Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September VIII           Band September VIII           Anhang September VIII

30. September


TRIGESIMA DIES SEPTEMBRIS.

SANCTI, QUI PRIDIE KAL. OCTOBRIS COLUNTUR

Sanctus Victor Martyr ex legione Thebæa, Solodori in Helvetia.
S. Ursus Martyr ex legione Thebæa, Solodori in Helvetia.
Socii Martyres ex legione Thebæa, Solodori in Helvetia.
S. Antoninus vel Antonius M. Placentiæ in Italia.
S. Castus M. Placentiæ in Italia.
S. Desiderius M. Placentiæ in Italia.
S. Gregorius episcopus Armeniæ in Armenia Majore.
S. Ripsime virgo M. in Armenia Majore.
S. Gaiana virgo M. in Armenia Majore.
Socii Martyres in Armenia Majore.
S. Leopardus martyr Romanus, cultus Aquisgrani in Germania.
S. Hieronymus presbyter & doctor Ecclesiæ, in Bethleem.
S. Victurnianus, anachoreta conf., apud Lemovices in Gallia.
S. Laurus, presbyter abbas, in diœcesi Macloviensi apud Armoricos.
S. Honorius, archiepiscopus Cantuariensis, in Anglia.
S. Simon, comes & monachus, Romæ.
B. Felix de Meda, virgo & abbatissa Ordinis S. Claræ, Pisauri in ducatu Urbinate.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Sancti Vedasti episcopi translatio hodie est apud Molanum & Ferrarium. Acta data sunt ad VI Februarii
S. Humberti presbyteri translatio hodie memoratur in Florario Ms. Designat auctor S. Humbertum abbatem Maricollensem, cujus natalem fixerat die 6 Septembris, quo ejus corpus fuit translatum. An hoc etiam die alia sit facta translatio, alibi non invenio. At ex indice illius Florarii Ms. clarum est, ejusdem Humberti translationem hodie annuntiari. Ejus Acta data sunt, variæque in iis translationes memorantur, ad XXV Martii
Guilielmus, abbas primum Villariensis, deinde Claravallensis, ut Beatus memoratur apud Rayssium. Consule de eo dicta in Prætermissis ad VIII Aprilis.
S. Victoris martyris translatio memoratur Mediolani in Apographis Hieronymianis, & in Appendice Adonis. Si designatur S. Victoris Mauri translatio, quod certo non liquet, de hoc S. Victore actum est ad VIII Maii.
De Algerio, sive Adalgerio de Villalta, episcopo Bellunensi, qui hoc die defunctus est, consulat lector dicta in Prætermissis ad XVI Junii.
Jacobus de Vitriaco, S. R. E. Cardinalis, inter venerabiles hodie ponitur a Gelenio, uti & in Prætermissis apud nos ad 1 Maii. Plura de Jacobo dicta sunt ad Vitam B. Mariæ Ogniacensis, quam scripsit, datam XXIII Junii.
Carilefi confessoris mentio fit in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum, ejus Carilefi, opinor, cujus Acta data ad I Julii.
S. Ottonis episcopi Bambergensis translatio apud multos martyrologos recentiores hodie annuntiatur, relataque est cum Actis ad 2 Julii.
S. Sophiæ viduæ hodie mentio est in Martyrologio Romano, materque dicitur SS. Fidei, Spei & Charitatis, quas alii martyrologi una cum matre Sophia aut Sapientia annuntiant. De omnibus simul actum est, ubi tres filiæ in Romano memorantur, ad I Augusti.
Sirudis virgo, soror S. Donati Vesontionensis episcopi, in Gynæceo Arturi a Monasterio annuntiatur hodie ut Sancta. At ne Beatam quidem a scriptoribus, quos laudat, dictam invenio, aut nomen Sirudis ulli Martyrologio adscriptum. Non possum non dolere cum Bollando nostro, quoties video, titulos Sanctorum & Beatorum tam leviter & pro arbitrio attributos iis, quibus illos nec veneranda vetustas nec legitima auctoritas umquam donavit. Abbatissam fuisse Sirudem, sepultamque in suo monasterio, uti & matrem ejus Flaviam, inveniet lector in disputatis de S. Donato, & nihil fere præterea de Sirude, nisi quod vocetur Virgo sacratissima, ad VII Augusti.
Malchus episcopus Sodorensis in Scotia hodie Sanctus nominatur apud Camerarium, qui in margine laudat Regium. Verum cum Malchum Sodorensem alibi non inveniam inter Sanctos memoratum, non sufficit allegata auctoritas, ut de eo ut Sancto agamus, nisi forte idem sit cum S. Malcho Lismoriensi, de quo actum est ad X Augusti.
B. Jordanus de Pisis Ordinis Prædicatorum, ita hodie in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. An titulus Beati congruat Jordano Pisano, hic studiose non investigo, cum hic dies non videatur proprius. De eo jam actum est in Prætermissis, &, si cultum late dictum probare nobis poterunt Patres Prædicatores, uberius agi poterit, in Supplemento ad XIX Augusti.
Festum reliquiarum Redemptionis nostræ notatur Parisiis a Munerato, Greveno, Molano, Canisio, Ferrario & Castellano. De illis reliquiis, quæ spectant ad Opus particulare de Christo Domino, multa jam dicta sunt in S. Ludovico Galliarum rege ad XXV Augusti.
Gaudentius puer, a Saracenis, ut fertur, occisus, hodie annuntiatur a Castellano Convenis in Gallia, & in Supplemento eumdem in diœcesi Convenensi locat, ibique ait, Gallicum nomen ibidem esse S. Gaudeins, Olerone S. Goins, Castri S. Gauzeins. Pro tempore assignatur seculum VIII. De Gaudentio Saussayus agit ad 30 Augusti, & Socios addit sine nomine. Jam ad illum diem in Prætermissis majorem de isto Martyre aut Martyribus requisivimus notitiam, quam necdum accepimus. Videri possunt dicta ad XXX Augusti.
Theodora, Arcadii regis filia, memoratur in Fastis Æthiopum apud Ludolfum. At ex filiabus Arcadii imperatoris nulla fuit nota Theodora, ut videri potest ad 10 Septembris in S. Pulcheria, Arcadii filia, cujus sorores ibi sunt enumeratæ. Quare videtur erratum esse in nomine patris, aut ipsius Sanctæ, nisi forte S. Pulcheria etiam Theodora fuerit vocata. Ejus Acta videri possunt ad X Septembris.
SS. Quilicus & Candidus apud Astenses hodie coluntur ut martyres legionis Thebææ, de quibus actum est ad XXII Septemb.
S. Machanus episcopus ad hunc diem refertur a Camerario, in Breviario Aberdonensi ad diem, quo est in Prætermissis, XXVIII Septemb.
B. Bernardini Ord. Minorum hodie mentio est apud Ferrarium. Designat B. Bernardinum de Feltris, qui colitur ad XXVIII Septemb.
Coganus abbas hodie ponitur a Camerario. Vide Prætermissos ad præcedentem XXIX Septemb.
Maria de Osterwick virgo, cum titulo Beatæ, memoratur apud Gelenium in Fastis Coloniensibus, ut requiescens in ecclesia Cartusianorum. De ejus sepulcro laudatus Gelenius pag. 457 ita scribit: In Cartusia beata Maria de Osterwick virgo requiescit, in oratorio per Theodoricum de Morsa archiepiscopum Coloniensem ædificato; virgo admirabilis, & non vulgaris sanctitatis, magna meritis. Obiit anno Salutis MDXLVII, XXX Septembris. Hoc ejus ibidem epitaphium:
Virginibus virgo præfulgens illa Maria,
Cujus erat genitrix Osterwick, hac cubat urna.
Facile crediderim, Mariam a pluribus vulgo beatam vocari. Verum cum defuncta non sit centum annis ante Urbani VIII celebre de iis decretum, dictum titulum eidem vindicare non possumus.
Rachelis, uxoris Jacob patriarchæ, memoria est apud Grevenum, Canisium, & in Florario Ms., ubi Sancta vocatur. At, cum non habeatur in Martyrologio Romano, nec ullibi cultu ecclesiastico gaudere videatur, de ea plura non addimus. Bailetus eam dedit ad 2 Septembris diem.
Otho episcopus Gurcensis cum titulo Beati annuntiatur apud Ferrarium, qui neminem laudat, neque edicit, cur Beatum nominet. Dedit Papebrochius noster tom. 5 Junii pag. 520 catalogum episcoporum Gurcensium, ex ipso archivio episcopali concinnatum a Christophoro Jager, in quo decimus ponitur Otto, hujus nominis primus, designatus quidem episcopus, ast non confirmatus: administravit tamen ecclesiam annis VII, vir innocentis adeo vitæ, ut sanctitatis fama passim fulgeret… Mortuus anno MCCXX, sepultus est in cathedrali ecclesia. Hunc, opinor, designare voluit Ferrarius, omissum in Catalogo antistitum Gurcensium, quem dedit Megiserus in Annalibus Carinthiæ lib. 7 cap. 26. At Ottonem illum coli non existimo, nec nomen ejus apud alios martyrologos invenio.
Hieronymus Miraballus, generalis Ordinis Olivetani, & Hieronymus de Mantua, ejusdem Ordinis Prior, inter venerabiles hodie recensentur apud Bucelinum; posterior etiam Beatus ab eodem vocatur.
Joannes Calaures, frater laïcus Ordinis Prædicatorum, commemoratur ad hunc diem apud Lafonum in Anno Dominicano. Auctor ipse abstinet a titulo Beati, ait tamen Beatum vocari a scriptoribus sui Ordinis. Addit, imaginem Joannis pictam cerni Neapoli in ingressu portæ conventus regii S. Petri Martyris, ubi, inquit, pictus est cum radiis, dans panem angelo. Hæc pictura nonnullam de cultu late dicto suspicionem ingerere posset: sed ea sola nequit sufficere, præsertim cum non constet, an tantæ sit vetustatis, ut sufficeret ad cultum immemorialem probandum.
Julianus Alemannus, Ordinis Franciscani, beatus vocatur ab Arturo a Monasterio in Martyrologio Franciscano, ubi plures sequuntur. At cultum illorum publicum non invenio, excepta B. Felice de Meda, de qua agimus hodie.
Simeon monachus annuntiatur in Fastis Æthiopum apud Ludolfum. Plures sunt monachi Sancti ejusdem nominis, sed ad alios spectant dies: nec indicatur, quis hic fuerit designatus.
Jacobi de Viniaco & Joannis Cornerii Cartusianorum, ut virorum beatæ memoriæ, fit mentio apud Canisium & Grevenum, a quo etiam mirabilia quædam de iis referuntur. Posterior etiam est apud Gelenium.
Petrus Blamovena Cartusianus inter venerabiles Belgas recensetur a Rayssio, & a Gelenio inter Colonienses.
Conradus, ex abbate Ordinis Cisterciensis S. R. E. Cardinalis, annuntiatur cum titulo Beati apud Menardum, Henriquezium, Gelenium, Bucelinum, Chalemotum & Rayssium, multisque elogiis exornatur; sed sine indiciis cultus ecclesiastici. Apud Saussayum Conradus quoque inter pios recensetur, sed sine titulo Beati.
Urbanum IV Papam annuntiat Ferrarius cum titulo Sancti, additque in Annotatis: Ex tabulis Trecensis ecclesiæ, ubi maxima celebritate colitur, templo ei dicato. Quis, his lectis, non credat, de cultu Urbani IV apud Trecenses nullum esse dubium, cum adeo asseveranter loquatur Ferrarius, tabulasque Trecenses laudet? Fallitur tamen Ferrarius, sed errore, cui ignoscendum est, cum deceptus sit a Molano; minime tamen in eo excusandus, quod confidenter soleat laudare tabulas, numquam visas, cujuscumque ecclesiæ, in qua aliquem coli existimat. Ferrarium decepit Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, ubi Urbanum IV, ut Beatum, ad hunc diem annuntiat, quod crederet Joanni Iperio, qui in Chronico S. Bertini apud Martenium tom. 3 Anecdotorum col. 740 asserit, Urbanum IV a Trecensibus Sanctum vocari, additque: Et in ejus honore ecclesiam ædificarunt in medio civitatis illius, in eodem scilicet loco, ut asserunt, ubi fuerat domicilium suum, seu locus suæ nativitatis. Verum ea ecclesia ab ipso Urbano IV ædificari jussa est in honorem S. Urbani Papæ martyris, ut recte observat Martenius, & fusius exponit Camuzatus in Promptuario antiquitatum Tricassinarum fol. 374 & seqq. Non colitur igitur Urbanus IV, nec Trecis, ubi natus est, nec Leodii, ubi fuit archidiaconus; nec Romæ; sed a pluribus inter venerabiles, ut præclarus Pontifex, memoratur.
Benedictus, monachus Cisterciensis, pietate præclarus, beatus de more vocatur apud Henriquez & Bucelinum, sed absque indiciis cultus publici.
Ansbertus, quem Ambertum vocat, ad hunc diem Musciaci, in diœcesi Cadurcensi annuntiatur apud Castellanum, ut Sanctus & chorepiscopus. Non invenimus Ambertum in notitiis Mss. diligenter compositis de Sanctis diœcesis Cadurcensis, nisi sit Ansbertus, quem alii abbatem fecerunt, ut mox videbimus, & revera ipse Castellanus in corrigendis pag. 982 Ambertum suum pro chorepiscopo facit primum abbatem Musciacensem, sicut & alii volunt. Dionysius Sammarthanus tom. 1 Galliæ Christianæ col. 159 inter abbates Moissiacenses aut Musciacenses collocat secundum Ansbertum, sed primum Amandum fatetur incertum, mihique non minus incertus videtur Ansbertus. Pro eo vindicando affert ex Vita S. Desiderii Cadurcensis, prout illa habetur in Ms. Moissiacensi, sequentia verba: Nam & Moissiacense cœnobium, paulo ante regiis impensis initiatum, hujus (Desiderii) tempore a viris laudabilibus Ansberto & Leocadio competenter expletum est. Verum Vita illa S. Desiderii edita est a Labbeo tom. 1 Bibliothecæ Ms. pag. 699 & seqq., locumque allegatum cap. 13 sic expressit: Nam & Marciliacense cœnobium hujus temporis a viris laudabilibus Anseberto & Leutado initiatum est. Vidit postea Labbeus dictum Moissiacense Ms., & in Appendice tomi secundi ex eo notavit lectiones variantes, sed minime credidit, legitimam esse lectionem Ms. Moissiacensis, in quo ait ab interpolatore Moissiacense cœnobium pro Marciliacensi substitutum, additumque illud, paulo ante regiis impensis initiatum. Non lubet de alterutra lectione judicare, cum hic præcipue in cultum inquiram, de quo certe ex neutra lectione constat. Laudatus Sammarthanus pro cultu affert sequentia: In veteri, inquit, Martyrologio Silvæ-majoris legitur: Pridie Cal. Octobris Musciaco monasterio S. Ansberti abbatis. Verum unius privati Martyrologii auctoritas nequit securos nos facere de cultu S. Ansberti abbatis, præsertim cum nesciamus, quo tempore id in illo Martyrologio fuerit scriptum; cumque non inveniamus, an Ansbertus ille hoc tempore colatur aut umquam fuerit cultus. Præterea, ut observavit Henschenius noster ad IX Februarii in S. Ansberto archiepiscopo Rotomagensi num. 5, Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani ad IX Februarii annuntiavit S. Ansbertum Rotomagensem in Moyssiacensi cœnobio, acsi ibidem fuisset abbas. Hinc nonnulli scriptores conqueruntur, Ansbertum Rotomagensem fuisse confusum cum Ansberto Musciacensi, recte quidem, modo constet, fuisse alium quempiam Ansbertum Musciacensem, de quo dubitat Henschenius, & merito. Itaque quam multa hic sint incerta, & parum probabilia, studiosus lector advertat. Primo incertum, an ullus umquam Ansbertus fuerit abbas Musciaci. Cum enim Saussayus S. Ansbertum Rotomagensem ibi abbatem fuisse dicat, idque verisimiliter habeat ex documentis illius abbatiæ, rationem præbet suspicandi, non ex duorum confusione ortum esse illum errorem, sed solum ex adoptato perperam S. Ansberto Rotomagensi. Vita S. Desiderii, admissa etiam lectione Moyssiacensi, parum prodest ad Ansbertum ibi statuendum abbatem. Nam monasterium, regiis impensis inchoatum, a viris laudabilibus Ansberto & Leocadio competenter expletum dicitur. Quis hoc non potius intelligat de constructione monasterii, quam de eius regimine? Secundo, si omnino abbas fuisset Musciaci aliquis Ansbertus, de cultu ejus non constaret. Tertio, si quis Ansbertus fuerit certo Musciaci cultus, is facile potest esse S. Ansbertus Rotomagensis.
Martinus Laterna, presbyter Societatis Jesu Polonus, hac die in domestico Menologio Ms. recolitur, sed sine ullo Beati titulo. Occisus fuit anno 1592 a Suecis hæreticis, marique demersus, dum ex Suecia in Poloniam redibat. Beati titulum Martino in Polonia attributum fuisse invenio, & fortasse non immerito. Certe ad Vitæ compendium Ms., in quo præclaræ viri virtutes, beneficiaque & apparitiones post mortem narrantur, Bollandus noster hanc annotationem adjecit propria manu: Scripsit mihi P. Nicolaus Lancicius, hunc una cum B. Stanislao Kostka a Clemente VIII Beatum nuncupatum, seque tum Romæ agentem curasse, permissu eorum, ad quos pertinebat, imaginem ejus cum titulo Beati sculpi. Hoc aliquibus fortasse sufficeret ad Beati titulum Martino dandum, & certe ante severa Urbani VIII decreta multis suffecisset. Verum nos exemplo Societatis Jesu, cujus scriptores a dictis titulis religiose abstinere solent, non existimamus, sufficere nuncupationem Clementis VIII, cum nesciamus, qua occasione, aut quo modo Martinus Laterna ab eodem Beatus fuerit nominatus: neque enim summus Pontifex, dum quocumque modo aliquem vocat Beatum, jus aliis concedit, ut eo titulo uti possint, eumdemque pro Beato habere, maxime post severa Urbani VIII decreta.
S. Bavonis Conf. translatio hodie est in Ms. Florario: natalis est ad. I Octobris.
S. Francisci de Borgia, præpositi generalis Societatis Jesu, obitus ad hunc diem memoratur a Ferrario, Castellano & aliis, imo & in hodierno Romano, colitur vero in Ecclesia die X Octobris.
S. Paulini Eboracensis episcopi translatio memoratur in Florario Ms., natalis in Martyrologio Romano ad X Octobris.
SS. Tharaci, Probi & Andronici MM. memoria hodie est in uno alterove Martyrologio Ms., sed spectant ad XI Octobris.
S. Fortunatæ virginis M. & trium ejus fratrum martyrum hodie mentio est in codice Usuardino Hagenoyensi, ubi annuntiantur in Augia majori. In Romano Martyrologio habentur ad XIV Octobris.
Eusebii presbyteri, qui dicitur accepisse reliquias S. Andreæ in Scotia, meminerunt hodie Dempsterus, & Ferrarius. Camerarius Eusebium ponit 27 Aprilis, ut socium S. Reguli, qui reliquias S. Andreæ ex Achaia in Scotiam attulisse creditur. An S. Regulus socium revera habuerit Eusebium, isque colatur apud Scotos, examinari poterit, ubi Regulus ponitur in Breviario Aberdonensi, ad XV Octobris.
S. Huberti episc. Conf. translatio hoc die memoratur apud Molanum. De S. Huberto agendum est ad III Novembris.
Adfalduidis virgo, filia S. Romarici, ad hunc diem cum titulo Sanctæ annuntiatur ab Arturo a Monasterio in Gynæceo: sed sine ulla idonea auctoritate sanctam nominat, & sine ratione ad hunc diem. Allegat unice Saussayum ad 8 Decembris in elogio S. Romarici, in quo nominatur, ut filia, non ut Sancta. Addit Appendicem Saussayi, ubi Adfalduidis sive Atfalduidis, vocatur Beata. At nullibi Sanctam vocat Saussayus. Quæ ad cultum & virginem Adfalduidem ulterius spectant, examinari poterunt, quando agetur de patre ipsius S. Romarico, ad VIII Decembris.
Stratonici martyris mentio fit in Menæis impressis cum duobus versiculis, quibus gladio cæsus dicitur. Mardonii martyris ibidem fit mentio cum duobus item versiculis, combustum insinuantibus. Mille Martyres subjiciuntur in Menæis, iisque caput amputatum, indicant adjuncti versiculi. Mygdonius, Gorgonius, Dorotheus, Indes, Stratonicus, Glycerius presbyter, & Theophilus diaconus cum sanctis Mulieribus Sociabus, memorantur simul in Synaxario Ms. Constantinopolitano, ut dubitare vix possim, quin idem sit Stratonicus idemque Mardonius cum duobus synonymis inter posteriores memoratis. Redibunt hi omnes apud Græcos, & partim etiam in Martyrologio Romano ad XXVIII Decembris.

DE SS. VICTORE ET URSO CUM SOCIIS THEBÆIS MARTYRIBUS
SOLODORI IN HELVETIA.

Probabilius anno 303 vel 304.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Victor Martyr ex legione Thebæa, Solodori in Helvetia (S.)
Ursus Martyr ex legione Thebæa, Solodori in Helvetia (S.)
Socii Martyres ex legione Thebæa, Solodori in Helvetia

AUCTORE J. C.

§ I. Sanctorum Martyrum palæstra & antiquus cultus in Ecclesia: Acta suspecta: tempus martyrii.

Edidimus in Opere nostro ad diem XXII hujus mensis Passionem celeberrimorum Thebæorum Martyrum, qui cum S. Mauritio duce in Vallesia apud Agaunum coronati sunt. [Sancti a S. Eucherio laudati passi sunt Solodori,] In Passione laudata de Sanctis hisce nostris meminit S. Eucherius Lugdunensis antistes ejus auctor, & scribit: Ex hac eadem Legione (Thebæa) fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus & Victor, quos Salodoro passos, fama confirmat. Salodorum vero castrum est supra Arulam flumen, neque longe a Rheno positum. Ex hisce in ipso limite hic deduco, celebrem fuisse de Sanctis nostris famam, sed Acta specialia martyrii eorum non exstitisse verisimiliter adulto seculo V, quo scripsit S. Eucherius, testem allegans, non Passionem aliquam, sed solam famam. Palæstram, quam brevibus hic describit sanctus antistes, Josias Simlerus in Republica Helvetiorum lib. 1 pagina apud me 69 pluribus prosequitur. Salodorum, inquit, una est ex antiquissimis totius Helvetiæ urbibus, & Trevirorum soror dicitur, quorum urbem Nini seculo conditam esse, vetusti annales tradunt. Antiquitatem urbis indicant veteres Inscriptiones Romanæ, quarum aliquæ adhuc Salodori exstant. Inscriptiones illæ in Deliciis Helveticis expressæ sunt, advertoque, ubi urbis nomen expressum est, Solodorum scribi, non Salodorum, quod a Salentinis profectum esse, quidam opinantur, & etiam in quibusdam instrumentis non recentibus reperitur, ita ut utroque modo scribere sine scrupulo liceat. Indigenæ urbem suam appellant Solothurn, Galli Soleure.

[2] Ampla est ædificiisque ingentibus, tum sacris, tum profanis ornatissima. [quæ urbs describitur. Primum ab Adone Fastis sacris] Pago inter Helvetiæ Conventus ordine undecimo nomen facit. Avitam religionem illibatam possidet, juri Lausannensis episcopi in spiritualibus subdita. In loco nonnihil eminenti ædificata est insignis cathedralis ecclesia, quæ a S. Urso nomen habet. Bertha Rudolphi II Burgundionum regis uxor celeberrimum ibi Canonicorum collegium erexit opibusque ingentibus dotavit. Urbis capitulique originem docet inscriptio, quæ legitur supra portam ecclesiæ pluribus versibus exarata: unde colligas, capitulum originem suam progressumque & urbem ipsam splendorem sanctis Martyribus nostris imprimis debere. Solodorum Arola fluvius alluit habetque in adversa ripa suburbium, ponte ligneo muris suis junctum. Haud procul inde capite minuti sancti Martyres, ex eoque in subjectum flumen præcipitati traduntur; quæ aliaque priusquam examinamus, assignemus eorum in sacris Fastis memoriam. Ab Adone primum relatos fuisse in Martyrologium contendit Sollerius, nec quantum videtur, immerito, in antiquioribus enim Kalendariis Fastisque & Bedæ Martyrologio non memorantur. In Hieronymianis quidem hodie memoratur In Mediolano translatio S. Victoris martyris, sed alterius, Mauri verisimiliter, de quo egimus die VIII Maii.

[3] Itaque Ado sic Sanctos celebrat. In Galliis castro Solodoro, [inscripti videntur.] quod est super Arulam fluvium, passio sanctorum martyrum Victoris & Ursi ex gloriosa Legione Thebæorum: qui cum illuc furorem Maximiani tyranni declinantes secessissent, ipsius jussu tenti ab Hirtaco executore primo diris suppliciis excruciati, sed, cælesti super eos lumine coruscante, ruentibus in terram ministris, erepti, deinde in ignem missi sunt. Veniente autem mox pluvia vehementi, extincta pyra, in nullo penitus læsi, novissime gladio consummati sunt. E quibus S. Victor ad urbem Jenavensium translatus miraculorum gloria & veneratione Fidelium celebratur. Elogium suum ex Actis quibusdam composuisse Adonem, satis luculentum est. Usuardus, prætermissa translatione, nonnihil contractum in suum Martyrologium transtulit. Memoriam SS. Victoris & Ursi apud Bedam non reperit & pariter omisit Rabanus, quam mutuatus est ab Adone Notkerus, & pro suo more contraxit. Martyrologium Richenoviense excusum tom. VI Junii annuntiationem hodiernam claudit his verbis: Et SS. Victoris & Ursi: at inde perperam inferes, multo antiquiorem Adone esse Sanctorum in Fastis memoriam, observavit enim in Præfatione Sollerius, etsi non ignobilem inter apographa Hieronymiana locum mereatur, esse tamen Sanctorum nonnullorum Germanorum mentione recentiori auctum & interpolatum.

[4] Vicinia Augiæ divitis Helvetiæ, nomina Sanctorum nostrorum subministravit monacho, [Acta, quæ habemus Ms., differunt ab editis a Surio,] qui præfatum Martyrologium initio seculi XII in usum cœnobii Richenoviensis exaravit. Usuardi & Adonis elogia miscuit Baronius & hodie Martyrologio Romano inscripsit. Molanum, Canisium aliosque recentiores martyrologos omitto, ut ad Actorum examen procedam. Non inveni nisi duplicia, quorum altera ex Gallia sibi allata Surius XXX Septembris edidit, altera accepimus Mss. ex codice Signiacensi. Alterutra præ oculis habuisse potuit Ado in texendo SS. Victoris & Ursi elogio; in utrisque enim præcipua leguntur, quæ apud illum contracta sunt. Difficile esset decidere, quæ antiquitate præstent & præferenda sint, neutris tamen credo multum tribuendum. Quæ nos habemus ex Ms. Signiacensi, vel composita, vel certe aucta sunt post initium seculi VII, cum in illis mentio fiat inventionis reliquiarum S. Victoris in basilica Genevensi, quæ contigit anno 602, ut ex Fredegario infra observabimus. Eamdem epocham non habet Sanctorum Passio apud Surium, neque de S. Victoris exuviis speciatim meminit, verum aliunde etiam nihil occurrit, quo major ejus antiquitas commendetur.

[5] [de solo fere S. Victore agunt,] Quamquam non videtur operæ pretium pluribus in id inquirere, cum Acta utraque iisdem titulis aliunde suspecta sint, ut jam edicam: id interim certum videtur, Suriana, quæ de S. Victore rebusque ad illum pertinentibus speciale nihil habent, alibi, Signiacensia, quæ ferme de solo S. Victore agunt, Genevæ, aut in ejus vicinia, vel conscripta, vel interpolata fuisse. Signiacensis porro hæc Passio tam fere unice ad S. Victorem spectat, ut, nisi interpolator rei insolentia ad pudorem usque perstrictus fuerit, expunxerit passionis longiorem historiam, quæ ad omnes sanctos Martyres pertinebat, ut hiulce de S. Victore referret aliqua, & mox ad hujus translationes & miracula festinaret. Tuis te oculis convince, lector, reddo Passionem ex Ms. nostro integram, quia longa non est. Sic habet. Tempore illo, cum Maximianus imperator sanctum Mauritium cum sex millibus sexcentis sexaginta sex in urbem Genevensium direxisset, ut jussionem suam implessent, quatinus Christianos persequerentur: tunc illi residentes in loco Agaunensi, dixerunt Maximiano imperatori: Christiani sumus, Christianos persequi non possumus. Tunc ille ira repletus jussit unumquemque interficere. Videntes hæc sancti Dei Victor & Ursus, quæ fiebant, occulte exierunt; & cum ad Salodorum castrum, qui super Arulam fluvium est, pervenissent, & auditum fuisset hoc ab imperatore, repletus furore jussit ministris suis, ut ipsos Sanctos persequerentur. Et cum pervenissent ad locum, ubi illi Sancti orabant, videntes eos ministri imperatoris, dixerunt ad illos; Qui estis vos? Et illi respondentes dixerunt; Nos sumus famuli Dei, Victor & Ursus. Et ministri dixerunt ad illos; Misit nos Maximianus imperator, ut ubicumque vos invenire poterimus, statim vos interficiamus. Famuli Dei Victor & Ursus responderunt; Melius est nobis mori, quam ultra dæmonibus immolare. Tunc ministri comprehendentes eos, ducebant illos, ut torquerentur. Illi autem ambulantes psallebant, dicentes: Domine Jesu Christe, ne patiaris nos ire cum his, qui te negant verum Deum esse. Et cum torquerentur, clamabant; Domine Jesu Christe, da fortitudinem servis tuis, quia propter te libenter hæc patimur, & mitte angelum tuum, qui eripiat nos de manibus inimicorum nostrorum. Tunc apparuit super eos sicut radius solis, & qui eos torquebant ceciderunt, & facti sunt velut mortui, & Sancti Dei absoluti sunt a vinculo, quo tenebantur.

[6] [& sunt mutila. Ex Surianis suppleri possunt] Videntes vero turbæ gentilium exspectantium quod factum est, glorificaverunt Deum Israël. Tunc unus ex ipsis ministris, nomine Hyrtacus, qui ad Christianos persequendos erat famosus, dixit pueris suis; Hoc, quod vidistis, phantasma est; sed dico vobis; ite concito cursu iterum comprehendere maleficos illos, qui contempserunt præceptum Maximiani imperatoris, & seducunt populum ad legem Christianorum, & dicunt, se colere Christum Filium Dei… Videns vero circumadstantium multitudo, quid de Servis Dei factum fuisset, pagani quidem insistentes dæmonum culturis gaudebant, Christiani plangebant. Viderunt vero omnes per duarum horarum spatium sanctum Victorem genua flectentem, tanquam vivus adhuc esset: & cum hoc mirarentur, subito corpus ejus quievit, & sicut Sol resplenduit: statimque corpora eorum Christiani sepelierunt. Hactenus apographum nostrum Signiacense, post quæ sequuntur translationes infra fusius memorandæ. Nemini autem dubium esse potest, quin post se colere Christum Filium Dei, loco, quem interpunxi, plurima prætermissa sint, quandoquidem saltus fiat a mandato Hyrtaci de comprehendendis sanctis Martyribus usque ad horum postremum agonem & consummatum martyrium. Quæ porro spalmate illo omissa sunt, profecto tam sunt insolentia, ut hominem vel leviter prudentem & critices non ignarum morari saltem & percellere debuerint. Ut ad judicium de Actis ultra progrediamur, juverit ex Suriana Passione excerpere & huc transferre, quæ hiatum mox indicatum supplere possunt. Monitum tamen lectorem volo, de prima facta per alios ministros, quam qui Hyrtaco præsidi urbis Solodorensis serviebant, Sanctorum comprehensione, ibidem mentionem nullam esse; licet eadem fere data a Sanctis Hyrtaco responsa referantur & geminentur etiam tormenta cum prodigiis, quibus tandem fatigatus præfectus Hyrtacus … super pontem prædicti fluminis (Arulæ) sibi sanctos Martyres jussit præsentari, ut eodem loco capite cæsos mox in alveum fluminis præcipitaret.

[7] Cæduntur ergo beati Martyres & in flumen præcipitantur, [narratione prodigii,] nec tamen longe a dicto ponte defluxerunt. Nam divina misericordia, apud quam omnia possibilia sunt, suæ mansuetudinis potentiam in eis demonstravit. Non longe namque a dicto ponte capita in manibus portantes flumen egressi sunt, & ad locum, ubi nunc in honore ipsorum basilica fabricata est, pervenerunt. Mirabilia hæc, & mirabilibus mirabiliora succedunt: sancti enim Martyres genua ad terram flectentes, quasi ad unius horæ spatium, priusquam corpora sua ad terram deponerent, cunctis cernentibus, orabant: orationi vero fine dato, corpora sua ad terram demiserunt acsi dicerent, Hæc requies nostra in seculum seculi. Assentior enimvero lubens Passionis scriptori, esse hæc mirabilibus mirabiliora, imo tam mirabilia, ut ipso sine alio præstantiori vade asserente, apud criticos prudentes fidem inventura non sint. Certe quandoquidem meminerit basilicæ fabricatæ eo loco, ubi ex Arula in ripam ascenderunt, capita in manibus gestantes Sancti, valde verosimile est, non solum longo tempore post Sanctorum martyrium, sed seculo forte etiam decimo serius scripsisse, vel Acta fabulis illis (sit verbo venia) deturpasse anonymum. Sane Ado, qui reliqua fere eo ordine, quo apud Surium gesta narrantur, in elogio suo contraxit, de prodigio tam insolenti ne suspicionem quidem ingerit; nec credo, monumenta alia, quorum initium ad Adonis seculum attingat, reperiri, quæ commento umbram expandant.

[8] Scio, idem prodigium venerabilis ecclesiæ Solodoranæ Officiis Propriis omnibus monumentisque innumeris constanter unanimiterque celebrari, [quæ apud criticos fidem non inveniet,] eamque historiam ibidem pro canonizata haberi, quippe quæ integra Bullæ Sixti IV inferius memorandæ inserta legitur: verum hisce omnibus obstantibus, non possum non fateri, eamdem illam, secundum eam partem, quæ emergentes ex fluvio Martyres capitaque manibus tenentes & per integram horam flexis poplitibus orantes exhibet, mihi haberi pro ornamento fabuloso, populari credulitate sustentato. Atque in eo criticorum ferulam non metuo, nec rigoris nimii exprobrationem, ne ab ipso quidem illustri Solodorano Capitulo, quod opem suam mihi in inquirenda veritate liberalissime contulit. Etenim ex monumentis, venerabilis illius Capituli jussu ad postulationem meam confectis, quorum infra usus erit uberior, fit mihi plane verisimile, narratiunculam illam non tantum Adonis seculo juniorem esse, sed esse tam novellam, ut seculum XIII vix ætate superet. Suadet id testimoniorum antiquorum penuria, quæ tanta est, ut non credam prolatum iri ullum Bulla Sixtina anni 1473 vetustius. Eamdem porro Bullam in magnum præsidium non adducet, qui novit, quantæ auctoritatis sint instrumenta similia in re pure historica, qualis hæc est.

[9] [asserta ab auctore igneto.] Profecto ibidem narratur etiam iter Legionis Thebææ sub S. Mauritio duce Jerosolymam ejusque ibidem baptismus, instructio in fide Romæ sub Marcello Papa, quæ fabulæ æque convicta sunt & manifeste falsa. Idem porro censendum est de Officiis Propriis, in quæ, proh nimium facile! traditiunculæ populares barbaris seculis receptæ fuerunt, ut experimur frequentissime, etiam valde recentes & penitus novellæ. Sane si suspicionem meam exponere candide liceat, ego vix dubito, quin historiola illa nata sit ex pictura vel simili monumento, in quo sancti Martyres, capitibus seu craneis ad umbilicum depositis in sepulcris reperti, exhibiti fuerint eadem manibus gestantes flectentesque, coronante illos desuper Deo. Is sane pingendi modus, quo martyrii species exprimitur, vulgaris valde est & usitatus, indeque, si ad ripam, ut palæstra vel locus, ubi ex aquis educta fuerunt sacra corpora assignaretur, flectentes depicti fuerint sancti Athletæ, facile nasci potuit præfata traditiuncula & populari credulitate nutriri celebrarique, ut ex similibus sexcenties alibi contigit. Da itaque, picturam hujusmodi in basilica per Bertham reginam exstructa exstitisse, suspicabor, credulum, imo pro seculorum illorum barbarie sciolum, sic interpretatum fuisse, ab eoque in vulgus prodigiorum semper avidum manasse. Et hæc quidem mea est opinio, quam lubens deponam, quando monumentis antiquioribus convictus fuero. Nunc quare suspicer, traditiunculam seculum inter decimum & decimum quartum natam esse, accipe. Ejusdem auctor ait, Sanctos capita manibus ferentes, flumine egressos pervenisse ad locum, ubi nunc in honore ipsorum basilica est fabricata: de illo procul dubio ecclesia agens, quam regina Bertho seculo X, cum nulla esset ejus tempore, erexit, ut infra videbimus. Nolim autem credere, fabellam omnino novitiam fuisse, quando illam Bullæ inserendam Sixto IV obtulerunt Solodorenses; quapropter seculum plus integrum adolescentiæ ejus concedo, & pergo ad alia.

[10] [Probabilior est reliqua pars Passionis. Numerus Martyrum;] Dispar ratio est aliarum Passionis partium, quæ, etsi cumulatis prodigiis non careant, non sunt tamen tam insolentia, partesque illæ Adonem, cujus auctoritas etiamsi non sufficiat muniendæ contra omnem falsi suspicionem narrationi, aliqualem tamen illi antiquitatem adfert. Illas itaque pro dubiis &, si velis, etiam pro probabilibus habeo. Circa sanctorum Martyrum numerum sunt jam hic prænotanda aliqua. Suriana Passio ipso fere initio SS. Urso & Victori Socios martyres tribuit 66, ita ut 68 cum principibus suis seu ducibus fuerint. Ado in Martyrologio suo Socios plane omisit, de solis SS. Urso & Victore scribens, ibidemque ad diem XXII Septembris S. Mauritio commilitones Thebæos assignavit tantum 6600, in Chronico tamen ad annum Christi 288 addidit 66, quos verisimiliter prætermissis SS. Urso & Victore ex Passione horum desumptos præcedentibus annumeravit, totidemque expressit Walafridus Strabo in Hymno de gloriosa Legione Thebæa, quem dedi Appendicis ad Acta S. Mauritii & Sociorum § 1. Magis incertum est, an is specialem viderit SS. Ursi, Victoris ac Sociorum Passionem, qualem habuit Ado, quandoquidem ejus tempore forte jam rotundo numero Legionis 6600, quem expressit S. Eucherius, 66 alii in Martyrio SS. Mauritii & Sociorum inserti fuerint. Certe ibidem non semel observavi, in diversis codicibus variare numerum sanctorum Martyrum Legionis Thebææ, eumque, ubi rotundus non est ex Legionum Romanarum vulgari computu, ad illum accedere, cui sanctorum hodiernorum Martyrum Commilitones adnumerati sint, quod hic observasse, sufficiat: infra enim, cum de repertis sacris pignoribus disseremus, recurret de hisce rursum sermo. De martyrii epocha stringamus hic paucis aliqua; paucis, inquam, nam monumenta, quæ vidi, omnia satis luculenter innuunt, martyrium SS. Victoris & Ursi non nisi paucis diebus post universæ Legionis apud Agaunum cædem contigisse, ita ut ejus epocha a tempore, quo hæc figitur, necessario dependeat.

[11] Nihil attinet, diversas chronographorum ea super re opiniones rursus hic recensere; [tempus obiti martyrii.] inveniet eas lector Commentarii prævii ad Acta S. Mauritii & Sociorum § § 6 & 12, ubi plura etiam disserui de martyrii illorum epocha, & significavi, one plurimum propendere in eam sententiam, quod magnæ persecutioni decimæ illigandum sit. Pergit ea opinio mihi usque videri longe probabilissima, ex eaque annos 303 vel 304 martyrio SS. Ursi & Victoris initio hujus Commentarii adscripsi. De die facienda non videtur quæstio, cum constans in Fastis sacris ad XXX Septembris Sanctorum memoria satis innuat, eo die coronatos fuisse, cui Acta etiam adstipulantur, ita enim octavo die post Socios suos Agaunenses, a quibus potuerunt aliquot ante diebus, imo hebdomadis, si velis, quando nimirum illis primum crudele Maximiani mandatum significatum fuit, discessisse, martyrii lauream adepti sunt. Verum quidem est, Sanctis Thebæis conversionem illarum partium ad veram fidem adscribi, & tradi similia, ac si populis ibidem prædicassent fidemque disseminassent, quibus peragendis octo dierum & hebdomadum aliquot intervallum videatur non sufficere; at hæc ad sanctos, qui pro Mauritianis Sociis habentur, Felicem & Regulam, Victorem & Verenam aliosque referri debent, & denique assertum illud non stabilitur ullis testimoniis antiquioribus, atque adeo cum similibus traditiunculis sine magno molimine tuto negligitur. Interim dictum hic esto, utramque Passionem nos pro suspecta edituros & more nostro illustraturos.

§ II. Monumenta venerabilis Capituli Solodorensis jussu curaque confecta & huc benevole transmissa. Disseritur de primaria tempore reginæ Berthæ inventione sacrorum corporum cultusque celebris initio.

[Instrumenta Solodori] Transmissa ad nos jam ab annis aliquot fuere monumenta non pauca ad SS. Ursi, Victoris & Commilitonum gloriam posthumam pertinentia. Venerabile Capitulum Solodorense illa debita auctoritate munita benignissime concesserat postulationibus patris Mauritii Chardon, qui & perutilem nobis alibi sæpe operam contulit, & pro colligendis, quæ ad sancti patroni sui Mauritii & Legionis Thebææ martyrum sociorum gloriam conducere poterant, impigre imprimis laboravit, ut sæpius Acta Sanctorum illorum illustrans cum grata memoria testatus sum. Instrumentis, quæ spectant ad sanctos Martyres nostros hodiernos, scrutandis intento dubia nonnulla occurrerunt, quæ vix alias, commode vero a Solodorensibus discuti posse visa sunt. Spem felicis successus faciebat ex monumentis a Chardono submissis collecta venerabilis Capituli propensio benevolentiaque in Opus nostrum, summaque erga sanctos Tutelares suos veneratio. Datis itaque litteris ad collegii nostri Solodorani rectorem dubia mea proposui. Rescripsit haud diu post epistolam pater Petrus Froidevaux, qua & humanissime ad quæsita mea quæpiam respondit, promisitque & suam & venerabilis Capituli ulteriorem operam & disquisitionem. Lubet partem illam epistolæ huc transferre, ut Solodorensium pro augenda Patronorum suorum gloria solers studium propensissimaque erga nos voluntas memoris saltem animi testimonium a nobis accipiat.

[13] [allata, quorum hic] Sic itaque scribit Solodoro XV Januarii 1757 præfatus pater Froidevaux. Ad me datas Antverpiæ XII proxime elapsi mensis Decembris occasione dubiorum, quæ occurrunt in discussione Actorum SS. Ursi & Victoris cum reverendissimo hujatio ecclesiæ collegiatæ Præposito domino Francisco Sury episcopi Lausannensis vicario generali quamprimum communicavi. Maxima voluptate tam ille, quam alii plurimum reverendi domini Canonici perfusi sunt, quod ex eis intelligant, a vobis summa sollicitudine perquiri, quæcumque conferre possunt ad SS. Urse & Victoris, tutelarium suorum, cultum & gloriam promovendam. Nihil illi prætermittent, quominus omnia, quæ ad vestrum pium institutum suppeditare poterunt, studiose conquirantur vobisque, quam citissime fieri poterit, communicentur. Eum in finem, qui venerabilis Capituli tabularium denuo excutiat, & quæ eo pertinent ad se referat, aliquem jam elegerunt, admodum videlicet reverendum dominum Franciscum Jacobum Hermann, sacellanum & succentorem ecclesiæ sanctorum Martyrum, virum solertem & ad id muneris perquam idoneum … qui sperat fore, ut valeat communicare non pauca, quæ spectant ab tempus, locum, numerum & occasionem, qua inventa sunt corpora & ossa sacra, atque alia, de quibus edoceri cupis. Biennium fere effluxit antequam promissa monumenta, impeditis in Germania exercituum tumultibus viis, ad me pervenerint, quæ sane reperi magna diligentia conquisita, judicio prudenti selecta, solerterque digesta.

[14] Sors voluit, ut præter exspectationem tomus 7 hujus mensis non comprehenderit postremos duos dies, [usus frequens & primo] qui Octavum hunc implent, atque ita tempus natum sit paratum diu Commentarium, acceptis tandem documentis reficiendi, quod porro præsto, adjumentis tam benevole concessis usurus. Investigemus nunc ecclesiæ solodorensis exordia, seu progressus, qui certe ab inventionibus cultuque sacrarum reliquiarum profectus est. Non attingo hactenus, quæ pertinent ad inventionem corporis S. Victoris, statumque, in quo tunc S. Ursi Sociorumque veneratio erat Solodori, de quibus speciatim postea; in illam tantum hic inventionem indago, a qua scriptores celebritatem cultus potissimum, imo ejus & ecclesiæ Solodoranæ initia veluti deducunt, licet ceteroquin non satis conveniant. Ordiamur a monumentis Solodorensibus: supra laudatus illorum digestor R. D. Hermann sicut sine ambagibus & fuco profitetur, nihil pro stabilienda martyrii auctoritate, de qua § præcedenti, sibi ad manum esse præter traditionem & historiam, in Proprio ecclesiæ collegiatæ Solodorensis approbato relatam, ita hic pariter pro dilucidanda inventione sacrorum pignorum ad idem Speciale seu Proprium remittit. Bina ejus exemplaria ad manum sunt, utrumque Friburgi, alterum anno 1641, alterum 1704 impressum, utrumque venerabilis Capituli benevolentia transmissum. Primum habet annexum Epilogum pro supplemento historiæ SS. Ursi Victoris & sociorum Martyrum. Ad hoc in paucis admodum ab altero diversum passim remittor eoque proinde utor.

[15] Itaque venerabilis clerus Solodorensis ritu duplici die V Martii agit festum Revelationis divi Ursi, [ad investigandum] Victoris & sociorum Martyrum Thebæorum. Totum officium proprium est. Inde accipe quæ hic ad rem faciunt. Hymnus ad Vesperas talis est.

Pange felix Solodorum
      Martyrum præconia
      Et beata Thebæorum
      Militum certamina,
      Ossa digne servas quorum,
      Recolens cum gloria.
Impios constanter divos
      Cum sprevere cæsaris,
      Hirtaci non ira vivos
      Sustinet, sed sanguinis
      Ponte sacros fundit rivos,
      Rubet unda fluminis.
Alveo vehunt beati
      Victor, Ursus & Pares
      Colla cæsa laureati,
      Terra donec supplices
      Jam necatos lege fati
      Tumularet Martyres.
Berthæ lucis fulgurosæ
      Cælitus demittitur
      Splendor, & fragantis rosæ
      Odor inde proditur,
      Thebæorum gloriose
      Ubi turba conditur.

[16]

Eruit septem decemque
      Martyres, qui sæculis [celeberrimi cultus sanctorum Martyrum]
      Senis latuere: freta
      Christo, quos tam sedulis
      Quærit votis: mox secreta
      Tanta tradit clericis,
Regna vendit hinc beata
      Studiis flagrantibus,
      In honorem Ursi grata
      Templa firmat dotibus,
      Mente tota præparata
      Sanctis tacta motibus.
Turbæ multæ fit accessus
      Virtus magna cernitur;
      Cæcis visus, claudis gressus,
      Mutis sermo redditur,
      Dæmonisque vim perpessus
      Et surdus absolvitur.
Hinc revelas, Christe, multos,
      Quinis post hæc sæculis,
      Quos triginta septem fultos
      Et fide & miraculis
      Martyres simul sepultos
      Terræ pandis tumulis.
Adsis, Urse, Christo grate
      Cum tuis Consortibus,
      Nosque Regi commendate
      Ut de mundi sordibus
      Purget, quo poli beatis
      Sociemur cætibus. Amen

[17] [ipsiusque Solodorensis ecclesiæ initium.] Quæ adhæc observanda sunt, mox deducam; at prius subjungamus partem Lectionum 2 Nocturni, quæ ad eamdem rem plurimum conducit. Paulo post initium Lectionis 5 terminatur contracta narratio martyrii verbis inde desumptis, Ac si dicerent: Hæc requies nostra in sæculum seculi. Post quæ ita legitur: Eo in loco, ut eadem refert historia, sancti Martyres annis latuere sexcentis. Demum vero illustris regina Bertha, uxor Rudolphi Burgundiæ & Romanorum regis (ex qua S. Adelhaidis uxor primi Ottonis imperatoris materque secundi Ottonis atque avia tertii Ottonis progenita est) instinctu Spiritus sancti admonita pretiosum illum reliquiarum thesaurum adinvenire ferventissime desiderans, ac propterea Altissimo ferventissimas preces cum jejuniis devotissime effundens, tandem a summo cordium cognitore, Christo videlicet, exaudita cælitus revelationem accepit, ut nosceret, ubinam talis tantusque thesaurus effodiendus & quærendus esset. Cum ergo locum, ubi sancti Martyres sepulti jacebant, sæpius devotissime invisens avide circumspiceret, ex indicio fulgidæ lucis, quam non semel animadverterat, & odoris suavissimi, veluti redolentium rosarum, verum sepulturæ locum cognovit. Terminatur hic Lectio 5 & sequitur 6. Invento igitur tam pretioso thesauro, sua illico gaudens vendidit & locum illum emit, corporaque & reliquias Sanctorum digno collegit honore, illisque ecclesiam cum adjuncto collegio erexit, quam etiam dotibus, proprietatibus, privilegiis aliisque libertatibus & ornamentis magnifice decoravit.

[18] [Investigatur; q tempore] Quo venientes cæci, surdi, claudi, imbecilles, paralytici & obsessi, seu quacumque infirmitate alia detenti, & corpora Sanctorum tangentes, recipiebant sanitatem, atque etiamnum, si fides petentium non titubet, per Dei gratiam curantur. Præterea omnes, qui gloriosum martyrum S. Ursi & Sociorum ejus nomen puro corde invocant eorumque memoriam religiose colunt, ab aërea tempestate præservantur. Clauditur deinde Lectio adhortatiuncula, ut Sancti religiose colantur & cum fiducia invocetur eorum patrocinium. Bertha, cui sanctorum Martyrum reliquiæ revelatæ traduntur & exordia ecclesiæ adscribuntur, uxor fuit Rudolphi II regis Burgundiæ Transjuranæ, a quo S. Innocentii Thebæi martyris corpus accepisse Ottonem I ex hujus ipsius diplomatis aliisque monumentis ostendi § 5 Appendicis ad Gloriam posthumam Mauritianæ legionis tom. VI Septembris pag. 905. Obiit Rudolphus anno Christi 937, regnumque adeptus fuerat anno 912, acceperat vero uxorem Bertham, Burchardi Alemannorum ducis filiam, anno 922, quæ post mariti mortem nupsit Hugoni Italiæ regi, ut scribit Luitprandus lib. 4 cap. 6.

[19] Hugoni libidinosis spurcitiis immerso mox invisa fuit Bertha, [contigerit inventio] sic ut illam palam execraretur. Reperire non potui, an Bertha usque ad Hugonis mortem, quæ anno 947 contigit, illi adhæserit. Certe postmodum in Helvetiam reversa est, vivebatque adhuc anno 962, quo fundavit monasterium Paterniacum in diœcesi Lausannensi medio ferme itinere Friburgum inter & Everdunum. Fundationis illius litteræ primariæ, teste Mabillonio in Annalibus ad annum 962 num. 67, exstant in bibliotheca Sebusiana, earumque compendium tradit ibidem Mabillonius cum epocha Data in die Martis, Kalendis Aprilis, anno XXIV regnante Conrado rege. Actum vero Lausana civitate. Quo anno mortua sit Bertha regina, incompertum habeo: in monasterio Paterniaco sepulta est, ut tradit inter Scriptores rerum Brunsvicensium auctor Vitæ S. Adelheidis imperatricis, qui creditur Odilo Cluniacensis, lib. 1 num. 9. Figamus nunc pedem & inquiramus, quo circiter anno pretiosum thesaurum invenisse Bertha credatur. R. D. Hermann in observationibus Mss. ad dubium meum secundum asserit, annum Christi 930 communiter haberi pro anno primæ inventionis, eumque sic figit, ut inde calculos alios ad chronotaxim deducat. De Hisce inferius: interim quamvis non habeo, quo absolute epocham illam evertam, ipsa tamen instrumenta Solodorensia eamdem minus verisimilem faciunt: quandoquidem non obscure innuunt, Bertham sui juris fuisse, quando revelatio memorata contigit. Appello imprimis ad Lectionis 5 initium num. 17 relatum.

[20] Clarius id asseri videtur in inscriptione, cupreo tegmini inscriptionis alterius insculpta, [septemdecim sacrorum corporum] quæ visitur ad valvas ecclesiæ S. Ursi Solodori, quamque ex monumentis sæpe memoratis hic repræsento:

Origo Solodori et ecclesiæ collegiatæ
D. Ursi.

Terra ferax multos Salodoria tecta per annos
(Sic docuere patres) circa aurea tempora Nini
Lecta casis sedes, celebris sine mœnibus olim
Vicus tum fuerat, juncto mox robore turris
Famosæ, ex vico castrum fecere parentes.
Mœnibus urbs tandem melius munita quadratis
Digna fuit, coleret quam sæpe Rodulphia Bertha
Regali viduata thoro, lacrymisque piisque
Dum precibus Thebæa petit repetitque sepulchra,
Mota quibus Salodorum auget donatque sacratis
Mystis, templa, quibus magni sacra ossa quiescunt
Patroni, fundat claris & dotibus ornat:
Turba ubi sacra Deo concordibus æthera votis
Alterno pulsare choro vigilatque tueri,
Relliquias amat ingentes, queis mira frequenter
Dona piis veniunt hac in mortalibus urbe;
Quæ variis mutata modis dominataque miris
Jam vicibus, reliquis tandem associata quiescit
Urbibus Helvetiæ, concors & fœdera servat,
Pacis amans Superumque ac Relligionis avitæ.

[21] [ex revelatione divina] Hæc porro inscriptio, etiamsi auctoritatem adferre non possit ab antiquitate, utpote verisimiliter nata tantum seculo XV senescente, ut suadet versus penultimus, tamen traditionem illic fuisse conformem relatis ex Officio, ostendit. Hinc autem, cum vidua fuisse Bertha dicatur, manifestum fit, fundationem Solodorensis ecclesiæ post annum 937 differendam esse, quippe quo Rudolphus tantum mortuus est & viduam reliquit Bertham. Sed spectatis fundationis adjunctis, quæ exiguum tempus non patiuntur, ne vel tunc quidem locanda videtur, cum vix aut ne vix quidem duobus annis vidua fuisse videatur Bertha, antequam Hugoni Italiæ regi nupserit. Liquet id ex monumentis a Muratorio in Annalibus Italiæ ad annum 938 productis, quibusque conficit, eodem illo, imo forte præcedenti, S. Adelheidem Lothario, illius matrem Bertham hujus patri Hugoni matrimonio junctam fuisse. Atque adeo, hisce stantibus, probabilius videri potest, post Hugonis mortem atque annum 947 retrahendam esse fundationem, &, cujus occasione contigit, sacrarum reliquiarum revelationem. Certe tum diutius quietiusque in Helvetia egisse videtur Bertha, tædiumque mundanarum rerum voluptatumque, quarum inanitatem experiri potuerat, exhibet mulierem sanctæ æmulationi inquietudinique magis aptam tunc, quam cum seculi deliciis involuta esset. Et hæc quidem mea est opinio, quam narrationis ordo & adjuncta ex ipsis monumentis Solodorensibus petita pariunt.

[22] [facta Berthæ, quæ non fuit imperatrix] Porro quandoquidem tempus propius ne conjecturis quidem erui videatur posse, ponamus memoratam inventionem sacrorum corporum atque ecclesiæ Solodoranæ fundationem sub medium seculix, seu annum 950, contigisse, & inquiramus, an & quid opinioni illi opponi possit. Hermannus sæpe laudatus in Mss. operose discutit calculos aliunde petitos & cum epocha mox memorata combinandos. In illis, quæ ex Lectionibus Proprii Solodorensis excerpsi num. 17, dicitur: Eo in loco, ut eadem refert historia, sancti Martyres annis latuere sexcentis. Demum regina Bertha … exaudita cælitus revelationem accepit, ut nosceret, ubinam talis tantusque thesaurus effodiendus & quærendus esset. Sexcenti nimirum anni inveniendi sunt a revelatione facta Berthæ usque ad tempus, quo abscondita delituere sacra pignora, qui si ab anno 950 deducantur, in annum circiter 350 delabemur. Sed nec anni sexcenti sic certi sunt, ut non patiantur ex documentis aliis oppositionem, propter quam corrigendi sunt, eodem judice. Bulla Sixti IV, quæ incipit Alma mater & inferius danda est integra, asserit, quod Sancti inter spinas & tribulos quingentis latuerint annis incogniti, nimirum usque ad revelationem Berthæ factam, de qua agimus. Bullæ suffragantur monumenta duo non infimi inter Mss. meriti, quæ hic locum habeant. Inscriptiones binæ sunt Germanicæ ad valvas ecclesiarum S. Ursi exstantes.

[23] Ad primam sic prænotat collector Hermannus. Inscriptio ad portas ecclesiæ collegiatæ S. Ursi plumbeis litteris lapidi quadrato infusis, quæ & anno MCCCCLXXIV ob aëris injurias cuprio tegmine (cui versus paulo ante relati inscripti deinceps fuere) obducta fuit. [Bertrada Caroli Magni mater,] Habe integram Latine redditam. Quando numerabatur post nativitatem Domini nostri Jesu Christi annus ducentesimus octogesimus octavus, regnabant duo imperatores: alter vocabatur Diocletianus, alter Maximianus. Tunc athleta cælestis S. Ursus, qui dux erat in legione S. Mauritii, cum sexaginta sex sub imperatore Maximiano & præside Hyrtaco post multos cruciatus capite cæsus & in Arulam præcipitatus fuit. Caput singuli suum sustulerunt seseque tumulo deposuerunt illo loco, ubi nunc exstat sacellum S. Petri, jacueruntque ibi quingentis annis, & inventi sunt illorum septemdecim a regina Bertha, quæ inventos inde transtulit in sacram hanc ædem etiam a Pontifice consecratam. (Vox Germanica dubia est, sic ut ad inventos referri possit, quo sensu aptius vertetur canonizatos.) Postea anno millesimo quadringentesimo septuagesimo tertio ex iisdem Sanctis triginta sex reperti fuerunt & a Pontifice Sixto IV eodem tempore canonizati, qui etiam a multis præsulibus inde elati & in altari S. Ursi collocati fuere per vicarium Lausannensem, qui & in sacello S. Petri tres ex Sanctis illis in altari S. Crucis deposuit. Omnipotens Deus, dignissima Mater ejus Sanctique hanc urbem semper protegant.

[24] Hæc ibi: documentum aliud Ms. hanc notam præfert. [sed Rudolphi II Burgundiæ regis] Altera inscriptio ad portam minoris ecclesiæ S. Ursi, in Traibis Kreutz dicta, circa quam videri potest chorographia Veteris Solodori littera b. Hæc porro sic habet Germanice. Anno post natum Christum CCLXXXVIII sub Diocletiano & Maximiano imperatoribus, judice Hyrtaco, Solodori SS. Ursus & Socii prope hanc ecclesiam super ponte, qui tum temporis hoc loco erat, capite truncati & in Arulam projecti sunt. Singuli caput suum extulerunt & egressi sunt ad S. Petri, & post annos D inventi fuerunt a Bertha regina. Binæ inscriptiones hæ cum Bulla Sixti IV luculenter conveniunt, quingentosque tantum pro sexcentis habent annos, quibus sacra lipsana usque ad Berthæ inventionem latuerint. Si documenta allegata majorem fidem auctoritatemque adferrent, operæ pretium esset de calculis litigare; at luce meridiana clarius est, non esse ullum anno 1473, seu Bulla Sixtina antiquius, atque adeo testimonia esse revelationi reliquiarum, de qua agitur, seculis ad minimum quinque posteriora. Deducamus interim calculum, ut si quid forte circa translationem S. Victoris, de qua speciatim agam, emergat, huc remittam. Sexcenti anni, ut jam supra monui, si ab anno 950, circa quem sacras reliquias Berthæ revelatas fuisse suspicor, subtrahantur, relinquet annum 350, seu seculum quartum medium, cujus initio ex mea opinione sancti Thebæi Martyres coronati sunt. Huc si respiciatur, tuto negligi possunt anni residui, qui sexcentis annis, numero rotundo assertis, superabundant.

[25] Quod si annos quingentos ex instrumentis aliis epochæ revelationis subducamus, [relicta vidua. Monumentum confirmationis] in seculum V deducemur, quo an sic cognita fuerint & celebrata sanctorum Tutelarium Solodorensium sepulcra, ut ab hoc tantum latuisse per quinque secula censeri possint, hactenus ignoro. Sub id tempus translatum fuit corpus S. Victoris Solodoro Genevam, uti videbimus: sub idem figit Hermannus Solodori omnimodam vastationem per Hunnos, ad quam, si quidem vere contigit, huc forte respicitur. Ceterum ne quis miretur, tam monumentis antiquis hodiedum destitutos esse Solodorenses, subnecto instrumentum seculi XIII, quo vix habent vetustius, quoque manifestum fit, jam ab illo tempore in tanta illos fuisse similium penuria, ut venerabile Capitulum ne possessionum suarum quidem testimonia scripta habuerit, sed ad verbalia, ut aiunt, majorumque traditiones fuerit recurrendum. Bellorumne & hostilium incursionum injuria, an alia quadam occasione & causa id contigerit, nescio; at rem ipsam, quod exhibeo ex Mss. sæpe memoratis instrumentum, indubiam facit. Henricus abbas humilis de Friensberg, executor a Sede Apostolica delegatus, Cisterciensis Ordinis, Constantiensis diocesis, omnibus præsens Scriptum intuentibus notitiam subscriptorum.

[26] [possessionum &] Quæ geruntur in tempore, ne labantur cum tempore, litteris solent a principibus & honestorum testimoniis corroborari. Noverit ergo præsens ætas & futura posteritas, Litteras domini Papæ nos recepisse sub hac forma. “Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, Dilecto filio abbati de Friensberg, Cisterciensis Ordinis, Constantiensis diocesis salutem, & apostolicam benedictionem. Ex parte dilectorum filiorum Præpositi & Capituli Solodorensis ecclesiæ, Lausanensis diocesis, fuit nobis humiliter supplicatum, ut, cum ipsæ possessiones, redditus, homines, & alia quædam bona ad ipsam ecclesiam spectantia in diversis locis obtineant, de quibus non habeant publica documenta, & super his processu temporis moveri ergo timeatur quæstionem, provideri ergo ipsis paterna sollicitudine curamus. Ne igitur inposterum fortuitis casibus probationis inopia subtrahatur, discretioni tuæ per apostolica scripta mandamus, quatenus testes idoneos, quos D. D. Præpositus, & Capitulum super præmissis duxerint producendos, prudenter recipere & diligenter examinare procures, ipsorumque dicta redigi facias in publica munimenta, denuntiando illis, quos negotium forte contingit, ut receptiones * testimonii, si velint, intersint, & super denuntiatione sic facta confici facias publicum instrumentum. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore substraxerint, per censuram ecclesiasticam appellatione compellas, veritati testimonium perhibere. Datum Lugduni XIII Calendas Septembris Pontificatus nostri anno quinto”.

[27] [prærogativarum] Nos vero ad mandatum apostolicum, tanquam filii obedientiæ obexequentes, ad ipsum castrum Solodorense personaliter accessimus, & testes videlicet clericos & laicos ex parte prædicti Præpositi & Capituli, maturiores, videlicet & honestiores ex burgensibus, coram nobis productos secundum formam juris recepimus, & diligenter examinavimus juxta formam nobis traditam; per quorum dicta invenimus, ecclesiam Solodorensem in omni jure secundum ecclesiam Turicensem in prima sui fundatione esse constructam, & constitutam a quadam regina, nomine Bertha, quæ ipsam ecclesiam & castrum construxit; videlicet, quod ad ipsum Præpositum & Capitulum omnia judicia ipsius castri, scilicet officium sculteti, moneta, telonium, cum omnibus aliis juribus, quæ vulgo dicuntur Bauretzwing, pertinent, præter judicium sanguinis, quod solum advocato, videlicet regi Arelatensi, seu officialibus ab eodem pro tempore constitutis, in cujus regno consistit, est reservatum, & in hoc omnes testes, quos recepimus, quorum nomina subscribemus, unanimiter concordarunt, & concordant, ita a suis antiquioribus pro vero didicisse, & quod ita ipsi pro certo sciant esse. Nomina testium sunt hæc. Henricus præpositus Solodorensis, Magister Nicolaus, Magister Henricus custos. Albo Plebanus de Luslingen. Conradus de Bubarsche, & Magister Petrus, Canonici Solodorenses. Henricus scultetus, Tietrus in urbe milites. Wernerus de Messon, & Ulricus Rutti Plebani. Chomo Multa. Henricus in Ponte, Coradus Hagno, & Choradus filius ejus. Henricus Hevelin, Bertholdus Isen, Burhardus Præpositi. Ulricus Suri, Ulricus Schaphne, Ulricus Luthard, minister ecclesiæ, Burgenses Solodorenses, & alii omnes, qui manifeste idem recognoverunt.

[28] Unde nos de mandato & authoritate apostolica coram nobis & venerabilibus patribus & Dominibus, [ecclesiæ Solodoranæ.] scilicet Johanne Lausanense Episcopo, Aymone Abbate Erliacense, Ulrico abbate S. Urbani, Ulrico præposito S. Marii Lausanensi, Rodolpho comite de Falkenstein factam confirmamus, & super his prædictis, Præposito & Capitulo nostras patentes litteras sigillo venerabilis episcopi Lausanensis, nostro, & sigillis præscriptorum dedimus confirmatas. Actum Solodori anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo primo, decimo septimo Calendas Maii. Instrumentum hocce ex autographo sigillis suis munito & in tabulario venerabilis Capituli asservato exscriptum est. Quæ porro Bulla ad abbatem de Friensberg a Pontifice data hic inseritur, est Innocentii IV, cujus annus quintus mense Augusto currebat cum anno Christi 1247, quo Lugduni agebat Innocentius.

[Annotata]

* forte receptioni

§ III. Inquiritur in statum, in quo SS. Ursi & Sociorum tumulos invenerit regina Bertha. Nulla ibi videtur fuisse ejus tempore ecclesia vel monumentum publicum, Sanctis consecratum. Inter septemdecim corpora ab illa inventa, fuerunt S. Ursi reliquiæ, circa quas disseritur.

[Mureri circa ecclesiæ Solodorensis initia] Scriptores non pauci & historici recentiores produnt, ecclesiam Solodorensem a sæpe memorata regina Bertha, Rudolphi II & Hugonis vidua, amplificatam quidem, ornatam & dotatam, negant tamen, tum primum fundatam & inchoatam fuisse. Hos inter Murerus in Helvetia Sancta de SS. Urso, Victore & Sociis agens scribit cap. 8, Bertradam Pippini regis conjugem matremque Caroli Magni sub annum 800 excitatam cælitus, cum Solodori lubenter ageret aulamque teneret, vetus castrum Solodorense renovasse cœnobiumque in honorem S. Ursi & Commilitonum ædificasse, uti & ecclesiam, quæ postmodum a Bosone Lausannensi episcopo anno demum 892 consecrata sit. Addit, post inventas sacras reliquias a regina Bertha Rudolphi II Burgundionum regis uxore ecclesiam amplificatam solum, & cœnobium Benedictinorum ibidem conditum fuisse. Unde hæc hauserit Murerus, hactenus ignoro; sed ex illis quæpiam certo falsa sunt, quæpiam parum verisimilia. Bertradam Caroli Magni matrem aulam Solodori fixisse, tam est inauditum, ut ejus gesta perscrutanti videatur exiguo tantum tempore ibidem agere potuisse. Præterea obiit piissima imperatrix illa anno 783, adeoque non circa annum 800, nisi illud circa ad 20 & amplius annos extrahatur, fundavit Solodori ecclesiam. Et unde, quæso, Murerus Bosonem Lausannensem episcopum accersit, ut consecret ecclesiam 110 & amplius annis postquam ædificata fuit. Habeo libellum, cujus adhuc alias usus erit, præferens titulum: Status seu epocha ecclesiæ Aventicensis, nunc Lausannensis a primordiis usque ad nostra tempora (annum 1724) ab existente episcopo Lausannensi (Claudio Antonio) … humillime repræsentata Benedicto Papæ XIII. Ibi pag. 18 invenio, Bosonem anno 882 ad infulas Lausannenses evectum sedentemque annis circiter 35, nimirum usque ad annum 917.

[30] [anachronismi & lapsus.] Circa consecrationem Bosonis ibidem legitur. Cum imperator Rudolpho I de Stratlingen, qui tempore Hieronymi (qui Bosonem præcesserat) se in regem Burgundiæ proclamari & coronari fecerat, bellum indixisset, unde Lausannæ pacificam residentiam tunc non obtineret, Solodori in episcopum munere consecrationis inauguratus est. Brevius eadem fere habent Sammarthani in Catalogo, quæ si bonis monumentis nixa sunt, Murerum inducere in errorem potuere, ut ex consecratione episcopi, ecclesiæ per eumdem factam consecrationem cuderet. Ejusdem furfuris esse suspicor, quæ de fundato per Bertham Rudolphi II conjugem Benedictinorum cœnobio commemorat. Sane, quod in instrumento superius num. 27 producto dicitur, Ecclesiam Solodorensem in omni jure secundum ecclesiam Turicensem in prima sui fundatione esse constructam & constitutam a quadam regnia, nomine Bertha, neutiquam monachis, sed Capitulo & canonicis convenit, ut observavit in suis Mss. Hermannus. Ridiculum autem esset, ex voce monasterio cœnobium monachorum statim condere, quandoquidem notissimum sit, monasteria canonicorum simul habitantium fuisse quantum maxime illo tempore in usu, conciliorum etiam canonibus laudato & inculcato. Verum de hisce plusquam satis: mittamus Murerum, in adjunctis tantum forsitan aberrantem, videamusque, an Bertrada vere Solodori ecclesiam fundarit, quod est assertum fere omnium, qui de Solodorensibus rebus recentius scripserunt, & ipsius sæpe laudati Hermanni, circa punctum hoc nonnihil vacillantis. Observandum porro in ipso limine, judico, Bertradam Caroli Magni matrem frequentius Bertham fuisse appellatam; atque inde, ut fit, etiam innocenter errorem ex synonymia oriri potuisse, maxime, si popularis amor, ut solet, monumentorum suorum antiquitatem protendere studuit.

[31] [Exstitit seculo 10 Solodori ecclesia] Porro quamvis certum est, in nullis instrumentis hactenus allatis, quæ vetustissima sunt, quæ Solodorenses proferre possint, Bertradam seu Bertham Caroli Magni matrem expresse, Bertham vero Rudolphi II conjugem in omnibus fere distinctissime fundatricem ecclesiæ Solodorensis designari, tamen etiam indubium est, ante hujus reginæ tempora ecclesiam Solodori fuisse. Etenim, ut mittam præsumptionem, quæ tantum non certitudini æquivalet, quæ a loci celebritate cultaque ibi diu Catholica religione eruitur, consecratio Bosonis episcopi Lausannensis, quæ verisimilius non in aperto campo, sed in ecclesia peracta est, id ipsum tam evincit, ut ego pro indubio habeam. Verum, ne ex basilica exsistente, basilicæ S. Ursi exsistentiam arguamus: hanc enim tantum a Bertha regina fundatam & inchoatam fuisse, credo. In chorographia Veteris Solodori superius exhibita locus occurrit quatuor crucibus & littera l signatus, circa quem sic notat Hermannus. Locus intra castrum, ubi postmodum prima ecclesia parochialis, ad S. Stephani dicta, fundabatur. Quo tempore, nescitur. Spatium cohærens adhuc hodie Freythoff, id est, cœ METERIUM dicitur. Parochia postmodum ad collegiatam ecclesiam translata, hic vero sacellania & Missa quotidiana fundata est. Vix ego dubito, quin hæc dicta sint de antiquiore ecclesia, quam vel fundasse vel ornasse potuit Bertrada; sed Ursianæ basilicæ fundatio Berthæ debetur, uti & eidem adscribenda sunt celeberrimi cultus initia, saltem monumento quodam exteriori & publico decorata. Sane tempore Berthæ tam non exstabat ecclesia S. Ursi, vel crypta, vel sacellum S. Petri, de quibus unice dubitari utcumque posset, ut Sanctorum Martyrum tumuli fuerint plane incogniti. Atque hoc ex monumentis traditioneque Solodorensium indubitatum est.

[32] Recolligamus ex Officio Proprio aliqua: Orationi vero fine dato (ita Lectione 5) corpora sua ad terram dimiserunt (sancti Martyres) acsi dicerent: [sed nulla super Sanctorum nostrorum tumulis,] Hæc requies nostra in sæculum sæculi. Eo in loco, ut eadem refert historia, sancti Martyres annis latuere sexcentis. Demum vero illustris regina Bertha … exaudita cælitus revelationem accepit, ut nosceret, ubinam talis tantusque thesaurus effodiendus & quærendus esset… Invento igitur tam pretioso thesauro, sua illico gaudens vendit & locum illum emit, corporaque & reliquias Sanctorum digno collegit honore, illisque ecclesiam cum adjuncto collegio erexit. Ecce Sanctorum inventa corpora in loco, qui monumento nullo designatus erat, ecce locum emptum, ecce erectam Sanctis locandis basilicam, quæ a S. Urso nomen accepit. Conspirat Bulla Sixtina Alma mater, unde excerpo huc pertinentia: Qui tamen (Sancti, præcisis cervicibus, in flumen præcipitati) non longe ab eodem ponte defluentes singulique sua capita propriis manibus deferentes, ac sic in terram egressi, ibidem inter spinas & tribulos quingentis latuerunt annis incogniti. Sed tandem ossa eorum, videlicet decem & septem corporum dumtaxat, opere claræ memoriæ reginæ Berthæ, cui id divinitus ostensum est, effossa & levata ac ad basilicam per ipsam reginam Bertham constructam, quæ & nunc ecclesia est collegiata, per episcopum Gebennensem, tunc loci ordinarium, honorifice recondita fuere. Clarioribus, ni fallor, verbis dici non potest, sacra lipsana loco, qui sine omni indicio seu sacro seu profano, imo sylvestris erat & neglectus, inventa fuisse, & ecclesiam Ursianam tunc primum revelationis occasione inchoatam fuisse. Vacillavit hic nonnihil, ut superius innui, eruditus Hermannus, qui dum passim Bertham primam Ursianæ ecclesiæ unicamque fundatricem agnoscit & deprædicat, ad punctum tamen Cultus quoad templa, altaria &c sic observat.

[33] Quale templum ante seculum VIII Solodori fuerit, [qui tum temporis erant incogniti] ignoratur: nisi quod quidam existiment, tunc jam exstitisse ecclesiam S. Stephani, quæ in loco crucibus signato juxta Tabulam I (chorographiam Veteris Solodori) sita est, & ut traditur, prima parochialis fuit. Interim prima templi Solodorani ædificatio attribuitur Wertradæ, uxori Pippini, qui ambo in vicinia Solodorana, præcipue in castro Pipp, ab illo sic nuncupato, sæpius degebant, idque ad initium seculi VIII. Sic Guillimannus lib. 3 pag. 379 aliique. Recentiores hi scriptores sunt, quam ut rem tot seculis transactam sine quæsitis antiquiorum testimoniis stabiliant. Quamquam, esto hæc omnia verisimilia, imo vera sint; parum refert. Magis mihi adversantur, quæ ita prosequitur Hermannus laudatus. Ecclesia autem, quam hæc (Wertrada seu Bertrada, Pippini uxor materque Caroli Magni) exstruxisse vel inchoasse creditur, est illa inferior, (vide delineationem n. 3)… Hinc in ecclesia nostra hæc inscriptio. A primis ecclesiæ hujus fundamentis anno DCCXVIII. Cujus ætatis sit hæc in calculis ad plures annos in ipsius etiam pro Bertrada pugnantis opinione aberrans inscriptio, non edicit Hermannus, neque ego aliunde novi. Suspicor, non esse instrumentis, in quibus de fundatione ecclesiæ Ursianæ per Wertradam altum siletur, vetustiorem, quandoquidem tam parum & quasi cursim tantum, hic compareat. Ego sane censeo, eadem omnino contra ecclesiam inferiorem seu cryptam militare, quæ hactenus contra reliquam ecclesiæ Ursianæ ante Berthæ tempora fundationem ædificationemque protuli. Et argumentum quidem negativum seu silentium antiquorum tanto profecto hic vim majorem obtinere debet, quod ecclesia illa inferior seu crypta non sit plane subterranea, ut ex delineatione liquet, ubi toto illo spatio, quo eminet a littera a ad litteram f est pavimento ecclesiæ soloque æquo superior, atque adeo latere minus potuisset. Accedit, quod cryptarum semisubterranearum locandis sacris corporibus constructio, non solum seculo X, sed multis etiam posterioribus seculis fuerit multum communis, ut ex variis, quæ etiamnum exstant basilicis, manifestum fit: atque proin conjecturæ, quæ ex architecturæ diversitate similibusque adjunctis nasci possent, leves admodum & nullæ sunt. Plura non congero ad probandam rem, quæ mihi penitus indubia & luce meridiana clarior est. Nec, quidquid tenebras offundant aliqui, magis ambigo de sacello S. Petri, quod constructum credo a Bertha, eodem illo loco (vide in chorographia Veteris Solodori littera a, in Novi num. 2.) unde septemdecim sacra corpora extraxit, quemque tum hisce, tum aliorum nondum repertis sacris exuviis sacratum & veneratione dignum censuit. Nitor hic rursus traditionibus monumentisque, quæ habent Solodorenses, antiquissimis. In Proprio seu Officio nihil quidem in rem nostram occurrit, quippe, ubi de posterioribus inventionibus sacrorum corporum nulla est mentio.

[34] [& in loco sylvestri,] Harum occasione & præcipue illius, quæ anno 1473 contigit, ita imprimis legitur in Inscriptione Germanica de qua num. 23. Caput singuli suum sustulerunt seseque tumulo deposuerunt illo loco, ubi nunc exstat sacellum S. Petri, jacueruntque ibi quingentis annis, & inventi sunt illorum septemdecim a regina Bertha, quæ inventos inde transtulit in sacram hanc ædem. Accedat testimonium ex Epilogo, seu Supplemento Historiæ SS. Ursi, Victoris & Sociorum, quod ad calcem Proprii Solodorensis excusum est. Sic ibi legitur. Præter illa septemdecim ergo corpora sanctorum Patronorum cælesti & miraculosa revelatione a regina Bertha circa nonum post mundi redemptionem sæculum inventa, alia ossa ac capita triginta septem corporum leguntur anno MCCCCLXXIII mense Aprili effossa, occasione renovandæ & in majus spatium extendendæ capellæ, (S. Petri) quæ in ipso loco, quo præfata regina septemdecim prima corpora invenerat, fuerat constructa. Clarissime idem habetur ex Bullæ Sixtinæ sæpius memoratæ verbis, quæ huc transfero. Verum ex tunc (a revelatione Berthæ reginæ facta & constructa per eamdem basilica Ursiana) satis diuturno temporis tractu effluxo, Christiana invalescente religione, dum capella satis ampla in eo loco, ubi ipsa ossa (sacra) reperta fuere, per ipsam reginam constructa renovaretur &c. De sacello S. Petri hic indubie sermo est. Igitur exstructum fuit tantum & illud a regina Bertha eo loco, quem in veteri chorographia littera a, in Nova num. 2. notat, ubi inter spinas & dumeta sacræ exuviæ illi revelatæ, fuerant tumulatæ; nec est proinde hoc ecclesia S. Ursi saltem multis annis antiquius.

[34] Consentit circa hæc omnia eruditissimus Hermannus instrumentorum Mss. collector, [quem Bertha erecto ibi sacello] qui disserens ad hæc verba Proprii Solodorensis XXX Septembris Lectione 6, Non procul namque a dicto ponte capita sua in manibus portantes flumen egressi sunt, & ad locum, ubi nunc ad honorem ipsorum basilica fabricata est, pervenerunt; sic notat. Per basilicam hanc credibiliter ecclesiam collegiatam intelligit, ad SS. Ursi & Victoris dictam.. Ab ipso sepulturæ loco distat, & in colle sita est, qui a sepultura assurgit. In ipso autem sepulturæ loco est ecclesia ad S. Petri nuncupata. Parum quidem, aut potius nihil ad rem præsentem facit, sive de basilica S. Ursi, quæ tantillo spatio inde distat, sive de sacello vel ecclesia S. Petri correctius loquatur auctor historiæ, unde hæc in Officia & Bullas Pontificias profecta sunt; interim observo, eruditos Solodoranos in ea opinione esse, quod monumenta non habeant huc facientia, quæ Bertharegina seu seculo X sint antiquiora. Martyrium ex Surio edendum habet & hæc eadem verba: Non longe namque a dicto ponte capita sua in manibus portantes flumen egressi sunt, & ad locum, ubi nunc in honore ipsorum basilica fabricata est, pervenerunt. Igitur tanto tutius hisce suffragiis nixus Passionem post seculum X natam assero, & narrationem inde petitam de rebus sex minimum seculis præteritis pro suspecta & commentitia habeo, & ad alia progredior. Est & alia prope Solodorum ecclesia, quæ S. Ursi nomen habet, quam incolæ in Treibis kreutz, Galli Petit S. Urs appellant, quæque in memorabilis martyrii monumentum erecta est. Vide si lubet chorographiam Veteris Solodori ad litteram b, indeque in Novi seu hodierni locum facile deduceris. Ad præfatam litteram b observat Hermannus sæpe laudatus, ibi fuisse pontem Arulæ, super quo sancti Martyres capite truncati & in fluvium projecti fuere.

[36] Ejus rudera seu fundamenta adhuc exstant & apparent, [consecravit. S. Ursi sacræ exuviæ] fluvio æstivis caloribus depresso. Anno, inquit, MDI ex altera ripa, ubi ✠ assignatur, erecta fuit ecclesia S. Ursi dicta in TREIBIS KREUTZ cum fundatione beneficii. Neque hæc igitur ecclesia, monumentum palæstræ ante Berthæ reginæ tempora exstitit. Examinemus nunc aliqua inventionis sæpius memoratæ adjuncta, atque imprimis an inter inventa sacra cimelia fuerit corpus S. Ursi, qui cum S. Victore inter sanctos Martyres præcipuus duxque illorum & antesignanus habetur. Advertit procul dubio lector, in monumentis, quæ hactenus allegavimus, nusquam id expresse edici; septemdecim scilicet Martyrum corpora constanter unanimiterque memorantur inventa, at nullius nominati corpus tunc temporis repertum asseritur, quod nec ego locis, ubi inventio præfata describitur, in monumentis ullis antiquioribus offendi. Alio igitur recurrendum est, ut lumen discernendo accersamus. Epilogus Officiis propriis anno 1641 impressis annexus in rem nostram sic habet. Inventa sunt porro capita & ossa duorum corporum sub altari summo collegiatæ nostræ ecclesiæ, cum in eodem altari anno MDXIX facta esset quædam ad ejus decorem & ornamentum immutatio, quorum corporum alterum Orientem, alterum vero Occidentem versus situm fuerat. Illud autem verum esse S. Ursi corpus, ex argentea lamina ipsi apposita, quæ etiamnum hodie asservatur, omni procul ambiguitate tunc cognosci poterat. De altero pluribus disseremus sequenti §, interim vide lector post num. 38 delineationem tumbæ tunc inventæ, inclusæ inscriptionis, & templi inferioris S. Ursi, seu cryptæ, ubi repertus tunc fuit sacer thesaurus, ex prototypo a venerabili Capitulo ad nos benigne directo per chalcographum nostrum fideliter expressam.

[37] [tunc temporis inventæ fuerunt] Addamus ad hæc observationem Hermanni auctores citantis, quos ad manum non habeo. Sic ait in sæpe memorata collectione Mss. Anno MDXIX, feria tertia post Lætare, cum altare majus destrueretur in locum aptiorem transponendum, inventa est sub ipso altari arca lapidea pavimento immersa, & tegmine in formam tecti elaborato, ferreisque ligamentis ac plumbo undique superinfuso firmissime clausa, in qua inventa sunt duo corpora, quorum quodlibet in modum struis compositum syndonique involutum erat. Alterum erat Orientem, alterum Occidentem versus. In prioris cranio inclusa jacebat lamina argentea in formam scedæ, cum inscriptione hac

Conditur hoc sanctus tumulo Thebaidus Ursus.

In alterius cranio erant scedæ quædam (alii de una tantum loquuntur) sed ætate putres, quæ ad primum attactum in cineres solutæ sunt. In ipsa fronte tumbæ incisa erant hæc verba: D. M. Flaviæ Severianæ, & a dextra hujus inscriptionis crux parva sed oblonga. Agunt de hoc Hafnerus parte 2 pag. 206, sed falso ad annum MDXVIII; Gothardus pag. 71, Munsterus, Lang. lib. 2 pag. 988, Antonius Wagner Solod. in Ms. Exultavit ad hunc inopinatum eventum populus omnis Deoque grates actæ sunt publica & solemnissima festivitate, missis idcirco nuntiis Bernam & ad alias finitimas urbes confœderatas: sciebatur enim, S. Ursi reliquias in ecclesia reconditas esse, nesciebatur tamen verus sepulturæ locus. Hæc Hermannus sæpe laudatus; unde habemus, verisimiliter inter sacra corpora per Bertham reginam inventa & in basilicam collegiatam translata, fuisse corpus S. Ursi, depositumque eo loco, qui in delineatione notatur littera c. Quid aliorum quindecim sive sedecim sanctorum Martyrum sacris ossibus actum sit, non invenio: suspicor, in crypta ipsa per Bertham locata etiamnum delitescere. Ad S. Ursi reliquias revertamur, circa quas quæri potest, an eadem in tumba cum eadem inscriptione repertæ fuerit a Bertha regina; an potius inscriptio ab hacce tantum adjecta fuerit, quæ & reliquias tumbæ memoratæ tunc primum includi jusserit.

[38] [aliquo signo ab aliis distinctæ] Et hoc quidem casu prodesset scire, quod assecutu difficile sane esset, an sacras exuvias S. Ursi aliquo indicio ab aliis distinctas repererit, an vero id ex revelatione intellexerit. An in eadem tumba lapidea, de qua pluribus sequenti §, invenerit sacras S. Ursi reliquias Bertha, incertum mihi est hactenus; conjicio autem, vel ex revelatione vel ex alio denique signo cognovisse illam corpus S. Ursi; nam inscriptionem laminæ argenteæ incusam, non credo esse multo vetustiorem. Satis id eruitur ex versus hexametri temporibus illis studiose quæsita rhythmi cadentia, antiquioribus multo seculis ignota. Accedit, ut observat eruditus Hermannus, abbrevitationis Ω signum tum temporis usitatum, quod antiqui linea-exprimebant, ut obvium est in inscriptionibus. Sane cum quingenti minimum anni effluxerint, quo abdita fuerunt sacra corpora, debuisset seculo V cusa esse, quod hactenus dicta probabile non relinquunt. Refragatur tamen ad hæc Hermannus. Quod vero, inquit, a Bertha non fuerit addita hæc lamina, videtur ex eo, quia characteres Latini ad annum DCCCCXXX raro adhibebantur, bene autem Gottici & Germani. Insuper si Bertha hanc laminam addidisset; cur non & alteri corpori (simul in eadem tumba reperto) aliam, quod certe pro veris reliquiis habuit? Fuitne episcopus Genevensis, qui id facere omisit? Ad postulata hæc responderi poterit ex dicendis sequenti § de altero corpore; patiatur interim laudatus Hermannus, si asseram, characteres Latinos seu Romanos seculo X tam raros non fuisse, quam hic innuere videatur. Præterea, quod raro accidit, accidere hic potuit, licet causam nesciamus; nec conjectura hinc petita enervare potest probabilitatem contrariam prius propositam. Ceterum quæ ulterius ad S. Ursum speciatim pertinent, præter ea, quæ ad hodiernum ejus cultum inferius dicenda recurrent, prosequamur.

[39] Seculi XI initio celebris fuit S. Ursi veneratio, tumque de transferendis ejus reliquiis actum fuit, [S. Ursi reliquias seculo XI,] nisi falso rumore deceptus fuerit Berno abbas monasterii Augiensis, cujus binas litteras pro iis obtinendis exhibet Bernardus Pez tom. 6 Anecdotorum col. 213. Berno in Gallia Christiana aucta ad prælaturam promotus statuitur anno 1008, mortuus vero quadragesimo post anno. Prima ejus epistola inscribitur: Domno H., antistitum flori omnigenarumque virtutum decori, B. Dei Matris ac Virginis servus omneque Augiensis cœnobii collegium summum & indeficiens bonum. In decursu appellat S. Ursum antistitis, ad quem scribit, Patronum, hinc, uti & ex ipso petitionis scopo, ad episcopum Lausannensem scriptam esse, verisimilius est. In libello, qui editus est anno 1724 & titulum habet Status seu epocha ecclesiæ Aventicensis, nunc Lausannensis a primordiis usque ad nostra tempora &c. ab initio seculi XI usque ad Bernonis emortualem annum tres occurrunt præsules Lausannenses: Hugo, Rudolphi III Burgundiæ regis filius, Henricus secundus nominis, ejusdem sedis episcopus, & Lambertus. Alterutri ex duobus primis inscriptam esse epistolam, satis innuit littera initialis H; at utri, incertum videtur; cum ambo vixerint & Lausannensem sedem occuparint, quo tempore Augiensibus Berno præerat. Is porro postquam in exordio aliqua disseruit, ut ostendat, efficaces esse preces, quas vivi pro invicem fundunt, sic prosequitur. Si hujusmodi salvatio per hos, quorum adhuc corpus corrumpitur & adgravat animam, potest promereri, multo magis, Deo auctore ab his salvari nos, sperandum, quorum animæ jam cum Christo in cælesti exultant gloria, ubi in Justorum habitaculis resonat vox exultationis & salutis. Hujus rei gratia ad te, reverendissime patrum, credimus has litteras destinare, per quas indubitanter speremus charitatis dona posse impetrare. Respersit namque nos odor dulcis famæ, qua comperimus, vos sancti ac ter quaterque beati martyris, Ursi videlicet patroni, corpus velle transferre, quod omnino nobis gaudio sciatis fore.

[40] Quapropter te, qui fidei merito sedisque episcopalis privilegio tam præclari officii minister præcipuus digne existis, [postulavit Berno abbas Augiensis.] primum venerantes, deinde cunctos, qui piæ religionis studio ad id ipsum conveniunt, humillimo cordis affectu salutantes, devoti rogamus & supplices, quatinus pro munere benedictionis mereamur per vos donari tanti Patroni reliquiis. Hujus voti si, Deo auspice, compotes fuerimus, diem etiam passionis, vel si qua ejusdem Gesta Martyris penes vos habentur, nobis transmitti modis omnibus adoptamus, quatinus nunc apud memoriam B. Martyris velut in agro Dominico simul orationum semina jaciamus lachrimantes, ut per ejus intercessionem in fine bonorum operum manipulos ad cælestem aream reportare mereamur ovantes. Vale. Cursim hic observo: quam celebris erat S. Ursi cultus Bernonis tempore, tam fuisse ejus Gesta Passionemque incognita, quandoquidem tam dubie trepideque illa postulet. Reliquias litteris hisce, si citius scriptæ sunt, petitas verosimilius consecutus non est Berno. Certe ad alium directa est pro illis obtinendis epistola, quæ, an prior sit, an posterior superiore, assequi non possum. Inscribitur autem: Virtutum viro, ideoque Cuononis nomine digno B. sanctæ Mariæ semper Virginis mancipium una cum congregatione sibi credita, fraternæ charitatis munia. Quis sit Cuonon ille seu Conon, penitus ignoro: initio satis inepte alluditur ad nomen Conon, & sic proponitur postulatum. Est nobis in proximo locus divino cultui aptandus, quem aliquo raro sacrarum reliquiarum ornatu dotare cupientes has tibi litterulas per fratrem nostrum P. transmisimus, suppliciter deprecantes, uti ex benigno caritatis tuæ munere aliquam portionem ex sacratissimo corpore B. Ursi, martyris Christi ac Patroni vestri, nobis liceat contingere, ut simul habeamus, unde in commune in Domino semper gaudeamus. Nos vero pro hujusmodi recompensatione promittimus tibi indiscretæ fidei pignus interim inviolabile, donec ipsum Dominum recipias in præmium, si nunc pro ejus amore satisfacere curabis desiderio. Cuonon, is vel Conon, loco aliquo præerat, ubi corpus S. Ursi Patroni servabatur, quantum saltem apparet, at ubi, nescio. Fuerunt alias licet parce & raro distractæ partes ejusdem sacri corporis, qua de re in fine hujus Commentarii: nunc ad S. Victorem progrediamur.

§ IV. Corpus S. Victoris seculi VII initio Genevæ inventum, eo translatum traditur sub finem seculi V. Discutiuntur Solodorensium pro possessione S. Victoris argumenta, quæ videntur minus solida.

[Graves auctores tradunt, corpus S. Victoris] Ex duobus manipuli Martyrum Solodorensium antesignanis apud alios primus communiter, apud Solodorenses scriptores tantum secundus loco passim venit S. Victor, de cujus cultu reliquiisque, nam quæ ad passionem pertinent cum S. Urso Sociisque aliis habet communia, hocce § speciatim agimus. Non caret discussio hæc sua difficultate; quandoquidem, ut mox videbimus, dubiæ occurrant personæ, sic ut de singulis fere disputandum sit. Geneva, Genova, Januba aliisque etiam nominis inflexionibus appellata olim, celebris civitas, jam ante seculum VII credidit, se S. Victoris Solodorani martyris & Socii S. Ursi sacro corpore ditatam. Fredegarius, seu quivis alius, qui sub medium seculum VII Gregorii Turonensis Historiam Francorum contraxit & continuavit, ad annum 7 Theodorici regis, qui cum 602 vulgaris æræ concurrit, scribit: Eo anno corpus S. Victoris, qui Salodoro cum S. Urso (exemplaria nonnulla habent Ursione) passus fuerat, a B. Æconio pontifice Mauriense invenitur. Quadam nocte in sua civitate ei revelatur per somnium, ut surgens protinus iret ad ecclesiam, quam Sedeleuba regina in suburbano Genavensi construxerat, in medio ecclesiæ designato loco, ubi sanctum corpus adesset. Cumque Genavam festinus perrexisset, cum beatis Rusticio & Patricio episcopis triduanum jejunium facientes lumen per noctem, ubi illud gloriosum & splendidum corpus erat, apparuit: quod cum silentio hii tres pontifices, cum lacrymis & orationibus elevato lapide, in arca argentea invenerunt sepultum, cujus faciem rubentem quasi vivi repererunt. Ibique princeps Theudericus præsens aderat, multisque rebus hujus ecclesiæ tribuens, maximam partem Warnacharii ibidem confirmavit. Ad sepulchrum illud sanctum miræ virtutes ex ipsa die, qua repertum est, præstante Domino, integra assiduitate ostenduntur.

[42] [Genevæ inventum fuisse initio seculi 7. Episcopi.] Eadem hæc nonnihil limata Gestis suis Francorum inseruit Aimoinus. Ado, uti superius vidimus, elogium hodiernum SS. Ursi & Victoris his verbis claudit: Ex quibus sanctus Victor ad urbem Jenavensium translatus miraculorum gloria & veneratione fidelium celebratur. De eadem verisimilius inventione loquitur Sigebertus Gemblacensis in Chronico, dum ad annum Christi 608 scribit: Theodoricus & Theodebertus, fratres & reges, Wascones sibi subjugant. Corpus S. Victoris Thebæi, apud Solodorum cum S. Urso passi, invenitur. Fredegarii, qui verisimilius illo tempore vixit, scripsitque non multo post, testimonio nituntur probabilius ceteri scriptores allegati: hoc igitur discutiamus, anonymi Passionis Signiacensis incertæ ætatis auctoris similem fere relationem, in illum locum rejicientes, ubi de prima translatione Solodoro Genevam disputabimus. In Fredegarii verbis aliqua occurrunt, quæ pariunt difficultatem: Rusticius imprimis & Patricius vicinarum verisimiliter Maurianensi vel Genevensi sedi civitatum episcopi, catalogis illarum ecclesiarum vel sic exsules, ut cujus fuerint ignoretur, vel sic aliarum ecclesiarum albis intrusi, ut longius ab epocha inventionis hujus remoti sint. Inter Genevenses præsules, ubi mox ex præsumptione ab ipso loco inventionis inculcata quærendum videtur, neuter illorum comparet. Locus in catalogo vacuus est ab anno 585, quo Cariatho synodo Matisconensi 2 interfuit, usque ad annum 627, quo alterum Matiscone concilium jussu Clotarii regis coactum est, ut discuterentur obtrectationes Agrestii adversus Regulam S. Columbani. In eadem illa synodo, teste Jona biographo S. Eustasii abbatis Luxoviensis, Agrestio consanguineo suo patrocinatus est Appellinus, Genavensis urbis episcopus. Itaque locando vel Rusticio vel Patricio spatium abunde relictum est, si modo aliunde, quam ex conjectura, erueretur, alterutrum Genevensem cathedram occupasse.

[43] Quamquam quid vetat, cum mendis valde palpabilibus infectum Sammarthanorum catalogum deprehendamus, [qui adfuisse memorantur, in mendosis catalogis] ex Fredegarii supparis scriptoris ambiguo quidem utcumque circa sedem testimonio, non levi tamen suspicione ex rei adjunctis, Rusticium, seu Rusticum, vel Patricium annos inter 585 & 627 Genevensium episcoporum albo inserere, ut inventioni nostræ adesse potuerit? Nulla sane erit illata Sammarthanis injuria, cum ex illis duobus, perperam alibi intrusis, unum tantum huc transferamus. Certe ego nullus dubito, quin ex inventionis hujus narratione, vel mendosa, vel male intellecta, Rusticus 15, & post illum Patricius 16, in Catalogo compareant. Per hallucinationem sane & ambo quidem, ibi inserti sunt, cum unus tantum sedem illam occupasse videatur, & medio fere seculo ante Æconium, inter annos nimirum 549 & 573 locum in serie Genevensium episcoporum apud Sammarthanos occupent. Porro si alter Genevensi sedi detur, ex viciniæ ratione inter Augustenses, Octodurenses seu Sedunenses episcopos quærendus alter esset: at ibi non invenitur. Non invenitur, inquam, suo scilicet ordine & tempore; nam qui in catalogo Sedunensium episcoporum insertus est S. Florentium inter & Theodorum II Rusticus tempore Godegisilli Burgundionum principis & in translatione S. Victoris Thebæi, vel commentitius est, vel iterum per hallucinationem eo ex Fredegarii verbis, & inventione cum translatione corporis S. Victoris perperam confusis, male traductus. Fiet hoc meum assertum ex infra de prima translatione dicendis manifestius; juverit interim hic observasse, solum Domitianum Genevensem episcopum memorari adfuisse translationi illi Solodoro Genevam, quæ tempore Gundegisili regis & Sedeleubæ sub finem seculi V, inter annos 473 & 500 contigit: Rusticum autem a Sammarthanis huic contemporaneum statui, qui tamen ex Fredegarii & anonymi nostri Signiacensis testimonio vixisse debuit initio seculi VII, ut adesset, non primæ translationi cum Domitiano Genevensi, sed inventioni cum Æconio Maurianensi episcopo.

[44] Sane, si Rusticius quidam primæ translationi cum Domitiano adfuisset, neutiquam ego dubitarem, quin fuisset Lugdunensis ille episcopus, quem convenit S. Epiphanius Ticinensis, pergens ad Gundobadum & Gundegisilum reges, ut refertur ab Ennodio in ejus Vita apud nos data tom. 2 Jan. pag. 374 num. 50. [non reperiuntur. Inventionis narratio anonymi ex antiquiori] Ceterum in sæpe memorato catalogo episcoporum Sedunensium nihil aliunde Rusticum vel Patricium vetat inseri Heliodorum inter & Leudmundum, quorum alter senescente seculo 6, alter adolescente septimo Octoduri sedit. Inter Augustenses etiam præsules alterutri inserendo spatium abunde superest in Serie, uti & inter Lausannenses, cum Marius aliique tempore propinqui, ibidem satis incerti sint. Ceterum, si Rusticus Cadurcensis, qui post initium seculi 7 sedem illam occupabat, cum Patricio Genevensi casu inventioni adfuisset, non esset res inaudita vel magnopere miranda. Notior est Æconius, Ecconius seu Hiconius, qui in synodis Matisconensibus episcopum se Mauriennatis subscribit. Subnecto nunc narrationem ex Ms. Signiacensi, ut ex eadem ad primam translationem Solodoro Genevam examinandam procedam. Itaque postquam hanc narravit anonymus, sic prosequitur ad inventionem, de qua egimus: Succedentibus vero pluribus annis per multa spatia annorum & temporum, nulli homini tunc temporis fama ipsius Martyris innotuerat, qualiter in isto domicilio corpus ipsius humatum fuisset: tamen sepulcrum ejus cunctis palam declarabatur, & omnibus famosum erat. Cum vero tempus advenisset, ut merita Martyris sui Dominus declararet, vir gloriosus Theodoricus rex Francorum ad visitandam civitatem Genavensium venit, & quod pia fide crediderat, inspiratione divina Hyconius Mauriennensis ecclesiæ præsul adfuit, qui, conjunctis secum viris apostolicis Rusticio & Patricio episcopis, secreto nocturno tempore ad sepulcrum beati Viri accesserunt, remotoque marmore, quod interna sepulcri tegebat, repererunt eum, exterius quidem decoro marmore circumseptum, intra vero loculum ex ligno imputribili factum; intrinsecus autem ornamentum ex argenti metallo fulgenti decore compositum, ibique beatum corpus positum invenerunt.

[45] [instrumento verisimiliter hausta est, uti & translationis prioris] Quod videntes cum omni populo glorificaverunt Deum, jam de tanto Patrono certi facti, de tanto thesauro securi. Et diutius ibidem pernoctantes & orantes, postmodum, sicut invenerunt, diligentissime componentes reposuerunt, ad laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi & honorem beatissimi martyris Victoris, atque ad salutem Fidelium populorum ibi devote concurrentium & tanti Martyris patrocinia fideliter requirentium, præstante Domino, qui vivit & regnat per omnia sæcula sæculorum amen. Observo ad hæc, narrationem anonymi satis esse conformem relationi, quam supra ex Fredegario excerpsi, sic ut videatur vel ex hac ipsa desumpta esse, vel utraque profecta ex una eademque narratione antiquiore. Imo postremum hoc potius suadent, quæ anonymus proxime annectit speciatim Miracula, quæ legisse non potuit apud Fredegarium, quandoquidem is generatim tantum de illis loquatur. Sed nec videntur, si quæ anonymo nostro fides, vel posteriora, vel alia denique, quam ea ipsa, de quibus Fredegarius, pro instituto suo stringens narrationem, dicit: Ad sepulchrum illud sanctum miræ virtutes, ex ipsa die, qua repertum est, præstante Domino integra assiduitate ostenduntur. Suadet id, tum conformitas ceteræ narrationis, tum quod ad Miracula procedens sic orditur anonymus: Contigit vero tunc quandam mulierem &c. Ubi vocem tunc ad tempus inventionis, de qua proxime egerat, referendam esse, innuunt sequentia, quæ, si lubet, vide lector ad finem edendæ secundo loco Passionis S. Victoris. In eodem verisimiliter antiquiore monumento invenit anonymus noster relationem translationis corporis S. Victoris Solodoro Genevam, quam apud illum solum reperio. Certe quatuor scriptores superius allegati, qui agunt de inventione facta initio seculi VII, verbo nullo infinuant, quomodo aut quando corpus S. Victoris Solodoro Genevam pridem pervenisset.

[46] Suspicor autem, non ejus inventioni, sed antiquiori scriptori debere nos narrationem illam, [relatio, ex qua habemus, illam contigisse sub Gundegisilo] quia licet tenebris nonnullis involuta mox appareat, illis tamen discussis, invenitur undequaque satis verisimilis, & talibus profecto vestita adjunctis, in quibus hallucinari medii ævi scriptor monumentis nullis antiquioribus adjutus debuisse videtur. Singula paulo operosius examinemus. Translationis narrationem sic orditur. Temporibus vero Gundegisili regis, qui regno Burgundionum præerat, Theodesinda regina exstruxit basilicam in honore martyris Vincentii & in honore sancti Victoris in territorio Genavensium sub oppido ipsius civitatis, miro opere decoratam … quæ nunc in oculis nostris fulget. Petiit autem Domitianum, tunc temporis Genavensium episcopum, ut corpus S. Victoris martyris liceret sibi a Solodoro castro ibidem transferre: quod impetrans &c. Ex tribus personis hic nominatis, solus fere Gundegisilus, qui alias Godegiselus & Gothesilus appellatur, & sub finem seculi V regnavit in parte Burgundiæ, sedem regni Genevæ habens, tenebris non est aliquibus involutus. In rem nostram Gregorius Turonensis Hist. Franc. lib. 2 cap. 28 scribit. Fuit autem & Gundeuchus rex Burgundionum ex genere Athanarici regis persecutoris, de quo supra meminimus. Huic fuerunt quatuor filii; Gundobadus, Godegiselus, Chilpericus & Godomarus. Bellum motum a Gundegisilo adversus fratrem Gundobadum, & Gundegisili exitum infelicem narrat idem cap. 32 & seqq. Ejus obitus in Marii Chronico illigatur anno 500. Quamdiu patri Gundeucho superstes regnaverit, incertum videtur. Si Gundobadus jam partem regni, patre Gundeucho mortuo, obtinebat, quando, teste Chronographo Cuspinianeo, Patricius factus est ab Olybrio imperatore; verisimile est, etiam ab anno 473 regnasse hujus fratrem Gundegisilum.

[47] Genevæ autem regni sedem habuisse Gundegisilum, certum habemus ex Vita S. Epiphanii Ticinensis scripta ab Ennodio ejus discipulo editaque a Bollando ad diem XXI Januarii; [Burgundiæ rege & hujus nepte Sedeleuba, variis nominibus] ubi cap. 12 num. 55, postquam relatum est, quomodo S. Epiphanius Lugduni apud Gundobadum captivos Ligures redemisset, sic scribitur. Nec in uno loco summus vir in illa se regione continuit, ne forsitan in longinquo degentes dominorum feritas impediret. Fuit Genavæ, ubi Godigisclus, germanus regis, larem statuerat. Obiit S. Epiphanius anno Christi 496. Igitur hæc cum anonymi assertis satis conveniunt. Theodesindam reginam, ecclesiæ in suburbio Genevensi extructæ fundatricem auctoremque translationis, nusquam alibi reperio. Fredegarius in Chronico ad annum 602 fundatricem memoratæ ecclesiæ Sedeleubam vocat. Surgens, inquit, protinus iret ad ecclesiam, quam Sedeleuba regina in suburbano Genavensi construxerat. An ergo eadem est Sedeleuba & Theodesinda? Sic sane suadet cum suis adjunctis narratio, si quidem vere Theodesinda appellata fuerit, & non erraverit anonymus noster. Et quæ demum est Sedeleuba illa regina? Ut recte observat ad Fredegarii locum Ruinartius, soror S. Chlotildis, uxoris Clodovei I, filia Chilperici, fratris Gundegisili regis, & hujus proinde neptis. Verbis sub finem numeri præcedentis allatis annectit Gregorius: Igitur Gundobadus Chilpericum fratrem suum interfecit gladio, uxoremque ejus, ligato ad collum lapide, aquis immersit. Hujus duas filias exsilio condemnavit: quarum senior, mutata veste Chrona, junior Chrotechildis vocabatur. Chrona, quæ in Mss. plurimis editisque Mucuruna, alias, & non raro Corona appellatur, eadem est Sedeleuba verisimiliter Fredegarii, eadem Theodesinda anonymi nostri. Chronam sane S. Chlotildis sororem etiam Sedeleubam appellatam fuisse, & tempore Gundegisili regis Genevæ vixisse, pene indubium est. Audiamus Gregorii Turonensis Epitomatorem, qui, sive Fredegarius sit, sive quivis alius, profecto posterior non est seculo VII. Is porro cap. 17, quæ Gregorius cap. 28 scripserat, sic exponit.

[48] [ab auctoribus appellata & Genevæ agente,] Fuit igitur Gundiochus rex Burgundionum ex genere Athanarici regis persecutoris. Huic fuerunt quatuor filii Gundobadus, Godegiselus, Chilpericus & Godemarus. Gundobadus Chilpericum fratrem suum interfecit gladio; uxorem ejus, ligato ad collum lapide, aquis immersit; duos filios eorum gladio trucidavit; duas filias exsilio condemnavit, quarum senior Sædeleuba, mutata veste, se Deo devovit, junior Chrotechildis vocabatur. Ecce manifeste eamdem Sædeleubam nominatam, quam Gregorius Chronam vel Mucurunam appellarat. Pergamus ad propositum nostrum Epitomatorem describere. Sic prosequitur sequenti capite. Porro Chlodoveus legationem in Burgundiam sæpius mittens ambiebat Chrotechildem. Et cum non esset licitum eam videre, Chlodoveus Aurelianum (virum Patritium ex Gregorii lib. 1 de Gloria Mart. cap. 77) quemdam ex Romanis, ingenio quo poterat, ad Chrotechildem prævidendam direxit. At ille nisi singulus ad instar mendici peram ad dorsum ferens veste deformi, illis perrexit partibus, anulum Chlodovei, quo ei potius crederetur, secum portans. Cumque ad Januam civitatem, ubi Chrotechildis cum germana Sædeleuba sedebat, venisset, & ut pauper peregrinus a piis feminis hospitio exceptus esset, Chrotechildi amores Chlodovei clam aperuit, quos illa non reluctans mox acceptavit, Chlodoveoque matrimonio copulata est anno 493. Scio quidem, Epitomatoris narrationem de astutia amatoria haberi a plerisque pro fabulosa, etiamsi illam tradant Aimoïnus, biographus S. Chlotildis aliique nonnulli; verum mora sororum in civitate Genevæ splendorem aut leporem relationi adferre non potest, atque proin non est, cur de illa ex eodem capite dubitetur. Igitur habemus Sedeleubam tempore Gundegisili regis, patrui sui, Genevæ agentem, & reginam verisimilius appellatam, quia ex regio Burgundionum sanguine procreata erat: habemus feminam Deo devotam propriamque colligendis studiose ornandisque reliquiis Sanctorum, & horum cultui basilicis conditis illustrando.

[49] [episcopo Genevensi Domitiano, vel Donatiano, male] Ad Domitianum Genevensem episcopum, qui S. Victoris corpus transtulerit, eruderandum progrediamur. Sammarthani in Catalogo Genevensium episcoporum nonum ordine numerant Donatianum, de quo sic habent. Donatianus tempore Godisilli Burgundionum regis, qui transtulit corpus S. Victoris martyris Thebæi a Soloduro Genevam, ubi ecclesiam in ejus honorem exstructam dicat. Hunc proxime ibi sequitur Isaac circa annum CCCCXL, (qui) memoratur ab Eucherio Lugdunensi in Vita S. Mauricii Legionis primicerii. Incurrit mox in oculos lectoris manifestus hic anachronismus, dum Donatianus, idem forte cum Domitiano, medio seculo anterior Gundegisilo, simulque eo regnante in Genevensi sede locatur. Dico manifestus anachronismus: nam Andreas Du Chesne, ex nescio, quam ineptis conjecturis genealogiam Burgundionum regum contexens, morari nos hic non debet; quandoquidem testes non alleget ullos, atque luculenter personas geminet, non ex aliis, opinor, instrumentis, quam quibus Sammarthani usi sunt, quæque ipse pejus intellexit, vel interpretatus est, ut seriem a Gundeucho ad Athanaricum pertraheret. Igitur ex supra de Sedeleuba & Gundegisilo disputatis manifestum est, vel Donatianum, si idem est cum Domitiano, male figi ante Isaacum, vel Donatiano, si diversus est a Domitiano, perperam adscribi translationem S. Victoris, quæ medio circiter seculo post, regnante Gundegisilo postulanteque Sedeleuba, contigit. Sammarthani in fronte Catalogi sui profitentur, illum se accepisse a Guichenono, qui illum tam ex vetustis ecclesiæ Genevensis membranis, quam ex variis Mss. codicibus & probatis auctoribus primus collegerit. Suspicor, Guichenonum translationem corporis S. Victoris ex Fredegario male Donatiano applicuisse, vel Donatianum ipsum pro Domitiano cum translatione reliquiarum, quæ Gundegisili tempore contigit, male eo transtulisse.

[50] Quidquid sit, sive Donatianum expungere, sive post Isaacum transferre lubet, [alibi catalogis inserto,] Domitianus catalogo ibi inserendus est. Cum autem Isaac verisimilius medio seculo V jam obiisset, quando scribebat S. Eucherius Passionem SS. Mauritii & Sociorum, nullusque ibi medius reperiatur inter Maximum, qui sub Sigismundo rege fundationi monasterii Agaunensis subscriptus legitur anno 515, commode Domitianus is noster per annos aliquot circa 480 sedem illam implebit. Josias Simlerus in Descript. Vales. asserit, exstitisse ad portam templi S. Victoris Genevensis inscriptionem, in qua legebatur: Acta sunt hæc regnante Domitiano episcopo Genevensi, quo tempore etiam castrum Solodorense episcopatui Genevensi subditum erat, quæ, si satis antiqua sunt, Domitiano nostro verisimiliter adstipulantur. Sic tandem inoffensa fluet anonymi nostri relatio, quam priusquam ad alia transeamus, lubet hic inserere. Temporibus vero Gundegisili regis, qui regno Burgundionum prærat, Theodesinda regina construxit basilicam in honore martyris Vincentii, & in honore S. Victoris in territorio Genavensium sub oppido (Forte legendum Suburbio) ipsius civitatis miro opere decoratam, pluribus ornamentis & magnis possessionibus locupletatam & regali liberalitate, quæ nunc in oculis nostris fulget. Petiit autem Domitianum, tunc temporis Genavensium episcopum, ut corpus S. Victoris martyris liceret sibi a Salodoro castro ibidem transferre. Quod impetrans, assumpto populo Christiano, cum hymnis, psalmis & sacerdotibus ad ipsum locum, ubi sepultus erat, pervenerunt. Et per triduum obsecrantes jejuniis & vigiliis vix tandem potuerunt ad sepulcrum ejus accedere. Quo cum pervenissent, & apertum fuisset sepulcrum, ubi requiescebat corpus Martyris, totum commotum est. Videntes vero hæc mirabilia Dei timuerunt omnes. Iterum exspectantes ipsam vigiliam noctis jejunantes simul & orantes acceperunt corpus ejus, & posuerunt in feretro. Tunc sonus magnus factus est & resplenduit arca illa, ubi posuerunt eum, sicut nix.

[51] Elevantes autem eum & cum hymnis, psalmis, cereis, lampadibus usque Genavam deferentes, deposuerunt eum in ecclesiam, ubi & sepelierunt, cum magnis vocibus Deum benedicentes atque sanctum Martyrem salutando proclamantes: Bene venisti, [permittente & assistente.] Serve Dei S. Victor; in tuo enim adventu credimus, nos salvos fieri, & apud Deum semper tuis precibus in omni nos tribulatione relevari. Præter ea, quæ superius ex hisce observavimus, notatu forte digna sunt, ecclesiam Genevensem fuisse constructam in honore S. Vincentii & S. Victoris, quod, ni fallor, alibi, ubi S. Victori soli dedicata legitur, non invenitur; & quod ait anonymus de basilica a Sedeleuba erecta, quæ nunc in oculis nostris fulget, & quo, si non erravit, aliqualem antiquitatem suam innuere videtur. Celebris erat seculo X præfata ecclesia, ut liquet ex Vita S. Adelheidis scripta ab Odilone abbate Cluniacensi editaque a Leibnitio tom. 1 Script. Rer. Brunsvic. pag. 262 cap. 13, ubi legitur de S. Adelheide, quod, postquam Agauni ad S. Mauritii & Sociorum tumulos uberius piis precibus indulsisset, dehinc Genevensium adierit urbem, desiderans videre victoriosissimi Victoris martyris aulam. Quamquam perstitit cum prioratu abbatiæ & Ordinis Cluniacensis præfata ecclesia usque ad annum 1530, quo timentes sibi a Carolo Sabaudiæ duce Genevenses, quorum jam tunc non pauci ex fœdere cum Bernatibus hæresi afflati fuerant, muris urbem partemque suburbiorum cinxerunt, disjectis dirutisque ædificiis, quæ vel iis includi non poterant, vel materiam munimentis aliis exterioribus construendis ministrare debebant. Atque hanc sortem habuit basilica monasteriumque S. Victoris. Potuerunt quidem, cum nondum aperte saltem in Catholicos resque sacras sæviretur, quinimo monachis uno adhuc alterove post anno redditibus suis & possessionibus gaudere licuerit, transferri alio sacra Martyris nostri cimelia, verum an id quisquam curaverit, & quo translata fuerint, mihi incompertum est.

[52] [Corpus, quod Solodori in eadem tumba,] Itaque ad alia descendamus. Quod quasi proprium est celeberrimorum Sanctorum reliquiis, ut de illarum possessione litigent diversæ ecclesiæ, & hic non contingere vix aut ne vix quidem potuit. Solodorensis scilicet civitas corpus S. Victoris, in sua passi vicinia, hodiedum reclamat & sibi vendicat. Hodiedum, inquam, nam in instrumentis antiquioribus, quæ attulimus hactenus, nulla est de reliquiis S. Victoris mentio saltem expressa, ut recolligenti planum fiet. Opinio illa nata videtur tantum initio seculi XVI, uti Hermannum hactenus secuti jam ostendimus. Eruditus collector ille monumentorum Mss. Solodorensium parte 2 observationum suarum productis, quæ allegavimus, Fredegarii, Adonis, Aimoïni testimoniis de translatione Genevam facta, ait: Quibus perspectis rationibus, non ausim cum Gothardo in dubium revocare, quod tot præclara monumenta asserunt. Recte sane hactenus atque ut sobrium prudentemque criticum decet. Interim tamen (resumit Hermannus) ecclesia nostra populusque Solodorensis S. Victorem, & primarium quidem hujus Legionis & nominis, possidere se non tantum putat, sed pro certo habet, idque a tempore, quo S. Ursus cum alio quodam corpore sub altari inventus est. Narrat deinde, quomodo id contigerit. Ne actum agam, redi, lector, ad § præcedentem, ubi numm. 36 & 37 narrationem inventionis hujus, quæ anno MDXIX feria II post Lætare accidit, ex Proprio Solodorensi & Hermanni observationibus habes expressam integram. Huc tantum spectant, quæ ibi sic leguntur: In alterius cranio erant schædæ quædam (alii de una tantum loquuntur) sed ætate putres, quæ ad primum attactum in cineres solvebantur.

[53] Proprium Solodorense post verba num. 36 excerpta sic prosequitur: [eam corpore S. Ursi fuit inventum,] Hoc autem ((corpus, quod in eadem tumba cum reliquiis S. Ursi lamina argentea distinctis repertum fuerat) cum plurimis gravissimisque ex argumentis aliud, quam S. Victoris esse corpus non posse, conjiciatur, constat plane satis evidenter, vanam esse opinionem illorum, qui corpus ejusdem S. Victoris Solodoro Genevam olim translatum, persuaserunt. Gravissima quæ fuerint argumenta illa, unde evidentia nata sit, tacuit Epilogi auctor; at ego vehementer suspicor, inordinatum patriæ amorem illis gravitatem addidisse imaginariam, indeque cœcutientibus phantasma evidentiæ progenitum, quod auctores & antiquos & graves vanitatis tam decretorie insimulaverit. Verum priusquam tum hæc, tum alia, quæ ibidem sequuntur, excutimus, statuamus, sensatis, ni fallor, criticis omnibus,qui præjudiciis non laborant, annuentibus, antiquorum scriptorum illorum testimonia, veteres Genevensium traditiones, jam a seculo certe septimo constanter propagatas, convelli non posse conjecturis, quandoquidem desunt argumenta alia: convelli, inquam, non posse conjecturis, nisi hæ ad ipsam fere evidentiam pertingant. Jam vero quas hactenus a Solodorensibus cusas video & deductas, tales profecto sunt, ut meo judicio vix aut ne vix quidem inter probabiles recipi possint. Totum illarum fundamentum est inventio cimeliorum in eadem tumba cum corpore S. Ursi ab illis sejuncto & lamina argentea indice distincto; quod quam sit infirmum, nemo oculatus videre non debet. Schedæ adjectæ putres in cineres resolutæ fuere; nihil ergo inde habetur: sed adjuncta inventionis alia omnino suadebant, alterius potius, quam S. Victoris caput & ossa esse. Inscriptio imprimis tumbæ, D. M. FLAVIÆ SEVERIANÆ, (vide tabulam 2 num. 1) mox opinionem ingerere debuit, quod essent cimelia cujusdam Severianæ, cujus sepulcrum illa manifeste designatur.

[54] Opinio illa sectatores etiam aliquos mox invenit, si fides est Murero scribenti; [verisimilius non est corpus] Itaque eruditi quidam tale super his judicium formarunt. Quod Severiana, nobilis matrona, a S. Urso ad fidem conversa, S. Ursum clam in tumulo, quem vivens sibi construi curaverat, post martyrium sepelisset, jussissetque, in eodem se post obitum deponi. Conjecturæ sunt, non inficior, sed quæ ex inscriptione verisimilitudinem habent & non tam facile refelluntur. Colligamus, quæ illis opposita reperimus in Hermanni observationibus. Quod exuviæ fuerint, inquit, cujusdam matronæ Romanæ, ut inscriptio isinuare videtur, nulla ratione comprehendi potest. I. Quia Romani cadavera cremabant, & tantum cineres urnis imponebant. 2. Quia, etiam non supposita combustione Severianæ, nec pagani corpus S. Ursi, utpote Christicolæ, nec Christianus quisquam Severianam simul cum S. Urso eidem tumulo inclusisset. 3. Etsi regina Bertha utrumque simul cum tumba anno DCCCCXXX invenisset, non tamen utrumque sub altari posuisset, præcipue præsente episcopo Genevensi; nam sceda argentea vel ab ipsa addita fuit, vel jam cum S. Urso inventa. Ex quo colligendum, quod S. Ursi reliquias perbene cognoverit, sequiturque, alterum hoc corpus a Domitiano pro veris reliquiis habitum fuisse, atque a Pontifice ut tale declaratum. 4. Semper habita sunt hæc ossa & declarata a medicis pro ossibus virilibus, virumque fortem ac grandem denotantia, ut aperte videri potest. Si medici chirurgique satis certo ossa virilia ab ossibus femininis, etiamsi multis seculis tumulata fuerint, & non pauca forte inde separata, distinguere omnino possint (de quo medicos ipsos non inexpertos dubitantes audivi) hoc unum fortius est argumentum ceteris omnibus, ad quæ non difficulter responderi posset.

[55] [S. Victoris, ut hodiedum credunt Solodorenses,] Et ad primum quidem: Esto id universim verum de gentilibus; inepte morem illum ad Christianos quis traduceret, cum millena habeamus undique in contrarium exempla. Crux autem ad dextrum inscriptionis latus efformata, Christianæ utique sepulturam demonstrat. Reponi a refragante posset, Crucem, quando SS. Ursi & Victoris reliquiæ tumba reconditæ sunt, adjectam esse: verum a liberaliter asserente caute probatio exigeretur. Quod pertinet ad 2, ego non video, quare id tam sit incredibile, imo res sit sine exemplo, ut Sanctorum ossa sacra alii corpori contumulata fuerint. Quamquam exemplo non est opus, quandoquidem id saltem incredibile non sit, S. Ursi cimelia sacra, metu barbarorum incurrentium abscondenda, tumbæ inclusa fuisse cum inscriptione, relictis ibi, sed separatis exuviis aliis inventi in eadem arca corporis, maxime quod Christianæ mulieris esse liquebat, imo forte tum temporis Sanctæ cujusdam credebatur ab homine minus erudito. Nec magis evincit 3. Ponamus enim, Bertham reginam in eadem tumba utriusque corporis cimelia invenisse: reliquias quidem S. Ursi lamina argentea vel alio indicio distinctas; ossa alterius corporis sine omni prorsus signo anonyma: ignorantiam suam vel dubium circa ossa hæc schedis adjectis testatam voluisse posteris, tumbamque, ut invenerat, integram sub altari posuisse. Quid quæso in eo piaculi fuisset? Enim vero minime inde sequeretur, hoc etiam corpus a Domitiano, nescio quo, episcopo Genevensi pro veris reliquiis habitum fuisse & a Pontifice ut tale declaratum. Quamquam ne hisce inhæreamus diutius, cum tumba interius vix ad 4 pedes in longitudinem, ad unum vero tantum pedem & paucos digitos pateat in latitudinem, potius credo, locandis cineribus, quam corporibus integris a principio destinatam fuisse; & proinde, non Severianæ, sed alterius anonymi ex Thebæis Martyribus S. Ursi Sociis sacra ossa, cum S. Ursi reliquiis ibi recondita fuisse; adjunxisse hæc in additis schedis Bertham, & hunc denique anonymum Martyrem, Victorem inter illos celebrem evasisse apud Solodorenses.

[56] [sed alterius, forte anonymi] Opinionem hanc in me genuit servatque constantem gravium auctorum de translatione corporis S. Victoris testimonium & favens Genevensibus per tot secula producta traditio. Conjectura de anonymi Martyris exuviis aliunde mihi videtur nonnullis aliis præferenda talisque, cui opponi nihil posse videatur, quod reddat minus probabilem, ut jam experiemur. Laudatus sæpe Hermannus, qui supra num. 52 manifeste mecum contra Gothardum aliosque sentire videtur, non tam sibi alibi constans est, torquet enim, ni fallor, se, ut traditiones Solodorenses & aliena potius, quam propria præjudicia propugnet. Audiamus, quid opponat. Infero pariter, inquit, non fuisse corpus gregarii alicujus ex Societate, sed majoris cujusdam ordinis, quia illud cum ipso S. Urso in tumba & loco tam distincto recondidit regina Bertha. Illationis sequelam non satis video. Incertum est, ut fatetur ipse non semel Hermannus, a quo, qua occasione, quo tempore sacra cimelia tumbæ lapideæ inclusa fuerint. Demus illo tempore unius tantum anonymi Martyris reliquias inventas simulque cum corpore S. Ursi reconditas fuisse. Quid, quæso, in eo peccatum fuisset? Debebatne reverentia absterrere, ne gregarius Miles cælo, ubi non personarum, sed operum distinctio est, receptus eodem tumulo in terris venerandus cum duce conderetur? Urbanitatem tantam reverentiamque tituli non curant, opinor, Sancti, neque ego illam vel præscriptam, vel rationibus ullis persuasam video, sic ut avellere me ab hac opinione talia non debeant. In causæ subsidium evocat Hermannius traditionem, de qua Speciale in Epilogo, Gotthardus pag. 73 & Wagnerus in Mss. agunt.

[57] Habe illam lector ex Speciali seu Proprio Solodorensi sæpe memorato, [ex Societate SS. Ursi & Victoris] & tacite mirare, quo abducant homines præjudicia & patriæ reliquiis ditandæ amor. Sic ibi legitur proxime post illa, quæ excerpsimus num. 53. Et si quando corpus aliquod ex reliquiis horum Sanctorum translatum illuc (Genevam) fuerit, verosimillimam esse (constat plane satis evidenter, quod præcesserat) eam traditionem, qua dicuntur RR. DD. Canonici prædecessores nostri pro corpore S. Victoris (cum Genevam transferendum a regina quadam & domino ordinario Gebennensi peteretur) aliud ex hac Societate corpus pia arte & simulatione tradidisse; hoc autem venerabile corpus S. Victoris, una cum corpore S. Ursi sub altari summo collegiatæ hujus ecclesiæ tanta cautela abscondisse, ut pluribus annorum & temporum sæculis, ipsorum etiam successoribus ipse locus, quo latuerant, fuerit occultus. Traditiunculæ! Canonici, & potentes & astuti quidem, qui episcopum & reginam luderent; ecclesia collegiata seculo V Solodori nobis obtruduntur. Et constat plane satis evidenter, si Superis placet, hæc ita esse verisimillima. Enimvero constat mihi ipsique, ni fallor, Hermanno plane satis evidenter, nec canonicos, nec ecclesiam collegiatam seculo V in castro Solodoro, loco tunc verisimiliter adhuc satis humili, exstitisse totamque fabellam, quam traditionem vocant, excogitatam esse post annum 1519 ad fovendam quorumdam conjecturam improbabilem de corpore cum reliquiis S. Ursi invento: ita ut traditio Epilogatoris anno 1541, quo impressum est Proprium, cunas adhuc & pueritiam oluerit.

[58] Præviderat, opinor, eruditus Hermannus pro confirmanda conjectura mea argui ulterius posse, quod senatus & Capitulum, [Thebæi martyris.] dum singula fere minutatim anno 1473 perscripserunt ad Pontificem, quæ ad sanctos Martyres, Tutelares suos sacrarumque reliquiarum revelationem, inventiones & translationes pertinebant, ut in bulla Alma mater sequenti § danda recensentur, de S. Victoris reliquiis non meminerint; & silentii rationem aliam reddere, videri voluit. Verum libero undequaque judici non occurret alia, quam quod inventa tum nondum essent cimelia cum corpore S. Ursi, proindeque nondum nata esset de illo conjectura, & ad hanc stabiliendam male concepta traditio. Credebant tunc temporis Solodorenses, sicut pluribus elapsis seculis verisimiliter crediderant, cum nulla usquam fiat inter Solodorensia monumenta de S. Victore mentio, ipsaque regina Bertha ecclesiam, non S. Victori, utique primario loco Martyri, sed S. Urso dedicaverit, credebant, inquam, majores secuti Solodorenses, S. Victorem ad Genevenses potius, quam ad se spectare, atque ideo & hic potuerunt ejus speciatim non meminisse. Plura non addo, neque minutias discutio aliquas, exempli gratia, an schedæ, quæ apud corpus sacrum inventæ fuerunt, a Bertha regina adjectæ primum fuerint, an diu ante additæ & ab eadem inventæ: an ex membrana, an fuerint ex papyro potius, quæ tam cito putruerint & in pulverem resolutæ sint: nihil enim ad rem faciunt, modo, ut mihi probabilissimum est, fuerint illis inscripta testimonia de corpore anonymi Martyris Thebæi, ibidem in tumba vel deposito vel invento. Ceterum etiamsi antiquis scriptoribus constantique traditioni multorum seculorum deferens Genevensibus patrocinatus sim, nolim tamen asserere, sic corpus S. Victoris illos obtinuisse, ut partes nullas, forte etiam notabiles, retinuerint Solodorani. Si caput, vel pars capitis pretiosæ lipsanothecæ cum capite S. Ursi inclusa de corpore sæpe memorato & in tumba cum schedis mutis invento, de sumpta non sit, posset cum aliis forte etiam ossibus nonnullis veri S. Victoris esse.

[59] [Dubium est, an habeant Solodorenses caput S. Victoris.] Profecto novimus, liberales esse scriptores patrios in reliquiis notabilioribus corpora appellandis; novimus, rarius corpora integra sic aliis ecclesiis concessa esse, ut, unde transferrentur, loco mœrenti pars non relinqueretur. Denique prudentius, ni fallor, thesauri sacri Solodorensis custodibus supponemus curam petendi ab episcopo Genevensi & Sedeleuba regina partem corporis sacri a se transferendi, quam astutiam & malam fidem alterius ejus loco substituendi. Claudamus hunc § Hermanni monito. Tumba autem, de qua dictum est, adhuc servatur sub altari majori in monumento ex marmore postmodum pervenuste elaborato, in quo pariter ossa S. Ursi & S. Victoris, simulque arca, quæ utriusque Sancti capita (delineationem habes lector in tabella 1 expressam) una cum præfata lamina argentea continet, inclusa requiescunt. Tegmen vero tumbæ, seu tectum, extra ecclesiæ portas muro affixum cum inscriptione ænea facti temporisque adhuc videtur. Præmiserat: Interim prædictæ reliquiæ cum S. Urso in eadem arca & tumulo asservatæ pro vero S. Victoris corpore ab incolis habentur, devotissime coluntur, iisdemque miraculis coruscant. Miraculorum & magnitudo & frequentia non Sanctorum nomina, sed potens apud Deum patrocinium designare solet, quod nihil vetat esse sancti Martyris anonymi, quovis nomine invocetur & colatur. Quæ denique hic monemur, suspicionem magnam ingerunt, utrumque sacrum caput lipsanothecæ pretiosa inclusum ex eadem tumba sublatum esse.

§ V. Inventio anno 1473 triginta septem sacrorum corporum, quæ creduntur Martyrum Sociorum SS. Ursi & Victoris. Eorum exaltatio a Sixto IV Pontifice permissa & cum illustri pompa celebrata.

[Inventa anno 1473] De sacello S. Petri dicto, quod a regina Bertha conditum diximus eo loco, unde revelata sibi septemdecim sacra corpora extraxerat, frequens hactenus sermo fuit. Locum in Chorographia Veteris Solodori designatum habes littera a, in Novæ delineatione num. 2. Humidus est, utpote quinque scaturientibus fontibus, quos assignatos ibidem habes, circumseptus. Sacellum ibi ædificatum fuerat sub medium seculum X, ut § 2 ostendimus, quod senescente seculo XV fatiscens reparatum est, atque ea occasione inventa fuere sacra cimelia. Hisce prænotatis, accipiamus ex Epilogo Proprii Solodorensis narrationem, illamque dein aliis instrumentis illustremus. Sic habet Proprium. Præter illa septemdecim ergo corpora sanctorum Patronorum cælesti & miraculosa revelatione a regina Bertha circa nonum (imo decimum medium) post mundi redemptionem sæculum inventa, alia ossa ac capita triginta septem corporum leguntur anno millesimo quadringentesimo septuagesimo tertio mense Aprili effossa, occasione renovandæ & majus in spatium extendendæ ejus capellæ, quæ in ipso loco, quo præfata regina septemdecim prima corpora invenerat, fuerat constructa. Etenim cum pro fundamento ibidem foderetur, sex successivis diebus hebdomadæ Sanctæ inventa & effossa sunt prædicta illa triginta septem corpora, quorum aliqui (ut verbis utamur Bullæ a Sixto quarto Papa Solodorum missæ) capita sua circa pectus, aliqui circa umbilicum, & nonnulli in brachio dextro & circa scapulas habuerunt, jacentes unus juxta alium combinati, quandoque sex simul, quandoque tres simul, aut unus supra alium; omnes tamen directo ordine & situ pedes versus solis ortum, more Christianorum habentes. Ossa autem illa pro majori parte integra, non putrida, nec fœtida, aut incinerata, sed odorifera sunt inventa, & plura capita adhuc suos retinentia dentes, licet fere mille & ducentis annis in terra illa satis humida & lutosa latuerint.

[61] Quibus quidem reliquiis sic collectis (Hæc in veteri quodam codice tunc temporis, [mense Aprili sacra cimelia,] ut apparet ex verbis, conscripto, leguntur) & in locellis honeste compositis, exinde eorum mediatione quam grandia valde miracula & prodigia coruscarunt. Nam quam plurimæ utriusque sexus personæ se reliquiis ipsis devoventes, a diversis ægritudinibus & infirmitatibus morbosis reconvaluerunt. Quæ quidem miracula adhuc his diebus clarescere non desinunt. Super his siquidem sanctissimo domino summo & Apostolico Pontifice, videlicet domino Sixto Papa quarto moderno consulto & interpellato, ac super jam recitatis miraculis sua authoritate Apostolica, testificatione sufficienter recepta, tandem per suas Bullas Apostolicas has reliquias triginta septem corporum ultimate, ut præfertur, repertas, levari & ad ecclesiam præfatam collegiatam Solodorensem honorifice transferri, ac juxta alias priores consimiles antiquas reliquias recondi, mandavit. Quod cum magna honorificentia factum extitit, die videlicet Quasimodo Dominica, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo quarto. Quarum reliquiarum virtute ineffabilia miracula & prodigia prodierunt, quæ dictim perseverare conspiciuntur &c. Deinde infra. Notandum, insuper, quod in hac translatione interfuerunt quinque prælati infulati aliique prælati ac viri ecclesiastici, milites, nobiles & etiam civitatum ambasiatores ac alii viri, utriusque sexus in numero fere quindecim aut viginti millia personarum: nam & facta est hæc translatio valde solemniter per duos dominos prælatos commissarios, per sanctissimum dominum Papam Sixtum quartum deputatos &c. Hactenus codex ille, ex eoque Proprii Epilogus. Singula nunc enucleatius percenseamus ex monumentis, quæ hic allegantur, aliisque, quæ a venorabili Capitulo communicata ad manum sunt.

[62] Anno Christi 1473 die Lunæ, XII Aprilis, quo hebdomada Sancta inchoata est, [quæ credita sunt 37 Sociorum SS. Victoris & Ursi.] Pascha incidente in diem XVIII ejusdem mensis, initium fuit felicis inventionis thesauri sacri, cujus progressus tum ex jam allegata narratione habetur, tum in Bulla Sixtina infra describetur uberius. Porro ibi dicitur, inventa esse sex successivis diebus ossa & capita triginta septem corporum; & rursus inferius, effossa esse triginta septem corpora. Inscriptio ad portas ecclesiæ, quam paulo post inventionem hanc factam dedimus num. 23, numerat Sanctos tantum triginta sex tum temporis repertos, totidemque tantum memorat Hafnerus in Mss., teste Hermanno, qui triginta septem capita saltem ossaque alia, licet non sic integra, ut nullum defuerit totis corporibus, fuisse conficit ex Bulla Sixtina Alma mater. Hæc, utpote ex missis Romam proxime post ipsam inventionem a Capitulo & senatu Solodorensi informationibus confecta, auctoritate proin debet prævalere, de re, quæ in ipsorum oculis contigerat. Priusquam Bullam illam edimus, de episcopo Lausannensi, ad quem directa est, sunt prænotanda quæpiam & dilucidanda; quandoquidem Sixtus IV præsulem illum non distincte nominet, & confusionem circa illum adverterim in Catalogis præsulum Lausannensium. Apud Sammarthanos Guilielmum de Varax, anno 1467 mortuum, sequitur Rudolphus, legatus Pauli II (qui) pacem conciliat inter Teutones & Polonos. Huic subnectitur Joannes IV, Cardinalis S. Petri ad Vincula anno MCDLXXIV. In Statu ecclesiæ Adventicensis, seu Lausannensis, qui ab illius urbis episcopo conscriptus, Benedicto XIII oblatus, & impressus est anno 1724, alius hic plane texitur catalogus. Anno scilicet 1472 ibi sistitur Joannes de Michaëlis .. magnus consiliarius Sabaudiæ ducis, Sixto IV Pontifice. Hunc biennio post subsequitur Julianus, episcopus Lausannensis .. dein Cardinalis S. Petri ad Vincula, Pontifice & imperatore iisdem. Unde hæc profecta sint, ignoro: at apud Ciaconium seu Oldoïnum invenio, inter plurimas aliarum ecclesiarum infulas etiam Lausannensis gessisse Julianum, quamvis de illis sileant Stella, Platina, Panvinius omnesque, quos pro Juliani gestis citatos apud Oldoïnum reperi.

[63] [Examen super illis institutam] Est is porro Julianus de Rouvere, Sixti IV ex fratre Raphaële nepos, qui & post Paulum II, assumpto Julii II nomine, Romanam sedem conscendit. A Sixto patruo in prima creatione anno 1471 die XV Decembris ad galerum promotus fuerat: varios postmodum cum ecclesiis titulos permutavit. An initio & quot annis illum gesserit, qui est S. Petri ad Vincula, non est æque indubitatum. Non invenio tamen inter Cardinales alium, qui hunc annos inter 1472 & 1475 gesserit, ita ut, asserente etiam cum nonnullis Waddingo, credere liceat, tum temporis Julianum eo insignitum fuisse, atque proin de illo in monumentis mox producendis sermonem esse. Unum autem eumdemque annis 1473 & sequenti Cardinalem S. Petri ad Vincula & episcopum Lausannensem fuisse, manifestum fit ex testimonio Joannis a Staal archigrammathei Solodorensis, qui rebus circa sacras reliquias tum gestis præsens adfuit, & citatur ab Hafnero part 2. pag. 179. Verba ejus sunt: Itaque sanctissimus pater Papa Sixtus & Cardinalis ad Vincula Petri episcopus Lausannensis permiserunt, recens inventum sacrum thesaurum digne exaltari. Hæc Joannes a Staal; ex quibus deduco, Julianum uno forte alterove anno serius in novissimo Status catalogo episcoporum Lausannensium exhiberi: nam ex litteris Lausannensis episcopi ad civitatem Solodoranam, datis Kalendis Februarii anni 1474, colligere videor, illum jam pridem ante, quo tempore causa repertorum sacrorum corporum Romæ pertractata fuit, Lausannensi ecclesiæ præfuisse. Priusquam nunc Bullam Sixtinam sæpe memoratam subnecto, prænotanda sunt adhuc aliqua ex jam ante disputatis collecta, vel aliunde incurrentia, maxime circa chronotaxim, quæ in illa est non nihil luxata. Bulla data est Tibure anno Incarnationis Dominicæ millesimo quadringentesimo septuagesimo tertio, tertio decimo Kalendas Augusti, Pontificatus (Sixti IV) anno secundo. Cathedram S. Petri conscenderat Sixtus die IX Augusti anno 1471: igitur recte concurrunt notæ chronologicæ. Paulo post initium dicuntur sancti Martyres passi, sunt fere mil. le ducenti anni. Martyrium scilicet illorum passim innectebatur anno 288, quem errorem excussi dilucidans Passionem SS. Mauritii & Sociorum ad diem XXII hujus mensis. Inde porro usque ad annum datæ Bullæ fluxerunt anni 1183, qui prope ad numerum rotundum accedunt: recedunt magis in mea sententia, juxta quam Martyrium anno 303, vel 304 illigandum est. Sequitur deinde, Quingentis latuerunt annis incogniti, nimirum usque ad revelationem septemdecim corporum reginæ Berthæ factam sub annum 950, uti supra num. 21 & seq. statuimus.

[64] Laborat autem hic computus; nam annis 288 si addas 500, [Romæ & feliciter terminatum.] exsurget tantum annus 788, a quo duo adhuc fere secula supersunt usque ad revelationem memoratam. In aliis monumentis Solodoranis, ut superius observavi, pro quingentis legitur sexcentis, quod utcumque, additis rotundo numero annis superfluis, salvatur. Redi, si plura super his desideras, ad § 2 num. 24 & seq. Occurrit deinde in Bulla calculus alius initio num. 67. Licet sexaginta sex in Solodoro de dictis fuerint Sanctis decollati, nihilominus nisi decem & septem corpora cum S. Urso, sunt fere octingenti anni, prima vice sunt effossa. Demamus anno 1473 annos 800, reducemur ad annum 673, circa quem nullam epocham reperio desumendo computus hujus initio. Si conjecturis agendum est, suspicor, Solodoranos in monumentis, quæ ad Pontificem submiserunt, duobus seculis Berthæ reginæ ætatem anticipasse, primamque revelationem ad medium seculum octavum, quæ ad decimum medium figenda erat, produxisse. Certe hoc posito errore, postremæ duæ notæ chronologicæ utcumque ad se invicem accedent, ut consideranti planum fiet: neque enim lubet longius discurrere super re, in qua instrumenta similia non majoris auctoritatis sunt, quam in asserendis factis historicis diu præteritis, qualia sunt hic Legionis Thebææ baptismus Jerosolymis, instructio in fide per Marcellum Papam Romæ, prodigium de sanctis Martyribus nostris præcisa capita manibus flumine exportantibus. Horum priora sane duo, Acta S. Mauritii excutiens, manifeste convici fabulæ, & postremum commenti valde suspectum habeo, ut insinuavi superius § 1 num. 7 & seqq. Excudamus nunc ipsam bullam. Sixtus episcopus, servus servorum Dei venerabili fratri episcopo Lausannensi salutem, & Apostolicam benedictionem. Alma mater Romana Ecclesia ad instar ecclesiæ triumphantis cunctos Dei athletas, & præsertim, qui pro Christianæ fidei solido fundamento colla sua spiculatori ob martyrii palmam voluntarie submiserunt, tanto honorificentiæ potioris impendiis attollit, quanto ipsam præ cæteris excellentius illustrarunt.

[65] Cum itaque, sicut exhibita nobis nuper pro parte dilectorum filiorum Præpositi & Capituli ecclesiæ S. Ursi, oppidi antiquissimi Solodorensis, Lausannensis diœcesis, ac sculteti, consulum & oppidanorum dicti oppidi petitio continebat, [Bulla Sixit IV Pontificis,] quod dudum, sunt fere mille ducenti anni, quod dum Maximianus Romanorum imperator, juncto sibi Diocletiano, transalpinare, & in Galliam contra Christianos proficisci satagens, sacram Legionem Thebæam, sanctos videlicet Mauritium, Candidum, Exuperium, Victorem & Ursum cum suis Sociis, tanquam viros bellicosos accersiri mandasset, qui ipsius mandato emoti sese ad iter præcingentes per Ierofolymamque transitum facientes, inibi primo baptizati, exindeque Romæ per Marcellum Papam in fide Catholica solidati, tandem cum ipso imperatore transalpinantes Othodurum applicuerunt: ubi requisiti, idolis paganorum more sacrificare, & contra Christianos pugnare, ac id negantes, ob hoc primo & secundo decimati, finaliter omnes in ore gladii pro Christi nomine ibidem fuerunt perempti, præter SS. Ursum, & Victorem, & suos Consocios numero sexaginta sex, qui abinde secedentes Solodorum venerunt, ubi jussu jam dicti imperatoris perquisiti, & inventi, ac quod idolis, ut prius immolarent, quæstionati, recusantes post diros variosque cruciatus ultimate in ponte Solodori pro Christi nomine & fidei Catholicæ professione simul decapitati & in alveum fluvii præcipitati extitere; qui tamen non longe ab eodem ponte defluentes, singulique sua capita propriis manibus deferentes ac sic in terram egressi ibidem inter spinas & tribulos quingentis latuerunt annis incogniti. Sed tandem ossa eorum, videlicet decem & septem corporum duntaxat, opere claræ memoriæ reginæ Berthæ, cui id divinitus ostensum est, effossa, & levata, ac ad basilicam per ipsam reginam Bertham constructam, quæ & nunc ecclesia est collegiata, per episcopum Gebennensem, tunc loci ordinarium, honorifice recondita, & ex tunc canonice & Catholice pro sacris reliquiis, sive multifariis prodentibus miraculis, merito sunt venerata, prout adhuc hodie venerantur, & quorum præsidio, quia multi variis languoribus ægroti sanitatem, aliique multis affecti incommodis remedia consequuntur salutaria, prout de his ex Legendis & scripturis veteranis sane constat.

[66] [qua demandatur] Verum ex tunc satis diuturno temporis tractu effluxo, Christiana invalescente religione, dum capella satis ampla in eo loco, ubi ipsa ossa reperta fuere, per ipsam reginam constructa renovaretur & ampliaretur, & his novissimis diebus pro fundamento pavimenti ibidem faciendi foderetur, a casu hoc mense Aprili hujus anni septuagesimi tertii sex successivis diebus hebdomodæ Sanctæ inventa & effossa sunt ossa & capita triginta septem corporum, in longitudine & proportione aliorum decem & septem sanctorum Thebæorum, prius, ut præmissum est, repertorum, quorum aliqui capita sua circa pectus, aliqui circa umbilicum, & nonnulli in brachio dextro & circa scapulas habuerunt, jacentes unus juxta alium combinati, quandoque sex simul, quandoque tres simul, aut unus supra alium, omnes tamen directo ordine & situ, pedes versus solis Ortum more Christianorum habentes. Ossa autem illa pro majori parte integra, non putrida, nec fœtida, aut incinerata, sed odorifera sunt inventa, & plura capita adhuc suos retinent dentes, licet fere mille & ducentis annis in terra illa satis humida & lutosa latuerint: & hujus rei testes sunt sacerdotes & laici fide digni, qui foderunt & fodi viderunt, atque levarunt ipsa ossa, quæ nunc in loculis honestis sunt reclusa, & hoc ideo, quia ex multis, & quia verissimis signis & inditiis præsumitur, quod sunt reliquiæ aliorum sanctorum Thebæorum, qui cum S. Urso & Victore Solodori decapitati simul ad eundem locum confluxerunt.

[67] Tum primo, quia licet sexaginta sex in Solodoro de dictis fuerunt Sanctis decollati, [examen in loco instruendum] nihilominus nisi decem & septem corpora cum sancto Urso, sunt fere octingenti anni, prima vice sunt effossa. Tum secundo: ista ossa & capita jam reperta, sunt longa & proportionata ad instar aliorum Thebæorum. Tum tertio, quia nulla ossa puerorum, mulierum, aut debilium personarum ibi nunc sunt visa. Tum quarto, quia non est auditum ab ævo, quod in eodem loco, ubi priora & moderna ossa sunt reperta, umquam fuerint sepulchra hominum visa, vel quispiam ibidem tumulatus, nec ibi aliqua ex tunc, nec ex post per multorum centenariorum annorum decursus fuit domus vel habitatio, ex quibus suspicari possit, aliquem ullis temporibus ibi fuisse sepultum: nec, quod maximum est, vel fama vel rumore, vel quibusvis divulgationibus auditum est, corpora ipsorum Sanctorum alio loco defluxa vel reperta fuisse; & non est verisimile, Deum ipsos tam bene meritos, qui in sanguine suo pro Christi nomine suas laverunt stolas, non velle hic coruscare prodigiis, ut ipsorum exemplo tracti cæteri vestigia sua animosiori imitentur pectore. Quæ omnia in unum congesta præsumptionem nedum probabilem, sed violentam & notoriam faciunt, ipsa corpora nunc inventa, esse de consortio aliorum Sanctorum prius repertorum. Et licet haud dubium pie credendum, vix non sane tenendum censeatur, ut quemadmodum priora ossa, videlicet decem & septem corpora pro istis temporibus, sunt fere octingenti anni, reperta, abinde hucusque pro sacris & veris reliquiis, suis exigentibus miraculis, habita & venerata sunt, prout hodie devote venerantur, pari ratione & ista ossa novissime effossa, cum in fide Christi martyrio sint ejusdem conditionis, & quorum miracula jamjam passim in lucem prodire conspiciuntur, non minus forent pro veris & sacris reliquiis veneranda.

[68] Quare pro parte dictorum Præpositi, & Capituli, [episcopo Lausannensi.] nec non sculteti, consulum & oppidanorum, ut hæc res ordine debito prosequatur, & ex hoc devotio populi augeatur, ipsique Sancti eo sincerius & majori affectu venerentur, quo eorumdem fervida passio plus meriti ipsis tribuens excellentiori authorizatione fuerit comprobata, cum sancta illa Legio canonizata sit & approbata, & de illorum ac beati Ursi Societate indubie corpora illa esse censeantur, nobis sit humiliter supplicatum, ut sibi super præmissis opportune providere de benignitate Apostolica dignaremur; Nos igitur, qui fidelium devotionem & corporum sanctorum exaltationem, cultusque divini augmentum intensis desideriis affectamus, de præmissis certam notitiam non habentes, fraternitati tuæ, de qua in his & aliis fiduciam indubiam obtinemus, mandamus, quatenus de præmissis omnibus & singulis, ac eorum circumstantiis universis per te, vel alium, seu alios, quorum & tuam desuper conscientias oneramus, te summarie, simpliciter, & de plano sine strepitu & figura judicii, sed sola facti veritate inspecta, authoritate nostra diligenter informes, & si per informationem hujusmodi præmissa repereris, veritate fulciri, ossa, corpora & capita novissime reperta, ut præmittitur, de numero & Societate ejusdem S. Ursi fuisse & esse, & ut Sanctos, & sancte venerandos, in dicta basilica, ubi priores sunt reliquiæ, collocandos, & collocanda, eadem authoritate fore declares, aliaque facias in præmissis, & circa ea necessaria, & quomodolibet opportuna, quæ facienda & exequenda videris. Non obstantibus præmissis, ac constitutionibus & ordinationibus Apostolicis cæterisque contrariis quibuscunque. Datum Tibure anno Incarnationis Dominicæ millesimo quadringentesimo septuagesimo tertio, tertodecimo Kalendas Augusti, Pontificatus nostri anno secundo.

D. Gerrano. ���������L. S.

[69] [Solodorensium ardor pro causæ fine] Agebat tunc episcopus Lausannensis, cui examen commisit Sixtus, Romæ, ab eoque causa aliis commendata fuit, ut ex sequentibus instrumentis clarum fiet. Itaque, ut in mandatis a Pontifice acceperat, episcopus Lausannensis examen commisit duobus commissariis, qui fuerunt Burchardus apostolicus prothonotarius & vicarius generalis, ut loquitur in memoratis litteris episcopus, diœcesis Lausannensis. Joannes a Staal eumdem appellat Burchardum Stör Præpositum ecclesiæ Ansoltingensis. Secundo loco ad examen deputatus fuit Franciscus abbas S. Joannis Erlacensis. Examine instituto confectisque debite instrumentis, Burchardus Romam profectus est, causam apud episcopum & Pontificem coram efficacius promoturus. Illa interim longius, quam ferrent ardentia Solodorensium vota, pro rei momento pertracta est: hinc apud episcopum expostularunt, ut patet ex litteris subjectis, quibus illorum nimium festinantem ardorem temperare nititur episcopus, ita scribens. Magnifici viri, filii nostri in Christo dilectissimi, salutem in Domino. Reverendus plurimum dominus Burchardus, apostolicus prothonotarius & vicarius noster generalis causam illarum reliquiarum vestrarum summa cum diligentia prosecutus est, tam apud nos, quam ubicumque opus fuerit. Et certe maxima fuit ipsius sollicitudo; sed gravitas ipsius rei tanta est, ut non possit, nec debeat sine magna discussione transire. Unde omnibus illis, ad quos ea res spectat (Hic, ni fallor, aliquid excidit, quod sensum perficiat: puta, æquum visum est, expedire, vel quid simile) quod res subjiceretur disputationi nonnullorum theologorum & doctissimorum canonistarum, qui per argumenta & authoritates, viso antea processu & miraculis, hoc negotium discuterent; quæ res non placuit prothonotario præfato procuratori vestro, ne causa, quæ spectatur divino testimonio esse elucidanda, poneretur in compromissum.

[70] [qui anno 1474 feliciter secutus est, ut liquet ex] Maluit igitur (Mutili rursus occurrit aliquid, nam ita legitur Ptus sua, quæ quid velint, ignoro. Sit præfatus prothonotarius) bullam reportare, per quam possent illa pia ossa pie recondi, quam subjicere illa disputationibus & solecismis. Magna ab eo ratione hoc factum est: nam quæ spiritu Dei aguntur, non debent cavillosis disputationibus subjici. Proinde speramus, quod Deus omnipotens, qui est mirabilis in Sanctis suis, non patietur eos, qui pro fide sua voluntariam subierunt mortem, debito honore diutius fraudari, docebitque non argumentis, sed factis, causam Servorum suorum esse terminandam. Nos vero huic rei numquam deficiemus, sed assistemus animose, ut pastorem vestrum & patrem spiritualem decet. Estote igitur bono animo, dilectissimi filii, quod eorum spiritus, quorum ossa tanto ardore cupitis venerari, a summo Deo patrocinium impetrabunt, quo suam causam tuebuntur multo melius & evidentius, quam possent humana lingua aut ingenium tueri, nosque, ut diximus, crescentibus miraculis, audaciter proponemus. Valete in Domino & reliqua a præfato prothonotario plenius intelligetis, cui dabitis plenam fidem in omnibus, quæ nostro nomine referet. Romæ Kal. Februarii MCCCCLXXIIII. Verbis suis stetit episcopus probationemque miraculorum sic ursit & instruxit, ut eodem mense sequentem Bullam ad Solodoranos dederit Sixtus, qua potestatem illis facit reperta sacra cimelia pro sacris reliquiis exaltandi. Exhibeo integram.

[71] Sixtus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati monasterii sancti Joannis Erlachensis & Præposito ecclesiæ Ansoltingensis Lausannensis diœcesis salutem & Apostolicam benedictionem. [altera Balla Sixti IV.] Visis litteris vestris atque processibus, per vos de mandato nostro super condendis in loco sacro corporibus de novo repertis, illorum, qui, ut fertur, de numero Legionis Thebæorum olim pro confessione veræ fidei ab iniquo imperatore trucidati sunt, habitis, eisque diligenter inspectis, quamvis secundum canonicas sanctiones corpora sive ossa noviter inventa publice nequeant venerari, eorum præcipue, de quibus ambigitur, & qui vel quales fuerint, ob diuturnitatem temporis & brevem hominum vitam certitudo sufficiens non habetur: devota tamen dilectorum filiorum Præpositi & Capituli, ac sculteti & universitatis Solodorensis instantia atque humilis & iterata petitio nostræ mentis inclinavit affectum, ut eorum piis & meritoriis votis, quæ Dei misericordia & plurimis miraculis, postquam dicta corpora reperta sunt, juvari noscuntur, quantum nobis ex alto permittitur, annuamus. Discretioni igitur vestræ, de quibus fiduciam gerimus in Domino specialem, præsentium tenore permittimus, ut corpora sive ossa prædicta in ecclesia Solodorensi decenter recondi faciatis; ita tamen, quod in eis recondendis honor debitus impendatur. Curate igitur, ut tenemini, quod hoc pietatis officium tali moderatione fiat, quod juste redargui non possitis, & ante tempus fidelium prona credulitas, quæ absque culpa non esset, juste reprehendi nequeat, donec certiores effecti, super veneratione illorum, prout Fidelium devotio flagitat, possimus uberius providere. Datum Romæ apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicæ millesimo quadringentesimo septuagesimo tertio, sexto Idus Februarii, Pontificatus nostri anno tertio.

F. Io. de Tartarinis���������L. S.

[72] Ne offendatur lector, dum hic mensem Februarium anni 1473 cum anno tertio Pontificatus Sixti IV connexum videt, [Exaltatio illarum reliquiarum,] qui supra adverterat, in Bulla Alma mater, quæ certo hacce prior est, mensem Julium ejusdem anni 1473, cum anno secundo sedis ejusdem Pontificis currentem: Papebrochius enim noster tum alibi sæpe, tum etiam in Julio II, ubi terminatur Stellæ historia, ostendit, fuisse satis constanter usitatum in cancellaria Romana, ut initium annorum non a Kalendis Januarii, sed a XXV Martii desumeretur, quem morem in monumentis Solodorensibus Mss. etiam recentissime testatum habeo ab Eminentissimo SS. Cosmæ & Damiani diacono Cardinali Columna, Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Camerario; illustrissimisque viris Martio Ciapusetto, litterarum Apostolicarum sollicitatore & scriptore; Dominico Maria Laurenti litterarum Apostolicarum expeditore & scriptore Apostolico, Felice Antonio Pauleto reverendæ cameræ Apostolicæ secretario & cancellario, qui idem a Solodorensibus interrogati XXVII Aprilis 1757 authentice testati sunt. Itaque juxta hæc annus 1473, anno nostro vulgari 1473 die XXV Martii inchoatus fluebat usque ad XXV Martii vulgaris nostri 1474, quo mense Februario data est hæc Bulla nostra. Solodorenses accepta licentia ad translationem exaltationemque sanctorum corporum illustri cum pompa peragendam processerunt. Contigit illa eodem anno Dominica Quasimodo, ut ex Epilogo sæpe memorato aliisque monumentis constat. Illo anno Pascha incidit in diem X Aprilis, adeoque Dominica Quasimodo, quæ prima est post Pascha, in XVII ejusdem mensis: quo die solemnitas habita fuit. Hæc quanta fuerit, conjicere licet ex Joanne a Staal, qui pompæ adfuit, cujusque verba ex Mss. Solodorensibus Latine reddita huc transfero. Itaque, inquit Germanice, Sanctissimus pater noster Papa Sixtus & Cardinalis ad Vincula Petri episcopus Lausannensis permiserunt, recens repertum thesaurum sacrum digne exaltare, ceteris sacris reliquiis apponere & venerari. Hi vero commissarii fuere, qui a Pontifice ad id præstandum mandatum acceperant.

[73] [quæ translatæ & in ecclesia S. Ursi] Dominus Burchardus Stor vicarius conventus Lausannensis, præpositus Ansoltingensis.

Dominus Franciscus abbas Erlachensis.

Vicarius cantavit Missam in ara mobili ante sacellum S. Petri; abbas vero Erlachensis in templo S. Ursi ad ejusdem Sancti altare.

Dominus Michaël Forchner senior sacerdos & canonicus ad concionem dixit in cœmeterio ante ecclesiam: adfuerunt autem septem millia hominum, tum ecclesiasticorum, tum secularium.

Hi sunt domini prælati, qui præsentes fuerunt.
Abbas Freinispergensis.
Joannes abbas in Bellile.
Rudolfus abbas Trubensis.
Hermannus abbas Murensis.
Joannes abbas Gottstattensis.
Abbas ad S. Andreæ.
Joannes abbas Beinvillensis

Hi omnes in circuitu supplici iverunt mitra & pedo insignes, utpote infulati.

Dominus Nicolaus abbas in S. Urbani etiam adfuit, sed & plures viri ecclesiastici adfuerunt usque ad fere quingentos.

Adfuerunt etiam Doctor Petrus Brunnestein Lucernensis, Gaspar de Hertenstein scultetus emeritus Lucernensis, plurimique ex primario & secundo senatu:

Dominus Christianus … Tugii:

Dominus Rudolphus … Monasteriensis & canonicus Ergoviensis cum Nicolao Ritzi prætore ibidem:

Magister Joannes Wildberg Doctor … Sempacensis:

Dominus Joannes Barchtambul … Pfestingensis in Ergovia:

Sursea Conrardus Kiel scultetus emeritus ibidem:

Dominæ Englibergensis, Entlibuchensis & Roteburgensis.

Præfatis hisce concessæ sunt de sacris reliquiis, quæ voluerunt die Mercurii noctu post S. Georgii huc advenire & die Jovis auferre hinc sacra cimelia.

[74] [venerationi expositæ fuere.] Hactenus Joannes a Staal in Ms., ad quæ sunt observanda quæpiam. Qui secundo loco ponitur abbas Joannes, dicitur præfuisse abbatiæ in Bellile, in quo, ni fallor, erratum est, atque ita scriptum pro Bellelai, quam in Annalibus Præmonstratensium Bellelaiam, & Bellelagiam in Diplomatis pluribus appellatam invenio, estque celebre Ordinis canonici monasterium in diœcesi Basileensi, quod illo tempore potissimum vigebat, ut colligere licet ex variis diplomatis & instrumentis, quæ in Annalibus Præmonstratensium referuntur. Ex abbatiis Germanico nomine appellatis, quæ sequuntur, aliquæ verisimilius nominibus aliis Latine veniunt, verum volui pressius textui adhærere. Quæ ad nomina aliorum, punctis insertis, omissa est vox Kilcher, dignitatis vel muneris nomen verisimilius est: at cum tum mihi, tum consultis aliis linguæ Germanicæ non ignaris, dubia & non multum usitata visa sit, malui lectorem monere, quam inepta interpretatione textum corrumpere. Ceterum observari potest, plures hic abbates recenseri, quam quinque, ut in relatione Proprii Solodorensis dicitur. Infulati nimirum computantur octo, quibus additur nonus abbas S. Urbani, eo honore forte nondum decoratus. Fuerunt autem, uti ex eodem Epilogo liquet, in ecclesia S. Ursi collocata sacra cimelia, præter trium sanctorum Martyrum corpora, quæ in sacello S. Petri in altari deposita fuere ab episcopo, teste Inscriptione Germanica sæpius memorata. Subnectit ad hæc Hermannus sequentia Germanice ex Hafnero part. 2 pag. 180, quæ Latina facio. In memoriam præfatæ exaltationis, quotannis Dominica prima post Pascha hic Soldori omnibus tam viris, quam feminis & infantibus, qui, peracto Officio divino, veniunt ad basilicam S. Ursi, distribuitur faba, pro qua aliquid legitur; ab eoque Dominica illa vulgo appellatur Dominica Fabarum. A centum quinquaginta annis voluerunt tollere consuetudinem illam, verum, ingruente peste, mandatum fuit, rursus fabas distribuere, sicut hodieque fit.

§ VI. Inventiones & exaltationes sacrarum reliquiarum posteriores. Cultus Sanctorum Solodori & alibi. Reliquiæ aliis concessæ ecclesiis. Miracula & beneficia Sanctorum patrocinio tum Solodori, tum alibi adscripta.

[Sacræ Martyrum reliquiæ] Sex annis postquam reperta fuerant sacra cimelia, de quibus § superiore egimus, eodem loco inventa sunt ossa nonnulla alia, quæ & ipsa pro Sanctorum reliquiis agnita, &, permittente Sede Apostolica, fuerunt exaltata. Quomodo quidem tunc causa Romæ acta fuerit, enucleatius expositum non invenio: at credibile est, eadem, quæ ante via, quaque tam ex voto res successerat, processum, reliquiasque approbatas & Sanctos casu excepto per probationem miraculorum canonizatos fuisse. De inventione hac sic habet memoratus sæpissime Epilogus Proprii Solodorensis. Eruta fuere anno MCDLXXIX alia quædam corpora seu ossa, eodem loci, ex ipsa sancta Societate: de quorum numero tametsi quidem nihil constet certi, patet tamen, ad ecclesiam collegiatam eadem fuisse translata aliisque prius inventis conjuncta. De numero repertorum sacrorum ossium nec mihi ex veteribus monumentis constat, inventa tamen fuisse & verisimilius exaltata, evincit Sixti IV Bulla, quam subnecto. Sixtus Papa IV. Dilecti Filii salutem & Apostolicam benedictionem. Intelleximus, quod in eo loco, ubi alias inventa fuerunt nonnulla corpora seu reliquiæ aliquorum de Societate S. Ursi, Socii S. Mauritii, sunt etiam noviter reperta alia corpora, seu reliquiæ cæterorum ejusdem S. Ursi Sociorum. Cum autem dictus S. Ursus una cum Sociis suis numero quinquaginta quinque jam diu canonizatus fuerit, sicut asseritis constare, & propterea corpora ipsa prius reperta de commissione & authoritate nostra propter plurima signa & miracula loco honesto & condecenti posita extiterint, in quo & hæc ultimo reperta collocata quoque esse, accepimus; Nos considerantes, beatorum corporum reliquias in veneratione & honorificentia debita ad laudem Dei veræque fidei nostræ corroborationem & propagationem habendas esse, moti etiam vestris devotissimis in hac parte precibus, tenore præsentium Apostolica authoritate concedimus, ut, si ita sit, corpora ipsa ultimo, sicut dictum est, reperta ab omnibus, quemadmodum priora illa, venerari & in veneratione haberi debeant.

[76] [deinceps inventæ & venerationi expositæ.] Datum Romæ apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XVI Februarii MCDLXXIX. Pontificatus nostri anno octavo, adeoque anno vulgari a Januarii Kalendis inchoato 1480, dum annus cancellariæ Romanæ 1479 fluebat usque ad XXV Martii, ut superius observavi. Error porro, vel calami, vel calculi in Bullam præfatam irrepsit: nempe ubi de repertis antea sacris exuviis Sanctisque Canonizatis agitur, dicunturque hi fuisse quinquaginta quinque. Etenim vidimus prius a regina Bertha septemdecim sacra corpora, postmodum vero triginta septem, vel ut habet instrumentum unum, triginta sex reperta fuisse, qui si combinentur calculi, exsurget numerus 54 vel 53, non vero 55 in Bulla assertus. Non est operæ pretium rem hanc operosius discutere, quandoquidem in archivo Solodorensi non originalis Bulla, sed copia tantum, in quam error irrepere facilius potuit, reperiatur, ut monet Hermannus. Illo judice, dici posset ad purgandum errorem, S. Victorem Genevam translatum illis annumeratum, vel denique SS. Ursi & Victoris sacra corpora septemdecim a Bertha repertis non comprehensa, sed superaddenda esse. Anno denique millesimo (verba sunt Epilogi sæpe memorati Proprii Solodorensis) sexcentesimo trigesimo quarto, (sex annis ante impressionem ipsius Proprii) quo sanctæ hujus Societatis reliquiæ, ex altari, quod in navi ecclesiæ collocatum fuerat, in sublimiorem & aptiorem chori locum, ut facilius conspici, decentius ornari & commodius coli possent, translatæ sunt, reperta fuerunt ossa & fragmenta, seu partes ossium non paucæ, sub altari præfato tribus in tumbulis ex lapideis tabulis in pavimento ipso constructis & obtectis, quæ cum in eodem altari inter alia ossa integra collocari commode non potuisse videantur, a regina Bertha (An ergo jam ab ejus tempore exstabat altare illud, & ante inventa anno 1473 corpora in illo exposita erant sacra ossa alia? Vix credo, propter ignorantiam de corporibus repertis a regina Bertha, præter reliquias S. Ursi & alterius in eadem tumba, non uno loco a Solodorensibus insinuatam. Suspicor igitur ex reliquiis anno 1473 repertis in altari illo venerationi expositas fuisse, ut sequitur) vel majoribus nostris, subterraneis in illis tumbulis collocata fuisse, indubitata conjectura cognoscuntur.

[77] Subjungamus illa, quibus clauditur Epilogus, ut ad dilucidandum amplius Sanctorum cultum & miracula transeamus. [Inventiones festive quotannis celebratæ. Ex distributis reliquiis] Harum itaque omnium Inventionum, præcipue vero Revelationis festum celebratur solemne Solodori quinta Martii; sexta autem Aprilis, qua corpora præcipuorum Patronorum SS. Ursi & Victoris sub altari summo, ut supra dictum est, ingenti hujus ecclesiæ lætitia, tamquam pretiosissima drachma, posteaquam tot annis latuerant, denuo inventa sunt, solemne Missæ officium quotannis celebrari consuevit. Nec dubito, quin dies illorum martyrio sacer XXX Septembris maxima solemnitate ibi agatur. Certe præter communes Indulgentias ab episcopis variis concessas, habentur plenariæ in festis SS. Ursi & Sociorum XXX Septembris & in festo Revelationis V Martii. Antiquitus, teste Gasparo Lang parte 1 pag. 593, festum S. Ursi in pluribus per Helvetiam locis solemne fuit & præcipue in urbe Tigurina. Imo celebratur adhuc hodie in plurimis adjacentibus monasteriis, ubi festum S. Hieronymi ideo transfertur. Ortum id potissimum est ex cultu sacrarum reliquiarum, quæ a Solodorensibus variis ecclesiis concessæ fuerunt. Vidimus datas superius feminis illustribus, quæ ad festum translationis anno 1474 Solodorum convenerant. Præterea eodem anno, Hermanno teste, missæ sunt ad urbem Isnensem. Sigismundus dux Austriæ ex sacris ossibus petiit, quæ & sacellanus ejus domesticus solemniter Oenipontem transtulit anno 1476. Ex iisdem nactus est senatus Tigurensis anno 1492. Jacobus de Liebensfels Elector ac archiepiscopus Moguntinus, uti & Hugo de Landenberg episcopus Constantiensis impetrarunt reliquias, quæ etiam solemniter Moguntiam & Constantiam transportatæ fuerunt anno 1507. Concessæ sunt insuper aliæ a Capitulo & senatu Solodorensi monasterio in Wettingen. Corpus integrum obtinuere Lucernenses: insignes partes monasterium Murense anno 1629, uti & Beinvillense, Bellelagiense, Rhenoviense atque ecclesia in Hergiswald ditionis Lucernensis anno 1630. De harum translatione constat, teste Hermanno, verisimiliter ex registro Capituli Solodorensis.

[78] Ex litteris P. Xaverii Fegeli ad P. Chardonum anno hujus seculi 45 Friburgo datis habeo, [auctus alibi Sanctorum cultus.] in templo collegii Societatis nostræ, quod S. Michaëli sacrum est, cum summa veneratione servari ossa duo S. Ursi, quorum unum a duce Bavariæ Wilhelmo anno 1596, alterum a venerabili Capitulo ac senatu Solodorano anno 1597 donatum est in gratiam, uti in suis patentibus litteris in collegio nostro asservatis ait illustrissimus senatus Solodorensis, & honorem reverendi patris Canisii ob conscriptam ab eodem in decrepita senecta Patroni nostri S. Ursi reliquorumque sanctorum Thebæorum Martyrum sacram Historiam, debitæ gratitudinis ergo. Hac de causa S. Ursus ibi quotannis colitur Officio semiduplici. Inter monumenta a sæpe laudato P. Mauritio Chardono submissa invenio epistolam anonymam scriptam, ni fallor, Lucernæ, quandoquidem nihil contineat præterquam quod ad civitatem illam ejusve viciniam spectet. Ibi porro reperio in thesauro illius ecclesiæ servari Duo integra corpora sanctorum martyrum Sociorum SS. Ursi & Victoris. Inter illa verisimilius eædem sacræ reliquiæ sunt, de quibus paulo superius ex monumentis Solodoranis. Ex iisdem habeo, pluribus præterea locis sacrorum corporum partes servari: nimirum Glaronæ, Abbatis-cellæ, in Arth, in monasteriis Montis-angelorum & Masmunster. Præter illas reliquias, scribit Hermannus, plurimas principum urbiumque postulatis a venerabili Capitulo in Alsatiam, Burgundiam, vicinasque regiones missas, varias alio transportatas esse. Ne autem importunis postulatis nimium minuerentur, jam ab anno 1519, quo corpus S. Ursi inventum fuit, statutum est ab inclyto senatu reliquias illas non amplius separare. Quapropter, uti superius observavi, sub eadem tumba & arca repositæ asservantur, sic ut nec senatus sine Capitulo, neque hoc sine illo aperire tumbam possit. Servantur tamen partes aliquot extra arcam, tum ad tempestates exorcizandas (Hermanni verba sunt) tum ut illas sacerdos, qui militibus præest, tempore belli in castris secum ferat, quod durante seculo XVI semper est observatum.

[79] [Reliquiæ forte synonymæ Buriani,] Ceterum Bollandus noster ad diem 1 Februarii scribens de S. Urso presbytero, qui tum Augustæ Prætoriæ colitur num. 5 & 6, variaque confusa extricans, dubium insinuavit de corpore seu parte insigni corporis S. Ursi, quem cum SS. Albano & Dominico Burianenses prope Venetias insulani ut Tutelarem colunt: an scilicet forte Solodorensis Martyris corpus, vel portio ejus notabilis eo translata esset. Verum ex illis, quæ supra de S. Ursi reliquiis dicta sunt, nullatenus id videtur verisimile. Certe inter illos, qui ibi coluntur, martyres Ursus Augustæ Prætoriæ coronatus dicitur, & aliunde tota historia enormibus anachronismis involuta est, ut fusius probat Papebrochius noster in Commentario historico de S. Albano martyre Moguntino ad diem XXI Junii § 2; ibi insuper § 4 ostendit, quam inepta sint, quæ de præfatorum sacrorum pignorum translatione popularis fert traditio, simulque advertit, in qualibuscumque monumentis istius ecclesiæ nullam S. Ursi mentionem fieri, sed ejus memoriam novissime forte ex S. Albani Moguntini martyris Legenda excerptam esse, indeque natam recentem de servatis ibidem S. Ursi reliquiis traditiunculam. Sane illustrissimus vir Flaminius Cornelius senator Venetus tom. 2 Ecclesiæ Torcellanæ ipso initio, ubi agit de ecclesia Burianensi, nihil profert ulterius de reliquiis illis; sed non obscure innuit, habere se omnia pro admodum suspectis, quin imo paulo post edicit, Papebrochii citati censuræ se subscribere. Non est igitur, quod multum laboremus in discernendo Sancto illo ejusque reliquiis; si quid forte desiderari possit, recurret die XX vel XXII Novembris, quo examinabuntur Acta S. Theonesti tutelaris Vercellensis, cujus socius fuisse asseritur, locus & opportunitas pluribus disserendis. Solodorum revertamur & relegamus, quæ Hermannus collegit ad illustrandum sanctorum Tutelarium cultum ejusque celebritatem, tum antiquam, tum recentem. Ad antiquam pertinent, quæ scribit Hafnerus part. 1 pag. 227: Carolum Magnum sub annum 784 Solodorum, seu locum, ubi Sancti pretiosum sanguinem fuderant, devotissime visitasse: quod etsi monumentis antiquis probatum non inveniam, negare tamen nolim, modo ne hæc cum errore de fundata per Wertradam matrem ejus basilica Ursiana connexa sint. In pugna Laupensi (inquit Hermannus) quæ anno MCCCXXXIX contigit, Bernenses voto se obstrinxerunt, quotannis cereum in S. Ursi honorem Solodorum mittendi, si pro illis victoriam impetraret; quod & contigit. Hoc promisso Bernenses semper fideles steterunt, usque ad illorum a fide defectionem. Manuscriptum, ex quo hoc desumpsi, postmodum anno MDVII Francofurti prelo subjectum fuit, estque verissimum hoc votum, licet id Stetlerus ad prædictam pugnam pro hæreticorum more penitus prætereat.

[80] Inter monumenta antiqua ab eodem Hermanno collecta, [Dubia sunt,] est fragmentum de pugna Laupensi, excerptum, ut præfert, ex illius pugnæ descriptione, quam reliquit Petrus Etterlein Lucernensis, qui seculo XV vixit. Verum phrasis est tam impedita, ut vix sensum scriptoris colligere liceat. Tam vere aliunde fragmentum est, ut locum hic non mereatur, quandoquidem neque initium, neque finem habeat. Illud solum inde confici potest, Bernates vere sese voto obstrinxisse S. Urso, illiusque patrocinio celeberrimæ pugnæ felicem & inexspectatum successum adscriptum fuisse. Insigne venerationis erga sanctos Martyres est vexillum antiquum, quod hodieque servatur Solodori, missum olim a Julio II Pontifice anno 1512. Est is scilicet Papa Julianus de Rovere, qui olim episcopus Lausanensis causam repertorum sacrorum corporum Romæ promovit, uti superius abunde vidimus. Is porro cum Papa esset & Helvetiæ populis amorem suum testatum vellet, pro more illorum temporum, vexilla dono misit ad singulas Helvetiæ urbes. In illo autem, quod obtinuere Solodorani, SS. Ursus & Victor eleganter depicti sunt. Militaris ordo variæque confraternitates celebrem præterea venerationem fecerunt Hermanno: verum quæ ad ordinem militarem spectant, sunt mihi non parum dubia, qualia etiam non paucis aliis scriptoribus visa sunt. Audiamus Philippum Bonanni sub hoc titulo. Eques Ursi in Helvetia loquentem. Cum Otho Saxoniæ dux conaretur Neapolitanum regnum invadere … imperandi juribus orbatus est. Qua de causa Germaniæ principes Fridericum Siciliæ regem in imperatorem elegerunt. Ad hanc electionem cum suam operam egregie impendissent Helvetiæ populi, inter quos tum temporis quamplurimi florebant, non minus nobilitate, quam armorum gloria conspicui, novus imperator grati animi signa decrevit illis ostendere.

[81] Quamobrem anno MCCXIV equitum Ordinem Aquisgrani excitavit, [quæ de Ordine militari referuntur. Beneficia] quorum insigne erat numisma cum imagine Ursi aureo torqui appensum, foliis quercus exornato… Dicatus fuit hic Ordo S. Gallo, olim in Helvetia apostolo. Imaginem autem Ursi electam fuisse, dicunt Elias Asmoles & Favinus ob venerationem erga S. Ursum martyrem Legionis Thebææ. Illis Justinianus adversatur, pro certo habens, fuisse ob memoriam famulatus, quem tale animal præstitit S. Gallo… Ejusdem Ordinis administrationem abbatibus S. Galli imperator commisit. Feliciter ille floruit donec Helvetiæ populi reipublicæ leges elegerunt. Itaque utrimque conjecturæ sunt, at Justiniani opinio utcumque etiam mihi probabilior apparet, quia titulum non S. Ursi, sed Ursi dumtaxat tulit: quia in insigni nihil adoptatum, ex scuto seu insigni Thebæorum: quia denique de præstito ab equitibus S. Urso famulatu nusquam aliquid legitur, & S. Galli abbatibus Ordo demandatus est. Quæ de confraternitatibus collegit Hermannus certiora sunt, sed speciatim omnes non enumerat. Prætereo, inquit, Confraternitates S. Ursi, tam hic, quam alibi institutas, ut & nuperrime circa annum MDCCLII in Fehbagh, pago diœcesis Constantiensis ad fines Franconiæ, nova erecta fuit ex occasione reliquiarum illuc concessarum & quidem cum solemni translatione ibi habita. Ceterum S. Urso ejusque Sociis tutelaribus suis plurima beneficia Solodorenses accepta referunt. Huc spectat, quod Hermannus ait, Notandum, quod Solodorum post quamlibet dictarum inventionum (sacrorum corporum) singulari beneficio gavisum sit. Post primam enim de anno DCCCCXXX (imo melius 950) castrum cum vico per Bertham reædificatum est & ecclesia collegiata fundata. Post illam de anno MCDLXXIII Solodorum in fœdus Helveticum admissum fuit, nempe anno MCDLXXXI. Post tertiam vero de anno MDXIX a lue hæretica feliciter liberatum est, anno scilicet MDXXXII.

[82] [a Solodoranis sanctis Tutelaribus adscripta. Urbs arcta obsidione] Celeberrima est apud Solodoranos memoria liberatæ obsidione urbis, cum anno 1318 illam cum ingenti exercitu Leopoldus dux Austriæ premeret. Solutionem ex prodigiosa apparitione Solodorani sanctis suis Tutelaribus adscribunt. Gestæ rei narrationem ex Antonii Wagneri centurionis & patricii Solodorensis chronico Ms. excerptam & ad me missam ex Germanica Latinam hic refero. Titulus præfigitur. Solodorum ab Austriæ duce arcte obsidetur. Anno post natum Christum Jesum, Salvatorem nostrum millesimo trecentesimo decimo octavo dux Austriæ per decem hebdomadas arcta obsidione Solodorum cingebat. Obsidendi causa erat, quod Solodorani Ludovico adhærerent contra Fredericum Austriacum omni conatu regnum appetentem. Bernates quadringentos viros auxilio præsidioque miserant. Comes Kiburgensis duci militabat, quapropter Bernenses ditionem ejus igne vastarunt. Dux ponte Arulam supra urbem junxerat: cumque ex tempestate undæ intumuissent, dux adhibitis operis pontem custodire, firmare & conservare nitebatur. Verum, ponte aquis excrescentibus disrupto, plurimi flumine abrepti fuere. Solodorenses, quos attingere poterant, juvabant & ad ducem ejusque castra incolumes dimittebant. Aderat duci vir doctus & Deum timens, quem in secretius consilium scriptorem admittebat, cuique omnium plurimum confidebat. Is sæpe post secundas excubias solus ad urbis usque fossas procedebat, ut observaret, quomodo obsessi excubias agerent. Singulis vero vicibus ubique ad muros ingentem videbat manum cataphractorum militum armis plusquam naturali fulgore rutilantibus indutorum. Observabat autem inter illos unum semper ceteris robustum magis & corpore procerum. Is supra pectus gerebat ingentem crucem albam pulchre rutilantem, & instar solis splendentem. Easdem vero visiones subsequentibus pluribus noctibus vidit. Quodam igitur die principem adivit atque ita allocutus est: Dux & domine mi clementissime, etiamsi cum totis imperii Romani viribus centum annis urbem hanc premeres, necdum potis esses illam expugnare: multis namque noctibus speculatus sum & ad urbis usque fossas processi, ut observarem, quomodo vigilias in muris agerent, atque tam bene compositas & diligentes excubias reperi, ut dici nequeat. Sed nec vivos homines illos esse, incidit cogitare.

[83] [a Leopoldo Austriæ duce pressa miraculosa, apparitione] Cum deinde, quæ viderat, duci singula narrasset, ut superius relata sunt, is rerum insolentia perculsus male de scriba suo suspicatus est atque sic ira exarsit, ut vinctum avehi & in vinculis detineri jusserit; timebat enim, ne scriba cum obsessis commercium haberet & proditionis reus esset. Verum scriba, qui sincere & candide cum principe agebat, cernens præsens periculum, sic illum affatus est. Dux clementissime, cum clementia tua immerentem me vinctum avehi jubeat, innocentiam saltem meam coram Deo ejusque Matre Maria & Sanctis omnibus testatam volo. Vera tibi retuli, dux clementissime, quod ut tibi indubium sit, fidis custodibus cincta clementia tua hac nocte mecum ad urbis fossas accedat invenietque & videbit prout narravi omnia. Sin minus, pro arbitrio ejus puniar. His motus dux alta nocte cum fidissimis quibusdam & scriba vinculis circumcincto clam ad urbem accessit. Cum autem ad fossas pervenissent, vera reperit dux cum omni comitatu suo universa, propriisque vidit oculis quæcumque fidelis piusque scriba prius illi retulerat, quæque tum ducem, tum ejus custodes stupore terroreque perculerunt. Jussit itaque dux mox scribam vinculis solvi & ad castra sua reversus est. Orto vix die, dux equites suos nobiles & consiliarios convocavit, narravitque omnia, quæ sibi acciderant quæque propriis oculis viderat. Concilio deinde dimisso, caduceatorem in urbem Solodorensem destinavit, qui honorifice exceptus ducis sui nomine laboravit de fœdere cum Solodoranis ineundo, quod duci concessum fuit. Postea voluit dux, ut triginta in urbem admitterentur. Verum hisce opponentes sese Solodorani, nisi dux prius vexillum princeps in pignus traderet, illum cum suis in urbem admittere, & de pace ulterius agere noluerunt. Renisus initio dux, deinde procerum consilio victus conditionem accepit & cum triginta equitibus urbem ingressus ad navim basilicæ S. Ursi processit, fusaque ibidem prece, vexillum suum athletæ cælesti S. Urso obtulit, post quæ ad castra sua regressus, solutaque obsidione, cum omni exercitu in. ditionem suam reversus est. Pax postea Bernæ sancita fuit.

[84] Erat autem dies Parasceves prædicti anni, quando dux vexillum suum S. Urso obtulit, [liberatur, cujus rei adhuc monumentum exstat.] & in memoriam perpetuam rei tam memorabilis singulis annis eodem die Parasceves cum pio cantu a duobus sacerdotibus affixum Crucifixo circumfertur per navim ecclesiæ S. Ursi. Vexillum rubri coloris est & albi argento optimo intertextum. Hactenus Wagnerus. Eadem de soluta prodigiosa apparitione Solodorana obsidione scribunt Gotthardus pag. 86, Hafnerus part. 2 pag. 129. Lang & alia archivi venerabilis Capituli monumenta, quæ is citat part. 1 pag. 986. Observat autem ad hæc Hermannus, historiam hanc initio a Calvini asseclis ceterisque acatholicis pro dubia, deinde lapsu temporis pro commentitia haberi cœptam, hodie denique in chronicis penitus præteriri. Addit, vexillum, de quo in præfata descriptione sermo est, hisce etiamnum temporibus V Martii & XXX Septembris in choro ad continuandam memoriam exponi & peregrinis quotidie ostendi. S. Mauritium ejusque Commilitones Thebææ Legionis in similibus belli periculis sæpe clientibus suis adfuisse, ex non una apparitione in Gloria illorum posthuma liquet; neque est, cur prudens quis & sobrie criticus has neget apparitiones: fateor tamen, Wagneri narrationem talem non esse, ut dubium omne paulo rigidioribus evellat, remque adversus omnes cavillos muniat, quos eo avidius hæretici movent, quanto magis osores Sanctorum execrantur, quidquid novellis suis opinionibus adversatur. Sed hi morari nos non debent: pergamus ad alia miracula. Sunt inter illa, quæ Gothardus canonicus & pœnitentiarius ecclesiæ S. Ursi Germanice edidit, adhuc quæpiam, quæ ad urbem Solodorensem universam pertinent. Verum præstabit ordinem ejus non evertere, sed Latine, ut jacent edere, facile a lectore, quo volet, referenda. Ut autem tandem aliquid de Gothardo dicamus, scripsit is sub annum 1640. Certe censura Jacobi Schuler vicarii generalis & officialis episcopi Lausannensis signata est Friburgi Helvetiorum IV Aprilis anno 1643. Ibi testatur præfatus vicarius, librum Joannis Gothardi fidei dogmata luculenter confirmare, præsertim, inquit, quæ concernunt cultum Sanctorum sacrarumque eorumdem reliquiarum venerationem, ut clare vidimus in attestatione nobis exhibita virorum gravium & testium omni exceptione majorum circa Miracula, quæ ex vetustis monumentis ab omni falsitatis suspicione remotis, fideliter extracta sunt, sicut etiam quoad recentiorum Miraculorum attestationem, quæ pondus habet partim ab ocularibus, partim ab adhuc superstitibus piis personis quondam varie afflictis.

[85] [Miracula, quæ post secundam inventionem contigerunt,] In tres autem classes dividenda sunt Miracula, quæ ibi Gothardus describit. Tria prima eadem ipsa sunt contracta, quæ Passioni secundo loco edendæ inventionibusque & translationibus S. Victoris subnexa sunt, & ibi non Solodori, sed Genevæ, contigisse dicuntur. Inde forte illa accepit Gothardus. Quod narrat quarto loco sic prosequitur. A paucis annis armatura ferrea in basilica S. Ursi appensa est, quæ ex veteri traditione dicitur fuisse equitis. Cum is in prælio, quod a duce Carolo Burgundione cum fœderatis gestum est anno MCDLXXVI, cum aliis militibus Burgundicis, ex quibus XX fere millia cæsa, & decem fere millia lacu hausta fuere, in hac calamitate prospicere sibi non posset, vovit cum magna fiducia, Solodorum ad S. Ursum sanctamque ejus Societatem peregrinari, atque ita cum armatura integra per lacum Murtensem (an equo veheretur, an pedes esset, ignoratur) transnatavit. Atque inde Solodorum cum venisset, votum implevit & in grati animi testimonium memoratam armaturam S. Urso obtulit & reliquit. Asserit Hermannus, eamdem illam armaturam nunc in armamentario Solodorensi asservari cum affixa inscriptione. Est porro Murta, alii Murten, alii Morat vernacule appellant, oppidum cum districtu ejusdem nominis decimo fere milliari versus Occidentem distans Berna, quinto tantum Friburgo versus Septemtrionem. Lacui adjacet, quem indigenæ appellant Murter Zee. Habet is latitudinem fere æqualem unius circiter milliaris, in longitudinem quinque circiter milliaribus extensus. De Hocce porro supra sermo est, atque ita homo cataphractus totus lacum profundum natando pervasit, quod sane sine singulari beneficio contingere non potuit, sive eques fuerit, sive pedes. Carolus porro, qui tam infeliciter ibi pugnavit XX Junii 1476, erat Carolus Audax Burgundiæ & Brabantiæ dux. Scribunt, qui Helvetiam perlustrarunt, hodieque exstare sacellum, in eoque servari etiamnum cæsorum tunc Burgundionum ossa, & supra portam legi hanc inscriptionem. Deo opt. max. Caroli inclyti & fortissimi Burgundiæ ducis exercitus Muratum obsidens ab Helvetiis cæsus hoc sui monumentum reliquit anno MCCCCLXXVI. Ad miracula revertamur.

[86] [a Gothardo descripta] Alia, quæ deinde Gothardus enumerat, Miracula, unde profecta sint, docet post ipsum Hermannus in collectaneis. Pendet, inquit, in ecclesia nostra ad chori gradus Australes tabula publica jam sæpius renovata, quæ varia miracula huc spectantia continet. Gotthardus illa adducit a numero V usque ad XXI inclusive, in quibus plurima ob instantaneas sanationes notabilia sunt. Omnia circa annos MCDLXXIV & MDXIX contigisse, ideo probabile est, quod præfata tabula annis ante Gotthardi tempora jam ex antiquiori descripta fuerit, ut loco citato habet. Esto ita, quamvis enim nihil absolute vetet, aliqua serius paulo contigisse, tamen aliunde etiam verisimillimum est, quædam saltem inter illa ea ipsa esse, quæ Sixto IV pro urgenda causa elevationis sacrarum reliquiarum oblata & sic probata fuere, ut Pontificem ad concedendam facultatem sua evidentia potissimum moverint, prout in Bullis superius productis videre licet. Dolendum est sane, solius tabulæ antiquitate & conjecturis nunc standum esse, cum desint, quæ auctoritatem addere majorem possent, & librum illum antiquum, de quo sæpe Proprium, vel interiisse, vel miracula illa ipsa cum probationibus non ibi debite adscripta esse. Relinquamus itaque Gothardo fidem & vertamus cetera, retentis etiam ejus numeris, in Latinam linguam, quæ ipse vernacula edidit Miracula.

V. Mulier, quæ ex morbo sensuum usum amiserat & a maligno spiritu obsessa erat, aquam benedictam aversabatur & a nemine sedari poterat, ut primum votum fecit ad S. Ursi reliquias, sedata & sanata est.

VI. Mulier ex Biel tam membris omnibus debilitata erat, ut incedere non posset: voto facto S. Urso Solodorensi, ad quem rheda vehi se jussit, & peregrinatione instituta, sana pedes domum reversa est.

VII. Vir quidam digitum spina læserat, ex quo novem diebus multum passus est. Vovet ad S. Ursum ire, atque ita sine aliis adhibitis medicaminibus sanatus est.

VIII. Vir ex morbo periculose decumbebat: uxor ejus votum facit S. Urso; post quod mox veluti convalescit. Postea experitur magnam pectoris & cordis anxietatem: uxor secundo votum facit S. Urso. Quamprimum peregrinatio absoluta erat, dolor a corde ad latus ægri recessit, moxque plena sanitas secuta est.

IX. Femina mente penitus capta, pari voto sacto, eodem modo sanata est.

[87] X. Infans gravi interno malo laborabat: digerere quidquam non poterat neque crescere. [ex antiquiori tabula] Ut primum, peregrinatione instituta, ad S. Ursi corpus perductus fuit, subito sanatus est.

XI. Mulier parturiebat cum magno mortis timore. Cum pro illa votum ad S. Ursum factum fuisset, mox prolem enixa est.

XII. Puer trium annorum & dimidii pedibus ire non poterat. Facto ad S. Ursum voto, incedere cœpit pro more talis ætatis.

XIII. Mulier puerum enixa est, qui signum vitæ non edebat: quare præsens mulier alia vovit, S. Ursum pro puero invisere tribusque horis extensis brachiis orare. Tertia vice domum cum rediret, puer vitæ signa edere cœpit.

XIV. Sexennis puer ex Betlach urinam, non sine magno dolore, tribus integris diebus emittere non poterat. Mater, urgente patre, promittit, eumdem ad S. Ursum adducere. Postridie puer calculum enixus est.

XV. Puer ex Subingen viginti duabus natus hebdommadis ita cæcus factus est, ut per octo dies nihil plane viderit: ad S. Ursum perlatus, & super altari depositus mox visum recepit.

XVI. Vir ex Meinlisperg Arula submersus est. Cum autem reperiri non posset, promiserunt, illum ferre ad S. Ursum, ut Solodori, si inveniretur, sepeliretur: moxque supernatans aquis visus est prope ecclesiam S. Petri Solodori, ad quem locum sancti Martyres capite truncati processerant. Ibi super aquis invertit sese & extractus est, recentem fundens sanguinem, etiamsi tribus diebus submersus fuisset. Miri parum admodum; prodigii vix aliquid habere videtur hæc narratio. Pergamus.

[88] [edita fuerunt. Alterum, quod] XVII. Puer ex Erizweil hic ad S. Ursum præter oblationem suam attulit bolum carneum, magnitudinis minoris nucis, asserens, tribus ante annis evulsum sibi dentem, cujus cum pars aliqua adhuc maxillæ inhæsisset, etiamsi per duos annos dolorem non sensisset, interim materiam carneam accrevisse, eamque tantum sibi dolorem postea causasse, ut vereretur, ne amens fieret: cum autem frustra adhibita esset chirurgorum opera, vovisse ad S. Ursum peregrinari & oblationem deferre: post hoc sedatum esse mox omnem dolorem. Videbatur autem (ut ipse referebat) videre sanctas in altari reliquias eodem modo, quo illas postea in peregrinatione reperit, licet ante numquam vidisset. Materia vero carnosa sub pelle ad nasum ascendit, & ex sinistris naribus magnitudine nucis decidit.

XVIII. Hernia laborans puerulus a suis S. Urso devotus moxque sanatus est.

XIX Mulier honesta prole liberata erat, ita tamen ut vita in infante non appareret. Voto facto ad S. Ursum & soluto, movere se cœpit infans & puerpera melius se habuit.

XX Mulier pestilenti malo laborans vovit ad S. Ursum peregrinari, & mox sanata est.

XXI. Mulier in magno dolore ex partu, S. Ursi patrocinium invocavit, moxque dolore liberata & sanata est.

Hactenus Miracula, quæ ex memorata superius tabula descripsit Gothardus, qui ad vigesimum tertium procedens sic præfatur. Ut mirabilia, quæ ab antiquis nobis relicta sunt, tanto minus in dubium revocentur, aliud adjungere lubet, quod a paucis annis contigit, Illud dein sic enarrat.

XXII. Hoc tempore, cum edere librum hunc mihi proposueram, in mentem mihi venit, quod ante annos aliquot, antequam sacrarii custos hujus basilicæ eram, audiveram ex personis fide dignis. Illo scilicet tempore virum quendam peregrinum paralyticum, duobus innitentem scipionibus, huc ad templum & ad reliquias S. Ursi peregrinatum venisse, qui a morbo statim in dicto templo eodem, quo advenerat, die sanatus fuit, & sine auxilio scipionum abiit. Antea vero, quam miraculum hoc ab ipso communicatum fuit, duas ego, quarum recordabar, personas interrogavi, quæ præter ceteras id audierant, & hoc quidem indagandæ veritatis causa.

[89] [Gothardi narrantis tempore] Has inter personas prima est vir religiosus fide dignus, & hic notus; qui mihi respondit, se, quamquam suis ipse dictum paralyticum oculis non vidisset, memorem tamen esse, quod dictum miraculum ante annos aliquot, cum factum fuit, ita innotuisset, & in omnium ore fuisset, ut hic Solodori neque ipse, neque alius quisquam id in dubium vocarit. Altera vero persona civis est, non ex minimis civitatis Solodorensis, qui mihi roganti respondit; verissimum esse, & certum omnino: semetipsum vidisse prædictum peregrinum perdifficulter gradus hujus cathedralis duobus suffultum scipionibus ascendentem. Cum vero postea circa secundam ante Vesperas, ob negotia quædam se ad dictam basilicam contulisset, invenisse peregrinum hunc virum juxta altare divi Ursi, in quo reliquiæ sanctæ ejus Societatis servabantur, genibus flexis orantem. Ut vero sua curaret negotia, abiisse, de peregrino non cogitantem. Paulo post, ajebat, dictum peregrinum, relicto S. Ursi altari, sibi obviam venisse, binos scipionibus manibus secum tulisse, & rogavisse, num confessarium convenire posset, ut, quo nihil peregrinationi suæ deesset, peccata sua confiteri posset; ipsique quidquid acciderat, narravisse. Nempe se Germanum esse, & nobilem: antea vero ad recuperandam sanitatem pecuniæ multum & bona sua, frustra tamen, impendisse; ita quidem, ut ad inopiam redactus esset. Postea vero, dicebat, sese in Einsidlen profectum fuisse, nixum suis scipionibus & spe fretum fore, ut ibidem, sicut multis aliis contigerat, sanitati restitueretur: qua non reddita, rogasse ulterius, ubinam præterea haberentur loca gratiæ & misericordiæ, in quibus sperare posset, se sanitatem esse recuperaturum: sibique dictum fuisse de reliquiis S. Ursi Solodori, & de aliis locis. Cum itaque ex Einsidlen in Wertenstein profectus esset & ibi, sed frustra, divinam implorasset clementiam, difficile huc iter instituisse, preces suas cum fiducia apud hos sanctos Martyres effudisse, & ita se a paralysi liberum sensisse inter precandum, ut sine scipionum ope, quo liberet, ire pedes posset. Quare sempiternas se Deo, & sanctis ejus Martyribus gratias debere, libere profitebatur. In hujus memoriam alterum ex scipionibus ipsi dedit, offerendum Capitulo suo nomine, alterum vero ipse in memoriam secum tulit peregrinus; antea tamen confessus fuit.

[90] Quamquam autem dictus civis rogatus mihi soli hæc dixerit, [contigit. Prodigia ex monumento antiquo descripta] eadem postea præstantibus duabus personis fide dignis confirmavit, & attestatus est, ex quibus illarum una etiam affirmat, suis se oculis peregrinum vidisse, & hoc miraculum tum temporis ita notum fuisse, ut miraretur, quemquam de eo dubitare posse. Hæc ibi Gothardus vir prudens & doctus auctorque contemporaneus, quæ proinde in dubium revocari non videntur posse a sobrii judicii hominibus. Hinc procedit laudatus scriptor ad miracula quæpiam, quæ non Solodori, sed Isneæ, quæ civitas Sueviæ haud procul a Lacu Bodamico sita est, contigere. De illis ita præfatur Gothardus, postquam dixerat, plura alia mox narrato similia prodigia, sed peregrinis contigisse, ex quo factum credit, ut eorum non supersint Solodori testimonia, licet forte exstent alibi, Quale est, inquit, antiquum monumentum, quod anno Domini MCCCCLXXVI festo S. Francisci exhibitum fuit domino consuli & senatui Isnensi de miraculis, quæ, SS. Urso & Sociis ejus intercedentibus, facta sunt personis piis Isnensibus ibidemque in Acta relatis, cui relationi præsentes fuerunt Conradus Brenberg, dictus dominus Zutegen, item Wilhelmus Rudolphus olim consul, Jos. Schantz e senatu & Joannes Swertfeur notarius publicus, qui a senatu delegati fuerunt. Ea autem miracula sunt sequentia, quæ mox subnectemus ex illo, postquam cum Hermanno observaverimus, anno 1474, qui est exaltationis reliquiarum anno præcedenti inventarum, quasdam ex illis Solodoro Isneam missas fuisse; inde vero illuc IV Octobris destinatam fuisse seriem miraculorum mox edendorum; atque proinde hæc intra biennium contigisse. Sic itaque illa ex monumento refert Gothardus.

XXIII. Dominus Der Tegen confessus est, se morbo laborasse & aliquorum dierum spatio cibum omnem respuisse: postea vero quam S. Ursum invocaverat, ejus reliquias ad se ferri curaverat & eas deosculatus fuerat, morbum statim devictum esse, non amplius se respuisse cibum, & sanum factum esse.

[91] XXIV. Honesti cujusdam viri filiola in nasum suum aciculam immiserat, cujus cuspis fracta illi inhæsit ita quidem, ut duodecim annos integros dolorem passa sit non exiguum, [quæ Isneæ] & nemo dolorem posset levare. Huic in mentem venit, videre S. Ursi reliquias, ibique offerre quadrantem ceræ. Post votum hoc statim cuspis ita e naso prominuit, ut ipsam ea arripere facile & extrahere posset. In hujus memoriam dicta cuspis, uti Acta habent, apud imaginem S. Ursi servata est.

XXV. Feminam quamdam honestam subito morbus ita invaserat, ut de ea omnino desperaretur: statim vero atque voto se S. Urso adstrinxerat, morbus sedatus est & ipsa sanata.

XXVI. Viro cuidam honesto puer erat quadriennis, qui incedere, aut commeare non poterat. Ad diversa hic loca peregrinationem voverat spe fretus fore, ut sanaretur puer, sed frustra: tandem ad S. Ursum confugit, & postquam ibidem puerum adduxerat mane, puer ad tactum reliquiarum ante prandium, quo libuit, ire potuit.

XXVII. Feminæ quædam parturientes, quæ partum edere non poterant, S. Ursi reliquias ad se ferri curaverunt, & corpus suum tangi, & mox pepererunt.

XXVIII. Quidam adolescentulus, qui annos aliquot laboraverat, & incedere non potuerat, postquam reliquiis S. Ursi, ad quas peregrinari statuerunt pro ipso parentes, tactus erat, gressum dirigere potuit.

XXIX. Vir quidam honestus vulnus apertum in corpore gerebat, unde cibus potusque effluebat, ita, ut omnes de salute ejus desperarent, qui ipsum videbant; sed hic, voto facto S. Urso, statim sanatus fuit.

XXX. Femina quædam adeo periculose parturiebat, ut & sibi, & partui suo timeret; sed S. Ursum in discrimine hoc invocans ipsi partum commendat promittitque, si masculus esset infans, ipsi se nomen Ursi daturam. Ad hæc parit femina, sed infantem, in quo vitæ signum non videbatur. Illatis vero S. Ursi reliquiis iisque tactus respirare cœpit, & postea baptizatus fuit.

XXXI. Virgo quædam cibum, quem sumebat, annos aliquot respuit; postquam vero ad S. Ursum peregrinari donumque ipsi offerre statuerat, non respuit amplius cibum.

[92] [ad Sanctorum reliquias] XXXII. Vir quidam ex Uttenburen, qui epilepsia laborabat, peregrinaturum se ad S. Ursum promittit, laturumque ceram & pecuniam; post votum hoc nunquam amplius laboravit.

XXXIII. Juvenis ex Uttenburen dormiens, somni tempore laborare ita cœpit, ut contracta esset manus, ita quidem, ut aperire eam non posset; cum vero peregrinari ad S. Ursum statuerat, manum mox aperire potuit & sanatus est.

XXXIV. Vir honestus Isnensis decem septimanis e brachio ita graviter laborabat, ut de die aut nocte somnum capere non posset, & medicamina in ipso nihil efficerent. Hic ad S. Ursum peregrinari, ceram offerre, & orare ibidem statuit, ex quo mox sanatus fuit & sic convaluit, ut laborasse numquam videretur.

XXXV. Viro cuidam filia erat decennis, quæ duos annos integros de nocte semper alta voce clamare solebat, qui clamor parentibus horrorem magnum afferebat; cum autem pro ipsa ad S. Ursum peregrinari statuissent, id filiæ nunquam postea contigit.

XXXVI. Puer quidam fuit, cujus ex inguine tumor fide major prominebat; qui cum reliquiis S. Ursi tactus esset, statim desedit tumor, & puer sanatus est. XXXVII. Femina magnum patiebatur dolorem ex osse, quod viginti omnino dies in gutture hæserat; hæc quamvis remedia multa adhiberet, nullum ipsi solatium afferebatur: demum ad S. Ursum confugit, seque ejus festo die Sancti reliquiis tangi curat; ad hæc sanatur statim, domum redit, nec dolorem ulterius sentit.

XXXVIII. Juvenis aliquis quatuordecim annos integros a tumore vexabatur, ita ut continere urinam non posset, pro quo cum votum sancto Urso factum esset, sanatus est.

XXXIX. Femina quædam ex oculis valde dolebat: hæc ad S. Ursum cum dono peregrinari statuit; postquam Sancti hujus reliquiis tacta erat, dolor omnis statim cessavit.

XL. Juvenis octo ferme septimanis lecto decumbebat & difficillime membra commovebat, putans, se eorum usu omnino privandum esse: cum ipso parentes ad S. Ursum peregrinari statuunt, & eum tangi Sancti reliquiis curant, ex quo melius se habere cœpit.

[93] XLI. Hydropicus quidam ita turgebat, ut flectere membrum nullum posset: [& invocationem contigere.] hic ad S. Ursum perlatus, cum Sancti reliquiis tangeretur, divinam clementiam cognovit in se, & domum reversus est. Tumor vero ad umbilicum descendit & sine dolore ægroti crepuit, sordesque multæ ex eo promanarunt; & ita sine hominum ope, invocando S. Ursum sanatus est.

XLII. Mulier quædam gravida & proxima partui in terram ex prima contignatione domus decidit, ita ut mortua crederetur. Maritus accedens cum ipsa ad S. Ursi reliquias peregrinari statuit, & statim circumspexit uxor, & commovere se cœpit; debilisque omnino & ægrota ad S. Ursum accessit. Postquam autem tacta erat reliquiis, domum rediit & sanata est, infantemque peperit membris omnibus sanum.

XLIII. Feminæ cuidam, quæ annos tres surda fuerat, allatæ sunt reliquiæ S. Ursi. Quamprimum iis tangebatur, In Deo, ajebat, ac S. Urso spem meam omnem colloco: melius me habeo: & postea surda non fuit amplius.

XLIV. Juvenis aliquis duas inter ædes e contignatione secunda in planum deciderat, usuque sensuum privatus jacebat: attamen in mentem veniebat cogitatio de S. Urso, & sancta ejus Societate; ad hanc visere S. Ursi reliquias proponit, & membris omnibus sanus surgit.

XLV. Mulier quædam gravida, & proxima partui læsa fuit tegula e tecto decidente, ita ut sibi desperaret: sacerdos autem S. Ursi reliquias ipsi attulit & eam his tetigit, ad quem tactum mulier commovere se & loqui adeo prudenter cœpit, ut sanctissimo Eucharistiæ Sacramento recreata fuerit. Peperit postea, neque dolorem ex tegu sensit amplius; quare ad S. Ursum venit, cerasque obtulit, quæ mulierem referebant infantem brachio tenentem. Hactenus Gothardus ex monumento superius memorato: sequens rursus Solodorum spectat ejusque tempore contigit, ut ex verbis ejus, quæ Latine reddo, liquet.

[94] XLVI. Ante dies aliquot, cum jam librum hunc typis mandaveram, [Aliud Solodorense.] litteræ mihi redditæ sunt viri cujusdam honesti, docti, & religiosi, qui apud omnes, qui ipsum noverunt, optime audit. In his litteris fatetur vir supradictus, quod anno MDCXXXV vigesima Junii ipse Solodorum advenisset, postquam a militibus Suecis misere adeo exceptus fuerat, ut in morbum incidisset periculosum, ita quidem, ut juxta medicorum sententiam spes vitæ non superesset, ipseque evadere periculum non posset. Cum vero in hoc vitæ discrimine vovisset Missam ad S. Ursi altare Solodori, & statuisset, sanctos hos Martyres imposterum sibi in Patronos sumere, Vitamque illorum, martyrium, miracula & imagines cum laude magna apud unumquemque divulgare, vidit, ineunte Augusto mense, quando summo in dolore & vitæ periculo erat, semisopitus in visione S. Ursum & S. Victorem ad se decumbentem properantes secunda vice (somnium namque visionem hanc prima vice fuisse reputabat) sibique videbantur ægrotum se expansis brachiis recreare velle; qui simul ac expertus erat hanc gratiam, non solum liberatum se morbi molestia sensit, verum animus fuit etiam solatio per visionem hanc repletus. Hoc contigit Solodori in domo nobilis cujusdam, qui Christiana pietate adductus, dictum virum religiosum hospitio suo exceperat ægrotum. Post hæc interjicit Gothardus, se nunc post miracula, quæ privatis personis contigerunt, duo narraturum, quæ in reipublicæ Solodoranæ universæ bonum acciderunt. Horum primum, ordine vero apud illum 47, est solutio obsidionis prodigiosæ apparitioni sanctorum Tutelarium adscripta, quam fusius ex Wagneri, antiquioris auctoris, Ms. desumptam dedi superius num. 82. Alterum sic Gothardus prosequitur.

[95] [Sudor ex reliquiis prodigiose fluit.] XLVIII. Cum Anno MDXXX Solodori cives quidam veneno sectæ Zwinglianæ corrupti essent, bonique per hoc & veteres Romano-catholici cives multum vexarentur, Zwinglii asseclarum aliquis Romano-catholico civi graviter minatus est, his verbis: Crastina die Ursulus nimium sudabit: quibus indicare volebat, se suosque socios proposuisse irruere in templum S. Ursi, altaria invadere, removere imagines, reliquias S. Ursi & Sociorum ejus profanare, quin imo in cineres eas vertere. Quamquam propositum hoc & consilium pessimum impii homines isti per bonitatem & providentiam divinam exsecuti non sint: procul dubio per intercessionem supradictorum Sanctorum: iste tamen civis Zwinglii assecla (quamvis, quid prophetizaret, ipse nesciret) propheticus Caiphas & vates factus est. Eodem namque die, quo invadere templum S. Ursi statuerant impii, sudare reliquiæ dicti Sancti cœperunt, cujus sudoris non cives tantum fide digni, sed etiam a senatu urbis (postquam hic certior factus erat) viri delegati, testes oculati & certissimi fuerunt; sicut etiam monumenta ejus temporis, & eorum apographum, ex quo isthæc decerpsi (ut non dicam miraculum hoc per semetipsum innotuisse omnibus) testantur. Hic vero sudor non solum indicium fuit impii propositi, quod conceperant Zwingliani contra ecclesiam S. Ursi, sed etiam dissensionis totius civitatis; parum namque aberat, quin dicto hoc die cives Romano-catholici & Zwingliani invicem sese urbe expellerent, non sine magna sanguinis profusione. Quia vero orta hæc tempestas inter cives sedari brevi non poterat, nec extingui tam cito sectæ Zwinglianæ ardor, & quia interim fides Catholica templumque S. Ursi magno erant in discrimine, tristis iste dictarum reliquiarum sudor bis postea visus est, & ultima vice festo S. Leodegarii, quod festum in tertium post festum S. Ursi diem incidit. Hermannus in observationibus exponit, præfatum sudorem ex S. Ursi capite, quod nimirum pretiosæ lipsanothecæ inclusum est, fluxisse, atque sedata demum seditione solemni Missa & decantato hymno Ambrosiano Te Deum Laudamus, præsente senatu, miraculi attestatione per delegatos suos excito, gratias Deo sanctisque Tutelaribus actas esse.

[96] Terna adhuc subjungit Gothardus miracula, quæ pariter ex ipso subnecto. [alia, quæ Gothardi & hocce tempore facta sunt.]

XLIX. Joannes Franciscus Kerchenmeyer, artium magister in Waldkirch ex Breysgen duplici testimonio, Germanico & Latino, fidem facit certissimam, sese ex intestinis adeo graviter laboravisse, ut medici ipsi, vivere eum diutius non posse, dicerent; quare, cum videret, opem humanam sibi nihil prodesse, magna cum fiducia sanctos martyres Ursum & Victorem Solodoranos invocavit, promisitque, si sanitati restitueretur, se Solodorum peregrinaturum ad sepulcrum sanctorum Martyrum. Post votum hoc melius se indies habere cœpit, ita ut XXI Septembris MDCLI votum ipse Solodori apud civitatis hujus Patronos impleverit.

L. Puer quidam annos octo natus propter pedum debilitatem iis niti non poterat; cum ipso parentes se peregrinaturos in Treibis-Kreutz, in quo loco sancti martyres Ursus & Victor cum Sociis suis capite truncati sunt, promiserunt, puerumque illuc adduxerunt precesque fuderunt, quibus fusis, sanatus est statim, præsentibus religiosis & sæcularibus viris, & incedere per templum cœpit, magno parentum suorum gaudio, qui propterea multas Deo gratias egerunt, eo quod per intercessionem sanctorum martyrum Ursi & Victoris puero suo hanc gratiam largitus esset.

LI. Cum anno MDCXCIII certus quidam civis hic epilepsia laboraret, & post multa adhibita medicamina sanari non posset, ad S. Ursum in collegiali ire statuit, & postquam ibidem Sancti reliquias aliquoties inviserat, morbo suo liberatus est, nec amplius postea laboravit. Hactenus Gothardus, qui deinde addit, innumera insuper miracula & prius & suo tempore contigisse, quæ litteris mandata non fuerint. Subjungo recentissimum Hermanni verbis, ita scribentis. Paucos abhinc annos matrona quædam Solodorana nobilissimæ familiæ experta est, (sanctorum Tutelarium patrocinium) quæ post grave puerperium eo devenit, ut viribus, carne, voce, cibi potusque sumendi facultate per plures dies jam destituta, præter ossa & cutem, defunctæ jam simillima, nihil amplius haberet, adeo quidem, ut medici omnes declararent, sine evidenti miraculo non amplius sanandam. Facta autem & incepta promissione novem Missarum totidem successivis diebus supra tumbam S. Ursi & Victoris in altari summo celebrandarum, inopinato & præter omnium spem quasi ad vitam rediit, adhuc altera exin prole fœcunda, vivitque etiam hodie in summam urbis totius admirationem: anno scilicet MDCCLVIII, quo hæc collegit & scripsit Hermannus.

[97] Claudamus denique hunc § altera ejusdem relatione. [Contra capitis dolores & tonitru invocantur præcipue Sancti.] In particulari, inquit, sunt Sancti nostri communes tutelares parturientium, ut ex Gothardo citatis locis patet & quotidiana experientia adhuc probat. Sunt & refugium illorum, qui vehementius capitis dolore premuntur, utpote quorum capitibus sacra, ut apud nos vocatur, arca, quæ SS. Ursi Victorisque duo capita continet, imponitur. Incredibile est, qualis sit concursus, quoties prædicta arca ex tumba desumitur, ut in processionibus circumferatur. Tanto enim zelo populus hanc arcam sibi imponi desiderat, tantaque devotione de hac gratia certat, ut spectantium lacrymas provocet. Eo scilicet crevit populi in sanctorum Tutelarium patrocinium fiducia. Sunt denique speciales Patroni contra fulgura & tempestates: a seculo enim non est auditum, quempiam intra urbis ambitum fulmine tactum occubuisse. Et licet jam sæpissime fulgur ob campanarum attractum turrim nostram ecclesiamque transierit, numquam tamen vel minimum detrimentum nec ædificio nec altaribus hominibusve attulit. Ipse ego, qui hæc scribo, testis sum præstantis S. Ursi hac in re patrocinii: dum enim anno MDCCLII die X Julii ad horam vespertinam circiter decimam, qua subcustos (quo officio tum fungebar) exorcizandæ tempestati operam darem, fulmen horribile per turris muros penetrans medium inter octo personas, quæ campanas pulsabant, super asseres quosdam, qui ibi ad campanas elevandas vel demittendas pro laqueari sunt, cecidit. Stabam ego inferius prope baptisterium ad portas ecclesiæ cum reliquiis S. Ursi, periturus, si fulmen directe ad me tendens per dictos asseres transivisset. Id tamen quasi in præfixo sacra ossa veritum mediumque inter dictas octo personas per aliquot momenta errabundum, tandem crepuit, nemine læso. Nullus nostrum erat, qui hanc incolumitatem suam post Deum S. Urso Sociisque non adscriberet.

§ VII. Sancti perperam SS. Victoris & Ursi Sociis adnumerati. Monitum de Instrumentis subreptitiis ad nos missis circa reperta corpora in pago Schöz, de quibus egimus in Gloria posthuma S. Mauritii & Sociorum.

[SS. Cosmas & Damianus male Thebæis Martyribus adscripti, uti & reperti] Antequam huic Commentario finem imponam, monendum lectorem censeo de duobus erroribus, altero Simleri, altero meo, in quem infidis verisimiliter, vel certe erroneis instrumentis quondam inductus sui, sic tamen, ut de rei veritate numquam non dubitaverim. Quod ad Simlerum spectat, scribit is lib. 2 Valesiæ pag. 42. In Helvetiis Soloturi Ursus cum Cosma, Damiano & Victore idem (martyrium) passus est. Ex hisce, ni fallor, Baldesanus in Historia Legionis Thebææ inter S. Mauritii Socios illos, subdubie tamen, recenset: unde & mihi data opportunitate Solodorum scribendi, natus est animus indagandi. Respondit autem sæpe laudatus Hermannus in hæc fere verba. Quod Simlerus lib. 2 Valesiæ de SS. Cosma & Damiano asserit, nempe illos Solodori ut martyres Thebæos coli, apud nos novissimum est; non enim hi Sanctis nostris adnumerantur, nec alio cultu speciali gaudent, nisi quod patroni facultatis medicæ habeantur, illorumque festum a prædicta facultate Missa solemni apud patres Conventuales celebretur. Igitur hallucinatus est Simlerus, cui curæ non fuit, quæ ad Sanctos pertinebant, examinare. Errorem ego commisi, deceptus instrumentis ad nos submissis. Ad diem scilicet XXII hujus mensis discutiens Martyrium sanctæ Legionis Thebææ cultumque S. Mauritii & Sociorum illustrans, inter monumenta plurima a P. Mauritio Chardono, Societatis nostræ sacerdote & Operis nostri adjutore sæpissime laudato, collecta & ad nos transmissa, reperi epistolam anonymam cum elencho non parvo a Chardono ipso Latine reddito miraculorum, quæ in Schöz, pago comitatus Willisoviensis in Helvetia, contigissent. Materiam illam tractavi Gloriæ posthumæ § 5 pag. 358. Lubet ex memorata epistola excerpere, quæ pro peculiaris S. Mauritii cultus occasione ibi allegantur. Denique, inquit auctor epistolæ, in Schöz, pago comitatus Willisoviensis, ecclesia filialis habetur S. Mauritio & Sociis sacra, ad parochiam Ettilwillanam spectans. Tria eodem in pago successive erecta fuerunt sacella, spatiis a se invicem non multum distantibus. Illorum uni jam anno Domini MCCCLVI Innocentius VI magnas indulgentias concessit, quibus anno MCCCLXVI Henricus episcopus Constantiensis novas addidit.

[99] Ducenta circiter corpora anno MCCCCLXXXIX eo in loco, [in pago Schöz, de quibus habemus] ubi primum sacellum est exstructum, sive prope sacellum, sive in domibus adjacentibus mirabiliter inventa sunt, ac ibi sacellum majus in honorem S. Mauritii ac Sociorum ejus exstructum est, a sacra Sede magnis indulgentiis pro festis Domini & beatæ Virginis aliorumque Sanctorum per annum præcipuis ditatum. Hactenus relatio anonymi, de cujus sinceritate quis dubitaret? Sequitur ejusdem observatio, quæ facit, ut de re examinanda iterum cogitarim. Qui factum, prosequitur, ut tot sanctorum Martyrum corpora hoc loco fuerint sepulta, non constat. Quod ex Sociis SS. Ursi & Victoris fuerint, qui prope Solodorum gloriosum pro fide martyrium subierunt, inde colligi potest, quod, ut Legenda Solodorana meminit, alii ex sanctis Martyribus capita gestaverint corpori appressa, alii in pectore reposita, alii autem ad pedes deposuerint. In hoc autem situ sepulta in dicto loco Schöz sanctorum Martyrum corpora reperta sunt, obvertentia singula faciem versus ecclesiam, seu Ortum solis. Hæc, inquam, quod viderem subdubie Sociis SS. Victoris & Ursi adscriptos, quorum corpora ibi reperta credebantur, fecerunt, ut examen huc rursus remiserim atque hic brevibus pertractem. Advertere ibidem potuit lector, quod de relatione inventionis jam tum non parum dubitarim, quodque de ejus fide suspicionem ingesserint etiam hæc anonymi verba: Quo devenerint tot ibi Sanctorum reperta corpora, non additur. Credibile est, ea per varias inde ecclesias distributa fuisse. Nimirum inter ecclesias plurimas tum Helvetiæ, tum aliarum regionum, quas reliquiis sanctorum Thebæorum ditatas percensui quam plurimas, obviam nullam habui, quæ inde acceptas ferat, quod sane pene incredibile esset, si distributa fuissent tot ibi reperta sacra ossa. Accedit, quod nullum auctorem de inventione illa præter unum Murerum, idque verbis satis ambiguis sensuque perplexo, scribentem repererim. Itaque data opportunitate Solodorum, unde octavo vix milliari distat pagus Schöz, scribendi, sollicitius inquisivi, an quidquam reperire possem rei illi dilucidandæ. Operam in eo, ut in ceteris plurimis, impendit laudatus sæpe Hermannus, atque, ecce, quid perquirenti responderit.

[100] Ad dubium aliud de corporibus quibusdam in pago Schötz, [Instrumentam spurium.] ditionis Lucernensis, ad annum MCCCCLXXXIX inventis & ex Thebæa Legione habitis. Interim nulla rei hujus notitia Solodori habetur, nec umquam fuit; imo neque in ipsa loci vicinia, quantum mihi ex litteris illuc datis crebrisque quæstionibus oretenus factis constare licuit. Quid ad hæc, lector? Corpora illa inveniri tanto numero debuerunt in vicinia Solodori, anno MCDLXXXIX; illo scilicet tempore, quo celeberrimus Solodori erat sanctorum Thebæorum cultus a repertis paucis annis ante tot sacris exuviis illorum, quorum Socii in Schöz inveniri credebantur: & nulla hujus rei Solodori vel esset vel fuisset umquam notitia? Sed & illa sic exstincta esset, ut nullum ejus vestigium in ipso loco ejusque vicinia remaneret hodiedum? Nisi hæc manifesta erroris vel commenti indicia sint, jam fere nulla supererunt. Itaque quæcumque de inventione memorata ex anonymi epistola ibidem attuli, pro falsis & supposititiis habeo. Potuit anonymus ille falsa relatione decipi ab homine vel malevolo vel ignorante & credulo, cui similia suggesta fuerint, dubitoque, an ipsa Miracula, quæ ibidem ex illo edidi, satis etiam secure ad locum illum referantur. De illis tamen, quandoquidem liber, in eoque testes aliqui citantur, paulo major est fiducia, quam de reliquiarum inventione, quæ unde, aut a quo profecta sit, penitus ignoro. Nunc ipsam Passionem edo, præmissis ad explicationem tabulæ hic inserendæ notitiis ex Hermanno desumptis. Ordior a chorographia Veteris Solodori.

[101] [Observationes ad tabulam.] A Locus quinque vivis fontibus septus, ubi ab initio sepulti fuerunt sancti Martyres, & ubi postea inter spinas & tribulos inventa fuerunt sacra illorum ossa, exstructumque sacellum, S. Petri dictum.

B Spatium, ubi anno 1501 erecta fuit ecclesia S. Ursi dicta in Treibis-Kreutz, ob memoriam martyrii in ponte, qui ibi terminabatur, a Sanctis tolerati.

C Locus, ubi hodie exstat collegialis ecclesia S. Ursi.

D Spatium intra castrum, ubi prima ecclesia parochialis S. Stephani fuit, quodque etiam hodie Freithoff, idest cœmeterium appellatur.

E Castri antiqui circuitus muris cinctus.

F Vicus, ubi hibernabant & stationes habebant Romani, variis ruderibus effossisque ibidem monetis & numismatibus antiquis designatus.

G Turris antiquissima, quam ab ipso fundatore exstructam credunt.

H Collis Hermetis, adhuc hodie Hermes-Bühel dictus, in quo erat templum Martis & Mercurii. Eo pertracti creduntur ante passionem Sancti, ut idolis immolarent, in cujus rei memoriam Crux ibi hodiedum erecta est, pictaque ea historiæ pars in parvo sacello conspicitur.

I Locus, ubi olim pons Arulæ, super quo Sancti capite minuti sunt, ripam utramque jungebat.

K Arx vel sedes præsidis, adhuc hodie die Burg dicta.

L Via regia ex Italia ad Rauracos.

M Sacellum S. Laurentii eo spatio constructum postea, ubi Sanctis comburendis pyra exstructa, cælitusque exstincto igne, destructa fuisse creditur.

N Specus mutata in ecclesiam, in qua leguntur hi versus:

Pectore dum Christo, dum servit pectine egenis,
      Hac latuit quondam diva Verena cava.

Circa hodierni Solodori tabulam duo tantum designanda sunt loca, nimirum sacellum S. Petri, quod numero 1, & basilica collegialis S. Ursi, quæ numero 2 notata sunt. Habe nunc, lector, ipsa Acta; primo loco illa, quæ a Surio mutuamus & completa sunt, aguntque etiam de Sociis SS. Ursi & Victoris, quod forte antiquitatem non commendat; secundo altera imperfecta, ubi SS. Ursi & Victoris tantum, & hujus præcipue fit mentio.

MARTYRIUM
SS. Ursi, Victoris & Sociorum
Auctore anonymo.
Ex editione Surii.

Victor Martyr ex legione Thebæa, Solodori in Helvetia (S.)
Ursus Martyr ex legione Thebæa, Solodori in Helvetia (S.)
Socii Martyres ex legione Thebæa, Solodori in Helvetia

BHL Number: 8588
a

A. ANONYMO.

[Sancti, qui Solodorum a Legione secesserant,] Cum tempore Maximiani imperatoris (qui cum collega Diocletiano imperium tenuit) gravis persecutio Christianorum esset exorta, erant in legione sancti Mauritii Ursus & Victor cum sociis LXVI, viri in bellicis rebus strenui, quorum hodie natalitia colimus. Qui beati Mauritii passione & gladii terrore turbati, non absque divino nutu castrorum tumultus occulte relinquentes apud Solodorum castrum antiquissimum, quod est super Arulam fluvium, pervenerunt, ut per eos ibidem multorum infidelium cæcitas fidei lumen reciperet b.

[2] Interea Maximianus imperatoraudiens, sanctum Ursum Sociosque ejus ab Agauno * fugam dedisse, [ibi Maximiani jussu ab Hyrtaco torquentur] nimis furore succensus est. Accito, igitur Hyrtaco, prædicti Solodorensis oppidi præside, præcepit & injunxit, ut vestigia Sanctorum diligenter perscrutando indagaret, & ubicumque ipsos inveniret, aut ad sacrificia deorum compelleret, aut variis tormentis eorum vitam finiret. Igitur beato Urso Sociisque ejus Hyrtaco præsidi præsentatis, talibus verbis eos alloquitur, dicens: O viri, quis vos furor decretis principum suasit obviare? Vestram strenuitatem monemus, & imperiali præcepto præcipimus, ut omni occasione remota, ad sacrificandum diis omnipotentibus Iovi & Mercurio velitis vos inclinare. Alioquin vos vitam faciam variis finire tormentis. Illi vero cælitus corroborati dixerunt: Christiani sumus, nec sacrificando surdis & mutis idolis, Christianæ religionis ritum volumus inquinare. Hyrtacus videns Sanctorum constantiam, nec posse blanditiis flecti, nec terroribus molliri, præcepit manus & pedes eorum catenis nexibusque constringi, ac variis tormentis ipsos atrociter cruciari. Quod cum carnifices studiose peragerent, divina clementia (quæ sperantes in se non deserit) tanto super eos splendore claritatis illuxit, ut tortores fulgore perterriti, ad terram prosternerentur semivivi, sanctique Martyres catenis ruptis vinculisque dissolutis, starent imperterriti, glorificantes & laudantes Dominum Deum Israël.

[3] Pagani vero, una cum præside confusione ducti, [& post varia tormenta capite truncati] dolore & angustia torquebantur, videntes, quod multi ad Christum per miracula prædicta converterentur. Alloquitur itaque præses sanctos Martyres dicens: Unum de duobus eligite; aut diis immortalibus sacrificate, aut vitam vestram variis faciam tormentis finire. Respondentes Sancti, dixerunt: Christus pro nobis passus est, nos etiam pro Christo, quæcunque tormenta tua decreverit malitia inferre, parati sumus sustinere. Imperat igitur præses furore repletus, magnam componi lignorum congeriem, & præparari maximum ignem, ut Sanctorum corpora cremarentur. Cumque præsentibus multis sancti Martyres fuissent adducti, Hyrtacus ait ad illos: Nisi a vestro errore resipiscatis, in his flammis corpora vestra concremabo. Sancti Spiritu sancto confortati responderunt: Nullæ nos minæ, vel tormentorum timor a sancto & justo proposito revocabunt, & parati sumus ad omnia pro Salvatoris nomine sustinenda. Sanctis igitur ad ignem, ut in illum mitterentur, accedentibus, ecce ventus validissimus de cœlo veniens, lignorum congeriem undique succensam, tanto conamine impulit, ut dissoluta & in varias partes divisa, penitus extingueretur c. Quod videntes multi, ad fidem conversi sunt.

[4] [in Arulam præcipitantur.] Videns autem impius præses sanctos Martyres duplici miraculorum splendore clarificatos, plurimos capite truncari præcepit. Interea sancti martyres Ursus cum Sociis suis, utriusque sexus homines doctrina & exemplis in fide confortabant. Hyrtacus vero præses, vir Belial furore plenus, super pontem prædicti fluminis sibi sanctos Martyres jussit præsentari: ut eodem loco capite cæsos mox in alveum fluminis præcipitaret. Cæduntur ergo beati Martyres, & in flumen præcipitantur, nec tamen longe a dicto ponte defluxerunt. Nam divina Misericordia (apud quam omnia possibilia sunt) suæ mansuetudinis potentiam in eis demonstravit. Non longe namque a dicto ponte, capita sua in manibus portantes, flumen egressi sunt, & ad locum, ubi nunc in honore ipsorum basilica fabricata est, pervenerunt. Mirabilia hæc, & mirabilibus mirabiliora succedunt. Sancti enim Martyres genua ad terram flectentes, quasi ad unius horæ spatium, priusquam corpora sua ad terram deponerent, cunctis cernentibus d, orabant. Orationi vero fine dato, corpora sua ad terram dimiserunt, acsi dicerent: Hæc requies nostra in sæculum sæculi. Venientesque surdi, cæci, claudi, imbecilles & paralytici, seu quacunque infirmitate detenti, tangebant corpora Sanctorum: & subitam recipiebant sanitatem. Energumeni quosque dæmonibus obsessi, ad tactum sanctorum curabantur Martyrum & usque in hodiernum diem, si fides petentium non titubet, per Dei gratiam curantur. Passi sunt autem Ursus & Victor cum Sociis suis apud Solodorum pridie Calendas Octobris, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui est benedictus in secula, Amen.

ANNOTATA.

a Surius unde hæc acceperit ad titulum præmonet: Historia ad nos perlata est ex Francia per venerabilem D. P. Petrum a Leydis, Carthusiæ Coloniensis olim priorem. Quæ nos ad illam prænotanda duximus, vide Commentarii prævii § 1.

b Si hæc ita intelligantur, ut Sanctorum in tolerandis tormentis constantia paganorum plurimi ad veram fidem amplectendam excitati fuerint, nihil est, quod repugnet: at si plurimos ad fidem prædicatione sua perduxisse innuantur, ægre id componi potest cum intervallo octo circiter dierum, quo Solodori agere potuerunt, utpote qui paucis diebus a reliqua Thebæorum Legione, quæ 22 Septembris martyrium passa est, recesserint, ipsique 30 ejusdem mensis coronati sint. Vide, quid de his dixerim Comment. prævii num. XI.

c Ostendunt etiam hodie Solodorenses locum, ubi hoc prodigium contigerit: scilicet designatum in chorographia Veteris Solodori littera M. Est ibi hodiedum sacellum S. Laurentio sacrum.

d Totam hanc narrationem insolentis prodigii habeo suspectam commenti, sicut præmonui Comment. præv. num. 7 & seqq. Quæ porro hic de basilica fabricata eo loco, ubi flumine egressi Sancti corpora sua deposuerint, perhibentur, innuunt Passionem vel scriptam vel interpolatam fuisse, constructo jam sacello S. Petri, vel fundata ecclesia Ursiana, circa quæ consule Commentarium præv. § 2 & 3.

* forte se in

PASSIO
S. Victoris & Sociorum ex Ms. Signiacensi auctore anonymo.

Victor Martyr ex legione Thebæa, Solodori in Helvetia (S.)
Ursus Martyr ex legione Thebæa, Solodori in Helvetia (S.)
Socii Martyres ex legione Thebæa, Solodori in Helvetia

BHL Number: 8584, 8585
a

[Passio S. Victoris & Sociorum,] Tempore illo cum Maximianus imperator sanctum Mauricium cum sex millibus sexcentis sexaginta sex, in urbem Genevensium direxisset, ut jussionem suam implessent, quatinus Christianos persequerentur: tunc illi residentes in loco Agaunensi, dixerunt Maximiano imperatori; Christiani sumus, Christianos persequi non possumus b. Tunc ille ira repletus jussit unumquemque interficere. Videntes hæc sancti Dei Victor & Ursus, quæ fiebant, occulte exierunt; & cum ad Salodorum castrum, qui super Arulam fluvium est, pervenissent, & auditum fuisset hoc ab imperatore, repletus furore, jussit ministris suis, ut ipsos Sanctos persequerentur. Et cum pervenissent ad locum, ubi illi Sancti orabant, videntes eos ministri imperatoris, dixerunt ad illos; Qui estis vos? Et illi respondentes dixerunt; Nos sumus famuli Dei, Victor & Ursus. Et ministri dixerunt ad illos; Misit nos Maximianus imperator, ut, ubicumque vos invenire poterimus, statim vos interficiamus. Famuli Dei Victor & Ursus responderunt. Melius est nobis mori, quam ultra dæmonibus immolare. Tunc ministri comprehendentes eos, ducebant illos, ut torquerentur. Illi autem ambulantes psallebant dicentes; Domine Jesu Christe, ne patiaris nos ire cum his, qui te negant verum Deum esse. Et cum torquerentur, clamabant; Domine Jesu Christe, da fortitudinem servis tuis, quia propter te libenter hæc patimur; & mitte angelum tuum, qui eripiat nos de manibus inimicorum nostrorum. Tunc apparuit super eos sicut radius solis, & qui eos torquebant, ceciderunt, & facti sunt velut mortui, & Sancti Dei absoluti sunt a vinculo, quo tenebantur. Videntes vero turbæ gentilium exspectantium, quod factum est, glorificaverunt Deum Israël.

[2] Tunc unus ex ipsis ministris nomine Hyrtacus, qui ad Christianos persequendos erat famosus, [hujusque prima translatio] dixit pueris suis; Hoc, quod vidistis, phantasma est; sed dico vobis, ite concito cursu iterum comprehendere maleficos illos, qui contempserunt præceptum Maximiani imperatoris & seducunt populum ad legem Christianorum, & dicunt, se colere Christum Filium Dei c. Videns vero circumadstantium multitudo, quid de Servis Dei factum fuisset, pagani quidem insistentes dæmonum culturis gaudebant, Christiani plangebant. Viderunt vero omnes per duarum horarum spatium sanctum Victorem genua flectentem, tanquam vivus adhuc esset: & cum hoc mirarentur, subito corpus ejus quievit, & sicut sol resplenduit: statimque corpora eorum Christiani sepelierunt. Temporibus vero Gundegisili regis, qui regno Burgundionum d præerat, Theodesinda regina exstruxit basilicam in honore martyris Vincentii, & in honore sancti Victoris, in territorio Genavensium, sub oppido ipsius civitatis, miro opere decoratam, pluribus ornamentis & magnis possessionibus locupletatam, & regali liberalitate, quæ nunc in oculis nostris fulget. Petiit autem Domitianum e tunc temporis Genevensium episcopum, ut corpus sancti Victoris martyris liceret sibi a Solodoro castro ibidem transferre: quod impetrans, assumpto populo Christiano, cum hymnis, psalmis, & sacerdotibus ad ipsum locum, ubi sepultus erat, pervenerunt; & per triduum obsecrantes jejuniis & vigiliis, vix tandem potuerunt ad sepulcrum ejus accedere. Quo cum pervenissent, & apertum fuisset sepulcrum, ubi requiescebat corpus Martyris, totum commotum est. Videntes vero hæc mirabilia Dei, timuerunt omnes. Iterum exspectantes ipsam vigiliam noctis jejunantes simul & orantes acceperunt corpus ejus, & posuerunt in feretro. Tunc sonus magnus factus est, & resplenduit arca illa, ubi posuerunt eum, sicut nix.

[3] [Genevam, ubi prodigiose invenitur initio seculi 7.] Elevantes autem eum, & cum hymnis, psalmis, cereis, lampadibus, usque Genavam deferentes, deposuerunt eum in ecclesiam, ubi & sepelierunt eum, magnis vocibus Deum benedicentes, atque sanctum Martyrem salutando proclamantes; Bene venisti serve Dei, sancte Victor; in tuo enim adventu credimus nos salvos fieri, & apud Deum semper tuis precibus in omni nostra tribulatione relevari. Itaque de passione sancti Martyris & translatione corporis ejus hæc ita se habent: succedentibus vero pluribus annis, per multa spatia annorum & temporum, nulli hominum tunc temporis fama ipsius Martyris innotuerat, qualiter in isto domicilio corpus ipsius humatum fuisset; tamen sepulcrum ejus cunctis palam declarabatur f, & omnibus famosum erat. Cum vero tempus advenisset, ut merita Martyris sui Dominus declararet, vir gloriosus Theodoricus, rex Francorum, ad visitandum civitatem Genavensium venit; & quod pia fide crediderat, inspiratione divina Hyconius Mauriennensis ecclesiæ præsul adfuit; qui conjunctis secum viris apostolicis, Rusticio, & Patricio g episcopis, secreto nocturno tempore ad sepulcrum beati Viri accesserunt, remotoque marmore, quod interna sepulcri tegebat, repererunt eum, exterius quidem decoro marmore circumseptum, intra vero loculum ex ligno imputribili factum; intrinsecus autem ornamentum ex argenti metallo fulgenti decore compositum, ibique beatum corpus positum invenerunt: quod videntes cum omni populo glorificaverunt Deum, jam de tanto Patrono certi facti, de tanto thesauro securi. Et diutius ibidem pernoctantes, & orantes, postmodum, sicuti invenerant, diligentissime componentes reposuerunt, ad laudem, & gloriam Domini nostri Jesu Christi, & honorem beatissimi martyris Victoris atque ad salutem fidelium populorum ibi devote concurrentium, & tanti Martyris patrocinia fideliter requirentium, præstante Domino, qui vivit, & regnat per omnia sæcula sæculorum. Amen.

[4] [Miracula, quæ tunc videntur contigisse.] Contigit vero tunc h, quandam fæminam orationis causa ad sepulcrum beati Martyris advenire; quæ fragili mundanaque cupiditate correpta, cereum, qui ad sepulcrum ejus pridem arserat, fraudis ingenio auferre præsumpsit: & cum eum ad mansionis suæ hospitium deportasset, ita in manu ejus cereus ipse adhæsit, ut neque ab ipsa, neque a vicinis concurrentibus, ulla potuisset ratione divelli. Quæ secum cogitans ac delicti sui facinus recognoscens, citius ad sepulcrum beati Martyris, adstante populo, remeavit. Tunc sacerdotes, qui in loco illo sacrum officium exhibebant, rogati a cunctis, fusa protinus oratione, super manum fæminæ signaculum Crucis impresserunt; statim, favente sancti Martyris pietate, manus sanitati est pristinæ restituta. Ecce facta est iterum inter negotiatores de prestito controversia: cumque unus eorum repeteret rem suam, & alter obstinacius non se debere reddere, firmaret, causam ita finiendam decreverunt, ut supra tumbam Martyris, qui negabat, jurare deberet. Accessit: veritas ita patefacta est. Cum enim vellet mendacium suum juratus augere; ut extendit manum, illico resupinus in terram cecidit, neque malum, quod voto conceperat, ad opus perducere potuit: monstrante hoc ipsum sancto Martyre, quantum in oculis omnipotentis Dei casum faciunt, qui peccata sua ut i … perjuriose gravius alligare non metuunt, inde postmodum cum reprobis in foveam, quam non prævident, perditionis corruant. Sed & puella quædam ibi a dæmonio curata, virtute Martyris. Is qui in ea latebat, malignus spiritus, sumpta forma lacertæ, per aurem ipsius expulsus exiit, tali forma dignus, cui sufficere non potuit angelica dignitas; & in iis se locum habere, qui similes reptilibus, reprobo sensui traditi ventrem cordis sui carnaliter vivendo per terram semper trahunt, numquam caput ad cœlum, sed cum manibus operum ad terram potius tendentes. Longum est virorum, & fæminarum sanitates, & curationes replicare, quando quotidie Deus noster, ad gloriam Martyris innumera ibi miracula præstet, ut, quicumque beneficia cum fide ibi expetierunt, redientes, gratiam se impetrasse, nulli fiat dubium. Passi sunt autem sancti martyres Victor & Ursus sub Maximiano imperatore, pridie Kalendas Octobris, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per omnia sæcula sæculorum, Amen.

ANNOTATA.

a Vide, quæ de hac Passione præmonui Commentarii prævii § 1.

b Desumpta sunt hæc totidem verbis ex Actis S. Mauritii & Sociorum, quæ ad diem 22 hujus mensis illustrata sunt.

c Spalma est hic manifestum: an amanuensis, an codicis vitio? Redi ad Passionem 1 loco editam, ut suppleas.

d De Gundegisilo Burgundionum rege & Theodesinda regina, quæ verisimilius Sedeleuba est, pluribus disserui Comment. prævii § 4 num. 47.

e De Domitiano sub finem seculi V Genevensium catalogo episcoporum inserendo, disputatuminvenies Comment. prævii num. 49.

f Id est, ni fallor, sciebatur, sanctum corpus in ecclesia illa delitescere, licet ignoraretur propius locus. Magnus ad illud concursus fiebat, variaque ibi Deus per sancti Martyris intercessionem faciebat miracula.

g De Rustico seu Rusticio & Patricio disquisita inveniet lector non pauca Comment. prævii § 4 num. 42 & seqq.

h Commentarii prævii numero 45 hinc deduxi, eadem hæc forte miracula esse, quæ inventionem mox dictam memorans Fredegarius pro instituto suo strinxit.

i Littura sic vocem obduxit, ut legere non possim, nisi primam litteram & ultimas syllabas, unde suspicor, fuisse subvelent.

DE S. ANTONINO SIVE ANTONIO M.
PLACENTIÆ IN ITALIA.

[Commentarius Prævius]

Antoninus vel Antonius M. Placentiæ in Italia (S.)

AUCTORE J. C.

[Sancti Martyris ex Martyrologiis noti] Pertractans ad diem XXII hujus mensis Martyrium sanctorum Thebæorum Martyrum, in Gloria Posthuma collegi peculiaria quædam, quæ spectant ad Martyres de Thebæa Legione crediditos, nec speciatim in Martyrologio Romano occursuros. Ibidem in Addendis pag. 915 § 9 ut tempori præmonerem, dixi, nihil speciale ad nos de S. Antonino Placentino patrono pervenisse, postquam mentem suam aperuerat Sollerius noster tom. 2 Julii pag. 7 & seqq. Ibidem Commentario prodomo ad dies II, III & XXX Septembris § 2 speciatim de S. Antonino Placentino agit disquiritque, quis, qualis, & cujas, quando & ubi passus sit, atque illud imprimis stabilit, S. Antoninum seu Antonium quemdam verisimilius martyrem Placentinis concedendum esse. Indubia sunt Sollerii pro hac re argumenta, allegat namque vetustissima Martyrologia, quibus & Sancti nomen & palæstra sive locus, ubi præcipue colebatur, Placentia inscripta sunt ad hunc diem XXX Septembris. Hieronymianus Epternacensis codex antiquissimus ibi annuntiat: Placentiæ natalis Antoni. Accedit Lucensis: In civitate Placentia sancti Anthoni. Distinctius paulo habet Corbeiensis hoc modo: In Placentia civitate natalis sancti Antonini martyris, cum quibus consonat Blumianus.

[2] [Acta incognita sunt.] Quatuor hisce venerandis antiquitatis monumentis accedunt ex Hieronymianis contractioribus Fastis Martyrologia Augustanum, Labbeanum, Corbeiense, ubi sanctus idem Martyr, non sine mendis tamen, annuntiatus legitur. Usuardus, qui S. Antoninum ex Hieronymianis accepit, Confessorem facit, nescio, qua erroris causa. Atque hæc indubia sunt monumenta, quæ S. Antoninum seu Antonium martyrem Placentinis asserant. Baronius Sanctum his verbis celebrat. Placentiæ S. Antonini martyris ex eadem Legione, Thebæa scilicet, de qua proxime agitur in annuntiatione SS. Victoris & Ursi. Unde, quæ primitivis Martyrologiis superaddit, acceperit eminentissimus scriptor, addit Sollerius, ab Equilino nimirum & Maurolyco, ante quos S. Antoninum ex Thebæa Legione & S. Mauritii societate martyrem esse, nusquam assertum reperit, neque ego porro reperio. Ablegat igitur inter recentioris ævi fabulas tum hæc tum quæcumque bene longa referunt ex monumentis non antiquis scriptores novelli Placentini, quos refutat §§ 5 & 6. Quandoquidem non videam, Sollerii argumentis quidpiam opposuisse Placentinos ad id præstandum amice & sæpius invitatos, illuc lectorem remitto, ne eadem rursus excutiendo actum agam.

DE SS. CASTO ET DESIDERIO MM.
CULTIS PLACENTIÆ IN ITALIA.
Ex Hieronymianis, aliisque Fastis.

[Commentarius Prævius]

Castus M. Placentiæ in Italia (S.)
Desiderius M. Placentiæ in Italia (S.)

AUCTORE J. S.

[Castus & Desiderius simul annuntiati in Fastis antiquis,] Duos hodie produco Martyres, de quibus multum dubitavi, an non spectarent ad alium diem, & ad majorem quemdam martyrum manipulum. Ratio dubitandi erat, quod codices Hieronymiani non omnes consentiant in iis hodie annuntiandis. Quæsivi igitur, an eosdem alio die in codicibus Hieronymianis conjunctos reperirem. Hoc cum invenire non potuerim, probabilius existimo, Castum & Desiderium ad hunc diem spectare. Cumque ex consensu aliquot codicum satis videatur certum, ipsos esse Martyres & simul passos, pauca illa, quæ de Casto & Desiderio se offerunt, hic colligam. Ex vetustissimo codice Epternacensi apud Florentinium in Annotatis ita legitur: Et in Mesoli Casti & Desiderii. Nihil quidem de his habent codices Florentinii & Acherii; sed in antiquo codice Richenoviensi apud nos bis eodem die ponuntur, primo quasi cum S. Antonino Placentino, post quem ita sequuntur: Casti, Desiderii. Deinde hoc modo: Alibi; Casti & Desiderii. In codice Labbeano sic habetur: Natalis Æmili & Casti. Corruptio hæc videtur, quamvis Castus & Æmilius simul passi sint in Africa, de quibus breviter actum est ad XXII Maii ex S. Cypriano: nam contraria sunt reliquis martyrologis, & ex loco Mesoli oriri potuit nomen Æmilii, quemadmodum plurima alia in iisdem Martyrologiis non minus corrupta deprehendimus. Rectius legitur in Martyrologio Autissiodorensi apud Martenium: In Placentia civitate SS. Antonii Gasti (pro Casti) & Desiderii.

[2] In Officiis propriis ecclesiæ Placentinæ, quæ anno 1635 impressa habemus, [item Casti & Desiderii festivitas simul Placentiæ celebrata:] ad XXX Septembris præscribitur Officium de S. Hieronymo, sed hæc additur observatio: Festum autem sanctorum martyrum Casti & Desiderii, in eamdem diem incidens, transfertur in diem sequentem, nisi in propria ecclesia, hoc est, in ecclesia S. Antonini, in qua ipsorum sanctorum Martyrum corpora condita jacent. Tum ad 1 Octobris ponitur Officium semiduplex sanctorum martyrum Casti & Desiderii. Lectiones autem dantur de S. Casto, qui cum Æmilio passus est in Africa, & de quo actum est ad XXII Maii, ac de S. Desiderio episcopo Lingonensi & martyre, cujus Acta apud nos data sunt ad XXIII Maii. Si crederem, hosce martyres hodie in Martyrologiis Hieronymianis annuntiari, satis esset de iis in Prætermissis breviter meminisse. Verum non video, quo fundamento S. Desiderii Lingonensis corpus sibi attribuant Placentini, aut etiam corpus S. Casti Africani, cum S. Æmilio passi. Dicunt quidem in lectionibus, utriusque ossa sacra modo servari Placentiæ in ecclesia S. Antonini, & festivitatem utriusque simul celebrari; sed non edicunt, qua occasione, quo tempore, cujus opera Placentiam translata fuerint illa corpora. Nihilo magis exponunt, unde contigerit, ut martyr Africanus cum episcopo Gallo eadem die eodemque Officio celebraretur, ac martyr laicus episcopo martyri præponeretur.

[3] [ubi horum corpora: Placentinorum de suis opinio] De conservatis in ecclesia S. Antonini corporibus SS. Casti & Desiderii variis locis meminit Campius in Historia Placentina, sequiturque opinionem ex illorum Officio jam expositam, sed nihil producit, quo eam confirmet. Lib. 4 ad annum 418 pag. 121 ait, plus quam octigentos annos corpora eorum fuisse in ecclesia S. Antonini, priusquam circa medium seculi XVII illa scribebat. Credidit igitur, ibidem ea corpora fuisse ante medium seculi IX. Ait quoque, festum translationis esse, quod de iis celebratur XXX Septembris. Idem lib. 6 ad annum 758 pag. 192 ait, aliquos legisse in vetusta scriptura, quæ postmodum erat perdita, SS. Casti & Desiderii corpora Placentiam fuisse translata, sedente Desiderio episcopo Placentino ac regnante apud Longobardos Desiderio rege, id est, aliquot annis post medium seculi VIII. At unusquisque facile videbit, quam infirma sit illa conjectura, pro qua solum laudatur membrana perdita, nescimus cujus antiquitatis aut auctoritatis. Deinde alteram prolaturus conjecturam, primum fatetur, prorsus ignorari, quanto tempore corpus S. Casti quieverit in Africa, & S. Desiderii in Gallia; quove tempore corpora illa primum fuerint conjuncta. Tum conjicit, utrumque prius Romam fuisse delatum, ibique ambo simul conjuncta: obsidenteque Romam Aistulpho Longobardorum rege, quod contigit anno 755, effosa fuisse e cœmeterio, ac Ticinum delata, inde postea Placentiam. Verum hæ conjecturæ non modo omni fundamento carent, sed omni etiam verisimilitudine.

[4] [non videtur satis probabilis:] Etenim nec verisimile nec credibile est, corpus S. Desiderii ex Gallia Romam fuisse delatum, ut in suburbano aliquo cœmeterio reconderetur; neque id ipsum fit verisimile de Casto martyre Africano. Neque enim medio ævo solebant corpora Sanctorum deferri ad cœmeteria Romana, sed erui cœperunt istis seculis sacra corpora e cœmeteriis Romanis, ut elevata alioque translata, majori in veneratione haberentur. Quapropter, si constaret, corpora SS. Casti & Desiderii Roma fuisse Placentiam translata, sive prius Ticinum fuissent portata, sive recta Placentiam delata, magis crederem, Sanctos fuisse ignotos ac forte etiam anonymos, quibus nomina Casti & Desiderii post elevationem fuerint data, nisi hæc nomina cum signis martyrii, ut aliquando fit, fuerint in sepulcris inventa. At hæc quoque conjectura non est necessaria, cum nesciamus, unde illa corpora Placentini acceperint. Magis tamen verisimile est, corpora esse duorum in martyrio Sociorum, quam alterum e Martyribus fuisse Africanum, alterum Gallum. Certe Lingonenses numquam admittent, Placentiæ servari corpus sui Desiderii, cum illud se possidere credant. Data apud nos sunt Acta S. Desiderii Lingonensis ad XXIII Maii, ubi etiam inventio elevatioque corporis recitata est, anno 1314 solemniter peracta, ut solum necesse sit inspicere disputata ibidem, si quis nosse velit, quam improbabilis sit opinio Placentinorum de corpore S. Desiderii Lingonensis Placentiæ servato.

[5] Florentinius in Annotatis, cum videret, Castum & Desiderium annuntiari in Mesoli, [æt hodierni non videntur distinguendi æ Placentinis.] inquirit in locum martyrii, conjicitque satis probabiliter, Africanos esse martyres, quandoquidem in Africa erat regnum aut populus Messoli aut Massyli dictus. Massylorum regio certe nota est in Mauritania, ac pars erat Numidiæ. At dubitat Ortelius in Thesauro ad vocem Mauritania, an Messoli a Plutarcho memorati cum Massylis iidem essent, an diversi. Sive autem iidem sint, sive diversi, erant certe in Africa, ideoque probabilis est conjectura Florentinii de palæstra horum Martyrum Africana. Transferri eorum corpora potuerunt in Italiam, sicut non pauca alia Sanctorum Africanorum corpora in Italiam translata sunt. Quo minus tamen ausim certam dicere conjecturam illam de loco martyrii, facit nimia codicum Hieronymianorum corruptio: nam exigua vocis Mesoli corruptio totum statim everteret conjecturæ fundamentum. Malui igitur locum cultus SS. Casti & Desiderii assignare in titulo, quam locum martyrii, numquam fortasse certo inveniendum. Eosdem vero in vetustis annuntiari Fastis, qui coluntur Placentiæ, verisimillimum fit, cum quod memorentur eo die, in quem incidit festivitas, tum quod in uno clare, in altero obscure attribuantur Placentiæ. Quin & Placentiæ pati potuerunt, aut in ejus vicinia, cum de translatis corporibus nullum afferatur documentum fide dignum.

DE S. GREGORIO EPISCOPO ARMENIÆ CONFESSORE: ITEM DE SS. VIRGINIBUS RIPSIME, GAIANA ET SOCIIS MARTYRIBUS
IN ARMENIA MAJORE

PROBABILIUS INTER CCCXXV ET CCCXXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Gregorius episcopus Armeniæ in Armenia Majore (S.)
Ripsime virgo M. in Armenia Majore (S.)
Gaiana virgo M. in Armenia Majore (S.)
Socii Martyres in Armenia Majore

AUCTORE J. S.

§ I. S. Gregorii in sacris Fastis commemoratio: item SS. Ripsimes, Gaianæ & Sociorum, quorum numerus assignatur.

Græcorum Menæa, Menologia, Synaxaria, aliique libri rituales maximo consensu hodie annuntiant S. Gregorium, Magnæ Armeniæ primum episcopum, qui totam gentem ad fidem Christianam convertisse legitur. [Memoria S. Gregorii in Fastis Græcorum, Moscorum,] Inutile esset omnia illa documentæ, cum impressa tum manu scripta hic recensere. Sufficiat dixisse, ne a brevioribus quidem Menologiis aut Synaxariis, qualia nonnulla habemus manuscripta, Kalendariorum instar Latinorum, in quibus unus passim tantum Sanctus annuntiatur diebus singulis, multique dies reperiuntur vacui, memoriam S. Gregorii Armeni deesse. Græcos de more secuti sunt Mosci, in quorum Menologio & Ephemeride similiter commemoratur. Hi autem S. Gregorium frequenter annuntiant ut Martyrem, & in aliquibus vocatur Hieromartyr, uti fit in Menologio Basiliano, in Menæis impressis, in Typico Sabæ, in Menologio Slavo-Russico, in duobus brevioribus, quorum alterum est Florentiæ in bibliotheca Benedictina, alterum Majoribus nostris exscriptum fuit in bibliotheca Lindebrochii. In aliis tamen aliquot Græcorum Fastis non vocatur Martyr & Hieromartyr; sed solum Magnæ Armeniæ Episcopus, ut est apud Sirletum, & in Synaxario Sirmondi; aut Apostolus, ut in Ephemeride Moscorum. Nihil dicam de aliis, quorum tantum habemus nomina extracta, aut Supplementa ad Menæa impressa; cum nihil certi colligere ex illis valeam.

[2] [Coptoram, Arabum, aliorumque, & in Latinis recentioribus;] Memoria S. Gregorii eodem etiam die annuntiatur in Fastis Coptitarum Ægypti & Æthiopum regni Habessinorum apud Ludolfum his solum verbis: Gregorius episcopus Armeniæ. Consentit Martyrologium Coptorum, quod Romæ redditum est Latine pro Melchiore Inchoffero, nostrisque Majoribus communicatum. In hoc ad XXVI Septembris etiam fit mentio SS. Ripsimis, Gaianæ, Sociorumque & Sociarum, de quibus inferius dicam. Similiter in Martyrologio Arabico-Ægyptio, quod Gratia-Simonius, postea archiepiscopus Tripolitanus, Latinum fecit, memoria S. Gregorii ad hunc diem reperitur, & quidem ut Martyris, hoc modo: Certamen Gregorii martyris episcopi Armeni. Accedit in Vita Sancti Italica post memoranda Martyrologium Antiochenum cum longo elogio, & aliud Arabicum. In vetustis Fastis Latinis memoriam S. Gregorii Armeni non invenio. Apud aliquos recentiares, qui eum invenerunt apud Græcos, ad XXX Septembris annuntiotur cum eadem varietate de martyrio. Molanus ita habet: Die trigesima, sacrosancti martyris Gregorii, in Magna Armenia. Baronius in Martyrologio Romano: Eodem die sancti Gregorii episcopi Magnæ Armeniæ, qui sub Diocletiano multa passus, tandem in pace quievit.

[3] Hæc verba simul docent, cur alias Martyr vocetur, [alias ut Martyris, alias sine illo titulo, ubique hoc die.] nempe quia multa pro fide passus est, alias Martyris titulus omittatur, scilicet, quia in tormentis non occubuit, sed morte naturali. Fuit revera Martyr, si vera sunt, quæ de tormentis eidem illatis memorantur in Actis; cum multa sustinuerit, ex quibus mori debuisset, nisi divinitus fuisset servatus, ut contigit S. Joanni Apostolo, quando in oleum servens est immissus, & illæsus exivit. Itaque si vel uni ex pluribus id genus suppliciis, qualia in Actis plura asseruntur, revera fuerit subjectus, omnino Martyr dicendus est. Si vero omnia illa supra verum exaggerata fuerint, & solum leviora sustinuerit, quam quæ nata sunt mortem inferre, gloriosus saltem erit Confessor, non tamen Martyr stricte dictus, quia sic passus non fuerit usque ad mortem. Rectius dicitur passus sub Teridate Armeniæ rege, quam sub Diocletiano imperatore, etiamsi hic revera eo tempore imperavit. Castellanus Gregorium memorans in Martyrologio universali, annotat in margine, Gregorium ad XXIX Septembris fuisse ponendum secundum Basilii Porphyrogeniti Menologium, sed in hoc ipso Menologio habetur ad XXX, ut fuerit memoria lapsus.

[4] Priusquam recenseam alios dies, quibus S. Gregorium variis de causis annuntiant Armeni, [Elogium Sancti ex Menologio, Actis consonum.] præmitto elogium, quod eidem ex Actis concinnatum est in laudato Menologio Basiliano, quodque est Actis consonum: Gregorius sacromartyr ac multiplici certamine illustris, Diocletiano imperatore floruit, Parthus genere, propinquus Armeniæ regis. Cum autem Christianus esset, comprehensus a Tiridate, qui & ipse Armeniæ rex erat, multis excruciatur tormentis: præsertim cum eum cognovisset esse illius filium, qui patrem suum dolo interfecerat. Quamobrem eum manibus pedibusque constrictum, in profundum lacum, feris & serpentibus plenum, dejicit, in quo annos quindecim mansit, Christiana quadam vidua furtim ei alimenta subministrante. Verum divina factum est providentia, ut, Tiridate insania correpto, suasque carnes esitante, & una cum porcis in montibus pascente, soror ejus per visionem admonita fuerit, nisi Gregorius e lacu dimitteretur, Tiridatem numquam sanatum iri. Igitur eductus e lacu Gregorius, Tiridatem cum omnibus ejus ditioni subjectis baptizavit: & episcopus factus, multisque ecclesiis Christi Sanctorumque nomini erectis, vitam finivit. Similia leguntur in Menologio Sirleti, & in Menæis, plura etiam in Synaxario Sirmondi, ubi simul commemorantur sanctæ Virgines, inferius dandæ, quibus in Menologiis & Menæis separatum est elogium.

[5] Nunc varias S. Gregorii festivitates recensebimus ex duobus monumentis Armenicis, [Præcipua apud Armenos festivitas die XXX Septembris.] quæ Latina fecit clarissimus Assemanus, & edidit in Bibliotheca Orientali tom. 3 pag. 645 & sequentibus. Primum est Horologion per totum annum juxta ritum Armenorum; alterum Diarium sive Lectionarium, continens vitas Sanctorum. In Horologio ad XXX Septembris ita legitur: Inventio reliquiarum Gregorii. Hunc esse Gregorium Armenum, liquet ex Diario, in quo ad eumdem diem sic habetur: Inventio reliquiarum Gregorii Illuminatoris. Nam Illuminator passim vocatur ob adductos ad fidem Armenos. Ex hoc igitur loco colligitur, die XXX Septembris, quo S. Gregorius apud Latinos, Græcos, Moscos, Ægyptios, Æthiopes, Syros, Chaldæos & Arabes communi consensu commemoratur, celebrari apud Armenos inventionem corporis eius, quod illa præcipua sit ejus festivitas, ut certe verisimillimum est. Nam, ut postea dicetur, creditur obiisse in solitudine, ibique inventus mortuus, ut non videatur memorari aliqua reliquiarum inventio diu post mortem facta, sed ipsa prima corporis mortui inventio, quæ fuerit diei obitus substituta, quod ille ignoraretur.

[6] [alia XVIII Novembris, & aliæ diebus aliis.] In Horologio ad XVIII Novembris habetur: Historia S. Gregorii, in Diario, Historia S. Gregorii Illuminatoris. Alia hæc videtur festivitas, forte qua compendium totius Vitæ venit legendum. In Horologio ad XIX Decembris: Visio S. Gregorii Illuminatoris. Eodem die in Diario: Visio Gregorii Illuminatoris in Vagarsciabat. De hac visione agitur in Actis cap. 10, dignaque sane est festivitate annua Armenorum, si vera sit. In Diario ad 2 Martii etiam legitur: Possessio sedis S. Gregorii. Agitur verisimiliter de Armeno, eiusque episcopatu. Et sane Ordinatio ejus festo celebrari potest ab Armenis: de illo tamen nihil in Horologio. Rursum in Diario ad IX Septembris ponitur, Descensus sancti Gregorii Illuminatoris. Insinuatur aliqua festivitas aut commemoratio martyrii: neque enim dubito, quin agatur de descensu in lacum, in quem injectus asseritur, ut moreretur, sicut S. Joannes apostolus in oleum fervens fuit immissus, cujus facti celebritas in Ecclesia peragitur die VI Maii. In Horologio de eo nihil invenitur. Ad facta S. Gregorii honoranda etiam spectat festivitas aut commemoratio, quæ, tacente Horologio, in Diario ad XXV Augusti ita memoratur: Et festum Deiparæ, quum Gregorius Illuminator idololatriam abstulit, & loco imaginis cujusdam feminæ, quam colebant, imaginem beatæ Virginis collocavit.

[7] [In Fastis item memorati filii & nepotes Gregorii, & rex Teridates.] Juvabit ex iisdem monumentis recensere & alia nonnulla, quæ ostendunt, quanti S. Gregorium faciant Armeni, aut ad Acta elucidanda utcumque conducunt. In Horologio ad 1 Decembris: Filiorum & nepotum S. Gregorii Illuminatoris. In Diario sic legitur: Patriarcharum filiorum & nepotum Gregorii Illuminatoris. In primo ad XXIX Novembris: Tiridatis regis Armeniæ; in altero: Tiridatis regis. Singulare est, quod in Diario solo ad XXV Octobris hoc modo legitur: Deploratio regni, quod Armenis excidit, & sacerdotii, quod a stirpe S. Gregorii Illuminatoris defecit. Duos in Actis attribui S. Gregorio filios, quos juvenis matrimonio junctus genuerit, alterumque ex iis fuisse episcopum, ejusque in primatu totius Armeniæ successorem, inferius videri in iis potest cap. 14 & 15. Alterum, in Actis similiter memoratum, tertium Armeniæ primatem fuisse asserunt Armeni, illique attribuunt filios, qui S. Gregorii hic dicuntur nepotes. Quod spectat ad regem Teridatem, adeo in Actis laudatur post conversionem, ut mirandum non sit, eum ab Armenis coli, si illa ex parte saltem vera sunt.

[8] [Memoria SS. Ripsimes, Gaianæ & Sociarum apud Armenos ad V & VI Octobris,] Verum propius ad propositum nostrum spectant sanctæ virgines Ripsime vel Ripsimia, quæ & Ripsimes a Latinis dicitur, ac Gaiana cum pluribus, de quibus una cum S. Gregorio agimus, quod ex eius Actis solum innotuerint. Prima ad V Octobris, altera cum reliquis ad sequentem diem in utroque monumento legitur, luxato tamen Gaianæ nomine. Ad V Octobris in Horologio, Ripsimæ; ad VI, Calamarum Virginum. Rectius in Diario ad V: Ripsimæ & sociarum Virginum; ad VI: Caitonæ, & sociarum Virginum. Rectius hoc loco utrique Virgini sociæ tribuuntur, cum utraque cum pluribus occisa legatur. Ad sextum autem memorari Virginem illam, quæ a Græcis & Latinis Gaiana vocatur, non dubito; etiamsi nomen Caitonæ & Calamarum notabiliter differat. Nam S. Gaiana uno die post S. Ripsimen in Actis occisa dicitur cum Sociabus tribus. Itaque innotescit ex qualicumque nominis similitudine, ex præcedente Ripsime, & ex Sociabus. Præterea nullo alio loco Gaianam in Monumentis illis Armeniacis invenio, cum tamen verisimile non fiat, Sanctam in illis prætermissam esse, aut sine nomine inter Socias computari.

[9] Magis corrupta sunt Ripsimes & Gaianæ nomina in Fastis Copticis. [apud Arabes & Coptitas ad XXX & XXVI Septembris:] Ex collatione tamen colligo, in iis etiam earum memoriam celebrari. In Arabico-Ægyptio, quod ex Arabico Latinum fecit Gratia Simonius, ad XXX Septembris nostri post S. Gregorium ita sequitur: Certamen sanctarum Rabsimis & Gaëtanæ martyrum. Hic nomina utcumque noscuntur, maxime cum sequantur post S. Gregorium. Verum magis difficulter cognoscuntur in Fastis Coptitarum apud Ludolfum, ubi ad XXIX mensis Æthiopici, sive ad XXVI Septembris nostri memorantur his verbis: Arsima & mater eius Agatha cum Virginibus. Attamen, ut jam suspicatus est ad illum diem Castellanus in Martyrologio universali, illæ ipsæ sunt Ripsime & Gaiana, ut colligo ex Martyrologio Coptico iam laudato, quod pro Inchofero factum est Latinum, sed stilo scabroso. Nam in illo ad eumdem diem commemorantur cum elogio, ex quo mihi post Acta S. Gregorii diligenter lecta omnino innotescunt. Prima ibi vocatur Arisima, quæ est Ripsime; altera Agaieta, quæ Gaiana. Additur: Et reliquæ Virgines, quæ fuerunt cum illa, & homines, qui fuerant omnes viginti duo. Et mox: Arisima autem variis modis tentata fuit ob suam pulchritudinem. Tum rex, qui illam frustra tentavit, & omnes postea crudeliter occidi curavit, vocatur Theidad, quod satis convenit cum Teridate, & numerus eorum septuaginta & duo, ex quibus viri supra dicuntur viginti & duo. Quæ de tormentis dicuntur, ab Actis etiam non multum abludunt, & in fine additur: Corpora autem eorum invenit sanctus Gregorius, & posuit illa in loco sacro. Quæ sepultura opinionem nostram omnino reddit certam. Ripsimen eodem die annuntiari in codice aliquo Usuardino, jam indicavimus in Prætermissis ad XXVI Septembris. Verba dabo inferius.

[10] Græci S. Ripsimen, Gaianam, reliquasque Virgines, [Elogium SS. Ripsimes & Gaianæ ex Menologio,] proferunt ad XXX Septembris, alias separato elogio, alias unæ cum S. Gregorio. In Menologio Basiliano his verbis annuntiantur: Certamen sanctarum martyrum Ripsimiæ, Gaianæ, & Sociorum. Tum hoc subjungitur elogium: Ripsimia martyr & Gaiana in regione Armeniæ virgines & sanctimoniales fuerunt: & Gaiana quidem anus, Ripsimia vero adolescentula, generis nobilitate & eximia corporis specie clara. Quamobrem Tiridates, cognita illius pulchritudine, impotenti captus amore, comprehensam ad nefandum adigebat amplexum. Sed factus Christi virtute voti sui impos, mœrore jacuit tamquam mortuus. Sanctam autem fugientem assecuti milites, Christum abjurare impellunt. Quod cum illa facere detrectaret, discissis ejus vestibus, ligatisque post tergum manibus, linguam ei præcidunt, oculos effodiunt, & corpus in ignem injiciunt. Paulo post gladio cæsa (Græce gladiis concisa) reddidit animam: & cum ea septuaginta Viri Christiani & triginta duæ feminæ interempti sunt. At sancta Gaiana, detracta prius e corpore toto pelle, contusisque saxo ossibus, capite damnatur. Eadem leguntur in Menologio Sirletiano, & in Menæis impressis de S. Ripsime & de numero Sociorum ejus, exceptis iis, quæ mox corrigam, paulo tamen diversa de S. Gaiana.

[11] [quod in variis notabiliter ab Actis dissentit,] Ex Actis quidem illa videntur deprompta, sicut & elogium, quod legitur in Synaxario Sirmondi, sed minus accurate, quamvis propius ad Acta accedat Synaxarium. Itaque singula ex Actis hic juvabit corrigere, ne quem decipiant dicta elogia. Primo Ripsime, Gaiana, & reliquæ Virgines, in Magna Armenia revera aliquo tempore vixerunt. Non cœperunt ibi virginitatem profiteri secundum Acta; sed ex ditione Romanorum in Armeniam fugerant. Secundo Actis consona sunt, quæ dicuntur de irrito conatu regis Teridatis ad virginitatem S. Ripsimiæ eripiendam, & de hujus fuga, in qua fuit comprehensa. At in Actis non legitur, quod in solo asseritur Menologio Basiliano, tunc compulsam fuisse Sanctam ad fidem ejurandam, ut secundum Acta potius pro castitate tuenda certaverit, quam pro fide, de qua necdum facta erat mentio. Ripsime autem, quæ prima est passa, his occisa dicitur tormentis. Primum præcisa est lingua, tum vestes laceratæ, & latera Virginis lampadibus adusta: mox acutis lapidibus venter apertus, & effusa viscera: oculi etiam adhuc spirantis evulsi, & sic aut mortua aut mox moritura a militibus fuit relicta, ut illi ad cædem aliorum progrederentur. Gladio cæsa in Actis non dicitur, nec in iis fit mentio de corpore in ignem injecto, sed solum de adustione corporis per admotas lampades, prout etiam intelligi debent verba Menæorum, & corpus ipsius usserunt. In Synaxario plusculum dicitur, sed standum est Actis, cum ex illis omnes hauserint. Etsi enim Acta nequeant habere magnam auctoritatem, ut videbimus: minor certe debet esse illorum auctoritas, qui post aliquot secula primis Actis alia addiderunt.

[12] [prout & Metaphrastes in quibusdam ab Actis vetustioribus recessit.] Præterea in Menæis & Synaxario dicitur Virginis corpus gladiis concisum, aut minutatim divisum, prout etiam verba Græca Menologii Basiliani, κατὰ μικρὸν τοῖς ξίφεσι κοπτομένη, minutatim gladiis concisa, non gladio cæsa. Attamen illud ipsum in primis Actis non legitur, sed solum in Metaphraste, qui ad urendum Virginis corpus lampadibus, quas solas Acta prima habent, etiam addidit ligna, ut clarum videatur, collectoribus Menæorum & Menologiorum Metaphrasten præluxisse, non Acta vetustiora. Quæ vero de numero Martyrum in illis monumentis leguntur, nec vetustis Actis, nec Metaphrasti sunt consona. Septuaginta Viros, & Mulieres triginta duas, præter Ripsimen & Gaianam, asserunt utrumque Menologium, Menæa & Synaxarium. At Acta antiquiora solum habent, plures quam septuaginta viros simul & mulieres fuisse apud Sanctas Ripsimen & Gaianam, sive cum illis ex ditione Romanorum fugisse in Armeniam; & ex illis plures venisse ad locum, ubi occisa est S. Ripsime. At non asserunt, omnes illos fuisse occisos, qui cum Gaiana & Ripsime in Armeniam venerant.

[13] [Omnes Martyres secundum Acta triginta septem,] Itaque omnes Martyres secundum Acta, consentiente etiam Metaphraste, fuerunt triginta & septem, mortemque obierunt tribus locis diversis. Prima fuit Ripsime, cui furor militum linguam præcidisse, corpus lampadibus adussisse, ventrem lapide acuto dissecuisse & viscera effudisse, ac demum oculos moribundæ effodisse legitur. Circa eumdem locum occisi sunt Viri & Mulieres triginta duo, qui S. Ripsimen in fuga erant comitati aut postea secuti. Hi militum gladiis occubuerunt. Deinde una ex Virginibus, quæ ægrotabat, eaque de causa non potuerat S. Ripsimen & reliquas sequi, occisa est eodem die in loco, ubi omnes Virgines habitaverant. Sequenti die cum duabus Virginibus capta S. Gaiana, jussu regis multa sustinuit tormenta, tandemque amputato capite vitam finivit, prout in Actis suo loco legi potest. Itaque triginta & quatuor passi sunt primo die, sequenti tres aliæ, & sic triginta septem habemus Martyres. Qui supererant ex omnibus, cum Gaiana & Ripsime in Armeniam profectis, fuga evadere potuerant. Quare septuaginta Martyres, qui in Menæis separatim annuntiantur, tamquam Socii S. Ripsimiæ, ad triginta duos, aut, addita ægrotante seorsum cæsa, ad triginta tres reducendi sunt. At duæ Mulieres, quæ post illos memorantur, credendæ sunt Sociæ S. Gaianæ. De die martyrii in Actis vetustioribus nihil legitur. Metaphrastes ait, Ripsimen & reliquos XXVI Septembris coronatos, sed verisimiliter ex conjectura aliqua incerta.

[14] Qui primus Ripsimen & Socias memoravit apud Latinos, [Hæ Sanctæ etiam apud Latinos memoratæ.] eamque codici Usuardino Hagenoyensi inseruit, Metaphrastem secutus est, ita scribens apud Sollerium nostrum in Usuardo ad XXVI Septembris: In Armenia maiore, sanctæ Rispinæ, reginæ & virginis. Quæ cum sprevisset connubia regis Armeniæ Thiridatii propter amorem Christi, cum pluribus aliis Virginibus, inauditis tormentis est occisa. Etiamsi corruptum sit nomen, & nimis liberaliter regina vocetur; nullum tamen est dubium, quin sit ipsa Ripsime, quam reginam vocaverit auctor, vel quod regia stirpe dicatur nata, vel quod expetita fuerit a rege. In eodem codice ad XXVII Septembris hæc leguntur: In Armenia, sanctæ Gaianæ viduæ, & alterius Virginis. At S. Gaiana in Actis asseritur Virgo, etiamsi subinde mater vocetur, quia ut mater alias regebat Virgines: passa etiam legitur cum duabus, non cum una sola. Galesinius utramque Martyrem cum Sociis memoravit ad XXIX Septembris, longumque eisdem texuit elogium, in quo occurrunt iidem fere errores, quos in Græcis iam correxi, ut necesse non sit illud recitare, aut eadem repetere. Pro die Galesinium secutus est Baronius in Romano Martyrologio. At rectius eas breviter commemoravit his verbis: In Armenia sanctarum Virginum Ripsimis & sociarum martyrum sub Tiridate rege.

§ II. Cultus S. Gregorii & Virginum: reliquiæ S. Gregorii pluribus locis honoratæ.

[Cultus S. Gregorii apud Armenos,] De insigni cultu S. Gregorii apud Armenos conjectura fieri potest ex pluribus festivitatibus, quas recensui num. 5 & seqq. Clemens Galanus in Opere de Conciliatione ecclesiæ Armenæ cum Romana part. 1 cap. 2 de cultu Sancti in Armenia pag. 39 addit sequentia: Ab Armenis autem singulis annis illius (Gregorii) ter agiter commemoratio; primum ejus martyrii, & injectionis in puteum, ubi quatuordecim delituerat annos: secundo egressionis e puteo, cujus occasione & ipsi e profundis idololatriæ tenebris egressi, ad fidei lumen pervenerant: tertio denique inventionis corporis ejus, quam illi solemnius, & præmisso quinque dierum jejunio, celebrare solent. Hæc ille, omissis festivitatum diebus, quos vellem adjectos. Inventio corporis, quam præcipuam dixi num. 5, celebratur die correspondente diei XXX Septembris nostri. Festivitas martyrii & injectionis in puteum, videtur designari illis verbis num. 6: Descensus S. Gregorii, quæ ponuntur ad IX Septembris. Festivitas egressionis a puteo, forte designata fuerit illis verbis num. 6 datis: Historia S. Gregorii illuminatoris, quæ leguntur ad XVIII Novembris. Plures ibi recensentur festivitates, sed tres iam dictæ forsan erunt totius gentis, reliquæ aut particularium solum ecclesiarum, aut minus celebres.

[16] [apud Græcos, ex quorum Officio ecclesiastico] Græci die XXX Septembris solemni Officio celebrant S. Gregorium Armenum, ut liquet ex Menæis & aliis eorum libris ritualibus etiam recentioribus. Multis ac plane magnificis in illo Officio elogiis celebratur S. Gregorius, & una cum ipso SS. Ripsime & Gaiana. Habemus & translationem Latinam in Vita Italica Bonuccii a pag. 148. Translationis auctor fuit Petrus Benedettus, presbyter Societatis Jesu, qui & alia multa ex Græcis Latina fecit. Principium hoc est: Sacram martyrum vestem sanguine purpuratam gerens, Sancta sanctorum ingressus es celeri gradu, o admirande Gregori, ubi lux ineffabilis, ubi divina gloria, ubi voces festum occinentes carmen: illic, sapientissime Gregori, laborum tuorum consecutus es præmia, & immarcessibilem coronam, divinumque paradisi domicilium. Non tuum sæva cruciatuum procella concussit animum, non diuturnus in obscura detinens fovea carcer, gloriosissime Pugil: sed ut lux in tenebris vanitatis periculorum plenis refulsisti, quos filios Dei effecisti, sapientissime Gregori, per lavacrum baptismatis, perque meliorem atque salutarem regenerationem, divinamque atque veram institutionem, ut Pontifex Deo afflatus. (Pro periculorum plenis lege periclitantibus, ut sensus sit clarior.) Sponsi immortalis, universorum Domini, amore succensa Ripsimia excoriata est, corporearumque affectionum ignobilem saccum continentiæ virtute conscidit: unaque cum illæ etiam veneranda certavit Gaiana, Virginumque ducens chorum, constanter in acie stetit, dejiciens veteris Evæ supplantatorem: quam meritis honoribus prosequentes, tuas, Christe, celebramus laudes. (Pro corporearumque lege, quæ prius corporearum) Reliqua omnia, quibus S. Gregorius, ut fortissimus Martyr, ut Doctor præstantissimus, ut idolorum Eversor, ut Armeniæ Apostolus, variis modis decantatur, brevitatis gratia prætermitto.

[17] [pauea recitantur elogia,] Post aliam Vitam, quam Gravina edidit Italice, data est alia collectio Canticorum, versiculorum, canonum, odarum, tonorum &c. in laudem S. Gregorii Armeniorum episcopi, quæ ex antiquo codice monasterii Cryptæ Ferratæ Græce primum exscripta, & sic in Latinum sermonem translata fuerunt, ut liquet ex testimonio inferius addito. Ex his pauca, quia omnia ex Actis composita sunt, breviter attingam. Primum laudatur Gregorius, ut Christi Hierarcha atque princeps sacerdotum, ut Ecclesiæ præstantissimus splendor, ut qui existentes in ignorantiæ errore reddidit filios lucis religiosis dogmatibus, ut omnium, in fide ipsum glorificantium, intercessor. Tum celebratur ut Martyr cum Gaiana ac Ripsimia. Mox ut qui prædicatione sua innumeras multitudines ad Christum adduxit, ac decies centena millia baptizavit, & idolorum abominationem expugnavit. Deinde conservatio Gregorii in lacu, & sanatio regis Teridatis decantatur.

[18] In altero cantico constantia S. Gregorii in multis ac diuturnis tormentis laudatur, [quibus etiam celebrantur Ripsime & Gaiana.] & mox SS. Ripsimiæ & Gaianæ virtutes & certamina perstringuntur. Eadem aliis semper & aliis verbis, ut in carminibus fieri solet, frequenter repetuntur. Itaque, missis reliquis, solum ex Ode septima subjungo nonnulla: Veluti alterum Paulum, Gregori, universa Armenia te habet ac veneratur: ac per te in Christum fidem cognovit: edocta est multis tuis sudoribus, Martyr: a vana idolorum affectatione cultuque liberasti. Tum de Virginibus: Mulieres duo (Deo legendum suspicor, aut duæ) dignæ viriliter se gesserunt, fide animas corroboraverunt: & carnem per Christum despicientes, contra idolorum errorem restiterunt, & nunc coronis exornatæ sunt. Hic videntur Virgines laudari, ut passæ pro fide; at in plerisque rectius celebrantur ob defensam virginitatem. Etsi enim procul dubio paratæ essent pro fide pati, non tamen in Actis leguntur sollicitatæ ad fidem negandam. Mitto reliqua, & solum observo, festivitatem S. Gregorii verisimiliter celebrari per totam ecclesiam Græcorum & Moscorum, idemque fieri suspicor per totum patriarchatum Alexandrinum & Antiochenum, cum in illorum Fastis eodem die commemoretur, ut dictum est. Verumtamen in Synaxario Sirmondi in fine prolixi elogii additur, Synaxim sive festivitatem S. Gregorii peragi, in sacra æde sancti Theodori martyris, quæ est prope Tetrapylum æreum, πλησίον τοῦ χαλκοῦ τετραπύλου. Ut locum inquirat, ubi fuit Tetrapylum æreum, multa disserit Cangius in Constantinopoli Christiana lib. 2 pag. 178 & 179. Fuerit ibi peracta festivitas Sancti majore solemnitate.

[19] Colitur etiam S. Gregorius Armenus aliquot locis in Ecclesia Latina ob reliquias ad illa translatas. [Reliquiæ S. Gregorii translatæ,] Priusquam id clarius explicem, juvabit huc transferre, quæ de reliquiis S. Gregorii tradit jam laudatus Galanus pag. 37. Relato Sancti obitu in solitudine, omnibus primum ignoto, & sepultura corporis per pastores, qui illud invenerant, ex Breviario Ordinis Prædicatorum Armeniorum hæc subjungit: Verum tempore Zenonis imperatoris apparuit Sanctus in somnis cuidam eremitæ, eumque monuit, ut inde corpus ipsius abducens, in propinqua civitate Tuordan sepeliret; quemadmodum & ille continuo fecit. Sed postea, cum Græcorum rescivisset hoc imperator, jussit illud transferri ex eo loco Constantinopolim, quadam solummodo parte ibidem relicta. His ex Breviario Armeno allatis, subjungit Galanus aliqua, de quibus ulterius agam num. 39. Hic tamen verba dabo: In hac vero sacrarum reliquiarum apud Armenios relicta parte puto utrumque fuisse lacertum, qui nunc auro gemmisque pretiosis ornatus, pluris est apud eos, quam omnes omnium divitiarum thesauri: & alter in Majoris Armeniæ civitate Vagarsciabat, in ecclesia patriarchali, olim sede ejusdem Gregorii: alter vero Siside in Cilicia, in templo item patriarchali sanctæ Sophiæ, magna colitur Armeniorum frequentia & devotione.

[20] Sed ex reliquiis, primo delatis Constantinopolim, indeque postea in Italiam, [& ex iis pars in cathedrali Neritonensi, caput Neapoli apud moniales,] brachium, in ecclesia cathedrali Neritonensi depositum, multis claret miraculis, præsertim in impetrandis a Domino pluviis civibus, qui propterea eumdem Martyrem sibi patronum elegerunt. Caput vero sacrosanctum cum catenis & fragmentis virgarum, quibus Vir Dei pro Christo ligatus, & cæsus fuerat, religiosissime asservatur Neapoli in illustri quodam cœnobio monialium S. Benedicti, in quo templum est antiquitate conspicuum, sacro ejusdem beatissimi Patriarchæ nomini consecratum, vulgo dictum, Santo Lighuor, nomen corruptum ex Armeno vocabulo Crichuor, quod interpretatur Gregorius. Huc solent interdum ad sui Patriarchæ caput venerandum ex Magna usque Armenia accurrere peregrini: quos & benigne suscipere, & votis eorum plene satisfacere, nunquam omittunt magnanimæ ac piissimæ moniales illæ: quarum profecto, sicuti præclara generis animique nobilitas satis in ea est celebris civitate, ita & per universam pariter Armeniam maximopere celebratur ipsarum accurata in pretiosis istis reliquiis excolendis honorificeque tractandis diligentia, pietas, religio; immo & humanitas quoque in dictos peregrinos Armenos.

[21] [ubi plures celebrantur Sancti festivitates,] Tum, post pauca verba, de cultu ait: Quo etiam die (XXX Septembris) celebratur festum illius a prædictis sanctimonialibus, & ab ecclesia Neritonensi, solemniter duplex primæ classis cum octava & Officio proprio: sed a clero Neapolitano, die prima Octobris ad libitum duplex minus. Ad hæc respicit auctor, quando inferius ita monet: Hæc ultima, inquit, præcipue dixerim, ut cunctis notum fiat Armenis, falsam omnino esse suorum hæreticorum calumniam: qui, ut eos ab obedientia Apostolicæ Sedis avertant, non cessant in vulgus jactare, nos Latinos sacrosanctum ipsorum patriarcham Gregorium non recipere: quamobrem opus habui sæpissime plerosque ex incauta plebe, qui mecum hac de re graviter querebantur, de calumniæ falsitate reddere certiores. Hactenus auctor, qui eadem de eausa & reliquas S. Gregorii apud moniales Neapolitanas & in ecclesia Neritonensi festivitates addere potuisset, nisi illæ postea fuissent abrogatæ, quod factum non existimo. Nam die XIII Junii celebratur Translatio S. Gregorii, ut apud nos ad illum diem fuit indicatum in Prætermissis. Alia rursum festivitas agitur XIII Octobris, eaque olim vocabatur Solemnitas depositionis. Festum vero XXX Septembris, vocabatur Eductionis de puteo. Habemus trium istorum festorum Officia anno 1631 Neapoli impressa. In quibus omnia fere sunt eadem, lectiones tamen diversæ. Tuno autem Depositio celebrabatur cum Octava die XIII Octobris.

[22] [videlicet die XXX Septembris præcipua cum Octava,] At nonnulla de his postea sunt mutata, ut colligo ex Officio, quod impressum est anno 1634, & rursum ex impresso anno 1636. De priore approbato hæc in fine leguntur: Præsens Officium, ab eminentissimo & reverendissimo domino Cardinali De Torres revisum & recognitum, sacra Rituum Congregatio approbavit, recitandum pro die XXX Septembris in civitate Neritonensi, & a monialibus sancti Gregorii civitatis Neapolitanæ sub ritu duplici primæ classis, & cum Octava, prout in Octavario Romano; & a clero per civitatem Neapolitanam ad libitum die prima Octobris sub ritu duplici minori sine Octava juxta rubricas. Datum hac die XXVI Septembris 1634. Subscriptum est. C. Episcopus Portuen. Card. Pius. Et inferius: Julius Rospigliosus secret. Ex hoc jam habemus, præcipuam festivitatem cum Octava tunc positam fuisse die XXX Septembris. Post impressum anno 1636 Officium, aliud decretum, ab eodem Cardinali subscriptum, sic inchoatur: Sacra Rituum Congregatio prohibuit, tam in civitate Neritonensi, quam in civitate Neapolitana, & ubivis locorum, omnem aliam recitationem Officii proprii pro die festo S. Gregorii Armeni ejusque Octava, quam revisam & approbatam per hanc eandem sacram Congregationem sub die XVI Septembris 1634, id est, decreto mox dato.

[23] At abrogatas non esse alias festivitates, sed solum alia Officia, [aliæ ad XIII Octobris & XIII Junii sine Octava. Hymnus] colligitur ex observatione, quæ post hoc Officium rubris litteris subjungitur, & sic habet: In diebus XIII Octobris, & XIII Junii, Officium prædictum recitatur, sicut in die XXX Septembris, absque Octava. Concessum porro est monialibus prædictis, ut id Officium reduceretur ad formam monasticam, & sic pro iis imprimeretur. In laudato Officio præter lectiones, quæ ex Actis per Metaphrastem scriptis compositæ sunt eo modo, ut facta reliquis magis incredibilia breviter tantum attingantur, multa reperiuntur Sancto propria, videlicet omnes antiphonæ, hymnus, oratio. Hymnus autem ad Vesperas hic est.

Lux o decora, Gregori,
Nostris refulge mentibus,
Te prævio, videbimus
Solem perennem gratiæ.
      Tu clara gemma præsulum,
Excellis inter martyres,
Longos per anni circulos
Tormenta passus horrida.
      Tu voce curans corpora,
Cæcasque mentes inclytus
Illuminans miraculis,
Nutu fugasti dæmones.
      Bonis procul fugacibus,
Amplexus es cælestia,
Spretorque mundi, cælitum
Gaudes potitus præmiis.
      Deo Patri sit gloria,
Ejusque soli Filio,
Cum Spiritu paraclyto
Nunc & per omne sæculum.

[24] Antiphonæ ad Vesperas & laudes hæ sunt. Prima: [& alia quædam ex Officio] Gaude Mater Ecclesia, adsunt festa solemnia Armeniæ Pontificis & martyris Gregorii. 2. Lapide ad collum alligato, prædicabat Gregorius Dominum Jesum Christum. 3. Sollicitus pastor gregis Christi fuit Gregorius, ac strenuus dæmonum debellator. 4. Idolorum templa destruxit, & sanctis Martyribus nobiles basilicas ædificavit. 5. O lux Armeniæ, qui martyrio coronari, & inter pontifices numerari digne meruisti. Ad Magnificat in primis Vesperis: O lux Ecclesiæ, doctor veritatis, pontifex Armeniæ, norma charitatis, prædicator gratiæ, deprecare pro nobis Filium Dei. Alleluia. In primo Nocturno 1. Probatus in Christo & perfectus inventus est, ideo data est illi gloria æterna. 2. Præcepto regis non obedivit Gregorius, coronas laureas diis offerri præcipientis. 3. Præco salutis doctrina Euangelica Armenos erudivit. In 2 Nocturno 1. Suspensus in equuleo Gregorius, laudabat Dominum Salvatorem. 2. Glorificavit eum Dominus in conspectu regis, & ostendit illi gloriam suam. 3. Quasi sol refulgens, sic effulsit Gregorius in templo Dei. In tertio Nocturno 1. Fuit magnus in Armenia magna, maximus in salutem electorum Dei. 2. Directus est divinitus in pœnitentiam gentis, & tulit abominationem impietatis. 3. Virtutes multas & miracula per beatum Gregorium Dominus fecit. Alleluia.

[25] Responsoria sunt cum Psalmis de communi Martyris præter octavum, [recitantur.] quod sic habet: Gaudet in cælis beatus Gregorius Armeniæ pontifex, gloria & honore coronatus, qui pro Christi nomine varios & graves sustinuit cruciatus. ℣ Dedit illi Dominus fortitudinem, & usque in senectutem permansit illi virtus &c. Ad Benedictus hæc est antiphona: O Pastor egregie Gregori, lux Armeniæ, qui radiantem lumine cum angelorum agmine Regem vidisti gloriæ, vota precantum suscipe, qui laudes tuas hodie personant. Ad Magnificat in secundis Vesperis: O Gregori martyr Christi, esto memor nostri, ut tuis precibus adjuti, æterna gaudia mereamur consequi. Alleluia. Oratio demum hæc legitur: Deus, qui per beatum Gregorium, pontificem & martyrem tuum, Armeniæ gentis populum regemque veræ fidei lucem recipere tribuisti, da Ecclesiæ tuæ de tantis gaudere triumphis, & apud te meritis ejusdem & precibus adjuvari. Per Dominum. &c. Hæc omnia, quæ saltem probabilia sunt, & pleraque satis certa, colligere volui, ut studiosus lector, quem nimiæ Actorum exaggerationes merito offendent, præcipua Sancti decora hic habeat collecta.

[26] [Sanctus Neriti, ubi reliquiæ, patronus & Officio etiam menstruo cultus.] Quæ hactenus dicta sunt de cultu S. Gregorii in ecclesia Neritonensi, ortum habuerunt ex Sancti reliquiis eo olim delatis. Nam, acceptis Neriti S. Gregorii Armeni reliquiis, hic specialis ab eo populo electus est patronus, ut dicitur in documentis Mss. Neritonensibus, quæ anno 1718 huc missa fuerunt. In iisdem asseritur, monachas Græcas Ordinis S. Basilii, ob persecutiones in Oriente & Armenia vigentes contra Catholicos, fugisse per mare versus Italiam, secumque tulisse corpus S. Gregorii Armeni, & cum eo appulisse Neritum, ibique optime exceptas fuisse, & in gratiarum actionem ex allatis reliquiis donasse Neritonensibus brachium dexterum S. Gregorii Armeni. Tempus, quo res peracta esset, non additur. Bonuccius in Vita pag. 132 existimat, rem ita fere peractam esse sub Constantino Copronymo, ex mera verisimiliter conjectura, creditque præterea cum Galano, cujus verba num. 20 data, prius Constantinopolim translatum fuisse corpus, indeque fugisse moniales; reliquias vero Neritonenses vocat carpum. Addit laudatus scriptor, uti etiam habent dicta documenta Mss., Neritonensibus a sacra Rituum Congregatione demum fuisse concessum, ut, præter festivitates ante dictas, semel singulis mensibus Officium S. Gregorii peragere liceret. Hoc obtinuit illustrissimus dominus Antonius Sanfelicius, tunc episcopus Neritonensis, anno 1712 secundum documenta nostra, aut 1713 secundum Bonuccium.

[27] [Occasio, qua reliquiæ Neapolim translatæ, minus certa.] Porro in laudatis documentis ulterius asseritur, reliqua Sancti ossa, & instrumenta aliquot martyrii ab aliis monachis & monialibus Neapolim translata esse. Baronius in Annotatis ad Martyrologium die XI Junii, occasione translati Romam corporis S. Gregorii Nazianzeni de translatione S. Gregorii Armeni opinionem suam ita exponit: Eadem autem exigente occasione (nempe fuga sanctimonialium, pudicitiæ suæ consulentium) aliæ sanctimoniales ex Oriente profugæ, deferentes & ipsæ secum ecclesiæ suæ sacra pignora, reliquias venerandas, & inter alias sacrum caput S. Gregorii Armeni episcopi, cum appulissent ad litus Campanum, a Neapolitanis honorificentissime exceptæ sunt; erectoque templo in honorem tanti Episcopi, ac monasterio superaddito, ibidem sancte pieque vixerunt: quibus succedentes Neapolitanæ virgines, usque ad præsens sæculum sub habitu & regulis S. Basilii vixerunt; licet postmodum, cum Latinas sub Latinorum monachorum regulis monasticam vitam colere, congruere magis esset visum, & ipsæ se Benedicti regulis subdiderint. Hæc autem, Neapoli cum essem, ex antiquis ejusdem ecclesiæ monumentis didici. Hæc Baronius, cui recentiores Vitæ S. Gregorii scriptores fere consentiunt de occasione translatarum Sancti reliquiarum Neapolim. Hæc tamen pro certis habere non possumus. De origine & antiquitate monasterii monialium S. Gregorii plurima adduxit Gravina in Vita part. 2, quæ prætermitto, cum nequeam ex illis eidem certam attribuere epocham, aut magis confirmare relatam modo translationis occasionem.

[28] De numero reliquiarum, quæ servantur Neapoli, [Caput Neapoli apud moniales cum aliis; aliæ] non video omnes consonare. Baronius in Annotatis ad XXX Septembris eas sic recenset: Hujus (Gregorii) venerandum caput, una cum catenis, quibus vinctus, & virgarum fragminibus, quibus cæsus est, Neapolim ex Oriente translatum, in nobili ecclesia in ejus honorem erecta apud sanctimoniales, Ordinis S. Benedicti, olim autem S. Basilii, religiosissime asservatur. Eædem tantum reliquiæ enumerantur in Officio ante laudato his verbis: Ejus sacras reliquias Christiani, ex Armenia ab hostibus capta fugientes, in Italiam transtulerunt, & Neapoli sacrum ejus caput cum catenis, quibus vinctus, & virgarum fragminibus, quibus cæsus fuerat, deposuerunt in nobili ecclesia in ejusdem honorem erecta; brachium vero in ecclesia cathedrali Neritonensi. Aliunde tamen dicendum videtur, plures alias S. Gregorii reliquias servari Neapoli, dictasque solum memorari in Officio, quod magis innotuerint, & serventur apud illos, quibus Officium fuit concessum. Certe in documentis Mss. Neritonensibus asseritur, corpus in Italiam translatum, brachium Neriti relictum, ex translatis Neapolim caput monialibus cessisse, & reliquum corporis ecclesiæ S. Laurentii, quæ est Franciscanorum Conventualium.

[29] Hisce consentit Josephus Antonius de Fabritiis in Vita S. Thomæ Italica, [particulæ in aliis ecclesiis. At caput aliquo tempore fuit] cui inseruit enumerationem reliquiarum regni Neapolitani. Nam pag. 130 hæc scribit Italice, quæ reddo Latine: In ecclesia S. Laurentii patrum Minorum Conventualium est corpus S. Gregorii episcopi Armeniæ. Non intelligi totum corpus, sed ossa aliquot, quæ corpus more multis usitato vocantur, liquet ex aliis ejusdem scriptoris locis. Certe pag. 142 caput & alias S. Gregorii Armeniæ reliquias attribuit dictæ ejusdem monialium ecclesiæ, vulgo S. Liguoro nominatæ. Præterea pag. 112 enumerans reliquias, quæ conservantur in sacello ecclesiæ cathedralis, quod vocatur Thesaurus, sic habet: Pars illarum reliquiarum S. Gregorii episcopi Armeniæ, quæ conservantur in Ecclesia, dicta S. Liguoro. Jam vero quot sint ossa & qualia, quæ haberi dicuntur in ecclesia S. Laurentii, non discutiam. Id tamen observo, ipsum quoque S. Gregorii caput ibi fuisse sub initium seculi XVII, notabilique tempore in illa ecclesia permansisse, prout refert Gravina in Vita Italica part. 2 cap. 4. Quærit ibidem per conjecturas, quo id modo contigerit, cum constet, caput antea conservatum fuisse in ecclesia monialium, ut indubitatum fit vel ex solo Cardinalis Baronii testimonio: Baronius enim caput monialibus attribuit, scripsitque annis fere quinquaginta, priusquam illud postea monialibus fuerit restitutum.

[30] Itaque laudatus Gravina, qui scripsit paulo post capitis restitutionem, [in ecclesia S. Laurentii, relatumque est ad moniales anno 1628.] conjicit sacrum Gregorii caput Religiosis Conventualibus commissum fuisse a monialibus pro custodia, sed tanto tempore in illorum ecclesia mansisse, ut jam suum illi crederent, & restituere detrectarent. Adeo tamen institerunt moniales apud Superiores Conventualium, ut restitutio fuerit facta, intercedente permutatione, cum aliqua ex reliquiis S. Laurentii. Quare, teste Gravina pag. 185, anno 1628, dio VII Octobris, prædictum caput traditum fuit Guardiano Conventualium Paulo Barensi, & ab eo, die IX ejusdem mensis, præsentibus viris aliquot illustrissimis, portatum ad monasterium monialium, ubi magno cum gaudio exceptum fuit ab abbatissa Eleonora Pigniatella. Sequenti anno 1629, die VI Februarii latum fuit Decretum de idenditate capitis S. Gregorii archiepiscopi Armeniæ, quod impressum apud Gravinam legitur die IX ejusdem mensis. Hoc decreto Alexander Lucianus,… Cardinalis Boncompagni archiepiscopi Neapolitani auditor, & in hac causa Judex ab eodem deputatus, præmisso debito examine, declaravit, legitime constare, dictum caput, quod erat redditum, & aliam reliquiam, … esse caput & reliquiam sancti Gregorii martyris, episcopi Armeniæ Majoris. Idem declaravit de reliquia S. Laurentii a monialibus reddita, & utriusque debita veneratio permittitur.

[31] [Incertam; an corpus fuerit Constantinopoli.] Hæc sufficiant de reliquiis Neapolitanis, de quibus aliqua manent incerta, nimirum utrum eo allatæ sint recta ex Armenia, an vero prius Constantinopolim fuerint delatæ, ut credidit Galanus num. 19 laudatus. Hoc vix credere possum, cum ea de re apud scriptores rerum Constantinopolitanarum nihil inveniam, nec ullam mentionem de ecclesia aliqua S. Gregorii Armeni, cum verisimiliter hæc ædificata fuisset Constantinopoli, si eo delatum fuisset corpus. Itaque incertum mihi est, unde memorata reliquiæ Neapolim venerint. Æque incertum videtur, unde suas acceperint Neritonenses, quæ facile Neapoli eo mitti potuerunt. Mox enim videbimus, in Armeniam ipsam, indeque in Persidem Sancti reliquias Neapoli acceptas pervenisse. At pauca prius dicenda sunt de cultu Sancti Liburnum propagato per ipsos Armenos.

[32] [Ecclesia magnifica S. Gregorio Liburni dicata,] Bonuccius in Vita S. Gregorii Armeni cap. 13 refert, se Liburni vidisse templum magnificum, sub initium hujus seculi S. Gregorio dicatum. Fundamenta sacræ hujus ædis jacta sunt anno 1701, ut habeo ex notitiis Mss. huc Neapoli olim transmissis. Fundator fuit nobilis Armenus, quem ait Bonuccius descendisse ex stirpe Theodati Oglanchescise, principis in Albania, eique multos honores fuisse, variaque privilegia concessa ab Innocentio Papa XII: nam & civis Romanus, & comes Lateranensis, & eques militiæ auratæ ab Innocentio creatus est, prout etiam habent notitiæ nobis transmissæ, quæ similiter habent, ex Theodato Albaniæ principe oriundum fuisse Agam ecclesiæ fundatorem. Nomen ejus erat Aga Matthùs Terterenz & Oglanchescise, immensamque pecuniæ summam pro constructione dicti templi expendere debuit, cum & multa fuerint in eo ex pretioso marmore constructa, & alia enumerentur plane magnificæ in descriptione Italica, quam in notitiis huc missis habeo. Illam brevitatis causa omitto, præsertim cum nesciam, an post mortem baronis Armeni, qui defunctus est anno 1709, & nonnulla adjungere volebat ornamenta, forte alia quædam adjecta non fuerint.

[33] [in qua divina Officia obeunt missionarii Armeni.] In dicta ecclesia anno 1718, quo illæ notitiæ ad Janningum nostrum missæ fuerunt, divina officia obibant missionarii Armeni ex collegio de Propaganda fide. Geminam inscriptionem in laudem fundatoris positam ex iisdem notitiis huc transfero. Prima supra ejusdem sepulcrum sic habet: Agà de Matthùs Oglanchescise Armeno, Disæ & Cuciabas baroni, auratæ militiæ equiti, Lateranensis palatii comiti, summis principibus caro, & templi hujus conditori amplissimo, Armenorum natio, maximis eius devincta meritis, hoc grati memorisque animi monumentum posuit. Obiit Idibus Septembris anno S. MDCCIX, ætatis suæ LXXIV. Altera in frontispicio porticus posita ita sonat: Templum hoc Agà de Matthùs, comes & baro Armenus, vir præstantia & celebritate eximius, ut cultus Dei, & Catholica fides a piis civibus Liburnensibus, & in primis a natione Armena, in dies magis augeretur, ac omnium totius orbis hominum, ad hanc urbem advenientium, animus cælestem portum facilius appeteret, ingentibus propriisque impensis a fundamentis magnificentissime erexit anno MDCCI. Tanti beneficii memores Armeni hoc perenne grati animi monumentum posuere. Hactenus de magnifico illo templo, quod duodecim monachis & episcopo Armeno destinaverat fundator, sed morte præventus omnia exsequi non valuit.

§ III. Alia quædam de cultu, reliquiis, & ecclesiis SS. Gregorii, Ripsimes & Gaianæ apud Armenos in variis regionibus.

[Ad preces missionarii apud Armenos] Necesse modo est, ut regrediamur tantisper in regiones Orientales, & addamus nonnulla de cultu Sanctorum nostrorum ex litteris Missionariorum. Laudatus Bonuccius in fine Vitæ pag. 200 recitat Epistolam P. Jacobi Villotte, missionarii Societatis Jesu, anno 1712, die XVII Novembris, datam ad illustrissimum dominum Antonium Sanfelicium, episcopum Neritonensem. Cum illa & de reliquiis Sancti agat, & de cultu ejus variis locis, ubi degunt Armeni, totam huc transfero: Illustrissime Domine. Quoniam hoc mihi onus imposuit illustrissima vestra dominatio, ut de cultu, D. Gregorio Armeniorum patriarchæ ab Armeniis deferri solito, nec non de reliquiis ejusdem Sancti, ante annos circiter XVIII in Armeniam transmissis ad patres Societatis Jesu, si quid rescirem, illud ei paucis declararem, tam piis illustrissimæ dominationis vestræ mandatis libenter obtempero.

[35] Anno MDCXCII, cum agerem Erzerunti, quæ præcipua Majoris Armeniæ civitas est Turcicæ ditionis; [Neapoli in Armeniam transmissæ S. Gregorii reliquiæ,] videremque Armeniorum, qui illic magno numero degunt, in addiscendis Christianæ legis institutis singulare studium, sic ut plerique, eiuratis Monophysitarum erroribus, sanctæ Romanæ Ecclesiæ nomen darent; ego fovendæ augendæque illorum pietati Romam litteras dedi ad patrem e Societate mihi in primis amicum, enixeque rogavi, ut insignes aliquas D. Gregorii, primi Armeniorum patriarchæ reliquias, ex iis, quæ Neapoli asservabantur, impetraret, & ad me transmitteret Erzeruntem. Sic enim existimabam Armeniis ad amplectendam fidem orthodoxam maximum incitamentum fore, si coram venerari possent reliquias sui sanctissimi Patriarchæ, a quo se primum fidei lucem accepisse gloriantur: unde illum Illuminatorem vulgo appellant. Romæ dum res agitur, labitur annus integer, tandemque anno MDCXCIV, die VIII Decembris, ad me pervenerunt Erzeruntem tam diu exspectatæ reliquiæ, cum litteris testimonialibus eminentissimi ac reverendissimi Domini Jacobi, tituli SS. Petri & Marcellini presbyteri Cardinalis Cantelmi, archiepiscopi Neapolitani, qui ad PP. Societatis Jesu, in utraque Armenia missionarios, prædictas reliquias transmiserat, instante pro iisdem missionariis illustrissimo domino Antonio Sanfelicio, tunc temporis canonico metropolitanæ ecclesiæ Neapolis, nunc autem episcopo Neritonensi, ubi patronus principalis est idem D. Gregorius Armeniorum episcopus.

[36] [indeque Constantinopolim delatæ,] Accingebam me tunc temporis ad iter Constantinopolitanum, componendis negotiis quibusdam, quæ ad missiones pertinebant. Sacrum pignus detuli mecum Constantinopolim, ubi reliquiis ab illustrissimo ac reverendissimo domino Gaspare Spiga, Constantinopolitano episcopo & patriarcha vicario rite recognitis & approbatis, primus illis honos deferri denique cœpit XV Augusti, qui beatissimæ Virgini in cælum Assumptæ sacer est, anni MDCXCV Galatæ, quod Constantinopolis suburbium est, in templo S. Benedicti missionis patrum Societatis Jesu. Sacrum solemne fecit doctor Armenius: concionem habuit doctor alter ejusdem nationis. Confluxerat in templum nostrum infinita Armeniorum multitudo: qui, peracto Sacro, non stantes, sed reptantes in genibus accesserunt ad altare viri ac mulieres, singularique reverentia ac pietate Illuminatoris sui sacras reliquias deosculati sunt ac venerati.

[37] [tandem in Perfidem transferuntur, & prope Ispahanum] Elapsis deinde annis quatuor, cum Constantinopoli rediissem Erzeruntem, atque inde profectus essem Ispahanum, quæ Persarum imperii & primaria & regia civitas est; quoniam maximum illic esse videbam Armeniorum numerum, religionisque officia longe liberius splendidiusque exerceri tuto posse, quam Erzerunti; statui sacras divi Gregorii reliquias addicere templo S. Josephi missionis Societatis Jesu in splendidissimo Ispahanensi suburbio, quod Julfa dicitur, ubi Armenii omnes habitant. At vero hoc unum me angebat, quod inclusæ essent reliquiæ in theca parva argentea adeo humili, ut super altare posita vix appareret. Quare summopero desiderabam illam transferri in thecam aliam altiorem: unde adstantium oculis facilius pateret. Votis meis favit Deus optimus maximus. Exeunte quippe vere anni MDCXCIX Ispahanum pervenit illustrissimus ac reverendissimus dominus Petrus Paulus Palma, Ancyranus archiepiscopus, a sacro Carmelitarum Discalceatorum Ordine assumptus, qui in aula regis Persarum tum summi Pontificis tum etiam imperatoris legati munere fungebatur. Egi cum illo de translatione reliquiarum, quam se libentissime facturum ultro promisit.

[38] [in colonia Armenorum Julfa deponuntur in ecclesia Societatis Jesu.] Tunc ego curavi confici thecam, ut in illis regionibus, satis elegantem: dieque XVIII Octobris anni MDCXCIX facta est solemnis reliquiarum translatio. Aderant Armenii bene multi: habita est in templo nostro supplicatio publica, in qua divi Gregorii reliquiæ sub baldachino ab illustrissimo archiepiscopo deferebantur: baldachinum sustentabant a quatuor angulis Armenii quatuor nobilitate præcipui, quibus adstabant cum facibus e primatibus alii quatuor: sequebatur populi numerosissima multitudo, totusque ille dies plenus fuit spiritualium gaudiorum. Eædem sacræ reliquiæ in prædicto Societatis Jesu templo honorifice asservantur, & ab Armeniis religiosissime coluntur. Festum S. Gregorii ibidem celebratur I Octobris: Officium sub ritu duplici cum Octava. Sequitur subscriptio. Pauca modo veniunt observanda. Julfa, alias Sulfa aut Zulfa, suburbium Ispahanense hic dictum, ab aliis vocatur civitas, eaque justæ magnitudinis, media circiter pedestris itineris hora Hispahano dissita. Est colonia Armeniorum, quam eo traduxit rex Persarum Abas, qui seculo XVI & XVII Persidem diu administravit, eaque colonia in urbem non modicam excrevit. De ea ulterius consuli possunt Dictionaria geographica, & Monumenta Missionum Societatis Jesu in Oriente, Gallice scripta, tom. 3 pag. 48.

[39] In laudatis monumentis alia quædam ad propositum nostrum conducunt. [Ecclesia patriarchalis Armeniæ S. Gregorio dicata,] Galanus num. 19 laudatus ait, ex reliquiis S. Gregorii in Armenia fuisse relictum, ut existimat, utrumque lacertum. Alterum ex his ponit in Maioris Armeniæ civitate Vagarsciabat, in ecclesia patriarchali, olim sede ejusdem Gregorii. Recte eas reliquias collocat in ecclesia patriarchali: at civitatem Vagarsciabat nullus hodie inveniet, cum non amplius exsistat civitas ipsa, sed eo loco, ubi fuisse creditur, amplum sit monasterium, in quo habitat Maioris Armeniæ patriarcha, ut ipse Galanus alio loco explicat. Princeps hujus monasterii ecclesia, eaque patriarchalis, dicata est S. Gregorio. Audiamus itaque de illo monasterio Missionarios Armeniæ, qui accurate omnia investigarunt, & in Monumentis laudatis tom. 3 pag. 42 hæc Gallice dedit Monierus: Tribus milliaribus Gallicis ab Erivano versus Erzeruntem situm est celebre monasterium Ichmiadzin vel Echmiadzin, quod etiam nominatur Monasterium Trium Ecclesiarum, locus ordinariæ habitationis patriarchæ Armeniæ. Erivanum, aut Erivan, metropolis est ditionis Persarum in Armenia, & Erzeruntum, vulgo Erzerom, vicissim ditionis Turcarum; situmque est monasterium in ditione Persica.

[40] Constat quatuor amplis ædificiis, quæ vastam formant aream, [eaque vetusta: ibidem alia S. Ripsimes, alia S. Gaianæ.] longam magis quam latam, in qua basilica patriarchalis ædificata est structura vetusta & solida ex lapide sectili… Echmiadzin etymologia sua significat Descensum Filii Unigeniti, quia secundum vetustam traditionem Jesus Christus in illo loco apparuit S. Gregorio Illuminatori, Armeniæ apostolo, cui dedicata est ecclesia. Pro certo etiam in illa regione creditur, Teridati, primo Armeniæ regi Christiano, in illo loco fuisse palatium, idque illum cessisse S. Gregorio: & palatium istud fuisse in medio magnæ urbis regni metropolis, cui nomen erat Vagarsciabat: cujus tamen nullum superest vestigium. Ecclesia monasterii tenebrosa est, sed dives vasis sacris & ornamentis. Quandoquidem illa præcipuæ venerationi sit Armeniis, populus in pietatem propensus liberaliter subministrat ad eam ornandam… Duæ aliæ hujus monasterii ecclesiæ sunt extra ejus ambitum. Altera dedicata est S. Caienæ (nobis Gaianæ) altera S. Ripsinæ (nobis Ripsimæ.) Traditio habet, duas hasce Sanctas fuisse nobiles virgines Romanas, easque, ut crudelitati Diocletiani se subducerent, fugisse in Armeniam cum aliis viginti tribus &c. Deinde pag. 135 de Philippo Armeniæ patriarcha Catholico, cujus initium refertur ad annum 1632, idem scriptor refert, ab eo instauratam fuisse ecclesiam SS. Ripsimæ & Gaianæ. An ibidem loquatur de ecclesia alia, utrique simul dicata, ignoro. Forte utraque simul reparata est, & scriptor lapsu memoriæ ecclesiam dixerit pro ecclesiis: qui lapsus etiam facilius editori obrepere potuit. Galanus cap. 14 ait, suo tempore templum S. Ripsimes adhuc integrum fuisse, at S. Gaianæ fuisse semidirutum, ut hoc fortasse instauratum sit.

[41] [Brachium S. Gregorii in Armenia servatum: de altero quæritur.] Hæc mihi interim sufficient de loco, ubi brachium sancti Gregorii Galanus memoravit, & de ecclesiis Sanctorum nostrorum ea occasione repertis. Nunc dicenda sunt aliqua de pignore illo sacro. Laudatus Missionarius, qui non modo loca illa diligenter lustravit, sed historias Armenorum pari diligentia perscrutatus est, pag. 76 cum Galano consentit de reliquiis S. Gregorii sub Zenone imperatore translatis ad civitatem Tuordan, quam Gallice Tuertan vocat, indeque Constantinopolim. At non excipit duo brachia, prout non excipiuntur in Breviario per Galanum laudato. De relictis vero in Armenia reliquiis hoc solum dicit: Dextera manus Sancti petita fuit pro monasterio Echmiadzin, ubi etiamnum hodie conservatur & honoratur. Quapropter ambiguum mihi est, an alia reliquiarum S. Gregorii pars, quam Siside in Cilicia collocavit Galanus, ibidem revera sit, aut præterito seculo, quo ille scribebat, omnino fuerit. Cum enim inveniam, illam ipsam manum, quam in patriarchali Majoris Armeniæ ecclesia esse diximus, aliquando Sisidem in Ciliciam fuisse translatam, ibique longo tempore mansisse, suspicio mihi oritur, errorem Galano obrepere potuisse, ut existimaret, idem sacrum pignus, quod Siside olim fuerat, perpetuo ibidem mansisse. Civitas illa, quæ seculo XIII & XIV regum Armenorum erat metropolis, destructa fuit per Saracenos, & vix nomen habet hoc tempore.

[42] [Ecclesia patriarchalis creditur exstructa seculo VII,] Itaque ex compendio historico patriarcharum Armeniæ, quod concinnavit laudatus Missionarius, vicissitudines dictæ S. Gregorii manus examinabimus, unaque considerabimus catalogum patriarcharum Lequieni. De reliquiis Neapoli & Neriti servatis consentit cum Galano, aliisque iam adductis. De reliquiis S. Gregorii pag. 86 ait, a Kiut, decimo tertio patriarcha Armeniæ, sedem patriarchalem fuisse positam in civitate Thevin, eoque translatas Sancti reliquias. Consentit Lequienus in Oriente Christiano tom. 1 Col.ubi Citum vel Kiut patriarcham vocat, urbemque Thevin, Græcis Tiven aut Tiben, putat esse Erivanum. Hoc incidere debuit in seculum V juxta ordinem, quem sequitur. Quod vero habet pag. 90, ad seculum VII spectat: Nierses III ædificavit palatium patriarchale in Echmiadzin. Itaque tunc eo verisimiliter portata fuit manus S. Gregorii. De ecclesia patriarchali per Niersem III constructa consentit Lequienus Col.allatis ex Armenorum Historia, sive ex Galano, his verbis de Nierse: Quapropter ædificavit magnificentissimum illud gregis rationalis ovile in urbe Vagarsciabat. Hoc de monasterio sive palatio patriarchali recte exponit Lequienus.

[43] [alia S. Gregorii ecclesia in loco carceris: alia verisimiliter SS. Ripsimes & Gaiana.] Verum Historia Armena ad propositum nostrum addit: Ecclesiam quoque in loco purgatorii sancti Martyris in civitate Ardasciat, & templum aliud in urbe Thein. Post Galanum de loco primo hæc annotat Lequienus: Purgatorium dicitur puteus, in quo vir sanctus (nempe Gregorius) annos quatuordecim ab illo rege (Teridate) variis modis afflictus traditur. At rectius ipsa Galani verba dedisset Lequienus: sic enim non dixisset, variis modis in puteo afflictum fuisse Gregorium. Nam Teridates Gregorium in puteo non afflixit variis modis, cum ne vivere quidem eum novisse tradatur. Jam vero dubitandum non videtur, quin illa ecclesia S. Gregorio fuerit dicata, cum in loco supplicii eius sit constructa. De templo in urbe Thein dicere nequeo, an similiter sacrum fuerit S. Gregorio. At paulo ante in Chomita vel Chomida, patriarcha schismatico, Historia Armena dicit apud Galanum pag. 185: Hic exstruxit Avan prope ecclesiam SS. Ripsimis & Sociarum. Verba sic Latine dedit Lequienus: Hic exstruxit prope Avan ecclesiam SS. Ripsimæ & Sociarum. Alia hæc videtur ecclesia ab iis, quæ prope monasterium patriachale ædificatæ sunt, & singulæ singulis dicatæ. Forte illa erit, quam seculo XVII instauratam diximus num. 40. Breviter etiam hic observare liceat, apud Galanum pag. 191 sine idonea ratione Teridati attribui constructionem trium ecclesiarum, quæ sunt in Echmiadzin.

[44] Anno 1060 aut circa illum annum, ut habet Historia Armena, [Sedes patriarchalis translata & cum ea brachium S. Gregorii:] & observant Galanus, Lequienus, & laudatus Missionarius, ob Turcarum populationes, sedes patriarchalis ex Armenia Sebastiam Cappadociæ translata fuit; indeque anno 1171 Sisidem in Ciliciam, ut iidem rursum consentiunt. De allatis simul S. Gregorii reliquiis consonant Missionarius noster pag. 102 & Lequienus Col.At prior Gregorio patriarchæ, alter Niersi ejus decessori translationem attribuit. Alter quoque civitatem Sis, aut Sisidem, Minori Armeniæ tribuit, alter Ciliciæ, quia erat in regno Minoris Armeniæ, quod eodem seculo resuscitatum erat, & principem habebat Catholicum, eaque procul dubio fuit ratio sedem eo transferendi ex ditione imperatoris Græci, ad quam erat translata, dum extinctum fuerat Armeniæ regnum. Jam vero observare juvabit, idem omnino videri brachium aut manum S. Gregorii, quæ quoquoversus cum sede patriarchali fuit translata. Itaque si eamdem postea rursum in Armeniam inveniamus translatam; ut revera inveniemus, nulla supererit ratio, cur alteram Sisidi cum Galano tribuamus: neque enim prioribus seculis inter sedem patriarchalem & Sisidem ulla erat connexio, neque hæc civitas erat sub patriarcha aut rege Armeniæ.

[45] Vergente ad finem seculo XIII, dum patriarcha erat Stephanus II, [Capta per Saracenos Siside, ab iisdem ablatum S. Gregorii brachium, sed inde restitutum:] civitas Sisis per sultanum Ægypti capta est, & ablata S. Gregorii dextera, ut consentiunt auctores jam sæpe laudati. In Historia Armena apud Galanum pag. 403 res sic narratur: Tempore istius (Stephani patriarchæ) magnum accidit infortunium. Impius enim ac infidelis saltanus Ægypti sedem divi Gregorii Armeniorum Illuminatoris everit, Armenosque propemodum omnes occidione trucidavit, reliquos secum ducens captivos una cum Stephano eorum patriarcha, qui ibi diem suum obivit. Similiter & sancti Illuminatoris nostri Gregorii dexteram, & aliorum sanctorum martyrum reliquias, & partem sacrosanctæ Crucis Domini nostri secum illuc asportavit. Sed ingrediente illo cum sacris hisce reliquiis in regnum suum, punivit Dominus populum ejus pestilentia, quemadmodum accidit Philistæis per arcam Testamenti, adeo ut innumeri pene forent, qui moriebantur: nec plane umquam ab eis indignatio Dei cessavit, quousque sanctam admirandamque divi Gregorii dexteram restituentes, ad piissimum regem nostrum Haytonem remiserunt. Ex hac relatione patet, quanti dexteram S. Gregorii facerent Armeni. Dubitandum tamen non est, quin & aliæ reliquiæ fuerint restitutæ, cum non diu post pax fuerit inita.

[46] De tempore istius facti non consentiunt scriptores, quos ante me habeo, [id factum circa 1292.] idque factum, quod duo fuerint reges Minoris Armeniæ, quibus nomen erat Hayton, & utriusque tempore Armeniam invaserint Saraceni. Hinc Lequienus, non satis consulto ordine suo chronologico, cladem illam fixit anno 1266, quo regnabat Hayton I. At, ipso fatente, Stephanus II patriarcha uno tantum anno præfuit, & ejus tempore clades illa contigit: successorem autem Stephani Gregorium VIII ait Armenorum ecclesiæ præfectum anno circiter MCCXCIII. Itaque Stephanus ejus decessor sedit circa 1292. Rectius ergo in Monumentis Armeniæ pag. 113 clades refertur ad Haytonem II, & apud Galanum ad tempora Nicolai Papæ IV, cujus ibi aliquot litteræ allegantur. Lequienus ergo duas Armenorum clades confudit, & hæc ultima figenda est circa annum 1292.

[47] [Brachio S. Gregorii utebantur in ordinationibus Armeni cum errore:] Porro Armenos non solum magni fecisse, sed etiam abusos esse reliquiis S. Gregorii, liquet ex libello Benedicti Papæ XII, quo enumerantur plurimi Armenorum errores apud Odoricum Raynaldum ad annum 1341, ubi error nonagesimus octavus arguitur his verbis: Item Catolicon Minoris Armeniæ (ipsis patriarcha, qui Siside residebat, quando jam alius erat in Maiori Armenia) tenet apud se ulnam brachii & manum adhuc integram B. Gregorii, qui fuit catholicon, & fuit ordinatus episcopus more Ecclesiæ Græcæ: quam ulnam & manum dictus catholicon ponit super caput & manus illorum, quos ordinat in episcopos: & dicit, quod, si dictæ manus impositio & brachii non fieret super caput & manus illorum, qui per eum ordinantur in episcopos, non essent ordinati in episcopos, quia impositio dicti brachii & manus faciunt consecrationes episcoporum: & propter hoc ipse nullos episcopos ut episcopos recipit, qui ordinati fuerunt per alios catholicon Armeniæ Majoris, quia nullus alius catholicon, nisi ipse, dictum brachium & manum Gregorii habet. Ridiculus sane error, quem facile deposuerunt, opinor, postquam illo brachio fuerunt orbati. Ex ista interim Pontificis observatione rursus colligitur, unum dumtaxat S. Gregorii in partibus Armeniæ utriusque fuisse brachium.

[48] [istud ex ecclesia Sisensi furtim ablatum, relatumque ad vetustam S. Gregorii ecclesiam:] Ablatum revera est ex civitate Sisensi dictum S. Gregorii brachium ante medium seculi XV, ut consentiunt Lequienus & Missionarius Armeniæ Monierus, sed prior circa annum MCDXLI factum conjicit; alter circa annum 1445. Lequienus rem ita narrat. Verum, Gregorio X (alteri IX) defuncto, monachus quidam, cui Cyriaco nomen, hæresis schismatisque tenacissimus, sacrum brachii manusque S. Gregorii pignus, furtim ex ecclesia Sisensi ablatum, in Majorem Armeniam & monasterium Eschmiazin tulit, suisque artibus effecit, ut Catholicus ipse renuntiaretur, ac quidem reliquorum primus, cui soli, utpote sanctissimæ illius thecæ possessori, facultas esset episcoporum per Armenorum diœcesim omnem ordinandorum. Hoc modo ex Sisensi ecclesia ablatæ sunt istæ S. Gregorii reliquiæ, repositæque ad tempus in antiqua ecclesia patriarchali. Quid de iis factum, mox videbimus. Interim vero Sisenses nihilominus Catholicum ordinare non dubitarunt, qui per Ciliciam Cappadociamque ac regiones vicinas pristino more jura diceret: id quod ad nostram usque ætatem apud illos perseverat. Itaque tunc non amplius crediderunt, sibi manum S. Gregorii necessariam esse ad episcopos ordinandos. At verisimiliter dudum illam opinionem deposuerant ad instructionem summi Pontificis, cum omnes posteriores dicantur fuisse Catholici. Vocantur illi modo Minoris Armeniæ patriarchæ, dicunturque legitimi successores S. Gregorii: sed hæc ad propositum nostrum non spectant.

[49] Cyriacus ille, qui reliquias S. Gregorii in monasterium Echmiadzin abduxerat, [inde quoque furtim translatum, sed postea relatum.] & sic patriarchatum obtinuerat, post biennium ejectus dicitur. Et præter eum, qui in Cilicia residebat, de patriarchatu Majoris Armeniæ tres contenderunt. Tunc, inquit Lequienus, Zacharias (unus ex tribus,) qui in insula Aghtamar prope Erivanum urbem episcopatum gerebat, seque Catholicum jactitabat, S. Gregorii brachium manumque furatus, in eam insulam asportavit, seque adeo, ordinatis cum illa episcopis, summum suæ gentis pontificem esse jactitavit. De relatis ad monasterium reliquiis subjungit Lequienus: Zacharia illo in Aghtamar insula defuncto, suffectus illi fuit Joannes IX, qui relato ad monasterium Eschmiazin sacro S. Gregorii pignore, anno MCDLXXVI sedis illic patriarchalis compos factus est, una cum Sergio II. Consonat Monierus pag. 132 de ablatis antea & relatis reliquiis. De patriarchis, qui deinde plures simul fuerunt, hic non ago.

[50] Sub initium seculi XVII rex Persarum Abas l, [Item in Persidem jussu regis portatum, sed ecclesiæ suæ deinde restitutum.] cum duo de patriarchatu contenderent, sacras S. Gregorii reliquias Hispahanum vel Aspabamum, ut vocant alii, quæ Persarum metropolis est, afferri jussit, ibique multis annis detinuit, ut consentiunt Lequienus Col.& Monierus in Monumentis suis pag. 133. Hic vero addit, fecisse id regem Persarum, ut sic Armenos ad metropolim suam attraheret, quod devotissimi sint S. Gregorio, eaque verisimillima est ratio, cum Armenorum civitas Julfa, ut dictum est num. 38, ubi nunc aliæ sunt S. Gregorii reliquiæ, sub eodem rege prope Hispahanum sit condita. Attamen post annos circiter triginta Philippus patriarcha bene Catholicus a rege Persarum obtinuit, ut sibi liceret reliquias S. Gregorii ad pristinum locum referre, teste laudato Missionario, & consentiente Lequieno Col.Eas deinde a monasterio Echmiadzin amotas fuisse non invenio, ut verisimiliter etiam nunc ibidem serventur. Hæc de cultu S. Gregorii sufficiunt, ut discamus, maximam eius venerationem esse apud Armenos. Addi tamen potest, quod observat Monierus pag. 194, singulis Quadragesimæ Sabbatis particulare festum agi, & quinto Sabbato festum S. Gregorii.

[51] Quod spectat ad corpora SS. Ripsimes & Gaianæ, [Reliquiæ S. Ripsimes Hispahanum delatæ, ] illa diu forsan in suis manserunt ecclesiis. Certe nihil fere de illis invenire potui. Bonuccius tamen in Vita Italica affert aliqua de reliquiis S. Ripfimes pag. 167, quæ Latine reddo: Petrus de Valle in secunda parte Itinerarii sui Epistola 8, quæ data est die IV Aprilis MDCXX ex metropoli Persarum Hispahano, narrat, reliquias S. Ripsimes in istam civitatem per aliquot Armenos translatas esse ab ipsorum regione: quarum pars patribus Carmelitis excalceatis, illius civitatis missionariis, concessa est, dante eas manu sua rege, postquam illas fuerat veneratus surgendo, osculando, & imponendo capiti suo. Nunc progrediamur ad Vitas S. Gregorii examinandas.

§ IV. Quæ & qualia sint S. Gregorii Acta, cum Græca tum Latina, in quibus de SS. Ripsime, Gaiana & Sociis etiam agitur: Vitæ aliquot recentiores.

[Vita Græca, quæ præluxit Metaphrastæ, multis vitiis obuoxia:] Acta S. Gregorii vetustiora Græca, quæ primum examinare oportet, necdum innotuerunt eruditis neotericis, quantum invenire valui, nisi per dicta quædam Papebrochii nostri, qui ea & vidit & exscribenda curavit. Laudatus Papebrochius tom. 1 Maii in Annotatis ad Ephemerides Græco-Moscas pag. XXXXIII ita loquitur de S. Gregorii Actis: Quæ a Metaphraste exscripta apud Lipomanum extat prolixa ejus Vita, contracta ex alia longe prolixiori, quam sub nomine Agathangeli, veluti coævi, habemus Græcam. Vereor, ne multis fabulosis additamentis prodigiosius amplificata sit, quam verisimilitudo patiatur. Ad XVIII Aprilis idem Papebrochius in Annotatis ad Vitam S. Eleutherii edicit, quare hanc S. Gregorii Vitam curaverit exscribendam, edendamque censeat, uti & alias similes, etsi hanc de multa fabulositate suspectam habeat, nimirum ut, cum fons ipse publico expositus fuerit, non nimium fidenter bibatur ex rivo, quem inde traduxit Metaphrastes; vir sane magnus, sed cujus hic solum scopus fuit, ut, quæ in ecclesiis quibusdam Græcis ob rusticitatem aut prolixitatem styli non sine stomacho prudentium legebantur, ea proprio ipsius stylo brevius concinniusque deducta minus displicerent. De eadem Vita rursum loquitur Papebrochius ad 10 Maii in Annotatis pag. 506: ibique insinuat suspicionem suam de Vita hac scripta in Sicilia. At hanc suspicionem deposuisset, opinor, si eam contulisset cum documentis Armenis: nam ex multis auctor scripsisse videtur in ipsa Armenia, aut in ejus vicinia, ejusque asserta non a Græcis solum, sed magis quoque liberaliter ab ipsis Armenis fuerunt adoptata. Ut autem de illa Vita sententiam nostram edicamus, consideranda sunt scriptorum judicia de Vita per Metaphrastem scripta. Nam omnia illa, quæ in ejus lucubratione lectores possunt offendere, non minus debent offendere in Vita vetustiore, cum eadem facta prolixius referat, præter Metaphrastis nomen, quod criticis aliquot recentioribus adeo exosum est, ut ipsis vel solum sufficere videatur ad Acta aliqua reprobanda; sed immerito: neque enim Metaphrastes Vitis vetustioribus fabulas immiscuit, sed fabulosas subinde suo stilo exponendas suscepit, & contrahendo aut concinnando aliqua subinde, ut fieri solet, immutavit. Ubi vero Vitas habuit fideliter scriptas, eas fabulis non exornavit, nec multa in iis mutavit, ut tam Majores nostri per experientiam dudum didicerunt, quam nos ipsi eadem magistra quotidie discimus. Hoc tamen verum est, solam Metaphrastis auctoritatem pro Sanctis vetustioribus indubitatæ fidei non esse, cum ipse ad hoc non sit satis antiquus, cumque defectum ætatis suæ non suppleverit delectu critico, sed adoptaverit non solum Vitas probatorum auctorum, sed etiam fabulosas, aut certe multis fabulis aut exaggerationibus fabulosis fœdatas.

[53] Baronius in Annalibus ad annum 311, ubi aliqua breviter dixerat de martyrio SS. Ripsimes & Gaianæ, [Aliqua vitia in ea agnoscit Baronius,] & de iis, quæ sub Teridate rege passus est S. Gregorius in Armenia; de Actis num. 22 hæc subjungit: Non inficias iverim, Acta illa Gregorii complura habere, quæ haud cunctis arrident in omnibus. Ceterum scimus ea citata esse ab Euthymio, accuratissimo auctore, cum ait: “Itaque sanctus etiam Gregorius Magnæ præsul Armeniæ ante omnes jussit cruces ligneas quibusdam in locis a se collocatas adorari, ad easque tamquam ad sacra perfugia concurri, idque cum nondum esset Pontifex declaratus &c.” Ostendit Baronius, hæc legi in Actis per Metaphrasten datis: aliaque addit ex ipsis quoque Armeniorum libris, per quos putat designari Acta Metaphrastæ Græca. Poterat ea certe laudare Euthymius: sed forte respexerit ad antiquiora inferius edenda, in quibus eadem habentur; aut ad Officia Armenorum, in quibus leguntur similia. Quocumque respexerit Euthymius, qui seculo XII floruit, non credidit omnia fictitia esse, quæ de gestis S. Gregorii referuntur; valetque ejus auctoritas, ut intelligamus, Gregorium Græcis eruditis medii seculi non fuisse ignotum, ejusque gesta ab iis fuisse lecta. At non multum prosunt ad fidem Vitæ S. Gregorii conciliandam.

[54] Tillemontius tom. 5 Monumentorum Eccl. in Persecutione Diocletiani art. 44 breviter attingit S. Gregorium Armenum, [magis illam reprehendunt alii.] Actaque eius per Metaphrastem scripta omnino reprobat, uti & danda inferius ex dictis Papebrochii nostri. Longam, inquit, habemus Historiam de quodam sancto Gregorio episcopo Majoris Armeniæ, qui asseritur fuisse Apostolus illius regionis, & convertisse Teridatem tempore Diocletiani. Intelligitur ex pluribus locis recentium scriptorum, ut Euthymii, S. Niconis, Nicephori, & Gregorii presbyteri, qui scripsit Historiam concilii Nicæni, nomen & Historiam ejus Sancti celebrem fuisse in Armenia: sed hoc non sufficit ad auctoritatem ejus Actis attribuendam. Tum ait, Acta esse Metaphrastis, refertque sententiam Baronii, & Papebrochii verba dat compendio, & sic Acta dimittit, tamquam indigna, ex quibus præcipua etiam capita seligeret, pro ulteriori refutatione ad eorum lectionem remittens. Bailletus ad XXX Septembris in tabula critica ait, Acta S. Gregorii tantis involuta esse fabulis, ut vix aliquid probabile inveniri valeat, idque in duobus tantum locis ope Eusebii & Sozomeni. Fatendum sane est, Acta S. Gregorii omnia, quæ habemus, multis laborare defectibus, fabulosisque exaggerationibus misere corrupta esse. Plura tamen in iis reperiemus, quæ aut certa sunt aut probabilia, quam crediderunt laudati critici.

[55] Enumeremus igitur omnia S. Gregorii Acta, quæ nobis innotuerunt, [Vita Græca unde accepta: auctor se dicit coævum:] ut deinde examinemus, quid in iis videatur improbandum, quid contra aut certo aut probabiliter admitti valeat. Prima Vita, eaque prolixissima, de qua jam superius dedi verba Papebrochii, accepta est ex bibliotheca Medicæa Florentina S. Laurentii Plut. 7 Cod. 25, ut adscripsit apographo nostro ipse Papebrochius, qui Florentiæ cum Henschenio exscribendam curavit, non propria manu exscripsit, exscriptamve cum codice contulit: sed utrumque factum manu mihi ignota, magisque festinanter, quam diligenter, nisi multa in codice sint menda. Nam non pauca scriptionis vitia, clara illa & manifesta, in apographo nostro inveni, ut dicam in Annotatis. Scriptor illius Vitæ in titulo vocatur Agathangelus: sub finem de sua in scribendo fide agit, aitque se multa omisisse, & solum necessaria & utilia scripsisse, quin & asserit se gestorum, quæ scribit, fuisse spectatorem, & doctrinæ per Gregorium traditæ, de qua narravit multa, fuisse auditorem. At id nequit de omnibus intelligere; quandoquidem multa referat ante natum Gregorium facta, multa facta in locis, in quibus nec ipse præsens fuit nec Gregorius. Hinc inferius examinabo, an saltem verisimile fieri possit, auctorem cum S. Gregorio vixisse, & posteriora quædam eius gesta vidisse aut doctrinam audivisse.

[56] [Latina medio ævo composita,] Prædictam Vitam compendio longo expressit Neapoli scriptor Latinus, forsan Metaphraste vetustior. Hujus Anonymi scriptoris lucubrationem Majores nostri invenerunt Romæ in bibliotheca Barberina, eamque Papebrochius noster propria manu exscripsit, præmissis aliquot de ipso codice annotationibus, quarum initium subjungo: Ex antiquissimo codice membranaceo in folio maximo Ms. grandibus litteris quadratis Eminent. Cardinalis Barberini num. 926: qui fuit ab abbate Ugellio ipsi Cardinali donatus: de quo & sequens documentum in folio, eidem codici præfixo. Documentum id spectat ad ætatem Gaytæ, abbatissæ monasterii S. Gregorii Neapoli, qua petente Vita fuit conscripta, ut in Præfatione dicit auctor; & consequenter ex eo colligitur tempus Vitæ scriptæ, modo ætas Gaytæ fuerit recte assignata. Sic autem habet: Per publica documenta, quæ conservantur in archivio monialium venerabilis monasterii S. Gregorii, primi in Oriente Majoris Armeniæ episcopi, constructi intus civitatem Neapolis, satis clare constat, jam effluxisse spatium annorum circiter octingentorum: ex quo Gayta, denominata in hac præsenti scriptura, uti abbatissa dicti monasterii, regebat prædictum locum atque ecclesiam: cujus intuitu & precibus fuit ab incognito auctore illius temporis scripta omnis hæc Vita, & passio hujus sancti episcopi Gregorii, nec non forsan aliorum etiam sanctorum martyrum & confessorum, de quibus fit expressa mentio in hoc volumine. Cujus Gregorii integrum caput sanctissimum in ecclesia ejus nomini dicata pie ac religiose Neapoli nunc conservatur, atque, ut decet, ab omnibus veneratur.

[57] [non ex Metaphraste, sed ex Vitæ vetustiore,] Hæ observationes, quæ ante annum 1661, quo Roma discessit Papebrochius, fuerunt conscriptæ, per annos circiter octingentos, a quibus Gayta fuerat abbatissa, nos remittunt ad seculum IX. At ex Vita S. Gregorii, quam scripsit Dominicus Gravina, oritur dubitatio de tempore, quo Gayta fuit abbatissa, quam videtur longe juniorem facere. Nam part. 2 pag. 130 verba de Gayta, huic Vitæ inserta, refert post alia instrumenta seculi XI. In Præfatione ad lectorem, si illa sit Gravinæ, & non bibliopolæ, codici Latino, quo scriptus est, inquit, sub administratione Gaynæ (lege Gaytæ) abbatissæ, tribuit annos quingentos. Itaque cum Vita illa anno 1630 sit impressa, quingenti illi anni tantum ducunt ad seculum XII. Poterit quis suspicari, codicem ab eo reputatum seculi XII, non item Vitam. At quod verba de Gayta retulit post instrumenta seculi XI, indicat opinionem ejus de Gayta illis instrumentis posteriore. Itaque hæreo ambiguus, nec satis video, utri magis credere debeam de tempore, quo Gayta floruit, & quo conscripta est hæc Vita. At video, parum referre, fueritne Vita conscripta seculo IX an XII, cum Anonymus auctor omnia sumpserit ex antiquiore Græco, aut fortasse ex Latino simili, si quis ante ipsum Græcam Latinitate donaverit, aut ex ea Latinam scripserit. Metaphraste vetustior est, si scripserit seculo IX, & alias junior. Metaphrasten tamen non est secutus, sed antiquiorem Græcum, ut ex collatione intelligitur. Etsi enim omiserit multa, eaque præ reliquis improbabilia, in iis, quæ adoptavit, magis expressit sensum antiquioris, quam Metaphrastæ.

[58] Tertiæ Vitæ auctor est Metaphrastes, eaque Latine edita est apud Lipomanum & Surium. [alia a Metaphraste: quo hic modo ex vetustiore hauserit, quo modo Latinus.] Nos & Græcam habemus, sed non recudemus. Hæc Vita ex prima Græca per Metaphrastem composita est, sicut Latina mox dicta, sed non eodem prorsus modo. Metaphrastes præcipue omisit prolixas sermocinationes, quibus primus auctor Vitam extendit, dum S. Gregorium inducit cum rege disputantem, ipsumve aut Ripsimen aut Gaianam preces ad Deum dirigentem, aut Gregorium de fide aut doctrina Christiana coram populo disputantem. Accedunt & aliæ sermocinationes de rebus variis, longique nominum propriorum elenchi in Vita prima. At illa omnia aut omnino omisit Metaphrastes, aut breviter aliqua ratiocinia perstrinxit. Verum facta pleraque, etiamsi aut fictitia sint, aut supra verum exaggerata, eodem fere modo enarravit, paucis tantum prætermissis. Contra Latinus auctor, qui in Præfatione conqueritur, Vitam S. Gregorii Armeni olim fuisse scriptam satis inconsulto & rusticano stylo, totam emendare suo modo conatus est. Etenim non solum ratiocinia prolixiora contraxit: sed etiam facta improbabilia partim omisit, partim sic mitigavit, ut pleraque probabilia videri possent, si ab auctore contemporaneo & accurato sic fuissent asserta. Attamen & ille nonnulla adoptavit, quæ cum historia illius temporis non congruunt, cumque reliqua sumpserit ex Vita fabulosis exaggerationibus & apertis fabulis fœdata; neque hæc tantam habent probabilitatem, quantam haberent, si desumpta essent ex monumentis aliunde non suspectis.

[59] Ad tres modo memoratas Vitas accedit Encomium sancti Gregorii Armenorum Illuminatoris, [Encomium S. Gregorii, ex lingua Armena Latine redditum,] auctore S. Joanne Chrysostomo, exceptum ex D. Jarrintir seu Homiliario Armeno bibliothecæ regiæ (Parisiensis) notato littera c, ex Armena lingua in Latinam versum anno MDCCXXXV, quo titulo editum est a Montfaucono tom. 12 Operum S. Chrysostomi pag. 822 & sequentibus. Dominus abbas de Villefroy, qui hoc Encomium ex lingua Armena Latinum fecit, ibidem præmonuit, illud legi in tribus Homiliariis Armenis, unumque ex istis maximum esse volumen, quod, inquit, videtur esse decimi vel undecimi seculi. Alia duo sunt minoris vetustatis. Titulum elogio præfixum in vetustiore codice sic expressit interpres: Beati Joannis Chrysostomi Homilia, dicta de Vita & suppliciis magni patriarchæ & martyris Gregorii, Armenorum illuminatoris, pronuntiata Kokisi, quæ est Armeniæ urbs (dum erat ibi in exsilio) efflagitante quodam doctore & episcopo Armenorum, qui Dioscorus vocabatur, atque consanguineus erat martyris Gregorii; & postulante magno cœtu, qui congregatus erat Kokisi in die festo sancti Illuminatoris partium Orientalium. Consonat quoad sensum titulus alterius Ms. In tertio Ms., ex quo editum est Encomium, titulus brevior sic habet: Sermo sancti Joannis Chrysostomi, Constantinopolis episcopi, de sancto Illuminatore, magno Gregorio, pontifice Dei nostri.

[60] Hic Sermo, si revera esset Chrysostomi, multum conduceret ad probabilitatem conciliandam plerisque factis, quæ in Vita S. Gregorii asseruntur de ipso Sancto. [quod Chrysostomo non est ausus adscribere editor,] Verum Montfauconus in Monito prævio observat, tot tantaque in illo Sermone occurrere a Chrysostomi more & stylo dissonantia, ut tanto Doctori nemo adscribere ausit; puteum nempe & fossam loquentem, serpentes & dracones orantes, Tiridatem regem in aprum conversum, & portenta similia. Tum ait, illa ipsa tamen legi in Vita S. Gregorii: & subdit: Posset fortasse dici, Chrysostomum concionem in laudem S. Gregorii Illuminatoris habuisse; sed illam ab Armenis ita immutatam fuisse, ut jam Chrysostomi stylus ibi fere nusquam compareat. Ad XIV Septembris in S. Joanne Chrysostomo § 83 eatenus assensus sum Montfaucono, quod existimarem, Sermonem illum non fuisse umquam pronuntiatum a Chrysostomo. Quod vero spectat ad loquentes fossam, serpentesque & dracones, hoc ad fabulas non videtur pertinere, sed ad figuram sive prosopopeiam nimis audacem, qua auctor & puteum & serpentes loquentes inducit, sicut homines facit loquentes in majori orationis parte. At loquela illa putei & serpentum in Actis S. Gregorii asserta non est, nec sic voluit auctor Sermonis intelligi, opinor, acsi veram puteo & serpentibus tribuisset loquelam. An forma apri, quæ Teridati in Oratione æque ac in Vita tribuitur, pro fabula sit habenda, hic necdum examino. Si constaret, Sermonem esse Chrysostomi, qui medio circiter seculo post mortem Gregorii Antiochiæ florere cœpit, non statim pro fabulis haberem facta in illo de S. Gregorio asserta.

[61] [& merito, ut variis rationibus] At Sermo ille nequaquam mihi videtur Chrysostomi. Nam primo perpetua fere illa prosopopeia, quæ in Sermone regnat, stilo Chrysostomi non congruit, nec illa reliquis eius Orationibus de Sanctis consentanea est. Præterea totus Sermo a stilo Chrysostomi alienus est, cum fere nihil ex sacris litteris habeat admixtum, nihil fere ad mores instruendos; quæ alias frequentia sunt in Chrysostomo; cumque tota dictio ab elegantia & acumine Chrysostomi longe absit. Secundo non est verisimile, Chrysostomum Cucusi in Minori Armenia, ubi exsul fuit, ad concionem dixisse, ut jam probavi in Chrysostomo. Oratio tamen illa dicitur Kokisi, quod explicat Montfauconus Cucusi, habita ad magnum populi cœtum, & in die festo S. Gregorii. At rursus incertum saltem est, an festivitas S. Gregorii celebraretur eo tempore Cucusi in Minori Armenia: neque enim S. Gregorium pastorem aut doctorem habuit Minor Armenia, quæ erat provincia Romani imperii, sed sola Major, quæ sub suo erat rege. Tertio Chrysostomus non peroraverit certe sermone Armenorum, qui ipsi verisimiliter notus non erat. At in Homiliariis, in quibus rogantibus, habita esset Oratio, ne additur quidem, quo sermone fuerit conscripta, & a quo in linguam Armenam translata, quod maxime addendum fuerat. Forte auctores titulorum illorum crediderunt, dictum fuisse Encomium, prout exstat, lingua Armena.

[62] [confirmatur: probabilius est scriptoris Armeni.] At ipsum Encomium abunde manifestat, Chrysostomum non esse scriptorem suum. Nam præter ea, quæ plerisque fabulosa videbuntur, & præter multa, quæ a stilo & elegantia Chrysostomi absunt longissime, non pauca etiam continet, quæ sanctus ille doctor numquam dixisset. Numquam S. Gregorium dixisset similem Petro & Paulo; nec Orientales partes sic attribuisset S. Gregorio, sicut plagas Occidentales Petro & Paulo, quemadmodum facit auctor Encomii pag. 823. Sit illa comparatio, si minus stricte sumatur, non plane inepta. At Chrysostomi esse non credam, qui præcipuus est admirator SS. Petri & Pauli. Sic non induxisset Chrysostomus angelum eo modo loquentem ad puellam gentilem, ut inducit auctor pag. 827, acsi illa historias Veteris Testamenti optime novisset. Mitto alia plura, quæ a judicio Chrysostomi aliena videntur: nam totum Encomium nimiis exaggerationibus plenum est. Itaque ignoramus, cujus illa sit lucubratio, & magis existimamus, fœtum esse cujusdam doctoris Armeni, quam Græci, & incerti temporis; ideoque magnam eidem auctoritatem non esse tribuendam. Inter patriarchas Armeniæ apud Galanum pag. 75 decimus quartus fuit Joannes Mantacunensis, qui floruit seculo V, & Orationes composuit. An hujus forte sit, quis edicat?

[63] Præter Vitas & modo memoratum Encomium, alia quædam documenta ex libris Armenis Latine reddita, [Alia documenta, ex lingua Armena Latine translata.] atque huc Neapoli transmissa sunt, quibus usum video in Vita Italica Bonuccium infra latius memorandum. Itaque necesse est illa recensere, & quanti valere videantur, breviter indicare. Monumenta illa initio libelli, in quo collecta sunt, sic enumerantur: Primum. Historia S. Gregorii magni Armenorum patriarchæ & illuminatoris, extracta ex Armauurk, hoc est, ex Martyrologio Armeno. Secundum. Alia Historia S. Gregorii illuminatoris nostri, de conceptione, nativitate, & qualitate vitæ & reliquiarum ejus. Tertium. Commemoratio Theridatis regis. Quartum. Martyrologium seu testificatio sanctarum Hripsimarum (id est, Ripsimes & Sociarum) Virginum. Quintum. Inventio reliquiarum S. Gregorii. Sextum. Martyrologium (id est elogium ex Martyrologio) sanctorum patriarcharum, filiorum & nepotum S. Gregorii. Septimum. Festum Schiogaghatis, id est, lucis stillantis, descensionis Unigeniti ad civitatem Vagarsciabath. Octavum. Martyrologium sanctarum Gaianarum: id est, S. Gaianæ & Sociarum. Unde autem omnia illa fuerint accepta, mox indicatur his verbis: Supradicta monumenta eruta sunt ex libris Armenis, qui servantur Venetiis; atque ex Armeno idiomate in Latinam linguam translata sunt Romæ a domino Jacobo de Baldassarri, sacerdote Armeno, anno MDCCXVII: & nunc servantur Romæ in archivio domus professæ Societatis Jesu, & Neapoli in archivio monasterii S. Gregorii Armeni, alias S. Ligorii.

[64] Omnia illa qualemcumque cum Actis S. Gregorii connexionem habent, [sed omnia sunt medii aut posterioris ævi.] & in illis per partes explicantur, quæ in Vita edenda sunt collecta. Si quis modo rogaverit, cuius ea omnia ætatis sint, respondebo, aut medii ævi esse, aut posteriorum seculorum. In prima ex illis Historia S. Gregorii asseritur translatio corporis, eaque Zenoni imperatori tribuitur, relicto apud Armenos brachio. At ex vaga illius rei narratione satis colligitur, scriptum illud diu post compositum esse. De reliquis omnibus ex ipsa lectione colligitur, non esse antiqua, comparatione facta ad ætatem S. Gregorii. Nam vetusta non vocamus, quæ a duobus aut tribus seculis scripta sunt, aut etiam a mille annis, si agatur de rebus longe vetustioribus. Quapropter illa omnia solum proderunt ad perspiciendum, quid de S. Gregorio, gestisque in ejus Vita relatis, censuerint medio ævo & posterioribus seculis Armeni.

[65] Præterea quatuor habemus Vitas S. Gregorii, posterioribus seculis in Italia conscriptas. Prima ex illis prodiit Neapoli Italice impressa anno 1576, [Vita ex Latino in idioma Italicum versa, altera Italice scripta,] tamquam ex Latina lingua in Italicam translata secundum vetustum codicem litteris Longobardicis conscriptum. Auctor interpretationis aut Vitæ hujus Italicæ est Blasius Acciaivolo U. J. D., qui eam dicavit Lucretiæ Carracciolæ, monasterii S. Gregorii Armeni tunc abbatissæ. Habet hæc Vita aliquid similitudinis cum Vita Græca a nobis edenda, non tamen eadem videtur, forte quia scriptor Latinus pro arbitrio Græcæ aliqua addidit, & alia omisit. Poterunt hæc in Annotatis assignari, ubi operæ pretium videbitur. Secunda similiter Neapoli impressa est anno 1630, & auctorem habet Dominicum Gravina, Ordinis Prædicatorum, jam aliquoties laudatum. Hæc autem & in titulo, & in Præfatione, dicitur collecta ex Metaphraste, ex codice Longobardico, cui quingentos annos in Præfatione tribuit editor, & ex Relatione de Christiana religione in Armenia, quam ipse Gravina composuit. Præfatio illa forte est Lazari Scoriggio bibliopolæ, qui ita fere loquitur, acsi Vitam, quam impressit, ex dictis Monumentis ipse collegisset. At Gravina illius Vitæ auctor asseritur ab Eccardo in Bibliotheca Prædicatorum tom. 2 pag. 533, & ab aliis passim. Vita Latina, quam laudat Gravina, eadem videtur cum illa, quam edemus secundo loco; cum pag. 130 quædam verba ex Præfatione auctoris recitentur de Gayta abbatissa.

[66] [Tertia Italica, & quarta ceteris prolixior:] Tertia Vita rursum Neapoli impressa est anno 1636 Italice, inscribiturque, Brevis relatio de vita, martyrio & miraculis invictissimi S. Gregorii martyris, apostoli, archiepiscopi & primatis magnæ Armeniæ; patroni nobilissimi monasterii sacrarum virginum, protectoris totius regni & fidelissimæ hujus civitatis Neapolis. Auctor est Angelus Volpe de Monte Peloso, ex Ordine Minorum Conventualium. In hoc Opusculo non enarrantur omnia Sancti gesta: sed in præcipua vitæ capita inquiritur, & de iis disseritur, eo tamen modo, ut scriptor ille nobis prodesse vix possit. Postremus S. Gregorii Armeni biographus, qui nobis innotuit, prolixius Italice scripsit de gestis Sancti, quam ullus præcedentium, & ad illorum documenta adjunxit alia quædam recenter accepta, quæ pro majori parte iam enumeravi. Auctor istius Vitæ est Antonius Maria Bonucci, Societatis Jesu presbyter, qui eamdem Romæ imprimendam curavit anno 1717. Hanc Vitam aliquoties jam laudavi, & etiamnum allegabo, ubi videbitur expedire, sicut & ceteras mox recensitas.

[67] [alii recentiores de gestis S. Gregorii scriptores.] Multa etiam de S. Gregorio scripsit Clemens Galanus, Clericus regularis, & olim ad Armenos missionarius, in Opere Conciliationis Ecclesiæ Armenæ cum Romana, in quo tom. 1 ex Historia Armena catalogum patriarcharum Armeniæ a S. Gregorio usque in seculum XIV produxit, multaque de S. Gregorio disseruit, Metaphrasten passim secutus & recentiores historicos. Similia de S. Gregorio & reliquis Armenorum patriarchis disputata sunt in Monumentis missionis Societatis Jesu in Oriente, Gallice scriptis. Tomus tertius, qui anno 1723 Parisiis impressus est, unice fere agit de rebus Armeniæ. Illa autem, quæ spectant ad S. Gregorium aliosque patriarchas & historiam Armeniæ, collegit Monier cum aliis Societatis nostræ in Armenia missionariis, & in Galliam transmisit. Hinc illa laudabo nomine patris Monier. De S. Gregorio scripserunt aliqua etiam recentiores historici, & nonnulli vetustiores, quos nominabo, ubi erit necessarium, ejusque Vitam dedit Bailletus, sed brevissime, omissis præcipuis fere factis. Si modo studiosus lector quæsiverit, quantum dicti Vitæ scriptores aliique memorati nobis prodesse valeant ad gesta S. Gregorii recte examinanda, cogar respondere, exiguum ex omnibus haberi adjumentum, quoniam plerique omnia pro veris admiserint, & alii pauci sine ullo examine quasi omnia abjecerint.

§ V. Inquiritur in præcipua Vitæ S. Gregorii asserta, quæ nec omnia cum adjunctis suis sunt admittenda, nec omnia rejicienda.

[Non omnia in Vita S. Gregorii fabulosa crediderunt Baronius & Papebrochius.] De Actis S. Gregorii Armeni diversæ admodum video esse judicia. Ipsi Armeni, Græci quoque & multi ex Latinis posteriorum seculorum ea pro legitimis habent, & omnia in iis relata sine ulla hæsitatione pro veris videntur admittere, certe prout conscripta sunt a Metaphraste: nam Græca edenda Latinis recentioribus vix innotuerunt, & a paucissimis fuerunt conspecta. At, sicut jam dictum est num. 54, agnovit Baronius, complura haberi in Actis, quæ nequeant placere criticis accuratis, idque de Græcis magis etiam indicavit Papebrochius noster. Neuter tamen voluit, omnia esse fabulosa, cum Baronius pro auctoritate Actorum alleget Euthymium, & ex iis aliqua Annalibus suis inseruerit: Papebrochius quidem timet, ne multis fabulosis additamentis pro. digiosius amplificata sit (Vita) quam verisimilitudo patiatur; & sic innuit, multis fœdatam esse fabulis; sed non existimavit, præcipua etiam capita figmentis annumeranda. At recentiores critici jam nominati omnia fere abjicere maluerunt, quam examinare operosius, quæ ex omnibus vera videantur, quæ solum probabilia, & quæ demum supra verum exaggerata, & fictitiis ornamentis corrupta. Ejusmodi examen consentaneum est sententiæ Baronii & Papebrochii; idque a multis seculis jam cœpit Anonymus auctor Vitæ Latinæ, secundo loco edendæ, quando ex Vita, quam inconsulto stylo scriptam dixit, suam composuit: nam multa, quæ verisimiliter falsa credidit, aut certe nimis prolixa & exaggerata, in sua amputavit, alia mitigavit, reliqua vero adoptavit. At ne hæc quidem omnia sunt probabilia.

[69] Ut modo aliqua proferamus, quæ in Vita illa videntur fabulosa, [Auctor primæ Vitæ suspectum de mendacio se facit, gestorum spectatorem se dicens;] & deinde alia, quæ suadent, præcipua capita non esse fictitia, inquirendum in ætatem scriptoris, quise Agathangelum nominat, & num. 173 rerum gestarum spectatorem fuisse dicit, & auditorem doctrinæ traditæ per Sanctum. Insinuat præterea, fuisse Euangelicorum præceptorum ministrum, id est, opinor, aut episcopum aut presbyterum, & regi Teridati sub quo episcopatum gessit & defunctus est Gregorius, Opusculum suum inscribit. Hæc si vera sunt, scripsit non diu, aut certe non multis annis, post obitum S. Gregorii. At Papebrochio nostro suspectum fuit, quod auctor se spectatorem & auditorem dixerit, mihique etiam credibile non apparet, idemque aliis omnibus, qui Vitam accurata crisi expendent, non fiet verisimile, si extendatur ad totam vitam S. Gregorii, ejusque res gestas etiam in juventute, imo & in media ætate.

[70] Et certe non potuit auctor de omnibus, quæ narravit, prudenter affirmare, aut callide etiam confingere, visa & audita se scribere; quandoquidem ordiatur a potentia Parthorum, eaque occasione scribat multis seculis præterita, [cum saltem multa ex illis videre non potuerit,] & mox transeat ad translationem imperii a Parthis ad Persas, bellaque inde nata, quæ integro seculo erant transacta, etiamsi scripsisse credatur non diu post mortem Gregorii. Sic inter visa aut audita numerare non potuit, quæ de pueritia Teridatis & Gregorii narrat, quæque de gestis eorum ante regnum Teridatis, cum necdum fuerit natus, aut certe puer vel adolescens, quando illa contingere debuerunt, nisi scripserit ætate decrepita. Rursum non vidit nec præsens audivit, quæ refert de SS. Ripsime & Gaiana ante earum adventum in Armeniam, & de molitionibus Diocletiani ad Ripsimen nuptiis sibi alligandam. Similia quoque sunt, quæ de gestis Constantini Magni in Occidente, ejusque contra alios imperatores bellis Vitæ inseruit. Ea videre non potuit in Occidente, & simul cum S. Gregorio degere in Armenia. Hæc omnia auctor non vidit, & tamen narravit, & multa quidem ex iis cum ejusmodi rerum adjunctis, acsi præsens facta vidisset & dicta audivisset. Cum autem hæc, quæ non vidit, sic referat; ex modo narrandi colligi nequit, alia ab ipso fuisse visa.

[71] [& alia pleraque verisimiliter non spectaverit.]Hinc verisimile non est, auctorem vidisse horrenda illa supplicia, quæ Gregorio illata narrat, antequam moriturus in puteum injiceretur: nam & illa secundum chronotaxim ex Vita dandam annis fere quadraginta præcedere debuerunt mortem Gregorii, & supra verisimilitudinem sunt exaggerata. Nihilo magis vidisse credendus est certamina sanctarum virginum Ripsimes & Gaianæ, earumque Sociarum, cum & hæc diu essent præterita, ornamentisque poëticis magis, quam historicis, fuerint corrupta. Idem rursus censendum de Gregorii in puteum injectione, de eiusdem post annos quatuordecim eductione, & de congressæ S. Gregorii cum Teridate, in figuram apri converso, & de reliquis omnibus, quæ episcopatum S. Gregorii præcesserunt: nam & multa his inserta sunt incredibilia: & auctor multa alia videre potuerat, & idoneam ad scribendum ætatem habere, etiamsi puer fuisset, dum illa fieri debuerunt. Rursum non existimo, scriptorem adfuisse baptismo, quem regi & Armenis contulit S. Gregorius, cum & in hisce nimia utatur amplificatione, & nonnulla scribat prorsus incredibilia.

[72] [Prima de eius asserto conjectura;] Quid ergo, inquiet aliquis, existimabimus de Agathangelo Vitæ hujus auctore, qui ait se visa & audita narrare, si omnibus modo enumeratis, quæ longe maximam Vitæ partem faciunt, non adfuisse censendus sit? Variæ hic dari possunt conjecturæ, nihil certo probari. Qui severius judicabunt de Agathangelo, censebunt impostorem esse, qui se contemporaneum mentitus est, ut lectores suos falleret, & figmentis suis fidem conciliaret. In eam conjecturam propendebat Papebrochius noster, & consentientes habuisset non paucos.

[73] [alias mitior;] Potest tamen & alio modo contigisse, ut multa legantur in Vita S. Gregorii Armeni, quæ contemporaneo auctore prorsus indigna sunt, & aut pro meris figmentis habenda, aut fictitiis adjunctis sic corrupta, ut a figmentis vix differant; nimirum si forte Agathangelus aliquis brevem veramque S. Gregorii Vitam sermone Armenico scripserit, & hanc Græcus aliquis deinde ornandam susceperit, fictisque rerum gestarum adjunctis amplificandam, qualem modo habemus, relicta interim protestatione primi scriptoris, quod referat visa & audita. Hæc conjectura mitior est, quam præcedens; mihique videtur probabilior, quia sic vera esse poterunt summa rerum capita, ut mihi omnino vera videntur ob rationes allegandas, & solum corrupta fuerint amplificationibus fabulosis; sicut corrumpuntur plurimæ Sanctorum Vitæ, etiamsi accurate initio fuerint conscriptæ, dum posteriores præcedentiumasserta augere student & amplificare.

[74] Attamen & alia quoque occurrit conjectura, quæ Agathangeli verba forsan erunt exponenda. [tertia mitissima,] Ait ille, se rebus gestis adfuisse, spectatorem se fuisse, & doctrinæ traditæ auditorem. At non asserit, se adfuisse omnibus, quæ narrat. Itaque forsan de ultimis loquitur S. Gregorii annis, quibus eumdem subinde verba facientem audire potuit, quibus & regem Teridatem, & filios S. Gregorii, & episcopos, quos a S. Gregorio ordinatos narrat, potuit cognoscere. Si vera est hæc conjectura, quam nolim magis asserere quam præcedentes; potuit videre alia multa, quæ facta narrat, uti ecclesiarum ædificationem, morum emendationem, episcoporum & presbyterorum consecrationem, regis Teridatis aliorumque pietatem & bona opera. Quapropter, si solum de decem ultimis Gregorii annis, aut etiam de viginti ultimis dicat, res gestas se vidisse, & doctrinam se audivisse, uti revera in simili occasione aliqui dicerent, imprudenter tamen; non asserit rem prorsus incredibilem; sed parum id ipsi proderit ad fidem promerendam de omnibus etiam præcedentibus, quæ narrat, cum ipsa narratione rerum improbabilium fidem sibi detrahat.

[75] Fuerit enim virili ætate paucis annis post mortem Gregorii, [quæ tamen non sufficit ad fidem Vitæ in omnibus conciliandam.] & tunc scripserit ea, quæ partim in juventute, partim in pueritia viderat & audiverat. In hisce quidem non longe a vero facile aberraverit, modo debita in inquirendo diligentia usus fuerit, & in narrando prudentia. At in prioribus, quæ jam tum forte per famam multum erant aucta, sic etiam multum aberrare poterat, præsertim si magis laborabat, ut magna & mirabilia scriberet, quam ut accurato studio in veritatem inquireret: qualem fuisse scriptorem hujus Vitæ, ipsa factorum quorumdam improbabilitas docet. Si diligenter attendere velimus ad ea, quæ & postremis seculis & nostra etiam ætate novimus facta & scripta, imo ad illa etiam, quæ quotidie in libellis & foliolis publicis scribi audimus, facile intelligemus, non omnibus scriptoribus contemporaneis id concedendum privilegium, ut de eorum assertis dubitare non liceat; sed iis solum, qui veritatis amore, prudentiaque & cautela in asserendo aut narrando hanc laudem sibi vindicant. Quapropter, cum Agathangelus iis dotibus caruerit, etsi Gregorium adolescens aut juvenis vidisset & audivisset, ne vel sic quidem fidem mereretur de omnibus, quæ narrat, & maxime de prioribus, quæ conversionem Armeniæ præcesserunt.

[76] Jam vero cum difficile sit, ex memoratis conjecturis ullam tam solidis argumentis firmare, [At non facile pro certo falsis habenda, quæ facta dicuntur in Armenia:] ut haberi possit pro sententia abunde probata, malim prudenti lectori electionem permittere, quam unam asserere iis rationibus, quibus mihi ipse nequeo satisfacere. Res gestæ in Magna Armenia seculo tertio & quarto parum curæ fuerunt scriptoribus Græcis & Latinis, qui subinde breviter solum de regibus Armeniæ meminerunt, quando Armeni cum Romanis bella gerebant contra Parthos primum, & deinde contra Persas, aut quando his contra Romanos aderant, aut coronam ab imperatoribus accipiebant. Ejusmodi & similibus occasionibus de Armenis subinde meminerunt historici; sed domestica Armenorum gesta vix umquam attigerunt, & breviter tantum. Hinc facile contingere potuit, ut in conversione regni Armeniæ multa sint facta, eaque & illustria & mirabilia, quæ nec Græci nec Latini litteris mandarunt, aut etiam ignorarunt; quæque hac de causa nobis nova, inaudita, & incredibilia primo intuitu videbuntur, & quæ vel sic vera esse possunt. Itaque, etiamsi multa id genus incredibilia in Actis S. Gregorii reperiantur, non existimo illa omnia statim habenda pro certo falsis aut fictitiis; sed ea solum pro falsis certo reprobanda, quæ certis rationibus falsa ostendi possunt.

[77] [auctor non videtur post aliquot secula] Interim certum mihi videtur, scriptorem hujus Vitæ non scripsisse aliquot seculis post mortem S. Gregorii, eaque, quæ vera Vitæ inseruit, non hausisse ex historicis Græcis & Latinis, sed aut ex fama etiam tum vigente apud Armenos, aut ex documentis ejusdem nationis. Nam si quis Græcus Vitam illam post aliquot secula ex Græcis documentis voluisset componere, iisque, quæ ad propositum suum in historicis invenerat, fabulosa multa pro arbitrio suo addere, saltem non mutasset nomina propria apud Græcos suo tempore usitata. At auctor contrarium in aliquibus fecit, ut satis [Col. 03210E] liquet ex nomine primi Persarum regis, qui imperium a Parthis ad Persas transtulit. Nam ille apud Dionem & Herodianum, qui ejus tempore floruerunt & Græce scripserunt, vocatur Artaxerxes; sicut & apud Lampridium Latinum, aliosque recentiores. Idem rex apud Agathiam, qui seculo VI floruit, & Persica etiam docomenta consuluit, scribitur Artaxares, uti & apud alios nonnullos. Idem Persarum rex in Annalibus Alexandrinis Eutychii vocatur Azdashir, & juxta alios, ut in versione pag. 371 dicitur, Ardshir. In Historia dynastiarum Georgii Abul-Pharajii Ardeshir legitur pag. 52, & Ardshir pag. 80. Sic nomen etiam modice mutatum est in versionibus ex Arabico.

[78] [ex documentis Græcis Vitam composuisse,] At ab Agathangelo nostro idem ille Persarum rex constanter vocatur Artasiras, quod differt ab omnibus, & verisimiliter magis congruit cum pronuntiatione Armenica: nam in Monumentis Armeniæ pag. 68 idem rex Artasiras nominatur a Missionariis nostris, quamvis iidem non ignorarent, Artaxerxem passim vocari ab Europæis. Sic apud Assemanum in Bibliotheca Orientali tom. 1 pag. 189 iterata mentio fit Artasciri, qui frater erat Saporis II Persarum regis, ejusque deinde successor passim vocatus est Artaxerxes. Eadem esse illa nomina indicat laudatus Assemanus tom. 3 part. 1, ubi pag. 96 agit de Adesero vel Ardasciro, Sirois Persarum regis filio, & rursum pag. 416 Ardascirum ex Syris scriptoribus nominat, & ad illud nomen notat sequentia: Ardascirus, Persice Ardascir. Sed quum littera d sæpe cum t permutetur, & scin cum sin: hinc aliis dicitur Ardasirus vel Ardsirus, aliis Artasirus: unde vulgatum nomen Artaxares, x pro s substituto. Apud Theophanem Adeser pro Ardeser vel Ardasir perperam obrepsit. Mox addit idem quoque nomen esse Artaxerxes, primumque post restitutum Persarum imperium illius nominis regem esse, qui ab auctore nostro vocatur Artasiras, a Dione Artaxerxes.

[79] [sed scripsisse aut ex fama vigente aut ex documentis Armenicis,] Quapropter, cum nomen illius regis Agathangelus expresserit modo, quem nec apud Græcos nec apud Latinos historicos invenimus, eoque magis accedente ad linguam Persicam, necesse est, ut dicamus, illum hausisse ex fontibus Armenicis aut Persicis, præsertim cum & alia omnia idem persuadeant. Nam & plurima affert nomina propria virorum & mulierum, provinciarum, civitatum, fluminum & montium, quæ apud scriptores Latinos & Græcos certe non invenerit. Si quis autem contendere voluerit, omnia illa ab Agathangelo procul dissito fuisse conficta, apud me non facile fidem inveniet. Etenim omnia illa, de quibus nonnulla apud scriptores probæ notæ invenimus, vera reperimus, exceptis forte aliquot adjunctis aut exaggerationibus. Itaque non est ratio, cur obscuriora tam facile condemnemus: tam enim historia quam topographia Armeniæ obscura admodum mansit apud Latinos & Græcos, eamque obscuritatem auget linguarum differentia, quod Latini & Græci plusculum libertatis sibi sumpserint in nominibus locorum & hominum immutandis. Hinc enim modo difficulter intelligimus, eademne sint nomina an diversa, quæ ab antiquis Latine aut Græce scripta fuerunt, cum iis, quæ postmodum ex lingua Armenica ad nostras fuerunt translata.

[80] Jam vero quod spectat ad ætatem scriptoris, etiamsi nolim asserere, [nec attingit ulla posteriora facta,] eum revera fuisse contemporaneum, aut etiam juvenem vel adolescentem fuisse, dum senex erat Gregorius, quod ultimum mihi videtur incertum; difficulter tamen credam, integris seculis fuisse posteriorem. Prima ratio jam data est, quod videatur scripsisse ex fama, quæ solet veris falsa miscere, & facta vera falsis adjunctis corrumpere; non ex historiis saltem Græcis. Altera ratio est, quod numquam vel minimum attingat de ulla persona, aut de ullo facto, quod Constantino Magno vel Teridate sit posterius. Hoc autem difficile admodum fuisset homini, qui aliquot seculis post scripsisset, præsertim si in chronologia parum fuisset versatus, & non paucos nominare voluisset principes, ut fecit hic noster. Quanto autem imprudentior fuit in exaggerationibus suis, & in confingendis mirabilibus, tanto facilius immiscuisset aliqua de rebus aut personis posterioribus, quemadmodum de prioribus multa immiscuit, nisi aut contemporaneus aut suppar fuisset Gregorio, Teridatique, de quibus præcipue agit, & quorum successores nullo unquam verbo attingit, sicut nec successores Constantini Magni in imperio, nec ullos alios S. Gregorii in episcopatu præter Arostacen, & Vertanem, quem Urthanem vocat, ut presbyterum.

[81] Accedit & tertia ratio ex silentio biographi nostri, [imo & modum, quo obisse Sanctum dicunt Armeni,] qui multa prætermisit ex illis, quæ postmodum ab Armenis asserta sunt, & in Historia ipsorum nunc locum habent. Primo silet Agathangelus de loco & modo, quo obiit S. Gregorius. At de morte ejus ex Breviario Prædicatorum Armenorum ita habet Galanus cap. 2 pag. 37: Beatus illuminator noster Gregorius, ab humanis oculis occultatus, asperam eremitarum vitam per multos jam duxerat annos in recessu cujusdam montis Daghaniensis provinciæ: cujus transitus ad Christum sciri a nemine potuit; nisi quod pastores nonnulli post aliquod tempus casu corpus eius invenientes, ibidem sepelierunt. In utraque S. Gregorii vitæ Historia, quam num. 64 ex Armena Latinam factam dixi, idem refertur, & in prima pastores, invento corpore, dicuntur nescivisse, quisnam esset. Id vero tempore Zenonis imperatoris revelatum esse eremitæ, cui nomen erat Garnicius, utraque affirmat. Monierus pag. 76 similia de morte S. Gregorii in Historia Armena invenit, aitque defunctum in monte Sepuh nominato. Hæc omnia, quæ afferre volui ad simul explicandam Armenorum de morte S. Gregorii sententiam, prætermisit biographus, ex eoque conjici potest, eum scripsisse, priusquam corpus esset inventum. Nolim tamen pro certis asserere omnia illa, quæ de morte hic dicuntur, licet mors illa solitaria ex silentio biographi fiat verisimilis; & minus etiam ut certum admittere, quod additur in mox laudata Vita Armena, inventum esse defuncti corpus illius stans in cortice ejusdem arboris, in qua obierat.

[82] [aliaque plura serius asserta omittit.] Sic prætermisit biographus alia multa, quæ postmodum ab Armenis pro gloria ecclesiæ suæ excogitata sunt. Galanus cap. 2 refert multa privilegia, quæ S. Gregorio concessisset S. Silvester Papa. At nihil de his Agathangelus noster. Asserit, unum ex illis fuisse, ut liceret S. Gregorio patriarcham consecrare Albaniæ, & revera a S. Gregorio consecratum pro Albania alterum Gregorium, nepotem suum; de quo rursum tacet Vita nostra. Mitto plura, quæ Monierus ex Historia Armenorum similiter narravit, altum de iis tacente biographo nostro, qui verisimiliter scripsit longo tempore, antequam illa essent inventa. Quapropter suspicor, scriptorem satis antiquam fuisse ad meliorem Vitam concinnandam, sed magis fuisse sollicitum ad magna & mirabilia scribenda, quam ad veritatem diligenter investigandam & unice sequendam. Si vero multa de industria omisit, ne ætatem suam proderet, longe cautior fuit in ætate sua occultanda, quam in assertis fabulosis intra limites probabilitatis continendis. Quidquid sit, vera falsis miscuit.

§ VI. Conversio Armeniæ Majoris attribuenda S. Gregorio: ea figenda sub initium seculi quarti: alia quædam Vitæ capita confirmantur.

[Fides ab Apostolis in Armenia prædicata: sed religio ibi defecit:] Quamquam SS. Bartholomæus, Thaddæus, & forsan alii ex Apostolis, fidem legantur prædicasse in Armenia Majore, & apud populos vicinos, & procul dubio non paucos ad Christum converterint; tamen felicia illa principia cito videntur evanuisse, nullaque sequentibus seculis ante S. Gregorium nostrum reperiuntur Christianæ fidei vestigia in Magna Armenia, ut fatetur Monierus Monumentis Missionum Orientalium tom. 3 pag. 67, ubi ait, neque ex historia neque ex traditione Armenorum vel minimum innotescere de fide Christiana apud Armenos conservata usque ad tempora fere Constantini Magni. Ait quidem Galanus cap. 2, innumeros in Armenia fuisse martyres, qui S. Gregorii dormitionem in Armenia præcesserunt, recte mortem S. Gregorii assignans, ut aliquos saltem inveniat. At minime probat de Armenia Magna, quam convertit S. Gregorius, ullos in ea post Apostolorum tempora fuisse martyres ante S. Gregorium: nam Ripsime & Gaiana cum Sociis passæ sunt Gregorii tempore, & aliunde in Armeniam advenisse dicuntur.

[84] [deinde in Magna Armenia ante Gregorium martyres,] Decem millia martyrum Crucifixorum, qui in monte Ararath occubuisse asseruntur, nihilo magis prosunt ad Armeniam martyribus implendam. Nam illorum historia aut fabulosa, aut fabulis corrupta est, ut abunde probatum ad XXII Junii. Si quid autem veri habent Acta, milites illi erant Romani, nec in Armenia Magna fuerint passi, sed in monte aliquo, cui nomen Ararath pro sua libertate imposuerit scriptor fabularum amans. Multos deinde martyres recenset Galanus, in Minore Armenia passos, qui ad propositum nostrum non conducunt, cum Armenia Minor esset provincia Romani imperii, nec dubium sit, quin fides Christiana in ea esset propagata diu ante conversionem Maioris Armeniæ per Gregorium.

[85] Tillemontius tom. 5 Monum. Eccl. in Persecutione Diocletiani art. 44 dubitanter ex Eusebio lib. 6 cap. 46 argumentum profert pro vetustiore Armenorum conversione. [aut Christianos fuisse, probari non potest.] Recenset ibidem Eusebius aliquot S. Dionysii Alexandrini Epistolas, & inter eas unam ad Armenios similiter de pœnitentia, quorum episcopus erat Meruzanes. Hinc ait de Meruzane: Nomen istud barbarum præbet nonnullam rationem credendi, Magnæ Armeniæ fuisse episcopum. Addit tamen, non esse ullam aliam istius suspicionis rationem. Et sane levissima est illa suspicio, cum non defuerint eo tempore alia similia nomina in imperio Romano. Attamen Bailletus ad XXX Septembris in S. Gregorio Meruzanem facit episcopum in Maiori Armenia, & consequenter sine ullo argumento asserit, multos ibi Catholicos fuisse ante S. Gregorium. Verum constans Armenorum traditio S. Gregorium tribuit Armeniæ Magnæ apostolum: neque popularis est ista traditio, sed confirmari ea potest testimoniis ad hoc satis vetustis, & silentio omnium Patrum & scriptorum, qui circa illud tempus floruerunt, & nullam de Christianis Armeniæ Magnæ mentionem fecerunt. Itaque Meruzanem in Minori Armenia episcopum fuisse prorsus existimo, sicut omnes erant episcopi in Romano imperio, ad quos ibi scribit S. Dionysius.

[86] Sozomenus lib. 2 cap. 8 de conversione Armenorum hæc scribit: [Conversi Armeni ante Iberos sub rege Teridate,] Nam quod Armenios attinet, jam dudum antea Christi fidem eos suscepisse comperi. Hæc minus accurate ex Græco a Valesio data sunt. Narraverat cap. 7, Iberos tempore Constantini Magni conversos. Tum ait, finitimas gentes postea conversos, Armenos vero ante Iberos. Verba Græca sic habent: Αρμενίους δὲ πάλιν πρότερον ἐπυθόμην χριστιανίσαι. Armenios vero e contrario prius Christianos fuisse comperi. Asserit, Armenos conversos ante Iberos, idque dicere poterat, etiamsi conversi fuissent, quando jam imperare in Occidente cœperat Constantinus. Nam cum Iberi legantur ad Constantinum legatos misisse, ut fœdus cum eo inirent, & prædicatores Christianæ fidei impetrarent, eorum conversio videtur figenda, quando post victum anno 323 Licinium solus imperabat Constantinus. Si vero voluerit Sozomenus, etiam ante Constantini imperium Christianam fidem ab Armenis susceptam, necesse est ad seculum tertium respicere, aut ad primos annos quarti. Audiamus interim, quomodo eorum conversionem referat laudatus Sozomenus: Aiunt enim, Teridatem gentis illius regulum (Græce ἡγούμενον ducem) occasione cælestis cujusdam portenti, quod in domo ipsius acciderat, & ipsum Christianum esse factum, & subditis omnibus palam per præconem mandasse, ut eamdem relligionem colerent. Ex his confirmantur aliquot Vitæ asserta, videlicet regis ipsius Teridatis conversio cum omni populo. Cæleste portentum forte insinuat revelationem, quæ sorori regis oblata in Vita asseritur, & quæ, si vera est, viam aperuit ad regis totiusque regni conversionem.

[87] Christianam fuisse Armeniam annis non paucis, [ante annum 313:] antequam solus imperaret Constantinus, & ante mortem Maximini imperatoris, anno 313 defuncti, liquet ex Eusebio lib. 9 cap. 8, ubi de plagis Romano imperio illatis agit, & de Maximino sic loquitur: Bellum insuper a tyranno commotum est adversus Armenios, jam inde a priscis temporibus amicos ac socios populi Romani: qui cum Christiani ipsi quoque essent, & divinæ religionis studiosissimi, Deo invisus tyrannus eos ad simulacrorum ac dæmonum cultum traducere per vim conatus, pro amicis inimicos, hostes pro sociis effecit. De bello a Maximino contra Armenos gesto inferius sic brevissime loquitur: Et ipse quidem in bello adversus Armenios una cum exercitu suo varias clades atque ærumnas pertulit. Tillemontius bellum istud refert ad annum 312, nequit certe serius figi; sed inchoari potuit aliquot annis citius, cum Maximinus administraret Syriam ab anno 305, & sic Armenis esset vicinus. Non edicit Eusebius, quanto tempore jam tum Christiani fuissent Armeni. Tamen suspicari possumus, recentem fuisse eorum conversionem, eaque de causa adeo exacerbatum fuisse Maximinum, ut in alieno etiam regno leges ferre præsumeret. Hæc autem suspicio majores ex dicendis vires accipiet.

[88] [eorum conversio ex aliquo documento figenda anno 305 aut 306,] Combefisius in Auctario patrum Græcorum part. 2 a col. 271 edidit Narrationem brevem de rebus Armeniæ, cujus initium ad propositum nostrum conducit. Sic autem habet: Dei amantissimo Constantino Magno imperatore, sancta Nicæna synodus contra Arium celebrata est, trigesimo quarto anno regis Tiridatis, ac vigesimo egressionis S. Gregorii ex lacu, sancto Rostace ac Patre eius episcopum (lege episcopatum) gerente, qui etiam ad synodum profectus est. Hæ temporis notæ si omnino accuratæ essent, quod non contendo, principium conversionis Armenorum figendum esset anno 305 aut 306. Nam constat, synodum Nicænam sub Constantino habitam anno 325. Si ergo hic annus erat vigesimus egressionis S. Gregorii ex lacu, sive ex tetro & diuturno carcere, de quo agam in Annotatis ad Vitam; eductus est Gregorius anno 305 aut 306; eodemque tempore cœpta est Armeniæ regis omnisque populi conversio. Stante hac epocha, facile intelligitur, exacerbatum fuisse contra Armenos Maximinum, quod idola dejicerent, templa profana everterent, ac tandem ad bellum contra illos prosiluisse, quod cultum deorum, qui diu in Armenia viguerat, prorsus eliminarent.

[89] [ex Theophane sub Constantino, sub quo Cæsareæ sedebat Leontius,] Huic epochæ favet Theophanes in Chronographia pag. 19, ubi ait: Pari quoque eventu ipsius (Constantini Magni) ætate Armeni Tiridatis eorum regis, & Gregorii eorum episcopi hortatibus, fidem una cum salute susceperunt universi. Cœpit imperare Constantinus anno 306. Itaque ex Theophane certe non citius, sed forte paulo serius figenda esset conversio. Accedit Leontius, Cæsareensis in Cappadocia episcopus, a quo S. Gregorius consecratus creditur, ad epocham datam utcumque confirmandam. Nam Leontius anno 325 interfuit concilio Nicæno, & superfuit post Nicænum, nescimus quanto tempore, ut verisimile fiat, ipso seculo IV factum episcopum, aut non diu ante, sed de anno ipso, quo sedere cœpit, nihil certi potest statui. At saltem episcopum non fuisse a medio seculo IV, nec a tempore S. Dionysii Alexandrini, qui anno 264 aut 265 obiit, aliunde certum est: nam obeunte S. Dionysio Alexandrino, in cathedra Cæsareensi sedebat Firmilianus, cujus obitus a Tillemontio figitur anno 269. Quare Meruzanes, de quo supra actum est, non erat Maioris Armeniæ episcopus, cum primus post Apostolos habeatur S. Gregorius. Utrum inter Firmilianum & Leontium alii sederint intermedii, invenire non potui. Id tamen verisimillimum est.

[90] Si modo conjungamus testimonia hactenus recitata, [& ex omnium collatione sub initium seculi IV.] eaque etiam componamus cum Vita edenda, omnia satis concordabunt ad conversionem Armeniæ cum initio episcopatus Gregorii figendam sub initium seculi quarti. Contemporaneus testis est Eusebius de plena eorumdem conversione ante annum 312, post quem figi nequit bellum, quod ea de causa sustinuerunt. Hinc serius eorum conversio figi saltem non potest, quam circa annum 310; sed figi potest citius, si aliunde nihil obstat. Sozomeni verba tempus conversionis minus determinant: at epochæ datæ saltem congruunt, nec sinunt, ut multo serius credamus conversos Armenos. Theophanes, qui Chronicum suum ex vetustioribus documentis seculo VIII aut IX conscripsit, pro Armenorum conversione assignat imperium Constantini: quod ad priores Constantini imperantis annos necessario restringendum ex Eusebio. Itaque verisimiliter non longe a vero aberrat Narratio rerum Armenicarum, quæ ad annum 305 aut 306 reducit Armenorum conversionem. Hæc quoque epocha cum Leontio, qui Gregorium consecravit, recte cohæret, ut jam dixi, & cum Vita edenda. Verumtamen non tam stricte epocham illam asserendam existimo, cum verba Eusebii & Sozomeni id non exigant, aliorum vero auctoritas tanta non sit, ut nequeamus timere, ne forte aberraverint ad aliquot annos. Quapropter malim late sub initium seculi quarti conversionem Armeniæ collocare, quam eamdem intra unum alterumve annum coarctare sine idoneis argumentis.

[91] Verum priusquam plura de chronotaxi dicamus, nonnulla Vitæ asserta corfirmemus. [Aliquot Vitæ asserta] Gregorius aut Georgius, presbyter Cæsareensis, in Oratione de patribus Nicænæ synodi, quam Latine edidit Lipomanus tom. 6 a fol. 116, circa finem agit de S. Leontio Cæsareensi, quem multum pro fide ait laborasse ante Nicænam synodum, multorumque martyrum magistrum fuisse. Inter discipulos vero S. Leontii etiam numerat S. Gregorium nostrum, de quo hæc scribit: Ex iis enim unus quoque est Gregorius, magnus inter victores athletas, qui invenit reliquias sanctarum martyrum Ripsimes & Gaianæ, & impudicum Teridatem prius quidem evertit, deinde autem ad fidem deduxit. Ex his verbis primo habemus, sanctas Ripsimem & Gaianam revera martyrio coronatas in Armenia, earumque reliquias deinde ibidem inventas a Gregorio: utrumque in Vita asseritur. Secundo, cum impudicum vocat Teridatem, utcumque insinuat, laudatas Virgines pro castitate sua passas, quod regis libidini nollent consentire, prout Vita rursum habet.

[92] Tertio conversio regis Teridatis per Gregorium, de qua ex pluribus aliis documentis constat, [aliunde confirmata,] clarissime confirmatur. Quarto verba illa; Teridatem prius quidem evertit, omnino significant, grave aliquod malum accidisse Teridati, priusquam converteretur, ut gravissimum illud, quo in Vita rex in formam apri conversus dicitur, forte non omni careat fundamento, ut pluribus dicam in Annotatis. Quinto demum allegata verba Gregorium faciunt S. Leontii discipulum: & Vita similiter Gregorium in ecclesia Cæsareensi instructum asserit. Videtur tamen ante episcopatum Leontii præceptis vitæ Christianæ imbutus. At id non obstat, quo minus multa quoque a Leontio discere potuerit. Fortasse tamen ob consecrationem & documenta tunc accepta solum Leontio tribuitur discipulus.

[93] [& nominatim consecratio ejus per S. Leomium] Apud Combefisium laudatum a col. 317 edita est Invectiva in Armenios hæreticos Isaaci Catholici, in qua de S. Gregorio nostro frequenter fit mentio. De ordinatione S. Gregorii per Leontium dictus Isaacus cap. 13 col. 367 ex interpretatione Combefisii ita scribit: Nam sanctus Gregorius, qui Armeniorum episcopus fuit, ac Leontius beatissimus Cæsareæ Cappadociæ archiepiscopus, qui eumdem Gregorium ordinavit, securitatis pactum inter se inierunt, ut qui pro tempore Armeniorum episcopus præficeretur, ab ecclesia ac pontifice Cæsariensi ordinationem acciperet, ex qua ipse a principio Gregorius sacerdotium accepisset: quæ omnia in libro de Vita ac martyrio S. Gregorii accuratius explicantur. In secunda Invectiva col. 402 idem contra hæreticos Armenos urget & probat hoc modo: Nam Gregorius Magnæ Armeniæ episcopus ordinationem accepit in Cæsarea urbe. Cum ergo magnus pontifex Leontius malignam Armeniorum mentem perspectam haberet, per litteras significavit Tiridatæ regi in hæc verba: “A me sacerdotium accepistis: maneat ergo meæ sedi inconcussum jus ordinationis in vestra metropoli.” Accepitque validum ac firmum rescriptum hujus tenoris: “Hujus rei sponsores exhibemus dexteram Excelsi, ac pretiosam crucem &c.” Epistola tota ibidem legi poterit. Isaacum illarum Invectivarum auctorem Combefisius Sancti titulo honoravit, uti & Niconem, cujus verba jam dabo; nescio tamen, an satis certo illis scriptoribus titulus Sancti congruat: id examinari poterit de S. Nicone ad XXVI Novembris.

[94] [in ecclesia Cæsareensi stabilitur.] In Bibliotheca Patrum Lugdunensi tom. 25 pag. 328 exstat fragmentum Opusculi de erroribus Armenorum, quod Niconi a quibusdam tribuitur, rectene an secus, non est opus hic examinare. Quisquis fuerit ille Nicon, ordinationem Gregorii per Leontium fortiter asserit, & alio rursum argumento confirmat, ita scribens: Deinde cum magnus Gregorius, qui fuit magnæ Armeniæ episcopus, cavisset Armeniæ episcopum a nullo alio esse ordinandum, quam ab illius temporis Cæsareæ Cappadociæ archiepiscopo, ubi ipse quoque ordinatus est; & horrendæ execrationes & anathema in eos sit intentatum, qui aliter faciunt; hæc quidem illi transgrediuntur… Sin autem negant magnum Gregorium hæc constituisse; ostendant nobis eius ad filios constitutiones, & os eis obturabitur. Demum Gelasius Cyzicenus in Historia concilii Nicæni lib. 2 cap. 36 recenset episcopos, quibus per varias orbis partes commissa est cura promulgandi statuta concilii. Inter hos de Leontio Cæsareensi sic habet: Leontius Cæsareæ Cappadociæ, magnum Ecclesiæ Domini ornamentum, ecclesiis in eadem Cappadocia, Galatia, Ponto Diosponti, Paphlagonia, in Ponto Polemaïco, Armenia Parva & Magna. Hæc rursum innuunt, tam Armeniam Magnam Cæsareensi in Cappadocia ecclesiæ obnoxiam fuisse, quam reliquas provincias enumeratas. Quare non video dubitandum esse de asserta in Vita S. Gregorii consecratione in ecclesia Cæsareensi per S. Leontium.

[95] [In concilio Nicæno fuit successor Gregorii: ex quinque ibi subscriptis] Vita num. 169 asserit, concilium Nicænum vivente S. Gregorio habitum, Sanctum tamen eo non venisse, sed misisse filium suum Arostacen, quemadmodum etiam nunc habet historia & traditio Armenorum. Consentit hac de re Narratio de rebus Armeniæ, cujus verba dedi num. 88, in qua vocatur Rostaces. In subscriptionibus concilii Nicæni apud Labbeum tom. 2 Conciliorum col. 52 leguntur quinque episcopi provinciæ Armeniæ Majoris. Verum cum menda non pauca in subscriptiones videantur irrepsisse, forsan non erunt omnes illi Majoris Armeniæ: nam unus illorum dicitur episcopus Amasæus, quæ civitas est Ponti, ut addendus videatur episcopis Ponti, qui ibidem sequuntur. Qui autem ex illis creditur fuisse S. Gregorii filius, ibi legitur Acrites, notaturque in margine Aristarces, & alias Aristæus. Baronius ad annum 311 num. 27 hunc pro successore S. Gregorii assignat, aitque nomen in subscriptionibus corruptum, & vocari Arostanen, videlicet a Metaphraste apud Surium. Id secutus est Binius in Annotatis ad subscriptiones, & Tillemontius tom. 6 in Concilio Nicæno art. 4. Verum Acrites subscripsit ut Diospontanus. Ex verbis autem Gelasii Cyziceni mox datis videtur Diospontum regio fuisse distincta ab utraque Armenia, cum ibi memoretur Pontus Diosponti.

[96] Carolus a S. Paulo in Geographia sacra Diospontum recenset ut episcopatum Armeniæ secundæ, allegans Acriten, [tamquam Majoris Armeniæ, unicus ad eam spectare videtur.] de quo agimus. At Holstenius in Annotatis pag. 248 observat, Diospontum videri provinciam, non urbem, ita scribens ad vocem Diospontum: Episcopatus supposititius ex codicum vulgarium confusione natus. Manuscriptus antiquissimus Diosponti sic seorsum ponit, ut provinciæ nomen, cui deinde subjicitur Eutychianus Amasiæ episcopus. Unde certum est, Diospontum ante fuisse, qui postea Hellenopontus * appellatus fuit. Ita quoque Ortelius Dispontum a veteri medico appellatum observavit. Rursum pag. 250 ad vocem Helenopontus, ait, Qui ante Diospontus. Hæc omnino confirmantur ex verbis Gelasii Cyziceni jam datis. Itaque unum dumtaxat Majoris Armeniæ episcopum in concilio Nicæno fuisse existimo, prout nec Vita Gregorii, nec Narratio de rebus Armeniæ, nec historia aut traditio Armenorum de pluribus meminerunt. Ille autem apud Labbeum col. 52 legitur post titulum Provinciæ Armeniæ majoris primo loco ita subscriptus: Arsaphius Sophenensis, aut Arasphius Sophonensis. Hujus nomen non adeo corruptum est, ut nequeat idem credi cum successore S. Gregorii. Nam is in Vita nostra vocatur Arostaces, apud Surium Arostanes, apud Combefisium Rostaces, apud Galanum cap. 3 & hodiernos Armenos Aristarces. Hunc solum, inquam, ex Maiori Armenia in concilio fuisse existimo, sicut unicus ex Perside illi interfuisse legitur. Quod autem dicitur Sophenensis, ostendit eum ex Majori fuisse Armenia, cujus regio nota est Sophene. Hæc enim aut civitatem poterat habere cognominem, aut nomen dare episcopo, quod unicum haberet. Carolus a S. Paulo Sophenen non recte adscripsit Armeniæ secundæ, quæ pars est Minoris, ut etiam observavit Holstenius.

[97] Nicephorus Callistus lib. 8 cap. 14 recenset multos concilii Nicæni episcopos, [In illo concilio non fuit Gregorius: nec tamen mortuum fuisse,] ex iisque non paucos nominat, qui varia pro Christi nomine erant passi. Inter hos ab eo numeratur Gregorius Majoris Armeniæ, acsi concilio adfuisset. At Vita id negat, & Armeni ipsi numquam Gregorium ipsum, sed ejus filium ac successorem in concilio fuisse dixerunt. Quare recte eum Nicephori lapsum observavit Baronius jam laudatus, sed addit rationem minime probandam, hæc scribens: At manifesti erroris arguitur Nicephorus, cum ait interfuisse Nicænæ synodo hujus prædecessorem Gregorium, quem longe antea constat esse defunctum. Verum contra hanc Baronii conjecturam & Vita nostra Gregorium tempore concilii facit viventem, & Narratio de rebus Armeniæ apud Combefisium: Galanus quoque & Monierus ex Historiis Armenis scribunt, Gregorium tempore concilii Nicæni superfuisse. Quid ergo in contrariam opinionem impulit Baronium? Procul dubio Metaphrastes, licet ne hic quidem asserat mortem Gregorii ante concilium Nicænum, sed solum referat, filium a Patre consecratum episcopum, & tunc subjiciat: Cumque eum consecrasset, & universam circumcirca regionem cum eo obivisset, & verbo fidei eos amplius confirmasset, in eam, quam jam olim parturierat, revertitur solitudinem. Tum loqui incipit de Constantino imperatore, & de concilio Nicæno, ad quod, inquit, accessit etiam Armeniæ episcopus Arostanes; nec vel minimo verbo insinuat, utrum S. Gregorius tum viveret, an defunctus esset; nec mortem Sancti refert. Itaque sententia Metaphrastæ prorsus est ambigua, & nihil pro morte Gregorii habuisse videtur Baronius præter conjecturas.

[98] [habet Armenorum vetusta traditio, cui nulla obstat ratio.] Mortuum crediderit, opinor, quod filius ejus profectus sit ad concilium, quodque de vita Gregorii nihil amplius memoret Metaphrastes. At Vita nostra, ex qua Metaphrastes omnia hausit, asserit, Gregorium vixisse post concilium, fideque & canonibus concilii usum esse ad populum erudiendum; nec ita affixum fuisse solitudini, ut supremam ecclesiæ suæ curam non gereret. Quare, si omnino contrarium diceret Metaphrastes, non esset audiendus contra vetustiorem Vitam, quam post aliquot secula secutus est, & contra omnem Armenorum traditionem & historiam. Conversionem Armeniæ retulit Baronius ad annum 311, & licet aliquot annis citius factam existimem, ea certe epocha nequit prodesse ad mortem Gregorii figendam ante annum 325, cum Armeni annos triginta aut plures ejus episcopatui tribuant. Bailletus in S. Gregorio figit mortem Sancti modico tempore ante dominium Constantini in Oriente, sive ante victum Licinium, & sic aliquot annis ante concilium Nicænum; sed nec rationes hic allegat nec de chronotaxi vitæ Gregorii recte scripsit. Fateor quidem, Vitam S. Gregorii non esse tantæ fidei, ut ex ea certum fiat, Gregorium superfuisse post concilium; quod tamen omnia vetustiora & recentiora Armenorum documenta idem asserant: id mihi saltem videtur probabilius, & omnino sequendum; cum nulla obstet alicujus momenti ratio. Non venit ipse ad concilium: sed Senem excusare verisimiliter poterat infirmitas corporis, aut ætas grandæva. Teridatem Armeniæ regem Bailletus etiam aliquot annis citius defunctum dicit sine ulla ratione. Examinemus igitur, an Teridates, cujus tempore conversa est Armenia, videatur vixisse anno 325, uti in Vita S. Gregorii asseritur.

[99] [Vivebat etiam Teridates, nec contraria probat Lex mendosa,] Baronius ad annum 325 num. 27 recitat Legem de Annona & Tributis, quæ videri potest apud Gothofredum in Codice Theodosiano tom. 4 pag. 6. In hac Lege, quæ tribuitur Constantino Magno, quæque secundum consules additos, figenda esset anno 315, mentio fit Arsacis regis Armeniorum. Si autem anno 315 rex Armeniorum erat Arsaces, Teridates, sub quo conversa est Armenia, non superfuit usque ad annum 325. Baronius ait, Arsacem fuisse Minoris Armeniæ regem. At id probabile non est, quia Minor Armenia iis temporibus regem non habebat, sed diu redacta fuerat in provinciam imperii Romani. Itaque melior est sententia Gothofredi, qui in Commentario observat, non solum Arsacem Armeniæ regem non convenire temporibus Constantini Magni, sed nec Datianum patricium, nec Eusebium ex consule & ex magistro equitum & peditum, qui in eadem Lege memorantur. Hinc autem suspicatur, corruptos esse in Lege consules & subscriptionem, Constantioque imperatori eam adscribendam. Tres enim dictæ personæ sub Constantio facile inveniuntur, & notissimæ sunt. Ejusmodi menda in Codice non raro occurrunt, & nisi consulum corruptio admittatur, necessario admittenda est alia: nam Lex data legitur Constantinopoli. At anno 315 nomen Constantinopolis notum non erat, & Byzantium, cui deinde illud nomen datum est, necdum erat in ditione Constantini. Quapropter, etiamsi Gothofredus nihil ausus sit mutare, ejus opinio de referenda Lege ad Constantium certa mihi videtur; nec obstare potest, quo minus Teridates vixerit anno 325, & serius.

[100] Qualemcumque chronotaxim regum Armeniæ ex Historiis Armenorum contexuerunt Galanus & Monierus, [sed chronotaxis Armenorum, cum Romana historia] ex qua huc transferam nonnulla ad confirmationem. Post S. Gregorium Armenorum patriarcha fuit Aristarces aut Arostanes ejus filius, ut fertur, annis septem, sed hi pro majore parte videntur includendi vitæ Gregorii. Tum successisse dicitur Vertanes, alter, ut volunt, S. Gregorii filius, annis quindecim. Hujus patriarchæ tempore mortem regis Teridatis ponit Galanus, ejusque filii ac successoris Chosroïs II, quem improbum vocat, additque: Qui, relicto regni ac suæ iniquitatis hærede Dirano filio, cito vitam finivit. Post Vertanen patriarcha ponitur Hesychius annis sex sub rege Dirano. Tum Parniersch annis quinque patriarcha, cujus tempore in regnum successit Arsaces: nam Diranus mortuus dicitur non multo post Hesychium patriarcham. Monïerus de patriarchis & regibus jam recensitis, & de tempore singulis assignato consentit; sicut etiam de regum & patriarcharum numero consonat Narratio de rebus Armeniæ apud Combefisium, ubi prætermissi sunt anni. Restat ergo, ut inquiramus, an Arsaces, qui notissimus est in Romana historia, ad eadem fere tempora referatur ab Armenis & Romanis scriptoribus.

[101] Vertanes & Hesychius patriarchæ simul fere impleverunt tempus, [collata, omnino insinuat,] quod fluxit inter Teridatem & Arsacem. Nam Galanus cap. 5 refert, Hesychium, a Dirano rege occisum, & subdit: Ipse porro Diranus non multo post debita suæ impietati animadversione plexus est: nam cæcus effectus, impatienter ac miserabiliter sibi mortem conscivit. Quare, si Vertanes factus est patriarcha septem annis post concilium Nicænum, sive anno 332, mors Hesychii venit figenda circa annum 353, & sic secundum Armenos ad regnum pervenerit Arsaces circa 354 aut 355. Si quis patriarchatum Vertanis crediderit citius figendum, citius etiam Arsacem ad regnum perducere poterit. At verisimile non est, Arsacem citius ad solium Armeniæ fuisse elevatum. Nam Tillemontius tom. 4 Imperatorum variis vicibus de Arsace meminit, & in Constantino Magno art. 60 asserit, Arsacem anno 360 nuptiis junctum fuisse cum Olympiade, quæ antea Constanti imperatori fuerat desponsata. Ammianus libro 20 cap. XI rem narrat, & tum primum de Arsace meminit.

[102] Quare ex matrimonio tum inito utcumque colligitur, [Teridatem post annum 325 superfuisse.] juvenem anno 360 fuisse Arsacen, & sic chronotaxis Armenorum non videtur longe abesse a vero: secundum hanc enim Arsaces anno 360 paucis solum regnaverat annis. Itaque Armenica illa chronotaxis satis congruit cum Romana, ut iterum colligitur ex Nierse, qui patriarcha factus est post omnes jam recensitos, & recte cum imperio Theodosii Magni ab Armenis connectitur, ut ex subductis annis quilibet colliget. Igitur non adeo vitiosa est chronotaxis illa Armenorum, ut negari debeat, Teridatem & S. Gregorium superfuisse post concilium Nicænum. Nam cum hi duo essent personæ præcipuæ, auctor Anonymus, qui seculo VII chronotaxim illam componebat, illud saltem rescire poterat ex vetustis monumentis. Si autem ad aliquot annos subinde aberraverit, vel sic tempus illud, quod inter Teridatem & Arsacem ponitur, recte congruet cum historia Romana, & sic semper erit probabilius, Teridatem circa annum 330 obiisse, quam ante 325.

[Annotata]

* al. Helenopontus

§ VII. Duplex chronotaxis gestorum S. Gregorii, aliorumque in Vita relatorum; prima secundum Vitam, eaque non satis probabilis: altera solum pauca complectens capita.

[Secundum Vitam, relatorum in ea hæc fere chronotaxis.] Præter capita Vitæ modo confirmata, in eadem non pauca alia reperiuntur vera, quemadmodum multa etiam fabulosa, aut nimiis exaggerationibus corrupta, ut in Annotatis ostendam. Ut vero studiosus lector de singulis rectius judicare valeat, duplicem dabo chronotaxim. Prima presse inhærebit Vitæ: altera solum ordine deducet certiora Vitæ capita. Agathangelus, ut doceat, quo genere natus fuerit S. Gregorius, Vitam ejus orditur a ruina imperii Parthorum, quod seculo III translatum est ad Persas. Historia hæc vera est, & apud scriptores Græcos & Latinos notissima, exceptis forte aliquot adjunctis, quæ aut alibi invenit, aut confinxit Agathangelus noster. Primus Persarum rex, qui Artabanem Parthorum regem de solio dejecit, a Latinis passim vocatur Artaxerxes, a nostro Artasiras, ut jam dictum. Si a vera hac historia ordiamur, & reliqua pro veris admittamus, chronotaxis S. Gregorii & regis Teridatis ejusmodi figenda erit.

[104] [Ex tempore translati ad Persas imperii] Rebellionem Artasiræ sive Artaxerxis contra Artabanem Parthorum regem, quem tribus præliis, ut habet Xiphilinus in Compendio Dionis, superavit & occidit, ab aliis video figi anno 225, ab aliis 226, & rursum 227. Biographus noster modo admodum probabili insinuat, non uno anno sinitum fuisse bellum istud intestinum, sed saltem duobus annis bellatum fuisse, antequam occideretur Artabanes, & probabilius tertio tantum anno occisum. At mors Artabanis figenda certe non est post annum 228, cum relata sit a Dione, qui ultra illum annum scribendo non processit. Occiso Artabane, ad bellum se paravit rex Armeniæ, qui in Vita Cusaro vocatur, & ab Armenis bediernis Chosroës, asseriturque fuisse pater Teridatis, sub quo conversa est Armenia.

[105] [belloque inter Persas & Armenos] Quare initium belli inter Cusaronem & Artasiram locari debebit anno 229 aut 230. Fudit Cusaro primo anno exercitum Artasiræ, secundo anno multa in ditione inimica rapuit spolia, & num. 12 hoc modo deinceps in annos decem fecisse asseritur. Hi perducunt usque ad annum circiter 240, si decem anni distinguantur a prima Cusaronis expeditione, in qua Persas prælio superavit; aut etiam paulo longius, si etiam annum secundum ab illis decem biographus distinguere voluerit. Ex Romana historia etiam fit certum, post mortem Artabanis Parthorum regis bellum fuisse inter Persas & Armenos, & hos initio fuisse victores, testatus est Dion. Ex eadem rursum fit probabilissimum, bellum istud fuisse diuturnum & ad annos facile quindecim continuatum a Persis contra Romanos eorumque fœderatos Armenos. Nam certe inchoatum non est post annum 229, nec finitum videtur ante annum 244, quo pax inita est inter Philippum imperatorem & Saporem Persarum regem. Initium in Dionis compendio sic narrat Xiphilinus: Artaxerxes enim Persa, cum Parthos tribus præliis superasset, atque Artabanum regem eorum interfecisset, irruit in Armeniam. Ex qua pulsus ab incolis, Medisque nonnullis & filiis Artabani, in fugam se conjecit, ut quidam putant. Nam alii recessisse aiunt, ut majores copias compararet.

[106] Hujus belli causa Alexander imperator exercitum duxit in Orientem, [diu continuato,] & anno 233 tribus agminibus ditiones Persicas ingredi voluit, ut fusius narrat Tillemontius tom. 3 Imperatorum in Alexandro art. 21 & sequentibus. Ex his agminibus unum per Armeniam transivit, & procul dubio sibi adjunctum habuit Armenorum exercitum, & sic Mediam Persarum provinciam invasit. Reducto autem exercitu, mox anno sequenti 234 Alexander, cum intellexisset, teste Herodiano, Germanos Rhenum Danubiumque transgressos, cum omnibus fere copiis recessit sine ulla pace cum Persis inita. Itaque satis intelligimus, quomodo Armeni cum aliis fœderatis Romanorum ac relictis Romanorum copiis bellum multis annis continuare potuerint contra Persas, quorum vires erant attritæ. Hæc autem potest esse ratio, cur Romanæ provinciæ usque ad annum 241 parum aut nihil legantur passæ in Oriente, etiamsi bellum esset cum Persis, & paucos ibi milites haberent Romani.

[107] Cædes Cusaronis Armeniæ regis, quem pater S. Gregorii Anac dolose occidisse asseritur tempore veris, [circa 241 occisus Casaro pater Teridatis,] post duodecim belli annos, quando iterum cogitabat in Persidem irrumpere, sic figenda erit anno 240 aut 241. Hanc cædem in Romanorum historiis non invenio, ideoque incerta videtur. Mutatio tamen notabilis, quæ anno 241 inducta est in res Persarum & Romanorum, ejusmodi facto qualemcumque affert verisimilitudinem. Nam anno 241 ingentes in Mesopotamia & Syria progressus fecerunt Persæ, ut Antiochiam usque pervenerint, eamque ceperint, sicut claris verbis edicit Julius Capitolinus in Gordiano imperatore pag. 162. Hac de causa Gordianus anno 242 cum ingenti exercitu in Orientem profectus est, & & aut eodem anno aut sequenti Persas sæpius profligavit, urbesque in Syria & Mesopotamia amissas recepit. Jam vero secundum Vitam rex Persarum, intellecta cæde Cusaronis, exercitum suum duxit in Armeniam, eamque totam occupavit. Itaque, si anno 240 occisus est Cusaro, reliquum illius anni impendere potuit rex Persarum ad Armeniam occupandam, & anno 241 Syriam & Mesopotamiam aggredi. Si vero cædes facta est anno 241, ut probabilius est, quia Gordianus Roma non discessit ante annum 242, potuit rex Persarum eodem anno Armeniam occupare, & eodem tempore cum parte exercitus, aut postea cum toto exercitu Romanorum provincias invadere, ac progredi etiam anno 242, donec Gordianus cum Romano exercitu adveniret. Hæc omnia rectissime cohærerent, modo cædes Cusaronis per Anacum & occupatio Armeniæ, tam nota essent in historiis Romanis, quam nunc sint in Armenicis. Verum nec de cæde regis Armeniæ, nec de occupata eo tempore a Persis Armenia, vel verbum reperire potui apud historicos rerum Romanarum.

[108] [natus circa 240 Gregorius, circa 230 Teridates:] Pergamus tamen cum Vita ad chronotaxim nobis propositam. Cæso Cusarone, Anac ipse in fuga occisus dicitur. Ex consanguineis, qui etiam plerique sunt occisi; servati sunt duo infantes, ex iisque Gregorius fuga delatus asseritur in ditionem Romanorum, educatusque Cæsareæ in Cappadocia. Alter, qui non nominatur, dicitur in Persidem delatus. Secundum hæc ergo natus est S. Gregorius circa annum 240. Deinde num. 16 rex Persarum dicitur omnes Armenos fecisse captivos. At unus captivorum, qui evasit, unum ex filiis Cusaronis servavit, non minimum puerum, ut videatur jam octennis aut decennis fuisse Teridates, quando pater ejus Cusaro est occisus. Quapropter Teridatis nativitas ex hisce figenda est late circa 230. Verum hæc ætas Teridatis summas habebit difficultates, si cum Agathangelo Armeniam sub ipso conversam dicamus.

[109] [& post relata de utroque,] Interim pergamus cum eodem. S. Gregorius uxorem duxisse dicitur Cæsareæ & duos genuisse filios. Id matrimonium late figi potest circa 270. Teridates vero regnum paternum recipere potuit in bello, quod Carus imperator contra Persas gessit anno 283, aut etiam aliquot annis citius aut serius per occasionem nobis ignotam. Gregorius, qui pati cœpit non diu post receptum a Teridate regnum, certamina sua pro fide inchoare potuit circa 290, eoque tempore in tetrum injici carcerem aut puteum, ut ibi moreretur. Si autem ibi manserit annis quatuordecim, eductus fuerit circa 304, & circa id tempus cœpta est conversio Armeniæ. Ordinatus episcopus S. Gregorius, cœptam Armenorum conversionem continuavit, ecclesiasque plurimas ædificavit & episcopos ordinavit, aliosque clericos.

[110] [mortuus Gregorius circa 326, Teridates circa 330.] Cum autem vitæ solitariæ amans esset Gregorius; omnibus recte in Armenia constitutis, dicitur episcopum ordinasse filium Arostacen, quod factum est ante annum 325, sive ante concilium Nicænum, cui Arostaces interfuit, vivente Gregorio, sed ob senium aut corporis infirmitatem ad concilium non veniente. Dicitur porro Gregorius aliquo tempore post concilium vixisse, & sic obitus ejus figi potest circa annum 326, quando ex data chronotaxi annos numerabat circiter octoginta & sex. Teridates vero etiam post Gregorium superfuit secundum Vitam, ut mors ejus figenda veniat circa annum 330, quando annos numerare debebat circiter centum. Tam grandæva utriusque ætas non quidem prorsus esset incredibilis, si assereretur a scriptore fideli & accurato: sed fidem hic difficulter inveniet ob manifestos Agathangeli in aliis excessus, præsertim ætas Teridatis, cum datæ chronotaxi hujus Vitæ & alia efficaciter repugnent.

[111] [At hæc chronotaxis videtur contraria historiæ,] Primo enim Armenia ab anno circiter 240 fuisset Persis obnoxia, donec Teridates auxilio Romanorum paternum regnum recuperasset. Fuit revera seculo III Armenia aliquo tempore sub patrocinio Persarum. At id cœptum videtur serius. Etenim Zonaras in Annalibus lib. 12 cap. 21 in Gallo imperatore scribit sequentia: Sub hoc motus Persarum recruduit, qui Armeniam occuparunt, Tyridate rege fuga elapso, cujus filii se ad hostes contulerant. Hæc ponenda sunt anno 252 aut 253, nisi contigerunt eo ipso anno 251, quo imperium adeptus est Gallus. Zonaræ eatenus consentit Zozimus in Gallo, quod asserat, Persas in ditiones Romanorum prædabundos incurrisse, ita sceibens: Persæ vero in Asiam (id est Minorem) pedem intulerunt, tum Mesopotamiam excidio dantes, tum in Syriam progredientes, ad ipsam usque Antiochiam, donec & illam cepere totius Orientis metropolim… Ac Persis quidem in proclivi fuisset tota potiri Asia, si non ob immensam vim spoliorum, libenter ea servare domumque deportare maluissent. Hæc ipsa verba insinuant, Armeniam prius occupatam fuisse a Persis, quia non poterant in Asiam Minorem intrare, nisi per Armeniam aut Syriam. Itaque probabilius est, circa annum 252, non circa 240, Armeniam fuisse occupatam a Persis, & ab Agathangelo duos Armeniæ reges confusos.

[112] Nam Teridates ille, de quo meminit Zonaras, si jam circa annum 252 filios habebat, [pluresque admittendi reges, quibus nomen Teridates,] nequit probabiliter credi idem cum Teridate, sub quo Armenia est conversa. Præterea Teridati illi nequeunt etiam convenire, quæ de Teridate nostro in Vita leguntur. Nam noster legitur puer fugisse, & post diuturnum exsilium in regnum rediisse, istudque deinceps non amisisse. At Teridates, de quo agit Zonaras, amisit regnum, quod jam in virili ætate possederat, eoque etiam carebat, quando Valerianus imperator a Persis fuit captus, anno 259 aut 260. Nam apud Trebellium Pollionem pag. 174 legitur Epistola Artabasdi Armeniorum regis ad Saporem regem Persarum, cui auxilia se misisse ait. Erat ergo circa 260 rex Armeniæ Artabasdus Persurum amicus. Quare Teridates ille, qui fugisse legitur circa 252, aut exsulabat etiam tum, aut defunctus erat.

[113] Potest ergo ille esse pater Teridatis, sub quo Armenia est conversa, [& serius ponendus ille, sub quo Armenia conversa.] aut etiam avus, si senex erat, dum fugit, ut satis fit verisimile; sed non videtur Teridates ille, sub quo conversa est Armenia. Plures certe fuerunt reges Armeniæ, quibus nomen erat Teridates. Tres invenire se credidit Tillemontius in Imperatoribus, sed hi fortasse ad duos reduci poterunt, & sic sub tertio conversa erit Armenia. Teridates I spectat ad seculum 1, & a Nerone coronam accepit. Alter Teridates, quem Tillemontius secundum vocat, anno 217 coronam accepit ab imperatore Macrino, ut narrat tom. 3 in Macrino art. 4. Tertium denique ponit illum, quem circa 252 expulsum vidimus a Sapore Persarum rege. At hic facile idem esse potest cum secundo, cum nullus reperiatur intermedius, & ab anno 217 usque ad 252 solum anni numerentur triginta & quinque.

[114] Inter reges Armeniæ, quos Galanus cap. 1 enumerat ante Teridatem, [Hinc incertum, quod de patre Teridatis dicitur, ut alia multa.] qui cum S. Gregorio floruit, nullum alium ponit ejusdem nominis, cum duos saltem & forte tres invenerimus, & alios etiam tribus prioribus æræ Christianæ seculis Armeniæ reges deprehendamus, quos non recensuit Galanus. Nihil ergo habere possumus de tempore, quo Chosroës aut Cusaro, si omnino pater Teridatis est dicendus annumerandusque Armeniæ regibus, regnum obtinuit. Potuit esse successor Artabasdi, quem circa annum 260 Armeniæ regem vidimus, & sic pater esse Teridatis, de quo quærimus. At sic falsum erit, Cusaronem fuisse Armeniæ regem, quando Parthorum regnum ad Persas translatum est, eumque bella gessisse contra Artaxerxem Persam. Contra, si quis eo tempore Cusaronem in Armenia regnasse existimaverit, & contra Artaxerxem bella gessisse; statuendus erit inter duos Teridates, poteritque filius esse Teridatis, qui anno 217 coronam a Macrino accepit, pater vero alterius, qui circa 253 coactus est ex Armenia fugere, sed nequit probabiliter statui pater Teridatis nostri, sub quo conversa est Armenia; sed aut avus aut proavus illius esse poterit. Verum hæc omnia nimis incerta sunt ad prudentem formandam conjecturam, aut chronotaxim satis probabilem. Nam incertum est, an pater Teridatis nostri dictus fuerit Cusaro aut Chosroës: incertum, an ille fuerit occisus per submissum a rege Persarum sicarium: incertum, an sicarius ille fuerit pater S. Gregorii. Hæc enim a solo biographo asserta leguntur, ex quo eadem asserere potuerunt posteriores Armeni.

[115] [Certiora Vitæ asserta ad qualemcumque] Igitur rectius facturi videmur, si deserta chronotaxi, quæ ex Vita fluit, sed modo improbabili, ad qualemcumque ordinem dumtaxat redigamus certiora Vitæ asserta. Hoc autem fieri potest tali modo. Translatio imperii Parthorum ad Persas vera est, & contigit circa annum 226. Ortum inde bellum inter Persas & Armenos cum Romanis fœderatos, quod finitum est anno 244. Verum cum incertum plane sit, an ætas S. Gregorii & Teridatis Armeniæ regis ullam cum illis factis habeat connexionem, eorum tempus natale latissime figi potest circa medium seculi III, & præcipue Gregorii; Teridates enim forte fuerit multo junior. Malim tamen suspicari, utrumque post medium seculi III natum esse, quam ante. Si porro non nimium aberret Narratio de Rebus Armeniæ apud Combefisium jam laudata, Teridates regnum Armeniæ obtinuerit circa annum 291 aut 292: nam concilium Nicænum, quod habitum est anno 325, dicitur habitum trigesimo quarto anno regis Tiridatis. Nihil invenio in Historia Romana, quod huic epochæ sit contrarium, & certe quando Galerius Maximianus circa annum 297 per Armeniam in Persas duxit, eosque prælio superavit, ut videri potest apud Tillemontium tom. 4 Imperatorum art. 15, Armeni Romanorum erant fœderati & eo tempore eorum rex fuerit Teridates. Ea victoria, quam diuturna cum Persis secuta est pax, finitum est bellum inter Persas & Romanos, & Teridates obtinuerit securam a Persis Armeniæ possessionem, si eam antea non habebat. Bellum autem inter Persas & Romanos ortum fuerat a tempore Probi imperatoris, sive ab anno 282 secundum Tillemontium, nec invenio, ullo pacis pacto citius fuisse finitum. Igitur, si verum est, patrem Teridatis dolo occisum, id in illo bello etiam fieri potuit, Teridatesque tunc fugere coactus, post aliquot annos regnum ope Romanorum recuperaverit.

[116] [ordinem reducta:] Gloriosa fidei confessio, cujus causa S. Gregorius gravissima legitur sub Teridate passus, ad priores Teridatis annos referenda est, figendaque late sub finem seculi III aut initium quarti. At caremus fundamento satis solido ad annum propius assignandum. Finis tormentorum fuit carcer diuturnus, quo liberatus cœpit regem & Armenos convertere. Tetrum ac diuturnum fuisse carcerem facile credimus, quia in Narratione de rebus Armeniæ ab eductione Gregorii assignatur tempus concilii Nicæni, illudque figitur anno vigesimo egressionis sancti Gregorii ex lacu. Hæc quidem famosam & diuturnam in carcere detentionem insinuant; sed non indicant, totis quatuordecim annis in eo detentum fuisse Gregorium, ut Vita asserit. Si solum tot mensibus in horrido carcere fuisset S. Gregorius, pro ingenti prodigio haberemus, quod postea vivus contra omnium exspectationem esset repertus, præsertim si relictus fuisset sine cibo & potu, ut squalore & inedia moreretur. Itaque non ausim quatuordecim carceris annos pro compertis habere, & similiter incertum credo, an S. Gregorius pro fide passus sit ante finem seculi III, aut etiam ante generalem Diocletiani persecutionem, anno 303 inchoatam. Teridates enim amicus erat principum Romanorum, & sic fortasse eorum exemplo aut suggestione Christianam religionem exstirpare voluerit. Hæc tamen suggestio jam ante finem seculi III fieri potuit per Galerium, qui diu ante generalem persecutionem adversus domesticos & milites suos persecutionem movere cœpit.

[117] Conversionem Armeniæ saltem contigisse sub initium seculi quarti, [& initium conversionis Armeniæ] ex Eusebio, Sozomeno, Theophane & aliis scriptoribus invicem collatis jam ostendi § 6, eamque epocham, si ab anno 300 usque ad 310 extendatur, satis certo probatam existimo. Si vero etiam propius ad annum aliquem accedere velimus, solum investigare debemus, quid videatur probabilius. Igitur probabilius est, circa 306 conversam fuisse Armeniam, quam citius, & existimo non longe a vero abesse Narrationem de rebus Armeniæ ibidem laudatam, ex qua conversionis initium figendum esset anno 305 aut 306. Etenim Theophanes, cui nec Eusebius contrarius est nec Sozomenus, conversionem ponit sub Constantino Magno. At Constantinus non cœpit imperare ante annum 306. Itaque aut erravit aut minus accurate locutus est Theophanes, si conversio cœpta est ante annum 306. Si vero etiam aliquot annis serius cœpta esset, id tanto magis consonum esset Theophani. At ex Eusebio certum fit, peractam fuisse ante annum 312, sive ante bellum ea de causa Armenis a Maximino imperatore illatum. Itaque cum saltem duo vel tres anni sint impensi ab eductione S. Gregorii e carcere usque ad perfectam totius quasi gentis conversionem, hujus principium inter 306 & 310 probabilius est ponendum.

[118] Accedit alia ratio probabilis ex martyrio SS. Ripsimes & Gaianæ, [circa annum 306 probabilius fixum,] si Armenorum de his traditionem cum Romana historia conferamus. Nam Monierus pag. 70 ex Historia Armena scribit, eas in Armeniam fugisse metu persecutionis Diocletiani, uti & apud alios ex eodem fonte haustum invenio. Et revera longe probabilior hæc est causa earum fugæ in Armeniam, maxime si credantur venisse ex Syria aut Minore Asia, non Roma aut ex Italia, quam quod in Vita asseritur de expetitis a Diocletiano nuptiis Ripsimes. Si autem fugerint ob persecutionem, fuga illa verisimiliter contigerit anno 304, quando generalis in omnes Christianos sæviebat persecutio. Nam persecutio generalis Diocletiani cœpta quidem est anno 303, sed priora edicta fere tantum spectabant ad ecclesiasticos, in quos maxime illo anno sæviebat persecutio. At secundo persecutionis anno, sive circa initium anni 304, publicatum est præceptum, inquit Eusebius de Martyribus Palæstinæ cap. 3, ut omnes ubique locorum ac gentium publice idolis sacrificia ac libationes offerrent. Itaque tunc tempus erat fugiendi ex imperio Romano ad nationes barbaras, sicut multos fugisse testatur Eusebius in Vita Constantini lib. 2 cap. 53, ideoque verisimillimum fit, eo anno Virgines, de quibus loquimur, in Armeniam fugisse, ibique habitationem suam fixisse. Itaque earum martyrium, quo in Armenia coronatæ sunt post aliquam ibidem commorationem, ex verisimili conjectura figi poterit circa 305 aut 306. Ex hac autem martyrii epocha, quam, non ut certam, sed ut probabilem solum trado, principium conversionis Armeniæ, quod non diu admodum post videtur secutum, rursus veniet figendum inter 306 & 310.

[119] [ut major pars populi circa 310 aut 311 esset baptizata.] Monierus huic conversionis epochæ satis consentit; dum ex Historia Armena pag. 73 tradit, anno 310 facile quatuor milliones hominum baptizatos fuisse. Nam inter egressum S. Gregorii e carcere & baptismum ingentis istius multitudinis multa intercesserunt. Et vel sola multitudinis debita instructio annos absumere poterat. Itaque si constat, maximam multitudinem anno 310 baptizatam, necesse est initium conversionis ab anno fere 306 figere, cum facile quatuor anni effluere potuerint, priusquam tanta multitudo satis esset instructa ad baptismum recipiendum. Quapropter epocha conversæ Armeniæ sic ordinanda videtur, ut initium ejus per eductionem Gregorii e carcero figatur circa 306, annique sequentes usque ad 310 tribuantur consecrationi S. Gregorii, dejectioni idolorum, erectioni ecclesiarum, instructioni & baptismo populorum, collectioni & consecrationi aliquot sacerdotum, ut circa 310 aut 311 major pars Armeniæ Christiana esset & baptizata. Deinde vero Gregorius usque ad finem vitæ perrexit omnia recte ordinare, confirmare & perficere.

[120] [Exstat Epistola, tamquam Gregorii nostri ad S. Jacobum Nisibenum:] Jam pluribus probavi § 6, mortem S. Gregorii & regis Teridatis ponendam videri post concilium Nicænum sive post annum 325. Assemanus tom. 1 Bibliothecæ Orientalis pag. 557 in addendis & corrigendis recenset aliqua Opuscula S. Jacobi Nisibeni, tamquam scripta ad S. Gregorium Illuminatorem, quæ exstant in codice Armeno Venetiis servato. Hæc eo (codice) continentur, inquit laudatus Assemanus. S. Gregorii Illuminatoris Epistola ad S. Jacobum Nisibis episcopum. Argumentum Epistolæ sic explicat: Rogat, ut tractatum sibi perscribat de iis, quæ mox recensebo. Sequitur in codice: S. Jacobi responsio ad S. Gregorium. De hac responsione sic Assemanus: Transmittit ei sequentem tractatum, in capita XVIII divisum: videlicet I De Fide, 2 de Caritate, 3 de Jejunio, 4 de Oratione, 5 de Pugna spirituali, 6 de Pietate, 7 de Pœnitentia, 8 de Resurrectione mortuorum, 9 de Humilitate, 10 de Pastorum officiis, 11 de Circumcisione adversus Judæos, 12 de Sabbato adversus eosdem, 13 de Delectu ciborum, 14 de Paschate, 15 de Gentium electione & Judæorum reprobatione, 16 Christum esse Filium Dei, 17 de Virginitate & castitate adversus Judæos, 18 Adversus Judæos, qui Messiam expectant, ut eorum dispersionem colligat. Tum additur Epistola ad alios scripta. De omnibus vero Opusculis judicium suum Assemanus declarat his verbis: Et hæc quidem Jacobi Opera genuina esse, facile mihi persuadeo, tum quia quæstiones eorum dumtaxat proprias continent, tum etiam quia eorum pleraque a Gennadio indicantur, nimirum in Catalogo scriptorum.

[121] [& Opuscula Nisibeni ad nostrum: sed alius videtur Gregorius,] Omnia illa Opuscula anno 1756 Romæ impressa sunt, accurataque Præfatione & eruditis annotationibus illustrata ab eruditissimo domino Nicolao Antonello, tunc basilicæ Lateranensis canonico, nunc S. R. E. Cardinale: ejusdemque Eminentissimi Domini humanissimo dono circa initium hujus anni 1760 ad nos perlata. Ad Epistolam autem, cui pag. 1 hic titulus Latinus: S. Gregorii nostri Illuminatoris ad sanctum Jacobum episcopum Nisibenum: observat sequentia: Cognomentum Illuminatoris inscitia atque audacia librariorum, qui hanc Literam, & Sermones S. Jacobi descripserunt, Gregorii nomini additum fuisse, minime dubito. Manifestissimus enim error est, qui, nisi Acta S. Gregorii Illuminatoris, qualia nobis ab omnibus antiquis scriptoribus tradita, sunt, omnino falsa ac mendosa, etiam quoad notam temporis dicantur, nullo pacto defendi potest. Siquidem Gregorius I Armeniæ episcopus vel ante vel paulo post Nicænam synodum vita functus ad cælestem patriam migravit, fuitque & sanctitate vitæ & sacrarum rerum scientia illustris. Sermones autem, quos in lucem damus, pluribus annis post synodum Nicææ habitam S. Jacobus Nisibenus scripsit, atque ita in eis loquitur, perinde atque fieri solet ad virum, quem & ætate & scientia & auctoritate quis præcellit, quemque in rebus fidei rudiorem instruere necesse est. Quare ea, quæ S. Jacobus rescribit, neque ætati, neque sanctitati, neque famæ ac nomini S. Gregorii Illuminatoris congruunt.

[122] Verumenim quia celebre erat Gregorii Illuminatoris nomen apud Armenos, [ad quem seripsit Nisibenus. Gregorius tamen probabilius vixit tempore Nicæni concilii,] id in causa fuisse puto, cur librarii, cum in antiquis codicibus Epistolam Gregorii cujusdam nomine scriptam reperissent, & ad eumdem Gregorium Sermones a S. Jacobo missos fuisse, ut majorem Operi auctoritatem & venerationem apud suos conciliarent, Illuminatoris cognomentum appofuerunt. Hæc observatio ex ipsis Operibus solerter deprompta est & accurata. Deinde conjicit Eminentissimus editor, Epistolam forte esse S. Gregorii, quem Illuminatoris nepotem & primum Albaniæ episcopum dicunt Armeni. Huic certe omnia rectius congruent, sed conjectura est incerta, ut agnoscit Antonellus. At parum refert, fueritne Gregorius ille nepos Sancti nostri, an alius, cum satis probatum sit, non fuisse nostrum cognomento Illuminatorem. Verumtamen probabilius est, Gregorium Illuminatorem superfuisse post concilium Nicænum, ut communis est Armenorum sententia, & biographus num. 170 affirmat. Attamen neque ille, nec auctor Narrationis de rebus Armeniæ, nec ullus alius a me visus indicat, quanto superfuerit tempore. Vita quoque non edicit, quot annis episcopatum gesserit, quemadmodum de annis episcopatus silet frequenter laudata Narratio de rebus Armeniæ, quæ tamen numerat annum vigesimum eductionis ex lacu, ut saltem innuat, aut viginti fere annos, aut diutius episcopum fuisse.

[123] Ex illo vetustorum silentio vereor, ne recentiores Armeni pro arbitrio, [& post annorum fere viginti aut plurium episcopatum,] aut ex levibus conjecturis, annorum episcopatus numerum asseruerint. Armena Historia apud Galanum cap. 2 habet: Qui (Gregorius) rexit Armenam ecclesiam ab anno quintodecimo usque ad quadragesimum sextum regni Teridatis, quando in viventium regionem demigravit; vixitque in sede patriarchali annos triginta. Ab anno XV Teridatis usque XLVI numerantur anni triginta & unus. Si tamen sub finem anni decimi quinti episcopatum suscepisset, mortuusque esset sub initium anni quadragesimi sexti, tantum sedisset annos triginta & aliquot dies vel menses. Monierus pag. 75 ex Historia Armena ait, Gregorium Armeniæ episcopatum administrasse solum annis triginta & tribus, & deinde septem aliis annis cum filio Aristarce. Verum a recentioribus, aut saltem pluribus seculis post mortem Gregorii, inventos puto illos annorum numeros, quia male cohærent, cum laudata Narratione apud Combefisium. Si enim concilium Nicænum habitum est anno XXIV Teridatis, & Gregorius defunctus anno XLVI ejusdem Teridatis, vixit usque ad annum 337. Quod aliunde probabile non est; nam Aristarces, cui septem episcopatus annos tribuunt Armeni, aliquo saltem tempore ante concilium Nicænum fuit episcopus, & sic defunctus fuerit aut ante annum 330, aut certe non diu post, imo forte etiam anno 326 aut 327. Quapropter de annis episcopatus Gregorii nihil probabilius dicere possumus, quam episcopum fuisse annis viginti, & fortasse paulo plures.

[124] [defunctus videtur inter 325 & 330.] Bonuccius in Vita Italica Nota 10 non ultra viginti episcopatus annos Gregorio attribuit, mortemque ejus consequenter figere debet circa annum 330. Ratio datur, quia Gregorius anno 310 consecratus dicitur a Leontio, & quia sex ultimis vitæ annis dicitur in solitudine vixisse. Verum auctor ea non asserit ut probata, neque ego probare valeo, anno 310 consecratum esse Gregorium, aut vixisse usque ad 330: Aristarces enim ab anno 320 consecrari potuit, & Gregorius anno 326 aut 327 mori in solitudine, si omnino sex annis post consecrationem Aristacis vixerit aut etiam septem, ut volunt alii. Quam autem parum possimus fidere annis, quos Armeni episcopatui S. Gregorii tribuunt, liquet etiam ex annis, quos improbabiliter adscribunt regi Teridati. Nam Jacobus Villotte, Societatis Jesu olim in Armenia missionarius, apud Bonuccium pag. 165 ex Historia Armena Teridatis regno attribuit annos quinquaginta sex, qui secundum Narrationem de rebus Armeniæ ducerent usque ad annum 347. Hoc improbabile esse, facile ostendi potest ex regibus, qui inter Teridatem & Arsacem fuerunt intermedii. Itaque, neglectis illis annis, mortem S. Gregorii probabilius figimus inter 325 & 330.

ACTA
Auctore Agathangelo.
Ex bibliotheca Medicæa Florent. S. Laurentii interprete I. S.

Gregorius episcopus Armeniæ in Armenia Majore (S.)
Ripsime virgo M. in Armenia Majore (S.)
Gaiana virgo M. in Armenia Majore (S.)
Socii Martyres in Armenia Majore

A. AGATHANGELO.

PRAEFATIO.
De potentia regni Parthorum.

Οἱ τῇ ἐπιθυμίᾳ τὰ b ἐν πελάγεσιν ὁδοιπορίαις ἑαυτοὺς ἐκδιδόντες, καὶ πρὸς τοὺς κινδύνους τῶν κυμάτων ἐπειγόμενοι, προθύμως ναῦς κατασκευάζουσι, καὶ ἐν θαλάττῃ τὸν βίον ἀσπάζονται, ἱστὸν ἱστῶντες καὶ τοῖς πηδαλίοις ἐκτέμνοντες τὴν τῶν ὑδάτων βίαν καὶ κυβερνοῦντες τὴν ναῦν, ἐνθάπερ βουληθῶσιν, χαλιναγωγοῦντες κατάπερ πῶλον τὴν σκάφην πρὸς τὴν οἰκείαν ὁρμὴν. τούτους οὐ δειλαίνει κυμάτων βία, οὐ προσβολὴ σπιλάδων καταπτοεῖ· ἐν κινδύνοις γὰρ διαιτόμενοι, γείτωνες θανάτου εἶναι ἀσπάζονται, ὅπως χωρηγήσωσιν ἑκάστῳ τὰ πρὸς τὴν χρείαν. καὶ ὁι μεν πρὸς κατατροφὴν πόλεων ἐπείγονται, οἱ δὲ πρὸς καλλοπισμὸν ἀνδρῶν τε καὶ γυναικῶν ἐπὶ τὴν Ἰνδικὴν θάλατταν σπεύδουσι, τοῖς ἐν ἐκείνοις εὐθυμίας λίθων τιμίων τοῖς δεομένοις μετακομίζοντες. εἰς τοῦτο οὖν κἀγὼ πέλαγος πραγμάτων εἰσελθῶν, βαδίσω τῷ λόγῳ ἐπὶ τὰ τῶν ἀρμενίων πράγματα, συγγραφόμενος τῶν περσῶν τε καὶ ἀρμενιῶν, ὥς ἐπολέμησαν πρὸς ἀλλήλους.

[2] Πάρθων * ἐν εὐτυχίᾳ μεγίστῃ ὄντες καὶ κρατοῦντες τῆς τῶν περσῶν βασιλείας καὶ ἀρμενίων καὶ ἰνδῶν τῶν γιτνιαζόντων τοῖς ἐώοις πέρσαις, ἐτὶ δὲ τῶν σκληροτάτων μασσαγετῶν, εἶχον τὴν τάξιν τάυτην· μὲν γὰρ πρῶτος τοῦ γένους τῶν πάρθων, τῶν εἰς ὕστερον μετονομασθέντων ἀρσαδίκων *, καὶ ἐν χρόνοις τὰ πρέσβεια ἔχων καὶ ἐν ἀρετῇ κοσμούμενος, ἐγίνετο τῆς τῶν πέρσων βασιλείας κύριος· δὲ τὰ δεύτερα κληρούμενος ἐπέβαινεν τῇ τῶν ἀρμενίων βασιλείᾳ. δε τὸν τρίτον βάθμον ἔχων τῇ τῶν ἰνδῶν τῶν πλησίων ὄντων πέρσων ἐβασίλευσεν. δὲ τέταρτος τῆς τῶν μασσαγετῶν βασιλείας ἐπελαμβάνετο· αὐτὴ τάξις ὑπήρχε ἐν τῷ γένει τῶν πάρθων, ἐπὶ πλεῖστόν τε χρόνον τῆς τοιαυτῆς εὐδαιμονίας ἐντὸς ἦσθεν.

[Auctor de bello inter Persas & Armenos scripturus,] Qui se tradiderunt a desiderio iter faciendi per maria & ad aquarum pericula incitantur, naves alacriter exstruunt, & in mari vivere amant, malum erigunt, & gubernaculis undarum impetum infringunt, navemque dirigunt, ubicumque voluerint, concavum illud lignum, pulli instar, pro arbitrio suo refrænantes. Hos non terret fluctuum vis, non saxorum occursus conturbat: in periculis enim vitam transigentes, in mortis vicinia versari cupiunt, ut unicuique afferant utilia. Et hi quidem ad victum civitatum pergunt; alii vero ad ornatum virorum ac mulierum ad mare Indicum properant, pretiosorum lapidum gaudia transferentes eis, qui illos flagitant. In eiusmodi rerum pelagus & ego sermone ingrediar, in Armenorum videlicet negotia, scribens res gestas Persarum Armenorumque, qualia invicem bella gesserint.

[2] Parthi, quando in maxima fuerunt felicitate, regnum Persarum, [præfatur de potentia Parthorum.] Armenorum, & Indorum illorum, qui finitimi sunt Orientalibus Persis, imo & durissimorum Massagetarum, possederunt hoc ordine. Primus ex genere Parthorum, qui postmodum Arsacidæ fuerunt cognominati, & ætate reliquos præcedens & virtute ornatus, dominium obtinuit regni Persarum. Qui secundas sortitus erat partes, Armeniorum consecutus est regnum. Qui tertio erat gradu, Indorum Persis vicinorum dominium habuit. Quartus vero Massagetarum regnum suscepit. Hic erat ordo in genere Parthorum, & longissimo tempore c in tali steterunt prosperitate.

ANNOTATA.

a In codice præfationi hic ad Vitam præmittitur titulus: πρόλογος Αγαθαγγέλου ἐν οἷς, καὶ τὸ μαρτήριον ἁγίου Γρηγορίου. Prologus Agathangeli ad hæc, & martyrium S. Gregorii.

b Τὰ legendum ταῖς ut notatur in margine apographi. Hac autem occasione lectorem moneo, non pauca in apographo reperiri scriptionis menda, eaque clara & manifesta, uti ubi o scriptum est pro ω, aut contra, & sic de aliis vocalibus & diphthongis, quarum sonus hodie a multis vix discernitur. Cum id contigisse putem nimia exscribentis festinatione, Vitaque non sit tantæ auctoritatis, ut minutiis illis Annotata videantur extendenda, clara scriptionis menda sine ulteriori monitione corrigam, non item illa, quæ videbuntur dubia.

c Non examinabo, an omnia, quæ de Parthorum imperio tradit scriptor, accurata sint. Constat, primum ingentis illius imperii auctorem fuisse Arsacen, indeque successores ejus Parthorum reges fuisse Arsacidas dictos. Agathias lib. 2 pag. 60 Græce, pag. 56 Latinæ versionis, asserit, Parthorum regnum durasse annis septuaginta supra ducentos, ab Arsace primo ad Artabanum ultimum regem. Sed longissime aberrat, nisi pro ducentis scriptum fuerit quadringentis: nam sic propius saltem accederet ad verum. At cum de initio regni Parthorum scriptores non consentiant, plura de eo non dicam. Parthorum autem reges amplissimum habuerunt regnum, quale deinde fuit Persarum, & reges dederunt Armeniæ; sed non semper usque ad translatum ad Persas dominium: nam Romani jam ante id sibi frequenter vindicarunt. An Parthi Indis sibi finitimis, & Massagetis, ut hic noster asserit, etiam reges dederint, aliis inquirendum relinquo.

* forte Πάρτοι

* ἀρσακίδων

CAPUT I.
Destructum Parthorum imperium, occiso Artabane ab Artasira, qui Persarum regnum occupat.

Ἄρξομαι δὲ έκεῖθεν, ὅθεν τῆς πτώσεως πάρθος ἀρχὴν ἐδείξατο. ἀρταβάνης παῖς οὐαλάρσου ἐκ πάρθων καταγενόμενος, τῆς τῶν χαλδαίων παιδείας ἐν πείρᾳ ὑπάρχων, δρόμοντε ἀστέρων καὶ ῥοπὰς ἀναμετρεῖν ἐπιστάμενος, καὶ τύχας εἰδέναι παιδευθεὶς, μετὰ τῆς οἰκείας αλόχου καθεύδων ἐν τῇ σκηνῇ, ἐσκόπη ἐπὶ τὰ φαινόμενα ἄστρα, ἔγνω δέ τι, καὶ πρὸς τὴν βασιλίδα φησὶν· δρόμον ἐθεασάμεν ἀστέρος, εἰκάσα τε οὕτως τήμερον, εἰ τοῦ οἰκείου δεσπότου βουληθείη τις ἀποστῆναι πολεμόν τε πρὸς αὐτὸν ποιῆσαι, ἐν τῷ πάροντι καιρῷ νικᾷ, ἡττομένου τοῦ δεσπότου· καὶ ταῦτα εἰρηκὼς, ἐτράπη εἰς ὕπνον. κατὰ δὲ συνήθειαν μία τῶν θεραπενίδων τῆς βασιλίσσης ἐν αὐτῇ τῇ σκηνῇ καθεύδουσα; ὑπούργει τῇ ἐπιταττομένῇ χρείᾳ παρ᾽ αὐτῆς. ἤτις τῶν ἐν πρώτοις τελούντων θυγάτηρ ὑπάρχουσα, συνήθης ἦν τινὶ τῶν μεγιστάνων ἀρτασιρᾷ πρόσαγορευομένῳ, ἐκ τῆς πατρίας τῆς ἀσσυρίας, πόθῳ πρὸς αὐτὸν βαλλομένη καὶ τὼν ῥημάτων τοῦ βασιλέως ἀκροατὴς γενομένη, λαθοῦσά τε τὸν βασιλέα καὶ τὴν βασιλίσσην, ἔδραμεν πρὸς ἀρτασιρᾶ, παῖδα σασάνου, ὅθεν καὶ σασαμίκαι ἐκλήθησαν ὁι ἐξ αὐτοῦ καταγενόμενοι καὶ βασιλέων περσῶν.

[4] Εἰσβαλοῦσα οὖν ἀυτὴ εἰς τὴν σκήνην, διακωλύεσθαι γὰρ ἀυτὴν ἐκ τῶν ὑπηρετούντων οὐκ ἦν, τὸ γὰρ φίλτρον τῶν ἀμφοτέρων οὐκ ἠγνοῆτο, ἔλεγεν οὕτως· Φίλε ἀρτασιρᾶ, ἀπείτω σου τῶν βλεφάρων ὕπνος· ὅρμα νῦν πρὸς τὴν βουλὴν, ἢν πάλαι εἶχες· θάῤῥει, ἀφορῶν πρὸς τὴν μαντείαν τοῦ βασιλέως· νῦν καίρος πανοπλίας, νῦν βούλης χρεία ἀνδρῶν σοφωτάτων, νῦν ἀθροῖσαι πλῆθος πρὸς παράταξιν δεῖ. γὰρ βασιλεὺς, δρόμον ἀστέρων θεασάμενος, ἔφη· νῦν δοῦλος ἀντιπράττων δεσπότῃ νικᾷ ἐν τῷ πάροντι καιρῷ. ἀλλὰ δεύρο, σὺ μὲν χώρει ἐπι τὴν βουλὴν, ἐμοὶ δὲ δεξίαν ἐπιδοὺς, ὄρκῳ βεβαίωσον τὴν ἐμὴν γνώμεν, ὡς τῆς βασιλείας περσῶν ἔντος γινόμενος, ἐμὲ τῆς σῆς κόιτης ἔξω οὐ καθισᾶς, κοινωνόν με τῆς ἀυτῆς δεξιᾶς ἀποδεικνύων. τοῦτο γὰρ ἀεί μοι ἔλεγες ἐπαγγελλόμενος, ἥνικα τῆς ἀυτῆς βουλῆς ἀπήρχου. ταῦτα μὲν ἀρταδούκτα. δὲ ἀρτασίρας χάριν μεγίστην ὁμολογήσας, καὶ ἁψάμενος τοῦ γυναίου τῆς χειρὸς μετὰ οἰκείας δεξιᾶς ἀναθείνων εἰς οὐρανὸν, ἔλεγεν· οὗτως ὁρᾶτο θεῖα δύναμις, ἥλις καὶ πὺρ ἀήρ τε καὶ γῆ, ὡς τήμερον βουλευόμενος μετὰ τῶν ἀρίστων περσῶν, καὶ ἀφιστάμενος τοῦ βασιλέως, ἀυτίκα σε ἐν τῷ ἐμῷ ὄικῳ δεσπόζειν πάντων παρασκευάσω.

[5] Ταῦτα ἀκούσασα Ἀρταδούκτα ἔλεγεν· Βαδιῶ λοιπὸν προς τὴν σκηνὴν τοῦ βασιλέως· χρὴ γὰρ τὴν τήμερον τὴν τῶν προλαβουσῶν ἡμερῶν διακονίαν προσάγειν. εἰ γὰρ καὶ τύχην ἐλευθέραν κεκτήμεθα τεχθέντων ἐκ μεγιστάνων· ἀλλὰ δουλεύειν ταῖς βασιλικαῖς χρίαις χρῆ. ταῦτα ἐιποῦσα, ἐπορεύετο ἐις τὴν σκηνὴν τοῦ βασιλέως, καὶ λάθρα εἰς τὴν ὀικείαν κοίτην ὑπεισελθοῦσα ἀνεκλίνετο. δὲ ἀρτασιρᾶς ἀναστὰς, συνήγαγεν τοὺς μεγιστάνους τῶν περσῶν καὶ ἀσσυρίων, μεθ᾽ ὧν καὶ ἐν ἀλλαῖς ἡμέραις ἐβουλεύετο, καὶ στᾶς ἐν μέσῳ λέγει· ἄνδρες ἄριστοι περσῶν καὶ ἀσσυρίων, τὴν τῶν πάρθων ἀλαζωνίαν ἐκ πολλῶν τῶν χρόνων ἴσμεν, ἀλλοτρίων πόνους ἁρπάζοντας. ἐνκαυχῶνται δὲ ἀδικοῦντες, μάτην φονεύοντες οὐ παύονται, περσῶν ἄνδρας καὶ ἀσσυρίους βδελύττονται ὁι πάρθοι, ἐκ βαρβάρων γῆς ὑπεισελθόντες ἐις ἡμᾶς· τί οὖν ἐρεῖτε; εἰ ψευδεῖς ὁι ἐμοὶ λόγοι, μενέτω βασιλεύων καὶ ἀδικῶν. εἰ δὲ τῆς ἀληθείᾳς ἔξω οὐκ ἔιρηκα, ὁρμήσωμεν πρὸς παράταξιν· κρεῖττον γὰρ θανεῖν εἶναι δοῦλοι δεσπότου ἀδικοῦντος. ταῦτα μὲν ἀρτασιρᾶς.

[6] Οἱ δὲ τῶν περσῶν ἄριστοι ἐδέξαντο τὰ εἰρημένα· ἤυχοντο γὰρ ἀπαλλάττεσθαι μὲν τῶν παρθῶν, ἐκ δὲ τῶν ὀικείου γένους εἶναι βασιλέα τῶν περσῶν. καὶ πρὸς ἀρτασιρᾶν ἐροῦσιν· σέ ἀρχηγὸν καὶ λόγων καὶ πράξεων ἔχομεν, πείραν τῆς σῆς ἀγαθῆς γνώμης λαβόντες, ἐναρετόν τε πολίτειαν εἶναι ἐν σοι ἐπιστάμενοι· οὖν βούλη, πράττων ἡγεμόνευε· ἡμεῖς δὲ ἑπόμεθα τοῖς σοῖς λόγοις, πράξοντες ὅσα εἰς λυσιτέλειαν ἀμφοτέροις ἐστὶν. ἡμέρας οὖν γενομένης, καὶ πρὸς πόλεμον ἀφιδόντες οἱ πέρσαι ἅμα τῷ ἀρτασιρᾷ τῷ ἀρχηγῷ ἀυτῶν, πρέσβεις πρότερον ἀπέστελλον πρὸς τὸν βασιλέα Ἀρταβάνην, Ζηκᾶν καὶ καρινᾶν, μεγίστους γενεάρχας καὶ στρατηγοὺς, ὅτινες ἀπελθόντες ἔστησαν ἐναντίον τοῦ ἀρχηβασιλέως, ἀρχὴ δὲ τῶν λόγων ἀυτῶν ἦν ἀυτῆ· ἡμεῖς πρέσβεις περσῶν· καὶ ἐι ἡμεροτάτη γνώμη τοὺς παρὰ περσῶν δέξασθαι λόγους, λέξωμεν καὶ ὂια πρεσβεῖς λόγους ἐπαγγέλλειν πολλοὺς, φόβου καὶ κινδύνου ἔξω ὑπάρχοντες, τοῦτο καὶ τοῦ νόμου κελεύοντος, ὃν τεθήκασιν ὁι πάλαι ἄριστοι, ἀπαθεῖς τοὺς στελλομένους πρέσβεις φυλάξαντες. ἐι οὖν συνχωρῆς, βασιλεῦ, ἐροῦμεν. Ἀρταβάνης δὲ βασιλεὺς ἐδίδου ἀυτοῖς χώραν λέγειν, ὅπερ βούλονται.

[7] Ὕρχον τε δὲ τοῦ λόγου λοιπὸν οὕτως· βασιλεῦ, ἔστιν παρ᾽ ἡμῖν τοῖς πέρσαις μελέτη τὸ τοῖς βασιλεῦσιν ὑποτάσσεσθαι, ὂια τοῦ βασιλέως δεσποτοῦ τυγχάνοντο πάντων· ἀυτὸν δὲ, τὸν βασιλέα εὐνομίᾳ καὶ δικαιοσύνῃ τὰ πράγματα κυβερνᾶν, ἔξω βαρβαρικῆς φρονήσεως πολιτεύεσθαι, καὶ ἀντιπάλοις μὲν φοβερὸς φαίνεσθαι, ὑπηκόοις δὲ εὐνοίκος. πῶς γὰρ οἷος ἔστιν κωλύειν ἀδικοῦντας, ἔιπερ ἀυτὸς ἀπάρχεται ἀδικίας; πῶς τιμωρεῖται τοὺς δεῖνα πράττοντας, ἀυτὸς πρόχειρος ἐις τὰ πλημμελήματα; ἡμεῖς πείραν τῶν σῶν δεινῶν ἐιληφότες, τῆς σῆς βασιλείας ἑαυτοὺς ἐστερήσαμεν, οὐ μισοῦντες ὑποταγῆναι, ἀλλὰ παράνομον βασιλέα φεύγοντες, οὐ τυραννοῦντες, ἀλλὰ τυραννικὴν γνώμην μὴ φέροντες. ταῦτα τῶν περσῶν τὰ ρήματα. δὲ βασιλεὺς ἀρταβάνης πλείστας ὥρας κλίνας τὴν κεφαλὴν, καὶ θεωρῶν ἐις τὸ ἔδαφος, προεώρα τὴν μέλλουσαν ἔκπτωσιν τῆς ὀικείας βασιλείας, καὶ ἀποβλέψας πρὸς τοὺς σταλέντας λέγει· ἐγὼ τῆς ὕβρεως ταύτης αἴτιος, τοὺς μὲν ἀρχαῖς καὶ ἐξουσίαις τιμήσας, τοὺς δὲ πλουτεῖν παρεσχηκὼς, πολλοὺς δὲ δωρέαις βασιλικαῖς καὶ ἄγρων καὶ κτημάτων κυρίους καταστήσας; ὑμεῖς δὲ χωρεῖτε πρὸς τὸ βουλευθὲν παρ᾽ ὑμῶν· ὄψεσθαι δὲ μὲ πρὸς τὰς ὑμετέρας γνώμας μεταρυθμιζόμενον. διδάξω ὑμᾶς μὴ ἀνθίστασθαι βασιλεῖ. ὁι δὲ σταλέντες ὑμεῖς βαδίσατε, μηκέτι τοιούτων λόγων ὑπουργοὶ γινόμενοι, μήπως ὑμᾶς πρώτους τῆς ἐμῆς ὕβρεως δίκας ἀπάρξομαι.

[8] Ταῦτα ἀκούσαντες Ζηκᾶς καὶ Καρινᾶς ἐπορεύοντο εἰς τὸ συνέδριον τῶν περσῶν καὶ ἐλθόντες ἀπήγγειλαν ἅπαντα τῷ τε ἀρτασιρᾷ καὶ τοῖς λοιποῖς ἀρίστοις τῶν περσῶν, προστεθεικότες τοῖς εἰρημένοις καὶ τὴν μανίαν τοῦ βασιλέως, ὡς μηκέτι ἀναμένοντος ἀυτοῦ δευτέραν ἀπαγγελίαν, ἀλλ᾽ ὁπλιζομένου κατὰ τῶν τῆς βουλῆς ἀρχηγῶν· δὲ ἀρτασίρας πέμψας πρὸς ἀρταδούκταν, ἤφερεν καὶ ὀχυρωτάτῳ καστέλλῳ ταυτὴν καθιστὰ ἅμα τοῖς ὀικείοις πράγμασιν· ἀυτὸς δὲ ὁπλίζετο μετὰ περσῶν καὶ ἀσσυρίων κατὰ τοῦ ἀρχηβασιλέως ἀρταβάνου. αἰσθόμενος δὲ ἀρταβάνης τῆς κατ᾽ ἀυτοῦ παρασκευῆς ὁπλίζετο καὶ ἀυτὸς μετὰ πάρθων, ἔχων καὶ οὐκ ὀλίγους πέρσας, μὴ κοινωνηκότες τῇ τῶν ὁμοφυλῶν βουλῇ. πρώτῃ δὲ προσβολῇ πολεμήσαντες πρὸς ἀλλήλους περσαῖς τε καὶ πάρθοις ἐξ ἐκατέρου μέρους πλεῖστοι ἔπιπτον. ἐπικρατέστερος δὲ ἐγίνετο ἀρτασίρας, πλείστων καὶ ἑτέρων χωρισθέντων μὲν ἀρταβάνου, προστεθέντων δὲ ἀρτασιρᾷ. ἐν δευτέρα δὲ παρατάξει ὁρμήσαντες κατ᾽ ἀλλήλων πλείστους ἀνήλισκον ἐκ τῶν πάρθων, εἰς φευγὴν δὲ πρὸς βραχὺ ἐτρέπετο βασιλεὺς ἀρταβάνης, πάλιν δὲ ἐις πόλεμον εὔτρεπος γινόμενος· δύο οὖν καὶ δέκα μήνας παροχησάντων πρὸς ἀλλήλους, πῆ μὲν πολεμούντων, πῆ δὲ ἀναπαυομένων, εἰς ὕστερον δὲ ἆυθις πρὸς μάχην ἰδόντες ἔφθασαν εἰς τὸ χωρίον τῆς παρατάξεως καὶ φησι πρὸς τὸν βασιλέα ἀρταβάνην.

[9] Ὁμολογήσας, ἅμα ἀυτῇ ἐβασίλευσε. τῶν τε περιλειφθέντων πάρθων περσῶν τε καὶ ἀσσυρίων, πάντα πράττων ἐπιεικῶς, εὐνομίᾳ χαίρων καὶ πολιτείᾳ δικαιοτάτῃ. ἔσπευδε γὰρ ἐπαίνους κομίζεσθαι, οἶα ἐξ ἀδοκήτου περσῶν βασιλείας ἐπιβὰς. τὰ δὲ συμβάντα ταῦτα ἀπηγγέλλετο χοσ ἀρσαδίκῃ βασιλεύοντι τῆς μεγάλης ἀρμενίας, ὡς τοῦ παιδὸς σασάνου ἀρτασιρᾶ κρατισθέντος τῆς περσῶν βασιλείας, ἀπολέσαντος δὲ ἀρταβάνην τὸν ἀυτοῦ ἀδελφὸν, προσετέθει δὲ τοῖς ἀπαγγελλομένοις, ὅτι καὶ πάρθοι χάιρουσι μᾶλλον τῇ βασιλείᾳ ἀρτασιρᾶ, σοῦ ὀικείου προσυγγενοῦς, ἐπείδηπερ ἐξέλειπον ἄχρονοι τῆς τῶν πάρθων βασιλείας, καὶ περικράτει τοῦ ἀρταβάνου ὑιοὺ οὐαλερίου δεσποτεία, ἀποκτανθέντος ὑπὸ ἀρτα. σίρου ὑιοὺ σασάνου, οὐκέτι οὐδὲ ἐπὶ χρόνον μακρὸν σταθῆναι ἴσχυσεν. οὗτος ἀρτασίρας τις τῶν σταχριτῶν πατρίδος σατράπης ὑπῆρχεν, ὃς παραγενάμενος συναθροίσας τε καὶ συναρμώσας τοὺς τῶν περσῶν στρατοπαιδάρχας ἐποίησεν ἀθετῆσαι καὶ ἀπώσασθαι τὴν πάρθων βασιλείαν, εὐδοκίσαντας καὶ πεισθέντας μάλλον ἕλεσθαι τὴν ἀυτοῦ δεσποτείαν. ἐπειδὴ οὖν μετὰ θάνατον τοῦ ἀρταβάνου, τοῦ ἀποκτανθέντος ὑπὸ τοῦ ἀρτασιροῦ, ὑιοὺ σασάνου, κατέλαβεν ἀγγελία ἀυτὴ πρὸς τὸν κουσάρω βασιλέα ἀρμενείας, ἀδελφὸν δὲ ἀρταβάνου, ἦν δεύτερος τῆς δεσποτείας πάρθων, μὲν τῶν ἀρμενίων βασιλεύς τῆς τῶν πάρθων δεσποτείας δεύτερος ὑπῆρχεν. καίτοιγε ὅμως καὶ ἐν τάχει ἀκούσας τὴν λυπηρὰν ἀγγελίαν, καὶ στρατοπεδευσάμενος, οὐκ ἔφθασεν ἐις τὸν ῥυθμὸν τῆς παρατάξεως. ἅμα τε ἔφει οῦν μετὰ πλείστης λύπης ἐπὶ τῇ γενομένῃ συμφόρᾳ καὶ μάλιστα διὰ τὸ μη φθάσαι ἀυτὸν τὸ ἔργον τοῦ πολέμου ποιῆσαι.

[Exponitur occasio,] Ordiar autem ab eo, unde Parthus lapsus sui ostendit principium. Artabanes, filius Valarsi a, ex Parthis oriundus, cum scientiam Chaldæorum b haberet compertam, cursumque astrorum & inclinationes metiri nosset, rerumque eventus præscire didicisset, cum propria uxore dormiens in tabernaculo, contemplatus est apparentia sidera, intellexitque aliquid, & ad reginam dixit: Cursum vidi sideris, illumque hodie talem censeo, ut, siquis a domino suo velit abscedere, illumque bello impetere, præsenti tempore victoriam sit consecuturus, superato domino. Et, his dictis, reversus est ad dormiendum. Secundum consuetudinem autem una ancillarum reginæ, in eodem dormiens tabernaculo, servit in necessariis ab ipsa mandatis. Hæc cujusdam ex primariis ministris erat filia, & familiaris erat cuidam ex magnatibus, cui nomen Artasiras c ex provincia Assyria d, cujus tenebatur desiderio. Itaque cum regis verba audivisset, regemque & reginam id lateret, cucurrit ad Artasiram, filium Sasani, unde Sasamicæ e vocati sunt, qui ex illo & Persarum regibus orti sunt.

[4] [qua Artasiras, ab amica excitatus,] Ea igitur in tabernaculum ingressa, (neque enim a ministris prohiberi poterat: nam amborum amor non erat incognitus) sic locuta est: Care Artasira, abeat a palpebris tuis somnus: arripe nunc consilium, quod olim habuisti: confide, respiciens ad divinationem regis. Nunc tempus est integræ armaturæ, nunc opus consulto sapientissimorum virorum, nunc congreganda in aciem multitudo. Quippe rex, considerato astrorum cursu, dixit: Nunc servus, Domino suo repugnans, præsenti vincit tempore. Age, tu quidem ad consilium vade: mihi vero dexteram porrigens, sententiam meam jurejurando confirma, quod, ubi consecutus fueris regnum Persarum, me a thoro tuo non sis separaturus, hujus ejusdem dexteræ participem me fuisse ostendens: hoc enim semper mihi dixisti, re mihi annuntiata, quando hoc ipsum consilium aggredi cœpisti. Hæc quidem Artaducta. Artasiras vero gratias egit maximas, apprehensamque mulierculæ manum cum dextera sua in cælum extendens, dixit: Sic videat divina potestas, sol & ignis, aërque & terra, ut, hodie consilio cum primatibus Persarum habito, deficiensque a rege, confestim te in domo mea faciam dominam.

[5] [Persas & Assyrios instigat ad rebellionem] His auditis, Artaducta dixit: Ceterum vadam ad tabernaculum regis. Nam oportet me hodie præcedentium dierum ministerium agere. Etiamsi enim libertatem molitionum felici sorte a primatibus habeamus: oportet tamen ministrare necessitatibus regiis. His dictis, abibat in tabernaculum regis, latenterque lectum suum ingressa, decumbebat f. Surgens vero Artasiras, congregavit primates Persarum & Assyriorum, quibuscum & aliis diebus consultaverat, & stans in medio dicit: Viri optimi Persarum & Assyriorum, fastum Parthorum a multo tempore novimus, alienosque ab eis rapi labores. Gloriantur, dum injurias inferunt; occidere sine causa non desinunt, viros Persarum & Assyriorum abominantur Parthi, ex terra Barbarorum in nostram ingressi g. Quid ergo dicitis? Si verba mea sunt falsa: maneat idem & regnans & injuria afficiens. Si vero non nisi vera dixi, ad arma concurramus. Nam præstat mori, quam servire regi injurias inferenti. Hæc Artasiras.

[6] Optimates autem Persarum dicta cum favore exceperunt: [contra Parthos. Itaque proceres cum Artasira legatos mittunt,] cupiebant enim Parthorum liberari dominio, & regem habere Persarum ex suo genere. Itaque ad Artasiram dicunt: Te dictorum factorumque ducem habemus, prudentiam consilii tui experientia edocti, scientesque gubernationem tuam ex norma virtutis procedere. Itaque quod vis, fac, et ducem te præbe: nos sequimur dicta tua, facturi, quæ ad utilitatem utrorumque conducunt. Quare, orta luce, Persæ cum duce suo Artasira, ad bellum respicientes, ad regem Artabanem prius legatos miserunt Zecam & Carinam, præcipuarum familiarum principes & belli duces. Hi abeuntes, steterunt coram magno h rege. Principium vero dictorum eorum hoc erat. Nos sumus legati Persarum: si mens tibi placida ad audiendum Persarum verba, loquamur etiam tamquam legati multa legationis verba sine timore & periculo, cum & lex id jubeat, quam statuerunt olim optimates, qui legatos ab omni perpessione servabant immunes. Si igitur permittis, rex, dicemus. Rex vero Artabanes dedit eis licentiam dicendi, quod vellent.

[7] Deinde sermonem exorsi sunt. O rex, apud nos Persas cura est, [& Artabano insinuant rebellionem suam, qui minitans respondet.] ut regi subjaceant, prout sunt regis, omnium domini: ut vero rex ipse ex æquitate & justitia res administret, sine barbarico sensu gubernet, ut & inimicis quidem terribilis appareat, subditis vero benevolus. Qua enim ratione poterit injuriam inferentes punire, si ipse ab injuriis principium ducat? Quo modo gravia committentes supplicio afficiet, si ipse in delicta sit promptus? Nos experti gravia tua delicta, regio tuo imperio nos subtraximus, non odio subjectionis, sed fugientes regem improbum; non tyrannidem arripientes, sed sensum tyrannicum non ferentes i. Hæc Persarum verba. At rex Artabanes, inclinato ad plures horas k capite ad pavimentum respiciebat, prævidens futurum e regno suo lapsum: inde missos intuitus, dixit: Ego hujus injuriæ auctor sum, qui alios principatibus & potestatibus honoravi, alios divitiis auxi, multos donis regalibus agrorum & possessionum dominos constitui. Vos autem abite ad consilia a vobis decreta. Me vero videbitis ad sententias vestras accomodatum. Docebo vos regi non resistere. Vos vero missi abscedite, nec umquam amplius ejusmodi sermonum fiatis ministri, ne vindictam injuriæ mihi illatæ a vobis exordiar.

[8] Hæc audientes Zecas & Carinas abierunt ad concilium Persarum, [Artasiras bis cum Artabano confligens, in tertio] venientesque annuntiaverunt omnia Artasiræ & reliquis Persarum primatibus: addiderunt etiam dictis insanam regis iram, non exspectantis umquam legationem secundam, sed armati adversus duces consilii. Artasiras autem mittens ad Artaductam, eam abstulit, munitissimoque cum rebus suis inclusit castello: ipse vero cum Persis & Assyriis arma parabat adversus magnum regem Artabanem. Artabanes quoque, intelligens arma parari contra se, similiter se parabat cum Parthis, habens & Persas non paucos, qui gregalium suorum conspirationis non erant participes. Primo autem impetu ex illis, qui invicem bello impetebant, tam Persis quam Parthis, plurimi cadedant ex utraque parte. At potentior fiebat Artasiras, quod alii plurimi Artabanem desererent & Artasiræ se adjungerent. Deinde, cum secundo conflictu invicem impeterent, plurimi ceciderunt ex Parthis, & rex Artabanes confestim in fugam versus est, rursus tamen postea ad bellum reversus. Cum igitur duodecim mensibus invicem essent vicini, partim bellantes, partim quiescentes, demum iterum ad pugnam intenderunt, & in locum conflictus pervenerunt, & dicit ad regem Artabanem l

[9] [prælio eum occidit, & regnum obtinet, dolente rege Armeniæ.] “Confessus, cum ipsa m regnavit in reliquos Parthos, Persasque & Assyrios, omnia faciens moderate, æquitate gaudens & gubernatione justissima. Studebat enim laudes consequi, ut qui ex improviso Persarum regnum erat adeptus. Hæc porro, quæ contigerant, annuntiata sunt [Cusaroni n] Arsacidæ, regnanti in magna Armenia, videlicet quod filius Sasani Artasiras prævaluisset in regno Persarum, & perdidisset Artabanem fratrem suum. Adjectum erat nuntiatis, etiam Parthos magis gaudere regno Artasiræ, quam illius, qui cum eis ex eodem sanguine ortum ducebat, quandoquidem citissime deseruerunt Parthorum regnum, & superata est potentia Artabanis, filii Valerii o, occisi ab Artasira, filio Sasani, & ad longum tempus stare non potuit. Hic Artasiras erat unus ex satrapis provinciæ Stachritarum p, qui, cum venisset & in unum collegisset præfectos exercituum Persarum, & cum eis convenisset, effecit, ut abrogarent ac repellerent Parthorum imperium, & acquiescerent consentirentque ejusdem potius dominationem instituere. Ubi ergo post mortem Artabanis, occisi ab Artasira, filio Sasani, pervenit hic nuntius ad Cusaronem regem Armeniæ, Artabanisque fratrem q, & in dominatione Parthorum secundum; rex quidem Armeniæ dominatione Parthorum secundus erat, &, quamvis velociter post auditum tristem nuntium castrametaretur, non pervenerat in numerum exercitus congregati. Continuo itaque maximo cum dolore locutus est de infortunio, quod acciderat, & maxime, quia non advenerat” ad opera belli exercenda.

ANNOTATA.

a Valarsus, qui hic pater Artabani statuitur, a Latinis forte vocatur Vologesus. Decessor Artabani in regno Parthorum certe fuit Volegesus, & Artabanus ab aliquibus etiam Vologesi filius dicitur.Hic vero in hac Vita Artabanes constanter vocatur, a Latinis passim Artabanus.

b Alias vocatur Astrologia judicaria, quæ a Chaldæis ad alias quoque gentes transivit, sed vana est, & temeraria ea divinatio, si adhibeatur ad investiganda ea, quæ ab hominum voluntate pendent, ut modo convenit inter eruditos. Quod de somnio Artabani hic asseritur, ex aliis quoque scriptoribus legitur apud Herbelotium ad nomen Ardschir.

c In Romana historia vocatur Artaxerxes, sed idem est nomen ex lingua Persica diverso modo expressum, ut probatum in Commentario num. 77 & 78.

d De patria Artasiræ nullum invenio cum nostro consentientem, certe ad modum loquendi. Dion & Herodianus, ambo contemporanei, Persam dicunt, quemadmodum & Agathias, Zonaras aliique posteriores. Constat autem, Persidem, quatenus provincia est particularis, omnino distinctam esse ab Assyria provincia, quamvis ambæ cum aliis plurimis olim fuerint sub imperio Persarum, quod Cyrus fundavit, & Alexander Magnus destruxit. Hinc oritur dubium, erraveritne biographus, an vero alii, qui fortasse Persam crediderint, quod regnum suum vocaret Persarum. Sub illo etiam fuerant Assyrii, Medi, Babylonii sive Chaldæi, qui omnes ante Persas latissimum in Asia habuerant dominium, ipsique Parthi cum aliis populis plurimis. Regnum tamen Persarum, quod totum sibi vindicare conatus est Artaxerxes, longius se extenderat, quam ullum ex præcedentibus, aut quam se extendebat regnum Parthorum, quod occupavit. Ex latissimo illo Persarum imperio non paucas provincias tunc possidebant Romani, eaque ratio esse poterat, cur Artaxerxes cum principibus sibi adhærentibus Persarum potius, quam Assyriorum nomine, voluerit regnare, si patria Assyrius fuit; & fortasse etiam ut placeret Persis, eosque eo titulo sibi magis devinciret. Itaque non ausim Agathangelum certi erroris arguere, & vetustioribus certam fidem tribuere, cum Artaxerxem, quem obscurum dicunt fuisse hominem, verisimiliter non noverint, nisi per restitutum ab ipso Persarum regnum. Potuerunt ergo in patria eius facile errare, aut Persam dicere, quia erat ex imperio Persarum, quod partim occupabat, partim occupare meditabatur. Dion lib. 80 cap. 3, ubi narraverat Artaxerxis de Parthis victoriam, bellumque ab eo in Armenia & Mesopotamia inchoatum, num. 4 subjungit: Hic ergo formidabilis nobis (Romanis) fuit, dum cum ingenti exercitu non modo Mesopotamiæ, sed & Syriæ immineret; seque omnia recuperaturum esse minaretur, quæcumque Græco mari tenus Persæ olim obtinuissent, utpote quæ hæreditario jure ad se pertinerent. Hæc satis indicant, cur Persarum regis titulum assumpserit. At, si vera sunt, quæ de ejus natalibus referuntur apud Agathiam lib. 2 pag. 61 in Græco, 57 in versione Latina, nec in Perside natus est Artaxerxes, nec in Assyria, sed in regione Cadusæorum, quos Cellarius cum vetustis geographis collocat in Media Atropatene prope mare Caspium. Nam ex fama refert, matrem Artaxerxis nuptam fuisse Pabeco cuidam, .. ignobili plane homini, coriario scilicet sive sutori, peritissimo tamen cursus astrorum, quique facile futura prospiceret. Forte magus erat, & non tantum vanus astrologus, quamvis ne magi quidem futura certo cognoscere valeant. Forte etiam, idque mihi probabilius videtur, merum est commentum, ad illustrandos utcumque fictitia illa futuri cognitione ignobiles aut spurios Artaxerxis natales. Nam subdit: Virum quemdam militarem, nomine Sasanum, per Cadusæorum regionem forte fortuna iter facientem, apud Pabecum hospitio exceptum, & in illius domuncula divertisse. Hac igitur occasione ex Sasano & uxore Pabeci dicitur natus Artaxerxes, consentiente Pabeco ob futuram prolis magnitudinem, ut volunt. Natus ergo esset in regione Cadusæorum ex matre ignobili, & ex patre Sasano, viro militari. Addit, educatum a Pabeco, & consequenter in eadem regione: sed contentionem … inter Sasanum & Pabecum exarsisse, utrumque enim voluisse filium ex se appellari; atque ægre tandem inter eos convenisse, ut filius quidem Pabeci vocaretur, e semine tamen Sasani genitus. Ad horum qualemcumque confirmationem subdit Agathias: Hoc modo Artaxaris genus repetentes Persæ, vera hæc esse affirmant, ut in regiis membranis conscripta. Herbelotius tamen ex parte tantum consentit prædictis, ut mox dicam, & necdum invenimus, utrum Sasanus, pater Artaxerxis Assyrius fuerit, an Persa.

e Constat ex pluribus, stirpem illam regum Persarum a Sasano agnomen habuisse, & Sasanidarum fuisse dictam, ut Abulfaraius habet pag. 80, non explicans tamen, fueritne Sasanus pater, an avus Artaxerxis, sive Ardshiri, ut ipse vocat. Eutychius patriarcha in Annalibus pag. 367 Azdashirum vocat filium Babeci, filii Sasani; & sic Sasanum facit Artasiræ sive Artaxerxis avum. Herbelotius in Bibliotheca Orientali ad nomen Ardschir Babegan, qui est Artasiras biographi nostri, fuse disserit, & colligit varias scriptorum de patre Artaxerxis sententias. Babecum, quem Pabecum vocat Agathias, facit potentem virum, & Sasanum ejus pastorem, cui Babecus filiam suam nuptiis junxerit. Itaque Babecus esset avus, Sasanus pater Artaxerxis, idemque repetit ad nomen Sassan, unde, inquit, Sassanianæ vel Sassanidæ reges Persarum. Addit ibidem, Sasanum vel Sassanum ex regia stirpe ortum fuisse, sed ob egestatem, ad quam fuerat redactus, factum esse pastorem Babeci. Quid de omnibus his sit verius, certo edicere nequeo. Verisimilius tamen est, Sasanum fuisse Artasiræ patrem, ut noster asserit, quandoquidem nomen suum posteris dederit, indeque etiam conjicere possumus, non fuisse ignobilem. Artasiras etiam, quem unum ex magnatibus facit noster, non potuisset efficere, quæ perfecit, nisi in splendida aliqua dignitate fuisset ante rebellionem.

f Nocturnus hic mulieris egressus & regressus verisimiliter fictitius est, sicut etiam illud, quod sequitur de congregatis eadem nocte ab Artasira magnatibus. Voluit auctor totam conspirationem in unam noctem conjicere, sed improbabiliter. Monitum tamen de somnio regis fuisse Artasiram, idque a muliere, habet etiam laudatus Herbelotius, sed non dicit, omnia tam properanter peracta.

g Cum Parthia ante fuerit provincia regni Persici, sed modica & ignobilis, non est verisimile, barbaros ab Artasira Parthos dictos. Verum de ratiociniis universim dicere possumus, ea pro ingenio scriptoris composita.

h Titulum magni regis primus assumpserat Artabanus, teste Herodiano lib. 6 pag. 576, an vero ἀρχιβασιλέως titulo etiam Græce uteretur, ignoro. At fuerit vox Persica, quæ utroque modo explicaripoterat.

i Meminerit studiosus lector, hæc proferri a rebellibus, qui speciosum quærunt prætextum. At illa nec approbasset Apostolus, nec sana approbabit Theologia.

k Tam diuturnum Artabani silentium non est verisimile.

l Dion lib. 80 num. 3 ait, ab Artasira sive Artaxerxe Parthos tribus præliis victos. Hic noster tria etiam insinuat prælia, primum utcumque dubium, sic tamen, ut post illud cresceret potentia Artasiræ, in secundo Artasiram facit victorem, in tertio procul dubio scripsit occisum fuisse Artabanum. At, ut notatum est ad apographum nostrum, erasa ibi sunt aliqua ex codice. Itaque eventum tertii prælii & pauca antecedentia & sequentia huc transfero ex Metaphraste: Cum postremo utriusque partis acies prope essent, aiunt Artasiram dixisse Artabani regi, ne temere faceret, & perderet genera Persarum & Parthorum: regnum enim nolle deinceps manere apud Artabanem, sed transire ad Artasiram. Tu autem, inquit, si me audias, vives citra ullam molestiam. Dabo enim tibi regionem, quæ affatim suppeditabit omnia, quæ ad usum pertinent. Oportet autem non alio, quam te ipso uti magistro eius, quod est utile, & meminisse responsi, quod aliquando reginæ dixisti in tabernaculo. Sed hæc quidem Artasiras. Artabanes autem prius adspiciens ad quosdam suos familiares: Quam gravis res est, inquit, fœmina! Amor conjugii potius læserit, quam juverit. Hæc cum dixisset, jubet transire quemdam ex satellitibus, & interficere reginam. Existimabat enim, eam prodidisse secretum. Conversus autem ad Artasiram, respondit, esse sibi longe optabilius mori, quam Artasiræ, qui erat servus, regno cedere. Quæ simul atque dixisset, insane & bacchantis more irruit in Persas; & ex eis quidem multos sauciat, plures autem occidit: dirigit vero etiam hastam adversus Artasiram. Ille autem (habebat enim manus sagittandi peritas, & quæ hac in re semper magna cum laude versabantur) fugam quidem simulat. Dum eum autem persequitur Artabanes, immittit telum in pectus propter mamillam ejus, qui persequebatur. Quod cum ob vires eius, qui fuerat jaculatus, sustineri non potuisset, rumpit Artabani thoracem; & trajecto pectore excidit e dorso, & morte statim afficit Artabanem. Mox autem convenientes inter se Parthi & Persæ, regem renuntiant Artasiram, qui ostendebat, se magnam eorum gerere curam, & non parvam esse suam in eos humanitatem. Et ille quidem cum sic se haberet, Artaductam ducit uxorem, quam datum jusjurandum ei prius desponderat, & eam eligit reginam. Hæc omnia e codice erant erasa. Quæ vero sequuntur notata usque ad finem hujus capitis, sic erant in codice denigrata, ut difficulter legi potuerint.

m Nimirum cum Artaducta, ut jam vidimus ex verbis Metaphrastæ mox datis. Æquitas Artasiræ in subditos laudatur etiam ab Eutychio pag. 375 his verbis: Quanta fieri potuit cum justitia inter homines versatus est. At certe occupatio regni non erat justa.

n In Græco tantum legi potuit Χος, sed constat, agi de Cusarone, de quo ita Metaphrastes apud Surium: Cusaro autem, Artabanis frater, qui regnum Magnæ obtinebat Armeniæ, cum intellexisset ea, quæ evenerant, & quod ad Persas fuit translatum Parthorum imperium, magno dolore est affectus. Apud Metaphrastem, nomen ejus Cusaro scribitur, in hac Vita Cusaron, & aliquando etiam Cusaro.

o Valerii forte mendose, cum Valarsi ante scribatur. Licet verisimiliter idem sit nomen Orientale.

p Tractum aut populum illum non invenio: neque id mirandum, cum quia in amplissimo Parthorum imperio plurimæ erant minores provinciæ, tum quia linguarum diversitas locorum nomina multum immutat. Facile tamen credere possum, ex satrapis regni Parthorum fuisse Artasiram.

q Aut aliqua in apographo sunt mendosa, quod recte legi non potuerint, aut varia inutiliter repetuntur. An rex Armeniæ revera esset frater Artabani Parthorum regis, ut asserit Agathangelus, invenire in historia Romana nequeo.

CAPUT II.
Bellum ab Armeniæ rege contra Persas pro imperio gestum: dolo Anaci occisus rex Armeniæ.

Ανάκαμψας δὲ ἐπ᾽ ἐρασενεῖς τὴν ἰδίαν πατρίδα, καὶ ἐν τῷ ἐπίοντι ἐνιαυτῷ ἤρξατο ἀυτὸς κουσάρων τῶν ἀρμενίων βασιλεὺς στρατείαν συναθροίζειν, καὶ συγκαλεῖν τὴν τῶν ἀλβανῶν καὶ ἠβηρῶν στρατοπεδαρχίαν, ἀνοῖξαι δὲ καὶ τὰς κλεισούρας τῶν ἀλανῶν, καὶ τοῦ λεγομένου καὶ ζουάρου πύργου, ἐκβαλλεῖ τε τὰ τῶν οὕννων στρατεύματα, ὥστε ἐπιδραμεῖν τοῖς τῆς περσίδος μέρεσιν καταλαβεῖν τε καὶ τὰ κλίματα τῆς ἀσσυρίας, ἔως τῶν κασπίων λεγομένων πυλῶν, πρεδεῦσαί τε καὶ ἀφανισμὸν μεταθεῖναι τὰς ἐν ἡσυχίᾳ καὶ εὐανθίᾳ πόλεις τε καὶ κομοπόλεις καθιστάμενος. ἐσπούδαζεν γὰρ ἐνθυμούμενος καὶ τὸν νομὸν ἐξάραι τῆς τῶν πέρσων δεσποτείας ἐις τέλος, ἐκδίκησιν λαβεῖν ἐπειγόμενος τῆς ἐκπτώσεως τῆς δεσποτείας τοῦ ἀδελφοῦ· μεγάλην δὲ ἔχων μίνιν, καὶ πεπληγὼς ἀμέτρῳ ζήλῳ τὴν καρδίαν ὑψηλὰ ἐφρόνει, θαῤῥῶν τῷ τῆς στρατείας πλήθει καὶ τῇ ἀνδρείᾳ τῶν συμμάχων. τότε οὖν ἐν τάχει ἐις βοήθειαν ὁμοῦ πάντες ἔφθασαν μετὰ ἀπείρου πλήθους καὶ ἀνδριωτάτων ἱππεῶν καὶ ἰσχυρᾶς ἑτοιμασίας ἀλβάνοι, λιφίννιοι, σιλβάνοι, κασπίται, καὶ ἄλλοι ἐκ τῶν ἀυτῶν μερῶν, ὅπως τὴν ἄμυναν τοῦ ἀρταβάνου ἅιματος ἐπιζητήσωσιν. καὶ γὰρ ἐν μεγίστῃ λύπῃ ὑπῆρχεν διὰ τὴν φυσικὴν ἀδελφότητα τοῦ ἀναιρεθέντος, καὶ τὴν ἀυτοῦ συγγένειαν τὴν ὁμοθυμαδὸν ὑποτάγησαν τῶν ἐπαρθέντων σταχριστῶν; καὶ μάλιστα ὅτι καὶ ἀποστείλας ἦν κουσάρων πρέσβεις, ἵνα ὁι συγγενεῖς ἐις βοήθειαν παραγενωνται, ἀντιστάμενοι τῇ νεωστὶ βασιλείᾳ, καὶ χεῖρα ὀρέξωσιν ἐις συμμάχειαν· ὅμως συγγενεῖς, φύλαρχαι καὶ σατράπαι καὶ ἔξαρχοι πάρθων, οὐκ ὑπήκουσαν. πεπεισμένοι γὰρ καὶ εὐδοκήσαντες καὶ ὑποταγέντες ἦσαν τῇ τῶν μονογενῶν δεσποτείᾳ, ἀδελφότητι.

[11] Πλὴν ὅμως λαβὼν κουσάρω τὸ πλῆθος τοῦ ἰδίου στρατοπέδου, καὶ τοὺς προσηλύτους λίαν ἐμπειροπολέμους, ἐπέβη τῇ περσίδι. Θεωρήσαντος δὲ τοῦ τῶν περσῶν βασιλέως τὸν ἀμύθητον ὄχλον τοῦ στρατεύματος, ὅτι ἐν βαρυτάτῃ δυνάμει ὁρμησθέντες ἐπέφθασαν ἀυτὸν, ἐξῆλθεν καὶ ἀυτὸς ἐις ὑπάντησιν ἀκουσίως ἐν ἑτοιμασίᾳ πολέμου· καὶ ἀντίπιπτειν μὴ ἰσχύσας, νῶτα διδοὺς, φυγὰς ἔμπροσθεν ἀυτῶν ἐγένετο. ὁι δὲ πολέμιοι καταδιώξαντες κατέστρωσαν τῶν περσῶν πᾶσαν στρατείαν, κἀν ταῖς πεδιάσι καὶ ταῖς ὁδοῖς περισκόρπησαν ἀπειρὸν τῶν κατακοπέντων καὶ τεθνηκότων πλῆθος. δὲ βασιλεὺς τῆς ἀρμενίας, ἀναζεύξας ἐν μεγίστῃ νίκῃ καὶ πλήθει χρημάτων μετὰ πολλῆς θυμηδίας διαβαίνει ἐις τὰ μέρη τῆς ἀρμενίας. παραγενόμενος δὲ ἐν τῇ πατρίδι ἀραρὰτ καὶ πόλει, ἥτις καλεῖται οὐαλεροκτίστη, παρακελεύεται ἀγγέλους διαποσταλῆναι διαφόροις μέρεσι, καὶ γράμματα καταπεμφθῆναι πρὸς τὸ ἀναθήματα γίνεσθαι, τοῖς ἕπτα ἱεροῖς, τοῖς ἐν τῇ ἰδίᾳ ἀυτοῦ ἐξουσίᾳ ὑπάρχουσιν, καὶ πέμπει λεύκους ταύρους καὶ λευκοὺς τράγους καὶ ἵππους λευκοὺς καὶ ἡμιόνους λευκοὺς, χρύσα καὶ ἀργυρὰ σκεύη, καὶ λίθους τιμίους, καὶ πολυτελέστατον ἰματισμὸν ἐξ ὧν τε εἶχεν καὶ απὸ τῶν ἀυτοῦ συγγενῶν, ἐις τιμὴν καὶ κόσμον τῶν σεβασμίων ἀυτοῦ τόπων, ἀπὸ πάντων τῶν σκηλῶν τὸ πέμπτον ἐις ἀυτοὺς ἀφορίσας, πολλά τε δῶρα τοῖς ἱερεῦσιν ἐχαρήσατο, τοῖς δὲ στρατεύμασι τοῖς περὶ ἀυτὸν παρασχὼν δωρεὰς, ἀπέλυσεν.

[12] Παλὶν δὲ ἐν τῷ ἐπίοντι ἐνιαυτῷ στρατείαν συναθροίσας κουσαρω, τῶν ἀρμενίων βασιλεὺς, καὶ τὴν ἀυτοῦ συμμαχίαν ἀνακαλεσάμενος, καὶ πλείονα τῆς πρωτέρας, ἐπέδραμεν ἐις τὰ μέρη τῆς συρίας. συνεβάλλοντο δὲ αὐτῷ καὶ αἱ τῶν σαρακηνῶν στρατείαι πρὸς συμμάχειαν. σκευλεύσας δὲ καὶ τὸ δεύτερον, ἐν ἐπαίνῳ ὑπέστρεψεν ἐις τοὺς ἀυτοῦ ἰδίους τόπους· καὶ τοῦτον τὸν τρόπον ἔφεξῆς, ἐπὶ δέκα ἔτη τὴν ὑποτεταγμένην τῷ τῶν περσῶν βασιλεῖ ἐξουσίαν κατέστρεψεν. Ταῦτα οὖν θεασάμενος ἅπαντα τὰ κακὰ τῶν περσῶν βασιλεὺς, κατειληφότα άυτὸν, συνεχύθη σφοδρὰ καὶ διηπορεῖτο ἐν ἑαντῷ. προσκαλεσάμενος δὲ πάντας τοὺς βασιλεὶς καὶ τοπάρχας καὶ στρατήγους τῆς ἰδίας δεσποτείας συμβούλιον λαμβάνειν, παρακαλῶν πάντας λύσιν τῶν κακῶν εὑρεῖν· ὑπισχνεῖτο δὲ καὶ μείζονας δωρεὰς τῷ δυναμένῳ ἐκδίκησιν εἰσπράξαι, ἐπαγγελλόμενος ἐν τῷ δευτέρῳ ἀξιώματι τῆς ἠδίας δεσποτείας κατατάττειν ἀυτὸν, λέγων ὅτι ἐι καὶ πάνυ τις τῶν ὑποδεεστέρων τύχοι, πλῆν τοῦ ἐμοῦ θρόνου πρώτου φανέντος, παρ᾽ ἀυτῶν τὴν ἴσην μετ᾽ ἐμὲ ἐχέτω τιμήν.

[13] Τότε τις έκ μέσου τοῦ συνεδρίου ἐπιφανέστατος ἐθνάρχης τῆς τῶν περσῶν δεσποτείας, ᾧ ὄνομα ἄνακ, ἐκ τῆς συγγενείας κουσάρω τοῦ βασιλέως, ἀναστὰς έις μέσον παρείη, καὶ ἐκ τοῦ ἰδίου συγγενοῦς, ὡς παρὰ έχθροῦ, ὑπέσχετο ἐκδίκησιν λαβεῖν. ἀρξάμενος δὲ τῶν περσῶν βασιλεὺς διαλέγεσθαι, ἀυτῷ φησίν· ἑαν᾽ μοι ταύτην τὴν ἐδίκησιν ὁλοψύχως έκζητήσης, τὴν ἀπαρχῆς προγονικὴν ὑμῶν ἐξουσίαν ὑμῖν ἀναδώσω, καὶ σοὶ περιθεὶς διάδημα ὑπερδοξάσω καὶ ἔπιφανέστατον καὶ ἐνδοξότατον τῶν ἐν τῇ ἐμῇ βασιλείᾳ ποιήσω, καὶ δεύτερός μου κληθήση. ἀποκριθεὶς δὲ πάρθος ἄνακ, εἶπεν, τὸ κατάλιμμα τῆς ἐμῆς συγγενείας, εὐποιήσας τιμήσῃς. ἐγὼ γὰρ καὶ ἐμὸς γνήσιος ἀδελφὸς σήμερόν σοι συντασσόμεθα, εἰ καὶ ἀπαλλαττόμεθα. ἐπ᾽ ἀδήλῳ γὰρ πρόκειται, τὸ ὑπ᾽ ἀλλήλων ἔτι θεαθῆναι. τότε οὖν ἕτοιμος γενόμενος πάρθος μετὰ καὶ τοῦ ἰδίου ἀδελφοῦ σὺν γυναιξίν τε καὶ παισὶν καὶ τῇ λοιπῇ ἀποσκευῇ ἐξῆλθεν, ἀντάρτου σχῆμα ὑποκρινόμενος, καὶ ἤρχετο εἰς τὰ μέρη τῆς ἀρμενίας, ὡς ἀποστατήσας τῶν περσῶν βασιλέως, προσκεχωρηκὼς δὲ χουσάρω τῶι τῆς ἀρμενίας βασιλεῖ.

[14] Παρεγένετο οὖν ἐν τῇ πατρίδι καὶ χαλχὰλ πόλει λεγομένῃ, ἐν παραχειμίοις τόποις τῶν τῆς ἀρμενίας βασιλέων. θεασάμενος δὲ ἀυτὸν βασιλεὺς μετὰ πλείστης φιλοτιμίας ἀπεδέξατο, μάλιστα ὅτι ὑποκρινόμενος δολερῶς συνομιλεῖν ἀυτῷ ἤρξατο, καὶ τῆς ἰδίας παρουσίας τὴν πίστιν ἀπεδείκνυτο λεγων· διὰ τοῦτο πάρειμι, ἵνα συμφώνως ὑπὲρ ἀμφοτέρων ἑμῶν ἐκδίκησιν εἰσπράξαι δυνηθῶμεν. ἐπειδὴ οὖν θεώρει βασιλεὺς τὸν ἄνδρα πρὸς ἀυτὸν ὁρμήσαντα σὺν πᾶσι τοῖς ὀικείοις, ἀδιστάκτως ἀυτῷ ἐπίστευσεν· καὶ τότε δίδωσιν ἀυτῷ τιμὴν κατὰ τὸν βασιλικὸν νόμον, καὶ ἐπὶ δεύτερῳ ἀυτὸν θρόνῳ ἀναβιβάσας ἐκάθησεν. πάντα δὲ τὸν τοῦ χειμῶνος καιρὸν καὶ τὰς τῶν δεινοτάτων ἀνέμων πνοὰς, ἐν ἐυφροσύνῃ ἀναπεπαυμένοι ἦσαν. ἐπειδὴ οὖν ἤκασιν ἁι τοῦ ἔαρος ἡμέραι, πνεόντος τοῦ νότου θερμὸν, τῆς θερινῆς θύρας ἀνοιγήσης, ἀπῆρεν βασιλεὺς ἐξ ἐκείνων τῶν μερῶν, καὶ κατέβη ἐις τὴν πατρίδα, λεγομένην ἀραρὰτ, ἐις πόλιν οὐαλεροκτίστην, καὶ ὅτε ἐν ἐυφροσύνῃ ἀναπεπαυμένοι ἦσαν τε βασιλεὺς καὶ πάρθος, ἐνεθυμεῖτο βασιλεὺς, στρατοπεδεῦσαι πάλιν ἐις τὰ μέρη τῆς περσίδος. δὲ πάρθος ἀκούσας ἐμνήσθη τοῦ ὂρκου τοῦ πρὸς τὸν περσῶν βασιλέα, καὶ τὴν ἰδίαν πατρίδα ἰδεῖν ἐπεπόθη καὶ τῶν ὑποσχέσεων ἐπιτυχεῖν ἐπίστευεν, ὡς μέλλων τῆς τῶν πάρθων ἐξουσίας ἐπικρατεῖν, καὶ τὴν προγονικὴν τιμὴν ἀναλαβεῖν.

[15] Βουλὴν οὖν πονηρὰν σκεψάμενος, λαμβάνει τὸν βασιλέα ἀυτός τε καὶ ἴδιος ἀυτοῦ ἀδελφός ἰδιάζοντες, ὡς προφασιζόμενοι σκέψιν τινὰ ἀναθέσθαι ἀυτῷ, τὰς δὲ ῥομφαίας ἀυτῶν, ὁλοστόμους παρελυσθέντας, ἐκράτουν κρυφέως. ἀυτίκα δὲ ἀπροσδοκήτως τὰς σπαθας ἀνασπάσαντες, ἐπάταξαν τὸν βασιλέα, καὶ ἐις τὴν γῆν κατέῤῥαξαν. γνοὺς δέ τις ἐυθέως τὸ γινομένον πρᾶγμα, ἐξέκραγεν ὁλολύγμῳ μεγάλῳ, καὶ ὡς ὧδε καὶ ὧδε ἀυτοὶ, ἐπιβάντες τοῖς ἰδίοις ἵπποις, φυγάδες ἐγένοντο, καὶ τοῦτο μαθόντες ὁι σατραπαὶ τῶν ἀρμενίων, νουμέναρχοι διεμερίζοντο ὁπίσω ἀυτῶν καταδιώκοντες, καὶ προδραμόντες τινὲς προκαταλάβοντο τὴν διαβάθραν ἐπὶ πύλαις ἄρταξατ τῆς πόλεως. γὰρ ποταμὸς ἐρασαχ πλημμύρων μεχρὶ τῆς κρηπίδος ἔρεεν ἐκ τῆς λυθήσης χίονος σὺν τῷ κρυστάλλῳ, ὀιδαίνων καὶ άναβλύζων ἐν τᾶις ἑμέραις ὢν τῆς ἀυτοῦ ἀναθολώσεως. ἄλλοι δὲ περάσαντες τὴν γέφυραν οὐαλεροκτήστης τῆς πόλεως, καὶ τὴν διαβάθραν τοῦ λεγομένου ποτάμου μάθεος, συνέδραμον καταλαβεῖν τὰς διαβάσεις τῆς προκειμένης πόλως ἀρταξάτης, καί ἐν τοῖς στένοις περικυκλώσαντες τούς φυγάδας ἐις μέσω τῶν γεφύρων ἔνθεν καὶ ἔνθεν, ποταμοῦ βρυχίους πεποιήκασιν. ἀυτοὶ δὲ ἀναστρέψαντες ὀλολυγμοῖς καὶ κλαυγαῖς καὶ ἐλεειναῖς φωναῖς σὺν πάσῃ τῇ χώρᾳ συναχθέντες, τὸν βασιλέα ἐθρήνουν. ἔτι δὲ μικρὰν ἐκεῖνος θέρμην ὕπο τὰ στέρνα ἀναπνέων, τῆς τελευταίας πνοῆς ἀυτῷ φθασάσης, ἐκέλευσεν τὴν συγγενείαν ἀυτῶν πάσαν ἐξολοθρεῦσαι, καὶ μὴ δ᾽ ὅλως καταλοιπεῖν ἀπὸ νεανίσκου καὶ τοῦ μὴ γινώσκοντος δεξιαν καὶ ἀριστερὰν. άλλὰ καὶ τὴν θηλείαν γονὴν᾽ ἐξηφάνησαν ἐν τοῖς ξίφεσιν. πλὴν δυὸ μικρότατα παιδία ἐκ τῶν ὑιῶν τοῦ πάρθου διασώσας τις τῶν ἐγγυτάτων, ἐποιήσατο μετὰ τροφῶν, καὶ ἐκφυγεῖν πεποίηκεν, ἐνα μὲν ἐις τὰ μέρη τῆς περσίδος, τὸν δὲ ἐτέρον ἐν τοῖς Ρωμαικοῖς, τόποις καὶ εγένετο.

[Rex Armeniæ, collecto ingenti exercitu,] Reversus vero est in Erasenen a provinciam suam, & sequenti anno idem Cusaro Armeniæ rex cœpit congregare exercitum, & convocare agmina Albanorum & Iberorum b: apertisque Alanorum Claustris, quibus & Zuari turris c est nomen, Hunnorum d emittit agmina, ut partes invaderent Persidis, caperentque tractus Assyriæ usque ad portas dictas Caspias e, prædarenturque & exterminarent civitates & oppida felici quiete florentia. Studebat enim & cogitabat præfecturam dominationis Persarum in perpetuum tollere, ut vindictam caperet de lapsu dominii fratris sui. Magnam autem fovens iram, immoderatoque succensus zelo, excelsa animo volvebat, fretus exercitus sui multitudine & commilitonum virtute. Tunc igitur velociter omnes simul in auxilium venerunt cum innumera multitudine & equitatu fortissimo validoque apparatu, Albani, Liphinnii, Silvani, Caspitæ f, aliique ex illis partibus, ut vindictam de sanguine Artabanis requirerent. In maxima enim erat tristitia propter naturalem occisi fraternitatem, & propter consanguineos unanimiter subjectos superbis Stachristis g, & maxime, quia etiam legatos miserat Cusaro, ut consanguinei suppetias venirent, resistentes nato nuper imperio, manumque præberent auxiliatricem ad bellum simul gerendum. Attamen consanguinei, qui tribuum principes, satrapæ & duces erant Parthorum, non obtemperarunt. Nam obsequentes magis acquiescentesque & subjecti erant unigenarum dominationi, quam fraternitati.

[11] [invadit Persidem, & victoriam de Persis obtinet,] Verumtamen Cusaro, sumpta secum multitudine exercitus sui cum advenis belli arte admodum exercitatis, ingressus est Persidem. Cum autem videret Persarum rex innumerabilem exercitus multitudinem, quandoquidem maximis cum viribus ipsum prævenerant, invitus & ipse obviam processit cum apparatu bellico: cumque resistere non valeret, terga dans, in fugam ab ipsis conversus est. Hostes vero persecuti, totum Persarum prostraverunt exercitum, & circumquaque in campis & in viis disperserunt innumeram concisorum mortuorumque multitudinem. Porro rex Armeniæ, motis castris, maxima potitus victoria & ingenti pecuniarum copia, magna cum oblectatione transgreditur in partes Armeniæ. Ubi autem pervenerat in provinciam Ararat h & civitatem, quæ vocatur Valeroctista i, jubet nuntios mitti in varias partes, litterasque scribi ad componenda donaria, suspendenda in septem fanis, quæ sunt in ejus ditione: mittitque tauros albos, hircos albos, equos albos, asinos albos, vasa aurea & argentea, lapides pretiosos, & ex vestimentis tam quæ ipse habebat, quam quæ a consanguineis acceperat, magnificentissima ad honorem & ornatum venerandorum locorum suorum, ab omnibus spoliis quintam pro iis partem separans. Multa quoque sacerdotibus dona largiebatur: agmina vero, quæ secum habebat, donis honorata, dimisit.

[12] At rursum sequenti anno exercitum congregavit Cusaron Armeniæ rex, [quos decem annis bello premit. At inductus promissis regis Persarum] & advocavit idem sociorum subsidium, aut majus etiam præcedente, duxitque ad partes Syriæ. Adjuncta autem eidem quoque sunt Saracenorum k agmina in subsidium. Raptisque iterum spoliis, cum laude reversus est ad loca propria. Et hoc modo deinceps in annos decem l subjectam regi Persarum potestatem evertit. Cum ergo perspiceret Persarum rex hæc omnia mala, quibus affligebatur, confusus est vehementer, hæsitque ambiguus. Convocatis autem omnibus regibus, locorum præsidibus, & belli ducibus, quos habebat in ditione sua, ad consultandum, hortatus est omnes, ut invenirent malorum exitum. Promittebat vero dona majora illi, qui vindictam facere valeret, annuntians, se eidem secundam dignitatem in dominio suo traditurum, dicens, quod, etiamsi quis sit fortunæ admodum tenuis, solio tantum meo primo apparente, æqualem ab ipsis post me obtineat honorem.

[13] Tunc aliquis illustrissimus in ditione Persarum gentis præfectus, [Anac, regis Armeniæ consanguineus,] cui nomen Anac, consanguineus Cusaronis regis, ex ipso surgens consessu, processit in medium, & promisit vindictam se capturum de proprio consanguineo, tamquam de inimico. Incipiens vero disserere Persarum rex, eidem dicit: Si hanc mihi vindictam toto animo exquisiveris, avitam potestatem statim vobis dabo, tibique imponens diadema, gloria sublevabo, clarissimumque & omnium illustrissimum in regno meo efficiam, & secundus a me vocaberis. Respondens vero Parthus Anac, dixit: Relictos ex cognatione mea benefaciendo honoraveris. Ego enim & frater meus germanus tibi hodie subjecti sumus; etiamsi discedimus. Nam incertum manet, an invicem etiamnum simus visuri. Itaque tunc Parthus, simulac erat paratus, cum proprio fratre, & cum uxoribus ac liberis, & cum reliquo apparatu egressus est, tyranni speciem simulans, profectusque est in partes Armeniæ, quasi deserens Persarum regem, accedensque ad regem Armeniæ Cusaronem.

[14] Advenit itaque in provinciam & civitatem Chalchal m dictam, [ad ipsum proficiscitur instar transfugæ, & humaniter exceptus,] in loca hiberna regum Armeniæ. Rex vero eum videns, summo cum honore excepit, maxime postquam simulando dolose cum ipso colloqui cœpit, & adventus sui fidem manifestare, dicens: Hac de causa adsum, ut communi consensu de ambobus nobis vindictam facere possimus. Igitur perspiciens rex virum ad se venisse cum omnibus suis, indubitanter ei credidit: & tunc eidem regalem tribuit honorem, eumque attollens, in secundo sedere fecit solio. Omne autem tempus hiemale, illudque, quo vehementissimi erant ventorum flatus, cum lætitia transegerunt in quiete. At ubi venit tempus veris, austro calidum spirante, apertaque æstatis porta, ex illis partibus rex discessit, profectusque est ad provinciam Ararat dictam, ad civitatem Valeroctistam: & ubi hilariter quieverant tam rex quam Parthus, cogitabat rex iterum castra movere in tractus Persidis. Hoc intellecto, Parthus jurisjurandi, quo se regi Persarum obstrinxerat, recordatus est, cupiebatque & propriam videre patriam, credebatque obtenturum se promissa sibi facta, velut dominationem Parthorum adepturus, honoremque progenitorum suorum habiturus.

[15] [dolo regem occidit, fugiensque in flumine mergitur.] Igitur, pravo inito consilio, assumpserunt regem ipse ejusque frater sine alio comitatu, prætexentes, quamdam considerationem se illi proposituros, gladios vero suos, undique involutos, occulte sumebant. Extemplo autem gladios improviso educentes, regem percusserunt, & in terram dejecerunt n. Cum vero factum aliquis continuo rescivisset, exclamavit magno cum ululatu; & cum illi, ascensis equis suis, huc illucque fugerent, & hoc Armenorum satrapæ didicissent; cohortium præfecti dividebantur ad eos persequendos, & præcurrentes aliqui præoccupaverunt pontem ad portas civitatis Artaxatæ o. Nam fluvius Erasach p exundans, usque ad crepidinem fluebat ex nive soluta cum glacie, superbiens & scaturiens in diebus confusionis suæ. Alii vero transeuntes pontem civitatis Valeroctistæ, & pontem fluvii, cui nomen Matheus q, concurrerunt ad occupandos transitus civitatis Artaxatæ, fugitivosque in locorum angustiis circumdantes in medio pontium hinc & illinc, fecerunt, ut submergerentur in flumine. Illi autem redeuntes, ululatibus & clamoribus, vocibusque miserandis, cum omni provincia congregati, regem lugebant. Ille vero, modicum adhuc calorem in pectore spirans, postremo adveniente flatu, præcepit, ut omnis eorum cognatio exterminaretur, nec ullus omnino relinqueretur, nec adolescens, nec ille, qui neque dexteram novit neque sinistram: quin & genus muliebre gladiis deleverunt. Verumtamen, cum quis ex proximis duos infantes maxime pusillos ex filiis Parthi servasset, nutrices iisdem attribuit, fecitque ut effugerent, alter quidem in partes Persidis, alter r in loca Romanis subjecta, ut revera factum est.

ANNOTATA.

a Erasene Armeniæ regio verisimiliter erit Campus Araxenus, de quo plura observabo infra lit. h. Nam Araxes num. 15 vocatur Erasach, indeque consequenter Campus Araxenus videtur Erasene vocari.

b Albaniam & Iberiam contiguas esse provincias, & ambas Armeniæ conterminas, satis notum est geographis. Habuerunt Albani & Iberi suos reges singuli, & verisimiliter etiam tunc habebant; sed poterant fœderati esse regis Armeniæ, & communi consilio cum ipso bellum meditari contra Artaxerxem sive Artasiram, quem timebant.

c Alanorum Claustra, quæ tunc etiam vocabantur Zuari Turris, fuerunt in monte Caucaso, ad cujus Septemtrionem tunc videntur habitasse Hunni, iisque vicini Alani, degentibus ad Meridiem ejusdem montis Albanis & Iberis. Illas revera in Caucaso Portas assignat Cellarius in Geographia antiqua, vocatque Portas Caucasias cum Plinio, qui postquam lib. 6 de utraque Armenia, Albania & Iberia scripserat, cap. XI de Portis Caucasiis sic agit, ut illas hic alio nomine commemoratas vix dubitem. Ab iis, inquit, sunt Portæ Caucasiæ, magno errore a multis Caspiæ dictæ, ingens naturæ opus montibus interruptis repente, ubi fores abditæ [Note: ] [al. obditæ] ferratis trabibus, subter medias amne diri odoris [Note: ] [al. Dyriodori] fluente, citraque in rupe castello (quod vocatur Cumania) communito ad arcendas transitu gentes innumeras; ibi loci terrarum orbe portis discluso, ex adverso maxime Harmasti [Note: ] [al. Hermastis] oppidi Iberum. Verba dedi ex prima Plinii editione anni 1469, notatis ad marginem variantibus ex alia editione. Procopius lib. 4 de Bello Gothico cap. 3 Caucasi Portas commemorat, de monte Caucaso ad propositum nostrum ita scribens: Est ultra regionem hanc Caucasus: qui mons in tantam altitudinem surgit, ut nec pluvia nec nix ejus culmina contingant unquam, utpote quibusvis nubibus altiora. A medio ad imum plenus est assidua nive, infimæque eius partes non minus quam summi aliorum montium scopuli sese attollunt. Atque hæ quidem Septemtrioni solique occidenti obversæ ad Illyricum & Thraciam procurrunt: illæ vero in Orientem ac Meridiem vergentes, ad Portas evadunt, quæ Hunnos vicinos in Persarum ac Romanorum oras inducunt, Tzur altera, altera veteri nomine Caspia dicitur. Tractum illum, qui a monte Caucaso ad Portas Caspias pertingit, Alani tenent, nullius imperio subditi, Persarum plerumque socii, & in Romanos cæterosque eorum hostes arma soliti ferre. Hactenus de Caucaso. Ibi Hunni, quos Sabiros appellant, & aliæ quædem gentes Hunnicæ habitant. Hæc sufficiunt, ut intelligamus, Portas Caucasias, quas describit Plinius, recte dici potuisse claustra Alanorum, cum Alani illis arcerentur ab ingressu in Iberiam & provincias alias versus Austram. Illas autem esse, quas Tzur suo tempore vocatas asserit Procopius, recte observat Cellarius lib. 3 cap. 10 pag. 225. At nomen illud Tzur a nomine Zuari turris facile oriri potuit, tum ex linguarum diversitate, tum tractu temporis, quo nomina corrumpuntur. Suarni populus etiam ad Caucasum habitabat juxta Plinium lib. 6 cap. XI, ubi agit de Portis Caucasiis, an forte ab illis Zuari turris nomen habuerit, certo edicere nequeo.

d In apographo notatur, vocem Hunnorum sive Ὕννων, scriptam fuisse alia manu, sed Metaphrastes eodem loco de Hunnis meminit, ideoque de lectione non est dubium.

e Pylæ aut portæ Caspiæ a plerisque vetustis geographis sunt memoratæ, sed, ut Plinius supra laudatus observavit, & rursum observat cap. 13, a nonnullis etiam cum Portis Caucasiis confusæ. At Cellarius lib. 3 cap. 18 multis antiquorum testimoniis ostendit, Portas Caspias longo terrarum intervallo a Caucasiis dissitas, positasque fuisse inter Mediam Parthiamque, seu in extrema Media ad Orientem solem. Pro hac sententia laudat Ptolemæum & Strabonem. Tum ad confirmationem addit verba illius, qui Strabonem contraxit, & ea Latine sic exprimit: Duæ sunt gentes Caspiæ, altera Occidentalior Cadusiis juxta mare eodem nomine (Caspium,) altera Parthis vicina, cujus sunt Portæ Caspiæ. Hæc pluribus ibi confirmat, Portasque Caspias recte statuit in monte, quo Media dividitura Parthia. Itaque poterant Hunni per Iberiam & Armeniam excurrere in Mediam & Assyriam, florentissimas regni Persici provincias.

f Ex populis hic nominatis vulgo noti sunt Albani Armeniæ proximi: Caspitæ vero, sive Caspii populi, qui hic memorantur, ab aliquibus tribuuntur Albaniæ, aut certe Albaniæ vicini sunt ad mare Caspium, ut habet Cellarius lib. 3 cap. 10 in Albania. Obscuriores sunt Liphinnii & Silvani aut Silbani, sed verisimiliter quærendi in Iberia, ubi apud Plinium lib. 6 cap. 10 memorantur tota montium fronte gentes Sylvorum feræ, & infra Lubienorum. In prima editione, quam habemus, legitur Sylvarum & Lupeinorum. Hi forte erant Silvani & Liphinnii in Vita vocati. Metaphrastes ait, exercitum fuisse compositum ex Albanis & Iberis, & præterea ex Hunnis, nimirum præter Armenos ipsos.

g Qui hic Stachristæ, num. 9 Stachritæ, ubi ex satrapis illius provinciæ Artasiras fuisse dicitur.

h De provincia Ararat frequens fiet mentio, sed illam recentioribus geographis vix cognitam perspicio, cum plerique solum montem Ararat memorent. Attamen S. Hieronymus in illa verba Isaiæ cap. 37 ℣ 38 fugeruntque in terram Ararat, quæ dicuntur de filiis Sennacherib regis Assyriorum, postquam patrem suum occiderant, provinciam Ararat assignat his verbis: Ararat autem regio in Armenia campestris est, per quam Araxes fluit, incredibilis ubertatis, ad radices Tauri montis, qui usque illuc extenditur. Hæc verba regionem aut provinciam Ararat videntur eamdem facere cum Campo Araxeno, aut certe, si eamdem non facit Hieronymus, regionem Ararat cum Campo Araxeno ita conjungit, ut regionem Ararat ponat circa Tauri montis juga, ubi est mons Ararat, non longe a confinio Armeniæ & Mediæ, & deinde magis versus Mare Caspium ponere potuit Campum Araxenum. Magis tamen credo, diversa tantum esse unius regionis nomina. At Hieronymi sententia non placuit Cellario lib. 3 cap. XI pag. 233; non placuit, inquam, quod Hieronymus Campum Araxenum collocet prope Taurum, a quo, inquit magno intervallo distat. Attamen facillimum est, Hieronymi sententiam cum vetustis geographis conciliare, & nominatim cum Strabone. Nam Taurus non modo longissimeper Asiam extenditur, sed multis etiam locis latissime, & varia hinc inde emittit juga, quæ Tauri portiones sunt, etiamsi alia quoque habeant nomina, prout fit de Alpibus. Jam vero Araxes fluvius oritur ex monte Abo, ex quo alia parte ortum similiter trahit Euphrates. Sic enim Strabo lib. XI pag. 527 post Masium & Niphatem Armeniæ montes, de Abo loquitur: Deinde Abus, unde Euphrates Araxesque prolabuntur, versus Occasum alter, alter (Araxes) versus Ortum. Consentit Monierus Armeniæ missionarius pag. 12, dicens, Euphratem & Araxem ex eodem monte Abo oriri in locis invicem satis propinquis. Addit, omnes istos montes (locutus erat de Abo & de Niphate, ex quo Tigris oritur) portiones esse Tauri. Idem asserit Strabo pag. 531 de Abo & Imbaro: Hi montis Tauri sunt portiones. Quapropter regio illa, per quam Araxes fluit, recte ab Hieronymo collocatur ad radices Tauri montis. Ex his vero, quæ de cursu Araxis scribit Strabo pag. 527, satis colligitur, regionem Ararat conterminam esse Mediæ Atropatenæ. Nam sic habet: Araxes versus Ortum latus usque ad Atropatenam, ad Occasum deinde & Septemtriones inclinat: ac primum Azaram præterfluit, deinde Artaxata Armeniæ urbem: post per Araxenum Campum in Caspium effunditur mare. Si quis ex his verbis voluerit regionem Ararat ab Araxeno Campo distinguere; partem Atropatenæ viciniorem usque ad urbem Artaxatam, ipsamque urbem dabit provinciæ Ararat, & quæ infra Artaxatam Araxi vicina sunt versus Mare Caspium tunc constituent Campum Araxenum. Sic pag. 529 Artaxata statuitur ad Campum Araxenum, non in Campo Araxeno. Dubito tamen, an id recte diceretur ex mente Hieronymi; nec refert, fueritne una provincia, an gemina.

i Græcum nomen hujus urbis Οὐαλεροκτίςη Latine exponi potest condita a Valerio, ut forsan a Valerio, Valarso aut Vologeso quodam esset constructa, & non admodum vetusta. Certe nomen illud apud antiquos non invenio. Hoc tamen fieri etiam potest, quod nomen habuerit Armenicum longe diversum. Frequenter hæc urbs recurret.

k Si vera sunt, quæ narrantur de secunda Cusaronis expeditione, versus Syriam duxit exercitum, tamquam fœderatus Romanorum, quorum provincia erat Syria, ubi & Saraceni se eidem adjungere poterant, ut junctis viribus per Mesopotamiam in ditiones Persarum invaderent. Certe in bello, quod Alexander Romanorum imperator contra Artaxerxem gessit, maxime anno 233, habuit Armenos fœderatos. De illo videri potest Tillemontius tom. 3 Imperatorum in Alexandro art. 23.

l Potuit rex Armeniæ bellum illud contra Artaxerxem facile per annos decem continuare, cum pacem verisimiliter non inierit cum ipsis ante Romanos. Pax autem inter Romanorum imperatorem Philippum & Saporem Persarum regem inita est anno 244. Consule de his dicta in Commentario prævio num. 105 & seqq., ubi etiam observavi, post Alexandri imperatoris expeditionem, quam anno 233 cum Armenis contra Artaxerxem suscepit, modicas mansisse in Oriente Romanorum copias, & vel sic nihil fere passas fuisse Romanorum ibidem provincias usque ad annum circiter 241, ut Armeni eo tempore videantur sustinuisse omnem fere belli molem.

m Chalchal videtur nomen Orientale urbis, quæ modo nonnihil diverso nominata fuerit a Græcis & Latinis. Suspicor designari Carcathiocertam, quam Tigri proximam dicit Plinius lib. 6 cap. 9. De ea Strabo lib. XI pag. 527 ait: Regia Sophenes est Carcathiocerta. Sophene autem provincia est, quæ inter montem Masium & Antitaurum extenditur, ut ait laudatus Strabo. Non assignabo propius situm Sophenes, & Carcathiocertæ, cum veteres geographi de iis diversimode loquantur. At existimo, eam nomine Chalchal a biographo designatam, cum quod urbs sit regia, tum quod in parte aliqua Occidentali & Australi Armeniæ sita fuerit, ut verisimiliter gavisa fuerit mitiori cælo, tum quod nomen ipsum satis congruat: nam illud certa, quod variis Armeniæ urbibus in fine additur, ut observat Monierus pag. 13, idem est ac Græce Πόλις, Latine civitas, ut id ipsum Græce videatur additum, & in apographo nostro unica voce legatur χαλχαλπόλει. Voces tamen disjunxi, quia id sensus magis videtur exigere.

n Jam in Commentario num. 107 ostendi, cædem hanc anno 240 aut 241 figendam, si quis omnia in his Actis relata pro veris habeat, & revera eo tempore Persarum vires videri crevisse, cum late in provincias Romanorum incurrerint. Addidi tamen, de illa cæde ex Romanis historiis nihil innotescere,ideoque nec certam videri ipsam cædem, nec occupationem Armeniæ per Artaxerxem, quæ continuo subjungitur. Deinde num. III latius probavi, chronotaxim hujus Vitæ non bene cohærere cum historia Romana; Armeniamque serius a Persis occupatam, ut cædes regis Armeniæ, si vera est, serius etiam videatur patrata.

o Urbs Artaxata omnium antiquorum consensu olim erat metropolis Armeniæ, sitaque ad Araxem fluvium. Plerique plurali numero Artaxata dixerunt, aliqui singulari Artaxatam, quos sequar. Valeroctistam civitatem, quæ tunc regum magis ordinaria sedes fuisse videtur, ad idem flumen sitam fuisse, ex hoc loco colligitur. Verum Artaxata erat ad dexteram Araxis ripam, sive versus Mediam; Valeroctiste ad sinistram. Artaxatam fuisse ad dexteram ripam versus Mediæ confinia, intelligitur ex relatione Taciti lib. 13 cap. 39, nam refert, Corbuloni Neronis duci, quando cum exercitu Romano procedebat ad obsidendum Artaxatam, transeundum fuisse Araxem, idque eum fecisse non in urbis conspectu, sed procul per vada. Nec tamen, inquit, proximo itinere ductæ legiones, quæ si amnem Araxem, qui mœnia alluit, ponte transgrederentur, sub ictum dabantur: procul & latioribus vadis transiere.

p Erasach fuerit tunc nomen Orientale Araxis, prout modo Aras, aliisque vicinis nominibus vocatur. Multi voluerunt, Araxem non pati pontes, propter illud Virgilii, Pontem indignatus Araxes. Verum & Romani postea super Araxem construxerunt, & Monierus in Monumentis Armeniæ pag. 38 testatur, pulchrum trium arcuum pontem esse Erivani super idem flumen. Citissime tamen intumescere dicitur, & rapidissime fluere, ut mirum non sit, quod pontes minus caute aut minus solide structos cito dejiciat.

q Plures ab utraque parte in Araxem amnes se exonerare, testantur multi etiam hodie scriptores. Ex illis est hic nominatus. Jam vero ex hisce liquet, in sinistra Araxis ripa fuisse Valeroctisten. Nam ibi cædes dicitur facta. Percussores autem, verisimiliter quod non possent aut non auderent ibi flumen transire per pontem, fugisse videntur versus Artaxatam, in adversa ripa positam, ut ibi transirentper pontem & per urbem. At Armeni undique prævenerunt, ne in Mediam evaderent: Alii enim præcurrerunt ad dictum pontem, ne urbem intrare possent. Alii, transmisso flumine, juxta alteram fluminis ripam contenderunt Artaxatam, ne urbe egredi possent, si eam fuissent ingressi. Sic coacti fuerunt transitum fluminis rapidi & inflati natatu tentare, & sic aquis hausti sunt. Exposita hæc sunt modo admodum verisimili, scriptaque videntur ab homine, qui loca illa bene habebat cognita, ut forte factum sit verum.

r Hic fuit S. Gregorius, si auctori credimus: sed de eo mox plura.

CAPUT III.
Primordia S. Gregorii & Teridatis Armeniæ regis: hic, obtento patris regno, Gregorium ad idololatriam inducere frustra nititur.

Οσ ἤκουσεν ταῦτα πάντα βασιλεὺς τῶν περσῶν, θυμηδίας ἐπλήσθη, καὶ μεγάλην πανήγυριν ἐπετέλει ἐκείνην τὴν ἡμέραν, καὶ πλεῖστα χαρίσματα τοῖς ἱεροῖς ἐδωρεῖτο τῶν δαιμόνων. ἐπιστρατοπεδεύσας καταλαμβάνει τὴν τῆς ἀρμενίας μεγάλην χώραν, καὶ πάσαν ἡλικίαν ὁμοῦ ἀιχμαλοτίσας κατακράτος ἐ͂ιλεν ἀυτὴν. διασωθεὶς δὲ ἑῖς, περιεσώσατο ἐκ μέσῳ τῆς αἰχμαλωσίας ἕνα τῶν ὑιῶν τοῦ βασιλέως ἀρμενίας κουσάρω, οὐ μικρότατον παιδίον, ᾧ ὄνομα τηρηδάτης, καὶ παραδοὺς παιδαγωγοῖς ἐφυγάδευσεν ἐις τὰ μέρη ῥωμανίας ἐν τῷ τοῦ καίσαρος παλατίῳ. τὴν μὲν οὖν ἀρμενίων χώραν βασιλεὺς περσίδος περιελῶν ἰδιοποίητο, καὶ ἐπὶ τῷ ἑαυτοῦ ὀνόματι τοὺς τόπους ἐκάλει. τοὺς ἐγκαθέτους στρατηγοὺς ἐξεδίωκεν ἔως τῶν ὁριῶν ῥωμανίας, καὶ τάφρους πεποιηκὼς, ὁρία ἔστησεν· τὸν δὲ τόπον ὠνόμασεν φοσέων πύλας, ἔνθα πάλαι ἐκαλεῖτο τόπος χάσματος. παραγενάμενος οὖν τηρηδάτης ἐκάθισεν παιδευόμενος παρὰ τίνι κώμητι λυκιανῷ καλουμένῳ.

[17] δὲ υἱὸς τοῦ πάρθου, προσπεφυγὼς τοῖς ῥωμαίων μέρεσιν, ἀνετρέφετο καὶ παιδεύετο ἐν πόλει καισαρίᾳ τῆς καππαδοκίας, καὶ ἐν γνώσει τινὸς χριστιανοῦ γενόμενος, ἐδιδάχθη τὸν φόβον τῆς τοῦ χριστοῦ διδαχῆς, καὶ τῆς θείας παιδεύσεως πάνυ ἔμπειρος ἐγένετο, ὀνόματι λεγόμενος γρηγόριος. ὡς δὲ ἔμαθεν περὶ τῶν τοῦ πατρὸς πράξεων, τῶν πάλαι γενομένων, ἐξελθὼν ἐπορεύθη πρὸς τηρηδάτην ἀυτοπροαιρέτως λειτουργῆσαι ἀυτῷ, περικρύπτων δὲ ἁυτὸν, καὶ μηδὲν ἐκφήνας, πόθεν, πῶς, ἑνεκέν τινος ἐις δουλείαν ἑαυτὸν ὑποκλείνας, ἐν πάσῃ ὑποταγῇ λειτουργεῖν ἐνώπιον ἀυτοῦ. καὶ ἐν τοῖς καιροῖς ἐκείνοις τῶν ἑλλήνων ἄρχων τὴν τοῦ θεοῦ ἐκκλησίαν ἐδίωκε, καὶ τότε μανθάνει τηρηδάτης περὶ γρηγορίου ὅτι χριστιανὸς ὑπάρχει. ἤρξατο δὲ τινικαῦτα ἐπιτιμᾶν ἀυτῷ, καὶ διαφόρως ἀγανακτήσεως ἐπιτιθέναι, πολλάρις δὲ ἐν φυλακαῖς καὶ δεσμοῖς καὶ βασάνοις ἔθληβεν ἀυτὸν, καὶ ἀποστῆσαι ἔσπευδεν τῆς τοῦ χριστοῦ προσκυνήσεως, καὶ ἐις δουλίαν ὑπεισαγαγεῖν τῆς τῶν ματαίων ἐιδώλων βδελυρᾶς λατρείας.

[18] Ἐν δὲ ταῖς ἡμέραις ἐκείναις στράτευμα συναθροίζει τῶν Γότθων ἄρχων, καὶ πολλὴν βοήθειαν συγκομήσας, ἦλθεν πόλεμον στῆσαι μετὰ τοῦ τῶν ἑλλήνων ἄρχοντος, καὶ τὸν τρόπον τοῦτον, φασὶν, ἀποστέλλει λέγων ἀυτῷ· ἵνα τί ὅλως παράγομεν τοὺς συμμίκτους ἐν τῷ πολέμῳ, καὶ κατακόπτομεν τὰ στρατεύματα, κίνδυνον δὲ ἅμα καὶ ἀνάγκην ταῖς πόλεσιν ἐπιφέρομεν; ἰδοὺ ἐγὼ ἀντίπαλος ἐκ τοῦ ἡμετέρου στρατοῦ ἐξέρχομαι, καὶ σὺ ἀυτὸς ἀπὸ τῶν ἑλλήνων, καὶ μονομαχήσωμεν. ἐὰν ἐγὼ σε ὑπερνικήσω, ὁι ἕλληνες ἐμὸι ὑποταγῶσιν ἐν δουλείᾳ, ἐι δὲ ἀυτὸς ἐμὲ ὑποπιάσῃς, ὁι ἡμέτεροί σοι ἀποκλίναντες δουλεύσωσι, καὶ χωρὶς ἁιματεκχυσίας τοῖς ἀμφοτέρων μέρεσι γένηται ἐιρήνη, καὶ ἀσφάλεια. ταῦτα ἀκούσας τῶν ἑλλήνων βασιλεὺς, ἐφοβήθη λίαν, ὅτι ἀνελκέστατος ὑπῆρχεν τῇ τῶν ὀστῶν δυνάμει, καὶ ἐκκενωθεὶς τὸ τῆς καρδίας θάρσος, ἐταράχθη μὴ ἑυρίσξων, πῶς ἀυτῷ παράσχοι ἀπόκρισιν. τότε παρακελεύεται πανταχὴ γράμματα καταπεμφθῆναι πρὸς τοὺς στρατηγοὺς τῆς ἰδίας ἐξουσίας, ὅπως πάντες παρ᾽ ἀυτὸν ἐν τάχει παραγένωνται. τότε δὴ ὁι ἄρχοντες καὶ ὁι στρατηγοὶ τὰ πρὸς ἀυτὸν ἐν σπουδῇ κατελάμβανον. παραλαβὼν οὖν καὶ λικινιανὸς τὴν ὑπὸ τήν ἀυτοῦ χεῖρα στρατείαν, ἥκει μετὰ πάντων.

[19] Καὶ ἐγένετο ἐν τῷ πορεύεσθαι τὰ συστήματα τῶν στρατοπέδων, ἔφθασαν ἐν στενωτάτοις τόποις ἀνὰ μέσον τῶν ἀμπελώνων φραγμῶν [ὃι] πρὸς τὰς πύλας τῆς πόλεως προσενέτρεχον. ἁι δὲ πύλαι κεκλεισμέναι ἦσαν, μεσονυκτίου ὄντος, καὶ ἐπειδὴ οὐχ ἡυρίσκετο χορτάσματα τοῖς ἵπποις, ἑὼς ὥρων πλείστων ἀναβλέψαντες, θεωροῦσιν χόρτον πολὺν ἀποτεθειμένον ἐν περιβόλῳ, ἐις ὃν οὐδεὶς ἠδύνατο ἐκτεῖναι χεῖρα διὰ τὸ ὕψος τοῦ τείχους. τότε τηρηδάτης ἐπιβὰς κατῆσιν ἐις τὸ χορτοβολίον, καὶ ἀναρίπτει δεσμὰς μεγάλας ἐις μέσον τῆς στρατείας ἐις χορτασίαν τῶν ἵππων· οὐ μόνον δὲ, ἀλλὰ καὶ τοὺς φυλάσσοντας κύνας πολλοὺς ἐπάνωθεν τοῦ τείχους ὑπερηκόντιζεν· ἀυτὸς δ᾽ ἀναπηδήσας καταβαίνει διὰ τοῦ τείχους. ταύτην οὖν τὴν ῥοπὴν ἀυτοῦ θεασάμενος λικινιανὸς ὑπερθαύμασεν, καὶ τοῦ ὀρθροῦ τὴν ἡμέραν ἀπογυμνώσαντος, ἠνοίχθησαν ἁι πύλαι τῆς πόλεως, ὁι δὲ στρατηγοὶ ἐισήεισαν έις τὴν πόλιν ἅμα τῶν στρατευμάτων. δὲ λικινιανὸς τῷ βασιλεῖ παρέστη, καὶ πάντες ὁι μεγιστάνες καὶ στρατοπεδάρχοι καὶ νουμενάρχοι.

[20] δὲ βασιλεὺς διηγήσατο πάντα τοῖς ἄρχουσι τὰ δηλωθέντα ὑπὸ τοῦ τῶν γόθθων βασιλέως. τότε ἤρξατο λικινιανὸς τῷ βασιλεῖ λέγειν· μηδέν, φησι, ταραχθήτω καρδία τοῦ ἐμοῦ δεσπότου, ἔστιν ἐνθάδε ἀνὴρ ἐν τῷ ὑμετέρῳ παλατίῳ, δι᾽ οὗ ἀυτὴν τὴν ἀπορία λύσιν λαμβάνει, τηρηδάτης ἐκ τῆς συγγενείας τοῦ τῆς ἀρμενίας βασιλέως. καὶ διηγήσατο ἀυτῷ πάντα τὰ κατὰ τὴν ἑσπέραν ἀυτοῦ ἀνδραγαθήματα. τότε ἐκέλευσεν προσκαλέσασθαι τὸν τηρηδάτην, καὶ ἐλθὼν ἐξεῖπεν ἀντῷ πάντα ἀκολούθως. παραυτίκα οὐν συνετάξαντο, καὶ ὥρισαν ἐν ἑτοιμασίᾳ πολέμου ἐπὶ τὴν ἄυριον ἀλλήλους θὲάσασθαι μονομαχοῦντας. ὄρθρου δὲ ἀνατείλαντος, ἐκέλευσεν ἁλουργίδα ἀυτὸν ἐνδυθῆναι, καὶ ἐκαλλοπίσθη θηρηδάτης ἐν σχήματι κάισαρος. περιέθηκαν δὲ ἀυτῷ καὶ βασιλικὸν διάδημα, ὥστε μηδένα γινώσκειν, ἐι μὴ ἀυτὸς οὗτος ἔιῃ καίσαρ. τὸ δὲ πλῆθος τοῦ στρατεύματος ἐκβάλλοντες ἐν φωνῇ σάλπιγγος ἔμπροσθεν ἤγαγον ἐὼς ἐξ ἐναντίας τῶν ἐχθρῶν. ἀντιπαρασταθέντες δὲ καισαροειδὴς καὶ τῶν γόθθων βασιλεὺς σφοδροτάτῃ τάσει φραγγελώσαντες ἀμφοτεροι τὰ τῶν ἵππων στερρὰ, ἀλλήλους ἐπέφθασαν. ἐκεῖσε δὴ ὑπερνικήσας καισαροείδης τὸν γόθθων βασιλέα, καὶ ἀπὸ χειρὸς ἀυτὸν λαβὼν, παρίστησιν τῷ καίσαρι.

[21] Τότε ἐμεγάλυνεν σφόδρα βασιλεὺς τὸν τηρηδάτην, μεγίστας δωρεὰς δεδοκὼς ἀυτῷ, καὶ ἐπιδήσας καὶ διάδημα ἐπὶ τὴν κεφαλὴν, καὶ πορφύραν ἐνδύσας καὶ καίσαρος ἐνδύμασιν κοσμήσας, καὶ στράτευμα ἐις βοήθειαν ἐνχειρίσας, ἀπέλυσεν ἐις τὴν ἰδίαν χώραν· καὶ μετὰ τὴν νίκην τῆς μονομαχίας ἀναζεύγνυται ἀπὸ τῆς ῥωμαίων χώρας τηρηδάτης τῆς μεγάλης ἀρμενίας βασιλεὺς, καὶ παραγενόμενος ἑυρίσκει τοὺς τῶν περσῶν στρατηγοὺς ὅτι τὴν ἅπασαν χώραν ἐις ἑαυτοὺς ἦσαν ἀποσπασάμενοι ἐν δουλείᾳ· καὶ πολλοὺς μὲν ἐξ ἀυτῶν κατέκοψεν, πολλοὺς δὲ ἐις τὰ μέρα τῆς περσίδος φυγάδας ἐποίησεν, καὶ τὴν πατρώαν δεσπότειαν ἀποσπάσας, κατίσχυσεν τῶν τῆς χώρας ὁρίων. ἐν τῷ πρώτῳ ἔτει τῆς μεγάλης ἀρμενίας τηρηδάτου βασιλέως ἐπορεύθησαν καὶ ἥκασιν βασιλεύς τε καὶ στρατὸς εἰς τὴν ἐκκλησίαν, τὴν λεγομένην πατρίδα, ἐν τῇ κώμῃ τῃ καλουμένῃ ἔρηξ, ἐ͂νθα ἦν τὸ τῆς ἀρτέμιδος ἱερὸν, ἵνα ἐκεῖ ἐπιθύσωσι. καὶ τελεύσαντες τὸ ἀθέμητον ἔργον, κατέβησαν παρεμβάλλοντες παρὰ τὸ χεῖλος τοῦ καλομένου λύκου ποταμοῦ. εἰσελθὼν δὲ ἐις τὴν σκηνὴν βασιλεὺς, κατεκλίθη ἐν δείπνῳ, καὶ πεπωκὼς ἠγαθύνθη σφόδρα. τότε κελεύει τὸν γρηγόριον στέμματα καὶ δασεῖς κλάδους τῶν δένδρων δῶρα ἐισφέρειν ἐν τῷ ἱερῷ τῇ ἐικόνι τῆς ἀρτέμιδος. δὲ οὐ προσεδέξατο τιμὴν προσενέγκαι τοῖς ἐιδώλοις.

[22] Ἥρξατο οὖν βασιλεὺς διαλέγεσθαι πρὸς γρηγόριον, καί φησιν· ἄνθρωπος ξένος καὶ ἀπερίστατος ἐλθὼν προσεγγίσας ἡμῖν, καὶ πῶς θολμᾶς σεβεῖν θεὸν, τὸν μὴ παρ᾽ ἔμοῦ προσκυνούμενον; καὶ ἐν ἐκείνῃ τῇ ἡμέρᾳ ἐκέλευσεν ἀυτὸν ἐν ἀσφαλείᾳ γενέσθαι. τῇ δὲ ἐπιούσῃ προσέταξεν, καὶ ἤνεγκαν τὸν γρηγόριον ἐπὶ τοῦ βασιλέως. εἶπεν δὲ ἀυτῷ βασιλεὺς· τοσαῦτα ἔτη, ἀφ᾽ οὗ τεθέαμαί σε, καὶ ἐξ ὅλης σου δυνάμεως ἐδούλευσάς μοι ἐυγνωμόνως, καὶ ἠυχαρίστουν τοῖς καμάτοις. διὸ ἐ͂ιχον ἐν τῇ ψυχῇ ἀποδοῦναί σοι τὴν χάριν· ἵνα τι οὖν οὐ ποίεις τὸ ἐμοῦ θέλημα; ἀποκριθεὶς δὲ γρηγόριος, ἐ͂ιπεν· ἐκέλευσεν θεὸς, ἵνα ὁι δοῦλοι ὑποταγῶσι τοῖς σαρκικοῖς δεσπόταις, καθὼς πρέπον ἐστιν, ῶς καὶ ἀυτὸς μαρτυρεῖς μοι, πῶς ἐδούλευσά σοι ἐξ ὅλης μου τῆς ἰσχύος. ὅμως δὲ τὴν τοῦ θεοῦ τιμὴν καὶ λατρείαν οὐδὲν ἔξεστιν ἀποδοῦναι. ἀυτὸς γάρ ἐστιν μόνος ποιητὴς οὐρανοῦ καὶ ἀγγέλων καὶ γῆς καὶ ἀνθρώπων καὶ παντῶν ὁράτῶν τε καὶ ἀοράτων κτισμάτων, τῶν ὀφειλόντων προσκυνεῖν ἀντὸν καὶ λατρεύειν. δὲ βασιλεὺς ἔφη· γίνωσκε ὅτι ἀπεποιήσω τὸν σὸν κόπον, ὃν ἐμοὶ κεκοπίακας, ὡς ἐγὼ μαρτυρῶ. νῦν δὲ ἀντὶ τιμῆς ἐπιτίθημί σοι θλίψιν, καὶ ἀντὶ δόξης ἀτιμίαν καὶ ἀντὶ ἀξιώματος φιλακὴν καὶ δεσμὰ, καὶ ἀυτὸν τὸν θάνατον τῶν ἀποκόπτοντα πάσας τὰς ἐλπίδας τῶν ἀνθρώπων, ἐὰν μὴ καταδέξῃ τοῖς θεοῖς λατρείαν προσφέρειν, μάλιστα ταύτῃ τῇ μεγάλῃ ἀρτέμιδι, τῇ δεσποίνῃ, ἥτις ἐστι δόξα τῷ ἡμετέρῳ γένει καὶ σωοποιὸς· ἣν καὶ βασιλεῖς πάντες τιμῶσι, καὶ μάλιστα βασιλεὺς τῶν ἑλλήνων. μητὴρ γάρ ἐστι πάσης σωφροσύνης, καὶ φιλάνθρωπος τῇ ἀνθρωπίνῃ φύσει, καὶ γέννημα τοῦ μεγάλου καὶ ἐναρέτου διὸς.

[23] Εἶπε δὲ γρηγόριος· ἐγὼ μέν σοι ἐν ἔυνοίᾳ κεκοπίακα, καὶ οὐκ· ἄν ποτε ἐγὼ ἀυτὸς τὸν ἑμαυτὸν κόπον ἀποποιήσω, οὒδε ἀτεθήσω κατὰ τὸ διαταχθὲν παρὰ τοῦ θεοῦ δουλεύειν σαρκικοῖς δεσπόταις. ἀλλ᾽ ἔστιν κύριος, τῶν ἀγαθῶν μισθαποδότης. οὐδὲ γὰρ ἐγὼ παρὰ σοῦ ἐδόκουν ἀπολαβεῖν τι, ἀλλ᾽ ἀπὸ τοῦ ποιητοῦ, οὗ ἐισὶν ὁρατὰ καὶ ἀόρατα κτίσματα. περὶ δὲ ὧν λέγεις, θλίψιν μοι ἐπιθῆναι ἀντὶ τιμῆς, προστιθείς μοι τὴν τοῦ χριστοῦ ἑτοιμασμένην ἐυφροσύνην, οὗ δεσποτεία ἀιωνία, καὶ βασιλεία ἄληκτος, καὶ τὰ ἀγαθὰ ἀκατάληπτα· καὶ ὅτι ἄντὶ δόξης ἔφης ἀτιμίαν ἐπαγαγεῖν, ὄντως προξενεῖς μοι τὴν τῶν ἀγγέλων τιμὴν ἐν ἐυφροσύνη τὴν ἑαυτῶν ποιητὴν. καὶ ὅτι λέγεις ἀντὶ ἀξιώματος φυλακὴν καὶ δεσμὰ περιβαλεῖν μοι, μακάριός ἐιμι δεξάμενος τὴν μίμησιν τῶν δεσμῶν τοῦ ἐμοῦ δεσπότου, ἵνα μετ᾽ ἀυτοῦ ἐυφρανθῶ καὶ ἀγαλλιάσωμαι ἐν τῇ ἀυτοῦ παρουσίᾳ. καὶ ἐπειδὴ νομίζεις ἀποστερεῖν με τῶν σῶν δείπνων, ἰδοὺ ἑτοιμάζεις με κατακλιθῆναι μετὰ τοῦ πατρὸς τῆς πίστεως ἡμῶν ἀβραὰμ, καὶ πάντων τῶν δικαίων, τῶν μελλόντων ἐυφρανθῆναι ἐν τῃ βασιλείᾳ τοῦ θεοῦ, καὶ ὄτι ἀπειλεῖς μοι θάνατον, ἰδοὺ ἀναμιγνύεις με ἐις τὸν χόρον τοῦ θεοῦ, ἔνθα πάντες ἐισὶ χορεύοντες, πάτερες καὶ δίκαιοι καὶ προφῆται καὶ ἀπόστολοι καὶ μάρτυρες καὶ πάντες ὁι ἐκλεκτοὶ τοῦ θεοῦ. καθὼς δὲ λέγεις ὅτι ἐν τῷ θανάτῳ τὴν ἐλπίδα τῆς ζωῆς σου ἐκκόπτω, οὐχ ἐμὴ ἀλλ᾽ οὐδὲ ἐλπὶς ἐκκόπτεται ἀπὸ πάντων τῶν θεοσεβῶν, δὲ τῶν θεοφιλῶν ἐλπὶς περικρατεῖ, ἢν καγὼ ἀυτὸς ἔχω· τῶν δὲ καθ᾽ ὑμᾶς λατρευόντων ἐιδώλοις καὶ χειροποιητοις ἀνθρώπων, ἀληθῶς ἐστὲ ἀπηλπισμένοι ἀπὸ τῆς θεικῆς ζωῆς.

[24] Ἥν δὲ σὺ καλεῖς μεγάλην δέσποιναν ἄρτεμιν, σεαυτὸν ἀπατῶν. οὐχ οὕτως γὰρ ἔχει τὰ περὶ τούτων· ἀλλ᾽ ἄρθρωποι ἐγένοντο ἐν καιρῷ τινι. καὶ ἐπείδηπερ διὰ κνήσεις δαιμόνων καὶ γοητείας ἐξέστησαν τούς τε ἀνθρώπους, μορφὰς καὶ φαντασίας ἀυτῶν τῶν δαιμόνων δεικνύντων, ἔπεισαν βωμοὺς ὀικοδομεῖν, καὶ στήλας στῆσαι, καὶ προσκυνεῖν τὰ ἀνωφελῆ, τὰ μὲν δὲ μηδὲ κακὸν μηδὲ ἀγαθὸν ποιῆσαι δυνάμενα. οὐδὲ γὰρ τιμῆσαι τοὺς ἰδίους λατρευτὰς, οὐδὲ ἀτιμῆσαι τοὺς ὑβρίζοντας οἶοι τε ἐισὶν, οὕστινας ὑμεῖς σκοτισθέντες λατρεύετε, καὶ τὸν νοῦν ἐξεστηκότες. καὶ αντὶ τοῦ θεοῦ, οὗ τῶν ἀγαθῶν ἀπολάβετε, τιμᾶτε τοῦς λιθίνους, καὶ ξυλίνους καὶ χρυσοῦς καὶ ἀργυροῦς, θεὸς ἔκτησεν ἐις ὑπηρεσίαν καὶ ἀπόλαυσιν καὶ χρείαν τῶν ἀνθρώπων. ἐμοὶ δὲ γένοιτο ἐν πάσῃ ὑποταγῇ καὶ πάσῃ ἐυγνωμοσύνῃ καὶ φοβῳ σεβεῖν τὸν θεὸν. ἀυτὸς γὰρ ἐκ τοῦ μῆ ὄντος τὰ σύμπαντα παρήγαγεν σὺν τῷ μονογενεῖ ἀυτοῦ ὑιῷ καὶ τῷ πνεύματι τῷ ἁγίῳ, καὶ ἐκόσμησεν τὰ σύμπαντα, καὶ ἀφανίσαι δύναται καὶ πάλιν ἀνακαινῖσαι τῷ ἰδίῲ ἐλέει. οὓτως οὖν ἡμετέρα ζωὴ οὐκ ἀποποιῆται τὴν ἐλπίδα, ὅτι λατρεύομεν τῷ ζῶντι καὶ ἀληθινῷ θεῷ, ὅς καὶ ἡμῖν ζωὴν δύναται χαρίσασθαι, ὅτε βούλεται, ἐι γὰρ καὶ ἀποθνήσκωμεν, ἀλλ᾽ ἀναζῶμεν. καθάπερ γὰρ ὑιὸς τοῦ θεοῦ ἀπέθανεν καὶ ἀνέστη, καὶ ἡμῖν ἔδειξεν τύπον ζωῆς τῆς ἀναστάσεως, καὶ ὑπὲρ ἀυτοῦ ἀποθνήσκοντες ζωοποιούμεθα, ὅταν ἀποκαμφθῆ βασιλεία ἀυτοῦ, ὅταν ἀπαιτήσουσι δίκας ὁι ἀσεβεῖς ἐπὶ τῇ δικαιοκρισίᾳ τοῦ ἀδεκάστου δικαστοῦ.

[25] Πάλιν οὖν βασιλεὺς εἶπεν, ἐπειδὴ εἶπες, ὅτι παρὰ σοῦ οὐδὲν προσεδόκουν, οὐδὲ χρήζω, ὀιδα τί ἀυτὸς ζητεῖς, τὴν ἐν τῷ τάφῳ ἀνταπόδωσιν, ἔνθα εἰσὶν οἱ τεθνηκότες πρῶτοι. πέμπω οὖν σε ἔγω, ὅπου βούλει ἀπελθεῖν. τίς δέ ἐστιν χριστὸς, δείξον μοι, ἵνα γνῷ, καὶ τίς ἀποδώσων τοὺς σοὺς κόπους, ὅν ποιητὴν ἀποκαλεῖς, μήπως ἀυτός ἐστιν ἄρχων τῶν τάφων, ὧν σὺ ἐπιθυμεῖς ἐπιτυχεῖν; τῆς φυλακῆς τῶν δεσμῶν ἀυτός ἐστιν ἀπολύτης; καὶ ποῦ ἐισὶν ἁι ἄπαυστοι ἐυφροσύναι, ἃς λέγεις; ποῖά ἐστιν παρουσία; τίνες ὁι ἄγγελοι, τί ὑμετέρα ἐλπὶς, ἡμῶν δὲ ἀνελπιστία; διασάφησόν μοι ταῦτα πάντα πρὸς ἡμᾶς. οὐκ ἔτι συγχωρήσω σοι τὴν καταφρόνησιν τῶν θεῶν ὑβρίζοντι ἀυτοὺς. ἐ͂ιπες γὰρ ὅτι ἄρθρωποι ἦσαν, καὶ ἐις θνήτὴν φύσιν κατήγαγες ἀυτοὺς. καὶ τῆς ἀπεράντου λοιδορίας ἐπιτέθηκας τοῖς θεοῖς, καὶ ἡμῖν ἀυτοῖς τοῖς βασιλεῦσιν. ἔιρηκας γὰρ, ὅτι ἔκφρονοι ἐστὲ ὁι βασιλεῖς σέβοντες ἀυτοῦς.

[26] Εἶπεν δὲ γρηγόριος· ἐι βούλει ἀκοῦσαι, ἄκουσον. χριστός ἐστιν ὑιὸς τοῦ θεοῦ, δι᾽ οὗ ἐγένετο κόσμος, καὶ κριτής ἐστιν ζώντων καὶ νεκρῶν, κύριος καὶ μισθαποδότης, τοῖς ἀγαθοῖς τὰ ἀγαθὰ, καὶ τοῖς φαύλοις τὰ κακὰ νέμων. ἀυτὸς, ὅν ἕιρηκάς συ, ἀληθῶς ἄρχων καὶ φύλαξ ἐστι τῶν ταφῶν. ἀποθανῶν γὰρ ἰδίῳ βουλήματι, ἐισῆλθεν ἐις τὸν τάφον· ὅστις φυλάττει τὰ ὀστᾶ πάντων τῶν ἀνθρώπων, καὶ τῇ ἰδίᾳ ἀναστάσει ἔδειξεν καὶ ἀπεκάλυψεν τὴν ἀνάστασιν τῶν νεκρῶν. ἀυτὸς γὰρ καὶ τὰς ψυχὰς τῶν ἀνθρώπων διαφυλάττει ζώσας, ἐπειδὴ ἀυτός ἐστιν ζωὴ, ἵνα ἀνακαινίση τὰς ψυχὰς τῶν ἀνθρώπων, ἐνδεδυμένας ἐν τῷ ἀυτῷ σώματι ἀφθαρσίαν· καὶ τότε φανερὰς ποιήσει κατὰ τὸν ἴδιον κόπον ἑκάστῳ τάς ἰδίας ἀμοιβὰς. καὶ ἀυτος ἀπολύσει τοὺς δεσμίους ἀπὸ τοῦ ὄικου τῶν δεσμῶν, καὶ τοὺς ἐν ἐιδωλολατρίᾳ ὑπάρχοντας, καὶ κατὰ σὲ ἐν ἁμαρτίαις δεδεμένους καὶ ἀσεβείαις κολάσεται· ἐν τοῖς τοιούτοις δεσμοῖς συνήθως μέλλει ἀποδεῖξαι τὸ ἑαυτοῦ ἔλεος καὶ τὴν χὰριν, καὶ ἐξελέσθαι τοὺς ἐπ᾽ ἀυτοῦ ἠλπικότας. καὶ ἁι ἀκατάπαυστοι ἐυφροσύναι τότε γίνονται, ὅταν τοὺς ἀγαπητοὺς ἀυτοῦ καὶ τὰς ἐντολὰς φυλάξαντας ἀποθανατήσει τῇ ἰδίᾳ θεότητι ἐν τῇ τῶν οὐρανῶν βασιλείᾳ. τοὺς δὲ ἁμαρτολοὺς καὶ ἐχθροὺς ἀυτοῦ ὁμοίως ἀθανάτους ποιήσει ἐυ τῇ αἰωνίᾳ κολάσει. καὶ παρουσία ἀυτή ἐστιν, ὅταν ἔλθῃ ποιῆσαι ταῦτα πάντα. καὶ ἄγγελοι ἐισὶν ὁι ὑπηρέται τῆς μεγαλειότητος καὶ θεότητος ἀυτοῦ. ἡμετέρα οὖν ἐλπὶς ταῦτα ἀπεκδέχεται.

[27] Ὀυδὲ ὑμετέρα ἀπελπιστία τούτων ἐστιν ἄμοιρος, ὅτι οὐ γινώσκεται τὸν ποιητὴν ὑμῶν, τὸν ἀπαιτοῦντα ὑμᾶς ταῦτα. καὶ ἐπειδὴ οὐκ ἐζητήσατε τὸν κτίσαντα ὑμᾶς, ἀληθῶς ὡς ἵπποι ἐγενήθητε ἡμίονοι, οἷς οὒκ ἐστι σύνεσις, καὶ βοὸς καὶ ὄνου ἀφρονέστεροι ὑπάρχετε, μὴ γινώσκοντες τὸν κύριον ἡμῶν. ὅστις ἐν τῷ ἰδίῳ καιρῷ τὰς σιαγόνας ὑμῶν ἄγξει, τῶν μὴ μεμαθηκότων προσεγγίσαι ἀυτῷ. ἀλλ᾽ ἐπειδήπερ ἐ͂ιπες, ὅτι τοὺς θεοὺς ὑβρίζεις. τί ἐισὶν ἁι ὕβρεις αὕται ἀυτοῖς; οὔποτε οὕδε τιμήσαντος ἀυτοὺς ἀισθάνονται, ὅτι ἐκ χειρὸς ἀνθρώπων ἐισὶ πλασθέντες, καὶ ἀπὸ παραφρονήσεως καὶ φαντασίας ἐνυπνίων γενηθέντες καὶ κτισθέντες. ἀνδρίας γάρ ἐστιν ἐικὼν ἀψυχὸς τῶν πρώτων ἀνθρώπων. ἀπατηθέντες ἐργάσεσθαι τούτων. ἐν γὰρ τούτῳ ἐπλανήθησθε τυφλωθέντες ἀπὸ τοῦ φωτὸς τοῦ ποιητοῦ. ὁι δὲ οὕτως δυσσεβοῦντες δικάιως λέγονται ὡς τὰ ἄλογα· στόμα γὰρ ἀυτοῖς ἐστιν, καὶ οὐ λαλήσουσι. ὀφθαλμοὶ ἀυτοῖς ἐισὶν, καὶ οὐ βλέπουσιν. ὦτᾳ ἔχουσι, καὶ οὐκ ἀκούουσι. ῥίνας ἔχουσι, καὶ οὐκ ὀσφραντήσουσιν· πόδας ἔχουσι, καὶ οὐ περιπατήσουσιν. οὐδὲ γάρ ἐστι πνεῦμα ἐν τῷ στόματι ἀυτῶν. ὅμοιοι ἀυτοῖς γένοιντο πάντες ὁι πεποιθότες ἐπ᾽ ἀυτοῖς.

[Rex Persarum Armeniam occupat, Teridate fuga subducto:] Ubi hæc omnia intellexit rex Persarum, repletus est voluptate, & maximam festivitatem celebravit illa die, plurimaque dæmonum fanis largitus est dona. Collecto autem exercitu, occupavit magnam Armeniæ provinciam, omnemque simul ætatem captivitati addicens, pro viribus abstulit. At unus, qui evaserat, e medio captivorum unum ex filiis regis Armeniæ Cusaronis servavit, non minimum puerum, cui nomen Teredates a, traditumque pædagogis, fugere jussit in partes Romanorum & ad cæsaris palatium. Itaque Persarum rex captam undique Armeniæ provinciam sibi vindicavit b, & nomine suo locis dabat nomina: insidiantes milites persecutus est usque ad confinia ditionis Romanæ, fossisque factis, limites constituit: Locum vero nominavit Φοσέων πύλας c, ubi ante vocabatur, Τόπος χάσματος. Teredates igitur, ubi advenerat, manebat, ut institueretur, apud quemdam comitem, nomine Lucianum.

[17] At Filius Parthi, qui ante ad Romanorum partes fugerat, [Gregorius, doctrina Christiana imbutus, servit Teridati.] educabatur & erudiebatur in civitate Cæsarea Cappadociæ d, notusque cuidam Christiano factus, docebatur timorem doctrinæ Christianæ, divinæque eruditionis peritus admodum factus est, nomine dictus Gregorius. Ubi vero didicit facta patris sui, quæ olim contigerant, abiens ivit ad Teredatem e libera voluntate, ut ei serviret, occultans tamen se, & nihil indicans, unde, aut quomodo, aut qua de causa, in servitutem se inclinans, ad ministrandum ei cum omni subjectione venisset. Iisdem temporibus Græcorum præfectus ecclesiam Dei persecutus est, & tunc intellexit Teredates de Gregorio, quod Christianus esset. Itaque ipsum continuo cœpit increpare, variisque modis indignationem suam ostendere: frequenter autem carceribus, vinculis, & cruciatibus ipsum affligebat, studebatque eum ab adoratione Christi abducere, & ad abominandum inanium idolorum reducere cultum.

[18] Illo tempore Gothorum f princeps exercitum congregat, [Gothorum principe ad singulare duellum provocante.] multorumque secum trahens subsidium, venit bellum moturus præfecto Græcorum, eoque modo, inquiunt, legationem mittens, locutus est: Ut quid omnino commixtos adducimus in conflictum, & agmina concidimus, periculum vero simul & necessitatem urbibus inducimus? Ecce ego in lucta adversarius ex castris nostris egredior, & tu ipse ex Græcis, singulari dimicemus certamine. Si ego te superavero, Græci mihi subjiciantur servi; si vero ipse me viceris, nostri se tibi inclinantes serviant, & sine sanguinis effusione amborum partibus pax fiat & securitas. Hæc audiens Græcorum rex g vehementer timuit, quia ossium robore erat ineptissimus, animique fortitudine destitutus, & turbatus est, quod non inveniret, quo eidem responderet modo. Tunc jubet, litteras quoquoversus mitti ad belli duces dominationi suæ subjectos, ut omnes velociter ad ipsum accedant. Duces autem & milites diligenter ad ipsum profecti sunt. Itaque & Licinianus, sumpto agmine, cui præerat, cum omnibus venit.

[19] Contigit autem, quando turmæ militares proficiscebantur, [Teridates, cujus probata erat fortitudo,] ut venirent in loca angustissima inter sepimenta vinearum, quæ erant circa portas civitatis. Portæ vero erant clausæ, cum esset nox media: & quoniam non inveniebantur equis pabula, ad plures horas circumspicientes, perspiciunt fœnum multum, in vallo depositum, ad quod nemo poterat manum extendere propter muri altitudinem. Tunc Teredates ascendens venit ad fœnile, fascesque magnas in medium agminis projicit in pabulum equorum: neque hoc tantum; sed etiam canes multos, qui pro custodia erant, desuper ex muro jaculatus est, ipse vero saltans ex muro descendit. Hanc ejus inclinationem videns Licinianus, vehementer admiratus est: ortoque diei crepusculo, apertæ sunt civitatis portæ, ducesque cum agminibus ingressi sunt civitatem. Licinianus h autem adstitit regi, uti & omnes optimates, ducesque agminum & manipulorum.

[20] [eum superat & capit:] At rex ducibus narrabat omnia, quæ manifestata erant a rege Gothorum. Tunc cœpit Licinianus regem alloqui: Nihil, inquit, turbetur cor domini mei: est hic vir in vestro palatio, per quem hæc perplexa deliberatio solutionem accipiet, Teredates ex cognatione regis Armeniæ: narrabatque eidem omnia vespere præcedente ab illo patrata facinora. Tunc jussit advocari Teredatem: veniensque edixit ei omnia consequenter. Quare confestim collecti sunt, & definierunt in apparatu bellico postridie invicem videre singulari pugna decertantes. Orto crepusculo, jussit rex ipsum purpura indui, & ornatus est Teredates habitu cæsaris. Caput ejus etiam regio diademate redimiverunt, ut nullus perspicere aliud posset, nisi quod esset hic ipse cæsar. Multitudinem autem exercitus canente tuba progredi fecerunt, donec starent e regione hostium. At stantes invicem oppositi personatus cæsar & Gothorum rex, equis vehementissimo impetu percussis, in alterutrum ferebantur. Hic vero regem Gothorum superavit personatus cæsar, manuque apprehensum, ad cæsarem traxit.

[21] [deinde subsidio Romanorum regnum obtinet. Gregorius, idolum honorare] Tunc imperator summopere extulit Toredatem, datis ei muneribus maximis: diadema eidem imposuit & purpuram, vestimentisque ornavit cæsareis i, datoque eidem exercitu in subsidium, remisit in provinciam suam. Itaque post relatam singulari pugna victoriam, Teredates Majoris Armeniæ rex ex ditione Romanorum castra movet, & ubi advenerat, reperit, quod Persarum duces pro sua utilitate totam provinciam abstraxerant in servitutem: & multos quidem ex ipsis occidit, multos quoque coëgit in Persidem fugere, paternamque dominationem sibi vindicans, confinia provinciæ munivit. Anno primo regnantis Teredatis, Magnæ Armeniæ regis, rex ejusque exercitus profecti sunt, veneruntque ad Ecclesiam k dictam provinciam, ad vicum, qui vocatur Erez; ubi erat fanum Dianæ, ut ibidem offerrent sacrificia. Peractoque nefando opere, descenderunt castrametaturi ad ripam fluminis dicti Lyci. Rex autem, in tabernaculum ingressus, discubuit ad cœnandum, &, sumpto potu, admodum gavisus est. Tunc jubet Gregorium coronas, & densos arborum ramos in templum portare dona simulacro Dianæ. At ille non sustinuit l honorem afferre idolis.

[22] [constanter recusans, sollicitatur ad cultum idolorum,] Cœpit igitur rex Gregorium alloqui, & dicit: Homo peregrinus & destitutus ad nos veniens accessisti, & quomodo audes colere Deum, qui a me non adoratur? Eodem die præcepit, ut sub tuta esset custodia. Postridie vero jussit, & Gregorium adduxerunt ad regem. Rex autem eidem dixit: Tot sunt anni, quibus te vidi, & totis viribus bonaque voluntate mihi servivisti, & labores accepi animo benigno. Quapropter in anima habebam tibi gratiam referre. Ut quid igitur non perficis voluntatem meam? Respondens vero Gregorius, dixit: Præcepit Deus, ut servi subjiciantur dominis carnalibus, sicut decet; quemadmodum ipse mihi testaris, quod tibi serviverim ex tota virtute mea. Verumtamen non licet Dei honorem & cultum aliquo modo prodere. Ipse enim solus est creator cæli & angelorum, terræque & hominum, visibiliumque omnium & invisibilium creaturarum, quæ adorationem ipsi debent & servitutem. At rex dixit: Intellige, irritum fecisse te laborem, quo mihi servivisti, ut ego testor. Nunc vero pro honore inferam tibi angores, pro gloria ignominiam, pro dignitate carcerem & vincula, ipsamque mortem, qua omnes hominum spes abscinduntur; nisi receperis divinum cultum te deis oblaturum, præsertim magnæ huic Dianæ dominæ, quæ generi nostro & gloriæ est & saluti: quam & reges omnes colunt, & maxime rex Græcorum m. Omnis enim honestatis est mater, benignaque in humanam naturam, progenies magni fortisque Jovis.

[23] Verum Gregorius dixit: Ego quidem bona voluntate pro te laboravi, [sed de mercede justorum] & numquam ego ipse laborem meum recusabo, neque negligam secundum Domini præceptum servire dominis carnalibus. At exsistit Dominus, qui bonorum est remunerator. Neque enim a te aliquid accipere cogitavi, sed a Creatore, cujus sunt visibiles invisibilesque creaturæ. Quod dicis, velle te mihi pro honore angores inferre; auges mihi lætitiam præparatam a Christo, cujus dominatio æterna, cujus regnum perpetuum, cujus bona incomprehensibilia sunt. Quod dixisti, pro gloria ignominiam te illaturum, omnino mihi concilias honorem Angelorum, cum lætitia Factorem suum laudantium n. Quod ais, pro dignitate carcerem & vincula mihi præparata; beatus sum, si vincula Domini mei valeam imitari, ut cum ipso oblectationem consequar, & in adventu ejus exsultem. Quod statuis me tuis privare cœnis, præparas me ad decumbendum cum patre fidei nostræ Abraham, & cum omnibus justis, qui hilaritate summa perfruentur in regno Dei. Quod mortem mihi minitaris; ecce immisces me choro Dei, apud quem omnes choreas agent, Patres, Justi, Prophetæ, Apostoli, Martyres, & omnes electi Dei. Quum vero dixisti: morte omnem tibi vitæ spem abscindo: non mea neque omnium piorum spes morte abscinditur; invalescit vero spes Deum colentium, quam & ego habeo. Eorum vero, qui apud vos idola & opera manuum colunt, nulla revera est spes vitæ divinæ.

[24] Quod autem magnam dominam vocas Dianam, [multa disserens,] id facis te ipse decipiens. Neque ita se habent res istorum: sed homines aliquando fuerunt. At quoniam dæmones per nidores & præstigias homines in admirationem traxerunt, quod figuras & phantasmata repræsentarent, ipsis persuaserunt, ut altaria ædificarent, columnas erigerent, & adorarent inutilia, quæ neque malum facere possunt, neque bonum. Etenim nec honorare possunt cultores suos, nec injuria afficientes ignominiose habere; quos vos tenebris excæcati & mente emoti divino cultu honoratis, Pro Deo, cujus bonis fruimini, honoratis facta e lapide, ligno, auro, & argento, quæ Deus creavit, ut conducant ad usum, ad emolumentum, ad utilitatem hominum. At mihi contingat, ut omni subjectione, animoque prorsus grato & cum timore Deo serviam. Ille enim cum unigenito Filio suo & Spiritu sancto ex nihilo produxit omnia, exornavit: eaque & delere potest, & iterum innovare sua misericordia. Hac igitur ratione cum vita nostra spem non abjicimus, quia servimus Deo vivo & vero, qui & vitam nobis donare potest, dum vult. Etiamsi enim morimur, etiam resurgimus. Quemadmodum enim Filius Dei mortuus est & resurrexit, & vitæ per resurrectionem nobis exemplar ostendit; sic, qui morimur pro ipso, ad vitam revocabimur, quando redibit regnum ejus, quando rationem reddent impii in justo judicio coram incorrupto judice.

[25] [ad objectiones regis] Rursum ergo rex dixit: Quandoquidem dixisti: Quia a te nihil exspectabam, neque desidero, scio, quid quæras, remunerationem in sepulcro, ubi sunt & mortui priores. Mitto igitur te, quo vis abire. Quis vero sit Christus, dic mihi, ut sciam: & quis remunerator laborum tuorum, quem Factorem vocas, ne forsan ille sit princeps sepulcrorum, quæ desideras impetrare, aut vinculorum carceris ille liberator. Et ubi sunt indesinentes voluptates, quas dicis? Qualis est ille adventus? qui vero angeli? aut quæ spes vestra, nostraque desperatio? Edic mihi hæc omnia, ut apud nos fiant manifesta. Non amplius permittam tibi contemptum deorum, quos injuria afficis. Nam dixisti, homines fuisse, & ad mortalem naturam eos traduxisti, immaneque convicium conjecisti in deos & in nos ipsos reges, cum dixeris: Amentes estis reges, cultum eis præbentes.

[26] [respondet] At Gregorius dixit: Si audire vis, audi. Christus est Filius Dei, per quem factus est mundus, & judex vivorum & mortuorum, dominus & remunerator, bonis bona, & malis mala retribuens. Ille, quem dixisti, revera est princeps & custos sepulcrorum: mortuus enim propria voluntate, ingressus est sepulcrum. Hic custodit ossa omnium hominum, suaque resurrectione ostendit ac revelavit resurrectionem mortuorum: ipse enim & animas hominum servat vivas; cum sit vita, ut animas hominum renovet, in iisdem corporibus incorruptionem indutas: & tunc unicuique secundum proprium laborem palam retribuet mercedem suam. Ipse etiam educet vinctos e domo vinculorum, viventesque in idololatria, tecumque peccatis & impietatibus vinctos puniet. Quod autem ad ejusmodi attinet vincula, pro consuetudine in iis ostendet misericordiam suam & gratiam, ex iisque eruet sperantes in se. Indesinentes vero illæ voluptates tunc erunt, quando dilectos suos, mandataque sua servantes, divina potestate faciet immortales in regno cælorum. Peccatores vero & inimicos suos similiter reddet immortales ad pœnam sempiternam. Adventus ipsius erit, dum veniet hæc omnia facturus. Angeli sunt ministri majestatis & Deitatis ejus. Hæc igitur exspectat spes nostra.

[27] [S. Gregorius.] At vestra desperatio nullam in istis partem habet, quia ignorat Factorem suum, qui ea a vobis requirit. Et quandoquidem non quæsivistis Creatorem vestrum, revera facti estis ut equi aut muli, quibus non est intellectus, boveque & asino insipientiores estis, qui Dominum vestrum non cognoscitis. Hic suo tempore constringet maxillas vestras, qui non didicistis ad ipsum accedere. Verum, quoniam dixisti: Deos injuria afficis; quid sunt illis istæ injuriæ? Nequaquam honorantem eos intelligunt, quandoquidem manu hominum facti sunt, natique & creati per insipientiam ex phantasmate somniorum. Nam statua est imago inanimata priorum hominum; vos decepti ad eas o componendum. In hoc enim aberratis cæcati, quod careatis lumine Factoris. Qui vero sic impie agunt, juste dicuntur similes ratione carentibus. Nam os habent, & non loquentur: oculos habent, & non vident: aures habens, & non audiunt: nares habent, & non odorabunt: pedes habent, & non ambulabunt: neque enim est spiritus in ore eorum. Similes illis fiant omnes, qui confidunt in eis.

ANNOTATA.

a Hic est Teredates, aut Teredatius, ut nomen in hac Vita scribitur, aut Teridates, & Tiridates, ut alii passim scribunt, qui cum S. Gregorio Armeniam convertit, si credimus biographo. Verum in Commentario num. III & seqq. ostendi, istud assertum non facile conciliari posse cum historia Romana, ut Cusaro, si circa annum 240 occisus est, non fuerit pater Teridatis in hac Vita memorati, sed alterius; aut serius floruerit, si Teridatis nostri sit pater. Auctor verisimiliter aliqua de regibus Armeniæ diu ante scripta invenerit, defectuque scientiæ chronologicæ plurium gesta ad unum retulerit.

b De occupata eo tempore a Persis Armenia nihil habemus in historia Romana; sed ex hac constat, sub Gallo imperatore, sive anno 252 aut 253, Armeniam a Persis occupatam, & Artavasdum ibi regem fuisse saltem usque ad annum 260. Itaque auctor verisimiliter ad priora tempora retulit, quæ serius sunt facta. Consule Commentarium laudatum.

c Cum sit quasi nomen proprium, id Græcum reliqui. Fuerit verisimiliter angustus per montem transitus, quem rex Persarum contra Romanos munivit, & Portas vocavit populi ibidem habitantis. Prius nomen τόπος χάσματος verti potest, Locus hiatus. Metaphrastes, qui omnia præcedentia fere tantum contraxit, omissis difficilioribus, hoc loco tamen magis a vetusto biographo recessit. Nam de expeditione regis Persarum in Armeniam ita scribit apud Surium: Rege autem Armeniorum eo modo, quo diximus, interfecto, felici rei successu motus Persa, movet exercitum adversus perturbatos Armenos: & magna acta præda, & multis abductis captivis, præclare rursus in suam revertitur regionem. Cum autem invenisset inter captivos unum ex filiis Cusaro [Note: ] [Cursaro male impressum] , nomine Teridatem, eum quidem non interficit propter teneram adhuc ætatem: mittit autem in exsilium in Romanorum regionem. Hic est Teridates, qui regnum Armeniorum posteriori tempore Romanorum auxilio acquisivit &c. Pro abducto clanculum Teridate, eum ait a rege Persarum ad terram Romanorum missum, quod verisimile non est. De Armenia vero sibi a rege Persarum asserta inferius consentit, regemque illum Artasiram nominat. At Agathangelus noster jam ante nomen regis Persarum omittere cœpit, forte quod illa non invenisset relata de Artasira aut Artaxerxe. Et revera Sapor ejus filius fuit, qui circa annum 252 Armeniam occupavit, ibique regem sibi amicum constituit.

d Pro certo nolim admittere, Gregorium fuisse filium Anaci Parthi, qui regem Armeniæ dicitur occidisse, neque id certo ausim negare, cum sit communis Armenorum a multis seculis traditio. At educatum fuisse doctrinaque Christiana imbutum Cæsareæ in Cappadocia, ex melioribus habemus documentis, ut dictum in Commentario num. 91 & seqq.

e Hæc, quæ dicuntur de servitute a Gregorio libere suscepta apud Teridatem, omnino fabulam redolent. Nam crimen patris ab eo consilio potius deterrere debebat, si religio Christiana non satis deterruisset a servitute suscipienda apud principem ethnicum. Servitus illa etiam non bene cohæret cum matrimonio, quod inivisse Cæsaræ dicitur Gregorius, & duos ex illo filios ibidem genuisse. Forte Teridates numquam habitavit Cæsareæ, & certe verisimile non est, eum constanter ibi mansisse.

f Hoc loco scriptor incipit celebrare fortitudinem & facinora Teridatis. At pleraque videntur fabulosa, aut saltem fictitiis adjunctis supra verum amplificata. Quod autem spectat ad Gothos, hi revera seculo 3 Græciam & Minorem Asiam variis vicibus infestarunt. At singulare illud certamen cum iis conditionibus, quibuscum mox proponitur, merum videtur figmentum.

g Qui ante præfectus modo rex aut imperator Græcorum vocatur, & inferius cæsar, designaturque omnino unus ex principibus Romanis. Modus ille loquendi tolerabilis fuisset, postquam anno 292 Romanum imperium in quatuor partes divisum erat a Diocletiano. At Galerio Maximiano, quiGræciam cum vicinis provinciis administrabat, minime congruunt, quæ de fictitio suo rege dicit auctor, sicut reliqua omnia non congruunt moribus Romanorum.

h Licinius hoc loco erat in apographo nostro, quod corrigendum duxi, cum idem ter scribatur Licinianus. Idem verisimiliter est, qui num. 16 scribitur Lucianus, ut forte & ibidem Licinianus sit legendum. Ceterum quod de fœno equis procurato relatum est, aut prorsus fabulosum, aut, si quid simile aliquando fecerit Teridates, improbabili expositione corruptum est. Idem de certamine, quod sequitur, dicendum. Nam incredibile non est, Gothum aliquem singulari pugna superatum a Teridate, cum ejusmodi duorum fortium conflictus subinde orirentur: sed conditiones propositæ, & ornatus ille cæsareus, totiusque exercitus apparatus apertæ sunt fabulæ.

i Rursum excedit auctor, dum vestimentis cæsareis ornatum dicit Teridatem. Credibile tamen est, donis honoratum, in Armeniam Romanorum viribus reductum, & regio diademate ab imperatore donatum. Metaphrastes brevius & cum aliqua mutatione illud certamen narravit.

k Pro ἐκκλησίαν Ecclesiam, puto legendum ἐλέγειαν Elegiam, aut modo aliquo simili, ut intelligatur territorium civitatis Elegiæ, quæ est prope Euphratem, & circa quam Euphrates recipit Lycum amnem: nam ex sequentibus liquet, prope Lycum amnem fuisse Dianæ fanum, & vicum Erez. Situm oppidi aut civitatis Elegiæ assignat Plinius lib. 5 cap. 24, ubi Euphratem describit, & navigationem per idem flumen. Inter Melitenem autem, quam attribuit Cappadociæ, sive Minori Armeniæ, & Elegiam Armeniæ, Majoris videlicet, utpote sitam ad ripam fluminis oppositam, tantum ponit decem millia passuum. Inde navigatur …, inquit, Militenen Cappadociæ. Inde Elegiam Armeniæ decem M. passuum, acceptis fluminibus Lyco, Arsania, Arsano. Apud Elegiam occurrit ei (Euphrati) Taurus &c. Sic legitur in editione Francofurtensi anni 1608. At in vetustissima Veneta anni 1469 alio modo positæ sunt interpunctiones, & sic habetur cap. ibidem 25: Inde navigatur Sacronam L. M. P. Melitenem Capadociæ XXIIII. P. Elegieam Armeniæ X. P. acceptis fluminibus. Lyco Arsania Arsano apud Elegiam. Occurrit ei Taurus mons nec resistit &c. Secundum hanc lectionem apud Elegiam Lycus, Arsania & Arsanus, forte ante conjuncti, in Euphratem influunt & Euphrates deinde ad Taurum pervenit. Secundum prius datam, id sit supra Elegiam, & apud hanc civitatem Euphrates ad Taurum pervenit. Quocumque modo legatur, Elegia in Armenia ad Euphratem sita est, nec longo intervallo a Tauro, sed vel eo ipso loco, ubi Taurum offendit Euphrates, aut paulo superius.

l Cum hoc illicitum sit viro Christiano, ejus religio tali modo potuit Teridati innotescere. Nam parum verisimilia sunt, quæ dicta sunt num. 17 de vexationibus jam ante ob religionem Christianam Gregorio illatis.

m Teridates potius dixisset imperator Romanorum, quam rex Græcorum, cum nullus tunc esset rex Græcorum, sed Græcia tota in provincias aliquot Romanorum esset redacta. At nullum debet esse dubium, quin omnes isti discursus sint biographi, non eorum, quibus illos tribuit. Metaphrastes breviter discursus utriusque perstrinxit. Quæ de Diana Jovis filia subjunguntur, consona sunt fabulis gentilium.

n Hæc vox non est in Græco, sed forte excidit, & ad complendam dictionem requitur.

o Verisimiliter hic aliquid in vocibus Græcis desideratur: sed mihi sufficit sensum auctoris Latine dedisse.

CAPUT IV.
Supplicia, quibus Gregorii constantiam frangere nititur Teridates: Sancti prolixa oratio.

Ὑπολαβὼν δὲ βασιλεὺς, εἶπεν ἀυτῷ· ποσσάκις σε ἐνουτέθησα καὶ ἐνετειλάμην, ἵνα μὴ δευτερώσῃς τὰ πλάσματα τῶν μυθευομένων σου ῥημάτῳν, συνράψαι μεμάθηκας· οὐδὲ γὰρ πρέπει σε λαλεῖν ταῦτα. κἀγὼ ἐφεισάμην σου, ὡς κεκμηκότος, ὅπως ἔλθῃς εἰς ἐυθύτητα σέβειν τοὺς θεοὺς. σὺ δὲ ἐπιβαλὼν ἀλλῷ τὴν τιμὴν ἀυτῶν, ὃν, ἂν βούλει, καλεῖς ποιητὴν, καὶ τοὺς ὄντας ἀληθῶς ποιητὰς ὑβρίζεις, καὶ τὴν μεγάλην ἄρτεμιν, ἐν ᾗ ζῇ καὶ ζωὴν ἔχει χώρα τῆς ἀρμενίας, σὺν ταύτῃ καὶ τὸν ἀνδρειότατον δία, τὸν ποιητὴν οὐρανοῦ καὶ γῆς, μετὰ δὲ τοῦτον καὶ τοὺς ἄλλους θεοὺς, καλέσας ἀψύχους καὶ ἀλάλους, καὶ ἡμῖν δὲ ἐξέτεινας ὕβρεις. ἐτόλμησας γὰρ ἐιπεῖν ἡμᾶς ἵππους καὶ ἡμιόνους, καὶ πάσης λοιδορίας προστεθηκὼς, ἐτάῤῥησάς τε ἀλόγους ἡμᾶς ἐιπεῖν. νῦν περιβαλῶ σε ἐν βασάνοις, καὶ κημὸν ἐμβαλῶ ἐν ταῖς σιαγόσιν σου, ἵνα γνῶς τὴν ματαιότητα τῶν σῶν λόγων, οὒς προέλαλες ἐνώπιόν μου, ὅτι διὰ ταῦτά σοι ἐγένετο. καὶ τοῦτό, φησι, μέγα σοί ἐστιν, ὅτι ἐλάλησας ἐνώπιόν μου, καὶ ἐτίμησά σε, καὶ ἔδωκάς μοι ἀπόκρισιν, ὡς τῷ σῷ ἑτέρῳ.

[29] Καὶ ἐκέλευσεν ἐξάγγονα δῆσαι ἀυτὸν, καὶ κημὸν ἐν τῷ στόματι ἀυτοῦ δοῦναι, καὶ τοῦ παρ᾽ ἀυτοῖς λαξευτοῦ ἅλατος βώλους ἐπιθῆναι κατὰ τοῦ νότου ἀυτοῦ, καὶ στραγγαλώσαντες ἀυτὸν τῇ στραγγάλῃ κατὰ τοῦ στήθους κατασφίγξαι καὶ ἀνακρεμασθῆναι ἐν ὁψηλοτάτῳ τόπῳ τοῦ δώματος τοῦ παλατίου ἀυτοῦ διὰ μηχανικῶν ὀργάνων. καὶ ἔμεινεν οὕτως κρεμάμενος ἕπτα ἡμέρας, καὶ ἐκέλευσεν καὶ ἔλυσαν ἀυτὸν ἀπὸ τῶν πικροτάτων καὶ δεινοτάτων βασάνων τούτων. καὶ ἐνέγκαντες ἔστησαν ἀυτὸν ἐπὶ τοῦ βασιλέως. καὶ ἠρώτα ἀυτὸν, λέγων· πῶς ἐκαρτέρησας ἐὼς τῇ σήμερον; ἔλαβες ἄρα πεῖραν, ὅτι ἀληθῶς ὡς ὄνος ὄντως βαστάξας κατὰ τοῦ νότοῦ γόμον ἐστήρισας, καὶ ἐπὶ τόπῳ ἔμεινας μετὰ τὸν γόμον. ἐπείδη ἐτόλμησας ὑβρίσαι τοὺς θεοὺς, λέγων ἀκινητοὶ ἐισὶ, διὰ τοῦτο ἀπὲδωκάν σοι τὴν τιμωρίαν ταύτην. νῦν δὲ ἐὰν μὴ καταδέξῃ σέβειν ἀυτοὺς, καὶ προσθήσεις τοιαύτας ὕβρεις, ἔτι μειζότερά σοι κακὰ γενήσεται. ἐ͂ιπεν δὲ γρηγόριος πρὸς τὸν βασιλέα· περὶ τῶν δαιμόνων, οὓς σὺ καλεῖς θεοὺς, ὄντως ἐισὶ θετὰ καὶ κτιστὰ.

[30] Τεθειμένα γὰρ ἐισὶ καὶ κεκτισμένα. ὑπὸ τῶν ἀνθρώπων, καὶ ἐξεικονισθέντα διαχειρὸς τεχνητῶν. μὲν ξύλινος, δὲ λίθινος, καὶ χαλκοῦς καὶ ἀργυροῦς, καὶ χρυσοῦς, μήτε λαλήσαντές ποτε, μήτε φρονήσαντες, οὐδὲ ἐνθυμηθέντες ἔνεκεν ἐμοῦ καὶ σοῦ, ὡς καὶ ἀυτὸς συμμαρτυρεῖς μοι, ὅτι οὐδέποτε εἶπόν σοι ἀυτοὶ περὶ τῶν ἐμῶν βασάνων, τῶν παρά σου ἐπενεχθησῶν μοι. καὶ πῶς ὅλως ἀισθάνονται λίθοι ἄψυχοι τῶν πόνων τῶν ἀνθρωπίνων; ὑπὲρ ὧν δὲ ἐκρέμασάς μοι βώλους ἁλὸς, ἵνα κακοπαθῶ ἐν δεσμοῖς, ἐλπίζω ἐις τῶν κύριόν μου ἰησοῦν χριστὸν τὸν πάντα δημιουργὸν ὅτι ἐξήρτησεν τὴν ἐμὴν ἀνουστίαν ἐν ἀληθινῷ καὶ ἐιλικρινῷ καὶ ἀδιαφθόρῳ ἅλατι, καὶ παρέσχεν μοι τὸν ἡδύτατον καὶ ἀλαφρότατον ζυγὸν τῆς ταπεινώσεως, διὰ τῆς ἀυτοῦ δωρεᾶς ἐις τὸν ἀιῶνα διαμενούσης, ὑψὼν τοὺς ταπεινοὺς διὰ τὴν φιλανθρωπίαν ἀυτοῦ ἐις τὴν ἀπέρατον καὶ ἀτελεύτητον ἀνταπόδωσιν. ὅταν ἁι ἕπτα τῶν ἐνιαυτῶν ἑβδομάδες πληρωθῶσιν, ὅταν ἀναπαύσῃ τοὺς ἑαυτοῦ τοὺς κεκμηκότας τῇ μεγαλοδώρῳ ἀυτοῦ ἀγαθότητι, ὁι σέβοντες τὰ λίθινα ἔιδωλα, κατὰ τὸ ῥηθὲν ὑπὸ τοῦ προφήτου, καταβήσονται, ὥσει λίθος ἐν ὕδασι πολλοῖς· ὁι δὲ τὰ ξύλινα γλύπτα σέβοντες πεσοῦνται οὕτως, ὡς ἐ͂ιπεν περὶ ἀυτῶν, πῦρ ἐκκέκαυται ἐπὶ τὰ ξύλα τοῦ ἄγρου, καὶ κατακαύσει τοὺς ἁμαρτολοὺς, καὶ οὐ σβεσθήσεται. πρὸς δὲ τοὺς τὰ ἀργυρᾶ καὶ χρυσᾶ σέβοντας οὕτως ἐ͂ιπεν· τὸ ἀργύριον ἀυτῶν καὶ τὸ χρυσίον οὐ δυνήσεται ἐξελέσθαι ἀυτοὺς ἐν τῇ ἡμέρᾳ ὀργῆς κυρίου, τοῦ δυναμένου κρεμάσαι φορτία δυσβάστακτα πᾶσιν τοῖς ἀντισταμένοις ἁμαρτωλοῖς, καὶ τοῖς κατά σε ἀσεβέσι.

[31] Καὶ θυμωθεὶς βασιλεὺς ἐκέλευσεν ἀυτὸν κατὰ κεφαλῆς κρεμασθῆναι ἀπὸ τοῦ ἑνὸς ποδὸς, ἵνα ἔτι ἀυτοῦ ἀπὸ κεφαλῆς κρεμαμένου καπνίσωσιν ὑποκάτω ἀυτοῦ δυσώδη κόπρον, καὶ τυφθῇ σφοδρὰ βάκλοις ὑγροῖς· καὶ ἔδειραν ἀυτὸν δέκα ἄνθρωποι κατὰ τὴν κέλευσιν τοῦ βασιλέως, καὶ ἔμεινεν οὕτως κρεμάμενος ἕπτα ἡμέρας. ἔτι δὲ ἀυτοῦ κρεμαμένου, ἤρξατο ἔυχεσθαι ἀπὸ τῆς κρεμάσεως οὕτως· ἐυχαριστῶ σοι, δέσποτα, τῷ καταξιώσαντι τὴν ἐμὴν ἀναξιότητα τῆς σῆς δωρεᾶς. ἀπ᾽ ἀρχῆς γὰρ ἠγάπησας τὸ πλάσμα τῶν χειρῶν σου, καὶ δέδωκας τὴν ἀκάματον τρυφὴν τῆς ἀναπαύσεως τοῦ παραδείσου ἐις ἀπέλαυσιν ἡμῶν, ἀθανάτους, ἀπόνους ποιήσας, τῶν κλήρων τῆς ζωῆς ἀξιώσας, καὶ ἐυφροσύνης κληρονόμους ποιήσας, ὡς καὶ ἡτοίμασας ἐν ἀρχῇ, ἐι μείναμεν ἐν τῇ σῇ ἐντολῇ, ἀπὸ τοῦ ξύλου μὴ γευσάμενοι. εἶπες γὰρ· μὴ φάγετε ἀπὸ τοῦ ξύλου τοῦ γνωστοῦ καλοῦ καὶ πονηροῦ· ὀυχ ὅτι τὸ ξύλον οὕτως ἦν ὀνομασμένον ζωῆς καὶ θανάτου. ἀλλ᾽ οὗτως σὺ βουληθεὶς δεῖξαι τὸ σὸν θέλημα, καὶ τοῦ μονογενοῦς σοῦ ὑιοῦ (ἀυτὸς γάρ ἐστιν γόνος τῆς σῆς θεότητος) καὶ τὸ θέλημα τοῦ ἁγίου σοῦ πνεύματος, τοῦτο γὰρ ἐξ σοῦ ἐκπορεύεται, καὶ πληροῖ τὰ πέρατα τῆς γῆς. ἐι γὰρ ἐμείναμεν ἐν τῇ σῇ ἐντολῇ, δέσποτα, καὶ ἐφυλάξαμεν ἀυτὴν, ἡν ἔθου διὰ τὴν καλλονὴν τῆς ἡμετέρας δοκιμασίας, ἐχαρίσω ἂν ἡμῖν τὸ ζῆν ἄπονον, ἄκοπον, καθαρὸν, καὶ ἀμέριμνον, ἄλυπόν τε καὶ ἀκήρατον, ἀυξηθῆναι δυναμένους καὶ πληθυνθῆναι καὶ ζῆν σωματικῶς ἀνεὺ ἀισχύνης, δόξαν ἐνδεδυμένους ἐν τῷ σῷ παραδείσῳ, ἐν ᾦ ἀπέθου ἡμᾶς· ἔπειτα δὲ ὥσπερ τὴν ἁγίαν τεκνογονίαν τοῦ παναγίου ἐνὼχ, μεταθεῖναι ἐν τῷ παραδείσῳ· ἀνέλαβες γὰρ ἀυτὸν ἐις τὴν τῆς ἐυφροσύνης τάξιν, καὶ τὸν κλῆρον τῶν ἀθανάτων ἀγγέλων. νῦν οὖν ἐι ἐμείναμεν ἐν τῇ σῇ ἐντολῇ, ἔδειξας ἡμῖν τύπον τὸν ἐνὼχ, ἵνα κατὰ τὴν ὁμοίωσιν ἀυτοῦ μετὰ τὴν ἀπόλαυσιν τοῦ παραδείσου, καὶ τὰς γηίνας καταστάσεις μετήνεγκας ἐις τὴν ἀθανασίαν καὶ τὰς ἀγγελικὰς τάξεις· καὶ ἅμα ἐπήγαγες ἂν ἡμῖν καὶ τὴν σὴν βασιλείαν, ἣν προητοίμασας ἐις τὴν ἡμετέραν δόξαν πρὸ τοῦ εἶναι τὸν κόσμον· ἣν ὀφθαλμὸς οὐκ εἶδεν, καὶ οὖς οὐκ ἤκουσεν, καὶ ἐπὶ καρδίαν ἀνθρώπου οὐκ ἀνέβη· ἣν καὶ νῦν δώσεις, δεσποτα, τοῖς ἠγαπηκόσιν τὸ πανάγιόν σου ὄνομα, καὶ τὴν παρουσίαν τοῦ σοῦ μονογενοῦς.

[32] Ὅτε οὖν ἐθεάσατο μισόκαλλος τιμηθέντας ἡμᾶς ὑπὸ τοῦ θελήματος τῆς σῆς φιλανθρωπίας, ἐφθόνησε τῇ τοῦ στεφάνου τιμῇ τῆς καυχήσεως ἡμῶν, τιμῇ δὲ τῇ παρὰ σοῦ δεδωμένῃ, ὅτι ἐν ὁμοιώματι τῆς σῆς ἐικόνος πεποίηκας τὸν ἄνθρωπον, καὶ ἔστησας ἀυτὸν δεσπότην πάντων· καὶ ἀπὸ τοῦ διαβολικοῦ φθόνου ἁι ἐυόλισθοι ἀπάται καὶ θάνατος ἐισῆλθεν ἐις τὸν κόσμον, καὶ κατέβαλεν τὸν ἄρθρωπον, καὶ ἐξέῤῥιψεν ἐκ τῆς ζωῆς καὶ τῆς ἀναπαύσεως τῆς σῆς ἀγαθότητος, τῆς χαρισθείσης ἀυτῷ. ὅτε οὖν ὀικτείρησεν σὴ θεότης τὴν ἀσθένειαν τῆς ἀνθρωπότητος, διὰ τὴν ἀκατάλυπτόν σου ἐλεεμοσύνην καί ἀγαθότητα, καὶ ἀνοχὴν τῆς σῆς μακροθυμίας, οὐκ ἀφῆκας ἡμᾶς, ἀλλ᾽ ἐξαπέστειλας τοὺς ἁγίους σου προφήτας ἐις τὸν κόσμον· ὁι καὶ ἐγένοντο φωστῆρες ἐν τῷ ἀυχμηρῷ τόπῳ ἐν μέσῳ τῶν ἔθνων· ὅιτινες ἀπὸ τῶν ἀνοήτων καὶ ἀνόμων ἀνθρώπων μισηθέντες ἐδιώχθησαν. ἀυτοὶ γὰρ καὶ ἀπεκάλυψαν τὰ μυστήρια τοῦ φωτός σου, καὶ ἐκηρύξαντο τὸ θέλημά σου, καὶ τὴν ἔλευσιν τοῦ σοῦ ὑιοῦ, ἐις τὸν κοσμὸν μέλλοντος παραγενέσθαι, καὶ ἄραι τὸ βάρος τῆς κατακριθήσης ἁμαρτίας τῶν ἀνθρώπων. ὀυ ἕνεκα τοιαῦτα κηρύξαιεν ἐν τῷ κόσμῳ, ἐν κακουχίαις ἀπέθανον καὶ βασάνοις καὶ διαφόροις πειρασμοῖς, καὶ ἐν ταραχῇ καὶ πικρότητι ἔζησαν ἐν τῷ κόσμῳ διὰ τὴν σὴν κὴρυξιν παρὰ τῶν θλιβόντων ἀυτοὺς.

[33] Ὁι θλίβοντες ἠσθένησαν καὶ ἔπεσον, διὰ τοῦτο καὶ ἐν τῷ ἐπαναστῆναί μοι τὸν πόλεμον τοῦτον οὐ φοβηθήσεται καρδία μου, καὶ ἐν τῷ ἐπεγερθῆναί μοι παράταξιν ἐπὶ σοὶ ἤλπισα, τῷ ἐπ᾽ ἐσχατῷ καιρῷ φανερώσαντι τὰ μυστήρια τοῦ θελήματός σου, οὗ προήγγειλας ταῖς πρώταις γενεαῖς διὰ τὸν ἀγαπητόν σου ὑιὸν ἐν τοῖς προφήταις, ἵνα ἐλθὼν γεννηθῇ ἐκ τῆς ἁγίας παρθένου. καθάπερ γὰρ διὰ τῆς παρθένου ἔυας θάνατος ἐισῆλθεν ἐις τὸν κόσμον, οὕτως καὶ διὰ τάυτης τῆς ἀχράντου παρθένου ζωὴ ἐισῆλθεν· καὶ ὥσπερ διὰ τῆς γεννήσεως ἔυας τοῦ Καῒν κατάρα καὶ ὑδρῶτες καὶ κόποι καὶ τρόποι ἐισῆλθον ἐις τὸν κόσμον, οὕτω διὰ τὴν γέννησιν τοῦ σοῦ ὑιοῦ ἐκ τῆς ἁγίας παρθένου ἀνάπαυσις καὶ ζωὴ καὶ ἐυλογία ἐισῆλθον ἐις τὸν κόσμον. ἀποστείλας τὸν μονογενῆ σου ὑιὸν ἐις τὸν κόσμον, φῶς ἐκ φωτὸς, ζωὴν ἐκ ζωῆς, ἵνα ἐλθὼν σαρκωθῇ καθ᾽ ὁμόιωσιν τῆς ἡμετέρας σαρκὸς ἐκ τῆς ἁγίας παρθένου, καὶ ἡμᾶς πρὸς τὴν ἀυτοῦ θεότητα συνάψῃ διὰ τῆς ἰδίας ὁμοιότητος. ὁς καὶ ἐγένετο ὡς ἡμεῖς, καὶ ἐτέχθη ἐκ τῆς ἁγίας παρθένου, καὶ ἐνηνθρώπησεν, καὶ ἐσαρκώθη τὴν ἡμετέραν σάρκα λαβὼν. διαμένει δὲ ἐν τῇ ἰδίᾳ δόξᾳ καὶ τῇ φυσικῇ ἀυτοῦ θεότητι, καὶ ἀλλοίωσιν οὐκ ἐδέξατο ἀπὸ τῆς θεότητος ἀυτοῦ διὰ τὴν σάρκωσιν· ἀλλ᾽ ἀυτὸς ὢν καὶ ἔστι καὶ μένει ἐις τὸν ἀιῶνα μετὰ τοῦ πατρὸς καὶ τοῦ ἁγίου πνεύματος. ἀλλ᾽ ἐπειδὴ ἠγάπησε τοὺς ἀρθρώπους, διὰ τοῦτο ἐγένετο ἐυσεβὴς, ἵνα ἡμᾶς ἐνέγκῇ ἐις τὴν περισσίαν τῆς χάριτος τῆς ἀυτοῦ θεότητος· καὶ τοῦτο ἦν τὸ θέλημα τοῦ γεννήσαντος ἀυτὸν, καὶ ἐπλήρωσε τὴν βουλήν σου· ὡς καὶ τοὺς ἁγίους ἐν τῇ ἰδίᾳ ὑπομονῇ δοξάσει ἐν τῷ ὑπενεγκεῖν τὴν ἐξουσίαν συν τῶν παθημάτων διὰ τοῦ θανάτου καὶ τῆς ταφῆς.

[34] Καὶ ἐπειδὴ ἠγάπησαν οἱ ἄνθρωποι σέβειν τὰς ἀνθρωπομόρφους ἐικόνας, ξυλογλύπτους τέχνῃ τῶν τεκτόνων, ἐγένετο ἀυτὸς ἀληθίνη ἔικων ἀνθρώπου, ἵνα τοὺς ἐικονοκτίστας καὶ ἐικονοφίλους καὶ ἐικονολάτρας τῇ ἰδίᾳ ἐικόνι τῆς θεότητος ὑποτάξῃ· καὶ ἐπειδήπερ ᾖσαν συνηθέντες ἄνθρωποι προσκυνεῖν τὰ ἄψυχα ἔιδωλα, τὰ νεκρὰ, ἐγένετο ἀυτὸς νεκρὰ ἐικὼν ἐν τῷ σταυρῷ καὶ ἀπέθανεν, καὶ ἄψυχος γέγονεν, ἵνα διὰ τοῦ συνήθους ἐν τάχει ἀυτοὺς ὑποτάξῃ τῇ ἰδίᾳ ἐικόνι, τὸν δὲ σταυρὸν ὡς ἄγκιστρον κατασκευάσας, τὸ σῶμα ἀυτοῦ ἐποίει βρῶμα τῇ ὀικουμένῃ, ὅπως ἐν τοῦτῳ θηρεύσῃ πάντας ἐις τὴν βασιλικὴν τράπεζαν τῆς θεότητος ἀυτοῦ, καὶ ἄντι τῶν γλύπτων ξύλων ἔπηξεν τὸν σταυρὸν ἐν μέσῳ τῆς ὀικομένης, ἵνα ὁι ἐθηθέντες προσκυνεῖν τὰ ξύλα διὰ τῆς ἀυτὴς συνηθίας πιστεύσωσιν προσκυνεῖν τὸν σταυρὸν ἀυτοῦ, καὶ τὴν ἐπάνω ἀνθρωπόμορφον ἐικόνα. ἐπὶ γὰρ τῷ σταυρῷ, ὃν καὶ ὁι προφῆται προεσήμαναν, ἔλεγεν οὕτως· ἐγενόμην ὡσεὶ κωφὸς οὐκ ἀκούων καὶ ὡσεὶ ἄλαλος οὐκ ἀνοίγων τὸ στόμα ἀυτοῦ. καὶ ἀυτὸς, δέσποτα, ἔλεγες πρὸς τὸν σὸν προφήτην πρὸ τοῦ φθᾶσαι τὸν καιρὸν τοῦ τᾶυτα πάντα παθεῖν τὸν ἀγαπητόν σου ὑιὸν Ἰησοῦν χριστὸν, ἐν τοσαύτη ὑπομονῇ ποιήσω σε ἄλαλον, καὶ δήσω τὴν γλῶσσάν σου ἐν τῷ λαρίγγι σου, καὶ ἔση ὡς ἄνθρωπος μὴ ἔχων λόγον ἐλεγμοῦ ἐν τῷ στόματι ἀυτοῦ. ἠγάπησαν γὰρ ὁι ἄνθρωποι τὰ ἄλαλα ἔιδωλα· διὰ τοῦτο καὶ ἀγαπητός σου ὑιὸς ἐγένετο ἐν τῷ σώματι καὶ ἐικὼν ἀνθρώπου, καὶ ἀνῆλθεν ἐις τὸ ὕψος τοῦ σταυροῦ, ὥς ἐπὶ ὑψηλοτάτην σκοπίαν, καὶ ἔδειξεν ἑαυτὸν ἄφθογγον διὰ τῆς νεκρότητος, τοῖς ἰδίοις ποιήμασι ζωὴ κατὰ φύσιν ὑπάρχων.

[35] Διὸ ἐ͂ιδεν ἀυτὸν ὀικουμένη ἐπὶ τὸ ὕψος, καὶ ἠγαλλιάζατο καὶ προσεκύνησεν, καὶ ὑπετάγη. καὶ ἐπειδὴ ἐν συνηθείᾳ ἦσαν οἱ ἄνθρωποι ἐυφραίνεσθαι ἐις τὰ ἱερὰ τῶν ἐιδώλων ἐν κνήσεσιν, ἃς τοῖς ἀψύχοις προσέφερον· διὰ τοῦτο καὶ ἀυτὸς ἐκάλεσας τὴν ὀικουμένην ἐις τὴν σφαγὴν τοῦ χριστοῦ σου, καὶ εἶπες· μόσχος μου ἐσφαγμένος, καὶ τὸ δεῖπνόν μου ἑτοιμασμένον, καὶ ἐπλήθυνας τὴν ἐυφροσύνην ἀπὸ τοῦ σταυροῦ σου, καὶ ἐχόρτασας πάντα τὰ πέρατα ἀπὸ τοῦ ζωοπιοῦ ἀυτοῦ σώματος, ἔστιν βρῶμα καὶ ζωὴ ἱκανοτάτη πᾶσι τοῖς σοῖς προσκυνηταῖς ἐις πᾶσαν τὴν ὑπούρανον· τοὺς δὲ μὴ βουλομένους παραγενέσθαι ἐις τὴν τῶν γάμων κλῆσιν τῆς πνευματικῆς σου ἀγάπης ἡτόιμασας ἐις τὴν ἀιώνιον κόλασιν καὶ τὸν θάνατον ὀλέθριον καὶ ἀτελεύτητον κρίσιν. καὶ ἐπειδὴ ἔτρωγον καὶ ἔπινον ὁι ἄνθρωποι τῶν ἁιμάτων θυσιῶν ἐν τῷ λατρεύειν τοῖς δάιμοσι· διὰ τοῦτο ἐκένωσεν τὸ ἴδιον ἇιμα ἐπὶ τοῦ σταυροῦ, ἵνα τὸ ξύλον ἄντι τοῦ γλυπτοῦ ξύλου, καὶ ἀυτὴ ἀνθρωπόμορφος ἐικὼν ἀντὶ τῆς βδελυρᾶς ἐικόνος, καὶ τὸ ἇιμα ἀυτοῦ ἀντὶ τῶν ἁιμάτων τῆς κνήσης, ἐν ᾧ ἀνακάινωσις τῶν σωμάτων ἐις τὸ ἀναθάλειν τὴν ἀνθρωπότητα γέγονεν.

[36] Ἦλθεν γὰρ ἐξαγορᾶσαι ἡμᾶς ἐν τῷ ἰδίῳ ἅιματι ἐις τὴν καλοδουλείαν τῆς θεότητος ἀυτοῦ, καὶ ἐλευθερῶσαι ἡμᾶς ἐκ τῆς κακοδουλείας τῶν ἁμαρτιῶν. ἐσμὲν γὰρ τιμὴ ἅιματος τοῦ ὑιοῦ σου, λελυτρωμένοι καὶ ἐλευθερωθέντες τῷ ἅιματι καὶ τῷ σώματι ἀυτοῦ, καὶ οὐκ ἔσμεν κύριοι ἁυτῶν, ἵνα τοῖς θελήμασιν ἡμῶν ἐξακολουθήσωμεν, κατὰ τὰς βουλὰς τῶν θνητῶν ἀνθρώπων πορευθῶμεν. ἐι γὰρ ἐισὶν ἡμῶν σαρκικοὶ δέσποται, σαρκικῶς δεῖ ἀυτοὺς τιμᾶν, ὅσον παρὰ σοῦ ἐκελεύσθημεν· οὐχ ὅπως δὲ τὴν σὴν δεσπότειαν διὰ τὴν ἀπειλὴν τῶν θνητῶν ἀνθρώπων ἀνταλλάξωμεν. ἀυτοὶ γὰρ τὸ σῶμα μόνον δύνανται βασανίσαι, δὲ μονογενής σου ὑιὸς κύριος ἡμῶν Ἰησοῦς χριστὸς δύναται ἐμβαλεῖν ἐις τὰς ἀιωνίους κολάσεις ἐν ψυχῇ καὶ σώματι, ἐν τῷ πυρὶ τῷ ἀσβέστῳ καὶ ἀθανάτῳ σκώληκι. ἀλλὰ, δέσποτα, δός μοι δύναμιν τῆς ὑπομονῆς ἐν ταῖς θλίψεσιν τῶν πόνων τοῦ κινδύνου τούτου, καὶ ἐλέησόν με ὡς τὸν ληστἡν τὸν κοινωνήσαντα τῷ πάθει τοῦ σταυροῦσου, καὶ ποίησον πρὸς μὲ τοὺς οἰκτιρμοὺς τῆς φιλανθρώπου σου χάριτος, ἐν ᾗ ἔχει τὴν ζωὴν σύμπασα γῆ, δίκαιοί τε καὶ ἁμαρτωλοὶ, ἐν τῇ ἀνοχῇ τῆς χρηστότητός σου. ἀνατέλλεις γὰρ τὸν ἥλιόν σου ἐπὶ πονηροὺς καὶ ἀγαθοὺς, καὶ βρέχεις ἐπὶ δικαίους καὶ ἁμαρτολὸυς, φυλάττων τὴν ἀγαθότητά σου, καὶ δεικνύων τὸ ἔλεός σου πρὸς πάντας ἀνθρώπους.

[37] Δός μοι, δέσποτα, τὴν τῆς ὑπομονῆς χάριν πρὸς τὰς πικρὰς βασάνους ταύτας, ἐν αἷς κεντοῦσί με, ἵνα κἀγὼ καταξιωθῶ φυλάξαι τὴν παραθήκην τοῦ φωτὸς τῆς πίστεώς σοῦ, ἣν δέδωκάς με γνῶναι, καὶ ποιεῖν τὸ θέλημά σου, ὅπως μὴ κατασχυνθῶσιν ὁι πεποιθότες ἐπὶ σοὶ, ὁι ἐγκαυχώμενοι ἐν τῷ μονογενῆ ὑιῷ σου, κυρίῳ ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστῷ, τῷ παρὰ σοῦ πεμφθήντι, ὃν ἀυτὸς ἀπέστειλας ἐις θάνατον διὰ τὰς ἁμαρτίας ἡμῶν, ἵνα ἄρῃ τὸ βάρος ἡμῶν· καὶ ὑπὲρ τῆς παραβάσεως ἡμῶν παραδοθῇ, καὶ ἐβάσταξε ἐις ἑαυτὸν τὰς ἀνομίας ἡμῶν, καὶ σὺν τούτοις ἀπενεγκεῖν τὴν κατάραν τῆς κατακρίσεως ἡμῶν διὰ τῶν παθημάτων τοῦ σταυροῦ ἀυτοῦ· καὶ τελειώσει καὶ δώσει χάριτας δωρημάτων τοῖς ἐις ἀυτὸν πιστεύουσιν. καὶ νῦν, δέσποτα ἀγαθὲ, ἐιρηκὼς· μεθ᾽ ὑμῶν ἐιμὶ ἐὼς τῆς συντελείας τοῦ ἀιῶνος, μηδὲ ἀφήσης ἡμᾶς ἔξω τῆς χειρός σου, ἀλλ᾽ ἐνδυνάμωσον ἡμᾶς ἐις τὸ σὸν θέλημα, ἵνα ὑπομείνωμεν τὸν πόλεμον, τὸν ἔνεκεν τοῦ μεγάλου σου ὀνόματος, ὅπως φανερωθῇ τὸ καύχημα ἡμῶν, τῶν πιστῶν δούλων ἐις τὴν δεσπότειαν τῆς σῆς θεότητος, καὶ τοῦτο φανερὸν γένηται, ὅτι οὐδεὶς δύναται νικῆσαι τῶν ἐχθρῶν τοὺς ἐπὶ σὲ ἠλπικότας ὁι ἀυτοῖς ἐισὶν ἐχθροὶ.

[38] Ἀλλὰ, δέσποτα, συνάψαι ἡμᾶς ἐις τὸν ἀριθμὸν τῶν δικαίων σου ἔνεκεν τῆς σῆς φιλανθρωπίας, μὴ ἀφήσας ἡμᾶς ἐν ταῖς ἁμαρτίαις τῶν πατρῶν ἡμῶν, καὶ ἐν ματαίῳ σεβάσματι τῶν ἀρχαίων ἡμῶν, καὶ ἐν ἀνομίαις τῶν πρώτων ἡμῶν, ἀλλὰ δεδωκὼς ἡμῖν γνῶναι τὸν φύσει ποιητὴν, καὶ τὴν θεότητά σου, ἵνα μὴ ἀπολώμεθα ἡμεῖς ἐν μαθαιότητι τῆς ἀθεΐας, ἀλλ᾽ ὀικτείρας ὡς σοὺ ποιήματα, ὅπως μὴ ἐπέλθῃ ἐφ᾽ ἡμᾶς ὀργή σου ἐις τέλος, καὶ μὴ ἐκτρίψῃ ἡμᾶς θυμός σου, καὶ μὴ κινηθῇ ἀπειλή σου ἐις τὴν κτίσιν σου. καὶ νῦν, δέσποτα, δὸς δύναμιν πολέμου ὑπὲρ τῆς ἀληθείας τοῦ ὀνόματός σου ἀποθανεῖν, καὶ πάλιν ἀνακαινισθῆναι ἅμα ἐν δόξῃ, ὅταν τὸ δεύτερον ἀποστείλῃς πρὸς ἡμᾶς τὸν παντῶν μισθαποδότην, ἐκάστῳ τὸν ἴδιον σταθμίζοντα, τὸν κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν, ἵνα καὶ ἡμεῖς σταθῶμεν ἰλαρῷ προσώπῳ ἐνώπιόν σου, δεξάμενοι τὸν τῆς νίκης στέφανον σὺν πᾶσιν τοῖς ἀγαπητοῖς σου. ἀυτὸς γὰρ μόνος διαμένεις ἐις τοὺς ἀιῶνας, καὶ πάντα τὰ στοίχεια, τὰ γενόμενα τῷ λόγῳ σου, παλαιωθήσεται, μόνος δὲ ἀυτὸς ἀιώνιος, καὶ μονογενής σου ὑιὸς, καὶ τὸ πνεῦμά σου τὸ ἅγιον. ἀυτὸς, δέσποτα, συνάγεις τοὺς ἀνθρώπους, ὡς σίτον ἐν τοῖς ταμείοις, ἐν καιρῷ ἀυτῶν, καὶ πάλιν ἐκ δευτέρου ἀνακαινίζεις, καὶ ἀναφέρεις ἐκ τῆς γῆς, πάντα τῶν ἀνθρώπων ὀστᾶ νεάζων καὶ νεοπτερίζων, ὡς αετὸς τοὺς ἀγαπητούς σου.

[39] Δέσποτα ἡμέρας, καὶ κτίστα σκότους, καὶ ποιητὰ φωτὸς, σή ἐστιν ἡμέρα, καὶ σή ἐστιν νύξ, τάξας φωστῆρας ἐις χρῆσιν ὁδηγίας τῶν σῶν κτισμάτων τοῖς ἐν τῇ γῇ· ποιήσας δυὸ φωστῆρας ἐις χρήσιν τροπῶν ἐνιαυτῶν, μηνῶν, καὶ καιρῶν, ἐις τὸ συνάψαι τοὺς χρωμένους καὶ μετρῆσαι τὰς ἡμέρας τοῖς ἐν τῷ κόσμῳ, τὸν ἕνα ἐπ᾽ ἐξουσίαν τῆς ἡμέρας, ἔχοντα τὸν τύπον τοῦ σοῦ μονογενοὺς, τοῦ ἀσβέστου, καὶ ἀλήπτου καὶ ἀπαύστου καὶ ἀνεμποδίστου φωτὸς, τοῦ μέλλοντος ἀποκαλυφθῆναι τοῖς ἰδίοις δικαίοις ἐν τῷ μέλλοντι ἀιῶνι, ὅπου οὐδὲ ἡμέραι οὐδὲ νύκτες, οὐ σάββαθα, οὐ μῆνες οὐκ ἐνιαυτὸι καὶ καιροὶ, οὐδὲ ἀλλαγαὶ ἐνιαυτῶν καὶ καιρῶν τροπαὶ· μόνος δὲ κύριος ὑπάρχεις, καὶ ποιεῖς τὰς ἀνταποδώσεις τῆς ἐυφροσύνης τοῖς σοῖς προσκυνηταῖς ἐν το;ῖς ἀγαθοῖς, ὧν ἀγαθῶν οὐκ ἔστιν ἀλλαγὴ, οὐδὲ ἐκβολὴ τῶν δεδομένων δωρεῶν.

[40] δὲ πορεία τῆς ἀρχούσης τῆς νυκτὸς τῷ θελήματι τοῦ σοῦ μονογενοῦς τύπον τῆς ἀναστάσεως βαστάξασα φέρει, καὶ δείκυσι πάσιν τοῖς γηγενέσιν τὸ θάρσος τῆς τῶν νεκρῶν ἀναστάσεως. ἀπὸ δυσμῶν γὰρ ἐις ἀνατολὴν πορευομένη ἐις νεότητα, πάλιν τῷ σῷ βουλήματι ἐις δυσμὰς γηράσασα φθάνει, κηδεύεται, θάπτεται, μηνύτρια τῶν τεθαμμένων νεκρῶν, τῆς ἀναστάσεως γήνεται παραμυθία, καὶ θάρσος τοῖς ποιήμασι προσφέρει, τὴν παρουσίαν τοῦ σοῦ ὑιοῦ σημαίνει ἐξ οὐρανοῦ, καὶ τὴν ἀνακαίνησιν τῆς ὀικουμένης ἐπινεύει, καὶ τὴν ἔκλειψιν καὶ τῆξιν τῶν ἁμαρτολῶν διδάσκει, καὶ τὴν τῶν δικαίων ἔκλαμψιν ἐν τῇ βασιλείᾳ τῆς σῆς παρουσίας, τὴν ἀπαίτησιν τῶν ἐν ταῖς ἁμαρτίαις παλαιωθέντων δεικνύει, καὶ γὰρ δὴ μηνύει ἐκλείπουσά σε τὸν ἀιώνιον, φθάρτη τὸν ἀκήρατον, παλαιομένη τὸν ἀνακαινιστὴν ἀυτῆς. ἥτις τῷ σῷ θελήματι ἀλλιοῦται ἐν σχήμασι, καθὼς τὸ σὸν θέλημα ἐκέλευσεν γένεσθαι, ἐὼς οὓ ἐπαρθῶσι τὰ ἀινίγματα, ἔθου, καὶ ἡτοίμασας ἐις ἡμέραν τῶν σῶν ἐπαγγελιῶν, ὅτε ποιεῖς πάσιν ἀνταπόδωσιν διὰ τοῦ μονογενοῦς σου, καὶ τοῦ ἁγίου σου πνεύματος, ὅτι σή ἐστιν καὶ σοὶ πρέπει δόξα ἐις τοὺς ἀιῶνας. ἀμὴν.

[41] Κύριε παντοκράτορ στέφων τοὺς ἐν σοὶ ἠλπικότας, καὶ ποιῶν τὸ θέλημα τῶν σὲ φοβουμένων, καταξίωσόν με, δέσποτα, φυλάξαι τὴν ἐν σοὶ ἐλπίδα, καὶ τὸν μέγαν φόβον, ὃν ἐπάξεις τοῖς ὑπεναντίοις καὶ ἀσεβήσασιν ἐν σοὶ· κᾀμοὶ δὸς ὑπομονὴν τελειῶσαι τὸν δρόμον ἐν ταύτῃ τῇ θλίψει, ἐν ᾗ ἐιμὶ. ἰατρὲ τῶν πόνων ἡμῶν, θεραπευτὰ τῶν συντετριμμένων, λύσις τῶν δεδεμένων, παράκλησις τῶν πενθούντων, ἐλπὶς τῶν ἀπελπισμένων, ἀνάπαυσις τῶν κεκμηκότων, καὶ λιμὴν τῶν τεταραγμένων, ἐπιβλέπων ἐν τῇ σῇ ἀγαθότητι ἐπὶ τὴν κτίσιν σου, καὶ τρέφων τὰ σύμπαντα ἐν τῇ χρηστότητί σου, δός μοι λαβεῖν τὸν στέφανον μετὰ τῶν καταξιωθέντων ἀποθανεῖν ὑπὲρ τοῦ ὀνόματός σου, ὧν ἐστιν ἐυδόκιμος θάνατος ἐνώπιόν σου, ἵνα κἀγὼ καταξιωθῶ ἁρπαγῆναι ἐις ἀπάντησιν τοῦ ἀγαπητοῦ ὑιοῦ σου, ὅταν ἁρπάσει τοὺς φίλους ἀυτοῦ ἐις τὰς ἀκτίνας τοῦ ἰδίου φωτὸς τοῦ κρίναι ἐν ἀληθείᾳ πάσαν τὴν ὀικουμένην ἐν ὀργῇ θυμοῦ ἀυτοῦ. νῦν οὖν δέσποτα ἐνδυνάμωσον τὸν σὸν δοῦλον ἕνεκεν τοῦ ὀνόματός σου, ἵνα νικήσω μὲν τὰς δυναστείας τοῦ ἐχθροῦ καὶ ἔπαρον καὶ ἀπόσμηξον τὴν ὀμίχλην τῆς κακῆς ἐιδωλολατρείας καὶ ἀθεΐας τῇ σῇ ἀγάπῃ ἀπὸ τῶν σῶν ποιημάτων. θεὶς τὴν ψυχήν σου ὑπὲρ τῶν σῶν προβάτων, μὴ ἀφήσῃς τὸ ποίμνιόν σου, ἀλλὰ φέρε ἐις ἐυθύτητα· μόνος δυνάμενος ἀφιέναι ἁμαρτίας, καὶ συγχωρῆσαι ἀνομίας καὶ ἀδικίας τῶν σῶν κτισμάτων, ἵνα σε μόνον σέβωνται καὶ ποιήσωσι τὸ θέλημά σου, καὶ δοξάζωσιν τὴν σὴν θεότητα, καὶ λυτρωθῶσιν ἀπὸ τῶν κριμάτων σου, καὶ ἀπολαύσωνται τῶν ἀκαληπτῶν σου ἀγαθῶν, ὅπως πάντες καταξιωθῶσιν ἀνεὺ ἀισχύνης στῆναι ἐνώπιον τῆς μεγαλειότητός σου, καὶ τὸ ἔργον τῆς ἀυτῆς ἀγνοίας ἀναμαρτησίαν ἀυτοῖς λόγισαι, ἐπειδὴ συνηθές σοί ἐστιν τὰ μὴ ὄντα ἐις τὸ εἶναι παραγαγεῖν, καὶ τὰ ἀνύπαρκτα ἐις γένεσιν κτίσεως.

[42] μὴ ἀφήσας τὸ γένος τῶν ἀνθρώπων ἐν τοῖς ἰδίοις θελήμασιν πορεύεσθαι, ἀλλ᾽ ὀικτείρας, καὶ ἀπέστειλας τὸν μονογενῆ σου ὑιὸν ὃς ἐλθὼν ἐπέτρεψε τὰ σὰ ποιήματα ἐις τὴν σὴν θεότητα. κελεύσας κηρυχθῆναι τὰ ἐυαγγέλια ἐν πάσῃ οἰκουμένῃ, ἐπειδὴ σοῦ μόνου ἐστὶν δόξα, καὶ σοὶ πρέπει προσκύνησις ἀπὸ πάσης κτίσεως. ἀυτὸς γὰρ μόνος εἶ τιμῆς καὶ δόξης ἄξιος. ὀικτείρησον οὖν ἐν τῇ χάριτι τῆς σῆς ἀγαθότητος καὶ τὴν χώραν τῆς ἀρμενίας, ἵνα καὶ ἀυτοὶ γνώσονταί σε, καὶ τὸν μονογενῆ σου ὑιὸν κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν, τὸν πεμφθέντα παρὰ σοῦ, καὶ ἐνδυσάμενον τὴν ἀνθρωπότητα ἡμῶν, ἐξεικονίσαντα καὶ ἐκτυπώσαντα ἑαυτὸν ἐις τὸ πλάσμα τῶν χειρῶν ἀυτοῦ, ἵνα λάβῃ τὸ ἀνθρώπινον σῶμα, καὶ διὰ τοῦ συγγενοὺς προσεγγίσῃ τοὺς ἀνθρώπους πρὸς αὑτὸν. οὐ γὰρ δύναντο ὁι ἄνθρωποι ἰδεῖν τὸ πρόσωπον ἀυτοῦ καὶ ζῆν· διὰ τοῦτο ἐγένετο ἐν ὁμοιώματι ἀνθρώπων, ἵνα τοὺς ἀνθρώπους ἀξίους ποιήσῃ τῆς θεότητος ἀυτοῦ, καὶ ὅπως τὸ συγγενὲς τοῦ παρ᾽ ἡμῶν σώματος θεασάμενοι, τὴν θεότητα τοῦ ὑιοῦ τιμήσωμεν ἐν τῇ ἀγαθότητι τοῦ πατρὸς, καὶ ἐν ἀυτῷ δεξάμεθα χάριτας διὰ τῆς φιλανθρωπίας παρὰ σοῦ. χορηγηθῶσιν οὖν καὶ ἡμῖν αἱ ἐπαγγελίαι τοῦ ἐναγγελίου σου ἐις τὸν κόσμον τοῦτον, καὶ ἁι ἐυεργεσίαι τῆς χάριτος καὶ τῆς ἀγαθότητός σου, ἁι πρὸς παντας ὑπάρχουσαι.

[43] ἐπιδαψιλεύων πᾶσι, δὸς ἡμῖν, ἵνα γενώμεθα μάρτυρες τῆς θεότητος παθεῖν ὑπὲρ τοῦ σοῦ ὀνόματος, καὶ ἀποθανεῖν ὑπὲρ τῆς σῆς ἀληθείας, καὶ ἀνακαινισθῆναι πάλιν ἐν παρουσίᾳ τῆς θεότητός σου. ἦλθες γὰρ ἀυτὸς, καὶ ἀπέθανες ὑπὲρ τοῦ πλάσματός σου, καὶ συνέμιξας τὸ θνητὸν ἡμῶν ἐις τὸ σὸν ἀθάνατον. διὰ τοῦτο καὶ ἡμεῖς ἐὼς θανάτου γινώμεθα μάρτυρες τῆς σῆς ἀθανασίας, ἵνα συνψηφισθῶμεν ἐις τὸν ἀριθμὸν τῶν σῶν μαρτύρων. τίνας γὰρ ἀνταποδόσεις καὶ ἀμοιβὰς δυνηθῶμεν ποιεῖν ὑπὲρ τῶν σῶν ἀγαθῶν, ἐὰν μὴ τὰς ψυχὰς ἡμῶν δῶμεν ὑπὲρ τῶν σῶν ἐντολῶν ἐις ἐυδοκίαν τοῦ θελήματός σου, ἵνα γενώμεθα κληρονόμοι τῆς βασιλείας σου μετὰ τῶν ἐυαρεστησάντων ἐνώπιόν σου, ὅπως προσενέγκωμεν τὰς ψυχὰς ἡμῶν θυσίαν τῇ σῇ θεότητι, ἀπολέσωμέν τε ἀυτὰς, ἵνα πάλιν ἕυρωμεν ἐν τῇ ἡμέρᾳ τῆς ἀναστάσεως, καὶ σταθῶμεν ἐκ δεκιῶν σου τὴν ἀκακίαν ἐνδεδυμένοι μετὰ τῶν προβάτων ἐις τὸ μέρος τῆς δεξιᾶς, σὺν τοῖς ἐυαρεστήσασιν, ἐν ἐυφροσύνῃ τῶν ἁγίων, τῶν ἠγαπηκότων τὴν σὴν θεότητα; ἐπειδὴ ἐγένετο μονογενής σου ὑιὸς ἄμνος ἀληθινὸς καὶ προσήνεγκέ σοι θυσίαν τὴν ἰδίαν ψυχὴν ὑπὲρ τῶν ἁμαρτιῶν τοῦ σύμπαντος κόσμου, ὅπως γένηται μεσίτης καὶ πρεσβευτὴς τοῖς ποιήμασι πρὸς τὸν ποιήσαντα· τοῖς δὲ σπεύσασι δι᾽ ἀυτῆς τῆς ἐυαρεστήσεως προσπελάσαι σοι ἡτοίμασας ἀυτοῖς μονὰς ἐν τῇ βασιλείᾳ τῆς σῆς θεότητος, καὶ τοῖς μὴ βουλομένοις ἐισελθεῖν ἐις ὑποταγὴν ἐυδοκίας. τῆς ἀυτοῦ παρουσίας ἀιωνίους κολάσεις ἐπηγγείλω.

[44] Νῦν οὖν, δέσποτα ἀγαθοποιὲ, ἐλθὼν καὶ ταπεινωθεὶς καὶ λαβὼν τὴν τῶν ἀνθρώπων μορφὴν, καὶ δεδωκὼς τὴν ψυχήν σου πάσῃ ὑπομονῇ, καὶ μὴ ἀποστρέψας τὸ πρόσωπόν σου ἀπὸ τῆς ἐκουδενώσεως τῶν ἐμπτυσμάτων, καὶ προσενέγκας τὴν σιαγόνα τῶι παίοντι, ὄξος καὶ χολὴν ὑπὲρ ἡμῶν πέπωκας, καταγλύκανον τὰς καρδίας τῶν ἀνθρώπων πάντων ἐις τὴν λατρείαν σου, ἵνα ὑποταγῶσιν ὑπὸ τὸν ἡδύτατόν σου ζυγὸν, καὶ σωθῶσιν ἀπὸ τῶν ἀιωνίων κολάσεων. πεπλήρωται γὰρ γῆ τῆς θεογνωσίας σου, καὶ ὁι ἀπολειφθέντες μὴ ἀποτύχωσι τῆς ἀληθινῆς σου ὁδοῦ. προωρισθῶσιν καὶ ἀυτοὶ ἐις τὴν βασιλικήν σου τράπεζαν, καὶ τῆς σῆς ἀπολαύσωσιν ὑπομονῆς. ὑπὲρ πάντων παραγενόμενος σφαγῆναι, ὡς ἀρνίον, καὶ ἐυφράναι ἐν τῷ σώματί σου, δέδωκας ἐις σωτηρίαν πᾶσιν, καὶ τὸν χίμαῤῥον τῆς τρυφῆς ἐδωρήσω τὸ πανάγιον αἷμα λύτρωσιν τοῦ κόσμου, ὀικτείρησον, ἵνα μνησθῶσιν καὶ ἐπιστραφῶσι καὶ ἐλθῶσι πρὸς σὲ ἅπαντα τὰ πέρατα τῆς γῆς, καὶ προσκυνήσωσιν ἐνώπιόν σου ὁι καταβαίνοντες ἐις τὴν γῆν. ἀυτὸς γὰρ δύνασαι πάλιν ἀναστῆσαι καὶ ζωοποιῆσαι καὶ ἀξιῶσαι τῆς σῆς φιλανθρωπίας. ἐν τῷ γὰρ σῷ ἅιματι ἐισὶ λελυτρωμένοι, καὶ ἐλευθερωθέντες ἀπὸ τῆς ἐξουσίας τοῦ σκότους. νῦν δὲ γνώσωνταί σε, ὑπὲρ ὧν ἀπέθανες· δοῦλοι γάρ σου ὑπάρχοντες, καὶ σοῦ προσκυνηταὶ γένωνται, ὅπως μὴ ἐπέλθῃ θυμός σου ἐπὶ τοὺς ἀνθρώπους.

[45] Ποίησον δὲ ἡμᾶς ὑιοὺς φωτὸς καὶ ὑιοὺς ἡμέρας, ἵνα δοξασθῇ τὸ πανάγιον ὄνομά σου ἐν πάσῃ τῇ ὀικουμένῃ· δεδοξασμένος γὰρ καὶ ἀΐδιος ὑπάρχεις ἐν τῇ σῇ βασιλείᾳ, ὢν ἐν τῇ ἀἳδιότητι καὶ ἀναρχότητι καὶ ἀκαταληψίᾳ, διδοὺς τύπον τῶν παθημάτων τῷ σῷ πάθει διὰ τῆς ταπεινώσεώς σου τοῖς σοῖς ἀγαπητοῖς. ἔδειξας γὰρ διωγμῷ, καὶ ἐφανέρωσας θλίψιν τοῖς ἁγίοις σου διὰ τῶν κολαφισμάτων ἐν τῷ ἐισελθεῖν σε ὑπὲρ ἡμῶν ἐις τὰς κακώσεις. ἡμεῖς δὲ ὁι γηἳνοὶ τί ὅλως παρεισφέρομεν τὰς ἡμετέρας θλίψεις τῶν παθημάτων; ἀυτὸς γὰρ, δέσποτα, ἐταπεινώθης, καὶ ἀνέλαβες ταῦτα· καὶ ἐπῇρας τὸν κίνδυνον, καὶ τὰ πάθη τῆς ὀικουμένης. ἐνδυνάμωσον οὖν τὴν ἐμὴν ἀσθένειαν ἐν τῇ ὑπομονῇ καὶ καρτερίᾳ τῆς θλίψεως, ἐν ᾑ ἔστηκα, ἵνα χρονίσας διὰ τῶν καυχημάτων ἐν τοῖς βασάνοις, ἀξιωθῶ κἀγὼ τοῖς ἀγαπητοῖς σου ἐν ἡμέρᾳ, ὅταν ἀποδώσεις τὰ ἀνεκδιήγητα ἀγαθὰ, τὰ τετηρημένα καὶ παραμόνιμα τοῖς πεποιθόσιν σοι ἐις τὸν ἀιῶνα. Καὶ ἔτι ἀυτοῦ κρεμαμένου, οὕτως ἐλάλησεν ταῦτα πάντα, καὶ ἔγραφον ὁι ὑπομνηματογράφοι, διὰ σημείων, ὅτι ἦν ὡς οὐδὲν λογισάμενος τὴν τάνησιν *, οὔτε τὸν κίνδυνον τῆς συνθριβὴς τῶν ἀπὸ ὑγρῶν ῥάβδων. κατεαγμένον γὰρ ἦν λοιπὸν τὸ σῶμα ἀυτοῦ ἀπὸ τῆς στρεβλώσεως, καὶ ἔτι πλείονα τούτων ἐλάλησεν, ὡς ἐκρεμᾶτο, καὶ γράψαντες προσήνεγκαν τῶι βασιλεῖ. ἕπτα γὰρ ἡμέρας ἔμεινεν, καὶ μετὰ ταῦτα ἐκέλευσεν καὶ κατήνεγκαν ἀυτὸν.

[Teridates, reprehensa Gregorii in loquendo fiducia,] At rex respondens, ad eum dixit: Quoties te monui & tibi præcepi, ut non repeteres figmenta verborum fabulosorum, quæ consarcinare didicisti: neque enim te decet talia loqui. Peperci tibi, velut ægrotanti, ut ad æquitatem accedas, deos culturus. At tu illorum honorem transferens ad alium, quem, ut vis, Factorem vocas, eosque, qui vere effectores sunt, contumeliis impetis, & magnam Dianam, per quam vivit & vigorem habet provincia Armeniæ, cumque ea & fortissimum Jovem, cæli & terræ opificem, post hunc & alios deos vocasti inanimos & mutos, & ad nos quoque injurias extendisti. Sustinuisti enim nos dicere equos & mulos, omnemque adjiciens contumeliam, etiam rationis expertes nos dicere ausus es. Nunc tradam te cruciatibus, & camum injiciam maxillis tuis, ut percipias vanitatem verborum tuorum, quæ locutus es coram me; cum id tibi eorum causa contingat. Et hoc, inquit, tibi magnum sit, quod locutus sis coram me, & te honoraverim. At tu mihi respondisti, ut æquali tuo.

[29] [illum suspendi jubet graviter oneratum. Depositus & rogatus,] Tunc manus ejus lateribus sic alligari jussit, ut exstarent cubiti, & camum ori ejus inseri, massasque excisi apud ipsos salis dorso ejus imponi; constrictumque loro circa pectus fortiter stringente, suspendi in celsissimo loco palatii sui per instrumenta mechanica. Mansit autem septem diebus a sic suspensus: tunc, jubente rege, solverunt ipsum amarissimis vehementissimisque cruciatibus istis: ferentesque eum stiterunt regi. Rex autem interrogabat ipsum, dicens: Quomodo tolerasti usque in hunc diem? Experimentum nunc cepisti, quod vere, ut asinus, dorso onus gestans constiteris, & per onus in loco manseris. Quia deos contumeliis appetere ausus es, dicens: Immobiles sunt; hanc tibi pœnam retribuerunt. Nunc vero, si non consenseris eos honorare, & ejusmodi addideris injurias; majora etiam tibi inferentur mala. Dixit vero Gregorius ad regem: Quod spectat ad dæmonia, quæ tu vocas deos, omnino illa posita sunt & factitia.

[30] [non minus libere respondet.] Posita enim sunt & facta ab hominibus, & manu artificum in formam imaginum perducta. Alius deus ligneus est, alius lapideus, alius æreus, argenteus, aureus; neque loquentes umquam, neque intelligentes, neque cogitantes de me & te, sicut & ipse testaberis mihi, eos numquam tibi quidpiam dixisse de meis tormentis, quæ a te mihi illata sunt. Et quo tandem modo lapides inanimes sentiunt dolores humanos? Quod ad massas salis, quibus me onerasti, ut patiar in vinculis, spero in Dominum meum Jesum Christum, omnium effectorem, fore ut extollat simplicitatem meam vero, sincero incorruptoque sale, mihique præbeat suavissimum levissimumque jugum humiliationis, dono ejus in æternum permansuræ: qui extollit misericordia sua humiles ad immensam & æternam remunerationem. Quando septem annorum hebdomades erunt impletæ, & quando mortuos suos magnifica bonitate sua requiescere faciet; illi, qui lapidea colunt idola, secundum quod dixit propheta, descendent sicut lapis in aquis multis: qui vero lignea simulacra colunt, sic cadent, ut dixit de illis: Ignis succensus est in ligna agri, & comburet peccatores & non extinguetur. Ad eos vero, qui argentum & aurum honorant, sic dixit: Argentum eorum & aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini: qui novit onera imponere portatu difficilia omnibus peccatoribus sibi resistentibus, & impiis tibi similibus.

[31] Tunc rex iratus jussit eum capite deorsum verso suspendi ab uno pede, [Suspensus capite deorsum verso, prolixa oratione] ut eo in caput præcipite pendente, inferius fumum excitarent ex fimo graveolente, & fortiter cæderetur baculis humidis b. Decem homines ex mandato regis ipsum verberarunt, eoque modo pependit septem c diebus. Porro dum adhuc erat suspensus, cœpit pendens orare in hunc modum: Gratias tibi ago, Domine, qui indignitatem meam tuo munere dignatus es. Ab initio enim dilexisti opus manuum tuarum, eique dedisti voluptatem quietis labore carentem in paradiso tuo, ut ea frueremur, quos immortales & laboris expertes fecisti, vitæ dono honorasti, & voluptatis constituisti hæredes: sic ab initio disposuisti, si præcepto tuo inhæseramus, non gustantes de ligno. Dixisti enim: De ligno scientiæ boni & mali ne comedatis: non quod lignum sic esset vocatum vitæ & mortis d: sed quod ita velles declarare voluntatem tuam, & unigeniti Filii tui, (ille enim est Filius Deitatis tuæ) & voluntatem Spiritus sancti tui: nam hic ex te procedit, & implet fines terræ. Si enim manseramus in præcepto tuo, Domine, illudque observaveramus, quod posuisti ob pulcritudinem probationis nostræ, utique nobis dedisses, ut viveremus sine labore, sine dolore, caste, sine sollicitudine, sine tristitia, & sine corruptione; ut possemus crescere & multiplicari, & in corpore vivere sine pudore, gloria redimiti in paradiso tuo, in quo nos posuisti: deinde vero, quemadmodum sanctam filiorum procreationem e sanctissimi Enoch, transtulisses in paradisum: assumpsisti enim ipsum in locum voluptatis, & in sortem sanctorum angelorum f. Quapropter, si mansissemus in mandato tuo, exhibuisses nobis exemplar Enoch, & secundum ejus similitudinem post fruitionem paradisi, & tranquillitates terrestres, ad immortalitatem & ordines angelicos transtulisses; simulque nobis donasses regnum tuum, quod ad gloriam nostram præparasti, priusquam mundus exsisteret: quod oculus non vidit & auris non audivit, & in cor hominis non ascendit: quod & nunc dabis, Domine, diligentibus nomen sanctum tuum, & adventum Unigeniti tui.

[32] Quando ergo bonorum osor vidit nos honoratos voluntate benignitatis tuæ, [multa de fidei misteriis] invidit nobis honorem coronæ gloriationis nostræ, honorem a te datum, quando ad similitudinem imaginis tuæ fecisti hominem, eumque constituisti omnium dominum. Ab invidia diabolica perniciosæ fraudes & mors intravit in orbem terrarum, hominemque subvertit ejecitque ex vita & ex requie bonitatis tuæ, quæ ipsi erat data. Itaque, dum Deitas tua infirmitatem humanæ naturæ miserata est, per incomprehensibilem misericordiam & bonitatem tuam, constantemque & magnanimam patientiam tuam, non dereliquisti nos, sed sanctos prophetas tuos misisti in mundum. Hi facti sunt in medio impiorum, sicut luminaria in obscuro loco: qui ab hominibus amentibus & injustis odio habiti, persecutiones passi sunt. Nam illi revelabant mysteria lucis tuæ, & prædicabant voluntatem tuam, & adventum Filii tui, qui venturus erat in mundum, hominibusque ablaturus jugum condemnati peccati. Quia hæc illi prædicabant, in afflictionibus, cruciatibusque & variis tentationibus mortem oppetierunt; & in perturbatione & amaritudine, ab affligentibus eos illata, vitam duxerunt in mundo propter prædicationem tuam.

[33] [ex sacris Scripturis] Affligentes infirmati sunt & ceciderunt. Quapropter, exsurgente in me bello illo, non timebit cor meum, excitatisque contra me castris, in te speravi, qui in extremo tempore revelas mysteria voluntatis tuæ, quam antea per prophetas annuntiasti primis generationibus propter dilectum Filium tuum, ut veniens nasceretur ex sancta Virgine. Nam sicut per virginem Evam peccatum ingressum est in mundum; sic per intemeratam hanc Virginem ingressa est vita: & sicut per nativitatem Cain ex Eva maledictum, sudores, labores, conversiones, ingressa sunt in mundum; sic per nativitatem Filii tui ex sancta Virgine in mundum ingressa sunt requies, vita, benedictio. Qui misisti unigenitum Filium tuum in mundum, lumen de lumine, vitam de vita, ut veniens incarnaretur in similitudinem carnis nostræ ex sancta Virgine, suaque similitudine nos cum Deitate sua conjungeret. Qui & nobis factus est similis, natusque ex sancta Virgine, & homo factus est incarnatusque, assumens carnem nostram. Permanet autem in propria gloria & in naturali Deitate sua, nullamque Deitatis suæ mutationem recepit per incarnationem, sed idem ipse & est & manet in æternum cum Patre & Spiritu sancto. Verum quoniam dilexit homines, ideo factus est misericors, ut ducat nos in abundantiam gratiæ Deitatis suæ. Et hæc erat voluntas Generantis ipsum, & implevit voluntatem tuam: sicut & Sanctos sua tolerantia exaltabit per mortem & sepulturam suam, eoquod cum perpessionibus conjungat potestatem.

[34] [disserens;] Cum autem homines colere cuperent imagines humanam præferentes formam, sculptas e ligno fabrorum arte, factus est ipse vera hominis forma, ut imaginum conditores, amatores & cultores imagini suæ Deitatis subjiceret: & cum assueti essent homines inanimata colere idola & mortua, factus est ipse mortua imago in cruce, obiitque & inanimis factus est, ut per consuetudinem illos velociter imagini suæ subderet: cruceque usus ut hamo, corpus suum mundo fecit cibum, ut per hoc traheret omnes in regiam mensam Deitatis suæ: & pro lignis sculptis fixit crucem in medio mundi, ut, qui soliti erant ligna adorare, per hanc consuetudinem consentirent ad crucem suam adorandum, & imaginem formæ humanæ super illam. De cruce enim, quam & prophetæ præmonstrarunt, sic dixit: Factus, tamquam mutus non audiens, & sicut mutus non aperiens os suum g. Quod & ipse, Domine, dixisti ad prophetam tuum, priusquam veniret tempus, quo hæc omnia pateretur dilectus Filius tuus Jesus Christus: in tanta tolerantia faciam te mutum, & ligabo linguam tuam in gutture tuo, & eris sicut homo non habens in ore suo verbum redargutionis. Amaverunt enim homines idola muta: ideo & dilectus Filius tuus factus est in corpore & forma hominis: & ascendit in altitudinem crucis, tamquam in altissimam speculam, & exhibuit se mutum per mortem, creaturis suam per naturam exsistens vita.

[35] Quapropter vidit ipsum mundus in altitudine, & exsultavit, [varia sine ordine] & adoravit, & subjecit se. Et quia solebant homines lætari in templis idolorum per nidores, quos offerebant inanimatis; ideo ipse vocasti mundum ad sacrificium Christi tui, & dixisti: Vitulus meus occisus est, & cœna mea parata: & multiplicasti lætitiam a cruce tua, & pavisti omnes terræ fines vivifico ejus Corpore, quæ esca est & vita abundantissima omnibus cultoribus tuis per totum terrarum orbem. Eos vero, qui nolunt venire vocati ad nuptias spiritalis tui convivii, præparasti ad pœnam æternam, ad mortem perniciosam, ad condemnationem nunquam finiendam. Et quoniam comedebant & bibebant homines de sanguinibus sacrificiorum, dum cultu divino honorabant dæmones; idcirco proprium sanguinem effudit in cruce, ut lignum pro ligno sculpto, ipsaque humanam referens formam imago pro execranda imagine, & pro cruoribus nidoris ejus esset sanguis, in quo est renovatio hominum, ut humana regerminaret natura.

[36] Venit enim suo sanguine nos redempturus ad decoram servitutem Deitatis suæ; [dogmata refert,] nosque liberaturus turpi servitio peccatorum. Sumus enim pretium sanguinis Filii tui, redempti liberatique sanguine & corpore ejus, & non sumus domini nostri, ut desideria nostra sequamur, aut secundum voluntates hominum mortalium nos geramus. Nam si carnales nobis sunt domini, eos carnaliter honorare oportet, sicut a te jussi sumus: non vero, ut per minas hominum mortalium dominationem tuam permutemus. Illi enim solum corpus possunt cruciatibus subjicere. At unigenitus Filius tuus, Dominus noster Jesus Christus, potest & animam & corpus in æterna injicere supplicia, ignique tradere inextinguibili vermique immoratali. Verum, Domine, da mihi virtutem tolerantiæ in afflictionibus laboribusque hujus periculi; & miserere mei, ut misertus es latronis, qui communem tecum habuit perpessionem crucis tuæ; largire mihi miserationes benignæ gratiæ tuæ, qua vitam habet tota terra, justi & peccatores, per sustentationem bonitatis tuæ. Nam solem tuum oriri facis super malos & bonos, & pluis super justos & injustos, conservans beneficentiam tuam, & misericordiam tuam ostendens omnibus hominibus.

[37] Da mihi, Domine, patientiæ gratiam in amaris hisce tormentis, [& patientiam] quibus me affligunt, ut sim dignus servare depositum lucis fidei tuæ, quam dono tuo cognosco; & perficere voluntatem tuam, ut non confundantur sperantes in te, & gloriantes in unigenito Filio tuo, Domino nostro Jesu Christo, misso a te, quem ipse ad mortem misisti propter peccata nostra, ut portaret onus nostrum, & propter trangressiones nostras traderetur: & in se ipso portavit iniquitates nostras, ut cum iis tolleret maledictum condemnationis nostræ per crucis suæ perpessiones: consummabitque & largietur gratias donorum credentibus in se. Et nunc, bone Domine, qui dixisti, Vobiscum sum usque ad consummationem sæculi: ne dimittas nos e manu tua, sed corrobora nos ad voluntatem tuam, ut sustineamus bellum, quod pro magno nomine tuo suscipitur, ut manifestetur gloria nostra, qui fideliter servimus dominationi Deitatis tuæ, manifesteque appareat, quod sperantes in te nullus illorum, qui eis inimici sunt, superare valeat.

[38] [in tormentis] Verum, Domine, fac nos pervenire in numerum justorum tuorum propter clementiam tuam, qui non reliquisti nos in peccatis patrum nostrorum, & in vano cultu majorum nostrorum, & in iniquitatibus eorum, qui nos præcesserunt; sed qui dedisti, ut noverimus Creatorem, & Deitatem tuam, ut non pereamus in vanitate eorum, qui ignorant Deum; sed qui nos miseratus es ut creaturas tuas, ut non superveniat nobis ira tua in finem, & non conterat nos furor tuus, & non accedant comminationes tuæ in creaturam tuam. Et nunc, Domine, da virtutem bellicam, ad moriendum pro veritate nominis tui, & ut rursum renovemur simul in gloria, quando secundo ad nos miseris omnium remuneratorem, qui suum unicuique ponderabit, Dominum nostrum Jesum Christum, ut hilari vultu stemus coram te, accipientes victoriæ coronam cum omnibus dilectis tuis. Ipse enim solus permanes in secula, & omnia elementa, verbo tuo facta, veterascent. Tu ipse solus æternus, & unigenitus Filius tuus, & Spiritus sanctus. Tu ipse, Domine, colligis homines, ut frumentum in promptuariis, in tempore ipsorum, & iterum instauras, & e terra educis, omnia hominum ossa faciens juvenilia, novaque donans agilitate, sicut aquila pullos suos.

[39] [sæpe repetitis] Domine diei, auctorque tenebrarum & lucis conditor, tuus est dies & tua est nox, qui ordinasti luminaria exsistentibus in terra ad ducendum creaturas tuas: qui fecisti duo luminaria, ut sint in conversiones annorum, mensium & temporum, utilia ad connectendum & dimetiendum dies degentibus in mundo; luminare alterum, ut præsit diei, quod repræsentat typum Unigeniti tui, qui inextinctum, incomprehensibile, indesinens, & numquam impeditum est lumen; qui revelabitur justis suis in futuro seculo, ubi nec dies sunt nec noctes, non sabbata, non menses, non anni & tempora, neque annorum mutationes & temporum conversiones. At tu solus ibi es Dominus, tuisque adoratoribus præbes remunerationes voluptate plenas ex bonis, quorum nulla est mutatio, nullaque donorum semel concessorum umquam jactura.

[40] [precibus flagitat,] At iter illius, quæ præest nocti, voluntate Unigeniti tui typum præfert resurrectionis, cunctisque terrigenis resurrectionis mortuorum fiduciam exhibet. Ab Occasu enim ad Orientem progressa in juventutem, rursum voluntate tua senescens venit in Occidentem, funeratur, sepelitur, index mortuorum sepultorum, fit resurrectionis consolatio, & fiduciam creaturis affert, Filii tui de cælo adventum significat, orbis terrarum insinuat renovationem, peccatorum defectionem docet & interitum, justorumque fulgorem in regno adventus tui; atque ostendit te rationem exigere ab iis, qui in peccatis inveteraverunt. Et sane luna deficiens significat te æternum, interitura immortalem, & veterascens suum Instauratorem. Hæc tua voluntate in varias mutatur formas, quemadmodum fieri voluisti, donec tollantur ænigmata, quæ posuisti & præparasti in diem promissionum tuarum, quando omnes remunerabis per Unigenitum tuum & Spiritum sanctum, quoniam tua est & te decet gloria in secula. Amen.

[41] Domine omnipotens, qui coronas sperantes in te, [pro aliis etiam] & facis voluntatem timentium te, da mihi hanc gratiam, ut conservem fiduciam de te, & timorem magnum, quem injicies adversariis & impie in te agentibus: & da mihi tolerantiam ad consummandum cursum in hac afflictione, in qua sum. Medice dolorum nostrorum, Curator contritorum, Solutio vinctorum, Consolatio lugentium, Spes desperantium, Requies lassorum, Portus turbatorum, qui bonitate tua aspicis creaturam tuam, omniaque beneficentia tua nutris, da mihi, ut obtineam coronam cum iis, qui digni sunt gratia tua habiti pro nomine tuo mori, quorum mors placita fuit coram te, ut & ego dono tuo fiam dignus rapi in occursum dilecti Filii tui, quando dilectos suos rapiet in radios luminis sui ad judicandum in veritate totum mundum in ira furoris sui. Nunc igitur, Domine, conforta servum tuum propter nomen tuum, ut vincamus potestates inimici; & aufer purgaque nebulam perversæ idololatriæ impiæque Dei ignorantiæ tua dilectione a creaturis tuis expulsam. Qui posuisti animam tuam pro ovibus tuis, ne derelinquas gregem tuum, sed perduc eam in viam rectam. Qui solus potes dimitere peccata, iniquitatesque & injustitias condonare creaturis tuis, ut te solum colant, voluntatem tuam perficiant, magna cum gloria celebrent Divinitatem tuam, & eruantur a judiciis tuis, fruanturque bonis tuis incomprehensibilibus; quo omnes eam consequantur gratiam, ut sine pudore coram magnificentia tua consistant: opus ignorantiæ ipsorum pro peccato iis imputare noli, quoniam consuetum tibi est ea, quæ non sunt, ut sint efficere, & non exsistentia ad creaturarum statum perducere.

[42] Qui non dimisisti genus hominum, ut viverent secundum desideria sua, [& pro Armenia] sed miseratus misisti unigenitum Filium tuum, qui veniens creaturas tuas ad Deitatem tuam convertit. Qui jussisti Euangelia tua prædicari in toto mundo, quandoquidem tui solius sit gloria, & tibi debeatur adoratio omnis creaturæ: nam tu solus honore & gloria es dignus. Miserare igitur caritate bonitatis tuæ etiam regionem Armeniæ, ut & illi cognoscant te, & unigenitum Filium tuum, Dominum nostrum Jesum Christum, missum a te, qui humanam nostram naturam assumpsit, imagine & figura similem se reddens operi manuum suarum, ut humanum sumeret corpus, & per cognationem homines ad se pertraheret. Non enim poterant homines vultum ipsius videre, & vivere. Quare factus est similis hominibus, ut homines redderet Deitate sua dignos; ut nos, cognatum corpori nostro corpus conspicientes, Deitatem Filii honoremus in bonitate Patris. In ipso etiam gratias accipimus per benignitatem a te. Suppeditentur igitur & nobis promissiones Euangelii tui, huic mundo factæ, & beneficia caritatis bonitatisque tuæ, ad omnes pertingentia.

[43] Qui largiris omnibus, da nobis, ut fiamus testes Deitatis tuæ patiendo pro nomine tuo & moriendo pro veritate tua, & ut iterum renovemur in adventu Deitatis tuæ. [& pro martyrio suo] Nam ipse venisti, & mortuus es pro creatura tua, & miscuisti h mortale nostrum cum immortalitate tua. Quapropter & nos usque ad mortem fiamus testes immortalitatis tuæ, ut computemur in numero martyrum tuorum. Quas enim retributiones & remunerationes facere possimus pro bonis tuis, si non demus animas nostras pro mandatis tuis ad beneplacitum voluntatis tuæ, ut hæredes fiamus regni tui cum illis, qui placuerunt coram te, ut offeramus animas nostras hostiam Divinitati tuæ, ipsasque perdamus, ut inveniamus iterum in die resurrectionis, & statuamur a dexteris tuis innocentia induti cum segregatis in partem dexteræ ovibus, cum iis, qui tibi placuerunt, in gaudio Sanctorum, qui Divinitatem tuam amaverunt? Etenim Filius tuus unigenitus factus est agnus verus, & animam suam tibi hostiam obtulit pro peccatis mundi universi, ut mediator fieret & legatus creaturarum apud Creatorem: tu vero studentibus gratis moribus ad te accedere præparasti mansiones in regno Divinitatis tuæ; nolentibus vero ingredi viam obedientiæ, qua placeant, æterna in adventu eius supplicia denuntiasti.

[44] [orans.] Itaque nunc, Domine benefice, qui venisti & humiliatus es, hominumque formam assumpsisti, qui animam tuam cum omni patientia dedisti, qui non avertisti vultum tuum ab extremo sputorum comtemptu, qui maxillas tuas præbuisti percutienti, qui acetum & fel pro nobis bibisti, mitescere fac corda omnium hominum erga cultum tuum, ut jugo tuo suavissimo subdantur, & æternis liberentur suppliciis. Impleta enim est terra cognitione Dei: relicti quoque non frustrentur via tua vera, prædeterminentur & ipsi ad mensam tuam regiam, & fructibus tolerantiæ tuæ perfruantur. Qui venisti mactandus pro omnibus, ut agnellus, eosque recreaturus corpore tuo, quod dedisti omnibus ad salutem, donasti etiam torrentem voluptatis, sacrosanctum Sanguinem, in redemptionem mundi effusum: miserere, ut reminiscantur & convertantur, & ad te veniant universi fines terræ, & adorent in conspectu tuo etiam qui descendunt in terram: nam tu ipse potes eos resuscitare vitaque iterum donare, tuaque dignari clementia: sanguine enim tuo redempti sunt, liberatique potestate tenebrarum. Nunc vero cognoscant te, pro quibus mortuus es. Cum enim sint servi tui, fiant & cultores, ut non veniat furor tuus super homines.

[45] [Septem diebus Sanctum pependisse. ait auctor.] Nos vero fac filios lucis & filios diei, ut laudetur sacrosanctum nomen tuum in toto orbe terrarum: gloriosus enim & æternus es in regno tuo, existens sempiternus, principio carens, & incomprehensibilis. Qui dedisti perpessione tua per humilitatem patiendi exemplar dilectis tuis. Ostendisti enim persecutione, & manifestasti per colaphos Sanctis tuis afflictionem, quando cœpisti pro nobis pati. Nos vero terreni quid omnino componimus afflictiones nostras cum iis perpessionibus? Tu enim, Domine, humiliatus es, idque acceptasti; & sustulisti periculum & perpessiones mundi. Corrobora igitur infirmitatem meam patientia & tolerantia in afflictione, in qua consisto, ut perseverans lætanter in cruciatibus, dignus censear [annumerari i] dilectis tuis in die, quo retribues bona inenarrabilia, quæ servata sunt iis, qui speraverunt in te, & permanent in sæculum. Dum pendebat etiam, sic omnia hæc elocutus est, & scribebant commentarienses k per notas: nam quasi nihili faciebat extensionem, aut periculum contritionis per virgas humidas inferendæ. Confractum enim jam erat corpus ejus per torsionem. His etiam plura locutus est, ut pendebat, scriptoresque attulerunt ad regem. Nam mansit diebus septem, & postea, jubente rege, ipsum demiserunt.

ANNOTATA.

a Septem diebus ita suspensum fuisse S. Gregorium, habet etiam Metaphrastes. Verum, cum biographus omnia fere supra verum exaggerasse videatur, dubitare vix possim, quin & primum illud S. Gregorii supplicium æque supra verum sit exaggeratum, præsertim quoad tempus. Neque enim cibum aut potum videtur capere potuisse sic suspensus, & ideo rex non reliquisset eum septem diebus in supplicio, quo eum non volebat occidere, sed punire & sibi obsequentem reddere.

b Auctor Latinus dixit fustibus virentibus, quod fere in idem recidet.

c Quod a decem hominibus, invicem succedentibus, cæsus fuerit; forte non caret solita exaggeratione hujus biographi: sed magis excedit, dum septem diebus cruciatum illum dicit continuatum.

d Hæc obscura sunt, nisi voluerit auctor insinuare, per præceptum de illa arbore Adamo datum ipsi propositam fuisse vitam & mortem, ut postea explicat. Ceterum prolixam hanc orationem magis composuit biographus ad docendum fideles, quam ad explicandum, quid Sanctus inter tormenta sit locutus.

e Obscurus rursum fit auctor. At vult dicere, opinor, homines, si mansissent in statu innocentiæ, transferendos fuisse in paradisum, non obstante generatione filiorum; sicut filiorum generatio non obstitit, quo minus Enoch in paradisum fuerit translatus.

f De Henoch Gen. 5 ℣ 22 dicitur: Et ambulavit Henoch cum Deo… & non apparuit; quia tulit eum Deus. Eccli. 44 ℣ 16: Henoch placuit Deo, & translatus est in paradisum, ut det gentibus pœnitentiam. Apostolus Heb. XI ℣ 5 ait: Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, & non inveniebatur, quia transtulit illum Deus. De loco, ad quem Henoch fuerit translatus, quove nunc sic in statu, & quo usque fruatur sorte sanctorum Angelorum, quos visione Dei beatos novimus, hic non inquiram. Malim obsequi Chrysostomo, qui Hom. 21 in Genesim num. 4 suadet, ne id curiosius investigemus: Enimvero, inquit, Scriptura dixit, quod transtulerit illum (Deus) & quod viventem transtulerit, nec mortem expertus sit, sed ob suum, quem apud Deum habebat favorem, superior factus sit divina sententia contra humanum genus prolata. Quo autem illum transtulerit, & quomodo nunc agat, hoc non adjecit.

g Verba Psalmi 37, quæ scriptor ad cogitata sua accommodat hic & paulo post, sunt hæc: Ego autem tamquam surdus non audiebam: & sicut mutus non aperiens os suum. Et factus sum sicut homo non audiens: & non habens in ore suo redargutiones. Hæc de Christo patiente, & ad gravissimas accusationes tacente passim exponuntur, recteque referuntur ad Christum in cruce pendentem. At non video, quid illa verba prosint ad propositum scriptoris de adoranda imagine Christi crucifixi. Et certe non videntur dici de mortuo Christo, sicut infra videtur auctor allegata verba eo detorquere: Et exhibuit se mutum per mortem. Verum prudens lector & alia quædam in hisce ratiociniis inveniet, quæ minus placeant: quod auctor non habuerit tantam facultatem recte singula explicandi, quantam habuerunt præcipui Patres.

h Non est hic intelligenda mixtura aliqua naturæ Christi ex humanitate & Divinitate, qualem asseruerunt Eutychiani hæretici, qui unam Christo dumtaxat naturam attribuerunt. Solum vult auctor, a Filio Dei, qui natura est immortalis, assumptam quoque fuisse naturam humanam sive mortalem;& sic eamdem Personam fuisse immortalem natura divina, humana vero mortalem.

i Hanc vocem signis interposui, quia forte e Græco excidit.

k Nec de his fidem meretur auctor, neque dum asserit, diebus septem continuata fuisse tormenta. Utrumque adoptavit Metaphrastes, sed orationis argumentum brevissimo perstrinxit compendio. Anonymus secundæ Vitæ auctor non asserit, scriptam fuisse S. Gregorii orationem, eam tamen prolixe, multis mutatis, pro suo ingenio exposuit. Mihi incredibile videtur, cruciatum illum Gregorii tam diu durasse, & eo plane modo orasse Sanctum, quo orantem induxit Agathangelus noster.

* forte Τάσιν

CAPUT V.
Alia Sancti tormenta: injicitur tandem profundo puteo, ut ibi moriatur: regis contra Persas bella & edicta contra Christianos.

Ἤρξατο οὖν λαλεῖν ἀυτῷ βασιλεὺς τῆς ἀρμενίας τηρηδάτιος, καὶ λέγειν· τί σοι ἔδοξεν, καὶ πῶς ὑπέθου ἐν τῇ καρδίᾳ σου, γένεσθαι κοινωνὸς τῆς ἐμῆς ζωῆς, καθάπερ ἐκοπίασας ἐκ νεότητός σου ἐν πόνοις; νῦν δὲ προέθου ἀποθανεῖν ἀργῶς ἐν ματαιότητι τῶν σῶν λογισμῶν, ἐν οἷς ἐστάθης. ἀποκριθεὶς δὲ γρηγόριος ἔφη᾽ σπεύδω ἐγὼ ἐκδημῆσαι ἐκ τοῦ σώματος, καὶ δέξασθαι τὴν ἀιώνιον ζωὴν. νῦν δὲ κέλευσον ἔνεκεν ἐμοῦ, καθὼς βούλει, ὁποῖον δὴ θάνατόν μοι ἐπενεγκεῖν. ἀποκριθεὶς δὲ βασιλεὺς εἶπεν· οὐ δίδωμί σοι ταύτην τὴν χάριν, ὥστε γενέσθαι σοι ἀπαλλαγὴν ἐν θανάτῳ διὰ τάχους, καὶ παύσασθαι τῶν βασάνων ἐν τῇ παρὰ σοῦ καλουμένῃ ζωῇ ἀιωνίῳ· ἀλλὰ κακῶσαί σε ἐις χρόνον, ὅπως μὴ γένηταί σοι ταχέως ἀποθανεῖν, ἀλλ᾽ ἐπὶ πολύ σε βασανίσαι καὶ ἀπαιτῆσαι παρὰ σοῦ τὴν καταφρόνησιν τῶν θεῶν, καὶ τὴν μονοτονίαν, μὴ βουλόμενος ἀυτοὺς σέβειν.

[47] Καὶ ἐκέλευσεν κορμοὺς ξύλων ἐνεχθῆναι καὶ γένεσθαι σανίδας κατὰ τῶν ἀντικνήμων τῶν ποδῶν ἀυτοῦ, καὶ μετὰ στραγγάλης περισφίγξαι σπαρτίοις ἐυτόνως, ἐὼς οὗ κατέῤῥεεν τὸ αἷμα διὰ τῶν ἄκρων τῶν δακτύλων τῶν ποδῶν ἀυτοῦ, καὶ ἰσθάνθη τῶν πόνων. ἀποκριθεὶς δὲ γρηγόριος εἶπεν· ἐδώθη μοι δύναμις, ὅσον ἀιτησάμην τὸν ποιητὴν τοῦ κόσμου δωθῆναί μοι. ἀυτὸς γὰρ ὑπάρχει ἀρχιτέκτων καὶ δημιουργὸς ὁρατῶν τε καὶ ἀοράτων πάντων. καὶ ἔλυσαν ἀυτὸν ἀπὸ τούτων. καὶ ἐκέλευσεν μετὰ ταῦτα ἥλους σιδηροὺς ἐνεχθῆναι, καὶ κατὰ τὸν πελμάτων ἀυτοῦ ἐμπαγῆναι, καὶ λαβόντες ἀπὸ χειρὸς ἔνθεν καὶ ἔνθεν δραμεῖν ἀυτὸν ἐποίουν. ὧδε κᾀκεῖ καὶ τὸ αἷμα ἐξεχύετο, καὶ ἔῤῥεεν ἀπὸ τῶν ποδῶν ἀυτοῦ, καὶ τὴν γῆν σφόδρα κατέβρεχεν. πάλιν οὖν ἔφη ἀυτῷ βασιλεὺς· ἀόρατα ποιήματα ταῦτά σοι εἰσὶν; οὐκ ἐκεῖνα, σὺ οὐχ ὁρᾶς; εἶπεν δὲ ἀυτῷ μάρτυς· καλῶς εἶπας, ὅτι ἅυτη ἐστὶν ἀόρατος δημιουργία τοῦ ἐμοῦ θεοῦ, ἐπειδὴ σπείρεται ἐν ἀσθενείᾳ, ἐγείρεται ἐν δυνάμει· σπείρεται ἐν ἀτιμίᾳ, ἐγείρεται ἐν δόξῃ. κλαιόντες γὰρ κλαίουσι οἱ τὰ σπέρματα ἀποφέροντες, τουτ᾽ ἔστιν κίνδυνοι καὶ κακοχίαι ἐπιφέρονται ἡμῖν ἕνεκεν θεοσεβείας· ἀλλ᾽ ὅτι τὸ δράγμα ἐν τῷ ἀμητῷ ἐλθὼν προσενέγκῃ τοὺς ἐυόπτους κάρπους τοῖς σπείρασι σὺν τούτοις, καὶ τὴν ἐυφροσύνην καὶ χαρὰν καὶ ἀγαλλίασιν πᾶσαν φέρει.

[48] Εἶπεν δὲ βασιλεὺς· τύψατε ἀυτὸν τῷ κλαυθμῷ, σκεύει τῶν δακρύων, ἵνα ἔλθῃ ἀυτῷ ἐυφροσύνη. καὶ ἐκολάφησαν ἀυτὸν ἐις τὴν κεφαλὴν, παίοντες δεινῶς. καὶ ἤρξατο ἐρωτᾶν ἀυτὸν βασιλεὺς, καὶ ἔφην· ἅυτη ἐστὶν χαρὰ; καὶ ἁπεκρίνατο ἅγιος· ναὶ ἅυτη ἐστὶν. ἐὰν γὰρ μὴ ἐργάτης ὑδρῶτα ἐν τῷ καύσωνι τοῦ ἡλίου βαστάξη καὶ ὑπομείνῃ, οὐ δράσσεται τοῦ τῆς ἀποπαύσεως καρποῦ ἐν τῆι χειμερινῇ ἀναπαύσει. ἀποκριθεὶς δὲ βασιλεὺς εἶπεν· οὐκοῦν ἐνταῦθα κοπίασον ἐργατικῶς διὰ τῶν βασάνων, ἐν αἷς ἕστηκας. καὶ ἐκέλευσεν ἐνεχθῆναι ἅλας καὶ νίτρον καὶ ὄξος δρυμύτατον, καὶ ὕπτιον ἀυτὸν ἀπλῶσαι καὶ τὴν κεφαλὴν ἀσφαλισθῆναι ἐν τῷ κοχλίᾳ τῶν τεκτόνων, καὶ καλάμον ἀυλίσκον πῆξαι ἐν τῇ ῥινῇ ἀυτοῦ, κἀκεῖνα ἀναμιγέντα διὰ τοῦ ἀυλίσκου καταχέειν ἐις τὴν κεφαλὴν· καὶ μετὰ ταῦτα ἐκέλευσεν, καὶ ἤνεγκαν θύλακα δερμάτινον καὶ ἐγέμησαν ἀυτὸν καμηνιαίας ἀιθάλης, καὶ ἐποίησαν ἵνα μὴ πάνυ μεμέστωται ἔνεκεν τῆς δοσοληψίας τῆς πνοῆς, ὅπως ἐισελκύσαντος τοῦ ἐγκεφάλου βασανίσθῃ πικρῶς· καὶ ἔνδύσαντες ἐις τὴν κεφαλὴν τὸ στόμα τοῦ θύλακος, περιέδησαν τῶι τράχηλῳ ἀυτοῦ· καὶ ἔμεινεν οὕτως ἕξ ἡμέρας.

[49] Καὶ μετὰ ταῦτα ἐκέλευσεν, καὶ ἠνέχθη ἐπὶ τοῦ βασιλέως, καὶ ἐπῇραν τὸν θύλακον ἀπὸ τῆς κεφαλῆς ἀυτοῦ. ἔφη δὲ ἀυτῷ βασιλεὺς. πόθεν ἔρχη, ἆρα ἀπὸ τῆς βασιλείας ἀφ᾽ ἧς παραγέγονας; ἀποκριθεὶς δὲ γρηγόριος εἶπεν· ναὶ· ἀπὸ γὰρ τῆς βασιλείας, ἧς εἶπον, ἐκεῖθεν πάρειμι. ἐπειδή με κατηξίωσεν θεὸς ταῦτα πάντα παθεῖν διὰ τὸ ὄνομα ἀυτοῦ. ἀληθῶς γὰρ περιμένει μοι βασιλεία· ἄντι γὰρ τῆς ἀιθάλης ἀμαράνθινοι στέφανοι, ἄντι δὲ ὄξους ἀπέραντοι ἐυφροσύναι. ἐπὶ πλεῖον δὲ ὀργισθεὶς βασιλεὺς, ἐκέλευσεν δῆσαι τοὺς πόδας ἀυτοῦ σπαρτίοις τῶν ἀσκῶν, καὶ κατὰ κεφάλην κρεμᾶσαι, καὶ καταχέειν διὰ τῆς ἔδρας ὕδωρ ἐις τὸ ἐντὸς ἀυτοῦ. καὶ κατενεχθέντα ἐπηρώτα ἀυτὸν λέγων· πείθῃ μοι λοιπὸν, οὐ σέβῃ τοὺς θεοὺς τοὺς δόντας ζωὴν καὶ ἀσφάλειαν πάσῃ τῇ γῇ; ἀποκριθεὶς δὲ ἅγιος γρηγόριος εἶπεν· ἐγὼ κύριον τὸν θεόν μου προσκυνῶ· ἀυτὸς γάρ ἐστιν δημιουργὸς, καὶ ζωὴ καὶ ἀσφάλεια· καὶ τὸν ὑιὸν ἀυτοῦ τὸν ποιητὴν ἰσοδύναμον καὶ ἰσουργὸν, καὶ τὸ ἀυτοῦ πνεῦμα, τὸ πληροῦν σοφίας πᾶσαν τὴν ὀικουμένην· τὰ δὲ εἴδωλα τὰ γλυπτὰ καὶ ἐλατὰ, ξύστα τε καὶ τορνευτὰ, οὐδὲ ἔσχον ποτὲ ὡς θεοὺς, μὴ δὲ μοι γένοιτο σχεῖν, ἐν ὅσῳ πνοὴ ἐν τῷ στόματί μου ὑπάρχει.

[50] Ἀποκριθεὶς δὲ βασιλεὺς, ἔφη· ἐπειδὴ ἐτόλμησεν ἐιπεῖν ἐλατοὺς καὶ ξυστοὺς θεοὺς, ἀπαιτηθήσεται δίκην ὑπὲρ τούτων. καὶ ἐκέλευσεν ξῦσαι τὰς πλευρὰς ἀυτοῦ σιδηροῖς ὄνυξιν, ἐὼς οὗ κατηρδέυθη τὸ ἔδαφος ἀπὸ τοῦ αἵματος αὐτοῦ· καὶ εἶπεν αὐτῷ· νῦν ποιήσεις τὸ ἐμὸν θέλημα, γρηγόριε, παραδοθεὶς τοιαύταις βασάνοις. δὲ ἅγιος εἶπεν· ἐμοὶ γένοιτο τηρῆσαι τὴν διαθήκην τῆς θεοσεβείας, ἣν ἔμαθον ἐκ νέας ἡλικίας μου. δυνάμενός με ῥύσασθαι ἀπὸ πάσης θλίψεως, καὶ σὲ ἐπιβαλεῖν ἐις τὰς ἀτελευτήτους βασάνους, ὅτι σὺ οὐ γινώσκεις ἀυτὸν, καὶ τοὺς ἄλλους ἐκφοβεῖς, βουλόμενος ἀποστῆσαι ἀπὸ τῆς λατρείας τῆς ἀυτοῦ ἀγάπης. ἀποκριθεὶς δὲ βασιλεὺς εἶπεν· ποῦ ἐστιν θεὸς ῥυόμενός σε ἐκ τῆς χειρός μου, καὶ κρίνων ἐν τοῖς ἀυτοῦ κρίμασιν, ὡς σὺ λέγεις; καὶ ἐκέλευσεν ἐνεγκεῖν τριβόλους ἐν κοφίνοις καὶ ἐν τῇ γῇ ῥανθῆναι. καὶ γυμνώσαντες τὸν γρηγόριον ἤπλωσαν ἐπάνω τῶν τριβόλων, καὶ κατεκεντήθη ὁμοῦ ὅλον τὸ σῶμα ἀυτοῦ. σύροντες δὲ ἀυτὸν, τὸν ἐκκάλυπτον, καὶ περιέστρεφον, ἐὼς τοῦ μὴ ἀπομεῖναι τόπον ὁλόκληρον ἐν τῷ σώματι ἀυτοῦ.

[51] Καὶ τῇ ἐπιούσῃ ἡμέρᾳ ἤνεγκαν ἀυτὸν ἐπὶ τοῦ βασιλέως. ἠρώτα δὲ ἀυτὸν, καὶ ἔλεγεν· θαυμάζω σφόδρα, πῶς ἔμεινας ζῶν, καὶ οὐδὲν ἐλογίσω τους πόνους, ἀλλὰ καὶ λαλεῖς. ἔδει γάρ σε πάλαι τεθνάναι ἀπὸ τοιούτων βασάνων. ἀποκριθεὶς δὲ ἅγιος γρηγόριος, εἶπεν· οὐκ ἔστιν ἐμὸν τὸ ὑπομεῖναι τῇ ἐμῇ δυνάμει, ἀλλὰ διὰ τῆς ἰσχύος καὶ τῆς χάριτος τοῦ ἐμοῦ δεσπότου, καὶ τῆς ἐμῆς προαιρέσεως ἀιτούσης αυτὸν, ἵνα καὶ σὺ πείραν λάβῃς τοῦ δούλου τοῦ θεοῦ, ὅπως γνῶς ὡς οὐδεὶς δύναται ἀποχωρῆσαι ἀυτοὺς ἠλπικότας ἐις τὴν ἀγάπην ἀυτοῦ. ἀυτὸς γὰρ δίδοσι δύναμιν καὶ ὑπομονὴν βαστάζειν τὰς θλίψεις τῶν πειρασμῶν, ἵνα καταισχυντῶσι ὁι ἄνομοι ἐν τῇ ματαιότητι ἀυτῶν, καὶ ἐν τῇ ἀσεβείᾳ καὶ ἀποστασείᾳ κατὰ σὲ ὑπάρχοντες, καὶ σταθῶσι μετ᾽ αἰσχύνης ἐν ἡμέρᾳ ἐπισκοπῆς καὶ ἐλεγμοῦ ἀυτῶν. καὶ ἐκέλευσεν περικνημίδας σιδηρᾶς γενέσθαι ἐις τὰ γόνατα ἀυτοῦ, καὶ πῆξαι παχεῖς σφήνας, καὶ ἀνακρεμάσαι ἀυτὸν, ἐὼς οὖ ἀπεσπάσθησαν τὰ γόνατα ἀυτοῦ. ἔμεινεν δὲ τρεῖς ἡμέρας κρεμώμενος. καὶ τῇ τρίτῃ ἡμέρᾳ κατενέγκαντες ἔστησαν ἀυτὸν ἔμπροσθεν τοῦ βασιλέως. ἀρξάμενος δὲ βασιλεὺς λαλεῖν, ἔφη ἀυτῷ· βλέπεις γρηγόριε ὅτι οὐκ ἐρύσατό σε ματαία σου ἐλπὶς, ἐις ἣν πεποίθεις, οὐδὲ ἀπέσπασέν σε ἐκ τῶν χειρῶν μου.

[52] Ἀποκριθεὶς δὲ ἅγιος εἶπεν ἀυτῷ· θέασαι σὺ, ὅτι ματαίαι ἐισὶν ἁι ἐλπίδες σου, καὶ οὐκ ἠδυνήθησαν πεῖσαί με, οὐδὲ ἐκφοβῆσάι με. ἐλπίς σου ματαία ἐστὶν, καὶ πάντα τὰ ἔργα τῆς πλάνης ἀυτοῦ. οὐ θεωρεῖς ὅτι οὐδὲ τὰς βασάνους σου ἐφοβήθην, ἀλλὰ τῇ δυνάμει τοῦ ἐμοῦ δεσπότου πρὸς τὸν ἀντίπαλον ἐχθρὸν ἤθλησα, ὅστις κρυφέως διὰ σοῦ πολεμεῖ τὴν ἀλήθειαν, καὶ παρέδωκα τὸ σῶμά μου ἐις τλίψιν βασάνων; ἐπειδήπερ, ἔιτε οὕτως ἔιτε ἑτέρως, ταχὺ καὶ ὀψέ ποτε καθαίρεται τὸ παλαιόμενον σῶμα τοῦτο, ἵνα έλθὼν ἀριστοτέχνης καὶ δημιουργὸς ἕυρῃ τοὺς ὑιοὺς τῶν ανθρώπων, καὶ πάλιν τὸ ἀυτὸ παλαιούμενον, ὡς ἀπ᾽ ἀρχῆς, ἀνακαινίσῃ ὧν γὰρ ἕυρῃ τὰς ψυχὰς ἐν σωφροσύνῃ καὶ ἀγνότητι καὶ καταρότητι, χρηστάς τε καὶ πραεῖς ἐν θεοσεβείᾳ μεινάσας, ἀνακαινίζει, καλλοπίζει, ζωοποιεῖ τὰς ἀυτὰς ψυχὰς τῷ ἀυτῷ σώματι. ὧν δε ἑυρίσκει τὰς ψυχὰς ἐν ἀνομίαις καὶ ἀσεβείαις μετὰ τῆς ἀθεότητος ἐν ἐιδωλολατρείᾳ, ἀφιεναι μὲν ποιεῖ πρὸς ὥραν τὰ σώματα αὐτῶν· ἀλλὰ τὰ ἀυτὰ σώματα τὰς ἀυτὰς ψυχὰς ἐμβάλλει ἐις τὴν γεένναν, καὶ τὸ ἄσβεστον πὺρ, καὶ τὴν ἀιώνιον κόλασιν, μάλιστα δὲ τοὺς κατὰ σὲ ἐιδωλομανοῦντας.

[53] Ταῦτα ἀκούσας βασιλεὺς, ἐθυμώθη σφόδρα, καὶ φησὶ· ἐμοὶ οὐ μέλει, ἵνα ἀνακαινίσῃ σε θεός σου, ούδὲ πρόκειταί μοι περὶ τούτου φροντὶς. ἀλλ᾽ ἐπειδὴ εἶπες, ὅτι σε ἀσβέστῳ πυρὶ ἐμβάλει, ἐγώ σὲ ἐνταῦθα τῷ ἐσβεσμένῳ πυρὶ κατακαύσω, καὶ ἴδω, θεός σου τί ποιήσει. καὶ ἐκέλευσεν λυθῆναι μόλυβδον ἐν λέβητι σιδηρῷ, καὶ ἔτι ζέουσαν καταχέειν κατὰ τοῦ στόματος κυτὸν καὶ καθ᾽ ὅλον τὸ σῶμα ἀυτοῦ, καὶ οὐκ ἀπέθανεν, ἀλλ᾽ ἔτι ἔχων δύναμιν ἐν τῷ ἐπερωτᾶσθαι ἀπεκρίνατο ἐν τάχει. καὶ θαυμάσας βασιλεὺς τὴν καρτερίαν καὶ τὴν ὑπομονὴν ἀυτοῦ, σφόδρα ἐξιστάμενος ἔφη· πῶς ἀν ὑπάρχει ἐν σοὶ πνοὴ ἐκ τοσούτου χρόνου καὶ τῶν δεινῶν βασάνων, ἐν αἷς σε κατέκοψα; ἀποκριθεὶς δὲ γρηγόριος, ἔφη· οὐ πάλαι σοι ἔφηκα, ἵνα λάβῃς πείραν ὑπομονῆς τοῦ δούλου τοῦ θεοῦ. δίδωσιν ὑπομονὴν καὶ δύναμιν, καὶ καταισχύνει τοὺς ἔξωθεν ἀυτῷ πολεμοῦντας καὶ ἀνθισταμένους κατὰ σὲ. ἀυτὸς γὰρ εἶπεν οὕτως· οὐ μὴ ἀφήσω ὑμᾶς, οὐδὲ μὴ ἐγκαταλείψω. ἅυτη οὖν ἐστιν διαθήκη ἀυτοῦ πρὸς τὸ ἴδιον πλάσμα, καὶ τοὺς ἀγαπητοὺς ἐν τῇ πίστει τῇ πρὸς ἀυτὸν, ἔὼς οὗ ἀποδώσει ἀυτοῖς ἐν τῇ παρουσίᾳ ἀυτοῦ.

[54] Καὶ ὡς ἔτι ἐσκέπτετο τηρηδάτιος λαλῆσαι ἀυτῷ ἀπαλῶς, καὶ δηλῶσαι καὶ ἀπαγγείλασθαι ὑπάρξεις καὶ τιμὰς, ἇις οὐκ ἔμελλεν ὑπακούειν, λογισάμενος ὡς, ἐι μὴ ταύταις πισθείῃ, προσθῆναι ἀυτῷ βασάνους καὶ ἐις χρόνον κολάσαι· ἰδοῦ εἷς τῶν σατραπῶν προσέρχεται τῷ βασιλεῖ, καὶ ἀρξάμενος λαλεῖν ἀυτῷ, καὶ διδάξαι πάσαν τὴν ἀκρίβειαν, τὴν περὶ ἀυτὸν, ἔφη. οὐκ ἔξεστιν ἀυτὸν ζῆν· διὰ τοῦτο ὀυ θέλει τὸ φῶς ἰδεῖν, οὔτε ἐλεηθῆναι. τοσοῦτος γὰρ χρόνος, καὶ οὐκ ἔγνωμεν ἀυτὸν. ἀλλ᾽ οὗτός ἐστιν ὑιὸς ἀνὰκ τοῦ καταδίκου, τοῦ ἀποκτείναντος τὸν σὸν πατέρα κουσαρῶ, καὶ ποιήσαντος σκότος τῇ τῶν ἀρμενίων χώρᾳ, καὶ ἐις ὄλεθρον παραδόντος τὴν γὴν ταύτην, καὶ ἐις αἰχμαλωσίαν. νῦν οὖν οὐ χρὴ ἀυτὸν ζῆν· ὑιὸς γὰρ ἐκδικήσεως ὑπάρχει. καὶ μετὰ τοσαύτας ἐξετάσεις καὶ βασάνους καὶ πλήγας καὶ φυλακὰς, στρεβλώσεις καὶ κρεμάσεις, ἐν ἇις ἐνέπηξαν ἐν ἀυτῷ, ἃς ἐπήνεγκεν διὰ τὸ ὄνομα τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, μαθὼν περὶ τούτων τῶν πραγμάτων βασιλεὺς, ὅτι ἀληθῶς ὑιός ἐστιν τοῦ πάρθου ἄνακ, τοῦ ἀποκτείναντος κουσαρῶ πατέρα ἀυτοῦ, ἐκέλευσεν δεδεμένον ἀυτὸν χερσὶ καὶ ποσὶ καὶ τραχήλῳ ἀπαγαγεῖν ἐις τὴν ἀραρὰτ πατρίδα, καὶ δοῦναι ἀυτὸν ἐν τῇ λόφῃ τοῦ κάστρου ἐν τῇ ἀρταξὰτ τῇ πόλει, καὶ καταγαγεῖν ἐις τὸ κατώτατον χάος, ἦν βαθύτατον πάλυ, ἐὼς οὗ ἐκεῖ ἀποθάνῃ· καὶ ῥιφεὶς ἔμεινεν ἐν ἐκείνῳ τῷ κρημνῷ ἔτη δεκατέσσαρα.

[55] Καὶ ἀυτὸς οὖν βασιλεὺς ἐπορεύθη παραχειμᾶσαι ἐν πατρίδι ἀραρὰτ, ἐν οὐαλαρσαπὰτ πόλει τῆς ἀρμενιῶν χώρας κατὰ ἀνατολὰς. δὲ βασιλεὺς τηρηδάτιος ὅλον τὸν χρόνον τῆς ἀυτοῦ βασιλείας κατέτρεχεν καὶ ἐπραίδευεν τὴν γῆν τοῦ τῶν περσῶν βασιλέως, καὶ τὴν ἐπαρχίαν τῆς ἀσσυρίας ἐπάταξε δεινοτάταις πλήγαις. διὰ τοῦτο ἐῤῥέθησαν οὗτοι ὁι λόγοι ἐν παραβόλαις λόγων, ὅτι ὡς ἀλαζὼν τηρηδάτιος ἀλαζονευόμενος κατέστρεψεν τὰ τῶν ποταμῶν χείλη, καὶ ἐξήρανε τὰ ῥεῖθρα τῶν θαλασσῶν ἐν τῇ ἀλαζονία άυτοῦ· ἐπειδὴ ἦν σφόδρα πρὸς τὴν ἀμφίασιν ἀλαζὼν καὶ σεμνὸς, καὶ δυνατὸς καὶ στερεὸς ὀστέοις, καὶ ἔυσαρκος σώματι· ἀνδρειότατος δὲ καὶ πολεμιστὴς, ἄκρως ὑψηλὸς καὶ πλάτυς τῇ ἡλικίᾳ. ὅστις πάντα τὸν χρόνον ἀυτοῦ πολεμῶν, ἐλάμβανε τὰ νικητήρια ἐν τοῖς μονομάχοις. κτησάμενος δὲ καὶ ὄνομα καυχήματος, ἔστησεν ἀθλήσεως νίκην ἐν ὅλῳ τῷ κόσμῳ. ἐν τοῖς ἰδίοις καιροῖς ἐπάταξεν ἐν πληγαῖς μεγάλαις τοὺς ἐχθροὺς, καὶ ἐζήτησεν ἐκδίκησιν τῶν προγόνων ἀυτοῦ· ἔλαβεν σκύλα πολλὰ ἀπὸ τῶν τῆς ἀσσυρίας μέρων, καὶ ἀφείλετο ὑπάρξεις μεγίστας· ἐνέβαλεν ἐις ῥομφαίαν τὸ στράτευμα τῶν περσῶν, καὶ ἀπέσπασεν σκύλα πολλὰ. ἐγένετο ὁδηγὸς στρατοπεδάρχαις ῥωμαίων, καὶ παρέδωκεν τὰς παρεμβολὰς ἀυτῶν. ἐξέβαλεν στρατίαν οὕννων, καὶ ἀιχμαλώτησεν τὰ μέρη τῆς περσίδος.

[56] Ἐν δὲ τοῖς τεσσαρεσκαιδέκα ἔτεσιν, ἐν οἷς γέγονεν ἅγιος γρηγόριος ἐν τῷ κάστρῳ τῆς φυλακῆς, ἐν τῷ βαθυτάτῳ χάσματι, γυνὴ μία χήρα, ὀικοῦσα ἐν ἐκείνῳ τῷ κάστρῳ, χρηματισθεῖσα ἀπὸ ὁράματος, κατεκάστην ἄρτον ποιοῦσα ἕτοιμον, ἔῤῥιπτεν κάτω ἐν τῷ χάσματι, καὶ οὕτως ἐτρέφετο ἀπο τῆς τοῦ θεοῦ κελεύσεως τὰ ἔτη ἐκεῖνα, ἐν οἷς ἔμεινεν ἀυτόθι. ἀυτὸς γὰρ ἐν τῷ κρημνῷ ἐκείνῳ ἐφυλάττετο διὰ τῆς χάριτος τοῦ ἰδίου δεσπότου. ὁι γὰρ ἄλλοι ἀνθρώποι ῥιφέντες ἐκεῖ ἔθνησκον ἔνεκεν τῆς δεινότητος καὶ τῆς πικρίας καὶ κακότητος τοῦ τόπου, καὶ τοῦ βορβόρου, καὶ τῶν ὄφεων, τῶν ἐγκειμένων καὶ τῆς βαθύτητος ἀυτοῦ. διὰ γὰρ τοὺς κακουργοὺς οἰκοδομήθη ἐκεῖνος τόπος, καὶ ἐις κόλασιν πάντων τῶν καταδίκων τῆς ἀρμενίων χώρας.

[57] Μετὰ δὲ ταῦτα ἐκέλευσεν τηρηδάτιος βασιλεὺς γράμματα καταπεμφθῆναι πανταχῆ τῆς ἰδίας ἐξουσίας ἐν τούτῳ τῷ τύπῳ. Τηρηδάτιος βασιλεὺς τῆς μεγάλης ἀρμενίας τοῖς μεγιστάσι καὶ ἄρχουσι καὶ σατράπαις καὶ ἐπεξουσίαις, καὶ τοῖς λοιποῖς ὑπηκούοις ὑπὸ τὴν ἐμὲν ἐξουσίαν, κωμοπόλεσι καὶ κωμαῖς καὶ χωρίοις, ἐλευθέροις τε ὁμοῦ καὶ ἀπελευθέροις πᾶσιν. ἐιρήνη. πρόνοια γένηται ἀπὸ τῆς τῶν θεῶν βοηθείας, καὶ πλῆθος ἑτοιμασίας ἀπὸ τοῦ ἀνδρειοτάτου διὸς, φροντὶς δὲ ἀπὸ τῆς δεσποίνης ἀρτεμίδος· καὶ ἀρετὴ ὑμῖν φθάσει ἀπὸ τοῦ ἐναρετοῦ ἡρακλέως, πάσῃ τῇ χώρᾳ, καὶ τὰ λοιπὰ. ἐν ὁλοῖς δὲ τοῖς ἔτεσιν τῶν ἀυτοῦ χρόνων τηρηδάτιος βασιλεὺς ἐχθρεύσας τῆς τῶν περσῶν βασιλείας, ἐξεζήτησεν ἐκδίκησιν διὰ μάχης καὶ πολέμου, ἐὼς τοῦ πληρωθῆναι τὸν χρόνον τῶν δεκατεσσάρων ἐτῶν, τοῦ τὸν πανάγιον γρηγόριον ἐν τῇ φυλακῇ τοῦ κάστρου γένεσθαι. ἦν γὰρ πόλεμος σκληρότατος ἀνάμεσον τηρηδάτου βασιλέως καὶ ἀνάμεσον τῶν τῆς περσίδος βασιλέων. πάλιν δὲ δευτέραν διάταξιν κελεύει διαχαράξαι πάσαις ἐπαρχίαις τούτῳ τῷ τύπῳ. Τηρηδάτης τῆς μεγάλης ἀρμενίας βασιλεὺς ταῖς χώραις καὶ ἐπαρχίαις σατράπαις τε καὶ στρατηγοῖς καὶ πολίταις ἐιρήνη. ὑγιαίνετε· καὶ γὰρ ἡμεῖς ἀυτοὶ ὑγιαίνομεν. ὑμεῖς ἐπίστασθε πῶς ἄνωθεν καὶ ἀπὸ προγόνων νίκη καὶ ἐιρήνη πολλὴ κεχάριστο ἡμῖν διὰ τῆς τῶν θεῶν βοηθείας, ὅπως πάντα τὰ ἔθνη συμφώνως ὑποτάξαντες ἔσχαμεν. ὅταν γὰρ ἀυτοὺς θεραπεύειν ἐν σεβάσμασιν οὐκ ἐσπουδάσαμεν, καὶ τὰς διαταγὰς ἀυτῶν ὑπερεφρονήσαμεν, ἐξέβαλον καὶ ἀπώσαντο ἡμᾶς τῇ ὀργῇ ἀυτῶν ἀπὸ τῆς μεγίστης ἡμῶν δεσποτείας.

[58] Νῦν οὖν μάλιστα διὰ τὴν τῶν χριστιανῶν θρησκείαν παραγγέλλομεν ὑμῖν, πολλάκις γὰρ συμβαίνει ἑυρηθῆναί τινα, ἀυτοὶ γὰρ πλεῖον γένονται ἐμπόδιον τῇ τῶν θεῶν λατρείᾳ· ὥστε τοὺς τοιούτους ἑυρόντας ὑμᾶς εἰς μέσον ἀγαγεῖν· καὶ γὰρ ἀπὸ τῶν βασιλέων δῶρα καὶ τιμὴ κεχάρισται τοῖς φανεροῦσιν· ἐι δὲ μὴ ἀποδέιξουσι ἀυτοὺς, ἐι καὶ κρύψουσι, καταληφθέντες οὗτοι μετὰ τῶν καταδίκων λογισθήσονται, καὶ ἐις τὰ βασίλεια ἀχθέντες ἀποθανέθωσαν, ὁ δὲ οἶκος ἀυτῶν τῷ δημοσίῳ ἀποδωθῇ. ἐι καὶ τὰ μάλιστα ἐγὼ οὐκ ἐφεισάμεν τοῦ ἐμοῦ ἀγαπητοῦ καὶ ἐυεργέτου γρηγορίου, ὅνπερ ἕνεκεν τούτου τοῦ προστάγματος πολλαῖς βασάνοις καὶ τιμωρίαις ὑποβαλὼν, ὕστερον ἐκέλευσεν ἀυτὸν ἐν τῷ βαθυτάτῳ κρημνῷ ῥιφῆναι, κᾳκεῖσε ἅμα ὑπό τῶν ὄφεων βρωθῆναι. οὐδὲ γὰρ τὸν μέγαν ἀυτοῦ κόπον ἐλογησάμεν τι πρὸς τῶν θεῶν ἀγάπην καὶ τιμὴν, ἵνα καὶ ὑμῖν ἀπειλὴ καὶ φόβος θανάτου γένηται, καὶ ζήσητε ὑπὸ τὴν ἀυτῶν πρόνοιαν, καὶ παρ᾽ ἡμῶν συνεργεσίας ἕυρητε, συνίετε. ὑγιαίνετε, καὶ ἡμεῖς ὑγιαίνομεν.

[Constanti responso Gregorii incensus rex,] Ergo cœpit ipsum alloqui rex Armeniæ Teredates, & dicere: Quid tibi visum est, & quid proposuisti in corde tuo? meæne esse vitæ particeps, quemadmodum a juventute tua vitam in operibus transegisti? At nunc sine opere proposuisti mori in vanitate ratiociniorum tuorum, in quibus consistis. Respondens autem Gregorius, dixit. Festino ego e corpore egredi, & vitam consequi sempiternam. Nunc ergo de me jube, sicut volueris, qualemcumque nempe mihi mortem inferri. At rex respondens, dixit: Non concedo tibi hunc favorem, ut cito per mortem tibi contingat mutatio, & cruciatus tui finem accipiant in illa, quam vocas vitam æternam: sed affligere te diu volo, ut mors tibi non obtingat velociter, & ad longum tempus te cruciare, & a te rationem exigere de contemptu deorum, & de pervicacia, qua eos colere detrectas.

[47] [aliis eum subjicit tormentis.] Tunc jussit afferri lignorum truncos, & componi tabulas super anteriores partes pedum a ejus, easque funibus nodosis vehementer constringi, donec deflueret sanguis per summitates digitorum pedum ejus b. Respondens vero Gregorius dixit: Quantum rogavi Opificem mundi ut mihi daretur virtutis, tantum mihi datum est. Ille enim est architectus & artifex visibilium & invisibilium omnium. Tum ipsum illis exsolverunt. Deinde rex jussit afferri clavos ferreos, plantisque pedum ejus infigi: sumentes vero manum ejus hinc & inde, eumdem currere fecerunt. Et hinc quoque effundebat sanguinem, qui defluebat a pedibus ejus, & terram abunde rigabat. Iterum ergo ei rex dixit: Sunt hæc tibi invisibilia opera? Nonne hæc sunt, quæ tu non vides? At Martyr ei reposuit: Pulcre dixisti, hanc esse invisibilem operationem Dei mei: nam seminatur in infirmitate, surgit in virtute; seminatur in ignobilitate, surgit in gloria. Flentes enim flent, qui deferunt semina sua: id est, pericula, & afflictiones nobis inferuntur propter pium Dei cultum: sed cum tempore messis veniens manipulus conspicuos protulerit fructus illis, qui hæc seminaverunt, simul & lætitiam gaudiumque & omnem affert exsultationem.

[48] [iisque gravissimis,] Rex autem dixit: Percutite eum usque ad fletum, afferentem lacrymas, ut oriatur eidem lætitia. Et colaphis eum ceciderunt in caput, percutientes vehementer. Cœpit autem rex ipsum interrogare, & dicebat: Hæccine est illa lætitia? Reposuit Sanctus: Sane hæc ipsa est. Etenim, nisi operarius sudorem in æstu solis tulerit & sustinuerit, non apprehendit quietis fructum in hiberna requie. Respondens vero rex dixit: Ergo hic labora operose per tormenta, in quibus consistis. Et jussit adferri salem, & nitrum, & acetum vehementissimum, eumque pandi resupinum, caputque cochleæ artificiosæ tuto imponi, & nari ejus parvam infigi fistulam, illaque simul commixta per fistulam effundi in caput: deinde jussit, & attulerunt saccum coriaceum, quem fuligine ex camino repleverunt, & fecerunt ne nimium repleretur ad respirationem non impediendam, ut, cerebro attrahente, acriter torqueretur: & inducentes capiti ejus os sacculi, collo ejus alligarunt: & sic mansit sex diebus c.

[49] [& frequenter mutatis,] Post hæc, jubente rege, ipsum ad regem duxerunt, & abstulerunt saccum a capite ipsius. At rex ei dixit: Unde venis? An a regno, quod dixisti, ades? Respondens vero Gregorius dixit: Omnino, a regno, quod dixi, adsum; Quandoquidem eo favore me dignatus est Deus, ut pro nomine suo ista omnia paterer. Vere regnum mihi præparatum est, nempe pro fuligine coronæ non marcescentes, pro aceto infinitæ voluptates. Rex vero magis excandescens, funibus utrium pedes ejus colligari jussit, præcipitemque in caput suspendi, & per anum ejus infundi aquam ad interiora. Depositum autem interrogabat rex, dicens: Obsequerisne tandem mihi, an non colis deos, qui vitam & securitatem dant omni terræ? Respondens vero sanctus Gregorius, dixit: Ego Dominum Deum meum adoro. Ipse enim est conditor, vitaque & securitas: & Filium ejus conditorem potestate & operatione æqualem: & Spiritum ejus sanctum, qui sapientia implet mundum universum. At idola sculpta & ductilia, rasiliaque & tornata, neque pro deis unquam habui, neque sane contingat ut habeam, quamdiu halitus est in ore meo.

[50] At rex ad hæc dixit: Quandoquidem deos ausus est dicere ductiles rasilesque, [quæ Sanctus] pœna de his exigetur. Jussit autem latera ejus radi ungulis ferreis, donec pavimentum sanguine ejus rigaretur. Eidem quoque dixit: Nunc parebis voluntati meæ, Gregori, tantis traditus cruciatibus. At Sanctus dixit: Mihi obtingat servare testamentum piæ religionis, quam didici a pueritia mea. Deus eripere me potest ab omni afflictione, & te injicere in tormenta numquam finienda, quia eum non cognoscis, & alios terres, volens ipsos abstrahere a cultu & caritate ejus. Respondens vero rex, dixit: Ubi est Deus, qui eruat te e manu mea, suisque judiciis judicet, ut tu dicis? Tum jussit in cophinis afferri tribulos d, iisque conspergi terram: & nudatum Gregorium super tribulos extenderunt, totumque simul ejus corpus punctionibus impletum est: trahentes quoque ipsum, qui nudus erat, etiam circumvolverunt, donec non maneret locus integer in ejus corpore.

[51] Postridie porro ipsum portarunt ad regem. Hic vero interrogavit ipsum, [constanter patitur,] & dixit: Vehementer miror, te etiamnum mansisse vivum, & nihili fecisse dolores, sed & nunc loqui. Oportebat enim, ejusmodi tormentis te dudum occubuisse. Respondens vero sanctus Gregorius, dixit: Meum non est illa pati meis viribus, sed virtute & gratia Domini mei, & mea voluntate libera ipsum rogante, ut & tu experimentum capias servi Dei, quo cognoscas eos, qui de caritate ejus confidunt, per neminem ab ea posse avelli. Ipse enim dat virtutem & patientiam ad tolerandas tentationum vexationes, ut confundantur improbi in vanitate sua, illique omnes, qui tui instar in impietate vivunt, & a Deo recesserunt, & cum pudore consistant in die visitationis ac redargutionis ipsorum. Tunc jussit rex tibialia ferrea imponi genibus ipsius, infigique cuneos crassos; eumque suspendi, donec genua ejus avellerentur. Mansit autem tribus diebus suspensus: & die tertia deposuerunt, & statuerunt coram rege. Rex vero incipiens loqui, eidem dixit: Vides, Gregori, quod te non liberavit spes tua vana, de qua confidebas, neque eripuerit te ex manibus meis.

[52] Verum respondens sanctus Gregorius, ad eum dixit: [sapienter respondens] Tu perspice, quod vanæ sint spes tuæ, neque illæ mihi quidquam persuadere potuerint, neque timorem incutere. Spes tua vana est, & omnia opera erroris ejusdem vana. Nonne vides, me non timuisse tormenta tua, sed virtute Domini mei contra adversantem decertasse hostem, qui clanculum per te oppugnat veritatem, meque dedisse corpus meum in cruciatuum afflictionem? Quandoquidem, sive sic sive aliter, cito aut sero, corpus hoc veterascens aliquando aufertur, ut, dum veniet optimus architectus & conditor, inveniat filios hominum, & rursus corpus hoc inveteratum renovet. Nam quorum animas invenerit in sobrietate, castitate, puritate, benignasque & mites in pio Dei cultu permansisse, innovat, ornatque & vivas iisdem corporibus easdem restituit animas. Quorum vero animas invenit in improbitatibus, in impietatibus, & cum Dei ignorantia in idololatria; remittere quidem curat ad horam corpora illorum: sed eadem corpora easdemque animas injicit in gehennam, in ignem inextinctum, in pœnam sempiternam; & illos maxime, qui, sicut tu, in idola insaniunt.

[53] [ad insultationes regis:] Hæc audiens rex, iratus est vehementer, & dicit: Nihil ad me, si Deus tuus te renovet, neque ulla hac de re mihi est cura. Verum quia dixisti, Te inextincto igni injiciet, ego te hic comburam igne, qui extinguitur: & videbo, quid facturus sit Deus tuus. Et jussit liquefieri plumbum in lebete ferreo, & adhuc fervidum effundi in oris latitudinem & in totum corpus ipsius. Non tamen est mortuus, sed vires etiam habens, dum interrogabatur, confestim respondit. Miratus autem rex tolerantiam & patientiam ejus, vehementer attonitus dicebat: Quo tandem modo in te est spiritus tanto tempore & in tantis tormentis, quibus te contudi? Respondens vero Gregorius, dixit: Nonne dudum tibi dixi, ut habeas experimentum patientiæ servi Dei? Dat patientiam & vires, & confundit externos secum pugnantes & sibi adversantes, sicut tu facis. Nam ipse sic dixit: Non vos deseram, neque derelinquam: Hoc igitur ejus est testamentum ad creaturam suam, & ad dilectos suos per fidem in ipsum, donec eos remunerabit in adventu suo.

[54] [cognitus Anaci filius, deterrimo traditur carceri.] Et dum Teredates adhuc meditabatur molliter ipsum alloqui, eique exhibere & promittere opes & honores, quibus morem gesturus non erat, cogitans, si his non cederet, addere cruciatus, & in longum tempus eum punire; ecce quidam ex satrapis regem accedit, eumque orsus alloqui & docere omnem diligentiam, qua de ipso inquirebat, dixit: Non licet ipsum vivere. Hac de causa non cupit lucem videre, nec misericordiam obtinere. Multum effluxit temporis, quo eum non cognovimus. At hic est filius Anaci judicio damnati, qui occidit patrem tuum Cusaronem, & tenebras induxit in regionem Armeniæ, & hanc terram ad interitum perduxit & ad captivitatem. Nunc ergo non oportet eum vivere: nam filius ultionis est. Et post tot inquisitiones, cruciatus, plagas, carceres, tormenta & suspensiones, quibus ipsum afflixerunt, & quæ passus est propter nomen Domini nostri Jesu Christi; intelligens de his rebus rex, quod revera filius esset Anaci e Parthi, qui patrem ipsius Cusaronem occidit, jussit eum manibus pedibusque & collo vinctum perduci in provinciam Ararat, tradique in verticem castri in civitate Artaxat, demittique in infimum hiatum, qui profundus admodum erat, donec ibidem moreretur. Injectus autem, mansit in illo præcipitio annis quatuordecim f.

[55] [Varia de fortitudine Teridatis, qui,] Rex ipse quoque profectus est in provinciam Ararat, in Valarsapat g civitatem, quæ est regionis Armeniæ versus Orientem, ut ibi hiemaret. Hic autem rex Teredates toto tempore regni sui h profligavit & deprædatus est terram regis Persarum, & provinciam Assyriæ percussit gravissimis plagis. Quapropter hæc verba in proverbium abierunt: Sicut gloriosus Teredates jactabundus evertit ripas fluviorum, & marium fluenta exsiccavit in jactantia sua i. Nam supra modum in vestimentis gloriosus erat & magnificus, ossibus robustus & firmus, & corpore succi pleno: bellator vero erat fortissimus, procerus admodum & latus statura. Hic omni tempore suo belligerans, victoriæ præmia reportavit inter gladiatores. Obtento etiam nomine glorioso, per totum mundum luctationis victoriam extendit. In tempore suo magnas inimicis intulit clades, & vindictam progenitorum suorum expetivit: obtinuit spolia multa ex partibus Assyriæ, & divitias abstulit maximas: exercitum Persarum magna strage percussit, multaque abstraxit spolia. Ducibus Romanorum factus est ductor k, & ordines castrorum eis præbuit. Ejecit exercitum Hunnorum, & in captivitatem duxit tractus Persidis.

[56] Annis vero illis quatuordecim, quibus sanctus Gregorius manebat in castro carceris, [dum carcere detinetur Gregorius,] in profundissimo hiatu, mulier quædam vidua, habitans in castro illo, divinitus per visionem monita, quotidie panem præparatum mittebat deorsum in hiatum, & sic nutriebatur l mandato Dei annis illis, quibus ibidem mansit. Nam ipse in præcipitio illo conservabatur caritate Domini sui. Alii enim homines, qui illuc erant injecti, moriebantur ob molestiam, acerbitatem & calamitatem loci, ob lutum & serpentes, qui erant in profunda illa caverna. Nam pro hominibus flagitiosis ædificatus erat iste locus, & ad supplicium omnium condemnatorum regionis Armeniæ.

[57] Post hæc rex Teredates quocumque per ditionem suam litteras transmitti jussit, [pro idololatria litteras in regno suo promulgat,] quæ hujus erant tenoris: Teredates rex magnæ Armeniæ magnatibus, ducibus, satrapis, præfectis, & reliquis in ditione mea subditis, oppidis, vicis & locis, liberis simul & libertate carentibus, omnibus pacem. Providentia sit ab auxilio deorum, & plurimum alacritatis a fortissimo Jove, cura a domina Diana: virtus ab Hercule, virtute ornato, adsit vobis & omni regioni m, & reliqua. Porro omnibus annis temporum suorum Teredates rex, inimicitias gerens cum regno Persarum, vindictam exquisivit per pugnam & bellum, donec impleretur tempus quatuordecim annorum, quibus sanctissimus Gregorius erat in carcere n castri. Erat enim bellum durissimum inter Teredatem regem & reges Persidis. Rursum jussit componi secundum mandatum omnibus provinciis hunc in modum: Teredates magnæ Armeniæ rex locis & provinciis, satrapisque & belli ducibus ac civibus, pacem. Valete: nam & nos ipsi valemus. Vos scitis, quomodo antiquitus & a tempore progenitorum nostrorum victoria & pax multa nobis data sit per auxilium deorum, ut omnes gentes concorditer haberemus subditas. Nam quando illos in simulacris colere non studuimus, & mandata eorum contempsimus, ira sua nos ejecerunt & expulerunt a maxima dominatione nostra.

[58] Nunc ergo maxime propter religionem Christianorum mandamus vobis (nam sæpe contingit, [& contra Christianam religionem.] ut illorum aliquis inveniatur, ipsique cultum deorum præcipue impediunt) ut, si quos tales inveniatis, in medium o producatis. Nam eos manifestantibus & dona & honor dabuntur a regibus: si vero illos non indicabunt, si etiam abscondent, hi comprehensi cum damnatis habebuntur, ductique in carceres regios moriantur: domus vero eorum publico detur. Si ego vel maxime non peperci dilecto meo & bene merito Gregorio, quem propter hoc mandatum, multis cruciatibus & tormentis prius subjectum, demum in profundissimum præcipitium projici jussi, ibique simul a serpentibus devorari; neque enim magnum ejus laborem existimavi aliquid esse in comparatione ad amorem & cultum deorum, ut vobis etiam metus sit & timor mortis, & sub eorum vivatis providentia, & beneficia a nobis consequamini; intelligite. Valete, & nos valemus.

ANNOTATA.

a De hoc tormento item Metaphrastes apud Surium sic habet: Cum tabulis anteriores tibiæ partes comprehendisset, & deinde eas fune constrinxisset, sic exprimit, ut ex ipsis etiam summis pedum digitis guttæ sanguinis distillarent. Hoc observavi, quia Latinus Vitæ auctor num. 18 alio modo pœnam illam exposuit, totasque tibias & pedes tabulis inclusit: quod non est in hac Vita.

b Hic aliquot voces Græcas, quas corruptas credo, malui omittere in textu Latino, quam cum erroris periculo exprimere. Sunt autem hæ: καὶ ισθάνθη τῶν πόνων. Nihil de his dat Metaphrastes. At Latinus hæc inseruit: Dum vero Martyr hæc pateretur, dicit ad eum rex: Sentisne, Gregori, tormenta, quæ tibi omnium miserrimo inferuntur? Hæc congruunt sequenti responso; sed absunt ab apographo nostro, forte quod exciderint.

c Quod de sex diebus dicitur, rursum non est verisimile.

d Per τριβόλους tribolos aut tribulos Metaphrastes intellexit murices ferreos, ut revera vox Græca etiam significat, imo & Latina. Alias significatur berba aut planta spinosa & acuta, & hanc videtur intellexisse auctor Latinus Vitæ secundæ. Hujus opinio mihi verisimilior apparet, quod tribuli in cophinis dicantur allati, quodque nulla fiat mentio de sanguinis fluxu, qui vehementissimus fuisset p