Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni V           Band Juni I           Anhang Juni V

27. Juni


DIES VIGESIMA SEPTIMA JUNII.

SANCTI QUI V KALENDAS JULII COLUNTUR.

Sanctus Crescens, discipulus S. Pauli Apostoli, Martyr in Galatia.
S. Felix, Martyr Romæ.
S. Spinella, Martyr Romæ.
SS. VII Germani, Martyres Romæ.
S. Crescens, Martyr, Cordubæ in Hispania.
S. Julianus, Martyr, Cordubæ in Hispania.
S. Nemesius, Martyr, Cordubæ in Hispania.
S. Fratria, Martyr, Cordubæ in Hispania.
S. Primitivus, Martyr, Cordubæ in Hispania.
S. Justinus, Martyr, Cordubæ in Hispania.
S. Stathæus, Martyr, Cordubæ in Hispania.
S. Novatianus, Martyr, Cordubæ in Hispania.
S. Clemens, Martyr, Cordubæ in Hispania.
S. Marcellinus, Martyr, Cordubæ in Hispania.
S. Zeddinus, Martyr, Cordubæ in Hispania.
S. Felix, Martyr, Cordubæ in Hispania.
S. Venustus seu Hinnusticus, Martyr, Cordubæ in Hispania.
S. Zoilus, Martyr, Cordubæ in Hispania.
S. Marcellus, Martyr, Cordubæ in Hispania.
S. Italica, Martyr, Cordubæ in Hispania.
S. Lellus, Martyr, Cordubæ in Hispania.
S. Capito, Martyr, Cordubæ in Hispania.
S. Tinnus, Martyr, Cordubæ in Hispania.
S. Timaraus seu Tuscus, Martyr, Cordubæ in Hispania.
S. Silvanus, Martyr, Cordubæ in Hispania.
S. Anectus Martyr, Cæsareæ in Cappadocia.
S. Crispus vel Crispinus Presb. Martyr Romaæ.
S. Crispinianus Clericus, Martyr Romaæ.
S. Benedicta Virgo, Martyr Romaæ.
S. Deodatus, Episcopus Nolanus, in Campania,
S. Sampson, Presbyter, pauperum exceptor, Constantinopoli.
S. Majorinus, Episcopus, Aquis in Liguria.
S. Lucas Eremita, apud Græcos.
S. Arialdus, Diaconus, Martyr, Mediolani in Insubria.
S. Herlembaldus Miles, Martyr, Mediolani in Insubria.
S. Ladislaus, Rex Hungariæ, Varadini.
S. Benvenutus Eugubinus, Corneti in Apulia Ordinis Minorum.
S. Ferdinandus Aragonius, Episcopus Calatinus in Campania Italiæ.

PRÆTERMISSI ET AD ALIOS DIES REJECTI.
Opera Rev. P. Godefridi Henschenii p. m. nisi aliud indicent litteræ in margine appositæ.


D. P.

Sanctus Cyrillus Episcopus Alexandrinus hodie commemoratur in Hagiologio metrico Habessinorum: festum ejus apud Latinos agitur XXVIII Januarii.
S. Joannes Presbyter in agro Turonico, inscriptus est Martyrologio Romano, & aliis Fastis, cujus elogium cum ex Gregorio Turonensi de Gloria Confessorum præparassem, reperi eumdem esse, cujus aliqua Acta sub nomine S. Joannis Monasteriensis dedimus V Maji.
D. P.
S. Agatho, Episcopus Liparitanus, Martyr apud Leontinos sub Decio, refertur a Ferrario & Cajetano, ut qui hoc die in Sicilia colatur, ex Actis sanctorum Alphii, Philadelphi & Cirini num. 74 & 89. Quibus, an & quatenus adhibenda B fides sit, vide X Maji.
S. Godricus Eremita, Archiepiscopus S. Andreæ. De eo vide Matthæum Paris in Richardo secundo, Westmonasteriensem & alios. Ita audaci suo calamo Camerarius in Menologio Scotico. Agit de eo Matthæus Paris ad annum 1170 in Henrico secundo, non Richardo secundo, qui ducentis annis serius regnavit. Secundo idem Parisius ista scribit: Sanctum Andream in Scotia orationis gratia devotus petivit, nec minori devotione ductus Romam perrexit. Hæc Camerario sufficiebant, ut eum Archiepiscopum S. Andreæ crearet, quidni & Pontificem Romanum ordinavit? Tertio Parisius asserit, Godricum obiisse XII Kalendas Junii, in Octavis scilicet Dominicæ Ascensionis. Qua ergo ratione transtulit ad V Kalendas Julii, an tum etiam in ejus cerebro celebrata Octava Ascensionis? Dedimus Vitam S. Godrici auctore Galfrido Monacho coævo accurate scriptam XXI Maji.
D. P.
S. Joanna Unguentifera refertur in Synaxario Divionensi, tamquam hodie mortua in pace, ejusque nunc assistens throno, cujus olim sepulcro adstitit. Est uxor Chuzæ, de qua egimus XXIV Maji.
Morandus Abbas profertur in scripto Kalendario Benedictino. Est is Monachus Cluniacensis, pluribus illustratus III Junii.
S. Adeleida Vidua, Bergomi hoc die colitur. De ipsa simul & de ejus marito S. Lupo, egimus IX Junii.
D. P.
S. Adelinus, discipulus S. Landelini, cum eo Crispinii quiescit & colitur. Memoratur in Mss. Leodiensibus S. Lamberti & S. Laurentii, & a Molano, Galesinio, Miræo, Saussaio & aliis. De eo egimus, ad Vitam S. Landelini, XV Junii.
S. Simplicius, Episcopus Augustoduni, indicatur in Ms. Florario. Actaillustravimus XXIV Junii.
S. Prosperi, Episcopi Regiensis, Officium sub ritu duplici secundæ classis cum Octava recitandum, in Officiis propriis Ecclesiæ Regiensis seu Rejensis, præscribitur a Ludovico Donio d' Attichy Episcopo Regiensi in Gallia, Lectionibus desumptis ab Ecclesia Regiensi in Italia, uti docuimus ad diem, quando is colitur, XXV Junii.
D. P.
Zoilus, Presbyter Aquileiensis, qui corpus S. Chrysogoni Martyris sepelivit; occasione Sancti cognominis, Cordubæ passi, refertur in Martyrologio Germanico Canisii.
Costus Martyr in Ms. Florario, Sostus in Kalendario quodam, nobis ignotus, forsan aliter scribendus, & ad aliam diem referendus,
D. P.
Agapius, Episcopus Cordubæ, cui S. Zoili M. corpus revelatum fuit, refertur a Constantino Ghinio in Natalibus SS. Canonicorum. At neque Roa neque Tamajus Sanctum faciunt.
D. P.
Maria Ascetria, in Fastis Æthiopicis, a Jobo Ludolfo collectis, notatur ex Hagiologio gentis metrico; quod ipse nobis Latine redditum misit; ubi illa laudatur ab afflictionum tolerantia, quæ cum velum texuisset libris sacris contegendis, Data mihi fuit, inquit, quemadmodum optaveram, nubes lucida ex curru: quæ Oedipo indigent, donec Acta appareant.
D. P.
Christianus, ibidem ex eodem metrico relatus, in hoc laudatur, quod cum recessisset ab hæreticorum quorumdam fide, eosque in officio constitutos, Jonacdisio cuidam (Episcopo, vel Abbati, non divino) indicasset, meruit in somnis videre Angelum sanitatis custodem, cui nomen Raphaël, & Jonacdisio prædicto succedere.
Egebricus, Episcopus Dunelmensis, exul, Londini in Westmonasterio cum opinione sanctitatis vixit: cujus tumulus nec votis, nec frequentia petitorum caret. Quæ aliaque habet Malmesburiensis lib. 3 de Pontificibus Anglorum, § de Episcopis Dunelmensibus. Hunc Menardus, ut Sanctum inscripsit suo Martyrologio Benedictino.
Rodolphus Abbas de Cantavos in Hispania, Ordinis Cisterciensis, ut Beatus proponitur ab Henriquez, sed absque tali titulo a Chalemoto.
D. P.
D. Menendus hujus monasterii Prior (S. Salvatoris de Ribas Canonicorum Regularium in Lusitania) qui numquam dum vixit pedem movit, nisi in obsequium Dei, obiit XXVII Junii, Æra MCXCVIII; id est an. Chr. 1160. Ita Epitaphium, tumbæ elatiori insculptum: quam cum loci Commendator anno 1565 aperiri fecisset, reliquo corpore resoluto, inventa sunt crura & pedes incorrupta, cum suavi odore. Ita Cardosus in Hagiologio, ex Pennotti historia Canon. Reg. L. 2 cap. 61 num. 3 & miraculosas curationes secutas asserit; libenter intelligam, an cultus aliquis etiamnum perseveret.
D. P.
Joannes de Hecque, in Dommactinensi Ord. Præmonstraten. cœnobio juxta Hesdinium ab hæreticis occisus, ut Beatus refertur in Natalibus Chrysostomi vander Sterre.
Daniel, ex Canonico Coloniensi Monachus & Prior Hemmenrodensis & Abbas Schonaugiensis, Ordinis Cisterciensis, ut Beatus indicatur ab Henriquez & Chalemoto, ut Venerabilis a Gelenio. In Catalogo, Divione excuso, dies hic vacat.
Anselmus Ordinis Prædicatorum, ab Innocentio IV Papa cum aliis missus ad convertendos Tartaros: qui cum non contemnendam operam fecisset in Tartaris docendis; in intima Persidis penetrans, multis pro Christo perlatis cruciatibus, vitam cum sanguine profudit. Ita Bzovius ad annum 1245 num. 13, & refertur hoc die in Anno sancto dicti Ordinis.
D. P.
Elizæus Petri, Prior Carmeli Antiocheni, quem incendium cœnobii deprecantem gladio suo mactarit Saladinus anno 1268, refertur in Acie bene ordinata Ordinis Carmelitarum: & in Notis ad ipsam ab Auctore Mss. allegatur quoddam Kalendarium pro justificando titulo Beati, sed ignotum collectoribus Novi-speculi.
Blasius Aquitanus in Aprutio, anno 1440 Cherubinus Torniellus in Insubria, an. 1442 Sanctia Martinez in Hispania, anno 1440 Ordinis S. Francisci, ut Beati ob illustres virtutes relati ab Arturo.
D. P.
Piæ memoriæ celebratio & festivitas de classe Turcarum, Barbarossa Duce, miraculose disjecta, inter Amalphim & Salernum, anno 1544, a feriato populo agenda præcipitur inter Officia propria festorum Salernitanæ Ecclesiæ, anno 1594 cum propriis Antiphonis, Hymnis & Lectionibus, approbante Archiepiscopo Mario Bolognino, excusa.
Golveneus, Leonensis Episcopus in Aremoricis, inscriptus est Menologio Scotico Dempsteri, supra 24 hujus, & iterum hoc die: at colitur I Jullii.
Visitationis B. Mariæ festum, Parisiis olim peractum, indicatur in Auctario Molani ad Usuardum primæ editionis: a Canisio etiam & Colvenerio in Kalendario B. Mariæ. Jam agitur II Julii.
S. Symphorosa, S. Crescens, S. Julianus, S. Nemesius, S. Primitivus, S. Stacteus, S. Eugenius, Mater & filii, Martyres Tibure, memorantur ab Usuardo, Adone, Notkero & aliis. Verum in antiquis S. Hieronymi Martyrologiis, & aliis, ipsoque Romano XVIII Julii.

D. P.

S. Guddene, Virgo Martyr Carthagine, relata in Mss. S. Maximini Trevirensi, S. Gudulæ Bruxellensi, & Florario Sanctorum. Est aliis Gundene, & colitur XVIII Julii.
S. Maximianus, S. Malchus, S. Martianus, seu Martinianus, S. Dionysius, S. Joannes, S. Serapicus, S. Constantinus, Septem dormientes Ephesi, referuntur a Rabano, Notkero, Beda supposititio, & in nonnullis Breviariis & Fastis Mss. atque Maximianus a Saussaio. Verum in Martyrologio Romano & aliis XXVII Julii.
D. P.
S. Poma, Virgo Catalauni, soror S. Memmii Episcopi, indicatur a Molano in Auctario & hunc secuto Ferrario, item a Saussaio in Martyrologio Gallicano. De annuo ejus cultu certos nos fecit D. de Gyves ad S. Memmii Canonicus Regularis & S. Theologiæ Professor, anno 1670 scribens, habere se illius Vitam, sed cum ipso forsitan mortuo, necdum sit allata & sæpius frustra postulata, Saussaius autem ipsam referat iterum cum S. Memmio; commodius simul de utroque agetur, V Augusti.
S. Florentii Confessoris translatio, in insula Oceani Aquitanici, adjuncta insulæ majori Retæ, indicatur in Mss. Barberiniano, in Vallicellano, & variis sub nomine Usuardi, atque in Additamentis ad Ms. Corbeiense, Lucense & Blumianum Martyrologii Hieronymiani: item in Auctario Greveni & Molani ad Usuardum, & aliis. In Oia monasterio, legunt Mss. Centulense & Leodiense S. Laurentii; & Florentium Abbatem faciunt Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus cum Saussaio, putantque depositionem cadere in XXII Septembris, quo die Philippus Labbe in Hagiologio Franco-Galliæ celebrat S. Florentium Presbyterum in agro Pictavensi. Hæc latius deduximus, si possit his tenebris lux affundi aut aliqua Vita erui: sin autem, poterit novum examen institui dicto XXII Septembris.

C. J.

Recollectio ossium S. Wenceslai celebratur in Breviario Pragensi, impresso Venetiis anno 1515, uti & in Missali, ibidem edito anno 1507: sed in Proprio Sanctorum Bohemiæ, anno 1653, jussu Eminentissimi Principis Ernesti Cardinalis ab Harrach, Archiepiscopi Pragensis, typis dato Pragæ, memoria Recollectionis istius prætermissa est. Nos de S. Wenceslao agemus cum Martyrologio Romano XXVIII Septembris.
D. P.
Cherubim & Seraphim hodie invocantur in Hagiologio Habessinorum, cujus notitiæ usus esse poterit ad festum S. Michaëlis, XXIX Septembris.
S. Livini Martyris elevatio, & translatio secunda corporis ipsius, in Gandavo; celebratur a Molano & aliis recentioribus: a Saussaio adjungitur ei S. Briccius. Eorum natalis est XII Novembris.
S. Nicolai Episcopi nativitas recolitur in Ms. Bruxellensi S. Gudilæ & nonnullis aliis, repetenda ad diem depositionis VI Decembris.
SS. Fusciani, Victorici, & Gentiani Martyrum, inventio corporum describitur a Rabano, Notkero, & in nonnullis Mss. Dies natalis eorum est XI Decembris.

DE SANCTO CRESCENTE,
DISCIPULO S. PAULI APOSTOLI.

CIRCA AN. C.

SYLLOGE HISTORICA.
De ejus apud Græcos & Latinos cultu, assertoque ad Viennenses & Moguntinos Apostolatu.

Crescens, discipulus S. Pauli Apostoli, Martyr in Galatia (S.)

AUCTORE D. P.

Secundam ad Timotheum epistolam creditur Romæ scripsisse S. Paulus, haud diu post suum illuc adventum, quem Henschenius ad annum primi seculi LVI refert. [In Dorothei Synopsi dicitur Episcopus Chalcedonis,] In hac illum edocet de statu suorum discipulorum quorumdam, eum in sua peregrinatione comitatorum; &, Demas, inquit, abiit Thessalonicam, Grescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam, Lucas est mecum solus. Hæc una & certissima est illius notitia, quam in sacris habemus Litteris, & in hoc satis solide fundatur cultus, quem ei Græci ad XXX Julii, Latini ad hunc XXVII Junii deferunt. Ulteriorem ejus notitiam non videntur habuisse Græci, nisi ex Dorothei Synopsi, in qua dicitur Chalcedonis fuisse Episcopus, cujus rei fides, quam perexiguam supposititius ille habet, penes ipsum sit. Hinc tamen fieri potuit, ut vicinissima trans fretum Constantinopolitana Ecclesia, cum SS. Silvano ac Syla, Andronico & Epenæto, æque Pauli discipulis, colendum eum assumeret, [& a Græcis colitur cum aliis 30 Julii,] Officio per S. Josephum Hymnographum composito: in cujus Canone, Ode VI, Strophe VI sic canitur: Νευρώσας σου χριστὸς τὸν λογισμὸν Κρίσκε χρίσματι τῆς ἀγαλλιάσεως, Χαλκήδωνος Ἀρχιποίμενα, ὡς τούτου μαθητὴν, εὐσεβῶς ἀπέδειξε, πλανωμένοις τὴν τρίβον δεικνύοντα. Mentem tuam confirmans Christus, o Crescens, unctione exultationis, te velut discipulum suum Chalcedonis Archipræsulem declaravit, errantibus viam demonstrare aptum. De ejus istic obitu aut Reliquiis nihil porro Græci. [a quibus etiam Galliæ adscribitur.] Sed neque constanter Chalcedonem nominant: nam Catalogus, Hyppoliti Mart. nomen præferens in Ms. Vaticano, facit Crescentem Episcopum Κάρχης ἐν Γαλλίαις; Dorotheus vero Ducalis Bibliothecæ Monachii Χαλκίδος τῆς ἐν Γαλλίᾳ Episcopum Crescentem facit; in Galliis autem nulla vel Carche vel Chalcis est; neque vel ipsæ, vel etiam Chalcedon in Galatia; sed hæc in Bythinia, ista in Eubæa & Ætolia; ut de Syria taceam, tres enim Chalcides inveniuntur.

[2] Ado Viennensis Episcopus, Apud Galatiam inquit, B. Crescens, Discipulus S. Pauli Apostoli, qui in Gallias transitum faciens, [In hac eum sibi Viennenses arrogant,] verbo prædicationis multos ad Christum convertit; [& Viennæ, Galliarum civitate, per aliquot annos sedit; ibique Zachariam discipulum pro se Episcopum ordinavit]: rediens vero ad gentem, cui specialiter fuerat Episcopus datus, Galatas, usque ad beatum finem suum, in opere Domini confortavit. Desunt verba [] inclusa Ms. Lobiensi; & absque illis cetera omnia verbatim transcripsit Usuardus, solitus Adonem contrahere, corrigere, & novis Sanctis augere; uti manifestius nobis patuit, eum ex suggestione Claudii Castellani recognoscentibus; cum antea, nihil alterum scivisse de altero, ideoque eodem fonte ambos usos esse censeremus. Adonis tamen vere esse verba illa apparet; nam & in Chronico dicit, quod Palus, ex libera sua Romæ custodia, ubi biennio manserat, ad prædicandum dimissus, necdum Nerone in tantam persecutionem erumpente, quantam de eo narrant Historiæ, creditur ad Hispanias pervenisse; & Arelate Trophimum, Viennæ Crescentem, discipulos suos ad prædicandum reliquisse.

[3] Habemus ex Viennensi Ms. his de rebus Sermonem in natali ipsius recitandum, ubi dicitur, quod ingressus ejus atque adventus IV Kal. Januarii, quod est hodie, celebratur, Martyrium vero V Kal. Julii. Tum recitatis verbis Adonis de S. Paulo, Crescentem Viennæ relinquente; addit Auctor: Hujus Vasis Electionis Reliquias per Joannem Papam recipere meruit Ecclesia nostra, sicut Epistola ejus subterscripta demonstrat. Joannes Episcopus Eoaldo Viennensi Episcopo. [assentiente Joanne PP. VII,] De officiis Missarum, de quibus in litteris vestris requisivisti, sciat Caritas vestra, quia varie apud diversas Ecclesias fiunt. Aliter Alexandrina Ecclesia, aliter Hierosolomitana, aliter Romana facit: cujus tenores & instituta debet servare Ecclesia tua, quæ fundamentum sancti habitus ab illa sumpsit. Venerandi Pallii usum per sanctum B. Petri Presbyterum nostrum Felicem tibi destinavimus, nolentes te privari antiquo B. Petri munere: [ab eodë & Constantino Papa Reliquiis donati.] simul mittentes de Capillis S. Pauli, ut esset Ecclesiæ vestræ illius intercessione solatium, per cujus discipulum suscepit primum religionis honorem. Et alia manu. Lectio Apostolorum vos ab imbre malignorum custodiat. Sed & Papa Constantinus (Joannis, mediante Sisinnio dierum XX Pontifice, successor usque ad an. DCXXV) eidem Eoaldo Viennensi Archiepiscopo. Reliquias Sanctorum, Ecclesiæ tuæ, sicut rogasti, per Archidiaconum tuum destinavi, de spongia Domini, de vestimentis Domini, de vinculis Apostolorum, de sartagine ærea Machabæorum, de Cineribus S. Joannis Baptistæ. Quæ omnia capsella argentea clausimus, & sub signaculo Sanctitati tuæ commissimus. Rogamus ut co studio venerentur, quo de munere Petri ad Sanctitatem tuam transmissa esse noscuntur. Et alia manu. Jesus Christus te, Frater, sanctificando custodiat.

[4] Utramque Epistolam, quia alibi non invenitur, hic addere placuit, in gratiam illius Ecclesiæ, quæ Crescentis apud se Apostolatum Pontificio isto testimonio confirmare gaudet; [Fātentur tamen rediise in Galatiam,] nec tamen eum in Galatiam Asiæ provinciam rediisse negat; uti nec hodiernum Romanum, suprapositis Usuardi verbis, nescio unde acceptis, concludens, Demum sub Trajano Martyrium consummavit. Hoc additamento citato, refert Crescentem Baronius ad annum Trajani XIX, qui nobis est Christi CXVI: de quo nolim absque auctore disputare. Moguntini apud Serarium ex Gallia ad se venisse Sanctum volunt, eumque suum primum Episcopum faciunt, & apud se mortuum. Hinc in novo præclaroque Moguntinæ arcis sacello, inquit lib.2 cap.2 Serarius, hi cum sancti Præsulis appicta imagine versus:

Crescentis fecit clarum sacra Pagina nomen,
      Dum tibi fidus erat, Paule beate, comes. [Moguntini, inde adse venisse dicunt,]
Inde sed occiduas Gallorum cessit in oras,
      Ut Christi prompto spargeret ore fidem.
Bisque Maguntinis undenis præfuit annis,
      Et vita clarus, clarus & eloquio.
Martyriumque tulit, Trajano Principe, Christi
      Cum decades denas auxerat una trias.

Qui esset secundum hunc calculum annus CIII.

[5] Interim loco præcitato fatetur Serarius, quod nulla S. Crescentis in ritualibus Moguntinorum libris, [& apud se in æde S. Hilarii sepultum,] Breviariis, Missalibus & similibus mentio uspiam est. Sanctitatis vulgo creditæ & cultus indicium aliquod præbet S. Maximi Episcopi Vita ex Trithemio, apud Serarium prælaudatum illustrata, a cap. 10 lib. 2 ad cap. 17. Obierat is (ut Trithemius scribit) anno Christi CCCLXXVIII, XVIII Novembris, quo die Chronologiam Trithemii examinabimus; nunc ex eo sumimus, [& an. 935 translatum ad S. Albani:] quod beatissimi Pontificis Maximi corpus, a discipulis in ecclesia divi Præsulis Hilarii, postea nuncupata in Dalheim, ubi civitas Moguntina eo tempore legitur fuisse constructa, debito cum honore, juxta tumbam S. Crescentis primi Episcopi, fuit sepultum: in quo quidem loco humatum permansit annis quingentis quinquaginta septem, usque ad tempora Hildeberti, post S. Bonifacium Moguntinensis Archiepiscopi duodecimi, qui anno Dominicæ nativitatis DCCCCXXXV, Indictione Romanorum VIII, die mensis Martii quarta decima, decem Moguntinorum Pontificum ossa de capella D. Hilarii memorata, solenni cum processione cleri & populi, ad ecclesiam divi Martyris Albani transtulit, & in choro summa cum reverentia collocavit.

[6] De Moguntinæ urbis destructione, sub Attila Hunnorum Rege anno CCCCLI, [sed hic Crescens forte alius fuit a Pauli discipulo.] egi ad Acta SS. Aurei & Albani, XVI & XXI Junii: per illam autem, & diuturnam exinde desolationem loci, factum puto, ut, servata dumtaxat Episcopali serie (si tamen hæc quoque servata recte est) primorum XVIII Episcoporum eatenus interierit notitia, ut (quamvis omnes nominentur Sancti) nullius tamen dies vel mortis vel cultus inveniatur adscriptus Fastis; ne quidem S. Hilarii, cujus tamen nomen ferebat prima Moguntiæ veteris ecclesia Cathedralis; ut de S. Crescente non adeo miremur, sed miremur potius, qua fiducia præsumpserit aliquis, singulorum definire annos Sedis. Equidem qualicumque traditioni haud ægre concesserim primum Episcopum Crescentem: sed ut hunc quoque credam Pauli discipulum fuisse, quod de primo Viennensi Episcopo creditum antiquitus fuit; multo difficilius Moguntini, quam Viennenses persuaserint, utpote testes non ita antiquos proferentes. Nam si Viennenses potuit in errorem inducere fortassis identitas nominis; multo facilius id potuit contigisse Moguntinis; & semper fortior stabit pro Galatis Asiaticis opinio, quod ad illos a Paulo remissus vel ultro profectus, apud eos consenuerit, interque illos obierit in pace, & ideo minus celebris fuerit posteritati, ab eaque minus cultus, quam si Martyr obiisset.

[7] Franciscus Bosquetus, Prætor Narbonensis ac postea Episcopus Lodevensis, Historiarum Ecclesiæ Gallicanæ lib. 1 cap. 5, sic scribens, ut quæ de eo hactenus habentur, satis incerta esse ostendat. Crescentem, inquit, [Si tamen Galatas unquam adivit Crescens,] ipse Paulus ad Timotheum ait, in Γαλατίαν misisse: quo loco Theodoretus Gallias interpretatur; & Epiphanius illos arguit erroris, qui Galatiam seu Gallogræciam, non Galliam intelligunt. Hæc autem Crescentis missio in annum primum Pauli, Romam advecti incidit: idcirco Viennaæ a transeunte, Paulo relinqui non potuit, nisi jam ante Vienna Romam redierat. Quod sane non est absimile vero, imo videtur convenientissimum, ut in Hispanias per Galliam cogitans Sanctus Apostolus, adhuc in vinculis positus præmiserit qui prætentaret populorum istorum animos, & quæ in iis esset dispositio ad Euangelicam prædicationem cum fructu excipiendam; qua occasione Viennam usque penetraverit Crescens, [aut lustrata Moguntia] & reversus suaserit magistro suo eodem accedere, &, nonnullis ibi jam conversis vel converti promptis, Ecclesiam ordinare. Quocumque tamen modo res se habuerit, inquit Bosquetus, Crescentem destinatum Gallogræcis, in transitu per Gallias, Viennensem & deinde Moguntinam ecclesiam instituisse, referunt Martyrologia, quibus ambarum Ecclesiarum tabulæ consentiunt. De Moguntinis jam vidimus eas vel nullas, vel recentissimas esse: Viennensium primus auctor censeri potest Ado, qui, vel decessorum ejus aliquis, cum de Crescentis apud Viennenses Apostolatu nihil dubitaret, nec tamen apud eosdem obiisse crederetur, sed in Galatiam missus (quo nomine ipsam Galliam intelligendam nemo ibi cogitabat) obitum ejus Gallogræciæ adscripsit.

[8] [in Gallogræciam transiit,] Pergit Bosquetus: Verum non recta ibat Crescens in Gallogræciam, per Gallias & Germaniam iter habens: & stupenda illa miracula, in peregrinatione nimis flexuosa a Crescente patrata, historiæ fidem minuerunt. Atque adeo fuit obscura hæc de Crescente narratio, ut Latini & Galli Crescentem in Gallogræcia obiisse uno ore affirment; Græci vero in diversas eant sententias, & eorum aliqui illum in Gallia sub Nerone decessisse referant. Hos utinam nominasset! mire enim favent Moguntinis, quando constantissimum apud omnes est, ex S. Hieronymo aliisque apud Serarium lib. 1 cap. 2, quidquid Oceano & Rheno includitur, Galliam appellari: & Galliarum Episcopis, apud Athanasium & alios antiquos, [cum solius Galliæ meminerint Græci aliqui,] accensentur Moguntini æque ac Trevirenses; primaque & secunda Germania, ad quas pertinent, Gallicanis Provinciis accensentur. Ut autem Vienna in Gallogræciam flexuosum sit iter Moguntia; hinc tamen illud rectissimum haberi potest usque ad Pontum Euxinum, trans quem illa jacet, ut consideranti patebit. Sed hoc tam vasto procursu opus non erit, si Moguntiæ liceat Crescentem retinere cum Græcis, [qui in ea pro Chalcedone Chalcidem statuunt.] & credere quod pro ea obrepserit Chalcedon vel Chalcis. Interim libenter videbo stupenda illa miracula, quorum meminit Bosquetus: neque enim hactenus ullum potui indicium reperire. Nam etiam ex talibus subinde elicitur aliquid lucis historicæ, tamquam scintilla ex silice.

DE SS. FELICE ET SPINELLA, AC SEPTEM GERMANIS
MARTYRIBUS ROMÆ.
Ex Martyrologio S. Hieronymi & aliis.

[Commentarius]

Felix, Martyr Romæ (S.)
Spinella, Martyr Romæ (S.)
VII Germani, Martyres Romæ (SS.)

G. H.

Quatuor antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa hunc XXVII Junii auspicantur ab his Martyribus Romanis; [Memoria in antiquis Fastis.] & vetustissimum Epternacense his verbis: Romæ natalis septem germanorum, Crispi, Felicis, Crispiani, Spinellæ. Verum ordo in aliis tribus apographis immutatur, & in Blumiano hoc modo: Romæ milliario nono, Crispi, Crispiani, Felicis, Spinellæ, & septem germanorum. Apographum Corbejense loco Crispiani habet Crispiniani. Apographum vero Lucense Crispini, Crispiniani. Mss. Vaticanum S. Petri, Casinense, & Altempsianum: Romæ via Tiburtina milliario nono, Crispi, Crispiani, Felicis, & septem germanorum. Mss. Barberinianum & Trevirense S. Maximini: Romæ passio Crispi & Crispiani, Felicis, Sponelli & septem germanorum.

[2] Similia habentur in Mss. Richenoviensi, Rhenoviensi & Ultrajectino ecclesiæ S. Mariæ; [VII Germani, num 7 Dormientes Ephesini?] & ubique apponuntur Septem germani. At hi soli referuntur in Ms. Reginæ Sueciæ: de quibus cœptum postea quæri, quales illi fuerint. Videntur autem aliqui conjectasse, illos forsan esse Septem fratres dormientes, relatos hoc die in nonnullis Breviariis, & Ms. Trevirensi S. Martini, necnon apud Rabanum & Notkerum. Verum hi non urbi Romanæ, sed Ephesinæ in Asia tribuuntur: de quibus agendum erit die XXVIII Julii. Alii intellexerunt Septem germanos, filios SS. Getulii & Symphorosæ, qui videntur propterea ad hunc XXVII Junii relati ab Usuardo, Adone & aliis. Verum isti, in jam citatis quatuor antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis & aliis Fastis, memorantur die XVIII Julii, [an filii S. Symphorosæ?] assignatis aliis singulorum nominibus, ut mox dicetur. Et vero quidni fuerint Romæ alii illustres germani septem, isto tunc vocabulo celebres? In re dubia relinquimus illos, prout in veteribus monumentis reperiuntur.

D. P.

[3] Sed Crispum vel Crispinum, & Crispianum vel Crispinianum, putamus eos esse, qui post SS. Joannem & Paulum Romæ passi sunt cum Benedicta: [an alii?] de quibus infra, & ideo in titulo eos prætermisimus. Dum autem sic conjungimus Felicem Spinellæ, augetur mihi dubium de Felice, virne an mulier censenda sit; &, si mulier; an ipsarum Germani fratres forte non fuerint qui sequuntur, tamquam cum iisdem vel paulo post passi, & sororum exemplo ad agonem animati. Denique liberæ conjecturæ relinquere placet, an omnino non sit retinenda Lectio Epternacensis apographi, suppletis aliunde nominibus, acsi scriberetur: Romæ natalis septem germanorum Crispi, Felicis, Crispini, Crispiani, Crispiniani, Felicis & Spinellæ, ut quinque fratribus junctæ sorores duæ septenarium compleant. Novum certe Romanis non fuisse inter fratres iterare idem nomen sub modica terminationis diversitate, exemplo sit familia Flavia, Constantes, Constantios, Constantinos, Constantias & Constantinas, etiam ex eodem patre, nominans. Atque etiam inter Sanctos relati leguntur die XXXI Maji, Cantius, Cantianus, & Cantianilla fratres.

DE SANCTIS MARTYRIBUS CORDUBENSIBUS
CRESCENTE, JULIANO, NEMESIO, FRATRIA, PRIMITIVO, JUSTINO, STATHÆO, NOVATIANO, CLEMENTE, MARCELLINO, ZEDDINO, FELICE, VENUSTO SEU HINNUSTICO, ZOILO, MARCELLO, ITALICA, LELLO, CAPITONE, TINNO, TIMARÆO SEU TUSCO, SILVANO.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Crescens, Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)
Julianus, Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)
Nemesius, Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)
Fratria, Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)
Primitivus, Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)
Justinus, Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)
Stathæus, Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)
Novatianus, Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)
Clemens, Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)
Marcellinus, Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)
Zeddinus, Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)
Felix, Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)
Venustus seu Hinnusticus, Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)
Zoilus, Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)
Marcellus, Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)
Italica, Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)
Lellus, Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)
Capito, Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)
Tinnus, Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)
Timaraus seu Tuscus, Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)
Silvanus, Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)

AUCTORE G. H.

§ I. Cultus in Fastis. Controversia circa septem filios S. Symphorosæ.

Vetustum Ms. Serenissimæ Christinæ Reginæ Sueciæ, ab Holstenio laudatum, & insertum suis Animadversis in Martyrologium Romanum, [Horū memoria in Ms. Reginæ Sueciæ,] ista de his Martyribus profert: Cordubæ in Hispania natalis sanctorum Crescentis, Juliani, Nemesi, & aliorum octodecim; quos hic suis nominibus in titulo expressimus, acceptos ex antiquis quatuor Martyrologii Hieronymiani apographis: in quibus omnibus attribuuntur Hispaniæ, & in Epternacensi etiam Cordubæ: in quo pro Nemesio legitur Remisio, [& 4 Apographis S. Hieronymi,] & subjungitur Fratria: quod nomen deest in aliis tribus apographis: & in his est Primitivus, qui in Epternacensi abest: tum pro Justino & Stathæo, legitur etiam Justina & Tacteus; uti pro Zeddino, Zebdinus; & pro Zoilo, Zoëlus. Demum in solo Corbejensi est Silvanus, quo sublato posset Timaræus, alius a Tusco statui, & numerus XXI Martyrum consisteret.

[2] Varii ex his referuntur in aliis Martyrologiis Mss. & in Richenoviensi quidem sic: [aliisque fastis.] In Corduba Crescentis, Juliani, Nemesi, Primitivi, Eugenii. Verum de Eugenio mox agemus. Mss. Augustanum S. Udalrici & Parisiense Labbei hæc indicant: Spania, Crescentis, Crispiniani, Justini, Felicis, Juliani, Primitivi, Clementis. Sed Crispinianus, aliis Crispianus, supra relatus est, vel potius infra referetur inter Martyres Romanos. Ms. Barberinianum: In Hispaniis Crescentis, Juliani, Eugenii, Novatiani. Coloniense S. Mariæ ad Gradus: In Hispaniis SS. Zoëli, Juliani & aliorum novemdecim. Quæ, omisso Juliano, leguntur in Ms. Trevirensi S. Martini, & apud Adonem, Notkerum, aliosque recentiores cum hodierno Martyrologio Romano, ubi ista sunt: Cordubæ sanctorum Martyrum Zoili & aliorum decem & novem. Atque in his Antesignanus omnium non Crescens, sed Zoilus censetur, propter inventionem corporis, de qua infra agemus.

[3] Difficillimæ porro solutionis nodum occurrere hic vidit Florentinius in suis NOtationibus, num scilicet ex priore classe sit tollendum nomen Septem Germanorum; & ex hac expungenda nomina SS. Crescentis, [An extrahendi aliquot Martyres & adscribendi filiis S. Symphorosæ,] Juliani, Nemesii, Primitivi, Justini, Stathei, aliis Stactei, cum addito in Ms. Richenoviensi & Barberiniano nomine Eugenii; quod ad hunc etiam XXVII Junii referantur septem filii SS. Getulii & Symphorosæ. Nam apud Adonem ita legitur: Apud Tiburtinam Italiæ civitatem natale S. Symphorosæ, B. Getulii Martyris uxoris, cum septem filiis, Crescente, Juliano, Nemesio, Primitivo, Justino, Stacteo, Eugenio, cum quibus simul passa est sub Adriano Principe, & subjungitur enarratio martyrii singulorum, prout habetur in Actis, quæ apud Mombritium & Surium leguntur, quasi ab Africano (cujus meminit Eusebius lib. 6 Hist. Eccl. cap. 31) forent conscripta. Eadem habet Notkerus, imo & Usuardus; sed minore cum elogio. Hinc dubitavi plurimum, num a priore classe removerem illud, Septem-Germanorum; ac ponerem novum titulum ex Adone, Usuardo & aliis; Tiburtina civitate Septem-Germanorum Crescentis, Juliani, Nemesii, Primitivi, Justini, Stactei, Eugenii; ac postea reliquos tribuerem Cordubæ in Hispania.

[4] Verum ne facerem, absterruerunt antiqua monumenta, quæ habentur pro die XVIII Julii, quo illorum Martyrum natalis recolitur. [sed alii huic tribuuntur filii in Ms. Reginæ Sueciæ,] Ac primo vetus Martyrologium Christinæ Reginæ (quod ipsi Romæ descripsimus, & a Luca Holstenio plurimum laudatur) ista habet: XV Kalendas Augusti, Romæ Semperosæ matris Septem-Germanorum, id est, Petri, Marcelliani, Januarii, Dionysii, Sempronii, Clementis, Germani. [in Martyrologio S. Hieronymi,] Dein antiqua apographa Martyrologii Hieronymiani habent primo loco: XV Kalendas Augusti, Romæ via Tiburtina milliario nono, natalis S. Sempherosæ, matris Septem Germanorum, quæ cum ipsis est passa, aliis, posita. Nomina vero Septem-Germanorum sunt hæc: Petrus, Marcellianus, Januarius, Dionysius, Sempronius, Clemens, Germanus. Ita hi in casu nominativo recensentur in Ms. Corbejensi, Parisiis excuso: ac deinde addebantur in casu genitivo nomina Hirenæ, Magni, ut a septem Germanis diversorum, licet forsan simul cum iis essent passi. In apographis aliis tribus referuntur in genitivo casu simul cum nomine Herenæi, ut aut octo censerentur, aut Germanus esset pro adjectivo sumendus, quod minus placet, cum omnes septem fuerint germani. In antiquissimo apographo Monasterii Epternacensis (quod ante nongentos saltem annos & diu ante tempora Usuardi & Adonis exaratum est, cujus ipsosmet characteres exhibuimus æri incisos ante tomum secundum Aprilis) ista leguntur: [etiam in Ms. Epternacensi,] Romæ Semphorensiæ Martyris, septem germanorum, Petri, Marcelliani, Januarii, Dionisii, Sempronii, Clementis, Germani: Et Hætenæi.

[5] Notkerus vir doctrina & sanctitate eximius, cujus Vitam & Processum pro Canonizatione edidimus XI Aprilis, [item in Ms. Notkeri,] diximusque eum in suo Martyrologio conficiendo sumpsisse illud, quod Ado conscripserat, partim contrahendum, partim supplendum, videtur ad hunc XXVII Junii Adonis verba fere conservasse; ad diem vero XVIII Julii seipsum & Adonem correxisse, ubi ista habet: XV Kalendas Augusti. Romæ via Tiburtina, milliario octavo, natalis S. Symphorosæ Martyris, matrisque septem germanorum, quæ cum ipsis est posita. Nomina vero germanorum hæc sunt, Petri, Marcellini, Januarii, Dionisii, Symproni, Clementis, Hirenæ. Hæc ille, omisso nomine Germani, ne pro septem videretur octo Martyres exhibere. Hirenæam arbitramur non esse ex septem Germanis; [& in aliis Mss.] sed cum Magno martyrii coronam eodem die assecutam: & ita excluditur nomen Hirenæ, in antiquo Ms. Reginæ Sueciæ supra relato, & alio Ms. etiam antiquo Carmelitano Coloniæ, in quo ista leguntur: Romæ natale Sanctorum septem fratrum Petri, Marcelliani, Januarii, Dionisii, Symphroni, Clementis, Germani Martyrum & matris eorum Symphorosæ. Mss. Richenoviense in Suevia & Rhinoviense in Helvetia, in quibus solent pauca nomina extrahi, & quasi præcipui Sancti proponi, habent: Romæ Symperosæ, Petri, Marcelliani, Januarii.

[6] In apographis Lucensi & Blumiano, relatis (ut supra diximus) hisce Sanctis Martyribus, [Gesta eorū optantur.] hæc toties repetita nomenclatura subjungitur, Quorum gesta habentur. Utinam illa reperiri possent, in quibus prædicta nomina continerentur, tunc videremus, an eadem sint Acta, quæ modo extant, & tantum nomina alia fuerint substituta: quod modo nequimus definire. Deficientium tamen in veris Actis nominum forte indicium sit, quod in Usuardo, aucto in Alsatia, non repetantur nomina: sed dicatur primus in gutture transsixus, alius in pectore punctus, tertius in corde fixus &c. Aliquibus forsan in Actis dicitur eorum natalis XV Kalendas Augusti; & apud Usuardum & Adonem, referuntur ad hunc V Kalendas Julii, quando hi sancti Martyres in Martyrologio S. Hieronymi habentur adscripti Cordubæ in Hispania: quod & nos, stante hac controversia, facimus; sententiam mutaturi, ad diem XV Kalendas Augusti, si meliora documenta, quod optamus, nobis fuerint proposita.

§. II. S. Zoili Martyrium, inventio corporis, cultus peculiaris.

[2] His ita deductis, redimus ad S. Zoilum, de quo Usuardus, [Elogium S. Zoili ex Usuardo,] cum (ut supra dixi) elogium Crescentis, Juliani, Nemesii, Primitivi, Justinæ, Stactei & Eugenii, tamquam filiorum S. Symphorosæ, tradidisset, ista subjungit: Cordubæ S. Zoili Martyris: cujus corpus cum longo tempore, ubinam sepultum fuerit, latuisset, venerabili Episcopo ejusdem loci, nomine Agapio ex divina revelatione manifestatum est. Ambrosius Morales, libro 10 Chronici generalis Hispaniæ anno 1574 excusi, cap. 15 asserit, Acta hujus Martyris magna cum conformitate inserta esse omnibus passim Breviariis & Sanctoralibus Hispanicis; quæ sic leguntur in Breviario Burgensi anni MDII, quomodo ille ait eadem haberi in Breviario Cordubensi.

[8] Igitur Beatus Zoilus, Cordubensis civitatis, præclarissimis parentibus progenitus, [& Breviario Burgensi & Cordubensi:] ab infantia Christianus; cum esset in adolescenti ætate, & Christum publice confiteretur, subito a Paganis arreptus, ad prætorium cujusdam Principis est præsentatus, atque ab ipso, ut ad culturam dæmonum rediret, diu est exhortatus. Qui dum per multa dierum spatia tam sermonibus quam muneribus esset admonitus, Christianum se promittens; [Martyriū,] a pessimo Judice, ut capite plecteretur, est damnatus, & in cœmeterio præfatæ civitatis cum peregrinorum corporibus a Gentilibus est sepultus, [sepultura,] ne a Christianis aliquando cognosceretur, & digna veneratione coleretur. Sed cum, Christo donante, pax Ecclesiæ esset reddita, temporibus Sisebuti Regis Catholici, quidam vir nobilis, Gothorum propagine clarus, Agapitus nomine, ex laico vitam amplexus monachi, sic ad summum Sacerdotium est electus: & quia pro amore Christi seculum dimiserat, non distulit illum fraudari bonis suis. Dum vero is corpus suum jejuniis maceratum in cilicio & vili stramine declinaret, [corporis inventio,] per quietæ noctis silentium ostensum est illi, quo loco corpus prædicti Martyris jaceret, & quo nomine uteretur, atque pro cujus amore est plexus. Dum mane facto, convocatis Fratribus & vulgi multitudini quæ viderat indicavit, atque cum omnibus Christianis ad ostensum sibi locum sine mora perrexit. Quo cum pervenisset, rastrum manu arripiens, effodere cœpit; quousque ad beatissimum corpus Martyris, sicut a Paganis fuerat absconditum. Deo juvante, pervenit. Hactenus dictæ Lectiones, quibus præfigitur, dicenda Antiphona, Iste Sanctus, cum Versiculo, Gloria & honore, ac postea hæc Oratio. [veneratio,] Beati Martyris tui Zoili, nos, quæsumus, Domine, interventio gloriosa commendet, ut qui nostris actibus non meremur, ejus precibus gratiam consequamur. Per Dominum. Euangelium: Si quis vult venire post me: reliqua vero præscribuntur de Communi unius Martyris.

[9] Lucius Marinæus Siculus, qui tempore Caroli V Imperatoris floruit, lib. 5 de Rebus Hispaniæ, eadem, [frequentius Reliquias osculatus, dentes amittit.] quæ ex dictis Lectionibus protulimus, habet; & ista adjungit: Quo (corpore) invento, gaudio magno repleti sunt omnes. Præfatus denique Episcopus præ amoris magnitudine, cum corpus B. Zoili demulceret osculis, & indignum se judicaret, ut manibus suis tanti viri tangeret Reliquias, subito, osculando crebrius, caruit primorum dentium adjutorio. Quos ab oris officio ut minutos esse conspexit, in sarcophago, ubi sancti viri corpus humatum fuerat, projecit. Peracto inventionis obsequio, sequenti nocte per visum S. Zoilus ita affatus est: Cur me sæpius osculando verberasti? Jam pro eis, quæ a me poposceras, intercedens, a Domino Jesu Christo impetrasti, & nunc certus esto, quia dimissa tibi sunt peccata. Hæc ibi.

[10] Joannes Tamayus de Salazar ad diem XVIII Maji edidit Catalogum Episcoporum Cordubensium, [Tempus inventionis sub Agapio Ep.] in quo ista leguntur: Agapius hujus nominis primus, Episcopus Cordubensis septimus ex milite effectus, interfuit III Concilio Toletano & primo Hispalensi ad annum Domini DXC, qui corpus S. Zoili divina revelatione, jejuniis interpositis, invenit. Huic successit Eleutherius, qui Toletano anno MXCVII congregato adfuit. [& Reccaredo Rege.] Hinc in elogio S. Zoili supra ex Usuardo relato, melius abest nomen Regis, sub quo inventio corporis ab Agapio Episcopo est facta, & nomen Sisebuti perperam in Acta videtur intrusum, utpote qui tantum anno DCXII regnare cœpit. Huic Ambrosius Morales, Martinus de Roa de Sanctis Cordubensibus aliique substituunt Reccaredum Regem, qui regnavit anno DLXXXVI, usque ad annum DC, sub quo summa pax Ecclesiæ erat, supra indicata.

[11] Extant Acta uberiora apud Tamayum ex Ms. Legendario Segobiensi & Legendario Hispalensi, in quibus colloquum Judicis & S. Zoili narratur, [Ecclesia S. Zoili constructa,] quod ibidem legi potest; cum non videatur Martyr, apparens Agapito sive Agapio Episcopo, illa indicasse. Ibidem sub finem de translatione corporis ista habentur; Ergo sacrum beati Martyris corpus in lectica compositum, in S. Felicis Martyris basilicam delatum, ibidem tunc temporis requievit; donec sanctissimus Agapius aliam pulchriorem & ampliorem imposterum extruxit, & sacras exuvias una cum S. Felicis honorifice collocavit, Sanctique nomini dedicavit: quæ postmodum, stante Arabum imperio, plurimorum extitit sepultura Martyrum Christi. Hæc ibi, & consentiunt citati Morales, Roa, aliique. S. Eulogius Martyr, [in ea sepulta corpora SS. Christophori & Leovigildi,] lib. 2 Memorialis Sanctorum cap. 11 recensens martyrium SS. Christophori & Leovigildi, XX Augusti passorum, Eorum corpora, inquit, suppositis adusta incendiis, antequam penitus urerentur, fidelium cura erepta, apud basilicam S. Zoili sepulta. Idem cap. 6 ejusdem libri 2, narrat vitam & martyrium S. Pauli Diaconi, XX Julii coronati, asseritque, illum apud basilicam, quæ corporali beati Martyris Zoili præsentia illustratur, [SS. Pauli Diaconi & Theodemiri,] spiritualibus fuisse enutritum disciplinis… cujus cadaver inhumatum, & ante fores palatii derelictum, post nonnullos dies quorumdam fidelium curiositate clam sublatum cum B. Theodemiri Carmonensis monachi corpore, apud sanctuarium prædicti Martyris Zoili, conditum est. Illustravimus XI Martii Vitam ipsius S. Eulogii, auctore Alvaro teste oculato: in qua num. 2 dicitur, ecclesiæ ministerio mancipatus, in sancti ac beatissimi Zoili æde deserviisse, & in ejusdem collegio Clericorum vitam deduxisse: & num. 16 dicitur, nocturnas vigilias appetens, & in basilica S. Zoili terra tenus prostratus orans, noctes insomnes duxisse… Cujus beatissimi caput, additur num. 22, curiositas Christianorum redemit: [& S. Eulogii.] corporis vero Reliquias tertio die collegit, & sub umbra beatissimi Martyris Zoili tumulavit: contigit id anno DCCCLIX. Eo ergo tempore hæc basilica S. Zoili, sub Saracenis adhuc extabat, uti & aliæ quædam in iisque Sanctorum corpora. Quamquam enim Rasis Maurus, apud Moralem lib. 10 ubi de S. Vincentio Valentiensi pag. 335; Abderrameno II sub finem seculi VIII Christianos persequenti, ad laudem vertat, quod omnes ecclesias Sanctorumque Reliquias, quocumque veniret, solitus sit dissipare, id tamen intelligendum est de iis quas ipse occupabat; non de illis, quas in subacta ab aliis Corduba reperiebat.

[12] Videtur quoque ejusdem Martyris meminisse Aurelius Prudentius, [Prudentius meminit S. Zoili,] inter carmina περὶ στεφανῶν hymno quarto, in honorem decem & octo Martyrum Cæsaraugustanorum, a nobis edita XVI Aprilis; ubi sub initium recenset præsidium urbibus per Reliquias & cultum Sanctorum collatum, & quinta strophe est hujusmodi.

Afra Carthago tua promet ossa,
Ore facundo Cypriane Doctor.
Corduba Acisclum dabit, & Zocillum,
      Tresque coronas.

Ubi per tres coronas intelligitur S. Victoria, quæ totidem de cælo delabi vidit; ideoq; duobus istis sic tertiam adjunxit. Coluntur SS. Acisclus & Victoria, Martyres & Patroni Cordubenses, XVII Novembris, quando simul agi poterit de inventione corporum SS. Aciscli, Zoili & aliorum, facta XXI Novembris anno MDXLXXI. Habent XII Martyres Syri venerationem XXIV Maji, quorum Antesignanus est Zoelus, & alius sub ipso Zoilus: quod nomen etiam Zoellus & Zoillus scribitur; ut hic Zoellus apud Prudentium non possit censeri alius, quam Zoilus apud alios hoc die memoratus.

[13] In vetustissimo Mosarabum Breviario iste de eo Hymnus recitatur: quem in lectoris gratiam primigenio nitori conamur per conjecturam restituere, sublatis, quæ plura irrepserant, mendis.

Martyris gestans * Zoili coronam
Obviam Christo properanter ibit [Hymnus ex Breviario Mosarabū.]
Civitas, quoque pretiosa portans
      Dona victoris.
* Hunc colunt cives, velut ipsa membra
Cespes includat suus, & paterno,
Servet amplectens tumulo, Beati
      Martyris ossa.
Noster, & nostra Puer in palæstra,
Arte virtutum fideique olivo
* Unctus, horrendum didicit domare
      Viribus hostem.
Martyrum nulli, remanente vita,
Contigit terris habitare nostris:
Solus tu morti propriæ superstes,
      Vivis in * urbe.
Solus occurrens, * vitiisque sine
Temet virtutum Domino parasti:
Solus prædives pietate, multa
      Luce frueris.

Alluditur hic ad genus Martyrii; cui aliquamdiu supervixit, quando (ut Acta apud Tamayum habent) quidam satellitum, aliquid inexcogitati doloris tormentum adversus Martyrem experturus, in extrema dorsi cæsi parte, renes illius & ilia crudelis tortor extraxit: quæ projecta fuerunt in puteum quemdam, qui, teste Morale in descriptione Cordubæ, reverenter monstratur. Neque incredibile est aliquamdiu superfuisse carnificinæ isti Zoilum; cum ad XVI Aprilis viderimus S. Encratidem laudatam a Prudentio, ut juge viventem Martyrem, post revulsam jecoris partem, adeoque ad menses saltem aliquot.

Martyris credas, Patriam coronis
Debitam sacris, Chorus unde surgens
Tendit in cælum, niveæ togatus Nobilitatis.
Inde, Zoile, tua palma nota est;
Clerus hinc tantum peperit triumphum,
Hinc Domus infulata Sacerdotum Celebrat votum.
Gloria summo celebret Parenti,
Gloria Christo, Spirituique sancto
Prædicet trinum pia voce nomen Omne per ævum.

[14] Habemus libellum Martini de Roa, ab eo ad Andream Schottum missum, [alius hymnus apud Martinū de Roa.] de Antiquitate & auctoritate sanctorum Martyrum Cordubensium, in quo sæpius meminit S. Zoili, & sub finem sequentem Hymnum habet:

Salve decus Hispaniæ, Zoile Martyr nobilis,
Nobilitatis candidæ exemplar admirabile.
Crudelitas, quæ intrepida, præcepsque quondam fuerat,
Perterrefacta militis, vultuque grandi & animo,
Adversus horrens congredi, aversus illum corripit,
Et tremebunda gladium, dorso recondens dissecat.
Hiant aperta viscera, amore Christi fervida,
Atque in revulsis renibus dant signa continentiæ.

ANNOTATA.

* ab. Martyris gesta Zoylique corona,

* hoc

* vinctus

* orbe

* vitamque sine reatu,

§. III. De translatione Corporis, & variis Reliquiis S. Zoili.

D. P.

[15] Quamquam promittat Henschenius supra, ad XVII Novembris agendum de Translatione SS. Aciscli & Zoili (addere potuerat & plurium aliorum) facta anno MDLXXV; [Fundato a Comitissa Tarasia monasterio Carrionensi,] videns tamen in illa Ossium indiscretorum, nunc inventorum, confusione nihil esse, quod Zoilum magis quam Acisclum aliosque supra nominatos tangat; non omisit mihi notare, propius huc pertinere longe antiquiorem translationem corporis ad monasterium ipsius S. Zoili nomine insignitum, cujus historiam essem inventurus lib. 10 Ambrosii Morales tom. 1 p. 366 ℣. Ibi ille, Chronicæ Generalis Hispaniarum a Floriano Docampo ad sextum usque deductæ Continuator, cap. 15 agens de posteris Veremundi Regis, ex Ruderico Toletano & Luca Tudensi, cum ex his dixisset, quod Regis illius proneptis Comitissa Tarasia, Comitis Gomezii uxor, cum esset Domina Carrionis, in capestri Regni Legionensis tractu, ibi ecclesiam S. Zoili ædificavit. Nihil, inquit, amplius dicunt Scriptores isti: sed Monachi insignis illius monasterii, quod est Ordinis Benedictini, habent chartam, qua docent, quomodo Ferdinandus Comes Carrionis, filius Tarasiæ, transtulit illuc corpus sancti Martyris, una cum corpore S. Felicis, alterius Martyris, æque Cordubæ passi, [filius ejus Ferdinandus ante annū 1083] sed tempore Maurorum (quo de egimus XIV Junii). Obiit autem Comes Ferdinandus, quemadmodum ex ejus ibi sepultura liquet, XIV Martii anno Domini MLXXXIII; unde apparet, non multis annis antea fuisse factam translationem sacri illius corporis. Ex monumentis vero loci habetur, quod cum Eques iste annis aliquot moratus esset apud Maurorum Cordubensium Regem, militando ei contra inimicos suos; pro fideli obsequio aliud nihil mercedis petierit, quam corpus sanctum; & sic ipsum Carrionem adduxerit ad monasterium, quod deinde sumpsit nomen a S. Zoilo, [transfert eo corpus Sancti,] cum ab initio diceretur S. Joannis Baptistæ, sicut ex ipsorum Fundatorum scripturis liquet. Posteri illorum, in suis ipsi monasterio factis donationibus, illud appellant SS. Zoili & Felicis, uti etiam Historia Compostelana, scripta ante quadringentos annos (nunc quingentos & amplius numeraremus). Sunt autem prædicta duo corpora in duabus arcis argenteis, perquam vetustis, intra loculos tabulæ, supra majus altare positæ, maxima cum veneratione: [pluribus ibi miraculis clarū] ubi Monachi servant multa grandiaque miracula, per duos istos Sanctos patrata.

[16] Hoc ubi legi, nolui occasioni deesse, quam offerebat contracta mihi feliciter amicitia cum R. P. Josepho Perezio, Monacho S. Facundi, sacrarumque Litterarum in Salmantina Academia Professore ordinario, inita per ejus Dissertationes Ecclesiasticas (unde libens profiteor multa me dedicisse de Benedictinorum Monasteriorum in Hispania antiquitatibus hactenus ignota) & oblatum humaniter obsequium requisivi ad obtinenda prædicta miracula, cujus diligentiæ dum fructum eo jam mortuo frustra expecto, cetera ex Morali accipe. Extat Cordubæ prope ecclesiam Parochialem S. Michaëlis, [uti & puteus Sancti Cordubæ.] domus antiqua, cujus ab immemorabili tempore magna est in populo veneratio, cum puteo & memoria Sancti. Devotionis hujus causas varii varias afferunt. Quidam enim ipsius S. Zoili domum fuisse affirmant: alii istic martyrio affectum; ipsiusque renes, exectos a corpore, in eum, qui ibi est, puteum fuisse conjectos. Quidquid sit; aqua ista religiose sumitur contra renum hepatisque dolores, a quibus liberati multi Deo gratias referunt. Paucis vero abhinc annis ejusmodi devotio novum vigorem sumpsit, erectione confraternitatis honoratæ in ipsa S. Michaëlis ecclesia, sub titulo S. Zoili, cujus ibidem structum est sumptuosum sacellum.

[17] [Ea civitas anno 1600 Reliquias, Carrione petiit,] P. Martinus de Roa, postquam prædicta omnia transcripsisset in suo Flos-Sanctorum Cordubensium anni MDCXV, addit sequentia: Anno MDC nuper præterito, egit civitas Cordubensis cum Ordinis totius Benedictini in Hispaniis Generali, Fr. Joanne de Arcubus; & cum Abbate S. Zoili Carrionensis, Fr. Placido de Osca; ut nobis gratificarentur, communicando partem aliquam ejus, quod apud ipsos est, corporis. Quamquam enim nihil dubitaremus de veritate earum, quæ ad S. Petri servantur Reliquiarum; tamen videbantur non posse, indistinctæ ab aliis aliorum Sanctorum, cultu tam speciali honorari quam mereantur. Hac occasione visitavit Generalis prædictum monasterium: & aperuit arcam, & (sicut Cordubam desuper scripta epistola continet) summa cum animi voluptate vidit sacra Sancti istius ossa, cum indusio sanguine tincto, toga & cingulo, omniumque testimonium in charta pergamena, cujus originarium tenorem, una cum integra ipsius Generalis Epistola hic apponerem, si nancisci potuissem; æque ac litteras patentes Abbatis ac Monachorum rite signatas, quibus profitentur, ægre inductos se, ut ex sancto corpore, annos fere sexcentos possesso, paterentur aliquam particulam tolli.

[18] Fr. Alfonsus Barrantes, ejusdem Ordinis Religiosus, & nunc, inquit Martinus, ipsius Generalis, cujus diligentiæ debemus obtentam Carrione Reliquiam; [non est tamen prorsus integrum corpus,] inter alia eodem anno scripta, XXIX Septembris, dicit nunc demum securum se esse de possessione tam grandis thesauri, totius scilicet Corporis, vestis atque tumbæ sanguine tinctæ. Verumtamen Corporis istius integritati non pauca deesse, dubitabit nemo, qui aliquam notitiam habet monumentorum veterum. Constat enim S. Eulogium Martyrem, a Willisindo, Pampilonensis Sedis Episcopo rogatum, ut Cordubam reversus ipsi dirigeret Reliquias S. Zoili Martyris, & hoc munere Pampilonenses populos illustraret; [cum an. 851 aliquid Pampelo ne missum,] illico se satisfacere petitioni respondisse, & ejus rei debitorem se in veritate promisisse; deinde datis XVII Kal. Decembris Æra DCCCLXXXIX, id est anno Christi DCCCLI, per Galindum Eniconis, virum illustrem, ad propria remeantem, præfati Martyris Reliquias destinasse; sed & S. Aciscli, quas non postulaverat, transmisisse, [& antea an. 630 Medinæ Sidoniæ repositum sit.] ut sponsionis suæ votum feliciter adimpleret, eorum beatæ memoriæ construendo basilicam. Imo in Eremitorio S. Jacobi de Via dicto, apud Medinam Sidoniam, vidi ipse lapidem sic sculptum: Hic sunt Reliquiarum conditæ… Stephani, Juliani, Felicis, Justi, Pastoris, Fructuosi, Augunii, Eulogii, Aciscli, Romani, Martini, Quirisci, & Zoili Martyrum. Dedicata hæc basilica XVII Kal. Januarias, anno II Pontificatus Pimeni. Æra DCLXVIII.

[19] Hactenus Roa: qui deinde narrat, quomodo ipsemet deputatus fuerit a Civitate Cordubensi Carrionem, ut desideratas Reliquias acciperet, una cum authentico exemplo scripturæ in pergameno, repertæ intra arcam. Verum placuit divinæ Majestati, [Cur promissa Cordubensibus particula necdū perlata sit.] inquit, ipso quo iturus eram anno MDCII civitatem hanc nostram, uti & plures in Bætica alias, affligere pestilentia. Successit deinde mors sancti Episcopi nostri D. Francisci Reinosi, in bonum Ecclesiæ suæ zelosissimi; qui desiderium civitatis prædictum fovebat, atque ita suspensa mansit executio consilii tam laudabilis. Sic ille: neque hactenus didici quidquam postea actum esse. Ipse vero addit, non solum sedandis renum doloribus, sed etiam tertianis febribus pellendis, utilissimum remedium haberi haustam ex puteo prælaudato aquam. Et ego ipse, inquit, unus ex illis sum, qui aquæ haustui jungentes votum de visitanda ipsius Sancti capella vel sepulcro, eumdem favorem experti sunt. Invocato enim simili in necessitate sancti Martyris patrocinio, tunc cum minime id sperabant medici, tertiana & dolore liberatus fui. Cumque paucis diebus post, alium eodem infirmitate detentum viderem, suasi, ut ad Sanctum devote recurreret, & sumptam de puteo aquam biberet cum voto curandi Missam in ipsius capella: quo facto, liberatum similiter se testatus est, simulque ivimus ad sepulcrum, vota nostra impleturi.

DE S. ANECTO SEU ANICETO,
MARTYRE CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA.

SUB DIOC.

Acta ex Græcorum Menæis & Maximo Cytheræo.

Anectus Martyr, Cæsareæ in Cappadocia (S.)

AUCTORE D. P.

Ambiguum Martyris hujus nomen faciunt, hinc Collector Menæorum Venetiis excusorum, eumque secutus Sirletus, [Nominis diversa scriptio in editis,] & Sirletum Baronius Anectum scribendo; inde Maximus Cytherorum Episcopus in Vitis Sanctorum in hodiernam Græcam linguam (quam Romanam dicunt) translatis de veteri Græca, ex similibus ambo Mss. Synaxariis, sed in nomine diversis, quod Anicetum scribi Maximus iste invenit. Nec est unde statuam, quid potius sit tenendum; cum in nullis, quæ plurima vidi, Synaxariis aliis Sanctum istum repererim, adeoque ex pluralitate codicum facere conjecturam non possim. In Menæis Distichon elogio præfigitur, priori lectioni inhærens.

Οὐκ ἦν ἀνεκτὸν Ἀνέκτῳ, μὴ στέγειν
Τὸν διὰ Χριστὸν θάνατον μέχρι τέλους.


Non erat Anecto tolerabile, propter Christum
Tormenta mortis ferre non usque ad finem.

[2] Tormenta illa, longe plura quam passim soleant in genuinis Martyrum Actis reperiri cum iteratis Angeli apparitionibus, [Passio diu post scripta,] alibi rarissimis, vereri me faciunt, ne sicut in Actis S. Georgii aliisque sequioris notæ, sic in his quoque plurimum luserit scribentis ingenium, Præsidialium Actorum ductu ac luce destitutum; cui plus curæ fuerit admirationem ciere, quam fidem mereri non nisi certo comperta scribendo. Græcum prius, deinde & Latinum textum accipe: cumque Urbanum Præsidem legeris carnificinæ istius auctorem, discerne utrum suspicari malis, nomen insigni crudelitate diffamatum, esse mutuo acceptum ex Eusebio, qui libro de Martyribus Palæstinæ sub Maximino Diocletiani & Maximiani successore cap. 7, immanitatem illius, tunc Palæstinæ Præsidis, fuse describit, dignamque mercedem relatam ab eodemmet, cui ut placeret, ita sævierat, exitumque inglorium; an vero, cum Baronio & Collegis Romani Martyrologii reformatoribus, [adscribitur Cæsareæ Cappadociæ, & Urbano Præsidi,] pro Cæsarea Cappadociæ, quam concorditer habent Auctor Menæorum & Maximus Cytherorum Episcopus; substituere Cæsaream Palæstinæ, quam legere hic suaderet nomen Urbani. Mihi propius factum videtur, ut notum pro ignoto tyranno substituerit aliquis (id enim frequentissimum est in Passionibus diu post scriptis) quam ut erraverit in nominanda Provincia is, cui non videtur causa alia scribendi fuisse, quam desiderium iis gratificandi, apud quos S. Anectus seu Anicetus mortem pro Christo passus populari traditione celebrabatur, originariis Actis nullis extantibus. [in alterutro corrigenda,] Græca sic sonant.

[3] [Illius epitome ex Menæis,] Οὗτος ἦν ἐπὶ τῆς βασιλείας Διοκλητιανοῦ, καὶ Οὐρβανοῦ Ἡγεμόνος Καισαρείας τῆς Καππαδοκίας. Διὰ οὖν τὸ τούς Χριστιανοὺς διδάσκειν, καὶ παραινεῖν μὴ ἐνλύεσθαι τοῖς δεινοῖς, ἀλλὰ μᾶλλον ὑπὲρ τῆς ἀληθείας αντέχεσθαι καὶ ὑπεραποθνήσκειν τῆς εὐσεβείας, διαβληθεὶς τῷ Ἡγεμόνι, συλλαμβάνεται. Καὶ πρῶτον μὲν φρουρεῖται· ἔπειτα παραστὰς τῷ Ἠγεμόνι, θυσίαν προσενεγκεῖν τοῖς εἰδώλοις ἀναγκάζεται· δὲ δι᾽ εὐχῆς τὰ εἴδωλα κατέβαλε. Τείνεται οὖν ἐκ τεσσάρων, καὶ βάκλοις ὑπὸ δέκα στρατιωτῶν τύπτεται· εἶτα κρεμᾶται ἐπὶ ξύλου, καὶ ξυρῷ τοὺς δακτύλους τῶν χειρῶν καὶ τῶν ποδῶν ἀφαιρεῖται, καὶ σιδηροῖς ὄνυξιν ἅπαν τὸ σῶμα καταξαίνεται. Ἐπιφανείᾳ δὲ θείου Ἀγγέλου ὑπεράνω τῶν βασάνων γενόμενος, ὑγιὴς ἀπεκατέστη. Ἀλλὰ καὶ αὖθις τοῦ ξύλου κατενεχθεὶς, τρυπᾶται τοὺς ἀστραγάλους περώναις σιδηραῖς, καὶ τήγανον πυρωθὲν δέχεται κατὰ τοὺ στήθους, καὶ ἐν βόθρῳ σιδηρῷ πυρωθέντι λίαν κατεσθῆναι κελεύεται, καὶ σουβλαις σιδηραῖς πεπυρακτωμέναις τοὺς πόδας διατιτρώσκεται, καὶ τῇ εἰρκτῇ ἀποῤῥίπτεται. Καὶ αὖθις Ἄγγελος αὐτῷ ἐπιφανεῖς, τῶν δεσμῶν ἀπαλλάττει καὶ ἀνακτᾶται· διὸ καὶ πολλοὶ τῶν θεασαμένων αὐτὸν οὕτως ὑγιῆ, φοιτῶντες πρὸς αὐτὸν ἐβαπτίζοντο, καὶ νοσημάτων ὧν εἶχον, ἀπηλλάττοντο. Μετὰ ταῦτα ἐξαρτᾶται τοὺς πόδας καὶ τὰς χεῖρας λίθοις βαριτάτοις, καὶ ξύλῳ ὀρθίῳ μετεωρίζεται ἐπὶ τρισὶν ἡμέραις· εἶθ᾽ οὕτω τὴν γαστέρα τύπτεται βάκλοις, καὶ λαμπᾶσι πυρὸς καταφλέγεται, καὶ λίβητι καχλὰζωντι ἐμβάλλεται· εἰς τὸ στόμα μόλυβδον δέχεται, καὶ κασίδα πειρωθεῖσαν σφοδρῶς τῇ κεφαλῇ ἐπιτίθεται, καὶ εις κάμινον πορὸς ἐμβάλλεται. Ἀλώβητος δὲ τῶν ἁπάντων διαφυλαχθεὶς, πολλοὺς τῶν ἀπίστων ἠπὶ τὴν εἰς Χριστὸν πίστιν ἐπεσπάσατο, οἱ καὶ τὰς κεφαλὰς ἀπετμήθησαν. δὲ Ἅγιος δυσὶ λώροις ἀπὸ τοῦ τραχήλου ἄχρι πτέρνης ἀποδαρεὶς· ὧν τὸν ἕνα λαβὼν τῇ τοῦ δικάζοντος ὄψει ἠκόντησε· δι᾽ οὗ καὶ τὴν κεφαλὴν ἀπετμήθη, γάλακτος ἀντί αἵματος τῆς τομῆς ἐξελθόντος, καὶ [τοῦ Ἁγίου] ταῖς οἰκείαις χερσὶ τὴν κεφαλὴν αὑτοῦ ἀπολαβόντος, καὶ ἐπὶ δὺο σημείων περιπατήσαντος, εἰς δόξαν καὶ αἶνον τοῦ ἀληθινοῦ Χριστοῦ τοῦ Θεοῦ ἡμῶν.

[4] Hic fuit sub imperio Diocletiani, Urbano Cæsareæ in Cappadocia Præside: [propter multitudinem tormentorum] & quia Christianos docere, atque ne in afflictionibus deficerent, hortari delatus fuit Præsidi, comprehensus est: ac primum quidem carceri traditus, deinde coram Præside constitutus, compellebatur sacrificium idolis offerre, quæ ille cum oratione dejecisset, ad quatuor palos extensus, verberatus est baculis a militibus decem; deinde elevato in equuleum manuum pedumque digiti novacula abscinduntur, totum corpus ferreis unguibus lancinatur. Verum apparente ipsi sancto Angelo, omnibus tormentis superior sanusque adstitit. Iterum nihilominus in lignum sublato terebris ferreis perforantur calcanei, & candens sartago imponitur pectori, & in ferreo puteo vehementer ignito, stare Sanctus jubetur, ferreisque subulis similiter ignitis pedes ei tenebrantur, atque sic demum Martyr in custodiam retruditur. Rursus autem Angelus ibi apparens, [& miraculorum, merito suspecta,] a vinculis solutum recreavit: unde factum, ut multi conspicati illum ita repente sanum, baptismatis causa eum accederent; & ab iis quibus tenebantur infirmitatibus liberati, discederent. Postea rursum sublatus, cum gravissimis ad pedes lapidibus, recto in ligno sublimis pependit, totis tribus diebus. Ventrem deinde baculis cæsus, accensis lampadibus ustulatur, & lebeti bullienti immergitur. Plumbum quoque liquefactum ore suscepit, & galeam valde ignitam capite tulit, & fornacem ignis subiit. Cumque etiam ex his omnibus illibatus evasisset, multos infidelium pertraxit ad Christi fidem: quibus mox capita abscissa sunt. Sancto denique lora duo a cervice ad calces detracta sunt; quorum unum cum manu arreptum judici in faciem projecisset, capite plexus est. Tum vero ex cæso collo lac pro sanguine effluxit; erectusque truncus, sumpto in manibus capite, per duo stadia ambulavit; ad laudem & gloriam Christi veri Dei nostri.

[5] [quæ melius abessent a Rom. Martyrologio.] Potestne in aliqua alicujus Martyris passione legi tam singulare & atrox quidpiam, quod huc adductum non fuerit? Unum igitur solum hic habere nos putabimus, in Cappadocia passum fuisse Martyrem: quanta vel a quo incertum esse opinabimur, imo etiam quando. Quanti autem facienda sint, quæ hinc Sirletus in suum Menologium retulit, ac porro in Romanum Martyrologium transierunt, æstimet Lector. Optandum sane fuerat, ut illius Reformatoribus ea Græcorum Synaxariorum copia adfuisset, quanta opus erat ad delectum prudentem faciendum, certaque ab incertis discernenda.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ROMANIS
CRISPO VEL CRISPINO PRESBYT. CRISPINIANO CLERICO, ET BENEDICTA VIRGINE.

AN. CCCLXII.

SYLLOGE HISTORICA.
Ex Actis SS. Joannis & Pauli, ac Martyrologio S. Hieronymi.

Crispus vel Crispinus Presb. Martyr Romaæ (S.)
Crispinianus Clericus, Martyr Romaæ (S.)
Benedicta Virgo, Martyr Romaæ (S.)

D. P.

Ex veteri Ms. Corbejensi edita superiori die Passio sanctorum Joannis & Pauli, [A Sanctis ad Martyrium se parantibus accersiti,] aliquam horum Martyrum notitiam nobis dedit, quam hic placet integram proferre, ex Ms. nostro membraneo, quod olim Valcellensis monasterii fuit, quodque ne ad typographicos usus in officina Plantiniana discerperetur, redemimus, continens Acta Sanctorum Maji & Junii. In utroque dicitur, quod sancti Joannes & Paulus, scientes, post decem dies, aut abnegandum sibi Christi cultum, aut moriendum esse; miserunt & rogaverunt ad se venire Crispum Presbyterum, & Crispinianum Clericum, & Benedictam venerabilem feminam, quibus narraverunt omnia quæ gesta erant, & obtulerunt sacrificia in domo sua; nec dubium, quin per eosdem erogaverint facultates suas. Decimo autem die transacto, quo essent Sancti agonem suum consummaturi, audito beatus Presbyter Crispus, [post distributa eorum bona,] quia constricti essent intra domum suam Joannes & Paulus; venit ad eos cum Crispiniano & Benedicta, ut eos confortarent. Qui cum venissent, non sunt permissi introire, aut videre, aut loqui. Ipsis autem ibidem clam necatis, B. Crispus Presbyter, & Crispinianus, & Benedicta lamentabantur in domo sua, & orabant quotidie, & non cessabant lacrymæ ab oculis eorum, [petunt doceri divinitus locum ubi sepulti;] die noctuque; poscentes, ut aliquod signum Dominus Jesus Christus ostenderet eis de sanctis Martyribus, ubi fuissent sepulti: & manifestavit illis Deus, juxta desiderium eorum. Ita in majori nostro membraneo legitur, haud paulo distinctius quam in Corbejensi, reliqua autem prænominatorum Martyrum passio, in Corbejensi prætermissa, sic in eodem nostro membraneo extenditur.

[2] Tunc Julianus (Juliani fortassis Imperatoris avunculus, [fidem consitentur,] aut alius quivis tyranni minister, Domini sui nomen hic perperam substinens) tunc, inquam, qualiscumque Julianus, jussit eos teneri & ante conspectum suum præsentari. Qui cum præsentati fuissent, dixit ad eos Julianus: Dicite ex ore vestro, quo nomine vocamini? Tunc applicatus Crispinus (sic enim, non Crispus, in hoc Ms. legitur, ubi præcedentia de illis tribus non habentur) dixit; Crispinus dicor. Julianus dixit: Quo honore fungeris? Respondit B. Crispinus dicens; Peccator Presbyter. Julianus dixit: Immolate diis, & sacrificate: sin autem, sciatis acerrima tormenta in vobis expendi, si non sacrificaveritis diis. Tunc B. Crispinus Presbyter dixit; Ego semper sacrificium offero Domino Deo meo Jesu Christo die noctuque: nam idolis tuis ego numquam sacrifico. Tunc Julianus iratus amoveri fecit Crispinum, & applicari Crispinianum. Dicit ad eum Julianus: Dic nobis & tu nomen tuum. Respondit, Crispinianus dicor, servus servorum Christi. Julianus dixit: Quo honore & tu fungeris? Edicito. Crispinianus respondit; Clericus sum. Dicit ei Julianus: Sacrificate diis, ut amicos meos habeam vos. Respondit B. Crispinianus dicens: Numquam bene tibi sit, miser. Nos autem Dominum nostrum Jesum Christum adoramus: nam idolis tuis numquam sacrificamus. Tunc Julianus & hunc amoveri fecit, & admoveri Benedictam: cui & dixit: Dic nobis & tu nomen tuum. Respondit: Benedicta dicor peccatrix. Julianus dixit: Sacrifica diis, & accipe maritum. Tunc B. Benedicta exclamavit voce magna, dicens, Christiana sum ego, & Christum habeo sponsum: deos autem tuos, acsi lutum quod pedibus calcatur, abjicio. Hactenus noster codex, pergit porro Corbejensis cum illo.

[3] Tunc iratus Julianus jussit eos capitalem subire sententiam, & corpora eorum canibus derelinqui. [& capite plectuntur 27 Junii.] Tunc occulte noctu rapuerunt corpora eorum Joannes Presbyter & Pimeneus Presbyter, & Fabianus vir illustris ex prætorio urbis; sepelieruntque eos in domo Joannis & Pauli, non longe ab ipsis, V Kalendas Julias. [Benedicta, Virgo an Vidua?] Videntur autem nobis esse iidem, a quibus hunc diem ordiuntur omnia Hieronymiani Martyrologii apographa, de quibus supra, ideoque eos ab istic pariter nominatis Felice atque Spinella distinximus. Quod S. Benedictam attinet, Virginem dixi; quia ad nuptias invitata, sponsum Christum habere se respondit; superius autem Venerabilem feminam dici censeo, propter ætatem, qua juventutem prætergressa fuerit, necdum tamen inepta conjugio, si virum suscipere animus esset. Siquis tamen malit credere, ipsam florentis ætatis ac formæ viduam defuncto marito fuisse, quando hæc acta sunt; per me licet, ut Matronæ titulum ei appingat.

DE SANCTO DEODATO
EPISCOPO NOLÆ IN CAMPANIA.

AN. CCCCLXXIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Sancti Vita post translationem corporis scripta, deque ordine decessorum ac successorum ejus reformando.

Deodatus, Episcopus Nolanus, in Campania (S.)

AUCTORE D. P.

Nova Topographia in Romanum Martyrologium, anno MDCIX Venetiis edita a Philippo Ferrario, prima quod sciam fuit in dilatanda hujus Sancti per orbem Christianum notitia, [Vitæ compendia ex Mss.] quæ Nola & Benevento, insignibus duabus Neapolitani Regni urbibus, eatenus continebatur. Ibi enim sub nomine Nolæ, allegatis ecclesiæ Beneventanæ tabulis, ad XXVII Junii, ponitur Deodatus Ep. S. Paulini discipulus. Idem deinde Ferrarius, edito post quadriennium Catalogo Sanctorum Italiæ, sub ejusdem diei nota, ex monumentis prædictæ. Ecclesiæ, inseruit epitomen quamdam Vitæ: qua citata Deodatum inscripsit Natalibus sanctorum Canonicorum, editis anno MDCXXII, Constantinus Ghinius, addens quod hac die feliciter animam Deo reddidit anno circiter CCCCLI, quod apud Ferrarium non invenit. Similem Ferrarianæ epitomen Vitæ anno MDCXXXV edidit Marius de Vipera, Archidiaconus Beneventanus, in Catalogo Sanctorum, quos Ecclesia Beneventana Duplici ac Semiduplici celebrat ritu, [ipsa integra apud Ughellum] idque ex Bibliotheca Beneventana, in Ms. Codice de gestis Sanctorum part. 1 signata num. 167 pag. 149 Est autem verosimiliter ab illo diversus Ms. Codex Longobardicus Monialium S. Victorini de Benevento, unde Ughellus Ital. sacræ tom. 8 sub annum MDCLXII eruit Passionem SS. MM. Felicitatis & Filiorum, a Mombritiana satis diversam, nobisque futuram usui X Julii; nec non Vitam & Acta quæ mox hic dabimus, S. Deodati Nolani, cujus corpus extat Beneventi.

[2] Tempus quo Vita hæc, si non scripta primum, saltem in codicem prædictum transcripta fuit, satis patenter colligitur ex his ad finem verbis: Multa Deus operari dignatus est ad ejus intercessionem miracula, [transcripta anno 1117,] ut & nos hodie Deo dante fieri cernimus, & summus vir Apostolicus Paschalis fere quotidie ad ejus sepulcrum fundere preces non desistit: nempe cum hic anno MCXVII Beneventi Synodum celebravit mense Aprilis, ut auctor est Franco Beneventanus, usque ad annum XL ejusdem seculi suum Chronicon pertexens. Ad hunc autem locum Camillus Peregrinus ostendit, litteras, quas Patriarchæ Hierosolymitano Benevento Paschalis scripsit, a XV Kal. Aprilis usque ad VII Idus Augusti, datas fuisse, non anno XV (ut vult Tyrius sibi ipsi contrarius) sed XVII; adeoque totis fere IV mensibus eo anno Beneventi Pontificem fuisse. Et hac forsitan causa rescripta cum isto additamento sit Vita; [sed sine miraculis, quæ optantur,] absque speciali recensitione miraculorum, in quibus illud narratur, inquit Ferrarius, quod cum ecclesia incendio cremaretur, ædituo ad S. Deodati tumulum orante, ignis mirabiliter, ad columbæ apparitionem, extinctus est; cumque Miles quidam (nomen illi Richardus) ecclesiæ illius bona occupasset, ex S. Deodati minaci apparitione perterritus, omnia restituit: quæ utrum ante vel post tempus Paschalis Papæ sic scripta sint, ex utriusque Codicis collatione discerni forte poterit; interim optarem accipere integrum eum quoque textum, in quo miracula adsunt, cum alio fortassis Prologo.

[3] [Translatū Nola Beneventum fuit corpus an. 839,] In eo quem nos sequimur codice, dicitur Translatio Nola Beneventum, facta tempore religiosissimi Beneventanæ urbis Principis Sichardi. Tenuit hic Principatum urbis vix sex annis, ut constat ex Chronico Erckenberti scriptoris coævi, ea Sichardi scelera narrantis, quibus haud sane meruit Religiosissimus dici; sed crudeliter trucidari; quod anno DCCCXXXIX factum, in Additionibus marginalibus colligit ejusdem Chronici editor Camillus prælaudatus. Vipera eamdem Translationem factam scribit, ipsomet anno a partu Virginis DCCCXXXIX, Gregorio Papa IV, ac Urso Electo Beneventanæ Ecclesiæ. Electus fuit Gregorius anno DCCCXXVIII, Ursus circa annum DCCCXXXIII, & ultra prædictum annum XXXIX diu sedit uterque. Existimo autem Nolanam urbem ea tempestate eversam fere jacuisse, sub potestate Longobardorum: [cum Nola tunc forte destructa jaceret.] nam & S. Paulini corpus, eadem fere tempestate, putatur Beneventum fuisse delatum, unde postea Romam transierit. Idem de Frequentina civitate dixerim, unde prædictus Ursus etiam corpus S. Marciani, Episcopi ejus urbis, transtulit; & in ipsa, ubi Caput S. Bartholomæi collocarat, Ecclesia metropolitana deposuit, colendum XIV Julii, inquit Ferrarius, licet obierit XVIII Kal. ejusdem. Hinc mihi suspicio nascitur S. Deodato dicatum diem istum esse, non quia tunc obierit (hoc enim in Vita non dicitur) sed quia tunc Beneventum sit translatus.

[4] Primum dubium, de statu Nolanæ urbis seculo IX sub Longobardis, resolveret nobis fortassis Ambrosius Leo; si ipsius libri, anno 1614 Venetiis excusi de Nola patria, ad manum forent: secundum expediret Epitaphium Sancti, si integrum haberetur. [Videtur Sanctus adhuc Archipresb. sibi ipse posuisse cœnotaphium,] Sed & de hoc, quod Andreas Ferrarius, Ecclesiæ Nolanæ Canonicus Thesaurarius edidit Neapoli anno 1644, in libello cui titulus Cœmeterium Nolanum pag. 110, ambigit Ughellus, an Episcopi sit: sic enim legitur ad manum dexteram ejus capellæ, quæ Sancta Sanctorum Nolæ dicitur, in ecclesia majori, ad eam concham quæ sepulcrum continet: Adeodatus indignus Archipresbyter Sanct. Nol. Eccl. requiescit hic. Verum sicut τὸ indignus, satis indicat, ita adhuc viventem curavisse de seipso scribi, [quod, post ejus, deinde Episcopi, mortem,] ex Christiana humilitate; reliquo lapide vacuo relicto, ut postea adscriberetur tempus vitæ ac mortis: sic nihil prohibet credere, eumdem de quo hic agimus S. Deodatum sibi monumentum istud curavisse fieri, cum esset adhuc Presbyter: cui postea Episcopo defuncto epitaphium pertexturi, quidam religioni duxerint sibi expungere verba, ante Episcopatum tanto prius jussa sculpi, ac fortassis a moriente prohibita immutari; ea tamen addiderint, quæ Episcopum fuisse declararent, sic enim porro sculpi fecerunt, cum insigni defuncti elogio.

[5] Dilectus a Deo & hominibus in Sacerdotium (quo Episcopatum, non Archipresbyteratum intelligi, dubitare vix possum) erat enim in sermone verax, in judicio justus, in commisso fidelis; omnia in se habuit quæ Christus amavit, [pertexuit alius, quale habetur] fidem, caritatem & cetera: dulcis & benesuadus in verbis suis: semper adduxit munera copiosa, quando ingressus est in San. Felicem: tempore quo nullus fuit pretiosio illo (puto integre pretiosior legendum) S. (sanctus) Sacerdos vixit cunctis diebus vitæ suæ, ante ordinationem … (quæ desiderantur: cum autem adhuc essent integra, videntur inde in Vitam num. 5. translata, & sic porro legi posse) ante ordinationem in Presbyterum annis XXX, XX post Ordinationem; in Episcopatu XXX, [sed fine mutilum, & ex conjectura integrandū.] a nativitate LXXX. Neque hic finem puto fuisse Epitaphii, sed ex more additum diem & annum depositionis. Diem ego non divino; si fuit alius a V Kal. Julii. Annum sic conjecto signatum fuisse; Cons. Leone Aug. V. Hic enim solus anno CCCCLXXIII Consulatum tenuit & Fastis inscripius est. Nolani quidem Beneventanique scriptores mortuum Adeodatum statuunt anno CCCCLXI, sed communi errore decepti, quo immediate succesisse ipsum putaverunt S. Paulino hujus nominis primo, quem solum videntur novisse, & quem constat an. CCCCXXXI obiisse. Ignorabant scilicet Paulinum Juniorem, quem nunc demum agnoscimus immediatum successorem usque ad annum CCCCXLII, [Male creditur successor S. Paulini senioris immediatus;] juxta illius epitaphium quo dicitur depositus IIII Idus Septembris Fl. Dioscoro viro Clarissimo. Hic enim est Dioscorus Eudoxius solus ordinarius Consul anno Christi CCCCXLII. Isto ergo anno Paulino Juniori successerit S. Deodatus in Episcopatu, eatenus tantum Archipresbyter. Correctionis istius necessitatem certam nobis facit Valentiniani (utique III) Imperatoris ætas; [qui primū potuit fuisse ordinatus circa 442,] qui anno CCCCXIX natus, moriente Paulino I, solum erat undennis; & tamen de illo Imperatore legitur num. 2, 3, 4, quod biennio, antequam Deodatus Episcopus ordinaretur, eum ad se accersitum carcere ac dein exilio mulctarit; sed mox absolutum exorarit, ut sibi filiam a dæmone liberaret. At si anno circiter CCCCXL res acta dicitur, annos XXI tunc natus Valentinianus, & anno XXXVII istius seculi conjunctus cum Eudoxia Theodosii junioris filia, duas ex ea filias suscepit; Eudoxiam & Placidiam; quarum saltem primam tunc natam fuisse oportet; quippe quam anno CCCCLV Hunnericus Wandalus, capta Roma, sibi uxorem sumpsit.

[6] Sit ergo Deodatus anno CCCCXLII ordinatus Episcopus, jam inde ab anno CCCCXXII consecratus a Paulino I Presbyter; sub ejus autem successore, uno aut pluribus, [adeoque obiit circa an. 473,] eo munere functus, usque ad annum LXXIII istius seculi vitam propagarit: tunc ei succesisse potuit S. Felix junior, ad cujus tumulum hæc verba leguntur in præcitato Cœmeterio. DEP. SANC. FELICIS EPISC. V. ID. FEBRS. POS. CONS. FAUS. FL. V. C. id est, [quando ei successerit Felix II, an. 484 defunctus.] Depositio S. Felicis Episcopi, V Idus Februarias, post Consulatum Fausti Flavii viri clarissimi, id est anno CCCCLXXXIV.

VITA
Ex editione Ughelli tom. VIII.

Deodatus, Episcopus Nolanus, in Campania (S.)

BHL Number: 2135

[1] In tam magno mysterio, in tam admirabili Sacramento, [S. Paulini Archipresbyter,] quis valeat linguam compescere, ita ut B. Deodati Nolanæ urbis Archiepresbyteri vitam meritaque eximia, ad fidelium ædificationem non referat? Fuit hic Archiepresbyter tempore Paulini, Nolanensis urbis Episcopi: qui cum normam Magistri omnimodo sequi studeret, ad perfectionis culmen brevi itinere pervenit. Ingressus itaque B. Martyris a Felicis ecclesiam, acervos divinorum charismatum consecutus est: erat siquidem nomine jam Deodatus; sed multo illustrior fuit gestis, & vita mirificus. Spiritus namque Dei oculos mentis ejus imprimis aperuit, ita ut quæ non viderat, sciret; & quæ viderat, ultro adaperiret: sicque prophetico spiritu ante omnia præcelluit. Ex quo factum est, [mire cunctis probatur:] ut omnium Presbyterorum & Clericorum consensu, totius Ecclesiæ Nolanæ administratio, in redditibus exigendis ac dispensandis [ei] committeretur: & sic quodammodo Episcopus erat. Ad ipsum namque pro consilio concurrebat multitudo; pro subventione, egenorum viduarumque non spernenda copia assidue advolabat, quibus omnibus benigne verbo & pecunia succurrebat: unde non immerito a B. Paulino, Nolanensi tunc Episcopo, & populo universo diligebatur.

[2] At humani generis hostis, qui semitas Deum timentium offendiculis sæpe obversat & respergit, callida fraude perfecit, ut nonnulli iniquitatis viri eum omnino vexare inceperint; & apud b Valentinianum, tunc temporis Romani Imperii gubernacula tenentem, accusaverint, quod non bene circa res Nolanensis Ecclesiæ se gereret, [Valentiniano accusatus de peculatu,] sed pro arbitrio & ad proprium usum multa bona destinaret. Quod Imperator ubi rescivit, ea qua erat in ministros Ecclesiæ cupiditate dominandi excitatus, ad se Deodatum, Nolanensis ecclesiæ Archipresbyterum, jussit adduci: cui dixit: Nisi ad illa, quæ adversum te multorum testimonio comprobantur, satisfeceris, scias indignationem nostram omnino te incursurum; & pœnas, quas pro talibus delictis mereris, absque dubio subiturum. Cui respondit Deodatus: Absit, o Imperator, quod ego vel contra Imperii tui statum aliquid sim molitus, [primo in carcerem,] vel quod Ecclesiæ Nolanensis facultates in alios quam in pios usus converterim, sicut illas didici a majoribus meis erogare. Nec de hac re alios imploro testes, quam meos Nolanenses concives. Verum cum Imperatori alto insedisset animo, Deodatum contra suam injustitiam c in Ecclesiasticos sæpe palam reclamasse, & ob id suspicaretur eum aliquid adversus Imperialem statum moliri, continuo jussit intrudi in carcerem, dicens: Nisi omnia per ordinem, quæ in me ausus & molitus es, pandes, scito te fame periturum in hoc carcere.

[3] Interim dum hæc aguntur, Nolæ S. Paulinus d Episcopus, qui absens erat, nuntio de sui Archipresbyteri incarceratione audito, [deinde in exilium mittitur:] Nolam convolavit. Quod ubi nuntiatum est Valentiniano, ob reverentiam tanti viri, Deodatum clam exire fecit de carcere, & occulte in exilium asportari. Interim Valentiniani filia e a malo dæmone corripitur: & sic per multos dies vario furore agitata, nocte quadam ejus pater, dum in lecto sopore teneretur, veluti a longe audivit vocem, ei minitantem casum Imperii, & postmodum mortem, nisi ab injusto judicio, contra Deodatum suscepto, desisteret. Qua voce perterritus & expergefactus, valde mane suos vocavit Consiliaros; [sed ab Imperatore divinitus territo,] & quid sibi per soporem in aures obstrepuerit, per ordinem narrat, & sic de revocando ab exilio Deodato, omnium consiliariorum unanimis fuit sententia.

[4] Ad locum itaque exilii directi sunt qui revocarent Deodatum. Quo cum advenissent, & mandata Imperatoris, de ipso ad aulam reducendo, exposuissent; gratanter admodum eos Deodatus respexit & audivit, sperans tunc sui obitus advenisse horam: sicque sæpius in itinere verba illa repetebat; [revocatur,] In manibus tuis, Domine, sortes meæ. Verum cum ad præsentiam Imperatoris advenisset, ipso & omnibus qui aderant obstupescentibus, Imperator ad Deodati se prostravit pedes, obsecrans, ut sibi ignosceret, & filiam suam a dæmone quantocius liberaret. S. Deodatus, insperata cernens, Deo gratias egit, dicens; Si Deus pro nobis, quis contra nos? cujus visitatio nulli fideli in tribulatione denegatur, sed eos jugiter miserando consolatur. [ejusque filiam a dæmone liberat.] Interea Valentiniani filia plusquam antea dire cruciabatur a dæmone, qui lamentabatur, se plus Deodati præsentia quam ab igne torqueri. Cui S. Deodatus præcepit, ut illico, per omnipotentis Dei virtutem, puellam relinqueret, quod & dicto citius factum est. Restituta itaque puella saluti, voluit Imperator S. Deodatum suis ditare divitiis, quas constanti ipse respuit animo; lautiores se asserens habere thesauros: & sic honorifice dimissus ad propria remeavit, ingentique suorum civium lætitia, intra Nolanæ urbis mœnia est receptus.

[5] Ubi biennio f commoratus, S. Paulino vita functo, omnium votis in Episcopum designatur Deodatus. [Denique factus Episcopus 30 annos sedit.] Quo in munere constitutus, adeo omnium virtutum conatus est acquirere culmen, ut certatim in eo contenderent caritas, humilitas, benignitas; & quidquid in eo, qui curam gerit animarum, desiderari potest. Vixit in Episcopatu triginta annis, ab ordinatione in Presbyterum viginti, & a nativitate ad Sacerdotium triginta: sicque curriculus suæ vitæ in hac mortali luce, fuit octoginta annorum h: & sepultus est apud i Nolanam urbem, ubi per multos annos coruscavit miraculis; [Corpus transfertur Beneventum.] usque dum tempore religiosissimi Beneventanæ urbis Principis k Sicardi, Paldus l quidam Nobilis Beneventanus, ad portam civitatis, ad ejus honorem ædificavit ecclesiam: in quam deferri corpus ejus impetravit a prædicto Principe. Quo in loco multa Deus operari dignatus est, ad ejus intercessionem, miracula m; ut & nos hodie Deo dante fieri cernimus: & summus vir Apostolicus n Paschalis, fere quotidie ad illius sepulcrum fundere preces non desistit; quo magis fidelium corda, per mirabilia Sanctorum, in Dei amorem excitentur, qui est benedictus per infinita secula. Amen.

ANNOTATA D. P.

a S. Felix hic colitur 14 Januarii.

b Imperatoris nomen dissimulavit Ferrarius, videns cum S. Paulini senioris ætate componi non posse, quæ hoc vivente ab Imperatore fuisset Deodatus passus.

c Minime hoc abludit a moribus Valentiniani jam adulti, utpote ex instructione Arianæ matris haud satis æqui Catholicis Episcopis, & in luxuriam proclivis; quod ei, stuprata per vim Maximi pudicissima uxore, etiam exitium attulit.

d Paulinus scilicet Junior.

e Puta Eudociam Juniorem, anno 438 natam.

f Usque ad annum 442.

h Natus circa an. 393.

i Apud, id est, in ; nisi ex suburbano cœmeterio in urbem translatum corpus velimus, una cum decessorum ac successorum trium corporibus, sub Felice juniore, sequenti seculo inchoato.

k Anno, ut ait Vipera, 839; sed Sicardus iste non valde bonus fuit.

l Idem ait ecclesiam istam ædificatam a Tatone & Tazone patruelibus S. Paldonis; & tamen primum ad an. 729, alterum 739 obiisse. Omnium trium Acta a fere coævo scripta, possemus in supplemento dare ad XI Januarii, quo Tato coli dicitur, vel XI Octobris quo Paldo: ibi autem iidem anni notantur. Præstat igitur hic alium Paldum, uno seculo posteriorem, intelligere.

m Miracula aliunde optamus nancisci.

n Anno 1117, quo Paschalis II Beneventi fuit 4 fere mensibus.

DE S. SAMPSONE XENODOCHO
CONSTANTINOPOLI.

AN. DXXX VEL DXXXI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
R. P. FRANCISCI VERHOVII S. I.

Sampson, Presbyter, pauperum exceptor, Constantinopoli (S.)

AUCTORE F. V.

§. I. Auctor Vitæ S. Sampsonis Symeon Metaphrastes.

Leo Allatius, in sua de Symeonum Scriptis Diatriba, ubi de Symeone Metaphraste fusius agit, varias Sanctorum Vitas, quæ sub ejusdem nomine passim veniunt, tum quod alios Auctores præferant, tum quod a scribendi methodo & stylo atque ætate Metaphrastis multum aberrent, ei plane abjudicat; alias vero nonnullas tamquam genuinos illius fœtus designat, ex quibus de ceteris fieri possit judicium: de Vita tamen Sampsonis Xenodochi nihil pronuntiavit, forte quod græcum textum videre ei non licuit: difficile enim est de genuino auctoris fœtu judicium ferre, nisi eum proprio idiomate loquentem audias. Nos Vitam eam græce conscriptam, quam ex Ms. Bibliothecæ Mediceæ Regis Franciæ nacti sumus, infra dabimus. Ut autem appareat eam a Symeone Metaphraste esse compositam, [Methodus & stylus] quæ fuerit illius scribendi formula & modus, ex Psello ejusdem encomiaste, iisdemque temporibus vicino, paucis hic juvat apponere, ut est apud Leonem Allatium in Diatriba prælaudata.

[2] Τὰ γὰρ προοίμια τῶν λόγων αὐτοῦ ὰπτόμενα, εὐθὺς τοῦ ὑποκειμένου, καὶ βραχύ τι προἳὼν, τὸν τοῦ συγγράμματος ἀναφαίνει σκοπόν· καὶ τὴν πᾶσαν ἐπ᾽ ἐνίοις τῶν λόγων ὑπόθεσιν κεφαλαιοσάμενος εὐθὺς κατὰ μέρη τέμνει, πρός τε τὰ πρόσωπα καὶ τοὺς καιροὺς μεθαρμόζεται. Καὶ τὸ μὲν χρῶμα τοῦ λόγου τὸ αὐτὸ πᾶσι, καὶ ποιότης μία τῆς φράσεως, δέ γε τοῦ ἤθους μεταβολὴ ποικίλη, καὶ ὡς ἂν εἴπῃ τις, τεχνικὴ, οὐ διὰ τὴν τέχνην τὰ πράγματα μεταβάλλουσα, ἀλλὰ τῷ ἑκάστῳ τῶν παραπιπτόντιων πραγμάτων τε καὶ προσώπων οἰκεῖον ὑφερμηνεύουσα· ὡς πρὸς ἀρχέτυπα δὲ τὰ ἀρχαιότερα τῶν πραγμάτων ἐνατενιζων, ἐκείνων τε οὐκ ἀφίσταται, ἵνα μὴ δόξῃ ἄλλο τι ποιῶν, καὶ παρὰ τὸ παράδειγμα, [Symeonis Metaphrastis,] καὶ τὴν ὅλην ἰδέαν μετατυποῖ, οὐκ ἐναλλάττων την ὕλην, ἀλλὰ τὸ ἡμαρτημένον τῶν εἰδῶν διορθούμενος, οὔδε καινοτομῶν τὰς ἐννοίας, ὰλλὰ τὸ τῆς λέξεως σχῆμα μετατιθεὶς, ἀνωμαλίαις τε περιπίττων διηγημάτων λόγος αὐτῷ, καὶ μεταλλαγαῖς ὑποθέσεων οὑ συγχεῖται, ούδὲ ταράττεται Quæ ita vertit Allatius.

[3] Principium ejus Orationum statim attingit subjectum, & parum procedens, ostendit sui scripti scopum; [ex Psello hujus laudatore,] & in nonnullis orationibus, cum totum argumentum recapitulet in summam, id statim in partes dividit. Se autem accommodat personis & temporibus: & est quidem omnibus idem color orationis & una qualitas dictionis; morum autem varia est mutatio, &, ut dixerit quispiam, artificiosa, non per artem res mutans; sed, quod unicuique rei & personæ incidenti conveniebat, interpretans. Tamquam autem ad archetypa exemplaria ad res antiquiores intuens, nec ab illis recedit, ne videatur aliquid aliud facere, & ad exemplar quoque totam transmutat dicendi formam, non diversam faciens materiam; sed quod in dicendi genere peccatum erat, corrigens; neque sententias innovans, sed convertens figuram dictionis, & ei incidens oratio in diversitatem narrationum & varietatem argumentorum non confunditur neque perturbatur. &c.

[4] Hæc qui cum Proœmio Auctoris contulerit, in eo Metaphrastem agnoscet: [cum auctore Vitæ conveniūt;] in ipso enim initio scriptionis suæ scopum, intentumque significat; deinde, quæ documenta ad Sampsonis Historiam texendam habuerit, exponit; quæ quamvis inerudite & barbare essent composita, secuturum tamen sese profitetur; quamquam ea meliori stylo metaphrastice exornet. Deinde si totam hujus scriptionis formam, stylum, frequentemque adagiorum, hinc inde erudite intercurrentium, usum consideres, atque ea omnia cum genuinis illius ac germanis fœtibus, de quibus constat apud Allatium in præfata Diatriba, ubique Metaphrastem invenies. Præterea certos nos reddit Auctor Vitæ hujus in Proœmio, [ut & institutum,] se multorum aliorum Sanctorum, Martyrum quidem labores & certamina, Confessorum vero vitas & res gestas diligenter conscripsisse, idque Constantinopoli, ubi S. Sampsonis tumulus cælestibus clarebat prodigiis; unde & ea narrat miracula, quæ aut ipse oculis suis conspexit, vel ab oculatis testibus ipse audivit: quæ cui istius temporis auctori adscribentur, nisi Metaphrasti?

[5] Hunc non ludimagistrum trivialem fuisse, ut quidam somniarunt, sed summa in Republica dignitate excelluisse, utpote qui Magistri & Logothetæ nomine appelletur; quod eorum munus est, qui rationes fiscales vel publicas cognoscunt & disceptant, sumptusque vel & reditus ita dirigunt, [dignitas,] ut Reipublicæ potius quam privatorum munus sustineant. Hujus, inquam, dignitatis fuisse Metaphrastem, evidenter demonstratum Lector inveniet apud Bollandum nostrum in Præfatione gen. ad Vitas Sanctorum cap. 1. §. 3. & fusius apud Allatium in Diatriba prædicta. Nostrum vero auctorem conspicuæ fuisse in Republica dignitatis, ex eo licet conjicere, quod in Vita num. 12 asserat, se amicum fuisse, & perquam familiarem viro in summa dignitate constituto, Leoni scilicet, ὃν πατρικίων τε καὶ πραιποσίτων εἶχε χόρος, καὶ ὃς μετῆλθε μὲν τὴν τοῦ Δρουγγαρίου τὴν τῶν πλοιμων, μετῆλθε δὲ καὶ τὴν τοῦ Λογοθέτου τοῦ Δρόμου ἀρχὴν, qui in Patriciorum Præpositorumque ordinem relatus fuit, quique rei maritimæ præfecturam ac Logothetæ Cursus publice Magistratum gessit, quæ sunt inter suprema Reipublicæ Constantinopolitanæ munera.

[6] Cum vero alius quidam Leo, qui Leonis Patricii ministerio suberat, quique erat Protospatharius (id est Princeps eorum, qui ad corporis custodiam erant deputati) Domini sui gratia ac favore, [auctoritas,] quam ob causam nescio, excidisset, nullusque pro misero intercedere auderet, quod difficilis ad Patritium pateret aditus, & asper esset in sermonis congressu, præsertim inter famulos; solus hujus Vitæ auctor, pro sua scilicet qua apud Leonem Patricium pollebat auctoritate & gratia, pertinacem animum ad impetrandam misero veniam interpellare sustinuit, ut ipsemet refert loco præcitato. Inde inferre licet hunc quoque fuisse eximiæ dignitatis atque auctoritatis, dignumque qui in tanti Viri amicitiam familiaritatemque admitteretur. Convenit igitur Auctori nostro stylus & scribendi formula Symeonis Metaphrastis, convenit vitæ institutum, convenit dignitas: nunc superest, utrum cum ætate ejusdem convenire possit, perspicere.

[7] Floruisse Metaphrastem ultimis annis imperii Leonis Philosophi, qui obiit anno DCCCCXI, constat ex ipsiusmet testimonio in Vita S. Theoctistes, [atque ætas ejusdem;] ubi ait: Γενομένῳ μοί ποτε κατὰ τὴν Πάρον. Γέγονα δὲ, καὶ γὰρ ἐπὶ Κρήτην διέπλεον ὑπὸ τοῦ μακαρίτου Λέοντος ἐκεῖσε πεμφθεὶς. Λέοντός, φημι, τοῦ εὐτυχοῦς ὄντως Βασιλέως, καὶ τὴν εὐτυχίαν Ῥωμαίων τῷ τάφῳ ἀνατάψαντος· ἐπεμπόμην δὲ συστρατεύομενος Ἡμερίῳ τῷ πάνυ, τῷ στρατηγικωτάτῳ δηλαδὴ, καὶ ἄρχοντι τοῦτε Δρόμου, καὶ τοῦ στόλου παντὸς Ἐστελλόμην τοιγαροῦν τοῦτο μὲν ἐκείνῳ συστρατευόμενος, καὶ προβιβαζόμενος εἰς πεῖραν στρατηγικὴν, οἷα πῶλος μητρὶ πρὸς τὰ γενναιότατα τῶν στρατηγημάτων συσκαίρων. Οὕτω γαρ ἦν τοῦ μακαρίτου μου Βασιλέως σκοπός· τοῦτο δὲ πρεσβευόμενος πρὸς τοὺς τὴν Κρήτην ἔχοντας Ἄραβας. Quæ sic Latine sonant Allatio. [qui tempore Leonis Philosophi] Cum aliquando in Paro essem insula: fui autem, nam in Cretam navigabam a Leone beatȩ memoriæ eo missus; Leone, inquam, illo vere fortunato Imperatore, qui ipsam Romanorum felicitatem secum videtur in sepulcrum intulisse. Mittebar autem una militans cum clarissimo illo Hemerio, utpote ducendi exercitus peritissimo, Dromi Præfecto, qui & universæ classi imperabat … Mittebar igitur partim cum eo militans, & ad Imperatoriæ artis documentum aliquod promovendus, ut equulus matri, ad præclara ejus stratagemata assiliens: id enim præcipue Augustus spectabat: partim, ut ad Arabas Cretam obtinentes legatione fungerer.

[8] Ex his infert Bollandus noster, in prædicta præfatione, Metaphrastem id temporis non adeo fuisse natu povectum, [annos 22 natus, esse potuit Legatus] ut qui Imperatoriæ virtutis tyrocinium ponere sub veterano Duce juberetur, eique additus fuerit οἷα πῶλος μητρὶ velut equulus matri, solumque et tribut XX aut XXII annorum ætatem. Allatius vero hanc similitudinem non ad ætatem, sed ad docilitatem & disciplinam referens ex ultimis verbis τοῦτο δὲ πρεσβευόμενος πρὸς τοὺς τὴν Κρήτην ἔχοντας Ἄραβας: Partim, ut ad Arabas Cretam obtinentes legatione fungerer, concludit, ea in expeditione Metaphrastem provectioris ætatis fuisse, quæ capax esset sustinendæ auctoritatis atque illius prudentiæ, quæ in Legato requiritur: quare annos XXXX, aut minimum XXXV ei tribuit. Multa quidem ille præter alia eaque gravissima erudite congerit, unde opinionem suam verosimilem reddat.

[9] Omnia tamen, quæcumq; affert, rem plane non conficiunt, idq; solum convincunt, communiter id contingere secundum ordinarium rerum humanarum cursum, non vero absolute ita factum numquam esse. Capax etenim est nonnumquam adolescentia rerum maximarum, tum in militia tum in republica, præsertim si prudentia & exterior corporis species, ut quandoque factum vidimus, ætatis defectum suppleat. Ut alios præteream, Scipio Africanus, quod Romana habet historia, annos XXIV natus, Imperator missus est in Hispaniam, quam quatuor mensium spatio Carthaginensibus eripuit. Pompejus Magnus, teste Cicerone in Orat. pro Lege Manilia, ineunte adolescentia summi ipse exercitus Imperator fuit: & tamen quanta in moderando dirigendoque exercitu prudentia rerumque usus requiritur? Juvat hic annectere quod refert Beyerlinck in Theatro Vitæ hum. verbo Legatus. Venerant, inquit, superiori ævo ad Imperatorem Orientis imberbes Legati, quos cum ille despiceret, quod adolescentiores missi essent, libere & audacter dixerunt: Si ex menti lanugine æstimanda sit aptitudo & dignitas, hircos potiores partes habituros.

[10] Quod igitur in paucis contigit, in Metaphrasie contingere potuit, [propter ingenii maturitatem,] præsertim cum Michael Psellus ipsius encomiastes, ejus in prima ætate ingenium, innatamque quasi prudentiam extollat hisce verbis: Καὶ τὸ κατὰ πάντων ἀσύγκριτον κράτος καὶ ἀπαράμιλλον, ἦν μὲν εὐθὺς τὸ ἐκ πρώτης, ὡς εἰπεῖν, γενέσεως, καὶ ἐξ ἀνθούσης ἤδη τριχὸς, ὥσπερ οἱ τῶν λεώντων σκύμνοι, εὐθὺς τὴν ὀφρῦν παραδεικνύοντες, καὶ τῶν ἐπαυχενίων τριχῶν τὸ λάσιον. Ὑπήνθει γὰρ αὐτῷ τὰ τῆς συνέσεως ἄνθη, καὶ τὸ φρόνημα ῥίζαν τινὰ εἶχε βαθεῖαν, καὶ νοῦς ἐξήστραπτέ τι θαυμάσιον. Ταῦτα δὲ τοῖς μὲν ἄλλοις ἀρκοῦντα ἐτύγχανεν εἰς τελείωσιν, ἐκείνῳ δὲ προχαράγματα τῆς τελείας ἐγνωρίζετο φύσεως. Quæ ex interpretatione Allatii ita sonant: Et vires quidem (ingenii) incomparabiles statim & a primo, ut semel dicam, ortu, etiam florente capillo ostendebat; non secus atque leonum catuli ostendunt protinus supercilium & densam colli jubam. Etenim flores pullulabant intelligentiæ; & habebat prudentiæ profundam quamdam radicem, & quodam admirabili fulgore mens micabat. Hæc aliis quidem suffecissent ad perfectionem; in illo autem agnoscebantur veluti quædam prius descriptæ figuræ, quæ perfectam ejus indolem præsignificabant. Quid miri igitur, si Metaphrastes id temporis legatione aliqua perfunctus fuerit, prudentia magis quam ætate provectus? [vel aliis legatis additus honoris causa,] forte etiam aliis Legatis senioribus honoris causa additus, ut quemadmodum sub Himerio veterano Duce rei militaris, ita sub iis rei politicæ inter exteras nationes rudimentum poneret.

[11] Quod igitur fieri potuit, factum tantisper supponamus, atque ultimo Leonis Philosophi anno, [& ad tempora Nicephori Phocæ Imp. pervenire,] æræ communis DCCCCXI, Symeoni Metaphrasti XXX aut XXXII annorum ætatem tribuamus. Poterit tunc ad tempora Nicephori Phocæ pervenisse (qui anno LXIII ejusdem seculi imperium Orientis adeptus fuit) atque octogenario major aliqua etiam elucubrasse. Hoc supposito, videamus an Chronologia hæc convenire possit nostro auctori, qui num. 19 narrans miraculum quod Bardæ Protospathario accidit, ait. Σφόδεα δὲ οὗτος Ῥωμανῷ βασιλεῖ τῷ ἐπεικεῖ τε καὶ χρηστῷ προσωκείωτο, ὃν καὶ ἴασι πάντες, υἱὸν Κωνσταντίνου γενέσθαι, τοῦ, τὰ πάντα σωνελόντα εἰπῶν, Βασιλικωτάτου. Ei vero (Bardæ) magna intercesserat familiaritas cum Romano Imperatore benigno & clemente, quem sciunt omnes fuisse filium Constantini, [quod convenire potest cū auctore Vitæ,] qui (ut omnia semel dicam) fuit Imperator egregius, quibus verbis de Romano Constantini Porphyrogeniti filio, ut jam mortuo loqui videtur, nisi forte verti possit: Ei vero magna intercedebat familiaritas cum Romano Imperatore, quem sciunt omnes esse filium Constantini; atque ita ad Romani Imperatoris tempora, qui ab anno DCCCCLX ad LXIII Imperium tenuit, referri posset, alias ad successoris illius Nicephori Phocæ tempora tranferendus, adeoque nihil hic est, quod cum ætate Metaphrastis pugnet.

[12] At terruit me quod num. 15 legatur, ut apud Surium translatum est, scilicet: Petit a bono Joanne (ille enim tunc obtinebat imperium) ut cura hujus domus sibi demandaretur: [in qua pro Joannes] ubi Joannes Zemisces indigitatur, qui anno DCCCCLXIX regnare incepit, ad cujus tempora Metaphrastes ægre potest pertingere, nisi eum nonagenario majorem, [erit scribendus Constantinus.] Vitam hanc scripsisse fateamur. Quam ob rem pro Joanne scribendum puto Constantinum: idque eo facilius adducar ut credam, quia in Ecgrapho nostro græco nomen Joannes integre scriptum non habetur, sed duabus tantum initialibus litteris Ιῶ. In authentico igitur nomen Constantinus per compendium scriptum fuerit, duabus aut tribus primis litteris Κῶν tantum expressum: unde extritis edacitate temporis, in prima littera Κ, duabus transversis lineolis & ultima forte littera ν, Ιῶ remanserit; ex eoque Joannem fecerint. Cum igitur illa ita commode explicari possint, ceteraque omnia Metaphrasti conveniant, nihil obest, quo minus Vitam S. Sampsonis ei adscribamus, quam in decrepita sua senectute composuerit, postquam plurimorum Martyrum & Confessorum, ut ipsemet confitetur, res gestas in lucem ediderat.

[13] Notatum invenio in Indice nostro viatorio, Vitam Sampsonis, quæ incipit, Αλλὰ μὲν χάριτος ἔργον καὶ θεραπείας, τῆς πρὸς τὸν μέγα Σαμψών &c. servari manuscriptam in Bibliothecis, Vaticana & Vallicellana Romæ; item in Florentina & Taurinensi. Nobis illa pridem extracta fuit ex codice Ms. ut jam dixi, Medicæo Regis Christianissimi, sub hoc titulo, Βίος καὶ πολιτεία τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Σαμψὼν τοῦ ξενοδόχου. Vita & conversatio sancti Patris nostri Sampsonis, exceptoris hospitum. Latinam impresserunt Lipomannus tomo 6, & ex ipso Surius tomo 2; juxta interpretationem Gentiani Herveti: quam eamdem ego quoque hic retineo; in paucis tamen aliquibus, cum textu græco collatis, mutatam.

§. II. Tempus mortis.

[14] Quod ad ætatem Sampsonis attinet, Metaphrastes, Menologium Basilii Porphyrogeniti, [Metaphrastes & Menæa sub Justiniano Imp.] Menæa excusa, Origines Constantinopolitanæ ineditæ Parte 2, eum floruisse ajunt sub Justiniano Imperatore, utpote qui ab eodem Sancto in vivis existente ab immedicabili morbo fuerit liberatus; atque, ut pro tanto beneficio grates referret, magnificum eidem ædificaverit xenodochium, quod deinde Hospitale S. Sampsonis est appellatum. Ast Cardinalis Baronius in Notis ad Martyrologium Romanum, hoc die ea omnia erroris arguit, ex eo quod Procopius, qui illis temporibus vixit, eaque ob oculos habuit, lib. 1 ædifi. Justiniani Imp. cap. 2. testetur, Hospitale Sampsonis nomine, ab eodem Sampsone erectum, olim incendio conflagrasse; cumque vix quædam remansissent vestigia, illud ipsum hospitale ab eodem Justiniano Imperatore munificentius instauratum fuisse, censuque annuo ingentis pecuniæ locupletatum. Cum autem Metaphrastes num. 11 testetur, dictum incendium contigisse post obitum Sampsonis, [Baronius sub Anastasio mortuum volunt.] quando & Sophiæ nobile templum exustum est; ac pariter testetur Marcellinus in Chronico, id contigisse temporibus Anastasii Imperatoris; concludit prælaudatus Cardinalis, longe ante Justiniani Imperium Sampsonem diem suum obiisse: atque ex eodem Procopio multo magis redarguit Cedrenum, dum ait conflagrasse Domum Sampsoneam anno penultimo Justiniani.

[15] Has difficultates dissolvit Nicolaus Alemannus in Notis ad cap. 4 Historiæ Arcanæ Procopii. Juvat ejus verba hic annectere. Longe antiquiorem Justiniano Sampsonem credit Cardinalis Baronius in Notis ad Martyrologium, & vacillare fidem illius historiæ putat quæ habeat, Nosocomium Sampsonis, eodem rogante, a Justiniano erectum; cum Procopius dicat, restauratum, quod jam antea idem Sampson exædificasset. Verum adeo exiguum fuit primum illud Sampsonis ædificium, tam illustre vero tamque magnificum a Justiniano factum, ut nihil veritari detraxisse Metaphrastes videri possit. [Hujus sententia minus probatur,] Quod addit Baronius de conflagratione ejus Nosocomii, quam tum contigisse arbitratur, cum sub Anastasio sanctæ Sophiæ templum exustum fuit; clarum est in historiis, non semel illud templum incendiis obnoxium fuisse; Justiniani vero anno V illud Nosocomium incensum esse idem Procopius refert lib. 1 ad ædif. & 1 belli Pers. cap. 24 & Theophanes ad annum V Justiniani. Fortasse majoris momenti sit in hac re, quod Procopius de Sampsonis ætate ait: Ἀνής τις θεοσεβὴς ἐν τοῖς ἄνω χρόνος Σαμψὼν ὀνομα. Vir quidam pius qui superioribus annis floruit. At hoc etiam nihil est: nam Procopius librum illum de ædificiis, ubi hoc habet, extremo Justiniani Imperio scripsit, nempe sex & triginta atque amplius annos post mortem Sampsonis. Vigebat tamen adeo ejus memoria, ut Justinianus, Novella 59 & 131, ubi de Sampsone loquitur; τῆς ὁσίας μνήμης Σαμψὼν dicat, Sanctæ memoriæ Sampson: quod (ut obiter notem) cum in antiquis manuscriptis, litteris singularibus S. M. notatum esset, male in latinis editionibus Novellȩ 131 exceptum, sanctȩ Mariæ Sampson. Quod autem in Metaphraste corrigendum plane censeo, est ratio temporis vitæ Sampsonis & annorum Imperii Justiniani: nam Antistite Mena Sampsonem superfuisse, haud bene Metaphrastes narrat, cum ante Consulatum Belizarii obiisse, ex Novella 59 perspicue constet. Porro ejusdem Novellæ publicatio, atque electio Menæ, fere in idem tempus incidunt; nempe circa annum Justiniani XI; at vero ante annum ejus V mortuum Sampsonem fuisse nemo dubitet. Ad hunc calculum revocanda sunt quæ de incendio Nosocomii a Metaphraste narrantur.

[16] Hæc erudite Alemannus: at vero, contra quod hic existimat, Auctor Chronici Alexandrini amplissimum ea tempestate (anno scilicet quinto Justiniani) fuisse, ait, Nosocomium Sampsonis; cum dicat, ξενὼν τοῦ Σαμψὼν μέγας ἐκαύθη, [& difficultas explicatur.] καὶ ἀπόλωντο οἱ ἐν αὐτῷ ἀνακείμενοι ἄῤῥωστοι. Xenodochium Sampsonis magnum conflagravit, unaque periere qui in eo erant infirmi. Reparatum autem & reædificatum a Justiniano haud diu postea stetit; siquidem anno XXXVII ejusdem Imperatoris rursum arsit, ut scribit Theophanes & ex eo Cedrenus: Τῷ λζ᾽ ἔτει γέγονεν ἐμπυρισμὸς μέγας, καὶ ἐκαύθη τελείως ξενὼν τοῦ Σαμψών. Anno (Justiniani) XXXVII factum est incendium magnum, & conflagravit penitus xenodochium Sampsonis. Quamvis postea reædificatum constet.

[17] Quare frustra redarguit erroris Cedrenum Baronius, quod penultimo Imperii Justiniani anno incendium hoc posuerit; [Moritur S. Sampson anno Christi 530 vel 531,] cum non unum, sed duplex illius xenodochii constet fuisse incendium. Dum igitur hæc omnia recte sic explicari possunt, non est cur recedamus a Metaphraste, Synaxariis, Menæisque Græcorum, Sampsonem sub Justiniano vixisse asserentibus. Porro cum primum xenodochii illius incendium accidisse, ex supradictis constet, anno Justiniani quinto, idque a Metaphraste num. 11 post mortem Sampsonis evenisse asseratur; anno ejusdem Imperatoris III aut IV (id est anno Christi DXXX vel DXXXI) Sampsonem ad Superos emigrasse statuimus.

[18] At vero jure merito Alemannus Metaphrastem arguit erroris (qui error etiam est in Synaxariis Menæisque Græcorum) quod num. 4 Sampsonem a Patriarcha C. P. Mena, Sacerdotem ordinatum esse referat; [non tamen a Mena Patr. CP. ordinatus est Sacerdos] tum propter rationes superius ab Alemanno allatas, tum præterea quod Menas ille, antequam dignitatem Patriarchalem consequeretur, eodem Justiniano imperante præfuerit xenodochio Sampsonis, cui Sampson ipse usque dum vixit, præfuit, ut refert Nicephorus C. P. in Patriarchis C. P. vocans eumdem Ξενοδόχον τῶν Σαμψὼν: & Liberatus Diaconus de eodem ait cap. 21: Fuit iste Menas Præpositus xenodochii majoris, quod vocatur Sampson, genere Alexandrinus, adeoque post mortem Sampsonis solum ad dignitatem Patriarchalem est evectus

§. III. Cultus ex Menologiis, Menæis, aliisque Fastis.

[19] Celebris apud Græcos semper fuit S. Sampsonis memoria, utpote cujus sepulcrum statim a morte miraculis claruerit, & salutarem morbis omnigenis liquorem stillare inceperit; [Solennitas Sampsonis Constantinopoli.] unde illius festum inter solenniora Constantinopolitanæ Ecclesiæ numeratur, in hoc enim festo a judiciis vacandum erat usque ad Officii Divini finem, ut constat ex constitutione novella Emmanuelis Comneni Imperatoris de Feriis lata anno MCLXVI. Synaxarium Imperatoris Basilii Porphyrogeniti in Ms. Cryptæ Ferratæ hoc de illo habet elogium. Σαμψὼν ἐν ἁγίοις Πατὴρ ἡμῶν ὑπῆρχε μὲν ἐκ τῆς παλαιᾶς Ῥώμης, συγγενὴς τοῦ μεγάλου Κωνσταντίνου. Παρασχόμενος τῆν πλοῦτον αὑτοῦ πάντα τοῖς πτωχοῖς, καὶ πτωχικὸς διὰ Χριστὸν, Κωνσταντινούπολιν κατέλαβε, καὶ τοῖς ναοῖς τῶν ἁγίων Προφητῶν ἐν αὐτοῖς προσευχόμενος διετέλει. Ἡσυχίας δὲ λαβόμενος, καὶ ταῖς Θεοπνεύστοις γραφαῖς ἐμμεκετήσας, [Elogium in Menol. Basil. Imp.] φανερὸς ἐγένετο δι᾽ ἀρετὴν τῷ ἁγιωτάτῳ Πατριάρχῃ Μηνᾷ καὶ χειροτονεῖται παρ᾽ ἐκείνου πρεσβύτερος τῆς μεγάλης ἐκκλησίας. Καὶ λοιπὸν ἦν λιμὴν σωτήριος τοῖς πενομένοις καὶ ἀσθενοῦσι, μετέχων καὶ τέχνης ἰατρικὴς. Θεραπεῦσας δὲ καὶ τὸν Βασιλέα Ἰουστινιανὸν ἀπὸ πάθους δυσιοτάτου ἐφιλοφρονήθη παρ᾽ ἐκείνου τὰ μέγιστα. Καὶ κτίσας ξενῶνα εἰς ἀνάπαυσιν τῶν πτώχων καὶ ἀσθενῶν, καὶ πολλὰ κατορθώματα καὶ θαύματα ποιήσας, ἐκοιμήθῃ ἐν εἰρήνῃ· τὸ δὲ λείψανον αὐτοῦ ἐτέθη ἐν τῷ ναῷ τοῦ ἁγίου μάρτυρος Μωκίου.

[20] Sanctus Pater noster Sampson ex antiqua Roma ducebat originem, Magni Constantini consanguineus: divisis vero inter pauperes omnibus suis facultatibus, & propter Christum mendicans, Constantinopolim se recepit, atque in ipsis sanctorum Prophetarum ecclesiis orationi assidue vacavit. Cum autem privatam & obscuram ageret vitam, Scripturarum divinarum meditationi intentus; virtutibus suis, sanctissimo Patriarchæ Menæ enotuit, & ab ipso ordinatus est Sacerdos magnæ Ecclesiæ. Ceterum portus salutaris erat pauperibus & infirmis, scientia artis medicæ imbutus. Cum vero Imperatorem Justinianum a difficili morbo sanasset, ab hoc maxime dilectus est; ædificatoque xenodochio, ad pauperum & infirmorum solatium, post multa recte facta ac miracula, obdormivit in pace; ipsius vero corpus depositum est in templo S. Martyris Mocii.

[21] Similia habent Mss. Collegii nostri Divionensis & Claromontani, [aliisque] nunc Ludovici Magni. Huic insuper sequens additur Distichon:

Ἐξῆγεν πρὶν ἐκ γνάθου Σαμψὼν ὕδωρ,
νῦν δὲ Σαμψὼν ἐκ τάφου βλύζει μύρους.

Aquam dedit maxilla Sampsonis prius;
Sampsonis at nunc busta stillant balsamum.

In Menæis vero excusis Officium habet proprium & Canonem sub hac acrostichide,

Ὑμνῶ σε Σαμψὼν πίστεως θείοις λόγοις. ΙΩΣΉΦ.

Sermone, Sampson, te sacro fidei cano. Joseph.

Cum autem Canon hic nihil habeat particulare, nisi quod in elogio habetur, eum prætermittimus. Elogio duo hi præmittuntur versus:

Σαμψὼν Ὁμόῤῥους ἐτροποῦτο μὲν πάλαι·
Σαμψὼν δὲ θραύει δαίμονας ἄρδην νέος.

Sampson fugavit olim Homorræos quidem:
Sed vulnerat nunc dæmonas Sampson novus.

Additurq; etiam præmisso disticho hexametrum istud, ex quo cognoscitur præcipuus Sampsonis hoc die cultus

Ξεινοδόχος δ᾽ ἐνὶ εἰκάδι ἑβδομάτῃ θάνε Σαμψών

Xenodochum Sampson vigesima septima tollit.

[22] Elogium vero ita habet: Οὗτος Ἅγιος [Σαμψὼν] ὑπῆρχε Ρωμαῖος το γένος· ὃς διασκορπίσας τὸν καπαλειφθέντα αὐτῷ πλοῦτον ὑπὸ τῶν γονέων, [& in Menæis excusis.] τοῖς πένησι καὶ πτωχοῖς, τὴν Βασιλεύουσαν κατέλαβε· καὶ τοὺς εὐκτηρίους οἴκους καὶ σεβασμίους καταλαβὼν, καὶ ὸσίως αὐτῶν καταπολαύσας, ἡσυχίαν λαβόμενος, ταῖς θεοπνεύστοις γραφαῖς ἐνετρύφα, μόνῳ Θεῷ προσανέχων. Ὅθεν κατάδηλος γενόμενος τῷ τιμιωτάτῳ Πατριαρχῇ Μηνᾷ, χειροτονεῖται ὑπ᾽ αὐτοῦ πρεσβύτερος, εἷς τῶν τοῦ Κλήρου γενόμενος. Καὶ ἦν σωτήριος λιμὴν τοῖς πενομένοις καὶ χρήσουσι βοηθείας· καὶ τῆς ἰατρικὴς ἐπιστήμης ὢν ἐν πείρᾳ αὐτὸς, καὶ τὸν Βασιλέα Ἰουστινιανὸν ἀνιάτῳ πάθει περιπεσόντα ἐλευθέρωσεν. Ἐκ τούτου βασιλεὺς ὑπεραγασθεὶς τὴν ἀρετὴν τοῦ ἀνδρὸς καὶ σέβας αὐτῷ ἀπονέμων, τὸν μέγιστον οἶκον καὶ περιβόητον δι᾽ αὐτοῦ ἀναγείρας, ξενῶνα κατεσκεύασε, καὶ σκευοφύλακα τῆς μεγάλης ἐκκλησίας τὸν Ἅγιον τοῦτον κατέστησεν. Αὐτὸς δὲ καλῶς καὶ θεοφιλῶς πολιτευσάμενος, καὶ πόλλοῖς πρόξενος σωτηρίας γενόμενος, καὶ πολλοὺς πρὸς ζῆλον καὶ μίμησιν τοῦ αὐτοῦ ἀκραιφνοῦς βίου διαναστήσας, ἐκεῖ μὲν ἀνεπαύσατο, κατετέθη δὲ τὸ τίμιον αὐτοῦ λείψανον ἐν τῷ μεγίστῳ ναῷ τοῦ ἁγίου Μωκίου, καθ᾽ ἑκάστην βρύον ἰαματοφόρα ναματα εἰς δόξαν καὶ αἶνον Χριστοὺ τοῦ Θεοῦ ἡμῶν.

[23] Sanctus ille (Sampson) genere Romanus erat. Hic distributis inter pauperes divitiis, quæ sibi a parentibus erant relictæ, ad Imperatoriam civitatem venit, atque in oratoria & basilicas sese recipiens, pie locorum illorum sanctitate fruebatur, privatamque atque obscuram ducens vitam, divinarum Scripturarum lectione animum oblectabat, soli Deo intentus: unde cognitus a dignissimo Patriarcha Mena, ab eodem Sacerdos ordinatur, factus unus ex Clero. Erat vero portus salutaris pauperibus atque ope indigentibus. Cumque rei medicæ esset peritus, ipsum etiam Imperatorem Justinianum immedicabili morbo laborantem liberavit. Inde Imperator admiratus viri virtutem, eumque magno in honore habens, maximam & celebrem domum ipsius suasu ædificatam in xenodochium erexit. Sanctum præterea supellectili sacræ majoris ecclesiæ præfecit. Tandem post honestam piamque conversationem; postquam plurimis salutis auctor fuisset, multosque ad zelum & vitæ suæ inculpatæ imitationem excitasset, ibidem quievit, pretiosumque ipsius corpus repositum est in maximo templo S. Mocii, indies salutari scaturigine medelam morbis adferens,ad laudem & gloriam Christi Dei nostri.

[24] Hujus quoque Sancti hoc die nomen inscriptum reperitur Kalendario Syriaco seu Chaldaico, [Memoria Sancti in Kalendario Syriaco,] Romæ impresso anno MDCXXIV, quod olim anno MDCLXI Latine reddidit D. Josephus, Italice vero Symon Moyses, ambo Collegii Maronitarum alumni. Hujus præterea meminit Martyrologium Arabico-Ægyptium, quod ex Arabico transtulit Gratia Simonius Maronita, postmodum Tripolitanus in Syria Archiepiscopus. [& Martyrologio Arabico-Ægyptio,] In hoc Martyrologio sequentem Orationem habet cum S. Joanne Eleemosynario communem. Possedisti omnia, o Pater sancte Sampson, dum in omnibus fuisti semper assiduus, ditans pauperes, ipsosque alens, & sublevans, precare Christum Deum, ut liberet animas nostras.

VITA Auctore Metaphraste, interprete Gentiano Herveto
Ex Codice Ms. Medicæo Regis Christianissimi.

Sampson, Presbyter, pauperum exceptor, Constantinopoli (S.)

EX MSS., AUCTORE F. V.

PROLOGUS.

[1] Αλλὰ μὲν χάριτος ἔργον καὶ θεραπείας, τῆς πρὸς τὸν μέγαν Σαμψὼν ἐκπληροῦντες, ἅμα δὲ καὶ μέμψιν τὴν ἐξ ἀνθρώπων ἐκκλίνοντες, εἰς τὸν παρόντα λόγον καθήκαμεν έαυτοὺς, καὶ τὸν ἐκείνου συντάξασθαι βίον εὐγνωμόνως ὑπέστημεν. Καὶ πῶς γὰρ; οὐ μέμψις εὔλογος καὶ δικαία, εἰ πολλῶν ἑτέρων Ἁγίων, τῶν μὲν μαρτύρων, τῶν δὲ καὶ ἀλλὼς εὐαρεστηκότων Θεῷ, τῶν μὲν ἀθλους καὶ πόνους, τῶν δὲ καὶ βίους καὶ πράξεις κατὰ σπουδὴν συνταξάμενοι· τούτου δὴ τοῦ μεγάλου Σαμψὼν φαινοίμεθα κατολιγωροῦντες, καὶ μάλιστα οὕτως ἐγγυτάτω κειμένου καὶ ὅσον ἀπὸ τοῦ παραδοξοποιοῦ τάφου γειτονοῦντος ἡμῖν; Καὶ ταῦτα, μηδένα τῶν πρὸ ἡμῶν εὑρόντες τῆς αὐτῆς ἡμῖν γενόμενον διανοίας, καὶ τὸν ἐκείνου βίον συγγραψάμενον φιλοπόνως. Καί με οὐ λέληθε τὸ τοῦ θεοφιλοῦς ἀνδρὸς καὶ ἀρχιερέως, ἀλλὰ καὶ παιδείας οὑ [μικρὸν] ἔχοντος, εἰς τὸν Μέγαν συντεθὲν ἐγκώμιον. Ἐγώ δὲ βίον λέγω, κατὰ μέρος συντεταγμένον, καὶ τὰ ἐκείνου διαλαμβάνοντα πρὸς ἀκρίβειαν, πρὸς δὲ καὶ τῶν θαυμασίων μνήμην ἀρκούντως ποιούμενον. Τούτο γὰρ οὐθ᾽ ἑτέρους ἔγνωμεν, ἄχρι καὶ νῦν δράσαντας, οὐθ᾽ ἡμεῖς ποιῆσαι δυνατοὶ τυγχάνομεν ὄντες, πάμπολυ τοῖς χρόνοις ἀπολειπόμενοι· καὶ ἀκριβώσασθαι τάγε τοῦ βίου καλῶς μὴ δυνάμενοι, πλὴν ὅσον ἐπιμελέστερον αὐτὰ διελθεῖν, καὶ ὀλίγα τῶν θαυμάτων εἰς δόξαν Θεοῦ παραθέσθαι τοῖς φιλοθέοις· ὧν γὰρ ἐνετύχομεν ἐκ τοῦ Κλήρου λαβόντες μικρῷ συντάγματι βίου, τοῦτο δὲ οὐδὲ ῥαθύμως μόνον ἔδοξε συντετάχθαι, ἀλλὰ καὶ παιδείας τὸν συνθέμενον ἐνδεῶς ἔχοντα μαρτυρεῖ, μᾶλλον δὴ ταῦτα περὶ ὧν πεποίηται τὴν ἐξήγησιν; οὐ μὲν οὖν ἐντελῶς ἔχουσιν οὐδ᾽ ἠκριβωμένως, πολλῷ δὲ μᾶλλον ἀκριβείας ἀπολιμπάνονται· πρὸς δὲ καὶ ᾧ συντάγματι πάλιν ὡμηλικότες ἐσμὲν, παραπλησίως εὕρομεν ἔχον καὶ τῆς, ὥς φασι, κεραμείας πεποιημένον ενκνώμιον μὲν εἶναι τοῦ θείου Σαμψὼν ἐπιγεγραμμένον καὶ μερικὴν ἔχον τινὰ διήγησιν τῶν ἐκείνων βεβιωμένων, πάνυ δὲ φειδωλῶς καὶ μικρολόγως τῶν αὐτοῦ θαυμάτων ἀπογεύων τοὺς φιλοκάλους. δὲ πλέον ἐστὶ πάντων, τὸ ταράττον ἡμᾶς, ὅτι καὶ αὐτοὶ ὅσον ἀπὸ τῆς τῶν πεπραγμένων ἐξηγήσεως (οὐδὲ γὰρ παρὸν ἄλλοθεν) ἀκολουθεῖν αὐτοῖς μέλλομεν. Ταύτη τοι καὶ συγγνώμην ἀπὸ τῶν ἐντυγχανόντων τοῖς πεπονημένοις ἡμῖν αἰτοῦμεν, ὥστε μὴ ἀμέλειαν, μηδ᾽ ὀλιγωρίαν τῆς ἀβασανίστου ταύτης καταψηφίζεσθαι διηγήσεως· οὐδὲ γὰρ ἡμέτερον, ὥσπερ ἔφημεν, τὸ προκείμενον ἔργον· ἀλλ᾽ ἰχνῶν ἑτέρων παρακολούθημα. Τοιγαροῦν κἀνταῦθα τὸ Ἡροδότειον ἐκεῖνο λέγεσθαι χώραν ἕξει, Ἰστιαίου τὸ ὑπόδημα μᾶλλον εἶναι, εἰ καὶ Ἀρισταγόρας αὐτὸ ἐπεδύσατο. Ἔχει μέντοι τόδε οὕτως.

[1] Partim quidem magno Sampsoni gratitudinem, & cultum debitum exhibentes, [Ratio cur scribatur hæc Vita,] partim autem hominum justam vitantes reprehensionem, ad hanc accessimus orationem, & illius scribendæ Vitæ onus lubenter suscepimus. Quomodo enim non optimo jure reprehenderemur, si, qui multorum aliorum Sanctorum, tum Martyrum, tum aliter Deo placitorum; illorum quidem labores & certamina, horum vero vitam & res gestas diligenter conscripsimus; hunc magnum Sampsonem videamur contemnere, præsertim cum is adeo nobis propinquus, & sepulcro, ubi mirabilia operatur, propemodum vicinus sit? Adde quod nullum ex iis, qui nos præcesserunt, invenerimus, qui fuerit ejusdem, cujus nos animi, & Vitam illius scriptis exacte mandaverit. Non quidem me latet, a viro pio & Pontifice, & non parum erudito, magni Sampsonis compositum fuisse Encomium. Ego autem de Vita loquor distincte composita, quæ & res ab illo præclare gestas accurate tractet, & miraculorum ejus mentionem faciat sufficientem. Hoc enim qui præstiterint, in hodiernum usque diem, neque alios novimus; neque nos præstare possumus, qui ab illis temporibus sumus multum remoti; neque possumus ejus vitam perfecte prosequi, sed solum eam referre paulo diligentius, & pauca ex ejus miraculis viris piis ad Dei gloriam exponere. Ejus enim parvum Vitæ opusculum, [ab aliis ante scripta.] in quod, a Clero acceptum, incidimus, visum nobis est non solum negligenter compositum, sed ipsum etiam testatur, eum, qui id composuit, nihil habuisse eruditionis; imo vero nec ea ipsa, quæ narrat, satis perfecte & absolute traduntur, & longe absunt a summa perfectione. Quin etiam illud opus, quo diu usi sumus, comperimus se habere similiter, & ex eadem (ut ajunt) factum esse fidelia; idque inscriptum quidem esse Encomium divini Sampsonis, & habere singularem quamdam narrationem eorum, quæ ab illo in vita gesta sunt: sed parce admodum, & tenuiter viris bonis præbens gustum ejus miraculorum. Quod autem nos omnium maxime conturbat, est, quod ipsi illorum narrationem (neque enim aliunde quidquam habemus) sequi debeamus. Ea de causa petimus nobis dari veniam ab iis, qui legent ea, quæ sunt a nobis elaborata, ut nos non condemnent negligentiæ, neque hanc minime examinatam rejiciant narrationem. Neque enim nostrum est hoc opus, ut prius diximus, sed illorum potius, quos sumus secuti. Illud itaque Herodoti hic poterit commode dici, esse potius Istiæi calceum, etiamsi ipsum induerit Aristagotas. Ita autem habet.

CAPUT I.
Sampsonis genus, patria, studium, benignitas in pauperes & ægrotos erga imperatorem beneficium, obitus.

[2] Ο Μέγας οὗτος καὶ διὰ πάσης βεβοημένος τῆς οἰκουμένης Σαμψὼν, ἕλκε μὲν τὸ γένος ἐκ τῆς περιωνύμου καὶ διαφανοῦς Ῥώμης, προῆλθε δὲ οὐκ ἐξ ἀσήμων ἄρα τινῶν, οὐδὲ τῶν ἐπιτυχόντων, ἀλλὰ καὶ λίαν εὐγενῶν τε καὶ περιδόξων· πλούτου μὲν περιωσίαν βαθέως ἐχόντων, βασιλικῷ δὲ αἵματι κατὰ γένος φαιδρυνομένων. Πλὴν ἀλλὰ τῶν θύραθεν Παμμέγας οὕτως ἔχων, οὐδὲ τῶν οἰκείων ἠμέλει πόθεν· καὶ γὰρ ἀρετῆς ἐφρόντιζε λίαν, καὶ τῇ τῆς θείας γραφῆς ἐντεύξει σπουδῇ προσέκειτο, κᾳὶ ὥς τινος ἡδίστης τροφῆς ἐμμελῶς εἴχετο, καὶ δι᾽ ὀλίγου πρὸς πᾶσαν αὐτῆς τὴν γνῶσιν ἀφίκετο. Μηδὲ ἰατρικῆς, τῆς φιλανθρώπου τέχνης, φιλανθρωπότατος ἀμελήσας· Ἀλλὰ καὶ αὐτῇ φιλοπόνως προσενεχθεὶς, καί τοι ὀλίγα μὲν ὑπῆρχε τῇ τέκνῃ χρώμενος, τῶν δ᾽ ἄλλων παρεχώρει τῷ θεουργῷ τῆς χάριτος νοσήματα καὶ πάθη ἀνίατα θεραπεύων, καὶ ὠς προκάλυμμα τῆς χάριτος ἐπιχηρῶν τῇ τέχνῃ διὰ ταπεινοφροσύνης ὑπερβολήν.

[3] Ὡς δὲ καὶ οἱ πατέρες αὐτοῦ τὸν βίον ἀπέλιπον, οὐκ ἔτι μέλλων ἦν, οὐδ᾽ ἀναβαλλόμενος, ἀλλ᾽ ὡς καιροῦ λαβόμενος ἐπιτηδείου, ἅτε μηδενὸς ὑπέρχοντος τοῦ κωλύσοντος, τὰ κατὰ γνώμην ἐποίει, καὶ πλούτου μὲν φθαρτοῦ καὶ προσκαίρου πλοῦτον αἰώνιον ἀντηλλάττετο κατὰ τὴν θείαν τοῦ Δεσπότου φωνὴν, τὰ ὑπέρχοντα πωλῆσαι κελεύει καὶ παρασχεῖν ἐλεημοσύνην, ἐντεῦθέν τε βαλάντια μὴ παλαιούμενα κτήσασθαι. Ἐδίδου δὲ τὸν πλοῦτον, οὐ κατα μικρὸν οὺδὲ φειδομένως, οὔτε μὴν κατὰ στράγγα ῥέων, ἀλλὰ καὶ λίαν χύδην καὶ ἀνειμένως, ἀμφοῖν χειροῖν, τὸ τοῦ λόγου, πρὸς τὰς τῶν πενήτων πεινώντων ἀπαντλῶν γαστέρας, καὶ τοῦτο οὐχ ἁπαξ, οὐδὲ δὶς, ἀλλὰ διαπαντὸς τοῦ βίου ποιούμενος· ἡλικιῶτις γὰρ αὐτῷ καὶ σύντροφος ἄχρι τέλους ἐλεημοσύνη. Τὰς δὲ τῶν δούλων ἀγέλας οὐκέτι μένειν παρ᾽ ἑαυτῷ ἠξίου, οὐδὲ τῶν ὁμοδούλων ὑπερηφάνως κατ᾽ αὐθεντιάν· ἀλλ᾽ ἐλευθερίας μᾶλλον εὐγενῶς ἠξίου, αὐτάρκεις αὐτοῖς παρέχων καὶ τὰς πρὸς τὸ ζῇν ἀφορμάς. Τὶ γὰρ ἐδεῖιτο τῆς ἐξ ἀνθρώπων δουλείας δοῦλον ἑαυτὸν τῷ Κυρίῳ γνήσιον ἀφοσιωσάμενος; Οὑτω γοῦν περὶ τὰ ὄντα διατεθεὶς τῶν προσκαίρων καὶ οἱονεὶ δεσμῶν τινων ἀναθεὶς κοῦφος ἦν ἀτεχνῶς καὶ εὔζωνος, καὶ τῷ ἑνὶ μὲν χιτῶνι, ἑνὶ δὲ τῶν οἰκετῶν ἀρκούμενος. Εἶτα καὶ τὴν Ῥώμην ἀπολιπὼν Γεννάδας, πρὸς τὴν νέαν ταύτην ἀφικνεῖται Ῥώμην, τὴν τοῦ θείου Κωνσταντίνου, φημί· ἀφ᾽ ἧς μὲν αἰτίας κινηθεὶς πρὸς τοῦτο λέγειν οὐκ έχω· πλὴν οὐκ ἀθεοὶ πάντως, οὺδ᾽ ἀλυσιτελῶς τῇ λαμπρᾷ ταύτῃ καὶ βασιλίδι τῶν πόλεων ἐνδεδημηκὼς, ᾗ καὶ τὸ ἱερὸν αὐτοῦ ἐναπόκειται σῶμα θησαυρὸς ἄσυλος, πλοῦτος ἀδάπανος, νοσημάτων πάντων ἀλεξιτήριον.

[4] γοῦν τὰ πάντα μέγας Σαμψὼν τὴν μεγάλην τὴνδε πόλιν κατάλαβὼν, ἐν σμικρᾷ μέν τινι φαύλῃ διῆγεν οἰκίᾳ, ἐν δὲ τῷ πλησίον κήδεσθαι πολὺς ἦν· τὴν γὰρ οἰκίαν ταύτην φιλανθρωπίας ὑπόθεσιν καὶ ἰατρεῖον ἄμισθον ποιησάμενος, τοὺς νόσῳ πιεζομένους ξενίζων ἦν καὶ φιλαδέλφως ὑποδεχόμενος, καὶ μὴ μόνον ἐπιμελείας ἀξιῶν πάσης, ὥσπερ οἱ τῆς τέχνης βούλονται νόμοι, ἀλλὰ καὶ τροφῆς κοινονῶν καὶ στρωμνῆς, ἀκολούθαις ταῖς τοῦ Χριστοῦ ἐντολαῖς, καὶ τοῦτο μὲν τὰ τῆς τέχνης, τοῦτο δὲ μᾶλλον καὶ τὰ τῆς χάριτος ἐνδεικνύμενος. Ποῦ γὰρ τέχνης ἔργον δαίμονας ἀπελαύνειν, καὶ παθῶν ἀνιάτων θαυματουργεῖν ἴασιν, ἐκείνῳ δ ράσαι, οἷα δὴ καὶ τὸ θελῆσαι ῥάδιον καὶ ἁπλῶς; Ἄλλου μὲν ἄλλο τι· Σαμψὼν δὲ ξενοδοχία καὶ φιλανθρωπία καὶ περὶ τοὺς ἐνδεῖς οἶκτος τὸ ἰδιαίτατον, ὡς μικροῦ καὶ εἰς φύσεως ἀποβαίνειν ἀναγκαιότητα, οἷον ἡλίῳ μὲν τὸ φωτίζειν, πυρὶ δὲ τὸ καίειν. Ἐντεῦθεν καὶ τῷ τηνικαῦτα Ἀρχιερεῖ τοῦ Χριστοῦ δῆλος γίνεται (ἀρετὴ γὰρ πρᾶγμα ἴσα φωτὶ λάμπων, ὅθεν καὶ ταχὺ λίαν ἀνακηρύττει τοὺς μετιόντας). Μῆνας οὗτος ἦν τὴν ἀρετὴν οὐκ ἄδηλος, καὶ Ἱερεὺς ὑπ᾽ ἐκείνου χειροτονεῖται τρίακοντα ἤδη γεγονὼς ἔτη, καὶ μικρόν τι πρός. Εἶτα καὶ τῷ τὴν βασιλείαν διέποντι φανερὸς γίνεται· παρ᾽ αἰτίαν δὲ τοιαύτην.

[5] Ἰουστινιανὸς μὲν ἦν κρατῶν, οὗ καὶ τῆς ἀρχῆς χρόνος πολὺς, καὶ βίος ἐπιφανής· τούτῳ νόσος ἐνσκήπτει μάλα βαρεῖα, τῶν αἰδοίων αὐτῷ πονήρως ἐχόντων, καὶ τῆς κύστιως ἕλκει χαλεπῷ κακωθείσης. μὲν οὖν ἔπασχέ τε καὶ ἔκαμνε καὶ τὰς ὀδύνας φέρειν οὐ δυνατὸς ἦν· ἰατρῶν δὲ σμῆνος αὐτῷ περιέχυτο καὶ περὶ αὐτὸν, ὥσπερ ἔθος, σπουδαιολογούμενοι παρῆσαν, οἳ ἐπαγγείλασθαι μὲν καὶ ἀγαθῶν ἐλπίδων πληρῶσαι κομιδῆ πρόχειροι, ἅτε δὴ καὶ τὴν χεῖρα τοῦ κάμνοντος ἐντεῦθεν ὑποκινοῦντες, καὶ προθυμοτέραν εἰς ἐπιδόσεις εἶναι παρασκευάζοτες· είς ἔργον δὲ τὸ ἐπαγγελθὲν ἀγαγεῖν, καὶ τοῦ λυποῦντος ἀπαλλάξαι τὸν πιεζόμενον, οὐ μόνον οὐκ ἐν ὀλίγῳ δυνατοὶ ποιεῖν, ἀλλ᾽ οὐδὲ τριβῇ καὶ μελλήσει πολλάκις, οὐδὲ τὸν μακρὸν χρόνον λαμβάνοντες εἰς βοήθειαν· ἀλλ᾽ ἕτοιμοι μᾶλλον τοὺς πάσχοντας αἰτιᾶσθαι τῆς βραδύτητος, καὶ τὰς πρὸς τὸ χεῖρον συμβαινούσας περιπετείας ὡς μὴ τοῖς παραγγέλμασιν εἰκοντας, περὶ τὰς βρώσεις πόσεις αφυλάκτως ἔχοντας· ἑαυτοῖς δὲ καὶ οἷς κέχρηνται εἰς θεραπείαν φαρμάκοις, μέμψιν οἱ βέλτιστοι προσάπτουσιν οὐδεμίαν. Τί οὖν βασιλεὺς; ἐπὶ πολλὰ μὲν αὐτοὺς λέγοντας ἑώρα καὶ μεγαλοστρημονοῦντας, οὐδὲν δὲ πρὸς θεραπείαν ἀνύοντας, ὅτι μὴ καὶ βλάπτοντας καὶ, ἀκεσίαν ἅπαντας ἀποδεικνυμένους, αὐτός τε ὀδύναις ἐβάλλετο μὲν, φέρειν δὲ οὐκ ἠδύνατο· ἰατρῶν μὲν ἔπ᾽ ἴσης πάντων τὸ ἀνωφέλητον καταγνοὺς, οἰμώζειν ἔφασκε· προσφεύγει δὲ μᾶλλον Θεῷ, καὶ αὐτοῦ λίαν ἐμμελῶς περιέχεται, καὶ τὴν ἐκεῖθεν ζητεῖ βοήθειαν. Ἐστὶ γὰρ, ὅτε δὴ καὶ ἀπορία διδάσκαλος ἡμῖν τοῦ λυσιτελοῦντος γίνεται, καὶ ὅθεν ἀψευδής ἥκει βοήθεια, μανθάνειν ποιεῖ· γὰρ βοήθειά μού, φησι, παρὰ Κυρίου.

[6] Θερμῶς τοιγαροῦν αἰτήσας, οὐ βραδέως ἐπιτυνχάνει· ἀλλὰ κατ᾽ ὄναρ αὐτῷ δείκνυται ἰατρῶν πλῆθος στιγηδὸν παριστάμενοι, τὴν μέν τοι στολὴν ἱεροπρεπῶς περικείμενοι· εὐνοῦχον δέ τινα παρελθόντα ἑώρα, χρυσουφῇ μὲν περιβεβλημένον, Πραιποσίτῳ δὲ τὴν ἀναβολὴν ὅμοιον, ὃς καὶ ὑποδεικνύειν αὐτῷ ἐώκει τῶν ἰατρῶν ἕκαστον, ὅπως ἔχει προσώπου καὶ ἡλικίας καὶ παραστήματος, ἐφ᾽ οἷς ἕνα ὄντα τὸ πρόσχημα ταπεινὸν, τὴν πολιὰν εὐπρεπῆ, τὴν ἔνδυσιν εὐσταλῆ, γνωρίσαι τε τοῦτον τῷ Βασιλεῖ ἐμμελέστερον καὶ οἷός ἐστι πάντων παρασκευάσαι καταμαθεῖν καὶ ὡς αὐτὸς μόνος, οὐ μέν τοι τῶν ἄλλων οὐδεὶς, φάναι δυνατός σοι δοῦναι τοῦ πάθους ἀπαλλαγήν. Ἐπεὶ οὖν καὶ ὕπνου ἀνείθη Βασιλεὺς ἀληθῆ κρίνας τὸν ὄνειρον (ἐποίει γὰρ πιστεύειν καὶ ταῦτα οἰκονομήσας ἰδεῖν καὶ μέλλων ἐξ ἔργου τὰ ὁραθέντα πιστώσασθαι) χαρᾶς μὲν πληροῦται· μετακαλεῖται δὲ τοὺς ἰατροὺς εὐθέως. Καὶ οἱ μὲν συνῆλθον καὶ εἰς ὄψιν αὐτῷ παρέστησαν ἅπαντες· δ᾽ ἐπήει ἕκαστον ψιλοπραγμονῶν ἐσχάτως, καὶ βασανίζων οὐχ ἧττον, τὸν χρυσὸν Λυδία λίθος, προσωπόν τε καὶ σχῆμα καὶ ἡλικίαν κατὰ τὰ ὑποδεχθέντα παράσημα διὰ τῶν ὀνείρων. Ὡς δὲ οὐδὲν τῶν παρόντων ἑώρα τοῖόνδε γνώρισμα, λύπη καὶ ἀπορία συνείχετο, καὶ οἷα διψητικώτερος ἔτι καθίστατο τοῦ ἐπαγγελθέντος ἀποτυγχάνων. Ἐντεῦθεν πολλή τε καὶ θερμὴ καὶ ὀξεῖα ζήτησις, ἐπαγγελίαι τε δωρεῶν καὶ τιμῶν μεγίστων, ἃς τὸν ἄνδρα τὸν ζητούμενον ἐμφανίσων, ἀκολούθως οἷς εἶδε συμβόλοις βασιλεὺς, ἔμελλεν εὐθὺς λήψεσθαι. μὲν οὖν ἐζητεῖτο λίαν ἐκθύμως, καὶ τὸ γνώρισμα ἦν, οὐ κατὰ τοῦ Πελοπίδος, ὥσπερ οἶδεν μῦθος, ἀπὸ τοῦ ὤμου, ἀλλ᾽ ἀπὸ τοῦ περιόντος τῆς ἀρετῆς καὶ προηγουμένως ἀπὸ τοῦ μετριοπαθοῦς καὶ συνεσταλμένου.

[7] Ἐπεὶ δὲ καὶ ἔτι δυσχερὴς ἦν εὕρεσις (ἐκρύπτετο γὰρ οὐ τὴν μορφὴν μεταβάλων, οἷα δὴ καὶ τὸν Πρωτέα πλάττουσιν, ἀλλ᾽ οἰκονομίᾳ τινὶ θεοτέρᾳ τούτου συμβαίνοντος, ἵνα καὶ βραδεῖα δήλωσις ἔτι μᾶλλον αὐτὸν ἐπιπόθητον καταστήσῃ) ὀψὲ καὶ μόλις τῶν ἰατρῶν τις τῶν βασιλικῶν, τῷ μὲν Βασιλεῖ γνώριμος, συνήθης δὲ τῷ Μεγάλῳ, καὶ τὰ ἐκείνου ἄριστα συνειδῶς, οὐ τὰ τῆς ἀρετῆς μόνον, ἀλλὰ καὶ τὰ τῆς χάριτός τε καὶ τῶν θαυμάτων, ἔνθεν αὐτῷ καὶ συμβαλείν ῥάδιον ἦν ἐκεῖνον εἶναι τὸν ἰασόμενον. Αὐτὸς οὗτος δῆλον εὐθὺς τὸν Μέγαν τῷ Βασιλεῖ καθίστησι καὶ χαρᾶς αὐτῷ γίνεται πρόξενος, ὅσης οἱ πάθει σωματικῷ κάμνοντες καὶ ἀπαλλαγῆς ἐφιέμενοι, δυνατοὶ μόνοι συνεῖναι. Εὐθὺς μὲν οὖν εἰς ὄψιν θαυμαστὸς αὐτῷ παρήει Σαμψών· οὐδὲ γὰρ οὐδὲ βραχὺ τὸ μέσον ἀκοῆς ψημι, καὶ τῆς θέας γενέσθαι παρῆκεν· οὕτως αὐτὸν τοῦ ἰδεῖν ἰσχυρῶς εἷλεν ἐπιθυμία. Ἰδὼν οὖν ἀνέγνω καλῶς ἀπὸ τῶν νυκτὸς ὁραθέντων τὰ μεθ᾽ ἡμέραν φαινόμενα, οἷον ὀφθαλμῶν ἡμερότητα, μορφῆς ἱλαρότητα, ἠθῶν εὐκοσμίαν, πώγωνος αὐχμηρίαν, ὀμμάτων κατήφειαν, σύμβολά τε αὐτῶ ἐπιτρέποντα μετριοφροσύνης. Ταῦτα ἐκεῖνος, προσιόντος τοῦ θαυμαστοῦ, θεασάμενος, οὐδὲ καθεκτὸς ἦν ἔτι, ἀλλ ἀναστὰς ἐξ ἀμέτρου περιχαρείας περιβάλλει τε τὸν εὐτελῆ τὸ φαινόμενον, τὴν βασιλείαν περίβλεπτος, καὶ φιλεῖ ἄγαν ἡδέως, οὐ στόμα μόνον, ἀλλὰ καὶ κεφαλὴν, μὴν αὐτὸς εἶ, λέγων, πάτερ, αὐτος εἶ κατ᾽ ὄναρ μοι παραδόξως ἐπιφανεὶς, ὰλλὰ καὶ τὸ πάθος τὸ ἐμὸν ἐπαγγελθεὶς ἰάσασθαι. Οὕτως εἰπὼν, εὐθὺς εἰς τὰ προσωτέρω συνεισήει τῶν βασιλείων ἐγκρατὴς ὢν ἐκείνου τῆς τε Ὁσιου χειρὸς, οὐδὲ γὰρ ὤετο μέγα τι ποιεῖν ἐκείνην τιμῶν, ἧς ἀπολαῦσαι θαυματουργήσης ἔμελλεν.

[8] Ἐπεὶ δὲ καὶ εἰσῆλθεν ἔνδον βασιλεὺς, καὶ συγκαθήμενον αὐτὸν εἶχεν, οὔπω κόρον δεχόμενος τῆς φιλοφροσύνης, ἔτι καὶ πλέον ἐποίει, λαμβάνων αὐτοῦ τὰς χεῖρας, ὄμμασιν ἐτίθει τοῖς ἑαυτοῦ καὶ καταφιλῶν μεθ᾽ ὅσης εἴποι τῆς ἡδονῆς, καὶ δάκρυα καταστάγων αὐτῶν ἥδετο· γὰρ τοῦ πιέζοντος πάθους ἀνάγκη ἄνθρωπον αὐτὸν ἐποίει μᾶλλον βασιλέα δείκνυσθαι καὶ ἀνθρωπίναις καλυπτόμενον ἀθλιότησιν μεγαλοπρεπείαις βασιλικαῖς ἐπαιρόμενον. Πλὴν ἀλλ᾽ πολλὴ αὕτη τοῦ βασιλέως μετριοπάθεια καὶ τὸ σέβας βαρύτητα καὶ λυπην ἐμβέβληκεν τῷ Ὁσίῳ, καὶ ὥσπερ ἄδικόν τι πάσχων, καὶ εἰς μετριοφροσύνην πλεονεκτούμενος οὐκ ἤνεγκε σιωπᾷν· Ἀλλὰ, Μὴ οὕτω ποίει, βασιλεῦ, μὴ οὕτως ἠρέμα καὶ ταπεινῶς, ὑπεφώνει, μηδὲ τῷ ἀμέτρως ἐθέλειν αὐτὸν ταπεινῶσαι, ἐμοὶ κρίμα προξενήσας ὑπεροψίας. Τὶ γὰρ πλέον ἔχω ἐγὼ τῶν κοινῶν ἀνθρώπων ταλαίπωρος ὢν καὶ ἁμαρτίαις ὑπεύθυνος, καὶ πολλῆς τῆς παρὰ Χριστοῦ χρηστοτητος καὶ φιλανθρωπὶας ἐπιδεής; Πλην ἀλλὰ τὸ ἄφθονόν σου τοῦτο τῆς πίστεως καὶ θερμὸν ἄγγελός σοι γίνεται ἀψευδὴς τῆς ἀπὸ Χριστοῦ βοηθείας, τοῦ βασιλέως δὴ τῶν βασιλευόντων καὶ πάντα δυναμένου ποιεῖν. Ούτως εἰπὼν, χεῖρα ἐπετίθει τῷ πάσχοντι μέρει· καὶ μὲν ἐνήργει τὰ ἑαυτῆς· ὁδὲ κρύπτειν ἐθέλων ταπεινοφροσύνης περιουσίᾳ χάριτος ἀφθονίαν, ἐπιθέμασί τισι τῆς ἐκ τέχνης, τῷ ἀλγοῦντι μέρει ἐπέβαλλεν, ἐπιγράφειν ἐπειρᾶτο τὴν ἵασιν· Ἀλλ᾽ ἐνίκα ἐπιπλαττομένην οὕτω θεραπείαν ὐποκρυπτομένη ἀλήθεια, καὶ ἐν πολλοῖς καὶ ἄλλοις θαυματουργὸς γνωρισθεὶς κἂν τούτῳ δὴ θαυματουργῶν ἐγνωρίζετο. Οὐ πολλαὶ παρῆλθον ἡμέραι καὶ βασιλεὺς ὅλως ἀπηλλάγη τοῦ πάθους καὶ καθαρᾶς ἀπέλαυσεν ὑγείας, πλήρης τε ἦν εὐφροσύνης καὶ θαύματος, τῆς μὲν διὰ τὴν ἀνάστρωσιν, τοῦ δὲ διὰ τὴν τοῦ ὑγιάσαντος πρὸς Θεὸν οἰκείωσιν,

[9] Ἔπειτα καὶ ὡς ἀμειψόμενος τὸ μέγα τῆς θεραπείας δωρήμασιν ἐπικαίροις, χρυσόν τε ἐδίδου μεγαλοψύχως, καὶ ἄλλα ὅσα δὴ ἐπιθυμίαν οἶδε παρακαλεῖν, τοῦ κατὰ σάρκα ζῶντός φημι· ἐκείνῳ δὲ τὸ λιτῶς οὕτω καὶ ἠμελημένως ζῇν, αὐθαίρετον ἀγαθὸν, παντὸς μὲν πλούτου μακαριώτερον, πάσης δὲ δόξης ἀξιωματικώτερον. Ἀμέλει καὶ τὸ τοῦ βασιλέως φιλότιμόν τε καὶ μεγαλόδωρον εὐκαίροις καὶ ἰσχυραῖς διεκρούσατο ταῖς ἀπολογίαις· Ἐκεῖνά μοι δίδως, βασιλεῦ, εἰπὼν, ὧν αὐτὸς ἡδέως ἐξέστην διὰ Χριστὸν, πολλὰ μὲν ἐν κτήμασι, πλεῖστα δὲ καὶ ἐν χρήμασι κεκτημένος. Πῶς οὖν ἐγὼ λήψομαι ταῦτα, ὧν τὸ ζῆσαι χωρὶς φανερῶς εὗρον ὠφελιμὼτατον, καὶ ὧν το ἀποστῆναι φρονίμως, Θεῷ οἰκειωθῆναι καθαρῶς ἀποδέδεικται. Εἰ δὲ βούλει διὰ πολλὴν χρηστότητα καὶ φιλανθρωπίαν κεχαρισμένον ἡμῖν τι γένεσθαι, μᾶλλον [Θεῷ γινέθω] καὶ οὕτω δὴ καὶ πρὸς ἡμᾶς τὸ γεγονὸς διαβήσεται. Ἔσται δὲ τοῦτο, εἰ πλησίον τοῦ ἐμοῦ οἰκίσκου, ὅν τε αὐτὸς οἰκῶ, καί τινας τῶν νοσήματι κατόγων εἰσάγων ἐπιμελείας ὡς ἐμὴ δύναμις ἀξιῶ, οἶκον τοῖς νόσῳ κάμνουσιν ἐπιθήδειον αὐτὸς ἐγερεῖς. Τοῦτο γάρ σοι καὶ ἀοίδιμον ὄνομα σθήσει καὶ προξενήσει μισθὸν ἀναφαίρετον. Ἤκουσεν βασιλεὺς, καὶ τὸ αἰτηθὲν ὡς δωρεὰν μᾶλλον αἴτησιν ἀσμένως προσήκατο. Καὶ παραχρῆμα (καὶ γὰρ ἦν τότε καὶ τὴν θεῖον ἐπ᾽ ὀνόματι τῆς τοῦ θεοῦ σοφίας ναὸν κατασκευασόμενος) καὶ αὐτὸν ἐπέταττε συνοικοδομεῖσθαι προθυμίᾳ τε ψυχῆς, καὶ οἰκοδομούντων πολυχειρίᾳ, καὶ δαψιλείᾳ παντὸς ἀναλώματος, αὐτοῦ μὲν παρέχοντος φιλοτίμως, κατὰ δὲ τὸ ἀρέσκον τῷ Μεγάλῳ τῆς οἰκοδομίας τελευτουργουμένης. Ἐπεὶ δὲ καὶ ὠκοδόμητο λίαν φιλοκάλως καὶ μεγαλοπρεπῶς, καὶ ὀνόματος αὐτοῦ ἠξιοῦτο, εὖθυς ἐκείνῳ τε ἐπετράπετο, καὶ αὐτὸς ἦν θειὸς Σαμψών, τὴν τοῦ οἶκου προστασίαν πεπιστευμένος.

[10] Προστίθησιν βασιλεὺς καὶ ἕτερον, βασιλικῆς ἄξιον μεγαλοδωρίας, ἀπόμοιραν οὐκ ὀλίγην, οὐδ ἐξ ὀλίγης προαιρέσεως τῷ ἁγίω τούτω οἶκῳ καθιεροῦν, ἐκ προνομῆς δήπου διαιρεθεῖσαν, ἧς θαυμαστὸς Βελισάριος ἀπὸ τῆς τῶν Ἀσσυρίων γῆς ἐκείνῳ προσαγαγὼν ἦν, λαμπρᾶς τῷ ὄντι καὶ φιλοτίμου. Εἶτα καὶ στημάτων δωρεαῖς κρατύνει τὸν οἶκον, ἱκανῶς ἐχόντων εἴς τε ἄλλας αὐτοῦ δαπάνας καὶ πρὸς ἰατρῶν σιτηρέσια, καὶ τῶν ἑτέρας ἐπιτετραμμένων αὐτοῦ λειτουργίας. Ἐπὶ πολλοῖς οὖν τοῖς χρόνοις οὕτως Μακάριος διαρκήσας ἐν ταἷς τῶν καμνόντων ἐπιμελείαις, καὶ πατρικῶς πάντων καὶ λίαν κηδεμονικῶς προμηθούμενος, ἐπεὶ καὶ εἰς βαθὺ γῆρας ἤδη παραδὺς ἦν, καὶ ἀδυνάτως ἔχον αὐτῷ τὸ σῶμα τὴν τελευτὴν ὤδυγε, νοσοῦ μὲν ὀλίγα καὶ οἷα προοίμια δείκνυσθαι ταῦτα καὶ ἀφορμὴ θανάτου. Θνήσκει δὲ οὐκ ἀθυμῶν, οὐδὲ βαρυνόμενος, οὐδὲ τὴν μετάθεσιν δυσχεραίνων κατὰ τὰς φιλοσωμάτους ψυχάς τε καὶ φιλοκόσμους, ἀλλὰ πρᾴως καὶ ἱλαρῶς, ἅτε γοῦν δ᾽ ἀκριβῶς ἐπιστάμενος ὑφ οὗ καλεῖται, καὶ ἐξ οἵας περιφορᾶς εἰς οἵαν κατάστασιν μεταβαίνει, καὶ οἷαι τὴν μακαρίαν αὐτοῦ ψυχὴν ἀπολαύσεις ἐκδέξονται· ἐκ γὰρ τῶν πόνων τὰς ἀντιδόσεις, ἐκ τῶν σπερμάτων τε ᾖδει καὶ τοὺς καρπούς. μὲν οὖν ἀξιόθεος ἐκείνου καθαρὰ ψυχὴ πρὸς οὐρανίους οἰκήσεις μεταφοιτᾷ· τὸ δὲ ἱερὸν σῶμα καὶ ἁγιον τῷ μεγίστῳ ναῷ Μωκίου τοῦ μάρτυρος πανσέπτως ἐγκατατίθεται· ἅτε δὴ καὶ συγγένειαν ἕλκειν ἐκεῖθεν τοῦ Μεγάλου φημιζομένου, καὶ οἰκείως ἔχειν, οὐ κατὰ σῶμα μόνον, ἀλλὰ καὶ πλέον κατὰ ψυχὴν δηλαδὴ καὶ τοὺς τρόπους. Ὅσοις δὲ τοῖς θαύμασιν ἐδοξάσθη τὰ πάντα θαυμασιώτατος, οὐ κατὰ τὴν ἐνταῦθα ζωὴν ἁπλῶς, ἀλλὰ μετὰ τὸν θάνατον πολλῷ μᾶλλον, οὔτε γλῶττα δυνατὴ λέγειν, οὔτ᾽ ἀκοὴ παραδέχεσθαι. Πῶς γὰρ; οὗ μὴ δὲ μέχρι καὶ νῦν οἱ τῶν θαυμάτων ἔστησαν ῥύακες· μᾶλλον δὲ οὐδὲ στήσονται, ἕως ἂν ἐκεῖνος αὐτὸς ᾖ, καὶ τοῖς αὑτοῦ χρῆται σπλάγχνοις ὗπὲρ ἀνθρώπων πρὸς Θεὸν διαπρεσβευόμενος Ὁλίγα τοίνυν, εἰ δοκεῖ, πζὸς δόζαν Θεοῦ καὶ τὴν τῶν ἀκουόντων ἡδονὴν καὶ ὠφέλειαν, τῶν μετὰ τὴν ἐντεῦθεν αὐτοῦ μετάθεσιν γενομένων τῷ λόγῳ μεταληπτέον.

[2] [Sampsonis patria, genus & parentes.] Hic ergo magnus, & cujus omnem orbem terræ pervasit fama, Sampson, genus quidem duxit ex illa celebri & inclita Roma. Ortus est autem non ex ignobilibus nec vulgaribus parentibus, sed valde honestis & claris: quorum magnæ quidem erant opes, genus autem ducebatur ex sanguine Imperatoris a. Sed cum viri hujus maximi res externæ ita se haberent, neque internas unquam neglexit. Nam & virtutis magnam curam gerebat, & divinæ Scripturæ lectioni erat intentus, & tamquam jucundissimo cibo ei diligenter adhærebat, & brevi tempore venit ad omnem ejus cognitionem. Verum cum neque medicinam, quæ ars valde conducit humanæ saluti, [Studet medicinæ:] vir humanissimus neglexisset, sed se etiam ei diligenter dedisset, etsi arte parum admodum ad quæstum sit usus, in pauperibus tamen cessit divinæ gratiæ ministerio, morbos curans immedicabiles, & tamquam gratiæ velamento arte utens propter summam humilitatem.

[3] Postquam autem ejus parentes e vita excessissent, non amplius cunctabatur, nec differebat; sed apta usus occasione, utpote quod nullus esset prohibiturus, [liberalis in pauperes.] ea faciebat, quæ sibi videbantur, & breves periturasque divitias commutabat cum æternis, obtemperans voci Dominicæ, jubenti vendere ea quæ quis habet, & præbere eleemosynam, & hinc parare crumenas, quæ minime veterascunt. [Matth. 19 & 6.] Dabat vero opes non parce, idque nec tenuiter nec guttatim distillans, sed profuse admodum & large, ambabus, ut dicitur, manibus effundens in ventres pauperum, aut esurientium; idque non semel, aut bis, sed per totam vitam: connata enim cum ipso & connutrita usque ad mortem fuit eleemosyna. Servorum autem greges nolebat amplius apud se manere, neque in servos uti arroganter imperio: sed potius libertate ingenue dignabatur, eis abunde præbens, quod ad victum sufficeret. Quid enim ei opus erat servitute hominum, qui se verum & germanum servum Domino consecraverat? Sic itaque erga facultates affectus, rebusque temporalibus tamquam vinculis exutus, erat revera levis & accinctus, & una quidem tunica, uno autem famulo contentus. Deinde Roma relicta hic vir egregius in hanc novam venit Romam, divini, inquam, Constantini civitatem. [CPolim venit.] Atque quænam quidem eum causa permoverit, nequaquam possum dicere. Sed non sine Dei numine, neque omnino inutiliter versatus in hac regia est civitate, in qua est etiam sacrum ejus corpus repositum, thesaurus sacrosanctus, divitiæ, quæ minime consumuntur, omnium morborum remedium.

[4] Hic ergo omni ex parte magnus Sampson, cum ad hanc pervenisset civitatem, [Morbidos excipit hospitio.] in quadam parva & humili domo habitabat, in proximi cura gerenda assiduus. Nam cum hanc domum benignitatis argumentum, & gratuitam fecisset officinam, eos, qui morbo premebantur, hospitio excipiebat, & fraterne tractabat: nec solum in eos omni utebatur cura & diligentia, ut volunt leges artis, sed & cibum, & cubile eis impertiebat, secundum Christi præcepta, partim quidem artis suæ, partim vero divinæ gratiæ beneficia impertiens. Quid enim? An artis opus est dæmones expellere, & morborum mirabilem efficere curationem? Quæ quidem ei facere, non minus quam velle, erat facile. Et alteri quidem aliquid aliud, Sampsoni autem hospitalitas & benignitas, & in egentes misericordia, erat adeo propria, ut propemodum ipsi naturalis fieret, sicut soli quidem est illuminare, igni autem urere. Hinc etiam innotuit ei, qui tunc erat Christi Pontifex: bonitatis enim splendor & decus eos, qui eam exercent, cito propalat. Is autem erat Menas, b virtute non obscurus. Ab illo ordinatur Sacerdos, triginta jam annos natus, & paulo plus. Deinde & ei innotuit, [Initiatur sacerdotio] qui administrabat Imperium. Id autem ex eo accidit.

[5] Justinianus quidem erat, qui imperabat, cujus & Imperii diuturnum fuit tempus, c & vita illustris. Ei morbus incubuit valde gravis, [Justiniano Imp. gravi morbo laboranti] cum ei male affecta essent pudenda, & vesica gravi laboraret ulcere. Atque ille quidem patiebatur, & laborabat, nec dolores ferre poterat. Ei autem erat circumfusum examen medicorum, & circa eum, ut mos est, aderant magno studio disputantes: qui ad promittendum quidem, & ad bona spe implendum sunt valde prompti, ut qui & ejus manum, qui laborat, hinc incitent, & efficiant, ut sit ad dandum alacrior: ut autem promissa deducant ad effectum, & laborantem liberent ab eo, quod eum male habet, non solum brevi non possunt efficere, sed neque longa mora & dilatione, neque longi temporis utentes auxilio: sed parati quidem sunt eorum, qui laborant, accusare tarditatem, aut etiam ad id, quod est deterius, proclivitatem, ut qui vel præceptis non acquiescant, vel in cibo & potu non ea, qua par est, cautione utantur: se autem, & ea, quæ ad curandum adhibent, medicamenta minime reprehendunt. Quid ergo Imperator? Postquam vidit eos multa quidem dicere, & magna verba loqui, nihil autem conferre ad curationem; imo vero lædere, & majores dolores afferre; ipse agitabatur quidem doloribus, ferre vero non poterat. Atque omnes quidem medicos ex æquo condemnans, ut inutiles, in malam rem abire jussit: ad Deum autem confugit, & ei magno studio adhæret, & illinc quærit auxilium. Nonnumquam enim egestas docet, quid nobis sit utile; & efficit, ut discamus, undenam verum veniat auxilium, Auxilium enim meum, inquit, a Domino.

[6] Cum itaque vehementer petiisset, non tarde consequitur, sed ei in somnis ostenditur multitudo medicorum, qui ordine quidem adstabant, honesta vero, [per visionē ostensus,] & quæ Sacerdotibus conveniebat, erant veste induti. Vidit autem quemdam accedentem eunuchum, ex auro quidem contexta veste indutum: Præposito vero amictu similem, qui visus est ostendere unum quemquam ex medicis, quo sit vultu, ætate & habitu; inter quos unum, qui erat specie humilis, canis decorus, vestitu honestus & compositus, diligentius curare, ut notus esset Imperatori; & efficere, ut sciret qualis esset in omnibus, & dixisse: Hic solus, & nullus ex aliis, tibi potest dare, ut a morte libereris. Postquam autem a somno fuit excitatus Imperator, verum judicans esse somnium (ut crederet enim, effecerat is, qui providerat ut videret, & quæ visa fuerant, erat re ipsa confirmaturus) impletur quidem gaudio: accersit autem statim medicos. Et illi quidem convenerunt, & se ei omnes coram stiterunt. Ille vero unumquemque lustrabat, diligentissime perscrutans, & non minus examinans, quam aurum lapis Lydius, vultumque & figuram, & ætatem, secundum signa, quæ erant ostensa per somnia. Postquam autem nullum vidit tale signum in eis qui aderant, dolore afficiebatur, & perplexo erat animo, multoque factus est avidior, quod nondum esset promissum assecutus. Hinc diligens facta est inquisitio, donorumque & maximorum honorum promissio, quos esset accepturus, qui virum ostenderet ex iis indiciis quæ viderat Imperator. Hic quidem diligenter quærebatur; signum autem, quo cognosceretur erat, non quomodo Pelopidis (ut narrat fabula) humerus; sed virtus insignis, & præcipue moderati mores & compositi.

[7] Cum autem esset difficilis inventio (celabatur enim, non formam mutans, ut fingunt Proteum, sed quodam divino hoc eveniente consilio, ut tardior ostensio eum redderet magis desiderabilem) vix tandem unus ex medicis Imperatoris, notus quidem Imperatori, magno autem Sampsoni familiaris, & qui res illius optime noverat, non virtutis solum, sed etiam gratiæ & miraculorum, eum manifestum reddit. Hinc autem illi facile erat conjicere, [ad hunc adducitur,] eum esse, qui illum erat curaturus. Hic ergo ipse magnum illum Sampsonem notum reddit Imperatori, & ei tantam conciliat lætitiam, quantam ii, qui laborant morbo corporis, & ab eo cupiunt liberari, soli possunt intelligere. Atque statim quidem venit admirabilis Sampson: neque enim inter visum & auditum intercessit tempus vel brevissimum: tantum ejus videndi Imperatorem ceperat desiderium. Cum vero eum vidisset, ex iis, quæ noctu visa fuerant, pulchre recognovit ea, quæ cernebantur interdiu, utpote oculorum mansuetudinem. formæ hilaritatem, morum honestatem, barbæ squalorem, adspectus tristitiam, & quæ eum decebant signa moderationis. Hæc cum ille, admirabili accedente Sampsone, esset contemplatus, non potuit amplius contineri, sed surgens præ immoderata lætitia, eum, qui specie vilis erat & abjectus, ipse, qui erat insignis Imperio, amplectitur, & suaviter admodum osculatur, non os solum, sed etiam caput, dicens: Certe, o pater, tu es ipse, qui mihi admirabiliter in somnis apparuisti: quin etiam te morbum meum pollicitus es curaturum. Hæc cum dixisset, statim ingressus est in regiæ penetralia, Sanctum illum manu tenens. Neque enim existimabat se magnum quid facere, illam honorans, cujus admirabilem virtutem mox esset experturus.

[8] Postquam autem ingressus est Imperator, & eum habuit secum sedentem, [& eundem sanat,] nondum sua erga eum benignitate satiatus, plura adhuc faciebat. Ejus manus capiens, suis imponebat oculis, & eas cum maxima voluptate deosculans, & in eas distillans lacrymas, lætabatur. Morbi enim, qui eum premebat, necessitas efficiebat, ut homo appareret potius, quam Imperator, & qui humanis flectebatur miseriis, quam qui Imperatoria efferebatur magnificentia. Verum enim vero hæc magna Imperatoris moderatio & religio, gravem Sancto injecit molestiam, & perinde acsi ei fieret injuria, & in eum nimia exerceretur modestia, non potuit tenere silentium; sed; Ne sic feceris, o Imperator, neque tam demisse & abjecte; exclamabat: nec eo, quod te ipse immodice dejicias & deprimas, efficias, ut damner arrogantiæ. In quo enim sum communibus hominibus superior, qui sum miser, & peccatis obnoxius, & opus habeo magna Christi benignitate & clementia? Verum enim vero hæc tua fidei abundantia & fervor, est futuri a Christo auxilii certus nuntius, qui est Rex Regum, & potest omnia facere. Cum hæc dixisset, imposuit manum parti affectæ. Et ea quidem suo fungebatur officio. Ipse autem copia humilitatis volens celare abundantiam gratiæ, quibusdam rebus, quas parti laboranti ex arte imposuit, curationem conabatur adscribere. Sed medicinam, quæ applicabatur, vincebat, quæ celabatur, veritas: & qui in aliis fuerat cognitus rerum effector mirabilium, in hoc quoque fuit cognitus fecisse miraculum. Non multi enim dies præterierunt; & Imperator fuit omnino liberatus a morbo, & est integram assecutus sanitatem, [studens celare miraculum.] repletusque est lætitia & admiratione, illa quidem propter recuperatam valetudinem, hac autem propterea, quod qui eum sanum fecerat, Deo esset familiaritate conjunctus.

[9] Deinde etiam, ut tantæ curationis beneficio responderet, B. Sampsoni aurum donavit splendide ac magnifice, & quæcumque poterant incitare desiderium ejus, qui secundum carnem vivit. Illi autem tenuiter & frugaliter vivere, [Recusat munera,] erat bonum per se expetendum, omnibus quidem divitiis beatius, quavis vero gloria ac dignitate excellentius. Imperatoris certe liberalitatem & munificentiam opportunis & validis recusavit excusationibus; Illa mihi das, dicens, o Imperator, quæ lubenter reliqui propter Christum, ut qui multas possiderem pecunias, & multas haberem possessiones. Quomodo ergo ea accipiam, sine quibus vivere aperte comperi utilius esse, & a quibus prudenter discedentem Deo esse conjunctum, dilucide est ostensum? Quod si pro summa tua benignitate & humanitate nobis aliqua in re gratificari cupias, id fiat Deo potius, & ita quod factum fuerit, ad nos quoque transibit. Fiet autem hoc, si prope meam domunculam, quam & ipse habito, [efficit tamen ut sibi hospitale ædificetur.] & aliquos ex iis, qui morbis laborant, eo introducens curo pro viribus, ægrotantibus domum aptam excitaveris. Hoc enim tibi & clarum nomen pariet, & conciliabit mercedem, quæ auferri non poterit. Audivit Imperator, & quod petitum fuerat, lubenter admisit, tamquam donum potius, quam petitionem. Et statim (tunc enim divinum construebat templum nomine Dei Sophiæ) jussit, ut id quoque simul ædificaretur prompto & alacri animi studio, & eorum, quæ ædificabant, magna multitudine, & omnium impensarum copia, ipso quidem suppeditante liberaliter, ex magni vero Sampsonis sententia effecto ædificio. Postquam autem pulchre & magnifice fuit ædificatum, & ab ejus fuit nomine denominatum, protinus illi fuit permissum. Et ipse erat divinus ille Sampson, cui commissa fuerat domus administratio. d

[10] Adjicit autem Imperator aliud quoque dignum Imperatoria munificentia. Non exiguam enim suorum bonorum partem, & non sine egregio proposito, huic ædi sanctæ consecrat, sumptam scilicet ex prædis, quas admirabilis ille Belisarius ad eum attulerat e terra Assyriorum, e quæ revera erant præclaræ & opimæ. Deinde domum quoque munit donis possessionum, quæ & ad alios ejus sumptus sufficiebant, & ad alimentum medicorum, & eorum, quibus erant alia commissa munera. Cum multos autem annos sic f transegisset ille Beatus in cura gerenda ægrotorum, de quibus omnibus erat instar patris solicitus, & jam ad gravem devenisset senectutem, & corpus imbecillum ei mortem parturiret, parum quidem ægrotat, [S. Sampsonis obitus,] & quod posset ostendi esse proœmium & occasio mortis. Moritur autem non tristis, neque graviter & ægre ferens decessum, ut solent animæ, quæ corporis & mundi nimio tenentur amore: sed placide & hilariter, ut qui pulchre sciret, a quo vocaretur, & a qua perturbatione ad quam transiret requiem, & quantæ voluptates essent beatam ejus animam excepturæ. [& post mortem] Ex laboribus enim remunerationes, & fructus noverat ex seminibus. Atque Deo quidem digna & munda illius anima ad cælestem transit habitationem: sacrum vero & sanctum ejus corpus deponitur honorabiliter in maximo templo Mocii Martyris, g utpote quod magnus ille Sampson ex eo diceretur trahere cognationem, non corpore solum, sed multo magis animo & moribus. Quam multis autem clarus fuerit miraculis, quæ est in rebus omnibus maxime admirabilis, non in vita solum, sed etiam multo magis post mortem, neque lingua potest dicere, [miracula.] neque auris admittere. Quomodo enim, cujus nec in hodiernum quidem diem constiterunt fluenta miraculorum? Imo vero nec consistent quidem, donec ille idem fuerit, & ejusdem misericordiæ ad intercedendum pro hominibus apud Deum. Pauca ergo, si videtur, ad Dei gloriam, & eorum, qui audiunt, delectationem ac utilitatem ex iis, quæ post ejus hinc excessum facta sunt, prosequatur oratio.

ANNOTATA F. V.

a Menologium Constantini Porphyrogeniti habet, eum fuisse consanguineum Constantini Magni. Menæa excusa nihil habent de ipsius familia.

b A Patriarcha Mena non potuisse Sampsonem ordinari Sacerdotem dictum est in Comment. prævio num. 18.

c Regnavit Justinianus Magnus ab anno Christi DXXVII ad DLXV.

d Erat hoc xenodochium, ut habet Cangius in Constantinopoli Christiana lib. 4, inter ædem Sophianam & ædem Irenes. Et, ut ibidem ait Cangius, extat Epistola Innocentii III Pontificis lib. 13. Epist. 17 qua confirmat præceptori & Fratribus hospitalis S. Sampsonis Constantinopolitani donationem castelli, quod Garelis nuncupatur, factum ab Henrico Imperatore CP. Meminit etiam istius xenodochii Jacobus de Vitriaco in Hist. Occiden. cap. 29 his verbis: Quemadmodum sunt Hospitalia sancti Spiritus in Romana urbe & S. Sampsonis in Constantinopolitana civitate, & B. Antonii in ipso capite, & B. Mariæ Ronsciovallis in introitu Hispaniæ, & alia quædam Deo grata & pauperibus peregrinis seu infirmis valde necessaria.

e Transferri id oportet post mortem Sampsonis: vivente etenim Sampsone xenodochium hoc satis misere habebat, ut habetur infra sub finem num. 17: quamvis, quod ad structuram attinet, satis magnificum fuerit, ut dictum est in Commentario prævio num. 15.

f Hæc non intelligenda sunt post conditum a Justiniano xenodochium: verum de cura & solicitudine quam etiam prius ægrotis & pauperibus impenderat: post structum enim xenodochium unum alterumve annum tantum supervixit.

g De S. Mocio Martyre actum est die XI Maji.

CAPUT II.
Miracula post mortem.

[11] Καὶ πρῶτόν γε τοῦτο, καὶ γλῶτται πολλαὶ ἄδουσι, καὶ βίβλοι φέρουσι, καὶ πάντες πιστεύουσι, καὶ κατὰ τὴν τοῦ μεγάλου, φημὶ, καὶ μέγα ἐν βασιλεῦσι λάμψαντος Ἰωστινιανοῦ τοῦ δήμου φορὰν, ἥτις γε κατ᾽ αὐτοῦ συνέστη, γενέσθαι συνέβη· καὶ ὅπως πάντολμοί τινες χεῖρες καὶ φιλοκίνδυνοι, πῦρ ἀνάψασαι, τοῖς λαμπροῖς τῶν οἴκων καὶ πολυχρύσοις, κατὰ τὸ ἐξαίρετον ἐπιτίθενται. Ἄρχεται μὲν οὖν τὸ κακὸν ἀπὸ τοῦ μεγίστου ναοῦ τῆς τοῦ Θεοῦ Σοφίας, καὶ τὰ κύκλῳ διανεμηθὲν, ἅπαντα εἶτα καὶ μέχρι τοῦ λαμπροῦ τοῦ δὲ οἴκου τοῦ θείου Σαμψὼν ἕρπον ἔρχεται, καὶ τῆς ὀροφῆς ὀξέως ἐπιλαμβάνεται καὶ τὸ προσωτέρω βρέμον ἐπήει, ἐπίδοξόν τε ἦν ὅσον οὔπω, καὶ παντελῶς θέσθαι τῷ οἴκῳ φθοράν. Τί τοίνυν τὸ μετὰ ταῦτα; πολλαὶ μὲν ἀντιστρόφως ταῖς προλαβούσαις ἐκινοῦντο περὶ αὐτὸν χεῖρες φιλοχαίριστοι καὶ φιλάνθρωποι, τί μὴ ποιοῦσαι, καὶ τί τῶν γενέσθαι δυναμένων, οὐ μηχανώμεναι πρὸς ἐπίσχεσιν τῆς τοῦ πυρὸς ῥύμης· ἀλλὰ τὸ δεινὸν ἀείμαχον ἦν, καὶ πάσης ἰσχυρότερον βοηθείας· ἡττᾶται δ᾽ οὖν ὅμως, καὶ κρείττων τοῦ Μεγάγου προστασία γίνεται. Ἦσαν γὰρ, ἦσαν, οἱ τὸν θεῖον τότε Σαμψὼν ἠξιῶντο θεωρεῖν, κύκλῳ τῆς ὀροφῆς περιθέοντα, ἐπιτιμῶντά τε τῷ πυρὶ, καὶ οἰονεὶ ἐμβριμώμενον, καὶ τῆς ὁρμῆς αὐτῷ παραδόξως ἀναχαιτίζοντα, οὗ καὶ τὴν θέαν ἐκεῖνον ὡσπερ καταπλαγὲν, εἰς τοὐπίσω τε ἐχώρει, καὶ ἀνεκόπτετο· ἔπειτα βροντῆς ἀθρόον καταῤῥαγούσης, ὄμβρος, οἶος, δαψιλὴς ἐπεῤῥύη, ὡς ἐντεῦθεν, τὸ μὲν πῦρ ἀποσβῆσαι, διασωθῆναι δὲ καὶ τὸν οἶκον πλὴν τῆς ὀροφῆς ἀπάθη.

[12] Προσκείσθω καὶ ἕτερα τῶν θαυμάτων, οὐ τὰ πολλοῖς πρότερον γενόμενα χρόνοις, δι᾽ ἀπορίαν καινῶν καὶ προσφάτων (οὐδὲ γὰρ ἐλείπουσιν ἄχρι καὶ νῦν τῶν ποταμῶν μιμούμενα τοὺς ῥέοντας ἀεννάως) ἀλλὰ τὰ μικρῷ πρόσθεν γεγενημένα, ἵνα καὶ πλέον οὕτω πιστὰ εἴῃ, τά μὲν αὐτοὺς ἐκείνους διηγουμένους ἔχοντα, τοὺς τῶν χαρίτων ἀποναμένους, γλώττας φιλαλήθεις καὶ τῷ ψεύδει παντάπασιν ἀπεχθανομένας· τὰ δὲ τοὺς γένει προσήκοντας ὑπηρετήσαντας ἀλλως ὠκειωμένους αὐτοῖς ἐκείνοις τοῖς τῶν θαυμάτων πεπειραμένοις. Αὐτίκα γοῦν Θεοδώριτος, τῷ τῶν Σπαθαροκουβικουλαρίων διαπρέπων τάγματι, ᾧ πολλή γε ἀρετὴ μαρτυρεῖται, χρηστότης μετὰ τῆς ἀληθείας, καὶ μετριοπαθὴς ἐπιείκεια. Οὗτος ὑπηρέτης ἦν, καὶ ὑπηρετῶν οἰκειότατος, Λέοντος ἐκείνου φημὶ, ὃν τῶν Πατρικίων τε καὶ Πραιποσίτων εἶχε χορὸς, καὶ ὃς μετῆλθε μὲν τὸν τοῦ Δρουγγαρίου τῶν πλοΐμων, μετῆλθε δὲ καὶ τὴν τοῦ Λογοθέτου τοῦ δρόμου ἀρχὴν, ἐφ ᾗ καὶ τέθνηκεν οὐ πλέον μετὰ τὸν ἐκείνου θάνατον μῆνες τὸ μέγιστον, πέντε. Τούτῳ τοιγαροῦν τῷ Θεοδωρίτῳ καὶ ἕτερος ἦν [Λέων τοὔνομα] τῶν συνυπηρετούντων τῷ περιφανεῖ Λέοντι, ἀλλὰ καὶ οἰκείως ἐχόντων καὶ ἰδιωτῶν τις, Πρωτοσπαθάριός τε γὰρ ἦν, καὶ ὡς σύνηθες ὀνομάζειν, ἐπὶ τοῦ Μαγκλαβίου, φίλος τε τῷ Θεοδωρίτῳ εὐ τὰ μάλιστα καὶ συνυπηρέτης ὁμόψυχος. Τούτῳ τοίνυν τῷ Λέοντι Δρουγγάριος κατά τινα πρόφασιν χαλεπῄνας, ἐξ ὄψεώς τε ἔθετο, καὶ παῤῥησίας αὐτὸν ἀπέστησε τῆς συνήθους, χρόνον οὐχὶ βραχύν. Μάρτυς εἰμὶ καὶ αὐτὸς τῆς πρὸς τὸν Λέοντα χαλεπότητος τοῦ ἀνδρὸς, καὶ τὴν ἀποστροφὴν οἶδα καὶ τὴν χρονίαν ἀπόστασιν· Καὶ γὰρ καὶ αὐτὸς ἠξίουν ὑπὲρ τοῦ Λέοντος, φίλος ὢν καὶ συνήθης τῷ Δρουγγαρίῳ. Ἠνιᾶτο τοίνυν Λέων μάλα σφοδρῶς καὶ ἀθυμίᾳ συνείχετο, καὶ τὴν λύπην εἶχε, καὶ αὐτῶν ὀστέων ἁπτομένην καὶ μυλλῶν, καὶ ἰσχυρῶς τήκουσαν. Ἦν δὲ τὸ λυποῦν οὐ μόνον τοῦ Λέοντος, ἀλλὰ μὲν καὶ Θεοδώριτος τὸν αὐτὸν εἷλκε ζυγὸν τοῦ λόγου, καὶ συνήλγει αὐτῷ καὶ συνέπασχε, νόμοις εἴκων φιλανθρωπίας, ἅτε δὴ φίλος ὢν καὶ συνυπηρέτης, ὥσπερ λόγος φθάσας ἐδηλωσέν.

[13] Ταύτη τοίνυν μὴ δὲ φέρων οὕτω πάσχοντα τὸν Λέοντα καθορᾷν, ἀπετόλμα δηλαδὴ καὶ παρεκινδύνευε τοῖς λόγοις τοῖς πρὸς τὸν ἑαυτῶν δεσπότην (σφόδρα γὰρ δυσπρόσοτός τε καὶ δυσομίλητος ἀνὴρ, καὶ μάλιστα ἐν ὑπηρέταις) καὶ ἠξίου περὶ αὐτοῦ τρόπον τὸν ἔμφρονα· Οἴχεται, λέγων, Λέων οἴχεται· δέος μὴ καὶ δράσαι μέν τι τῶν χαλεπῶν, ὅσπερ ἄντικρυς οὐ βουλόμεθα, μὴ δὲ θανάτου καταστῶμεν αἰτιοι· τέτηκε γὰρ δυστυχὴς ἤδη καὶ δεδαπάνηται, τὴν ἀποστροφὴν οὐ φέρων τὴν σὴν, καὶ ὅσον οὕπω ἀποβάλλει καὶ τὴν ψυχήν. Τοῦτο οὐχ ἅπαξ εἰρηκὼς, ἀλλὰ καὶ πολλάκις, τῷ συνεχεῖ καὶ εὐκαίρῳ πείθει, καὶ τὴν καταλλαγὴν πρεσβεύει καλῶς τῷ Λέοντι. Εἶτα καὶ εἰς ὄψιν αὐτὸν ἀγαγεῖν κελευσθεὶς, ἐκεῖνος ἐκ τῆς ἄγαν περιχαρείας (κλίμακα οὕτω συμβὰν κατιὼν) καὶ τῷ τάχει συμποδισθεὶς, διάστροφός τε καὶ ἔξεδρος τὴν τοῦ ποδὸς ἁρμονὴν γίνεται· καὶ εὐθὺς ἄφωνός τε καὶ ἀκίνητος ἦν, ὐπὸ τῆς περιωδυνίας ἀποῤῥαγεὶς, κλίνη τε εἶχε τοῦτον, μόγις πρὸς αὐτὴν ἐκκεκομισμένον. Τρεῖς παρῆλθον ἡμέραι, καὶ αὑτὸς οὕτως ἔκειτο ὕπτιος, ἄφωνος, ἀϋπνός τε καὶ ἀχανὴς καὶ ἄσιτος, οὐδὲ ὕδατος προσιέμενος οὐδαμῶς, οὐδὲ κινηθεὶς ὅλως· ἀλλ᾽ οἰονεὶ τῇ κλίνῃ προσηλωμένος καὶ τῆς ἀψύχου διαφέρων οὐδέν. Δεόμενος μέντοι καὶ σιωπῶν τοῦ Ἁγίου, ὁρᾷ τοῦτον παρὰ τοὺς πρόποδας ἑστηκότα τῆς κλίνης, τοῦ ἀστραγάλου τὸν ἐπαφώμενον τοῦ πεπονθότος ποδὸς, καὶ, Ἔγειραι, εἰρηκότα, κακὸν γάρ ἐστί σοι τὸ παραπὰν οὐδέν· ἅμα τε ἔφη τοῦτο, καὶ ἅμα ἐξήει, βλεπόντων τοῦ Θεοδωρίτοῦ τῶν ὀφθαλμῶν, τοῦ στόματος μηδὲ φθέγγεσθαι δυναμένου. Ἐπειδὴ καὶ Μέγας πόῤῥω τῶν ὀφθαλμῶν ἦν, ἐπάνεισι μὲν εἰς ἑαυτὸν Θεοδώριτος, καὶ οἰονεὶ ψυχοῦται, καὶ κινουμένῳ παρόμοιος δείκνυται, φωνὴν δὲ καὶ τὀ στόμα ὥσπερ πρότερον εἶχε, δοξάζων τε ἦν τὸν Θεὸν, φωνῇ φαιδροτέρᾳ, ὡς δὲ καὶ ὑποφθεγγόμενος, ἅγιός ἐστι Σαμψών. Καὶ αὐτίκα [πρὸς] τὸν ὑπηρετούμενον, Ἀνάστα, ἔφη, Βασίλειε (οὕτω γὰρ ἐκαλεῖτο) καὶ τὸ ἱμάτιόν μοι δὸς ἐπενδύσασθαι. Καὶ ἅμα τοῦ ποδὸς ἥπτετο, καὶ ἠγιῆ τοῦτον ὀρῶν. τατέρῳ τὴν χεῖρα προσῆγε τῷ ἐξ ἀρχῆς ἀπαθεῖ· ἔδεικνυ γὰρ αὐτὸν μικροῦ καὶ ἔκφονα παραδοξοποία τοῦ πράγματος, καὶ ὥσπερ ἐκλαθόμενος ἑαυτοῦ, καὶ ἀμφιγνοῶν διέκειτο, καὶ ἀπορουμένῳ ἐωκει. Ἄλλως τε δὲ καὶ περιχάρεια καὶ τὸ ἀδόκητον ἀγαθὸν, οἶδεν ἐξιστᾶν οὐ μετρίως Ὡς οὖν καὶ ἀμφοτέρους ἐῤῥῶσθαι διέγνω, αὐτίκα πρόθυμος προθύμοις ποσὶ, πρὸς τὸν τοῦ θεραπεύσαντος τάφον, ὁμολογεῖτε τὴν χάριν, καὶ τὴν εὐχαριστίαν, ὥσπερ οἶδεν εὐγνώμων ψυχὴ, θεοφιλῶς ἀποδίδωσι.

[14] Τῷ Θεοδορίτῳ δὴ τούτῳ καὶ ἑτέρῳ θαύματι, περὶ τὸν ἑαυτοῦ πέπρακται κύριον (δῆλος δὲ ἤδη, τίς οὗτός ἐστν) ἐξεγένετο ὑπουργῆσαι, ἀλλ᾽ ὅπως ἄρα καὶ ἐξεγένετο. Τοῦ Δρουγγαρίου Λέοντος, τοῦ δὲ ἱππαζομένου ποτὲ, συμβαίνει τὸν ἵππον τοίχῳ προσαῤῥάξαντα τὸν ἐκείνου πόδα πλῆξαι χαλεπῶς. Εἶχε τοιγαροὖν πονήρως ποῦς, οὐ παρ᾽ ολίγον, ἀλλ᾽ ἐν ἡμέραις συχναῖς. Εἶτα καὶ τοῖς ἰατροῖς οὕτως ἔχων ἐπιδεικνύμενος, προς τομὴν αὐτοὺς ἀναγκαίως παρεκάλει καὶ χειρουργίαν. μὲν οὖν ἡμέρα τετρὰς, ὅτε ούτω δέδοκται τοῖς ἱατροῖς δρᾶν· καὶ Νικόλαος (εἷς δὲ καὶ αὐτὸς τούτων ἦν, τῷ Δρουγγαρίῳ τε ὑπηρετούμενος καὶ τὸν αὐτοῦ οἶκον συμπληροῦν) ὡρίζετο ἐπενεγκεῖν αὐτὸς τὴν τομήν. Κατὰ δὲ τὴν νύκτα ἐκείνην, ἐπιφαίνονται τῷ Θεοδωρίτῳ ἄνδρες τρεῖς, τὸν οἶκον εἰσιόντες τοῦ Δρουγγαρίου, τὸ σχῆμα Ῥωμᾶιοι καὶ τὴν περιβολήν. Οἷς ὑπαντήσας, Που δὲ ἄφιξις; ἤρετο. Καὶ αὐτοὶ πρᾳείᾳ ἅμα φωνῇ, πρᾴῳ δὲ καὶ τῷ βγέμματι, Πρὸς τὸν κύριόν σου τόνδε πάριμεν, εἶπον. Πρὸς ταῦτα τῷ Θεοδωρίτῳ λέγειν ἐπήει· Ἀλλ᾽ ἠγνόηται καὶ ὑμῖν τοῖς κυρίοις, οἷα λύπη τῷ Δρουγγαρίῳ τῷγε νῦν ἔχε, καὶ ὡς τήμερον μέλλον τοῖς ἰατροῖς τομὴν τῷ ποδὶ ἐκείνου ἐπενεγκεῖν; Οἱ δὲ, οὔ, φασιν, ἀλλὰ τοῦτό σοι μὴ παραδεκτέον· ἡμεῖς γὰρ πρὸς αὐτὸν ἐλευσόμεθα τῆς Παρασκευῆς, καὶ αὐτὸν ἐποψόμεθα. Ἔωθεν οὖν τοὺς ἰατροὺς ἔργου ἔχεσθαι βουλομένους, καὶ τῷ ποδὶ ἐπαγαγεῖν τὴν τομὴν, εἶργεν Θεοδώριτος, ἐπιμνησθεὶς αὐτίκα τῆς ὄψεως, κᾀκείνοις ὅπως εἶχεν ἐξηγησάμενος, καὶ αὐτοὶ δὲ μαθόντες, καὶ οὐ παροπτέαν εἶναι τὴν ὄψιν εὐσεβῶς κρίναντες, επεῖχον. Ὡς δὲ καὶ Παρασκευὴ παρῆν (ὦ Χριστὲ, τῶν σῶν μεγαλειῶν, ὡς θαυμαστὸς εἶ Θεὸς ἐν τοῖς σοῖς Ἁγίοις!) ποὺς ἦν, οἶος πρὸ τοῦ παθεῖν ἀκραιφνὴς καὶ ὅλος ὑγιεινότατος, οὐχ ὅπως τομῆς, ἀλλ᾽ οὐδέ τινος ἄλλης ἐπιμελείας δεόμενος.

[15] Οὐ ταύτης μόνον οὗτος περιφανὴς Λέων, ἀλλὰ καὶ ἑτέρας ἀπέλαυσε τοῦ Μεγάλου θαυματουργίας· νόσῳ τῶν βαρυτάτων περισχεθεὶς, τοῖς τε ἄλλοις τοῦ σώματος μέρεσιν ἀδυνατοις, τοῖς δὲ γόνασι, μᾶλλον ὡς σχεδὸν ἀχρήστοις αὐτοῖς, καὶ μὴ δὲ ἐνεργοῖς οὖσιν, ἐκέχρητο· ἐν μὲν γὰρ ὁμαλεῖ τόπῳ καὶ πεδινῷ βαδίζειν ἰσως αὐτῷ κατὰ σχολὴν, οὐκ ἀδύνατον, κλίμακα δὲ ἀνελθεῖν, ὁδεῦσαι πρὸς ἄναντα, εἷς τῶν ἡρακλειῶν ἄθλων αὐτῷ τὸ ἐγχείρημα. Ἰατρῶν οὖν πάντων καὶ τῶν ἄλλως βοηθειῶν ἐπαγγελλομένων οὐδὲν πλέον τῶν ἐπαγγελιῶν ἀπέλαυσε καὶ τοῦ ἐλπίσιν ἐνησθῆναι μόναις. Εἶτα τῆς τοῦ Ἁγίου μνήμης ἐπιλαβούσης, φρονεῖ τι θεοσεβέστερον καὶ πρὸς τὸ ὠφελεῖν ἀληθέστερον, τῶν ἄλλων πάντων ὡς ἀνοήτων ὑπεριδὼν τῷ ἐκείνου πρόσεις τάφῳ, ἐν ᾧγενόμενος πραγματείαις μὲν οὐ χρῆταί τισιν, οὐ δὲ πολυημέροις ἄλλως προσεδρείαις, εὐχῇ δὲ μόνῃ τότε καὶ ἀλοιφῇ, τοῦ ἐκεῖθεν βλύζοντος μύρου ἐπὶ τοῖς γόνασιν αὐτοῦ τοῖς πεπονηκοσιν· οὗ γενομένου, ἀποβάλλεται μὲν εὐθέως τὰς τῆς νόσου πέδας, ῥώννυται δὲ τοὺς πόδας ῥῶσιν ἐντονωτάτην. Ἔπειτα καὶ ὑγιαίνοντι ὅλῳ σώματι καὶ ἡδομένῃ ψυχῇ, πρὸς τὸν οἶκον ἐπάνεισι τὸν οἰκεῖον. Πλῆν ἀλλὰ δεῖξαι βουλόμενος, ὅτι μὴ πρὸς ῥάθυμον ψυχὴν περὶ τὰς χάριτας εὐεργεσία, ἀλλὰ πρὸς εὐγνώμονα μᾶλλον καὶ θεραπευτικὴν, ἐπείπερ ό τοῦ θειου τοῦ δε Σαμψὼν οἶκος κάμνων ἦν τότε καὶ εἰς γόνυ κλιθεὶς, ὅσον ἐν χρήμασι καὶ ἀναλώμασι τοῖς εἰς δέον, αιτεῖται τὸν χρητὸν Κονσταντίνον (ἐκεῖνος γὰρ ἦν τότε κρατῶν) ἐγχειρισθῆναι οἱ τοῦ οἶκου τοῦ δε τὴν προστασίαν. μὲν οὖν ἐδίδου, ἤδει γὰρ οἷος τὴν ἐπιμέλειαν ἀνήρ. Αὐτὸς δὲ λαβὼν, οὐκ ἀνίει, καὶ χειρὶ, τὸ τοῦ λόγου, καὶ ποδὶ συμβαλλόμενος, καὶ πᾶσαν εἰσάγων ἐκεῖ τὴν σπουδὴν, ἕως ἀνέστησε τε καὶ ἀρκούντως ἔχειν καθ᾽ ἑαυτὸν παρεσκεύασεν,

[16] Οὐ δὲ τοῦτο παραλιπεῖν ἄξιον, καὶ τὸν ἰασάμενον καὶ τὸν αὐτὸν ἐπὶ ἀμφω ἰαθέντα σημαίνει, μὲν γὰρ ἦν περιφανὴς Λέων, Σαμψὼν δὲ θεῖος ἰασάμενος. Ὑέλωψ τὸ πάθος. ἕν ἐστι καὶ τοῦτο τῶν ὀφθαλμοὺς ἀνθρώπων ἐπισαινόντων, καὶ τῷ ἐκείνου κανθᾠ ἐσισκῆψαν, ἐπίεζεν ἱσχυρῷς. Τοῦτο ἰατρῶν τις ἐκκόψας, βλάπτων ὑπῆρχε μᾶλλον ὠφελῷν, καὶ τούτῳ μόνῳ δηλαδὴ μὴ πονηρευόμενος, ὅτι μὴ ἐκὼν ἐπῆγε τὴν βλάβην· μεγίστη γὰρ τομὴ γίνεται καὶ ἄκρως ἐπιφαλὴς, ἣν καὶ αὐτὴν θεῖος ἰᾶται Σαμψὼν, τῷ ἐκείνου μύρῳ θαμινωτέρον ἐπιχειομένην, μικρᾶς τινος ἄγαν ὑπολειφθείσης ὁπῆς, καὶ αὐτῆς κατὰ πρόνοιαν δηλαδὴ καὶ τοῦ ὠφελεῖν ἕνεκεν· Διὰ τῆς γὰρ ἰκμάς τις εὐχερῶς ἀποῤῥέουσα, τὰ μεθ᾽ ὅλα τῷ τε ὀφθαλμῷ καὶ τῇ κεφαλῇ συνέτεινε.

[17] Προσεθήτω καὶ τὸ τοῦ Γενεσίου τοῖς ἄλλοις τοῦ Μεγάλου θαύμασιν· ἔχει γὰρ μετὰ τοῦ φοβεροῦ καὶ τὸ χαρίεν, καὶ ἔστιν ἐπιεικῶς ἀξιάκουστον. τοίνυν Γενέσιος οὗτος, ἦν μὲν εἷς τῶν τοῦ Κλήρου, ἦν δὲ καὶ ὑπουργῶν περὶ τὰς τοῦ ξενῶνος τοῦδέ λειτουργίας, ἔτη συχνά· καὶ γὰρ οὐκ ἐλάττων χρόνοι τριάκοντα ὑπηρεσία. Ἐτύγχανε δέ ὢν ἀμελὴς περὶ αὐτὰς, καὶ ἀτεχνῶς ῥάθυμος. Ταύτη τοι καὶ μιᾶς τῶν νυκτῶν, ἐπιστὰς αὐτῷ Ἅγιος, πληγὰς ἐντείνει πολλάς· Διὰ τί μὴ, λέγων, παρέχεις ὧν χρείαν οἱ κάμνοντες ἔχουσι; καὶ δια τί περὶ ταύτην σου τὴν διακονίαν ὀλιγώρως ἔχεις; Ταῦτα δὲ, οὐκ ὄναρ οὐδὲ μέχρι καὶ ψιλῆς φαντασίας ἔτυχεν εἰργασμένα, ἀλλ᾽ ἐπ᾽ αὐτῶν ἄντικρυς τῶν ἔργων καὶ ἀπόδειξις φανερά· ἕωθεν γὰρ ἀφωνον μὲν ἦν τῷ Γενεσίῳ τὸ στόμα, μελανίαι δὲ καὶ πελδνώσεις περὶ τὸ σῶμα διαφανεῖς, γλώττης οὐκ ἔλαττον ἀπαγγέλλουσαι τά πραχθέντα. Ἐπεὶ οὖν καὶ ἐρωτώμενος πεπόνθοι, διασαφῆσαι ἀδύνατος ἦν, χάρτης αὐτῷ δίδοται, καὶ τούτῳ ὅπως, εἷχεν, ἐντίθεσι τὰ γεγεννημένα. Τρεῖς τὸ μεταξὺ παρῆλθον ἡμέραι, καὶ μὲν ἄγλωττος. Τῷ δὲ Δρουγγαρίῳ τῶν πεπραγμένων ἀκουστῶν ἤδη γενομένων, οἷος ἐκεῖνος οὐδὲ καθεκτὸς ἦν ἔτι, ἀλλὰ πρὸς τὸν ἱερὸν οἶκον τὸ παραυτίκα γίνεται, καὶ διψῶν μὲν διὰ πεύσεως καὶ ἀποκρίσεων ἀκοῦσαι τρανέστερον τὰ γεγενημένα· ἀπορῶν δὲ διὰ τὰς ἐγκειμένας ἔτι πέδας τῇ γλώσσῃ τοῦ πεπονθότος εύχὴν τὰ τοῦ πράγματος ἐπιτρέπει· Ἅγιε τοῦ Θεοῦ, λέγων, εἴμου σύνοιδας τὴν πίστιν ὅση πρός σε, καὶ ὅπως ἐμμελέστατος ἐγῶ περί τὴν λειτυργειαν, δὸς αὐτῇ γλώττῃ μοι τὸν Γενέσιον πέπονθεν ἀπαγγεῖλαι· Οὕτω ἐκεῖνος εὐξάμενος, οὐ διήμαρτε τῆς αἰτήσεως, ἀλλ᾽ ἐρωτώμενος ὑπ᾽ αὐτοῦ Γενέσιος, πρῶτα μὲν ὑποβατταρίζων ἦν, ἀμυδρῶς τε καὶ διακεκομμένως ὑποφθεγγόμενος καὶ ἧττον συνετὰ λέγων· κατ᾽ ὀλίγον δὲ ἀνεθείσης αὐτῷ τῆς γλώττης πάντα διασαφεῖ, προσθεὶς καὶ τὰ περὶ τῆς Μεγάλου οἰκίας· δι᾽ ἐκείνην γὰρ καὶ μᾶλλον ἀγανάκτησις, ἥτις ζώντι μὲν τῷ Ἁγίῳ, καὶ ἔτι περιόντι τῷ βίῳ, φαύλως εἶχε καὶ ἱκανῶς ἐξουτενοῦτο· μεταστάντος δὲ πρὸς Θεὸν, καὶ ἤδη φανεροῦ γενομένου τὴν ἁγιότητα, ἔδει πάντως αὐτὴν καὶ τιμῆς ἀξιοῦσθαι καὶ ὡς ἐκείνου οἰκίαν λογίζεσθαι, δὴ καὶ γέγονεν, εὐσεβῶς τε καὶ φιλοθέως, εἰς γὰρ ναὸν μεταβέβληται καὶ ἁγιστείας ἀξιοῦται τῆς προσηκούσης.

[18] Ἀλλ᾽ οὐδὲ τὸ πρὸς τὸν Εὐστράτιον θαῦμα, ὃς τοῦ καταλόγου μὲν τῶν Προτοσπαθαρίων ἐστὶν (ἔτι δὲ ζὼν καὶ περιὼν δείκνυται) μικρὸν οἷον καὶ τὸ τυχὸν καὶ οὐδὲ μνήμης ἄξιον. Ἠλγει μὲν γὰρ ἐκεῖνος ὀφθαλμῶν δὴ τὸν ἕτερον, καὶ λίαν σφοδρῶς· φίλος δὲ ἦν αὐτῷ καὶ συνήθης πρωτοσπαθάριος Λέων, ὃν καὶ ὑπηρετεῖσθαι τῷ Δρουγγαρίῳ φθάσαντες ἐδηλώσαμεν, ὃς καὶ τὴν τοῦ ξενῶνος προστασίαν ἐπιτετραμμένος ἦν ἐξ ἐκείνου, ὀδύναις οὕτω βαλλόμενον ταῖς ἐκ τοῦ ὀφθαλμοῦ ἐπιδὼν, Εἰ ποιήσεις, ἔφη, φίλε Εὐστράτιε, ὅπερ ἐγώ σοι ὑπόθωμαι, οὐδενὶ ἕξεις τὸ κωλύον ἔχων τὸν ὀφθαλμὸν ὑγιᾶ· ἐραμένου δὲ τοῦ Εὐστρατίου καὶ τί ποτέ ἐστιν ποιήσω; Ἐλαίου δεῖται ξενὼν, ἔφη, καὶ εἰ παρέξεις τὸ πρὸς τὴν χρείαν, ἀναμφιλέκτως ὑγιανεῖς· ὅμως, εἰ βούλει, καὶ ἐνγράφους σοι τούτου παρέξω τὰς πίστεις. Οὕτως ἔφη, καὶ οἱ λόγοι οὐ μέχρι καὶ λόγων ἔστησαν, ἀλλ᾽ ἤδη καὶ εἰς ἔργον ἐξέβαινον, ἐπιθαρσήσας τῇ τοῦ Μεγάλου δυναμει, καὶ οἷς ἑώρα ὑπ᾽ αὐτοῦ θαυματουργουμένοις Λέων πιστοῖ τὸν Εὐστράτιον διὰ γραφῆς, οὕτως ἐχούσης· Ἐγὼ Λέων πεποιθὼς ἐπὶ τῇ τοῦ Ἁγίου δυνάμει, καὶ ᾗ πρὸς αὐτὸν ἐμβεβαίωμαι πίστει, ἐγγυῶμαί σοι τῷ Εὐστρατίῳ, παρέχοντι γάρ σοι τό γε πρὸς τὴν χρείαν τοῦ οἰκου ἔλαιον, παρέξει σοι καὶ Μέγας τὸν ἐκ Θεοῦ ἔλεον καὶ τὸν ὀφθαλμὸν ἀλγήσεις οὐκέτι. μεν οὖν Ἅγιος ἔφθανε τὰ παρ᾽ ἑαυτοῦ, ποιῶν τὴν ἐκείνου δόσιν, καὶ ἀπαθῆ καὶ ἀνάλγητον εἶχὲ τὸν ὀφθαλμὸν Εὐστράτιος. Ἐκεῖνος δὲ, κατὰ τὸ ἀδόμενον, ἅμ᾽ ἠλέητο, και τέθνηκεν χάρις· ὠλιγώρησε γὰρ ὧν επηγγείλατο, μετὰ τὸ τυχεῖν ὧν ἠβούλετο, λίαν ἀναξίως καὶ σφαλερῶς, χορηγός τε ἐλαίου τοῦ πρὸς τὸν ἱερὸν οἶκον, οὐδὲ βραχέος ἦν. Ἀλλ᾽ Μέγας νυκτὸς ἐκείνῳ ἐπιφανεῖς (δεῖ δὲ χρήσασθαι τοῖς αὐτοῦ λόγοις) Ἐμοὶ, ἤφε, ἐμπαίζεις; φρενοῖ τὸν Εὐστράτιον ἀλεθὴς αὕτη ὄψις, καὶ δέους αὐτὸν ἐμπίπλησιν· ἅμα γὰρ φωτὶ τὸ ἔλαιον ἅπαν πρὸς τὸν Λέοντα ἐπιπέμψας, Ἀπέτεσά σοι, φησὶν, ἤδη τὸ χρέος, αὐτὸς δέ μοι ἐξιλέου τὸν Ἅγιον· οὐδὲ γὰρ δυνατὸς ἐγὼ φέρειν τας παρ᾽ αὐτοῦ ἀπειλάς.

[19] Τὸ δὲ περὶ τὸν Πρωτοσπαθάριον Βάρδαν γεγονὸς, μικροῦ καὶ πίστεώς ἐστι κρεῖττον, ὃς ἐτύγχανε μὲν ἀδελφὸς ὢν, Ιωάννου, φημὶ, τοῦ Πατρικίου, τοῦ ἐκ Μακεδόνων τὸ γένος ἕλκοντος· σφόδρα δὲ οὗτος Ῥωμανῷ Βασιλεῖ, τῷ ἐπιεικεῖ τε καὶ χρηστῷ προσωκειοῦτο. ὃν καὶ ἴσασι παντες υἱὸν Κωνσταντίνου γενέσθαι, τοῦ, τὰ πάντα συνελόντα εἰπῶν, βασιλικωτάτου. Τούτῳ τοι γάρ οὖν τῷ Βάρδᾳ πάθος τῇ πλευρᾷ ἐπισκέπτει, παντάπασι χαλεπόν (ἄνθρακα τὸ πάθος ἰατρῶν παῖδες κατονομάζουσιν) καὶ ἅπασαν αὐτοῦ τὴν πλευρὰν μικροῦ περίεσχε, καὶ εἱς πέντε μὲν ὁπὰς διετέτρητο, ὀδύνας δὲ ἀφορήτους ἐδίδου τῷ πάσχοντι· καὶ γὰρ οὐ μέχρις ἐκείνου τὸ τῆς κακίας πικρὸν ἕστη· ἀλλὰ μὴν καὶ εἰς τὸν μαστὸν εἴτ᾽ ἐκ τῆς πλευρᾶς διεδόθη, καὶ ἑτέρα τις ἀνεδόθη πικροτάτη παραφυὰς, καὶ μέγαν αὐτὸν καὶ ἐξωδηκότα διέθηκε· καὶ τὸ πάθος ηὔξετο καὶ ἰσχυρὸν ἦν, ὡς καὶ τοις ἰατροῖς κρεῖττον ἰάσεως εἶναι δόξαι, καὶ τὰς τῆς ζωῆς αὐτῶ ἐλπίδας ἀπαγορεῦσαι. Ἐπεὶ δὲ καὶ τοῦ Ἁγίου μνήμη ἐγγίζουσα ἦν, ἰατροὶ πάντες, καὶ οἱ οὐτω καλούμενοι Χαρτουλάριοι, καὶ ὅσοι ἕτεροι ἔμελλον εἰς τὴν ἐπιοῦσαν, ὥσπερ εἰθισμένον αὐτοῖς, εἰς τὸν τοῦ λαμπροῦ μάρτυρος Μωκίου ναὸν ἀφικέσθαι, καὶ τὴν συνήθη λιτὴν ἐκτελέσαι· τήνδε τὴν ἑσπέραν ἀπολιπόντες αὐτὸν ἤδη ἀπειρημένον, καὶ ἀγαθῶν ἐλπίδων ἔρημον, ἀπιόντες ᾤχοντο· ἕωθεν δὲ οὗτος μετακαλεῖταί τινα τῶν χαρτουλαρίων (ὁ Ὀστιάριος μιχαὴλ οὗτος ἦν) ὃς καὶ ταῦτά μοι διηγήσατο· ξενοδόχος δὲ τηνικαῦτα Βάρδας, τῷ πάθει τούτῳ κατηλεμένος, ἐτύγχανον ὢν· ἐπεὶ οὖν οὗτος ἀφίκετο πρὸς αὐτὸν ἑστηκοτα ὁρᾷ, καθαρά τε ἱματισμένον, καὶ ὑγιεινῶς διακείμενον, οὕτως ἰδὼν ἔχοντα, πληροῦται μὲν θάμβους, παραφρονεῖν δὲ αὐτὸν οἰόμενος καὶ ἐξεστηκέναι, Οὐαί μοι, φησὶ, τί σοι γέγονεν; καὶ ὃς· Ἀλλα σύγε ἀπολιπὼν, ἔφη, τὸ δόξαν, ὥσπερ ἄρα χρὴ, τῷ Θεῷ προσάγειν, οἱμώζεις μᾶλλον, καὶ ὅμοια τοῖς θρηνοῦσι βοᾷς; Πλὴν ἀλλ᾽ Μιχαὴλ καὶ ἔτι πλέον τῷ παρ᾽ ἐλπίδα θεάματι ξενιζόμενος, ἠρώτα τε καὶ διεπυνθάνετο ἐμμελῶς, καὶ ἐδίψα παθεῖν το γενόμενον. Ὁδὲ, λέγειν εὐθὺς ἤρξατο λαμπρωτέρᾳ γλώττῃ καὶ πομπικῶς· τοιοῦτον ὄντως περιχαφεια.

[20] Ἐπεί μέ, φησι, καταλιπόντες οὕτως ἔχοντα, οἴκαδε αὐτοὶ ἐχωρεῖτε, ἐγὼ ὑπό τε τῶν τοῦ πάθους ὀδυνῶν βαλλόμενος, ὑπό τε τοῦ ἀπεγνῶσθαί μοι τὰς τῆς ζωῆς ἐλπίδας, ἀθυμία νικώμενος, καὶ μᾶλλον ὅτι μὴ καὶ αὐτὸς ἠξίωμαι σὺν τοῖς ἄλλοις εἰς τὸν τοῦ Ἁγίου τε τάφον οἴχεσθαι, καὶ τὰ τῆς μνήμης συνεορτάσαι, ἄγρυπνος μετὰ ἅπασαν τὴν νύκτα διῆλθον. Οὕτω δὲ κείμενος, ὁρῶ γέροντά τινα τοῦ ναοῦ τοῦ οἴκου μου ἐξεληλυθότα (ἐώκει δὲ καὶ μοναχὸς εἶναἰ) οὗτος μέσον τῆς οἰκείας ταύτης παραστὰς, καὶ ἀπιδὼν πρός με, Σοὶ λέγω, φησὶ, ἔγειραι. Ἐμοῦ δὲ, Πῶς τοῦτο ἔφης, οὐδὲ γὰρ δύναμαι; φθεγξαμένου, ἐκεῖνος καὶ δὶς καὶ τρὶς προσετίθει, οὑτωσὶ λέγων. Τελευταὶ δὲ, Ἐγώ σοι λέγων φησὶ, ἔγειραι καὶ εἰς τὸν τοῦ ἁγίου Σαμψὼν τάφον άπελθε πρὸς τάχοις· Οὕτως εἰπόντος, εὐθὺς ἐγὼ μικρόν τι τῆς κλίνης ἐμαυτὸν ἀνέσχον· κᾳκεῖνον ἐθεώμην εἰς τὸν ναὸν, ὅθεν μοι ἐξελθὼν ἐφάνη, αὖθις ἐπανελθόντα, καὶ τέλος, ἀφανῆ γενόμενον. Καὶ τότε δὴ ὅλος ἐξανέστην, καὶ ἐώκων ὀδύνης ἀπηλλάχθαι πάσης· τότε οἴδημα τοῦ μαστοῦ ἀμφοῖν ἐπισφίγγων, πνεύματος ἠσθόμην ἀπὸ τῆς πλευρᾶς ὄπισθεν ὑπαφιομένου. Εἶτα καὶ τὴν σύνοικον ἡδέως φωνήσας, δοκῶ μοι, ἔφην, μηδεν ὀδυνᾶσθαι· ἀλλὰ σὺ τοὺς ἐπικειμένους τῇ πληγῇ δεσμοὺς λῦσον ἠρέμα. Καὶ αὐτὴ οὕτως ἐποίει, καὶ ἀηδίὰ πολλὴ ταύτην εἶχε, καὶ οἴμοι [ἔφη] τίς οὗτος ἀμανίτης τῇ πληγῇ ἐπικείμενος; τὸ δὲ ἦν διασεγημμένη σάρξ καὶ ἀπόβλητος τοῖς ἀμφίοις συνεκσπασθεῖσα. Οὕτως ἰαθεὶς ἐγὼ καὶ παραδόξως ἀναῤῥωσθεὶς, οὐκ ἔτι οἷός εἰμι ἐμαυτὸν ἐπέσχειν, ἀλλὰ τῇ τοῦ ἰασαμένου πειθόμενος ἐντολῇ, πρὸς τὸν αὐτοῦ ἄπειμι τάφον, τοῖς ἄλλοις συνεορτάσων. Οὕτως εἰπὼν, οὕτω δὴ καὶ παραχρῆμα ἐποίει, καὶ πρὸς τὸν Ἅγιον πλήρης ἡδονῆς καὶ χαρᾶς ἀπήει, τοῖς συναντῶσι μέν τοι, καὶ ἄπιστόν τι χρῆμα ἐδόκει, καὶ τὴν ὄψιν ἀμφισβητήσιμον.

[21] Συντετάχθω τοῖς προλαβοῦσι καὶ αὐτὸ τοῦ Γεωργίου τὸ θαῦμα, οὐ φαῦλον γὰρ, οὐδὲ τὸ τυχὸν, οὐδ᾽ ὥστε καὶ παριδεῖν ἄξιον. Οὗτος οἰκέτης μὲν ἐτύγχανεν ὢν μοναχοῦ τινος καὶ ἱερέως, ἐφραῒμ τούνομα, τῷ τοῦ ὕδρωπος δὲ περισχεθεὶς πάθει, καὶ τῷ ἱερῷ οἴκῳ τοῦ Μεγάλου ἀνακλιθεὶς· ἔπειτα τὴν χρονίαν κατάκλισιν δυσχεράνας, ὰπολιπὼν τὸν ἱερὸν τοῦ δεσπότου οἰκίσκον ἄπεισιν. μὲν οὖν δεσπότης οὐκ ἀνίει παραινῶν αὐτῶ καὶ ὑποτιθέμενος ἀνελθεῖν αὖθις, καὶ τῷ τοῦ Ἁγίου οἴκῳ προσμεῖναι· ἐπεὶ δὲ μὴ ἔπειθεν (ἐφείδετο γὰρ αἰστηροτέρων ῥημάτων διὰ τὴν τοῦ πάθους βαρύτητα) κᾆν γοῦν εἴσω τοῦ εὐκθηρίου εἴσελθε, ἔφη, αὐτὴν τὴν τοῦ Ἁγίου προσκυνήσων εἰκόνα· εἶτα τοῦ ἐλαίου λαβών τε καὶ ἀλειψάμενος τῇ κοίτῃ τῇ σῇ, ἀνακλίθητι. Καὶ ὃς ἐποίει τὸ κελευσθὲν· ἐπεὶ δὲ καὶ ἡμέρα ἦν, ἐκελεύετο μὲν παρὰ τοῦ δεσπότου καὶ ἔτι τὰ ὅμοια ποιεῖν. δὲ· Ἀλλ᾽ ἐγώ, φησι, ἔῤῥωκα, καὶ τῇ τοῦ Ἁγίου δυνάμει καθαρᾶς ἀπέλαυκα ὑγιείας· ταυτῆς γὰρ τῆς νυκτὸς κατ᾽ ὄναρ ἐπιφανείς μοι Ἅγιος, τής τε κοιλίας μου ἥψατο, καὶ εἴρεκέ μοι· Ἄπιθι ὑγιαίνων, οὐδὲν γὰρ ἔτι σοι τῶν κακῶν ἐνοχλεῖ. Οὐδ᾽ ἤρκει πρὸς πίστιν αὐτὰ τῷ δεσπότῃ· ἀλλὰ καὶ πεῖραν προσήγεν, καὶ περιειργάζετο πρόσωπόν τε ἐκείνου, καὶ κοιλίαν, καὶ πόδας, καὶ τὰ λοιπὰ μέλη τε καὶ μέρη, καὶ ἐπεὶ ουδὲ λείψανόν τι ἑώρα οὐδὲ ἰχνος τοῦ πάθους οὐδὲν, δόξῃ τῇ πρὸς Θεὸν ἐχρῆτο καὶ εὐχαριστίᾳ τῇ πρὸς τὸν Ἅγιον, ἰατροῦ τετυχὼν ἀμίσθου καὶ ἀψεύδους, καὶ ὑγιῶς ἔχοντα τὸν οἰκέτην ὁρῶν.

[22] Ἀλλὰ καὶ τὸ τῆς Εἰρήνης πάθος ὁμοίως ἦν ἔχον· ὕδρωψ γὰρ καὶ αὐτὸ πάθος τὸ χαλεπώτατον, καὶ ἀστείας δὴ καὶ θαυμασιωτέρας ἔτυχε τῆς ἰάσεως. μὲν οὖν Εἰρήνη γυνή τις ἦν ἑνὸς τῶν τῷ ἱερῷ οἴκῳ διακονούντων, ἐφ ᾧ καὶ ἀνακλιθεῖσα, πρὸς μὲν τῶν ἰατρῶν, ἀπείρητο τὴν ὑγίειαν. μέν τοι Ἅγιος νυκτὸς ἐπιστὰς μετά τινων καὶ ἑτέρων δύο, μεθ᾽ ὧν μὲν εἴωθεν ὡς τὰ πολλὰ ἐπιφαίνεσθαι, τοὺς θείους τε ἀναργύρους εἶναι, τούτους φασὶ, Κοσμᾶν καὶ Δαμιανὸν, ἥρετο πρῶτον αὐτὴν Ἅγιος, τί ἂν καὶ πάσχουσα εἴη· δὲ ὑποδεικνύναι ἐδόκει· καὶ Ἅγιος ἑνὶ τούτων προσλαβὼν ὑπεφαίνετο· Τὸ μὴν αὐτῆς δεῖ τῷ μηρῷ ἐπιθεῖναι· καὶ μὲν οὕτως ἐποίει. δὲ ὥσπερ ὀδύνης αἰσθομένη τινὸς, διυπνίζετο, ἔγνω δὲ οὐδὲν ὧν πέποιθεν. Ὡς δὲ καὶ ἡμέρα ἦν, ὑπηρέτις αὐτῇ προσελθοῦσα, καὶ ὕδωρ ὑπὸ τῇ κλίνῃ κεχυμένον ἰδοῦσα, οὖράν τε αὐτὸ εἶναι, ὡς τὸ εἰκὸς, οἰηθεῖσα, τὸ ἄκοσμον αὐτῇ ὠνείδιζε, καὶ ἀτεχνῶς ἄσχημον, καὶ ὅτι μὴ ἀνέστη, καὶ μὴ ἐκάλεσε μηδεμιαν τῶν ὑπηρετουμένων, ἀλλὰ καὶ τὰ ἱμάτια ᾔσχυνεν οὕτω μετά τῶν στρωμάτων. δὲ ἠρνεῖτο μηδὲν τοιοῦτον εἰργάσθαι, λέγουσα, Μηδαμῶς. Ἔπειτα τοῦ χιτῶνος ἀνασταλέντος, τῆς τομῆς τε διαφανείσης, καὶ τοῦ ὑγροῦ καταῤῥέοντος, μὲν ἰατρὸς δῆλος ἦν, αὐτή, τε ὑγιὴς ἐδείκνυτο, καὶ οἴκαδε καλῶς ἐπιανήρχετο.

[23] Ἀρκεῖ τούτοις γεύματος τὴν ὅλην ἀποδειχθῆναι τοῦ Μεγάλου χάριν. Τι γὰρ; κατὰ τὴν τραγωδίαν, ἀναρίθμητα μετρήσασθαι δεῖ; καὶ γὰρ ουδέποτε ταῦτα γινόμενα λήγουσιν· ἀλλὰ τοῖς τῶν ποταμῶν ῥεύμασιν ἔχουσιν ὁμοίως· ἄλλως δέ τε καὶ ἑνὸς ἀντὶ πάντων ἀρκοῦντος, τοῦ θεοῤῥύτου, φημὶ, νάματος, πρόεισι μὲν τοῦ τάφου, καὶ τουτον ἔχει γένησιν καὶ πηγήν. Πρόεισι δὲ, οὐκ ἀεὶ, ἀλλ᾽ ὀλίγαις μὲν πρότερον ἡμέραις τῆς τοῦ θαυματουργοῦ ἑορτῆς, οἷα νοτὶς ὑποφαίνεται· ἔπειτα καὶ τὸ ὀλίγον αὔξεται, καὶ διαμένει μετὰ τὴν ἑορτὴν, οὑτωσὶ πηγάζον, ἕως καί τινες ἡμέραι παρέλθοιεν, εἶτα παύεται. Πλὴν οἶμαι ταύτῇ θαυμαζόμενον καὶ τιμιώμενον, εἰ διηνεκῶς καὶ ἀλήκτως διετέλει ῥέον· ἐπεὶ τόγε συντηρεῖν οὕτως ἀπλανῆ τε καὶ ἀδιάψευστον τὸν καιρὸν τὸν τῆς ἐπιῤῥοῆς, φημι, καὶ τὸν τῆς ἐκλείψεως μετὰ τοῦ θαυμασιώτερον καὶ χαριέστερον εἶναι, μᾶλλόν ἐστι καὶ σεβασμιώτερον· τὸ γὰρ διηνεκὲς, ἴσως καὶ προσκορὲς, δὲ κόρος πράγμα φέρον εἰς καταφρόνησιν.

[24] Τοῦτό σοι τὸ παρ᾽ ἡμῶν προσαγόμενον δώρημα, μέγιστε πατρῶν, Σαμψὼν, οὐκ οἶδα μὲν, εἰ κατὰ γνώμην τὴν σὴν, κατὰ δύναμιν δὲ πάντως τὴν ἡμετέραν, καὶ δέχοιο προσηνῶς τε καὶ φιλανθρώπως, πανταχοῦ φιλάνθρωπος, καὶ τῶν παθῶν καὶ νόσων τῶν ἡμετέρων καὶ μᾶλλον τῶν ψυχικῶν, ἰατρὸς εἴης χρηστὸς, καὶ ἡγεμὼν καὶ φύλαξ παντὸς τοῦ καθ᾽ ἡμᾶς βίου· ἱλεών μοι τιθεὶς τον Χριστὸν, ὃν αὐτὸς μὲν διαφερόντως ἠγάπησας, ἐγὼ δὲ πλήθη ἁμαρτιῶν, οἴμοι, ἀδιηγήτους παρώργισα· ᾧ πρέπει πᾶσα δόξα, τιμὴ καὶ προσκύνησις, νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[11] Et primum quidem sit, quod & multæ linguæ canunt, & libri ferunt, [Incendium Constantinopoli divinitus extinguitur,] & omnes credunt; quod in populari tumultu, adversus Justinianum, magnum illum & clarissimum Imperatorem excitato, a accidit. Illo tempore audacissimorum atque imprimis temerariorum hominum manus, ignem ferentes, præclarissimas & ditissimas ædes aggrediuntur: atque principium incendio dant a maximo templo Dei Sophiæ, quod cum in orbem omnia exedisset, deinde serpens venit usque ad præclaras ædes divini Sampsonis, & tectum arripit celeriter, & fremens ulterius procedit: existimabaturque fore, ut mox tota domus omnino interiret. Quid ergo est postea consecutum? Multæ quidem ex adverso in eo movebantur manus gratæ & piæ, nihil non facientes, nihil non molientes eorum, quæ possunt fieri ad ignis cohibendum impetum. Sed malum erat inexpugnabile, & omne superabat auxilium. Vincitur tamen, & eo fuit potentior cura magni Sampsonis. Fuerunt enim, fuerunt, qui tunc digni sunt habiti divinum videre Sampsonem per tectum circumcirca cursitantem, & ignem increpantem, & veluti frementem, & admirabiliter ejus impetum retardantem. Cujus quidem aspectu ignis veluti obstupefactus retrocessit: deinde cum tonitru repente erupisset, copiosa quoque affluxit pluvia, quo factum est, ut ignis extingueretur, & domus conservaretur illæsa præter tectum. b

[12] Adjiciantur alia quoque miracula, non quæ multis ante annis facta sunt, quod desint nova & recentia (non enim in hodiernum usque diem deficiunt, utpote perennes imitantia fluvios) sed ea, quæ paulo ante contigerunt, ideoque sunt magis credibilia; quæque relata fuerunt, tum ab iis ipsis, qui beneficia consecuti sunt, viris veridicis, & omnis mendacii osoribus: tum ab illis, qui aut consanguinei, aut famuli, aut aliter familiares fuerunt iis, in quibus miracula patrata sunt. Adsit igitur Theodoritus, Spatharocubicularius c insignis, cujus testatissima est virtus, probitas, veracitas, & summa animi moderatio. Is erat famulus, & famulorum familiarissimus, [eratq; huic familiaris maxime atque intimus,] & fidelissimus Leonis illius, qui erat exordine Patriciorum, & Præpositorum, quique gessit Magistratum Drungarii d Classiariorum, nec non Ratiocinatoris e cursus; in quo diem clausit extremum, non amplius quam menses, ut summum, quinque post obitum illius. Erat Theodorito huic etiam socius ex numero secum famulantium illustri Leoni, & ipse Leo dictus, Domino suo carus atque familiaris. Erat enim Protospatharius, f & ut mos est nominare, in Manclabio g. Hic summus erat Theodoriti amicus, & unanimis socius in ministerio. Huic autem Leoni cum aliqua de causa succensuisset Drungarius, eum habuit suspectum, & tempore non parvo eum a consueta removit familiaritate, & ab ea, quam prius habebat, fiducia. Sum quoque ego testis Drungarii adversus Leonem indignationis, vidique aversionem ejus & diuturnam separationem. Imo ego quoque rogavi pro Leone, ut qui essem Drungario amicus & familiaris. Valde itaque angebatur Leo, & magna afficiebatur animi ægritudine, dolorque vel ipsa ossa & medullas tangebat, & valde consumebat. Quin etiam Theodoritus idem jugum trahebat, ut dicitur, ejusque movebatur misericordia, gravique dolore afficiebatur, legibus cedens amicitiæ, ut qui esset amicus, & in ministerio socius, ut prius est ostensum.

[13] Cum itaque ferre non posset, Leonem sic affici, ausus est verbis suum aggredi Dominum (neque enim facilis ad eum patebat aditus, & asper erat in sermonis congressione, maxime inter famulos) & prudenti inita ratione, pro eo rogavit: Perit, dicens, Leo perit: timendum est, ne sibi grave aliquid faciat; quod quidem certe nolimus: neque simus auctores ejus mortis. Miser enim jam extabuit, & est sane consumptus, non ferens tuam aversationem; & statim amittet etiam animam. Hoc cum non semel, sed sæpe dixisset, assiduitate & opportuna persuasione belle reconciliat Leoni Dominum suum; jubeturque ipsum adducere in conspectum ejus. Ille vero præ nimio gaudio ac festinatione (dum forte debebat per scalas descendere) impeditum alicubi pedem graviter luxat, jacetque sine voce, immobilis & dolore fractus; ac ægre tandem delatus est ad lectum. Tres dies præterierant, & ipse sic jacebat supinus, mutus, stupefactus, somni & cibi expers, nec aquam quidem admittens, nec omnino se movens, sed veluti lecto affixus, & a re inanima nihil differens: Sanctum tamen etiam tacendo rogans, videt eum stantem ad extremum lecti, tangentem talum pedis affecti, & dicentem: Surge; nihil erit tibi amplius mali. [S. Sampson per visum curat Theodoritum] Simul autem atque hoc dixit, simul disparuit, spectante Theodorito, & præ stupore nihil loquente. Postquam vero magnus ille Sampson procul fuit ab oculis, ad se redit Theodoritus, & novo veluti spiritu animatur, sibique restituitur; oris quoque & linguæ usum recipiens, læta voce glorificabat Deum subsusurrabatque, Sanctus iste est Sampson: & statim ministrum est allocutus, dicens: Surge Basili (ita enim is vocabatur) & da mihi vestem, ut me induam: & simul pedem tetigit. Eum autem videns sanum, alteri manum admovit, qui erat illæsus ab initio. Rei enim admirabilitas eum reddebat prope emotæ mentis, & erat tamquam sui oblitus, & dubitans, & hæsitanti similis. Nimium enim gaudium & bonum inexpectatum ac præter opinionem eveniens, mentem solet dimovere. Ubi autem comperit ambos esse sanos, alacri statim animo & pedibus tendit ad sepulcrum ejus, qui misero curationem impertierat, & beneficium ei refert acceptum, gratiasque pie agit, ut solet gratus & memor animus.

[14] Huic vero Theodorito accidit, ut Sanctus ille in alio quoque miraculo, quod circa Dominum ejus factum est (quisnam autem is sit, jam ostensum est) inserviret. Sed quomodo id accidit? Cum Drungarius hic Leo aliquando equitaret, evenit, ut equus illius pedem muro allidens, eum feriret graviter. Male autem se habebat pes, non brevi aliquo tempore, sed multis diebus. Deinde cum sic affectus ostenderetur medicis, eos ad necessariam sectionem & chirurgicam operationem propellebat. Atque erat quidem dies quartus, quo medicis visum fuerat sic facere. Et Nicolaus (erat autem is quoque unus ex iis, qui serviebant Drungario, & ejus domum complebant) statuerat ipse afferre sectionem. Illa vero nocte apparent Theodorito viri tres, domum Drungarii ingredientes, habitu & amictu Romani. Quibus factus obviam, Quonam itis? rogavit. Illi autem voce & aspectu placido: Ad Dominum tuum accedimus. Ad hæc autem Theodorito venit in mentem, ut diceret: Sed vos, o Domini, latet, quanto in præsentia dolore laboret Drungarius, & quod sint hodie medici illius pedi sectionem adhibituri? Illi autem; Nequaquam, inquiunt: & tu id ne credideris. Nos enim ad ipsum venturi sumus in Parasceve, & malum ejus inspecturi. [Pes Drungarii sanatur semel,] Mane ergo medicos jam volentes manum admovere operi, & pedi inferre sectionem, prohibuit Theodoritus, statim recordatus visionis, & eis narrans, quemadmodum ea se habuisset. Quam cum ipsi intellexissent, & visionem non esse despiciendam pie judicavissent, abstinuerunt. Cum vero jam adesset Parasceve (o tua Christe magnalia! Quam admirabilis Deus in Sanctis tuis!) pes erat qualis antequam læderetur, purus, & totus sanus, non modo nulla sectione, sed nec ulla alia indigens curatione.

[15] Non hoc solum insignis hic Leo, sed aliud quoque a magno Sampsone est consecutus miraculum. Morbo enim gravissimo laborans, alias quidem corporis sui partes habebat plane impeditas; genua vero propemodum inutilia, & quæ suo officio minime fungi poterant. In loco enim plano & æquali utcumque fortassis ingredi poterat: scalas autem ascendere, aut per locum acclivem incedere, erat ipsi labor Herculeo major. Ex medicis vero omnibus, & ceteris qui aliquam ei opem ferre pollicebantur, nihil præter promissa & spem bonam est assecutus. [iterumque,] Deinde cum eum subjisset memoria Sancti, agitat animo aliquid magis pium, & magis aptum ad medelam. Aliis omnibus despectis, tamquam inutilibus, accedit ad illius sepulcrum. Ad quod cum venisset, non utitur quidem aliquibus negotiosis vacationibus, neque multos alioqui dies illic assidet, sed sola precatione & unctione unguenti, quod illinc scaturit, utitur liniens genua male habentia. Quod cum factum esset, continuo morbi incommodis liberatus, pedibusque novo robore firmiter confirmatus fuit: & mox toto sanus corpore, & lætus animo domum revertitur. Verum enim vero cum vellet ostendere, non in ignavum hominem, & beneficii accepti immemorem, id fuisse collatum, sed in virum gratum & pium; quoniam divini hujus Sampsonis domus tunc male sarta tectaq; ruinam minabatur, oblatis pecuniis ac sumptibus opportunis, quod attinebat ad pecunias & sumptus opportunos, petit a bono Constantino h (ille enim tunc obtinebat Imperium) ut cura illam restaurandi sibi demandaretur. Atq; ille quidem dedit. Sciebat enim quanta esset viri industria & diligentia. Ipse autem cum accepisset, non remittebat, sed omnem rudentem apte movebat, & manibus, ut dicitur, pedibusque contendebat, & omne ad id studium adhibebat, donec eam restituit, & quantum in se fuit, effecit, ut satis bene se haberet.

[16] Nec hoc quoque prætermittendum, quod eumdem habet, qui passus est, & eumdem, qui curavit. Nam qui passus quidem est, fuit insignis Leo: Sampson autem divinus, qui curavit. Hyelos i est unus morbus ex iis, qui corrumpunt oculos hominum. [ejusque oculus per olei unctionem.] Qui cum in illius canthum incubuisset, eum valde premebat. Eum cum aliquis exsecuisset medicus, lædebat potius, quam juvabat: in hoc solo excusandus, quod non sua sponte damnum attulit. Fit enim sectio maxima, & valde periculosa, quam ipsam quoque divinus curat Sampson, dum illius unguento ungitur frequentius, quodam admodum parvo relicto foramine, idque dedita opera, & propter utilitatem. Nam per ipsum humor quidam facile effluens, & oculo & capiti multum profuit.

[17] Adjiciatur aliis magni Sampsonis miraculis miraculum quoque Genesii. Nam præter terrorem, habet etiam in se jucunditatem, [Negligens in ministerio xenodochii] & est auditu dignissimum. Hic ergo Genesius erat quidem unus ex Clero: fuit autem multos annos minister xenodochii; non minus enim, quam triginta annorum fuit ejus ministerium. Erat autem in eo admodum socors & negligens. Una itaque nocte accedens Sanctus, multas ei plagas inflixit; dicens, Cur non ea præbes, quibus egent infirmi? & cur negligenter versaris in hoc tuo ministerio? Hæc autem non in somnis, neque per nudam solum visionem facta; sed opere ipso mox manifestata fuerunt. [verberatur & loquelā perdit,] Mane enim mutum quidem erat os Genesio, livor autem & vibices manifesti in corpore, non minus, quam lingua, quod factum fuerat, significabant. Cum itaque quidnam sibi accidisset, rogatus explicare non posset, ei datur charta, in qua scripsit, quomodo se habuissent ea, quæ facta fuerant. Tres interim dies præterierunt, & ille quidem adhuc erat elinguis. Cum hæc autem jam audiisset Drungarius, non amplius contineri poterat, sed ad sacram domum statim accedit, cupiens per interrogationem & responsionem audire apertius, ea quæ facta fuerant: sed modum non inveniens propter vincula, quibus adhuc erat adstricta lingua ægrotantis, rem committit precibus: Sancte Dei, dicens, scis, scis quanta mea sit in te fides, & quam fuerim in tuo ministerio diligens, concede, ut Genesius sua ipse lingua, quæ passus est, [quæ alio orante restituitur.] enuntiet. Cum ille sic esset precatus, non fuit fraudatus sua petitione: sed ab ipso rogatus Genesius, primum quidem balbutiebat, exiliterque & intercise loquebatur, & ea dicebat, quæ minus intelligi poterant. Lingua autem ei paulatim relaxata, omnia explicat, adjiciens etiam aliquid de domo magni Sampsonis: propter illam enim indignatio præcipue orta erat: quæ quidem domus, dum vir Sanctus adhuc vivebat inter homines superstes, nullius pretii k erat & contemnebatur; post mortem vero ejus & manifestatam sanctimoniam, debebat omni veneratione honorari ac veluti ipsius domus reputari. Quod quidem factum est pie & religiose: mutata enim est in templum, & assecuta est eam, quam par est, venerationem.

[18] [Non mittenti subsidiū, hospitali promissum] Sed neque quod in Eustratium factum est miraculum, qui est in Prothospathariorum quidem relatus numerum (est autem adhuc vivus & superstes) parvum est & vulgare, & indignum commemoratu. Nam ei quidem valde dolebat alter ex oculis. Cum ei autem esset amicus & familiaris Leo Protospatharius, quem prius diximus ministrasse Drungario, cui etiam fuerat ab illo commissa cura xenodochii, & vidisset eum affici tanto dolore oculi: Si feceris, inquit, o amice Eustrati, id quod ego tibi suggessero, nihil habebis, quod prohibeat, quo minus sanum habeas oculum. Cum vero rogasset Eustratius, dicens: Quidnam est, quod sum facturus? Oleo, inquit, opus est xenodochio: quod si præbueris, convalesces citra ullam dubitationem: &, si ita velis, id ego mandabo litteris; quod tibi polliceor. Sic ait, & verba non in solis verbis constiterunt, sed etiam processerunt ad opus. Magni enim Sampsonis virtute fretus, & iis, quæ ab eo vidit fieri, miraculis, Eustratio fidem facit per scripturam, quæ sic habebat: Ego Leo fretus virtute sancti Sampsonis, & fide, qua sum in eum confirmatus, spondeo ac fidejubeo tibi Eustratio, quod præbenti tibi ad usum ejus domus oleum, præbebit quoque magnus Sampson a Deo misericordiam, neque tibi amplius dolebit oculus. Atque Sanctus quidem prævenit illius donationem, [oculis curatus,] illæsumque & omnis doloris expertem oculum habuit Eustratius. Ille autem simul (ut vulgo dicitur) & misericordiam est assecutus, & memoria ejus illi mortua est. Contempsit enim quæ erat pollicitus, postquam, quæ voluit, est consecutus, indigne admodum & periculose; & sanctæ domui ne minimum quidem præbuit oleum. Sed cum Magnus illi noctu apparuisset, (oportet autem uti ejus verbis) Me, inquit, habes ludibrio? Efficit vero hæc visio, [& negligens promissa exequi, a Sancto terretur.] ut ad se redeat Eustratius, timore correptus. Nam cum diluculo totum oleum misisset ad Leonem: Jam, inquit, exsolvi tibi debitum: tu autem placa mihi Sanctum. Neque enim possum ferre ejus minas.

[19] Quod autem in Protospatarium Bardam factum est, fidem prope superat. [A medicis destitutur] Erat hic frater Joannis Patritii, qui ducebat genus ex Macedonia, & magna ei intercesserat familiaritas cum Romano Imperatore, benigno & clemente, quem sciunt omnes fuisse filium Constantini: l qui (ut omnia semel dicam) fuit Imperator egregius. Huic ergo Bardæ morbus incumbit in latus, isque longe gravissimus (eum morbum medici vocant carbunculum m) qui totum fere latus comprehendebat, & quinque habebat foramina: laboranti vero afferebat dolores intolerabiles. Etenim neque hic mali constitit acerbitas, sed etiam usque ad mamillam ex latere dimanavit, aut etiam propagatum est quoddam aliud tuber acerbissimum, quod eam maxime tumefecit: ex quo crevit morbus, itaque invaluit; ut videretur etiam medicis superari non posse; ipsique omnem spem longioris vitæ abjicerent. Cum autem Sancti appropinquaret festivitas, medici omnes, & qui vocantur Chartularii, n & quicumque die sequenti erant, ut mos est eis, [curatus Bardas] venturi in templum præclari Martyris Mocii, & solitas peracturi precationes, vespere, eo relicto, plane animum despondente, & omni bona spe vacuo, recesserunt. Ipse autem mane quemdam accersit ex Chartulariis, Michaëlem nomine, ostiarium, qui hæc mihi narravit. Xenodochio vero tunc præerat Bardas, qui ipse morbo laborabat: ad quem cum venisset ostiarius ille, vidissetque stantem erectum, mundis indutum vestibus & sanum, impletur admiratione. Putans autem eum desipere, & esse emotæ mentis: Hei mihi, inquit, quid tibi accidit? Sed tu, respondit Bardas, cur omittens Deo, quam par est, dare gloriam, fles potius & vociferaris, perinde acsi lugeres? Michaël autem eo, quod præter spem acciderat, spectaculo magis obstupefactus, diligenter eum interrogabat, & ardebat discere, quod factum fuerat. Ille vero clara & elata voce statim cœpit dicere. Res enim ejusmodi est nimia exultatio,

[20] Postquam, inquit, me ita affectum relinquentes, domo recessistis, [qui visionē narrat.] ego a morbi doloribus agitatus, & quod nulla relicta esset spes vitæ, victus ægritudine, & maxime quod non mihi liceret cum aliis venire ad Sancti sepulcrum, & cum ipsis celebrare festivitatem ejus, totam noctem transegi insomnis. Sic autem jacens, video quemdam senem, egressum e templo domus meæ (videbatur vero esse monachus) procedere usque dum venisset in medium hujus domus: qui me adspiciens; Tibi dico, inquit, surge. Cumque ego responderem; Quomodo hoc mihi imperas? non enim possum: ille bis & ter eadem repetiit. Tandem autem; Ego tibi dico, inquit, surge, & ad sancti Sampsonis sepulcrum vade quam primum. Cum hoc dixisset, ego statim me parum e lecto extuli, & illum vidi rursus reversum in templum, ex quo mihi visus fuerat egressus, & tandem omnino sublatus est ex oculis. Tunc vero plane surrexi, & visus sum liberatus esse ab omni dolore: & mamillæ tumorem ambabus adstringens manibus, sensi spiritum quemdam retro emitti e latere. Deinde conjugem hilariter allocutus; Mihi videor, inquam, nihil mali sentire: sed tu sensim solve vincula plagæ imposita. Ea autem sic fecit, non sine magna, qua afficiebatur, molestia: &, Hei mihi, dixit; Quis est hic amanites, o qui plagæ est impositus? Id vero erat caro putrefacta & separata, quæ una cum pannis evulsa fuerat. Sic ego sanatus, & præter spem & opinionem pristinæ restitutus valetudini, non me potui amplius continere, quin parerem Curatoris mei præcepto, & me conferrem ad ejus sepulcrum, cum aliis festum celebraturus. Cum sic dixisset, statim quoque sic fecit, & ad Sanctum abiit plenus gaudio & lætitia. Iis autem, qui ei fiebant obviam, res videbatur incredibilis, & vel de suis dubitabant oculis.

[21] Conjungatur præcedentibus Georgii quoque miraculum: [Ab hydrope sanantur unus,] non est enim leve, nec vulgare, neque ullo modo contemnendum. Is erat minister Monachi cujusdam & Sacerdotis, nomine Ephraïm. Cum autem hydrope laboraret, & in sacra magni Sampsonis æde esset repositus, omnia quidem repulit, quæ ei a medicis prius erant ad medelam adhibita, utpote a quibus omnibus nihil opis sensisset. Deinde cum ægre ferret, quod tamdiu illic decumberet, sacra illa æde relicta, abiit in Domini domunculam. Non cessabat autem Dominus eum monere & hortari, ut revertatur, & in Sancti domo adhuc maneat. Cum vero non persuaderet (a verbis enim abstinebat asperioribus propter morbi gravitatem.) Oratorium, inquit, saltem ingredere, adoraturus ipsam Sancti imaginem: deinde cum oleum acceperis, & te unxeris, in tuo lecto recumbe. Ille autem fecit, quod jussus fuerat. Postquam vero advenit dies, jubebatur quidem a Domino adhuc facere similiter; ille autem; Sed ego, inquit, jam convalui, & Sancti virtute sum integram assecutus sanitatem. Hac enim nocte mihi apparens in somnis Sanctus, meum ventrem tetigit, & dixit mihi: Abi, cum sis sanus: nihil enim mali te vexat amplius. Hæc autem ad fidem Domino faciendam non suffecerunt: sed ipsemet periculum facere voluit, & diligenter scrutatus vultum ejus, & ventrem, & pedes, & reliqua membra; cum nullas morbi reliquias, aut vestigia reperiret, Deum laudavit, & Sancto egit gratias, quod in ipso medicum nactus fuisset, qui certissimam famulo suo sine mercede reddidisset salutem.

[22] Similis fuit Irenæ cujusdam morbus, quæ etiam ipsa hydrope laborabat, eoque gravissimo; ac ideo magis solennis magisque miranda fuit ejus curatio. [atque alia:] Habebat illa maritum ex eorum numero, qui ædi sacræ inserviunt, in qua & ipsa decumbebat, desperans salutem a medicis obtinendam. Sanctus autem noctu apparens cum aliis duobus, cum quibus ut plurimum solebat apparere (eos vero esse dicunt divinos illos, qui sine ulla medentur pecunia, Cosmam & Damianum) eam primum interrogavit, quidnam mali pateretur. Illa autem videbatur ipsum malum ostendere: Sanctus vero unum e sociis suis alloqui, & dicere: Oportet ejus femori adhibere sectionem. Et ille quidem sic fecit. Mulier autem, ut quæ dolorem quemdam senserat, e somno est excitata: nihil vero cognovit ex iis, quæ passa fuerat. Cum autem diluxisset, ad eam accedens famula, vidensque aquam sub lecto fusam, arbitrata, ut erat verosimile, eam esse vrinam; exprobravit ipsi, quod turpiter & indecore se gereret, & quod neque surrexisset, neque ullam vocasset ex ancillis, sed inquinasset & vestes & stragula. Illa autem negabat, dicens, se nihil tale fecisse. Deinde remota tunica, cum visa esset sectio, & humor effluens, cognitus inde fuit medicus: & ipsa sana extitit, & domum cum gaudio est reversa.

[23] Atque hæc sufficiunt ad cognoscendam gratiam quæ magno Sampsoni data fuit. Quid enim (ut est in Tragœdia) numerare oportet innumerabilia p? Etenim qualia facta sunt, [miraculum quotannis stillantis tumuli.] numquam cessant fieri, sed fluminum instar se habent; atque ideo miraculum unum sufficit pro omnibus, tamquam flumen divinitus fluens, quod procedit e sepulcro viri sancti, e quo & oritur tamquam e fonte. Procedit autem non semper: sed paucis diebus ante festum Thaumaturgi quidam veluti humor apparet, qui deinde paulatim augetur, & remanet post festum, sic scaturiens, donec aliquot dies præterierint: deinde cessat. Atq; hoc modo, ut opinor, majori est in honore & admiratione, quam si perpetuo flueret. Quoniam sic servare certum, & numquam aberrans tempus fluendi & deficiendi, præterquam quod id gratius & admirabilius sit, est etiam magis venerabile. Quod enim est perpetuum, affert fortasse etiam satietatem; satietas autem inducit contemptionem.

[24] [Epilogus auctoris.] Hoc est, quod tibi a nobis offertur donum, maxime Pater Sampson, nescio quidem, an ex tui animi sententia, sed certe pro nostris viribus. Quod quidem benigne & placide accipias, qui es benignissimus: morborumque nostrorum, atque ideo animæ potius, quam corporis, bonus sis medicus, dux & custos totius nostræ vitæ, Christum reddens mihi propitium. Quem ipse quidem insigniter dilexisti, ego autem peccatorum multitudine, hei mihi, piusquam dici possit, provocavi ad iram: quem decet omnis gloria, honor & adoratio nunc & semper, & in secula seculorum, Amen.

ANNOTATA F. V.

a Hæc seditio facta est anno V Justiniani, atque excitata est a Victoriatis, ita appellatis, quod pro thessera τὸ Νίκα, Vince, assumerent. Hanc fuse describunt Procopius de Bello Pers. lib. 1 cap. 24, & Chronicon Alexandrinum ad annum V Justiniani &c.

b Hoc miraculum ægre conciliari potest cum eo, quod habet Chronicon præcitatum, asserens, quod in prædicto tumultu populari, Ξενὼν τοῦ Σαμψὼν μένας ἐκαύθη, καὶ ἀπώλοντο οἱ ἐν ἀντῷ ἀνακείμενοι ἄῤῥωστοι. Magnum Sampsonis xenodochium conflagravit, & interierunt qui in illo decumbebant infirmi.

c Spatharii erant, qui custodiæ corporis Imperatoris erant deputati, a voce Σπάθα, quæ majorem gladium significat, quo illi armabantur. Vide Cangium in Glossario Græco-barbaro. Spatharocubicularius, qui simul Spatharii & cubicularii munere fungebatur.

d Drungarius, id est Præfectus, a voce Δροῦγγος, quæ Globum militum significat, Leunclavius in Onomastico Turcico ita Græcis appellari ait Baculum Tribuni, quem instar sceptri gerit, forte a voce Latina Trunco, ut ait Cangius; quem consule in utroque Glossario. Hic Drungarius ad classis Præfecturam refertur.

e Λογοθέτης τοῦ Δρόμου erat is, qui rationes cursus publici expendebat. Vide Cangium ibidem.

f Πρατοσπαθάριος, Præfectus custodum Corporis.

g Μαγκλάβιον Clavam significat, qua armabantur qui erant Imperatoriæ cohortis: hic vero sumitur pro ipsa cohorte Imperatoria. Rursum vide Cangium.

h In Ecgrapho nostro Græco scriptum erat Ίῶ, pro quo Constantinum posui, scilicet Porphyrogenitum, qui ab anno DCCCCXII usque ad LX tenuit imperium. Vide Comment. Præv. num. 12.

i Ὑελοπὴ, inquit Cangius in Glossario Græco-barbaro, est vitium in accipitribus, cum scilicet oculos quasi vitreos habent. Idem videtur significare Ὑέλωψ.

k Non adeo scilicet xenodochio Sampsonis (dum hic viveret) prospectum erat de reditibus & censibus, quamvis structura satis esset magnificum.

l Romanus Imperator, Constantini Porphyrogeniti filius, regnavit ab anno DCCCCLX ad LXI.

m Ἄνθραξ Carbunculus, est ulcus crustosum a sanguine, in atram bilem converso & infervescente excitatum.

n Chartularii sunt, quibus chartarum publicarum custodia mandabatur. De his vide Cangium.

o Amanites, fungi species.

p His Annotatis minime contentus fuisset Eruditus Commentator, sed quoque novam versionem adornare voluisset, si per vitam licuisset; quæ versio minus presse inhærens Græcorum verborum ordini, & periodis usque ad fastidium aurium Latinarum prolixis; multo clarius exhibuisset sensum Auctoris, magisque intercisa minus fatigasset Lectorem. Sed quod hic non potuit, morte immatura præventus; neque nos modo possumus, prælo moram non ferente: quamvis tamen negare nolimus, plura etiam nos in textu emendasse inter corrigendum typothetarum errata.

DE SANCTO MAJORINO,
EPISCOPO AQUENSI IN ITALIA.

Notitia ex Ughello & Ferrario, Tabulas Ecclesiæ propriæ secutis.

Majorinus, Episcopus, Aquis in Liguria (S.)

G. H.

Duos habet Ecclesia Aquensis Episcopos, Sanctis adscriptos, Majorinum, de quo modo; & Guidonem, cujus Acta illustravimus ad diem secundum hujus mensis Junii, [Diœcesis magna.] ubi plura de hac urbe Episcopali, quæ Aquæ, olim Aquæ Statiellæ sive Aquæ Statiellorum appellata fuit. Constat hæc diœcesis (verba sunt Ughelli) nunc centum partim pagis, partim castellis, subjectis politico jure variis Principibus. Nam ex oppidis octoginta sex, quæ in ea habentur, novem Mediolanensi Ducatu, undecim Sabandiæ Ducatu, duo Januensi Dominio continentur: reliqua numero LXI in Ducatu Montis-Ferrati posita, Duci Mantuæ parent. Hujus urbis & diœcesis primus Episcopus S. Majorinus collocatur ab Ughello, qui præfatus se certam seriem Episcoporum non potuisse assequi, de eo ista scribit.

[2] [Elogiūex Ughello] S. Majorinus sive Malerius, cujus corpus in nova Cathedrali quiescit, e veteri S. Petri illuc translatum, ejusque festum celebratur die XXVII mensis Junii: cujus Acta desiderantur, de quo Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, & eorum qui in Martyrologio non sunt ex Tabulis ejusdem Ecclesiæ. [& Ferrario.] Hæc ibi. At Ferrarius ista habet. Majorinus, qui & Meliorinus ab aliquibus appellatur, Episcopus Aquensis in Liguria eam Ecclesiam ante S. Guidonem administravit: qui etsi Acta illius interciderunt, ab Ecclesia Aquensi hoc die coli jam dudum consuevit. Corpus ejus ex ecclesia S. Petri, quæ olim Cathedralis erat, in novam Cathedralem translatum multis abhinc annis quiescere antiqua scriptura docet, licet hoc tempore locus proprius reconditionis haud indicetur. [Tempus Sedis.] Hæc Ferrarius. Quod autem dicit ante S. Guidonem administrasse dictam Ecclesiam, si de immediata successione agitur, omnino non convenit cum serie Ughelli, qua inter utrumque tredecim collocantur Episcopi, & eorum sextus Francus, dicitur præfuisse anno DLXXIX, atque ex nonnullis hujus urbis traditionibus, quas inde accepimus, dicuntur Aquenses accepisse fidem Christi, & dotati infula Episcopali per B. Silvestrum Papam: proinde si ab Ughello statuatur primus S. Majorinus, esset referendus ad seculum Christi quartum: quod viris ibidem eruditis decernendum relinquimus.

DE SANCTO LUCA,
EREMITA APUD GRÆCOS.

Notitia ex Synaxario Ms. Collegii Divionensis.

Lucas Eremita, apud Græcos (S.)

AUCTORE D. P.

Quod Petrus Franciscus Chiffletius noster, Divione in Burgundia commorans anno MDCLXII, illac transeuntibus nobis commodavit Collegii istius Synaxarium Ms., dum Parisiis subsisteremus, describendum quatenus opus censeremus; id exhibuit nobis, alibi nusquam repertum, hunc S. Lucam Eremitam; ut qui præsenti die vitam in pace consummavit, ἐν εἰρήνῃ τελειοῦται, eidemque hoc Distichon accinendum præscribit:

Παρῆλθε Λοῦκας· ἀλλ᾽ ἐμοὶ τούτου λόγοι,
Καὶ τοῖς ἐφεξῆς σαλπίσουσιν, ἐν βίῳ. [Videtur is scripsisse sermones,]

Lucas recessit: ejus sermones mihi,
Eosque postea celebraturis, vivunt.

Quæ non videntur de Sermonibus ore prolatis debere intelligi; alioqui distichon, statim a morte compositum, non magnum haberet ad cultus probationem momentum; & τὸ ἐφεξῆς, deinceps futuros respiciens, voventis potius esset quam asserentis.

[2] Proximum ergo est, ut de jam olim mortuo, passimque Sancto habito, atque in scriptis a se Homiliis adhuc vivente, accipiatur istiusmodi Versus. Solum autem restat optandum, [idque in Europa medio ævo;] ut illæ ipsæ Homiliæ alicubi sint conservatæ, productæque in lucem augeant Bibliothecam Græcorum Patrum. Et tali casu fortassis ex iis eliceretur aliquid de loco temporeque quo vixit. Si ex ipso, cui soli invenitur his Sanctus adscriptus Synaxario, liceat formare conjecturam; illud cum se faciat variis indiciis videri in aliqua Europæ Græcanicæ Provincia (Macedonia forsitan vel Achaia) scriptum; existimari posset etiam ad quamdam earum spectare. Nec admodum magnam ætatem ejus audemus opinari, cujus neque nomen, neque scripta, florentioribus Imperii Orientalis temporibus, innotuere.

[3] [quo satis dubia fuit talium Orthodoxia,] Et quia, cum de Sanctis Græcis seculi IX vel X agitur, ex Synaxariis seculo XI vel XII scriptis, non satis certo probatur vera eorumdem sanctitas: quia proclivi tunc in schismata & hæreses Oriente, non satis certum relinquitur judicium de talium orthodoxia (constat enim sic aliquos Synaxariis inscriptos Anachoretas & Monachos, Palamæ & similium erroribus inquinatos) vel ideo magis optamus prodere hujus Lucæ scripta, de ejus doctrina testimonium perhibitura. Sub hac cautela Lucam inter Sanctos relinquimus, ut invenimus; [adeoque & vera eorū sanctitas.] certius judicium Deo ac tempori dimittentes. Quos de Vitis & Dictis Patrum habemus libros, usque ad Pratum spirituale Joannis Moschi, ultra VII seculum non pertingunt; & fere agunt de Monachis & Anachoretis, in Oriente celebribus: de Occidentalibus, Patriarchatui Constantinopolitano subditis, nihil habemus simile, præter pauculas in Atho & alibi celebrium Vitas, & ea quæ sæpius allegamus Menæa ac Synaxaria: quibus hanc gratiam facimus, ut in iis laudatos, licet aliunde ignotos, pro veris Sanctis habeamus; donec ratio aliqua certa faciat de quopiam specialiter dubitari.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
ARIALDO DIACONO, ET HERLEMBALDO MILITE,
MEDIOLANI IN INSUBRIA.

ANNIS MLXXV, ET MCXIII

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De veneratione antiqua sepulcrorum, Actorum scriptoribus, & certaminum socio Luitprando Presbytero.

Arialdus, Diaconus, Martyr, Mediolani in Insubria (S.)
Herlembaldus Miles, Martyr, Mediolani in Insubria (S.)

AUCTORE D. P.

Joannes Petrus Puricellus, Laurentianæ Mediolani Collegiatæ Archi-Presbyter, cum anno MDCXLV Ambrosianæ ibidem Basilicæ ac Monasterii monumenta evulgasset, [Testimonia sanctitatis a Puricello collecta;] ordine Chronologico digesta, ubi haud parce delibantur Acta prænominatorum Sanctorum, biennio post proprium de his evulgavit opus, libris quatuor distinctum, quorum primus continet Testimonia, pro ipsorum sanctitate collecta, quæ quidem pleraque Historicorum sunt, ordine ætatis a seculo XI usque ad XVII propositorum per Capita XXX, & eorum potiores suo indicabuntur loco. Præ istis huc potissimum spectat Archiepiscoporum Mediolanensium Catalogus, anno MCCCXVIII collectus, ubi ad Guidonis Archiepiscopi LXXII nomen, sic notatur: Isto tempore passus est B. Arialdus, [in quibus Catalogus Episcopalis anni 1318,] Martyr & Levita, scilicet millesimo sexagesimo sexto. Jacet in corpore ecclesiæ S. Dionysii Beatus quoque Heribaldus Miles, qui amasias & filios Sacerdotum persequebatur. Fundatur autem hujusmodi testimonium in utriusque monumentis diu superstitibus, & Epitaphiis in eorumdem erectione sculptis, atque infra producendis. Proximum illi Catalogo locum meretur Kalendarium Ambrosianum, anno MCCCLXXXI præfixum membraneo Codici Epistolarum, ad Missas per annum legendarum; ubi ad XXVIII Junii sic habetur: [& Kalendarium anni 1381,] S. Arialdi Levitæ & Martyris. Jacet ad S. Dionysium. Accedit liber ipsius Puricelli proprius annis præcise centum post illum Codicem scriptus, de Indulgentiis quæ concessæ sunt Mediolani ecclesiis, deque corporibus Sanctorum in eadem urbe atq; ipsius diœcesi quiescentibus: ubi folio 16 ℣ dicitur. In S. Dionysio S. Dionysius, S. Arioldus, S. Aurilius, alias Arialdus & Aurelius scribendi.

[2] Sed si ibi prætermittitur S. Herlembaldus, is alibi etiam absque Arialdo refertur ut Sanctus; videlicet in tabula perantiqua Collegiatæ ecclesiæ S. Babylæ, ex asseribus compacta, ad istud sacellum, quod capellæ primariæ sinistrum est, ubi medium locum tenet S. Ambrosius, [ac vetus pictura in S. Barnabæ.] indumentis Archiepiscopalibus ornatus, flagellum minaciter elatum dextera manu gestans, sinistra vexillum: in quo pictæ sunt sanctissimæ Trinitatis Personæ, nihil inter se forma vel ætate differentes. Ambrosio dexter assidet sanctus Miles armatus, gentilitium familiæ Cottæ stemma præferens supra pectus in latere dextero, Cottam scilicet albam, & his litteris indicatus Sanctus Arembaldus; sinistra quoque martyricam gestans palmam; dextra vero vexillum album rubra Cruce interposita variatum. Simile porro vexillum & palmam similiter gestat alter ille, in sinistro assidens latere, ac Sanctus Julianus appellatus. Sed hic quis sit, hactenus non divino; habitus certe alium indicat ab istius nominis sancto Diacono, qui cum fratre S. Julio Novariæ Presbytero colitur XXXI Januarii.

[3] Secundus prælaudati operis liber, S. Arialdi Vitam continet: [S. Arialdi Vita auctore B. Andrea:] quam Constantinus Cajetanus Puricello communicavit, ex veteri Codice acceptam, scriptam autem, non a Syro Sacerdote (cujus extat ad calcem epistola, & cui ipsam perperam addixit Baronius ad an. 1066) sed a B. Andrea, primum S. Arialdi usque ad obitum discipulo, deinde Monacho Vallumbrosano atque Abbate S. Fidelis de Strumis, cujus quædam Acta colligere studui die X Martii. Scripsit quidem aliquid Syrus prædictus statim ac cædes patrata fuerat, cum Socio Herimberto, uti in epistola ad eum ait ipse Andreas; sed quod scripsit, non invenitur: quia vero ille multa omiserat, plenius & accuratius scripsit Andreas, jussu Abbatis sui Rudolfi, decimo post mortem Sancti anno; incompletos scilicet (ut alibi ostendam) annos numerando, id est anno MLXXV; cum recenter obiisset, similis martyrii laurea coronatus, S. Herlembaldus, cujus ille Passionem alteri tam volumini quam scriptori relinquere se professus num. 44, necessitatem nobis imposuit ejus Acta colligendi, ex auctorum coævorum, sed ferme adversariorum Historiis seu Annalibus, quos in lucem edendos promisit quidem Puricellus, sed morte præventus longum eorumdem desiderium adhuc post se reliquit.

[4] [reliqua de S. Herlembaldo colliguntur ex Arnulfo & Landulfo coavis,] Sunt autem illi, primum Arnulfus quidam, quatuor libris Historiam patriam complexus; & a libro 2 professus ea se deinceps scripturum, quæ ab Ariberti Archiepiscopi electione facta anno MXIX, ipsemet videndo cognovisset; sicut fecit usque ad MLXXVII. Deinde Landulfus, respectu alterius infra nominandi, Senior appellandus, qui scribebat circa annum MLXXX, in his ob quæ Arialdum & Herlembaldum laudamus, quæque ad invidiam utrique constandam ipse detorquet, tanto magis credendus quoad rei gestæ substantiam, quanto iniquiori animo ea scripsit, etiamsi manifeste mendax, dum asseruit, & Arialdum & Alexandrum Papam II, [licet schismaticis & Sanctorum adversariis.] pœnitenter indoluisse omnibus, quæ contra Nicolaitas & Simoniacos Mediolani Clericos ante egistent; dum etiam tria confinxit miracula, quæ Deus patravit in favorem causæ, quam uxorati Sacerdotes pertinaciter tutabantur, quamque toties Ecclesia Catholica Romana damnavit. Ita Puricellus in Præfatione ad librum I, merito redarguens Tristanum Calchum, Carolum, Sigonium, Josephum Ripamontium, recentioris ævi historicos Mediolanenses, quod in explicandis turbis, quibus, seculo XI ultra medietatem procurrente, agitata Mediolanensis Ecclesia est, & quarum causa isti publice habiti Sancti vitam amiserunt, Martyrii titulo a Romanis Pontificibus consecratam, maluerint auctores Schismaticos sequi, ipsosque Sanctos inculpare; quam Landulfum Juniorem, qui sub annum MCXV scribebat, qualia ex Venerabili Liprando, avunculo suo, didicerat, pro eadem in causa naso auribusque mutilato.

[5] Damus hic primam S. Arialdi Vitam ex ista Puricelli editione, [Obiit Arialdus 27 non 28 Junii 1066] cum eaque mortem adscribimus anno MLXVI, & quidem hoc ipso quo Andreas passum Arialdum affirmat die, quinto Kalendas Julii; qui tamen dies, cum esset, celebranda S. Baptistæ Octava occupatus, translatus sit in præcitato Kalendario ad IV Kalendas. Neque ad diem mutandum cum Puricello nos movet numerus 67, quod captivum abductum Sanctum, ante horam diei tertiam, in quo Vigilia S. Petri celebrabatur, per totum Mediolanum est divulgatum. Cum enim Lacus Major, ad quem ductus & in quo eadem die interfectus est Sanctus, ad quinquaginta aut plura passuum millia distet Mediolano, nec ita procul inde captus ille sit, horarum paucarum intervallo; satis mirum fuit, proditionem eam, per quam in hostium manus ipse venit, postridie mane personuisse in urbe, licet adhuc sine ulla de nece vel necis modo certitudine; quam primum die XXIX consecutus est Auctor, totam diem noctemque ambulando illuc progressus. Tunc siquidem consceleratus Sacerdos ei obviam factus, dixit: Ex terna die vox lætifera, id est latitiæ plena, loco nostro insonuit: Arialdus, Clericorum adversarius, vinctus habetur in navi & in ripa laci, eodemque die peractam cædem describit. Ubi non lego cum Puricello Externa, ut videri posset Hesterna; sed Ex terna, sive Ex tertia die, id est, Nudius tertius, tunc V Kal. Julii. Quoniam autem de S. Herlembaldo nihil distincte scitur, [Herlembaldus 1075 in Aprili vel Junio.] quoad diem mortis, obitæ (ut satis probaturum me puto) anno MLXXV, non VI, haud diu post Dominicam in Albis, tunc XII Aprilis actam; congruum censui, quorum conjuncta fuerunt & viventium acta, & mortuorum monumenta cultusque, non dirimere historiam, sed Vitæ Arialdi subtexere reliqua usque ad Herlembaldi cædem acta.

[6] Quoniam etiam extremi discriminis socius illi fuit Luitprandus Presbyter prælaudatus, dictus etiam Luitprandus & Leoprandus, anno MCXIII die VI Januarii, in senecture & confessione bonæ defunctus, in Pontidio S. Jacobi monasterio, sed Sanctis necdum annumeratus; quæ de illo supererant plane admiranda, & ad idem prorsus argumentum facientia, per modum Appendicis historiæ Sanctorum duorum placuit adjungere. De hujus aliquo cultu apud Ponridienses Monachos, [Liprandus simili cultu dignus 1113 6 Januarii.] apud quos obiit & sepultus est, si quid invenisset Puricellus, fuisset haud dubie studiose expensurus. Attentis tamen iis, quæ neposistius Luitprandi narrat viventis mortuique miraculis; atque imprimis animi fortitudine, divinitus inspirata, ad subeundum ultro ignis judicium: dubitare vix possum, quin hunc Beatis suis accensuerint, & ossa defuncti Pontidienses habuerint in honore, sed per bellicas aliasve calamitates, destructo aliquando vel incenso monasterio, suspicor periisse ipsius sepulcri memoriam, & quidquid facere posset ad eumdem sine scrupulo vocandum Beatum, imo & Sanctum, si constaret ejus esse ossa, quæ Papiæ inter alias Reliquias nominantur. Talem de Pomidiensium erga Luitprandum affectu opinionem, confirmat mihi memoria cultus a Vallumbrosanis Monachis delati S. Petro, quem Igneum cognominant, ab eo eventu, quo simile ignis judicium subiit Florentiæ anno MLXIII, id est annis XXXVIII, antequam id subiret Luitprandus; siquidem Petri istius Reliquias pridem honorifice conditas habent Monachi sui in altari, pluribus ejusdem professionis Beatis communi, & nunc etiam obtinuerunt a Sacra Rituum Congregatione, ut festum ejus possint cum Officio agere VIII Februarii.

[7] Andreas Alciatus Jurisconsultus celeberrimus, qui anno MDXXX florebar, in quodam suo Antiquario, [Alia S. Arialdi Vita omittitur,] per N. Fontanam in Mss. allegato apud Puricelluna pag. 15, Arialdi ex Alciata ex Alciata gente sepulcrum indicare dicitur; & addere, cujus conciones, disputationes, necem, miracula, Arnulfus Historicus Mediolanus descripsit. Sed quoniam Arnulfus iste fuit, sicuti vidimus, periniquus Arialdo, non est verosimile quod ille seorsim a sua historia, qualem diximus, Vitam Sancti voluerit scribere, licet ad extremum emendatus & reconciliatus Ecclesiæ; cum ne tunc quidem dimoveri potuerit quin sentiret, Sanctos prælaudatos bonam causam minus bene discreteque egisse, adeoque nec in morte sic obita laudandos. [non Arnulfo sed Landulfo Juniori adscribenda.] Utut est, ejus non potest esse Vita, quæ Puricello facit librum tertium, & quo in Annotatis frequenter utemur. Præterquam enim quod ubique Sanctorum acta probet vehementer, sese indicat auctor scripsisse post annum MC, quando de ecclesia Rozonis loquens addit, quæ nunc dicitur S. Sepulcri, quod nomen illa primum assecuta tunc est. Plura in hanc rem congerit Puricellus in Præfatione ad istum lib. 3: censetque ex stylo, eam esse Landulfi, a S. Paulo dicti, Junioris per nos appellandi; qui lecta accurate Vita per Andream scripta (hanc autem legisse Arnulfus vix potuit, nedum & tam contraria prius scripsisse, quin postea distinctius rectractaret) eamdem redegerit in compendium, quadam paulo melius ordinans & supplens ex eadem scientia; & suos tunc etiam Annales scribens, in Appendice nobis potissimum sequendos.

[8] Idem Alciatus aliam Vitam S. Arialdi vel scripsit, vel scribere inchoavit. Superest enim ejus initiuns, [Attinguntur Alciati & Azarii testimonia,] quod Puricello facit libri 1 caput 12, sicut illud hic habuit, suppeditatum sibi a Matthæo Valerio, Cartusiæ Papiensis Priori, & simili prorsus exemplo vidit in Musæo Aloysii ab Ecclesia, quondam Secretarii Urbani. Hoc quoque Fragmentum, Annotatis nostris insertum, Lector inveniet: uti etiam quædam Petri Azarii, viri (ut apparet) militaris, qui anno MCCCLVI Militiæ reformandæ adhibitus, Annalium Mediolanensium opus, quale apud Cartusiæ Priorem prælaudatum servabatur in Mss. perduxit ad annum MCCCCII plane grandævus. Reliquos auctores, quorum loca ac testimonia implent librum I Puricelli, communem SS. Arialdo & Herlembaldo (quem aliqui Arembaldum, Hernebaldum & Eribaldum nominant) vide sis apud ipsum. Vide etiam ejusdem librum quartum; qui unius quidem Herlembaldi Vitam profitetur dare, sed revera historiam continet totius schismatis, quod seculo XI Ecclesiam laceravit, Cadolo & Guiberto in Antipapas elevatis, per rebellem ecclesiæ Henricum, ejus nominis Regem IV, Imperatorem III.

VITA
Auctore B. Andrea Vallumbrosano, Sancti Discipulo.
Ex editione Joannis Petri Puricelli.

Arialdus, Diaconus, Martyr, Mediolani in Insubria (S.)
Herlembaldus Miles, Martyr, Mediolani in Insubria (S.)

BHL Number: 0673, 0674, 0675, 0676


A. ANDR. DISCIP.

PRAÆFATIO.

[1] [Rodulfo Generali jubente scribit Auctor] Præcepisti, venerande Pater Rudolfe, ut Beati Martyris Arialdi passionem describerem. Quod licet facere conatus sim, (in veritate, non pro humilitate sola, ut plerique Sapientes solent, loquor) quidquid in ea est, quod conveniens sit, etiam in ipsa verborum compositione, non meæ sapientiæ, (quæ sic est parva, ut pæne sit nulla) sed soli Dei gratiæ, meritisque ipsius, atque tuæ orationi tribuo. In qua sciat, [certissime cognita,] eam quicumque legerit, me prorsus nihil dixisse, nisi quod viris certis narrantibus didicerim: a Marchione videlicet, ipsius germano fideli, vel a Bonovisino ejusdem fidissimo famulo, qui ei a cunabulis est famulatus fideliter; imo de quibus tot existere possunt testes, quot illo in loco cum ætate perfecta sanoque sentu sunt homines.

[2] Verum per totum hunc libellum, meum nomen celetur; qui talis sum, ut magis conveniat nesciri, quam sciri; cui jure congruit illud Isaiæ: Claude, inquit, ostium tuum, & absconde te post illud, donec transeat ira Domini: tuum vero nomen in ejus fronte habeatur; quoniam, velis nolis, super candelabrum, ut omnibus luceas, te posuit Christus; quatenus is qui scripsit, si ignoratur; ad quem scriptus est, non ignoretur. [Is. 26. 20] Porro quia in hoc plura sunt in verbis & factis ædificationi utilia; [ad exemplum Ord. Vallumbrosani.] duodecim Monasteriis, quibus te supernus Judex præposuit, oro, ut ad legendum tribuas; quatenus, dum audierint in defensione veritatis, quod alii nostro in tempore dixerunt & perpessi sunt; accendantur & ipsi, ut talia dicant; &, si necesse fuerit, pro eadem veritate similia patiantur.

CAPUT I.
Arialdi natales, institutio, prima contra Clerum incestum concio.

[3] Licet jam sic senex sit mundus, ut jam jamque vicinus ejus cernatur occasus; tamen quia ab universis mortalibus ignoratur, quando finiatur; libet novorum constantiam Sanctorum, supparem antiquorum, sævitiamque perfidorum, qui eos usque ad necem, nostris temporibus immoque nostris sub oculis, persecuti sunt, scriptis tradere, atque posteris ad eorum ædificationem intimare.

[4] Igitur in Cutiaco a quodam vico, inter Mediolanum Comumque sito, milliario vigesimo distante a majore, [Cutiaci nobiliter ortus,] quinto vero a minore [civitate] ut vulgari fertur opinione, Bezo quidam cum Beza sua uxore extitit, b nobiles utrique natione, sed nobiliores probitate. In quorum profecto laude parumper immorari, ex Sanctorum gestis quamplurimis instruimur; & cuncti scimus, liberiorem fore laudem celsi ædificii, si certitudo manifesta habeatur firmi ipsius fundamenti. Hi namque causam reproborum, quæ est rapacitas, tam exosam habebant, [parentibus justitiæ & comitatis raræ,] ut inter cetera eorum bona, cum in fervis equisque nimis abundaret; nullus erat audax ex ipsis servis, qui manipulum quidem vi furtimve alienæ segetis raptum deferre auderet equis coram eisdem. Porro superbiam, quæ est causa diaboli, ita execrabantur; ut cum libere modis omnibus suis vicinis imminerent, atque a nemine eorum si nollent constringi postent, ceu estent ex illorum minimis, sic se ultro subdebant ipsorum omni justæ conventioni.

[5] Verum quoniam unicuique parum est non agere prava, nisi in bonis operibus exercitationem ponat; pauperum infirmorumque necessitati intendebant, [matre pauperibus addictissima,] ut ex vicinis nemo infirmitate oppressus in strato jaceret, qui a Beza memoria digna non visitaretur; & suis, si egeret hujusmodi, substantiis non aleretur. Præterea in ceterorum orphanorum egenorumque beneficiis, quæ illis sedule impendebat, Deo & hominibus ejus vita sic erat grata, ut ipsi pauperes invicem conferrent, dicentes: Si hæc obierit, profecto nobis vivere non expedit. Hoc quippe exercitium sanctæ actualis vitæ, per multorum curricula annorum, in venerabilis Bezæ natorumque ejus desudatione, viro ipsius jam defuncto, egomet vidi, ceteraque perplura ædisicationi congrua: quæ ideo prætermitto; quia velociter ad ea, quorum causa hoc opus assumpsi, venire concupisco.

[6] Huic utique, sicut illius relatione didici, nocte quadam dormienti, ejus adhuc vivente viro, ex quo tunc in utero habebat filium, [post lucem, omnia collustrare visam,] admirabile lumen in visione, ceu solis meridiani splendor, desuper illuxit: cujus claritas, omnibus tenebris ab ea expulsis, totam domum, ubi erat jacens, implevit. Mane autem facto, insolitam secum visionem admirans, antiquis matronis pandit: a quibus protinus audit, habere se in utero infantem sexus masculini, meritique futurum celsi. Quem cum enixa est, apto præstolato tempore, Arialdum vocant: Clericum faciunt: [natus erditusque.] scholis diligenter eo usque tradunt, quousque provinciales magistri, qui eum possent instruere, deficiunt. A quibus cum per tempora, ut scholaribus moris est, reverteretur (sicut a matre ejus jam sæpe dicta cognovi) & puellæ ipsius c ornatiores more solito nitidioresque se ejus vultui præsentarent; quemadmodum esset videre, sic exterminabat a sua facie; dicens, [puellarum conspectum fugit:] Captio hæc est satanæ. Indesinenter denique, in diversis terris, scholasticis se studiis tamdiu tradidit, donec optime tam liberalium quam divinarum litterarum haberet scientiam, simulque ætatem perfectam. d

[7] Erat enim tunc Ordo Ecclesiasticus in tot erroribus seductus, ut ex illo vix quispiam existeret, qui in suo loco veraciter reperiri posset. Nam alii, [cumque Clerus totus perversissimus esset,] cum canibus & accipitribus huc illucque pervagantes, suum venationi lubricæ famulatum tradebant; alii vero tabernarii, & nequam villici, alii impii usurarii existebant: cuncti fere cum publicis uxoribus sive scortis suam ignominiose ducebant vitam; omnesque, quæ sua erant, non quæ Christi, quærebant. Nam, quod sine gemitu dici vel audiri nec potest, nec debet, universi sic sub Simoniaca hæresi tenebantur impliciti, quatenus a minimo usque ad maximum nullus Ordo vel Gradus haberi posset, nisi sic emeretur, quomodo emitur pecus. Et, quod est nequius, nemo tunc, qui tantæ perversitati resisteret, apparebat: sed, cum lupi essent rapaces, veri putabantur esse pastores.

[8] Ad quorum nimirum perversitatem detegendam & corrigendam, [Mediolani ad concionē progressus,] Mediolanum, ubi hæc iniquitas tanto erat copiosior, quanto urbibus ceteris ipsa est populosior, a Deo procul dubio prædatus missus est Arialdus; divinis, ut prædiximus, legibus bene eruditus. Qui ingressus e urbem, populum pæne universum, ad ejus verba confluentem, fari sic adorsus est: Volo, Dilectissimi, vobis dicere in nostri sermonis exordio, quæ scire vos scio; ut paulatim sic vos introducam ad ea, quæ nescitis, & vobis scire magnopere necessaria sunt. [docet, Christum ad illuminandū mundum] Veraciter credo vos nosse, humanum genus usque ad Christi Domini nostri adventum cæcum fuisse, non oculis corporis, sed cordis. Quod ideo erat cæcum, quoniam, quod erat falsum, credebat verum: dicens lapidi lignoque & metallo, Deus meus es tu. Cujus cæcitati & miseriæ in tantum summa Lux & æterna compassa est (per quam omnia facta sunt, & in qua universa consistunt) ut non ad hanc a cordibus hominum auferendam Angelum mitteret; sed per semetipsam de cælo descendit, carnem assumpsit; & ut eam ab hominum cordibus penitus expelleret, usque ad Crucis mortem libenter accessit. [hominem factum] Qui in diebus carnis suæ homines tot de mundo elegit, quot sufficere ad universitatis illuminationem ante secula posse, prævidit. Quos, omnibus falsitatis tenebris ab eorum cordibus expulsis, æterna luce illuminavit; eosque per mundum universum misit; & lucem, quam acceperat, ubique deferre præcepit: sicque ad Patrem, a quo venerat, rediit.

[9] Hæc quippe summa & æterna vivaque Lux duas in terra causas reliquit: in quibus omnes, qui erant illuminandi, illuminarentur, & usque in finem seculi semper permanerent lucidi; [dedisse se verbum Patris,] tam isti qui adhuc erant illuminandi, quam qui jam fuerant illuminati. Vultis nosse, eæ res quæ fuerunt? Verbum scilicet Dei, & Doctorum vita. De Verbo autem Dei, quod lux sit; non meum, sed Psalmistæ audite testimonium; Præceptum (inquit) Domini lucidum, illuminans oculos. [Ps. 18. 9 & 118. 105.] Et item; Lucerna pedibus meis verbum tuum. De vita vero Doctorum, quod esse debeat lux in verbis suis, ipsa per se Veritas aperte manifestat: Vos, inquit, estis lux mundi: & protinus addidit; Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, & glorificent Patrem vestrum qui est in cælis. [Matt. 5. 14 & 16] Ex his itaque unam idem Dominus posuit ante illos, [& vitam Doctorum:] aliam ante vos. Hi vero, quibus scientiam Scripturæ dedit, sibique ad ministrandum elegit, ut ad lumen verbi sui lucidi semper viverent, constituit; &, ut eorum vita esset vestra lectio, qui litteras nescitis, ordinavit. Sed, inimico humani generis insidiante, pariterque nostra negligentia & peccato operante, illi, se convertendo retrorsum, perdiderunt suam; vos autem lucem perdidistis vestram.

[10] Verumtamen, ut securius vos idem inimicus deluderet, [his vero a damone perversis,] qui societatis ab eis abstulit veritatem, eis promisit in exteriori habitu sanctitatis habere similitudinem: quod gemens dico, non ad vestram ignominiam, sed ad cautelam. Nonne ad eamdem cæcitatem estis reversi, pro qua ab hominibus auserenda Christus de cælo misericorditer descendit? Si enim ideo humanum genus ante ipsius adventum, ut diximus, erat cæcum, quia sumebat pro vero mendacium; quicumque nunc opus simile facit, nonne causam eamdem incurrit? Nam sicut illi decepti, lapides & ligna credebant Deos; ita vos vestros Sacerdotes putatis veros, quos incunctanter esse constat falsos. Unde hoc scire possumus? [rursum in tenebras recidisse humines;] Vultis nosse unde? In tenebris sumus: ut hoc patenter cognoscamus, ad lucem eamus. Ad quam lucem? Ad verbum videlicet Dei. Ecce Christus dicit; Qui mihi ministrat, me sequatur. Quod est aperte dicere; A nemine quippe mihi ministratur, nisi ab eo qui me sequitur. [Joan. 12. 26] Vestrorum vitam Sacerdotum scio vos nosse: & quo Christus pergat, & quid dicat, audite; atque tunc plenius cognoscetis, utrum isti sint ejus ministri, an ipsius potius adversarii. Ecce Christus clamat: Discite a me, quia mitis sum & humilis corde. [Matt. 11. 29] Et iterum de se dicit: Filius hominis non habet ubi caput reclinet. [Luc. 9. 58, Mat. 5. 3] Et item: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est Regnum Cælorum.

[11] E contra vero, ut inspicitis, vestri Sacerdotes, qui effici possunt ditiores in terrenis rebus, [nec esse habendos pro ministris Christi] excelsiores in ædificandis turribus & domibus, superbiores in honoribus, in mollibus delicatisque vestibus pulchriores, ipsi putantur beatiores. En ipsi, ut cernitis, sicut laici, palam uxores ducunt; stuprum, quemadmodum scelesti laici, sequuntur; atque ad nefandum hoc opus patrandum tanto sunt validiores, quanto a terreno labore minus oppressi; videlicet viventes de dono Dei. Christus autem in suis econtra ministris tantam munditiam quærit & exoptat, [Sacerdotes incestos.] ut non solum in opere, verum etiam stupri scelus damnet in corde: dicens; Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam mœchatus est eam in corde suo. [Matt. 5. 28] Redite, Dilectissimi, ad corda vestra, redite: & sumere verum, falsumque respuere discite. Nam conatus sum reos reducere ad suam lucem; sed nequivi. Ut enim vos ad vestram reducam, huc ideo veni: & hoc aut fecero, aut pro vestra salute paratus sum animam meam tradere gladio. Hæc & hujuscemodi complura vir Dei dum diceret; in verbis ejus plebs fere universa sic est accensa, ut, quos eatenus venerata erat ut Christi ministros, damnans proclamaret Dei hostes, animarumque deceptores.

ANNOTATA D. P.

a Landulfus Junior in loco Cuzago, prope Canturium, vulgo Cantu, quod notatur in tabulis, istud non item. Alciatus Cucciacum nominat sub Canturiensi Præfectura, triplo propius Como quam Mediolano, inter Lambrum & Luram fluvios.

b Nobilibus parentibus de Alzates, quo nomine invenitur vicus 6 p. m. ultra Novariam: alii familiæ nomen faciunt, & Alciatos Latine reddunt; sed prælandatus Alciatus in fragmento Vitæ, Andreæ verbis contentus, tacere id maluit; an quia gentilem suum S. Arialdum non audebat asserere? At postea id fecit in Antiquario suo, allegato num. 7 Comm. prævii, de Alciata gente eum fuisse dicens. Verum hæc verba fortassis Fontanæ sunt: & oportet non admodum nobilem fuisse, de quo ait Senior Landulfus, quod Landultum, majorem Canonicum sibi prævidit applicare quasi generosiorem, quia ipse erat humiliter natus: qua in re credo noluisset mentiri scriptor ille, licet subinde minime verax, cum agitur de causa Clericorum, quam tuetur contra Sanctum. Igitur qui in Prologo attribuitur Sancto Germanus Marchio; eum reor ita dictum proprio nomine a Baptismate, non autem appellativo a dignitate æque ac alium, quem apud Puricellum pag. 237 ex Arnulfo legimus ab alta rupe præcipitatum. Diamans Marinonus, in Ms. de originibus urbis & familiarum Mediolanensium, apud Puricellum lib. I cap. 12, nomen ad Alcatho, Regis Æoliæ filio, Hippodamiæ proco; vel ab Alceo, Herculis avo pelit, quæ pro deridiculis habuisset credo eruditissimus Alciatus, si legere potuisset: hic tamen, nescio ubi vel quomodo, dicitur Alciato Regiæ stirpis fidem facere. Italice Alzatis idem est quod Elevatus; unde Inalzare, est Elevare, quod satis esse ad verum nominis etymon reor, ablegatis fabulis.

c Landulfus Junior: Vidit sorores in lascivo habitu cum matre: quod hujus probitati non satis convenit; potuit tamen puellis suis, & (si quas habebat) filiabus plus ornatus indulgere mater, qui tamen lascivus non esset.

d Aliciatus, Prius, inquit, dedit operam omnibus liberalibus studiis, in quibus, ut tempora erant, multum profecit. Perierant enim ea tempestate, & assiduis bellorum tumultibus, & ira Dei, bonæ litteræ; nullaque Gymnasia per omnem Italiam habebantur: quapropter in Galliam ad Parisiorum Academiam se contulit: in eaq; diutius versatus, magnum nomen consecutus est. (Sic etiam Landulfus Junior in Monum. Ambros. pag. 530 dicit, Olricum Vice-Dominum Mediolanensem, & Anselmum de Pusterla Leodunum .I. Laudunum Galliæ ivisse, ad præcipuum magistrum Anselmum de Monte audiendum, quibus gratum fuerit ipsummet Landulfum secum ducere.) Et tradunt, inquit Alciatus de S. Arialdo, in divinarum rerum professione, quam Theologiam vocat, tantum profecisse, ut omnes collegas post se relinqueret. Dialecticam vero, quam doctrinæ superficiem quamdam appellabat, contempsit magis quam ignoravit. Landulfus Senior ei infensus, apud Puricellum quasi ingratitudinis Sanctum arguit, dum ait pag. 179, quod penes Guidonem Antistitem multis fotus deliciis, multisque cumulatus honoribus, dum litterarum vacaret studio, severissimus est divinæ legis factus interpres, dura exercens in Clericos solos judicia.

e Varisii, ubi morabatur Arialdus, cœptam prædicationem, ait uterque Landulfus: neque id negat Syrus infra num. 84. Est autem Varisium, inter Angleriam & Comum, ad 30 fere p. m. disians Mediolano, nostra ætate, a Dominicæ Passionis mysteriis, vicino in monte expressis, celebratissimus religione locus, Canturio propinquus intervallo 10 milliarium aut eo amplius. Alciatus ibi habitasse Sanctum non dicit, sed eo pro tempore secessisse, quod imparem adhuc se crederet factioni improborum Sacerdotum. Uterque Landulfus Arialdum tunc ait ex Decumanis Canonicis fuisse. Tales autem nunc vocari Canonicos titulares, docet Puricellus in monumentis Ambrosianis: alibi Canonici ei minores sue Vicarii vocantur, prout condistincti a Majoribus seu Ordinariis. In Dissertationibus vero Nazarianis pag. 444 idem Puricellus docet, Decumanos istos numero centum, fuisse distributos in undecim ecclesias Collegiatas, & alias decem capellas. Et sic ipse Arialdus, jurans in verba S. Petri Damiani, incipit: Ego Arialdus, dictus Diaconus de Capella Mediolanensis Archiepiscopi: ubi S. Arialdum intellige ceteris præire exemplo.

CAPUT II.
Arialdus, socium Landulfum nactus, Romam abit: & ambo injuriis impiorum vexantur.

[12] Factum est autem, dum agerentur hæc, de medio multitudinis surgens quidam Clericus, nomine Landulphus, a de urbanis excellentibus tam ordine quam natione, [Eadem sentire pridem professus Landulfus,] nimis potens in voce & sermone, silentium petiit. Quo concesso, hujusmodi lætiferam vocem prompsit. Gratias (inquit) coram vobis Omnipotenti Deo ago, qui nunc me ea audire permittit, unde meum cor per innumera tempora ignescit. Nam olim hæc sciens dolensque, ideo tacebam, quoniam cum quo ea dicerem, non habebam. Nunc vero, Domine Arialde carissime, [socium Arialdo se offert:] quia Dei donum te dedit mihi: scito, me ab ipso collatum tibi: & exinde quidquid hac de re dixeris fecerisve, me facere & dicere; & me meam animam, sicut tu professus es tuam, pro salute fratrum ponere esse paratum, incunctanter te nunc reddo securum. Populus jam fidelis hæc audiens, in Dei laudem crescens, hilaretcit: pars adversa tabescens, deficit: Dei vero famulus Arialdus, oculis ac manibus sursum erectis, omnium bonorum Largitori immensas ac debitas reddit gratias.

[13] Denique post hæc quidam Laicus surrexit alius, nomine Nazarius, officio monetarius, [Nazarium laicus] cujus vita valde erat ab omnibus laudabilis, licet conjugalis: qui silentium petiit. Quo accepto, coram omnibus tale responsum dedit: Domine Arialde, ea quæ dicis esse vera & utilia, non solum advertere possunt sapientes, verum etiam & vecordes, Quis tam insipiens est, qui non lucide perpendere possit, quod eorum vita esse altius debeat a mea dissimilis? quos ego in domum meam ad benedicendum eam voco, juxta meum posse reficio, & post hæc manus deosculans munus offero: & a quibus mysteria, pro quibus æternam vitam expecto, omnia suscipio. Sed, ut omnes inspicimus, non solum non mundior, [offert eis suam domū & substantiam,] verum etiam sordidior persipcue cernitur. Verumtamen hoc scelus sic scito inter nos radicatum & inveteratum, quatenus aut vix aut cum grandi labore poterit evelii. Nunc autem, quia Largitor omnium bonorum mihi tanta contulit bona, quæ satis & mihi sufficere possunt & tibi; obsecro te, per eumdem omnipotentem Dominum, ut in domum meam ingredi digneris, & exhinc bonis omnibus meis, ut ego, ita & tu fruaris; quatenus tua exhortatione assidua ab hoc errore liberari, & in omni veritate confirmari possimus, tam ego, quam hæc plebs universa. Cave, ne ad sanguinem altum de quo ortuses, & ad opem multam qua polles, inspicias; ne forte sacramento, pro quo te adjuravi, spreto, non quæ Dei, sed quæ tua sunt, quærere videaris.

[14] Vir autem Domini hæc audiens, & magnitudinem conjurationis, & famam viri optimam considerans, omnia terrena, quæ sibi resistere possent, conculcans, in domum se juste invitantis libenter intravit: [& omnes in Sanctū opus conspirant.] & per plura tempora Marthæ opus ab eo fideliter sumpsit; & quod operatus est Petrus in Cornelio suisque amicis, operatus Arialdus est in Nazario ejusque vicinis. In quibus utique tunc arbustis, quæ se Dominus per Prophetam pollicitus est in deserto simul positurum, scilicet vitem & ulmum, proculdubio est completum; quatenus altera mentes debriaret, altera vero debriantem sustentaret. [Is. 41. 19.] Exhortantibus denique Arialdo Landulphoque b populum fideli & assidua doctrina, [Sic cohibiti concubinarii,] stupra Clericorum nefanda & execranda eorum connubia, sic ab eodem populo intra aliquanta tempora sunt persecuta & deleta, ut nulius existeret, quin aut cogeretur tantum nefas dimittere, vel ad altare non accedere. c

[15] Per idem tempus decrevere fideles Romam ad Synodum d Landulphum mittere; quoniam, ut eos mendaciter eorum æmuli accusarent, [Landulphum ex infidiis lædunt,] illo pergebant. Quem [ultra] urbem Placentinam progredi non licuit; quia ibi a quodam profano est in oppido percussus, & sic Mediolanum regressus. Sed Arialdus, Dei famulus, sumpto itinere, omnium adversariorum fraudem, circumquaque positorum ad eum necandum, scienter declinavit: atque Romam, Deo illum protegente, incolumis pervenit. Qui coram summo Pontifice se offerens, [Arialdus accepta Romæ potestate redit.] cum causam jam cœptam ei retulisset; post multam honorificentiam, quam ipsi idem impendit, jussit, a quibus Sacerdotibus divina Mysteria dehinc sumeret, & sub inevitabili jussu ei præcepit ad opus cœptum regredi, & tamdiu in eo vehementer insistere, donec nefanda opera, quæ tunc inerant in Ecclesiastica familia, aut penitus deleret, aut sanguinem pro Christo proprium inimicis fundendum præberet. e Qui in omnibus obediens regreditur, jam sæpe dictam causam competenter persequitur & constanter, cum suo socio divinitus sibi collato, habentes dehinc doctrinam, tam plenam auctoritate, quam veritate.

[16] [Iterū Landulphus, a conducto ad scelus Clerico,] Hoc quippe impii civiles Clerici perpendentes, quasi occulte in unum conveniunt: ideo, quia progenie altior erat Landulphus, eum occidere disponunt; putantes, timore perterritum sic silere posse Arialdum. Ad patrandum vero tam scelestum opus, quemdam audacem & impium conveniunt Clericum, & nimio præmio reddunt securum, si jam dictum extingueret virum. Qui acquisito grandi carnificis gladio (quem sæpe ego postea vidi) simulque toxico ad necandum citissimo, cœpit eum prosequi per Cœnam Domini, & Parasceven, f Sabbatumque sanctum clanculum, [percussus gladio venenato] necnon & sanctum diem Paschæ. Vera utique me dicerescio; utrum rei gestæ ordinem teneam, ignoro. Cumque ipsum in diebus his reperire minime potuerit absque turbis; in secunda tandem de Albis feria, ad impium & diu optatum pervenit votum. Nam in ipsius diei crepusculo solum illum ante quoddam reperit altare orantem: mixturam impiam, quam secum ferebat, permiscuit illico, scilicet gladium cum toxico; & post tergum clam veniens, eum in collo graviter percussit, & sic fugam protinus petiit. Sed, volente Deo, licet esset nimis velox ad fugiendum, in egressu basilicæ per quemdam captus est g claudum.

[17] [manet incolumis,] Clamor igitur vehemens attollitur, ab omnibus concurritur: quæ esset causa tanti clamoris inquiritur. Cognita namque causa, nefandum Clericum circumdedere, eumque cornu toxico plenum habentem reperiunt. Mœrentes ergo, percussum & eum qui percussit accipiunt; ac sic ad domum Landulphi pergunt, & ipsius obitum protinus præstolantur affuturum. Sed magni prodigii evidentiam tunc ostendit Deus omnipotens, ut servo suo nihil plus venenum officeret, quemadmodum si aqua esset. Nam isdem profestus est Clericus, se illud in-pluribus pecudibus probasse; [veneno vires amittente,] quæ ut deglutivere, cunctæ post paululum vita caruerunt. O mira Domini potentia! Hunc virum postquam tetigit, etiam deglutitum nulli nocere quivit. Unde ipse reddens debitam Deo laudem, percussorem Clericum dimisit incolumem; amdonens, ne ulterius tantam conaretur præsumptionem. Idem vero Clericus, [& Clerico ad miraculum pœnitente.] sua cernens molimina, nimio studio exquisita, a Dei evidenter virtute exinanita, sibique ab ejus famulo pro malis impensa bona; corde compunctus, veniam petiit; tanti sceleris incentores prodidit; se ulterius tale quid minime conari promisit, & postremo sic discessit.

[18] Per idem tempus Clerici suburbani, in unum convenientes, ad invicem dicunt: [Suburbani Clerici similiter conspirantes] Quid facimus? En Arialdus, qui nos nostrasque familias conturbavit & dispersit, in urbe conclusus, atque a populo circumdatus, inhabitat; ideoque, ut eum perimamus, nequaquam pertingere valemus. Si autem hoc nequimus; damnum dedecusque, quod possumus, illi saltem inferamus. In loca nostra nunc revertamur; & exquisitis gladiis bene acutis, rursum nocte alia conveniamus; una illuc, ubi idem est ortus, pergamus, & ubi adhuc cum suis magna pollet possessione parentibus; atque ad ignominiam ejus, ecclesiam, quam olim impendio proprio construxit, violemus, & dissipemus; arbores vero castaneas, quas habet innumeras, decorticemus; vineas autem, quibus nimis abundat, incidamus. Interim quidem ex nobis aliqui illuc pergant in die, qui ipsius substantiæ plene habent notitiam: vineas ejus & silvas evidenter designent; ut non tunc quid appareat, in quo quis errare debeat.

[19] Nocte igitur conveniunt condicta: ecclesiam extra vicum h reperiunt, quam ruptis ostiis Altare frangunt & violant, [Arialdi ecclesiam violant;] ceteraque utensilia dissipant: & dedecus, quod infelices nequibant famulo, facere non sunt veriti Domino. Porro cum ad designatas arbores vineasque vellent accedere; sicut ipsi postea professi sunt morientes, cum ingenti terrore tanta a justo Dei judicio sunt perculsi cæcitate, ut neque ubi essent, [possessionibus nocere nequeunt.] neque rem designatum invenire possent. O mira Domini pietas! Suam demoliri casam permisit; servi vero sui optime tutari novit. Sed ne miseri illam noctem inanem ducerent, vineas & silvas introgressi, alienas incidunt & decorticant. Verumtamen Deo gratias agens profiteor, postea me vidisse persæpe ipsas arbores suis cultoribus uberrimos fructus reddere, easque adhuc similiter credo facere. i

ANNOTATA D. P.

a

Landulfus Junior, Landulfum de Cottis, Levitam ordinarium Mediolanensis ecclesiæ, appellat. Alciatus primum utriusque congressum Varesio adscribit, latiusque sic deducit. Vigebat tum in urbe magnæ existimationis vir Landulfus, primoris ecclesiæ Ordinarius, & perquam eloquens in concionibus, populo gratissimus. Huic Arialdus vetere amicitia junctus fuerat: quapropter secum congressus, multa de Vidone [Archiepiscopo,] plurima de sacri Ordinis nimia licentia queritur; populorum etiam & omnium interesse, ut meliores fierent. Landulfus causæ non defuturum spopondit, & ausurum, ubi rem ex voto succedere posse cognovisset. Interim Arialdus ipse per vicos & conciliabula concionetur; eosque Sacerdotes, qui ab urbanis

[Note: ] [an immunditiis?]

munditiis separati, & idcirco antiquam probitatem retinentes, sibi aggregare studeat: tunc enim & se id in urbe facturum, quod in pagis ipse fuerit aggressus. Ab hoc colloquio Arialdus Varesii creberrimas orationes in corruptelam Sacerdotum habere cœpit, in mores acerrime invehi, nullo metu arceri, omnia pro veritate exponere. Faciebat & id Landulfus; sed parcius, & non nisi cum se obtulisset occasio.

b Landulfus senior apud Puricollum pag. 179 Arialdi socium Landulfum culpat, quod nullis ecclesiasticis Gradibus alteratus, usurpato sibi contra morem Ecclesiæ prædicationis officio, grave jugum Sanctorum imponebat cervicibus; & inter alia, quæ quotidie plebis auribus inculcabat, die una taliter concionatus est in populo: Carissimi Seniores, conceptum in corde sermonem ultra continere non valeo. Nolite, Domini mei, nolite adolescentis & imperiti verba contemnere: revelat enim sæpe Deus minori quod denegat majori. Dicite mihi. Creditis in Deum trinum & unum? Respondent omnes, Credimus. Et adjecit: Munite frontes signo Crucis. Et factum est. Post hæc ait: Condelector vestræ devotioni, compatior tamen imminenti magnæ perditioni: multis enim retro temporibus non est agnitus hac in urbe Salvator; diu est quod erratis, cum nulla vobis sint vestigia veritatis. Pro luce palpatis tenebras, cæci omnes effecti, quoniam cæci sunt duces vestri. Sed numquid potest cæcus cæcum ducere? nonne ambo in foveam cadunt? Abundant enim stupra multimode: hæresis quoque illa Simoniaca in Sacerdotibus Levitis ac reliquis Sacrorum Ministris: qui cum Nicolaitæ sint & Simoniaci, merito debent abjici: a quibus, si salutem a Salvatore speratis, deinceps omnino cavete, nulla eorum venerantes officia… Et ego plectenda plura commisi; sed quod pejus fuit, indignis usque modo communicando Regem cælorum offendi: nunc autem, propitia divinitate, ago pœnitentiam, talia provisurus in posterum. Igitur imitatores mei estore, carissimi; & ita ambuletis, sicut habetis formam nostram. Hanc orationem Landulfo adscribit ille, præ studio in partem Cleri, ipsi Landulfo & Arialdo ubique iniquior; & huic impingens, quasi non solum dixisset, Nicolaitarum & Simoniacorum Sacrificia idem esse, acsi essent canina stercora, eorumque basilicæ jumentorum præsepia (quod vere dici poterat, quatenus talia sacrificia, vera licet & valida, quantum est ex parte Sacramenti a talibus confecti, communicantes tamen coinquinant, quia notorie hæreticis & excommunicatis communicare est nefas) sed etiam quasi addidisset, ut ipsis amodo reprobatis bona eorum omnia publicentur; sitque facultas omnibus diripiendi universa in urbe vel extra: quod per meram calumniam vel exorbitantem auxesim pio zelatori affingi, extra dubium esse debet; cum nihil tale fuerit factum a populo; sed e contrario ejusmodi gravamina ab adversariis passi fideles sint; nec ultra progressi, quam quod vim vi parati fuerint propulsare, ut ex sequentibus apparebit.

c Alciatus (cujus reliquum fragmentum hic iuvat attexere) porro prosequitur hinc secutas calumnias, & quid inter hæc egerit Archiepiscopus Guido sive Wido: Fuere, qui existimaverint, Widonis exauctoramentum ejusque dignitatem ambientem Landulfum, Arialdo consensisse. Sed nulla certe fuit unquam innocentia, quæ invidiam maledictaque vitaverit. Igitur improbi quidam, delationis magnam mercedem a se præstitum iri existimantes, utrumque apud Widonem accusant; crimina in eos congerunt; læsam contumeliis summi Sacerdotis Majestatem exclamant, novis seditionibus quæsitam causam. Non audebat Wido tunc in eos animadvertere, quod summæ opinionis apud populum utrumque cognoverat. Quare in cubiculum ad se accitos, humaniter excipit; precibusque minas commiscet; suam Sacerdotumque causam tuetur. Non decet, inquit, Sacerdotem Sacerdoti maledicere; sic enim suis se relis confoderent: expeditque etiam indigna factu perpeti, ne inconsulte dissidium aliquod oriatur. Nec enim fratrem suum damnare æquum est, cujus salutem Christus Deus redemit. Oportet prius, qui in alium dicere paratus sit, ab omni se labe vindicare; nisi quisquam credat eum, qui æger ipse sit, recte medicari aliis posse. An sine stomacho armatum militem aliquis de pace disserentem audiet? num Græcanice sapienter dictum illud quilibet potius probaverit? Quin tu prius, inquit, cum uxore & liberis in gratiam redis, tuo exemplo tum demum ad pacem nos vocaturus? Ejicienda prius oculo tuo trabs est, ut citra opprobrium festucam de alieno extrahas. Aperta & publica reprehensio, non correctionem, sed odium vituperiumque ostendit. Condemnare aliquem velis, coramque populo objurgare; illud tibi primum ante oculos proponendum est, an tu simili culpa unquam laboraveris; vel, cum quandoque captus esse, abstinueris. Si delicto illi unquam obnoxius fuisti; est quod cogites, te hominem esse, & ejus conditionis, ut eo peccato potueris capi. Si, cum ei culpæ servires, in libertatem provocasti; communis infirmitatis te memoria subeat; neque hominem palam objurga, sed secreto admone, ut ad tui similitudinem & ipse curet resipiscere. Hæc cum Wido placide dixisset; eo finem orationis direxit, ut Sacerdotibus fas esse diceret uxores ducere; interminareturque, si contraria profari ipsi auderent. Videtur autem indicare ipsummet Landulfum antea concubinarium vixisse in Clero, saltem uxoratum antequam Tonsuram susciperet, ejusque rei causa secessisse a conjuge liberisque; ipsa verosimiliter consentiente, sed nihilominus idonea visa causa criminandi hominem, quasi propter dissidia domestica ab ea disjunctum: nisi forte Nazarium Sanctorum hospitem convitium respiciat. Pergit porro Alciatus: Tum Arialdus Landulfusque, Nihil, inquiunt, interest, quo genere mortis, & quo tempore occumbamus; pro veritate enim mori pugnantes juvat. Nobis sententia hæc insedit, ut scelerum perpetui hostes, dum supererit vita, in facinorosos quotidie concionemur. Quid enim prædicandi istud oneris assumamus, si vera subticere, si prævaricari in Christianorum omnium causa compellimur? Equidem si Sacerdotes isti tui secreto delinquerent; nemo nostrum probasset, ut publice castigarentur: sed cum ejusmodi sint scelera, ut non satis habuerint ea perpetrare, nisi etiam auctores ipsi divulgatoresque operum suorum forent; non est, quod nos admoneas, uti eos clam accusemus. Manifestæ enim noxæ reum, palam quoque pœnitere æquum est: & veluti, ubi morbus levioribus medicamentis non cedit, ferrum aut ignis adhibetur; sic obstinatis istorum animis, cum cetera remedia consumpta sint, publica animadversione opus est. Ab hoc sermone digressi, indignantem Præsulem reliquerunt. Ceterum veriti, ne iratus Vido quandoque aliquid in perniciem ipsorum moliretur, subsidia partibus quærunt. Erat tunc Mediolani summæ auctoritatis Anselmus, ex Badagiorum familia, quem innocentiæ virtutisque causa Lucensibus Antistitem Cæsar dederat. Hunc Arialdus cum Collega adiit. Hactenus fragmentum istud. Anselmus autem hic laudatus, anno 1056 factus erat Lucensis Episcopus: & hunc Arialdo potius auctorem fuisse suscipiendæ prædicationis docet coævus, & in hoc fide dignior Landulfus Senior, Capite 4 libri 3 Historiarum suarum hunc titulum ponens apud Puricellum pag. 273. Qualiter Anselmus de Badagio, ex Ordinario Ecclesiæ Mediolanensis, solicitat Landulfum & Arialdum, ut uxores a Sacerdotibus separandas prædicarent: & Capite 5. Qualiter Arialdus cœpit suum propositum prædicationis reserare: ac porro cap. 7 inquit, Hac eadem tempestate horror nimius Ambrosianum invasit Clerum… cujus initium & seriem cum res nostris adhuc versetur sub oculis, prout possumus, enarremus. Finem ipse provideat, qui cum sit Alpha & Omega, mirabiliter omnia dispensat: atque ita ingreditur in materiam Landulfus hic ab Andrea tractatam.

d Anno 1057 Victor Papa II, Kal. Maji, Generale Concilium Romæ celebravit in Constantiniana Basilica, ut constat ex Epistola 2 successoris Stephani; ubi verosimile est, non minus quam antea sub Leone IX anno 1051, de Nicolaitis & Simoniacis actum esse. Sed & Stephanus prædictus, eodem anno, 3 Augusti consecratus, laudatur in Vita sua, quod habitis in urbe plurimis conciliis, contra concubinatum & alia Cleri vitia plurima, mores Ecclesiæ reformavit; utique eodem anno & initio sequentis, quo Florentiæ obiit 29 Martii. Legatur Baronius ad annum præfatum num. 9, ubi dicuntur Synodi illæ crebræ celebratæ intra 4 menses, quibus Romæ est commoratus Papa, usque ad festum S. Andreæ; & iterum num. 16. Ad hunc autem, non ad Victorem, qui obierat 28 Junii, accessisse Arialdum vult Landulphus Junior, qui ait, quod Arialdi & Landulfi concionibus Clerus multipliciter afflictus, primo cum Provincialibus Episcopis, demum cum Romano Pontifice sit conquestus. Et Præerat tunc Romæ, inquit, Stephanus Papa, qui super hac re Synodum Provincialem congregari jubet. Mihi verosimile est, causam sub Victore Papa inchoatam, sub successore continuatam, utrique adscribi posse. Ex alterutrius autem mandato, factus est Synodalis Præsulum conventus per Guidonem Archiepiscopum Novariæ (Alius addit in loco qui dicitur Fontanetum, Novariensis diœcesis, pari quo Novaria, intervallo a Mediolano) ubi habitum a Guidone sermonem pathetice deductum lege apud Puricellum pag. 183 verbis scilicet Landulfi Senioris, plus æquo faventis Clero vitiato. Cumque, ut Junior Landulfus prosequitur, triduo prædictis vacarent negotiis; placuit pluribus, Landulphum & Arialdum absentes excommunicandos: factumque ita est. Unde Landulphus, volens ire Romam, in Placentino oppido (abest id Mediolano p. m. 36 circiter) cæditur graviter, sicque Mediolanum rediit.

e Rem eamdem idem Landulfus multo distinctius sic prosequitur: Romam proficiscitur Arialdus, & coram Papa Stephano adulteria simoniamque Clericorum Mediolanensium accusat, qualiterq; ipsius prædicationibus Sacerdotes ab uxoribus populus separaret; eosque asserit inobedientes Romanæ Ecclesiæ: se autem cum Landulfo devotum & pro veritate certantem. Iis auditis, multi ex fautoribus adversariorum surgunt stomachati: inter quos Dionysius Cardinalis surgens, multa contra Arialdum dixit: deinde cum multi alii faventes adversariorum contra Arialdum clamarent; Stephanus Papa silentium imperavit: qui pauca loquens, Cardinalem non laudavit, nec Arialdum condemnavit; quinimo sententiam excommunicationis Synodalis annullavit, hortaturque Arialdum ut probitatem prædicare non desinat, & super hujusmodi lites Legatos Mediolanum mittit, scilicet Hildeprandum Cardinalem, Petrum Ostiensem, Anselmum de Badagio Lucanum Episcopum, ut per ipsos in reorum præsentia veritas cognoscatur. Ii Legati cum Mediolanum attigissent, congregato Clericorum cœtu, ipsorum culpas cognoscunt; Guidonem Simoniacum vocant, ejusque Clerum adulteriis malisque moribus inquinatum judicant; asseruntque, Arialdum vera Romano Pontifici retulisse, & eum ad perseverationem cœpti propositi cohortantur. Fuerunt autem Legati, sanctitate & auctoritate præcipui, Hildeprandus, postea Gregorius Papa VII; S. Petrus Damiani; & Anselmus, postea Alexander II, ut jam dixi, tam noti omnes quam hactenus ignotus Dionysius, Ciacconio ejusque interpolatoribus præteritus. Puricellus pag. 187, ex Seniore Landulpho asserit, a pueritia nutritum fuisse in ecclesia Mediolanensi: & longam ejus contra Arialdum invectivam profert, ad quam (ut ille fingit) is tremens & pallidus quasi mortuus obriguerit, cognoscens adstantium animos omnium ecclesiæ Mediolanensi compatientes. Miratus sit credo Arialdus talia præter opinionem sibi dici Romæ, & quidem coram Pontifice: sed hic eum statim recreavit, ut ipse Landulfus tandem agnoscit.

f Pascha anno 1058 celebratum fuit 19.

g Landulfus addit, Mendicum.

h Vicum Cotiacum, Sancti patriam, intelligo.

i Ad hunc eumdem annum 1056 referendum puto, quod inter initia sic refert Landulfus Junior: Cumque Translatio B. Nazarii (10 Maji) a cunctis Clericis & Civibus devote celebraretur; cœpit Arialdus detrectare familiariter conjugia & stupra Clericorum. Quod audiens quidam Sacerdos nomine Anselmus, dixit: Ergo tu es ille, qui nos Sacerdotes inter populum diffamas? An in te solo remansit virtus? Quibus dictis Arialdum colapho percussit. Arialdus autem dixit: Non solum hoc, sed etiam mortem pro veritate pati paratus sum.

CAPUT III.
Acta S. Arialdi contra Simoniacos, quos tamquam hæreticos fugiendos docebat.

[20] Per idem tempus Christi famuli, [Simoniacos etiam aggressus Arialdus,] cernentes omnem populum ad sequendum quidquid dicerent esse promptissimum; de Simoniaca, quam eatenus reticuerant, palam loqui incipiunt. Quorum primus in virtute scientiæ & sanctitatis, scilicet Arialdus, licet illo eloquentior esset Landulphus, de Simoniaca & contra ipsam tale exordium protulit ad populum. Gratias, inquit, Dilectissimi, omnipotenti Deo reddere debemus, qui dedit vobis velle, quæ vult ipse. Scire vos quidem volumus, quod laborem non modicum, quem usque modo contra insolentiam conjugatorum adulterorumque sumpsimus Sacerdotum, magis nos fecisse necessitate, quam voluntate. Nam, utrum hæretici uxores habeant, an non, parvi pendimus. [cum iis minime dissimulandum docet,] Aspicientibus ergo ad invicem se turbis, & admirantibus cur hoc diceret; adjecit: Audistis, Carissimi, dum legeretur liber Actuum Apostolorum, venisse Simonem Magum ad B. Apostolum Petrum, & postulasse per pecuniam Spiritus sancti gratiam. Lucas Euangelista, qui hoc scripsit, quid Beatus ei Petrus responderit, protinus adjunxit. [Act. 8. 20.] Pecunia (inquit) tua tecum sit in perditionem; quia existimasti, donum Dei pecunia possideri. Quid est hoc? Nonne iste ille Petrus, cui septuagies septies peccanti fratri dimittere jussit Dominus? Est utique. Sed hunc non prospexit in se nec in hominem peccare solummodo, sed in Deum. Nam nimis isdem B. Petrus peccasset, si auctorem tanti reatus silendo proficere sineret, & æstimationem tantæ nequitiæ in ipsa sua radice minime damnasset.

[21] Quod lacrymabiliter validoque dolore profero. Ecce nefas, quod Apostolorum Princeps in ipsa æstimatione æternæ perditioni tradidit, per universum pæne mundum sic obtinet principatum, quatenus nullus ad regimen Pontificale vel Abbaticum, sive ad officium qualecumque Ecclesiasticum perveniat, nisi per ipsum. Quis, quæ dicturus sum audit, & dolens non obstupescit? En Christus, verus Dominus, Pastor bonus, suo gregi solenne & salutare bonumque dedit præceptum; quod oblivioni tantæ projectum est, ut nemo appareat, qui ejus jam reminisci audeat. Vultis audire, quid est illud? Gratis (inquit) accepistis; gratis date. [Matt 10. 8.] Econtra vero impia cogitatio, [utpote damnatis in Simone Mago:] quæ maligne semel est exorta in impii Simonis corde, & quæ illico est damnata a tanto Apostolo cum suo auctore, ubique sic est sparsa solenniter, ut nemo fere ad Altaris officium accedat, nisi prius agat opere, quod idem cogitavit nequiter corde; & donec eidem maledictioni tanto profundius se subjiciat, quanto esse noscitur pejus malum facere quam cogitare.

[22] Utinam hæc maledictio illos percuteret tantummodo, qui Dei donum vendere aut emere præsumunt audaci corde & impio. Verumtamen hic tam noxius est reatus, ut non solum qui faciunt & qui consentiunt, verum etiam eos qui facientibus non resistunt & obpugnant, sic pœnaliter obliget, quatenus maledictione, quæ Simoni a Petro est illata, minime procul dubio careant. Ne forte mentiri me arbitremini, quid de hac re noster Patronus sentiat B. Ambrosius, audite: ait enim; Nam & lepram cum Giezi a sancto suscepisse se credant Elisæo, qui gradum Sacerdotalem se existimant pecuniis comparare. Nam sicut validioribus morbis capite vitiato, reliquum necesse est corpus inundatione superioris morbi letaliter irrigari; [& universo gregi noxiis;] ita & ii, qui caput videntur esse Ecclesiæ, morbo pestifero fraternum vitiant corpus; ut nihil ex totius corporis compage insauciatum possit evadere, quod negligentium Sacerdotum vitiositatis mortale non infecerit virus; ita ut videas in Ecclesia passim, quos non merita, sed pecuniæ ad Episcopatus Ordinem provexerunt. Verumtamen, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum, audite, quid super hac re Beatus dicat Gregorius. Cur (inquit) non videtur, cur non perpenditur, quia benedicto illi in maledictionem convertitur, qui ad hoc, ut fiat hæreticus, ordinatur? Et iterum: Quisquis contra hanc Simoniacam & Neophytorum hæresim vehementer pro officii si consideratione non exarserit, cum Simone Mago se non dubitet habere portionem, qui prius commisit hoc piaculare flagitium.

[23] Quoniam locus ille hoc B. Gregorii sermone, ubi præcipitur unicuique pro sui officii consideratione contra Simoniacam ardere debere, non omnibus forsitan plene patet; [eoque ab omnibus pro cujusque ordine compescendos suadet:] vobis lucide nos explanare condecet. Tres quippe Ordines in Sancta Ecclesia habentur: unus Prædicatorum, alter Continentium, tertius Conjugatorum. Primus namque debet contra hanc ardere, indefessa exhortatione; Continentes autem, assidua oratione; vos vero, qui Conjugati estis, & de vestrarum labore manuum vivitis, ut Deus omnipotens hanc ab Ecclesia sancta repellat & disperdat, quotidie ardenterque operibus eleemosynarum instare debetis. Quisquis igitur nunc ex his tribus Ordinibus contra Simoniacam, cum his justitiæ operibus, ardenter minime pugnaverit, juxta dicta Spiritus sancti, qui hæc dixit per os B. Gregorii, pœnam, quam Simon Magus nunc habet, quod eamdem in fine effugere queat, nullo modo credat. Si enim hi, quibus est scientia officiumque prædicandi commissum, qualibet ex causa tacuerint; non solum Continentes, quorum prædicatio tanto esse debet liberior & veracior, quanto constat quia sunt ab omni re seculari expediti, & sacræ Legis megitatione assidua edocti; verum etiam vos, qui estis idiotæ ignarique Scripturæ, communibus verbis, quibus valetis, invicem vos cautos ab hac nequitia reddere debetis. Unde Dominus dixit: Si homines tacuerint; parietes loquentur. [Luc. 19. 40.] Nonne de hac re dicit Propheta? Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine: hoc est, ab interfectione hujus nequissimæ belluæ? [Jer. 48. 10.]

[24] Hæc quippe & hujuscemodi quamplura dicente B. Arialdo, [fremente ad hæc cum suis Archiepiscopo,] in locum illum salutifer ille gladius est procul dubio missus, qui fideles dividit ab infidelibus, & de quo locutus est Dominus; Non veni, inquit, pacem mittere, sed gladium. Nam Guido, qui dicebatur Archiepiscopus, & pars maxima Clericorum & Militum, necnon & multi de populo minore nequam viri, se cernentes, dixere ad invicem: Hæc namque doctrina, si ad profectum venerit; nobis nostrisque filiis profecto nullo modo vivere expedit. Quæ enim est nostra vita, nisi ecclesiarum Beneficia, quæ assidue a nobis venduntur & emuntur? Quapropter utilius est nobis, ut huic novæ doctrinæ resistentes moriamur, quam venire hanc ad profectum, ut diximus, sinamus. Econtra vero ad viros Dei fideles clamabant: Audivimus, inquiunt, ex vestra assertione, [fidelibus hæsitantibus,] Simoniacos hæretiscosque esse procul dubio, qui noscuntur emisse ea quæ sunt sacra: quo scelere qui immunis de Sacerdotibus inter nos sit, sine dubio manifestum est, quia nemo est. Nos autem, quia Christiani dicimur, absque Christi Sacramento vivere nullatenus valemus. Quodsi ab istis sumpserimus; potius dicitis, nos sumere damnationem quam salutem: & ideo his telis undique constringimur; & quid agamus, profecto nescimus.

[25] Quibus B. Arialdus sic respondit: Videte, inquit, Dilectissimi, dum hæc dicitis, ne super vos veniat, quod Spiritus sanctus per B. Jacobum loquitur dicens: Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis: ideoque qui veritatem cupit veraciter invenire, constanter omnem debet falsitatem respuere. [Jac. 1. 8.] Quapropter, ut veritate, [cum separari ab eis ipsos juberet Arialdus:] quæ Deus est, perfrui perfecte valeatis; per ipsum vos obsecro, ut a falsorum consortio Sacerdotum penitus vos segregetis: quoniam luci cum tenebris, fidelibus cum infidelibus, Christo cum Belial nulla esse debet conventio, aut pars sive societas. Sic enim scriptum est: Exite de medio eorum, & separamini, & immundum ne tetigeritis, & ego recipiam vos, dicit Dominus. Quomodo potest fieri, ut vobis petentibus minora non tribuat, id est, Pastores qui vos juste regant; qui vobis adhuc non existentibus tribuit majora, hoc est semetipsum pro salute vestra? Propterea, omnium spreto hæreticorum consortio, Pastores bonos & fideles ab eo fiducialiter petite: & quia accipietis, procul dubio scitote. [unde varii motus animorum.] His namque verbis multi viri ac mulieres sic sunt accensi, ut non solum deinceps Simoniacorum actus contemnerent, sed etiam cum eis nullo modo in uno Oratorio orare vellent. In his autem diebus si per illam urbem incederes; præter hujus rei contentionem undique vix aliquid audires. Alii siquidem Simoniacam excusantes, alii eam constanter damnantes. Nec mirum; quoniam una domus tota erat fidelis, altera vero tota infidelis; in tertia autem mater erat credula cum uno filio, pater incredulus cum altero: & hac quidem confusione & contentione civitas tota erat plena & permixta.

[26] In diebus illis quamplurimi Clerici cœpere consortium Clericorum pravorum relinquere, & B. Arialdo adhærere. [Fuit qui male acquisitæ ecclesiæ renuntiaret] Inter quos quidam ex illis Sacerdotibus, ipsius exhortatione compunctus, ecclesiam quamdam, quam grandi pretio male emerat, dimittere disposuit. Sed Christo ordinante, Miles, in cujus jure hæc erat, jam de Fidelibus, quippe per B. Arialdum edoctus; sicut ille eam deserere disposuerat, qui illam emerat; sic iste suo e jure elegit hanc amittere ut Dominam, qui eatenus ipsam nequiter usurparat ut famulam. [sine suo damno,] Convenientibus igitur cum B. Arialdo in unum multis Fidelibus, Miles refutationem ab emptore accepit, eamque super altare viri Dei admonitione posuit; & eidem B. Arialdo jussit, ut deinceps eam disponeret, secundum quod Deum velle sciret. Qui protinus tres Clericos fideles & castos vocavit, & refutationem, quam Miles in altare posuerat, eos pariter jussit tollere.

[27] Cumque idem a pluribus exhortaretur, ut eamdem cum ipsis una sumeret, [In eadem ipse Arialdus discipulos colligit,] quatenus ad multorum profectum ibidem manere deberet; ait: Cum ipsis quidem ad eorum instructionem, & ceterorum salutem manebo; verumtamen, ne verbo Dei mihi credito impedimentum sit, sub jugo alicujus terrenæ rei; & ne huic Azoni, in cujus ditione hæc ecclesia est constructa, sub hac occasione aliquod possit damnum inferri; hujus rei sortem nequaquam sumo; quoniam tale tempus scitote procul dubio venturum, in quo nulli vivere liceat, nisi me a suis finibus expellat. Hic quippe sermo quomodo propheticus fuerit, in sequenti Lectoris menti luce clarius patebit. Eo namque in eadem ecclesia manente, quanta beneficia, tam verbis quam factis, sive ipsis Fratribus, sive ceteris tam fidelibus quam infidelibus impenderit; & quanta ab eis pro bonis mala per decem fere annos pertulerit, nemo nec omnia scribere imo nec valet profecto dicere. Nam protinus legationem in domum paternam misit, & ex ea viginti libras argenti sumpsit, atque juxta eamdem ecclesiam habitaculum mirabiliter aptum ædificavit a.

[28] Agitur denique res nova, & pæne ab eodem loco hactenus inscia. [cum iisque communē vitam instituit;] Chorus namque alti circumdatione muri concluditur, in quo ostium ponitur: visio clericorum, laicorum ac mulierum, quæ una erat & communis, dividitur: omnes de una arca vivere coguntur: fabulæ ad mensam compescuntur, pro quibus sancta lectio super eam assidue profertur. Ceteri autem Clerici mane omnes diei Horas potius murmurabant, quam decantarent: hic vero in die, tacto septies signo, Fratribus una congregatis, magna cum veneratione debitam omnipotenti Deo laudem decantabat; atque ad satisfactionem omnes in eodem officio, dum forte delinquerent, dicto & facto provocabat. Porro sicut B. Arialdus lætus nimis est effectus, [& multi illuc confluunt.] eo quod ad votum diu nimisque optatum (videlicet, ut cum Fratribus ad ecclesiam communiter vivere posset) pervenerat; sic fideles multi læti sunt effecti, pro eo quod aptum locum haberent, ubi Domini verba mente libera audire possent, & divina Mysteria ac Sacramenta percipere. Cœpit autem tanta illuc ibidem multitudo confluere, non solum de urbe, sed etiam de villis & castellis, quatenus eos nullo modo valeret capere ipsa ecclesia, licet satis esset ampla. Quos tam constanti assiduaque doctrina vir Dei docebat, ut plerumque vocem sic amitteret, quatenus ab aliquibus juxta se positis vix audiri posset.

[30] Præterea, quia canes muti effecti erant, & latrare nequibant; multa mala & detestanda populus tunc committebat: [Inhibetur consuetudo nuptias diebus vetitis contrahendi.] quæ ita idem ab exordio suæ prædicationis universa damnavit, ut suum procul dubio illud dictum faceret, quod per B. Paulum prolatum est; Mundus, inquit, a sanguine sum omnium vestrum: non enim subterfugi, quo minus nuntiarem omne consilium Dei vobis. Per totum namque Adventum absque contradictione ulla eos reperit nuptias solenniter celebrare, uxores ducere, etiam in ipsa Domini Natalis Vigilia, si fortassis eveniret in Dominica. Cui rei nefandæ tam ardenter constanterque verbo cœpit pariter & actibus obsistere, quatenus in ejus venerabili transitu nemo pæne reperiri posset, qui tam nefandum opus agere præsumeret. Nam in ipso nuptiali die, jam paratis omnibus, quæ in nuptiis solent parari; illuc, ubi eædem nuptiæ agebantur, cum fratribus anxie occurrebat; & celebraturos omnium rerum Domini nuptias nitidos, suis minime reatibus esse debere sordidos occupatosque denuntiabat; & tali modo illos cogebat omnia jam tractata omittere, & in apto tempore servare.

[31] Duo denique Clerici, olim signum Clericatus in Ecclesia quadam, quæ S. Maria Secreta nuncupatur, sumpserant; [Ecclesiam alteri debitam male mercatus] quorum tamen nemo ipsius Beneficio perfrui posset, donec, sicut in loco eodem mos erat, ejusdem ecclesiæ Sacerdos minime obisset: quem per idem tempus obisse contigit. Sed cum jam dictam ecclesiam, pridem qui primus designatus fuerat, adipisci deberet, tantummodo si pro ea male usitatum præmium daret; viri Dei jam credulus verbis; distulit. Quem improbus suus minor anticipavit, & neque Dominum, neque hominem erubuit; nec veritus est, ut eamdem sibi cum pecunia non acquireret. Quod ut ad hominem Dei Arialdum fuisset perlatum; eum adscitum ad se sic allocutus est: Inique præsumptor, cur, postquam, me docente, esse hæreticum emptorem venditoremque sacri, audisti; hanc iniquitatem committere non timuisti?

[32] [& pœnitens,] Quo obmutescente, & nesciente quid responderet in excusatione; & quia jam pro hoc a vicinis nimis habebatur execrabilis; tandem sic respondit: Audita quidem manifesta ratione me male fecisse video; sed quid exhinc agam penitus ignoro; quoniam Abbas S. Victoris, cui hac de causa pȩne quidquid habebam dedi, Deum non sic timet, ut mihi meam semel acceptam pecuniam reddat; & hanc si non habuero, unde meam vitam mediocriter sustentem, [pretium ab ipsomet Sancto recipit.] minime habebo. Cui vir Dei, Quid, inquit, dedisti? Duodecim, inquit, libras argenti. Respondit autem vir Dei dicens: Et, si tibi reddantur, vis dimittere libenter, quod comparasti nequiter? Qui respondit: Libentissime. At bonus discipulus, pium imitans magistrum, sequitur opere, quod loquitur ore. De suo proprio patrimonio duodecim integre libras argenti sumpsit, ipsique universas tradidit; & sic jam fatam ecclesiam gratis alterum fecit habere, cui competebat jure. b

ANNOTATA D.P.

a Landulfus Junior: Hic B. Arialdus, ecclesiam quæ dicitur Canonica, reparavit, extra muros portæ novæ Mediolani, & cetera hinc sumpta.

b Prioribus sex articulis narrata, nulla insigniuntur nota temporis, quo acta sint; sequentia ad Alexandri II Pontificatum referuntur. Inter hunc autem & Stephanum IX, quem Baronio placuit X nominare, sedit medius per duos annos & menses fere quinque; Nicolaus II usque ad 24 Junii an. 1061. Hic sui statim Pontificatus initio mense Aprili Synodum celebravit, ad quam Mediolanensis Cleri pars sanior, Arialdi & Landulfi Sermonibus mota, legatos misit, suppliciter exorantes, ut Mediolanensis Ecclesiæ contritionibus dignaretur misereri & compati, uti in Actis Nicolai Vaticanis apud Baronium legitur, additurque, quod hujus rei gratia venerabilem virum Petrum Damiani Ostiensem Episcopum, Nicolaus Papa illuc destinavit, & vices suas, in corrigendis ac statuendis, quæ ad Ecclesiam illam pertinebant, ei concessit. Tum Baronius: Hujus, inquit, legationis extat plena relatio, in epistola, quam tunc idem Petrus scripsit ad Hildebrandum, qui ex Subdiacono ab eodem Nicolao nuper in Archidiaconum S. R. E. fuerat exaltatus; censeturque inter Opuscula Petri quintum, inscriptum, Actus Mediolani de privilegio Romanæ Ecclesiæ, quo scilicet illa ibi probata fuit mater esse Ambrosianæ Ecclesiæ, a qua etiam ipse Ambrosius sub Siricio Papa auxilium petierit contra Nicolaitarum sordes, legatosque postulavit, ex quorum sententia perniciem istam coërceret. Effectus autem is fuit, ut legatus dandam resipiscentibus veniam censuerit, & Guido cum suis, præteritos culpans excessus, promiserit Simoniacam & Nicolaiticam hæreses penitus abolere: quod cum jurasset, illico in pavimentum, inquit Petrus, cum omni humilitate prosternitur, & injungi sibi pœnitentiam pro venalitatis nefandæ commercio deprecatur; cujus videlicet sceleris licet in illa Ecclesia non ipse primus extiterit auctor, non tamen, ut debuit, fuerat extirpator. Centum itaque annorum, ait idem Petrus, sibi pœnitentiam indidi, redemptionemque ejus, taxatam per unumquemque annum pecuniæ quantitate, præfixi. Mox majorem ecclesiam ingressi pulpitum ascendimus. Tunc coram copioso populo civitatis & Clero, Clericum suum tactis Euangeliis jurare fecit, quod ipse Archiepiscopus, quoad viveret, istas duas hæreses sinceriter ac fideliter extirpare contenderet, ita ut neque Presbytero, neque Diacono, neque Subdiacono feminam cum Gradu simul habere permitteret; a conferendis etiam ecclesiasticis Sacramentis venalitatis omne commercium funditus prohiberet. Admissi deinde ad similiter jurandum sunt Clerici omnes, quibus & præscripta pro qualitate reatus pœnitentia est. His itaque tali modo reconciliatis, decretum est, ut non mox passim omnibus redderetur officium; sed his dumtaxat, qui & litteris eruditi, & casti, & morum gravitate viderentur honesti: ceteris autem sufficeret, quod sanctæ Ecclesiæ per divinam gratiam essent inserti, per quam eatenus fuerant divinæ sententiæ falce præcisi. Senior Landulfus, nihil horum approbans, apud Puricellum pag. 205, Rude Constitutum factum, ait; cui Archiepiscopus cum Ordinariis cogente populo subscripsit invitus. Quomodo autem invitus, si mox ad Romanam evocatus Synodum illuc abiit sponte? quapropter etiam decibiliter tractatus ab Apostolico Nicolao, cujus dextro positus est in Synodo latere. De hac Synodo loquens apud Puricellum Arnulphus, pag. 211, Arialdum quoque illuc pariter abiisse ait, atque Archiepiscopum accusasse; sed ab Astensi, Novariensi, ac Taurinensi Episcopis confutatum: cumque Archiepiscopus Domino Papæ promitteret obedientiam; accepto ab eo annulo Apostolicæ gratiæ ac totius dignitatis ecclesiasticæ, rediisse Mediolanum. Utinam non etiam ad vomittum! ut infra apparebit: & hoc verosimiliter solum egit in ea Synodo Arialdus, ut probaret, jure & ordine acta omnia a Legato Petro Mediolani fuisse, non autem, ut nequaquam recipiendum in gratiam Archiepiscopum suaderet. Tacent interim de eo Arialdi itinere auctores alii; uti & de omnibus supranotatis Andreas, ideoque ea fusius hic dicenda fuere.

CAPUT IV.
S. Herlembaldi ad Arialdum accessus, & munus Defensoris ei ab Alexandro Papa commissum.

[33] Per idem tempus Landulfus obiens, superstitem germanum, nomine Herlembaldum, [Landulfi frater Herlembaldus] prudentem & fidelem virum, licet laicum, reliquit. Hic nuper Jerosolyma reversus, volebat tunc seculum relinquere, & se tradere vitæ monasticæ. Cujus fidem & constantiam Arialdus agnoscens, cœpit ei promittere, quod sibi potiorem apud Deum gradum acquireret, si Monasterium ingredi differret, & fidem Catholicam secum defenderet, atque cum ipso hæreticis & Christi hostibus resisteret. Qui volens probare, utrum in his, [persuasus Ecclesiæ militare in habitu seculari] quæ a B. Arialdo sibi promittebantur, veraciter auderet confidere; sumptis aliquantis fidelibus perrexit Romam, non per viam regiam gradiens, sed per Dei cultores, in eremo & in monasteriis circumquaque degentes, de re jam dicta omnes interrogans. Cumque cuncti, in vera & pura fide accensi, sententiam ei concordem una cum B. Arialdo promerent; tandem pervenit Romam; ubi sub inevitabili imperio ab Alexandro Papa & a Cardinalibus ei præceptum est redire, & Christi adversariis in defensione justitiæ, usque ad proprii sanguinis effusionem, viriliter cum B. Arialdo resistere: cui etiam ex B. Petri parte mirificum vexillum dedere; [ejus creatur vexillifer,] ut quotiens hæreticorum vesania ultra modum insaniret, illud in manu tenens, eos reprimeret. Quod quam constanter per decem & octo fere annos impleverit, nec lingua plene promere, nec stylus meus exprimere, est profecto idoneus.

[34] Erat enim Nobilis Herlembaldus coram seculo quasi Dux, in vestibus pretiosis, & in abscondito coram Deo, sicut Eremita agrestis, indutus erat laneis. Hunc in pedum ablutione pauperum agere vidi, quod in alio nemine me reminiscor vidisse. [ministrat pauperibus] Nam cum alicubi per urbem, vallatus magna multitudine fidelium sibi gratis obsequentium incederet, & horrendos pauperes & debiles inspiceret; clam alicui ex suis famulis innuebat persistere, atque pauperem post ipsum ad domum secum ducere. Dimissis igitur extraneis, allata aqua, cinctusque linteo, egeni pedes nimia cum veneratione abluebat & extergebat. Post hæc autem, corpore in solo prostrato, sub ipsius pedibus caput ponebat, [cum magna humilitate,] & tali modo mendicum & pauperem faciebat se modicum conculcare divitem: denique honorifice & abundanter ipsum reficiebat secum. Nam hoc opus sanctum interdum in numerum duodenum explere vidi pauperum. Verumtamen Dei zelo sic erat accensus, [ac denique Martyr obit.] ut de eo in ejus absentia plerumque vir Dei Arialdus, suspirans diceret: Pro dolor! Præter Herlembaldum & Nazarium, Clericum vix quemquam reperio, qui quoquomodo mihi sub falsa discretione tacere non suadeat, quatenus Simoniaci & adulteri libere possint peragere opera diaboli. Multa namque bona de hoc viro familiariter cognovi: sed quia nuper in defensione justitiæ Martyrio est coronatus, ea alteri tam volumini quam scriptori relinquo; quia B. Arialdi vitam perficere velociter cupio.

EMBOLISMUS
De ejusdem Herlembaldi principiis, & Landulfi obitu.

[35] Cum propositum sit S. Herlembaldi Vitam cum Vita S. Arialdi prosequi; [Mediolanensis plebs exulante Lanzone Capitaneo suo,] prætermittere non possum, quin tali proposito importunam Andreæ brevitatem aliunde suppleam, secutus auctores a Puricello subministratos. Hic pag. 221 ex Annalibus Petri Aruzii, circa annum MCCCCII finitis, narrat, quomodo sede Mediolanensi vacante per mortem Ariberti laudatissimi Præsulis (obiisse autem hic in suo Epitaphio legitur anno MXLV, XVII die mensis Januarii, Indictione XIII) & Lanzone de Curte exulante, qui scissa in factiones civitate contra Nobilitatem partes plebis sustinebat cum titulo Capitanei, pars Populi ad nihilum redacta est. Tunc, inquit, Capitanei sex Portarum, cum suis Vassallis, dominium civitatis usurpaverunt; & congregantes universos amicos in Palatio Communitatis, duo statuta fecerunt in odium Populi. Primum statutum fuit istud, quod Lanzo de Curte, [& Portarū Capitaneis dure agentibus,] Miles proscriptus, cum tota parentela illorum de Curte, numquam habitare posset in civitate Mediolani, nec in comitatu, nec possessiones habere in æternum. Secundum statutum fuit istud, quodsi aliquis nobilis interficeret aliquem popularem, solveret septem libras tertiolorum & duodecim denarios; quos cum solvisset, ab omni culpa & offensa liber esset; propter quod innumerabiles de Populo infra paucos dies trucidati sunt. Hac de causa populares iterum alium Capitaneum elegerunt quemdam virum ex numero nobilium, [Capitaneū eligit S. Herlembaldum;] qui dictus est Herlembaldus Cotta. Hic fuit vir, genere clarus nimis, in armis strenuus, gracilis corpore, leonino pectore fervens. Ejus domus quasi domus regalis (cum curte mirabili & viridario delectabili, inquit Dacius, anno MLXXX scribens) fuit ex opposito ecclesiæ S. Victoris ad quadraginta Martyres. Contradicente igitur parte Nobilium ne ipse Herlembaldus esset Capitaneus, contra Nobiles ipsos multum prævaluit.

[36] Ergo vacante (ut dixi) sede, Hernebraldus (sic enim scribit præcitatus Dacius, cujus verba apud Puricellum pag. 215 recitata prosequor) procuravit cum Clero, quod eligerentur quatuor, [qui mittit legatos pro Episcopo ad Regem:] & Imperator, Henricus Niger seu potius Rex (nam sequenti anno exeunte, regni sui septimo coronatus primum Imperator fuit) quem vellet in Archiepiscopum confirmaret. Et fuerunt electi Landulphus Cotta, sacri Palatii Notarius, frater carnalis ipsius Hernebraldi: alter dictus est Anselmus de Badagio, ecclesiæ Mediolanensis Cardinalis, id est Canonicus Ordinarius: tertius dictus est Arialdus, ex Capitaneis de Carimate, plane diversus a nostro Sancto: quartus dictus est Atho, Ecclesiæ Mediolanensis Cardinalis. Ex alia parte, pars Nobilium elegit Guidonem de Velate, Imperatoris Secretarium. Facta relatione ad Imperatorem, ipse, ceteris exclusis Guidonem de Velate investivit, per baculum & annulum de Archiepiscopatu Mediolanensi, quem Papa cum Cardinalibus Pallio Archiepiscopali investivit, Romam fortassis advectum anno MXLVI in Comitatu Henrici Regis, [hic rejectis sibi propositis 4 Guidonem nominat:] Imperialem coronam suscepturi in Natali Domini. Dacii brevitatem, in narranda Guidonis institutione, supplevit Alciatus in supralaudato Fragmento, simul & occasionem indicavit subsecutarum cum S. Arialdo & sociis contentionum. Cum enim dixisset, quod Henricus astu & blanditiis, qui advenerant Oratores Mediolanensium impulit, ut suam electionem laudarent: sic progreditur.

[37] Tulit id, æque ac debuit, ægerrime Populus; vixque adduci potuit, ut advenientem Præsulem cum dedecore non repelleret: sed corruptis largitione Sacerdotum primoribus, [qui ægre receptus,] facillime deinde impetratum est, ut plebs ipsa acquiesceret. Prætendebant illi religionem divinique cultus profanis non obnoxium arbitrium … Durabat & tunc summa caritas, & ejus comes pestis, quæ non nisi vigesimo tertio demum anno extincta est. His calamitatibus conflictati Insubres omnia Sacerdotibus permittebant. Hi igitur Widonem pro justo Præsule agnoscentes, insignia dignitatis in eum contulerunt, honoribus augent, jussis obtemperant. Sed & comis natura liberalisque ore Wido, sibi ipsi non deerat. [laxat fræna Clero impudico.] Sacerdotes & Ministros quoslibetque Initiatos libenter amplecti, delicta eorum dissimulare, æqua atque iniqua pati: quibus actibus omnes sibi non difficulter conciliavisset, nisi licentiam hanc tandem Arialdus repressisset. [Herlembaldus Hierosolymam abit:] Ea res quemadmodum se habuerit, hactenus vidimus, usi etiam Alciati verbis, quatenus ea servata ab injuriis temporum sunt. De Herlembaldo hic subjungimus, quod præsente jam Archiepiscopo, penes quem ex more regimen civitatis erat, & Sacerdotum opera, conciliata utcumque cum Nobilibus plebe; minus huic necessarium esse se videns, Hierosolymam peregrinus abiit; fortassis ne immisceretur novis turbis, quas prospiciebat excitandas, occasione eorum quæ contra incestos simoniacosque a S. Arialdo ac fratre suo Landulfo movebantur. Quomodo autem Alexandri II tempore inde reversus, iisdem se adjunxerit, fervente vel maxime contentione propter Stephani & Nicolai Papæ judicia; placeat ex Landulfo Juniore discere, apud Puricellum pag. 140 sic prosequente S. Arialdi vitam.

[38] Iisdem temporibus Herlembaldus de Cottis, Frater Landulfi ab Hierosolymis redierat, [inde regressus invitatur ut Ecclesiæ miles esse velit,] Miles factus. Vir equidem magnæ nobilitatis & consilio prudens magnanimusque semper fuit. Hic Arialdo & Landulfo visus est idoneus, ad ipsos defendendum contra Clericos arma moventes. Unde cum visitandi hortandique gratia ad eum venissent, talibus orsi sunt verbis: O Herlembalde, in omnibus venerande, pro tuo reditu nos Deum collaudantes, gratias ei referimus immensas: sic enim Deus, in mari & in terra multis quassatum procellis, te nobis redire sua benignitate disposuit. Vitiis modo seculi Miles fuisti, decens ratio est, ut Dei Ecclesiæque Catholicæ Miles efficiaris strenuissimus; & quod efficere non potuimus, tua dextera perficere valeamus. Esto nobis quasi Mathatias & filii ejus, [ad Cleri depravati correctionē.] qui pro templo Dei & populi libertate mortui sunt, & vitam habentes æternam in Christo sunt feliciter coronati. Liberemus Ecclesiam Dei, multis temporibus obsessam, & uxoratis Sacerdotibus inquinatam; tu lege gladii, & nos Dei. Visitasti sepulcrum ejus, libera igitur Ecclesiam ejus. His auditis Herlembaldus aliquantulum supersedit, dubitans Clericorum actionibus immisceri. Tandem hortatu Landulfi cum Arialdo Romam proficiscitur, promittens se id acturum, si Papa Alexander, qui de Badagio erat, confirmaret. Ea namque tempestate, mortuo Nicolao Papa, Anselmus, Mediolanensis civis de Badagio, Lucanus Episcopus, ab omnibus Cardinalibus in Papam est electus, vocatusque Alexander secundus.

[39] Hic dum esset Ordinarius Mediolanensis Ecclesiæ, [Idē suadet Alexander Papa,] scientiis & moribus laudabilis fuit, & in sermone potens; cujus facundia scientiaque plurimum civibus grata erat: cœpitque tunc in prædicationibus suis Clericorum vitam vituperare, nec verbis Archiepiscopi Guidonis, ipsum hortantis ad scandala Clericorum minime publicanda, consentiebat. Unde Archiepiscopus, dissimulans quid agere vellet, cum Anselmo ad Imperatorem pergit: qui consilio Archiepiscopi curiose satis ab urbe expulit Anselmum: nam ei Lucanum Episcopatum dedit. [qui ante Lucensis Episcopus] Itaque Guido, se tutum putans absentia Anselmi, magis fallitur. Nam Anselmus, vocato Landulfo Levita Ordinario, familiariter hortatur, ut in prædicationibus suis vitia exprobret Clericorum: idem domestice satis facit Arialdo, ostendens eis modos quos tenebat antequam fieret Episcopus. [eodem induxerat Arialdum & Landulfum:] Sicque hæc proclamatio contra Clericos lascivos & simoniacos, per Arialdum & Landulfum diutius continuata, a præfato Anselmo de Badagio sumpsit exordium. Hac igitur familiaritate confisus Arialdus, ad Alexandrum Papam cum Herlembaldo sese transtulit.

[40] Cum vero Alexandro Papæ eorum foret nuntiatus adventus, [& præsentatum sibi ab Arialdo Herlembaldum,] eos ad se in cubiculari thalamo vocari jubet: ubi super eorum colla ruens, plurimum gavisus est; Arialdo antiquam ostendens familiaritatem, quam solent amici ad alta ascendentes negligere. At Arialdus, mutuo amore monstrato servataque debita reverentia, ita cœpit effari: Pater sanctissime. Creatori omnium gratias refero immensas, quod Te in tanto honoris culmine, per Dei misericordiam, sublimare & exaltare disposuit. Nunc itaque animus meus, multis attenuatus angustiis, agnoscit, quod olim mihi tua Dilectio promittebat: &, ut omnia omitterem, Sanctitatis tuæ clementiam reverenter exoro, ut hunc Militem Herlembaldum, bello probum consilioque strenuissimum, in omnibus virtutibus confirmatum, Dei favore tuoque munitum, mihi tribuas defensorem; & a te Vexillum accipiat, ut securius militans nos possit defendere, & tuos olim rebelles humiliare Quibus auditis Alexander Hildebrandum Cardinalem, olim legationis suæ Collegam, vocari jussit: [creat Ecclesiæ Defensorem,] consentientibusque ceteris Cardinalibus, annuente id Hildeprando, Alexander in publico Consistorio Vexillum sanctum, quod nominavit Vexillum S. Petri, Herlembaldo dedit; eumque Romanæ & universalis Ecclesiæ Vexilliferum fecit. Quibus feliciter completis, Arialdus cum Herlembaldo Mediolanum repedavit; factusque securus tali defensore, vitia Clericorum extirpavit acrius.

[41] Cum autem Herlembaldus vidisset Clerum arma moventem; [Hic Arialdum jubet disputare cum Clericis,] utramque partem ad diurnam disputationem convocat, eo pacto, ut quæcumque pars ratione convinceretur, alteri subjaceret. In medium prolatis Doctorum sententiis maxime Ambrosii Protectoris nostræ clarissimæ urbis, ibique per Guibertum Archidiaconum, Antonium Bissum, Andream Decumanum, multa prolata sunt contra Arialdum & Landulfum; qui prædictorum trium verba, Pauli Apostoli & Sanctorum auctoritate refellunt. Hactenus Landulfus Junior. Puricellus autem lib 4 cap. 92 prolixe expendit locum S. Ambrosii, [qui pro retinendis uxoribus objiciunt locum Ambrosii,] sumptum ex libro 1 de Officiis capite ult. quem prædicti conjugiorum clericalium defensores corruperint, & corruptum pejus intellexerint; docens istis solum ventilari quæstionem tunc inter Patres controversam, utrum ante baptismum bis conjugatus, post illum deberet censeri ligatus, adeoque a sacris Ordinibus arceri: & non arcendum existimante S. Hieronymo, contrarium tenuisse Ambrosium, Innocentium atque Augustinum.

[42] Quando igitur Ambrosius dicit quod Clericis una tantum nec repetita permittitur copula, quo sensu id dicat, mox explicat his verbis: Plerisque mirum videtur cur etiam ante baptismum iterato conjugio, [docentis bigamiam etiam ante baptismum impedimētum esse ad Ordines sacros,] ad electionem Muneris & Ordinationis prærogativam impedimenta generentur, cum etiam delicta obesse non soleant, si lavacri remissa sint Sacramento. Sed intelligere debemus, quia in baptismo culpa dimitti potest, lex aboleri non potest; ea scilicet, quæ non nisi unius uxoris virum ordinari permittit. Quod autem etiam unius uxoris viros ab uxorio commercio arceat castimonia, in Subdiaconatu suscipiendo promissa, nedum uxorem quantumvis virginem ducere prohibeat, ex aliis Ambrosii locis ostendit Puricellus; postquam docuisset, primum fuisse Dacium qui scripto mandaverit fabulam; [ad quos Monogami accipi possint.] passim deinde assumptam ab aliis de eodem Ambrosio, quasi is a Damaso Papa missus Constantinopolim, dixerit, quod lex concedit Sacerdotes semel virginem uxorem ducere, sed conjugium non iterare, cum falsum sit aliquem ex Occidente Episcopum Concilio ulli Constantinopolitano tempore Damasi interfuisse; neque apud Græcos, quamtumvis nupturientes, quid simile legatur; nec denique talis lex usquam inveniatur; sed ea solum quæ Monogamos ordinari concedit, cum obligatione castimoniæ post Ordinationem nationem servandæ. Huic autem legi insistens Alexander II, ex Romano Concilio anni MLXIII ad Mediolanenses scripserat, & præcipiendo mandarat, ut nullus Missam audiat Presbyteri, quem scit concubinam habere vel subintroductam mulierem: quicumque autem Sacerdos vel Diaconus, post constitutum Papæ Leonis aut Nicolai, concubinam duxerit palam, vel ductam non reliquerit, non cantet Missam neque Euangelium, neque Epistolam ad Missam legat, neque in Presbyterio ad divina Officia maneat, neque partem ab Ecclesia suscipiat.

[43] Atque hæc de Herlembaldo & Alexandro supplenda hic erant, [Moritur deinde Landulfus,] de cujus cum Arialdo Romam profectione agit Andreas, dum refert mortem fratris. ejus Landulfi, quamvis ea profectione posteriorem, obitum nempe an. MLXV. Hoc sciens Landulfus Historiographus Junior, narratis quæ de Herlembaldo præmisimus; Cum hȩc acta fuissent, inquit, Clerusque arma moveret, moritur Landulfus Herlembaldi frater. Utriusque obtrectator Arnulfus, apud Puricellum pag. 223, [cū biennio languisset, loquela privatus;] sic de ea morte loquitur: Cum placuit Altissimo, qui renes scrutatur & corda, ille qui alienam diu fuerat meditatus lassitudinem, inopinam subito doluit suam ipsius ægritudinem: cumque langueret biennio pulmonis vitio, linguæ privatur officio, ut in quo multos affecerat, in eo quoque deficeret. Ita ille divinorum judiciorum malignus exploratur; pro quibus si dicendum per conjecturam sit aliquid, verosimilius dicetur, eam mortem fuisse pœnam dilati Monachatus, ad quem suscipiendum Deo se obstrinxerat Landulfus, multimodis prædictam a S. Petro Damiani lib. 5 Epist. 16.

[44] [forte ob neglectum votum Religionis ineundæ,] Conatur quidem Puricellus excusare eum exemplo fratris Herlembaldi, a Monastica vita abstracti intuitu majoris boni publici: sed diversa plane utriusque est ratio. Consilium sive propositum Herlembaldus habebat, non votum; & Ecclesia egebat militis armati auxilio, quod Monachus præstare non potuisset. Concionator autem Landulfus manere, & Monachus fieri poterat; [quam ei suadebat S. Petrus Damiani.] quales etiam in subsidium Mediolanensis ecclesiæ Vallumbrosa evocatos scribit Locatellus in historia sui Ordinis lib. 1 cap. 68, ad quos etiam hortatoriam eam scripsit Petrus, quæ lib. 5 est Epistola 14, directa sanctis Fratribus Rodulfo, Vitali & Arialdo atque Herlembaldo & ceteris pro castris Christi invicta fide certantibus, ubi is ordo servatus videtur, ut primo nominentur Monachi, tum Clericus Arialdus, deinde Laicus Herlembaldus; tacetur autem Landulfus, quia vel jam mortuus, vel saltem inutilis propter morbum, de quo nolim cum Puricello dubitare, quia nihil obest, si mors illa differatur ad annum usque MLXIV vel etiam LXV. Prius ergo quam istam Epistolam scriberet Alexander, rescripserat Landulfo & Arialdo Clericis, id quod est apud Ivonem in Decreto p. 12 c. 24: Possumus in perjuri aliquo crimine lapsis misericordiæ manum porrigere; sed non debemus, ad futuræ perditionis exemplum, licentiam dare: quod credo respicere Clericos, post juratam emendationem receptos ad beneficium; ac deinde relapsos, iterum ad illud non recipiendos, absolutione tamen sacramentali donandos, si pœnitentiam obtulerint. His interjectis pro continuando historiæ filo regredior ad contextum Andreæ, qui sic porro habet.

[45] [Herlembaldo juvante Simoniacus exturbatur:] Per idem tempus, quo scilicet Arialdus & Herlembaldus communi conatu rem Catholicam promovebant Mediolani, post mortem Landulfi, puta anno MLXIV vel LXV; Abbas Cœnobii a S. Celsi obiit: cujus locum quidam Clericus, nomine Lanfrancus, protinus rapuit, refutato pro eo, tirocinio b non modico, quod annuatim sumebat de Pontificali domo. Cujus nefandæ præsumptioni tam constanter, per tempora plurima, vir Domini Arialdus, cum Herlembaldo nobili socioque fideli, obstitit, donec eum facerent exulem, non solum male emptæ Abbatiæ regimine, sed etiam pæne finibus ejusdem Parochiæ. c

[46] In eodem denique tempore, defuncto monasterii S. Ambrosii Abbate, alius Clericus Cancellarius, nomine d Ariprandus, Clericale birrum, e eatenus ignominiose delatum, reliquit; & hujus monasterii nomen Abbaticum sibi nefande usurpavit. Qui cum tantæ esset celsitudinis, [alterum ut ultro abscedat, rogans Arialdus,] pro natura superbi sanguinis, ut violenter nequaquam posset expelli; ait Arialdus vir Dei: Si, quod debemus, in hoc improbo explere nequimus; quod valemus, saltem faciamus. Protinus igitur sumptis Fratribus, ad eum perrexit. Quo coram pervento, dixit: Quid est hoc? Heri Clericus: hodie Abbas. Magnum fecisti & velocem saltum. Et quare non timuisti contra sanctos Canones, & contra jusjurandum, [vicissim rogatur ut virgis cædi se patiatur, & patitur.] quod nuper in Ecclesia Romana jurasti, hoc usurpare? Qui respondit: Hoc, ut vides, actum est: & relinquere id ulterius minime possum. Cui vir Dei: Si vis, inquit, potes: & omnino ex Dei parte sanctæque Romanæ Ecclesiæ deprecor te, ut rem, contra Dei voluntatem sumptam, & contra tuæ animæ salutem raptam, relinquas. At ille: Et ego, inquit, sub eodem juramento, quo adjurasti me, adjuro te, ut tuis te vestibus nunc exuas, & hic coram me te f scopari facias. Qui protinus cucurrit, virgas acquisivit, vestibus se equit, & acriter se ab uno ex suis ibi coram omnibus scopari fecit. Hæc itaque falsus Abbas perpendens, quid ultra diceret, nescimus; capite demisso inde surrexit, & induratus, ut Pharao, aliorsum declinavit.

ANNOTATA D. P.

a Puricellus in Dissert. Nazar. cap. 86 & deinceps, pluribus agit de hac S. Celsi Abbatia extra urbem, inter Portam Romanam & Ticinensem, fundata a Landulfo II, incertum quo anno; adfert autem altaris ornati monumentum pro anno 975; & cap. 90 tractat casum hic narratum: sed nihil addit, quo locus hic illustretur.

b Tirones dici Ephebos honorarios virorum Principum vidimus ex S. Eulogio & Passione S. Pelagii Martyris. Talium ergo stipendium Tirocinium dicebatur: quod hic applicatur etiam Clericis, simile obsequium Archiepiscopo deferentibus, in ejus ministerio familiari.

c Landulfus adjungit, quod Arialdus alium a cœnobio S. Vincetii eodem modo repulit. Jo. Antonius Castilioneus, integro opere scripsit Florilegium memorabilium antiquitatum Basilicæ Vincentianæ, in decem fasciculos distributum; cui deinde ampliorem titulum Mediolanensium Antiquitatum, ex Parœciis urbis collectarum, præfixit; sed nusquam seriem Abbatum curavit texere. De eodem agit etiam Puricellus in Monumentis Ambrosianis pag. 389, docetque postea ad Moniales transiisse.

d Idem cum pag. 431 ostendisset an. 1053 ibidem adhuc Abbatem fuisse Landulfum; pag. 535 agit de hoc Ariprando; ac denique censet, ipsum esse, qui Ariprandus indignus Diaconus quarto loco subscripsit Widoni Archiepiscopo, Simoniacam & Concubinariam hæresim detestanti an. 1059: fuisse autem adhuc Abbatem anno 1064.

e Idem censet, Birrum Clericale fuisse, quoddam brevius atque exterius indumentum, quo brachia tantum & humeri tegerentur.

f Vide eumdem curiose de hoc pœnitentiæ genere disserentem pag. 455, atque ex Petro Damiani docentem, Scopas dici, non solum verberum infligendorum instrumentum; sed etiam ipsamet verbera scopis inflicta, ubi dicitur quod decem psalmorum modulatio mille scopas admittit.

CAPUT V.
Arialdi virtutes: jejunandi & psallendi accurata ratio.

[47] Sicut enim tot testari possunt, quot eum familiariter novere, [Arialdus effusus in egenos] hujus intentio & exercitium aliud assidue non erat, quam ut opere impleret quidquid in divinis legebat voluminibus. Nam sic erat largus, ut frequenter de ipso dicerent hi qui sedule cum eo morabantur: Si hic arcam aureis plenam haberet, & non defuissent petentes egentesque; uno in die omnia procul dubio expenderet. Cum enim alicubi incederet, & obviantes pauperes eum, ut eis aliquid largiretur, exorarent; argentum, quod numquam peculiariter detinebat, [& castitatis studiosissimus,] a se sequentibus protinus commodabat, & sic eorum necessitati misericorditer subveniebat. Munditiam namque cordis corporisque sic diligebat, ut contra diabolicas illusiones, quibus homines illudi solent nocturnis horis universas ferme noctes medias insomnis & pervigil permaneret, & quamplurimas usque ad galli cantum protelaret, partim orando, partim legendo, partim ad destructionem Simoniacæ hæresis cum ceteris fidelibus in consilio consistendo.

[48] Illum præterea usum gulosum, qui carnales, tam Clericos quam Laicos, in Sabbato sancto ad Nonam cogit Missarum solennia & Baptismatum, [ac jejunii observator rigidus,] quæ in eadem sancta nocte agenda sunt, anticipare valde damnabat. Sed quia aliis in hoc non valebat; sibi consulebat. Prandente namque universa urbe, ipse sanctam noctem jejunus cum Fratribus aliquibus præstolabatur; a atque cum eis ad quemdam exibat locum, qui dicitur Nemus, milliario a civitate secretum. Ibi enim adhuc est ecclesia, b a B. Ambrosio constructa & dedicata; ubi sicut fertur, idem fugiens populi tumultum, solitus erat degere, librosque dictare. In hac autem vir Dei sanctam eamdem noctem pernoctabat, & debitas omnipotenti Deo laudes cum Fratribus competenter reddebat. Numquam enim volebat solus bibere, numquam sine pauperibus Clericis comedere, numquam sine sodalibus limitem forinsecum transire.

[49] In diebus vero jejuniorum, solennia nequaquam celebrabat Sanctorum; econtra autem in solennitatibus, nec genua flectebat, nec jejunabat, nec quemquam secum commorantem jejunare sinebat. Triduanum namque illud jejunium, quod inter sanctos dies Paschales, c contra antiquorum dicta Sanctorum, noviter d est peragi usitatum, [non probat tamē usum jejunandi per dies Rogationū] sic vehementer horrebat; ut libenter diceret, velle se tradere morti, si tantum exhortari posset populum, quatenus in tempus mutaretur licitum & aptum. Quapropter in uno eorum dierum, una omni jam Ecclesia congregata, ut solito more ad Litanias procederet; locum, e quo docere solebat, conscendit, eisque talia verba proferre cœpit. [Rom. 12. 1] Debet, inquit, Dilectissimi, juxta Apostoli dictum, esse Domino Deo nostro rationabile obsequium nostrum: quod competenter tunc agitur, quando cum Sanctorum dictis noster actus consors invenitur. Hoc jejunium, quod nunc agitis, [propter tempus Paschale,] scitote me penitus ignorare, cujus impulsione spiritus agatur. Si enim Dei sit, valde miror; quoniam per illorum dicta Sanctorum, pro quibus Deum locutum non dubito, jejunare in his diebus Paschalibus interdictum reperio.

[50] Est & res alia, quæ super hoc nimis me hæsitare cogit. [excepta Vigilia Pentecostes:] Nam in istis diebus tam acriter vos affligere cerno, vestibus laneis induendo, nudis pedibus incedendo, in pane tantummodo & aqua jejunando, quomodo, quando hæc agere debite jussum est, vos nullo modo facere inspicio. Scitote, quia sicut unus ex diebus Quadragesimalibus non debet frangi a jejunio, qui hanc significant vitam; sic procul dubio nec unus ex his diebus quinquaginta est jejunandus, qui significant futuram, præter Sabbatum [ante] Pentecosten; & hoc, non propter afflictionem, sicut cetera jejunia alterius temporis, jejunandum est; sed propter novorum Fratrum expectationem, qui ad Nonam regenerantur; quorum renovationem nos oportet jejunos præstolari. Verumtamen ut ea, quæ dico, [& sensum suum probat exemplo ejus] plena esse auctoritate demonstrem: sanctæ Synodo Nicenæ, cujus instituta sic sunt recipienda, quomodo sancta Euangelia, per hos dies nec genua flectere nec jejunia celebrare placuit. Nam ii dies, qui non sunt jejunandi, oranti pro hoc quondam cuidam Patri venerando, nomine Apollonio, qui præerat Monachis circiter quingentis, satis declaratum est. Hic enim, Quadragesimali rigore transacto, cum Fratribus omnipotentem Deum rogavit, ut eis dignaretur ostendere, si eos more solito hos dies vellet jejunare. Quibus ipse Dominus, [cui divinitus tunc ministrata copia ciborum;] per incognitos viros, ante eos illico tanta dona omnium rerum ad edendum congrua misit, quanta per hos omnes dies Paschales eis abundanter sufficere possent. Et ut evidenter hac ulterius ambiguitate carerent; eadem dona sic fuerunt mensurata, ut, donec dies Pentecostes complerentur, ipsa non deficerent; & dum completi sunt, similiter consumpta universa sunt & illa. Quod B. Benedictus cernens, cum omni tempore alio Monachis jejunium indixisset, hos jejunare eos nullo modo jussit.

[51] Quid etiam B. Ambrosius noster Patronus de his dixerit, commemorandum est. Ait enim: [ac S. Ambrosii auctoritate] Hanc sanctam Pentecostes diem qua ratione curemus, vel cur istorum quinquaginta dierum numero sit jugis & continuata festivitas, ita ut hoc omni tempore neque observanda indicemus jejunia, neque ad exorandum Deum genibus incumbamus, sed, sicut Dominica facere solemus, erecti & feriati Resurrectionem Domini celebremus. [Serm. 2 in Pent.] Adinstar enim Dominicæ tota quiquaginta dierum curricula celebrantur; & omnes isti dies velut Dominici deputantur. [docentis cum per Quinquagesimā non jejunetur.] Sic enim disposuit Dominus, ut, sicut ejus Passionem Quadragesimæ jejuniis mœrebamus, ita ejus Resurrectione in Quinquagesimæ feriis lætaremur. Non igitur jejunamus in Quinquagesima; quia in his diebus nobiscum Dominus commoratur. Non, inquam, jejunamus præsente Domino; quia ipse ait, Numquid possunt filii sponsi jejunare, quamdiu cum illis est sponsus? [Mar. 2. 19] Hæc cuncta Beatus dixit Ambrosius: cujus dicta quomodo sint accipienda, non solum novimus nos, quorum est Patronus, sed omnis etiam pæne noscit mundus. Verumtamen hæc nunc tantummodo meminisse vestræ Caritati sufficiat. Ceterum, si vixerimus, hac de re, Christo auxiliante, plus dicemus.

[52] Post hæc autem plebem dimisit, & ad S. Ambrosii corpus causa orandi perrexit. [Hinc moto in seditionē vulgo,] Quidam autem illico currentes ad ecclesiam majorem, ubi jam civitas erat omnis congregata, retulere hæc omnia. His itaque auditis, Sacerdotum filii ceterique quamplurimi detestandi viri, accepta occasione diu præstolata, cœpere insanire & dicere: Modo aperte patet, hunc, qui tam sanctum opus damnat, esse hæreticum Deique inimicum. Et his dictis, levaverunt pariter voces & fustes; [diripitur ejus ecclesia:] omnique plebe commota, in ecclesiam beati viri, quæ Canonica nuncupabatur, cum magno impetu iruunt; quidquid inveniunt, diripiunt, domumque destruere incipiunt: servum vero Dei ideo non interfecere, quia non invenere. Hæc ut nobilis Herlembaldus ceterique Fideles audiere; [sed ab Herlembaldo recuperantur ablata.] sumptis armis in audacem plebem & temerariam irruere: quos protinus sic exterminavere omnes, quasi essent vilissimæ pecudes. Imo cum virtute magna & potestate ad ecclesiam majorem venientes, violenter ab impiis abstulere quidquid de domo Domini rapuerant: & sic ecclesiæ Dei pæne cuncta sunt reddita, operante Christo per zelum piorum, quæ ab ea fuerant rapta, operante satana per furorem impiorum.

[53] Sicut Arialdus quotidie Christi causas erigere & exaltare contendebat; [Frequenter Sanctos invocare solebat Arialdus,] ita Christus de virtute in virtutem Arialdum assidue provehebat. Nam tam potentem in oratione numquam reminiscor me vidisse alium quemquam: cujus qualitatem si dixero; gratum fore diligentibus Deum, profuturumque spero. Tot enim Sanctorum nomina de ipsius ore non solum semel in die, sed etiam bis terque audiebam procedere, quot numquam scripta in codice vidi, nec alium proferentem audivi. [studiosius autem cum ei erat disputandū:] Nam licet divinis ac liberalibus litteris sic imbutus esset, ut vix alicubi ejus par inveniri posset; nullatenus plus in sua scientia confidebat, quam velut nec unam sciret litteram. Sed cum esset cum aliquo de Fide altercaturus in publico, priusquam ipsa haberetur congressio, studebat per se, sive per Fratres directos, circumquaque corpora Sanctorum requirere; atque eorum patrocinia, ubi omnem suam spem collocarat, obnixe flagitare. Nam quotidie vallatus fraterna acie, Sanctorum corpora circumibat, atque coram eisdem Deo gem ebundam fundebat precem.

[54] Exeuntes enim a domo, singulatim privatimque orando incedebamus, donec populi tumultum transissemus. [quotidie supplicatū egredi solitus,] Quo transito, Psalmos cantabamus reciproce, quos incipiebat ipse; & hoc agebamus, quousque ecclesiæ januis proximi essemus, ad quam pergebamus: ubi relicta Psalmodia, ejusque parte ultima memoriæ tradita, quos ad laudem illius Sancti pertinere Cantus vel Hymnos sciebat, sumebat; sic quidem dicendo moderate lenique voce, ut, quod dicebat, possemus audire, atque cum eo dicere: & cum hoc sancto canore ante sanctum veniebamus altare. Quo venerabiliter adorato, [assumptam in via psalmodiam] si dies solennis vel Paschalis non esset, utraque genua in terram ponebat, manus expandebat, oculos in cælum figebat: & sic in Crucis modo ante altare stans, pro Romano summo Pontifice, atque pro pace, pro salute universalis Ecclesiæ, ac pro ejus Adversariorum conversione, & pro ceteris hujusmodi utilitatibus multis, Deum exorabat cum gemitibus & lacrymis. Nos vero post ipsum procumbentes, quod dicebat, audiebamus, & respondebamus. Tunc demum silenter paululum orabat, idque unumquemque nostrum agere sinebat. Denique se erigebat, altare honorifice adorabat, & nobiscum jam regrediendo dicebat; Angelum pacis & gratiæ dona nobis Domine Deus noster: e & tunc ibi Psalmos dicere in ecclesiæ exitu incipiebat, [interrumpebat ingressus ecclesiam, dein resumebat.] ubi eosdem in ingressu reliquerat: cumque ad aliam veniremus ecclesiam, hoc in ea agebamus, quod in alia feceramus. Et notandum, quod in loco quo Psalterium finiebat, in eodem protinus idem incipiebat; etiamsi præter Psalmos f tres minime ei exordio * tunc dicere liceret. Clericum enim fatebatur semper debere inter Psalmodiam esse.

ANNOTATA D. P.

a Landulfus Junior hic allegat Isidorum, lib. 6 Etymolog. sic scribentem: Nox Paschæ ideo pervigil ducitur, propter adventum Regis & Domini nostri; ut tempus resurrectionis ejus nos non dormientes, sed vigilantes inveniat.

b S. August. lib. 8 de Civit. Extra castra Mediolani jacet monasterium, plenum bonis Fratribus, sub Ambrosio nutritore: sed inter hos fuisse tres illos, a quibus Ambrosinorum ibi Ordo, & inde decerptus Ordo Apostolinorum, sumpserunt originem sub S. Augustini Regula, nequaquam nobis verosimile videri, diximus ad Vitam S. Placidi die 5 Junii: esto id scribant Morigia atque Maurolycus, hic in Oceano, iste in Historia originum Religiosarum. Situm designat Morigia in Burgo Portæ Comensis. Petrarcha in libro de Vita solitaria, Nunc quidem silva excisa, inquit, manet tamen Ambrosii nemus.

c Scilicet dies Letaniarum, minorum ut vocant, sive Rogationum, quos triduo ante Ascensionem Domini jejunare, non quidem universalis Ecclesiæ usus obtinet, ut putant aliqui, cum Romæ totaque Italia id non fiat; sed transalpinarum omnium Ecclesiarum, sumpto a Galliis principio, institutore S. Mamerto Viennensi Episcopo, circa annum 470; cujus in ea re zelum quantum laudent sancti Sidonius Apollinaris, Gregorius Turonensis, Avitus & Ado Viennenses Episcopi, ad 11 Maji deduxit Henschenius: quibus addi potest B. Alcuinus, aliique plures, citati apud Cangium in Glossario.

d Auctore forsitan Guidone Archiepiscopo, hujusmodi observationi apud Imperatorem assueto, eoque religiositatis laudem apud populum captante.

e Hanc Orationem necdum potui in veteri Missali vel Breviario Mediolanensi invenire; libenter accipiam integram, & discam unde accepta sit.

f Id est, licet solum tres ultimi Psalmi superessent.

* an ex ordine?

CAPUT VI.
Archiepiscopus cum suis Arialdum & fideles armatus aggreditur, vinciturque.

[55] Peractis igitur novem annis in exercitio tam grandi atque admirabili, [Archiepiscopus cum suis] ventum est ad decimum, in quo pervenit ad votum diu nimis optatum. Nam sic pro Christo mori ardenter cupiebat, ut, cum quemlibet se Deumque cerneret pure diligentem, magna cum prece deposceret, dicens: Obsecro te per Christum, ut pro me precem fundas apud ipsum, quatenus sanguine proprio testari merear verbum ejus, quod prædico: ad quod adipiscendum ei hæc occasio fuit. Juraverat illi omnis Clerus, tam majoris quam minoris Ordinis, necnon ipse Guido, qui Pontifex dicebatur, quatenus cum eo deberent hæresim Simoniacam ac Neophytanam damnare, & in Catholica fide ulterius persistere. Sed cum ecclesiarum regimina eidem Guidoni sine Rectoribus apparebant, [ad vomitū reversus,] illico quod juraverat oblivioni tradebat; &, ceu canis ad vomitum, sic revertebatur ad suum antiquum reatum. Quod vir Dei Arialdus cernens, litteras per manus Herlembaldi ad Apostolicum direxit, quatenus ipse decerneret, quid de Guidone adultero & simoniaco atque perjuro fieri oporteret.

[56] Tunc etiam duo Clerici Modicenses a ad Christi famulum venere, spondentes velle se relinquere opera & consortium diaboli, & deinceps firmiter tenere & prædicare opera & fidem Christi: [Clericos duos, quia concubinas ejecerant,] nam unus ex his tantæ fuerat audaciæ & perversitatis, ut quasi ductor existeret adversæ partis. Quibus vir Dei ait; Tot quippe sunt, qui hoc dicunt mendaciter, ut jam pæne nemo sit cui possit credi veraciter. Vos vero si vultis ut vestris credam sermonibus; ite, & operibus me firmum reddite. Regressi igitur domos, connubio illico a se repulso, cœpere palam & constanter profiteri, B. Arialdi verba esse plena veritate, quæ hactenus erant professi fore plena falsitate. Hæc ut Guido audierat, sævos illuc protinus apparitores mittens, eos capere jussit, atque in Alpes ad Castrum, quod dicitur Leucum, b deportari. [in exilium facit deportari:] Ibi namque in tam dirum carcerem sunt missi (sicut ipsi nobis sunt postea professi) ut numquam eos contigerit audisse, Sanctos a Paganis duriora perpessos. Quod Christi famulus dum audisset; convocata in unum civitatis multitudine, ait: Volo vos, Dilectissimi, scire, quod Christianus pro nulla causa gladium debeat ferre, nisi pro fidei defensione. Si ita est; vos, qui Christiani estis, & arma fertis, cogitate quid nunc vos oporteat facere. Ecce enim duo Clerici, quamdiu in perfidia persistentes, opera diabolica sunt secuti, honorifice ab eo qui Pontifex Mediolanensis dicitur, sunt habiti; cum vero eamdem perfidiam diabolicamque nequitiam decrevere contemnere & Christum sequi, tunc sunt capti, tunc in dirum carcerem trusi.

[57] Hæc cum cives Christiani audissent; obstupefacti, tantam perfidiam cum magno clamore cœperunt damnare, [contra eum egressi in armis Fideles] ad arma currere, & ad vindicandum tantum scelus contra Guidonem exire. Christi vero famulus, timens ne ad fidei detrimentum pro absentia Herlembaldi populus præmio aut timore corrumperetur; eos præcessit, in manu portans Vexillum sanctæ Crucis. Guido autem, spe nimiæ multitudinis equitum, pugnaturus occurrit in ruribus Modicensibus, millibus fere decem ab urbe distantibus. Vociferantibus itaque partibus utrisque, infidelem aciem protinus tantus invasit timor, quatenus ei nulla quidem remaneret spes fugiendi vel bellandi: sed dantes statim obsides, Clericos spoponderunt captos quantocyus se reddituros. Et sic in eodem die reversi sunt gaudentes, Deumque laudantes. Tertia etiam die post hæc ad ecclesiam viri Dei vox insonuit, [ipsos reddi faciunt.] dicens: En jam veniunt rudes Martyres Christi, Clerici scilicet, qui fuerant capti. Quibus Christi famulus cum multis fidelibus illico occurrit obvius; eosque deosculans, cum magno gaudio suscepit: & excelsa voce Te Deum laudamus cum fratribus cantare cœpit, illosque sic in ecclesiam introduxit. Quos tunc consterna… c

[58] Postquam autem Herlembaldus Roma rediit, litterasque excommunicationis detulit Archiepiscopo; subito prædictus Archiepiscopus per totam urbem nuntios misit in Sabbato [ante] Pentecosten; nuntians universis civibus, ut si inaudita scire cuperent, in Pentecoste d summo diluculo venirent ad majorem ecclesiam. [Redit Herlembaldus cum litteris excommunicationis,] Hoc autem ideo fecit, ut contra Sanctos Dei Arialdum & Herlembaldum populus insaniret. Mane fit concursus populi; Herlembaldus supra e cancellos sese contulit, ita ut ab omnibus videretur. Cœpit igitur Guido, tenens manu excommunicationis Bullam, ad populum conqueri de Arialdo & Herlembaldo, dicens: Turbatio pestifera per hos disseminata est, ita ut videam in his scriptis omnium nostrum perniciem contineri. Hæc enim civitas, ob reverentiam B. Ambrosii, numquam Romanæ paruit Ecclesiæ. Ergo tollantur de terra viventium hi seminatores verborum; qui quotidie laborant, ut hæc urbs pristinam & propriam perdat libertatem. [quas populo ostendens, Guido tumultū concitat in ecclesia:] Ad hæc cœpit populus exclamare: Occidantur velociter, occidantur. His dictis, Guido cum magna Clericorum caterva cœpit descendere, ut Sanctos Dei opprimeret. Sed cum nimia plebis densitate ad eos non pateret accessus, cœpit Guido exclamare: Omnes qui S. Ambrosii honorem diligunt, ab ecclesia exeant; ut nostri adversarii evidentius cognoscantur, citiusque conterantur & opprimantur. Subitoque ecclesia evacuata est, ita ut ex septem millibus virorum tantum duodecim remanserint in subsidium servorum Dei. Arialdus autem & Herlembaldus super cancellos stantes, flexis genibus Dominum exorabant: in quos pars adversa clamore magno irruit, Laici in Herlembaldum, Clerici vero in Arialdum; quem percutientes deorsum præcipitant, & percussum credunt occisum. Tenebatur autem sceptrum militare ante Herlembaldum, super quo se appodiare solebat; quo sibi propinquantes mirabiliter prosternebat, ita ut nullus auderet sibi propinquius accedere.

[59] Cœpit igitur volare fama per urbem, mortem nuntians Arialdi: unde sequaces sui ira commoti, [ad nuntiū cæsi Arialdi convolāt fideles,] arma capiunt; venientesque non ad ecclesiam, ubi tumultus erat, sed Pontificalem aulam ingrediuntur, quæque reperiunt, dissipant, & per aulæ ingressum intrant ecclesiam…] tos cruentosque. Cœperunt itaque Herlembaldum cohortari, ut descenderet, & Christi adversarios cum eis prosterneret. Quibus nullo modo acquiescens, nec descendit, nec manus deposuit. Ipsi vero irruere protinus in adversarios: & sicut ante validissimum ventum fumus, sic ante eos omnis illico infidelis evanuit populus. Guidonem vero ante januas in equo reperiunt; [feliciter profligant adversarios,] quem juste fustigantes spoliant, atque eorum manus vix evadere potuit, in cœnaculum quoddam tractus potius quam delatus. Tot namque ocyus tunc apparuere pro veritate certantes, quasi eisdem nulli essent in eadem urbe resistentes. Magno igitur cum trophæo ecclesiam intrantes, Herlembaldum descendere faciunt: imo læti valde sunt effecti, eo quod B. Arialdum quem credebant mortuum, reperiunt vivum. Quem tollentes in atrium ecclesiæ, quæ dicitur Rozzoni f, deveniunt: ibique protinus tanta armatorum multitudo est congregata, quatenus inimicorum non solum corpora prosternere, verum etiam ipsorum possent libere omnia ædificia subruere. Ad quod patrandum dum anxie anhelarent; Herlembaldus, jam Vexillum in manu tenens erectum, ait; Oportet, ut Dominum Arialdum inquiramus, & cujus domum evertere primitus debeamus. [sed ne de iis vindictam sumant,] Hæc vero ut Christi Martyr audiit; in locum, unde a cunctis posset audiri, se jussit deferri; eoque innuente manu, silentium factum est magnum.

[60] Carissimi, inquit, si in linguas verterentur nostra omnia membra, [prohibentur a Sancto,] nullo modo valerent Dei laudare magnalia, vobis hodie cælitus ostensa. Hodie enim, ut scitis, talis hora fuit, in qua nullus vestrum unum saltem pro veritate valebat verbum proferre: nunc autem nullus est, qui vel etiam contra vos, ut inspicitis, audeat mutire. Ecquis vero est hæc operatus, nisi Christus? Si igitur Dominus hodie cognovit famulos ad tuendum; dignum est, ut famuli noscant Dominum ad venerandum. Nam si inimici Dei & nostri hodiernam noscerent solennitatem; quod egerunt, nullatenus essent conati. Nos vero & Dei scire solennitatem venerando, & ejus audire præcepta obsequendo oportet. Ait enim; Diligite inimicos vestros: benefacite his, qui odere vos. [Matt. 5. 44] Per ipsum ergo vos oro, ut nunc arma deponatis, mecumque ad B. Ambrosii sacrum corpus veniatis, & ibi Deo grates debitas pariter reddamus, nostrosque æmulos diem hodiernum ducere lætiferum sinamus, nec non pro ipsis Deum suppliciter exoremus. Nam a quibus hæc aguntur, alta celsitudo acquiritur; quia de filiis hominum Dei filii, testante Christo, efficiuntur. Hæc illa multitudo dum audisset, alii videlicet sapientiores, [licet graviter saucio.] B. Arialdum totum cruentum & seminecem spectantes, pacem vitamque inimicorum poscere audientes, mirantes obstupescebant; alii vero ferventiores spiritu, his verbis nullo modo acquiescere volebant. Verumtamen, licet diversi vellent diversa; cuncta tamen illico sunt completa Martyris verba.

ANNOTATA D. P.

a Modoëtia antiquis, tunc Modica etiam dicebatur, nunc Monza, in Boream 10 p. m. distans ab urbe.

b Leucum videtur esse Lecco, ad cornu Orientale lacus Comensis, 36 p. m. Mediolano.

c Notat Puricellus, in suo Ms. defuisse paginas duas; quæ dum aliunde restaurentur, jubet suppleri hiatum ex Vita per Landulfum Juniorem scripta, quod facio.

d Pascha anni 1066, litt. Dominicali A, celebratum fuit 16 Aprilis, atque adeo festum Pentecostes 4 Junii.

e Etiam hodie sic composita cernitur Cathedralis ecclesia, ut Chorus seu Presbyterium, reliquæ ecclesiæ pavimento altius ad octo vel decem pedes, pluribus conscendatur gradibus, per quos venitur ad cancellos, ipsi Choro prætensos.

f Quæ nunc dicitur S. Sepulcri, inquit Landulfus Junior, adeoque post annum 1100: quando restaurata structura & dedicata iterum fuit. Vide Monumenta Ambrosiana pag. 477 & seqq. & quomodo primum nomen acceperit anno 1036 a Benedicto, qui & Rozo, primo ejus fundatore sub titulo S. Trinitatis, juxta Instrumentum ibi productum.

CAPUT VII.
S. Arialdi, ab hospite Presbytero proditi, cædes crudelis.

[61] Sequenti denique nocte iterum cum Guidone congregata est pars perversa, dicens: Non nos hæc adversa omnimodo dejiciant: popularis enim turba cito mutatur, [Iterū conspirantes adversarii] & in diversas partes facile inclinat. Certi quidem sumus, quod in urbe Arialdum extinguere nullo modo valemus. Tale igitur aliud consilium nostra sagacitas reperiat, quod ipse nullatenus evadere queat. Constituantur equidem per diversa urbis loca ex nobis viri prudentes, pecunias a nobis sibi collatas habentes copiose, quas per populum clam in noctibus tribuant: in diebus vero, omnibus omissis negotiis, assidue conveniamus; & hoc tamdiu agamus, quousque nimis multiplicati ipsum violenter ab urbe pellere valeamus. Quod cum fuerit factum; positis undique insidiis capiatur, captusque illico necetur. Quæ cuncta si non impleverimus; pacem numquam habebimus. Quid multa? [multos pecunia corrumpunt:] Per dies quindecim duodecim duo populorum conventicula sunt in urbe vehementia assidue habita; unum scilicet Fidelium ad ecclesiam Rozzoni, alterum vero in Curia Pontificali. Crescebat autem nimis pars vesana, pro pecunia sibi in noctibus data: qua nequiter crescente, Fideles paulatim tædentes cœpere deficere. Quod perversa plebs cernens, cœpit elata in B. Arialdum cum nimiis clamoribus irruendi facere impetum, quatenus eum ibi necaret, ejusque locum funditus desolaret. Erat enim Christi famulus inter adversa tam fortis & constans, ut nullus e Fratribus in die tribulationis inde auderet aufugere, nec quidquam asportare; sed cum fremitum impiorum supervenientem audirent, se ante altare prosternebant, ibique mortem expectabant.

[62] In uno horum dierum, cum jam clausis ostiis Fratres ante altare jacebant mortem præstolantes; [nec tamen Sanctus patitur aliquid clam subduci.] unus eorum rem quam maxime diligebat, latenter aperto ostio inde asportavit, eamque in domo cujusdam civilis amici commendavit; protinusque rediit. Quod Vir Dei ut audivit; Fratrem ad se accitum sic allocutus est: Arnulfe, inquit, nonne ecclesia hæc in ejus honorem & nomen dedicata est, cui assidue dicimus, Sub tuum præsidium confugimus, Dei Genitrix? Et nonne legisti; Maledictus homo, qui spem suam ponit in homine? Et cur contra hæc nunc agere præsumpsisti? Qui pavens obmutuit. Ut autem tam idem quam ceteri amodo non præsumerent talia; hæc culpa acribus verberibus est protinus emendata. In his namque diebus ibidem tam gravis confusio vehemensque perturbatio erat, ut in hora constituta plerique Fideles cibum capere desperarent, mortem adfuturam illico expectantes. Sed licet impii frementes insanirent; nullo modo facere audebant quod minabantur; quoniam toties dolor in eorum capita vertebatur, quoties contra Christi famulum surgere nitebantur.

[63] Quapropter iniquum & publicum dant præceptum; ut, donec Arialdus in urbe maneret, [Publicato contra ipsum interdicto] quicumque Clericorum publice Mysterium celebraret, vel tintinnabula sonaret, aut laicus quisquā, qui hæc in sua agere ecclesia permitteret, non solum privaretur substantia, sed etiam vita. Hæc vero non solum alibi, verum etiam in ecclesia ubi idem manebat, præ nimio timore jubente Milite, cujus ipsa juris fuerat, servari cœpere. Quod ipse super omnia, quæ ei hactenus acciderant, gravius existimans, ait: Absit, ut mei ultra sint participes & fratres, [fugere coactus Arialdus,] qui nefandas hæreticorum observant pro mortis timore institutiones. Qua de re, etiam ipsis Fratribus ignorantibus, assumpto tantum comite uno nomine Syro, nocte clam urbe exiit, & ad S. Victorem ad a Ulmum biduo cum ipso perlatuit. Denique hinc Herlembaldus cum multis Fidelibus militibus utrosque suscepit, & Papiam b cum eis perrexit. Et parte quidem militum remissa, parte vero secum retenta, per Padum navigio cœperunt descendere, c quatenus Romam pergerent, & usque ad aliud tempus tantæ iræ cederent. [intercipitur.] In quo scilicet navigio sub quodam capti sunt d oppido; & ex medio sodalium ineffabiliter mœrentium B. Arialdus violenter solus est raptus, & in arcem deductus. Ubi dum solitam in oratione & sermone teneret constantiam; miratus miles, qui ipsum ceperat, ait: Pontifex quippe Mediolanensis magnum quidem mihi se daturum promisit præmium, si te caperem, eique te darem. Namque mihi ab eo est intimatum, [Dimissus ab eo qui ceperat,] te esse hæreticum: quod, ut cerno, omnino est falsum. Denique eum cum omni domo sua venerabiliter habere cœpit, & comitibus mœstis, Papiam jam reversis, reddere festinavit.

[64] Post hæc, scientes loca undique obsessa, ad quoddam Castrum e fidelis Herlembaldi sunt reversi. Tunc quidam Fratres Canturienses ei mandarunt, dicentes: Nobis quidem hic pro nimia persecutione vivere non licet: [accersit Presbyterum,] nos vero ad te venire jube, si placet. Quibus & ipse: Quicumque, inquit, mecum pro Christo mori est paratus, venire ad me festinet: qui autem nondum est, aliorsum fugiens declinet. Hæc, me præsente, dicta sunt. Post hæc Herlembaldo, ceterisque qui secum aderant, sic locutus est: Ex hac, inquit, terra exire nequimus; quia mortiferis insidiis omnes aditus obsessos scimus. Et hic manere non possumus; quoniam populus vesanus hic me persequi jam minatur; & valde paveo, ne infontes hujus loci incolæ sub hac occasione devastentur. Quapropter necesse est, ut aliud reperiamus consilium: scilicet, ut quæramus quempiam fidelem virum, qui me per dies aliquot in suam occultet domum; quatenus interim aut populi furor deferveat, & in hac terra me vivere liceat; vel custodiæ in insidiis ubique positæ me desistant quærere pro nimia securitate, & sic me hinc forte licebit exire. Qui responderunt dicentes: [apud quem latere occultus possit,] Quæ autem dicis, cunctis placent; si inveniretur, qui hoc fideliter faceret. Et ille: Est, inquit, loco huic quidam Presbyter vicinus, nuper ex Hierosolyma regressus, qui hactenus mihi credere satis est visus: per quem, si placet, mittatur, & super hac re diligenter inquiratur. Omnibus itaque volentibus, per nefandum Presbyterum tunc missum est.

[65] Post hæc ecclesiam ingressus ipse est: in qua, quoniam Vigilia f S. Joannis Baptistæ erat, a mane usque ad horam quasi nonam in oratione permansit indeficiens. [ejusque fidei se committit,] Et ecce detestandus Presbyter veniens, secrete diligenterque inquiritur, si locum haberet aptum, ad ipsum per tres saltem menses occultandum. Qui cum promitteret, se juxta ecclesiam locum sic habere secretum, ut in eo quempiam per multos annos tenere valeret celatum; media tandem nocte, libatis osculis, cum gemitibus & lacrymis multis, usque ad portam cum ambobus processimus. Nam ipsum multum deprecati sumus, ut unum (quemcumque ex nobis vellet) in suum obsequium sumens, duceret. Quibus & ipse: Nequaquam, inquit; quoniam, si una duo sunt, loquuntur & loquentes audiuntur. Quis fari potest, quanta bona tunc Herlembaldus Presbytero promisit, si ipse Christi famulum tractaret bene: & quanta mala, si male? Mœrentes igitur, utrosque abire permisimus: mane vero ad urbem devenimus.

[66] Presbyter ergo nequam, mox ut in suo conclavi illum concluserat; diabolico tactus spiritu, malo Guidoni nuntiare festinavit, dicens: Quid vis mihi dare? [sed is ex condicto,] & ego tibi tradam Arialdum sine turba, sine Herlembaldo, imo absque viro aliquo. Cui ille, lætus nimis effectus, magnum præmium illico cum securitate promisit; si ipse, quod promittebat, impleret. [tradit eum Archiepiscopi militibus,] Tunc sibi quamplures dari petiit milites: quos sumptos inter duas macerias, ab habitatione secessas, nocte constituit, dicens: Unus, inquit, ex vobis tantummodo in media jaceat via, scuto coopertus: hunc enim, cum venero, percutiam calceamento. Tunc vos omnes velociter surgite: & tam me, quam ipsum capite: ne forte quidem super alium surgatis incaute, vobis hoc fore signum scitote. Et post hæc in his verbis ad virum Dei ingressus est: Domine, inquit, Arialde, necesse est, ut hinc velociter discedamus, & ad Castrum, de quo te suscepi, revertamur; quoniam te hic esse, omnibus notum est: nam si hic moram fecerimus, cras procul dubio capiemur. Cui Vir Dei: Tibi, inquit, via est nota, præcede ergo; & ego sequar te. Traditore igitur præcedente, ad milites venere utrique. Et ex calceamento facto condicto signo, omnes pariter in Dei virum irruunt, [& hi vinctü ducunt ad Lacum majorem.] eumque capiunt; captumque stricte vinciunt, & vinctum jumento superimponunt, ac tacite conciteque contra Lacum majorem g festinant pergere.

[67] Hoc autem ante horam diei tertiam, in quo Vigilia S. Petri celebratur, per totum Mediolanum est divulgatum: unde factum est, [Auctor ea re comperta 28 Junii] ut ubique esset luctus & lamentum piorum, atque econtra vesana exultatio reproborum. Quod ego audiens, tumultuosam & confusam protinus reliqui urbem, eumque prosecutus sum. Die igitur eodem nocteque sequenti festine properans, die altero ad præfatum jam sole oriente perveni Lacum: supra cujus dum incederem littus; & Stationæ, h ubi parentela mali Guidonis habitabat, essem propinquus; obvium habui virum, [illuc properat, & ex sceleris complice Presbytero] nomine Martinum, qui se dicebat fore Presbyterum. Hic me interrogavit, unde essem, quove pergerem. Cui, ut veritatem securus ab eo inquirerem, ex parte mentitus sum, dicens: Ex illa plebe sum: & compares mei huc me direxere, ut manifeste valeant scire, utrum verum sit, quod apud nos de Arialdo, Clericorum inimico, noviter insonuit; scilicet, quod extinctus sit, & si eis super hoc pleniter lætandum sit. At ille; Revertere, inquit, mecum; &, cum ad ecclesiam quam paululum post te reliquisti, redieris, optime de hoc instructus eris.

[68] Et tunc mihi secum revertenti ait; Ex terna namque die i vox lætifera nostro insonuit loco, dicens; Arialdus, Clericorum adversarius, vinctus habetur in nave, & in ripa Laci. Ad quem illico cum multis aliis decurri: & arrepto palo optime acuto, manuque erecta, in pectore ejus illum infigere volui; sed non sum permissus. Missi sunt quidem quinque protinus viri a Domina Nepte k Archiepiscopi, de quorum ferocitate ipsa non dubitabat: qui eum a militibus dividerent, & in locum, quo ipsa eis jusserat, ducerent. Quod sine mora completum est: & in tantam illico est ductus solitudinem, ut vix ibi sit aliquando accessus hominum, l & tantummodo navigantium, [intelligit fœde mutilatum obiisse:] sed silvestrium solummodo habitatio bestiarum. Quid te verbis longius protraham? Ibi cadaver ejus sine auribus, sine naribus, sine oculis, sine dextera manu, sine membro genitali esse fecere. Si absque omnibus his membris aliquando quemquam vidisti vivere, hunc esse mortuum noli credere: nam sero nullo modo quiescere quiveram, donec ii, qui in eum hæc patrarant, sic me securum fecere; quatenus ultra non sit, unde mea jam mens dubitare possit. Tu vero ad tuos revertere, hæc eis intimans: eosque redde securos lætosque. Et post hæc ab alterutro divisi sumus; &, donec ecclesiam est ingressus, me redire finxi: postea vero, nolens verbis confidere perfidi, regressus sum ad iter quod reliqueram. Cum autem in jam præfatum ingrederer vicum, juxta viam reperi ecclesiam, in honorem S. Petri dedicatam, ad quam tunc Clericorum Laicorumque multitudo cum processione exibat. [idem audiens ex piis 2 mulieribus,] Ibi quidem seorsum duas inveni mulieres, de his quæ acciderant conferentes & plorantes. Quibus appropinquans, inquisivi, quid haberent, & cur flerent. Quarum una ait: vere tu ex illo es ordine, qui, cum deberet suis bonis dictis factisque omnes levare in cælum, econtra malis exemplis cunctos præcipitat in infernum. In hoc enim loco, machinante tuo ordine perverso, in his diebus tantum est perpetratum scelus, quatenus pro hoc omnipotens Deus [omnes] in abyssum demergat, anxie expectemus: & tu dicis; Cur flemus? Videns igitur mulierum fidem; ipsis, quod discipulus essem illius, de quo flebant, intimavi: easque, si vera essent quæ a prædicto audieram viro, inquisivi. Quæ statim, factæ apud me nimis gratæ, omnia testantur esse vera, præter hoc, quod de ejus morte adhuc erant incertæ. Viam itaque mihi contra præfatam tendentem solitudinem ostendunt, [frustra conatur adire locum cædis:] multumque deposcunt, ut revertens eas facerem sciolas, unde eis adhuc inerat dubietas. Verum ingentium præpeditus obstaculis saxorum, illuc accedere eundo per terram nequivi; quique per navem illuc me transferre auderet, reperire non potui; ideoque, præter quæ dicta sunt, pleniter de illo tunc scire non valui.

[70] [deinde discit] Porro, secundum quod postea diligenter scrutatus sum, qualiter quibusque ex hac vita verbis migraverit, diligentibus Deum fore gratum credo, si id breviter intimavero. A loco igitur, quo captus est, Psalmodiam decantavit. Ad Stationam enim a militibus, ut prædictum est, divisus, & quinque ferocibus servulis est traditus. Qui cum ipsum ducerent ad mortem, allocuti sunt dicentes: Arialde, cur non recordaris, ut neges, quæ hucusque dixisti; & profitearis Dominum nostrum esse verum Pontificem? Nam si hoc faceres; forte adhuc vivere posses. At ille; Absit, inquit, ut coronam, quam verum dicendo in mea acquisivi vita, [quod ductus in solitudinem,] in fine mentiendo amittam. Nam me vtrum nunc ducatis ad mortem, ignoro: quod si facitis; scitote, vestro Domino meam mortem valde nocituram, non solum in futura vita, sed etiam in præsenti. Et illi: Videsne, inquiunt, illum magnum montem? Si ipse profecto esset aureus & tuus, totumque dares; ultra nullo modo viveres. Ille autem hæc audiens se erexit, & Hymnum sanctorum Apostolorum Petri & Pauli alta voce decantare cœpit: quo finito, ad solitudinem ad'quam tendebant, pervenere. [a dubitantibus an eū occiderent,] Quem tollentes de nave, supra quoddam saxum vinctum posuere ad sedendum. Seorsum denique paululum remoti hæc dicere cœperunt ad invicem: Quid faciemus? Si tantum occiderimus virum, nostræ animæ nullum ultra poterunt adipisci remedium; & hoc si non fecerimus, nihilominus moriemur. In his enim dum hæsitarent, aspexere naviculam concite venientem, duosque homines deferentem. Et ajunt ad invicem: Hos expectemus: hi forsitan boni nuntii bajuli sunt.

[71] Prædicta vero mali Guidonis Neptis, quæ exhinc Jezabel, & Herodias l est nuncupata, postquam quinque ad Dei famulum necandum direxerat servulos; duos Clericos, [& a submissis 2 malis Clericis] quos in ejus mortem præcipue inhiare cognoverat, ad se vocatos sic allocuta est: Assumptis gladiis vestrum persequimini velociter inimicum; ne forte ceteros seducat, & ulterius vivat. Hi vero erant, qui cum nave tunc veniebant. Qui cum ad ceteros venissent: egressi de nave dicunt: Ubi est Arialdus? qui responderunt dicentes; [adhuc vivere repertus,] Mortuus est. At illi: Nobis, inquiunt, jussum est videre illum, sive vivum sive mortuum. Et aspicientes, viderunt illum eminus vinctum, sedentem super saxum. In quem sic anxie irruunt, quomodo leonum catuli super prædam famelici. Evaginatis igitur gladiis, ipsius unus unam, alter vero auriculam arripit alteram, dicentes: Dic furcifer, si Dominus noster verus est Archiepiscopus m. Qui respondit: Nec fuit unquam; quia opus Archiepiscopi in ipso nec est nunc, [cum nollet Guidonem Archiepiscopum verū fateri,] nec fuit unquam. Tunc immites ejus utrasque amputant aures. At ille, oculis in cælum elevatis, ait: Gratias tibi ago, Christe, qui me hodie inter tuos Martyres dignatus es connumerare. Interrogatur denique iterum, si Guido verus esset Archiepiscopus. Qui solitam constantiam animi tenens, ait: Non est. Quapropter nasus ipsius protinus cum labio superno est abscissus: deinde ambo oculi sunt effossi. Postea vero dexteram detruncant manum, dicentes; [varie mutilatus exspirarit.] Hæc est, quæ faciebat Epistolas, Romam directas. Dehinc radicitus membrum amputant genitale, dicentes; Prædicator castitatis hactenus fuisti, exhinc & tu castus eris. Postea vero de sub n gutture linguam extrahunt, dicentes; Modo sileat, quæ Clericorum familias conturbavit & dispersit. Et sic illa sancta anima carne est soluta: corpus vero ibi quoquomodo terræ traditum est.

ANNOTATA D. P.

a Eo loco decollatum fuisse S. Victorem, dixit Henschenius 8 Maji ad illius Acta; estque suburbanus locus: in eoque ecclesia etiamnum superest.

b Abest Mediolano Papia 15 p. m. sita ad fluvium Ticinum, unde vetus urbi nomen: is autem post pauca passuum millia infra urbem illabitur Pado.

c In Æmiliam scilicet, ut per statum Pontificium tutum iter tenerent.

d Landulfus, sub quodam Placentino oppido, primum autem Papia venientibus post 16 p. m. occurrit Parpanessus, nec procul inde longius a ripa Castrum S. Joannis, quo forte deductus Sanctus est.

e Legnanum appellat Landulfus, ad Olanam fluvium, 14 p. m. Mediolano; Canturio autem 20 & a Lacu Majori solum 12.

f Scilicet 23 Junii.

g Major dicitur Lacus, olim Verbanus, quem Ticinus efficit evolutus ex Alpibus, initio sumpto circa S. Aurigii oppidum; ubi stagnare incipiens seque diffundere, per milliaria fere 50 deducitur usque Sextum, & rursus intra ripas coërcetur, ipsum autem Sextum Mediolano distat p. m. 26.

h Exolevit Stationæ nomen, solis tunc forte eruditis notum: sic enim 31 Januarii in Vita, SS. Iulius & Julianus dicuntur venisse in diœcesim Novariensem ad insulam Verbani lacus, qui subjacet Stationæ, quo nomine Angeram observavimus appellatam, alii Angleriam vocant; & sic vocat etiam Landulfus, estque oppidum in Orientali lacus ripa 6 p. m. supra Sextum.

i Hoc est Nudiustertius: nec enim placet corrigere legendo, ex Puricelli mente, Hesterna.

k Landulfus Senior apud Puricellum pag. 11, Olivam nuncupat, & faretur, eam omnium nequissimarum artium maximeque incantationum scientia fultam fuisse; addens, quod Arialdus, ejus vultui in arce Arona, ex adverso Angleriæ posita, repræsentatus, eadem illico imperante & patrui sui dolorem reminiscente, in insula quadam juxta Lacum Majorem quam secretissime ductus est.

l Carolus a Basilica Petri, in sua Novaria pag. 154, describit insulam S. Victoris, in medio fere lacu, in quo olim erat ecclesia S. Victoris, parochialis Isellarum, propius ripæ adjacentium, quæ habitatoribus fere vacavit semper, eamdemque insulam in Actis SS. Julii & Juliani num. 7 putat indicari, potius quam alteram Isellarum multis piscatoribus incolis habitatam; atque a S. Julio reprobatam, ne ibi mori & condi vellet, ubi lupus & vulpes accipient suem gallumque in prædam; quia, quod in eadem insula debuerat evenire in futurum, in præsenti cognoverat, quod de scelere in S. Arialdum patrando, nescio quo modo, interpretatur prælaudatus Carolus.

m Idem Carolus: Interrogatus (Arialdus) si Guidonem teneret Archiepiscopum, quem Ecclesia Romana Pallio & Cardinalibus firmaverat; respondens dixit: Donec linguam in ore portavero, & anima incolumis fuerit, ac mens mea serena, non tenebo ipsum pro Archiepiscopo, nec habebo.

n Idem, Linguam ejus de sub mentone trahentes, in insula eum semi mortuum reliquerunt.

CAPUT VIII.
Corporis, per decem menses incorrupti, deportatio Mediolanum.

[72] [Cadaver, ob lucē desuper noctu visam, varie translatum,]Coeperunt denique illic post hæc luminaria præclara per noctes piscatoribus apparere: quod ut impia Jezabel audivit, protinus in aliam insulam a eum nocte transferri jussit. Sed cum eadem lux ibidem similiter crebro appareret, in locum tertium b eumdem asportari fecit. Videns igitur, quod non posset sanctum occultare corpus, nec sub terra neque super terram, quia illud ubique lux eximia comitabatur; irata valde fecit saxa ingentia circa ipsum innecti, & in profundum Laci dimergi. Verumtamen ibi, [cum saxis immergitur lacui:] ubi est projectum, tanta est aquæ altitudo (sicut didici a viris illius loci) ut vix fune centum cubitorum quisquam possit fundum attingere: nam idem Lacus pro sui magnitudine Major nuncupatur, & plus quinquaginta milliaribus in longum extenditur. In quo tam innumerabiles procul dubio immanesque sunt pisces, ut per tres menses facile devorarent quot in eadem parochia sunt pecudes. Verum quia omnia hæc occulte fuerant peracta; de illo hæsitatio & altercatio ubique erat non parva. Alii dicebant, quod esset mortuus: alii, quod in vinculis clam detineretur. In cujus amorem tunc sic omnis populus est accensus, ut cuncti se sub jurejurando constringerent, quatenus illum aut essent vivum sive mortuum habituri, aut pro ipso ad mortem usque certaturi. Sed Deus Omnipotens, cujus causam ipse patefecerat, nec illum passus est a pisce contaminari, nec in lacu profundo occulte morari.

[73] [idem post decē menses repertum integrum,] Transactis namque mensibus decem, quidam vir fidelis, nomine Algisius, per urbem cœpit anxie discurrere, dicens: Nuper in die inventionis c sanctæ Crucis, mei causa negotii juxta littus transibam Laci majoris. Et ecce aquila eadem supervolitabat littora, cetera expellens volucria. Quod ut viderunt pastores, qui ibi pascebant suas pecudes, illuc festine cœpere currere; cum quibus cucurri & ego. Et ecce Beatissimus Arialdus, ex aqua projectus, ibi integer, præter octo membra, quæ ei erant cum ferro amputata, jacebat, mirifice candidus. Quem ego videns, optime illico agnovi; hisque qui aderant lacrymabiliter omnibus dixi: Videte, inquam, ut hic salvus sit; quia iste est B. Arialdus, quem mœstus universus quærit Populus. Dum enim ibi aliquantulum moraremur, subito de arce d Arona missi sunt servi, qui inde nos ejecerunt; & in quamdam, quæ ibi erat, [& in arcē ablatum,] foveam leniter humavere. Hoc ego qui hæc scripsi, dum audissem; sumpto comite, illuc perrexi concite. Repertosque pastores, utrumnam vera essent quæ audieram, diligenter cauteque inquisivi. Qui, cuncta esse procul dubio vera, respondentes asseruerunt. Et ego: Si vera sunt, inquam, ubi ergo est ille? At illi: Ecce, inquiunt, locus, ubi nobis videntibus sero est positus: mane vero revertentes, locum quidem invenimus; de eo autem nihil. Hoc tantum putamus, quod nocte sursum delatus sit in arcem.

[74] His auditis velociter reversus, Herlembaldo, viro prudenti, quæcumque audieram, per ordinem cuncta narravi. [varieque deformatū,] Qui festine omnibus convocatis civibus, jam in appetitu Martyris, quem patefactum audierant, vehementer inhiantibus; ex illis viros elegit, atque ad sanctum requirendum corpus direxit. Qui post biduum reversi, professi sunt, hostes veritatis dixisse: Mori potius parati sumus, quam quod quæritis reddere corpus. Hoc autem ideo dicebant, quia idem dissipare tentarant. Nam nocte, qua ad se illud detulerant, cernentes ejus integritatem & decorem, dixere ad invicem: Si enim hic fuerit quæsitus, & ab omni populo tam decorus inspectus; semper quidem ipse erit in laude, nos vero in opprobrio Quapropter cutem cum capillis de ejus radamus capite; pellem vero corporis albescentem ferreis dilaceremus ungulis; pedes abscindamus utrosque, & in furno denique nimis candente illum aduramus; quatenus, si ad eum videndum missum fuerit, horridus & ignotus potius respuatur quam quæratur.

[75] Verum, licet hæc diabolica machinamenta in eo cuncta complessent, [repetituri fideles magno numero conveniunt;] in deteriorem quam putarant ignominiam ceciderunt: quia non missum est ad videndum, sed petendum. Nam auditis nuntiis, tintinnabulis tubisque concisius sonantibus, omnis civitas in unum convenit. Tunc dixit Herlembaldus: Quoniam inimici Dei & nostri gratis sanctum nolunt reddere corpus; decet, ut ab eis per nos violenter auferatur. Sed quia res, quam prosequimur, Dei creditur & dicitur esse; volo, ut illuc juste & cum ipsius incedamus honore. Non enim cum raptu & pauperum detrimento innocentium pergamus; sed nobiscum feramus, unde vivere debeamus. Discurrant itaque nuntii circum quaque velociter, qui omnes ad bella aptos cum armis, rusticosque huc venire hortentur cum plaustris, quatenus illi nobiscum pugnent, isti vero nostra arma & victus deportent. Congregata igitur post paululum tanta sunt carra, [& optimo cum ordine illuc profecti,] ut per septem fere milliaria vix posset per publicam & communem viam turba pedestris vel equestris incedere. Confluebat autem undique quasi arena maris multitudo innumerabilis, arma ferens & victus supra dorsum famulorum sive jumentorum. Et sic incedentes, secundo tandem die ad vesperum reperimus pratum, quarto fere e milliario a loco quo incedebamus distans, bene humectum amplumque. Ibique, quia ad hoc aptum erat, castra metati sumus.

[76] Hinc Herlembaldus, vir prudens, iterum delegavit, f blandeque sanctum corpus quæsivit. Perterriti itaque hostes a sonitu pavendo frementis multitudinis super se venientis, [corpus a terrefactis recipiunt;] prohibere quod petebatur ultra non ausi sunt. Et ecce die altero illucescente, vox lætifera per castra insonuit, dicens: In littore quidem Ticini directum est in navem corpus B. Arialdi. His auditis, certatim omnes arripuerunt cursum: ille namque habebatur tunc beatior, qui ad currendum erat promptior. g Eo igitur levato in feretrum, cum tanta gloria & laude reverti cœpimus, ut eas nullo modo exprimere possem; [piaq; cum pompa] etiamsi vocem linguamque ferream haberem. Nam de Castellis, quibus se concluserant pro civium timore, exibant senum, juvenum atque mulierum infinitæ multitudines, Cruces cereosque atque situlas aqua plenas (ut potarent æstuantes) deferentes: & unusquisque, prout valebat, voce excelsa immensas Deo gratias reddebat. Tintinnabula quippe personabant undique: arbores quoque quamplurimi scandebant, ut ipsum saltem videre possent.

[77] At ubi Mediolano propinquavimus, totam pæne urbem obviam habuimus: matronas, nobiles & ignobiles, cereos innumerabiles deferentes; infantes & senes, omnesque Deo laudem dantes: [deferunt in S. Ambrosii;] etiam ipsos, quos in vita sua habuit æmulos, scilicet Clericos, invenimus paratos, non Officium cantantes Mortuorum, sed (ut decebat) Martyrum. Et sic in sancto die h Ascensionis Domini posuimus illum in medio ecclesiæ S. Ambrosii. [quod usque in Pentecosten servari suadenti Herlembaldo] Tunc nobilis Herlembaldus in loco eminenti progressus, hæc omnibus audientibus est locutus: Videtis, inquit, Dilectissimi, quantum valet fides, quam inter nos per decem annos docuit B. Arialdus. Certe, ut videtis, ipsa eum servavit defunctum incolumem in profundo Laci, inter innumerabiles immanesque pisces, per decem menses. Hæc autem coram vobis ipsum per decem hos dies æstivos conservet, videlicet usque ad sanctum diem Pentecosten; quatenus de longinquo & proximo sexus diversæ ætatis uterque huc venire, & nostram fidem, nostrorumque impietatem æmulorum evidenter possit contemplari. Clamabant tunc, nobis audientibus, ad illum dæmonia, [paria minantur dæmones:] dicentia; Quid contra nos latras? Non potes tantum latrare, ut te non faciamus interimere; sicut tuum fecimus socium: & ut pingues & iniqui Episcopi, Abbates, & Presbyteri non sint nostri.

[78] In his quidem diebus ibidem undique veniebat maxima multitudo, [Auctor noctu explorans cadaver,] plurima munera offerens corpori sancto, quibus ad eum intuendum fas erat per dies: per noctes vero Clericorum Monachorumque veniebat maxima multitudo, easque pervigiles ducebat psallendo. In una autem harum noctium, timens valde, ne forte ad opprobrium Christi servorumque ipsius, ibi per æstivum tempus diu permanens fœteret; assumpto lumine, paucis admodum vigilantibus, ad ipsum accessi; & reperto foramine, quod ejus germanus ipsi sub ascella fecerat, ut sciret, qualiter illius haberentur interiora, interius prospexi; & ecce ejus exta ut nix erant candida; jecur vero æreum habebat colorem. Quæ cum intromissis duobus digitis tetigissem & confricassem, eosque retractos naribus apposuissem; [integrum & mire suaveolens invenit.] testor Veritatem, quæ Deus est, tantam talemque odoris fragrantiam ex ipsis digitis emanare sensi, qualem quamtumve numquam me alibi sensisse reminiscor. Et sicut mea conscientia tunc testabatur, & nunc testatur; si ipsi digiti gladii bis acuti acumen habuissent nares absque vulnere nullo modo evaderent: quia odoris suavitas tam erat delectabilis, ut nares valentiores essent ad odoriferos digitos intra se attrahendum, quam brachii virtus ad retrahendum: nam quamplures dies, ut diu delectarer tanto odore, eos ab omni custodivi liquore.

[79] Congregata igitur est iterum, in die sancto Pentecostes, tanta virorum ac mulierum diversæ ætatis multitudo de proximo & longinquo, ut numquam se tantam vidisse etiam senes dicerent: & sic cum magna gloria laudeque ineffabili, ad monasterium delatus est S. Celsi. Ibi in locum mirabiliter aptum, traditus est sepulturæ: siquidem ex una parte habet ecclesiam, in qua S. Celsi venerabile nunc adoratur corpus; ex altera vero ecclesiam i, ubi quondam (ut fertur) diu sanctus perlatuit Nazarius. Exhinc quippe ibi a multis Fidelibus adoratur & colitur; ab infidelibus autem, nec Christus universorum Dominus, nec Arialdus ipsius famulus.

[80] Decem igitur annos beatus Levita & Martyr Arialdus duxit, [Notat denarii numeri in eo mysterium] pro Christi Lege viriliter certando: decem membra eidem post hæc per manus obtulit iniquorum; octo, cum occideretur; decem vero menses in profundo Laci incolumis jacuit: decem autem milliaria illum nobis proximiorem Lacus projecit, quam acceperit. Per dies etiam decem æstivos ipsum in ecclesia S. Ambrosii, videntibus cunctis, Christus conservavit: eique post hæc decimo k anno Herlembaldum fidelem socium associavit (ut veraciter credo) in regno cælorum, peremptum scilicet per eorumdem manus iniquorum. In quo decimo anno hæc scripta sunt, ad laudem Christi ejusque famuli Arialdi. [& passum esse anno 1066.] Passus ergo est beatus Levita & Martyr Christi Arialdus, quinto l Kalendas Julii, anno ab Incarnatione Domini millesimo sexagesimo sexto, præsidente Sedi Apostolicæ Secundo Papa Alexandro, regnante Domino nostro Jesu Christo cum Patre & Spiritu sancto, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Alteram fortassis Isellarum prædictarum, quas æque ac illam S. Victoris, Comitis Borromæi in jus deinde cessisse, tradit prædictus Carolus a Basilica Petri.

b Idem Senior Landulfus: Quin & altera die jubente eadem Oliva, ne a suis vel mortuus inveniretur, & ab Herlembaldo durissime ipsa obsideretur, in arce Trevali (vulgo di Val travaglia, inquit Puricellus) in apotheca S. Ambrosii, cautissime humaverunt, defunctum. Transactis vero diebus aliquantis, ejus cadaveris fœtor castellum omne, ita ut omnes nausearent fugientes, occupavit. Quod ultimum, si confictum non est; non cadaveri debuit imputari, sed alteri & altiori causæ in detestationem facinoris: nam cadaver ipsum, etiam post decem menses, suaveolentissimum inventum est, ut mox dicetur.

c Die 3 Maji, anno 1067. Sunt autem qui dicant, eatenus dissimulasse Herlembaldum, quia Guidoni Mediolani præsenti favebat omnis populus: eo autem deinde digresso, incubuisse in ultionem sumendam. Sed calumnia hæc est; satis enim habuit recuperasse Arialdi corpus; eoque motus populus fuit miraculis.

d Arcem Trevali nominari a Landulfo, jam vidimus.

e Media circiter via inter Aronam, & fauces lacus, in fluminis modum se denuo coarctantis.

f Landulfus Junior, ad Olivam legatos directos, ait.

g Addit idem, Tandem cunctis expectantibus sacrum corpus per Ticinum ad littus dejectum est: tacet autem de navi: sed fieri potest ut ad usque lacus fauces navigio devectum corpus, ejectum in ripam sit ab iis, quibus commissum erat; non audentibus illis expectare quemquam, cui ipsum traderent.

h Cum anno illo 1067 Pascha celebratum sit 8 Aprilis, Ascensio fuit 17 Maji, & Pentecoste, de quo mox, 27 ejusdem.

i Parvam hanc vocat Landulfus, dictamque ait, ecclesiam S. Nazarii in campo.

k Annos incompletos sumi, & Herlembaldum cæsum esse anno 1075, infra docebo.

l Quarto legendum censet Puricellus: agnoscit tamen etiam in altera Vita & alibi legi Quinto; quod retinendum supra docui. Idem ait, esse qui teneant, 29 Junii mortuum Sanctum; sed merito prævalet auctoritas utriusque Vitæ.

CAPUT IX.
Appendix litterarum Auctoris ad Syrum, priorem scriptorem; & hujus ad illum, cum quibusdam miraculis.

[81] Syro, venerando & fideli Sacerdoti, Andreas. Legente me olim ea, quæ cum socio Herimbarto a de venerabili Arialdo scripsisti; reperi vos multa præterisse, [Auctor quæ scripsit, mittit Syro approbanda:] quæ dici oporteret. Unde factum est, ut, jubente beatæ memoriæ Rodulpho b Patre, cujus anima jam cum Christo gaudet, multa tam de his quæ omisistis, quam quæ dixistis, exprimere conatus sim: quæ ad te mittens, obsecro per caritatem, ut diligenter inspicias; &, si vera sunt, testimonium feras. Nam sicut ipsum habui, ut hæc facerem, præceptorem; sic te habere volo, ut vera sint, assertorem; quatenus si jure, pro inculto sermone ejus putredinis & vermis qui composuit, contemnitur; pro reverentia duorum sanctorum Sacerdotum, unius præcipientis, alterius asserentis suscipiatur. Tu enim tanto tempore ejus esse frater familiaris c meruisti; ut pæne quidquid de eo dixerim, proprio intuitu inspiceres: imo, quia Sacerdos es; mentiri non vales: ideoque digne justeque te elegi fore testem hujus rei.

[82] Presbyter Syrus, Andreæ Christi famulo. Miror, Carissime, quod de illis requiras rebus unum testem, [hic miratur, cur testem se petat,] quam testari possunt non solum multa millia Fidelium, sed etiam infidelium. Et si nullus superesset alius, qui harum rerum existere posset testis idoneus; quis tam vecors inveniretur, qui diceret, te scripsisse falsa? Si sciret, te ideo reliquisse seculum, ut non solum a verbis vacares mendacibus, sed etiam ab otiosis: præsertim cum non civilia monasteria & dissoluta petisti, sed famosum & celebre Vallisumbrosæ cœnobium, itinere dierum quinque a naturali solo semotum. [testis ipse certissimus] Porro de obitu ejus clam peracto quis te certior existit, qui pro hoc mortis periculo ter te dedisti? Etenim semel utcumque incaptus evasisti; alia vero vice, quia dicebatur, quod in Travallia d arce inexpugnabili occulte detineretur; ejus desiderio accensus, longo itinere confecto, multis montibus transactis, te ante ejusdem portas obtulisti. In quam, quia inspicere es ausus; quis esses cognitus, ideoque captus, atque in altissimam ejusdem turrem deductus; [& bis inter explorandū captus,] per foramen cum funibus in ipsis es depositus profundum, quod magis videbatur esse sepulcrum quam habitaculum. Nam lectuli fulcrum erat cœnum, capitale saxum. Nec enim ibi erat, unde digestio occultaretur, nec desuper tectum a quo pluvia pelleretur. [cum periculo vitæ:] Ibi quippe præ nimio horrore vultus tuus & stomachus sic elanguit & emercuit, ut cibum per funes tibi dimissum gustare minime posses: ideoque nocte media te subtraxere, & sic semivivum dimisere. Altera autem vice Lacum transfretasti; iterum cognitus & captus; donec te pretio non emisti, evadere nullo modo potuisti. Quæ cum ita sint, quis tam crudelis erit & durus, ut tuis sermonibus existat incredulus?

[83] [item cur plura omiserit;] Verumtamen, licet multum læter super cuncta quæ dixisti, quia sunt vera & ædificationi utilia; tamen valde doleo, quia omisisti præcipua, tibique notissima; & cur hoc feceris, sic admiror, ut velim ex his aliquantula coram te prodere, & quare dimiseris addiscere. Ante quippe quam introisset Mediolanum ad prædicandum, publice ad Varisiensem plebem Clericorum multitudinem convocavit; eisque, sub quibus essent erroribus, indicavit; &, ut ab eis recederent, benigne admonuit. [atque imprimis de actis cum Clero suburbano,] Qui ejus verba sprevere, dicentes: Nobis ideo hæc loqueris, quia ineruditos cognoscis: ceterum, si Doctor haberi vis credibilis; vade, & in urbe hæc loqui noli timere. Quod si agere ausus fueris; quæ dicis, credenda comprobabis. Et tunc urbem ingressus, & populum, sicut tu dixisti, est allocutus. In ipso etiam exordio suæ prædicationis, tamdiu, cum aliquantis Fidelibus, per venerabilia loca, Sanctorum flagitans suffragia, nudis incessit pedibus, donec sic intumescerent, ut super eos nullo modo consistere posset.

[84] Duo denique sapientissimi Clerici, audita ejus fama, de longinquis regionibus ad eum venere; [duobus Clericis peregrinis,] ut cognoscerent, quomodo ipse scientia polleret. Quorum unus ei se in altercatione obtulit, & a mane usque ad horam fere nonam, altero penitus silente, utcumque restitit; & tunc sic est devictus, ut nec quid insolubile objicere, nec posset objecta exsolvere. Alium vero, quia nimis eruditum reperit, die eodem devincere non potuit; sed in altero prostravit. Quos, licet devictos; quia valde doctos invenit, multum dilexit; eisque omnem benigne humanitatem impendit, & sic tandem abire permisit. [eoque quem Archiepiscopus miserat disputandi causa.] Acciditetiam, ut semel transiret per plateam quamdam, juxta domum Pontificalem sitam: aliquantos autem viros, quos ibi reperit, admonere cœpit. Erant enim tunc Guido & Ordinarii, multique alii Clerici, in eadem domo pariter congregati. Quod cum audissent; sapientiorem omnibus elegere, eumque ad ipsum direxere, quatenus ei resisteret; &, quæ dicebat, fore vana diceret. Nam in paucis sic protinus verbis conclusus est, ut retro turpiter rediret velociter. Quem cum sui interrogassent, quid egisset; ait: Scitote, aut ipsum non esse hominem, aut alterum fore qui ab ejus loquitur ore. Hæc omnia, quamvis non interfuisti, e Bonovicino narrante pleniter didicisti.

[85] Illum præterea famosissimum zelum, quo hæreticum quemdam ab altari repulit, [Item de zelo contra sacrilege ausum ad altare accedere,] cur non dixisti? Timuisti forsitan, ne in eo aliqui scandalizarentur? Scito Carissime, quia dicta factaque Arialdi, imo & Christi, incredulis & perversis plena scandalis, piis vero fomenta sunt ardoris & lucis. Ea igitur istis pandamus; de illis vero Salvatorem dicere audiamus; Sinite, inquit, eos; quia cæci sunt, & duces cæcorum. [Matt. 15. 14] Transeunte ergo per majorem ecclesiam cum Fratribus Arialdo Christi famulo; audivit, quod in eadem hora quidam adulter & simoniacus ad quoddam ipsius basilicæ altare accesserat, ut se simularet ibi canere Missam: Eamus, inquit, illuc. Ad quem cum pervenisset, [unde eum abstraxit;] ait: Cum enim tu sis talis, quali ecclesiæ valvæ patere minime deberent; cur sanctum altare præsumis pollutus contingere; & illa Mysteria agere, quæ solummodo innocuis & castis sunt commissa, te fingere? Aufer te hinc quantocius, putride. Qui cum inde se non amoveret; vir Dei manum ad Planetam misit, eamque ab ejus tergo extraxit, & ipsum ab altari expulit: erant enim tunc in circuitu ejusdem ecclesiæ, causa negotiandi, tam civiles viri quam suburbani pariter congregati. Qui exiit, & per forum querimoniam fecit. Commoto itaque populo, dimissisque negotiis, ac fustibus elevatis, per ostia irruunt; ut ipsum quærant, [concitatūq; ideo populum,] & perimant. Ipse vero sciens quæ ventura erant, non fugerat; sed gradum ascenderat, ibique Populum expectabat. Videntes ergo eum in gradu stantem, sacraque manu innuentem, omnes deponebant fustes, & se ad audiendum parabant, super ipsos innitentes. Facto denique silentio magno, prædicationem sic mellifluam composuit, ut corda, quæ fuerant commota & conturbata per falsi verba Sacerdotis, operante & instigante adversario; [efficaci sermone placavit.] sedarentur & dulcorarentur per verba veri Christi famuli, operante & flante Spiritu sancto: & ora, quæ intrando vesane proclamaverant, Moriatur, moriatur; exeundo dicebant orando, Faciat te Christus per multa tempora vivere, qui huic loco te pro nostra salute est dignatus dirigere.

[86] Quis etiam Laicorum, suam in conjugio habens consanguineam, [De prudentia, qua suscipiebat refugientes ad se;] audebat ecclesiam ingredi, in qua morabatur Arialdus, famulus Christi? nam tales ex ea personas pro hoc pepulit: ut non solum fecisse, sed etiam æstimasse, obstupendum sit. Monachos autem, consortium Simoniacorum Abbatum falsorumque Fratrum fugientes, benigne suscipiebat: sed numquid eorum aliquis in ejus præsentia erat ausus vacare? quatenus aut non legeret, vel non oraret, aut aliquid non ageret: nam si interdum in ejus vacarent absentia; sic pavide, illum sentientes venire, ad prædicta recurrebant opera; quemadmodum solent in scholis pueri vacantes ad lectionem recurrere, magistrum sentientes venire. Quis etiam, dum prædicaret, in eodem loco mutire audebat? nam qualiscumque persona esset, illico audiebat; Sive tu tacebis, sive ego: quia scriptum est: [Matt. 7. 6.] Nolite mittere margaritas vestras ante porcos. [& mansuetudine erga pœnitentes:] Sed licet tam severus esset contra delinquentes; quis mitior erat in suscipiendo pœnitentes? Cum enim viri, qui dicebantur Presbyteri, in adulterio deprehenderentur, & a facie Populi persequentis locus eis tutus minime pateret alibi; ad ipsum confugiebant. Quos si pure confessos cerneret; protinus eos in omnibus omnino locis, excepto Altaris Officio, suos faciebat participes; nec deinceps apparebat quisquam, [deque ejus hebdomadaria Confessione.] qui dicere contra eos præsumeret quidquam. Die vero Parasceve, in cubiculo clauso, nudus confitebatur coram ceteris Fratribus, quidquid a cunabulis deliquerat; & pro culpa unaquaque se faciebat verberari acerrime. Nemo enim id facere cogebatur invitus; sed permittebatur, si quisquam hoc agere vellet spontaneus. Hæc quia tibi sunt nota, & ædificationi utilia; cur omisisti, obsecro, ne fileas, sed mihi super hoc nimis admiranti prodas.

[87] Andreas Syro. Æstimas, Venerande Syre; æstimas, me dixisse, [Respondet Andreas multo etiā plura omisisse se:] quidquid me contigerit de B. Arialdo scisse? Audi adhuc, qualia tria prætermisi; ut ex his intelligas, me multa alia evidenter de eo cognovisse, & scienter omisisse. Perrexerat enim aliquando invitatus ad ecclesiam Cumanæ Civitatis, ut pacificaret dissidentes Clericos ipsius urbis: erat quippe tunc tempus Quadragesimale. Cumque ad unum altare convenissemus, ut Officium vespertinale persolveremus; [puta de suppleto memoriæ lapsu in Vesperis] unum quid (non recordor modo, utrum fuisset de Antiphonis vel Responsoriis) sic elapsum est ab omnium memoria, ut penitus inveniri nequiverit. Salubri igitur consilio reperto, signum salutare sibi in fronte impressit, juxta altare se prostravit, rem perditam a Domino petiit: quam sic protinus invenit, acsi in loco, quo posuit occultum, id quod petebatur, haberetur descriptum.

[88] Aliud vero signum factum est, dum illum, ex aqua Laci projectum, ad urbem duceremus. Erat enim in quodam vico quidam rusticus, per multa tempora morbo paralysi dissolutus; [paralytico curato,] qui cum audisset, quod Christi Martyr per viam duceretur; fidem habens firmam, in eamdem fecit se viam ferri, ibique dimitti. Transeunte itaque turba, quæ feretrum præcedebat, Martyrem infirmus expectabat. Ad quem cum pervenissent, qui ipsum portabant; ab infirmo eodem obnixe rogati, perstiterunt, eumque coram ipso deposuere. Et (nescio, utrum ex solo visu an tactu sanitati sic est protinus redditus, ut, qui vix aliorum manibus deferri valebat, statim suis firmiter incederet plantis. Nam ego tunc aderam inter subsequentem turbam: sed cum audissem hoc, fortiter firmavi gressum, ut veniens ante feretrum virum inspicerem firmiter incedentem, Deumque laudantem.

[89] Tertium vero quod narro miraculum, non quidem egomet vidi, sed, [blasphemo punito.] quadam persona valde fideli narrante, didici. Erant aliquanti viri, ad portam Ticinensem simul congregati: cœperunt itaq; confabulationem habere, tam de Arialdo Christi famulo, quam de his qui ejus venerandum adorabant sepulcrum. Tum unus, superbo malignoque spiritu afflatus, tale execrandum protulit verbum: Majus, inquit, desiderium est mihi super ipsum mingere, quam illum adorare. Quem tam sævus internorum viscerum illico dolor apprehendit, ut neque quiescere, neque mingere ei licuerit; donec, nimio dolore cogente, pariterque cohortatione virorum consiliante, munus ad B. Arialdi sepulcrum obtulerit, ibique adoraverit: & sic pristinam sospitatem adeptus est humiliatus, quam juste amiserat superbus. Si autem bona omnia, quæ de eo noverim, scribere vellem, prius dies & charta deficeret, quam sermo. Verum quia tanta de eo scripta sunt, in quibus satis potest dignosci, quis vel unde fuerit, quidve docuerit, vel quid pro Christo perpessus sit; metam ponamus, Deumq; trinum & unum benedicamus; cui sit honor & gloria, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Credibile est, hunc quoque fuisse Monachum Vallumbrosanum, nec non ipsummet Syrum.

b Ad Acta B. Andreæ, 10 Martii, dixi, Rodulphum obiisse an. 1076 12 Novembris.

c Imo & unicus socius assumptus, ad fugam ab urbe ineundam paulo ante mortem.

d Jam dixi, arcem Aronensem videri.

e Et hic & in Prologo, per idiotismum Italicum, Bonvisino scribitur.

ANALECTA DE S. HERLEMBALDO
Ex antiquis Chronologis apud Puricellum.

Arialdus, Diaconus, Martyr, Mediolani in Insubria (S.)
Herlembaldus Miles, Martyr, Mediolani in Insubria (S.)

EX VARIIS D. P.

CAPUT I.
Pacem ægre constitutam turbat Guido, Gothofredo simoniaco pro se substituto; contra hunc Mediolanenses educit Herlembaldus.

[1] Desinente hic Andrea, Landulfus Junior, unum adhuc addit; De Arialdi, inquiens, morte doluit Papa Alexander: unde anno sequenti, scilicet millesimo sexagesimo septimo, [Alexander 2, rediens a Synodo Mantuana] cum idem Papa iret ad Synodum, quam Mantuæ celebravit, Mediolanum venit: multaque fecit statuta de statu Mediolanensis Populi & Cleri, beatumque Arialdum sanctorum Martyrum catalogo annotavit. Quæ etiam verba ex autographo transcripta Joannes Mabilio digna censuit tomo 1 Analectorum suorum. De Synodo ejus anni, testis habetur Sigebertus Gemblacensis, non totis quinquaginta annis post, cum ait, Romæ duobus de Papatu contendentibus (nam Cadolus Parmensis Episcopus, ab Henrico Rege petentibus Romanis submissus contra Alexandrum, anno MLXI inthronizatum XXX Septembris, non multis mensibus post, scilicet XIV Aprilis, conatus frustra fuerat Sedem occupare; seque, licet variis Synodis condemnatus, pergebat gerere pro Pontifice) contendentibus ergo duobus, Mantuæ Synodus colligitur; [anno 1067, extincto schismate,] &, mediante Annone Archiepiscopo Coloniensi, Alexander se jurejurando de Simonia expurgans, in Sede Apostolica subrogatur, id est confirmatur, seu declaratur jure subrogatus: Cadolus vero, ut Simoniacus repudiatur. Eumdem Synodi istius annum confirmat Franciscus Maria Florentinius, inter Memorias Comitissæ Mathildis pag. 88, ex ipsius Alexandri Epistola ad Gervasium Remensem, affirmante, quod Cadolus Romanam ecclesiam per quinquennium, nunc callida tergiversatione, nunc hostili invasione, oppressit: ut corrigendus omnino sit Ptolomæus Lucensis, ducentis annis Sigeberto posterior, [& reconciliatis Lombardiæ Episcopis;] & biennio serius rem actam referens; nec probandus Baronius, cum triennio citius factam statuit. Interim tamen ex Ptolomæo discimus, quod Concilium prædictum Alexander celebravit præsente Imperatore, utique S. Annonis opera jam reconciliato, omnesque Episcopos schismaticos cum Cadolo ad gremium Ecclesiæ retulit, ipsosque sibi reconciliavit, totumque populum sibi faventem; contraxitque moram in toto spatio illius anni, pro majori firmitate pacis & unitate.

[2] His ita se habentibus, nihil mirum fuerit, si Mantua rediens Alexander, Mediolani substiterit diebus pauculis; & absque cæremonia ulla, [Mediolanū venit, & Arialdum declarat Martyrem] ac solo forsitan vivæ vocis oraculo, approbavit venerationem, quæ B. Arialdo a fidelibus deferebatur, tamquam Martyri; idque ad instantiam Herlembaldi, aliorumque Arialdo devotorum: quamvis, etiam ante Concilium, vel ibi vel alibi in gratiam recepisset Archiepiscopum Guidonem. Hic enim, quemadmodum in priori judicio coram Petro Damiani, ut est professionis, Legatis deferendæ, admonitus, non solum acquievit Petro Cardinali sinister assidere, Alexandro, tunc Anselmo Lucensi, dexteram obtinente; sed impiger obtulit ultro etiam, ut, si Petrus præciperet, in scabello, quod ejus suberat pedibus, sine controversia resideret, similique promptitudine admisit, signavit, juravitque implere quidquid idem Legatus tunc ordinavit, [omissa de reis quæstione:] sicut ipse S. Petrus Damiani prolixe narrat: ita idem Guido nihilo nunc minori profitendæ vel simulandæ pœnitentiæ atque obedientiæ promptitudine, potuit videri meruisse a Pontifice, pacis cupientissimo, indulgentiam; ut ab excommunicationis vinculo absolutus, Mantuano interesset Conventui, & suum ibi gradum teneret. Quod autem ad statuta attinet, quæ Mediolani fecisse Alexandrum, dicit Landulfus; ea non alia esse existimo, quam quæ Legati sui, post Synodum ad res ordinandas missi composuerunt, quæque superveniens postea Pontifex potuit confirmasse, nullo de Arialdi causa, deque cædis auctoribus instituto judicio; ne pax, noviter coalita, dissolveretur.

[3] Ea quomodo composita tunc quadamtenus fuerit, breviter apud Puricellum pag. 248 tradit Historiographus Arnulfus, [per Legatos deinde pacē componit,] his verbis: Nulla interim erat requies prædonum in diripiendis substantiis Clericorum. Ita malevolus ille interpretatur zelum Herlembaldi in persequendis cædis reis pro suo Defensoris munere, & in exigenda a Clericis, quam se observaturos juraverant S. Petro Damiani, vel continentia, vel cessatione a ministeriis, quæ non nisi per impollutos tractanda sunt. Ad quod sedandum litigium tunc temporis (Alexandro adhuc in Lombardia præsente & ordinante) dicit Arnulfus, Maynardum Episcopum Silvæ candidæ & Minutium Cardinalem Episcopum (ipse Joannem Cardinalem Presbyterum subscribendo se nominat) Romanos Legatos venisse Mediolanum. Qui dum præcepto Apostolico Alexandri pacem Euangelizarent omnibus, consulte satis provident de nece Arialdi fœdus componere: deinde inter Clerum judicantes & Populum, eleganti scripto constituunt, [condito salubri decreto,] quid fieri debeat imposterum. In hoc illi, Quia per Confratrem nostrum, inquiunt, D. Petrum Ostiensem Episcopum, reverendæ sanctitatis virum, quædam sunt olim in hac urbe correcta; non opus est, ea, vel præteritas lites, omnibus notas, replicare; sed quæ nunc sunt canonica disciplina a nobis statuta, ad futurorum memoriam litteris exarare. [ejusq; executione commissa Archiepiscopo reconciliato.] De Guidone etiam, ut vere Archiepiscopo, adeoque ut reconciliato, loquuntur honorifice, dum art. 15 jubetur Laicus quiscumque, Clericos potestatis suæ, quos sciverit feminam retinere vel in fornicationis crimen casu incidisse, indicare Archiepiscopo & Ecclesiæ Ordinariis, quibus cura ista commissa fuerit: si vero Archiepiscopus vel sui Ordinarii, postquam audierint, hoc neglexerint; ipse Laicus, nec officium facere, nec beneficium alicui ex illis permittat tenere; donec culpam deserat, & digne Domino per pœnitentiam satisfaciat. Et rursum num. 18, jubetur Antistes, qui nunc est, vel quicumque deinceps fuerit, semel aut bis per omnes plebes circumire. Totum statutum legi apud Baronium potest, aut ex eo in libris Conciliorum; ubi illud invenietur, factum anno ab Incarnatione D. N. Jesu Christi MLXVII, Pontificatus vero Domini Alexandri II Papæ VI, Indict. V, die I mensis Augusti.

[4] Nec tamen his contentus Herlembaldus (inquit apud Puricellum pag. 257 prædictus Arnulfus) utpote jam experientia doctus, [Herlembaldus Roma rediēs,] quam parum vel nihil esset fidendum Guidonis pœnitentiæ, vel simulatæ vel inconstanti; sed pergens Romam (anno, si non fallor MLXVIII) novum init cum Romanis consilium. Vetus quippe fuit Italici Regni conditio, perseverans usque in hodiernum (id est annum MLXXVII) ut defunctis Ecclesiarum Præsidibus, Imperator vel Rex provideat successores Italicos, a Clero & Populo decibiliter invitatus. Hoc Romani Canonicum esse negant; sed instantius Archidiaconus Hildeprandus: qui cum abolito veteri novum tentaret inducere Constitutum (verius dixisset, [cum proposito abolendi investituram secularem,] abolito subreptitio, vetus reducere) palam fatebatur haud secus sedari posse Mediolanense dissidium, quam Canonicum habendo Pastorem, ad quem eligendum necessarium fore dicebat Romanum consensum. His instructus assertionibus Herlembaldus, Mediolanum veniens, quæ audierat, festinanter exequitur. Prius ergo secreto paucos convenit ex amicis: a quibus cum exigeret sponsionem celandi credita, caute subintulit juramento causam futuri eligendi Pastoris, post decessum præsentis: deinde diu noctuque laborans, Laicos quosque & Clericos eidem juramento reddidit obnoxios. [incipit ea de re tractare.] Interim tamen a persequendo Præsulem Guidonem non destitit, omnesque suæ consanguinitatis affines. Ita ille in Herlembaldum invidiose atque calumniose, porro tamen describendus, ut substantia historiæ habeatur, discreti Lectoris judicio facile separanda a scoria sequioris erga Romanæ Ecclesiæ jurisdictionem affectus. Sic ergo progreditur.

[5] [Id sentiens Guido,] Archiepiscopus autem, cum tot nequiret imminentes tolerare pressuras, æternam maturus, & diuturno languore membris omnibus dissolutus; arbitratus est fore conveniens, ut quod ille (Herlembaldus) faciendum præviderat, ipse quoque faciendum præveniret; scilicet ut dignitatem propriam alteri se vivente concederet. Per idem tempus fuerat quidam Ordinarius Ecclesiæ Subdiaconus, nomine Gothofredus, illius a secretis præ omnibus unicus: qui, ex quo Domini sui penetraverat mentem, in se transferendum omnimodis satagebat honorem. [Archiepiscopatū resignat Imperatori,] Secreta igitur facta conventione cum eo, Præsul, datis communis pacti ex alterutro Sacramentis, dignitatem deponit absens, Virga cum Annulo Cæsari per legatos directa. Gothofredus autem, cum jam pridem labore multo Regis conciliasset affectum, recenti tamen pacto ab eodem Augusto gaudens adeptus est Præsulatum. Verumtamen juxta Scripturæ veritatem, Mixtus est dolori risus, & extrema gaudii occupavit luctus. Reprobatus enim a civibus, [in favorē Gothofredi.] nullis in locis Episcopatus vel ad hospitandum suscipitur, ipsis etiam factus invisus agricolis. Hunc Romani Domini cum Apostolico, jure statim condemnant Canonico, judicii sui litteras Mediolanensibus super illo mittentes. Si ejusmodi litteræ superessent, certius definiremus annum quo acta hæc sint: interim videmur von multum aberraturi, si anno LXX currentis seculi acta dicamus: pergit porro apud Puricellum pag. 259 & seqq. Arnulphus.

[6] Qua elatus Herlembaldus fiducia, acrius insurgit, non solum in illum (Gothofredum) verum etiam in fautores omnes, [Hic ne recipiatur, impedit Herlembaldus;] universa ferro & flammis demoliens: contra quem etiam per vicos & castella multorum exegerat sacramenta. Unde fit, ut si quando de facultatibus Ecclesiæ aliquod præsumere nititur, ab omnibus penitus interdicatur; quemadmodum factum est in aliquibus, de quibus enarrare per singula longum est, imo superfluum est indicare. Interea Guido fatebatur se Gothofredi delusum insidiis, communis pacti transgressorem illum appellans. Qui cum amissum vellet reparare honorem, [Guidonem recludit in monasterio,] cum Herlembaldo pacis fœdera sociavit. O mens cæca mortalium! Veniens enim illo duce Mediolanum, non ad urbem ut voluit, sed ad S. Celsi monasterium ducitur, de privato factus privatior; ibique commendatus custodibus, multis diebus ibi vixit, gloriosius hac vice delusus, qui multos deluserat. Gothofredus autem pluribus jam coarctatus obstaculis, cum parte suorum aliqua, suo se collegit in oppido, quod vulgo Castellio dicebatur, inexpugnabile revera præsidium, mœnibus ac loci natura munitum.

[7] [& Gothofredum obsidet anno 1071.] Ex eo sæpius erumpens (Gothofredus) cum supra modum prædis inhiaret ac cædibus; indignati Mediolanenses, proponunt arcem illam protinus expugnare. Nec mora, instructo exercitu, & iis quæ ad usum militiæ fuerant necessaria paratis, procedunt omnes; castra metati ad radicem montis (aberat enim ab urbe vigesimo paulo plus milliario) mox undique circulantes, incessanter oppugnant: ad hoc cunctos regionis illius instant congregare agricolas, diuturnam jurantes obsidionem. Constituunt ergo petrarias, & omnis generis bellici machinas; sciridas quoque, ballistas, milleque mortis parant insidias. Obsessis vero ad posse repugnantibus, [Interim conflagrat Mediolanā 19 Martii,] multa quotidie cruoris fiebat effusio, adeo ut in ipsa Quadragesimæ venerabilis observantia, nulla fuerit cædis humanæ abstinentia. Hac itaque tempestate, cum rarus in urbe populus sua frueretur securitate, repentina calamitas improvisam invasit urbem. Horresco referens. Primo namque Quadragesimæ Sabbato (fuit id anno MLXXI die XIX Martii, cum Pascha tunc fuerit celebrandum XXIV Aprilis) magno civitas conflagravit incendio. Cumque vehemens tunc flaret turbo ventorum … O quæ & qualia domorum ædificia, quamque decora combusta sunt mœnia! … sed quod est omni damno deterius, plures Sanctorum crematæ sunt basilicæ, in urbe & extra. … Distinctiora vide apud Puricellum in Monumentis Ambrosianis pag. 461: ego ad Herlembaldum festino.

[8] Ubi autem rumor tam dirus castris insonuit, inquit Arnulfus, quam plures illico, relicta obsidione, [& Gothofredus facta eruptione,] eunt ad tenues ab igne reliquias, & miseram visitare familiam. Herlembaldus vero cum aliis retenta parte castrorum, perseverat obnixius, quotidie belligerare non desinens. Gothofredus autem, tribus jam obsessus mensibus, ut vidit tenuem castrorum exercitum, clam vocare suos & caute satis procurat amicos. Cumque Paschales instarent feriæ, convenientes in unum, constructa acie protinus in castra consurgunt, impetu & clamore non modico; nec minus obsessi, ruptis claustris, undique prosiliunt. [evadit periculum,] Herlembaldus autem, tanto positus in discrimine, arreptis armis audet cum suis paucis juxta vires obsistere, signifer ipse factus: & nisi sua suorumque pugnasset audacia, dies illa sibi fuisset extrema. Videntes autem multi paucorum constantiam, ultro recedunt, educentes secum ab oppido Gothofredum. Hos longe prosecuti sunt Mediolanenses, conglobati repente similiter, & qui in castris fuerant, & qui in urbe remanserant; nec a prosequendo diebus aliquot cessarunt & noctibus, donec in summa constitutos necessitate coëgerunt illos iterum Castellionem intrare. Post hæc redeuntes Mediolanenses ad urbem, [sed declaratur numquam recipiendus.] jurejurando definiunt, Gothofredum numquam recipiendum, imo alterum de Catalogo majoris Ecclesiæ communiter eligendum. Jam enim migraverat a seculo Archiepiscopus ille Guido, die XXIII Augusti, sepultus in loco qui vocatur Burguli vulgo (nunc Alexandria civitas ibi fundata creditur) ubi post urbis incendium, per ipsum elapsus vel abire permissus e custodia S. Celsi, in amaritudine animæ diem clausit extremum.

CAPUT II.
Canonicam electionem procurat Herlembaldus, Gothofredum intrusum & excommunicatum coërcet: a Gregorio Papa VII juvatur per litteras.

[9] Ab illo die Herlembaldus omni instat conamine, modo cum Clero, modo cum Populo, de eligendo agens Episcopo, nova a Romanis accepta licentia, spreta vero Regum veteri providentia. [Herlembaldus satagens pro Canonica electione,] Verumtamen major civitatis portio ex Clero ac sapienti Populo, priscæ consuetudini ac Regio intendebat honori. Ipse autem, neglectis omnibus & juramento communi, solum Romani illius Ildeprandi auscultabat consultum. Itaque dies appropinquabat, quam ad hoc agendum ipse providerat, sancta scilicet Theophaniæ solennitas. Studet ergo solicite præsentes vocare, absentes [quoque] Clericos ac Laicos, Abbates & Monachos, amicam sibi [non] omittens agrestium turbam. [Athonem promovet;] Cumque dies instaret festus, factus est multorum in ecclesia hiemali conventus; illis tamen absentibus, cum quibus istam se facturum electionem juraverat. Celebratis itaque Missarum solennibus, primo concionatus ad libitum, ac multa de eligendo Pastore commemorans, adstante quodam Bernardo Legato Romano, elegit Athonem, adhuc tantummodo Clericum, ac tenera ætate juvenculum, invito Clero & multis ex Populo, adeo ut stomachati redirent ab ecclesia.

[10] Hic merito interfatur Puricellus pag. 265, & quam amaro animo, ad invidiam Herlembaldo conciliandam, hæc scripserit Arnulfus, jubet vel ex eo æstimare; quod Athonem appellat tenera ætate juvenculum. Fuerit is juvenis respectu Gothofredi, forsan valde grandævi; [non tam juvenem, quin esset ad Episcopatum] pro certo tamen tenet Puricellus, habuisse illum requisitam a sacris Canonibus ætatem, adeoque tricenario majorem fuisse cum eligeretur. Movetur autem ad hoc sentiendum, attenta præsentia Legati Apostolici, & Hildeprandi ingenio; qui postea factus Papa Gregorius VII, duabus ad Britanniæ Episcopos Epistolis recusavit ordinare Dolensi Archiepiscopatui, ab illis ad se directum juvenem quemdam, satis præclarum genere: Cui quidem petitioni, inquit in una, quoniam sacri Canones contradicunt, assensum præbere nequaquam potuimus: in altera; [idoneus per ætatem,] Cujus causam sicut oportuit examinantes, honestos quidem mores, sed nondum satis maturos aut instructos ad portandum Episcopale pondus, in eo probavimus. Quod autem certius competentis in Athone ætatis possit optari indicium, quam quod idem Gregorius, electum anno MLXXV Theodaldum noluerit approbare, quia penes se habebat Athonem, Quem, inquit, in eadem Ecclesia electum certo cognovimus; sed cur reprobari debeat, nulla adhuc deprehendere potuimus ratione; qualis omnino fuisset minor quam Canones patiantur ætas. Redeamus ad Arnulfum, qui libro suo 3 finem facit apud Puricellum pag. 27, in hisce verbis:

[11] [Hic mota seditione cogitur] Cumque cum suis Atho ad convivandum Episcopalem conscenderet aulam (fuerant enim jam in mensis ampla parata convivia) inflammati cives invadunt repente domum, interiora, exteriora scrutantes. Ipse autem Electus noviter, cum cameræ unius lateret in angulo, inventus capitur, discerpitur, ac misere dilaniatur, demum per suras & brachia a summo ad ima pertrahitur. Qui cum staret in ecclesia, metu mortis altari prostratus, clamante Populo in pulpitum ascendit; ibique, facto in omnium auribus sacramento, abrenuntiavit Sedi Ambrosianæ in præsens & in perpetuum. Interea quique fautores sui diversas fugere per latebras: [electioni renuntiare,] ipse quoque Romanus Legatus vix, discerptis vestibus laceratus, evasit. Ceterum Gothofredus & Atho remanserunt privati pariter ambo, propriis tantum contenti laribus atque substantiis. Post hæc librum 4 sic orditur Arnulfus. Igitur auditis his quæ Athoni contigerant, præfatus ille Archidiaconus Hildeprandus, sua cum Cardinalis esset auctoritate, illico juramentum illud violentiæ, [& Gothofredus excommunicatus a Papa,] omnimodis judicavit habendum invalidum … Unde factum est, ut collecto Romæ cœtu Pontificum, instante ipso, Athonem juste prædicaret electum, prostrato anathemate Gothofredo. Quæ omnia Hildeprandus suis litteris sæpe jam dicto retulit Herlembaldo…

[12] Interea suffraganei Sedis Ambrosianæ Pontifices, accepto a Rege mandato, [jussu Regis ordinatur,] apud urbem convenientes Novariam, Gothofredo manum consecrationis imponunt, illum prout quiverant roborantes. Licet [autem] præceptio Regia multis dicatur impetrata muneribus; constat tamen Regem postea pœnituisse atque interventorem penitus odisse legatum … Dum hæc taliter geruntur, defungitur Apostolicus Alexander II, anno MLXXIII, die XX Aprilis; cui parvo dierum (IX) intervallo succedit Hildeprandus, mutato nomine dictus Gregorius (VII) in quo revixit Athonis illico spiritus, adeo ut Romam pergens, illius sese subderet contubernio. Ipse autem cum in priori radicitus inhæreret proposito, indicta Romæ generaliter Synodo, cum suis sectatoribus Gothofredum excommunicavit. Hic recitat Puricellus quas in eadem causa Gregorius scripsit Epistolas, Thusciæ ac Liguriæ Dominæ Beatrici ejusque filiæ Mathildi, [Ordinatores ejus excommunicat Papa Gregorius 7,] ut a communione illorum abstineant Episcoporum, a quibus Gothofredus fuit consecratus; Guilielmo Papiensi Episcopo, Mediolanensem causam commendans, contra Pseudo-Archiepiscopum ejusque fautores; itemque omnibus S. Petri fidelibus in Longobardia commorantibus: quæ omnes epistolæ inveniuntur datæ Indictione XI, VIII Kal. Junii, III Kal. Julii, & ipsis Kal. Julii, id est anno MLXXIII. Sed iis hic prætermissis, propius ad rem nostram faciunt, quas Herlembaldo scripsit eodem anno Capuæ, V Kal. Octobris, indictione XII, recens scilicet inchoata, in hæc verba.

[13] [& Herlēbaldum animat ad constantiā,] Gregorius Episcopus, Servus servorum Dei, Herlembaldo, Mediolanensi Militi, salutem & Apostolicam benedictionem. Sciat prudentia tua, nos, Deo miserante, sanos & lætos non sine magna Ecclesiæ Dei utilitate, apud Capuam commorari … Henricum Regem præterea scias dulcedinis & obedientiæ plena verba nobis misisse … Quidam etiam ex majoribus fidelibus suis promittunt nobis ex parte sui, eum de causa Mediolanensis Ecclesiæ sine dubio consilio nostro obedire … Tu igitur omnino confidens in Domino & in Matre tua Romana Ecclesia, viriliter age, confortatus in Domino & in potentia virtutis ejus: sciens quia quanto nobis nunc insurgit gravior perturbationis tempestas, tanto postmodum, Deo favente, jucundius arridebit serenitas. [indicata Regis de erratis pœnitentia,] Videsis apud Baronium, ad an. 1073 num. 43 Henrici pœnitentis ad Gregorium litteras, quibus se criminosum & infelicem confitetur, partim pueritiæ blandientis instinctione; partim potestativæ & imperiosæ potentiæ libertate; partim eorum, quorum seductilis nimium secutus sit consilia, seductoria deceptione, peccavisse in cælum & coram Pontifice: Et nunc, inquit, imprimis pro Ecclesia Mediolanensi, quæ nostra culpa est in errore, rogamus, ut vestra Apostolica districtione canonice corrigatur; & exinde ad ceteras Ecclesias corrigendas auctoritatis vestræ sententia progrediatur. Rursus autem Herlembaldo Gregorius, etiam Capuæ, VII Idus Octobris, ita scribit, pluribus ejus quæsitis simul respondens. Piæ solicitudinis studio, in defensione fidei sanctȩque religionis restauratione, donec occupatus fueris, [atque benigne respondens illius quæsitis,] legationes tuas libenter audire teque adjuvare voluntas non deerit. Multiplici quidem vestræ interrogationi, aliis quia intenti sumus, paucis respondere disponimus.

[14] De sociis itaque illius excommunicati, qui accepta pecunia ad te redire volunt; & de filiis quorum patres, aut de patribus quorum filii ipsi Gothofredo excommunicato adhȩrent; atque de iis, quorum correctionem absque pecuniæ attributione fieri non vultis (erga quos tamen clementes vos existere monemus, siqui vestræ parti se applicare cupiunt) vestræ prudentiæ, ut melius scitis & valetis, disponendum committimus. Quicumque autem horum, erroris sui pœnitentes, [monet clementer agere cum resipiscentibus:] ad vos redire remedii gratia desideraverint; benigne se suscipi ac misericorditer tractari noverint. Episcopos præterea, inimicum vestrum fulcire conantes, non multum metuatis; cum Beatrix ac filia ejus Mathildis, cum quibusdam maximis Regni Proceribus, laborent, nostrum atque Regis animum firmiter unire; contra quem quidem nullum odium neque debemus neque volumus exercere; nisi (quod absit) divinæ religioni contrarius voluerit existere. Quem Regem omnino confidunt, voluntati nostræ de ceteris negotiis ecclesiasticis satisfacere, præsertimque de vestro nostræ dispositioni assensum præbere. Denique Gregorium Vercellensem Episcopum quoquo honesto pacto vales, stude tibi conciliare; quia nostræ ex toto jussioni se profitetur parere. De cetero itaque confortamini in Domino & in potentia virtutis ejus, precibus & eleemosynis ac puritate cordis indulgentiam illius postulantes, quatenus votum nostrum ac vestrum ad perfectum perducere dignetur.

[15] Similiter Capuæ III Idus Octobris, scribens Alberto Albensi Episcopo, ex Gothofredi quidem Ordinatoribus uni, [commendat ipsum Episcopo Albensi] sed quem fideli relatione excusatum intellexerat, ad reparandum Mediolanensis Ecclesiæ honorem, habere zelum; In nullo, inquit, magis debitorem S. Petrum & Nos religio tua potest sibi facere; quam si contra Simonem Magum, qui ecclesiam B. Ambrosii venalitatis suæ miserabiliter veneno infecit, scuto fidei & galea salutis armatus, nobiscum prælieris; & si Herlembaldo, strenuissimo Christi Militi, in his, quæ ad Dei cultum & ad religionem sanctæ Ecclesiæ pertinent, manum auxilii præstiteris. Item Guilielmo Papiensi Episcopo, [& Epis. Papiensi.] die & loco eodem: Litteræ Fraternitatis tuæ nobis directæ simulque Herlembaldi Mediolanensis verba evidenter ostendunt, quod tu sanctæ Apostolicæ Sedi, eam quam debes, velis obedientiam fideliter exhibere, & exhortationibus nostris sicut decet parere. Sed nihil est quod Fraternitati tuæ promptius injungamus, nihil est quod te libentius facere velimus; quam si Ecclesiam tuam gregemque tibi commissum ab hæresibus, quæ in sancta Ecclesia pestifere videntur pullulare, pastorali vigilantia studeas defendere … & Clericos a turpis vitæ conversatione ad castitatem revocare. Hoc etiam scias, te rem admodum Matri tuæ Romanæ Ecclesiæ commendabilem facere, si præfato Herlembaldo, in his, quæ nostro consilio, imo omnipotentis Dei timore operatur, manum adjutorii præstiteris; & inimicis sanctæ Ecclesiæ, bellum Dei secum præliaturis restiteris.

CAPUT III.
S. Herlembaldi cædes, Liprandi Presbyteri mutilatio, Tedaldi in Episcopatum intrusio.

[16] Talibus Apostolicæ Sedis judiciis probata S. Herlembaldi integritas, non recūsat, [Anno 1073 schismaticis generose resistens Sanctus,] quo minus Acta sua (quando amicus nullus ea scripsit) vel inimici calamo scripta, maligne licet explicata, proponantur; facile ab æquo lectore in meliorem accipienda partem. Arnulfum ergo audiamus, post verba de electo ad Pontificatum Hildebrando, superius prolata num. 101, res anni MLXXIII sic prosequentem apud Puricellum pag. 299: Dum Gothofredus Brebiæ solius immoraretur præsidio; Atho, propria neglecta domo ac patria, Romæ degebat, solius Papæ mancipatus obsequiis: cui Herlembaldus apud Mediolanum totis favebat viribus, diu noctuque laborans, datis etiam ac promissis muneribus. Insuper omne collegium Gothofredi flammis ac ferro persequebatur, interdum nihil intentatum juxta posse relinquens; præsertim cum nec Regiæ, nec suorum parium aliorumque multorum cederet voluntati, Romana tantum fretus atque contentus fiducia; ad hoc etiam prorumpens, ut Ambrosianæ Consecrationis (sic ille schismaticam ordinationem vocat) Episcopos blasphemaret, asserens, Apostolice excommunicatos, quorum omne reprobat officium. Unde fuit, quod sancto Pentecostes die (cadebat ille in XIX Maji) prohibuit in urbe Baptisma.

[17] [anno 1074 prohibet usū Chrismatis ab eorum uno missi.] Postea vero, id est anno MLXXIV, quando Pascha celebrandum erat die XX Aprilis, Chrisma sacrum (quod unus illorum, Dominicæ Cœnæ mysterio Metropolitanæ direxit Ecclesiæ, sicut mos est deficiente Pontifice) profusum humi coram omni populo calcibus conculcavit; suum producens in medium, a quo confectum vel unde, incognitum (utique a Catholico aliquo, puta Papiensi Guilielmo, de quo supra num. 101) ac sic postposita, Sabbati illius authentici apparatibus tradita prærogativa, sexta in Albis feria suum fecit celebrari Baptisma, … unde contigit, ut Paschale gaudium suum nesciret lavacrum, ac multo post tempore plures Catechumeni Baptismi carerent gratia. Quam recte in his omnibus & ex Theologorum sententia processerit Herlembaldus, probare contendit Puricellus cap. 48. Crescebat interim Clericorum contumacia tanto magis, [Post Synodum, qua fuerunt investituræ damnatæ anno 1075,] quanto Rex Henricus diutius differebat Apostolicæ Sedi in negotio Mediolanensi satisfacere, sicut promiserat: ob quam rem Gregorius denique se coactum vidit acriori remedio uti. Itaque habita Romæ, sicut Arnulfus scribit, Synodo, per Quadragesimam anni MLXXV, in qua palam interdixit Regi jus deinde habere aliquod in dandis Episcopatibus, omnesque laicas ab investituris submovit personas, insuper facto anathemate cunctos Regis damnavit Consiliarios, idipsum Regi comminatus, nisi in proximo huic cedat Constituto.

[18] Sed nihil Synodi reverentia Mediolanenses Schismaticos movit, quo minus de suscipiendo Gothofredo, vel quemcumque alium Rex jussisset, consilia agitarent. Quod profecto eis impune non fuit. Nam transactis quatuor a memorato superiori incendio annis, [novo urbis suæ incendio turbati Ecclesiæ rebelles,] propinquante sanctissimo Paschæ festo, secunda videlicet hebdomadis authenticæ feria (III Kalendas Aprilis) miseranda iterum civitas divinam persensit iracundiam, experta quam sit horrendum incidere in manus Dei viventis. Celebratis namque Missarum solenniis, vergente jam sole, in urbis apparuit medio densæ fumus caliginis, flante ventorum violentia nimia per aërem volitans. Siquidem plures velut fulmina faces, ab illo maximo & inextinguibili erumpentes igneo globo, totam subito micuerunt per urbem; ut quod civitatis residuum jam dictum illud evaserat incendium, totum fere flammis adureretur præsentibus. … Quid enim dici valet ulterius? quam quod ignis hic instar fuit alterius, hoc tamen crudelior, quod multo plures ac majores combussit ecclesias, … quarum parietinæ annis apparebunt ut reor plus mille…

[19] His inter Monumenta Ambrosiana pag. 462 ex Arnulfo relatis, nunc ubi de Herlembaldo agit Puricellus, pag. 300 prosequitur cœptam narrationem his verbis. Inter tot angustias tantasque, cum tota foret in urbe luctus omnis ordinis & ætatis utriusque sexus; [& quia iterum repudiabatur schismaticum Chrisma,] solius Herlembaldi intrepidus perseverabat & inflexibilis animus. Siquidem instantibus Albis Paschatis Baptismi (Pascha autem tunc recurrebat V Aprilis) satagebat, sicut præterito fecerat anno, ignoto Chrismate inchoare mysterium. Cumque Cardinales ecclesiæ, quorum intererat sacrare Fontes, nollent contra solitum agere: adstat illico Luitprandus quidam, Presbyter nuncupatus, a progenitoribus vernula, qui jussu ac virtute illius Ordinariorum usurpavit officium, venientes inconsulte baptizans.

[20] Et hæc quidem violentia, recenti juncta incensæ civitatis memoriæ, [seditionem conflant contra Herlembaldū,] quamplurimos offendit graviter cives, præcipue Milites… Unde factum est (pag. 325) ut simul diebus aliquot extra urbem exeuntes, suam sibi jurarent, magna plebis cum parte, justitiam & S. Ambrosii honorem, ac dono Regis accepturos sese Pastorem. Cumque ingrederentur communiter urbem; Herlembaldus, ut semper consortis impatiens, adstantibus sibi concionabatur more suo. Ut vero cohibere furorem ultra non valuit; facto cum suis impetu & clamore, festinanter arripit arma, vexillum, quod S. Petri dicebat, dextra gerens; & contra cives, [eoque cæso] dum parte surgunt ab omni, armatus prorupit in medium: quem in momento ac prima fronte belli tanta adversariorum oppressit incursio, ut nihil memorabile posset ab illo fieri. Ubi vero circumventus est undique, illico crebris configitur ictibus; dictoque citius moriens corruit, comitatu ejus exiguo circumquaque disperso. [Luitprandum Presbyterū naso & auribus mutilant,] Cujus cadaver exanime, prostratum humi, discerptis exuitur indumentis, nudatumque fustibus undique tunditur ac petris; ut qui vivens multis terrori fuerat, multorum subjaceret lusibus moriens: & cum gestaretur humandus, nulla illum exequiarum est prosecuta devotio. Posthac Luitprandus Presbyter (qui cum Herlembaldo in hostem processerat Crucem præferens) dum fugeret, auribus truncatur & naso; ut qui alienum præsumpsit officium, quod habere videbatur, amitteret… Eadem hora, post hoc insigne trophæum, cives omnes triumphales personant hymnos, Deo & Patrono suo Ambrosio, armati adeuntes ipsius ecclesiam. In crastinum vero simul cum Clero laici, in Litaniis & Laudibus, ad sanctum denuo procedentes Ambrosium, reatus præteritos confitentur alterutrum: absolutione vero a Sacerdotibus, qui præsto aderant, celebrata, reversus est in pace Populus universus ad propria.

[21] Si tamen pax aliqua potest esse impiis, per magis impios Sacerdotes magis magisque ad schisma fovendum obligatis: [& Archiepiscopum petunt a Rege,] unde (verius quam intenderit Arnulfus apud Puricellum pag. 315) ad porro secuta progredi se ait; prædictis rebus, non plane compositis, sed involutis. Quænam autem porro secuta? Sæpe jam dicti Mediolanenses, inquit, pro petendo Episcopo ultra montes Henrico Regi legationem dirigunt, mandantes Herlembaldicæ interfectionis triumphum. Quo cognito, lætatus est Rex ille supra modum, quemcumque vellent se daturum promittens Episcopum. Et paulo post: Interea Legatis Mediolanensium ex Clero & Populo super re præfata Regem adeuntibus, Tedaldus quidam, Mediolanensis Ecclesiæ Subdiaconus, capella militabat in Regia. Cui Rex, multa volvens ac revolvens consilia, proprio tandem indulgens arbitrio, [a quo missus Tedaldus,] Ambrosianum tradidit Præsulatum, posthabita Gothofredi illius adhuc viventis investitura & unctione, Athonis quoque Romæ tunc degentis electione. Quid plura? Susceptus est Præsul ille a Clero & Populo … cui etiam Suffraganei, iidem ipsi, qui Gothofredum consecraverant, manus imponunt, die IV Februarii MLXXVI (uti ostendi in Exegesi de Episcopis Mediolanensibus) non obstante quod Gregorius Papa, per datas VII Idus Septembris prægressi Tedaldo mandasset, ut Romam veniret, electionis suæ rationem redditurus, interim vero sacros Ordines ne susciperet; VI quoque Idus Octobris scribens Vercellensi, [frustra reclamante Papa consecratur anno 1076,] Taurinensi, Astensi, Iporediensi, Laudensi & ceteris suffraganeis sanctæ Mediolanensis Ecclesiæ, significaverat, quid Tedaldo scripserit; eisque præceperat eum ad sacros Ordines ne promoveant. Hic vero non se potest continere Arnulfus, quantumvis partis Regiæ studiosus, quin exclamet; Res mira, & cunctis retro temporibus inaudita, ut urbis unius uno electo Antistite, sacrato altero, uno eodemque tempore tertius erumpat!

[22] Falli hic Arnulfum vult Puricellus, dum ipso incendii secundi anno, [neque huic calculo repugnat Andreas,] & ante Tebaldi electionem atque ordinationem schismaticam, interfectum Herlembaldum dicit, atque id factum contendit paulo post Pascha anni MLXXVI, id est mense Aprilis. Sed quomodo falli potuit is, qui tunc cum res agebatur scribebat, & scribendi finem fecit anno post sequenti LXXVII? Me certe ad id dicendum non cogunt verba Andreæ, dicentis num. 80, quod martyrii palmam assecuto Arialdo, Deus, decimo post anno Herlembaldum fidelem socium associavit in regno cælorum; in quo decimo anno ista scripta sunt ad laudem Dei ejusque famuli Arialdi. Non, inquam, [10 annos sed incompletos numerans, a morte Arialdi ad cædē Herlembaldi,] hæc me movent: quia ibi video solicitum Andream, ut in iis quæ Arialdum spectant, inveniat denarium numerum; quem ut reperiret in annis utrique morti mediis, potuit incompletos eos sumere, primumque numerare ipsum quo cæsus Arialdus est, licet jam media ex parte decursum; & sic decimus post, erit ipse quem statuit Arnulfus, quemque ei disputare nequeo, annus MLXXV. Biennio autem post. Henrico Rege ad Communionem ecclesiasticam recepto, Mediolanensis Populus, Theodaldi societate culpabilis (divina prohibente lege communicare cum excommunicato) missis Domino Papæ legatis, solutionem imploravit. Cui legationi, inquit Arnulfus, etiam ipse interfui, de præteritis satisfaciens, [quos indiscreti zeli male arguunt aliqui:] in futuro castigari promittens; adeoque ea quæ contra Sanctos Arialdum & Herlembaldum acerbius scripserat correcturus, si denuo scribere eamdem historiam debuisset vel potuisset; nisi forte etiam tunc adhuc persistebat in priori opinione, quod illi, justum quidem, sed non juste fuerint prosecuti, modum & terminos suo cujusque Ordini præfixos excedendo. Hanc certe opinionem retinebat, jam quadamtenus emendatus, cum scriberet apud Puricellum pag. 329, Si quæ sunt aliorum bene dicta vel acta, non improbamus, nec ullo modo dissentimus ab omnibus illis, qui venales reprobant Consecrationes & sacrorum incontinentias Ordinum; ea tamen ratione, ut a Paulo non discrepemus auctore; ait enim: Honeste & secundum ordinem fiant.

[23] Nihil contra hanc legem, ne ab Herlembaldo quidem peccatum censuit Andreas, cum in defensione justitiæ Martyrio coronatum pronuntiavit num. 34; [non ita Gregorius Papa,] nihil etiam Gregorius Papa, scribens Wifredo Mediolani Militi; quem, post Herlembaldi cædem, ad confortandos Christi milites, animum & fortitudinem resumpsisse intellexerat. Mentem autem suam manifestius luculentiusque declarat, in epistola ad præfatum Liprandum, quam ex ejus nepote Landulfo a S. Paulo sic recitat Puricellus pag. 327. Gregorius Episcopus, Servus servorum Dei, Liprando Sacerdoti, salutem & Apostolicam benedictionem. Si Sanctorum memoriam veneramur, de quorum legimus morte & abscissione membrorum; si patientiam laudamus eorum, quos a Christi fide nec gladius, nec ulla pœna divisit; tu quoque, abscisso naso & auribus pro Christi nomine, laudabilior es, [Liprandū superstitem ut Martyrem laudans,] qui ad eam gratiam pertingere meruisti, quæ ab omnibus desideranda est; qua a Sanctis (si perseveraveris in finem) non discrepas. Integritas quidem corporis tui diminuta est: sed interior homo, qui renovatur de die in diem, magnum sanctitatis suscipit incrementum. [Cant. 1. 4.] Forma visibilis turpior; sed imago Dei, quæ est forma justitiæ, facta est in diminutione jucundior, in turpitudine pulchrior: unde in Canticis Canticorum gloriatur Ecclesia, dicens: Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem. Quodsi interior species nihil passa est detrimenti iis abscissionibus; non est abscissum a te Sacerdotale officium, quod proprium est sanctitatis; & non tam consideratur in integritate membrorum, quam in integritate virtutum. Unde Imperator Constantinus Hierosolymitani Episcopi cujusdam oculum (S. Maximi scilicet, de quo actum V Maji) pro Christi nomine erutum sæpe osculabatur: & exemplo patrum atque documento majorum, didicimus non auferre sacrum officium Martyribus, pro hujusmodi cæsura membrorum.

[24] Proinde, Martyr Christi, confortare in Domino. Magis credas, [& ad perseverantiā animans.] in te nunc esse Presbyteratus officium, quod prius olei unctione, nunc tui est sanguinis tinctione commissum: & quanto minus habes quod possit auferri; tanto minus timeas prædicare quæ vera sunt, seminare quæ centuplicata reddentur. Scimus quidem te ab inimicis sanctæ Ecclesiæ semper inimicari & affligi; sed tu ne eos timeas, neque perterrearis: quia nos, non tam te, quam tua omnia, sub nostra & sub Apostolicæ Sedis tutela cum magna caritate tenemus. Et si in aliquibus tibi necessarium fuerit Apostolicam Sedem appellare, concedimus; & si ad nos & ad nostram Sedem veneris, cum gaudio & magno honore suscipere parati sumus. Utinam sic etiam haberentur litteræ, quas, intellecta Herlembaldi morte, ad eos qui ipsam significabant, dedisse Gregorium credibile est, plenas æstimationis & affectus, nec non comprobationis actorum ab eo, quibus obstrui similiter possent ora, de eo æque ac S. Arialdo loquentium iniqua. Nunc quod superest, quidquid ex Puricello colligere possumus, ad utriusque honorem pergamus decerpere, adductis Auctorum, quæ repræsentat, verbis.

CAPUT IV.
SS. Herlembaldo & Arialdo erecta in S. Dionysii monumenta.

[25] Obiit Gregorius Papa VII anno MLXXXV, decimo post Herlembaldi cædem anno; [Tedaldo suffectus anno 1085 Anselmus,] cujus ut Sancti Vitam illustravit Henschenius XXV Maji. Obiit etiam eodem anno eodemque die, aut saltem sequenti, Aronæ Tedaldus, Pseudo Archiepiscopus Mediolanensis. Huic suffectus Anselmus est, Romana Sede per duos fere annos vacante. Non audet Puricellus liberare ejus institutionem a vitio electionum præcedentium; cum ipsa illa quam dixi Apostolici culminis vacatio, Henrico, manutenendæ Investituræ studiosissimo, [saltem postea Romæ approbatur,] commodam occasionem præberet usurpandi juris, a Gregorio VII abjudicati. Quomodo autem in Ordinatione suscipienda sese gesserit Anselmus iste; a quibus, & quando illam susceperit, nihil hic attinet discutere; satis sit dicere, quod Bertholdo Constantiensi, Pontificiarum partium scriptori, dicatur obiisse anno MXCIII, in causa S. Petri studiosissimus; adeoque a Victore Papa II, qui anno MLXXXVI in Pentecoste ordinatus est, vel ab Urbano Papa II, qui postea annis XI & mensibus aliquot tenuit Ecclesiæ Catholicæ gubernaculum, receptus & agnitus fuit, verus S. Ambrosii successor. Etenim illius ad hunc extat apud Ivonem parte 6, [& alios reconciliare permittitur.] cap. 406 Rescriptum hujusmodi: Discretioni nostræ videtur, quatenus, secundum præcepti nostri tenorem, quando secundum Ecclesiæ vestræ morem sacros daturus quibuslibet aliis Ordines, benedicere cœperis; eos, quos tua duxerit solertia reconciliandos, inter benedicendum & manus imponendum, facias interesse; quibus cetera omnia Consecrationis instrumenta, præter Unctionis explebis, & sic ad sancta ministeria reconciliabis.

[26] Anno MXCV Placentiæ Synodum celebravit Urbanus: [Illi an. 1095 substitutus Arnulfus,] Huic, teste Bertholdo Constantiensi, interfuerunt Saltzburgensis Archiepiscopus, & Pataviensis Episcopus de Bojaria, de Alemannia vero Constantiensis: qui & Arnulfum Mediolanensem Archiepiscopum, diu quidem electum, sed nondum consecratum, eodem tempore ex concessione Domini Papæ Mediolani consecravere. Supervenit deinde illuc Pontifex ipse, qui quid tunc egerit Mediolani, colligit Puricellus ex quadam Ms. Marginali additione, ad caput ult. libri 3 Annalium Landulfi Senioris, nihil quam Arnulfus fuit æquioris ad memoriam Herlembaldi; Ibi post hæc scripta in margine verba, [Herlembaldi ab Urbano 2 canonizati] Occiditur Herlembaldus ab Arnaldo de Raude; sic insuper legitur: Versus super sepulcro Herlembaldi in S. Dionysio, quem Sanctorum Martyrum Catalogo annotavit Urbanus II: qui cum Arnulfo Archiepiscopo millesimo nonagesimo primo, corpus ejus tumulavit (ubi nonagesimum quintum annum legendum merito censet Puricellus) quia ipse Herlembaldus, Vexillifer Ecclesiæ ac Tutor, ab adversariis Ecclesiæ, occisus est.

Hic Herlembaldus, Miles Christi reverendus, [corpus trāsfert,]
Occisus legitur qui cæli sede potitur.
Incestus reprobat, Simonias & quia damnat,
Hunc Veneris servi perimunt Simonisque maligni,
Urbanus, summus Præsul dictusque secundus:
Noster & Arnulfus, Pastor pius atque benignus.
Hujus membra viri tumulant translata Beati.

[27] Quod autem primæ sepulturæ locus non fuerit alius, [in eadem ubi prius sepultus erat S. Dionysii ecclesia.] quam quo ipsum postea Papa detulit, intelligendum nobis præbet Petrus Azarius apud Puricellum pag. 22, ubi primum narrat, quod audientes nobiles Milites, de Mediolano proscripti, bona nova de dato sibi Archiepiscopo (etsi revera necdum datus esset, sed solum promissus) confortati sunt valde; & congregantes amicos ex omnibus partibus civitatis Mediolani, ipsam civitatem aggressi sunt. Quod sentiens Herlembaldus Gotta, Dominus populi primus, exivit obviam inimicis: cui occurrit in campo Herlembaldus (aliis Arnaldus dictus) de Raude, miles proscriptus, atque ipsum de equo dejecit & decapitavit. Addit deinde Azarius: Et sic in sancta confessione moriens sepultus fuit in ecclesia SS. Protasii & Aurelii, id est, S. Dionysii inter Martyres. Hieronymus Montius, Mediolanensis Jurisconsultus & Orator, [Jacebat illud anno 1547] postea etiam Senator & Præses Sanitatis, in panegyrico quem recitavit anno MDXLVII, cum Herlembaldum quoque ex eo laudasset, quod legem in Ecclesia Mediolanensi promulgari procuravit, ne Clerici uxores ducere, neve matrimonio jungi possent … Ea causa, inquit, offensos Clericos (melius dixisset eorum fautores Nobiles) necem homini intulisse reperio apud auctores; a populo vero divinos illi honores, ob tam celebris facti memoriam exhibitos; [in arca ferrata;] inclusumque ferrea arca cadaver, divi Dionysii templo, in nostram usque diem servatum novimus.

[28] Bernardinus Corius cap. 9, Arcam appellat, ferreis laminis circumdatam. Paulus Morigia, in suo Sanctuario Mediolanensi anni MDCIII, [quæ anno 1549 videri desiit.] inter corpora, tunc adhuc quiescentia in æde S. Dionysii, recenset quidem corpus S. Herlembaldi Martyris; sed ex fide antiquorum Chronicorum, potius quam ex præsenti conspectu; idque quia anno MDXLIX Ferdinandus Gonzaga Mediolanensis Gubernator, volens civitatem mœniis cingere ex artis militaris præscripto; cœpit ab extruendo S. Dionysii propugnaculo, cujus licet noviter structam ecclesiam, bona tamen sui parte truncavit; tota scilicet tribuna cum Sanctuario sive crypta sacra. Ex qua occasione abolita fuisse SS. Arialdi & Herlembaldi monumenta, videtur agnoscere Puricellus pag 384; sic enim loquitur: Si quis tandem requirat, utrum Sanctorum corpora etiamnum in hac S. Dionysii, si non ædicula subterranea (quam utique dirutam fassi sumus) certe saltem ecclesia utcumque perseverent, nec alio translata umquam fuerint: ego quidem adhuc nihil habeo causæ, cur de corpore quiddam Herlembaldi ambigam.

[29] Ad S. Arialdum autem quod attinet, Landulfus Senior, coævus illi, [Arialdus in æde S. Celsi sepultus,] sed studio partium infensus historicus, apud Puricellum pag. 12, post nescio quæ scripta de corporis inventione vel ostensione (nec enim placuit Puricello ea publicare) deinde multis, inquit, dubitantibus, multisque congaudentibus, plurimisque credentibus, tandem pallio superimposito, lectica compositus est. Quo assumpto & quasi Levita cum Stola ornato, summis cum Litaniis magnisque exultationibus plurimisque confrequentationibus, in monasterio S. Celsi humatum est. His itaque peractis, Herlembaldus suis cum omnibus magnisque ceremoniis, quasi novum Martyrem celebrantes, phantastica delusi imagine (ut postea in tempore quarti Anselmi Archiepiscopi apparuit) sedulo ac devote colebant. Cum enim post biennium suæ consecrationis (id est anno MCXIX secundum meum alibi calculum, etiam a Puricello pag. 382 probatum) Cum, inquam, Domnus Anselmus Arialdi ossa ac corpus, [anno 1099 translatus ad S. Dionysii] qualiter male olim in veritate fuissent humata, comperisset, curialiter cum paucis Clericis ad locum tendens, ossa quæ habere potuit colligens, in ecclesia S. Dionysii humavit. Quibus verbis videtur indicari, istud quod Herlembaldus transtulit, & apud S. Celsum tumulavit corpus, non fuisse verum corpus S. Arialdi.

[30] Sed in hoc splendide mentiri Landulfum, censet Puricellus æque ac ubi dixit, quod transactis aliquantis a prima in arce Travali deportatione diebus, [& forte etiā membra olim præcisa aliunde allata] ejus cadaveris fœtor castellum omne, ita ut omnes nausearent fugientes, occupavit. Sane quam hoc certo falsum est ut supra vidimus ex veraciori teste B. Andrea; tam illud quoque, de ablatis clam ex arce prædicta ossibus, debet confictum ab inimicis censeri. Utrumque fortassis pedem, mortuo abscissum num. 74, ex prædicto loco requisivit Archiepiscopus; vel ex loco carnificinæ dexteram auresque & cetera membra viventi amputata, eaque junxerit reliquo apud S. Celsum tumulato corpori, ac pariter ad Dionysii transtulerit, monumentum eis daturus prope monumentum S. Herlembaldi. Qui Landulfi istius ac deinde Arnulfi historias transcripsit librarius, apud Puricellum pag. 11, sic notavit in margine; Nec mirandum, si iste Historiographus, & sequens, non laudent istum Arialdum, quia ipsi erant fautores Sacerdotum uxoratorum, [Versus sepulcro inscripti,] concubinariorum & simoniacorum, a quibus B. Arialdus passus est. Deinde in eodem margine describit versus super sepulcro S. Arialdi repertos, sed veluti consequenter legendos ut infra, cum verosimile mihi sit, duplex, aut etiam triplex epigramma hic haberi, quorum alterum arcæ, alterum lavello seu absidi appictum vel insculptum fuerit; tertium, communis fuerit, & inter utrumque duorum monumentum scriptus titulus.

[31] Indicasse hoc videtur scriptor cum addit: Tres isti versus loquuntur de Arialdo & Herlembaldo, [ac primum tres communes gemino monumento,] scilicet tres ultimi, sic descripti:

Sanctos thesauros venerare per omnia caros,
Hos pugiles Christi, gens inclita Mediolani
De cujus Sancti sunt isti sanguine nati.

Arcæ ipsi tres primos versus sic adscripserim, ut eis addere velim unum, [alii vero Arcæ,] ex Herlembaldi Epitaphio assumptum, & ad supplendum defectuosum sensum perquam utilem.

Martyr Levita jacet hac Arialdus in urna.
Truncatus moritur: sed vitæ dona meretur,
Hoc Mausoleo reverenter condita digno:
Incestus reprobat, Simonias & quia damnat.

Similiter tribus aliis versibus super lavello locandis, deesse videtur caput; [alii lavello additi.] quod ex eodem Arialdi epitaphio sic mutuabor:

Dum Veneris servos reprimit Simonisq; maligni;

deinde subjungam, sensum utcumque habituros tres:

His geminis causis Arialdus passus ab istis,
Martyr in Ecclesia Levita reconditur ista.
Transtulit Anselmus Pastor venerabile corpus.

[32] Istæc utcumque se habeant, allegat pag. 14 Puricellus, commodatum sibi Ms. de Archiepiscopis Mediolanensibus, a S. Barnaba usque ad Joannem Arcimboldum, [Corpus an. 1509 translatum Parisios.] id est usque ad annum MDL; quibus addita sunt quædam ex collectis per N. Fontanam: hic vero ex Andreæ Alciati Antiquario, ad nomen Guidonis Archiepiscopi, sic notat, Sub hoc Guidone de Velate Valvassorio, Arialdi ex Alciata gente sepulcrum. Relatus est inter Divos ab Alexandro II. Sepultus in D. Dionysii tumulo marmoreo: sed millesimo quingentesimo octavo, a Ludovico duodecimo Francorum Rege, Parisios pro corpore S. Dionysii translatum est. Melius tamen fortassis notaretur annus MDIX, quando in Insubria Regem fuisse constat, Maximiliano Imperatori Pontificique Julio contra Venetos fœderatum; ubi inito ad flumen Adduam prælio, victoriam ingentem retulit. Videtur autem Rex petiisse corpus S. Dionysii Mediolanensis, ut ipsum jungeret duobus aliis SS. Dionysiis, Parisiensi scilicet, quem Areopagitam vulgus credebat, & Corinthiorum Episcopo, de cujus corpore illuc sub annum MCCXV translato egit Henschenius VIII Aprilis, sed deprecantibus ne illo Tutelari suo privarentur Mediolanensibus, corpore S. Arialdi contentus abierit: hoc vero quid porro factum sit, hactenus non potui invenire.

[32] Aliud Epitaphium, sed nescio an non ab ipsomet Alciato compositum, certe in prælaudato illius Antiquario a Fontana transcriptum, & forte nusquam positum, [Epitaphiū ejusdem recentius.] sic recitat Puricellus pag. 15.

ARIALDO DIACONO

Qui, nemo ut melius, divini mystica verbis
      Tradidit, & populi solus in ore fuit;
Qui lapsos mores discipli namque cadentem,
       Et Thyasi errores corrigere aulus erat;
Hic Arialdus adest. Heu noxia vita nocentum,
      Quæ censorem ullum ferre molesta nequit!
Clam raptum, appensumque molæ, projecit in undas
      Verbani, ut rapidis piscibus esca foret:
Deinde sed inventum, atque illæso corpore, templis
      Est dignata novū Martyra posteritas.

APPENDIX
De venerabili Liprando Presbytero Confessore.

Arialdus, Diaconus, Martyr, Mediolani in Insubria (S.)
Herlembaldus Miles, Martyr, Mediolani in Insubria (S.)

EX VARIIS D. P.

§. I. Grossulanus Anselmi successor Simoniæ convincitur judicio ignis.

[1] Cum Senior Landulfus Leoprando Sacerdoti, Herlembaldum extremo discrimini se cum paucis armatis objicientem comitato, crimini ducat apud Puricellum pag. 13, quod & ipse crucem manu gestabat propria; non ut bellantes sedaret, [Conradus pro patre Henrico Rex Italiæ coronatus,] sed ut bellantes suos potius incitaret, hostibus & ipse hostis; quem propterea naribus auribusque mutilatum vidimus, & Martyribus a S. Gregorio Papa VII comparatum; placet ejusdem acta, quatenus colligi ex Puricello poterunt, ad extremum prosequi, & Landulfi istius maledicentiam rebus ipsis coarguere: ob quas & ob Confessionis Catholicæ meritum, primus fuit in æstimatione, apud omnes Apostolicæ Sedis fideles: quod Landulfus Junior pag. 388 apud Puricellum nobis testatur, ubi ita scribit. Cono Rex, qui dum Henricus pater ejus, Ecclesiæ rebellis & excommunicatus, viveret, [devote Liprandum consulit,] suadente Urbano Papa II, per contractationem Mathildis Comitissæ, & officium Anselmi de Chode Mediolanensis Archiepiscopi, & Armani Brixiensis, fuit coronatus Modoëtiæ in ecclesia S. Ambrosii an. MXCIII, ad horum Pontificum ordinationem non respexit; sed regnans in loco, qui Burgus S. Domnini dicitur ( oppidum est medium inter Placentiam & Parmam) vidit Presbyterum Liprandum, propter Patariam naso & auribus truncatum, euntem ad Urbanum Romanum Pontificem: cui Presbytero Rex ipse cum devotione inquit; Cum sis Magister Patarinorum, quid sentis de Pontificibus & Sacerdotibus, regia jura possidentibus, & Regi nulla alimenta præstantibus? [ut magistrum Patarinorum,] Et Presbyter ipse absque ullo rancore in beneplacito Dei & ipsius Regis respondit.

[2] In quibus verbis ante omnia notandum, ex Hugone Flaviacensi apud Cangium in Glossario, quod, [id est Pontificiorum:] siquis esset, qui Gregorio communicaret (idemque de Urbano intellige, ejus post Victorem successore) hic hæreticus, destructor regni, & quodam adinventitio nomine Paterinus dicebatur. Hoc deinde nomen ad Waldenses aliosque hæreticos transiit, de quibus vide loco citato Cangium, opinantem, ita tunc primo dictos fideles, quod Papæ, quem Patrem appellabant, adhærerent. Et hoc in sensu pag. 300 Herlembaldum Landulfus Senior inculpabat, quod per ejus potentiam, schismaticis Regi adhærentibus exosam, Patarinorum in tantum excrevit numerus atque virtus, in pagis & oppidis, ac quibusdam duce ipso in urbibus, [eique visus satisfecisse,] ut suorum videretur omnium Dominus concivium. Ego seniorem Landulfum ita loqui non miror; sed juniorem, scriptorem Catholicum, & Liprandi nepotem uti Patariæ vocabulo. Rex vero, inter excommunicatum patrem suum & Urbanum Papam quasi medius; videtur suspectos hæbuisse dictos in patris aula Patarinos; illoque nomine etiam usus in sua, quatenus per eos videbatur Regia potestas imminui, atque pro parte in Papam transferri. Et Liprandus quidem interroganti Regi responsum haud ingratum visus erat reddidisse; verumtamen altera die faciens iter suum, cum Presbytero Arnaldo Magistro Scholarum Mediolanensium, [tamen in via capitur & spoliatur,] & Syro Sacerdote ecclesiæ S. Mariæ Podoni, captus est ab hominibus Parmensis Episcopi; quem hinc apparet schismaticum fuisse, ut dolere magnopere non debuerit Ughellus, tom. 2 col. 213, quod nomen ejus delevit invidiosa vetustas.

[3] Ita interceptus ab hostibus Liprandus, ut porro ait Landulfus Junior, [nec vindicatur a Rege;] ducebatur, digerens pœnam ad locum qui dicebatur … ibique per quatuor dies retentus & expoliatus, inde Mediolanum rediit. Rex vero ipse, prout audivi a raptoribus illis, emendam (id est mulctam seu satisfactionem pro facta Sacerdoti injuria) & mulam ipsius Presbyteri suscepit, eoque se complicem facinoris fecit, quod debuisset severe ulcisci. Neque id etiam impune tulit: mox enim in Tusciam adire tentavit: & cum Florentiam pervenisset Rex, ipse alius prudens & sapiens atque decorus specie adolescens … vitam finivit. [ideo præmature mortuo, in Julio anni 1201,] Id cum Domnizo in vita Mathildis dicat factum anno tertio, ex quo Urbanus Papa transierat; oportet ut injuria ista Liprando sit illata anno MCI, eunti, non ad Urbanum, qui anno MXCIX obierat, sed ad successorem ejus Paschalem II. Verum hic facile fuit & ignoscendus Landulfo isti memoriæ lapsus; sicuti etiam quod famæ credidit, Regem obiisse accepta potione ab Aviano Mathildis medico: cum Domnizo dicat, quod post pacem cum Mathilde reformatam, febre tactus (Julius autem mensis erat) moritur Chonradus. [pie tamen.] Si quid tamen in Liprando non vindicando is peccavit, oportet ipsum finali pœnitentia eluisse; si (uti scribit Urspergensis) vere testati sunt, qui morienti aderant, in brachio corporis exanimi Crucis signaculum subito exortum se vidisse, ipsasque ejus exequias miraculis quibusdam honorificatas fuisse. Nec immerito, quandoquidem debitam Pontifici obedientiam paterno affectui & reverentiæ prætulit, ideoque plena fide & bona confessione, a regno transitorio, ad æternum creditur regnum transisse.

[4] Interim contigerat Anselmum Archiepiscopum suscipere peregrinationem Hierosolymitanam, sibique Vicarium substituere quemdam Grossulanum, [Grossulanus Anselmi peregrinantis Vicarius,] Electum Saonensem; qui commonuit gentem, ut per singulas hebdomades in secunda feria ad S. Ambrosii convenirent, & pro Archiepiscopo illo Anselmo ejusque exercitu Litanias facerent: ipse vero non solum in ipsis feriis, sed per singulas festivitates, magnæ civitatis genti luculente sermocinabatur, & sermocinando non magis affectabat ipsam sibi, quam asperitate vestitus & cibi … & sic per duos annos laboravit, donec certitudinem accepit de morte prædicti Anselmi, Constantinopoli obita anno MCI, die XXX Septembris. Accepta autem certitudine, [eo mortuo curat se eligendum Archiepiscopum,] præcepit Primicerio & ordinariis, inquit, majoris ecclesiæ, ut præsente se eligerent sibi & populo Archiepiscopum convenientem, priusquam rediret ad Episcopatum Saonensem. Tunc Primicerius, habito consilio cum nobilibus Clericis & viris Mediolani, coram populo & ipso, alterum de Landulfis Mediolanensis Ecclesiæ Ordinariis, a Hierosolymis redeuntibus, elegit: sed Grossulanus de absente persona electionem fieri prohibuit. Pars itaque Cleri & Populi, ad nutum Arialdi, Abbatis Monasterii S. Dionysii, clamavit & laudavit Grossulanum sibi in Archiepiscopum. Ipse vere, statim ut vidit, se a quadam magna vulgi & Nobilium multitudine conclamatum, & ab Abbate illo plaudatum, Archiepiscopalem Sedem ascendit & sedit; & illum Abbatem, de Abbatia in Abbatiam, majorem videlicet Clavatensem, transtulit.

[5] [& frustra contranitente Liprando,] Sed ante hujus translationem contigit quod quidam qui videbantur in vita & moribus [præstantiores] viri & Clerici Mediolanenses, quædam turpia de Grossulano & ejus electione Presbytero Liprando notificaverunt. Quibus Viris & Clericis Presbyter ipse consilium dedit, ut litteras & duos idoneos Clericos mitterent Romam, rogando Papam, quatenus Grossulanum in Archiepiscopatu non firmaret, donec seipsos mittentes litteras, in proximo tempore videret & audiret. Bernardus autem Abbas Umbrosæ-vallis & Cardinalis Romanus, ad has litteras & nuntios, coram Apostolico & Curia Romana non respexit: sed accepta Stola Curiam Comitissæ Mathildis intravit; ibique inito consilio, in beneplacito Arderici de Carimate, [Pallium Roma accipit:] qui pro Grossulano & Stola Romam iverat, Abbas ille Bernardus Romam adire festinavit. Et cum procul vidisset Mediolanum Ardericus, idem [Stolam] in protensi virga (umbellæ forsitan genus Protensum est) usque ad majorem ecclesiam civitatis portavit clamans, Hecco la Stola, Hecco la Stola: & in hoc clamore plenitudo vulgi fuit & acclamavit, Moriatur quicumque contradixerit. Clamor iste ingens & continuus fuit; donec Abbas ille Cardinalis, & Grossulanus pulpitum majoris ecclesiæ Mediolani ascendit. Et cum uterque ibi videbantur in victu afflicti, in vultu demissi, in sermone præclari, tantum plausum audierunt sibi, veluti si pure forent Angeli Dei. Ibique Grossulanus Stola indutus, & Abbas in suo tempore remuneratus, quievit & recessit, & post paucos dies in gratiam prædictæ Comitissæ Mathildis, idem Abbas Parmensem Episcopatum suscepit; vir plane sanctus, uti docebit Vita danda IV Decembris; quare ex ipsius parte nullum hic possumus Simoniæ vitium suspicari.

[6] Non acquiescebat interim Liprandus Grossulanum suscipere: hic vero, quoscumque non potuit sibi blandiri, tentavit minis terrere, [Simoniæ tamen eum arguit Liprandus,] Presbyterum Liprandum præcipue, ut legitur in Monum. Ambros. pag 493. Cumque compescendis tumultibus contra se invalescentibus, Synodum convocasset Grossulanus, accito in concionem Populo dixit: Si quis adversum me vult dicere aliquid, nunc dicat: quod si modo tacuerit, amplius adversum me audientiam non habebit. Hoc cum Presbytero Liprando renuntiatum fuit, & ipse plures cives ad ecclesiam S. Pauli vocavit in die, quibus dixit; Videtis me abscissum naso & auribus pro nomine Christi, unde mihi magna retributio est promissa, si in finem perseveravero. Pro amore itaque Christi vestraque salute & pace, rogo vos, ut ad me & ea quæ vobis dixero intendatis. Et cum hæc & plura, benedicta beneque sonantia, [& crimen offert probare per ignem] præsertim adversus Simoniam dixisset; proposuit dicens: Grossulanus, qui pro Archiepiscopo tenetur, est simoniacus de Archiepiscopatu Mediolanensi, per munus a manu, per munus a lingua, per munus ab obsequio. Et cum in suo proposito procederet, sæpissime hortabatur omnes, ut convenirent ad veram cognitionem hujus propositi per divinum judicium, approbatum in vita vel morte sua, manifestata per ipsum. Sed Grossulani turba hoc perturbabat auctoritate Pontificum, qui Mediolanum venerant ad celebrandam Synodum cum Grossulano. Verumtamen Presbyter ipse, adversus Episcopos disputans, rationibus & exemplis suam sententiam sustinuit nec dimisit. Grossulanus vero, parvipendens hujus Presbyteri verba, velut in præsentia ejus non essent prolata, Synodum suam in ecclesia S. Mariæ per duos dies tractavit …

[7] Attamen Grossulani turba, dimicans adversus Primicerium Landulfum, ejusdem Primicerii Clericum lapide occidit: deinde, quasi in consensu totius civitatis, [quod cum probavit, irritatus injuria populus,] dictum fuit Presbytero, ut ad faciendum judicium multa ligna congregaret in prato, quod clauditur in muro juxta S. Ambrosii monasterium. Et Presbyter ipse, plenus magno spiritu, annonam & vinum quæ ad edendum habebat, suamque de lupi pelle tunicam pro lignis pignoravit; cetera vero quæ possidebat in libris & aliis rebus, statuit ut conservarentur Landulfo nepoti suo & alumno (hæc ipsa deinde scripturo) qui tunc temporis discebat Aureliani, ab egregio Magistro Alfredo & Nobili Jacobo. [ipse ad ignē progreditur:] Statuit etiam, si contigerit illum mori in illo judicio, si quid corporis ejus residuum fuerit, portaretur ad ecclesiam S. Trinitatis, quam ipse in alodio suo fundavit, & B. Petro tradidit. His ita statutis & ordinatis, idem [Presbyter ad S.] Ambrosii ecclesiam ivit. Et cum ipse facturus judicium [esset], [sed impeditur:] manus Grossulani prævaluit, & ipsa ligna in prato disposita dispersit, ipsumque Presbyterum separavit ab illa dispositione ignominiose. Deinde ipse Presbyter in domo sua & S. Pauli ecclesia siluit & quievit, donec pueri & puellæ, mares & feminæ, in proximo tempore clamaverunt; Foras, foras, Grossulane.

[8] Hunc clamorem Grossulanus cupiens compescere, habuit consilium cum satellitibus suis, quibus dixi: Ite & vos, & publice eligite viros de populo, qui dicant illi Liprando, aut ad satisfactionem meam veniat, aut de terra ista exeat, aut judicium quod se facturum promisit, faciat. Consiliarii itaque de latere ejus venientes ad concionem populi, in vespertina hora Dominicæ diei de ramis palmarum seu olivarum (id est XXX Martii: annus enim erat MCII & Pascha celebrandum VI Aprilis) publicaverunt quæ audierant a Domino suo Grossulano. [deinde a Grossulano provocatur ad rogum,] Quapropter non solum viri, in concione electi, venerunt ad Presbyterum hanc legationem dicere; sed innumera multitudo hominum venit hanc legationem confirmare. Ad quorum clamorem, clamantem, Veniat Presbyter ipse Liprandus; ipse humilis exivit: & ut legationem audivit & intellexit, manus ad cælum levavit, & Deo gratias egit; & interrogando legatos, inquit; Vult & mandat ipse, quod mihi dicitis? Qui omnes respondentes, dixerunt: Utique vult & mandat. Et Presbyter ad eos: Terram non exeo, sed in istis duobus diebus jejunium ago, & in quarta feria faciam judicium, præstante Deo; sed unde ligna emam, non habeo.

[9] Tunc Grossulani & Reipublicæ ministri quercina ligna, ad flammam & calorem aptissima, triginta solidis denariorum emerunt: quæ in campo ante atrium ecclesiæ S. Ambrosii in duabus congeriebus, [in atrio S. Ambrosii structum,] respicientibus se, composuerunt; longitudo quarum decem cubitorum fuit, & altitudo & latitudo major statura hominis cubitorum quatuor; via vero inter ipsas congeries unius & semis cubiti. Iis ita dispositis, & quibusdam lignis in via interpositis, in quarta feria Presbyter indutus cilicio, camisio atque casula, more Sacerdotis, ab ecclesia S. Pauli usque ad ecclesiam SS. Martyrum Gervasii & Protasii & beatissimi Ambrosii, nudis pedibus Crucem portavit: super quorum altare, ceteris Sacerdotibus deficientibus, ipse sibi Missam cantavit. Et Missa cantata Grossulanus quoque gerendo Crucem, eamdem ecclesiam intravit; & pulpitum, cum Arialdo de Meregnano & Berardo Judice Astensi, ascendit. Et facto silentio in populo, & Presbytero stante nudis pedibus super lapidem marmoreum, qui in introitu Chori continet Herculis simulacrum, idem Grossulanus ait ad populum: Attendite, quia in tribus verbis hunc hominem vincam, & ejus confusionem ostendam. Et ad Presbyterum inquit; Proposuisti quod ego sum simoniacus per munus a manu. Modo dic: Cui dedi.

[10] Tunc Presbyter super populum oculos aperuit, & digitum ad eos, qui stabant in pulpito, [ubi hunc ille publice accusat:] extendit, dicens, Videte tres grandissimos diabolos, qui per ingenium & pecuniam suam putant me confundere. Et nonne diabolus ille, qui suasit illum fieri simoniacum per pecuniam, suadere potest, ut adhuc majorem pecuniam daret, & veritatem occultaret, & testes & judices mundanos mihi auferret? Et nonne scitis, quia propter vitandam astutiam diaboli & pravorum hominum, ego elegi Deum judicem, qui neque per pecuniam corrumpi, neque aliquo modo potest falli in judicio? ad cujus judicium si vultis venire, paratus sum quod promisi facere. Et Grossulanus ad eum: Modo dic, de qua Simonia dicis? Et Presbyter ad illum: Modo dic tu, quæ est bona? Et Gorssulanus aliquantum subsiluit, & ait: Est simonia, quæ simoniacum non deponit. Et Presbyter ait: Ego dico de illa, quæ deponit Abbatem de Abbatia, Episcopum de Episcopatu, Archiepiscopum de Archiepiscopatu, in quo est. Et cum his verbis satisfecisset omnibus, audivit populum clamantem, [& procedit ad rogum,] Exito foras ad judicium: exito foras ad judicium. Et Presbyter in hoc multiplicato clamore, licet senex; desuper lapide continente Herculis simulacrum prosilivit, & una cum populo in campo, in quo erant lignorum congeries, venit: ibique, dum ignis lignis accendebatur, dixit: Vos præter me non cernitis Sacerdotem, qui hunc ignem benedicat: sed cernitis chartam hanc quam teneo, in qua sancta verba & signa sanctæ Crucis continentur. Et ego minister hæc signa inferius dicam & faciam; & Deus, qui eit Dominus meus, desuper ignem benedicat. Et audientes & bene intelligentes dixerunt; Amen.

[11] Atque cum in circuitu ignis hæc verba dixisset, & signa fecisset, [quo rite benedicto,] & aquam benedictam & incensum super ignem, astante ibi Grossulano, aspersisset; dubitabatur de ordinando sacramento apud Grossulanum & Arialdum de Meregnano, qui erat quasi potentissimus princeps Grossulani & procurator judicii, & expectans, Presbyterum per ignem morte finiri, vel per nimium terrorem ad Dominum suum converti. Ipse namque Berardo Judici Astensi, hanc legem non solum per mortem, sed etiam per quamlibet ignitam læsuram in Presbytero factam condemnanti, dixerat; Absit quod læsura: sed ignem adeo magnificabo, quod procul oculos ignis de capite ejus eruet, & ipse igne ardens cinis putrefiet. men Presbyter, cum, vidisset eos de ordinando Sacramento dubitare, [iterum juratus confirmat accusationē,] dixit ad eos, Sinite me, quod ego bene ordinabo; nec finiam Sacramentum, donec dixero tantum, quantum vobis satisfecerit. Et illico consensu eorum apprehendit cappam Grossulani, ipsamque quassavit, dicens: Iste Grossulanus, qui est sub ista cappa, & non de alio dico, est Simoniacus de Archiepiscopatu Mediolani, per munus a manu, per munus a lingua, per munus ab obsequio. Et cum illis videbatur sufficere, addidit: Et ego, ad fiduciam maleficii aut incantationis ves carminis, non intro hoc judicium.

[22] [ignemque luculenter ardentem] Facto hoc sacramento Grossulanus concorditer equum ascendit, & ad ecclesiam S. Joannis quȩ; dicitur ad Concham venit; Arialdus vero prȩdictus de Meregnano, inquirens & expectans plenitudinem ignis, Presbyterum tenuit; & tenendo, manum suam læsam ab ipso calore ignis sensit; & tamen ad Presbyterum inquit: Presbyter Liprande, vidi mortem tuam in igne: convertere ad Dominum meum Archiepiscopum, habita securitate vitæ tuæ: alioqui vade & ardeto cum Dei maledictione. Et Presbyter ad illum: Satana, retro vade. Illo retrocedente, Presbyter prostratus a terra se levavit; [constanter ingressus,] & signo Crucis sibi apposito, ingens flamma ignis in Meridem & Septentrionem se divisit, & via apparuit quam Presbyter intravit. Et transiens per ipsos carbones ignis, ceu arenam calcaret, sensit; & dum per ipsam viam transibat, flamma post ipsum coibat. Et ipse mihi dixit, & bene intellexi, donec in via hujus ignis fui, hanc orationem Deo protuli: Deus in nomine tuo salvum me fac, [ab eodem illæsus egreditur.] & in virtute tua libera me: Deus in nomine tuo salvum me fac, & in virtute tua libera me: Deus in nomine tuo salvum me fac, & in virtute tua libera me. Et dum tertio proferret hoc verbum, Fac; se extra ignem vidit; nec in se, nec in suis Sacerdotalibus vestibus lineis ac sericis, quibus erat indutus, sive in cilicio, læsionem ullam sensit. Tunc populus plene, quasi ex uno ore, laudem Deo & huic Presbytero, extra & infra civitatem, contulit: Grossulanus vero intrepidus Sedem Archiepiscopatus deseruit & civitatem: quia aperto communi civitatis ore juratum erat, quod neutri eorum, nec alicui de parte illorum, pro hac actione malum fieret, nisi quod Dominus sibi faceret. Hactenus Puricellus pag. 399 & seqq.

§. II. Reliqua Liprandi vita & mors miraculis illustrata.

[13] Tam luculentum miraculum non habuit continuo omnem, [Vacillanti circa judicium plebi] qui sperabatur effectum: sed quia præsentia Episcoporum Suffraganeorum huic legi & triumpho favorem integre non præbuit; & quia ignis manum Presbyteri, in projiciendo aquam & incensum super ignem, læsit; & quia pes equi Joannis de Rode nudum Presbyteri pedem, de igne exeuntis, dure calcavit; turba, tristis de casu & ruina Grossulani, in Presbyterum & ejus legem post pauca scandalizavit, & scandalizando, hortatu quorumdam Sacerdotum, prælia & homicidia multa commisit. Interea Grossulanus Dominum Papam Paschalem gratum sibi invenit. Landulphus vero de Vareglate, unus de supradictis Electis, sed rejectis propter absentiam, rediens a Hierosolymis Romam pervenit; atque de Grossulano jam inde regresso didicit (uti legere est in Monumentis Ambrosianis pag. 496) non solum quod actum fuerat Mediolani propter concertationem Presbyteri & Grossulani; sed & quam solenniter Romanus Pontifex post alia facta Grossulanum susceperat … Sed tamen Landulfus ille de Vareglate veniens Mediolanum, non Presbyterum nec ejus legem directe contempsit; sed Clero & Populo Mediolanensi promittens deponere Grossulanum ab omni ecclesiastico Officio, juxta Canonum rationem, inquit: [Præpositus Landulfus,] Cur de lege Presbyteri Liprandi & Grossulani contenditis, & prælia & homicidia in vobis facitis? En vobis certissime dico, & per Joannem Vicomercatensem Grossulano mando, quod ego apud Domnum Papam Paschalem, ejusque Curiam vel Synodum, [pollicetur Romā ire;] certis cum rationibus & justis & sanctis Canonibus comprobabo illum non posse subsistere in numero Episcoporum vel Presbyterorum, aut etiam in aliquo ordine Clericorum. Clerus vero & Populus huic authentico, & secundum quamdam novitatem Canonice S. Nazarii Præposito, & majoris ecclesiæ Mediolanensis Ordinario credulus, una cum Grossulano ad Romanam Synodum pervenire studuit. Unde rigidus & sapiens Capitaneus Mediolanensium Amizo de Landriano, ait; Vos ludriam (id est lutram, amphibium animal) in aqua negare (seu mergere) vultis, id est, frustra laboratis.

[14] Sed Grossulanus, ad pedes Apostolici provolutus, sibi & suis iterum refugium suscepit. [ubi anno 1103 causam urget Liprandus;] Presbyter vero Liprandus, cum jam senex esset, & duo anni post legem ab ipso factam transissent, adeoque anno MCIII, provocatus & quasi compulsus Romam ad Synodum venit; in qua prædictus Landulfus de Vareglate, qui post ipsam Synodum fuit Astensis Episcopus, prece fortassis vel pretio in favorem rei corruptus, neque ante Papam vel ejus Curiam seu Synodum adversus Grossulanum verbum ullum ignominiosum protulit; contra quam Mediolani promiserat: [sed Landulfo tacēte pejeranti Grossulano] sed Presbyter Lipradus causam, quam adversus Grossulanum habuit, pure notificavit; & Apostolicus non legem, per ipsum Presbyterum datam, & sacramento & igne notatam, laudavit; sed gratiam & officium Presbyteratus in illo firmavit, & dixit: Si hic Presbyter juraret & duodecim Sacerdotes cum illo jurejurando affirmarent, quod Grosulanus coëgit ipsum Presbyterum irre per ignem, sustineret Grossulanus depositionem: atque super hoc spatium consulendi per unam noctem dedit. Nocte autem illa transacta, Apostolicus coram Synodo a Grossulano suscepit sacramentum, in quo sacramento Grossulanus sic ait: Ego Grossulanus gratia Dei Archiepiscopus, non coëgi dictum Liprandum Presbyterum ire ad ignem. Tunc & Ardericus, Laudensis Episcopus, jurejurando firmavit id ipsum; Azoni vero Aquensi Episcopo, proferenti id ipsum jurare ex parte Grosulani, ab Apostolico fuit condonatum. Grossulanus itaque accessit ut acciperet gratiam restitutionis: & cum ad accipiendam restitutionem accederet, Gabuta & Pastoralis virga, quam idem Grossulanus sua tenebat manu, [dignitas sua confirmatur,] coram Synodo ad terram corruit: quod signum, quampluribus fuit indicium, quod sacramentum ejus fuit sacramentum mortis. Verumtamen nec Papa, nec ejus Synodus ad hoc tunc respexit: sed ipsum Grossulanum Azoni Aquensi & Arderico Laudensi, atque Jordano de Clivi, & ceteris Mediolanensibus tam Clericis quam Laicis, verum etiam Episcopis ejusdem Ecclesiæ Suffraganeis, volentibus eum habere in Archiepiscopum, licet otiose, restituit.

[15] Presbyter ille Landulfus, licet occasione hujus restitutionis foret suspectus Grossulano restituto & restitutum suscipientibus; [æque ac Liprando sacerdotiū suum:] tamen in ecclesia S. Pauli suaque domo, fuit Sacerdos idoneus in suo officio per septem annos post ipsam restitutionem usque post annum MCXV. Cum autem sic alter alterum suspectum haberet, [qui ob sanatum ægrum, hostē Grossulani,] contigit quod Heribertus de Bruzano, valde aggravatus febribus, venit ad dictum Presbyterum, supplicando ut adversus infirmitatem daret sibi remedium. Ministri vero Presbyteri ministraverunt cibum & lectum convenientem illi ægrotanti, donec Dominus virtutum, per impositionem manuum ejus Presbyteri, præbuit salutiferum remedium ægrotanti. Unde Grossulanus stimulatus, ait ad Presbyterum: [ab hocse patitur suspendi a Missa,] Quia participasti Heriberto, meo excommunicato; præcipio tibi ut Missam non cantes, quousque pœnitentiam inde susceperis, mihique satisfeceris. Et Presbyter ad illum: Quod feci in Heriberto, bonum fuit, & a Deo venit; atque de bono & Dei opere non novi pœnitere. Et si non habes super me potestatem, tamen propter scandalum vitandum, tibi obtemperabo.

[16] Porro Grossulanus, gratia Guilielmi Abbatis S. Ambrosii, & Andreæ Mediolanensis Primicerii, & aliorum multorum prudentum tam Clericorum quam Laicorum, [& in Valtellinam secedit anno 1110,] nec sedem, nec aliquam munitionem Archiepiscopatus, post legem primam a Presbytero factam, sive restitutionem a Synodo celebratam, habuit. Meus vero sæpe dictus avunculus, infra unius anni & dimidii spatium, homines, qui non pro amore divinæ legis & ecclesiasticæ disciplinæ litigabant, dimisit, & eorum civitatem exivit, atque Valtellinam vallem, a Mediolano ultra septuaginta milliaria distantem, habitavit. Quid autem hinc post aliquantum tempus revertenti acciderit pag. 417 sic narrat apud Puricellum Landulfus. Assumpto equo Anselmi fratris & meo, [unde rediens anno IIII in mon. Clivate decūbit æger,] una cum dicto fratre meo ad ipsum meum patronum festinavi. Et cum processissem viginti quinque milliariis, mihi Angelus occurrit dicens: Presbyter Liprandus rediens a Valtellina, infirmus jacet ad monasterium de Clivate. Citius igitur quam sperassem, inveni illum in lecto sedentem & lac comedentem. Qui cum me vidit, ambas levavit manus, & gratias Deo dixit. Arialdus vero illius monasterii Abbas, postquam audivit me advenisse, consolationemque ipsi ægroto dedisse; me meumque fratrem extra cameram vocavit; & per plura verba se trepidare fidelitatem, quam juraverat Grossulano, nobis notavit: atque nescientibus Monachis, nos admonuit, ut ipsum deportaremus ægrotum a monasterio, saltem duobus milliaribus.

[17] Infirmus autem ut sensit, me meumque fratrem solicitari super sua infirmitate & portatione ait: [hinc vero egredi rogatus a meticuloso Abbate,] Nolite turbari: quia per gratiam Dei nunc mihi multo est melius; & in crastino, Deo annuente, in civitatem iter habebimus. Et mane facto ocrudatas quasdam suas vestes induit, & cibum sumpsit, & quasi sanus factus super mulam sedit. Puer quoque ejus, habens suum asinum oneratum pellibus, [subito convalescit & Mediolanū redit,] licet de solito bis aut ter in die torqueretur caduco morbo, tamen Presbytero sedente super mulam, puer idem venit nobiscum in una die usque ad S. Damianum de Baraza, absque ullo illius infirmitatis impedimento. Ibi gratia Dei & beatissimi Ambrosii, cujus locus iste cella est, bene recepti pernoctavimus, & alteram diem dimidiavimus; & ante solis occasum ecclesiam S. Pauli domumque nostram intravimus, atque familiam, quæ ibi aderat nostram, lætam fecimus. Bellum tunc contra Laudenses Mediolanensibus erat; de quo agens Landulfus apud Puricellum in Monumentis pag. 528, Innumera mala quæ operata sunt per quatuor annos in ipsa guerra non enumero, inquit, [exulante tunc inde Grossulano] sed mortem Anselmi germani mei, & aliorum multorum propinquorum meorum ac civium, per illam guerram manifestatam lugeo; nec cœptum iter penitus desero. Quia dum civitas illa Laudensis adhuc staret, & resisteret Mediolanensibus, conantibus eam destruere; Grossulanus a Mediolano exulabat: & Laudensis ille Ardericus suam civitatem perraro intrabat, sed Mediolanum frequentabat: Presbyter vero Liprandus, in sua domo suaque ecclesia [vicina] S. Pauli ecclesiæ, consolationem Regni & Ecclesiæ expectabat.

[18] Nec frustra expectavit: anno siquidem MCXI Octobri mense occasione sic excrescentium per continuam pluviam fluminum, quod non solum villas, sed & ipsam civitatem mirum in modum perturbarent; [ad cujus causam finiendam electi 18 viri,] & quidam dicerent, discordiam de Grossulano esse malitiam altero diluvio dignam; ad eam finiendam electi octodecim viri, omnes sic jurarunt, Usque ad istas Kalendas proximi Januarii concorditer dabimus justam & rectam sententiam secundum Canones, de discordia Grossulani, si possit esse Archiepiscopus Mediolani, sive non; & si non poterit esse, de alia persona faciemus concorditer Catholicam electionem in eodem die; eamque sententiam tenere similiter jurarunt, qui fuerunt ab eis nominatim ad hoc petiti, Sacerdotes, Milites. Sed cum in ultimo die Decembris, [frustra obnitentibus Canonicis minoribus,] inquit Landulfus in Monum. p. 541; Ardericus ille, relictus a Grossulano, Hierosolymam profecto, in civitate Vicarius, & septemdecim alii essent in concordia eligendi Jordanum; ego jussu Andreæ, Primicerii Presbyterorum Decumanorum & Clericorum Mediolanensium, ad eos veni; & ut ipse Primicerius mihi præcepit, eis dixi, quod male consiliati erant. Verumtamen ipsi consilium non mutaverunt; sed mane facto, videlicet Kalendis Januarii anni MCXII, uti porro legitur apud Puricellum ex Landulfo in Vita Herlembaldi pag. 412, Ardericus idem cum Vicedomino & ceteris sibi conjuratis … pulpitum ascendit; [Grossulanū abdicant & Jordanum eligunt:] & facto silentio in populo, coram illa maxima multitudine loquens, dixit: Nos, salva reverentia Papæ, secundum auctoritatem & justitiam Canonum, dicimus, quod Grossulanus non potest esse Archiepiscopus Mediolani. Isto dicto & confirmato, illico Presbyterum Jordanum de Clivi elegit in Archiepiscopum.

[19] Hoc cum Presbyter Liprandus audivit, ægrotus e lecto surrexit; [cui se jungit Liprandus.] & in altera die illi Electo piscem obtulit, dicens: Gratias Deo, quod nunc mihi testimonium perhibetis. Sed hi quite elegerunt in Archiepiscopum, male fecerunt, & Deus illis misereatur: quia tu posses esse unus bonus Presbyter de claustro, nunc autem masculus esto. Cum autem Electus ille, nec aliquis ex tot circumstantibus, ipsi Presbytero respondisset; Presbyter ipse propinquius accessit, & osculatus Jordanum, sicut unum de ceteris Sacerdotibus, reliquit. Februario deinde mense, Jordanus a Suffraganeis, Landulfo Astensi, Arialdo Januensi & Mamardo Taurinensi consecratus fuit: utique assentiente Paschale Papa, & tandem in Grossulani depositionem consentiente per sententiam, [& ille approbante Papa ordinatur,] qua prohibuit Grossulanum Mediolanensem Ecclesiam inquietare, & ad Episcopatum Saonensem, cujus olim sumpserat possessionem, dixit eum redire: addita ratione, quod cum translationes Episcoporum duobus fieri modis possint, appareret manifeste Grossulani translationis utilitatem quæ videbatur, in animarum & corporum damna conversam. Peracta igitur consecratione Jordani, [Grossulano ad suam Saonensem Sedem remisso.] Mamardus Taurinensis illico Romam adivit, & Stolam petiit: & rediens inde Stolam & chartam, continentem sacramentum quod Papa poscebat a Jordano, attulit; alioqui Stolam dari Jordano Papa prohibuit, sicut idem Mamardus notavit. At Jordanus per sex menses jejunus fuit, & Stolam non habuit.

[20] Tunc, ut refertur pag. 415, Presbyter Liprandus, in summa sua senectute positus, inquit ejus nepos Landulfus, [Tunc Liprandus,] mihi ait: Video te aliquantulum super me erubescere, propter ea quæ adversum Grossulanum dixi & feci. Sed ut minus idem erubescas, vere dico tibi, quod ego illam causam reservo soli Deo omnipotenti: & dum superest spes, multum desidero hujus mundi vitam meam finire in manibus eorum, quorum protectione corpus & anima, præstante divina gratia, protegatur a manibus eorum, qui protegendo Grossulanum, voluntatem Dei occultare voluerunt & volunt. De ecclesia autem ista Mediolanensi, in qua consulis mihi manere & vitam finire, [ecclesiasticā jactationem pertæsus,] dico, quod illa est mihi, cupienti Hierosolymam adire, ceu navis, sine nauta & remige in portu putrescens: quodsi vixeris secundum ætatem tuam, eam talem experieris. Hujus mei magistri consilium sequens, cum vellem prorsus dimittere Jordani administrationem; delatus est ipse Presbyter ad Pontidii monasterium, [defertur ad Pontidiense monasterium;] me nesciente. Est illud, teste Puricello pag. 419, trans Adduam fluvium, S. Jacobo nuncupatum, cujus solius nomine notatur in mappis ad 30 m.p. Mediolano. Fundator ejus Albertus anno MXCV obierat, adeoque recens ibi adhuc disciplina erat. Presbytero autem Liprando posito in Pontidii monasterio, fama de Grossulano, redeunte a Hierosolymis, aures Jordani & Ordinariorum ejus implevit; [ubi, Jordano interim Pallium accipiente,] & Mamardus Taurinensis Episcopus iterum Mediolanum venit; atque Stolam, quam in præcedenti Junio (ita legendum, non autem anno, ut habet Ms. res ipsa loquitur) sine sacramento Jordano dare noluit, neque dedit; nunc, videlicet in festo S. Nicolai, quando Presbyter Liprandus Pontidium intravit, super altare S. Ambrosii posuit: & Jordanus, osculans eam de ipso altari sumpsit: quæ positio & assumptio, absentibus Ordinariis & Primiceriis, facta fuit.

[21] Presbyter autem Liprandus, in isto monasterio, coram Monachis & Fratribus, a festo S. Nicolai usque ad festum Epiphaniæ Domini, [moritur anno 1113, 6 Januarii] anno MCXIII, splendide, id est, cum magna ædificatione vixit: atque in ejusdem festivitatis nocte, quando spiritum emisit, magnus & suavis splendor domum in qua jacebat, admirantibus circumstantibus, illustravit: & sic ipse prædixerat Fratribus. In illa hora, quando corpus ejus efferebatur ad sepulcrum, solis splendor aërem illuminavit, & nubes cum nive cessavit. Ipso quoque Presbytero existente in vita, cum Grossulanus & ceteri Grossulanistæ calumniabantur eum & suam legem; [in vita & morte miraculis clarus,] nobilis Miles Placentinus de faucibus mortis, ad laudem ejus ereptus est. Quia, cum Miles ille esset quasi in somno, sensit hunc Presbyterum palpare guttur suum; & statim evomuit os piscis, quod suffocabat eum. Eodem etiam tempore cum domus cujusdam affinis & sibi attingentis, arderet; repente imber fuit, & paleam & domum ipsius Presbyteri integre servavit. Quod si currerem per singula quæ fecit, ad laudem ejus, deficeret spiritus meus … Sed Deus, qui per omnia secula vivit & regnat, nunc & semper, animæ ejus benedicat. Amen.

[22] Hactenus Landulfus Liprandi Presbyteri ex sorore nepos, a Puricello transcriptus, partim in Monumentis Ambrosianæ Basilicæ, partim ac præcipue in lib. 4 de SS. Arialdo & Herlembaldo, [nullum tamen cultū nactus,] quorum librorum citavi paginas, quoniam ipse auctor hactenus ineditus manet, æque ac Historiæ Senioris Landulfi & Arnulfi, a Puricello promissæ quidem & luci paratæ, sed numquam editæ, quod equidem sciam. Ceterum nec ipse nec alius quisquam meminit ullius cultus Liprando ut Beato post mortem impensi; sed neque superesse videtur in ecclesia Pontidiensi, intra vel juxta quam sepultum opinari licet, monumentum defuncti ullum: quando nihil hujusmodi adducit Puricellus, omnia huc spectantia studiosissime scrutatus. Mihi tamen ad diem præcedentem, ubi actum de S. Davide Solitario Thessalonicensi, [nisi forte Papiæ, ubi anno 1504 inventa ossa S. Liprandi.] Papiam verosimiliter translato, conjectura venit, illuc Pontidio translatum etiam corpus aut ossa quædam Liprandi Presbyteri: siquidem inter Reliquias, istic repertas apud sepulcrum Regis Luitprandi, anno MDIV die XXIV Julii; præter ossa & cineres ipsius S. David, cesentur etiam aliqua S. Thomæ Martyris & S. Liprandi, nec facile est alium hujus nominis invenire, cui potuerit datus fuisse titulus Sancti.

DE SANCTO LADISLAO, HUNGARIÆ REGE,
VARADINI IN TRANSILVANIA

ANNO MXCVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus cultu, Actisque & Reliquiis sacri corporis non impune violatis.

Ladislaus, Rex Hungariæ, Varadini (S.)

AUCTORE D. P.

Varadinum, munitissimam hodiedum civitatem, idem qui vivus fundavit S. Ladislaus Rex, circa annum MLXXXIII etiam sepulcro miraculisque nobilitavit, [Sanctus in civitate a se fundata sepultus,] mortuus anno MXCVI. Huic licet dies ultimus fuerit penultimus Junii teste Bonfinio aliisque, annua tamen veneratio obtigit XXVII Junii; credo quia corpus ejus tunc, per Apostolicæ Sedis sententiam, anno MCXCII fuerit elevatum de terra, vel quia natalis dies solenni S. Pauli commemoratione impeditus erat, æque ac priores duo communi Principum Apostolorum festo, ejusque Vigilia, sicuti etiam sequentes plures per Octavam eorumdem. Eodem circiter tempore, certe non diu post annum MCC, scripta etiam Vita est, quam ex Corsendonkano Canonicorum Regularium in Brabantia Ms. misit Bollando nostro D. Joannes Hoybergius, [elevatur 1192 hac die:] istius cœnobii Procurator, jam antea habenti a P. Joanne Gamansio exemplum aliud, sed prorsus simillimum, ex Legenda Sanctorum Patronorum Hungariæ, impressa Cracoviæ anno MDXI. Hanc inde damus: de corpore autem sacro monemus, ipsum istic inviolatum mansisse, quoad Belæ Regis IV anno V, Christi circiter MCCXL, Tartari in Hungariam irrumptentes, [in eadem anno 1240,] urbem expugnarunt, diripuerunt, incenderunt, solis eis salvis qui in arcem refugerunt: hanc vero, dissimulato recessu, cum jam urbem restaurari cœptam a residuis civium intellexerunt, fraudulenter regressi simili violentia occupavere, totamque una cum prægrandi & munitissima basilica, ad quam debilior sexus ætasque confugerant exusserunt, ad internecionem omnium communem sævientes, sicut late describit Antonius Bonfinius Rerum Hungaricarum Dec. 2 lib. 8.

[2] Anno deinde MCCLXXXV repetiisse Hungariam superiorem Tartari leguntur, [& 1285 vastata,] & restauratos paulo ante pagos iterum desolasse, omnia ferro flammaque vastantes usque Pestum; nulla facta Varadini apud Bonfinium mentione speciali, quod credibile est suis adhuc ruinis involutum jacuisse. Inter has tamen, utcumque salvum mansisse videtur S. Ladislai monumentum: supra quod novum tandem assurrexit templum: laudatur enim a Bonfinio, sub finem lib. 1, Varadinensis Basilica, [nova honoratur basilica,] ubi divi Ladislai Regis corpus quiescit, spectaturque ex ære equestris illius statua. Tunc crediderim compositam propriam de sancto Rege Missam, quæ post similem de S. Stephano itidem Rege, habetur in Missali Votivo regni Sueciæ, ante annos circite ducentos quinquaginta excuso, sub communi quidem aliis Confessoribus introitu: sed cum Lectione ex lib. Ecclesiastici cap. 47, ubi sanctus Rex David insignibus hisce laudatur elogiis. Dedit Dominus confessionem Sancto & excelso in verbo gloriæ. De omni corde suo laudavit Dominum, & dilexit Deum, qui fecit illum, & dedit illi contra inimicos potentiam: & stare fecit cantores contra altare, & in se eorum dulces fecit modos: & dedit in celebrationibus decus, & ornavit tempora usque ad consummationem vitæ, ut laudarent nomen sanctum Domini, & magnificarent mane Dei sanctitatem. Dominus purgavit peccata ejus, & exaltavit in æternum cornu ejus; & dedit illi testamentum regni & sedem gloriæ in Israël. Quam apte hæ omnia cadant in sanctum Regem zelantissimum divini cultus, per pias fundationes promovendi, res ipsa loquitur, nec minus convenit Euangelium sumptum ex cap. XI Lucæ, exordio tali. Nemo accendit lucernam & ponit eam sub modio, sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt: quemadmodum Hungariæ regno toti præluxit Ladislaus Christianarum virtutum exemplis.

[3] Lubet etiam hic annotare tres proprias Missæ isti orationes, sicut in dicto Missali leguntur hoc ordine I. Deus qui B. Ladislaum, Regem piumque Confessorem tuum gloria immortalitatis sublimasti; præsta quæsumus, ut ejus suffragantibus meritis, & ab omnibus muniamur adversis, & gaudiis perfruamur æternis. II. Sacrificium, Domine, quod tuæ Majestati offerimus, quæsumus, ut B. Ladislau, Rege & Confessore tuo interveniente, ad nostrarum remedium transeat animarum. III. Sumptis muneribus tuis ab omnibus nos quæsumus, Domine, peccatis, intercedente B. Ladislao Rege & Confessore tuo, absolve; ut percepta venia peccatorum, liberis tibi mentibus servire mereamur. Utinam Sueciæ regnum, ex cujus vetusta religione Missa ista ad usum Hungarorum hic restituitur, eadem denuo sacra apud se restauret, hæresi schismateque obscurata; & qui Hungariæ regno tantum bonum sub Rege Josepho gratulamur receptum, ejusdem quoque religioso studio videamus regnis Septentrionalibus redditum.

[4] Ad hunc modum cœpit aliarum quoque gentium Fastis nonnullis (ut de Hungaricis taceam, quorum particularis notitia ad me non pervenit) inscribi venerabile Ladislai nomen; unde illud Bellinus de Padua in Martyrologio, secundum morem Romanæ Curiæ excuso Venetiis sub nota anni MCCCCXCVIII, sic posuit: In Hungaria, civitate Varadiensi, [& ex hinc fastis inscriptus est.] S. Ladislai Regis & Confessoris, qui clarissimis miraculis usque in hodiernum diem coruscat, quæ verba etiam in Romano nunc leguntur; brevius Carthusiani Colonienses atque Molanus, ex antiquioribus utique manuscriptis, ex quibus etiam Ms. Florarium sic habet: In Hungaria S. Ladislai Regis & Confessoris Depositio, anno salutis MXCV. Eo etiam anno illum obiisse scribit Abraham Bakschay, in Chronologia Regum Hungariæ usque ad annum MDLXVII perducta, ubi sic paucis ejus gesta perstrinxit: Hic Dalmatiæ & Croatiæ regna Hungarorum Regum junxit imperio. Gessit multa bella contra Tartaros & alios adversarios, æmulos regni. Decessit absque liberis III Kal. Augusti, sepultus honorificentissimis exequiis in ecclesia Varadiensi, ab eo extructa: ubi etiam anno MCCCCXXXIII sepulturæ traditum dicit Sigismundum Imperatorem, eumdemque Hungariæ & Bohemiæ Regem.

[5] Sed omnium luculentissime sancti Regis historiam descripsit, supralaudatus Antonius Bonfinius, Asculi in Piceno natus, qui Græcæ ac Latinæ scientissimus, [Post antiquam Vitā datur prolixior ex Bonfinio.] cum Andreæ Corvino, Hugaria Regi, litterarum ac litteratorum amantissimo, se junxisset; ejus hortatu Res Hungaricas scribendas suscepit, divisasque in Decades quinque, perduxit ad annum usque MCCCCXCV: Decadis autem 2 lib. 2 ac 3 de Ladislao ejusque fratre majore atque in regno decessore Geiza, multa locutus, utrumque successive Regem ac præcipue Ladislaum exhibet lib. 4. Igitur ex hoc tam laudato Historico, & antiquiores Hungarorum scriptores diligenter scrutato, [Mandibula Bononiæ esse dicitur.] placet excerpere prolixiora sancti Regis Acta. Joannes Pauli Masini in sua Bononia perlustrata ad hunc diem notat Reliquias S. Ladislai aliquas haberi in ecclesia S. Stephani & Metropolitana S. Petri; in ecclesia autem S. Jacobi Mandibulam integram; sed latentibus translationis donationisve instrumentis difficile est divinare, utrum occasione invalescentium per Hungariam hæreseon, an aliquo ex prioribus seculis allatæ Bononiam Reliquiæ sint. Quia tamen Masinius operis sui primam editionem vulgavit anno MDCL, adeoque decennio prius quam urbs a Turcis caperetur; hoc saltem scimus, ante postremam illam calamitatem, communicatas Bononiensibus, & aliis fortasse locis pluribus sancti Corporis particulas esse.

[6] Hactenus scripseram, & quas indicavi Vitas paraveram prælo sub annum MDCXCI; postquam victis in Hungaria rebellibus, & Transilvania ad Cæsaris clientelam reducta, sperare cœpi per nostros istis in partibus Missionarios, resciri aliquid posse; [Ob arcam sacri corporis a Georgio Rakoczio spoliatam,] nec frustra. Siquidem ab illustri viro D. Gabriele Kapi, rerum patriarum scrutatore curioso, interrogato, num quid de corpore sancti Regis nosset, responsum hoc elicuerunt, datum XVI Octobris MDCXCI. Fateor quidem me Varadini numquam fuisse, nec oculis meis visa referre posse: sed tamen fere a quadraginta annis versatus in Transilvania (cujus finibus Varadinum includitur) ac etiam frequenter ibidem habitationem continuans, sæpe sæpius inquisivi & sciscitatus sum ex hominibus, qui & oculis suis viderunt & plenam notitiam habent, quomodo processum sit cum sacro corpore sancti Regis Ladislai. Ab his accepi, quod senior Georgius Rakoczi, auri argentique cupidissimus, postquam Princeps Transilvaniæ factus, intellexisset Varadini esse sepulturam sancti Regis, jussit cryptam ejusdem aperiri; tumbamque argenteam & coronam Sancto consepultam abstulit, corpus vero ligneæ inclusum arcæ eidem loco cryptæque restituit. Fuit Georgius Senior, [post annum 1631] filius Sigismundi, ante Gaborem Betlen Principis Transilvaniæ, ejusdem Gaboris successor electus anno MDCXXXI; & anno MDCXLVIII moriens, cognominem filium Georgium Juniorem habuit successorem. Quomodo autem sacrilega illa patris cupiditas, in ejus auctore posteris fuerit vindicata, ita narrat prælaudatus Gabriël.

[7] A quo tempore facti hujus notitiam accepi, perpetua animi reflexione observavi, [nec ipse nec suorum aliquis] quod ex familia illa ne unicus quidem fuerit, cujus corpus post mortem in crypta quiescere permissum sit. Nam ante quadraginta & quod excedit annos, dum idem Georgius Rakoczi bellum contra Cæsarem movisset, eique cum Cæsareis, Germanicis atque Hungaricis copiis obviam progressus regni Hungariæ Palatinus Nicolaus Esterhazi optimæ memoriæ, ipsum circa castrum Ezaranes præstolaretur, miles ejus invadens ecclesias Szevenisiensem & Vadasziensem (quæ castra familiæ Rakoczianæ erant) totius familiȩ sepulcra evertit, & forte etiam ibidem humata corpora in cineres redegit. Ipse vero Georgius paulo post mortuus, & post ipsum filius Sigismundus anno MDCLI; [permissus est in tumulis requiescere;] ante ipsum vero junior filius Nicolaus sepulti erant Albæ Juliæ: quam cum ante triginta duos anno Turcicus atque Tartaricus exercitus occupasset, arcem exussit, cryptas in templo S. Michaëlis evertit, Georgii ac Sigismundi Rakocziorum tumbas in frusta comminuit, corpora eorum rogo imposita in cineres redegit: Nicolai etiam corpus, quod in crypta alterius Transilvaniæ Principis (Stephani Boscay vel Betlemi Gaboris ibidem sepultorum) repositum erat, inde extulit & pariter flammis consecravit, aliorum Principum cryptis inviolatis permanentibus.

[8] Ejusdem Georgii Rakoczii filius, itidem Georgius, [sed vel dissipati combustique,] ex vulnere obiit Varadini; & pro securiori inhumatione corpus ejus translatum est Patakinum: ubi mansit quidem intactum ab hostibus; sed postquam Cæsareus miles arcem Patakiensem occupavit, pro ea munienda conducere visum fuit, si ad ejus ingressum porta aperiretur per mediam ecclesiam, & hac occasione moveri loco corpus debuit. Postquam Varadinum Turcis cessit, Ladislaus Rakoczi (an senioris Georgii ex filio Sigismundo nepos?) ex improviso illud recuperare tentans, ibidem occisus fuit, neque adhuc sciri potest quid ejus corpore factum sit. Georgii Rakoczii Junioris filius Franciscus, in arce Zbero mortuus, una cum filiolo prius defuncto, ibidem sepultus fuerat: sed & illi locum mutare debuerunt: nam simul levati Zboravia, [vel saltem loco moti fuerunt.] Cassoviam deinde vecti sunt ad ecclesiam Societatis Jesu, ubi etiam immunis non mansit Franciscus iste. Nam, ut fama fert, Rebelles occupata Cassovia Collegium possidentes, perfregere cryptam, & a defuncti digito pretiosum annulum extraxerunt. Ita in quartam usque generationem transiit divina ultio; quæ utinam hic finem habeat, parcatque ex eadem familia superstiti Comiti melioris spei juveni, duabusque sororibus Comitissis.

[9] Porro cum Varadinum, anno MDCXCII, die XX Maji, in Cæsaris Leopoldi potestatem feliciter concessit, [Urbe anno 1692 recuperata] cæsis XII Turcarum millibus fame laboranti loco suppetias ferentium; castris aderat noster Franciscus Xaverius Mazoll, qui XXVI Julii ad P. Matthiam Soutermans talibus invigilare rogatum, Viennam sic scripsit. Ante sex hebdomadas, [nihil reliqui inventum.] dum Varadinum advenissem, prima inter ceteras cura mihi fuit, inquirere per memetipsum aliosque in sancti Regis sepulcrum, effigiem, aut alia quæcumque ibi relicta monumenta: sed nec rudera quidem aut vestigia ecclesiæ reperi; dicitur autem hæc Borzkaionorum tumultuum tempore eversa funditus fuisse, & ejus loco interior arx splendidius ædificata.

[10] Quatuor post menses, videlicet XVII Novembris, de eadem re, postquam melius investigari potuit, non valde dissimilia perscripsit P. Georgius Bandovicz, Societatis nostræ tunc Superior Varasdini, ita loquens: Hoc unum dolendum, quod nec foris, nec intus in arce, sit ullum templum. S. Ladislai sacram ædem curiosus investigavi, sed nec vestigium illius reperi, nec ullus vetulorum senum pagensium recordatur, ubinam fuerit; putatur, quod Borzkai anno MDCIV, dum nostros Patres post XX annorum inhabitationem exinde expulisset, eamdem ædem ruinaverit, An sub ruinis novæ ac splendidius ædificatæ arcis, de qua num. 9, lateat sacri Corporis arca lignea, suo fortassis tempore aperiet Deus, quando omnibus utriusque Hungariæ ac vicinarum provinciarum locis a Turcica expurgatis fœce, pristinum ubique splendorem receperit avita religio, & solus Dominus agnoscetur Leopoldus Imperator, quod utinam cito faxit Deus. Interim sancti Regis Caput aut potius Calvariam, ruinis prædictis & avaritiæ subductam vidit Janningus noster, anno MDCC mense Septembri, Jaurini in æde Cathedrali in argenteo busto decore inclusam; redemptam olim, ut aiebant Canonici, ab hæreticis Transilvanis; per Episcopum loci Reverendiss. D. Demetrium Napragium anno MDCXIX in illa Sede sua Episcopali mortuum: ipsumque bustum argenteum illius tempore actum videri potest. Fortasse hæc pretiosa Reliquia contulit aliquid, quod a pluribus jam annis, curante pientissimo Cæsare quem dixi, Leopoldo, Hungarici regni Patronus electus Ladislaus, Viennæ in æde Metropolitana S. Stephani, annua celebretur panegyri, in quibus successive habitæ orationes, uno tomulo impressæ leguntur.

VITA
Ex Ms. Corsendonkano & editione Cracoviensi.

Ladislaus, Rex Hungariæ, Varadini (S.)

BHL Number: 4671


EX MS.

[1] Beatus Rex Ladislaus, Christianiæ fidei cultor eximius, pura mentis devotione Christo servire studuit. [Christianis virtutibus omnibus,] Illustratus enim sancti Spiritus gratia, arridentis sibi atque blandientis mundi gloriam caducam reputans & transitoriam, esurivit & sitivit justitiam, ut ad æternam felicius perveniret patriam. Quamvis enim mundus sibi florens alluderet, in ejus corde tamen aruerat, cujus ipse concupiscentiis crucifixus fuerat. In hoc itaque mortali corpore vivens, jam non ipse, sed in ipso Christus, fidem rectam, veram, Catholicam, in Christo fundatam, in cordibus Patriarcharum & Prophetarum radicatam, Apostolico præconio commendatam, tota mente fideliter amplectendo tenuit. [1 Cor. 3. 12] Super hoc fundamentum, gratum omnipotenti Deo habitaculum, [misericordia imprimis & liberalitate ornatus,] sancti Spiritus sacrarium, ex auro gemmisque & lapidibus pretiosis, secundum Apostolum, ædificavit. Erat enim copiosus in misericordia, longanimis in patientia; pietate Rex serenus, gratiarum donis plenus; cultor justitiæ, patronus pudicitiæ, consolator afflictorum, sublevator oppressorum, miserator orphanorum; pius pater pupillorum, subventorque miserorum; & inopum necessitatibus, misericordiæ visceribus affluens, subveniebat.

[2] In naturalibus autem bonis, divinæ miserationis gratia, [specie quoque Rege digna,] speciali eum prærogativæ præeminentia, supra communem hominum valorem prætulerat. Erat enim manu fortis, visu desiderabilis; & secundum physiognomiam, leonis magnas habens extremitates: statura procerus, ceteris hominibus ab humero supra præeminens: ita quod exuberantem in ipso donorum plenitudinem, ipsa quoque corporis species imperio digna declararet, examinandis judiciis, non tam judicare quam judicari, sibique magis terribile judicium imminere credebat, quam iis qui ab eo judicabantur. Unde rigorem justitiæ, lenitate temperans misericordiæ, talem se erga subditos exhibebat, [æquitatisque ac pietatis studiosissimus,] ut potius ab eis amaretur quam timeretur. Regni quippe gubernaculum non solum honori sibi erat, sed oneri. Non enim sua, sed quæ Jesu Christi sunt, quærebat: propter quod a proprietate rerum & nominum, quasi mutato nomine, ab omni gente sua pius Rex vocabatur: jejuniis & orationibus jugiter insistebat; peccata populi plangebat, & in ara cordis semetipsum Deo hostiam vivam offerebat. Quod si nocturnis vigiliis & prolixioribus orationibus ipsum fatigari contigisset, non delicatum thorum repetebat, sed in exedris ecclesiarum paululum pausabat.

[3] Quadam nocte Waradinense monasterium ingressus est, [noctu orans conspicitur elevatus a terra;] ut oraret. Factum est autem, dum prolixius oraret, quidam cubicularius ejus, qui foris eum solus expectabat, præ nimia mora tædio affectus, surrexit & introspexit; viditque Dominum suum, glorificato corpore, sursum in aëre mirabiliter elevatum. Vere beatum virum, quem adhuc in carne constitutum carnea moles non premebat, sed meritorum sanctitas ad consortium supernum sublevabat! Post hæc latrunculi Bissenorum, a confinia Hungarorum irruperunt, & illinc viros & mulieres captivos abduxerunt: quos ipse cum exercitu suo persequens, venit in solitudinem magnam, nec habebant quod manducarent. Et dum fame periclitaretur exercitus avulsus est ipse ab eis seorsum; [fame laboranti exercitui annonam precibus impetrat,] & in oratione prostratus, implorabat misericordiam Dei; ut qui quondam filios Israël manna de cælo pluens paverat, Christianum populum fame perire non sineret. Cumque ab oratione surgens reverteretur, ecce grex cervorum & bubalorum obviavit ei, & cum ipso simul in medium exercitum, deposita feritate, convenit. Tulit ergo unusquisque ex animalibus quantum sibi sufficiebat, laudantes & glorificantes Deum in Sancto, per quem misericordiam talem consecuti fuerant.

[4] Cum itaque pius Rex Ladislaus armatus esset humilitate, [loca pia fundat aut ditat:] & potens in pietate, præcipuus tamen erat in largitate: omnes enim Ecclesiæ & Monasteria regalia, sive ab ipso, sive a quocumque alio fundata, eleemosynis ejus sunt locupletata: unde merito usque in hodiernum diem eleemosynas ejus enarrat omnis Ecclesia Hungarorum. Duos quoque Episcopatus ordinavit, & Regia largitate locupletavit: erat enim magnus & munificus secundum nomen suum gloriosum. Nam si etymologiæ nominis ejus alludamus, Ladislaus quasi laus divinitus data populis dicitur, b Laos enim populus interpretatur; Dosis autem, dans vel datum sive datio; prima vero syllaba nominis ejus, Laus est per paragogen. Hierosolymam se iturum voverat, ut ubi sanguis Domini nostri Jesu Christi pro redemptione nostra fusus, [belli sacri cupidus,] ipse ibi sanguine suo contra inimicos Crucis Christi dimicaret. Duces autem Francorum, Lotharingorum & Alemannorum, qui cum exercitu Domini illuc profecturi erant, omnes pariter pium Regem Ladislaum, digne dignum sibi Ducem ac præceptorem præficere concorditer disposuerant.

[5] Prius autem quam de Francia & Alemannia ceterisque occidentalibus regionibus exercitus Domini in Hungariam convenirent, pius Rex, [cogitur contra Bohemos proficisci;] urgente necessitate, contra Bohemos in expeditionem profectus est: ibique repentina ægritudine correptus, viribus corporis cœpit omnino destitui: convocatisque Regni Principibus indicavit, dissolutionem sui corporis imminere. Quo clamor multitudinis, plangentium, lamentantium, [in eaque expeditione pie mortuus,] & gementium mortem piissimi Regis Ladislai, usque in cælum extollitur. Sed pius Rex, accepta Eucharistia corporis & sanguinis Domini nostri Jesu Christi, in quem fideliter credidit, & quem tota mente dilexit, feliciter migravit ad Dominum. Planxit autem eum universa multitudo Hungarorum, clerus & populus, simul in unum dives & pauper, juvenes & virgines, continuo trium annorum spatio, in vestibus squalidis, choreas non duxerunt, & omne genus musicorum & delinitiva dulcisona ultra tempus luctus siluerunt.

[6] Cum autem fideles sui corpus ipsius Waradinum, efferrent, [Varadinū defertur sepeliendus.] præ labore & mœrore defatigati dormierunt. Cumque sopore gravati plus justo demorarentur, currus in quo positum fuerat corpus ejus, sine subvectione & absque omni adminiculo cujuslibet animalis, recto itinere Waradinum ducitur. Vigilantes autem, & currum non invenientes, contristati cœperunt per loca discurrere: inveneruntque currum, versus Waradinum ultro currentem, & sanctum corpus in eo positum. Videntes itaque miraculum, [In eum blasphemus graviter punitur,] quod corpus beati Confessoris ad locum, quem ipse præelegerat, divinitus deferretur; Deo gratias agentes, laudaverunt Deum. Cum autem multitudo magna, officium humanitatis exhibendo, sepulturæ ejus assisteret; quidam de circumstantibus dicebat corpus fœtere, reliquis omnibus suavissimam odoris fragrantiam sentientibus: retortumque est illico mentum illius ad dorsum ejus, & reflecti non poterat. Qui seipsum divina ultione debilitatum videns, miserabiliter clamabat; Peccavi in Sanctum Dei: & procidens ante sepulcrum B. Ladislai misericordiam ejus imploravit. Avulsa est itaque cutis cum carne menti sui, quæ dorso ejus inhæserat: & ipse quidem sanitatem recuperavit, sed cicatrix ruptæ cutis in mento ejus occalluit.

[7] Quidam Miles, necessitate urgente, argenteam scutellam suam, quam patri suo pius Rex donaverat, Comiti venalem exposuit; [uti etiam perjurus ad ejus sepulcrum,] quam idem Comes, ardore cupiditatis tactus, a se furtim sublatam esse confinxit. Per sententiam itaque judiciariam dictum est, quod eadem scutella poneretur super sepulcrum Ladislai, ut comprobaret Dominus, uter eorum eam juste deberet habere. Comes ergo nimium de se præsumendo, scutellam accepturus sepulcro appropinquavit: statimque cecidit quasi mortuus, & vehementer attonitus, nec scutellam accipere, neque de terra poterat surgere. Pauper vero miles, ad sepulcrum similiter accedens, quod suum erat, Deo gratias agens, accepit.

[8] Nostris quoque temporibus Deus multis mirabilibus sanctum Confessorem suum Ladislaum glorificavit. Nam anno Domini millesimo centesimo nonagesimo secundo, sanctum corpus c ejus canonizatum est. Tunc itaque ex causis superioribus lege naturæ mutata, [Canonizatus an. 1192,] privationem ordine regressibili sequi cœpit habitus. Plures enim cæci, per merita beati Regis Ladislai, sunt illuminati; cecideruntque ab eorum oculis tamquam squammæ albuginis scedulæ; [claret miraculis,] quas etiam viri religiosi viderunt, qui etiam veritati testimonium perhibuerunt. Multi quoque, relaxatis linguæ vinculis, facultatem recte loquendi ceperunt. Claudi, paralytici, variisque languoribus diuturno tempore attriti, ad sepulcrum ejus venientes, implorato ejus adjutorio, sanati sunt. Singuli quoque piissimum Confessorem pro suis necessitatibus invocantes, optata beneficia perceperunt.

[9] In ipsa etiam hora Canonizationis, quidam puer, cui loco manuum & pedum, tumida carnis massa, [& stellā supra locum apparente.] ossibus penitus carens, fluitabat; meritis ejusdem Sancti, ossibus increcentibus, perfectam manuum & pedum sanitatem suscepit. Eadem etiam hora diei quasi sexta rutilans stella præclari fulgoris stetit supra in directo Monasterii, ubi sanctum corpus positum fuerat. Hoc autem maxima multitudo contra Monasterium congregatorum, per spatium duarum fere horarum, perspicue videntes; quidam, ad solennitatem ejus veniens, in via mundatus est.

[10] Post hæc autem; anno millesimo ducentesimo, quarto Kal. Junii, ipso die d Pentecostes, Canonicis orantibus & primæ Horæ Officium celebrantibus, [Anno 1200 curatur contracta.] quædam mulier, cujus manus & brachia pectori suo connexa fuerant, ad sepulcrum B. Ladislai sanata est. Sed & in aliis multis partibus late patentis Hungariæ, & circumadjacentibus regionibus, plurima miracula & copiosa beneficia fidelibus, ejus patrocinia implorantibus, exhibita sunt: quæ non sunt scripta in hoc libro, ne tædiosa prolixitas legentibus fastidium ingereret. Hæc autem scripta sunt, ut audientes & legentes, per intercessionem piissimi Ladislai, sic transeant per bona temporalia, quod & æterna consequantur gaudia; præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Ita etiam impressum est; Bessenos tamen mallem scribere, vix enim dubito quin nomen a Bessis Traciæ populis deductum sit in eam regionem, quam, hodiedum Bessarabiam dictam, Danubius dividit a Bulgaria, quamque sub Turcarum dominio possident Tartari Budziacenses, quos utinam inde tandem Poloni expellant, graves & perpetuis incursionibus infestos vicinos. Bonfinius Chunos appellare maluit.

b Nunc eruditi rident etymologicas ejusmodi nugas; tantoque magis quanto certius tenent, Slavicæ originis nomen esse, & ex ejus linguæ radicibus petendam onomatopœæ rationem.

c Phrasis hæc est illius temporis, inde sumpta, quod Canonizationis decretum sequi soleret corporis de terra elevatio. Ita Balbinus noster, in Epitome Rerum Bohemicarum pag 188, adducit vetus Ms, quo narratur, quod, cum ad tumulum S. Guntheri in Brzenote innumera miracula operaretur Deus, congregati Antistites Alexandrum Papam duxerint supplicandum, ut talis & tanti viri corpus, qui mundum sua vita illustrabat, in catalogo Sanctorum dignaretur adscribere. Colitur is 9 Octobris. Pontifex autem qui anno 1192 S. Ladislaum canonizasset, fuerit Cælestinus II. Bonfinius anno centesimo tertio post mortem inter Divos relatum esse scribit, quo indicaretur annus 1198, quando Cælestinus III obierat 8 Januarii, & jam successerat Innocentius III.

d Imo quinto Kal. Junii, vel Feria II Pentecostes; anno enim 1200 litt. Dominicali A. Pascha fuit celebratum 9 Aprilis, adeoque Pentecoste 28 Maji.

ACTA PROLIXIORA
Ex Antonii Bonfinii Rerum Hungariæ Decade I.

Ladislaus, Rex Hungariæ, Varadini (S.)

EX BONFINIO.

CAPUT I.
Geizæ & Ladislai fratrum reditus ex Polonia in Hungarian, victoriæ de barbaris atque Salomone patruele.

[1] Sancti Stephani, primi Hungariæ Regis, ex fratre Ladislao Calvo pronepos S. Ladislaus fuit, [Geiza & Ladislaus nati in Polonia] una cum majori fratre Geiza natus ex Bela Duce ac postea Rege, apud avum Maternum Miesconem; ad quem Bela se receperat, exulare a sancto Rege cum fratribus jussus. Fratrum senior Andreas erat; hic anno MXLVII regno potitus, cum satis in eo firmus sibi videretur, Christianam religionem, suo permissu paulo ante abolitam, restituit, & unicam haberi jussit; deinde cum se ad senium vergere ac liberis carere animadverteret, fratrem Belam, [Bela patre exule,] missis in Poloniam legatis, ad se venire cum liberis & uxore fecit, ac tertiam ei partem Regni attribuit cum titulo Ducis. Ducta deinde Agmunda, Ruthenorum Ducis filia, ipse Andreas Salomonem genuit: quem cum sibi successorem designasset, neque fratri satis se fidere ostendisset; [ac postea Rege.] hic insidiarum metu ad socerum Polonum refugit: armisque adjutus, cum regnum fraternum invasisset, jamque campo excessurus esset, prælio victus; deficientibus subito ad se Hungaris qui Andream sequebantur, & hoc paulo post mortuo, assumptus in Regem est anno MLVI. Salomon ad socerum Henricum IV Imperatorem se recepit cum uxore Sophia.

[2] Obiit nono Regni anno Bela, Christi MLXV, statimque in defuncti patrui locum successit Salomon, Henrico summis viribus adnitente: [contra Salomonem patruelem in Hungariam vocantur,] & quamvis eo ex Hungaria digresso, patrueles ejus Geiza & Ladislaus armati rediissent, Desiderius tamen Episcopus, fœdus hac conditione ineundum persuasit; ut Salomoni, quamvis juniori, regno cederet Geyza, & veluti legitimo Regi pareret, ipse vero paterno Ducatu potiretur. Hujus monitis precibusque victus Geyza, una cum Ladislao fratre, in totius Hungariæ conspectu in Jauriensi urbe Salomoni se reconciliat. Fœdus inter eos solenne ictum mutuoque juramento munitum; quod, dum Fabiani Sebastianique anniversaria celebrantur, percussum fuisse ferunt. Reconciliatis animis, [cum eoque reconciliati,] Regi cum Geyza Duce & Ladislao mutua caritas & assidua consuetudo intercessit. Subsecutum Pascha in Quinquecclesiensi urbe ab his, cum universa Aulicorum ac Primatum multitudine, celebratum: ubi in D. Petri Basilica inter solennia, Salomon, iterum conclamante populo, a Geyza coronatur. Quod tanta Hungarorum omnium lætitia celebratum, ut diem publicæ hilaritatis inter Fastos retulerint …

[3] Gerendum deinde bellum fuit cum Chunis, semel iterumque Hungariam cum agmine populabundo ingressis Duce Osule, [victoriam de Chunis insignem referunt,] Giulæ Regis Chunorum Præfecto: qui congressum decretorium declinans sese in montem Cherhelem editissimum recipit, ibique communit. Scandunt eum nihilominus, cum equitatu, sub Salomone Hungari arduum montis clivum; Geyza longe consideratior, faciliorem clivum prudentissime captat; quem ubi equitatui suo facilem & benignum invenit, ea subit; repente cum sagittariorum acie congreditur. Ladislaus imprimis se inter confertissimos hostes inserit, primo mo impetu quatuor in fronte pugnantes interficit: [Ladislaus licet vulneratus,] dum quintum subinde petit, gravi ab eo vulnere læditur; sed ne impune quidem, quando hominem stantem obtruncat. Divina mox ope virum, Deo gratissimum curatum ferunt. Hoc impetu consternati sagittariorum animi cedere occepere. Instant eo magis illi, atque in rasa Chunorum ex more capita desæviunt, eaque cucurbitarum more districtis gladiis plane diffringunt.

[4] Sed hic præclarum quoddam Ladislai facinus præterire non possum: [a barbaro raptā virginem eo cæso liberat,] qui cum equitem quemdam raptam virginem equo auferre conspiceret, hominem continuo insectatur, ut sanctæ virginitatis assertor esse videretur. Fugit hostis: hic pro viribus a tergo instat; & cum vulnere impeditus raptorem capere non posset, ad virginem exclamat, mira venustate præditam, ut se prȩcipitem ex equo dedat, hostemque secum trahat. Dicto celerius imperata præstitit puella, quam Varadiensis Episcopi filiam esse rebatur, opinione deceptus. Postquam Chunum equo deturbatum Dux magnanimus conspicatur, indignum fore ratus, non æquo cum hoste & præsertim singulari certamine dimicare; ex equo desilit: eumque securi, quam Hungarico more gestabat, aggressus trucidavit. Nonnulli virginem a tergo Chunum, cum Ladislao colluctatem, surrepta securi percussisse, ac assertori suo succenturiatam fuisse ferunt: contra alii pro hoste supplicasse scribunt. Adjiciunt alii, equum Ladislai, non tam viribus & pernicitate quam natura fuisse præstantem; [ceteros ingenti strage fundit:] quippe qui Domini mandata nutumque mirifice observaret; cui mos erat hostem morsu calceque impetere, numquam deserere dominum, & in periculo maximo miram ingenii dexteritatem adhibere. Superato jam medio clivo, cum hostes se ab Hungaris circumventos conspexere, defectis animis, quo fugerent, nesciebant. Dum feruntur diversi, captivorum multitudo, facta seditione & elato clamore, subreptis armis in hostium terga desævit, eos in infesta Hungarorum arma rejicit. Tanta Chunorum strages in monte patrata, ut nuntius non superfuisse dicatur. Salomon igitur & Geyza cum Ladislao victoria potiti, & gloriosa lætitia exhilarati, in Hungariam rediere. Is publicæ hilaritatis dies inter fastos relatus: gratiæ Deo immortali sacris hymnis actæ, & celebratæ supplicationes.

[5] Tres circiter annos in otio permansere, magnaque inter Principes concordia viguit. [rupta inter patrueles concordia] Vix tertium annum exegerant, cum ecce e Mysia bellum grave suboritur a Bessis & Bulgaris: quibus profligatis captaque Alba, cum ibi repertum thesaurum quadrifariam partiri placuisset, Geyzæ quarta cessit, unde is indignatione summa corripitur … Cumque inter Salomonem & Geyzam simultates & odia hostilis prædæ partitione redintegrarentur, [Ladislaus in Bohemiam se recipit,] majora indies incrementa invenere. Hinc insidias veriti fratres Reguli, hoc imprimis caverunt ne simul utrumque Rex occupare posset; ad Ruthenos placuit auxilii causa abire Ladislaum, tum ad Bohemos. Salomon e contra solitarium Geyzam pugna aggressus vincit & fugat; qui cum Vaciam contenderet, Ladislaum & Otthonem Bohemiæ Ducem ex sorore affinem cum validissimo auxilio properantem offendit: [& fratri auxilia adducit;] quos cum vidisset, in lacrymas statim effusus est … Ladislaus contra præstanti virtute munitus, modo fratrem consolari, modo femineos ejulatus severius increpare; magnitudinis, patientiæ ac fortitudinis admonere … & quando potestas omnis a Deo est, definiendam divino judicio controversiam præstoletur. Prælium hoc ab ineunte vere, paulo ante Quadragesimale jejunium, in Camyensi agro gestum: ubi … Salomon victoria potitus … in campos, præter Danubium Pestumque diffusos … quarto die descendit.

[6] Contra Geyza, Ladislaus & Ottho in silvam, ubi Vacia nunc est, [victi tamē in Vaciam Ins. se recolligunt] quæ viginti millibus passuum aberat, contendere. Magnum quondam ibi nemus fuisse ajunt, ab uno tantum Eremita nuncupatum, cui Vacio nomen erat. Hic humanæ vitæ miseriam abominatus, veraque resipiscentia percitus, in solitudinem istam se receperat, quo saluti suæ commodius ac tutius inserviret: quare virum sanctissimum evasisse, ac Geyzam victoria deinde potitum, locatam ibi cum basilica civitatem ab eo Vaciam nominasse ferunt. Cum in hac silva Ladislai ac Geyzæ copiæ constitissent, ibique Duces, ubi nunc divi Petri ædiculam esse vidimus, [ibique celitus de victoria certificati,] de ineundo cum Salomone prælio disceptarent; ecce Ladislaus, quem Deo carissimum successus ostendit, cum Angelum, delatam e cælo coronam fraterno capiti imposuisse, aspexisset; Vidistine frater, inquit, quo te honore benignitas divina honestavit, & quam dextris nunc auspiciis victoriam potendit? Cælestis e cælis internuntius, aureum tuo capiti diadema imposuit. Proinde bono nunc esto animo, quandoquidem propitia sunt nobis numina. Salomonem insolentia sua furentem fundemus, regnoque cedere cogemus. Contra vero Geyza: Sic Deus omnipotens prodigia ista confirmet, quæ tuis tantum oculis patuere: quod si tua te auspicia frustrata non fuerint, nunc divæ Genitrici vota rite suscipio, me rerum potitum celeberrimam hic basilicam ædificaturum.

[7] Vix hæc dixerat, cum vexilla tolli jussit, ut postero die cum Salomone congrederetur. [redeunt in pugnam;] Inter utrumque Monjurodus mons assurgebat, quem ubi superassent, manum statim cum hoste conserere decreverunt: sed imminente nimia nubium obscuritate remorati, neque montem superant neque pugnæ se commisere. Insequenti nocte in sua quisque statione permansit, hostem expectans. Illucescente die Salomon instructa acie montem ascendit, seque e vertice inimicis ostendit … contra Ladislaus & Geyza, qui suberant planitiemque tenebant; ubi Salomonis copias suspexere, aciem prima hora diei diligentius instruere, Ladislaus sinistrum, Otho dexterum cornu tenere, Geyza in medio se statuere … Divo Martino Ladislaus, ante initam pugnam, ædem vovit, si victoria potiretur; votoque potitus, haud ignobilem fundavit. … Referunt etiam de eo prodigium, a viri sanctitate haud absonum: [& omine felici animati] quippe qui cum equum arrepta lancea conscendisset & vertisset in gyrum, ut & oratione & exemplo militum animos confirmaret, veprem forte inter flectendum hasta tetigit: cui cum mustela candidissima insedisset, veluti imminentis victoriæ nuntia, per hastam in Ducis gremium gratulabunda delabitur. Spectate, inquit, hæc signa, socii, quæ præsentem nobis victoriam promittunt … proinde fortissimis dimicate animis, atque ex auspicato victoriam capessite: me autem recipio, si Deus annuerit, ita hodie pro regni commodo & salute pugnaturum, ut aut victorem Ducem, aut inter confertissimos hostes pulchre occumbentem spectaturi sitis.

[8] Mox dicto celerius pugnæ signum dari jubet, ipseque imprimis magno impetu in hostem fertur: quod ubi viderunt milites, pari quisque ferocia in hostem procurrit. [per singularem Ladislai industriam] Otho Bohemorum Dux, qui in dextro cornu præsidebat, haud quaquam minori impetu pugnam confert. Salomon, qui e monte in campum descenderat, in sinistro cornu Vidum cum Bachiensibus, in dextro Erneum, se cum validissima acie in medio collocarat. … Ladislaus ingenti pietate ductus, dum Fratri Geyzæ admodum timet, ex industria signa cum illo commutarat, ratus (ut accidit) Salomonem imprimis Geyzæ Ducis agmen, quem paulo ante devicerat, extremis conatibus invasurum: quare fraternæ saluti intentus, omnem belli vim in se convertit. Neque consilio frustratus est: Rex enim extemplo, prospectis Geyzæ signis, maximo furore in ejus aciem fertur, sperans superatum quandoque hostem facilius inclinaturum. Vix ipse manum conserere cœperat, cum sibi non cum Geyza, [Salomonem fundunt fugantque.] sed cum Ladislao, viro fortissimo ac invictissimo, rem esse intellexit, & commutata vexilla novit. … Quare dato tergo in Geyzam repente se convertit: Ladislaus … e vestigio eum insequitur, instat a tergo, a fronte Geyza … ad postremum Salomon, cæsa maxima parte suorum, reliquaque capta, cum paucis elabitur … Ladislaus ac Geyza, a secunda hora diei ad serum usque Regem prosequuntur …

[9] Pius autem Ladislaus, insigni victoria potitus, ubi utcumque se collegit, [Ille curata cæsorum hostium sepultura,] & eorum qui ceciderunt, corpora lustravit, in profundissimas lacrymas conversus est, dum secum reputat, omnes qui ceciderant in Christo fuisse fratres … Ast ubi satis ploratum est, cuncta cadavera rite sepelienda curavit; justa cuique pro dignitate, ac votam divo Martino ædem in Moyorod, [S. Martino votum solvit,] adjectis hostium exuviis exolvit; proventus quoque non mediocres adjecit, quibus assiduæ mortuorum celebrarentur exequiæ … Ne illa quidem Ladislai pietas silentio præteriri potest; cum enim porrecta humi cadavera obequitaret, ne quem sui officii relinqueret expertem, ubi inter confertos hostes jacentem Erneum cognovit, non mediocrem pacis amatorem; equo repente desiliit: cruentumque ejus caput amplexatus osculatusque miserabiliter: Hiccine jaces Erneu, inquit, amator pacis, & fraternæ concordiæ publicæque salutis assertor unice? Non hoc probitas, non æquitas tua merebatur. [& luget duces Salomonis defunctos.] Pacem quam in hac vita non invenisti, in altera bene merendo & monendo comparasti … Quare continuo ejus mandato, succolantibus Ernei corpus militibus, eo delatum, ubi nunc Vacia est, honorificeque sepultum. Paulo ulterius inter cadavera agnoscenda victor ipse prodierat, & ecce e latere Vidi corpus offertur, non modo pectore, sed & capite saucium; quod ubi est agnitum: Doleo equidem, inquit, morte tua, Vide, quamvis iniquum in nos animum numquam dissimulasti. Utinam tibi ultra vivere licuisset, ut post resipiscentiam nos Salomoni reconciliare potuisses!

CAPUT II.
Post Geyzæ regnum triennale, Ladislaus, excluso Salomone, eligitur.

[10] Postquam Geyza & Ladislaus victoria potiti, mortuorum corpora nullo sepulcri honore pro cujusque dignitate fraudarant, & justa persolverant; motis castris Danubium transmittunt, [Geiza Rex electus,] ut ad Albam Regalem contendant … Ibi exauctoratis militibus castra solvunt, atque civilius inter Hungaros sese gerunt, ut his liberum esset eum coronare Regem, quem potissimum optarent. Succendebat Pontificum & Optimatum animos hæc haudquaquam simulata modestia: nam quod ceteri anhelarunt, hi virtute potius quam ambitione petere videbantur. Proinde habito frequentissimo conventu, Geyza major natu, omnium consensu & acclamatione, Rex Hungariæ declaratur, & insequenti die ex more coronatur: Ladislaus ab eo Dux Regni pronuntiatur [anno circiter MLXXIV.]

[11] Rerum potitus vir ille optimus, non ad sævitiam vel ad voluptatem, [Vaciensem ecclesiam Deiparæ condit, cum ædicula D. Petri,] sed ad religionem ac solvenda Deo vota animum convertit. Non immemor enim divinæ benignitatis, cum Ladislao in Vaciensem agrum redit, ubi frater ei delatam cælo coronam Angelum imposuisse dixerat: & cum de statuenda ibi Divæ Genitrici basilica cum fratre loqueretur, ubi D. Petri sacellum est; ecce cervus, expansis cornibus insignis, quæ ardentissimæ faces circumsederant, præ oculis apparuit; mox in fugam conversus silvam petiit ininvestigabilis; ibique tantum vestigia fixit, ubi ædes deinde collocata: quem cum milites sagittis insequerentur, in Danubium se projecisse, nec unquam postea visum fuisse memorant. Ladislaus ostenti admiratione correptus; Nimirum, inquit, Dei Angelus erat iste. [loco prodigiose monstrato.] Sed quid faces in cornibus? ait Geyza. Mox Ladislaus: Non cornua, sed alæ, frater, inquit; neque illæ quas ardentes appellas, sunt faces, sed fulgentissimæ pennæ. At ubi fixit vestigia, nobis locum ostendit, ubi basilicam exædificaturi sumus. Quare ubi prima die auguria visa sunt, ne locus numine plenus legitima religione careret, ibi D. Petro ædiculam dicarunt; mox delubrum magnæ Matris statuerunt; multisque villis & ornamentis donarunt. Divæ quoque Virginis ædem Budæ fundaverunt, [item aliam Budæ] cui pestana vectigalia & tres in Symigiensi agro vicos addixerunt, elaboratissimisque eam & aureis vasis exornatam reddidere. Post ubi religioni ac votis factum satis arbitrantur, ad componendum regnum animum adverterunt: gravissima in sicarios ceterosque facinorosos promulgata sunt edicta, salutares quoque leges editæ inhibitæque injuriæ.

[12] Supererat in Mosoviensi agro Salomon * Posonium solum retinens; hunc debellandum poposcit sibi Bessenorum Dux Zultan: ille Leopoldum Austriæ Ducē, S. Leopoldi patrem,in auxilium evocat; Zultanum fundit: Leopoldo pactam subsidii mercedem negat; Henricum quartum Imperatorem contra Hungaros solicitat frustra; [Salomon post aliquā victoriolā] nam hic quoque re infecta reduxit exercitum in Germaniam. Posonium iterum Salomon se recipit: Geyza ubique pacato regno potitur, Magnus ex cognomento dictus. [obsessus Posonii a Ladislao,] Illuc Salomonem se recepisse cum Ladislaus accepisset, haud inscius patruelis insidiarum, nequaquam respirandi tempus illi dandum esse censuit, ea vel maxime tempestate, qua a Germanis destitutum audiverat: proinde Posonium continuo obsidendum decernit, non ut fratrem ad extrema redigat, sed ut invitum fraternam caritatem doceat. Quod ubi factum est, ingens Salomoni ex obsidione accessit desperatio … sed illud quod in hac obsidione contigit, quæ diebus aliquot solvi non potuit, silentio nequaquam prætermittendum.

[13] Ladislaum memorant, mutatis armis, meridie solum mœnibus appropinquasse, velut aliquid exploraturum: [Angelos ei assistere conspicit:] contra spectantibus cunctis, tamquam ad singulare certamen, prodiisse Salomonem; quippe qui hominem non agnoscebat, sed Ladislai militem esse arbitrabatur; cumque ad eum venisset, divino quodam ostento deterritum, pedem retulisse. Interrogantibus deinde militibus, cur hostem, præter institutum & audaciam suam aufugisset? continuo respondisse, se non hominem, sed Divos infestos perhorruisse: spectasse duos Angelos, hostis humero desidentes, qui candentibus & infestis ensibus hominem propugnarent. Tali miraculo eo magis posthac milites reformidasse & observasse ferunt. Item quicumque milites aut bello capti, aut ab ingenti rerum caritate deinceps ad Ladislaum pervenere, ad Salomonem tuto remissi, & ne pro meritis quidem ac dignitate indonati: quare apud hostes tantum gratiæ promeruit, ut apud eos pro amico ac Duce exoptatismo haberetur.

[14] Post hæc cum Salvatoris nostri Natalitia appropinquassent, [Geyza ad pacem inclinatus,] hæc in Saxardia Rex Geyza celebranda curavit. Eum Desiderius Strigonensis Metropolita, cum universo Pontificum collegio Procerumque manu secutus, inter sacrificandum de fraterna concordia, de humana caritate, de publica pace concionem habuit, neque se, neque auditoribus indignam. Hac usque adeo Regis animus commotus, & ita resipiscere visus est; ut, spectante populo, lacrymabundus ad Metropolitæ pedes se dejecerit, suum scelus ingenue professus, quod Salomonis legitime coronati regnum usurparit, [offert Salomoni reddendum regnum:] quod verum Regem exegerit, quod jus denique alienum occuparit: proinde se pœnitentia ductum publice polliceri, usurpatum Salomoni regnum hac æqua conditione continuo redditurum, ut ipse tertiam regni partem ex suscepta corona retineat, quæ Ducalis quondam juris erat; Salomon duas cum primario diademate possideat, quemadmodum olim possidebat quæ juris Regii esse solent. Hac Geyzæ resipiscentia ac dignatione spectatorum animi usque adeo, prægestiente lætitia, exhilarati sunt, ut divinis Regem laudibus extollerent, vere Magni cognomento dignum prædicarent, hunc patrem patriæ ac pacis auctorem ingeminarent. Legati ad Salomonem extemplo creati, qui pacis ac restitutionis conditiones deferrent; quæ si placerent, [dumque conditiones tractantur] tunc ei fore integrum Hungarici regni recipere potestatem. Legati mandata peragunt, responsa referunt, quæ de proposita conditione aliquid deterebant. Sæpe utrimque oratores missi, & ultro citroque conditiones variæ tentatæ, nulla tamen reconciliatio fieri potuit.

[15] Dum agitur de pace, Geyza, adversa valetudine correptus, [moritur 25 Aprilis.] quamvis nil antequam decederet hac reconciliatione avidius affectabat, impos tamen desiderii, VII Kal. Maji rebus humanis excedere coactus est; desideratus æque & deploratus ab omnibus, quando non minus virtutibus quam orthodoxa fide præstabat. Corpus Vaciam delatum, ac celeberrimo funere in basilica D. Virginis, quam exædificarat, sepultum est. Regnavit tres annos … Post funeratum honorifice Geyzam, [Hungari, diffidentes Salomoni,] de Rege eligendo Hungari cogitare cœperunt: & quamvis Salomonem legitimum Regem in finibus haberent, quem tuto revocare potuissent, & ut id facerent quotidie litteris ac precibus quandoque & largitionibus solicitarentur; nequaquam tamen Ladislaum mente obliterare poterant: nam quoties de regni commodo & salute consultabant, nil sanctissimi Ducis probitate ac fortitudine succurrebat optatius.

[16] Viri namque justitiam, pietatem, prudentiam, fortitudinem, [& in Ladislaū propensiores] & imprimis sanctitatem animo repetebant: quippe quem neque arridentem hujusce seculi fortunam magni facere, nec ambitioni obnoxium, nec pravis libidinibus æstuantem; sed mortalia cuncta fastigia contemnentem, & perpetuæ castitatis observantissimum intellexerant. Accedebat animi magnitudo, robur corporis indomitum, item rerum verborumque constantia inaudita, popularitas comitasque, & suorum ac ceterorum caritas ineffabilis: quæ quidem omnia tantam sibi gratiam conciliabant, ut nuncupatissimis hunc votis expeterent & pronuntiarent. Ne miracula quidem viri memoria exciderant; neque fortissima gesta, quæ Ladislaum non solum imperio, sed divinis dignum honoribus præstabant. [animi ac corporis dotibus dignissimum regno,] Item succendebat animos profusæ beneficentiæ liberalitatisque memoria, quam oblivioni nemo tradere poterat. Plerique hunc unicum Hungaricæ pudicitiæ assertorem, confugium miserorum, sanctitatis exemplar, ac suæ gentis liberatorem ingeminabant: humanorum officiorum hunc unicam alii officinam prædicabant. Mendici miseria liberati, depressi qui ejus ope levati fuerant, virgines a raptu vindicatæ doteque donatæ, item coloni illius tutela servati, ceterique ex omni genere hominum & ex universis ordinibus ejus beneficiis affecti, ad regalia comitia certatim convenere, ut sine ambitione & nomenclatore ultro suffragia redderent. Hortabatur ad id omnes majestas aspectus, cum summa venustate conjuncta; item proceritas corporis, ex membrorum consensu valde spectabilis, ceteros homines humerorum tenus præ altitudine eminebat; & in dicendo jure tanto temperamento utebatur, ut non minus justum quam misericordem reputares; quare Pius ex cognomento dictus.

[17] Postquam ad ista comitia Pontifices, Optimates, & ex oppidis ac vicis Magistratus omnis convenere; [detractantē licet ad solium evehunt,] Ladislaum uno consensu Regem declarant; & antequam in comitia descendisset, omnes Regem consalutarunt; dignitatemque hanc obnixius recusantem, urgentissimis precibus acceptare coëgerunt … [anno circiter MLXXVII] regio tamen diademate coronari non permisit, quia Salomonem adhuc vivere intellexerat: [qui citra coronam pro Rege se gerens,] iniquum enim reputabat legitimi Regis usurpare coronam; futuram sibi cum eo concordiam sperabat, quam ex hac modestia promanaturam esse confidebat: nec unquam id insigne suscepit, quousque se legitime hoc accipere non posse intellexit. Plerique id ob contemptum humanæ gloriæ factum memorant. Ad regni fastigium jam evecto, [& recte omnia administrans] nihil profecto fuit antiquius, quam basilicas fundare, incumbere religioni, Sacerdotum collegiis abunde prospicere, ad divinum cultum exemplo suo alios invitare, & nihil colere vehementius quam pietatem, cujus officia ne minima quidem ex parte deseruit. At illud in divo Principe admirabile minus est habitum, quod divino cultui ac gerendis rebus juxta satisfecit, neque alterum alteri impedimento fuit; quandoquidem utrumque præstare difficillimum putetur. Imprimis namque data occasione res Hungaricas amplificavit; quandoquidem Dalmatiam cum Croatia perpetuo jure regno Hungarorum adjecit.

[18] Ea tempestate Zelomirus Rex Dalmatiæ imperabat, cui Ladislai soror uxor erat. Vir sine liberis, [sororis a se defensæ dono] legato conjugi Regno, vita decessit. Regina, variis inimicorum injuriis affecta, & eorum præcipue qui ad tyrannidem aspirabant, a potentissimo fratre petit auxilium. Ladislaus habito delectu exercitum parat, Dalmaticamque expeditionem affinitatis jure suscipit: trajecto Dravo Valeriam universam, [Dalmatiā & Croatiā Hungariæ jungit.] quæ inter Savum Dravumque protenditur, in Dalmatas concitat: sororis inimicos continuo fundit fugatque: occupata oppida recipit: pacatum denique regnum, quod brevi bello recuperarat, integrum sorori restituit. At illa liberorum orbitate laborans, cum neminem haberet cui regnum æquius legaret, fratri repente ac posteris addixit, jussitque deinceps Dalmatiam & Croatiam universam Hungaricæ ditionis haberi. Ex quo quidem tempore Dalmatis & Croatis Hungari jure imperare cœperunt.

CAPUT III.
S. Ladislai de Salomone perjuro, & Chunis ei adjunctis victoriæ.

[19] Ad Salomonem revertamur, qui e Posonio, Romana colonia, assiduas regno incursiones minitabatur. [Cum Salomone Posonii manente] Omnes Antistites Proceresque Pannoniæ, nihil majore solicitudine quotidie cogitabant, quam de reconciliandis Principibus, e quorum concordia pax perpetua sperabatur. Nec res ista confici potuisset, nisi Ladislaum cum justitia, tum pietas ingenita vicisset: siquidem trucem ingenio, & animo inexorabilem Salomonem intelligebat; sed non præteribat illud, patrueli potius quam sibi, nisi viri ferocia & crudelitas inhibuisset, regnum hereditario jure competere. Maluit tandem fraternæ caritatis, quam privati commodi habere rationem. Hac igitur conditione fœdus ictum & quarto regni sui anno inita concordia, ut ea quotannis Salomoni stipendia penderet, quæ regiam addecerent dignitatem; adeundi tamen regni potestate careret, unicus Hungariæ Ladislaus imperaret. Pacis conditionem Salomon accepit.[Rex pius concordiam sancit;] Verum si fratrem constantem fore sensisset, Ladislaum ajunt Regio muneri ultro cessurum, Ducalique tantum dignitate contentum omnino futurum fuisse; sed intercessere Proceres Pontificumque collegia, qui Salomonis restitutionem sanctissimique Regis abdicationem sibi calamitosissimam fore rati, nullam regni partitionem fieri passi sunt; quin etiam prius extrema quæque se subituros prædicabant, quam pientissimum fortissimumque Regem, e cælo datum ac propugnatorem invictissimum deserant. Nec ignorabant quidem, quanta Hungaris mala imminerent, si in sævi Regis manus forte reciderent: inexorabilem ejus iracundiam intelligebant, quod mox rei exitus ostendit.

[20] Reconciliatus namque fratri dirus Salomonis animus aliquantisper acquievit; sed mox vindictæ occasionem e concordia nactus, [qua abusus ille,] de parandis insidiis cogitare cœpit … Proinde Ladislai colloquium in Mosoviensi agro litteris exorat, quo perpetuam inter se concordiam vehementius confirment, sperans sub hoc prætextu eum per insidias se facile circumventurum. Ad statum diem se adfuturum recipit Ladislaus: at is, cum sub divina tutela foret, paucis post diebus clandestino monetur internuntio, in colloquio cum Salomone sibi caveat, paratos a fratre dolos esse sciat, quibus ni prospexerit, mortis sibi periculum imminere sentiet. Commonefactus ad hæc Rex, pari arte cum Salomone certandum esse intellexit. [& in facinore deprehensus] Quare, postquam ad colloquium perventum est, Ladislaus, munitiore præsidio fretus, quod dissimularat, deprehensum in fraude Salomonem circumvenit cepitque. Qui ubi se arte sua captum vidit, neminem profecto alium quam seipsum incusare poterat; & nisi imposita custodia foret prohibitus, de consciscenda sibi morte cogitasset. Captus igitur Salomon Vissigradum ducitur, [capitur,] quæ vetus olim Regia fuerat, conjectusque est in carcerem, non ad dehonestandam dignitatem, sed atrocitatem molliendam … Quamquam autem in fratrem plus æquo Ladislaus sævire videbatur, ut indomitam ejus iram sedaret; numquam tamen diu noctuque a divina oratione cessabat, ut in fraternæ pietatis officium cælesti ope restitutum hominem intueretur. Regnoque sæpe ultro cessisset, in Ducatumque se libentissime redegisset, si resipiscentem quandoque fratrem intellexisset: quem ne regnum assiduo interturbaret publicæ salutis gratia, etiam invitus carcere coërcere cogebatur.

[21] Sed quam Deo abominabilis sit fraterna discordia, id potissimum ostendit. Nam cum D. Stephanus, in veneratione corporis, [qui S. Stephano R. intercedente,] quod annis quinque & quinquaginta delituerat, suum numen indicaturus esset; haud mediocre Ladislao Regi promerendarum hujuscemodi Reliquiarum desiderium inspiravit, ut pro nepotis beneficio divinos sibi honores compararet. Quare Patrum consulto & edicto Regis, triduo viris æque ac mulieribus jejunium indictum, & in delubris omnibus lectisternia; item supplicia apud omnes aras, ut aliqua divinitus signa darentur, quibus omnipotentis Dei voluntatem intelligerent. Quarto die ad ejus sepulcrum frequentissimi convenere, [nec aliter corpus suū elevari patiente] ut e subterraneo fornice sanctissimi Regis corpus exponerent: quod cum tentassent, lapis vi nulla moveri potuit. Consulta Virgo miræ sanctitatis, quæ in Salvatoris cœnobio assiduo versabatur, respondit; eos frustra niti, donec Salomon carcere liberetur. Ladislaus oraculo Virginis auscultans, continuo liberari jubet; jejunium quoque triduanum cum supplicationibus indicit. Quibus rite peractis, cum in basilicam, cum universa Pontificum Procerumque manus iterum convenisset; tactus lapis, qui sepulcro diu inhæserat, facile amoveri passus est, & divi Regis erutæ Reliquiæ … [liber dimissus;]

[22] Salomon e carcere emissus, paucos cum Ladislao dies egit: nam in solitum furorem iracundiamque recidens, ad ulciscendas injurias animum advertit: [Chunos in Ladislaum suscitat] & cum, fraternis, item Antistitum Optimatumque consiliis ac precibus parum obaudiret, dissimulata fuga missionem petit. Diversas trahebatur [in partes] infelix, & quem in Hungaros ac fratrem Potentatum suscitaret, e Christianis nemo sibi offerebatur: quare ad profanos animum adjecit. Succurrit, Guthescum Chunorum Principem, barbara manu potentissimum vicinum, regni ac Transilvani dominatus avidissimum, ad hoc bellum facile suscitari posse. Itaque barbaricum clam auxilium exorat; [promissa iis transilvania;] quo si in pristinam dignitatem restitui possit, pollicetur ac juramento affirmat, se Transilvaniæ regnum Chunorum ditioni perpetuo concessurum, accepturum quoque filiam in uxorem, & æternum cum eo fœdus percussurum. Barbarus, inani spe tractus, coacta ingenti multitudine in Hungariam irrumpit; imprimis duo castella adoritur, quorum uni Ong, [sed una cū ipsis vincitur,] alteri Borsua nomen erat. De Chunorum irruptione tumultus exoritur: Ladislaus confestim cogit exercitum, contendit in Barbaros. Vix rumori credere poterat, qui Salomonem cum Chunorum gente conspirasse referebat. Desperata tandem fraterna salute, continuatis itineribus ad hostium castra pervenit. Curatis corporibus ita forti animo hostem aggreditur, ut dare terga coactos continue fuderit fugaveritque. Ex Chunis decem millia, ex Hungaris vix mille desiderati. Guthescus cum Salomone clandestina sibi fuga salutem comparavit, Rex clara potitus victoria, cum ingenti præda rediit; fecit apud omnes aras rem sacram, & supplicationes pro agendis Deo gratiis celebratæ. Spolia templis Divorum affixa in monumentum victoriæ, divina ope comparatæ: Salvatori erecta ædes.

[23] [nec ultra comparet fuga elapsus.] Interim Salomon cum superstitibus Chunis in Bulgariam convertitur; cæsus a Græcis, & in deserto, ad quod se receperat, oppido obsessus, erumpit evaditque trans Istrum: mox in proximam silvam delatus, sociorum conspectui se subripuit, nusquam ultra visus: nisi forsitan postea semel in Hungaria, atque post longam in eremo pœnitentiam Polæ in Istria sepultus tempore Regis Colmanni seculo forsitan XII inchoato, ubi ut Sanctus colitur XXVI Septembris. Ladislaus, [Regressos Chunos] eum jam diu mortuum fuisse ratus, cum nusquam extaret, ad defensandum ab hostili impetu regnum omnes ingenii nervos intenderat, quando in dextera salutem publicam se ferre, commissamque sibi gentem omni studio gubernandam esse intelligebat. Interea ecce iterum Chunorum furor erupit, & Copulclio Duce Crubi filio in Hungaria sævitur. Primo impetu hæc innumera multitudo Transilvaniam invadit … ea populata superatoque Carpathio monte, in Bithoriensem agrum, ubi Varadinum est, properatur. Ad flumen, cui nunc Unsoer est nomen, [& Transilvaniā depopulatos] castra locata diebus aliquot: post hæc Tibiscum trajicere visum … exercitumque in tres partes dividere … Depopulatis igitur ex composito regionibus, ad vicum quemdam aquamve convenere, quam Rechen appellant; ubi intolerabili præda onusti, confestim redeundi consilium ineunt, gloriose inter se jactantes, Belligerando venimus & venando revertimur. Ex immensa prædæ magnitudine, qua nil majus ante fuerat auditum, hæc insolentia exorta, quando innumera liberorum matronarumque nobilium multitudo captiva abducebatur.

[24] Ladislaus, qui in Illirico tunc agebat, & Slavoniæ regnum, [assecutus, Ladislaus,] a sorore legatum & ab ipso antea propugnatum, ditioni Hungaricæ adjecerat, quando longe aberat, his rebus præsto adesse non potuit. Ast ubi edoctus est, in Transistriana Hungariæ parte a fera gente omnia diripi, initum iter properat, celerem præmittit equitatum, cum cataphractis ipsos diu noctuque subsequitur. Abeuntes Chunos continuatis itineribus ad Themesium amnem cohibet, qui trajecto jam fluvio ad proprias sedes tuto se redire posse credebant. Postquam eo perventum est; unde miserabilis præda spectari poterat, advocata concione; Heu miserabile spectaculum Ladissaus exclamat. Tum in rem præsentem paucis hortatus suos, lacrymarumque profluvio confusus, concitato in hostem equo fertur, rubraque simul vexilla inferri jubet: ceteri pari dolore perciti fortissimum ducem, ne minore quidem animo, subsequuntur. Chuni, postquam se a tergo peti vident, agmen sistunt, seque in aciem instructam redigunt. Acerrima confestim pugna conseritur, [cum eis confligit,] quando his timor, illis suorum caritas & indignatio captivitatis animos obfirmabat. In confertissimum se prælium Rex ingerit: & dum indulget pietati, neque sibi parcit, neque pericula ulla reformidat; cadunt a principio utrimque multi.

[25] Interea captivorum agmen properare jussum, a tergo sibi opem adesse prospectans, [& captivis in hostem conversis] in adurgentes reluctatur. Viri ac mulieres æque se expedire student, solvunt revinctas manus mutua ope, ut a fronte suis opitulentur: quod ubi factum, cum gratulatione voces edunt intensissimas … Chuni in angustias se redactos vident, a tergo gravissime cæduntur, a fronte impedimentis & captivo vel maxime agmine impediuntur … Quare a latere terga dare cœperunt, palantes fugiunt omnes, insequuntur Hungari. Quod ubi a pientissimo Rege visum est, continuo exclamavit: Parcite humano sanguini, [victoria potitur.] parcite milites: sat cruoris hostilis effusum: fugientem capite multitudinem, ut si forte ad orthodoxam fidem animum advertere voluerit, Dei populum amplificemus. Defervente his verbis ira militum, quicumque superfuerant ex Chunis capti; unus tantum servus qui Escenilus dictus est, veluti memorandæ cladis nuntius evasit: Capulchus cum præstantibus initio pugnæ occubuit: parta victoria. Hungari ad carissimum captivitatis agmen, in libertatem dudum assertum, convolarunt: reperit quisque suos, & non tam nomine quam voce agnoscebantur omnes. At ubi publicæ congratulationi satis aliquantisper factum, subito Regis edicto supplicationes Divis indictæ… Deo gratiæ passim actæ; & in perpetuum victoriæ monumentum, cognominatur Themesus amnis, in hodiernum usque diem, a clara infidelium cæde Paganus.

[26] Chunorum populi, cognita ab eo qui evaserat strage suorum, [Iterum superbe provocantes,] publico luctu indicto justitio, Capulchi Ducis ac ceterorum interitum deplorarunt: cumque innumeram suorum manum apud Hungarum captivam detineri sensissent, uno eodemque bello & Ducis mortem ulciscendam, & eam a servitute vindicandam decrevere. Itaque copias instaurant, & ad redintegrandum exercitum servitia quoque solicitant: pro virili parte auxilia undique contrahunt, Cumanos, Hamaxobios & Ruthenos in Pannoniam ciere conantur. Post hæc legatos ad Ladislaum mittunt, quibus mandata dedere, ut Regem captivos reddere jubeant, aut recusanti subinde bellum indicant, diemque pugnæ præstituant. Cum hi in Ladislai conspectum venissent, [& pugnæ diem præstituentes,] ex mandato captivos insolentissime repetunt, nulla præreverentia usi… Ad futilia verba Rex subrisit; imperiosa verba dicens non decere victos, & tum vel maxime cum a benigno victore sint aliquid petituri, quod magni momenti esse videatur. Commemorat Chunorum injurias, qui nullo Pannonum bello lacessiti, jam tertio Hungariam invaserint, & animo plus quam hostili homines ac pecora abegerint. Proinde hujuscemodi superbiæ nihil indulgendum esse affirmat, ac re infecta abire jubet. Qui prius quam pedem retro ferrent, e vestigio belli diem indicunt.

[27] Quam primum, Rex munitissimum cogit equitatum, [aggressus Sanctus,] oppidatim & pagatim homines evocat: ad regni fines quam ocissime contendit, ut ante diem hostibus occurrat, neve hos regnum ingredi patiatur. Contra ad præstitutum diem illi cum innumera multitudine adfuere; haud procul ab Istri ripa Sabbathi die ex composito pugnam ineunt: & cum collatis utrimque signis & obstinatissimis etiam animis pugnarent, nihil tunc Ladislao occurrit antiquius, quam cum eorum Duce singulari bello certare. [cæso ipsorū Rege Alco,] Quare declinato cum plerisque congressu, passim Chunorum Regem inquirit & usquequaque discursans, Acum, Acum ingeminat. At ille, peculiare prælium detrectare non ausus, extemplo adfuit. Inito congressu & tentatis Ladislai viribus, ita animo concidit, ut ad primum securis ictum capite nutarit, & adjecto mox ense transfossus expirarit. Spectata Ducis Aci morte, Chuni animis consternati, instantibus Hungaris terga dare coacti: palantes deinde fugiunt, passimque cæduntur: [ad internecionem delet.] in insolentissimam Rex barbariem usque adeo sævit, ut paucos captivos fecerit; nec minus suorum ferociam præter morem in hostem sævire permisit, ne ulterius Chunico bello vexaretur Hungaria. Ad postremum insigni victoria potitus, opima divo patri Stephano spolia retulit, cumulatissimasque Deo gratias indictis supplicationibus exolvit…

CAPUT IV.
Regno undequaque pacato Dux sacri belli postulatus Ladislaus, in ejus procinctu moritur.

[28] Post Chunorum a stragem, Roxanorum bellum exortum est, [Data Ruthenis supplicibus pace] quos Ruthenos nunc appellant, regionem vero Ruxiam dicunt, Roxolanos Latini frequentius nominant. Ladislaus autem attritis Chunis, Rutenos aggreditur, quando eos in se Chunos suscitasse, misisse auxilia, ac hominibus commeatibusque jam ter bellum fovisse noverat. At illi, meliori consilio freti, non armis, sed obsequio nobilissimum Principem superandum censuerunt. Nec consilio falsi sunt: nam cum supplices eum adivissent, ingenueque culpam faterentur, & imperata se cuncta plane facturos reciperent; ipse confestim errata remisit, & clementi ita animo omnes amplexatus est, ut non tam vi quam pietate hostem sibi omnino reconciliarit.

[29] Polonicum deinde bellum exarsit, quia cum Rutenis & Chunis in Hungaros conjurasse rumor erat. Ladislaus igitur, [Ladislaus socios eorū Polonos prælio superat,] cum hostem potius audacia quam cunctatione deterendum censeret, post cæsos ad internecionem Chunos, & acceptos in deditionem Rutenos, in Polonos se convertit; quos neque necessitas sanguinis, neque vetus amicitia, neque vicinitatis jura in officio retinuerant. Jam Sarmatiæ fines penetrarat, cum Polonorum occurrit exercitus. Aliquamdiu acerrime pugnatum est, & utrimque multi cecidere. Polonica tandem acies inclinavit. Instat vehementius crescente spe Hungarus: [Cracoviā obsidet,] sed cum in fugam effunderetur hostis, illius impetus ultra remorari non potuit: fugientem usquequaque cædit, & e victoria tantum animi victor accipit, quousque Graccoviam, b a Gracco Romano cive conditam, & Polonorum Regiam non pervenerit, nusquam pedem sistere voluerit. At ubi ad metropolim perventum est, Ladislaus urbem acerrima obsidione circumvenit… Jam in tertium mensem propagabatur obsessio, ac magna fames & rerum fere omnium egestas, juxta obsessos & obsidentes incessit: commentum vero novum invenit ingeniosa necessitas. [& simulata annonæ suis in castris copia,] Intempesta nocte Regis edicto quisque miles, ocream galeamve effossa terra completam ante urbis mœnia conferre jubetur: quod ubi factum est, congestæ terræ mox tumulus haud mediocris exurgit, quem farina quam primum Rex aspergi jubet. Illucescente die, oppidani editissimum farinæ montem ante muros arcis aspiciunt, hostium commeatibus invident ac pariter admirantur, urbanam commiserantur inopiam. [ad deditionē inducit,] Publicæ mox salutis consilium ineunt: se cibariorum egenos & ad extrema redactos, longam hostium obsidionem, qui re frumentaria diutissime se muniverant, ultra tolerare non posse; imo tanta jam fame laborare, ut vix in horam resistere liceat: quare insequenti die sese cum arce dedunt. Rex, castigata aliquantulum eorum pervicacia, post humilem deditionem, jus omne cum civitate restituit; in posterum admonuit, ne contempto amplius amicitiæ jure, in Hungaros quidquam molirentur: quod se facturos omnes recepere.

[30] Deinceps in Boëmiam declinatum iter; ubi cum aliquot infestos habuerit olim sibi populos, exacta injuriarum ultione, multisque in captivitatem assertis, [ac denique etiam Bohemos castigat,] cum dexterrimo ubique ejusdem fortunæ tenore, veluti gloriosissimus victor, in Hungariam cum ditato jam exercitu se recepit. Cum post bella se in otium revocasset, in Bithoriensi agro inter venandum cælesti admonetur internuntio, ut ad Chrysium fluvium Divæ Virgini basilicam dicaret, eamque adjecto populo muniret, quem locum magnæ Matri gratissimum futurum significabat. [Varadinum condit,] Divina statim mandata præstitit, magnificentissimam ædem erexit, eique Pontificem præfecit; oppidum fundavit, Varadinumque jussit appellari; Pontificiam ædem amplissima donatione, divini cultus gratia, exornavit. Cum Henrici summique Pontificis discordiam Germani iniquo animo tolerarent: [oblatum a Germanis imperium recusat.] eum ad capessendum Romanum Imperium multis etiam precibus invitarunt: sed cum obstinatissime recusantem invenissent, Rodulfum declararunt, Saxoniæ Principem.

[31] Nihil avidius anhelabat Ladislaus, quam expeditionis Hierosolymitanȩ prȩfecturam … Augebat spem jam rumor effusus, Petrum Eremitam, Gallica gente natum ac mira vitæ probitate præditum, e sancta peregrinatione reversum, D. Petri c jussu non modo Romanum Pontificem, sed Gallos, Hispanos ac Germanos monuisse, Palȩstinam & augustissima illa loca, [Ad Petri Eremitæ prædicationem] ubi Salvator mundi & natus & mortuus est, omnino a Saracenis asserenda … quin & Urbanum, in Galliam profectum, ad Montemclarum in Arvernis frequentissimam habuisse synodum, cunctisque qui aderant Principibus suscipiendam hanc expeditionem persuasisse; Gothofredum, Eustachium & Balduinum præstantissimo Bulioniorum genere natos, Bononiæ Gallicæ Regulos; item Podiensem Antistitem, Raymundum S. Ægidii Comitem; præterea Hugonem magnum Philippi Gallorum Regis fratrem; duos Robertos, alterum Normanniæ, alterum Flandriæ Principem; & Stephanum denique, Carnoti Regulum, sanctissimæ militiæ ultro nomina dedisse; quin & trecenta hominum millia promulgato bello, deposita toga sumpsisse sagum, dextrumque humerum signo Crucis inscripsisse, [pro recuperanda Terra sancta armati Christiani,] quod anno nonagesimo quarto supra millesimum plerique contigisse memorant … Ad Ladislaum, salutari hac gloria succensum, & ad Bodrogum oppidum Paschalia festa celebrantem, ecce ex Gallia, Hispania & Britannia legati veniunt … qui Regem instantissime orabant, ut, cum Pontificia auctoritate ac populi Christiani jussu, [ducem sibi optant Ladislaum:] pro asserendo a Saracenorum potestate Salvatoris nostri sepulcro, hanc susciperet expeditionem; delegatam sacrosancti exercitus præfecturam & gubernationem libenter acciperet; neque sacrarum legionum recusaret Imperium, quæ inexpiabiles infidelitatis injurias sint ulturæ.

[32] Rex pluribus exorari se non permisit: Jesu Christo optimo maximo, quod tam præclarum facinus suæ plebi optimatibusque inspirarit; deinde Christianorum Potentatibus, vel his maxime qui legationis officio gloriosissimam Præfecturam detulerint, gratias egit: sacram expeditionem laudavit; ac demum hilari fortique animo sanctissimum accepit imperium, legatosque honorifice tractatos & ample donatos remisit. In illis item solennibus, [qui adjuncto sibi Bohemiæ Duce, nepote suo,] cunctis Hungariæ Antistitibusque Optimatibusque, se expeditionem Hierosolymitanam eo anno perfecturum, significavit: quare omnes amplexatus, commendata regni salute, tristes lacrymabundosque dimisit. Deinde ad Conradum Boëmorum Ducem d Othonis filium, suumque ex sorore nepotem ex templo tabellarium mittit; qui delatum sibi expeditionis Hierosolymitanæ imperium significaret, juberetque juvenem se militiæ accingere, componere domum, exercitum ad ulciscendas Salvatoris injurias pro sua virili comparare. Libentissimo animo imperata suscipit nepos, ad statum diem adfuturum pollicetur, salutari expeditione admodum exhilaratus.

[33] Dum peregrino uterque bello se accingit, ecce Sentapolcus, e qui arcta juvenem necessitate contingebat, [dum eidem suorū perfidia expulso,] Conradi Ducis nomine, ac intempesta nocte Pragam adit capitque. Postero die a conjuratis honorifice susceptus, favente Pontifice Pragensi, tyrannidem occupat; Conradus dominatu exactus, ad avunculum effugit, consanguinei facinus enarrat, implorat auxilium, pater namque fidem & antiqua beneficia memorat. At Rex, meritorum f Othonis haud quaquam immemor, non modo auxiliares copias, sed pro restituendo nepote se & imperatorem & militem fore pollicetur. Exercitum igitur continuo cogi jubet, & validissimum parat equitatum: quin & alios ex fratre Geyza nepotes duos bello se accingere præcipit; quorum alteri Golomanno, [una cum nepotibus Geizæ filiis succurrere parat,] Almo vero alteri nomen erat. Almum Colomanno magis amabat, quando hunc multi sanguinis effusorem, contra vero illum mitiorem e sapientia sua fore prospexerat. Quare Colomannum Sacerdotio destinarat, ut dirum religione mitesceret ingenium, & hoc consilio motus Agriensem Episcopum declaravit. Quod ubi nepoti significatum est, in sequenti nocte in Poloniam effugit, ingenita ferocia ductus, neq; veterum rerum ignarus patrem & avum a Polonis olim honorifice exceptos: plerique juvenem nobiles secuti. Colomanni fugam iniquo animo Rex tulit, improbitatem indolis abominatus: comparatisque tandem copiis, in Bohemiam contendit.

[34] Vix fines attigerat, ecce eum morbus incessit & languor ingens; quare Principes Antistitesque omnes confestim imperat acciri, [morbo corripitur,] ut rebus consulat Hungaricis, & antequam humanis excedat, de futuro Rege disponat. Item ad Colomannum, Marcellum Presbyterum magna sanctitate præditum & Petrum Comitem oratores mittit, qui suo nomine eum e Polonia revocent. Increbrescente deinde ægritudine, [Almum nepotem declarat successorem,] convocatis Optimatibus, Almum, mitiore ingenio ac præstantiore indole adolescentem, regno sibi succedere jubet. Mox ex testamento quæcumque apud eum bona comperta sunt, omnia basilicis cœnobiisque sacris legat; nullamque in Hungaria ædem beneficentiæ suæ reliquit expertem. Postero die Rex ille, sanctissimus omnium populorum judicio habitus, anno salutis nonagesimo quinto g supra millesimum, tertio Kalendas Augustas, anno regni sui h undeviceno, in Domino obdormivit. [& moritur 1095,] Sine liberis aliqui decessisse ferunt, neque an uxorem duxerit satis constat; nisi quod ex epitaphio quodam sepulturæ inscripto ad Vispriniensem basilicam, in quam Antistes quidam Geslæ & Olhait Reginarum ossa congessit, [probari videatur ipsarum ultimam Ladislao junctam fuisse.] Epigramma tale est, [Stephani] i & Ladislai, sanctissimorum Pannoniæ Regum, [mascula nulla prole suscepta,] consortum hic ossa quiescunt. Quod ego haud difficulter crediderim, cum Pyriscam Ladislai filiam, & Constantinopolitano Imperatori collocatam, Annales plane tradant: nomen Imperatoris prætermittunt, quem Emmanuelem k fuisse puto. Corpus Ladislai Varadini honorificentissimis exequiis sepultum est. Almus autem, [Varadini sepultus.] bona simplicitate ductus, Colomanno, e Polonia redeunti, regno cessit, ne primogenituræ fratrem jure defraudare videretur.

ANNOTATA D. P.

a Χοῦνοι Ptolomæo, aliis Uni & Hunni, qui & Avares medio ævo, aptius in vita, & congruo mediæ ætati vocabulo Besseni.

b Communius Cracovia. Verum de hujusmodi obsidione, aut ullo omnino Hungarorum adversus Polonos motu, nihil in hujus gentis historiis legas: & mortuo Boleslao Rege, S. Stanislai interfectore, vel eadem qua Salomon Hungarus fortuna alicubi delitescente, haud omnino infeliciter Polonos regebat Wladislaus Dux.

c Certum est, rediisse Petrum ex Palæstina an. 1093, aditoque Urbano Papa, totum sequentem annum impendisse concitandis Principibus Christianis; hinc infra corrigo manifestum errorem, quo res hæc acta dicitur 1084, & scribo 1094: non enim possum persuaderi sic exorbitasse Bonfinium: melius tamen notaretur annus 1095, cujus mense Novembri celebrata est Synodus Claromontana hic commemorata, & Crucem Principes accepere.

d Ex Cosma Pragensis Ecclesiæ Decano, usque ad annum 1126 historias Bohemiæ prosecuto, constat, Brevoslao Duci Bohemiæ ex Juditha Teutonica fuisse filios quinque, Sbigneum & Wratislaum, Conradum, Jaromirum, & Ottonem, natos omnes ante annum 1040: quorum tres primi mutuo sibi successere in Ducatu seu mavis Regno; & secundus, maluit Conrado fratri ipsum relinquere, quam filio Bretislao, ex Adilita Hungara genito. Sed Conradi brevis dominatus fuit, septem scilicet mensium & dierum septemdecim: post quos, ipso adhuc anno 1092 mense Augusto, successit Bretislaus II; quem, non vero Conradum, potuit S. Ladislaus suum ex sorore nepotem vocare; sive Adilita soror ejus germana fuerit, seu potius patruelis; filia (ut Balbinus ait) Andreæ Regis Hungariæ. Hic etiam juvenis dici potuit, non autem Conradus, jam quinquagenario major.

e Idem Cosmas ad annum 1091 meminit duorum Ottonis prædicti, & ceteris fratribus præmortui, filiorum Zuatopluk & Ortik, quibus, suo in Moravia patrimonio exclusis a patruo Wratislao, quia favebat Conradus, nonnullam fratris sui indignationem incurrit: hic ergo Zuatopluk, sua recuperaturus, potuit astu aliquo Pragam occupasse Bretislao excluso, & hæc Ladislao causa fuisse movendi in Bohemiam: nihil tamen horum scribit Cosmas.

f Multa quidem præclara Ottonis Bohemi facta recensentur a Bonfinio, sed hæc non debebant Ladislaum movere, ut contra Zuatoplucum ejus filium accingeretur. Erraverit igitur tota Bohemicorum Ducum & Principum stirpe Bonfinius.

g Imo nonagesimo sexto; alias legi non potuisset Dux belli sacri, primum Claromonte sub hiemem conflati.

h Ergo ex sententia Bonfinii regnare cœperat circa annum 1077, & frater ejus Geyza circa 1074; atque ita constant quæ supra num. 10 & 17, ex nostro calculo interjecimus tempora.

i Evidentem, & librariorum incuriæ imputandam lacunam ex certa scientia supplere fuit facile, cum constet S. Stephano Regi uxorem fuisse Gisilam, S. Henrici Imperatoris sororem.

k Ast Emmanuel primum an. 1143 patri Joanni Comneno successit in Imperium; sciturque uxorem habuisse Bertham, Conradi Imperatoris affinem, & vixisse usque ad an. 1180. Melius Cangius inter familias Augustas Byzantinas Joannem seu Calo Joannem ipsum intelligit, qui, teste Zonara, superstite adhuc parente Joanne seniore, ante annum 1105 uxorem duxerat Irenen, Hungariæ Regis filiam: excessit autem hæc e vivis, marito adhuc superstite, anno 1124. Ubi notat Cangius moris Græcorum fuisse, nomina Imperatricum suarum a barbaris acceptarum, utpote ipsis Barbara mutare in alia sibi familiariora, uti etiam Emmanuelis prædicti uxori factum; & plerumque placuisse nomen Irenes, quod pacem significat, quia tales plerumque assumebantur, pacis ineundæ vel firmandæ causa.

DE BEATO BENEVENUTO
ORDINIS MINORUM CORNETI IN APULIA.

CIRCA MCCXXXII

SYLLOGE HISTORICA.
De ejus approbato cultu, vitæque & miraculorum epitome.

Benvenutus Eugubinus, Corneti in Apulia Ordinis Minorum (S.)

AUCTORE D. P.

Duplex Cornetum memorant Ordinis Seraphici Annales, a Waddingo conscripti, & ab Haroldo contracti; unum ab altero ibidem non aliter distinctum, [Duplex Cornetum] quam quod vetustior distributio Provinciarum ex Bartholomæo Pisano apud Haroldum ad an. 1540, scripta sub annum 1400, Custodiæ Capitanatæ in Provincia S. Angeli adscribat Cornetum ultimo loco; & Custodiæ Viterbiensi sub Provincia Romana tertio loco, etiam Cornetum; quod postremum ne Patres Romani dimitterent propter aëris inclementiam, intercessit Julius II, anno MDVI: & ad annum 1291 dicit Waddingus num. 12, [non satis distinctum ab auctoribus.] quod ibi S. Franciscus mortuum puerum revocavit ad vitam: id quod Petrus Rodulfius Tossinianensis, fol. 85 Historiarum Seraphicæ Religionis, alteri loco adscribere videtur, cum ait: Est autem Cornetum Apuliæ oppidum, ubi B. P. Franciscus puerum octennem, Bartholomæum nomine, ingenti pondere oppressum, & letali ostii cujusdam prægrandis collisione quassatum, quasi a somno suscitatum liberavit: quæ verba dum ad annum 1232 num. 18 transcribit Waddingus, vel pueros duos distinxit vel loca non discrevit.

[2] [In eo quod apud Apulos est mortuus B. Benvenutus,] In hoc Apuliæ Corneto, inter confinia Melfiensis, Rapollanæ, & Venusinæ diœceseon, invicem propinquissimarum, circa annum MCCXXXII creditur a Waddingo obiisse B. Benevenutus, pro cujus Canonizatione mox actum anno quarto post; & a Gregorio Papa IX commissum examen Melfiensi, Melfitensi, & Venusino Episcopis (Rapollario tunc forte reprobato ut illegitimo, qui quidem non segniter in opus incubuerunt, inquit Waddingus & constat ex Lectione IX Officii proprii; sed temporis turbulentia, [a Sede Apost. coli permittitur] & rerum magnarum agendarum pondus fecerunt, ut differretur ulterior de hac retractatus. Interim concessum a Pontifice (teste Mariano) ut in tribus vicinis Episcopatibus ejus celebraretur festum, & de eo divinum recitaretur Officium. Eæ si de vita sumptæ fuerunt, adhuc desiderantur: nam de solis miraculis sunt illæ novem, quas infra damus & invenimus Neapoli apud Patres Theatinos S. Pauli inter Collectanea Mss. Antonii Caracioli tomo 1 de Vitis sanctorum Confessorum; ex quibus discimus, habuisse quidem Corneti Fratres Minores conventum & ecclesiam S. Antonii; apud eos tamen tumulatum Benvenutum non fuisse, sicut dicit Tossinianensis, [cum Lectionibus propriis quæ hic dantur.] sed in Collegiata vel saltem Parochiali ecclesia S. Petri ejus extitisse sepulcrum; nisi forte hinc illuc facta est translatio aliqua; de qua ne quid nunc sciri possit, facit desolatio loci tanta, ut non modo vestigia amplius nulla, sed nec memoria supersit vicinis, quemadmodum nobis anno MDCLXXVI scripsit Bariensis nostri Collegii tunc Rector Ignatius Zacharias. Sed neque anno MDXVI, quando scripta est posterior Distributio Conventuum apud Haroldum, ulla supererat talis conventus notitia.

[3] [Breve Gregorii 9] Gregorii Papæ IX Breve ad prædictos Episcopos hujusmodi recitat Waddingus: Mirabilis Deus in Sanctis suis, ut suæ virtutis potentiam mirabiliter manifestet, & salutis nostræ causam mirabiliter operetur; fideles suos, quos semper coronat in cælo, in mundo etiam frequenter honorat; ad eorum memorias signa faciens & prodigia, per quæ pravitas confundatur hæretica, & fides catholica confirmetur. Nos ergo quantas possumus, etsi non quantas debemus, omnipotenti Deo gratiarum referimus actiones, qui in diebus nostris, ad confirmationem catholicæ fidei, & confusionem hæreticæ pravitatis, evidenter innovat signa, & mirabilia potenter immutat; faciens illos coruscare miraculis, qui fidem Catholicam tam corde & ore, nec non & opere tenuerunt. Sicut enim dilecti Filii, Clerus & Populus Cornetanus, [de vita & miraculis ejus] nobis per dilectum filium Balsamum Diaconum, & Jacobum Judicem, nuntios suos, & litteras intimarunt; & quorumdam Episcoporum ac Religiosorum litteræ continebant; Dominus tantam piæ memoriæ Fratri Benevenuto gloriam contulit, quod sepulcrum ejus tot & tantis dat coruscare miraculis, ut inter alios Sanctos ejus non invocari suffragium est indignum. Quare nobis humiliter supplicarunt, ut super miraculis, quæ per eum Dominus operatur, testimonia recipi faceremus. Verum, [cognoscere jubentis Episcopos,] quia in tam sancto negotio non est nisi maturitate & gravitate debita procedendum; de discretione vestra plenam in Domino fiduciam obtinentes, mandamus, quatenus, adscitis vobis viris religiosis & Deum timentibus, de virtute morum & veritate signorum, operibus videlicet & miraculis, diligentissime inquirentes, depositiones Testium receptorum, sub sigillis vestris, servetis inclusas; ut cum a nobis fueritis requisiti, eas ad Sedem Apostolicam fideliter transmittatis &c. Datum Viterbii VIII Kalendas Aprilis, anno decimo.

[4] [Melfiensem,] Melphiensis Episcopus tunc fortassis fuerit Richerius, doctrina ac vitæ sanctimonia insignis ab an. MCCXIII: qui ejusdem seculi anno XXIV Moniales S. Benedicti e vasta solitudine, ab ecclesia S. Venerii, ad ecclesiam S. Joannis de Iliceto transtulit, teste Ughello, eamque sedem tenuit usque ad Rogerium, an. MCCLII ordinatum. Dixi, fortassis, sub dubio, ne quis alius, hactenus nobis ignotus, intercesserit; sicuti in sede Melfitensi post Joannem indicatum pro anno MCLXXIX, [Melfitensem,] haud dubie sederunt ignoti nobis plures ante Ricardum, integro fere seculo post defunctum: qui tamen huic examini potuit dedisse operam, si ultra triginta annos Ecclesiam istam rexit. [& Venusinum.] Venusinus verosimiliter fuit ille, re ac nomine Bonus, sub quo cœnobium S. Francisci, ab ipsomet Sanctode signatum, surrexit; quique sub prælaudato Gregorio IX injuste cæsus ab iniquo Clerico quodam, multis Martyribus similem mortem obiit. Quem illi, vel duo eorum, Processum formaverunt, mittendum Romam, abolevisse tempus videtur; nunc certe nusquam invenitur, nec est qui illum sibi visum indicet post Bartholomæum Pisanum, apud quem in libro Conformitatum vitæ S. Francisci atque Christi, ille sic legitur contractus in compendium fol. 86 & seqq.

[5] In Corneto jacet Fr. Benevenutus de Eugubio, vita sanctissimus & signis stupendus. Hic fuit laicus, litteras ignorans: qui spretis quæ sunt mundi, [Synopsis virtutum Benevenuti ex Pisano,] B. Francisci vestigiis inhæsit toto nixu. Receptus ad Ordinem, humilitatis suæ exempla declarans, de mandato B. Francisci, ad serviendum leprosis accessit: quibus, ipsorum abominationibus posttergatis, sine querela, uti Christo, servivit. Obedientiæ culmen sic ascendere est conatus, ut ad omnia Prælatorum mandata impiger, & sine mora ac sine querela, pareret. In suis infirmitatibus, quibus a Domino fuit probatus, patientiam supra modum & habere & ostendere est conatus. Amator fuit paupertatis sanctissimæ & zelator, vix extrema victus & habitus requirens, silentii cultor, pietatis visceribus super afflictos affluens. Orationi & contemplationi fuit deditus, adeo ut usque ad horam Tertiam in publicum nullatenus exiret, ne occupatione aliqua perfectas delicias minus pateretur mutari. Honestatis adeo fulsit virtute, ut nec verbo aut facto, aut signo inhonesti quid sit aliquando deprehensum de eo. Et hæc quoad primam examinis imperati partem; quæ eadem, mutata dumtaxat phrasi, [& Waddingo,] habent Tossinianensis & Waddingus ad an. 1222 num. 21: hic autem (verosimiliter ex Mariano) Militis titulo eum ornat, tantumque lacrymarum donum ei tribuit, quod noctes integras flens orabat: additque: Sacrosanctam Eucharistiam toto venerabatur affectu, & vere Deum latentem sub velo comperit; dum ex eodem augustissimo Sacramento multoties prodibat bellus infantulus, ejusque se ingerebat brachiis suaviter stringendus.

[6] Quoad secundam partem Processus de ea hæc nobis proponit idem Pisanus: [item miraculorum aliquot,] Sanctitatem suam ad struunt miracula, per ipsum divinitus operata: de quibus signis non est hæsitandum, cum per Bullam Apostolicam directam a D. Gregorio IX MCCXXXVI ab Episcopis Melfiensi & Venusino sint collecta, examinata & authenticata. Duos mortuos suscitavit, duos liberavit a faucibus mortis; epilepticos quatuor, leprosos duos, dæmoniacos duos, a squinantia unum, contractos & aridos septem. Tres cæcos illuminavit, tribus surdis auditum præbuit, hydropicis & ingratis duobus sanitatem indulsit. Ab infirmitatibus duos, mutum unum, mulierem ulceratam graviter in mamilla, guttosos & apostematicos quinque eripuit. Fr. Joanni de Alto-passo, pecuniam perditam, sibi apparendo habentem, indicavit. Fr. Ægidium de Ordine Minorum, a carnis tentatione sibi apparendo, cinguloque suo cingendo, liberavit. A bruchis campum, cimino plenum eripuit, sibi a quodam commendatum; & alia multa vel plura miracula hic Sanctus peregit. Horum pleraque, cultiori non nihil phrasi, etiam tradit Waddingus ad annum 1232 num. 18, sed præmittit in particulari duo quædam ex Tossinianensi, Marianum verosimiliter secuto, his verbis:

[7] Amillina de Corneto, lepræ morbo percussa erat, supercilia pilis penitus denuda calvebant, [ac specialiter duorū.] & humore ab oculis defluente lumina caligabant: vox raucitatem sonabat, unguesque cadebant a digitis, unde horrori maximo omnibus effecta erat. Ex quo ad preces B. Benevenuti adhuc viventis spe concepta, mox eo mortuo ad tumulum delata, jungens manum [suam manui] S. Benevenuti, cœpit, corporis impedimento paulatim abcedente, [liberari], & sic incolumis evasit. Torta Cornetana, tibiarum contractionem passa, ac doloris angustia amens effecta, meritis Sancti liberata, ad propria rediit. Guilielmus Forzedis, tribus diebus pernoctans, pristinæ sanitati est restitutus. Hæc ibi, [Hinc utcūque habetur annus mortis] quorum primum si fuit ex ore ipsius Amillinæ curatæ exceptum ab examinatoribus, satis certos nos reddit, quod proxime ad veritatem accesserit conjectura Waddingi, mortuum Benevenutum statuentis circa annum MCCXXXIII. Utinam æque certo indicio Arturus a Monasterio in suo Martyrologio Franciscano elegisset hunc diem XXVII Junii: quem tamen retinemus, [non item dies cultus.] quoad veri diei certior notitia emergat, nescio unde speranda, si non detur Melfiä, ubi a Clero & populo festum solenniter agi scribit Marcus Olisipponensis in Chronicis Minorum parte 2 lib. 1 cap. 9 agens de hoc servo Dei.

[8] Dicit etiam quod eidem Corneti fuit ædificata pulchra ecclesia, sed quæ una cum oppido destructa deinde fuit: ac porro pergens, Clerici inquit, Ilicitani, a prædicta ecclesia abstulerunt brachium unum B. Benevenuti, & paulo postea invenerunt vas, in quo ipsum posuerant, plenum liquore fragrantissimo: mansit tamen abscondita prædicta Reliquia propter inimicitiam, quæ versabatur inter Cornetanos & Ilicitanos, sub titulo Prioratus spectantes ad Equites Hierosolymitanos S. Joannis Rhodiensis. Interim monstrabantur & in veneratione magna habebantur sindones duæ liquore isto miraculoso tinctæ, ad quarum contactum complura etiam miracula fiunt. Corpus autem ejus sanctum fuit inventum hoc modo. Blasius quidam vir nobilis a Duce Melfiensi missus ad ipsum perquirendum, cum noctu incumberet precibus, ac Beatum precaretur, ut sibi revelaret, ubinam in conventu & ecclesia ista desolata inveniri possent ejus sanctæ Reliquiæ; apparuit ipsi humilis Religiosus, dixitque: Ego sum Frater Benevenutus, qui tuas exaudivi preces: vade ad ecclesiam, & ubi invenies plantam thapsi barbati præ ceteris herbis viridantem, istic scito inventurum te quod optas; utque id alio transferas, jubeo. Dictum, factum: invenit desideratum thesaurum, & reverenter sustulit, detulitque Ilicetum, ubi nunc ab incolis honoratur. Ita ille anno MDCXIII.

MIRACULA
Jam olim in Lectiones IX distributa.
Ex schedis Mss. Antonii Caraccioli.

Benvenutus Eugubinus, Corneti in Apulia Ordinis Minorum (S.)

BHL Number: 1150


EX MS.

[1] Beatus iste Sanctus, miraculorum luce coruscans, suscitavit mortuos in hunc modum. Miles quidam de Corneto, [Puer ex voto natus,] Turellus nomine, cernens quod uxor sua Bellucea sibi jam septem filias peperisset, S. Benevenuto, cui valde devotus erat, vovit; quod si conjux sua sexum pareret masculinum, non nisi Benevenuti nomine vocaretur. Et quia voti merito nomen Sancti nato pater imponere non curavit, factus est in toto corpore parvulus adeo pustulosus, quod distulerunt parentes ipsum propter enormes pustulas baptizare. Demum nocte quadam, cum lactandi causa mater in latere ejus infantem collocasset, [eoque neglecto mortuus sine baptismo,] obdormiens, ex incauta custodia puer de lecto super tabulam decidit, & nemine vidente expiravit. Pater autem, velut excitatus ab altero, dum solicitus in cunis quærit puerum & non invenit; excitat matrem, diligenter ab ea sciscitans, ubi parvulum collocasset.

[2] Ipsa vero cunas vacuas inveniens, cum viro gemebunda surrexit; [ac delatus ad sepulcrū Sancti,] & lumine filium conquirentes, invenerunt ipsum super tabulatum juxta parietem, cruentum pariter & defunctum. Dolentes autem ex casu tam lugubri, consanguineos convocant & amicos super defuncti tumulatione, pro eo quod Christianus non fuerat, consilium petituri. Qui venientes, & patrem qui baptizari parvulum non fecerat increpantes, consuluerunt, ut sepeliretur mortuus præter honorem sepulturæ. Quorum pater consilium parvi pendens, mortuum, consanguineis irridentibus, ad Ecclesiam S. Petri a detulit, ipsumque supra sepulcrum Sancti collocans, lacrymabiliter clamabat dicens; S. Benevenute, nisi mihi restituas filium vivum, quem ad te detuli mortuum, servire tibi de cetero non curabo. Cujus luctum compatientes quidam, in terram prostrati, Sancto Dei cum lacrymis supplicabant, ut patri filium suscitaret. Quibus orantibus, atque gementibus, [resuscitatur:] & Fratribus ad Matutinum in Ecclesia S. Antonii pulsantibus, mortuus emisit parvulam vocem, divina gratia factus vivus. Parentes autem & astantes ceteri cum magna lætitia suscitatum parvulum reportantes, baptizato puero, & Sancti nomine nuncupato, Deo & S. Benevenuto præsentato, pro tam mirabili beneficio reddiderunt gratiarum debitas actiones.

[3] Puella quædam triennis, cujusdam Militis de Corneto, qui vocabatur Alpherius, [item puella in puteum lapsa,] vindemiarum tempore cecidit in puteum: quam aquarum nimietas suffocavit. Quidam vir dictus Cornetus, tunc temporis b Comestabilis, excitatus vocibus clamantium propter casum, cucurrit ad puteum, qui erat in sepe vineæ fratris sui: & casus lugubris factus ignarus, velox ad puteum descendit, ut puellam a submersionis periculo liberaret. Descendens autem, sub aquis mortuam puellam reperit; ipsamque gemens extrahens locavit in horto Judicis Peregrini. Et dum deliberaret, cum astantibus de puellæ tumulo, & de parentibus, qui præsentes non aderant, convocandis; memores novorum beneficiorum, quæ tunc temporis Dominus per S. Benevenuti merita faciebat, unanimiter eidem Sancto suscitationem puellæ cum lacrymis & suspiriis supplicabant. [indeque extracta mortua.] Quorum supplicationibus exauditis puella flebilem vocem dedit, a morte Domino liberam se demonstrans. Dictus autem Dominus, una cum astantibus & parentibus, qui gementes advenerant, adducentes puellam ad sepulcrum S. Benevenuti; sic ipsam vivam receperunt, quod cum magno præconiorum jubilo populi concursu & campanarum pulsatione, puella suis pedibus remeavit ad propria, cum tota prædicta comitiva.

[4] Gilbertus de Corneto cum duceret onustum currum lapidibus ad opus fabricæ S. Petri, [Lapsus sub curru onusto non conteritur:] in qua corpus S. Benevenuti quiescit; deviantibus bobus & per insolita loca discurrentibus, quia boum non poterat impetum substinere sedens in temone currus, in ipso casu nomen S. Benevenuti, dicto Domino & aliis ejus casum cernentibus, invocavit; ad ejus invocationem de mortis periculo mox liberatus est, licet per dorsum ejus rota currus desperabiliter pertransisset. Rogerius Forbilla Miles, cum multis aliis ad scriptam fabricam veniens cum duobus curribus, ad lapides dictæ fabricæ deferendos, dimisit unum de curribus lapidibus oneratum in cacumine montis, & ejusdem custodiæ juvenem deputavit.

[5] Cum autem Rogerius ipse cum sociis, in exportatione cujusdam magni lapidis pro altari, magnis vocibus conclamaret; juvenis incautus, [alii a simile curru obterendi] equo curruque dimisso, ivit ut laborantes in extractione dicti lapidis adjuvaret. Equus autem provocatus hinnitibus jumentorum, quæ in valle pascebant, de montis cacumine se dimittens cum curru vallem versus per præceps super laborantes homines ferebatur; qui tamquam in arcto positi, non valentes mortis periculum, quod eis imminebat ex transitu currus, ad sinistram vel dextram declinare; cum lacrymis simul clamaverunt: S. Benevenute, adjuva nos: mox currus in medio præcipitio stetit, ac si murus factus esset sibi obvius; [liberantur,] & resilientibus cannulis, quibus corrigiæ, per quas currus trahitur, adhærebant, equus a temonibus illæsus exivit. Illi autem homines, tanto beneficio congaudentes, venerunt cum omni devotione ad Sancti sepulcrum, laudes immensas Deo & sibi pro tantæ liberationis miraculo reddituri.

[6] Puer quidam, filius Militis, sedens super asinum, currui, quem ducebat equus, onerato frumento præcipite venienti sic obviavit incautus; quod irruerunt in asinum rotæ; [item puer sub rota] quarum una per pueri crura transivit. Puero vero clamante cum astantibus, S. Benevenute succurre, credens auriga illum mortuum, præ timore aufugit. Volentibus autem puerum de sub rotis velut mortuum tollere, dixit puerulus: Nolite timere, quia me S. Benevenutus, ut ipsum invocavimus, liberavit. Surgens autem incolumis, priusquam rediret ad propria, suis ivit pedibus ad S. Benevenuti sepulcrum, pro tantæ liberationis beneficio gratias redditurus. Henricus, filius Nicolai Pallani c Scalensis, de sub trabe, quæ etiam de arcu tribunæ cecidit, ecclesiæ S. Petri, semivivus extractus, [& alius sub trabe collapsa:] dum fertur ad sepulcrum S. Benevenuti, cunctis orantibus qui astabant, illico sanitatem recepit.

[7] Filius Joannis Ferrarii de Castro d S. Agathæ, per anniversariam solennitatem S. Benevenuti, [lapsus ex arbore] vadens ad præcidendum ramos de arboribus, pro umbraculis faciendis in platea ecclesiæ S. Petri: sub ejus pedibus arboris excelsæ, quam conscenderat, fracto ramo, se tenens altero ramusculo, exclamabat cum sociis dicens, S. Benevenute adjuva me; [sine noxa surgit.] cum vero vellet descendere, prædicti ramusculi tentione cadens, pectus cuidam stipiti, a terra modice surgenti, sic vehementer illisit, quod astantes de ipsius vita penitus desperarent. Ipse vero Sancti meritis illico surgens, sine aliqua læsione reascendit incolumis arborem, ramorum præcisionem continuans, ut incepit.

[8] Salubria de Corneto, Caduco morbo quinquennio fatigata, [Sanantur epileptici,] vadens ad exequias S. Benevenuti, audivit de Cælo dicentem sibi: Dic, Sanctus, Sanctus est; ad cujus auditum se commendans Sancto, ab ægritudine liberata est. Bella Suguerra de Corneto simili morbo per sex annos laborans, quia simile Salubriæ fecit, simili remedio gratulata est. Bella de Corneto, similiter fatigata, dum orat coram Sancti corpore liberata est. Filius Stillantiæ de Corneto, morbo simili per decennium quotidie tormentatus, die quodam propter morbum de solario cecidit in cellarium, & in modum crucis est fractum sic terribiliter Caput ejus, quod ipsius casus horror matrem in infirmitate filii per quinquennnium sociavit: sed venientes ad Sancti sepulcrum ambo, pariter liberantur. Margarita de Ordona, e morbo simili sexennio molestata, dum vovit, quod si S. Benevenuti meritis liberaretur, ipsius imaginem f depingi faceret, & coram ejus sepulcro ad ipsius memoriam collocaret, illico liberatur.

[9] Amelina de g Melfica, plena lepra, veniens ad Ecclesiam S. Petri, [leprosi 2,] dum manus Sancti per membra sui Corporis ducit, restituitur pristinæ sanitati. Similem gratiam recepit filius. Jovennis mulieris, faciens ut fecit Amelina. Benemajuta, [surdi,] triennio surda, pedem Sancti per aures ducens, recuperavit auditum, validum sentiens ventum de suis auribus exeuntem. Orans Ata de Melfica coram Sancti sepulcro, a surditate, quam per annum unum & menses tres passa fuerat, liberatur. Vicinis autem de sua liberatione sibi congratulantibus, dum matri diceret quod vellet esse potius hydropica, quam vicinarum frequentationibus molestari; mox efficitur hydropica sicut vovit. Veniens autem ad Sancti sepulcrum, quia pœnituit, secundario liberatur. Cum ergo mater sibi proponeret, quod opponeretur ipsi, nisi coram Episcopis, [& hydropici.] qui examinabant Sancti Miracula, compareret; dum proterve respondet, se nullo modo comparituram, nocte sequenti perpetitur ægritudinem tam gravem, quod facto mane pœnitens ivit ad Episcopos liberata. Item Euglielmus Jogitanus liberatur ab hydropisi, dum votum solvit, quod voverat, Sancto Dei.

ANNOTATA D. P.

a Topographica Basilicatæ tabula, trans rivulum pari fere a Melsia & Venusia intervallo milliarium quatuor, ponit locum S. Petri, solum fortassis ex destructo Corneto reliquum.

b Ducis forsitan Melfiensis minister, & sub illo titulo præfectus Corneti.

c Scaleam in citeriori Calabria notant tabulæ, quæ an huc faciat non divino.

d S. Agathæ castrum, trans Aufidum in Capitanata, distat Melfia in Boream ad XV m. p.

e Ordonæ situm non invenio.

f Utinam similis imago alicubi supersit, nobisque accurate delineata mittatur, æri insculpenda!

g Melfica aliis Melfictum, vulgo Molfetta, civitas Episcopalis maritima XI p. m. Bario, Melfia ad XXVI.

DE S. FERDINANDO ARAGONIO
EPISCOPO CALATINO IN CAMPANIA.

FORTE SEC. XIII.

COMMENTARIUS JOANNIS BOLLANDI.
De ejus cultu antiquo, ætate, Actis recentius collectis.

Ferdinandus Aragonius, Episcopus Calatinus in Campania Italiæ (S.)

AUCTORE J. Boll.

Calatia urbs est Campaniæ perantiqua, cis Vulturnum sita amnem, vulgo nunc Cajazza & Cajazzum, Italis Cajazzo dicta; ornata throno Episcopali, [Calatiæ, sive Cajazzi,] & quidem (si Georgio Braunio creditur, neque enim sacra ejus monumenta lustravimus) ab ipsis Christianæ religionis cunabulis. Ita ille to. 5 Theatri urbium. Fuit Calatia in primis ipsis crescentis Ecclesiæ temporibus Episcopatus titulo insignita, ut patet ex publicis tabulis, ab usque anno salutis humanæ CCC confectis, ubi mentio habetur Episcopatus Calatini.

[2] Deinde recenset idē Braunius duos ejus Ecclesiæ Antistites sanctos, quorum alter est S. Ferdinandus. Fuerunt, inquit, inter illius urbis Episcopus duo sancti viri, [duo Episcopi Sancti, Stephanus & Ferdinandus,] pietate & miraculis clari; S. Ferdinandus scilicet, & S. Stephanus. Ferdinandus, qui jam dudum ante Stephanum illam Ecclesiam rexit, Hispanus ex regali Aragoniæ prosapia fuisse traditur, quo tempore claruerit ignoratur: ejus corpus servatur in templo suo nomini dicato, in oppido Albiniano Calatinæ diœcesis. Uterque pridem publicum obtinet cultum. Edidit namque Paulus Filomarinus, e Congregatione Clericorum regularium, Episcopus Calatinus, Officia antiqua SS. Stephani & Ferdinandi de Aragonia, Episcoporum ac Patronorum Ecclesiæ Calatinæ: in quorum præfatione ad Clerum & populum Cajacensem, ejusque diœcesim, [iidemque ab antiquo culti ut Patroni.] ista prædicat: Hæc nostra Ecclesia duobus, Deo auctore, est ornata Episcopis, & Patronis admirandis, ac vitæ sanctitate conspicuis, sanctis nempe Stephano & Ferdinando de Aragonia: qui tamquam duæ lucernæ a Deo super hoc candelabro positæ fuerunt, ut posteris sanctorum gestorum lumine, eorum perfectæ vitæ exempla relinquerent, & veram cæli viam demonstrarent.

[3] Quod Braunius ait, jam dudum ante Stephanum, illi Ecclesiæ præfuisse Ferdinandum, multis haudquaquam probatur. [S. Ferdinandus quando vixerit, incertum:] Obiit S. Stephanus, uti ad ejus Vitam XXIX Octobris dicemus, anno Christi MXXII, cum XLIV sedisset annos. De S. Ferdinando isthæc olim Calatia accepta nobis communicavit Antonius Beatillus noster, vitæ sanctitate & scriptis clarus: Alter urbis Patronus est Divus Ferdinandus, regali ex progenie Aragonum ortus, ut constat per multas scripturas in Episcopali archivio Calatino. [creditur Hispanus fuisse,] Obiit die XXVII mensis Junii, sed quo tempore vixerit, ignoratur. Creditur tempore S. Dominici Gusmanensis, simul cum eo, ab Hispania venisse. Nec invenitur mentio de eo, nisi solum ab anno MCCCXLIII tempore Joannis Episcopi, & Rogerii Episcopi anno MCCCLXV.

[4] Monuit nos idem Beatillus, inde videri manasse conjecturam eorum, qui S. Dominico æqualem faciunt, quod hujus ætate vixerit Rex Hispaniæ Ferdinandus, Sanctus appellatus. Erit fortassis, qui venisse olim in Italiam suspicetur Episcopum hunc nostrum, extorrem ab Africa, ubi primum usurpatium nomen legitur Ferrandi, sive Ferdinandi. Et sane plurimi. Wandalis in Africa dominantibus, ac postea quoque in Italiam venerunt Episcopi aliique Clerici omnium graduum. Quærenti cur deinde Hispanus & quidem Aragonius dicatur fuisse, [propter nomen,] respondebit, quod posterioribus seculis solis fere Hispanis familiare erat Ferdinandi nomen, ideo Hispanum esse habitum: cumque id Calatini Alfonso Regi narrassent, hunc ea occasione devinciendi sibi populi gavisum, ultro pronuntiasse ex sua eum esse prognatum familia, [& judiciū Alfonsi Regis,] uti infra ex Michaëlis Monachi schedis dicemus; eamque gratiam hospitali civitati retulisse, ut qui in regni amplissimi possessionem illic erat adoptatus, ipse in suam eum adoptaret cognationem, majorem quam daret, ex ea adoptione hausturus splendorem.

[5] Sed quia id alienum ab sapientissimi Regis gravitate videri potest, malim ego, (quando in re obscura licet divinare) ex aliqua ortum familia, [& quidem ex Regum Aragoniæ familia,] Aragoniorum Regum stirpi, quodam affinitatis titulo conjuncta. Uti fuere, suntque etiamnum in eo regno familiæ complures, quæ præter gentile nomen majorum, sibi Aragoniorum vindicent cognomentum, a matre acceptum, quandoque ex fratria dumtaxat, aut alia sibi quovis alio vinculo affinitatis conjuncta persona. Ita in recognitione Sanctuarii Capuani memorat Michaël Monachus, quod cum neptis Ferdinandi I Regis, ex ejus primogenito Alphonso, nupsisset Honorato Cajetano Fundorum Comiti, Rex eidem Honorato privilegium fecerit, ut ipse, filii, nepotes, posterique omnes essent & vocarentur e domo Aragonia: [aut alia Italica iis affinitate juncta,] imo & speciale privilegium Jordano Cajetano, Capuano Archiepiscopo, Honorati fratri, collatum recitat, in quo idem Ferdinandus Rex ita eum alloquitur: Jure ipso commoti atque adducti sumus, [& in nominis communionem adscita.] ut te ipsum egregiasque virtutes tuas & honoribus exornemus, & titulis illustremus. Et quamquam ad ampliora insignioraque in te ipsum conferenda voluntas nostra intendat; te tamen in præsentia eumdem Rever. Jordanum, quem affinitatis vinculo neptis nostræ ex illustrissimo & carissimo primogenito & Vicario Generali Alfonso de Aragonia antea devinximus, ad majorem amoris nostri declarationem, licet ipse per te sis satis nobilis & illustris, tenore præsentium, de certa nostra scientia, proprioque animi nostri motu, meritis quidem tuis hoc exposcentibus, in familiam nostram & in Domum de Aragonia adsciscimus, adscribimus & annumeramus: volentes quod de cetero & in futurum sis & appelleris de domo & prosapia De Aragonia, atque in omnibus actibus, titulis, negotiis, & gerendis atque agendis rebus inscribaris & appelleris De Aragonia, & de eadem nostra domo & familia sit & appelletur tuum cognomen.

[6] Ista hactenus de gente familiaque S. Ferdinandi divinasse sufficiat. [S. Ferdinandi sepultura,] De ejus sepultura habebantur sequentia in citato Beatilli schediasmate: Sepultus fuit in basilica almæ Virginis in Cornello, prope terram Albiniani, Calatinæ diœcesis. In cujus sepulcro hæc verba leguntur:

Hæc requies mea in seculum seculi.
Hic habitabo, quoniam elegi eam. [epitaphiū,]
Gaude cum lætitia, urbs Calatina,
Lætare pellens vitia plebs diœcesana.
Nam pretioso munere estis decoratæ,
Ferdinandi sacro funere estisque dotatæ.
Ad quod ægri conveniunt, sine sanitate,
Et sanati redeunt cum jucunditate.

[7] Testatur Philippus Ferrarius in Notis ad XXVII Junii, [Acta,] Vitam S. Ferdinandi a Mauritio Siculo Ordinis Minimorum scriptam esse. Hanc nondum vidimus; nec remur multo plura assecutum eum auctorem, quam eruere e vicino potuerit diligentissimus Michaël Monachus, Canonicus Capuanus; e cujus adversariis, quem subjiciemus tractatum, nobis transmisit ejus e sorore nepos Silvester Ajossa, Presbyter Capuanus, vir humanissimus juxta & Sanctorum honoris amplificandi studiosissimus. Ipse locum adiit, & num quæ Acta extarent perquisivit, nec alia comperit, quam quæ Ferrarius tradit in citatis Notis: [ecclesia.] Extat ecclesia illi dicata apud Vulturnum flumen, quam vidimus, dum Calatia Allifas pergeremus. In Catalogo vero Sanctorum Italiæ ista habet: Ferdinandus natione Hispanus, ut nomen ipsum testatur, cum in Italiam venisset, ac in Campaniæ urbem Calatiam se recepisset, eam doctrinæ & sanctitatis laudem assecutus est, ut mortuo Episcopo Calatino, illi subrogatus fuerit. [miracula in vita] Multis clarus miraculis apud Albinianum Calatinæ diœcesis oppidum obdormivit V Kalend. Julii: ibique honorifice conditus est. Ubi etiam, [& ad sepulcrum.] ob ejus super ægrotis signa virtutum, magnam venerationem habet. Extat illi ecclesia campestris dicata apud oppidum prædictum.

[8] [Natalis.] Colitur anniversaria celebritate XXVII Junii, uti ex Ferrario jam retulimus: extatque ejus nomen in veteri Kalendario circa annum MCCC exarato, quod Michaël Monachus exhibet, sed quod postea alia manu scriptum indicatur, addita notula † . Ejus diei antiquum Officium, ab Antistite Calatino typis vulgatum, lubet subjicere; [Officium.] ea excerpendo, quæ Sancto propria sunt, in quibus patrocinium ejus adversus febres aliaque morborum genera commendatur. Ad Magnificat, Antiphona: Dominus induit fortitudinem cum decoris virtute B. Ferrandum: firmavit eum; & non commovebitur in æternum. Oratio, Majestatem tuam, Domine.

D. P.

[9] Hactenus Bollandus, ipso fortassis anno MDCLVIII, quo prælaudatum tractatulum Capua acceperat, per epistolam transmissam aut ipsi Ayossæ aut P. Beatillo, [Nomen antiquius Fredenandus.] aut etiam utrique. Ego quod addam nihil invenio, ne apud Ughellum quidem; cujus tomus VI, biennio post isthæc a Bollando scripta, primum prodiit: solum ergo hic dixerim quod de nomine ejusque etymo multis disserui §. 2 Commentarii prævii ad Acta S. Ferdinandi Regis: quibus nunc addi velim, duobus ante sanctum Regem seculis, primum ejus nominis Castellæ ac Legionis Regem, non Ferdinandum sese, sed Fredenandum scripsisse in suis diplomatis; quale unum ex Ambrosio Morales, autographam chartam secuto, exhibui præcedenti die in Appendice ad Acta S. Pelagii Martyris num. 7: quod diploma datum legitur Æra LXI post millesimam, id est anno Christi MXXIII. Id vero ex veteri Francica ac Teutonica dialecto, cui Frede pax est; Pacis manum seu Pacem in manibus ferentem significaret; relatum autem ad veterem Gothicam, non ita Christianum sensum faceret, sed ferociam, Gothis adhuc gentilibus laudatam, denotaret, ab eadem verosimiliter radice, unde Teutonica lingua habet adjectivum Vreeden, crudelis, producta vocali.

SCHOLION HISTORICUM
Ex Adversariis Michaëlis Monachi.

Ferdinandus Aragonius, Episcopus Calatinus in Campania Italiæ (S.)

[1] [Ferdinando Regi apud se moranti] Ferdinandus non solum natione fuit Hispanus, sed ex antiqua regiaque Aragoniorum familia traxit originem. Narrant Calatini, Regem Alphonsum primum, Calatiæ aliquando morantem, asseruisse, S. Ferdinandum ex Aragonia suaque ortum cognatione; & propter ejusdem devotionem accepisse sibi ab ecclesia Cathedrali lancem & urceum, quibus Sanctus ipse vivens dicebatur usus, sed fecisse ecclesiæ compensationem. Confirmatur hoc ex quadam supplicatione, reperta in archivio Ecclesiæ Calatinæ, facta circa annum MDVII, cujus hæc verba sunt.

[2] Catholice Rex, Ferdinande de Aragonia, vestræ inclitæ Catholicæque Celsitudini humiliter supplicatur, [supplicant Calatini,] & reverenter exponitur, pro parte venerabilis ecclesiæ S. Ferrandi, existentis in territorio castri Albiniani, in quo jacet glorificatum corpus S. Ferdinandi de Aragonia, innumeris clarissimisque miraculis insignitum: cum sit quod alibi non reperitur glorificatum corpus nominis vestræ Celsitudinis, & una ex antiqua regiaque Aragoniorum familia oriundus sit hic divus Ferdinandus; [pro restauranda ecclesia Sancti synonymi & gentilis.] vestræ Celsitudinis unicum præsidium imploratur, ut ipsius D. Ferrandi templum, quod labitur, & jam ruinam minatur, illa dignetur permittere sibi commendari, & tamquam Christi fidelis providere, ut de fructibus ipsius ecclesiæ, quæ nunc est de mensa Episcopatus, omittatur atque segregetur ab Episcopatu, & monasterium in ea constituatur: ex quo idem S. Ferrandus existat perpetuus defensor vestræ Celsitudinis, & omnipotens Deus eamdem ad votum conservet per infinita secula seculorum. Amen.

[3] [Responsoria Officii proprii] Quando autem in Italiam venerit & Episcopatum acceperit, ignoramus, sed D. Octavianus Melchicis, Archipresbyter Formiculæ, qui de Antiquitatibus Calatiæ diserte scripsit, post tempora S. Stephani sedisse S. Ferdinandum satis probabiliter ostendit. Hic sanctus in Ecclesia Calatina cultus est Officio ex Communi Confessorum Pontificum, sed cum propria Oratione ac Responsoriis. Responsorium I ita supplicat: Alme Pater Ferrande, digne Præsul venerande, tibi devotis precibus supplicamus, ut tuo pio interventu a pestifera sarcina urentium febrium liberemur… & da ut consequamur optatam salutem. Responsorium II nihil habet particulare, [testantur ejus multa miracula.] uti nec VI, VII, & IX. Responsorium III sic eum affatur. Confessor Christi Ferrande, terminus febricitantium, eorumque ultimum remedium; infirmantium optata salus & medicina, refugium omnium male habentium, ora pro nobis, tuam solennitatem devote celebrantibus. Responsorium IV affirmat, quod in Basilica almæ Virginis in Cornello sacrosanctum ac venerabile Episcopi corpus, jacens in quadam tabulata specu, fatur & dicit; Hæc requies mea in seculum seculi; hic habitabo quoniam elegi eam. Responsorium V gratulatorium est, Gaude cum lætitia urbs Calatina, lætare pellens vitia plebs diœcesana; nam pretioso munere estis decoratæ, Ferrandi sacro funere estisque dotatæ. Responsorium denique VIII, Vere mirabilis, inquit, Deus, qui assiduis B. Ferrandum Episcopum facis coruscare miraculis: ad sepulcrum ejus ægri veniunt & sanantur.

[4] Cornellum vero locus erat, alias Combolterra, nobile feudum Ecclesiæ Calatinæ; [Corpus an. 1620 translatum,] quæ autem ibi dicebatur ecclesia S. Mariæ, cœpit deinde dici S. Ferrandi, ut testantur Instrumenta anni MCCCXLVII, LXVII, & XCVII. Sepulcri locus, ex temporis cursu factus, erat minus decens: quapropter anno MDCXX, Paulus Filomarinus Episcopus transtulit corpus die IX Augusti ad altare majus illiusmet ecclesiæ, aliquas tamen Reliquias, cum solenni & devota processione, adduxit in civitatem, & in altari S. Stephani condidit: dentes tamen extra reliquit, qui in ejus festo populo ostenderentur.

[5] [vinum miraculo effusum,] Non est prætereundum mirabile, quod a Sancto recordamur nostro tempore factum. Tribuna ecclesiæ S. Ferrandi minabatur ruinam: fideles pro sua devotione reparare voluerunt: conductæ operæ illuc adduxerunt vini cadum, & super sepulcrum collocaverunt. Mirabile visu! Ex juncturis tabularum cœpit vinum affluenter effluere. Illico vas amovetur, ut videatur ubi sit vitium. Sed ecce, illo amoto, constitit vinum. Operæ mirantur magis; & quasi volentes Sancti virtutem experiri, reponunt vas in primo loco. Ecce mirabilius. Lignei circuli, qui cadum vinciebant, illico disrumpuntur, & vinum effunditur. Voluit Sanctus sepulturæ suæ loco reverentiam haberi.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Juni V: 28. Juni




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 27. Juni

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 27. Juni

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 13.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.