum pauperum recrearent, ex his quas sacratissima Virgo Christi Constantina eis reliquerat divitias: & misit qui eos conveniret, dicens, debere eos sibi adhærere. Illi autem dixerunt; Viri Christianissimi, Augustæ memoriæ Constantinus & Constans, & nepos eorum Constantius, [exprobrant ei apostasiā a Christi fide,] cum Augustæ dignitatis apicem ornarent, & servos se esse Christi gloriarentur, nos famulabamur imperio eorum. Pergentes etenim ad ecclesiam, excusso diademate capitis sui, Deum adorantes, pronos se in faciem sternebant in terram. Postquam vero mundus non dignus fuit tales habere Augustos f, & cȩli eos inter Angelos susceperunt; remansit nepos g Constantini, [Constantius] qui ex quo tibi solium Imperii h tradidit, reliquisti religionem virtutibus plenam, & sequeris ea quȩ optime nosti a Deo penitus non possideri. Pro hac iniquitate a tua salutatione destitimus, & a societate Imperii vestri nosmetipsos subtraximus: sumus enim non falsi Christiani, sed veri.

[2] [ideoque recusant ad ejus ministerium transire:] Quibus Julianus mandavit: Et ego etiam Clericatum in Ecclesia obtinui, & potui, si voluissem, ad primum gradum Ecclesiȩ pervenire; sed considerans, vanum esse, relictis rebus necessariis & utilibus, inertiam sectari & otium, bellicis rebus animum tradidi, & diis fautoribus immolavi; ut ad Imperii fastigium pervenirem. Unde considerare debetis, quia & vos Regalis aula nutrivit: idcirco non debetis deesse lateri meo, ut habeam vos primos in palatio meo. Quodsi contemptus a vobis fuero, necesse mihi erit ita agere, ut contemni non possim. Tunc Paulus & Joannes dixerunt: Non tibi facimus hanc injuriam, ut prȩponamus tibi qualemcumque personam: Deum tibi prȩponimus, qui fecit cȩlum & terram, mare & omnia quȩ in eis sunt. Timeant i enim tuas inimicitias homines temporales: nos timemus ne in inimicitias incurramus ȩterni Dei. [& decem dierum inducias sibi datas,] Et ideo scire te volumus, quia numquam ad culturam tuam, neque ad palatium tuum veniemus. Quibus Julianus mandans ait: Decem diebus vobis a me dantur induciæ, ut animum vestrum componentes, prudentiori consilio, non coacti, sed ultro ad me venire maturetis. Si vero hoc non feceritis, coacti post hȩc facietis, quod facere non curatis sponte. Paulus & Joannes dixerunt: Jam inducias decem dierum ȩstima prȩteriisse: & ideo quod post decem dies minaris te esse facturum, hoc k hodie perfice. Julianus dixit: Putatis quia Martyres vos sibi faciant Christiani. Et hȩc cum dixisset, iratus surrexit dicens, Si decima transacta die sponte ad me venientes, amicos vos habebo; non venientes vero, quasi hostes publicos puniam.

[3] Tunc sancti viri Joannes & Paulus [miserunt l & rogaverunt ad se venire Crispum Presbyterum, & Crispinianum Clericum, & Benedictam venerabilem feminam, quibus narraverunt omnia quȩ gesta erant: [impendunt distribuendis suis omnibus,] & obtulerunt Sacrificia in domo sua, & Communionem participantes,] Christianos ad se invitantes, ordinaverunt de omnibus quȩ relinquere poterant, ac per totos decem dies incessanter die noctuque eleemosynis insistentes, die undecimo sunt constricti intra domum suam. [Hoc audito beatus Presbyter Crispus, quia constricti essent intra domum suam Joannes & Paulus; venit ad eos cum Crispiniano & Benedicta, ut eos confortaret. Qui cum venissent, non sunt permissi introire, aut videre, aut loqui. Tum ad Sanctos Dei eadem hora] missus est Terentianus Campiductor m cum militibus hora cœnandi; qui ingressus invenit eos orantes. Quibus dixit Terentianus: Dominus noster Julianus Imperator statunculum aureum Jovianorum n ad vos misit, ut adoretis eum, [rursumque recusantes Juliano parere,] & thura incendatis; quodsi non feceritis, ambo modo gladio feriemini: non enim decet vos, in aula palatii nutritos, ut publice occidamini. Joannes & Paulus dixerunt, Julianus si tuus est Dominus, habeto partem o cum Domino tuo: nobis autem alius Dominus non est, nisi unus Deus, Pater & Filius & Spiritus sanctus, quem ille negare non timuit; & quia semel a facie Dei projectus est, vult & alios secum in interitum devenire.

[4] Hæc & similia multa eis dicentibus, Terentianus eos ad adorandum Jovem, [clam capite plectuntur:] & thura incendenda impellebat. Tertia hora noctis transacta, Terentianus, volens placere Juliano, sicut illi dictum fuerat, sine strepitu famæ, puniri eos fecit: foveamque fieri jussit intra domum eorum; in qua cum decollari eos jussisset, statim involvi & reponi eos jussit, faciens hanc famam, quod jussu Cæsaris missi fuissent in exilium: nullum enim nec signum interfectionis eorum inventum est super terram. [p Beatus vero Crispus Presbyter, & Crispinianus & Benedicta lamentabantur in domo sua; & orabant, [& postridie SS. Crispus, Crispinianus & Benedicta.] ut aliquod signum eis ostenderet de sanctis Martyribus. Et manifestavit eis Deus. * Tunc Julianus iratus, jussit eos teneri, & capitalem subire sententiam: quorum corpora occulte rapuerunt Joannes & Pimenius Presbyteri, & Flavianus vir illustris, Expræfectus q urbis: & sepelierunt eos in domo Joannis & Pauli, non longe ab ipsis. r]

[5] Tunc unicus filius Terentiani, qui eos nocte occiderat, [Terentianus conversus] venit in domum sanctorum Joannis & Pauli; & clamare cœpit per os ejus dæmon, quod Paulus & Joannes incenderent eum. Tunc Terentianus veniens prostravit se in faciem, clamans quod, nesciens quid fecerit, homo paganissimus jussum Cæsaris adimplesset. Unde factum est, ut dato nomine suo, proximo die Paschæ, perciperet gratiam Christi. Quod cum fecisset & pœnituisset; post baptismum assidue orans & flens, ad locum ubi Sanctorum erant corpora, a Sanctis Dei filius ejus sanatus est.

[6] Ipso autem Terentiano referente ipsam Passionem Sanctorum, scripta est. [Qui Terentianus non post multos dies ab ipso Juliano cum filio suo capite s truncatur, quorum corpora rapuerunt Joannes & Pimenius Presbyteri, [etiam ipse cum filio cæditur,] & posuerunt in eadem domo Joannis & Pauli.] Statim autem ut Julianus ambulavit in bellum Persicum, ibique interfectus t est, post Jovianus v sumpsit imperium, Christianissimus, qui & ipse amicus erat Joannis & Pauli. Eodem tempore apertæ sunt ecclesiæ, & cœpit religio Christiana gaudere. x Tunc Jovianus Imperator misit, & rogavit ad se Vizantium Senatorem, cui sic dixit: [Jovianus Imp. requiri jubet corpora:] Nos gratia Dei Domini nostri Jesu Christi ad te mandavimus, eo quod jam nobis declaratum sit, de Beato Crispo Presbytero & Crispiniano & Benedicta, eo quod & ipsos interfecerit Julianus, & in domo sanctorum Joannis & Pauli corpora eorum sepulta sunt. Unde rogo, ut diligenter requiras corpora sanctorum Joannis & Pauli. Et cum manifeste eos invenisset Vizantius cum filio suo y Pammachio, gratias agens Deo renuntiavit Joviano Imperatori: [& ecclesia in doma Sanctorum erigi.] quibus gratias agens ita præcepit dicens: Deus omnipotens bonum donum donavit nobis: accipe consilium, utere digne Sanctis Domini, & fac fieri Ecclesiam in domo Sanctorum. Et cum cœpisset Vizantius facere, cœperunt dæmones sanctam Passionem eorum declarare * ad laudem Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Sunt illa, primum Ms. Neapolitanum, a Beatillo submissum; & Audomarense, a Rosweido describi curatum; cui simile, sed paulum diversa phrasi, inveniri in Cæsaris insula adnotavit Bollandus. Et in istis quidem ita seorsim hæc Passio legitur, uti in Corbeiensi: alibi vero passim subnectitur Passioni S. Gallicani: & sic habemus ipsam duplicem Passionem, sub unico titulo SS. Joannis & Pauli, vel etiam, Gallicani, Joannis & Pauli, ut est in nostro prægrandi membraneo, qui olim Valcellensis cœnobii fuit in diœcesi Cameracensi; prius vero in duobus Trevirensibus S. Martini & S. Maximini, & altero nostro perquam veteri membraneo: quibus similia in triplici Ms. Reginæ Sueciæ aliisque pluribus inveniri, partim a decessoribus meis notatum invenio, partim memini in omnibus fere Passionalibus vidisse, sic ut copia excusserit solicitudinem inventa notandi.

b Obiit Constantinus an. 337 mense Majo.

c Etiam vetustissimum nostrum Constantinam scribit, alia vero melius Constantiam: de qua multis actum ab Henschenio die ejus Natali 18 Februarii; videtur autem usque ad annum 360 & ultra in vivis fuisse, ac forte primum mortua cum jam solus imperaret Julianus. Fuerunt autem sorores Constantina & Constantia, quarum prior bis nupta obiit anno 354: sed non est novum nomina istæc in feminis æque ac maribus confundi.

d Imo, filio. Hic tamen error in omnibus Mss. Et paulo inferius idem Constantius vocatur nepos Constantini & Constantis Augustorum; cum tamen frater eorum sit. Alius enim ab ipso Constantius hoc tempore nullus imperavit, quam filius Constantini Magni, prædictorum frater.

e Ubi Actis S. Gallicani subnectuntur hæc Acta, omissis prioribus lineis, hæc invenitur transitio: Præterea Julianus, captus cupiditate sacrilega, avaritiam suam Euangelii testimonio colorabat.

f Constantinus junior occisus fuit an. 340; Constans, 350.

g Ita passim Ms. errore jam prænotato: graviori etiam Abnepos legitur in Corbeiensi & Audomarensi: talis autem error, cum nequeat esse Auctoris, qui eodem vel proximo seculo vixerit, videtur tota illa collectio ad seculum sextum posse rejici.

h Julianus, accepta in uxorem Helena, filia Magni Constantini, Cæsar dictus fuit anno 355. Vivente autem adhuc patruele Constantio, Imperatorem se fecit salutari in Gallia an. 360: quod tantum abest, ut probarit Constantius, ut contra eum duxerit exercitum anno sequenti; sed in itinere obiit 3 Novembris. Tum vero Julianus, quod clam gerebat animo Christianorum odium, palam cœpit prodere.

i Alia Mss. passim, Non timemus enim tuas amicitias, hominis temporalis, quod magis placeret, si adderetur verbum, amittere.

k Hic magis incipit prodere Auctor, se de Juliano agere, tamquam Romæ, ubi Martyres morabantur, præsente: alias non est absimile vero, uti per internuntios hæc acta dicuntur, sic etiam per litteras inter absentes actitata: quod solum indicatum voluerit Terentianus, talia narrans.

l Desunt hæc in aliis Mss. item quæ simili modo paulo post inclusi [], sed res ita continuatur; Tum ad Sanctos Dei missus est Terentianus, vel, Missus namque est ad eos Terentianus.

m Alias Campidoctor: & hoc magis placet, quam Campiductor, & pluribus probatur a Cangio in Glossario, tamquam melioribus & antiquioribus usitatum: est autem is, qui militibus exercendis præest.

n Mss. Trevir. S. Martini & Neapolit. Jovis. Jovianos hic dici censeo, Sacerdotes aut Cultores Jovis.

o Vetustius nostrum, & utrumque Trevirense, cum Romano Breviario, pacem.

p Sequentia nusquam alibi leguntur, præterquam in nostro Ms. majori, ubi etiam ad * additur totum istorum Sanctorum Martyrium, dandum die sequenti.

q Idem nostrum Ms. ex Prætorio Urbis: quod minus placet; mallem, Exprætor.

r Ibidem additur V Kal. Julias. In aliis vero Mss. omnibus mox sequitur, & statim Julianus in bello Persarum interfectus est, subditurque conversio Terentiani; quæ hic ordinatius præmittitur.

s Hoc Terentiani Martyrium nusquam alibi legitur, est tamen ex tam veteri Ms. verisimile.

t Majus nostrum, Juliani mortem sic plenius refert: Julianus autem Imperator invitus (an injustus? id mallem) ambulavit in Persidem: ubi a quodam simulato profugo ad deserta perductus, cum fame & siti apostatam perdidisset exercitum, & inconsultius a suorum erraret agminibus, ab obvio forte hostium equite, conto ilia perfossus, perimitur. Ubi cum fuisset vulneratus, mox manum sanguine suo implevit, & in aerem projecit, & Christum Dominum blasphemare cœpit, dicens: Vicisti, Galilæe, vicisti; atque in his vocibus miser, dum adhuc spiraret, ab exercitu Persarum vivus tenetur, & excoriatur ab extremo vertice usque ad ungulas pedum: & tinctum vermiculo corium [servantes] omni tempore Reges Persarum, dum pacem habuerunt, super eo sedentes gratulabantur. Equitem istum fuisse S. Mercurium, satis testatum est: cetera licet varie referantur, plerique tamen in eo conveniunt, ut in ipso prælio vulnus acceperit, nec venerit in hostium potestatem: cadaver autem in Ciliciam sit delatum, ibique sepultum juxta Maximianum Herculium, scribit Philostorgius.

v Proximo a Juliani obitu die, 27 Junii, electus Jovianus ab exercitu est, non prius ei assensus, quam is quoque ad Christum reverti se profiteretur: & sic, conclusa cum Persis pace, eum reduxit.

x Addunt alia Mss. Dæmones autem ex obsessis corporibus, intra domum Joannis & Pauli, ejiciebantur, confitentes sanctam Passionem eorum: ita ut unicus filius Terentiani &c. ut supra: quæ autem sequuntur, in solo Corbeiensi & nostro Ms. habentur: sed in nostro ad signum * ponitur conversio Terentiani, & tacetur martyrium, solumque in fine additur: Ipso autem Terentiano referente, ista passio Sanctorum descripta est ad laudem &c.

y Visantius in nostro Ms. Vizantius, melius Byzantius scriberetur: ejus autem filius Pammachius, unde ecclesia titulum Pammachii retinuit, videtur esse S. Paulæ gener, Hieronymi amicus, qui defuncta Paulina uxore, Presbyter & Monachus factus, colitur, Romano Martyrologio inscriptus 30 Augusti.

APPENDIX D. P.
De Reliquiis Sanctorum Martyrum Joannis & Pauli.

Joannes, Frater ac Martyr Romæ (S.)
Paulus, Frater ac Martyr Romæ (S.)
Terentianus, Campiductor. Ibidem (S.)
Ejusque filius. Ibidem (S.)

AUCTORE D. P.

[6] Prædicta Sanctorum Joannis & Pauli Ecclesia, teste Pancirolio, Collegiata est facta anno MCCXVI: deficientibus autem paulatim Canonicis, anno tandem MCCCCLIV, [Corpora in ipsorum Ecclesia] cum illius Titulum teneret Latinus Cardinalis Ursinus, ad hujus intercessionem tradita fuit Fratribus Jesuatis; sub quibus varie reformata ornataque perseveravit usque ad annum MDCLXVIII, quo illorum Ordinem Clemens Papa IX suppressit. Ab his vacuum locum cum monasterio, emit Philippus Thomas Cardinalis Huardus, anno MDCLXXV sacra Purpura ornatus, ex Ordine Prædicatorum, & donavit suis ex eodem Ordine Anglicanæ Provinciæ Fratribus; [unde sumptæ Reliquiæ & translatæ,] quos ibi aluit quoad vixit: & an. MDCXCIV moriens, etiam heredes ex asse reliquit. Hos tamen, intelligo, non multo post alio translatos, aliis Religiosis locum cessisse; qui si inter Reliquias ejus numerare velint (ut merito possunt) corpora SS. Joannis & Pauli, oportebit ut fateantur, decerptas inde Reliquias, cum pluribus almæ Urbis Ecclesiis fuisse communicatas, ut scribit Pancirolius: neque cum his modo, sed etiam cum pluribus per Europam Provinciis.

[7] Sane Nobilissimus D. Richardus Josephus de Cambis, Toparcha de Fargues p.m.; (de cujus insigni erga sacras Reliquias studio fuse egimus XV Maji, occasione festi ipsius in ædibus Avenione instituti, propter illarum thesaurum grandem ibi collectum, & publicæ civium devotioni quotannis exponi solitum) Dominus, [Avenionē,] inquam, de Fargues Avenionensis addens nobis peculiari Ms. rationem ceterarum, quæ eadem in urbe servantur Reliquiarum, scripsit, quod Eminentissimus Fabius Chisius Cardinalis, pro patruo suo Alexandro Papa VII solenni ad Regem Galliæ legatione functus anno MDCLXIV, atque in regressu transiens Avenione, metropolitanæ ibidem Ecclesiæ donavit vas crystallinum, a duobus argenteis Angelis sustentatum, continens vertebras colli duas, de corporibus Sanctorum præfatorum, acceptas ab ecclesia Jesuatorum: quo eodem tempore dicebat ipse Venetos quoque a Pontifice patruo quædam ossa alia eorumdem pitiisse & impetrasse. [Venetias,] Ad quam ecclesiam ea pervenerint, necdum comperi. Avenionensem autem intelligo, eo quod decollati Martyres, in illis quæ ipsa possidet membris, passi censeantur, duplex Officium ipsis facere.

[8] Istis recentioris memoriæ translationibus, addiderim vetustiores alias, atque imprimis ex S. Gregorio Turonensi: [Turones,] qui libro 1 de Gloria Martyrum cap. 83 refert miraculum liberatæ subito navis, jam jam ad scopulum confringendæ, in qua Diaconus suus ferebatur, ferens a Pelagio Papa acceptas Reliquias Sanctorum, quorum sacra vestigia Domini manibus sunt abluta (quorumdam scilicet Apostolorum) cum Pauli, Laurentiique, atque Pancratii, Chrysanthi, Dariæque Virginis, Joannis atque alterius Pauli fratris ejus Reliquiis, quorum certamina ac palmas victoriarum, ipsa caput orbis urbs Roma devote concelebrat. Paulus Diaconus lib. 2 de gestis Longobardorum cap. 9 meminit ecclesiæ, ipsis Sanctis apud Ravennam dicatæ. [Ravennā,] Hujusmodi autem dedicatio præsumere facit, aliquas etiam ibi eorum fuisse Reliquias, ipsorum tamen non fuit miraculum, sed S. Martini Turonensis, quod ibi patratum historici referunt ex Venantio Fortunato. Browerus lib. 2 Antiquitatum Fulden. cap. 8 inter Sanctos, quorum Reliquiæ ostendi Fuldæ solent, [Fuldam,] nominat par istud Fratrum, qui (antiqui Auctoris verba sunt) ad monasterium novi montis, ut pie creditur, palamque cernitur, translati; parte scilicet aliqua sui, ut in margine Browerus, unde & Patroni Novi montis appellantur sub armis, quæ ipsis ibi cernuntur appicta ex Apocalypsi, [Verulas,] duæ palmæ & duo candelabra. Ughellus tom. 1 col. * 288 dicit, quod Verulis in Cathedrali habetur magna portio ex capitibus SS. Joannis & Pauli. Pezzina Pragensis Decanus, in suæ ecclesiæ Diario, hoc die assignat SS. Joannis & Pauli Martyrum duo notabilis magnitudinis ossa, Roma per Carolum IV allata anno MCCCLV. Item, inquit, minores partes duæ allatæ Mediolano, per Danielem de Lippa, Episcopum Pragensem anno MDLIX; & a me nuper inventæ, inter alia ecclesia nostræ cimelia, [Pragam,] in grandiori quodam (ut vocamus) Reliquiario reconditæ. Hic autem eodem ex Diario accedit S. Constantiæ Virginis pars Capitis, allata per Carolum anno MCCCLXX; ideo credo, quia ad XVIII Februarii quo ipsa colitur, & ejus aliæ quædam Reliquiæ indicantur, Auctorem præterierat illa pars. Joannes Pauli Masini, in sua Bononia perlustrata, [Bononiam.] ad S. Petrum, S. Joannem in Monte, & S. Mariam Gratiarum, quasdam prædictorum Martyrum Reliquias haberi asserit, præter ecclesiam olim Parochialem in ripa Savenæ, ipsorum nomini dedicatam: sed istas omnes Reliquias exiguæ quantitatis esse reor.

[9] Longe majorem portionem sanctorum corporum, anno MDCLVIII mense Julio, in thesauro ecclesiæ Cathedralis Viennæ se vidisse, ad Bollandum scripsit P. Theodorus Moretus; simulque transcripsit, ex vetusta membrana originali, ipsum cum quo data illa fuit diploma, annorum plus quam trecentorum, hujus tenoris: [Rodulfus IV Dux Austriæ,] Nos Rudolfus IV Dei gratia Archidux Austriæ, Styriæ & Carinthiæ, Dominus Carnioliæ, Slavoniæ, ac Portus Naonis; Comes in Habspurg, Tyrolis, Phioretis & in Kiburg; Marchio Burgoviæ, nec non Landgravius Alsatiæ; significamus universis Christi fidelibus, quod nos … Brisaci accepimus corpora SS. Gervasii & Protasii, de quibus XIX hujus num. 82; & in Ernstein Argentinensis diœcesis, corpora SS. Felicis & Adaucti, de quibus agendum XXX Augusti … Posthæc defuncto Alberto Duce, [apud Augiam accepit partem magnam anno 1360,] quondam nostro genitore, cum prima vice ad terras Germaniæ descendimus, sub anno Domini MCCCLX, in die S. Stephani Protomartyris, ætatis nostræ anno XX, in Augia majori prope Constantiam applicuimus; ac religiosis & venerabiles in Christo, Abbatem & Conventum monasterii ibidem, Ordinis S. Benedicti, Constantiensis diœcesis, exoravimus humiliter propter Deum, quatenus nobis corpora Sanctorum Joannis & Pauli … quȩ ibidem convenerunt (unde, quando, & quomodo, doceant, si possint, Augienses) nobis donare dignarentur, quȩ habere desideravimus cum magna devotione & integro desiderio nostri cordis. Super quo ex gratia sancti Spiritus etiam sumus exauditi; nobisque eadem duo corpora, propter Deum & preces nostras sedulas, donaverunt.

[10] Quȩ quidem duo corpora, una cum dictis quatuor corporibus SS. Gervasii & Protasii, Felicis & Adaucti, cantu laudabili, magnis orationibus, & devotione intenta, [eamq; cum aliis 4 corporibus collocavit Viennæ ad S. Stephani,] nec non ornatu eximio, in civitatem nostram Viennensem per alveum Danubii deduximus reverenter. Et hȩc sex corpora, in honorem omnipotentis Dei, manibus nostris in hunc sarcophagum deposuimus, quem de substantia nostra propria fecimus comparari. Et hoc totum obtulimus & donavimus pure propter Deum, & in honorem Sanctorum omnium, ad ecclesiam S. Stephani in Vienna; in qua Nos, Serenissima Catharina de Bohemia, D. Caroli Romanorum Imperatoris filia, nostra Conthoralis, nec non illustres Albertus ac Leopoldus, Fratres nostri carissimi, post nostros decessus, aspirante Altissimo, feliciter quiescemus, ut omnipotens Deus, in cujus potestate & voluntate cuncta subsistunt, Nobis, dictȩ nostrȩ Conthorali & fratribus, omnibusque nostris successoribus in hac vita donet & concedat prosperitatem & salutem, [anno 1363.] ac vitam ȩternam seculo in futuro. Amen. Acta sunt hȩc Viennȩ in Vigilia diei sancti Pentecostes, anno Domini MCCCLXIII, ȩtatis nostrȩ XXIV, regiminis vero V anno. Subtus autem Germanice

✠ Nos Dux Rudolfus firmamus hanc Brevem manus nostrȩ propriȩ subscripto ✠, appensumque est majus sigillum in cera rubra, ubi vox Corpora, significat notabilem corporum portionem.

DE SANCTO VIGILIO,
EPISCOPO MARTYRE, IN ALPIBUS TRIDENTINIS.

AN. CD. vel CCCCV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De anno ac die mortis, Actis variis, Reliquiarum translationibus.

Vigilius, Episcopus Tridentinus, in Alpibus (S.)

AUCTORE D. P.

Occasionem agendi de Tridentina civitate sæpius nobis hic Sanctus ejus Episcopus dedit, cum ex suæ vitæ Actis suggessit notitiam S. Maxentiæ matris, [Acta, licet non omnino primigenia,] XXX Aprilis; SS. Claudiani & Magoriani fratrum, VI & XV Martii; ac deniquæ sacrorum Martyrum Sisinnii, Martyrii & Alexandri, XXIX Maji. Nunc ipsa illius Acta integre exhibenda veniunt; quæ utinam tam sincera haberentur, quam illa fidenter dicuntur ejus martyrio præsentes scripsisse, & Romam misisse; sicut ipse antea Mediolanum atque Constantinopolim miserat conscriptam a se prædictorum Martyrum passionem, anno CCCXCVII peractam. Habemus tamen ea ex Ms. monasterii S. Maximini prope Treviros sinceriora multo, [iis tamen proxima dantur,] quam ipsa habemus ex Ms. Carthusiæ Coloniensis, & qualia ante quatuor secula reperit Bartholomæus Tridentinus, aptavitque Legendario Sanctorum, a se compilato, & a nobis transcripto Romæ ex Bibliotheca Barberina. Itaque his omissis, quæ satis habemus allegasse in Notis, sola prima damus, si non omnino primigenia; [indicatis etiam aliis.] tamen (excipiendo quædam sub finem addita vel mutata, & priores fortassis lineas) primigeniis proxima. Eadem habuisse videtur Janus Pyrrhus Pincius Mantuanus, de Vitis Pontificum Tridentinorum libros 12 Mantuæ vulgaturus anno MDXLVI; sed maluit ipse proprio luculentiorique stylo Vitam dare, quæ librum primum faceret.

[2] Annum mortis omnes uniformiter notant, Stilicone Consule, [Obiit Stilicone Cosan. 400 vel 405] quem Consulares fasti suggerunt pro anno seculari CCCC, iterumque pro anno CCCCV. Hunc secundum Consulatum ideo eligit Philippus Labbe in Epitome Chronologica; quia constare putat, quod Martyres tres supradicti occisi fuerint Feria VI concurrente cum XXIX Maji circa novam lunam, quem concursum non invenit, nisi anno CCCCIII. Acta ab ipsomet S. Vigilio Mediolanum scripta, quæ Labbeus legisse potuit, solum dicunt; Dies autem passionis Sanctorum quarto Kalendas Junias sexta feria, luce nascente: sed hoc videtur idem Sanctus in epistola Constantinopolim data explicare, cum rem actam dicit num. 5, matutinis horis, auroræ repente cæli umbra cedente. [3 vel 8 an. post SS. Sisinnium, Martyriū & Alexandrum.] Igitur lucem nascentem, non lunam, sed diem interpretaberis; nihilque te illa movebit, ut hunc vel istum annum statuas, uti fecit Labbeus; qui annum CCCCIII elegit, quia tunc XXIX Maji concurrebat cum die VII Lunæ. Ego e contrario, ex ætate S. Venerii, anno ut minimum CCCCI ad Sedem Mediolanensem promoti in locum S. Simpliciani, ad quem data est Vigilii epistola, manifeste confeci, anno CCCXCVII passos Sanctos. Potuit ergo Vigilius ipse anno seculari passus fuisse, primo Consulatu Stiliconis, cumque non legatur Stilicone II, nulla est causa, cur ea mors ad annum CCCCV differatur, nisi putes reliquis ejus Actis tres annos non sufficere.

[3] Diem Martyrii Acta nulla exprimunt: sed Ecclesia Tridentina festum S. Vigilii celebrat VI Kal. Julii, [Colitur 26 Julii] verosimiliter ut Natalem. Talem certe videtur judicasse Florus Lugdunensis, quando suis ad Bedæ genuinum Martyrologium additamentis, S. Vigilii elogium addidit, [inscriptus Martyrologio Flori,] quod tamen hactenus invenire integrum nemini contigit: neque possemus divinare, ab ipso scriptum fuisse, nisi post Bedæ verba, SS. Joannis & Pauli memoriam continentia, immediate sequeretur in Mss. Tornacensi & Letiensi; Hic cum quoddam idolum in quodam loco confregisset, in ejusdem idoli basi residens, & verbum divinum prædicans, ab incolis loci illius imbre lapidum obruitur, & sic Martyrii gloria coronatur. Quæ verba, [deinde etiā Usuardi,] quam nihil spectant ad SS. Joannem & Paulum, vel ad postea conversum, & a Beda etiam nominatum Terentianum; tam certum faciunt quod librariorum socordia in prædictis Mss. omissa sit linea una, hujusmodi circiter verbis concepta: Apud Tridentinam urbem S. Vigilii Episcopi, scilicet Passio vel Depositio: ab his enim verbis brevior Usuardus orditur elogium, & sic prosequitur: qui sub Stilicone Consule magno lapidum imbre percussus, martyrium complevit. Pro istis in hodierno Romano (ut medii ævi cetera præteream) sic legitur: Apud Tridentum S. Vigilii Episcopi: qui cum reliquias idololatriæ penitus extirpare conaretur, a feris & barbaris hominibus lapidum imbre percussus, martyrium implevit.

[4] In Actis num. 11. dicitur, quod Tridentini veneranda pignora Præsulis gloriosi, tertio die suæ passionis … condiderunt in basilica, [Tridenti in condita a se ecclesia sepultus] quam ipse ad portam Veronensem vivens construxerat. Ea ecclesia, si ipso fuit loco, ubi Cathedralis hodierna visitur, dicendum erit antiquum Tridentum, duplo fere quam nunc sit, minus fuisse; atque ab Athesi fluvio, cui adjacet, non longius in Meridiem porrectum, quam usque ad grandiorem seu rivum seu fossam, qui a Molendinis versandis nunc nomen habet; & eam quæ nunc est urbem intersecans, ipsam Cathedralem ab alia majori parte dirimit; ubi licebit portam Veronensem concipere, quæ nunc nulla sit, muris urbis ad Meridiem clausis; idque confirmare videtur Pincius fol. 8 ubi ait, Adalpretum Episcopum circa annum MCLXXXI sepultum, in templo D. Vigilii ad portam, quæ in eam urbis partem ducit, quod Burgum-novum appellant. Hoc certum, Cathedralem prædictam, si non mutavit situm, mutavisse formam, [3 die post mortem.] aliquoties innovatam & amplificatam; & quod consequens est, sancti Præsulis corpus plus vice simplici translatum fuisse; quas omnes mutationes præcesserit Actorum hic dandorum compositio, nullius mutationis indicium præbentium.

[5] Vigesimus primus post Vigilium, iisque quibus hic decimus octavus, [Renovatur altare post an. 803] quadragesimus tertius Episcopus Tridenti Hildegarius ponitur a Pincio, circa tertium supra octingentesimum Christi annum, qui D. Vigilii aram maximam renovavit, in qua sanctorum Martyrum Reliquias condidit, non etiam ipsius Vigilii, quantum conjecto. Post hunc decimus sextus, & in isto ordine sexagesimus, Udalricus II, anno a Christiana salute millesimo vigesimo secundo, [ac rursus post 1022,] locum subterraneum & concameratum in templo D. Vigilii, & aram maximam sublimius erexit, totamque ecclesiam reparavit, & ad elegantiorem formam reduxit. Sexagesimus septimus Altemannus, [& ante 1130:] qui usque ad MCXXX vixit, templum refecit ac consecravit: & Vigilii, Sisinnii, Martyrii, Alexandri & aliorum Sanctorum Reliquias honorificentius collocavit. Exhinc ergo sepelitur Sanctus in ecclesia, quam ipse ædificaverat quidem, sed alii post illum reparaverant amplificaverantque, in monumento marmoreo, ubitale Epitaphium legitur:

Suscipit Athletas, animas Domino dare lætos,
In virtute Crucis terit idola præco salutis. [item tumulus cum Epitaphio:]
Pro fidei zelo fertur moriens modo cælo.
Ad patris exequias currunt populi venerandas;
Obsequio turbæ propria sepelitur in urbe.

Qui Leoninorum versuum originem & ætatem noverunt, haud difficulter mihi assentientur, non esse Epitaphium istud Altemanni prædicti ævo antiquius, & fortassis dimidium dumtaxat hic haberi, altera parte abolita, qua fiebat mentio corporis in novum istum tumulum translati.

[6] Seculo XIII ultra dimidium progresso, Veronenses Tridentum expugnarunt & diripuerunt. [unde corpus potuit ablatum esse sec. 13] Postea Meinhardus Tirolensis Comes vi tenuit urbem annis aliquammultis; & multa alia adversa acciderunt civitati, inter quæ potuit auferri S. Vigilii corpus, & Mediolanum deportari; ubi jam pridem in templo S. Simpliciani magno in honore habebantur Reliquiæ Sanctorum trium Martyrum, illuc a Sancto missæ; & anno MCLIX nova celebrata fuit translatio; sicut dictum est in Historia novissimæ translationis, anno MDXCVI peractæ num. 19. Hanc autem ultimam translationem præcesserat anno MDXVII Inventio, [& Mediolanensibus allatum;] ac privata Translatio eorumdem, aliorumque jam olim ibi depositorum Sanctorum corporum; quando supra capsas tres ibi descriptas, composita fuit petra, altare medium dividens; & supra ipsam spatiosæ duæ tegulæ, quarum una excepit ossa S. Vigilii Episcopi Tridentini, [apud quos creditur inventum anno 1507,] absque capite, quod Tridenti mansit: in cujus rei testimonium solebat Madrutius, Episcopus Tridentinus, quando Mediolanensi statui præerat, (fuit id circa annum MDLXVI) quotannis ad ecclesiam S. Simpliciani accedere in festo S. Vigilii, & ibidem Missam Pontificaliter decantare.

[7] Non tamen hoc satis S. Carolo Borromæo fuit, ut ipsius S. Vigilii corpus haberi Mediolani pro certo crederet: [sed fide non satis certa:] ideoque in prædictorum corporum collocatione sub novo altari, capsæ ad cornu Euangelii collocandæ, inscribi dumtaxat hunc titulum voluit; Corpus Antonini Archiepiscopi Mediolanensis. Multæ Reliquiæ Sanctorum, repertæ in altari majori sine nomine. Addit Puricellus, rem narrans, Quod postremum ita scriptum fuit: quia intra ipsam capsam per medium divisam, continetur corpus alterius innominati Sancti: quod Monachi aliæque personæ seniores existimabant esse S. Vigilii Tridentini Episcopi. Hinc apparet talem opinionem ex sola traditione haberi, non vero ex veteri aliqua scriptura, idonea ad rem tantam probandam contra Tridentinos, [nam anno 1620 adhuc putabatur haberi Tridenti.] qui sui sancti Patroni corpus, aut saltem præcipuam ejus portionem, etiamnum penes se esse credunt, sub altari majori: cujus lateri Janningus noster, anno MDCLXXXVI, die XXVI Augusti ecclesiam ipsam visitans, hujusmodi titulum incisum reperit: Translatæ fuerunt huc Reliquiæ S. Vigilii, una cum hac arca, die mense anno 1620. Interim arca nulla apparet, forsan clausa intra altare, & eadem de qua supra: locus vero notandis numero diei ac mensis nomini vacuus relictus, nec non ipsa forma litterarum, credi faciunt recentissimam esse sculpturam, eo ipso loco exaratam, ubi iisdem verbis steterat titulus pictus colore aliquo, sed Lapsu temporis defluo; unde factum sit, ut prædicti diei numerus ac nomen mensis reparari nequiverint, nulla superstite ejus rei memoria distinctiore.

[8] Gennadius; Presbyter Massiliensis, lib. de Scriptoribus cap. 37, sic scribit: Vigilius Episcopus, [Vigilii scripta,] scripsit ad quemdam Simplicianum, in laudem Martyrum libellum & Epistolam, continentem gesta sui temporis apud barbaros Martyrum. Quæ licet obscura sint, satis tamen videntur congruere illis, quæ sub nostri hujus Vigilii nomine dedimus de præfatis tribus Martyribus, velut ad Simplicianum Mediolanensem & Joannem Constantinopolitanum directa. Majores tenebras offundit loco præcitato Honorius Augustodunensis, Gennadium, (ut profitetur) sublegens, hisce verbis; Vigilius scripsit ad Simplicianum in laudem Martyrum libros quinque: hæc enim de libello & Epistola prædictis intelligi omnino non possunt. [a quibus removendi libri contra Eutychen;] Profecto si tales libros alicubi Honorius vidit, qui sub annum MCXX floruit, dolendum est eos sic periisse Tridenti, ut Bartholomæus Tridentinus, vix centum annis illo junior, ipsos ignoraverit; qui tamen libellum & epistolam non omisit commendare, addens, In quibus & facundia, & solicitudo, & doctrina catholica commendatur. Sed fortassis Bartholomæi textus non habetur integer, ipseque posuerit ex Honorio, quod S. Vigilius scripsit in laudem Martyrum libros quinque; in quibus &c. Licebit etiam suspicari Honorium confudisse numerum librorum, cum eorum argumento, & huic addidisse numerum, qui erat aliorum librorum, contra Nestorium & Eutychen scriptorum; quos libros Pincius Vigilio Tridentino adscribens, fuse in eorum laudem decurrit. Sed contra ipsum & alios in hoc deceptos, jam pridem judicarunt Baronius, Ferrarius, aliique deinceps; eo quod uterque hæresiarcha sint Vigilio Tridentino posteriores. Et Baronius quidem, in Notis ad hunc diem, alios tres Vigilios nominat, qui illo floruerint tempore, quo ista vigebat disceptatio; non audet tamen determinare quod alicui eorum adscribendi ipsi libri sint: sed audent Brixiani pro suo Vigilio, qui colitur XXVI Septembris, quando licebit eorum fundamenta excutere. [explodendi autem, qui Lusitanum Sanctum fingunt.]

[9] Georgius Cardosus, in Hagiologio Lusitano, duos Tridenti Vigilios comminiscitur, Episcopos ambos; quorum posterior, Confessor dumtaxat, libros prædictos scripserit. Sed talem Tridentini non agnoscunt: quod autem prior ex fide Pseudo-dexteri, una cum matre ac fratribus ex Lusitania processisse dicatur, Cauriæ Vettonum natus, id explodi potius quam refutari meretur; ideoque vix attingere obiter dignatus Henschenius fuit ad XXX Aprilis. Interim figmentum istud versat & reversat Tamayus, in Martio atque Aprili; asserti tam insulsi adeo securus in Junio, ut ulteriori putet probatione non egere tam certam ipsi veritatem: qui tamen alibi sæpe ostendit, non omnia sese Dextero isti credere: quod multo etiam liberius facit Cardosus, quando Dexter ille in rem suam non facit.

ACTA
Ex Ms. Trevirensi S. Maximini.

Vigilius, Episcopus Tridentinus, in Alpibus (S.)

BHL Number: 8602


EX MSS.

CAPUT I.
Studia, Episcopatus, prædicatum Gentibus Euangelium per eum & alios.

[1] Sacratissimæ Martyrum laudes multifariis sunt proferendæ præconiis, ut eorum gesta inertes quoque animas excitent ad profectum, [S. Vigilius Athenis imbutus litteris,] cognoscentes, qualiter pervigiles Sacerdotes, pro Domini sui Jesu Christi amore, ut avidi bellatores, fuderunt sanguinem suum, qui pro illis vel pro nobis omnibus seipsum Deo Patri obtulit: cujus exemplo edocti, animas hominum vicarie mercati sunt ipsi, virtutum ostensiones habentes in habitum credendi. Ex quibus unus in illis diebus Vigilius effulsit, genere Romanus, civis Tridentinus, Athenis liberalibus litteris eruditus, ad serviendum Christo devotione mentis ab infantia traditus a. Reversus itaque a studiis ab Athenis, vel urbe Roma, in civitate Tridentina resedit, impleturus propositum sanctæ religionis, a Deo more Apostolico jam ordinatus dictæ civitatis Episcopus, a primo b tertius. Existens siquidem circiter annorum viginti, clamor populi in eum irruit, quia multa miracula in Christi nomine sibi ab eo cognoverant ostensa. [Tridenti Episcopus acclamatur an. æt. 20,] Illo autem excusationem ætatis atque juventutis suæ opponente, quanto magis se accusabat, tanto clamoribus vulgi attollebatur, qui etiam seniores ætate, sanctitate præcellebat.

[2] Posthæc invitatus Episcopus c Aquileiensis Ecclesiæ, Beatum Vigilium, extra d muros civitatis Tridentinæ, ad eamdem Sedem gubernandam, consecravit Episcopum. [ordinatur ab Ep. Aquileiensi:] Ingressus vero urbem ipsam, legem Domini prædicando, populi conversi quotidie augebatur numerus credentium. At ubi totam civitatem catholice convertit, ecclesiam e infra muros civitatis Domino collocavit; ibique Christi perfecit asilum, in quo orationem continuans, languores ægrotantium curans, oppressos a dæmonibus Christi impressione vexilli curabat: [claret miraculis:] cujus etiam opinio per vicinas civitates efflorebat. In quibus temporibus populorum turbæ extra civitatem positæ, vana colentes simulacra, mollito corde gentili, gratia Spiritus sancti, eodem viro docente, ad fidem convertebantur Christi quotidie: donec omnis Diœcesis sua, in fide adunaretur catholica. Inter quos etiam parentes sui ipsius prædicatione cum suis f germanis conversi, Domino fideliter deserviebant.

[3] Congregatis autem Presbyteris atque Diaconibus suis, ita eos allocutus est: Carissimi Fratres, non necessarium nobis est, [agrestibus adhuc ethnicis prædicat etiā Brixiæ & Veronæ;] commissa talenta Domini in sudario, unius velut pigri servi, singulari cautela recondere; sed ut boni servi, lucra Dominica augentes, duplicata in adventu Domini nostri oportet repræsentare, ut in gaudium ipsius mereamur introire. Eligens itaque ex latere suo, viros fide probatos ordinavit, dirigens eos ad Episcopos civitatum Veronensis g atque Brixianensis, dicens eis: Domini & sanctissimi Fratres, nolite negligere verbum Domini, in quo Christus in Ecclesia sua ordinavit Rectores. Exite igitur, prædicate instanter verbum Domini, ne amplius ille serpens antiquus animas hominum sibi obliget, propter quas Christus & Redemptor noster mortuus est. [cum consensu diœcesanorum;] Qui respondentes dixerunt, se non posse per se tantum subire periculum. Beatus autem Vigilius hoc audiens dixit: Ego pro Deo paratus sum mori, qui dignatus est pro nobis supplicium perferre Crucis: nec patior mihi coronam præparatam aliis vendere. Cui percunctanti tale dederunt responsum: Perge ergo in interioribus civitatum nostrarum, quibus nos prȩfecisti, tecum ituros, & acquire Domino animas, quæ adhuc captivæ tenentur, demonstrans illis viam salutis. Respectu ergo divino sanctus Vigilius animatus exiit ad territoria Veronensium vel Brixianorum, & multitudinem populorum agrestium Christo per baptisma acquisivit, fundatis ultra triginta ecclesiis.

[4] [Anagninis prædicatores mittit;] Relictis autem prædictis inibi viris Dei, quos ad Ordinem promoverat Pontificii, ipse regressus est ad interiora civitatis suæ territorii, ducens secum quosdam, Sisinnium scilicet atque Alexandrum, Deo dignos Martyres futuros, viros religione Christianissimos, natione Cappadoces; de transmarinis qui adventantes partibus, aliquantum temporis Mediolani demorati fuerant. Cum quibus non multo post ingressus civitatem h Anagnen, in ea plurimam Christianorum turbam, fundata Ecclesia, [quibus Martyrio sublatis,] Domino acquisivit: inde ad propria rediens, Sanctos Dei præscriptos ibidem dereliquit, ad reliquam partem Paganorum convertendam: sed instigante hoste antiquo, dum sancti Viri injunctum officium instanter exercerent, cives Anagnenses ira accensi, apprehensos Dei servos vinculis alligatos, suppliciisque usque ad defectum vitæ maceratos, semineces igni summiserunt concremandos. Illi vero Deo gratias reddentes, spiritum exhalaverunt; in quo etiam loco, depressa corpora sanctissima eorum concremata sunt, ut gesta eorum i continent.

[5] Beatus vero Vigilius intentus piis operibus, Deo invigilans, vidit in spiritu k pretiosas animas eorum ab Angelis in cælum deferri. Quo ardore succensus, [ipse eis succedit, barbarosque convertit:] cœpit ipse in ardore Martyrii efflagrare, ut particeps fieret eorum ad coronam: arreptoque itinere, cum uno suorum Diaconorum Anagnam petebat. Quem sui retinere volebant, dicentes; Quo, Pater, pergis, qui oves commissas, necdum omnes Christo pio tuo verbo adunasti? Cui fremens spiritu retineri non poterat: perveniensque ad quemdam fluvium, suo Diacono dixit: Discalceati hunc transgrediamur, ut nudam gentem nudi aggrediamur: quorum incessus necdum in viam pacis est directus. Cum autem pervenisset ad locum, ubi incensa fuerant pretiosa corpora sanctorum Martyrum, collegit busta eorum in Sindonibus mundis; rediensque Tridentinæ urbi, honorifice condidit in ecclesia, ipsorum nomini ab ipso l Domino consecrata. m

[6] Post paucum denique tempus, dum (ut dictum est) Veronensi atque Brixiano territoriis, [Randenam vallem adhuc Paganam aditurus,] & Tridentino, quos invenerat Paganos jam convertisset ad Christi fidem; unus ei restiterat locus in Montanis positus, nimium horridus, rupibus hinc inde præruptis obsessus, vallem habens in ascensu per devexum declivem, cui nomen Randena; n per quam etiam fluvii cujusdam delabitur cursus, qui locus præscriptus Christianæ religioni semper erat infestus. Servitium namque cujusdam divitis erat, habens inibi miserabile dispendium, diaboli scilicet æreum simulacrum, Saturno dicatum: quem ignara fidei rusticanorum plebs colebat ut Deum, [ubi Saturnus colebatur,] quasi inferni jura tenentem. Quod compertum [habens] vir Apostolicus Vigilius sanctus Præsul, sic suos denuo alloquitur: Quid hic stamus tota die otiosi, tam mane conducti? pergamus in vineam Domini nostri, ad gaudium ipsius laboraturi: vexilloque se sanctæ Crucis signando muniens, iter dirigit versus portam suæ civitatis, Brixianam dictam, pertingentem ad pontem, usque fluvii o propinqui civitatem alluentis.

[7] [populo Tridentino ultimam impertitur Communionem.] Populus autem vel Primates civitatis deducentes ultra transitum pontis eum, atque valedicentes, regressis ad civitatem ipse progressus cum æque viris Dei, Claudiano videlicet atque Maugurio p suis Germanis, Presbyteroque Juliano, ad locum destinatum tetendit. Cui cum omnis populus Christianorum, ejus doctrina conversus, occurrisset, petens ut ex ejus sacris manibus corporis & sanguinis Christi sui consecrationem sumeret; ipse usque ad locum, quo præscriptum idolum erat constitutum, fide fervens, in agone certaminis hostiam Christo obtulit. Ita idem Dei Sacerdos, ad palmam Martyrii accipiendam festinans, velut opinatissimus miles, jacturas prælii cavens, post exitum belli peractum, palma victoriæ inter coëssentes a proprio donatur Regni Domino.

ANNOTATA D. P.

a Alia Acta recentiora in Ms. Colon. hoc habent exordium: Imperantibus Gratiano, Valentiniano & Theodosio (quorum primus Gratianus imperare cœpit an. 367; Valentinianus 375; Theodosius 379; primus vero, Gratianus occubuit 385) Matrona quædam nobilis, Maxentia nomine, Romanorum genere præclara, cum filiis suis Claudiano, Masioriano, & Vigilio, ad civitatem Tridentum pervenit; ibique cives effecti, Deo devotissime serviebant. Vigilius vero, ab infantia totum se Deo tradidit; & in puerili ætate Athenis liberalibus studiis eruditus, Tridentum rediit; & cunctis amabilis, clarere miraculis cœpit. Itaque in medio relinquit Pincius, Romane an Tridento abierit Athenas Vigilius, parentibus jam Christianis; an vero post reditum ejus (quod hæc Acta indicant) primum conversis.

b Pincius fatetur multos esse, quibus Cyriacus, Asterii Vigiliique decessor, primus censeatur Episcopus; quique S. Jovinum, S. Hermagoræ Aquilejensis discipulum, ejusque quatuordecim successores, solum velint fuisse Presbyteros sive Parochos. Horum autem opinionem sic putat conciliari posse cum aliis, illos quoque omnes Episcopos censentibus, quod primis seculis Episcopi & Parochi, potestate nihil differrent, designata per baculum; sed solo usu mitræ, Presbyteris non concessæ.

c Patriarcham, recentiori phrasi, alia Acta appellant; quibus hæc esse antiquiora & sinceriora, vel ex hoc colligas. Fuit autem Fortunato Ariano, sub annum 381 aut etiam prius, suffectus S. Valerianus (de quo 27 Novembris) & annis circiter 10 Sedem tenuit. Demus autem, quod primis sui Præsulatus annis, vicennem dumtaxat Vigilium ordinarit Episcopum, fuerit is circa annum 361 natus.

d Quia scilicet, civibus adhuc majori parte gentilibus, nulladum (ut mox intelligitur) sacra ædes in urbe erat, aliqua autem in suburbanis.

e Pincius, Templum, inquit, apud forum erexit, Divis Protasio & Gervasio dicatum, Horum certe Reliquias, corporibus anno 386 Mediolani inventis, creditur a S. Ambrosio accepisse Vigilius: sed forum Pincius intelligit novum, si ipsa est ecclesia, modo Cathedralis.

f Mater Maxentia colitur 30 Aprilis; Fratres, Claudianus, 6 Martii; Magorianus, 15 ejusdem; ubi singulorum Acta vide, deducta ab Henschenio, ex his fere quæ de S. Vigilio habemus & prætermittimus, eo minus hic necessaria, quo magis istic delibata.

g Potuit Vigilius, una cum Aquilejensi Valeriano, ordinasse Veronensibus Syagrium, Brixiensibus S. Gaudentium; nec enim probantur ante illum ordinati, & simul cum illo Ecclesiis istis præfuerunt. Erant alioqui Episcopatus illi ipsomet Tridentino antiquiores.

h Regionem Anauniam vocant Acta apud Mombritium, & melius; eo enim nomine censebatur Vallis Anagnia, aliis Anaugia, dicta vulgo Val di Non a fluvio Nauno, cujus locum ipse Vigilius in Epistola ad Joannem CP. collocat, viginti quinque stadiis a civitate.

i Vide ea 29 Maji, ubi passos ostendimus an. 397.

k Id ipsemet subobscure indicat, ita scribens ad Joannem CP. Spectator, confiteor, fui inter ista mysteria, & ad Sanctorum cineres excubator … Vidi, vix hodieque credulus mihi: excedunt facti reverentiam relata dictorum.

l Non Tridenti, sed in loco ipso Martyrii. Bartholomæus tamen addit, quod S. Vigilius Anaunios convertit, & Sanctorum Reliquias Tridentum deportavit.

m Addit Ms. Colon. & Bartholomæus: Inter hæc Remedius (Pincio Rhomedius dictus) nobilis de Tauro, cum sociis suis Abia & David, Romam perrexit; & rediens, ultra mille animas, cum omnibus suis possessionibus S. Vigilio reliquit; & (ut in ejus gestis legitur) in ejus diœcesi apud castrum Tau, juxta locum ubi passi sunt Sancti, ad Dominum, cui devote servierat, cum sociis suis migravit. De S. Romedio agit Ferrarius 15 Januarii, ad quem diem Bollandus promittit de eo agendum 1 Octobris. Interim vide pluribus jam relata illustrantem Pincium pag. 3.

n Addit idem Ms. Sarcha, a quo Benacus oritur, lacus Italiæ. Bartholomæus, a quo Benacus lacus Italiæ, de quo fluvius Mincius procedit. Pincius ait peritiores Mincium vocare, ipsum qui nunc Sarca dicitur. Ms. Trevir. Sardam semper scribit, sed vitium scriptionis id esse persuasus ex aliorum consensu, Sarcham scripsi.

o Athesis scilicet, ubi is, inquit Pincius, pulcherrimo ponte superatur, trabibus ingenti artificio contextis. Bartholomæus addit, juxta quem Fratres Prædicatores ultra flumen nunc habitant. Ergo ab annis jam fere 500, loco nunc S. Laurentii dicto.

p Aliis Majorianus, ut jam dictum: de Juliano Presbytero nihil ultra legitur, neque (quod sciam) Sanctus habetur.

CAPUT II.
Martyrium S. Vigilii, corpus in urbem relatum. Acta Romam missa.

[8] Respiciens autem ipse Sanctus in cælum, intra sacra solennia sancti Sacrificii vidit gloriam Dei, & ait: Christe, gratias ago tibi, [Invocato rite Deo,] quia quod a te desiderabam, inveni: ecce enim oculis meis video in dextera tua, quæ mihi prȩparantur. Hæc omnes sui circumstantes audiebant eum clara voce dicentem: [idolum evertit S. Vigilius:] sed nihil prorsus videntes, tantummodo cum lacrymis eum audiebant talia prosequentem. Celebratis itaque mysteriis, communicataque fidelium turba sanctis Sacrificiis, in idolo memorato irruens, minutatim illud confregit, in fluviumque nomine Aroam projecit: ac residens super basim simulacri minutati, circumstantibus fidenter loquebatur verbum Dei.

[9] Cognoscens autem truculenta rusticanorum turba ipsum locum incolentium ejus adventum, & sui idoli comminutionem; [quare concitata turba] facto impetu, in eum gladiis & lapidibus ac lignis subita incursione irruunt. Quos Beatus Præsul eminus venientes, velut quædam purgamenta despexit: Illi autem tumore diabolico inflati, magno imbre lapidum Sanctum Dei percellunt, sancti capitis effracta compage, a cerebroque disperso. Beatissimus vero Martyr, madefacto sanguine vultu, respiciens in cælum, [eum saxis obruit,] Deo gratias agens, suisque valedicens, emisit spiritum. In quo loco passionis viri Dei, Christiani meritis ipsius postea fundaverunt Ecclesiam, b dedicato altari super lapidem ipsum.

[10] Presbyteri autem vel Diacones, qui cum ipso venerant, [Socii Tridentum referunt corpus,] licet grandine lapidum multitudinem suscepissent ictuum, (sed nemo eorum livorem alicujus plagæ perpessus fuit; tamen præmio non caruerunt, Confessoris patrociniis adjuti:) colligentes glebam c sancti corporis, equo cui ipse insederat impositam, raptim ad civitatem, in qua, Deo auctore, Sacerdotio functus est, reportare festinabant; plurima miraculorum signa, in quibuscumque locis se repausabant, experti. Igitur cum pervenissent ad fluvium nomine Sarcham, multa populi d Brixianorum turba cum apparatu armorum obviat, [formidatū dæmonibus,] ut sanctissimum corpus sui Apostoli cum vi auferant. Quibus Tridentini reluctantes, dato insuper pro benedictione quodam vase sancti viri, corpus sanctissimum deducentes, antequam pervenissent ad urbem, jam dæmones confitebantur Sancti adventum, per ora pervasorum dicentes; Ecce vir sanctus, Christi Martyr Vigilius cum triumpho revertitur, qui nos expellit a propriis sedibus. Hæc in communi audientia clamantes, in adventu sacri corporis, fugatis inimicis, personæ proprio reformantur creatori.

[11] Pervenientes vero ad oppidum, ad ejus exequias occursio magna facta est vicinorum, [honorifice excipiunt cives:] cum suis Sacerdotibus, populi Christianorum: sicque veneranda pignora Præsulis gloriosi, tertio suæ passionis, cum magna gloria & aromatibus condiderunt in Basilica, quam ipse ad portam Veronensem vivens construxerat. Ex Salonitis e quoque mercatoribus in eadem urbe negotiantium quidam, inundantem cruorem ex sacris exuviis, juxta Velam f dictam, lintheo mundo colligendo detergens, ad patriam rediens, memoriæ causa sancti viri, secum tulit: ubi g nunc Christus per suum fidelem plurima signorum insignia indesinenter ad laudem sui nominis operatur. [collectus sanguis Salodium defertur;] Conscripta sunt autem gesta beati viri ab his, qui Martyrio ejus interfuerunt, gratiaque roborationis (ut mos erat) Papæ Romano h transmiserunt, ut sacris Martyrum memorialibus insererentur: [Acta Romā missa,] quæ suscepta venerabilis Episcopus Apostolicus, omnia digna memoria haberi subscribens adjudicavit.

[12] Eodem denique tempore Barbara gens Alemannorum, vagina suæ habitationis elapsa, Italiam vastabat. Quibus obviam Cæsar i Romani Imperii iturus, contractum in procinctu bellandi adunavit exercitum: cui sic Papa intulit: Bone Imperator, sume tibi gesta, noviter comperta, [quibus pro vexillo explicatis,] Vigilii Martyris, Tridentinæ civitatis Episcopi, ut ejus virtus patescat in populis. Quæ summo gaudio suscipiens Augustus, tradidit in vexillo militi deferenda, confidens de Dei clementia, suique dilecti intercessione gratissima. Ergo dum vicinitas hostium proximasset, ita virtus Christi ostensa est in gestis Martyris, ut adversarii in fugam turpem conversi, relicta præda omni, gladii cæsionem vix paucissimi evaserint. [funduntur barbari Italiā vastantes.] Rediens ergo cum triumpho de bello, & strage facta per Martyrem barbarica, transcripta sancti viri gesta de latino sermone in Græco k a Papa Romano, secum ejusdem sumptis Reliquiis, Constantinopolim rediens l detulit, plurima expertus Dei beneficia, Sancti auxiliantibus meritis. m

[13] Passus est tandem Beatus Vigilius, Tridentinæ civitatis Episcopus, Martyr gloriosus, [Annus mortis.] Theodosii & n Honorii Augustorum regnantium tempore, Stilicone o Consule urbis Romæ, necnon Hormisdæ p Papæ Sedis Apostolicæ; Deo autem & Domino nostro Jesu Christo regnante, cui [gloria] cum Deo Patre in Spiritus sancti unitate, in secula seculorum perennitate. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Addit Pincius, quod multorum, imo omnium ea loca incolentium opinio est, D. Vigilium calonibus interemptum fuisse: quo genere calceamenti ferrati gens montana utitur: idque eo verosimile sit, quod in illis vallibus, cum mortalium oculis subjicere volunt vetustam ejus martyrii memoriam, & novum mortis genus; pingunt in templis D. Vigilium, rustica circumseptum turba, illius ora calonibus ferratis percutiente: quamobrem & constanti judicio, & tam valido argumento reor non esse a veritate alienum, quod suspicantur earum vallium indigenæ, calceis ligneis Vigilium contusum periisse; nec propterea defuisse in tanta turba, qui torquerent saxa & omnium generum tela.

b Idem Pincius: Eum vicum, qui parum abest a loco, ubi lapidatus est Vigilius, a morte ipsius Mortasum deinceps appellandum censuerunt, quo nomine hodie quoque vulgo vocitant: in ripa vero fluminis, ubi steterat Saturni statua, mox positum est publicis sumptibus templum, D. Vigilio consecratum, quam Rendenæ plebem nominant, magnis nostra tempestate expensis (ut accepimus) reparatam. Ita ille in libro, sub nota anni 1546 excuso. Abest autem Vallis Rendena (prout in topographicis tabulis describitur) 25 m. p. Tridento; in ulteriori autem Sarcæ ripa rem gestam oportet; siquidem transeundus fluvius fuit, Tridentum cum corpore redeuntibus. Interim nec Mortasum nec Rendenæ plebem sive parochiam tabula exprimit.

c Idem Pincius fuse hic exponit trepidationem Tridentinorum, ad primum cædis nuntium, quasi jam civitati hostilis turba, ex conspiratione communi, immineret.

d Nempe Brixiensis diœcesis, quam excoluerat Sanctus, pæne usque ad Sarcam fluvium pertingit; limitaneos tamen rusticos hic intellexerim, potius quam cives longius semotos.

e Ms. Colon. cum Bartholomæo, Occurrerunt etiam corpori sancto plurimi; inter quos Salonitani, qui in villa, quæ dicitur Vela, sanguinem fluentem collegerunt, & ad terram suam detulerunt; ubi per Martyrem suum Deus multa mirabilia demonstravit. Est Salodium, vulgo Salo, oppidum ad Benaci ripam situm: sed considerata loci distantia verosimilior hic habetur narratio; ubi intelligitur, non excurrisse Salodio cives; sed eorum aliquem, tunc Tridenti præsentem, cum ceteris exivisse obviam.

f Non longe a Tridento, inquit Pincius, quem locum constat hodie Busum-Vellæ nuncupari, ubi cautes inter se concurrentes, & juga montis continua, saxo ad radices vel a natura confracto, vel hominum industria perforato, angustum & scopulosum in urbem euntibus præbent aditum. Hæc ille, & addit, esse qui Villam, non Vellam, legi velint: atque duo esse hujus nominis loca; alterum haud procul a castro Stenici, 20 p. m. a civitate; alterum ab hoc semotum in valle Judicariæ, sub plebe Blecy; quodque per utrumque ex Rendena transitus est Tridentum versus; illac brevior, sed difficilior; hac longior, sed commodior. Ast Busum-Vellæ, quam illa urbi propius, tam nostræ relationi aptius est.

g Pincius, qui a pluribus collectum ex terra sanguinem scribit; Partim, inquit, eum Brixiam, partim in oppidum suum deferunt; & in templum, ejusdem sanguinis miraculo opulentum, recondunt. Videtur hic sanguis die tertio miraculose effluxisse.

h Eo scilicet modo, quo de Sanctorum a se collectorum Martyrio ipse Vigilius scripserat SS. Ambrosio & Joanni Chrysostomo: non quod ea ætate mos fuerit (uti hic videtur parenthesis addita indicare) causam Martyrii cognoscendam offerre Romano Pontifici. Hic autem tunc erat S. Innocentius II, non vero Hormisdas, infra per magnam anistoriam nominatus, & integro seculo junior.

i Anno 555, Justiniani Imp. 29, Leutharem & Bucellinum fratres Alemannos, auspiciis Theodebaldi Francorum Regis, cum copiis Alemannorum & Francorum, irrupisse in Italiam scribit Agatias lib. 2, narrans porro, quomodo Leutharis cum Alemannis perierit, grassante inter reduces cum spoliis lue; Bucellinus vero cum Francis, apud Capuam a Narsete Romanorum Duce ad internecionem sit profligatus: sed quoniam hæc omnia acta sunt sesquiseculo post mortem S. Vigilii, existimo Auctorem, recentiori adhuc Alemannicæ invasionis memoria, Acta hæc exornantem, seculo 6 vel 7, Alemannos supposuisse pro Gothis, quos Baronius probat anno 405, Duce Radagiso Pagano, irruisse in Italiam; vehementerque solicitum de iis repellendis Honorium Imperatorem, edicto publico etiam servitia armasse, & ingenuis stipendia triplicasse: quomodo autem totus ille exercitus Paganorum, apud Fesulas in Hetruria, Gothorum Christianorum Hunnorumque auxilio, cum suo Duce turpiter fugato, capto, ac cæso, fusus deletusque sit, lege apud Orosium, vel ex eo apud Baronium.

k Latinæ linguæ satis peritus Honorius erat: fieri tamen potest ut Sancti gesta, ad Arcadium fratrem mittenda Constantinopolim, optaverit Græce reddi: sed hæc videntur eo missa non esse, vel saltem non magni æstimata cito excidisse a memoria; siquidem nulla in Synaxariis Græcorum uspiam invenitur mentio S. Vigilii, ac ne nomen quidem insertum est Græcorum fastis.

l Imo Mediolanum, ordinariam Honorii Imp. Sedem. Hactenus fortassis interpolator.

m Melius scripsisset, Arcadio & Honorio, etiam posito quod anno, non 400, sed 405 passus Vigilius sit. Theodosius Junior tunc annum 4 Imperii numerabat, cum patre ac patruo regnans, non tamen erat primo loco, nec absque patre nominandus: si autem anno 400 obiit Vigilius, nec nominandus quidem Theodosius ille fuit, an. 402 primum dictus Augustus.

n Stiliconis secundus Consulatus hic erat ex plurium sententia, post primum consulatum an. 400 gestum.

o Enorme mendum, cum Hormisdas primum ordinatus sit an. 514, secuta hoc tamen sunt Acta Coloniensia cum Bartholomæo Tridentino hoc modo: Gesta vero viri Dei S. Hormisdæ Papæ transmissa; ab eodem, Imperatori, contra Alemannos, qui Italiam invaserant, rudi hasta deferenda traduntur: unde meritis Vigilii hostes feroces in fugam converterunt, omni præda relicta. Gesta igitur cum ejusdem Reliquiis in ecclesia S. Petri condiderunt. Quod ultimum satis credibile est: nam etiam S. Vigilius, quando Mediolanum misit Passionem S. Sisinnii & sociorum, aliquid ex eorum Reliquiis addidit.

p Addunt eadem Acta; Dum autem S. Vigilius his & aliis miraculis claresceret, Theodosius suæ Ecclesiæ vallem Lagorinam cum Ursinico contulit; Conradus Imperator Bauzanum cum Comitatu Ritenori; Ripam cum Judiciaria tota; & alii diversi diversa sunt elargiti. Interfectores vero ejus vindicta Dei in tantum est prosecuta, ut cunctis fierent odiosi. Ita ut usque hodie apud Bergomum, ubi ejus ecclesia in monte juxta castrum sita est, Episcopus benedictionem aliquibus subtrahat, eo quod ex interfectorum prosapia fuisse referantur: quæ omnia etiam Bartholomæus describens, addit locum ex Gennadio de Scriptoribus. Prima donatio a Theodosio Scriptore facta esse potest ecclesiæ Tridentinæ, vivente adhuc Vigilio, cum an. 344 Imperator Mediolani esset, ubi mox anno sequenti obiit. Vallis autem Lagarina hic appellatur, vulgo Val di Leder, ut forte legendum sit Ladarina, trans Sarcam & Benacum. Ursinicum non habent tabulæ. Bauzanum, quod Conradus seculo 10 inchoato dedit, videtur esse Bolzanum ad confinia Tirolis, 25 p.m. supra Tridentum, versus Septentrionem; sed Comitatum ipsum Tirolensem hic corrupto nomine illi additum, vix ausim dicere; licet is Tridentini Episcopi Fiduciarius sit. Pincius addit, quod Conradus II an. 1027 Comitatum Tridentinum, anno vero sequenti Vallem venustam ecclesiæ dedit, & Bolgianum restituit, allegato auctore qui litteras viderit. Ripa vulgo Riva ad caput Benaci jacet, intervallo 8 milliarium, atque inde porro porrigitur Judiciaria, cum Rendena valle: hoc vero Caroli IV donum fuerit, post medium seculi decimi tertii.

DE S. MAXENTIO PRESBYTERO,
ABBATE IN AGRO PICTAVENSI.

CIRCA AN. DXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus monasterio, Actis a coævo scriptis, & cultu.

Maxentius, Presb. Abbas, in agro Pictaviensi (S.)

G. H. & D.P.

[1] Floruit quinto & sexto seculo S. Maxentius, virtutum & miraculorum gloria illustris, intra terminum Pictavensem; cujus monasterii nomen, [S. Maxentii cellula] inquit Gregorius Turonensis, lib. 2 Historiæ Francorum cap. 37, lectioni non indidimus, quia locus usque hodie Cellula S. Maxentii vocatur. Ita adhuc dicto seculo sexto, atque etiam sequenti Ursinus & alter auctor coævus in Vita S. Leodegarii Episcopi Augustodunensis, appellant cœnobium & monasterium S. Maxentii, [& monasterium.] in quo prius fuerat Abbas constitutus, & corpus sacrum sepultum. Inter alios Abbates, claros seculo decimo, fuit Ebulus, ex Comitibus Pictavensibus & Ducibus Aquitaniæ oriundus, Episcopus etiam Lemovicensis creatus, qui restauravit monasterium S. Maxentii, & castellum in circuiti perfecit: uti testantur Ademarus, Monachus S. Eparchi, & alius in Chronico S. Maxentii, vulgo Maleacensi dicto. Atque ita paulatim crevit Abbatia, ut inter oppida agri superioris Pictavensis merito censeatur, ad Separam seu Sebrim fluvium sita, in qua Duces Aquitaniæ suam etiam sepulturam elegerunt.

[2] Acta ipsius S. Maxentii hic damus, a nobis accepta ex antiquo Ms. codice Reginæ Sueciæ præferente numerum XIII: [Acta ex Ms. dantur] ex quibus alia plurima passim inveniuntur contracta, ad commodiorem usum Ecclesiarum, ut pro Lectionibus ad Matutinum recitarentur: & talia habemus in præclaro codice nostro mensis Junii: item descripta ex Mss. Aroasiensi & Belfortiano. Talia etiam ediderunt ex Mss. Compendiensi & Herouvalliano Lucas Acherius & Joannes Mabilio, [omissis compendiis.] inter Acta Sanctorum Ordinis S. Benedicti in appendice ad Tomum primum. Auctor scripsit post obitum Childeberti Regis Parisiorum, anno DLXIII vita functi, quem num. 25 appellat inclitæ recordationis. Videri tamen posset eodem seculo scripsisse, [Videntur illa seculo, non 6, sed 7 scripta,] ex eo quod Gregorius Turonensis loco jam citato dicat; Multas & alias virtutes operatus est: quas si quis diligenter inquiret, librum Vitæ illius legens, cuncta reperiet. Verum, cum num. 8 comparat Sanctum venerabili viro ac patri sanctissimo Benedicto, propter miraculum suscitati mortui, [ex aliis multo prolixioribus.] relatum in hujus Vita per S. Gregorium scripta, & a nobis edita 21 Martii num. 11; dumque num. 29 excusat retulisse viventis miracula, pauca ex multis, quæ innumera & veterum narratione & posterorum sunt comperta; quanti autem, post transitum Sancti, sint miraculose curati, negat humano ore enarrari posse: dum, inquam, ita loquitur, videtur non scripsisse, nisi seculo ut summum septimo, quando & libri Dialogorum S. Gregorii, continentes Vitam S. Benedicti (antea scriptam a nemine, quod sciatur) passim jam noti erant in Gallia; & Benedictina Regula inducta in Monasterium S. Maxentii; librum vero a Gregorio Turonensi allegatum delibasse dumtaxat, & pauca inde excerpta stylo luculentiori exornasse; unde accidit ut in circumstantiis nonnullis variarit a relatione Gregorii Turonensis, quemadmodum in Annotatis videbimus.

[3] [Tempus Vitæ.] Sunt tamen etiam sic antiqua valde, & magni merito æstimanda hæc Acta; in iisque primus nobis notandus modo occurrit character temporis, quo S. Maxentius vixit; quando scilicet Rex Chlodovæus primus Alaricum Regem Gothorum in bello devicit, anno Christi DVII: post quem annum cum S. Maxentius tunc senex adhuc aliquamdiu vixisset, mortuus est feria sexta, die XXVI Junii, adeoque littera Dominicali D, quæ littera quadrat in annum DIX, aut potius DXV. Quia autem Sanctus, annos natus sexaginta septem, e vita discessit; esset natus circa annum quadragesimum octavum supra quadringentesimum; & post vitam ab adolescentia in monasteriis traductam tam subdito quam Abbati, circa annum CCCCXLVIII fuisset reclusus.

[4] Cultus ei non diu a morte collatus, intelligitur ex Actis jam indicatis, [Cultus,] & ex Historia Gregorii Turonensis, quod continue S. Adjutor priori scilicet suo nomine & S. Maxentius appelletur: & hoc sequenti seculo secuti sint Auctores Vitæ S. Leodegarii, atque alii passim in suis Chronicis. Memoria etiam ejusdem inscripta est vetusto Martyrologio Reginæ Sueciæ, [memoria in Fastis,] per Lucam Holstenium in Animadversis ad Martyrologium Romanum vulgato, his verbis: Pictavis S. Maxentii Confessoris: quod paulo latius ita exponit Usuardus: In agro Pictavensi S. Maxentii, Presbyteri & Confessoris gloriosi in miraculis. In aliis Mss. additus invenitur, cum titulo Abbatis & admirandæ sanctitatis viri. Sequuntur Bellinus, Grevenus, Maurolycus, Felicius, Galesinius, aliique cum hodierno Martyrologio Romano. Imo, quod mirandum, eumdem Martyrologiis Benedictinis inscripserunt Wion, Dorganius, Bucelinus; qui tamen, antequam S. Benedictus nasceretur, non solum Monachus, [etiam Benedictinis.] sed etiam Abbas fuit electus: quia nempe Regula S. Benedicti postmodum in ejus monasterium introducta fuit. Porro in Charta Pippini Aquitaniæ Regis, a Mabilione indicata, monachi anno DCCCXXVIII querelas deposuerunt, quod non haberent Abbatem, secundum Regulam S. Benedicti traditam, id est, veluti S. Benedictus Abbates Regulares jussit institui. Idem S. Maxentius cum aliquo elogio celebratur a Castanæo ad Litanias Pictonicas die XXV Junii, & est ad diem XXVII Maji inscriptus alicui Ms. Kalendario Benedictino; uti etiam apud Grevenum in Auctario Usuardi, & Canisium in Martyrologio Germanico.

VITA
Auctore coævo.
Ex pervetusto codice Ms. Reginæ Sueciæ.

Maxentius, Presb. Abbas, in agro Pictaviensi (S.)

BHL Number: 5805, 5806


A. COÆVO EX MS.

[Caput I]

[1] Quotiescumque Divina opitulante gratia, Sanctorum actus vitamque describere litterisque mandare satagimus; [Prologus,] eo valde est metuenda temeritas, quo eorum nequaquam pleniter actuum vel meritorum valet comprehendi sublimitas. Caute enim ac veraciter discutere debet humana fragilitas, quod in eis benigne disposuit divina Majestas. Nequaquam tamen eorum debet virtus silentio contegi; [Sanctorum Vita digne proponenda ad imitationem.] cum debeat etiam posteris, juxta quod divina tribuerit largitas, imitanda propalari. Gaudet etiam augmentatione fidelitas, quoties Sanctorum recurrit annua solennitas; & cum virtutum eorum per Dei famulos declaretur ubertas, quid aliud apparet, nisi quod nonnulli, qui per desidiam torpebant ad pœnam, auditis eorum virtutibus excitentur ad palmam?

[2] Sanctus igitur Adjutor, a Agathensis urbis incola, [Adjutor prius dictus,] nobilibus quidem parentibus ortus; meritis tamen & fide, infantiæ exuperans natale, ad celsitudinis divinæ præmium pervenit vitale. Qui cum, divina gratia comitante, ad intelligibilem pervenisset ætatem; sancto b Severo Abbati in monasterio traditur imbuendus; [a S. Severo instituitur;] ut & in eo proficeret eruditio divina, & ipse utcumque ad legitime certantium pervenire mereretur coronam. Interea salubri ac sedulo a S. Severo commonetur alloquio; id est, ut fugiens vitansque secularia, clericalem sub regulari institutione, Christo donante, valeret assequi disciplinam: hinc jam prudenter utitur armis, in Christi militia adhibendis. Cumque ejus dictis aurem accommodaret, ejusque in eo prævaleret ubertim doctrina; ita se divino cœpit operi mancipare, ut cunctis se cernentibus, velut jam futurus in Ecclesia Præsul, forma fieret & exemplum.

[3] Cumque in eo Euangelica relucerent præcepta, prudentiæ cerneretur astutia, [laudem & invidiam fugit:] & columbæ simplicitas haberetur; quidam eum nimiis attollere cœperunt laudibus, quidam vero zelo accensi invidiæ, ejus felicibus actibus invidere. Qui etiam magis a populis abhorrescens laudari, quam ab æmulis detrectantibus vituperari; fertur a propria discesisse regione, quatenus nec ab hostibus læderetur, nec etiam nolens a civibus laudaretur. Cumque idem vir sanctus proprio discederet solo; [regressum in patriam sequitur diu desiderata pluvia:] tanta, ut ferunt, aquæ sterilitas accidit, ut duobus & eo amplius annis in eadem nequaquam plueret regione. Cumque non solum a parentibus, verum etiam & ab omnibus ejusdem regionis civibus, tandem quæsitus inveniretur, regrediens dicitur ad propria remeasse. Cum autem in prædictam jam regressus regionem, felici subintraret adventu; tanta aquarum dicitur inundasse copia, ut non solum homines & jumenta, verum etiam arbusta gauderent & sata. O virum ineffabilem ac laude dignum, quem nec lingua fari, nec mens cujusquam, quanti sit meriti, potuit explicare! Cui etiam eum similem dixero? Cui similem coæquabo? nisi Eliæ, qui cælum oratione claudens, terram imbribus privatam reddidit, atque iterum precibus eamdem aquarum salubri inundatione replevit.

[4] Cum vero in prædicta urbe Agathensi idem S. Adjutor insignibus ortus polleret natalibus, & ab ipsis fere cunabulis, [distributis in pauperes bonis,] docente S. Severo, totus in Dei opere constitutus, apud eumdem velut fortis athleta habitaret; progrediens iterum de regione qua fuerat oriundus, ad diœcesim civitatis Pictavensis, in qua sedes S. Hilarii habebatur, relictis dispersisque prius omnibus quæ sua fuerunt pauperibus; festinus usque pervenit (memor præcepti divini, quod ait: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes, & da pauperibus & veni, sequere me) ibique se in monasterio reverendissimi viri c Agapii, Presbyteri vel Abbatis, providus collocavit. Cumque in idem monasterium ab eodem venerabili viro Agapio ceterisque Monachis gratanter esset receptus; [Pictavii in monasterio suscipitur;] continuo nominis sui vocabulum, quod per baptismi gratiam renatus assumpserat, ne propinquorum dilectione, aut amore civium Agathensium, [sub nomine Maxentii,] in via per quam Christum sequi cœperat, impeditus retrorsum abiret, occulte sibi voluit immutare: ita ut qui prius fuerat nuncupatus Adjutor, Maxentius deinceps in eo monasterio vocaretur.

[5] [Abbas creatur,] Cujus opera vel merita, simulque cujus indigena esset loci, idem B. Agapius divina cognoscens revelatione, digniorem se eum cunctisque Fratribus æstimans, Abbatem instituendum unanimiter Dei nutu sibimet elegerunt. Nec mirum, si in monasterio Magister & Doctor eligitur, qui sanctissimi ac in omnibus prudentissimi Severi, omnium bonorum operum sectatoris, per annos aliquot fuisse discipulus comprobatur. Erat enim idem Maxentius in psallendo sedulus, in vigiliis expertus, [sibi & aliis proficit,] in jejuniis continuus, in eleemosynis promptus, in oratione creberrimus, in humilitate fundatus, in caritate perfectus, in castitate gloriosus, in conversatione sanctissimus, in litteris doctus, & in cunctis dogmatibus eruditus. Sermo autem illius in colloquio non alius erat inter Fratres & ceteros quosque fideles, quam mundi illecebras & seculi onera relinquenda; & ut pœnitentiæ remedio ac elëemosynarum ceterarumque largitatibus virtutum dediti, Dominum Jesum Christum liberi expeditique sequerentur. Nequaquam in eo reperire poterat antiquus hostis per astutiam fraudulentiæ, vel quod dolosis ingeniis maligne suaderet, vel quod venenosis morsibus sauciaret.

[6] Nec illud omnino putavi silendum, quod valde animis est humanis mirandum. [aves advolantes pascit:] Eo tempore cum jam Præsul monasterii sacris actibus approbatus, idem vir sanctus haberetur & Pastor; multoties aves feræ, relictis nemorum ramis, quorum erant incolæ, advolantes in manu illius, modo grana tritici, modo panis fragmenta sumebant. Ex illo jam tempore illius sanctissimi viri & nomen & virtus emicavit: quia cum indomiti passeres in dextera illius mensæ reliquias colligebant, mansuetudinem & sanctitatem ejus populi compererant venerandam. O quam dulcis, o quam suavis & mitis vir iste Maxentius, cujus mansuetudine & feritas deponitur avium, & sanctitatis ejus ostenditur præmium!

[7] Illud quoque non est reticendum miraculum, quod cum sit in ordine tertium, [puero septimestri baptizando dat facultatem profitendi fidem:] in virtute haberi potuit primum. Quodam tempore contigit, ut quidam e civibus præfatæ urbis Pictavensis, non infimis procreatus parentibus, habens filium lactentem, septenis fere mensibus educatum, accederet; & supplici prece sanctum deposceret Maxentium, ut eum sacris fontibus abluendum offerret, ac renatum ex latice propriis dignaretur ulnis elevare. Quod vir sanctus caritate permotus, tandem benigne obaudiens, non recusavit. Cumque eum ad baptizandum venerabili Agapio Presbytero tensis brachiis obtulisset; continuo Dei nutu rudis infantis lingua d disseritur, qui necdum fari noverat nec tacere: atque idem se credere ore proprio sanctam confitetur Trinitatem, ac Symboli plenitudinem credentibus ad vitam prodesse perpetuam: certum est enim tertia repetitione eum propriis hoc edixisse sermonibus, [mortuum resuscitat:] in cujus parvuli professione populi exultabant Christiani, fides catholica augebatur, turba Judaica tristabatur; dum ex ore infantis, mense septimo claustris alvi remoti, inter manus beati Maxentii, & divinitatis agnoscitur potentia in virtute, & sanctitas Maxentii illustratur in opere. Quanta, putamus sit virtus in B. Maxentio, cujus meritis ante tempus infantis formatur eloquium? sed si jure ejus merita perpendantur, æqualis virtutis Sanctis innumeris demonstratur.

[8] Contigit autem in illis diebus, ut puer cujusdam Sabelis, septimo ætatis suæ anno, perurgente casu mortifero, finitis vitæ cursibus, exhalato jaceret spiritu. Cum autem parentes ejus, nimium lamentabili vultu turbati, Dei militem obsecrantes, atque ab eo defuncti implorantes medelam, ad eum usque velocius pervenissent; hic protinus exiliens impiger, ad visitandum corpus exanime veloci gressu pervenit. Qui cum flendo cælum fidei oratione pulsaret, gratia in se operante divina, mortuum revocavit a funere, genitorem lætificavit ex prole, & Christum, acclamantibus turbis, clarificavit ex opere. Cujus meriti vel fidei hunc virum sanctissimum esse dicemus, qui etiam obtinere meruit, ut ad vitam suscitaretur mortuus; & qui fuerat forte suppliciis deditus, æternæ spei redderetur securus. Potest etiam hic sanctitate præpotens, virtutibus eximiis pollens, in cunctis semetipsum sanctitatis operibus exercens, venerabili viro ac patri sanctissimo comparari Benedicto; qui e unum e Fratribus, diabolicis insidiis sub ruina maceriæ confractum atque ossibus imminutum, precibus & oratione ab omni corporis læsione reddidit sanum.

ANNOTATA G. H.

a Agatha, urbs antiqua & Episcopalis in Occitania sub metropoli Narbona; a qua versus Ortum distat. 8 leucis Gallicis, in ora fere littorali maris Mediterranei, prope ostia Araururis fluvii. Colitur autem S. Maxentius in urbe & diœcesi Agathensi, sub ritu duplici, lectionibus ex Actis desumptis.

b De S. Severo agendum erit 25 Augusti. Hujus aliqua Vita extat apud Petrum de Natalibus lib. 7 cap. 113, unde constat floruisse sub Betico Episcopo Agathensi, seculo Christi quinto.

c In Chronico S. Maxentii, vulgo Malleacensi apud Labbeum, tomo 2 Bibliothecæ novæ pag. 215, ista leguntur: Anno MXCIX Beati Agapii corpus inventum est in Ecclesia S. Saturnini Martyris: in qua idem S. Agapius cum suis Monachis, & Beatus Adjutor Maxentius Deo militavit post ipsum, sicut in Vita ejus clarius legitur. Henricus Ludovicus Castanæus de la Rochepozay edidit Notas ad Litanias Pictonicas, quibus in Appendice alios Sanctos jungit, inter quos collocatur Agapius Presbyter Pictavensis, præceptor S. Maxentii Abbatis. In Actis contractis scribitur Agapitus.

d Ita omnia Mss. disseritur; at Mabilio, disserit.

e Puerulum Monachum appellat S. Gregorius Magnus in Vita S. Benedicti, 21 Martii a nobis edita num. 11.

CAPUT II.
Vita in cellula reclusi. Fons elicitus. Patrata apud Chlodovæum I miracula. Obitus.

[9] Post quinquagesimum autem annum, aut eo amplius ætatis suæ curriculum, a cellulam quamdam præfati monasterii, in qua secretius orationi vacaret, virtutum executor & amator elegit; ut quanto tutius segregatus esset ab hominibus, eo liberius ei liceret jejuniis & orationibus Domino militare. In quod habitaculum citissime perfectum, clam ingressus, quidquid ad cultum divinæ pertinet religionis, incessanter implebat: [In secessu degens, ab Angelis visitatur,] ideoque sæpius visitabatur ab Angelis, quia quantum secretius esse voluit ab hominibus, in tantum ei erat visio Angelorum proxima, ut splendore cellula, in qua psallens jugiter habitabat, veluti micantium globis astrorum, videntibus ministris vel monachis suis, sæpe præfulgida reluceret: in qua, si ciborum qualitas aut sera refectio a legentibus fortasse solicitius inquiratur; panem hordeaceum sibi apponebat pro epulis; aquam fontium pro falernis: frequenter tamen divinis dapibus pascebatur ab Angelis. Inter hæc vero laboriosa & Deo acceptabilia prandia turpes luxus abolere satagebat, [& pascitur:] tentamenta diaboli nobilibus magnisque triumphis vincebat, virtusque ejus cælitus semper crescebat: nam & diebus sanctæ Quadragesimæ, quos anni decimas Deo solvendas corporis sui afflictione censebat, sic se divinis occupabat officiis, sic semetipsum exercebat vigiliis, sic orationibus incumbebat, ut se incurvando ac divinis conspectibus humiliando, adinstar camelorum in ejus sacratissimis ac Deo dicatis membris velut gibbi apparerent effecti, & crebris insistendo parsimoniis magis magisque ejus attenuata macies redderetur. Sicque factum est, ut vir iste sanctissimus, [sanctisque exercitiis incumbit:] Spiritus sancti virtute roboratus, virtutibus pollens, sanctitate vigens, caritatis ardore cuncta mundi prospera abjiciens, adversa non metuens, semetipsum sacris studiis exercens, seque Christo hostiam vivam immolans; quanto carnem affligendo domare nitebatur exterius, tanto robustior redderetur interius.

[10] Factum est, ut quodam tempore æstivo, inter opera monachi æstuantes, siti nimia gravarentur: nec esset cominus locus, [fontem precibus elicit] in quo aquam de fonte, ad sitim refocillandam reperire valerent: neque enim erat eis illo in tempore vinum sumere, pro abstinentiæ devotione. Tunc S. Maxentius, nimiam afflictionem sitimque intolerabilem Fratribus intuens imminere; fideliter Dominum cum psalmorum capitulis postulans, fideliter ad eum preces effudit. Oratione vero expleta, fixo baculo quem dextera tenebat in arena, in conspectu adstantium fons vivus & aqua viva deorsum effluxit: [morbis pellendis salubrem.] unde & ille Deo gratias agens, gustata paululum aqua, necnon & Monachi sui, inter nimium æstatis calorem, sitis validum extinxerunt ardorem; ex qua & multorum languentium variisque infirmitatibus laborantium, usque in hodiernum diem, imbecillitas suffragatur. Nam constructa desuper basilica in honorem S. Martini Antistitis, in eodem loco divino beneficio multis sanitatis præmia conferuntur. O digna & vere veneranda in Maxentio parcitas, ac sanctitatis reverenda immensitas! quæ & esurientibus cibum ponit in salute, & sitientibus aquam tribuit in virtute. Quid enim magis fuit, cum Moyses bis percutiens silicem, aquam populo produxit; quam cum Maxentius in solo aridissimo, baculo manu propria defixo, aquam tempore indeficientem multisque salutem corporis afferentem eduxit? O vir venerabilis Maxenti! admirari potes; sed virtus tua vel meritum enarrari non potest.

[11] Numquid & illud est reticendum, quod in eo divina gratia contulit memorandum? Nam eo tempore contigit ut Franci cum Gothis conflictu bellico advenirent, [Tempore Chlodovæi pugnantis cum Gothis,] præcedente eos Chlodovæo Rege. Cum autem monasterio propinquassent, in quo S. Maxentius Pastor habebatur egregius, & venissent in villam vocabulo Vocladum, instinctu diaboli cogitare cœperunt, ut idem monasterium debellare deberent. Cum autem multa de virtutibus S. Maxentii audirent, ejusque meritis vel precibus defendendum putarent, de ejus cœperunt nece tractare, quomodo ipsum extinguere ac punire valerent. Tunc antiquus hostis diabolus, qui semper electos Dei argumentationum decipulis impugnare non desinit: immisit in corde cujusdam ex barbaris, qui ad debellandum venerant monasterium, ut in sanctum virum manus audacter extenderet, [barbarus volens occidere S. Maxentium,] & caput illius gladio amputaret. Cumque ad sanctum perventum esset Maxentium, & supradictus barbarus manum impudicam extenderet, ut eum decollaret; b suspenso in aëre gladio, manus gladiatoris remansit extensa, & cervix Sancti permansit illæsa; quia eum salvavit salutis galea, & undique protegebat fidei lorica. Tunc nec ensis perfidi spiculatoris mittitur in vagina; nec manus vel vacua ad pristinum redit officium. [rabidus semet necat:] Post paululum autem semetipsum dentibus laniare, ac proprium corpus crebris cœpit vulneribus lacerare. Tandem vero idem demens, accensus insania, proprius infelix extitit homicida, qui in Dei famulum vindictam exercere conatus est frustra: reliqui vero, qui ex acie hostili ad deferenda hujus facinoris solatia convenerant, [ejus socii,] sic repente luminibus cæcati, mente turbati, sensu sunt immutati, ut vix alter alterum recognosceret, aut redire calle pristino prævaleret.

[12] Cumque hæc ad aures Principis pervenissent Chlodovæi, accurrens ocius ipse, ad sanctum virum pervenit; seque c prosternens in terram, humiliter adoravit; & veniam sibi suisque cum magnis precibus postulavit. Quem locum in quo idem Princeps venerabilis ad pedes sancti viri jacuerat, [post accessum Regis,] in eodem monasterio usque in hodiernum diem apparere manifestum est. Quod ideo nutu Dei dispensante factum creditur, ut idem locus tanto tempore intuendus hominibus reservetur, quod in eo victoriæ ac miraculorum virtus S. Maxentii demonstretur. Quo viso vir Deo plenus, cum esset humilitate fundatus, pietate repletus, in caritate perfectissima radicatus; his motus precibus, d signo Crucis super eos expresso, mox illis eulogiarum ex panis fragmine benedictione largita, [signo Crucis & pane benedicto sanantur,] sanitatem intulit, & eos incolumes ad castra redire permisit. Hi vero qui impio corde in castris remanserant, eamdem patiebantur insaniam. Quo audito vir Dei Maxentius, panem eis sanctificatum misit velocius, ut & ipsi salutem consequerentur interius: sicque factum est, ut dum unus fragmen panis morderet pro salute, & alteri porrigeret pro emundatione, de modico fermento omnes acciperent medicamentum: [offertur villa Milon:] & sic virtus S. Maxentii, quem prius persequebantur, claruit in agmine; eo quod panis frusta, invicem porrecta, salvaverint ipsos de nece. Rex vero Chlodovæus, multis impensis venerationibus, sanctum honoravit Maxentium; deditque ei tunc temporis Villam vocabulo Milon, nec non & alia multa. Ab illo autem die & deinceps ita eum dilexisse ut proprium dicitur filium, eo quod eum virum agnoverit sanctissimum, vel quia mox, ut voluit, ejus sanitati reddidit exercitum. O quanta fuit pietas in Maxentio! qui etiam inimicis largitus est beneficia; & tanta in Christo pollebat gratia, ut in Confessionis persisteret Sacramento; & tamen Martyrii non careret triumpho. Vere enim cunctis meritis, Martyri sociatur Stephano: quia ut ille pro ipsis orans, passus est Judæorum rabiem; sic fere & iste barbarorum est expertus insaniam.

[13] Post hæc autem insignia ac universaliter divulgata miracula, accidit ut quidam cultor segetis, ad evellendum radicitus filicem, [violando Dominicam contractus,] die Dominico properaret in messem. Cujus herbæ pessima incrementa dum viribus abstrahere vellet, manus ejus circumstricta ab ea die usque ad tempus biennii, contracta nervorum compagine, mansit; ita ut nullus medicorum ei proficuam potuisset adhibere medelam. Tandem vero, commonitus opinione veridica, ad sanctum perrexit Maxentium. Cujus vir Dei Maxentius intuens debilitatem, fundens Domino pro eo orationem, [oratione Sancti sanatur;] hominis manui integram reddidit sanitatem; replentur venæ cruoribus, & digiti propriis reguntur viribus.

[14] Additur etiam & his virtutibus præferendis, ut mulier quædam, opus lanificii bajulans, cupiditatis impellente stimulo, in die Dominico fila torqueret, & manus ejus simili damnatione juncturis gelasceret, ac per omnia inutilis facta remaneret. Hæc vero, absque morarum dilatione, præfatum festinat ad medicum: qui etiam, imposito super manus ejus Crucis signaculo, continuo eam reddidit sanitatis præmio: & mulier incolumitatem adepta, gaudens ac lætabunda remeavit ad propria. O vere felix & venerabilis vir Maxentius, qui & aliis suis meritis largitus est sanitatem, [uti & mulier similiter punita.] & sibi ipsi a Christo promeruit feliciter æternitatem! Inde, inquam, felix; quia & vivens Christo, mori mundo voluit, & diem mortis ipse scire meruit ad Christum. Quid plura dicenda sunt? quia enim longum est ire per singula, sufficiant hæc vel pauca de plurimis: & satis sit in excellentibus ejus miraculis veritatem non subtrahere, & in multis fastidium vitare. Nam penitus non ignarus idem vir sanctus, quia nisi origo peccati succidatur in corde, citius dilatatur in opere; & dum scelerum non resecantur fomenta, magis vitiorum accumulantur incrementa; sic a se carnis abstersis incendiis, semetipsum coërcebat astutius, [Aliis miraculis clarus,] ut totus sine querela moreretur mundo, in fide vero roboratus semper viveret Deo. Quanta autem beneficia Dominus per servum suum, inter turbines seculi fluctivagos adhuc constitutum, hominibus largiri dignatus est, videlicet variis infirmitatibus effugatis, atque oculorum visu, surdorum auditu uberrime restituto, mortuorum affaminibus per eumdem patefactis, non est nostræ parvitatis, ut dignum est, verbis explicare per singula.

[15] Idem namque vir sanctus, post septuaginta & septem annorum spatium, [& annos 67 natus,] quo in prædictam cellulam ab aliis quodammodo secretus intrarat, velut beatus Martinus Turonensis Episcopus, longe obitum suum ante præscivit, & Fratribus suis dissolutionem sui corporis indicavit. Tantam quippe gratiam a Christo promeruit, ut transitus sui non ignarus, Monachis suis & diem prædiceret & horam: Namque præfatus est eis, se transiturum de mundo ad Christum, sexto Kalendas Julii, hora diei nona: quod & illo e sexta feria evenit in tempore: nam id eventus rei, sicut vir sanctus prædixerat, [diem & horam mortis prædicit:] in eadem probavit hebdomada. Quibus etiam corpus suum mandans sepeliendum, more solito eos paterna castigatione monebat, ut illis caritate præeminentibus, castitate fulgentibus, & Christo jugiter adhærentibus, semper esset de hoste antiquo, Deo auxiliante, victoria triumphalis; ut postmodum cum Christo regnare mererentur in cælis. Inter hanc autem sanctam & salubrem collationem cum eis, spiritum, Angelorum cœtibus dignum, ipsis cantantibus, misit ad cælum. O virum sanctissimum, qui & Angelorum participare consortium, [moritur.] & in morte de mortis auctore meruit habere triumphum! Quanta autem & qualia Dominus in eo contulerit beneficia, lingua humana explicare non valens, iners & quasi balbutiens esse videtur: eo quod omnia ejus miraculorum contingere nequeat sacramenta. f Hæc tamen Domino largiente, pauca de multis sufficiant dicta.

ANNOTATA G. H.

a Gregorius Turonensis lib. 2 Historiæ cap. 37, dicitur reclausus in suo monasterio ob timorem Dei; eum Monachi timore perculsi aperto ostio producunt de cellula sua. At ille in occursum hostium pergit intrepidus. De his mox agitur.

b Greg. Turonensis, manus ad aurem erecta diriguit, gladiusque retrorsum ruit.

c Hoc de barbaro milite ita exponit Turonensis: At ipse ad pedes beati viri veniam deposcens, sternitur.

d Iterum Turonensis hæc ad dictum militem ita retorquet: Hujus brachium beatus Confessor cum oleo benedicto contrectans, imposito signo Crucis restituit sanum.

e Anno, ut supra diximus 515.

f Reliqua capite sequenti relata desunt in Mss. aliis, nisi pauca, quæ sub finem, pro conclusione, de miraculis in genere referuntur.

CAPUT III.
Miracula post obitum patrata.

[16] Ut autem miraculorum ejus fides augmentatione clarescat, atque ejus transmigratio ad Christum vitam mutari in melius, [A morte miraculis claret.] non finiri videatur; restat ut quædam, quæ post transitum ipsius per ipsum conferre dignatus est beneficia, ad laudem ipsius cumulandam, Domino donante, propalare studeamus: ut sicut supra dictum est de sanctissimo viro Maxentio, ex operibus ejus cognoscatur vita ipsius finem non habere, sed potius in æterna quiete manere, & illic semper sine fine cum Christo regnare.

[17] Quodam autem tempore contigit, ut duo muti accedentes ad ejus tumulum propinquarent, & pristinum vocis officium animo potius quam vocis sono ab ipso Sancto reddi sibi rogarent. Tunc vir Dei, [Sanantur ad tumulum 2 muti,] quamquam in sepulcro jaceret humatus, spiritu tamen Deo conjunctus, quid sibi mente magis precarentur quam voce, in occulta eorum intellexerat prece: & mox eorum faucibus spiritualem effudit medicinam, & illis clare jam locuturis, & vocem pariter restituit & loquelam.

[18] Item contigit ut tres viri, de diversis partibus venientes, una cæcitate damnati, in eumdem convenirent locum, ubi corpus S. Maxentii jacebat sepultum. Cumque in solo prosternerentur oratorii, expectantes sibi dari per gratiam Dei lumen de tumulo, remedium de sepulcro; quod rogabatur, [3 cæci:] humatus lumen porrigit de sepulcro, & cæcorum oculos terræ datus aperit in momento. Quis in Sanctorum agmine magis admirandus? Quis in eorum cœtibus dignius venerandus, quam vir Dei S. Maxentius? qui & in vita præsenti tanta omnibus contulit beneficia, & in morte non destitit indigentibus spiritualia largiri suffragia. O Vir Dei Maxenti! In nostris a te sentiamus mentibus effici, quod eorum corporibus dignatus es pie largiri.

[19] Inde nec post longa temporis intervalla contigit, [mulier ob festum violatum punita,] ut quædam muliercula quæ a Saxonibus ducebatur captiva; jussa est a Dominis suis eadem nocte, qua Virgo sancta lumen peperit mundo, ut molam manu verteret, & panes suis Dominis præparare vellet. Quod cum agere cœpisset, ligno, quo molam rotare cœperat, manus ancillæ, pro testimonio noctis sanctæ, adhæsit: nec aliter lignum de manu illius evelli potuit, donec a suis adducta prædonibus, haud procul S. Maxentii astitit sepulturæ: cumque cum ipso ligno superposita manus mulieris fuisset pallio, quod S. Adjutoris membra sacrata contexerat; mox ligno dimisso, quod tenebat invita, usum proprium paupercula resumpsit in dextera.

[20] Sed & iisdem diebus contigit, ut paralyticus quidam ex vico Nivorto, hujus Sancti fuisset advectus ad tumulum; precansque sibi auxilium ab eo ferri, jacuisset expositus in grabato. Tandem ejus se cœpere paulatim artus lento promovere conamine, [Paralyticus,] ac subito coram circumstantibus populis, rediviva hominis membra, quæ nuper emortua fuerant, effugato languore, naturali subito adstiterunt in baside.

[21] Nec illud prætermittendum est, quod quodam tempore quædam puella, cujusdam matris familias filia, Betrudis nomine; sed & altera alterius cujusdam in nimia febrium gravitate, [2 acri febri æstuantes.] cum facie nimium pallente, & spiritu nimis defecto tenerentur ægrotæ, ante Sancti hujus sepulcrum fuerint allatæ. Sed nullius interjecto spatio moræ, excutitur a facie pallor nocivus, & in genis puellaribus rubor effunditur novus. Hic levantur puellæ sospites, ne orbati ab ipsis remanerent parentes, sed potius ad S. Adjutoris pertinerent laudes. Vere enim & digne vocatur Adjutor, qui & in vita indigentium fuisse probatur adjutor, & post mortem mœrentium egregius extitit consolator.

[22] Post hæc autem ostensa jam ejus virtutum potentia, ac longe lateque multoties promulgata; contigit ut puer quidam, cujusdam filius Matronæ, Dominico opera exercere vellet die; nec non & duæ mulieres, in eodem panem coquentes essent die. [4 puniti in brachiis,] His additur quartus homo quidam Santomicus, nomine Francaredus, in eodem die corrigiam decapulans calceamenti; cui subito damnata cultellus adhæsit in dextera. Hi quoque quatuor in diebus Dominicis opera exercentes, manuum sibi brachiorumque erant vastatione damnati: qui etiam ad hujus Sancti limina cucurrerunt, atque ab ipso remedium sibi dari jugiter poposcerunt: qui sanitate sibi largita, post dies aliquot cum gaudio revertuntur ad propria.

[23] Contigit autem, ut ejusdem Sancti solennitate in vico Briosse, retrusorum in ergastulo carceris retinacula ultro rumperentur catenarum, ipsique a supplicio solverentur pœnarum: [captivi liberantur,] sicque factum est, ut & populis magnam exhiberent lætitiam, & ipsi effugerent debitam sibi pœnam.

[24] Nam & istud inter cetera non est reticendum miraculum, quod pro ejus sanctissimis meritis valde nobis est venerandum. Contigit autem ut aliquando de ejus fonte hausta esset aqua in vasculo; sed cælitus in vini liquorem mutata est subito: ex hoc multis est sanitas debilibus attributa, membra relevata væsana gustato vini sapore, quem non protulerat vitis in palmite. Quanto putamus dignus amore Dei extiterit in vita, [aqua in vinum mutatur:] pro cujus meritis, tanta post mortem ipse conferre dignatus est beneficia.

[25] Accidit autem post longo in tempore, ut inolitæ recordationis Childebertus Rex Francorum, quemdam Principem, Vulcramnum nomine, de partibus Franciæ, populo mitteret Pictavensi, pro quibusdam negotiis dirimendis. Cumque ad prædictum pervenisset populum, ita magnis cœpit febribus fatigari, ut vix tandem valeret saltem anhelitu respirare. Qui cum lassescens per dies aliquot ægrotare cœpisset, magno efflagitans desiderio, precabatur ut ei aqua ipsius sacri fontis, qui reliquos (ut dictum est) medebatur ægrotos, suam deferretur in sitim. Quæ cum sibi fuisset oblata, [eadë febris continua subito depulsa:] vinum purissimum facta in manu probatur pincernæ. Cum autem inde propria recreasset viscera infirmus, omni purgata valetudine, ita eum reddidit sanum, acsi nullum passus esset corporis detrimentum: & continuo confortatis artubus, ocius surrexit a lectulo sanus. Cui in vultu Angelico sanctus apparens Adjutor, paterna castigatione præmonuit, ut cum summa pietate plebi urbis illius propria privilegia conservaret. Ille vero adimpleto utiliter ac fideliter officio sibi a Rege commisso, cum salute reversus in patria, in honore ipsius S. Maxentii cellam miro a fundamentis opere devote construxit, & congruis operibus dedicatam ditavit. [iterum aqua in vinum versa;]

[26] Nec non & cuidam ex supradicta urbe viro nobilissimo, Teodulfo nomine, vasculis ejusdem fontis aqua repletis, simile demonstratur mysterium. Nam aqua in vase hauritur; sed vini liquor a ministro propinatur. O admirabilis & veneranda Maxentii fides! nam cum Dominus dicat; Qui credit in me, opera quæ ego facio, & ipse faciet, & majora horum faciet, cum tamen & alio loco ait, Sine me nihil potestis facere; numquid non majus est, quod Dominus per famulum fidelem & in se credentem operari dignatus est absens quam quod per semetipsum fieri voluit præsens? Quid enim mirum, si rerum omnium Creatore præsente, mox ut voluit, aqua mutata est in vinum; cum & ipse solo præcepto, cuncta creavit ex nihilo? Sed & illud ideo ab hominibus admirandum habetur, quia non sæpius fieri videtur. Istud vero & credi & admirari potest, quod cum vir iste sanctissimus absens esset corpore, per gratiam Dei vinum factum ex aqua mirabiliter suis meritis dare potuit in virtute; mira enim res & miris deposita modis: saporis sui unda obliviscitur, & vini liquor fragrantis agnoscitur; ut demonstretur, quanta fuerit virtus in Maxentio, & quanta polleat sanctitatis gratia. Quanta autem vir iste, in terris adhuc degens, fuerit sanctitate præditus, quanta nunc in cælestibus gloria sublimatus, admirari volo; sed in ipsa mea admiratione deficio: quem Dominus tanta gratia sublimavit, ut ei etiam ipsa famularentur elementa.

[27] Denique contigit, ut fur quidam, maligno instigante spiritu, [furatus e basilica Crucem gemmeam,] nocturnis horis hujus ingressus basilicam, crucem, quæ ad sacratissimi corporis caput variis erat exornata lapidibus, impudenter auderet præripere, ac furtim eam suis vellet usibus exhibere. Quod cum factum esset, ut eam furtim auferret, per totam noctem in gyrum divertens, numquam recto potuit itinere progredi, quia deviabat eum causa pessimi reatus sui. Ad quam perquirendam Monachi ocius progredientes, ad locum in quo fur latitabat, indicantibus pastoribus, nec non & sancto illis viam ostendente Maxentio, usque pervenerunt, & ipsum gemmas de cruce vellentem repererunt. Hanc etiam ipsum vinctum ad tumulum referre fecerunt in publico, qui eam audacter furtimque rapuerat in occulto. Nocte vero sequenti eodem jam fure a ministris correpto, atque in facie ejus, ipsius clave tabernaculi charactere signoque impresso, [referre eam cogitur;] visum est illi de sancti viri manu clausa, ictum se pectore suscepisse. Statim vero intestina illius verecundum corporis descenderunt in locum, adeo ut inter genua illius pendens decideret pondus immensum. Cum autem infelix, nimia ponderis immensitate gravatus, pedestri ire ordine non valeret; duabus vehentibus rotis, miser per plateas ferebatur inanis. Non enim austeritate vel crudelitate sancti viri, qui plenus, erat caritate & perfectissimæ dilectionis ubertate, hoc factum esse putemus; sed potius, ut idem infelix, [gravique hernia punitus] qui corde videbatur inpœnitens, peccatorum suorum non reminiscens, sed magis erat eadem, quibus noxius tenebatur, mala sua voluntate repetens, ne in æternum periret, nec aliis exemplum suæ pravitatis ostenderet, sed potius castigatione paterna resipisceret, & tandem a malis pristinis emendatus animum cohiberet.

[28] Nam & juxta Apostolum intelligi potest hoc factum: ut hic sathanæ in interitum carnis in tempore traderetur, [reducitur ad pœnitentiam:] & spiritus ejus in diem Domini misericorditer salvaretur. Non enim eum occidit, non inclementer avertit. Sed quid? Hic eum corripuit, ut emendaret, ne in æterna damnatione periret. [1 Cor. 5. 5.] Quid enim poterat tantus vir habere crudelitatis, qui tanta exhibuerat officia pietatis? Nam cum Dominus dicat: Estote misericordes; ipse in eum misericordiam habuit, qui eum misericorditer, ne in æternum periret, ab itinere, quo periturus tendebat, revocavit. [Luc. 6. 36.] Pietatem exhibuit, qui non eum mortis verbere aut præsenti sententia judicis damnari permisit; sed pie pugno tetigit, & ejus animam minime læsit. Cui etiam Dominus inter cetera tantam præstitit gratiam, ut post mortem quidem ejus, nemo, quicumque esset adversariorum latronum seu & ceterorum, [& Sancti apud Deum gloria demonstratur.] malis suis alios impugnantium, his quæ ad eum pertinebant vim inferre impune valeret, atque ejus discipulis absque judicis Dei ultione naufragium præpararet. Quanta putamus vir iste a Christo fuerit defensione protectus vivens in corpore, quantaque nunc apud ipsum dignitatis polleat gratia; cum illa quæ ad eum pertinere videntur, ita servantur immunia! O quanta sanctitate & merito Maxentius cum Christo regnans refulget in cælis, cui tanta ac talia beneficia præstantur in terris! Merito ab hominibus venerandus ac recolendus habetur, qui tantis indiciis, gratia largiente divina, Angelorum consortio dignus, Patriarcharum cœtibus aptus, viciniam Prophetarum expertus, [Miraculorum varietate,] Apostolorum agmini sociandus, Martyrum ac Confessorum meritis coæquandus, gloriam pudicitiæ virginalis intemeratȩ probatur adeptus.

[29] Miraculorum autem ejus copia tanta esse dignoscitur, ut nec lingua fari, nec mens cujusquam ea valeat enarrare; quæ innumera & veterum narratione audita, & posterorum sunt comperta. Sed hæc pauca de plurimis in hoc opusculo lucidiora & manifestiora a nobis sunt insita: ut per hæc, illa quæ pro sui immensitate nequirent explicari, per singula jure probentur esse non ficta. Quanti post transitum illius ab eo cȩci illuminati, [quæ enumerare non valens auctor,] surdi & muti propriis officiis restituti; totis membrorum compagibus debiles redditi sanitati; leprosi mundati, hydropici ab infirmitate curati, claudi gressu pristino roborati, de carceribus misericorditer ac mirabiliter erepti, quantique a dæmonibus sint liberati, humano nequeunt ore enarrari per singula: quoniam, ut dictum est, pro sui magnitudine probantur esse immensa. Quid plura de ejus sacris actibus replicemus, cum etsi omnia a quoquam comprehendi valerent, antea tempus quam verba, deficeret? Illud tantum nunc restat agendum nobis, ut eum simplici ac devota mente poscamus, quatenus qui regnat in cælis, nobis suis precibus salutem obtineat mentis & corporis; [finit patrocinium implorando.] ut in præsenti Christo placere valeamus, & in futuro vitam mereamur adipisci sempiternam, ipso adjuvante, cui cum Deo Patre & Spiritu sancto est omnis honor & gloria, virtus & imperium, per omnia secula seculorum. Amen.

APPENDIX G. H.
De Translationibus Corporis.

Maxentius, Presb. Abbas, in agro Pictaviensi (S.)

BHL Number: 5808


A. COÆVO EX MS.

[1] Fuisse aliquod in Britannia Armorica monasterium S. Maxentio dicatum, & Abbatiæ S. Salvatoris Rothonensi subjectum, indicat Mabilio sub finem Vitæ S. Maxentii. Bertrandus Argentræus, lib. 2 Britanniæ Armoricæ cap. 26, asserit, Salomonem Regem in dicta Abbatia S. Salvatoris Rotonensi deposuisse corpus S. Maxentii, [Corpus in Britanniā Armoricā delatum] sibi ex Aquitania pro singulari munere submissum: & cap. 27 in charta fundationis dictæ Abbatiæ, In qua, inquit, ego corpus meum sepeliendum devovi, nec non ad augmentum felicitatis & pacis totius Britanniæ, munus adeo maximum nobis transmissum præteritis temporibus, sanctissimum feci collocari Maxentium. Annus transmissionis indicatur DCCCLXVI, quo tempore a Normannis devastabatur Regio Pictavensis, ac vicina Aquitania, ut Sacrum corpus Salomoni ad majorem securitatem fuerit ad tempus commissum. [anno 866]

[2] Idem satis colligitur ex quadam charta, a Joanne Beslio in Historia Aquitaniæ edita, ex chartulario S. Salvatoris Rotonensi; quam placet hic integram dare. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis. Cum consuetudo meræ veritatis veraciter constet, ut quidquid justum ac religiosum est, & in ea agitur, tam divina auctoritate quam humana, litteris ob memoriam ætatis commendetur. Idcirco notum sit omnibus Christianis Deum timentibus, tam Clericis quam laicis nobilibus, qualiter adiit Turgaldus Sacerdos Pictaviæ, cum consilio & consensu Domini Haimerici Vicecomitis, Britanniam de Pictavis, causa corporis B. Maxentii ad nos; & locutus est cum nostro Decano, [postea fuisse relatum ad Ligerim,] nomine Moroë, ut deportaremus illud ad propria, promittens nobis plurima beneficia ex parte Haimerici. Et nos ei credidimus, consentientes deportavimus eum cum labore maximo ad Ligerim flumen. Deinde cum ibidem castra metaremur, audivimus quod Pagani devastabant Pictavensem regionem, plorantes & ejulantes in faciem cecidimus; eo quod beatum virum a suo mausolæo, quem Christus sibi paraverat, expulimus, quatenus vero redire non poteramus, nec in antea ad propria portare. Ecquid inde noster luctus requievit, deinde movimus ad Condatensem Ecclesiam, super illud flumen quod vocatur Bebronus, [inde ad Condatensem Ecclesiam,] comparantes eam sexaginta solidis cum omni suo territorio: & ibi demorantur nostri monachi in honorem S. Maxentii, cum una capsa eburnea, plurimorum Sanctorum Reliquiis plena.

[3] Devastatio autem Normannorum & timor crevit super nos, quatenus ad salvamentum definivimus deportare corpus ipsius viri [Dei]: & ita fecimus, deportantes honorifice in Autissiodorum pagum, cum adjutorio Ricardi Comitis, tunc tempore in corpore viventis. Ille vero cum Episcopo & Optimatibus totius regionis plurima beato viro beneficia & fiscos & prædia libenti animo ac devote donare voluerunt. Sed nos expectantes, expavescentes Domini timorem ac stabilitatem rationis, quam habuimus cum nostro confratre Tutgaldo, pro quo Sanctorum merita a suis locis fuerunt permota, [dein in Autissiodorum pagum,] volentes tenere, quatenus hæc ratio fieret ex toto definita, nec inanis reputaretur ex nostra parte, nec illius. Et ideo misimus Præpositum Sacerdotem cum duobus Monachis ad eum Pictavim, causa illius legationis, quam nobis ex parte Vicecomitis portavit Britanniam causa beati viri. Ipsa vero sententia inter nos & Tutgaldum concordante, ipse suum hominem cum nostri fratre Decani direxit, mittens ad Haimericum. Ille autem ut audivit, hilari vultu, ut decet, dedit eis responsum, promittens ante Comitem & Optimates totius civitatis venire; quod & ita fecit; & suum fratrem, Abbatem nostrum, secum adduxit Pictavim.

[4] Convenerunt autem ante Comitem Ebulum, virum inæstimabilem, sermone veridicum, Vicecomes cum suo fratre, & nostri Monachi & Archidiaconus B. Petri Ricardus, & Decanus ejusdem Apostoli, qui est totius civitatis Doctor veridicus, mente devotus, nomine Mainardus Conlocuti sunt inter se de corpore S. Maxentii Confessoris eximii, & quomodo & qualiter eum habuimus, & rationabiliter scrutati sunt per omnia. In summa promiserunt Monachi nostri, [docent acta de relatione Corporis ad Pictavenses,] & alius noster homo, corpus beati viri cum capite suo, exceptis maxillis, Pictavim deportare; & Vitam illius & Missale. Haimericus autem & noster Abbas promiserunt nobis centum modios inter panem & vinum hoc anno præsenti gratulanter dare, & unum molendinum cum chartula ex parte Haimerici, & terram cultam & incultam pariter dividere: & nos simus ipsius corporis sine fine custodes, cum auctoritate & securitate Ebuli Comitis. Nam in ipsius misericordia fiduciam habemus; & si quis ex nostratibus talem habitum indui voluerit, nullatenus sit præoccupatus. Et hæc omnia sunt cum juramento facta, [juramento firmata] tam ex parte Abbatis, & per se & in advocatione sui fratris. Ebulus autem Comes direxit eos ad ecclesiam beatæ Virginis Mariæ in Canonica B. Petri, ubi merita [ejus] coluntur in nomine Christi & Beatorum Innocentium. Facta sunt sacramenta præsentibus his nobilibus.

Ademarus Abbas qui juravit. Haimericus Vicecomes signavit. Ricardus Archidiaconus signavit. Meset Præpositus. Joseph Monachus. Turgal Sacerdos. Glenhoiardus.

[anno 924,] Factum est hoc XII Kalendas Julii, feria prima, ab Incarnatione Domini anno DCCCCXXIV.

[5] Hactenus illa charta. De Evolo Comite Pictavensi, & post mortem Guilielmi Pii, Duce Aquitaniæ (a quo prognati plurimi successive Guilielmi Aquitaniæ Duces) egimus X Februarii num. 12 ad Vitam S. Guilielmi Eremitæ, ex Comitili prosapia oriundi, ostendimusque eum usque ad annum DCCCCXXXV vitam propagasse. Relatum autem tunc vere fuisse sacrum corpus, constat ex Chronico Maleacensi; in quo de ostensione ipsius & nova sepultura hæc leguntur: Anno MLIX Corpus Beati Maxentii Adjutoris ostensum est, & conditum ei istud sepulcrum novum, & dedicatum sexto Nonas Octobris, temporibus Ainrici Imperatoris, [quod deinde ostensum anno 1059.] & nihilominus Ainrici Regis Francorum, & Goffredi Comitis atque Isemberti Pictavensis Episcopi, & Archimbaudi Archiepiscopi Burdegalensis, & Abbatis cœnobii Adjutoris Maxentii. His supra laudatus Mabilio subjungit, quod S. Maxentii magna pars Reliquiarum in monasterio S. Leodegarii de Ebroilo diœcesis Claromontensis, [Ebroili Reliquiæ,] etiam nunc asservatur; necnon quædam particulæ in proprio monasterio Pictavensi.

[6] Andreas Saussajus, in Martyrologio Gallicano ad hunc XXVI Junii, [ecclesia Arvernis.] post longum encomium ex Actis desumptum, ista addit: Arvernis etiam sacræ dudum ejus memoriæ condita est Ecclesia: in qua, sub S. Adjutoris Maxentii titulo, propter auxilia, quæ sæpe apud Deum suffragiis poscentibus impendit, in hunc usque diem celebratur & colitur.

DE SANCTO ANTHIONE
APUD GRÆCOS.
Ex Ms. Synaxario Divionensi.

[Commentarius]

Anthion, apud Græcos (S.)

D. P.

Quod nobis olim Petrus Franciscus Chiffletius commodavit Synaxarium Ms. & Collegio Divionensi restituimus, plures Sanctos Anachoretas & Monachos suppeditavit: [Videtur, lepra aut aliatabe confectus, obiisse.] ad hunc vero diem prænominatum Sanctum; quem illis similem ex instituto fuisse, suspicari facilius possumus, quam affirmare; quando nulla ejus vita profertur; sed cum nominis commemoratione, solum unum Distichon, quo videtur commendari insignis quædam patientia, in toleranda corporis infirmitate gravi, puta lepra, vel plaga alia, carnem dissolvente. Sic enim ibi legitur: Τῇ ἀυτῇ ἡμέρͅ ὅσιος Ἀνθίων ἐν εἰρήνῃ τελειοῦται. Eadem die XXVI Junii, sanctus Anthion in pace requiescit. Et subjungitur:

Δένδρον τι θεῖον καλλόφυλον Ἁνθίων,
Φυλλοροεῖ δὲ τῇ ῥύσει τού σαρκίου.

Pulchre comatæ similis arbori Anthion,
Defluxum carnis ut foliorum tulit.

Videtur autem alludi ad nomen' Ανθίων, quasi esset Ανθίζων, id est, Florens seu Floridus; sed intelligitur multiplicis virtutis florulentia, qua ornatus Sanctus, pro nihilo habuit carnis suæ emarcidæ defectum; quem sciebat in vita æterna reparandum; haud secus quam arbori, per hiemem nudæ, redeunt folia, redeunte vere.

DE S. DAVIDE SOLITARIO
THESSALONICÆ IN MACEDONIA.

CIRCA AN. DXL.

SYLLOGE HISTORICA.
De ejus cultu, vita, ætate, notitia, etiam ad Latinos derivata.

David Reclusus, Thessalonicæ in Macedonia (S.)

AUCTORE D. P.

Præcipuum hoc die in Patriarchatu Constantinopolitano cultum, tam in Typico quam in magnis Menæis, obtinet Sanctus Pater noster David in Thessalonica, [Cultus hoc die præcipuus] ut habet titulus: quod etiam indicat Ephemeris metrica, quæ tomo primo Maji nostri præmittitur, ipsius nomine diem sic notans:

Εἰκάδι ἐξεπέρησε πύλας Δαβίδ βίου ἕκτῃ.

Vicena sextaque David vitæ ostia transit.

Elogio seu compendio vitæ (quod etiam reperimus Parisiis in duplici Ms. altero Cardinalis Mazarini, altero Prædicatorum in vico S. Honorati) hujusmodi præmittitur Distichon in Menæis excusis:

Δαβίδ συνήφθης τῷ παλαιῷ, Δαβίδ νέε,
Ἄλλον Γολιὰθ σαρκικὰ κτείνας πάθη.


Veteri Davidi novus similaris David,
Ut Goliat alium carnis affectus necans.

[2] Ipsum elogium tale est: Οὗτος Μακάριος ἐξ Ἑώας ἕλκων τὸ γένος, [Elogium de ejus ascesi] ὡς ἀστὴρ πολύφωτος τὴν Ἑσπέραν κατηύγασεν. Ἐξ ἁπαλῶν γὰρ ἀνύχων ἐγκρατείᾳ και ἁγνείᾳ τὰ πάθη τῆς σαρκὸς ὑποτάξας, ὡράσθη μετὰ σώματος Ἄγγελος. Καλιὰν γὰρ πηξάμενος ἐν ἀμυγδάλης φυτῷ, ὡς ὄρνις εὐκέλαδος, πάντας μὲν τοῖς λόγοις κατηύφρανεν, αὐτὸς δὲ τὸν νοῦν ἑαυτοῦ εἰς ὕψος ἔνθεον ἀνεπτέρωσεν· ὅθεν τῶν θαυμάτων ἐπλούτησε τὴν ἐνέργειαν. Στύλος ὤφθη φωτοειδέστατος, πάντας καταφωτίζων τοῖς θαύμασι. Κρύει γὰρ πηγνύμενος, καὶ τῷ θέρει καυσούμενος, πρὸς ἀπάθειαν ἤλασε· καὶ ὡς φλέξας σαρκὸς τὰς ἡδονὰς, ἐν χερσὶ τοὺς ἄνθρακας λαβὼν, πρὸ προσώπου τοῦ Βασιλέως στὰς καὶ τοῦτον θυμιάσας, ἄφλεκτος ἔμεινε. Διὸ πᾶσαν ἀνθρωπίνην φύσιν τῷ βίῳ καὶ τοῖς θαύμασι καταπλήξας, πρὸς Κύριον, ὃν ἐκ βρέφους ἐπόθησε, μετέταξατο. Quæ sic Latine reddo:

[3] [& prunis coram Imperatore innoxie tractatis.] Hic ex Oriente genus trahens, Occidentem illustravit, instar sideris multifarie splendentis. Etenim a teneris unguiculis temperantia & puritate subjugans carnis passiones, visus est quasi Angelus corpore amictus. Cum autem in amygdalino trunco nidulum, veluti avis canora, sibi compegisset, omnes quidem sermonibus oblectabat; ipse vero mentem suam, velut alatam, extulit in divinam sublimitatem: unde & miraculorum adeptus est efficaciam. Videbatur ergo columna esse lucidissima, omnes miraculis illuminans. Nam frigore constrictus, & æstu adustus, quamdam quasi impassibilitatem fuerat consecutus; & tamquam is qui carnis voluptates exusserat, prunas manibus tenens, adstitit in conspectu Imperatoris, eumdem sic incensans, & mansit incombustus. Omnem proinde humanam naturam in stuporem adducens vita & miraculis, ad Deum, quem a puero concupiverat, transiit.

[4] Istis consonant Στιχηρὰ προσόμοια, Versus similares, qui Officium Ecclesiasticum inchoant, hoc modo.

[Similia habentur in ejus Officio,] I Πάτερ Δαβὶδ παμμακάριστε, δι᾽ ἐγκρατείας τὸν νοῦν λαμπρυνόμενος ἄριστα, πρὸς τὸν πρῶτον ἄιτιον τῶν καλῶν ἀνεπτέρωσας, καὶ στύλος ὤφθη φωτοειδέστατος, φωτίζων πάντας λόγοις καὶ θαύμασι, τοὺς προσιόντας σοι διανοίᾳ πάντοτε θεοπειθεῖ· ὅθεν σε γεραίνομεν καὶ μακαρίζομεν. Pater David beatissime, temperantia mentem tuam pulcherrime illuminans, ad primam bonorum causam sustulisti eam; & velut lucidissima columna apparuisti, collustrans verbis & prodigiis eos, qui cum animo ad divina persuasibili te accedebant; quapropter te laudamus, atque Beatum prædicamus, II Καθάπερ ὄρνις εὐκέλαδος ἐν ἀναβάσει φυτοῦ καλιὰν, Πάτερ, ἔπηξας, τῷ κρύει πηγνύμενος καὶ τῷ θέρει καυσούμενος, χρυσᾶς ἐντεῦθεν ἔλαβες πτέρυγας τῆς ἀπαθείας καὶ τελειότητος, καὶ πρὸς οὐράνιον ὕψος κατεσκήνωσας, πάντοτε δεόμενος τῶν εὐφημούντων σε. Tamquam canora volucris, in ascensu fruticis nidum tibi faciens, & frigore constrictus atque æstu tostus, aureas veluti alas impassibilitatis perfectionisque accepisti; & ad cælestem sublimitatem ascendisti, semper orans pro celebrantibus te. III Θείῳ ἀπαθείας ἔρωτι φλέξας σαρκὸς ἡδονὰς, ἀκατάφλεκτος ἔμεινας, ἐν χερσὶ τοὺς ἄνθρακας πρὸ προσώπου τοῦ Βασιλέως κατέχων, ἐκπληττομένου τὴν σὴν λαμπρότητα· ὅθεν παρέσχε σοι τὰς ἀιτήσεις, μέγιστον πρὸς τὸν Θὲον πρέσβυν σε, Μακάριε, πλουτήσας χάριτι. Divino impassibilitatis amore exurens carnis concupiscentias, mansisti incombustus, in manibus detulisti prunas coram Imperatore, tuam demirato claritatem: quapropter quidquid postulabas indulgens, maximum te meruit habere apud Deum advocatum, o Beate.

[5] Horum Versiculorum auctorem eumdem possumus credere, qui & Canonem composuit, S. Josephum, [auctore Josepho Thessalonicensi.] Thessalonicensem Episcopum, S. Theodori Studitæ fratrem, anno circiter DCCCXL vita functum, quod accuratius ad XIV Julii definietur; interim discimus, eo seniorem fuisse Davidem, & sub aliquo piorum Imperatorum (qui utinam nominaretur) ante Iconomachorum tempora floruisse. Plus aliquid lucis accipimus ex Joannis Moschi Prato spirituali cap. 69, ubi de viso apud Alexandriam Abbate Palladio sic narrat Auctor: Rogatus a nobis, [In Prato spirituali dicitur 8 annos vixisse inclusus,] ut ædificationis nostræ causa diceret nobis, qua ratione quibusque cogitationibus ad monasticum statum accessisset; narravit nobis dicens: In regione mea (erat autem senex Thessalonicensis) senex quidam extra mœnia civitatis quasi stadiis tribus inclusus erat; ex Mesopotamia, nomine David, virtutibus valde ornatus, misericors & continens; transegit autem in cellula inclusus fere annos octoginta (alias septuaginta legitur.) Quoniam vero, propter metum barbarorum, [& nocturnis ignibus collustratus.] nocte muri civitatis custodiebantur a militibus, hi qui illam muri partem observabant quæ senis cellulam respiciebat, nocte quadam aspexerunt, quia ex fenestris cellulæ ignis egrediebatur. Putaverunt ergo milites, barbaros in cellam senis ingessisse ignem. Mane autem facto ingressi milites, invenerunt & senem illæsum & cellam omnino incombustam, & obstupuerunt. Rursus igitur sequenti nocte eumdem aspicientes ignem, admirabantur. Non solum autem sequenti nocte ignis in cella senis apparuit, verum & multo tempore; ita ut universæ civitati manifestum factum fuerit, plurimique nocte in muris sæpe vigilarint inspiciendi ignis gratia. Visus autem ignis ille est usque ad obitum senis. Hoc ego miraculo, non semel & bis, sed sæpius inspecto, dixi in me ipso: Si in hoc seculo tantam gloriam servis suis largitur Deus, quantam putas eis reservavit in futuro, quando illorum facies fulgebunt ut sol? Ista mihi, filioli, causa extitit arripiendi monasticum habitum.

[6] Consilium adeundi Ægyptum, cum suo discipulo necdum Monacho Sophronio, [Mortuus circa 540] ceperat Moscus sub initium Mauritii, imperare exorsi anno DLXXIX, uti ostendi ad Vitam S. Sophronii XII Martii num. 10. Inde si detrahas annos circiter quadraginta vel quinquaginta, quibus monachum professus Palladius fuerat, antequam eum jam senem Moscus & Sophronius convenirent; oportet ut David mortuus fuerit seculi VI anno circiter XXX vel XL, tempore Justiniani Magni; qui piissimus initio, imperare cœpit DXXVII; post avunculum suum Justinum, constanter optimum, DXVIII regimini admotum. Præcesserant illos Zeno & Anastasius, hæretici ambo, [cœperit an. circ. 460,] successores Leonis Magni, qui ab anno CCCCLVII ad LXXIV sceptrum tenuit. Sub hujus ergo initium, ex Mesopotamia in Macedoniam venerit David; cellamque sibi posuerit in arbore, ut multi quoque hodie apud Moscos Anachoretæ faciunt, qui etiam S. Davidem in suis figuratis Kalendariis sic pingere didicerunt. Nec aliud quod dicamus de Actis illius superest, deficiente Vita, quæ si (ut verosimile) scripta olim fuit, optandum est ut alicubi servata, aliquando in lucem veniat: veniet autem fortassis, si Christianorum arma Thessalonicam recuperent.

[7] Quod ad Canonem attinet, cujus jam cœpi meminisse, is, sicut & alii a prædicto Josepho Thessalonicensi compositi, nomen ipsius habet Acrostichidi subtextum, hoc modo:

Ὕμνῶ, Μάκαρ, σου τὸν βίον θεῖοις λόγοις. ΙΩΣΗ᾽Φ. Hymnis divinis cano tuam vitam, [Ex Canone intelligitur iram Imperatoris placasse.] Beate. IOSEF. Hujus Canonis Ode VI sic incipit, Οἶκος θείου Πνεύματος ἐγνωρίθης, ὅσιε Δαβίδ, ἐν μικρῷ οἱκίσκῳ συγκλειόμενος, Domus sancti Spiritus agnitus es, sancte David, conclusus parva in domuncula: quod Palladii verba confirmat, de ejus reclusione: & Odes IX Strophe secunda nonnihil etiam facit ad intelligendum, quando & qua ex causa Imperatorem accesserit, hisce verbis: Σὺ προφητικότατα θεωρήσας, ὅσιε Δαβίδ, τὴν ἕξοδον, προφωνῆ ταύτην τοῖς λαοῖς, ἡνίκα στελλόμενος τὴν κατὰ αὐτῶν ἔστησας, Σοφὲ, σφοδροτάτην ἀγανάκτησιν. Tu Sancte David, propheticissimo oculo prævidens exitum tuum, eumdem prædixisti populis; & tunc missus, o Sapiens, stitisti gravissimam contra eos indignationem: utique Imperatoris Justiniani, sed cur hic Macedonibus succensuerit, non est facile divinatu.

[8] Molanus, Græcorum Horologium nactus, anno MDXXXII excusum Venetiis (quod deinde habemus recusum anno LIII ejusdem seculi) suis ad Usuardum Additionibus hæc verba inseruit: [Unde ad Latinos notitia manarit.] Die vigesima sexta sancti Patris David Thessalonicæ. Illo prior Genebrardus, ante Psalterium Davidicum Parisiis excusum anno MDLXXVII, in Kalendario Græcorum retulerat nomen David Thessalonicensis. His autem prælucentibus Romani Martyrologii sub Gregorio XIII compositores potius, quam recognitores, eidem ipsum sic inseruerunt: Thessalonicæ S. David Eremitæ. Ad quæ verba in Annotatis Baronius: De quo etiam Græci hac die agunt in Menologio, & multis quidem narrant ejus res gestas; in eoque præcipue magnam sibi apud Deum & homines laudem comparasse ferunt, quod frequentem populum, ad tuguriolum suum adventantem salutaribus imbuens disciplinis, a peccatis liberos sinceritati Christianæ disciplinæ restituit. Equidem nescio, quæ sint illa multa, quibus res ejus gestas narrari a Græcis dicit Commentator: nam in Sirleti Menologio quod Canisius edidit, & quod solum habuisse Baronius putatur, in Græcis Sirletum alias fere secutus; hoc dumtaxat legitur: Apud Thessalonicam S. P. N. David, continentia, castitate, & miraculorum splendore insignis: qui prope urbem Thessalonicam diversorium habens, omnes se adeuntes sermonum jucunditate exhilarabat, & ad meliorem vitam convertebat.

[9] Jacobus Gualla, lib. 4 Sanctuarii Papiensis cap. 14 sub finem, [An Reliquiæ Papiæ?] notat, quod die XXIV Julii anni MDIV fuerunt repertæ, apud arcam seu sepulcrum Regis Luitprandi, existentis in ecclesia S. Petri in cælo aureo Papiæ, in quadam capsa lignea, verata de ferro, infrascriptæ Reliquiæ: videlicet ossa & cineres S. David Eremitæ, & Thomæ Martyris, ac S. Luitprandi, & una maxilla S. Mariæ Magdalenæ integra & valde miraculosa; necnon & de Reliquiis SS. Primi & Feliciani. De his egimus IX Junii: istam existimamus esse potius alicujus S. Mariæ vel Mariæ Martyris, cui abscissa inter tormenta sit: nam de Magdalena tale quid suspicari non possumus. S. Luitprandum nullum novimus, nisi Mediolanensem Presbyterum, cujus Vitam & Miracula, a nepote Landulfo scripta, dabo XXVII hujus, post Acta SS. Arialdi & Herlembaldi. Obiit is anno MCXIII VI Januarii in Pontidiensi Mediolanensis diœcesis monasterio, ubi ejus corpus aut sepulcrum nullo amplius in honore esse, desinemus mirari, si credere velimus ossa Papiam fuisse translata: & tunc etiam liceret cogitare, S. Thomam Martyrem, alias ignotum, recentioris esse ætatis, ac forte simili causa a Simoniacis & Nicolaitis Presbyteris cæsum; Davidis vero Eremitæ, de quo agimus, Reliquias, propter Iconomachos vel alia occasione fuisse translatas in Italiam, sed tunc etiam possemus suspicari, simili occasione illuc perlatum aliquid S. Thomæ, in Malæo, Peloponnesi promontorio Ascetæ celebris, de quo agendum nobis erit VII Julii: nam Thessalonica venientibus in Italiam transeunda longo flexu Peloponnesus est.

[10] Adest etiam idem S. David, suæ insidens amygdalo, in figurata Moscorum Ephemeride, [Effigies in Ephemeride Moscorū anni 1149.] qualem illi, quoad Sanctos, Græcis communem, videntur accepisse, & Sanctis indigenis auctam patria lingua, Ruthenica explicuisse, anno MCXLIX. Hanc enim tabularum istarum ætatem suadet credere prima ordine, Septembrem anni Græci ac Moscovitici primum mensem, continens. Ibi quod prius inobservatum neglexi, & nunc primum in æneam tabulam nostram transferri jubeo, super ultimo Sanctorum mensis Septembris Gregorio, notatur ΙΝΔ. ΒΙ. id est, Indictio XII, & subtus, Θ. Μ, id est, annus XLIX; ejus scilicet seculi, quo primum apud Moscos sculpta est hujusmodi tabula. Secula autem non numerari hic ab orbe condito more Græcorum, sic ut ultimus numerus octennio prævertat eumdem numerum apud Latinos, indiceturque annus sexies millesimus DCXLIX, qui respondet nostro MCXLI; sed more Latinorum ab Incarnatione; ex eo demonstro, quod iste annus XLIX, neque seculi apud Græcos LXVII, neque alio quocumque sexies millesimo D post, quo primum Moschi conversi sunt, concurrat cum XII Indictione; concurrat autem cum eo annus MCXLIX Latinorum. Concurrit quidem cum eadem Indictione etiam annus MCCCXLIX: sed cum inde consequens videretur (quod non est verosimile) tabulas illas, quas secuti sumus, sculptas fuisse ante duo & semi secula, & hactenus necdum penitus detritas duravisse; malim opinari, quod ibi notetur annus seculi XII, quo primum sculpi talia cœperint, sæpius postea innovata, sed semper absque variatione anni, semel in principio notati.

DE SANCTO BABOLENO
ABBATE FOSSATENSI IN GALLIA.

SEC. VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Actis Vitæ omittendis, referendis miraculis.

Babolenus, Abbas Fossatensis in Gallia (S.)

AUCTORIBUS G. H. & D. P.

Varii seculo Christi septimo viri, vitæ monasticæ observantia, & sanctitate morum illustres, floruerunt, Baboleni, [S. Babolenus Fossatēsis alius a Stabulensi,] Bobuleni aut Papoleni appellati; quorum res gestæ inter sese permixtæ & perturbatæ apud nonnullos scriptores fuerunt, & uni eidemque attributæ. Ex his duo, tabulis Martyrologiorum hoc XXVI Junii adscripti, hanc confusionem plurimum auxerunt. Horum alter, Fossatensis in agro Parisino, ad Matronam fluvium, monasterii primus Abbas extitit; alter, monasteriorum Stabulai & Malmundarii apud Arduennates Abbas claruit: quos in Diatriba mea de tribus Dagobertis Regibus Francorum lib. 2 cap. 18 distinctos ac disparatos judicavi. Necdum tunc obtinueram tomum quartum Italiæ sacræ, a Ferdinando Ughello elaboratum; in quo post relatos Episcopos Bobienses, etiam Abbates ejusdem tituli referuntur, qui ibidem dictum locum prius excoluerunt. Ibi post SS. Columbanum, Attalam & Bertulfum, [& Bobiensi;] quartus ponitur Abbas Bobulenus; hunc autem non satis a Fossatensi separavi, quem tamen plane alium fuisse apparet, & a duobus aliis distinguendum. Imo ibidem in chartula, qua S. Columbanus monasterium Bobiense tradidit S. Gregorio Magno, subscripserunt tertio loco Bubulenus monachus & Sacerdos, & septimo loco Bobulenus monachus & Sacerdos, si tamen & subscriptiones & ipsa chartula subsistant; dum annus IV Pontificatus conjungitur cum Indictione III, cum esset Indictio XI aut certe XII. Quidquid sit de ea chartula, certum est aliquem ex illis Bobulenum, seu Babolenum, fuisse Bobiensem Abbatem; cui, & S. Waldeberto Abbati Luxoviensi, inscripsit Jonas Vitas SS. Columbani, Attalæ & Eustasii. Præterea Ughellus in Præfatione de Bobiensibus Episcopis columna 128, monasterium Bobiense potissimum laudat, quia ibi SS. Columbani & Attalæ, Bertulfi & Bubuleni, Abbatum, corpora requiescunt; & apud Wionem in Martyrologio Benedictino ad XXXI Augusti celebratur, anno MCCCCLXXXII facta Bobio monasterio Translatio Sanctorum Abbatum ejusdem loci, Columbani primi, Attalæ secundi, Bertulphi tertii, Bobuleni & Camugelli. Simili modo Fossatenses & Stabulenses habent Corpora & Reliquias suorum Sanctorum.

[2] Alius eodem tempore vixit plurium monasteriorum constructor, [an etiam a Theodulfo Baboleno, incertum.] saltem cognomine Bobolenus, de quo ad Vitam S. Eustasii Abbatis Luxoviensis, a nobis ad diem XXIX Martii illustratam, ista num. 16 leguntur: In suburbano Bituricensis urbis vir venerabilis Theodulfus, cognomento Babolenus, monasteria ex regula Columbani, omni religione pollentia, construxit; primum in Insula supra fluvium Molinandram, ubi Religiosorum virorum adunavit catervam; aliud, Gaudiacum nomine, haud procul a fluviolo Albeto; tertium, Christi Virginum, loco Carrantonio nuncupato, supra fluvium jam dictum Molinandram; itemque aliud Christi Virginum, juxta Nivernense oppidum, sub eadem Regula construxit. Hæc Jonas, monachus Bobiensis, qui dictam Vitam S. Eustasii, una cum Attalæ gestis Vitæ S. Columbani adjecit, absque ulla mentione Fossatensis cœnobii, quia vel id fecit, antequam cœnobium istud construeretur; vel in Italia constitutus, nihil de ipso scivit; vel quia noluit meminisse fundationis, factæ post tempora S. Eustasii, adeoque ad ipsum nil pertinentis. Tempora quidem & loca vicina satis congruere videntur, ut potuerit idem Bobolenus obtinuisse a Blidigisilo Archidiacono Parisiensi dictum locum Fossatensem, ibique monasterii tunc constructi primus Abbas extitisse: sed id revera factum esse, non obstante illo Jonæ silentio, nolim ego decernere, aliorumque judicio relinquere malo.

[3] Andreas du Chene, tomo primo Scriptorum historiæ Francorum pag. 658 & sex sequentibus, [Vita habetur ex Ms. sed omittitur] plurima delibat ex Vita Ms. S. Baboleni Abbatis, additque exemplar extare in Bibliotheca monasterii S. Germani de Pratis, quod nos olim opera Guilielmi Thiersault, Societatis nostræ Sacerdotis, curavimus describi; [ob enormes errores:] sed mature examinatam judicavimus aliud nihil esse, quam ineptissimam congeriem ex Actis variorum Babolenorum, in unam personam conflatorum, scriptam seculo XI, id est quingentis circiter annis post obitum S. Baboleni Fossatensis, a quodam istius cœnobii Monacho: qui tamen sub finem addit miracula, quorum aliqua asserit se vidisse; variaque de cultu & translatione corporis; quæ cum aliquam fidem mereantur, sola hic a nobis edentur. [Ipsa Acta si quis requirat, inveniet ex Ms. Fossatensi edita a nostro Petro Francisco Chiffletio, in opere ejus novissimo, quod inscripsit Bedæ & Fredegarii concordiam. [& quia ja edita a Chiffletio;] Est autem ea Historiæ Gentis Anglorum nova accuratissimaque editio, illustrata insigni Dissertatione de annis Dagoberti, cujus Dissertationis Caput 6 hæc Acta constituunt: quæ ille conatur excusare, & assertam a nobis aliisque distinctionem declinare: sed frustra; cum in Notis litt. I fateri cogatur, Auctorem cum Agilberto confudisse Audobertum, & libertate prope poëtica se effundendo ineptire.] Quænam autem in Actis illis rejicienda potissimum sint, definire conantur Mabilio tomo 2 de Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti pag. 590 & sequentibus, & Carolus le Cointe tomo 3 Annalium Ecclesiasticorum Franciæ ad an. 638 a num 98 ad 125, & ad an. 640 a num. 33 ad num. 42. Jacobus Bruelius, Monachus S. Germani de Pratts, in Appendice ad Antiquitates Parisienses a pag. 37, edidit ex prædicto Ms. codice compendium; in quo ipso graviores errores commissos ostendit prædictus le Cointe, atque ad 648 num. 98 de auctore primo ista scribit: Anonymum fabulatorem, qui Gesta Regum Francorum scripsit, sæpe sequitur & laudat. Quamvis autem tot scateat erroribus, [solumque indicatur] non est improbandus ex omni parte, sed eget diligenti severoque prorsus examine, cui navabimus operam, ne falsa pro veris, vera pro falsis assumantur; deinde pleraque tamquam inepta rejicit, & orditur ab iis quæ apud Andream du Chene, leguntur omisso Prologo & tribus prioribus Capitibus, quæ etiam a Mabilione rejiciuntur. Ne igitur actum agam, ad prædictos auctores duos remitto benevolum lectorem; cui placebit ipsorum excerpta, deque illis judicia conferre cum iis, quæ priores duo ediderunt: quid autem de S. Baboleno Fossatensi credi posse putent duo alii, posterius laudati, ipsorummet verbis referamus.

[4] [Qualis fuerit Fossatensis e sensu Cointii,] De patria & ætate ejus ita censet le Cointe ad an. 640 num. 38. Babolenus igitur, qui primus Abbas Fossatensis fuit, nec cum Bobuleno Abbate Bobiensi, nec cum Papoleno Abbate Stabulensi confundi debet, patria fuit Italus, in monasterio Bobiensi monachum induit: S. Columbano, qui cœnobium Bobiense construxit, superstes extitit annis plus minus sexaginta: vivere enim desiit regnante apud Francos Theodorico; ideoque vix existimari potest edoctus ab ipsomet Columbano. Cum licentia Bertulphi Abbatis (cujus obitus in hunc annum Christi DCXL, decimo quarto Kalendas Septembris incidit) a monasterio digressus, in Franciam venit hoc eodem anno; cumque preces ad Deum Parisiis in basilica beatissimæ Virginis profunderet, ab Audoberto illius civitatis Episcopo interrogatur quis esset: ac postmodum oblatus est Blidegisilo Diacono ac Chlodovæo Regi, quorum desideriis ut obtemperaret, passus est se monasterio Fossatensi cum Abbatis titulo præfici. Hæc Cointius. Sed quæ habet de Italia & Monachatu Bobiensi, [& Mabilionis.] optaremus probari, cum ipse hunc Fossatensem ab Abbate Bobiensi distinguat. Mabilio etiam num. 13 Vitæ S. Baboleni, epilogum addidit his verbis: Ex dictis intelligitur, quid Baboleno Abbati Fossatensi tribuas. Is e monasterio Luxovio aut forte Solenniaco accersitus videtur, ut monasterium Fossatense, anno secundo Chlodovæi junioris aut sequenti a Blidegisilo Archidiacono Parisiacensi constructum, regeret. En plane opposita, & ex ea solum conjectura prolata, quod dicta monasteria tunc essent celebria. Sed pergit Mabilio: Quæ de constructo Fossatensi monasterio, Privilegiis ac Donationibus a Brulio relatis dicuntur, a vero non abhorrent. Verum ea a Cointio, ut perperam scripta, rejiciuntur ad an. 638 num. 101 & seqq. Dein num. 23 Præceptum Chlodovæi a Brulio cum aliqua depravatione, quam emendat, recitari asserit, uti etiam ad an. 640 num. 40 & 41 exemplar donationum Blidegisili depravatum emendat. Joannes Launojus, in Assertione Inquisitionis in Chartam Immunitatis B. Germani, parte 4 cap. 10 sec. 1 & 2, exagitat quæ de Fossatensi privilegio in Vita S. Baboleni recitantur, eaque pro commentitiis censet reputanda. Launoyum allegat Cointius ad an. 642 num. 45; additque nihilo fide dignius esse, quod S. Babolenus statuatur etiam Abbas S. Vincentii Parisiis; cum hic fuerit Babo prorsus distinguendus a Baboleno.

[5] De obitu S. Baboleni, ejusque virtutibus & sepultura, ista sub finem apud Chesnæum leguntur: Chlotharius denique Rex, cum parvo tempore strenue gubernasset regnum, [Alibi relata de ejus obitu] immatura præventus morte, Theodorico fratri quinto anno dimisit Principatum. Sanctus autem Domini Babolenus, dum multo labore jam dictum construxisset cœnobium, multos ibidem coadunavit Fratres, Christo semper devote famulantes. Et dum sciret, sui obitus diem imminere, successorem sibi elegit virum reverentissimum, Ambrosium nomine. Quo facto, dum viveret cum mortalibus, transibat ad Christum sanctis virtutibus. Sacris autem refulgens actibus, immortali Regi existebat devotus. Qui in cunctis Domini mandatis exercitatus, & cælestis gloriȩ dignus factus, VI Kalendas Julii migravit a seculo, conjunctus Sanctorum choro, atque in gaudio Angelorum exultat ante Dominum. [& sepultura.] Sepultum est autem sanctum ejus corpus ad Septentrionalem plagam, secus Ecclesiam sanctæ Dei Genitricis ab ipso constructam, in pretioso lapideoque sarcophago: in quo multis annis jacuit decenter humatum; ubi operatur ejus meritis virtutes, ad laudem & gloriam nominis sui, Dominus noster Jesus. Christus. Hæc ibi: ex quibus Cointius refert obitum S. Baboleni ad annum Christi DCLX, qui est quintus Chlotarii; quem olim demonstravi, & forsan primus, non quatuor solum annis, sed quatuordecim regnasse. At Mabilio ponit S. Baboleni obitum ad annum DCLXX, quo post excessum Chlotarii cœpit Theodericus regnare; ad cujus regnum Babolenum pervenisse, suprarelato loco habet etiam Cointius. Addit dictus Mabilio: Babolenus prope B. Mariæ ecclesiam sepultus miraculis claruit, inferius referendis. Auctor longe potiorem in iis fidem meretur, cum de iis, quæ a sua ætate non ita remota erant, quæque oculis partim viderat, testificetur. Sancti corpus, una cum S. Mauri Abbatis Reliquiis, [Cultus sacer.] colitur religiose a popularibus in Ecclesia Fossatensi, quæ seculo proxime elapso ad Canonicos seculares transiit. Nomen loco cessit S. Mauri Fossatensis a seculo IX, quando S. Mauri, discipuli S. Benedicti, Reliquiȩ, Caroli Calvi Principatu eo illatæ sunt: qui locus tertio fere milliari supra Lutetiam Parisiorum, ad Matronam fluvium, insula circumclusus cernitur. De S. Mauro ejusque Translatione & loci hujus situ, egimus XV Januarii. Consulat porro Lector, quæ de S. Papoleno Stabulensi ibi subjungimus.

[6] Hactenus Henschenius, merito cunctatus Cointii & Mabilionis, Scriptorum tota Francia notissimorum, disputationes retractare. [Ven. Jo. Flemingi Mart.] Placet tamen trium prædictorum Sanctorum distinctionem declarare verbis Vener. Patris ac Martyris Patricii Flemingi, quod eum minus notum existimem; optemque nancisci occasionem de Sanctis bene meritum laudandi. Patria fuit Hibernus, strictioremque Regulæ Franciscanæ observantiam professus anno MDCXXXI. Pragam profectus ad ordiendum istic suæ observantiæ & nationis conventum, cum in Bohemiam populabundus irrumperet Elector Saxo, Lipsiensi victoria tumidus; & Pragam regni caput, imparatam ad vim, destinaret prædæ; coactus a primoribus urbe egredi, in aliarum illustrium personarum comitatus, per viam a furibunda rusticorum hæreticorum manu interceptus, die VII Novembris fastibus mactatus fuit; Martyrologium Franciscanum Arturi a Monasterio meritissime aucturus, si hic ejus notiam habuisset. Sed descripta mors ea primum fuit, duodennio post editum secundo Martyrologium istud, & una cum prioris Vitæ synopsi præfixa Collectaneis ejus sacris de S. Columbano prædicto, allatis Lovanium; ubi ea anno MDCLXVII invenit & prælo aptavit Thomas Sirinus, successor designatus Joanni Colgano ad prosequenda Acta Sanctorum Hiberniæ; quorum non nisi primum trimestre habemus, ceteros menses avide expectamus. Sed laborioso operi, pro dolor! immortuus Sirinus fuit, neque adhuc nactus successorem, qui inter angustias, Catholicissimam nationem prementes, eluctari possit ad editionem jam paratorum aut porro parandorum.

[7] Ad hoc Patricius, instigante Hugone Waræo Colgani decessore, multam materiam contulerat ex Italia, cujus pars illa quam dixi lucem videt, in eaque ad Vitam S. Columbani Commentarium, ubi num. 2 agens de Baboleno, quarto Monasterii Bobiensis Abbate, eum ab aliis, atque adeo a Fossatensi, [de tribus Babolenis judicium.] de quo agimus, sic egregie distinguit. Babolenus, qui rexit Abbatiam Bobiensem, vixit & obiit in Bobio, in quo usque adhuc ejus ossa, lapideo inclusa monumento, asservantur; quæ una cum aliorum Sanctorum ejus monasterii sacris Reliquiis anno MCCCCLXXXI, XXXI Augusti, solenniter in eadem civitate, præsente Clero & populo, ab Episcopo Bobiensi translata sunt. Ille vero, qui legitur S. Remaclum adiisse, cum ipso deinceps permansit; deinde post ejus obitum Stabulensis monasterii regimen accepit: quo in loco (inquit Molanus) quiescunt quoque ejus Reliquiæ, & altare habet in sui honorem consecratum, atque festum duplex majus. Ex quibus & aliis multis indiciis satis clare videor cognoscere, non recte in Lectionibus monasterii Fossatensis, cum Boboleno Abbate Bobiensi, & S. Remacli apud Stabulenses successore, Bituricensium monasterium fundatorem (adde, ac Fossatensis Rectorem) confundi.

[8] Id autem facit Auctor Vitæ, ut ab aliis, sic etiam ab Henschenio jure prætermissæ: neque hoc tantum facit in ipsa Vita, [Quid de apparitione Fossatensis hic referenda censendum?] ignoscendo propter elapsi temporis diuturnitatem errore, sed etiam inter Miracula, ubi majorem fidem mereri censetur, aliquid admiscet, quod ejus illorumque fidem suspectam reddit, uti obiter tantum annotavit Henschenius, dissimulavit Mabilio, ego distinctius declarandum puto. Est illud num. 9, ubi devoto sibi Monacho apparens Babolenus, & librum quem dextra ferebat porrigens, legere jubet; ille autem, ut videbatur, invenit hoc Capitulum. Qualiter rexit sanctus vir Bobium; mox vero & alia revolvens, & miraculum de illuminato cæco reperiens, totum perlegit; & sic evigilans … Miraculum post dies aliquot litteris tradidit, ac multis quod sibi contigerat narravit. Si tale quid saltem in Vita S. Columbani legeretur, cogitari posset, quod hanc Vitam, tamquam sui quondam Magistri, legendam obtulerit apparens Sanctus, quamvis non appareat cui fini. Cum autem non solum ab illa, sed etiam a pariter scriptis Vitis SS. Attalæ, Eustasii & Bertulfi, discipulorum & successorum Columbani, absit illud de cæco miraculum; quid potuisset aliud Monacho isti revelatum velle Sanctus, quam se Bobiense monasterium rexisse, in eoque cæcum illuminasse? Quod si omnino nequeat, ut nequit, dici; restat, ut tota illa narratio vel somnium sit, ex præconcepti erroris resuscitato phantasmate natum, vel purum figmentum; optandumque manet, ut gravior Auctor habeatur etiam eorum, quæ alioquin verosimilia sunt.

[9] Porro invenio Epistolam, a P. Guilielmo Thiersault anno MDCLIV scriptam Bollando. Petierat hic certior fieri de præsentia corporis, [Capsa corporis Fossati.] & nominatim capitis S. Baboleni in suo Fossatensi monasterio, si forte apud Stabulenses saltem caput esset, apud Fossatenses corpus; & sic dirimi controversia posset. Responsum autem accepit; Arcam haberi, qua quin saltem corpus contineatur dubitare neminem; pridem tamen esse quod aperta non sit: & Canonicos seculares, qui sub initium hujus seculi, de mandato Parisiensis Episcopi in locum Monachorum successerunt, minus taltum rerum curiosos esse, quam ut docere quidquam possint. Nunc composito Abbatis utriusque dissidio, minus necessaria est ejusmodi inquisitio; & utilius erit nos doceri, si quid circa prædictam arcam innovatum est his ultimis quadraginta annis: vel siqua nova miracula certiusque probata contigerunt. Chiffletius noster, cujus supra mentionem induxi Commentario Henschemi (hic enim opus ipsius videre non potuit, eodem quo illud editum est anno mortuus) distinctionem illam sequi negat, ex eo quod tria trium Babolenorum corpora ostendantur: Imbecillis enim, inquit, argumentatio, cum experientia compertum sit, sæpissime, si non mentiri, certe errare populos in Reliquiis Sanctorum sibi asserendis. Sed error iste non aliunde frequentius oritur, quam ex plurium synonymia, neque facilius excusatur, quam asserta & demonstrata plurium diversitate: quare non excutiendum contemptim, sed cupide arripiendum argumentum est, quo uno optime liberatur a culpa majorum in pluribus confundendis simplicitas.

MIRACULA
Ex Ms. Codice S. Germani Parisiis, collato cum editione Chiffletiana ex Ms. Fossatensi.

Babolenus, Abbas Fossatensis in Gallia (S.)

BHL Number: 0887


EX MS.

Igitur, sicut in Proœmio hujus operis promisimus, huic paginæ dignum inserere decernimus ea, quæ de tanto viro veracium dictis antiquorum, veridica & probabili assertione, ab partim illis audivimus & oculis nostris partim vidimus.

[1] Postquam clementis Dei nutu egregius Christi Confessor Babolenus ex hac instabili luce ad cælos emigrasset, [Corpus secus ecclesiā humatum,] & ejus corpus sanctissimum digne, ut decebat, sicut jam præmissum est, secus ecclesiam sanctæ Dei Genitricis humo commendatum esset; paulatim paries ille, cui inhærebat, de die in diem virtute divina se aperire cœpit, & sarcophagum, in quo sanctus vir jacebat, lapideum intra se recludere. Devoluto ergo a non multi temporis spatio, & ecclesiæ pariete, [in eamdem miraculose transfertur;] ut numquam lapillus inde ceciderit, divinitus ita perforato; sancti viri corpus infra eamdem juxta Dei Genitricis pertransiit aram, cum ipso suo lapideo sarcophago, foramine ad testimonium jugiter manente in pariete. Non hoc itaque cuipiam videatur incredibile, quia Deo nihil est impossibile: ipse enim qui universa mortuorum corpora, Angelica personante tuba, exsurgere per diversa loca jubebit, & suæ Matris integritatem, nascendo ex ea, non abstulit, quique ad Discipulos clausis resurgens januis intravit; celerrime & huic suo fideli amico istud concedere potuit. Sic quippe suis loquens fidelibus promisit: Qui credit in me, ea quæ ego, faciet opera & majora. [Joa. 14. 12.] Hoc ergo a Deo factum est, ad propalanda beati viri merita; ut membra, quæ in suo famulatu afflictione domaverat pervalida; infra oratorium, quod illi suo labore ædificaverat, transferrentur virtute operante Divina. Inde igitur est levatum corpus ejus post annos multos, [deinde a Monachis in novam basilicam,] pio studio Monachorum inibi Deo servientium; atque in alteram Basilicam (quæ elegantiori opere a religioso Abbate b Benedicto constructa, & a c S. Aldrico Senonensium Archiepiscopo aliisque Præsulibus dedicata fuerat) septimo Idus Decembris translatum.

[2] Sed quoniam mentionem fecimus de dedicatione ecclesiæ Fossatensis cœnobii, placet profecto huic nostro breviter operi innectere, quod a veracibus personis referre audivimus, vel quod scriptum in ipsa ecclesia invenimus. Nocte etenim illa, quæ diem dedicandæ Basilicæ præcedebat, res valde memorabilis accidit, relatuque non indigna. Namque idem beatus Archiepiscopus, ipsa qua prædiximus nocte, cum in eadem ecclesia more sibi solito oratum iisset, [pridie dedicationis visam ab Angelis consecrari.] soloque prostratus, jamjamque prolixius preces ad Dominum & lacrymas fudisset; vidit specialiter sanctos Angelos, ut olim Jacob alibi, de cælo descendere, totumque in circuitu atrium & ecclesiam lustrare, sacrare atque benedicere; ut divinis laudibus ibidem jugiter persolvendis tanto congruentior fieret idem locus, quanto & sanctior; nec jam dubitaretur quod in eo specialem sibi Deus elegerit mansionem, cui sacrando dignitatem deputasset Angelicam. In hanc igitur ecclesiam delata sunt S. Baboleni membra, in qua semper reddentes Christo munia laudum congregabantur monachi, ut non fraudarentur assiduitate divini officii.

[3] Ne vero aliqua immunditia sordidaretur Sancti sarcophagus, [Forma monumenti,] gypso est decenter adopertus, ac super geminas duorum altitudine cubitorum columnas lapideas positus. In pariete quoque, qui ad caput traditur fuisse ipsius, lapis usque hodie habetur innexus, in quo inventæ fuerunt insertæ litteræ, quæ vix ab aliquo legi poterant, diutinæ vetustatis abolitione, & pluviarum incursione. Tandem vero ab aliquibus altioris ingenii enucleatæ difficillime, inventum est nomen ejus, cum termino VI Kalendarum Juliarum, [dies mortis 26 Junii in pariete lectus,] descriptum certissime. Qua de re patuit, eum procul dubio ad cælos migrasse ipso termino, licet ex pluribus ipsius loci eversionibus usque ad diem illum, oblivioni fuerit traditus. Ad testimonium igitur hujusce rei quam præfati sumus, quod nostræ ætatis pueritia vidimus, proferimus. Parietem enim transforatum, & sancti viri sepulcrum inter altare & ipsum positum, quousque eadem ecclesia ab Adelerio ejusdem loci Præcentore, postea Milidunensi Abbate, emendandi gratia subversa fuit, adspeximus. [ideoque 7 Decembris creditur dies Translationis.] Alia vero ejus solennitas, quæ tam a devotis ejusdem loci Fratribus, quam etiam ab omnibus ipsius insulæ incolis, festivo celebratur obsequio, VII Idus Decembris, nulli dubium est, quin sit ejus Translationis, quæ facta esse dignoscitur per d centum quinquaginta annorum spatium & eo amplius. In qua quidem statutum est a Rectoribus antiquitus Fossatensis ecclesiæ, ut naves, per gyrum ipsius insulæ discurrentes censum persolverent, ob piscationis meritum, quem nuncupant vulgariter e Restes. Quod dispositum ideo ita creditur, ut eadem die sancti viri Translationem celebrantibus, copiosa piscium seu aliarum dapum affluenter refectio præparetur.

[4] Porro in præfata Dei Genitricis ecclesia, in qua idem præcipuus Confessor sepultus quievit, [Oleum ex mausoleo manare solitum,] oleum multis diebus & annorum curriculis de lapide ejus sacri mausolei manavit, quo infirmi variis languoribus oppressi liniti pristinæ statim sanitati reddebantur. Cum vero hoc ad laudem nominis sui & ad declarandum sancti viri meritum Christus operaretur: accidit ut die quadam Sacerdos, sacro velatus indumento, illuc accederet; & improvide ipsum quo erat indutus vestimentum, eodem liquore intinctum redderet. [licet id postea cessarit,] Quod cernens altaris minister, inflammatus iracundiæ stimulis, quæ modum tenere nescit, inutile mox verbum maligno ore protulit, ne videlicet benignissimi Jesu Christi sanctæque ejus Genitricis ac Baboleni incliti Confessoris voluntas foret, ut amplius quidquam ipsius liquoris olei abhinc & deinceps in æternum manaret. Cujus miserrimam vocem statim secutus effectus: nam liquor substitit, & lapis aruit. Ne ergo unquam hoc incredibile videatur, quosdam Monastici Ordinis religiosos viros ad testimonium in medium deducimus, qui se vidisse hæc & audiisse verissimis affirmabant assertionibus; Hubertum scilicet cognomento Calvum, Bernardum quoque Ultra-regulam dictum, quorum vita satis probabilis exstitisse dignoscitur. Quia vero duorum testimonium protulimus, in roborandis iis substituitur tertius, quoniam in ore duorum aut trium testatur Scriptura omne constare verbum. [testantur seniores & duo de visu.] In cœnobio namque S. Mauri, quod Glannafolium dicitur, quidam religiosus cœnobita extitit nomine Odulcricus, centum viginti veluti alter Moyses existens annorum & eo amplius, qui sic se vidisse adstruebat multis vicibus. Ut ergo reprimatur dens æmulus, etiam quartus testis introducatur Adicus, quidam monachus iis antiquior, qui hæc se vidisse affirmabat tempore diuturno. Talibus & tantis beatissimus Confessor Domini Babolenus decoratus virtutum signis, vivere se demonstrat cum Christo & ejus Sanctis. Ad sepulcrum quoque ipsius, vel ubi ejus sancta permanent membra, plurima infirmis præstantur ejus meritis beneficia, & maxime febres vel patientium [vel] portantium incommoda [sublevantur.] f

[5] Quantæ igitur severitatis vel vindictæ in suis vel sibi existat contrariis, dicendum nobis est narratione styli præsentis. [Abbas Sancto injurius punitur,] Fuit Rector quidam Fossatensis ecclesiæ, dictus Robertus in baptismate, S. Baboleno contrarius omni tempore; qui in tantam se contra eum erexit superbiam, ut ejus nomini consecratam everteret aram. Insuper etiam hoc addidit, similiter altare sibi debere statui, illataque convicia multiplicat & opprobria. Sed ultrix Dei dextera non diu pertulit Sancti improperia: nam eo anno captus & vinculis irretitus, jussu Regis Henrici g carcere est clausus. Sed quomodo illinc evaserit, quibusque consiliis accusatus fuerit, potius est reticendum quam proferendum. Sui quoque coadjutores in altaris subversione, capti similiter & dispersi sunt, facti populo in derisum & improperii canticum. Præfatus autem Abbas impudice perdidit Pastorale decus; & qui suo prædecessori, videlicet S. Baboleno, obsequi noluit spontaneus; ob negligentiæ suæ meritum tali ludibrio est deditus, sicque quod male commiserat, impune non pertransiit: quia deinceps cum mœrore vixit, exemplum posteris factus, ne tale adversus S. Babolenum ultra admittant facinus.

[6] Extitit præterea & alius quidam Monachus, Robertus Cenomanensis & ipse dictus, [item Prior ejus celebritatem minuere volens,] in Monachos exercens officium Prioratus; qui invidiæ stimulis agitatus & odii, tanta indignatione exarsit contra Sanctum Dei, ut festivitatem Translationis ipsius, quæ est VII Idus Decembris, quæreret annihilari, nulla eam dicens ratione fieri; maxime cum pro ea S. Andreæ Apostoli viderentur Octavæ dimitti. Sic fatus, nec diu cunctatus, votum suum adimplevit. Nam eo anno, ipsa die Translationis, quatuor Lectiones de Apostolo statuit, & octo reliquas de Confessore fieri decrevit. Sed Sanctus Domini patiens super hoc fuit: annuatim vero redeunte eadem solennitate, de Apostolo omnia jussit fieri, dicens Babolenum quemdam mortuum esse, nec festum de eo a quoquam solennizari debere. Cujus voto faventes ceteri, paruerunt ei ut Magistro & Priori. Sed hoc diu non pertulit ultrix dextera Domini, eo quod fieri festum fecerit B. Apostoli, non tam ex devotione, quam invidia & elatione. Itaque cum idem Decanus non multo post ad necessaria naturæ iisset, & plus solito in illo opere decertasset; repente (ut ita loquar) ostia ventris sunt aperta, & pæne omnia foras exierunt intestina: sicque manibus aliorum ad stratum relatus, cum dolore nimio non multis supervixit diebus; stupori & admirationi factus omnibus, tanta celeritate factum in eo vindictam videntibus. Sicque miserior factus miseris, dum non resipuit, vitam cum dolore amisit.

[7] Quidam quoque Hilduardus, Fossatensis Cœnobita, [& Præcentor,] gerens officium Præcentoris in eadem ecclesia, vir quidem erat veneranda canicie, sed multoties in Sanctum Dei verba proferebat arrogantiæ. Dum vero quadam vice a Monachis fidelibus sancti viri VI Kalendas Julii celebraretur transitus; & synaxi nocturnali jam ex parte decantata, ab Abbate vel a Priore terminaretur Lectio duodecima, quatuor Fratribus, ut assolet, ante altare adstantibus, ac in jubilo vocis cum organo Responsorium, Sanctus Domini Confessor, altissime reboantibus; dies terris illuxit, illis cum modulamine in canendo perseverantibus. Tunc subito felle iracundiæ commotus Cantor præfatus, in medium prosiliit, & ecce h Israëlita, Responsorium violenter arripiens, decantare cœpit, sed non illis prævaluit. Unde cum superari se cerneret, & Chorus aliud [quam] quod idem inceperat teneret, non ut Scriptura jubet apposito ori digito, sed fracto importune vel irregulariter silentio, S. Baboleno intulit plura convitia, dejerans quod quamdiu viveret, adinventiones cujusdam Odonis i (fuerat quippe auctor hujus operis) in eadem ecclesia cantari non sineret: moxque ad cubile rediit, & capite involuto obdormivit.

[8] Et ecce repente ante eum vir sanctus adstitit, illicque sicut sol refulgens apparuit, [ab apparente illo redarguitur.] & iis verbis, ut idem post retulit, ad eum dixit: Hilduarde, in me respice. At ille, putans ab aliquo se Monacho vocari, capite erecto respexit. Cui Sanctus: Scis me quis sim? Qui tremens cum non responderet: Me, inquit Sanctus, noveris esse Babolenum, quem hodie exprobrasti in conspectu omnium, propter Domini & meum servitium. Cur honorem auferre conaris, quem mihi dedit Deus in terris? Ille autem, cum non posset ferre Sancti adspectum, caput lecto reclinans, operuit se iterum. Sanctus vero Domini dixit ad eum; Quia cum juramento meum servitium te superstite amplius dixisti non fieri, scito certissime, quia voto tuo minime frustraberis; hoc enim anno morte morieris. Sic dixit, & mox disparuit. Ille quoque gravi continuo infirmitate correptus, e lecto quo incumbebat surrexit concitus, referens cuncta quæ sibi dicta fuerant, Priori & aliis Fratribus. Ea namque die servitio Sancti omni nisu se immisit, putans cum eo concordari: sed nihil illi profuit. Nam tertia die aggravatus lecto decubuit, nec inde surrexit, quousque vigesima sexta die viam universæ carnis ingressus, mortem obiit.

[9] Nunc quoniam de ultione, quam per servum suum Babolenum virtus exercet divina, [Idem Monacho sibi devoto apparet,] in suis adversariis sufficienter diximus; restat ut quantæ benignitatis erga sibi devotos sit, perpaucis dicamus. Monachus quidam, desiderio videre Sanctum multoties suspirabat: quippe quia quem Patrem & Pastorem se habere gaudebat, cujusque amore flagrabat, ab illo visitari se aliquando non diffidebat. Cui in hoc perseveranti, & ob id Dominum deprecanti, sanctus vir in visu noctis apparuit, & blando vultu eum intuens, librum quem dextera ferebat ei porrigens, dixit; Pax tibi; accipe & lege. Cumque, ut ei videbatur, librum accepisset, & folium unum vertisset; invenit hoc Capitulum: Qualiter rexit sanctus vir k Bobium. Mox vero alia revolvens, & miraculum de illuminato cæco reperiens, totum perlegit: & sic evigilans, visio ab oculis ejus evanuit; in seque reversus, miraculum post dies aliquot litteris tradidit, ac multis, quod sibi contigerat, narravit. [aliū odontalgia liberat.] Alius vero dentium adeo vexatus dolore, ut præ nimia angustia putaret sibi mortem imminere; de misericordia Domini fisus, ad sepulcrum sancti viri accessit intrepidus: ibique oratione suppliciter fusa, sancti viri urnam attigit morbida maxilla: & ita, meritis Sancti dolore fugato, efficitur sanus continuo.

[10] In Fossatensi denique villa, quidam manebat juvenis advena, linguæ & auditus privatus officio, victum sibi quærens mendicando. [Mutus & surdus curatur.] Qui dum decumberet in stratu suo nocte, sancti viri die solenni, videlicet sui transitus existente, dum Monachi nocturnale Officium decantarent; vidit coram se sanctum virum stantem, ac debere ire ad ecclesiam sibi præcipientem. Isque suum inclamare cœpit hospitem, factum se dicens sospitem: concitatusque surgens gaudenter expectabat diem. Cumque hora matutinali cuncti surrexissent; hospes, Fulco nomine, ejus collo immisit funem, & ita deduxit usque ad sancti viri aram: illicque Fratribus Deum laudantibus & campanas ob hoc pulsantibus, Deo egit gratias pro sibi reddita salute coram omnibus. Idem vero adolescens vocabatur Petrus; cui (ut nobis postea retulit) vir sanctus, qui ei apparuit, linguam de ore ejus protrahens, digitos suos ei in aures immisit, sicque ei loquelam & auditum reddidit. Ecce in isto homine duplex miraculum scimus factum esse. Resipiscant igitur æmuli, derogantes huic Sancto Domini: erubescant & confundantur, qui eum cum Christo regnare non confitentur: desinat detrahentium pertinacia, cum per eum viderint & audierint facta fuisse miracula.

[11] [Altaria S. Baboleno sacrata,] Hujus igitur Patris adeo excrevit memoria, ut etiam altaria in ejus nomine sacrarentur per multa loca. Est nempe vicus in territorio Parisiensi, scilicet inter Gornacum castrum l & Latiniacum positus, qui dicitur Campus, in quo ædificaverunt ecclesiam hic venerabilis Pater Babolenus & B. Furseus m: contemporanei enim fuerunt, ut ab antecessoribus vera narrantibus accepimus. Quam postquam ædificaverunt, Parisiacæ urbis Episcopum, Audobertum nomine, ut eam dedicaret, advocaverunt. Quam dedicans, consecravit in ea duo altaria, unum in honore Beatæ Virginis Mariæ, alterum vero in B. Petri Apostolorum Principis nomine: ibique permanserunt non modico tempore. At ubi sancti Patres, Babolenus scilicet atque Furseus, Domino vocante, de seculo migraverunt, & cælicas sedes pro mercede bonorum operum obtinuerunt; supradictus vicus, Campus scilicet, grande discrimen diripientium sustinuit, & colonos qui inibi habitabant, huc illucque dispersit ac dissipavit: unde actum est, ut prædicta ecclesia nullo reparante destrueretur, & fere ad nihilum redigeretur. [manent illæsa ab igne.] Postquam vero devastatorum quevit immanitas, cœperunt coloni redire ad propria, & ædificare domicilia, & ab eis reparata est ecclesia; in qua in honore B. Fursei, necnon & S. Baboleni, duo consecrata sunt altaria, quæ inibi duraverunt per multa annorum spatia. Ceterum exigente habitatorum mole peccaminum, eumdem vicum invasit grande incendium, ita ut in eo nulla remanerent ædificia, & insuper ipsa concremaretur ecclesia; altaris vero beati Fursei penitus sunt combusta velamina; illius vero quod in honorem S. Baboleni consecratum erat, cum desuper prunarum ac titionum multiplicitas corruisset, ex toto remanserunt intacta. Hoc igitur, bone Jesu, Fili Dei vivi, Rex seculorum, ad laudem & gloriam nominis tui fieri voluisti, ut quanti esset meriti B. Babolenus, demonstrares hominibus. In Episcopatu vero Meldensi Fontaneto n villa, in B. Baboleni nomine consecrata est ara: quam nullatenus Meldensis Pontifex consecraret, nisi apud ipsum pro magno ejus haberetur memoria. Gloria, Christe, tibi cum Patre & sancto Flamine, qui Sanctos tuos ita mirificas in terris, dum per signa tecum eos regnare testaris in cælis, & nunc & semper & per infinita secula. Amen.

ANNOTATA G. H. & D. P.

a Carolus le Cointe ad annum 660, num. 5 ob hæc verba, devoluto non multi temporis spatio, rejicit adjunctam historiam, de corpore divinitus translato, quia supra num. 5 apud Chesnæum legerat; Corpus in lapideo sarcophago multis annis jacuisse decenter humatum. Interim Philippus Labbe, tomo 2 Novæ bibliothecæ pag. 656, adfert aliquid de S. Baboleno ejusque variis Translationibus, in quo idem narratur.

b In Chronico Fontanellensi tomo 3 Spicilegii Acheriani pag. 234 dicuntur Monachi Fontanellenses a viro justo Benedicto, Fossatensis cœnobii Abbate, in Philosophia eruditi.

c Aldricus præfuit ab anno 830 ad 841. Ejus Acta illustravimus 6 Junii.

d Citato loco Labbæi dicitur ea translatio facta anno 989, a quo, si subtrahantur anni 150, restabit annus 839; quo S. Aldricus vivebat, & ecclesiam potuit dedicasse, ut bene animadvertit Chiffletius, qui pro per, merito mallet legi post: & observat, quod Translatio ista cui conjuncta fuit ecclesiæ dedicatio, si Dominica die celebrata est (ut est verosimile) fuerit ille annus Christi 839: quia post annum 833 primus ille annus idemque Aldrici Episcopi ultimus, habuit litteram Dominicalem E.

e In Vita S. Joannis Eleemosynarii 23 Jan. num. 33 mille restes siccatorum piscium, ubi vide annotationem Rosweidi, unde apparet Restem dici rerum quarumcumque funiculum, resti aut vimini implexarum, puta ficuum, ceparum &c.

f Ope hic aliqua egebat hiulcus verborum sensus: eam an additis voculis duabus feliciter attulerim, tuum esto judicium, Lector.

g Henricus I, vivente adhuc patre Roberto, coronatus an. 1028, cœpit solus regnare an. 1032, 20 Julii, & regnavit usque ad 1060.

h Ita corrigo, ubi in Ms. legitur & vir Israëlita: non enim possum dubitare, quin hoc fuerit initium alterius Responsorii, forsitan de Communi Confessoris, quod alteri proprio voluit Præcentor substitui: nam in Monastico Breviario anni 1600, video S. Benedicto omnia 12 Responsoria propria assignari; quam prærogativam etiam S. Baboleno a suis Fossatensibus tributam, auctore quodam Odone, mox videtur indicari.

i Hic Odo anno 1058, libellum de Vita Burchardi Comitis scripsit, & inde ætas scriptoris colligitur.

k Hic perperam indicatur Babolenus Fossatensis rexisse monasterium Bobiense, quod supra rejecimus.

l Vulgo Guornoy & Lagny, hoc tribus, istud quatuor & semi leucis Parisiis distans ad dexteram Matronæ, ut corrigenda sit tabula, quæ infra utrumque collocat vicum Champ, nisi duo cognomines ibi vici sint.

m S. Furseus mortuus est circa annum 653, die 16 Januarii, quo ejus Acta dedimus.

n Locum tabula nulla exprimit, nisi forte est Fontana Nonnarum, 2 leucis ab urbe in Boream.

DE SANCTO JOANNE
EPISCOPO GOTTHIÆ.

CIRCA DCCC.

Commentarius Historicus & Geographicus.

Joannes, Gothiæ Episcopus (S.)

AUCTORE C. J.

§. I. Cultus, elogium, patria, parentes Joannis. Gotthiæ Episcopatus duplex.

Qui seculo VIII sub Imperatoribus Constantino Copronimo, Leone Porphyrogenito, Irene ac filio ejus Constantino floruit Episcopus Gotthiæ Joannes, [Vix notus Latinis,] obscurus admodum & forte igotus Latinis foret, nisi memoriam ejus recoleret Ferrarius, in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt. Recolit autem illam die XXVI Junii cum Græcis, ex eorumdem (uti ipse notat) Menologio; sed verbis nimium a vero alienis hisce: Constantinopoli S. Joannis Episcopi Gotthi & Martyris, sub Leone Isaurico. Nec veriora in Notis addit, cum Martyrio affectum pro cultu sanctarum imaginum asserit. Constat enim ex Actis, non Constantinopoli, sed Amastride in Ponto; non violenta, sed naturali, eamque ab ipso prædicta morte; non sub Isaurico Leone, sed sub Irene ejusque filio Constantino, aut post horum abitum, e vivis excessisse. Passus quidem aliqua fuit, perfidia suorum traditus hosti; sed passum ista pro cultu imaginum, aut illo titulo Martyrem appellatum esse, nuspiam invenio.

[2] [celeber Græcis 26 Junii] Græcis eodem, ut dixi, die XXVI Junii perquam celebris memoria ejus recolitur in Synaxariis Menæisque, tam excusis quam Mss. uno fortassis excepto (Julii Cardinalis Mazarini) quod ultima Maji memoriam ejus cum elogio proponit, hic nobis præ ceteris describendo, quia præ ceteris congruit cum Actis nostris quorum synopsis accurata illud est. Prius tamen notavero, in Martyrologio quoque Arabico Ægyptio (quod ex Arabico a Domino Gratia Simonio, in Collegio Maronitarum Romæ olim alumno, deinde Tripoli in Syria Archiepiscopo, translatum habemus) mentionem fieri prædicto die XXVI Sancti Patris Joannis, Episcopi (uti illic habetur) Persarum; interpretis ut puto, errore pro Gotthorum, ut constanter ubique ponitur.

[3] In Synaxario itaque Chiffletiano die XXXI Maji, ut diximus, colitur Μνήμη τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Ἰωάννου Ἐπισκόπου Γοτθίας. Ἐν ταῖς ἱμέραις τοῦ μεγάλου Βασιλέως Κονσταντίνου, ἐν ἁγίοις πατὴρ ἡμῶν Ἰωάννης, ἤκμασεν ἐν τῇ χώρᾳ τῶν Γότθων, υἱὸς εὐχῆς γεγονὼς, ὡσπὲρ παλαὶ Σαμουήλ. Καὶ τῇ ἀσκήσει ἐξ ἁπαλῶν ὀνύχων παιδευθεὶς, γέγονε Χριστοῦ καταγώγιον. Κατελθὼν δὲ εἰς Ἱεροσόλυμα, καὶ ἐν τρισὶ χρόνοις παντας τοὺς σεβασμίους τόπους περιπολεύσας, οἰκάδε ὑπέστρεψε. Καὶ Ἐπισκόπου ἐκεῖσε προβληθέντος ἐν Ἡρακλείᾳ τῆς Θράκης ὑπὸ τοῦ μεγάλου Κονσταντίνου, ἐκρατήθη οὗτος [ὑπὸ] τῶν ἐκεῖσε φιλοχρίστων, καὶ απαγαγόντες εἰς Βοῤῥόιαν (imo Ἰβηρίαν, uti habent Acta & Menæa) σφραγίσαντες Ἐπίσκοπον, ἔλθον ἐν τῇ πατρίδι Στάσεως δὲ γενομένης ἐν τῇ χώρᾳ αὐτοῦ παρὰ τῶν χαγάνου πολλοὺς τῷ ξίφει ἀναιτίους, καὶ οὐ διὰ Χριστὸν, διχάσαντος, ἔφυγε δυνηθεὶς· καὶ περάσας ἐν Ἄμαστριν, τετραετῆ χρόνον πεποίηκεν. Ἀκούσας δὲ τὴν τελευτὴν Χαγάνου, φησὶ πρὸς τοὺς σὺν αὐτῷ, Κᾳγῶ μετὰ τεσσαράκοντα ἡμέρας ἀπέρχομαι δικάσασθαι μετ᾽ αὐτοῦ ἔμπροσθεν τοῦ Χριστοῦ. καὶ γέγονε. Μετὰ γὰρ τεσσαράκοντα ἡμήρας, διδάσκοντος αὐτοῦ τὸν λαόν τὰ πρὸς σωτηρίαν ψυχῆς, παρέθετο τὸ πνεῦμα τῷ Κυρίῳ. Καὶ αὐτίκα τὸ πλοῖον αὐτοῦ κατέλαβον ἐκεῖσε, προηρηκότος καὶ τοῦτο τοῦ Ἁγίου. Τότε Γεώργιος ἁγιώτατος Ἐπίσκοπος Ἀμάστριδος, θεὶς αὐτὸν ἐν γλοσσοκόμῳ, μετὰ κηρῶν καὶ θυμιαμάτων, προαγούσης καὶ πάσης τῆς πόλεως, κατήγαγεν εἰς τὸ πλοῖον. Καὶ διαπερασαντες αὐτὸν εἰς τὸ μοναστήριον αὐτοῦ τὸν παρθενῶνα, κατέθεντο αὐτὸν ἐν ὁσίᾳ θήκῃ. Καὶ πολλὰ μὲν θαύματα γεγόνασι μετὰ τὴν τελευτὴν αὐτοῦ, καὶ ἕως τῆς νῦν γίνονται καὶ ἄδονται παρὰ τῶν ἐγχωρίων· ἀλλὰ καὶ ζὼν οὐκ ολίγα πεποίηκεν.

[4] Memoria sancti Patris nostri Joannis Episcopi Gotthiæ. Temporibus magni Imperatoris Constantini (Copronymi nempe, quem magni additamento honorare auctori lubuit, [cum magno elogio] nisi homonymia deceptum malis credere Synaxarit compilatorem) floruit sanctus Pater noster Joannes in regione Gotthorum, orationibus, uti olim Samuel, impetratus; instructusque a teneris unguiculis pia exercitatione, factus est domicilium Christi. Profectus vero Hierosolymam, trium spatium annorum cuncta circuivit veneranda loca, domumque rediit. Promotus interea fuerat Episcopus Gotthiæ a magno Constantino ad sedem Heracleæ Thraciæ; cum hic noster ab incolis Gotthiæ, Christi amantibus tentus & in Berræam (imo Iberiam, uti Acta & Menæa habent) perductus, ibique Episcopus ordinatus est; [& epitome gestorum.] & sic cum illis in patriam rediit. Cum autem illa in regione concitata esset seditio ab iis qui erant partium Chagani (Chazarorum Principis) multos insontes gladio dissecantis non tamen Christi causa, fuga sibi ut melius potuit, consuluit Joannes; trajecitque Amastrim, ubi quadriennium exegit. Tunc audita morte Chagani, ad socios conversus; Et ego post dies quadraginta, ait, hinc abeo, causam cum illo dicturus coram Christo: quod & factum est. Post dies enim quadraginta, docens populum quæ ad salutem animæ spectant, spiritum Domino tradidit. Continuo autem navigium ejus, prout etiam prædixerat, illuc appulit; sanctissimusque Amastridis Episcopus Georgius, impositum Sandapilæ corpus cum cereis atque incenso, prosequente tota civitate, deduxit ad navim. Hinc ipsum transvexerunt ad Parthenonem (Parthenitas legunt Acta) in Monasterium ejus, deposueruntque in sacra arca, Multa autem post obitum ejus, & facta sunt, & hactenus fiunt celebranturque ab indigenis miracula; imo non pauca etiam vivus patravit.

[5] Patria Joannis ac parentum nomina, in præmisso elogio desiderata, distincte in Actis exprimuntur: [Nomina patriæ ac parentum,] ubi patria quidem assignatur Tauroscythia, in eaque Parthenitarum urbs: parentes appellantur Leo & Photina. Avus paternus e Ponti Polemoniaci urbe Bonosto ortus, militiam secutus dicitur. Utraque urbs, tam quæ Joanni, quam quæ avo ejus natalis fuit, ignota Geographis, [Gotthia sedes Episcopalis,] suæ tamen quæque provinciæ certæ hic attribuitur. Notior Gotthia est, memorata in Concilio Nicæno I, subscribente cum aliis Episcopis Actis ejus, Theophilo Gotthiæ Metropolis, uti videre est apud Labbæum, Tomo 2 Concil. Qui idem Theophilus in Actis S. Nicetæ Gotthi Martyris XV Septembris legitur obtinuisse τὴν ἀρχιερωτιμὴν ἐφορείαν τῶν Γότθων, [cui seculo 4 præfuerunt Theophilus,] Supremum apud Gotthos Pontificatum, uti & successores in sede sua pontificali legitur habuisse Urphilum, [Ulphilas,] seu potius Ulphilam, qui cum Theophilo pridem Synodo Nicænæ anno CCCXXV interfuerat, eadem senserat; deinde vero cum Patribus secundæ Synodi Constantinopoli consedit anno CCCXXXI: adeo ut quæ de viridi senectute ac longæva vita Ulphilæ pridem memorarunt decessores nostri in Commentario ad Acta S. Sabæ Gotthi die XII Aprilis, mire confirmentur ex prædictis S. Nicetæ Actis, [Sebinas,] utrique Concilio annis LVI inter se dissito ipsum interfuisse asserentibus. Successit Ulphilæ, cujus amanuensis fuerat, & dogmata Ariana retinebat, Gotthorum Episcopus Sebinas, Sozomeno lib. 7 cap 17.

[6] Verum isthæc Gotthia, cui prædicti Metropolitæ videntur præfuisse, an eadem dicenda sit cum illa, [diversa videtur ab illa, quæ a Justiniano Episcopum petiit,] cui Episcopus præfuit Joannes noster, non facile definiero. Inclinat sane animus opinari non fuisse. Qui enim cis paludem Mæotidem seculo IV invaluerant Gotthorum longe maxima pars, inde expulsi ab Hunnis, in Occidentem paulatim declinarunt; distinguuntur apud Procopium ab aliis, qui apud eumdem cognominantur Tetraxitæ, siti primum cis Bosporum Cimmerium, [ac sec. 8 Joannem nostrum habuit,] deinde ad ulteriorem ripam translati, ex qua habitatione sua, cum mortuus esset eorum Episcopus, anno XXI Justiniani, miserunt legatos Constantinopolim, postulaturos sibi alium ab Imperatore Antistitem, quem & obtinuerunt: videnturque successive alios atque alios habuisse usque ad Joannem nostrum; cujus decessor in Actis infra legitur comparuisse in conciliabulo Constantinopolitano Episcopus Gotthiæ, ejusque impiis dogmatibus de cultu sacrarum imaginum abolendo subscribens, impietatis suæ præmium ab impio Imperatore Constantino Copronymo tulit metropolim Heracleæ Thraciæ, [decessore ad Sedem Heracleensem translato,] relicta Gottiæ ecclesia digniori successori, nostro Joanni, orthodoxorum gentilium suorum votis eam suscipere compulso. Docemur porro ex Notitiis Græcorum Episcopatuum, quas pleniores, [quæque ex Episcopali,] quam olim Jacobus Gretserus noster & Carolus a S. Paulo, nuper impressit Jacobus Goar post Codini Officia; ubi in Ordine, quem occupat quælibet ecclesia Constantinopolitani Patriarchatus, disposito per Imperatorem Leonem Sapientem, annumeratur inter Archiepiscopatus trigesimo quarto loco Gotthia. Deinde vero in Ordine, per Andronicum Palæologum seniorem reformato, [dein facta est Archiepiscopalis & Metropolitana.] recensetur inter Metropolitanas ecclesias, loco octogesimo tertio, his verbis: Metropolita Gotthiæ, quæ cum esset antea Archiepiscopatus, metropolis facta erat.

[7] Eadem sensa nostra de duplici Gotthia confirmari possunt ex eo, [Confirmatur duplex Gotthia,] quod prior jam tum seculo IV fuerit Metropolis, posterior vero seculo VI apud Procopium, & seculo VIII in Actis legatur tantum Episcopatus fuisse, qui postea Archiepiscopatus ac demum Metropolis evasit. Si una igitur Gotthia dumtaxat admittatur; dic sodes, quis illam Metropoleos dignitate exuit? aut quid attinebat dignitatem illi, quam pridem obtinebat, denuo conferre? Sed in situm Gotthiæ civitatis (neque enim provincia aut regnum hic intelligi per To Gotthia videtur debere) propius inquirendum est. Carolus a S. Paulo in sua Geographia sacra pag. 204 opinatur, [etiam ex eo, quod altera ponatur in antiqua Dacia,] Zarmizegetusam, uti regia seu metropolis civilis Daciæ antiquæ, a Gotthis deinde insessæ, fuit; ita etiam Metropolim ecclesiasticam seu Gotthorum Archiepiscopi sedem extitisse; illo præcipue motus argumento, quod unus tantum, ut ait, apud Gotthos esset Episcopus, ususque in ecclesia invaluisset, ut in primariis urbibus thronum haberent Episcopi. Sed cum deinde pag. 212, [quamvis non recte.] metropolim Gotthorum, admittat, non longe a Ponto Euxino abfuisse, difficile captu est, quomodo id conciliet cum situ Zarmizegetusæ, quam in Transilvania hodierna plerique locant, totius Moldaviæ & Bessarabiæ interjectu a Ponto distenta. Atque hæc ille de antiquiore Gotthia utique senserit, confirmans sensu suo sententiam nostram de duplici ejusdem nominis Episcopatu; cum recentior, de quo nobis præcipue sermo est, necessario collocandus sit inter Mæotidem paludem Pontumque Euxinum, uti nunc videbimus.

§. II. Gotthia, Episcopatus Joannis inter Mæotidem paludem & pontum Euxinum.

[8] Stephanus de urbibus, Gotthi, inquit, populus olim infra Mæotidem habitarunt: [Gotthiam nostram ad latus boreale Ponti locant Stephanus,] postea vero in interiorem Thraciam migraverunt. Quod sic tamen intelligendum patebit, ut & nomen suum & gentis portionem reliquerint in parte sedium antiquarum. Eosdem collocat Ortelius in Thesauro Geographico ad septentrionale latus Ponti Euxini. [Ortelius,] Ibidem seculo VIII imperasse Gotthos, clamitant Joannis Acta, Tauroschytiam ejus patriam imperio Gotthico subjicientia, [Acta Joannis,] eumque a gentilibus suis Episcopum Gotthiæ electum asserentia. Sub eadem tempora jubente Constantino Copronymo præclarum martyrium pertulit S. Stephanus, [Stephani junioris,] cognominatus Junior; in cujus Actis, accurate descriptis apud Surium die XXVIII Novembris, dicuntur hæreseos iconoclasticæ, latissime Imperium pervagatæ, immunia esse loca, quæ ad acclive Ponti Euxini sunt; hoc est Zicchiæ & Chersonis & Bospori & Micopsis & Gotthiæ. Quod autem hic vocatur acclive Ponti, Græce legitur πρὸς τὸ ἄναντες τοῦ Πόντου, & explicari potest, ad partem Ponti superiorem, qualis respectu Constantinopolis intelligi potest pars ejus borealis, [item patria Joannis Tauroschytia.] ubi Cherso (quæ aliis Chersona) & Bosporus, notæ apud Procopium in tractu isto maritimo civitates, nec non Zecchia paulo illis orientalior in eadem boreali plaga; in qua & reliquæ duæ, utpote in eodem acclivi, constituendæ sunt. Quid, quod natale Joannis solum Tauroschytia, quæ in eodem Ponti tractu jacet, subdita tunc fuerit imperio Gotthorum, utique non admodum longe ab illis remotas habentium sedes suas?

[9] Sed hasce vicissitudine temporum, ut fieri in similibus assolet, translatas de loco in locum, [Gotthi Tetraxitæ ab aliis distincti] dilatatas quoque ac imminutas fuisse, & verisimile per se est; & certum redditur e Procopio, fortunam Gotthicæ gentis, quæ fugientibus in Occidentem aliis, sedes suas ad Mæotidem paludem retinuerunt, describente lib. 4 cap. 4 & 5 de bello Gotthico. Distinguit ibi Gotthos Tetraxitas a Gotthis aliis; Tetraxitas olim habitasse ait, ubi Mæotis palus incipit se effundere per Bosporum Cimmerium in Pontum Euxinum, in tractu nempe Bospori occidentali: ab his atque a Mæotide palude longius recedebant latiusque incolebant Occidentem versus Gotthi reliqui; quos succedente tempore ingens multitudo Hunnorum, Bosporum aut Paludem transgressi, sedibus suis expulerunt, easdemque pars eorum altera, Cuturguri dicta insederunt; altera, Uturguri, [non uno semper loco habitarūt.] antiquas sedes repetentes, inciderunt in Gotthos Tetraxitas, quos pactis conditionibus secum ad orientalem Bospori ripam transtulerunt, ibidem moratos saltem ad tempora usque Procopii; quamvis postea videantur valentiores facti cis Bosporum remigrasse, aut certe imperium suum extendisse, uti mox videbimus, postquam præmissa ex auctore suo pluribus descripserimus.

[10] Locutus itaque Procopius de locis, ad ortum Mæotidis Paludis Bosporique Cimmerii positis, [Hunni ultra Bosporū positi,] sic prosequitur orationem cap. 5: Ea loca colebat olim multitudo ingens Hunnorum, qui tunc Cimmerii vocabantur, unique omnes Regi parebant. Aliquando his quidam præfuit, cui duo erant filii; Uturgur alter nomine, alter Cuturgur. Patre mortuo, regnum inter se ambo partiti, de suo nomine dixere subditos. Inde alii Uturguri etiamnum, alii Cuturguri appellantur… Nihil illi habebant commercii cum populis, ultra Paludem ejusque fauces habitantibus … Ut vero quis Paludem ejusque meatum superavit, in ipso statim littore antiquas intrat sedes Gotthorum Tetraxitarum. Hinc longius siti erant Gotthi, Visigotthi, Vandali, aliique omnes populi Gotthici. Procedente tempore … Hunni Cimmerii sumptis armis, [illū transgressi,] cum omnibus copiis transgressi, in adversam continentem evaserunt, cum inde egressi Vandali in Africa, & Visigotthi in Hispania jam habitarent. Tum Gotthos, [pars una præcipuas Gotthorum sedes occupant,] qui regionis illius campos incolebant, adorti inopinato, multis cæsis, reliquos omnes in fugam agunt… Atque illic Cuturguri accitis liberis & uxoribus consederunt: ubi etiamnum habitant…

[11] Uturguri vero cum suo Principe revertentes in patriam, ut eam deinceps tenerent soli, [pars altera suas repetentes,] cum ad paludem Mæotidem accessissent, in Gotthos Tetraxitas inciderunt. Ac primum quidem Gotthi, muniti clypeis, stetere contra, ut impetum prohiberent, cum suis viribus, tum loci firmitate freti. Nam & barbarorum, qui in illis partibus degunt, ipsi fortissimi sunt: [incidunt in Gotthos Tetraxitas,] & Mæotis, ubi in Pontum illabi incipit (quo in loco agebant tunc Tetraxitæ) lunatum sinum efficiens, ac fere undique eos ambiens, eo venientibus unum eumque haud adeo latum aditum dabat. Dein tamen cum neque Hunni tempus ibi terere vellent, neque hostium multitudini se restituros Gotthi sperarent, colloquio habito convenit, ut permisti una trajicerent, [quos secum ultra Bosporum traducunt,] & Gotthi fixis in opposita continente sedibus, ad littus alvei, quo Palus influit, ubi hodieque habitant, amici imposterum sociique Uturgurorum, pari cum ipsis jure, semper viverent. Sic igitur Gotthi isti domicilia ibi collocarunt: & Caturguris, ut dixi, trans Paludem relictis, soli Uturguri oras patrias retinuerunt. Hactenus Procopius cap. 5, postquam præcedenti capite locutus fuerat in hunc modum.

[12] [Eorum religio] Ubi se primum aperit alveus, quo palus Mæotis effunditur, degunt Gotthi, Tetraxitæ cognomine, qui quamvis pauci numero, nihilominus Christianorum leges & instituta religiose servant … An vero Arii sectam Gotthi isti, quemadmodum ceteræ gentes Gotthicæ, aliamve secuti unquam fuerint, affirmare nequeo; quando nec ipsi id sciunt: sed jam, pietate admodum credula simplicique, religionem colunt. [& legatio ad Justinianum Imp.] Haud pridem, nimirum anno XXI imperii Justiniani Augusti, Legatos quatuor Bysantium miserunt, rogantes ut Antistite suo recens mortuo, aliquem sibi Episcopum daret. Audierunt enim destinatum ab Imperatore fuisse Præsulem ad Abasgos. Eorum petitioni lubentissime concedens Justinianus Augustus, ipsos remisit. Cum vero Hunnos Uturguros hi Legati metuerent, palam quidem, ac multis audientibus, legationis causam exponentes, de Præsule tantum mentionem fecerant Imperatori. At in arcano intimoque colloquio utilitates omnes declaraverant, quas Imperium Romanum capturum esset, si discordia inter vicinos sibi barbaros aleretur.

[13] Habitabant tunc in orientali Bospori Cimmerii plaga tam Gotthi, [Eorumdē habitatio ultra Bosporum;] quam Hunni Uturguri, quemadmodum paulo ante vidimus. Cumque jam tum simultates inter utramque gentem alerentur, non fuerit diuturna deinde inter illas concordia; sed antiquas sedes vel alias cis Bosporum in Taurica Chersoneso possunt repetivisse Gotthi. Id vero ex duplici capite verosimile videri fortassis poterit; videlicet, quod duobus post seculis, [an ibi manserit,] uti ex vita nostra discimus, Tauroschitia eorum dominio subdita aut certe vectigalis fuerit: quod sane fieri vix potuerit, quamdiu Gotthi isti Uturguris quodammodo subjecti, habitarunt ultra Bosporum: idem etiam potest factum esse, si pertæsi gravem viciniam Uturgurorum, a quibus sibi metuendum esse ostendunt supra Legati ad Justinianum missi, cis Bosporum redierint; ibique viribus aucti, usque ad Tauroscythas dominium extenderint. Aliud ita sentiendi caput indicat Ortelius in Thesauro Geographico voce Taurica Chersonesus; ubi ait, [an cis Bosporū translata denuo sit?] hanc appellari ab Antonio Pineto Perocopska & Gazara: a Mario autem Nigro eamdem Chersonesum dividi in Septentrionalem & Meridionalem; & illam quidem dici Gazariam, hanc vero Gotthiam appellari. Possunt igitur Gotthi, quos ex Procopio constat in Septentrionali parte Chersonesi ad Mæotidem paludem habitasse, prius quam Bosporum cum Uturguris transirent; postea inde remeantes in meridionali sedes suas fixisse, ibique potentiam suam dilatasse posterioribus temporibus, atque ita regionem illam a se denominatam reliquisse.

§. III. Caspiæ portæ duplices: earumque situs.

[14] Nunc porro aliam, omissis Gotthis Gotthiaque, texamus telam de populo atque imperio Chazarorum ac ipsa Chazaria; de quibus frequens in Actis mentio fit; [Chazarorū situs definiendus] quod ab illis captus Joannes, in Chazariam abductus sit. Qua in re circumspicienti mihi, diversus Chazariæ situs pro temporum diversitate definiendus est: videtur namque populus iste in orientali Sarmatia natus esse, inde vero, paulatim crescens, ad Occidentem se extendisse, ac tandem quidquid inter Tanain pontumque Euxinum ad Mæotidem usque paludem interjacet, occupasse; imo & cis paludem pervasisse usque ad Boristhenem, certe populos illos sibi vectigales fecisse. [ex situ portarum Caspiarum,] Ad indagandum eorum situm, viam nobis aperient Caspiæ portæ, per quas apud Procopium atque Theophanem egrediebantur Chazari in Persarum ac Romanorum ditiones.

[15] Ptolomæus lib. 6. cap. 2 Caspias portas collocat gradu 94 longitudinis, latitudinis vero 37, [quas aliqui inter Mediam. & Parthiam collocant,] ubi perpetuo montium jugo Media disterminatur a Parthia, uti in adjunctis Ptolomæo tabulis videre est; annotaturque ad textum ejus Caspiarum claustra rupturam esse montis, longitudinis octo milliarium itinere manufacto angustissimo, per quem Babyloniis & Persis est transitus ad mare Caspium. Citantur deinde in horum confirmationem Plinius ac Solinus: quos antequam examinem, videsis quam non recte portæ Caspiæ illic locentur a Ptolomæo, vel inepte adjecta sit annotatio præscripta ab auctore suo. Ad tabulam Ptolomæi Geographicam, quæ quinta est Asiæ, te voco. Ubi si Babyloniis, mare Caspium adire volentibus, transeundum est per portas, ut illic statuuntur, Caspias; longius multo iter emetiri debebunt per Susianam Persidemque Orientem versus, ut perveniant ad portas illas; quam deberent per Mesopotamiam atque Armeniam, aut per Assyriam Mediamque Septentrionem versus ad ipsum usque Caspium mare.

[16] [reprehendente Plinio eos qui illas alibi ponunt,] Sed quid de his, citatus Plinius? Arguit, fateor, lib. 6 cap. 11 & 13 erroris illos, qui Caucasias portas, ex Iberia in Sarmatas transmittentes, perperam appellant Caspias. Capite vero 14 dicit Ecbatana Mediæ caput esse, dissitasque inde XX mille passus Caspias portas, quæ interruptis angusto transitu jugis, ita ut vix singula meent plaustra, patent longitudine octo mille passus, toto opere manu facto. Easdem portas, cap. sequenti dicit teneri a Pratitis seu Paredonis, earumque a latere altero occurrere deserta Parthiæ & juga Citherri. Relegit deinde iter, & Egressos portis, inquit (utique versus Mediam) excipit protinus gens Caspia, ad littora usque, quæ nomen portis & mari dedit. Atque hæc Pliniana obiter legenti nefas videri poterit dubitare de situ portarum Caspiarum inter Medos Parthosque. Nec ego id negare contendo; appendere tamen accuratius Plinii dicta non verebor. Auctore illo tenent portas Caspias Pratitæ seu Paredoni ex parte Mediæ: [cujus dicta expenduntur,] quo igitur pacto egressos portis in Mediam excipit protinus gens Caspia, utique diversa a Pratitis? Tum vero cur Portæ istæ non potius vocentur Pratiticæ aut Paredonicæ, quam Caspiæ? Si enim a gente denominandæ sint, a qua potius quam a viciniore & portas ipsas occupante? Imo cum Caspii (neque enim præter Plinium invenio alium, qui ipsos jubeat mare inter Hircanos & Cyrum fluvium accolere) remotissimi totaque Media divisi sint a Parihis inter Caspios montes, mare Caspium & prædictum Cyrum inclusi; mirum videri debet, quomodo gens Caspia portis illis, tam longe dissitis, nomen suum tribuerit, & (quod magis mirum) cum ipso montium tractu, in quo portæ sint, id non communicaverit.

[17] Cedo tamen, his non obstantibus, descriptum a Plinio e Media in Parthiam inter montes transitum, [& portæ Caspiæ admittuntur quidem,] portas Caspias, quacumque demum de causa, fuisse olim appellatum, Strabonis auctoritate præcipue motus, ubi dicit libro II; Maxima latitudo Mediæ videtur, a transitu Sagri (est hic inter occidentales Mediæ montes) usque ad portas Caspias per Sigrianam, Orientem & Parthiam versus. Sed nego, illas solas & esse & dici debuisse Caspias portas. Ipse mons Caspius, qui situs est, teste Strabone, qua ex Colchide ad mare Caspium transcenditur, [sed & aliæ statuuntur, potiori jure Caspiæ appellatæ,] habuit & transitum suum, quem portas more aliarum similium, Caspias vero ab ipso monte aut mari Caspio vicino cognominarunt etiam olim probatissimi quique auctores, idque potiori jure quam suas Plinius prope Parthos sic vocaverit.

[18] Venia quoque iis dari potest, quos ab eodem auctore argutos erroris diximus, quod portas Caspias confuderint cum Caucasiis. [quæ eædem cum Caucasiis censeri possunt,] Quidni enim eædem portæ utroque nomine appellari potuerint, quemadmodum idem montium tractus sæpe plura sortitur nomina: & Caspius mons, uti Tauri Asiam late percurrentis pars est, ita & Caucasi sub Tauro comprehensi esse pars potest: aut certe potest Caucasus & Caspius utrimque ad illas portas terminari, & suum ambo eis nomen dare. Forte etiam distingui poterunt portæ duæ, non procul inter se dissitæ, quarum altera Caucasia, [possunt etiā censeri diversæ,] altera Caspia dictæ fuerint a montibus quæque suis. Certe duas distinguit Procopius, gravis hac in re, si usquam alibi, auctor; utpote qui Belisario, contra Persas militanti, datus fuerit ab Imperatore Consiliarius, & eorum multa quæ scripsit, videre potuerit.

[19] Orditur is caput 3 libri 4 de bello Gotthico a descriptione Caucasi montis, [ex Procopio,] cujus partem, ait, in Meridiem vergere & ad portas evadere, quæ Hunnos vicinos in Persarum ac Romanorum inducunt oras. Tzur altera; altera veteri nomine Caspia dicitur. Et prosequitur: Tractum illum, qui a monte Caucaso ad portas Caspias pertingit, Alani tenent, nullius imperio subditi, Persarum plerumque socii, & in Romanos ceterosque eorum hostes arma soliti ferre. Quidni hic per portam Tzur intelligatur illa, quæ Plinio aliisque Caucasia dicitur, Caucasum ipsum permeans; a quo Caspias portas expresse removet Procopius, tota Alanæ gentis interjecta regione. Easdem portas idem Auctor de bello Perfico lib. 1 cap. 10 accuratius etiam describens; [qui Caspias accurate describit.] Ultra Iberiæ fines, inquit, inter summas angustias trames quidam stadiis quinquaginta in longitudinem patet, & prærupto atque insuperabili monte sic terminatur, ut exitus prorsum nullus appareat. Ibi portam dumtaxat, quam diceres arte & manu factam, molita est natura: eam vetusto nomine Caspiam appellamus. Ultra illam omnes fere populi, quos Hunnorum nomen complectitur, habitant; eorumque sedes ad paludem usque Mœotin pertinent. Qui, si ea porta in Persas ac Romanos erumpant, [earumque situm definit,] ad Iberiæ fines emergunt. Fines porro hosce una cum Portarum situ distincte explicat lib. 1 cap. 12: Iberum Asianorum sedes portas Caspias contingunt a Septentrione; sinistra Lazicam ab Occasu; dextera ab Ortu populos qui Persis parent.

[20] Sunt igitur secundum Procopium portæ Caspiæ ad Septentrionalem Iberiæ plagam: [paulo clarius hic explicatum.] non sunt tamen in montibus Caucasiis, sed in aliis, qui interjectu ditionis Alanicæ a Caucasiis separantur. Hos autem Procopium annumerare Caspiis, vel ex eo, quod Portas ipse nomine Caspias vocet, colligi posse videtur. Atque ita probe intelligitur, quod supra dixit, Hunnos, ultra Caucasum positos, in Romanorum Persarumque fines erumpere per binas portas. Per alteram, videlicet Tzur, transeunt Caucasum, ab Oriente in Occidentem extensum, indeque pervadentes Alanorum sedes, per alteram, quæ Caspia vetusto nomine appellata fuit, exeunt in prædictos Romanorum ac Persarum fines, Iberiam nempe, Persis Romanisque subditam teste Theophane, sub Heraclio, imo & sub Justiniano. Quamquam & concipi possit porta Tzur esse in Caucaso monte, non quæ ab Ortu in Occasum, sed quæ a Septentrione in Meridiem protenditur, sic ut Hunni recta per Caspias portas in Iberiam ac Persarum ditionem versus Austrum tendentes, a dextris relinquant portam Tzur per montem Caucasum, in Romanorum ac sociorum provincias emittentem. Certe inter Alanos eorumque ad Occasum confines Abasgos intercedere montes Caucasios, in iisque esse Clisuras, ut vocant, seu angustum transitum, constat ex Theophane ad annum I Leonis Isauri.

[21] In eadem de portarum Caspiarum situ sententia fuisse modo dictum Theophanem, [Idem situs indicatur a Theophane] colligere est ex ejus historia, neutiquam cum portis, Mediam Parthiamque committentibus, concilianda. Anno Heraclii XVI narrat, hunc in Lazicam profectum, Turcos Orientales, quos Chazaros vocant, ad belli societatem contra Persas allexisse. Chazaros vero Caspiis portis diruptis in Persidem, seu Persarum ditionem, irrupisse; Androgeam Provinciam penetrasse, urbes pagosque late flammis vastasse. Interea vero Imperatorem Heraclium, e Lazica solventem, ipsis occurisse. Anno XV Leonis Isauri ait, Masalmam a parte meridionali in Turciam exercitum eduxisse; cumque jam Caspias portas attigisset, metu correptum retrocessisse. Contra vero ad annum XXIII ejusdem Imperatoris dicuntur Turcæ, Caspiis portis egressi, plurimis per Armeniam occisis, captivorum collegisse turmas, ac domos repetivisse. Sequenti vero anno iidem Turcæ in Caspias portas & Iberiam irruptionem secundam fecerunt; pugnaque cum Arabibus seu Saracenis conserta, ex utraque parte cecidere non pauci. Atque hæc consideranti non potest non patere, quam apte ista comprobent nostram ex Procopio sententiam.

§. IV. Chazarorum sedes, eorumque Chagani aliquot: horum ab aliis Chaganis distinctio.

[22] Præmissis, quæ §. superiori diximus; facilior investigatio fiet in Chazarorum sive Turcarum orientalium sedes. Constat enim ex illis, [Chazarorā primæ sedes ultra portas Caspias & Alaniam.] portas Caspias ipsos perrumpere debuisse, ut in Iberiam ditionemque Persarum evaderent; ita certum etiam est, ultra portas illas habuisse sedes suas. Et proximam quidem portis terram incolebant Alani; Alanos Occidentem versus excipiebant Bruchi, Bruchos Abasgi, Abasgos Apsilii pertingentes ad Pontum usque Euxinum, ita quidem nominatæ gentes sub imperio Justiniani a Procopio de bello Gotthico lib. 4 cap. 2 in fine, 3 & 4. Idem auctor supra dixit, ultra portas Caspias habitare omnes fere populos, [Hunnorum gens Turcæ, Turcarum vero Chazari,] quos Hunnorum nomen complectitur, & ad Meotidem pertingere paludem usque. Theophanes vero ad annum VII Justini Junioris scribit: Hunni, quos Turcas nuncupamus, per Alanorum terras legationem ad Justinum destinant. Ex quibus colligitur, gentem aliquam Hunnorum, quos late se extendere Procopius dixerat; fieri Turcas apud Theophanem. Cum vero idem Theophanes ad annum XVI Heraclii, Turcarum aliquos Orientales distinguat ab aliis, atque Chazaros vocari dicat; quid ni per hos ipsos Orientales Turcas intelligi possint Hunni illi, [forte iidem cum Hunnis albis,] quos Procopius lib. 1 de bello Persico cap. 3 Albos nuncupari ait, distinguitque per situm magis Orientalem ab aliis Hunnorum populis; dum ipsos asserit, Persarum ditioni a Septentrione, ubi est urbs Gorgo, conterminos esse; additque cum Persis de finibus solitos dimicare: in Romanorum autem ditionem numquam irrupisse, nisi una cum Medis seu Persis.

[23] Quodsi ex his Procopii sensis concipiatur urbs Gorgo ad ortum Caspii maris, [ad fines Persarum boreales sitis:] terminum esse Persas inter & Hunnos albos; hique ab Occasu ejusdem maris per Caspias portas se conjunxerint cum illis contra Romanos; dicendum erit, totum illum tractum maris Caspii septemtrionalem ab ipsis insessum fuisse. Cum autem succedente tempore Turcarum appellatio, adhæsisse putetur Chasaris, possunt eamdem regioni isti etiam reliquisse, & ad posteros transmisisse, qui eam apud Ortelium in Europæ veteris tabula vocant Turchestan: quam & Turciam veterem, teste Mario Nigro, appellari, idem Ortelius ait in Geographia veteri ad vocem Jaxatræ.

[24] Cum tali Turcarum situ optime etiam convenit textus Theophanis indicatus. [quod & de Chazaris innuit Theophanes,] Sunt enim ipsi Orientales respectu aliorum; & ab Imperatore, in Lazica morante, ad belli societatem contra Persas allici commode potuerunt, Persisque ob vicinitatem plurimum nocere. Processerunt deinde Chazari seu Turcæ prædicti, paulatim ad Occidentem, donec ad Mæotidem paludem Pontumque Euxinum late omnia occuparint. [paulatim in Occidentem progressis,] Testatur id citatus Theophanes ad annum 10 Constantini Pogonati his verbis: Numerosa Chazarorum gens ex interiori Berziliæ, quæ est primæ Sarmatiæ, recessu prorupit, omnibusque trans flumen Tanain provinciis usque ad mare Ponticum in potestatem suam redactis, Bulgariæ cis Tanain Principem sibi vectigalem fecit, ab eoque tributum in hanc usque diem, (qua scribebat Theophanes) accipit. Atque hæc magis etiam in rem nostram faciunt, si Sarmatia, quæ ab Orientali parte est, prima forte dicenda sit. Id certe ex dictis constat, extendisse se Chazaros seculo VII ad Tanaim fluvium, [constituta prope Pontum regia sua:] paludem Mæotidem, pontumque Euxinum; in cujus vicinia regiam suam habuisse eorum Princeps debet; uti colligi potest ex eo, quod Justinianus Rhinotmetus exulans Chersone, inde ad Chaganum Chazarorum confugerit, ab eoque filia in conjugem data, recesserit Phanaguriam ad Bosporum Cimmericum. Eodem facit, quod deinde Chersonenses, a Justiniano denuo Imperatore, internecionem sibi metuentes, a Chagano præfato suppetias sibi ferri postularint: quodque idem Justinianus conjugem suam a socero Chagano repetens, naves miserit ad eam recipiendam.

[25] Prædicta omnia, quæ Chaganum ad pontum Euxinum alicubi consedisse commonstrant, pluribus leguntur apud Theophanem: qui cum ad annum VI Tiberii Apsimari regiam Chagani, [quæ non fuit urbs Daras] aut certe locum, ubi Justinianus eum convenit filiamque uxorem duxit, appellat Daras, aut in nomine dicendus est errasse, ac Daras scripsisse pro Dorus, cujus mentio fit in Actis nostris num. 5, castrumque appellatur, ex quo Joannes cum suis expulit præsidium Chazarorum: aut ipsa Daras debet ob argumenta præmissa ad littora Ponti septentrionalia alicubi collocari, a quibus Dorus videtur etiam non longe abfuisse. Neque enim intelligi hic potest Daras, e pago civitas facta a Justiniano Magno Imperatore, teste Procopio, prope Nisibin in Mesopotamia, quæ grassantibus late Arabibus, [prope Nisibin in Mesopotamia,] imperante Justiniano Rhinotmeto, iisdem subjecta erat; tota quantum patet Armenia Iberiaque a Chazaris semota. Nec in errorem quis duci debet, quod sub idem tempus, quo Justinianus confugit ad Chaganum, Theophanes mentionem faciat cujusdam Chagan sive Chagani, strenui militis, qui Abimelecho Mesopotamiam aliasque provincias subegit, ab eoque propterea Persiæ Dux creatus est. Nam ab hoc Chagano illum expresse distinguit auctor per additamentum Chazarorum, quod Persiæ Duci convenire non poterat. [nec Chaganus Chazarorum idē cum Chagano Arabum,] Multo etiam minus ille confundi debet cum alio Chagano, ad Mauritii secutorumq; Imperatorum tempora Historicis notissimo, quem Chronicon Paschale Avarum Deo invisorum, Constantinus vero Manasses in Compendio, Scytharum Septentrionalium Regem appellant. Nam hic cis Borysthenem incolebat, [multo minus cum Chagano Avarum.] ille trans pontum Euxinum ad mare Caspium. Hic instigatus a Persis Constantinopolim obsedit, eodem tempore quo ille rogatus ab Heraclio suppetias ei misit contra eosdem Persas. Atque hæc de distinctione Chagani Chazarorum a Chaganis aliarum nationum; qui circiter idem tempus vixerunt.

[26] [Chagani Chazarorū leguntur fuisse] Restat modo, ut ipsos inter se distinguamus Chazarorum Chaganos, sive id proprium eorum Principum nomen, sive commune omnibus fuerit, ut fuit apud Romanos Cæsar; apud Ægyptios Ptolomæus; apud alios alia. [primus anno 617,] Primi Chazarorum Chagani meminit Theophanes ad annum (ut ipse computat) Christi DCXVII; quem auxilia postulavit contra Persas Heraclius. Alterum profert, [alter an. 696,] prioris verosimiliter nepotem, anno DCXCVI, qui exuli Justiniano filiam suam Theodoram uxorem dedit. Ab hoc porro distinguendus ille, cujus filiam Leo Imperator anno DCCXXIV Constantino filio suo uxorem accepit; [tertius an. 724;] cum Christianam prius eam fecisset, appellassetque Irenen. Vix enim fieri potuerit, ut idem pater Justiniano filiam unam, quæ ei mox filium enixa est, conjugem dederit; & XXVIII post annos alteram juveni Constantino, utique juvenem, desponderit. Habuit & hic Chaganus filium suum, qui anno DCCXX Mediam & Armeniam infestis armis vexavit … & magno nominis sui terrore Arabibus relicto, domum rediit. [qui etiam Lazicam videtur tenuisse,] Sed an etiam huic nomen Chagano, an aliud fuerit, non indicatur. Solum noto ex prædicto Chazarorum in Armeniam atque Mediam incursu, etiam Meridiem versus ipsos imperium suum tunc dilatasse, ac Lazicam provinciam, ponto Euxino ad Orientem contiguam (quæ antiqua Colchis est, Argonautarum expeditione nota) tenuisse. Quod ut de Lazica potissimum & expresse dicam, moveor loquendi modo, quo utuntur Menæa, appellantia Lazorum Præfectos, quos Acta nostra vocant Chazarorum. [quartus sub annū 800.] Prædictus Chagani filius, cujus nomen nos latet, & ipse filium Chaganum videtur reliquisse, illum nempe, qui (ut legitur in Actis) Joannem carceri inclusit, ac dies XL ante ipsum obiit sub finem octavi aut initium noni seculi.

[27] Post hæc tempora, quo statu & loco res Chazarorum manserint, minus liquet. [Quorū posteri Tauricā Chersonesum inhabitantes,] Tauricam Chersonesum si nondum tunc habuerint, videntur postea obtinuisse, adstipulantibus Ortelio, qui eam in tabula veteris Europæ, omisso nomine prædicto, inscribit Chazariam; & Leonclavio, qui in Pandectis historiæ Turcicæ pag. 105, explicans vocem Chan, ac Regem aut Principem significare docens, adjungit, reperiri in historiis Græcis ac Latinis nomen Chagani Avarum, quod idem est cum Chan vel Chahan. Nam Avarum sive Chazarorum patria Chersonesus est Taurica, [illam a se Chazariā appellarūt:] quæ hodieque suos habet Chaganos. Quæ ut admittam recte dici de patria Chazarorum hodierna in Chersoneso; tacere non debeo, perperam hic pro eadem gente sumi Avares ac Chazaros. Habuit quidem utraque suum Chaganum, & habuit eodem tempore, ut supra vidimus: sed non continuo gens eadem aut una sunt. Avares diximus cum suo Chagano cis Borysthenem pontumque Euxinum consedisse, ac paulatim Occasum versus late populatos Pannoniam & Istriam esse. Chazari autem cum Chagano suo ab Oriente tandem pervenerunt ad paludem Meotidem ac Bosporum Cimmerium; quo trajecto ingressi Chersonesum, pingui gleba, & se ipsa quodammodo defensam peninsulam, elegisse sibi in diuturnam sedem potuerint.

[28] Addo etiam quod Ducas, pag. mihi 74, narrat de Manuele Imperatore, [& sorte latius idem nomen cum imperio suo extenderunt.] quod ditiones suas inter filios dividens, Constantino regiones ad Pontum sitas, Chazariæ finitimas, attribuit. Ex quibus colligi debet, vel Imperatorem Romanum tunc temporis adhuc possedisse aliquot loca trans Pontum ab alterutra parte Chersonesi Tauricæ sive Chazariæ modo explicatæ vel Chazaros tunc tractum Ponti occidentalem trans Istrum etiam occupasse, si Romanis in eodem tractu cis Istrum dumtaxat superfuerint loca aliqua, quæ finitima Chazariæ, ampliato nomine, dici potuerunt, a qua solo Istro dividebantur. Antequam finiam, lubet aliis conjecturis etiam aliquam de origine nominis Chazarorum adjicere. Plinius lib. 6 cap. 17 de Scythis agens; Persæ illos, inquit, [Conjectura de origine nominis.] Sacas in universum appellavere a proxima gente; Scythæ ipsi, Persas, Chorsaros. Posuimus supra, Chazaros Scythicam gentem, Persis proximam & finitimam fuisse. Ex quo deducitur commercium inter ipsos frequens fuisse, & Persas Chazaris permixtos habitasse, atque ideo eodem nomine ipsos reliqui Scythæ, quo Persas, possunt appellavisse, mutato paulatim, ut fit, vocabulo Chorsari in Chazari. Sed de hisce, quæ ad institutum nostrum non admodum spectant, satis, [Acta, nuno primum latina.] & plus quam satis. Acta ipsa, quæ nimis diu latuerunt in tenebris, nunc primum a nobis inde eruta & latinitate donata, proferantur in lucem. Sunt illa satis accurate scripta, ab auctore quidem incerto, sed qui non diu post Sanctum vixisse videtur; fortassis etiam contemporaneus & Monachus ejus fuit. Descripta nobis illa fuerunt e bibliothecæ Vaticanæ codice 655, præferuntque hunc titulum: Βίος τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Ἰωάννου Ἐπισκόπου Γοτθίας. Vita sancti Patris nostri Joannis Episcopi Gotthiæ.

VITA
E codice Vaticano nunc primum Latine versa.

Joannes, Gothiæ Episcopus (S.)

EX MS.

CAPUT I.
Joannis ortus, sanctitas, Episcopatus, zelus pro imaginibus, & libertate suorum, captivitas, mors, depositio.

[1] Οὗτος ὅσιος Πατὴρ ἡμῶν Ἰωάννης, Ἐπίσκοπος ἦν Γοτθίας ἐπὶ Κωνσταντίνου καὶ Λέοντος τῶν Βασιλέων, ὁρμώμενος ἐκ τῆς περατικῆς c τῶν Ταυροσκυθῶν γῆς, τῆς ὑπὸ τὴν χώραν d τῶν Γότθων τελούσης ἐμπορίου λεγομένου Παρθενιτῶν, Λέοντος καὶ Φωτεινῆς υἱὸς γεγονὼς. Οὕ τινος Λέοντος πατὴρ ἐκ τοῦ λεγομένου Βονοστοῦ, κατὰ τὸ Πολεμόνιον τοῦ Πόντου κειμένου ὑπῆρχε, καὶ ἐν τῷ θέματι τῶν Ἀρμενιακῶν Κανδοφόρος γενόμενος. Οὗτος ὅσιος Ἰωάννης καθαγιασθεὶς [ἐκ βρέφους] ὡς Ἱερεμίας, καὶ σαμουὴλ ὁλικῶς ἀφιερώθη τῷ Θεῷ. Φωτεινῆς γὰρ τῆς μητρὸς τοῦ Ὁσίου, εὐξαμένης τῷ Θεῷ δοθῆναι αὐτῇ καρπὸν, εἰς τὸ προσάξαι αὐτὸν λειτουργὸν Κυρίῳ οὕτως συνέλαβεν αὐτὸν. Τεχθεὶς δὲ καὶ αὐξηθεὶς, τὸν ἀσκητικὸν ἐκ σπαργάνων ἐπεσπάσατο βίον, ἔργῳ καὶ λόγῳ πᾶσαν ἀρετὴν κατορθώσας. Ἐπὶ δὲ Κωνσταντίνου τοῦ Βασιλέως, τηνικαῦτα Γοτθίας Ἐπίσκοπος, μετάπεμπτος πρὸς τὴν τότε συναθροισθεῖσαν κατὰ τῶν ἱερῶν εἰκόνων σύνοδον, προκληθεὶς καὶ καθυπογράψας, Ἡρακλείας τῆς Θράκης Μητροπολίτης ὑπὸ τοῦ Βασιλέως κατέστι.

[2] Ὅθεν οἱ τῆς Γοτθίας ὀρθόδοξοι, μὴ κοινωνοῦντες τῇ κενοτομίᾳ τῆς ἀθέσμου συνόδου· ἀλλὰ μὴν καὶ ποιμένος ἄνευ ὑπάρχοντες, τοῦτον τὸν ὅσιον Ἰωάννην εἰς Ποιμένα προεβάλλοντο. Ὃς δὲ πρῶτον μὲν ἐπὶ τὴν ἁγίαν πόλιν ἀπελθὼν, καὶ τρίτον ἐκεῖ διανύσας χρόνον, καὶ πάντα τόπον ἅγιον καὶ θεοστιβῆ κατασπασάμενος, ὑπέστρεψεν· εἰθ᾽ οὕτως ἐπὶ Ἰβηρίαν οἱ τῆς Γοτθίας πρὸς τὸν Καθολικὸν Θρόνον ἐξέπαμψαν· κᾀκεῖ χειροτονηθεὶς Ἐπίσκοπος, τὰ δόγματα τῆς καθολικῆς Ἐκκλησίας καὶ τὴν ὀρθὴν πίστιν ἄτρωτον διεφύλαξε. Γράφει οὖν διὰ Λογγίνου τοῦ Διακόνου αὐτοῦ τῷ Πατριάρχῃ Ἱεροσολύμων ποιῆσαι σύνοδον, καὶ ἀποσταλῆναι ὅρον πίστεως πρὸς αὐτὸν. δὴ καὶ ἐποίησεν· ἐκ γὰρ παλαιᾶς καὶ νέας διαθήκης, καὶ πάντων τῶν ἐγκρίτων Πατέρων ἀναδεξάμενοι χρήσεις, περί τε τῶν ἱερῶν εἰκόνων, καὶ τιμίων λειψάνων, καὶ τῶν πρεσβειῶν τῶν Ἁγίων, ἐξέπεμψαν τῷ εἰρημένῳ Ὁσίῳ.

[3] Μετὰ δὲ τὴν τελευτὴν Κωνσταντίνου καὶ Λέοντος τῶν Βασιλέων, Εἰρήνης καὶ τοῦ υἱοῦ αὐτῆς βασιλευσάντων, ἀπέστειλε τὸν αὐτὸν τόμον Παύλω, τῷ ἁγιωτάτῳ τῷ τηνικαῦτα Πατριάρχῃ· καὶ λαβῶν λόγον παρὰ Εἰρήνης τῆς Αὐγούστης, εἰσῆλθεν εἰς τὴν βασιλεύουσαν πόλιν· καὶ παῤῥησίᾳ λαλήσας πᾶσι περὶ τῆς ἀποδοχῆς τῶν ἱερῶν εικόνων ἐν τῇ ἁγίᾳ καθολικῇ Ἐκκλησίᾳ, αυθις ὑπεστρεψε. Μέλλων δὲ τελευτᾷν Παῦλος, ἁγιωτατος Πατριάρχης, τὸν σκοπὸν ἔχων τοῦ Ὁσίου, κατῆλθεν ἐκ τοῦ πατριαρχείου, γέγονε Μοναχὸς εἰς τὴν μονὴν τῆς ἁγίας Θεοτόκου τῶν Φλορου, καὶ καθώρκισεν τὴν Αὐγοῦσταν ἀποποιῆσαι τὸ σφάλμα.

[4] Ταράσιος δὲ Πρωτοασηκρήτης, εὐλαβὴς ὢν καὶ ἐνάρετος, προβληθεὶς μετὰ τὴν κοίμησιν τοῦ μακαρίου Παύλου τοῦ Πατριάρχου, ὅς καὶ ὑπ᾽ αὐτοῦ ἐμαρτυρήθη, γενέσθαι Πατριάρχης, οὐκ εἴλατο δὲ βαρῆναι ἕως ἂν ὑπέσχοντο οἱ Βασιλεῖς ποιῆσαι τὴν εἰρημένην σύνοδον. Καὶ ἱερῶν γραμμάτων ἐκ τῶν τεσσάρων Θρόνων ἀνδρῶν εὐλαβῶν καὶ ἱερῶν γραμμάτων ἐκ προσώπου τῶν Πατριαρχῶν· συναθροισθέντων δὲ καὶ τῶν ἁπανταχοῦ ἐπισκοπων (ἤδη χειροτονηθέντος τοῦ μακαρίου Ταρασίου) πρῶτον μὲν ἐκαθεσθησαν ἐν τοῖς ἁγίοις Ἀποστόλοις· καὶ κηρυττόντων αὐτῶν τὰ δόγματα τῆς ὀρθοδοξίας, ἐπελθοῦσα τῶν Σχολαρίων πλθὺς, μετὰ μαχαιρῶν καὶ ξύλων, διέλυσαν ταύτην, ὑβρίσαντες καὶ τὴν Βασιλείαν· καὶ ἐξορίζονται σὺν γυναικῶν καὶ τέκνων περὶ τὰς ἕξ χιλιάδας, σὺν αὐτοῖς δὲ καί τινες τῶν αἱρετικῶν Ἐπισκόπων. Καὶ τῷ ἐπερχομένῳ χρόνῳ οἱ αὐτοὶ Ἐπίσκοποι καὶ οἱ Ἀποστολικοῦ Θρόνου τόπον ἐπέχοντες, συνελθόντες ἐν Νικαίᾳ, ἐξέθεντο τὸ τῆς ὀρθοδοξίας ὅρον.

[5] Ὁδὲ ὅσιος οὗτος Ἐπίσκοπος Ἰαάννης μετὰ ταῦτα, μετὰ τοῦ ἰδίου λαοῦ, τοῖς Ἄρχουσι τῶν Χαζάρων ἐξεδόθη, διὰ τὸ συσταθῆναι αὐτῷ τῷ Κυρῷ Γοτθίας, καὶ τοῖς Ἄρχουσι αὐτοῦ, καὶ παντὶ τῷ λαῷ, πρὸς τὸ μὴ κατακυριοῦσαι τῆς χώρας αὐτῶν τοὺς εἰρημένους Χαζάρους. Ἀποστείλας γὰρ Χαγάνος, παρέλαβε τὸ κάστρον αὐτῶν τὸ λεγόμενον Δορὸς, θέμενος ἐν αὐτῷ φύλακας ταξάτους, οὓς καὶ ἐξεδίωξεν εἰρημένος ὅσιος Ἐπίσκοπος μετὰ τοῦ λαοῦ αὐτοῦ, και τὰς χλησούρας ἐκράτησεν. Ὅθεν εἰδόντες τὸν Ἀρχιερέα ὑπὸ ἑνὸς χωρὶου παραδοθέντα προσέφυγον τῷ Χαγάνῳ· καὶ τῷ μὲν Κυρῷ Γοτθίας ἐφείσατο, δεκαεπτὰ δὲ δούλους Χαγάνος ἐκούρασεν ἀναιτίους. δὲ Ὅσιος παραφυλαχθεὶς ἡδυνηθη διαδρὰς ἀντιπεράσαι εἰς Ἄμαστριν, τὴν φιλόχριστον πόλιν· κᾀκεῖ ἐπὶ τετραετῆ χρόνον περιαγόμενος, ἀκούσας τὴν τελευτὴν Χαγάνου, ἔφη· Κᾀγὼ, ἀδελφοὶ, μετὰ τεσσαράκοντα ἡμέρας ἀπέρχομαι δικάσασθαι μετὰ τοῦ διώκτου μου ἔμπροσθεν τοῦ κριτοῦ καὶ Θεοῦ.

[6] Καὶ οὕτως τῇ τεσσαρακοστῇ ἡμέρᾳ διδάσκων τὸν τοῦ Θεοῦ λόγον, καὶ τὰ πρὸς σωτηρίαν παραινῶν πᾶσιν, εἰς χεῖρας Θεοῦ τὸ πνεῦμα παρέθετο· καὶ αὐτίκα τὸ πλοῖον αὐτοῦ κατάλαβον, κατὰ τὴν αὐτοῦ πρόῤῥησιν, ἐμβαλλόμενοι αὐτὸν εἰς γλωσσόκομον, Γεωργίου τοῦ ἁγιωτάτου Ἐπισσόπου Ἀμάστριδος, και πάσης τῆς πόλεως αὐτοῦ μετὰ θυμιαμάτων καὶ κηρῶν προπεμψαμένων αὐτον ἕως τοῦ πλοίου· καὶ οὕτως ἀντεπέρασεν εἰς τὸ μοναστήριον αὐτοῦ, τὸ ἐπονομαζόμενον τῶν ἁγίων Ἀποστόλων, εἰς Παρθενίτας, καὶ κατετέθη ἐκεῖσε. Ὅπερ καὶ θαῦμα γέγονεν ἐν τῇ ταχύτητι τοῦ περάματος αὐτοῦ. Τῇ γὰρ εἰκάδι εκτῃ τοῦ Ἰουνίου μηνος κοιμηθέντος αὐτοῦ, καὶ τῇ εἰκάδι ἑβδόμῃ ἀπάραντος, τῇ εἰκάδι ἐννατῃ, εἰς τὴν παννυχίδα ἔφθασε τῶν ἁγίων Ἀποστολων ἐν τῷ μοναστηρίῳ, ὅπερ μοναστήριον πᾶσιν εὐκοσμίας κτίσεώς τε καὶ ἱερῶν σκευῶν, καὶ βιβλίων παντοίων κατακοσμήσας Ὅσιος, ὁσίων μοναχῶν πληθὺν ἐγκατέστησεν.

[1] Sanctus hic Pater noster Joannes, Episcopus fuit Gotthiæ a, imperantibus Constantino ac Leone b; oriundus ex ulteriori trans Pontum Tauroscytharum terra, [Joannis ortus, patria,] quæ Gotthorum ditioni subest, ex emporio dicto Parthenitarum, Leone ac Photina genitus. Leonis autem hujusce pater ex Bonosto in Ponto Polemoniaco ortum duxit, inque Armeniacorum e legione Candophorus fuit. [parentes,] Joannes igitur hicce adhuc infantulus f, instar Hieremiæ & Samuelis g sanctificatus totusque Deo consecratus fuit. Photina quippe ejus mater, precata Deum, [sanctitas,] ut prolem sibi largiretur, quem Domino offerret ministrum, Joannem concepit: qui ubi natus corroboratusque fuit, asceticam fere ex incunabulis secutus est vitam, verbo ac opere omne virtutum genus præclare exercens. Sub Constantino deinde Imperatore accersitus est, qui tunc temporis Ecclesiæ Gotthiæ præerat Episcopus, ad synodum, quæ sub eodem coacta fuit h adversus sacras imagines; rogatusque Actis ejus subscripsit: quamobrem & Metropolita Heracleæ Thraciæ ab Imperatore constitutus est.

[2] [iter Hierosolymitanū,] Hac de causa fideles Gotthiæ orthodoxi, nihil sibi cum vanis illegitimæ synodi constitutionibus esse rati, imo & Pastore orbi, sanctum hunc Joannem sibi Antistitem postularunt. At ille prius ad sanctam Civitatem profectus, triumque mora annorum omnia sacrosancta ac divinis pedibus calcata loca religiose veneratus, [reditus in patriam,] tandem in patriam rediit: nec multo post in Iberiam i a gentilibus suis missus ad Catholicam Sedem; [ordinatio, & recta fides.] illic Episcopus consecratus est, atque dogmata Catholicæ Ecclesiæ, rectamque fidem inviolatam servavit. Scribit itaque per Diaconum suum Longinum ad Patriarcham Hierosolymitanum, k ut synodum convocet, ad seque mittat fidei definitionem. Quod & factum l est. Nam excerpta tam ex veteri novoque Testamento, quam ex omnium probatorum Patrum scriptis testimonia, de sacrosanctis imaginibus, de venerandis Reliquiis, [Consulit Patriarcham Hierosol.] de intercessione Sanctorum, miserunt ad præfatum Sanctum.

[3] Posteaquam vero e vivis excesserant Constantinus ac Leo Imperatores m; jamque Irene cum filio suo Imperii habenas moderabatur; [veniēs CP. pro imaginibus perorat.] misit Joannes illum ipsum monitorum libellum Paulo, tunc temporis sanctissimo Patriarchæ n; & obtenta securitatis fide ab Irene Augusta, venit Constantinopolim, ubi libere quibusvis de laudabili sacrarum imaginum in sancta Catholica Ecclesia usu locutus, remeavit ad suos. [Mortuo Paulo,] Paulus vero Patriarcha sanctissimus, cum mortem prospiceret, sanctum concepit propositum; eque palatio Patriarchali descendens, Monachum induit in monasterio Flori o, sanctæ Dei Genitrici sacro, jurejurando obstringens Augustam, ut corrigeret errorem. p

[4] Tarasius q autem, primarius inter Secretarios, vir pius ac virtute præditus, [Tarasius fit Patriarcha CP.] propositus fuit post obitum B. Pauli Patriarchæ, a quo etiam suffragium pro Patriarchatu obtinuerat. Sed noluit is id sibi oneris imponi, priusquam spopondissent Imperatores, fore ut præfatam synodum congregarent. Ad quam cum e quatuor Patriarchalibus Thronis convenissent viri pietate & sacrarum litterarum scientia insignes, [qui Synodū cogit,] tamquam ipsorum Patriarcharum legati, simul cum congregatis undecumque terrarum Episcopis (inaugurato jam tum sacris B. Tarasio r) primum quidem consessum habuerunt in ecclesia sanctorum Apostolorum: cumque prædicarent dogmata orthodoxæ fidei, irruit eo multitudo Scholariorum s cum gladiis ac fustibus, synodumque dissolvit, [dissolutam vi Scholariorum,] ipsi etiam Imperiali Majestati injuriosa. Ejecti autem ideo ex iis in exilium sunt, cum uxoribus filiisque, circa sex mille; interque eos nonnulli etiam hæreticorum Episcoporum. Succedentibus deinde temporibus, [ac Nicææ dein habitam.] iidem Episcopi, & qui Apostolici Throni locum obtinebant, convenientes Nicæam t, constituerunt orthodoxæ fidei definitionem.

[5] Post hæc sanctus Episcopus Joannes cum populo suo traditus est Præfectis Chazarorum, v quod ab ipso Gotthiæ Domino, [Joannes suis consulens] Præfectis ejus & cuncto populo staret; non permissurus, ut dominarentur in regionibus suis prædicti Chazari. Immittens quippe Chaganus suos, cepit castrum eorum, quod appellatur Dorus x, imposuitq; ei præsidium militare: quod inde præfatus Episcopus cum populo suo expulit & Elesuras y occupavit. Hinc videntes, sacrum Antistitem suum ab una regione traditum esse, confugerunt ad Chaganum; [traditur hosti Chagano,] qui Domino Gotthiæ pepercit quidem, servos vero septemdecim peremit innoxios. Sanctus autem Episcopus, [cujus custodia elapsus venit Amastrim,] qui custodiæ mancipatus erat, nactus est occasionem fuga transferendi se Amastrim, z dilectam Christo civitatem: cumque ibi quadrimam duxisset moram, audito Chagani obitu, dixit: Ego quoque, Fratres mei, post dies quadraginta abeo, causam dicturus cum persecutore meo coram Deo ac Judice.

[6] Ita usque ad quadragesimum diem sacram Scripturam docens, [ubi die prædicto moritur,] & ad salutifera quævis hortans omnes, in manus Dei spiritum tradidit: & continuo advenit navigium ejus, prout etiam prædixerat; impositumque sarcophago cadaver prosecuti sunt ad navem usque Georgius, sanctissimus Amastridis Episcopus, [prosequente funus tota urbe,] ac tota civitas cum incenso & cereis. Atque ita traductus fuit ad Parthenitas in monasterium suum, quod appellatur sanctorum Apostolorum; ibique depositus est. Accidit etiam miraculum quoddam in celeritate trajectus. Die quippe XXVI Junii mortuus Joannes, [& Parthenitis deponitur.] XXVII avectus est, appulitque XXIX, pervigilio Sanctorum in monasterium, quod ipsum Vir sanctus præclaris prædiis, vasis sacris, & omnis generis codicibus a se ornatum, multitudine sanctorum Monachorum impleverat.

ANNOTATA C. J.

a Inter Mæotidem paludem & Euxinum pontum ponendæ, ut in Commentario ostendimus.

b Nempe Porphyrogenito, qui Constantini Copronymi successor fuit; non Isaurico, uti Menæa addunt, qui ejusdem Copronymi fuit decessor, anno 741 mortuus. Debet quidem sub Isaurico natus fuisse Joannes, cum, decessore ejus Gotthiæ Episcopo, sub annum 754 Heracleam translato, ipse Episcopus creatus fuerit, in ætate utique a sacris Canonibus requisita. Non tamen floruisse (ἀκμᾶσαι ut Mænea loquuntur) sub eodem potuit, annos ut minimum 13 ante Episcopatum Joannis, & fere sexaginta ante obitum ejus mortuo, quando Joannes, ne nimiam ei ætatem adscribamus, viginti aut paulo plures annos natus fuerit, nec dici tunc potest floruisse.

c A Πέρα, quod Constantinopolitanis significat ultra fretum: atque ita hodiedum Pera vocatur oppidum illic situm. Extenditur tamen notio τοῦ περατιτὶου, ut non tantum significet, quod situm est ultra fretum; sed etiam quod ultra mare. In priori sensu accipit illud Theophanes pag. 264 sub finem anni 16 Heraclii: in posteriori vero, pag. 318 anno 6 Justiniani sub medium.

d Menæa pro χώραν legunt ἐξουσίαν, loquunturque de regione, quæ Gotthorum potestati subjecta sit.

e De milite Armeniaco frequens mentio est apud Theophanem atque Cedrenum, ubi de imperio Constantini & Irenes. Videtur militia illa præcipuæ dignitatis fuisse, quia Imperator ipse Leo Isauricus filiam suam Artabasdo Armentacorum Duci in matrimonium collocavit, teste Theophane ad annum I Leonis. Κανδοφόρος autem signifer esse videtur, & nominis interpretatio ex Armeniaca potius lingua quam aliunde petenda: ut autem quale signum id fuerit intelligamus, interrogatus Romæ anno 1693 Illustriss. Trajanopolitanus Episcopus Adeodatus, suggessit vocem Candiem, quæ Armenis Palmam significet: Joannes autem Pastritius ibidem in Collegio de Propaganda Lector Theologiæ putat, quod Κοντοφόρος legi possit, & miles hastatus significari. Addo ego: si Καυδοφόρος scriberetur, suspicari liceret, Equinam caudam, quæ Turcis hodieque præcipuæ nobilitatis vexillum est, Armenis quoque in usu fuisse, & Latino-græcam vocem hanc esse: sed auctorem invenire cuperem qui id asserat.

f Ἐκ Βρέφους suppleo ex Menæis, quia id sensus & comparationes additæ postulare videntur.

g De Hieremiæ sanctificatione lege caput 1 Hieremiæ: de Samuelis vero per preces obtenti, adhuc infantis oblatione, Deo per matrem facta, vide caput 1 libri 1 Regum.

h Anno vulgaris Æræ 754; Constantini vero Copronymi, de quo hic agitur, 13.

i Orientalem intelligit, inter Pontum & mare Caspium sitam, quæ facilis e Gotthia per Pontum ipsum transvectio erat. Atque illic proximus fortassis fuit Catholicæ fidei Antistes, plerisque sub Patriarchatu CP. constitutis, hæresi iconoclastica infectis: fortassis autem sicut Armeni, Metropolitam suum proprio titulo Catholicum appellant; ita etiam Iberi appellabant suum.

k Utinam hic nobis expressisset Auctor nomen Patriarchæ! Allaturus sine dubio fuisset aliquid lucis Historiæ nostræ Chronologicæ Patriarcharum Hierosolymitanorum, tomo 3 Maji præmissæ, circa hæc tempora satis obscuræ. Potest fuisse Patriarcha, ad quem Sanctus Longinum misit, Theodorus, quem anno 741 aut 742 ordinatum putamus, verosimiliter superstes aliquot annos post conciliabulum CP. quo vacare cœpit sedes Episcopalis Gotthiæ: in quam Sedem sublectus Joannes, triennium Hierosolymitanæ peregrinationi impendit. Tunc autem contrahere cum Patriarcha familiaritatem, & in patriam redux, thronoque Episcopali impositus, mox eumdem de recta fidei regula consuluisse potest.

l Nondum alibi istius Synodi mentionem inveni: sed latent istic celebratæ procul dubio plures.

m Obiit Constantinus, Copronymus nempe, anno 775 14 Septembris, Leo vero ejus filius anno 780 8 ejusdem mensis; succedente mox in imperium Constantino, sub tutela matris Irenes.

n Electus fuit Paulus auctore Theophane anno 780 Dominica 2 Quadragesimæ. Abdicavit vero sese anno 784 die 31 Augusti. Atque ita male cœptum Patriarchatum pœnitens reliquit, ac religiose paulo post obiit, meritus hocce elogium apud citatum Theophanem; quod venerabilis vir extiterit, misericordiæ operibus mirum in modum addictus, omnique reverentia dignus; cui plurimum fidei habebat tum Respublica, tum Imperatrix ipsa. Plura de Paulo dederunt Acta S. Tarasii cap. 2, edita a nobis 25 Februarii.

o Hujus ipsius monasterii meminerunt paucis decessores nostri ad cap. 2. Vitæ prædicti S. Tarasii die 25 Februarii. Meminit ejusdem etiam Cangius in sua CP. Christiana, atque pro eodem accipit monasterium Flori; & monasterium, aut potius ecclesiam, sanctorum Flori & Lauri. Sed pace eruditissimi Viri existimabo, aliter sentiendum, & monasteria illa inter se separanda esse: idque imprimis ob diversum de uno atque altero loquendi modum scriptoribus usitatum. Nam de primo simpliciter loquuntur absque epitheto Sancti aut socio Lauro. Theophanes enim pag. 385, ubi de Pauli abdicatione, ait, habitum ab eo mutatum ἐν τῇ μονῇ τοῦ Φλώρου , & antea dixerat pag. 307 de Gregorio quodam, quod esset Ἡγούμενος τῶν Φλώρου. Similibus loquendi modis utuntur S. Nicephorus in Breviario pag. 115; Cedrenus pag. 370 & 443; nec non Vita S. Tarasii, nuper e bibliotheca Cæsarea nobis descripta; quæ monasterium idem σεμνεῖον τῶν Φλώρου appellat. Is autem loquendi modus nihil sanctitatis Floro attribuit, sed potius innuit, conditorem monasterii ipsum fuisse: uti de aliis ecclesiarum aut monasteriorum conditoribus passim alibi legitur. Nimirum μονὴ τοῦ vel τῶν Ἀετίου, Ἀλεξίου, Καλλιστράτου, Δαμιανοῦ, Μαρτινάκου, Πικριδίου, Σμαράγδου; item τῆς Εἰκασίας, & sic de aliis sexcentis, quæ significant monasteria a nominibus conditorum suorum appellata, Aëtii, Alexii, Callistrati, Damiani, Martinaci, Picridii, Smaragdi, & Icasiæ, quæ, teste Codino, Sanctimonialis piissima monasterium extruxit, nomine suo insignitum. Jam vero de secundo monasterio non simpliciter & tamquam de persona profana loquuntur, sed expresse addunt sanctitatis vocabulum & Martyrii socium, uti supra scripsimus. E Cangio citato patescit etiam clarius eadem distinctio ex hac Joannis Vita, quæ Paulum narrat Monachum induisse in monasterio τῆς ἁγίας Θεοτόκου τῶν Φλώρου, Sanctæ Dei genitricis Flori, aut potius Monachorum Flori. Quod innuit, monasterium Flori, seu a Floro fundatum, dedicatum fuisse sanctæ Dei genitrici.

p Publicum nempe, hæreseos iconoclasticæ: quem Paulus ipse apud Theophanem Patricios alloquens, vocat Σφάλμα τὸ ὂν ἐν τῇ μέσῃ ἱμῶν, errorem inter ipsos obtinentem.

q Fuit hic rectæ fidei reparator, meruitque inter Sanctos adscribi, & a nobis referri cum præclara Vita 25 Februarii.

r Contigit ordinatio S. Tarasii anno 784 die 25 Decembris festo Nativitatis Domini nostri Jesu Christi.

s Sunt Scholarii, milites prætoriani seu palatio ac Principi a custodia: qui 17 Augusti anno 786 turbarunt vix inchoatam CP. Synodum.

t Fuit hoc Concilium, Nicænum secundum, Generale septimum, inchoatum 24 Septembris anno 787.

v De Chazaris eorumque origine ac progressu plura diximus in Commentario prævio §. IV: ubi & de Chaganis, Chazarorum principibus.

x Idem videtur locus, quem Theophanes Daras appellat, ubi Justinianus profugus convenit Chaganum, ejusque filiam uxorem duxit. Vide Theophanem ad annum 6 Tiberii Apsimari.

y Ecgraphum Ἐλησούρας. Fortassis commodius legetur Κλεισούρας, quod claustra, seu angustos inter montes transitus sonat, estque usitata in similibus vox apud Theophanem.

z Græce εἰς Ἄμαστριν, addunt Menæa τὴν κατὰ Πόντον. Est nempe notissima civitas, in ponti Euxini littore meridionali.

CAPUT II.
Sancti, adhuc viventis, miracula quædam.

[7] Οὗτος Ὅσιος ἀνὴρ πολλοῖς χαρίσμασι διὰ πίστεως καὶ πράξεως κοσμιθεὶς, τὰ πόῤῥω καὶ τὰ μέλλοντα θεόθεν ἀποκαλύπτετο καὶ ἐλάλει. Λογγῖνος γὰρ, μαθητὴς αὐτοῦ, ὑποστρέφων ἐκ τῆς ἁγίας πόλεως Ἰερουσαλὴμ, καὶ ὑπὸ τῶν Σαρακηνῶν κρατηθεὶς καὶ σταυρῷ ὑψωθεὶς, τοῦ Ὁσίου τὴν εὐχὴν ἐπικαλεσάμενος, ἐφανῃ αὐτῷ ὀφθαλμοφανῶς Πατὴρ, καὶ αὐτίκα Πρωτονοτάριος τοῦ Ἀμηρέου πεντακόσια δοὺς μιλιαρίσια, τοῦτον κατήγαγε καὶ ἀπέλυσε. Καὶ αὖθις ὑπὸ ἑτέρων κρατηθεὶς, τῷ Ὁσίῳ ἐντυγχάνων καὶ δεόμενος τοῦ ῥυσθῆναι, ἄφνω τῶν σιδήρων ἐκ τῶν ποδῶν αὐτοῦ ἐκπεσόντων, διεσώθη. Καὶ τῶν μαθητῶν αὐτοῦ τῶν ὄντων ἐν τῇ φυλακῇ, ἐν παρεφυλάττετο ὑπὸ τῶν Χαζαρων, φυγόντος αὐτοῦ εἰς Ῥωμανίαν, κρατηθέντων, καὶ τῷ Χαγάνῳ παραστάντων, καὶ κουρασθῆναὶ ὑπ᾽ αὐτοῦ ὁρισθέντων, τῇ τοῦ Ὁσίου εὐχῇ ἀπελύθησαν ὑγιεῖς· φήσαντος τοῦ Χαγάνου, ὅτι οὖτοι πταῖσμα ουκ ἔχουσιν. Ὅθεν τῇ αὐτῇ ὥρᾳ, ὅτε παρέστησαν τῷ Χαγάνῳ, Ὅσιος ἐν Ἀμάστριδι, τὸν κανόνα τελέσας τοῦ ὄρθρου, καὶ ἔξω τῆς ἐκκλησίας ἐκτείνας τὰς χεῖρας ἦν εὐχόμενος ἕως ὥρας τρίτης· ὥστε ἐπὶ πήχυν ἕνα ὁραθῆναι αὐτὸν κρεμασθέντα· καὶ ἐρωτηθεὶς παρὰ τοῦ γνησίον αὐτοῦ, τίνος χάριν ἐξέτεινε τὴν εὐχὴν, ἔφη, Ὅτι τῇ ὥρᾳ ἐκείνῃ, τέκνον, οἱ ἀδελφοὶ ἡμῶν τῷ Χαγάνῳ παρέστησαν, καὶ ἀγαθὸς καὶ ἐλεήμων Θεος ἐῤῥύσατο αὐτοὺς ἐκ θανάτου.

[8] Μοναχός τις, Βασίλειος τοὔνομα, μαθητὴς τοῦ Ὁσίου, ἐᾶσαι αὐτὸν καὶ ἀναχωρῆσαι πολεμηθεὶς, καὶ μὴ τολμῶν ἀναθέσθαι τὸν λογισμὸν αὐτοῦ καὶ ἀπολυθῆναι· τουτον διήλεγξεν Ἅγιος τρόπῳ τοιῷδε. Ἐν Κουρασαίτοις τῷ ἐμπορίῳ ἀναπαυόμενος εἰς ἐκκλησίαν ἦν Ὅσιος, ἐν ᾕ ἔνδον ὑπῆρχεν μνήματα πλεῖστα· δὲ ταῖς νυξὶν ἀνιστάμενος καὶ εὐχόμενος, τούτοις ὥσπερ ζῶσιν διελέγετο, καί τις τῶν μαθητῶν τοῦ Ὁσίου, ἀκήκοε τῶν νεκρῶν, φωνῇ ἀποκρινομένων, καὶ συλλαλούντων τῷ Δικαίῳ. Πάλιν τε ἐν ἑτέρᾳ νυκτὶ εὐχόμενος Ὅσιος, ἔφη πρὸς τοὺς κειμένους νεκροὺς, Ἕως πότε, ἀδελφοὶ, κατάκεισθε καὶ οὐ λαλεῖτε; ἰδοὺ Βασίλειος μαθητής μου νεκρός ἐστι, καὶ λαλεῖ· καὶ τοῦτο γρηγορῶν Βασίλειος ἀκούσας, ἔγνω, ὅτι τὰ βεβουλευμένα αὐτῷ ἀπεκαλύφθη τῷ θεοφόρῳ Παπρί· καὶ πεσὼν εἰς τοὺς πόδας αὐτοῦ, τὰ ἐν τῇ καρδίᾳ αὐτοῦ πάντα διήγγειλε, καὶ τούτων τὴν συγχώρησιν ᾔτησεν.

[6] Ἐν δὲ τῇ φυλακῇ τῶν Φούλων τοῦ Ὁσίου καθεζομένου, Κύριος τῶν αὐτῶν Φούλων ἐλθὼν, ἔῤῥιψεν εἰς τοὺς πόδας αὐτοῦ τὸ παιδίον αὐτοῦ, τετραυματισμένων ἀπὸ κεφαλῆς ἕως ποδῶν, ὤστε μὴ ὁρᾶσθαι αὐτῷ εἰκόνα περικεῖσθαι ἀντρώπου· τοῦτο σφραγίσας, καὶ βαπτίσας, καὶ ἀγκάλαις δεξάμενος, (αὐτίκα ἐκαθαιρίσθη. Ἕτερός, τις, ἀδίκως ἐπιμεμφόμενος τῷ Ὁσίῳ, ὡς αἰτίῳ γενομένῳ τοῦ παραδωθῆναι τῷ Χαγάνῳ τὸ κάστρον τῆς Γοτθίας, καὶ τῶν ἀδίκως ἀποθανόντων, ἄρας τὸν πόδα αὐτοῦ πρὸς τὸ ἐπικαθίσαι τῷ ἵππῳ διαμεμφόμενος, πρηνὴς πεσῶν ἐξέψυξε. Δύο τίνες διαμαχόμενοι πρὸς ἀλλήλους περὶ οἴνου, ὄντος ἐν πίθῳ, καὶ μὴ εἰρηνεύσαντες μεσιτεύσαντος τοῦ Ὁσίου, ἀπελθόντες, εὗρον τὸν φιλονεικούμενον οἶνον ἐν τῷ πίθῳ παγέντα· καὶ τοῦτον ὡσεὶ τυρὸν κατακόψαντες, ἔξω ἔβαλον.

[10] Καὶ ἕτερα δὲ θαύματα πλεῖστα ἐποίησεν Ὅσιος, ἅτινα οἱ τῆς χώρας ἐκείνης πᾶσιν ἀναφανδὸν διηγούμενοι, εἰς κατάνυξιν καὶ πρὸς Θεὸν ἐπιστρέφειν τοὺς ἐνωτιζομένους ἐνάγουσιν. Διὸ, Πάτερ ἅγιε καὶ θεόπνευστε, καὶ τῆς ὀρθοδόξου πίστεως διαπρύσιε κῆρυξ, καὶ φύλαξ τῶν θείων καὶ ἱερῶν δογμάτων, μέμνησο καὶ ἡμῶν, τῶν ἀναξίων καὶ ἁμαρτωλῶν· εἰ καὶ τῷ ζήλῳ τῷ θείῳ καὶ διαπύρῳ τῆς σῆς εὐσεβείας πολὺ ἀπελήφθημεν· ἀλλ᾽ οὖν τῇ πρεσβεία σοῦ στήριξον ἡμᾶς, ὅπως ῥυσθείημεν τῆς ἐπιβλαβοῦς κοινωνίας τῶν ἀγιακαυστῶν καὶ ἀκαθάρτων αἱρετικῶν, καὶ τύχοιμεν σὺν σοὶ τῆς αἰωνίου ζωῆς· ὅτι εὐλόγηται καὶ δεδόξασται τὸ πανάγιον ὄνομα τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Ὑοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, νῦν, καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμῖν.

[7] [Discipulū suum bis captum] Fuit hic Sanctus multis gratiis per fidem atque opera cumulatus, quibus & loco longe remota & tempore futura divinitus revelabat, & eloquebatur. Longinus a enim discipulus ejus, dum e sancta civitate Jerusalem revertens a Saracenis captus & in Cruce sublimis elatus esset, sancti Patris orationes implorans, conspicuum sibi ante oculos ipsum habuit: & continuo Protonotarius Amerei, exhibens quingenta miliarisia b, ipsum reduxit libertatique restituit. At vero iterum ab aliis detentus, iterum ad Sanctum recurrit, [bis liberat absens;] orans inde ut eriperetur; & subito decidentibus ex ejus pedibus catenis, salvus evasit. Discipuli quoque ipsius in eodem carcere, ubi ipse Sanctus a Chazaris detentus & fuga elapsus in Romaniam c fuerat, inclusi, & coram Chagano præsentati, [uti & alios;] jamque ab hoc morte damnati, precibus Sancti incolumes abire permissi sunt; dicente Chagano, quod ipsi nullum piaculum admisissent. Eadem quippe hora, qua coram Chagano isti adstabant, Vir sanctus in Amastride persolvebat canonem matutinum, & extra ecclesiam protendens manus, orationi operam dabat ad Horam usque tertiam, sic ut ex uno cubito videretur suspensus: [quos etiam edicit liberatos.] interrogatus vero a quodam suo familiari, quam ob causam ita in longum protraxisset orationem, dixit; Quoniam illo tempore, fili mi, fratres nostri coram Chagano adstabant; & benignus ac misericors Deus morti ipsos eripuit.

[8] Monachus quidam, cui nomen Basilius, discipulus sancti Patris, gravitentatione conflictabatur, [Occulta Monachi cogitata,] ut ipsum relinqueret abiretque; nec audebat exponere ei mentem suam ut dimitteretur. Isthunc redarguit Sanctus tali modo: In emporio Curasaitorum quiescebat ipse in templo, ubi plurima erant monumenta; surgebat autem noctu, & orationi vacans, cum mortuis, perinde acsi viverent, [cum mortuis colloquens,] colloquebatur: mortuos vero unus aliquis discipulorum ejus audivit, intelligibili voce respondentes & colloquium prosequentes. Alia rursum nocte similiter orans Sanctus, ad circumposita conversus monumenta: Quousque tandem, inquit, jacetis ac non loquimini, Fratres? Ecce Basilius, discipulus meus, mortuus est, & loquitur. Quod ipsum audiens, [se scire indicat.] dum forte vigilabat Basilius; cognovit, quæ mente agitabat, divino Patri suo revelata esse; & procidens ad pedes ejus, quidquid premebat corde, explicuit ac veniam petiit.

[9] Sedebat aliquando vir sanctus in carcere apud Phulos d; cum ipsorum Phulorum Dominus accurrens, posuit ad pedes ipsius puerum suum, [Puerum omni ex parte saucium sanat.] a vertice capitis usque ad plantam pedis ita saucium lepra, ut nulla videretur superesse hominis forma: quem ipse signans Cruce baptizavit; & ulnis suis amplexans, illico mundatum sanavit. Alius quispiam, [Calumniator Sancti subito cadit ac moritur.] injuste incusans Sanctum, quasi causa fuisset tradendi Chagano castri Gotthiæ & inique occisorum, dum pedem allevat, equum conscensurus, inter calumniandum, pronus in terram ruens, spiritum evomuit. Duo quidam contendebant inter se implacabiliter de cado, [In pœnam contendentium coagulatur vinum.] vini pleno; qui intercedente Sancto digressi, compererunt vinum, contentionis causam, in cado coagulatum; illudque adinstar casei scindentes, inde ejecerunt.

[10] Alia quoque miracula Sanctus patravit plurima, quæ regionis istius incolæ palam omnibus enarrantes, [Invocatur Sancti auxiliam contra Iconoclastas.] auditores suos ad compunctionem inducunt, ad Deumque convertunt. Quam ob rem, Pater sancte, & spiritu divino plene, atque orthodoxæ fidei præco conspicue, nec non custos divinorum atque sacrorum dogmatum, memento nostrum indignorum ac peccatorum: etsi enim a divino atque inflammato zelo pietatis tuæ multum boni perceperimus, nihilominus confirma nos, ut liberemur a noxia societate illorum, qui res sacras comburunt, turpium hæreticorum, ac tecum aliquando compotes fiamus æternæ vitæ: quia benedictum & glorificatum est sanctissimum nomen Patris, & Filii, & Spiritus sancti, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA C. J.

a Supra is dicitur Diaconus Sancti fuisse, per quem scripsit ad Patriarcham Hierosolymitanum, fortassis & ipsum eo misit, per viam lapsum in pericula hic enarrata.

b Est Miliarisium Græcis pars duodecima numismatis, continetque in se folles, quæ minutissimæ monetæ species est, viginti duos, teste Joanne Meursio.

c Constat ex capite præcedenti elapsum fuga Joannem pervenisse Amastrim. Cum vero hic dicatur pervenisse in Romaniam; consequitur, Amastrim, quæ provinciæ Paphlagoniæ civitas Episcopalis est, etiam in Romania latius patente sitam esse. Nolim enim putes, pervenisse in Thraciam, quæ hodiernis Geographis Romania scribitur: sed notes velim, Romaniam olim pro imperio Romano, tum orientali, tum occidentali seorsim, tum præcipue & simpliciter pro utroque simul acceptam sæpius fuisse; uti videbitur in sequentibus. Theophanes anno 12 Heraclii, Ciliciam in Romania ponit, cum sic loquitur: Persarum Dux eductis secum copiis suis in Ciliciam proficiscitur, sperans se ita, irruptione in Romanorum ditionem (Græce ἐν Ῥωμανίαν) Heraclium e Perside revocaturum. Idem ad annum 5 Leonis Chazares seu Porphyrogeniti dicit, Arabum Ducem expedivisse filium suum in Romaniam, ipsum vero remeasse in sanctam civitatem. Epiphanius hæresi 46 refert, Manem, e Persarum ditione egressum, Romaniam intrasse. Idem hæresi 49, Constantinum, inquit, per totam Romaniam dimisisse litteras contra Arium. Athanasius Epistola ad Solitarios, appellat Romam Metropolim Romaniæ: & Possidius in vita S. Augustini Vandalos, Romaniæ eversores. Notari hic iterum velim apud Theophanem citatum & alibi, nec non apud recentiores Græcos, per Romaniam fere intelligi Asiam minorem, aut certe eam Asiæ partem, quæ Romano Imperio suis temporibus subdita erat. Unde nunc etiam a Turcis appellatur Rum-ili, quod est regio Rumæorum sive Romanorum, uti testatur Leunclavius.

d Phuli castrum vel oppidum aliquod in Chazaria fuerit, ubi custodiebatur Sanctus: idque mihi persuadet eorumdem Κύριος sive Toparcha, eodem modo dictus, quo supra Κύριος τῆς Γοτθίας.

DE S. PAPOLENO EPISC. ET ABB.
STABULENSI ET MALMUNDARIENSI IN BELGIO.

CIRCA DCC.

Sylloge notitiarum & actorum ejus, cum diplomate Regio.

Papolenus, Episcopus & Abbas in Belgio (S.)

AUCTORE G. H.

Egimus jam de S. Baboleno, Abbate primo monasterii Fossatensis in agro Parisiensi, eumque alium ostendimus a S. Papuleno, aliis Bapoleno & Baboleno, Abbate secundo monasteriorum Stabulensis & Malmundariensis: quorum res gestæ adeo permistæ fuerunt, ut eorum veneratio ad eumdem hunc XXVI Junii celebretur, apud Fossatenses & Stabulenses ac Malmundarios; difficulterque exponi possit, in silentio Usuardi, Adonis, Notkeri & aliorum antiquorum Martyrologorum, penes quos prior ac vetustior fuerit ejusmodi observantia, quæ potissimum substitit in ipsis monasteriis. Joannes Molanus in Additionibus ad Usuardum, sub finem etiam repetito die, [Cultus sacer.] ista scribit: Sexto Kalendas Julii S. Baboleni Abbatis & Confessoris. Idem deinde in Indiculo Sanctorum Belgii, semet ipse explicat his verbis: S. Babolenus, Abbas & Confessor, successit in Stabuleto S. Remaclo immediate, per resignationem Abbatiæ. Ibidem quiescunt ejus Reliquiæ, & altare habet in sui honorem consecratum, atque festum duplex majus sexto Kalendas Julii. Est in patria & diœcesi Leodiensi. Eadem eodem die habet in Natalibus Sanctorum Belgii: & quia asserit, se Historiam non vidisse, profert testimonium Nodgeri in Vita S. Remacli, ad diem III Septembris illustranda, quod est hujusmodi.

[2] [A S. Remaclo ordinatus Malmundariēsis Abbas,] Dominus & Pater Bapolenus, ad Remaclum invisendi quidem causa venit, sed ejus inhærere magisterio, quam domum redire maluit. Receptus a B. Remaclo officiosissime, vixit apud eum sine offensione: quique instruendus eo venerat, complures suis exemplis ad virtutis studium excitavit. Cernens id B. Remaclus, secumque cogitans ea causa eum missum fortassis a Domino, rogavit ne discederet. Eum præterea, ob Fratres in disciplina continendos, Malmundariensi cœnobio, salva in omnibus auctoritate sua, præfecit. Hæc ibi. Deinde, inquit Molanus, in fine libri habet, B. Remaclo successisse S. Papolenum, virum Apostolicum, cujus supra fecit mentionem. [eidem successit in Stabulensi:] Autbertus Miræus, in Fastis Belgicis & Burgundicis, ista sic confirmat: S. Babolenus Abbas, primum Malmundario, post Stabuleto Abbas præfuit, S. Remaclo ad Superos evocato. Corpus ejus quiescit Stabuleti, ubi aram habet nomini suo dicatam. Multa etiam congerit Bartholomæus Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis. Successionem istam & tempus, quo S. Papolenus præfuit, indicat diploma genuinum Chlodovei tertii, sub hoc titulo. Exemplar præcepti Chlodovei Regis, dati Papolano Abbati, de quadam commutatione.

[3] [a Chlodoveo III Rege Episcopus appellatur,] Chlodoveus Rex Francorum, illustri Aërico Duci & Charievio Comiti. Quoties inter anteriorum Regum Celsitudinem & congregationem sanctam Monachorum per instrumenta chartarum, de qualibet re facta fuerit commutatio, oportet scripturarum seriem inter partes per nostram præceptionem convenire. Ideo vir Apostolicus Domnus & Pater noster Papolenus Episcopus, Clementiam regni nostri suggessit, eo quod Domnus noster & avunculus Childericus quondam Rex, una cum antecessore suo Remaglo Episcopo quondam vel suis Monachis, ubi ipse ad monasteria Malmundario & Stabulao Custos esse videtur, locella aliqua commutassent. Unde accepit pars Domni & avunculi nostri Childerici quondam Regis locellum, cui nomen Athetasis, cum hominibus ibidem commanentibus & omne peculiare eorum, vel terras eorum quas excolere videntur, his nominibus, Radefrido cum nepotibus suis, Berthramno, Aganulfo, item Radefrido, Sigofrido. Pro ipsa re in commutatione ipse Pontifex accepit de filio nostro locellum, qui dicitur Maipa, cum hominibus ibidem commanentibus, his nominibus Adolino, Altone & Winsgario, cum terris quas excolere videntur, & omne peculiare eorum; ut hæc pars ipsi Pontifici & suis Monachis in perpetuo tempore debeant permanere. Unde & commutationem ipsius Principis, etiam suis manibus roboratam, nobis in præsenti ostendit relegendam. Quod pro firmitate studuimus petitiones eorum plenius circa ipsa monasteria vel congregationem sanctam confirmari præceptum. Cui nos hoc beneficium præstitisse vel confirmasse, & in omnibus concessisse cognoscite. Præcipientes enim; ut quidquid constat per inspectam ipsam commutationem ipsius Principis, juste & rationibus inter ipsum & gloriosum Domnum Remaglum jam dictum Pontificem fuit commutatum aut concambiatum, tam terris, curtibus, casis, campis, silvis, aquis, aquarumque decursibus, mancipiis, ædificiis, vel reliquis rebus atque corporibus, Domnus ac Pater noster Papolenus Episcopus ad partem jam dictorum monasteriorum Malmundario & Stabulao, per nostrum Præceptum plenius confirmato, perennibus temporibus habeat confirmatum atque indultum. Et ut hæc Præceptio nostris & futuris temporibus firmiorem obtineat vigorem, manus nostræ signaculo subter eam decrevimus adfirmare. Signum Chlodovei gloriosi Regis. Datum quando facit mensis Junius dies XXV, anno secundo regni nostri. Namuche recognovi.

[4] Erat sigillum ex litteris Regii nominis more illius ævi effictum. [post S. Remaclum, non Godwinum,] Annus signati hujus diplomatis est DCXCIV aut proxime sequens. Successit S. Remaclo, inter quem & S. Papolenum non fuit Godwinus, uti aliquando ex subscriptionibus sed adulteratis scripseram. Verum ut nos docuit Benedictus delle Rive, monasterii Stabulensis Sacerdos, bibliothecæ & archivii Præfectus, post S. Papolenum fuerunt Abbates Sigolinus & dein Godwinus tempore Theoderici, filii Dagoberti II, & nepotis S. Sigeberti, qui regnavit ab anno DCCXX usque ad annum DCCXXXVII. Præterea, quod alii non observarunt, Papolenus, in jam dato Præcepto, bis appellatur Episcopus, scilicet ut præponitur Apostolicus, nulli certæ Sedi affixus: atque videtur Roma advenisse cum variis Reliquiis Sanctorum, interque has attulisse corpus S. Symmetrii Presbyteri & Martyris, & in parochia Lædernaco deposuisse, ubi ut præcipuus Patronus colitur die XXVI Maji, [videtur attulisse Reliquias S. Symmetrii.] quo nomen Symmetrii est Martyrologio Romano adscriptum: uti ad dictum diem deduximus.

[5] Arnoldus Wion in Martyrologio monastico Benedictino, etiam refert S. Babolenum Abbatem, & ex Molano & Vita S. Remacli sua confirmat dicta, atque eum successisse in regimine monasterii S abulensis S. Remaclo: verum ex suo addit, anno DCCXVIII, [alibi plura confunduntur.] fuisseque postmodum & Abbatem Luxoviensem, & fundatorem monasterii Fossatensis. Similia aut etiam plura nihilo aptius congerunt Menardus & Bucelinus, & cum iis Saussaius in Martyrologio Gallicano. Quæ apud Carolum Cointium & Joannem Mabillionem melius corriguntur. Consule quæ nos de S. Boboleno Abbate Fossatensi jam retulimus hoc ipso die XXVI Junii, nonnulla inter homonymos distinguentes.

DE SS. SALVIO EPISCOPO, ET SUPERIO EJUS DISCIPULO,
MARTYRIBUS PROPE VALENCENAS IN BELGIO.

SEC. VIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Salvius Episcopus, Martyr prope Valencenas in Belgio (S.)
Superius ejus discipulus, Martyr prope Valencenas in Belgio (S.)

AUCTORE G. H.

§. I. Distinguendi tres male confusi. Acta triplicia.

Joannes Molanus inter suas Additiones ad Usuardum secundæ & tertiæ editionis, observat S. Salvii & socii historiam extare manuscriptam & vetusto stylo & recentiori. [Acta dantur ex 7 Mss. hactenus inedita] Nos eam vetusto stylo habemus & damus ex septem illustribus codicibus Mss. scilicet Aroasiensi, Canonicorum Regularium in Artesia; Audomaropolitano, Ecclesiæ Cathedralis; Vallis-Lucentis, diœcesis Senonensis Ordinis Cisterciensis, a Petro Francisco Chiffletio Societatis Jesu nobis Divione donato; alioque a Ludovico Nicqueto, Bibliothecario Suessionensium Cælestinorum submisso; tum demum ex Mss. tribus nostris, [auctore coævo,] quorum unum antiquitate Characterum æstimabile est. Auctor est coævus, ut qui num. 14 testatur Winegarium, qui hos duos Martyres occiderat, usque in diem mortis suæ, pascuæ gregum in servitio S. Salvii Episcopi deservire se vidisse: vidisse etiam & audivisse miracula ibidem patrata: Ubi, inquit, nobis adstantibus plurimi sanitatem pristinam recipere meruerunt. Potuit ergo ex relatione eorum, qui Sanctos occiderant, cuncta accurate cognoscere, atque, uti sub finem asserit, solerter scribere.

[2] Alia Acta habemus recentiori stylo exornata, a Philippo Priori, dein Abbate Bonæ-Spei, Ordinis Præmonstratensis in Hannonia, qui ea inscripsit Hugoni Ecclesiæ S. Salvii venerando Priori, [alia duplicia omittuntur] quem circa annum MCXLVI vita functum esse asserit Henricus d'Outreman, par. 3 Historiæ Valentianæ cap. 2. Sunt ea Acta inter opera Philippi anno MDCXX typis Duacenis excusa, quæ Rosweidus contulit cum Ms. codice monasterii S. Foillani Ordinis Præmonstratensis in Hannonia, & alio Ms. Prioratus Benedictinorum S. Salvii; in quo diversus præponitur Prologus, & nonnulla, potissimum numero 8, ex prioribus Actis inseruntur. Tertia Acta habemus ex vetusto etiam codice Ms. Trevirensi monasterii S. Maximini, quæ videntur ante tempora Philippi Bonæ-Spei conscripta; possentque etiam ipsa, & quidem secundo loco edi, nisi grave plerisque videretur subinde duplicia, nedum triplicia ejusdem Sancti Acta, uno in opere collecta legere. Quare non placet, hisce solo stylo diversis augere molem operis.

[3] [quidā eum non distinguunt] Quia vero in prædictis Actis non exprimitur Cathedra Episcopalis S. Salvii, posteri inceperunt plures ejusdem nominis sanctos Episcopos in unum conflare. Ac primo qui Vitam a Philippo Bonæ-Spei compositam accepit, & abjecto hujus Prologo, alium in Ms. Prioratus S. Salvii substituit; hunc in eo appellans egregium Præsulem Ambianensium, [ab Ambionensi] ejusque socium Superium. Ambianensis Vitam dedit Bollandus XI Januarii, Galesinium Maurolycumque secutus, quibus etiam alios haud multo vetustiores adjecit. Sed hi simul omnes non merebantur postponi auctoritati ipsius ecclesiæ Monasteriolensis, ubi corpus; & Ambianensis, cui præfuit; quarum prima ipso mortis suæ die XXVIII Octobris Patronum colit; altera, propter Apostolorum potius festum, die sequenti; maxime cum XI Januarii nihil uspiam de eo fiat. Illum autem cum eo qui Valentianis colitur confundendi, hoc quoque occasionem dedisse potuit, uti nobis notavit Claudius Castellanus Canonicus Parisiensis, quod prope Monasteriolum in Pontivo sit vicus Valencendres dictus, nomine haud multum abludente a Valenciennes. Seculo XIII & XIV, B. Vincentius Bellovacensis lib. 24 Speculi historialis cap. 23, S. Antoninus par. 2 tit. 4, cap. 4, & Petrus de Natalibus lib. 2 Catalogi cap. 65 tres Sanctos Episcopos Salvios in unum conflarunt; quod etiam factum est in Prologo Actis primis præfixo, ut in supracitato Ms. Vallis-Lucentis, nec non in Ms. Ultrajectino S. Salvatoris, quod sic incipit: Beatus Salvius, temporibus Chilperici Regis Francorum, civitatis Ambianensium Cathedra residebat, multisque pollebat virtutibus. Ac deinde ab omnibus istis asseritur, Chilpericum lapsum in Sabellianismum, [& Albiensi.] & a Salvio Episcopo emendatum, quem tamen Salvium Gregorius Turonensis lib. 5 Historiæ cap. 45 vocat Episcopum Albiensem, mortuum circa annum DLXXXV, X Septembris, ad quem diem est Martyrologio Romano inscriptus. Vitam S. Salvii Episcopi Ambianensis dedimus, ut dixi, XI Januarii, & S. Honorati decessoris ejus XVI Maji, quem arbitramur ad Christum migrasse circa annum DC, eique tunc sub Chlothario II successisse Salvium: quo etiam tempore erat Burgundionum Rex Theodericus.

[4] Procul ergo ab hisce Episcopis distat S. Salvius Episcopus, qui Valentianas venit seculo Christi VIII, [Vexit Valentianas sub Carolo Martello] sed dubitatur num sub Carolo Martello, an vero sub Carolo Magno; quæ controversia est potissimum ex prioribus Actis resolvenda. Hæc vero videntur magis favere Carolo Martello, qui proprie Dux Francorum fuit. Atque ita Auctor coævus num. 12, Revelatum est, inquit, visione Angelica gloriosissimo Duci Francorum Carolo, ut Missos suos mitteret ad Valentianas fiscum. Cui Angelus altera vice dixit: Rogavi te, qui es Dux & Princeps exercitus Domini … Expergefactus Dux accersivit & convocavit. Dein num. 13: Misit isdem gloriosissimus Karolus, Dux Francorum, nobilissimos viros ex domesticis … & interrogaverunt Genardum Missi & domestici Ducis. Hactenus relata, non sunt transferenda ad Carolum Magnum, vivente adhuc patre Pipino, imo cum ipso, coronatum Regem, ejusque dein mortui successorem: sed ad Carolum Martellum Ducem spectant, qui etiam Reges constituit; Chlotarium scilicet, eoque mox defuncto Teotricum, sive Theodericum anno DCCXX, de quo Clothario vel Theoderico possit intelligia uctor, ubi scribit, quod domestici Regis dixerunt: [& Theoderico Rege Francorū.] Per salutem Domini nostri Karoli diversis pœnis & tormentis te afficiemus: & mox num. 14, Magistratus Regis apprehenderunt Genardum cum filio Winegardo & Winegarium servum … & adduxerunt eos ante conspectum Regis, & dixerunt ei: Isti sunt, Rex, viri sceleratissimi… Intuens eos Rex dixit … Quare regnum nostrum, quod dedit nobis Deus ad regendum, sic subvertere voluistis? … At illi … non audebant cernere faciem Regis, & mox nullo verbo interposito tamquam a Rege alius, Dux diligenter observabat, inquirens qualiter gestum fuisset… At illi narraverunt ei omnia… Tunc gloriosissimus Dux Francorum Karolus præcepit lictoribus … Lictores quidem Regis impleverunt omnia. … Et num. 15; Rex jussit convocari universos Episcopos & Sacerdotes … Et translata sunt sancta corpora: & dein concluditur historia formula consueta usque per infinita secula seculorum. Amen.

[5] At quæ sequuntur, libenter concedemus postea sub Carolo Magno patrata, [Sub Carolo Magno dotatur ecclesia S. Salvii.] & sic referuntur num. 16. Gloriosissimus vero Karolus Rex Francorum, largitus est sancto Martyri Salvio partem tertiam fisci. Et num. 17: Jussit Karolus campum magnum parari, quando sorores apud Regem de fratre egerunt: & tandem num. 18 narratur pœnitentia Genardi, Winegardi & Winegarii usque in diem mortis, & hunc auctor scribit se vidisse, itaque scripta esset historia S. Salvii, tempore Caroli Magni, Regis adhuc seculo Christi octavo. Hac porro distinctione admissa, explicandi erunt posteriores, qui uni omnia tribuunt: & ita Baldericus lib. 2 Chronici Cameracensis cap. 31 omnia Carolo Martello assignat, Sigebertus contra in Chronico ad annum DCCCC, inventionem corporum, tertio anno post Martyrium factam, refert ad Karolum Magnum tunc Imperatorem. Verum Georgius Colvenerius, in Notis ad Baldericum, asserit non minorem fidem huic, qui Sigeberto est antiquior, quam ipsi Sigeberto tribuendam videri in hac re, donec constet de contrario. Interim Sigebertum Miræus, Bucelinus & passim alii secuti sunt. Atque hæc de Actis & tempore martyrii, inventione corporis, & de dotatione ecclesiæ S. Salvii dicta sufficiunt.

§. II. Sedes Episcopalis incerta, ætas, cultus.

[6] [Cathedra apud antiquos non exprimitur;] Restat inquirendum, cujus loci aut urbis hic S. Salvius sit dicendus Episcopus, quod ejus rei nihil omnino in triplicibus Actis supra relatis indicetur. In Martyrologio Flori, uti opinati sumus ante tomum secundum Martii, in Mss. Atrebatensi, Tornacensi & Lætiensi ista habentur ad hunc XXVI Junii: Ipso die apud Valentianas, passio S. Salvii Episcopi & Martyris, & additur in Tornacensi, Qui pro nomine Christi suos relinquens, & Gallias aggrediens, palmam Martyrii adeptus est, ubi per suos intelliguntur Arverni in Aquitania, a ceteris Galliis distincti. Proximus Floro Wandelbertus Abbas Prumiensis, hunc illi Versum apposuit apud Molanum, omissum apud Acherium,

Salvius & sanctus scaldis tum littora visit.

Usuardi & Adonis exemplaria, quæ plurima habemus tam manuscripta quam excusa, [apud aliquos notatur Engolismensis,] non meminerunt S. Salvii, excepto Ms. Usuardi Parisiensi S. Germani, in quo sub finem ista leguntur: In portu Valentianas S. Salvii, Engolismæ civitatis Episcopi. Sed dubitari posset, an non inter additamenta debeant ista rejici, sicut rejecimus die XIII Januarii, addita ad Acta & translationem S. Viventii in monte Versiaco, anno DCCCCXXIV, sub Manasse, Domino seu Comite Vergiacensi peractam. Absunt enim a pluribus exemplaribus, quæ sinceriora videri possint procul a Belgio scripta, ut Pulsanense in Apulia, Nistadiense in Dania, aliud quoddam in Alsatia, unum in Anglia, quin etiam Albergense in Belgio scriptum cum alio simili, quæ omnia apud nos sunt, præter alia alibi visa.

[7] Interim in Ms. Centulensi seu S. Richarii, ista leguntur: In territorio Cameracensi oppido Valencianis, passio S. Salvii Engolismensis Episcopi & Martyris. In Ms. nostro Bruxellensi S. Gudulæ, [& in hoc plura Martyrologia Mss. conveniunt,] cum longiori elogio sic: In portu Valenciano S. Salvii Engolismæ civitatis Episcopi, qui ab Aquitania pro fisco Valencianas veniens, a Winegardo filio Genardi Procuratoris fisci clavi perimitur. Sed Karolus Magnus Rex (melius Karolus Dux nominatus fuisset) ut ipsum quæreret ter per Angelum commonitus, forte occisorem ejus quæsitum invenit: in quem ac patrem ejus ipse tantum scelus graviter vindicavit. Ita etiam Engolismæ civitatis Episcopus habetur in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, & apud Molanum in prima editione Additionum ad Usuardum: verum idem in secunda & tertia editione, omissa Engolisma, asserit ab Abbia civitate venisse, sed quæ hæc sit, non explicat: nos Abbiam nullam novimus; forte Albia est sive Albiga, ubi S. Salvium, sed alium, sub Chilperico Rege fuisse Episcopum diximus. Interim in Indiculo Sanctorum vocat Episcopum Engolismensem, ac tandem in utraque editione Natalium Sanctorum Belgii, appellat Episcopum Angolisinæ civitatis. Baronius, nixus ut plurimum auctoritate Molani, ita inscripsit Martyrologio Romano: Apud Valencenas passio SS. Salvii Episcopi Engolismensis & Superii Martyrum: ac de ultimo ista annotat: De eo Molanus in Indiculo Sanctorum Beglii hæc ait: S. Superius conjungitur S. Salvio, cum quo Martyr occubuit apud Valencenas. Sed insuper addit Molanus: Quia nomen ignorabatur, dictum esse Superium, quod in inventione deprehendebatur superius jacere. Est autem nomen illud insertum ab Auctore; [sed nomen deest inter Episcopos Engolismenses,] qui Vitam a Philippo Bonæ-Spei scriptam interpolavit. Aubertus Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis, anno MDCXXII editis, abstinet a Cathedræ Episcopalis designatione, sicuti cum omnibus antiquis vitæ scriptoribus fecerunt Baldricus & Sigebertus. Idem & nos judicamus faciendum esse: quia nomen Salvii non reperitur in Catalogis Episcoporum Engolismensium tam excusis, quam Mss. hujusmodi tamen aliquem habuimus in codice Ms. Reginæ Sueciæ, scriptum circa annum MCL, quo Hugo ibi tricesimus septimus Episcopus præsidebat.

[8] Præclara porro hujus, de quo agimus, S. Salvii memoria est apud Eginhardum, in Historia translationis SS. Marcellini & Petri, a nobis ad diem secundum Junii illustrata, in qua num. 68 sic legere potuisti. Nunc ad eas virtutes veniendum est, [monasteriū Salvii laudatum ab Eginharto] quæ in his locis factæ sunt, ad quæ religiosis viris petentibus, ac me largiente, venerandæ eorumdem Martyrum Reliquiæ venerunt, & in quibus hactenus cum magna reverentia coluntur. Quas primus omnium Georgius Presbyter & Rector monasterii S. Salvii Martyris, quod in pago Favoniartensi, in vico Valentianas appellato, in ripa Scaldis fluvii situm est, [anno 827;] me dante suscepit, & per quemdam Diaconum ad memoratum monasterium de Aquensi palatio destinavit; idque (ut num. 69 dicitur) anno quarto decimo Imperii Ludovici Augusti, ergo anno Christi DCCCXXVI. Arbitramur monasterium istud fuisse Clericorum, sub Carolo Magno institutum, cui assignavit tertiam partem redituum fisci, illosque vixisse secundum similem aliquem Regulam, qualem Clericis præscripsit S. Godegrandus Episcopus Metensis, editam tomo primo Spicilegii Acheriani, ubi in Præfatione monetur lector, Patres Concilii Aquisgranensis, sub memorato Ludovico Pio habiti, tanti fecisse hanc Godegrandi Regulam, ut quidquid ad Clericorum mores Canonice efformandos conduceret, [an Clericorum secundum Regulam S. Godegrandi] ad sua, licet suppresso nomine, decreta transtulerint. Mortuus est S. Godegrandus anno DCCLXVI, VI Martii, quo ejus Acta illustravimus. Baldericus lib. 2, cap. 31 appellat monasterium canonicale S. Salvii Episcopi & Martyris. At postea anno MCIII introductos fuisse Monachos Cluniacenses, constat ex Privilegio Manassis Archiepiscopi Remorum, relato in Bibliotheca Cluniacensi columna 535. At columna 1713 ista leguntur: [jam Ordinis Cluniacensis ab anno 1103.] Prioratus S. Salvii de Valentiniis, Cameracensis diœcesis, ubi debent esse cum Priore viginti octo Monachi; & debent ibi celebrari quotidie duæ Missæ cum nota, & tertia sine nota. Eleemosyna generalis ter in hebdomada debet ibidem fieri. Catalogum omnium Priorum & nomina variorum benefactorum edidit d'Outreman par. 2 Historiæ Valencenensis cap. 2.

[9] [Reliquiæ,] Arnoldus Rayssius, in Hierogazophylacio, asserit in jam indicato Prioratu adhuc possideri corpora SS. Salvii Episcopi & Superii comitis ejus: ac præterea in monasterio Lætiensi asservari vertebram dorsi S. Salvii Episcopi, & os S. Superii; item in Ecclesia Cathedrali Atrebati esse os S. Salvi Martyris: quod etiam S. Salvii videtur esse. Est illi dicata ecclesia in arce Limburg prope Sittardiam, in Ducatu Juliacensi: ex cujus ecclesiæ libris sequentia olim huc misit Joannes Kritzrat Societatis Jesu, [Ecclesia in agro Juliacensi.] olim discipulus Joannis Bollandi, & studiis nostris dum vixit addictissimus. Christe, tui præclari Martyris Salvii colentes solennia, adjuvemur tua semper gratia, ut ejus exemplo continue inhærendo, morum atque vitæ placeamus puritate. Hic summus Ecclesiæ villæ Limburgiæ Martyrii fulgida donatur gloria. Dum basilicam, Christe, tuæ Matri editam, pergit iste sacrandam, Illum Wingardus, bonis ejus invidens actibus, mactavit pallidus, atque bipenne finiens vitam in carcere, cum discipulo humatus brutorum stabulo. Lumina cæli illico produnt immensa, innocentium corpora pretiosa. Concives tuorum fecisti Sanctorum, Jesu, collocans fruitione polorum, qua nunc prælucido læti gaudent solatio. Nos tibi Salvius commendet precibus sedulis oramus. Ut ergo per Patronum consequamur vitæ donum, in illius die festo chorus noster lætus esto, decantans in Ecclesia, jucundum Alleluia.

[10] Hymnis novis augmentetur, laus quæ latet non celetur, totus mundus gratuletur, [Hymnus ad laudes.] de tam sacro Præsule, per quem fiunt continue frequenter & assidue, quærentibus præcipue miracula mirifice. Si toto corde quæritur, nil perditur, acquiritur; & ablatum reperitur, spe ac fide mediante. Firma fides concedatur, imploranti quod precatur a Superno per quem datur, deprecante non cessante. Ut augmentaret meritum, reliquit opes divitum, cæli quæsivit [præmium] oratione sedula. Deo Patri sit gloria, nostra sit in memoria laus & virtutum gratia per infinita secula. Amen. Oratio. Propitiare, quæsumus Domine, nobis famulis tuis per S. Martyris tui atque Pontificis Salvii, qui in præsenti requiescit Ecclesia, merita gloriosa, ut ejus pia intercessione ab omnibus semper protegatur adversis. Per Dominum nostrum. Alia Oratio propria est in Laudibus; sed nihil habet singulare, sicut & propriæ Antiphonæ, Versiculi, Responsoria, nisi quod ludant in vocibus Salvius, Salvus, Salvans, Salvare. Si de parte aliqua corporis eaque non magna agatur, facile crediderim unam aliquam illuc fuisse perlatam. Sed si de integro aut majori parte, vix dubitaverim Roma vel aliunde advectum similis nominis Martyrem, cui applicata sint Acta Valencenatis advenæ, ut loco propioris.

VITA
Auctore coævo hactenus inedita,
Ex septem codicibus Mss.

Salvius Episcopus, Martyr prope Valencenas in Belgio (S.)
Superius ejus discipulus, Martyr prope Valencenas in Belgio (S.)

BHL Number: 7472


A. COÆVO EX MSS.

CAPUT I.
Peregrinatio, conciones, captivitas, martyrium.

[1] Christo a donante, & universali Ecclesia in Domino quotidie fide crescente, appropinquante finis mundi termino, Paterna populi [turba], quæ Christianæ est legi inserta, pulsante pias aures Domini, pastorem propitius tribuit & propugnatorem, ad alendas vel docendas oves suas omnipotens Deus: ut eas liberet a dilaceratione serpentis tortuosi, [Prologus scriptoris.] qui indesinenter sævit, rapere volens ac dilaniare eas. Christus vero Dominus noster non cessat scuto protectionis suæ munire signo fidei singulorum corda credentium, qui liberator noster est verus de manibus inimicorum omnium. Denique Zacharias Propheta sic dicit, Liberati serviamus Domino, cum justitia & sanctitate. [Luc. 1. 14.] Manifestans igitur Rex Regum per sanctos Doctores suos cunctis gentibus regni cælestis gaudia, vult esse nos omnes unum ovile, ut ipse Pastor pius & bonus fiat nobis omnibus cum victoriæ triumpho.

[2] Igitur regnante in perpetuum Domino & Salvatore nostro Jesu Christo, tempore gloriosissimi Ducis Francorum b Karoli, adveniens vir quidam vitæ venerabilis Salvius c Episcopus, partibus Hemonensis fisci, [S. Salvius venit Valentianas,] qui vocatur Valentianas; cœpit ibi prædicare & docere divinis sermonibus pœnitentiæ fructum, & ut bonus athleta Christi regnum Dei populo. Erat autem vir sanctus, decorus aspectu, Dei virtute & magnificentia pollens; facies autem ejus nimio splendoris nitore fulgebat. Interea dum ex prædicto fisco egrederetur, elevans oculos, a longe vidit Basilicam, in honore B. Martini, magnifici Præsulis, quodam d loco dedicatam; suspiciensque cum lacrymis in cælum ait discipulo suo: Video, inquit, fili, trophæum gloriæ & salutis signum, collocata patrocinia beati Antistitis Martini eximii Confessoris: [inde ad basilicam S. Martini abit:] de quo ut audivimus & modo cognoscimus, Dominus noster Jesus Christus, tantam illi gratiam conferre dignatus est, ut ejus obtentu, cæci visum, claudi gressum, & leprosi munditiam, atque qui diverso morborum genere tenebantur adstricti, sanitatem pristinam recipere mererentur. Insuper & mortui, eo pro supplicum voto aures Domini pulsante, resurgebant. Nos, inquit, fili eamus cum fide ad ejus patrocinia, forsitan per ipsius obsecrationem inveniemus locum, quo nos excelsus Dei Filius, in ovili suo recipere dignetur.

[3] Tunc B. Salvius Episcopus ad prædictam basilicam B. Martini celeri gressu perrexit, ibique hospitium sibi una cum discipulo petiit. Deinde Missarum solenni Officio peracto, venit ad refectionem. Cumque crepusculum noctis ingruerat, [adhortatur populum,] iterum ingressus est basilicam, totamque noctem cum psalmis & hymnis, & spiritualibus canticis benedicens Deum, deduxit. Illucescente itaque jam die, cœpit S. Salvius induere se vestibus. Igitur populis advenientibus, audita fama S. Salvii Episcopi, cupiebant audire mellifluam Christi ex ore ejus prædicationem. [celebrat Missam,] Facta autem prædicatione, S. Salvius hora tertia ingressus sacrarium, deinde induit se Dalmatica & sacris vestibus: & procedens de sacrario, cœpit celebrare Missarum solennia. Expleto autem Canone convocabat Sacerdos populum, ut humiliarent se ad benedictionem: & benedicto populo, subsecuta est Collectio. Interea expletis omnibus, sicut mos est, vir quidam veniens, qui e providebat res prædicti fisci, nomine Genardus, sub Domino suo Abbone, cœpit petere a sancto Episcopo, ut sibi refectionem corporis acciperet ob amorem caritatis Christi. At ille audito nomine caritatis Christi Domini non denegavit. Erat autem sacratissima dies illa f Dominicæ Resurrectionis. Reficientibus autem illis adfuit prædicti viri filius nomine Winegardus. Habebat autem S. Salvius ministerale aureum Ecclesiasticum, [cœnat apud Genardum patrem Winegardi,] vestimenta ex auro & gemmis ornata, nec non & cingulum aureum micantibus gemmis & margaritis intextum. Ferebat enim hæc omnia vir sanctus coram omnibus. Hoc autem faciebat, quia cupiebat instanti animo pro Christi amore ad palmam martyrii g pervenire. Videns autem Winegardus filius Genardi, omnia hæc beatum virum secum deferentem, concupiscentia ductus, & tactus cupiditate intrinsecus, cœpit providere, quanam in parte vir Dei carpere cuperet iter.

[4] Denique S. Salvius, data benedictione populo; surrexit a refectione, cum omni apparatu, una cum discipulo suo, & cœpit iter agere. Circumiens itaque loca vel oppida, pervenit ad quemdam rivulum, h Buntionem nomine, qui inter devia montis latera ducebat ad monasterium, [tendit versus Condatum:] cujus vocabulum est Condatus. (Erat autem dedicatum prædictum monasterium, in honore sanctæ Dei Genitricis Mariæ.) Transacto autem rivulo, pervenit ad viam quæ ducebat ad Monasterium. Interea iter agente S. Salvio, adfuit ei obviam i præfatus vir Winegardus, plenus doli & omni fallacia circumdatus, cum sodalibus suis, & interrogavit virum Dei, dicens: Quanam in parte, o vir sancte, cupis carpere iter? S. Salvius dixit: Est nobis causa, ut ad monasterium, quod est non longe ab oppido isto, in honore sanctæ Dei Genitricis Mariæ dedicatum, si Dominus permiserit, vita comite perveniamus. Tunc Winegardus dixit ei: Habeo, inquit, [a Winegardo interpellatus,] in facultate mea ecclesiam fabricatam, ut in honorem Dei dedicetur. Num poteris venire ad eam, o vir sancte, & ipsam consecrare? S. Salvius dixit: Insanis, o homo, oportet Deo obedire magis quam hominibus. Tunc S. Salvius expressius cœpit concito gradu iter agere, sciens, Spiritu sancto revelante, quæ ei essent ventura. Tunc Winegardus dixit: Tu mihi dicis, quia insanio? S. Salvius dixit: Vide, fili, jam tibi dixi, quia oportet nos magis Deo obedire quam hominibus: dignum est enim nos primum visitare loca Sanctorum, ut omnes illos mereamur habere intercessores, quatenus beatitudinem regni cælestis cum ipsis adipisci mereamur. Tunc Winegardus clanculo præcepit servis suis, ut apprehenderent S. Salvium una cum discipulo suo, & omnia, quæ illius erant, violenter ab eo auferrent. Ablatum quippe a sancto viro ministerale aureum, id est calicem & patenam, [spoliatur:] statim jussit sibi ex his fabricari sellam, quæ super equum poni solet ad equitandum, ut pro dignitate nobili poneret eam super equum suum, eo quod valde protervus & levis vir esset: reliquum vero ministerium ecclesiasticum atque mirificas vestes, quas vir sanctus secum deferebat, & ad Missarum solennia induere consueverat, omnia misit ad k domum suam.

[5] Factum est autem, cum sanctus Episcopus duceretur in custodiam, Winegardus cum magna velocitate profectus est ad patrem suum. [carceri includitur,] Et interrogavit eum pater ejus, & dixit: Quid tibi est, fili, quod cum tanta velocitate ad me venisti? Sunt omnia prospera circa te, an non? Tunc Winegardus exposuit ei omnem rei veritatem, narravitque omnia quæ erga virum Dei gesserat. Dixitque pater ejus ad eum: Quid est quod egisti? Ut quid servum Dei, [improbante Genardo patre.] qui nos viam veritatis & salutis docuit, tam graviter concitasti? Quid est quod agere voluisti, ut traderes eum in carcerem? Aut quis tibi consiliarius fuit, ut tantum malum erga virum Dei agere debuisses? quis tibi dedit hoc consilium? Forsitan ergo pondere peccatorum nostrorum non premimur, idcirco peccata parentum nostrorum concitasti adversum nos, ut super nos permaneant usque in tertiam & quartam generationem. Ecce sanguis ejus est super nos, & super omnem progeniem nostram. Respondit ei filius; Quid faciam, pater? Dimittam eum solutum, an liberum retinebo illum? Da mihi consilium quid de eo deinceps faciam. Respondit ei pater ejus, & dixit: De nece viri istius non placet mihi consilium tuum, sed omnimodis displicet. Unum tibi dico; Si dimiseris eum, non tibi erit vitæ solatium; si autem occideris, ut homicida reus eris.

[6] Tunc Winegardus relicto patre, inito consilio cum sodalibus suis, perrexit ad domum suam, [Jussus occidi per custodem carceris,] & jussit omnes l regias domus suæ obserari, ita ut nemo ad eum potuisset ingredi. Accersitum itaque unum ex servis suis, Winegarium nomine, qui erat custos carceris, præcepit ei ut ingrederetur ad B. Salvium, & occideret ipsum & discipulum ejus pariter. Winegarius vero custos carceris, aperto ostio vertit se ad virum Dei, & descendit ad eum. Tandemque progrediens, pervenit ad eum locum, ubi Sanctus Dei morabatur, orationi insistens. Ut autem vidit servus ille B. Salvium, constanti animo in agone consistentem, pavore perterritus, cœpit valde intra arcana cordis sui metuere: dixitque ad virum Dei: Coarctor nimis, o vir sancte. Respondit ei sanctus Episcopus: Num erga te prospera sunt, o fili? Custos carceris respondit: Video te quasi Angelum Dei. Quis ego sum infelix, ut missus a Domino meo tanti flagitii scelus perpetrem? Numquid celare tibi possum, homo Dei, secretum Domini mei Winegardi, quod in te hac nocte mihi perficere præcepit? Audi me, vir sancte, acquiesce consiliis meis, ut ex isto carcere evadere queas una cum discipulo tuo, & ego vobiscum pariter: quia Dominus meus præcipiens præcepit mihi, & fortiter perurget me, ut hac nocte, antequam lucis crepusculum adveniat, interficiam vos. S. Salvius. dixit: O fili, sapientissimus Salomon m sententiam nobis protulit dicens: Ex abundantia enim cordis os loquitur: [non credit huic illud imperatū;] sed ego, ut puto, per temetipsum hæc omnia mendaciter loqueris. Dominus enim tuus non jussit tibi hæc agere quæ loqueris: quia neque dolosum verbum cogitat, neque dicit, nisi quod rectum est, quanto magis ut hoc scelus tibi perpetrare præcepisset?

[7] Ad hæc custos carceris cum lacrymis respondit: Testor Deum cæli & terræ, o vir Dei, quia ex his sermonibus quos a me audisti, [fugere recusat:] nullum penitus verbum falsum reperire poteris. Item subjunxit: Nunc autem audi me, electe Dei, & fac quæ hortatus sum, ut Domino suffragante evadere valeas. Me enim indignum atque inutilem servum perpetualiter in collegio vestro vel calceamenta pedis vestri detrahendi atque mundandi habebitis paratum. S. Salvius dixit: Fili, non oportet nos effugere præmia Christi, sed inviolabili fide magis amplecti. Custos carceris dixit: O Pater sancte, scio quia tu coronam paratam habes a Christo, sed ego ex malo conscientiȩ meæ ingemisco; & pro tanto flagitio, quod in te Dominus meus agere mihi præcepit, nescio ultra quid faciam. Idcirco æstuo & tremit spiritus meus nimio terrore, eo quod domus hæc divino nutu, ut mihi videtur, sic concutitur, ut nec lapis super lapidem, nec lignum super lignum, uno momenti spatio valeat stare. Rursumque dixit ei: Dominus enim meus grave servitutis jugum super me impositum habet: si enim ego aliquando unum ex minimis mandatis ejus præterissem, statim sæviebat indignatio ejus, & exardescebat in me servum tuum, & minas tormentorum incutiebat, & sæpe verberibus afficiebat: quanto magis ex isto magni reatus crimine, quod imperatum ab eo mihi est, si non perficiam? Et, si infelix ejus præceptum implevero, vereor ne ira Dei divinitus veniat super me; & aperiens terra os suum deglutiat me vivum, [animat custodem,] ante pœnitentiæ tempus, & descendam usque ad inferos. Tamen si hoc non egero, non effugiam manus Domini mei. S. Salvius dixit: Non contristeris ex hoc, fili, neque turberis, sed forti animo esto. Si enim Dominus tuus aliquod mandatum tibi præcepit, libenti animo ejus præcepo obtemperare debes: commemorans sermonem Apostolicum, ubi ait: Servi subditi estote Dominis vestris, in omni timore Domini, non solum bonis & modestis, sed etiam dyscolis. n Custos carceris dixit ei: Jam tibi dixi, serve Dei excelsi, ut si egredi volueris, egrediar & ego tecum: sed si nolueris egredi, mutare non possum, ut dictis Domini mei non obtemperem: gladio te confodiam & discipulum tuum. [1 Petri 2.] Tamen testis mihi sit Rex cælestis & Angeli ejus, quia non faciam quidquam ex his sponte mea; sed quia Dominus meus gravissimis suppliciorum generibus corpus meum minatur arctari.

[8] [a quo, per Winegardū increpito,] Hæc autem eo loquente, misit Winegardus, & jussit eum venire ad se, credens certissime, quod omnia quæ de sancto viro præceperat, patrata habuisset. Qui cum adstitisset ante faciem ejus, dixit ei: Complesti omnia quæ præcepi tibi, an non? Cur ita moras fecisti? Respondens autem servus, dixit Domino suo: Utinam placeret liberatori, ac redemptori nostro Christo Dei filio, ut oculi cordis Domini mei aperirentur, & videret quantam erga virum Dei Dominus præbet familiaritatem. Tunc furore repletus Dominus ejus, dixit ei: Quid egisti, serve nequam, per totam noctem istam? Custos carceris respondit: Quæso, Domine mi, ne irascaris mihi servo tuo, usque dum audias verbum ex ore meo. Ait illi Dominus ejus: Dic quæ dicturus es: aperiensque os suum, narravit ei omnia magnalia, quæ in carcere circa virum Dei viderat, dicens: Misisti me, inquit, Domine mi, ut hoc jussionis tuæ decretum agerem: ego servus tuus aperiens ostium carceris, statim in ipso introitu tremor magnus & intolerabilis timor irruit super me: & cum ante faciem viri Dei pervenissem, illico mente conturbatus sum, & perterritus cecidi pronus in terram ante pedes ejus, & putabam ut aperiret os suum, & absorberet atque deglutiret me. Tunc Winegardus, furore commotus, irridens eum, secreto dixit amicis suis: In veritate comperi, quia iste, [adjunctoq; ei sceleris socio,] secundum morem infidelium servorum, officium suum complet; & sicut vulpes, quod est animal valde timidum, pavore concutitur, quando agmen canum venantium incurrit; ita & servus iste nequam, pavore perterritus, abscondit se, mori timens: vocansque clam unum ex sociis suis, dixit: Rogo enim te, ut exeas cum eo, & vadas ad magum illum, unde mihi suas sententias & inania profert verba, quia cor illius in eo valde formidat, & esto illi solatium: forsitan accipiet ex te fortitudinem, ut extendat manum suam super eum, & interficiat, & vel tunc complebit præceptum meum. Iterum subjungens, eidem servo suo dixit: Præcipiens præcipio tibi, ut non videas faciem meam, donec omnia compleas quæ præcepi tibi. Per salutem patris mei, nisi compleveris ea quæ de mago illo & ejus ministro præcepi tibi, diversis suppliciis te afficiam.

[9] Illi itaque egressi, pervenerunt pariter ad locum carceris, ubi vir Dei retrusus, vinculis tenebatur adstrictus. Apertoque carcere, ingressi sunt in eum, & pervenerunt usque ad locum, ubi S. Salvius coronam Martyrii expectabat intrepidus. At ubi viderunt eum, cœperunt hæsitare. Discipulus vero illius, humanitatis causa, casu ab eo se disjunxerat. [intrepidus ad mortem, occiditur cum discipulo,] S. Salvius sedebat super sellam rusticanam, quæ tripedia a rusticis vocatur; & videns eum, is qui cum eodem servo solatii causa missus fuerat, dixit servo: Quid moraris? Cur non imples præceptum Domini tui? Tunc arrepta securi, tremefactus valde, non audebat eum percutere. Dixit ad eum B. Salvius: Quid hæsitas, fili? Fac quod tibi Dominus tuus præcepit, nudamque cervicem percutienti præbuit. At ille timens Dominum suum, percussit, & interfecit eum. Erat autem discipulus B. Salvii, ex altera parte in angulo domus carceris segregatus. Statim ut audivit ictum ferientis gladii, intellexit Magistrum interfectum, & exclamavit voce magna dicens: Noli me derelinquere, Pater sancte; pervenerunt igitur carnifices ad discipulum ejus, & interfecerunt eum. Martyrizati sunt itaque pariter S. Salvius & Discipulus ejus cum eo sub Winegardo; [26 Junii.] sexto Kalendas Julii, submisso collo corpora sua percussoribus tradiderunt, & animas sanctas in holocaustum Creatori Domino obtulerunt. Ideo coronati sunt, & acceperunt diademata de manu Domini. Oriundi sunt igitur Sancti Dei Arverno territorio regionis Aquitaniæ, in Franciam vero devoti pervenerunt. In pago autem Hamonense martyrio coronati sunt, & modo regnant cum Christo Jesu, coæterno Patri filio, una cum Spiritu sancto, per cuncta secula seculorum. Amen. o

ANNOTATA G. H. & D. P.

a Expunxi quod hic abundabat, Igitur, quodque ex usu Legendariorum plurium additum videtur, licet Prologum, quem ea vocula alias significaret adfuisse, hic habeamus; nisi Auctor ea usus est, in mente habens aliquem conceptum dedicationis aut præfationis majoris. Qui præpositus est Prologus in Ms. Vallis Lucentis; eum a posteris inepte adjunctum fuisse, supra diximus. Philippi Prologus aliud non continet quam excusationem, quod antea S. Augustini vitam scripserit peculiari erga Sanctum affectu, hanc vero ex mandato sui Abbatis.

b Karoli Martelli Ducis Francorum, ut supra probatum.

c Episcopus, ad prædicandum verbum Dei consecratus, aut certe ignotæ nobis urbis: variis Engolismensis habetur, quod non satis probari supra dictum.

d Brena, infra Brevitica villa dicta, media ab oppido leuca, nunc S. Salvii, vulgo saint Sauve. Alia Acta, S. Martini nomini & Reliquiis dicatam, ajunt.

e Prævidebat in omnibus Mss. in uno correctum providebat. Infra num. 13, & a Philippo Bonæ-Spei & in Ms. S. Maximini, Procurator fisci appellatur.

f Non quia tunc Pascha fuerit, sed quia omni die Dominico mysterium recolitur resurgentis Christi.

g Prudentius Philippus; Hæc autem omnia secum ferebat, non pretii temporalis cupidine provocatus, sed divinum mysterium tali ministerio veneratus.

h Doutremannus, Bucion appellat; Philippus, Bontionem.

i Alia Acta, in devexo cujusdam montis latere nactus opportunitatem.

k Castrum Bervincum, vulgo Beuvrage, inquit Doutremannus, qui locus trans Scaldim tantum distat a Prioratu S. Salvii, quantum uterque Valencenis, id est duabus fere leucis, quasi per triangulum.

l Regias domus suæ, ita omnia Mss. hujus Vitæ: sunt autem Regiæ, primariæ portæ domorum, alias Basilicæ, de quibus multa erudite Cangius in Glossario.

m Imo Euangelista Matthæus 12, 34, Lucas 6, 45.

n At non, manifeste mala jubentibus: ut summum igitur dixit permittendo, non suasit hortando Sanctus, ut faceret quod jussus erat: nec est verosimile eo abusum verbis Apostoli: quare miror nihil hic correctum a Philippo: ac rursum num. 14, ubi similia dicere fertur Dux Karolus.

o Finitur prima pars Actorum.

CAPUT II.
Miracula ad corpora, dein monitu cælesti elevata & translata.

In illis diebus nuntiatum est Winegardo, quod B. Salvius una cum discipulo suo consummasset Martyrium, [Corpora inter armenta in stabulo sepulta] & jussit servis suis sancta corpora latenter asportare ad armentum gregis sui, & præcepit ea ibi in medio fossæ humo operiri, antequam lucis crepusculum adveniret. Fecerunt autem servi ejus, sicut eis fuerat a Domino suo imperatum, & primo Magistrum in antrum projecerunt, deinde discipulum super pectus Sancti in cruce a posuerunt, æstimantes ut quod de Sanctis viris gestum fuerat, a nemine cognosci aut patefieri unquam potuisset. Sancti vero Dei secuti sunt verba Domini Salvatoris, in Euangelio dicentis: Qui vult post me venire, abneget semetipsum, & tollat crucem suam, & sequatur me. Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. [Luc. 9. 23, Joan. 8. 12.] Factum est autem, postquam sancta corpora in prædicto armento latenter humata fuerunt, ut vaccæ secundum eorum consuetudinem in eodem morarentur. Erat autem in prædicto armento, taurus miræ magnitudinis, qui custodiebat & observabat armentum quotidie cum grege suo. [custodiuntur a tauro,] Providebat igitur taurus ille semper locum illum a die illa, ex qua sancta membra ibidem absconsa fuerant, tam diebus quam & noctibus, in tantum ut nulla quidem ex buculis locum sanctum penitus attingere vel appropinquare auderet. Nempe, ut dictum est, [& ab immunditia conservantur.] si aliqua ex eis ire voluisset ad locum illum, taurus quidem versis calcibus, & cornuum ictibus eisdem resistebat, omnemque multitudinem bucularum promiscui sexus, in circuitu stare faciebat, ut eumdem locum sanctum coinquinare non valerent. Providebat enim solicite per omnia idem taurus locum sanctum, ut nulla macula, neque a vento agitata, neque ex quolibet stercore fuscari potuisset. Et si contigisset, ut aliquæ sordes casu ibi cecidissent, per totam noctem laborans requiem non habebat, donec pedibus suis locum sanctum mundatum habuisset.

[11] Evoluto itaque tempore post trium annomum curricula, sancti Viri suffragantibus meritis, Christus Dominus Deus noster, [Apparent lumina,] cœpit aperire secretum quod in armento latebat obscurum. Erat autem anus quædam in villa Brevitica, nomine Rasuvera, quæ circa domum suam per noctis quietem valde erat solicita. Quadam vero nocte contigit, ut intempestæ noctis silentio domum suam gyraret, sicut sæpius facere consueverat. Respexit ex adverso sæpedicti armenti, ubi S. Salvius & discipulus ejus absconse humati jacebant: & vidit haud longe in prædicto armento magni fulgorem luminis, & cucurrit ad ostium, ut probaret quidnam esset. Cognovit autem eadem anus quod virtus Dei esset, & prospiciens diligenter observabat locum, quem taurus custodiebat. Et in ejus cornua aspexit duas lampades ardentes adhæsas, tam magno splendore fulgentes, ut per totum armentum non esset locus, quo velut meridie clare omnia cernere non potuisset. [& lampades inter cornuatauri,] Denique statim convocatis vicinis vel civibus, nec non & domesticis suis, poposcit omnes, ut ad visionem eamdem diligenter considerandam, quam viderat, in eodem loco convenirent; & quid rei gestum esset, Domino favente, reperire valuissent. Et videntes tanti splendoris gloriam, admirati valde, dixerunt: Vere Angelica est hæc visio. Transacta autem prima nocte, iterum congregaverunt se omnes, & viderunt sicut prius viderant. Novissime inito consilio, cœperunt omnes hoc mysterium, quod viderunt, sacratissimis Deo Sacerdotibus declarare, & deprecari, ut Domini misericordiam postularent, ut dignaretur Rex cælestis gloriæ mysterium illud revelare, ut quidnam esset, potuissent cognoscere.

[12] In ipso quoque tempore, revelatum est visione Angelica gloriosissimo Duci Francorum b Karolo, ut Missos suos mitteret ad Valentianas fiscum; & ibi diligentissime requirere fecisset, ubi famulus Dei Salvius, una cum discipulo suo, requiesceret. [A Karolo Duce, tertiū monito visione Angelica,] Transacta autem nocte expergefactus Princeps, cœpit infra arcana cordis sui volvere, quænam fuisset hæc visio. Altera vero nocte admonitus iterum in sopore noctis, ut juberet perquirere, quid actum esset ex famulo Dei Salvio. Iterata vero nocte tertia, venit ad eum Angelus Domini post pullorum cantum; percussoque ejus latere, dixit: Semel & secundo rogavi te, qui es Dux & Princeps exercitus Domini, ut perquirere fecisses, & cum omni diligentia investigare, ubinam famulus Dei Salvius Episcopus requiesceret. Cur non obedisti voci meæ? Festina velociter & accelera quantocius, adhibitis tecum Optimatibus ac domesticis tuis in consilium, & diligenter investiga de prædicto famulo Dei Salvio ejusque discipulo. Cave ne prætermittas imperium Domini Dei tui, quia viri illi amici & Martyres Dei altissimi facti sunt. Expergefactus itaque Dux accersivit & convocavit omnes Principes, Satrapas & Optimates, ac Magistratus & Duces, necnon & omnes domesticos suos, qui gubernabant sub ipso regnum & imperium ejus, & exposuit eis per ordinem, quid per triduum revelatum ei fuisset: intellexerat enim, Angelo Domini revelante, quod a Deo esset hoc decretum: præcepitque eis, ut diligenter inquirerent de morte & martyrio S. Salvii Martyris ejusque discipuli, & per maximam mitterent solertiam in omnibus locis, vicis, villis, atque fiscis, seu per omne regnum suum.

[13] Misit itaque primum idem gloriosissimus Karolus Dux Francorum nobilissimos viros ex domesticis suis ad fiscum, [missi Valentianas nobilissimi viri,] qui vocatur Valentianas. Hi vero summo studio totis viribus fortiter investigare cœperunt de nece impiissima viri Dei, ejusque discipuli. Et convocantes Vicarios, Tribunos & Centuriones, Judices & Decanos Regis, congregata est ad eos multitudo populi non minima. Percunctari igitur cœperunt singuli per turmas suas, & diligenter investigare, usque dum pervenit sors ad domum Genardi: statueruntque eum in medio eorum, & caute observabant, interrogantes, & inquirentes ex his quæstionibus, ad quas missi fuerant de sancto viro inquirendas; ut si aliqua ei notitia fuisset comperta, eo quod ipse esset Procurator de rebus fisci illius, & villa Brevitica, ubi latebant Sanctorum corpora. Inventum que est, [examinatū Genardū,] eo confitente, qualiter ibi viri sancti convenerarit, & hospitium sibi eodem in loco acceperant, atque quemadmodum Dominicæ resurrectionis die hora refectionis cum eo discubuerant. Et interrogaverunt ad eum Missi & domestici Ducis, & dixerunt: Quid actum fuit de viro illo, postquam a refectione surrexit? Genardus respondit: Iter suum arripuit, deinceps nescio quid actum fuit. Domestici Regis ei dixerunt. Per salutem Domini nostri Karoli, diversis pœnis & tormentis te afficiemus, nisi dixeris veritatem.

[14] Tum Magistratus Regis apprehenderunt Genardum una cum filio suo Winegardo, necnon & Winegarium servum suum, [cum filio & famulo adducunt ad Regem,] qui in Sanctos Dei viros flagitiosissime injecerant manus; & adduxerunt eos ante conspectum c Regis, & dixerunt ei: Isti sunt, Rex, viri sceleratissimi, qui inique ausi sunt extendere manus super viros Dei sanctos. Intuens autem in eos Rex, dixit eis: Audite me, viri iniqui & impiissimi: quare regnum nostrum, quod nobis omnipotens Deus dedit ad regendum, sic subvertere voluistis, ut extinguere fecissetis nomen Christi de medio nostrum? Cur interfecistis viros sanctos, quos omnipotens Deus ad nos & regnum nostrum salvandum miserat? At illi treme facti obmutuerunt, & fixis oculis in terram, non audebant cernere faciem Regis Dux vero diligenter observabat, inquirens ab eis qualiter gestum fuisset erga Sanctos Dei. [quibus Caroli Ducis jussu oculi eruuntur.] At illi narraverunt ei omnia, sicut actum fuerat. Tum gloriosissimus Dux Francorum Karolus, furore commotus, præcepit lictoribus dicens: Ite accipite eos, & truncate Genardi & Winegardi virilia, & oculos eorum eruite. Winegario vero servo eorum tantum oculos eruite: nefas enim est, ut contra præceptum Domini quis agat, liberaut servus, & impunitus evadat. Lictores quidem Regis impleverunt omnia, ut eis fuerat imperatum.

[15] Rex autem jussit convocari universos Episcopos & Sacerdotes Domini, qui ibidem aderant, [Corpora sacra elevata,] ut cum magna reverentia sancta corpora ex illo loco ad locum alium transferrent. In die autem illa fecerunt Sacerdotes & universus Ordo Ecclesiasticus dedicationem solennem Domino Deo exercituum, in honore B. Salvii Episcopi, [nequeunt transferri ad ecclesiā S. Vedasti,] cum gaudio magno, laudantes Deum & benedicentes Dominum. Transsata sunt autem sancta corpora die illa, & aromatizaverunt ea induentes linteaminibus ac vestibus honorificis, & imposuerunt ea in plaustro d novo; appositisque bobus, volebant illos vertere ad basilicam S. Vedasti Confessoris. Tanto autem pondere Spiritus sanctus plaustrum fixit, ut juga boum multa non valerent ex eodem loco movere illud. Videns omnis populus quod nequaquam valerent e loco illo vehiculum cum sanctis corporibus movere, unanimiter cœperunt manus imponere, volentes iterum ad basilicam e S. Pharaildis cum ingenti apparatu illud deferre, sed nequaquam potuerunt. [aut S. Pharaildis:] Tunc Pontifices summi & omnes Domini Sacerdotes dixerunt; Viri Fratres & Patres, non nobis videtur, ut Beati isti in locis istis voluntatem habeant quiescendi. Dimittite illos; forsitan revelabit Dominus, ubi eos requiescere oporteat. Jam enim videtis, quod multa juga boum & multitudo populi, impositis manibus, nihil agere potuerunt. Tollite ergo multitudinem hanc, & relinquite boves tantum duos cum vehiculo; & ubi Dei fuerit voluntas, forsitan eo patronum devehent. Fecit igitur populus, [sed facile vehuntur ad ecclesiā S. Martini.] sicut Sacerdotes Domini dixerunt. Ablata vero multitudine, & duobus tantum bobus relictis, mox tanta in eis fuit velocitas eundi, ut vix caterva populi eos summa velocitate currentes, ullatenus attingere posset, usque dum ad Valentianas fiscum, ante basilicam S. Martini devenirent, ubi Sanctus ille vivens, solitus erat frequentius orationis causa convenire, expectantes ibi populum post se venientem. Denique convenientibus populis, deposuerunt Sacerdotes Domini sancta corpora venerabiliter de plaustro, intelligentes quod Domini voluntas esset, ut in eadem basilica reconderentur. Sepelierunt igitur S. Salvium in eodem sacratissimo templo f gaudio magno repleti: gratias in excelsis agentes omnipotenti Deo, Sanctum suum mirificanti una cum discipulo suo, g sexto Kalendas Julii, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus h per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Quia nomen ignorabatur, dicitur ex tali causa Superius appellatus secundum Molanum & monachos Prioratus S. Salvii.

b Karolo Martello, ut supra declaratum est. Alia Acta & Philippus Regem faciunt, qui non alius esse posset quam Karolus Magnus; sed male.

c Videtur intelligi Theodoricus, Rex a Martello constitutus. Consule supra discussa.

d Extra portam Valencenensem. Colitur autem S. Vedastus 6 Februarii.

e Ad pagum Brueil, dictum inquit d'Outreman. Vita S. Pharaildis data est 4 Januarii.

f Postea ecclesia S. Salvii dicta: non placet autem in his Actis, quod ecclesia illa dicatur Sancto adhuc viventi sæpius frequentata; cum semel tantum, idque ante mortem immediate, ibi sacrificasse legatur.

g Colitur Elevatio in dicta ecclesia XV Octobris, & Translatio VII Septembris.

h Pars secunda concluditur.

CAPUT III.
Beneficia sub Carolo Magno præstita. Perjurus punitur. Occisorum pœnitentia.

[16] Gloriosissimus vero a Carolus Rex Francorum largitus est sancto Martyri Salvio partem tertiam ex omnibus facultatibus fisci illius b, [Dotatur hæc a Karolo:] quæ & ibi permanet usque in præsentem diem.

[17] Eo namque tempore jussit Carolus Campum c magnum parari, sicut mos erat Francorum. Venerunt autem Optimates & Magistratus omnisque populus, & castra metati sunt universi in circuitu, ubi d Dux residebat. Congregatis autem omnibus, adfuit inter eos unus e Ducibus, quem valde Rex diligebat. Clamare vero cœperunt sorores ejus adversus eum coram Rege dicentes: [Dux aliquis negans sororibus hereditatē debitam,] Piissime & gloriosissime Rex, gubernator & consolator noster, qui post Deum gubernas regnum & imperium Francorum, misereri dignare nobis duabus famulabus tuis orphanis, ut jubeas fratrem nostrum reddere partem hæreditatis nostræ, quam retinet post se injuste. Accersivit autem eum, misericordia motus super eas: & diligenter inquisivit ab eo, utrum earum portionem injuste possideret, an non. Dixitque ad eum: Audi fili, & acquiesce consiliis meis, & redde hereditatem sororibus tuis debitam; faciamque te honoratum valde ex fiscis & villis nostris. Erat autem vir ille valde Regi dilectus, & noluit acquiescere consilio ejus, sed cœpit magis ac magis contradicere, numquam se in vita sua ex eadem portione, quam possidere videbatur, quidquam eis redditurum. Ad hæc Rex respondit: Tu dicis quod eis nullam portionem reddere debeas; & istæ testificantur, quod earum hereditatem injuste retineas post te, hoc non mihi rectum esse videtur. Verumtamen ecce habemus hic Patronum Neophitum, quem Deus nobis manifestare dignatus est. Si hereditatem earum vis possidere, vade & da sacramentum super ejus sanctum sepulcrum: forsitan tunc manifestabit Dominus Deus, [facto falso juramento ad sepulcrū Sancti,] per ipsius intercessionem, si justum sit tibi ad possidendum, an eis reddi debetur actio. Tunc infelix ille, cum magno gaudio acquiescens verbis ejus, ad sacrum Sancti pervenit sepulcrum: injectasque manus suas super illud, cum audacia magna juravit dicens: Per hunc locum sanctum, & B. Salvium Episcopum, quæcumque hæ sorores meæ de portione sua adversum me repetunt, nullatenus eis ex hac quidquam re debeo. Et peracto juramento statim medius crepuit, & disrupta sunt omnia viscera ejus, & per secretam alvi ejus naturam stercora proruperunt, & ex oculis ejus & auribus vel ore exivit sanguis, & cadens in terram factus est velut mortuus. Statimque domestici & amici ejus tulerunt ex eodem loco: nec ultra loqui potuit, [morte subita punitur,] sed post duarum vel trium fere horarum spatium vitam finivit. e Et factus est timor magnus in populo: & post hæc nullum fragile penitus sacramentum, in eodem sacratissimo loco, quisquam hominum mendaciter ausus est jurare.

[18] Igitur Genardus, pater Winegardi, omnem pecuniam & possessionem suam per testamenti seriem tradidit B. Salvio; [Pœnitens, Genardus sua tradit S. Salvio,] & perditis oculis corporalibus, acceptis oculis spiritualibus, resedit omnibus diebus vitæ suæ in domo sua. Winegardus itaque veniens ad fratrem suum Isembardum, dixit ad eum; Quid faciam, frater? Recognosco enim qualiter circa S. Salvium Episcopum, in impio crudelitatis scelere exarsi. Sed obsecro te, ut dones mihi consilium, quid facere debeam, ut indulgentiam ex hoc peccatorum meorum, Domino miserante, adipisci merear. Germanus quidem ejus non consenserat in necem, quam frater ejus in B. Salvio exercuerat: [Winegardus post orationes ad eum fusas] dixitque ad eum: Bonum est, frater mi, ut ad eumdem locum sanctum, in quo ipse Sanctus requiescit, quantocius properes: forsitan ipso intercedente accipies a Domino indulgentiam. Tunc Winegardus cum magno timore & tremore, ante primam diei horam pervenit ad januam basilicæ S. Salvii, & prostrato omni corpore in terram, cœpit orare. [in monasterio S. Amandi luget tota vita:] Cum autem diutissime voluisiet in oratione persistere, commota est omnis basilica, & invasit eum intolerabilis timor & tremor; & in fugam retro conversus, pervenit ad f monasterium S. Amandi Confessoris, & ibi permansit lugens ac pœnitentiam agens omnibus diebus vitæ suæ. Servus autem ejus Winegarius, cum magna reverentia flens & ejulans, cucurrit ad S. Salvii basilicam: & cum ingenti clamore stans ante sepulcrum S. Salvii Episcopi, clamabat dicens; Miserere mei, vir Dei sanctissime: scis enim ipse, quia ob timorem Domini mei nefarium in te scelus perpetravi. [Winegarius ad sepulcrū visum unius oculi recipiens,] Idcirco supplici corde & humili spiritu, deprecor, ut mihi hoc tam magnum flagitium servo tuo digneris ignoscere. Et cum hæc dixisset, statim prostravit totum corpus suum humiliter ante sepulcrum S. Salvii, cum ingenti gemitu & rugitu, manibus pectus tundens: tantaque ei inundatio lacrymarum confluxit, ut totum pavimentum quod erat ante sanctum sepulcrum, [greges custodit S. Salvii.] humefactum redderet. Et cum diu prostratus jaceret in terra, inter amaras lacrymas, ex uno oculo visum recepit. Ipsum vero usque in diem mortis suæ pascuæ gregum in servitio S. Salvii Episcopi deservire g vidimus.

[19] Multa quidem & alia miracula, quæ longa sunt narrare per singula, [Alia miracula patrantur.] de sancto viro vidimus & audivimus. Cæci visum, debiles & claudi, & plurimi qui diverso morborum genere teneri videbantur, nobis adstantibus, sanitatem pristinam recipere meruerunt; & modo, Christo Sanctum suum mirificante, recipiunt. Nos itaque, [Peroratio scriptoris.] Fratres, qui gesta vel vitam S. Salvii summo cordis amore scribere curavimus, obsecramus eruditissimos lectores, vel omnes Deo servientes Sacerdotes, ejusdem sancti Martyris vitam legentes, ut orationem pro nobis ad Dominum fundere non dedignemini; quatenus eodem sancto Martyre Dei interveniente, anima nostra a peccatorum nexibus fiat absoluta: quia in quantum laborare potuimus, vitam & gesta illius cum magno studio solerter scribere curavimus. Magnificemus enim unanimiter, Fratres carissimi, omnes omnipotentem Deum, qui est Pater in Filio, & Filius in Patre, cum Spiritu sancto, in tribus personis unus Deus, trinus in unitate, & unus in Trinitate; & laudes illi demus in excelsis, qui est semper mirabilis in suis Sanctis, qui contritos elevat, & lapsos in vera confessione reparat: qui confractos solidat, & nobis peccatoribus ad se conversis pœnitendo, misericorditer peccata dimittit; & hinc evectos ad paradisi gaudia omnes in se credentes, Angelorum ac Sanctorum suorum agminibus clementer consociat. Ipsi honor, laus & jubilatio, virtus & potestas sine fine perenniter per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Est hic Carolus Magnus nepos per Pipinum Regem Caroli Martelli; inter mortem autem hujus & regnum illius interfuerunt anni 27.

b Addit d'Outreman, tunc a Carolo Magno constructam fuisse Ecclesiam SS. Petri & Pauli, adjunctam ecclesiæ S. Martini.

c Curiam passim appellant scriptores ejus ævi, vel Placitum; Comitia Latinius dicerentur.

d Quidni hic legatur, ubi Rex residebat?

e Deest hoc miraculum in aliis Actis. Philippus e contrario ipsum fuse narrat; sed omittit pœnitentiam reorum.

f De monasterio hoc late actum ad Vitam S. Amandi 6 Februarii.

g Hinc accurate singula potuit auctor novisse.

DE SANCTO PELAGIO
MARTYRE CORDUBÆ IN HISPANIA.

A. DCCCCXXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De scriptoribus Actorum, circa genus mortis diversis translationibus & cultu.

Pelagius Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)

AUCTORE D. P.

Ambrosius Morales Cordubensis, Historicus Regius, editis anno MDLXXII D. Eulogii Martyris Cordubensis operibus, de Christiana republica atque imprimis de Sanctorum historia optime meritus, [Acta ab Ambrosio Morale edita] enumeratis ab illo Martyribus subjunxit pauculos, qui non multis post annis, sub iisdem impiis Arabum Regibus, passi sunt; exorsus a D. Eugenia, qua de egimus XXVI Martii inter Prætermissos, quod de ejus cultu antiquo nihildum liqueat. Inde porro ad S. Pelagium transiens, sic præfatur: Duobus post D. Eugeniam annis, hoc est Dominicæ nativitatis DCCCXXV, mensis Junii die XXVI, qui in Dominicam eo anno inciderat, Cordubæ D. Pelagius, martyrio, per omnem Hispaniæ ecclesiam usque hodie celebratissimo, fuit coronatus. Cujus gloriosi triumphi fama, etsi ad exteras quoque regiones inclita permanarit, & in Saxoniam usque remotissimam regionem actutum penetrarit; ibique Roswitham clarissimam Virginem commoverit, ut sanctissimi hujus Martyris victoriam, heroico carmine insigni cum præconio describeret ac celebraret; & nostrates etiam prisci historici ejusdem meminerint; Ecclesiæ etiam per Hispaniam multæ, in Lectionibus Matutinis, Martyrii ejus seriem retineant: ego tamen hic eam ejus Martyris historiam apponam, quæ (ut suo loco apparebit) ipsis martyrii diebus, ab eo qui tunc vixit & interfuit, scripta videatur.

[2] [ex vetustissimo Ms. Cardennensi] Ea in pervetusto codice, Gothicis litteris in membrana descripto, continetur, qui in insigni S. Petri de Cardenna Ordinis S. Benedicti cœnobio, prope Burgos nobilissimam urbem, olim fuerat, & nunc in Regio S. Laurentii ad oppidum del Escurial asservatur. Codex etiam S. Ecclesiæ Toletanæ Sanctoralis, Smaragdinus dictus, admodum vetustus, eamdem iisdem verbis habet S. Pelagii historiam. Vidimus etiam ipsam in veteri Tudensis ecclesiæ Sanctorali: ibi enim indigenam Martyrem civemque suum, solenni in Sacris pompa, Tudenses concelebrant. Hinc ergo immediate acceptam recudit Prudentius Sandovallius, in Antiquitatibus Ecclesiæ Tudensis, [& ex simili Tudensi a Sandovallio.] ejusdem Episcopus ipse anno MDCX: tum alii aliique ex alterutro; sed vel idiomate vulgari vel stylo contractiori; ac denique verbotenus rursum Joannes Tamayus de Salazar, in suo Hispanico Martyrologio, quem non pigebit imitari. Sed quoniam ubique omnia corruptissime erant descripta, præterquam quod obscura multa videbantur, quod fuit illorum temporum; nos, inquit Morales, quaqua ratione potuimus, nihil ferme immutantes, emendavimus. Contulimus ergo utramque Moralis & Sandovallii editionem; cognovimusque illius emendationem totam se continuisse intra scriptoria menda, Hispanicæ dialecto propria, ut devacati pro debacchati. Alia vero paucissima, recte atque ex auctoris sensu mutata, probabit diversitas Lectionis, tribus dumtaxat locis notanda in margine.

[3] In Codice Cardennensi hic titulus aderat: Vita vel Passio S. Pelagii Martyris, [In isto aderat nomen Raguelis Presb.] qui passus est Corduba civitate, sub Habdarraghman Rege, die VI Kalendas Julii: & in margine appositum, Raguël Presbyter doctor fuit hujus Passionis Cordubensis. Hoc ita accipiendum putat Morales, acsi scriptum esset, Raguel Presbyter Cordubensis, scriptor fuit hujus Passionis: deinde notat hunc Raguelem ipso S. Pelagii tempore vixisse, ut ejus Martyrium vidisse potuerit: nam de ejusdem Martyris sodalibus simul vinctis audivisse se asserit, quæ de præclara ejus sanctitate scribit … Loquitur etiam de sancti Martyris sepultura, tamquam Cordubæ adhuc corpus caputque permaneant, [in quibus non omnia æque certa,] sine ulla quæ tunc facta esset transferendi corporis mentione; cum tamen inter Martyrium & Legationem Sancii Regis, pro eodem repetendo missam, solum intercesserint anni XXXV. Sodales non tacent, inquit auctor num. 4, & fama non silet: præsentem autem nusquam se indicat: & ubi dicit seorsim corpus fuisse positum, dubitare nos facit, satisne certo scripserit, quod ministrorum in eo desævientium alius brachium radicitus amputavit, alius tibias desecavit: rem longe aliter narrante Roswitha, [& diversa a relatione Roswithæ,] & velut si per balistam trans mœnia fluviumque excussus Martyr, repertusque illæsus, capite dumtaxat imminutus fuerit, reliquo corpore in flumen merso: quod ad ripam ejectum absque capite invenerint piscatores, alibi deinde caput alii; unde postea contigerit dubitare fideles, an utrumque vel certe alterutrum vere S. Pelagii esset.

[4] [quæ sub Ottone II in Saxonia floruit,] Vixit Roswita, sive Hroswitha, alias Roswid, formato ab equis pascendis, vel rubro alboque coloribus nomine, in Ganderscheimensi Ducatus, nunc Brunswicensis apud Saxones monasterio, quod anno DCCCXLII Lutolfus Saxoniæ Dux condidit, Altfridus Hildesheimensis Episcopus locupletavit: & quia Ottonis primi Imperatoris gesta, jussu secundi Ottonis scripsit, non modo Latino carmine pollens, sed etiam Græce docta; Trithemius in Chronico Hirsaugiensi eam retulit ad annum DCCCCLXXX, [& quoad mortis genus, distinctiori auctore usa fuit,] post quem secundus Otto adhuc triennium vixit, & regnare cœpit Otto III. Gandershemium autem per Visurgim ac Leinam fluvios facilis ascensus est mercatoribus ex Hispania venientibus, adeo ut negotiatorum Saxonicorum aliquis, & tunc cum res ageretur Cordubæ præsens, æque certa aut certiora etiam scribere aut referre in patriam suam potuerit, quoad modum quam aliquis Christianorum Cordubensium, quibus minus tutum erat talibus interesse spectaculis, utpote magis expositis invidiæ suspicionique Barbarorum. Hactenus ergo suspecta esse non debet narratio Roswithæ; esto hæc minus distincte cognitam habuerit ætatem Martyris, & spatium temporis in carcere acti, ac genus illius; itaque crediderit filium Ducis Christianorum a Barbaris capti, qui fuerat Episcopi eorum consobrinus; neque curaverit aut sciverit nominare templa, apud quæ humatæ Reliquiæ fuerunt.

[5] [licet de aliis rebus minus informata.] Nescio an adhuc nata erat Roswithā, cum res Cordubæ agebatur; itaque vix ante annum DCCCCL scripsisse de S. Pelagio potuit, & versibus reddere quæ semibarbare scripta acceperat. Potuit autem ex suo de Cordubensium atque Saracenorum rebus conceptu imperfecto & rudi, utrisque, cum Corduba caperetur, Regem dare; Saracenis quoque, quos Paganos haberi audiebat, Idololatras fingere; erroribus facile ignoscendis Virgini tam procul viventi. Nos, ut accepimus, ita damus ex editione Poēmatum ejus, [Ejus Poëma hic recuditur, sed emendatius.] Norimbergæ procurata anno MDCI per Conradum Celte, primum in Germania laureatum Poëtam: qui tamen libraria menda in talibus frequentia, non omnia correxit; sed multa nobis per conjecturam emendanda reliquit, uti ex margine apparebit, indiciis exerrantis scriptionis antiquæ onusto: hoc enim ad fidelitatem pertinere putamus. Absque ejusmodi correctionibus ecgraphum a Bollando nactus Tamayus, pleraque inemendata recudit; neque in Notis laboravit, ut lectorem doceret, [Alia qui scripsit ex Raguelis relatu,] quid inter Roswithæ & Raguelis narrationem interesset. De illa quid sentiam, jam explicui; de hoc etiam cœpi dicere, eum neque præsentem Cordubæ fuisse, licet ortu forsitan fuerit Cordubensis, ideoque creditus rem diligentius explorasse; neque videri scripsisse quidquam, sed scribere volentem, pro ecclesia aliqua novi Martyris cultum amplexa, docuisse quæ noverat vel nosse se putabat.

[6] Utrum autem scripta ejus relatio sit, antequam in Saxonia carmen suum Roswitha elaboraret, [videtur Ecclesiæ Tudensi scripsisse,] haud facile dixero: unum mihi videor posse definire, quod id ille fecerit non valde diu ante annum DCCCCLX, cum scriptor ita ordiatur, Temporibus illis cum sævissima orta fuisset tempestas Christianis, quæ verba notabile temporis intervallum indicare sunt apta. Magis incertum est, cui Ecclesiæ primum scripta sit Passio ista. Martyrem quidem sic invocat Auctor, Patrocinare Ecclesiæ, eamque foveto indefessis præsidiis, quam tibi famulari conspicis votorum obsequelis, quatenus te coram Deo habeat Patronum, quem Gallæcia oriundum, [quæ prima cultū Sancti susceperit,] sed Martyrii sanguine Corduba tenet gloriosum. Non erat tamen is ecclesiæ Cordubensis status, sub Maurorum jugo gementis, ut ab illis interfecto Martyri Officium condere, eumque festivius celebrare auderet. Ergo particulam sed, interpretabor licet; & ipsam suspicabor in Tudensi Ecclesia, pro cujus Episcopo ille fuerat in captivitatem datus, initium factum ejus publice invocandi. Tali enim suspicioni favet, quod præter Passionis historiam, etiam alibi repertam, in sola illa repertum fuerit, ideoque & verosimiliter compositum Officium totum proprium cum Missa, qualia Sandovallius excudi fecit: ubi ad Vesperas primas ita in Hymno: [ut civis sui:]

En sancte Martyr, adolescens Pelagi, preces suscipe
Tudensium fidelium, deferque vota singulis…
Ut ortusque Gallȩcia, passusque sistis Corduba,
Pro nobis Christum supplica, superna pariens gaudia.

[7] Porro quam cito cœperit ille coli, per ea quæ Hispani fideles tenebant ad Septentrionem & Orientem regna, [cito late diffusum,] Mauris obtinentibus omnia eaque meliora ac majora ad Meridiem & Occasum, satis apparet, ex instrumento cujusdam Blasii, quod Prudentius Sandovallius, in libro fundationum monasticarum num. 2 pag. 46 producit, confirmatum a Rege Navarræ Garcia Sancii, Æra DCCCCLI, id est anno Christi DCCCCXXXIII, octavo dumtaxat post Sancti agonem. In eo enim donatur Abbati S. Æmiliani, Genesio, ecclesia S. Pelagii, [structis mox ecclesiis.] cum quadam ei juncta hereditate, in villa Solii Rivogiensis provinciæ, ad Castellam veterem pertinentis. Alia multo celebrior, sub ipsius & S. Joannis Baptistæ invocatione, ædificata in urbe Legionensi fuit a Rege Sancio, hujus nominis I; postquam is pacem simul & corpus Sancti a Cordubensi tyranno petitum misisset anno DCCCCLX; in quam deinde septimo post anno ipsum attulit ejus filius Ranimirus III. Et Tamayus quidem, producto veteri, ut appellat, Carmine, credi vult, quod fuit

Quarta Kalendarum dies adnumerata Decembris,

quando sacrum pignus excepit Legio.[Translatio Legionem an. 967 an 28 Novembris?]Sed Carmina Tamayi toties convicta sunt falsitatis, ne dicam fictionis, totiesque deinceps convincentur, ut omnia debeant esse suspecta. Et hoc quoque loco novitatem facile stylus prodit. Quare de die tunc incipiam credere, cum veterum Breviariorum Kalendariorumque testimonia Tamayus produxerit: quod hic non facit, facturus suo more si potuisset.

[8] Neque vero diu licuit Legionensi urbi bono illo frui: [altera Ovetum an. 985.] nam anno DCCCCLXXXV, metu barborum urbi imminentium, cum omnibus, quæ ibi cives habebant cariora, Ovetum fuit translatum. Noster tamen Ribadineira, alio quidem avectum tunc corpus non negat, sed Ovetum primo allatum dicit anno MXXIII die VIII Novembris, quo nempe Rex Ferdinandus ipsius translationem aliquam celebravit. Monasterium vero, inquit Morales, quod primum ab Sancio Rege ad reponendum Martyris corpus fuit Legione ædificatum, [Ecclesiæ nunc plures ei sacræ,] Almansere totam urbem devastante cum fuisset dirutum; post ejus urbis cœnobiique restaurationem divi Isidori corpori excipiendo locum dedit (anno MLXXIII); ab eoque Divo nomen novum accepit. Sed prior jactura multis aliis iisque magnificis [operibus] quæ hodie per Asturiarum, Galleciæ & veteris Castellæ regiones cernimus, abunde satis est compensata. Sola Corduba (quasi ad se non amplius pertineret Sanctus, cujus alio translatæ Reliquiæ erant) tarda fuit in ejusmodi Officio usque ad annum MDLXXXVI, quando urbis Episcopus Antonius de Pazos, natione Gallecus, sub Sancti sui gentilis nomine instituit fundavitque seminarium & collegium Clericorum, quod ejus deinde successores confirmarunt, & nova dote constituta, propterea quod prior esset litigiosa, denuo stabiliverunt, teste Martino de Roa, in hujus Sancti Vita inter alias Sanctorum Cordubensium anni MDCXV. Ovetensis porro Ecclesia, æque ac Legionensis, cum adhærente sibi Virginum monasterio antea similiter sancti Joannis Baptistæ erat: nunc vero etiam S. Pelagii propter præsentiam corporis ejus appellatur: quod nomen qui contractius vulgo pronuntiant, Sampayo efferunt, unde inter Hispanorum cognomenta illud apud Lusitanos usurpatum, sicut & patronymicum Paëz, a Payo derivatum.

[9] Reliquæ per Hispaniam ecclesiæ, inquit Morales, paucis exceptis annuam ejus festivitatem concelebrant, [& cultus ubique fere per Hispaniam:] quod eorum Ritualia & Kalendaria satis docent. Sed apud exteros sero admodum nomen illud in sacros Fastos receptum est: errant enim qui Usuardum nominant, ipsomet Sancto vetustiorem Scriptorem. Pauca fortassis, eaque recentissima, ac multipliciter interpolata exemplaria ejus, & quidem corrupto loci nomine, sic meminerunt: Civitate Longina S. Pelagii Martyris: quod Ms. Florarium & Carthusiani Bruxellenses sunt secuti. [nomen sero insertum Martyrologiis exterorum,] Molanus correxit, & Cordubam posuit. Maurolycus deinde ac Galesinius suis Martyrologiis Sanctum inscripserunt, quasi in Legionensi civitate passum. Hos secuti Romani Recognitores primi ita scripserunt: Apud Legionem Hispaniæ civitatem S. Pelagii adolescentuli, qui ob confessionem fidei, jussu Abdarameni Saracenorum Regis forcipibus ferreis membratim præcisus, martyrium suum gloriose complevit. Sed Baronius cum, lecto Ambrosio Morales, & Truxilli Thesauro concionatorio, didicisset, [nec sine mendis,] Cordubæ passi corpus nunc esse Oveti; primum verbum mutari suasit, & scribi; Cordubæ in Hispania. Potuisset etiam mutari, quod ibidem dicitur forcipibus ferreis membratim præcisus. Nihil ejusmodi legitur in Vita, aut in citatis auctoribus Morale ac Truxillo. In Forcipes quidem ferreas appendi jussum Sanctum, habent Acta, ac strictim sursum deorsumque levari; sed forcipes hic intelligi furcas, per modum equulei erectas, res ipsa loquitur, & nihil istæ faciunt ad forcipes illas, de quibus disserit Baronius in Annotationibus suis.

[10] Primus talis sententiæ auctor fuisse videtur Joannes Vasæus, in Chronico Rerum Hispanicarum, sub annum MDLI absoluto; [sero etiam inserta passio vulgatis Legendariis,] ubi tam Raguelis quam Roswithæ relationes redigens in compendium, prioris verba sic intellexit, acsi tyrannus mandaverit, ut forcipibus ferreis strictum Pelagium membratim scindant. Huic proximus accedit Joannes Basilius Sanctorius, in Flore Sanctorum (sic Legendaria vocant Hispani) primum edito Cæsaraugustæ anno MDLXXVIII, quem septennio post habemus Bilbai recusum, ubi dicitur tyrannus mandasse, que lo atenealazzen, hasta quela alma le saliesse de las carnes, id est, ut forcipibus eum discerperent, quoad anima egrederetur de corpore; idque factum ait, a prima usque ad vesperam. Antiquiora ejusmodi Legendaria non videntur Pelagii passionem habuisse, vel in communi per annum ordine, vel inter Extravagantes, ut appellant, relatam. Nam quod apud nos est, Hispali editum Hispanice anno MDXXII, nihil habet de S. Pelagio: nihil etiam quod Ulissippone prodiit Lusitanice anno MDLXXXV, Archiepiscopi Bracarensis jussu collectum per Didacum de Rosario. Joannes de Marietta, in historia Ecclesiastica Hispaniæ, edita Conchæ anno MDXCVI, inseruit quidem S. Pelagii Passionem lib. 2 de Martyribus non Pontificibus cap. 77; sed de forficibus tacuit, [horum quoad durationem supplicii differentia.] solumque scripsit Martyrem a carnificibus fuisse ad tormenta palo ligneo alligatum & excruciatum, ab hora decima usque ad noctem: idem habet Alfonsus Villegas in opere excuso Cæsaraugustæ anno MDCXXVI seu prius forte Vallisoleti ante duodennium; & ab hora tertia in vesperam, ait, continuatam ad palum carnificinam; sed non aliam, quam quæ in Actis Latinis describitur: sicuti nec aliam descripserat, illis aliquanto accuratior Petrus Ribadineira noster; qui nec pali quidem meminit, sed equulei, ante membrorum dissectionem adhibiti. Dicit tamen etiam ipse, a prima postmeridiana totis sex horis durasse supplicium; cum Acta dicant illud hora decima consummatum: ut videantur auctori ab ortu solis ad occasum horæ numerari, more forsitan tunc usitato Saracenis etiam in Hispania.

ACTA
Ex relatu Raguelis Presbyteri coævi.

Pelagius Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)

BHL Number: 6617


AUCTORE COÆVO.

[1] [Prologus;] Illustre quidem cujusque operis tunc habetur exemplum, cum ejus narrationis textus cœptum bene tenuerit cursum: quia ex hoc maxime ad laudem probationis * proficitur subsequentis, si ultima haud discrepaverint primis, ut quæ fuit cœpti causa initii, sit etiam ad complementum operis peragendi. Et licet nostra scriptio martyrium disponere nititur fidelissimi testis sui, tamen primordiis non disjungitur, ubi supplicium paratum extitit populis Christianis. Unde autem orandus est Dominus, ut loquendi nobis in laudem sui præbeat initium, quod consummato opere, nullus penitus habeat dissidium: quo tandem ille foris resonet in lingua, qui auctor erat intus in conscientia.

[2] Igitur temporibus a illis, cum sævissima orta fuisset tempestas Christianis; [Pro Episcopo patruo] contigit, ut totius Hispaniæ hostes contra Galleciam moverentur; ut, si fieri posset, funditus ea subversa, fideles omnes dominatio possideret externa. Sed non destitit divinum omnino auxilium, temeritatem reprimens indebite contra suos venientium. Ad quemdam itaque locum b cum prædicti hostes pervenissent, e contra Christianorum exercitus occurrit, & sese utrique obviaverunt. Mos est autem Regis fidelium Christianorum, [Cordubæ captivo,] ut suos simul secum in expeditione Episcopos habeat. Conserto itaque prælio, ita populus Dei in fugam versus est, ut etiam ipsi Episcopi c cum aliquantis fidelibus captivi tenerentur: in quibus autem unus nomine fuit Hermoygius, qui ferro vinctus Cordubæ carcere mansit clausus. Porro, quia divinitus varia sunt judicia his, [obses datur Sanctus:] quos omnipotens Deus ad regna vocat cælestia; fessus iste Hermoygius Episcopus carceris angustiis, ac ferri oneribus, obsidem pro se suum dedit sobrinum, nomine Pelagium; ea quoque spe retenta, ut ipso abeunte captivos mitteret, quibus hunc sobrinum redimere posset.

[3] Verum solita divinitus affuere beneficia, quæ hunc Pelagium ita illuminarunt, [qui carcerali ærumna purgatus,] ut carcerem haberet probationem, vel quotidianorum, sine quibus humana fragilitas vivere non potest, casuum limam; ut eo etiam sibi hoc ergastulum ad ablutionem induceret peccatorum, qui antea in propria positus patria cum esset, quamvis puer, absque illecebris vitam nequibat ducere incentivorum; quia vix homo in honore positus, Deo placere potest, cum sibi quæ sua sunt, quisque vult vendicare. Unde Dominus dicit viam esse arctam, quæ ducit ad vitam, latam vero & spatiosam, quæ ducit ad perditionem. [Matt. 7. 13.] Revera quanto facilius est ex prosperis ad ima dilabi, tanto unicuique congruentius extat ad sublimia per aspera & confragosa provehi: quinimo, unde morti similis extat, inde Angelorum opportunius curiæ aslociatur.

[4] Igitur iste beatissimus Pelagius, sibi divinitus hæc omnia inspirata, [ab an. 10 ætatis] juxta quod ejus narrant indicia, examinans, caute in carcere vivebat, ubi ferme decem annorum ætate clausus fuerat. Porro qualem ibidem se gerebat, sodales non tacent, & fama non silet. Erat enim castus, sobrius, quietus, cautus, orationibus vigil, lectioni assiduus, Dominicorum præceptorum non immemor, bonorum colloquiorum ascitor, malorum expers, risui non facilis. Elegerat enim sibi magistrum Paulum Apostolum, in doctrinis vigilantem, deprecationibus instantem, angustiis communicantem, in pressuris non deficientem. Quapropter solers erat in lectione, ac facilis in doctrina: [mira cœpit enitere virtute;] eadem quippe illius extabat conversatio; de illa nihilominus responsio, qua (eo reluctante) si quando forte quivis dissimilis fidei garrulus aderat, refutatus * abibat. Sic præterea mente vel corpore servabat integritatem, ut putares eum non nisi futurum martyrium præmeditantem: utpote cum talia præberet indicia, quæ nullatenus cælestia admitterent gaudia. Quis vero talem indolem plausibus non efferet, quam species foris pulcherrima paradisigena prærogativa jam decoraverat. Cui sane intus manebat instructor Christus, qui foris erat formæ illuminator: quo ipsum etiam celebraret magistrum specie vultus, qui mente haud dubie dignum regebat alumnum.

[5] Purificat quoque vas suum, dignum parans habitaculum, [præsertim castitate,] in quo post paululum ut sponsus lætaretur; & de quo sacro laureatus cruore sibi suisque amplexibus, inter Sanctorum curias dignus honore famulus jungeretur; ut bina tam virginitatis quam passionis uberius corona ditatus, duplicem ferret de hoste triumphum; cum & divitias abhorreret, & vitiis non cederet. Ergo merito duplum pertigit ad bravium, qui cum suis satellitibus hostem calcaverat tetrum. Manens vero. S. Pelagius promissionibus resistendo fortis, ac vitiis sane non cedendo laudabilis: quantum interea ille antiquus hostis, suis cristatus nequitiis, eum irretire, nunc aperte, nunc tacite conabatur; tantum propriæ malitiæ calliditate, sub ipsius (Deo annuente) prostrabatur pedibus infirmus. His vero per trium annorum, & semis circulum probabiliter gestis, forte quodam die Regii d Tironis cujusdam satellites affuere, qui hujus beatissimi Pelagii venustiorem vultus pulchritudinem suo Domino esse nuntiaverunt. [Tredecennis laudatur Regi a forma,] Nec immerito pulcher foris intuebatur, quia Domino Jesu Christo intus pulchrior diligebatur. Hoc pacto stulti homines & veritatis nescii, ejus formam gurgitibus vitiorum putabant obruere, quam idem Dominus noster inter sanctarum Virginum choros suis a dextris pollicebatur stare; non utique intelligentes miseri, Domino non posse contraire, qui nec suum album aut nigrum unquam capillum posset facere.

[6] [eique inter epulas sistitur:] Quæ interea fama, Regis auribus innotescens, ei optime, sed non recte placuit: cum Dei famulus Pelagius, in carceris etiam angustiis pulcher apparuit. Rex itaque inter epulas positus, apparitores misit, qui futuram Christi hostiam suis sisterent conspectibus intuendam. Sed quia omnipotenti Deo possibilia manent cuncta, dicta factis complentur, & Dei famulum Pelagium præcipites satellites cum vinculis rapuere; ita ut stridentes in aula Regis, cum amputarentur, catenarum tumultus audirentur. Gaudentes itaque mente cæci Regi offerre mortali, cujus jam sibi Christus animam nexu * disponsaverat inseparabili, eum Regis conspectibus, trabea indutum regali, obtulerunt, Beatissimi auribus pueri mussitantes, quod ad tantum perduceretur honorem ejus species. Ad quem illico Rex inquit: Puer, [ad apostasiam solicitatus,] grandis te honoris fascibus sublimabo, si Christum negare, & nostrum volueris prophetam verum esse dicere. Nonne qualibus, quantisve potiamur regnis, vides? insuper addam tibi numerosam auri vel argenti copiam, vestes optimas, ornamenta pretiosa. Sumes præterea tibi, qualem ex his tyrunculis elegeris, qui tuis ad votum moribus famuletur, sed & cortes offeram ad habitandum, equos ad utendum, delicias ad fruendum. Porro, & de carcere quantos petieris educam, & parentibus etiam tuis, in hanc, si volueris, regionem advocatis, immensas dignitates conferam.

[7] [generose recusat,] At vero sanctus Pelagius universa despiciens, ac ridenda esse intelligens; Hæc ait, quæ demonstras, o Rex, nihil sunt, & Christum non negabo; Christianus fui, sum & ero; nam & hæc omnia finem habent, & cum suis spatiis transeunt. Porro Christus, quem ego colo, nescit habere finem, qui nec initium habet ullum: ipse namque est qui cum Patre & Spiritu sancto unus permanet Deus; qui nos ex nihilo fecit, & universa potestate continet. Interea cum eum joculariter Rex tangere vellet: [seque martyrio offert.] Tolle, canis, inquit sanctus Pelagius; numquid me similem tuis effeminatis existimas? Et illico vestimenta quæ indutus erat, scidit, & fortem in palæstra se athletam constituit; eligens digne pro Christo mori, quam turpiter cum diabolo vivere, & vitiis inquinari. Ipsum vero adhuc suaderi posse Rex existimans, suis præcepit tironibus, ut eum suasoribus delinirent lenociniis, si forte apostatando tantis acquiesceret regalibus pompis. Sed ille ( adjuvante Domino ) fortis stetit, & intrepidus permansit; Christianum se solummodo prædicans, ejusque per secula præceptis obsecundare se dicens.

[8] Cujus ferventissimum Rex spiritum contra se persistere videns, [Ergo varie cruciatus,] atque in suis se desideriis spretum esse intelligens; ira stimulatus; Appendite, inquit, illum in forcipes e ferreas, ac strictim tamdiu sursum deorsum vicissim levantes, deponite, quousque aut animam exhalet, aut Christum esse Dominum deneget. Quod beatus Pelagius forti animo pertransiens, stabat intrepidus, qui adhuc pro Christo pati penitus non recusabat. Cujus cum immobilem Rex constantiam videret, jussit eum membratim gladio scindi, & in flumine projici. Qua ministri potestate accepta, [membratim discinditur:] per tam immania in eum exerto pugione ludibria debacchati sunt, ut eos putares sacrificia componere de eo, quem immolari eis * insciis in conspectu Domini nostri Jesu Christi erat necesse; & qui jam electus manebat in cælis, adhuc duriter patiebatur in terris. Nam alius brachium radicitus amputavit, alius tibias desecavit, alius etiam cervicem ferire non destitit.

[9] [Christum invocans moritur,] Interea stabat Martyr intrepidus, ex quo guttatim sanguis destillabat pro sudore profluus; nullum interim præter Dominum Jesum Christum invocans, pro quo pati non recusabat, dicens: Domine, eripe me de manu inimicorum meorum. Quem sane divina potestas non deseruit, faciens illum in pœnis Confessorem, ac sub gladii mucrone gloriosum in cælis Martyrem. Porro, manus quas ille ad Deum levabat, illi sceleratissimi, gladio amputabant. Inter quæ beatissimus Pelagius fessus anhelabat: & quia qui hominum misereretur, non aderat, Deum solummodo invocabat. Clamabat quidem athleta fortissimus, sed præsens certamini præerat Dominus, [& a fidelibus sepelitur.] Veni, inquiens, accipe coronam, quam tibi ab initio promisi. Inter hæc spiritus migravit ad Deum, corpus vero projectum est in fluminis alveum. Sed post hoc nullatenus defuere fideles, qui illud quærerent, atque ad sepulcrum honorifice deferrent. Cujus quidem caput cœmeterium tenet S. Cypriani, corpus vero cespes S. Genesii. f

[10] O vere dignum Deo martyrium hora septima cœptum, vespere autem eodem die consummatum! Quis unquam tale donum ullis compensare valebit sermonibus? Nam pro carceris squalore, reddita est ei cæli gloria; pro angustiis temporalibus, meruit cæli munera; pro patria quam reliquit, possidet paradisum quem optavit. Dimisit sane parentes vel fratres, sed nunc Angelos habet consortes. Omnis (inquit sermo divinus) qui dimittit patrem, aut matrem, &c. propter nomen meum, centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit. [Matt. 19. 29.] Sustinuit membris gladium, qui nunc cælorum obtinet regnum. O beatissime testis Pelagi, [Epilogus.] qui inter delicias minasque Christum confitearis, ac blanditiis cedere nolis; eligens magis mori pro veritate, quam vivere seculo & carere justitia; & quem jam Christus in sorte habebat electorum, promissionibus noluit cedere perditorum. Unde, quæsumus sancte Martyr, Ecclesiæ patrocinare, eamque foveto indefesse præsidiis, quam tibi famulari conspicis votorum g obsequelis: quatenus te coram Deo habeat Patronum, quem Gallecia * oriundum, sed martyrii sanguine Corduba tenet gloriosum. Igitur hic beatissimus Pelagius, ætate circiter tredecim & serius passus est annorum; Corduba (ut dictum est) in civitate, Habdarraman Rege imperante; die videlicet Dominica, hora decima, h sexto Kalendas Julias, Æra DCCCCLXIII i, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit & regnat cum Deo patre, in unitate Spiritus sancti, unus in trinitate Deus, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Quibus scilicet Ordonius Rex Legionis simul & Galleciæ, imperabat, ab an. 913; & Mauris Cordubensibus Abberrahaman, haud diu post initium seculi X, regno avi sui potitus, præteritis fratribus.

b Mindoniam appellat Sampyrus, vulgo Mondoñedo, inter Compostellam & Ovetum mediam: sed utroque loco paulo magis septentrionalem. Idem Sampyrus non hic, sed ad Juncariam in Catalaunia, altero post triennium prælio captos Episcopos, ait: sed Raguele & Roswitha, contra Gallecos pugnatum, consentientibus, ipsum memoria lapsum puto.

c Scilicet Hermoygius Tudensis, & Dulcidius Salmanticensis, teste Sampyro.

d Videtur Principem, seu Regis filium intelligere; aut saltem honorarium illius ephebum, ut infra num. 6, Rex suis præcepit tironibus.

e Jam dixi, Forfices intelligi, quibus veluti ex equuleo suspendebatur Martyr.

f Hinc constare notant Morales & Sandovallius, scripta hæc esse, antequam corpus transferretur Legionem an. 960. Porro S. Cypriani Carthaginensis celebrem in Hispania cultum testatur versibus suis S. Prudentius; & Basilicæ Cordubensis meminit Eulogius. De Genesio Arelatensi dubitaret nemo, quin hujus cultum Hispani acceperint ex Gallia, uti & reliquos sacrorum ritus (qui deinde apud Mozarabes permanserunt) nisi novarum Chronicarum nuperi figuli, sub nomine Juliani induxissent proprium Cordubensibus Genesium, sub Nerone passum, cujus quia dies ignorabatur, memoria & cultus sit 25 Augusti cum Arelatensis memoria & cultu confusus. Verum, ut is in numero Sanctorum recipiatur a nobis, certiori & antiquiori teste indiget.

g Quatenus scilicet sub Mauris licebat, sublato Abdarhamene, & persecutione cessante.

h Conveniunt hi characteres in annum Christi 925, qui habuit litteram Dominicalem B, ut bene observat Morales; qui licet in suo codice invenerit notatam Æram DCCCCLXIV, voluit tamen solum imprimi DCCCCLXIII. Hoc cum legerit Sandovallius; mirum est, quod non solum imprimi fecerit Æram 964 (pro qua per errorem typographicum invenitur apud illum 864) sed etiam in margine notaverit, an. 926 habuisse litteram Dominicalem B, & 26 Junii in Dominica. Correctionem necessariam cum Tamayo teneo in anno: nec (ut recte observat Morales) possumus opinari quidquam erratum in die V Kal. & legendum VII Kalendas: nam si 25 Junii passus esset Sanctus, non voluissent ecclesiæ Hispanicæ transferre ejus festum, in diem, SS. Joannis & Pauli Officio impeditum.

i Sampyrus DCCCCLXII, sed ex dictis corrigendus.

* in citiis

* Galleciæ.

* proficit

* reputatus

* dispensaverat.

ALIA ACTA
A Hroswitha Monacha eodem seculo scripta.
Ex editione Norimbergensi anni 1601.

Pelagius Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)

BHL Number: 6618


A. HROSWITHA.

PRÆFATIO.

[1]

Inclyte Pelagi, Martyr fortissime Christi,
Et bone regnantis miles per secula Regis,
Respice Hroswitham miti pietate misellam,
Me tibi subjectam devota mente famellam:
Quæ te mente colo, carmen quoque pectore promo:
Et fac exigui supero de rore rigari
Pectoris obscurum, mihi jam clementior, antrum;
Quo possim laudum condigne mira tuarum,
Famosumque tuum calamo signare triumphum,
Et quam nobiliter mundum cum morte cruentum
Vicisti, nitidam mercatus sanguine palmam.

* Edita, jam ruis clementius, quod librarii oscitantia corruptum restituens, pergam porro in gratiam lectoris, similia simili libertate corrigere, illo tamen in Margine vel in Notis admonito.

CAPUT I.
Corduba a Mauris subacta, Abderrhameni ibi regnum, victoria de Christianis.

[2]

Partibus occiduis fulsit clarum decus orbis,
Urbs augusta, nova, Martis feritate superba:
Quam satis Hispani cultam tenuere coloni, [Cordubæ urbi inclitæ,]
Corduba famoso locuples de nomine dicta:
Inclyta deliciis, rebus quoque splendida cunctis,
Maxime septenis a Sophiæ repleta fluentis,
Nec non perpetuis semper præclara triumphis:
Olim quæ Christo fuerat bene subdita justo,
Fudit & albatos Domino baptismate natos.
Bellica sed subito virtus bene condita jura
Mutavit sacræ fidei, spargendo nefandi
Dogmatis errorem, populum læsitque fidelem.
Perfida nam Saracenorum gens indomitorum
Urbis Marte petit duros hujusce colonos;
Eripuit regni sortem sibi vir quoque clari,
Extinxitque bonum Regem b baptismate lotum,
Qui pridem merito gessit regalia sceptra, [sed a Saracenis occupatæ,]
Et cives justis domuit quot c tempora frænis.

[3]

Hostili ferro certe quo jam superato,
Ac reliquo victo tanta de cæde popello;
Ductor barbaricæ gentis, structor quoque pugnæ,
Vir sat perversus, vita rituque profanus,
Vindicat imperii sortem sibi denique tanti; [præfectus tyrannus,]
Collocat & socios populato rure nefandos,
Implens mœrentem non paucis hostibus urbem.
Polluit & veterem puræ fidei genitricem
Barbarico ritu, * quosdam (miserabile dictu!)
Paganos d justis intermiscendo colonis;
Quo sibi suaderent patrios dissolvere mores,
Deque profanato secum sordere sacello.
Agmen sed tenerum, Christo pastore regendum,
Jussum perversi respuit mox triste tyranni,
Dicens malle mori, Legem quoque morte tueri,
Vivere quam stulte sacris famulando novellis.
Quo Rex e comperto, non absque sui fore damno
Sensit, si cunctis pariter prædivitis urbis, [frustra solicitatis Christianis pacem indulget;]
Quam crebro validæ cœpit luctamine pugnæ,
Civibus excidium mortis conferret amarum.
Ob quod decretum, prius immutando, statutam
Sanxit mox legem, vulgato dogmate, talem:
Ut quisquis Regi mallet servire perenni,
Et Patrum mores olim servare fidelis
Hoc faceret licito, nulla post vindice pœna;
Hac solum caute servata conditione,
Ne quis præfatæ civis præsumeret urbis
Ultra blasphemare f diis, auro fabricatis,
Quos Princeps coleret, sceptrum quicumque teneret,
Seu caput exacto citius subjungere ferro,
Et sententiolam lethi perferre supremam. [in eo solos sæviens, qui legem ipsorū blasphemarēt.]
His ita digestis simulata pace quievit,
Obruta mille malis toties urbs nempe fidelis.
Sed si quos ignis Christi succendit amoris
Martyriique * sitis suasit corrumpere dictis
Marmora, quæ Princeps comptus diademate supplex
Corpore prostrato veneratur thure Sabæo;
Hos capitis subito damnavit denique pœna,
Sed Superos animæ petierunt, sanguine lotæ.

[4]

Casibus his plures volvebat Corduba soles, [Postea regno ibidem potitus Abdarhaman,]
Subdita per longum paganis Regibus ævum:
Donec sub nostris quidam de germine Regis
Temporibus, regnum suscepit forte parentum,
Deterior patribus, luxu carnis maculatus,
Abdrahemen g dictus, regni splendore superbus,
Qui * non Christicolis faciebat more parentis;
Librans arbitrium fidei supra memoratum,
Nec satis injustum solvit pietate decretum,
Auctor quod sceleris, populator perfidus urbis,
Sanxit, dum Regem superaret Marte fidelem.
Sed volvens animo, servans quoque corde profundo
h Odium in Christianos;
Sæpius innocuo madefecit sanguine rura,
Corpora justorum consumens sancta virorum, [persecutionem orditur,]
Qui Christo laudes ardebant pangere dulces,
Ipsius & stultos verbis reprehendere divos,
Insuper & tanto fastu se jactat in aula
Sacrilegus, meritas cumulans sibi denique pœnas,
Ut Regem Regum semet fore crederet ipsum;
Ejus & imperio gentes omnes dare colla,
Ullum nec tanta populum feritate refertum,
Qui tentare suas auderet Marte catervas.

[5]

Cum tumuit fastu * illicito jactantius isto, [& Galeciam invadere decernit.]
Audiit, inde locis gentem degere remotis,
Gallicia regione sitam belloque superbam,
Christi cultricem simulacrorumque rebellem;
Quæ sua continuo tentaret spernere jura,
Velle negans Dominis olim fore subdita pravis:
Quo Rex comperto fervebat dæmonis ira,
Corde gerens veterem serpentis denique bilem;
Volvebatque diu flammato dedecus æstu,
Quid faceret tantis animo tractans inimicis.
Tandem nempe dolo cunctis jam forte retecto,
Affatur Proceres prædivitis urbis heriles,
Talia pestifero latrando verbula rostro:
Non latet, imperio Reges i succumbere nostro,
Vivere nostrarum necnon moderamine legum
Omnes, Oceanus gentes quas circuit altus.
Sed quæ Gallicios retinet fiducia captos
Nescio, gratiolæ respuant ut fœdera nostræ, [armato cü exercitu:]
Et tandem veteris sint ingrati pietatis.
Restat ut armatis repetamus quippe lacertis
Gallicios hostes agitando forte rebelles,
Donec ex nostris strati per secula telis,
Inviti nostris submittant colla catenis.

[6]

Hæc postquam jactat, causamque doli memorabat;
Jussit collectis vulgus concurrere turmis, [victoriaq; potitus captivos abducit.]
Armorum variis instructum denique signis;
Pergeret ut gentem secum delere fidelem,
Ostentatque suum gemmata casside vultum,
Ferrea lascivis imponens tegmina membris.
Tali cumque locum peteret pompa memoratum,
Et gentem primo tentaret denique bello;
Extemplo tantum sortitur namque triumphum,
Ut jam bis k senos, una cum l Principe, captos
Illaqueet Comites, arctis stringitque catenis.
His Procerum damnis magna feritate paratis,
Cessit victa suis fidissima gens inimicis,
Subditur atque jugo perversi Regis iniquo.

ANNOTATA D. P.

a Septem artes liberales intellige.

b Rodericus Visigotthorum Rex ultimus, anno 714 prælio decretorio victus, periit aut periisse est creditus: præter hunc nullus alius tota Hispania Rex erat, neque regnum ullum Cordubense peculiare, sicut Poëtria nostra præsumit. Habebat tamen Corduba Præfectum, de quo apud Marianam legitur lib. 6 cap. 24. Maurorum post victoriam copiis bifariam divisis, pars, Maguedo duce (qui Christiana olim sacra, quibus erat imbutus, abjurarat) Cordubam petiit; & quoniam nobilissimi ejus urbis cives, commune periculum veriti, Toletum aufugerant, haud ægerrime expugnata est, pastoris cujusdam ductu: qui aditum qua facillime penetraretur in mœnium ea parte monstravit, quæ ponti conjuncta est, silentio noctis custodiisque interfectis. Urbis Præfectus templi munitione, cui a D. Georgio nomen fuit, defensus, tribus mensibus obsidionem toleravit, deinde e fuga retractus in Maurorum potestatem venit. Quæ parum distincte cognita Hroswithæ fuisse mirum non est; cum adeo longe abesset illa & loco & tempore. Simili venia digna sunt quæ consequenter notabo.

c Quot .i. per aliquot tempora.

d Judæi Mauris confusi urbem habitandam susceperunt, inquit Mariana: Christianos cives plerosque fugisse vult: sed credibile est, ut alibi, ita etiam hic plurimos remansisse, quorum deinde posteri Muzarabes dicti, quibus religio, ac templa sua, licet thesauris sacris spoliata, ipsaque monasteria salva quadamtenus mansere, sub ea quæ mox sequitur conditione.

e Melius, Dux nominatus fuisset; videtur autem Poëtria, urbis primo capiendæ Ducem, & ejus diu post primum Regem Abderrhamanum, qui regnum istud circa 757 obtinuit, simul & tempora & acta utriusque confudisse.

f Nullos Saraceni Deos ejusmodi colunt: unum Deum venerantur: sed in eo negant personarum Trinitatem. Poëtica igitur fictione hic describuntur, ut idololatræ.

g Hujus nominis tertius Almansor Ledim Alla, id est, Fidei exaltator cognominatus a suis, de quo ejusque in Christianos ferocia; aliquot adversis præliis irritata, vide Marianam lib. 7 cap. ult. ubi etiam de mox narrando prælio; sed ex Sampyro, veluti ad Juncariam pugnato, quod non placet.

h Excidit librariis versus unus, ad sensum integrandum necessarius.

i Reges erant Ordonius Legionis, & Garcias Navarræ: qui neque subditi neque fœderati Maurorum erant, sed generose cum illis bellabant; ceteri solum Comites dicebantur, etiam in Castella.

k Hunc numerum sola & prima docet Hroswitha.

l Satis apparet ex mox sequentibus secularem Principem & belli Ducem a Roswitha intelligi non Episcopum: in quo facile ex Arabum relatu decipi potuit advena Saxo.

* quodnam

* satis

* nam

* licito

CAPUT II.
Obses barbaris traditus Pelagius, blanditias Regis fidenter aversatur.

[7]

Tunc restaurato rursus quoque fœdere a primo,
Loris procedunt vincti Comites duodeni, [Pro sene patre (imo Patruo)]
Cum concaptivo victi Rectore popelli.
Qui citius vinclis dissolvuntur resolutis,
Exempti propriæ pretio gazæ numeroso:
Sed ducis est pretium jussu Regis duplicatum,
Ultraque quam propriis possit persolvere gazis.
Cumque sui causa Regi deferret avaro,
Quæ quidem habere domi sibimet suevit pretiosa; [lytri supplementū quæsituro,]
Casu condicti parvum quid defuit auri.
Quod Rex sentiscens, fraudem quoque mente revolvens;
Dixit, nolle Ducem populo dimittere dulcem,
Ni prius indictum plene solvat sibi censum;
Non sitiens tantum, * pretio quod defuit, aurum,
Quantum Rectorem populi gestit dare morti.
Cui fuerat b natus præclari germinis unus,
Omni prænitida compostus corpore forma
Nomen Pelagius, formæ splendore decorus,
Consilio prudens, tota bonitate refulgens:
Qui c vix transactis jam tunc puerilibus annis
Attigit ætatis primos flores juvenilis.

[8]

Cumque sat immitem patri sciret fore Regem,
Tali mœrentem blanditur voce parentem. [petit obses tradi S. Pelagius,]
O Mi care pater, mea suscipe verba libenter,
Et quæ commoneo sensu bene percipe prompto.
Calleo namque tuam senio decrescere vitam,
Viribus & propriis nervos penitus vacuatos,
Nec te posse quidem lenis quid ferre laboris.
Ast ego * sat validis dominabor quippe lacertis.
Ad tempusque potens Dominis succumbere duris,
Quapropter moneo, precibus blandisque rogabo,
Ut Regi natum me deponas tibi carum,
Donec sufficias pretium persolvere totum;
Ne tua canities vinclis intercidat arctis.

[9]

Et senior contra dicebat voce severa:
Desine tanta loqui, dulcissime desine fili,
Ne mœrore meos ducas in tartara canos.
Nonne salute tua pendet tantum mea vita,
Et sine te spatium valeo pie vivere nullum? [atque ægre obtinet.]
Tu decus omne meum, tu gloria magna parentū,
Es quoque subjecti nobis spes sola popelli.
Quapropter patriam præstat me linquere caram,
Nec non Hispaniam d vinctum penetrare superbam,
Quam te grandævæ vinclis spem tradere vitæ.
Non tulit ergo patrem Pelagius ista sequentem:
Sed mulcet dictis mentem cari genitoris,
Et cogit blandis quod suasit velle loquelis.
Consensit precibus tandem genitor venerandus,
Tradidit & natum semet redimendo misellum.

[10]

Tunc Rex Pelagium jussit perducere secum, [Reversus Cordubam Rex,]
Et lætus rediit, patriam victorque revisit.
Nullus pro meritis credit factum fore Regis
Hoc, quod tam pulchra vincebat denique pompa:
Sed mage judicio secreto Judicis æqui,
Ut populus tanto correptus rite flagello,
Fleret totius proprii commissa reatus;
Vel quod Pelagius, Christi pro lege necandus,
Forte locum peteret quo se morti dare posset,
Nec non sanguineum pro Christo fundere rivum,
Impendens animam Domino bene morte piatam.

[11]

Postquam Rex urbem tetigit sævus locupletem,
Portans præclarum victa de gente triumphum; [Pelagium carceri tetro mancipat:]
Licet egregium Christi præcepit amicum
Carceris in tenebras vinctum submergere nigras,
Deliciisque cibo nutritum pascere parvo.
Corduba namque locum servat sub fornice tetrū,
Oblitum lucis, consignatumque tenebris,
Maxima qui miseris fertur fore causa doloris.
Illic Pelagius, præpollens pacis alumnus,
Clauditur imperio Regis cogente nefando.
Illic ergo viri venerunt sedulo primi,
Mulcendo mentem juvenis causa pietatis:
Qui cum vidissent vultum capti speciosum,
Nec non prædulcis gustassent ipsius oris [deinde ab illis qui viderant,]
Verbula, rhetoricæ circumlita melle loquelæ;
Optabant speciem vinclis absolvere talem,
Hæc & suaserunt Regi jam sceptra tenenti.
Ipsum felicis certe summum caput urbis
Corruptum vitiis cognoscebant Sodomitis,
Formosos facie juvenes ardenter amare,
Hos & amicitiæ propriæ conjungere velle.

[12]

Hujus namque rei memores, animo miseranti [laudata sibi illius forma,]
Causa Pelagii suaserunt talia Regi.
Non decet ergo tuum, Princeps fortissime, sceptrum,
Duriter ut puerum mandes punire decorum,
Obsidis & teneros insontis stringere nervos.
Ejus prænitidam velles si cernere formam,
Et tam mellitam saltem gustare loquelam,
Quam cuperes juvenem tibimet conjungere talem,
Gradu militiæ nec non assumere primæ,
Corpore candidulo tibi quo serviret in aula.
His Rex mollitus dictis, hac voce coactus,
Jussit Pelagium nodis evellere duris, [deduci eum ad se honorifice jubet,]
Omneque lavacro corpus detergere puro,
Lætaque purpureo circumdare tegmine membra,
Collum gemmatis nec non ornare metallis;
Quo bene constructa posset fore miles in aula
Cæsaris. Imperio tunc hæc urgente superbo,
Ex templo nigris Martyr producitur antris,
Sistitur atque toga regali comptus in aula.

[13]

Cumque palatinis medius foret ille locatus,
Vincebat socios vultus splendore togatos:
In quem conversis omnes mirantur ocellis
Tum faciem juvenis, tum dulcia verba profantis.
Aspectu primo quoque Rex suspensus in illo,
Ardebat formam regalis stirpis amandam.
Tandem Pelagium nimium mandavit amandum
In solio regni secum jam forte locari, [sed ab eo, osculum detrectante,]
Ignis ut ipsius fieret, sibi sedulo junctus,
Fronteque submissa libaverat oscula caro,
Affectus causa complectens ut pote colla.
Non patitur talem Christi nam miles amorem
Regis Pagani, luxu carnis maculati,
Aurem regali ludens nec contulit ori.
Magno ridiculo divertens ora negato,
Fatus & egregio dicebat talia e rostro.
Non decet ergo virum, Christi baptismate lotum,
Sobria barbarico complexu subdere colla;
Sed nec Christicolam, sacrato Chrismate tinctum,
Dæmonis oscillum spurci captare famelli.
Ergo corde viros licito complectere stultos,
Qui tecum fatuos placantur cespite divos;
Sintque tibi socii, servi qui sunt simulacri.

[14]

Sed Rex e contra nulla commotior ira [& blanditias ac promissa spernente,]
Mollibus * ephebum dictis * mulcebat amandum.
O lascive puer, jactas te posse licenter
Spernere tam mitem nostri juris pietatem,
Audacterque diis toties illudere nostris?
Nec movet * ætatis præsens damnum juvenilis;
Et quam mœrentes orbabis forte parentes?
* Noster blasphemos urget cultus cruciandos,
Subdere eos * morti, ventres * jugulosque forari;
Ni cedant, & blasphemam respuant rationem.
Hortatu moneo quapropter quippe paterno,
Talibus ut verbis parcas sævæ rationis,
Et mecum stabilem comportes mentis amorem,
Nec tentes nostrum post hæc offendere jussum,
Magno sed studio serves mea dicta sequenda:
Te quia corde colo nec non venerarier opto;
* Tantum præ cunctis aulæ splendere ministris;
Alter ut in regno sis, me præstante, superbo.
Hæc ait, & dextra compressit Martyris ora,
Astrictum læva complectens colla sacrata, [alapa cæditur.]
Quo sic oscillum saltem contingeret unum.
Callida sed Testis confudit ludicra Regis,
Osque petit subito pugno regale vibrato;
Intulit & tantum pronis obtutibus ictum,
Sanguis ut absque mora stillans de vulnere facto
Barbam fœdavit, nec non vestes madefecit.

ANNOTATA D. P.

a Neque renovatum, neque tunc primo ictum fœdus ullum fuit: sed majoribus animis restauratum bellum a Christianis, quamvis Alava Contabriæ pars ea victoria Mauris cessisset.

b Non natus, sed nepos ex fratre aut sorore; fortassis tamen & filius spiritualis ex baptismate.

c Imo necdum transactis, utpote tunc solum decennis; adeoque nec bene hic laudatus a prudentia, nec vere dictus se ultro obsidem præsentasse.

d Videtur Poëtria rem actam concipere, pæne in ipso loco certaminis, qui Corduba aberat quam longe a Borea in Meridiem Hispania tenditur, majori tunc adhuc sui parte Mauris parens.

e Hispanismus hic quo rostrum dicitur pro facie, indicat Roswitham præ oculis habuisse aliquam vulgaris linguæ narrationem scriptam.

* pretii

* sed

* molliter

* dicens

* monet

* nostri

* vos

* vestros

* tanto

CAPUT III.
Martyrium Sancti; corpus inventum; caput miraculo ignis probatum.

[15]

Tunc Rex non modicam tristis conversus in iram, [Balistæ impositus trans flumē jacitur,]
Jussit Pelagium, cælestis Regis alumnum,
Trans muros projici, jactum funda a machinali,
Crebro bellantes saxis quæ perfodit hostes.
Nobilis ut testis, fluvii b collisus * perennis,
Urbem qui vasta propius circumfluit unda,
Membratim creperet raptim, fractusque periret.
Talia jactanti parebant forte ministri;
Mox & inauditam struxerunt denique pœnam,
Funda Pelagium jacientes martyrizandum,
Urbis famosæ trans maxima mœnia longe.
Sed licet ingentes obstantes undique rupes
Actarent testis corpus prædulce cadentis;
Attamen illæsus Christi permansit amicus.
Certe Regales citius pervenit ad aures,
Martyris allisi corpus non posse secari, [corpore illæso:]
Infigi scopulis ripæ quod jussit acutis.
Hic magis offensus, penitus fuerat quia victus,
Mox caput exacto jussit succidere ferro,
Et sententiolam sic exercere supremam.
Denique lictores, Regalia jussa trementes, [tum capite plexus mergitur fluvio.]
Mox Christi testem gladio secuere fidelem,
Funus & extinctum lymphis credunt c retinendum.

[16]

Jam miles Regis, prostrata morte, perennis
Victor stelligeri volitat per sidera cæli,
Cælitus Angelicis deductus suaviter hymnis;
Judicis & veri, cæli super astra * locatus,
E dextra nitidam suscepit congrue palmam, [Anima in cælo coronatur.]
Pro nece martyrii laudando fine peracti.
Sed nec ferventis bravio fraudatur amoris,
Quo semet vinclis pro vita denique patris
Impendit, patriam linquens gentemque subactam.
Tandem nulla piis potis est depromere verbis
Lingula laureolam, cælesti luce coruscam,
Qua bene servata fulget * pro virginitate,
Adjunctus turmis cælesti sede * receptis,
Agno cantamen modulando perenniter Amen.

[17]

Postquam lictores, Regis decreta sequentes,
Funeris exuvias extincti sat generosas [Providente Deo]
Lympharum gremio credunt, in saxaque figunt,
Ut sacri tumulo cineres essent sine digno;
Christus, qui proprios patitur non perdere Sanctos,
Prædari modicum capitis vel forte capillum;
Non tulit in lympha testem remanere fidelem;
Illi sed dignum providit rite locellum,
Qui Sancti tumulo servaret membra sacrata.
Nam piscatores, lymphas remis resecantes,
Fluctivagosque greges variis laqueis capientes,
Littoris extrema viderunt corpus in ora
Inter grandisonas agitari Martyris undas. [piscatores ejectum in ripa corpus inveniunt,]
Eminus hoc cautis cernentes nempe pupillis,
Illic vela dabant citius, corpusque levabant.
Nec jam personæ noscunt formam venerandæ,
Illita purpureo fuerant quia sanguine membra:
Et caput egregium jacuit procul amne revulsum,
Sed tamen hoc sapiunt, prompto quoque pectore credunt,
Quod hic, quisquis erat, Christi pro lege cadebat;
Illic hi soli quia damnantur capitali
Pœna, qui sacra tincti baptismatis unda,
Non metuunt crebro Regis reprendere sacra.

[18]

Cumque caput c nanciscentes colloque locantes, [deinde & caput,]
Pelagii faciem cognoverunt rutilantem;
Rumpunt in tales miseranti pectore voces:
Heu jacet exanimis, propriæ spes unica gentis!
Atque decus patriæ tumuli sine sordet honore.
Nonne satis multis scimus nos vendere * siclis
Semper Sanctorum corpuscula passa virorum,
Quos capitis cædes monstraverat esse fideles?
Et quis laudabilis dubitet corpus fore Testis,
Quod truncus misere capitis jacet absque decore?
Hæc ubi dicta dabant, navi pia membra locabant,
Et citius versis remigabant denique velis [atque in urbem referunt, Christianis vendendū;]
Famosæ cunctis ad portum gentibus urbis.
Hic quoque subducta jam processere carina,
Et clam cœnobium Christo petiere sacratum,
Intra non modicos urbis venerabile muros,
Portantes pretio vendendum denique magno
Extincti Testis funus, venerabile terris.
Quod gaudens hymnis suscepit turba fidelis,
Suavibus exequias celebrans de more sacratas;
Largiter & pretium nautis tribuit superactum,
Ardescens Sancti mercari corpus amandi.

[19]

* Quo jam mercato pretii non munere pauco,
Eligitur tellus membris locuples retinendis:
In qua suprema busto pompa reparato, [ad cujus sepulcrum cum miracula crebrescerent,]
Glebæ sub cumulo conduntur fragmina sacra:
Quæ mox stelligeræ Regnator maximus aulæ
In tumulo signis jussit fulgere coruscis:
In cælis anima satis ut regnante beata
Æqua gloriola regnarent mortua membra.
Denique collectus cernens ex urbe popellus,
Non pauco variis obsessos tempore morbis,
Mundatis illic fœdis putredine membris,
Salvari gratis, nulla mercede salutis;
Nam rudem meriti Sanctum titubat fore tanti
Illius ut causa fierent miracula tanta.

[20]

Tandem cœnobii Princeps d Rectorque popelli,
Optima consilii tractans medicamina sani, [ad tollendū de vera ejus sanctitate dubiū,]
Sensit Celsithronum devota mente precandum,
Quo jam dignanter solita pietate, patenter
Detegeret dubio causa secreta remoto.
Quod mox personæ sexus optant utriusque
Parcius, atque tribus sociatæ sponte diebus
Dulcibus instabant hymnis, precibus quoque sacris.
His certe votis devota mente peractis,
Mitem mollitum Regum sensere polorum
Esse suis preculis studioso murmure fusis,
Nec non judicio dubiæ pronum fore causæ.
Et cito fornacem cogunt fervere minacem,
Ignibus apposit is toto conamine structis.

[21]

Dumque focus gremio fureret fornacis in amplo, [orant ut Deus signū faciat caput servando a flammis,]
Mox caput abscissum Christi sumpsere famelli,
Talia blandiloquis palpantes verbula linguis:
Rex pie, sidereæ Dominator nobilis aulæ,
Omnia judicio qui scis discernere justo,
Illius meritum Sancti fac igne probari:
Et si sit tantæ fultus bonitatis honore,
Ejus ut ex meritis fierent hæc dona salutis,
Frontis pelliculam facito non tangere flammam:
Verticis illæsos omnes quoque redde capillos;
Sin vero meriti constet fortasse minoris,
Manda pro signo saltem lædi cute summa,
Juxta naturam fragilis carnis perituram.

[22]

Talia dicentes, clarum caput igne probandum [quo per horam intra eas illæso,]
Credunt, flammivomis saltim surgentibus undis.
Et tandem plenæ spatium post unius horæ,
Hoc ipsum rapidis extollunt denique flammis,
Lustrantes oculis damnum ferretne caloris.
Quod jam splendidius puro radiaverat auro,
Expers odoris penitus tantique caloris;
Hinc sursum versis laudavit turba fidelis [novum venerantur Patronum.]
Vultibus Altithronum modulanti carmine Christum:
Qui toties tantis fecit splendescere signis
Fragmina constantis pro sese mortua Testis.
Hæc & mauseolo digne condens venerando,
Digno percerte supplex veneratur honore
Finetenus, merito vulgo bene credula noti,
Cælitus atque dati semper gavisa Patroni.

ANNOTATA D. P.

a

Balistam intellige. Tamayus nescio quid intenderit clarioris sensus, cum hunc sine sensu versum substituit.

Funda murali jactum trans mœnia prœci. i. projici.

b Betis, vulgo Guadalquivir: quem Poëtria nostra gratis concepit rupibus præcinctum: interim ei debemus notitiam novi istius tormenti: si tamen ea satis certa est, silente Raguele: similiter quoque ei debemus modum inventi & a Christianis sepulti corporis, quem Raguel nec attigit quidem, uti nec miracula ad tumulum patrata.

c Quomodo factum sit ut alio caput, alio corpus conditum sit cœmeterio (quod asserenti Ragueli negari non potest) non exprimitur. Crediderim ego, ab aliis corpus in ripa, ab aliis caput alibi, & alio forsan die, inventum esse; vel ab ipsismet carnificibus allatum in urbem ad tyrannum, fidem impleti mandati facturum, deinde a Christianis redemptum fuisse; unde inter ipsosmet nata controversia sit de veritate prædictarum Reliquiarum.

d Nempe dilapsis ad Christianas partes Episcopis, relictis inter Mauros Christianis vice eorum præerant Abbates, qui cum Monachis remanserant.

* Parenis

* locati

* pro

* receptus

* seclis

* quonam

APPENDIX D. P.
De venerabili Hermoygio, S. Pelagii patruo vel avunculo, & Translationibus corporis.

Pelagius Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Procedente ultra dimidium seculo X sub Regibus Legionensibus Ranimiro III & Alfonso V, [Sampyri Asturicensis coævi Chronica,] in eorum aula florere cœpit Sanctus Pyrus, uti se signat ipse, apud Ægidium Davila, vel etiam, idque usitatius Sampyrus & Sampirus, factus deinde Asturicensis Episcopus; quod ipsum adhuc fuisse constat (teste eodem Ægidio) anno DCCCCXCVIII. Scripsit hic res suo tempore gestas usque ad annum DCCCCLXXII, opusculo inter alia similia per Prudentium Sandovallium Tudensem Episcopum bis edito, & antea sæpius allegato per eumdem in Antiquitatibus Tudensis ecclesiæ, editis an. 1610. Primus Sampyri locus huc spectans sic legitur: Iterum Rex Cordubensis, cum aliis Agarenis Regibus, & cum multis Saracenorum exercitibus contra Regem Dominum Ordonium venit ad locum, qui dicitur Mudonia; & inter se dimicantes & prælium moventes, corruerunt ibi multi ex nostris: &, ut ait David, varii sunt eventus belli. Ex hinc in anno tertio innumerabile agmen Saracenorum venit ad locum, qui dicitur Mohis. [de clade in qua captus Sancti patruus] Quo audito Pampilonensis Rex Garsea, Sancii Regis filius, misit velociter ad Dominum Ordonium, ut adjuvaret eum contra acies Agarenorum. Rex vero perrexit cum magno præsidio: & obviaverunt sibi in valle, quæ dicitur Juncaria: & (ut assolet) peccato impediente, multi corruerunt ex nostris; etiam duo Episcopi, Dulcidius Salmanticensis & Ermogius Tudensis, ibidem sunt apprehensi, & Cordubam adducti: & pro isto Ermogio Episcopo ingressus fuit obses, sobrinus ejus S. Pelagius Cordubam. Deinde posuerunt eum in carcerem, qui postea pervenit ad martyrium.

[2] Hinc innotuit nobis, & locus prælii in Gallecia commissi, sed cum memoria alterius in Catalaunia confusi; & Episcopi ejus, pro quo obses ivit S. Pelagius, nomen atque sedes. Verosimile est autem, sanctum Martyrem Tude apud Ermogium fuisse educatum, [ejus nomen & Episcopatum Tudensem indicat.] atque adeo ut civem coli a Tudensibus posse, ibidem tamen etiam natum, quod vult Sandovallius, distinctiori eget probatione. Merito autem Roswitha gravem captivi ætatem exaggerat; siquidem donationi, cuidam a Rege Ordonio II & ejus conjuge Elvira factæ monasterio S. Petri de Montibus, æra DCCCCXXXVI sive anno Christi DCCCXCVIII, [Hunc ille tenebat anno 898,] subsignat Hermoygius Tudensis Sedis Episcopus, & clades, qua captus est, spectat ad DCCCCXXI. Interim ex isto instrumento manifeste convincitur errasse Brandanus, & qui secutus eum est Cardosus, cum ex charta cujusdam Favilæ, facta in favorem Lorvaniensis apud Lusitanos monasterii, æra DCCCCLI, id est anno DCCCCXIII, subscriptum istic Priorem Hermogium, [adeoque non fuit Prior Lorvaniensis an. 913;] volunt postea factum Episcopum Tudensem (quod noster ante multos annos erat) indeque conficiunt, fuisse cum suo nepote Lusitanum, & quidem Conimbricæ natum, ubi Sampayorum familia viget; quasi hæc nomen illud assumpserit in memoriam suæ cum sancto Martyre cognationis: quod est ridiculum, cum ex loco aliquo possessionis, S. Pelagii nomen ferentis, censeri potius debeat derivata appellatio, ut similes aliæ complures. Æque frivolum est, [nec est cur debeat Lusitanus credi,] quod ex veteri quodam Lorvaniensi Rituali sumitur argumentum; dum ibi legitur: V Kal. Septembris celebramus festum S. Pelagii Martyris, cum luminibus triplicatis, majestatibus & coronis; non illius, qui ex hac patria natus, pugnavit Cordubæ pro fide Christi, VI Kal. Julii: ponitur enim simplex lumen & non coronatur &c. Nam ibi τὸ ex hac patria natus, respectu ejus qui colitur in Septembri, putaturque Constantiæ in Suevia editus; aliter non debet, nec potest intelligi, quam ex Hispania.

[3] Ab anno igitur DCCCXCVIII, aut etiam citius, Tudensis Episcopus Hermoygius fuit, [secessit autē ad conditū a se monasterium,] de quo deinde Ordonius & Elvira Legionis & Galleciæ Reges apud Sandovallium testantur, æra DCCCCLIII, id est Christi anno DCCCCXV, suo dominio traditum, ad ipso constructum monasterium S. Christophori in territorio Tudensi, loco vocato Labrugia Rivolimia: in hoc autem ipse etiam Hermoygius Episcopatu deposito, se videtur recepisse, ubi vixerit ad & ultra annum DCCCCLI, quo celebri chartæ S. Rudesindi, pro monasterio Cellæ-novæ, simul subscripserunt Vimera Episcopus Tudensis, atque Hermogius Episcopus (absque titulo Sedis jam abdicatæ) & Confessor: [ubi adhuc vivens an. 651,] quod notat Sandovallius pertinere, non ad memoriam captivitatis barbaricæ, sed ad declarationem professionis monasticæ; siquidem Dulcidius Salmanticensis Episcopus, Hermogii concaptivus, istic pariter subscribit, nec tamen se dicit Confessorem. Porro ut in dicto monasterio vixisse Hermoygius, ita & obiisse creditur, cum opinione sanctitatis. Istic certe sepultus fuit, secundum loci traditionem, Tudensis Episcopus aliquis, vulgo habitus Sanctus ab omnibus accolis, licet neque nomen neque vitam scientibus; jacetque in capella Dominæ nostræ, omnino antiquissima: quis autem potius, quam Fundator suus? [ibique sepultus, non cultus, ut Sanctus,] Quod tamen quia non plene constat, minus etiam de veteri cultu, voluit anno MDLX Archiepiscopus Bracarensis, eminens istud monumentum communi coæquari pavimento; non tamen prorsus sustulit venerationem illius, si qua scilicet fuit & erat. Hujus tamen quia dies obitus ignoratur, elegit Tamayus ipsum eodem die referre in suo Martyrologio Hispanico, quo Sanctus ejus nepos colitur, sub hoc elogio: In ecclesia S. Christophori in territorio Bracarensi (huic enim postea accessit, cum tota valle seu rivo Limiæ, factum Lusitanici juris) depositio S. Hermoigii Episcopi Tudensis, qui post passionem S. Pelagii nepotis ad Silense cœnobium secessit: [qualem hoc die facit Tamayus.] e quo cum aliquot Monachis comitibus, S. Christophori monasterium construxit, ubi vitam sanctissime egit; & demum ad æternam gloriam translatus, gloriosum seculis sanctitudinis spiravit odorem. Hæc ille, non animadvertens ex supradictis, & eo quem in Notis describit Yepezio constare, monasterium S. Christophori multo prius extructum fuisse, quam S. Pelagius Martyrium subiret: neque solam elevatioris tumuli prærogativam, quæ fundatori dari potuit, sufficiens esse argumentum publici in Ecclesia cultus, qualis requiritur ut nunc aliquis Martyrologio inscribatur tamquam Sanctus, ideoque Venerabilem Hermoigium dicere satis habemus.

[4] At nepos haud diu post obitum cœpit coli ut talis, [Nepotis corpus an. 960 petit Rex Sancius,] & inter Christianos ecclesiis arisque ei dicatis honorari, sicuti jam satis ostendimus supra. Tam cita autem diffusio cultus, haud dubie adscribenda est miraculis, statim ad invocationem Sancti cœptis ubique patrari. Ergo Legionis Rex Sanctius, hoc nomine istic primus, salubre iniit consilium, una cum uxore Tharasia, & cum sorore sua Regina Geloyra, ut nuntios mitterent civitati Cordubæ, ut peterent corpus S. Pelagii Martyris, qui martyrium acceperat in diebus Ordonii Principis sub Rege Arabum Habdarragman. Et dum legatos una cum Velascone Legionensi Episcopo, illuc pro pace & ipsius corpore S. Pelagii miserunt, egressus Rex Sanctius Legione venit Galleciam. Ita ad Æram DCCCCXCVIII, qui fuit annus Christi DCCCCLX scribit Sampyrus: addit autem Tamayus die III Novembris, quod Sanctius quidem Rex S. Pelagii corpus obtinuit (erat enim Habdarragmano carus, jam inde ab eo tempore quo hydropisi seu monstruosa pinguedine æger Cordubam adierat, Arabum medicorum opem, a quibus & sanatus est, quæsiturus) verum sanctas Reliquias advenientes morte præreptus non vidit.

[5] Moræ causa fuisse videtur, Habdarragmani mors, [quod filius Ranimirus an. 967 obtinet & transfert Legionem] eodem tempore obita, cui succedens Alhaca negotium translationis protraxerit, quoad conditiones pacis sibi commodas elicuisset: nec ipse fortassis Rex jam de concesso munere securus, importune instabat, occupatus condendis in honorem Sancti ecclesia & monasterio, quo illum exciperet. Interim obiit etiam ipse anno DCCCCLXVII, quinquenni filio Ranimiro III regnum relinquens, sub tutela matris amitæque: quibus satagentibus pax cito conclusa, & advectus qui petebatur Legionem Thesaurus sacer est. Testatur id post Sampyrum Rodericus Toletanus, lib. 5 cap. 11 sic scribens: Hic de consilio matris suæ Reginæ Tarasiæ & amitæ suæ Geloyræ Monialis, secundum legationem patris, cum Arabibus pacem fecit; & corpus S. Pelagii, pro quo pater miserat, impetravit, & in monasterio quod pater ad hoc construxerat, [in ædem S. Joannis Baptistæ, a patre conditam,] collocavit. Mariana dicit, quod id cœnobium, Joannis Baptistæ atque Pelagii olim nomen prætulit, nunc D. Isidoro sacrum, postquam hujus corpus simili legatione impetratum Hispali fuit anno MLXXIII: sed qui hanc translationem descripsit, sicut eam dedimus IV Aprilis, num. 13, solum nominat ecclesiam S. Joannis Baptistæ: quia nempe prius quam Legionem adferretur S. Isidorus, ablatus inde Ovetum erat S. Pelagius: quod quando & quomodo acciderit, ex Ambrosio Morales accipe.

[6] Quo tempore Christiani diram Almansoris, Arabum sive Regis sive Ducis, vastationem in secundo ejus adventu metuebant, [quæ an. 985 vastatur a Mauris,] anno scilicet DCCCCLXXXV, relicta Legionensi urbe, cum sacris vasis, scriptis, monumentis, reliquiis Sanctorum Regumque cadaveribus Ovetum transtulerunt, Regni sedem ante Ordonium II. Qua de re ita scribit Pelagius Ovetensis Episcopus, qui post Sampyrum illorum temporum historiam continuavit. Cum vero, inquit, cognovissent Legionenses & Asturicenses cives illam plagam venturam super eos, acceperunt ossa Regum, quæ erant sepulta in Legione & Asturica, una cum corpore S. Pelagii Martyris, [corpore Ovetum ablato, ubi hodiedum colitur,] & intraverunt Asturias, & in Oveto in ecclesia S. Mariæ dignissime sepelierunt ea; Corpus autem S. Pelagii posuerunt super altari S. Joannis Baptistæ. Huc usque Pelagius, qui exemplar illud Ovetense cum sua & Sampyri historia scribi jussit, ut Regi Alfonso Toletanorum victori daret, puta initio seculi XII; nam ille obiit anno MCVI, Toleto potitus anno MLXXXVI, & ipse adhuc vivebat anno MCXI. Pergit autem Morales.

[7] Et quamvis in sancti Joannis Baptistæ venerationem conditum id Monasterium fuerit, nunc tamen S. Pelagii nomine compellatur, [in thecā argenteam] & sacris Deo Virginibus incolitur. Sanctum Martyris corpus supra majus altare, theca argentea, quatuor ferme pedum longitudine decentissime repositum, supplex veneratus sum, in illa sancta legatione, qua jussu Regis Catholici Philippi II perfunctus fui. Et ego quidem ab Rege Fernando hujus nominis primo eo sublatum, & diviti tumulo ad eum modum honoratum S. Martyrem crediderim. Vidi enim in eodem monasterio ejus Regis diploma Gothicis litteris scriptum: Nos exigui famuli Christi Fredinandus Rex & Sancia Regina vobis, [a Ferdinando Rege translatum anno 1023.] Domini eximii & Patroni nostri, Præcursor & Baptista Joannes, nec non & ultimus Martyr Pelagius, cujus corpus tumulatum manet juxta aulam sancti Salvatoris, sedis Oveti; in ipsius Jesu Christi honorem & hujus sancti Martyris amorem [sicut] inspiravit Deus in cordibus nostris, & [per] hanc famulam vernulamque tuam, conjugem meam Sanciam spiraculum prudentiæ in cordibus nostris immisit, ut in melius instauraremus ipsum cœmeterium, ubi ipsum corpusculum Martyris sanctissimi requiescit; [ita] denique venimus in hunc sanctum locum cum Episcopis & prolibus nostris & omnibus Magnatibus terræ nostræ: & fecimus translationem mirificam ipsius sancti Corporis, ut majori surgat in culmine, cujus anima sublimiori exultat in requie … Notum die V Id. Novembris Æra LXI post millesimam, id est anno MXXIII.

[8] In hoc diplomate non otiose prætermittendum puto, quod dicatur ultimus Martyr Pelagius, [Is dum appellat ultimum Martyrem,] quasi post ejus mortem cessaverit Christianorum Cordubæ persecutio: quod etiam verosimile facit ingravescens tyranni ætas cultaque cum Sanctio Rege amicitia; qua fidens Rex idem, etiam personam suam non dubitavit illi exponere, & medicinæ causa Cordubam accedere. Cum autem animum reflecto ad seriem Episcoporum Toletanorum septemdecim, [persuadet cessasse in eo persecutionem,] in Canone Mozarabico (de quo infra) recensitorum, ante Bernardum recuperata a Christianis civitate anno MLXXXV ordinatum, quorum est primus Julianus, alter ab eo, qui colitur VIII Martii, & ante Saracenorum irruptionem floruit, obiitque anno DCXC; cogor credere, Habdarrachmanum, meritis S. Pelagii Christianis mansuetiorem effectum accedente commendatione amici Regis, indulsisse iisdem, ut haberent Toleti Episcopum, cui non solum subjicerentur quæ ipsis ex pacto istic remanserant ecclesiæ sex, sed etiam alii omnes toto suo imperio Muzarabes.

[9] Neque ab hujusmodi opinione me absterret Tamajus, seriem Archipræsulum Toletanorum, [quidquid in contrarium dicat Tamayus] ad XXV Octobris, solum continuans, absque ulla fere interruptione, ab, Apostolorum temporibus usque ad suam ætatem; & Julianum istum secundum, qui ipsi tertius est, obiisse statuens anno DCCCLXV, annis LXXX ante Pelagium. Tota enim illa Tamaji series & Chronologia innititur quodam Chronico, nuper conficto sub nomine Juliani Archipresbyteri S. Justæ, quasi id ille pertexuerit usque ad annum MCXXXIII. Facile possem ipsius Chronici tot figmenta, quot articulos recensere, nisi scriberet ipsemet Tamayus ad 3 Aprilis pag. 469; [secutus Pseudo Juliani Chronicon,] Videmus passim in hisce Juliani Adversariis (addo & Chronico) tot glossematum ineptias, quod potius ferrum, quam illas deglutire compellemur. Quis enim (ut vel in Juliano exemplum ponam) patienter ferat Episcopum, Saracenis subjectum, nec nisi precario atque inter angustias mille, pascentem pauperes suas oves, emitti ad Synodum Wormatiensem in Franconiam, & Generalem VIII Constantinopolim? maxime cum huic præsentium Episcoporum nomina omnia accurate expressa habeantur, nullo istic comparente Juliano, non solum ex Occidentalibus, quorum dumtaxat tres adfuere, titulo Pontificiorum Legatorum: sed etiam ex Orientalibus? Quis credat eosdem, quales Toletanos Episcopos, celebrasse Toleti, sub Maurorum conspectu, Synodos non tantum diœcesanas; sed etiam Nationales ex tota Hispania?

[10] Frustra igitur Pseudo Julianus ille se jactat, quod Toleti natus, & factus S. Justæ Archipresbyter, sub Archiepiscopo Bernardo; hunc Romam sit comitatus, multosque ex Italia & Gallia libros attulerit, [præ quo nobis æstimabitur diptychon anni circiter 1280.] ipsiusque & Regis favore lustraverit plures bibliothecas, ubi invenerit series Episcoporum Hispaniæ & Galliæ Narbonensis, sæpius etiam Concilia Toletana transcripserit. Hæc enim omnia pari mentiendi fiducia dici & scribi, qua priora, creduntur tanto justius, quanto manifestiores & densiores occurrunt toto opere imposturæ. Est tamen Auctor in enumerandis Toletanis Episcopis eo minus tolerabilis, quod ipsum Canonis præcitati diptychon verbatim ponens in Principio suæ Chronicæ, velut se præsente insertum in Missalibus S. Isidori, quæ servantur sex in ecclesiis, audeat comminisci tot nomina istic non relata: cum tamen diptychon istud, ad Canonem Missæ recitandum, habeatur a nobis scriptum circa annum MCCLXXX, aut forte etiam multo citius, licet adjectis successive nominibus usque ad Sancium II suppletum. Interim ejus Diptychi apud nos merito maxima est auctoritas; tantoque major, quanto sincerius egerunt ejus scriptores; qui videntes se non posse certam texere seriem Episcoporum ante Maurorum tempora, maluerunt eam prætermittere, solumque Julianum I, qui Toleti ut Patronus præcipuus colebatur, nominare.

IN DIEM S. PELAGII
OFFICIUM MOZARABICUM.
Ex veteri Ms. Ecclesiæ Tudensis,
Collatum cum hodierna S. Jacobi Apostoli, & Gothico S. Eulaliæ Virg. Mart.

Pelagius Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)

EX MSS.

[Praefatio]

Cum Hispaniam, Romano ereptam Imperio, Gothica barbaries Ariano errore infecta occupasset, mirum quantum in sacris turbatum sit etiam apud Catholicos. Quam primum ergo gens illa ab hæresi conversa fuit, [Sacrorum ritus a S. Isidoro ordinatus,] sub rege suo Recaredo S. Hermenigildi Martyris fratre, convenientes anno DCXXXIV in Concilio Toletano Episcopi, curam demandarunt S. Leandro Hispalensi, ut unam aliquam Sacrorum formam ordinaret, quam tenerent omnes; quod ita constanter fecit gens, receptorum semel rituum æque ac morum tenax; ut neque sub Maurorum potestatem redacta Hispania fere tota, tenere illam desierit, qui patrios lares præferentes libertati, Episcopis & nobilioribus civibus ad montana sese recipientibus, inter barbaros vivere elegerunt, [apud Mozarabes utcumque retentus,] permissi ab illis profiteri Christianitatem; & quia mixti Arabibus erant, Mixtarabum, vulgo Muzarabum, nomen sunt nacti apud alios Christianos. Itaque horum Parochi, quorum sex erant Toleti, totidem parochias a barbaris sibi attributas tenentes, ex eo sub quo tradita fuerat civitas pacto, Sacrorum ritum a S. Leandro ordinari cœptum, & ab ejus fratre ac successore S. Isidoro perfectum, sicut acceperant, ita conati sunt servare integrum.

[2] Sed uti nihil est in rebus humanis perpetuum, ipseque Romanus Ordo varias sæpe mutationes accepit, ita etiam antiquus ille Gothicæ Liturgiæ modus, [quid mutationis subierit] qui hodiedum Toleti ab aliquibus servatur, facile deprehenderetur per tot secula nonnihil alteratus, si adesset veterum atque recentium exemplarium copia, per quæ liceret Isidoriana tempora cum hodierno usu conferre. Sed eorum, quæ Franciscus Ximenis Cisnerius S. R. E. Cardinalis & Archiepiscopus Toletanus anno MDII rescribi fecit, nihil editum habeo præter Officium S. Jacobi Apostoli, post Ximenii Vitam ab Eugenio de Robles, an. MDCIV Hispanice editum: ex illis vero solum tenetur pars Missalis Gallo-Gothici nuper admodum, id est anno MDCLXXX Romæ inter alia similia excusa, curante Josepho Maria Thomasio; inter quæ duo, medium quodammodo, & seculo X compositum, occurrit Officium in diem S. Pelagii, [utcumque poterit ex ista collatione intelligi,] quod Sandovallius reperit in veterrimo suæ Tudensis ecclesiæ Codice, & inter illius antiquitates legendum exhibuit. Placet tamen tria illa conferre inter se, nulla (quod forte miraberis) habita ratione illius Missalis, quod habemus editum anno MDLI, jussu Joannis Martini Silicei, Toletani Archiepiscopi. Licet enim titulus appellet Missale mixtum; quoad ordinem tamen Missæ, Romanum est totum, nec quidquam Isidorianum habet; quod etiam cognosci poterit ex Joannis Mabilionis nuper edito eruditissimo opere de Liturgia Gallicana; ubi Thomasiana illa duo Missalia copiose illustrantur, licet ipsum serius nobis allatum sit, quam ut eo juvari multum potuerimus, nisi diu ante scripta recognoscentes, & recognoscendo subinde interpolantes.

§. I. Officium Vespertinum.

[3] Ad rem venio: & incipiens ab eo quod ad Vesperam intitulatur, usurusque Notis ℣. ℞. A (quibus indicantur Versiculi, Responsoria, Antiphonæ) communibus Romano Breviario; addam, proprias Mozarabibus esse Laudas, pro quibus L ponam: & P, quod ibi virgula notatum est, ego simplici utar; puto autem ipsum denotare verba, quæ porro communiter a Populo dicenda sunt. Moneo nihil horum comparere in Codice Tudensi, adeoque cogitatione supplenda esse, cum respectu ad eadem posita in Officio S. Jacobi. [Initiū commune, cum Psalmis ordinariis,] Lauda. Kyrie eleyson, Christe eleyson, Kyrie eleyson. Pater noster, Ave Maria. Totum secreto, In nomine Domini nostri Jesu Christi, lumen cum pace. ℞. Deo gratias. Dominus sit semper vobiscum. ℞. & cum spiritu tuo. Nihil horum apparet in Ms. Tudensi, idque (ut puto) quia sunt cuicumque Officio inchoando communia, quamvis forsitan antiquissima; præter Ave Maria, quod ante secula pauca debet accessisse: sicut docet Mabilio in Præfatione ad seculum V Benedictinum num. 123. Credo etiam hic non notari Psalmos pro cursu Vespertini Officii cantandos, quod ex Psalterio eos esse petendos omnibus constaret. Post Psalmos autem quibus Ordo Romanus Capitulum cum Hymno subjungit, plus aliquid habent Mozarabes pro Jacobo, & Tudenses pro Pelagio: quod utrunque inter se comparandum accipe.

De S. Jacobo

L. Exortum est in tenebris lumen rectis corde. P. Misericors & miserator & justus Dominus. [hic subjungenda Lauda, qualem vides aliam pro S. Jacobo,] ℣. Directam fecit viam justorum, & præparavit iter Sanctorum. P. Misericors &c. Dominus sit semper vobiscum. ℞. & cum spiritu tuo.

Sonus. Justorum animæ in manu Dei sunt, & non tanget illos tormentum mortis. Alleluya. ℣. Visi sunt oculis insipientium mori, & æstimata est malitia exitus illorum: illi autem sunt in pace. ℞. Alleluya. Dominus sit semper vobiscum. ℞. Et cum spiritu tuo.

Ant. Dabo Sanctis meis regnum in Jerusalem: lignum enim vitæ in odorem unguenti. P. Et non laborabunt, neque fatigabuntur. ℣. Qui confidunt in Domino, sicut mons Syon, non commovebitur in æternum, qui habitat in Jerusalem. P. Et non laborabunt, neque fatigabuntur. ℣. Gloria & honor Patri & Filio & Spiritui sancto. P. In secula seculorum. Et non laborab. Dominus sit s. v. ℞. Et cum sp. t.

L. Sanguinem Sanctorum requiram, [aliam pro S. Pelagio.] dicit Dominus. P. Et habitabo cum eis in regno meo. All. All. ℣. Fidelis Dominus in verbis suis, & sanctus in omnibus operibus suis. P. Et habitabo &c. ℣. Gloria &c. P. Et habitabo &c.

De S. Pelagio

Adhæsi testimoniis tuis, Domine, noli me confundere: viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Viam veritatis elegi, judicia tua commemoravi. Alleluya. In memoria æterna erit justus, ab auditione mala non timebit, Alleluya, All. II. Paratum est cor ejus sperare in Domino, All. All III. Idem (suspicor repetendum, In memoria ut supra usque ad) All. Justus ut palma florebit, sicut cedrus, quæ est in Libano, multiplicabitur. Ps. Beatus qui intelligit.

In memoria æterna erit justus, ab auditione mala non timebit. All. All. All. Ps. Beatus vir qui timet Dominum. Sunt in ordine Psalmorum XL & CXI, qui videntur hic notari, tamquam integre recitandi: & tales tamen in Vespero S. Jacobi non apparent, quæ sane magnæ est differentia.

[4] [Hanc excipit Hymnus cuique Sancto proprius,] Hæ tam breves & sic ordinatæ Laudæ seu Laudes Vespertinæ, de sanctis ipsis proprium nihil habent, hic tamen eas posui ad repræsentandam formam utriusque Officii Mozarabici, sumpti fortassis ex communi Sanctorum Apostolorum ac Martyrum. Hymnus, qui in utroque Officio canitur unicus, & de S. Jacobo quidem sic inchoatur.

O Dei Verbum, Patris ore proditum, rerum creator, & verum principium, auctor perennis, lux, origo luminis, enixus alvo gloriosæ Virginis, Christe tu noster revera Emmanuel: & sic alias decem strophas descenditur ad duodecim Apostolos, ut bis senas lucernas, Candelabro Christi superpositas; nominatim autem ad Zebedæi filios, & præsertim ad Jacobum, cujus causa totus Hymnus pangitur. Vesperum autem de S. Pelagio talem habet Hymnum.

Immense cæli conditor, hæc precum vota supplicum, clementer jam respicias, idem qui semper permanes.

Hæc plebs alumna Patronum canit sibi præcipuum, tuum testem Pelagium, [ac denique Collecta etiam propria.] regnum æternum qui meruit.

* Qui in ætate parvulus infestum hostem proterit; caduca temnendo regna, pervenit ad cælestia.

Quem seculi blanditiæ, nec gladii ferocitas illicere prævaluit, ut te negaret Dominum.

Aurum nam sibi respuit collatum a tyranno, * fugitque simul epulas pomposasque delicias.

Aggressus namque Principem, Christum laudare non desiit: pro quo nec mori timuit, nec decollari * veruit. &c. Sequuntur altæ quinque strophæ; quarum duas, patriam Sancti expressius signantes, dedi in Comm. prævio.

[5] Hymnum sequitur hujusmodi Collecta. Attende, Domine, tuorum in hæc festa famulorum, tuique Martyris illustris patrocinia requirentium votum accumula; ut dum ejus triumphis nostra adjungimus gaudia, infinita cum eo exultemus lætitia. Hujusmodi Oratio, sive (ut hic appellatur) Supplicatio, invenitur etiam post Hymnum de S. Jacobo, & in fine ibidem ℞. additur. Præsta æterne omnipotens Deus. Kyrie eleyson. ℞ Christe eleyson. Kyrie eleyson, ac denique hæc Capitula (sic enim feminine in singulari appellatur) de eodem Apostolo recitanda notatur (de S. Pelagio nulla propria habetur, [cum Capitulo,] verosimiliter sumenda ex ordine communi, si tamen aliqua semper sit opus, quod ignorare me fateor) Subjuga, Clementissime Deus, nostras tuo jugo cervices, ut onus tuum, quod amantibus leve est, ita optabili devotione feramus, sicut Jacobus Apostolus tuus, pro innexo collo suo fune ad passionem tractus est lætabundus; atque hoc miraculo cor illudentis sibi ita compunxit, ut eum, Sacramentis instructum fidei, faceret ad gloriam pervenire Martyrii: sicque ipse post, in confessione Filii tui capite desecto, interemptus occubuit, perveniens ad eum in pace, pro quo hanc sustinuit passionem. Ipse est enim unigenitus tuus Filius, qui dedit animam suam redemptionem pro multis: per quam nostris tu Deus Pater jubeas parcere delictis.

Pater noster qui es in cælis. ℞. Amen. [Oratione Dominica,]
Sanctificetur nomen tuum. ℞. Amen.
Adveniat regnum tuum. ℞. Amen.
Fiat voluntas tua, sicut in cælo & in terra. ℞. Amen.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie ℞. Quia tu Deus es.
Et dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris. ℞. Amen.

[6] His sic decantatis jubetur Presbyter addere: Liberati a malo, confirmati semper in bono, tibi servire mereamur, Deo ac Domino nostro. Pone, Domine, finem peccatis * nostris: da gaudium tribulatis, præbe redemptionem captivis, sanitatem infirmis, requiemque defunctis. Concede pacem & tranquillitatem in omnibus diebus nostris. Frange audaciam inimicorum nostrorum. Exaudi, Deus, orationes servorum tuorum, omnium fidelium Christianorum, in hoc die & in omni tempore. Per D. N. J. C. &c. ℞. Amen. Et Presbyter iterum, Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum ℞ & cum spiritu tuo.

Benedictio De S. Jacobo.

Christus Deus, Dei Patris filius, quem Jacobus, relicto patre in navi, tota secutus est intentione cordis, [& Benedictionibus solennibus,] indesinenter vos faciat suis inhærere vestigiis. ℞. Amen.

Quique per hunc Apostolum cultores dæmonum convertit ad fidem; concedat nobis, vana seculi respuendo, se in veritate diligere. ℞. Amen.

Ut ejus remuneremini præsidiis, cujus hodie passionem colitis. ℞. Amen.

Per misericordiam Dei nostri, qui est benedictus, & vivit, & omnia regit in secula seculorum. ℞. Amen.

Dominus sit s. v. ℞. & cum sp. t.

L. Gaudium sempiternum super caput Sanctorum. P. Laus & jucunditas apprehendat eos. All. All.

De S. Pelagio.

Intercessione Martyris sui illustris benedicat vos Dominus benedictione perenni. Amen.

Vota nostra libens accipiat; & crimina placatus ignoscat. Amen.

Quicumque hunc diem celeberrime colitis, cum eodem Martyre in cælestibus gaudeatis. Amen.

℣ Beati qui custodiunt judicium, & faciunt justitiam in omni tempore. P. Laus & jucund. ℣ Gloria & honor Patri & Filio & Spiritui sancto. P. Laus & jucund. Atque his dictis subjungitur Collecta de S. Jacobo propria.

[7] [quas claudit Collecta.] Christe, cujus virtus atque potentia tantum in Apostolo tuo Jacobo emicuit, ut in nomine tuo emissis a se dæmoniorum turbis potentialiter meruerit imperare; tu Ecclesiam tuam ab adversantium impugnatione defende: ut virtute Spiritus exuperando adversa, illius doctrinam opere compleat, cujus hodie exemplum piæ passionis honorat. ℞. Amen.

In Tudensi de S. Pelagio adest quidem Collecta, sed absque ulla Sancti mentione hoc modo, Gloria nostra. Gloria nostra Deus noster, da nobis ut in te sine fine gloriemur: quosque fecisti de capitis exultatione sublimes, quæsumus ut efficias de totius corporis consummata salute securos. Elevet abjectionem nostram tua magnifica celsitudo, ut qui humilitate tua a teneris erigimur; exaltatione tua ad cælestia provehi, mereamur. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster, qui es benedictus, & vivis & omnia regis in secula seculorum. ℞. Amen. Dominus sit semper vobiscum. ℞. Et cum spiritu tuo. In nomine D. N. Jesu Christi perficiamur cum pace. ℞ Deo gratias. Et sic ex ordine communi finitur omne Vespertinum Officium.

[Annotata]

* tenendo

* fugasq;

* vetuit

* hic percutit Sacerdos pectus.

§. II. Matutinum de S. Pelagio ex Codice Tudensi.

[8] Mabilio in Dissertatione de Cursu Gallicano, quam addidit libris de Liturgia, [Matutinū apud Mozarabes nunc brevissimum,] cap. 1 num. 16, Apud Mozarabes, inquit, saltem recentiores, Nocturnæ preces brevissimæ (nos Matutinas vocamus) constant quibusdam Antiphonis & Responsoriis, item Hymno & Cantico, quod aliud est a Cantico Zachariæ præterquam in festo Præcursoris, sicut Canticum B. Mariæ in Vesperis numquam dicitur præterquam in festis B. Mariæ. In aliis Horis Canonicis quidam Psalmi recitantur, adjectis etiam Laude, Sono & Antiphonis. Officia vespertina & nocturna claudit Oratio Dominica, quæ elata voce recitatur, populo ad singulas petitiones respondente, Amen, præterquam ad Panem nostrum &c. ubi respondetur, quia Deus es; In fine, In nomine D. N. Jesu Christi perficiamus cum pace: ad quod respondet Populus, Deo gratias … Hoc Breviarium in editione Cardinalis Ximenii inscribitur, Officium Gothicum sive Mixtum secundum Regulam B. Isidori: sed vereor ut ejusmodi ritus, qualis in illo Breviario descriptus est, ita antiquus sit, ut ad Isidori tempora possit referri. Constat siquidem ex ejus Regula cap. 7 quod … [olim etiam Psalmos & Lectiones habebat;] In Nocturnis Vigiliis primum tres Psalmi recitandi sunt, deinde tres Missæ Psalmorum (quod vocabulum aliquando Lectionem, aliquando Collectam seu Orationem, nonnumquam Dimissionem significat; hunc vero locum Mainardus recte interpretatur de Collecta) quarta Canticorum, quinta Matutinorum Officiorum. In singulis vero diebus Dominicis vel Festivitatibus Martyrum singulæ superaddimur Missæ … Lectiones autem ex veteri & novo Testamento tempore Officii quotidianis diebus recitantur; Sabbato autem & Dominica ex novo tantum pronuntiantur. Hæc omnia longe discrepant a vulgato Breviario Mozarabum, in quo Psalmi nulli, nullæ Lectiones ad Vigilias nocturnas. Ita Mabilio: qui antea lib. 1 de Liturgia pag. 16 assignans discrimina inter Liturgias antiquas, hoc ultimum ponit; quod in Mozarabico, scilicet Isidoriano veteri, leguntur Acta & Vitæ Sanctorum, non in Gelasiano aut Ambrosiano. Horum nihil Roblesius habet de S. Jacobo; sed quasi de eo nihil fiat in Nocturno Officio, aut saltem nihil, [ad quas in Officio de S. Pelagio] quod non sit positum in Vesfertino, ab hoc immediate transit ad Missam. Non item Codex Tudensis de S. Pelagio, in quo propria omnia, ipsæque de Passione Sancti Lectiones proponuntur.

[9] Antiphona. Circumdederunt me omnes impii, & non turbaverunt me, quoniam Deus mecum est; [habentur Antiphonæ propriæ 3] quia circumdederunt me canes multi. Or. Interveniente beatissimo Martyre tuo, custodi nos Domine ab inimicis, dum aut certandi instantiam sumimus, aut periculi foveam evitamus. Ostende mendaces, qui nos odiis malignis infestant; dum maculas, quas infigunt, benignus emundes. Amen.

Ant. Pelagius in carcere exclamavit ad Deum, [laus Dei] in ore ejus. Dominus exaudivit eum, [vox ejus ascendit] in aures ejus: & dedit ei auxilium de altissimo… [cum totidē Orationibus.] Or. Domine Deus, qui Martyri illustri, post patratam victoriam, concessisti regni potentiam; circa nos perpetuam defensionis tuæ pone custodiam: ut quibus regnandi felicitas non debetur, delinquendi facultate sublata, in te requiescendi securitas conferatur. Amen.

Ant. Aspectus erat candidus, vultus quoque angelicus, in fide Domini mortuus est. All. All. All. … Or. Fortitudo nostra esto, Domine, & laudatio sempiterna, qui laudabilis Martyris tui triumphis ostenderis, & dum in illo vincendi fortitudinem exequeris, eodem intercedente, salutem in nobis plenitudinemque virtutum consequaris. Amen.

Ant. Percusserunt infantulum, & dinumeraverunt omnia ossa ejus, & disperserunt per tempestatem aquæ; quoniam Deus Israël assumpsit eum. Alleluia. Infixus sum in limo profundi, ubi non est substantia, & tempestas demersit me. Quoniam Deus &c. His ita præmissis, sequitur recitanda Vitæ vel Passionis historia, qualis initio post Commentarium prævium hinc sumpta est. [Lectiones autem recitantur de Vita,] Post Lectiones credo recitandos fuisse Psalmos, si ex veteri Isidoriano Ritu cuncta agebantur, eosque fuisse pro iis quos recitamus ad Laudes, atque inter hos Canticum ex iis unum, quæ per ordinem hebdomadæ divisa habet usus Romanus: [tum Psalmi cum Cantico] quorum tamen in Tudensi Codice nulla mentio, quia proprie non spectant Sanctum. Solum ad hujus Officii conclusionem subjungitur Antiphona: Libera me de viris sanguinum, [& Collecta.] Deus salutis meæ; libera me, Domine, de viris sanguinum; & a telis hostium defende propitius clypeo tuo. Or. Mitte nobis, Domine, de cælis invictum auxilium, & conculcantes nos redige in opprobrium; quatenus ad Officium Matutinum liberi consurgamus, & vota nostra tuo Sancto nomini fideliter impendamus. Ubi nomine Officii Matutini, aliud nihil intelligere possum, quam quod modo sequitur.

§. III. Officium ad Missam, ac primum ad eam quæ dicitur Catechumenorum.

[10] Facta Confessione, sicut fit in Missis ad usum Toletanæ Ecclesiæ & ex more Romano, [Antiphona sive Introitus.] dicitur Introitus, cuicumque Missæ Mozarabicæ communis, in hunc modum: Adjutorium nostrum in nomine Domini. ℞. Qui fecit cælum & terram.

Sit nomen Domini benedictum. ℞. Ex hoc nunc & usque in seculum.

De S. Jacobo.

Hæc dicit Dominus, Ego tuli te, & fui tecum. Alleluia: Fecique tibi nomen grande. All. All. ℣ Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus cupit nimis. P. fecique tibi n. g. A. A. ℞. Gloria & honor Patri & Filio & Spiritui sancto, in secula seculorum. Amen. F. P. Fecique tibi n. g. A. A. Per omnia semper secula seculorum. ℞. Amen.

De S. Pelagio.

Fluctus tui, Domine, super me transierunt; & ego dixi, Expulsus sum ab oculis tuis. ℞. Clamavi de tribulatione mea. Benedictio Domini in mercedem justi festina. ℞. Benedictus es Domine Deus. Beati qui custodiunt & faciunt justitiam in omni tempore. All. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, visita nos in salutari tuo, ut lauderis cum hereditate tua in omni tempore. All. Laudate Dominum in Sanctis ejus. All.

[11] Codex Tudensis hic notat vocem Hymnum: neque dubito quin intelligatur Hymnus Angelicus, [Hymnus Angelicus, Gloria.] Gloria in excelsis Deo, quem totum ex Romano hic exhibet Roblesius, quemque in omni Sacro a Mozarabibus cantari notant Auctores. Post Amen porro, in Roblesiano exemplo jubetur iterum dici, Per omnia semper secula seculorum; & sequitur Oratio; de Sancto quidem Jacobo eadem, quæ ultima est in Vespero, Christe, cujus virtus atque potentia: de S. Pelagio autem sic: Te invocamus, [Collecta de Sancto,] æterne omnipotens Deus; & laude qua possumus tibi gratias agimus, qui fidem nostram * Martyris tui illustris virtutibus corroboras, præsta quæsumus, ut * huic matutinæ solennitati gratiam tuæ benedictionis adjungas, & exultantem hunc populum tuum, per illius suffragia ad æterna sustollas. [Benedictio,] Orationi succedit Benedictio Presbyteri, hoc modo: Benedicat vobis Rex æternus, Dominus Jesus Christus, qui suum glorificavit Martyrem. Amen. Ipsius quoque intercessione vestras exaudiat preces, cujus hodie sacram celebratis solennitatem. Amen. Fidem augeat, vota suscipiat, peccata dimittat, & requiem æternam omnes fruere concedat. Amen. Beatus vir, All. qui implevit, All. desiderium suum, Alleluya. Atque has Benedictiones, quæ in Officio S. Jacobi non amplius comparent, excipit Oratio, [alia Collecta.] Deus, qui sanctam nobis diei hujus solennitatem beatissimi Martyris * illustrem passione fecisti, adesto familiæ tuæ precibus, ut cujus hodie festa celebramus, ejus meritis & intercessione, ad ea quæ imitari cupimus, applicemur. Amen.

[12] [Lectio ex Prophetis,] In Officio S. Jacobi, in quo, uti dixi, Benedictiones præfatæ non fiunt post Amen, primæ & unicæ Orationi subjectum, jubetur Presbyter in medio altaris ipsam Orationem concludendo dicere; Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es benedictus, & vivis, & omnia regis in secula seculorum. ℞. Amen. Dominus sit semper vobiscum ℞. Et cum spiritu tuo: quæ aliaque similia puto in Codice Tudensi solum omitti, quia sunt ex communi omnibus ordine. Hinc proceditur ad Lectiones, quarum prima Prophetia pro S. Jacobi est Libri Sapientiæ Salomonis. ℞. Deo gratias, scilicet ex cap. 4 ℣. 7 Justus si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit usque ad ℣. 16. Pro S. Pelagio autem, sub eodem titulo, præscribitur Lectio, videlicet ex libro Ecclesiastici cap. 23 ℣. 27 (nam hic aliique similes Sapientiæ nomine veniunt in Missalibus.) Fili in omni opere crede in fide animæ tuæ &c. & in Officio Apostoli respondetur Amen, iterumque dicitur, Dominus sit semper vobiscum atque psallendo cantatur, quod Psallendum vocatur.

De S. Jacobo.

Posuisti Domine super caput ejus * coronam de lapide pretioso. ℣. Super salutare tuum Domine exultabit vehementer, [& interposito Psallendo] desiderium animæ ejus tribuisti ei, & voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. P. Coronam.

De S. Pelagio.

Salvum me fac Domine, quoniam ingressæ sunt aquæ * usque ad animam meam. Infixus sum in limo profundi, & non est substantia: deveni in altitudinem maris, & tempestas demersit me * usque ad Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua super me. Deo gratias. Intende mihi & libera me quia tribulor * us. ad &c.

[13] Vides hic formam majorum Responsoriorum, qualia Cursus Romanus post singulas usurpat Lectiones: Mozarabicus autem post solam Primam & Tertiam. [ex Apostolis,] Ut autem ad secundam procedatur, dicit Sacerdos vel Diaconus, Silentium facite; & pro S. Jacobo quidem recitatur Lectio Actuum Apostolorum. ℞. Deo gratias: recitatur vero ex cap. XI vers;. 27: In illis autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis Prophetæ Antiochiam, & continuatur usque ad vers;. 5 capitis sequentis, propter relatam ibi cædem Apostoli. Pro S. Pelagio notatur quidem Epistola Pauli Apostoli ad Corinthios I, sed notanda erat ejusdem ad Timotheum II, uti patet ex hoc principio: Carissime, Dominus mihi adstitit & confortavit me. Ac denique suscepta benedictione cum, Dominus sit pax vestra, intonatur Lectio S. Evangelii; [ex Euangeliis,] pro S. Jacobo quidem, secundum Marcum. Cap. X ℣. 32 de duobus filiis Zebedæi. In diebus illis assumens iterum Jesus duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei ventura &c. At vero pro S. Pelagio Euangelium secundum Joannem scribitur; cum esset scribendum secundum Matthæum. Est enim ex hujus Capite XXIV, In illo tempore Dominus noster Jesus Christus loquebatur discipulis suis dicens (℣. 45) Quis putas est fidelis servus & prudens? [Lauda de Sancto.] Concluditur autem Lectio per Amen, & Dominus sit pax vestra; subjungiturque Lauda (nos Responsorium diceremus) pro S. Jacobo, sic: Alleluya ℣. Ecce servus meus, suscipiam eum: electus meus, complacuit sibi anima mea. Alleluya. Pro S. Pelagio idem fit, sed insuper additur: Ego Dominus creavi te, & dixi tibi: Elegi te, noli timere: egeni & pauperes quærunt te, & tu exaltabis eos in Domino Deo tuo. All. Vocavit te Dominus ad justitiam, & tenens manum tuam, exaltavit te, & constituit te in lucem gentium, ut aperires oculos cæcorum: ut populus dirutus & vastatus invocet me; & tu exaltabis eum in Domino Deo tuo. Alleluya.

[14] Hoc in loco, inquit Rubrica apud Roblesium (lubet enim etiam Offertorium reliquum addere, [Offertoriū] licet de Sanctis in eo nihil fiat.) Hoc, inquam, loco ponitur aliud Missale, quod vocatur Offerentium in cornu Epistolæ; & tunc offert Sacerdos Hostiam hac Oratione. Et est notandum, quod Orationes, quæ signantur hoc signo *, legantur in Missali Offerentium: & quæ signantur hoc signo ☞, in Missali.

Or. Acceptabilis sit Majestati tuæ, omnipotens æterne Deus, [ad Hostiā,] hæc oblatio quam tibi offerimus pro reatibus & facinoribus nostris, & pro stabilitate sanctæ Catholicæ & Apostolicæ fidei, [ejusque] cultoribus per Christum Dominum nostrum. In nomine Pa✠tris, & Filii, & Spiritus sancti. Amen. Dimitendo patenam super Corporalia.

[14] Deinde accipit Calicem sanctificando sic: In nomine Pa✠tris, [ad calicē.] & Filii, & Spiritus sancti. Amen. Or. Offerimus tibi, Domine, calicem, ad benedicendum sanguinem Christi filii tui: deprecamurque clementiam tuam, ut ante conspectum divinæ Majestatis tuæ cum odore suavitatis ascendat. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Ponit Calicem super aram, & accipit fialam sine sanctificatione, & ponit super calicem dicendo. Or. Hanc oblationem, quæsumus, Domine, placatus admitte, & omnium offerentium, eorumque, pro quibus tibi offertur, peccata indulge. Per Christum Dominum nostrum. Hic dicit. In spiritu humilitatis, ut in Officio Romano.

[15] Postea dicit Presbyter, Adjuvate me, Fratres, in orationibus vestris, & orate pro me ad Deum. ℞ Adjuvet te Pater, & Filius, & Spiritus sanctus. Sacrificium. Fulgebit justus sicut splendor firmamenti, & sicut stellæ cæli dantes claritatem lucis, ita justus splendebit. ℣ In perpetua æternitate. Hic accipit aquam in manibus, & dicit silentio super Oblationem cum tribus digitis. In nomine Patris ✠ & Filii, & Spiritus sancti, [qui] regnas Deus in secula seculorum. ℞. Amen. Inclinat se Sacerdos ante altare, & dicit silentio istam Orationem. Accedam ad te in humilitate spiritus mei; loquar ad te, qui multam spem in fortitudine dedisti mihi. Tu ergo, fili David, qui revelato mysterio ad nos in carnem venisti, clave crucis tuæ secreta cordis mei adaperi, mittens unum de Seraphin, qui candenti carbone illo, qui de altari tuo sublatus est, sordentia labia mea emundet, mentem enubilet, docendique materiam subministret; ut lingua, quæ proximorum utilitati per caritatem servit, nec erroris insonet casum, sed veritatis resultet sine fine præconium, per te Deus meus, qui, vivis & regnas in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

* Martyre t. ill

* hic m. solennitatis gratior

* illustris

§. IV. Missæ de sanctis Columba & Pelagio, sicut in libris Missalibus antiquis habentur, distinctæ a Canone.

[16] Cum titulum Missa reperiret Sandovallius in fine paginæ, [Initium Missæ stricte dictæ,] sequens autem pagina inchoaretur ab his verbis, Præclarum præcelsumque diem, non potuit sibi persuadere hoc esse principium; nihil hæsitaturus, ut puto, si vidisset vel Missale Gothicum, de quo supra, & quod hic cum Tudensi conferemus; vel integrum alicujus Mozarabicæ liturgiæ tenorem, qualem hactenus ex Roblesii tractatu comparavimus cum Tudensi Ms. nihil habente eorum quæ spectant ad Offertorium, quod totum petitur ex ordine communi; neque Sanctum contingit, neque pars est Missæ stricte dictæ; uti patet ex Ordine Romano; ubi, post Oblationem panis & vini eoque spectantia, sequitur Præfatio Missæ, quasi hic primum incipientis. Quod ut clarius appareat, placet singulas partes Missæ de Sanctis vel Tempore, quales in Gothico Missali habentur, componere cum Missa Codicis Tudensis, utrobique enim æqualiter omittuntur partes Canonis, communes Missis omnibus.

[17] Inchoatur ergo Missa stricte sumpta (ut ibi ponitur) non a Præfatione, sed ab Oratione præambula, propria Sancto aut Tempori, [de S. Eulalia,] quæ alio titulo non inscribitur, quam Missa, seu, Incipit Missa, prævio Dominus semper vobiscum; ac, responso, Et cum spiritu tuo. De S. Eulalia autem sic recitatur.

Deum omnipotentem Fratres carissimi, qui tantæ prudentem virginitatem, fidei sociatam, apice gloriæ consecravit; ut per quem facta est mater Maria, fieret Martyr Eulalia; illa pariendi effectu felix, ista moriendo; illa implens incarnationis officium, ista rapiens passionis exemplum; illa credidit Angelo, ista restitit inimico; illa electa per quam nasceretur Christus, ista per quam vinceretur diabolus; supplici oratione poscamus, ut B. Eulaliam pro nobis orantem exaudiat &… ejus auxilio ab omni labe peccaminum eruamur; per D. N. Jesum Christum filium suum, secum viventem & regnantem, & cum Spiritu sancto, in secula seculorum. Amen. Eccum autem de S. Pelagio simile quid.

[18] Præclarum præcelsumque diem, quem sancti Martyris Pelagii nobis sacer cruor consecravit, [& S. Pelagio.] passio invexit, meritum sublimavit, Fratres carissimi, intentæ [mentis] votis * celebremus, ac virtutum plausibus attollamus: in quo quidem iste beatissimus Martyr * carnis deposuit tunicam, & cæli adeptus est * gloriam; sicque de numero ascitus fidelium, prosapia genitus Christianorum, pro Christo moriens supernum scandit thronum. Hic namque carceris perpessus angustias, ferri compeditus oneribus, non adhæsit seculi blanditiis; sed pro * his regnum mercavit, nullis unquam * finiendum seculis. Perierat autem appetitus ab eo seculi, cesserat amor mundi; quia nullis pœnis [victus] succumbere acquievit fragilitatibus * humanis. Nam ergastulis conclusus, cum ejus consodales voluptuose viverent, * hicce uno eodemque modo corpus servabat intactum, solique Deo suum indefessæ mentis dirigebat obtutum. Hunc igitur apud Deum, dilectissimi, invocemus in auxilium, ut suis mereamur meritis, quæ nostra nobis subtrahunt merita, ac scelera abdicant consueta. Deponamus * itaque quod ipsi male ingessimus, diaboli vivendo suadelis, ac divinis decidendo a præceptis. Et quia nostris non confidimus meritis, hujus precemur suffragium Martyris; qui gladio desectus sempiternæ gloriam obtinet beatitudinis, opitulante misericordia Domini nostri, qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

[19] Collectio sequitur de S. Eulalia. Deus qui sanctæ Martyri tuæ Eulaliæ, [cum Collectis de Sancto,] pro pœna gloriam, pro morte vitam, pro infirmitate virtutem, pro passione coronam tribuisti; præsta, ut sicut illa exultat in gloria, sic nos de tua misericordia gratulemur; & in æternum veniam, te donate, consequi mereamur. Per D. N. J. C. Similis sequitur de S. Pelagio. Æterne Deus omnipotens, qui ullis absque præcedentibus meritis vocas ad te peccatores, ac tuis misericorditer ditas famulos; tu nobis hunc Testem tuum beatissimum Pelagium, proroga Patronum; qui pro te, sanguine fuso, incomparabile meruit pervenire ad præmium. Habeat, te concedente, fidelis curam gregis; qui supplicium non timuit passionis, atque perfido veritatem non tacuit Regi. [Ille] nomine solummodo glorians Unigeniti tui, indefesse pro nobis intercessor accedat tibi; ut inter ærumnas seculi, careamus vitiis, nullisque inhæreamus deceptionum * illecebris: sicque per hunc Martyrem tuum, te Dominum habeamus propitium, quo offerentium fructus multiplices, & uberes frugum reditus efficere solita pietate digneris. Nullis igitur a te præcipitemur lapsibus; nullis evocemur scandalis, qui emergere a pedoribus, propriis omnino nequimus viribus. Quapropter te rogamus esse nobis placidum, qui nos ad tua fecisti imaginem, & * per baptismatis reformasti tinctionem; te auxiliante, [qui vivis & regnas in secula seculorum] Amen.

[20] [post Nomina,] Collectio post Nomina Martyrum & Pausantium, de quibus infra. De S. Eulalia hæc est. Deum, qui sanctæ famulæ suæ Eulaliæ gloriosam & immarcessibilem coronam contulit, Fratres carissimi, supplices deprecemur, ut, præstante divina misericordia, ipsius precibus obtineamus veniam, qui gloriam non meremur. Caris etiam nostris, qui nos in somno pacis præcesserunt, perennis ævi beatitudinem, & perpetuæ lucis gratiam remunerare dignetur, per D. N. J. C. filium suum, secum viventem &c. His, in Missa de S. Pelagio respondet quod sequitur: Largire propitius immense Deus, votis Ecclesiæ tuæ * supplicantis, tui Martyris Pelagii suffragium, quam alacriter ad altare munus deferre inspicis proprium. Etenim alter tacite fundit suspiria, alter in lacrymas * prorumpit mente compuncta; * hicce quoque simpliciter orat, ille genis pavimentum * verrere non desinit: sed utrorumque, tu Deus, inspicis mentes, ac probas singulorum conscientias. Ideo, quæsumus, tuis oculis effice * placitum, quod humana miseria utcumque * affert compunctum. Revera nuda conscientia te coram stare quis potest, quem Sancti tremunt, ac multiplices Beatorum conventus expavescunt. Quapropter credimus vel * acclines rogamus, ut * nos tua præveniat misericordia, & nobis ad te reditum conferendo, & defunctis fidelibus sempiternam requiem largiendo; ut * utrosque habeat * gratia indefessa, quos * tremulos ante te propria esse * cernis conscientia. Amen.

[21] Collectio ad Pacem. Deus simultatum discussor, pacis quæsitor; cujus ut pietatis est disjuncta conjungere, ita amoris est * cassa pacifice alligare; tu nunc nos, Domine, Apostolorum tuorum dogmati obsequentes, pace necte, [& ad Pacem.] caritate orna, castitate sanctifica: & qui de B. Eulaliæ passione meruimus habere exemplum, mereamur devicta iracundia obtinere triumphum, per D. N. J. C. Ita in Missa prædictæ Sanctæ: pro Missa autem S. Pelagii sic consequenter lege ad Pacis osculum, quod ex hoc ritu præmitti vides Canoni; cum in Romano ei postpositum præmittatur Communioni. Accedentes ad te, Domine, exigui famuli, quos ex officio debitum cunctos cogit commendare fideles; non incurramus merita nullomodo propria; sed, te præstante, crimina mereamur evadere patrata. Exaudi, quæsumus, precem Ecclesiæ Tudæ, quam tuis nutibus in honore Martyris tui Pelagii delibas, ac singulorum * occurre precatibus, qui hunc Martyrem, * vitiis repugnantem, dignum tuis fecisti esse conspectibus. Deferat * nostram coram te, quæsumus, obsequelam, qui tibi placuit pro passione. Succurrat miseris * pie, eruat prostratos assidue, qui te infideli confessus est coram * Principe. Quis nostrum sane ad te facile oculos * audebit erigere, quos * labor conscientiæ premit, lapsus inclinat, fœda indecenter consuetudo * curvat, lenta quoque animi remissio erigere [mentem] non sinit; sed quod pejus est, * illicita impudenter agere propellit? Acclines ergo * te rogamus, ut omnibus in commune adsit Patronus; qualiter, te propitio, dissidentes pacem, & pacifici indefessam caritatis * retentent unitatem. Amen.

[22] Immolatio Missæ, Mozarabibus Illatio, Francis olim Contestatio, Romanis dicta Præfatio Missæ; post alternativa quædam Sacerdotis atque Ministri verba ex Ordinario petenda, sic progrediens in festo S. Eulaliæ. Dignum & justum est, æquum & salutare, nos tibi semper & ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus; teque laudare in omnibus operibus tuis: qui dono gratiæ tuæ famulam tuam Eulaliam nobiliore mentis stigmate decorasti, ut illæsam in se imaginis tuæ pulchritudinem custodiret. Digna vere comes Filii tui, quæ tenero sexu bellum fortis * invaserit, & ultra opinionem humanæ virtutis ad tolerantiam se zelo tui amoris obtulerit; quæ in speciem pretiosi Unigeniti, sanguinem suum sub testimonio bonæ confessionis effuderit, & incorrupta flammis viscera in odorem suavissimi thymiamatis adoleverit. Vadit ad tribunal cruenti Præsidis nec quæsita; lucratura regnum, contemptura supplicium, inventura quæsitum, visura confessum; non trepida de sententia, non ambigua de corona, non defessa de equuleo, non diffisa de præmio. Interrogatur: confitetur; ingentique miraculo Majestas tua, exaltatum Virginis spiritum, quem assumpsit per flammam, suscepit per columbam: ut hoc prodigio in cælos Virgo & Martyr ascenderet, quo in terris Filium tuum Pater ostenderas: per quem Majestatem tuam laudant Angeli; atque Archangeli non cessant clamare dicentes, Sanctus &c.

[23] Similis de S. Pelagio Illatio sic deducitur: Gratias tibi, omnipotens Deus, agere dignum est, pulchrumque satis ac sanctum, valde [etiam] congruum, ac nobis semper commodum esse * convenit; per Jesum Christum Filium tuum, Dominum nostrum, per quem utique hic Martyr Pelagius, nec vitiorum inhæsit gurgitibus, nec deliciarum cessit flagitiis; sed tibi semper extitit intrepidus, cui ante passionem fortiter famulabatur illuminatus. Hic enim occidentali [Hispaniæ] plaga oriundus, Gallæsiam * patrium habuit fundum; sed * Cordubæ, dante Christo, perspicuum suscepit martyrium. Et quia variis, occulto arcanoque Dei consilio, Electi occasionibus ad cælum rapiuntur; patula extitit proculdubio actionis causa, qua hunc Martyrem tuum corpore passum Corduba, Tuda suscepit lætabunda Patronum. Erat quidem Pelagii patruus Hermoygius Episcopus, Cordubæ carcere tentus, qui ut evaderet ergastuli periculum, pro se hunc dedit puerum, testem, alumnum; unde illo evadente, Pelagius iste susceptus est in carcere, qui * futurus erat Testis pro veritate; ubi * severo ferri onere præpeditus, futurum quodammodo præmeditabatur martyrium, cujus sæpe animus intente penetrabat cælum. Et licet ad patriam adhuc humanitus redire disponeret, a proposito sibi tamen rigore haudquaquam mollescebat, quia carcerem ardua pro pœnitentia esse cogitabat: nam psallendi quotidie modum adhibuerat, cui tanta * Christi gratia intus illuminatrix aderat. Verum cujus præcordiis abditus ipse * mature sonueras, Audi, fili, & vide, quia concupivit Rex speciem tuam; hunc impudice tyrannus foris * audebat * deamare, putans eum suis aptum vitiis fore. Sed stetit utique intrepidus, cui tu non deeras omnino intus. Namque advocatus veniens, ac * suasus, ut Christum abnegare mallet; illico cuncta sibi sprevit regna * oblata. Eumdemque Christum Dominum nostrum voce prædicans libera, Habeto, inquit, o Rex, tuisque cum perditis solus munera: nam me tibi acquiescere non posse, intus * monet, qui * Deus est. Nam ego Deum habeo, quem tu miser ignoras, cui omnia genu flectunt, qui Sanctis regnum ac perditis æternum promisit supplicium. Verum, quia per multas nos tribulationes pervenire oportet ad regnum, paratus sum quali vis * perire interitu. Cui Rex; O, inquit, puer, aut Christum nega, aut membra gladium suscipient, ac duriter animam inter pœnas exhalabis. Unde Pelagius, Christianus sum, ac fui, & ero: idcirco mori non timeo. Quem fortiter stantem, post multas pœnas … membratim gladius dissecuit, qui inter supplicia Christum confiteri non destitit… O vere Martyr in cælis, quia testis fuisti in terris! Clementissimus fautor, occurre [votis] nostris. Per te lapsus veniat ad pœnitentiam, ignarus ad doctrinam, æger ad salutem, defunctus ad requiem. Quare acclines petimus, æterne Deus, per hunc Martyrem tuum, nobis fave propitius, clemens occurre interpellatibus nostris, Tibi oblatis muneribus semper adesto pius, cui merito [canimus, Sanctus] &c.

[24] Ulterius non extenduntur Missæ in Gothico quod dixi: sed ex communi omnibus ordine progrediuntur; neque (ut in Missalibus aliis) uspiam sequitur Postcommunio: sed ex ritu Mozarabum codex Tudensis ulterius tendit; & post SANCTUS, hæc quoque recitanda præscribit: Iste hymnus, Domine, in excelsis ab Angelis, iste hymnus a Sanctis præcinitur [in terris] omnibus. Vere est sanctus, vere benedictus D. N. Jesus Christus, filius tuus: a quo est roboratus Pelagius, ut nec mori timeret, neque veritatem interrogatus taceret, persuasus * frustra a Præside, ut copiosa regni munera acciperet, & Christum negaret, & ita Regi corpus servaret honorandum. Unde petimus per hujus interventum hæc serventur munera [&] data, ac multiplici [benedictione] ditentur tuo altari sacrificia imposita; qualiter omnis, qui ex his * gustaverit muneribus, per te … [defend]atur ab adversis… in honorem Martyris tui Pelagii, qui a te adjutus, pœnas superavit, terrores vicit, gladium non timuit perferre, quo tecum sine fine regnare meruit. Iste tuus est, Domine, famulus, in agone præcipuus, in vita cautus, in doctrina strenuus, in morte laudabilis, in regno sublimis: per quem te petimus habere propitium, quo nos de manu eruas diaboli, & consortes efficias regni tui. Nosti, Domine quantum * nobis hostis insidietur antiquus. * Sed nullum de nobis habeat quem lucretur, quos una mater Ecclesia per regenerationis undam * ablutos esse gloriatur. Floreat in nobis gratia doni æterni, a * qua hæc munera sanctificentur, & per quem sanctificata sumantur; redundetque in visceribus nostris oblatio, sicut multiplicius sancti Martyris tui Pelagii profuit ad coronam.

[25] Sequuntur adhuc alia, quæ (quod dolemus) non nisi plurimis lacunis hiantia habentur in Tudensi codice, foliis ibidem vel exesis vel extritis; colligimus nihilominus, ex iis quæ supersunt quædam, magis integrum sensum facientia: in quibus occurrit Oratio, quæ in Missa S. Jacobi infra num. 32 nominatur, Post pridie, id est Ante Consecrationem: quia hæc conficitur verbis, a Christo pronuntiatis & præscriptis, Pridie quam pateretur, uti expresse habet Canon Romanus. Illa autem Oratio post Pridie, in Tudensi sic inchoatur: Suscipe, omnipotens Deus, hujus preces fidelissimi conventus, qui se tuis quotidie acclinis commendat conspectibus: quo hunc Martyrem tuum beatissimum Pelagium, quem prompta celebrat obsequela, apud te habeat interventorem, * cui tu largiri dignatus es martyrii palmam… Rescinde, quæsumus, dura nostræ mentis præcordia, & ariditatem irriga benedictionis ubertate, quatenus, te favente, libera nostra tibi serviat vita… Pelagii meritis beatissimi Martyris… & qui non habemus bonorum operum fiduciam, susceptione ejus festivitatis remissionem criminum capiamus * obtentam. Sequens porro Oratio omnino videtur habere formam Post Communionis. Qualis tamen in Missa de S. Jacobo infra propria nulla præscribitur, ut hic fit: Deus, omnium Sanctorum splendor mirabilis, qui præsentem honorabilemque Martyrem prædicari jussisti; da populo tuo eruditionem gaudiorum; ut qui hunc colimus diem, & * voce psallimus, * vere munera capiamus regni cælestis. Amen…

[Annotata]

* debeamus

* carnem

* gloria.

* hoc

* finiendo

* seculi humani

* hisco

* namque

* incelebris

* pro

* supplicantes

* prorupit

* hisce

* bavride

* placidum

* offert

* adcliens,

* nostra

* utrumq;

* gratiam

* tremulus

* carnis

* casta

* occurrere precantibus

* vitii pugnantem

* nostra obsequela.

* prece

* principē

* oculus

* tabo

* curba

* illicitam impudente

* inde

* retentet

* invaderet

* conveni

* patruum

* Corduba

* facturus

* vero

* Christe

* naturæ

* auderat

* redamare

* persuasus

* illata

* manet

* qui dicet

* pande

* namque

* jubaverit

* nos

* & ideo

* ablutus

* quo

* cujus

* obtutam

* voces

* verbis

§. V. Missa de S. Jacobo ex Ms. Toletano edita ab Eugenio de Robles.

[26] Ad clariorem superioris Paragraphi quarti intellectum, serviet forma integræ Missæ, a Roblesio editæ, & sæpe jam in præmissis allegatæ. Initium illa sumit ab Oratione de Sancto, eadem quæ supra num. 7 est ultima in Vespertino, & num. 11 prima in Matutino Officio ante Missam, Christe, cujus virtus &c. ut verosimile sit Orationem eamdem, quæ in Sacramentorum libris proponitur ad initium Missæ, per omnes Officii ecclesiastici Horas, æque ac in Romano cursu, regnare. Responso dein Amen, dicit Sacerdos, Per misericordiam tuam Deus noster, qui es benedictus, & vivis & omnia regis in secula seculorum. ℞. Amen. Dicit Sacerdos elevando manus. Or. ℞. Agios, Agios, Agios, Domine Deus, Rex æterne, tibi laudes & gratias. Sacerdos; Ecclesiam sanctam Catholicam in orationibus in mente habeamus: ut eam Dominus fide, & spe, & caritate propitius ampliare dignetur. Omnes lapsos, captivos, infirmos, atque peregrinos in mente habeamus: ut eos Dominus propitius respicere, redimere, sanare, & confortare dignetur. ℞. Præsta æterne omnipotens Deus. Postea dicit Presbyter.

Or. Vocantem nos ad se Jesum, [Alia Oratio] Fratres dilectissimi, agnoscentes, qui beatissimum Jacobum Apostolum suum, retia componentem in navi, ad se vocans, ejusdem nos postmodum spiritualibus doctrinis admonet atque docet, ut postulantes in fide nihil hæsitemus: omni mentis devotione cum lacrymis eumdem Dominum flagitemus; ut postulatio nostra apud eum ea nobis obtineat adimplere, quæ in ipso Apostolo docente cognovimus. ℞. Amen. [Sac.] Per misericordiam tuam Deus noster, in cujus conspectu sanctorum Apostolorum & Martyrum, Confessorum atque Virginum nomina recitantur. ℞. Amen.

[27] Dicit Sacerdos: Offerunt Deo Domino oblationem Sacerdotes, nostri, Papa Romensis & reliqui, pro se, pro omni clero, & plebibus Ecclesiæ sibimet consignatis, vel pro universa fraternitate. Item offerunt universi Presbyteri, Diaconi, Clerici, ac populi circumadstantes in honorem Sanctorum pro se & suis. ℞. Offerunt pro se & pro universa fraternitate. Dicit Sacerdos. [Diptychi Sanctorum sub Missa nominandorum, tabellæ duæ,] Facientes commemorationem Beatissimorum Apostolorum & Martyrum, gloriosæ sanctæ Mariæ Virginis, Zachariæ, Joannis, Infantium, Petri, Pauli, Joannis, Jacobi, Andreæ, Philippi, Thomæ, Bartholomæi, Matthæi, Jacobi, Simonis, & Judæ, Mathiæ, Marci, & Lucæ. ℞. Et omnium Martyrum. Dicit Sacerdos. Item pro spiritibus pausantium, Hilarii, Athanasii, Martini, Ambrosii, Augustini, Fulgentii, Leandri, Isidori, David, Juliani, item Juliani, Petri, item Petri, Joannis servi Dei, Visitani, Viventi, Felicis, Cypriani, Vincentii, Gerontii, Zachariæ, Genapoli, Dominici, Justi, Saturnini, Salvati, Bernardi, Reymundi, Joannnis, Genebruni, Gundisalvi, Martini, Roderici, Joannis Gutterii, item Sancii, Dominici, item Juliani, Philippi, Stephani, Joannis, item Joannis, Felicis. ℞. Et omnium pausantium.

[28] Annotatio. Liceat mihi interfari paucula, & hocce Toletanum Diptychon considerare. Primo occurrit, quod tabella prima cum Apostolis desinat, [& quædam circa has observata.] idque signum mihi est, S. Isidorum, solos istos cum Baptista (hunc videlicet Christus ipse ut Martyrem canonizavit apud Matthæum & Lucam) ejus patre Zacharia, & sanctissima Regina Martyrum, voluisse in Canone nominatos, quamvis non deessent alii multi, etiam in Hispania illustres Sancti: quodque hanc abstinentiam S. Isidori reverita posteritas, non ausa sit tabulam illam extendere, additis aliis quibuscumque. In altera vero tabula Pausantium noto, solos sex nominari illustriores Doctores: quibus pia posteritas addiderit S. Leandrum, ipsumque S. Isidorum; Toletana autem Ecclesia Julianum, Episcopum & Patronum suum; ac nescio quem Davidem, sed verosimiliter de ipsa singulariter benemeritum ex primis fortasse Gothis ad Catholicam fidem reductis, potentem tempore Recaredi Regis, cujus liberalitate collapsa sub Arianis Metropolitana ædes, restaurata sit. Ita res manserit usque ad tempora Saracenorum: qui cum censuissent, Mozarabibus, inter se manentibus, sed diu Episcoporum cura & solatio destitutis, tandem unum aliquem indulgendum, qui omnibus in suo imperio manentibus consuleret, Presbyteros ordinando, quos alias oportebat furtim inter Gallecos Asturesque consecrari, pro Ecclesiis, libertate Sacrorum ex condicto utentibus; consenserintque illos ordinarie Toleti residere, ubi sex ejusmodi ecclesiæ erant, & plures quam alibi uspiam Christiani. Cum hi vero Mozarabum Episcopi successive excederent e vivis, horum quoque nomina fuerint Diptycho huic adscripta, a Juliano II usque ad Sancium II inclusive, sub cujus successore Ferdinando, circa annum MCCCXXXV ordinato, cum eviluisset ritus Mozarabici dignitas, & in ipsismet, quas dixi, sex parochiis vix amplius retineretur; omissa sit cura alios adscribendi, maxime si ipsius exemplum unde hæc impressa sunt, vetustum erat, neque plurium nominum capax, qui possent poni ante nomina octo præcipuorum benefactorum ibidem jam descriptorum: neque enim quisquam ex illis Episcopus Toleto fuit post Sancium II.

[29] Dicit Presbyter post Nomina. Or. Vivant in nobis, Jesu Domine, [Post nomina.] Apostoli tui Jacobi prædicamenta doctrinæ, quibus docemur illum beatum esse, qui illatas tentationes voluerit æquanimiter supportare: quo, dum præsentia mala patientissime toleraverimus, in pace & caritate nunc & in æternum tecum sine fine vivamus. ℞. Amen. Sacerdos dicit. Quia tu es vita vivorum, sanitas infirmorum, ac requies omnium fidelium defunctorum, in æterna secula seculorum. ℞. Amen. Ad Pacem. Or. Suscipe, Jesu bone, [Ad pacem.] in hoc natali Jacobi Apostoli tui offerentium vota; & refrigerium præsta spiritibus defunctorum; ut eo apud te intercedente, & viventibus & defunctis tuæ pietatis gratia impendatur; cujus doctrina duodecim tribuum * commorantium universitas edocetur. ℞. Amen. Quia tu es vera pax nostra & caritas indisrupta * qui vivis cum Patre, & regnas cum Spiritu sancto, unus Deus in secula seculorum. ℞. Amen. Dicit Presbyter elevando manus. Gratia Dei Patris omnipotentis, pax ac dilectio Domini nostri Jesu Christi, & communicatio Spiritus sancti, sit semper cum omnibus nobis. ℞. Et cum hominibus bonæ voluntatis.

Deinde dicit. Quomodo astatis, pacem facite. ℞. Pacem meam do vobis. Pacem meam commendo vobis; non sicut mundus dat, pacem do vobis. ℣. Novum mandatum do vobis; ut diligatis vos invicem. Reiteretur. Pacem meam do vobis. ℣. Gloria & honor Patri, & Filio, & Spiritui sancto. P. Pacem meam, &c. Interim quod Chorus dicit, Pacem meam, accipit Sacerdos pacem de patena, dicendo sic; Habete osculum dilectionis & pacis, ut apti sitis sacrosanctis mysteriis Dei.

[30] Postea inclinat se Sacerdos junctis manibus, & dicit: Introibo ad altare Dei mei. ℞. Ad Deum qui lætificat juventutem meam. Ponit Presbyter manus super calicem, & dicit; Aures ad Dominum. ℞. Habemus ad Dominum. Levat manus & dicit: Sursum corda. ℞. Levemus ad Dominum. Junctis manibus inclinando se in medium altaris dicit. Deo ac Domino nostro, Jesu Christo filio Dei, qui est in cælis, dignas laudes dignasque gratias referamus. Et elevat manus in altum. ℞. Dignum & justum est. Et postea dicit Presbyter: Dignum & justum est, nos tibi semper gratias agere, [Illatio.] Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum; in cujus nomine electus Jacobus, cum ad passionem traheretur, paralyticum ad se clamantem curavit, atque hoc miraculo cor illudentis sibi ita compulsit: ut eum sacramentis instructum fidei, faceret ad gloriam pervenire martyrii. Sic ipse post in confessionem filii tui, capite dejecto interemptus occubuit: perveniens ad eum in pace, pro quo hanc sustinuit passionem. Ipse est enim unigenitus filius, qui dedit animam suam redemptionem pro multis, per quem nostris tu Deus pater jubeas parcere jam delictis, cui merito exercitus militiæ cælestis non cessant clamare ita dicentes. Respondet Chorus. Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt cæli & terra gloria Majestatis tuæ. Osanna filio David. Benedictus qui venit in nomine Domini, Osanna in excelsis. Agios, Agios, Agios, Kyrie Otheos. [Post Sanctus.] Dicit Presbyter. Vere sanctus, benedictus Dominus noster Jesus Christus filius tuus, quem Jacobus relicto Zebedæo patre ita secutus est; ut eum obnixe diligendo, fieret electus, in vita, mundus in conscientia, probabilis in doctrina; postremo ita scientiam commendans ex opere, ut pro eo truncato interierit capite, quem pro se vel pro omnibus noverat animam posuisse, Christum Dominum, cui est honor & gloria, in secula seculorum. Amen.

[31] Deinde in silentio junctis manibus inclinando se ante altare, [Canon Missæ.] dicit Sacerdos. Or. Adesto, Adesto, Jesu bone, Pontifex in medio nostri, sicut fuisti in medio discipulorum tuorum; & sancti✠fica hanc oblationem ✠, ut sanctificata ✠ sumamus per manus sancti Angeli tui, sancte Domine & redemptor æterne. Dominus noster Jesus Christus, in qua nocte tradebatur, accepit panem: & gratias agens, bene✠dixit ac fregit, deditque discipulis suis dicens: Accipite & manducate.

Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur.

Hic elevatur Corpus. Quotiescumque manducaveritis, hoc facite in meam ✠ commemorationem ℞. Amen. Sac. Similiter & calicem postquam cœnavit, dicens. Super calicem.

Hic est calix novi Testamenti in meo sanguine, qui pro vobis & pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

[Elevatio]

Hic elevatur calix coopertus cum filiola.

Quotiescumque biberitis: hoc facite in meam ✠ commemorationem. ℞. Amen.

Quotiescumque manducaveritis panem hunc & calicem istum biberitis: mortem Domini annuntiabitis, donec veniat in claritatem ✠, de cælis. ℞. Amen.

[32] Or. Subjuga Deus, nostras tuo jugo cervices: ut onus tuum, quod amantibus leve est, [Post pridie.] ita optabili devotione feramus, sicut Jacobus Apostolus tuus innexo collo fune ad passionem tractus est lætabundus; ut sanctificans hæc, quæ tibi offerimus, nos benedicas perceptione Hostiæ hujus. ℞. Amen. [Sacerdos]. Te præstante, sancte Domine, quia tu hæc omnia nobis indignis servis tuis valde bona creas, fructi✠ficas, [Hic signat seipsum Sacerdos,] vivificas, ✠, bene✠dicis ✠, ac præstas nobis: ut sit benedicta a te Deo nostro in secula seculorum. ℞. Amen.

[33] Et tunc Presbyter accipit corpus Domini de patena, & ponit super calicem discoopertum, & dicit alta voce omnibus diebus, Festivis videlicet & Dominicis, præterquam in locis in quibus erit Antiphona propria, ad confractionem panis. Dominus sit semper vobiscum. ℞. Et cum. Fidem, quam corde credimus, ore autem dicamus: & elevat Sacerdos corpus Christi, ut videatur a populo, & dicit Chorus Symbolum, bini ac bini, videlicet: [Credo.] Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem cæli & terræ, visibilium omnium & invisibilium conditorem. Et in unum Dominum nostrum Jesum Christum, filium Dei unigenitum, & ex Patre natum ante omnia secula; Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero; natum non factum omousion Patri, hoc est ejusdem cum Patre substantiæ; per quem omnia facta, quæ in cælo, & quæ in terra: qui propter nos homines, & propter nostram salutem descendit de cælis, & incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine, & homo factus est; passus sub Pontio Pilato, sepultus tertia die resurrexit. Ascendit ad cælos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis; inde venturus est judicare vivos & mortuos, cujus regni non erit finis. Et in Spiritum sanctum, Dominum vivificatorem, ex Patre & Filio procedentem, cum Patre & Filio adorandum & glorificandum, qui locutus est per Prophetas. Et unam, sanctam, catholicam & Apostolicam Ecclesiam. Confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum. Expectamus resurrectionem mortuorum, [Fractio.] & vitam venturi seculi. Amen.


I Corporatio.
6 Mors. 2 Nativitas. 7 Resurrectio.
3 Circūcisio. 8 Gloria.
4 Apparitio. 9 Regnum.
5 Passio.

[34] Post hæc frangit Presbyter Eucharistiam in medium, & ponit mediam partem in patena, & de alia parte facit quinque particulas, & ponit in patena: & postea accipit aliam partem, & facit quatuor particulas, & ponit in patena similiter per ordinem, [ut hic ostenditur.] Et statim purgat bene digitos: & cooperto Calice facit Memento pro vivis. [Deinde] ad Orationem Dominicam [jam jam dicendam accedens Sacerdos dicit:] Oremus. Apostolo tuo Jacobo, Domine, edocente præmonemur: ut si quis nostrum indiget sapientia, postulet a te, qui das omnibus affluenter, & non improperas; sed quia ad te pervenire cupimus; per Christum, qui est virtus tua & sapientia, id agere præoptamus; poscentes Clementiam tuam, ut per eum, qui apud te advocatus factus est noster, & pervenire nos ad te facias; & orationem, quam ipso Domino instruente didicimus, ad te introire permittas, proclamantes e terris. [Pater noster.] Pater noster, qui es in cælis. ℞. Amen. Sanctificetur nomen tuum. &c. [sicut in Vespero n. 5 & post; ℞. Sed libera nos a malo, dicit Sacerdos. Liberati a malo, confirmati semper in bono, &c. ut supra num. 6 & ℞. Amen. Accipit particulam, Regnum, de patena, & mittit in Calicem, dicendo submissa voce. Sancta sanctis, & Conjunctio corporis Domini nostri Jesu Christi sit sumentibus & potantibus nobis ad veniam, & defunctis fidelibus præstetur ad requiem. Et cooperit Calicem, & dicit: Humiliate vos benedictioni, &c. ut supra num. 6 & post; Dominus sit semper vobiscum, atque ℞. Et cum spiritu tuo. [Dicit Sacerdos] ad accedentes Communioni, Gustate & videte quam suavis est Dominus. Alleluia, Alleluia, Alleluia. ℣. Benedicam Dominum in omni tempore: [Communio.] semper laus ejus in ore meo. Alleluia, Alleluia, Alleluia. ℣. Redimet Dominus animas servorum suorum: & non relinquet omnes, qui sperant in eum. Alleluia, Alleluia, Alleluia. ℣. Gloria & honor Patri, & Filio, & Spiritui sancto, in secula seculorum. Amen. Alleluia, Alleluia, Alleluia.

[35] Quo dicto accipit aliam particulam, Gloriam, sequentem, & dicit sic. Panem cælestem de mensa Domini accipiam, & nomen Domini invocabo. Dicit Memento pro mortuis, tenendo illam particulam super Calicem, & facto [✠] dicit: Domine Deus meus, da mihi corpus & sanguinem filii tui Domini nostri Jesu Christi ita sumere, ut per illud remissionem omnium peccatorum merear accipere, & tuo sancto Spiritu repleri, Deus noster, qui vivis & regnas in secula seculorum. Amen. Et deinde: Ave in ævum sanctissima caro Christi, in perpetuum summa dulcedo. Hic dicit ter, Domine non sum dignus, ut in Officio Latino. Et sumit illam particulam, Gloriam, & omnes reliquas per ordinem, & sumit Calicem dicendo: Ave in ævum cælestis potus, qui mihi ante omnia, & super omnia dulcis es. Corpus & sanguis Domini nostri Jesu Christi custodiat corpus & animam meam, in vitam æternam. Amen. Et ad Ablutionem dicit hanc orationem: Domine Deus meus, Pater, & Filius, & Spiritus sanctus, fac me te semper quærere & diligere: & a te per hanc sanctam Communionem, quam sumpsi, numquam recedere, quia tu es Deus, & præter te non erit alius in secula seculorum. Amen. [Hic fortassis communicantur si qui accesserint: sequitur enim Chorus, & canit.] Refecti Christi corpore & sanguine, te laudamus Domine. Alleluia, Alleluia, Alleluia.

[36] Hic tollitur Missale quod vocatur Offerentium, & aliud Missale ponitur in cornu Epistolæ, & dicit sequentem Orationem. Corpus Domini nostri Jesu Christi, quod accepimus; [Postcommunio.] & sanctus sanguis ejus, quem potavimus; adhæreat visceribus nostris, æterne omnipotens Deus; ut non veniat nobis ad judicium, nec ad condemnationem; sed proficiat ad salutem, & remedium animarum nostrarum, in vitam æternam. ℞. Amen. Per misericordiam, &c. Dominus sit s. v. ℞. Et cum. [Denique ubi in Romano Ite Missa est, in Mozarabico dicitur.] Solennia completa sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi, votum nostrum sit acceptum cum pace. ℞. Deo gratias. In fine Missæ dicitur. Antiphona in laudem gloriosæ Virginis Mariæ: Salve Regina, Mater misericordiæ; vita, dulcedo, [Antiphonæ de Beata.] & spes nostra salve. Ad te clamamus exules filii Evæ: ad te suspiramus gementes & flentes in hac lacrymarum valle. Eia ergo advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte, & Jesum benedictum fructum ventris tui nobis post hoc exilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria. ℣. Ora pro nobis sancta Dei genitrix. ℞. Ut digni efficiamur, &c. ℣ A morte subitanea & improvisa. ℞. Libera nos Domine. Dominus sit s. v. ℞. Et cum. Oremus. Concede nos famulos tuos, quæsumus Domine Deus, perpetua mentis & corporis, &c. Quo facto dat benedictionem dicendo; In unitate sancti Spiritus, [Benedictio.] benedicat vos Pater & Filius. Ad hanc benedictionem vertit se Sacerdos ad populum, & benedicit illum; & nil aliud agens, vadit ad sacristiam. [Sicut etiam fiebat in ritu Romano priusquam induceretur universalis consuetudo addendi aliud Euangelium præsertim initium secundum Joannem.]

[37] Hactenus forma & ordo Missæ, a primis Hispaniarum Apostolis, [Huic ritu usque ad annū 1085 ubique per Hispaniam servato,] atque ipso forsitan S. Paulo institutæ, nec in substantialibus formulis variatæ unquam (hoc enim persuadet constantia gentis in tenendis semel cœptis, multo quam apud alias quaslibet gentes major) cui S. Isidorus videtur adjecisse Orationes, Post sanctus atque Post Pridie: talium enim, utpote propriarum cuique Sancto nullum alibi apparet indictum. Nec alio ritu usa est Hispania tota, donec anno MLXXXIII, recepto Toleto, Alfonsus VI Rex Legionis & Castellæ, suasis uxoris Constantiæ, & Bernardi Electi Toletani, auctoritate Gregorii VII, induxit usum Liturgiæ Romanæ sive Francicæ; populo & Clero tam invito, quam narrat Rodericus Archiepiscopus Toletanus, annis dumtaxat CXXV posterior, lib. 6 cap. 26; & tunc, [deinde cū indignatione subditorū abolito,] inquit, cunctis flentibus & dolentibus, inolevit proverbium, Quo volunt Reges, vadunt leges… Addit tamen, quod in aliquibus monasteriis fuerit aliquanto tempore custoditum Toletanum seu Mozarabicum Officium: de quo vide accuratius agentes Joannem Vazarum, in Chronico ad an. 717; & Alvarum Gomezium, lib. de rebus gestis Francisci Ximenii; Hispanice autem Eugenium Roblesium, in eorumdem Gestorum. compendio, excuso sub annum MDCIV, qui materiam istam tractat prolixissime a cap. XIX usque ad finem, per Capita deinceps XVII; quorum præcipua Latine reddenda curavit Margarinus Binius, inseruitque tomo 2 Auctarii Bibliothecæ Patrum, editionis Parisinæ anni 1610.

[38] Agit etiam accurate Roblesius de sex ecclesiis Sanctorum Marci, [præterquā in 6 ecclesiis,] Lucæ, Sebastiani, Torquati, Eulaliæ, & Justæ, in quibus Isidorianus ritus vel inter hostes tamdiu duraverat; & ex Gomezio docet, etiam post mutatos alibi ritus, eisdem hanc a Rege & Archiepiscopo Bernardo relictam prærogativam; quod cum aliarum ecclesiarum, præsertim parochialium, sui cuique limites per vicos domosque definirentur; solis illis sex nulli præscripti sunt: sed sui cuique Mozarabes illorumque posteri, ubicumque illos intra extrave urbem morari contingeret, assignati fuerunt. Sed paulatim, inquit Gomezius, familiis illis deficientibus, ritus etiam ille deficere; & Romanus, etiam in sex illas ecclesias introduci cœpit: tandemque factum est, ut, non nisi statis festisque diebus, eo ritu in illis sacrificaretur, puta a morte Sancii II anno MCCLXXXV obita; [& ab anno 1285 fere exoleto,] donec prælaudatus Franciscus Ximenius Mozarabum ritus instaurandi curam suscepit; adhibitisque viris ejus rei peritis (Antonio Rodriguez S. Justæ, Alfonso Martini de Yepez S. Eulaliæ, & Hieronymo Guitierrez S. Lucæ Curatis) primum libros omnes, quibus sacra illa continerentur, in vulgaris litteraturæ formam redigendos, impressoriisque formis exprimendos curavit. Quibus vulgatis, ad extremam templi Metropolitanis partem, Occidentem versus, in ædicula Corporis Christi, satis eleganti structura sacellum ædificavit, in quo tredecim Sacerdotum Collegium, adjunctis tribus ministris constituit, quos Mozarabes Sodales appellavit; [consulitur institutione 13 Capellanorū Mozarabum,] atque idoneis annuis proventibus instructos sub Capituli Toletani patrocinio constituit: ipsis porro demandavit, ut eo ritu singulis diebus sacrificare, horariasque preces concinere solenne esset: ad quos & sex Mozarabum ecclesiarum Sacerdotia pertinere voluit, quæ quoties vacua esse contingeret, ipsi optarent Sacerdotes, quibus illa Archiepiscopus conferret.

[39] Sic ergo sacra illa per Ximenium restituta & ab interitu vindicata sunt: [qui suo restauratori quotidie parentent.] in cujus restitutionis memoriam, cœnotaphium reparatori in medio sacello honorifice erectum cernitur. Ita Gomezius. Addit Vazæus, eadem fieri Salmanticæ, statis quibusdam diebus, in sacello Doctoris Talabricensis, quod est in peristylio templi summi; Roblesius vero etiam docet, Toletanos istos Capellanos, diebus singulis præterquam Dominicis, post singulas Missas isto ritu dictas, Restauratoris sui, anno MDXVII defuncti, memoriam gratam renovare bene precando illius animæ per hoc. ℞. Scio Domine, quia nihil in terra sine causa. P. Quia homo nascitur ad laborem, & avis ad volandum. ℣. Ego vero deprecabor Dominum, & ad eum ponam eloquium meum. P. Quia homo &c. Oremus. Pium & exaudibilem Dominum nostrum Jesum Christum cum omni supplicatione rogemus, ut spiritum & animam famuli sui, Francisci Cardinalis Pontificis, in locum lucis, inter agmina Beatorum, propitius collocare dignetur. ℞. Præsta æterne omnipotens Deus, Kyrie, Christe eleison, Kyrie. Pater noster. Totum secreto. Or. Tibi Domine commendamus animam famuli tui, Francisci Cardinalis Pontificis; ut defunctus seculo tibi vivat, & quæ per fragilitatem mundanæ conversationis peccata commisit, tu venia misericordissimæ pietatis absterge. Per Christum Dominum nostrum. ℞. Amen. Dominus sit semper vobiscum. ℞. Et cum. In nomine Domini nostri Jesu Christi anima ejus, & omnes animæ fidelium defunctorum, per misericordiam Dei, sine fine requiescant in pace. ℞. Amen.

[Annotata]

* Commemorantiū

* vivit tocum.

DE S. WAMBERTO MART.
IN MONASTERIO S. PETRI AD DIVAM,
SAGIENSIS DIOECESIS IN NORMANNIA.

SEC. IX AUT X.

Ejus cultus, & cultus antiqui locus.

Wambertus Martyr in Sagiensi Normanniæ diœcesi (S.)

AUCTORE D. P.

Diva rivulus est haud contemnendus, Normanniam inferiorem irrigans, & leucis quinque Cadomo distans, [Ecclesia S. Petri ad Divam] juxta Oceanum, habens cœnobium Ordinis Benedictini, constructum in honorem beatissimæ Dei genitricis Mariæ Virginis, & S. Petri Apostolorum Principis. Ita Arturus a Monasterio, Ordinis Minorum Recollectorum professus Rotomagi, in egregio opere, cui Neustriæ piæ titulum fecit, acturus de omnibus & singulis Abbatiis & Prioratibus totius Normanniæ, deque sanctarum istarum domorum rectoribus, privilegiis, & aliis quoquomodo ad ipsas spectantibus. De Divensi ille incipit agere pag. 496 & consequenter loci fundationem enarrat, ex ipsius Manuscripto; interque alia ex eo refert, quod fuit Sacerdos quidam vitæ venerabilis Gislemarus, [juxta prophetiā Gislemari Parochi] qui ecclesiæ B. Petri, a quo & locus nomen acceperat, a multis annis in Presbyteratus Officio ministrabat. Hic die quadam, cum circumstantibus incolis juxta consuetudinem loqueretur; Videtis, ait, quam sit locus iste despicabilis, quam nullius fere nominis & honoris. Dico vobis, quia futurum adhuc est, ut videatis in eo conventum primo Sanctimonialium, ac deinde religiosorum Deo servientium Monachorum.

[2] Quomodo ea contigerint, opera nobilis Matronæ Lescelinæ, viduæ Guilielmi Comitis Augensis (erat hic frater nothus Richardi II Normanniæ Ducis) sub annis MXL & LXVI, ibidem prolixius deductum vide: hæc sufficit adduxisse ad firmandam conjecturam, [erecta in monasterium] qua moveor ut opiner præfatum S. Wambertum, cujus in dicta Abbatia olim requievit corpus, ibidem loci Presbyterum fuisse, & tempore Normannicarum irruptionum in Gallias, seculo IX aut X, mortem cruentam obiisse, ideoque Martyris titulo a pia posteritate honoratum. Notitiam ejus primus nobis suggessit Edmundus Martenæus, [colit caput & corpus S. Wamberti M.] Presbyter Congregationis S. Mauri, in opere de Antiquis Monachorum ritibus, ubi lib. 6 agens de Festis Junii, ad VI Kal. Julii indicat, in Ordinario S. Petri super Divam (quod ex Præfatione intelligitur scriptum anno MCCLXXIII) notari festum S. Wamberti Martyris, solenniter celebrandum in Cappis; cum secundo Nocturno, Memoria & Matutino de sanctis Martyribus Joanne & Paulo; & ante Majorem Missam processio facienda describitur in hæc verba: Sacerdos Missam celebraturus cum Stola & Manipulo deferat Caput S. Wamberti: deinde duo in Cappis sequantur, ferentes feretrum cum corpore, præcedentibus aqua benedicta, cruce, candelabris, & incenso, ac ceteris ad hoc pertinentibus. Cum vero pervenerint ad januam Galilææ (porticum ea voce notari, aliis Galeriam, judicat Cangius in Glossario, & notissimum Monachis nomen fuisse indicant testimonia, quæ producit.) Cum, inquit, venerint ad januam Galilææ, transeant omnes subtus feretrum, & sic venientes in Chorum, Cantor incipiat Officium Missæ.

[3] Hactenus tota, sed evidentissima, cultus antiqui notitia; cujus quod nulla pars ad prælaudatum Arturum pervenerit, non hujus indiligentiæ, [ignoti hactenus etiam scriptori Neustriæ piæ,] sed potius diuturnitati temporis & rerum etiam sacrarum conversionibus adscribendum; per quas factum sit, ut hoc seculo nulla Wamberti memoria supersit; nec superesset, nisi vetus monasterii Ordinarium a tenebris eruisset Martinæus. Fuit enim Arturi diligentia, in pervolvendis libris typo impressis prorsus admirabilis, uti cognoscere licet, non solum ex opere Neustriæ piæ, sed vel maxime ex ejus Martyrologio Franciscano & Gynæceo sacro, [viro alias diligentissimo.] toties in nostro opere citatis ac porro citandis, ubi accuratissime allegat Auctorum omnium loca, in quibus vel solum occurrit nomen personæ istic laudatæ. Utinam in his usus fuisset minori libertate, in addendo singulis Beati aut Beatæ titulo, & notitia aliqua diei cuique adscribendæ in iis quos citat auctoribus reperta! Nunc, cum primus pro suo arbitrio deprehenditur definivisse dies, alibi nusquam inventos; quomodo possumus id non dolere, & manifestare nescientibus ejus institutum, ne porro pergant aberrare credendo, veros ab eo Natales notari? Si, exemplum secutus Thomæ de Herrera, Alphabetum Augustinianum texentis, viros suæ familiæ & feminas, fama sanctitatis illustres, ordine Alphabetico digessisset; eodem labore, majorique tum Religionis suæ, tum aliorum quorumcumque commodo & satisfactione, fecisset opus omni laude dignissimum. Hoc autem faceret quisquis talem ordinem operi isti inducere vellet alia nulla re mutata, & omisso beatitatis titulo ac diei numero, ubi is ex allegatis auctoribus vel aliunde nequit probari.

DE SANCTO ANTHELMO
EPISCOPO BELLICENSI IN GALLIA
ORDINIS CARTUSIANI.

AN. MCLXXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Vita per coævum scripta, & nupera corporis Elevatione.

Anthelmus Cartusianus, Episcopus Bellicensis in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Bellica sive Bellicium, vulgo Bellay, urbs Galliæ Episcopalis, Baugesiæ ditionis caput, duobus millibus a Rhodano fluvio dissita, habuit seculo Christi XII, inter suos Episcopos, S. Anthelmum, ex Ordine Cartusiano assumptum: [Scriptores rerum gestarum.] cujus virtutes extollunt Scriptores Ordinis hujus, & potissimum Petrus Dorlandus, lib. 4 Chronici cap. 34 ac tribus sequentibus; & Theodorus Petræus, in suis Notis sive Elucidationibus ad dicti Dorlandi Chronicon; item Arnoldus Bostius Carmelita, de Viris illustribus Ordinis Cartusiani, cap. 4. & ubique indicatur, res ejus præclare gestas extare apud Laurentium Surium ad hunc XXVI Junii; sed is præfatur se stylum mutasse, & pleraque paraphrastics edidisse. Fuimus nos anno MDCLXII in ipsa magna Cartusia, benevole excepti a Reverendissimo Patre Generali; ejusque Scriba Reverendo Patre Joanne Chauvet: qui omnem diligentiam appromisit ut nobis submitteret, quæ sciret adhuc superesse monumenta de Sanctis sui Ordinis. Neque liberalius pollicitus, quam prompte executus, mox anno sequente MDCLXII, [Vita ex Ms. auctore coævo.] misit nobis Vitam sancti istius Antistitis ex veteri manuscripto Domus Majoreni desumptam, aliquanto accuratiorem alia quam habuit Surius, qui eam asserit editam a quodam ejus æquali & familiari: in quo consentit ipsi jam laudatus Scriba, præfatus ab ejus contubernali & contemporaneo fideliter descriptam esse. Auctor etiam ipse in Prologo fatetur, se ejus contubernio seu visitatione ædificari meruisse.

[2] Joannes Molanus, in prima editione Auctarii ad Usuardum scripsit, dictam Vitam haberi manuscriptam Lovanii, [Memoria in Fastis.] apud Canonicos Regulares cœnobii S. Martini, & hoc elogium Sancto dedit: Item sanctæ memoriæ Anthelmi, Episcopi & Confessoris, Ordinis Cartusiensis, qui ex Priore majoris Cartusiæ, Bellicensis factus Episcopus, innumeris claruit miraculis, inter quæ & puerum in aquis præfocatum vitæ reddidit. Præiverat auctor Florarii Ms. & Grevenus sive Colonienses Cartusiani in Auctario Usuardi excuso annis 1515 & 1521. Secuti sunt Canisius in Martyrologio Germanico, Baronius in Martyrologio Romano, & cum magno elogio Saussajus in Gallicano. Samuel Guichenon parte secunda Historiæ Bresseanæ & Bugeanæ pag. 24 & sequenti de eodem S. Anthelmo agit, ubi ex Catalago virorum illustrium Ordinis Cartusiani, apud Majorenenses reperto, verba hæc profert; S. Anthelmus, ex Cartusiano Bellicencis Episcopus, magnis haud impar Apostolicis viris. Idem exhibet sequens diploma Archiepiscopi Lugdunensis Falconis. Falco, Lugdunensis Ecclesiæ Minister, dilecto Fratri Anthelmo Cartusiæ Priori, [Data ei administratio 2 monasteriorū:] cunctisque Prioribus sub Cartusiensi Ordine militantibus, & qui cum eis sunt Fratribus, Paupertatis præmium a Domino obtinere. Domum Portarum & Domum Majoreni vestræ Religionis, pro voto & petitione sua, ad tenorem & confirmationem Ordinis vestri, sicut communi consilio Capituli decretum fuerit, concedimus & tradimus vobis & successoribus vestris in perpetuum corrigendas. Fuit S. Anthelmus Prior magnæ Cartusiæ ab anno MCXXXIX ad annum usque MCLI, cujus tempore, circa annum MCXL & proxime sequentes, Falco præerat Lugdunensi Ecclesiæ Archiepiscopus. Eamdem Falconis epistolam reperies in serie chronographica Episcoporum Bellicensium, quam idem Guichenonus, octennio ante Historiam prædictam, id est anno MDCXLII, in lucem emiserat; ubi post acceptam a Surio Epitomen addit; Ejusdem S. Anthelmi tunica adhuc hodie servatur in Cartusia Portarum.

[3] Scripsit ipse Sanctus epistolam Ludovico VII Regi Francorum, inter hujus epistolas apud Chesnæum, tomo 4 Scriptorum historiæ Francorum pag. 650 excusam, [Epistola ejus ad Ludovicū VII Regem.] hoc modo: Excellentissimo Domino suo Ludovico, Dei providentia Regi Francorum, Anthelmus, Bellicensis Ecclesiæ humilis Minister, sic terrenum regnum regere, ut in cælis cum Sanctis valeat regnare. Ex quo, Illustrissime Rex, vestræ Serenitatis sublimitas parvitatem Cartusiensis Domus, suam nobis præsentiam exhibendo, visitare dignatus est, in armariolo nostri pectoris, ea qua potuimus dilectione suscipimus. Tunc enim, ut ita dicamus, nostris visceribus incorporati estis, verum nec facile eruemini. Nunc quoque Dei voluntate, nescio an disponente aut permittente, Ecclesiæ Bellicensis qualiscumque designatus Episcopus, in nostris orationibus vestri memoriam habentes, preces pro vobis & regni stabilitate fundimus ad Deum. Proinde Magnificentiæ vestræ suggerimus, ut humanis favoribus plus quam vobis non credatis, misericordiam & judicium, benignitatem & mansuetudinem, ac similia imitemini; quæ scilicet insignia sunt Regiæ dignitatis. De cetero Majestati vestræ supplicamus, quatenus cuidam nepoti nostro carnali, Parisius studenti, pro Dei & nostri amore, unde sustentari & sapientiæ intendere possit, subvenire dignemini. Valete.

[4] Corporis Elevatio facta est anno MDCXXX, hoc XXVI Junii. Hanc Gallice descripsit aliquis rei gestæ spectator & particeps; [Historia elevationis anno 1650.] & Latine quarto post anno Bruxellis impressam, Ulisipponensis in Lusitania Cartusiæ Initiatoribus dedicavit, Ordinis ipsorum municeps & particeps I. G. a R. ex Lycæo Belgii, Lovanium intelligo, & initiales nominis litteras interpretor Josephum Geldolsum a Ryckel, Abbatem Canonicorum Regularium S. Gertrudis Lovanii, a cujus erudito calamo deinde accepimus ipsius S. Gertrudis historiam, multifarie illustratam anno MDCXXXVII. Quam ille fuerit amans Religiosorum omnium, atque imprimis Cartusiensium, fortassis adhuc Patres Lovanienses meminerunt; & quomodo Ordini eorum quasi aggregatus, meritorumque universorum particeps factus sit, patentibus ea de re litteris. Ego ex isto ejus labore, cui Compendium Vitæ S. Anthelmi præposuit, & supplicem in fine orationem, solam Elevationis historiam recudi facio, moneoque testes in ea citari tum alibi, tum num. 14 Franciscum Monyer, Canonicum Theologalem Bellicensem, qui sub ipsa pompa Panegyricam habuit de Sancto orationem; & Franciscum Genardum Capucinum, unum ex Commissariis Episcopalibus, ad cognoscendam æquitatem supplicationis Episcopo factæ, pro Elevatione ipsa persuadenda, ipsius forsitan Gallicæ Relationis auctorem, alias nobis ignotum: cui Relationi numero nono interjecimus Decreta duo Episcopalia, una cum Processu relata a Guichenono, in serie Episcoporum pag. 117 & 124.

VITA
Auctore coævo & familiari.
Ex magna Cartusia nobis submissa.

Anthelmus Cartusianus, Episcopus Bellicensis in Gallia (S.)

BHL Number: 0560


AUCTORE COÆVO.

PROLOGUS.

[1] Novimus, Gentiles antiquitus majorum suorum imagines, [Sanctorum Acta scribenda,] sculptas seu depictas, statuere solitos, ut eas intuens posteritas, ad appetendum virtutes seu probitatis gloriam virorum fortium exemplis incitaretur; fideles vero Dei veri cultores, firmius atque apertius multoque dignius, sanctorum Patrum, tam Beatorum Martyrum invictissimos agones & excellentissimos triumphos, quam Sanctorum Confessorum gloriosa certamina conflictusque cum hoste diuturnos, virtutes quoque ac miraculorum insignia, scripturæ (quæ omni sculptura vel pictura incomparabiliter præstantior est) laudibus extollere, & memoriæ posterorum tradere curaverunt. Nec immerito: si enim illi, de quibus præmisimus, [& virtutes laudandæ,] quantalibet potentia eminentes laude digni videntur; isti utique omnino honorandi, laudandi, glorificandi sunt ac venerandi, ad Dei, qui in illis operatus est, laudem, gloriam & honorem. Illi hostes; isti totum mundum vicerunt; illi mortales & infirmos; isti immortales & fortes subegerunt; illi divitias & possessiones perituras; isti thesauros indeficientes & regnum sine fine possidendum acquisierunt. [patrociniū implorandum.] Est igitur nobis necessarium, ut eos qua possumus devotione deprecemur venerantes, ut sint nobis semper & ubique patroni & defensores, ut in quacumque regni ejus parte mereamur adscribi.

[2] Ipsum itaque mirabilem in Sanctis suis Deum laudemus, gratias agentes, qui nostris quoque temporibus B. Anthelmum, [Auctor sub S. Anthelmo vixit.] Bellicensem Episcopum ceterorum meritis coæquatum Sanctorum, patenter indicavit; manifestis Sanctum suum signis crebrisque miraculis longe lateque clarificans. De cujus vita sanctaque conversatione (ne de negligentia arguamur, qui ejus contubernio seu visitatione ædificari meruimus) ego, licet sensu tenuis & ad tanta insufficiens, amore tamen ejus, Patronum ipsum habere desiderans, paupere quidem stylo, sed fideli mente & devota, etsi digna non valeo, de multis saltem pauca scribere tentabo: non ex me, sed de eo confisus, qui bruti animalis labra ad loquendum aperuit, & linguas infantium facit disertas.

Capitula in Ms. reperta hic simul damus, quibus ex latere respondent numeri divisionis nostræ.

1 De ejus pueritia & seculari vita. 3
2 De ejus ingressu in domo Portarum. 5
3 De ejus ad majorem Cartusiam vocatione. 7
4 De ejus institutione in Procuratorem Cartusiæ. 8
5 Quomodo efficitur Prior Cartusiæ. 9
6 De ejus absolutione ab officio Prioris. 13
7 De institutione ejus in Priorem Portarum. 15
8 Quomodo Archiepiscopus & Clerus Lugdunensis ad Domum Portarum confugerunt. 17
9 De ejus absolutione a Prioratu Portarum & reditu in Cartusiam. 18
10 Deschismate contra Alexandrum Papam III. 19
11 De ejus electione in Episcopum Bellicensem. 21
12 De ejus susceptione in Ecclesia Bellicensi & conversatione. 26
13 De ejus zelo versus Ecclesiam. 28
14 De excommunicatione lata in Comitem Sabaudiæ. 29
15 De ejus sancta conversatione usque ad ultimum vitæ annum. 33
16 De ultimo vitæ suæ anno & ejus obitu. 36
17 De quibusdam miraculis ejus post obitum. 39
18 Exhortatio ad cultum S. Anthelmo tribuendum. 46

CAPUT I.
Pueritia secularis, dein vita Cartusiana, & Procuratura Magnæ Cartusiæ.

CAP. I.

[3] Celsa magnaque progenie claris in seculo parentibus, tali prole felicibus, patre videlicet a Anduino, [Natus nobili prosapia,] de Castello Sabaudiæ quod dicitur b Chignins, matre ex nobilissimis suæ patriæ progenitoribus, c ortus est B. Anthelmus, qui Deo, cui placuit, devotus servire studuit; & qui erat genere nobilis, factus est Christi servitute nobilior. Hic igitur puer, postquam tempus visum est, Deo qui ei providebat disponente, traditur a parentibus sacris litteris erudiendus. Cumque jam adultus bonæ indolis appareret; [eruditione & gratia excellit.] tanta eum Dominus perfuderat gratia, ut omnibus placeret, & ab omnibus qui noscerent diligeretur. Sed cum jam Deo gratus esset, non tamen statim religiose incedere curavit, faventis sibi seculi blandimentis illectus; neque enim adhuc providebat novissima, quorum sedula cogitatio retrahit a peccatis. Quod nimirum Dei actum reor sapientia, qui fortiter suaviterque disponit omnia: ut ex quo abundantibus seculi prosperitatibus a Patre cælesti tractus foret ad Christum, eo majoribus esset sanctitatis meritis adscribendus.

[4] In ecclesia itaque d Gebennensi & Bellicensi censi ascitus, [Gebennensis Ecclesiæ Præpositus,] in brevi magnis crevit terrarum & ecclesiarum redditibus, honoribus quoque & dignitatibus; ita ut provectioris ætatis viris, gravissimis etiam senibus, præferretur. Nam in Gebennensi Ecclesia Præpositus & Secretarius ordinatus est: cumque plurima possideret, non divitias congregare, sed largiri & honeste expendere curabat. Delectabatur quippe (ut talium mos est pretium habere cupientium) laudibus & honoribus humanis illectus, sed non captus. Transeuntes vero vel adventantes illustres viros, tam religiosos quam seculares, reverenter suscipiens ac trahens, honorifice procurabat, ceteraque opportuna officiosissime exhibebat obsequia. Itaque secundum Sapientis sententiam e regno utilius, meritis innumeros longe lateque acquisierat amicos: [hospitalis & liberalis audit.] unum quoque ceteris multo utilius dicitur habuisse, pauperibus videlicet & afflictis pius extitisse semper. Et est certum quod una virtus qui eam habuerit, ad cetera bona perducit; maxime caritas, sine qua aliæ virtutes sunt nullæ, cujus est eleemosyna maximum membrum; quam qui sectatur, Dei amorem & ineffabiles sibi comparat thesauros, temporalia quoque commoda & dies longos; amicos sibi facit fidos, certos, magnos atque perpetuos. Vir iste, de quo agimus, licet vanus & temporalibus irretitus, inhonestum quid agere summopere fugiebat. Pauca hæc de seculari ejus vita sufficiant præmissa: jam nunc de his quæ vere beatum faciunt, quantum Deus præstare dignabitur, referamus.

CAP.II.

[5] Cum jam approximaret tempori, quo Christo conformari habebat, futurus in virum perfectum, [Cartusianos curiose invisit,] in mensuram ætatis plenitudinis Christi; cœpit religiosorum, maxime ordinis Cartusiæ, loca invisere, vitam eorum discutere ac libenter eos audire: nondum tamen conversationis æmulatione, sed quadam curiositate. Submonebatur quidem ab his quos visitabat servus Dei, sed quis speraret eum facile converti posse, cui tanta prospere cedebant, & altiora quam adeptus fuerat parabantur? Cum autem quibusdam coævis suis comitantibus, f Portarum Eremum adisset, [in domo Portarum,] Fratres inibi Deo famulantes visitandi gratia; & a Domno g Bernardo venerabili Priore verbum salutis audisset, cœpissetque eum memorandus Prior (per cujus manum innumeri a deviis erratibus ad Deum sunt conversi, ac per diversa locati) nec non Fratres aliqui ad conversionem hortari magnopere, Dei gratia regnum promittentes æternum, non acquiescebat, sed pro se rogans, & orationibus eorum se recommendans, [petit pro se orari:] ac valedicens recedebat. Cumque ad inferiorem h domum devenisset, retentus est a Fratribus, & a Bosone Procuratore, mirabilis industriæ viro, cognato suo, usque in crastinum.

[6] Mane itaque facto repedans superius, Fratres iterum vidit, [in inferiore domo pernoctat,] cellasque omnes sibi perscrutari licuit: cumque mollitum cor ejus percepissent, tempus rati; de contemptu mundi verbum repetentes Prior sive Fratres, hortantur, ut parva pro magnis, pauca pro multis, falsa pro veris, peritura pro æternis, pro salutiferis noxia, mortemque pro vita, [adhortatione illectus,] mundum pro Deo mutare non dubitaret. Quid multa? Timoris Domini Spiritu correptus, Spiritu consilii & fortitudinis roboratus, subito mutatus (amicus quippe Dei mox futurus) cuncta mundi abjiciens, soli Deo adhærens, totum se contulit ejus servitio mancipandum. Nec mora; continuo misericordiam i postulans, devotissime est susceptus cum Dei gratia. Cumque hortarentur eum, ut prospere dispositis rebus redire non tardaret, [petit admitti,] diemque statueret; non incongrue ratus secundum Domini sententiam, manu semel ad aratrum missa, retro non esse respiciendum, quo minus aptus foret regno Dei, respondit: Dies hæc est cum Deo perpetuo remanendi: est unde debita solvantur, & sunt amici fideles ad omnia disponenda. Sumpto itaque religionis habitu gaudens, cum pietate & devotione magnoque fervore conversatus est, [& Habitū suscipit.] & in regularibus disciplinis & propositi ordinis observantia in brevi instructus atque perfectus.

CAP. III.

[7] Eo tempore, cum Cartusiæ domus Monachis, maxime probis viris, indigeret, (paucissimos enim habebat) Domnus Hugo Gratianopolitanus Episcopus vir prudens & magnarum virtutum, [Missus ad Carthusiā magnam,] k B. Hugonis successor, qui postea factus est Archiepiscopus Viennensis, magnis apud Portas exegit precibus, S. Anthelmum tunc novitium Cartusiæ concedi ac dimitti. Qui susceptus, Regulam propositi Ordinis constanter & indeclinabiliter exequi, pluresque Deo de se victimas offerre curabat: ita ut ceteris Religiosis præberet vita ejus exemplum; [accurate statuta Ordinis observat:] sed impossibile videbatur eis ipsius imitari studia, qui ultra humanum modum se exercere non desinebat: quod quidem ipse non posset, nisi virtus Dei, patrantis per ipsum, operaretur in ipso. Crebris pernoctabat vigiliis, orationi & lectioni, sanctæ meditationi, Deique laudibus die nocteque vacabat assiduis. Labori tamen manuum, (ne unquam vacuus existeret, dicit enim Scriptura, Otiositas l inimica est animæ) multo magis vero spiritualibus insistebat. Lacrymarum tantam habebat abundantiam, ut in orationibus & meditationibus, [dono lacrymarum abundat,] quibus indesinenter studebat, seu pro suorum aliorumve recordatione peccatorum, seu pro afflictis vel quacumque necessitate, seu pro cælestis regni desiderio; ex intimo cordis affectu ab oculis ejus ubertim quasi fonte fluerent rivi. In ecclesia quoque cum divina psallerent Officia, lacrymarum sibi erumpebant torrentes: ad Missam vero, se totum Deo mactans in holocaustum, totus spiritualis, totus Deo inhærebat. Frequentissime die noctuque pectus tundens, genua flectens vel toto corpore prostratus terram osculans, se humiliabat Crebris se quotidie virgarum correctionibus per dorsum cædebat & latera; [corpus affligit:] adeo ut plagis plagas infligendo numquam caro ejus absque livoribus, numquam cutis ejus integra posset inveniri. Cellæ assiduitatem, abstinentias, silentium, obedientiam, ceteraque Ordinis instituta intemerate servabat.

CAP. IV.

[8] Cum talibus atque amplioribus, quæ nec memorare sufficimus, se exerceret Dei servus studiis sanctis; [Procurator constitutus] Prior cum Fratribus, non abs re arbitrantes ejus industriam in cura exteriorum fore necessariam, Procuratorem ipsum constituunt: quam obedientiam, ne inobedientiæ culpam incurreret, humiliter suscipiens, prudenter ac strenue administravit. Noxia quæque vel inutilia, si invenit, aut forte si insurgerent, non distulit abjicere, contraria demoliri, inhonesta corrigere, Fratres ab illicitis arcere. Si quem dissolutum, vagum aut negligentem invenisset, arguendo, increpando, corripiendo emendare satagebat; nec quemquam a Regula deviare sinebat. [sic intendit externis,] Pauperibus & egentibus, secundum sibi divinitus insitam pietatem, magno compatiebatur caritatis affectu: esurientes cibo refocillans, nudis præbens vestimenta, miseris & afflictis consolationem, quin & seipsum impendens. His & similibus cum diligenter intenderet, diligentius tamen ad sibi dilectam cellæ quietem tranquillumque laborem velut nutricis & omnium magistræ devotissimus, recurrebat assidue. [ut interna nihilo minus curaret.] Sicque Marthæ, bonum quidem, sed laboriosum implebat ministerium, ut Mariæ partem, quam elegerat, optimam non desereret. Sic solicitus erga plurima, ut uni quod est necessarium, quod cœperat, inhæreret; indeficiens in utroque: nam & abstinentias, vigilias, correctiones & cetera superius memorata multiplicabat. Mira sunt hæc: homini quippe per se impossibilia, sed solus omnium largitor & auctor bonorum cum dederit velle, addit & posse.

ANNOTATA G. H.

a Surius Arduino.

b Idem Castello Signino, Guichenono Chignin in Sabaudia, in Indice Gentilitiorum Symbolorum ad Historiam Bressiæ & Bugeiæ, ubi hujus familiæ insignia explicat.

c Joannes Chauvet manu sua apposuerat circa annum 1117: & sic infra num. 5 Novitium factum an. ætatis 25, & mox missum ad Cartusiam majorem an. 1133, ac num. 9 Priorem factum 1139: quæ cum non congruant anno prius notato, videtur error calami is esse, natusque ex Chauveti mente fuisse Sanctus circa annum 1107: ita an. 1132 Novitius factus fuerit, annorum 25.

d Distant hæ urbes, Geneva & Bellica, 40 millibus passuum, suntque conterminæ Ducatui Sabaudiæ.

e Videtur respicere Auctor ad istud Eccli. 616: Multi pacifici sint tibi, & consiliarius sit tibi unus de mille: est tamen difficile ex verbis hic scriptis aptum sensum formare, unde suspicor aliquid a librario corruptum, quod qua ratione emendari commode possit, non divino.

f Portarum eremus in Bugeia, a Geneva 30 m. p. a Bellica 30 circiter dissita, in mappa sub nomine Cartruses indicatur, haud procul ab oppido S. Ramberti.

g Bernardus ex Ambroniacensi Monacho, de licentia Desiderii Abbatis, impetrato ab hoc loco & terris adjacentibus, erexit hanc Cartusiam, cum socio Pontio. Diploma Desiderii Abbatis extat apud Guichenonum inter Probationes pag. 222. Ecclesiam autem domus superioris fuisse anno 1125 consecratam ab Humbaldo Archiepiscopo Lugdunensi, & Humberto Episcopo Genevensi, docet idem Guichenon.

h Ecclesia vero domus inferioris fuit consecrata anno 1128, ab S. Hugone Episcopo Gratianopolitano, & Pontio Episcopo Bellicensi.

i Consueta apud Cartusianos phrasi petentium Habitum, sic etiam cum petunt absolvi ab officio regiminis (ut petere statis temporibus jubentur a Constitutionibus) orant ut sibi fiat misericordia, & respondet Generalis: Fratri N. fiat vel non fiat misericordia, ut infra num. 12.

k Vitam hujus Senioris S. Hugonis illustravimus ad Kalendas Aprilis, cui anno 1132 mortuo successit Hugo II, quem ante in Cartusia majore professum fuisse asserunt Sammarthani.

l Multam malitiam docuit otiositas, dicitur Eccli. 33, 29, nec alibi verbum istud legitur: oportet igitur, ut valde laxe dicatur scripturas allegare auctor, non verba sed sensum exprimendo.

CAPUT II.
Prior Cartusiæ, ac postea Domus Portarum factus, illustria utrobique exempla præbet.

CAP. V.

[9] Cum autem tempus esset a Deo dispositum, quo non tam de se quam de aliis quamplurimis copiosiorem Deo redderet fructum; [Prior Cartusiæ factus,] vir devotissimus, cedente, imo cogente, qui tunc erat, a Priore cum Fratribus, Cartusiæ Prior assumitur. Fuerat Cartusiæ Prior memoria dignus æterna b Guigo vir venerandus, qui ob divinitus sibi collatam mellifluæ doctrinæ gratiam, hanc obtineret prærogativam, ut Bonus Prior nominetur ab eis qui de ipso loquuntur. [Guigonis Prioris gesta imitatur:] Is Cartusiensis Ordinis religionis modum, certosque statuit terminos; nam Regulam ipse scripsit, quam ex humilitate Consuetudines vocavit; subditos instruxit, verbo docens & exemplo, solerti ac vigilanti cura; cum sobrietate & honestate religiose ad se pertinentia disposuit; omnibus quoque se consulentibus utiliter consulens: erat quippe vir prudens & ingenii velocitate mirabilis. Hic hujus memorandi ac venerandi viri ideo mentionem fecimus, quia Dei famulus Anthelmus hunc imitari studuit, & secundum ipsius instituta subditos fecit conversari, & lapsa reædificare curavit. Intepuerat enim Ordo post decessum memorati Prioris, nec erat is qui fuerat fervor religionis seu rigor disciplinæ: quia deerant viri animo fortes, ex quo beatorum ille Sanctorum conventus paucissimis superstitibus, una simul die sive hora præmium percipere laboris meruere, c nivium de altissimis montibus super cellas ruentium mole oppressi.

[10] Studuit ergo novus Prior vetera, morum magis, quam ædificiorum renovare; sed & quod sancti Ordinis pristina religio passa fuerat detrimenti, [ad normā Regulæ restaurat omnia,] ad pridem institutam Regulam restaurare. Si quem Fratrem negligentem invenisset aut contumacem, monitis, blanditiis, præceptis, minis, correctionibus emendare satagebat; incorrigibiles vero de medio auferre non dubitabat. Quidam etenim sanam doctrinam non sustinentes, qui sibi magni videbantur, malignæ mentis, rixosi, ausi sunt illi resistere: quorum non ferens arrogantiam, ne pacem quietemque turbarent, expellere non distulit. Sub ejus itaque manu & disciplina perseverando proficientes, indeclinabiliter regularia servabantur instituta; non solum in ea domo, sed & in ceteris ejusdem Ordinis locis: ipso suadente Priore, florebat Cartusiensis Ordo, crescebat & multiplicabatur. Et si forte a paucis nimiæ videbatur austeritatis vel districtionis in subditos; plures tamen, qui sanioris erant mentis, tali Patre gaudebant, & sanctorum delectabantur exercitatione studiorum; nec erat aliquis qui rectitudini ejus auderet obviare.

[11] Cumque omnium salutem quæreret, propriam tamen [carnem] non despexit: e duobus enim fratribus carnalibus quos habebat, [ad ordinem suscipit fratrem ac patrē suum:] suis monitis unum post se traxit ad Christum (alter enim ipsum in eadem via præcesserat) post quem proprium genitorem ad eamdem pœnitentiam reduxit. Felix Pater! qui triplici filiorum funiculo colligatus, post ipsos, imo cum ipsis secutus est Christum! Felix, inquam, qui tales filios meruit habere! [item Comitem Nivernen.] qui caduca hereditate contempta, sibi & Patri compararunt æternam! Ad ejus etiam bonæ famæ & domus Cartusiæ odorem volavit magnificus & potens Dominus Comes Nivernensis Guilielmus, & maxima devotione attractus Cartusiam venit; spretoque tam amplo & magnifico Comitatu, per manus Anthelmi, Cartusiæ Conversus est effectus, d fineque laudabili & sancto in eodem est cœmeterio sepultus.

[12] Multarum interea bonarum consuetudinum Cartusiæ vir sanctus extitit auctor & institutor. [Nihil suis vult deesse,] Instituit namque, ut de his quæ Regula poscebat nil, quantumcumque esset carum, Fratribus unquam deesset: sed quantumcumque constarent, [feminas excludit,] omnia præpararentur administranda temporibus ordinatis. Terminos Cartusiæ dilatavit & limitavit; ac mulieres quos ingredi terminos ad id usque tempus prædecessores [prohibere] non potuerant, a limitibus prædictis totaliter exclusit. Officinas vero seu ædificia, prout visum est, alia melioravit, alia in melius transmutavit; alia autem nova construxit. Aquæductum, multo & fatigabili labore, [aquæ ductū construit.] longis meatibus faciens fabricari; ad cellas Monachorum & coquinam ceterasve officinas tantarum aquarum abundantiam direxit, ut jugi lapsu defluentium copia sufficeret molendino, inibi pro tunc constituto. His & multis aliis, quod nimis esset longum indagare, per ipsum dispositis & patratis, Cartusia in spiritualibus & temporalibus multum profecisse probatur. Sed cum talis & tantus esset ut difficile quis reperiri posset, qui eidem secundum utrumque hominem comparari valeret; tamen nil se arbitrans facere, imo tempus suum perdidisse timens, secretum quietis ac contemplationis [expetens], & quietus cum Maria ad pedes Domini sedere, misericordiam ab officio Prioratus procurare curavit.

CAP. VI.

[13] Igitur cum omni diligentia & solicitudine, strenue ac religiose vir Dei Anthelmus domum Cartusiæ in Prioratu duodecim annis gubernasset; [Post annos 12 regiminis] cum haberet unum Monachum miræ sanctitatis & devotionis virum, Domnum videlicet e Basilium (qui f S. Hugonem Lincolniæ Episcopum postea, ad Ordinem recepit) malens obedire quam imperare, subesse quam præesse, ipsum sibi substituens sive substitui a Conventu procurans, ad desideratæ cellæ solatium & continuam habitationem cum maximo gaudio remeavit. [abdicat se Prioratis:] Ubi quantam gratiam in spiritualibus theoriis quotidie haurivit, quantamque dulcedinem spiritualis allocutionis ex mutua collectione Fratribus convenientibus interdum impertiret, nemo expectet litteris explicari; cum nec ipsemet, si præsens esset, verbis posset effari. Cum vero successor suus totaque domus & Conventus in eum intenderent, [& nihilominus Ordinis vigorem curat & consilio sustinet.] consiliumque in agendis expeterent; opem numquam nec consilium denegavit: sed nec inhonesta arguere, seu inordinata corrigere unquam cessavit; totiusque Ordinis ipse corrector, custos, protector atque defensor, quoad vixit semper fuit. Quasi totum Ordinem ipse construxisset, ac ejusdem personas genuisset; sic de ipsis, ne quid contra Ordinis instituta aut animarum salutem procederet, solicitus erat. Hic solus nisi fuisset Cartusianus, Ordo in suo rigore non stetisset: sed sicut de nonnullis aliis Ordinibus videmus, laxo sinu nimium defluxisset. Quid de Ordine dicam, cum & de aliis Religiosis solicitudinem, ne caderent, continuam haberet? Nam sancta correctione & exhortatione plura loca sancta, quæ dilapsa fuissent, in emendationem vitæ & religionis augmentum novimus profecisse.

[14] Erat tunc (ut superius est præfatum) in Eremo Portarum primus Prior g Domnus D. Bernardus, [Bernardo Priori Portarum viro sancto] qui virum Dei Anthelmum ad Ordinem recepit. Hic quanti apud Dominum meriti existat, quantaque memoria dignus, multa mira, imo miracula potius dicenda, quæ in vita pariter & post mortem operatus est, necnon & alia opera sancta, quæ in spiritualibus exercuit, manifeste testantur. Nam locum ipse construxit; amplissimos terræ circuitus acquisivit; domum strenuissime gubernavit, ac abundantissimis bonis replevit: Fratrum ipse diligens cura & regularis extitit disciplina: boni mores in tota domo puraque religio ab ipso processerunt: largam manum in Christo & ad dandum indigentibus porrectam habebat: plura loca maxime religiosa, sibi non sufficientia, crebris ac magnis beneficiis fovebat, quæ nisi eo suffragante usque nunc consistentes, non stetissent. Hic, inquam, vir talis & tam sanctus, ætate jam senili confectus, ab exteriorum labore quiescere volens, ut Deo attentius vacaret; simul & indignum judicans, qui semper dominaretur; subesse tandem maluit quam præesse. Depositis itaque sarcinis & nomine Prioris, D. Anthelmum sibi substitui procuravit, [substituitur:] ac reverenter petens impetravit; timens ne aliter Ordo a suo fervore tepesceret, sub cujus manu a regulari disciplina tendere non posse sciebat.

CAP. VII.

[15] Anthelmo igitur pro bono obedientiæ, licet contra voluntatem, coacto ad recipiendum Prioratum, regimen in spiritualibus & temporalibus est commissum. Qui qualiter sibi commissa gubernaverit, retexere non multum necessarium videtur, cum superius ejus conditiones & mores sint expressi. Non tamen silentio prætermittendum est, quod domum, quam plurimis bonis temporalibus reperiens abundantem, ex his fœnerando melioribus studuit impendiis cumulare. [frumenta distribuit in pauperes agricolas:] Cum enim pecuniæ massam invenisset, frumenti quoque & universi generis leguminum, annonæ quoque acervos, ac horrea plena; cogitare cœpit sic congesta manendo nil valere, nisi ea ad Euangelicam commodaret usuram. Erat autem panis inopia & egestas magna, quam, instante tempore messis, homines de frugibus novis jam carpentes temperabant; sed in montanis illis grandinis tempestas agricolarum fructus novos destruxerat, præter ipsorum Eremitarum divina misericordia reservatos: nec dicti agricolæ qui manducarent, quidve seminarent, habebant. Quod perpendens providus fœnerator, extractum frumentum fecit ipsis distribui; alii plus, alii minus, prout expedire videbatur; fidejussorem solum habens, qui non mentitur, Deum, certus cum inæstimabili usura se præstita recepturum. Acceptis igitur pauperes partibus distributis, laudaverunt Deum, qui per famulum suum tanta eis beneficia præstitisset; & qui exinde seminaverunt ex ipso, uberum spe frugum credimus non fuisse frustratos.

[19] Post hæc mittens manum ad mille aureos quos invenit, [item mille aureos & ornamenta superflua,] diversis locis religiosis pauperibus tam sui Ordinis quam aliorum divisit. Ornamenta quoque Ecclesiæ superflua & aliam supellectilem variam domui suæ non necessariam locis religiosis indigentibus similiter impertivit. Sed nec otio torpens, magnum exercuit laborem in possessionibus Domus ampliandis. Nam silvarum, quarum ipsa Domus magnam habet copiam, magna strage facta, latitudinem aperuit pro pratis creandis, ac reddidit agros agriculturæ patentes: arborum quoque diversi generis copiosum nemus inseri fecit atque plantari. Diligebant autem eum Fratres amore filiali, [ob comitatē valde amatur:] quia longe sanctiorem & humaniorem repererunt quam credebant: nam eloquio dulcis, conversatione mitis, verbis sancti joci familiariter plenus, ac subditis se humilem Fratrem exhibens, non Prælatum; prædicto etiam Domno Bernardo plurimum deferebat, præferens eum sibi; ac eo adveniente reverenter assurgens, numquam dimisit, etiamsi Episcopi seu Abbates adessent, seu quantæcumque personæ. Erga afflictos vero quantæ pietatis fuerit, quantæve compassionis super tribulatos, ac postremo quantæ liberalitatis ad omnes tam magnos quam minimos, unius facti exemplo, ut cetera prætermittam, non incongrue potest adjici.

CAP. VIII.

[17] Eo siquidem tempore Comes Forensis Lugdunensem urbem dolo captam vastavit, [Archiepiscopū Lugdunensem cum suis excipit & alit.] cunctaque depopulans malignitatis suæ rabiem erga Ecclesiam potissime demonstravit. Nam cum Clerici Deo propitio ejus manus, tamquam fugitivi & exules, evasissent, eorum Domos ira succensus subvertit. Dominus vero h Eraclius, dictæ urbis Archiepiscopus ceterarumque dignitatum venerabiles personæ, Eremum Portarum adierunt, ubi venire consueverant de magnis negotiis consulturi, sed post acceptam de hujusmodi casu consolationem ab ipso, ipse vir magnanimus & fortis in Domino Anthelmus addidit, dicens: Nolite, Domini mei, alio divertere, vel errando vagari; sed hic manete: si vero pro negotiis vestris fueritis egressi, huc redite: Nos enim personas vestras cum Presbyteris & Clericis, quamdiu necesse fuerit, procurabimus: nam & hoc nobis valde erit gratum, vobisque magis honestum. Quibusdam vero ipsorum euntibus & redeuntibus, aliis autem sedulo manentibus, largis impensis, alacri cum gratia, victus necessaria diligenter sunt ministrata; donec in brevi, non sine grandi miraculo, Dei nutu, hostibus expulsis, Clerici ad propria remearunt.

CAP. IX.

[18] Demum cum servus Dei in administrationibus temporalibus nimis se cerneret occupatum, [Post duos annos absolutus ad Cartusiam redit.] ac propter impedimentum partis Marthæ, Mariæ vacationem, quam toto corde anhelabat, impediri; vix duorum annorum spatio evoluto, ex quo Eremum adierat Portarum, Prioratum, ad quem necessitas mandati compulerat, relinquens; ad cellæ tutum semperque dilectum penes matrem Cartusiam refugium properavit: ubi licet habitando secum semper cuperet ab humanis colloquiis segregari, tamen multi & magni viri (audiebatur enim longe lateque nomen ejus) ad eum pro consiliis animæ recurrebant, fructumque copiosum & consolationem maximam reportabant.

ANNOTATA G. H.

a Hugo I ab imperio monastico alienus præfuit ab anno 1137 ad 1139, quo absolutus vixit usque ad annum 1146.

b Guigo V Prior præfuit annis circiter 37, mortuus anno 1137, die 27 Julii. De eo nonnulla diximus 1 Aprilis ad Vitam S. Hugonis Episcopi, quam jussu Innocentii II Papæ scripsit,

c Ante obitum Guigonis sesquianno anni 1136, initio aut fine præcedentis. Consule Chronicon Dorlandi.

d Anno 1148, addit Chauvet. Fuit autem Guilielmus iste filius Renaldi II, secundus etiam ipse sui nominis, pater Guilielmi III, qui obiit anno 1160.

e Basilius Prior declaratus anno 1151, qui inter alia Capitulum generale singulis annis convocari voluit. Huic Petrus Venerabilis scripsit Epistolam 40 & 41 libri 6, & Petrus Abbas Cellensis laudat eum Epistola 9, 11 & 12 libri 5. Præfuit usque ad annum 1173, quo mortuus est 14 Junii.

f Colitur S. Hugo Episcopus Lincolniensis 17 Novembris.

g Bernardus laudatur a S. Bernardo Abbate Claravallensi Epist. 249. Mortuum esse anno 1152, 12 Februarii asserit Guichenon; Chauvetus vero absolutum a Prioratu notat an. 1151.

h Heraclius, frater Petri Venerabilis Abbatis Cluniacensis, ad Archiepiscopatum evectus dicitur an. 1153. Severtius in Chronologia Archiepiscoporum Lugdun. cladis istius non meminit, nec alius quisquam. Miræus vero in Historia universali civili ac profana ejus regionis quæ a Foro Secusiorum vulgo Feurs nominatur, nec unum quidem caput de Comitibus Forensibus habet: adeo parum aliquando explent libri, quod eorum tituli speciose promittunt. In re certa, non probationem, sed lucem aliunde quærimus.

CAPUT III.
Labores in schismate pro Alexandro III assumpti. Episcopatus Bellicensis diu invito collatus. Acta contra concubinarios.

CAP. X.

[19] Eodem tempore, cum magnum schisma esset de Papa ortum in Ecclesia Dei; totius bonitatis & justitiæ Anthelmus æmulator, [In schismate Ecclesiæ] pro Catholicæ unitatis defensione, constanti animo ut fortis pugil in Christo, contra schismaticos viriliter noscitur laborasse. Nam cum Romanæ Ecclesiæ Cardinales totaque pariter Curia a Alexandrum Pontificem summum elegissent & constituissent; b Octavianus, qui primus fuerat de eligentibus, diabolica ambitione cæcatus, Apostolicam Sedem invasit de facto; ac Ecclesiam, quod magis execrabile fuit, [sustinens partem Alexandri III Papæ] Imperatoriæ tradidit potestati. Erat enim vir potens ac magnarum opum, ex magno genere procreatus, ac multos sequaces & fautores habebat; Catholico vero Præsuli, pauci quidem, sed meliores & saniores adhærebant. Cumque universa pæne anceps Ecclesia vacillaret, ac tota consimiliter Christianitas magno turbine fidei quassaretur; Cartusiensis Ordo in Ecclesia occidentali ante omnes, ut innotuit manifeste, Alexandro Papæ adhærens, eumque verum esse Pontificem prædicans ac confirmans, ei per omnia obedire curavit.

[20] Sed quis hujus rei extitit operator? Anthelmus, cum egregiæ facundiæ viro atque in Scripturis valde erudito c Gaufredo consocio suo. Hi sunt, qui plurimum laboraverunt, ut diu nutantes sui Ordinis Priores Catholico Pontifici obedientiam profiterentur: hi sunt, qui quamplurimos Ecclesiastici Ordinis Prælatos cum suis subditis, in schismate pronos vel dubios, a devio errore revocantes, Pontifici Catholico adhærere fecerunt; reprobum reprobantes, reum damnantes, ac schismaticum cum suis fautoribus execrantes. Imperatori igitur, qui non nisi sua electione summum Pontificem procreari volebat, [ab Antipapa frustra excommunicatur.] notum factum est, quidquid verus fidei cultor & defensor Anthelmus fuerat operatus: ob hoc ab ipso plurimum odio est habitus, d & ab Apostatico intruso, qui maledicendi vel benedicendi potestatem non habebat, extitit execratione damnatus. Præcedentibus itaque Cartusiensibus & Cisterciensibus, Alexander Papa Ecclesiam, in partibus Galliæ, Britanniæ atque Hispaniæ, cito meruit obedientem habere.

CAP. XI.

[21] Pace vero Ecclesiæ nondum reddita, cum servus Dei Anthelmus multum delitesceret in eremi latebris, Deo & sibi vacare studens; ille, qui facit in tenebris lumen splendere, lucernam sub modio nolens latere, super candelabrum eam studuit collocare. Cum enim Ecclesia Bellicensis suo fuisset orbata e Pastore, Canonicorum pars potentior adolescentem quemdam nobilem genere elegit, [Duobus ad Episcopatū Bellic. propositis,] Episcopalem sibi Domum tradens; altera vero pars contradicens, Monachum quemdam elegit, mittens ad Dominum Papam f qui tunc in Galliarum partibus morabatur, ut eum sibi in Episcopum confirmaret, ductore quodam Sigibodo facundissimo & astuto viro, diversarum scripturarum scientia non indocto, cujus ornatis verbis atque politis Curiam cito sibi meruit habere faventem. Sed cum utraque electio Papæ innotuisset, in neutram consentiens, [neque a Papa admissis,] damnavit primam, secundam quoque statuit irritandam. Dum autem his qui venerant responsum dare differret, quia & alios venturos sperabat, sic suspensum remansit negotium.

[22] [S. Anthelmus eligitur] Clericis itaque dictæ Ecclesiæ in vota sic disparia remanentibus, quidam ex ipsis moderatiores, pauci tamen, quibus neutra electio sapiebat, ceteros ad concordiam reducere satagentes, magnum illum Anachoretam Anthelmum eligere studuerunt. Commendatur ejus sanctitas, ejus discretio & affabilitas, ejusque religio attollitur in immensum. Quid multa? Omnes assentiunt, omnes gaudent; ipse etiam prior Electus cum amicis, erat enim consanguineus ejus. Itaque quem in hoc ipsum elegerat Dominus ab æterno, ab hominibus eligitur tempore præfinito: sed quia hunc non sine magna vi ab eremo evelli posse sciebant, ad Alexandrum Papam pro confirmatione properare studuerunt, ipso interim in eremo latitante, [cum gaudio & approbatione Papæ.] & quid de se ab aliis ageretur prorsus ignorante. Qui cum eorum electionem audiisset, gavisus est in immensum, dicens illos de tali Pastore fore felices, & hoc a divino proposito consilium concessisse. At Sigibodus, qui necdum a Curia recesserat, cunctaque sibi pro velle contigisse putabat, tam sanctam electionem destruere nitebatur; multis astruens argumentis, suam stare debere, istam vero penitus reprobari. Sed a tanto Præsule blande admonitus atque rogatus, cum eidem resistere non valeret, assensum tandem præbuit vel invitus.

[23] [E latebris eductus,] His itaque peractis, Dominus Papa auctoritate Apostolica dictam electionem confirmans, prædicto Anthelmo præcepit atque mandavit, quatenus Ecclesiæ Bellicensis, ad quam electus erat, suscipere curam nulla occasione deficeret. Illud idem Priori & Conventui Cartusiæ Eremi præcepit, quatenus Legatis eum postulantibus traderent, ac per obedientiæ sanctæ virtutem cogerent, si aliter ire recusaret. Cumque rem nosset Anthelmus, & eos qui eum adducere vellent advenisse; subducens se per latebras dictæ eremi se occultare disponens, fugæ præsidium requisivit: nec intelligens quod negotium a Deo ageretur, necessarium ministerium evitando, propriæ voluntati parere volebat. Perquirentes autem eum Fratres, & inventum educentes, vix in Conventum venire compellunt. Referunt ei Domini Papæ mandata, tradunt litteras; jubet Prior ex præcepto, rogant Legati ex persona totius Ecclesiæ Bellicensis; monent Fratres, ut curam, ad quam, Deo disponente, erat electus, suscipere non negaret, nec voluntati divinæ in sua perseverando resistere vellet.

[24] Sed quid ageret vir Sanctus, qui consilio Psalmistæ vacaverat & viderat quam suavis est Dominus? [Ps. 45, 11.] [renititur plurimum,] Qui juxta Hieremiam sederat solitarius, & super se tacendo fuerat elevatus, quid ageret? Amore Dei inebriatus & perfusus, abnuit omnia; in tam arduo opere se nec scire, nec occupari velle, seque in perpetuum de eremo non egressurum contestatur: cumque id flens diceret, nec ad tale onus subeundum flecti ullatenus posset; Priores & Fratres callide loquentes, dixerunt ei: Unum tibi, Frater, e duobus incumbit, aut ex Apostolici mandato Præsulis injunctum ministerium suscipere; aut ipsum te oportet adire, qui postquam tuam noverit voluntatem, tali onere te minime prægravabit. [etiam apud Papam Alexandrum;] Hac igitur spe ductus, iter arripuit ad Papam, non deserentibus eum Legatis. Quo perveniens, a Præsule & tota Curia venerabiliter est susceptus: noverant quippe eum magni esse meriti apud Dominum. Ut autem ad colloquium ventum est, Anthelmus non ob aliud dixit se venisse, nisi ut misericordiam inveniret; nec ad id ullo modo debere cogi dicebat, quod nec sibi, nec Ecclesiæ, quod exequi expetebatur, expedire sciebat. Cœpitque se in multis accusare, illitteratum, idiotam, & indoctum proclamare; inhonestumque, inutilem, ac indignum ad tale onus subeundum se esse: votum etiam se vovisse testabatur de eremo se numquam egressurum, nec invitum contra tale propositum cogi debere.

[25] Cumque magnis precibus & fletibus misericordiam imploraret, summus Pontifex ei respondit: [a quo monitus acquiescere,] Noli, fili, noli occasionem fingere vel excusationes prætendere, quas non decet; quoniam tuam novimus industriam qua refulges. Ut quid nunc inerti pusillanimitate tuus animus conquassatur? Obedire te oportet: quod scripsi, scripsi. Attende Scripturam dicentem; Quasi idolis immolare est, non obedire; & quasi peccatum ariolandi, nolle acquiescere. [1 Reg. 15.] Quanta sit virtus obedientiæ, quam professus tenuisti, animadvertere debes; qui temetipsum abnegare, Christumque es sequi professus, non tuam, sed ipsius sequi voluntatem necessario teneris. Talibus similibusque athletam Christi, pusillanimum & formidolosum effectum, inducere & mulcere curavit. Quibus auditis confusus tacuit, nec ob Patris reverentiam ulterius reniti vel se excusare præsumpsit. Consecratur igitur sexto Idus Septembris in Nativitate Beatæ Mariæ die g Dominica a Præsule Sedis Apostolicæ Alexandro; [consecratur die 8 Septembris.] mansitque in Curia diebus aliquot, ipso eum h Papa retinente. Cumque in communi colloquio sermo esset de multis, ipse frequenter de Scripturis idonea testimonia proferebat; unde audientes dicebant; Non est hic indoctus & illitteratus, ut asserere nitebatur, sed vir prudens & doctus: qui cum esset solicitus a Curia recedendi, actis quidem gratiis, munusculis eum honestis dotatum cum benedictione Papa dimisit in pace.

CAP. XII.

[26] Dum autem Ecclesiæ suæ esset redditus, ac cum magna solennitate & gaudio in Episcopali Ecclesia Cathedratus; [Episcopus instar Monachi vivit:] observantias regulares morumque gravitatem & virtutum constantiam, necnon & cetera religionis suæ exercitia nullatenus prætermisit, imo potius augere curavit. Divinum enim Officium, non in capella sua seu loco secreto, sed in majori Ecclesia cum Canonicis suis humiliter frequentabat. Omni fere die salutarem Deo Hostiam offerebat, præ nimia devotione lacrymarum abundantia communiter repletus. Mirabantur omnes, contra usum humanæ felicitatis, hominem ex humili ad summa provectum, plus humilitate quam dignitate, plus devotione quam dominatione crevisse. Sed non minus suorum subditorum cœpit zelare salutem, ad quorum opitulationem noverat se promotum. Sacrorum enim Ordinum ministros, [Sacerdotes vult honorari,] quam maxime Sacerdotes, summo honore dignos asserens, omni reverentia a suis auditoribus venerari præcepit; prædicans eis, mandans atque suadens, quatenus sine criminis nota, ut boni dispensatores Dei, honestos atque pudicos, pro tanto ministerio celebrando, se studeant exhibere. Sed longe aliter servus Dei de ipsis extitit informatus, pro quo dolens remansit & tristis. Nam quidam eorum, quod etiam memorare pudor est, publice erant concubinarii notati, alii vero adulterii reatu infamati.

[27] Primo igitur suæ Ordinationis anno, in synodo Presbyteris collectis, [in synodo prædicat contra concubinarios.] precibus terrores admiscens, admonuit eos, dicens in hunc modum: Audite me, stirps levitica, germen sacerdotale, propago sanctificata, Duces & Rectores ovilis Christi: audite me rogantem vos pariter & monentem. Quantæ dignitatis, quantique sit honoris ministerium sanctum vestrum, advertere debetis; sicut beatissimus Apostolus Petrus dixit; Genus electum, regale Sacerdotium estis. [1 Petri 2.] Vos inter Deum & homines mediatores, vos dii inter homines, vos estis Angeli nuncupati: vos in altario consecratis & tractatis, quod Angeli adorant & timent. Sed cum honoris prærogativa monstratur, merita congrua requiruntur: nam dignum existit, ut dignitas sacerdotalis sic servetur a vobis; ne, quod absit, illud verbum tremendum audire contingat, Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, & similis factus est illis. [Ps. 48. 13.] Quod enim dolens & corde gemebundo dico, quidam ex vobis existunt, quibus hujus honoris nomen in aure, & crimen in manu; deifica professio, & illicita actio; gradus excelsus, & deformis excessus: qui filium Mariæ Virginis cum immunditia Veneris hospitari non verentur; qui sicut Sacerdotes in altario non consistunt, sed potius sicut carnifices in macello, aut scurrones in communi loco. Sufficiat talibus hucusque quod fecerunt: studeant, rogo, vitam suam in melius emendare. Licet enim bonis Ecclesiæ & ordine privari deberent, nihilominus emendationem præstolando pro nunc postpono reatum punire. Qui vero se ex hoc noluerint emendare, districta eos sententia ferire non parcam: nolo enim, qui tales estis, vestris communicare peccatis. Parcite vobis & miserebitur vestri Deus. Secundo autem anno, cum plures luxuriæ fæcibus involuti se castigare non curarent, [Obstinatos punit.] sed potius infamibus semper fæcibus procederent obvoluti; sex seu octo Sacerdotes ordine & beneficiis privavit; sicque quod per mansuetudinis lenitatem non potuit corrigere, per justæ severitatis asperitatem studuit emendare.

ANNOTATA G. H.

a Alexander III in Papam electus fuit anno 1159 7 Septembris.

b Octavianus electus fuit a 2 Cardinalibus, Victor III dictus, & habuit favorem Frederici Imperatoris.

c Gaufredi hujus alibi miramur nullam reperiri mentionem.

d Fredericus Barbarossa, nihilominus S. Anthelmo addictus, plurima privilegia anno 1175, languente jam schismate, pacem optans vel optare simulans, ei ejusque Ecclesiæ & urbi Bellicensi concessit, quorum diplomata edidit Guichenon parte 2, pag. 25.

e Pontius de Thoine vita functus est circa an. 1162, aut initium sequentis.

f Alexander Papa præsedit in Concilio Turonensi 18 Maji anni 1163, & 30 Septembris venit Senonas, & in hoc Archiepiscopatu mansit sesquianno.

g Ergo anno 1163, littera Dominicali F.

h Ab eodem Alexandro Papa S. Anthelmum Legatum in Angliam anno 1169 missum fuisse scribit Guichenon, citata auctoritate Episcopi Salutiarum id asserentis.

CAPUT IV.
Zelus pro justitia & immunitate Ecclesiastica, contrarii excommunicati; bona variis monasteriis collata: miracula.

CAP. XIII.

[28] Cum vir Dei non solum in sua diœcesi, imo in toto Sabaudiæ Comitatu, [Juris Ecclesiastici violatores excommunicat:] non paucos malefactores & raptores esse conspexisset, qui suos suaque, necnon Sacerdotes, Clericos, viduas, orphanos & pauperes molestare & offendere non timerent; hic solus, cum nemo adhuc Prælatorum id facere præsumpsisset, in eorum præsumptionibus coërcendis, illato etiam ab eis terrore constantior, incunctanter & perseveranter huc illucque discurrendo, gladium spiritus tota cum libertate infurentes & frementes, seu in aliquo præmissorum offendentes, vibravit; tradens contumaces satanæ anathemate solenni, ut spiritus mereretur salvari. Quantæcumque enim essent potestatis, nulli contra justitiam deferebat vel parcebat; etiamsi martyrium, quod valde desiderabat, pati debuisset. Cujus magnanimi audacia, necnon & protegentium Angelorum custodia, ipsiusque divinæ virtutis armatura fracti & pœnitentes ei cesserunt vel inviti; rebelles vero quosque & juris Ecclesiastici violatores, ac de sua insolenter potentia præsumentes, & præ tumore mentis ad minas interdum procaciter erumpentes, anathemate ligatos ab ipso, numquam voluit absolvere, nisi satisfactione digna meruissent absolvi.

CAP. XIV.

[29] Hinc est, quod, cum Comes Sabaudiæ a Humbertus, Amedei filius, quemdam ejus Sacerdotem capi fecisset, [a Comite Sabaudiæ Sacerdotē captivum evindicat,] eumque sibi Episcopus reddi petiisset, nec impetrare valuisset; præpositum ejus, qui eum ceperat, cum omni domo sua excommunicavit. Cum vero audiisset, ubi Presbyter teneretur; misit qui arriperet eum, Episcopum videlicet Maurianensem Dominum b Guilielmum; qui eo invento, monuit Præpositum, qui aderat, ut dimitteret eum. Quo nolente, Episcopus de custodia Presbyterum assumens, eduxit eum, Præposito contradicente & vociferante: Ego, inquit, non resisto vobis, sciet autem Dominus, quis ei abstulerit captivum suum. Sed postea cum esset eidem Sacerdoti intimatum, quod ei insidiæ fierent, ut iterum caperetur, fugæ præsidium sumpsit. Quod quidam de pueris Præpositi sentientes, [& ex insidiis occisum ulciscitur.] in insidiis præparaei, cum gladiis occurrerunt ei; ac ipso se defendente, graviter vulneratus ab eis, infra paucos dies est defunctus. Dictus etiam Comes quædam regalia in Ecclesiæ possessionibus calumniabatur sibi deberi: licet eadem occasione injuriam facere in eadem seu exactionem, Anthelmo Episcopo vivente, non auderet.

[30] Super præmissis igitur cum eum Episcopus appellasset, indignatus magis cœpit minari, asserens non diutius se passurum, quin ea quæ sui juris esse asserebat, obtineret. Cum autem ipsum iterato moneret, [Comitem excommunicando;] & ei Excommunicationis sententiam minaretur, nisi calumniæ abrenuntiaret, & propter Sacerdotis mortem Deo satisfaceret, quantum ad ipsum pertinebat; Comes monita ejus spernens, a nullo se excommunicari posse respondit, cum a summo Pontifice super hoc privilegium ratum haberet. Nec mora, illum magnum Principem excommunicare non est veritus, etiam eo præsente. Qui totus in ira succensus, cum eidem mala minaretur, &, qui cum ipso erant, dicerent, quod pro tantæ temeritatis usu in Principem statim puniretur; ille constantior effectus, sententia repetita, pertinacem attentius & expressius a Christo & ejus corpore, quod est Ecclesia, segregans, ipsum satanæ tradens, anathematis vinculo fortius innodavit.

[31] Qui autem aderant, timentes ei stupebant, cum ipse intrepidus remaneret. c Sed cum dictus Comes Apostolicæ Sedis Præsuli, contra sibi privilegium indultum, ab Episcopo Bellicensi se excommunicatum intimasset; Dominus Præsul per Archiepiscopum Tarentasiæ d Petrum & alium Episcopum eidem mandavit, [quem absolvere renuens,] quatenus filium suum carissimum Comitem prædictum, quem satis temere excommunicasset, absolvere non differret; præcipiens eisdem, quod si nollet (noverat enim viri constantiam) ipsi eum absolvere nom differrent. Perlatis itaque mandatis, ac multis admonitus verbis, ut summo Pontifici ex debito obediret, & iratum sibi Principem absolvendo placaret, respondit: Qui juste ligatus est, solvi non debet, nisi pro læsa caritate læsor pœnitens satisfaciat; etsi non digne pro meritis, misericordia tamen occurrente, Ecclesiæ reddi Catholicæ mereatur: [eodem a Papa absoluto,] neque enim vel B. Petro sic est potestas attributa, ut vel non solvenda solvere, vel ligare debeat non liganda. Quanto igitur minus nobis? Sciatis itaque certissime, quod a semel juste prolata sententia non movebor, sed firmam tenebo, nisi satisfaciat de offensa. Tum eum Episcopi dimiserunt, nec juxta quod eis fuerat injunctum, Comitem absolvere præsumpserunt. Sed cum Dominus Papa rescisset, eum absolvit; mandans Episcopo, auctoritate Apostolica Comitem absolutum. [dimittit Episcopatum:] Motus igitur animo vir fortis in Christo, ac moleste ferens tantam injuriam contra indemnitatem Ecclesiasticam impunitam pertransire, relicta Cathedra solitarius sedere desiderans, ut soli Deo vacaret, cellæ dilectam requiem repetivit.

[32] Sed Dominus, qui ad id oneris eum traxerat & honoris, ibidem eum diutius remanere non permisit. [ad quem Papæ jussu regressus,] Nam cum Bellicensis Ecclesia & tota patria illa de ipsius essent absentia desolatæ, Clerici sui Papam interpellantes, litteris Apostolicis eum cogunt iterato redire; sicque eum reducentes, debito eum recipiunt cum honore. Comes vero prædictus, non se tenens pro absoluto, nec Ecclesiam ingredi præsumpsit, donec coram ipso viro Dei humiliatus, & satisfacere promittens, Ecclesiæ redditus, & absolutus est ab eo. Quem semper licet valde e dilexerit, etiam cum eum ab Ecclesia removeret; [satisfacere promittentē absolvit:] nunc vero propensius & familiarius, tum suavibus colloquiis, tum verborum duris stimulis eum frequenter ad bonum exhortari curabat. Sed cum eum negligentem videret, ut nec promissa implere, nec mala vellet corrigere, sed potius augere, cœpit eum super his durius appellare, ac mala quæ per eum vel sub eo, ipso permittente fiebant, improperare, & fidem quam per pactum sibi promissam debebat postulare. Ob hæc Comes contra eumdem odio fuit maximo concitatus; contestans hominem non esse sub cælo, [at negligentem arguit.] quem sic exosum haberet. Minabatur autem ei valde, vixque se continens, mala ei impendere cogitabat; sed reverebatur eum, valde sanctitati ejus deferens vel invitus: siquis vero eidem malum intulisset, satis ei placebat. Cum autem aliquando eum Episcopus appellasset super commissi satisfactione reatus & aliis prætaxatis; Comes dixit eidem, se forensi jure respondere paratum. Cui Episcopus: Tu me (inquit) jure fori; ego te convenio jure poli, diemque determino novissimum ante justum Judicem Deum.

CAP. XV.

[33] Dum vero tam fideliter ac diligenter, secundum misericordiam & veritatem, [Curat servari rigorē a Cartusianis,] curam Sacerdotii gereret S. Anthelmus; non minus pristinæ religioni vacabat, & necubi toto in Ordine Carusiensi sanctarum constitutionum rigor flecte retur, fervorque tepesceret, attente & solicite curabat; ad ejus siquidem nutum Priorum oculus intendebat, & sanctorum dispositio negotiorum penes eum consistebat. Ad domum vero Cartusiæ vir sanctus sæpius remeabat, manebatque more aliorum in cella solitaria, quæ semper ei absque habitatore vacua servabatur: in qua meditabatur & orabat, reficiebatur cibo, & somnum capiebat; ibique non Episcopi majestatem, sed humilis Monachi subjectionem exhibebat. Cilicio, ut semper, tegebatur ad nudum; hinc tunicam in medio superinduto pellicio velabat. [frequens apud eos, tamquam unus ex ipsis,] Lectisternia ejus hæc tantum erant: sagum, cervical, & pelles. Annulo Pontificali excepto, a consuetudine Cartusiensium in nullo penitus discrepabat. Ecclesiam potissime horis nocturnis, ac refectorium diebus festivis frequentabat: diebus Dominicis post cœnam cum ceteris monachis ad ostium refectorii cum silentio & gravitate procedebat, ubi panis unus singulis, ad totius hebdomadæ victum, a fratre interius consistente præbebatur. Religiosa etiam loca sibi domestica frequentius visitans, [& ad profectum hortator,] Fratribus convocatis melliflua Dei verba proponebat, magnorum exempla virorum quos viderat ipse, de quibus audierat, ad eorum instructionem narrando. Deinde cum magna hilaritate & humilitate singulos vicibus succedentibus, aut juxta se vocabat, aut ipse loco motus eisdem assidebat, omnibus se conformans, non plus majori deferens quam minori: sicque familiari & dulci exhortatione, ad delectabilis propositi perseverantiam & profectum animabat: ipsorumque opera se asserens indigere, ut pro ipso orarent, suppliciter exorabat. Ad quamcumque autem servorum Dei congregationem devenisset, [singulorum preces petit:] se in Fratrem recipi humilitate & precibus precabatur, nam & per omnes Domos Cartusiensis Ordinis hoc ipsum meruit obtinere.

[34] Consiliis aut quibuscumque negotiis Ecclesiasticis seu secularibus si contingeret interesse, non Episcopus, [magnates fidenter redarguit,] non quævis persona tam magna existebat, quæ eidem se præponere auderet: omnes enim eum reverebantur, etiam Curia Romana. Si quid vitiosum aut reprehensione dignum in aliquo videret, quantæcumque auctoritatis vel potestatis esset, arguere non dubitabat; tantus ei inerat zelus animarum & honoris Dei. Quantum vero super peccatores pœnitentes misericors extiterit & pius, [pœnitentes benigne excipit:] norunt qui eidem confessi sunt, & per manum illius Deo reconciliari meruerunt. Totis enim eisdem compatiens visceribus pietatis, ex lacrymarum profluvio quas pro eis dolendo producebat, veniam eos ac Dei gratiam asserens consecutos, ad pœnitentiam & meliorem vitam, etiam in peccatis valde obduratos, promovebat. In pauperes vero seu miseros & afflictos, quis magis pius eo extitit vel benignus? quis magis eisdem misertus aut super eorum indigentia solicitus fuit? [Job 31.] [inopes fovet,] Foris Beati Job exemplo peregrinus non mansit, ostium suum cum manu larga & liberali patuit indigenti; nam præter victum moderatum, omnia in Eleemosynis pauperum & quam maxime locorum religiosorum erogabat. Duas siquidem pauperum Congregationes speciali quadam prærogativa diligens, sibi copiosis eleemosynis vendicaverat, in omnibus necessariis sustentandas; ancillas videlicet Christi, viduas cum virginibus, in loco qui dicitur f Buntzis Eremiticam vitam ducentes; [potissimum sanctimoniales & leprosos:] & leprosorum congregationem sub regula degentium, quam devotus & miræ humilitatis Guigo miles Christi, in loco qui dicitur Inter-saxa, g super ripam Rhodani statuit & construxit. Has duas Domos vir sanctus frequenter visitabat, animarumque eorum & corporum curam solicite gerebat; eorum enim colloquiis plurimum delectabatur, feminarum accessum vir castissimus non formidans, & familiaritatem leprosorum vir mundissimus non evitans.

[35] Cum autem vir Dei, quodam negotio mediante, Gebennas devenisset; Burgremundus quidam amicus ejus magnis precibus ipsum meruit hospitari. Cumque pariter consedissent, [signo Crucis mulierē a sterilitate liberat,] Episcopus ait, Ubi est Domina? volo eam videre: qua ingressa, utrumque de fide conjugii & legitimo exhortabatur amore, ac de bonis actibus & timore Dei. Respondit ei maritus: Domine, prospera cuncta nobis procedunt; sed, quod maxime cupimus, prole caremus. Tunc Episcopus vocans ad se mulierem, signum Crucis in fronte ejus fecit ac quasi jocando dixit; In nomine Domini nostri Jesu Christi sac mihi unum filium. In virtute ergo sanctæ Crucis fides mandatum, fidemque est subsecutus effectus: nam parum post de viro suo concipiens, infra annum nato eisdem filio sunt gavisi. [& hominī a serpente percussum sanat.] Die autem altera dum servus Dei iter faceret, quidam homo a serpente percussus, veneno per corpus diffuso in tumorem versus, vicinæ mortis timore, nimio dolore angebatur; cumque Sanctus ad locum devenisset, quo jacebat infirmus; rogant qui aderant paululum subsistere virum Dei, consilium ab eo quærentes, quid eidem infirmo medicinæ posset adhiberi. Tunc ille lacrymabiliter homini compassus, signo Crucis super eum edito, veneno statim fugato, tumor omnis & dolor absque mora est ablatus. Sociis vero suis præcepit, ne cui hoc præsumerent manifestare, asserens illorum fide, qui hoc postulabant, non suis meritis hoc esse concessum. Non enim fur magis timet deprehendi, quam vir sanctus metuebat laudari; ac sic quasi quamdam pestem miracula facere in sua vita fugiebat, ne ab aliis alius crederetur quam seipsum reputabat.

ANNOTATA G. H.

a Hic est Humbertus III, qui Amedeo patri, Kalendis Aprilis anni 1149 Nicosiæ in Cypro defuncto, successit, mortuus IV Martii anni 1188.

b Guilielmus, ex alumno majoris Cartusiæ, assumptus anno 1167 dicitur apud Sammarthanos.

c Erat Humbertus addictissimus Sedi Apostolicæ, atque Alexandri III defensionem contra Fredericum Imperatorem assumpserat.

d Hic est S. Petrus, Tarentasiensis Archiepiscopus, cujus varia Acta illustravimus ad diem 8 Maji.

e Erant in dicto Humberto plurimæ qualitates piæ, omnia more dignæ. Plurimas ab eo donationes & privilegia concessa variis ecclesiis & monasteriis, docet Guichenon in ejus elogio, & in Probationibus varia de iis diplomata profert, etiam de fundata Cartusia Aillonensi in Sabaudia.

f Buntzis vulgo Bons, Abbatia Ordinis Cisterciensis in Bugeia, constructa a Margareta Sabauda, sorore dicti Humberti Comitis, circa annum 1155, ubi & ipsa Margareta habitum sumpsit. Consule Guichenonum par. 2 Historiæ Bugesit pag. 40. & in Historia Genealogica Sabaudiæ pag. 231.

g Inter-saxa, vulgo dici Entrocessei, indicavit nobis laudatus Chauvetus.

CAPUT V.
Morbus, pius obitus, miracula.

CAP. XVI.

[36] Eo igitur anno, quo servus Dei de hac vita migravit, fames fuit valida ac miserabilis egestas. Tunc quasdam Sanctorum congregationes, in magna necessitate constitutas, [In fame publica succurrit miseris:] suis beneficiis adjuvit; ac confluentium undique pauperum multitudinem, usque ad tempus messis, quotidiana eleemosyna sustentavit. Mirum in modum cunctis videbatur, unde illi tanta quæ tribuebat. Determinaverat autem diem, usque ad quem eleemosynam continuare volebat; igitur Domino, qui eum de mundi hujus exilio ad patriam reducere parabat, ut votum suum impleret, eodem præstolante; ultimo die perseverantis eleemosynæ designata & persoluta, vocatus a Domino de labore ad requiem pertransivit. Itaque vitæ hujus occiduæ termino jam imminente, & æternæ, [febre acuta correptus,] pro qua fideliter laboraverat, initio propinquante, ex febre quæ dicitur acuta correptus, in lecto decumbens vi ægritudinis, interdum dum erraret in verbis, de necessariis tamen interrogatus, rationabiliter & discrete respondebat. Flebant igitur sui, pietate magis quam dolore commoti, quia de ejus morte magis gaudendum sentiebant quam dolendum. Benedictionem autem ab eo flagitantibus & consilium, hoc eis impertiri studebat; ac bona cunctis imprecans, eos verbis sanctis admonere non cessabat. Admonitus autem, dum languor ingravesceret, ut conficeret testamentum, ac res suas distribueret quibus vellet; respondit: Absit a me, ut testamentum faciam, [Testamentū condere renuit:] qui quoad animum meum, omnimodis aut [non] possedi unquam, aut possideo, quod meum esse censerem; quin potius Ecclesiæ propriæ quam regebam. Hucusque per ministerium Sacerdotii commissis fruendi, ac licentiam habui ministrandi: jam vero, quia frui non licet, nec ministrare oportet.

[37] Cœperunt autem eum rogare, ut Comiti, adversum quem querelam habebat, [Comiti, nisi resipiscenti, dimittere recusat,] remittere offensam vellet. Quod se numquam facturum asseruit, nisi calumniam ipse dimitteret quam faciebat, & nullam exactionem in Episcopi vel Ecclesiæ possessionibus fidem faceret se facturum; insuper & recognoscens culpam suam pœniteret de Sacerdote interfecto. Cum hoc Comiti (ipse enim erat in vico) dicendum fore censerent, non erat qui auderet. Aderant autem ex Cartusiæ Fratribus duo genere nobiles, sed humilitate ac fidei firmitate nobiliores; Aymo videlicet, vir quondam in seculo magnificus ac potens, & Girardus ei virtute non impar. Hi Principem adeuntes, quæ audierant ei intimare studuerunt; consulentes ei, ut omnem calumniam dimittendo, tanti Patris veniam studeat implorare; quo ipsius benedictione perfunctus felicem se non immerito valeat reputare. Quod audiens, (Deo sibi in hoc consulente, & sancti Patris intercedentibus meritis, qui utique salutem optabat) timore correptus & corde compunctus in lacrymas erupit; statimque ad eum veniens, propriam confessus culpam, omnem calumniam dimisit; Ecclesiam quoque se defensurum promisit, jurejurando hoc confirmare paratus: humiliatusque coram viro sancto, ac veniam implorans, [pœnitenti benedicit,] gratiam impetravit. Impositisque ei manibus vir Dei benedicens eum, ait; Deus omnipotens, Pater & filius & Spiritus sanctus, benedictionis suæ & gratiæ tibi tribuat largitatem, crescere te & multiplicari faciat & filium tuum. Et tamen filiam habebat unicam non filium: [& filio licet adhuc nullum haberet.] cumque suggereretur ei, ut filiam, non filium nominaret, eum errare putantes; iterum & tertio siguanter repetivit & filium tuum. Quam prophetiam, nato sibi filio non multo post tempore fore novimus adimpletam, nato sibi filio ut diximus, scilicet a Thoma. Clericos vero suos ab eo consilium de eorum salute requirentes, [Clericis commendata concordia,] de mutua monuit caritate ac concordia, & unitate in vinculo pacis, sicque glorioso cursus sui agone peracto, gloriosus Christi Confessor Anthelmus æternum bravium consecutus est.

[38] [mortuus 26 Junii:] Expletis igitur circa eum obsequiis, quæ decebant, inter Litanias & Cantica, sexto Kalendas Julii migravit ad Dominum, anno ætatis suæ plus septuagesimo, Episcopatus vero quinto decimo. b At ubi de mundi hujus caligine perpetuam migravit ad lucem, Dominus Sanctum suum patentibus miraculorum signis non est latere perpessus. Dum ejus venerabiles exequiæ celebrantur, dumque sepulcro sacrum conderetur corpus; omnium qui aderant oculis ac devotis mentibus ad eum intentis, signum mirabile apparuit & gloriosum, ut hoc mortuorum suscitationi nemo dubitet adæquandum. Erant ibidem, ubi fuit sepultus, [sepelitur sub Crucifixo,] videlicet in introitu Chori, in sinistra parte sub Crucifixo, in arcta Capella ante altare tres lampades extinctæ, noctibus accendi consuetæ non diebus, præcipuis solennitatibus exceptis; sed erat hujus funeris celebritas præclara, imo non funeris, sed triumphi. Vident enim omnes statim, divino miraculo, c in unam lampadum illarum ignem succrescendo flammescere, [lampadibus 3 ultro accensis.] & immenso lumine coruscare, stupentibus ad hæc & admirantibus cunctis. Ecce & alias duas oculatim cernunt similiter accendi, pariterque plus solito omnes nitore micantes: erat autem una, quam quidam usurarius ministrabat, quæ non est accensa. Fit clamor præ lætitia in ecclesia ab omnibus, ac plurimum exultantes Dominum in sancto suo benedicebant. Concurrunt undique tam cives quam advenæ, ad tam mirum sanctumque spectaculum inauditum; pariterque cum eis Comes Humbertus, & socer ejus d Girardus Viennensis, & Illustres viri non pauci, qui cum eis erant. Nec immerito vir sanctus tam jucundo luminis honore, Trinitatis cultor, trium signo lampadarum apparuit decoratus; qui corde, ore, & opere; in fide, spe, & caritate, Dei mandata noscitur adimplesse. Comes vero præfatus tanta mirabilia cum vidisset, tremefactus, Episcopi domum, quam jam ingressus cum his qui intus erant sibi vendicaverat, statim abscedens reliquit.

CAP. XVII.

[39] [Ex plurimis miraculis pauca proferuntur:] In prædicta vero Ecclesia Bellicensi, meritis S. Anthelmi, multa sunt miracula perpetrata; quæ tam propter negligentiam assistentium, quam eorum quibus collata fuerunt, scripta non existunt. Cum enim quotidie miraculis miracula succederent, homines potius in stuporem vertebantur, quam per scripturam posteris aliquid nuntiare curarent. Sed quomodo faciliter scripto colligi potuissent, quæ præ multitudine & assiduitate non poterant memorari? Confluentibus enim undique turbis ad ejus sacrum & venerabile corpus, innumera credentibus assidue beneficia præstantur; cæcis visus, claudis gressus, diversarum ægritudinum mole gravatis sanitas, ac multa alia juxta fidem postulantium desiderata: ex quibus quatuor aut quinque, in sui & ceterorum memoriam, subjiciam; reliqua miracula aliis qui præsentes fuerunt, vel quibus fuerunt collata, enarranda dimitto.

[40] In territorio Gratianopolitano quidam vir nobilis erat, Deum timens cum conjuge sua, quos dilexerat totius boni amator Anthelmus. [sterilis concipit,] Hic uxore diu sterili remanente, liberos desiderabat habere. Cum vero uterque tantam miraculorum famam audisset, ait Domina viro suo: Ibo ad Dominum nostrum S. Anthelmum, credo enim quod ejus sepulcro humiliter adorato, mihi conceptum impetrabit. Ad quod cum fide firma & spe devota devenisset, oratione facta domumque reversa, de viro proprio prolem in brevi meruit obtinere.

[41] Quidam nobilis adolescens, militiæ nondum insignitus, [sanatur adolescens infirmos irridens & ipse infirmatus,] oderat Sanctum virum, quia fortasse aliquando increpaverat eum de excessibus suis. Hic cum ante reverendum ejus sepulcrum die quodam pertransisset, cerneretque ibi jacentes infirmos; stultitiæ deputans fidem illorum, incredulus cachinnans ibat: subitoque febrium valido & intolerabili ardore vexatus, mori confestim arbitrabatur. Tunc demum correctus pœnitere cœpit, manibusque suorum ad Sancti sepulcrum [delatus], humiliter veniam postulans, vota vovit & liberatus abcessit.

[42] Alius etiam nobilis juvenculus duro hemitritæo, id est quotidiana cum tertiana febribus laborans, simulque epilepsia, id est passione caduca; cum de vino, unde sacrum Corpus fuerat ablutum, bibisset, statim extitit liberatus. [& epilepticus.] Cujus potu vini, multi alii a diversis sunt ægritudinibus liberati.

[43] Mercator quidam, ab extera rediens regione, cum mercibus suis venditis omnia in pretium auri & argenti & quam plurimi serici redegisset, dum Rhodani fluvium transiret; equus, [Mercator submerso cum mercibus equo,] super quem erat omnis substantia ejus, a navi in dictum fluvium cecidit sic onustus. Primo assistentes eum viderunt, dum a fluminis impetu raperetur: sed magno pondere statim ad gurgitis ima demersus, ulterius non est visus. Ut autem cassus labore, de inventione desperans, eum quærere cessavit, [post votum Sancto factum,] [est enim ibi quædam abyssus.] Nomine B. Anthelmi audito, & quæ per eum miracula fiebant, spe ductus & fide, venit ad mausolæum, ubi Sancti corpus quiescebat; ponensque candelam quam ejus fecerat in honore, vigilavit & oravit; munera obtulit, vota devovit. Mane facto, post divina mysteria celebrata, de Divina clementia per piissimi Confessoris preces confidens, venit ad locum a quo tristis abscesserat, spe bona factus hilarior, tristitia mitigata e … Mirabile dictu! Quem longius viderat raptum ab imis ad summa, ab inferioribus ad superiora reciprocatum, [ipsum mortuum, merces adhuc siccas invenit,] in portu equum invenit; remque suam omnem de cadavere pendentem, ac sericum reperit in nullo madefactum vel læsum. Resumptis itaque, non dubius quin B. Anthelmi meritis, rebus, pro quibus multo labore sudaverat; solius equi jacturam parvipendens, Deo & piissimo Confessori gratias agens, lætus abscessit.

[44] Rure quod Fictiliacum f dicitur, ab oppido Bellicensi sex millibus distans, [puer trimulus aquis præfocatus,] puerulus quidam annorum circiter trium, matre ipsius aliis occupata, domo egressus longiusque prodiens, huc illucque vagari cœpit. Hora vero tardiori, mater pignoris sui recordata, undique circumspiciens nec videns, suspecto tremens animo, solicite circumquaque diu indagando quærebat; eumque tandem, ad præterfluentis rivi alveum descendens, reperit in gurgite lapsum. Quem cernens a longe ab aqua moveri, ipsum adhuc viventem putans, in hanc vocem erupit: Deus & S. Anthelme, peto filium meum a vobis. Accedensque & levans eum, ac extinctum inveniens, crinibus diruptis & vestibus conscissis, genas unguibus lacerans pugnisque pectus tundens, mœstis clamoribus totam vallem replevit, miseram se clamans ac seipsam necare volens. Mœstus pater accurrit, vicini ad tam miserandum spectaculum concurrunt, miseris parentibus condolentes. Cumque domi delatus diu foveretur nec calefieret, nihilque in eo spiritus vitalis sentirent, jamque dies ad vesperum vergeret, (erat enim mane quando mortuus est), sublatum ad sepeliendum eum deferre parabant. At vero mater prohibuit, & contestans ait: Non ita fiet, sed illum deferam B. Joanni ac Domino meo B. Anthelmo: credo enim quod eorum meritis, mihi Dominus reddet filium meum, quem peccatis meis exigentibus mihi fraus abstulit inimici. Qua vehementius urgente, tollentes corpusculum pater cum ipsa, comitantibus vicinis, delatum in Ecclesia Bellicensi ante sepulcrum B. Anthelmi posuerunt.

[45] Aderat de ipsa civitate virorum ac mulierum multitudo, qui in Ecclesiam eos fuerant secuti, quos misera lamentatio & fidelis oratio ad lacrymas provocabat. [ad sepulcrum Sancti suscitatur.] Post pusillum autem puer cœpit moveri, matre tremefacta ab ipso se retrahente, & eventum rei præstolante: demum quosdam leves vagitus emisit. Parvo autem intervallo facto, nemine ad eum accedente & stupentibus omnibus, surrexit; assumptoque baculo, qui ad mensuram corpusculi ejus juxta se erat, ambulans ad Sancti sepulcrum se vertit & resedit. Tunc matrem aliis circumstantibus allocutus, cœpit loqui incolumis, & nil mali habens, ac tanti periculi inexpertus. Fit gaudium cunctis & lætitia, cum admiratione & timore. Flent parentes præ gaudio; universi pietate moventur. Clerus & nobilitas cum plebe conveniunt, gaudent universi, cum exultatione Deum laudantes & magnificantes, qui per Sanctos suos tanta mirabilia operatur: cujus imperium & potestas non desinit nec deficit, per omnia secula seculorum. Amen.

[46] Lætare Bellicensis Ecclesia cum tota patria, tanti Patris eximiis illustrata ac fulta patrociniis: lætamini cives & affines, quia quem in hac vita meruistis habere Pastorem, [Exhortatio ad cultum S. Anthelmo tribuendum.] multo magis nunc habetis protectorem & pium apud Deum intercessorem. Lætamini vos maxime Canonici, qui tantum ac talem possidetis thesaurum, quo ditati non egebitis; si tamen cognoveritis, quantus & qualis, quantumve venerandus. Ipse vobis providere non desinet in perpetuum: per ipsum, Deo donante, omnem prosperitatem habebitis & Dei gratiam, nisi forte (quod absit!) circa eum negligentes fueritis. Oportet vos igitur toto eum annisu diligere, colere, ac venerari; si vere Deum diligitis, si Deo placere curatis: cui placet ipse Sanctus, de quo loquimur, ad quod vos invitat ipse optimus retributor, quo miris eum virtutibus ac signis, sicut patet, decorare dignatur. Quem Deus potenter atque magnifice; vos, in quantum valet humana fragilitas, honorare curate: qui vos desiderat habere socios, devotos habeat famulos: quidquid a vobis ei honoris impensum fuerit, vestrum erit. Ipse vobis, vos ei nihil conferre potestis: vestra non indiget ope, qui summo fruitur bono. Sanctis [honorem] deferre nihil aliud est, quam Deum ipsum honorare, qui in eis est, & cujus sunt membra corporis. Cum enim magni esset meriti iste gloriosus Confessor, in vita sua miracula, quasi quamdam pestem, decrevit fugere, ne Sanctus æstimaretur. Nullam enim ex se vel in se, sed in Domino habebat gloriam; & talia præsumere se peccatorem, indignum magis quam justum judicabat, licet mira virtutum & Sanctorum operum magnitudo, Dei per eum operantis magna erant miracula. Et quamvis se occultaret, multi tamen per ejus merita molestiarum suarum sentiebant relevamen; prout aliqua breviter supra retulimus; quamvis in Bellicensi Ecclesia meritis ipsius multa sint facta miracula, & fiunt frequenter, quæ per negligentiam non sunt scripta; sed nec præ multitudine & assiduitate, vel scripto comprehendi, vel memoria possunt retineri. Confluentibus enim undique turbis ad ejus venerabile sepulcrum sive corpus, innumera fidelibus præstantur beneficia: cæcis visus, claudis gressus, diversarum ægritudinum mole gravatis sanitas, & cetera multa desiderata in fide postulantibus.

Sequuntur Versus contra sepulcrum ejus affixi.

Hic locus est arctus quo sunt Antistitis artus
Anthelmi, cujus laus est ædis decor hujus.
Hunc post claustralem vitam, Cartusia talem
Exhibuit mundo atque Deo, quod pectore mundo,
Bellicii plebi, summi lustramine Phœbi,
Sit datus in Patrem, cui se dedit in quasi matrem.
Officium Marthæ jungens cum spiritus arte,
Doctrina pavit, vita fovit, prece lavit.
Innumeris signis fulget pius hic fide dignis:
In quibus ipse fidus, rogo, Præsul, sis mihi sidus
Per mundi tenebras; vitiorum pelle scatebras,
Te duce, post cursum, ferar hinc ad sidera sursum. Amen.

ANNOTATA G. H.

a Thomas successor, Comes Sabaudiæ a Guichenono dicitur natus 20 Maji anno 1177, sed mallem legi annum 1178, quod prioris anni 20 Maji, adhuc viveret S. Anthelmus, & potuit sub mortem S. Anthelmi conceptus fuisse. Ante hunc ex 3 uxore Humberti nata fuerat Eleonora præmortua Agnete, ex priori thoro tunc filia unica, primum Guidoni Vintemiliensi, deinde Bonifacio Montferratensi nupta.

b Ergo anno Christi 1177, & sic in Episcopatu a die consecrationis factæ & Septembris anno 1163, vixit annos 14, menses 9, dies 14.

c Hæc de lampadibus accensis confirmant, Guilielmus Nangius apud Guichenonum, & Gaufredus in Vita S. Petri Tarentasiensis.

d Duxerat nempe Humbertus tertiam uxorem Beatricem, filiam Comitis Viennensis Gerardi, ex qua, quos dixi, Eleonora & Thomas.

e Addebatur, Tum esse spe magis: quod sensum nullum faciebat.

f Fictiliacum esse in Delphinatu vicino; sed in diœcesi Bellicensi, indicavit Chavetus.

HISTORIA ELEVATI CORP.
Ex Gallico Latine edita Bruxellis.

Anthelmus Cartusianus, Episcopus Bellicensis in Gallia (S.)

EX MSS.

CAPUT I.
Occasio petitæ Elevationis, & prævius ad illam Processus.

[1] Visio quædam præcessit, quæ huic Elevationi S. Anthelmi occasionem dedit, [Post visionem ædituo factam,] fuitque talis. Excubabat ædituus super tholum ecclesiæ majorem: cum subito strepitum audit, velut transeuntis turbæ. Despectans autem e sublimi pegmate, videt ecclesiam coruscationibus plenam. Obstupescensque ad lumen tam insolitum, cum susque deque circumtulisset oculos; conspicit turbam venerabilium personarum, ex composito procedentium cum funalibus per S. Joannis basilicam. Ut autem e regione tumbæ S. Anthelmi constiterunt; cernuo vultu, profundam tumulo reverentiam exhibuerunt, & mox disparuerunt. Hæc urgens quidem erat, sed quam hic annecto, urgentior fuit translationis occasio. Annus agebatur MDCXXX, felix, faustus, & de hac Elevatione lumen immortale sibi mutuatus: quo Reverendissimus & Illustrissimus Dominus Joannes de Passelaigue, non ita a pridem inauguratus Bellicensis Antistes, [affectui Joannis Episcopi] volens more majorum, sui Præsulatus initia celebritate aliqua consecrare, Pontificatumque feliciter auspicari, decrevit sibi Patronum aliquem, ex illa beatissima Sanctorum omnium universitate adsciscere: nec propinquior illi quisquam visus est S. Anthelmo gentili & decessore suo. Sed nec tam præsentes alibi cognoscere Divos posse se judicabat, quam ejusdem S. Anthelmi congeneres, concorporesque Bellicensis olim Ecclesiæ Præsules, ejusdem Ordinis Patres ac professos, Pontios, Raynaldos, Artaldos, Bernardos, Bonifacios b: quorum alii S. Anthelmo posthumarunt, alii synchroni fuerunt, omnes denique virtutem & dexteritatem ab ipso fere hauserunt. Hæc illi cogitanti veluti faces quasdam subdidere Reverendi admodum Viri, Decanus & Canonici Bellicenses: libellum supplicem eidem offerentes pro nova apotheosi seu solenni S. Anthelmi Elevatione. Tenor libelli talis est.

[2] Illustrissimo & Reverendissimo Domino, D. Joanni de Passelaigue, Episcopo Bellicensi, Sacri Romani Imperii Principi. [concurrens Capitulum Bellicense, cum Syndicis,] Humiliter exponunt Decanus & Canonici Cathedralis Ecclesiæ Divi Joannis Baptistæ, & Syndici Bellicensis civitatis, S. Anthelmi, ex Ordine Cartusianorum delecti Bellicensium Episcopi, venerandum corpus, in dicta ecclesia indecoro tumulo, fumo, squalore, & aranearum telis obsito, hactenus jacuisse; numquam fortasse, aut sero nimis honori debito restituendum, nisi clarissimis & lucentissimis, infinitisque miraculis, maxime vero ob conservatam toties civitatem a sæviente per universam Galliam pestilentiæ morbo, multisque varie afflictis restitutam sanitatem, sese apertissime manifestasset. Quorum beneficiorum non immemores, & ne ipsi majorum suorum delicta tantæque negligentiæ pœnas luant; meritos honores tanto viro, Episcopo Bellicensi dignissimo, [petit elevari & transferri corpus,] Patrono & Domino suo meritissimo, tamquam tutelari Numini, restituere decreverunt; ne suo ipse altari careat, cum Sanctus ab omnibus certissime habeatur; & talis auctoritate sanctissimæ matris Ecclesiæ, quæ errare nec scit nec potest, cognoscatur; ejusque festus dies annis singulis, & in hac & in aliis diœcesibus, solenniter celebretur. Quamobrem obnixe expostulant, & te Dominum Episcopum, sancti viri æmulum & meritissimum successorem, humiliter supplicant; ut sacrum ejus Corpus & Reliquias rite relevari, decora capsula honorifice recondi, & sacello suo donari jubeas & cures; ad publicam utilitatem & majorem Dei gloriam, qui in Sanctis suis gaudet venerari. Sic signatum: I. Vallon, Decanus; I. Mermetius, Archidiaconus; Perre, Thesaurarius; Constantin, Sacrista; Salteur, Archipresbyter; du Poysat; H. des Escelles, Primicerius; I. Bondon, L de Sayssel, Reydelet, I. M. Borsier, De Maillans, Des Roys, Mellieret, Tricaud; Mellieret, Consul; Gariod, Consul. Supplicantibus responsum his verbis est. [& coram institutis Commissariis] Fiat prius diligens & sincera perquisitio de veritate in suprascripta supplicatione contentorum, præsertim de identitate corporis. Pro quibus rite & convenienter perquirendis, committimus Venerabilem Virum Magistrum Benedictum Jantet, Vicarium nostrum Generalem; & Reverendum Patrem Franciscum a Camberio, alias Genan, Capucinum, Sacræ Theologiæ Professorem & Concionatorem; & pro actis recipiendis, [ac Notario publico] & testium juridice citatorum & productorum depositionibus, Magistrum Claudium Ribod Notarium Regium; qui omnes corporale in manibus nostris juramentum præstabunt, se cum omni circumspectione, diligentia, fidelitate, sinceritate & zelo, circa hujusmodi gravissimum negotium se habituros. Quibus, rite canonice & juridice peractis, omnia in manus nostras consignentur. Datum Bellicii, die c XIX mensis Maji, anno Domini millesimo sexcentesimo trigesimo. Joannes Episcopus Bellicensis.

[3] In nomine Domini Jesu Christi, Amen. Anno a Nativitate ejusdem Domini nostri Jesu Christi, millesimo sexcentesimo trigesimo, Indictione tredecima, die vigesima mensis Maji, Pontificatus vero sanctissimi Domini nostri Urbani Papæ VIII anno octavo. Coram nobis, Benedicto Jantet, Juris Canonici Doctore & Vicario Generali Diœcesis Bellicensis; & Fratre Francisco a Camberio, Capucino Concionatore, [rogatis exequi mandatum Episcopi,] & Sacræ Theologiæ Professore; ad instantiam & requisitionem venerabilis Domini Joannis Reydelet, Canonici Cathedralis Ecclesiæ; & honorabilis & discreti viri Joannis Carrel, Procuratoris in tribunali Beugesii, congregatis in domo habitationis dicti Vicarii Generalis; comparuerunt iidem Venerabilis Dominus Joannes Reydelet, & discretus Joannes Carrel: qui nobis exhibuerunt libellum ex parte R.R. D.D. Decani & Canonicorum Cathedralis Ecclesiæ S. Joannis Baptistæ, nec non Spectabilium DD. Syndicorum civitatis Bellicensis; exponentium & requirentium, ut venerandum corpus beatæ memoriæ S. Anthelmi, Episcopi quondam Bellicensis, auctoritate sanctæ Matris Ecclesiæ, ob sanctitatem vitæ titulo sanctitatis donati & miraculis clari, honoratius reponatur, sacello particulari donetur, [probant deputati Procuratores,] & ejus festum quotannis solenniter celebretur, cum decreto Illustrissimi & Reverendissimi supradicti Domini, D. Episcopi Bellicensis; de perquirenda prius veritate contentorum in dicto libello, præsertim de identitate corporis dicti S. Anthelmi, pro quibus nos supranominatos commisit die decima nona præsentis mensis & anni. Nobis etiam iidem Venerabilis Dominus Joannes Reydelet, & honorabilis & discretus Joannes Carrel exhibuerunt mandatum suæ constitutionis, ad procurandum & probandum contenta in supradicto libello nomine dictorum Dominorum: quod quidem cum supradictis libello & decreto jussimus hic inseri, & de verbo ad verbum transcribi. Tandem instanter rogaverunt nos, ut commissioni injunctæ incumbere quamprimum dignaremur.

[4] Cui petitioni libenter annuentes, eadem hora mandavimus dictis procuratoribus, ut si quæ in promptu habeant pro probatione contentorum in memorato libello, proferant. [sanctitatē personæ,] Jussis obsequentes, pro probatione primi articuli, videlicet, quod beatæ memoriæ S. Anthelmus sancte vixerit, Sanctus communiter habitus fuerit, & quod auctoritate sanctissimæ Matris Ecclesiæ titulum Sancti merito obtinuerit, sequentibus clarum esse asseruerunt. Primo quod sancte vixerit, in medium protulerunt librum R. P. Theophili Reynaudi e Societate Jesu, quem inscripsit de Sanctis Lugdunensibus; in quo describens vitam S. Stephani Episcopi Diensis, antea Cartusiani, circa medium, verba faciens de S. Anthelmo, illum sanctitate vitæ & miraculorum gloria insignem prædicat. Quod Sanctus communiter habitus sit, obtulerunt Surium auctorem approbatum & fidem facientem, qui Sanctorum Vitas describens, illiusque vitam enarrans, ipsum titulo Sancti decorat vigesima sexta Junii, tomo tertio. Quod auctoritate sanctæ Matris Ecclesiæ obtineat, probant ex Martyrologio, quod produxerunt, in quo vigesimo sexto Junii hæc verba leguntur: Item memoria S. Anthelmi, Episcopi Bellicensis. Ex quibus auctoritatibus luce clarius constat S. Anthelmum sancte vixisse, Sanctum esse, [& identitatem corporis,] & Sanctum declaratum. Veniens postmodum ad secundum articulum, videlicet, quod corpus illud, requiescens in ecclesia Cathedrali S. Joannis Baptistæ a latere dextro ante portam Chori, sit vere corpus S. Anthelmi; antequam dicti Domini Procuratores procedant ad ampliores probationes, enixe requisierunt, ut nos transferre dignaremur ad illius sepulcrum; cujus situm, statum, & formam, cum donativis ex voto affixis, petierunt describi.

[5] Absque mora igitur iter nostrum direximus ad ecclesiam Cathedralem S. Joannis Baptistæ; ad quam cum pervenissemus, dicti Domini Procuratores indicaverunt nobis S. Anthelmi tumulum, ante fores Chori ad dextram ingredientium; quem lapideum invenimus, duorum circiter pedum latitudinis, & sex longitudinis, cum antiqua effigie Episcopi ex gypso aliquantulum in facie deformata, habente desuper arcellam ferream, & in circuitu quadrato opere cancellos ligneos, armatos in superiori parte acuminibus ferreis; decoratur insuper tumulus iste imperiali thalamo diversi coloris, habente in columna sinistra a parte anteriori hujusmodi inscriptionem: D.O.M. B. Anthelmo Thaumaturgo, libertatis Ecclesiasticæ strenuo vindici, Cartusiæ majoris septimo Priori, totiusque Ordinis item septimo Generali præposito, Sacri Imperii Principi, Civitatis Bellicii quadragesimo tertio Præsuli, primo Dynastæ, & tutelari pientissimi clientuli, D. & D. Et ex columna dextra ab eadem parte anteriori sequens Epigramma sive tetrasticon pendet.

Hactenus illæsum per bella, incendia, pestes,
Bellicium hoc Anthelme tibi debere fatetur.
Et ne nulla tuis referatur gratia donis,
Urbs tua perpetuos tibi voto sacrat honores.

Et superius plurima ex voto donativa affixa cernuntur, pro majori parte cerea. Hanc sepulturæ descriptionem tamquam adhuc integræ pro probatione corporis S. Anthelmi, satisfacere in aperto est. Ad alias tamen probationes dd. Domini Procuratores procedendo, denuo produxerunt Surium, qui in primo miraculo, eorum quæ in calce Vitæ S. Anthelmi recenset, indicat illum in ecclesia S. Joannis Baptistæ inhumatum fuisse: atque per eumdem Auctorem constat de loco, cum miraculum trium vicinarum lampadarum, tempore inhumationis divinitus accensarum, refert: illasque nobis ante pulpitum concionum indicaverunt.

[6] Demum pro superabundanti probatione addiderunt, publica voce & fama ex antiqua patrum nostrorum traditione, [quibus rite subsignatis,] hoc sepulcrum dici sepulcrum S. Anthelmi: omnesque qui ad ejus intercessionem recurrunt, hic vota sua depromere, ut per testes omni exceptione majores probare parati sunt, & quos canonice citatos producunt. Sic signatum. B. Janiet, Vicarius Generalis. Fr. Franciscus, Capucinus indignus: I. Vallon, Decanus. I. Mermerius, Archidiaconus. Perret, Thesaurarius. Vulliet. Constantin. Reydelet, du Poysat. H. des Eschelles, Primicerius. Tricand. M. Borsier. F. Monnier. Bondon. des Roys. de Mallians. Carrel, Procurator. Ribod, Secretarius commissus. Tali autem processu relato ad Episcopum respondit ille per hoc decretum. Nos Joannes de Passelaigue, Dei & sanctæ Sedis Apostolicæ gratia Episcopus Bellicensis, visis suprascriptis informationibus & depositionibus, quibus nobis constitit & certissimo constat, S. Anthelmi Seiguni, alias de Cheignin, ex Ordine Cartusianorum, quondam hujus civitatis & diœcesis Bellicensis Episcopi, verum esse corpus, quod jacet in antiquo & a terra aliquantulum elevato sepulcro, prope portam Chori ecclesiæ nostræ Cathedralis Bellicensis, ad dexteram; illudque miraculis claruisse hactenus, sicut & modo; dignumque quod honoratius collocetur; decernimus declaramusque & judicamus: ideoque nos ad illius Elevationem & Translationem, ex humili in quo jacuit loco, ad sacellum, recens ad hujusmodi opus erectum, die XXVI mensis præsentis, qua ejus festum hac in diœcesi solenniter colitur, auxiliante Domino, procedemus. Actum Bellicii, die XII mensis Junii, anno Domini MDCXXX.

ANNOTATA G. H.

a Consecratus 24 Martii dicti anni 1630.

b Ex his omnibus, præter S. Anthelmum, solum Bonifacium retulit Saussaius in Supplemento ad 14 Julii. Fuit hic Thomæ Comitis Sabaudiæ & Beatricis filius, a S. Althelmo prædictus. Apud Sammarthanos Altaldus, ex Cartusiano Bellicensis Episcopus, ut Sanctus indicatur; cujus corpus anno 1640 inventum est: dicitur pridie Nonas Octobris anno 1206 obiisse, de cujus & aliorum veneratione Ecclesiastica, singulorumque eorum Actis, si quæ olim fuerunt conscripta, optamus a Bellicensibus instrui.

c Impressum, Vigesima prima mensis Maji: sed & videtur legendum XIX, quia mox bis allegatur dies XX, ut posterior, & plura similia menda hic occurrent, istud quoque corrigendum censui, ut etiam infra ubi legitur dies vigesima, cum congruum sit, commissionem præcessisse uno saltem die executionem.

CAPUT II.
Quo modo, & qua pompa celebrata Elevatio sit.

[7] Diem Elevationi dignissimus antistes dixit XXVI Junii, S. Anthelmo natalem. Fama ergo Translationis longe lateque vulgata, [Elevationi assignatur dies 26 Junii] magis hactenus semper optata quam sperata (nam procrastinatio illius spem fere omnem eliserat) illico plurimorum concitavit animos, ut pompam quisque, quoad posset, cohonestaret. Incredibile dictu est, quot & quantos hæc fama populares conciverit, & velut classico resonante Bellicium adduxerit. Vidisses omnis generis, sexus, ætatis, conditionis homines ad limina Divi properare; in tantum, ut Basilica S. Joannis, quantumvis vasta non caperet omnes. Cunctantius autem itum est in avitam hanc translationis cæremoniam, quod Antistes esse prudentis judicaret, [pridie apertus tumulus] prius explorare tumuli fidem & constitutionem. Ne quid ergo tumultuarie fieret, pridie quam ad publicum Actum procederet, mandavit aperiri sepulcrum. Itaque testibus ad id idoneis vocatis, Decano, Canonicis, & Syndicis, aliisque, jussit lapidem sepulcralem elevari. [cum odore suavissimo] Et mox quasi galbanum aut stacten dies afflasset, cœpit odor suavissimus ex ejus hypogæo diffundi. Et vero purpureas spirabat locus ille rosas, testis orationum ejus; quæ, ut in Apocalypsi legimus, phialæ plenæ odoramentorum merito dici possunt; fueruntque pignus quoddam illius, quæ per totum diem illum exundavit, [exhibet corpus:] spiritualis suavitatis & gratiæ. Porro in illa positione reperta est sanctissima gleba, in qua condita fuerat figura cum Pontificali pedo ad latus; cum mitra, licet aliquantulum exesa in capite; cum reliquis item Sacerdotalibus indumentis, sed pæne consumptis. Denique calix ejus & acerra, seorsum sub abside sepulcrali recondita, conspiciebantur: quorum omnium virtutem, si homines diutius siluissent, lapides clamassent.

[8] Quis tunc adstanti coronæ, cernenti talia, sensus? [quando illud novis vestibus indutum,] Prorsus avidior multo fuit, quam sit hodie nimiis profanarum antiquitatum admiratoribus: qui si inciderint in statuas vel colossos veteres, numismata vel alia Græcanicæ vetustatis monumenta, immane dictu quantum stupent. Sed multo majori dignum admiratione visum est, quod post tot annos sepulturæ, velut ex insperato redivivus S. Anthelmus, Collegis suis redditus est: cum nemini dubium esset, utrum ille ipse foret, qui videretur. Quamvis enim ex præcedente aliqua (ut verosimile est) tumuli tentata alias apertione, detritum sit aliquid de vestimentis & corpore, tamen de identitate nulli dubium fuit. Igitur cum omni reverentia, detractis veteribus exuviis, novis induitur. Mitram Collegæ Capituli dedere: Sebastianus Possatius, casula sua augustiore vestivit illum: atque sic comparatum, traducunt in aliud mausolæum. Testatur ipse, qui interfuit Monyer, Canonicus & Theologalis Panegyristes; cum tanto animorum sensu transactam hanc Elevationem sacræ glebæ fuisse, nil ut simile vel æquale viderit Bellicium ab immemorabili tempore. Audet dicere (sed tropo forte liberiore) terram lacrymis innatasse, suspiriis aërem animatum fuisse, topiaria nulla tam suavem unquam odorem exhalasse, sicut extractæ illæ e tenebris sepulcralibus Reliquiæ.

[9] Loculamentum interim novum apparatur, quod Bellicenses Religiosæ Visitationis tam subtiliter aptarant, [loculo ornato imponitur.] totque beatillis (ut auctor Gennandus loquitur) ornarant, ut de eo dici potuerit, Materiam superabat opus. Cumque traduceretur ex loco in locum, atque inde in loculamentum prȩdictum, providus Antistes Procuratoribus præcepit, ut in testes vocarent omnes adstantes, & quæ fiebant, in Acta referrent per manū Actuarii. Quod & expedite fecerunt, signatumque fuit instrumentum manu M. Laurentii Vianii, [Translationi] Notarii Regii. Pæne præterieram, quod idem prudentissimus & religiosissimus Præsul, ut pompam ornaret, non omiserit advocare quatuor vicinarum Cartusiarum Priores. Hoc enim studio fuit illi cum primis, ut vivam S. Anthelmi in priore Portarum spirantemque imaginem repræsentaret. Sic quippe sibi persuaserat futurum, ut omnes visis illis Patribus, redivivum S. Anthelmum se conspicere arbitrarentur, [adsunt Priores Cartus. duo.] maxime viso P. Priore Cartusiæ Portarum, cujus Anthelmus fuisset Novitius; & septimus inde Ordinis totius Generalis. Atque ita quidem destinarat animo; sed duo tantum præsentes adfuere, D. Prior Domus Portarum & P. Prior Petræ-Castri: reliqui duo, utpote ad quos serius pervenisset hoc verbum, minime interfuere. Nihilominus instar omnium unus erat P. Prior Portarum, cujus veneranda canities, & vultus ad pietatem compositus totus, honorabilem diem illum & cæremoniam omnem fecisse videbatur.

[10] Sed ut ad id, unde digressi sumus, revertamur, Reliquiæ in loculamento decenter repositæ, stragulis thalami Imperialis contectæ fuere. [Cantantur Vesperæ,] Secessit interea Præsul in sacristiam, ut solennia, cæremonias, & quidquid ad decorem translationis spectabat, ordinaret. Statuit igitur in primis, ut Vesperæ, & Completorium solenniter decantarentur alternantibus vices Phonascis & duobus Choris; ad quod etiam Camberiaco præstantissimos accivit Musicos, idque propriis sumptibus. Statuit insuper pervigilium celebraretur: itaque noctem in quatuor partitus est Vigilias. In prima (quæ ab hora octava inchoabatur, & terminanda erat nocte concubia) quatuor Canonicos, quatuor Presbyteros honorari os, cum aliquot Sacellanis & Musicis præsto adesse voluit; quibus injunctum fuit, ut primum concinerent Nocturnum, [& Matutinum per partes.] cum Lectionibus desumptis ex Epistolis Apostoli ad Timotheum & Titum. In secunda Vigilia, id est ab hora noctis decima usque ad duodecimam, parem numerum Canonicorum, Presbyterorum, & Musicorum designavit, qui secundum concinerent Nocturnum; Lectiones desumptæ sunt ex Surio, qui Vitam S. Anthelmi edidit. In tertia Vigilia, nimirum ab hora consequente duodecima usque ad secundam, totidem Ecclesiastici Psalmodiam tertii Nocturni, cum Homilia B. Gregorii Papæ super Euangelium Matthæi, Homo quidam peregre profectus, prosecuti sunt. In ultima denique, videlicet ab hora secunda usque ad quartam antelucanas Laudes cecinere. Nocte in hunc modum exacta paulo post horam quartam, Prima cantatur & Tertia. Quinta suggestum ascendit Franciscus Monyer, Canonicus & Orator Bellicensis, qui de S. Anthelmi præclaris apud Deum & homines meritis tam copiose, fortiter, suaviterque disseruit, ut & seipsum tunc superasse credendus sit. Oratione hac (quæ etiam extat) habita, Reverendissimus Antistes consecrationem aræ, quam in sacello novo, [Sacellum consecratur.] quod suo & collegarum ære in conditivum erexerat, auspicatus est, cum officio & cæremoniis Translationi propriis. Itum est deinde ad locum, in quo requiescebant S. Anthelmi Reliquiæ. Sed priusquam eas elevaret, annuit R. P. Francisco Gennando Capucino, ut ad populum diceret. Ejus thema fuit ex arena & re nata desumptum de vita ac virtutibus S. Anthelmi, de identitate corporis, de miraculis, aliisque. [iterū concio habita,] Conclusit denique, dixitque meritis ejusdem cæcos videre, leprosos mundari, mortuos resurgere, dæmonia quoque expelli, in eumque vere convenire, quod canit Ecclesia in Hymno:

Ad sacrum cujus tumulum frequenter
Membra languentum modo sanitati, [& post panegyrim]
Quolibet morbo fuerint gravata,
      Restituuntur.

Exhortatus est denique morbidos, afflictos, frigoreticos, ut ad Sancti tumulum cum fide ac fiducia confugerent, & opem (pæne certam) expectarent. Placuit hic sermo, tam in substantia, quam in phrasi, etiam in affectu accentuque quo pronuntiabatur.

[11] Concionem excepit amburbalis Processio; quam condecorarunt Scholares cum Regentibus & Præfectis, [instituitur processio,] Sodales sacrosancti Rosarii, Sodales item Sanctissimi Corporis Domini; Patres Capucini devotissimi, PP. Minoritæ; turba magna Sacerdotum secularium superpelliceis albicantium, Decanus & Canonici pretiosissimis infulis induti. Quatuor Canonici ferculum gestabant apertum, non opertum: hoc enim ita fieri oportuit, ut satisfieret sitientissimo videndi populo: qui nihil magis urgebat & ambiebat, quam sanctissimum illum suum Præsulem, velut post quatuor secula & quod excurrit, e tenebroso sepulcri ambitu erutum videre redivivum. Ante & pone sequebantur innumeri cum funalibus ceræ virgineæ. Aderat in centro pompæ Reverendissimus Pontificalibus vestitus. Præcedebat ejus Accensus, pedum ei præferens: Diaconi ac ejus Subdiaconi a lateribus, Eleemosynarii illius in superpelliceis adhærebant eidem, syrma gestantes: denique tota familia in decentissimo habitu immediate sequebatur ejus vestigia. Syndici & Scabini urbis, Prætorii quoque complures Officiales, qui Corpus justitiæ constituunt; item alii (quos Electos vocant) Officiarii Salinarum; maxima præterea caterva nobilium virorum & feminarum, ex circumvicinis locis, etiam extimis aderat: denique claudebat agmen populus Bellicensis. Omnium autem Ordinum in se oculos atque ora convertit devota S. Anthelmi Confraternitas. [& Confraternitas erigitur,] Hæc addextrabat, & sinistrabat circum secus ferculum, stipabatque Ecclesiasticorum latera, non sine notabili modestia ac gravitate juncta pietati. His omnibus armabatur dextera face virginea, jubari solis (sit verbo venia) invidiam factura. Turma sane conspicua, quæ splendore suo, ad pietatem & D. Anthelmi gloriam egregie comparato, quotquot eos aspicerent, accendebat: flos Bellicii, probitatis omnis decus, novum agmen ætate & dignitate in primis reverendum, congruentissima serie subsequens alios, quos diximus, Sodales sanctissimi Rosarii & Corporis Christi. Hi omnes antelucente face colluminabant, vel pæne prope ferculum ipsum aderant. Jus tamen vicinioris gradus dederant his alii omnes Ordines, quod honorarii stipatores S. Anthelmo dati viderentur a Deo.

[12] Amburbalibus his finitis, Missa solennissime cantata est. [conditurq; rei gestæ instrumentum.] Qua expirante, ferculum in ara repositum fuit, super injectitia ornamenta panni concoloris ibi admodum lata, præquam alibi speciosa. Denique Sexta Nonaque diei consequenter decantata, unusquilibet suavissima pietatis suæ mercede cohonestatus, recessit ad propria. Et Episcopus authenticum de re gesta instrumentum hoc tenore signavit: In nomine Domini. Amen. Anno salutis MDCXXX, die vero XXVI Junii. Nos Joannes de Passelaigue, Dei & sanctæ Sedis Apostolicæ gratia Bellicensis Episcopus, S. R. I. Princeps, juxta decretum, declarationem, & ordinationem nostram, diei XII mensis & anni præsentium, & in executione ejusdem, ad ecclesiam nostram Cathedralem in Pontificalibus accedentes, assistentibus nobis venerabilibus Decano & Capitulo d. nostræ Cathedralis ecclesiæ, multisque aliis tam regularibus quam secularibus cum maxima populi multitudine; tumulo in quo huc usque S. Anthelmi Bellicensium Episcopi corpus jacuit, jussu nostro aperto, sacras d. Corporis, Pontificalibus induti & ornati Reliquias, inter se pro majori parte adhærentes in eo inventas, ea qua decuit reverentia a nobis recollectas, & in capsam novam reconditas, in sacellum & super altare, ad nomen & memoriam ejusdem S. Anthelmi per nos consecratum, cum solennitatibus in talibus requisitis, ad majorem Dei omnipotentis (qui in Sanctis suis gaudet venerari) gloriam, devote reposuimus & collocavimus. In cujus rei fidem præsentes, propria manu subscriptas, per Mag. Claudium Ribod Notarium regium & publicum, pro Secretario nostro in hac parte assumptum, confici & subsignari, sigillique nostri fecimus affixione muniri. Datum & actum loco, die, & anno præfatis.

Joannes Episcopus Bellicensis.
Ribod Not. R. pro Secretario assumptus.

[13] Quod S. Joannes, nuncupatione Chrysostomus, post fata sua redux ad ecclesiam suam, & in sua Cathedra locatus, [Apostrophe ad Bellicenses.] acclamantibus sibi populis: Cape sancte Pastor, cape Sedem tuam, respondit; Pax vobis; idem utinam vobis, Bellicenses, post Elevationem suam ipse, qui jam vindicatus a pulvere & putredine calcat colubri caput, S. Anthelmus impertiat; pacem, inquam, temporum & pectorum; & post hujus vitæ decursa stadia, immortale præmium, pro tot congestis ac exaggeratis honoribus, quibus eum coaccumulastis. Potens est Deus restituere Ecclesiæ vestræ quod meretur, centuplum videlicet Euangelicum, & augere incrementa frugum justitiæ vestræ. Et quis potest similiter sic gloriari sibi, Bellicium? quæ sustulisti mortuum tuum de sorte mortis, de pulvere sepulturæ, in verbo Domini Dei? Hic est ille qui dejecit Regulos ad perniciem, & confregit facile potentiam ipsorum: Qui inscriptus est in judiciis temporum lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, & restituere tribus vestras. Beati qui eum vidistis, & in amicitia ejus decorati estis. Nos vita vivimus tantum, post mortem autem non erit tale nomen nostrum. Nam ex divina interminatione, serpenti terram comedenti cibus adhuc sumus, & per omnia momenta de salute suspensi. Quod superest, oratorio more post argumenta, vos testes horum miraculorum ejus vocabo, quæ hic recenseo.

CAPUT III.
Miracula ad invocationem S. Anthelmi innovata.

[14] Recenset ex multis pauca Franciscus Gennandus Capucinus, & Monyer Canonicus; quæ ex eorum fide refero. [Urbs a peste servata semel,] Ac primum, quod celebrant, beneficium beneficiorum est, oppidi Bellicensis perpetua sub D. Anthelmi tutela sospitas, & a lue securitas. Patuit id manifeste eo potissimum anno, quo regius exercitus ex Allobrogibus revertebatur. Cum enim in S. Mauritii municipio pestis atrocissima grassaretur, per quod transitus erat, laxatis ordinibus, & plerique omnes amissis sodalibus & calonibus ægri redirent, alii tabe, alii lue certissima tacti; mox ut in agro Bellicensi constiterunt, confestim ægritudine depulsa, ab infirmitate sua respirarunt. Cum cohortes D. Riberacii & Pampadovicii, [iterumque] relicta Casalensi urbe, per Pedemontanam regionem contagioso laborantes morbo transirent, ut Bellicii metarentur hospitia, ubi & mensibus totis hæserunt; perculit Bellicenses eorum adventus, quia constans rumor præcesserat, eos certissimam invehere pestem, quocumque penetrarent. Itaque cum eos avertere non valerent, ad Sancti tutelaris sui Anthelmi patrocinium confugerunt. Nec frustra: siquidem, Deo & S. Anthelmo miserante, præsidiarii, cives, adeoque milites omnes alii, qui in finibus constiterunt, contagionem evaserunt; nullis omnino, aut certe paucissimis ex tanto numero desideratis. Circa idem tempus Barbara, [& familia Sancto devota.] uxor viri nobilis Georgii Ferrani Toparchæ Cortinii, Consiliarii Regii, mulier erat S. Anthelmo singulariter devota, propter præsentissimam ejus, quam frequenter experta fuerat, opem. Huic filius erat, cui corpus enormiter intumuerat. Cumque malum ingravesceret, vocatus est chirurgus, ut quid de eo sentiret, ediceret. Ille considerata tumoris circumstantia dixit, id quod res erat, ignem sacrum, aut luem certam sibi videri. Verum nihil mota mater, ad S. Anthelmi confugit auxilium, sibi familiæque conciliandum. Interim stylo jubet ulcus aperiri, ex quo mox purulentæ fæces & sudoris grumi tam copiosi, non sine compunctionibus acerrimis, secuti sunt, ut in sinu lugentis & afflictæ matris animam posuerit. Ad miraculum autem illud referendum est, quod nullus omnino domesticorum, ex ejus contactu vitium valetudinis aut mortis periculum incurrerit.

[15] Paupercula ruralis mulier, orta vico Genevrensi, non ita procul ab Abbatia S. Sulpitii dissito, [Liberantur, energumena,] dicta Claudia Morniera, jam inde a quadriennio, ut credebatur, possessa (nec gestus, & in fœda omnia degenerans vultus, aliud de ea enuntiabat) monita est a Bellicensi Præsule, ut ad S. Anthelmi convolaret monumentum. Nec ad hanc vocem obduravit cor suum; sed profecta est, eoque pervenit XXIV Julii. In crastinum rei divinæ interfuit: quam dum peragit Pater quidam Capucinus juxta S. Anthelmi sepulcrum, subito post aliquot agitationes in soporem illa resolvitur: ut autem evigilavit, reperit se quietam, nec ulli deinceps gesticulationi obnoxiam. Quapropter in gratiarum actionem novemdiale jejunium celebravit, & sacellum, in quo S. Anthelmi corpus requiescit, [maleficiata,] sæpius visitavit. In loco de Regina dicto Georgius Faguet fuit, cui quadriennis erat filia maleficiata, tot convulsionibus obnoxia, ut frequenter pro mortua haberetur. Sæpe totos quatuor menses elinguis erat, & penitus obmutescebat. Quid faceret illi pater afflictus? Jam in medicos expenderat bonam partem peculii sui, nec tamen medelam invenerat: itaque vovet eam S. Anthelmo, & triduo post solutum est vinculum linguæ ejus, & in solidum redintegratur sanitas. Ad XVII Augusti venit Bellicium, & pro ea soteria decantata. S. Gregorius Theologus, orator in Cyprianum, [phreneticus,] loquens de pulvere sancti Martyris, ait: Omnia potest pulvis Cypriani: quod miraculorum occasione dictitabat, quæ ad ejus titulum fiebant. Idem pæne dixero de pulvere S. Anthelmi, qui collectus ad ejus sepulcrum in ipsius Translationis die, colloque tredecennis pueri phrenetici appensus, saluti fuit. Hic insultare merito possem ejus tortori malo genio, verbis ipsius S. Hieronymi; Tu sæpius hoc vilissimo tortus es pulvere. Sed ne longior sim, plura non addo.

[16] Vir honoratus Antonius de Fraxino, a ponte Boni-vicini cognominatus, IV Novembris, [apoplecticus,] MDCXXIX gravi morbo tentatus fuit, quo & afflictatus est assiduo usque ad XXII Junii MDCXXX, cujus vehementia sese intendente penitus visum amisit. Triduo post in apoplexiam labitur, quam convulsiones horrendæ comitabantur, in tantum, ut sinciput in occiput rediret. Sentiens ergo nihil amplius sibi superesse quam funus, inclamavit S. Anthelmum corde, quia voce non poterat. Fida conjux similiter, cernens eum in hac lucta positum, vovit eum S. Anthelmo, pollicita se facem, quæ staturam ejus adæquaret, Sancto oblaturam, si vir vitæ redderetur. Res mira! qui jam funus putabatur, cœpit respirare, & lumina sursum tollere, circumstantes intueri, notas audire & reddere voces. Denique intra dies quatuor tollit grabatum suum, surgit, & ambulat, qui totis octo mensibus in eo volutatus fuerat. Undecimo a convalescentia die venit cum uxore Bellicium, ibique quod debuit, exsolvit. Marinus, filius M. Joannis Begginotii Bellicensis, vix vitæ limina contigerat, cum subito catarrho obruitur; quo graviter oppressus, semianimis, frigidus, & rigidus per mediæ spatium horæ relictus est: nec cura, [moribundus;] nec curatio proficiebat: quidquid demum in commune pro relevatione ejus consultaretur. Mater, cernens puerum funus mox futurum, devovit illum S. Anthelmo, in cujus etiam honorem Missam addixit & facem. Vix votum emiserat, & ecce catarrhus in momento subsidit, puer ad ubera redit nutricis, salvus & incolumis. [item apoplecticus,] Martinus Retiotus, vico Toyensi oriundus, ex parœcia Arbignea, gravissima tactus apoplexia, ut nec apertis quidem oculis adstantes agnosceret, inter graves angustias luctabatur. Hunc gener suus Benedictus Angelierius devovit S. Anthelmo, pollicitus ad aram ejus Sacrificium se oblaturum. Et quidem eo die toto ac nocte consecuta inter summas angustias versatus est, usque ad horam Sacrificii: quando sibi redditus ad officia vitæ rediit, conscientiam expiavit, ac sacra Synaxi se refecit, nec ultra quatriduum ægritudo deinceps illum tenuit.

[17] Humberta Drivet, filia Ludovici Drivet Sabaudi, undeviginti annos nata, [surda & diarrhæa laborans,] vitio aurium ac diarrhæa vehementissime torquebatur; in tantum, ut parentes, abjecta spe salutis ejus, præpararent sandapilam, & reliqua ad funus necessaria. Pater tamen, non immemor veterum S. Anthelmi beneficiorum, vovet se Bellicium eam adducturum, si sanitati pristinæ reddatur. Audiit votum Deus & S. Anthelmus; illicoque quæ obsurduerat, auditum recuperat, ut jam dicere posset; Auditui meo dedisti gaudium & lætitiam: atque adeo intra paucos dies, perfecte confirmata valetudine, Bellicium venit cum noverca sua Jaquelina Grossi, voti causa. Vir honestus, domi forisque spectatus, Petrus Norbalier Campanus, [clauda,] filiam habebat quadrimam, sed gradiendi facultate destitutam: quod parentes male habebat. Ut ergo vulgatum fuit ad XXVI Junii celebrandam esse Translationem S. Anthelmi, ad eum quidem diem Bellicii non potuit se sistere parens puellæ sed ad proximum templum Campaniæ perrexit, ubi fidem firmam erigens in Deum & S. Anthelmum, rogavit obnixe pro filiæ sospitate: moxque, ubi sui cordis ardori satisfecit, ad propria remeavit; & quam nusquam & numquam adhuc in pedes erectam viderat, obviam sibi venientem vidit filiam suam. Reverendus D. Curatus de Haran, [curantur afflicta tibia,] excitus fama futuræ Translationis S. Anthelmi, venit Bellicium: & licet esset afflicta tibia, tamen per confertissimam turbam penetravit & pervenit usque ad loculamentum, in quo recenter locatum erat corpus S. Anthelmi. Tanta spes & fiducia fuit impetrandi beneficii, ut etiam proserperet, quo vegetus & valentior alius forte nec attingeret. Itaque ut coram sacro ferculo stetit, tibiam admovit, & subito detumuit: cumque ad latus secessisset, subligari detracto crus suum inspexit, non jam lividum & purulentum ut prius, sed nova cute vestitum.

[18] Claudius Renatus, ex parœcia S. Symphoriani in Delphinatu, ischiade tactus in sinistro femore, [ischias,] tam acerbo dolore cruciabatur, ut parum abesset ab impatientiæ vel desperationis graviori contagione. Vidisses illum subinde per terram volutari in cœno ac sordibus, seipsum cædere, pectus ac latera tundere. Monitus tandem ut mentem ad Deum ac S. Anthelmum levaret, votum vovit thaumaturgo S. Anthelmo: quod & implevit. Dum ergo Missam in sacello devotius audit coram sacris Divi Reliquiis, extemplo dolorem se remittere jurat. Nec mora; plenissima potitus sanitate, relictis ibi fulcris pro anathemate, lætus & hilaris ad propria regressus est. Rem ita gestam constat ex instrumento publico, desuper confecto XXII Junii MDCXXXI. Benedicta filia M. Stephani Moutonii, [paralysis duorum,] Commissarii ruralis vici de Bregnez, diœcesis Bellicensis, duodeviginti annos nata, jam biennio paralysi dissoluta fuerat, adeoque membrorum usu destituta, ut illi præter linguam liberum relictum membrum nullum esset. Parentes, qui tenere eam diligebant, propter prudentiam & optimam indolem, nullum intentatum remedium, quo mederentur illi, præterierant: sed fatale ac insuperabile malum nulli cedebat remedio. Delata est Bellicium ad tumulum S. Anthelmi, ubi monita est, ut primo conscientiam expiaret, quod ad actutum præstitit. Novemdialia sua exercitia bis ibidem repetivit, frequentiusque sacra mensa Eucharistica pasta est. Quibus expletis, perfecta sanitas consecuta est. Hoc miraculum ut testatissimum, tota diœcesi Bellicensi celebratum fuit. [alia 14 annorum:] Petro Boysset, ex parœcia Ponciniana, filia fuit quatuordennis paralytica, gradiendi loquendique facultate penitus destituta: quam voto facto commendavit Deo & S. Anthelmo. Vix verba finierat; puella progressa est & locuta; profectaque Bellicium quod promiserat parens, exsolvit. Testes adhibiti sunt Castellanus & Syndici.

[19] [muta & mutila,] Sub idem tempus venit Bellicium voti rea Geofrida Guinet, ex Delphinatu oriunda, quadrimulam secum adducens filiam, mutam & mutilam. Pro qua cum faceret Sacerdos ad aram S. Anthelmi, & cereum (quem Arnaldus parens Lugduno petierat) obtulisset; obstupescentibus omnibus surrexit; &, quod nullus unquam viderat, incessit; extra limen prodiit; & Deo ac S. Anthelmo lingua soluta gratias egit XVII Maji MDCXXXIII, præsentibus contribulibus Margareta Oberta, Claudina Garapprit, Matthæa Guetat, aliisque. Claudia, [fere cæca,] filia viri spectabilis Adami Montey Bellicensis, defluentibus in oculos peccantibus humoribus visum penitus amiserat. Quam cum mater ad S. Anthelmi tumulum adduxisset, confestim visum recepit. Quidam alius, censu pauper, sed fiducia in Deum dives, cujus nomen non proditur, [cæcus,] ipsa solenni die Translationis S. Anthelmi similiter visum recepit. Unde tanto cœpit gaudio repleri, ut velut enthusiasmo quodam raptus, per confertissimam turbam discurrens, nullum faceret modum jubilo, plausibus manuum, & enarrationi indepti miraculi. [& cæca,] Antonia Laynat vidua Stephani Boz, oculorum lumine penitus amisso, votum sancto nuncupavit Anthelmo: ad cujus tumulum adducta conscientiam rite expiavit, & Eucharistiam sumpsit; expletisque precationibus regressa est ad propria, cum bona spe sanitatis secuturæ: nec enim credere potuit frustra se quidquam fecisse. Et vero non est fraudata voluntate labiorum suorum: sed dum adhuc in via est, officium visus recepit, & auctius etiam quam prius. [pupillæ dolor.] Perretta Barbara Albergemannica, graviter afflicta in pupilla oculi, novemdialia obivit precum exercitia circa tumulum S. Anthelmi. Quæ priusquam domum esset regressa, perfecte curatam se reperit.

[20] Francisca du Puissat, uxor nobilis viri Marci du Plastre, Toparchæ Veygerii, [Plures sanati a febri varia,] jam triduo continua febri laborabat. Cum autem ad S. Anthelmi memoriam confugisset, & in ejus ara Sacrificium offerri curasset, non multo post perfecte curata est. M. Laurentius Vianus Actuarius Regius & civis Bellicensis, plures jam menses febris æstus malignæ passus fuerat: contra quam undique quæsita remedia nihil profuerant. Suggestum est illi, juberet ad S. Anthelmi tumulum (necdum enim elevatus erat) pro se Sacrificium offerri. Postera die ex instinctu sui consultoris, in ara, quæ proxima tumulo fuit, celebrari jussit. Sed sacrificaturo minister deerat, cujus ipse Vianus vicem supplevit usque ad Elevationis Horam, quando vehementissime cœpit contremiscere, totusque velut a se discedere. Circumspiciens ergo, cum neminem videret, quem sibi substitueret, præter senem quemdam ex primoribus civitatis; nec eum auderet, ut sibi succederet in ministerio Sacerdotis, interpellare; contra vim morbi luctari debuit, usque ad finem Sacrificii. Mirum dictu! finito Sacro, finem quoque febris habuit. Ennemunda Coletta, uxor M. Petri Tetemps de Rumilly, febri violenta, calida, pestilente tenebatur, adeoque maligna & periculosa, ut quotquot ipsi ministrabant, similiter afflarentur, & cum ea febricitarent, ac periclitarentur. Monita tandem a devoto Patre Capucino, ut se familiamque totam S. Anthelmo devoveret, cujus eo die celebrabatur Translatio; confestim se suosque devovit, & post votum rediit valetudo.

[21] Joanna Borsier Bellicensis, longis fatigata tertianæ febris accessibus & recessibus; [item alii.] cum patrocinium S. Anthelmi per pœnitentiæ, precum, & Sacramentorum præviam frequentationem implorasset, (in cujus etiam honorem Missam celebrari curavit) mox a Sacro perfecte convaluit. Sed longe illustrissimum est, quod hic addo. Femina totius provinciæ nobilissima ac notissima, post multorum mensium febris autumnalis æstus quartanos toleratos, Bellicium venit ad memoriam S. Anthelmi: cui postquam vitam ac valetudinem suam unice commendasset, ipso die quo reciprocare solebat æstus, adscendit rhedam, ut ad suos rediret: sed bonus Deus noluit eam ab expectatione sua confundere. Mox igitur ut Bellicio excessit, febris eam quoque reliquit. M. Michaël Pellicier, Castellanus Transserranus in Delphinatu; & Gaspar Pellicier filius ejus, Advocatus in Gratianopolitana Curia Parlamenti; uterque graviter afflictabatur, hic pleuritide, ille febri; adeoque periculosus erat status illius, ut conclamata eorum haberetur vita & valetudo, nihilominus prævaluit adversus morbum & mortem imminentem S. Anthelmi patrocinium, cui se voti rei stiterunt Bellicii XXIII Aprilis MDCXXXI. Vir nobilis in Delphinatu, totis mensibus novem, febrim quartanam prece & pretio depellere conatus, nihil profecerat. Itaque S. Anthelmo supplex factus, vovit se Bellicium voti causa profecturum. Liberatus est, sed fefellit: rediit febris, sed restaurato voto, perfecta curatio secuta est. Joannina Grenier, Bellicensis, novem hebdomadibus autumnali quartana febre laborarat. Varia, sed frustra, remedia tentaverat: ad extremum S. Anthelmi supplex ambit patrocinium, & ut certiorem ejus opem sibi conciliaret, in ejus sacello, sui cordis æstum, & in seipsa effudit animam suam; cum tanto fidei & caritatis ardore, ut mox, quod maxime optabat, impetrarit.

[22] Nisi brevitatis studium cogat finem imponere, poteram plures paginas farcire nudis nominibus eorum, [Alia miracula.] qui ope S. Anthelmi curati sunt: pauca tamen summatim adhuc hic attigisse satis erit. Stephana Savigni Lugdunensis, a febribus liberata. Philibertus de Boursier de Rothenad, similiter quartana liber. Laurentius Migieu, & Claudius du Rochatz, a Medicis conclamati, ad vitam retracti. Anonymus, judicio medici leprosus judicatus, curatur. M. Franciscus Reydelet Advocatus, & Laurentius Migieu testes sunt, lagenam, vino ad Sacrificia necessario repletam fuisse, interveniente miraculo, Junii XXVIII MDCXXXI. Soror Claudia des Anges Monialis, colica passione mirabiliter liberata. Claudia de Bouvent e mortis faucibus eripitur. Amatus de Migieu hydropicus, conclamatus revalescit. Antonius Perrier a gravi incommodo corporis ereptus. Henricus Poncinus a ventris passione curatus. Anonyma mulier nobilis, epileptica sanata. Petrus Videt fluctibus eripitur ope S. Anthelmi. Franciscus d'Hyeres pæne suffocatus, sine noxa respirat. Adriana Violet, ex præcipitio sine læsione placide cadit. Denique plures in utero matris extincti, beneficio S. Anthelmi ad aquas salutis adducti, aliique innumerabiles ejus opem sunt experti.

APPENDIX
De reciprocis inter Episcopum & Ordinis Generalem officiis, ex Guichenono.

[23] [Generalis Ordinis,] Quia B. Anthelmus erat de Ordine Cartusiensi, Generalis Cartusiæ, in tanti honoris, quem Ordo ex translatione corporis B. Anthelmi receperat, memoriam, litteras gratulatorias, & orationum exercitiorumque omnium spiritualium participationem continentes, ad Joannem misit, quas hic subnectere, cum responsoriis ejus litteris, non indignum censui, inquit in sua Chronologica serie Guichenonus, quem hic libenter imitabor. Prima sic procedit.

[24] Frater Justus, Prior Cartusiæ, ac totius Ordinis Cartusiensis Minister generalis, Illustrissimo ac Reverendissimo in Christo Domino, Domino Joanni de Passelaigue, [suas suorūque preces petenti Episcopo] Episcopo ac Domino Bellicensi, S. R. l. Principi, salutem in Christo Jesu, qui est Salus & Amen. Ecce, Illustrissime Domine, res quasi mira nobis visa est, quod quem Deus elegit inter viventes Pontificem, offerre sacrificium sibi, placare, benedicere, & orare pro populo; ipse tamen a nobis, licet indignis, & inter Levitas humilioribus, etiam orationum nostrarum benedictionem & suffragia deposcere non sis dedignatus; Cum, ut ait Apostolus, sine ulla contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. At vestram in hoc fatemur & miramur humilitatis virtutem, quæ prudenti & pia meditatione considerans ex verbis ejusdem Apostoli, legem omnes constituisse Sacerdotes infirmitatem habentes, ac propterea necessitatem quotidie prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi; [Hebr. 7. 7, & 7. 27.] inde etiam a ceteris fidelibus Christianis quamdam mutuari devotionem, ac propitiationis apud Deum auxilium non aspernatur; ut sic Pastores populum, invicemque populus Pastores, tamquam caput & membra, mutuis sese Christianorum operum & orationum juvent auxiliis. Sed & in hoc quoque vestram veneramur, & cum multo honore suscipimus erga nos benevolentiam, simulque pietatem, quibus Ordinem nostrum proniori affectu complectimini. Nec forte immerito, qui talem Pontificiam Sedem nunc juste occupatis, in qua septem Præsules Ordinis nostri professos digne olim sedisse sancteque rexisse, eidem Ordini nostro gloriosum est. Quos inter præcipuos commemorare licet magnum illud, & monasticæ perfectionis & Ecclesiæ lumen, B. Anthelmum; cujus nuper sanctissimum corpus, communi sepulcro diu reconditum, tandem exerere & attollere, altiusque in sanctiori loco super unum Altare collocare, toto spectante Clero vestro; & abhinc quotidie summo cum honore ac devotione sanctum olim Antistitem suum venerante, a Deo meruistis.

[25] [communionem bonorum operū addicit] His igitur justis rationibus permoti, ut locuples inde firmumque grati nostri atque humillimi erga Illustrissimam Dominationem vestram affectus, in quantum pro conditione possumus, testimonium reddere conemur; præsentium tenore, Illustrissimæ Dominationi vestræ, pro suo desiderio, imo & jussu, plenam omnium orationum nostrarum atque spiritualium exercitiorum participationem impertimur. Cui insuper, ut ejusdem memoria apud posteros nostros æterna perduret, addimus & concedimus Anniversarium perpetuum, ad formam Ordinis in Calendariis domorum nostrarum, sub die obitus (quem felicem, & adinstar Sanctorum, Deus optimus efficiat) describendum. [cum Anniversario.] Interim elevatis in cælum manibus cordeque expanso, Deum ipsum obsecramur, ut piis Dominationis vestræ votis ac desideriis in omnibus favere, masculumque animum, ad æmulationem virtutum & sanctitatis beatorum Pontificum antecessorum vestrorum, jugiter addere dignetur; ut cum Pontifex ille magnus, qui penetravit cælos, Jesus Filius Dei apparuerit, pro Pastorali cura & solicitudine vestra rite perfuncta, det ipse ingredi in requiem suam, & requiescas a laboribus tuis; ibique induaris ab ipso stola gloriæ, & coroneris in vasis virtutis, corona aurea supra mitram tuam, expressa signo sanctitatis & gloria honoris. Datum Cartusiæ 12 Januarii, millesimo sexcentesimo trigesimo tertio. Sigillentur. Frater Justus, Prior Cartusiæ. Quibus Episcopus sic respondit.

[26] Joannes, Dei & sanctæ Sedis Apostolicæ gratia, Episcopus Bellicensis; Admodum Reverendo Patri in Christo, Domino Justo Perrot, Priori Cartusiæ, totius sui Ordinis Generali Præposito, salutem & ab auctore bonorum omnium totius gratiæ & benedictionis plenitudinem. Benedictus Deus, [quod Episcopus gratanter acceptat,] qui non amovit orationem meam & misericordiam suam a me, sed replevit in bonis desiderium meum. Maximam namque erga beatissimum Præsulem Anthelmum pietatem, & erga ejus indignissimum successorem vestri animi affectum, ex vestris elegantiæ singularis litteris conspexi, quibus non solum plenam omnium orationum vestrarum atque spiritualium exercitiorum participationem, verum etiam anniversarium perpetuum addentes, ad formam sacri Ordinis in Calendariis domorum vestrarum, sub die obitus mei (quem felicem, & adinstar Sanctorum Deus efficiat, describendum, nimia caritate concessistis. Longe mihi hæc verba dulciora super mel & favum; hæc recordatus sum, & effudi in me animam meam. Benedictus sanctus Angelus vester, qui pio pectori vestro suggessit; Benedictus Deus noster, qui persuasit. Utinam sicut præsentem epistolam, ita refectus de abundantia suavitatis pectoris vestri, mentem meam vobis mittere possem! Sine dubio tunc clarissime legeretis, quid in corde meo, de amore vestri, digitus Dei scripserit, quid meis impresserit medullis.

[27] Non sane verbo, neque lingua, (Deus scit) sed veritate & opere, si res tulisset, semper dilexi, colui, & veneratus sum vestram Reverentiam, [suumque affectum Ordini offert.] sanctosque viros sub vestro regimine omnipotenti Deo in spiritu & veritate servientes; feci huc usque, facio adhuc, faciam quamdiu fuerit spiritus in naribus meis. Proinde amplector in funiculis Adæ, in vinculis caritatis, universum Ordinem vestrum integerrimum, adeoque sanctissimum, singulosque Patres veneror tamquam Angelos Dei; ut quibus is, quem inviti colimus, mundus dignus non sit; ideo remoti a curis hujus seculi, expeditiores in solitudinibus erratis. Sed non ita vobis singularis est solitudo, ut sæpe animo vobiscum agere mihi non liceat; neque adeo cælis propinquiores infimum hunc orbem despicitis, ut non identidem vestra subsidia ad nos transmittantur. Mortui quidem estis mundo, verum neque illud ignoraverim, vitam vestram absconditam esse cum Christo in Deo; quandoquidem ab illo per vos, uti frequenter per Beatissimum vestrum (nostrum etiam dixero) Anthelmum, qui terræ mortuus cælo vivit, singularia beneficia in nos derivantur. Igitur non immerito accidet, si in vobis plures Anthelmos observavero; & quem unum hic in sarcophago clarissimo deosculamur, multiplicem in solitudinis vestræ tumulo reconditum intelligamus. Superest, ut consepulti cum Christo, quem hisce diebus patientem & vobiscum morientem spectamus; cum ille apparuerit, qui est vita vestra, simul appareatis cum ipso in gloria; repositamque coronam justitiæ accipiatis, quam reddet vobis in illa die justus Judex. Datum Bellicii, die Mercurii hebdomadæ sanctæ, vigesima tertia mensis Martii, anno Domini millesimo sexcentesimo trigesimo tertio.

DE SANCTO DIONYSIO BULGARORUM ARCHIEPISCOPO,
PROPE KIOVIAM IN RUSSIA SEPULTO.
Ex Synaxario Slavo-russico.

AN. MCLXXX.

[Commentarius]

Dionysius Bulgarorum Archiepiscopus, prope Kioviam in Russia (S.)

D. P.

Fidem Christianam fuisse, sub exitum seculi decimi, a Græcis Doctoribus Constantinopoli submissis plantatam in Russia, [Floruit is sub Manuele Imp. Orthodoxo,] docui in Præfatione ad Ephemerides Græcomoscas, ante primum tomum Maji num. 12: & quia Græci tunc cum Ecclesia Romana optime conjuncti fuerint, censui non tam cito ac putant aliqui, eamdem fidem fuisse superinductis cum schismate erroribus obfuscatam. Quia autem gens rudis erat, oportuit identidem eam in suscepta religione confirmari per Apostolicos viros, indidem submissos, unde & Metropolitis suis solebat accipere confirmationem. In his fuit seculo XII sanctus hic Dionysius, quem Synaxarium an. MDCLXXIX, a Barone de Sparwenfelt inde nobis allatum atque Latine redditum, post S. P. N. Davidis Thessalonicensis nomen sic proponit: Item S. Dionysii Archiepiscopi Suchedalici, qui in urbe Nisi-Novogrod ædificavit monasterium Peischericum, & Kioviæ obiit, in catacumbis subterraneis conditus, anno MCLXXX sub Manuele.

[2] Regnavit Imperator Constantinopolitanus Manuel, sive Emmanuel Comnenus, [proinde orthodoxus etiam ipse,] ab anno MCXXXV usque ad Octobrim anni LXXX, Romanæ Ecclesiæ unioni constanter inhærens, Romanisque Pontificibus multum & officiose utens; laudatur quoque egregia tum virtus, tum fides eorum, quos primos ultimosque habuit Patriarcharum. Michaëlis scilicet Oxitæ, Cosmæ Æginetæ, & Theodosii; quorum primus præ desiderio dilectæ solitudinis, a qua abstractus fuerat, dignitate cessit; secundus etiam spiritu prophetiæ donatus, Contostephano, [sicut & Patriarchæ CP. ejus coævi:] manum contra se elevanti, mortem prædixit, & Imperatrici defectum prolis masculæ, uti apud Nicetam Choniatem est legere; tertius cum sese Imperatori, in Theologia quidpiam innovare volenti, constanter opponeret; minabatur Imperator, quod communicata sententia cum Papa Romæ veteris, coactaque synodo majore, eam rem quæstionemque curaret considerandam ac decidendam. Hoc autem eo facit, ut intelligatur, quanti pars utraque disceptantium faceret Romani Pontificis auctoritatem, sine cujus assensu non crederent posse cogi Oecumenicam Synodum.

[3] Quod autem Dionysius fuerit Bulgarorum Archiepiscopus, adeoque non nisi Euangelii causa in Russiam transierit, [& Bulgari, quorum Archiepiscopus fuisse probatur,] ex ipso Archiepiscopi Suchdalacensis titulo colligo: nam neque Archiepiscopos ullos Russia habet, præter suum Metropolitam; neque civitatem, cui Suchsdala nomen sit. Nicetas autem Curopalates, in suo de Officiis opere, post Expositionem Andronici Palæologi, qui anno MCCLXXXIII imperare cœpit, de Ordine Metropoleωn, subjectarum Throno Patriarchæ Constantinopolitani, transiens ad eos, qui postea ex Archiepiscopis & Episcopis Metropolitæ facti sunt; Sugdæa, inquit, & Phullæ duo erant Archiepiscopatus; adunatæ autem factæ sunt una Metropolis, ideoque Sugdææ & Phullarum dicitur. Huc autem proxime accedit nomen Sugda vel Sugdala, & hæc Archiepiscopalis civitas erat diu ante tempora Andronici. Ast, inquies, quomodo ea probabitur fuisse in Bulgaria? Ita asserit Michaël Antonius Baudrand in sua Geographia: sed auctorem unde id hauserit adhuc requiro: verum tamen dicere ex eo conjecto, quod in antiquis Notitiis Provinciarum, in Geographia sacra Caroli a S. Paulo productis, nusquam compareat Bulgaria; adeoque nec ejus Episcopi Archiepiscopique, quorum proinde Sedes mirum non est ibi haud reperiri, quales fuerint tum Sugdæa & Phullæ, tum aliæ apud Curopalatem. De Kijoviensibus catacumbis, ex Guilielmi Vassorii relatu, egi II Junii, [fidei causa in Russiam profectus.] ubi de S. Joanne Martyre Bialagrodi agens, occasionem sumpsi describendi monasterii Pieczarensis, ad quod illæ proprie spectant, dimidio infra Kijoviam milliario. Causam, ex qua is ibi sepultus sit, non possumus honestiorem divinare, quam zelum stabiliendæ apud Moschos religionis, adhuc recentis; quem cum magna vitæ sanctitate conjunctum miraculis multis ornaverit Deus, itaque reddiderit venerabilem Moschis, etiam post mortem & sepulturam.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Juni V: 27. Juni




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 26. Juni

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 26. Juni

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 13.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.