Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September VIII           Band September VIII           Anhang September VIII

Einleitung September VIII

Sep. VIII

Stiltingus, Joannes
Suyskenus, Constantinus
Perierus, Joannes
Cleus, Joannes

Acta Sanctorum Septembris, ex Latinis & Graecis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi, collecta, digesta, Commentariisque & Observationibus illustrata a Joanne Stiltingo, Constantino Suyskeno, Joanne Periero, Joanne Cleo, e Societate Jesu Presbyteris Theologis. Tomus VIII, quo duo postremi dies continentur cum ejusdem mensis supplemento & gemina appendice mensis Augusti.

Antwerp
Bernardus Albertus vander Plassche 1762

[24], 826, [81] p.; ill.

ACTA SANCTORUM
SEPTEMBRIS
Ex Latinis & Græcis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi,
COLLECTA, DIGESTA,
Commentariisque & Observationibus
ILLUSTRATA
A
JOANNE STILTINGO,
CONSTANTINO SUYSKENO,
JOANNE PERIERO,
JOANNE CLEO,
E SOCIETATE JESU PRESBYTERIS THEOLOGIS.
TOMUS VIII
Quo duo postremi dies continentur cum ejusdem mensis supplemento & gemina appendice mensis Augusti.

ANTVERPIÆ,
Apud Bernardum Alb. vander Plassche. MDCCLXII.

JOSEPHÆ
REGIÆ PRINCIPI HUNGARIÆ, BOHEMIÆ, CROATIÆ, SLAVONIÆ, DALMATIÆ, HIEROSOLYMÆ,
ARCHIDUCI,
DUCI BURGUNDIÆ, BRABANTIÆ, LUXEMBURGI, LIMBURGI, SILESIÆ, STYRIÆ, CARINTHIÆ, CARNIOLIÆ, COMITI FLANDRIÆ, HANNONIÆ, NAMURCI, TYROLIS, GORITIÆ ETC.

Acta Sanctorum mensis Septembris, SERENISSIMA ARCHIDUX, sub auspicio Augustissimæ Matris Tuæ, magnæ Mariæ Teresiæ, Romanorum Imperatricis & Reginæ Apostolicæ, munificentissimæ ac perpetuæ Operis nostri Patronæ, feliciter inchoavimus & octo voluminibus perfecimus, eidemque mensem integrum ab initio reverenter obtulimus. Egregia autem illa Sanctorum Cultrix, & Mater filiorum amantissima, ex numerosa prole pro singulis tomis singulos sibi substituit patronos, & postremum Septembris, quem profunda cum veneratione & animo devotissimo perferimus, Tibi pro ordine ætatis gratiosissime destinavit. Habet id singulare dicatus Tibi tomus, SERENISSIMA ARCHIDUX, quod non modo sanctorum hominum gesta referat, sed etiam omnium Angelorum, quorum protectione miseri mortales omni loco & tempore fruimur, præclara in homines officia beneficiaque enumeret. Quapropter hoc etiam nomine gratissimum pietati Tuæ adventurum confidimus. Etenim religiosissimi Majores Tui, quorum eximias virtutes ab ineunte ætate æmulari didicisti, præclaros illos cælestis aulæ Principes summa semper veneratione coluerunt, eaque incitati effecerunt, ut festivitas Angelorum Custodum, cujus pro universa Ecclesia institutionem Atavus Tuus Ferdinandus II obtinuit, majori solemnitate in provinciis Austriacis celebretur, & ad octo omnino dies continuetur. Ad Angelos accedunt Sancti meritis & virtutibus præstantes, interque eos quatuor illustrissimo Regum aut Principum genere conspicui, quales sunt Leodowinus archiepiscopus Trevirensis; Alaricus Sueviæ Ducis filius, Joannes de Monte Mirabili, bellica laude in juventute clarus, cujus posteritas cum Principibus Austriacis affinitatem contraxit; & Simon comes multis ditionibus potens. Hos tamen omnes nominis celebritate superat Hieronymus, præstantissimus Ecclesiæ Doctor, qui in hodierna Matris Tuæ ditione natus creditur. Magnam quoque patiendo & agendo gloriam meruit Gregorius, qui Majorem Armeniam ad fidem convertit Christianam. Verum quid proderit multorum Sanctorum recensere nomina? Inquiramus potius, PIA PRINCEPS, qua omnes via incesserint ad cælestem gloriam; quibus conatibus per angustam semitam, quæ sola perducit ad vitam æternam, feliciter penetraverint; cujus demum auxilio, victis hostibus, qui in itinere occurrebant, coronam sempiternam gloriose sibi asseruerint. Disputavimus alias de sapientia Sanctorum, qua temporalibus bonis prætulerunt æterna. Adumbravimus invictam Sanctorum fortitudinem, qua arduos pro Deo labores suscipere non dubitaverunt. Consideravimus insignem Dei Servorum justitiam, qua benignissimo bonorum omnium Largitori reddere conati sunt, quidquid ejus dono in mundo possidebant. Nunc vero disseremus de excellenti Sanctorum temperantia, eaque latius considerata, qua verbis, operibus, cogitationibus, affectionibus, desideriis suis omnibus modum statuerunt, ne qua in re excederent, aut de via virtutis declinarent. Docti a Deo Sancti, probe intellexerant, levi turbulentarum affectionum impulsu hominem incautum ab arcta virtutum via ad latum vitiorum campum facile deturbari. Hinc summam adhibuerunt curam, ut vehementes animi affectiones, quas vulgo Passiones vocamus, domitas haberent sibique subjectas. Has inter affectiones, SERENISSIMA ARCHIDUX, latissime dominatur amor, utpote aliarum quasi omnium origo. Nobilissimus est affectus amoris, qui fertur in Deum, omni amore dignissimum, aut in sanctos homines vel Angelos, Dei amicos: turpissimus vero, si turpia, si illicita, si Dei præceptis opposita concupiscit. Nobilem illum Dei ejusque amicorum amorem ordinarunt potius quam temperarunt Sancti: turpem vero non minori cura ex animo ejecerunt, quam ignem ex corpore aut vestimentis excutimus, ne misere comburamur. Verum alia quoque multa sunt, partim necessaria, partim utilia, partim indifferentia, quæ homines ad sui amorem trahunt, eosdemque, nisi multa temperantia affectiones suas cohibeant, ad periculosa desideria, ad gravia peccata, ad æterna supplicia paulatim perducunt. In ejusmodi igitur rerum appetitu temperando virtus Sanctorum maxime enituit. Laudis, honoris & gloriæ amor quasi insitus est hominum animis, affectus sane periculosissimus, nisi diligenter temperetur, aut ad cælestem gloriam transferatur. Nec arenam, quæ jacet in littore maris, numerare quis possit; nec multitudinem hominum, quos inordinatus gloriæ appetitus inferno lacu demersit. Capitalem hunc salutis nostræ inimicum omnes temperantiæ gladio insectati sunt Sancti. Joannes de Monte-Mirabili, qui crudelissimo illi tyranno olim serviverat, ubi se semel in libertatem asseruit, tanta diligentia industriaque hostem oppugnavit, ut omnino ejus nervos succiderit, & demum lætaretur sui contemptu, contumeliis sibi illatis, irrisionibus aliisque pudorem incutere solitis. Simon, potentissimus olim comes, etsi numquam fortasse nimio gloriæ studio magnopere excesserat, omnem ejus appetitum adeo perdomuit, ut amplum palatium cum angusta permutaverit cella, ipsamque cellam monasticam, quod etiam nimis honorari in illa sibi videbatur, cum tugurio magis solitario, in quo exilem sibi victum manuum labore quæreret. Mitto aliorum Sanctorum exempla, licet omnes strenue certaverint, ut blandum illum animæ suæ hostem vincerent, ut desideria gloriæ piis considerationibus opprimerent, ut cælestium bonorum contemplatione universum laudis & honoris appetitum ad vitam æternam transferrent, durissimumque superbiæ, ambitionis & vanæ gloriæ jugum a se penitus excuterent. Sicut amor gloriæ multos, qui perverse student se elevare, in profundum præcipitat, æternum cruciandos; sic & inordinatus opum appetitus innumeros homines, tamquam laqueis captos, ad miserandum perducit interitum. Nam qui volunt divites fieri, ait Apostolus, incidunt in tentationem, & in laqueum diaboli, & desideria multa inutilia & nociva, quæ mergunt homines in interitum & perditionem. At hunc humanæ salutis inimicum facile superarunt Sancti, divina gratia edocti, quam inanes sint opes, aut citius aut certe cum vita relinquendæ. Hinc aut omnes aut plerique, quos hic tomus repræsentat, unico ictu avaritiæ affectum resecuerunt, abjectis omnibus, quæ mundus vocat bona. Ita fecerunt nobilissimi Principes Alaricus, Leodowinus, Simon, Joannes; nec aliter processerunt Hieronymus, doctrina & sanctitate celeberrimus, & sanctissimi abbates Cyriacus & Bartholomæus, imo & beata virgo Felix de Meda hac via ad sanctitatem pervenit. Prudentes illi negotiatores, qui opibus brevi perituris æternos emebant thesauros, eadem opera illicitas sibi interdicebant voluptates, id est, aliud gravissimum æternæ beatitudinis impedimentum prudenter amputabant. Cum enim voluptates non expleantur, nisi terrenarum opum subsidio, nulla ratione divitias abdicassent, nisi simul voluptatibus nuncium remittere voluissent. Non loquemur de turpi libidine, quam gravissime oderant Sancti, Angelicam conati mente & corpore imitari castitatem; sed de iis voluptatibus, quæ hominibus obrepere possunt in necessariis alimentis. Divina bonitas cibo & potui, quibus homo corpus sustentare cogitur, suavitatem indidit, qua delectatur in sumendis alimentis. At multi homines illo ipso Dei dono non raro abutuntur; dum amorem suum cæco quodam impetu ad illam alimentorum suavitatem sic abripi sinunt, ut nimio eorum usu Deum offendant, animam suam commaculent, corpus ipsum graviter lædant. Contra hunc abusum Sancti temperantiæ & abstinentiæ scutum erexerunt, & non modo superfluis corpus suum onerare noluerunt, quod temperantiæ est; sed passim viliora elegerunt, & frequenter pauciora sumpserunt alimenta, quam exigere videbatur corporis necessitas. Tantus in his erat rigor Sanctorum omnium, quorum mores fidelissimis documentis in hoc tomo innotescunt, Cyriaci, Bartholomæi, Hieronymi, Joannis, Simonis, ut nequeant omnibus prudenter ad exemplum proponi. Tam severam abstinentiam alii tota vita continuarunt, alii longo tempore, ut procul ab omni excessu recederent, aut pro peccatis suis divinæ Majestati satisfacerent. Alii vero austeritate tanta ad tempus usi sunt, ut in partem gulæ oppositam declinando ad auream mediocritatem facilius pervenirent, discerentque ad alimenta accedere tamquam ad medicamenta, sive eam sumere qualitatem quantitatemque, qua vitam viresque corporis conservarent, nec tamen gulæ turpiter obedirent. Ejectis aut saltem subjugatis tribus tyrannis, qui latissime in hominum animis dominantur, SERENISSIMA ARCHIDUX, superbia, avaritia, turpique voluptatum libidine, Sancti ad omnem temperantiæ perfectionem expeditissimi per Dei gratiam processerunt. Plerisque se opponere conabatur timor, validissimus contra mundi amatores affectus, quos periculis honores, opes aut voluptates amittendi statim prosternit; at his armis plane invalidus contra Sanctos, qui non timebant jacturam eorum, quorum amorem abjecerant. Itaque timorem Sancti tanto facilius vicerunt, quanto perfectius rerum mundanarum appetitum deposuerant. Tristitia tamen, affectio ex præsentibus malis orta, quæ ex hominum malitia vires sumit, gravius non raro Sanctorum temperantiam oppugnavit, eosque ad odia, ad graves indignationes, ad vindictæ cupiditatem tentavit pertrahere. Etenim Sancti non pauci atroces passi sunt calumnias, (quibus conturbantur etiam sapientes) exsilia, carceres, falsas accusationes, mortem violentam. Sic est, SERENISSIMA ARCHIDUX, Sancti in hoc libro Tibi reverenter oblati tam gravia sustinuerunt; neque lignei illi erant aut lapidei, ut nullam ex hisce sentirent tristitiam aut dolorem. Vel sic tamen animo moderari, indignationem temperare, iracundiam vincere, vindictæ libidinem feliciter repellere potuerunt. At non uno die ad tantam temperantiæ perfectionem pervenerunt: sed multa meditatione, crebra oratione, & indefessa exercitatione per Dei gratiam paulatim ascenderunt. Proponebant sibi perfectissimum exemplar Christum Dominum, qui calumnias, vincula, falsas accusationes, condemnationem injustam, tormenta gravissima, mortem ignominiosam patientissime pro nobis toleravit. Meditabantur suavissima Domini verba: Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Et illa: Non est servus major Domino suo: si me persecuti fuerint, & vos persequentur. Rursum illa: Si Patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? Qui hæc in memoria habebant Sancti, iidemque mundanarum rerum contemptores, moderate omnia & temperanter perferebant, præsertim cum & hæc Domini verba alte animo infixissent: Beati estis, cum maledixerint vobis, & persecuti vos fuerint, & dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me: gaudete & exultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Itaque martyres, ejusmodi monitis instructi, & Dei gratia roborati, vincula, tormenta, calumnias, condemnationes, ignominias, ac demum mortem violentam moderate aut etiam lætanter sustinuerunt. Sanctorum confessorum in ferendis similibus temperantia mire etiam enituit. Hieronymus ter solum vertere compulsus est, & in voluntarium quasi exsilium abire. Primum subito turbine perculsus, Aquileia profugit in Syriam. Post aliquot annos in vita solitaria sancte transactos, nimiis molestiis monachorum, qui hæreticum imperite dicebant, iterum coactus est discedere, & ex solitudine alio se transferre. Ne Roma quidem diu tulit Hieronymum: sed anno tertio commorationis Romanæ tantis exagitatus fuit potentum odiis, tot calumniis fuit oppressus, ut rursum tempestati cedendum crederet, & in Palæstinam migrarit. Tot vexationes, cum acerbissimis calumniis conjunctas, tam moderate tulit Sanctus, ut nec earum auctores nec calumniatores umquam nominaverit. Sicut voluntario exsilio habitationes dilectas deseruit Hieronymus, ita & pœnam exsilii contra se decretam in Palæstina intellexit. Decretum istud, quod effectu caruit, contra Hieronymum obtinuerat Joannes Hierosolymitanus antistes, qui & ingressum ecclesiæ eidem ejusque monachis prohibuit, quia Hieronymus in celebri controversia contra Joannem favebat S. Epiphanio. Quo animo tantas contumelias tulit Sanctus? Utramque notam fecit, pendente controversia, quod id ad defensionem suam videbat conducere. Lite composita, de iis numquam amplius locutus est, & sinceram cum Ioanne amicitiam renovavit. Alia Hieronymum decrepitum perculit procella, dum sceleratus hæreticorum cuneus invasit utrumque monasterium, quod Sanctus regebat, & utrumque cæde & flamma vastavit. Tantam injuriam, qua ad extremam redactus erat inopiam, ea moderatione sanctus Doctor sustinuit, ut in querelis, quas ad summum Pontificem detulit metu gravioris mali, numquam edixerit nomina eorum, qui flagitium istud perpetraverant. Maluit Sanctus alio ad tempus migrare, & extremam egestatem, quam ob defensam contra hæreticos fidem sibi illatam noverat, temperanter ac placide tolerare, quam vel minimum vindictæ desiderio indulgere. Pari temperantia Gregorius Armeniæ Apostolus graviora toleravit, multiplices nimirum corporis cruciatus & carcerem teterrimum ac diuturnum, in quo moriturus credebatur. Neque enim iracundiæ consensit aut indignationi, nec odia in animo suo nutrivit, nec aliam de illatis sibi injuriis expetiit vindictam, nisi laudatissimam illam, quam feliciter obtinuit, dum Regem, Principes, populumque Armeniæ precibus, lacrymis, indefessis laboribus ad religionem perduxit Christianam. Non minus heroica fuit moderatio Bartholomæi abbatis in refrenandis affectionibus iræ, indignationis & odii. Gravibus impetitus erat calumniis apud Rogerium Siciliæ Principem, eoque rem perduxerant accusatores maligni contra virum sanctissimum, quem velut planum & hæreticum traducebant, ut judicum sententia fuerit condemnatus, ignique tradendus, nisi divina bonitas periculum miraculo discussisset. Cognita innocentia Sancti, pœna talionis imminebat calumniatoribus, quos comburi jubebat Rogerius. At intercessit invicta caritas Bartholomæi, qui noluit rogum sibi exstructum in pœnam calumniatorum accendi, vitamque iisdem impetravit. Restant multa, SERENISSIMA ARCHIDUX, de virtute Sanctorum in temperando sui amore, qui multorum malorum fit causa, si vehementior est, nec temperantiæ freno repressus. Alii enim voluntatem suam potius, quam rectam rationem, sequuntur ducem, nec alieno se regi sinunt arbitrio. Alii judicio suo pertinaciter adhærent, nec ullis prudentum rationibus induci possunt, ut ab opinionibus semel conceptis abducantur. Hinc nascuntur dissensiones, altercationes, lites, inimicitiæ, pugnæ, errores gravissimi, hæreses perniciosæ. At Sancti intestino huic inimico strenue repugnaverunt. Maluerunt hi prudentis moderatoris subesse imperio, quam propria duci voluntate. Maluerunt in rebus ambiguis sapientum sequi judicia, quam suis inhærere opinionibus, quod nossent, neminem in rebus suis optimum esse judicem, ideoque nec viri sapientis esse suæ prudentiæ multum confidere. Doctissimus Hieronymus non ignorabat, imperite se ob diversum loquendi modum accusari de hæresi a monachis Syriæ, contentiosis magis quam eruditis; nec tamen sua contentus fuit scientia, sed rogavit Romanum Pontificem, quo loquendum esset modo. Adeo Sancti, in rebus maxime ad fidem spectantibus, suæ nolebant inniti prudentiæ. Alii, quorum exempla afferre pagellarum paucitas vetat, voluntatis & judicii excessus amputaturi, monasticum amplexi sunt institutum, ut voluntaria subjectione alienum sequerentur imperium, & prompta obedientia moderatoribus suis totos se permitterent. Ita illi agebant, ut non vellent umquam plus sapere, quam oportet sapere, sed ut pergerent sapere ad sobrietatem, sicut monet Apostolus: minime vero, ut bona a peccatis non distinguerent. Cogimur non pauca omittere, quæ dici possunt de temperantia Sanctorum in loquacitate nimia cohibenda, in moderandis desideriis inutilibus, in resecandis omnibus actionum, verborum, cogitationum excessibus. At hæc facilius divina ope impetrarunt Sancti, ubi venenatas malorum radices ex animo evulserant. Si hoc ipsa quoque, PRINCEPS REGIA, totis viribus aggressa fueris, si piis meditationibus fusisque ad Deum precibus constanter institeris, si Sanctorum virtutes imitandas susceperis, & ad præclara piissimorum Majorum ac Parentum Tuorum exempla diligenter attenderis, ad excelsum sanctitatis gradum feliciter ascendere poteris. Hoc ut consequaris, quo præsens vita nihil habet melius, precamur Sanctorum Dominum, ut divinis favoribus te cumulare, & cum Augustissimis Genitoribus ac Serenissimis Fratribus & Sororibus diu conservare dignetur.

SERENISSIMA ARCHIDUX

���SERENITATIS TUÆ ARCHIDUCALIS

���Devotissimi Clientes
JOANNES STILTINGUS
CONSTANTINUS SUYSKENUS
JOANNES PERIERUS
JOANNES CLEUS
���SOCIETATIS JESU.

SYNOPSIS TOMI OCTAVI DE ACTIS SANCTORUM SEPTEMBRIS.

[Præfatio]

Postremum hoc mensis Septembris volumen, quod in serie totius Operis de Actis Sanctorum sextum est supra quadragesimum, duos percurrit dies, vigesimum nonum & sequentem, imo & mensem integrum, cujus adjunctum habet Supplementum, quemadmodum & Appendices pro mense Augusto de duobus Sanctis. Verumtamen Sancti aut Beati, quorum gesta enarrantur in hoc tomo, solito pauciores sunt; Angeli vero longe plures. De Sanctis, in quatuor classes more nostro distributis, lectores breviter edocebo, ubi de S. Michaële & omnibus Angelis nonnulla præmisero.

Festivitas Michaëlis archangeli, quocum simul omnes Angelos colit Ecclesia, latissimum aperuit campum ad plurima investiganda. Etenim ex Martyrologiis aliisque Fastis sacris disseruimus de variis festis Michaëlis & Angelorum, cum in Ecclesia Latina celebrari solitis, tum apud Græcos, Moscos, Æthiopes, Ægyptios aliosque populos, qui plura etiam habent Angelorum festa, quam Latini. Accessit alia inquisitio de festis Angelorum Custodum. Apparitiones Michaëlis & aliorum Angelorum, tam ex sacris Litteris, quam ex documentis ecclesiasticis, excerpsimus. Trium præ ceteris famosarum Michaëlis apparitionum Acta, quamvis minus accurate sint scripta, edidimus & illustravimus. Celeberrima apud Græcos est Michaëlis apparitio in Chonis, & ex hac creditur urbs Phrygiæ Pacatianæ nomen mutasse, ut, quæ ante Colossæ dicebatur, & nota eo nomine est in sacra Scriptura, deinde Chonæ fuerit dicta. Hujus apparitionis Acta Græca, necdum edita, damus & illustramus. Notissima apud Latinos est apparitio Michaëlis in monte Gargano. Hujus quoque Acta recudimus, & subinde ex vetustioribus monumentis corrigimus. De tempore apparitionis disputamus, & de singulis rei celeberrimæ adjunctis, ac demum de frequentibus ad ecclesiam illam Michaëlis peregrinationibus, & miraculis ibidem patratis. Tertia Michaëlis apparitio in monte Tumba, qui nunc Mons S. Michaëlis dicitur, celebris etiam est, & loco multum celebritatis addidit. Acta jam edita erant, sed a nobis ex Mss. nonnihil sunt correcta, & pluribus illustrata. Multa alia in prolixo Commentario de Angelorum officiis & in homines beneficiis collecta & disputata sunt, quæ studiosus lector inveniet.

EX STATU ECCLESIASTICO.

Primus in hoc statu se offert Fulgentius, Atinensis in Campania Felice episcopus, cujus pauca innotuerunt gesta. Nihilo fere notior est Fraternus Autissiodorensis in Burgundia episcopus, quem aliqui martyrem faciunt sine argumentis certis, aliqui eumdem volunt cum Saturno S. Germani discipulo, quod minus etiam credimus. Leodowinus sive Lutwinus, Trevirensis in Germania archiepiscopus, illustri genere natus, amplam magis scribendi materiam præbuit. Gemina Vita edita, fidei tamen sublestæ; ac demum Miracula ab alio scriptore exarata. Grimoaldus presbyter, qui Ponte Curvo circa Latii & Campaniæ confinia colitur, natione Anglus creditur, quod non omnino videtur certum. Gregorius Armeniæ Majoris primus episcopus, quem Illuminatorem vocant Armeni, & ut Apostolum suum colunt, conversione amplissimi regni multum inclaruit. Vita vetustior Græca, ex qua suam composuit Gregorii Vitam Metaphrastes, & aliam medio ævo Anonymus Latinus, prolixe scripta est ab auctore, qui Agathangelus vocatur, aut eo nomine scripsit, quique lectoribus suis persuadere voluit, contemporaneum se fuisse Gregorio, visaque & audita scripsisse. Verumtamen tam multa Actis inseruit, quæ improbabilia & incredibilia sunt, aut aperte etiam falsa, ut vel contemporaneum se mentiatur auctor, aut Græcus aliquis Vitam a contemporaneo scriptam fictitiis ornamentis & exaggerationibus auxerit, relicta interim primi protestatione de ætate sua; aut demum scriptor ille contemporaneus solum fuerit Gregorio seni, ultimaque ejus gesta viderit, non vero priora, quæ præ ceteris nimium supra verum exaggerata sunt. Quæcumque ex his conjecturis sit verior, Vita illa non meretur fidem de omnibus; sed vera videntur summa rerum capita. Ita perspiciet studiosus lector, unde sua hauserit Metaphrastes, cujus Lucubratio de Gregorio eruditis diu nota fuit, sed minime probata. Honorius, Cantuariensis in Anglia archiepiscopus, minus prolixum, sed longe fideliorem, habuit rerum præclare gestarum scriptorem, videlicet venerabilem & sanctum Bedam. Ex hujus Historia aliisque scriptoribus diligenter collecta & examinata sunt, quæ de Honorio enarranda aut inquirenda venerunt.

EX STATU MONASTICO.

In hac classe se offerunt viri præclarissimi, alii rerum gestarum gloria, alii etiam natalium splendore. Sequar, ut jam cœpi, ordinem, quo de singulis actum est. Ursio, quem Galli colunt in diœcesi Trecensi, parum notus est: monachus fuisse creditur, sed monastica eius professio certis testimoniis non confirmatur. Cyriacus, abbas in Palæstina, vitam austeram quam maxime ad grandævam usque senectam duxit, multisque virtutibus ac prodigiis illustris, leonem quoque habuit sibi obsequentem & modici horti sui custodem. Vitæ Græcæ, jam ante editæ, scriptor est Cyrillus, Sancti discipulus, aliisque id genus scriptis notus, qui vidit leonem Sancto servientem. Alaricus vel Adalricus, Burchardi Alemanniæ ducis filius, contemptis mundi vanitatibus, partim anachoreticam vitam duxit, partim monasticam, obiitque tandem in Ufnaugia, lacus Tigurini insula in Helvetia. Non minus illustribus natalibus ortus est Joannes de Monte mirabili, qui & laude bellica claruit, quamdiu peritura mundi bona amavit & desideravit. Deinde vero meliora quærere doctus, multa primum in egentes præsertim & monachos contulit beneficia, ac demum se ipse in monasterio Longi Pontis Ordini Cisterciensi tradidit. Vita, a monacho coævo scripta, & nunc primum edita, abunde lectorem docebit, quantis jam ante vitam monasticam, quantisque in Ordine Cisterciensi virtutibus floruerit. Nicolaus de Furca Palenæ in pluribus Italiæ civitatibus habitavit, in patria sacerdos factus, deinde Romam profectus, ubi vitam quasi eremiticam duxit. Tertio Ordini S. Francisci adscriptum etiam fuisse nonnulli volunt. Monasteria in variis urbibus erexit; sed se cum tota Congregatione sua tandem adjunxit Ordini Hieronymiano B. Petri Pisani, & Romæ centenarius obiit. Hieronymus, celeberrimus Ecclesiæ doctor, præ reliquis omnibus hunc tomum auxit. Vitam tamen, sive antiquam sive novam, nullam impressimus: sed ex ipsis Sancti Operibus, aliisque vetustis scriptoribus prolixum concinnavimus Commentarium, in quo investigavimus patriam Hieronymi, tempus natale, omnium gestorum & scriptorum ordinem. Actum demum de reliquiarum translationibus, de Ordinibus Hieronymi nomine institutis, de cultu & miraculis totaque gloria posthuma. Victurnianus anachoreta; qui in Lemovicis colitur, Scotus vel Hibernus ortu creditur; sed pauca de ejus gestis sunt nota. Laurus, presbyter & abbas, apud Armoricos in diœcesi Macloviensi cum aliquot discipulis vixit. Simon comes erat multis ditionibus potens, præcipuisque Galliarum principibus annumerandus, quando, mirantibus omnibus, mundanæ magnitudini nuntium remisit, & in cœnobio S. Eugendi monasticum amplexus est institutum. Vita, quæ auctoris est coœvi, egregias Sancti virtutes uberius declarat. Accedunt in Appendicibus pro mense Augusto Donatus, Ordinis Benedictini monachus, de cujus gestis pauca sunt scripta, & Bartholomæus Basiliani abbas, qui in Calabria maxime claruit, & Messanæ in Sicilia celebre monasterium erexit, nunc vero in utraque provincia variis locis colitur. Vita, ab auctore coævo scripta, datur Græco-Latina.

EX STATU SECULARI.

Qui in hoc statu veniunt recensendi, omnes sunt martyres, & plerique solo fere martyrio noti. In Thracia passi sunt Euticus vel Eutichius & Plautus, quibus forte addendi Heraclia, Placidus, Ambutus, Tracia & Donata. Alter martyrum manipulus Romæ coronam obtinuit. Horum nomina forte sic enuntianda: Salutarius, Possessus, Januarius, Amplus, Celedonus, Justinus & Milites aliquot. In Perside sub Sapore rege egregie pro fide certarunt, & illustrem sanguine fuso obtinuerunt victoriam, Dadas, qui asseritur regis consanguineus, Gobdelaas Saporis, ut volunt Acta, filius, & ejusdem filia Casdia vel Casdoa. Dedimus Acta Græco-Latina, etiamsi non videantur optimæ notæ, & Gudeliam in Menæis memoratam dubitanter adjunximus. Victor & Ursus, qui ex Thebæa legione Solodori in Helvetia cum pluribus Sociis passi sunt, uberiorem dederunt disserendi materiam, præcipue ob varias corporum inventiones & translationes. Antonini, uti & Casti ac Desiderii martyrum, qui Placentiæ in Italia coluntur, gesta non satis innotuerunt. Nihilo certiora sunt, quæ de Leopardo martyre Romano, Aquisgrani in Germania culto, asseruntur, præter martyrium & reliquiarum translationem.

EX FEMINEO SEXU.

Paucas invenimus mulieres, de quibus agendum fuit. Præter illas, quæ cum viris passæ & jam memoratæ sunt, in Actis S. Gregorii Armeni laudantur Ripsime & Gaiana virgines, quæ cum Sociabus anonymis & cum aliquot etiam viris illustri certamine pro tuenda virginitate sua palmam sunt adeptæ. Felix, abbatissa Ordinis S. Claræ, præclaris virtutibus pri mum Mediolani floruit, deinde Pisauri, quo missa erat, ut præ esset monasterio ibidem recenter fundato. Gesta Felicis ex variis collecta sunt & examinata.

FACULTAS R. P. PROVINCIALIS
SOCIETATIS JESU FLANDROBELGICÆ,
ET SUMMA PRIVILEGII CÆSAREI.

Cum Edictis Philippi II Hispaniarum Regis, deinde Serenissimorum Archiducum Alberti & Isabellæ, Belgii Principum, rursumque Philippi III, ac novissime Caroli II Regum, confirmatis 2 Decembris 1692, & 19 Julii 1694, Provincialibus Societatis Jesu, per Flandrobelgicam pro tempore futuris, potestas facta sit eligendi typographos & bibliopolas, qui, ad aliorum quorumcumque exclusionem, soli imprimere ac reimprimere, & vendere possint libros & Opera quælibet, rite approbata, curantibusque ejusdem Societatis Patribus edita aut porro edenda, sub consueto suæ Majestatis Privilegio, non aliter impetrando, quam in scriptis obtenta & præexhibita licentia prædicti Provincialis; idque sub gravibus pœnis, in contraventores aut aliter impressa importantes statutis, ut latius in ipsis patentibus litteris apparet: cum etiam sua Cæsarea Majestas idem valere voluerit in ditionibus, S. R. Imperio subjectis;

Ego infrascriptus Societatis Jesu per Flandrobelgicam Præpositus Provincialis, potestate ad hoc mihi facta ab Adm. R. P. N. Præposito Generali Laurentio Ricci, concedo Bernardo Alberto vander Plassche facultatem sic imprimendi, & per se aliosque vendendi infrascriptum Opus, ex more nostræ Societatis (quod hisce attestor) recognitum & approbatum; videlicet, Tomum octavum de Actis Sanctorum Septembris, collectis & illustratis per Joannem Stiltingum, Constantinum Suyskenum, Joannem Perierum, & Joannem Cleum, Societatis nostræ presbyteros Theologos. In quorum fidem hasce, manu propria subscriptas, consuetoque nostri officii sigillo munitas, dedi Antverpiæ 5 Decembris MDCCLXI.

JOANNES BAPTISTA TYBERGHEIN.

SUMMA PRIVILEGII REGII

Cæsareæ & Regiæ Catholicæ Majestatis diplomate sancitum est, ne quis, præter voluntatem Joannis Stiltingi e Societate Jesu, ejusve ad illustranda Sanctorum Acta Adjutorum & Successorum, ullo modo imprimat vel recudi faciat, ex parte vel in totum, Tomos eorumdem, de argumento illo vel jam editos vel porro edendos; aut alibi excusos excudendosve invehat, venalesve habeat: qui secus faxit, confiscatione exemplarium, & aliis gravibus pœnis mulctabitur; ut latius patet ex litteris, Bruxellæ datis die XXVI Septembris anno MDCCLIII.

Signat���J. H. HENRICY.

Et ego Joannes Stilting Societatis Jesu, permitto Bernardo Alberto vander Plassche, ut Tomum octavum de Actis Sanctorum Septembris, nostro permissu apud ipsum impressum, publicet. Datum Antverpiæ 15 Januarii MDCCLXII.

APPROBATIO
ORDINARII

Legi Tomum Octavum & ultimum Mensis Septembris de Actis Sanctorum, collectis, digestis & illustratis a RR. PP. Joanne Stiltingo, Constantino Suyskeno, Joanne Periero & Joanne Cleo, Societatis Jesu Presbyteris. Idem de hoc, quod de quatuor præcedentibus Tomis Censeo, & fore confido, ut in lucem editus contribuat bono Publico cum reliquis 45 tomis ejusdem præclari Operis, quod non tantum sacræ, sed & nonnumquam profanæ Antiquitatis monumenta, excusso pulvere, ab interitu vindicat, & undique terrarum ex latebris pene inaccessis conquisita publici juris facit. Datum Antverpiæ 13 Januarii 1762.

J. F. DE BRUYN S. T. L. Seminarii Episcopalis Præses, Cathed. Ecclesiæ B. M. V. Canonicus Graduatus & Pœnitentiarius, Examinator Synodalis, librorum Censor.

PROTESTATIO AUCTORUM.

Quod identidem protestati sunt decessores nostri in hoc de Actis Sanctorum Opere, se servatas velle Urbani Papæ VIII Constitutiones; neque suis, aliorumve hic relatis Commentariis aliud pondus tribui, quam sit historiæ, ab hominibus errori obnoxiis scriptæ: idem ante hunc octavum tomum Septembris denuo protestamur.

INDEX SANCTORUM AD TOMUM VIII SEPTEMBRIS.

A

Adalricus. Vide Alaricus.

Alaricus vel Adalricus Ordinis S. Benedicti, in Ufnaugia, lacus Tigurini insula, in Helvetia. Sylloge. De cultu & gestis 180

Ambutus cum Eutico &c. Vide Euticus.

Amplus cum Salutario &c. Vide Salutarius.

Antoninus vel Antonius M. Placentiæ in Italia 293

Antonius vel Antoninus, episc. ut creditur; Carpentoractensis, Addenda 772

B

Bartholomæus abbas Conf. in Calabria. Appendix ad diem XIX Augusti. Comm. Præv. § I. Cultus S. Bartholomæi in Calabria & Sicilia 792 § II. Acta Sancti Græce scripta; unde ea ad nos missa, & quis auctor: Officium Græcum: Græca Oratio panegyrica 795. § III. Elogia S. Bartholomæi, ex Oratione panegyrica, ex Officio Græco, & ex alio codice selecta 797. § IV. Chronotaxis fere omissa in Vita Sancti: fundatio monasterii prope Rossanum, quod beatissimæ Virgini Mariæ dicatum 801. § V. Fundatio monasterii sanctissimi Salvatoris prope Messanam, quæ certo per Rogerium regem facta est: alia monasteria per sanctum fundata 805. § VI. Qualiscumque chronotaxis & examen præcipuorum Sancti gestorum 807. Vita, auctore anonymo coævo, ex codice Ms. SS. Salvatoris Messanensis, cum interpretatione antiqua aliquot locis correcta. Præfatio. 810. Cap. I. S. Bartholomæi patria, parentes, pueritiæ studia: relictis parentibus, adit Cyrillum monachum, ab eoque habitu monastico induitur: deinde ad varios profectus, vitam orditur solitariam, & virtutibus splendet 811. Cap. II. Sanctus discipulos admittit & vita monastica instituit: condit monasterium, quod accursu multorum etiam insignium virorum augetur 815. Cap. III. Sanctus ordinatur presbyter: Romam profectus, privilegia pro monasterio suo a Papa impetrat: virtutibus præstans, periculum monachorum suorum divinitus novit & avertit: Constantinopolim tendit, & ad suos revertitur 819. Cap. IV. Utilia Sancti monita: per calumniam accusatur apud Rogerium regem, innocensque ad ignem damnatur, sed miraculo liberatur: fundatur monasterium SS. Salvatoris: Sanctus in supremo morbo successorem sibi substituit, & pie moritur 823

C

Casdia aut Casdoa cum Dada &c. Vide Dadas.

Castus & Desiderius MM. Placentiæ in Italia, ex Hieronymianis, aliisque Fastis 294

Celedonus cum salutario &c. Vide Salutarius.

Cyriacus abbas conf., in Palæstina. Comm. Præv. § I. Sanctus vixit in Palæstina cum viris pluribus Sanctis. Ejus memoria in Fastis sacris: monumenta quæ edenda. Proponuntur aliqua de peculiaribus in Palæstina Origenistarum erroribus 142. § II. Notæ chronologicæ in Vita edenda corrigendæ. Deducta ex emendatis aliisque Chronotaxis 144. Vita, auctore Cyrillo Scythopolitano Sancti discipulo, ex codice Vaticano num. 866, interprete J. C. Cap. I. Sancti natales, pia educatio, studium lectionis sacræ, vocatio ad vitam monasticam; virtutes, quibus in juventute eminuit 147. Cap. II. Mira S. Cyriaci abstinentia & pœnitentiæ studium prodigiis a Deo decorata. Amore solitudinis latebras quærens, miraculis illustratur. Origenistarum prava dogmata detegit & impugnat 151 Cap. III. In solitudinem reversus leonis ministerio utitur, & precibus pluviam prodigiose impetrat. Narratio de mirabili vita & morte Mariæ solitariæ. S. Cyriaci in summa senectute pius obitus 156

D

Dadas, Gobdelaas, Casdia aut Casdoa, & forte Gudelia MM. in Perside. Comm. Præv. Annuntiatio horum Martyrum in Fastis: Acta qualia: utrum Gudelia mulier videatur distinguenda a Gobdelaa viro: tempus martyrii 127. Acta, auctore anonymo, ex Ms. Vaticano, collato cum Menæis impressis, interprete J. S. Cap. I. Persecutio gravis sub Sapore: Dadas delatus, & se Christianum fassus, ardentem caminum, cui erat injiciendus, signo crucis extinguit: hinc Gobdelaas conversus, multis subjicitur cruciatibus 129. Cap. II. Alia Gobdelaæ tormenta: mors omnium 132

Desiderius cum Casto Vide Castus.

Donata cum Eutico &c. Vide Euticus.

Donatus monachus Bened. Congregationis Montis-Virginis in Principatu Citeriori regni Neapolit. Appendix ad diem XVII Augusti. Comm. Hist. § I. Ratio, cur hic de S. Donato agamus: Officium & Missa de illo a sacrorum Rituum Congregatione approbata & concessa: memoria in Martyrologiis: scriptores Vitæ tantum recentiores 785. § II. Sancti patria & tempus natale: tirocinium & professio Religiosa: gesta quædam mirabilia, alia aliis certiora: obitus & annus emortualis 787. § III. Translatio corporis Ripam Candidam facta cum adjunctis non probatis: loca, in quibus ejusdem reliquiæ quiescunt 790

E

Euticus vel Euthichius, Plautus & forte Heraclea, Placidus, Ambutus, Tracia, Donata, MM. in Thracia, ex Hieronymianis aliisque Martyrologiis 125

F

Felix de Meda, virgo & abbatissa Ordinis S. Claræ, Pisauri in ducatu Urbinate Comm. Præv. § I. Memoria in Fastis sacris, elogia, Vita Italica, Compendium Latinum, eorumque usus 751. § II. Patria Beatæ juxta aliquos Mediolanum, juxta alios Meda, locus ejusdem territorii; neutra opinio certa 752. § III. Beatæ illustres natales; pia adolescentia; susceptio vitæ monasticæ; religiosæ virtutes, electio ad abbatissæ dignitatem, fructuosum regimen 755. § IV. Beatæ evocatio ad regimen novi monasterii Pisaurensis, iter & adventus 757. § V. Turbæ adversus Beatam excitatæ Pisauri & miraculo sedatæ: beneficia eidem civitati ipsius precibus obtenta 759. § VI. Supremus morbus; obitus; sepultura; corporis illæsi inventio; ejusdem ac corporis B. Seraphinæ Feltriæ translationes & expositiones venerationi publicæ 761. § VII. Cultus immemorabilis BB. Felicis & Seraphinæ, & hujus speciatim nuper a Romana sede approbatus ac Officii concessione auctus; miracula utrique communia 764. Vitæ Compendium auctore anonymo ex monasterio Corporis Christi Clarissarum Pisaurensium ad nos transmissum 767. Miracula ex P. Augustini Gallucii libro Italico desumpta & Latine reddita 768

Fraternus episc., Autissiodori in Burgundiæ ducatu. Commentarius. Memoria in Fastis sacris; aliorum de Sancto asserta, corporis translatio & visitatio; cultus 135

Fulgentius episc. conf. Atinæ in Campania Sylloge 123

G

Gobdelaas cum Dada &c. Vide Dadas.

Gregorius episc. Armeniæ, Ripsime,

Gaiana VV. cum sociis Mart. in Armenia Majore.

Comm. Præv. § I. S. Gregorii in sacris Fastis commemoratio: item SS. Ripsimes, Gaianæ & Sociorum, quorum numerus assignatur 295. § II. Cultus S. Gregorii & Virginum: reliquiæ S. Gregorii pluribus locis honoratæ 298. § III. Alia quædam de cultu, reliquiis, & ecclesiis SS. Gregorii, Ripsimes & Gaianæ apud Armenos in variis regionibus 302. § IV. Quæ & qualia sint S. Gregorii Acta, cum Græca tum Latina, in quibus de SS. Ripsime, Gaiana & Sociis etiam agitur: Vitæ aliquot recentiores 305. § V. Inquiritur in præcipua Vitæ S. Gregorii asserta, quæ nec omnia cum adjunctis suis sunt admittenda, nec omnia rejicienda 309. § VI. Conversio Armeniæ Majoris attribuenda S. Gregorio: ea figenda sub initium seculi quarti: alia quædam Vitæ capita confirmantur 311. § VII. Duplex chronotaxis gestorum S. Gregorii, aliorumque in Vita relatorum; prima secundum Vitam, eaque non satis probabilis: altera solum pauca complectens capita 315. Acta, auctore Agathangelo, ex bibliotheca Medicæa Florent. S. Laurentii interprete J. S. Præfatio. De potentia regni Parthorum 320. Cap. I. Destructum Parthorum imperium, occiso Artabane ab Artasira, qui Persarum regnum occupat 321. Cap. II. Bellum ab Armeniæ rege contra Persas pro imperio gestum: dolo Anaci occisus rex Armeniæ 325. Cap. III. Primordia S. Gregorii & Teridatis Armeniæ regis: hic, obtento patris regno, Gregorium ad idololatriam inducere frustra nititur 329. Cap. IV. Supplicia, quibus Gregorii constantiam frangere nititur Teridates: Sancti prolixa oratio 335. Cap. V. Alia Sancti tormenta: injicitur tandem profundo puteo, ut ibi moriatur: regis contra Persas bella & edicta contra Christianos 342. Cap. VI. Historia Sanctarum Ripsimes, Gaianæ, & Sociarum Virginum, quæ Roma dicuntur in Armeniam fugisse 348. Cap. VII. Sanctarum Ripsimes, Gaianæ & Sociarum cum Teridate pro castitate certamina, & martyrium 353. Cap. VIII. Pœna divinitus inflicta regi Teredati: S. Gregorius e carcere aut puteo eductus, regem Armenosque docere incipit 360. Cap. IX. Pergit S. Gregorius erudire regem & Armenos 365. Cap. X. Visionem suam narrat Gregorius cum explicatione accepta 371. Cap. XI. Templa ædificata: rex sanatus cum populo: idola multis in provinciis confracta & gentes institutæ 375. Cap. XII. Sanctus cum insigni comitatu & cum litteris Cæsaream missus a rege, ibique ordinatus archiepiscopus, redit in Armeniam cum litteris Cæsareensium 381. Cap. XIII. Baptismus regi, reginæ, & innumeræ Armenorum multitudini collatus: ecclesiæ per totum regnum constructæ, iisque sacerdotes præfecti: scholæ institutæ &c. 388. Cap. XIV. Gregorius, relicta regis aula, in solitudine sic habitat, ut frequenter invisat ecclesias: duo ejus filii jussu regis in Armeniam ducti, ex his unus Arostaces consecratus episcopus: mira regis pietas 392. Cap. XV. Laus Constantini imperatoris, quem cum Gregorio invisit Teridates: concilium Nicænum, cui interest Gregorii filius: perseverantia Sancti in bono usque ad mortem: fides scriptoris 396. Vita Altera, auctore anonymo ex codice Ms. bibliothecæ Barberinæ. Prologus 402. Cap. I. Sublato Parthorum regno, Artafiras Persarum adeptus regnum, belloque impetitus a Cusarone Armeniæ rege, eum per sicarios occidit, & Armeniam occupat: Teridates Cusaronis filius regnum Armeniæ recipit, & S. Gregorium a fide Christiana abstrahere tentat 403. Cap. II. Tormenta plurima, eaque gravissima S. Gregorio pro fide illata: tandem in teterrimum injicitur carcerem, ut sic moriatur 406. Cap. III. Martyrium SS. Ripsimes & Gaianæ: Teridatis insania: S. Gregorius carcere liberatus: regis & Armenorum instructio & sanatio: idola destructa 409. Cap. IV. S. Gregorius Cæsareæ a Leontio consecratur archiepiscopus Armeniæ: eo reversus, regem multumque populum baptizat, totamque convertit Armeniam: Sancti virtutes & obitus 412

Grimoaldus presb. conf., Ponte-curvo in regno Neapolitano. Sylloge. De cultu; gestis & ætate 184

Gudelia forte cum Dada &c. Vide Dadas.

H

Heraclea forte cum Eutico &c. Vide Euticus.

Hieronymus presb. doctor Ecclesiæ, in Bethleem. Comm. Hist. § I. Generalis hujus Commentarii idea 418. § II. Documenta præcipua de S. Hieronymo, cum vetustiora tum etiam recentiora 420. § III. Patria S. Hieronymi investigatur 425. § IV. Annus natalis Hieronymi investigatur, statuiturque cum S. Prospero circa annum CCCXXXI 428. § V. Parentes, frater, soror, matertera: studia in patria & Romæ: iter in Galliam: baptismus Romæ susceptus 432. § VI. Commoratio S. Hieronymi Aquileiæ: recensentur amici Hieronymo noti ante iter in Orientem: Epistola prima scripta 436. § VII. Iter S. Hieronymi Aquileia Antiochiam: socii itineris: morbus Sancti Antiochiæ: mors Innocentii: adventus & reditus Heliodori: mirabile Sancti somnium: refutatæ Rufini calumniæ: tres scriptæ Epistolæ: auditus Apollinaris 438. § VIII. Sanctus inhabitat eremum: inde scribit ad Florentium: deinde multas mittit Epistolas ad amicos Aquileienses, aliosque Occidentales 444. § IX. Designatur desertum, in quo vixit Sanctus: vita austera & occupationes: tentationes, quibus affligitur. Discit linguam Hebraicam: exscribit Hebraicum Euangelium: commentatur in Abdiam prophetam 448. § X. Ob dissensiones ecclesiæ Antiochenæ Sanctus exagitatur in eremo, & duas hac de causa ad Damasum Papam scribit Epistolas, aliam quoque ad Marcum presbyterum 451. § XI. Sanctus venit Antiochiam, ubi presbyter ordinatur: scribit ibidem Dialogum adversus Luciferianos 456. § XII. Sanctus Constantinopolim profectus, ibi audit S. Gregorium Nazianzenum: nonnulla ibi scripta Opuscula 460. § XIII. Sanctus venit Romam: a secretis est Damaso Papæ: scribit nonnulla Opuscula in sacram Scripturam, rogante Damaso 463. § XIV. Textum Latinum Euangeliorum, volente Damaso, corrigit ex Græco, totumque Novum Testamentum, & ex Veteri Psalterium 466. § XV. Liber adversus Helvidium: Epistola de Custodia virginitatis ad Eustochium: hujus occasione multi offensi. Aliæ duæ Epistolæ anni CCCLXXXIV, 468. § XVI. Sanctus Marcellæ, Paulæ, aliisque sacras Litteras exponit partim verbo partim scripto: recensentur Epistolæ ad illas datæ 471. § XVII. Crescunt multorum contra S. Hieronymum odia: Blæsilla mortua, scribit de ejus obitu ad Paulam nimis dolentem: Sanctus atris calumniis appetitus, statuit discedere, & in discessu scribit ad Asellam 476. § XVIII. Discessus Hieronymi in Palæstinam anno CCCLXXXV figendus 480. § XIX. Sancti iter in Palæstinam & socii: lustrata Palæstinæ & Ægypti loca sacra: consultus de sacris Scripturis Didymus 482. § XX. Vita Sancti in Bethleem & priores occupationes: magister Hebraicus Baranina, & ridiculæ ejus causa Rufini accusationes 486. § XXI. Perlecta cum SS. Paula & Eustochio, iisque exposita sacra Scriptura: Commentarii in quatuor S. Pauli Epistolas & in Ecclesiasten 488. § XXII. Scripti libri de Quæstionibus Hebraicis in Genesim, de locis Hebraicis, de Nominibus Hebraicis 493. § XXIII. Latine redditus liber Didymi de Spiritu sancto, & Homiliæ 39 Origenis in Lucam. Rufini de his objectiones refutatæ 495. § XXIV. Refutatur objectio Rufini, ex dictis Hieronymi de Urbe desumpta: & ostenditur, quam magnifice Hieronymus senserit de fide Romanæ Ecclesiæ & summi Pontificis auctoritate 500. § XXV. Tractatus septem aliaque scripta in Psalmos: Vita Malchi, item S. Hilarionis 502. § XXVI. Correctio Veteris Testamenti secundum Septuaginta, sive translatio ejusdem in Latinum ex textu Septuaginta, qui erat in Hexaplis Origenis 503. § XXVII. Translatio Veteris Testamenti ex Hebræo, a nonnullis initio improbata 506. § XXVIII. Examinantur ea, quæ Rufinus contra Translationem S. Hieronymi objecit: S. Augustinus initio Translationem dissuasit; postea probavit & usus est 511. § XXIX. Scripti Commentarii in Nahum, Michæam & Sophoniam, Aggæum & Habacuc; Epistola ad S. Paulam, liber de Viris illustribus 515. § XXX. Duo libri contra Jovinianum hæresiarcham 518. § XXXI. Libri contra Jovinianum male excepti Romæ: Sanctus pro iis scribit Apologiam & duas Epistolas 521. § XXXII. Alia Opuscula circa idem tempus scripta, & variæ Epistolæ 524. § XXXIII. Aliæ Epistolæ inter CCCLXXXXIII & CCCLXXXXVI figendæ: amicitia inter Hieronymum & Augustinum inchoata 527. § XXXIV. Commentarii in Jonam & Abdiam anno CCCLXXXXVII scripti: anno CCCLXXXXVII Opusculum de 10 Visionibus Isaiæ compositum: scripta Epistola ad Castrutium, altera ad Vitalem 531. § XXXV. Ad Fabiolam, quam ante in Palæstina viderat, scribit de Veste Sacerdotali, ad Principiam de Psalmo 44, ad Pammachium de obitu Paulinæ 533. § XXXVI. Sanctus anno CCCLXXXXVIII post morbum diuturnum scribit ad Lucinium, tum in Euangelium Matthæi, & aliquot Epistolas ad varios 536. § XXXVII. Examinatur discordia, quæ fuit inter Joannem Hierosolymitanum & S. Hieronymum, S. Epiphanio faventem contra Joannem 539. § XXXVIII. Quibus modis concordia inter Joannem & Hieronymum sæpius tentata sit, & quo tempore inita videatur: cœpta amicitia Sancti cum Theophilo 544. § XXXIX. Tempus scripti libri contra Joannem Hierosolymitanum: controversia cum Joanne composita 546. § XL. Rufinus cum Melania Romam discedit, vertitque Apologiam pro Origene, ejusque libros de Principiis 551. §. XLI. Offensio Romæ contra Rufinum orta: Hieronymus ab amicis monitus de laudibus Rufini, quibus fiebat suspectus, amice Rufinum monet, & aliis litteris mentem suam contra Origenis errores declarat 554. § XLII. Rufinus duos Invectivarum libros contra Hieronymum scribit: examinatur ejus objectiones de Origenismo 557. § XLIII. Examinantur quædam observationes Tillemontii de imaginario Origenismo Hieronymi & aliæ quædam neotericorum objectiones 565. § XLIV. Exponuntur ea, quæ Romæ contra Rufinum decreta sunt: aliæ Rufini contra Hieronymum objectiones & calumniæ examinantur & refelluntur 567. § XLV. Assignatur tempus, quo Rufinus contra Hieronymum scripsit, & quo Sanctus duobus libris illi respondit: quale sit responsum Hieronymi 571. § XLVI. Rufinus cum libris suis minacem Epistolam scribit ad Hieronymum: hic vero ad Epistolam respondet per librum tertium 574. § XLVII. Scribit Hieronymus ad Oceanum de Bigamis: ad Theodoram viduam, ad Abigaum presbyterum, ad Oceanum de morte Fabiolæ, ad Fabiolam de Mansionibus, & ad Salvinam viduam 579. § XLVIII. Epistolæ aliquot Theophili & Epiphanii ad Hieronymum, ab hoc Latine redditæ, & hujus ad Theophilum Epistolæ de Origenistis: versæ item Theophili synodicæ & Paschales Epistolæ, sed nulla contra Chrysostomum 582. § XLIX. Scribit Sanctus ad Sunniam & Fretelam de quæstionibus sacræ Scripturæ, ad Lætam de institutione filiæ, ad Eustochium S. Paulæ Epitaphium: vertit scripta S. Pachomii & aliorum 586. § L. Amicitia S. Hieronymi & Augustini, quæ per controversiam, accedente casu infelici, in periculum adducta erat, utriusque moderatione conservata & aucta 589. § LI. Epistola ad Matrem & filiam, & altera ad Julianum: morbus diuturnus Sancti, cujus tempore data Epistola ad Ruffinum, figenda anno CCCCVI, 595. § LII. Expositi Zacharias, Malachias, Osee, Joël & Amos, Epistola ad Minervium & Alexandrum 598. § LIII. Epistola ad Riparium, & liber contra Vigilantium hæresiarcham scriptus 601. § LIV. Commentarius in Danielem prophetam: Epistola ad Hedibiam, alia ad Algasiam, alia ad Rusticum, alia ad Avitum 603. § LV. Commentarii in Isaiam: Epistola ad Ageruchiam 607. § LVI. Commentarius in Ezechielem inchoatus, abruptusque post tres libros ob incursionem Arabum: Epistolæ aliquot recensentur 610. § LVII. Prosecutio Commentarii in Ezechielem, & post Epistolas interpositas, quæ recensentur, ejusdem finis 613. § LVIII. Cœptus Commentarius in Jeremiam: Epistola ad Ctesiphontem contra Pelagianos scripta: prosecutio Commentarii: Dialogus contra Pelagianos: Commentarii non absoluti finis 616. § LIX. Sanctus ab Augustino per Orosium & duos libros consultus, eidem respondet: Pelagianorum furore monasteria Sancti eversa 620. § LX. Hieronymus, ubi secesserat ad alium locum, scribit ad Riparium, reversusque, ad Apronium: Epistola ad Cyprianum: una aut gemina ad Augustinum: tres aliæ incerti temporis 623. § LXI. Epistola ultima ad SS. Augustinum & Alypium: beatus S. Hieronymi obitus anno CCCCXIX probabilius contigit 626. § LXII. Sepultura Sancti in Bethleem, ubi in honore est sepulcrum, etiam post corpus translatum; uti & alia quædam loca ob Sancti memoriam 629. § LXIII. Elogia a viris illustribus S. Hieronymo data: observationes aliquot ad errores quibusdam insertos 631 § LXIV. Natalis S. Hieronymi in omnibus passim Fastis sacris ad XXX Septembris annuntiatus: observationes aliquot de ætate Sancti in quibusdam multum aucta: Translatio corporis ad IX Maii. Sanctus item memoratus a Græcis & Moscis 633. § LXV. Corpus Sancti ex Palæstina Romam translatum, depositumque in basilica S. Mariæ Majoris 635. § LXVI. Inquiritur tempus, quo Sancti corpus Romam delatum 637. § LXVII. Corpus Sancti depositum prope ædiculam Præsepis, conditum deinde ibidem altare, sub quo positum, ubi mansit usque ad pontificatum Sixti V, quando dicitur clanculum ablatum & absconditum 640. § LXVIII. Corpus Sancti clanculum ablatum & absconditum dicitur, ne transferretur alio a Sixto V: deinde frequenter frustra quæsitum 641. § LXIX. An reliquiæ, sub altari principe S. Mariæ Majoris inventæ, videantur illæ ipsæ, quæ ut corpus S. Hieronymi ad illam basilicam fuerunt translatæ 644. § LXX. Admodum verisimile & probabile est, reliquias sine nomine inventas esse S. Hieronymi 646. § LXXI. Respondetur ad objectionem ex reliquiis Nepesinis: reliquiæ, quæ verisimiliter sunt S. Hieronymi, sub mensa principis altaris depositæ 649. § LXXII. Reliquiæ Sancti in pluribus civitatibus Italiæ, Galliæ, Germaniæ, Belgii, & aliis provinciis 651. § LXXIII. Cultus S. Hieronymi: festivitates ejus & Officia 654. § LXXIV. Ecclesiæ aliquot Sancto in Italia seculo XIV dicatæ: miracula patrata Troiæ in Apulia 657. § LXXV. De tabulis S. Hieronymum repræsentantibus: eaque occasione referuntur & refutantur aliquot fabellæ 660. § LXXVI. Utrum S. Hieronymus videatur auctor Martyrologii, quod ejus nomine passim laudatur 663. § LXXVII. Alia scripta, partim dubia, partim falso attributa S. Hieronymo 666. § LXXVIII. Refutatur error multorum, quo S. Hieronymus sacram Scripturam in linguam Dalmaticam vel Slavonicam transtulisse asseritur 670. § LXXIX. Chronotaxis gestorum & scriptorum omnium S. Hieronymi, ex disputatis brevissime proposita 672. § LXXX. Examinantur ea, quæ contra mores aut scripta Sancti ab aliquot neotericis objecta sunt, & necdum discussa 677. § LXXXI. Quæ in Historia Samuelis Basnagii objecta sunt contra S. Hieronymum, refutantur 681. § LXXXII. De Ordinibus religiosis sub patrocinio & nomine S. Hieronymi institutis: Sanctus in apparitione instruit S. Franciscam Romanam 683

Honorius, archiepisc. Cantuariensis, in Anglia. Comm. Hist. § I. Memoria illius in variis Martyrologiis: antiquus cultus ex translatione corporis probatus: gesta præsertim ex Beda tradenda 698. § II. Sancti monachatus Romanus; missio in Britanniam & vita apostolica sub S. Augustino: successio in archiepiscopatum Cantuariensem, in cujus tempus inquiritur 700. § III. Refutantur opiniones prædictis oppositæ: Sancti per S. Paulinum ordinatio, & hujus tempus & locus: pallium & facultas eidem ab Honorio I Papa concessa: ejusdem ecclesiæ primatus ab eodem Pontifice ipsi confirmatus 703. § IV. Sancti domesticæ vitæ ratio: cura fidei propagandæ: episcopi ab eo ordinati, aliaque gesta: mors & sepultura 707. Elogium, ex Legenda Joannis Capgravii 710

I

Januarius cum Salutario &c. Vide Salutarius.

Joannes de Monte-mirabili, Ordinis Cisterciensis, in monasterio Longi-pontis in Gallia. Comm. Præv. § I. Notitia monasterii Longi-pontis: Beati memoria in aliquot Martyrologiis: Vita per anonymum Longi-pontanum scripta: aliquæ aliæ Vitæ recensentur 186. § II. Beati illustres progenitores paterni & materni: nativitas circa medium seculum XII: matris obitus: secunda patris illius uxor 189. § III. Beati conjugium cum Helvide Dampetræ; proles & illustris posteritas: gesta bellica & animi vitia ante conversionem: restitutio decimarum ab eodem facta 192. § IV. Ad sanctiorem vitam conversus, adhuc in seculo virtutibus, præsertim charitate in proximum, emicat: xenodochium subtus Montem-mirabilem exstruit dotatque 195. § V. Aliquot piæ donationes variis cœnobiis a Beato factæ 198. § VI. Expenduntur aliquot Beati gesta, quæ ex Vitæ auctariis narrantur 201. § VII. Desiderium illius adversus Albigenses militandi, deinde vitam solitariam, ac tandem monasticam amplectendi: hujus in Longo-ponte exordium probabilius anno MCCX illigandum est 204. § VIII. Monasticus habitus Beato collatus per Galcherum abbatem; hujus de illius virtutibus testimonium: ejusdem Beati mors anno MCCXVII illiganda 207. § IX. Prima Beati corporis translatio intra claustrum monasterii; secunda intra ecclesiam in magnificum mausoleum: cultus eidem ibi exhibitus: tertia facta in hierogazophylacium 210. § X. Incerta quædam de processu canonizationis illius, jussu Gregorii IX confecto: monasterii Longi-pontis reformatio, & pars processus verbalis ab episcopo Suessionensi facti pro Beati annua festivitate obtinenda 213. § XI. Altera processus verbalis pars, indiciæ cultus complectens: pro illius Officio & Missa frustra laboratum; cultus tamen certus 216. Vita, auctore anonymo monacho Longi-pontis coævo, ex Ms. autographo Longi-pontano. Prologus 218. Cap. I. Ex illustri stirpe genitus, armis & magnificentia delectatur: ad meliora conversus, xenodochium condit, in quo ipsemet ministrat: de perfectiori vita deliberans, Ordinem Cisterciensem ingredi statuit 219. Cap. II. Mira illius in leprosos & pauperes charitas: vitæ austeritas, pietasque: contemptus inanis gloriæ: imprudentia divinitus correpta: gesta bellica ante conversionem 222. Cap. III. Vitam monasticam orditur in Longo-ponte: gesta illius in Religione usque ad obitum 226. Cap. IV. Beati obitus divinitus præmonstratus: blasphemus castigatus: varia miracula vel beneficia ad illius tumbam obtenta: ejusdem os alibi beneficiis clarum 230. Cap. V. Reliqua miracula seu beneficia ad illius tumbam & invocationem impetrata 232

Justinus cum Salutario &c. Vide Salutarius.

L

Laurus, presb. abbas, in diœcesi Macloviensi apud Armoricos. Sylloge Historica. § I. Memoria in paucis Martyrologiis: ecclesia ejus nomini dicata: cultus in Armorica & Turonibus: Vitæ ab aliis laudatæ, & ex his aliquot illius gesta recensentur 692. § II. Sancti sepulcrum in Armorica: ejusdem corporis translatio ad Turonense S. Juliani monasterium: ejusdem ibidem in terram infossio & bina elevatio 695

Leodowinus seu Lutwinus, archiep. Trevirensis. Comm. Præv. § I. Acta Sancti qualia & quæ hic danda 159. § II. Sancti parentes & illustre genus; episcopatus Trevirensis 162. § III. Episcopatus Remensis & Laudunensis ipsi perperam adscriptus; miraculum fabulæ suspectum; verisimilis origo utriusque fabulosæ traditionis 164. § IV. Annus emortualis; sepultura: epitaphium; corporis translatio; cultus; reliquiæ 167. Vita sublestæ fidei, auctore anonymo Mediolacensi monacho ex Ms. Trevirensi. Prologus. Caput unicum 169. Vita alia non melioris notæ, auctore anonymo, ex Ms. S. Maximini Trevirensis 172. Miracula, auctore anonymo seculi XI Mediolacensi monacho, ex Ms. Trevirensi. Prologus 176

Leopardus M. Romanus, cultus Aquisgrani in Germania. Comm. Præv. Memoria in sacris Fastis; translatio & cultus Aquisgrani: Acta fabulosa 413. Acta Fabulosa, auctore anonymo, ex codice Ms. ecclesiæ B. Mariæ Aquisgranensis 416

Lutwinus. Vide Leodowinus.

M

Michaël archangelus & omnes Angeli. Comm. Hist. § I. Sancti Michaëlis & Angelorum in Martyrologiis aliisque sacris Fastis commemoratio, & festivitates variæ 4. § II. Recensentur ea, quæ de S. Michaële reperiuntur in sacris Scripturis 8. § III. Relata in Scripturis de SS. Gabriele & Raphaële archangelis 10. § IV. Apparitiones Angelorum, qui non nominantur; aliaque de iis relata in Pentateucho 13. § V. Relata de Angelis in libris Josue, Judicum, Regum & Paralipomenon 17. § VI. Relata de Angelis in reliquis Veteris Testamenti libris 20. § VII. Præcipua de Angelis ex sacris Scripturis Testamenti Novi 22. § VIII. Novem Angelorum chori aut ordines 26. § IX. Angeli custodes singulis hominibus asserti ex sacris Scripturis & Patribus 29. § X. Angeli custodes regnorum, urbium, ecclesiarum &c. 32. § XI. Præcipua Angelorum, maxime custodum, in clientes suos beneficia, quæ ex sacris Litteris colliguntur 35. § XII. De apparitione S. Michaëlis in Chonis, relata in Fastis Græcorum: qualia hujus apparitionis sint Acta, & quo fere tempore contigisse videatur 38. § XIV. Acta apparitionis in Chonis Sisinnio attributa cum interpretatione Possini & Annotatis nostris 41. § XVII. Ecclesiæ S. Michaëli vel Angelis dicatæ circa Constantinopolim, & in ipsa urbe 49. § XVIII. Qualia Acta Apparitionis S. Michaëlis in monte Gargano: tempus apparitionis investigatur 54. § XIX. Locus apparitionis: examinantur varia Actorum asserta 58. Apparitio S. Michaelis in monte Gargano, auctore anonymo ex quinque aut sex Mss. vetustissimis, collatis inter se & cum aliis nonnullis 61. § XX. Ecclesia S. Michaëlis in monte Gargano votivis peregrinationibus & miraculis illustris 63. § XXI. Saxa ecclesiæ montis Gargani salutaria contra pestem anno MDCLVI sævientem, ut apparens S. Michaël archiepiscopo promiserat 65. § XXII. Festivitas S. Michaëlis diu ante apparitionem celebrata: ecclesiæ aliquot vetustiores Romæ, & in aliis civitatibus Italiæ 69. § XXIII. De Apparitione S. Michaëlis in monte Tumba, nunc Monte S. Michaëlis 74. Apparitio in monte Tumba, auctore anonymo, ex editione Mabillonii cum tribus Mss. collata, & ex iis correctra 76 § XXIV. Ecclesia S. Michaëlis in monte Tumba peregrinationibus & miraculis honorata, monasterioque insigni & oppido aucta 80. § XXV. Particularia aliquot S. Michaëlis beneficia & apparitiones 83. § XXVI. An insignis victoriæ causa in honorem S. Michaëlis institutus sit Ordo militaris de Ala? Ordo S. Michaëlis in Gallia 87. § XXVII. Particulares Angelorum aliquot apparitiones, aut alia beneficia seculis secundo & tertio 89. § XXVIII. Beneficia Angelorum seculo IV, 92. § XXIX. Beneficia Angelorum seculo V, 97. § XXX. Angelorum beneficia seculo VI, 99. § XXXI. Angelorum beneficia seculo VII, 101. § XXXII. Angelorum beneficia seculis VIII, IX & X, 104. § XXXIII. Beneficia Angelorum seculis XI & XII, 106. § XXXIV. Beneficia Angelorum seculo XIII, 109. § XXXV. Beneficia Angelorum seculo XIV, 113. § XXXVI. Beneficia Angelorum seculo XV, 115. § XXXVII. Beneficia Angelorum seculo XVI, 119. § XXXVIII. Beneficia Angelorum seculo XVII 122

N

Nicolaus de Furca conf., Ordinis Eremitarum S. Hieronymi, Romæ. Comm. Præv. § I. Beati, a Ferrario præteriti, sed a Castellano memorati, certus cultus: patria Furca Palenæ in Aprutio: tempus natale: sacerdotium: vita eremitica Romæ 235. § II. Eremitorium Neapoli ab illo erectum: monasterium acquisitum prope Florentiam: confirmatio omnium possessionum & privilegia ei ab Eugenio IV Papa concessa: monasterium S. Onuphrii Romæ conditum; & bonis auctum, confirmante Nicolao V Papa 238. § III. Beatus se suosque aggregat Societati Pisanæ, Eugenio IV Papa probante & confirmante: reliquum vitæ ejusdem Romæ actum 241. § IV. Beati centenaria ætas; obitus cum fama sanctitatis & miraculorum, ac sepultura: prima ejusdem corporis elevatio e terra: cultus post inquisitionem sub Urbano VIII Papa factam perseverans 244. § V. Solemnis sacri corporis ad altare majus translatio, seculo XVIII facta: alia quædam ad cultum ejus Romanum spectantia 247. § VI. Beatus a Palenensibus Patronus electus, approbante ordinario: cultus ejus ibidem: illius reliquiæ a Romanis obtentæ & Palenam translatæ: aliquæ etiam honoratæ in Sulmonensi monasterio S. Claræ: cultus ejusdem alibi 250. § VII. Tentata causa solemnis beatificationis ac canonizationis B. Nicolai, multæque supplicationes pro eadem factæ Benedicto XIV summo Pontifici, eventu non prospero 253

P

Placidus cum Eutico &c. Vide Euticus.

Plautus cum Eutico &c. Vide Euticus.

Possessus cum Salutario &c. Vide Salutarius.

S

Salutarius, Possessus, Januarius, Amplus, Celedonus, Justinus & Milites aliquot MM. Romæ, ex Apographis Hieronymianis 126

Simon, comes & monachus, Romæ. Comm. Præv. § I. Memoria in veterum Scriptis & Fastis sacris; titulus Sancti a pluribus ipsi adscriptus & hic retinendus 711. § II. Cultus annuus cum Officio; reliquiæ 713. § III. Vita a coævo conscripta; Chiffletii in eam Observationes, illarumque usus 715. § IV. S. Simonis parentes, frater & sorores; patris illustre genus, potentia, majorum series, ditiones & dignitates 717. § V. Præclara stirps matris S. Simonis; nuptiæ ipsius cum Rodulfo Crispeiensi comite; repudii a nonnullis asserti evidens refutatio 720. § VI. Sancti educatio post obitum matris; Rodulfi patris cum secunda conjuge divortium; tertiæ nuptiæ cum regina vidua, affine sua; excommunicatio ejusdem, verisimiliter post aliquod tempus sublata 722. § VII. Beneficia Rodulfi facta monasteriis, probante S. Simone filio; obitus Walterii fratris 724. § VIII. Mors Rodulfi; bellum Simonis cum Philippo rege, & juxta aliquos cum Hugone Bardulfo, sororis filio 726. § IX. Fabula de reperto serpente in ore cadaveris paterni; commentum aliud; iter Romanum Sancti & reditus; belli renovatio; recepta hereditas; pax 730. § X. Sancti Comitis ditiones; beneficia facta ecclesiis & monasteriis; fundatio plurium Prioratuum 732. § XI. Nuptiæ bis tentatæ; bis feliciter a Sancto evitatæ; gradus consanguinitatis ejus cum Mathilde Anglorum regina 735. § XII. Susceptio vitæ monasticæ, ejusque epocha; illustres propositi ipsius imitatores 737. § XIII. Missio Sancti ad Philippum regem; ejus præsentia in translatione sacræ Sindonis Compendiensis; pax ab ipso composita inter Guillelmum regem Angliæ & Robertum filium. Iter Romanum; pax item composita inter summum Pontificem & Apuliæ ducem; horum disquisitio chronologica 739. § XIV. Annus ac dies emortualis; exsequiæ; sepultura; epitaphium; illustris familia ab ejus nomine appellata 741. Vita, auctore coævo, ex Mss. & editis. Prologus. Pars I. 744. Pars II. 747

T

Tracia cum Eutico &c. Vide Euticus.

V

Victor & Ursus cum sociis Mart. ex legione Thebæa, Solodori in Helvetia. Comm. Præv. § I. Sanctorum Martyrum palæstra & antiquus cultus in Ecclesia: Acta suspecta: tempus martyrii 261. § II. Monumenta venerabilis Capituli Solodorensis jussu curaque confecta & huc benevole transmissa. Disseritur de primaria tempore reginæ Berthæ inventione sacrorum corporum cultusque celebris initio 264. § III. Inquiritur in statum, in quo SS. Ursi & Sociorum tumulos invenerit regina Bertha. Nulla ibi videtur fuisse ejus tempore ecclesia vel monumentum publicum, Sanctis consecratum. Inter septemdecim corpora, ab illa inventa, fuerunt S. Ursi reliquiæ, circa quas disseritur 268. § IV. Corpus S. Victoris seculo VII initio Genevæ inventum, eo translatum traditur sub finem seculi V. Discutiuntur Solodorensium pro possessione S. Victoris argumenta, quæ videntur minus solida 272. § V. Inventio anno 1473 triginta septem sacrorum corporum, quæ creduntur Martyrum Sociorum SS. Ursi & Victoris. Eorum exaltatio a Sixto IV Pontifice permissa & cum illustri pompa celebrata 277. § VI. Inventiones & exaltationes sacrarum reliquiarum posteriores. Cultus Sanctorum Solodori & alibi. Reliquiæ aliis concessæ ecclesiis. Miracula & beneficia Sanctorum patrocinio tum Solodori, tum alibi adscripta 282. § VII. Sancti perperam SS. Victoris & Ursi Sociis adnumerati. Monitum de Instrumentis subreptitiis ad nos missis circa reperta corpora in pago Schöz, de quibus egimus in Gloria posthuma S. Mauritii & Sociorum 289. Martyrium SS. Ursi, Victoris & Sociorum, auctore anonymo, ex editione Surii 291. Passio S. Victoris & Sociorum ex Ms. Signiacensi, auctore anonymo 292

Victurnianus, anachoreta conf., apud Lemovices in Gallia. Sylloge. De cultu & gestis 689

U

Ursio conf., forte monachus, in diœcesi Galliarum Trecensi. Sylloge Critica 139

Ursus cum Victore &c. Vide Victor.

INDEX CHRONOLOGICUS

ANTE CHRISTUM NATUM.

Michaël archangelus erat protector Judæorum, & variis vicibus memoratur in Litteris sacris 8 d & seqq.

Gabriel archangelus apparuit iterato Danieli; item Zachariæ & beatissimæ virgini Mariæ 10 d & seqq.

Raphaël archangelus utrique Tobiæ apparens forma humana, multa iisdem præstat beneficia 11 f & seqq.

Multæ Angelorum, quorum nomina non exponuntur, apparitiones & beneficia 13 e & seqq.

SECULO I.

Angelus iteratis vicibus apparet S. Josepho: Angeli apparent pastoribus, Christo ministrant, & aliis pluribus apparent 22 f & seqq.

Hoc seculo, Fides ab Apostolis prædicata in Armenia Majore, sed ea postmodum ibidem exstincta 311 f

Hoc vel sequenti seculo, Obiit S. Fulgentius, episcopus Atinas in Campania 123 b

SECULO II.

Hoc seculo Angelorum beneficia 89 d & seqq.

SECULO III.

Hoc seculo Angelorum beneficia 93 & seqq.

SECULO IV.

Angelorum beneficia 92 e & seqq.

Sub initium hujus seculi, Passæ in Armenia Majore SS. Ripsime & Gaiana cum aliis pluribus 295, 318 b c

Item certe ante 312, Armenia Maior per S. Gregorium Illuminatorem conversa 312 b & seqq.

Item, S. Gregorius episcopus Armeniæ consecratus a S. Leontio Cæsareensi in Cappadocia 313 d & seqq.

Probabilius anno 303 aut 304 , Passi sunt SS. Victor & Ursus cum aliquot Sociis e legione Thebæa 261, 264 b

Circa 312, Bellum Armenis illatum a Maximino ob susceptam fidem Christianam 312 d

325, Unus ex Armenia episcopus adfuit concilio Nicæno 313 f & seqq.

Hoc seculo Ecclesia celebris S. Michaëli a Constantino Magno constructa, uti & deinde aliæ plures ab aliis 49 b & seqq.

Inter 325 & 330, Obiit S. Gregorius, cognomento Illuminator, primus Armeniæ Majoris episcopus 295, 319

Circa 331, Natus S. Hieronymus 428 f & seqq.

Vide, præter hic notanda, gestorum & scriptorum ejus omnium chronotaxim 672 & seqq.

Circa medium hujus seculi late sumptum, Passi in Perside sub Sapore SS. Dadas, Gobdelaas, Casdia vel Casdoa & forte Gudelia 127 a, 128 e f

Sub Juliano, ut fertur, Passus S. Leopardus martyr Romanus 413 c

363, Pergebat Hieronymus Romæ studiis profanis vacare 433 f & seqq.

Circa 370, S. Hieronymus Aquileiæ habitavit cum Rufino 436 d

373, Aquileia subito cum aliquot sociis discedit per mare, & deinde per Thraciam & Asiam Minorem venit Antiochiam, ubi anno sequenti diu ægrotat, & mirabili somnio a lectione librorum profanorum avellitur 438 b & seqq.

374 aut 375, Habitat in eremo Chalcidis 444 & seqq.

379, Hieronymus ex eremo redit Antiochiam ibique presbyter ordinatur 456 c & seqq.

379 vel 380, Profectus Constantinopolim, biennio aut fere triennio ibidem manet: audit S. Gregorium Nazianzenum 460 & seqq.

382 ad finem vergente, Sanctus venit Romam, ubi degit fere triennio, & carus est S. Damaso Papæ 463 & seqq.

385 mense Augusto, Hieronymus per mare discedit in Palæstinam, ubi lustrat anno sequente loca sacra cum S. Paula, uti & Ægyptum, ubi tunc consuluit Didymum 480 & seqq.

386, Stabilem habitationem figit in Bethleem 486

SECULO V.

Angelorum beneficia 97 & seqq.

Probabilius anno 419, die XXX Septembris, Defunctus in Bethleem S. Hieronymus 626 b & seqq.

Anno 448, Natus S. Cyriacus abbas 144 d

Post medium hujus seculi, Defunctus S. Fraternus episcopus Autissiodorensis 135 c

465, S. Cyriacus venit in Palæstinam 144 e

SECULO VI.

Angelorum beneficia 99 & seqq.

Inter 520 & 530 Figenda videtur apparitio S. Michaëlis in monte Gargano 57 f

Circa 530, Ecclesia S. Michaëli Romæ exstructa a Bonifacio II, 72 a

Ante medium hujus seculi, Defunctus S. Ursio confessor, & forte monachus 139

Circa medium, Exstabat ecclesia S. Ursioni sacra 140 e

556, Obiit S. Cyriacus abbas in Palæstina 142, 146 e

Forte hoc aut sequente seculo, Obiit S. Victurnianus apud Lemovices anachoreta 689, 690 e

SECULO VII.

Angelorum beneficia 101 & seqq.

Sub initium hujus sæculi, Inventum corpus S. Victoris, martyris Thebæi 272 d & seqq.

Inter 627 & 631, S. Honorius consecratus Cantuariensis episcopus 704 f

Anno 653, Obiit S. Honorius Cantuariensis episcopus 698, 709 e f

Hoc seculo, Dicitur exstructa ecclesia patriarchalis Majoris Armeniæ, S. Gregorio Armeno sacra 303 e

Item, Obiit S. Laurus presbyter abbas in Armorica 692

Hoc aut sequenti seculo Videtur contigisse apparitio S. Michaëlis in Chonis, cujus causa mutatum nomen urbis, quæ olim Colossæ nunc Chonæ 38 f & seqq.

SECULO VIII.

Sub initium hujus seculi Apparuit S. Michaël in monte Tumba, ubi eidem dicata ecclesia 80 & seqq.

Hoc seculo Angelorum beneficia 104

Circa 713, Obiit S. Leodowinus seu Lutwinus, archiepiscopus Trevirensis 159, 167

SECULO IX.

Angelorum beneficia 104 e & seqq.

Translatum corpus S. Lauri presbyteri abbatis ad Turonense monasterium S. Juliani 695 c

Circa 820 Ecclesia S. Michaëli, hujus apparentis mandato, in diœcesi Stabiensi in monte ad mare condita 73 c & seqq.

Circa 865, Translatum corpus S. Fraterni Autissiodorensis 138 b

SECULO X.

Beneficia Angelorum 105 b & seqq.

Circa medium hujus seculi, Inventa corpora SS. Ursi & aliorum aliquot Martyrum Thebæorum 265 f & seqq.

Item, Elevatum corpus S. Lauri abbatis 695 e

Circa 973, Obiit B. Alaricus vel Adalricus ex duce monachus Benedictinus 180, 183 e

SECULO XI.

Beneficia Angelorum 106 c & seqq.

Circa 1060, Brachium S. Gregorii Armeni Sisidem in Cilicia translatum una cum sede patriarchali 304 a b

Probabilius anno 1077, Simon comes, multis ditionibus in Gallia potens, relictis omnibus, fit monachus 738

1080, Defunctus Romæ B. Simon ex comite monachus 711, 742

1091, Translatum corpus S. Honorii Cantuariensis 699 a b

SECULO XII.

Beneficia Angelorum 107 c & seqq.

Circa annum 1130, Obiit in Calabria S. Bartholomæus abbas Ordinis Basiliani prope Rossanum 792

Post 1137, Obiit S. Grimoaldus presbyter 184, 185 d

Circa 1179, Natus S. Donatus monachus 787 d e

1198, Obiit S. Donatus, monachus Congregationis Montis-Virginis 785, 789 d e

SECULO XIII.

Beneficia Angelorum 109 & seqq.

Probabilius anno 1210, Joannes de Monte-Mirabili fit monachus 206

1217, Obiit B. Joannes de Monte-Mirabili 186, 208 & seqq.

Inter 1217 & 1231, prima B. Joannis corporis translatio, & secuta deinde altera 210 d & seqq.

Probabilius inter 1260 & 1280, Corpus S. Hieronymi ex Palæstina Romam translatum, & in basilica S. Mariæ Majoris depositum 639

Circa 1292, Brachium S. Gregorii Armeni cum civitate Siside in Cilicia a Saracenis captum & ablatum, sed postea restitutum 304 c d

1295, Festum S. Hieronymi & aliorum præcipuorum doctorum evectum ad ritum duplicem 655 b c

Hoc aut sequente seculo, Productæ fuerunt Epistolæ fabulosæ de gestis & miraculis S. Hieronymi, quæ SS. Eusebii, Augustini & Cyrilli nominibus sunt suppositæ 423 c d

SECULO XIV.

Beneficia Angelorum 113 & seqq.

Circa initium hujus seculi, S. Hieronymus cum galero Cardinalitio & leone mansueto ex errore pingi cœptus 660 c & seqq.

Hoc seculo, Plures ecclesiæ S. Hieronymo in Italia dicatæ, ac nominatim ob revelationem Sancti una Troiæ in Apulia, ubi multa facta miracula 657 & seqq.

Anno 1348, Obiit Joannes Andreas, jurisconsultus Bononiensis, qui prolixum Opus de S. Hieronymo scripsit, & cultum ejusdem in Italia promovit 423 a b

Circa 1349, Natus B. Nicolaus de Furca Palenæ 237 b

Hoc seculo, Quinque Ordines Religiosi, ex quibus duo deinde exstincti, nomen S. Hieronymi assumpserunt 683 c & seqq.

SECULO XV.

Beneficia Angelorum 115 & seqq.

Anno 1425, beata Felix de Meda fit abbatissa Mediolani 756 e

1439, Beata Felix de Meda Pisaurum mittitur, ut præsit novo monasterio, quod ibi condebatur 758, 762 e

1444, Obiit Pisauri beata Felix de Meda, abbatissa Ordinis S. Claræ 751

Circa 1445, Brachium S. Gregorii Armeni furtim ex Cilicia ablatum, relatumque in Armeniam Majorem ad ejusdem ecclesiam 304 f

1446, B. Nicolaus de Furca Palenæ se cum monachis suis adjungit Congregationi B. Petri Pisani 241 c & seqq.

1449, Obiit B. Nicolaus de Furca Palenæ, ex Ordine Hieronymiano B. Petri Pisani 235, 244 f

Probabilius anno 1458, Elevatæ reliquiæ S. Lauri & aliorum 695 e & seqq.

1473, Inventa corpora triginta & septem martyrum Thebæorum 277 f & seqq.

1474, Memoratæ reliquiæ exaltatæ & translatæ 281 c & seqq.

1479, Alia martyrum Thebæorum corpora inventa 282 c & seqq.

SECULO XVI.

Beneficia Angelorum 119 & seqq.

Anno 1562, Combusta Beduini per Calvinistas ossa sacra S. Antonini episcopi 780 e f

Circa 1586 aut 1587, Corpus S. Hieronymi clanculum e loco suo dicitur ablatum, & alio loco in basilica S. Mariæ Majoris absconditum 643 f & seqq.

SECULO XVII.

Beneficia Angelorum 122 & seq.

1606, Elevatum corpus B. Nicolai de Furca Palenæ 246 b & seqq.

1624, Scripta Acta inquisitionis de S. Antonino episcopo, qui colitur Beduini 772 c f & seqq.

1628, Caput S. Gregorii Armeni, Neapoli servatum, ad ecclesiam monialium eidem Sancto dicatam, relatum 301 c & seqq.

Eodem anno & iterum anno 1630, Corpora beatarum Felicis de Meda & Seraphinæ Feltriæ integra populo ostensa 763 e f

Anno 1634, Inspectum corpus S. Fraterni Autissiodorensis 138 d

1638, Palenenses in Aprutio Citeriori B. Nicolaum eligunt patronum 250 & seqq.

Anno 1656 Pestis sævissima grassatur in Italia, contra quam patrocinio S. Michaëlis prosunt saxa montis Gargani 65 f & seqq.

1699, Reliquiæ S. Gregorii Armeni Julfæ, quæ colonia est Armenorum prope Ispahanum Persidis metropolim, in ecclesia Societatis Jesu solemniter elevatæ 302, 303 a

SECULO XVIII.

Anno 1701, Magnifica ecclesia S. Gregorio Armeno extrui cœpta in civitate Liburnensi per nobilem virum Armenum 301 e & seqq.

Anno 1710, Cultus S. Amedæi episcopi Lausannensis a Clemente XI confirmatus, concessumque, ut Officio ecclesiastico coli possit die XXVIII Januarii 784 c f

1712, Ossa B. Nicolai de Furca Palenæ in aliam thecam translata, & in pretiosa tumba altaris majoris deposita 247 d & seqq.

1747, die XIV Novembris, Inventæ in theca argentea reliquiæ anonymæ, quæ probabiliter sunt S. Hieronymi 644 d & seqq.

1750, die XXX Septembris, Reliquiæ anonymæ, quæ verisimiliter sunt S. Hieronymi, sub mensa altaris majoris, recenter instaurati & tunc consecrati, in basilica S. Mariæ Majoris, a Benedicto XIV sunt depositæ 650 e f

1754, Cultus B. Seraphinæ Feltriæ probatus & Officium de ea concessum a Benedicto XIV 765

1758, Concessum a S. R. C. Officium de S. Donato, monacho Congregationis Montis Virginis 785 c e f & seqq.


September VIII: 29. September




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung September VIII

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung September VIII

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



- zuletzt aktualisiert 15.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.