Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September VIII           Band September VIII           Anhang September VIII

29. September


SEPTEMBRIS VIGESIMA NONA DIES.

SANCTI, QUI III KAL. OCTOBRIS COLUNTUR.

Sanctus Michaël archangelus.
Omnes Angeli.
S. Fulgentius episc. conf., Atinæ in Campania.
S. Euticus vel Euthichius M. in Thracia.
S. Plautus M. in Thracia.
S. Heraclea M. in Thracia.
S. Placidus M. in Thracia.
S. Ambutus M. in Thracia.
S. Tracia M. in Thracia.
S. Donata M. in Thracia.
S. Salutarius martyr Romanus, Romæ.
S. Possessus martyr Romanus, Romæ.
S. Januarius martyr Romanus, Romæ.
S. Amplus martyr Romanus, Romæ.
S. Celedonus martyr Romanus, Romæ.
Milites aliquot martyres Romani, Romæ.
S. Dadas M. in Perside.
S. Gobdelaas M. in Perside.
S. Casdia aut Casdoa M. in Perside.
S. Gudelia M. in Perside.
S. Fraternus episc., Autissiodori in Burgundiæ ducatu.
S. Ursio conf., forte monachus, in diœcesi Galliarum Trecensi.
S. Cyriacus abbas conf., in Palæstina.
S. Leodowinus seu Lutwinus, archiepiscopus Trevirensis.
B. Alaricus vel Adalricus, Ordinis S. Benedicti, in Ufnaugia, lacus Tiburini insula, in Helvetia.
S. Grimoaldus presbyter conf., Ponte-curvo in regno Neapolitano.
B. Joannes de Monte-mirabili, Ordinis Cisterciensis, in monasterio Longi-pontis in Gallia.
B. Nicolaus de Furca conf., Ordinis Eremitarum S. Hieronymi, Romæ.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Sanctus Blandinus Conf. hodie notatur in editione Usuardi Lubeco-Coloniensi, idemque videtur, qui Blandus scribitur apud Grevenum. Erit fortasse S. Blandinus Trecis cultus, de quo breviter actum est ad I Maii
Presbyteri complures Catholici, qui sub Valente ab Arianis navi fuerunt impositi, incensaque deinde navi aquis submersi, hodie in Menæis impressis annuntiantur Constantinopoli sive Byzantii. Nequeo dubitare, quin iidem sint cum illis, ex quibus nominantur apud Socratem Urbanus, Theodorus & Menedemus. De his autem actum est ad XVIII Maii.
Petroniæ martyris mentio fit in Menæis impressis, & in Synaxario Ms. Sirmondi, ubi additur Anastasia inferius memoranda. Brevissima est annuntiatio sine elogio, adjectis tamen duobus versiculis, quibus dicitur capite minuta. In Synaxario ad 8 Octobris rursum breviter indicatur Petronia, Petri apostoli filia, de qua apud Græcos plura non invenio. Existimo eamdem utroque die designari, cumque Petronia apud Græcos idem sit nomen, quod Petronilla apud Latinos, Romanam Petronillam designatam puto. De hac apud nos actum est ad XXXI Maii.
S. Disibodi reliquiarum repositio hodie memoratur apud Wionem, Menardum & Bucelinum. Vita S. Disibodi episcopi data est ad VIII Julii
Brixius ep. conf. sine loco hodie annuntiatur in Florario Ms. Fortasse erit Brixius aut Brictius episcopus de quo egimus ad IX Julii.
B. Joannis de Dukla, Ordinis Minorum, memoria hodie est in Martyrologio Franciscano Arturi a Monasterio; at in Martyrologio Franciscano, quod subjectum est recuso per Benedictum XIV Martyrologio Romano, ponitur die, quo colitur, & quo in Operis Supplemento dandus est, XIX Julii.
Victorinus confessor, cultus Namnetibus, sine aliis adjunctis hodie ponitur a Castellano, neque alibi Victorinum illum invenio, non apud Saussayum in Martyrologio Gallicano, non apud Albertum le Grand in Sanctis Britanniæ Armoricæ, non in Kalendario aut Officiis propriis diœcesis Namnetensis, impressis anno 1623. Quapropter cogor suspicari, errasse Castellanum, & fortasse S. Victorem, qui in diœcesi Namnetensi 31 Augusti colitur, ad hunc diem fuisse repetitum. De S. Victore confessore actum est apud nos ad XXXI Augusti.
S. Bertellinus eremita in Martyrologio Anglicano anni 1640 refertur ad hunc diem; apud alios & nos datus est ad IX Septemb.
Martyres centum & quinquaginta brevissime hodie indicantur in Menæis impressis, ponunturque in Palæstina, ut procul dubio sint illi, de quibus egimus sub nominibus Pelei, Nili &c. ad XIX Septembr.
SS. Januarii & Sosii mentio hodie fit in variis Apographis Hieronymianis, non expresso loco, nimirum in codicibus Florentinii, in Corbeiensi, Gellonensi, Augustano, Labbeano. In Epternacensi solius Januarii cum aliis fit mentio, non Sosii. Et Januarii rursum meminit Florarium Sanctorum Ms. sine ullo loco. Grevenus Sosium cum duobus aliis conjunxit. Galesinius & Ferrarius Sosium & Januarium annuntiant Antiochiæ. Laudat autem Galesinius librum scriptum sine ullo nomine. Mihi plane ignoti sunt Januarius & Sosius hodierni, nisi aut duo sint ex martyribus Romanis hodie dandis, aut sint Januarius episcopus & Sosius diaconus, passi Puteolis cum aliis quinque, de quibus actum est ad XIX Septembris.
Lotharius imperator cum titulo Beati memoratur apud Menardum, qui ipse observat, sanctitatem Lotharii ex pœnitentia brevi non adeo fieri certam, ideoque rectius non vocasset Beatum, aut etiam omisisset. Bucelinus tamen rursum inter Beatos recensuit, & laudibus ornavit speciosis magis, quam veris.
S. Ceolfridus abbas ad hunc diem refertur a Camerario. Vide Acta data XXV Septemb.
S. Firminus Ambianensis ep. M. apud eumdem hodie memoratur. Spectat ad XXV Septemb.
S. Barrus episcopus apud Camerarium hodie, apud nos ad XXV Septemb.
Martyres Olivenses Ordinis Cisterciensis in Prussia a Ferrario in Annotatis referuntur ad hunc diem. Vide observata in Prætermissis ad XXVII Septemb.
B. Bernardinus Feltriensis hodie ponitur apud Ferrarium. At colitur, & Acta data sunt die præcedenti XXVIII Septemb.
Lucii cum Plauto & Eraclea fit mentio in Martyrologio Usuardino Centulensi. At legendum est Eutici, ut videri potest in Eutico, Plauto &c., de quibus hodie agimus.
Casdoas & Casdoa MM. hodie memorantur in Menæis. At Casdoa eadem est cum Casdia, de qua hodie agitur cum Dada & Gobdelaa, ubi & de Casdoa viro disputatur.
Joannes Gandavensis eremita, sive a patria, sive a familia nominatus, & vulgo Eremita S. Claudii dictus, cum titulo Beati hodie memoratur apud Miræum in Fastis Belgicis & Burgundicis, uti & apud Castellanum in Martyrologio universali, tacentibus de eo aliis Martyrologiis. Nicolaus Des-Guerrois in Historia ecclesiastica Trecensi eumdem Beati titulum Joanni Gandensi attribuit. At Nicolaus Camuzatus, ex quo omnes illi hauserunt, in Promptuario antiquitatum Trecensium a folio 322 de Joanne quidem diligenter agit, sed a Beati titulo abstinet. Ex hoc autem scriptore omnino liquet, cultu publico stricte dicto carere Joannem, etiamsi piam duxerit vitam miraculisque post mortem claruerit, & Ludovicus XI Galliæ rex etiam laboraverit ad obtinendam ejus canonizationem. Quæ speciem aliquam cultus publici præferunt, hæc sunt. Sepultus est Trecis apud Patres Prædicatores, ut observat Castellanus, in tumba elevata. Ut Miræus advertit, fuit e terra elevatus per Ludovicum episcopum Trecensem, petente Ludovico XI Galliæ rege. Id factum anno 1482, sed non sufficit ad Beati titulum Joanni dandum, cum ea corporis elevatio facta sit ad petendam canonizationem, & canonizatio quidem petita sit, sed numquam secuta. Nam talis elevatio corporis, quod depositum est, teste Camuzato, in arca lignea sub fornice & testudine in muro cymbæ seu navis templi, cui ferrei clathri objecti sunt: talis, inquam, elevatio cultum publicum non importat, ut etiam observavit Benedictus XIV in Opere de Canonizatione Sanctorum lib. 2 cap. 12 num. 14, ubi afferuntur similia exempla. Itaque cum non afferantur alia publici cultus indicia, remittimus ad laudatum Camuzatum, & ad Des-Guerrois, qui in Historia ad annum 1419 de Joanne fuse agit, & in fine probat, serius defunctum esse, quam anno 1419. Idem multa refert miracula ad annum 1482.
Baudi Conf. meminit Florarium Ms. sine aliis adjunctis.
Nicolaus Avenionensis, Ordinis Prædicatorum, apud Marchesium & Lafonum in Anno Dominicano vocatur Beatus, sed sine indiciis cultus ecclesiastici.
Petrum Guillot, ejusdem Ordinis, Beatum primo loco vocat laudatus Lafonus, sed postea sæpius venerabilem nominat. Occisus fuit anno 1568 cum pluribus religiosis, quibus præerat, ab hæreticis in Occitania.
Michaëlem de Fabra, Ordinis Prædicatorum, & discipulum S. Dominici, iis verbis commemorat Marietta in Sanctis Hispaniæ lib. 12 cap. 64, ut nonnullam ingerat suspicionem, Beatum vocari posse, præsertim ob translationem ac venerationem corporis, si hæc veneratio publica sit & satis vetusta. Abstinet tamen a titulo Beati, & Leander Albertus ac Silvanus Razzius, quos laudat, similiter ab illo abstinent titulo, nec innuunt tantam corporis venerationom: omnes etiam silent de obitus die. Itaque occasione festi S. Michaëlis archangeli de eo hic mentionem facimus, plura de eodem libenter scripturi, si quis cultum docuerit, & festivitatis aut obitus diem.
Henricus Scarampus, episcopus Feltriensis in Marchia Tarvisina, hoc die obiisse traditur, ut videre est apud Ughellum in Italia Sacra recusa tom. 5 col. 375, ubi dicitur sanctimonia vitæ vir longe clarissimus. Deinde additur: Cujus corpus omnino huc usque incorruptum perseverat, atri quidem coloris, sed palpabile, & frequenti piorum hominum lustratione & cultu venerabile, ubi ejus meritis frequentia visuntur miracula, ejus sanctimoniam testantia. Hæc Ughellus. Attamen cultu caret publico Henricus, & præcedenti seculo Bartholomæus Giera episcopus Feltriensis decrevit, ne amplius ostenderetur corpus Henrici; sine obtenta ad id facultate sua. Non inveni, causam Henrici fuisse agitatam Romæ, aut processus pro beatificatione institutos.
Carolus Blesensis, dux Britanniæ Armoricæ, ad hunc diem Beatus vocatur apud Albertum le Grand in Sanctis Britanniæ, ubi Vitam ejus scribit. Fuerunt & alii scriptores Galli, qui canonizatum auctoritate Romani Pontificis existimarunt & scripserunt. Certum quoque est, cultum Caroli fuisse inchoatum in Armorica ob famam miraculorum, sed præpropere & illegitima auctoritate. Cultum illum postea cessasse, & nullum fuisse præterito seculo, habeo ex variis litteris ad Majores nostros datis. Hac de causa, opinor, nomen Caroli Blesensis non fuit adscriptum Martyrologiis. Fuerunt tamen processus formati auctoritate Pontificia Urbani V & Gregorii XI, qui ad nos olim missi fuerunt, petitumque a rege Galliarum, aliisque pluribus, ut Pontifices Carolum Beatorum catalogo adderent; sed nihil fuit obtentum. Benedictus XIV in Opere de Canonizatione lib. 2 cap. 8 recitat partem litterarum Apostolicarum, quibus Urbanus V cultum Caroli severe prohibet. Mox etiam refutat Andream du Chesne, qui perperam volebat, Carolum fuisse in Sanctorum album relatum. Gesta Caroli possunt legi apud laudatum Albertum le Grand, aut in Historia Britanniæ apud Lobineau & alios.
Metropolus, ut quartus episcopus Tungrensis, legitur hodie in Florario Ms. At nec nomen Metropoli reperio in Kalendario, quod præfixum est vetusto Breviario Tungrensi, nec novi, an fuerit umquam Tungrensis episcopus, licet nomen habeatur in Catalogis medii ævi.
Simon de Roxas, Ordinis SS. Trinitatis, hoc die mortuus notatur in indice nostro. De processibus ad ejus beatificationem institutis varia habet Benedictus XIV in Opere de Servorum Dei Beatificatione & canonizatione.
B. Virginis Mariæ apparitio, ut facta Mario cuidam, in Valle Tellina apud Tiranum opidum diœcesis Novocomensis, ad hunc diem refertur in Martyrologio Novocomensi: sed illa spectat ad Opus particulare de beatissima Virgine.
Hermannus, abbas Waldsassensis in Germania, Ordinis Cisterciensis, ac Cistercii defunctus, memoratur apud Henriquez cum titulo Beati, omnibus piis passim ibidem attributo, & sine indiciis cultus publici. Accessit Bucelinus in Menologio Benedictino, in quo etiam multi, qui cultu carent, Beati vocantur.
Martinus Spoletinus, Ordinis Minorum, ut Beatus martyr, celebratur a Jacobillo in Sanctis Umbriæ ad hunc diem; sed nulla affert publici cultus indicia.
Antonius Nugnez, Ordinis Franciscani, Valentiæ in Hispania, cum titulo Beati annuntiatur ab Arturo a Monasterio in Martyrologio Franciscano, ubi & plures videri possunt eodem titulo insigniti, quos coli, non invenimus, excepto B. Joanne de Dukla, superius memorato.
Ripsimis & Sociarum Martyrum hodie meminit Martyrologium Romanum cum Galesinio: quod sequeremur de more, nisi ex Actis S. Gregorii Armeni innotescerent. At apud Græcos sequenti die cum S. Gregorio Armeno celebrantur. Quare, cum in Actis S. Gregorii memorentur, de iis simul agemus ad XXX Sept.
Leopardus M. in Mss. aliquot Kalendariis ad hunc, in pluribus ad sequentem diem refertur XXX Septemb.
B. Simon, ex comite Crispiacensi monachus, ad hunc diem refertur a Castellano, a pluribus ad sequentem XXX Septembris.
B. Felix de Meda, abbatissa Ordinis Franciscani, cum titulo Beatæ, ad hunc diem refertur in Martyrologio Mediolanensi, apud Franciscanos vero ad sequentem, ubi cultus probabitur XXX Septemb.
S. Verissimi, Maximæ & Juliæ martyrum Ulyssiponensium, inventio memoratur in Martyrologio Hispanico, examinanda in eorumdem natali, I Octobris.
Rogerius, cognomento Niger, episcopus Londinensis, ad hunc diem insertus est Martyrologio Anglicano anni 1640, in priori ad 1 Octobris. At in nullo alio Martyrologio Rogerium hunc invenio, nec ullum antiquius laudatur in Anglicano. Videtur auctor istius Martyrologii credidisse, Rogerium fuisse electum patronum a Parmensibus ob victoriam anno 1248 de Friderico II, Parmam obsidente, relatam. At nihil ea de re invenio apud scriptores Parmenses, quos consulere potui. Quapropter, cum nihil uspiam inveniam de cultu ecclesiastico Rogerii, (præter dicta aliqua in Historia Matthæi Parisii ad annum 1248, quibus non fidimus, & quæ ne sufficiunt quidem) interim de eo nihil ulterius dicemus, libenter tamen scripturi plura, si quis cultum docuerit, ad I Octobris.
S. Gisleni episcopi inventio ad hunc diem celebratur apud Molanum, Canisium, Ferrrarium, & martyrologos Benedictinos. Natalis est IX Octobris.
Coganus abbas ut Sanctus, legitur in Martyrologio Anglicano, quod impressum est anno 1608, sed sub asterisco, quo insinuatur, non esse inventum in vetustis Martyrologiis. Wion in Appendice Sanctum similiter vocat. Hos secutus est Ferrarius, Coganum abbatem in Scotia annuntians hodie: sed nulla nos invenimus cultus ipsius indicia. Si forte idem sit cum Congano, de quo in Prætermissis ad 20 Februarii, aut Comgano, de quo ad 2 Augusti, cultus iterum examinari poterit, ad XIII Octobris.
Aquilini episcopi meminit Grevenus, & in Ms. Florario mentio fit Aquilani Coloniensis episcopi. Idem verisimiliter ab utroque designatur Aquilinus Coloniensis, jam in Prætermissis ad 16 Maii memoratus, indeque remissus ad S. Ursulam, quam sepeliisse dicitur, sive ad XXI Octobris.
Tryphon, Trophimus & Dorymedon hodie conjunguntur in Menæis impressis, sed brevissime sine elogio aut versiculis additis, ut vel ex eo verisimile fiat, eos ad hunc diem non spectare, nisi quod forte aliquo loco simul colantur. Trophimus & Dorymedon procul dubio fuerint illi, qui Synnadis in Phrygia sunt passi. Horum Acta, in quibus etiam agitur de S. Sabbatio, ante in Pisidia passo, data sunt ad XIX Septemb. Cum autem Tryphon, qui a Græcis memoratur ad 1 Februarii, ab iis in Phrygia passus dicatur, simul cum aliis cultum habere potuit. An hic Tryphon hodie videatur memoratus, examinandum veniet, die, quo insertus est Martyrologio Romano, X Novembris.
Josaphat regis meminerunt hodie Florarium Ms. Sanctorum, Martyrologium Germanicum, & Grevenus ex Petro de Natalibus Barlaam & Josaphat. De his simul agetur cum Martyrologio Romano ad XXVII Novembris.
S. Maximus, episcopus Regiensis, hodie a pluribus recentioribus annuntiatur, & ab aliquibus non sine errore. Grevenus, Galesinius, aliique non exprimunt, cujus Regii fuerit episcopus. At Maurolycus ipsum fixit Regii in Gallia Cisalpina, quod Regium Lepidi dicitur, idque leviter secutus est Ferrarius ad hunc diem, cum tamen eumdem rectius Regii in Gallia annuntiaverit die 26 Novembris. In Romano Martyrologio recte annuntiatur apud Regium in Gallia ad XXVII Novembris.

DE S. MICHAELE ARCHANGELO, ET DE OMNIBUS ANGELIS

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Michaël archangelus (S.)
Omnes Angeli

BHL Number: 5948, 5951

AUCTORE J. S.

§ I. Sancti Michaëlis & Angelorum in Martyrologiis aliisque sacris Fastis commemoratio, & festivitates variæ.

[Memoria S. Michaëlis in monte Gargano] Ut singulas S. Michaëlis archangeli apparitiones, institutasque earum causa festivitates, clarius ordine suo referre & elucidare possimus, prius breviter colligemus, quæ variis diebus & mensibus de iis reperiuntur in Fastis vetustioribus. Ordior ab hac die XXIX Septembris, qua peragitur præcipua S. Michaëlis & omnium Angelorum festivitas in Ecclesia Romana totaque Latina. In Hieronymianis apud Florentinium ad hunc diem leguntur sequentia: Dedicatio basilicæ angeli Michaëlis, vel in monte, qui dicitur Garganus, ubi multa mirabilia Deus ostendit. In Epternacensi brevius legitur: Et dedicatio basilicæ S. Michaëlis. In Corbeiensi latius: Dedicatio basilicæ archangeli Michaëlis in monte, qui dicitur Garganus. In Richenoviensi: Et dedicatio basilicæ sancti archangeli Michaëlis. Consonant Gellonense, Augustanum & Labbeanum, nisi quod in postremo addatur, in monte Gargano. In Kalendario, quod parvum Hieronymianum vocat Florentinius, & post Martyrologium edidit, sic legitur: Dedicatio S. Michaëlis archangeli. Corbeiense brevius ab omnibus diversum est. Sic enim habet: Romæ, milliario sexto, dedicatio basilicæ angeli Michaëlis, vel in monte, qui dicitur Garganus. Verum illud, Romæ, milliario sexto, mendosum videtur, cum apud Florentinium sit, Romæ milites VI, & horum mentio in aliis quoque habeatur. Itaque priora illa verba alio spectant & corrupta sunt.

[2] Beda in Martyrologio apud nos dato tom. 2 Martii prædictis consentit: [aut dedicatio in vetustis Fastis celebrata;] Dedicatio ecclesiæ sancti angeli Michaëlis. Idem in Martyrologio metrico tom. 10 Spicilegii:
Michaëlis ternas (nempe Kalendas Oct.) templi dedicatio sacrat.
Consonat Vetus Kalendarium ibidem editum. Omnia etiam vetusta Martyrologia & Kalendaria, quæ edidit Martenius tom. 3 Anecdotorum eamdem ecclesiæ S. Michaëlis dedicationem similibus verbis annuntiant, excepto Corbeiensi breviori ibidem recuso, de quo egi, & Kalendario ultimo, quod sic habet: Festum sancti Michaëlis archangeli. Pleraque etiam ex iis, quæ dedit Martenius tom. 6 Collectionis amplissimæ, jam dictis consonant. Kalendarium vetustum Stabulense disertis verbis habet: In monte Gargano dedicatio basilicæ archangeli Michaëlis. De alio ibidem edito mox dicam. Locum dedicatæ ecclesiæ omittit Wandelbertus, metri forsan causa, ita canens:
Ætherea virtute potens, princepsque supernæ
Militiæ Michaël terno (Kal. Oct.) sibi templa sacravit.
At Rabanus, Notkerus, Usuardus, aliique mox laudandi, montem Garganum exprimunt: sed de unius solum ecclesiæ dedicatione agunt. Rabani solum verba huc traduco: Dedicatio ecclesiæ sancti Angeli Michaëlis in monte Gargano. Usuardus & Notkerus dubium relinquunt, utrum dedicationem an aliam festivitatem annuntiare voluerint, de quo infra dicam.

[3] [in nonnullis addita Dedicatio ejusdem ecclesiæ Romæ.] Auctor Romani parvi, quod edidit Rosweydus, duas S. Michaëlis festivitates eodem die memoravit, ita scribens: In monte Gargano, venerabilis memoria archangeli Michaëlis. Et Romæ dedicatio ecclesiæ ejusdem Archangeli, a beato Bonifacio Papa constructæ in Circo, qui locus INTER NUBES dicitur. Ado istud Martyrologium sequi solitus, amplam historiam, quam de veneratione S. Michaëlis in monte Gargano recitat, sic orditur: In monte Gargano, venerabilis memoria beati archangeli Michaëlis, ubi ipsius consecrata nomini habetur ecclesia, vili facta schemate, sed cælesti prædita virtute. Deinde, relata historia, addit: Sed non multo post Romæ venerabilis etiam Bonifacius Pontifex ecclesiam sancti Michaëlis nomine constructam dedicavit, in summitate Circi cryptatim miro opere altissime porrectam. Unde & idem locus in summitate sua continens ecclesiam, INTRA NUBES situs vocatur. Martyrologium Autissiodorense hisce conformia habet: In monte Gargano venerabilis memoria S. Michaëlis archangeli, ubi multa mirabilia Deus ostendit. Romæ dedicatio oratorii S. Michaëlis, quod venerabilis Bonifacius Pontifex dedicavit in summitate Circi, miro opere altissime porrectum. In omnibus quoque Martyrologiis & Kalendariis, quæ edidit Georgius post Adonem, memoria S. Michaëlis hac die recolitur, & in aliquibus dicitur dedicatio. Addo ex his tantum verba Kalendarii Vaticani: In monte Gargano, dedicatio basilicæ archangeli Michaëlis. In aliquot Auctariis Usuardi apud Sollerium nostrum ad VI Octobris annuntiatur Octava S. Michaëlis, quia cum Octava in aliquibus ecclesiis festum eius celebratur.

[4] Vidimus duas S. Michaëlis ecclesias, quarum dedicatio vetustis temporibus celebrata videtur. [Ecclesiæ S. Michaëlis in via Salaria] Georgius in Annotatis ad Adonem & tertiam memorat, cujus dedicatio a seculo V aut citius celebrata fuit, sed die XXX Septembris, nisi librariorum aut imprimentium vitio dies mendose sit expressus. Blanchinus in Prolegomenis ad Anastasium Bibliothecarium tom. 4 edidit Opusculum antiquum, cui hic præpositus titulus: Codex Sacramentorum vetus Romanæ Ecclesiæ. Hunc ait se eruisse ex manuscripto libro, … ante mille annos confecto, … capituli Veronensis. In eo autem pag. XXXIX legitur hic titulus: Pridie Kalendas Octobris N. (id est, natale) basilicæ Angeli in Salaria. Georgius hæc allegans, ait, forte librarii errore legi, pridie, pro III Kalendas Octobris. Attamen incertum est istud mendum, & dedicatio etiam fieri potuit pridie Kalendas. Quidquid vero sit de die, non existimo, illam esse ecclesiam, quam in circo ædificatam mox vidimus. Nam pro memorata ecclesia Georgius laudat Notitiam ab Eccardo editam, quæ mihi ad manum non est, & ex ea recitat hæc verba: Per eamdem quoque viam (Salariam) venitur ad ecclesiam S. Michaëlis, septimo milliario ab Urbe. At ecclesia in circo posita aut in Urbe erat, aut certe minus ab Urbe distabat, & serius etiam fuit constructa. Itaque nequeo assentiri Georgio, de hac viæ Salariæ ecclesia agi in Hieronymianis Fastis, aut saltem id minus est probabile. Nam Corbeiense brevius num. 1 laudatum, quod solum huic opinioni favere videtur, probabilius mendosum est, & ab omnibus vetustioribus diversum.

[5] Verumtamen ex laudato Sacramentario saltem habemus, [Dedicatio a seculo V celebrata,] a seculo V celebratam fuisse festivitatem S. Michaëlis & Angelorum in ecclesia eidem dicata extra Urbem in via Salaria. Hujus autem ecclesiæ celebratam fuisse dedicationem, ex laudato Sacramentario pag. XL intelligimus. Hæc enim ibi leguntur: Vere dignum, … teque profusis gaudiis prædicare in die festivitatis hodiernæ, qua in honorem beati archangeli Michaël sacrata nomini tuo loca divinis sunt instituta mysteriis. Quamvis enim illius sublimis gloriosæque substantiæ sit habitatio semper in cælis; tuorum tamen fidelium præsumit affectus pro tuæ reverentia potestatis per hæc piæ devotionis officia quoddam retinere pignus in terris adstantium in conspectu tuo jugiter Ministrorum. Ex verbis jam datis, & magis etiam ex reliquis orationibus, insuper colligitur, festivitatem illam non de solo archangelo Michaële, sed etiam de omnibus simul Angelis fuisse peractam. Idem insinuant hæc ibidem verba: In honorem beati archangeli Michaël loca nomini tuo dicata mystico frequentamus obsequio: præsta, quæsumus, eorum nos gaudere suffragiis, quorum sublimia merita recensemus.

[6] [ut forte trium ecclesiarum dedicatio ad unam deducta] Habemus jam tres S. Michaëli antiquis temporibus dedicatas ecclesias, quarum dedicatio Officio ecclesiastico honorata dicitur. At satis verisimile fit, omnes has dedicationes in unam coaluisse festivitatem, quæ etiamnum celebratur die XXIX Septembris, & Dedicatio S. Michaëlis archangeli vocatur. Baronius credidit, eo die dedicatam fuisse ecclesiam S. Michaëlis in monte Gargano, idque indicat in Annotatis. In Martyrologii textu de illa festivitate sic habet: In monte Gargano venerabilis memoria beati Michaëlis archangeli, quando ipsius nomine ibi consecrata fuit ecclesia, vili quidem facta schemate, sed cælesti prædita virtute. Diem hunc esse dedicationis in monte Gargano, verisimillimum fit ex vetustissimis Fastis ante laudatis. Potuit tamen & Romana S. Michaëlis in circo ecclesia eodem die dedicari. Quæ vero erat via Salaria, aut postridie, aut eodem etiam die dedicata videtur, ex antiquissima festivitate. Porro festivitas illa, etiamsi Dedicatio vocetur, non peragitur, sicuti aliarum ecclesiarum Dedicatio, sed magis in memoriam & honorem S. Michaëlis & Angelorum, eaque consuetudo antiquissima est, ut solum videatur vocari Dedicatio, quia festivitas die dedicationis fuit fixa.

[7] [sit S. Michaëlis & Angelorum festivitatem.] In antiquo Kalendario Ecclesiæ Romanæ, quod edidit Martenius tom. 5 Anecdotorum, cum assignatis Euangeliis, festivitas indicitur his verbis: Die XXIX mensis Septembris. Dedicatio ecclesiæ S. Michaëlis angeli: sed pro Euangelio ex Matthæo cap. 18 assignantur hæc: Accesserunt discipuli ad Jesum dicentes: Quis putas major est in regno cælorum? &c., ubi ℣ 10 leguntur de Angelis sequentia: Quia Angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est. Hæc verba Euangelio inclusa ostendunt, Angeli aut Angelorum institutam fuisse festivitatem, non simplicis dedicationis. In codice Sacramentorum per Thomasium edito nulla fit mentio de dedicatione, sed solum legitur: Orationes in sancti archangeli Michaëlis III Kalendas Octob. In altero per Menardum vulgato, qui S. Gregorio tribuitur, titulus hic legitur: Dedicatio basilicæ sancti archangeli Michaëlis. At rursum orationes, quæ præscribuntur, non referuntur ad dedicationem ecclesiæ, sed ad honorem & cultum S. Michaëlis & Angelorum, ut ibidem videri potest.

[8] [quæ Dedicatio quidem vocatur, sed magis] In Kalendario Romano per Frontonem edito titulus sic legitur: Die XXIX mensis Septembris, dedicatio ecclesiæ Archangeli. Verum, cum idem hic assignetur Euangelium, quod supra apud Martenium, recte hæc observat Fronto: Non tantum hac die Dedicatio celebratur, sed etiam memoria specialis S. Michaëlis. Hinc proprium adscribitur Euangelium. Rursus in Kalendario, quod impressit Allatius in Opere de Consensione Ecclesiæ Occidentalis & Orientalis, Col.estivitas ea S. Michaëlis sic annuntiatur: III Cal. Octob., Dedicatio sancti Angeli. At non invenio aliam rationem, qua illa festivitas in vetustis Fastis passim Dedicatio vocetur, quam quod ex dedicatione ecclesiæ ortum habuerit, eoque fixa sit die, quo aut ecclesia in monte Gargano, aut etiam aliæ, S. Michaëli fuerunt dedicatæ. Nam manifestum est, etiam antiquis temporibus eo die celebratam esse S. Michaëlis & Angelorum memoriam, quemadmodum fit nostris temporibus, antiquo retento nomine.

[9] Certe ad colendam S. Michaëlis & Angelorum memoriam omnia referuntur in Codicibus Sacramentorum jam dictis, [in memoriam S. Michaëlis & Angelorum peragitur.] omissa etiam mentione locorum S. Michaëli sacrorum, quæ in Sacramentario Leonis fuerat addita. Hinc in Gregoriano Præfatio sic habet: Vere dignum & justum est, æquum & salutare, nos tibi semper & ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, sancti Michaëlis archangeli merita prædicantes. Quamvis enim nobis sit omnis Angelica veneranda sublimitas, quæ in Majestatis tuæ consistit conspectu, illa tamen est propensius honoranda, quæ in ejus ordinis dignitate cælestis militiæ meruit principatum. Per Christum &c. Ceterum hanc festivitatem initio non fuisse distinctam ab altera, quæ Apparitionis vocatur, omnino existimo, cum hæc, de qua jam agam, videatur multo recentior.

[10] Baronius in Martyrologio Romano ad VIII Maii alteram annuntiat S. Michaëlis festivitatem, [Apparitio S. Michaëlis die VIII Maii celebrata,] præcedenti minus solemnem, communem tamen omnibus, qui Romano utuntur Breviario. Verba ejus hæc sunt: In monte Gargano Apparitio sancti Michaëlis archangeli. Non assignat in Annotatis Baronius tempus, quo institutum est hoc festum, nec antiqua pro eo allegat Martyrologia. In antiquioribus plerisque non invenitur de eo ulla mentio, sive in Hieronymianis, aut genuinis Bedæ, Adonis, Usuardi, Wandelberti, Rabani, Notkeri. Verumtamen in vetusto Kalendario, quod edidit Acherius tom. 10 Spicilegii ex codice Corbeiensi, quodque in Præfatione probat scriptum anno 826, ad VIII Maii hæc leguntur: Inventio S. Michaëlis archangeli in monte Gargano. Accedit aliud Kalendarium Corbeiense, quod ex codice seculi X edidit Martenius tom. 3 Anecdotorum. In hac ad eumdem diem ita legitur: Revelatio basilicæ sancti Michaëlis archangeli.

[11] Appendix Adonis sic habet: In monte Gargano Apparitio S. Michaëlis archangeli, [& in aliquot antiquis Fastis memorata.] quando illa sagitta, velut flamine retorta, eum, a quo jactata est, mox reversa percussit: & dictum est ad episcopum: Ego sum Michaël archangelus, qui in conspectu Dei semper assisto. In auctariis Usuardi apud Sollerium codex Pulsanensis ita habet: In monte Gargano, Apparitio beatissimi Michaëlis archangeli &c. Codex Hagenoyensis: In Apuliæ finibus, in monte Gargano, Inventio oratorii beati Michaëlis archangeli &c. Editio Lubeco-Coloniensis plura habet, sed minus probata. Martyrologium Ottobonianum apud Georgium ad VIII item Maii: Et dedicatio ecclesiæ sancti Michaëlis in monte Gargano. In eodem Dedicatio etiam legitur ad XXIX Septembris, ut passim in aliis. Apud eumdem in Kalendario Mediolanensi secundo ad VIII Maii: Apparitio sancti Michaëlis. Possem hisce addere complura Martyrologia recentioris ævi, & ex iis non pauca manuscripta. Verum hæc omnia mitto, quia abunde constat de festo illo aliquot jam seculis celebrato. De tempore, quo fere institutum est, sicuti & primum, si utcumque deprehendi valeat, disseram postea.

[12] Ad eumdem diem VIII Maii apud Sollerium ex codice Bruxellensi alia memoratur S. Michaëlis apparitio his verbis: [Alia Apparitio celebrata die XVI Octobris.] Item Apparitio sancti Michaëlis archangeli. Qui sanctum Autbertum Abrincatensis ecclesiæ episcopum semel, iterum & tertio admonuit, ut in mari, loco, qui propter eminentiam Tumba dicitur, ecclesiam suo nomini dicatam fundaret… Et ex eo tempore inibi, sicut in monte Gargano, memoria S. Michaëlis archangeli cœpit frequentari. Verum hæc S. Michaëlis festivitas spectat ad XVI Octobris, ubi idem codex sic habet: Item in monte maris, qui dicitur Tumba, dedicatio ecclesiæ sancti Michaëlis archangeli. De eadem apparitione ibidem codex Florentinus hæc suggerit: Apparitio secunda sancti Michaëlis archangeli, quæ circa annum Domini septingentesimum decimum accidisse legitur. Eadem Apparitio memoratur in variis Usuardi editionibus. Ex his verba Greveni subjungo: In territorio Abrincensi, Apparitio S. Michaëlis archangeli, qui circa annum Domini DCCVII apparuit Autberto Abrincatensi episcopo, monens, ut in loco maris, qui Tumba propter sui eminentiam, & etiam In Periculis Maris dicitur, ecclesiam in sui memoriam fundaret, volens nimirum sibi in pelago æqualem ei, quæ in monte Gargano est, venerationem exhiberi. Mitto recentiora Martyrologia, in quibus hæc festivitas memoratur. Historiam & tempus rei peractæ examinabo suo loco; ubi videbimus, non generalem, sed particularem esse celebritatem. In aliquot Martyrologiis particularibus ad XXV Martii una cum morte Christi conjuncta legitur Victoria S. Michaëlis archangeli contra draconem, ut videri potest tom. III Martii pag. 541 num. 6. [Præcipuum S. Michaëlis & sanctorum Angelorum]

[13] Græci similiter aliquot habent S. Michaëlis archangeli festa, sed aliis diebus. Tria memorantur in Menologio Sirletiano, nimirum ad VIII Novembris, quod simul est omnium Angelorum, prout præcipuum apud Latinos. De eo ita breviter habet: Celebritas Principis militiæ cælestis Michaëlis, & reliquarum virtutum incorporearum. Eadem festivitas in reliquis quoque Græcorum Fastis commemoratur, amplumque de ea Officium legitur in Menæis impressis, prout etiamnum habetur in novissimis eorum libris ritualibus. Mosci de more hanc Græcorum de S. Michaële & reliquis Angelis celebritatem in Fastis suis similiter annuntiant. In hoc autem festo non celebratur ulla Apparitio Novæ Legis, aut ullum particulare beneficium in Nova Lege hominibus præstitum; sed laudatur Angelorum obedientia, Luciferi & rebellium angelorum peccatis opposita: memorantur etiam ea, quæ in veteri Testamento de S. Michaële reperiuntur; & Michaëlis ceterorumque Angelorum in homines beneficia generatim prædicantur.

[14] [festum die VIII Novembris;] Eutychius Alexandrinus in Annalibus, prout ex Arabico Latine redditi sunt, & impressi anno 1656 Oxoniæ, pag. 435 originem hujus festi videtur repetere ex eo, quod S. Alexander patriarcha Alexandrinus templum, a Cleopatra regina olim structum, in quo idolum Michaël colebatur, dedicasset S. Michaëli archangelo. Seldenus in Opere de Synedriis veterum Hebræorum lib. 3 cap. 15 num. 8 multa de illo Eutychii loco disserit. Agnoscit tamen, apud vetustiores nihil ea de re inveniri. Itaque cum idolum istius nominis prorsus ignotum sit, & confractio idoli in urbe Alexandrina tempore Constantini Magni non fiat verisimilis, Eutychius ipse sit scriptor fabulosissimus, & assertis suis hic quoque misceat adjuncta prorsus improbabilia, rem totam ad fabulas amandandam existimo, ut jam insinuavit Tillemontius tom. 6 in S. Alexandro art. 2; & Renaudotius in Patriarchis Alexandrinis pag. 80. Quapropter de hoc Alexandrinorum, ut infra dicetur, æque ac Græcorum festo dixisse sufficiat, generale esse festum S. Michaëlis & omnium sanctorum Angelorum, quale celebrant Latini XXIX Septembris. Versiculi, qui leguntur in Menæis, nihil aliud indicant. Duo habentur in S. Michaëlem, ut cælestis militiæ principem: duo rursum in novem Angelorum choros, videlicet in Seraphim, Cherubim, Thronos, Dominationes, Potestates, Principatus, Virtutes, Archangelos & Angelos. Sic ibi enumerantur. Versiculos, ut nihil particulare habentes, omitto. Festivitatem hanc Græcorum commemoravit etiam Molanus.

[15] Celebris quoque est apud Græcos & Moscos in præcipuis eorum Fastis altera S. Michaëlis festivitas ad VI Septembris, [aliud de Apparitione die VI Septembris:] uti apud nos ibi dictum est in Prætermissis. Menologium Sirletianum de ea breviter habet sequentia: Commemoratio miraculi, ostensi a principe militiæ cælestis Michaële in urbe Colossensium, quæ postea dicta est Chone. In Menæis de illo S. Michaëlis beneficio Officium præscribitur eodem die, miraculumque breviter enarratur. In Menologio Basiliano idem miraculum paulo prolixius refertur, sed modo nonnihil diverso. Factum examinabimus infra, & in tempus inquiremus. Interim hic dixisse sufficiat, celebrem esse festivitatem, & in omnibus passim Fastis Græcis memoratam, eamdemque a Molano æque ac priorem commemorari. Accedunt Coptitæ: nam in eorum quoque Fastis a Ludolfo editis festum istud annuntiatur ad IX mensis primi, id est, ad VI Septembris.

[16] Ad VIII Junii in Menologio Sirletiano hæc rursum leguntur: [aliud particulare die VIII Junii:] Celebritas archangeli Michaëlis. Majores nostri ad quatuor Junii dies consequentes, videlicet ad sextum, septimum, octavum & nonum, de S. Michaële archangelo aliqua in Prætermissis annotarunt. Ad IX Junii, opinor, attingunt idem festum, de quo pridie loquitur laudatum Menologium. Verba huc transfero: S. Michaëlis archangeli celebritas in Sosthenio, suburbio Constantinopolitano, indicatur in Ms. Synaxario ecclesiæ Constantinopolitanæ & alio Mediolanensi. Celebritas in Sosthenio suburbio particularis erat, forte dedicationis ecclesiæ. Nam in eo Constantinopolis suburbio ædificatam fuisse a Constantino Magno ecclesiam S. Michaëli, eamque celeberrimam evasisse, dicemus per decursum. Potuit tamen & aliud particulare S. Michaëlis festum peragi in illa ecclesia, quæ miraculis claruisse dicitur. Quod autem in ea tantum ecclesia celebraretur, inde factum puto, ut Menæis & plerisque aliis Fastis adscriptum non sit.

[17] Aliud rursum S. Michaëlis festum invenio annuntiatum pro ecclesiis patriarchatui Alexandrino subjectis ad VI Junii, [alia apud Æthiopes & Coptitas mense Junio,] ubi in Prætermissis hæc annotata sunt: S. Michaëlis archangeli propter miraculum, factum ab ipso Alexandriæ, festum agi indicatur in Martyrologio Arabo-Ægyptiaco, ex lingua Arabica in Latinam translato a Gratia Simonio prælaudato, & nobis Roma transmisso per Athanasium Kircherum, atque in alio per Seldenum edito, ubi etiam notatur secundum & tertium festum biduo subsequenti agendum. Hæc omnino sic notata reperio, sed illud propter miraculum non additur apud Seldenum, in Martyrologio contra non fit mentio de secundo & tertio festo. Apud Ludolfum in Fastis Æthiopum & Coptitarum ad eumdem diem Fasti Æthiopum habent: Michaël archangelus, sed nihil sequentibus diebus de secundo & tertio festo. Fasti vero Coptitarum ad VI: Princeps Angelorum; ad VII: Secundum festum Michaëlis; ad VIII: Tertium festum Michaëlis. Apud Æthiopes die VII Gabriel archangelus signatur.

[18] Præter ea festum S. Michaëlis archangeli apud Æthiopes signatur singulis mensibus eorum die XII, qui aliquando cum nono, alias cum octavo, alias cum septimo, alias cum sexto aut etiam quinto mensium nostrorum die concurrit. Solo tamen mense Junio mentionem reperio de secundo & tertio festo, [& apud Æthiopes singulis mensibus.] quod eo mense ad tres dies continuari potest ob insigne aliquot beneficium, & solum apud Coptitas. Hi vero in suis Fastis non habent festivitatem illam singulis mensibus. Æthiopes autem præter menstruam habent etiam mense primo, die IX, qui concurrit cum sexto Septembris, festivitatem Græcis omnibus communem, de qua egi superius. Quæ de S. Michaële & omnibus Angelis agitur VIII Novembris, incidit in diem XII mensis tertii, ubi etiam notatur ex Fastis Coptitarum, & in ante laudato Martyrologio Arabico Ægyptiaco signatur his verbis: Festum Michaëlis. Princeps virtutum angelicarum cælestium, & custodiens fidem, dum cecidit dæmon de sede sua & principatu. Hactenus de festivitatibus, in quibus nominatim colitur S. Michaël archangelus.

[19] [Nonnulla alia apud Æthiopas & Coptitas] Cum autem cum S. Michaële omnes simul Angeli colantur, tam hac die apud Latinos, quam apud Orientales, Græcos & Moscos die VIII Novembris, visum est huc etiam congerere, quæ de particularibus Angelorum festis dicenda se offerent, exceptis tamen SS. Gabriele & Raphaële, qui ut nomina sic & festa habent sibi propria. Apud Ludolfum in Fastis Æthiopum ad IX Novembris nostri legitur: Seraphim & Cherubim, ut eo die singularis de beatis illis Spiritibus festivitas haberi videatur. In iisdem Fastis ad XX Novembris notatur, Seraphim, quod particulare de illis festum insinuat. In Fastis vero Coptitarum legitur: Viginti quatuor Seniores angelici, ad quod Ludolfus observat: Intelliguntur illi, quorum mentio Apocal. 4 ℣ 4. Locus hic est: Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor, & super thronos viginti quatuor seniores, circumamicti vestimentis albis, & in capitibus eorum coronæ aureæ. Verum an per viginti quatuor seniores Angeli veniant intelligendi, interpretibus examinandum relinquo: nam locum aliter explicari video. Porro Seraphim & Cherubim, qui supremi sunt Angelorum ordines, rursum apud Æthiopes celebrantur ad XXVII Junii nostri, ut etiam eo die notatum est in Prætermissis. Ad VIII Novembris in dictis Fastis Cherubini equi memorantur, sed minus congrue. Si enim id intellexerint de quatuor animalibus, de quibus Apocal. 4 ℣ 6, ut conjicit Ludolfus in Annotatis, rursum de iis interpretes in varias abierunt opiniones. Sic non placebit Catholicis, quod legitur ad XV Julii, Uriel archangelus, quandoquidem illud Angeli nomen non innotuerit ex Scripturis canonicis, sed solum legatur in apocryphis.

[20] [Festum de Angelis castodibus] De Angelis custodibus, quorum eo titulo festivitas serius in Ecclesia Latina invaluit, recentiora tantum Martyrologia meminerunt. Ecclesia tamen antiquitus Angelos custodes coluit generali S. Michaëlis & omnium Angelorum festo, quod apud Sollerium in Usuardo ad XXIX Septembris codex Hagenoyensis indicat his verbis: Hac etiam placuit die sanctæ matri Ecclesiæ, ut omnium sanctorum Angelorum memoria solemniter agatur, quia unusquisque hominum creditur unum Angelum habere sibi a Deo deputatum ad custodiam. At singularem quoque festivitatem de Angelo suo custode postmodum fidelium pietas induxit. Grevenus de ea ad XXVIII Septembris ita habet: Festum de proprio Angelo hic quidem servant. Hoc ipsum adoptavit Canisius in Martyrologio Germanico, ut heri dictum in Prætermissis. Plures particularem illam festivitatem memorant ad I Martii, præeunte Molano, cujus hæc sunt verba: Festivitas sanctorum Angelorum custodum singulorum hominum. Consentit eodem die jam laudatus Canisius. Saussayus vero in Supplemento ad eumdem diem sic habet: Festum Angeli custodis ex ecclesiæ Toletanæ pio more ad Rutenos deductum, auctore beato (id est, beatæ memoriæ) Francisco de Stanno Rutenensi episcopo, probante Sede Apostolica. Præfuit ecclesiæ Rutenensi Franciscus sub initium seculi XVI.

[21] Antiquius est idem festum in Hispania, ubi illud annuntiavit ad eumdem diem Ferrarius in Catalogo Generali his verbis: Toleti & alibi in Hispania festum Angeli custodis. Addit in Annotatis: Ex tabulis Toletanæ & aliarum ecclesiarum. Joannes Tamayus in Martyrologio Hispanico similiter ad I Martii ita habet: Hispaniæ celebris sancti Angeli custodis in omnibus provinciæ ecclesiis festivitas perseverat, licet ex aliquarum monumentis dies varietur Officii. Addit in Annotatis, festivitatem illam celebratam fuisse variis diebus, ut sequitur. Nam Toletana ecclesia, Compostellana, Legionensis, Ovetensis, Salmanticensis, Cordubensis, Conchensis, Segobiensis, Seguntinensis, Pampilonensis, Zamorensis, Calagurritana, Asturicensis, Gadicensis, Urcetana, Accitana, Mindoniensis & Canariensis & Granatensis, & earum diœceses, nec non Ordines Militares & Regulares, in hunc diem (I Martii) festum hocce concelebrant. Ecclesia Hispalensis, Placentina, Giennensis, Abulensis, Malacitana, Carthaginensis & Ordo B. Mariæ de Mercede in diem I Octobris. Ecclesia Valentina & Cæsaraugustana in Dominicam I post Octavam Apostolorum Petri & Pauli. Tarraconensis in Dominicam I Maii: Dertonensis in diem I Augusti: Segorbicensis in Dominicam 2 Octobris: Turiasonensis in diem XV Julii: Ilerdensis in diem VI Septembris: Urgelensis in Dominicam III Julii: Oxomensis in diem XIII ejusdem: Pacensis in diem II Octobris. Hactenus Tamayus, etiamsi nolim asserere, totam hanc dierum enumerationem prorsus accuratam esse.

[22] Apud nos in Prætermissis ad X Martii observatum est ex Martino de Roa, [tandem die 2 Octobris fixum.] eo die Sanctum Angelum custodem coli in ecclesia Cordubensi. Ad XV Julii ejusdem cultus in diœcesi Turiasonensi pro Dominica III ejus mensis assertus. Ad X Maii hæc data observatio: Angeli custodis festum in Styria solitum observari, traditur in Litteris annuis Societatis nostræ ad annum MDCVI pag. 484. Id nunc celebratur in Ecclesia 2 Octobris. Antea tamen remiserant Majores nostri ad diem I Octobris, quod ante Clementem X non alia esset statuta dies, quam proxima post festum S. Michaëlis. Saussayus ad 2 Octobris ita habet: Hac die celebratur festum Angeli custodis ex decreto Pauli V, nimirum ubi illa dies erat proxima non impedita post festum S. Michaëlis. Nam 2 Octobris serius fixa est a Clemente X. At redeamus ad Saussayum: Quæ solemnitas, inquit, Parisiis mox recepta, in ecclesia sanctorum confessorum Lupi & Ægidii, ipsius Pontificis auctoritate & Henrici Cardinalis, de Retz nuncupati, urbici antistitis permissu, instituta est. Ubi quotannis eximia devotione, non modo parœcianorum, sed & multorum aliorum insignium civium, qui tutelæ Angelicæ præsidia expetunt, ipsa hæc festivitas peragitur. At pridem ante S. Ludovicus, se ut Angelica clientela muniret, Carnuti in summo Deiparæ templo capellam in honorem sanctorum Angelorum fundaverat. Claromonte autem Arvernorum antiquissima existunt altaria, Angelis custodibus nuncupata, ut ista devotio apud Galliæ populos non nupera, sed vetusta satis, fluensque e religionis sanctissimæ fontibus, qui a Majoribus ad posteros emanarunt, merito videatur. Clemens X tandem anno 1670 Officium de Angelis custodibus pro tota Ecclesia fixit die 2 Octobris. Hinc hodie in Martyrologio Romano ad 2 Octobris leguntur hæc verba: Festum sanctorum Angelorum custodum. Verum hæc interim sufficiant ex Martyrologiis.

§ II. Recensentur ea, quæ de S. Michaële reperiuntur in sacris Scripturis.

[Ex relatis de S. Michaële apud Danielem,] Quamquam mihi propositum non est, omnia examinare, quæ de S. Michaële ex sacris Litteris probabiliter colligi possunt. Tamen huc congeram, quæ certiora videntur, & communi Patrum ac theologorum sententia comprobantur. Quatuor solum locis expresso nomine S. Michaël in Scripturis memoratur. Daniel cap. 10 nomen S. Michaëlis bis exprimit, dum narrat visionem Angeli ad se loquentis, qui a plerisque Gabriel fuisse creditur. Hanc visionem recitabo inferius num. 35. Ad S. Michaëlem spectant sequentia Angeli verba. Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti & uno diebus: & ecce Michaël unus de principibus primis venit in adjutorium meum, & ego remansi ibi juxta regem Persarum. Et inferius ℣ 20 in eadem adhuc visione ait Angelus. Et nunc revertar, ut prælier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens. Verumtamen annuntiabo tibi, quod expressum est in Scriptura veritatis: & nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester. De alio Danielis loco agetur inferius.

[24] [intelligitur protector fuisse populi Hebraici.] S. Hieronymus in Danielem cap. 10, ubi explicat allegatum locum, existimat, per principes Persarum & Græcorum intelligi Angelos, cui regna illa a Deo erant credita, & ad eam sententiam probandam allegat hæc verba Deut 32 ℣ 8: Quando dividebat Altissimus gentes, & disseminabat filios Adam; statuit terminos gentium juxta numerum Angelorum Dei. Verum locus ille allegatus est juxta Septuaginta interpretes, a quibus dissentit Scriptura vulgata cum textu Hebraico, ut illa probatio sit minus efficax, cum de Angelis in vulgata non fiat mentio. Attamen recte locum explicari de Angelis protectoribus Persarum & Græcorum, postea videbimus. Quod huc spectat, verba illa, Et ecce Michaël unus de principibus primis venit in adjutorium mihi, laudatus Hieronymus ita exponit: Resistente Persarum Angelo precibus tuis, & meæ legationi, qui orationes tuas Deo offerebam; venit in adjutorium mihi angelus Michaël, qui præest populo Israël. Principes autem primos, Archangelos intelligimus. Rursum in illa verba, Et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester, Hieronymus sic commentatur: Ego sum, inquit, Angelus ille, qui offero Deo orationes tuas: & nullus est alius, qui adjutor meus sit rogandi pro vobis Deum, nisi Michaël archangelus, cui creditus est populus Judæorum. Itaque ex loco allegato collegit S. Hieronymus, S. Michaëlem archangelum fuisse protectorem & præsidem populi Hebraici, eaque est obvia & communis loci intelligentia. Hinc Chrysostomus Hom. 2 de Laudibus S. Pauli ait: Michaëli gens commissa est Judæorum: eaque est communis sententia tam Judæorum quam Christianorum, ut asserit Calmetus in locum allegatum.

[25] Alter locus, in quo nomen S. Michaëlis exprimitur, est in Epistola canonica Judæ apostoli, [ut etiam innuit altercatio ejus cum diabolo de corpore Moysis.] qui sic habet: Cum Michaël archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiæ; sed dixit: Imperet tibi Dominus. Allegat hunc textum S. Hieronymus in Epistolam ad Titum cap. 3, & hæc subjungit: Si igitur Michaël non fuit ausus diabolo, & certe maledictione dignissimo, judicium inferre blasphemiæ; quanto magis ab omni maledicto puri esse debemus. Merebatur diabolus maledictum: sed per Archangeli os blasphemia exire non debuit. De causa disputationis S. Michaëlis archangeli cum diabolo in sacra Scriptura nihil legitur. Verum, cum Gen. 50 ℣ 6 de Moysis sepulchro dicatur; Et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem; probabiliter conjiciunt interpretes, voluisse diabolum, ut sepulchrum Moysis innotesceret Israëlitis, sive ut corpus ejus sepeliretur loco Israëlitis cognito, ad occasionem subministrandam idololatriæ, in quam pronus erat populus Hebraicus: Michaëlem vero pro cura populi Hebraici ablatum corpus loco plane ignoto abscondisse ac sepelivisse, ne illud honore indebito afficere possent Israëlitæ. Nam corpus Moysis a Deo sepultum ministerio Angelorum, plerique probabilissime existimant, ut dictum est ad IV Septembris in S. Moyse § 50, ubi de causa hujusce disputationis etiam actum. Igitur illa disputatio rursum ostendit curam, quam de populo Hebraico gessit S. Michaël archangelus.

[26] Tertius locus, in quo Michaël nominatur, hic est Apocal. 12 ℣ 7: [Pugna S. Michaëlis cum dracone,] Et factum est prælium magnum in cælo: Michaël & Angeli ejus præliabantur cum dracone, & draco pugnabat, & angeli ejus: & non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in cælo. Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, & satanas, qui seducit universum orbem; & projectus est in terram, & angeli ejus cum illo missi sunt. Non convenit inter eruditos, de quo S. Michaëlis prælio ibidem agatur. Mihi satis erit huc transferre illa, quæ in locum allegatum scripsit Cornelius a Lapide, propriam explicans sententiam. Dico, inquit, historice hic alludi ad prælium Luciferi cum suis, gestum cum Michaële ejusque asseclis in cælo: illud enim clarissime hic perstringitur. Tunc enim Lucifer cum suis cælo dejectus, ex angelo factus est diabolus. Sed per hoc prælium symbolice significatur bellum, quod Lucifer indies gerit contra fideles in Ecclesia, eorumque tutelares Angelos: prophetice vero & genuine ad litteram significatur prælium, quod ipse geret acerrimum & ultimum in fine mundi contra Sanctos. Hoc enim proprie hic intenditur: est enim continua prophetia de fine mundi…

[27] Tunc ergo præliabitur Michaël cum suis Angelis contra Luciferum ejusque dæmones, adjuvando, confortando & amando * Christianos fortiores & constantiores, ut se cum Elia & Henoch aperte & generose opponant Antichristo, cum quo & pro quo pugnabit Lucifer per blandiloquentiam, astutiam, fraudes, ficta miracula, hypocrisim, minas, tormenta, cæterasque artes & arma, quæ ipse Antichristo suggeret. Rursum tunc præliabitur Michaël defendendo suos hosce fideles in judicio Dei, præsertim post eorum mortem, contra accusatorem diabolum… Ex hoc loco colligunt doctores, S. Michaëlem fuisse & esse principem omnium Angelorum, qui in Dei obsequio, ac consequenter in cælo perstiterunt; sicut Lucifer princeps fuit omnium cadentium. Quocirca S. Michaël præses fuit olim synagogæ Judæorum, uti nunc præses est & princeps Ecclesiæ Christianorum. Hactenus Cornelius ibidem.

[28] [ad idem tempus referenda videtur] Quartus locus, qui S. Michaëlis nomen diserte exprimit, habetur apud Danielem cap. 12. In tempore illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: & veniet tempus, quale non fuit ab eo, ex quo gentes esse cœperunt, usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis, qui inventus fuerit scriptus in libro &c. Multa ibi sequuntur, ex quibus evincitur, agi de tempore Antichristi, uti locum exposuit S. Hieronymus, & plerique Patres, fatente Calmeto in hunc locum. Merito igitur laudatus Cornelius a Lapide in Danielis cap. 12 existimat, de eodem Michaëlis contra Luciferum & apostatas angelos prælio agere Joannem in Apocalypsi & Danielem hoc loco. Consurget Michaël, id est, inquit, Michaël exurget in prælium contra regem Aquilonis, id est, contra Antichristum, ut tueatur fideles & Sanctos in tantis persecutionibus contra eum & contra Luciferum… Unde S. Thomas & alii docent, in hoc prælio occidendum esse Antichristum a Michaële. Sic enim explicat illud 2 Thes. 2 ℣ 8 “Quem (Antichristum) Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, id est, mandato suo” Quia, inquit, Michaël interfecturus est eum in monte Oliveti, unde Christus in cælum ascendit. Christus ergo executionem suæ sententiæ contra Antichristum committet Michaëli, qui post Christum supremus est judex, & præses divinæ justitiæ.

[29] [victoria S. Michaëlis per Danielem prædicta;] Tum refutat eos, qui per Michaëlem intelligunt Christum. Certum est enim, inquit, quod Angelus (qui allegata verba dicebat Danieli) eumdem Michaëlem hic intelligat, quem intellexit cap. 10 ℣ 13 & 21: ibi autem intellexit Michaëlem archangelum: vocat enim eum principem Judæorum. Simili modo nuncupat eum hic, dicens: “Qui stat pro filiis populi tui” qui scilicet præest tueturque Judæos tanquam fideles, populumque Dei ac filios patriarcharum: ideoque curabit, ut Judæi in fine mundi ad Christum convertantur & salventur. Refutat etiam eos, qui omnia referunt ad tempora Antiochi Epiphanis, & per Michaëlem intelligunt Mathathiam, quod in Porphyrio improbavit S. Hieronymus. Verum obstant sequentia, inquit Cornelius: Et multi de iis, qui dormiunt in terræ pulvere, evigilabunt, alii in vitam æternam, & alii in opprobrium. Quod ad litteram de resurrectione, non morali ad patrum & avorum virtutem & constantiam, … sed naturali ad vitam æternam, accipi debere clarum est, uti accipiunt S. Hieronymus, Theodoretus, & passim veteres ac recentiores. Nullus sane ex Machabæis aut eorum asseclis tunc resurrexit ad vitam æternam, ut nequeat locus eorum temporibus accommodari, nisi violenter. Quare Patrum & Cornelii aliorumque plurium sententia de Michaële tempore Antichristi pro Christianis pugnaturo longe mihi probabilior videtur, quam opposita, quæ prophetiam Danielis refert ad tempora Antiochi, pugnam vero a Joanne memoratam ad persecutiones Romanorum imperatorum, sive ad tempora Diocletiani.

[30] Vera tamen esse possunt, quæ ex locis illis aliter expositis infert Calmetus in Dictionario Riblico ad vocem Michaël, ubi ex dato Danielis loco hæc colligit: Missus igitur S. Michaël, ut suppetias populo (Judaico) sub persecutionum pondere fatiscenti ferret, [licet aliis etiam temporibus opem tulerit S. Michaël,] Machabæorum virtutem acuit, impium Antiochum percussit, ac tandem Judaicam ecclesiam duris persecutionibus oppressam relevavit. Hæc, inquam, veræ esse possunt pro perpetua protectione, qua populum Judaicum S. Michaël servabat, sed futura tempore Antichristi ibidem prædici, omnia fere insinuant. Similiter ut vera facile admittam, quæ ex loco Apocalypsis ita infert. Ex iis Scripturæ verbis vulgo colligunt, archangelum S. Michaëlem patronum datum esse Ecclesiæ Christianæ, cujus erga nos curæ potissimum in persecutionibus ethnicorum contra fideles specimen exhibuit. Ea enim occasione satanæ impetus repressit, fidemque Christianam, persecutorum audaciam contundens, asseruit. At unam aliquam ex iis persecutionibus S. Joanni revelatam esse, vocatamque ab eo prælium magnum in cælo, non tam facile dixero, cum istud prælium videatur feliciori exitu finitum aut finiendum, quam finita sit ulla persecutio.

[31] S. Gregorius Magnus Hom. 34 in Euangelia de S. Michaële hæc scribit: [uti existimavit etiam S. Gregorius Magnus:] Michaël namque (interpretatur) Quis ut Deus… Et quoties miræ virtutis aliquid agitur; Michaël mitti perhibetur, ut ex ipso actu & nomine detur intelligi, quia nullus potest facere, quod facere prævalet Deus. Unde & ille antiquus hostis, qui Deo esse per superbiam similis concupivit, dicens: “In cælum conscendam, super astra cæli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo”: dum in fine mundi in sua virtute relinquetur extremo supplicio perimendus, cum Michaële archangelo præliaturus esse perhibetur, sicut per Johannem dicitur (Apocal. 12 ℣ 7:) “Factum est prælium cum Michaële archangelo”: ut, qui se ad Dei similitudinem superbus extulerat, per Michaëlem peremtus discat, quia ad Dei similitudinem per superbiam nullus exsurgat. Video, hunc locum in indice editionis novissimæ S. Gregorii ad Luciferum referri. At, cum perimendus dicatur & peremtus, de Antichristo Gregorius loquitur, sic tamen ut in Antichristo superandum Luciferum affirmet. Nam lib. 18 in Job in cap. 18 ℣ 17 ait: Caput quippe iniquorum diabolus est. Ipse quippe in ultimis temporibus illud vas perditionis ingressus, Antichristus vocabitur, alias quod Antichristus vocabitur. Itaque ex mente Gregorii, per mortem Antichristi diabolus quoque vincetur. Plura de S. Michaële huc non transferam. Si quis multa probabiliter ad S. Michaëlem relata videre desiderat, adire poterit laudatum Cornelium a Lapide in cap. 12 Danielis.

[Annotata]

* l. animando

§ III. Relata in Scripturis de SS. Gabriele & Raphaële archangelis.

Quandoquidem cum S. Michaële omnes Angelos Ecclesia colat eadem festivitate, [Daniele prophetæ visionem celebrem] huc etiam congerenda censui, quæ de SS. Gabriele & Raphaële in sacris memorantur Scripturis. Egit quidem Henschenius noster ad XXVI Martii de cultu S. Gabrielis, ac similiter cultus S. Raphaëlis exponi poterit illo ipso die, quo præcipua ejus festivitas peragitur; hoc tamen loco dabimus ex Scripturis, quæ de omnibus Angelis ad historiam pertinent, prætermissis quæstionibus unice ad theologiam spectantibus. Daniel propheta cap. 8 refert celeberrimam visionem, quam eidem exposuit S. Gabriel archangelus, ita ordiens: Anno tertio regni Baltassar regis visio apparuit mihi. Ego Daniel post id, quod videram in principio, vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regione: vidi autem in visione esse me super portam Ulai. Et levavi oculos meos, & vidi &c.

[33] [apparens S. Gabriel exponit;] Relata visione, quæ ibidem legi potest, ℣ 15 Daniel sic pergit: Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, & quærerem intelligentiam; ecce stetit in conspectu meo quasi species Viri. Et audivi vocem Viri inter Ulai: & clamavit, & ait: Gabriel, fac intelligere istum visionem. Et venit, & stetit juxta, ubi ego stabam: cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, & ait ad me: Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio. Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram: & tetigit me, & statuit me in gradu meo; dixitque mihi: Ego ostendam tibi, quæ futura sunt in novissimo maledictionis, quoniam habet tempus finem suum. Tum visionem Danieli exponit S. Gabriel, ut videri potest loco allegato. Visionem autem a Gabriele expositam, locus ipse manifeste habet. At non additur, cujus voce jussus sit visionem exponere. S. Hieronymus de eo in hunc locum scribit sequentia. Virum istum, qui præcepit Gabrieli, ut Danielem faceret intelligere visionem, Judæi Michaëlem autumant. Consequenter autem, quia visio de præliis erat regumque certaminibus, imo regnorum successionibus, Gabriel, qui præpositus est præliis, huic officio mancipatur. Gabriel enim in linguam nostram vertitur, Fortitudo, vel robustus Dei. Unde & eo tempore, quo erat Dominus nasciturus, & indicturus bellum dæmonibus, & triumphaturus de mundo, Gabriel venit ad Zachariam & ad Mariam.

[34] [rursumque eidem revelat prophetiam de septuaginta hebdomadibus:] Alteram Gabrielis apparitionem refert Daniel cap. 9, factam in anno primo Darii Medi. Narrat primum Daniel, orasse se pro populo suo, quando instabat finis septuaginta annorum, quibus duratura erat captivitas Babylonica. Tum ℣ 20 ita pergit: Cumque adhuc loquerer & orarem, & confiterer peccata mea, & peccata populi mei Israël, & prosternerem preces meas in conspectu Dei mei pro monte sancto Dei mei: adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini. Et docuit me, & locutus est mihi, dixitque: Daniel, nunc egressus sum, ut docerem te, & intelligeres. Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni, ut indicarem tibi; quia vir desideriorum es: tu ergo animadverte sermonem, & intellige visionem. Tum subdit celeberrimam revelationem de septuaginta hebdomadibus. Aliam rursus visionem refert Daniel cap. 10 & 11, & plerique interpretes existimant, eumdem fuisse Gabrielem, qui tunc Danieli apparuit. Hoc tamen non videtur omnino certum, cum quia in Scripturis non dicitur, tum quia multo augustiori specie Angelus apparuit.

[35] [idem Gabriel, ut creditur, augustiori apparens specie,] Visionem a ℣ 4 Daniel ita narrat: Die autem vigesima & quarta mensis primi (& anno tertio Cyri regis Persarum ℣ 1) eram juxta fluvium magnum, qui est Tygris. Et levavi oculos meos, & vidi: & ecce vir unus vestitus lineis, & renes ejus accincti auro obrizo: & corpus ejus quasi chrysolithus, & facies ejus velut species fulguris, & oculi ejus ut lampas ardens: & brachia ejus, & quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis: & vox sermonum ejus, ut vox multitudinis. Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri, qui erant mecum, non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, & fugerunt in absconditum. Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: & non remansit in me fortitudo, sed & species mea immutata est in me, & emarcui, nec habui quidquam virium. Et audivi vocem sermonum ejus: & audiens jacebam consternatus super faciem meam, & vultus meus hærebat terræ. Et ecce manus tetigit me, & erexit me super genua mea, & super articulos manuum mearum. Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba, quæ ego loquor ad te, & sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. Et ait ad me: Noli metuere, Daniel; quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum, ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: & ego veni propter sermones tuos. Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti & uno diebus: & ecce Michaël unus de principibus primis venit in adjutorium meum, & ego remansi ibi juxta regem Persarum.

[36] Veni autem, ut docerem te, quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, [futura Danieli multa prædicit usque ad tempora Antichristi.] quoniam adhuc visio in dies. Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, & tacui. Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea. Et aperiens os meum locutus sum: & dixi ad eum, qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, & nihil in me remansit virium. Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo? Nihil enim in me remansit virium, sed & halitus meus intercluditur. Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, & confortavit me, & dixit: Noli timere, vir desideriorum: pax tibi: confortare, & esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, & dixi: Loquere, Domine mi, quia confortasti me. Et ait: Numquid scis, quare venerim ad te? Et nunc revertar, ut prælier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens. Verumtamen annuntiabo tibi, quod expressum est in Scriptura veritatis: & nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester. Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur & roboraretur. Et nunc veritatem annuntiabo tibi &c. Mox incipit multa prædicere de regibus Persarum & Græcorum cap. XI & 12, pergens usque ad novissima Antichristi tempora, ut ibidem legi poterit. Gabrielem autem fuisse, qui omnia illa Danieli revelavit, plerorumque est, ut dixi, interpretum sententia, etiamsi nomen ejus in illa visione non legatur expressum.

[37] Duas S. Gabrielis apparitiones narravit S. Lucas in Euangelio cap. 1. [Rursum Gabriel Joannis Baptistæ] In prima Zachariæ sacerdoti, quando ministrabat in templo, & ponebat incensum, prædixit, filium ei nasciturum Joannem Baptistam. Hoc a ℣ XI sic refertur: Apparuit autem illi Angelus Domini, stans a dexteris altaris incensi. Et Zacharias turbatus est videns, & timor irruit super eum. Ait autem ad illum Angelus: Ne timeas Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: & uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, & vocabis nomen ejus Joannem: & erit gaudium tibi & exultatio: & multi in nativitate ejus gaudebunt: erit enim magnus coram Domino, & vinum & siceram non bibet: & Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: & multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum: & ipse præcedet ante illum in spiritu & virtute Eliæ, ut convertat corda patrum in filios, & incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. Et dixit Zacharias ad Angelum: Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, & uxor mea processit in diebus suis. Et respondens Angelus, dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: & missus sum loqui ad te, & hæc tibi euangelizare. Et ecce eris tacens, & non poteris loqui usque in diem, quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo. Et erat plebs expectans Zachariam: & mirabantur, quod tardaret ipse in templo. Egressus autem non poterat loqui ad illos &c.

[38] [& Christi nativitatem annuntiavit.] Deinde altera Gabrielis apparitio a ℣ 26 exponitur hoc modo: In mense autem sexto (post conceptum Joannem Baptistam) missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, & nomen Virginis Maria. Et ingressus Angelus ad eam, dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, & cogitabat, qualis esset ista salutatio. Et ait Angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum: ecce concipies in utero, & paries Filium, & vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, & Filius Altissimi vocabitur, & dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: & regnabit in domo Jacob in æternum, & regni ejus non erit finis. Dixit autem Maria ad Angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et respondens Angelus, dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, & virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque & quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua, & ipsa concepit filium in senectute sua: & hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis: quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa Angelus. Plures non invenimus in Scripturis apparitiones, in quibus S. Gabrielis fit mentio. Ex allegatis habemus, maxima a Gabriele fuisse annuntiata.

[39] [S. Raphaël, orantibus Tobia & Sara,] S. Raphaël archangelus unica apparitione innotuit, sed ea admodum mirabili & diuturna, quam discimus ex libro Tobiæ. Missus est autem a Deo S. Raphaël, ut recrearet duas personas, pietate & fide in Deum præstantes, & multis afflictionibus pressas. Primus erat Tobias senior, junioris Tobiæ pater, cujus virtutes & pia opera referuntur tribus prioribus libri capitibus, quemadmodum & captivitas in Assyria, cæcitas, aliæque afflictiones, atque ejus ad Deum oratio. Altera erat Sara filia Raguelis, cujus afflictio ob septem viros a dæmone occissos cap. 3 exponitur, uti & pietas & oratio. Tum vero ℣ 24 hæc sequuntur: In illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu gloriæ summi Dei: & missus est angelus Domini sanctus Raphaël, ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatæ. Huc transferam omnia ad S. Raphaëlem attinentia, prætermissis brevitatis gratia iis, quæ ad sanctum Archangelum non spectant.

[40] Tobias filio suo inter pia documenta cap. 4 relata ℣ 21 dixit: [Tobiæ juniori, ducem itineris quærenti, ignotum se offert,] fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo in Rages civitate Medorum: & chirographum ejus apud me habeo: & ideo perquire, quomodo ad eum pervenias, & recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, & restituas ei chirographum suum. Respondit ad hoc cap. 5 Tobias filius: Quo modo autem pecuniam hanc requiram, ignoro. Ille me nescit: & ego eum ignoro. Quod signum dabo ei? Sed neque viam, per quam pergatur illuc, aliquando cognovi. Tunc pater suus respondit ei, & dixit… Perge nunc, & inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum, salva mercede sua… Tunc egressus Tobias, invenit Juvenem splendidum, stantem præcinctum, & quasi paratum ad ambulandum. Et ignorans, quod Angelus Dei esset, salutavit eum, & dixit: Unde te habemus, bone Juvenis? At ille respondit: Ex filiis Israël. Et Tobias dixit ei: Nosti viam, quæ ducit in regionem Medorum? Cui respondit: Novi: & omnia itinera ejus frequenter ambulavi, & mansi apud Gabelum fratrem nostrum, qui moratur in Rages civitate Medorum, quæ posita est in monte Ecbatanis. Cui Tobias ait: Sustine me, obsecro, donec hæc ipsa nuntiem patri meo. Tunc ingressus Tobias, indicavit universa hæc patri suo. Super quæ admiratus pater, rogavit, ut introiret ad eum.

[41] Ingressus itaque salutavit eum, & dixit: Gaudium tibi sit semper. [cæmque ducendi curam in se recipit, in itinere,] Et ait Tobias: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, & lumen cæli non video? Cui ait Juvenis: Forti animo esto, in proximo est, ut a Deo cureris. Dixit itaque illi Tobias: Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum? Et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam. Et dixit ei Angelus: Ego ducam & reducam eum ad te. Cui Tobias respondit: Rogo te, indica mihi, de qua domo, aut de qua tribu es tu? Cui Raphaël angelus dixit: Genus quæris mercenarii, an ipsum mercenarium, qui cum filio tuo eat? Sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias Ananiæ magni filius. Et respondit Tobias: Ex magno genere es tu. Sed peto, ne irascaris, quod voluerim cognoscere genus tuum. Dixit autem illi Angelus: Ego sanum ducam & sanum tibi reducam filium tuum. Respondens autem Tobias, ait: Bene ambuletis, & sit Deus in itinere vestro, & Angelus ejus comitetur vobiscum. Tunc paratis omnibus, quæ erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo & matri suæ, & ambulaverunt simul. Cum interim mater, timens filio suo, fleret, inter alia ei Tobias dixit ad consolandum: Credo enim, quod Angelus Dei bonus comitetur ei.

[42] Mox cap. 6 de itinere Tobiæ cum S. Raphaële, factisque in via agitur hoc modo: [eum monet, ut capiat piscem invadentem;] Profectus est autem Tobias, … & mansit prima mansione juxta fluvium Tigris. Et exivit, ut lavaret pedes suos, & ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum. Quem expavescens Tobias, clamavit voce magna, dicens: Domine, invadit me. Et dixit ei Angelus: Apprehende branchiam ejus, & trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, & palpitare cœpit ante pedes ejus. Tunc dixit ei Angelus: Exentera hunc piscem, & cor ejus, & fel, & jecur repone tibi: sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter. Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, & secum tulerunt in via: cetera salierunt, quæ sufficerent eis, quo usque pervenirent in Rages civitatem Medorum. Tunc interrogavit Tobias Angelum & dixit ei: Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi, quod remedium habebunt ista, quæ de pisce servare jussisti? Et respondens Angelus, dixit ei: Cordis ejus particulam si super carbones ponas, sumus ejus extricat omne genus dæmoniorum, sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos. Et fel valet ad ungendos oculos, in quibus fuerit albugo, & sanabuntur.

[43] [eidem, de nuptiis pie contrahendis prius edocto,] Et dixit ei Tobias: Ubi vis, ut maneamus? Respondensque Angelus ait: Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, & hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum, neque feminam ullam habet aliam præter eam. Tibi debetur omnis substantia ejus, & oportet eam te accipere conjugem. Pete ergo eam a patre ejus, & dabit tibi eam in uxorem: Tunc respondit Tobias, & dixit: Audio quia tradita est septem viris, & mortui sunt: sed & hoc audivi, quia dæmonium occidit illos. Timeo ergo, ne forte & mihi hæc eveniant: & cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos. Tunc angelus Raphaël dixit ei: Audi me, & ostendam tibi, qui sunt, quibus prævalere potest dæmonium. Hi namque, qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se & a sua mente excludant, & suæ libidini ita vacent, sicut equus & mulus, quibus non est intellectus: habet potestatem dæmonium super eos. Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, & nihil aliud, nisi orationibus vacabis cum ea. Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis fugabitur dæmonium. Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris. Tertia autem nocte benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes. Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidinis ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris.

[44] [uxorem procurat Saram.] Tum cap. 7 exponitur, quomodo Raphaël cum Tobia venerit ad Raguelem, & quam amanter ab eo sint excepti. Cum vero Raguel multa bona diceret de Tobia patre, ℣ 5 dixit Angelus ad Raguelem: Tobias, de quo interrogas, pater istius est. Rursum, cum Tobias filius a Raguele Saram sibi peteret uxorem, & ille non auderet annuere ob mortem priorum sponsorum, & non daret petenti ullum responsum, dixit ei Angelus: Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua: propterea alius non potuit habere illam. Continuo libenter consensit Raguel, & filiam suam Saram Tobiæ dedit uxorem. Tobias vero, ut narratur cap. 8, monita S. Raphaëlis accurate secutus est. Tunc ut dicitur ℣ 3, Raphaël angelus apprehendit dæmonium, & religavit illud in deserto Superioris Ægypti.

[45] [Rogante Tobia, pecuniam pro eo accipit a Gabelo,] Cum vero Raguel cuperet Tobiam aliquo tempore secum detinere, ille Raphaëlem misit ad pecuniam accipiendam, ut cap. 9 refertur hoc modo: Tunc vocavit Tobias Angelum ad se, quem quidem hominem existimabat, dixitque ei: Azaria frater, peto, ut auscultes verba mea. Si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentiæ tuæ. Tamen obsecro te, ut assumas tibi animalia sive servitia, & vadas ad Gabelum in Rages civitatem Medorum; reddafque ei chirographum suum, & recipias ab eo pecuniam, & roges eum venire ad nuptias meas. Scis enim ipse, quoniam numerat pater meus dies: &, si tardavero una die plus, contristatur anima ejus. Et corte vides, quomodo adjuravit me Raguel, cujus adjuramentum spernere non possum. Tunc Raphaël assumens quatuor ex servis Raguelis, & duos camelos, in Rages civitatem Medorum perrexit: & inveniens Gabelum, reddidit ei chirographum suum, & recepit ab eo omnem pecuniam. Indicavitque ei de Tobia filio Tobiæ omnia, quæ gesta sunt: fecitque eum secum venire ad nuptias. Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam discumbentem: & exiliens, osculati sunt se invicem, nimirum Gabelus & Tobias.

[46] Deinde cap. 10 refertur sollicitudo senioris Tobiæ & discessus junioris, [redeuntique ait, quo modo pater eius visum sit recepturus,] cui abeunti dixit Raguel: Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes &c. Tum cap. XI de reditu hæc leguntur: Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quæ est in medio itinere contra Niniven, undecimo die. Dixitque Angelus: Tobia frater, scis quemadmodum dereliquisti patrem tuum. Si placet itaque tibi, præcedamus, & lento gradu sequantur iter nostrum familiæ simul cum conjuge tua, & cum animalibus. Cumque hoc placuisset, ut irent, dixit Raphaël ad Tobiam: Tolle tecum ex felle piscis: erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, & abierunt. Tum refertur, ab Anna matre adventum Tobiæ e longinquo fuisse cognitum, relatumque marito, subditurque: Dixitque Raphaël ad Tobiam: At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum: & gratias agens ei, accede ad patrem tuum, & osculare eum. Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum. Scias enim, quoniam mox aperientur oculi ejus, & videbit pater tuus lumen cæli, & in aspectu tuo gaudebit.

[47] Sequitur lætissimus Tobiæ piissimusque ad parentes adventus, [ut in adventu contingit. Utrique Tobiæ, amplam mercedem offerenti,] & ℣ 13: Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui. Et sustinuit quasi dimidiam fere horam: & cœpit albugo ex oculis ejus, quasi membrana ovi, egredi. Quam apprehendens Tobias traxit ex oculis ejus, statimque visum recepit. Et glorificabant Deum &c.… Et narravit (Tobias junior) parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset circa eum per Hominem, qui eum duxerat. Post adventum Saræ conjugis, omnisque familiæ, pecorum & pecuniæ, ac septem convivii dies, cap. 12 uterque Tobias cogitare cœpit de amplissima mercede Raphaëli danda: & vocantes eum, pater scilicet & filius, tulerunt eum in partem: & rogare cœperunt, ut dignaretur dimidiam partem omnium, quæ attulerant, acceptam habere. Tunc dixit eis occulte: Benedicite Deum cæli, & coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam. Etenim sacramentum regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare & confiteri honorificum est. Bona est oratio cum jejunio & eleemosyna magis, quam thesauros auri recondere; quoniam eleemosyna a morte liberat, & ipsa est, quæ purgat peccata, & facit invenire misericordiam & vitam æternam. Qui autem faciunt peccatum & iniquitatem, hostes sunt animæ suæ.

[48] Manifesto ergo vobis veritatem, & non abscondam a vobis occultum sermonem. Quando orabas cum lacrymis, & sepeliebas mortuos, & derelinquebas prandium tuum, & mortuos abscondebas per diem in domo tua, [declarat S. Raphaël, quis sit, monens, ut Deum laudent.] & nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino. Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te. Et nunc misit me Dominus, ut curarem te, & Saram uxorem filii tui a dæmonio liberarem. Ego enim sum Raphaël angelus, unus ex septem, qui astamus ante Dominum. Cumque hæc audissent, turbati sunt, & trementes ceciderunt super terram in faciem suam. Dixitque eis Angelus: Pax vobis, nolite timere. Etenim, cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram: ipsum benedicite, & cantate illi. Videbar quidem vobiscum manducare & bibere: sed ego cibo invisibili & potu, qui ab hominibus non potest videri, utor. Tempus est ergo, ut revertar ad eum, qui me misit. Vos autem benedicite Deum, & narrate omnia mirabilia ejus. Et, cum hæc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, & ultra eum videre non potuerunt. Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum, & exurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus. Hactenus de mirabili apparitione Raphaelis. Quæstiones aliquot hic proponi possent. At, cum contextus sit satis clarus, & mira Dei bonitas, & benignissima in omnibus Angeli cura luculentissime ex ipsis verbis sine ullo commentario innotescat; plura non addam. Interpretes sacræ Scripturæ consuli possunt tam de hisce, quam de aliis præcedentibus.

§ IV. Apparitiones Angelorum, qui non nominantur; aliaque de iis relata in Pentateucho.

[Agar ab Angelo jubetur redire ad dominam suam:] Ut perpetua Angelorum de humano genere cura magis elucescat, placet huc etiam eas Angelorum apparitiones transferre, quæ sine eorum nomine in Scripturis referuntur, atque eo ipso ordine, quo ibidem leguntur. Cum Agar, ancilla Saræ, quod affligeretur, a domina sua fugisset Gen. 16, optimo Angeli apparentis consilio reducta est in domum Abrahæ & Saræ. Conceperat Agar ex Abrahamo, ideoque Saram despicere cœperat. Affligente igitur eam Sarai, ut dicitur ℣ 6, fugam iniit. Cumque invenisset eam Angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine, qui est in via Sur in deserto, dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? & quo vadis? Quæ respondit: A facie Sarai dominæ meæ ego fugio. Dixitque ei Angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, & humiliare sub manu illius. Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, & non numerabitur præ multitudine. Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, & paries filium, vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. Hic erit ferus homo, manus ejus contra omnes, & manus omnium contra eum: & e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. Huc usque Angelus, cui obedivit Agar, alia quoque Angeli apparitione post aliquot annos recreata, ut videbimus.

[50] [Abraham tres Angelos hospitio excipit,] Celeberrima est apparitio Gen. 18 trium Angelorum, quos Abraham hospitio excepit hominum instar, quia viros, initio saltem, credebat. De illa simul & sequenti cap. 19 apparitione loquitur Apostolus ad Hebræos cap. 13, dum de hospitalitate, quam commendat, dicit: Per hanc enim latuerunt quidam, Angelis hospitio receptis; id est, ignorantes hospitio receperunt Angelos. Apparitio refertur in hunc modum. Apparuit autem ei (Abrahæ) Dominus in convalle Mambre, sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres Viri, stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, & adoravit in terram. Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum: sed afferam pauxillum aquæ, & lavate pedes vestros, & requiescite sub arbore. Ponamque buccellam panis, & confortate cor vestrum, postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac, ut locutus es. Festinavit igitur Abraham cum Sara, & convivium Hospitibus suis exstruxit, ut ibidem legi potest.

[51] Deinde ℣ 9: Cumque comedissent, dixerunt ad eum (Angeli ad Abraham) ubi est Sara uxor tua? [& nasciturum sibi filium, ex iis intelligit,] Ille respondit: Ecce in tabernaculo est. Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, & habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi… Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus? Numquid Deo quidquam est difficile? Juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, & habebit Sara filium. Negavit Sara, dicens, Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita; sed risisti. Cum ergo surrexissent inde Viri, direxerunt oculos contra Sodomam: & Abraham simul gradiebatur, deducens eos. Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham, quæ gesturus sum; cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, & benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ? Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, & domui suæ post se, ut custodiant viam Domini, & faciant judicium & justitiam, ut adducat Dominus propter Abraham omnia, quæ locutus est ad eum.

[52] Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum & Gomorrhæ multiplicatus est, [rogansque pro Sodomitis, benigne auditur.] & peccatum eorum aggravatum est nimis. Descendam & videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint: an non est ita, ut sciam. Converteruntque se inde, & abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino. Et appropinquans, ait: Numquid perdes justum cum impio? Si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? & non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo? … Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos. Respondensque Abraham ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis & cinis. Quid si minus quinquaginta justis, quinque fuerint? Delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque. Rursumque locutus est ad cum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta. Ne, quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar. Quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta. Quia semel, ait, cœpi: loquar ad Dominum meum: Quid, si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti. Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine; si loquar adhuc semel. Quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem. Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: & ille reversus est in locum suum. Multa in hac apparitione humano more dicuntur & fiunt, ut bis illud vita comite, & illud: Descendam & videbo, aliaque nonnulla. Unus autem ex tribus Angelis frequenter Dominus vocatur, quia, inquiunt interpretes, præcipuus erat judex, & Dei personam repræsentabat.

[53] [Lot duos Angelos excipit, & ab iis servatur] De eo nulla fit mentio in apparitione aliorum Angelorum in Sodoma, quæ mox sequitur cap. 19 hoc modo: Veneruntque duo Angeli Sodomam vespere, & sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, & ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram, & dixit: Obsecro, Domini, declinate in domum pueri vestri, & manete ibi: lavate pedes vestros, & mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus. Compulit illos oppido, ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, & coxit azyma: & comederunt. Interea Sodomitæ, qui putabant juvenes esse, advenerunt, ut eos e domo Lot educerent, & eo resistente, vim parabant: Jamque prope erat ut effringerent fores. Et ecce miserunt manum Viri (sive Angeli humana specie) & introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium: & eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent. Dixerunt autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum, generum, aut filios aut filias? Omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac: delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos, ut perdamus illos. Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias ejus, & dixit: Surgite, egredimini de loco isto; quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.

[54] [& eam suis Sodoma mox peritura educitur.] Cumque esset mane, cogebant eum Angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, & duas filias, quas habes; ne & tu pariter pereas in scelere civitatis. Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, & manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi. Eduxeruntque eum, & posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne & tu simul pereas. Dixitque Lot ad eos: Quæso, Domine mi, quia invenit servus tuus gratiam coram te, & magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, & moriar: est civitas hæc juxta, ad quam possum fugere, parva, & salvabor in ea. Numquid non modica est, & vivet anima mea? Dixitque ad eum: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem, pro qua locutus es. Festina, & salvare ibi; quia non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. Sol egressus est super terram & Lot ingressus est Segor. Igitur Dominus pluit super Sodomam & Gomorrham sulphur & ignem a Domino de cælo &c. Urbium earum ruina cum reliquis ibidem sequitur sine ulteriori mentione de Angelis.

[55] [Ismaël puer voce Angeli ad Agar loquentis servatus:] Alia Angeli apparitio per vocem refertur cap. 21. Agar ancilla cum filio Ismaële, quem ex Abrahamo pepererat, per Saram ejecta erat, aut ab ipso potius Abrahamo ob querelas uxoris dimissa, & in solitudine Bersabee ad extremas angustias redacta. Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant. Et abiit, seditque e regione procul, quantum potest arcus jacere. Dixit enim: Non videbo morientem puerum: & sedens contra, levavit vocem suam, & flevit. Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque Angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis, Agar? noli timere. Exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est. Surge, tolle puerum, & tene manum illius; quia in gentem magnam faciam eum. Aperuitque oculos ejus Deus. Quæ videns puteum aquæ, abiit, & implevit utrem, deditque puero bibere. Et fuit cum eo &c. Sic Angeli voce ab imminenti morte erutus est puer Ismaël.

[56] Prohibuit similiter Angelus, ne Isaac occideretur, ut refertur cap. 22. [mors Isaaci item voce Angeli impedita.] Cum enim Deus fidem & obedientiam Abrahami probare, & mundo manifestare vellet, præcepit eidem, ut filium suum Isaacum immolaret. Paruit Abraham, duxitque filium, & posuit eum in altare super struem lignorum. Extenditque manum, & arripuit gladium, ut immolaret filium suum. Et ecce Angelus Domini de cælo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum. Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam. Nunc cognovi, quod times Deum, & non pepercisti unigenito filio tuo propter me. Et paulo post: Vocavit autem Angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens: Per memetipsum juravi, dicit Dominus, quia fecisti hanc rem, & non pepercisti filio tuo unigenito propter me; benedicam tibi, & multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli; & velut arenam, quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, & benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ. Observari potest, Isaacum hic bis vocari unigenitum Abrahami, etiamsi hic haberet etiam filium Ismaëlem. At erat unicus ex Sara, &, ut habet Apostolus Heb. XI ℣ 17, qui susceperat repromissiones.

[57] Quanta porro fuerit Abrahami fiducia de subsidio Angelorum, [Abrahami de Angelorum ope fiducia.] liquet ex relatis cap. 24, ubi Abraham servum suum mittit in Mesopotamiam ad uxorem filio suo quærendam, & eidem inter alia dicit ℣ 7: Dominus Deus cæli… Ipse mittet Angelum suum coram te, & accipies inde uxorem filio meo. Hæc verba narravit servus Abrahami, ubi venerat ad Bathuelem Rebeccæ patrem, quando Rebeccam Isaaco petebat sponsam. Ego vero, inquit servus ℣ 39, respondi domino meo: Quid si noluerit venire mecum mulier? Dominus, ait, in cujus conspectu ambulo, mittet Angelum suum tecum, & diriget viam tuam: accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea, & de domo patris mei. Tam prospere in Mesopotamiam profectus est Abrahami servus, tam feliciter omnia ibi peregit, tam facile Rebeccam pro Isaaco accepit & ad Isaacum perduxit, ut non vana videatur fuisse Abrahami fiducia de Angeli præsidio per Deum mittendo.

[58] Protectio Angelorum rursum insinuatur cap. 28 per scalam, [Protectio Angelorum Jacobo per scalam indicata,] quam vidit Jacob, quando proficiscebatur in Mesopotamiam ad avunculum suum Labanum. Res ita narratur a ℣ XI: Cumque venisset ad quemdam locum, & vellet in eo requiescere, tulit de lapidibus, qui jacebant, & supponens capiti suo, dormivit in eodem loco. Viditque in somnis scalam stantem super terram, & cacumen illius tangens cælum: Angelos quoque Dei ascendentes & descendentes per eam, & Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, & Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo, & semini tuo &c. Nonnulli credunt, Angelum quoque fuisse superioris ordinis, qui promissa ibidem latius expressa Dei nomine faciebat Jacobo. Sic multa alia, quæ a Deo facta referuntur in sacra Scriptura, probabiliter creduntur ab Angelis Dei ministris ejus nomine facta. At ea non referam ob varietatem sententiarum, contentus recensere illa, quæ clare Angelis tribuuntur. Nolim etiam exponere omnia scalæ illius mysteria, sed solum breviter observare, per Angelos … ascendentes & descendentes insinuari curam, quam, Deo mandante, suscipiunt de hominibus. De hac visione in loco Bethel inde dicto, mox fiet mentio in alia.

[59] [aliisque modis manifestata,] Rursum Jacob cap. 31 per Angelum monitus est in somnis, ut ex Mesopotamia, ubi ditatus erat apud Labanum avunculum suum, reverteretur ad terram suam. Monitum istud ℣ 3 Domino attribuitur his verbis: Maxime dicente sibi (id est, Jacobo) Domino: Revertere in terram patrum tuorum, & ad generationem tuam, eroque tecum. Verum & de causa divitiarum suarum, & de mandato redeundi, Jacob ℣ XI ad uxores suas, Rachelem & Liam ita loquitur: Dixitque Angelus Dei ad me in somnis: Jacob. Et ego respondi: Adsum. Qui ait: Leva oculos tuos, & vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. (Agitur de ovibus & alio pecore, ex quibus Jacob accipiebat ex pacto omne, quod coloris erat varii, & sic maxime ditatus est.) Vidi enim omnia, quæ fecit tibi Laban. Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, & votum vovisti mihi. Nunc ergo surge & egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ. Paruit Angelo, aut potius Deo, cujus nomine Angelus loquebatur, & clanculum cum uxoribus, servisque & gregibus suis a Labano discessit. Singularem quoque Dei protectionem expertus est contra Labanum, qui iratus Jacobum persecutus est diebus septem; sed, prohibente Deo, nihil eidem mali intulit.

[60] [maxime per obvios Angelos, & in luctatione:] Timebat Jacobus non a solo Labano, sed etiam a fratre suo Esau, qui similiter dives & potens erat effectus, & cujus iram ante fugerat. Contra hunc igitur timorem recreatus videtur gemina visione Angelica cap. 32. Prior narratur his verbis: Jacob quoque (post discessum Labani) abiit itinere, quo cœperat: fueruntque ei obviam Angeli Dei. Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt hæc, & appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra. Non abstersit tamen hæc visio omnem timorem, ut liquet ex legatione, quam mox ad Esau destinasse dicitur. Crevit ejus timor, quando ex nuntiis reversis intellexit, Esau obviam venire cum quadringentis viris. Itaque alia visione, eaque admodum mirabili timorem illum Deus mitigare dignatus est, ut narratur a ℣ 24 hoc modo: Traductisque omnibus (per vadum Jaboc) quæ ad se pertinebant, mansit (Jacob) solus: & ecce Vir luctabatur cum eo usque mane. Qui cum videret, quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, & statim emarcuit. Dixitque ad eum: Dimitte me, jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Jacob. At ille, Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis? Interrogavit eum Jacob: Dic mihi: quo appellaris nomine? Respondit: Cur quæris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco. Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, & salva facta est anima mea. Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede.

[61] Multa hic quæri possunt, sed satis mihi est observasse, [hanc vero testatus est in fine vitæ.] a plerisque Angelum credi, qui luctabatur cum Jacobo, gratiamque hanc ei præstitam dici ad timorem ejus tollendum aut certe minuendum. Oseas propheta cap. 12 ℣ 4 & 5 ad illa respiciens, de Jacobo dicit: Et in fortitudine sua directus est ab Angelo. Et invaluit ad Angelum; & confortatus est: flevit & rogavit eum: in Bethel invenit eum: & ibi locutus est nobiscum. Ceterum multis periculis liberatum se fuisse per Angelum suum, testatur Jacobus morti proximus Gen. 48 ℣ 15 & 16, quando nepotibus suis, Josephi filiis, benedixit his verbis: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham & Isaac; Deus, qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem: Angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: & invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham & Isaac, & crescant in multitudinem super terram. De illo tamen loco non pauci dubitant, an vox Angelus in vulgari sumatur significatione, quandoquidem benedicere magis sit Dei, quam Angeli. Certe Dei benedictionem pueris precatur Jacob, sed fortasse Angelum adjungere voluit, ut Dei ministrum, aut rogare Deum, ut Angeli ministerio pueris benefaciat.

[62] Celebris est apparitio, quæ narratur Exod. 3, [Angelus Dei nomine apparet Moysi in rubo,] ubi Dominus Moysi in rubo apparuisse dicitur. At eamdem memorat S. Stephanus Act. 7 ℣ 30 his verbis: Apparuit illi (Moysi) in deserto montis Sinai Angelus in igne flammæ rubi. Et ℣ 35: Hunc Moysen… Deus principem & redemptorem misit cum manu Angeli, qui apparuit illi in rubo. Visio Exod. 3 sic refertur: Moyses autem pascebat oves, … cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb. Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi: & videbat, quod rubus arderet, & non combureretur. Dixit ergo Moyses: Vadam & videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus. Cernens autem Dominus, quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, & ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Adsum. At ille: Ne appropies, inquit, huc: solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est. Et ait: Ego sum Deus patris tui &c. Mox missio Moysis ad Pharuonem ad liberandos ex Ægypto Israëlitas fuse describitur, ut ibidem videri potest. At omnia peraguntur Dei nomine, ideoque a me omittuntur.

[63] Celeberrimus est Dei favor Israëlitis præstitus in discessu ex Ægypto & in toto itinere usque ad terram promissam, [Israëlitis præit in columna ignis & nubis,] quo Angelum eis præmisit ductorem. De eo favore Exod. 13 ℣ 21 Scriptura sic loquitur: Dominus autem præcedebat eos (Israëlitas) ad ostendendam viam, per diem in columna nubis, & per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque tempore. Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo. Deut. 1 ℣ 32 & 33 Moysesde his ad populum dicit: Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro, qui præcessit vos in via, & metatus est locum, in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, & die per columnam nubis. Similiter Num. 14 ℣ 14 dicitur Deus præcessisse in columnia nubis … per diem, & in columnia ignis per noctem. Mitto alia loca, in quibus de eodem, Dei beneficio fit mentio. Unum tamen affero locum, ex quo liqueat, id per Angelum fecisse Deum. Cum enim Israëlitæ castra haberent ad mare Rubrum, & Ægyptii eos persequerentur Exod. 14, hæc narrantur ℣ 19: Tollensque se Angelus Dei, qui præcedebat castra Israël, abiit post eos; & cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum stetit, inter castra Ægyptiorum & castra Israël, & erat nubes tenebrosa (Ægyptiis scilicet,) & illuminans noctem (Israëlitis,) ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.

[64] [multaque Dei nomine cum Moyse agit,] Quin imo & omnia illa, quæ inter Deum & Moysen gesta dicuntur, Angelorum ministerio facta esse, sed nomine Dei, omnino credidit & probavit S. Augustinus, ut ostendi ad IV Septembris in S. Moyse § 9. Hinc S. Stephanus Act. 7 varia Angelis attribuit, quæ alias Deo leguntur attributa, & recte quidem: nam & jussu & nomine Dei illa peregerunt Angeli. Hoc ait ℣ 38: Hic est (Moyses) qui fuit in ecclesia in solitudine cum Angelo, qui loquebatur ei in monte Sina. Et ℣ 53: Qui accepistis Legem in dispositione Angelorum. Hinc etiam Gal. 3 ℣ 19 dicitur Lex ordinata per Angelos. Multa igitur facta sunt per Angelos ad montem Sinai quæ referuntur Exod. 19 & sequentibus capitibus, ac deinde multis locis. At ea, utpote Dei nomine facta, omnino prætermittam. Michaëlem archangelum fuisse, qui nomine Dei Israëlitas ducebat, & Moysen alloquebatur, nonnulli credunt. Hoc ego nec affirmare nec negare volo: censeo tamen ad illum Angelum spectare promissionem Dei, quæ Exod. 23 ℣ 20 itarefertur inter gesta ad montem Sinai: Ecce ego mittam Angelum meum, qui præcedat te & custodiat in via, & introducat in locum, quem paravi. Observa eum, & audi vocem ejus, nec contemnendum putes; quia non dimittet, cum peccaveris, & est nomen meum in illo (id est, meo nomine aget.) Quod si audieris vocem ejus, & feceris omnia, quæ loquor; inimicus ero inimicis tuis, & affligam affligentes te. Præcedetque te Angelus meus, & introducet te ad Amorrhæum, & Hethæum, & Pherezæum, Chananæumque, & Hevæum, & Jebusæum, quos ego conteram.

[65] [quæ probabilius Angelo proprie dicto sunt tribuenda.] Qui allegatum locum exposuerunt de Filio Dei, recte refutati sunt a S. Augustino, ut ostendi in Moyse loco supra assignato. Satis etiam ex ipsa Scriptura refutatur opinio eorum, qui Josue per illum Angelum voluerunt designatum. Certe Exod. 32 ℣ 33, cum oraret Moyses pro populo, qui peccaverat, post alia Dominus ei respondit: Tu autem vade, & duc populum istum, quo locutus sum tibi: Angelus meus præcedet te. Rursum cap. 33 ℣ 2 Dominus dicit Moysi: Vade, ascende de loco isto tu, & populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti, in terram, quam juravi Abraham, Isaac, & Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam: & mittam præcursorem tui Angelum, ut ejiciam Chananæum, & Amorrhæum, & Hethæum, & Pherezæum, Hevæum, & Jebusæum, & intres in terram fluentem lacte & melle. Hæc omnia de eodem Angelo, quem ante promiserat Deus, videntur dicta, & de Angelo proprie dicto, quemadmodum & de Angelo accipienda videntur verba, quæ Moyses Num. 20 ℣ 14 & 16 per legatos dixit ad regem Edom: Nosti omnem laborem, qui apprehendit nos, … & quo modo clamaverimus ad Dominum, & exaudierit nos, miseritque Angelum, qui eduxerit nos de Ægypto.

[66] De Balaamo, qui vocabatur a rege Moabitarum ad maledicendum Israëlitis, [Balaamo, ad nocendum Israëlitis proficiscenti,] prohibente primum Deo, ne iret; postea tamen indulgente sub ea conditione, ut nihil faceret, nisi præcipiente Deo, agitur Num. 22. De ejus autem itinere ℣ 21 hæc leguntur: Surrexit Balaam mane, & strata asina sua, profectus est cum eis (nuntiis nimirum regis.) Et iratus est Deus. Stetitque Angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, & duos pueros habebat secum. Cernens asina Angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, & ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam & vellet ad semitam reducere, stetit Angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur? Quem videns asina, junxit se parieti, & attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam: & nihilominus Angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit. Cumque vidisset asina stantem Angelum, concidit sub pedibus sedentis: qui iratus, vehementius cædebat cædebat fuste latera ejus.

[67] Aperuitque Dominus os asinæ, & locuta est: [Angelus in via obsistit.] Quid feci tibi? cur percutis me? ecce jam tertio? Respondit Balaam: Quia commeruisti, & illusisti mihi: utinam haberem gladium, ut te percuterem. Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem? Dic, quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait: Numquam. Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, & vidit Angelum stantem in via evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram. Cui Angelus: Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? Ego veni, ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria; & nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, & illa viveret. Dixit Balaam: Peccavi, nesciens quod tu stares contra me: & nunc, si displicet tibi ut vadam, revertar. Ait Angelus: Vade cum istis, & cave, ne aliud, quam præcepero tibi, loquaris. De Balaamo & de factis mirabilibus plura dixi in Moyse § 44. Hic breviter solum observo, Angelum obstitisse malæ voluntati hominis, qui munerum cupiditate victus, quærere & desiderare videbatur occasionem, qua maledicere aut nocere posset Israëlitis, sicut eis revera multum nocuit pessimo suo consilio. Hactenus de Angelis ex Pentateucho Moysis.

§ V. Relata de Angelis in libris Josue, Judicum, Regum & Paralipomenon.

[Angelus, apparens Josuæ, eum docet,] Cum post mortem Moysis divino mandato populi Hebraici præfecturam suscepisset Josue, huic quoque non defuit Angelorum subsidium. Insignis est apparitio, relata Jos. 5 & 6, in qua Angelus Josuam docuit, quo modo caperet Jericho, primam urbem hostilem post transitum Jordanis. Nam Jos. 5 ℣ 13 hæc leguntur: Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, & vidit Virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium, perrexitque ad eum, & ait: Noster es, an adversariorum? Qui respondit: Nequaquam: sed sum Princeps exercitus Domini, & nunc venio. Cecidit Josue pronus in terram. Et adorans, ait: Quid Dominus meus loquitur ad servum suum? Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Josue, ut sibi fuerat imperatum. Jericho autem clausa erat atque munita timore filiorum Israël, & nullus egredi audebat aut ingredi.

[69] [quomodo capienda sit urbs Jericho:] Dixitque Dominus ad Josue: Ecce dedi in manu tua Jericho, & regem eius, omnesque fortes viros. Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus. Septimo autem die sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubileo: & præcedant arcam fœderis: septiesque circuibitis, & sacerdotes clangent buccinis. Cumque insonuerit vox tubæ longior atque concisior, & in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, & muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum, contra quem steterint. Nonnulli voluerunt, fuisse Filium Dei, qui hic Josuæ apparuit. Verum non videtur dubitandum, quin sit Angelus ille, quem Israëlitis promiserat Deus Exod. 23 ℣ 20, qui agere debebat Dei nomine. Hinc communior post S. Augustinum opinio est, verum fuisse Angelum, quem multi existimant esse S. Michaëlem. Capta est Jericho eo modo, quo expugnandam Angelus prædixerat, ut continuo sequitur.

[70] [post Israëlitas reprehendit ob inobedientiam.] Cum vero Israëlitæ non satis exsecuti essent mandata Dei in exstirpandis habitatoribus terræ sibi promissæ, reprehensi sunt per Angelum, verisimiliter eumdem, Jud. 2 hoc modo: Ascenditque Angelus Domini de Galgala ad Locum flentium, & ait: Eduxi vos de Ægypto & introduxi in terram, pro qua juravi patribus vestris: & pollicitus sum, ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum, ita dumtaxat ut non feriretis fœdus cum habitatoribus terræ hujus, sed aras eorum subverteretis: & noluistis audire vocem meam. Cur hoc fecistis? Quamobrem nolui delere eos a facie vestra, ut habeatis hostes, & dii eorum sint vobis in ruinam. Cumque loqueretur Angelus Domini hæc verba ad omnes filios Israël; elevaverunt ipsi vocem suam, & fleverunt. Et vocatum est nomen loci illius: Locus flentium sive lacrymarum: immolaveruntque ibi hostias Domino. De Angelo hic memorato variæ sunt opiniones. Nonnulli voluerunt, eum fuisse summum Hebræorum Pontificem, alii maluerunt, Prophetam fuisse a Deo missum. Alii rectius meo quidem judicio censent, verum fuisse Angelum. Ego certe in tota Scriptura sacra non inveni ullum locum, in quo aut Sacerdos, aut Pontifex, aut propheta, Angelus Domini sic vocatur, ut nullo modo innotescat, hominem fuisse. Minus etiam homini cuicumque congruit dicere: Eduxi vos de Ægypto, & Pro qua juravi patribus vestris &c., quæ dicuntur Dei nomine, & congruunt Angelo, qui Israëlitas in terram promissam induxerat.

[71] [Gedeoni apparens Angelus, eum hortatur,] Celeberrima est apparitio Angeli, quæ oblata est Gedeoni Judic. 6, quando Israëlitæ oppressi erant a Madianitis. Res narratur a ℣ XI hoc modo: Venit autem Angelus Domini, & sedit sub quercu, quæ erat in Ephra, & pertinebat ad Joas patrem familiæ Ezri. Cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian, apparuit ei Angelus Domini, & ait: Dominus tecum, virorum fortissime. Dixitque ei Gedeon: Obsecro, mi Domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos hæc omnia? Ubi sunt mirabilia ejus, quæ narraverunt patres nostri, atque dixerunt: De Ægypto eduxit nos Dominus? Nunc autem dereliquit nos Dominus, & tradidit in manu Madian. Respexitque ad eum Dominus, & ait: Vade in hac fortitudine tua, & liberabis Israël de manu Madian: scito quod miserim te. Qui respondens ait: Obsecro, mi Domine, in quo liberabo Israël? Ecce familia mea infima est in Manasse, & ego minimus in domo patris mei. Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum, & percuties Madian, quasi unum virum. Et ille, Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum, quod tu sis, qui loqueris ad me. Nec recedas hinc, donec revertar ad te, portans sacrificium, & offerens tibi. Vox sacrificum fortasse ibi non significat sacrificium proprie dictum, quod offertur Deo, sed munusculum, ut ex afferendis fit verisimile, nisi Gedeon per Angelum, quem prophetam credere poterat, sacrificium offerre voluit. At forsan volebat Gedeon Angelo, quem virum credebat, prandium parare; quod allatum in sacrificium convertit ipse Angelus. Redeo ad textum.

[72] Qui (Angelus) respondit: Ego præstolabor adventum tuum. [ad liberandum Israëlitas jugo Madianitarum.] Ingressus est itaque Gedeon, & coxit hœdum, & de farinæ modio azymos panes: carnesque ponens in canistro, & jus carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu, & obtulit ei. Cui dixit Angelus Domini: Tolle carnes & azymos panes, & pone supra petram illam, & jus desuper funde. Cumque fecisset ita, extendit Angelus Domini summitatem virgæ, quam tenebat in manu, & tetigit carnes & panes azymos: ascenditque ignis de petra, & carnes azymosque panes consumpsit: Angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus. Vidensque Gedeon, quod esset Angelus Domini, ait: Heu! mi Domine Deus: quia vidi Angelum Domini facie ad faciem. Dixitque ei Dominus: Pax tecum: ne timeas, non morieris. Ædificavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Domini pax, usque in præsentem diem. Reliqua mandata deinde a Domino aut Deo dicuntur Gedeoni data, ideoque omittuntur, etiamsi Angeli ministerio omnia fieri potuerint. Poterunt hæc legi ibidem, uti & maxima Gedeonis de Madianitis victoria, modo plane mirabili relata. Hunc quoque Angelum multi S. Michaëlem fuisse existimant.

[73] Idem rursum S. Michaël creditur fuisse Angelus Judic. 13, [Parentibus Sampsonis Angelus, eum nasciturum prædicit,] qui apparuit & prænuntiavit parentibus Sampsonis, filium eis nasciturum. Relationem totam huc transfero: Erat autem quidam vir de Saraa, & de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem. Cui apparuit Angelus Domini, & dixit ad eam: Sterilis es & absque liberis: sed concipies, & paries filium: cave ergo, ne bibas vinum, nec immundum quidquam comedas: quia concipies, & paries filium, cujus non tanget caput novacula: erit enim nazaræus Dei ab infantia sua, & ex matris utero, & ipse incipiet liberare Israël de manu Philistinorum. Quæ cum venisset ad maritum suum, dixit ei: Vir Dei venit ad me, habens vultum Angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem, quis esset, & unde venisset, & quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere: sed hoc respondit: Ecce concipies, & paries filium: cave ne vinum bibas nec siceram, & ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaræus Dei ab infantia sua, ex utero matris suæ usque ad diem mortis suæ. Oravit itaque Manue Dominum, & ait: Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, & doceat nos, quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est.

[74] [quomodo educandus sit, docet,] Exaudivitque Dominus deprecantem Manue, & apparuit rursum Angelus Dei uxori ejus, sedenti in agro. Manue autem maritus ejus non erat cum ea. Quæ cum vidisset Angelum, festinavit, & cucurrit ad virum suum, nuntiavitque ei, dicens: Ecce apparuit mihi Vir, quem ante videram. Qui surrexit, & secutus est uxorem suam, veniensque ad Virum, dixit ei: Tu es, qui locutus es mulieri? Et ille respondit: Ego sum. Cui Manue. Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid vis, ut faciat puer? aut a quo se observare debebit? Dixitque Angelus Domini ad Manue: Ab omnibus, quæ locutus sum uxori tuæ, abstineat se: & quidquid ex vinea nascitur, non comedat: vinum & siceram non bibat, nullo vescatur immundo: &, quod ei præcepi, impleat atque custodiat. Dixitque Manue ad Angelum Domini: Obsecro te, ut acquiescas precibus meis, & faciamus tibi hœdum de capris. Cui respondit Angelus: Si me cogis, non comedam panes tuos: si autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue, quod Angelus Domini esset. Dixitque ad eum: Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te? Cui ille respondit: Cur quæris nomen meum, quod est mirabile?

[75] [& cibum ab eis allatum offert in sacrificiam.] Tulit itaque Manue hœdum de capris, & libamenta, & posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia: ipse autem & uxor ejus intuebantur. Cumque ascenderet flamma altaris in cælum, Angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue & uxor ejus, proni ceciderunt in terram, & ultra eis non apparuit Angelus Domini. Statimque intellexit Manue Angelum Domini esse, & dixit ad uxorem suam: Morte moriemur, quia vidimus Deum. Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum & libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis hæc omnia, neque ea, quæ sunt ventura, dixisset. Peperit itaque filium, & vocavit nomen ejus Sampson &c. Gesta Sampsonis contra Philistinos deinde prolixe referuntur. Ex duabus posterioribus Angeli visionibus colligitur, fuisse quorumdam persuasionem, mortem sibi imminere post visum Angelum. Attamen in ea opinione non fuerunt plures alii ante memorati, ac ne mater quidem Sampsonis, ut ex ejus responso innotescit. Responsum Angeli, de nomine suo interrogati, quod est mirabile, etiamsi Hebraice sumi posset pro nomine proprio, pro tali certe non habetur in Ecclesia, quæ non nisi tria Angelorum nomina agnoscit.

[76] [Magna Hebræorum & aliorum de Angelis existimatio.] Ex allegatis hactenus abunde constat, notissimos Hebræis fuisse Angelos, & ab iis in magno honore habitos. Ipsis quoque alienigenis nec Angeli videntur ignoti fuisse, nec bonitas & sanctitas Angelorum. Certe 1 Reg. 29 ℣ 9 Achis, rex Geth urbis Philistinorum, Davidi dicit: Scio quia bonus est tu in oculis meis, sicut Angelus Dei. Qua comparatione omnino insinuat rex ille Philistinus maximam de Angelorum perfectione existimationem. Ita sapiens mulier Thecuitis, quando 2 Reg. 14 captabat gratiam Davidis pro Absalone, Regi dicit ℣ 17: Sicut enim Angelus Dei, sic est Dominus meus rex, ut nec benedictione nec maledictione moveatur. Rursum ℣ 20: Tu autem, domine mi rex, sapiens es, sicut habet sapientiam Angelus Dei, ut intelligas omnia super terram. Similiter Miphiboseth 2 Reg. 19 ℣ 27 ad benevolentiam ejus captandam, Davidi ait: Tu autem, domine mi rex, sicut Angelus Dei es, fac, quod placitum est tibi. Esther quoque dixit Assuero cap. 15 ℣ 16: Vidi te, domine, quasi Angelum Dei. Hæc omnia insinuant sanctitatem, justitiam, sapientiam, aliasque Angelorum perfectiones, quibuscum David, ut virtutibus præstans, comparatur.

[77] Verumtamen sanctus David, licet cum Angelis aliquoties comparatus, [David per Angelum, Deo jubente, peste punitus,] experientia subinde didicit, quantum a constanti Angelorum sanctitate distet hominum mortalium fragilitas, populumque suum, ubi peccaverat, Angeli ministerio vidit castigatum. Exemplum habemus 2 Reg. 24, ubi legitur David deliquisse, quod populum suum numerari jussisset. Reprehensus vero a propheta, electionem accepit, malletne castigari fame, an bello, an pestilentia. Elegit pestilentiam David, & continuo immissa est a Deo per Angelum, de quo ℣ 16 hæc leguntur: Cumque extendisset manum suam Angelus Domini super Jerusalem, ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione, & ait Angelo, percutienti populum: Sufficit; nunc contine manum tuam. Erat autem Angelus Domini juxta aream Areuna Jebusæi. Dixitque David ad Dominum, cum vidisset Angelum cædentem populum: Ego sum, qui peccavi &c. Idem paulo prolixius refertur 1 Paralip. 21, ubi in ipsa optione data Davidi offert propheta Angelum Domini interficere in universis finibus Israël.

[78] Hoc autem cum præ aliis elegisset David, de plaga illa ℣ 14 hæc subjunguntur: [ejusque monito altare exstruens plaga illa liberatus.] Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël: & ceciderunt de Israë septuaginta millia virorum. Misit quoque Angelum in Jerusalem, ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, & misertus est super magnitudine mali, & imperavit Angelo, qui percutiebat: Sufficit, jam cesset manus tua. Porro Angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusæi. Levansque David oculos suos, vidit Angelum Domini stantem inter cælum & terram, & evaginatum gladium in manu ejus, & versum contra Jerusalem: & ceciderunt tam ipse quam majores nati, vestiti ciliciis, proni in terram. Dixitque David ad Deum: &c.… Angelus autem Domini præcepit Gad (prophetæ,) ut diceret Davidi, ut ascenderet, extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebusæi. Hoc ubi fecerat David, exaudivit eum (Deus) in igne de cælo super altare holocausti. Præcepitque Dominus Angelo, & convertit gladium suum in vaginam. Hic finis pestilentiæ. Quantus vero fuerit terror Davidis ex visu Angeli, additur ℣ 30 his verbis: Et non prævaluit David ire ad altare (in Gabaon,) ut tibi obsecraret Deum: nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium Angeli Domini. Verum, si rex ille sanctus manum Angeli percutientis semel sensit, ut vidimus, sexcenties eorum præsidio & auxilio gavisus est, ut videbimus deinde ex Psalmis.

[79] Cum Elias propheta ob minas reginæ Jezabel gravi timore correptus esset, [Angelus Eliam tristem recreat,] Angeli præsidio recreatus est 3 Reg. 19, ubi ℣ 4 hæc leguntur: Cumque venisset, & sederet subter unam juniperum, petivit (Elias) animæ suæ, ut moreretur, & ait: Sufficit mihi, Domine, tolle animam meam: neque enim melior sum, quam patres mei. Projecitque se, & obdormivit in umbra juniperi. Et ecce Angelus Domini tetigit eum, & dixit illi: Surge, & comede. Respexit, & ecce ad caput suum subcineritius panis, & vas aquæ: comedit ergo & bibit, & rursum obdormivit. Reversusque est Angelus Domini secundo, & tetigit eum, dixitque illi: Surge, comede: grandis enim tibi restat via. Qui cum surrexisset, comedit & bibit, & ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus & quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb. Sequuntur alia multa de Elia, sed ibi dicitur Dominus ad eum locutus.

[80] [eumque monet, ut regi Ochoziæ mortem prædicat.] Verum rursum Angelus Eliæ locutus est 4 Reg. 1, quando Ochozias rex Israël nuntios miserat ad consutendum in civitate Accaron Beelzebub de infirmitate sua. Nam ℣ 3 dicitur: Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten, dicens: Surge, & ascende in occursum nuntiorum regis Samariæ, & dices ad eos: Numquid non est Deus in Israël, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron? Quamobrem hæc dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Ubi hæc erant regi nuntiata, bis misit quinquaginta viros ad accersendum Eliam. At illi, pro imperio loquentes, igne misso de cælo absumpti sunt. Misit tamen & tertio rex viros quinquaginta: sed horum ductor, aliorum exemplo doctus, maluit humilibus precibus uti, quam imperio. Locutus est autem (℣ 15) Angelus Domini ad Eliam, dicens: Descende cum eo, ne timeas. Paruit Elias, & constanter locutus est ad regem, eique mortem prædixit.

[81] [Angelus in castris regis Sennacherib una nocte] Famosa est historia, quæ narratur 4 Reg. 19. Sennacherib rex Assyriorum ingentem duxerat exercitum contra Ezechiam regem Judæorum, multaque & regi minatus erat, & urbi Hierosolymæ, adjectis non paucis in Deum blasphemiis, quando una nocte totus fere ejus exercitus deletus est. De eo breviter dicitur ℣ 35: Factum est igitur in nocte illa, venit Angelus Domini, & percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset (Sennacherib,) vidit omnia corpora mortuorum: & recedens abiit. De illo facto scripsit Isaias propheta, exponens cap. 36 & 37 molitiones regis Sennacherib, horrendasque ejus & Rabsacis, quem ille miserat Hierosolymam versus, blasphemias, & deinde cap. 37 ℣ 36 hæc de clade Assyriorum: Egressus est autem Angelus Domini, & percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane: & ecce omnes cadavera mortuorum. Causa tantæ cladis exprimitur Tob. 1 ℣ 21 his verbis: Cum reversus esset rex Sennacherib, fugiens a Judæa plagam, quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam.

[82] [occidit centum octoginta quinque millia virorum,] Rursum Eccli. 48 ℣ 20 hæc leguntur: In diebus ipsius (Ezechiæ) ascendit Sennacherib, & misit Rabsacen, & sustulit manum suam contra illos, & extulit manum suam in Sion, & superbus factus est potentia sua. Tunc mota sunt corda & manus ipsorum… Et invocaverunt Dominum misericordem: … & sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum… Dejecit castra Assyriorum, & contrivit illos Angelus Domini. De illa Assyriorum clade loquitur etiam liber primus Machabæorum cap. 7 ℣ 41 hoc modo: Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphamaverunt te, exiit Angelus & percussit ex eis centum octoginta quinque millia: & brevius liber secundus Machabæorum cap. 8 ℣ 19: Admonuit autem eos (Judas Machabæus) & de auxiliis Dei … & quod sub Sennacherib centum octoginta quinque millia perierunt. Eadem Historia narratur lib. 2 Paralip. cap. 32 cum omnibus, quæ præcesserunt inter reges Ezechiam & Sennacherib, & ℣ 20 hæc dicuntur: Oraverunt igitur Ezechias rex & Isaias filius Amos prophetes, adversum hanc blasphemiam (Sennacherib,) ac vociferati sunt usque in cælum. Et misit Dominus Angelum, qui percussit omnem virum robustum & bellatorem & principem exercitus regis Assyriorum: reversusque est cum ignominia in terram suam.

[83] De his S. Hieronymus in allegatum Isaiæ locum ita loquitur: [quod de bono Angelo videtur intelligendum.] Centum octoginta quinque millia fortissimorum virorum ab uno Angelo una nocte cæduntur, & absque vulneribus occisorum mors sæva discurrit, excludens a corporibus animas Dei voluntate. Hæc expositio locis allegatis omnino congrua videtur. Nam immensa illa clades ita in libro Regum & ab Isaia describitur, ut sine murmure videatur peracta, & regi Sennacherib tantum innotuisse, quando surrexit diluculo aut mane, & occisorum vidit cadavera. Aliqui volunt, fuisse S. Michaëlem archangelum, qui tantam cladem Assyriis intulit: hoc neque certo affirmabo, neque negabo, cum S. Michaël Judæorum fuerit protector, ideoque hac etiam occasione eos contra Assyrios defendere potuerit, nullibi tamen in Scripturis exprimatur, quis sit Angelus, qui id fecit. At certe non placet eorum opinio, qui dicunt, malum Angelum fuisse tum hic tum in relata pestilentia, qua castigatus est rex David: neque illorum conjectura, qui Assyriorum cladem aut procellis aut mutuis cædibus attribuunt, cum de illis omnibus taceant sacræ Litteræ.

§ VI. Relata de Angelis in reliquis Veteris Testamenti libris.

[Protectio Angelorum indicata a Judith,] Non repetam ea, quæ jam ex sequentibus sacræ Scripturæ libris recitata sunt de factis ante narratis. Breviter tamen observo, in libro Tobiæ multam insinuari Hebræorum de Angelorum custodia confidentiam, uti potest videri § 3 in gestis S. Raphaëlis. Judith eamdem habuit de Angelorum protectione fiduciam, quandoquidem summis erepta periculis, ubi reversa erat a cæde Holofernis, cap. 13 ℣ 20 sic fuerit locuta: Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me Angelus ejus, & hinc euntem, & ibi commorantem, & inde huc revertentem, & non permisit me Dominus ancillam suam coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis, gaudentem in victoria sua, in evasione mea, & in liberatione vestra.

[85] In libro Job subinde etiam fit mentio de Angelis. Primo Angelorum præ hominibus præstantia insinuatur cap. 4 ℣ 18 his verbis: [a Jobo,] Ecce qui serviunt ei (Deo,) non sunt stabiles, & in Angelis suis reperit pravitatem. Quanto magis hi, qui habitant domos luteas, (id est, homines,) qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea? Tale est ratiocinium: Si pars Angelorum, qui præstantioris sunt naturæ, in peccatum tamen lapsa est; quanto magis homines non erunt immunes a peccato? Patrocinium Angelorum pro hominibus apud Deum innuitur cap. 33 ℣ 23 hoc modo: Si fuerit pro eo Angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem: miserebitur ejus (Deus) & dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem: inveni, in quo ei propitier. Verum S. Gregorius per Angelum hic intelligit Christum: alii tamen Angelum proprie dictum, alii quoque aliter locum intelligunt.

[86] [in Psalmis, & ab Eliseo:] In Psalmis frequentius Angeli memorantur; sed pauca tantum seligam. Protectio Angelorum hominibus a Deo concessa clare affirmatur Psal. 33 ℣ 8: Immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum: & eripiet eos. Talem Angelorum protectionem Eliseo prophetæ datam 4 Reg. 6, agnoscunt passim interpretes, & merito, licet nomen Angelorum ibi non exprimatur. Erat Eliseus in civitate Dothan, quando rex Syriæ, ut eum comprehenderet, subito misit exercitum, a quo civitas noctu circumdata est. Consurgens autem diluculo (ut legitur ℣ 15) minister viri Dei (Elisei) egressus, vidit exercitum in circuitu civitatis, & equos & currus: nuntiavitque ei, dicens: Heu heu heu, domine mi, quid faciemus? At ille respondit: Noli timere. Plures enim nobiscum sunt, quam cum illis. Cumque orasset, Eliseus ait: Domine, aperi oculos hujus, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, & vidit: & ecce mons plenus equorum & curruum igneorum, in circuitu Elisei. Non addam, quomodo Eliseus exercitum Syrorum, cæcitate percussum, in civitatem Samariæ & in manus regis tradiderit, quod ibidem legi potest. Satis erit observasse, Eliseo contigisse illud ipsum, quod Psalmista affirmat de omnibus Deum timentibus.

[87] [alia in Psalmis de Angelorum præstantia.] Tutela Angelorum luculentis verbis asseritur Psal. 90 ℣ 10, ubi hæc leguntur: Non accedet ad te malum, & flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Quoniam (Deus) Angelis suis mandavit de te; ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Super aspidem & basiliscum ambulabis, & conculcabis leonem & draconem. Ad laudandum Deum Angeli subinde in Psalmis invitantur. Unum recito locum, quia in eo simul fortitudo & obedientia in exsequendis Dei mandatis insinuatur. Psal. 102 ℣ 20 sic invitantur: Benedicite Domino omnes Angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus. Benedicite Domino omnes virtutes ejus; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus. Psal. 103 ℣ 4 dicit propheta Deo: Qui facis Angelos tuos, spiritus; & ministros tuos, ignem urentem. Hunc locum allegat Apostolus Heb. 1 ℣ 7, ut probet, Angelos longe inferiores esse Filio Dei sive Christo. Eaque occasione ibidem ℣ 14 de Angelis dicit: Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capiunt salutis? Tandem Psal. 8 ℣ 5 Angeli natura dicuntur homine superiores his verbis: Minuisti eum paulo minus ab Angelis. Etsi enim Apostolus Hebr. 2 locum referat ad Christum, quem Angelis longe superiorem probat, tamen natura humana Angelica inferior simul insinuatur.

[88] [Servati per Angelum tres Hebræi in fornace ardente,] Ecclesiastes cap. ℣ 5 ait: Ne dederis os tuum, ut peccare facias carnem tuam: neque dicas coram Angelo: Non est providentia. S. Hieronymus in hunc locum existimat, hunc Angelum esse custodem, qui unicuique adhæret comes. Et quamvis loquatur ibi ex sententia præceptoris sui Hebræi, eamdem tamen de Angelo custode sententiam esse Hieronymi videbimus. Epistola Jeremiæ prophetæ, quæ apud Baruch cap. 6 scripta est ad abducendos captivos in Babyloniam, sic Dei nomine loquitur ℣ 6: Angelus enim meus vobiscum est: quibus verbis indicari videtur Angelus custos gentis Judæorum, quem S. Michaëlem plerique interpretes existimant. Idem S. Michaël a quibusdam creditur, de quo legitur Dan. 3 ℣ 49, quando tres socii Danielis jussu Nabuchodonosor injiciebantur in caminum ardentem: Angelus autem Domini descendit cum Azaria & sociis ejus in fornacem, & excussit flammam ignis de fornace, & fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem: & non tetigit eos omnino ignis neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit. Nabuchodonosor ipse agnovit beneficium illis per Angelum a Deo præstitum, & dixit ℣ 95: Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach & Abdenago, qui misit Angelum suum, & eruit servos suos, qui crediderunt in eum.

[89] Ab eodem rursum Michaële aliqui volunt servatum Danielem, [item Daniel bis in lacu leonum, cui & prandium Angeli ope allatum.] quando Dan. 6 a Dario rege missus erat in lacum leonum. Certe Daniel inter leones servatus est incolumis, idque beneficium per Angelum sibi a Deo præstitum testatur ipse ℣ 22 ita regem alloquens: Deus meus misit Angelum suum, & conclusit ora leonum, & non nocuerunt mihi, quia coram eo justitia inventa est in me &c. Duo posteriora Angelorum beneficia breviter etiam memorantur 1 Machab. 2 ℣ 60. Cum Daniel iterum in lacum leonum missus esset Dan. 14; ibique esset diebus sex, ut fame non minus periclitaretur, quam a leonibus, eum non modo contra leones tutatus est Deus, sed modo etiam mirabili misit alimenta, ut narratur ℣ 32 his verbis: Erat autem Habacuc propheta in Judæa, & ipse coxerat pulmentum, & intriverat panes in alveolo: & ibat in campum, ut ferret messoribus. Dixitque Angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. Et dixit Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, & lacum nescio. Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice ejus, & portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium, quod misit tibi Deus. Et ait Daniel: Recordatus es mei, Deus: & non dereliquisti diligentes te. Surgensque Daniel comedit. Porro Angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo. Hic quoque S. Michaëlem aliqui existimant. At ratio, quæ sumitur ex eo, quod fuerit præses gentis Hebraicæ, magis fit verisimilis in beneficiis toti populo præstitis.

[90] Zacharias propheta, qui frequenter de Angelis meminit, [Zachariæ plurium Angelorum visio oblata,] cap. 1 ℣ 7 sic habet: In die vigesima & quarta undecimi mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam, filium Barachiæ, filii Addo, prophetam, dicens: Vidi per noctem, & ecce Vir ascendens super equum rufum, & ipse stabat inter myrteta, quæ erant in profundo: & post eum equi rufi, varii, & albi. Et dixi: Quid sunt isti, Domine mi? Et dixit Angelus ad me, qui loquebatur in me: Ego ostendam tibi, quid sint hæc. Et respondit Vir, qui stabat inter myrteta, & dixit: Isti sunt, quos misit Dominus, ut perambulent terram. Et responderunt Angelo Domini, qui stabat inter myrteta, & dixerunt: Perambulavimus terram, & ecce omnis terra habitatur & quiescit. Et respondit Angelus Domini, & dixit: Domine exercituum usque quo tu non misereberis Jerusalem & urbium Juda, quibus iratus es? Iste jam septuagesimus annus est. Et respondit Dominus Angelo, qui loquebatur in me, verba bona, verba consolatoria. Et dixit ad me Angelus, qui loquebatur in me: Clama, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum &c. Idem Angelus aliam visionem prophetæ explicat ℣ 19; & aliam rursus ℣ 21: Ad verba autem data observari potest, præcipuum Angelum, qui S. Michaël passim creditur, prius Virum vocari, deinde Angelum Domini; & hunc orasse pro Judæis in captivitate constitutis, ut Angelorum pro hominibus apud Deum intercessio ex allegato loco fiat manifesta.

[91] [eaque de S. Michaële & provinciarum præsidibus Angelis exposita:] S. Hieronymus locum egregie explicat, tam historice quam moraliter. Quapropter ex ejus historica interpretatione hic recitabo, quæ spectant ad Angelos, omissis aliis. Primum observat, Virum sive Angelum, qui ascendebat super equum rufum, & … stabat inter myrteta, ab Hebræis credi S. Michaëlem archangelum. Deinde de tota visione sic loquitur: Vidente ergo propheta Virum ascendentem super equum rufum, & post eum equos rufos, varios, & albos; & ignorante, quod viderat, visionisque suæ cupiente scire rationem, atque dicente: “Quid sunt isti, Domine mi?” Angelus, qui loquebatur in eo, promittit se esse dicturum: & illo reticente, Vir, qui stabat inter myrteta, commemorat… Denique Angeli, qui regnis & nationibus præsidebant, non ad alium veniunt, sed ad ipsum Virum & Angelum Domini, qui stabat inter myrteta, & dicunt: “Perambulavimus terram, & ecce omnis terra habitatur & quiescit” Et est sensus: Omnia sub nobis regna tuta sunt & pacata, nec aliqua premuntur angustia. Ex qua responsione Angelus, qui interpellabat pro Israël, occasionem accipit pro populo deprecandi: & dicit ad Dominum: Quum omnis orbis quietus sit & pacatus, quare Domine, non misereris Jerusalem, & urbium Juda; maxime quum secundum promissa tua captivitatis tempus expletum sit? Responditque Dominus Angelo, qui loquebatur in propheta, verba bona, verba consolatoria de præsentium necessitate. Hæc juxta litteram, ne videremur celare nostros, quæ a peregrinæ linguæ magistris didicimus. Tum subdit expositionem mysticam.

[92] [eidem Zachariæ plura mysteria per Angelos indicata.] Zacharias cap. 2 aliam Angelorum visionem narrat his verbis: Et levavi oculos meos, & vidi: & ecce Vir & in manu ejus funiculus mensorum. Et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut metiar Jerusalem, & videam, quanta sit latitudo ejus, & quanta longitudo ejus. Et ecce Angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, & Angelus alius egrediebatur in occursum ejus. Et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem &c. Observat S. Hieronymus, felicem prophetiam de latitudine Jerusalem, quæ erat typus Ecclesiæ, in urbis ædificatione utcumque, sed magis in Ecclesia impletam. De Angelis vero ait, alterum ab Hebræis Michaëlem credi, alterum Gabrielem; ad Christum vero videtur referre Virum, qui metiebatur Jerusalem. Sic ab interpretibus Angelus, qui cap. 3 legitur stetisse pro Jesu sacerdote, passim creditur S. Michaël. Mihi ad propositum nostrum satis erit observasse, Zachariam prophetam multa per Angelos edoctum, prout studiosus lector inveniet etiam cap. 3, 4, 5 & 6. Nam mysteria maxima, multaque ad Christum & Ecclesiam spectantia, ibidem referuntur, quæ huc non traducam ob varietatem interpretationum.

[93] [Machabæorum tempore templum Hierosolymitanum] Fiducia Hebræorum de tutela & ope Angelorum vigebat etiam tempore Machabæorum. Celebre est illius protectionis exemplum, quod legitur lib. 2 Machab. cap. 3. Missus est Heliodorus a rege, ut ex templo Hierosolymitano thesauros auferret. Onias summus sacerdos frustra conatus erat se opponere, & Heliodoro persuadere, ut desisteret. Heliodous autem (ut legitur ℣ 23) quod decreverat, perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa ærarium præsens. Sed Spiritus omnipotentis Dei magnam fecit suæ ostensionis evidentiam, ita ut omnes, qui ausi fuerant parere ei, ruentes Dei virtute, in dissolutionem & formidinem converterentur. Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus: isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit. Qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea. Alii etiam apparuerunt duo juvenes, virtute decori, optimi gloria, speciosique amictu: qui circumsteterunt eum, & ex utraque parte flagellabant, sine intermissione multis plagis verberantes. Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum ejecerunt. Et is, qui cum multis cursoribus & satellitibus prædictum ingressus est ærarium, portabatur, nullo sibi auxilium ferente, manifesta Dei cognita virtute: & ille quidem per divinam virtutem jacebat mutus, atque omni spe & salute privatus.

[94] Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum: [contra Heliodorum per Angelos defensum:] & templum, quod ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio & lætitia impletum est. Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum, ut vitam donaret ei, qui in supremo spiritu erat constitutus. Considerans autem summus sacerdos, ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Judæis circa Heliodorum consummatam, obtulit pro salute viri hostiam salutarem. Cumque summus sacerdos exoraret, iidem Juvenes, eisdem vestibus amicti, adstantes Heliodoro dixerunt: Oniæ sacerdoti gratias age: nam propter eum Dominus tibi vitam donavit. Tu autem a Deo flagellatus, nuntia omnibus magnalia Dei & potestatem. De hisce, ut sequitur, Heliodorus ipse omnibus testem se exhibuit. Angelico autem ministerio in hisce usum Deum agnoscunt interpretes.

[95] Quando Judas Machabæus cum suis profecturus erat contra numerosum Lysiæ ducis exercitum 2 Machab. XI, [iisdem opitulantibus victoria de ducibus Lysia, Timotheo,] Deum oravit, ut ibi legitur ℣ 6: Ut autem Machabæus, & qui cum eo erant, cognoverunt expugnari præsidia, cum fletu & lacrymis rogabant Dominum, & omnis turba simul, ut bonum Angelum mitteret ad salutem Jsraë. Et ipse primus Machabæus, sumptis armis, cæteros adhortatus est simul secum periculum subire, & ferre auxilium fratribus suis. Cumque pariter prompto animo procederent, Jerosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, & convaluerunt animis; non solum homines, sed & bestias ferocissimas, & muros ferreos parati penetrare. Ibant igitur prompti, de cælo habentes Adjutorem, & miserantem super eos Dominum. Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, & equitum mille sexcentos: universos autem in fugam verterunt. &c. Similis favor obtigerat antea Judæ Machabæo contra ducem Timotheum, ut narratur cap. 10, ubi similiter humilibus precibus divinum imploravit auxilium, ac deinde contra hostes processit: Sed, cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de cælo Viri quinque in equis, frænis aureis decori, ducatum Judæis præstantes: ex quibus duo Machabæum medium habentes armis suis circumseptum, incolumem conservabant: in adversarios autem tela & fulmina jaciebant, ex quo & cæcitate confusi, & repleti perturbatione cadebant. Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, & equites sexcenti &c.

[96] [Necanore per Machabæos relatæ.] Horum Dei per Angelos beneficiorum memor erat Judas, quando pugnaturus erat contra blasphemum Nicanorem, ingenti exercitu Judæis minitantem lib. 2 cap. 15, ubi ℣ 7 dicitur: Machabæus autem semper confidebat cum omni spe auxilium sibi a Deo affuturum: & hortabatur suos, ne formidarent ad adventum nationum, sed in mente haberent adjutoria sibi facta de cælo, & nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam. Deinde ante pugnam sic Deum orasse legitur ℣ 22: Tu Domine, qui misisti Angelum tuum sub Ezechia rege Juda, & interfecisti de castris Sennacherib centum octoginta quinque millia; & nunc Dominator cælorum, mitte Angelum tuum bonum ante nos in timore & tremore magnitudinis brachii tui, ut metuant, qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum. Nicanor autem, & qui cum ipso erant, cum tubis & canticis admovebant. Judas vero, & qui cum eo erant, invocato Deo, per orationes congressi sunt, manu quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque millia, præsentia Dei magnifice delectati. Cumque cessassent, & cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis. Facto itaque clamore, & pertubatione excitata, patria voce Omnipotentem Dominum benedicebant. &c. Hactenus ex Scripturis Testamenti veteris.

§ VII. Præcipua de Angelis ex sacris Scripturis Testamenti novi.

[Per Angelum Josepho exemptum de gravida Maria dubium:] De Angelis frequentissime meminerunt sacræ Scripturæ Novi Testamenti. Prolixum esset omnia recitare, dabo tamen præcipua ex Euangeliis aliisque libris, servato magis temporis ordine quam Euangeliorum reliquorumque librorum. Duplex Gabrielis archangeli legatio, prima ad Zachariam de nascituro Joanne Baptista, altera ad Mariam de Christo, jam data est § 3. Tertia Angeli legatio ad S. Josephum missa est, quando anxius hærebat, quod S. Mariam intellexisset gravidam. Hanc Matthæus cap. 1 ita narrat a ℣ 18: Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Joseph autem vir ejus, cum esset justus, & nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Hæc autem eo cogitante, ecce Angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Pariet autem Filium, & vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum… Exurgens autem Joseph a somno, fecit, sicut præcepit ei Angelus, & accepit Conjugem suam.

[98] [pastores per Angelos de nato Christo edocti:] Visio Angelorum oblata pastoribus, Christo nato, sic enarratur Luc. 2 ℣ 8. Et pastores erant in regione eadem vigilantes, & custodientes vigilias noctis super gregem suum. Et ecce Angelus Domini stetit juxta illos, & claritas Dei circumfulsit illos, & timuerunt timore magno. Et dixit illis Angelus: Nolite timere: ecce enim euangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, & positum in præsepio. Et subito facta est cum Angelo multitudo militiæ cælestis, laudantium Deum, & dicentium: Gloria in altissimis Deo, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Et factum est, ut discesserunt ab eis Angeli in cælum, pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem &c.

[99] Iterum S. Josephus ab Angelo monitus est, quando Herodes volebat occidere puerum Jesum, [Josephus ab Angelo jussus in Ægyptum fugere ac deinde redire.] ut habet Matthæus cap. 2 ℣ 13 hoc modo: Qui (magi) cum recessissent, ecce apparuit Angelus Domini in somnis Joseph, dicens: Surge & accipe Puerum & Matrem ejus, & fuge in Ægyptum & esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat Puerum ad perdendum eum. Qui consurgens, accepit Puerum & Matrem ejus nocte, & secessit in Ægyptum: & erat ibi usque ad obitum Herodis. Deinde de altera apparitione ℣ 19: Defuncto autem Herode, ecce Angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto, dicens: Surge, & accipe Puerum, & Matrem ejus: & vade in terram Israë: defuncti sunt enim, qui quærebant animam Pueri. Paruit iterum S. Josephus, ut sequitur.

[100] Angeli deinde in Euangelio memorantur, quando tentatus est Jesus in deserto Matth. 4. [Angeli Christo ministrarunt:] Ausus est diabolus inter tentationes Jesu objicere paratum justis Angelorum præsidium his verbis ℣ 6: Quia Angelis suis mandavit de te, & in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum, quo eidem persuaderet, ut ex pinnaculo templi se præcipitaret. Non negavit Dominus veritatem verborum, sed docuit verbis illis, Non tentabis Dominum Deum tuum; diabolum abuti verbis sacris ad malum persuadendum. Ubi vero Dominus tentatorem abire jusserat, subdit Matthæus ℣ XI: Tunc reliquit eum diabolus: & ecce Angeli accesserunt, & ministrabant ei &c. Marc. 1 ℣ 13: Et Angeli ministrabant illi. Nimirum post quadraginta dierum jejunium, & post tentationem. Quando Dominus incipiebat vocare discipulos, Joan. 1 ℣ 51 Nathanaëli, miranti, quod Jesus occultum aliquid sibi cognitum ostendisset, ait: Majus his videbis. Et ait: Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, & Angelos Dei ascendentes & descendentes supra Filium hominis. Ministeria magni momenti ab Angelis sibi præstanda, illis verbis insinuavit Dominus. Non tamen satis convenit inter eruditos, quænam illa sint, de quibus ibi præcipue est locutus.

[101] Beneficium, quod Judæis per Angelum præstabat Deus, [Angelus movebat piscinæ aquam, qua prior ingressus sanabatur:] narrat Joannes cap. 5 ita ordiens: Est autem Jerosolymis probatica piscina, quæ cognominatur Hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, expectantium aquæ motum. Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, & movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. Multa interpretes disputant de illa piscina, quæ omitto. Etiam non inquiram, fueritne S. Michaël, qui aquam illius piscinæ movebat, ut nonnemo voluit, an Raphael, qui medicina Dei dicitur, ut volunt alii. Nam Scriptura solum dicit, id factum fuisse per Angelum, quod nobis sufficiat.

[102] [aderunt Angeli Christo in judicio,] Matth. 13 nonnulla docuit Dominus de faciendis per Angelos in fine mundi. Cum enim proposuisset parabolam de tritico, in quo seminata erant zizania, volentibus zizania colligere & eradicare respondit ℣ 30: Sinite utraque crescere usque ad messem, & in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, & alligate ea in fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum. Hæc deinde a ℣ 39 Dominus exposuit: Zizania autem filii sunt nequam… Messis vero consummatio sæculi est. Messores autem Angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania, & igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi. Mittet Filius hominis Angelos suos, & colligent de regno ejus omnia scandala, & eos, qui faciunt iniquitatem: & mittent eos in caminum ignis. Post aliam parabolam de sagena, quæ ad eumdem tendit finem, iterum hanc expositionem ℣ 49 subjecit Dominus: Sic erit in consummatione sæculi: exibunt Angeli & separabunt malos de medio justorum, & mittent eos in caminum ignis. Sic Matth. 16 ℣ 27 ait Angelos sibi in judicio adfuturos his verbis: Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum Angelis suis: & tunc reddet unicuique secundum opera ejus.

[103] [& judicandos congregabunt:] Ad tempus judicii similiter spectat & præsentiam Angelorum, quod dicit Christus Marc. 8 ℣ 38: Qui enim me confusus fuerit, & verba mea, … & Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum Angelis suis. Item Luc. 9 ℣ 26: Nam qui me erubuerit, & meos sermones; hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua, & Patris, & sanctorum Angelorum. Item cap. 12 ℣ 8: Omnis, quicumque confessus fuerit me coram hominibus, & Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei: qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram Angelis Dei. Idem insinuatur Apocal. 3 ℣ 5. Matth. 25 ℣ 31 Christus iterum sic loquitur: Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, & omnes Angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ, & congregabuntur ante eum omnes gentes, & separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hœdis; & statuet oves quidem a dextris, hœdos autem a sinistris. Hæc separatio videtur supra in parabola de tritico & zizaniis, & in alia de sagena, attribui Angelis, ut Angelorum ministerio videatur separationem facturus Dominus. Certe Angeli omnes congregabunt, ut dicitur Matth. 24 ℣ 31 his verbis: Et mittet Angelos suos cum tuba & voce magna: & congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum. Et Marc. 13 ℣ 27: Et tunc mittet Angelos, & congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli. De iis etiam Apostolus 1 Thessal. 4 ℣ 15 ait: Quoniam ipse Dominus in jussu, & & in voce Archangeli, & in tuba Dei descendet de cælo: & mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi &c. De resurrectione mortuorum ad tubam illam etiam loquitur 1 Cor. 15 ℣ 52. De hisce porro Angelorum tempore judicii officiis, quæ hic recensui, quo ordine a Christo manifestata sunt, plura dabunt theologi & interpretes aliqui.

[104] [benevolentia Angelorum, eorumdem beatitudo:] Benevolentiam Angelorum in homines viventes declaravit Dominus Luc. 15 ℣ 10 hisce verbis: Ita dico vobis, gaudium erit coram Angelis Dei (nimirum in cælo, ut legitur ℣ 7) super uno peccatore pœnitentiam agente. Idem locus indicat, Angelos esse in cælo; quod ex aliis multis locis fit manifestum. Illos ibidem esse visione Dei beatos, insinuat Christus Matth. 18 ℣ 10: Videte, inquit, ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim, quia Angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est. Quod ex hoc loco habemus pro Angelis custodibus, seorsum dabitur postea. De beato ac fixo Angelorum statu in cælo aliqua etiam Christus insinuat Luc. 20 ℣ 35 & 36, ubi Beatos homines post resurrectionem in aliquibus fore Angelis æquales affirmat hoc modo: Neque nubent, neque ducent uxores: neque enim ultra mori poterunt: æquales enim Angelis sunt & filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. Non desinunt tamen Angeli de hominibus curam habere, & de animabus etiam pie defunctorum, ut colligitur ex verbis Christi Luc. 27 ℣ 22 de Lazaro mendico: Factum est autem, ut moreretur mendicus, & portaretur ab Angelis in sinum Abrahæ.

[105] Christo etiam Angelos passim servivisse in miraculis, [eorum etiam ministerio usus Christus.] quæ patrabat, credunt interpretes. Quando ante passionem Dominus ingenti tristitia ac dolore corripi dignatus est in horto, & in illa tristitia oravit, teste Luca cap. 22 ℣ 43, non dedignatus est Angelum habere consolatorem. Apparuit autem illi Angelus de cælo, confortans eum. Præterea, si, ut homo, Angelorum auxilium desiderasset, illud habere potuisset contra Judæos persecutores, ut insinuat S. Petro, ubi auriculam servo sacerdotis gladio amputaverat, ita loquens Matth. 26 ℣ 52: converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. An putas, quia non possum rogare Patrem meum, & exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones Angelorum? Quomodo ergo implebuntur Scripturæ? &c.

[106] Post resurrectionem Christi variæ fuerunt Angelorum apparitiones. [Variæ post resurrectionem Christi] Matth. 28 ℣ 2 de prima hæc leguntur: Et ecce terræ motus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: & accedens (ad Christi, ubi resurrexerat, sepulcrum) revolvit lapidem (sepulcralem) & sedebat super eum: erat autem aspectus ejus sicut fulgur: & vestimentum ejus sicut nix. Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, & facti sunt velut mortui. Ubi hæc erant facta, accesserunt Maria Magdalene & altera Maria, quæ dicuntur ℣ 1 venisse, videre sepulchrum. Quomodo cum his egerit Angelus, sequitur ℣ 5 hoc modo: Respondens autem Angelus, dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis: non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, & videte locum, ubi positus erat Dominus. Et cito euntes, dicite discipulis ejus, quia surrexit: & ecce præcedit vos in Galilæam. Et exierunt cito de monumento cum timore & gaudio magno, currentes nunciare discipulis ejus. De his Marcus cap. 16, ubi additur Salome, ℣ 5 sic habet: Et introëuntes in monumentum, viderunt Juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, & obstupuerunt. Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic: ecce locus, ubi posuerunt eum. Sed ite, dicite discipulis ejus, & Petro, qui præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. At illæ exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor & pavor.

[107] Lucas cap. 24 primo intuitu aliam videtur narrare Angelorum visionem, quod tamen non ausim affirmare, [Angelorum apparitiones,] cum interpretes eamdem credant, & omnia conciliare conentur. Una autem Sabbati, inquit de prædictis mulieribus, valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes, quæ paraverant, aromata: & invenerunt lapidem revolutum a monumento. Et ingressæ, non invenerunt corpus Domini Jesu. Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo Viri steterunt secus illas in veste fulgenti. Cum timerent autem, & declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis? non est hic, sed surrexit. Recordamini, qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset, dicens: quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, & crucifigi, & tertia die resurgere. Et recordatæ sunt verborum ejus. Et regressæ a monumento, nuntiaverunt hæc omnia &c. Joannes cap. 20 de primo Magdalenæ ad sepulcrum accessu ita loquitur: Una autem Sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum: & vidit lapidem sublatum a monumento. Cucurrit ergo, & venit ad Simonem Petrum &c. Hic de nulla Angeli aut Angelorum visione fit mentio, & præterea credebat Magdalena, sublatum esse corpus Domini.

[108] [in quibus Euangelistæ facile conciliari possunt:] Verumtamen interpretes existimant, de eodem mulierum accessu omnes loqui Euangelistas, diversitatem vero relationis ex eo solum oriri, quod omnes aliqua omiserint. Possunt sane omnia conciliari, sed interpretes, ut fit, in varias abierunt sententias. Mihi propositum non est de his prolixe disserere. Quod vero spectat ad Angelos, facile mihi videntur omnia conciliari, modo dicamus, unum Angelum apparuisse initio mulieribus, eumque benigno admodum modo dixisse ea, quæ referunt Matthæus & Marcus; post inspectum vero a mulieribus sepulcri locum, ubi positus fuerat Dominus, duos ab iisdem Angelos visos, qui illas paulo severius allocuti sunt, sicut habet Lucas, quod non crederent Domini resurrectionem ab Angelo jam assertam ab initio. Si Joannes loquitur de eodem Magdalenæ cum aliis mulieribus accessu, visionem illam Angelorum una cum reliquis mulieribus omisit, ut deinde prolixius exponeret, quo Christus modo deinde apparuerit S. Mariæ Magdalenæ.

[109] [Magdalenæ bis Angelos vidisse videtur.] Certe Magdalena iterum accessit ad monumentum, postquam de factis in primo accessu edocti fuerant Apostoli. Mansit quoque ibidem Magdalena, postquam Petrus & Joannes monumentum lustraverant, & revertebantur, ut habet Joannes cap. 20. His enim relatis ℣ XI de Magdalena leguntur sequentia: Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, & prospexit in monumentum: & vidit duos Angelos in albis sedentes, unum ad caput, & unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: & nescio, ubi posuerunt eum. Verum, ubi hæc dixerat, Jesum vidit, & paulo post cognovit. Quapropter bis Angelos vidisse videtur Magdalena, primum cum aliis, deinde sola ante ipsam Christi apparitionem. De priore visione loquitur Cleophas ad Christum, ignoto habitu in via Emmaus apparentem, Luc. 24 hæc dicens: Sed & mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum, &, non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem Angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Nam nihil hic dicitur de viso Jesu, cum tamen in secundo adventu eum viderit Magdalena, & id ipsum Apostolis nuntiaverit Marc. 16 ℣ 10.

[110] Sicut resurrectio Christi per Angelos primum annuntiata est piis mulieribus, [Christi ascensionem in cælum Angeli confirmarunt.] ita & ejus ascensio in cælum Apostolis aliisque præsentibus, qui Ascendentem viderant, Angelorum vocibus fuit confirmata, ut legitur Act. 1 ℣ 9 hoc modo: Et cum hæc dixisset (Jesus) videntibus illis elevatus est: & nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo Viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, qui & dixerunt: Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in cælum. Ad hæc observare lubet, præcipua Christi in terra conversantis mysteria ab Angelis annuntiata esse hominibus. Joannem Christi præcursorem ipsumque Christum nasciturum, prænuntiavit Gabriel archangelus; conceptum a Maria, salva virginitate, Josepho aperuit Angelus, natum continuo pastoribus Angelus annuntiavit, uti modo vidimus resurrectionem ejus & ascensionem ab Angelis manifestatam. Hinc Apostolus 1 ad Timotheum cap. 3 ℣ 16 de Incarnationis Christi mysterio ait: Apparuit Angelis.

[111] Quando Apostoli in custodia publica per principem sacerdotum detinebantur Hierosolymæ, [Apparentium Angelorum] liberati sunt per Angelum, de quo Act. 5 ℣ 19 hæc leguntur: Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, & educens eos, dixit: Ite, & stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitæ hujus. Paruerunt Apostoli, & iterum sunt comprehensi, non tamen in carcerem conjecti. Philippo, qui unus erat ex septem diaconis, præsto fuit Angelus ad conversionem eunuchi Candacis reginæ Æthiopum, ut legitur Act. 8 ℣ 26: Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, & vade contra meridianum ad viam, quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta. Et surgens abiit. Et ecce Vir Æthiops, eunuchus potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem, & revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam. Dixit autem Spiritus Philippo: Accede, & adjunge te ad currum istum. Hoc fecit Philippus, eunuchumque instruxit & baptizavit. Tum sequitur ℣ 39: Cum autem ascendisset de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, & amplius non videt eum eunuchus… Philippus autem inventus est in Azoto, urbe Philistinorum. Per Spiritum hic fortasse indicatur prædictus Angelus.

[112] Celebris est conversio Cornelii centurionis ad Christum, [pro Apostolis, aliisque] quæ narratur Act. 10. Is (Cornelius, vir religiosus ac timens Deum) vidit in visu manifeste quasi hora diei nona Angelum Dei introëuntem ad se, & dicentem sibi, Corneli. At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, Domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ & eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. Et nunc mitte viros in Joppen, & accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus. Hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare. Hic dicet tibi, quid te oporteat facere. Et cum discessisset Angelus, qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos &c. Misit igitur Cornelius ad Petrum, & visionem per nuntios S. Petro exposuit, in qua expositione de Angelo dicitur: Ecce Vir stetit ante me in veste candida. Tota conversionis historia ibidem videri potest.

[113] Liberatio Petri e carcere, in quem conjectus erat a rege Herode, narratur Act. 12 hoc modo: [tempore Apostolorum] Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: & custodes ante ostium custodiebant carcerem. Et ecce Angelus Domini astitit: & lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus ejus. Dixit autem Angelus ad eum: Præcingere, & calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circumda tibi vestimentum tuum, & sequere me. Et exiens sequebatur eum, & nesciebat, quia verum est, quod fiebat per Angelum: existimabat autem se visum videre. Transeuntes autem primam & secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem: quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: & continuo discessit Angelus ab eo. Et Petrus ad se reversus, dixit: Nunc scio vere, quia misit Dominus Angelum suum, & eripuit me de manu Herodis, & de omni exspectatione plebis Judæorum. Quo se contulerit S. Petrus, ibidem videri potest. Mors misera Herodis Agrippæ, qui Jacobum fratrem Joannis occiderat, & Petrum vinxerat, refertur paulo post ℣ 23, & attribuitur ejus superbiæ, quia audiverat acclamantem populum: Dei voces & non hominis. Nam subditur: Confestim autem percussit eum Angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: & consumptus a vermibus, expiravit.

[114] [officia cum in aliis,] Quando S. Paulus, ubi diu vinctus fuerat in Judæa, navigabat in Italiam, & in Cretam insulam pervenerat, prædixit centurioni, qui vinctos ducebat in Italiam, magnum fore navis & omnium periculum, si tunc pergerent navigare; ille tamen voluit pergere Act. 27. Itaque tanta & tam diuturna tempestate jactati sunt per mare, ut jam ablata esset spes omnis salutis. Tum additur ℣ 21: Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc & jacturam. Et nunc suadeo vobis bono animo esse: amissio enim nullius animæ erit ex vobis. Astitit enim mihi hac nocte Angelus Dei, cujus sum ego, & cui deservio, dicens: Ne timeas, Paule, cæsari te oportet assistere: & ecce donavit tibi Deus omnes, qui navigant tecum. Evenit, ut Angelus S. Paulo promiserat, & omnes homines salvi evaserunt in Melitam insulam, sicut ibidem pluribus narratur.

[115] [tum maxime in conversione hominum,] Angelis curæ esse labores & laudabilia studia sanctorum hominum, colligitur etiam ex verbis S. Pauli 1 Cor. 4 ℣ 9: Quia spectaculum facti sumus mundo & Angelis & hominibus: nam loquitur de se & aliis Apostolis. Non satis video, cur aliqui id de malis Angelis dictum voluerint. Chrysostomus locum sic explicat: Quid sibi vult autem, Et Angelis? Possunt hominibus esse spectaculum, sed non Angelis, quando vilia sunt gesta: at certamina nostra talia sunt, ut digna sint, quæ spectentur ab Angelis. Hinc, etiamsi Angelus non vocetur, nullus dubitat, quin fuerit Angelus, qui Act. 16 apparuit S. Paulo, eumque invitavit in Macedoniam. De quo ℣ 8 hæc leguntur: Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem: & visio per noctem Paulo ostensa est. Vir Macedo quidam erat stans, & deprecans eum, & dicens: Transiens in Macedoniam, adjuva nos. Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti, quod vocasset nos Deus euangelizare eis. De hoc loco iterum agendum erit postea.

[116] Multam erga sanctos Angelos venerationem ostendit Paulus 1 Timoth. 5 ℣ 21, [Angeli omnes sunt ministri, quorum opera utitur Deus.] ubi discipulum suum obtestatur his verbis: Testor coram Deo & Christo Jesu, & electis Angelis, ut hæc custodias &c. Multum venerationis in Angelos, inquam, his verbis exhibet Apostolus, cum in obtestatione sua Deo & Christo Angelos adjungat. Verumtamen scribens ad Hebræos cap. 1 prolixe probat, quam immens+ sit inter Christum Dominum & Angelos Dei ministros differentia, & de his ℣ 14 ita loquitur: Nonne omnes sunt administratorii Spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis? Deinde cap. 2 ℣ 5: Non enim Angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur. De quocumque orbe hic loquatur, de quo non consonant interpretes, illum non esse Angelis subjectum ut dominis, docet Apostolus; sed omnia, quæ pro salute hominum in mundo faciunt, ab Angelis fieri, ut a ministris Dei, ejusque voluntate & mandato, priora verba omnino indicant. Multitudinem Angelorum, qui Ecclesiæ militanti ministeria sua exhibent, utcumque ostendit Apostolus Heb. 12 ℣ 22 de Ecclesia loquens his verbis: Sed accessistis ad Sion montem, & civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, & multorum millium Angelorum frequentiam &c. Mitto alia, omniaque de Angelis in Epistolis Canonicis asserta, quod ea parum prodesse possint ad propositum nostrum.

[117] Apocalypsis S. Joannis frequentius de Angelis meminit, [Scripta in Apocalypsi per Angelum Joanni a Deo revelata.] quam ullus alius liber sacer. Verum, cum sit prophetia de rebus futuris, pleraque admodum obscura sunt, eaque obscuritas multum variavit interpretum sententias. Hinc pleraque omittam, & pauca tantum seligam. Omnia sibi a Jesu Christo per Angelum revelata, ipso initio indicat Joannes, ita ordiens: Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis … & significavit, mittens per Angelum suum servo suo Joanni &c. Hinc iterum circa finem cap. 22 ℣ 6 dicitur: Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit Angelum suum ostendere servis suis, quæ oportet fieri cito. Et ℣ 16: Ego Jesus misi Angelum meum, testificari vobis hæc in ecclesiis. De hoc Angelo dicit Joannes cap. 19 ℣ 10: Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi: Vide ne feceris: conservus tuus sum, & fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiæ. Rursum cap. 22 ℣ 8 hæc leguntur: Et ego Joannes, qui audivi, & vidi hæc. Et postquam audissem & vidissem, cecidi, ut adorarem ante pedes Angeli, qui mihi hæc ostendebat. Et dixit mihi: Vide, ne feceris: conservus enim tuus sum, & fratrum tuorum prophetarum, & & eorum, qui servant verba prophetiæ libri hujus: Deum adora. Hæc objiciuntur ab hæreticis contra cultum Angelorum, sed sine idonea ratione, ut alii dudum probarunt.

§ VIII. Novem Angelorum chori aut ordines.

[Angeli, qui nomen habent ab officio, prorsus incorporei,] Non est nobis propositum de omnibus disputare, quæ theologi de Angelis prolixe inquirunt & disserunt. Illa solum trademus, quæ præ aliis clarius ex sacris Scripturis & Patribus innotescunt, prætermissis reliquis omnibus. Illud tamen breviter moneo, Angelos nomen accepisse ab officio, quo a Deo mittuntur ad homines, Græcumque esse nomen, quod Latine exponitur Missus aut Nuntius. Præterea observo, neminem moveri debere, quod Angelis frequenter corpora attribuantur in sacra Scriptura, & actiones hominum actionibus similes. Nam corpora ad tempus assumere possunt, ut per ea hominibus appareant, & humano modo peragant ea, ad quæ facienda a Deo mittuntur. Verumtamen communis hodie & certa est theologorum sententia, Angelos esse spiritus omni corpore, etiam tenuissimo & subtilissimo, carentes, sive substantias prorsus incorporeas. De hac veritate dubitarunt olim Patres aliqui, iique etiam doctissimi, & nonnulli videntur iis attribuisse corpora subtilia aut cælestia. Verum ea opinio postmodum repudiata fuit, & vera sententia, quod Angeli sint spiritus prorsus incorporei, omnino invaluit, & communi theologorum consensu recepta est. Quod observasse sufficiat, ne cogamur prolixas texere dissertationes.

[119] [aliique aliis sublimiores,] Non omnes Angelos ejusdem esse dignitatis aut excellentiæ, sed alios aliis sublimiores, ex Scripturis docent Patres & theologi. Verumtamen non eadem prorsus de diversis Angelorum ordinibus Patres tradiderunt. Nam eorum aliqui non curarunt recensere omnes Angelorum ordines vel choros, quos ex Scripturis collegerunt alii. Inter hosce autem, qui novem Angelorum ordines aut choros ex diversis sacræ Scripturæ locis enumerarunt, non infimo loco habendus est S. Gregorius Magnus, cujus sententia sic adoptata est a theologis, ut aliqui tamen in nonnullis adhærere maluerint S. Dionysio Areopagitæ, quem credunt auctorem Operis de Cælesti Hierarchia. Consentiunt ambo de novem Angelorum ordinibus, quos & alii plures agnoscunt: sed in ordine omnes recensendi choros utcumque variant. Imo ipse S. Gregorius eosdem quidem choros duobus locis enumerat, sed non eodem ordine.

[120] [in novem ordines seu choros sunt distincti,] Etenim lib. 32 Moralium in Job, cap. 23 editionis novæ num. 48 sic habet: Nam cum per ipsa sacra Eloquia Angeli, Archangeli, Throni, Dominationes, Virtutes, Principatus, Potestates, Cherubim & Seraphim, aperta narratione memorentur; quantæ sint supernorum Civium distinctiones, ostenditur. At Hom. 34 in Euangelia hoc modo eosdem choros recenset: Novem vero Angelorum ordines diximus; quia videlicet esse, testante sacro Eloquio, scimus Angelos, Archangelos, Virtutes, Potestates, Principatus, Dominationes, Thronos, Cherubim atque Seraphim. Posuit quidem Gregorius, qui ab infimis ad supremos ascendit, utroque loco Angelos & Archangelos postremos choros, supremos vero Seraphim & Cherubim; sed in mediis variat, ut ex collatione liquet.

[121] [de ordine omnium chororum] Dionysius Areopagita, aut auctor Operum ejus nomine vulgatorum, (quem hic non inquiro, sed ad IX Octobris totam controversiam remitto) in libro de Cælesti Hierarchia cap. 6 novem istos Angelorum choros in tres dividit hierarchias. In prima autem & suprema hierarchia primos aut præcipuos statuit Seraphim, deinde Cherubim, & demum Thronos. In secunda recenset Virtutes, Dominationes & Potestates: in tertia Principatus, Archangelos & Angelos. Hæc enumeratio ordine differt ab utraque Gregorii. Nam incipiendo a minimis, hic est novem chororum ordo. Angeli, Archangeli, Principatus, Potestates, Dominationes, Virtutes, Throni, Cherubim ac Seraphim. Verumtamen in hoc ordine aliquid ipse immutavit cap. 8. Cum enim omnium chororum nomina exponat, a superioribus exordiens, Dominationes, quas Virtutibus videtur postposuisse, ibidem præponit, & sic omnes choros recenset cap. 7, 8 & 9, videlicet Seraphim, Cherubim, Thronos in prima hierarchia; in secunda Dominationes, Virtutes, Potestates; in tertia Principatus, Archangelos, Angelos.

[122] Ex locis Apostoli, e quibus S. Gregorius quinque choros intermedios probavit, [non tam certo constat:] nihil etiam certi invenio, ad eorum ordinem stabiliendum. Nam alter locus Eph. 1 ℣ 21 habet, Christum fuisse elevatum supra omnem Principatum, & Potestatem, & Virtutem, & Dominationem, & omne nomen, quod nominatur non solum in hoc seculo, sed etiam in futuro. Si voluerit Apostolus ordinem quatuor chororum, quos hic nominat, secundum dignitatem recensere, ab inferioribus verisimiliter inchoavit, & sic hæc erunt conformia ordini, ultimo loco per Dionysium dato, postremisque verbis, & omne nomen &c. insinuabit, superesse & alios choros superiores, quos non nominat. Verum alter locus Coloss. 1 ℣ 16 non insinuat eumdem ordinem, cum Principatus ibi in medio ponantur. Locus enim sic habet: Quoniam in ipso condita sunt universa in cælis & in terra, visibilia & invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates. Hic Principatus ponuntur inter Dominationes & Potestates, cum priori loco utrisque præponantur, ut nequeamus ex his certum Principatibus dare locum. Verumtamen ordo trium hierarchiarum, qualem ex Dionysio dedi, magis receptus est a theologis, quibus ulteriorem probationem relinquo.

[123] Ipsos vero novem Angelorum choros laudatus Gregorius in Euangelia hoc ratiocinio probat: [sed novem Chori ex Scripturis a S. Gregorio probati.] Esse namque Angelos & Archangelos, pene omnes sacri Eloquii paginæ testantur. Cherubim vero atque Seraphim sæpe, ut notum est, libri Prophetarum loquuntur. Quatuor quoque ordinum nomina Paulus Apostolus ad Ephesios enumerat, dicens: “Supra omnem Principatum & Potestatem & Virtutem & Dominationem”. Qui rursus ad Colossenses scribens, ait: “Sive Throni, sive Potestates, sive Principatus, sive Dominationes”. Dominationes vero & Principatus ac Potestates, jam ad Ephesios loquens descripserat: sed ea quoque Colossensibus dicturus, præmisit Thronos, de quibus necdum quidquam fuerat Ephesiis locutus. Dum ergo illis quatuor, quæ ad Ephesios dixit, id est, Principatibus, Potestatibus, Virtutibus, atque Dominationibus, conjunguntur Throni, quinque sunt ordines, qui specialiter exprimuntur. Quibus dum Angeli & Archangeli, Cherubim atque Seraphim adjuncta sunt, procul dubio novem esse Angelorum ordines inveniuntur. Hactenus Gregorius, cujus probatio nobis de hisce sufficiet.

[124] Deinde laudatus Pater singulos choros suis quoque officiis aut ministeriis distinguit, [Officia Angelorum, Archangelorum,] incipiens a minimis. Sed, inquit, cur istos persistentium Angelorum choros enumerando perstrinximus, si non eorum quoque ministeria subtiliter exprimamus? Græca etenim lingua Angeli nuntii, Archangeli vero summi nuntii vocantur. Sciendum quoque, quod Angelorum vocabulum, nomen est officii, non naturæ. Nam sancti illi cælestis patriæ Spiritus semper quidem sunt spiritus, sed semper vocari Angeli nequaquam possunt: quia tunc solum sunt Angeli, cum per eos aliqua nuntiantur. Unde & per Psalmistam dicit: “Qui facit Angelos suos Spiritus”: acsi patenter dicat, Qui eos, quos semper habet spiritus, etiam, cum voluerit, Angelos facit. Ita quidem Gregorius. Attamen videntur potius ab officio, ad quod destinantur, Angeli passim vocati, quam ab ipso illius officii exercitio. Hi autem, ait pergens Gregorius, qui minima nuntiant, Angeli; qui vero summa annuntiant, Archangeli vocantur. Hinc est enim, quod ad Mariam Virginem non quilibet Angelus, sed Gabriel archangelus mittitur. Ad hoc quippe ministerium summum Angelum venire dignum fuerat, qui summum omnium nuntiabat.

[125] [& trium nomina exposita,] Qui idcirco etiam privatis nominibus censentur, ut signetur per vocabula etiam, in operatione quid valeant. Neque enim in illa sancta civitate, quam de visione omnipotentis Dei plena scientia perficit, idcirco propria nomina sortiuntur, ne eorum personæ sine nominibus sciri non possint: sed cum ad nos aliquid ministraturi veniunt, apud nos etiam nomina a ministeriis trahunt. Michaël namque, quis ut Deus: Gabriel autem, fortitudo Dei: Raphaël vero dicitur, Medicina Dei. Et quoties miræ virtutis aliquid agitur, Michaël mitti perhibetur, ut ex ipso actu & nomine detur intelligi, quia nullus potest facere, quod facere prævalet Deus. Plura ibi subjicit de S. Michaële, jam num. 31 data.

[126] [quos Archangelos passim dicimus:] Ad Mariam quoque Gabriel mittitur, qui Dei Fortitudo nominatur. Illum quippe nuntiare veniebat, qui ad debellandas aëreas potestates humilis apparere dignatus est. De quo per Psalmistam dicitur:… “Quis est iste Rex gloriæ? Dominus fortis & potens, Dominus potens in prælio.” Et rursum: “Dominus virtutum ipse est Rex gloriæ”. Per Dei ergo Fortitudinem nuntiandus erat, qui virtutum Dominus, & Potens in prælio, contra potestates aëreas ad bella veniebat. Raphaël quoque interpretatur, ut diximus, Medicina Dei; quia videlicet, dum Tobiæ oculos quasi per officium curationis tetigit (id mandans juniori Tobiæ) cæcitatis ejus tenebras tersit. Qui ergo ad curandum mittitur, dignum videlicet fuit, ut Dei Medicina vocaretur. Hisce expeditis occasione duorum chororum, quibus Michaëlem, Gabrielem & Raphaëlem annumerasse videtur Gregorius, videlicet Archangelis, (etiamsi interpretes quidam recentiores eosdem ad superiores choros, imo etiam ad supremum referant, quod ego non examinabo, utpote supra intellectum meum) ad ministeria aliorum chororum ex nominibus magis, quam ex certis sacræ Scripturæ auctoritatibus, explicanda progreditur.

[127] [qui ex Angelis Virtates, Potestates, Principatus,] De Virtutibus autem, quos ponit supra Archangelos, & quos Dionysius, ut dixi, multo altiori ponit loco, ita habet: Virtutes etenim vocantur illi nimirum Spiritus, per quos signa & miracula frequentius siunt. Cum dicit frequentius, omnino insinuat, per alios choros etiam fieri miracula. Subjungit de Potestatibus Gregorius: Potestates etiam vocantur hi, qui hoc potentius ceteris in suo ordine perceperunt, ut eorum ditioni virtutes adversæ (id est, dæmones) subjectæ sint, quorum potestate refrenantur, ne corda hominum tantum tentare prævaleant, quantum volunt. Tum de Principatibus, quos inferiori loco supra Archangelos collocavit Dionysius, ita disserit Gregorius: Principatus etiam vocantur, qui ipsis quoque bonis Angelorum Spiritibus præsunt: qui subjectis aliis dum quæque sunt agenda disponunt, eis ad explenda divina ministeria principantur.

[128] Tum Dominationes a Principatibus distinguit hoc modo: Dominationes autem vocantur, qui etiam potestates Principatuum dissimilitudine alta transcendunt. [Dominationes, Throni, Cherubim, Seraphim.] Nam principari est inter reliquos priorem exsistere: dominari vero est etiam subjectos quosque possidere. Ea ergo Angelorum agmina, quæ mira potentia præeminent, pro eo quod eis cetera ad obediendum subjecta sunt, Dominationes vocantur. Ad Thronos ita procedit: Throni quoque illa agmina sunt vocata, quibus ad exercendum judicium semper Deus omnipotens præsidet. Quia enim Thronos Latino eloquio Sedes dicimus; Throni Dei dicti sunt hi, qui tanta Divinitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat, & per eos sua judicia decernat. Unde & per Psalmistam dicitur: “Sedes super Thronum, qui judicas æquitatem.” De Cherubinis subdit: Cherubim quoque plenitudo scientiæ dicitur. Et sublimiora illa agmina idcirco Cherubim vocata sunt, quia tanto perfectiori scientia plena sunt, quanto claritatem Dei vicinius contemplantur; ut secundum creaturæ modum, eo plene omnia sciant, quo visione Conditoris sui per meritum dignitatis appropinquant. De Seraphinis tandem sic habet: Seraphim etiam vocantur illa Spirituum sanctorum agmina, quæ ex singulari propinquitate Conditoris sui incomparabili ardent amore. Seraphim namque Ardentes, vel Incendentes, vocantur. Quæ, quia ita Deo conjuncta sunt, ut inter hæc & Deum nulli alii Spiritus intersint, tanto magis ardent, quanto hunc vicinius vident. Quorum profecto flamma amor est; quia quo subtilius claritatem Divinitatis ejus aspiciunt, eo validius in ejus amore flammescunt. Hactenus Gregorius.

[129] De proprietatibus singulorum chororum disserit etiam Dionysius, [An aliqui ex supremis Angelorum choris] sed obscuriora mihi visa sunt ejus asserta. Theologi multo etiam plura de illis inquirunt, & malim ad illos lectorem remittere, quam prolixius disserere de iis, quæ neque ex Scripturis, neque ex consensu Ecclesiæ aut Sanctorum Patrum, probata invenio. Quæ vero ex Gregorio dedi, etiamsi cuipiam videri possint non omnia æque certa, saltem clara satis, sensataque & probabilia mihi videntur. Quare ejus assertis malim reverenter acquiescere, quam tam sublimia, quæ miseri mortales parum intelligimus, post S. Gregorium novis ratiociniis investigare. Disserit deinde aliqua Gregorius ad inquirendum, an ex omnibus Angelorum choris aliqui a Deo mittantur ad ministeria hominibus præstanda, & rem relinquit indecisam. Fertur vero, inquit, Dionysius Areopagita, antiquus videlicet & venerabilis pater, dicere, quod ex minoribus Angelorum agminibus foras ad explendum ministerium vel visibiliter vel invisibiliter mittuntur; scilicet quia ad humana solatia, ut Angeli aut Archangeli, veniunt. Nam superiora illa agmina ab intimis numquam recedunt; quoniam ea, quæ præeminent, usum exterioris ministerii nequaquam habent. His verbis hactenus alienam illam Dionysii opinionem proponit.

[130] Tum contra illam format objectionem hoc modo: [numquam in ministerium mittantur a Deo,] Cui rei illud videtur esse contrarium, quod Isaias dicit: “Et volavit ad me unus de Seraphim, & in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, & tetigit os meum.” Ad objectionem vero quid respondeat Dionysius, deinde explicat, ita pergens: Sed in hac Prophetæ sententia vult (nimirum Dionysius) intelligi, quia ii Spiritus, qui mittuntur, eorum vocabulum percipiunt, quorum officium gerunt. Qui enim, ut peccata locutionis incendat; de altari Angelus carbonem portat, Seraphim vocatur, quod incendium dicitur. Responsio Dionysii legitur cap. 13, ubi ait, Seraphino attribui actionem, quia Angelus nomine aut mandato Seraphini Isaiæ labia purgavit. Subdit vero Gregorius: Huic autem sensui (quod supremi chori non mittantur) & illud creditur non inconvenienter opitulari, quod per Danielem dicitur: “Millia millium ministrabant ei, & decies millies centena millia assistebant ei”. Aliud namque est ministrare, aliud assistere: quia hi administrant Deo, qui & ad nos nuntiando exeunt: assistunt vero, qui sic contemplatione intima perfruuntur, ut ad explenda foras opera minime mittantur. Hæc quidem profert Gregorius pro sententia Dionysii, nec tamen ausus est eam asserere, ut liquet ex sequentibus.

[131] [examinat, sed non definit, S. Gregorius,] Potest certe contra illam sententiam, quod aliqui ex supremis choris non mittantur, objici generale assertum Apostoli de Angelis Heb. 1 ℣ 14: Nonne omnes sunt administratorii Spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis? Etenim non modo omnes hic dicuntur administratorii Spiritus, sed omnes etiam in ministerium missi, & quidem ob hominum salutem. Hinc dubitationem suam Gregorius ita declaravit: Sed quia in quibusdam Scripturæ locis quædam per Cherubim, quædam vero per Seraphim agi didicimus; utrum per se hæc faciant, an per subjecta agmina agantur, quæ, sicut dicitur (nempe a Dionysio, cujus sententiam examinat) in eo, quod a Majoribus veniunt, Majorum vocabula sortiuntur, nos affirmare nolumus, quod apertis testimoniis non approbamus. Laudo moderationem Gregorii, nolentis affirmare de Angelis, quæ nequit Scripturæ testimoniis probare.

[132] [Minores tamen a Majoribus mitti dicit.] Angelos tamen ab aliis Angelis etiam mitti, & in Scriptura invenit, & indubitanter asseruit, ita pergens: Hoc tamen certissime scimus, quia ad explendum de supernis ministerium, alii Spiritus alios mittunt, Zacharia scilicet Propheta testante, qui ait. “Ecce Angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur: & ecce alius Angelus egrediebatur in occursum ejus, & dixit ad eum: Curre & loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem”. Dum enim Angelus ad Angelum dicit: Curre & loquere, dubium non est, quia alius alium mittit. Minora vero sunt, quæ mittuntur; majora, quæ mittunt. Sed hoc quoque de ipsis agminibus, quæ mittuntur, certum tenemus; quia & cum ad nos veniunt, sic exterius implent ministerium, ut tamen numquam desint interius per contemplationem. Et mittuntur igitur, & assistunt: quia etsi circumscriptus est Angelicus spiritus, summus tamen Spiritus ipse, qui Deus est, circumscriptus non est. Angeli itaque & missi & ante ipsum sunt; quia quolibet missi veniant, intra ipsum currunt. Hanc ultimam observationem videtur addidisse Gregorius, ut responderet ad objectionem, ex verbis Danielis supra datis petitam, Et decies millies centena millia assistebant ei, ut nimirum ostenderet, eos & simul ministrare posse, & simul assistere. Si quis plura de his desiderat, videre poterit theologos.

§ IX. Angeli custodes singulis hominibus asserti ex sacris Scripturis & Patribus.

[Sacra Scriptura cuilibet Angelum custodem tribuit;] De protectione Angelorum plurima jam data sunt, & non pauci sacræ Scripturæ textus recitati, ex quibus sancti Patres docuerunt, singulis hominibus Angelum custodem a Deo fuisse datum. Verumtamen, cum de Angelis custodibus particulare habeamus festum, ac de iis nominatim hic agamus, veritas illa paulo prolixius confirmanda & elucidanda venit. Psal. 90 a ℣ XI de datis a Deo Angelis custodibus, & de eorum insigni pro clientibus suis cura, hæc leguntur: Quoniam Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Psal. 33 ℣ 7: Immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum, & eripiet eos. Cum quis tamen dicere possit, in illis Psalmorum locis illud privilegium iis solis asseri, qui multum de Dei protectione confidunt, sive solis justis, locum profero, in quo certe non agitur de iis solis. Matth. 18 ℣ 10 Christus ita Discipulis suis loquitur: Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia Angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est. Hæc interim ex Scripturis, quibus præcipuorum Patrum auctoritatem adjungemus, eaque occasione subinde & alia Scripturæ loca proferentur.

[134] S. Hieronymus in mox allegatum Matthæi locum, [ut asserit & probat S. Hieronymus.] Quia Angeli eorum &c., ita exclamat: Magna dignitas animarum, ut unaquæque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui Angelum delegatum. Lubet & alia quædam recitare ex Hieronymo. Allegatum Psalmi 33 locum similiter de Angelis custodibus explicat in Epistolæ ad Galatas caput 4, ad illa verba, Sed sub tutoribus & actoribus est, quæ ait intelligi etiam posse de Angelis parvulorum, Qui, inquit, quotidie vident faciem Patris, & interpellant pro eis. De quibus dictum est: “Immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum, & eruet eos”. In Epitaphio S. Paulæ sub initium sic loquitur: Testor Jesum & Sanctos ejus, ipsumque proprium Angelum, qui custos fuit & comes admirabilis feminæ &c. In Isaiam ad cap. 66 ℣ 20 ita ratiocinatur: Longum est, si velimus utrumque explanare testimonium. Hoc solum dicam, quod diversa vehicula, quibus homines adducuntur ad fidem, Angeli sint, vel sancti viri, qui de hominibus in Angelos profecerunt. Quod autem unusquisque nostrum habeat Angelos, multæ Scripturæ docent, e quibus illud est: “Nolite contemnere unum de minimis istis, quia Angeli eorum vident quotidie faciem Patris, qui est in cælis”. Et puella Rode * Petrum Apostolum nuntiante, alii Angelum ipsius esse credebant. Sin autem hoc de minimis dicitur, & de uno homine, quanto magis de omnibus Sanctis, & præcipue de Apostolis sentiendum est? quorum Angeli quotidie vident faciem Patris, juxta illud, quod scriptum est: “Circumdat Angelus Domini in circuitu timentium eum”. [Ps. 33. 7.] Et Jacob de se loquitur: “Angelus, qui liberavit me. ” [Gen. 48. 16.] Hactenus Hieronymus, qui & alia similia aliis locis habet.

[135] S. Hilarius in allegatum Matthæi locum, Videte, ne contemnatis &c. commentatur hoc modo: Artissimum vinculum mutui amoris imposuit, ad eos præcipue, [Custodiam Angelorum etiam asserit S. Hilarius] qui vere in Domino credidissent. Pusillorum enim Angeli quotidie Deum vident; quia Filius hominis venit salvare, quæ perdita sunt. Ergo & Filius hominis salvat, & Deum Angeli vident, & Angeli pusillorum sunt. (Alias legitur: Angeli pusillorum præsunt fidelium orationibus, ut observat editor.) Tum sequitur: Fidelium orationibus præesse Angelos, absoluta auctoritas est. Salvatorum igitur per Christum orationes Angeli quotidie Deo offerunt. Ergo periculose ille contemnitur, cujus desideria ac postulationes ad æternum & invisibilem Deum ambitioso Angelorum famulatu ac ministerio pervehuntur. Custodiam Angelorum adversus malignos spiritus asserit Hilarius in Psalm. 134 num. 17 his verbis: Sunt enim Angeli parvulorum, quotidie Deum videntes. Hi igitur Spiritus ad salutem humani generis emissi sunt: neque enim infirmitas nostra, nisi datis ad custodiam Angelis, tot tantisque spiritalium cælestium nequitiis obsisteret. Opus ad id fuit Naturæ potioris auxilio: & hoc ita esse, ex his dictis docemur, quibus trepidum ac paventem Moysen Dominus confirmat, dicens: “Ecce Angelus meus antecedet te”. [Exod. 23. 23.] Hos igitur de thesauris suis Ventos producit, tribuens in his auxilium humanæ infirmitati, ut hæc nos divina præsidia adversus mundipotentes harum tenebrarum in hæreditanda nobis salute tueantur. Idem agnoscit paucis verbis in Psalmum 65 num. 13, & num. 14 ait: Ergo incorporalis Deus misericordiæ suæ oculis, & tamquam ministerio famulantium Angelorum protegit gentes: & in omnes credentes donum se divinæ miserationis effundit. Hæc & alia Hilarius, nominatim in Psalmum 129 num. 7.

[136] [& saltem generatim S. Ambrosius:] S. Ambrosius Serm. 7 in Psalmum 118 num. 36 ait: Si bonos custodes accipimus, utique Angeli sunt. Antea Serm. 1 num. 9 dixerat, plena esse Angelorum omnia, aëra, terras, mare, Ecclesias, quibus Angeli præsunt: mittit enim Dominus Angelos suos ad defensionem eorum, qui heredes futuri sunt promissorum cælestium. Tum num. 10 peccatores ita alloquitur: Non reveritus esses Angelorum præsentiam, si præsentes esse crederes? In Lucam lib. 7 num. 210, ubi observaverat, Angelos hominum redemptione lætari, subjungit: Quamquam hoc quoque proficiat ad incentiva probitatis, si unusquisque conversionem suam gratam fore credat cœtibus Angelorum, quorum aut affectare patrocinium, aut vereri debet offensam. In Sermone contra Auxentium num. XI memorat multitudinem Angelorum, quæ 4 Reg. 6 ab Eliseo ostensa est servo timenti, & subjungit: Advertistis igitur, quod servulos Christi ii magis custodiant, qui non videntur, quam qui videntur. Sed & illi si custodiunt, vestris custodiunt orationibus advocati. Ita Ambrosius generalem Angelorum custodiam abunde declarans, minus tamen diserte loquens de particulari custodia singulorum hominum. Id factum suspicor, quod non scripserit in illos Scripturæ locos, in quibus illa clarius asseritur.

[137] [Chrysostomus omnibus hominibus] Chrysostomus, qui sacram Scripturam pro magna parte exposuit, & diligentissime consideravit, in locum Matthæi: Quia Angeli eorum &c. omnibus Angelos custodes omnino attribuere videtur. Nam post verba Scripturæ subjungit, quæ propter diversitatem lectionis Græca dabo. ἐντεῦθεν δῆλον, ὅτι ἀγγέλους ἔχουσιν ὁι ἅγιοι ἐκεῖ πάντες. Sic edidit Montfauconus, sed annotavit, ultima verba in editione Morelliana sic legi, ὁι ἅγιοι, καὶ πάντες, & vix ulla mihi potest esse dubitatio, quin hæc sit vera lectio, cum hanc totus contextus exigat. Priora verba ad litteram sic Latine redduntur. Hinc manifestum est, quod Angelos habeant Sancti ibi omnes. Illud ibi manifeste redundat, uti & Græcum ἐκεῖ. At alterius lectionis sensus elegans est, & ulteriori probationi, quæ subditur, & sententiæ Chrysostomi aliis quoque locis declaratæ conveniens. Nam sic redditur Latine: Hinc manifestum est, quod Angelos habeant Sancti, aut etiam omnes. In his verbis nihil redundat, sed infertur, quod erat inferendum. Nam si pusillis sui sunt Angeli, ut habet Scriptura, recte infertur, illos quoque aliis non deesse, & ratiocinium simile Chrysostomi mox videbimus. Juvat tamen hoc ratiocinium alio etiam argumento, quod sic subjungit: Apostolus enim ait de muliere, oportere eam potestatem, id est, velamen, super caput habere propter Angelos. Eodem argumento etiam utitur Hieronymus in allegatum Matthæi locum, ut confirmet, unicuique esse Angelum ad sui custodiam deputatum.

[138] Chrysostomus vero in Homilia 7 de Laudibus S. Pauli sententiam suam rursum edicit, [Angelos custodes,] & confirmat alio loco, quem similiter ab Hieronymo allegatum jam vidimus. Si enim, inquit, propriam tantummodo vitam regentibus, nihilque pro communi utilitate facientibus, Angeli ab omnium Domino deputati sunt [custodes, ut Græce additur] sicut ait unus ex justis (nimirum Jacob Gen. 48 ℣ 16) “Angelus, qui eruit me a juventute mea”: multo magis his, quibus totius orbis cura commissa est,… Virtutes adsunt supernæ. Clarissime loquitur in illud Act. 12 ℣ 15, Angelus ejus est, quod dicebatur de Petro portam pulsante, quando liberatus erat e carcere. Hinc, inquit, verum probatur, unumquemque nostrum Angelum habere. Eodem rursus argumento usus est Hieronymus. Laudatus Chrysostomus Hom. 3 in Epistolam ad Colossenses num. 3 ait Angelos esse secundum numerum fidelium, & ad probandum adducit frequenter laudatum Matthæi locum, ex quo concludit: Unusquisque enim fidelis habet Angelum. Nam etiam ab initio unusquisque vir probus habebat Angelum, ut rursum probat exemplo & verbis Jacobi Gen. 48. In Epistolam ad Hebræos Hom. 14. circa finem ait: Habemus nos quoque fautores, si velimus. Unicuique nostrum assidet Angelus. Ex allegatis habemus, alias sic loqui Chrysostomum, acsi solis fidelibus Angelos custodes credidisset attributos, alias omnibus omnino hominibus Angelos custodes ab eodem adscriptos.

[139] Verumtamen existimo, eamdem fuisse Chrysostomi & Hieronymi sententiam, [licet ubique id non dicat,] & utrumque Angelos custodes singulis hominibus attribuisse. Hoc de Hieronymo ex ejus verbis in Matthæum omni caret dubio. Chrysostomus vero videtur uno loco in Epistolam ad Colossenses minus dicere, quia necesse non erat ibi plura asserere, cum non explicaret locum Scripturæ de Angelis custodibus agentem. Ita frequenter non asserimus totum, quod de re aliqua sentimus, quando id necesse non est ad propositum nostrum. In ea ipsa Homilia 3 & in eodem plane loco, in quo singulis fidelibus Angelos sic attribuit, ut eos non neget infidelibus, clare ostendit, non semper se totum dicere, quod sentit. Nam de Angelis in veteri Lege ita loquitur: Primo (in Lege antiqua) secundum numerum gentium erant Angeli. Nunc autem (in nova Lege) non secundum numerum gentium, sed secundum numerum fidelium… Unusquisque enim fidelis habet Angelum. Nam etiam ab initio unusquisque vir probus habebat Angelum, sicut dicit Jacob: “Angelus, qui pascit me, & liberat me a juventute mea”. Si ergo habemus Angelos, modeste nos geramus, tamquam nobis adsint quidam pædagogi. Uti noluit dicere, non plures in veteri Lege fuisse Angelos custodes, quam gentes diversas, cum continuo omnibus probis Angelum in veteri lege attribuat; sic Angelorum custodum numerum noluit restringere pro numero fidelium.

[140] [clare tribuit, uti auctor Homiliæ cum ejus scritis editæ.] Propositum ibi non erat Chrysostomo perfectam de Angelis tradere doctrinam, sed ad pacem & concordiam fervida oratione exhortari, ut continuo facere incipit. Itaque potius consideranda sunt verba Chrysostomi, ubi dicit; Unicuique nostrum assidet Angelus, &, Unumquemque nostrum Angelum habere. Cum enim in concionibus non loqueretur ad solos fideles, sed etiam ad hæreticos, ad gentiles, ad Judæos, ad catechumenos, ad omnes denique, qui adesse volebant, non poterat vere sic loqui, nisi credidisset omnibus hominibus Angelos esse custodes. Inter Opera spuria, olim Chrysostomo attributa, apud Montfauconum tom. 8 pag. 285 legitur brevis Homilia de Angelis, cujus auctor clarissime omnibus hominibus æque ac provinciis Angelos custodes tribuit his verbis: Non modo enim gentes custodire jussi sunt Angeli, … sed etiam singuli homines Angelum sortiti sunt.

[141] [S. Basilius singulis fidelibus] S. Basilius in Psalmum 33 num. 5 de Angelis custodibus scribit sequentia: Assidet Angelus cuilibet in Dominum credenti, nisi nos illum operibus pravis abigamus. Quemadmodum enim fumus apes fugat, & fœtor columbas expellit; sic Angelum vitæ nostræ custodem lacrymabile ac graveolens peccatum abigit. Opera custodiæ Angelicæ digna in tua anima si habeas, & mens in veritatis contemplatione dives in te inhabitet, ob divitias præclarorum operum virtutis, Deus necessario stipulatores tibi & custodes constituit, teque Angelorum munit custodia. Considera autem, quanta sit Angelorum natura, quandoquidem exercitui toti & castris frequenti milite refertis Angelus unus comparatur. Propter magnitudinem igitur ejus, qui te custodit, Dominus castra tibi impertit; propter fortitudinem vero Angeli, tutela ipsius ceu muro undelibet te munit. Nam illud, IN CIRCUITU, hoc ipsum significat. Quemadmodum enim urbium muri, in circuitu omni ex parte circumducti, undecumque hostium assultus arcent: ita etiam Angelus & præmunit a fronte, & a tergo custodit, nec quidquam utrimque incustoditum relinquit. Ea de causa “cadent a latere tuo mille, & decem millia a dextris tuis”, ad te autem ne plaga quidem cujusquam hostis appropinquabit, quoniam Angelis suis mandavit de te. Ita Basilius in illud ℣ 7: Castrametabitur Angelus Domini in circuitu timentium eum, & eripiet eos. In vulgata pro castrametabitur habemus immittet.

[142] [Angelos adscribit,] Rursum in Psalmum 48 num. 9 ait: Cuilibet enim fidelium est Angelus adjunctus. Et lib. 3 contra Eunomium num. 1 ita disserit. Nimirum Angeli omnes, ut appellationem unam, ita etiam eamdem omnino inter se naturam habent: sed tamen ex iis alii quidem præfecti sunt gentibus, alii unicuique fidelium adjuncti comites sunt. Quanto autem gens tota uni viro præstat, tanto certe necesse est, Angeli alicui genti præsidentis dignitatem dignitate alterius, cui viri privati tutela concreditur, majorem esse. Quod autem unicuique fidelium adsit Angelus, velut pædagogus quidam & pastor vitam dirigens, nemo contradicet, qui meminerit verborum Domini, qui ait: “Ne contemnatis unum ex his pusillis, eo quod Angeli eorum &c.

[143] Addit probationes ex aliis Scripturæ locis jam relatis. [nec tamen infideles diserte excipit.] Tum etiam probat, Angelos integris præesse gentibus, de quibus postea. Illud autem observo, non dicere Basilium duobus posterioribus locis, Angelum ob peccata clientum recedere, aut eorum peccatis expelli. Quapropter non credidero, Basilium existimasse, Angelum custodem sic recedere a peccatore, ut omnem ejus curam deponat, ejusque Angelus custos esse desinat; sed non tanta diligentia illi assistere, quanta justos & Sanctos circumdat & protegit, ut in Psal. 33 magnifice exponit. Observo præterea, culibet fideli Angelos ita tribuere Basilium, ut nullibi tamen infideles disertis verbis excipiat.

[144] S. Gregorius Nazianzenus pauciora quidem scripsit de Angelis custodibus: [Omnibus eos tribuit Nazianzenus,] cum tamen in Orationibus suis & ecclesiarum & urbium custodes agnoscat Angelos, ut postea videbimus; dubium esse nequit, quin & hominum custodiam, clarius in Scripturis assertam, agnoverit. Præterea opem nobis per Angelos præstari, disertis verbis edicit in Oratione 40 pag. 664, hæc scribens: Quin etiam quidam (Ps. 75) Deum ad hunc modum affatur: “Illuminas tu mirabiliter a montibus æternis”; hoc est, ut opinione assequor, ab Angelicis virtutibus, quæ nobis ad optima quæque adjumento sunt. At custodiam hominum clarius affirmat in Carmine de substantiis mente præditis tom. 2 pag. 169, ubi varia Angelorum officia recenset, & illorum curis, quas aliis alias dedit Deus, accenset homines, urbes, gentes integras, ut habent verba Græca. Itaque nullum est dubium, quin Nazianzenus agnoverit, Angelis aliis hominum, aliis urbium, aliis integrarum gentium custodiam fuisse commissam. Quemadmodum autem κόσμον ἅπαντα, mundum totum, curæ & custodiæ Angelorum a Deo commissum scribit, & nec urbes infidelium, nec gentes fide carentes excipit, sic homines infideles non est censendus excipere.

[145] S. Gregorius Nyssenus Hom. 7 in Cantica agnoscit Angelicum præsidium, [Nyssenus Angelos custodes omnibus] quo circumsepti sumus, putatque illud indicatum per turrim David, ex quo pendent mille clypei Cant. 4 ℣ 4, expositoque loco subjungit: Adeo ut, quod dicitur, conveniat ei, quod est in Psalmis: “Castrametabitur Angelus in circuitu timentium eum, & liberabit eos”. In Vita Moysis, sive in mystica ejus interpretatione tom. 1 editionis anni 1615, pag. 194 ostendit, doctrinam de Angelo custode cujuslibet hominis non solum ex sacra Scriptura haustam, sed etiam ex traditione. Cum enim in mystica expositione circumcisionis filii Moysis, qua Exod. 4 ℣ 26 dicitur Dominus Moysi placatus, dixisset, propitium nobis fieri Dei Angelum, quando mystica circumcisione abjicimus prava dogmata, paulo post scribit sequentia: Verum ne ænigma historiæ per ænigmata exponi videatur, latius, quod sentio, explanandum est. Occultior quædam traditio, & verus sermo ad nos usque descendit, quo creditur, posteaquam in peccatum natura nostra lapsa est, non omnino a clementia divina neglectam, neque absque suo patrocinio dimissam, sed Angelorum, qui natura incorporei sunt, aliquem in adminiculum cuique constitutum fuisse: naturæque nostræ corruptorem, in omnibus contra adnitentem, pravum aliquem atque maleficum dæmona, ad male vivendum homines impellentem, ad singulos destinasse. Mox ait, Angelum custodem ad bona excitare, dæmonem ad prava.

[146] [sine ulla exceptione adscribit.] Et rursum subdit: Si ergo (homo) sejunxerit se ab iis, quibus ad malum pelliciebatur, cogitationibus suis in melius conversis, & velut rejecto in tergum vitio, tamquam speculum quoddam animum suum ex adverso spei futurorum bonorum collocarit, sic ut ostensæ divinitus sibi virtutis species & imagines animæ suæ puritate possit exprimere, tunc ei manifestius Fratris auxilia undique apparent, secum adversus hostes armati. Frater enim quodammodo hominis Angelus est: rationali quippe ac intellectuali natura secum annectuntur: qui tunc maxime nobis assistere videtur, ut dictum est, cum Pharaoni appropinquamus. Hæc ibidem: & pergens ratiocinari de sua expositione, rursum pag. 196 memorat Angelum custodem nobis divinitus datum. Rursum etiam ibidem agnoscit, auxilio nobis maxime tunc esse (Angelum) cum adversus incorporales hostes insurgimus. Ex allegatis concludo, Nyssenum sic omnibus & singulis attribuere Angelum custodem, ut nec peccatores excipiat nec infideles. Præterea, cum recte advertat, tunc manifestius auxilia Angelorum nobis adesse, quando recte agere conamur, videntur ejus verba valere ad exponenda data num. 141 S. Basilii verba, quibus ait, peccatis Angelum fugari, sicut ea jam exposui. Cum enim Nyssenus Basilii frater absolute omnibus Angelum tribuat, sine exceptione, quemadmodum nullum excipit Nazianzenus, utriusque amicus; verisimile non fit, Basilium de hisce aliter sensisse, quam doctissimum fratrem, aut amicissimum Nazianzenum.

[147] [Origenes Angelos castodes frequenter agnoscit,] Origenes in libro de Oratione, tom. 1 Operum novissimæ editionis Parisiensis pag. 215 unicuique Angelum tribuit, ita scribens: Sed & uniuscujusque Angelus, etiam eorum, qui in Ecclesia pusilli sunt, semper videns faciem Patris, qui in cælis est, Deique conditoris nostri Divinitatem inspiciens, orat nobiscum, & iis, quæ petimus, quantum fieri potest, collaborat. Similia habet lib. 8 contra Celsum pag. 767, & rursum pag. 769, ubi docet, dæmones Christianis nocere non posse: Cujus rei causa est, inquit, quia castrametabitur Angelus Domini in circuitu timentium eum, & eripiet eos. Et ejus Angelus, qui semper videt faciem Patris cælestis, ejus preces per solum Sacerdotem magnum semper universorum Deo offert, & ipse precatur cum eo, cujus ipsi commissa cura est. Hom. 2 in Numeros tom. 2 pag. 350 ita habet: Adest unicuique nostrum, etiam minimis, qui sunt in Ecclesia Dei, Angelus bonus, Angelus Domini, qui regat, qui moneat, qui gubernet, qui pro actibus nostris corrigendis, & miserationibus exposcendis, quotidie videat faciem Patris, qui in cælis est, sicut Dominus designat in Euangeliis. Similiter unicuique Angelum tribuit Hom. 23 in Josue, & aliis locis pluribus. At multa omitto, quia Origenes plura scripsit de Angelis, quam probare potuit, & non pauca, quæ ab Ecclesia prorsus sunt improbata.

[148] [sed nec recte ubique,] Præterea locis allegatis ita loquitur, ut solis fidelibus Angelos custodes videatur tribuere. Alias quoque innuit, eos ob peccata recedere, sed dubitanter. Imo & aliquot locis insinuat, solis parvulis esse Angelos custodes, non item majoribus, rursum tamen dubie, & certe improbabiliter, quemadmodum & alia multo magis absurda & falsa, quæ prætermittam, de Angelis disserere sustinuit. De aliis vero pauca huc traducam ex ejus in Matthæum Commentariis tom. 3 impressis. Explanans verba Christi Matth. 18: Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis, … quia Angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei &c., recte primum pag. 605 observat, alios esse parvulos aut pusillos corpore, alios animo & virtutum tenuitate. At non recte in disserendo inferre nititur, parvulorum esse Angelos, perfectorum vero ductorem esse ipsum Dominum. Locus uterque, quem allegat, nihil prodest ad id probandum. Nam prior ex Psalmo 33 ℣ 7. Castrametabitur (aut, ut habet Vulgata, immittet) Angelus Domini in circuitu timentium eum: & eripiet eos: quem ad parvulos aut imperfectos detorquet Origenes, acsi omnis Dei timor imfectionem significaret, de Sanctis rectius explicatur ab aliis. Verba quoque Psalmi 90 ℣ 15: Cum ipso sum in tribulatione, frustra allegantur. Nam Deus quidem cum justo est in tribulatione, eumque sua gratia protegit. Sed justus ideo non caret subsidio Angelorum, cum in eodem Psalmo dicatur: Quoniam Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis &c.

[144] Certum igitur est, nec imperfectos carere Christi per internam gratiam auxilio; [nec invicem consentientia scripsit,] nec perfectos Angelorum custodia. Origenes vero in contrarium nitens, objicit sibi locum Act. 12 ℣ 15 de Petro portam pulsante: Angelus ejus est. His enim verbis Angelus custos tribuitur Petro, qui Apostolicis virtutibus & miraculorum gloria erat maximus. Respondet autem, verba eorum, qui illa dicebant, non necessario pro dogmate habenda. At saltem allegata verba evincunt, opinionem illam de Angelo custode cujuslibet fuisse communem apud primos Christianos Hierosolymitanos. Præterea dicta sunt illa verba in domo matris S. Joannis Marci, ubi primi Christiani erant congregati & orabant pro Petro, & in eadem domo verisimiliter congregati fuerunt Apostoli cum aliis, quando acceperunt Spiritum Sanctum. Accedit, quod Lucas Euangelista illa narraverit, nec opinionem de Angelo custode cujuslibet, quam involvunt, vel minimo indicio correxerit, sed relatione simplici potius confirmaverit. Hinc Hieronymus, Chrysostomus, aliique Patres crediderunt, vulgarem sententiam de Angelis uniuscujusque illis verbis solide confirmari.

[150] Rursum ibidem pag. 607 inquirit Origenes, a quo tempore parvulorum custodiam suscipiant Angeli, [communem tamen de omnium agnovit sententiam.] utrum a baptismo, an ab ipsa nativitate, & quæstionem non decidit. At hodie theologi omnibus Angelos custodes ab ipso nativitatis ortu cum S. Hieronymo attribuunt. Origenes ipse aliquando innuit, hanc sententiam suo tempore viguisse, licet ipse dubitaverit. Nam pag. 576 ait: Si modo omnem humanam animam Angelo alicui subditam esse dicendum est. Rursum Hom. 12 in Lucam videtur sententiam suam declarare his verbis: Hoc autem, quod de singulis provinciis dicit, puto etiam de universis hominibus generaliter debere credere. Unicuique duo assistunt Angeli, alter justitiæ, alter iniquitatis. Si bonæ cogitationes in corde nostro fuerint, & in animo justitia pullularit, haud dubium, quin nobis loquatur Angelus Domini. Si vero mala fuerint in nostro corde versata, loquitur nobis angelus diaboli. Hæc Origenes, cujus opinionem de angelis malis, sive de diabolo non examinabo. Satis sit observasse, multa ipsum diversis locis scripsisse de Angelis, & subinde non cohærentia invicem, aliqua etiam passim ab aliis Patribus improbata, quæ censui omittenda brevitatis gratia: sententiam tamen communem theologorum de Angelis custodibus omnium, sine ulla exceptione, ab Origene quoque assertam.

[151] [Omnibus demum custodes Angelos tribuit] S. Augustinus, qui scripsit post Patres hactenus allegatos, in Opere de Civitate Dei, quod senex perfecit, lib. 20 cap. 14 clare agnoscit Angelos custodes omnium & singulorum hominum, nullis exceptis, quando dubium suum de qualitate libri, in extremo judicio aperiendi, declarat, & ea occasione hanc suggerit conjecturam: An tantus Angelorum numerus aderit (in judicio,) quantus hominum erit, & vitam suam quisque ab Angelo sibi adhibito audiet recitari? Conjecturam ipsam non examino, utpote minus spectantem ad propositum nostrum; sed solum observo, eam non potuisse proponi ab Augustino, nisi credidisset, singulis hominibus suos esse Angelos. Adjutores autem nobis esse sanctos Angelos ad obtinendam salutem æternam, qua ipsi fruuntur, variis locis indicat. In Psalmum 62 num. 4 ita loquitur: Ideo beati sunt (Angeli,) & de tanta beatitudine, quia in illa sunt civitate Jerusalem cælesti, unde nos modo peregrinamur, adtendunt nos peregrinos, & miserantur nos, & jussu Domini auxiliantur nobis, ut ad illam patriam communem aliquando redeamus (id est, veniamus) & ibi cum illis fonte Dominico veritatis & æternitatis aliquando saturemur.

[152] [S. Angustinus, quemadmodum & theologi scholastici.] In libro de Quæstionibus 83 quæst. 65 num. 7 observat, nos quidem juvari ab Angelis, sed sine dolore eorum. Quamvis enim, inquit, adjuvent nos pro sua sublimitate, dum obtemperant Deo, qui pro nobis etiam unicum Filium suum dignatus est mittere; tamen sine gemitu & doloribus id facere credendi sunt &c. Clarissima verba S. Gregorii Thaumaturgi dabo num. 404. Mitto alia similia, imo & Patres scriptoresque priorum seculorum non paucos, & præsertim antiquissimos, etiamsi Angelos custodes tribuerint singulis hominibus, & aliqui ex iis malum etiam Angelum cuilibet adjunxerint. Mitto etiam S. Thomam Aquinatem reliquosque doctores theologiæ scholasticæ, de quorum sententia satis constat. Qui plura de his desideraverit, poterit adire Suarezium lib. 6 de Angelis cap. 17 & seqq., vel alios theologos.

[Annotata]

* Act. 12

§ X. Angeli custodes regnorum, urbium, ecclesiarum &c.

[Angelos regnis etiam & gentibus præfectos,] Non modo hominibus singulis Angelos custodes asseruerunt sancti Patres, sed etiam regnis & provinciis, urbibus & ecclesiis, præeunte rursum sacra Scriptura, ex qua eam sententiam hauserunt. Dabo solum præcipuos, ut jam facere cœpi, & nonnullos sacræ Scripturæ textus præmittam. Dan. 10 ℣ 12 Angelus, qui apparebat Danieli, & quem plerique interpretes credunt fuisse S. Gabrielem, dixit Danieli: Noli metuere, Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum, ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: & ego veni propter sermones tuos. Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti & uno diebus: & ecce Michaël unus de principibus primis venit in adjutorium meum. Rursum ℣ 20 idem Angelus ait Danieli: Et nunc revertar, ut prælier adversum Principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit Princeps Græcorum veniens. Verumtamen annuntiabo tibi, quod expressum est in Scriptura veritatis: & nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester. Ex eo loco Patres & plerique interpretes inferunt, mentionem hic fieri de Angelo tutelari Persarum & de Angelo Græcorum, sicuti memoratur Michaël princeps Judæorum, ipsum vero Gabrielem Judæis exsulantibus similiter fuisse præfectum, adjiciunt aliqui.

[154] Attamen nonnulli voluerunt, per principes Persarum & Græcorum, [ex prophetia Danielis intelligitur,] harum gentium reges intelligi, non Angelos. At hoc mihi non videtur probabili ratione asseri, cum certum sit, per Michaëlem principem Judæorum designari Angelum; cumque Angelus eo modo loquatur de Michaële principe, quo loquitur de Principibus Persarum & Græcorum, nisi quod opposita iis attribuat studia. Nam Michaël cum Angelo loquente stabat pro Judæis, & contra Judæos pugnabat Princeps Persarum. De Principe Græcorum allegatis verbis necdum dicitur, quas tueretur partes: sed hoc ex sequenti capite utcumque intelligitur secundum expositionem vulgarem, qua principes omnes sunt Angeli regnorum custodes, & secundum S. Hieronymi de his sententiam. Adventus autem Principis Græcorum facit, ut prorsus non intelligam, qua ratione per Principes Persarum & Græcorum aliqui velint reges intelligere. Nam facile quidem intelligimus, Angelos illis regnis præfectos simul apud Deum interpellasse pro suis singulos clientibus; at regem Græcorum aut Macedonum fuisse apud regem Persarum, ut secundum illam interpretationem esset dicendum, plane non intelligitur. Itaque sequenda est interpretatio S. Hieronymi, de Angelis regnorum custodibus omnia explicantis.

[155] Hujus autem explicatio hæc est: Princeps autem Persarum &c.; [prout illa exposita est a S. Hieronymo,] Videtur mihi, inquit, hic esse Angelus, cui Persis credita est… Restitit autem princeps, id est, Angelus Persarum, faciens pro credita sibi provincia, ne captivorum omnis populus dimitteretur. Et forsitan, quum prima die, ex quo posuit cor suum propheta ad intelligendum, exauditus sit a Deo; idcirco non statim missus est Angelus, qui ei Dei indulgentiam nuntiaret; quia viginti & uno diebus restitit ei Princeps Persarum, enumerans peccata populi Judæorum, quod juste tenerentur captivi, & dimitti non deberent. Tum in illa: Et ecce Michaël &c., sic habet: Resistente Persarum Angelo precibus tuis, & meæ legationi, qui orationes tuas Deo offerebam, venit in adjutorium mihi Angelus Michaël, qui præest populo Israël. Principes autem primos Archangelos intelligimus. Deinde in illa, Et nunc revertar, ut prælier adversum Principem Persarum, sic commentatur. Quod dicit, hoc est: Veni quidem, ut docerem te, exauditas preces tuas: sed reversurus sum rursum, ut pugnem contra Principem Persarum in conspectu Dei, qui non vult populum tuum de captivitate laxari. Et in illa: Quum ego egrederer, apparuit Princeps Græcorum &c. Ego, inquit, egrediebar de conspectu Dei, ut tibi nuntiarem, quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus; licet adhuc non sim securus, stante Principe Persarum & contradicente tuis precibus ac meæ legationi.

[156] Et ecce Princeps Græcorum, id est Macedonum, veniebat, & ingressus est in conspectu Dei, ut accusaret Persarum principem atque Medorum; ut in locum eorum regnum Macedonum succederet. Et revera mira sacramenta Dei! [& ab aliis Patribus & interpretibus:] Laxato enim de captivitate populo Judæorum, Persarum regnum atque Medorum, interfecto Dario, subvertit Alexander rex Macedonum, & Princeps Græcorum vicit Principem Persarum. Tandem ultima verba: Et nemo est adjutor meus … nisi Michaël, sic exponit: Ego sum, inquit, Angelus ille, qui offero Deo orationes tuas: & nullus est alius, qui adjutor meus sit rogandi pro vobis Deum, nisi Michaël archangelus, cui creditus est populus Judæorum. Hæc Hieronymi expositio, quatenus per principes intelligit Angelos, quibus regnorum tutela commissa est, omnibus passim antiquis placuit, & iis etiam recentioribus, qui ex mente sanctorum Patrum Scripturas interpretati voluerunt; non æque tamen adoptarunt omnia alia interpretationis adjuncta, quæ ad propositum nostrum non conducunt, nec ulterius examinanda suscipio.

[157] [illam Angelorum præfecturam pluribus locis asserit Hieronymus.] Dictam Angelorum præfecturam asserit etiam Hieronymus in caput 7 Danielis ℣ 2, exponens illa verba, Et ecce quattuor venti cæli &c. Quattuor ventos cæli, inquit, quattuor arbitror Angelicas potestates, quibus principalia regna commissa sunt, juxta illud, quod in Deuteronomio legimus (cap. 32 ℣ 8 secundum Septuaginta:) Quando dividebat Altissimus gentes; quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum Angelorum Dei. Pars autem Domini populus ejus &c. Hic locus ad idem probandum a plurimis Patribus, qui editionem Septuaginta secuti sunt, allegatur. Attamen in Vulgata non legitur Angelorum Dei, sed filiorum Israël. Hoc non ignorabat Hieronymus, quando locum hic recitavit, & iterum loco mox allegato; cum ipse ex Hebræo textu vertisset, sicut habet Vulgata. Itaque credidit, non contemnendam auctoritatem versionis Septuaginta, eamque saltem valere ad confirmandam sententiam aliunde jam probatam. Itaque rursum in caput 15 Isaiæ circa finem de Angelis indubitanter dicit: Qui singulis præsunt gentibus. Et in cap. 48 ait, significari Angelum gentis Babyloniæ præsidem. Similiter in cap. 57 ecclesiarum præsides Angelos memorat. Ac tandem, ut mittam alia, in Epistola 93 ad Sabinianum lapsum ita loquitur: Et ecce Angelus ille, cubiculi Mariæ janitor, cunarum Domini custos, & infantis Christi gerulus, coram quo tanta faciebas, ipse te prodidit.

[158] [Eamdem ex eodem Danielis loco,] S. Gregorius Magnus lib. 17 Moralium in Job cap. 25 allegatum supra locum Danielis examinat, & inquirit, quo modo dicatur pax in sublimibus summa retineri, si Angeli invicem resistant: nam per principes Persarum & Græcorum, Angelos iis regionibus præpositos cum Hieronymo intelligit. Quos itaque alios principes gentium, inquit, nisi Angelos appellat, qui sibi resistere exeunti potuissent? Quæ ergo esse pax in sublimibus potest, si inter ipsos quoque Angelicos spiritus præliandi certamen agitur, qui semper conspectui Veritatis assistunt? Ad objectionem vero sic respondet: Sed quia certa Angelorum ministeria dispensandis singulis quibusque gentibus sunt prælata, cum subjectorum mores adversum se vicissim præpositorum Spirituum opem merentur, ipsi, qui præsunt, Spiritus contra se venire referuntur. Is namque Angelus, qui Danieli loquebatur, captivis Israëlitici populi, in Perside constitutis, prælatus agnoscitur: Michaël autem eorum, qui ex eadem plebe in Judææ terra remanserant, præpositus invenitur. Unde & ab hoc eodem Angelo paulo post Danieli dicitur: “Nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester”. De quo & hoc, quod præmisimus, dicit: “Et ecce Michaël, unus de Principibus primis, venit in adjutorium mihi”. Qui, dum nequaquam simul esse, sed venire in adjutorium dicitur, aperte ei populo prælatus agnoscitur, qui captivus in alia parte tenebatur.

[159] Quid est ergo, Angelum dicere: “Ego veni propter sermones tuos: [in quem de oppositis Angelorum subsidiis congrue disserit,] Princeps autem regni Persarum restitit mihi”, nisi sua subditis opera nuntiare? Acsi aperte dicat: Precum quidem tuarum merita exigunt, ut Israëliticus populus a jugo suæ captivitatis exuatur: sed est adhuc, quod in eodem populo Persarum dominio purgari debeat, ut de ereptione illius Persarum Princeps mihi jure contradicat, quamvis preces tuas eorum quoque lacrymæ, qui in Judæa sunt, adjuvent: Unde hoc quoque, quod diximus, subjungit: “Michaël princeps vester venit in adjutorium mihi”. Cumque, ut adversus Principem Persarum prælietur, egreditur, Græcorum sibi Princeps adveniens apparet. Qua ex re innuitur, quod adversum Græcos quoque aliquid Judæa commiserat, quorum profecto causa ereptioni illius resistebat. Prophetæ igitur preces Angelus exaudit, sed Persarum Princeps resistit: quia etsi jam vita justi deprecantis ereptionem populi exigit, ejusdem tamen populi adhuc vita contradicit; ut, quia necdum hi, qui in captivitatem fuerant ducti, plene purgati sunt, jure eis adhuc Persæ dominentur. Michaël adjuvat, sed Græcorum Princeps ad prælium venit; quia mereri quidem veniam tam longa oppressorum captivitas poterat, sed ereptionis eorum beneficio hoc quoque, quod in Græcos deliquerant, obviabat.

[160] Recte ergo dicitur, quod contra se Angeli veniunt; [similiter asserit S. Gregorius.] quia subjectarum sibi gentium vicissim merita contradicunt. Nam sublimes Spiritus, eisdem gentibus principantes, nequaquam pro injuste agentibus decertant, sed eorum facta juste judicantes examinant. Cumque uniuscujusque gentis vel culpa vel justitia ad supernæ curiæ consilium ducitur, ejusdem gentis Præpositus vel obtinuisse in certamine, vel non obtinuisse perhibetur. Quorum tamen omnium una victoria est sui super se Opificis voluntas summa: quam dum semper aspiciunt, quod obtinere non valent, numquam volunt. Bene ergo dicitur: “Qui facit concordiam in sublimibus suis”. Sunt hæc verba Job 25 ℣ 2, quorum occasione omnia illa disseruit S. Gregorius. Facile videbit studiosus lector, pie admodum & probabiliter exponi, quæ humano agendi modo prolata sunt a Propheta; totamque expositionem, quatenus spectat ad principatum Angelorum, & ad propositum nostrum, plane conformem esse Hieronymianæ; differre tamen in eo, quod aliam rationem, cur venerit Græcorum Princeps, dederit Hieronymus, aliam Gregorius. Verum ad propositum nostrum ea non pertinet.

[161] S. Basilius lib. 3 contra Eunomium num. 1, [Consentit S. Basilius, & alia quoque ex Scripturis allegat:] postquam asseruerat Angelos hominum custodes, ita pergit: Quod autem rursus sint Angeli quidam, qui gentibus integris præpositi sunt, docet nos per Canticum Moses, dum ait: “Quando dividebat Altissimus gentes, quando dispersit filios Adam, constituit terminos gentium juxta numerum Angelorum suorum”. Et sapiens Daniel in visione Angeli audivit ipsum dicentem: Princeps regni Persarum &c. Allegat locum Scripturæ jam datum. Tum subdit: Sed & copiarum Domini imperator ac dux dicitur is, qui Jesu Nave ad Jordanem manifestatus est. Apparitio, quam hic recte ad confirmationem suæ sententiæ producit Basilius, legitur Jos. 5, & data est supra § 5 num. 68. Dicebat Angelus de se: Sum Princeps exercitus Domini. Custos igitur erat gentis Israëliticæ, quæ exercitum constituebat. Eadem porro ratione, qua Basilius assignat dictam visionem ad confirmandam Angelis gentium integrarum tutelam, videtur adduci posse in confirmationem locus num. 64 datus Exod. 23 ℣ 20: “Ecce ego mittam Angelum, qui præcedat te, & custodiat in via &c.”; cum procul dubio promissio illa Moysi detur pro tota gente.

[162] [quibus & nonnulla ex Scripturis, & aliqui Patres adduntur.] Si quis vero contendere vellet, singulari privilegio Israëlitis Angelum custodem a Deo fuisse datum, ideoque ex eorum exemplo non recte inferri, aliis quoque gentibus Angelos præfuisse tutelares; responderem, idem non posse dici de Angelis Persarum & Græcorum. Accedit secundum interpretationem variorum Angelus custos Macedoniæ, qui S. Paulo apparuisse legitur Act. 16 ℣ 9, ut relatum est num. 115. Invenit etiam S. Hieronymus provinciarum Angelos in visione Zachariæ, relata num. 91 cum interpretatione S. Hieronymi, qui illa verba: Isti sunt, quos misit Dominus, ut perambulent terram, explicat de Angelis custodibus, qui regnis & nationibus præsidebant. Isidorus Pelusiota lib. 2 Epist. 85 plane consentit, quod cuique nationi Angelus attributus est, uti & Nazianzenus, num. 144 laudatus. Origenes de Angelis provinciarum præsidibus meminit variis locis, ac nominatim Hom. 23 in Josue, & Hom. 12 in Lucam, ubi Angelum, qui S. Paulo apparuit Act. 16, Macedoniæ custodem credit. Mitto alios, ne fiam justo prolixior.

[163] [Aliarum quoque rerum custodes Angeli.] Multorum quoque Patrum sententia est, singulis ecclesiis suos præesse Angelos custodes. Locus tamen Apocalypseos cap. 2 & 3, ubi Joannes jubetur scribere ad Angelos septem ecclesiarum, quem nonnulli allegarunt ad memoratam Angelorum præfecturam probandam, passim aliter explicatur, nimirum de episcopis. Et merito quidem negamus, per Angelos ibi beatos Spiritus significari, cum aliqui eorum reprehendantur ob nonnullos defectus, qui non cadunt in sanctos Angelos, faciem Dei semper videntes, & peccati expertes. Error fuit Origenis, quod aliqui ex Angelis deessent subinde officio suo, & sic peccarent ac Dei gratiæ etiam exciderent. At is error a multis seculis reprobatus est, & a plerisque Patribus refutatus. S. Augustinus lib. 83 Quæstionum Quæst. 79 ait: Unaquæque res visibilis in hoc mundo habet potestatem Angelicam sibi præpositam, sicut aliquot locis divina Scriptura testatur. Rursum lib. 8 de Genesi ad litteram cap. 23 docet, Deum omnes creaturas alteri cuipiam sublimiori subdidisse, & deinde cap. 22 hæc scribit: Ac per hoc sublimibus Angelis, Deo subdite fruentibus, & Deo beate servientibus, subdita est omnis natura corporea, omnis irrationalis vita, omnis voluntas vel infirma vel prava, ut hoc de subditis vel cum subditis agant, quod naturæ ordo poscit in omnibus, jubente illo, cui subjecta sunt omnia. Multa particularia tradidit Origenes, de quibus videri poterunt theologi. Propositum mihi non est plura de his accumulare.

§ XI. Præcipua Angelorum, maxime custodum, in clientes suos beneficia, quæ ex sacris Litteris colliguntur.

[Angeli custodes clientibus suis] Sanctus Augustinus lib. 1 de Doctrina Christiana cap. 30 hæc scribit: Jam vero, si vel cui præbendum est, vel a quo nobis præbendum est officium misericordiæ, recte proximus dicitur, manifestum est, hoc præcepto, quo jubemur diligere proximum, etiam sanctos Angelos contineri, a quibus nobis tanta misericordiæ impenduntur officia, quanta multis divinarum Scripturarum locis animadvertere facile est. His insinuat, partim generalibus Scripturæ verbis, partim exemplis particularibus, Angelorum in homines officia innotescere. Generalia sunt in verba Psalmi 90, Angelis suis (Deus) mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Ex iis S. Bernardus in dictum Psalmum, Qui habitat Serm. 12 ita monet: Quantam tibi debet hoc verbum inferre reverentiam, afferre devotionem, conferre fiduciam! reverentiam pro præsentia, devotionem pro benevolentia, fiduciam pro custodia. Caute ambula, ut videlicet cui adsunt Angeli, sicut eis mandatum est, in omnibus viis tuis. In quovis diversorio, in quovis angulo, Angelo tuo reverentiam habe. Tune audeas illo præsente, quod vidente me non auderes? An præsentem esse dubitas, quem non vides? Quid si audires? quid si tangeres? quid si olfaceres? Vide, quia non solo visu rerum præsentia comprobatur… Si fidem consulas, ea tibi Angelicam probat præsentiam non deesse… Adsunt igitur, & adsunt tibi, non modo tecum, sed etiam pro te. Adsunt ut protegant: adsunt, ut prosint. Hactenus Bernardus de præsentia Angeli custodis omni loco.

[165] Eamdem præsentiam confirmat Serm. 39 in Cantica, [ubique adsunt, piosque protegunt] ubi simul docet, adesse Angelum, ut pericula omnia a cliente suo avertat. Noveris, inquit, hujusmodi animam (videlicet piam) numquam esse sine Angelorum custodia, qui eam æmulantur Dei æmulatione, solliciti suo Viro servare, & virginem castam exhibere Christo. Et ne dixeris in corde tuo: Ubi sunt? Quis eos vidit? Vidit eos propheta Elisæus, insuper & fecit orando, ut videret etiam Giezi. Tu non vides, quia non es propheta, nec puer prophetæ. Vidit patriarcha Jacob, & ait: “Castra Dei sunt hæc”. Vidit & Doctor gentium, qui dicebat: “Nonne omnes administratorii Spiritus sunt, missi in ministerium propter eos, qui hæreditatem capient salutis?” Generalis illa protectio piorum per Angelos custodes egregie confirmatur ex Psal. 33 ℣ 7: Immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum: & eripiet eos. Nam ibi præcedunt hæc verba: Et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum, videlicet Deus pauperem ad se clamantem: tum vero sequuntur verba de protectione Angeli, quasi ad explicandum, quomodo Deus de omnibus tribulationibus pios sit erepturus.

[166] Magnis se ereptam a Deo periculis, agnovit Judith, [in periculis] quando post occisum Holofernem cap. 13 ℣ 20 sic loquebatur: Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me Angelus ejus, & hinc euntem (ad castra Holofernis) & ibi commorantem, & inde huc revertentem. Non autem corporis solum & vitæ periculis liberatam se testatur Judith, sed etiam sine pollutione peccati rediisse. Jacob Gen. 48 de cunctis malis erutum se ab Angelo agnoscit. Conservationem similiter in gravibus & manifestis periculis significant illa Psal. 90 ℣ 12, quæ post verba superius allegata sequuntur: In manibus portabunt te; ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Super aspidem & basiliscum ambulabis: & conculcabis leonem & draconem. Laudatus ante Bernardus ex allegatis verbis colligit, quanta nobis sit necessitas Angeli custodis, cum tot inter pericula vivamus, parvulique simus & imbecilles.

[167] [& tentationibus.] Vide enim, inquit Serm. 12, quam tibi necessaria sit ista protectio, ista custodia in omnibus viis tuis. “In manibus (inquit) portabunt te, ne umquam offendas ad lapidem pedem tuum”. Parum tibi videtur, quod sit lapis offensionis in via? Considera, quæ sequuntur: “Super aspidem & basiliscum ambulabis, & conculcabis leonem & draconem”. Quam necessarius pædagogus, imo etiam bajulus, præsertim parvulo, inter hæc gradienti! “In manibus (inquit) portabunt te”. In tuis quidem viis custodient te & deducent parvulum, quia potest parvulus ambulare. Ceterum non te patientur tentari supra quam sustinere potes, sed in manibus tollent, ut pertranseas offendiculum. Quam facile transit, qui illis portatur in manibus l Hinc continuo ita monet: Quoties ergo gravissima cernitur urgere tentatio, & tribulatio vehemens imminere, invoca Custodem tuum, ductorem tuum, adjutorem tuum in opportunitatibus, in tribulatione. Inclama eum, & dic: Domine, salva nos, perimus. Antea animos addiderat his verbis: Ceterum etsi tam parvuli sumus, & tam magna nobis, nec modo tam magna, sed & tam periculosa via restat; quid tamen sub tantis Custodibus timeamus? Nec superari, nec seduci, minus autem seducere possunt, qui custodiunt nos in omnibus viis nostris. Fideles sunt, prudentes sunt, potentes sunt. Quid trepidamus? Tantum sequamur eos, adhæreamus eis, in protectione Dei cæli commoremur.

[168] [quatenus eis utile est ad salutem.] Ultima addit Bernardus, quia tam singularis protectio promittitur iis, qui habitant in adjutorio Altissimi, & qui timent Deum, qualis erat Jacob, qualis Judith, qualis Tobias, quem modo singulari adversus omnia pericula protexit Angelus Raphaël, ut vidimus § 3. Si quis vero objicere voluerit, etiam justis oriri quandoque gravia damna, incommoda, adversa, calamitates & miserias, uti contigit Jobo, Tobiæ, aliisque plurimis; neque ea averti per Angelos custodes: facile respondebitur, temporalia adversa diligentibus Deum frequenter prodesse ad immensa æternaque bona in cœlo obtinenda, ideoque nec a Deo, nec ab Angelo custode, qui voluntatem Dei sequitur, semper averti. Hinc Raphaël Tob. 12 ℣ 13 ait Tobiæ seniori: Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit, ut tentatio probaret te. Et cap. 2 ℣ 12, relata cæcitate, quæ obvenerat Tobiæ, Scriptura subjungit: Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiæ, sicut & sancti Job. Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, & mandata ejus custodierit, non est contristatus contra Deum, quod plaga cæcitatis evenerit ei, sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitæ suæ. Nam sicut beato Job insultabant reges, ita isti parentes & cognati ejus irridebant vitam ejus &c.

[169] Peccantes non tam singulari protectione Angeli custodis gaudere, observat S. Bernardus Serm. XI ad hæc verba, [Non tanta Custodem de male agentibus cura,] In omnibus viis tuis, subjungens sequentia: In quibus omnibus viis? Quibus declinas a malo, quibus fugis a ventura ira. Multæ sunt viæ, & genera multa viarum: magnum profecto periculum viatori! Quam facile in multarum occursu errabit in via sua, qui viarum discretione caruerit! Nam neque Angelis mandavit, ut in omnibus viis custodiant nos, sed in omnibus viis nostris. Sunt autem, a quibus, non in quibus, oporteat custodiri. Observat quoque Serm. 12, Angelum quandoque dissimulare præsentiam suam, etsi revera adsit clienti suo, subdens: Spirituales enim sunt manus istæ (Custodis,) & auxilia utique spiritualia, quæ singulis electorum pro cujusque discriminis modo & objectæ difficultatis, tamquam lapideæ molis quantitate, ab his, qui sibi deputati sunt, Angelis spiritualiter & multipliciter exhibentur.

[170] Dico ego tamen aliqua ex his, quæ communia magis arbitror, [sed magna de iis, qui internis] & paucis, qui inter vos sunt, inexperta. Turbatur aliquis vehementer, seu corporali quovis incommodo, seu tribulatione aliqua sæculari, seu acedia spiritus, & quadam animi defectione languescens? Jam tentari incipit supra quam potest sustinere, jam impinget & offendet in lapidem, si non fuerit, qui subveniat. Quis vero est lapis iste? Ego illum intelligo lapidem offensionis, & petram scandali, in quam si offenderit quis, collidetur: super quem vero ceciderit, conteret eum; lapidem utique angularem, electum, pretiosum, qui est Dominus Christus. In hunc Lapidem offendere est murmurare adversus eum, scandalizari a pusillanimitate spiritus & tempestate. Itaque opus est illi Angelica ope, Angelica consolatione, Angelicis manibus, qui jam defecit, jam propemodum offendit in Lapidem. Et vere offendit in Lapidem, qui murmurat & blasphemat, seipsum collidens, non eum, in quem furibundus impingit. Arbitror sane, velut duabus quibusdam manibus ejusmodi homines interdum ab Angelis supportari, ut quodammodo non sentientes transeant, quod tantopere formidabant, nec parum mirentur postmodum, tam super posteriori facultate, quam super difficultate priori.

[171] Vultis scire, quas intelligam duas manus? Duplicem utique demonstrationem, [agitantur molestiis.] dum videlicet hinc quidem tribulationis brevitas, inde æternitas retributionis ostenditur, aut magis pingitur vel imprimitur cordi, ut intimo affectu sentiamus, quoniam momentaneum hoc & leve tribulationis nostræ supra modum in sublimitate æternum pondus gloriæ operatur in nobis. Quis vero istas tam bonas per bonos non credat fieri, cum certum sit, quod e contrario malæ utique fiant immissiones per Angelos malos? Habetote familiares Angelos, fratres mei, frequentate eos sedula cogitatione & devota oratione, qui semper vobis adsunt ad custodiam & consolationem. Hæc Bernardus, qui, dum bonas id genus cogitationes tentatis suggeri ab Angelis custodibus asserit, non excludit internam Dei gratiam, quam multis locis necessariam testatur. Si expendamus pia consilia, quæ Raphaël suggessit juniori Tobiæ, quæ Angelus apparens Cornelio Act. 10, aliique Angeli aliis locis ante memoratis, non dubitabimus de assertis S. Bernardi.

[172] Idem alia quoque Angelorum officia memorat in Epistola 78 ad Sugerium abbatem S. Dionysii, cui gratulatur de restituta disciplina monastica, & occasione cantus in choro de Angelis ita loquitur: [Alia Custodum beneficia,] O si quis haberet oculos apertos, quos orando propheta (Eliseus) puero (Giezi) revelavit, videret procul dubio, quemadmodum præveniunt Principes, conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum. Videret, inquam, qua cura, quove tripudio intersunt cantibus, adsunt orantibus, insunt meditantibus, supersunt quiescentibus, orantibus & procurantibus præsunt. Agnoscunt nimirum supernæ Potestates concives suos, & pro his, qui hæreditatem capiunt salutis, sollicite congaudent, confortant, instruunt: protegunt, providentque omnibus, omnes in omnibus. Ita certe Raphaël providit Tobiæ.

[173] [quibus obstricti sunt clientes.] Hinc Serm. 12 in Psalm. 90 monet quidem, omnia ab Angelis fieri, mandante Deo, ideoque gloriam ad solum Deum referendam; mox tamen addit sequentia; Verumtamen, etsi ille mandavit, ipsis quoque, qui & ei tanta caritate obediunt, & nobis subveniunt in tanta necessitate, ingratos esse non licet. Simus ergo devoti, simus grati tantis custodibus; redamemus eos, honoremus eos, quantum possumus, quantum debemus. Et inferius: In ipso (Deo) itaque, fratres, affectuose diligamus Angelos ejus, tamquam futuros aliquando coheredes nostros, interim vero actores & tutores a Patre positos & præpositos nobis. Multis aliis locis S. Bernardus hortatur ad cultum Angelorum, non modo ut licitum, de quo nullus dubitat Catholicus, sed etiam ut nobis utilem valdeque fructuosum. Posset Angelorum cultus vindicari contra hæreticos, qui eum oppugnarunt: sed id factum est a pluribus, quam ut necesse videatur Catholicum illud dogma ulterius hic confirmare.

[174] [Preces nostras Angeli Deo offerunt,] Officium quoque Angeli custodis est, clientem suum ad bona opera excitare, ut allegata mox Bernardi verba clare insinuant; preces nostras piaque vota & opera bona Deo offere, ut se fecisse ait Raphaël Tob. 12 ℣ 12 his verbis: Quando orabas cum lacrymis & sepeliebas mortuos &c. … ego obtuli orationem tuam Domino. Idem quoque indicatur Apoc. 8 ℣ 3 & 4 hoc modo: Et alius Angelus venit, & stetit ante altare, habens thuribulum aureum: & data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus Sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei. Et ascendit fumus incensorum de orationibus Sanctorum de manu Angeli coram Deo. Sic autem censendi sunt nostras preces Deo offerre, ut suas pro nobis ad Deum adjungant. Nam Angelos pro nobis orare, colligitur etiam ex Daniele cap. 10, ubi Angelus Danieli apparens, qui Gabriel creditur, cum Michaële pro Judæis stabat contra Principem Persarum, nimirum precibus pro illis apud Deum agendo, ut exponunt sancti Patres.

[175] [& pro nobis apud Deum intercedunt,] S. Bernardus Serm. 31 in Cantica pie admodum exponit, quomodo in hisce Angelus custos cum anima agat, & pro pia anima apud Deum intercedat: Sed & Angelus ejus, inquit num. 5, qui unus est de sodalibus Sponsi, in hoc ipsum deputatus, minister profecto & arbiter secretæ mutuæque salutationis: is, inquam, Angelus quomodo tripudiat, quomodo collætatur & condelectatur, & conversus ad Dominum, dicit: Gratias ago tibi, Domine majestatis, quia desiderium cordis ejus tribuisti ei, & voluntate labiorum ejus non fraudasti eam. Ipse est, qui in omni loco sedulus quidam pedissequus animæ non cessat sollicitare eam, & assiduis suggestionibus monere, dicens: Delectare in Domino, & dabit tibi petitiones cordis tui. Et rursum: Exspecta Domininum & custodi viam ejus. Item: Si moram fecerit, exspecta eum, quia veniens veniet, & non tardabit. Ad Dominum autem: Sicut cervus, inquit, desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima ista ad te, Deus. Desideravit te in nocte, sed & Spiritus tuus in præcordiis ejus de mane vigilavit ad te. Et iterum: Tota die expandit ad te manus suas: dimitte illam, quia clamat post te: Convertere aliquantulum, & deprecabilis esto super eam. Respice de cælo, & vide, & visita desolatam. Fidelis Paranymphus, qui mutui amoris conscius, sed non invidus, non suam quærit, sed Domini gloriam; discurrit medius inter Dilectum & dilectam, vota offerens, referens dona. Excitat istam, placat illum. Interdum quoque, licet raro, repræsentat eos pariter sibi, sive hanc rapiens, sive illum adducens: siquidem domesticus est, & notus in palatio, nec veretur repulsam, & quotidie videt faciem Patris. Hactenus Bernardus, monens, omnia mystice intelligenda.

[176] Rursus Angelorum officium est, coërcere dæmones, [dæmonum tentationes cohibent:] ne magis homines tentent, quam perferre valeant, aut Deus permiserit. Colligitur hoc ex facto S. Raphaëlis Tob. 8 ℣ 3, ubi dicitur: Tunc Raphaël apprehendit dæmonium, & religavit illud in deserto superioris Ægypti. Ad illud etiam pertinent verba Psalmi 90: Super aspidem & basiliscum ambulabis &c. Quare S. Bernardus Serm. 13 infert necessitatem maximam custodiæ Angelicæ, hæc scribens: Enimvero manifestius audi, quam necesse habeas portari in manibus alienis, nec aliis quam Angelicis tamen: “Super aspidem & basiliscum ambulabis, & conculcabis leonem & draconem.” Quid inter hæc faceret pes humanus? Quid humanæ affectionis inter tam horribilia monstra constaret? Nempe nequitiæ spirituales sunt, & quidem non incongruis appellationibus designatæ… Quis vero scire potest, an divisæ sint inter eos operationes malitiæ, ministeria iniquitatis, ut ex diversis officiis, vel potius maleficiis, vocabula quoque diversa sortiti, nominentur alius quidem aspis, alius vero basiliscus, alius autem leo, & alius draco, quod videlicet suo quidem invisibili modo varie noceant, quasi alius morsu, alius visu, alius rugitu vel ictu, alius flatu? Mitto complures Patres, qui Angelorum præsertim contra dæmones protectionem agnoscunt.

[177] Ex variis Scripturæ locis colligi etiam videtur, delinquentes ab Angelis corrigi & emendari, [videntur aliquando castigare delinquentes,] ac pœnis etiam ad emendationem impelli, quemadmodum ægroti non raro durius tractantur a medicis, & filii a suis genitoribus, si id ad eorum sanationem aut emendationem expedire videtur, aut necessarium esse. De Angelo, quem Deus Israëlitis custodem dedit, Exod. 23 ℣ 20 ita monuit: Nec contemnendum putes, quia non dimittet, cum peccaveris. Hinc Jud. 2 Angelus, qui verisimiliter erat idem custos Israëlitarum, graviter objurgavit populum congregatum, quod non delevisset incolas terræ promissæ, & pœnam Dei nomine ℣ 3 adjungit, ita loquens: Quamobrem nolui delere eos a facie vestra, ut habeatis hostes, & dii eorum sint vobis in ruinam. Gravis sane est pœna, quam Angelus nomine Dei minatur propter inobedientiam, & ex ea S. Augustinus quæst. 12 in Judices infert, nonnulla etiam de ira Dei venire peccata, nimirum quod Deus in pœnam præcedentis peccati non avertat occasiones, quibus in alia peccata delabuntur, ut hic se facturum Deus per Angelum suum minatur. Neque tamen alia est pœna illa, quam beneficiorum minime debitorum subtractio. Quomodo punitus etiam per Angelum sit David, relatum est num. 77.

[178] [& visitationem suam subtrahere.] Quapropter S. Bernardus Serm. 1 in festo S. Michaëlis hæc monet: Quæ cum ita sint, pensate, quanta etiam nobis sollicitudine opus est, dilectissimi, ut dignos nos exhibeamus eorum frequentia, & eo modo conversemur in conspectu Angelorum, ne forte sanctos offendamus obtutus. Væ enim nobis, si quando provocati peccatis & negligentiis nostris, indignos nos judicaverint præsentia & visitatione sua, ut jam necesse habeamus & nos plangere, & dicere cum Propheta: “Amici mei & proximi mei adversum me appropinquaverunt, & steterunt; & qui juxta me erant, de longe steterunt; & vim faciebant, qui quærebant animam meam”, elongatis nimirum eis, quorum præsentia protegere nos, & propulsare poterat inimicum. Quod si tam necessariam habemus familiaritatem dignationis Angelicæ, cavenda nobis eorum offensa, & in his maxime exercendum, quibus eos novimus oblectari. Addit aliqua bona hominum opera, quam maxime Angelis grata. At, ne fiam prolixior, dixisse sufficiat, omnia, quæ Deo placent, Angelis quoque placitura.

[179] [Subsidia ab Angelis in vitæ periculis,] Manifestis quoque vitæ amittendæ periculis homines Angelorum suorum subsidio eripi, variis probatur exemplis. Sic Gen. 21 Ismaël puer, quem mater Agar moriturum jam deseruerat, Angeli apparentis hortatu in vita servatus est. Sic Dan. 3 Ananias, Misaël & Azarias in medio fornacis ardentis per Angelum servati sunt illæsi. Sic Daniel in lacu leonum Dan. 6 in vita servatus est, & rursum Dan. 14 non solum contra leones servatus, sed etiam, ne fame moreretur, ope Angeli cibum accepit. Sic S. Petrus Act. 12, quando jussu Herodis erat occidendus, per Angelum vinculis solutus, carcere eductus, & morte imminente liberatus est. Alia quoque particularia beneficia, ad præsentem vitam spectantia, per Angelos non pauci obtinuerunt. Gen. 16 Agar ancillam, quæ fugiens e domo dominæ suæ in deserto periculis erat exposita, monitis suis reduxit Angelus, numerosamque eidem posteritatem Dei nomine promisit. Quando Elias ob minas reginæ Jezabel vehementi timore erat correptus, mortemque etiam desiderabat 3 Reg. 19, sedens in deserto sine cibo & potu, adfuit Angelus, & timentem recreavit, cibumque eidem & potum subministravit. Eliseus vero, cum 4 Reg. 6 circumdatus esset ab exercitu Syrorum, Angelos complures habuit adjutores, & salvus evasit.

[180] [aliis in necessitatibus,] S. Josephus Matth. 1 monitus est, ne dimitteret sanctissimam Mariam conjugem suam, quod facere cogitabat, & rursum cap. 2, ut Jesum puerum & Matrem ejus persecutioni Herodis subtraheret, ac deinde ut ex Ægypto in Judæam rediret. Rursum Joan. 5 Angelus in probatica piscina suo ministerio infirmis sanitatem reddebat. Christus ipse Dominus, quando pro nobis in agonia volens erat, Luc. 22 non dedignatus est Angelum habere consolatorem. Attamen Matth. 26 legiones Angelorum noluit petere, ut pro nobis pateretur. Post resurrectionem adsunt Angeli, ut lugentibus mulieribus, & per eas Apostolis, nuntiarent Christi resurrectionem, eaque ratione eis animos adderent. Ita Angelus Act. 27 revelavit S. Paulo, neminem ex iis, qui erant in navi peritura, vitam amissurum, & sic timore quasi mortuos recreavit, omnesque animæquiores reddidit. Mitto varia ante relata, de auxilio tamen in bellis per Angelos præstito breviter colligam jam data.

[181] Primo Exod. 14, persequente Israëlitas Pharaone cum exercitu, [++ bellis,] Angelus columnam nubis sic posuit inter castra Ægyptiorum & castra Israël, ut Ægyptii accedere non valerent, & ita effecit, ut Israëlitæ trepidantes nec pugnare cogerentur nec se reddere captivos. Secundo Jos. 5 & 6 Angelus docuit Josue, quo modo capienda esset urbs Jericho, eoque plane modo urbs illa fuit expugnata. Cum oppressi erant Israëlitæ a Madianitis, Angelus Jud. 6 apparuit Gedeoni, eumque animavit ad populum suum Madianitarum jugo liberandum, quod ille cum trecentis solum viris feliciter perfecit ope divina, ut refertur cap. 7. Ezechias rex pius 4 Reg. 19 ingenti Assyriorum exercitu extrema quæque minitante, per Angelum liberatus est, cæsis una nocte centum octoginta quinque millibus, & fugientibus reliquis. Judas Machabæus variis vicibus ingentes hostium exercitus ope Angelica profligavit, & famosos duces partim fugavit, partim occidit, videlicet Timotheum, cum ingenti clade primum vicit & deinde occidit: Lysiam cum numerosissimo exercitu superavit fugavitque: & Nicanorem tandem, edita hostium strage omnium maxima, in pugna occisum intellexit. Hæc breviter recensenda censui, ne quis pro fabulis habenda statim existimet, si similia legerit in historiis ecclesiasticis aut profanis.

[182] Possent & alia addi particularia Angelorum beneficia, [aliisque pluribus. Iidem dem creduntur piorum defunctorum] cum S. Raphaël uxorem divitem & piam procuraverit Tobiæ juniori, eidemque opem præstiterit in recipienda pecunia a Gabelo: visum vero ejus patri Tobiæ restituerit, præclara monita juniori dederit, eumque omnibus periculis in prolixo itinere liberaverit, ut inferendum videatur, similia ab Angelis custodibus non raro piis clientibus præstari. Verum & hæc & alia ante recensuimus, & data modo sufficiunt, ut intelligamus, nihil esse necessitatis aut animæ aut corporis, in quo Angeli clientibus suis non succurrant, quotiescumque id divinæ Majestati placuerit. Demum igitur adjungo ultimum beneficium, quod animabus piorum post mortem a custodibus Angelis præstari creditur, nimirum quod eas in cælum perducant, si omnino sint puræ, aut in locum purgatorium, si quæ expiandæ sint maculæ. Colligitur id ex verbis Christi Domini Luc. 16 ℣ 22 de mendico Lazaro: Factum est autem, ut moreretur mendicus, & portaretur ab Angelis in sinum Abrahæ.

[183] Hinc S. Bernardus Serm. 13 in Psalm. 90 ℣ 12, [animas in cælum aut purgatorium portare.] ita ratiocinatur: Possumus hunc versum, qui in manibus est, videlicet; “In manibus portabunt te” &c., non modo de præsenti consolatione dictum accipere, sed etiam de futura. Nempe custodiunt nos in viis nostris Angeli sancti, sed via finita (quod est utique vita finita) in manibus tollunt. Nec enim desunt nobis testes fideles. Proxime lectum est vobis de beatissimo patre nostro, vere per omnia Benedicto, quod, dum intentam oculorum aciem in splendore coruscæ lucis habere videretur, vidit Germani animam Capuani episcopi in sphæra ignea ab Angelis in cælum deferri. Sed quid hujusmodi testimonia requiramus? Ipsa in Euangelio Veritas de mendico & ulceroso ait, quoniam portatus est ab Angelis in sinum Abrahæ. Neque enim in illa tam nova nobis tamque incognita regione ambulare ipsi poslemus &c. Hoc dæmonum causa necessarium credidit S. Bernardus; eademque de causa Serm. 7 de morientibus dixerat: Siquidem omnino opus erit illic custode, opus erit duce fideli, opus erit consolatore magno, propter horribiles illas visiones, non minus quam hic adjutore & propugnatore contra invisibiles tentatores. Hoc tamen loco videtur potius de Christo adjutore loqui, quam de Angelo custode.

[184] [Plura de Angelis custodibus ab aliis quæsita.] Plura de Angelis non inquiram, etiamsi multo plura de iis disputent theologi. Itaque non investigabo, ex quibus Angelorum ordinibus aut choris sint hominum custodes, aut custodes ecclesiarum, congregationum, urbium, provinciarum: nihilo magis, an ex alio Angelorum ordine sint custodes episcoporum, principum, regum, summorum Pontificum, quam personarum privatarum Angeli. Non examinabo, an aliqui in ejusmodi dignitatibus constituti geminos habeant custodes, alterum pro sua persona, alterum ratione officii, ut nonnulli voluerunt. Magis etiam ambigua mihi videtur quæstio, utrum ex omnibus Angelorum ordinibus aliqui a Deo ad custodiam hominum ablegentur, aut certe ad officia quædam hominibus præstanda mittantur; an vero ex solis aliquot ordinibus inferioribus illi eligantur; quam ut de illa disserere lubeat. Vidimus num. 129 & 130 dubitantem ea de re S. Gregorium Magnum, rationesque dubitandi, quas affert, liquido sublatas necdum inveni. Hinc consequenter statuere non possumus, ex quo Angelorum choro sint SS. Michaël, Gabriel & Raphaël, quos novimus administratorios spiritus, & in ministerium missos. Nonnulli enim volunt, eos ex supremo esse ordine Seraphinorum, alii ex ordine Archangelorum, alii ex diversis ordinibus. Malim de his plura discere, quam docere.

§ XII. De apparitione S. Michaëlis in Chonis, relata in Fastis Græcorum: qualia hujus apparitionis sint Acta, & quo fere tempore contigisse videatur.

[Ex apparitione S. Michaëlis & miraculo] Celebrari apud Græcos die VI Septembris famosam S. Michaëlis apparitionem, quæ in urbe Colossensium, quæ postea dicta est Chone, contigisse dicitur, observavimus num. 15 ex Menologio aliisque Græcorum, Moscorum & Coptitarum Fastis. In Menæis impressis ad VI Septembris factum narratur verbis Græcis, quæ Latine reddita huc transfero: Viri gentiles, invidia tabescentes ob miracula, quæ fiebant in templo archistrategi Michaëlis, fluvium in vicinia manantem volebant contra templum vertere, ut & templum submergerent, & virum venerabilem Archippum, prope habitantem, perderent. Apparens vero solum divinus Archistrategus, jubensque Archippum bono esse animo, petram virga percutit, transitum in ea faciens fluvio: ab eo tempore usque ad hoc transire cernitur infusus. In Menologio Basiliano ad eumdem diem modo nonnihil diverso res narratur.

[186] [dicitur urbs Colossæ deinde Chonæ vocata.] Quare illius relationem etiam transcribo: In ea urbe, quæ nunc Chone, olim autem Colassa dicebatur, vir quidam pius ac timens Deum, nomine Archippus, habitabat apud eum locum, unde magni Archistrategi opera emanarant aquæ. Ubi cum innumeris, quæ per aquam edebantur, miraculis multos infideles converteret ac baptizaret, Græcorum invidiam concitavit, non ferentium admiranda illa prodigia videre. Immani itaque rabie in lustralem aquam, & sanctum Archippum inflammati, coacta innumera operarum manu, duobusque magnis in unum corrivatis fluminibus, rapidam fluentis aquæ molem in eum locum immiserunt, ut templum simul & lustralem illam aquam, & Archippum convellerent. Ut vero sensit Archippus irruentis aquæ murmur; imploravit Archistrategi auxilium: qui statim adfuit, & virga, quam præ manibus habebat, percussa petra, repentino ejusdem petræ hiatu aquas obruit: & ex eo tempore locus iste Chonæ vocatus est. Hæc mutati urbis nominis ratio etiam asseritur in Synaxario Sirmondi, inferius subinde laudando. Facile videbit studiosus lector, nonnullam in hisce relationibus esse diversitatem. Nam in Menæis de uno tantum fluvio fit mentio, in Menologio de duobus. Secundum Acta danda & Synaxarium duos simul fluvios impii voluerunt e montibus in oratorium S. Michaëlis præcipites ducere, ut habet Menologium.

[187] Quod spectat ad locum designatum, urbs est Phrygiæ Pacatianæ, [Lycus fluvius prope Colossas subibat terram,] quæ olim Colossæ, aut, ut volunt aliqui, Colassæ dicebatur, & postmodum Chonæ fuit dicta. Agit de ea Cellarius in Geographia antiqua tom. 2 pag. 92, ostenditque, Colassas fuisse sitas ad Lycum fluvium, & vicinas fuisse Laodiceam & Hierapolim, ejusdem provinciæ civitates. Profert & hæc Herodoti verba: Pervenit Colossas, Phrygiæ oppidum eximium, ubi Lycus amnis hiatum terræ subit, deinde fere post quinque stadia emergens, elabitur & ipse in Meandrum. Circa eamdem civitatem memorat & Caprum flumen. Recitat ibidem de Lyco fluvio verba quoque Plinii sequentia: Subeunt terras rursumque redduntur Lycus in Asia, Erasinus in Argolica, Tygris in Mesopotamia. Strabo lib. 12 pag. 578, ubi de Laodicea egerat, & in vicinia Colossenos habitare dixerat, hæc subjungit: Ibi etiam Caprus & Lycus in Mæandrum incidunt. Lycus fluvius est justæ magnitudinis, a quo & Laodicia cognomen habet, ut ad Lycum sita dicatur. Supra urbem situs est mons Cadmus, e quo Lycus defluit, item alius monti cognominis: qui cum haud exiguo spatio terram subeat rursumque emergens reliquis misceatur fluminibus; simul & multis foraminibus pervium declarat solum, & obnoxium facile terræ esse motibus &c.

[188] Hæc de flumine terram subeunte afferre volui, [ut hoc tribuendum non sit Miraculo S. Michaëlis:] quia simile quid exhibent cum iis, quæ in allegatis Fastis contigisse dicuntur miraculo S. Michaëlis. Nam ex monte Cadmo dicuntur oriri duo flumina, aliud Lycus, aliud monti cognomine, id est, Cadmus. Sic Acta num. 12 duo flumina in monte exhibent, vocantque Cuphum & Lycocaprum. Menologium vero addit, ea per S. Michaëlem fuisse in terram immersa, ut Lycus hiatum terræ subire dicitur. Acta vero ipsa exiguæ auctoritatis esse, inferius videbimus. Quapropter multi facile suspicabuntur, mirabilem illum cursum Lyci fluvii, qui diu ante natum Christum visus est terram subire, ac deinde iterum erumpere, ut ex Herodoto constat & aliis allegatis, occasionem dedisse exornando miraculo S. Michaëlis. Fateor, allegata observatione & me hærere, quia eodem, ut videtur, loco, ubi fluvius jam ante sub terram ingrediebatur, miraculo S. Michaëlis dicitur in hiatum terræ infusus. Imo in Menæis, Menologio, Synaxario, Actis a Surio editis, aliisque Græcis Archippo perperam attributis, talem fere terræ hiatum ad transitum fluvio præbendum fecisse dicitur S. Michaël, qualem ibidem antea fuisse novimus. Itaque non dubito edicere, in omnibus istis monumentis miraculum corrupte relatum.

[189] [qui aquarum inundationem ibidem tamen repressit,] Verum Acta Græca, quæ mox edam, etiamsi aliis defectibus non careant, istud aquarum repressarum miraculum rectius exponere videntur. Certe observatio de Lyco Colossis terram ab antiquissimis temporibus subeunte illis non repugnat, sed potius hac ex parte probabilitatem conciliat. Nam facile capimus, stuvium aliquem, qui notabili intervallo per angustiorem terræ hiatum decurrit, necessario ante hiatum elevari & redundare, quando major descendit aquarum copia, quam hiatus valet transmittere. In Actis autem dandis num. 16 & 17 solum dicitur S. Michaël aquas appropinquantes ad oratorium & in altum se elevantes primum continuisse, ac deinde retro egisse ad petram jam ante perruptam ac in quamdam fornacis speciem hiantem, id est, ad ipsum terræ hiatum, per quem Lycus solebat fluere. Consentit igitur auctor Actorum de hiatu terræ, per quem Lycus fluebat, cum vetustis geographis. Miraculum vero in eo agnoscimus, quod Archangelus aquas continuerit, donec per solitum hiatum possent defluere, & fortasse hiatum fecerit ampliorem, ut verisimile est, si verus est terræ motus, quem adjungit.

[190] [& celebrem ædem habuit Colossis, quarum nomen] Qualecumque autem fuerit S. Michaëlis miraculum, certe famosa fuit ædes S. Michaëli Colossis sive Chonis sacra. De ea meminit Constantinus Porphyrogenitus in Opere de Thematis themat. 3 his verbis: Duodecima (inter civitates, quas recenset) Colossæ, quæ nunc Chonæ dicuntur, ubi visitur celeberrimum templum Michaëlis archangeli. Mutatio illa nominis, quæ miraculo Michaëlis attribuitur in Menologio & Synaxario videtur contigisse seculo VII aut VIII: nam apud Lequienum in Oriente Christiano tom. 1 col. 815 & 816 recensentur episcopi Colossenses, iique in subscriptionibus conciliorum usque ad concilium Trullanum, quod apud Labbeum tom. 6 Col.figitur anno 692, dicuntur Colossenses, sicut Cosmas canonibus dicti concilii Col.egitur subscriptus.

[191] [seculo VII aut VIII in Chonas mutatum.] Contra synodo VII œcumenicæ, sive Nicænæ II, tom. 7 Conciliorum col. 571 Dositheus episcopus Chonensis legitur subscripsisse. Hoc concilium anno 787 habitum est. Non fuisse tamen prius nomen tunc prorsus obliteratum, discimus ex recensione episcoporum, quæ præcessit, cum in ea col. 549 fiat mentio Δοσιθέου ἐπισκόπου Ψόνων (Χώνων) ἤτοι Κολασσῶν; Dosithei episcopi Chonarum sive Colossarum. In allegatis verbis legendum esse Χώνων, ut habet Lequienus, non Ψόνων, res ipsa declarat, secutaque ipsius episcopi subscriptio. Qui deinde recensentur ejusdem civitatis episcopi apud Lequienum, facti seculo IX metropolitani, omnes dicuntur Chonenses aut Chonarum. At non satis intelligo, cur laudatus Lequienus dicat, Quamobrem Colossensis episcopatus Chonas omnino translatus est, nisi velit, Colossas fuisse destructas, & Chonas in ejus vicinia natas ad templum S. Michaelis. At omnia fere, quæ adducit, magis insinuant, nomen urbis mutatum. Improbabile quoque non est, ex miraculo S. Michaelis nominis mutationem exortam.

[192] [Acta Apparitionis in Chonis Latine edita:] Quod vero spectat ad Acta apparitionis S. Michaëlis in Chonis, tam quæ Latine edita sunt, quam quæ Græca habemus inedita, multis ea laborant difficultatibus, ut mox videbimus. Lipomanus tom. 6 Vitarum fol. 229 inter ea Acta, quæ attribuit Metaphrasti, edidit Acta hujus apparitionis, prout ex Græcis facta erant Latina sub hoc titulo: Narratio miraculi, quod factum est in regione Chonensi a Michaële archangelo principe militiæ cælestis. Hæc editio deinde recusa est apud Surium ad XXIX Septembris, quo Latini præcipuum S. Michaëlis festum celebrant. Lipomanus vero voluit exprimere particularem Græcorum festivitatem, sed pro VI Septembris, quo illa apparitio celebratur, notavit V Septembris. Habemus & aliam eorumdem Actorum interpretationem Latinam, quam tempore Bollandi elucubravit aliquis Societatis nostræ presbyter, ut ex charactere colligo: nam nomen interpretis non legitur adscriptum. Quisquis fuerit, interpretatio illa parum proderit, cum Acta illa, quæ Metaphrastæ recte adscripta existimo, non sim recusurus, sed alia daturus Græca, quæ videntur Metaphrastæ præluxisse.

[193] Accepimus hæc per Petrum Possinum, virum Societatis nostræ Operibus erudite scriptis editisque notissimum, [alia Græca a nobis edenda, quæ Possinus invenit] qui anno 1640 Acta illa cum litteris suis ad Bollandum misit. Acta ipse propria manu exscripsit ex bibliotheca illustrissimi domini Caroli de Montchal archiepiscopi Tolosani, & ex codice, qui inter ejus libros Ms. ordine quinquagesimus primus est. In litteris ait, codicem illum non antiqua quidem, sed plane transmarina tamen exaratum esse manu. Addit, in eodem codice haberi collectionem Homiliarum sine ordine, magnis nominibus præfixis Chrysostomi, Procli, Damasceni; sed non audet pro veritate inscriptionum respondere. Homilia autem, de qua agimus, adscripta est Sisinnio patriarchæ Constantinopolitano. De veritate hujus quoque inscriptionis dubitari poterit, etiamsi nihil dubitationis insinuet Possinus. Inter patriarchas Constantinopolitanos duo fuere Sisinnii, nimirum seculo V S. Sisinnius, & Sisinnius II exeunte seculo X. Videtur Possinus credidisse, primi Sisinnii partum esse, cum scribat in Epistola: Est aliquid in tam paradoxis narrationibus habere quasi fundum, & veluti vadem offerre posse nomen autoris idoneæ antiquitatis ac dignitatis. Et inferius: Est, opinor, cur sperare ausim, in Fastis istis vestris nostro Sisinnio locum eum, quem hactenus ejus mutilator ac pene plagiarius (Metaphrasten dicit) occupaverat.

[194] Ex iis liquet, Possino Sermonis illius auctorem visum esse S. Sisinnium primum, [adscripta Sisinnio Constantinopolitano.] qui patriarchatum Constantinopolitanum administravit ab anno 426 usque ad finem fere anni 427, non integro biennio, ut videri potest ante tom. 1 Augusti in Patriarchis Constantinopolitanis. Nam Sisinnius II floruit post Symeonem Metaphrastem, ut illius nec mutilator nec plagiarius esse potuerit Metaphrastes. Leo Allatius in Diatriba de Simeonum scriptis pag. 96 dictum sermonem assignat cum initio & titulo præfixo, & attribuit Sisinnio Constantinopolitano, sed non addit, primine sit, an secundi, hoc modo: Θαυμάσια τὰ ἔργα σου, Κύριε, μεγαλοφωνότατος προφήτης Δαυὶδ. Sisinni archiepiscopi Constantinopolitani λογος, εἰς τὸ ἐν Χώναις θαῦμα τοῦ ἀρχιστρατήγου Μιχαὴλ. Priora verba Græca initium, posteriora titulum Sermonis exhibent. Titulus autem cum reliquis sic redditur Latine: Sisinnii archiepiscopi Constantinopolitani Sermo in miraculum principis cælestis militiæ Michaëlis, quod in Chonis gestum est. Non insinuat Allatius, ut dixi, utrius ex duobus Sisinniis sit Sermo. Ego nec primi nec secundi Sisinnii Constantinopolitani cum esse existimo, & rationes allegabo: sed alia quædam prius observanda.

[195] Superstitiosum aliquem Angelorum cultum in Phrygia, & apud Colossenses fuisse, colligitur ex Apostolo, [Viguit olim Colossis & in Phrygia cultus] Coloss. 2 ℣ 18 ita monente: Nemo vos seducat volens in humilitate & cultu Angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ, & non tenens caput, ex quo totum corpus, per nexus & conjunctiones subministratum & constructum, crescit in augmentum Dei. Locus hic ingenia multorum interpretum exercuit. At saltem consentiunt, improbari superstitiosum Angelorum cultum, quem nonnulli conabantur inducere. Placet mihi interpretatio Chrysostomi, in allegatum locum hæc observantis: Erant quidam, qui dicerent, non oportere nos per Christum adduci, sed per Angelos. Judæos fuisse, qui Angelos Christo præferebant, plerique existimant. Hinc illa verba, & non tenens caput, sive Christum. Hinc concilium Laodicenum, quod seculo IV habitum est apud Labbeum tom. 1 Col.ta habet can. 35: Quod non oportet Christianos, relicta Dei Ecclesia, abire, & Angelos nominare, vel congregationes facere, quod est prohibitum. Si quis ergo inventus fuerit huic occultæ idololatriæ vacare, sit anathema, quia reliquit Dominum nostrum Jesum Christum, & accessit ad idololatriam.

[196] [superstitiosus eorum, qui Angelos Christo præferebant,] Theodoretus in datum Apostoli locum scribit sequentia: Qui Legem defendebant, eos etiam ad Angelos colendos inducebant, dicentes Legem fuisse per eos datam. Mansit autem perdiu hoc vitium in Phrygia & Pisidia. Proinde synodus, quæ convenit apud Laodiceam Phrygiæ, lege prohibuit, ne precarentur Angelos. Et in hodiernum usque diem oratoria sancti Michaëlis apud illos illorumque finitimos videre est. Loquitur Theodoretus congruenter ad verba Apostoli, quæ explicat, & vitium, quod Apostolus reprehenderat, diu mansisse probat ex concilio Laodiceno, a quo idem fuerat condemnatum. Non tamen ait, istud vitium ad sua usque tempora continuatum; sed verbis mansit perdiu contrarium magis innuit: nam alias dixisset, huc usque mansit, aut quid simile.

[197] [deinde vero legitimus.] Quod vero addit, suo etiam tempore visa fuisse oratoria S. Michaëlis in illis partibus, non videtur improbare: sed illis verbis insinuare, legitimum S. Michaëlis cultum in illis partibus maxime viguisse, ubi olim superfluus fuerat & superstitiosus. Certe Theodoreti tempore & Constantinopoli & Romæ erant ecclesiæ S. Michaëli dicatæ, ut dicetur per decursum, idque ignorare non poterat vir summæ eruditionis, & consequenter non poterat improbare ejusdem oratoria, præsertim cum & de cultu Sanctorum præclare senserit, & Angelorum opera nos indigere agnoverit in Genesim Interrog. 4, & ibidem Interrog. 3 singulis hominibus Angelos custodes attribuat. Verum hæc paucis: nam locus non exigit, ut pluribus ostendam, de cultu Angelorum recte sensisse Theodoretum.

[198] [Acta forte sunt alterius cujuspiam Sisinnii.] Illud solum hic ago: non videtur saltem Theodoretus novisse famosum illud S. Michaëlis templum in Chonis, cum partibus illis assignet S. Michaëlis oratoria, sed nullum præ ceteris celebre & miraculis inclytum. Præterea, ut jam dixi, nomen in Chonis, sive civitatis Chonensis, videtur recentius, & certe ortum post seculum V, quo & Sisinnius Constantinopolitanus primus & Theodoretus floruerunt. Tertio in nullis monumentis seculi V, imo nec VI nec VII aut VIII ullam inveni mentionem de apparitione aut de templo S. Michaëlis in Chonis, ut illa omnia videantur recentiora. Quapropter non existimo, primi Sisinnii Constantinopolitani fœtum esse Sermonem illum, de quo agimus. Secundo Sisinnio eumdem nihilo magis tribuere ausim, cum videatur antiquior Metaphraste. Fortasse alius quispiam Sisinnius Sermonis istius est auctor; sed vix credam seculo VIII aut IX vetustiorem esse. Si consulamus indices conciliorum apud Labbeum, inveniemus seculo VII & VIII & IX plurimos Sisinnios, episcopos Orientales, fuisse in conciliis Constantinopolitanis illorum temporum & Nicæno II. Inter illos est alter Hieropolitanus, alter Laodicensis, qui Chonis vicini erant, uti & plures alii ibidem memorati. Quare magis credo, episcopum aliquem illarum partium Sermonis auctorem esse, quam Sisinnium Constantinopolitanum.

[199] Exstat & alia ejusdem Apparitionis relatio Ms., [Alia Acta Archippo adscripta,] quam ex codice Vaticano Græco 807 exscribendam curavimus, & nos ipsi anno 1753 cum codice contulimus. Illam commemorat laudatus Allatius pag. 94, dans hoc initium: Η ἀρχὴ τῶν ἰαμάτων καὶ δωρεῶν καὶ χαρισμάτων τῶν δοθέντων ἡμῖν ὑπὸ Θεοῦ. Titulum Latine tantum exhibet cum modica mutatione hoc modo: Archippi eremitæ ac paramonarii Narratio de miraculo S. Michaëlis archangeli in Urbe Chonis patrato. In codice relatio hæc posita est, non ad VI Septembris, quo festum illud a Græcis celebratur, sed ad VIII Novembris, quo præcipua S. Michaëlis festivitas apud eosdem peragitur. Titulus vero integer sic habet: Διήγησις καὶ ἀποκάλυψις τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Αρχίππου καὶ προσμοναρίου τοῦ πανσέπτου ναοῦ τοῦ ἀρχιστρατήγου Μιχαὴλ ἐν ταῖς Χώναις. Verbum de verbo reddam Latine: Narratio & revelatio sancti patris nostri Archippi, & prosmonarii (id est, æditui, opinor) venerabilis templi S. Michaëlis in Chonis. Titulus ille Archippum ipsum, qui variis vicibus in decursu relationis προσμονάριος vocatur, videtur facere illius Opusculi auctorem. Attamen tota relatio sic contexta est, ut scriptor Archippum miris extollat laudibus, & de eo semper loquatur tamquam de alia persona.

[200] Allatius pag. 113 quasi aliud ejusdem Archippi scriptum commemorat his verbis: [sed nomen auctoris videtur fictitium.] Τῶν θαυμάτων καὶ δωρεῶν καὶ χαρισμάτων τῶν δοθέντων. ἡμῖν ὑπὸ τοῦ Θεοῦ. Verum siquis hoc principium cum principio scripti jam dicti diligenter contulerit, videbit eadem esse verba, exceptis tribus vocibus, & pro ἀρχὴ τῶν ἰαμάτων substitutum esse τῶν θαυμάτων, reliqua consonare. Titulus quoque idem innuit scriptum. Hunc ita exprimit Allatius: Archippi prosmonarii περὶ τῆς ἀποκαλύψεως τοῦ ἀρχαγγέλου Μιχαὴλ. De revelatione archangeli Michaëlis. Paucioribus in hoc titulo dicitur, quod pluribus in priori, & voces Græco-barbaræ παραμονάριος & προσμονάριος idem quoque significant, deductæ a vocibus παραμονὴ & προσμονὴ. Vel illa ipsa vox προσμονάριος, quæ est in nostro Ms., videtur evincere, non esse scriptum illud priorum seculorum, cum vox illa omnino videatur recentioris ævi. Si vero Archippi esset scriptum, & fide dignum, referendum videretur ad tempora Gentilium in Minori Asia dominantium, sive ad seculum secundum aut tertium, aut saltem ad quartum. Quapropter nequeo Archippum illum, cui relatio facta dicitur, illius scripti auctorem facere. Hinc dubito, utrum Relatio illa sit vetustior, quam Sermo Sisinnio attributus, an recentior, & potius recentiorem credo, quam vetustiorem, cum aliquot locis augeat ea, quæ in utroque scripto videntur fabulosa.

[201] [Acta omnia multis laborant vitiis,] Quod modo spectat ad auctoritatem Actorum apparitionis, tam quæ nomine Sisinnii mox daturus sum, quam quibus Archippi nomen improbabiliter adjectum est, difficultates in iis reperio mihi prorsus insuperabiles. Idem dicendum de Actis Metaphrastæ Latine editis, imo & de compendio Actorum, quod habetur in Synaxario Constantinopolitano ad VI Septembris: nam hoc Actis fere est conforme, sed multo brevius. Primo enim principium miraculorum S. Michaëlis in loco, ubi celebre fuit S. Michaëlis templum, repetitur a temporibus Apostolorum Joannis & Philippi. At non invenio ullum ex vetustis scriptoribus, qui de illis meminit, nullum plane de iis documentum, quod seculo VIII vel IX antiquius credere possum. Secundo nec canon Laodicenus nec verba Theodoreti, quæ data sunt num. 195 & 196, recte consentiunt cum celebritate illius ecclesiæ, in qua illorum tempore & legitimus S. Michaëlis cultus viguisset secundum Acta, multisque inclaruisset miraculis. Tertio Archippus templi custos in Actis repræsentatur, ut vir vitæ severissimæ & sanctissimæ: nec tamen in ullis Græcorum Fastis invenio, Archippum illum umquam cultu ecclesiastico honoratum, aut alia occasione memoratum. Quarto molitiones Gentilium contra oratorium S. Michaëlis supra verisimilitudinem exaggeratæ sunt, quemadmodum & tota relatio ab initio usque ad finem. Mitto alia, ab ipsis lectoribus facile deprehendenda.

[202] [nec tamen tota historia videtur neganda.] Quid ergo faciendum? omniane ad fabulas amandanda, ipsaque etiam S. Michaëlis apparitio, quæ festo omnium Græcorum & Orientalium occasionem præbuit, rejicienda? Non existimo. Etenim novimus, fabulosas narrationes plerumque ex vero aliquo principio oriri; sed verum ita frequenter commentitiis narrationibus exaggerari, ut difficulter dici possit, quid veri contineant. Ita & hic factum credidero. Non negavero, exstitisse in Phrygia circa Colossas oratorium aliquod S. Michaëlis, cujus curam gesserit vir pius, qui & Archippus vocari potuit. Verum non facile credidero, illud referendum esse ad tempora Apostolorum aut S. Joannis: sed videtur multo esse posterius. Non est incredibile, istud oratorium aliquando ab exundatione fluminum in manifesto fuisse periculo una cum custode suo, & beneficio apparentis Archangeli contra impetum aquarum fuisse conservatum, aliisque S. Michaëlis miraculis inclaruisse. Si quid tale contigerit, ut verisimiliter ac probabiliter conjicere possumus, sive periculum fuerit ortum malitia aliquot hominum, sive etiam casu fortuito, facile intelligimus, nimia exaggerandi & fictitia adjuncta comminiscendi licentia paulatim oriri potuisse relationem, quam habemus. Hanc igitur subjiciam, prout huc missa est a Possino, additis tamen ad calcem annotatis, partim ad elucidanda aliqua, partim ad assignanda ea, quæ in aliis Actis notabiliter differunt.

§ XIV. Acta apparitionis in Chonis Sisinnio attributa cum interpretatione Possini & Annotatis nostris.

AUNCTORE SISINNIO

ΘΑυμάσια τὰ ἔργα σου κύριε, μεγαλοφωνότατος προφήτης Δαβὶδ καὶ θεοπάτωρ, μελωδῶν ἐκήρυξε. Καὶ πῶς γὰρ οὐ θαυμαστὰ καὶ ἐξαίσια, τά τε ἤδη καλῶς μεγαλουργηθέντα, καὶ ὡς οὐκ ἀν ἐφίκοιτο λόγος τῆς τούτων ἐκφράσεως; ἐπείπερ αὐτοῖς τὸ καλὰ εῖναι παρὰ τοῦ δημιουργοῦ λόγου ἀποκεκλήρωται. Καὶ νῦν δι᾽ ἁγίων ἀγγέλων ὅσαι ἡμέραι μεγαλοπρεπῶς τελεσιουργεῖται. Εἰ γὰρ θαυμάτων ὧν ἡττᾶται νοῦς ἅπας καὶ λόγος ἀνθρώπινος, πολλοὶ τὴν οἰκουμένην ἐπλήρωσαν, οἷς τοῦ ἁγίου πνεύματος διὰ τῶν φυλασσόντων ἀγγέλων ἐπεσκίασε δύναμις, ὅσων καὶ οἵων εἰκὸς αὐτῶν τοῖς ἀΰλοις μετεῖναι καὶ μάλιστα τῷ πάσης τῆς τῶν ἀγγέλων στρατιᾶς προεξάρχοντι; Καὶ εἰ τοὺς σῶμα περικειμένους τοσούτων καὶ οὕτως ὑπερφυῶν δωρεῶν καὶ χαρισμάτων ἠξίωσεν, ὧστε καὶ νεκροῖς τὸ ζῆν, καὶ τυφλοῖς τὸ ὁρᾶν, καὶ χωλοῖς εὐδρομίαν, καὶ δαιμονῶσι τὸ μηκέτι διοχλεῖσθαι, χαρίζεσθαι· καὶ ταῦτα δύνασθαι κατορθοῦν τῷ ἐκείνου ὀνόματι, ὅσης χρὴ λογίζεσθαι τῆς δυνάμεως τοὺς ἀσωμάτους λειτουργοὺς τῆς ἄνω λαμπρότητος, τοὺς δι᾽ ὧν κἀκείνοις τοῖς ἐν σώμασι, γεγόνασιν αἱ τῶν Θαυμάτων ἐνέργειαι;

[2] Καὶ γὰρ τοῖς ὑπὲρ ἀνθρωπίνην κατάληψιν σημείοις καὶ τέρασιν, ὁμοῦ τε τὸ τῆς ἰσχύος αὐτῶν παραδεικνῦσι μέγεθος καὶ ὅτι δεύτερα φῶτα αὐτοῦ μεθέξει τοῦ πρώτου φωτὸς, χρηματίζουσι. Τοιγαροῦν, μηδεὶς τῶν ἐνταῦθα συνειλεγμένων τοῖς βιωτικοῖς καὶ οἷς ἥκιστα χρὴ, τὸν νοῦν ἐχέτω περιελκόμενον μηδ᾽ ἐπὶ τὰ ἔξω διαχεόμενον, ἀλλὰ πάντων ἀπηλλαγμένον, καὶ πάσης ὑλικῆς φροντίδος σχολάζοντα τοῦτον δεικνύτω, καὶ παρ᾽ ἑαυτῷ συναγέτω, ἵν᾽ εὐθέως τῶν λεγομένων μεταλαμβάνοιτο. Προθεῖναι γὰρ ὑμῖν ἐπειγόμεθα, τὰ δι᾽ ὧν τοῦ μεγάλου ἀρχιστρατήγου Μιχαὴλ ἅπασιν ἐκηρύχθη χάρις καὶ δύναμις, καὶ τὰ τοῦ Θεοῦ ἡμῶν μεγαλουργήματα· ὃς ἐν τούτῳ διαφερόντως γνωρίζεται καὶ θαυμάζεται, τῷ τὰ κρείττω λόγου καὶ ἀκοῆς, τοῦτο μὲν δι᾽ ἑαυτοῦ, τοῦτο δὲ καὶ διὰ τῶν αὐτοῦ θεραπόντων, παραδύξως ἐπιτελεῖν.

[3] Ἀλλ᾽ ἀρκτέον ὅθεν τοῦ κηρύγματος χάρις διὰ τῶν ἀποστόλων Φιλίππου καὶ Ἰωάννου, τοῖς πᾶσιν ἔθνεσι διεδόθη. Καὶ γὰρ ἐκεῖθεν τῶν θαυμάτων ἀρχὴ πρόεισιν· ἐπεὶ καὶ τῆς ἐκείνων θαυματουργίας φύλαξ μέγας τοῦ Θεοῦ γέγονεν ἀρχιστράτηγος. Τῶν τοῦ λόγου κηρύκων ἄλλων ἀλλαχοῦ τῆς οἰκουμένης περιθεόντων καὶ τὰς πόλεις καὶ κώμας περιἳόντων καὶ τὸ εὐαγγέλιον κηρυττόντων, τῆς βροντῆς υἱὸς περὶ τὸ κήρυγμα τὸν αὐτὸν ἐκείνοις ἀγῶνα ποιούμενος, ὡς τῶν ἴσων ἠξιωμένος, μᾶλλον δὲ καὶ μειζόνων ὅσω καὶ πλειόνως ἠγαπήθη τε καί ἠγάπησεν, ὡς καὶ παρὰ τῷ σωτηρίῳ σταυρῷ ἑστὼς, ἀκοῦσαι υἱὸς τῆς τοῦ κυρίου μητέρος. οὗτος ἐν ἐφέσῳ γενόμενος, καὶ τὸ ἐν τάυτῃ τοῖς ἀνοήτοις τιμώμενον τῆς Ἀρτέμιδος καταστρεψάμενος ἄγαλμα, ἦκεν εἰς Ἱεράπολιν, συμπαρειληφὼς τὸν ἀπόστολον Φίλιππον, ὡς κἀνταῦθα τὸν τῆς πίστεως λόγον κηρύξαντες, καὶ τῆς τῶν δαιμόνων ἐξαπάτης τοὺς ἀνθρώπους ἐλευθερώσοντες.

[4] Οἱ γὰρ δαίμονες μυρίας μορφὰς τρεπόμενοι, καὶ πάντα φθόνῳ τῷ πρὸς ἡμᾶς μορφαζόμενοι, πολλάκις καὶ θηρίων ὁμοιότησιν εἰκαζόμενοι, καὶ τῆς ἑαυτῶν κακίας καὶ πονηρίας τούτοις ὀργάνοις χρώμενοι, δι᾽ αὐτῶν ἐγχέουσι τοῖς ἀφυλάκτοις τῶν ἀνθρώπων τὸν τῆς ἀπωλείας ἴον. Καὶ γὰρ δὴ καὶ τότε στήλην ἐχίδνης διὰ τῆς τῶν ἑλλήνων ἀνοίας στησάμενοι καὶ πρὸς αὐτὴν εἰσιόντες, οὕτως τοὺς ἕλληνας ὑπηγάγοντο, ὡς μίαν τῶν παρ᾽ αὐτοῖς σεβομένων καὶ τιμωμένων θεῶν καὶ τὴν ἔχιδναν ὑπειλῆφθαι φάσμασί τισι φοβεροῖς τοὺς ἀθλίους καταγοητεύοντες, καὶ παντοίως αὐτοὺς κατασοφιζόμενοι. πολλάκις δὲ Φιλίππου τοῦ ἀποστόλου τοὺς ἐν Ἱεραπόλει προσφοιτῶντας αὐτῷ, τὰ θεῖα διδάσκοντος, καὶ πείθοντος ἀφέντας τὸ ἐπὶ ματαίοις ὀνειροπολεῖν, εἰς ἐπίγνωσιν γενέσθαι Θεοῦ, ἐξελθεῖν αὐτὸν τῆς πόλεως, πρὶν κακῶς ἀπολέσθαι, διὰ τῆς ἐχίδνης φωνὴν ἀφιέντες, προυτρέποντο· ἀλλὰ τότε μὲν τῶν δαιμόνων τῇ τῶν ἀποστόλων προσευχῇ τῆς πόλεως ἀπελαθέντων, οἱ τῇ πλάνῇ δουλεύοντες πρός θεοσέβειαν μετετάξαντο.

[5] Ἑπεὶ δὲ τὸ τῆς πίστεως κήρυγμα θαυμάτων ἐπιδείξεσιν αὐξάνεσθαί τε ὁμοῦ καὶ βεβαιοῦσθαι, τῶν καιρῶν ἀπῄτει κατάστασις, εἰς τόπον ἀφικόμενοι Χαιρέτοπα προσαγορευόμενον οἱ τοῦ λόγου αὐτόπται, κᾀνταῦθα πνεύματι ἁγίῳ Θαυματουργοῦσιν, ἐπισκιαζούσης ἐκεῖσε καὶ θείας χάριτος πρότερον, ταῖς τοῦ μεγάλου ἀρχιστρατήγου Μιχαὴλ ἐντεύξεσι καὶ πρεσβείαις, οὐδὲν ἧττον τοῦ μωσαἳκοῦ θάυματος, μᾶλλον δὲ κρεῖττον καὶ ὑψηλότερον. μὲν γὰρ ἐν ἐρήμῳ πέτραν ἄνικμον πηγάζουσαν τοῖς Ἰσραηλίταις ὕδωρ ἀωέδειξε σπμάτων δίψαν ἰώμενον, οἱ δὲ πηγὴν ὕδατος, οὐ σώμασι μόνον, ἀλλὰ καὶ ψυχαῖς τὰς ἰάσεις βλυστάνοντος, δι᾽ εὐχῆς ἀπειργάσοντο, ἔνθα καὶ τέμενος τοῦ ἀρχαγγέλου ἵδρυτο. Ἕως μὲν οὖν οἱ ἀπόστολοι ἐπὶ γῆς ἔτι ὄντες, τάς τε πόλεις καὶ κώμας περιἳόντες τὰ τῆς εὐσεβείας δόγματα τοῖς ἔθνεσι παρετίθεντο, καὶ τῇ σαγήνῃ τῆς πίστεως πάντας ἐφείλκοντο, οὐδεμία τοῖς εἰδωλοθύταις κατὰ τῶν Χριστιανῶν ἐδίδοτο πάροδος, τὰς παρὰ τῶν ἀποστόλων ἐπιτελουμένας δυνάμεις τοῦ σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ δεδιόσιν.

[6] Ἐπεὶ δὲ οὗτοι τῶν ὧδε ἀπάραντες, ἐν οὐρανοῖς κατεσκήνωσαν, αὖθις οἱ ἕλληνες τὸ τῆς δυσσεβείας ὑποτρέφοντες νόσημα ἐπετίθεντο, καὶ τοῖς προτέροις ἐπηγωνίζοντο καὶ κατὰ τῶν Χριστιανῶν ἐξεκαίοντο, καθορῶντες μάλιστα τοὺς τῷ ἁγίῳ ὕδατι, καὶ τῷ τοῦ ἀρχαγγέλου σεπτῷ σκηνώματι προσιόντας, τῶν νοσούντων ἀπαλλαττομένους, καὶ τῷ θείῳ προσερχομένους βαπτίσματι. Άνὴρ δέ τις ἐν Λαοδικείᾳ τηνικαῦτα ἦν προσανέχων εἰδώλοις καὶ τούτοις τὸ σέβας ἀποδιδοὺς· οὗτος πατὴρ μονογενοῦς ὑπῆρχε θυγατρὸς, ἀλάλου ἀπὸ κοιλίας μητρὸς. τοῦτον δὴ βουληθέντα σὺν ἑτέροις ὁμόφροσιν, ἔνθα τὸ ἅγιον ὕδωρ τὰς ἰάσεις ἐπήγαζεν, ἀφικέσθαι ἐπὶ τὸ καταχῶσαι, καὶ ἀφανισμῷ αὐτὸ παραδοῦναι, ἐπιστὰς κατ᾽ ὅναρ ἀρχιστράτηγος οὐκ ἐκώλυσεν, ἀλλ᾽ ἄπιθι, φησὶ, μετὰ τῆς παιδός σου, ὅπου τὸ ἅγιον ἅναδέδεικται ὕδωρ, καὶ εἴ γε πιστεύσεις, τῆς ἰάσεως παῖς ἐπιτεύξεται.

[7] δὲ ἀφυπνιθεὶς εὐθέως μετὰ τῆς παιδὸς ᾔει πρὸς τὴν ἴασιν ἐπισπεύδων· καὶ τὸ ἁγίασμα κατιδὼν, τοὺς θεραπευομένους ᾔρετο· τίνος ἐπικλήσει τοῖς σώμασιν ὑμῶν τοῦτο ἐνίετε; τῶν δὲ ἐπ᾽ ὀνόματι τοῦ πατρὸς καὶ τοῦ υἱοῦ καὶ τοῦ ἁγίου πνεύματος, εἰρηκότων, πρεσβεύοντος μεγάλου Μιχαὴλ γνησίου καὶ παναληθεστάτου θεράποντος τῆς αὐτῆς ἁγίας καὶ ὁμοουσίου καὶ τρισυποστάτου θεότητος· διάρας οὗτος πρὸς οὔρανον τὰς χεῖρας, προσηύξατο, λέγων· Κύριε Θεὸς τῶν δυνάμεων, πατὲρ παντοκράτορ υἱὲ μονογενὲς, καὶ τὸ πανάγιον πνεῦμα, τρισυπότατος κὰὶ ὁμοούσιος θεότης, καὶ βασιλεία καὶ δύναμις, ταῖς τοῦ μεγάλου ἀρχιστρατήγου Μιχαὴλ πρὸς σὲ ἀκαταπαύστοις ἐντεύξεσι, βοήθει μοι τῷ εἰλικρινῶς σοι πιστεύσαντι, καὶ παράσχου τῇ παιδίσκῃ σου ταύτῃ τὴν ἴασιν. καὶ ἀρυσάμενος τοῦ ἁγίου ἐκείνου ὕδατος ἐπήντλει σὺν τῇ ὄψει καὶ ὅλῳ τῷ σώματι τῆς παιδός. δὲ παραχρῆμα δεξαμένη τὴν ἴασιν, χεῖρας τῳ στήθει ἐπιθεῖσα, μέγα ἐβόησε· δόξα τῷ ἐν πατρὶ καὶ υἱῷ καὶ ἁγίῳ πνεύματι, προσκυνουμένῳ Θεῷ ἡμῶν· μεγάλη τῷ ὄντι ἐκ Θεοῦ σοι δοθεῖσα δύναμις, Μιχαὴλ ἀρχιστράτηγε. Βαπτισθεὶς οὖν αὐτίκα οὗτός τε καὶ παῖς καὶ οἱ περὶ αὐτὸν ἅπαντες, τὸ ἐπ᾽ ὀνόματι τοῦ ἀρχιστρατήγου Μιχαὴλ αὐτόθι εὐκτήριον περικαλλὲς ἀπειργάσατο. Καὶ οὕτω σὺν θυγατρὶ τὸν Θεὸν εὐλογῶν ἐπὶ τῇ παραδόξῳ ταύτῃ θαυματουργίᾳ ἐπορεύετο ἀγαλλιώμενος· οἱ οὖν ἕλληνες διεπρίοντο, καὶ πρὸς ὀργὴν ἐκμανῶς ἠρεθίζοντο, τὴν ἀπὸ τοῦ ἁγιάσματος ἀρυομένην ἀλεξίκακον δύναμιν, καὶ τὴν τοῦ ἀρχαγγελικοῦ τεμένους μεγαλοπρέπειαν μὴ στέγοντες καθορᾷν.

[8] Χρόνων τοίνυν ἐνενήκοντα σχεδὸν παρωχηκότων, ἀφ᾽ οὗπερ Θεῖος οἶκος ἐκεῖνος εἰς κάλλος ἐπῳκοδόμητο, θεοσεβὲς παιδίον, ᾧ πόλις ἦν ἱεράπολις, δέκατον ἔτος ἄγον τῆς αὐτοῦ ἡλικίας, πρὸς τὸ ἱερὸν ἐκεῖνο ἀφίκετο τέμενος. Άρχιππος ὄνομα τούτῳ ὃς τῷ θησιαστιριῳ ἀδιαλείπτως προσήδρευεν. οὗτος ἐπειδὰν πρὸς μέτρον ἧκε τῆς τελειότητος, τοσοῦτον τῆς ἀσκήσεως εἴχετο, ὥστε ἄρτου, οἴνου, τῶν ἄλλων ἐδωδίμων ἔκ τοτε μὴ μεταλαβεῖν. Καὶ οὕτω διήνεγκεν ἐπὶ χρόνοις ἐκήκοντα· καὶ τροφῇ μὲν ἐχρῆτο βοτάναις ἀγρίαις, ἃς αὐτὸς ἑψῶν, ἤσθιεν ἁλῶν ἄνευ, ἅπαξ τῆς ἑβδομάδος· ποτῷ δὲ ὕδατος οὐγγίαις τρισὶν, εἰς ἀνάκτησιν τοῦ κατεσκληκότος τῇ ἄγαν ἀσιτίᾳ καὶ κατειργασμένου σώματος. ἀρετῆς γὰρ εἶναι κρηπίδα τὴν ἐγκράτειαν ἐλογίζετο· ἦν δὲ καὶ τὸ ἔνδυμα αὐτοῦ σάκκος τρίχινος, ὅνπερ ἀμπεχόμενος οὐκ ἀπετίθετο, μέχρις οὗ περὶ τὸ σῶμα αὐτοῦ δειῤῥύη· δὲ τούτου εὐνὴ λίθοις ὀξέσι, ὑπέστρωτο, ἐφ᾽ ὧν ἐρικνωμένον ῥάκκος ἐτέτατο, χάριν τοῦ μὴ τούτους ὁρᾶσθαι. τῇ δὲ κεφαλῇ σάκκος ἀκανθῶν πλήρης ὑπέκειτο, ἐν οἷς ὅσιος πῶς εἴπω ἐπλήττετο μᾶλλον ἀνεπαύετο; Καὶ οὕτω τὸν τῆς ἀγρυπνίας πικρότατον καὶ δυσφορώτατον ὕπνον ἐξετέλει, καιρὸν ἀνέσεως μηδόλως ἑαυτῷ παρεχόμενος· ἀλλὰ τὸ μὲν σῶμα μετὰ τὸν θεῖον ἀπόστολον ὑπωπιάζων, τὴν δὲ ψυχὴν ἄσπιλον καὶ ἀνωτέραν τῶν τοῦ πολεμίου θηράτρων διατηρῶν ὅτι μάλιστα. Τὴν γὰρ στενὴν καὶ τεθλιμμένην τρίβον βαδίζειν ἑλόμενος, μὴ Χαρείην, ἔλεγεν, ἐπὶ γῆς, κύριε, μὴ τὰ τοῦ κόσμου τούτου τερπνὰ ἐπ᾽ ἐμὲ ἔλθοιεν· μὴ μετεωρεσθεῖεν οἱ ὀφθαλμοί μου τῇ ματαιότητι τοῦ αἰῶνος τούτου, ἀλλὰ δακρύων μᾶλλον πνεευματικῶν ἐμπλησθεῖεν καὶ καρδία μου εἰς ἐπίγνωσιν τῶν σῶν ἐντολῶν φωτισθείη.

[9] Τί γάρ μοι τοῦτο τὸ σῶμα βόρβορος πάντως δυσωδίας ἀνάπλεως, εἰς διαφθορὰν καταβαῖνον; καὶ κόσμος μὲν τούτου ἀκοσμία ψυχῆς· περιστολὴ δὲ ταύτης κοσμία, πίστις ἀδίστακτος πρὸς Θεὸν, καὶ ἀκηλίδωτος βίος, σαρκὸς ὑπεροψία καὶ νῆψις διηνεκὴς, χαμευνία, προσευχὴ, ἐλεειμοσύνη, δάκρυα συνεχῆ, καὶ τὸ πάντα ποιεῖν εἰς δόξαν τοῦ πεποιηκότος Θεοῦ ἡμῶν· τότε γὰρ οὐ μὴ αἰσχυνθῶ, καὶ προφὴτης ἔφησεν, ἐν τῷ με ἐπιβλέπειν ἐπὶ πάσας τὰς ἐντολάς σου. Τούτοις ὑπερήδεται ψυχὴ, τούτοις ἐγκαλλωπίζεται, ὥσπερ τοῖς ἐναντίοις τὸ σῶμα, γαστριμαργίαις, ἀκολασίαις, πονηρίαις, ἐπιθυμίαις ἀτόποις, καὶ πᾶσιν οἷς τὸ κρεῖττον αἰχμαλωτίζεται. Τοῦτον ἑαυτὸν τοῖς λογισμοῖς ἀεὶ κατεπᾴδων, προσηύχετο λέγων. Βοήθησόν μοι, κύριε Θεός μου, καὶ σῶσόν με; καὶ τὴν καρδίαν μου σύντριψον, καὶ ταπείνωσον· ὅπως ἂν μὴ ἐξουδενωθῶ παρά σου. τὸ πρωῒ γὰρ ὡσεὶ χλόη ἤνθησα, καὶ ἑσπέρας ἀποπίπτων παρέρχομαι. Καὶ μὲν ταῦτα μελετῶν νυκτὸς καὶ ἡμέρας, καὶ βίον ἰσάγγελον ἐν σαρκὶ μετερχόμενος, τὸν τὴν ὑπομονὴν αὐτῷ παρεχόμενον ἐδόξαζε κύριον.

[10] Οἱ δὲ τῆς ἀληθείας ἐχθροὶ βαλλόμενοι τοῖς τοῦ φθόνου τοξεύμασιν, οὐχ οἷοί τε ἧσαν σφαδάζοντα τὸν φυμὸν παρ᾽ ἑαυτοῖς κατασχεῖν· ἀλλ᾽ ἐντόπως παρεσκευάζοντο τόν τε δοῦλον τοῦ Θεοῦ διασπᾶσαι, καὶ τὸ ἅγιον τέμενος σὺν ἁγιάσματι καταστρέψαι, νόμου γὰρ θείου τὸ φαῦλον ἀνήκοον. δι᾽ καὶ παρανομεῖ· μὲν γὰρ καὶ τοὺς ἐχθροὺς ἐντέλλεται ἀγαπᾶν· οἱ δὲ κακὰ τῷ μηδὲν ὅλως ἠδικηκότι ἐτέκταινον, ὥστε καὶ πολλάκις εἰσιόντες, οἱ μὲν μάστιξιν αὐτὸν ἀνηλεῶς κατῃκίζοντο, οἱ δὲ τῶν τριχῶν ἐπειλημμένοι τῆς κεφαλῆς ἔσυρον, ἅλλοι τὸν πώγωνα ἔτιλλον. δὲ ὅσιος κατὰ θεῖον ἀπόστολον χαίρων ἐν τοῖς παθήμασι, τὸ προφητικὸν ἐπλήρου ῥητὸν, καὶ τὸ τοῦ σωτηρίου πάθους ἐμιμεῖτο ἑκούσιον, ὅπερ δι᾽ ἡμὰς ὑπέστη Θεὸς, ἱν᾽ ἡμῖν χαρίσηται τὴν ἀπάθειαν, οὐκ ἐρίζων οὐδὲ κραυγάζων, οὐδὲ ἐν πλατείαις φωνὴν προἳέμενος. Τῷ δεσπότῃ γὰρ κατὰ τὸ δυνατὸν ἐξωμοίωτο, καὶ μέγα τι χρῆμα ἡγεῖτο ἀρετῆς τὴν πραότητα, ἣν καθ᾽ ἡμᾶς γενόμενος ἄνθρωπος καὶ τῆς οἰκείας θεότητος μὴ ἐκστὰς, τύπους ἡμῖν διδοὺς καθυπέδειξεν ὑπὸ τῶν ἀγνωμώνων βαλλόμενος καὶ παιζόμενος.

[11] Τινὲς δὲ αὐτῶν ἐπέτρεχον μὲν, ὡς τὴν τοῦ ἁγιάσματος πηγὴν καταφράζοντες· Θεώμενοι δὲ φλόγα πυρὸς ἐκεῖθεν ἐξιοῦσαν, καὶ κατὰ πρόσωπον αὐτοῖς ὑπαντῶσαν, ἔκφρονες καὶ περιδεεῖς ὑπενόστουν. Τούτων οὕτω μανιωδῶς καὶ δυσμενῶς ἐχόντων, ὅσιος καίπερ ἀφορήτοις ἀεὶ προσπαλαίων κακοῖς, οὐδὲν ἧττον ὅμως ἀκλινὴς ἔμενε, τὸ τῆς ψυχῆς ὄμμα πρὸς Θεὸν ἀνατείνων, καὶ ὅλος τῆς εἰς αὐτὸν ἐλπίδος γινόμενος· ψυκὴ γὰρ ἀρεταῖς παντοίαις κεκαθαρμένη, καὶ Θεῷ προσῳκοιωμένη, ἀνένδοτος ταῖς τῶν πειρασμῶν καταιγίσι πέφυκε διαμένειν· δὴ τοὺς εἰδωλοθύτας διαφερόντως ὑπέκνιζεν· ὡς γὰρ τοῦ φωτὸς τὸ ἀνακλώμενον ἐνοχλεῖ τὰς ἀσθενεῖς ὁράσεις· οὕτω τὸ πρὸς τὰ δεινὰ τοῦ ὁσίου εὐσταθὲς καὶ γενναῖον παράστημα, οὐ μικρῶς παρελύπει τοὺς τὴν κακίαν ὑποικουροῦσαν ταῖς ψυχαῖς κεκτημένους· ὁρῶντες οὖν αὐτὸν οὕτως ἔχοντα καρτερῶς καὶ διαφυλαττόμενον ἀσινῆ, καὶ ἅμα τὴν οὐκ εἰς μακρὰν ἐσομένην τῶν Θεῶν αὐτῶν ἐξουδένωσιν λογιζόμενοι, ἐπικεχειρήκασι μὲν, τῆς ἐκείνων τόλμης, τὸ ἐπ᾽ ἐκείνου τοῦ χώρου κατερχόμενον ποτάμιον ὕδωρ, δὴ χρύσης κατονομάζεται, καὶ τῷ θυσιαστηρίῳ ἀεὶ παραῤῥέον, ἐνῶσαι τῷ ἁγιάσματι, καὶ τοῦτο κατεπικλῦσαι.

[12] Ὡς δ᾽ ἀνήνυτον τὸ ἐγχείρημα καὶ οὐδὲν ἦν αὐτοῖς πλέον, ἡνίκα γὰρ ἐπειρῶντο τοῦτο ποεῖν, θείᾳ τινὶ δυνάμει τὸ ὕδωρ εἴργετο τοῦ προσώπου καὶ τῆς φορᾶς ἀνεκόπτετο, διχῆ τε διαιρούμενον ἐν δεξιᾷ τοῦ θυσιαστηρίου διήει, μὴ δ᾽ ὁτιοῦν λυμαινόμενον, διηποροῦντο ὅτι καὶ δράσαιεν. Ἀλλ᾽ τῶν ζιζανίων σπορεὺς οὐκ ἐνεδίδου ὑποσπορῶν αὐτοῖς καὶ ὑποτιθέμενος, ἅπερ ἦν εἰκὸς αὐτόν τε εἰσηγεῖσθαι, κἀκείνους ὑπηρετεῖν, τοὺς ἅπαξ ἁλόντας τοῖς αὐτοῦ δικτύοις καὶ μηχανήμασι. συμμορίαν γὰρ οἱ τῆς τῶν εἰδώλων θρησκείας ὡσεὶ πεντακισχιλίων ἀνδρῶν συναγηοχότες ἔν τε Λαοδικείᾳ γενόμενοι συμβούλιον ἐπ᾽ ὀλέθρῳ τῆς ἑαυτῶν κακοτέχνου ψυχῆς τίθενται· ὅπως τοὺς ἐξ ἑώας ἑτέρους δύο ποταμοὺς κατιόντας, καὶ οὐ πολὺ τοῦ εὐκτηρίου διέχοντας· ὧν τὸν μὲν Κοῦφον, τὸν δὲ Αυκόκαπρον προσηγόρευον, ἀλλήλοις τε κατὰ τὴν τοῦ ὅρους κορυφὴν συνεισβάλλοντας, καὶ μέχρι τῶν τῆς Λυκίας ὅρων διήκοντας, κατὰ τοῦ θείου τεμένους ἐκείνου καὶ ἁγιάσματος ἐπαφήσουσι, μὴ πολλοῦ πόνου δεήσειν αὐτοῖς λέγοντες εἰς τὴν τοῦ τόπου κατάκλυσιν, τῶν ποταμῶν ὑψόθεν κατερχομένων, καὶ κατὰ πρανοῦς φερομένων· οὐκ ἔσται γὰρ οὐδὲν τὸ τὴν φορὰν ἐφέξον αὐτῶν πρὸς τὸ μὴ πάντα ῥαδίως ἐπικλυσθῆναι τῷ ὕδατι. οὐδὲ γὰρ ἠνείχοντο τὴν ἑαυτῶν μὲν καθορᾷν ἤδη ἀσέβειαν ἀπεληλαμένην, θεοσέβειαν δὲ ταῖς τῶν ἀνθρώπων ψυχαῖς εἰσαγομένην καὶ τιμωμένην.

[13] Καὶ δὴ ἀπὸ τῆς ἀκρωρείας ἀρξάμενοι, ἕνθα οἱ ποταμοὶ συνέῤῥεον, βαθείαν διώρυγα πεποιήκασιν, ἵν᾽ ἐν ταύτῃ τὸ ὕδωρ καθελκύσωσι, καὶ οὕτω τὸ ἁγίασμα τοῦ Θεοῦ ἐπικλύσωσιν· ἀναστομωσάντων δὲ τὰς τῶν ὅρων διεξόδους, τὸ ὕδωρ ὅτι μάλιστα πλεῖστον συῤῥεῦσαν τὰς τῶν ὁρῶν πεπλήρωκε φάραγγας. δὲ ὅσιος ὁρῶν τὰς διὰ τῶν εἰδωλοθυτῶν μεμηχανημένας ἐπινοίας τοῦ διαβόλου, ἐπὶ γῆς ὡσεὶ νεκρὸς ἐῤῥιμμένος τὸν Θεὸν ἐξελιπάρει τοῦ τὸν ἅγίον τόπον ἐκεῖνον διαφυλαχθῆναι ἀλώβητον τῆς τῶν ὑδάτων ἐπικλύσεως· καὶ διῆγεν ἐπὶ πλείσταις ἡμέραις ἀπόσιτος ὢν καὶ μὴ ἀνιστάμενος. ἀλλ᾽ οἱονεὶ τῷ ἐδάφει κεκολλημένος ἐναποπνιγῆναι τῷ ὕδατι μᾶλλον ᾑρεῖτο, τοῦ, ἐν ᾧ κατέκειτο, τόπου μετακλιθῆναι, πιστεύων εἰς τὸν Θεὸν, τὸν ἀπὸ ὀλιγοψυχίας καὶ καταιγίδος τοὺς εἰς αὐτὸν ἠλπικότας ῥυόμενον· ἐπεὶ δὲ τοῖς ἀσεβέσι πάντα πρὸς τὸ δοκοῦν παρητοίμαστο, ἀλλήλοις παρεκελεύοντο, λέγοντες· ἀφέντες κατὰ τοῦ λεγομένου ἁγιάσματος τοὺς ποταμοὺς στῶμεν ὡς ἀποτάτω, καὶ τη ἐξ αὐτῶν τούτου παράληψιν θεασώμεθα.

[14] Τοῦτο οὖν ἐργασάμενοι, ἐξ αὐτῆς ᾤχοντο φεύγοντες τὸ μὴ τῷ ὕδατι ἐναποληφθῆαι. καὶ πόῤῥω ποι ἀφικόμενοι πρὸς μεσημβρίαν, ἑώρων ἀλλήλοις τὸ ὕδωρ ὑποδεικνύντες σὺν πολλῇ τῇ ῥύμῃ καὶ ἤχῳ καταφερόμενον· δὲ ὅσιος, τῆς ἀδιστάκτου πίστεως· πρὸς τὸν δυνάμενον σώζειν Θεὸν ὅλον ἑαυτὸν ἀναθέμενος, πρηνὴς εἰς τοὔδαφος κείμενος, καὶ δακρύων πηγὰς ἐκχέων, ἀνενδότως δὲ τὸν Θεὸν, ὥσπερ ἔφθην εἰπὼν, ἐπιβοώμενος, ἐξαποστεῖλαι Μιχαὴλ τὸν μέγαν αὐτοῦ ἀρχιστράτηγον· καὶ κύκλῳ τούτου παρεμβαλεῖν καὶ ῥύσασθαι· ὥσπέρ τινι κέντρῳ θείᾳ δυνάμει νυγεὶς, ἀθρόως ἐξαναστὰς ἤρξατο τὸ προφητικὸν ἐκεῖνον ᾄδειν μελώδημα. Ἐπῇραν οἱ ποταμοὶ, κύριε, ἐπῆραν οἱ ποταμοὶ φωνὰς αὐτῶν· ἀροῦσιν οἱ ποταμοὶ ἐπιτρίψεις αὐτῶν ἀπὸ φωνῶν ὑδάτων πολλῶν. τὰ μαρτύριά σου ἐπιστώθησαν σφόδρα. τῷ οἴκῳ σου πρέπει ἁγίασμα, κύριε, εἰς μακρότητα ἡμερῶν. ἐν ᾧ δὲ ταύτα οὗτος ἔψαλλεν, εὐθέως ἦχος βροντῆς ἐξαίσιος ἐπὶ τῇ τοῦ μεγάλου ἀρχιστρατήγου Μιχαὴλ γέγονε παρουσίᾳ. οἶδε γὰρ ἐντέλλεσθαι κύριος τοῖς ἀγγέλοις αὐτοῦ, τοῦ διαφυλάττειν τὸν ἐν τῇ αὐτοῦ κατοικοῦντα βοηθείᾳ ἐν πάσαις ταῖς τούτου ὁδοῖς.

[15] Ἵν᾽ οὖν τε δίκαιος φυλαχθείη, καὶ τοῦ ἁγιάσματος τόπος τε καὶ ναὸς, καὶ οἱ διὰ κενῆς ἀνομήσαντες εἰς ἐπίγνωσιν θεῖαν μεταμειφθεῖεν, καὶ δοξασθείη Θεὸς, ποιῶν μεγάλα καὶ ἀνεξιχνίαστα θαύματα, ὤφθη, ὡσεὶ στύλος πυρὸς ἀπὸ γῆς εῖς οὐρανὸν διήκων, Μιχαὴλ ἀρχάγγελος, καὶ ἐπὶ τῆς πρὸς τᾦ θυσιαστηρίῳ ἐρηρεισμένης στερεᾶς πέτρας ἑστὼς, μεγάλῃ φωνῇ τὸν ὅσιον μετεκαλέσατο, γενοῦ, λέγων, πρός με Θεοῦ ἄνθρωπε. δὲ τὴν ἀπαστράπτουσαν αἴγλην τῆς ἀγγελικῆς δόξης μὴ στέγειν οἷός τε ὢν, εἰς ἀγωνίαν ὑπαχθείς τε καὶ φόβον, ἐπὶ γῆς ὡσεὶ νεκρὸς ἔπεσε. Καὶ ἀρχιστράτηγος αὖθις ἀναστῆναί τε καὶ τάχιστα πρὸς αὐτὸν ἀφικέσθαι προσέταξε. τοῦ δὲ σφόδρα περιδεῶς εἰρηκότος, κύριε, οὐκ εἰμὶ ἄξιος προσελθεῖν σοι, φρίττω γάρ σου τὴν θέαν, ἀνάστηθί, φησι, μηδὲν δεδιὼς· ἀναστὰς οὗν δέους ὁμοῦ καὶ θάμβους τὴν ψυχὴν πεπλησμένος, καὶ μικρόν τι προσελθὼν, ὑπότρομος ἔστη. Καὶ τῷ μὲν ἀπροσίτῳ μεγέθει τῆς δόξης αὐτοῦ οὐδ᾽ ἀτενίζειν ἐδύνατο, φωνῆς δέ μεγίστης ἤκουσεν οὑτωσὶ λεγούσης· ἐγώ εἰμι Μιχαὴλ ἀρχιστράτηγος τῆς δυνάμεως κυρίου. καὶ εἰ αὐτὸς δίκαιος ὢν τὴν ἐμὴν τοῦ δούλου καταπλήττῃ μορφὴν, πῶς ἄρα οἱ ἐν ἀδικίαις βιώσαντες ὑποστήσονται τὴν μεγάλην τοῦ Θεοῦ καὶ σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ δευτέραν ἐπιφάνειαν, ἡνίκα ἐμφανῶς ἥξει; στῆθι οὖν ἑδραῖος, μηδαμῶς δεδιττόμενος.

[16] Καὶ ἰδοὺ τὸ ὕδωρ, βαβαὶ τοῦ θαύματος· περιστρεφόμενόν τε καὶ ἐλισσόμενον ἤχῷ τε πολλῷ καὶ ῥαγδαίως φερόμενον, τῷ τόπῳ, οὗ εἰστήκει ἀρχιστράτηγος, προσεπέλασε μὲν, τῷ δὲ αὐτοῦ ῥήματι ἐπιτιμηθὲν, θᾶττον λόγος ἀνεχαιτίσθη. καὶ ἐπὶ πολὺ μετεωρισθὲν, τρόμῳ οἱονεί πως δεδιττόμενον, ὡς ἐφ᾽ ὕψους τινὸς ἀπηώρητο· εἰ γὰρ ὡσεὶ τεῖχος ἐπάγη πάλαι τὰ ὕδατα ῥάβδῳ πληγέντα Μωσέως, στρατὸν ἀπ᾽ Αἰγύπτου πρός τὴν γῆν τὴν ἐπαγγελίας μετάγοντος, πῶς οὐχὶ καὶ τοῦ ταξιάρχου Μιχαὴλ τῆς οὐρανίου ἁπάσης στρατιᾶς τῷ ῥήματι τῆς δυνάμεως; εἶτα φησὶν ἀρχάγγελος πρὸς τὸν ὅσιον· ὁρᾶς ὅση τίς ἐστιν δύναμις τοῦ Θεοῦ; δὲ φρίττων ὁμοῦ καὶ χαίρων, ὁρῶ, ἔφησε, κύριε.

[17] Καὶ τηνικαῦτα ἀρχιστράτηγος τὸ παράδοξον ἐκεῖνο καὶ λόγου κρεῖττον ἐνεδείξατο θαῦμα· ῥάβδου γὰρ πληγῇ καὶ μόνῳ προσφθέγματι τὴν τῶν ποταμίων ὑδάτων πλημμύραν κατὰ τῆς ἤδη ἀποῤῥαγείσης πέτρας, καὶ δίκην οὔσης χωνείας, προὐτρέψατο εἰς ἀεὶ μεταφέρεσθαι· αὐτίκα δὲ τῶν ὑδάτων ἐν τῇ πάλαι χωνείᾳ καταῤῥαγέντων, καὶ πάσης ἐντεῦθεν τῆς περιχώρου κατασεισθείσης, καὶ ὡς εἰκὸς, πάντων καταπλαγέντων ἐν αὐτῇ, ἀρχιστράτηγος σφραγίδα τῷ χάσματι ἐπιθεὶς, ἔφησεν· ἐν τῷ ὀνόματι Ἰησοῦ Χριστοῦ τοῦ ἀληθινοῦ Θεοῦ ἡμῶν καὶ σωτῆρος, πᾶσα μαλακία ἐν τῷ τόπῳ τούτῳ συντριβήσονται, οἱ ὀχλούμενοι πνεύμασιν ἀκαθάρτοις ἰαθήσονται, καὶ πάντες οἱ πίστει ἀδιστάκτῳ καὶ εἰλικρινεῖ προσιόντες, καὶ τοῦδε τοῦ ἁγιάσματος ἀρυόμενοι εὐθέως θεραπευθήσονται. Καὶ μὲν ταῦτα εἰπών, ἐπὶ τὴν οὐράνιον ἄνεισι τρίβον.

[18] δὲ ὅσιος ὁρῶν αὐτὸν ὡσεὶ φλέγον πῦρ εἰς οὐρανοὺς ἀναχθέντα, ἰλίγγου καὶ φρίκης πλησθεὶς, εἴσεισι ψάλλων πρὸς τοῦ Θείου τεμένους ἄδυτα· ἐξαπέστειλεν Θεὸς τὸν ἄγγελον αὐτοῦ, καὶ ἐῤῥύσατό με, καὶ ἔσωσε τῆς τῶν θηρευόντων παγίδος, καὶ τὸν ἅγιον αὐτοῦ οἶκον ἀλώβητον τῆς τῶν ὑδάτων ἐτήρησεν ὺποκλύσεως. οὕτως οὖν μελῳδήσας προσέμεινεν ἔκ τοτε τῷ θυσιαστηρίῳ, τῆς τε ἀσκήσεως, καὶ τῆς πρὸς Θεὸν αὐτὸν ἀναγούσης διηνεκοῦς προσευχῆς καὶ νήψεως ἀνδρικώτερον ἀντεχόμενος, μέχρις οὗ πρὸς ἐκ πλείονος εἶχεν ἐφετὸν, μετετάξατο. Ταῦτα τῆς τοῦ Χριστοῦ δυνάμεως τὰ τέρατα· ταῦτα τῆς παντοδυνάμου χειρὸς αὐτοῦ τὰ μεγαλουργήματα. Ταῦτα τοῦ ἀρχιστρατήγου Μιχθαὴλ τῆς θερμῆς προστασίας καὶ ἀντιλήψεως τὰ ἐκ Θεοῦ τούτῳ δοθέντα ἐξαίσια θαύματα. Τοιγαροῦν καὶ ἡμεῖς τὸν θαυμάσιον τοῦτον Ἄρχιππον μιμησώμεθα, τὸν ἄξιον ἑαυτὸν δι᾽ ἀρετῶν οἰκειότητα τῆς τοῦ μεγάλου ἀρχιστρατήγου Μιχαὴλ θέας ἀναδείξαντα, καὶ τοῦ κατὰ Θεὸν βίου τὴν ἀγωγὴν ἔργοις αὐτοῖς ἀσπασώμεθα. μηδενὶ τῶν ἐν τῷ βίῳ τερπνῶν περισπώμενοι, ἵνα τῷ μεγάλῳ τούτῳ ἀρχιστρατήγῳ συνόμιλοι, ὡς θαυμάσιος οὗτος, γενόμενοι, τὸν ἀκατάπαυστον ὕμνον τῷ παναιτίῳ Θεῷ προσάγωμεν.

[19] Ἀλλ᾽ τοῦ Θεοῦ Μιχαὴλ ἀρχιστράτηγε· μεγάλα καὶ ἐξαίσια ὑπερθαύμαστά τε καὶ παράδοξα τῇ ἐκ Θεοῦ σοι δοθείσῃ χάριτι καὶ δυνάμει ἐκτελῶν τεράστια, αὐτὸς ἄνωθεν καὶ ἡμᾶς ἐποπτεύων πᾶν εἴ τι καλὸν καὶ συμφέρον, ταῖς σαῖς πρὸς Θεὸν ἀπαύστοις δεήσεσι, καὶ πρεσβείαις ταῖς ψυχαῖς ἡμῶν ὅσαι ἡμέραι πρυτάνευσον. Καὶ ἀνεπαίσχυντον τὴν ζωὴν ἡμῶν, καὶ ἀνώδυνον παρὰ Θεοῦ ἡμῖν αἴτησαι τοῖς ὑμνοπόλοις σου βραβευθῆναι. καὶ ὡς εἰρήνης ἄγγελος, καὶ πιστῶν ὁδηγὸς, σωμάτων τε καὶ ψυχῶν ἡμῶν φύλαξ, ὁπηνίκα τῶν ἐνταῦθα ἀπᾴρωμεν, μετὰ δόξης ἡμᾶς προσλαβεῖν, καὶ εἰ τὸ αἰτούμενον μέγα, ἐπίνευσον, ὡς ἄν καὶ αὐτόθεν ᾄδωμεν εὐχαριστήρια τῷ Θεῷ ἡμῶν ᾄσματα. ᾧ πρέπει πᾶσα δόξα, τιμὴ, καὶ προσκύνησις, νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν

[Præfatio de potestate Angelorum] Mirabilia opera tua, Domine, prædicat in carminibus suis magniloquentissimus propheta & Dei pater David. Quomodo enim non mirabilia & stupenda quæque jam præclare ac plane magnifice perfecta sunt, ut ea nulla oratio possit enarrando consequi? Quippe quibus sua pulcritudo ab eorum artifice Dei Verbo propagata constat, quæque nunc per sanctos Angelos diebus singulis magnifice perficiuntur. Si enim miraculis cogitationem omnem & rationem humanam superantibus multi mundum impleverunt, quibus sancti Spiritus opera custodum Angelorum virtus obumbravit; quanta & qualia consentaneum est illis ipsis a materia segregatis licuisse mentibus, præsertim vero magno illi Angelorum exercitus Imperatori? Si, inquam, corpore implicitos tantis ac tanto intervallo naturam excedentibus donis & charismatis dignatus est, ut per illos & mortuis vita, & cæcis visus, & claudis rectus incessus; & agitatis a dæmone tranquillitas donaretur; & hæc possent una ejus nominis mentione perficere, quanta existimare oportet præditos esse potestate incorporeos ministros supernæ claritatis, quorum ope his, qui habent corpora, miraculorum efficientia communicatur?

[2] Signis etenim illis & prodigiis humana comprehensione majoribus simul suæ ipsorum potentiæ magnitudinem ostendunt, [in patrandis miraculis.] simul id agunt, ut secunda lumina a primo lumine participationem aliquam lucis hauriant. Quare nemo eorum, qui huc convenerunt sæcularibus iisque, quibus minime oportet, rebus mentem habeat distractam, neque in exteriora effusam; sed ab omnibus abjunctam & ab omni humili cura vacantem eam exhibeat, in seque colligat, quo statim percipiat, quæ dicentur. Proponere siquidem vobis volumus ea, per quæ magni cœli militum imperatoris Michaëlis gratia & virtus manifestata est, & magnalia Dei nostri, quem in eo præcipue cognoscimus & admiramur, quod tum per se tum per suos famulos ea mirabiliter efficit, quæ nec satis explicari sermone, nec auditu queant percipi a.

[3] Sed incipiendum est inde, unde prædicationis Euangelicæ gratia per apostolos Philippum & Joannem omnibus gentibus promulgata est. [Joannes & Philippus apostoli Hierapolim ingressi,] Inde quippe miraculorum procedit initium: quoniam illorum mirificæ potestatis custos & quasi administrator ille magnus Dei exercituum Imperator fuit. Divini verbi præconibus & Apostolis aliis alias orbis oras concursantibus perque urbes ac vicos Euangelium promulgantibus, filius tonitrui pari studio in prædicationem incumbens; quippe qui paribus cum ipsis donis dignatus esset, imo & majoribus, utpote qui & plus esset dilectus & plus dilexisset, adeo ut juxta salutiferam crucem astans se filium Matris Domini ab ipso audiret appellari. Hic Ephesi cum esset, & adoratum a dementibus in ea civitate Dianæ simulacrum evertisset, Hierapolim venit, assumpto secum apostolo Philippo b, ut illic quoque fidei verbum promulgarent, dæmonumque præstigiis homines liberarent.

[4] Dæmones quippe innumeras induentes formas, & præ invidia nostri generis nullam larvæ speciem, [dæmones per viperam loquentes compescunt,] qua sperent fallere, recusantes, sæpe etiam ferarum formas assimularunt propriæque improbitatis atque malitiæ talibus instrumentis usi, per ipsas incautis hominibus venenum suum pestiferum infuderunt. Nam & tunc cum signum viperæ ministra usi Gentilium dementia statuissent, in id ingredientes eo superstitionis miseros traxerunt, ut in numerum cultorum ab ipsis adoratorumque numinum etiam hanc viperam c reciperent, spectris scilicet terribilibus miseros decipientes, omnique ipsis illudentes artificio malitiæ. Sæpe vero Philippo apostolo eos, qui Hierapoli ad se ventitabant, de divinis rebus docente, & suadente, ut omissis stultarum superstitinum somniis, ad cognitionem accederent Dei; hortabantur eum, vocem per os viperæ mittentes, ut exiret e civitate, priusquam male periret. Sed tunc quidem dæmonibus per orationem Apostolorum Urbe ejectis; qui errori servierant, ad Dei religionem se transtulerunt.

[5] [& fontem scaturire faciunt miraculis insignem,] Quoniam vero fidei prædicationem miraculorum ostensionibus augeri simul ac confirmari, temporum eorum exigebat status, in locum proficiscentes chæretopa d nominatum oculati Verbi testes Apostoli, ibi, sancto Spiritu cooperante, mirabilia patrant, obumbrante jam antea locum illum divina gratia precibus & intercessionibus magni militiæ principis Michaëlis, haud infra mosaicum miraculum, imo illustrius & sublimius. Hic enim in deserto de rupe arida redundantem extudit aquæ copiam, siti corporum medentem. Illi vero fontem aquæ non corporibus solum, sed etiam mentibus, medicinam scaturientis, oratione repræsentarunt: quo loco templum Archangeli constructum erat e. Ac quamdiu quidem superstites Apostoli, urbes & vicos concursantes, religionis dogmata gentibus proponebant, & sagena fidei omnes trahebant, nullus se idololatris dabat aditus ad impetum in Christianos faciendum, virtutes nimirum Jesu Christi, quæ per Apostolos fiebant, metuentibus.

[6] [ubi puella, quæ muta erat nata,] Postea vero quam illi ex humanis migrantes in cœlestibus tabernacula fixerunt, rursus in eos Ethnici, diu dissimulatæ impietatis tum demum elati furiis, incurrebant, errorem veterem propugnantes, odioque incensi Christianorum simul & invidia: præsertim cum cernerent multitudinem ad sanctum fontem in venerandum Archangeli templum confluentem, cum morbis liberari, tum ad divinum baptismum accedere. Vir autem quidam ea tempestate Laodiceæ fuit idolis deditus, summosque iis honores adhibens. Hic pater erat unigenitæ filiæ, ex matris utero mutæ. Hunc cum aliis ejusdem sectæ eo proficisci parantem, ubi sacra aqua curationes profundebat, animo fontem obruendi penitusque obliterandi, superstans per somnium Archangelus non prohibuit: sed, Ito, dixit, cum puella tua, ubi sacer mirabiliter extitit fons; &, siquidem credideris, curationem puella consequetur.

[7] [loquelam obtinet, eiusque pater oratorium S. Michaëli exstruit.] Ille vero experrectus statim cum puella ibat ad curationem properans, sanctumque fontem intuens, eos, qui curabantur, interrogabat: Cujus invocatione vestris corporibus hanc aquam immittitis? Illis vero, In nomine Patris & Filii & Spiritus sancti, respondentibus: intercedente magno Michaële fideli & verissimo famulo ejusdem sanctæ, consubstantialis f, tres hypostases habentis Deitatis: attolens hic in cœlum manus orabat, dicens: Domine Deus virtutum, Pater omnipotens, Fili unigenite, & sancte Spiritus, in tribus Personis consubstantialis Deitas, & regnum & virtus magni militiæ principis Michaëlis, continuis apud te precibus auxiliare mihi, syncere tibi credenti, & præbe filiolæ huic tuæ curationem: haustamque sanctam illam aquam infudit, cum in faciem tum in universum corpus filiæ. Hæc vero repente curata, manus pectori imponens, alte exclamavit: Gloria Deo nostro, qui in Patre & Filio & sancto Spiritu adoratur. Magna profecto potestas tibi a Deo data, militiæ princeps Michaël. Baptizatus igitur statim ille, & filia, & qui circa ipsum omnes, perelegans illud oratorium in nomine militiæ principis Michaëlis illic ædificavit g: atque ita cum filia Deum benedicens super inopinato illo miraculo revertebatur exultans. Ethnici porro ringebantur, & in iram furiose concitabantur: medicam virtutem, quæ e sacro fonte hauriebatur, & Archangelici sacrarii magnificentiam non sustinentes videre.

[8] Annis autem elapsis fere nonaginta, ex quo divina illa domus in majorem elegantiam h constructa est, [Archippus vitæ austeritate] religioni deditus puerulus, cui patria erat Hierapolis, decimum ætatis annum agens, ad sacrum illud se contulit templum, Archippo nomen ipsi fuit: qui altari indesinenter assidebat. Hic ubi perfectæ ætatis mensuram attigit, tanto austerioris vitæ studio captus est, ut pane, vino, cæterisque consuetis cibis exinde non uteretur: sicque perduravit annis sexaginta i. Ac cibo quidem utebatur herbis agrestibus, quas ipse coquens sine sale comedebat semel in hebdomada: potu vero, aquæ unciis tribus ad reparationem fracti nimia inedia & confecti corpusculi. Virtutis enim esse fundamentum temperantiam reputabat. Erat vero ipsi vestis faccus cilicinus, quem postquam induerat, non deponebat, donec circa corpus difflueret. At ejus cubile lapidibus acutis sternebatur, quos super setis contextus extendebatur cento, ea dumtaxat gratia, ut ii hominum aspectibus subtraherentur. Jam capiti cervical saccus spinis fartus subjacebat, in quibus vir sanctus pungebatur dicam an requiescebat? hocque modo somno defungebatur multo acerbiori & intolerabiliori quam vigilia, remissionis spatium nullum sibi ipsi tribuens: sed corpus quidem, juxta divinum Apostolum, castigans, animam vero immaculatam, & superiorem hostilibus laqueis custodiens quam maxime. Arctam quippe & angustam ingredi cum elegisset semitam, Ne gaudeam, ajebat, super terram, Domine: neque mundi hujus oblectamenta ad me veniant: ne extollantur oculi mei vanitate sæculi hujus, sed lacrymis potius spiritualibus impleantur; & cor meum ad agnitionem tuorum mandatorum illuminetur.

[9] Quid enim mihi corpus istud nisi lutum omnino fœtore plenum, [& sanctitate insignis apud oratorium Michaëlis habitat,] in corruptionem vergens? ac hujus quidem ornatus, fœditas est animæ. Vestis vero animæ præclara certa in Deum fides, & immaculata vita, carnis contemptus, jejunium assiduum, humicubatio, oratio, eleemosyna, lacrimæ continuæ, & omnia facere in gloriam ejus, qui nos fecit, Dei. Tunc enim non confundar, ait quoque Propheta, cum perspexero in omnibus mandatis tuis. His supra modum delectatur anima, his ornatur; perinde ac contrariis corpus, crapulis, libidinibus, flagitiis, cupiditatibus absurdis, similibusque omnibus, quibus præstantior nostri pars inferiori subjugatur. Talem se ipsum tacitis cogitationibus assidue vovens, orabat in hunc modum. Adjuva me, domine Deus meus, & salva me; & cor meum contere, & humilia, ne in nihilum redigar apud te: mane enim sicut herba florui, & vespere decidens transeo. Et hic quidem hæc meditans nocte & die, & vitam angelicæ similem in carne agens, patientiam sibi præbentem glorificabat Deum.

[10] Hostes porro veritatis invidiæ telis vulnerati, jam continere non valebant effervescentem in se ipsis iram, [& multa ab impiis patitur,] sed opportunitate captata, comparabant se tum ad Dei servum discerpendum, tum ad sanctum templum cum mirifico fonte delendum. Impii quippe legem Dei non audiunt: quapropter & peccant. Hæc enim inimicos etiam jubet amare. Illi vero mala homini parabant, nihil umquam de ipsis omnino male merito: adeo ut sæpe irrumpentes quidam flagellis ipsum crudeliter conscinderent, quidam per crines arreptum a capite traherent, alii barbam vellerent. Sanctus vero juxta divinum Apostolum gaudens in passionibus, propheticum implebat dictum, & imitabatur libertatem, qua Christus ultro in salutarem nobis passionem se obtulit, quam propter nos Deus sustinuit, ut nobis impassibilitatem k gratificaretur, non contendens neque altercans, neque vocem in plateis mittens. Domino siquidem, quantum in ipso fuit, similem se præstabat, præcellentemque virtutem quandam secum statuebat esse mansuetudinem: cujus ille qui ad nostram similitudinem homo est factus: nec Divinitate tamen propria excidens, ideam nobis informavit, dum pulsaretur & illuderetur ab impiis.

[11] [qui fontem moliuntur miscere cum flumine.] Ac gentilium quidem aliqui manu facta concurrebant, velut sacrum fontem obturaturi, videntes autem flammam ignis illinc emicantem atque in faciem ipsis occurrentem, territi metuque amentes recedebant. Quibus tali furore sacrilegum odium expromentibus, Sanctus, quamquam intolerabilibus semper colluctans malis, nihilo minus tamen invictus perstitit; mentis oculum in Deum intendens, speque inde totus pendens. Anima siquidem virtutibus omnis generis purgata, Deoque conciliata, ac propius admota, valet & solet tentationum procellis immota obstare. Quod nimirum idololatras incredibiliter angebat. Ut enim lucis refracti radii percellunt infirmos oculos, sic status ille generosus & constans, quem vir sanctus adversis omnibus opponebat, haud mediocri dolore pungebat impiorum animas veneno malitiæ turgentes. Videntes igitur illum ita se fortiter gerentem Deique protectione damno immunem; simul intelligentes superstitionis interitum non longe abfore; conati sunt: o incredibilem audaciam! fluvium, qui illac transibat nomine Chrysen, juxta sacrum altare fluentem, cum fonte sancto confundere, sicque miraculum obruere.

[12] [Ubi prima molitio effectu caret, plures congregati] Ut autem successu cassa machinatio erat, nec procedebat inceptum (quippe cum maxime conabantur id facere, divina quadam vi aqua a fronte repellebatur ejusque impetus refringebatur, bifariamque se dividens a dextris altaris fluebat innoxie) quid consilii caperent non habebant. At seminator zizaniorum non cedebat victus, subspargens ipsorum mentibus atque subjiciens, quæ consentaneum erat & suggerere ipsum, & illos exequi, semel ejus retibus captos & machinis. Cohorte enim idololatræ quasi quinque millium l virorum collecta, Laodiceæ consilium in suam autorum perniciem profecturum inierunt. Ut nimirum ab orientali parte alios duos fluvios descendentes, neque longe ab oratorio distantes, quorum alterum Cuphum, alterum Lycocaprum m vocabant, inter se in montis cacumine miscentes, & ad terminos hinc Lyciæ perducentes, in divinum templum & sacrum fontem immitterent: haud magnæ sibi operæ rem fore dicentes eluvione locum delere, fluminibus ex alto per præceps eo ruentibus: non enim utique obstiturum quidquam adversus tantam vim, quominus facile omnia aquis obruerentur. Neque jam sustinebant ipsorum quidem suam videre superstitionem exulem n; religionem vero mentibus hominum admissam & in honore habitam.

[13] [per aquas duorum fluminum locum obruere conantur:] Igitur a jugo montis orsi, ubi fluvii confluebant, profundam fossam excavant; ut in eam aquam derivarent, Deique templum ita mergerent. Quod autem abrupta montium ac declivia studiose molibus occupassent, obturatis effugiis omnibus, ingenti copia confluens aqua voragines montium implevit. Sanctus porro videns diabolicas gentilium molitiones, abjectus humi tamquam mortuus, Deum obsecrabat, locum ut sanctum illum innoxium ab eluvione servari annueret. Sicque afflictus ad multas dies perduravit impastus, velut affixus solo, aquis potius inundantibus suffocari certus, quam ex eo, in quo consederat, loco cedere, credens in Deum, a pusillanimitate spiritus & tempestate sperantes in se liberantem. Postquam vero impiis omnia ad destinatum parata erant, hortabantur se invicem, dicentes; Immissis in fontem & locum, qui Sanctus dicitur, fluviis, abstemus longissime & ejus submersionem, ipsorum inundationem mox futuram spectemus.

[14] Perfectis igitur omnibus, ex eo loco recesserunt, ne præoccuparentur aqua caventes. [sed orante pro loci conservatione Archippo,] Longeque ad Meridiem progressi, spectabant alius alii demonstrantes aquam magno impetu & sonitu ruentem. Interea Sanctus, O fidem non vacillantem! ad salvare potentem Deum totum se ipsum conferens, pronus humi jacens, lacrymarumque vim fundens; atque, ut jam dixi, sine intermissione Deum alta voce rogans, mitteret Michaëlem magnum suum militiæ principem: castraque circum metaretur, & se protegeret. Tum repente velut divinitus œstro quodam percitus rapide exurgens cepit propheticum illud cantare carmen: Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina voces suas: elevabunt flumina fluctus suos a vocibus aquarum multarum. Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum. Dum autem hic talia psalleret, horribilis repente tonitrus fragor extitit testis præsentiæ magni militiæ principis Michaëlis. Novit enim mandare Dominus Angelis suis, ut custodiant eum, qui habitat in ejus adjutorio, in omnibus viis suis.

[15] Ut igitur & justus servaretur, & locus ac templum sacrum, [& apparente S. Michaële archangelo,] & qui supervacue peccaverant, ad cognitionem Dei converterentur, & glorificaretur Deus, faciens magna & investigabilia miracula, visus est, tamquam columna ignea pertingens a terra in cœlum, Michaël archangelus, ac rupi, cui altare innitebatur o, insistens, magna voce Sanctum ad se vocavit: Ades huc, inquiens, vir Dei. Ille vero fulgurantem splendorem Angelicæ gloriæ capere non valens, consternatusque ac perterritus in terram velut mortuus cecidit. At cælestis militiæ Princeps surgere ipsum ac quantocyus ad se venire præcepit. Qui cum in summa trepidatione respondisset: Domine, non sum dignus accedere ad te; horrore enim concutior ad aspectum tuum: Surge, respondit, nihil metuens. Cum surrexisset igitur timore mentem ac stupore plenus, ac paululum processisset, tremens stetit: & inaccessam quidem magnitudinem gloriæ ejus ne intueri quidem poterat: vocem autem audivit maximam sic dicentem: Ego sum Michaël imperator exercitus Domini: quod si tu, cum sis justus, ad meam servi consternaris speciem, quomodo qui in injustitiis vixerunt, sustinebunt magnam Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi secundam apparitionem; quando manifeste veniet? Sta igitur immotus nequaquam metuens.

[16] Et ecce aqua, pro miraculum! sese devolvens vorticosis fluctibus, [aqua e montibus delata primum consistit, in altum assurgens,] sonituque ac collisione magna præcipitans, loco, cui Archangelus institerat, appropinquavit quidem: cæterum ejus verbo increpita, dicto citius reflexa est. Diuque suspensa tremore quodam veluti trepidans in altitudinem quandam elevata est. Si enim ad muri soliditatem concreverunt olim aquæ virga percussæ Moysis, exercitum ex Ægypto in terram promissionis traducentis, quidni factum idem fuerit verbo magni cœlestis omnis militiæ præfecti Michaëlis? Jam porro, ait Archangelus ad Sanctum: Vides, quanta sit virtus Dei? Ille autem tremens simul & gaudens, Video, ait, Domine.

[17] [deinde recedit ad petram, & sanandi virtutem accipit.] Et tunc supernæ militiæ Princeps inopinatum illud & sermone majus miraculum ostendit. Virgæ enim ictu p & uno vocis imperio redundantem fluviorum torrentium æstum ad petram jam ante perruptam ac fornacis in quandam speciem hiantem retro avertit, perenniter in contraria fluxurum. Statim porro ac ad eam, quæ jam olim ibi erat, fornacis speciem refractæ sunt aquæ, omnisque circa commota regio, omnesque, ut par erat, perculsi sunt incolæ, cœlestis militiæ Dux signaculum q crucis hiatui imponens, dixit: In nomine Jesu Christi veri Dei nostri & Salvatoris, omnis languor in loco isto conteretur, vexati a spiritibus immundis curabuntur, & omnes, qui fide non dubia ac syncera accesserint, ac ex hoc sacro fonte hauserint, repente sanitati restituentur. Quibus ille quidem dictis in cœlum redit.

[18] [Pius Archippi obitus+] Sanctus autem ipsum videns instar flammantis ignis in cœlos referri, vertigine & horrore plenus, subit psallens sacri templi adyta: Misit Deus Angelum suum & liberavit; & servavit me a laqueo venantium, sanctumque templum suum ab aquarum inundatione custodivit illæsum. Sic gratulatus, mansit ex tunc juxta altare, male habendo corpori, ad Deumque adducenti orationi assiduæ, ac jejunio generosius insistens, donec eo, quo tamdudum desiderio ferebatur, translatus tandem r est. Hæc sunt virtutis Christi prodigia. Hæc omnipotentis manus ejus excelsa opera. Hæc militiæ principis Michaëlis seduli patrocinii & benevoli auxilii divinitus ipsi data stupenda miracula. Nos vero admirabilem illum Archippum imitemur, qui virtutum usu dignum semetipsum magni militiæ principis Michaëlis visione reddidit. Vitæ vero, Deo gratæ disciplinam operibus ipsis amplectamur s, nullis hujus vitæ gaudiis nos sinentes abstrahi; ut magni hujus Archangeli colloquio dignati, quemadmodum Sancto illi contigit, æternas gratias omnium bonorum autori Deo referamus.

[19] [invocatio S. Michaëlis,] At o divinæ militiæ princeps Michaël! O magna & stupenda, admiratione & fide majora, per concessam tibi divinitus gratiam & virtutem efficiens prodigia! ipse nos e cœlo intuens, quidquid bonum & utile nobis videris, assiduis tuis ad Deum precibus & intercessionibus, animabus nostris in singulos dies impetra: vitaque opprobrio & dolore carens nobis tuis laudatoribus ut indulgeatur, apud Deum oratione confice. Atque ut pacis Angelus, & fidelium viæ dux, corporumque & animarum nostrarum custos, quandocumque hinc migrabimus, cum gloria nos suscipere, quamvis magnum sit, quod petimus, tamen annue: ut ob id ipsum gratulatoria Deo nostro cantica canamus: quem decet omnis gloria, honor & adoratio, nunc & semper & in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hæc Præfatio non est in Actis Archippo tributis, nec in Latine editis. In his tamen habetur alia perbrevis, quæ apud Surium videri potest.

b Consonant Acta in referendo ad tempora Philippi & Joannis miraculorum S. Michaëlis initium. Verumtamen, ut ante monui, legitimus S. Michaëlis cultus ibidem multo recentior videtur. S. Philippum Hierapoli prædicasse, etiam habent ejus Acta, ad 1 Maii data, aliaque monumenta vetusta. S. Joannem in Asia prædicasse similiter constat; an vero cum Philippo fuerit Hierapoli, aut umquam in prædicatione fuerint conjuncti, necdum inveni. Quid vero fecerit S. Joannes contra sacrilegum cultum Dianæ, qui multum vigebat Ephesi, ubi diu habitavit, examinari poterit ad 27 Decembris.

c Viperam Hierapoli, quæ civitas erat Phrygiæ Pacatianæ, cultam fuisse a Gentilibus, & orationibus S. Philippi occisam, habent qualiacumque S. Philippi Acta, ad 1 Maii data. Apud Surium etiam dicitur occisa. In his vero & aliis Græcis Actis mors viperæ non asseritur, saltem clare, sed dæmones dicuntur urbe ejecti.

d Locus etiam Χαιρέτοπα scribitur in Synaxario Sirmondi & in Actis Archippi, imo & in Græcis, quæ Latine data sunt a Surio, ut perspicio ex alia versione eorumdem Actorum, memorata num. 192. Surius tamen habet Cheretopa. In solo Synaxario locus videtur poni in civitate Colossensi, & solus Joannes ad illum locum profectus dicitur, ut etiam est apud Surium, ubi martyrium Philippi præmittitur, & in Actis Archippi, omisso tamen Philippi martyrio. Verba Synaxarii huc transfero: ἐπεδήμησεν Ιωάννης θεολόγος καὶ εὐανγελιστὴς καὶ εἰς Κολασσὰς εἰς τόπον οὕτω καλούμενον Χαιρέτοπα &c. Profectus est Joannes theologus & euangelista etiam Colossas in locum Chæretopa nominatum &c. Sic ibidem, & apud Surium, facta in illo loco attribuuntur soli Joanni: sed apud personatum Archippum deinde rursum ab Apostolis acta dicuntur.

e Vox ἵδρυτο, quam Possinus vertit contructum erat, potest etiam verti construebatur. In aliis omnibus Actis laudatis non dicitur jam tum exstructum fuisse templum, sed exstructio postea refertur.

f Voces consubstantialis & tres hypostases, sive ὁμοούσιος & τρισυπόστατος non sunt temporum Apostolicorum, nec trium primorum seculorum, sed inventæ hæresis Arianæ causa.

g Si verum est miraculum modo relatum, eaque de causa oratorium S. Michaëlis exstructum, res illa potius contigerit seculo V aut VI circiter, quam secundo, ad quod referendum esset ex ordine relationis. In reliquis Actis constructio templi hoc tantum loco refertur, illudque in Actis Archippi vocatur oratorium parvum, apud Surium vero & in Synaxario dicitur templum magnificum. Verisimile est, initio modicum fuisse oratorium, & postmodum extructum fuisse templum magis amplum, sed omnia multo serius peracta.

h Existimo, illud εἰς κάλλος recte exponi posse pulchre, ut sensus tantum sit, ex quo divina illa domus pulchre constructa erat; acsi Laodicenus ille oratorium primus exstruxisset, ut in aliis Actis legitur. Magis tamen credo cum Possino, Sisinnium nostrum voluisse, minus aliquod S. Michaëlis oratorium ibi antea fuisse, cum num. 6 dixerit, fideles accurrisse ad sacrum fontem, & addiderit, καὶ τῷ τοῦ αρχαγγέλου σεπτῷ σκηνώματι & ad Archangeli venerandum tabernaculum. Si enim auctor per tabernaculum voluerit templum, ut vertit Possinus, aut saltem oratorium designare, credidit oratorium exstitisse ante sanationem filiæ mutæ, atque hoc verisimillimum fiet, modo omnia referantur ad tempora posteriora.

i Consentiunt reliqua Acta de ætate & gestis Archippi hic relatis, sed Synaxarium ætatem decem annorum, qua ibi cœpisset habitare omittit, virtutes vero breviter compendio insinuat, & septuaginta annos ejusdem apud oratorium habitationi attribuit. Verum, cum Archippus ille nullibi in Fastis Græcorum, ut honoratus cultu ecclesiastico, compareat, suspecta saltem sunt, quæ de ejus ætate, modo vivendi, & virtutibus, referuntur a scriptoribus, qui aut multa commenti sunt, aut omnia saltem supra verum exaggerarunt.

k Intellige excellens pravarum affectionum per Dei gratiam dominium, non omnimodam impassibilitatem aut ἀπάθειαν, ad quam humana fragilitas non pertingit.

l Quemadmodum vexationes Archippi, relatæ num. 10, aut commontitiæ videntur, aut saltem supra veritatem amplificatæ, sic & sequentes Gentilium conatus ad obturandum fontem, & ad Chrysen fluvium cum aqua salutifera miscendum, parum habent probabilitatis. At asserta hic quinque millium virorum collectio contra unum hominem, & ad evertendum oratorium, omnem superat fidem. Nam si publico magistratuum consilio ista fiebant, ut insinuant Acta Archippi, poterant minori difficultate locum ipsum adire, Archippum occidere, & oratorium cum fonte destruere. Si vero privatorum seditionem quis maluerit credere, tot hominum seditiosorum audacia minori compendio omnia peragere tentasset.

m Fluvii Lycus & Caper noti sunt circa Colossas & Laodiceam, & ambo in Meandrum decurrunt, ut & Lycocaper ex eorum concursu nomen habere potuerit. Cuphus, uti & Chryse, num. XI nominatus, quos apud geographos non invenio, possunt esse amnes ignobiles, quales ubique fere reperiuntur complures. Facile credi potest, ut jam dixi, exundatione dictorum fluminum, aut unius ex illis, in præsenti periculo fuisse oratorium S. Michaëlis, & deinde hominum malitiæ attributum fuisse, quod sola aquarum violentia factum erat. Tamen paucorum hominum malitia clanculum etiam aquarum impetui occasionem præbere potuit, perruptis nocturno tempore aquarum repagulis. Verum quinque millia hominum congregare ad perficiendum, quod duorum fortasse aut trium perniciosa industria moliri poterat, est fabulosas conjecturas comminisci.

n Si vere aliquot hominum malitia periculum oratorio fuerit illatum, & Gentiles id egerint, quod suam viderent superstitionem exsulem, res non fuit peracta tribus primis æræ Christianæ seculis, & ne quarto quidem verisimiliter figi potest.

o Malim hic vertere, cui oratorium erat vicinum.

p Consentit Archippus de modo, uti & Synaxarium, apud Surium vero pro ictu virgæ substitutum est signum Crucis. Verum hic non dicitur S. Michaël hiatum terræ fecisse, ut reliqua omnia habent, sed aquam ad hiatum terræ, qui ante ibi erat, retro egisse, ut observatum in Commentario num. 189.

q Illud signaculum crucis etiam est in Actis Archippi & Surii cum verbis, quæ sequuntur; nec tamen omnia illa S. Michaëlis credenda sunt, sed potius auctoris, qui verisimiliter meditatus est omnia dicta factaque S. Michaëli attributa. In Synaxario Sirmondi, relato miraculo, quo multitudo aquarum in hiatum terræ infusa dicitur, adjungit, ab eo locum Χώνας vocatum, ut habet etiam Menologium Basilianum. Hoc autem si verum est, miraculum certo contigit ante annum 787, & verisimiliter post 692: nam intra illud tempus nomen Colossarum in Chonas videri mutatum, ostendi in Commentario num. 191. Non inveni ullum monumentum, ex quo constare possit, miraculum esse vetustius.

r In Actis Archippo tributis mors ejus omittitur cum reliquis sequentibus. Apud Surium vero & hic obiisse dicitur, nec ullibi aut miraculi, aut mortis Archippi tempus exprimitur, aut ullus imperator vel episcopus nominatur.

s Pro hisce & sequenti S. Michaëlis invocatione apud Suriam hæc solum leguntur: Miracula autem in hodiernum usque diem fidelibus scatent uberius intercessionibus ipsius Michaëlis principis incorporeorum. Synaxarium de cultu S. Michaëlis subjungit: Διὰ ταῦτα τόινυν τὴν ἀνάμνησιν τοῦ ἀρχιστρατήγου ποιούμενοι, συναγόμεθα ἐν τῷ σεπτῷ ἀυτοῦ τεμένει τῷ ἐν τῷ ἀνάπλῳ. Hac igitur de causa memoriam Archangeli celebrantes, congregamur in venerando ejus templo, quod situm est in Anaplo. De hac S. Michaëlis ecclesia continuo disseram.

§ XVII. Ecclesiæ S. Michaëli vel Angelis dicatæ circa Constantinopolim, & in ipsa urbe.

[Templa S. Michaëli ante apparitionem Chonensem dicata.] Bailletus ad XXIX Septembris in S. Michaële existimat, ab apparitione S. Michaëli in Chonis exordium fuisse generali ejusdem cultui per Officium ecclesiasticum apud Græcos. Verum nequeo huic opinioni subscribere; sed existimo, vetustiorem esse S. Michaëlis & omnium Angelorum festivitatem, quæ celebratur die VIII Novembris, ut dictum est num. 13 & 14. Cum enim constet, a seculo IV ecclesias S. Michaëli fuisse dicatas, non est verisimile, eumdem Officio ecclesiastico caruisse usque ad seculum VIII vel IX, præsertim cum ejusdem Officium multo antiquius sit apud Latinos. De tempore tamen, quo institutum est, nihil invenimus, prout contingit de plerisque primorum seculorum festivitatibus. Ratio colendi Angelos erant eorum excellentia, sanctitas, beatitudo, patrocinium apud Deum, beneficia per ipsos a Deo hominibus data, de quibus ex sacra Scriptura abunde semper constitit: non particularis aliqua apparitio, licet apparitiones conducere potuerint ad cultum eorumdem augendum.

[204] De ecclesia S. Michaëlis, quæ prope Constantinopolim a Constantino Magno exstructa est, [Celebris erat ædes S. Michaëlis,] agit Sozomenus lib. 2 cap. 3, simul referens beneficia aliqua ibidem fidelibus præstita. Testatur, plurimas in dicta urbe a Constantino ædificatas ecclesias, & subjungit: Earum autem nobilissimam, tum ab exteris, tum a civibus, eo tempore habitam esse constat ecclesiam illam, quæ est in Hestiis. Locus est olim ita dictus, qui nunc Michaëlium vocatur, ad dextram positus navigantibus ex Ponto Constantinopolim; distans ab urbe navigio quidem pergenti circiter triginta quinque stadiis: terrestri vero itinere sinum interjacentem circumeunti septuaginta & amplius stadiis. Hic autem locus eam, quam dixi, appellationem ideo sortitus est, quod divinus Michaël archangelus illic apparere creditur. Idque ipse quoque maximo affectus beneficio, verissimum esse testor. Sed & in aliis compluribus ipsa rerum fides atque experientia id ita esse declarat.

[205] Quidam enim in gravissimas calamitates aut inevitabilia pericula prolapsi; [& beneficiis in miseros] alii morbis ac doloribus quibusdam inusitatis oppressi, precibus illic ad Deum fusis, statim malis liberati sunt. Verum, quomodo ista & quibus contigerint, singillatim commemorare prolixum foret. Quæ vero acciderint Aquilino, viro, qui hodieque mecum una versatur, & in eodem foro causidicinam exercet, partim ut ab ipso audivi, partim ut ipse conspexi, dicam necessario. Nam cum vehemens febris, ex flava bile orta, eum invasisset, potionem ei dederunt medici ad purgandam alvum. Eam ille evomuit: ac simul cum vomitu diffusa bilis cutem omnem colore suo tinxit. Ex quo factum est, ut, quidquid edisset ac bibisset, evomeret. Cumque id multo jam tempore passus esset, nec cibum ullatenus retinere posset, medici de curatione morbi desperabant. Ille ergo jam semimortuus, domesticis suis præcepit, ut se in ecclesiam deferrent, affirmans fore omnino, ut aut illic moreretur, aut morbo liberaretur. Illic jacenti divinum Numen noctu apparens, jubet, ut potione, ex melle, vino ac pipere simul commixtis confecta, cibum intingat. Atque ea res hominem morbo liberavit; quamvis medici potionem calidissimam morbis flavæ bilis contrariam esse, ex artis suæ ratione judicarent.

[206] [collatis clara;] Audivi præterea, Probianum quemdam ex medicis sacri palatii, cum pedum gravissimo dolore vexaretur, ibidem dolore liberatum, ac divinam quamdam visionem prorsus mirabilem promeritum esse. Nam cum initio Gentilis fuisset, Christianus postea factus, reliqua quidem religionis nostræ satis probabilia existimabat; istud vero neutiquam probabat, quod crux salutis omnium causa exstitisset. Huic ita sentienti divina visio oblata, crucis signum ostendit, quod in altari supradictæ ecclesiæ erat dedicatum: palamque affirmavit, ex quo crucifixus fuisset Christus, eorum, quæ ad communem humani generis utilitatem, aut ad privatum quorumdam commodum facta essent, nihil absque veneranda crucis potentia, seu divinos Angelos, seu pios ac sanctos homines perpetrasse. Et ista quidem ex iis, quæ in hac ecclesia accidisse cognovi, hic referenda esse duxi, cum omnia recensere haudquaquam tempestivum sit. Hactenus de illa ecclesia Sozomenus.

[207] [quæ prope Constantinopolim constructa est a Constantino] Theophanes pag. 18, ubi egerat de concilio Nicæno, & de constructa Constantinopoli, inter templa a Constantino ædificata, etiam meminit ecclesiæ Archangeli ad locum, qui Anaplus dicitur. Cedrenus pag. 284 rursum meminit ejusdem ecclesiæ per Constantinum constructæ in Anaplo & Sosthenio, addens de Constantino: Ubi etiam miraculose audivit divinarum vocum omina atque vidit. Vocat vero Græce ecclesiam τοῦ ἀρχιστρατήγου archistrategi, ut S. Michaëlem passim nominarunt Græci, quod in versione Latina obscurius expressum est vocibus, copiarum præfecti; acsi de homine ageretur, & rectius exprimeretur, cælestis militiæ principis. Nicephorus Callistus lib. 7 cap. 50 plura memorat, sed non omnia æque certa. Non unum modo, sed duo S. Michaëli templa a Constantino exstructa asserit, ita ordiens: ἀλλὰ καὶ ἐν τῷ ἀνάπλῳ, καὶ Σωσθένιον χῶρος κλῆσιν ἠυμόιρησεν. Dedi verba Græca, quod non recte sint expressa Latine. Sic autem vertenda existimo, ut subjungo cum sequentibus: Sed etiam in Anaplo (& nomen Sostenium locus feliciter sortitus est) ecclesias [alias] duas archangelo Michaëli exstruxit: in quibus splendide exornandis ad imperialem magnificentiam nihil omisit. Tum ab argonautis, apud poëtas notissimis, repetit historiam, quam potius fabulam credo, ex qua locus ille Sosthenium fuisset vocatus.

[208] Missis fabulis, audiamus, qualem visionem ibidem Constantino oblatam dicat. Somni porro capiendi tempore assistens illi visio ita dixit: Ego sum Michaël magister militiæ Domini Sabaoth virtutum, [ad Bosphorum in littore Europæo sive Thracio:] Christianorum fidei tutor: qui tibi contra impios tyrannos belligeranti, fideli & dilecto illius ministro, auxiliaria arma contuli. Itaque e somno excitatus, regionem eam pulcherrime excoluit, & ara imperiali magnificaque manu & liberalitate in parte Orientali constructa, celeberrimum id templum civibus simul & advenis reddidit. Maxime tamen sacram illam ædem apparitionibus suis illustravit Archangelus. Subjungit de beneficiis in illa ecclesia obtentis eadem fere cum iis, quæ dedi ex Sozomeno. Tum de loco, ubi sita erat, sic loquitur: Ora autem hæc ad dextram partem ex Ponto Constantinopolim naviganti consistit, circiter stadia triginta quinque ab ea maritimo itinere, septuaginta vero .. pedibus fretum, quod in medio est, circumeunti distans. Ex allegatis habemus, ecclesiam illam fuisse constructam ad littus Thracium Bosphori, & abfuisse Constantinopoli versus Pontum Euxinum stadiis circiter triginta quinque, sive hora fere & media itineris per Bosphorum. Iter tamen est Septuaginta stadiorum, sive paulo minus quam trium horarum, si quis totum iter pedibus conficere voluerit, & sinum Ceraticum circumire; sed multo brevius erit iter, si quis ad sinum se conferat, eumque navigio trajiciat.

[209] Quod spectat ad nomina loci, in quo ecclesia illa fuit ædificata, [varia loci, in quo condita est nomina referuntur.]Petrus Gyllius in Opere de Bosphoro Thracio lib. 2 cap. XI agit de vico Michaëlio & de promontorio Estiis, situm locorum uberius exponens. Mihi, ne prolixior fiam, satis erit pauca compendio huc transtulisse. Estiæ nomen erat promontorio, in quo condita est S. Michaëlis ecclesia, ad hanc vero excrevit vicus Michaelium dictus. De vico ita loquitur laudatus Gyllius: Perveni ad vicum Michaëlium, in maritima vallis planitie situm, lata juxta mare quingentos passus, longa sexcentos. Et infra de vico ait, quem Græci hodie appellant Asomaton, id est, incorporeorum, sive Angelorum. Deinde vero observat, ecclesiam a Procopio dici structam in Anaplo, multaque de eo loco disserit ambigue. Ut paucis mentem explicem, vehementer suspicor, Estias esse vetustius ejusdem loci nomen, Anaplum recentius. Aliud rursum ejusdem loci nomen videtur Sosthenium, quod Nicephorus improbabiliter ab Argonautis accersit. Gyllius Sosthenium inde longe vult abfuisse, & cap. 15 existimat, Leosthenium sinum cum Sosthenio eumdem esse. Verum recte se opponit Cangius in Constantinopoli Christiana lib. 4 pag. 187, ubi agit de ecclesia S. Michaëlis. Nam videtur illud quoque loci nomen recentius esse, & Nicephorus clare dicit, Anaplum etiam vocari Sosthenium.

[210] Quod supra dixit Nicephorus de gemina S. Michaëlis ecclesia per Constantinum condita, [Alia erat S. Michaëlis ecclesia in opposito Bosphori littore Asiatico:] nequeo aliunde confirmare. Certum tamen est, fuisse & vetustam S. Michaëlis ecclesiam in opposito Bosphori littore Asiatico, & utramque a Justiniano imperatore instauratam. Etenim Procopius in Opere de Ædificiis Justiniani lib. 1 cap. 8 sic habet: Templa duo Michaëli archangelo sacra, sibique adversa, hinc inde freto (Bosphoro) imminebant: quorum alterum erat in Anaplo, ad lævam navigantium in Pontum Euxinum; alterum in opposito littore, quod meo quidem judicio, Proochthos ideo dixere veteres, quia longe ultra reliquam oram prominet, nunc Brochos appellant, vocabula per temporis longinquitatem corrumpente indigenarum inscitia. Cum templa illa ævo dirupta cernerent utriusque sacerdotes, ac, ne ruina propediem opprimerentur, vehementer timerent; imperatori supplicarunt, ut ambo in formam pristinam restitueret. Neque enim illius principatu, vel nova condi, vel ruinosa ecclesia reparari ulla potuit, nisi cæsareis sumptibus, non modo Byzantii, sed in universo etiam orbe Romano.

[211] [utramque solo æquavit, & splendidius reædificavit] Eam nactus occasionem imperatur, statim utramque ædem æquavit solo, ne quid vitii pristini superesset: & eam quidem, quæ est in Anaplo sic reædificavit. Interiorem littoris illius partem lapidea complexus crepidine, qua portus muniretur, forum fecit ex ora maris, quod hic placidissimum commercia cum terra miscet: ita ut institores maritimi, appulsis ad crepidinem navibus onerariis, cum iis, qui in terra sunt, merces e foris commutent. Post forum illud littoreum, templo objacet atrium, cujus marmora hic fructus varios, illic nives colore referunt. Qui ibi inambulant, hinc eorum nitore, inde maris aspectu mirifice hilarantur: simul etiam recreantur auris, quæ ex mari præterlabente collibusque communiter spirant. Ædem ambit porticus in orbem ducta, desinensque ad ejus latus Orientale. Est in medio templum mille coloribus marmorum varium ac tholo sublimi tectum. Quis pro operis dignitate recenseat porticus pensiles, interiores recessus, gratissimum nitorem marmorum, quæ & parietes & solum omnino vestiunt? Adde immensam auri vim, ubivis alliti, ita ut congenitum videatur… Sic in Anaplo templum Archangeli constructum est.

[212] [Justinianus, qui & tertiam ad Bosphorum condidit.] In adverso autem littore parum distat a mari locus, situ planus, lapideoque aggere editus. Ibi condita est Archangeli ædes altera, decore summo, præcipua magnitudine, eaque magnificentia, ut digna sit, quæ & Michaëli sacra, & a Justiniano augusto posita dicatur. Ad idem fretum, in Asiatico similiter littore aliam quoque S. Michaëli ecclesiam exstruxit Justinianus. De hac laudatus Procopius cap. 9 scribit sequentia: Littus est (Mochadium appellant) vicinum loco, qui Hieri nomen etiamnum retinet. Hic templum Archangelo condidit augustissimum, neque ullo eorum, quæ eidem dicata paulo ante commemoravi, dignitate inferius. De duabus posterioribus ecclesiis etiam meminit Cangius supra laudatus, qui de prima in Anaplo etiam plura adducit, ostenditque deinde etiam instauratam fuisse & ornatam a Basilio Macedone, & a pluribus scriptoribus commemoratam. Tres hactenus memoratæ S. Michaëlis ecclesiæ certo distinctæ sunt, cum de omnibus, ut distinctis, egerit Procopius.

[213] [Alia S. Michaëlis ad flumen Athyram ædes sacra:] Laudatus Cangius pag. 186 & seq. alias quatuor ædes S. Michaëli dicatas profert ex variis scriptoribus. Prima, quæ innotescit ex Zonara tom. 2 pag. 247 & Cedreno pag. 753 in Zoë imperatrice, alia certe est, cum esset in Thracia & distaret Constantinopoli versus Occidentem, ubi est fluvius Athyras, qui currit in Propontidem. Uterque refert, Constantinum Monomachum, quando Zoë nubere eidem volebat, ab exsilio revocatum, ductumque esse ad templum S. Michaëlis ἐν Δαμοκρανέιᾳ, quem locum non invenio, sed addit Cedrenus, memoratum templum fuisse prope Athyram.

[214] [alia in suburbio Constantinopolitano:] Pro secunda laudat Chronicon Alexandrinum sive Paschale, in quo pag. 389 narratur, tempore Heraclii imperatoris chaganum sive principem Avarorum cum exercitu suo fuisse prope Constantinopolim, subitoque impetu urbem capere voluisse, sed conatum fuisse irritum. Prædam tamen ex suburbanis locis magnam rapuerunt Avares, & ingressi dicuntur templum SS. Cosmæ & Damiani in Blachernis, καὶ εἰς τὸν ἀρχάγγελον πέραν εἰς τὰ Προμώτου, quod ita vertit in Chronico Cangius, Et ecclesiam sancti Archangeli trans urbem in Promoti suburbano. Adverbio πέραν trans, quod hic vertitur trans urbem, existimat laudatus Cangius, insinuari trans Bosphorum, & sic vellet illam S. Michaëlis ecclesiam locare in Asiatico Bosphori littore. At ea opinio videtur improbabilis, cum Avares essent in Europa sive in Thracia, non in Asia, ut non possent invadere ecclesiam ibi positam. Hoc non solum habetur ex habitatione Avarum, qui sedes habebant in hodierna Hungaria, sed etiam ex ecclesia SS. Cosmæ & Damiani in Blachernis, quam eodem tempore ingressi sunt. Per vocem trans forsan indicatur, ecclesiam illam S. Michaëlis fuisse trans sinum Ceraticum. Quidquid sit, videtur alia ab omnibus hactenus memoratis.

[215] Longius Constantinopoli distabat, & serius conditum erat, [aliud monasterium prope Pontum.] S. Michaëlis monasterium, quod tertio loco recenset laudatus Cangius ex Niceta Choniata, qui lib. 7 num. 4 de Manuele Comneno sic habet: Et monasterium in Ponti faucibus, loco qui Catascepe dicitur, archiducis (imo Archistrategi) Michaëlis nomine exstruxit: in quo celeberrimos quosque & præstantissimos monachos collocavit ea ratione, ut solitariam & quietam vitam sine ulla sollicitudine possent degere. Erat itaque istud monasterium prope Pontum Euxinum, fundatumque est seculo XII, ante cujus medium Manuel Comnenus imperare cœpit; defunctus anno 1180, ut consentiunt Baronius & Pagius.

[216] De alio monasterio laudatus Cangius num. 33 agit ex Leone Grammatico, [aliud rursum, quod nomen habuit] qui in Basilio Macedone imperatore pag. 471 hæc tantum habet: Ignatius autem patriarcha ecclesiam insignem ad Satoris emporium sub Orientis Archistrategi nomine constructam virorum effecit monasterium, ubi corpus ejus depositum est. Observat autem Cangius ex Continuatore Theophanis & Symeone Logotheta, quibus addi potest Vita S. Ignatii, pro Σάτωρος legendum esse Σατύρου vocatumque esse Satyri, quod ibi Græcanica superstitione eidem Satyro fanum exstructum erat, ex cujus vicinia hæc ipsa appellatio monasterio adhæserat, ait Continuator Theophanis pag. 13.

[217] Rationem vero, cur idem monasterium ἀνατέλλοντος, sive Orientis, [ab inventa inscriptione vetusta.] vocatum fuerit, hanc adjungit: Ut autem Oriens vocaretur, ejusmodi causa accidit. Veniente aliquando Nicephoro imperatore ad eas partes, ubi jam monasterium conditum est, eo quod locus dumosus esset & impervius, silvestriumque animalium venationi idoneus, cum apparuisset prægrandis cervus, infestisque canibus eo ipso loco, in quo nunc monasterii sacrarium erectum est, captus esset, inventa est vetus mensa, quam columna fulciebat, hocce titulo: τοῦτό ἐστι τὸ θυσιαστήριον τοῦ ἀρχιστρατήγου Μιχαὴλ τοῦ ἀνατέλλοντος, ὅπερ ἐνεθρόνισεν ἀπόστολος Ανδρέας. Hoc est altare Michaëlis cælestis militiæ principis, quod Andreas apostolus pofuit. Eadem leguntur apud Simeonem Logothetam in Basilio Macedone num. 9, ibique constructio monasterii refertur ad annum VI Basilii, qui concurrit cum anno 872 æræ Christianæ. Vox ἀνατέλλοντος omissa ab interprete in verbis datis, est etiam apud Logothetam, ibique Latine expressa est Orientis, sed verti etiam potest apparentis, & sic sensus erit: Hoc est altare Michaëlis, cælestis militiæ principis, apparentis &c. Insinuatur itaque vetustissima aliqua S. Michaëlis apparitio, cujus causa conditum fuerit oratorium postea destructum.

[218] [Tres priores Constantinopoli a Cangio ex variis memoratæ.] Laudatus Cangius pag. 97 & sequentibus in urbe Constantinopolitana & suburbiis quindecim recenset ædes S. Michaëli sacras, de quibus eodem ordine nunc agam. De prima Georgius Codinus in Originibus Constantinopolitanis pag. 59 ita habet: Templum beati archangeli Michaëlis, nuncupatum ad Abacos, quod est prope Xerolophum, ædificavit Leo Macelas. Ita vero nominatum est, quod ibi inventi fuerint abaci magnitudinis admirandæ. De Xerolopho, qui septimus erat collis Constantinopolitanus, agit Gyllius lib. 4 cap. 7. Leo, cognomento Macelas, primus est istius nominis imperator, qui post Marcianum obtinuit imperium anno 457. De altera idem Codinus pag. 60 hæc scripsit: Ecclesiam novam beati Archangeli Zeno (successor Leonis) & Ariadno (imperatrix) ædificarunt. Græce vocatur Parva & Nova. De tertia laudat Cangius Codinum pag. 43, qui sic habet: Templum S. Michaëlis archangeli, cognominatum Adæ, ab eodem Justino II (imperatore) conditum est. Cognomen vero habet ab Ada magistro, cujus domus ibi erat. Consentit Cedrenus pag. 391, & ab Adda domum prius habitatam scribit. Alter tamen habet Adæ, alter Addæ.

[219] [Quarta Cangii a Basilio Macedone structa,] De quarta, si tamen distincta est a secunda, plures scriptores laudat Cangius. Symeon Logotheta de ea in Basilio Macedone num. XI ita scribit: Basilii imperii anno nono cœpit imperator ædificare Novam ecclesiam. Rursum num. 16: Anno Basilii imperii quartodecimo, Kalendis Maii, dedicatur, divinisque officiis publice celebrandis aperitur a Photio patriarcha Nova ecclesia. De illa ecclesia bis loquitur Constantinus Porphyrogenettus in Vita Basilii Macedonis, & primum num. 76 ait: Eo tempore exstruebatur pulcherrimum illud ac spectabile templum, quod Novam basilicam ecclesiam vocare consuevimus, ac Salvatoris nostri Jesu Christi, & Angelorum primatis Michaëlis, nec non Eliæ Thesbitæ nomine, erigebatur. Addit, tapetes miri operis a Danelide matrona in ornamentum istius ecclesiæ fuisse donatos, eaque erat ratio ibidem loquendi de illa ecclesia. Verum num. 82 eamdem ecclesiam fuse describit, & præcedentibus alios addit patronos, ita ordiens: Quid enimvero circa pusilla ipsius (Basilii) operum versamur, etsi & illa valde ingentia; nec magnum illud omnique dignum admiratione adjungimus, quod ad ipsum regiæ atrium, ipse operi præsidens auctorque molitionis extruxit; quod vel unum illius in Deum pietatem & cultum, inque iis, quibus manum admovisset, magnificentiam admirandosque conatus abunde potest ostendere? Velut enim Christi in eum, Angelicarumque potestatum Primatis *, Gabrielis, nec non & Eliæ Thesbitæ (zelotis illius, qui ejus matri provehendi filii in regni solium nuntius fuerat) benevolentiam munerans, in eorum nomen ac memoriam sempiternam; itemque sanctæ Dei Genitricis, & Nicolai, inter Hierarchas (id est episcopos) primas obtinentis, divinum pulcherrimumque templum ædificavit: in quo pari fœdere ars & divitiæ fervensque fides & locupletissima voluntas coivere, ac quæ ubique gentium pulcherrima sunt concurrere: ipsa ejusmodi, ut penes convisentes, quam audientes, majorem fidem habeant.

[220] Templum hoc, velut sponsam splendide ornatam cultamque margaritis & auro argentique nitore, [& splendidissime exornata;] prætereaque marmorum multiplici colorum varietate tesselarumque compositionibus, ac sericorum pannorum stragulis collucentem, immortali Sponso addixit. Tectum enim quinque semicirculis constans, auro renidet, imaginibusque velut stellarum splendoribus micat: parte extima æris metallis auri fulgorem quam proxime referens: parietes hinc inde pretiosis variisque coloris marmoribus variati collucent; templique penetralia ipsa, auro argentoque & lapillis margaritisque interstincta variaque, magnifice splendescunt. Ab exteriori nave sanctuarium secludentes cancelli, inque illis columellarum ordines, eisque imposita, quæ vocant, hyperthyra; intusque positæ sedes, & qui ante illas sunt gradus, ipsæque sacræ mensæ, omnia argentea superfuso auro lapidibusque pretiosis, unionibus inditis conflata compactaque consistunt. Ipsum stratum solum sericis texturis aut Sidonii operis expansis aggravescere videbitur. Sic universum subjectis varii coloris marmorum crustis, variique generis ambientibus tessellati operis zonis, exquisitæque artis compage, in omnibus denique circumfluentis gratiæ abundantia condecoratur ac variatur. Cantorum in eo ministrantium constituta multitudo, uberesque assignati reditus, quos magnifice largiterque in eos impartiendos præcepit, qui istiusmodi propitiatorii obsequiis addicti essent; hoc nempe ambiens, ut omnes fere superiores hoc munificentiæ genere superaret. Describit etiam exteriorem templi ornatum, ut ibidem videri poterit.

[221] De eadem ecclesia brevius agunt alii plures apud Cangium laudati, [quæ tamen ante Basilium exstitisse videtur,] quos mitto brevitatis gratia. Porro, etiamsi plures viderimus illius ecclesiæ patronos, nomen tamen S. Michaëlis præcipue invaluisse, colligitur ex Liutprando, qui deinde Constantinopoli fuit legatus. Nam in Historia lib. 1 cap. 2 Basilii Macedonis gesta concludit his verbis: Fabricavit autem pretioso & mirabili opere juxta palatium, Orientem versus, ecclesiam, quam νέαν, id est, Novam vocant, in honore summi, & cælestis militiæ principis, archangeli Michaëlis, qui Græce ἀρχιστρατηγὸς appellatur. Hæc verba insinuant, unicum fere S. Michaëlis nomen seculo X, quo scripsit Liutprandus, usitatum fuisse. Meminit ille de eadem lib. 3 cap. 8, ibique ait, non solum νέαν passim vocatam fuisse, sed ab aliquibus, etiam ἐννέαν, quod, inquit, lingua nostra Novennalem sonat, eo quod ibidem horarum ecclesiasticarum machina novem pulsata ictibus seu vocibus sonet. Mitto plures Cangii observationes.

[222] Unam, ex qua suspicor, ecclesiam illam S. Michaëlis diu ante Basilium Macedonem exstitisse, [ut forte sit eadem cum secunda, quam instauraverit Basilius.] huc transfero: Ejusdem ædis, inquit, sub S. Michaëlis & Αρχιστρατήγου appellatione mentio est præterea apud Theophanem anno XX Anastasii imperatoris, XXXVI Justiniani magni, & VI Constantini Irenes filii, pag. 132, 200, (imo 201) & 397, apud Scylitzem, Glycam &c. Ex hac observatione, quam veram agnosco, ulterius colligo, ecclesiam illam diu exstitisse ante Basilium, cum Theophanes Basilio sit antiquior, & de illa ecclesia scribere non potuerit, nisi exstaret. Hinc verisimillimum mihi fit, eamdem esse cum secunda Cangii, quam a Zenone & Ariadne conditam ait Codinus, & instauratam fuisse a Basilio Macedone. Nam priori loco dicitur apud Theophanem, in Archangeli æde palatii, pag. 201 innuitur, ecclesiam fuisse prope palatium, & pag. 397 dicitur Plato hegumenus, qui recesserat a communione S. Tarasii, in ergastulo ad Michaëlis cælestis militiæ principis in palatio erectam ædem inclusus. Hæc omnia clare indicant, diu ante Basilium imperatorem exstitisse in palatio, sive ad palatium S. Michaëlis ecclesiam. Verumtamen scriptores, quos vidimus, aliique plures, ac nominatim Georgius monachus in Basilio num. XI, XIII & XIX sic referunt constructionem illius ecclesiæ, cujus causa multas ornamentis spoliasse dicitur Basilius, ut a fundamentis structam insinuent. Quare suspicor, priorem ante destructam, novamque ampliori forma constructam a Basilio.

[223] [Quinta apud Cangium,] De quinta Cangii Codinus pag. 19 tam breviter meminit his verbis, In regione Michaëlis archangeli, ut magis pro loco aut vico sic dicto verba viderentur sumenda, quam pro ecclesia. At ab ecclesia vicus nomen acceperit, cum aliunde etiam constet, ecclesiam aliquam S. Michaëlis fuisse in Arcadianis, ubi erat dicta regio. Certe in Vita S. Basilii Junioris, a Gregorio ejus discipulo scripta, & edita apud nos ad XXVI Martii, quam etiam laudat Cangius, cap. 4 num. 28 hæc leguntur: Habitabat vero tunc Sanctus, uti dictum est, in Arcadianis prope duo templa sub invocatione sanctorum Archangelorum extructa ab imperatore Basilio, volente sic reparare cædem Michaëlis (imperatoris, decessoris sui, &) filii Theodoræ imperatricis. Utrum ambo Michaëli & aliis Archangelis simul dicata fuerint; an vero alterum S. Michaëli, alterum S. Gabrieli, ut conjecit Combefisius, mihi non constat.

[224] [sexta est monasterium, forsan extræ urbem:] De sexta Cangius solum affert subscriptiones duorum conciliorum. Vocatur monasterium Αιθρίου Ætrii, vel ἐν τῷ Αιτρίῳ in Ætrio. Præpositus hujus monasterii sex locis legitur subscriptus aut memoratus in concilio Constantinopolitano sub Menna apud Labbeum tom. 5 Conciliorum, nimirum col. 34 hoc modo: Polychronius presbyter & prior (Græce ἡγούμενος) monasterii Ætrii (Αιθρίου) rogans subscripsi. Deinde pag. 63: Polychronius Æthrii, uti & col. 75. At col. III hocce modo: Polychronius Dei gratia presbyter & archimandrita monasterii S. Michaëlis archangeli in Æthrio, per Anastasium monachum supplicavi & subscripsi, & eodem fere modo col. 134, ac demum col. 174: Polychronius presbyter & archimandrita monasterii sancti Michaëlis in Æthrio subscripsi. Ex hisce certo habemus, Polychronium fuisse præpositum alicujus monasterii S. Michaëlis; non tamen liquet, an istud S. Michaëlis monasterium fuerit in ipsa urbe Constantinopolitana.

[225] [septima, monasterium in urbe,] Septima Cangii ecclesia est aliud monasterium urbis, de quo meminit Georgius Pachymeres lib. 8, seu part. 2 lib. 2 cap. 27 agens de Cosma monacho, qui deinde fuit patriarcha Constantinopolitanus. De eo autem, ut habet versio Latina, ita loquitur: Hic postea in urbem adveniens, in monasterio imperatoris, cui Archistrategi, a sancto, cui dicatum est, cælestis militiæ Principe, nomen est, cum alia exercuit ministeria, tum ecclesiarchæ officio functus est. Hæc verba certo evincunt, monasterium aliquod S. Michaëlis in urbe Constantinopolitana fuisse, istudque fuisse ex iis, quæ βασιλικὰ sive imperatoris vocantur, non solum ex allegatis verbis colligitur, sed etiam ex mox sequentibus de eodem: Cum imperator in proprium monasterium certos homines misisset.

[226] [octava in urbe, non item certo nona, quæ monasterium.] De octava apud Cangium ecclesia S. Michaëlis Codinus pag. 48 hæc scribit: Chrysobalandum sive Auricrumena domus erat Nicolai patricii & domestici Orientalium, quam ille mutavit in duo templa, sancti archangeli Michaëlis & S. Pantelemonis, ob hanc causam. Uxor supradicti domestici, marito in castris commorante, ab alio quodam adulterabatur. Qua de re ipse certior factus, improviso in urbem rediit, & ambos simul deprehensos articulatim consecuit. Postea autem recordatione & metu extremi judicii duo hæc templa condidit. Cum vero, absoluta jam fere structura, defectu pecuniæ plurimum angeretur, apparuit ei in somno Archangelus, dicens: Abi ad illum locum vicinum Asparis cisternæ, & invenies crumenam centum auri libras continentem. Domesticus igitur eo accedens, crumenam invenit, & consummata templorum structura, locum, ut antea diximus, nominavit Chrysobalandum. Quantum sit credendum de causa nominis, prudentis lectoris judicio relinquo. De nona ecclesia Cangius hæc solum affert: S. Michaëlis, seu τοῦ ἁγίου Αρχαγγελου ἐν τοῖς Πουσέου, monasterii abbas Leontius libello monachorum ad synodum sub Hormisda subscripsit. Ex his verbis constat, fuisse aliquod monasterium S. Michaëlis; non item, an fuerit in urbe, & distinctum ab omnibus jam memoratis.

[227] De ea, quam decimam ponit Cangius, apud Codinum pag. 40 hæc leguntur: [Decima in urbe, quæ instaurata magnifice a Justiniano.] Templum Archangelorum, nominatum Sterilis (Græce Στείρου) a patricia quadam sterili (quæ prolem procreavit, ut Græce additur) cognomen accepit, & fuit tempore Leonis Maceli parvum oratorium. Annis autem septuaginta quinque postquam illa mulier obiit, extruxit ibi templum Justinianus, magnæ ecclesiæ conditor. Quod terræ motu subversum post annos trecentos & triginta octo renovavit Basilius imperator, & insuper ablatam ex Strategio phialam æream illuc transposuit. Existimat probabiliter Cangius de eadem ecclesia loqui Procopium lib. 1 de Ædificiis Justiniani cap. 3, ubi sic habet: Byzantii ædem Archangeli Michaëlis (Justinianus) invenerat angustiorem ac nimis obscuram, nec dignam, quæ diceretur Archangelo posita a senatore quodam, patricio veteri; cum persimilis esset cubiculo domus non admodum locupletis. Quare illam demolitus a fundamento, ne quid squaloris pristini remaneret; peramplam, qualem modo videmus, fecit, & ad decus summa dignum admiratione perduxit. Templum hoc ita quadratum est, ut longitudo latitudinem haud multum superare videatur. Exortivi lateris paries extrema habet crassiora, ac magna lapidum mole utrinque constat: in medio paulatim se subducens & contrahens, recessum efficit; columnis natura versicoloribus suffulta hinc inde æde. E regione murus, qui ad solis occasum spectat, templi januis est interstinctus. Modica quidem in datis relationibus est differentia: nam alter patriciæ, alter patricio primam fundationem tribuit: at id fieri potuit, quia maritus condidit uxoris causa. Procopius Michaëlis vocat ædem, Codinus Archangelorum. Sed quæ primum Michaëli fuerat sacra, dum instaurata est a Basilio, generatim Archangelis dedicari potuit.

[228] Pro undecima S. Michaëlis ecclesia Cangius adducit verba Justiniani imperatoris, [Undecima item in urbe, sed forsan a præcedente non distincta,] inserta Collationi Constantinopolitanæ Catholicorum cum Severianis, quæ apud Labbeum tom. 4 Conciliorum Col.ic leguntur: Ingressus sum in oratorium gloriosi Michaëlis archangeli, quod est in Cochlio. In margine editor notat, in Choclio, & Cangius legit, in Cochilo. Quænam ex tribus lectionibus sit verior, edicere nequeo. At ex allegatis verbis colligitur, dictum S. Michaëlis oratorium fuisse Constantinopoli. Non tamen video, a reliquis omnibus Constantinopolitanis necessario distinguendum per cognomen in Cochilo aut Cochlio. Fuerit fortasse idem Oratorium, quod Justinianus destruxit, ut amplam eodem loco conderet ecclesiam, sicut jam diximus.

[229] [aut forte eadem cum duodecima.] Duodecimam apud Cangium S. Michaëlis ecclesiam commemorat Theophanes pag. 205 ad annum IV Justini junioris, dicens in ea sepultum Justum Justini filium. Ad eamdem refert verba Antiquitatum Constantinopolitanarum lib. 3, apud Anselmum Bandurum tom. 1 pag. 47, ubi titulus ponitur, De S. Michaële archangelo prope S. Julianum; de ecclesia vero hæc leguntur: Similiter & ædem S. Michaëlis archangeli, quæ est juxta S. Julianum, Anastasius Dicorus extruxit, cum Dyrrachio in urbem venisset. Etenim, cum puer esset, ibi habitans litteras didicit. Cum hac præcedens etiam eadem esse posset.

[230] [Tertiadecima cum diaconia.] Decimam tertiam, quam Cangius a Basilio Macedone excitatam dicit, Constantinus Porphyrogenettus commemorat in Basilio cap. 92, sed mihi instauratam potius dicere videtur a Basilio, quam conditam. Ex diverso etiam loci, in quo memoratur, nomine mihi certum non fit, ab omnibus aliis distinctam fuisse. Angelorum item Principis, inquit Constantinus de Basilio, divinum templum in Tzeri (locus aut tractus est ita dictus) humanissimumque circa illud ministerium, & in pauperes subministrationem, ille ipse curæ sibi esse voluit, tum scilicet templum splendidius instaurans, ac qua nunc pulchritudine visitur, coaptans ac provehens; tum auctis proventibus, ne egenorum ministerio facultas deesset, prospiciens, ac in pauperes large suppeditans. Omnia verba insinuant, ecclesiam ante exstitisse, sed instauratam & splendidius ornatam a Basilio, diaconiam vero eidem adjunctam proventibus fuisse auctam.

[231] [Quartadecima a Theophilo condita:] Pro quarta decima S. Michaëlis æde Cangius profert Anonymum Theophanis continuatorem, cujus hæc sunt verba Græca lib. 3 num. 8: κατὰ δὲ τὸ προαύλιον τῶν τοιούτων παλατίων, τὸν τρίκογχον ναὸν κάλλει τε κάλλιστον, καὶ μεγέθει πολλῶν διαφέροντα καὶ τὸ μὲν μέσον εἰς ὄνομα τοῦ Αρχιστρατήγου, τὰ δὲ ἑκατέρωθεν τούτου εἰς μαρτύρων γυναικῶν ἁγίων ὀνόματα Hæc verba sic Latina fecit Cangius, addito verbo exstruxit, quod præcedit. Ad eorumdem vero palatiorum atrium (Theophilus imperator) templum triplici constans concha exstruxit, longe pulcherrimum, ac multis magnitudine præstans: ac medium quidem S. Michaëli, quæ vero utrimque adjuncta sunt, sanctis feminis martyribus dicavit. Dubitat tamen Cangius, an voce τρικόγχου unica ædes, ut expressit, intelligatur, an triplex. Existimo, unicam designari ædem, etiamsi aliquis dicatur cæsus ἐν τῷ τρικόγχῳ παλατίου: nam id intelligi potest de loco vicino, qui nomen ab æde traxerat. Bryense palatium vocatur, ad cujus atrium condita est hæc ecclesia, ut certo distincta sit a S. Michaëlis ecclesia Nova.

[232] [Quintadecima in Galata, seculo XVI destructa:] De postrema S. Michaëlis ecclesia, quæ erat in oppido Galata, Cangius profert verba Petri Gyllii. Hic autem in Topographia Constantinopolitana lib. 4 cap. XI ita habet: Forum vero in planitie vicina portui, ubi nunc xenodochium ædificatum est in fundamentis templi divi Michaëlis, quod integrum extabat, cum venissem Byzantium. Non inquiram, an hæc S. Michaëlis ecclesia, quæ forte postrema permansit sub Turcarum dominio, a præcedentibus omnibus fuerit distincta. Cum enim Galata oppidum fuerit pars Constantinopolis, dicta alias Pera, potuit eadem ecclesia alio nomine commemorari in præcedentibus. Videtur parœcia Latinorum fuisse, quandoquidem Waddingus in Annalibus Minorum ad annum 1326 num. XI meminerit de controversia quadam composita inter Rectorem ecclesiæ S. Michaëlis de Peyra, … & Guardianum ac fratres (Minores) ejusdem loci.

[233] Demum aliam Angelorum Constantinopoli ecclesiam assignat Cangius lib. 4 pag. 188, [alia Novem Angelorum Ordinum Constantinopoli ecclesia.] quæ dicta fuit, τῶν ἐννέα ταγμάτων, Novem Ordinum, nimirum Angelorum. Meminit de ea ecclesia Joannes Cantacuzenus lib. 3 Historiarum cap. 88, narrans captivos ex palatio Constantini fugisse ad vicinum, Novem Ordinum cognominatum templum. Plures laudatus Cangius adducit scriptores, qui de eadem meminerunt. Illos ego prætermitto, quod huc usque allata de ecclesiis S. Michaëlis & sanctorum Angelorum, quæ Constantinopoli & in ejus vicinia fuerunt a temporibus Constantini Magni usque ad extinctum fere Græcorum imperium, abunde sufficiant, ut quilibet possit intelligere, quanta fuerit Angelorum veneratio per totum imperium Orientale. Ex multitudine enim ædium sacrarum, quæ Constantinopoli & in locis vicinis dicatæ fuerunt S. Michaëli & Angelis, verisimillima conjectura existimabimus, multas in aliis provinciis Orientalis imperii Angelis ecclesias fuisse erectas, præsertim cum festa eorumdem per totum imperium Orientale fuerint fere eadem. Quapropter non percurram alias provincias Orientales, ut inquiram in ædes sacras Angelis dicatas, quæ investigatio longe magis laboriosa esset & tædiosa, quam lectoribus utilis aut jucunda.

[Annotata]

* Michaelis

§ XVIII. Qualia Acta Apparitionis S. Michaëlis in monte Gargano: tempus apparitionis investigatur.

[Acta apparitionis S. Michaëlis in monte Gargano] Progredior ad celeberrimam S. Michaëlis Apparitionem in monte Gargano, quæ in pluribus codicibus Mss. relata est, & in plerisque eodem modo, sic tamen, ut bina Actorum genera discernere valeam. Acta, prout scripta fuerunt ex libello, in ipsa olim ecclesia posito, aliis antiquiora existimo. Habemus ea in tribus codicibus, circa seculum IX scriptis, & in quarto minus vetusto. Eadem habemus apographa huc missa a Chiffletio nostro ex Mss. monasteriorum Accincti & Caritatis, Ordinis Cisterciensis in diœcesi Bisonticensi: item ex codice Trevirensi S. Martini, collato cum alio Trevirensi S. Maximini, & tandem ex codice Florentino bibliothecæ S. Laurentii. Hæc omnia, manuscripta diligenter inter se, & tandem cum editione Surii, qui similibus usus est codicibus, conferre volui, reperique omnia in factis invicem passim consentientia, in vocibus non raro dissentientia. Auctor anonymus est & ætatis incertæ, tempusque Apparitionis S. Michaëlis similiter relinquit incertum, cum notis careat chronologicis, nec ullam nominet personam, cujus ætas innotuit.

[235] [diu post incerto tempore composita sunt.] Hoc de ætate scriptoris certum est, eum scripsisse ante Adonem, qui magnam ejus partem exscripsit, uti abunde etiam ostendit ipsorum codicum vetustas. Aliunde vero dubitari nequit, quin auctor longo tempore post peractam apparitionem scripserit, cum studiose abstinuerit a nominibus Romani Pontificis & episcopi Sipontini, de quibus meminit. Horum enim nomina auctor contemporaneus aut suppar scire facile potuisset, & nequaquam omisisset. Accedunt errores, in quos non incidisset scriptor rei gestæ propinquus. Nam monti Gargano nomen ait inditum a viro Gargano, etiamsi mons ille idem nomen habuerit tempore Virgilii & Horatii, ac deinceps retinuerit. Errore etiam non carent, quæ referuntur de bello Neapolitanos inter, quos auctor paganos facit, & Sipontinos, ut § 19 videbimus. Plura auctoris asserta, quæ non satis probabilia credimus, inferius examinabo. De ætate ejus interim nihil certi statuo, nec refert, scripseritne seculo VIII an IX inchoato.

[236] [Hæc deinde interpolata sunt, additis notis chronologicis,] Alia Acta, aut eadem potius nonnihil aucta & interpolata, habemus ex codice Vaticano 6074. His tamen deest in fine aliquid, quod pars folii deesset in codice, sed nulla est ea jactura, cum eadem cum præcedentibus sint Acta, exceptis iis, quæ pro chronotaxi postmodum imperite sunt addita, & aliis paucissimis. Præterea jam edita habemus apud Ughellum tom. 7 Italiæ sacræ in Episcopis Sipontinis, sed cum aliqua diversitate. Nam chronotaxis, quæ in Ms. Vaticano in exordio ponitur, apud Ughellum in fine addita est, & notabiliter mutata. In reliquis hæc Acta nihil fere differunt a dandis, nisi quod episcopum Sipontinum nominent Laurentium, & Romanum Pontificem, qui consultus dicitur, Gelasium, quod conforme est chronotaxi initio additæ. Pauca alia observabo in Annotatis ad Acta mox danda: hic vero examinabo, quanti valeat addita chronotaxis.

[237] [quæ & invicem repugnant & rectæ chronotaxi.] Hæc initio in Ms. sic habetur: Anno quingentesimo sexto ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi, Indictione quartadecima, imperante imperatore Zenone, in præsulatu autem Romanæ Sedis præsidente Gelasio Pontifice, cathedram vero Sipontinam tenente Laurentio præsule. Vitiosa certo est hæc annorum ordinatio: neque enim anno 506 vivebat Zeno imperator, ab anno 491 defunctus; neque S. Gelasius Papa, anno 496 ad meliorem vitam translatus. Indictio 14 cum anno 506 recte congruit: at incertum est, an anno 506 jam episcopatum tenuerit S. Laurentius Sipontinus, de quo actum est apud nos ad VII Februarii. Apud laudatum Ughellum col. IIII in fine Actorum chronotaxis ita legitur expressa: Anno a Nativitate Domini nostri Jesu Christi quadringentesimo nonagesimo tertio, octavo die mensis Maii, Indictione decimaquarta, facta est inventio cælestis basilicæ mirifici & gloriosissimi principis Michaëlis archangeli in monte Gargano, sedente Gelasio I beatissimo Romano Pontifice, ac imperatore Zenone piissimo imp. Constantinopolitano. Hæc unde acceperit Ughellus, plane ignoro. At certum est, non magis valere, quam præcedentia. Nam anno 493 non superera Zeno imperator, nec currebat Indictio decimaquarta, sed prima. Gratis quoque intrusus videtur dies octavus Maii, cum non sit certum, illo die inventum esse locum, quo nunc eius inventionis festivitas celebratur. Utraque epocha consentit de Gelasio, quod forte desumptum fuerit ex Anastasio Bibliothecario, qui in Gelasio ait: Hujus temporibus inventa est ecclesia S. Angeli in monte Gargano. At unde id ille acceperit, nescio.

[238] [ut ex his nequeat innotescere tempus apparitionis.] Ex allegatis hactenus tempus apparitionis S. Michaëlis, & inventæ cryptæ aut dedicatæ in monte Gargano ecclesiæ mihi incertum admodum apparet. Qua enim ratione certi aliquid statuemus, cum Acta, prout primum conscripta sunt, careant notis chronologicis, præsertim consideratis erroribus, in quos incidit interpolator, qui eas postmodum incerto tempore Actis adjungere tentavit? Baronius ad Gelasium Papam respexit, quando ad annum 493 ex Sigeberto Apparitionem memoravit anno Gelasii secundo. Verum auctoritas Sigeberti nequit esse magna pro rebus tam vetustis, & is omnino videtur secutus vitiosam chronotaxim interpolatoris: nam similiter pontificatum Gelasii conjungit cum imperio Zenonis, imo & Gelasii mortem uno anno figit ante obitum Zenonis. Qua de causa, si Zenonis anni considerentur, anno 488, (non 493) de inventione cryptæ S. Michaëlis hæc scribit Sigebertus: Hoc tempore facta est inventio cryptæ sancti Michaëlis archangeli in monte Gargano: unde & ejus memoria singulis annis celebri festivitate in ecclesiis Dei recolitur. Alii etiam neoterici, qui de inventione illa agunt, ad Gelasium Papam solent respicere. Hinc, cum Gelasius pontificatum administraverit ab anno 492 usque ad annum 496, tempore intermedio a plerisque figitur inventio. Sedulo quæsivi, an hanc inventionis epocham firmis argumentis stabilire possem: infirmum enim nimis est argumentum, quod præbet vitiosa chronotaxis, qua imperium Zenonis & Indictio 14 cum pontificatu Gelasii componitur, quandoquidem certo mortuus erat Zeno ante pontificatum Gelasii, & nulla Indictio 14 cum annis Gelasii concurrit.

[239] Consului Acta S. Laurentii episcopi Sipontini, quæ gemina apud nos data sunt ad VII Februarii. [In gemina Vita S. Laurentii Sipontini apparitio] In Vita primo loco edita cap. 3 ad propositum nostrum hæc leguntur: Eo autem tempore famosissima illa, & per orbem terrarum divulgata Michaëlis archangeli in monte Gargano apparitio facta est: & B. Laurentio, quid faciendum esset, Michaël ipse archangelus per visionem narravit, prohibendo consecrari ab homine suam ecclesiam, dicens: Ego mihi eam condidi etiam & consecravi. Tu vero cum tibi credito populo intro ingredere, &, me exsistente ibi patrono, locum precibus frequentate. Qua in re B. Laurentii prudentia vehementer enituit, & quod summam virtutum arcem possideret, aperte demonstravit: totum namque Domino negotium committens, nihil per se temere facere præsumpsit; & Angelicæ jussioni sine mora obediens, supernorum se civium socium evidentissime declaravit. Hæc utcumque consonant cum relatis in Actis apparitionis. Multo tamen pauciora hic asseruntur, quam ibidem, ut inferius ostendam.

[240] Vita secunda S. Laurentii, quæ ante primam fuit scripta, [ejus tempore figitur, eique facta asseritur.] ut probabitur, de iisdem agit cap. 2 num. 6, & aliqua ex recitatis omittit. Tempore autem episcopatus ejus (Laurentii,) famosissima illa, & per orbem terrarum divulgata Michaëlis archangeli in monte Gargano apparitio facta est: & B. Laurentio, quid faciendum esset, Michaël ipse archangelus per visionem narravit. Qua in re B. Laurentii prudentia vehementer enituit, & quod summam virtutum arcem possideret, aperte demonstravit. Jam * totum Deo committens, nihil ipse facere temere præsumens, & Angelicæ sine mora visioni obediens, supernorum se civium socium evidentissime declaravit. Hic non dicitur S. Michaël ipse condidisse & consecrasse ecclesiam, sicut in Vita altera & in Actis apparitionis; sed edoctus solum a S. Michaële Laurentius asseritur, quid esset faciendum. Multa quoque alia in Vita secundo loco impressa probabilius mihi narrari videntur, quam in prima aut in Actis apparitionis.

[241] [Ex dictis Vitis primum scripta est.] Quapropter operæ pretium videtur futurum, si examinaverimus, utra ex duabus illis Vitis sit antiquior: nam alteram ex altera compositam, verba frequenter eadem luculenter ostendunt. Bollandus credidit, primo scriptam esse, quam primam edidit: alteram vero ex illa contractam & interpolatam. At utraque expensa & collata, cogor contrarium judicare, & existimare, illam, quæ primo data est loco, ex altera compositam esse, sive nonnihil esse amplificatam & interpolatam. Rationes mihi claræ videntur & certæ. Auctor Vitæ secundæ clare indicat, necdum scriptam fuisse S. Laurentii Vitam, quando ipse rogatus est, ut eam componeret. Ubi enim dixerat, utile esse multis Sanctorum gesta nosse, ideoque Acta eorum scribenda esse, num. 2 ita pergit: Quod tu rectissime quidem, præsul Benedicte, intelligens, sæpius exegisti, ut B. Laurentium Sipontinæ urbis episcopum sua scriptura commendaret, & ad laudem Domini nostri Jesu Christi, ad ædificationem vero eorum, qui audituri sunt, quod in diversis de eo locis invenitur, unum in locum colligeretur, & diversa membra invicem convenientia unum corpus conflarent. Accipe igitur exactionem tuam, & qui per extraneas scripturas hactenus celebris habebatur, nunc, me id faciente, proprio charactere innotescat, & vivus in æternum viva per ora volitet.

[242] [quæ secundo loco edita:] Hæc tam aperte indicant, nullam exstitisse S. Laurentii Vitam, dum ista fuit conscripta, ut nullum videatur superesse dubium. Etenim rogabatur auctor curare, ut B. Laurentium Sipontinæ urbis episcopum sua Scriptura (id est, Vita scribenda) commendaret. Rogabatur, ut unum in locum colligeret, quod in diversis de eo locis inveniebatur. Demum ait se facere, quod exigebatur, ut qui per extraneas scripturas hactenus celebris habebatur, proprio charactere (id est, Vita propria) innotescat &c. Nihil ex his dicere poterat auctor Vitæ secundo loco editæ, si jam conscripta exstabat alia S. Laurentii Vita. Itaque illa procul dubio prima est, & reliquis omnibus probabilior Vita, præsertim cum similia non legantur in altera. Nam auctor editæ priori loco adoptavit quidem principium Præfationis, sed omnia modo data verba omisit. Itaque Vita secundo loco edita omnino dicenda est prima, uti reliqua etiam insinuant: nam alterius auctor ubique fere aliquid amplificationis addidit, multaque habet, quæ primus scriptor non omisisset, si post ipsum scripsisset, certe si vera credidisset.

[243] [ex iis & Vita S. Sabini quærenda chronotaxis.] Porro animadverto, in Vita S. Laurentii, quam modo primam tempore non dubitamus, de apparitione S. Michaëlis talia solum asseri, ut nuspiam recedatur a probabilitate; illa vero aucta esse non solum per notas chronologicas, sed etiam per asserta aliqua minus probabilia, in altera S. Laurentii Vita; ac demum multo magis amplificata esse cum in Actis apparitionis S. Michaëlis, tum in antiphonis & responsoriis Officii, ex quibus data est tertia eaque metrica S. Laurentii Vita. Aliqua etiam habentur in Vita S. Sabini episcopi Canusini, quæ spectant ad chronotaxim, & difficultatem ingerere possunt. At fatendum est, nullam ex prædictis Vitis esse scriptoris contemporanei aut supparis: omnesque esse imperfectas admodum, & certa auctoritate destitutas. Cum tamen meliora non habeamus documenta, examinandum videtur, quid in iis, cum pro chronotaxi, tum pro factis assertis, sit probabilius, ut modo facere aggredior.

[244] Vita S. Laurentii, reliquis vetustior, nullum habet verbum de S. Gelasio Papa, [Ex prima Vita colligitur, S. Laurentium] nec asserit, S. Laurentium sub imperio Zenonis factum esse episcopum, etiamsi de Zenone meminerit. Contrarium potius ex illa Vita colligitur, si recte consideretur. Nam num. 3 sic habet: Defuncto ergo B. Felice Sipontinæ civitatis episcopo, diu populus Sipontinus absque pastore fuit, sive seditione episcopi electionem prohibente, sive potius variis cladibus impedientibus, quibus tunc universa Italia affligebatur. Eo namque tempore Zeno rebus humanis præerat imperator: & ab eo ad Italiam possidendam directus Gothorum rex Theodoricus, … acriter dimicabat contra Odoacrem Erulorum regem, & ipse Romanam urbem & totam Italiam tyrannica dominatione possidebat. Infinitis itaque miseriis Italia laborabat, aliis Erulorum regi, aliis Gothorum faventibus: unde civibus acrior erat cura salutem vitamque tuendi, quam de pontifice consulendi. Sedatis autem ex parte præliis, consulti Sipontini cives electos de clero & populo ad imperatorem miserunt, suppliciter deprecantes, quatenus eorum ecclesiæ subveniret, & talem eis a latere suo virum dirigeret, qualem tali in tempore sciret in domo Domini necessarium &c.

[245] Si allegata, quæ cum historia illius temporis optime congruunt, [episcopum factum post tempora] vera sunt, ut vera judicare possumus, certum est primo, S. Laurentium ad cathedram pervenisse aliquot annis post mortem Zenonis, qui obiit anno 491. Nam sedes Sipontina diu vacasse dicitur; & pro causa allegatur bellum, quod in Italia gestum fuit inter reges Theodoricum & Odoacrem. At bellum istud non est finitum, nisi anno 493, quando occisus est Odoacer. Secundo, cum dicantur Sipontini episcopum petiisse Constantinopoli ab imperatore, & Sipontum cum tota Italia ab anno 493 subesset Theodorico regi, verisimile non fit, episcopum ab iis petitum, antequam inter Theodoricum regem & Anastasium imperatorem concordia fuisset inita. Qua enim ratione ad imperatorem pro episcopo recurrere ausi fuissent Sipontini, quamdiu inter Theodoricum regem, quem timebant, & imperatorem erat dissensio? Hæc autem dissensio aliquot annis post occupatam a Theodorico Italiam videtur continuata, etiamsi in apertum bellum non eruperit, & certo non constet de anno, quo consensit Anastasius imperator, ut Theodoricus Italiam titulo regis possideret. Itaque ex hac observatione episcopatus S. Laurentii saltem differendus videtur usque ad finem fere seculi V.

[246] Tertio multa concurrunt, ex quibus probabilius fit, [Gelasii Papæ:] S. Laurentium non esse episcopum factum ante inchoatum aliquot annis seculum VI. Nam tam in hac Vita, quam in reliquis, dicitur vixisse usque ad tempora regnantis in Italia Totilæ, eaque de causa mors S. Laurentii a Bollando recte signata est circa medium seculi VI, sive annum DL. Hinc in altera Vita num. 10 dicitur floruisse cum S. Benedicto, cum S. Germano Capuano, & cum S. Sabino Canusino, quorum ultimus usque ad annum fere 566 superfuit. Fuisset igitur diuturnus admodum episcopatus Laurentii, & ad quinquaginta aut plures annos protractus, si sub Gelasio aut paulo post cathedram ascendisset, cum tamen nullibi aut juvenis dicatur factus episcopus, aut senex obiisse.

[247] Accedit & alia ratio ex subscriptionibus conciliorum. Nam sub finem seculi V & initium VI sex habita sunt tempore Symmachi Papa concilia Romana. Prolixi catalogi episcoporum, qui primo, tertio, [Ex conciliis vero ulterius infertur,] quarto & sexto subscripserunt, exstant apud Labbeum tom. 4 a Col.sque ad 1370. At nuspiam comparet Laurentius Sipontinus, ut verisimillimum fiat, cathedram Sipontinam toto illo tempore vacasse. Dictis conciliis similiter non adfuit S. Sabinus Canusinus, qui necdum erat episcopus. Nam primo subscripsit Rufinus Canusinus anno 499. Deinde tertio, quinto & sexto subscripsit Memor Canusinus. Quinto etiam additæ sunt plurimæ subscriptiones, sed eæ merito sunt suspectæ, ut observatur apud Labbeum Col.eaque de causa omittuntur, etiamsi neque in illis compareant Laurentius Sipontinus & Sabinus Canusinus.

[248] [Laurentium necdum sedisse anno 504.] Jam vero ex dictis conciliis, quorum postremum figitur anno 504, omnino dicendum videtur, Laurentium non sedisse Siponti anno 504, sicut Sabinus necdum regebat cathedram Canusinam. Cum enim plerique Italiæ episcopi dictis conciliis adfuerint, non est verisimile, Laurentium sedisse episcopum, & ab omnibus abfuisse. Quapropter non nisi pro conjecturis male fundatis habenda sunt, quæ auctor Vitæ primo loco editæ de tempore episcopatus S. Laurentii Vitæ prius scriptæ adjunxit, dum ait num. 3: Anno itaque salutiferæ Incarnationis Domini Salvatoris quadringentesimo nonagesimo, Indictione quartadecima, Gelasio beatissimo Papa Romanæ Sedi præsidente, & Zenone regnante in regia urbe Constantinopolitana, Sipontina civitas, innumero populo habitata, suo antistite, Felice nomine, est orbata &c. Male jungitur imperium Zenonis cum pontificatu Gelasii, atque hic videtur fuisse scopulus, in quem impegit, qui chronotaxim Actis apparitionis adjungere voluit.

[249] [ut fortasse episcopus non fuerit] Verum quidem esse potest, Felicem Sipontinum sub Zenone circa annum 490 fuisse defunctum, cum id ipsum innuat primus biographus. At hic ait, deinde sedem diu vacasse. Secundus vero datæ epochæ paulo post addit: Præfata civitas Sipontina per unius anni circulum sine pastore extitit, ita exponens illud diu de uno anno, acsi anno 491 promotus fuisset Laurentius. At vox diu ibidem non minus viginti annos significare potest, quam unum; dictaque de conciliis Romanis innuunt, saltem usque ad annum 504 sedem Sipontinam vacasse. Tam diuturnæ vacationis ratio esse potuit, (post finitum bellum, sublatamque dissensionem Anastasii imperatoris & regis Theodorici) quod Sipontini timerent, ne Arianus obtruderetur episcopus, si quem peterent a Theodorico. Potuerunt & aliæ rationes nobis ignotæ electionem impedire, & primus biographus aperte innuit, rationes sibi non bene fuisse compertas.

[250] [ante imperium Justini.] Pompeius Sarnellius in Chronologia episcoporum Sipontinorum pag. 34 & 36 ait, sedem Sipontinam post mortem Felicis vacasse annis viginti duobus. Unde illud acceperit, non magis indicat, quam unde produxerit multos episcopos Sipontinos anonymos, quos tam ille, quam Coletus Ughellum recudens, sine damno potuisset omittere. Mihi tamen, ut breviter edicam sententiam meam, suspicio est, sedem Sipontinam vacare potuisse usque ad imperium Justini imperatoris, quod inchoatum est anno 518: nam Zeno & Anastasius imperatores fuerunt hæretici, Justinus vero Catholicus, ut magis verisimile fiat, ab isto missum esse Laurentium, qui vel sic diu administraverit episcopatum, si circa annum 520 factus fuerit episcopus.

[251] Longissime ab his distat laudata Chronologia Sarnellii, qui initium episcopatus Laurentii figit anno 488, [Qui Laurentium tempore Gelasii aut citius sedisse volunt,] mortem vero Felicis anno 466. At id omnino sine ulla probatione asseritur, & contra omnes S. Laurentii Vitas. Fuit Felix anno 465 in concilio Romano sub Hilario, & nihil de eo præterea habemus, nisi quod in una Vita dicatur obiisse sub Zenone anno 490, in primo scripta circa tempus, quo erat bellum inter Odoacrem & Theodoricum. Qua igitur ratione anno 466, id est, diu ante Zenonis imperium obiisse asseritur? Video tamen, cur ita festinaverit Sarnellius. Noluit recedere a vulgata opinione, qua apparitio S. Michaëlis fixa est sub Gelasio. Vellem & ego, ut hanc valerem confirmare: sed sequenda sunt vetustiora monumenta, non ea, quæ postmodum per interpolatores sunt adulterata. De Gelasio autem nulla fit mentio in Vita S. Laurentii, prout primum scripta est, nulla quoque in illa, quæ modice aucta est & interpolata, ut neque hæc eorum faveat opinioni, qui apparitionem S. Michaëlis sub Gelasii pontificatu figunt. Ipsa quoque apparitionis Acta sic primum conscripta sunt, ut neque de Gelasio, neque de tempore, quo res peracta est, vel minimum asseratur.

[252] Reducimur igitur ad assertum Anastasii Bibliothecarii, [nihil allegare possunt præter documenta] & ad antiphonas & responsoria Officii ecclesiastici, quæ recentiori ævo de S. Laurentio composita sunt, & apud nos tertio loco data, tamquam Vita metrica. At Anastasio parum pro rebus tam vetustis fidere possumus, & forte ex sola conjectura locutus est: Vitæ vero metricæ exigua potest esse auctoritas. Locus ipse, in quo ecclesiæ Garganensis dedicatio dicitur tentata sub Gelasio, luculentum involvit errorem. Verba ipsa huc transfero:

Cæli aulam dum mandaret Pontifex Gelasius
Consecrari, convenerunt primitus Laurentius,
Hic Sabinus Canusinus, Salpensis Palladius,
Et Joannes Rubesanus, Tranensis Eutitius,
Et cum illis Venusinus affuit Austerius.
Hoc vetavit Deo missus Michaël archangelus,
Dicens: Domum istam feci & sacravi cælitus.
Quibus visu dum adstaret summi Regis Nuntius,
Ut cessarent ab incepto monuit Archangelus.

Inter episcopos hic recensitos numeratur S. Sabinus Canusinus. At anno 504 adhuc ecclesiæ Canusinæ præerat Memor, quando jam octo annis defunctus erat Gelasius. Sabinus vero secundum propriæ Vitæ chronotaxim non est factus episcopus ante annum 512, & Bollandus noster tom. 2 Februarii pag. 300 mortem Memoris figit circa 514. Certum igitur est, Gelasium perperam conjungi cum Sabino, & sic verisimillimum fit, eumdem nihilo rectius commemoratum esse cum S. Laurentio, & forte ex ibi memoratis nullus sub pontificatu Gelasii fuit episcopus. At id investigare non est opus.

[253] Ne quis tamen suspicari possit, alium Sabinum tempore Gelasii episcopum fuisse Canusinum, [interpolata, aut certe vitiosa.] huc transferam verba Vitæ S. Sabini, in qua pro alia dedicatione iidem cum Gelasio reperiuntur episcopi. Dicta Vita, ad IX Februarii edita, num. 5 sic habet: Itaque Dei famulus Sabinus ab omnibus merito venerabatur, intantum etiam, ut Romæ urbis Gelasius Pontifex præ ceteris episcopis eum socium haberet ac familiarem. Nam cum Barolitanam ecclesiam in honore B. Andreæ apostoli benedicere voluisset, eumdem Gelasium Papam ad se adventare rogavit (quod & fecit) eumque supradictam ecclesiam dedicare poposcit, satis de adventu primæ Sedis Episcopi gaudens. Quapropter alacri animo cum ceteris episcopis, quos ad dedicationem ejusdem ecclesiæ vocaverat omnipotenti Deo gratias egit, eo quod ad se tantus Pontifex advenisset. Nam & nomina episcoporum, qui vocati sunt, hic enumeranda existimo: Laurentius Sipontinæ ecclesiæ pontifex, Palladius Salpitanæ, Eutychius Tranensis, Joannes Rubisinæ, Austerius Venusinæ. Hic plane iidem episcopi concurrisse dicuntur cum S. Gelasio Papa ad dedicationem ecclesiæ Barolitanæ, qui superius convenisse Gelasii jussu asseruntur ad dedicandam montis Gargani ecclesiam; nec dubium est, quin auctor loquatur de S. Sabino, eumque perperam cum Gelasio faciat episcopum. Quapropter ex disputatis prudens lector facile intelliget, non esse fidendum notis chronologicis, quæ additæ sunt Vitis seculo demum VIII aut IX exaratis: nec ullum haberi argumentum solidum, quo apparitio, S. Michaëlis referri possit ad tempus S. Gelasii Pontificis.

[254] [At constat, apparitionem S. Michaëlis contigisse, dum S. Laurentius sedebat,] Hoc unicum de tempore apparitionis mihi satis certum videtur, eam contigisse, quando S. Laurentius administrabat cathedram Sipontinam. Cum autem nesciamus, quo anno S. Laurentius factus sit episcopus, & saltem non videatur cathedram obtinuisse ante annum 504, dicaturque floruisse cum SS. Benedicto Casinensi, Germano Capuano, Sabino Canusino, & maxime cum Totila Gothorum rege, non nisi lato admodum modo tempus apparitionis assignare possumus. Fortasse contigerit circa annum 520, fortasse circa 530, forte etiam circa 540: ad totum illud tempus videtur episcopatus Laurentii saltem extendendus. In Chronico Brevi S. Vincentii Metensis, quod edidit Labbeus tom. 1 Bibliothecæ, ad annum 533 ponitur: Inventio cryptæ S. Michaëlis. At scriptum non est ante seculum XIII. Si verba Adonis, data num. 3, Sed non multo post Romæ venerabilis etiam Bonifacius Pontifex ecclesiam sancti Michaëlis nomine constructam dedicavit in summitate circi &c: si hæc, inquam, verba necessario de Bonifacio II essent explicanda, ut probabiliter saltem de eodem exponi possunt, circa annum 520 figenda veniret apparitio S. Michaëlis, quandoquidem Bonifacius II anno 530 exorsus sit brevem duorum circiter annorum pontificatum.

[255] [& ex conjectura figi potest inter annos 520 & 530.] Baronius quidem in Annotatis ad Martyrologium Romanum die XXIX Septembris maluit conjicere, ecclesiam illam Romanam in summitate circi constructam esse a Bonifacio III aut ejus successore Bonifacio IV, qui seculo VII pontificatum gesserunt. Verum eam adoptavit conjecturam, quia existimabat, ædificatam fuisse in mole Adriani, nunc Castro Sancti Angeli dicto. At ea opinio de loco nobis non probatur, & inferius ostendam, molem Adriani incongrue sumi pro summitate circi. Itaque recte quidem ostendit Baronius, necdum tempore Bonifacii II ædem S. Michaëlis fuisse in mole Adriani; sed ea ratione nihil apud nos proficit, cum de alia æde agi credamus. Quapropter malim conjicere, ob apparitionem S. Michaëlis in monte Gargano a Bonifacio II structam fuisse ædem in summitate circi, idque factum esse non multo post illam apparitionem, ut affirmat Ado; quam recurrere ad ædiculam sequenti seculo in mole Adriani alia occasione positam: sed de his latius agendum num. 308. Ceterum si auctor ecclesiæ est Bonifacius II, ut probabilius credimus, Apparitio S. Michaëlis contigerit certo ante annum 530, ut fortasse nequeat rectius figi, quam inter annos 520 & 530.

[Annotata]

* forte Nam

§ XIX. Locus apparitionis: examinantur varia Actorum asserta.

[Mons Garganus in Apulia Dauria ad mare Adriaticum,] Nullum est dubium, quin mons Garganus sit in Apulia, & in illa parte, quæ Apulia Daunia olim dicebatur, hodierno nomine Capitanata. Itaque scriptor Actorum num. 1 dicens, in Campaniæ finibus situm esse, accuratam geographiam neglexit, Campaniamque multo longius extendit, quam oportebat, sicut & alii medio ævo fecerunt. Sipontum, vetusta civitas, quæ postmodum excisa est, ad mare Adriaticum erat, ut ostendunt superstites urbis ruinæ, uno milliario secundum Leandrum Albertum a Manfredonia, quæ in ejus vicinia surrexit. De nomine montis ita laudatus Albertus pag. 377 ex antiquis, quorum verba brevitatis causa omitto: Montem hunc Garganum antiqui vocant, Strabo nempe, Mela, Virgilius, … Lucanus, … Horatius, … Silius Italicus, Livius, Ptolomæus, aliique plurimi scriptores. Hinc merito infert, fabulosum esse, quod in Actis dicitur, a viro Gargano nomen monti esse impositum. Ulterius conjici potest, illud ipsum viri nomen ex monte confictum esse.

[257] Partem verborum, quibus montem describit, huc transfero: [qui describitur,] Præcelsus valde est, & ascensu difficillimo, quo sylvæ quædam peramœnæ reperiuntur, etsi quoque multis in locis arboribus plane careat, ubi tamen diversa salutiferarum & medicarum herbarum genera nascuntur. Latere, quo mare spectat, ut Strabo demonstravit, promontorium habet in exortum spatio trecentorum stadiorum procurrens. Incipit ab Apennino ex cujus radicibus jugum nascitur editissimum, latitudine passuum millium duorum, longitudine viginti: post quod ita paulatim mons ipse assurgit, ut in summam (fructifer tamen) altitudinem, vastitatem, amplitudinemque desinat. In mare tam longe protenditur, ut ambitu radicum, quas planities excipit, ad ducenta passuum millia contineat, quamquam Plinius spatium hoc centum triginta quatuor esse prodiderit. Multis in locis præceps & abruptus est, qua mare spectat, & promontorium paulo superius ex Strabone commemoratum. Hæc de monte sufficiant.

[258] De specu, quem vidit, ita loquitur: Crypta est, [cryptam S. Michaëlis habet] haudquaquam hominum ingenio vel arte, sed Angelica vi consilioque in vivum montis saxum excavata: in quam deorsum per portam ingentem marmoream, quæ Meridiem spectat, a regni principibus ædificatam, ingressus quinquaginta quinque graduum ad Septemtrionem versus patet: qua descendi absque face nullo modo posset, ni plurimis ad saxum excisis spiraculis ac fenestris lumen diurnum in marmoreas admitteretur scalas. Earum ad finem sepulcretum est in plano apertum cum sacellis monumentisque multis: inter quæ læva, priusquam in sacratissimum specum ingrediaris, pulcherrimum apparet quoddam cum nobilis familiæ Neapolitanæ Pudericorum, quondam hujus loci dominorum, insignibus. Prope sacellum hoc per aliam portam ex ære, summo artificio perfectam, quæ ad Occasum respicit, in specum ipsum aditus datur, quo nemini prorsus ante solis exortum ingredi fas est. Ad dextram crypta mirabilis apparet in Orientem explicata, divi Michaëlis archangeli domicilium, tota ex vivo solidoque lapide, purum liquorem perpetuo stillante, horrida, profunda, & obscura, haud in alium, ut puto, finem facta, quam salutis animarum causa. In medio delubrum est exiguum ascensu graduum quatuor: cum autem ad sanctissimam Angeli aram paulo editiorem propius accesseris, ille tibi locus … velis nolis venerandus est.

[259] [cum locis sacris, ut describitur,] Conspicitur ibi ara ab ipso Archangelo consecrata, vestitaque nunc alterius humana manu fabricatæ tegumento: in qua Missæ quotidianæ celebrari plerumque solent: minimeque in hæc penetralia passim omnes admittuntur. Non procul inde fons perennis, at modicus, divino latice scatens, quo sibi propemodum in omnibus morbis oppidani medicinam faciunt. Læva dein aliæ plures aræ, sacella, similesque loci abditi celebrandis Missis, præcipueque duæ aræ ab ipso etiam Archangelo factæ, conspiciuntur. Præterea, quæ supra sunt oratoria, non consilio effecta, sed in saxo natura sic creata putantur, quo ad pœnitentiam atque Divinitatis contemplationem mortales alliciant. Pavimentum specus marmore candido varie stratum est. Exteriora cryptæ, id est, supremum ejus tectum virens densusque lucus altissimis arboribus operit, e quibus multitudo maxima lapidum pendent, quos voti causa collo alligatos sursum in montis jugum bajulant, ibique precibus patratis suspensos reliquunt. Admirationem profecto summam hæc habet sylva, quod magno circumcirca spatio nullus ne frutex quidem appareat alius: quapropter miraculum potius, quam res naturalis habetur tot & tam ingentes arbores hic in vivum saxum radicatas. Mihi accolæ, cum hic essem, narravere, circa Carolum VIII Franciæ regem, qui anno a Christo nato CCCCXCIIII (supra millesimum) Neapolitanum regnum cepit, unam a Gallo quodam milite cæsam, illumque protinus supplicio divino exanimatum concidisse. Vidimus etiam in sacrato specu insignem … crucem ex purissimo crystallo, longam fere dodrantem & semis, quam loci sacerdotes inventam hic aiebant, quo tempore crypta ipsa mirabiliter primum cognita est. Hisce assentitur Ughellus tom. 7 Italiæ sacræ Col.in Sipontinis episcopis, brevius tamen singula enarrans.

[260] [& cum oppido S. Michaëlis.] Celebritas autem specus S. Michaëlis effecit, ut in Gargano exsurrexerit oppidum, de quo agit laudatus Albertus, & post ipsum Ughellus, ita scribens: In summitate Gargani montis, sexto a Manfredonia milliario, positum est oppidum Sancti Angeli, ejusdem Sipontinæ diœcesis: unde mons ipse aliquando Sancti Angeli nuncupatur. Locus est natura munitus, & rerum ad humanum victum necessariarum copia abundans, præcipue vero vino pretiosissimo. Hoc oppidum olim ab Angeli Michaëlis apparitione nuncupatum Saraceni diu habitarunt… In hoc Sancti Angeli oppido visitur sacrum antrum, sive ecclesia toti orbi celeberrima titulo S. Michaëlis archangeli, non manu facta, non humana industria aut labore excitata, sed divina virtute, ut loci traditio habet, in rupe Gargani montis ad templi cujusdam similitudinem conformata est. Quod asseritur de loco nulla hominum industria constructo, similiter legitur in Actis apparitionis, imo & in Vita S. Laurentii Sipontini, quam interpolatam probavi, Michaël Archangelus num. 13 dixisse asseritur de ecclesia: Ego mihi eam condidi, etiam & consecravi. In Actis vero dandis num. 7 Archangelus sic locutus dicitur: Non est vobis opus hanc, quam ædificavi, dedicare ecclesiam: ipse enim, qui condidi, etiam dedicavi. Ado ad XXIX Septembris tale dedit Actorum compendium, ut saltem de dedicatione per S. Michaëlem facta consensisse videatur.

[261] Attamen traditio illa de constructa & dedicata per S. Michaëlem ecclesia videtur suspecta fuisse auctoribus Breviarii & Martyrologii Romani, [In Breviario Romano ecclesia non dicitur exstructa a S. Michaële,] cum prorsus omissa sit in Breviario, in Martyrologio contrarium potius videatur assertum. Nam in Breviario ex tota Apparitionis relatione hæc tantum fuerunt adoptata: Factum est, ut ex gregibus armentorum Gargani cujusdam taurus longe discederet, quem diu conquisitum in aditu speluncæ hærentem invenerunt. Cum vero quidam ex illis, ut taurum configeret, sagittam emisisset, retorta sagitta in ipsum recidit sagittarium. Quæ res cum præsentes, ac deinceps ceteros tanto timore affecisset, ut ad eam speluncam propius accedere nemo auderet, Sipontini episcopum consulunt: qui, indicto trium dierum jejunio & oratione, rem a Deo respondit quæri oportere. Post triduum Michaël archangelus episcopum monet, in sua tutela esse eum locum, eoque indicio demonstrasse, velle ibi cultum Deo in sui & Angelorum memoriam adhiberi. Quare episcopus una cum civibus ad eam speluncam ire pergit. Quam cum in templi cujusdam similitudinem conformatam vidissent, locum illum divinis officiis celebrare cœperunt: qui multis postea miraculis illustratus est. Nihil hic de constructa aut dedicata per S. Michaëlem ecclesia.

[262] In Martyrologio videtur insinuari, dedicatam esse more solito S. Michaëlis in Gargano ecclesiam, [in Martyrologiis vero videtur asseri dedicatio ordinaria.] cum sic habeat: In monte Gargano venerabilis memoria beati Michaëlis archangeli, quando ipsius nomine consecrata ibi fuit ecclesia, vili quidem facta scemate, sed cælesti prædita virtute. Ordinariam per episcopos dedicationem verba ista indicant. Antiqua vero Martyrologia, quæ certe ante Acta apparitionis sunt scripta, Romano præluxerunt, cum in omnibus fere memoretur, Dedicatio basilicæ S. Michaëlis, & in pluribus addatur, in monte Gargano, sicut videri potest § 1 hujus Commentarii. Vita quoque S. Laurentii Sipontini, sicut primo scriptam probavi, nihil habet de constructa aut dedicata per S. Michaëlem ecclesia. Verba num. 6 hæc sunt: Tempore autem episcopatus ejus famosissima illa, & per orbem terrarum divulgata Michaëlis archangeli in monte Gargano apparitio facta est: & B. Laurentio, quid faciendum esset, Michaël ipse archangelus per visionem narravit. Qua in re B. Laurentii prudentia vehementer enituit, & quod summam virtutum arcem possideret, aperte demonstravit. Jam * totum Deo committens, nihil ipse facere temere præsumens, & Angelicæ sine mora visioni obediens, supernorum se civium socium evidentissime declaravit.

[263] Verba hæc nihil aliud indicant, nisi Laurentium per revelationem S. Michaëlis didicisse, [Vita quoque prior S. Laurentii nihil affirmat] quid sibi esset faciendum. Attamen ex iis occasio offerebatur variis conjecturis, quæ postmodum nimis liberaliter sunt factæ. Si hoc etiam tempore liceat conjecturas facere, poterimus conjicere sequentia. Ex revelatione S. Michaëlis discere potuit S. Laurentius, intrandam sibi esse speluncam, ubi factum erat miraculum sagittæ in suum sagittarium reversæ: secundo, locum illum sub tutela esse S. Michaëlis, ibidem eumdem præcipue coli velle: tertio, dicandum eo loco esse ecclesiam, aut si qua forte jam erat ibidem exstructa, eam a populo frequentandam, peragendaque in eadem divina mysteria. Hæc antistiti revelata fuisse a S. Michaële, licet certum non sit, non est tamen improbabile: non enim dubitandum est est de ipsa apparitione, nec de inchoato causa apparitionis cultu S. Michaëlis in monte Gargano.

[264] [de constructa aut dedicata per Archangelum ecclesia,] At dubitari potest, an ante apparitionem ecclesia aliqua fuerit in illa spelunca: quod nec in vetustissimis Martyrologiis, nec in Vita S. Laurentii, sicut primo scripta est, asseritur aut negatur. Si vero constaret, ecclesiam ibi ab episcopo aliisque cum eo speluncam ingressis fuisse inventam, necdum fieret certum, eam ab ipso Archangelo fuisse constructam & dedicatam. Novimus enim, Christianos tempore persecutionum, quibus exerciti fuerunt ab imperatoribus gentilibus, solitos fuisse in cryptis & locis subterraneis divina celebrare mysteria. Quare, si in crypta illa montis Gargani ecclesia fuit inventa, quod nec affirmaverim nec negaverim, construi illa potuit & frequentari a Christianis tempore persecutionum: postea vero deseri ob nimium incommodum, & paulatim in oblivione jacere, quando liberum erat Christianis sacra publice peragere, & ædes sacras in urbibus exstruere.

[265] [at nec nobis istud miraculum videatur reliquis addendum.] Itaque nihil ego affirmandum censeo de constructa aut dedicata per S. Michaëlem ecclesia, sicut nihil Martyrologium aut Breviarium Romanum de illis affirmat, nihil quoque Baronius in Annalibus ad annum 493, unice dicens: Sub hoc anno … ponitur inventio cryptæ Gargani montis in Apulia, quæ ex apparitione S. Michaëlis archangeli reddita celeberrima, pio est cultui mancipata. Nullum de hisce est dubium, nisi quod rem serius peractam dixerimus. Certa quoque sunt, quæ paulo post subjungit: Crevit majoribus indies accessionibus semel cœptus illic religiosus cultus S. Michaëlis archangeli, quem & universa Occidentalis Ecclesia anniversaria celebritate celebrandum suscepit: & locus ipse ob ingentia illic solita edi miracula jugi in posterum peregrinatione fidelium est frequentatus.

[266] [Alia quædam in Actis corrigenda.] Quæri etiam potest, an admittendæ videantur tres S. Michaëlis apparitiones distinctæ, sicut in Actis referuntur, quia duæ tantum leguntur in gemina Vita S. Laurentii. Breviter ad hoc respondeo, probabilius unica S. Michaëlis apparitione edoctum esse S. Laurentium omnia ad speluncam Gargani spectantia, prout omnia ad unicam apparitionem referuntur in utraque S. Laurentii Vita. Hæ enim Vitæ saltem majorem fidem merentur, maxime illa, quæ primo scripta est, quam Acta Apparitionis, in quibus non pauca sunt aperte fabulosa. Hinc multa alia in his Actis asserta, de quibus in Vitis nihil legitur, minus certa & dubia videntur: qualia sunt consultatio Romani Pontificis, quem Acta magis interpolata Gelasium fecerunt; indictum tribus vicibus triduanum jejunium, inventio talis loci, ut episcopus eodem die, quo ingressus est, ibidem obtulerit Missæ Sacrificium, aliaque nonnulla, quæ prudens & eruditus lector facile deprehendet. De consulto summo Pontifice tacet utraque Vita. Unum trium dierum jejunium Laurentio attribuit Vita prior; altera unicum similiter memorat, sed populum ei subjectum adjungit. De inventa ecclesia, in qua statim Missa posset celebrari, utraque rursum tacet. Mihi certe probabilius est, aut nullam in spelunca montis ecclesiam inventam; sed ædificatam aliquam jussu S. Michaëlis; aut inventa forsan vetustæ ecclesiæ rudera, quæ restauranda fuerint & exornanda.

[267] Secunda S. Michaëlis apparitio, quæ in Vitis quoque asseritur, [Secunda S. Michaëlis apparitio, non recte correcta a Baronio,] non caret etiam adjunctis improbabilibus, prout refertur in Actis Apparitionis num. 4. Laudatus supra Baronius vidit, factum non recte relatum esse, emendationemque suggessit, ita scribens: Rei gestæ exstat historia (in Actis Apparitionis,) in eo tamen emendanda, dum ibi dicitur bellum tunc viguisse inter Neapolitanos & Sipontinos, restituendumque est, inter Odoacrem & Theodoricum: ejusmodi enim bello, & non alio privato, tunc vexabatur Italia; cum Sipontini, qui se Theodorico dediderant, male habiti sunt ab Odoacre. Quamobrem occiso tandem Odoacre, summa rerum potitus idem Theodoricus, Sipontinis negotiatoribus duorum annorum tributa relaxari jussit. Extat de his Epistola ejusdem regis ad Faustum præpositum. Hæc quidem Baronii correctio primo intuitu speciem veritatis præfert. Verum, si attentius consideretur, non videbitur probabilis: nam apparitio S. Michaëlis diu post mortem Odoacris, anno 493 occisi, videtur contigisse, ut nequeat agi de bello inter Odoacrem & Theodoricum; nec ullum habemus argumentum, quo probari valeat, Sipontinos male habitos ab Odoacre. Epistola 38 libri secundi, quam laudat Baronius, nullo modo probat, damna illa, quæ Sipontinis negotiatoribus illata fuerunt, & quorum causa eis prospicit Theodoricus, illata fuisse per Odoacrem, & multo minus evincit, bellum contra partem Odoacris gessisse Sipontinos. Ut verbo dicam, Epistola illa non facit ad propositum, cum negotiatores Sipontini damno affici potuerint per alios hostes Theodorici aut in mari, aut in aliqua parte terrarum, ubi negotiabantur.

[268] Fateor tamen, non recte in Actis num. 4 & 5 referri istud bellum, [in utraque S. Laurentii Vita refertur modo minus improbabili,] qualecumque demum fuerit. Primo falsum est, Neapolitanos seculo VI, quo istud bellum esset figendum, adhuc fuisse gentiles. Secundo Neapolis eo tempore non erat sui juris, sed alias sub Gothis, alias sub Græcis, ut cives Neapolitani bellum nomine suo gerere non possent contra Beneventanos aut Sipontinos. Quapropter res tota mihi quam maxime fieret suspecta, nisi commemoraretur in utraque etiam S. Laurentii Vita, ibique assereretur modo minus incredibili. Vita primo scripta num. 7 de S. Laurentio sic habet: Cumque gravi pugna cives suos Neapolitani lacesserent, non equis, non armorum apparatu confisus est: sed semetipsum in caritate Domini affligens, victoriam de cælo adeptus est. Ipse namque Angelorum princeps Michaël pontifici in visione apparens, Sipontinis victoriam, seque ipsum pro eis pugnaturum spopondit. Altera Vita num. 13 fere consentit: Cumque Neapolitani cives suos gravi pugna lacesserent, confisus vir Dei Laurentius, virtutem belli non in multitudine exercitus, sed in virtute Dei consistere, non equis, non armis auxilium sibi parantibus, cum populo sibi subjecto triduano se jejunio affligens, adeptus est de cælo victoriam. Ipse namque Michaël Angelorum princeps, in visione pontifici Laurentio apparens, Sipontinis victoriam, seque ipsum pro eis pugnaturum spopondit. Hæc congruunt cum præcedentibus, excepto Sipontinorum triduano jejunio, quod soli Laurentio in priori Vita inferius tribuitur.

[269] Factum hoc porro tam confidenter in utraque Vita asseritur, ut non videatur negandum, etiamsi incredibile sit, Neapolitanos suo nomine bellum tempore Gothorum intulisse Sipontinis. Itaque conjicio, [asseriturque victoria Sipontinorum indubitanter,] tale aliquid accidisse in diuturno bello, quod Justinianus anno 535 suscepit per Belisarium ducem contra Gothos in Italia regnantes, quodque varia fortuna gestum est. Erat Neapolis Gothorum, quando inchoatum est bellum: sed anno 536 expugnata est a Belisario, mansitque sub Græcis usque ad annum 543, quo rursum capta est a Totila Gothorum rege. Iis itaque temporibus præfectus Neapolitanus potuit cum præsidiariis militibus & parte populi urbis & agri vicini expeditionem aliquam suscipere contra Sipontinos, & ab his patrocinio S. Michaëlis repelli. Quod autem præfectus urbis cum suis & Neapolitanis fecit, id attributum a biographis fuerit Neapolitanis. Nihil de his incredibile, nihil improbabile est. Biographi vero tanta cum fiducia illam Sipontinorum victoriam referunt, ut ejus causa Laurentium episcopum cum Daniele propheta comparent.

[270] [ut non videatur apparitio aut victoria neganda,] Audiamus primum. Veteres, inquit, revolvamus historias & facta B. Laurentii antiquorum operibus comparemus. Daniel quondam, ille vir desideriorum, completo trium hebdomadarum jejunio, quibus se afflixit in conspectu Domini, orationes, quas pro populo faciebat, exauditas agnovit. Laurentius trium dierum jejunio se afflixit, seque a Domino impetrasse populi sui salutem audivit. Danielis orationi de servitute inimicorum liber exiturus populus ejus promittitur. Laurentii precibus hostes in fugam versos, hostium colla calcaturus populus nuntiatur. A Daniele contra Persarum Principem, ut facilius populus liberaretur, Græcorum Princeps venire narratur. Laurentio contra inimicorum principem non aliqua peregrina virtus tribuitur. Danielem Gabriel lætificat, dicens sibi ad victoriam esse Michaëlem. Laurentium Michaël ipse confortat, victoriamque de inimicis se habiturum pollicetur.

[271] [licet dubium sit, a quo fuerint oppugnati.] Tum auctor S. Laurentium invocat his verbis: Sic semper, sic B. Laurentii, pro commisso tibi populo Dominum depreceris: & sicut Sipontini populi, cum præsens eras in carne, curam habuisti: ita & magis nunc, cum sis præsens cum Domino, sui memor esse digneris. Si te per fidem ambulantem, cum corpore peregrinabaris a Domino, de sancto & cælesti habitaculo suo exaudivit Dominus, quanto magis nunc a Domino præsente te omnia, quæ petieris, impetraturum speramus? Impetra ergo semper Angelorum præsidium civitati tuæ. Tueantur semper supernæ virtutes locum habitationis tuæ. Præsentem sentiant te cives tui: potentem te cognoscant inimici tui. Per orationes tuas mereamur habere Michaëlem adjutorem, & contra antiquum serpentem, qui est Satanas, fortissimum pugnatorem &c. Victoria illa Sipontinorum figenda quidem est sub episcopatu Laurentii, potest tamen contigisse multis annis post revelationem speluncæ montis Gargani. Hinc etiam dubium fit, utrum a duce aliquo Gothorum, an Græcorum oppugnati fuerint, quando periculo illo sunt liberati.

[Annotata]

* forte Nam

APPARITIO S. MICHAELIS IN MONTE GARGANO
Auctore anonymo
Ex quinque aut sex Mss. vetustissimis, collatis inter se & cum aliis nonnullis.

A. ANONYMO

[Memoria S. Michaëlis in monte Gargano,] Memoriam B. Michaëlis archangeli toto orbe venerandam, ipsius & opere condita, & consecrata nomine, demonstrat ecclesia. Quæ non metallorum * fulgore, sed privilegio commendata signorum, vili facta scemate, sed cælesti est prædita virtute; utpote quam fragilitatis humanæ memor Archangelus, e cælo veniens, ad promerendam ibi mortalibus supernorum societatem, propria manu sibi condere est dignatus. Vertice siquidem montis excelsi posita, de corpore ejusdem saxi, speluncæ instar, præcavata ostenditur. Est autem locus in Campaniæ a finibus: ubi inter sinum Adriacticum & montem Garganum civitas Sipontus b posita est: qui a mœnibus civitatis ad duodecim millia passuum c præerectus, in cacumine suo supremo beati Michaëlis d archangeli, quam præfatus sum, gestat ecclesiam. Hanc mortalibus hoc modo cognitam, libellus e, in eadem ecclesia positus, indicat.

[2] Erat in eadem civitate prædives quidam, nomine Garganus, [quo miraculo inchoata sit] qui & ex eventu suo monti vocabulum f indidit. Hujus dum pecora, quorum infinita multitudine pollebat, passim per divexi * montis latera pascerentur, contigit taurum armenti gregis consortia spernentem, singularem incedere solitum, & ad extremum, redeunte pecore, domum non esse regressum. Quem dominus, collecta servorum multitudine, per devia quæque requirens, invenit tandem in vertice montis foribus * cujusdam assistere speluncæ: iraque permotus, cur solivagus incederet, correpto arcu, appetiit illum sagitta toxicata. Quæ velut venti flamine retorta, eum, a quo jactata est, mox reversa percussit. Turbati cives & stupefacti, qualiter res fuisset effecta g (non enim propius accedere audebant) consulunt episcopum, h quid facto opus sit. Qui, indicto jejunio triduano, a Deo monuit esse quærendum.

[3] Quo peracto, sanctus Domini Archangelus episcopum i per visionem alloquitur, [per apparitionem S. Michaëlis.] dicens: Jam bene fecistis, quod homines latebat, a Deo quærendo mysterium, causam k videlicet hominis suo telo percussi. Sciatis autem hoc mea gestum voluntate. Ego enim sum Michaël archangelus, qui in conspectu Domini semper adsisto: locumque hunc in terris incolere l, tutumque servare instituens, hoc volui probare indicio, omnium, quæ ibi geruntur, ipsiusque loci me esse inspectorem atque custodem. His revelatione compertis m, consuetudinem fecerunt cives hic Deum precibus, sanctumque * deposcere Michaëlem; duas quidem ibi januas cernentes, quarum Australis, quæ & major erat, aliquot gradibus in Occasum vergentibus, adiri poterat. Sed nec ultra n criptam intrare ausi, pro foribus quotidie orationi vacabant.

[4] Interea Neapolitæ, paganis adhuc ritibus oberrantes o, [Altera S. Michaëlis apparitio,] Sipontinos & Beneventanos, qui quinquaginta p milibus a Siponto distant, bello lacessere tentant. Qui antistitis sui monitis edocti, triduo petunt inducias, ut triduano jejunio liceret eis, quasi fidele patrocinium, sancti Michaëlis implorare præsidium. Quo tempore pagani ludis scenicis falsorum invitant auxilia deorum. Ecce autem nocte ipsa, quæ belli præcederet diem, adest in visione S. Michaël, & apparens antistiti, preces eorum dixit exauditas, victoriam spondet affuturam q, & quarta diei hora bello præmonet hostibus occurrendum. Læti ergo mane, & de Angelica certi victoria, Dominico r reducti spiritu, obviant Christiani paganis: atque primo belli apparatu *, Garganus immenso tremore concutitur: fulgura crebra volant, & caligo tenebrosa totum montis cacumen obduxit, impleta prophetia, quæ Dominum laudans, dicit: Qui facit Angelos suos spiritus, & ministros suos flammam ignis.

[5] [& victoria de hostibus per Sipontinos relata.] Fugiunt pagani, partim ferro hostium, partim igniferis impulsi sagittis: & Neapolim usque, sequentibus atque extrema quæque cædentibus adversariis, mœnia tandem suæ urbis moribundi subintrant. Qui autem evaserunt periculum, comperto, quod Angelus Dei in adjutorium venerit Christianis: nam & sexcentos ferme suorum fulmine * videbant interemptos, Regi regum Christo continuo colla submittentes, armis induuntur fidei. Cumque domum reversi victores, vota Domino gratiarum ad templum referrent Archangeli, vident mane juxta januam Septemtrionalem, quam prædixi instar posterulæ pusillæ, quasi hominis vestigia marmori arctius impressa: agnoscuntque, B. Michaëlem hoc præsentiæ suæ signum voluisse monstrare *: ubi postea culmen appositum, & altare impositum, ipsa ecclesia ob signa vestigiorum Apodanea s est vocata.

[6] [Dubitantibus Sipontinis,] Interea multa fit t dubitatio inter Sipontinos, quid de eodem loco agerent, & utrum intrari, vel dedicari illic ecclesia deberet. Unde, collatione facta, ad Orientem * loci illius, B. Petri Apostolorum principis nomine condunt ecclesiam & dedicant: in qua etiam B. Mariæ semper Virginis sanctique Baptistæ Joannis altaria statuunt. Tandem antistes, salubri reperto consilio, Romanum Episcopum, quid de his agendum sit, per nuntios sciscitatur. Qui tunc forte in monte, quinquagesimo u fere milliario a Romana urbe distante, degebat: quem incolæ Sancti Silvestri cognomine vocant, eo quod ipse ibi quondam exulaverat pro fidei persecutione, & delituerat in Serapti x monte: taliaque mandata remittit: Si hominis est illam dedicare ecclesiam *, hoc maxime die, quo victoria data est, fieri oportet. Sin autem alias sancto Provisori loci placuerit, eodem præcipue die illius in hoc voluntas est quærenda *. Hoc ergo tempore imminente, agamus ambo triduanum cum civibus nostris jejunium, sanctam Trinitatem rogantes, ut munera, quæ per summum suæ sedis Ministrum conferre dignata * est, ad certum usque finem perducat.

[7] Factum est, ut suggesserat Antistes. Nocte vero constituti jejunii suprema Angelus * Domini Michaël episcopo Sipontino per visionem apparens: [quid agendum sit, episcopum docet S. Michaël,] Non est, inquit, vobis opus hanc, quam ædificavi, dedicare ecclesiam y: ipse enim, qui condidi, etiam dedicavi. Vos tantum intrate, &, me adstante patrono, precibus locum frequentate: & te quidem cras ibi Missas celebrante, populus juxta morem communicet: meum autem erit ostendere, quomodo per memetipsum locum consecraverim illum. Adveniunt mane cum oblationibus, & magna instantia precum intrant regiam Australem. Et ecce longa porticus in Aquilonem porrecta, atque illam attingens posterulam, extra quam vestigia marmori diximus impressa. Sed, priusquam huc pervenias *, apparet ad Orientem basilica prægrandis, quo per gradus ascenditur. Hæc cum ipsa porticu sua quingentos fere homines capere videbatur, altare venerandum, rubroque contectum palliolo, prope medium parietis Meridiani ostendens.

[8] Erat autem ipsa domus angulosa, non in morem operis humani parietibus erectis, [Descriptio cryptæ montis Gargani,] sed instar speluncæ præruptis, & sæpius eminentibus asperata scopulis: culmine quoque petroso diversæ altitudinis, quod hic vertice tangi, alibi manu vix possit attingi: credo, docente Archangelo * Domini, non ornatum lapidum, sed cordis quærere & diligere puritatem. Vertex vero montis extrinsecus partim cornea silva tegitur, partim virenti planitie dilatatur. Missarum itaque celebratione completa, magno attoniti gaudio quique redierunt in sua. Episcopus autem, delegato ministrorum, cantorum, sacerdotumque officio, & mansione constructa, omnem ibidem quotidie Psalmorum Missarumque cursum congruo præcepit ordine celebrari. Nullus autem huc nocturno tempore est ausus ingredi; sed aurora transacta, matutinos * ibidem cantant hymnos.

[9] Ex ipso autem saxo, quo sacra contegitur ædes, [quæ clara est miraculis.] ad Aquilonem altaris, dulcis & nimium lucida guttatim aqua dilabitur, quam incolæ stillam vocant. Ob hoc & vitreum vas ejusdem * receptui præparatum, argentea pendet catena suspensum: morisque est, populo communicato, singulos ad hoc vasculum ascendere per gradus, donumque cælestis degustare liquoris: nam & gustu suavis est & tactu salubris. Denique nonnulli post longas febrium flammas, hac hausta stilla, celeri confestim refrigerio potiuntur salutis *. Innumeris quoque & aliis modis ibi & crebro sanantur ægroti: & multa, quæ Angelicæ tantum licet potestati z, geri miracula comprobantur: maxime tamen ejusdem die Natalis, cum & de provinciis circumpositis plus solito conflua * turba recurrit, & Angelicæ virtutis major quodammodo creditur adesse frequentia, ut, quod spiritualiter dixit Apostolus, corporaliter agi videatur; quia Angeli sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capiunt salutis, in Christo Jesu Domino nostro.

ANNOTATA.

a In codice Florentino bibliothecæ S. Laurentii & in Vaticano legitur, In Apuliæ finibus. Est quidem locus revera in Apulia, non in Campania, ut dictum est in Commentario num. 256. Verumtamen non dubito, quin a primo Actorum auctore scriptum fuerit in Campaniæ finibus. Nam tres codices nostri cum duobus, ex quibus apographum ad nos misit Chiffletius, & cum apographo Trevirensi, cum aliis etiam pluribus collato, sine ulla variatione habent in Campaniæ finibus, uti & codex Vaticanus 517, in quo hæc Apparitionis Actanonnihil contracta habemus. Quod vero spectat ad codices, qui habent in Apuliæ finibus cum editione Ughelli, Vaticanus cum Ughello exhibet Acta clare-interpolata, in quibus legitur annus rei peractæ, & inserta sunt nomina Zenonis imperatoris, Gelasii Romani Pontificis, Laurentii episcopi Sipontini, aliaque nonnulla, quæ absunt a vetustissimis codicibus, & cum sana chronotaxi consistere nequeunt. Codex quidem Florentinus non videtur interpolatus, sed reliquis passim consonat, exceptis mendis. At cum unus sit contra multos, eosque admodum vetustos, verisimile fit, librarium, quod sciret locum esse in Apulia, pro in Campaniæ finibus subtituisse in illo codice, in Apuliæ finibus. Hac occasione lectorem velim monitum, me daturum diversas lectiones, ubicumque videbitur operæ pretium: non tamen observaturum quælibet codicum menda, quando lectio ex aliis fit certa, nec quaslibet minutias, quæ solum valerent ad augenda hæc Annotata.

b Sepontus in omnibus codicibus nostris & in aliis plerisque legitur. In uno tamen alterove ex aliis Sipontus. Passim Sipontum & vulgo Siponto dicitur. Sepus, ut volunt aliqui, aut Sipus etiamdicta fuit.

c De distantia duodecim millium passuum inter Sipontum & Garganum consonant codices, etsi aliqua in vocibus sit diversitas. Minor tamen videtur esse distantia: & plerumque in his Actis locorum distantia major dicitur, quam revera sit.

d In pluribus codicibus omisso nomine Michaëlis, solum legitur beati Archangeli &c.

e Hic libellus, in omnibus memoratus, ostendit, Acta esse vetustiora codicibus, ex quibus nostri videntur spectare ad seculum IX.

f Certum est hoc Actorum vitium: nam mons Garganus eodem nomine innotuit ante Christum natum. Itaque id imputandum ignorantiæ scriptoris. Forte homo, qui nomen monti dedisse dicitur, a monte nomen apud posteros accepit, quod nomen ejus esset ignotum. Magister militum dicitur in Actis interpolatis, non in primis.

g Alias legitur, Qualiter res fieret facta, vel effecta.

h In Actis interpolatis, addito nomine, episcopum Laurentium, sed in nostris aliisque codicibus numquam episcopus nominatur, nec ulla persona, a qua possit chronotaxis formari.

i In aliquot codicibus ita legitur: episcopo apparuit per visionem, dicens: &c. & mox pro fecistis in singulari fecisti.

k Hic sensu minus perfecto in tribus Mss. nostris legitur, videlicet hominem suo telo percussum, pro causam videlicet &c. Verba dedi ex Florentino, Chiffletianis & alio.

l Multa hic rursum verborum in codicibus differentia, pro tutumque in Florentino totumque, in uno e nostris eumque, in altero & aliis ritumque. Tertius noster sensum exhibet diversum hoc modo: Locumque hunc in terris incoli, ritumque servari instituens &c.

m De his codices rursum non consonant, cum alii habeant, Hac revelatione comperta, alii, His revelationibus compertis, alii verba data, quæ sola videtur vera lectio.

n Pro nec ultra, quæ videtur lectio præferenda, in uno codice est nec intra, in alio mendose neutram.

o In uno operam dantes, in alio, aberrantes.

p Hic multum dissonant codices. Secutus sum Chiffletii apographum, ex duobus codicibus scriptum, quod hoc veræ distantiæ inter Sipontum & Beneventum sit saltem propinquius. Attamen duo codices e nostris cum Florentino, Trevirensi & Vaticano interpolato habent: centum quinquaginta milibus, quanta certe inter Sipontum & Beneventum non est distantia. Imo in uno e nostris legitur, septingentis quinquaginta, quod manifestius est mendum. Scriptum fuerit quinquaginta, aut forte, septem & quinquaginta milibus: nam hæc vera potest esse distantia, ut conjicio ex mappis geographicis: imperitus librarius ex septem formare potuit septingentis. De bello hic relato consuli potest Commentarius num. 267.

q Nonnulla rursum in codicibus verborum diversitas, sed idem sensus. Pro, victoriam spondet affuturam, in variis legitur, spopondit se affuturum. Alia leviora.

r Hic alium sensum exhibent varii codices, & nonnulli sunt mendosi. Duplex potest esse sensus, cum alii Dominicum spiritum tribuant Christianis, alii dæmonicum aut dæmoniacum paganis. Primus in textu datus est, alter in uno ex codicibus nostris, cui & alii duo favent, sic exprimitur: dæmonico redactis spiritu obviant Christiani paganis. Sensus in textu datus præplacet, & est quinque saltem codicum, sed pro reducti in aliquibus est redacti, in uno Domini cordati spiritu.

s Vox hæc in plerisque codicibus corrupta est, legiturque appodanea, yppodonea, aliisque vicinis modis expressa.

t Pro Interea multa fit &c. In aliis solum, Multa dubitatio &c. at idem ubique sensus.

u De distantia montis Soractis ab Urbe rursum multa in codicibus varietas, quam observabo, ut ex hoc specimine prudens lector intelligat, quantum librariorum negligentia vetusti codices sint corrupti. Quinquagesimo fere milliario, ut in textu posui, in quinque saltem reperitur Mss., ut non dubitem, quin ita fuerit scriptum, etiamsi revera minor sit montis ab Urbe distantia. In uno legitur, quingentesimo miliario, quod apertum est mendum. In apographo, ex duobus codicibus per Chriffletium huc misso, habetur primo fere miliario, quod non minus clare mendosum est. In codice Vaticano, in quo Acta postmodum interpolata dixi, vera distantia propius exprimitur, dum mons ab Urbe dicitur distare tricesimo fere miliario. Procorrectione id habendum.

x Montis nomen similiter corruptum, & in nullo recte expressum. Nam verum nomen est Soracte aut Soractes, situsque est mons in Thuscia Pontificia inter oppidum Nepesinum (Nepi) & Tiberim. Mons S. Silvestri vocatur a monasterio S. Silvestri, de quo egi tom. 1 Septembris pag. 410, ubi etiam observavi, vulgo vocari montem S. Orestis, & de causa corrupti istius nominis egi pag. 420. In codicibus hic pro Soracte legitur Serapti, Sirapti, Syrapti & Sarepti.

y Pro ecclesiam, in paucis Mss. legitur basilicam. De consructione & dedicatione ejusdem per S. Michaëlem, ab aliquot etiam recentioribus asserta, sed sine sufficienti auctoritate, consule dicta in Commentario num. 261.

z Plerique codices habent, ut edidi. In uno e nostris ita legitur: Innumeri quoque ibi sanantur ægroti: & multa Angelica illic potestate geri miracula comprobantur. Mitto alia minutiora, cum nihil de varietate codicum omiserim, quod sententiam præferat diversam. Ceterum post Acta ex collatis codicibus exscripta & his Annotatis illustrata, consului & editionem Surii ante neglectam:vidique passim huic consonam. Pauca illa, quæ habet diversa, partim ex cura stilum modice poliendi, partim ex ipsa codicum varietate proveniunt.

* in uno metalli

* al. divexa

* al. pro foribus

* al. additur intercessorem

* al. paratu

* in uno Ms. flumine

* al. monstrari

* in uno ad Meridiem

* in uno basilicam

* al. requirenda

* al. dignatus

* in uno archangelus

* in uno pervenirent

* al. Angelo

* al. matutinales

* al. ibidem

* in uno salute

* al. confluens

§ XX. Ecclesia S. Michaëlis in monte Gargano votivis peregrinationibus & miraculis illustris.

[Ecclesia montis Gargani peregrinationibus celebris.] De peregrinationibus votivis ad montem Garganum prolixe scripsit Marcellus Cavaglieri, Ordinis Prædicatorum, & postea episcopus Gravinensis, in Opusculo Italico, quod anno 1680 edidit & inscripsit: Il peregrino al Gargano. Verum non omnia, quæ refert, æque certa aut probata sunt; nec videtur necesse singula examinare, quandoquidem istud examen prolixius fieret quam utilius. Quapropter ex laudato Cavalerii Opusculo aliqua solum desumam, quæ certiora videbuntur, & aliunde adjungam ea, quæ studioso lectori sufficere possint, ut perspiciat, S. Michaëlis in monte Gargano ædem sacram piis peregrinationibus celebrem semper fuisse.

[273] [opibus multam increverat ante medium seculi VII,] Nihil invenio seculo VI, quo ecclesia S. Michaëlis innotescere cœpit in monte Gargano, quod huc transferendum censeam. Attamen ab initio locum fuisse celebrem, & frequentatum a plurimis, ex ejusdem opum incrementis conjicere possumus. Nam thesaurus illius ecclesiæ adeo increverat circa medium seculi VII, ut Græci eum ad se transferre cogitaverint. Paulus Diaconus lib. 4 de Gestis Langobardorum cap. 47 de Grimoaldo Langobardorum duce Beneventano sic loquitur: Qui cum esset vir bellicosissimus, & ubique insignis, venientibus eo tempore Græcis, ut oraculum sancti Michaëlis archangeli in monte Gargano situm deprædarentur, Grimoaldus super eos cum exercitu veniens, ultima eos cæde prostravit. Ad hunc locum. tom. 1 Scriptorum Italiæ col. 471 in Annotatis observat Muratorius, suspectam fuisse Camillo Peregrinio fidem Pauli Diaconi, acsi voluisset Græcis attribuere, quod ipsi tentarunt Langobardi. At ille Paulum Diaconum & ibidem defendit, & studiosius apertiusque in Annalibus Italiæ postea scriptis tom. 4 ad annum 650, ubi animadvertit, Græcos sub Constante imperatore Monothelita tam religiosos non fuisse, ut incredibilis fiat tentata spoliatio templi S. Michaëlis, & fides Pauli Diaconi veniat in dubium vocanda. Probat id idoneis rationibus, quæ videri possunt. Ad propositum nostrum satis est, jam circa medium seculi VII tantas illius loci fuisse divitias, ut excitarint principum cupiditatem.

[274] [at deinde deserta, subditur episcopo Beneventano,] Quamvis eo tempore Garganum contra Græcos defenderit Grimoaldus, locus tamen post aliquot annos desertus fuisse videtur, idque verisimiliter contigerit, quia potentior exercitus Græcorum partes illas invasit. Nam ipse Constans imperator in Italiam contra Langobardos trajecit, & anno 663 Beneventum obsedit, absente Grimoaldo, qui regnum Langobardorum occupaverat. Filius tamen ejus Romualdus Beneventum defendit, ut obsidionem solverit Constans: quod in Vita S. Barbati episcopi Beneventani, data apud nos ad XIX Februarii, patrocinio beatissimæ Virginis Mariæ, & precibus S. Barbati adscribitur. Cum autem post victoriam Romualdus dux multa S. Barbato donare vellet, ita num. XI sanctus antistes ducem allocutus legitur: Si munus tuæ salutis offerre studes, unum impende sacrificium, ut beati Michaëlis archangeli domum, quæ in Gargano sita est, & omnia, quæ sub ditione Sipontini episcopatus sunt, sedi beatissimæ Genitricis Dei, cui nunc indigne præsum, in omnibus subdas. Et quoniam absque cultoribus omnia depravantur: unde nec sedulum Deo illic officium persolvi potest, melius a nobis disposita tibi proficient in salutem. Illico princeps viri Dei consentit petitionibus, & eo ordine, quo pactus est, sicut mos est, per præceptum Genitricis Dei sedi universa concessit &c. Eadem fere leguntur de donatione in Vita secunda num. 12. Hoc modo ecclesia S. Michaëlis in Gargano cum toto episcopatu Sipontino subjecta est episcopo Beneventano, mansitque hæc duorum episcopatuum conjunctio usque ad seculum XI, quemadmodum in episcopis & archiepiscopis Sipontinis videri potest apud Ughellum.

[275] De cultu S. Michaëlis occasione istius donationis aucto in urbe Beneventana agit Marius de Vipera in Chronologia Episcoporum Beneventanorum pag. 34 ita scribens: [& S. Michaël eligitur Beneventi patronus.] Ex prædicta concessione ecclesiæ S. Michaëlis archangeli in monte Gargano, per Vitalianum Papam sancto Barbato episcopo (forte quia Vitalianus Papa donationem confirmavit, ut habet bulla eius, quam aliqui habent suspectam) suæque Beneventanensi ecclesiæ factæ, ut supra diximus, ita sancti Michaëlis archangeli devotio Beneventi crevit, ut populus Beneventanus magno animi affectu in patronum elegerunt. Alii in patronum multo antea electum volunt ea occasione; cum octavo Idus Maii, quo beati Michaëlis archangeli solemnia celebrantur, eo die a Beneventanorum populis Neapolitanos in prælio cæsos devictosque fuisse, & ob memoriam tam insignis victoriæ in patronum sibi adscripserunt, quam victoriam recenset Herempertus in suo Chronico Ms. pag. 156, ubi annus desideratur. Verum enimvero, quidquid sit de modo, semper rei veritas constat, ab antiquissimo tempore a Beneventanis patronum venerari colique: quod facile utrumque conjici potest ex monetis, quæ principum tempore Beneventi cudebantur: in quibus effigies & nomen ipsius sancti Patroni ex parte una, & effigies & nomen principis regnantis ex parte altera, quæ ad hæc usque tempora videntur, ingentique devotione Patronum venerantur, templis dicatis. Ita Vipera, qui duos ex nummis exhibuit in Sanctis Beneventanis pag. 63, uti & alios duos Muratorius in Antiquitatibus Italiæ tom. 2 pag. 619. Non inquiram, de qua victoria loquatur Vipera, cum ad propositum nostrum satis sit, S. Michaëlem vetustis temporibus patronum a Beneventanis electum, quod solum hac occasione observare volui.

[276] Quod vero spectat ad montem Garganum, mansisse hunc sub ditione ducis Beneventani existimo, [Peregrinationes deinde continuatæ,] eumdemque deinde votivis peregrinationibus fuisse frequentatum. Certe in divisione ducatus Beneventani, quæ facta notatur anno 851 inter Radelchisum principem Beneventanum & Siconulfum principem Salernitanum, impressaque tom. 2 Scriptorum Italiæ a pag. 260, art. VIII Beneventanus Salernitano hæc promittit: Et dimittam omnes homines vestræ potestatis ire ad venerabilem ecclesiam beati archangeli Michaëlis recto itinere, quomodo temporibus antecessorum nostrorum illuc ibatur, sine omni contrarietate vel damnitate &c. Verba hæc temporibus antecessorum saltem evincunt, octavo & nono seculo crebras fuisse ad ecclesiam montis Gargani peregrinationes. Leo Marsicanus in Chronico Casinensi lib. 1 cap. 13 ita habet: His temporibus (currente ad finem seculo VIII) vir quidam de gente Anglorum, mutus & surdus, cum quibusdam propriæ gentis sociis ad limina venit Apostolorum. Inde cum socios ad memoriam beati Michaëlis archangeli, quæ in monte Gargano sita est, properare conspiceret, simul cum eis iter arripiens, venit ad hoc monasterium &c. Subditur sanatio muti, ad sepulcrum S. Benedicti impetrata. At ego verba dedi, ut ostenderem, remotissimos etiam Anglos ad montem Casinum fuisse peregrinatos. Apud Mabillonium in Actis Sanctorum. Benedict. sec. 3 part. 2 pag. 523 habetur Itinerarium Bernardi monachi Franci, qui ex Gallia Romam, indeque tempore Nicolai Papæ cum sociis, in Montem Garganum, & ulterius Hierosolymam peregrinatus est. Ad propositum vero nostrum habet sequentia: Inde progressi, venimus ad montem Garganum, in quo est ecclesia S. Michaëlis sub uno lapide, super quem sunt quercus glandiferæ: quam videlicet ipse dicitur dedicasse: cujus introitus est ab Aquilone, & ipsa quinquaginta homines potest recipere in se. Intrinsecus ergo ad Orientem ipsius Angeli habet imaginem; ad Meridiem vero est altare, super quod Sacrificium geritur, & præter id nullum munus ibi ponitur. Est autem ante ipsum altare vas quoddam suspensum, in quo mittuntur donaria, quod etiam juxta se alia habet altaria. Cujus loci abbas vocabatur Benignatus, qui multis præerat Fratribus. Ultima verba insinuant, locum eo tempore fuisse sub monachis.

[277] [& pro pœnitentia etiam impositæ;] In Chronico Vulturnensi apud Muratorium tom. 1 Scriptorum Italiæ part. 2 pag. 483 recitatur Charta Landonis Teanensis comitis, signata anno 986, quæ sic inchoatur: In nomine Domini nostri Jesu Christi Dei æterni. Quinto anno principatus domni Landenolfi gloriosissimi principis, mense Novembri, XV Indictione. Ideoque ego Lando Comes ex civitate Teanense, filius bonæ memoriæ domni Atenulfi comitis, declaro me iter facere in oratione ad ecclesiam beati Michaëlis archangeli, quæ sita est in monte Gargano, ut per ejus intercessionem apud omnipotentem Dominum de peccatis meis indulgentiam accipere valeam: ideoque testamentum feci &c. Ejusmodi peregrinationes ad montem Garganum pro pœnitentia etiam impositas fuisse, habemus ex Chronico Casinensi lib. 2 cap. 24 de Ottone III imperatore, cujus peregrinatio ibi figitur anno 1000. Muratorius tamen in Annalibus Italiæ rem refert ad annum 1001. Ratio nota est, nimirum cædes Crescentii, contra jusjurandum ipsi præstitum occisi. In Vita S. Romualdi, data ad VII Februarii, num. 38 a B. Petro Damiano sic refertur: Ipse autem rex (Otto III imperator) ex eodem crimine (occisi Crescentii) beato viro (S. Romualdo) confessus, pœnitentiæ causa nudis pedibus de Romana urbe progrediens, sic usque in Garganum montem ad S. Michaelis perrexit ecclesiam. Plura alia de pœnitentia Ottonis subjunguntur.

[278] [incerta tamen sunt, quæ ibi feruntur contigisse S. Henrico.] Ughellus tom. 7 in Archiepiscopis Beneventanis simul & Sipontinis Col.sserit, tempore Ursi archiepiscopi S. Henricum imperatorem venisse ad ecclesiam S. Michaëlis. Res nequaquam est incredibilis, quandoquidem anno 1022 S. Henricus in vicinia fuerit, urbemque Troiam in Apulia obsederit, ac tandem ad deditionem coëgerit. Non invenio tamen indubitata monumenta, quibus peregrinationem illam confirmem; & multo minus idoneas rationes, quibus certa reddam ea, quæ ibidem S. Henrico contigisse dicuntur, omnia prolixe etiam enarrante Cavalerio cap. XI. Ughellus compendio ista sic exponit: Hic (Ursus) Henricum sanctum imperatorem anno MXXII excepit hospitio, ad montem Garganum devotionis gratia dum peregre proficisceretur: qui cum pernoctare in sacra illa D. Michaëlis spelunca voluisset: & dum oraret, ex quodam Angeli attactu ita femur emarcuisse scribunt, ut, veluti alter Jacob, perpetuo claudicaverit, & Claudus dictus sit, ut in notis Vitæ ejus in lib. de Divis Bambergensibus cap. 22 habetur. Longa relatio est, quæ ibidem legi poterit. Ad XIV Julii in S. Henrico imperatore § 1 examinatæ sunt rationes, quæ afferuntur, cur Claudus fuerit dictus, eaque ut ceteris verisimilior admissa, quod juvenis in venatione graviter læsus sit. Quod ei hic accidisse dicitur in ecclesia montis Gargani, alius retulit ad ecclesiam Romanam S. Mariæ Majoris. Quare omnia adjuncta prætermitto.

[279] Certior est peregrinatio cujusdam e Gallia episcopi, [Aliæ peregrinationes seculo XI & XII,] de quo breviter Chronicon Casinense lib. 2 cap. 56 ita meminit: Quidam reverendæ vitæ episcopus de Galliarum partibus ad memoriam beati Michaëlis archangeli in monte Gargano positam pergens &c. Quod de eo narrat, factum est Capuæ, ideoque huc non spectat. Deinde cap. 81 de S. Leone IX Papa idem asserit auctor his verbis: Qui sanctus Pontifex eodem anno, quo ordinatus est, orationis gratia montem Garganum adiit. Hæ postremæ peregrinationes sunt seculi XI, uti & sequens, quæ lib. 3 cap. 9 ita perstringitur: Sipontum inde contendit (Desiderius abbas Casinensis) & per quemdam episcopum, qui orationis gratia montem Garganum adierat, fratribus (montis Casini) se commendari … rogavit &c. Ad seculum XII pertinet, quod lib. 4 cap. 74 his verbis attingitur: Eodem quoque anno quidam claudus de territorio Turonensi orationis gratia montem statuerat adire Garganum &c. At sanatus est in monte Casino S. Benedicti patrocinio. Jam vero ad ea, quæ ex Chronico Casinensi huc transtuli, velim studiosus lector mecum observet, auctores illius Chronici non aliter agere de peregrinationibus ad montem Garganum, quam occasione sui monasterii, quod illi, quos ad ecclesiam S. Michaëlis dicunt profectus, aut in monte Casino etiam fuissent, aut alia de causa in historia Casinensi venirent memorandi. Quapropter ex paucis in illo Chronico memoratis verisimillimum fit, frequentes ad Garganum fuisse peregrinationes, ut habet traditio.

[280] Idem etiam confirmatur ex Vita B. Alberti eremitæ, [ut ecclesia S. Michaëlis sit inter præcipuas peregrinationibus claras.] qui eodem seculo XII floruit. Actum apud nos est de B. Alberto ad VII Januarii, ubi in Vita num. 2 de eius peregrinationibus hæc asseruntur: Romam discessit ad sanctorum Apostolorum basilicas, inde in Appuliam, S. Michaëlis in Gargano monte sitam ædem visitaturus, se contulit, postremo Venetias ad S. Marci reliquias. Hinc vero in Palæstinam navigat, Christi sacrosanctum sepulchrum, aliaque nostræ salutis celebrata monumentis loca veneratur, eo animi sensu ac pietate, ut omnino statueret, voto nuncupato, penitus sese divino cultui consecrare. Cum aliquod isthic spatium temporis exegisset, nullum subterfugiens aut itineris laborem, aut incommodum corporis, duce, quo agebatur, Dei Spiritu, in Gallæciam abit ad S. Jacobi sepulchrum &c. Hisce ecclesia montis Gargani recensetur inter quinque loca præcipua piis Europæorum peregrinationibus frequentata. Verum hæc de peregrinationibus ad ecclesiam S. Michaëlis in monte Gargano sufficiant pro specimine, missis peregrinationibus, quæ posterioribus seculis continuatæ sunt. Prætermitto similiter calamitates, quæ eidem ecclesiæ dicuntur variis vicibus illatæ a Saracenis, Græcis, aliisque gentibus, quæ illam spoliarunt. Nihilo magis commemorabo controversias, quæ multo tempore viguerunt inter canonicos Sipontinos & Garganicos, postquam Oppidum S. Angeli excreverat, & capitulo canonicorum fuerat exornatum. De his omnibus consuli possunt Ughellus in Episcopis & Archiepiscopis Sipontinis, & Sarnellius in Chronologia eorumdem, licet uterque subinde aliqua correctione videatur indigere.

[281] [Miraculis similiter inclaruit.] Miraculis quoque illustrem esse memoratam S. Michaëlis ædem, generatim asserunt monumenta, quæ de ea agunt, cum vetusta tum recentiora; idemque confirmant dicta de peregrinationibus. Nam mutum & surdum eo ex Anglia profectum num. 276, & claudum ex Gallia num. 279 vidimus. Nullam tamen miraculorum collectionem ullibi invenire potui. Cavalerius, qui fuit vicarius generalis archiepiscopi Sipontini, cap. 12 de miraculis agit, sed fere etiam generalibus verbis. Laudat primo diœcesanam synodum, illam, opinor, quæ recenter erat habita anno 1678 sub eminentissimo Cardinali Vrsino, tunc archiepiscopo Sipontino (postea Benedicto Papa XIII,) & ex ea adducit hæc verba: Quoniam Deus omnipotens sacram divi Michaëlis basilicam non cessat decorare miraculis: & tamen nemo est, qui enarrat omnia mirabilia ejus, qui facit magna & mirabilia absque numero: ideo vicario nostro Garganico districte injungimus, ut quoties sermo exierit de aliquo inibi perpetrato miraculo, juridice perquirere non prætereat, utrum rumori opus respondeat: & nos postmodum consulat, ut non temere peregrini illud sentiant Isaiæ: Tunc videbis & afflues, & mirabitur & dilatabitur cor tuum. Hoc mandatum ostendit, eo etiam tempore continuata fuisse miracula. Non potuit tamen ex eo Cavalerius proficere, quia Opusculum suum scripsit circa idem tempus, cum impressum sit Maceratæ anno 1680, quo etiam Ursinus ad novam cathedram coactus est discedore, secumque duxit vicarium suum Cavalerium. Hic itaque generalia de miraculis aliorum verba adduxit. Addidit tamen facta anno 1656, quorum recens erat memoria, eaque pro specimine huc ex ipso transferam.

§ XXI. Saxa ecclesiæ montis Gargani salutaria contra pestem anno 1656 sævientem, ut apparens S. Michaël archiepiscopo promiserat.

[282] [Diœcesis Sipontina anno 1656 contra pestem servata:] Mirabilia plane sunt, quæ refert Cavalerius de apparitione S. Michaëlis, anno 1656 archiepiscopo Joanni Alphonso Puccinello oblata, & de conservatione incolarum diœcesis Sipontinæ contra luem sævissimam, eo tempore per Italiam, & maxime per regnum Neapolitanum, late grassantem. Inscriptio marmori incisa anno 1658, ipso jubente archiepiscopo, positaque in atrio ecclesiæ S. Michaëlis, quam recitat Sarnellius pag. 405, summam rei totius breviter exhibet, ideoque eam huc totam transfero:

D. O. M.

Anno MDCLVI, grassante Aepidemio morbo, manente tota fere Italia in lacrymis, miraculo grandi archangeli Michaëlis lapidibus cælitus designatis diœcesis Sipontina præservata est, plurimæque civitates & oppida liberata. Tantæ rei oculatus testis existens Joannes Alphonsus Puccinellus, Lucensis, archiepiscopus Sipontinus, numquam interituræ memoriæ marmore fidem posuit. An. MDCLVIII. Archiepiscopus hanc quidem inscriptionem de re omnibus nota ultimo vitæ anno ponendam curavit. At apparitionem sibi factam non vulgavit, nisi paucissimis personis, nimirum Tiberio Nardini archipresbytero Garganico, & Michaëli Nobile canonico Sipontino, confessario suo, quos nominat Cavalerius pag. 650, priorem ut viventem, alterum defunctum, asserens rem se ex vivente Nardino intellexisse, & ex aliis, qui eam ex confessario archiepiscopi post hujus mortem audiverant.

[283] Initium relationis petendum est ex Epistola archiepiscopi Puccinelli ad summum Pontificem Alexandrum VII, [intellecto periculo, ad preces, jejunia, aliaque pia opera] quam recitat Cavalerius pag. 638 hoc modo: Beatissime Pater. Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis & cinis, Sanctitatis vestræ provolutus pedibus, ad osculum accedens, sacramentum aperiam, quod nulli mortalium fas est referri. Mense Maii elapso, cum sanctæ visitationis munia per diœcesim meam Sipontinam obire curarem, dubius quidam rumor audiri videbatur de morbo epidemiæ in Neapolitana civitate, vires eundo acquirens brevi, nec vanus deprehensus est. Dum autem in terra Vici moras traherem, a viris fide dignis, qui, Neapoli periculo pulsi, eo appulerant, strophæ tandem factus sum certior. Ere futurum existimavi, si, diœcesis visitatione posthabita, quam citissime Civitatem montis S. Angeli adirem, inque cælesti basilica S. Michaëlis archangeli pro populi expiatione supplicationes indicerem. Mox illuc me contuli, convocatisque totius civitatis sacerdotibus, pro virili sua quemque contendere necesse habere, in hæc eos verba conveni; nosque tam sancto loco additos supra cæteros Dei ministros pietatis vinculo adstringi, justissimæ iræ Dei litari per diœcesim. Interim, data pastorali Epistola, gregem meum, qua potui ex minusculi talenti mei exiguitate, in Christi visceribus sum exhortatus ad pœnitentiam in cinere & cilicio, indicto trium dierum jejunio & per civitatem supplicationibus.

[284] Increbrescebat in dies contagii terror, qui Neapoli jam alias exundans terras, [archiepiscopus cum suis recurrit, & ad S. Michaëlis] civitates & provincias; hæc Apuliæ tota videbatur in funere. Dum ergo impensius quisque desudabat ingenio, quo furentem morbum immaneque monstrum evaderet; non ambiguis conjecturis incassum obluctari flagello Dei cernebatur. Plurima interim pestis cognata mala animum meum, pro ea, qua obstringor, pastorali cura vehementer urebant: interque illud apprime, ne diræ famis rabie viderem necatos filios, præpeditis jam negotiationibus & mercium communione, quibus alitur diœcesis tota, præcipueque hæc Gargani montis civitas, populorum numero satis abundans. Dumque mœstissimus traherem insomnes noctes, & gregi a Deo commisso consultum cuperem, humanis undique destitutus auxiliis, ecclesiasticorum meorum diu conquisito judicio, in eam tandem sententiam concessi; nimirum nihil nobis reliqui esse, quam causam tantis plenam terroribus ad tribunal Mediatoris cælestis, scilicet ad archangeli Michaëlis speluncam, tota spe omnique fiducia ablegare.

[285] [patrocinium, oblato eidem libello supplici,] Iterum ergo indicto trium dierum jejunio, ac supplicationibus per civitatem Garganicam, mihimet, quasi legatione functuro ad Archangelorum Principem, causam communem perorare, extremum tantorum malorum talem indidit mentem. Libello itaque humano stylo conscripto, sequenti die Dominico, clero convocato, religiosis viris, & toto populo, in hac tremenda crypta ad cæleste altare Principis Archangelorum pontificali habitu accedens, adque ejusdem gradus facie humi procumbens ipse, clero, religiosis viris, fune ad collum ligato, & toto populo psalmis, litaniis, precibus persolutis, sanctissimum altare conscendi, & clamore ab universo populo excitato, undique crypta ejulatu magno & vocibus misericordiam deprecantibus resonante, qua potui, de pectoris mei humilitate & lacrymis supplicem libellum in Principis Angelorum augustissimi simulacri manibus, certa, fidenti ac secura spe reposui, publico injuncto excommunicationis ligamine, ne quispiam attingere ausus esset. Cujus hoc est exemplar. Libellus, quem ante pag. 600 dedit Cavalerius, & cujus initium Epistolæ inseruit, sic habet.

[286] [qui hic recitatur,] Princeps gloriosissime. Jam super nos flagellum Dei, quod meremur, juste pro delictis nostris. Nos autem populus tuus, & oves pascuæ tuæ, cives Garganici montis, ubi cælestem tuam sedem divino munere locatam voluisti, nunc contriti corde, compuncti animo, mœstissimo spiritu, sola in te fiducia, Archangelorum Princeps, ejulatu & lacrymis adorantes in hoc sacro loco, ubi steterunt pedes tui beatissimi, supplices damus libellum per manus archiepiscopi tui, ut nos ab imminente flagello pestilitatis defendere digneris, protegere, eripere. Ita cernui tua saxa veneramur. Fiat, fiat. Amen, amen. Omnia hæc sano & Catholico sensu, quo prolata sunt, prudens lector intelliget.

[287] [cum magna fiducia.] Redeo ad Epistolam, cui libellus ille fuit insertus. Adduci numquam potui, inquit archiepiscopus, ut crederem tot lacrymarum & suspiriorum causam, &, quod magni refert, totius populi de sanctissimo Principe nostro conceptam spem fidemque certam, cælum ipsum non fore penetraturam, teste archidiacono meo Balthasare Jordano spectatæ probitatis viro J. U. D., cui repetitis vicibus id idem asseveranter constanterque asserui. Paucis abhinc (id est post prædicta de libello) diebus currente Dominica XVI post Pentecosten, de hydropico Euangelico sermonem de more ad populum habiturus, opportune hydropici languorem, veluti naturæ incurabilem, epidemiæ morbo comparandum fore existimavi, eoque orationis institutum dirigere, ut non secus ac de more, pestilentiæ a solo Deo, & sanctis mediatoribus esse medelam expectandam. Hactenus archiepiscopus narravit publice gesta & omni populo nota.

[288] [Archiepiscopus arcanis notis consulit Pontificem.] Pergens vero ad ea, quæ solus noverat, usus est notis arcanis & occultis, ut soli Pontifici ista innotescerent. Hinc editor Epistolæ, occultas illas notas omittens, earum loco hanc annotationem posuit: Hoc loco posita fuit cyfra. Ut vero ejusmodi notis uti posset, ante petierat a Pontifice, ut transmitteret exemplar notarum, quibus uteretur, & quas uterque intelligeret. Transmisit Alexander petitas notas per Julium Rospigliosum, tunc archiepiscopum Tarsensem, & postea summum Pontificem Clementem IX, cujus hac de re Epistola Italice scripta recitatur a Cavalerio pag. 635. In eadem etiam petit, ut archiepiscopus saxa quædam cryptæ S. Michaëlis transmittat; Epistolamque securitatis gratia dirigat Neapolim ad nuntium Pontificium, qui eamdem destinaret ad Pontificem. Data est hæc Epistola Romæ die XXV Novembris anni 1656, ut verisimiliter Epistola archiepiscopi, quam pro majori parte jam recitavimus, scripta fuerit eodem anno, mense Decembri: nam caret die & anno, quo data est. Quid vero per arcanas notas archiepiscopus scripserit, & quid per easdem notas responderit Pontifex, nullus exposuit, etiamsi utriusque scriptum servari testetur Cavalerius pag. 647.

[289] Nequit tamen dubitari, quin scripserit de apparitione sibi facta, [verisimiliter de apparitione sibi facta:] & conjicere possumus, sententiæ summi Pontificis permisisse archiepiscopum, eamne publicare deberet, an silentio premere. Præterea verisimillimum est, voluisse Pontificem, ut eam non faceret publicam ante mortem suam, sed fidis aliquot personis eamdem committeret, ut deinde posset per illas innotescere. Hoc voluisse Alexandrum VII credimus, quia constat, ita fecisse Puccinellum: neque enim verisimile est, eum a sententia Pontificis, quem tam caute consuluerat, vel minimum discessisse. Itaque hic locus postulat, ut exponamus S. Michaëlis apparitionem, prout ea fuit post mortem ejus relata a personis, quibus secretum suum revelaverat.

[290] Cavalerius pag. 652 tempus apparitionis designat verbis Italicis, [nam die XXII Septembris ante mediam noctem, S. Michaëlem ex lumine] quæ Latina adnumero: Circa quintam horam noctis, die Veneris XXII Septembris, dum in cubiculo suo erat orationi intentus archiepiscopus, dormientibus omnibus domesticis. Dies XXII Septembris anno 1656 erat revera dies Veneris, & sequens Dominica erat XVI post Pentecosten, qua archiepiscopus exhortationem ad populum habuit num. 187 memoratam. Quare apparitio potuit contingere ea nocte, quæ sequebatur diem, quo libellus supplex Archangelo erat oblatus, ut insinuat Cavalerius, & clarius indicat Sarnellius, exponens facta sequentibus diebus Sabbato & Dominico. Quinta vero noctis hora circa æquinoctium parum tantum præcedit mediam noctem. Eo tempore audivit archiepiscopus insolitum murmur instar terræ motus, & ad partem Orientis vidit ingens lumen, quod scintillabat instar solis in chrystallo reflexi, sive conspexit circulum lucidum; & ex eo audivit vocem ad se loquentem. At verba non plane eadem exprimuntur apud Cavalerium & Sarnellium, ut ipsæ voces non videantur accurate fuisse cognitæ, sive quod archiepiscopus tantum memoria retinuisset summam rei sibi mandatæ, sive quod ipsas voces numquam aliis dixisset.

[291] Verumtamen idem apud utrumque est sensus. Prior verba Italica exprimit, [sibi loquentem audivit de saxis cryptæ contra pestem adhibendis.] ut Latine sic reddi valeant: Scito, o pastor hujus gregis, quod ego Michaël archangelus impetraverim a sanctissima Trinitate, ut, quicumque cum devotione saxa meæ basilicæ adhibebit in domibus, civitatibus & locis, evadat liber a peste. Prædica, narra omnibus gratiam divinam. Addit Latine: Ubi saxa devote disponuntur, ibi pestes de hominibus dispelluntur. Quæ forsan Italice reddidit. Apud Sarnellium Italice hæc sunt verba: Scito, quod sim Michaël archangelus, qui semper assisto in conspectu Dei, a quo impetravi, ut, quicumque cum devotione adhibebit saxa basilicæ meæ in domibus, locis, & civitatibus, sit liber a peste. Prædica igitur, & narra omnibus gratiam divinam. Subjungit deinde solus Cavalerius, forte ex conjectura, credi Archangelum subjunxisse hæc verba: Tu autem narra virtutem, sed tene mysterium. Benedicens saxa, exsculpe in eis signaculum sanctæ crucis cum nomine meo. Prædica denique, placandum esse Deum ab ira ventura concussionis terræ. Uterque demum testatur, archiepiscopum in altum erupisse clamorem, ut domestici clamantem audierint, turbatique surrexerint & accurrerint, ac prostratum in terram invenerint, crediderintque repentinum aliquod corporis malum eidem supervenisse.

[292] [Ubi vero saxa ab omni populo petita fuerunt,] Postero die, inquiunt, id est Sabbato, XXIII Septembris, populo indicavit, non amplius timendum esse a pestilentia: ingressusque S. Michaëlis basilicam, jussit colligi ex parietibus ipsis multa saxorum segmenta, quibus in medio insculpta est crux cum nomine S. Michaëlis hoc modo: S. ✠ M. Ea deinde singulari benedictionis forma consecravit, prout videri potest apud Cavalerium. Demum die sequenti Dominico ad populum habuit sermonem, jam supra num. 287 memoratum. Quæ deinde facta sunt, archiepiscopus in laudata superius Epistola ad Alexandrum VII ita narrat: Mirum dictu est, quam celeri conatu de tota civitate populus lapides sacros exposceret, quæreret, flagitaret; & ad amicos quisque, ad proximos, ad cognatos, tantæ devotionis pignus transmitteret. Usque adeo invaluit sacrorum lapidum fides, & enata in cordibus pestis evadendi securitas, ut brevi nedum tali munierit se præsidio diœcesis tota, sed ad vicinas terras ac civitates vox personuerit ac transierit.

[293] [diœcesis Sipontina metum pestis deposuit.] Tunc temporis archangeli Michaëlis in nos mira diffundi cœpere, quando sanctis hisce lapidibus quisque ad fausta vaticinia impelli videbatur. Ut enim antea mortis objectu, Sipontina diœcesis squalore confecta, toto malorum omnium pondere incumbebat; non amplius postea emollitis fracta in lacrymis, sed pacatissima animo, Angelorum Principi fidens, horrendum, acsi non immineret, epidemiæ monstrum nec timuit nec expavit: eoque securitatis pervenit, ut mœnium etiam stationes derelinquere consilium capere cogitaverit; quod & fecisset, ni rationibus in contrarium prævalidis suadere conatus essem. Miracula inde secuta hic non attexam nec prosequar sermone, quippe suo loco & tempore sanctæ Sedi formiter exponenda. Hæc Sanctitati tuæ, & Ecclesiæ Catholicæ Romanæ magistræ fidei, exposita esse volui, tamquam vermis & non homo (infirma enim mundi elegit Deus, ut confundat fortia) & iterum sanctissimis tuis provolutus pedibus deosculor, & te Christi Vicarium in terris colo, veneror, adoro. Hactenus archiepiscopus Sipontinus ad summum Pontificem. Laudatus archiepiscopus populo etiam prædixisse asseritur terræ motum, qui fuit in Apulia sequenti mense Octobri, die XVII, sine multo damno diœcesis Sipontinæ. Ea vero prædictione plenam fidem apud populum obtinuit.

[294] [Eadem saxa ab Alexandro VII Papa petita & obtenta.] Quod vero breviter in Epistola dicitur de lapidibus ecclesiæ S. Michaëlis per civitates, extra diœcesim Sipontinam sitas, etiam petitis, multum augeri potest & pluribus confirmari. Nam in primis sacros illos lapides desideravit summus Pontifex Alexander VII per litteras jam laudatas Julii Rospigliosi, qui anno sequenti Cardinalis & post Alexandrum summus Pontifex creatus est. In illa enim primo significat, multum gavisum fuisse Pontificem, intellecta liberatione populi Sipontini per S. Michaëlis patrocinium. Secundo petit, ut archiepiscopus transmittat aliquot lapides cryptæ, eo benedicendi modo, quo scripserat, consecratos. Addit vero alia jam dicta. Ubi deinde petiti lapides Romam pervenerant, alia Epistola, data die III Februarii anni 1657, Rospigliosus ad archiepiscopum scribit, eos continuo a se sanctissimo Domino oblatos, ab eo summa humanitate acceptos, iisque Pontificem multum fuisse gavisum. De pluribus civitatibus agam inferius, ut prius exponam attinentia ad montem Garganum.

[195] Scripsit deinde archiepiscopus Puccinellus ad totam diœcesim suam litteras satis prolixas, [Archiepiscopus populo suo de sæva illa peste,] datas anno 1656, die III Decembris, & typis impressas, quas Cavalerius in Opere suo recudit a pag. 603. At sermone Italico conscriptæ sunt, eoque stilo, ut difficulter gratiam suam Latine valeant retinere. Cum tamen major sit auctoritas piissimi & doctissimi archiepiscopi, qui omnia aut vidit aut examinavit, quam aliorum, qui postea de illis scripserunt, conabor fideliter totam Epistolam compendio huc transferre. Hoc solum prævie observo, pestem plane sævissimam fuisse, de qua agitur. Etenim Muratorius, qui non solet facta exaggerare, in Annalibus Italiæ ad annum 1656 scribit, aliquot civitates eo flagello fuisse desolatas, & rumorem fuisse, in sola urbe Neapolitana plusquam ducenta octoginta quinque millia personarum fuisse exstincta; Romæ propter diligentiam magistratuum solum desiderata esse viginti & duo millia, in tota ditione Ecclesiastica circiter centum & sexaginta millia. Cavalerius & Sarnellius soli Neapoli attribuunt funerum quadringenta millia. At is numerus forte supra verum exaggeratus est, ideoque dedi dicta Muratorii. Epistolam cum titulis archiepiscopi subdo.

[296] Joannes Alphonsus Puccinellus, nobilis Lucensis, [de manifestis diœcesis periculis,] archiepiscopus Sipontinus, Epistolam suam inscribit omnibus diœcesis Sipontinæ subditis. Primo autem declarat, gravissima toti diœcesi impendisse ex peste pericula, seque de iis per litteras pastorales monuisse subditos, docuisseque iram Dei ob hominum peccata justissime fuisse accensam. Secundo docet, urgente tanto periculo, populos cum multis lacrymis recurrisse ad varia pœnitentiæ opera; cumque de patrocinio S. Michaëlis maxime confiderent, in crypta Sancti Archangeli illa præcipue obivisse. Tertio insinuat, acceptam fuisse notitiam de saxis cryptæ S. Michaëlis, silens tamen modum, quo illa fuit obtenta: testaturque, indicia favoris & protectionis tam clara fuisse & manifesta, ut patrocinium S. Michaëlis omnes agnoscerent, ut religionis debitum esset illud aperte confiteri, ut negari non posset beneficium tam luculentum, nisi ab homine cæco, insano nimisque temerario. Ad probandam periculi, in quo fuerant, gravitatem observat, omnibus fere civitatibus, oppidis & pagis Sipontinæ diœcesis necessarium fuisse aliquod commercium cum locis peste infectis, ut possent subsistere; nec ulla humana diligentia caveri potuisse, quo minus homines aliquot peste infecti in diœcesim irreperent: multos etiam venisse e terris infectis, ut sacram S. Michaëlis cryptam devote venerarentur, e longinquo tamen.

[297] Quarto ait archiepiscopus, præcedentibus mensibus visum fuisse fecialem Dei irati, [de patrocinio S. Michaëlis per usum saxorum,] quibellum quasi indiceret; se vero nunc venire nuntium pacis, præmissisque Raphaëlis archangeli ad Tobiam verbis: Sacramentum Regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare & confiteri honorificum est; ita suos alloquitur: Omnis fugiendi justissimam Dei iracundiam fiducia nostra in S. Michaële archangelo posita fuit; & in eo, quod domibus & personis vestris provisum esset de istis sanctæ cryptæ saxis, quæ cum divinitus essent ab ipso Archangelo S. Michaële consecrata in sua apparitione, justa erat ista fides vestra vivacissima, qua illa excepistis, & quæ nobis cognita effecit, ut eadem vobis aliquoties non sine lacrymis traderemus. Bene hinc advertebamus, dilectissimi filii, Principem cælestem nobis assistere, & ex variis conjecturis id intelligebamus. At nimium sublimis est modus, quo dignatus est facere, ut favorum suorum protectionisque suæ gressum etiam sensu perciperemus. Forte hic aliquid obscure voluit insinuare de apparitione sibi facta. At mox ad alia pergit, nimirum ad evidentiam protectionis ex factis probandam.

[298] [de quodam peste contacto & confestim sanato,] Itaque quinto observat, non sic diœcesim Sipontinam a peste fuisse liberam, ut id ullis attribui possit causis naturalibus. Hunc in finem refert, Fredericum Spagnoletta, octodecim circiter annorum juvenem, & incolam Oppidi S. Angeli, cum egisset cum hominibus peste infectis civitatis Foggiæ, subito malo & capitis dolore fuisse correptum, quando erat in vindemia uno fere milliari a civitate; postridie mane etiam apparuisse sub brachio sinistro tumorem pestis indicem. Hunc ubi adverterat, ait archiepiscopus, recto tramite se contulit ad civitatem, & ad S. Michaëlis ecclesiam. Hanc ingressus, sensit dolorem recessisse, seque perfecte valere: & ante altare gloriosi principis S. Michaëlis adfuit etiam sacrosancto Missæ sacrificio: sumensque saxum aliquod cryptæ, ubi eo tempore colligebantur a quodam eremita, domum recessit. Tum ubi sacrum saxum posuit supra memoratum tumorem, carbunculus continuo sic disparuit, ut locus, ubi fuerat, amplius cognosci non posset: recuperataque integra sanitate, qua modo gaudet, vovit huic gloriosissimo Principi Angelorum tota vita ejusdem servire ecclesiæ.

[299] [de aliis quoque sanatis edocet perlitteras.] Hæc juridice interrogatus Fredericus, teste archiepiscopo, ipse exposuit. Ad confirmationem addit, matrem & fratres Frederici eodem malo fuisse correptos, indicantibus id tumoribus & carbunculis, omnesque brevi tempore adhibitis cryptæ saxis, patrocinio S. Michaëlis fuisse sanatos. Aliud rursum accedit beneficium. Nam dictæ personæ non modo malum suum ex verecundia celaverant, sed etiam indifferenter cum personis quibuslibet civitatis egerant: nec tamen contagium ullus præterea contraxit. Hæc omnia in juridico examine, coram se instituto, legitime fuisse comperta & probata, testatur archiepiscopus, qui & sacræ theologiæ erat doctor, & consultor fuerat Congregationis sacrorum Rituum, in qua examinanda sunt miracula. Hinc non dubitat edicere, optime sibi perspectum esse rigorem, quo miracula expenduntur; nec tamen ullum sibi fore dubium, si de illis factis sententiam rogaretur, quin affirmaret, verum, certum & indubitatum esse miraculum. Demum omnes invitat subditos ad sacram S. Michaëlis cryptam ad cantandum hymnum, Te Deum laudamus in gratiarum actionem de obtento eatenus S. Michaëlis contra pestem præsidio; hortaturque omnes ad perseverandum in operibus pœnitentiæ, ne flagello in aliis provinciis necdum cessante tandem corripiantur.

[300] [Beneficia S. Michaëlis extra diœcesim] Cavalerius prædictis adjungit alia, quæ verisimiliter post datas archiepiscopi litteras contigerunt. Pricina vel Apricœna, vulgo Porcina, oppidum est ad radices montis Gargani situm, sed extra diœcesim Sipontinam, & in vicina diœcesi Nuceriensi. Hoc oppidum pestilentia invasit eo tempore, quo jam constabat, montis Gargani incolas contra pestem defendi patrocinio S. Michaëlis. Hac autem occasione dicebatur illud oppidum non esse montis Gargani. Quapropter incolæ recurrerunt ad archiepiscopum Sipontinum, ut declararet montis esse incolas. Res juridice agitata est, & archiepiscopus sententiam pronuntiavit in favorem oppidi, & contra pestem, exsecutore constituto S. Michaële, inquit. Sic pestis continuo recessit, ne uno quidem die ibidem persistens, ut affirmat Cavalerius.

[301] Deinde pergit Cavalerius ad beneficia aliis quoque civitatibus & provinciis regni Neapolitani præstita; [in variis provinciis præstita.] sed summatim & brevissime ea solum perstringit. Tabularium, inquit, sacræ hujus basilicæ non minus refertum est libellis supplicibus archiepiscopo oblatis nomine Aprutii, Calabriæ, Campaniæ, Barii, Baruli, Nuceriæ, Bitunti, Andriæ, & centum aliarum civitatum & oppidorum, ad obtinenda illa (sacræ cryptæ saxa;) quam plenum relationibus mirabilium, quæ in multis locis (ubi videlicet non defuit fides & spes) operata sunt; ubique instar sacrarum reliquiarum in pretio habita… Inter alias civitates Gravina & Altus Murus, utpote quæ patronum primarium semper habuerunt S. Michaëlem, sacris istis saxis munitæ, ita potuerunt se tueri, ut nullum conspexerint peste correptum. Deinde speciatim omnia illa loca, quæ Angeli aut Archangeli gaudebant titulo, servata fuerunt immunia. Relucent etiam hodie in hoc sanctuario effectus gratæ memoriæ multarum universitatum, quæ ex voto tributum pendent sancto Principi tunc benefico, videlicet quod nutriant lampades in crypta ardentes, ut explicat pluribus verbis.

[302] Ad probandam evidentiam periculi, in quo fuit diœcesis Sipontina, [Pestis non modo vicina fuit diœcesi, sed in ipso etiam monte Gargano.] addi possunt ex Cavalerio & Sarnellio observationes sequentes. In vicinia montis Gargani & diœcesis Sipontinæ est Foggia oppidum, cujus commercium Garganicis necessarium fuisse testatur archiepiscopus in laudata Epistola, referens etiam Fredericum Spagnoletta illo commercio fuisse infectum. Cavalerius vero affirmat, Foggiam illa peste quasi desolatam fuisse, multumque revera passam testatur etiam Sarnellius. Penetrasse etiam pestem in ipsum montem Garganum, priusquam archiepiscopus cum populo suo S. Michaëlis præsidium tanto studio flagitaverat, uterque agnoscit; Oppidumque S. Joannis Rotundi ea correptum fuisse. Octodecim personas ibidem quamprimum obiisse, ait Sarnellius, non adjungens, quamdiu malum duraverit. At ex litteris archiepiscopi non videtur durasse post saxorum segmenta eo delata. De illo oppido Leander Albertus pag. 380 ita loquitur: Medio deinde montis (Gargani,) ubi planities amœna prataque lætissima, Castellum est D. Joannis Rotundi, quo finitimæ gentes III Idus Junii, die D. Honofrio festo, quotannis conveniunt: & messis annonæque conditione, vel ubertate vel angustia perpensa, communi omnium voluntate assensuque certum frumento pretium ejus anni decernunt, quod excedere nemini liceat. Ex his prudens lector facile intelliget, manifestissimum totius diœcesis Sipontinæ & montis Gargani periculum.

§ XXII. Festivitas S. Michaëlis diu ante apparitionem celebrata: ecclesiæ aliquot vetustiores Romæ, & in aliis civitatibus Italiæ.

[303] [S. Michaëlis, qui & Romæ apparuisse dicitur] Quæ ex Martyrologiis & vetustis Sacramentorum codicibus de cultu S. Michaëlis omniumque Sanctorum Angelorum breviter deduximus, manifeste evincunt, & ecclesias S. Michaëli dicatas fuisse, & festivitatem ejus sanctorumque Angelorum celebratam ante famosam S. Michaëlis in monte Gargano apparitionem, de qua egimus. Baronius idem affirmat in Annotatis ad Martyrologium die VIII Maii, & adducit ad rem probandam carmina vetusti poëtæ. Porro, inquit: longe ante dictas apparitiones agi consuevisse Romæ solemnitatem S. Michaëlis archangeli, alterius cujusdam apparitionis occasione, Drepanius Florus, vetustissimus poëta Christianorum, scribit his versibus:

Clarent Angelici sublimia festa diei,
      Allatura piæ dona beata animæ.
Hunc etenim Michaël, aulæ cælestis alumnus,
      Conspicuo nobis consecrat ore diem,
Dignatus Petri Paulique invisere sedem,
      Imperiumque fovens, inclyta Roma tuum.
Qui proceres intra pia mœnia luce coruscos
      Egregio vultu splenduit, ore * novo:
Cum Deus expulsis lucem depromeret umbris,
      Conderet & stabilem, nocte ruente, diem.

Indicant certe hæc verba apparitionem aliquam Romæ factam.

[304] [a poëta non seculi,] Hujus solum causa recitavi carmina. Neque enim Baronio consentire valeo de ætate illius poëtæ. Credidit Baronius, Drepanium poëtam, qui memoratur a Sidonio lib. 8 Epist. XI, eumdem esse cum Drepanio Floro, cujus quædam Poëmata jam edita fuerunt Basileæ per Georgium Fabricium ex officina Joannis Oporini anno 1564, in Poëtarum vetustorum ecclesiasticorum thesauro. At stilus horum carminum non sapit tantam antiquitatem, acceduntque argumenta alia certiora, quæ eruditis nullum reliquerunt dubium, quin Drepanius Florus ad IX potius seculum spectet, quam ad tempora Sidonio vetustiora. Non alio opus est argumento, quam quod scripserit ad Moduinum Augustodunensem episcopum, qui seculo IX sub Ludovico Pio floruit. Quapropter non valet hoc carmen, nisi ad probandam aliquam apparitionem Romanam, sed hanc Garganica posteriorem esse, inferius videbimus. Nam eam verisimiliter poëta insinuavit, quæ supra molem Adriani oblata dicitur S. Gregorio Magno.

[305] [ecclesiæ in Italia exstiterunt ante apparitionem] Verumtamen exstitisse ædes S. Michaëlis sacras ante celebrem in monte Gargano apparitionem, omnino evincit Codex Sacramentorum S. Leonis, laudatus num. 4 & 5. Nam bis ibi memorantur loca Deo sacrata in honorem beati Archangeli Michaël. Hæc autem verba non videntur explicanda de unica ecclesia, quam extra Urbem via Salaria fuisse diximus, sed etiam de pluribus aliis, quas verisimile est ante S. Leonis tempora non minus in Occidente, & maxime in Italia fuisse, quam fuisse in Orientali imperio vidimus. Officium tamen illud erat pro basilica Angeli, sive, S. Michaëlis in via Salaria, cum titulus sic habeat: N Basilicæ Angeli in Salaria. At vox loca, pluraliter posita, indicat, alias ejusmodi fuisse ecclesias, etiamsi illas assignare in Italia nequeam ante medium seculi V, quo S. Leo floruit. De ecclesia viæ Salariæ aut alia admodum vetusta Romæ, aut in ejus vicinia, locutus fuerit Anastasius Bibliothecarius in S. Symmacho Papa, dum scripsit: Item ad archangelum Michaëlem basilicam ampliavit, & gradus fecit, & introduxit aquam. Hæc Symmachus, qui sedit ab anno 498 usque ad 514, fecit ante apparitionem S. Michaëlis in monte Gargano, nec ad ecclesiam Garganicam ea veniunt referenda.

[306] Ex allegatis liquet, initium festivitatis S. Michaëlis & Angelorum, certo diei affixæ, vetustius esse, quam sit apparitio in monte Gargano, nec ex apparitione ortam festivitatem, [in monte Gargano: ejusque festivitas diu ante celebrata,] ut scriptor neotericus leviter asseruit, & aliifortasse non pauci crediderunt. Facile quidem credam, apparitionem contulisse ad augmentum cultus, sed minime opus erat apparitione, ut Ecclesia Catholica S. Michaëlem, sua excellentia & protectione hominum in Scripturis notissimum, festivitate aliqua honorandum perspiceret. Omnes orationes, quæ in codice S. Leonis præscribuntur, id insinuant, cum nullibi fiat mentio de apparitione, sed aliæ allegentur festivitatis causæ. Prima hæc est: Omnipotens, sempiterne Deus, apud quem cum totius rationabilis pia merita creaturæ semper accepta sint, certum est illius magis esse præcipua, quæ reliquam spiritalem superat dignitatem, grata tibi sit, quæsumus, nostra festivitas, pro veneratione ejus oblata, qui tuæ Majestatis arcanis, naturali per tuam gratiam decore servato, devotis semper excubiis est propinquus. Per. &c. Hic S. Michaëlis sanctitas, excellentia, & merita commemorantur. Similia deinde in aliis pluribus leguntur orationibus.

[307] In secunda oratione, quæ etiamnum usitata est, [non apparitionis, sed excellentiæ & patrocinii gratia.] commemoratur patrocinium sive intercessio S. Michaëlis pro nobis apud Deum. Sic enim habet: Hostias tibi, Domine, laudis offerimus, suppliciter deprecantes, ut easdem, Angelico pro nobis interveniente suffragio, & placatus accipias & ad salutem nostram provenire concedas. Per &c. Idem probat hæc oratio ibidem sequens: Munus populi tui, Domine, quæsumus, dignanter adsume; quod non nostris meritis, sed sancti archangeli tui Michaël deprecatione sit gratum. Per &c. Sequuntur plures aliæ orationes, in quibus de Angelorum intercessione fit mentio. Missis aliis, paucas huc transfero: Deus, qui in auxilium generis humani celestia simul & terrena dispensas, in inferiore mundi parte laborantes supernorum nos, quæsumus, præsidiis refove propitius Ministrorum. Per &c. Vere dignum. Qui non solum nos Sanctorum tuorum confessionibus benignissime consolaris, sed etiam ad cælestium familiaritatem provehis Potestatum: non tantum martyrum intercessione sustollis, sed ipsorum quoque patrociniis erigis Angelorum. Per &c. Sanctorum, Domine, sancta deferimus; quæ cum in omnium justorum tibi commemoratione sint placita, multo magis in Angelicæ veneratione substantiæ grata tuis conspectibus esse confidimus. Per &c. Reliqua apud Blanchinium videri possunt. Nam allegata abunde ostendunt, quæ fuerint causæ instituendi festivitates S. Michaëlis & Angelorum. Evincunt etiam, S. Michaëlis & Angelorum festivitatem in Italia saltem celebratam fuisse tempore S. Leonis, id est, circa medium seculi V. At verisimile est, etiam multo esse vetustiorem.

[308] Transeo nunc ad ecclesiam, de qua Ado meminit his verbis: [Ecclesiam, quæ in Martyrologiis Romæ constructa dicitur,] Sed non multo post Romæ venerabilis etiam Bonifacius Pontifex ecclesiam sancti Michaelis nomine constructam dedicavit, in summitate circi criptatim miro opere altissime porrectam. Unde & idem locus in summitate sua continens ecclesiam, Inter nubes situs vocatur. Auctor Martyrologii Romani parvi, ex quo ea accepisse videtur Ado, cum ipsum passim sequatur, ita solum habet: Et Romæ, dedicatio ecclesiæ ejusdem Archangeli, a beato Bonifacio Papa constructæ in circo, qui locus INTER NUBES dicitur. Ita uterque scribit, ut, quando scripserunt, illa ecclesia videatur exstitisse, cunctisque fuisse notissima. Vel sic tamen dubia oriuntur de loco & tempore, quibus constructa fuit. Nam locus solum exprimitur vocibus in circo, aut in summitate circi, ut habet etiam Martyrologium Autissiodorense num. 3 citatum, quæ variis modis possunt intelligi, cum plures fuerint circi. Sic Bonifacius Pontifex, qui ecclesiam construxit, de tempore nos nequit certos reddere, quandoquidem longo tempore ante laudatos martyrologos quinque floruerunt Pontifices, quibus nomen fuit Bonifacius. Quod addit Ado non multo post apparitionem S. Michaëlis in monte Gargano, ecclesiam illam fuisse constructam, plusculum valeret ad tempus inveniendum, si alter, qui vetustior est, idem haberet, aut constaret, ex vetusto monumento acceptum ab Adone.

[309] [in summitate molis Adriani fuisse,] Eminentissimus Baronius in Annotatis ad XXIX Septemb. conjecturam suam de loco ecclesiæ multis verbis proposuit, sed eam omnibus non probavit. Verba censeo afferenda & examinanda, cum opinio ejus saltem aliquibus & nuperrimo etiam scriptori placuerit. Refutata alia opinione, inferius a nobis examinanda, suam sic proponit: At, cum nec alius sit locus Romæ Michaëlis archangeli memoria celebris, cui prædicta (Adonis verba) conveniant; in eam adducor non invitus sententiam, ut opiner, dictam memoriam Michaëlis, cujus Ado meminit, fuisse olim sitam in summitate molis Hadriani; super ingens saxum, velut eminentem scopulum, positam, ac revera, ut ait, cryptam miro opere altissime porrectam; ut merito locus ille dictus fuerit inter nubes: qui quidem & alio nomine a majoribus appellatus invenitur, nimirum mons sancti Angeli. Ita etenim vocatum habes apud Petrum Damianum in Gestis S. Romualdi. Eo autem nomine ab ecclesia, in ejus summitate erecta, esse dictum, est evidens conjectura. Quæ etiam reduntur clariora ex his, quæ scribit Rodulphus Glaber, quem citat Papirius Massonius in Vita Gregorii quinti. Agens enim de Othone tertio, hæc de eo ait: Quod cum cognovisset Crescentius, illum scilicet Urbi propinquare, conscendens cum suis turrim, quæ sita est extra civitatem trans Tiberim (ob altitudinem sui inter cælos vocant) vallavit eam defensurus pro vita &c.

[310] [credidit Baronius: at id solidis rationibus] Cum autem constet, Crescentii turrim non aliam fuisse, quam Hadriani molem, turri redditam sublimiorem, eumdemque locum dictum esse munitionem sancti Michaëlis archangeli; jam satis perspicuum redditur, eumdem locum dictum esse inter nubes ab Adone, qui a Rodulpho dicitur inter coelos. Quod autem dicat Ado, in summitate circi illam ecclesiam esse positam; puto, pro circi, circuli esse legendum: moles enim illa in orbem ducta, circuli figuram habuit, ut antiqua numismata, quæ eam habent descriptam, declarant. Vel si de circo mavis intelligere; erat illi loco proximus circus Dometiæ. Hactenus Baronius. At ejus opinioni se opposuit Alexander Donatus, Societatis nostræ scriptor eruditus, in Opere de Roma vetere ac recente lib. 1 cap. 10, & adjunxit se Martinellus cum aliis. Mihi quoque illa opinio ab varias rationes non probatur. Nam primo invenietur facile locus, cui omnia Adonis dicta magis congruant; si vero quis existimaret, illa nulli satis convenire, mallem credere, ecclesiam a multis seculis fuisse destructam. Certe numquam credam pro circi legendum esse circuli; cum non modo apud Adonem & in Romano parvo, sed etiam in Martyrologio Autissiodorensi legatur circi, ut num. 3 videri potest; nuspiam vero circuli; primaque lectio optimum exhibeat sensum, non item secunda. Quis enim credat, molem Adriani a scriptoribus designatam nomine circuli, cum apud antiquos suo nomine esset notissima?

[311] Non satis facit etiam altera Baronii responsio de circo Domitiæ, [nequit probari, & melioribus] quæ fuit Neronis amita. Moles Adriani fuit in hortis Domitiæ prope Tiberim, & in altera hortorum parte circus esse potuit. Donatus circum illum admittit, sed ait disjunctum fuisse a mole Adriani, & pluribus de eodem disserit lib. 3 cap. 23. At Dominicus Georgius in Annotatis ad Adonem hoc die negat, in hortis Domitiæ circum exstitisse, affertque silentium omnium vetustorum. Controversiam illam brevitatis gratia non examinabo. At solum observabo, verba Adonis & aliorum ita explicari non posse. Si enim ecclesiam in suprema parte molis Adriani conditam credamus, quomodo Ado dicere potuit, in summitate circi, quomodo alter dixit in circo? Certe Adriani moles non erat circus, sed ædificium magnificum & mausolæum imperatoris, quod a seculis erat notissimum, & tum conversum in arcem munitam. Quis de ecclesia in vertice istiusmodi monumenti condita umquam dixerit, in circo aut in summitate circi conditam esse, etiamsi circus aliquis maxime ibi esset propinquus, quod nullus umquam dixit scriptor antiquus?

[312] Quod vero affert Baronius, Inter cælos dictum fuisse locum ob altitudinem, [refutatur, uti & alia opinio.] habet revera Glaber lib. 1 cap. 4. Verum aliud cognomen est inter-cælos, aliud inter-nubes; &, si Romani molem Adriani, tunc turrim Crescentii dictam, cognominarunt inter-cælos; facile unusquisque videbit, aliud ædificium excelsum ab iisdem inter-nubes dici potuisse, ut dictam S. Michaëlis ecclesiam testatur Ado. Itaque non quidem negavero, fuisse ædiculam S. Michaëli sacram in vertice molis Adriani, sed dicimus, Adonem agere de alia ecclesia in usum populi a Bonifacio Papa constructa. Aliam opinionem cum Baronio refutat laudatus Donatus lib. 1 cap. 10, ita memoratam ab Adone ecclesiam investigare incipiens: De hac re triplex opinio est. Prima eorum, qui circum fuisse Neronianum, eique appositam volunt ædem S. Michaëlis in Vaticano. Quos confutat Baronius; tum quia ædes illa celsitatem non habet, quam eidem tribuunt auctores: tum quia ejus conditorem, Leonem IV Pontificem ex antiquo lapide recognoscit. Hisce de ecclesia S. Michaëlis, in Janiculo prope Vaticanum posita, ut loquitur Baronius, omnino assentior. Plura de illa dicemus inferius num. 322.

[313] Tertia opinio est Donati, qui eam sic exponit: Tertia opinio nostra est. [At probabilius est, conditam fuisse] Putamus autem, in summo circo Flaminio templum S. Michaëlis a Bonifacio fuisse dicatum: quod nunc, in Foro piscario dictum, in Urbe vetustissimum est. Positus enim templi veteri locorum memoriæ, & summo circo Flaminio ad amussim respondet. Adonis autem verba in summitate circi juxta Breviarii narrationem intelligi possunt, (ubi legitur in summo circo.) Summus enim circus est caput circi, cujus adversa pars ima erat, ubi circi carceres, unde emittebantur equi: in summa vero metæ, ad quas cursum flectebant. Ovidius de capite circi Flaminii opposito carceribus loquens, ait:

Prospicit a tergo summum brevis area circum. Ædes ergo S. Michaëlis dedicata in summo circo, est ædes sita in extrema circi parte, quæ in semicirculum desinens circumflectendis curribus apta erat. Quo loco nunc templum S. Michaëlis spectatur.

[314] [in capite circi Flaminii,] Quod si Ado summitatem pro excelsitate videtur usurpare, idque significant ea verba, “ecclesiam constructam in summitate circi, cryptatim miro opere altissime porrectam:” & clarius sequentia. “Unde & idem locus, in summitate sua continens ecclesiam, inter nubes situs vocatur”: atque utrumque intelligit, caput circi & in eo loci altitudinem, hanc quoque nostro olim templo non defuisse probabiliter dicimus. Nam cum olim multa essent in circo Flaminio, partim extructa, partim adjuncta deorum templa, Neptuni, Herculis, Vulcani, Martis, Castoris, Junonis, Dianæ, ut suo loco dicam, aliquod ex his eminens e sedilium gradibus, imminensque eorum cryptis & fornicibus, aut inter circi porticus fuisse verisimile est, sicut in theatris supra scenam dedicabantur templa. Illud ergo instauratum refectumque expiavit dicavitque idem Pontifex, qui Pantheon in honorem beatissimæ Virginis sanctorumque martyrum dedicavit. Dictum porro est inter nubes, quoniam a terra sublatum supra circi gradus erat. Postea vero, collapso penitus circo ac veterum molibus, redactum est in eam, quam videmus formam, & humiliorem situm &c. Assentitur Martinellus pag. 60, laudatque pro eadem sententia Jacobum Grimaldum in Opere Ms.

[315] [ibique supra cryptas multum elevatas ecclesiam conditam.] Hæc sententia Donati de loco, in quo condita est S. Michaëlis ecclesia, ceteris certe probabilior est, assertaque etiam ab auctore recentissimo, qui Romam antiquam & novam Italice tribus tomis anno 1750 edidit. Minus tamen placet secunda expositio, qua super templum falsi dei ecclesia S. Michaëlis constructa crederetur. Hinc ipse Donatus expositionem illam, ut minus probabilem, paulo post, per aliam quasi corrigit, ita scribens: Animadverti verba Adonis planius explicari posse. Est ergo illi summitas circi pro summo circo. Ibi dedicata est ecclesia, “cryptatim miro opere altissime porrecta”; id est, fornicato opere altissimoque sublata. “Ideoque locus in summitate sua continens ecclesiam, inter nubes situs vocatur”. Ideoque locus in summo circo, ubi templum est, propter fabricam altissime fornicatam, inter nubes appellatur. Quo innuitur, illum fornicem tholi, qui hodie in hemisphærium ubique attollitur, & maxime erigitur, similem fuisse. Nec inconsulte cryptatim quasi fornicatim exposui. Nam quamvis crypta testudinem subterraneam significet, aliquando tamen propter curvitatem ad quemcumque fornicem videtur posse transferri &c. Mihi Ado nihil aliud velle videtur, nisi ecclesiam fuisse constructam in summo circo, sive in capite circi; imam vero ecclesiæ partem constitisse cryptis solito altius elevatis & concameratis, & supra cryptas in altum elevatam constitisse ecclesiam ipsam, quæ propter insignem altitudinem dicta fuerit inter nubes.

[316] [Probabilius exstructa est] Nunc aliqua etiam dicenda sunt de tempore, quo ecclesia illa videtur condita. Baronius, prætermisso Bonifacio I, qui Ecclesiam administravit anno 418 & sequentibus, id est, integro seculo ante apparitionem S. Michaëlis in monte Gargano, etiam Bonifacio II, qui anno 530 pontificatum adeptus est, constructionem illius ecclesiæ abjudicat, subjungens: Ex his itaque Bonifacio Papæ III, vel, qui ei proxime successit, Bonifacio quarto, ejus ecclesiæ excitatio potius tribuenda esse videtur. Hi autem, cum post Sabinianum successerint Gregorio Papæ, recenti miraculo de Angelo, qui (ut habet antiqua traditio) supra prædictam molem visus est, in signum luis cessantis, gladium exertum in vaginam recondere; in tantæ rei gestæ memoriam, alterum illorum illic erexisse prædictam ecclesiam, par est credere. Adduxi verba Baronii propter ædiculam in Castro S. Angeli mox memorandam. Donatus verbis num. 314 allatis Bonifacio IV, qui Pantheon … dedicavit, hujus quoque ecclesiæ dedicationem tribuit.

[317] Verum ratio a Baronio allegata oritur a loco, [a Bonifacio II circa annum 530.] in quo ecclesiam credidit constructam. Nam probat, seculo VI, quo moles Adriani erat Urbis munimentum, necdum ullam ibidem fuisse S. Michaëlis memoriam. At ea ratio non pugnat contra ecclesiam alio loco dicatam. Quapropter, si verbis Adonis, qui asserit, ecclesiam illam structam non multo post apparitionem S. Michaëlis in monte Gargano, presse inhærere velimus, dicendum erit, Bonifacium II probabilius illius ecclesiæ fuisse fundatorem, eamdemque videri conditam circa annum 530, non ob miraculum Angeli conspecti supra molem Adriani, sed occasione apparitionis S. Michaëlis in monte Gargano, ut Ado insinuat. Non est dubitandum, quin famosa illa apparitio, sicut vetustis Martyrologiis continuo inserta est, etiam Romam velociter sit perlata. Hinc verisimile non fit, constructionem ecclesiæ, quæ illius causa dicitur condita, toto fere seculo fuisse dilatam. Imo nec satis credibile est, dilatam fuisse constructionem ab anno 493, quo a plerisque apparitio figitur, usque ad annum 530, quo sedit Bonifacius II. At cum nostra chronotaxi, qua apparitio ponitur inter annos 520 & 530, constructio illius ecclesiæ per Bonifacium II optime cohæret. Pancirolus de illa ecclesia ejusque instaurationibus agit pag. 730.

[318] Baronius in Annalibus ad annum 590 num. 13, [S. Gregorius supra molem Adriani Angelum vidisse fertur:] agens de peste tunc Romæ vehementer sæviente, & de litaniis ea de causa a S. Gregorio Papa institutis, addit sequentia: Tunc vero & mirandum illud accidisse tradunt, ut, cum pervenisset procedendo Gregorius ad molem Hadriani, Tiberi adjacentem, in signum reconciliati Numinis, visus fuerit Angelus nudatum gladium in vaginam reponere, eoque symbolo morbum cessasse significare voluisse, quemadmodum (ut superius ex eodem Gregorio lib. 4 Dialogorum cap. 368, dictum est) per sagittas visas cælitus lapsas idem fuerat divinitus præmonstratus. Quod de sagittis dicitur, habet revera loco assignato Gregorius. De Angelo gladium recondere viso nihil apud Gregorium aut scriptores vetustos invenire potui. Eam tamen traditionem passim neoterici cum Baronio asserunt, multique cum eodem volunt, ea de causa ædiculam S. Michaëli sacram in summitate molis Adriani fuisse ædificatam. Jam laudatus Romæ antiquæ & novæ auctor tom. 1 pag. 18 se opponit, aitque, ædiculam illam ædificatam propter apparitionem S. Michaëlis in monte Gargano, dictamque inter nubes, dedicationemque vult factam tempore S. Gelasii. Verum nuperus ille scriptor cum omnibus aliis & secum pugnat. Nam pag. 300 ecclesiam S. Michaëlis aut Sancti Angeli, quæ in circo ædificata est a Bonifacio II, ponit in Foro piscario. At ecclesia in circo ædificata a Bonifacio est illa ipsa, quæ inter nubes dicta est, & ob apparitionem Garganicam constructa. Hæc paucis insinuasse sufficiat.

[319] Quæcumque porro sit causa constructæ ædiculæ, talem in summitate molis Adriani (nunc Castrum Sancti Angeli dicitur) constructam fuisse, testis est Liutprandus, qui lib. 3 cap. 12 hæc scribit: [ecclesia deinde in summitate molis posita,] In ingressu Romanæ urbis quædam est miri operis miræque fortitudinis constituta munitio: ante cujus januam pons est pretiosissimus super Tiberim fabricatus, qui primum Romam ingredientibus atque egredientibus est, nec est alia, nisi per eum transeundi via. Hoc tamen nisi consensu munitionem custodientium fieri non potest. Munitio autem ipsa, ut cetera desinam, tantæ altitudinis est, ut ecclesia, quæ in ejus vertice videtur in honore summi & cælestis militiæ principis, archangeli Michaëlis, fabricata, dicatur ecclesia sancti Angeli USQUE AD CÆLOS. Hæc omnino evincunt, ecclesiam ibi fuisse S. Michaëli dicatam. Fuerit hæc verisimiliter constructa ad usum militum præsidiariorum, aliorumque omnium, qui in castro degebant. Cognomen usque ad cælos vel, ut Glaber habet, inter cælos, magis differt a nomine ecclesiæ inter nubes dictæ, quæ procul dubio patebat omni populo, quam ut illorum causa nominum altera cum altera sit confundenda.

[320] [pro illa deinde alia in Burgo constructa.] Baronius in Annotatis ad Martyrologium de alia rursum S. Michaëlis ecclesia hæc subjungit: Sed cum ad eumdem locum (in castro,) aucta munitione, non pateret omnibus aditus; alia rursum ecclesia prope dictam munitionem in honorem sancti Michaëlis archangeli ædificata est: quam vetustate collabentem nostris diebus instauratam vidimus. Breviter de hac ecclesia meminit Martinellus pag. 59 his verbis: Sancti Angeli in Burgo apud Arcem Hadriani, Societatis laicorum. Pancirolus in Thesauris absconditis Urbis de eadem ecclesia scribit pag. 503, observatque non fuisse ab initio conditam in loco, ubi nunc est, sed sub castro fuisse, dicatamque Angelo, qui apparuit S. Gregorio Magno. Rectius in suprema arcis parte S. Michaëli dicatam dixisset cum Liutprando. Nuperrimus tamen auctor tom. 1 pag. 18 affirmat, non illam ecclesiam, quæ in suprema parte arcis erat posita, ob visionem Gregorii conditam esse & deinde translatam; sed aliam, quæ inferius erat ædificata. Verum si Angelum revera vidit Gregorius supra molem Adriani, eaque de causa aut ipse aut aliquis ex ejus successoribus ecclesiam construxit, fuerit haud dubie jam dicta in suprema arcis parte, de cujus antiquitate constat, & cujus loco aliam inferius prope arcem sive in burgo conditam ait Baronius. Hæc si rursum deinde translata est, gemina fuit illius translatio.

[321] [Aliæ in Urbe ecclesiæ Angelis dicatæ.] Exstant plures aliæ S. Michaëlis ecclesiæ in Urbe, sive titulo sancti Angeli, quo plerumque S. Michaël designatur. At, cum infinitum esset omnes S. Michaëlis recensere ecclesias, illas breviter solum attingam. Martinellus pag. 342 alia loca commemorat olim S. Angelo dicata. Idem pag. 59 assignat ecclesiam S. Angeli custodis, in regione Trivii, archiconfraternitatis laicorum. Item aliam ad Fornaces dictam, quæ est parœcialis extra portam Fabricæ nominatam. De hac plura dabit nuperus Romæ scriptor tom. 1 pag. 114, ubi ait, ædificatam anno 1552. Demum, si quis plures desiderat ecclesias, quæ titulo S. Angeli, S. Archangeli aut S. Michaëlis, olim Romæ exstiterunt aut etiamnum exsistunt, consulere poterit jam frequenter laudatum Floravantem Martinellum, varias breviter commemorantem.

[322] [Ecclesia S. Michaëlis, quam in Janiculo vocat Baronius, alias dicta in Saxia,] De una tamen, quam geminare videtur Martinellus, pauca breviter inquiram. Designat ille pag. 259 templum S. Michaëlis in Saxia, quod ait in burgo situm, & a Saxonum vico sic dictum. Deinde agit de scalis, quas ibi populus flexis genibus ascendit, & subdit de templo: Est basilicæ Principis Apostolorum. Fuit olim nationis Frisonum, ut testatur lapis antiquus. Omnia hæc recte, quantum existimo. Non dubito, quin de eadem ecclesia loquatur Baronius in Annotatis ad Martyrologium die VIII Maii & XXIX Septembris. Hoc loco vocat basilicam S. Michaëlis in Janiculo prope Vaticanum positam. Ad VIII Maii de eadem observat: Itemque illam esse celebrem, quam Leo IV Papa ob Sarracenos devictos atque fugatus apud Vaticanum erexit, ut docet vetus inscriptio in marmore incisa, quæ in eadem ecclesia hactenus asservatur, licet scriptoris vitio Carolus pro Ludovico ponatur. De vitiis inscriptionis mox dicam. Interim certum est, Baronium agere de ecclesia S. Michaëlis in Saxia, etiamsi dicat in Janiculo, forte quia montes Vaticanos latiore loquendi modo sub Janiculo comprehendit: nam inscriptio, quam laudat, est ecclesiæ in Saxia. Quapropter Martinellus, qui pag. 342 aliam vult assignare ecclesiam S. Angeli in Janiculo in monte aureo, aut ex una duas facit, aut certe ecclesiam memorat diu destructam, de qua non superest alia memoria, quam quod anno 1500 lapis de ruinis S. Angeli in Janiculo erutus dicatur.

[323] Quod modo spectat ad ecclesiam S. Michaëlis in Saxia, [ab aliis ad tempus Leonis IV, ab aliis Leonis III aut Caroli Magni refertur:] Baronius ædificatam vult a Leone IV, quia dicta inscriptio exhibet Leonem IV, & addit, eo tempore constructam S. Michaëlis ædem, quo a Saracenis capta fuerat Petrea basilica, id est, Vaticana. Spoliata autem fuit basilica Vaticana per Saracenos anno 846, ut narrat Muratorius in Annalibus Italiæ ad illum annum. Leo IV pontificatum adeptus est sequenti anno 847, eumque gessit usque ad 855. Hæc recte congruunt, & sic ecclesia S. Michaëlis constructa esset circa medium seculi IX, & eodem fere tempore, quo condita est a Leone IV civitas Leonina, in qua consistit. At eadem inscriptio nominat Carolum Magnum imperatorem, tribus vicibus Caroli nomen repetens, eumque cum Leone facit ecclesiæ illius fundatorem. Hinc Pancirolus, aliique, & nominatim Franciscus Maria Torriggius, qui Opusculum Italicum de Origine illius ecclesiæ anno 1629 typis edidit, ad tempus Caroli Magni constructionem retulerunt.

[324] Recitat ille totam inscriptionem cap. 13, eamque explicare & defendere nititur cap. 14 & seqq. Duo præ ceteris tentat, [verum inscriptio, quæ profertur, vitiosa est.] primum Leonem III, qui cum Carolo Magno floruit, in inscriptione designari, & quartum non modo in illa inscriptione, sed etiam ab aliis quibusdam vocari. Multos laudat scriptores, a quibus Leonem III ait quartum nominatum: sed neminem seculo XII vetustiorem. Deinde probat, Saracenos etiam tempore Caroli Magni clades intulisse Christianis: sed minime ostendit, basilicam Vaticanam tempore Caroli Magni ab ipsis captam. Verum, ut paucis dicam, quod sentio, magis aperte vitiosa est inscriptio, quam ut defendi possit, aut ex ea certi aliquid haberi pro tempore, quo condita est ecclesia. Auctor inscriptionis verisimiliter vixerit aliquot seculis post conditam ecclesiam, & fuit certo homo ignorans, qui multa imperite miscuit. Quare ex illa saltem inscriptione dici nequit, utrum tempore Leonis III, an quarti condita sit illa ecclesia, si omnino constructa sit ab alterutro.

[325] Nequaquam mihi propositum est omnes S. Michaëlis aut Angelorum ecclesias per Italiam investigare. [In diœcesi Stabiensi circa annum 820] Infiniti id laboris esset, nec umquam ad plenam enumerationem perveniretur, cum quotannis novæ ædificari possint. De una hic tamen aliqua dabo, quia imperio S. Michaëlis constructa fertur. Res narratur in Vita S. Antonini abbatis Surrentini, data ad XIV Februarii, ubi in Commentario prævio § 2 ætas S. Antonini abbatis, ejusque socii S. Catelli episcopi Stabiensis figitur seculo IX, & secundum ibi disputata oratorii illius constructio late figenda venit circa annum 820. Civitas, apud quam in vicino monte ecclesia illa fuit constructa, Castrum maris, a Leandro Alberto Castellum Almarinum, vulgari nomine Castell' à mare nuncupatur, sitaque est ad mare inter Neapolim & Surrentum, in illo loco ubi civitas antiqua Stabiæ fuit, ex cujus ruinis surrexit. Hinc civitatis episcopus Stabiensis passim vocatus fuit. Præerat autem circa annum 820 ecclesiæ Stabiensi S. Catellus, de quo actum est ad XIX Januarii, sed aberratum a vera chronotaxi, quam Bollandus ipse restituit ad XIV Februarii in S. Antonino abbate. Hujus autem Vita, etiamsi non sit scriptoris contemporanei, saltem vetusta est, ideoque ex illa huc transferam asserta auctoris anonymi.

[326] [in monte ad mare elevato,] Refert num. 3 adventum S. Antonini ad S. Catellum Stabiensem episcopum, intimam eorumdem amicitiam, & mox recessum S. Catelli ad eremum, relicta S. Antonino cura episcopatus. Locus num. 4 sic describitur: Mons ipse, cui Michaël archangelus propter caussam paulo post demonstrandam nomen dedit, per transversum extensus, utraque extremitate marinis fluctibus alluitur. Laterali vero longitudine terram Surrentinorum, quasi linguam terræ in mare porrectam, a mundo patente distinet, & per præcipites scopulos angustas viantibus semitas præbens, ab omni hostili tumultu securam reddit. In summitate autem, dorso ipsius jam finito, continuatim caput mare versus audacius erigit &c.… Illum tunc verticem prædictus Dei famulus Catellus, assumpto certamini aptum judicans, occupavit: ibique Dominum pura mente contemplando, divinis officiis vacavit. Tum ait auctor, S. Antoninum ad eumdem quoque locum venisse, ut ibidem cum S. Catello solitariam duceret vitam.

[327] [jussu S. Michaëlis constructa ecclesia,] Mox vero auctor subjungit: Quorum unanimitatem & parem conversationem taliter demonstrata visio Angelica probavit. Nocte enim intempesta unus & idem utrique apparens, Volo, inquit, ut, in quo loco vos orationibus insistere soletis, & ubi cereum ardentem nuper vidistis, oratorium sub meo nomine construatis. Qui, cum de nomine interrogatus, Archangelus Michaël, respondisset, disparuit. Qui confestim expergefacti, cum alter alterius visionem audisset & retulisset, mutui testimonii auctoritate confirmati, Angelico præcepto assentire parant. Accinguntur deinde strenui divinæ fabricæ opifices, & ligneis compaginibus parvum quidem, sed Archangelo monitori gratum, habitaculum prospero successu ædificarunt. O mira justorum potentia! o saluberrima Sanctorum fortitudo! o ineffabilis mundarum precum virtus! o inæstimabilis puræ mentis efficacia! Ecce meritis Sanctorum istorum operantibus, & orationibus eorum quodammodo fundamenta ponentibus, in lustris ferarum construitur oratorium, in cubilibus bestiarum ædificatur Angelicum habitaculum, in terra vacua, vasta & inculta fabricatur domus sancta, celebris & humanæ saluti apta.

[328] [votivis peregrinationibus olim frequentata.] Ibidem enim bonorum omnium auctori Domino, & B. Michaëli archangelo habitatori laus quotidie offertur. Cujus beneficiis præstantibus, nullus non impetrat, quod digne postulat. De vicinis & longinquis partibus concurrunt, & vota pro quibuslibet tribulationibus promissa solventes, accepta consolatione, alacres in propria redeunt. Populi ille concursus posterioribus seculis videtur imminutus, ut observatur in Annotatis ad Vitam S. Antonini, ubi & alia quædam ad ecclesiam istam spectantia videri possunt. Insignem seculo XIII fuisse ecclesiam, dictamque S. Angeli de Monte aureo, colligitur ex instrumento, quod edidit Ughellus tom. 6 Italiæ sacræ in episcopis Stabiensibus col. 658 editionis Venetæ. In Itinerario Bernardi monachi Franci, quod edidit Mabillonius in Actis Sanctorum Benedict. sec. 3 part. 2 pag. 525 hæc de itinere suo inter Hierosolymam & Romam narrat Bernardus: De Hierusalem intraverunt in mare, & venerunt ad Montem aureum, ubi est crypta habens ibi septem altaria. Habet etiam supra se silvam magnam: in qua crypta nemo potest præ obscuritate tenebrarum intrare, nisi cum accensis luminaribus. Ibidem fuit abbas domnus Valentinus. Nomen Montis-aurei & ratio itineris, quo Hierosolyma Romam navigabatur, verisimilem injiciunt suspicionem, fuisse ecclesiam S. Angeli de Monte aureo, quam visitavit Bernardus cum sociis, quemadmodum & Montem Garganum & ecclesiam S. Michaëlis in Tumba invisit. Si autem vera est ea conjectura, ecclesia illa diœcesis Stabiensis cum monasterio jam celebris erat tempore Nicolai Papæ I, anno 867 defuncti, cujus tempore peregrinationem suam Bernardus instituit.

[Annotata]

* al. orbe

§ XXIII. De Apparitione S. Michaëlis in monte Tumba, nunc monte S. Michaëlis.

[Locus, ubi S. Michaël in Normannia] Mabillonius in Annalibus Benedictinis lib. 19 ad annum 708 refert apparitionem S. Michaëlis in Gallia, ita scribens: Hic etiam annus S. Michaëlis in monte Tumba apparitione insignis fuit, quæ nobili basilicæ ac monasterio occasionem & originem dedit. Promontorium est in confinio Brittonum & Nortmannorum, bino maris accessu ac recessu quotidie circumclusum ac reclusum: in duos montes, quos Tumbas vocant, se erigens, unum majorem, super quem posita est S. Michaëlis basilica cum monasterio; alterum minorem cum arce vertici imposita, Tumbella seu Tumbellana vulgo appellata. Unde S. Michaëlis in Tumba monasterium aliquando Ad Duas-tumbas nuncupatur. Hinc Odo abbas Glannafoliensis in epistola ad Adalmodum archidiaconum Cenomannensem de inventione Vitæ S. Mauri, memorat in pago Abrincatino “locum Sancti Angeli, qui Ad duas-tumbas vocatur”; & in libro de Translatione & miraculis sancti Frodoberti abbatis Cellensis Ratbertus quidam, pagi Milidunensis indigena, properasse dicitur ad sancti Michaëlis ecclesiam, eo loco, qui Ad duas-tumbas ex antiquo vocatur. Passim tamen obtinet vocabulum sancti Michaëlis in monte Tumba, vulgo Mons-Sancti-Michaëlis, aliis In-periculo-maris, propterea quod in illo maris accessu ac recessu incauti, & ignari marini æstus, facile in periculum & in naufragium incidant.

[330] “Hic igitur locus, ut verbis antiqui scriptoris utar, [sub initium seculi VIII apparuit,] Tumba vocitatur ab incolis, ideo quod in morem tumuli, quasi ab arenis emergens, ad altum spatio ducentorum cubitorum porrigitur, Oceano undique mari cinctus, sex millibus ab æstu Oceani inter ostia situs, ubi immergunt se mari flumina Segia & Senuna, ab Abrincatensi urbe sex distans millibus, Occasum prospectans, Abrincatensem pagum dirimit a Brittannia. Illic mare suo recessu devotis populis desideratum bis præbet iter petentibus limina beati Michaëlis archangeli.” Addit idem auctor, hunc locum opacissima olim silva clausum fuisse, & monachos ibidem inhabitasse, duasque ad suum usque tempus exstitisse ecclesias, quas illi scilicet monachi incolebant. Hæc loci facies erat ante sancti Michaëlis apparitionem hoc anno factam religiosissimo Autberto Abrincatensi episcopo, admonentis, se velle, ut sibi in ejus montis vertice ecclesia sub ipsius patrocinio erigeretur. Hærenti antistiti tertio idem intimatum, tandemque operi admota manus. Mox, congregata rusticorum maxima multitudine, purgatus locus, complanatum spatium, disjectis a quodam Baino duabus rupibus, quas nulla manus dimovere valuerat. Exstruxit itaque fabricam pontifex, culmine non admodum celsam, in modum cryptæ rotundam, quæ homines fere centum caperet, instar illius, quæ in Gargano monte erecta fuerat.

[331] [& celebris nomini eius dicata est ecclesia.] Inde, concedente Garganici montis abbate, allata dicitur pars rubri pallioli, quod Archangelus super altare reliquerat, cum parte itidem marmoris, super quod steterat. Omnibus rite dispositis, facta est novæ basilicæ dedicatio XVII Kalendas Novembris ab Autberto episcopo, qui dies olim non modo in Gallicanis Lugdunensis secundæ, aliisque non paucis ecclesiis, sed etiam in Anglicanis celebris erat, probante decreto synodi Oxoniensis anni post millesimum ducentesimi vigesimi-secundi, “Ut dedicatio Sancti Michaëlis in monte Tumba a rectoribus ecclesiarum devotissime celebretur”. Illic primum a sancto Autberto instituti dicuntur clerici, quibus monachi a Richardo primo Nortmannorum duce, loci instauratore, suffecti sunt. Hæc ex Anonymo auctore, qui de hac apparitione scripsit ante introductos illic monachos per Richardum ducem, id est, ante medium seculum decimum, ubi nihil de miraculosa illa ecclesiæ dedicatione a posteris vulgata, nihil de percusso sancti Autberti cunctabundi ac penetrato per Archangelum capite, sed tantum de impressa petra, in qua pontifex locum primo invisens sedisse dicitur. Apparitio illa hoc anno facta legitur in domesticis loci monumentis; dedicatio anno sequenti. Hactenus Mabillonius, cujus relationem totam dedi, ut studiosus lector cum assignatione temporis & loci compendium habeat eorum, quæ in Actis fusius referuntur.

[332] [Acta hujus apparitionis, jam edita & rursum edenda,] Verumtamen auctoritatem Actorum, quæ edidit Mabillonius Sec. 3 part. 1 a pag. 85, more nostro examinandam censemus. Edidit ea Mabillonius ex duobus codicibus, nimirum ex Sangermanensi, quem probat scriptum circa annum 1060, & Chesniano. Acta illa habemus & nos in uno codice, eorumdemque tenemus duo apographa ex variis codicibus, nimirum alterum ex codice Reginæ Sueciæ, & alterum ex codicibus Accinti & Caritatis monasteriorum a Chiffletio nostro exscriptum. Non invenio hanc Apparitionem in tribus vetustioribus codicibus nostris, ex quibus dedi Apparitionem Garganicam; sed solum in quarto minus vetusto, in quo ad XXIX Septembris post Apparitionem Garganicam subjuncta legitur. Quod modo spectat ad auctoritatem Actorum, Bailletus in tabula critica ad XXIX Septembris illa nullo fere loco habuit. At Mabillonius magni videtur fecisse, cum præcipua relationis capita Historiæ Benedictinæ inseruerit, & in Observationibus præviis scriptoris ætatem commendet, eumque nullo uspiam verbo reprehendat aut corrigat. Eruditi Benedictini in Historia litteraria Franciæ tom. 4 pag. 196 Mabilonii judicium secuti sunt, aut etiam majori in pretio hæc Acta habuerunt.

[333] In ætatem auctoris primum inquiramus. Mabillonius existimat, [scripta sunt ante inductos in S. Michaëlis ecclesiam monachos,] Acta fuisse conscripta ante introductos pro canonicis monachos. Hoc omnino existimo, quia Acta num. 10 agunt de clericis ibi statutis, sed de monachis in illorum locum introductis nullum uspiam fit verbum. At ex eo argumento inferre nequeo, quod ait Mabillonius in Observationibus præviis, ita scribens: Qui subjectam apparitionis & dedicationis Historiam descripsit auctor Anonymus, vixit paulo post id temporis, quo res contigit; certe antequam illuc inducerentur monachi &c. Ultimum, ut dixi, verum & satis certum videtur. At nimium est temporis intervallum inter apparitionem, quam Mabillonius figit anno 708, & monachos introductos, quod in Annalibus tom. 3 pag. 579 refert ad annum 966, quam ut eo argumento credi possit, auctorem vixisse non diu post apparitionem. Si enim vixit duobus seculis post apparitionem, si duobus seculis & medio post apparitionem scripsit, vel sic id fecerit ante monachos ibidem statutos. Laudati scriptores Historiæ litterariæ aiunt, Historiam apparitionis scribi potuisse sub finem seculi VIII, & adducunt ex Præfatione verba sequentia: Notum enim se fieri voluit mortalibus ætatis nostræ temporibus. Si hæc verba stricte sumantur de apparitione S. Michaëlis in monte Tumba, ætas scriptoris potius figenda erit ante aut circa medium seculi VIII, quam sub finem ejusdem seculi.

[334] Verum non existimo, Anonymum de sola apparitione S. Michaëlis in monte Tumba cogitasse, [non tamen seculo VIII exeunte, ut existimamus,] quando protulit verba allegata, sed potius locutum esse generatim de miraculis in nova Lege factis & continuatis. Nam id præcedentia & mox sequentia verba utcumque insinuant. Observaverat, S. Michaëlem ita populi ex gentibus ad fidem conversi patronum factum, sicut fuerat olim populi Hebraici, & ad confirmationem illius asserti subjungit: Hæc ita esse devotio credit fidelium propter ostensionem signorum. Notum enim se fieri voluit mortalibus ætatis nostræ temporibus, quo se humanum genus in electorum spirituum societate cognosceret devocatum. Hæc generalem illam locutionem insinuant, eaque confirmatur ex sequentibus, quia ad specialem illam apparitionem mox accedit, ita pergens: Denique advertendum est, quo mysterio locum mortalibus præviderit in partibus Occiduis, ubi ex omni orbe confluit veneranter Angelicum imprecatura subsidium religiosa multitudo fidelium. Hæc de illa apparitione certo dicuntur: sed ea non dicit facta sua ætate. Itaque verbis illis, ætatis nostræ temporibus, probabilius tempora omnia Novæ Legis intelligit, opposita temporibus Legis Veteris: nam probaverat, Christianorum patronum Michaëlem factum, sicut fuerat Judæorum. Si quis tamen vellet, auctorem loqui de sua ætate, vel sic nihil evinceret. Neque enim necessario explicandus esset de apparitione ipsa in monte Tumba, sed intelligi facile posset de miraculis, quibus in illo loco postmodum se manifestavit Archangelus.

[335] Quapropter illa verba non videntur prodesse ad ætatem scriptoris investigandam. Alia vero suspicionem ingerunt, Acta fuisse conscripta aut seculo X, aut vergente ad finem nono. Nam scriptor nullibi insinuat, se vicinum fuisse rebus gestis, de quibus agit. [sed potius post medium seculi IX.] Secundo martyrologi, qui seculo IX floruerunt, videlicet Wandelbertus, Rabanus, Ado, Usuardus, Notkerus, nihil de apparitione S. Michaëlis in Tumba suis Martyrologiis inseruerunt, licet Garganicam apparitionem aut memoriam omnes celebrent, & aliqui Historiam ipsam attingant. Accedit silentium trium codicum nostrorum Mss., qui circa seculum IX videntur conscripti, & Apparitionis Garganicæ Acta continent, non item posterioris, de qua modo agimus. Ex illo tam martyrologorum quam codicum silentio verisimilis oritur conjectura, Acta illa, de quibus agimus, necdum nota fuisse prædictis martyrologis & codicum collectoribus, & consequenter scripta non esse ante illorum tempora, aut certe non diu ante. Neque enim credimus composita esse, ut in angulo quodam Normanniæ aut Britanniæ delitescerent, iisque non innotescerent, qui similia requirebant. Quapropter conjicio, Acta illa aut post medium seculi IX aut seculo X ante medium fuisse conscripta. Ex dictis habemus, Anonymum istius Apparitionis auctorem non habere a tempore, quo scripsit, auctoritatem scriptoris coævi aut supparis. Hinc pro descriptione loci & pro ipsa S. Michaëlis apparitione fidem quidem meretur: sed singula factorum adjuncta non æque fiunt certa, cum varia forte profluxerint ex traditione populi.

[336] [Apparitio figenda anno incerto sub initium seculi VIII.] Pro tempore apparitionis chronotaxi Mabillonianæ consentientem habemus Sigebertum in Chronico, qui de ea apparitione ita scribit: Childeberto monarchiam regni Francorum tenente, archangelus Michaël apparens Autberto, Abrincatensi episcopo, monuit semel & iterum, ut in loco maris, qui propter eminentiam suam Tumba vocatur, fundaret ecclesiam in memoriam sui, volentis talem venerationem exhiberi sibi in pelago, qualis exhibetur in monte Gargano. Interim taurus a latrone furtim raptus, in illo loco religatur. Unde episcopus tertio admonitus, ut in illo loco fundamentum jaceret, ubi taurum religatum inveniret, & sicut eum terram pedibus protrivisse videret, sic ecclesiæ ambitum duceret; ecclesiam in honorem sancti Archangeli constituit: & ex illo tempore, sicut in monte Gargano, ita etiam in illo loco, quod modo dicitur In-periculo-maris, veneratio Archangeli frequentari cœpit. Hæc jam adducta sunt ad XVIII Junii in S. Autberto Abrincensi, ibique observatum, rem referri ad annum 709 aut præcedentem. Pagius in Critica ad annum 709 num. 10 contendit, dedicationem ecclesiæ figendam anno 907, quod dies XVI Octobris, quo facta refertur in Actis, anno 907 inciderit in Dominicam. Chartis monasterii standum non credit, quod eæ aliquot seculis post scriptæ fuerint. Facile credo, chartas non esse satis vetustas ad annum certum figendum: si tamen sint chartæ, & non potius Chronica num. 339 memoranda, quæ indicat Mabillonius. At nec Sigeberti, qui forte præter Acta nihil habuit ad tempus assignandum, tanta videtur auctoritas, ut pro certo anno pugnandum existimem. Nam & anno 701 monarchiam tenebat Childebertus, & dies XVI Octobris erat Dominicus. Quare apparitio sub initium seculi VIII certius figetur, quam ullo anno determinato: nam Acta solum assignant tempus Childeberti regis cum die dedicationis XVI Octobris.

[337] [Acta alia fabulis conspersa:] Quod modo spectat ad varia Actorum exemplaria, Mabillonius in Observationibus præviis hæc annotavit: Præter hanc Anonymi lucubrationem est & alia ejusdem argumenti scriptio in bibliotheca cœnobii S. Michaëlis, quibusdam locis interpolata. Fabulosa quædam illorum Actorum asserta, tamquam traditiones populares, subinde in Annotatis refert & rejicit Mabillonius. Tale est primo, quod S. Michaël, tertia vice apparens, Autberti cunctabundi caput penetrationem usque percussisse dicitur. Tale rursum, quod de rupe per Bainum amota postmodum ita exaggeratum est, ut Mabillonius dicat: Et tamen vulgi traditio fert, infantem unum impulsu pedis id præstitisse. Tale demum, quod de ecclesia, quam ipse Autbertus dedicavit, per Christum ipsum dedicata fuit assertum. In nullo ex Mss. nostris ista leguntur, sed omnia in præcipuis rerum capitibus congruunt codicibus, quibus pro sua editione usus est Mabillonius.

[338] In hisce tamen etiam aliquid reperitur diversitatis: [data a Mabillonio ex pluribus Mss. emendanda.] nam in aliis ad finem plura, in aliis leguntur pauciora. Codex Sangermanensis non habet ultimum caput, sed finitur cum cap. 5 apud Mabillonium, apud nos cum num. XI. Consentit codex noster, in quo postremum caput similiter non legitur: indeque probabiliter colligitur, istud postea additum esse. Legitur tamen caput illud in Ms. Chesniano, quo usus est Mabillonius, & in duobus apographis nostris, altero ex codice reginæ Sueciæ, altero ex duobus codicibus per Chiffletium huc misso. Dissentiunt etiam codices in titulis, qui capitibus habentur præfixi, tantumque dissonant in verbis titulorum, ut non inveniam duos consentientes. Hinc colligo, titulos illos non esse primi auctoris, sed additos per librarios, præsertim cum codex reginæ nec capitum distinctiones, nec ullos habeat titulos. Ceterum de factis codices consentiunt, sed in vocum minutiis non raro dissonant, & mendis Grammaticalibus non carent. Ceteris tamen correctior plerumque est codex noster, aliquando editio Mabillonii. Hinc editionem cum tribus Mss. sic conferam, ut librariorum menda sæpe ex Mss. sim correcturus, &, quantum fieri poterit, emendatiora daturus.

APPARITIO
In monte Tumba
Auctore anonymo.
Ex editione Mabillonii, cum tribus Mss. collata, & ex iis correcta.

A. ANONYMO.

[Sub Childeberto post apparitionem in monte Gargano] Postquam gens Francorum, Christi gratia insignita, longe lateque undique per provincias superborum colla perdomuisset, Childeberto piissimo principe a monarchiam totius Occidentis nec non & septemtrionis, & meridiei partes strenue b gubernante, quia omnipotens Deus non solum in omnibus gentibus, verumetiam in omnibus mundi partibus, quem ipse fecit, per subjectorum spirituum agmina c principatur; beatus Michaël archangelus, unus ex septem in conspectu Domini semper adsistentibus *, qui etiam & paradisi præpositus, salvatorum * animas in pacis regione collocaturus legitur, post eam manifestationem, qua se in monte Gargano ad * adorandum ac glorificandum, quomodo & qualiter voluit, sicut in scriptis habetur, ostendit; his, ut comprehensum est, per beatum Archangelum patratis, inluminatis Christi gratia cunctis gentibus in Orientalibus Romaniæ d partibus, accipe quibus sese indiciis manifestare idem beatissimus Princeps civium supernorum voluerit præsuli Occidentalium populorum: ut qui quondam benedicto in patriarchis populo Israëlitico defensionis attribuerat opem, ipse custos existeret ac prævius vocatis filiis per adoptionem. Namque legitur in visione Danielis Prophetæ dicente eidem Angelo: Nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël archangelus e Princeps vester. Princeps, inquit, vester, populi videlicet Judæorum. Christo vero Domino in propria veniente, atque a suis non recepto, quin potius prodito, ipso ad Patrem remeante, dum aboletur observatio priscæ legis, constabilitur adnuntiationis Euangelicæ admirabile sacramentum; dum exeunte per omnem terram sono Apostolorum, cerimoniæ transferuntur sacrorum per ministeria Angelorum.

[2] [S. Michaël, patronus Ecclesiæ, apparuit in Occidente.] Aiunt etenim historiæ Ecclesiasticæ, quod post passionem & ascensionem Domini ad cælos, post diu exspectatam Israëlitarum penitudinem, cum appropinquaret tempus desolationis, quod f Salvator sacro venturum prænuntiaverat eloquio cum fletu humanitatis; Ecclesia apud Hierosolymam monitu Divinitatis per cunctum orbem gentibus evangelizatura diffunditur. Cumque congregatus undique ex omnibus locis populus, Paschalis festivitatis præstolaretur diem, sacerdotibus solitas excubias observantibus, voces subitas vigiles audiunt g dicentes: Migremus ex his sedibus Voces vero subitæ per Angelos emissæ, quæ enuntiaverunt beatorum Spirituum demigrationem angelicum ministerium insinuarunt ad Ecclesiam gentium transferendum. Ex quibus patenter insinuatur, quod beatus Michaël Archangelus ministerium, quod exercuerat in Dei quondam populo, idem sortitus sit apud gentium electionem. Hæc ita esse devotio credit fidelium propter ostensionem signorum. Notum enim se fieri voluit mortalibus ætatis nostræ temporibus, quo se humanum genus in electorum Spirituum societate cognosceret devocatum. Denique advertendum est, quo mysterio locum mortalibus præviderit in partibus occiduis, ubi ex omni orbe confluit veneranter angelicum imprecatura subsidium religiosa multitudo fidelium.

[3] [Locus, ubi post apparitionem] Hic igitur locus Tumba vocitatur ab incolis; qui in morem tumuli quasi ab arenis emergens in altum, in spatio ducentorum cubitorum porrigitur. Oceano undique cinctus locus, angustum admirabilis insulæ præbet spatium, inter ostia situs, ubi immergunt se mari flumina Segia *, necnon & Senuna *; præbens quoque habitantibus hinc inde non breve nimium spatium. Longitudine vero ac latitudine a radice, qua prominet, non multum distat (ut conjicitur) ab eo opere h, quo servatum est humani generis incrementum. Qui ab Abrincatensi i urbe sex distans milibus, Occasum prospectans, Abrincatensem pagum dirimit a Brittannia. Nulla ibi exerceri valet actio mundalis, his solis congruus exstat locus, qui Christum sedulo venerari disponunt: & hos suscipit, quos ad æthera ardens virtutum amor evehit. Copia tantum * piscium ibidem reperitur, quæ plerumque fluminum marisque infusione congeritur. Procul vero cernentibus nihil aliud fore quam spatiosa immo speciosa turris videtur. Sed & mare recessu suo devotis populis bis in die k desideratum iter præbet beati petentibus limina archangeli Michaëlis, qui primum locus, sicut a veracibus cognoscere potuimus narratoribus, opacissima silva claudebatur longe ab Oceani (ut æstimatur) æstu milibus distans sex, altissima præbens latibula ferarum.

[4] Et quia secretiora cæli per contemplationis subtilitatem rimari volentibus gratissima esse solent remotiora eremi loca, [dedicata est ecclesia.] inibi olim inhabitasse comperimus monachos, ubi, etiam usque nunc duæ exstant ecclesiæ l priscorum manu constructæ. Nam ipsi monachi ibidem Domino servientes dispensatione cuncta regentis Dei sustentabantur, presbytero quodam de villa, quæ dicitur Asteriacus m, taliter eis ferente auxilium. Nam ut illis, sine quo humana non potest exigi vita, deerat victus, fumo signifero discurrente altaque cæli petente, onerabat asellum dapibus dilectione vera farcitis: sicque duce invisibili prævio, per loca ibat invia, ac redibat ferens Domini jussa illisque necessaria n, sed quia hic locus Dei nutu futuro parabatur miraculo sanctique sui Archangeli venerationi, mare, quod longe distabat, paullatim adsurgens, omnem silvæ magnitudinem sua virtute complanavit, & in arenæ suæ formam cuncta redegit, præbens iter populo terræ, ut enarrent mirabilia Dei. Jam vero ad illud veniendum est, qualiter idem beatorum Princeps Spirituum angelica revelatione dedicaverit prædictum locum.

[5] Quodam tempore cum religiosissimus & Deo amabilis præfatæ urbis antistes, [S. Autbertus terna monitus apparitione,] Autbertus o nomine, sopori sese dedisset, admonitus est angelica revelatione, ut jam dicti summitate loci sancti construeret in honore Archangeli ædem: ut cujus celebratur veneranda commemoratio in monte Gargano, non minori tripudio celebraretur in pelago. At sacerdos, dum revolvit illud Apostoli, Probate spiritus, si ex Deo sunt, iterata est admonitus visione, quo perficeret, quod jubebatur. Et quia spiritus prophetarum non semper est prophetis subjectus, distulit adhuc præsul constructionem, sed adhibuit intercessionem, quatenus super istiusmodi negotium Domini nostri Jesu Christi simulque beatissimi Archangeli agnoscere valeret deliberationem. Contigit per idem tempus, ut taurum p cujusdam, quem furtim quidam instinctu pravitatis subtraxerat, in ejusdem deponeret saxi cacumen, ut dum is, qui amiserat juvencum, reperiendi amitteret spem, turpe latrunculus lucrum efficeret ex eodem. Interea tertia admonitione venerandus pulsatur episcopus austerius q, ut qui non adquieverat bis admonitus, locum adiret celerius, a quo tamen se sciret egrediendum nullatenus, priusquam perficeret, quod fuerat jussus r. Ad cujus fidei confirmationem monstratur etiam ibidem usque in præsens petra quasi digito hominis inscripta, super quam memoratus episcopus resedit, quousque opus ad finem adduxit.

[6] Percunctanti igitur episcopo, qui ædificationi congruus posset videri locus, [locumque doctus, ubi condenda erat ecclesia;] angelica in hunc modum est responsione dictatum, ut loco eo ædificaretur ædes, quo inerat taurus abscondite religatus s. Cumque de loci requireret amplitudine vel quantitate, eisdem cognovit responsis, ædificationi eum debere statuere modum, quem videret juvencum pedibus in circuitu protrivisse. Posthæc quoque jussum est, ut suo præreptus domino restitueretur taurus. Venerabilis ergo episcopus de visione certissimus, cum hymnis & laudibus prædictum locum ingressus, exercere imperatum opus adgressus est: congregataqne rusticorum maxima multitudine locum purgavit, atque in spatium complanavit: in cujus medio duæ præeminebant rupes, quas operantium multorum movere non poterant manus, nec a suo divellere statu. Qui cum diu hærerent, nec omnino quid facerent invenirent, nocte insequuta visio apparuit cuidam homini, nomine Baino, in villa, quæ dicitur Icius t, qui duodecim filiis ampliatus magnam inter suos tenebat dignitatis gloriam. Hic ergo per visum monitus, ut cum laborantibus & ipse labori insisteret, festinus ad locum cum filiis venit, impleturus, quod fuerat jussus. Quo cum pervenisset, fretus auxilio sancti Michaëlis archangeli, quod humana non poterat virtus, mirum in modum tam facile molem tantæ magnitudinis removit, ut nullum pondus inibi esse videretur. At omnes in commune laudantes Deum sanctumque archangelum Michaëlem, cœpto attentius insistebant operi. Cumque jam dictus episcopus de magnitudine construendæ fabricæ adhuc dubius cogitaret, nocte media, sicuti quondam Gedeoni in signum victoriæ, ros jacuit super verticem montis; ubi autem fundamenta locanda erant, siccitas fuit, dictumque est episcopo: Vade, & sicut signatum videris, fundamenta jace.

[7] [eam ædificat, & monachos mittit ad montem Garganum,] Qui statim omnipotenti Deo gratias agens, sanctique implorans archangeli Michaëlis auxilium, exurgens gaudens & lætus opus illud adgressus est. Exstruxit itaque fabricam non culmine sublimitatis u celsam, sed in modum cryptæ rotundam, centum (ut æstimatur) hominum capacem, illius in monte Gargano * volens exæquare formam, in monte x prærupti silicis angelico apparatu facta terrigenis ad laudem & gloriam Dei habitatione: manifeste docens semper in cælestibus divini muneris opem esse poscendam, altaque contemplationis intuitu penetrare ætheris astra, non terrenis limosisque paludibus rotantia hominum ponere corda. Quod cum post non multum tempus esset, opem ferente Deo, ædificatum, viro Dei Autberto episcopo manente anxio, proinde quia cernebat sibi deesse sancti Archangeli pignora; beatus eumdem sacerdotem Michaël admonuit, uti Fratres celerrime usque ad locum, quo memoria venerabiliter colitur sanctissimi Archangeli, dirigeret in Gargano, & eam, quam Angelo patrocinante referrent benedictionem, cum summa exciperet gratulatione.

[8] Interea missi nuntii adeunt locum: qui benignissime ab abbate y loci illius suscepti vestibusque mutati *, [qui ibidem dicuntur accepisse,] ac tanti itineris fatigatione sublevati, cuncta, quæ suæ contigerant regioni, simulque ad quod venerant, pandunt. Quæ verba cum ipsius loci abbas suo retulisset antistiti, uberrimas omnipotenti Deo laudes uterque retulit, qui pro lapsis naturæ fragilitate terrigenis adsistentium sibi ministrorum dignatur præbere suffragium. Hinc cum qua decebat veneratione sumtis a loco pignoribus, quo beatus Archangelus sui memoriam fidelibus commendaverat, partem scilicet rubei pallioli, quod ipse memoratus Archangelus in monte Gargano supra altare, quod ipse manu sua construxerat, posuit, & partem scilicet marmoris, supra quod stetit, cujus ibidem usque nunc in eodem loco z superextant vestigia, jam dictis Fratribus usque ad sacrum locum referenda patrocinia contradidit, conditione interposita, videlicet ut quos una angelicæ revelationis sociaverat causa, una quoque æternaliter necteret caritatis connexio.

[9] Summi interea nuntii repedantes, post multa itineris spatia, [& in Galliam tulisse sacra aliquot pignora.] ad locum, quo digressi fuerant, ipso die, quo fabrica completa est aa in monte jam dicto in Occiduis partibus, quasi novum ingressi sunt orbem, quem primum veprium densitate reliquerant plenum. Quo dum propinquant, sacerdos Domini Autbertus occurrens cum multis laudibus, cum canticis spiritalibus bb, in sacro monte * angelica mortalibus devehit profutura præsidia. Dici vero non potest, quantum in adventu (ut ita dicam) Angeli circumjacentes provinciæ gavisæ sunt lætitia & gaudio: quippe quia sibi divinitus providebant supernum tribui donum, in hoc quod beatum Michaëlem archangelum cælestis militiæ principem merebantur obtinere signiferum; cognoscentes etiam signa & mirabilia, quæ Dominus per Ministrum suum operatur mortalibus, ita ut per hujus itineris spatia duodecim cc cæci inluminati, pluresque diversis infirmitatibus acti pristinæ sint redditi sanitati. Et quod his addendum est, mulier quædam orbata luminibus, de villa, quæ dicitur Asteriacus *, dum prosequitur pretiosissima munera summi archangeli Michaëlis, mox ut attigit planitiem arenamque maris, divinitus factum recepit visum, admirans se de tenebris subito in lucem mutatam. Sed & usque hodie per summum Ministrum suum hæc eadem Dominus cotidie ad laudem & gloriam nominis sui in eodem loco operari non desinit.

[10] Igitur eo die, quod est XVII Kalend. Novembris, veneranda completa templi dedicatione, [Ecclesia dicata die XVI Octobris:] vir Domini Autbertus postquam sagaciter omnia sub ordine disposuit, officia quoque servientium clericorum constituit, deputans hos inibi sub numero consistere duodecim dd, qui legitimis observationibus perpetualiter in beatissimi Michaëlis archangeli persisterent famulatu, quamvis non ee ejusdem numeri in eodem loco a successoribus beati viri sint clerici constituti. Simul etiam de episcopio suo eidem loco servientibus villas contradidit, videlicet jam dictam villam Icium & Genitium ff.

[11] Interea idem præsul cuncta pervidens congruo patrata ordine, [aqua ibi divinitus, ut fertur, inventa.] hoc unum, quod poterat valde videri difficile, a sancto censuit expetendum Archangelo, aquæ scilicet elementum, sine quo stare * nequit vita mortalium. Super hoc ergo Domini nostri Jesu-Christi simulque sancti Archangeli dum expetit simul cum grege commisso auxilium, ut qui quondam produxerat sitienti populo de petra poculum, ipse a servis suis amovere dignaretur aquæ penuriam; tandem angelica ostensione locum didicit, ubi in prærupto silice dum concavum foramen exciditur, mirum in modum aquarum mox abundantia reperitur, quæ possit habitantibus competentem præbere usum. Eadem vero aqua profluens quod sit haustu salubris, multis est ostensum modis. Celerem namque fert febricitantibus opem, quoties desiderium provenerit sumendi gg.

[12] Apud beati vero basilicam Archangeli, ipso opitulante, [Miracula in illo loco facta.] virtutes efficiuntur innumeræ: illuminantur namque ibidem cæci, gressum recipiunt claudi, merentur auditum surdi, fugantur ex obsessis corporibus spiritus immundi, Domino Deo nostro præbente auxilium per ministerium Angelorum. Autbertus autem præsul venerabilis altare in memorato loco hh sub honore sanctissimi dedicaverat archangeli Michaëlis: alia vero, quæ nunc videntur in undenarium crevisse numerum, crescente devotione & amore fidelium, successorum ejus exstruxit manus, ubi divina præstantur beneficia, adjuvante Domino nostro Jesu-Christo.

ANNOTATA.

a Mabillonius habet, Childeberto rege &c. At omnes codices, piissimo principe. Hinc monitum velim lectorem, aut ob consensum codicum aut ob textus emendationem me solum recessurum ab editione: neque necesse existimo, id ubique annotare. Agitur autem de Childeberto III, qui regnavit sub finem seculi VII & initium seculi octavi.

b Codices consentiunt in Occidente, Septemtrione & Meridie nominandis, sed pro Occidentis, quod legitur in apographo Chiffletii, alter habet cum Mabillonio Occiduæ, noster Occidui. In omnibus vero legitur partes, non partis, ut edidit Mabillonius. Poterat auctor brevius dicere, Childeberto III regnum Francorum tenente, sed rectius omisisset, strenue gubernante; cum omnia fierent per Pipinum Heristallum, qui pro Childeberto strenue regnum administrabat.

c Ita plane habet codex noster, duo alii per subjectos Spiritus, pro per subjectorum spirituum agmina: quod in idem recidit. Phrasis corrupta est apud Mabillonium, qui sic edidit: In omnibus mundi, quem ipse fecit, subjectorum Spirituum partibus principatur.

d Per Romaniam non designat auctor, quantum existimo, provinciam ullam sic dictam, sed aut imperium Romanum; aut partes Italiæ ad Orientem Romanæ urbis sitas. Si scripsit post restitutum a Carolo Magno imperium Occidentale, ut verisimillimum est, per Romaniam intellexerit Occidentale imperium, & in ejus partibus Orientalilibus locaverit montem Garganum, in Occidentalibus montem Tumbam.

e Vox archangelus addita est ab auctore verbis Danielis cap. 10 ℣ 21.

f Ita omnes Mss. codices. Mabillonius edidit: desolationis civitatis & templi, quam &c. Sic vitiosepro penitudinem habet plenitudinem cum uno Ms., & supra præsulem pro præsuli contra omnia.

g Audiunt in omnibus est Mss. Apud Mabillonium mendose audivit: & paulo post subito pro subitæ; & rursum populum pro populo, atque eumdem mendose pro idem. De omnibus illis Mss. plane consonant.

h Ulterior loci descriptio ex Mabillonio data est in Commentario num. 329. Hic auctore insulam comparat cum arca Noë pro longitudine & latitudine montis.

i Abrincæ, aut Abrincatum, vulgo Avranches, civitas est episcopalis Normanniæ Inferioris versus confinia Britanniæ, sita in monte prope Oceanum. Mons Tumba sive S. Michaëlis ab urbe distat sex circiter passuum millibus, sive tribus circiter leucis Gallicis.

k Bis in die est in omnibus Mss., non bis inde, ut edidit Mabillonius. Nimirum mons ille situs est in littore Oceani, ubi per fluxum & refluxum singulis horis duodecim & minutis viginti quatuor aqua ascendit & descendit. Postquam aqua aliquot horis descendit in mare, littus usque ad montem fit siccum & sic iter præbet montem adeuntibus; sed ascendente rursum mari, paulatim via aquis impletur & impeditur. Totum hoc naturale est. At Bernardus monachus in Itinerario suo apud Mabillonium Sec. 3 part. 2 pag. 525 & 526 de loco a se viso scribit sequentia: Inde venerunt ad sanctum Michaëlem ad duas Tumbas: qui locus est situs in monte, qui porrigitur in mare per duas leucas. In summitate hujus montis est ecclesia in honore sancti Michaëlis, & in circuitu illius montis redundat mare quotidie duabus vicibus, id est, mane & vespere, & non possunt homines adire montem, donec mare discesserit. In festivitate autem sancti Michaëlis non conjungitur mare in redundando in circuitu illius montis, sed stat instar murorum a dextris & a sinistris. Et in ipsa die solemni possunt omnes, quicumque ad orationem venerint, omnibus horis adire montem, quod tamen aliis diebus non possunt. Notabile esset miraculum, si constaret, pluribus annis fuisse factum. At de eo tacet Anonymus noster, nec apud ullam alium id assertum inveni. Hinc Mabillonius in Annalibus tom. 3 pag. 166 ait deillo prodigio: Quod cum nemo alius memoriæ prodiderit, suspectum, ne dicam fabulosum, videri potest. Forte semel iterumque factum fuerit, quod Bernardus ut constanter fieri solitum asseruit. Non ait, se vidisse, quod asserit, sed intellexerit aliqua ab incolis, eaque facile crediderit; & forte etiam exaggeraverit. Accuratum quoque non est, quod ait, mare redundare mane & vespere. Cum enim fluxus & refluxus maris ultra duodecim horas extendatur; non ascendit aqua iisdem semper diei horis; sed quotidie serius ascendere incipit.

l Nempe una in honorem S. Stephani protomartyris, alia in honorem S. Symphoriani, quæ amplius non exstant, inquit Mabillonius in Annotatis.

m Vicum Asteriacus, ex quo num. 9 femina dicitur visum recepisse, ab eo miraculo nunc dici Beauvoir, observat Mabillonius in Annotatis.

n Quam certa sint, quæ de vetustis illius montis monachis narrat Anonymus, dicere nequeo; cum aliunde non innotescant. At incredibile non est, quod de asino victum monachis ferente asseritur. Asini enim vias, quas frequenter terunt, etiamsine ductore inveniunt.

o Fuit S. Autbertus episcopus Abrincensis, de quo apud nos ad 18 Junii. Alius S. Autbertus, Cameracensis episcopus, colitur die 13 Decembris.

p Suspectum esse potest, quod asseritur de tauro in cacumen montis perducto, ibique religato; cum quod ejusmodi locus minus ad furtum occultandum taurumque alendum videatur aptus; tum quod locus S. Michaëli in monte Gargano dicatus per taurum dicatur innotuisse, ut suspicio oriatur de inducto hoc tauro exemplum alterius.

q Pro voce austerius, ut habet codex noster cum Mabillonio, in duobus apographis legitur Autbertus.

r Ita codex noster cum Mabillonio. At in duobus apographis omissum est illud, quod dicitur de non egrediendo e loco.

s Sic habent Mss. Mabillonius, absconditus & religatus.

t Recurret hic vicus infra. Mabillonius in margine nomen vulgare assignat, Huynes, & postea Huyne.

u Sublimitatis edidit Mabillonius. In omnibus Mss. nostris legitur subtilitatis, sed mendose, opinor.

x Hic exemplaria dissentiunt. In monte prærupti silicis &c. habet codex noster, & consentit codex reginæ. At Mabillonius edidit, in modum prærupti silicis. Apographum Chiffletii habet, in morem prærupti filicis. Existimo, in monte scriptum fuisse, quia mox videtur mons opponi paludibus.

y Non inveni in ullis monumentis Italicis, ecclesiam S. Michaëlis in monte Gargano umquam monachis fuisse commissam. Attamen dicendum videtur, monachos illius ecclesiæ curam habuisse, quando eo venit seculo IX Bernardus monachus, cum ibidem invenerit Benignatum abbatem, qui multis præerat Fratribus. Verba ejus dedi num. 276. Abbas itaque monachorum fuisse videtur, qui hic memoratur; non Canonicorum, etiamsi Canonici postea ecclesiam illam administraverint. Itaque verisimile est, episcopum Beneventanum, qui ecclesiam montis Gargani cum toto episcopatu Sipontino accepit seculo VII, ut vidimus num. 274, illam monachorum administrationi commisisse. Quare, si vera sunt, quæ de legatione illa refert Anonymus, Beneventanus erat antistes, cujus consensuomnia obtinuerunt legati monachi.

z In eodem loco, id est, in monte Gargano, legitur in omnibus Mss. Mabillonius edidit in eodem, acsi de marmore diceretur, & de parte translata etiam posset intelligi. Mox etiam apud Mabillonium omissa est vox patrocinia, in omnibus Mss. reperta.

aa Nescio, an hæc bene cohæreant cum dictis num. 7, ubi videtur asseri, nuntios solum fuisse missos post ædificatum oratorium; nisi forte Anonymus velit dicere, illo ipso die, quo fabrica fuerat completa, sed anno sequenti, nuntios rediisse. Quidquid voluerit, ex scriptore vetustiore mallem intelligere omnia, quæ dicuntur de muneribus ex monte Gargano delatis.

bb Addit Mabillonius, cum ineffabili gaudio omnium, & inferius habet, lætitia & gaudio; ubi in Mss. tantum, gaudio: & paulo post inæstimabile additur ad supernum donum, quod tantum est in Mss.

cc Digna erant miracula miracula! ea, quæ magis enucleate exponerentur, si de iis factis Anonymo satis constabat.

dd Ita codex noster cum Mabillonio. In duobusapographis additur, Canonicos. In apographo Chiffletii verba etiam modice mutata sunt hoc modo: Deputans hos inibi sub duodenario numero consistere Canonicos.

ee In iisdem apographis omissum est non, & legitur: quamvis ejusdem numeri &c.

ff Apud Mabillonium vulgaria nomina Huyne & Genet assignantur.

gg Hactenus codex noster, ait hic Mabillonius. Noster similiter plura non habet. Quapropter existimo, pauca illa, quæ sequuntur, postmodum Actis fuisse adjecta. Dedit ea Mabillonius ex codice Chesniano, & leguntur in duobus apographis nostris.

hh Verba dedi ex apographo Chiffletii, quod solum exhibet sensum perfectum. De altari uno in honorem S. Michaëlis dicato per S. Autbertum, & decem aliis per ejus successores additis, loquitur auctor. At in editione Mabillonii de loco dicato sic agitur, acsi decem alia oratoria postmodum in eodem monte fuissent constructa. Malim existimare, in ecclesia, quæ postmodum constructa fuit magis ampla, decem fuisse altaria.

* in Mss. assistentium

* al. Salvandorum

* al. sine ad

* vulgo See.

* Selune

* al. tanta

* al. Gargani

* al. mutatis

* al. in sacrum montem

* al. Austeriacus

* al. constare aut subsistere

§ XXIV. Ecclesia S. Michaëlis in monte Tumba peregrinationibus & miraculis honorata, monasterioque insigni & oppido aucta.

[Ecclesia S. Michaëlis miraculis] De ecclesia S. Michaëlis in monte Tumba, quæ cœnobio Benedictino deinde aucta est, frequenter in Annalibus Benedictinis agit Mabillonius. Exstant quoque apud Labbeum in Bibliotheca tom. 1 tria Chronica brevia ejusdem monasterii, ex quibus ejus ortum, progressum, vicissitudines, & abbates utcumque intelligimus, saltem ex primo & tertio: nam secundum res monasterii vix attingit. Ex hisce igitur lubet pauca decerpere, ut prudens lector perspiciat incrementa cultus S. Michaëlis in memorato monte. In primo ex dictis Chronicis revelatio S. Michaëlis figitur anno 708, & in tertio similiter pag. 351 hæc leguntur: In monte Tumba B. Michaëlis revelatio facta est Justiniano imper., Joanne Papa, Childeberto Francorum rege, Autberto Abrincatensi episcopo, anno DCCVIII: in quo loco per annos 258 multa facta miracula, Canonicis ecclesiæ ministrantibus. Agnoscit auctor Chronici, Canonicos in illa ecclesia fuisse ab anno 708 usque ad 966, quo monachos iis substitutos, mox addit; atque annis 258 intermediis multa facta esse miracula. Quod spectat ad annum apparitionis, jam monui num. 336, nullum tam vetustis aut certis documentis innotescere, ut pro anno determinato videatur contendendum; sed satis constare, apparitionem contigisse sub initium seculi VIII.

[340] Miracula vero facta esse in illa S. Michaëlis ecclesia, [votatis peregrinationibus] ut asseritur in Chronico & in Actis datis, verisimillimum etiam fit ex peregrinationibus, quibus frequentari cœpit. Nam ex Itinerario Bernardi monachi colligitur, locum votivis peregrinationibus celebrem fuisse seculo IX. Erat bernardus natione Francus, & socios peregrinationis ad loca sancta habebat duos monachos, alterum Italum, alterum Hispanum. Ex locis autem sanctis, quæ inviserunt, solum recenset Romam, montem Garganum, loca sacra Ægypti & Palæstinæ; deinde Montem-Aureum (de quo conjecturam meam dedi num. 328) iterum Romam, ac demum Sanctum Michaëlem ad-duas-Tumbas. Verba dedi in Annotatis ad Acta lit. k. Id solum hoc loco observo, ecclesiam S. Michaëlis in monte Tumba recenseri inter quatuor præcipua loca, quæ monachi illi peregrinantes in Europa inviserunt.

[341] Eodem fere tempore contigit, quod narratur in Vita S. Frodoberti abbatis, [illustris erat:] data apud nos ad VIII Januarii, num. 31 & 32, quodque celebritatem ecclesiæ S. Michaëlis luculenter confirmat. Rathbertus quidam gravi scelere in matrem suam insurrexerat, & continuo divina ultione fuerat correptus, & carceri etiam triennio mancipatus jussu archiepiscopi Senonensis, postea tamen dimissus. Hinc, inquit biographus, ad S. Michaëlis ecclesiam properat eo loco, qui ad duas-Tumbas ex antiquo vocatur. Unde digressus, Romam expetit, quo tunc Adrianus Papa Sedem Apostolicam gubernabat: qui cum eum pergentem ad ecclesiam S. Joannis, quæ Lateranensis dicitur, inspexisset, mirabili portento, quod miser ob scelus circumferebat, attonitus, ad se eum præcepit evocari, caussaque ejus sollicitius perquisita, benigne eum ad pœnitentiam exhortatus, denuo eum ad B. Michaëlis ecclesiam pergere, itemque ad se imperat remeare. Mox sequitur miseri hominis sanatio, in pago Tricassino per S. Frodobertum obtenta, subditurque: Depositoque illic cilicio (quo pœnitentium more erat indutus) ad sancti archangeli Michaëlis ecclesiam ex præcepto Apostolico properavit. Pontifex hic memoratus est Adrianus II, successor Nicolai I, cujus tempore laudatus Bernardus monachus cœperat cum sociis peregrinari. Obiit autem Nicolaus I anno 867, ut hæc circa annum 870 contigerint, & non multis annis post iter Bernardi monachi.

[342] [quando pro clericis in eam inducti sunt monachi.] De monachi in ecclesiam S. Michaëlis inductis ad annum 966 ita habet Chronicon supra laudatum: Richardus dux (Normanniæ) monachos Canonicis substituit, & Maynardum illis primum abbatem præfecit de monasterio Fontanellæ. Prius tamen res videtur referri ad annum 965, quo forte agitari cœpit. Cosentit primum S. Michaëlis Chronicon, prætermisso tamen anno. Nam ad annum 942 sic habet: Occisus est Guillelmus filius Rollonis, cui successit Richardus filius ejus, qui primus posuit monachos in ecclesia S. Michaëlis In-periculo-maris. De anno 966 consentit Mabillonius in Annalibus tom. 2 pag. 579, confirmatque auctoritate Roberti de Monte, quem vocat Domesticum auctorem, quod eidem cœnobio deinde abbas præfuerit. Robertus autem in Accessionibus ad Sigebertum anno 966 ita habet: Hoc anno ejecit Richardus marchisus & dux Normannorum clericos seculares de hoc Monte, & aggregavit ibi monachos sub regula B. Benedicti Deo perpetuo servientes. Addit Mabillonius: Illic delubrum miræ amplitudinis, & spatiosa monasticæ habitationis ædificia construxit, teste Dudone, ibique monachos sub ærumnosa theoricæ vitæ palæstra posuit, severioribus vitæ regularis legibus adstrictos. Id factum consilio Hugonis Rotomagensis archiepiscopi & Radulfi comitis, assentiente etiam diœcesano episcopo Abrincensi: quibus Lotharii regis ac Johannis Papæ XIII accessit auctoritas. Hæc recte Mabillonius ex Chronicis ante laudatis, & ex Dudone S. Quintini decano, cujus verba videri possunt in Historiis Normanniæ pag.153.

[343] [Dubitatio Mabillonii, an illa ecclesia illa ecclesia initio non fuerit monachorum,] Verum vix capio, cur tom. 2 insinuet dubitationem non levem, eamque hoc loco repetat, an ab initio non fuerint monachi in illa ecclesia, illisque deinde successerint clerici. Ceterum, inquit tom. 2 pag. 20 ad annum 708, an clerici principio illic a sancto Autberto instituti sint, quod Anonymus (in Actis datis) tradit; an monachi, non levis dubitatio est. Quippe in Constitutione Ludovici augusti inter illa monachorum cœnobia, quæ tantum dona dare debent sine militia, primo loco numeratur “monasterium sancti Michaëlis maresci primi”: quo nomine monasterium sancti Michaëlis in monte Tumba significari Hadrianus Valesius probat, sic dictum, quod situm esset in marisco vel maresco, id est, in solo palustri, quod quotidianis accessibus æstuans inundat Oceanus. Hæc observatio si vera esset, quod suo loco discutiemus, probaret utique, monachos primitus illic institutos fuisse, quibus a tempestate Normannorum, ut in multis aliis locis, clerici successerint. Quæ res cum Anonymum fugeret, habita ratione sui temporis, clericos ibidem ab initio fuisse existimavit. Hactenus Mabillonius ob conjecturam Valesii, quæ habetur in Notitia Galliarum pag. 337.

[344] At ea conjectura Valesii, etiamsi indubitanter prolata sit, [idoneo caret fundamento,] non nititur ulla ratione idonea. Nullus umquam dixit, cœnobium S. Michaëlis de Monte Tumba vocatum esse maresci primi. Hoc Valesius asseruit sine ulla veterum auctoritate: atque ex conjectura prorsus infelici. Ait, maresci primi cognominatum esse, quod situm esset in marisco vel maresca, id est, in solo palustri, quod cotidianis accessibus æstuans inundat oceanus. At monasterium in monte petroso positum est, in circuitu vero montis littus est maris, quod aquis marinis quotidie inundatur. Aqua recedente, montem cingit arena. Itaque ex inscitia conjecit Valesius, in solo palustri situm esse istud monasterium, & ea de causa nomen marefci primi habere, quod nullus ante Valesium eidem scitur tribuisse. Perperam etiam allegatur Robertus de Monte, cuius verba mox exponam. Demum non recte de monasterio addit: Nam multo ante Ricardum a Paterno Abrincatinæ ecclesiæ episcopo exstructum esse creditur. Nam S. Paternus, cujus Vita apud nos data ad XVI Aprilis, varia quidem condidit monasteria; sed obiit seculo VI, ut ab eo certe originem non habuerit monasterium istud S. Michaëlis, cujus ecclesia refertur ad seculum VIII. Igitur conjectura illa Valesii tam omni caret fundamento, quam sabulosum maris littus solo palustri.

[345] Consideremus modo vetustiora monumenta, quæ nullum relinquunt dubium, [& claris vetustiorum scriptorum verbis contraria est.] quin clerici fuerint in ecclesia S. Michaëlis usque ad inductos a Richardo duce monachos. Acta num. 10 clare edicunt, clericos ibi ab initio duodecim constitutos a S. Autberto Abrincensi. Verisimilis autem non est suspicio Mabillonii, Anonymum illum errare potuisse, quod clerici monachis successissent a tempestate Normannorum. Nam forte Anonymus ante ipsas Normannorum irruptiones Acta scripsit, cum de illis nullibi meminerit. Certe non tanto tempore scripsit post stabilitos in Gallia Normannos, ut ignorare potuisset, monachos olim in ecclesia S. Michaëlis fuisse, si illis tempore Normannorum successissent clerici. Præterea, si id omnino ignorasset Anonymus ille, non ignorassent ipsi monachi, qui scripserunt Chronica S. Michaeëlis. Attamen auctor Chronici primi claris verbis de Richardo duce edicit: Qui primus posuit monachos in ecclesia S. Michaëlis. Auctor tertii non minus aperte loquitur, ita scribens: Ricardus Normanniæ dux, a Joanne Papa XIII deputatus, Canonicos, qui in ecclesia S. Michaëlis de monte Tumba in periculo maris per 258 annos a fundatione dicti loci *, expulit, & Religiosos Ordinis S. Benedicti in ea constituit, villis multis, & aureis atque argenteis vasis locupletavit atque ornavit. Demum Robertus de Monte verbis num. 342 datis cum prædictis Chronicis consentit.

[346] Neque dissentit locus a Valesio allegatus ex Tractatu de Abbatibus & abbatiis apud Acherium post Opera Guiberti abbatis pag. 814 cap. 10. [Obscurus locus Roberti de Monte de tribus monasteriis] Ait quidem de Richardo, Tria monasteria … restauravit, iisque annumerat monasterium S. Michaëlis de monte Tumba. At non indicat, in tribus illis ecclesiis aut monasteriis antea fuisse monachos, sed contrarium magis insinuat de illo, de quo agimus. Verba ipsa huc transfero: Primus Ricardus, filius Willelmi ducis, tria monasteria, unum Fiscanni in honorem sanctissimæ Trinitatis, aliud in monte Tumba in honorem sancti Michaëlis; tertium vero Rothomagi in veneratione sancti Petri sanctique Audoëni, multas possessiones, quæ eis a paganis ablatæ fuerant, restituendo restauravit; licet Ricardus filius ejus plurima prædia addendo, & ordinem monasticum in eis ponendo, ipse consummaverit. Hæc breviter & generatim de tribus dicit Robertus, quia pro singulis aliquid fecit Richardus; sed generale ejus assertum diverso modo de singulis intelligendum. Id ipsum, quod dicit, ordinem monasticum a Richardo II inductum, certo falsum est de monasterio S. Michaëlis, quod monachi obtinuerant sub Richardo I.

[347] [explicatur.] Fiscamnense monasterium seculo VII conditum fuerat sacris virginibus, ut refert Mabillonius tom. 1 Annalium pag. 447. Cum vero destructum esset per incursiones Normannorum, Richardus I locum instauravit, in eumque induxit primum Canonicos, quibus Richardus II monachos substituit; ut habet Robertus, & pluribus narrat Mabillonius tom. 4. pag. 62 & 152. Rotomagense S. Petri & S. Audoëni, quod virorum erat, similiter a Normannis fuerat combustum, restauratumque est a Richardo, &, ut asserit Robertus, Hildebertus primus factus est abbas sancti Audoëni in monasterio post restaurationem. Jam vero de monasterio S. Michaëlis, cui ipse præerat, sic loquitur: In monasterio S. Michaëlis jam fuerunt abbates fere quatuordecim, quorum decem habuerunt de extraneis monasteriis. Catalogus abbatum S. Michaëlis, in Notis ad Epistolas B. Lanfranci pag. 350 ab Acherio datus, exhibet quatuordecim abbates ante Robertum de Monte, ita ut hic æque ac alii abbatum catalogum exorsus sit a Maynardo, quem Richardus dux ibi abbatem constituit. Quapropter nullo uspiam verbo indicat, monachos ante Richardum fuisse in monasterio S. Michaëlis de monte Tumba, sed dicens tria monasteria a Richardo instaurata, non distinguit inter monasteria virginum, canonicorum & monachorum. Nam primum ante fuerat virginum, secundum canonicorum, tertium monachorum. Omnia hæc a Richardo I instaurata, in omnia aut ab ipso aut a Richardo II inducti monachi.

[348] [Ecclesia, in quam S. Michaël creditus est penetrasse, bis combusta,] Ad propositum nostrum non spectat, historiam illius S. Michaëlis monasterii scribere: ex Chronicis tamen pauca huc traducam ad sanctum Archangelum propius attinentia. Glaber lib. 3 cap. 3 refert incendium ecclesiæ S. Michaëlis sub Roberto Francorum rege, eaque occasione de eadem dicit: Quæ scilicet constituta in quodam promontorio littoris Oceani maris, toto orbe nunc usque habetur venerabilis. In Chronico tertio apud Labbeum idem incendium ponitur tempore Mainardi II abbatis, sed annus non assignatur. Contingere debuit sub finem seculi X, aut initium sequentis: nam anno 991 Mainardus factus est abbas, & anno 1009 dicitur successorem elegisse. Ecclesia nova in Chronico primo dicitur inchoata anno 1023. In eodem Chronico ad annum MCII hæc leguntur: Visus est a nonnullis, prope & procul positis, S. Michaëlis archangelus, prout credimus, in figura columnæ igneæ, in nocte scilicet suæ festivitatis, penetrasse ecclesiam hujus montis. Idem in Chronico tertio exprimitur his verbis: Visus est a nonnullis, prope ac procul positis, S. Michaël, prout credimus, in figura columnæ igneæ nocte suæ ultimæ festivitatis penetrasse basilicam istius montis: & simile accidit tempore S. Mainardi abbatis & Norgodi Abrincensis episcopi. In utroque etiam Chronico ad annum 1112 ecclesia S. Michaëlis fulmine dicitur combustæ, monachis tamen & burgo illæsis. Idem habet Robertus de Monte in Appendice ad Sigebertum. Secunda hæc est illius ecclesiæ conflagratio.

[349] Non defuisse etiam pias peregrinationes eo tempore, quo Benedictini ecclesiam S. Michaëlis in Monte administrarunt, ait laudatus Glaber, dicens, eam a plurimis terrarum populis sæpius frequentari; [deinde etiam peregrinorum accursu illustrata,] idque paucis exemplis ostendam. Clarius in Chronico S. Petri Vivi tom. 2 Spicilegii pag. 740 hæc scribit: Eodem tempore (inter annum 1016 & 1025) Hludovicus comes Alemannorum orationis causa profectus est ad S. Michaëlis Periculum (id est, ad S. Michaëlem in-periculo-maris) rediensque usque Senonas, infirmitate carnis præventus, in monasterio sancti Petri monachus effectus, migravit in astra locandus &c. Si personæ ejusmodi qualitatis ex longe dissita Germania eo peregrinatæ sunt, dubitare non possumus, quin multi accurrerint ex vicinis Galliæ provinciis. Apud Mabillonium tom. 4 Annalium pag. 506 dicitur Warinus, abbas S. Arnulphi Metensis, ad sanctum Michaëlem orationis causa profectus. Verba ex Epistola ipsius Warini allata sunt, eaque integra videri potest tom. 1 Analectorum.

[350] In Supplemento ad Chronicum Sigeberti Robertus de Monte, [& regum Galliæ & Angliæ] qui tunc abbas erat S. Michaëlis, ad annum 1158 de Henrico II Angliæ rege sic habet: Inde (Abrincis) venit rex ad Montem S. Michaëlis: audita Missa ad majus altare, comedit in refectorio monachorum cum baronibus suis. Hæc in festo S. Michaëlis. Et paulo post de eodem: Post aliquantulum temporis perrexit obviam Ludovico regi Francorum, venienti gratia orationis ad montem S. Michaëlis de periculo maris: quem, ex quo intravit in ducatum Normanniæ, deduxit, & suis impensis decentissime procuravit… In festivitate vero beati Clementis die Dominica venerunt uterque ad Montem beati Archangeli, & cum magno tripudio tam clerici * quam populi itum est regi Francorum obviam. In ipsa autem processione, excepto conventu monachorum & clericorum, & plebe innumera, fuerunt duo summi pontifices, unus archiepiscopus & alter episcopus, & quinque abbates. Audita Missa, abierunt Abrincas, deducente illum rege, & innumeris regiis muneribus tam illum quam suos usque ad fines sui ducatus prosequente. Factum hoc Radulfus de Diceto & Gervasius monachus in Chronisis suis brevius referunt ad eumdem annum 1158. Erat autem eo anno littera Dominicalis e, ut festum S. Clementis, sive XXIII Novembris, in Dominicam inciderit.

[351] Hisce plura de peregrinationibus non addam præter verba Mabillonii in Observationibus præviis ad Apparitionem S. Michaëlis in monte Tumba, [visitationibus.] ubi sic habet: Istuc voti causa frequentes ex universa fere Europa concurrunt peregrini: quos inter Galliæ reges non pauci, nempe Ludovicus VII & S. Ludovicus, Philippus III, Carolus VI, Ludovicus XI, adeoque Henricus II Angliæ rex, suam loco præsentiam exhibere dignati sunt. Istic Ludovicus XI jam dictus S. Michaëlis equestrem ordinem instituit, cujus generalia comitia quotannis eodem convocari diu moris fuit. Guillelmus Maior Andecavorum episcopus, electus anno MCCXCI, Colinum quemdam removit ab incesta consuetudine, ea pœna imposita, “quod ipse in die Pentecostes publice in ecclesia sua peram & baculum a sacerdote, ut moris est, acciperet, inde iturus nudis pedibus ad Montem B. Michaëlis in monte Tumba: qui sacerdos exponat ibidem populo causam, quare dictus Colinus sic vadit in Montem B. Michaëlis, & quod sit ei ex parte nostra injunctum in pœnam dicti publici incestus” inquit Guillelmus ipse in libro de gestis suis cap. 19 tomo 10 Spicilegii Acheriani. Hactenus Mabillonius.

[352] [Ecclesiæ, quæ tertio & quarto combusta,] De donationibus ecclesiæ S. Michaëlis per principes aliosque factis multa accumulari possent, quæ mitto. In Chronico tertio ecclesia iterum combusta a Britannis dicitur tempore Jordani abbatis, sive inter 1191 & 1212. Quarto etiam fulmine conflagravit sub Gaufrido priore, id est, inter 1362 & 1382. Resurrexit tamen maiori cum magnificentia, ut liquet ex Annalibus Benedictinis Mabillonii, qui tom. 4 pag. 75 monasterium & ecclesiam descripsit, prout tum exstabat, & suberat Ordini Benedictino. Verba ejus huc transfero: Mons S. Michaëlis, instar excelsæ rupis seu promontorii, positus est in finibus Normanniæ & Britanniæ, quarum alteram ab altera fluviolus Coëtnus * dirimit. Ad Orientem spectat Abrincas, urbem episcopalem, tribus circiter leucis distantem: ex opposito, pari fere intervallo, Pontem-Ursonis * ad fluviolum Coëtnum. Mons ille quotidie æstu maris cingitur, ad quem, ubi fluctus recessit, ex urbe Abrincatensi accedentibus dimidiæ leucæ via est per varium & instabile salum, peditibus & equitibus non sine periculo permeabile: unde Monti-Sancti-Michaëlis In-periculomaris inditum vocabulum. Periculum auget fluviolus, a Glabro dictus Arduus, aliis Dero, qui aliquando intumescens, atque intransmeabilis effectus, magnum peregrinis impedimentum facessit, ut idem auctor testatur. Periculum oritur maxime ex ignorantia, quod peregrini celeritatem aquæ crescentis non habeant perspectam, & sic undique includantur ab aqua, priusquam evadere valeant in partem littoris aquis inaccessam. Inclusi vero ab aqua, facile in profundiora loca incurrunt.

[352] [monasteriique & oppidi] In decliviori parte montis ad Austrum opidulum est muris cinctum, in cujus extrema parte superiori occurrit porta ad arcem & monasterium, in summo monte cum ecclesia positum, tanta arte fabricatum, ut spectantibus pro miraculo habeatur; tanta vero soliditate, ut ecclesia, cujus Orientalis facies Gothici operis delicatissima est, nullo ventorum procellarumve impetu concuti hactenus potuerit. Adhæret huic portæ domus prima custodiarum, ubi ab ingressuris, siqua habeant, arma deponuntur, nisi ea retinere permittat monasterii prior, qui arcis prorector est. Inde ad ecclesiam, quæ in crepidine montis seu potius rupis sita est, sinuoso tramite asscenditur per urbem & arcem, cujus porta duplici turri instructa, duplici itidem cataracta munita est cum altera domo custodiarum. Illinc fit progressus ad monasterium, ad Orientem januam habens ad claustra ferentem, ex quibus ad ecclesiam & inferius dormitorium planus aditus est. Inferiori dormitorio aliud superius superstructum est cum cellis ad Aquilonem & Austrum conversis, quarum porticus per vitream fenestram ab Oriente illustratur: unde prospectus in urbem Abrincas, & in minorem rupem, vocabulo Tumbelaniam, una fere leuca dissitam: ubi arx & ecclesia cum prioratu aliisque ædificiis non ita pridem visebatur, sed ob periculum hostium modo destructa. Hinc Mons sancti-Michaëlis Ad-duastumbas olim appellatus.

[353] [descriptio] Sub duplici illo dormitorio exstat amplissimum refectorium pulcre illustratum, duplici instructum fornice, columnis in medio interpositis: & sub refectorio ampla itidem aula, erogandis in pauperes eleemosynis deputata. Claustrum antiqui operis fabricatum est tempore sancti Francisci Assisinatis, cujus statua cum primogenio habitu illic cernitur, ab ejus discipulis studiose observata. Claustri pratellum plumbo constratum est, & sub eo fornix, in quo tres cisternæ, quæ pluviales aquas excipiunt. Claustrum ipsum incumbit amplissimæ aulæ, equitibus Ordinis S. Michaëlis destinatæ, triplici fornice cum columnis innixæ: sub qua ejusdem amplitudinis altera aula est ad varios usus, in qua grus tractoria habetur ad sustollendas in altum res loco necessarias. In parte Australi exstant abbatis ædes, infirmorum quoque necnon & hospitum, quorum cœnaculum & aula portæ monasterii adhærent. Super hanc aulam insignis habetur bibliotheca, plurimis referta libris, cum editis tum manu exaratis, maxime tempore Roberti abbatis de Torinneio, vulgo de Monte cognominati, qui centum & quadraginta volumina describi curavisse traditur. De hoc Monte Guillelmus Armoricus initio libri VIII Philippidos pulcre ita canit:

Hic summo rupis in vertice schemate miro
Condidit ecclesiam devotio Christicolarum
Angelico monitu, sibi quam sacravit honore
Perpetuo Michaël Archangelus, ut famuletur
Christo semper ibi monachorum concio sancta.
Quo vix perque gradus ascenditur; inferiusque
Pendula villa domos plures habet & speciosas,
Et populi multi satis ampla sede capaces.
Qui locus in cælum se taliter elevat, ut, dum
A longe aspicitur, aliud nihil esse videtur,
Ardua quam turris hominum fabricata labore,
Quam sola est operata sibi divina Majestas…

[354] Quod attinet ad ecclesiam, quæ tota plumbo tecta est, [a Mabillonio composita.] ejus navis ad crucem usque veteris operis est, haud affabre constructa. At cætera pars, quæ caput ecclesiæ cum capellis in circuitu continet, tanta elegantia & tam exquisito artificio fabricata est ante annos ducentos, ut mirum sit tam delicatum opus tam diuturno tempore ventorum procellis resistere potuisse. Nova illa pars basilicæ, quæ sex aut septem præclara sacella in circuitu habet, grandibus columnis fulta est: inter quas habetur spatium ambulationi in tam angusto loco peropportunum. Ceterum sacra basilicæ supellex loci magnificentiæ respondet, uti & monasterii jura, quo nullum in tota illa plaga nobilius est. Inter sacras reliquias eminet sancti Autberti episcopi Abrincatensis corpus, in pretiosa capsa asservatum præter caput, quod peculiari theca inclusum est. Ad Occidentalem basilicæ portam exstat alia præter superiores aula, quam Suvraii vocant, ex qua ad vastissimum catostroma * aditus est, tam ingentibus fultum pilis, ut horrorem spectantibus præbeant: quod etiam dicendum de pilis, quæ dormitoria fulciunt. Rudem hanc descriptionem augustissimi loci, quem mihi videre non licuit, ex aliorum relatu a me factam, lectori haud injucundam fore arbitratus sum, ait Mabillonius, cujus relationem lectori sine examine communico. Addit in duplici tabula ænea totius augustissimi loci duplicem conspectum, qui videri poterit loco allegato. Descriptionem demum concludit his verbis: Illuc inducti sunt Congregationis nostræ monachi anno MDCXXII, favente & agente serenissimo principe Henrico a Lotharingia, tunc loci abbate commendatario.

[Annotata]

* adde erant

* l. cleri

* Coesnon

* Pontoson

* plate forme

§ XXV. Particularia aliquot S. Michaëlis beneficia & apparitiones.

[De particularibus S. Michaëlis beneficiis.] Infinitum esset recensere omnes ecclesias, monasteria, aliaque loca sacra, quæ in Gallia, Hispania, Germania, reliquisque Europæ regnis ac provinciis, nomini S. Michaëlis dicata sunt. Hunc igitur laborem non assumam, utpote viribus meis imparem, dixisse contentus, plurimas in quibuslibet orbis Christiani provinciis inveniri ædes S. Michaëlis nomine Deo dicatas. Particularia S. Michaëlis beneficia, cum apparitionibus conjuncta, etiam plurima apud scriptores reperiuntur, sed non omnia æque certis testimoniis probata sunt, ut in miraculis & apparitionibus passim contingit. Quapropter ex probatis scriptoribus & Actis Sanctorum nonnulla solum seligere statui, omissis iis, quæ in Actis fabulosis occurrunt. Hæc enim solum refutanda recenserentur. At satis jam refutata sunt, quando Acta, in quibus asseruntur, suis locis sunt improbata. Talis est apparitio S. Michaëlis, asserta in Actis S. Eudociæ martyris, tom. 1 Martii pag. 14. Nam etsi Acta ista, dum Operi nostro primum inserta sunt, non videantur improbata, ut contigit de aliis quibusdam, improbanda tamen esse, satis insinuavit Papebrochius tom. 2 Aprilis ad Acta S. Eleutherii pag. 532, & apertius declaravit ante tomum 1 Maii in Annotatis ad Ephimerides pag. XVII. Hoc pro specimine assigno, ut studiosus lector intelligat, omittere me illa, quæ suis locis jam rejecta sunt, aut ob aperta Actorum vitia certo rejicienda.

[356] [Etsi incertum sit, quod narratur de S. Ambrosio] S. Gregorius Turonensis lib. 1 de Miraculis S. Martini cap. 5 narrat, S. Ambrosium die Dominico publice in ecclesia obdormivisse, & transactis fere duarum aut trium horarum spatiis, a suis excitatum fuisse, ut lectionem juberet legi. Excitatus autem dixit, obiisse S. Martinum, & se ejus funeri obsequium præbuisse. Post pauca Gregorius, tamquam verba Ambrosii referens, in laudem S. Martini sic exclamat: O beatum virum, in cujus transitu Sanctorum canit numerus, Angelorum exsultat chorus, omniumque cælestium virtutum occurrit exercitus; diabolus præsumtione confunditur, Ecclesia virtute roboratur, sacerdotes revelatione glorificantur! Quem Michaël adsumsit cum Angelis, Maria suscepit cum virginum choris, paradisus retinet lætum cum Sanctis &c. Verum tota hæc relatio ab aliquibus pro fictitia habetur, quod existiment S. Ambrosium obiisse ante S. Martinum, ut credidit Baronius, aliique non pauci eum secuti.

[357] [in funere S. Martini: anima tamen S. Martini a S. Michaële] Hinc aliqui voluerunt, dictam visionem non obtigisse S. Ambrosio Mediolanensi, Ecclesiæ doctori, sed S. Ambrosio, qui illo tempore Mediolani Santonum in Gallia episcopatum gerebat, ut observavimus ad XXVIII Augusti, quo de S. Ambrosio Santonensi egimus. Revera fieri potuit, ut quod contigerat S. Ambrosio in Gallia antistiti, per traditionem corruptam a Turonensi transferretur ad celebriorem in Italia Ambrosium. At necdum inveni tam certo probatum, superfuisse S. Martinum post S. Ambrosium, ut S. Gregorium certi erroris arguendum existimem. Poterit ad XI Novembris aut ad VII Decembris res illa prolixius examinari, quam congruat huic loco. Interea credemus, animam S. Martini ab Angelis & a S. Michaële susceptam perlatamque ad cælestem gloriam.

[358] Laudatus Turonensis cap. 4 asserit, tempore obitus S. Martini cælestem melodiam a S. Severino Coloniensi auditam, [suscepta, & ab Angelis ad cælum perlata creditur;] eumque archidiacono suo, similia post preces audienti, dixisse: Domnus meus Martinus episcopus migravit ex hoc mundo, & nunc Angeli canendo eum deferunt in excelsum. Vidimus in hoc Commentario num. 182, Angelorum officium esse, Sanctorum defunctorum animas ad cælum perducere. Quapropter non videtur dubitandum, quin id officii sanctissimo Martino præstiterint, præsertim cum eidem præbuerint favores minus usitatos, teste Sulpicio Severo locis pluribus. In Dialogo 3 cap. XI, sic habet: Veniam ad illud, quod propter notam temporum semper occultavit: sed nos celare non potuit. In quo illud est miraculi, quod facie ad faciem cum eo est Angelus conlocutus. Tum refert cap. 13 occasionem, qua inductus fuerat, ut semel cum Ithacianis communicaret, docetque postero die mœstum rediisse illius facti causa. Deinde subjungit: Haud longe a vico, cui nomen est Andethanna, qua vastas solitudines silvarum secreta patiuntur, prægressis paululum comitibus, ille subsedit, caussam doloris & facti accusante ac defendente invicem cogitatione pervolvens. Adstitit ei repente Angelus: Merito, inquit, Martine, compungeris, sed aliter exire nequisti. Repara virtutem, resume constantiam, ne jam non periculum gloriæ, sed salutis incurreris. Quid postea fecerit S. Martinus, subdit Sulpicius: at id huc non spectat. Sic etiam hic non examino, quantum in eo facto deliquerit.

[359] Aliud de familiaritate S. Martini cum Angelis narrat in Dialogo 2 cap. 5. [sicut idem S. Martinus in vita] Cum Valentinianus imperator nosset, S. Martinum aliquid petiturum, quod nolebat concedere, jussit eum arceri a palatio, idque factum est aliquot diebus. Septimo vero die adstitit ei Angelus: Jubet eum ad palatium ire securum, regias fores, quamlibet clausas, sponte reserandas, imperatoris spiritum superbum molliendum. Igitur istiusmodi præsentis Angeli confirmatus adloquio, & fretus auxilio, palatium petit. Patent limina, nullus obsistit: postremo usque ad regem, nemine prohibente, pervenit. Qui cum venientem eminus videret, infrendens, cur fuisset admissus, nequaquam adsurgere est dignatus adstanti, donec sellam regiam ignis operiret, ipsumque regem ea parte corporis, qua sedebat, adflaret incendium. Ita solio suo superbus excutitur, & Martino invitus adsurgit: multumque complexus, quem spernere ante decreverat, virtutem sensisse divinam emendatior fatebatur &c.

[360] Aliud narrat cap. 13, ita scribens: A Martino autem sæpe Angelos visos familiariter, [Angelorum subsidia frequenter expertus,] & sensimus & experti sumus. Rem minimam dicturus sum, sed tamen dicam. Apud Nemausum episcoporum synodus habebatur, ad quam quidem ire noluerat, sed quid gestum esset, scire cupiebat. Casu cum eo iste Sulpicius navigabat; sed procul, ut semper, a cæteris in remota navis parte residebat. Ibi ei Angelus, quid gestum esset in synodo, nunciavit. Nos postea tempus habiti concilii sollicite requirentes, satis compertum habuimus, ipsum diem fuisse conventus, & ea ibi ab episcopis fuisse decreta, quæ Martino Angelus nunciarat. Aliud narrat in Vita S. Martini cap. 14. Volebat Sanctus templum gentilium evertere, sed horum multitudo resistebat. Secessit igitur, ferventerque precabatur a Domino, ut, quia templum illud evertere humana manu non potuisset, virtus illud divina dirueret. Tum subito ei duo Angeli hastati atque scutati, instar militiæ cælestis, se obtulerunt, dicentes, missos se a Domino, ut rusticam multitudinem fugarent, præsidiumque Martino ferrent, ne quis, dum templum dirueretur, obsisteret: rediret ergo, & opus cœptum devotum impleret. Ita regressus ad vicum, inspectantibus gentilium turbis & quiescentibus, dum profanam ædem usque ad fundamentum dirueret, aras omnes atque simulacra redegit in pulverem. Quo viso, rustici, cum se intelligerent divino nutu obstupefactos atque perterritos, ne episcopo repugnarent, omnes fere in Jesum Dominum crediderunt &c.

[361] [& cum iisdem locutus dicitur.] Aliud cap. 19 narrat his verbis: Ipse autem cum casu quodam esset de cœnaculo devolutus, & per confragosos scalæ gradus decidens, multis vulneribus esset adfectus, cum exanimis jaceret in cellula, & immodicis doloribus cruciaretur, nocte ei Angelus visus est eluere vulnera, & salubri unguine contusi corporis membra contingere: atque ita postero die restitutus est sanitati, ut nihil unquam pertulisse incommodi putaretur. Idem cap. 21 ait: Constat autem, etiam Angelos ab eo plerumque visos, ita ut conserto invicem apud eum sermone loquerentur. Ex tot Angelorum in S. Martinum officiis facile credere possumus, animam morientis a S. Michaële susceptam, & ab Angelis ad cælum perlatam.

[362] [Anima B. Disciolæ, cum gaudio morientis,] Si in S. Ambrosio errare potuit Turonensis, aut potius alienum errorem adoptare, quod duobus fere seculis esset posterior; id timendum non est de alio facto, quod narrat lib. 6 Historiæ cap. 29 de B. Disciola virgine religiosa, quæ beati Salvii Albigensis episcopi neptis erat. De S. Salvio Albigensi, quem noverat Gregorius, actum est ad X Septembris: de B. Disciola, quam similiter nosse potuit, ad XIII Maii. Vivebat hæc & mortua est anno 582 aut 583 in monasterio S. Radegundis in urbe Pictaviensi, quando S. Gregorius præerat ecclesiæ Turonensi. De visione autem, quam in extremo vitæ articulo illa habuit, ita scribit Gregorius: Denique stantibus illis (monialibus) coram ea, exspectabant, quid ab illa elocutionis audirent. Ipsa autem expansis manibus benedictionem, a nescio quo, efflagitans, ait: Benedic, inquit, mihi sancte ac famule Dei excelsi. Ecce enim jam tertio fatigaris hodie mei causa. Et cur, Sancte, pro infirma muliercula crebras injurias sustines?

[363] [ad cælum delata.] Interrogantibus vero illis, ad quem hæc verba proferret, penitus non est effata. Tunc facto modico intervallo, emisit vocem magnam cum risu, & sic tradidit spiritum. Et ecce quidam energumenus, qui tunc ad beatæ Crucis gloriam mundandus advenerat, arrepta manibus cæsarie, conlisit se in terram, dicens: Heu, heu, heu nobis, qui tale damnum perpessi sumus!… Inquirentibus vero his, qui aderant, quod esset hoc verbum, quod loquebatur, respondit: Ecce animam puellæ Michaël angelus suscepit, & ipse eam ad cælos evehit. Princeps vero noster, quem vos diabolum nominatis, nihil in ea participatur. Post hæc corpus aquis ablutum ita candore niveo refulgebat, ut nullum linteum reperire abbatissa potuisset in promtu, quod corpore candidius cerneretur &c. Hactenus Gregorius.

[364] In Vita S. Wilfridi, episcopi Eboracensis, quam scripsit Eddius Stephanus, vir doctus ejusdemque Wilfridi discipulus & familiaris, apud Mabillonium sec. 4 Bened. part. 1 pag. 713 cap. 53 de S. Wilfrido, [S. Wilfrido moribundo S. Michaël apparet,] Meldis in Gallia graviter ægrotante, hæc leguntur: Quippe qui nihil alicujus cibi vel liquoris quatuor diebus & quatuor noctibus degustavit; sed in excessu jacens spiritus, tantum halitus & calida membra vivum demonstrabant. Quinta demum die mane illucescente, ecce Angelus Domini in veste candida sancto pontifici nostro apparuit, dicens: Ego sum Michaël summi Dei nuntius, qui misit me ad te indicare, quod tibi adduntur anni vitæ pro intercessione sanctæ Mariæ Genitricis Dei semperque Virginis, & pro subditorum tuorum lacrymis ad aures Dei pervenientibus: & hoc tibi erit signum, quod ab hac die in dies melioratus sanaberis, & ad patriam tuam pervenies, tibique substantiarum tuarum carissima reddentur, & in pace vitam consummabis. Paratus quoque esto: quia post quatuor annorum spatium iterum visitabo te. Jam enim memento, quod in honore sancti Petri & Andreæ apostolorum domos ædificasti: sanctæ vero Mariæ semper Virgini intercedenti pro te nullam fecisti. Habes hoc emendare, & in honorem ejus domum dedicare. Et post hæc verba Angelus Dei assumptus ab oculis ejus decessit.

[365] Sanctus itaque pontifex noster, quasi de somno excitatus, [eique & sanationem impetratam] surgens, inter choros canentium & flentium resedit, dicens: “Ubi est Acca presbyter?” Qui statim cum gaudio advenit, gratias agens Domino cum omnibus, quod eum sedentem & loquentem vidissent. Deinde ergo, remotis fratribus de domo, solo fidelissimo presbytero suo Acca, qui nunc est beatæ memoriæ gratia Dei episcopus, per ordinem (sicut supra diximus) visionem omnem revelavit. Et statim sanctus presbyter præfatus, acuti ingenii, intellexit, gratias agens Domino, eo modo pontifici nostro pro intercessione sanctæ Mariæ Virginis, Matris Domini, & pro subditorum suorum precibus, annos vitæ additos, sicut Ezechiæ regi Judæ quindecim annos adjectos &c. Eamdem apparitionem S. Michaëlis refert Beda in Historia lib. 5 cap. 20, prætermissis tamen illis verbis, quibus S. Wilfridus dicitur reprehensus, quod non ædificasset ædem beatissimæ Virgini dicatam. Eadem omittuntur in Vita S. Wilfridi apud nos data ad XXIV Aprilis, quam concinnavit Eadmerus, gravis scriptor, sed minus vetustus.

[366] Apud Bedam S. Wilfridus de visione sua ad Accam presbyterum ita locutus legitur: [& alia plura prædicit:] Visio mihi modo tremenda apparuit, quam te audire ac silentio tegere volo, donec sciam, quid de me fieri velit Deus. Astitit enim mihi quidam candido præclarus habitu, dicens se Michaëlem esse archangelum, & ob hoc, inquit, missus sum, ut te a morte revocem. Donavit enim tibi Dominus vitam per orationes ac lacrymas discipulorum & fratrum tuorum, & per intercessionem suæ beatæ Genitricis semperque Virginis Mariæ. Quapropter dico tibi, quia modo quidem ab infirmitate hac sanaberis: sed paratus esto, quia post quadriennium revertens visitabo te. Patriam vero perveniens, maximam possessionum tuarum, quæ tibi ablatæ sunt, portionem recipies, atque in pace tranquilla vitam terminabis. Hæc omnia fuisse impleta, clare perspicitur ex Eddio, Beda & Eadmero. Nam omnes consentiunt, Sanctum convaluisse, in Angliam pervenisse, in episcopatum, quo fuerat privatus, restitutum esse, & demum post quadriennium iterum graviter ægrotasse. In postremo tamen Eddius dissentit a Beda & Eadmero: nam hi ex illo morbo defunctum crediderunt. Eddius vero docet, Sanctum iterum convaluisse, & superfuisse aliquo tempore, atque interim condidisse testamentum. Utrumque tamen congruit prædictioni S. Michaëlis de visitatione post quadriennium.

[367] [videtur postea Wilfridus ecclesiam beatæ Virgini struxisse.] At non ita liquet, an Sanctus perfecerit, quod solus Eddius de verbis S. Michaëlis narravit: Habes hoc emendare, & in honorem ejus (beatissimæ Virginis)domum dedicare. Nam, ut observat, Mabillonius, nullam tamen posthac ecclesiam construxisse dicitur; sed tantum quædam legasse ecclesiæ sanctæ Mariæ, infra cap. 59. Vera est observatio id nullibi aperte dici. Existimo nihilominus, ecclesiam aliquam sanctæ Mariæ Virgini a Wilfrido exstructam & dicatam; idque Eddium illis ipsis testamenti verbis, quibus nonnulla eidem legavit, insinuasse. Diviserat bona sua in quatuor partes: de prima vero parte volebat munera offerre ecclesiis, donaque portare ad ecclesiam sanctæ Mariæ Matris Domini dedicatam &c. Non addit, cuinam ecclesiæ Matris Domini dona destinaret, nisi designet dedicatam a se ecclesiam, aut fortasse Romanam beatissimæ Virginis basilicam. Verum necesse non erat posteriorem hanc designare voce dedicatam, ut magis credam, ecclesiam beatæ Virgini ab ipso dicatam, eamque iis vocibus expressam. Quod vero de ejus constructione apertius non sit locutus Eddius, non mirabimur, si consideremus, paucissima de Sancti gestis eum narrasse quatuor ultimis vitæ ejus annis, eumdemque construendam ab illo dictam ecclesiam, verbis S. Michaëlis clare edixisse, ut fortasse constructionem iterum referendam non crediderit. Sic S. Petri ecclesiam a Wilfrido exstructam cap. 53 & 62 breviter insinuavit, licet ejus constructionem suo loco non narraverit. Quapropter omnino existimo, ecclesiam aliquam beatissimæ Virgini a. S. Wilfrido exstructam, ut eidem a S. Michaële prædictum scribit Eddius; præsertim cum in ipso testamento apud Eddium cap. 59 ostendat illius apparitionis se memorem his verbis: Ideo namque hæc statuta dico, ut me Michaël archangelus visitans, paratum inveniat.

[368] [Patrocinium S. Michaëlis] Inter Miracula S. Joannis Reomaënsis, tom. 2 Januarii pag. 867 refertur liberatio energumenæ, quam auctor se vidisse testatur. Perfectam quidem mulieris sanationem beneficio S. Joannis Reomaënsis scriptor attribuit, favorem tamen S. Michaëlis agnoscit, ita scribens: Tandem ergo, dum vespertina a Fratribus persolverentur suffragia, ipsaque ad S. Michaëlis archangeli fuisset oraculum (id est, oratorium) illata, dæmon cœpit clamare, ab eodem Archangelo se concatenari & valentius ignibus cremari. Sputa quoque mixta pariter cum sanguine ab ea efferuntur, ut ipsam introrsus gravissime discerpi crederes, & pene mortuam agnosceres. Ex quo gratia Domini levius habere visa est, donec mirabili præfati confessoris munere integræ saluti restituta est.

[369] [contra dæmonum] Patrocinium S. Michaëlis contra dæmones asseritur in Vita B. Bernardi Ptolomæi, data ad XXI Augusti. Minoris quidem auctoritatis hæc Vita videri debet, quia scriptoris est recentioris, non caret tamen sua probabilitate, cum Vita Beati fuerit scripta ab auctore contemporaneo, & ex ea recentiores hauserint. Itaque, præmissa hac monitione, asserta recentioris biographi huc transfero. Ubi narraverat, templi Olivetani constructionem impeditam fuisse dæmonum malitia, quod noctu destruerentur, quæ per diem erant constructa; beatumque Bernardum precibus institisse apud Deum contra malignas id genus dæmonum vexationes; subjungit pag. 480 num. 29: Distulit aliquot dies, sed tandem dolore affectum (Bernardum Ptolomæum) mirabili ostento sanavit divina bonitas. Nam inter ferventius orandum exstasi correpto viro Dei apparuit juxta ruinarum acervos militari specie Juvenis, statura procerus, ore elegans, templum circumiens, districtum gladium hac illacque vibrans, & dæmones perturbatores sternens, fugans: eumque superne novit esse Michaëlem cælestis militiæ principem, loci vindicem & custodem in posterum futurum. Jam amico spectaculo Bernardus erigitur animo, perfunditur dulcedine. Fratres vero certiores facti, & ad constructionem ædis alacrius incumbunt, & Archangelo tutelari aram inibi exædificant. Alter scriptor, cujus tituli ibidem in Commentario prævio dati, de eodem facto sic habet pag. 469 num. 26: Celebre templum & cœnobium Montis Oliveti in eremo Acconæ Bernardo ædificante, inserni lemures, assumpta Æthiopum forma, noctu evertentes, quod fuerat constructum interdiu, Bernardi precibus a Michaële archangelo fugantur.

[370] Hic auctor mox num. 28 alterius elogii talem dat titulum: [molitiones.] Contempto a diabolo graviter vulneratus (Bernardus Ptolomæus,) a Michaële archangelo sanatur. Consentit ante laudatus biographus num. 32, ita a dæmonibus exceptum asserens, ut jaceret prope exanimis. Verum, inquit, succurrente eremi vindice Michaële archangelo, qui concussa membra cælesti linivit balsamo, mirifice convalescit. Uterque etiam affirmat, S. Michaëlem cum Jesu & Maria adfuisse morienti Bernardo Ptolomæo. Omnia hæc S. Michaëlis in B. Bernardum beneficia assirmant & plures alii Vitæ ejus scriptores recentiores. Ex eorum consensu verisimile quidem fit, similia a primo, eoque contemporaneo, biographo asserta fuisse. Mallem tamen in uno illo omnia legere, quam in neotericis pluribus.

[371] In Actis B. Ferdinandi, principis Lusitani, qui anno 1443 Fessæ in Africa in carcere obiit, [Beneficium B. Ferdinando Lusitano præstitum.] tom. 1 Junii pag. 584 num. 99 hæc leguntur. Ægrotans B. Ferdinandus confessario in carcerem misso narravit, apparuisse sibi beatissimam Virginem cum multis personis gloriosis, seque genua flexisse coram ea: Quando, inquit, aliquis ex illa societate dixit. Obsecro, Domina, ut miserearis hujus servi tui, qui tantopere tibi servivit, teque honoravit in hoc mundo. Vide, quam diu affligatur; & precare Filium tuum, ut finem ponat tantis ejus ærumnis. Offero tibi, Domina, pro illo preces meas; quia mihi devotus est: placeat tibi efficere, ut nobiscum ponatur. Hoc audito, intendi oculos in eum, & vidi, quod altera manu bilancem, altera crucem teneret, cum quibus symbolis Christiani solent pingere archangelum Michaëlem: & intellexi, ipsummet esse, quem Deus per ejusmodi signa cognoscendum mihi dabat. Ita Lusitanice scripsit Joannes Alvares, principis secretarius, & in carcere socius, postea liberatus, ut ab eo dicta confessario ante postremam confessionem.

[372] Didacus Murillo in Opere Hispanico de urbis Cæsaraugustanæ excellentiis tract. 2 cap. 46 pag. 392 agit de ecclesia parœciali S. Michaelis, [Creditur S. Michaël Christianis apparuisse in expugnatione Cæsaraugustæ:] dicta Navarrorum, quæ condita fuit extra antiquos Cæsaraugustæ muros. Causam autem conditæ illius ecclesiæ refert ad apparitionem S. Michaëlis, quem ait multa cum claritate conspectum fuisse a Christianis urbem obsidentibus, quando eam seculo XII expugnavit Alphonsus Aragoniæ rex. Scriptores quidem, quos laudat, non tam vetusti sunt, ut fidem indubitatam sibi vindicare valeant: attamen, quantum apparet, Cæsaraugustani beneficium istud pro satis comperto habent, cum quod a scriptoribus non paucis assertum fuerit, tum quod per litteras Cæsaraugustanas, anno 1725 ad Majores nostros datas, rogati fuerimus, ut de eo mentionem faceremus, tum quod grata memoria recolatur Cæsaraugustæ. In dicta Epistola dicitur ecclesia constructa in eo ipso loco, unde urbs per Christianos impugnata fuit, memoratamque apparitionem quotannis die XIII Julii in eadem ecclesia celebrari. Addit Hispanice in Epistola Martinus Medardus Corredor, quæ reddo Latine: Tota hæc civitas veneratur sanctum Archangelum, tamquam liberatorem suum, & in ejus festivitate, die XXIX Septembris, omnes civitatis ordines generali processione ad ejus ecclesiam accurrunt.

[373] [ejusdem patrocinio oppidum Tauste] In diœcesi Cæsaraugustana versus confinia Navarræ oppidum non ignobile est, Tauste dictum, in quo festivitas apparitionis S. Michaëlis die VIII Maii magna devotione & cum cessatione operum servilium quotannis ex voto celebratur. Ratio est singulare beneficium, quod anno 1421 patrocinio S. Michaëlis a Deo impetrarunt, quando immensa locustarum agmina omnes terræ fruges vastare & devorare cœperant. De voto ejusque causa, & de celebrata festivitate illa, nobis constat ex Actis publicis, quæ anno 1722, die XVI Junii, Hispanice conscripsit Josephus Antonius Cupillar, notarius regius in oppido Tauste, quæque pluribus testimoniis confirmata eodem anno Cæsaraugusta huc misit P. Joannes Baptista de Arbizu Societatis nostræ sacerdos. Possem Acta integra huc transferre, nisi viderentur prolixiora, quam necesse sit ad rem ipsam exponendam. At brevitatis & majoris etiam claritatis causa, malim præcipua capita seligere, & ordine historico huc referre.

[374] [innumerarum locustarum malo liberatum,] Causa voti exposita fuit in plena congregatione ecclesiasticorum & sæcularium, qui in ecclesiam parœcialem oppidi Tauste voce præconis fuerant convocati, & quorum præcipui longo ordine enumerantur. Allegatum autem ibidem fuit, quod ob hominum peccata Deus immisisset innumerabilem multitudinem locustarum, quæ omnes fruges terræ, & nominatim frumentum, comederant, perdiderant ac devoraverant: quod ea de causa, cum sine Dei ope non possent tantum avertere flagellum, recurrissent ad divinam misericordiam per intercessionem sanctissimæ Virginis Mariæ, omniumque Sanctorum, & specialiter S. Michaëlis archangeli, principis cælestis exercitus: quod in die Apparitionis S. Michaëlis divina Misericordia preces illas exaudisset, ne fame perirent; manumque extendisset, & prodigiose omnes locustas perdidisset ac consumpsisset. In statuto, quod ob has rationes conditum est, clarius dicitur, quod locustæ in die Apparitionis S. Michaëlis sint mortuæ.

[375] [festum Apparitionis solemniter celebrat.] Votum, quod his de causis voverunt communi omnium consensu, continet primo annuam supplicationem in festo Apparitionis instituendam; secundo strictam cessationem operum servilium; tertio pro iis, qui foris sunt, obligationem redeundi eo die ad oppidum, nisi obstet justa ratio. Tale votum nomine omnium, etiam absentium & futurorum, voverunt in perpetuum, & solemni juramento confirmarunt anno 1421. Testatur porro Josephus Antonius Cupillar notarius in Actis anni 1722, quibus Acta illius temporis inseruit, votum istud singulis annis populo prælegi in ecclesia S. Michaëlis, ad quam supplicantium agmen ex ecclesia majore procedit, tantoque cum rigore servari, quanto potuit primo nuncupationis anno.

[376] Habuit & urbs Antverpiensis, ubi hæc scribimus, [Antverpia in festo S. Michaëlis morbo epidemico liberata.] duobus seculis supplicationem annuam in festo præcipuo S. Michaëlis, sive die XXIX Septembris. Ratio datur ab Auberto Miræo in Chronico Belgico ad annum 1529, quo generalis illa omnium ordinum per urbem processio exordium habuit. Nam ibi hæc scribit: Septembri mense novum pestilentis morbi genus, quod Sudorem Anglicum nuncupabant, Germaniam & Belgium graviter afflixit. Antverpiæ tridui spatio quadringentos aut quingentos homines exstinctos, Erasmus in Epistolis testatur. Itaque cum solemnem supplicationem clerus, senatus ac populus Antverpiensis ipso die S. Michaëlis placando Deo instituisset, subito malum serpere desiit. In cujus beneficii memoriam etiamnum quotannis isto die piam Antverpienses habent supplicationem. Ita Miræus sequenti seculo. Supplicatio illa nostro etiam tempore continuata fuit eodem die. Verumtamen cum paucis abhinc annis festo S. Michaëlis & aliis pluribus in Belgio permissa fuerunt opera servilia, relicta solum obligatione assistendi sacro Missæ Sacrificio, supplicatio illa fuit translata ad Dominicam, quæ festum S. Michaëlis præcedit, eaque hodie instituitur. Plura de particularibus S. Michaëlis beneficiis non afferam; examinandum tamen videtur, quid credendum sit de Ordine militari, quem ejusmodi beneficii causa olim in Lusitania institutum, neoterici quidam voluerunt.

§ XXVI. An insignis victoriæ causa in honorem S. Michaëlis institutus sit Ordo militaris de Ala? Ordo S. Michaëlis in Gallia.

[Victoria de Mauris ope S. Michaëlis relata fertur,] Chrysostomus Henriquez in Menologio Cisterciensi ad hunc diem sic habet: In Lusitania Triumphus sancti Michaëlis, quando copiosissimum Agarenorum exercitum visibiliter profligavit: in cujus memoriam Ordinem de Ala Alphonsus Henriquez, Lusitanorum rex, sub Cisterciensium legibus instituit. De victoria illa institutoque illius causa Ordine del Ala in honorem S. Michaëlis fuse etiam agit Angelus Manrique in Annalibus Cisterciensibus ad annum 1167 cap. 8, aliique recentiores. De Ordine del Ala scribit Hippolytus Helyot in Historia Ordinum monasticorum & militarium tom. 6 cap. 6 pag. 69, ubi assignat & alios scriptores, quos secutus est. Inutile esset plures allegare scriptores neotericos, cum omnes satis consentiant, unicumque allegent monumentum antiquum (ut credunt) ex quo tota dicti Ordinis historia fuit desumpta. Beneficium quoque S. Michaëlis, quo Alphonsus Lusitaniæ rex victoriam de Mauris obtinuisse dicitur, similiter ex unico illo instrumento innotescit. Quapropter illud ipsum monumentum videtur diligenter examinandum. Si enim monumentum hoc sit suspectum, tam beneficium S. Michaëlis, quam ipsa Ordinis del Ala institutio, consequenter de falsitate fiunt suscepta.

[378] Nimirum omnes allegant litteras institutionis, quas dedisset æra 1205, sive anno æræ Christianæ 1167, Alphonsus Henriquez Lusitaniæ rex post insignem de Mauris relatam victoriam. Eas primus edidit Bernardus de Brito in Chronico Cisterciensi Lusitanice scripto, & impresso Ulyssipone anno 1602 lib. 5 cap. 19. [eaque de causa institutus Ordo militaris. Litteræ] Totas ex eo huc transferam, ut, qui de fide litterarum non dubitabunt, integram habeant illius Ordinis historiam, alii vero melius perspicere valeant, quali fundamento totus Ordo nitatur. Litteræ sic editæ sunt: In Dei nomine sancti Michaëlis Archangeli, & sancti Angeli custodis. Quoniam quidem decet beneficia omnipotentis Dei debitis compensare obsequiis, idcirco ego Alfonsus Dei gratia Portugalensium rex, volens & desiderans divinum favorem, pro mea parvitate recognoscere, & ut posteri mei recordentur mirabilium suorum, per quæ regnum nostrum stabilivit in terra, de consilio & matura deliberatione bonorum virorum, quos Dominus illegit sibi Martini, scilicet Abbatis Alcobatiæ, Ranulphi in divinis literis magistri, & plurimorum monachorum ejusdem cænobii, qui afuerunt, nec non & nostræ curiæ rectorum, instituimus, quamdam fraternitatem militum in laudem, & honorem Domini nostri Jesu Christi, & beatissimæ Virginis Mariæ Matris ejus, specialiter vero sub invocationem sancti Michaëlis archangeli & Angeli mei custodis.

[379] [regis Lusitaniæ, in quibus refertur victoria,] Ratio vero cur sic instituatur societas ista, hæc est. Dum ego essem in Satarena, venit contra me Albarch rex Sibilliæ, cum ingenti multitudine militum, taliter quod omnes terminos regni mei, cooperiebant sua multitudine, & castra metavit justa opidum, in quo ego cum parva manu meorum eram inclusus, expectans aliquorum adventum, sed accessit nuntius referens adventasse consobrinum meum regem Legionis, & quia erat inter nos suspicio, timui illum, credens quod veniret in auxilium inimicorum meorum, propter quod constitui exire in bellum contra Albarch, antequam veniret, & visi in crastinum præparare gentem meam, & ego in orationem rogavi Angelum meum, quem Deus per suam misericordiam dedit mihi in socium, & custodem, & beatum archangelum Michaëlem, quod veniret in meum auxilium, & eriperent me de manu inimicorum meorum, quod quidem accidit: & cum in bello signum meum esset captum ab inimicis meis, ego desilii de curru, ut liberarem illud, & cum in præsura pedibus pugnarem, mirabile visu evenit juxta me peccatorem brachium pugnantis, & adjuvantis me, armatus quidem, secundum visum meum, & summitatem ejus cooperiebat, Alla tanquam Angeli, corpus autem non videbam, nec aliquis vidit, quamquam multi Maui orum manum vidissent, sicut postea dixerunt captivi, cum ego manum vidi intra me confortatus insilii in hostes, & ecce cadebant a latere meo mille, & decem milia a dextris meis, vulnus autem ad me nullum apropinquabat. Victus est inimicus meus, & colligimus spolia eorum, & vidimus postratam in campis Santarenæ manum magnam, quæ persecuta fuerat nos, & cantavimus laudem Deo nostro, quoniam bonus quoniam & in æternum misericordia ejus.

[380] [ob quam ordo institutus,] Postea autem dum me pararem ad bellandum cum rege Legionis, scivi illum venisse in adjutorium michi, etiam reddere in pace, de quo lætus & gaudens, veni ut lauderem Dominum Jesum Christum ad monasterium Alcobatiæ, in quo fui per dies triginta tres serviens ei, & cogitans de regno Dei, & ne obliviscatur adjutorium sancti Michaëlis, & Angeli mei, de consilio supra dictorum, decrevi facere unum ordinem & societatem militum, qui deferant supra cor Allam purpuream, insignitam auro & fulgore, sicut visum fuit, oculis meis fuisse illam, quam videram in prælio.

[381] Conditiones autem, quas debent servare milites hujus societatis, [legesque præscribuntur] & jurare dum acceperint Allam, hæc sunt. Prima: nullus qui nobilis de palatio & curia nostra non fuerit non deferat Allam, nec admitadatur societatem nostram. 2. Omnes qui in conflictu pugnaverunt, ut eriperent signum meum, erunt admissi ad societatem, & deferent Allam. 3. Ille, qui admititur ad societatem, erit in prælio justa regem, vel justa ejus signum, & nullus poterit illud deferre, nisi portaverit Allam. 4. Ille, cui datur Alla, jurabit in manibus abbatis Alcobatiæ fidelitatem Deo, Romano Pontifici, & regi, in forma solita, & nullus dabit Allam prepter abbas Alcobatiæ. 5. Miles hujus militiæ, recitet quotidie numerum orationum, quas solent recitare conversi ordinis Cisterciensis, sive in pace sive in bello.

[482] Cum alliquis recipit ordinem, dabit quinquaginta solidas ad reparandum altare S: Michaëlis, [militibus observandæ,] quod est in ecclesia Alcobatiæ. 7. Omnes fratres hujus militiæ, ibunt ad Alcobatiam in vigilia sancti Michaëlis, & audient oras vespertinas, matutinas, & Missam, & recipient communionem de manu abbatis induti in cappis albis, ad formam conversorum. 8. Abbas Alcobatiæ habebit jurisdictionem super milites, & poterit illos excommunicare, si male vixerint, & compelere ut relinquant concubinas & pessimam vivendam. 9. Miles hujus societatis post primum matrimonium si habuerint filios, vel filium heredem, non transient ad secundas nuptias post obitum primæ uxoris, sod vivent in continentia. 10. In scutis in bello habebunt Allam absque aliud insigne, & in pace non ibunt sine illa. 11. Erunt equites hujus fraternitatis mites humilibus, duri superbis, mulieribus præcipue nobilibus virginibus & viduis auxiliatores, in omnibus fidei defensores, hostium impugnatores, & superioribus obedientes. 12. Erit numerus militum juxta voluntatem regis, & quem elegerit, mittet ad abbatem Alcobatiæ & ipse dabit ei Allam, & cappam candidam cum sua benedictione, & accipiet ab eo juramentum in forma consueta, & leget ei istas ordinationes, & alias sui ordinis, & describit nomen ejus in codice.

[383] Et quia hæc est mea voluntas & volo memorare posteris meis beneficium Domini & sancti Michaëlis, [cum omnibus mendis, ut editæ fuerunt, recitantur.] constitui ego rex Alfonsus hanc militiam in cænobio Alcobatiæ era M. CC. V. Hactenus litteræ cum omnibus mendis, quæ nolui corrigere, & ne ad marginem quidem annotare, quia nimis sunt frequentia. Intelliget tamen studiosus lector, quid auctor litterarum voluerit. Verum nunc aliqua, tam de asserta in litteris victoria, quam de Ordine militari ejus causa instituto, ut ferunt litteræ, necessario veniunt observanda.

[384] Unicum, ut jam monui, hoc est monumentum, in quo commemoratur militaris Ordo del Ala, [At has litteras de falsitate suspectas faciunt] de quo nullus historicus ante annum 1602, quo litteræ editæ sunt, videtur meminisse. De brachio, quod cum ala regi Alphonso apparuisse dicitur, nullam similiter inveni mentionem ante editas has litteras, imo nec ipsam victoriam ab antiquis assertam, mox videbimus. His de causis rem totam fuisse suspectam eruditis aliquot neotericis existimo, cum dictam quidem regis Alphonsi de Mauris victoriam prope civitatem Santarensem referant, sed sine ulla mentione prodigii, quod accidisset inpugna. Sic Joannes de Ferreras in Chronico Hispaniæ ad annum Christi 1171 victoriam contra Mauros Alphonso adscribit, de prodigio tacet. At Rodericus Toletanus & Lucas Tudensis, quos assignat auctores, ne pugnam quidem memorant.

[385] [Rodericus Toletanus & Lucas Tudensis,] Rodericus lib. 7 de Rebus Hispaniæ cap. 23 hæc solum de obsidione urbis scribit: Arabes autem attendentes, regem (Lusitaniæ) Aldephonsum debilitate (fracti cruris,) qua diximus, præpeditum, eumdem in castro sanctæ Irenææ, congregata multitudine, obsederunt. Quod audiens rex (Legionensis) Fernandus, in succursum ejus celeriter properavit: & ejus adventu territus rex Aldephonsus, timuit, ne ad vindicandas injurias adveniret; sed cognita veritate, egit gratias. Agareni autem regis Fernandi præsentiam non ferentes, ab obsidione continuo recesserunt. Lucas Tudensis in Chronico pag. 107 habet: Post hæc Saraceni, videntes Adefonsum regem Portugalliæ debilitatum, & quod in quibusdam offenderat regem Fernandum, ipsum Adefonsum in oppido, qui * dicitur Sanctarem, obsederunt. Rex autem Fernandus, congregato exercitu magno, ad auxilium regis Adefonsi properavit. Sed rex Adefonsus, ut hæc audivit, timuit valde, credens quod rex Fernandus ad auxilium Maurorum veniret, & misit ad eum nuntios, supplicans pro pace. Rex autem Fernandus declaravit ei, quod ad ejus auxilium properaret. Quod Sarraceni ut audierunt, arrepta fuga, ab obsidione turpiter recesserunt.

[386] [quod fugam Maurorum a civitate Santarena aliter narrent.] Nemo non videbit, opinor, de eadem hic agi obsidione & liberatione civitatis Santarenæ, de qua agunt litteræ regis. Nam timor Alphonsi Lusitaniæ regis ob appropinquantem cum exercitu regem Legionensem eodem explicatur modo: neque tale id factum est, ut credibile fiat sæpius contigisse. Attamen illi neque victoriam Alphonsi aliam referunt, quam quod Mauri metu advenientis regis Legionensis ab obsidione recesserint: nec de subsidio S. Michaëlis per alatum brachium, nec de instituto ea de causa ordine militari meminerunt. Jam vero non videntur hi scriptores, qui suppares sunt & Hispani, ignorare potuisse victoriam tam celebrem, quam esset illa, quæ asseritur in dictis litteris, maxime si ejus causa ordo militaris fuisset institutus. Quapropter vel ex solo horum & antiquorum omnium de pugna silentio litteræ illæ admodum fiunt suspectæ de falsitate: nec solo illorum silentio, sed vel maxime, quod dicant, Mauros fugisse metu regis Legionensis.

[387] [Alia quoque litterarum asserta sunt improbabilia,] Si modo velimus litteras ipsas propius inspicere, in iis inveniemus multa, quæ verisimilia non sunt. Nonnulla ex pluribus assignabo. Primo verisimile non est, regem Alphonsum de curru suo in pugna desiliisse, & peditem pugnasse, cum & senex eo tempore esset, & crus habuisset confractum, ut paulo ante narrat laudatus Rodericus, docens ea occasione a Fernando rege Legionis fuisse antea captum, sed benigne dimissum, addensque de Alphonso hæc ipsa verba: Nec propter læsionem tibiæ potuit postea militare officium exercere. Consentit Lucas Tudensis de fracto crure, & de ejus sequela his verbis: Et in tantum debilitatus fuit de fractura cruris, quod de cætero non potuit equitare. Quis igitur credat, eum postea in pugna de curru desiliisse & peditem conflixisse?

[388] [ut Ordo del Ala non videatur substitisse.] Secundo bellum Alphonso intulisse dicitur Albarch rex Sibilliæ. At regem illum Albarch prorsus non invenio; sed potius reperio Hispalim, quæ Sebillia dicitur, vulgo Sevilla, tunc paruisse præcipuo Maurorum regi, qui regnis suis Africanis Hispalense a seculo XI adjunxerat. Præterea nec dies nec mensis in litteris istis notatus est; nec ullus eisdem legitur subscriptus præter regem ipsum. Mitto alia parum verisimilia, quæ & ad ipsas litteras observari possunt, & ad leges præscriptas. Et breviter dico, mihi non sufficere ejusmodi litteras, ut credere possim, Ordinem de Ala umquam fuisse institutum, præsertim cum nullus antiquus historicus de eo meminerit, nec ulla innotuerit persona, quæ dicto ordini fuerit adscripta.

[389] Postea tamen institutus est Ordo militaris S. Michaëlis in Gallia, [Institutus Ordo S. Michaëlis in Gallia a Ludovico XI,] sed nescimus, eam institutionem ex apparitione aut beneficio aliquo singulari ortum duxisse. Ordinem illum anno 1469 Ambasiæ instituit Ludovicus XI Francorum rex, creatis ibidem quindecim equitibus ex primariis Galliæ proceribus, quibus deinde adjungerentur alii usque ad triginta sex. Nam voluit, ut hunc numerum non excederent. Verum postea multo plures ad Ordinem S. Michaëlis admissi sunt. Festa Ordinis initio debebant celebrari in ecclesia Montis-Sancti-Michaelis, de qua fuse egimus § 24: sed deinde ad sacellum S. Michaëlis in aula regia Parisiensi omnia fuerunt translata. Ordinem illum confirmavit anno 1496 Alexander VI Papa, petente Carolo VIII, ut varii scribunt & cum aliis Odoricus Raynaldus.

[390] At potius Pontifex erexisse aut confirmasse videtur collegium canonicorum, [& postea ab Alexandro Papa VI erectum] qui in sacello Ordinis ministrarent. Partem litterarum Alexandri recitat Raynaldus in Annalibus ad eumdem annum num. 37, ubi sic habent. Pro parte charissimi in Christo filii nostri Caroli Francorum regis illustris nobis nuper exhibita petitio continebat, quod olim claræ memoriæ Ludovicus, etiam eorumdem Francorum rex, ejusdem Caroli regis genitor, tunc in humanis agens, singularis devotionis fervore accensus, cupiens pro tuitione & defensione fidei Catholicæ ac regni sui totiusque reipublicæ Christianæ certam militiam seu auratam societatem, in sincera & clara fraternitate & unione mutuo se perpetuo habiturorum, quæ Regalis ordo in posterum nuncuparetur, instituere triginta sex milites seu auratos, quorum ipse seu successores sui Francorum reges essent caput, haberentque superioritatem, congregavit seu congregari voluit, indixitque pro conservatione & manutentione societatis, fraternitatis & unionis prædictarum certa statuta, nonnullasque ordinationes & consuetudines perpetuo duraturas.

[391] Et deinde pro augmentatione & magnificentia dictæ militiæ regalis votum emisit solemne æternæ, [aut confirmatum collegium canonicorum pro ordinis sacello.] increatæ, immensæ, summæ, omnipotenti, & gloriosissimæ ac individuæ Trinitati, Deo Patri, Deo Filio, Deo Spiritui sancto, de erigendo per Romanum Pontificem pro tempore exsistentem, Sedemque Apostolicam ad honorem ipsius Trinitatis, intemeratæ Virginis Mariæ, ipsius humani generis Redemptoris piæ Matris, dicti S. Michaëlis totiusque curiæ cælestis, in capella ejusdem S. Michaëlis, sita in palatio regali Parisiensi, in quo parlamentum teneri consuevit, in inferiori parte, … unum collegium virorum ecclesiasticorum sæcularium, qui inibi divinum officium horis congruis & competentibus diurnis pariter & nocturnis decantare pariterque celebrare deberent &c. Huc usque litteras Pontificis recitavit Raynaldus, addens, statutas ab Alexandro leges in divino cultu observandas; ut non videantur hæ litteræ datæ ad confirmandum Ordinem; sed potius ad erigendum collegium canonicorum in sacello Ordinis S. Michaëlis. Forte ipsius Ordinis confirmatio diu ante petita & impetrata fuerit. Qui de laudato Ordine ejusque legibus plura desiderat, adire poterit historicos, qui de Ordinibus militaribus agunt.

[Annotata]

* quod

§ XXVII. Particulares Angelorum aliquot apparitiones, aut alia beneficia seculis secundo & tertio.

[Apparitiones aliaque Angelorum beneficia semper continuata.] Apparitiones Angelorum in veteri Testamento relatas collegi § 4, 5 & 6, relataque de Angelis in Scripturis Legis novæ dedi § 7, prætermissis tamen plerisque, quæ de Angelis in Apocalypsi narrantur, ne varias interpretum de illis sententias cogamur examinare. Quæ modo collecturus sum ex Patribus, historicis ecclesiasticis, & Vitis Sanctorum, non quidem æqualem cum relatis in Scriptura habent certitudinem, cum careant auctoritate divina, & humana solum fide nitantur: nec tamen contemnenda sunt, si ex selectis afferantur monumentis, qualia adducturus sum, prætermissis reliquis. Judicium illorum, qui de istis nihil credere volunt præter relata in sacris Scripturis, non minus improbandum videtur, quam nimia credulitas aliorum, qui nolunt inter auctores distinguere, sed asserta quælibet, in scriptis etiam fabulosis, pro veris continuo habenda existimant. Cum enim Angeli omnes, teste Apostolo, sint administratorii spiritus, & tales futuri sint, quamdiu stabit mundus; nulla est ratio dubitandi, quin officia illa, quæ in Lege veteri, & Christi ac Apostolorum tempore, hominibus præstiterunt, deinde etiam continuaverint ac continuaturi sint usque ad finem mundi. Quapropter pauca ex pluribus colligenda credidi, eaque ex selectissimis scriptoribus deprompta, sequens ordinem seculorum, quibus singula contigerunt. Facta seculo I ex Scripturis relata sunt: nunc igitur ordimur a secundo.

[393] [S. Justinus conversionis suæ principium sic exponit,] S. Justinus philosophus, qui floruit seculo 2, in Dialogo cum Tryphone Judæo conversionem suam ita narrat, ut vix ullum nobis relinquat dubium, quin principium habuerit ab Angelo, humana senis forma ipsi apparente. In novissima editione Operum Parisiensi pag. 104, ubi narraverat Justinus, cum quibus egisset philosophis, ut veram disceret sapientiam, exponit congressum suum cum illo sene sibi ignoto, ita ordiens: Sic affectus cum vellem aliquando plurima solitudine animum explere, atque hominum vestigia vitare; profectus sum in agrum quemdam non remotum a mari. Cumque propinquarem huic loco, ad quem cum venissem, mecum eram futurus; senior quidam, non sane aspectu contemnendus, gravitatem & comitatem præ se ferens, modico me intervallo assectabatur. Conversus in eum substiti, atque oculos in eum acrius defixi. Tum ille, Mene, inquit, cognoscis? Negavi ego. Quid me igitur, inquit, ita contemplaris? Miror, inquam, assequutum te esse, ut mecum in eodem loco esses: neque enim fore exspectabam, ut quemquam hic viderem. Sollicitus sum, inquit, de meorum nonnullis. Hi peregre mihi abierunt. Veni ergo & ipse spectatum, an sese mihi alicunde ostensuri sint. Tu vero quidnam hic rerum? Delector inquam, ejusmodi deambulationibus, in quibus, cum nihil occurrat, quod interpellare possit, mecum ipse liberrime colloquor. Sunt enim hæc loca philologiæ aptissima.

[394] Sermonum ergo, inquit ille, amator es, factorum autem & veritatis nequaquam, [tribuens illud colloquio cum sene sibi ignoto,] nec actuosus esse conaris potius, quam sophista? Cum ad hæc in laudem philosophiæ plura respondisset Justinus, senex interrogavit rursum hoc modo: Philosophia igitur beatitudinem efficit? Et mox iterum? Quid sit philosophia, … & quæ ejus beatitudo? Tum continuo: Deum autem quidnam vocas? Deinde: Estne scientia quæpiam, quæ divinarum & humanarum rerum cognitionem afferat &c? Ejusmodi autem interrogationibus, & suavi refutatione eorum, quæ ex doctrina Platonica & Pythagorica falso respondebat Justinus, eo hominem perduxit Senex, ut a philosophis ad sacras Litteras transiret. Finem colloquii pag. 109 Justinus ita refert: Tu vero, inquiebat Senex, ante omnia precare, lucis portas tibi aperiri: neque enim hæc quisquam perspicere & intelligere possit, nisi cui Deus intelligere dederit & Christus ejus. Hæc ille & multa alia cum dixisset, quæ referre non est hujus temporis, abiens præcepit, ut ea meditando persequerer: neque eum amplius vidi. Mihi vero statim in animo ignis accensus est, meque amor invasit prophetarum & hominum illorum, qui Christi sunt amici. Cumque illius sermones apud animum proponerem, hanc solam reperiebam philosophiam, quæ quidem tuta & utilis foret. Ad hunc ego modum atque hac de causa philosophus.

[395] Majores nostri ad XIII Aprilis in S. Justino ad hunc Vitæ locum in Annotatis insinuarunt, [ut omnino videatur dicendum, eam inchoatam per Angelum,] non videri hominem Senem illum, cujus disputatione conversus est S. Justinus. Tillemontius tom. 2 in S. Justino art. 4 pluribus rationibus inculcat, Angelum potius videri, quam hominem. Sane si singula illius colloquii adjuncta diligenter consideremus, vix dubitare poterimus, quin Senex ille fuerit plusquam homo mortalis, ac verisimiliter Angelus. Mirabatur Justinus, dum illum conspiciebat in loco tam solitario. Responsum Senis, cur ibi esset, non videtur verum, si erat mortalis. Sollicitus sum, inquit, de meorum nonnullis. Hi peregre mihi abierunt. Veni ergo & ipse spectatum, an sese mihi alicunde ostensuri sint. At non poterat Senex, si homo erat, reditum suorum peregre profectorum in tali loco sperare. Nam Justinus profectus erat ad locum, ubi neminem videre cogitabat. Hoc cogitare non poterat, si erat prope viam, per quam peregrini redeunt. Et sane Senem non fuisse sollicitum de suis domum redituris, ostendit prolixa disputatio, quam ipse solerter exorditur, & quam diutissime protrahit sine ulla de suis mentione. Angelus autem si fuerit, recte poterat dicere, se e suis, qui a vera fide peregre profecti erant, nonnullos investigare: nam ipsum in primis quærebat Justinum.

[396] Si modo totam disputationem evolvamus, mirabimur, [senis specie ipsi apparentem.] quam dextere ingressus sit in materiam theologicam, quam solerter errores Justini detexerit, quam suaviter eosdem refutaverit, quam facile hominem philosophia sua tumentem errores suos dedocuerit, & in omnibus obsequentem habuerit. Hæc omnia non videntur hominis esse, quantumvis docti & eloquentis, sed potius Angeli specie humana ad Justinum accedentis: minus etiam videntur hominis, qui suorum gratia ad eum locum venerat, & de eorum reditu erat sollicitus. Præterea, si vir pius & doctus tanto incensus fuisset studio fidem propagandi, ut occasionem disputandi cum philosopho confestim captare voluisset; procul dubio studuisset bene cœpta promovere, & alia cum Justino instituere colloquia. At Justinus, qui eadem procul dubio desiderasset, Senem suum amplius non vidit. Poterat nimirum Angelus invisibilis promovere & perficere, quæ visibili specie cœperat. Effectus ipse colloquii innuit, Angelum fuisse, qui cum Justino egerat. Nam eo finito, statim in animo ejus ignis accensus est, & secuta est perfecta conversio. Quapropter, sicut Cornelii centurionis conversionem ad Christum constat inchoatam per Angelum, seculo I visibiliter apparentem, ita & Justinum ope Angeli ad veram fidem impulsum existimo. Si ipse novit aut credidit Angelum fuisse, id præ modestia tacere potuit. Plura non affero pro illo seculo, etiamsi Hermas in Pastore multa scribat, quæ hic locum habere possent.

[397] [Angelus Tryphonem & Respicium in tormentis confortat:] Seculo III sub Decio passi sunt in Bithynia Tryphon & Respicius martyres. Horum Acta edidit Ruinartius inter Sincera & selecta pag. 162. In iis autem num. 5, postquam multis tormentis addicti fuerant Sancti, hæc leguntur: Præfectus ira repletus, jussit ungulas ac lampades eorum lateribus applicari. Quæstionarii accedentes jussa complebant. Igitur applicantibus eis lampades, adstitit Sanctis Angelus Domini, coronas habens in manibus, gemmis & floribus ornatas, quas capitibus eorum imposuit; atque fortes in agone perfecit. Quod cum viderent ministri, cadentes in terram, facti sunt veluti mortui. Ejusmodi solatia martyribus exhibita in eorumdem Actis frequenter occurrunt, & ex iis nonnulla inferius allegabo.

[398] [S. Felix Nolanus, carcere detentus,] Ad seculum III verisimiliter spectat S. Maximus episcopus Nolanus ejusque presbyter S. Felix, quibus mirabilia leguntur ab Angelis præstita beneficia. Ea versibus celebravit S. Paulinus, Nolanus item episcopus, in Poëmate 15 (alias 19) quod quartum est in Natalicio S. Felicis. Ex eo huc spectantia, lector, accipe. Ubi narraverat poëta, acrem ortam esse persecutionem, eaque de causa S. Maximum fugisse ad locum desertum, ubi in periculo erat fame moriendi; S. Felicem vero conjectum fuisse in carcerem, hujus per Angelum e carcere liberationem, ut subveniret periclitanti episcopo, ita canit:

Ergo sacerdotem confessoremque * sereno
Lumine respiciens, tacitis tabescere silvis
Non tulit ulterius mitis Pater; & quia digno
Condignum comitem meritis sociare parabat,
Felicem numero de carceris eligit omni,
Cujus id apponat meritis opus, ut senis almi
Membra levet, revocetque animam, revehatque refotum,
Attonitisque ovibus cari solatia reddat
Pastoris. Venit ergo micans jam nocte silenti
Angelus, & toto vinctorum in plebe reorum
Felicem solum, pietas cui sancta reatum
Fecerat, alloquitur: fugit atri carceris horror.
Voce simul sacri Felix & luce Ministri
Excussus tremit, & verbum trahit aure fideli.

[399]

Ac primum, velut eludentis imagine somni [per Angelum apparentem educitur,]
Accipiat mandata Dei, stupet anxius, & se
Causatur non posse sequi, prohibente catena,
Insuper & claustro simul & custode teneri
Carceris obsessi. Sed vox divina morantem
Increpitans, jubet excussis assurgere vinclis.
Et subito, ut molles, manibus fluxere catenæ,
Sponte jugo cervix ferrato exuta levatur,
Prosiliuntque pedes laxato caudice nervi.
Mira fides! salvis reserato carcere claustris,
Sopito custode, fores interritus exit,
Perque ipsos via fit, per quos via clauditur: ibat
Angelus, & tacitæ per amica silentia noctis
Lux & iter Felicis erat. Nonne unus in omni
Christus adest Sancto? sicut viget omnibus idem
Spiritus in Christo genitis, sic ipsa piorum
Gratia concordat. Veterem remeare recenti
Historia video speciem, qua jussus abire
Bis seno sublimis in agmine Discipulorum
Petrus, sponte sua vinclis labentibus, eque
Carcere processit clauso, qua prævius illum
Angelus, Herodi prædam furatus, agebat.
Sic meus, educente Deo, geminata per atra
Carceris & noctis, reliquis obscura, sed uni
Illustrata sibi, Felix impune per ipsos
Custodes, constante premens vestigia passu,
Callibus ignotis directus, jussa petebat.

[400]

Et postquam emensus secretos avia saltus
Rura, locum fessi senis invenit: ægra trahentem [ut S. Maximum fame moribundum recreet:]
Jam tenui cernit mœstus suspiria flatu.
Et primo ut cari cognovit membra parentis,
Fusus in amplexum, dat vultibus oscula notis,
Et tentat gelidis revocare fovendo calorem
Artubus, & crebris adflatibus oris anheli
Reddere viventes tepefacto corpore sensus.
Sed neque clamatu est neque pulsu mobile corpus,
Jam simile exanimo: modicus tamen ultima vitæ
Flatus, & internæ prodit trepidatio fibræ.
Anxius intuitu tali pia pectora Felix,
Distrahit exsangues artus, & lurida cernens
Ora fame, nec habens quidquam, quo rebus egenis
Ferret opem, non igne procul, neque comminus esca,
Ut dape tabentem recrearet & igne rigentem.
Quærenti, & multa Christum prece convenienti,
Quanam ope, quave via, jussum complere valeret
Servitium, subitam Omnipotens de sentibus uvam
Edidit, & capiti jussit pendere propinquam,
Ut facile attiguo posset decerpere ramo
Natum sponte cibum. Divinitus ergo refectus,
Mente pia oblato lætatur munere Felix,
Decerptumque manu morientis ad ora racemum
Admovet: & quoniam strictis jam dentibus ille
Et sentire negat dulces & sumere victus,
Exprimit humentes acinos, succumque liquentem
Instillat, digito diducens arida labra;
Donec & adspirante Deo conatibus ægris
Et luctante manu, rigidos paulisper hiatus
Laxavit, tenuemque aditum dedit oris aperti,
Quo rorem exiguum resoluta infunderet uva.
Hinc animæ sensus, calor ossibus, atque oculis lux,
Vitaque tota redit: quæque hæserat obsita siccis
Faucibus, exercet solitas jam lingua loquelas.

Hactenus S. Paulinus, mox subjungens primos Maximi ad Felicem sermones, & quo eumdem modo Felix domum portaverit.

[401] [in illa historia, per Bedam & alios] Eadem soluto stilo narrantur a Marcello presbytero, qui Vitam S. Felicis scripsit, uti & a Beda & Gregorio Turonensi. Duorum priorum lucubrationes datæ sunt ad XIV Januarii in S. Felice presbytero; relatio Turonensis ad VII Februarii in S. Maximo episcopo. Verba Bedæ, quæ mentem S. Paulini recte exponunt, huc transfero: Sed ut superna pietas apertissime, quanta sui cura vir ille (S. Maximus) dignus esset, ostenderet, mittitur e cælo Angelus, qui B. Felicem confessorem vinculis exemptum, ad quærendum recreandumque ac domi revocandum antistitem ocyus venire præciperet. Erant autem plures eodem in carcere clausi: sed Angelus adveniens, soli Felici, qui pietatis gratia vinctus erat, apparuit, luce splendens corusca, & ipsam quoque domum gratia lucis adimplens: cujus voce simul & luce Felix motus intremuit, ac primum quidem se somnii imagine illudi putavit. Angelus surgere illum & se sequi exeundo præcepit. Qui stupens ad imperium jubentis, caussabatur se exire non posse, quia & vinculis & claustro carceris, & custodum diligentia teneretur. Porro Angelus iterata voce surgere illum propere, nihil obstantibus vinculis, jussit, & dicto citius catenæ de manibus & collo ejus, compedesque cecidere de pedibus. Eduxit autem illum foras miro rerum ordine, aperta sibi quidem janua carceris, sed cæteris clausa; ita ut per ipsos custodes, quibus claudebatur, ignaros rerum, iter ageret, ipso Angelo instar columnæ Mosaïcæ, & ducatum Felici & lumen, usque dum hostium manus evaderet, præsentiæ suæ fulgore præbente.

[402] [similiter relata,] Ut autem pervenit B. Felix confessor ad locum deserti, quo episcopus secesserat, invenit eum ægra suspiria tenui flatu trahentem. Et quidem gavisus, quod eum viventem invenerit, constristatus vero est multum, quod inventum morti proximum vidit. Itaque complexatus & osculatus est patrem, cœpitque tentare, si forte crebro anhelitu sui oris, & sui fotu corporis aliquid caloris posset gelidis ejus artubus afferre. Cum vero diu laborans, neque clamando neque tangendo aliquid sensus vitalis in ejus posset vel animo excitare vel corpore, sed neque ignem aut alimentum in proximo, quo eum rigentem ac tabescentem recrearet, tandem invento salubri consilio, flectit genua sua ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, suppliciter obsecrans, ut ipse cælitus eum juvaret, quo ministerium pietatis, quod jussus erat, erga patrem suum explere valeret. Nec mora: exauditus vidit pendentem vicinis in sentibus uvam: & illius esse munus agnovit, qui naturarum Conditor atque auctor omnium, & aquam de petra produxit arida, & ipsam, cum voluit, in vinum convertit. Lætatusque multum hoc munere divinæ pietatis, tulit racemum atque ad os episcopi morientis admovit. Sed quia ille strictis dentibus instar mortui, utpote omni sensu & cordis & animæ carens, oblatum sibi gustum prorsus accipere nesciebat; tandem sanctus presbyter Felix, felici manuum suarum luctamine aperuit ejus labia, & sic ori ejus, resoluta uva, quantum potuit succi salutaris infudit. Quo gustato, mox pater sensum & animæ recepit & corporis: aperiuntur deinde oculi, linguaque, quæ siccis hærebat faucibus, ad loquendum soluta est.

[403] Et ubi plene reviviscens, Felicem esse, qui ad se quærendum venisset, [multiplex agnoscitur Angeli subsidium.] agnovit, paterna illum pietate complexus, & quare tam sero veniret, conquestus est: Ubi, inquiens, tam diu demoratus es, fili? Nam te jam dudum Dominus ad me venturum promiserat… Unde, nate mi, complere festinus cœptum pietatis opus curato, & impositum me humeris tuis, domum reportare satage. Episcopum revera domum reportavit S. Felix, uti mox apud Paulinum & Bedam sequitur: & consentiunt Marcellus presbyter & Gregorius Turonensis. Jam vero studiosus lector mecum observare poterit, multiplicia in his esse Angeli officia, etiamsi sola Felicis e carcere eductio disertis verbis illi attribuatur. Nam & inventio Maximi, cujus latebras ignorabat Felix, ducenti Angelo adscribenda, & racemus, quo revixit moribundus, per Angelum eo videtur allatus. Ipsa senis in humeris revectio non caruit subsidio Angelico: eoque Felix haud dubie protectus est, quando iterum postea a persecutoribus quærebatur. Nam, ut legitur apud Paulinum & reliquos, cum ipsis locutus est, nec fuit cognitus. Et, ubi id illis innotuerat, fugit in locum, ubi facile capi poterat; monitique erant persecutores, eum ibidem latere. Sed quia aranea divino nutu, cui omnis creatura deservit, confestim nutantes ipso in loco telas suspendit, noluerunt credere, Felicem illuc esse ingressum: & sic iterum Angelico subsidio, ut opinor, servatus est S. Felix.

[404] Eodem seculo III floruit S. Gregorius, Neocæsariensis in Ponto episcopus, [S. Gregorius Thaumaturgus beneficia] qui a miraculorum gloria Thaumaturgus vocatur. Huic multa Angelos attulisse subsidia, vix dubitare sinunt ipsa prodigia, quibus claruit. Ipse etiam in Oratione eucharistica, quam juvenis habuit ad Origenem, magistrum suum, de beneficiis Angeli sui custodis iteratis vicibus loquitur. Exstat Latine ea Oratio tom. 3 Bibliothecæ Patrum Lugdunensis, ubi pag. 329 de Custode suo primum dicit: Qui me a puero, magno quodam judicio regendum educandumque sortitus est, sacer Angelus Dei: “Qui pascit me ab adolescentia mea” ut ait ille Deo carus vir (Jacob,) suum ipsius videlicet intelligens. Et mox, ubi dixerat, suum a Jacobo fuisse cognitum, de se subdit: Nos vero, præter communem omnium Gubernatorem (Deum) hunc etiam (Angelum custodem,) quisquis est privatim pædagogus noster, qui re ipsa pueri & infantes sumus (agnoscimus.) Qui cum in cæteris omnibus bonus semper nutritor & curator meus fuerit (nec enim mihi, aut cuiquam ex affinibus meis, qui cæci sumus, & nihil eorum, quæ ante pedes sunt, videmus, ut conveniens aliquid discernere possimus, sed ipsi, omnia ad animæ nostræ utilitatem prospicienti, quod utile & bonum est, statim apparet) ut olim me, ita nunc quoque, alit & erudit, ac manu ducit: tum præter alia omnia, conjungi me cum hoc viro, quod omnium certe summum est, & cum eo versari fecit.

[405] Magis deinde exponit, quibus modis, cum natus esset patre gentili, [Angeli sui custodis gratus agnoscit.] ad Origenem & ad veram fidem fuerit perductus, omnia attribuens Angelo custodi. Missa relatione, de Angelo pauca produco. Sed pervigil ille divinus Pædagogus, inquit, verusque curator, nec domesticis cogitantibus, nec me ipso desiderante, adfuit. Deinde, ubi exposuerat, qua occasione in Palæstinam voluerit proficisci, etiam tum gentilis, arcanam, sed veriorem, itineris causam fuisse dicit, ut per Origenem disceret veram fidem; subditque. Quare non miles, sed divinus quidam viæ comes & deductor bonus atque custos, qui per totam hanc vitam, tamquam per longam peregrinationem, nos custodit, tum alia præteriens, tum Berytum, quam optare maxime putabamur, huc (Cæsaream) nos recta perductos hic collocavit, omnia faciens movensque, quoad omni nos ope cum hoc multorum nobis bonorum auctore colligaret &c. Mitto alia: nam allata abunde ostendunt, quam sublimia de Angelo suo custode sensa habuerit S. Gregorius Thaumaturgus. Quapropter merito credemus, fidelem Custodem, cujus opem in bonis omnibus agnoscit, eidem quoque adjutorem fuisse in stupendis, quæ patravit, prodigiis. Multa addi possent de beneficiis Angelorum in S. Agnetem: sed ea mitto, ne cogar de Actis S. Ambrosio tributis hoc loco disputare.

[Annotata]

* Maximum

§ XXVIII. Beneficia Angelorum seculo IV.

[Angeli recreant S. Vincentium in pœnis, ejusque] In Actis S. Vincentii Martyris, quæ apud nos data sunt ad XXII Januarii, recusaque apud Ruinartium, num. 13 narratur, S. Vincentium jussu præsidis in obscuro carcere super testarum fragmenta positum fuisse, ut vehementi cruciatu vitam finiret. Tum num. 14 hæc sequuntur: Sed cum prima quies fessos artus custodum somno vincente laxasset, quod Datianus pro pœna gravissimæ mortis intulerat, divinitus commutatur in gloriam. Carceris illius nox æternam accipit lucem. Flagrant cerei ultra solis fulgorem radiantes, laxatumque ligni robur dissiluit, ac testarum asperitas fit florum redolentium jocunditas ac mollities. Quibus invictissimus Dei athleta refectus, psalmum Deo & hymnum dicens, lætus exultat. Sicque solitudo horribilis Angelica relevatur frequentia. Quorum caterva vallatus martyr egregius, venerando fovebatur obsequio, & mulcebatur alloquio. Agnosce, inquiunt, o Vincenti invictissime, pro cujus nomine fideliter decertasti; ipse tibi revera coronam præparatam servat in cælestibus, qui te victorem esse fecit in pœnis. Esto igitur jam securus de præmio, quia mox deposito carnis onere, nostro addendus eris collegio. Dantur hinc laudes Deo, & resonante organo vocis Angelicæ modulata suavitas procul diffunditur. Mox etiam sequitur, expergefactos eo miraculo carceris custodes, eosdemque & alios, visis iis mirabilibus, conversos ad fidem fuisse. De corpore etiam defuncti S. Vincentii num. 17 asseritur, cum feris & avibus nudum fuisset expositum, Angelicis rursum excubiis & exsequiis honoratum fuisse.

[407] [& S. Theodoti M. illæsa conservant corpora.] Similia de servatis Angelorum subsidio martyrum corporibus frequenter recurrunt in Actis. At pleraque omittam, & unum afferam exemplum ex Actis S. Theodoti martyris, quæ Græce scripsit Nilus, testis fere de omnibus oculatus, & edidit Græco-Latina Papebrochius ad XVIII Maii. In his, relata martyris morte, num. 32 corpus narratur igni injectum, sed ab eo illæsum. Id milites, qui illud custodire jussi erant, Frontoni presbytero, illuc cum asina sua delato, exposuerunt num. 35, præmissa morte, his verbis: Denique capite minutus, jussus est igne comburi. Nos vero infelices iterum ejus causa cruciari metuimus: etenim, pyra incensa, circum ignem facta sunt miracula, nullis verbis explicanda, vidimusque lumen in circuitu magnum: neque flamma Theodotum attigit. His intellectis, Fronto, qui cupiebat corpus auferre, vinum secum allatum custodibus abunde obtulit, usque dum illi inebriati & somno gravi correpti sunt. Tum consurgens presbyter, & venerandum corpus tollens, imposuit asinæ suæ, & dixit: Euge, Martyr., adimple, quas mihi fecisti promissiones, simulque annulum inseruit ipsius digito. Deinde ramos fœnumque, uti jacuerant supra Sanctum, sic iterum composuit, ut custodes non suspicarentur aliquid esse ablatum. Dimisit interim asinam cum corpore, ipseque ad tollendam suspicionem ibi mansit. Asina autem deducta ab Angelo, per devia loca abiit in Malum: & cum suo onere procubuit eo loco, ubi nunc est confessio sancti & gloriosi martyris Theodoti &c. Hæc anno 304 figuntur.

[408] Frequens est officium Angelorum, quod asseritur in Vita S. Pauli, [Animæ SS. Pauli, Antonii, & Ammonis per Angelos ad cælum delatæ.] primi eremitæ, quam scripsit S. Hieronymus. Data illa est ad X Januarii, & num. 15 de S. Antonio eunte, ut S. Paulum iterum inviseret, sic habet: Cumque jam dies illuxisset alia, & trium horarum spatio viam remeavisset, vidit inter Angelorum catervas, & inter prophetarum & apostolorum choros niveo candore Paulum fulgentem in sublime conscendere. Idem in alia S. Pauli Vita, primo loco data, refertur. In Vita Antonii, per S. Athanasium composita, dataque ad XVII Januarii, num. 115 de moriente S. Antonio ista leguntur: Verba finierat, & osculantibus se discipulis, extendens paullulum pedes, mortem lætus aspexit, ita ut ex hilaritate vultus ejus Angelorum sanctorum, qui ad perferendam animam ejus descenderant, præsentia nosceretur. Hos intuens, tamquam amicos videret, animam exhalavit. Aliis quoque in vita Angelorum favoribus gavisus est S. Antonius: nam num. 85 raptum se sensit in spiritu, & ab Angelis in sublime deferri &c: & num. 80, cum sederet in monte, & oculos subito tetendisset in cælum, vidit nescio quam animam, ait Athanasius, lætantibus in ejus occursum Angelis, ad cælum pergere. Cujus spectaculi novitate stupefactus, beatum dixit Sanctorum chorum oravitque, ut sibi rei præsentis agnitio panderetur. Et statim vox ad eum facta est, inquiens, istam esse Ammonis monachi animam, qui Nitriæ morabatur.

[409] Inter præcipuos S. Antonii discipulos fuit S. Paulus, [Mira S. Pauli Simplicis Angelis visio:] cognomento Simplex, cujus Vita data est ad VII Martii. Humillimo huic viro concessit Deus, ut Angelos ingredientium in ecclesiam videret, teste Rufino, qui ibidem num. 18 hæc adjungit de S. Paulo. Cum ergo venissent ad ecclesiam & ingrederentur, senex vidit eos clara facie & læto animo ingredi, & Angelos eorum pariter cum gaudio cum ipsis. Unum autem nigrum vidit, & nebulosum habentem corpus, & dæmones hinc inde trahentes eum ad se misso fræno in naribus, & Angelum sanctum ejus a longe sequentem tristem… Post paululum autem, cum absoluta congregatione discederent, iterum omnium vultus circumspiciebat, si tales egrederentur, quales ingressi sunt: & vidit illum, quem ante viderat nigrum, & nebulosum, egressum de ecclesia clara facie & candido corpore, & dæmones a longe sequentes eum; sanctum autem Angelum ejus prope eum, hilarem & gaudentem super eum nimis. Prior visio fletum Paulo extorsit, sequens summum gaudium, ut pluribus ibi dicitur. Ille autem, cujus Angelus primum tristis sequebatur & deinde lætus aderat; rogatus a S. Paulo, fassus est, gravibus peccatis obstrictum se fuisse; sed compunctum in illa congregatione, serio doluisse de peccatis, emendationem proposuisse & veniam flagitasse. Eadem leguntur in Apophthegmatis Patrum apud Cotelerium in Monumentis Græcis tom. 1 pag. 652 & seq. Nimirum figura corporea Deus S. Paulo ostendit, quæ modo spiritali fiunt per Angelos.

[410] [Angeli in distribuendo Christi corpore adjutores & actores.] De S. Macario, alio S. Antonii discipulo, simile quid legitur tom. 1 Januarii pag. 89. Missis iis, quæ de illusionibus dæmonum a Macario visis præmittit Rufinus, huc transfero, quæ de melioribus in susceptione Corporis Christi vidisse Macarium affirmat: Angelum enim Domini assistere cernebat altari, qui cum sacerdotis manu suam quoque manum in Sacramentorum distributione superponeret. Non minus mirabile est, quod S. Macarius cap. 8 vidisse dicitur de S. Marco monacho. Hic Macarius, inquit auctor, nobis narravit (erat enim presbyter) se observasse tempore communionis Christi Sacramentorum, se Marco exercitatori numquam dedisse oblationem, sed ei Angelum dedisse ex ara: solum autem se vidisse digitum manus ejus, qui dabat. De S. Marco actum est ad V Martii, ubi allata sunt verba Sozomeni lib. 6 Historiæ cap. 29. Eadem ex versione Valesii huc transfero: Per idem tempus celebris ille Marcus, & Macarius junior, & Apollonius, & Moses Æthiops Scetim incolebant. Et Marcum quidem ab ineunte adolescentia admodum mitem & temperantem fuisse perhibent, & sacræ Scripturæ libros memoria tenuisse: Deo vero ita carum fuisse, ut Macarius, qui Cellarum presbyter fuit, sæpe affirmaverit, Marcum numquam ab ipso accepisse, quæ sacerdotes fidelibus ad altare præbere jus fasque est: sed Angelum ei præbuisse, cujus manum ad juncturam usque duntaxat se vidisse dicebat.

[411] [Cibus S. Joanni eremitæ ab Angelo subministratus.] In Vita S. Joannis anachoretæ, qui juxta Lycopolim in Ægypto seculo IV vixit, data apud nos ad XXVII Martii, hæc num. 24 scribit Palladius: Novi enim ego hominem in solitudine, qui decem annos cibi terreni nihil gustabat: sed ei Angelus tertio quoque die cælestem afferebat cibum, & in os ei injiciebat, isque erat ei instar cibi & potus. Ibidem Palladius ex relatione S. Joannis narrat exemplum alterius monachi, qui etiam divinitus fuerat pastus, sed lapsus nimia præsumptione cogitaverat ad seculum reverti. Pœnitens vero, ut narratur num. 22, cum se in spelunca inclusisset, & sibi saccum & cinerem substravisset, non prius e terra surrexit, nec cessavit flere, quam vocem Angeli audiisset, ei dicentem in somnis: Accepit Dominus tuam pœnitentiam, & tui est misertus: deinceps autem vide, ne decipiaris. Ad te enim venient fratres, quos admonuisti, & afferent ad te eulogias: quas cum acceperis, vesceris cum ipsis, & perpetuo Deo ages gratias. Multa Angelorum officia, relatis similia, leguntur in Actis S. Onuphrii, datis tom. 2 Junii pag. 530 & seqq.; sed ea mitto, quod scriptor Actorum sit ignotus, & forte minus antiquus.

[412] Ad seculum quartum spectare etiam videtur S. Fronto abbas, [Jussu Angeli, ut fertur, cibus ad monachos perlatus.] ut Papebrochius noster observavit ad XIV Maii in Annotatis ad Vitam S. Pachomii pag. 296. Data est Vita S. Frontonis ad XIII Aprilis, eaque videtur scriptoris contemporanei: sed in fine habet appendiculam, qua res refertur ad seculum 2, de cujus falsitate dubitandum non est, sive ea diu post fuerit adjecta, sive solum corrupta. Fateor tamen, ipsa quoque Acta ob illam appendiculam utcumque de suppositione fieri suspecta. Hinc, quod in iis refertur, illustre alias Angelicæ beneficentiæ exemplar, brevi tantum compendio referam. Laborabat inopia in deserto congregatio S. Frontonis, Pergit itaque Angelus, missus a Domino, inquit auctor num. 6, ad quemdam divitem nocte, & dicit illi: Tu epularis in divitiis splendide, & servi mei in eremo indigent pane. Surge ergo diluculo, & mitte servis meis escas ex omnibus, quæ tibi dedi, quia procuratorem te posui gregis mei &c. Voluit dives ille obtemperare, sed cum ignoraret, ubi degerent isti monachi, nihil interim fecit, & secunda nocte iterum monitus dicitur, sed durius & cum plagis. Itaque septuaginta camelos cibariis onustos sine ductore dimisisse dicitur, camelique recta via perrexerunt, & die quarto ad monasterium S. Frontonis pervenerunt, ut asserit auctor. Nolim quidem pro veritate hujus facti pugnaciter certare; novi tamen similia non raro contigisse.

[413] Quæ de S. Apollonio abbate tradit Palladius in Vita, [Plures favores S. Apollonio] edita apud nos ad XXV Januarii, certiora videntur. Habitabat is in spelunca, & quasi perpetuo orabat. Ejus autem asimentum (inquit num. 4 Palladius, qui senem vidit) tunc quoque, sicut prius, admirabili & præter opinionem ratione a Deo suppeditatur. Ei enim in solitudine per Angelum afferebatur nutrimentum. Deinde refert, tempore Juliani apostatæ quemdam e monachis fuisse captum, Apolloniumque cum aliis monachis venisse ad carcerem, monuisseque captivum, ut esset fortis & constans in laboribus, eaque occasione Sanctum ipsum, & omnes, qui cum eo erant, monachos per tribunum custodiæ inclusos. Tum subdit num. 7: Media autem nocte, lampadem ferens (λαμπαδηφόρος, id est, ingenti luce resplendens) apparet custodibus, lumine illustrans omnes, qui erant in carcere, adeo ut præ stupore hiantes starent custodes. Qui cum surrexissent, eos rogarunt, ut omnes abirent, eis apertis januis. Fatebantur enim, esse satius pro iis mori, quam, quæ ad eos divinitus venisset, libertatem, qui citra rationem detinebantur, despicere. Tribunus itaque cum magistratibus mane veniens in custodiam, contendebat, ut viri egrederentur e civitate: dicebat enim, domum suam cecidisse terræ motu, & e suis servis optimos oppressos fuisse. Ii autem hæc audientes, Deo gratias agentes, abierunt in solitudinem.

[414] Ad favores Angelorum etiam videtur referendum, quod narrat Palladius num. 13 ita scribens: [aut Apollini ab Angelis præstiti.] Erat autem adhuc antea in montis spelunca S. Apollo cum quinque aliis fratribus, qui primi fuerunt ejus discipuli, cum recenter venisset e solitudine. Cum autem adventasset dies festus Paschæ, & Dei cultum implessent, erant esuri ea, quæ inveniebantur: erant autem aliquot sicci panes, & quædam olera reposita. Eis autem dixit Apollo: Si sumus fideles, o filii, & germani Christi filii; petat unusquisque vestrum a Deo id, quod eius animo gratum est ad vescendum. Illi vero ei universum permiserunt, existimantes se esse indignos tali gratia. Cum læto autem vultu orasset, & omnes dixissent, Amen; protinus noctu venerunt in speluncam quidam viri penitus incogniti, qui dicebant se venire a longinqua regione; & omnia ferebant, ea etiam, de quibus ne auditione quidem acceperant, & quæ non nascuntur in Ægypto, horti fructus omnis generis, uvas, & mala punica, & ficus & nuces, omnia intempestive: quin etiam quosdam inventos mellis favos, & urnam recentis lactis, & nicolaos maximos, & panes mundos & calidos e regione externa. Ii autem, qui ea attulerant, cum solummodo tradidissent, tamquam missi a viro magno & divite, protinus propere recesserunt. Cum autem, quæ erant esculenta, percepissent, ea illis suffecerunt usque ad Pentecosten, adeo ut ipsi quoque mirarentur, & dicerent, fuisse ea vere a Deo missa. Non videtur dubitandum, quin Angeli fuerint, qui humana specie cibos illos attulerunt. De nicolais consuli possunt ibidem Annotata.

[415] [S. Pachomius ab Angelo jubetur monasteria] S. Pachomius, primus vitæ cœnobiticæ institutor, seculo IV non multum provecto Angelorum favoribus gaudere cœpit. In Vita ejus, ad XIV Maii edita, hæc leguntur num. 7: In solitudinem igitur longius aliquanto progressus, ad vicum quemdam desertum, Tabennesin nomine, forte pervenit: ubi cum pro ea, qua in Deum ferebatur, caritate orationi vacaret, eamque protraheret longius; vox ad eum defertur (nullam quippe ad id usque temporis cælestem visionem fuerat expertus) ita dicens: Subsiste hic, & monasterium exstrue: plurimi namque monasticæ vitæ amplectendæ avidi huc ad te accedent: quibus ducatum præstabis juxta Regulam, quam monstravero tibi. Et protinus apparuit ei Angelus Domini, deferens ei tabulam, in qua erat omnis forma institutionis adscripta, qua docendi forent, quicumque ad ejus magisterii studia pervenissent: quam Regulam Tabennesiotæ hodieque custodiunt, eodem cibo semper utentes & habitu, ipsam quoque disciplinam solicita circumspectione servantes &c. S. Hieronymus, qui Regulam S. Pachomii Latinam reddidit, in Præfatione tom. 2 editionis Veronensis col. 53 de S. Pachomio ejusque discipulo Theodoro & Orsiesio ait: Qui primi per Thebaïdem & Ægyptum cœnobiorum fundamenta jecerunt, juxta præceptum Dei, & Angeli, qui ad eos ob hanc ipsam institutionem missus venerit.

[316] [exstruere & monachos congregare:] In eadem Vita num. 15 rursum hæc leguntur: Post hæc cum fratribus materiem ad storeas arundineas conficiendas colligentibus, in insula degens Pachomius, vigilias de more servabat: cumque, ut secretius orationi vacaret, reliquorum se consortio tantisper subtraxisset, ac Dei perfectam voluntatem per orationem exquireret; Angelus ei a Domino apparuit, non aliter ac quondam factum est Manoë & uxori ejus, cum de Sampsonis futura nativitate sunt admoniti. Ita autem edixit Angelus: Dei voluntas est, ut servias hominum generi, ipsos ei conciliando: & multitudinem congreges monachorum, juxta formam, quæ tibi præscripta est, cunctos instituens. Acceperat enim dudum tabulam, in qua erant hæc annotata. Tum sequuntur præcepta varia, quorum postremum sic habet: Nec non ab Angelo, qui cum Pachomio loquebatur, hoc quoque constitutum est, ut diurnæ orationes duodecim fierent, & vespertinæ duodecim, & nocturnæ duodecim. Cumque Pachomius diceret, paucas orationes esse; respondit Angelus: Has solas constitui, quas possent infirmiores absque labore perficere. Ceterum qui perfecti sunt, hac lege non indigent: apud se namque in propriis constituti cellis orare non desinunt, qui puritate mentis & divina contemplatione pascuntur. Hæc magnam S. Pachomii cum Angelo familiaritatem indicant. Observandum tamen est, in Vita Græca, prout apud nos edita est tom. III Maii sub finem, utramque Angeli apparitionem legi quidem, sed nihil de tabula S. Pachomio per Angelum tradita: illa vero ex Dionysio Exiguo Vitæ Latinæ alio charactere addita esse.

[417] Hinc Tillemontius tom. 7 Nota 8 in S. Pachomium multis inquirit, [imo & tabulam ab Angelo accepit,] an tabula S. Pachomio tradita sit ab Angelo, uti etiam, an videatur ab Angelo dictata, an vero, jubente solum Angelo, per ipsum Pachomium composita. Fatetur, auctoritatem proferri magnam pro Regula per Angelum ad Pachomium delata; sed opponit silentium aliquorum, & maxime Vitam Græcam apud nos editam, additque subtilia aliquot ratiocinia. Non audet tamen negare, Regulam ab Angelo datam, sed rem mavult relinquere dubiam. Quapropter pauca afferam ad factum ulterius probandum. Primo auctor Vitæ, quam Dionysius Exiguus ex Græca Latinam fecit, quamque edidit Rosweydus in Vitis Patrum a pag. 112, clarissimis verbis asserit pag. 116, tabulam Pachomio in manus traditam ab Angelo. Relata vero apparitione, subjungit biographus: Hanc ergo vocem Pachomius mentis sinceritate discernens, quam illi divina gratia & merita vitæ contulerant, agnovit ad se cælitus delatam, Regulasque valde mirabiles approbavit. Prima hæc est apparitio, in qua dicitur tabula ei tradita. Secunda ibidem cap. 15 breviter sic refertur: Inter hæc Pachomius iterum divinitus admonetur pro Regulis, quibus deberent institui, qui erant per eum Domino credituri: cœpitque cum germano suo habitaculum, in quo manebant, capacius reddere &c. Hic nihil de tabula accepta.

[418] In tertia vero apparitione, quæ jam relata est num. 416, [in qua scripta erat idea instituti,] diserte iterum asseritur tabula Regularum his verbis: Acceperat enim dudum tabulam, in qua erant hæc adnotata. Tum quædam referuntur monachis præscribenda: & subdit auctor: Cumque hoc dixisset, nuntius cælestis abscessit: & Pachomius solite Deo gratias referens, de visione certus est redditus, quam trina revelatione cognoverat. Huic biographo adjungo Palladium, qui apud laudatum Rosweydum pag. 736 cap. 38 ita habet: Eo ergo sedente in hac spelunca, visus est ei Angelus Domini, qui ei dicit: pachomi, ea quidem, quæ ad te pertinent, recte & ex virtute gessisti: supervacanee ergo sedes in hoc loco: age ergo egredere, & congrega omnes juniores monachos, & habita cum eis, & sequens formam, quam dabo tibi, eis leges constitue. Eique dedit tabulam æneam, in qua hæc scripta fuerant: “Concede unicuique, ut comedat & bibat pro viribus comedentium” &c... Cum autem magnus Pachomius contra Angelum diceret, esse paucas orationes, ei dicit Angelus: Has constitui, ut parvi quoque possint procedere ad perficiendam Regulam, nec eis sit molestum, qui autem sunt perfecti, non opus habent, ut leges eis ferantur &c... Cum hæc ordinasset Angelus, & implesset ministerium, recessit a magno Pachomio. Sunt autem hæc monasteria, quæ formam hanc obtinuerunt, habentia virorum circiter septem millia. Ex allegatis invicem consonis colligo, non omnes leges, quas tulit S. Pachomius, in tabula ab Angelo data fuisse scriptas: sed in tabula solum fuisse præscriptum, quales leges monachis suis deberet præscribere.

[419] [secundum quam leges monachis suis] Sozomenus lib. 3 cap. 14 prædictis consentit, & addit: Porro tabulam dedisse ei (Angelus) dicitur, quæ etiamnum custoditur a monachis. Nec dissentit Gennadius in Catalogo, quando cap. 8 (aliis 7) hæc de Pachomio scribit: Pachumius monachus, vir tam in docendo quam in signa faciendo Apostolicæ gratiæ, & fundator Ægypti cœnobiorum, scripsit Regulam utrique generi monachorum aptam, quam Angelo dictante perceperat. Relato autem instituti compendio, de Pachomio rursum subjungit: His legibus discipulos suos instituit Pachomius, vir humanissimus, Deoque admodum carus, ita ut futura prænosceret, & cum Angelis sæpenumero loqueretur. S. Hieronymus in Præfatione jam laudata de alio favore Angeli, Pachomio & aliquot ejus discipulis præstito, ita loquitur: Aiunt autem Thebæi, quod Pachomio Cornelioque & Syro, qui usque hodie ultra centum & decem annos vivere dicitur, Angelus linguæ mysticæ scientiam dederit, ut scriberent sibi & loquerentur per alphabetum speciale, signis quibusdam & symbolis absconditos sensus involvens. Mitto alios, qui de tabula Pachomio data meminerunt: & solum observo, nuspiam apud vetustos dici, in memorata tabula scriptas fuisse omnes Leges, quas Pachomius monachis suis debebat præscribere; sed ideam quamdam Sancto fuisse datam, secundum quam Regulas suas componeret, & latius explicaret.

[420] [debebat præscribere.] Ipsa verba scriptorum datam expositionem omnino exigunt. Palladius tabulæ verba sic orditur: Concede unicuique, ut comedat & bibat pro viribus comedentium: eis quoque manda opera, quæ proportione conveniant, ac respondeant: & neque jejunare prohibe nec comedere &c. In Vita cap. 22 initium tabulæ sic refertur: Singulis juxta vires suas edere concedas & bibere: & pro modo vescentium laborare compellas: & neque comedere modeste, neque jejunare prohibeas. Eadem generatim magis de initio tabulæ dicit Sozomenus: In ea perscriptum erat, inquit, ut unicuique permitteret tantum edere, bibere, operari, ac jejunare, vel secus, quantum posset &c. Sermo ubique dirigitur ad ipsum Pachomium, qui Regulam debebat componere; non ad monachos, Regulam debebat componere; non ad monachos, qui componendam ab eo debebant observare. Jam vero hac observatione concidunt omnia fere Tillemontii argumenta: nam tabulam ab Angelo allatam sic oppugnat, acsi ad monachos directa fuissent mandata, quæ continebat, cum solus Pachomius ea tabula instrueretur ad leges condendas. Alia ipsius argumenta non sufficiunt ad Palladium reliquosque erroris arguendum, aut mendacii: neque enim ex errore videtur dicere potuisse, tabulam æneam fuisse Pachomio datam, & documenta referre, quæ in eadem erant scripta.

[421] [Respondetur ad argumenta Tillemontii,] At objicit primo, nihil de allata tabula legi in Vita Græca, nihil de ea asseri a S. Hieronymo, nihil a Cassiano. Respondeo, & alia fuisse omissa in Vita Græca; Hieronymum vero brevem dumtaxat dedisse præfationem, in eaque saltem dicere, Angelum a Deo missum venisse ob hanc ipsam institutionem, & meminisse de lingua mystica, quam Pachomius ab Angelo didicerat. De hac ipsa nihil dicit biographus Græcus, qui multa a se omissa eo ipso ostendit, quod post Vitam conscriptam etiam Paralipomena dederit satis prolixa. Fortasse etiam de industria omisit, tabulam Pachomio ab Angelo datam fuisse, ne monachi audaciores illam vellent videre, & ex ea temere contra ordinationes superiorum suorum ratiocinari aut obmurmurare. Certe altera Vita, quam Dionysius Latinam fecit, clarissimis verbis & tabulam, & præcepta tabulæ asserit, & consentiunt Palladius & Sozomenus. Horum assertio longe validior est pro tabula, quam Græci biographi silentium contra eamdem. Accedit Epistola Ammonis ad Theophilum Alexandrinum, in qua de Pachomio similia narrantur. Edita est apud nos post Acta Pachomii & Paralipomena, & num. 5 Ammon refert verba sibi de Pachomio dicta. Pachomius quidam, monasteriorum horum auctor & moderator, Deo quondam gratissimus exstitit. Hunc idem Deus multa per revelationes, ac plura per internam suam ad Pachomii animum locutionem, alia vero per ministerium Angelorum edocuit &c. Tum refertur, Pachomio prædictum ab Angelo fuisse futurum adventum S. Theodori, de qua revelatione nihil quoque in Actis Græcis.

[422] Orsiesius, qui Pachomii successor fuit in præfectura monachorum, [& magis confirmatur, formam instituti sui] in Doctrina iis tradita apud Holstenium in Codice regularum pag. 146 num. 46 suos ita alloquitur: Non relinquamus legem Dei, quam pater noster ab eo accipiens nobis tradidit. Item num. 28 dicit: Si mandata sunt Dei, quæ per patrem nostrum tradidit nobis &c. Nulla quidem hic mentio de tabula: at innuunt verba, Pachomium singulari quodam modo accepisse a Deo, quæ suis præscripsit. Itaque cum in Epistola Ammonis dicatur, per ministerium Angelorum fuisse edoctum, cumque & Palladius, & Sozomenus, & Vita per Dionysium versa, imo & Vita per Surium edita, aperte doceant, formam Regularum scribendarum in tabula datam fuisse Pachomio, & Palladius addat, æneam fuisse tabulam; Sozomenusque, suo etiam tempore fuisse conservatam; non videtur id factum negandum sine solidis argumentis. At nullum tale protulit Tillemontius. Certe tale non est aliquorum silentium, ac nominatim Vitæ Græcæ, in qua non pauca omissa sunt, quæ forsan in transcribendo exciderunt. Tale non est, quod in tabula scriptum fuerit: Dormiant autem non recumbentes, sed extructis sibi sedibus paulo supinioribus, & illic suis impositis stragulis dormiant sedentes. Nam his contrarium non est, quod aliqui facere tentarunt in Vita Græca num. 9. Et illi enim volebant sedentes dormire, ut erat præscriptum, sed modo difficiliore, quod prohibitum non erat, sicut perfectiores præscriptis precibus plures poterant addere.

[423] Tale rursum non est, quod objicit contra illa tabulæ verba: [ab Angelo in tabula accepisse Pachomium.] Si venerit hospes alterius monasterii, quod habet aliam formam, cum eis nec comedat nec bibat. De hoc amicus presbyter conquestus legitur in Vita num. 28. Debuit igitur, si credimus Tillemontio, respondere S. Pachomius, id unum esse ex Angeli præceptis. Verum, cum idoneas haberet & allegaverit rationes illius Regulæ, iisque amico suo satisfecerit, non existimo necesse fuisse visum viro humili, secretum suum istius objectionis causa revelare. Quapropter non probavit Tillemontius, tabulam illam gratis aut ex errore fuisse confictam; aut Palladium aliqua retulisse de præceptis tabulæ, quæ in ea non fuerant scripta; aut Dionysium Vitæ, quam Latinam reddidit, aliunde ea inseruisse. At abunde confirmatum est, formam vitæ monasticæ, quam suis præscripsit Pachomius, eidem ab Angelo in tabula traditam. Mitto alia quædam Angelorum in S. Pachomium beneficia, quæ studiosus lector in Actis inveniet.

[424] [Visio Angelorum oblata S. Theodoro.] De S. Theodoro, Pachomii discipulo, Ammon in Epistola superius laudata num. 7 scribit, eum noctu orasse, & demum gravatum consedisse, ut necessarium caperet somnum. Tum Angelus Domini in somnis apparens dormientem excitavit, dicens: Sequere me. Surrexit Theodorus, & præeuntem Angelum secutus, in ipsam ductus est ecclesiam, quam ingenti undique lumine collucentem reperit. Angelorum etiam multitudo ingens eo in loco versabatur, in quo sua Deo Sacrificia offerre sacerdotes consueverunt. Territus simul, & simul ab Angelorum uno evocatus Theodorus, ut propior constitit, magna nescio quis gloria & splendore conspicuus, cibum quemdam peregrinum atque insolitum coxit. Quem cum in os Theodori infudisset, ut eum istic consumi pateretur, mandavit. Porrectum cibum Theodorus comedens, & insolentiam saporis expertus, lucem mox omnem evanescere, & Angelos e templo recedere conspexit. Addit Ammon episcopus, qui sub Theodoro ante fuerat monachus, hæc ab eo relata fuisse S. Pachomio. Hic autem, ut prolixius narratur in Paralipomenis num. 13, alterius monachi sui animam, cujus mortem intellexerat, & ad quem visendum erat in itinere, cum sanctis Angelis psallentem, ad beatæ vitæ possessionem capiendam deduci conspexit; idque monachis sibi præsentibus statim edixit.

[425] [Angelus verba suggerere visus S. Ambrosio.] Paulinus in Vita S. Ambrosii num. 17 ita habet: Per idem tempus erat quidam vir de hæresi Arrianorum, acerrimus nimius disputator, & durus atque inconvertibilis ad fidem Catholicam. Is constitutus in ecclesia, tractante episcopo (S. Ambrosio) vidit; ut ipse postmodum loquebatur, Angelum ad aures episcopi tractantis loquentem; ut verba Angeli populo episcopus renuntiare videretur. Quo viso conversus, fidem, quam expugnabat, cœpit ipse defendere.

[426] [Theodoreto presbytero in tormentis adsunt Angeli:] Theodoretus presbyter Antiochenus, & martyr sub Juliano, cujus Acta dedit Mabillonius tom. 4 Analectorum, pag. 130 cum varia jam sustinuerat tormenta, & etiam tum torquebatur jussu comitis Juliani, orasse legitur hæc inter alia dicens: Et iniquis ostende tuam virtutem, ut cognoscant omnes, quomodo gratiam timentibus te præstas &c. Et mox subduntur sequentia: Et subito ceciderunt carnifices in faciem suam cum lampadibus, (quibus martyris latera urebant.) Turbatus est vero Julianus cum adstantibus militibus, & jussit carnifices elevari, dixitque ad eos: Applicate iterum lampadas ejus lateribus. At illi responderunt: Alios jubeat nobilitas tua: nos vero hoc facere non possumus, quia vidimus quatuor Angelos in veste candida adstantes, & loquentes cum eo, & ideo in faciem nostram cecidimus.

[427] [protegunt Constantinopolim contra Gainam,] Socrates lib. 6 cap. 6 refert molitiones Gainæ contra Arcadium imperatorem & urbem Constantinopolitanam, ingensque miraculum, quo urbs contra Arianum illum Gothorum ducem fuit conservata. Audiamus spectantia ad propositum nostrum. Nocte intempesta (Gainas) barbaros ad incendendum palatium mittit. Tum vero perspicue declaratum est, quantam Deus curam ac providentiam civitatis gereret. Angelorum enim multitudo visa est ab insidiatoribus, qui militum enormis staturæ speciem referrent. Quos barbari ingentem revera ac fortem esse exercitum suspicati, stupefactique abscesserunt. Quod cum Gainæ nuntiatum fuisset, incredibile ei videbatur. Sciebat enim abesse maximam partem exercitus Romani, quippe qui per urbes Orientis distributus esset. Nocte igitur proxima aliisque iterum sequentibus alios mittit. Cum vero varios mittenti eadem renuntiarentur: Angeli enim eamdem perpetuo speciem insidiantibus objecerant, tandem ipse cum ingenti multitudine progressus, spectator fit miraculi. Suspicatus itaque, re ipsa militum esse multitudinem, qui interdiu quidem delitescerent, noctu vero conatibus suis obsisterent, consilium cepit &c. Subditur, Gainam cum parte suorum urbe exivisse, ut alio modo urbem caperet: quod ipsi quoque infeliciter cessit. Idem miraculum narrat Sozomenus lib. 8 cap. 4, non addens tamen, Angelos fuisse, qui illam militum speciem Gothorum oculis objiciebant.

[428] Barbarus ille Gainæ conatus contigit, quando Arcadius imperium Orientale, [Sæpe in ecclesia, & Missæ assistentes videntur a Chrysostomo.] & S. Joannes Chrysostomus cathedram Constantinopolitanam administrabant, anno 399, ut mihi visum est, in Chrysostomo § 44, ut alii voluerunt, anno 400. Inter alia voluerat Gainas, ut ecclesia aliqua Constantinopoli Arianis cederetur, eique petitioni fortiter se opposuerat Chrysostomus. Itaque tam contra Ecclesiam Catholicam, quam contra imperium tendebant illæ molitiones Gainæ. Chrysostomus autem, teste S. Nilo tunc vivente, sæpenumero conspexit, omnibus fere horis Dominicum (id est, templum sive ecclesiam) Angelorum curatione protectum, numquam ab illis destitutum, & potissimum tempore sacrosancti incruentique Sacrificii. Quod ille admiratione & lætitia plenus amicorum illi spiritu conjunctorum genuinis extra turbam enarravit. Aiebat etenim ille, statim atque sacerdos sacram inciperet oblationem, plerasque derepente ex beatis Potestatibus de cælo descendentes, & splendidissimis quibusdam vestibus circumamictas, nudo pede, intentis oculis, & demissa facie altare circumeuntes, cum veneratione & multa quiete & silentio, usque ad terribilis Mysterii consummationem assistere: tum demum per venerandum dominicum undique effusas, hac atque illac singulas obviis episcopis & sacerdotibus, & singulis diaconis, qui Corpus ac venerandum Sanguinem aliis dispertiunt, ministrare, auxiliari, viresque confirmare. Hactenus S. Nilus, cujus verba in Chrysostomo tom. IV Septembris pag. 669 uberius data.

§ XXIX. Beneficia Angelorum seculo V.

[Alexandro abbati ejusque sociis] Sub initium seculi V præcipue floruit in Oriente Alexander, institutor Ordinis Acœmetorum, cujus Vita data ad XV Januarii. Converterat is ex superstitione gentilium ad fidem Christianam Rabbulum aut Rabbulam, Edessenum postea episcopum, conabaturque eum ulterius inducere ad omnia pro Christo relinquendum. At Rabbulus, qui uxorem habebat & liberos, huic consilio non acquiescebat. Ut igitur virum sanctum ipso experimento refelleret, petiit ut vel uno die se suosque liberos in solitudine sustentaret. Accepta est conditio, & Rabbulus, ut habet Vita num.19, in vastam eos solitudinem deducit, numquam humano, ut videbatur, calcatam vestigio. Cumque die toto iter egissent, sub horam undecimam substiterunt in medio duorum montium. Et Rabbulus quidem vias circumspiciens ridebat. B. Alexander autem juxta consuetudinem statim precationi se dedit. Cumque simul Vespertinum hymnum complessent, fiduciæ magnanimi athletæ sui respondit piissimum Numen. Misit enim Angelum rustici specie, jumentum agentem mundis & calidis onustum panibus, & duabus ollis obsoniorum utrimque dependentibus, in quibus olera erant & legumina.

[430] [cibus per Angelum in desertum allatus:] Tunc B. Alexander Rabbulo dixit: Surge, accipe, & noli incredulus esse. Is vero longo tempore attonitus hæsit, ita secum ratiocinans: Unde in loco deserto rusticus homo tot & tales habuit panes? Et nos quidem toto die incedentes vix in hunc pervenimus locum: omnino igitur ipsum oportet noctu domo discessisse, ut huc tandem hoc tempore perveniret. Necesse proinde est, ut hodie panes illi cocti non sint. Unde ergo calidi sunt? Atque hæc animo volvens, admirabatur Christi virtutem. Dicit autem ei, qui advenerat: Unde venis? aut quis te huc misit? Angelus vero: Meus me Dominus misit. Sumptis ergo cibis, illum, qui rusticus videbatur, dimiserunt: qui ad exiguum spatium progressus, subito videri desiit. Suscipientes cum gratiarum actione, quæ iis a Domino Jesu missa erant, manserunt isthic ea nocte. Postridie in urbem reversi sunt.

[431] [refellitur objectio Tillemontii:] Rabbulus hoc miraculo inductus est ad omnia relinquendum, consentiente etiam uxore, quæ cum filiabus vitam monasticam amplexa est, ut mox sequitur. Tillemontius tom. 12 agit de Alexandro Acœmeto, fateturque Vitam eius a discipulo scriptam esse. Quin & agnoscit, Religionem Acœmetorum celeberrimam fuisse. Multa tamen objicit, cum contra Vitam, tum contra mores Alexandri: sed ea levissima sunt, & suo loco facile refutanda. Ait contra factum modo relatum, ab auctore dici, Rabbulum, ut tentaret Alexandrum, exposuisse se periculo moriendi fame cum omni familia sua. At auctor id minime dicit, neque id ex relatione ejus deduci potest. Nullo enim verbo innuit, Rabbulum cum suis ad solitudinem venisse sine ullo cibo. Poterat occulte secum sumere tantum, quantum eo die erat necessarium; aut curare, ut id fieret per socios; aut ut cibus per servos sequeretur. Præterea postridie in urbem reversi sunt, ut nullum fuisset periculum moriendi inedia unius diei, etiamsi omnem cautionem omisisset.

[432] [alia vice Angeli mandato eidem & monachis panes allati:] Aliud in eadem Vita refertur num. 45 his verbis: Cogitaverunt vero quidam increduli gratiam tentare, & manserunt inter fratres die ac nocte, volentes explorare, unde alimenta Dei famulis præberentur: cernebant enim in dies escam illis paratam assidue reperiri, qua ipsi sufficienter vescerentur: residuum vero mendicis distribui, & nulla eos crastini cura angi. Sanctus vero, cum sancti Spiritus instinctu didicisset eorum cogitationes, dicit fratri se sequenti, nemine fores pulsante: Exi, & sume, quæ a Domino missa sunt. At priusquam ille ad januam pervenisset, venit vir quidam candida indutus veste, & fortiter januam pulsavit. Qua aperta, reperit frater cophinum refertum mundis panibus & calidis; eum vero, qui januam pulsarat, nusquam vidit. Erat enim Angelus, qui virum cum panibus istuc stiterat, & discesserat. Dicit igitur frater ei, qui advenerat: Quis te huc misit? At ille: Panes ex furno extrahebam; cum mihi vir adstitit procerus, candido amictu, graviter me urgens, ac dicens: Affer panes hos omnes servis Altissimi. Cumque locum ignorarem, jussit me sequi huc usque: ille est, qui fores pulsavit, atque illico videri desiit. Hæc cum audisset frater ille, sancto abbati renuntiat, cum fratres jam mensæ accubuissent. Accipiens ille calidos panes apposuit: quos cum gratiarum actione sumentes, quod superfuerat, pauperibus fratribus largiti sunt. Obstupuerunt vero hac viri fiducia, qui secundum Scripturas de crastino minime esset sollicitus. Is vero cupiens fratribus fidem inserere, in medium advocat eum, qui panes attulerat, ut ex ipsius ore cuncta cognoscerent.

[433] Inter præcipuos Alexandri discipulos fuit S. Marcellus, [observatio pro Alexandro contra obtrectationes Tillemontii.] cujus Vita apud Surium edita ad XXIX Decembris. In hac laudatur Alexander, ad eumque venisse dicitur Marcellus, ut ad virum quemdam virtute incomparabilem, plenum quidem sapientia, plenum & pastorali sollicitudine, & diligentia curaque animarum &c. Hæc ad commendandum S. Alexandrum, cui gratis se opposuit Tillemontius, afferre volui. Ex hac Vita Baronius ad annum 469 S. Marcello tribuit Angelum, qui eum comitabatur, ut juvenis staturæ maximæ & miræ pulcritudinis. At visionem illam, ut minus certam prætereo, quod Vita non sit scriptoris coævi, & attribuatur Metaphrastæ. Ad commendationem vero S. Alexandri addo Vitam S. Hypatii, datam apud nos ad XVII Junii, scriptam fideliter ab auctore, qui Alexandrum forte vidit, aut certe vixit cum iis, qui viderant. Hic cap. 8 narrat, S. Alexandrum a S. Hypatio exceptum in monasterio fuisse & defensum, quando Constantinopoli cum suis expellebatur, quod verisimiliter factum est a Nestorio. Certe factum est ab episcopo, & refertur post relatum Nestorii exsilium inter facta particularia. Alexander vero laudatur his verbis: Archimandrita quidam, nomine Alexander, ex Asia minore adveniens, una cum monachis circiter centum, domicilium sumpsit in urbe, cujus conversatio omnibus fuit probata &c. Plura ibi: sed hæc interim sufficiant contra obtrectationes Tillemontii.

[434] Eodem seculo in Ægypto obiit, in monte S. Antonii, [Angeli cum S. Sisoëmoriente:] S. Sisoës, cujus sanctitas miris celebratur laudibus, ut videri apud nos potest ad VI Julii, ubi de Sisoë actum. Mors ejus refertur num. 19, diciturque splendente vultu, multisque recreatus visionibus, obiisse. Missis aliis, quod de Angelis dicitur, hic solum recitabo: Ecce autem ipsum quasi cum quibusdam loquentem. Itaque rogaverunt eum senes, dicentes: Cum quo disseris, pater? Respondit: Angeli venerunt, ut me assumant: & obsecro, ut permittar paullulum agere pœnitentiam.

[435] Idem seculum mirabili vita exornavit S. Symeon Stylita, [item Angeli sæpe cum S. Symeone Stylita visi:] qui prope Antiochiam in columna sua obiit. Audita ejus morte, mox venit patriarcha Antiochenus cum episcopis ad corpus transferendum in urbem. De gestis ante hanc translationem auctor Vitæ secundæ apud nos ad V Januarii num. 36 ita loquitur: Ubique autem nebula tenebrosa facta est per circuitum. Ego autem considerabam Angelum, venientem ad visitandum eum. Circa horam vero decimam seniores septem loquebantur cum Angelo, cujus vultus erat sicut fulgur, & vestimenta sicut nix. Et vocem ejus in timore & tremore tamdiu consideravi, quamdiu respicere potui. Quod tamen fuerit mysterium, ignoro. Nam & ille discipulus, qui eum defunctum episcopo nuntiavit, dixit se secretioribus horis frequenter Angelum vidisse cum illo loquentem, cujus species erat tamquam fulgur, & vestimenta ejus sicut nix.

[436] [& ministrantes sacrificanti S. Euthymio,] Seculo V item floruit & defunctus est S. Euthymius abbas, inter professores vitæ monasticæ eximius. In hujus Vita per Cyrillum scripta, editaque in Analectis Græcis, pag. 61 & 62 hæc breviter leguntur. Similiter cum divina Dona offerebat, sæpe Angelos sibi ministrantes cernebat. In Vita S. Cyriaci ibidem pag. 106 dicitur: Interim brevi elapso tempore, pulcro itinere ad Deum abit magnus Euthymius, cujus sacram animam Gerasimus videt ab Angelo deduci, & splendide ad cælos, unde vocatus fuerat, ascendere. Eadem leguntur in Vita per S. Cyrillum scripta & hodie danda. Mitto alia, sed unum adjungo, quod ad priores seculi V annos pertinet, prout refertur a S. Paulino in Epistola 49 (alias 36,) rescissis tamen brevitatis gratia iis, quæ ad beneficium intelligendum minus sunt necessaria.

[437] [Valgius adhuc gentilis & senex, solus relictus in navi,] Agitur de Valgio quodam gentili, dicto Victore post baptismum, beneficii hujus occasione acceptum. Vide enim, inquit S. Paulinus, quam admirabile & prædicabile opus sit, quod Jesus Dominus in uno sene cum Angelis suis sanctis operatus est. Valgius senex cum aliis tempore hiemali navigabat in Sardiniam. Illico, inquit Paulinus, ut mihi retulit, in proximo freto exorta tempestas, temere de portu solutam multarum navium classem a cursibus destinatis retorsit, & fregit in littore. Hujus navem in quodam ejus insulæ loco, quem ad Pulvinos vocant, ne similiter illideretur, anchoris fundare conati sunt: sed hiemis ejusdem violentia prævalescente, rumpentibus vinculis, nautæ exterriti scaphulam demiserunt; vel ut navi fortius continendæ renovatis & altius stabilitis anchoris subvenirent, vel ut seipsos, si possent, a discrimine navis eriperent. Sed illos statim cum fragili perfugio lembuli sui arripuisse in scopulos procella dicitur, & superfusis fluctibus obruisse. Unum ex omni numero nautarum senem, sentinando deputatum, vel metu immemores, vel ut vilem animam contemnentes, relinquunt. Interea destituta nautis & anchoris navis aufertur in pelagus.

[438] [quæ gravi per mare jactabatur tempestate,] Senex ille, qui nescierat se relictum, ut jactari volvique sensit, ab intimo navis emergit, vacua omnia, mare undique & undique cælum videt. Cum & metum & periculum misero solitudo cumularet, sex dies & noctes jejunus condidit. Fuerunt enim illi lacrymæ panes die ac nocte. Tum ipsum, jam mortis quam vitæ cupidiorem, finemque pœnarum animæ exitu desiderantem, misericors & miserator Dominus adire cominus, & verbi cibo animare dignatus est. Refert ipse adhuc lacrymans felicitatem periculi sui, nec sine lacrymis cordis & gaudio spiritus audiri potest, ut compellatus adeunte Christo, ut confortatus hortante sit, ut arborem jussus inciderit, quam excidi in eo tempore remedium navis erat: sed quod multi atque validissimi sine suo & navis periculo facere vix possunt, solus & debilis arripere non audens, Dei verbo ausus est. Bis tantum & leviter, ut a senili manu, tactus magis quam ictus securi, malus ita præsilivit a vulnere, ut longe extra nauem in undas expulsus, tuto ceciderit. Deinde variis, ut marina jactatio & navalis instructio poscit, officiis, cum aut artemone armari oportebat, aut sentinam depleri * necesse erat, nomine Victoris vocatus a Domino, porrigere tantum specie agendi manum ad quamlibet operam jubebatur. Non enim in multa & varia circa hunc senem mirabilium divinorum gratia hoc quoque Dei munus prætereundum videtur, quod etiam nomen accepit, quo nunc & regeneratione censetur, & ab hominibus & ab Angelis scribitur: gentilitio enim signo Valgius vocabatur, qui nunc Victor a Domino dicitur…

[439] Mira fides & ineffabilis pietas Domini Salvatoris, [Angelis mirabili modo juvantibus & navem] qui senem, si forte somno piger lentius ad gerenda consurgeret, & molli manu ante præpalpans, ne trepidus expergefieret, vellicata blande auricula suscitavit; cum leviter adnitens senex, a primo statim conatu suo manibus Angelicis res effectas videret. Vix rudentem quasi ducturus attigerat, cum velum videret jam exsinuatum in contos suos, supparum stabat, vela navis faciebat. Aqua rimis navis accepta mergere tentaverat: & post unum vel alterum brevis sentinaculi haustum humore districto, siccataque navi, quod ageret, non habebat, stupens laborem sibi sine labore præcerpi, & actum suum occulta manu præveniri: si bene occulta dicitur, quæ tam perspicuum præstabat auxilium. Sed nec ipsi operatores simplicibus innocentissimi senis oculis subtrahebantur: nam sæpe vidit armatos, videlicet de exercitu cæli, milites excubare navigio, & cuncta nautici muneris administrare. Nec sane navem illam nisi Angeli nautæ ducebant, cui gubernaculum erat mundi Gubernator. Ipse enim Dominus, nunc suo vultu coruscus, ut in Apocalypsi describitur, & coma fulgidus; nunc confessoris & amici sui, domini mei, communis patroni, Felicis ore venerabilis in puppi sedebat, sicut nautico usu dicitur, ad temones, vel potius pro temonibus, quos cum anchoris pariter & nautis in illo naufrago littore navis amiserat…

[440] Narrat gaudio lacrymans senex, se ad ipsius pedes nunc Domini, [dirigentibus, per dies XXIII evadit incolumis.] nunc martyris gubernantis, sibi solitum procubare, etiam familiarius ipso allectante, in genibus quoque ac sinibus sacris beatum & afflatibus divinis odorum reclinati capitis pulvinar habuisse. De mirabilibus hisce prolixe ratiocinatur S. Paulinus, docetque, senem illum viginti tres dies per varias maris Mediterranei partes jactatum fuisse, postquam a reliquis nautis fuerat derelictus. Addit num. 6 de Domino navem dirigente: Et in eo (sene) discreta carnis & spiritus officia dispensans, noctu securum requiescere, die vigilare sollicitum jubebat, se pro dormiente vigilaturum, & vigilanti cooperaturum esse promittens. De mira senis illius simplicitate num. 13 ita loquitur: Nam ingenita simplicitate tam purus animi semper fuisse perhibetur, ut peccare nescierit. De cura senem frequenter interrogandi de factis istis num. 14 hæc scribit: Fateor tibi affectionem meam, dum nimium tam insignia in nostri temporis homine Dei gesta admiror & diligo, pene in ipsum senem fuisse crudelem. Nam tam assidue aurem ipsius retractavi, ut pene detriverim. Hactenus S. Paulinus, cujus Epistola legi poterit.

[Annotata]

* id est, exhauriri

§ XXX. Angelorum beneficia Seculo VI.

[Anima S. Germani Capuani per Angelos duci in cælum visa:] Angelorum seculo VI in homines beneficia ordior a decedentibus ex Vita mortali ad immortalem. S. Gregorius lib. 2 Dialogorum cap. 35 de visione quadam S. Benedicti abbatis sic habet: Cumque vir Dei Benedictus, quiescentibus adhuc fratribus, instans vigiliis, nocturnæ orationis tempora prævenisset, ad fenestram stans, & omnipotentem Deum deprecans, subito intempestæ noctis hora respiciens, vidit fusam lucem desuper, cunctas noctis tenebras effugasse, tantoque splendore clarescere, ut diem vinceret lux illa, quæ inter tenebras radiasset… Qui venerabilis pater, dum intentam oculorum aciem in hoc splendore coruscæ lucis insigeret, vidit Germani Capuani episcopi animam in sphæra ignea ab Angelis in cælum ferri. Tunc tanti sibi testem volens adhibere miraculi, Servandum diaconum, iterato bis terque ejus nomine, cum clamoris magnitudine vocavit. Cumque ille fuisset insolito tanti viri clamore turbatus, ascendit, respexit, partemque jam lucis exiguam vidit. Cui tantum hoc obstupescenti miraculum vir Dei per ordinem, quæ fuerant gesta, narravit. Missus quoque statim Capuam fuit Theoprobus, ibique intellexit, eodem momento fuisse illius (S. Germani) obitum, quo vir Domini ejus cognovit ascensum. De S. Germano agemus ad XXX Octobris.

[442] [Angeli adsunt in obitæ S. Stephani abbatis,] Aliud refert S. Gregorius Hom. 35 in Euangelia de morte S. Stephani abbatis, de quo apud nos actum est ad XIII Februarii. Fuit quidem diebus nostris, inquit, Stephanus nomine, pater monasterii, juxta Reatinæ urbis mœnia constituti, vir valde sanctus, virtute patientiæ singularis. Et supersunt multi, qui illum noverunt, ejusque vel vitam vel obitum narrant.. Hunc cum dies mortis egredi de corpore urgeret, convenerunt multi, ut tam sanctæ animæ de hoc mundo recedenti suas animas commendarent. Cumque circa lectum illius hi, qui convenerant, omnes assisterent: alii corporeis oculis ingredientes Angelos viderunt, sed dicere aliquid nullo modo potuerunt; alii omnino nihil viderunt: sed omnes, qui aderant, ita vehementissimus timor perculit, ut nullus, egrediente illa sancta anima, illic stare potuisset. Et hi ergo, qui viderant; & hi, qui omnino nihil viderant, uno omnes timore perculsi & territi fugerunt. Idem iterum narravit lib. 4 Dialogorum cap. 19, ibique addit, a quibus factum istud didicerit.

[443] [item in supremo morbo S. Romulæ cum ingenti luce] Rursum Gregorius lib. 4 Dialogorum cap. 15 narrat mirabilem transitum S. Romulæ, de qua cum SS. Redempta & Hirundine apud nos disputatum est ad XXIII Julii. Erat Redempta Romulæ ejusque sororis magistra, simulque in Urbe ducebant vitam piam & quasi solitariam. Romula autem morbo ad extrema fere erat deducta. Nocte igitur quadam, inquit Gregorius, eamdem Redemptam, quam præfatus sum, quæ utrasque discipulas suas filiarum loco nutriebat, vocavit, dicens: Mater, veni: mater, veni. Quæ mox cum alia ejus condiscipula surrexit, sicut utrisque referentibus, & multis eadem res claruit, & ego quoque eodem tempore agnovi. Cumque noctis medio, lectulo jacentis assisterent, subita cælitus lux emissa omne illius cellulæ spatium implevit, & splendor tantæ claritatis emicuit, ut corda assistentium inæstimabili pavore perstringeret, atque, ut post ipsæ referebant, omne in eis corpus obrigesceret, & in subito stupore remaneret. Cœpit namque quasi cujusdam magnæ multitudinis ingredientis sonitus audiri, ostiumque cellulæ concuti, acsi ingredientium turba premeretur: atque, ut dicebant, intrantium multitudinem sentiebant: sed nimietate timoris & luminis videre non poterant, quia earum oculos & pavor depresserat, & ipsa tanti luminis claritas reverberabat. Quam lucem protinus est miri odoris fragrantia subsecuta, ita ut earum animum, quem lux emissa terruerat, odoris suavitas refoveret.

[444] Sed cum vim claritatis illius ferre non possent, [& suavi odore, & in morte, quam cantus subsequitur.] cœpit eadem Romula assistentem & trementem Redemptam, suorum morum magistram, blanda voce consolari, dicens: Noli timere, mater, non morior modo. Cumque hoc crebro diceret, paulatim lux, quæ fuerat emissa, subtracta est: sed is, qui subsecutus est, odor remansit. Sicque dies secundus & tertius transiit, ut aspersa odoris fragrantia remaneret. Nocte igitur quarta eamdem magistram suam iterum vocavit. Qua veniente, Viaticum petiit, & accepit. Necdum vero eadem Redempta, vel illa alia ejus discipula a lectulo jacentis abscesserant, & ecce subito in platea ante ejusdem cellulæ ostium duo chori psallentium constiterunt, & sicut se dicebat sexus ex vocibus discrevisse, psalmodiæ cantus dicebant viri, & feminæ respondebant. Cumque ante fores cellulæ exhiberentur cælestes exsequiæ, sancta illa anima carne soluta est. Qua ad cælum ducta, quanto chori psallentium altius ascendebant, tanto cœpit psalmodia lenius audiri, quousque & ejusdem psalmodiæ sonitus, & odoris suavitas elongata, finiretur. Mitto alia, quæ huc transferri possent ex S. Gregorio.

[445] Floruit & obiit eodem seculo VI S. Hilarus, abbas Galeatensis in Italia, [S. Hilaro abbati Angelus locum habitationis assignat,] cujus Vita a discipulo fideliter scripta, editaque apud nos ad XV Maii. Hic autem in adolescentia, verbis Euangelii motus, & consilio senis cujusdam confirmatus, cum omnia vellet relinquere, orasse legitur, ut Deus dignaretur Angelum mittere, viæ suæ ducem. Tum sequitur num. 2: Et dum completa esset oratio, apparuit ei Angelus Domini, & confortans animum ejus dixit: Confortare, viriliter age: omnia enim complet Deus voluntatis tuæ desideria: & ecce ego datus sum tibi custos, ut quæcumque facere volueris, prospera sint in manu tua. Eodem quoque tempore exiens a partibus Tusciæ, Æmiliæ se partibus collocavit: ubi ab Angelo demonstratum locum habitationis ejus in montibus & in desertis, qualiter ejus fuerat dilectio, prompte adeptus est. Rursum num. 7, postquam discipulos congregaverat, accusatus est apud Theodoricum Italiæ regem, & hic milites misit ad eum comprehendendum. Tum, accedentibus ad locum militibus, sic oravit: Domine Jesu Christe, qui dignatus es mihi Angelum tuum sanctum prospere destinare in hunc locum, qui & mihi hoc habitaculum demonstravit, tibi committo causam tuam, qui judex es omnium: esto in hac hora præsens, ut non gratuletur inimicus, qui vult servos tuos contristare. Et oratione facta, continuo in aliam exerrantes viam, per biduum in montibus vagabantur.

[446] Audito hoc, rex Theodoricus (qui in eodem monte palatium exstruebat) ira magna repletus, [aliaque eidem præstat beneficia.] rapidissimo cursu in equum ascendit: & in ipso furore dum voluisset ad hominem Dei properare, antequam ad cortinam ipsius monasterii ingrederetur, plus minus quasi unius jactus lapidis, ingemuit equus in semetipsum, & noluit ire. Rex autem percutiebat eum: unde non dubium est, quod Angelicum vultum contremisceret equus. Cumque equum sæpius percuteret suum, rapidissimo furore equus eum in eumdem locum dejecit: unde nec rex nec equus se movere potuit. Quidquid sit de causa, qua equus pergere noluit aut non potuit, rogavit Theodoricus, ut accederet S. Hilarus, eique factus est supplex & amicus, ut mox sequitur. Demum num. XI de S. Hilaro dicitur: Expletis autem diebus vitæ suæ, id est, annis octoginta duobus, apparuit ei Angelus Domini, quarto Idus Maias, dicens; Confortare, & viriliter age, confortans congregationem tuam, & tibi aggregatam multitudinem, quia post triduum ad te veniam, assumens te de hoc seculo. Obiit die tertia, ut sequitur. Auctor, qui brevis est, de scriptis suis ait num. 10: Hæc, quæ vidimus, & de ore ejus audivimus, annuntiamus vobis.

[447] [S. Symeon Stylita in patrandis miraculis Angelos] Eodem rursum seculo prope Antiochiam eximia sanctitate in columna vixit S. Symeon Stylita, qui junior dicitur, multisque claruit miraculis. Edita est apud nos ejusdem Vita ad XXIV Maii. In ea num. 49 hæc leguntur: Interea temporis… (Symeon) videt Orientem versus apertum cælum, & inibi Dominum nostrum Jesum Christum… videbantur & archangeli Michaël atque Gabriel, placide a dexteris alter, alter a sinistris constituti. In hac visione Simeoni potestas contra dæmones dicitur collata. Tum de gratia miraculorum num. 50 hæc sequuntur: Viderunt etiam & Sanctus ipse & plures alii, quibus ea gratia concessa fuit, tres Angelos Dei, quorum alter ad dexteram, alter ad sinistram, tertius pone tergum Simeonis stantes, atramentum manibus tenebant; & qui sanitatem consecuturi erant, jubente Sancto, velut in sindone, ipsa nive candidiore, scribebantur: neque singuli tantum, sed quam plurimi etiam simul, qui salutis causa accesserant, referebant obtentam… Ceterum qui circumstabant Symeonem Angeli, ad miracula & medicationes opem suam conferentes, ita ut ipsi adstiterunt aliquo tempore: deinde pro more jussi * scribere, negarunt id se facturos imposterum. Noluerunt amplius sanandos designare Angeli, sed inter alia dixerunt: Cuncta deinceps, te intercedente, evenient pro fide accedentium… His dictis, abierunt Angeli &c. Omnia allegata indicant, Angelos S. Symeoni opem tulisse in patrandis miraculis.

[448] [habet adjutores, & a Custode de instanti morte monetur.] Deinde, cum Sanctus a discipulis suis fuisset derelictus metu irruentium hostium, ab Angelis tale accepit solatium, ut dicitur num. 66: Gaudebat itaque solitudine, ac tribus consequentibus diebus soli orationi & Deo vacans, … conspicatur utrimque sanctos Angelos duos, alterum a dexteris, alterum a sinistris, dicentes ipsi: Confide, non enim solus es, sed nos tecum sumus. Rursum num. 77 ita habet auctor: Homini cuidam Persæ gravis admodum cum dæmone lucta erat, quo nec liberari ullo modo poterat. Adstitit huic Angelus, dixitque: Abi ad servum Dei Symeonem, commorantem in sublimi monte, ex adverso Antiochiæ &c. Venit ille ad Symeonem & liberatus est. Mox num. 78 aliud simile refertur de alio obsesso. Pauca dabo verba: Periclitanti igitur, cunctis deficientibus, adest e cælo Angelus, habitu ac specie militis, abire ipsum in Montem mirabilem ad S. Symeonem jubens: Ipse enim, inquit, vexationibus dæmonis te liberum præstabit. Accedit ille, & pellitur dæmon. Juvenis vero liberatus oculis suis Angelum, omnia militis referentem, adstare Symeoni conspexit, cumque eo colloqui familiariter, quemadmodum deinde ipse narravit. Mirabilis multorum Angelorum visio refertur num. 148: sed hanc mitto. Demum num. 248 hæc refert biographus: Agebat igitur S. Symeon jam quintum supra septuagesimum ætatis suæ annum, … cum a familiari Angelo certior factus appropinquantis sibi vitæ exitus, id ipsum convocatis discipulis, acerbo dolentibus sermone, significavit.

[449] S. Gregorius Turonensis in libro de Gloria confessorum caput primum præ mittit de virtutibus Angelorum, [Potus, invocatis Angelis, in necessitate auctus.] ita ordiens: Igitur dum in Arverno territorio commorarer, vir mihi fidelis retulit, & scio quia vera narravit, quia evidenter cognovi gesta fuisse, quæ dixit. Jubet, inquit, fieri ex annonis aqua infusis atque decoctis, messoribus poculum præparari… Quod cum præparatum fuisset & in vase reconditum, atque ille apud urbem moras innecteret, ut mos servorum est, maxima parte exhausta, exiguam dominicis usibus reliquerunt. Ille quoque fidus de jussione, invitare messores jubet, ut, eo ab urbe redeunte, hos segetem decidere reperiret. Quo facto jam operariis in segete conlocatis circiter septuaginta, advenit dominus fundi, perscrutansque qualitatem quantitatemque potus, perparum reperit. Tunc pudore confusiis, & sibi factum ad verecundiam reputans, ne potus deficeret operariis, quod, ut ipse arbitrabatur, super quinque mediorum mensuram non erat. Quid ageret, quo se verteret, in ambiguo dependebat. Tandem inspirante Domino, conversus ad vasculum, nomina Angelorum sanctorum, quæ sacræ docent lectiones, super aditum ejus devote invocat, orans, ut virtus eorum parvitatem hanc in abundantiam convertere dignaretur, ne operariis deficeret, quod haurirent. Mirum dictu tota die ab hoc extractum, numquam defuit bibentibus: sed usquequo nox finem operandi fecit, omnibus fuit in abundantia ministratum.

[450] Ad idem seculum VI spectant officia Angelorum, quæ exponit Joannes diaconus in Vita S. Gregorii Magni, [Angelus cum S. Gregorio naufragi & peregrini] etiamsi Sanctus non sit defunctus ante annum 604. Vita apud nos data est ad XII Martii, in qua primum lib. 1 num. 10 legitur, Angelum ad S. Gregorium, tunc monachorum abbatem, accessisse specie naufragi, acceptaque eleemosyna, iterum & tertio rediisse, semperque cum notabili stipe regressum, ultima scilicet vice, quod nummi Gregorio deessent, cum scutella argentea, in qua Gregorio legumina mittere solebat ejus mater. Deinde lib. 2 num. 23 idem Angelus ad mensam, quam Gregorius tunc Pontifex duodecim peregrinis parari jusserat, specie peregrini accessit. Petebat igitur Gregorius ab eo, cui curam dederat mensam parandi pro duodecim, cur addidisset tertium decimum; Ille obstupefactus, inquit auctor, convivantes peregrinos curiosius numeravit, & duodecim solos inveniens, veluti securus respondit: Crede mihi, honorabilis pater, non sunt nisi duodecim, sicut ipse jussisti. Ergo dum convictus sæpius duodecim identidem numeraret, ac tertium decimum, quem solus Papa videre poterat, non videret; animadvertens spiritualis pater Gregorius virum propius discumbentem vultus crebro convertere, & nunc adolescentem, nunc vero se vetulum veneranda quadam canitie simulare, finito convivio, duodecim quidem abire permisit, tertiumdecimum vero manu suscipiens, in cubiculum suum induxit, vehementer adjurans, ut ei se nomenque suum simpliciter prodere dignaretur.

[451] Qui respondens, dixit: Et cur interrogas de nomine meo, [specie egisse, eique specialis custos datus dicitur.] quod est mirabile? Verumtamen scito memoria recognoscens, quia ego sum naufragus ille, qui quondam veni ad te, quando scribebas in cella monasterii tui ad clivum Scauri, cui dedisti duodecim numismata, & argenteam scutellam, quam tibi miserat cum infusis leguminibus B. Sylvia mater tua. Et hoc tibi pro certo sit cognitum, quia ab illo die, quo mihi hæc hilari animo tribuisti, destinavit te Dominus fieri Præsulem sanctæ suæ Ecclesiæ, pro qua & proprium sanguinem fudit, & esse te successorem atque vicarium Apostolorum principis Petri, cujus & virtutem imitatus es, cum substantias offerentium divideret, prout cuique opus erat. Hæc audiens Gregorius, dixit: Et tu quomodo nosti, quod tunc me Dominus præesse sanctæ suæ Ecclesiæ destinarit? At ille inquit: Quoniam ego Angelus ejus sum, & tunc ab eo ad tuum inquirendum propositum destinatus. Tunc Gregorius, quia nondum manifeste viderat Angelum, prorsus expavit, sibique hunc taliter dicentem audivit: Ne timeas neque formides. Ecce enim remisit me Dominus, ut sim tibi custos, quamdiu fueris in isto mortali seculo: quatenus quamcumque rem petieris, per me apud eum fiducialiter valeas impetrare. Illico Gregorius in faciem suam corruit, dicens: Si propter pusillum meæ parvitatis munusculum tanta mihi retribuit omnipotentissimus Dominus, ut & Pontificem me sanctæ suæ Ecclesiæ faceret, & custodem mihi suum Angelum deputaret, quanta putem mihi restitui, si in præceptis ejus totis viribus permanens, plura studuero de pluribus erogare. Hactenus Joannes Diaconus, qui non est scriptor contemporaneus, ut alii sunt fere omnes in hisce allegati; sed scripsit seculo IX. Quapropter tota historia minus certa videri, aut certe dubitari poterit de quibusdam rei adjunctis. Nolui tamen omittere relationem, quod sit celeberrima, & locus etiamnum ostendatur, ubi res contigisse dicitur. Asserit idem Joannes lib. 1 num. 12 S. Gregorium, quando electus Pontifex se absconderat, per columnam lucidam & per Angelos in ea ascendentes & descendentes fuisse inventum.

[Annotata]

* rogati

§ XXXI. Angelorum beneficia seculo VII.

[S. Cuthbertus in pueritia] Seculo VII floruit eodemque defanctus est S. Cuthbertus, episcopus Lindisfarnensis in Anglia, cujus Vitam exaravit S. Beda, de sua in scribendo fide certissimum in præfatione testimonium reddens. Edita ea est apud nos ad XX Martii, variaque continet ad propositum nostrum pertinentia. Beda num. 61 de Cuthberto adolescente, qui ludos deseruerat, ita loquitur: Quoniam puer Domini Cuthbertus, quæ per hominem accepit hortamenta, sedulo corde retinebat, etiam Angelico visu & affatu confortari promeruit. Nam subito dolore genu correptum illius, acri cœpit tumore grossescere, ita ut nervis in poplite contractis, pedem primo a terra suspensum claudicans portaret: dehinc, ingravescente molestia, omni pene privaretur incessu. Qui die quadam deportatus foras a ministris, atque sub divo recumbens, vidit repente venientem de longe equitem, albis indutum vestimentis & honorabilem vultu; sed & equum, cui insidebat, incomparandi decoris.

[453] [Angeli apparentis consilio sanatus,] Qui cum adveniens mansueto illum salutaret alloquio, addidit quasi per jocum inquirere, si aliquod tali hospiti vellet præbere obsequium. At ille, Jam, inquit, promptissime tuis cuperem devotus adstare obsequiis, si non, exigentibus culpis, hujus languoris compede retinerer: diu namque est, quod molestia genu tumentis oppressus, nulla cujuslibet medicorum industria possum sanari. Qui desiliens equo, ac genu languidum diligentius considerans: Coque, inquit, triticeam in lacte farinam, & hac confectione calida tumorem superunge, & sanaberis. Et his dictis, ascendens equum abiit. Ille jussis obtemperans, post dies paucos sanatus est: agnovitque Angelum fuisse, qui hæc sibi monita dedisset, mittente illo, qui quondam Raphaëlem archangelum ad sanandos Tobiæ visus destinare dignatus est. Quod si cui videtur incredibile, Angelum in equo apparuisse, legat Historiam Machabæorum, in qua Angeli in equis, & ad Judæ Machabæi & ad ipsius templi defensionem advenisse memorantur. Hæc Beda. Idem beneficium refertur in alia S. Cuthberti Vita, quæ scriptoris est coævi, & quam Beda omnino videtur secutus.

[454] Idem num. 8 de Cuthberto, tunc ovium custode, [deinde animam S. Aidani ab Angelis in cælum ferri videt,] hæc narrat: Qui dum nocte quadam, dormientibus sociis, ipse juxta morem pervigil in oratione duraret, vidit subito fusum de cælo lumen medias longæ noctis irrupisse tenebras: in eoque cælestium choros agminum terram petisse: nec mora, sumpta secum anima claritatis eximiæ supernam redisse ad patriam. Compunctus est multum hoc visu Deo dilectus adolescens ad subeundam gratiam spiritualis exercitii &c. Mox & visionem suam aliis narravit, & inter alia dixisse fertur: Et quidem hunc vel episcopum quemlibet sanctum, vel eximium de fidelium numero virum fuisse existimo, quem tanto splendore lucis, tot ducentium choris Angelorum ad cælos allatum vidi. Deinde vero intellexit, eo tempore obiisse S. Aidanum, de quo apud nos ad XXXI Augusti: relictaque ovium cura, monasticam vitam amplexus est. Hoc iterum similiter narratur in alia Vita a contemporaneo scripta num. 3.

[455] Tertium quoque de S. Cuthberto uterque biographus enarrat. [& demum in vita monastica aliis tum monachus S. Cuthbertus, Angelorum] Erat tum monachus S. Cuthbertus, & curator hospitum constitutus. Res a vetustiore, qui testes allegat etiam tum viventes, lib. 2 num. 2 sic exponitur: Inter quos (hospites) quidem quadam die in matutina hora, layemali & nivali tempore, apparuit ei Angelus Domini in forma stabilis viri perfectaque ætate, sicut patriarchæ Abrahæ in valle Mambre Angeli in forma virorum apparuerunt. Deinde ergo suscepto eo secundum morem ejus benigne, putans adhuc hominem esse, & non Angelum, lavatis manibus & pedibus, … ut horam diei tertiam ad capiendum cibum expectaret, nolentem renuentemque causa itineris diligentissime invitabat, & postremo, adjurando tamen in nomine Domini nostri Jesu Christi, consentiendo superabat. Facto jam signo diei horæ tertiæ & oratione consummata, mensam statim apposuit, præparato cibo desuper, quem habebat: quia enim panis casu aliquo non erat in diversorio, tantum micas pro benedicto pane congregatas super mensam constituit. Ibat etiam homo revertens ad monasterium, quærens panem, & non invento eo (adhuc enim coquebant panes in fornace) reversus est ad hospitem, quem solum reliquerat manducantem: & non invenit eum ibi, nec vestigia pedum ejus: jam enim nix erat super faciem terræ.

[456] Obstupefacto ergo sibi, mensam removit ad cubiculum, [gaudet beneficiis.] intelligens eum Angelum Dei esse: & primo in introitu ejus nares odore panis suavissimi repletæ sunt, & inventis quoque tribus panibus calidis, gratias egit Domino, quod in eo impletum est dictum Domini: Qui recipit vos &c. Et ab hac jam die frequenter, esuriente eo, Dominus cibavit eum, ut professus est fidelibus fratribus, non propter jactantiam, sed propter ædificationem multorum. Beda num. 13 idem factum paulo prolixius exponit, & de panibus inventis sic habet: Circumspiciens autem, unde esset tanta nidoris suavitas, vidit juxta positos tres panes calidos insoliti candoris & gratiæ, pavensque, talia secum loquitur: Cerno, quod Angelus Dei erat, quem suscepi, pascere, non pasci, veniens. En panes attulit, quales terra gignere nequit: nam & lilia candore & rosas odore, & mella præcedunt sapore: unde constat, quia non de nostra tellure orti, sed de paradiso voluptatis sunt allati &c. Deinde similiter addit: Denique sæpius ex eo tempore Angelos videre & alloqui, sed & esuriens cibis speciali sibi munere a Domino præparatis meruit refici. Narrantur & ante & post aliqua particularia, quæ prætermitto.

[457] [Miri favores S. Wandregisilo abbati] In Vita S. Wandregisili abbatis, data ad XXII Julii, scriptor synchronus num. 17 habet sequentia: Nec illud maximum miraculum præterire audeo, quod factum, ipso Sancto Domini narrante, cognovi. Quadam nocte, cum in oratione devotissime in cella sua perduraret, adstitit Angelus Domini ante eum in tam magna claritate fulgente, ita ut habitaculum illud immensa luce terribiliter resplenderet: & replevit odore suavitatis tugurium illud: & vox facta est ad eum, dicens: Serve Christi in timore Dei promptissime, pax tecum, quia magnus es tu apud Dominum, & magna sunt opera tua, quæ incessabiliter facis: persevera usque in finem; quia Dominus Jesus Christus tibi habet paratam coronam & amœnitatem paradisi reseratam, qualiter cum ipso sine fine exalteris. Et ipso loco ventura ei prædixit, & ait: Quia nepos tuus Godo secuturus erit te. Hæc apparitio etiam narratur in Vita secunda S. Wandregisili & in Vita S. Godonis abbatis hic memorati, quæ data est ad XXVI Maii.

[458] [ab Angelis præstiti,] Mirabile etiam est, quod in prima S. Wandregisili Vita narratur num. 10. Accusatus erat Sanctus apud Dagobertum regem; & ad eumdem vocatus, dum erat prope aulam, ibidem ex equo descendit, ut pauperi auxilium præstaret, eaque occasione vestimentum suum luto inquinavit, ita ut irrideretur. At subdit auctor: Cum autem hoc in laudem Dei diverteret, statim apparuit Angelus Domini, qui vestimentum ejus diligenter curavit, & factus plus candens, quam antea fuerat, postea pervenit in palatio regis &c. Rursum num. 13 dicitur noctu ab Angelo sancto translatus in monasterium Bobium. Eadem iterum referuntur in Vita secunda.

[459] [& S. Arigio Vapincensi episcopo.] Mirus plane favor est Angelorum, qui refertur in Vita S. Arigii, episcopi Vapincensis, scripta ab auctore contemporaneo, & data ad 1 Maii. Biographus num. 13 rem exponit his verbis: Sed dum in lectulo stratus sui requiesceret, evigilans post quietem, chorum Angelicum modulatis vocibus ante altare B. Mariæ semper Virginis audivit: stratumque, omnibus suis obsequio cubiculi vacantibus (id est, dormientibus) dereliquit, & cursu concito inter eosdem introivit. Sed dum Probus clericus, qui suo perpetim vacabat obsequio, evigilasset, & pergens ad cubiculum, eum illic non inveniret; statim ad ostium sanctæ ecclesiæ properans, & eum cum Angelico choro intuens, metuit, & penitus non introivit. Cumque prædictus pontifex ad cubiculum rediret, cum magna humilitate Probus eum interrogavit, qua ex causa gressu intimo retrocedebat, dum inter eos psalleret, & coram obsequia ex more reciprocando repeteret. Sed ipse pontifex hanc visionem ei silere præcepit. Hactenus auctor, qui & brevis & sincerus videtur. Ante num. 6 narrat, Sanctum Angelica manu naufragio fuisse ereptum.

[460] Auctor item synchronus Vitæ S. Austrebertæ apud nos ad X Februarii num. 4 laudat sanctitatem parentum S. Austrebertæ, [S. Austreberta matri suæ ab Angelo prædicta,] & de revelatione matri ejus facta num. 5 ita scribit: Denique adveniente tempore, quo in hujus mundi umbrosa caligine ex uterinis tenebris illa clara lucerna deberet prorumpere, supradicta genitrix (Framehildis) Angelica super hoc meruit honorari visione: cujus ex alloquio & nomen nascituræ virginis, cujusve apud Deum meriti futura esset, addidicit. Igitur Taruanensi territorio exorta illa puellarum gloria, a parentibus, ut sibi revelatum fuerat, vocitatur Austreberta. &c. Simile est, quod de S. Eucherio Aurelianensi refertur in hujus Vita, ad XX Februarii edita.

[461] Divinum tamen somnium magis fuisse videtur, quam visio vigilantis. [uti & S. Eucherius Aurelianensis in somno.] Nocte quadam, inquit biographus num. 3, ipsius Sancti genitrix, dum de ecclesia, matutinis hymnis transactis, ad domum suam redisset, proprium cubiculum ingressa, & in stratu suo declinata, mox soporata est, cernens nihilominus secus thorum suum virum adstantem, vestibus nivei candoris indutum, capitis canitie splendidum, oculis instar gemmarum splendentium coruscantem, atque sibi dicentem: Ave Deo dilecta, benedictum in utero ferens puerum; & scias eum in hac urbe a Deo futurum electum antistitem. Cui venerabilis mulier: Obsecro te, inquit, ut largiaris benedictionem tuam ex ore tuo super me, priusquam discedas a me: intueor enim vultum tuum veluti Angelicum. Ait illi Angelus: Recte quidem cernis: ego enim Angelus Dei sum, missus ab eo, ut benedicam prolem &c. At illa expergefacta immensas sanctissimæ Trinitati laudes conferebat, atque viro suo tantæ revelationis gaudia per ordinem pandit.

[462] De revelato sub finem seculi VII proximo obitu suo S. Earcongotæ, [S. Earcongotæ de morte ab Angelis præmonita, & in cælum ducta.] regiæ virgini in Anglia, mirabilibusque in beata ejus morte factis, testis est Beda lib. 3 Historiæ cap. 8, unde eadem apud nos relata sunt ad XXIII Februarii. Quam videlicet revelationem, inquit Beda, hujusmodi esse perhibebat: Vidisse se albatorum catervam hominum idem monasterium intrare, hosque a se interrogatos, quid quærerent, aut quid sibi vellent, respondisse, quod ob hoc illo fuerint destinati, ut aureum illud numisma, quod eo de Cantia venerat, secum assumerent. Ipsa autem nocte, in cujus ultima parte, id est, incipiente aurora, præsentis mundi tenebras transiens, supernam migravit ad lucem; multi de fratribus ejusdem monasterii, qui aliis erant in ædibus, jam manifeste se concentus Angelorum psallentium audisse referebant, & sonitum quasi plurimæ multitudinis monasterium ingredientis. Unde mox egressi dignoscere, quid esset, viderunt lucem cælitus emissam fuisse permaximam, quæ sanctam illam animam, carnis vinculis absolutam, ad æterna patriæ cælestis gaudia ducebat &c.

[463] Rursum Beda lib. 4 cap. 3 similia refert de S. Cedda aut Ceadda episcopo Londinensi, [de ea item cum suavissimo cantu edoctus per Angelum] cujus Acta breviter data sunt ad VII Januarii. Pluribus ibidem Beda laudat Owinum monachum magni meriti, dignumque affirmat, cui Dominus specialiter sua revelaret arcana, & cui fidem narranti audientes accomodarent. Fuerat magnus in aula regia, in monasterio autem se multum occupabat operibus externis. Qui, inquit Beda, cum die quadam tale aliquid foris ageret, digressis ad ecclesiam sociis, ut dicere cœperam, & episcopus (S. Cedda) solus in oratorio loci lectioni vel orationi operam daret, audivit repente, ut postea referebat, vocem suavissimam cantantium atque lætantium de cælo ad terras usque descendere: quam videlicet vocem ab Euro Austro, id est, ab alto brumalis, exortam primo se audisse dicebat, ac deinde paulatim eam sibi appropiare, donec ad tectum usque oratorii, in quo erat episcopus, perveniret: quod ingressa totum implevit, atque in gyro circumdedit. At ille, dum solicitus in ea, quæ audiebat, animum intenderet, audivit denuo, transacto quasi dimidiæ horæ spatio, ascendere de tecto ejusdem oratorii idem lætitiæ canticum, & ipsa, qua venerat, via ad cælos usque cum ineffabili dulcedine reverti.

[464] [S. Cedda, episcopus Londinensis.] Mox subdit Beda, S. Ceddam aperuisse fenestram, ut aliquem advocaret; accurrisse primum Owinum, qui illa audierat, jussumque advocare septem monachos, & cum iis redire. Illis, ubi aderant, pia dedit monita. Deinde subjunxit, diem sui obitus jam proxime instare. Namque hospes, inquit, ille amabilis, qui fratres nostros visitare solebat, ad me quoque hodie venire, meque de seculo evocare dignatus est &c. Postea, reversis omnibus, rediit ipse solus (Owinus,) qui carmen cæleste audierat, & prosternens se in terram, Obsecro, inquit, pater, licetne aliquid interrogare? Interroga, inquit, quod vis. At ille, Obsecro, inquit, ut dicas, quod erat canticum illud lætantium, quod audivi, venientium de cælis super oratorium hoc, & post tempus redeuntium ad cælos. Respondit ille: Si vocem carminis audivisti, & cælestes supervenire cœtus cognovisti, præcipio tibi in nomine Domini, ne hoc cuiquam ante meum obitum dicas. Revera autem Angelorum fuere spiritus, qui me ad cælestia, quæ semper amabam ac desiderabam, præmia vocare venerunt; & post dies septem se redituros, ac me secum adducturos esse promiserunt. Quod quidem ita, ut dictum ei erat, opere completum est.

[465] [S. Hermelandi visiones de animabus per Angelos ductis.] In Vita S. Hermelandi sive Ermenlandi, data ad XXV Martii, quæ non quidem est scriptoris prorsus contemporanei, gravis tamen & supparis, num. 18 hæc leguntur: Quadam nocte, dum isdem beatissimus Ermenlandus in oratorio solito maneret insomnis, atque in contemplatione cælestis regni capessendi gratia in basilica B. Petri apostoli pernoctando vigilaret; vidit animam venerabilis viri Maurontii abbatis, ex monasterio S. Florentii, quod vocatur Glomma, triginta a suo cœnobio sequestrato passuum millibus, vinculo resolutam corporis ad æthereum deferri ab Angelis thronum. Quam dum diutius fuisset intuitus, signum dedit, atque in unum fratribus collectis, cum summo caritatis affectu præcepit, ut illius exitum orando Domino commendarent &c. Rursum num. 28 vidit, … cujusdam venerabilis monachi (discipuli sui) animam, … a corpore migrantem, Angelorumque præsidio subvectam cælestia penetrare. Non obstante tamen visione, hujus quoque animam monachis statim commendavit. Utroque loco additur, eorum longe distantium obitum contigisse eodem tempore, quo S. Hermelandus viderat. Demum S. Frodobertus abbas, de quo, uti & de S. Mauronto, actum est ad VIII Januarii, dicitur in cella sua, præsente Theudecario abbate, audivisse Angelorum choros harmonica suavitate ineffabilique concentu cælestes hymnos ad sanctæ & individuæ Trinitatis gloriam concinentes. Hujus quoque Vitæ auctor non est coævus, gravis tamen & fide dignus.

§ XXXII. Angelorum beneficia seculis VIII, IX & X.

[Angelorum visitationibus gavisus] Seculo VIII in Palæstina floruit sanctitate & miraculorum gloria S. Stephanus Sabaïta, sive monachus lauræ S. Sabæ prope Hierosolymam. Vita fidelissime a Leontio ejus discipulo scripta est, editaque apud nos Græco-Latina ad XIII Julii. In ea num. 132 Leontius habet sequentia: Deinde considentibus nobis tantisper in cella, sive spelunca senis (Stephani) interiori, cœpit ex improviso laudes Deo hymnumque canere, ac dicere: Ad me, ecce, Angelica visitatio hac ipsa hora descendit. Ad quem ego perculsus: Unde id scis, inquam, pater? Cui ille: O modicæ fidei, neque Angelum vides, neque fortassis etiam suaveolentiam odoraris? Ego vero, Nequaquam, mi pater, inquam. Tum hærentem me, neque factæ sibi Angelicæ apparitioni credentem satis intelligens, in miserabilem solvitur fletum, dicens: Heu te infelicem! heu & tertio heu! Quousque tam crassus ac durus esse perges & incredulus: quo usque sic eris?

[467] Dixerat, & continuo suavissimum percepi odorem, [S. Stephanus Sabaïta;] qualem neque muscus, neque nardus, neque odoriferum quodcumque & gratum suaveolensque unguentum expirare mihi visum est umquam. Quo exhalato, ita denuo ad me ait optimus senex: Nondum etiam nunc sanctam Angelicamque fragrantiam persensisti; nondum adduci potes, ut credas? Cui ego: Omnino, pater, & sentio & credo. Tum ita subjicit: Esto imposterum credulus, & noli esse incredulus. Ut igitur malignissimus tunc eram & pessimus, in odorem istum tam peregrinum volens inquirere curiosius, atque evidenter explorare, causam inveni, ut hesychasterio exirem, dispiceremque, num ex laura forte fragrantiæ istius jucundissimus afflatus a muscato thymiamate evaporatus aspirasset; (quamquam plane dissimilis esset) tamen id feci, quo id, quidquid esset, penitius ac certius introspicerem. Sed nullius revera ad nares meas odoris aura delata est: neque enim omnino suffitus hora tunc erat. Unde hæc oppido admirans, Deo gloriam dedi.

[468] Plura alia de Angelorum officiis, quæ in eadem Vita memorantur, [& ab iisdem, ut videtur, de obitu præmonitus.] brevitatis gratia prætermitto. Ante obitum rursum ab Angelis videtur visitatus, & de morte sua certior factus. Nam Cosmas unus ex monachis, de instanti ejus morte reliquos monachos præmonuit; & unde id nosset, quærentibus tale responsum dedit num. 181: Vigilabam solus, cum in intima cella magistrum audivi submissa voce cum aliquibus colloquentem; & meam tenuitatem advocando dicentem: Adesdum huc, pater Cosma, adesdum huc: honoratiora hic dispone sedilia, ornatissimos hosce viros perhumaniter accipe. Conturbatus ego: Quinam sunt, inquiebam, viri isti, pater? Hos dico candidatos, reponit ille. Statim ergo consurgens, cellam omnem palpando luctandoque cum tenebris pertento (erat enim alta nox & caligo, extincta candela,) cumque neminem esse comperissem, rursum eum interpello. Quales viros dictos velis, non equidem capio, pater. Cum ille: Istos volebam, quibuscum ante horam locutus sum. Quibus verbis perculsus ego miserrimus, Angelos illos esse conjeci, qui sanctam ejus animam sublaturi, eamque cum honore & gloria ad Creatorem suum hinc reducturi venerint. Raptim igitur eo convolantes, accensaque candela, senem offendimus mentis optime compotem, ac valde vegetum: unde non magnopere ei timebamus: quin imo longioris adhuc vitæ spes affulgebat. Dum ibi sumus, accedo ego ad eum seorsum solus, cum solo tantisper colloquens: &, Dic mihi candide, inquam, mi pater, an ad Christum, quem dilexisti, ex hoc morbo sis migraturus. Ille vero se ipse ad sedendum componens: Sic est, inquit, sic est, ad Dominum, fili, proficiscor &c. Hactenus Vita, in qua pius obitus deinde enarratur.

[469] [Post mortem S. Walfridi, Angelorum beneficiis gavisi, cantus diu auditus.] Eodem seculo VIII vixit & defunctus est S. Walfridus, primus abbas Montis-Viridis in Etruria, cujus Vitam scripsit Andreas ejusdem monasterii abbas, editam apud nos ad XV Februarii. Biographus autem num. 5 affirmat, S. Walfridum, qui conjugatus fuerat, & liberos ante vitam monasticam genuerat, carnis tentationibus liberatum penitus fuisse per Angelum, noctu eidem apparentem. Deinde num. 7 uni ex monachis ipsius revelata dicitur sedes speciosa, quam S. Walfridus in cælo erat habiturus. Relata vero Sancti morte, num. 8 hæc subjunguntur: Factumque statim est, ut spiritum emisit, tanta eadem hora Angelica psalmodia psallentium audita est, ut non solum a Fratribus audiretur, verum etiam a pastoribus ipsius-monasterii, animantia foris pascentibus audiretur: sed & nobiles homines, non minus longius a monasterio positi, quam pene triginta milliaria, se has laudes audisse testati sunt: & tam diu illa psalmodia permansit, donec penitus corpus sancti hominis sepulturæ traderetur. Nam completo a fratribus funeris officio, psalmodia recessit. Hactenus biographus, qui & brevis est, & in scribendo sincerus videtur, & optime de singulis instructus.

[470] [Martyres Hispani sub Mauris & in carcere & post mortem ab Angelis honorantur.] Omissis multis scriptorum, quorum minor est auctoritas, de beneficiis Angelorum assertis, transeo ad seculum IX. Circa medium hujus seculi coronam martyrii complures adepti sunt sub Mauris Cordubæ in Hispania, eorumque gesta fideliter conscripsit S. Eulogius, in eadem demum persecutione passus. Acta quorumdam ex his, nimirum Georgii diaconi & Sociorum martyrum, data sunt ad XXVII Julii, ubi de iis in carcere degentibus num. 39 breviter hæc leguntur: Perstrepunt hymnos, insonant laudes; psalmos persolvunt, insistunt orationi, qua, favente Domino, victoriam adipisci prævaleant: visitanturque ab Angelis; miraculis illustrantur; dissiliunt vincula, & non audent restringere, quos Christus absolverat. Ibi etiam, quam cælis sortem haberent, revelante Deo, agnoscunt. Trium ex hisce martyribus, videlicet Georgii, Aurelii & Nathaliæ, corpora post paucos annos in Galliam translata sunt, translationemque scripsit Aimoinus monachus, editam post Acta. In illa num. 46 narratur, reliquias illas inusitato lumine, & cælesti musica honoratas fuisse; uti & miraculis plurimis in itinere fulserunt.

[471] [S. Meinradus eremita contra dæmones defensus ab Angelo,] Eodem fere tempore vitam solitariam duxit in Germania aut Helvetia S. Meinradus, qui tandem a latronibus occisus, ut martyr colitur die XXI Januarii, ad quem Vita data, a scriptore coævo breviter & fideliter exarata. In hac num. 8 auctor narrat sequentia: Accidit autem inter hæc, ut quadam die, eo orante, tanta multitudo dæmonum circa illum undique diffunderetur, ut nec ipsam lucem diei, hisdem tenebrarum ministris obtenebrantibus, cernere posset. Qui cum eum minis terribilibus & horrore nimio fatigarent, in oratione prostratus, ut res poscebat, cum omni studio se pio Domino commendabat. Quod cum diu ageretur, cernit ab Oriente lucem; quam lucem secutus Angelus, ad ipsum, ubi in oratione jacebat in medio malignorum spirituum, pervenit, magna auctoritate agmini nefando præcepit, ut discederent, nihilque tentationis & terroris ei ultra inferre auderent. Discedentibus itaque hostibus, prædictus eum Angelus amicabiliter consolatus, discessit: atque ab ipso die (ut vir venerabilis referebat) nil terroris ultra a malignis spiritibus sustinuit.

[472] Tum num. 9 refert, Sanctum in solitudine sua a monacho Augiensi ejusque sociis visitatum fuisse, [& cum Angelo orare auditus.] omnesque post preces & pia colloquia ad somnum capiendum abiisse, sanctum vero Mainradum post modicum somnum surrexisse ad precandum. Tum auctor subdit: Prædictus etiam Frater (Augiensis,) licet in strato quiesceret, pene insomnem duxit noctem. Dum autem huc vel illuc curiose verteret oculos, cernit puerum in albis vestibus, ab ipso oratorii loco progredientem, miræ pulchritudinis, ut ei visum est, ætatis septem annorum, qui ingreditur ad virum ipsum Dei, & cum eo orante orabat, & diversa cum eo loquebatur. Cujus collocutionis licet prædictus frater vocem audisset, sensum tamen ejusdem vocis non percipiebat. Qui etiam Puer ipsi fratri plene vigilanti astitit, atque de quibusdam monuit, quæ omnino frater ille sibi interdicta esse, ne in palam proferret, dicebat.

[473] Ingredimur seculum X, quo in Helvetia floruit & occisa est S. Wiborada, [Pia puella concentu Angelico ad cælum invitata.] virgo reclusa. Hujus Vitam, datam ad 2 Maii, scripsit Hartmannus, monachus S. Galli pene coævus. In ea num. 2 Hartmannus de sorore S. Wiboradæ, quæ puella erat piissima, narrat, eam a puellis coæqualibus invitatam fuisse ad ludendum: sed Illa anima, inquit, alacriter ad æthera suspiciens, & iterum iterumque ingemiscens, auresque attonitas acutius subrigens, internam mentis jucunditatem tandem inter suspiria prodidit, dicens: Quid mihi & inanibus hujus seculi vanitatibus? Audio in cælis signa sonitusque campanarum, ac dulcisonam Angelicæ modulationis harmoniam: illuc ire desidero, his interesse delector. Nec plura effata, lacrymis gremium replevit obortis. Post paucos vero dies carne soluta est, in cælum nimirum profecta, quo paulo ante tam suaviter est invitata &c. Idem refert Hepidannus, ejusdem cœnobii monachus, in altera S. Wiboradæ Vita num. 3.

[474] In Vita S. Udalrici, episcopi Augustani, edita apud nos ad IV Julii, [S. Udalricus infirmus, monitus ab Angelo, Missam celebrat.] auctor contemporaneus Sanctoque familiaris cap. XI pium S. Udalrici obitum narrat, factumque præmittit prorsus mirabile, de quo tamen omnibus constare poterat. Jacebat Sanctus decrepito senio & morbo plane infirmus, & mortem sibi instantem jam prædixerat, & omnia ad pie moriendum disposuerat, quando in festo Nativitatis sancti Joannis Baptistæ jubet se vestimentis indui, deinde & vestibus sacerdotalibus ad Missam celebrandam, proceditque ad ecclesiam S. Joannis Baptistæ, ubi bis Missam celebravit stando sine aliorum adjutorio. Finita utraque Missa, inquit auctor num. 79, consedebat, & adstantibus sibi clericis dicebat: “Hæc ministeria, quæ nunc, Deo donante, peregi, ex possibilitate corporis mei non assumpsi, sed ex præcepto: Hodie enim cum in lecto quasi sopitus somno jacerem, steterunt coram lectulo meo duo viri juvenes, formosissimi aspectu, e quibus mihi unus dicebat: Quare non surgis? debes enim hodie ad sanctum Joannem Baptistam Missam celebrare. Cui alter respondit: Quomodo potest hoc fieri, quia pro impossibilitate corporis Primam adhuc non explerit? At ille, qui antea locutus est, ad me dixit: Surge, & secundum meum sermonem Dei ministerium in præfata ecclesia implere festina, quia hodie præter te nullus alius ibi Missam cantabit.” His vero dictis, ad cubiculum regressus est.

[475] [S. Maiolus beneficia Angelorum in carcere expertus,] Eximia sanctitate floruit eodem seculo S. Majolus, abbas Cluniacensis, cujus Vita per Nalgodum ipsius Sancti discipulum scripta, ad XI Maii edita est cum aliis, quarum auctores item sunt contemporanei. Refert autem Nalgodus cap. 3, quo modo S. Maiolus, cum ex Italia per Alpes in Galliam redibat, a Saracenis, tunc partem Alpium obtinentibus, captus fuerit, & carceri mancipatus cum aliis pluribus. Tum num. 23 testatur, vincula Sancti bis rupta fuisse, ac deinde sine vinculis custoditum & honestius a barbaris habitum, ac demum lytro a monachis persoluto redemptum. Observat etiam auctor, plerosque, qui manus in S. Majolum extenderant, graviter a Deo fuisse punitos, hæc subjungens num. 25: Pauci vero residui, qui ex illa perversa multitudine superesse potuerunt, confitentes se juste puniri, quia injuste vexaverant virum Dei, ad baptismi gratiam convolarunt. Qui etiam vivis vocibus postmodum asserebant, quod, cum solus Majolus in carcere teneretur, & exceptis custodibus nullus adesset; noctis medio voces concinentium sæpus sunt auditæ, quæ, præcinente viro Dei, succinebant: quas voces fuisse Angelicas, ipsi quoque barbari Angelos nescientes, publice testabantur. Eadem leguntur in Vita secunda.

[476] [Angelica etiam ope in itinere servatus videtur.] Rursum cap. 4 num. 39 ingens narrat S. Majoli periculum, quod Angelicus favor videtur discussisse. Equitabat per silvam, præmissisque sociis, solus sequebatur. Cumque totus meditationi & precibus incubaret, inter lacrymas & alta suspiria subitaneus ei somnus obrepsit. Arbor acclivis mediam viam occupabat, læsura durius transeuntem… Dormitans igitur super equum vir beatus advenerat, & sese contra stanti periculo nescius ingerebat. Nutu divino substitit equus, & quasi sessoris sui periculum formidaret, stetit immobilis. Longius sociorum turba processerat… Evigilans tandem a somno, arborem vidit, periculum, quod evaserat, intellexit, & salutis suæ provisori Deo dignam gratiarum obtulit actionem. Aiebat sane se in somnis quemdam puerulum vultus egregii conspexisse, qui habenas equi ejus manu tenens, subjugale mutum, ne periculum illud incurreret, gubernabat: quem Angelum ejus fuisse, nemo sani capitis prorsus ignorat. Consonat Vita secunda.

[477] [Beneficia Angelorum in S. Dunstanum, maxime ante obitum;] Varia item Angelorum beneficia referuntur in Vita S. Dunstani, archiepiscopi Cantuariensis, quæ apud nos ad XIX Maii gemina est edita, altera sacerdotis coævi, altera Osberni, scriptoris Cantuariensis supparis. Missis aliis, pauca decerpo. Primus auctor num. 34 refert, Sanctum venisse Bathoniam, & subjungit: Et cum ibidem ab ejusdem loci fratribus caritative susceptus deguisset, vidit post prandii horam cujusdam scholasticuli ex Glastonia cœnobio animam ad cælorum sublimia ab Angelis Dei cum hymnorum laudibus deportatam, ac magnis supernorum civium exequiis hinc inde stipatam. Confirmatio hujus visionis ibidem videri potest. Osbernus in Vita secunda num. 53 refert, Algaro sacerdoti, qui postea factus est episcopus, oblatam in visione multitudinem Angelorum in die Ascensionis Domini, ab iisque Dunstanum invitatum ad cælum pro sequenti Sabbato: a Dunstano autem instantem sibi mortem eodem die prædictam coram omni populo in ecclesia, eamque revera dicto die secutam. De morte addit num. 58: Inter quæ verba (orationis,) ex omnibus animi medullis ad Deum, quem semper desideraverat, effusa, videt illos, qui se ad cæleste convivium invitaverant, beatos Angelos assistentes, & cæleste illi obsequium præparantes. Quorum veneranda præsentia felix anima illius gratulata, læta egreditur de habitaculo sanctissimi corporis, proficiscens cum illis ad contemplandam claritatem æterni Conditoris.

[478] S. Gerardus Tullensis episcopus claudet hoc seculum decimum. [& in S. Gerardum Tullensem post mortem.] Vitam ejus, editam apud nos ad XXIII Aprilis, conscripsit Vindricus abbas S. Apri Tullensis, Sancto coævus; & num. 32 felicem ipsius referens mortem, testatur, Fulcuinum monachum eodem tempore quasi in extremis fuisse, & sic a sensibus abstractum, ut jam mortuus crederetur. Cum subito ille (Fulcuinus,) qui præ manibus velut mortuus tenebatur, flatu resumpto rediit, cunctisque perterritis & rei novitatem mirantibus, infert: Meum noveritis exitum adhuc divina miseratione differendum: sed de persona magni cujusdam viri est ingens in cælis gaudium, qui cum spe divinæ clementiæ ad supremi throni deducitur judicium. Nam vidi sanctorum agmina Angelorum lætantia exeunti animæ occurrere, & cum verbis piæ consolationis eam vultui æterni Judicis præsentare. Stupentibus omnibus cito innotuit, obiisse S. Gerardum: cognitumque extitit, ipsum fuisse, quem viderat Angelicis manibus Christo præsentari.

§ XXXIII. Beneficia Angelorum seculis XI & XII.

[Cum S. Dominico Sorano Angelus in morte locutus creditur:] Seculo XI obiit S. Dominicus abbas prope Soram in Italia. In Vita, data ad XXII Januarii, num. 22 Albericus Cardinalis de eo jam extremis munito ita scribit: Consummato itaque officio, cum Dominici quoque Corporis ac Sanguinis mysteria percepisset, ejulantes fratres egredi, forisque paullulum præcipit commorari. Cumque, egressis omnibus, solus ipse remansisset in cella, voces ei loquentis & alterius colloquentis cum eo sunt a fratribus, qui forinsecus excubabant, auditæ; non tamen adeo, ut verborum eorum sensus aliquatenus potuisset ab eis intelligi: quam vir sanctus confabulationem cum vita pariter, ut Domino placuit, consummavit. Nam cum voces illæ destitissent fratrum auribus insonare, ingressi cuncti, eum jam repererunt expirasse: ejus, qui cum eo colloqui est auditus, nulla contuentes indicia, certum tenuerunt omnes, ad migrantis solatium Angelum destinatum.

[480] In Vita S. Guidonis abbatis Pomposiani in Italia, quam scriptor coævus composuit, quamque studiosus lector apud nos inveniet ad XXXI Martii, num. 8 multum commendantur virtutes Joannis monachi, [Joannes monachus ante mortem ab Angelo invitatus.] quem S. Guido vitæ monasticæ adscripserat. De obitu autem prædicti Joannis hæc sequuntur: Cujus autem sanctitatis vel meriti fuerit, finis ejus probavit. Die quippe una, dum resideret in claustro in ordine fratrum una quoque cum abbate Guidone, Angelus nive candidior, in specie viri se monstrans, dixit ei: Euge serve bone, veni, & intra in gaudium Domini tui. Qui cum a considentibus cunctis idem, quod a se, visum & auditum putaret, paullulum substitit: deinde, illis tacentibus, patri Guidoni, quid viderit quidve audierit, retulit, dicens: Quid est, inquit, pater, quod vir iste, quem mecum omnes vidistis, locutus est mihi: Euge serve bone & fidelis, veni, intra in gaudium Domini tui? Cui pater, Relinquere nos, ait, fili, vis? Et iste non post multum tempus carne solutus migravit ad Dominum, sumpturus in præmio, quod accepit in merito.

[481] [S. Elphegas fraude dæmonis e carcere egressus,] Mirabile est, quod narrat Osbernus monachus in Vita S. Elphegi martyris, & archiepiscopi Cantuariensis, apud nos ad XIX Aprilis. Expugnata erat a Danis Cantuaria, & S. Elphegus diuturno carcere reclusus. Libertas eidem offerebatur, sed tanto pretio comparanda, ut illud invenire non posset, nisi ex thesauris ecclesiarum, quos eum in finem usurpare constanter renuebat. Verum diaboli fraude, ut narratur num. 31, deceptus fuit Sanctus: nam specie Angeli ad ipsum dæmon accessit, speciosisque rationibus inductum, ut carcere fugeret, revera eduxit, ductumque ad paludes, in earum medio deseruit. Deceptum se videns Elphegus, precibus divinum imploravit auxilium.

[482] [ab Angelo redire jubetur:] Mox igitur, inquit Osbernus num. 32, cum surgente diei aurora apparuit vera veræ lucis aurora, juvenis aureo splendore amictus, divini signaculi vexilla præferens, itaque viro alloquium persolvens: Quo te, ait, tui distrahunt pedes? quo impetus fugæ? quo ductoris invidia? &c. Cui cum retulisset sacerdos, non se fugere, sed divini nuntii paruisse imperio: Non hoc, ait, imperium fuit Divinitatis, sed diabolicæ malignitatis commentum; nec tam te ille de carcere educere, quam extra carcerem voluit seducere. Urget namque illum & præteritæ vitæ tuæ pia operatio, & in tantis tribulationibus præsens semper tibi sancti Spiritus consolatio, cujus præsentia hominibus donat constantiam, constantia victoriam, victoria gloriam: & ea re mavult omnia tentare, quam a te confusus abire. Redi ergo ad locum, amice, coronæ cælitus deputatum, sciturus, quod te die crastino Pater honorabit in cælo honore illo maximo, ut in æternum sis cum ejus Filio. Elphegus igitur ad locum certaminis ab Angelo revocatus, lætus expectabat horam, qua a Deo acciperet coronam.

[483] [S. Leo IX Angelica voce animatur.] Eodem seculo floruit S. Leo Papa IX, cujus Vita a Wiberto ipsius archidiacono conscripta, & apud nos ad XIX Aprilis est edita. Refertautem Wibertus lib. 2 cap. 1, quo modo, quamque reluctans ad pontificatum fuerit electus, quamque pie Urbem adiverit, indefesse sacris orationibus ac divinæ vacans contemplationi. Deinde subjungit num. 5: In qua meditatione apud urbem Augustam suspensus divinam promeruit consolationem, dum in revelatione audivit, Angelica voce resonare harmonicam modulationem, dulcissime consonantem: Ego cogito cogitationes pacis & non afflictionis; invocabitis me, & ego exaudiam vos, & reducam captivitatem vestram de cunctis locis. Qua pia consolatione animatus, & de superno adjutorio certior jam factus, cœptum iter perficere aggreditur.

[484] Manifestissimum Angelorum subsidium refertur in Vita S. Joannis abbatis Pulsanensis. Scripta ea est ab auctore coævo, [Monachus in voraginem terræ lapsus, orante S. Joanne Pulsanensi,] & edita ad XX Junii, ubi num. 52 narratur castigatio monachi inobedientis, cui nomen erat Guilielmus. Hic enim jussus S. Joannem in itinere comitari, sed prius aliquid afferre, neglecto mandato, præcesserat, & subito in profundissimam atque obscurissimam terræ voraginem, cum equo, in quo sedebat, mirabiliter lapsus est. Divinitus id cognovit S. Joannes sociisque edixit, & cum iis ad locum properavit. Statim vero, inquit auctor, ut ad locum, in quo ille ceciderat, pervenerunt; omnes, qui aderant, in luctu pariter conversi sunt. Vir autem Domini Joannes, cum videret, quod nullus esset, qui se in illam horribilem voraginem ad illum fratrem extrahendum immitteret; ex divina confisus misericordia, cum beato pariter Jordano, in oratione se protinus gravi cum mœrore prostravit.

[485] Surgentes autem ab oratione, quidam repente ante eos adfuit juvenis splendidissimus & decorus aspectu, [ab Angelo incolumis educitur.] qui se in foveam, velut avis aërem secans, immergens, foras extraxit [fratrem.] Postquam vero ad pristinam ex integro rediit incolumitatem, is, qui eum de fovea eduxerat, Juvenis taliter [eum] allocutus est: Divinæ clementiæ ineffabili pietati innumeras grates persolvere non desistas: perpende siquidem, & diligenter considera, quia hujus sanctissimi famuli sui Joannis meritis a mortis te confinio æternæ Majestatis clementia liberavit. Et hæc dicens, ab oculis omnium subito elapsus est. Hactenus auctor, qui & alia quædam de Angelis memoravit.

[486] S. Joannes Gualbertus, qui eodem seculo XI floruit magna sanctitate, & vitam finivit, videtur Angelum vidisse in extrema lucta sibi assistentem, [Angelus videtur adfuisse moribundo S. Joanni Gualberto.] etiamsi illum forte pro Angelo non agnoverit. Certe in Vita, ad XII Julii data, Andreas Sancti discipulus num. 115 hæc scribit: Tertia denique, antequam obiret, die vidit Juvenem sibi assistentem, quem ejus Angelum fuisse æstimamus. Quem & cum solus & nullus alius cerneret, ait fratribus: Quare fratrem illum non vocastis vobiscum, cum comedistis? Cui fratres, De quo, inquit, fratre dicis, pater? Et ille: De illo pulcro, inquit, juvene, qui ad nos venit, & nobiscum moratur ingrediens & egrediens. Et subjunxit: Unde est, & quo nomine vocatur? Cui beatus Lætus, abbas de Passiniano, Deo revelante, dixit: Nescis, quia de monte Domini est, & Benignus appellatur? Tunc ille, Spiritu sancto docente, Angelum esse intellexit. &c. Idem narratur in Vita secunda num. 76. Multi Angelorum favores referuntur in Vita S. Nicolai Peregrini, data ad ad 2 Junii: sed eos prætermitto, etiamsi alias scriptor videatur bene fuisse instructus; prout alia non pauca omisi, ne hæc collectio nimis fiat prolixa.

[487] Itaque transimus ad seculum XII, quo defunctus est S. Stephanus Grandimontensis. In Vita, ad VIII Februarii data, [Visio pueri de Angelis cum moriente S. Stephano Grandimontensi.] Geraldus prior num. 9 scribit mortem ejus per puerum indicatam, ideoque Muretum, ubi obierat, accurrisse monachos aliosque multos, qui janitori mortem Sancti occultare volenti, sic sunt locuti: Bene scimus, quia mortuus est. In vico etenim nostro quidam puer modo in extremis positus, ab heri & nudius tertius loquelam amiserat, qui cum a matre sua exitum præstolante reservaretur, subito in hæc verba prorupit: Video, inquit, scalam lucidissimam, cujus altera pars cælum, altera pars tangit Muretum; & Angeli multi descendunt per eam, ut animam domini Stephani Deo gratissimam perducant ad gloriam: subjungens: Nunc audio circumquaque sonare signa. Et hoc vobis indicium est, quia dico vobis veritatem, quia modo moriar, nec ultra loquar vobiscum: sed ascendam cum sanctissimo patre, & Angelorum multitudine. Quibus dictis; expiravit.

[488] In Vita S. Hildegundis, quam scripsit sacerdos, ejus in tirocinio director, [Mirabiliæ Angeli custodis subsidia,] multa & miranda leguntur Angelorum subsidia. Habetur illa Vita apud nos ad XX Aprilis. Narrat auctor cap. 2 & 3, qua occasione virgo, quæ habitu virili Romam proficiscebatur, per homines sceleratos in arbore fuerit suspensa. Tum subdit num. 15: Non distulit ancillulæ suæ, sic deformatæ, sic dehonestatæ, brachium suæ potentiæ porrigere (Deus) & eam potentialiter ab hujusmodi opprobrio liberare. Angelus itaque Domini, tortoribus abeuntibus, protinus affuit, qui eam sustentans, interire non sivit. Sciscitabatur igitur bona virgo, quisnam esset, qui eam teneret, & tam immensa suavitate quasi reficiens foveret. Nuntius de cælo missus respondit: Angelus Domini tuæ custodiæ deputatus sum: ne timeas, quoniam te liberabo, & quid actura sis, cum abieris, annunciabo. Tum pergit loqui Angelus, eique futura prædicere. Mox subditur: Audivit in cælo beata virgo voces super mel dulces & melodiam non humani sed Angelici cantus harmoniam. Sciscitabatur ergo, dicens: Quid est, quod audio? Sanctus Angelus dixit: Socii mei sunt, deferentes animam sororis tuæ Agnetis, quæ jam expiravit in claustro, ubi commendata fuit &c.

[489] Mox dicitur a pastoribus, mortuam credentibus, deposita, [quæ S. Hildegundi præstita asseruntur.] ut sepeliretur. At iis discedentibus ob lupos in gregem irruentes, illa jam libera, ut dicitur num. 18, Angelum equo candidissimo insidentem intuita est. Qui cum diceret: Numquid Dominum tuum videre desideras, quem quasi videbaris perdidisse? ait: Opto & desidero. Da mihi, inquit Angelus, manum tuam, & ego te equo meo impositam ad ipsum citissime perducam. Quod cum fecisset, Angelus iterum replicavit verba, quæ prius dixerat; quod Schonaugiam, omni occasione posthabita, esset ventura, ibique certissime moritura. Cumque simul pergerent equo sedentes, Joseph (id est, Hildegundis, quæ eo nomine ut vir utebatur) obdormivit: & post breve tempus cum evigilasset, Angelus rursus, assumpta sua parabola, dixit, Vides hanc civitatem? Hæc est Verona. Assumpto igitur baculo tuo cum litteris, dominum tuum in illius hospitis invenies hospitio: memoremque te verborum meorum, donec impleantur, esse volo: ego quoque tuus ero custos in omnibus viis tuis, & quocumque perrexeris. Hoc dicto, Angelus disparuit, & Joseph eum amplius non vidit. Præcedens itaque Joseph, dominum, sicut Angelus prædixerat, invenit, litteras obtulit, causas impedimenti sui retulit, magnumque gaudium domino fecit. Hactenus auctor, qui in præfatione ait, se vitam S. Hildegundis didicisse ex ipsius ore virginis. Non dubito tamen, quin facta illa multis videantur difficilia creditu, ideoque vix non omnia omisi. Danda tamen censui, quia mirabilia quidem sunt, non tamen prorsus incredibilia, & testimonio alias fide dignissimo confirmata.

[490] Aliud de Angelorum officiis refert auctor num. 26, quod contigit, dum præsens erat in monasterio. Venerat Schonaugiam B. Gerardus de Cemeda ad professionem monasticam ipsius auctoris, [Angeli in Sacrificio Missæ præsentes visi.] sedensque in mensa inusitatum vidit lumen. Volens autem rescire, unde procederet ille tam clarus splendor, procedens vidit, quod egrederetur monasterio. Subinde monasterium ingressus, quod quasi totum fuerat eadem claritate perfusum, quemdam monachum, nomine Wolframum, hominem jam decrepitum, qui sexaginta annis & eo amplius in ordine desudaverat, ad altare Domini Salvatoris Missam reperit celebrantem, de quo claritas ista tota procedebat: cujus facies erat quasi cornuta, sicut de Moyse legitur, præ fulgoris magnitudine. Ad quam Missam Angelorum tanta multitudo comparuit, & tam inæstimabilis gloria divinæ Majestatis, qualem ante numquam viderat: nam Angelos & dæmones videre cælitus * erat. Pro visione gratias agens Deo, pronuntiabat mihi, dicens: Quod in illa domo parem meritis hominem non esset possibile inveniri. Adjecit & aliud, dicens: Quod numquam Missa celebraretur in mundo, in qua non comparerent ad minus duo Angeli assistentes, & servientes suo Creatori.

[491] Seculo XII floruit in Germania & obiit S. Elisabetha Schonaugiensis, [S. Elisabetha Schonaugiensis ab Angelo sanata & jussa communicare:] quæ plurimis gavisa est Angelorum apparitionibus. Vita partim ab ipsa dictata, partim ab Egberto fratre scripta est, & edita apud nos ad XVIII Junii. Nimis prolixum esset, omnia, quæ de beneficiis Angelorum in ea referuntur, huc transferre: quare nonnulla tantum seligam. In Vita num. 72 sic ipsa dictavit: Post hæc imminente festivitate Annuntiationis incidi in languorem gravissimum: & biduo ante diem festum in infirmitate jacebam. In ipso autem festivitatis die mane ita aggravatus est languor meus, ut venirent ad stratum meum sorores, ac dicerent Litaniam super me. Cumque discessuræ essent a me, interrogabant, an eo die communicare vellem, sicut & ipsæ facturæ erant. Ego autem renui, dicens, non me aliquibus dignis operibus ad hoc esse præparatam, sicut ipsas, propter invaletudinem corporis. Quæ cum inde tristarentur ac discederent a me, venit Angelus Domini, & stans coram me, posuit manum suam in capite meo, & ait: Surge, & sta super pedes tuos. Liberata es ab infirmitatibus tuis. Accede ad communicandum: confortare, & esto robusta. Ad hæc verba subito omnis languor fugit a me, & per universum corpus meum suavissime alleviata sum … Continuo ergo, apprehensis indumentis, surrexi de stratu meo: & descendi cum integris viribus & colore vivido, & veni hilariter in conventum sororum, mirantibus universis, & feci, quod mandaverat mihi.

[492] In Epistola Sanctæ ad S. Hildegardem, quæ Præfationi Vitæ inserta est, [eadem alias castigata, & muta ad tempus facta.] hæc num. 4 scripsit Sancta de castigatione sua, quod occultaret revelationes sibi factas: Cum igitur solito more quadam Dominica die essem in mentis excessu; adstitit mihi Angelus Domini, dicens: Quare abscondis aurum in luto? hoc est, verbum Dei, quod per os tuum missum est in terram, propter facies distortas; non ut abscondatur, sed ut manifestetur, ad laudem & gloriam Domini nostri, & salvationem populi sui. Et hoc dicto, elevavit supra me flagellum, quod quasi in ira magna quinquies mihi inflixit amarissime, ita ut per triduum in toto corpore ex illa percussione languerem. Post hæc apposuit digitum ori meo, dicens: Eris tacens usque ad horam nonam, quando manifestabis ea, quæ operatus est Dominus tecum. Ego igitur usque ad horam nonam muta permansi. Tunc significavi magistræ, ut adferret ad me libellum quemdam, quem in stratu meo absconderam, continentem ex parte ea, quæ fecerat Dominus mecum. Quem cum offerrem in manus domini abbatis Hildelini, qui ad visitandum me venerat, soluta est lingua mea in hæc verba: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Mitto reliqua, videlicet varia sanctæ Virgini per Angelum revelata, piasque instructiones eidem datas, prout in ipsa Vita studiosus lector poterit invenire.

[493] [Angeli S. Isidorum in arando] Celebre est adjutorium, quod Angeli præstitisse dicuntur S. Isidoro agricolæ in arando, quodque refertur in ejus Vita, a Joanne diacono scripta, dataque ad XV Maii. Solebat Sanctus ecclesias visitare, & diu orationi insistere, priusquam ad arandum se conferebat. Hac de causa accusatus erat apud dominum suum. Voluit igitur herus per se indagare, an vera esset accusatio, veniensque ad agrum, cum Isidorum non invenisset arantem, indignabatur, ut narrat biographus cap. 1. Tum subdit num. 6: Sed quia secundum verbum propheticum: Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? in via pergente prædicto milite (Isidori hero) irritato corde contra Dei famulum, divina potentia disponente, vidit subito in eodem agro sub agriculturæ officio duo juga boum, absque suo proprio, juxta virum Dei coarantia, atque colore albentia, prompte ac firmiter laborare. Qua visione commonitus & admirans, viæ a progressu substitit, stupens valde, & admirando recogitans, quid hoc esset. Verumtamen jam prænoscens, quod nullum habebat vir Dei humanum adjutorium, coactus credidit, laboranti viro Dei divinum adjutorium non deesse. Gaudens ergo & admirans, dum approximavit, ut cognosceret, & ut approximando perquireret, quid hoc esset, vertens oculos ad momentum in partem aliam, & reducens in agri sui cultum, alium non respexit, nisi solum virum Dei Isidorum laborantem.

[494] [juvisse creduntur.] Super quo prodigio, corde varia recogitante, verbo salutationis exhibito, interrogavit miles satis modeste virum Dei Isidorum in hunc modum: Rogo te, carissime, per Deum, cui fideliter famularis, ut mihi promere non desistas, in agricultura tua qui tibi extiterunt paulo ante comites adjutores? Ego enim tecum vidi quosdam alios te juvantes & insimul laborantes, sed a meo conspectu subito in ictu oculi sunt elapsi. Tunc vir Dei justus, bene sibi conscius, simpliciter sic respondit: Ante conspectum Dei, cui pro posse meo servio, vobis pando fideliter, quod in hac agricultura nec vocavi nec vidi aliquos adjutores, nisi solum Deum, quem invoco & adimploro, & semper habeo adjutorem. Hinc dominus compunctus corde, … quod sibi contigerat, multis concivibus propalavit. Unde, inquit auctor, non contemporaneus, inter cetera hoc miraculum usque in hodiernum diem multorum arctius memoriæ est impressum. De illo miraculo etiam mentio fit in processu de B. Maria, uxore S. Isidori, dato ad eumdem diem pag. 553, ubi inter alia Sancti miracula, circa veterem ejus tumbam depicta, exprimitur ipse terram arans inter pariter secum arantes Angelos &c.

[495] [Pia donatio ab Angelis approbata:] In Vita B. Mathildis abbatissæ, quæ graviter scripta est ab Engelhardo monacho, dataque ad XXXI Maii, num 21 refertur pia donatio a parentibus Beatæ monasterio facta, adjunctaque est in fine pia patris ejus ad Deum precatio, ut stabilis maneret donatio. Hac finita prece, inquit Engelhardus, audita est vox in aëre sanctorum Spirituum, respondentium, & cum dulcissima voce clamantium: Amen.

[496] In Vita S. Bartholomæi eremitæ Farnensis, data ad XXIV Junii, [ab suscepta anima Thomæ Dunelmensis:] scriptor coævus de morte Thomæ Dunelmensis num. 20 hæc refert: Idem vero Thomas magnus religionis amator & eleemosynarum cultor fuit: de quo, referente fratre Hemingo, qui in extremis decumbenti sedulum exhibebat obsequium, didici, quod in excessu positus, vidit choros Candidatorum, in superiori parte domus deambulantes, portantesque libellos in manibus, & ad susceptionem ejus cum jubilo præparatos: mirique odoris fragrantiam se traxisse manibus testatus est, quatenus illa suavitas aperte doceret, ad quantam amœnitatis dulcedinem spiritus ejus transire deberet.

[497] Joannes de Nusco in Vita S. Guilielmi, fundatoris Montis-virginis, [Angeli, ut creditur, cum S. Guilielmo abbate visi.] edita ad XXV Junii, num. 38 refert factum, quod ipse vidit. Venerat Joannes ad vallem Compsanam, ubi tunc in tugurio degebat S. Guilielmus, & cum eo usque ad id tempus manserat, ut ibidem etiam pernoctandum esset. Tum num. 38 Joannes hæc narrat: Ea vero nocte confessor Domini Guilielmus intra tugurii cubiculum, clauso & obserato ostio, orationi vacabat: Joannes autem forinsecus in ædificiolo psalmodiæ deditus excubabat. Circa secundæ vigiliæ noctis horam vidit idem Joannes quasi duas aves magnas, ad modum arionum (id est ardearum) albas & splendidas, cum magna luce per foramen illud (quod erat in summitate tugurii) ingredi; ad quarum ingressum omnes atras noctis tenebras effugari conspexit. Quas cum diutius super caput suum imminentes pervolare vidisset, ait intra se: Nisi hæ aves Angeli essent Dei, non utique huc imperterritæ cum luce inæstimabili ingrederentur. Hæc eo in corde volvente, aves illas januis clausis evidenter intuitus est intrare ad virum Dei. Joannes vero, admiratus de hoc, quod viderat, & exterritus, totam noctem illam duxit insomnem, & æstuabat meditando, indagare cupiens, quod hoc esset. Mane autem facto discessurus, licentiam petiit. Cui vir Domini ait: Vade in pace; & scito prænoscens, quoniam, quod in hac nocte videre divino nutu promeruisti, donec vixeris, videre tibi ulterius non permittitur. Non dubitavit auctor, quin Angeli essent avium specie, ut aliis verbis deinde iterum indicat.

[498] Baronius ad annum 1146 Angelum fuisse existimat, [Agmen cruce signatorum, magno in periculo positum,] cujus ductu ex manifesto periculo evasit exercitus Christianorum crucesignatorum, ut narrat Guilielmus Tyrius lib. 16 cap. 12 & 13. Ejusdem sententiæ fuit ipse Tyrius, ut ejus relatio insinuat, & res ipsa loqui videtur. Erat exercitus Christianorum in terra hostili multis undique malis & hostium numero pressus, ut nesciret, qua ratione in ditionem suam se reciperet. Necessitas tamen effecit, ut generali decreto iter arriperent. Cumque ducem non haberent, inquit Tyrius cap. 12, qui agmina præiret, & locorum, per quæ transituri erant, haberet peritiam; ecce subito cohortes præcedens miles quidam ignotus, albi sessor equi, rubri coloris vexillum bajulans, lorica indutus, curtis usque ad cubitos manicis antecedebat exercitum. Hic tanquam Angelus Domini exercituum, viarum sequens compendia, & ad aquas ducens prius incognitas, congruis & commodis stationibus castrametari docebat. Sic igitur, cum quinque diebus usque ad prædictam Caveam * vix pervenissent expeditiones, tribus postea, sub jam dicto duce & itineris præambulo iter agentes, Gadaram usque perveniunt.

[499] Tum, exposito toto itinere, de duce subdit cap. 13: [Angelus præcessisse & periculo liberasse creditur.] Asserunt autem unanimiter, quibus illius facti adhuc plenior famulatur memoria, quod hunc, unde diximus, ducem itineris nemo noverit. Nam, cum ventum erat, ut castrametaretur exercitus, subito disparebat, nec uspiam in castris videbatur: mane vero iterum exercitum anteibat. Non habet præsentium hominum memoria, quod Latinorum tempore in toto Oriente, absque manifesta hostium victoria, tam periculosa fuerit expeditio. Hactenus Tyrius. Transeamus nos ad sequens seculum.

[Annotata]

* solitus

* Caveam Roob

§ XXXIV. Beneficia Angelorum seculo XIII.

[Angeli in cœna B. Mariæ Ogniacensi] Beata Maria Ogniacensis in Belgio nostro multis virtutibus floruit seculo XII & XIII, quo defuncta est. Vitam ejus scripsit Jacobus de Vitriaco, postea Acconensis episcopus, & S. R. E. Cardinalis, qui Beatam familiariter noverat, ejusque confessiones audiverat. Edita est apud nos ad XXIII Junii, variaque continet ad propositum nostrum spectantia. Primum lib. 1 num. 24, ubi dixerat, eam frequenter solo pane & aqua corpus alere solitam, sic habet: Cum autem in cellula sua infra ecclesiam in vespere vel nocte corpusculum pane modico & aqua solum reficeret; a principio benedictionis usque ad gratiarum actionem quidam ex sanctis Angelis sobriæ cœnæ assistentes, coram ea quasi per scalam lucidam ascendebant & descendebant: ex quorum præsentia tantam habebat consolationem tantamque spiritus exsultationem, quod omnem saporis suavitatem spiritualis refectio superabat.

[501] [& noctu adsunt,] Rursum num. 33 ita habet: Dulces etiam Angelicorum spirituum cantus, cum quibus noctes sæpe ducebat insomnes, omnem somnum ab oculis ejus sine aliqua corporis molestia relegabant. Remota enim hominum frequentia, per nocturnas vigilias comes aderat exercitus beatorum Spirituum, quorum sonus mirabiliter, tamquam multitudinis castrorum, dulci quadam consonantia aures mulcebat, omnem torporem excutiebat, caput recreabat, mira dulcedine respergebat, mentem excitabat devotione, desiderium inflammabat ad laudem & gratiarum actionem. Rursum num. 18 refert, quam mirabiliter in peregrinatione pia per vias non satis notas ab Angelo servaretur.

[502] [eamque Angelus custos in omnibus dirigit.] Et num. 35 indicat, in omnibus directorem ei fuisse Angelum custodem. Aliquando, inquit, quiescere permittebatur in cella sua, quandoque vero maxime magnis sollennitatibus imminentibus, non nisi infra ecclesiam in præsentia Christi poterat requiem invenire. Et tunc per dies & noctes oportebat eam ibidem remanere: nec erat in ejus arbitrio vel libera voluntate plerumque, vel in cella quiescere, vel in ecclesia remanere. Familiari enim Angelo, sibique ad custodiam deputato, velut abbati proprio, eam oportebat obedire: quiesceret, admonebat: cum autem paululum quievisset, ad ecclesiam excitando eam reducebat. Addit, quod frigidissimo etiam hiemis tempore, ipsa tamen nec frigus sentiebat; nec caput, Angelo sancto manum misericorditer supponente, vel modicum dolebat. Missis aliis, addo, quæ scribit auctor in Præfatione num. XI: Nos igitur, inquit, quæ vidimus & novimus, & ex magna parte per experientiam didicimus, ad honorem Dei & ancillæ ejus, … pauca de multis referemus. Non enim omnia vitæ ejus mirabilia colligere valemus, cum per multos annos, quibus devote Domino & fideliter servivit, vix aliqua dies vel nox præterierit, quin aliquam a Deo aut ejus Angelis, vel Sanctis cælestibus, cum quibus tota fere ejus erat conversatio, habuerit visitationem.

[503] Multa rursum se offerunt in Vita B. Margaritæ de Cortona, [B. Margaritam de Cortona consolatur] quam scripsit Juncta Bevagnas, Ordinis Minorum, ipsiusque Beatæ confessarius. Edita ea est ad XXII Februarii. Lapsa fuerat Beata in juventute sua, vitamque ducebat pœnitentem & austerissimam. De favoribus autem per Angelos eidem collatis generatim dicit auctor num. 12, quod acciperet quandoque Angelorum solatium. Deinde, relata Christi Domini apparitione, num. 24 subjungit: Post hæc accessit Angelus Margaritæ custodiæ deputatus, & dixit ei multa verba bona, & promissa retulit copiosa, invitans eam ad cuncta Creantis & gubernantis amorem, dicens: Ego non sum tuus Dominus, sed summi Regis nuntius sum &c. Rursum num. 37 ait: Quadam nocte, dum in cella Margarita oraret, ecce Angelus Domini suæ custodiæ deputatus dixit: Scias, dilecta Domini nostri, quod nondum videre vales in fundo fontis mundissima Regis. Sed confide & confortare, quia tuus sponsus sine macula Jesus Christus, abdita producendo in lucem, clarius & manifestius locuturus est tecum. Rursum num. 41: In die Nativitatis æterni Regis ex Virgine Angelus Domini Margaritæ custos locutus est ei, dicens: Recordare, Margarita, graduum beneficiorum, quæ tibi contulit Dominus Deus noster. Recitatisque Dei in Beatam beneficiis, Angelus subjunxit: Quare te hortor, dilecta Dei & revocata Dei, ut toto corde & tota virtute ad Creatorem tuum revertaris & Dominum &c.

[504] Deinde num. 145 docet eam Angelus, quomodo interesse deberet Missæ Sacrificio, [& instruit Angelus custos.] additque: Etsi vis tunc Dei Filium Dominum nostrum Creatorem recipere omni die, habes a Deo nostro plenariam recipiendi licentiam: in quibus Missis invenies argumentum fervoris &c. Rursum num. 160 prolixum Angeli cum Beata colloquium narrat auctor, ita ordiens. Die Veneris præcedente vigiliam B. Thomæ apostoli, famulæ Dei Margaritæ, flenti & oranti, Angelus Domini locutus est, dicens: Benedico cellam & omnes habitantes in ea, ut illuminentur atque purgentur, & crescant in fervore amoris. Post multa utrimque dicta, cum Beata rogaret morbum, ne Deum posset offendere, reposuit Angelus custos: Dominus noster vult, ut sis humilis, obediens & reverens: & hoc, quod postulas, erit in voluntate ejus. Rursum roganti, quantum placeret vel displiceret Deo, respondit: Hæc responsio tibi fiet secundum voluntatem mittentis Dei nostri. Plura ibidem. Demum num. 276 refertur, quo modo dæmon beatæ Margaritæ apparuerit, ut eam terreret, & mox subditur: Et Angelus Dei bonus Margaritæ dixit: Filia Hierusalem, noli timere nec dubitare; nam tantum poterit contra te, quantum ille, qui habet victoris pedem super guttur suum… Ego enim animæ tuæ custos, quæ est nobile oppidum Dei, tecum sum. Sequuntur alia, quæ cum multis prætermitto, cum Vita ipsa legi possit.

[505] [Ivetta reclusa] Obiit eodem seculo XIII Ivetta vidua reclusa, quæ magna sanctitate floruit Hui in ditione Leodiensi. Vitam ejus, editam ad XIII Januarii, scripsit Hugo Floreffiensis, canonicus Ordinis Præmonstratensis, qui viventem familiariter noverat. De facto autem, quod ad propositum nostrum pertinet, laudatus Hugo num. 67 hæc præmittit: Deum mihi testem invoco, licet mira, quæ dico, & minus forte credibilia multis fore non ambigam; quia animalis homo non percipit ea, quæ spiritus sunt, ea, quæ dicturus sum, accepisse me ab eo, qui secretorum ejus conscius & confessor in extremis extitit, cujus testimonium pro constanti habeo, quod verum sit.

[506] [in raptu miris gaudet Angelorum favoribus.] Tum hæc narrat: Raptam siquidem se aliquando in spiritu confessa est, novem Angelis a dexteris, novem similiter a sinistris circumdari, binis & binis de singulis Angelorum novem ordinibus, eosdemque Angelos vestibus eam auro desuper contextis per totum induisse, pretiosis insuper eam adornasse monilibus, nec non & lapidibus seu gemmis, quarum species, varietatem, & nomina, prout in libris Prophetarum expressa sunt, in ipso raptu spiritus intellexit, cognovit & distinxit, cum tamen tam lapidum virtutes ac nomina, quam Angelorum ordines distinctos & officia, nesciret tam bene sensibus humanis discernere, sicut singula quæque vidit, didicit, & cognovit rapta in spiritu, tamquam mulier simplex indoctaque, & rerum hujusmodi ignara prorsus. Testata quoque est sic se circumamictam varietate coronatamque gloria & honore, Angelorum obsequio deductam, & adductam ante thronum Dei & Agni, offerentibus eam Domino sic Angelis paratam & ornatam tamquam sponsam viro suo. Ibi quid viderit vel audierit, cum tamen occulta sapientiæ Dei eam vidisse & audisse non sit dubium, quia confiteri noluit, licet satis admonita, nec scire nos nec loqui possumus, præsertim cum non licere credam ea homini scire vel loqui. Hactenus Hugo, qui testatur ea in spiritu fuisse visa.

[507] [Beneficia Angelorum in s. Raimundum de Pennaforti,] In Bulla canonizationis S. Raimundi de Penna forti, Ordinis Prædicatorum ministri generalis, data ad VII Januarii, de Sancto hæc leguntur: Cum cælestis militiæ Angelo tanta inerat ei familiaritas & amicitia, quæ maximum est puritatis & sanctimoniæ argumentum, ut ab eo frequenter ad orandum a somno excitatus invitaretur. Id factum quotidie ante mediam noctem scripsit Michaël Llot, in Annotatis allegatus, neque id incredibile videbitur piis Angelorum suorum cultoribus.

[508] [S. Thomam Aquinatem,] Ejusdem Ordinis Prædicatorum erat S. Thomas Aquinas, egregius Ecclesiæ doctor, de quo Guilielmus de Thoco in Vita, ad VII Martii data, num. XI narrat, in cubiculum ejus immissam fuisse puellam lascivam, quam Sanctus titione fugavit, & hæc subjungit: Et prostratus ad terram, cum lacrymis a Deo petivit orando perpetuæ virginitatis cingulum, quod servare sibi in pugna concesserat incorruptum. Qui cum hæc orando cum lacrymis subito obdormisset, ecce ad eum duo Angeli cælitus missi sunt: qui asserentes eum a Deo exauditum, & de pugna tam difficili obtinuisse triumphum, stringentes ipsum hinc inde in renibus, dixerunt: Ecce ex parte Dei te cingimus, quod petivisti, cingulo castitatis, quod nulla poterit de cetero impugnatione dissolvi, & quod humanæ virtutis haberi non potest ex merito, tibi conceditur divinæ largitatis ex dono.

[509] Non sequi me ordinem annorum, sed tantum seculorum, [S. Dominicum, Ordinis] facile advertet lector, dum S. Dominicum, fundatorem Ordinis Prædicatorum, post duos ejus filios commemoro. Acta S. Dominici edita sunt ad IV Augusti. In Vita autem secunda Bartholomæus Tridentinus num. 13 de S. Dominico morti proximo ait: Vidit enim pulcherrimum Juvenem his verbis se vocantem: Veni dilecte mi, veni ad gaudia, veni. Theodoricus de Appoldia in Vita tertia num. 23 idem sic exprimit: Et ecce oranti, supernorumque desiderio vehementer æstuanti, vidit sibi Juvenem pulcherrimum assistere, qui vocans eum, dixit illi: Veni, dilecte mi, veni: intra ad gaudia vera. Laudatus Theodoricus num. 141 aliud præmittit Angeli beneficium. Erat Sanctus Romæ, & ob negotia manserat usque ad vesperam seram extra monasterium, ita ut priorissa monialium abire volenti diceret: Pater, hora præteriit; jam prope mediam noctem est: non expedit, ut hinc modo recedatis. Ille autem non acquievit eis, dicens: Quia Dominus omnino vult, ut proficiscar, & ipse mittet Angelum suum nobiscum. Assumens igitur fratrem Tancredum, Priorem fratrum, & fratrem Odonem, Priorem sororum, cœpit proficisci.

[510] Cumque egrederentur, ecce Juvenis pulcherrimus adstitit ante portam, [Prædicatorum fundatorem,] tenens in manu baculum; tamquam paratus ad iter, cœpitque præcedere eos in via. Tunc pater sanctus fratres socios ordinavit inter se & illum, & ipse loco tertio sequebatur. Venientes autem ad portam fratrum, invenerunt eam diligenter seris firmatam. Tunc Juvenis, qui dux viæ fuerat, ad unam partem portæ se traxit, quæ statim aperta est eis: & primo quidem ingressus est ipse; deinde fratres, & post eos pater Dominicus introivit: egressoque Juvene, qui eos introduxerat, inventa est clausa janua; sicut prius. Tunc frater Tancredus interrogavit beatum Dominicum, dicens: Pater sancte, quis fuit iste Juvenis, qui venit nobiscum? Respondit: Fili, Angelus fuit sanctus, quem ad nostri custodiam Dominus destinavit. Videntes itaque in choro ad Matutinas fratres patrem sanctum & socios suos, mirabantur, quomodo clausis januis introissent. In Commentario prævio num. 723 & seqq. ex Annalibus Prædicatorum datur prolixior relatio, qua S. Dominicus Faventiæ noctu per duos Angelos specie juvenum dicitur deductus: sed nescio, an illa relatio habeat auctorem satis vetustum.

[511] At certo coævos scriptores habet Vita B. Ambrosii Senensis, [& B. Ambrosium Senensem.] ejusdem Ordinis, data ad XX Martii, in qua num. 66 hæc leguntur: Alia quædam virgo, in domo præfatæ dominæ Neræ habitans, in hora transitus B. Ambrosii sanctitatem ipsius revelavit, dicens: Video B. Ambrosium nostrum patrem aurea veste indutum, & pileo aureo caput coopertum habentem, in cælum ab Angelis deferri. In Summario virtutum ejusdem B. Ambrosii, quod item scriptoris est contemporanei, idem refertur num. 43: & ibidem num. 37 multum laudatur sanctitas Neræ, quæ etiam Beata ab aliquibus vocatur, & de ejus visione num. 38 hæc sequuntur: Hæc igitur tantæ sanctitatis mulier sæpe dictæ sociæ retulit, quod in nocte Natalis Domini, cum B. Ambrosius ex speciali devotione Missarum solennia celebraret, circa eum vidit multitudinem Angelorum ei assistentium & applaudentium, qui eum ac totum locum mirabiliter adornabant. Mox alias quoque visiones habuisse, prædicante B. Ambrosio, refertur: Petivit igitur ab Angelo, qui eam ad hoc spectaculum duxerat, quid hæc essent, & ab eo explicationem accepit, ut ibidem videri potest. In Vita quoque num. 10 dicitur noctu invisus ab Angelis, & cum iis cantasse, sed in somno. Locus videri potest.

[512] [Virgini Cisterciensi obitus suus ab Angelo prædictus.] In Vita B. Hermanni Josephi Ordinis Præmonstratensis, data ad VII Aprilis, quam scripsit contemporaneus ejusdem Ordinis canonicus, num. 39 narratur mirum sanctæ cujusdam Virginis Cisterciensis cum Angelo colloquium. Revelata est, inquit, & secunda visio similis præfatæ ancillæ Dei de Joseph, quam mihi ore proprio enarravit. Appropinquante autem termino dissolutionis illius, … adstitit illi Angelus Domini, ita dicens: Præpara te, quia cito itura es. Intelligens illa, de quo itinere diceret, … respondit: Ey! quam cito itura sum? At ille, Valde cito, inquit. Subjecit illa: Numquid ego sum citius transitura, vel Joseph? Ait: Tu quidem citius es transitura; sed ille te non multo post tempore consequetur. Cui illa iterum ait: Qualis vir est Joseph? Respondit Angelus: Joseph magnus vir est. Quam magnus? inquit. Nullum habet, inquit, similem in ecclesia Steinfeldensi. Sequuntur & plura, quæ rogavit virgo, & Angelus respondit de B. Josepho. Post acceptam quoque extremam unctionem ab hoc ipso biographo, & præsente B. Josepho, rursum eidem soli dixit virgo: Scio enim certissime implendum, quod per Dominum didici, annuntiante Angelo, & desiderio concupivi.

[513] [B. Humilianæ lumen ab Angelo allatum,] Eodem seculo Florentiæ obiit B. Æmiliana seu Humiliana de Cerchis, vidua tertii Ordinis S. Francisci. Hujus Vita, ad XIX Maii data, auctorem habet Vitum Cortonensem, Ordinis Minorum, qui mox ab obitu Beatæ eam conscribere cœpit. In ea autem num. 15 refert Vitus, nocte quadam Beatam lumine caruisse, quod lampas extincta esset, rogasseque Dominum, ut provideret. Ad cujus votum, inquit, respiciens benignissimus Deus, lumen per Angelum mirabiliter ministravit. Apparuit namque manus quædam juvenilis juxta lampadem, valde fulgidum gerens ignem, quo lampadem accendit extinctam. Rursum num. 29, relato Beatæ raptu, qui per triduum duraverat, subjungit: Sero, sustentato corpore cibo modico, quievit. Et cum aliquantum obdormisset, perventa ad horam, qua ad orationem surgere consueverat; astitit ei quidam Puer albis amictus, totus rutilans, portans lumen in manibus, dicens: Surge, Humiliana, propter ea, quæ scis. Excitabat enim eam, ut in oratione vigilaret, & creditur, quod fuerit Angelus ejus. Et cum surrexisset ad vocem & ad tactum Pueri, inspecto Puero, ut erat, admirabili, ipse Puer cum lumine disparuit.

[514] [item panis,] Ipsa ideo orationibus vacans usque ad tertiam venturæ diei Dominicæ, in ipsa vacatione multam Christi dulcedinem sensit: & hora tertia, cum perduraret in oratione, affuit quidam puer, id est, Angelus supradictus, ut creditur, medium panem portans, & dixit: Surge & comede, quando tibi videbitur expedire. Et cum surrexisset, invenit medium panem valde candidum & odoriferum, de quo non poterat dubitari, quin esset manibus Angelicis fabricatus: quem inspiciens, dubitavit ne a famula fuisset allatus. Sed circumspecto ostio cellæ interius firmiter obserato, credidit esse, quod erat: & accipiens panem cum gratiarum actione comedit: & de illo medio pane vixit tota hebdomada illa, de quo etiam pane pluribus dedit. Et in ipsa hebdomada consolidatæ sunt multæ corporis ipsius debilitates, quas occasione abstinentiæ sustinebat. Multam etiam magis solito hebdomada illa Dei dulcedinem degustavit: & omnes alios cibos, qui sibi illa hebdomada portati sunt, quos comedere debebat, pauperibus erogavit. De illo pane habuit domina Rigalis soror sua, & domina Luciana matertera sua, & Fr. Vigor Cortonensis de Ordine Minorum: quem cum dedit eis, dixit eis: Accipite panem hunc Angelorum, quem Deus noster cuidam suæ famulæ misit.

[515] Laudatus Vitus num. 41 hæc narrat: Quædam religiosa persona perfectæ vitæ, [uti & alteri factum, & potus.] novem diebus continuis in devotione persistens, cibum corporalem non sumpsit. Cui mane in aurora diei adstitit Angelus Domini, medium panem portans, & exhibens ei dixit: Accipe hunc panem, de quo reficias corpus tuum: quem ipsa cum devotione suscepit: quod Humilianam sanctam non latuit. Nam competenti mora constituta, venit ad ipsam Dei famulam, dicens: Da mihi, carissima, de pane tuo, tibi secreto donato, quem detines apud te. Cui admirata dixit: Quis tibi, carissima, adeo aperte detegit facta mea? Et videns, quia ipsum panem ei negare non poterat, sibi de ipso attulit unum bolum. Quem cum gratiarum actione suscipiens, portavit secum, recondens in loco mundissimo reverenter. Non multis transactis diebus, in oratione persistens quatuor diebus continuis non comedit. Hora vespertina multam esuriem patiens, nec habens alium cibum, prædictum bolum tantum & non aliud sumpsit. Quem cum sumeret, subito Puer quidam candidus & formosus adstitit coram ea, phialam plenam aqua portans: quam cum dedisset ei, & ipsa recipiens cum laudibus biberet, invenit, quod aqua illa vinum erat optimum & delectabile odore, & ad bibendum suave. De ista cœna sic refecta est, quod quatuor diebus continuis post sine cibo jejuna permansit.

[516] Eodem seculo XIII mira sanctitate in Brabantia floruit venerabilis Ida Lovaniensis, [Idæ Lovaniensi Corpus Christi ab Angelo datum;] Ordinis Cisterciensis prope Mechliniam Religiosa, cujus Vita ex schedis confessarii concinnata, & ad XIII Aprilis edita est. In ea num. 20 legitur, Idam magno flagrasse desiderio recipiendi frequenter sacrosanctum Christi Corpus, sed ausam non fuisse id suo indicare confessario. At, inquit auctor, affuit electæ suæ, pro se taliter æstuanti, divinæ pietatis altissima miseratio. Nam, quod, impediente verecundia, sicut prætactum est, expetere non audebat in publico, compassivo miserationis suæ remedio tam illius affectui consulens quam rubori, præter omnem humanæ virtutis industriam, hoc ipsum electam suam consequi mirabiliter annuit in secreto. Siquidem eodem tempore frequenter accidit, ut, cum sacerdos, ut moris est, in altari sacram communionem acciperet, hæc, in immensum dilatato desiderio cordis sui, sacratissimum pignus hostiæ salutaris, Angelico perlatum, ut credimus, ministerio, sub eodem momento temporis & ore reciperet & sapore discerneret, ac etiam ipso dentium suorum officio masticaret. Ex qua perceptione tanta nimirum jucunditatis & spiritualium deliciarum dulcedine replebatur in corpore, quod non verteretur in dubium, ipsum sanctitatis Auctorem eo tempore cum gratiarum suarum charismatibus adfuisse.

[517] Ejusdem Ordinis Cisterciensis fuit S. Lutgardis, eodemque seculo in Brabantia floruit & obiit. Hujus Vitam, [S. Lugardis per Angelos ad communionem ducta:] datam ad XVI Junii scripsit Thomas Cantipratanus, sanctæ Virgini coævus & familiaris. Hic num. 39 narrat sequentia: Ut autem aliquibus, quæ minus forte digne de ea in Aquiria (virginum abbatia, ubi habitabat) sentiebant, piæ Lutgardis meritum monstraretur, accidit hoc miraculum solemne, quod narro. Solita erat omni die Dominico Dominici Corporis refici sacramento. Cumque euntem ad altare nullus eam in subsidium debilis corporis sustentaret, manifeste viderunt aliquæ, quibus videre datum est, duos eam Angelos mediam tenere, & ad altare deducere.

[518] [S. Bonaventuræ particula consecratæ hostiæ ab Angelo data:] In Oratione Octaviani a Martinis de S. Bonaventura ad petendum a Sixto IV, ut in album Sanctorum referretur, num. 14 hæc leguntur apud nos ad XIV Julii: Cumque die quadam in Missa devotus adesset, Deus respiciens ad illius humilitatem, particulam consecratæ hostiæ, de manu celebrantis per Angelum acceptam, illius ori clementer immisit. Petrus Galesinius in Vita idem sic narrat num. 28: Quinimo, quod maxime mirandum est, tanta præstitit humilitate, ut cum diu aliquando adhuc junior se indignum putarit sanctissimo Christi Corpore, dignus adeo fuerit, qui id Angelo ministrante susceperit. Non sunt quidem hi scriptores coævi: at, cum prior peroraverit ad obtinendam canonizationem, existimo, eum ex vetustioribus hausisse monumentis, neque rem tantam dicturum fuisse coram Pontifice, nisi probata fuisset.

[519] [Varia Angelorum in plures beneficia.] Vita B. Aleydis, virginis Cisterciensis in abbatia Camerensi prope Bruxellas, quæ ad XI Junii data, auctorem habet coævum. In ea num. 30 hæc invenio: Angelus, a Domino ei pro custode deputatus, ex usitata consuetudine, ut surgeret ad vigilias, per aliquod tempus consuevit eam a somno excitare. Cujus signum protinus ut percepit, sine mora surrexit. In Appendice ad Vitam S. Antonii Paduani, data ad XIII Junii, de Miraculis ad canonizationem productis, part. 1 num. 49 narratur, mulierem viginti annis miserrime contractam & distortam fuisse, & ad ecclesiam S. Antonii ire voluisse; sanata vero alia; Ecce Puer, inquit auctor, quidam septennis apparuit, eamque præcedens junctis manibus, ad introitum invitavit; Veni, veni in nomine Domini, quia liberabit te. Illa vero sequens vestigia præcedentis, ad limen ecclesiæ se trahendo pervenit: sed cum esset in ostio constituta, Puer ille disparuit. Sequitur mulieris sanatio. In Vita B. Bonæ Pisanæ, & in alia B. Gerardescæ Pisanæ, utraque data ad XXIX Maii, nonnulla etiam leguntur Angelorum beneficia, quæ breviter solum insinuo. In priori num. 48 duo Religiosi navicula trans flumen Arnum vecti per juvenem, quem postea Angelum crediderunt. In altera B. Gerardesca per Angelos contra dæmonem defensa narratur num. 50, & num. 62 vidit Angelos in choro cum monachis psallentes.

[520] [S. Philippus Benitius in Alpibus triduo aberrans,] Memorabile admodum est, quod legitur in Vita S. Philippi Benitii, ad XXIII Augusti data. At fatendum est, eam non esse scriptoris coævi aut supparis. Cum tamen auctor Dalæus Vitam istam collegerit ex vetustis documentis Ordinis sui, nimirum Servorum beatæ Mariæ Virginis & rem cum adjunctis suis modo verisimili referat, factum istud, ut probabile saltem, totum huc transfero. Hoc ergo Joanne (Francofurtensi, ante ibidem laudato) & fratre Victore Italo, & altero Joanne Gallo, ac fratre Gualtero Germano sociis, Philippus, inito Italiam versus itinere, cum Alpes essent ingressi Allobrogum, via militari deerrarunt, ac toto triduo per opacas & solis feris pervias sylvas viam vestigantes, redeundi, ut fit, in viam studio, ex aliis erroribus in alios impliciti, nullam rationem inveniebant explicandi sese ex impeditis illis saltuum anfractibus: & augebat rei difficultatem inedia ac lassitudo, quibus triduanis conflictati, dum neque potionis aliquid levandæ siti, neque cibi sedandæ fami reperissent, linqui jam animis viribusque destitui incipiebant, cum Philippus ad consuetum precationis subsidium conversus, idem sociis facere jussit.

[521] Postquam ardentem charitate suorum, & magna in Dei suavissimam providentiam fretam spe, [ab Angelis cibo refectus in viam reducitur.] orationem cum lacrymis ad Deum fudissent, repente voces aliquæ humanis similes afflant, quibus festiva gratulatione compellati patres, ad amissam viam & refectionem virium post tot labores invitabantur. Ad quas ipsi ab exorsa oratione vertentes sese, quamprimum eluctari potuerunt ex senticosis illis plagis, in duos incidunt, qui habitu quidem ac reliquo cultu corporis pastores videbantur; cæterum, ut postea apparuit, Angeli erant. Ab his in proximum tugurii hospitium multo cum honore verborum & comitate plusquam pastoritia deducti, instructam ibi miri candoris saporisque panibus & gelidæ aquali mensam reperiunt: cui, posito timore, accumbere jussi, pure suaviterque epulati sunt. Actisque Deo infinitis gratiis, ducibus hospitibus suis reducuntur in rectam viam. Et duces quidem officio perfuncti, depositis personis, repente ex oculis patrum evanescentes, videri desierunt. Mitto alia ad hoc seculum spectantia.

§ XXXV. Beneficia Angelorum seculo XIV.

[S. Nicolaus Tolentinas cantu Angelico recreatus:] Sub initium seculi XIV, quod ingredimur, obiit S. Nicolaus Tolentinas, Ordinis Eremitarum S. Augustini. Hujus Vita, a Petro Rubiensi coævo scripta, apud nos data est ad X Septembris. Laudatus scriptor num. 2 docet, parentes S. Nicolai per Angelum monitos fuisse, ut se Barium conferrent ad S. Nicolaum Myrensem, ibidem de filio nascituro instruendos, prout factum est. Rursum num. 46 hæc scribit de S. Nicolao Tolentinate: Enimvero sex ante ejus obitum mensibus singula nocte, ante matutinalem horam, eum corporalibus auribus canticum Angelicum suavissimum faciebat audire (Deus,) & adeo delectari, quod dicebat: Cupio dissolvi & esse cum Christo.

[523] Eodem seculo inchoato, obiit S. Ivo presbyter, cujus Acta ad XIX Maii edita. [Angelus a S. Yvone in mensa exceptus:] In Processu de ejus vita & miraculis num. 44 hæc leguntur: Testis tertius dixit &c: & postmodum ipsa die, cum esset in mensa cum D. Yvone in domo sua Villæ-Martini, venit quidam pauper turpissimus in vili habitu, in præsentia ipsius testis loquentis: & D. Yvo fecit dictum pauperem sedere ante ipsum in mensa, & comedere secum in eadem scutella. Et dum idem pauper aliquantulum comedisset, de mensa surrexit: & dum esset ad ostium domus, vertit se ad D. Yvonem & ad dictum testem loquentem, & dixit eis in Britonice, Ad Deum (id est, Adieu) Dominus vobiscum. Quo dicto, apparuit D. Yvoni dictus pauper, pulcher & veste alba indutus. Et idem D. Yvo eidem testi statim retulit, sibique dixit, quod qui turpissimus venerat, pulcher recedebat, & quod de claritate vestis ipsius domus resplendebat: nec ulterius illa die D. Yvo in illa mensa comedit: sed post secessum dicti pauperis in præsentia ipsius testis fortiter flere incepit, & dixit: Nunc scio bene, quod Nuntius Domini venit ad visitandum nos. Idem refertur in Vita prolixiore num. 75.

[524] [varia S. Humilitati ab Angelo præstita:] Eodem fere tempore floruit ac deinde obiit S. Humilitas abbatissa, cujus Vita conscripta est a monacho ejusdem Ordinis Vallumbrosani, qui Sanctam familiariter noverat, editaque apud nos ad XXII Maii. Sancta post conjugium amplexa est vitam monasticam, in qua totam se orationi devoverat; sed ex priore, quod elegerat, monasterio per Angelum mirabiliter educta est, ut narratur num. 8, & ipsa prædixerat. Superveniente vero nocte prædicta, inquit auctor, vox quædam insonuit: Soror Humilitas, surge, meque sequere. Secuta est, & extra monasterium invisibili manu fuit posita, ut pluribus ibi dicitur. Postmodum, ubi erat abbatissa, cum Romam ob negotia pedestri itinere proficisceretur, cum nimis fatigata esset, equum accepit; & mox etiam panem albissimum, quod panem inventum non posset comedere. Utrumque narrat auctor num. 16, insinuatque ab Angelo Sanctæ procurata fuisse, etiamsi Angelum non nominet.

[525] [aliud S. Pilingotto tertiario Franciscano.] Prioribus ejusdem seculi annis Urbini obiit S. Pilingottus, tertiarius Franciscanus, cujus Vita, ad 1 Junii data, auctorem habet coævum Urbinatem. De extremis Sancti loquens auctor, num. 21 hæc narrat: Cum vero anima illa purissima ad recessum se præpararet, bella quædam volucris, alba & pulchra, quasi de suo ei congratulans transitu, circa ejus faciem evolare non desinebat. Quidam vero circumstans eam abigere nitebatur, sed pro importunitate non poterat, ita ut ab omnibus crederetur certissime, ejus Angelum fore, qui eum custodiens usque in finem, animam illam gloriosam carne solutam expectaret, ut eum socians ad vitam illam perduceret, quam Christus illi pretioso suo sanguine acquisivit.

[526] [S. Agnes de Monte-Politiano Corpus Domini] Raymundus de Capua, Ordinis Prædicatorum postea generalis, scripsit Vitam S. Agnetis de Monte-Politiano, quando erat confessarius monasterii, in quo habitavit Sancta, scripsitque ex scripturis ibi inventis & relatione discipularum ipsius Sanctæ. In hac autem Vita, ad XX Aprilis in Opere nostro edita, num. 25 refert sequentia de Sancta in horto suo orante: Dum autem intra orationem recoleret, diem esse Dominicum, nec licere talem diem, Missarum solenniis non auditis, pertransire; ex alia parte, urgente dulcedine Sponsi, non posset orationis fervorem dimittere, facta in agonia magis ac magis ferventer orabat. Et ecce post paululum adfuit Angelus, ferens illud Dominici Corporis venerabile sacramentum, propter quod omnia Missarum solennia dicuntur & fiunt.

[527] [ab Angelo accepit decem Dominicis.] Quo viso, ancilla omnipotentis Domini humilem reverentiam primo Regi Angelorum, deinde Angelo devote exhibuit: & tandem, ipso annuente, de manu ipsius Angeli sacram communionem recepit: sicque Agnes virgo, ex speciali gratia Salvatoris, nec orationem suam dimisit, nec sacramentis Missalibus est privata: quin potius Sacramentis ipsis communicatis, Angelorum est præsentia confortata. Nec suffecit largo Datori munerum hanc gratiam semel vel bis facere sponsæ suæ: sed decem Dominicis diebus continuis repetiit idem munus, ut videlicet secundum Decalogi numerum, in quo est omnis perfectio sanctitatis, sanctissimum corpus de manu sancti Angeli Agnes sancta, amplius sanctificanda, suscipere mereretur. Mox num. 27 addit auctor, virgini allatas per Angelum fuisse reliquias, ut ibidem videri potest.

[528] Obiit sub initium ejusdem seculi XIV B. Christina Stumbelensis prope Coloniam, [B. Christina Stumbelensis miris] virgo plane mirabilis, & tot dæmonum impugnationibus vexata, ut Acta ejus essent incredibilia, nisi ex oculatis multorum testimoniis fuissent conscripta, virgine etiam tum vivente. Scripsit ea Fr. Petrus de Dacia, Ordinis Prædicatorum, cum aliis, qui Beatam familiariter noverant; editaque sunt apud nos ad XXII Junii cum Vita Beatæ ab Anonymo suppare ex Actis familiariumque notitiis concinnata. In laudatis Actis lib. 3 num. 26 ipsa virgo per scribam suum Fr. Petro narrat, curatam se fuisse ab Angelis, postquam noctu a dæmone crudeliter raptata gravissimeque vulnerata fuerat. Qui, inquit, tollentes corpus ejus, singulis noctibus a læsionibus curabant, & a frigoribus levissimo atque calidissimo pallio obumbrabant, mentemque ejus divinis consolationibus confortabant, & se omnibus passionibus ejus adfuisse, & patientiam vidisse affirmabant: nec non & in tam miris consolationibus & piis exhortationibus ipsam domum reducebant, quod præ nimia admiratione neque viam, neque modum reductionis perpendere valebat: quibus tamen recedentibus se in suo cubiculo inveniebat. Angelos & pallium corporalibus oculis non videbat: sed calorem, lenitatem, & obumbrationem pallii realiter sentiebat: & Angelorum curationes & consolationes in corde suo spiritualiter & veraciter cognoscebat. Nituntur quidem hæc solo virginis testimonio: sed confirmantur ex aliis æque mirabilibus, quæ in aliorum conspectu sunt facta.

[529] Rursum lib. 4 num. 3 narrat Virgo gravissimas, quas multis noctibus passa est, [plurimisque Angelorum favoribus] dæmonum vexationes, & subjungit: Sed Christus, qui suam dilectam sponsam non deseruit, ad liberandum eam atque sanandum singulis noctibus quinque Angelos destinavit: qui confortantes eam piis alloquiis, quod a Domino custodes quinque sensuum ejus deputati essent, fideliter affirmabant. Sic per Angelos in vivis servata dicitur num. 8, & num. 10 ab Angelis in cubiculum suum reducta. Et num. 13 disparentibus post sævissimas vexationes dæmonibus, continuo venerunt duo Angeli divinitus missi, qui levantes ipsum corpus, & sanatum per omnia, cum magna reverentia & consolatione in proprium cubiculum reduxerunt. Similia rursum leguntur num. 22. At num. 29 Angelus, qui eam sanaverat & reduxerat, sic insuper locutus legitur: Confortare, sponsa Christi, & constanter age: tecum enim est Jesus Christus, sponsus tuus dilectissimus, pro cujus amore certamen inisti: ipse enim in tribulationibus numquam te deseret, sed in omnibus te confortabit & adjuvabit; in morte quippe eris secura, ab omnibus hostibus triumphabis, & cum ipso æternaliter exultabis. Et his dictis, illico discessit Angelus ab ea. At idem post novum cum dæmonibus certamen rursum adfuit auxiliator. Sic passim Angeli vulnera virginis sanaverunt: sed num. 69 omnes ejus læsiones leguntur sanasse, præter illam, quam de circulo candente in medio corporis receperat. Ea vero plaga deinde a Christo sanata legitur cum reliquis recenter acceptis.

[530] Missis aliis similibus, subjungo favorem alium, [gavisa est, & frequenter ab iis sanata.] qui narratur num. 101. Lapsa erat virgo, dum reducebatur ab ecclesia, & graviter se læserat. Crevit autem subito tam gravis & vehemens dolor, ut virgo Christi non pedes nec crura per se movere ullo modo potuisset, sed neque se tangi a quoquam sine magno clamore & dolore sustinuisset. Cumque virgo Christi noctem illam cum sequenti die in tanta læsione & dolore transegisset, secunda nocte somnium virgo arripuit, & Angelum Dei assistere sibi vidit: qui tangens pedes & crura Virginis, tactu lenissimo ipsam surgere, & suum Dilectum benedicere monuit, &, iis dictis, omnino disparuit. Evigilans autem virgo Christi, sanam se reperit: & surgens, in genua se erexit, suumque dilectissimum Sponsum ex toto corde benedixit &c. Pleraque hactenus relata de subsidio Angelorum in Vita brevius scripta repetuntur. Ceterum addit in fine biographus, ultimis vitæ annis Beatam a dæmonum impugnationibus liberam fuisse, ut omnia, quæ ex Actis dedi, contigerint seculo XIII: sed, quia seculo XIV Beata obiit, ad hoc ipsum seculum omnia collegi.

[531] [Alia aliis præstita.] Obiit circa idem tempus B. Oringa aut Christiana virgo in Etruria, de qua actum ad X Januarii. In hujus Vita, quam Italice scripsit Silvanus Razzi, multis etiam modis B. Oringa dicitur defensa ab Angelis contra dæmonum impugnationes & terriculamenta. Minus quidem hæc sunt insolita, aut de se incredibilia, quam quæ leguntur in Actis B. Christinæ; sed auctor est recentior, ideoque ab iis hic referendis prorsus abstineo. Vetustior est scriptor, qui composuit Vitam venerabilis Gertrudis ab Oosten, Beghinæ Delphensis in Hollandia, datam apud nos ad VI Januarii. In hac autem num. 30 dicitur anima alterius cujusdam Gertrudis, quæ in eadem civitate erat Beghina, cuidam conspecta fuisse, concomitantibus eam duobus Angelis a dextris & a sinistris.

[532] [B. Joannes Firmanus ab Angelo, per tres menses] In Vita B. Joannis Firmani, Ordinis Minorum, data ad IX Augusti, Anonymus coævus num. 41 sic habet: Quantum vero sanctis Angelis, quibus continuo reverentiam singularissimam exhibebat, fuerit familiaris, apparet ex multis visitationibus & consolationibus, quas recipiebat ab eis: sed de multis referam tantum duas. Interrogatus a quodam sibi familiari, quomodo a Deo donum sapientiæ recepisset, cum omnino taceret, & nulli videretur velle revelare, dum viveret; tandem importuna prece & supplici inquietatione violentatus, hoc, quod ab eo petebatur, sub sigillo secreti, dum viveret, revelavit dicens, quod quadam die, dum in cella reclusus arctam pœnitentiam faciens ante crucem Crucifixum oraret attente, quidam Juvenis admirandi decoris ad eum venit, dicens ad eum, quod erat missus, ut secum aliquo tempore moraretur. Quem cum vir Dei sanctus agnosceret esse Angelum Domini propter magnam, quam in suo conspectu ad præsentiam ejus recepit securitatem, & concepit benevolentiæ caritatem, ipsum, ut decebat, devotissime honoravit: & simul sedens, de cruce Christi, & de gaudiis paradisi, atque de verbis Euangelii & apostoli Pauli aliorumque Sanctorum longum colloquium habuerunt: sicque per tres menses continuos non fuit dies, in quo non suo luminoso aspectu & eloquio mellifluo frueretur.

[533] [familiariter apparente, Scripturas doctus,] Erat autem vadens & rediens, sicut amicus ad domum alterius amici, & socius ad domum alterius socii, ire & redire familiariter consuevit. Tandem, completo trium mensium spatio, sibi valefaciens aperuit ei sensum, ut intelligeret Scripturas, & extunc, ut retulit, non fuit Scriptura, quam in quocumque loco non intelligeret secundum aliquem intellectum, licet non fuerit sibi datum, quod, quidquid intelligeret, pro voluntate sua alteri panderet, & alteri aperire posset, nisi quantum placebat Majestati divinæ, quæ sibi dederat spiritum intelligentiæ. Non autem dubitabat vir sanctus, quin ille juvenis fuerit Angelus suus, qui pro consolatione sui fuerat a Deo missus, & se ei frequentissime ostendebat.

[534] Quodam alio tempore supervenit solemnitas beati archangeli Michaëlis, [alios quoque ab Angelis favores obtinuit.] quæ mense Septembrio celebratur: & dum de nocte descendisset de cella, quam habebat in monte Alvernæ, & venisset ad ecclesiam fratrum, ut ad reverentiam Angelorum cum ipsis fratribus laudes Deo persolveret matutinas, completis laudibus, in ecclesia more fratrum aliquantum substitit meditando devote de gloria Angelorum. Meditatione vero & oratione sua peculiari finita, de ecclesia discedebat, ut rediret ad cellam. Cum autem ad januam ecclesiæ pervenisset, juxta eum apparuit citharœdus, ita suavissimam faciens melodiam, quod, nisi vir sanctus fuisset a Deo confortatus, … nedum præ dulcedine fuisset raptus; imo videbatur sibi, quod spiritus vellet a corpore separari. Tum exsultans in Domino, cum clamore altissimo ascendendo montem cœpit currere versus cellam. Citharœdus autem, sive curreret sive staret, sive communi modo ambularet, numquam ab ejus latere discedebat. Cum autem vir Dei pervenisset ad cellam, & se prostravisset ante imaginem Crucifixi, tunc, ut sibi videbatur, citharœdus ille ita cœpit per instrumentum musicum manus movere citissime, & sonitum ita accelerare, sicut consueverunt facere illi, qui sunt in illa arte periti, quando volunt sonum finire. Finito autem sonitu, noctem illam, in oratione persistens usque ad diem, vir sanctus duxit insomnem, Deo & sanctis Angelis ejus referens gratias de consolatione percepta.

§ XXXVI. Beneficia Angelorum seculo XV.

[Miri admodum] Mirabili prorsus patientia & constantia seculis XIV & XV in Hollandia floruit S. Lidwina virgo, cujus Acta a pluribus coævis scriptoribus summa fide fuerunt conscripta, editaque apud nos ad XIV Aprilis. Ex iis huc transferam nonnulla ad propositum nostrum spectantia. Postquam auctor num. 48 in Vita dixerat & exemplis probaverat, S. Lidwinam ad loca diversa in spiritu sic rapi solitam, ut sciret & indicaret, quid in locis remotis fieret; subjungit num. 49: Cum autem, sicut dictum est, ad talia loca raperetur, complebatur in ea divinitus, quod Moysi & filiis Israël… a Domino dictum est: Ecce ego mitto Angelum, qui præcedat te, & custodiat semper, & sit ductor itineris tui. Visitabatur enim sæpissime & tangebatur ab Angelo suo sancto, quem ita personaliter cognoscebat, sicut amicus amicum suum. Similiter cognoscebat confessorum suorum Angelos, aliorumque familiarium suorum & multorum hominum.

[536] Apparebat autem idem Angelus diversimode, & interdum in forma viri pulcherrimi, [& multiplices favores,] semper autem in magna claritate. Nonnumquam claritas illa tanta erat, quod, si mille soles invicem lucerent in virtute sua, non tamen possent æquiparari vel assimulari claritati ejusdem Angeli. Interdum vero minor erat hæc claritas: semper tamen præferebat in fronte vexillum Dominicæ crucis, ne ab angelo sathanæ, qui sibi frequenter apparebat transfiguratus in Angelum lucis, deciperetur. Si vero propter frequentiam visitantium se aliquando turbabatur, & ob præsentiam atque attactum quorumdam hominum inhonestorum puritas ejus, ut assolet, maculabatur; propter hujusmodi qualescumque maculas & inquietudinem privabatur Angelicis visionibus & raptibus divinis. Interdum etiam, si spiritualibus quibusdam atque solius Divinitatis oculo aut Angelo cognitis defectibus, qui apud homines defectus non sunt, occulte gravabatur, & earumdem occasione a consuetis raptibus eam impediri necesse erat, de eisdem Angelo sancto ductori suo confitebatur; sicque purgata ab eodem, ipso præcedente, ad quæ ducebatur loca, sequendo procedebat. Prolixior est narratio auctoris de locis, ad quæ rapta fuit S. Lidwina, quæ lectum semper tenebat ob gravissimas infirmitates.

[537] [quibus Angeli] Quapropter, omissis reliquis, quæ in Vita legi possunt, pauca solum decerpam. Et cum spiritus ejus, inquit, ad prædicta loca raperetur, corpus ejus quasi mortuum & exanime remanebat in lectulo. Deinde: In exercitiis quoque Dominicæ passionis, interdum ab Angelo sancto etiam corpore rapi solebat ad loca illa Terræ sanctæ, in quibus idem Salvator nascendo, conversando, patiendo, sacramenta salutis humanæ operatus est. Ubi plura de raptibus in corpore narraverat, & ad eos confirmandum dixerat, quandoque post raptus in corpore læsam fuisse, Angelum Sanctæ dixisse ait auctor: Hæc ulcera propterea in corpore tuo suscepisti, ut scias te etiam in corpore tuo fore raptam. Tum ita habet num. 53: Propter has igitur corporales læsuras, quas sic reportabat, solita erat dicere secundum verbum Angeli, quod putabat se etiam raptam fuisse in corpore. Qualiter autem hoc fiebat, novit Angelus, qui hoc fieri in corpore testabatur, & in ejus testimonium læsuras corporales eam recepisse, in raptibus ipsis perhibebat. Verosimiliter quoque videtur, eam corporaliter raptam fuisse, quando sertum illud florigerum, de manu beatæ Virginis capiti suo superimpositum reportabat, de quo infra dicetur. Ita auctor doctus & pius, Joannes Brugman, Ordinis Minorum.

[538] [S. Lidwinam virginem,] Quod autem dicit de serto, narrat num. 69 & sequentibus. Anno 1428 sancta virgo cognato suo suoque confessario, diutius secum morantibus, indicaverat, cupere se duabus aut tribus horis solam relinqui. Exiverunt ambo, sed clanculum rediit confessarius, ut in cubiculo abditus videret, quid ageret. Putans itaque virgo, se solam esse in cella, disponebat se per devotas orationes ad percipiendam gratiam, quam optabat. Ecce transacto fere unius horæ spatio, post meridiem, more solito ingressus ad eam Angelus Domini, circumvolabat circa eam infra lectisternium, in quo jacebat; sed amplius ei non appropinquabat. Videns ergo gaudio præsentiæ ejus non posse perfrui, conturbata flevit amare, interrogans eumdem Angelum, utrum aliqua culpa sua Deum offendisset, ob quam hac gratia perfrui non valeret. Tunc Angelus, Nequaquam, inquit, sed propter præsentiam eius, qui sedens in cella tua nititur scrutari & experiri gratiam tibi dispositam. Quo dicto, discessit Angelus ab ea. Ad fletum Virginis confessarius surrexit, & se præsentem fuisse dixit. Hæc auctor num. 67, insignes deinde subjungens virginis raptus.

[539] Post alios rapta fuit num. 68 ad gaudia paradisi contemplanda, [semper ægrotantem,] diciturque num. 69 eam allocuta beatissima Virgo Maria, ad patientiam exhortans, addensque beata Virgo, Visne, inquit, sertum super caput tuum? Tunc hæc virgo: Ego, inquit, non possum hic habere voluntatem meam. Cum autem aspexisset Angelum ductorem suum, videreturque consentire quodammodo, quod acciperet; Accipe, inquit beata Virgo, hoc sertum super caput tuum, quod non nisi septem horis poterit esse super terram, & trade illud in manu confessoris tui, dicens, quod ego demando sibi, quatenus de cetero credulus sit donis omnipotentis Filii Dei, & ut idem sertum ponat super caput imaginis meæ, quæ est in ecclesia. His igitur dictis, hæc virgo reversa est ad corporeos sensus. Deinde, ut pluribus ibi refertur, Lidwina, ignara serti, casu vel necessitate qualicumque manum capiti suo superponens, detraxit sertum, quod ex odore suavissimo recordabatur capiti suo per manus beatæ Virginis impositum… Erat autem hoc sertum cerulei coloris & rugosum, emittebatque de se tam miræ suavitatis fragrantiam, quod illud apud se tenebat, quamdiu poterat. Tandem confessarium vocari jussit, eique sertum dedit, ut imponeret capiti imaginis beatæ Virginis. Fecit hoc confessarius, & Angelus Domini retulit idem sertum ad eum locum, unde illud virgo attulerat. Hoc ultimum non potuit scire Lidwina, nisi edocta per Angelum. Addit auctor, hæc contigisse in nocte & de mane advenientis decimæ octavæ mensis Novembris anno Domini MCDXXVIII.

[540] Mira omnino hæc videbuntur; sed & alia id genus reperiuntur in eadem Vita, [cumularunt.] optimis tamen testimoniis firmata. Sic num. 63, cum virgam, qua cortinam lecti sui attrabebat, perdidisset; lignum pro ea ab Angelo repositum dicitur, illudque odoriferum. Sic num. 73 in die Cinerum benedictos cineres ab Angelo accepisse asseritur. Sic alia plurima Angelus S. Lidwinæ & dixisse & aperuisse in Vita legitur. Quæ autem ex prima Vita produxi, uberius etiam relata leguntur in Vita secunda, quam composuit idem Joannes Brugman, & præmunivit litteris magistratuum oppidi Schiedam, ubi vixit & defuncta est S. Lidwina. Multo etiam plura de beneficiis Angelorum in S. Lidwinam leguntur in secunda Vita, quam in prima. Mitto tamen omnia, tum ne prolixior fiam, cum in ipsis Vitis legi possint; tum ne gravis sim hominibus incredulis. Mirabilis est tota istius virginis vita, nec minus miranda sunt ea, quæ de abstinentia ejus a cibo & potu, & de morbis diuturnis omnibus nota fuerunt, quam quæ paucorum tantum testimonio potuerunt innotescere.

[541] Posterioribus annis, quibus S. Lidwina in Hollandia, [Varia ab iisdem beneficia] floruit magna sanctitate B. Coleta Gandavi in Flandria. Hujus Vita, ad VI Martii data, auctorem habet Petrum a Vallibus, ipsius virginis diu confessarium. De beneficiis autem Angelorum in B. Coletam primo observat auctor num. 35, ab Angelis sustentatam fuisse credi in itinere. Secundo num. 88 narrat, amicos B. Coletæ adjutos ab Angelis fuisse contra impugnatores: quod confirmat his verbis: Pro quorum favore benigno descendebant visibiliter Angeli de cælo, pro conservandis illis a periculis;… prout evidenter ostensum fuit matri gloriosæ (B. Coletæ,) & aliquibus de sororibus. Vidit namque primitus ipsa, circa mediæ noctis horam, lucem quamdam clarissimam in circuitu dictæ domus, & in illa luce multitudinem Angelorum, conservantium & defendentium dictos habitatores contra cunctas diabolicas infestationes. Postmodum vidit scalam auream, situatam super eamdem domum, cælumque tangentem, & Angelos ascendentes & descendentes per eam, qui Deo præsentabant orationes devotas humilis ancillæ suæ &c. Additur, Beatam uni ex sororibus ostendisse visa ista; sed illam initio nihil vidisse, vidisse vero omnia post preces B. Coletæ.

[542] [B. Coletæ collata.] Ubi laudatus biographus cap. 14 fuse exposuerat gravissimas infirmitates & dolores, quos patiebatur B. Coleta, obsequia, quæ eidem, recedentibus nocturno tempore monialibus, exhibebant Angeli, sic exprimit num. 125: Tunc cælestes Angeli visitabant illam, dulciter administrantes sibi, cooperientes & adjuvantes eam, & obsequia reliqua conferentes, quæ servi fideles exhibere possunt ancillæ vel sponsæ summi Regis. Agens de obitu beatæ, variasque referens piarum personarum visiones, ita habet num. 196: In nonnullis autem conventibus, ab ea specialiter dilectis propter specialem prærogativam sanctæ paupertatis, in illis singulariter relucentis, in hora sui transitus audita fuit Angelorum multitudo dulciter resonantium cum inaudita melodia. Inter quos singulariter una vox Angelica fuit a quibusdam audita, dicens: Venerabilis religiosa soror Coleta migravit ad Dominum. Rursum num. 200: Insuper quædam alia devotissima persona, magnæ pœnitentiæ & austeritatis, nec non & laudabilis perfectionis, in suo raptu vidit unam grandem multitudinem Angelorum gaudenter & melodiose suam gloriosam animam velociter deportare ad regnum paradisi.

[543] [B. Veronica de Binasco prohibetur ab Angelo eremum petere,] Eodem seculo XV nata & defuncta est B. Veronica de Binasco, Religiosa Mediolanensis, Ordinis S. Augustini. Vitam ejus, datam ad XIII Januarii, scripsit Isidorus de Isolanis, Ordinis Prædicatorum; aut potius duarum monialium, quæ B. Veronicam familiariter noverant, Italica scripta in ordinem redegit, & Latina fecit. Plura de favoribus Angelorum in Beatam continet hæc Vita, quam ut omnia transcribenda censeam. Itaque nonnulla seligam, & pro reliquis lectori Vitam ipsam assigno. Vita lib. 2 cap. 4 sic habet: Deserta petendi Veronica vehementissimo incensa desiderio, decrevit, captato sacerdotis atque matris cœnobii consensu, ceteris insciis abire. Hinc orando noctem insumpsit, & lucerna extincta meditationi animum dedit. Cui extemplo Angelus Domini, nive candidior magnaque luce refulgens apparuit, prosundæ noctis tenebras ab loco depellens. Expavescit virgo de lumine. Cui Angelus: Ne timeas, ego enim Dei Nuntius sum: lux, quam toties conspicata es (ut refertur cap. 3) divina fuit. Haud recesseris gratia petendi eremum; quia sic est voluntas Dei. Scito quoque eremi cultum saluti animæ tuæ adversari. Et hæc dicens, alta cælorum petiit, gaudiis cælestibus virginem affectam relinquens.

[544] [pane per Angelum delato vescitur,] Rursum cap. 18, cum abscondisset se Veronica, ne per mulieres, quæ ad ipsam visendam venerant, a contemplatione avelleretur; quæsita; nec usquam inventa, pane ab Angelo Domini delato pascitur. Hoc in festo S. Marthæ, monasterii patronæ. Celebri quoque die Nativitatis Dominicæ anni ejusdem jejuna virgo perseverans, panem ab Angelo pariter accepit. Tum cap. 19 hæc leguntur: Erat Veronicæ consuetudo, dies Lunares, Mercurios, & Veneres jejunare, & ea quidem parcitate, qua pane & aqua simplici tantum uteretur. Quocirca triennio dilapso post ea, quæ superiori capite scripsimus, solo pane ab Angelo delato pascebatur. Cœpit autem Angelus Domini cælestem hanc alimoniam virgini deferre celebri die Catharinæ martyris anni ab Natali Christiano MCDXIII. Singulis autem diebus jejuniorum unico pane candidissimo & recenti, mediocrisque magnitudinis, ab Angelo delato, virgo contenta, cibum omnem fastidiebat. Sic egit Angelus Domini cunctis diebus vitæ ejus, quibus in posterum pane & aqua simplici vescebatur. Hocce tempus triennio obitum virginis præcessit. Testabatur Veronica, unico pane Angelico, quamquam mediocri, magis magisque se saturatam, quam si quatuor communiores panes desumpsisset.

[545] Tum subdit cap. 20: Ægrotanti vehementissime Thadææ virgo integerrima, [& pro altera subinde panem accipit:] … multis efflagitavit precibus ac obtinuit vitam longiorem. Duplicatum vero post hæc panem accipiens, alterum ægrescenti Thadææ dedit: quem comedens illico convalescere cœpit, ac propediem plenissimæ sanitati reddita, suam incolumitatem in virginis merita retulit. Post nactam incolumitatem affirmavit Thadæa, Veronica tradente, Angelicum quoque se panem sæpenumero desumpsisse. Enimvero ad tantæ rei fidem adstruendam Thadæa portiunculam ejusce panis sacerdoti ad manducandum obtulit. Addit auctor, miraculum istud, quod Beata occultum tenuerat, a Thadæa tunc monasterii superiore, quæ secretorum Veronicæ præ ceteris fuerat conscia, & Vitæ partem scripsit, cunctis sciscitantibus fuisse vulgatum.

[546] Rursum cap. 23 B. Veronica ab Angelo docta narratur, [docetur ab Angelo, & ob defectum reprehenditur,] quo modo recitaret Officium canonicum more Romano, & cap. 24 Angelus partem Officii cum ipsa aliquando dixisse asseritur. Qua autem specie Angelum videret, cap. 25 ita refertur: Asseruit Veronica eo lumine Angelum Domini circumseptum adventare solitum, quo noctis mediæ densissimis tenebris divina lectitare cupienti, neque igne neque ocularibus egeret. Ea itidem mortalibus incognita luce prohibebatur virgo, ne Angelicam speciem diu satisve intueretur &c. Reliqua ibi videri possunt. Tum cap. 26 ait auctor, librum a Veronica, Angelo dictante, conscriptum, quem dolet amissum; datumque eidem ab Angelo aureum calamum, de quo ait, Vidimus nos ipsi calamum. Mox iterum cap. 27 agit de recitatione Officii cum Angelo, quod maxime contigisse ait auctor in morbis & afflictionibus Beatæ. Sic faciebat Angelus Domini, inquit, quoties Veronica plurimum affligeretur. Deinde lib. 3 cap. 9 hæc refert biographus: Narravit aliquando sororibus Veronica, candida simplicitate præclara, dicens: Missa sacra agente sacerdote quopiam die, juxta altare genuflexam sororem curiosius inspexi sola mentis instabilitate. Verum cum a corporeis sensibus me abstrahi contigit, Angelus Domini, qui mihi adesse consueverat, me tanta severitate increpuit, ut diem extremum clausura fuerim, si corpori mens mea juncta foret talia sustinens. Heu quam ingens fuit horror ille arguentis Angeli! quam dura verba! quam terribiles vultus! &c.

[547] Missis aliis plurimis, quæ in Vita legi possunt, unum addo, quod narrat auctor lib. 7 cap. 2 hoc modo: Nocte Sabbati infra octavas Corporis Christi anni sequentis, Veronica virgo post vigilias nocturnas in cella contemplationi vacans, rapta mente in cælestibus audivit vocem suave sonantem: [Corpus Domini ab eodem accipit.] Surge, filia, & accipe dignissimum Sacramentum, quo te donaturus est Deus tuus. Tum virgo vehementissime admirans, ac divini ardoris flammis magis magisque succensa, ad sensus spiritum illico excivit. Undique lumine cælesti loco clarescente, conspexit Angelum Dei nive candidiorem sanctum Domini Corpus dextra tenere: quod ubi Angelus ori virginis apposuit, omnis illa visio evanuit. Hostia sumpta, virgo ad supernas delicias evolavit, rapta perdurans usque ad solis ortum. De eucharistia eidem modo magis solemni, intervenientibus etiam Angelis, a Christo data, consuli potest sequens caput.

[548] [Angelicus cantus in exsequiis B. Laurentii Justiniani auditus:] Bernardus Justinianus in Vita patrui sui B. Laurentii Justiniani, patriarchæ Veneti, data ad VIII Januarii, cap. 12 referens mortem Beati, ait: Quas ibi catervas Angelorum advenisse vidissemus, si corporeis oculis potuisset videri illa societas. Tali igitur comitatu inter eorum cælestes voces & cantus felicissimus ille spiritus, velut igniculus in cælum emicuit. Cur sic loquatur, paulo post num. 63 indicat his verbis: Quale illud etiam testimonium, quod bini ex vestris fratribus (Cartusiani) quum ad illud officium (ad exsequias) ut ceteri, adiissent, audire sibi visi sunt suavissimos quosdam cantus, & inauditas modulationes! Redeuntibus autem ad monasterium, & illis non cessantibus, tum alter ad alterum: Audisne, frater, has melodias? Quidni audiam, inquit alter? Angelicus plane mihi videtur iste concentus, non humanus. Idem affirmare alius cœpit. Utrisque igitur admirantibus, numquam illi cantus, quoad usque ad monasterium pervenerunt, conticuere.

[549] [Talis in Missa auditus a S. Catharina Bononiensi,] In Vita S. Catharinæ Bononiensis, data ad IX Martii, num. 8 hæc leguntur: Die quadam, dum Sacrificio altaris, quam dicimus Missam, interesset, & sacerdos Sanctus, Sanctus proferret, audivit ipsa repetentes idem verbum cælesti cantu Angelos: cujus tanta fuit suavitas, ut pene de ipsius corpore egressa sit anima: quamvis totum illud verbum Angeli non protulerint: nam si paullo longior divinus ille cantus fuisset, procul dubio exanimis concidisset. Idem refertur in altera Vita num. 34.

[550] [ab alio ad cubiculum S. Francisci de Paula.] In Processu Contentino de Vita & miraculis S. Francisci de Paula, dato cum Vita & reliquis ad 2 Aprilis, narratur factum mirabile num. 90. Iratus erat S. Francisco de Paula Franciscus Carbonellus ob causam ibi expositam. Cumque loqui cum eo vellet, & Sanctus non statim veniret, magis irascebatur. Itaque, ut ibi refertur, iratus statuit eum in cella convenire: quæ cella erat aliquantulum alta, adeoque ad ejus ingressum oportebat tres gradus ascendere. Cumque dictus dominus Franciscus esset in ultimo gradu, audivit quosdam cantus & melodias suavissimas, quas reputabat Angelicas: stupefactusque constitit, quo securius illas audiret. Et postea volens ultimum gradum ascendere, audivit continuari dictos cantus & melodias: stupefactusque statim rediit ad ecclesiam, Deo gratias acturus de his, quæ audiverat. Hoc cantu omnis ira recessit, ut sequitur, & successit amicitia.

[551] [Angeli visi, prædicante S. Vincentio Ferrerio,] Alio indicio insinuata quibusdam est sanctitas S. Vincentii Ferrerii, Ordinis Prædicatorum: in cujus Vita ad V Aprilis num. 13 hæc leguntur: Fuerunt multi, quibus divinitus concessum est, ut, dum ipse prædicaret, Angelos Dei viderent, qui super eum in humili specie humana frequenter descendebant.

[552] In Vita venerabilis Dionysii Cartusiani, data ad XV Martii, [& a Dionysio Cartusiano.] Theodoricus Loërius Cartusianus num. 25 ita habet: Videbat ipse quoque Dionysius sæpe post Matutinas ad cellas regredientes monachos comitari Spiritus candidos, atque cum eisdem eorum intrare cellas, quos Angelos illorum non dubitabat esse custodes.

[553] In Vita venerabilis viduæ Mariæ de Mailliaco, quam scripsit Martinus de Bosco-Gualterii, [Inter pauperes Angelus venisse videtur ad Mariam de Mailliaco.] Ordinis Minorum, ipsius Mariæ, confessarius, apud nos ad XXVIII Martii, opera ejus misericordiæ commendantur, crediturque inter pauperes excepisse Angelum, quod num. 13 sic refertur: Inter ceteros pauperes unus, statura magnus, capillos habens protensos, & barbam prolixam, pulcher aspectu, domum suam ingressus est: qui undique respiciens stans coram ipsa, nullum verbum protulit. Illa autem admirans & timens de fraude maligna, ait illi: Si Christianus estis, signa Christiani facite. Audito verbo, ille manu elevata valide signo crucis consignavit semetipsum, & accepta refectione, domum egressus amplius non comparuit. Egressa autem domina, stans & circumspiciens, neminem vidit: a vicinis autem requirens, quo abiisset homo ille, ipsi omnino se nescire fatebantur. In Processu pro canonizatione ejusdem venerabilis Mariæ num. 8 dicitur cantus Angelicus in ejus morte a pia persona auditus.

[554] Maxima Angeli sui custodis familiaritate fruebatur S. Francisca Romana, [S. Franciscæ Romanæ Angelus] cujus Vita ab ejus confessario Joanne Mattiotti scripta, & apud nos data ad IX Martii. Id laudatus biographus testatur num. 16 ita scribens: Fruebatur famula Christi continua visione Angelorum, & maxime quemdam elegantis pulchritudinis forma decorum familiariter intuebatur, diu noctuque sibi inseparabiliter assistentem, cujus facies solis splendorem superabat. Et, si noctis tempore sibi opus fuisset aliquid operari, absque aliquo lumine materiali, solo splendore Angeli ducebatur. Deinde lib. 2 Visione 1 auctor sic habet: Inter ceteras Domini gratias, huic suæ famulæ B. Franciscæ in præsenti vita exhibitas, hæc fuit singularissima: quod de paucis credo, lector, te legere Sanctis. Nam sibi datus fuit unus Angelus, qui (ut ipsa Dei famula asserebat) erat de secundo choro sanctorum Archangelorum; non ille domesticus, qui datur omnibus in custodiam. Ille vero Archangelus erat sibi ita domesticus, quod die noctuque semper ei assistebat in figura humana, scilicet unius pueri novem annorum, indutus tunicella alba tamquam nix: cujus vultus erat sole splendidior, ita quod ipsa Christi famula in ejus vultum respicere non poterat: sed vultus sui claritatem plenissime videbat.

[555] Duobus tamen temporibus famula Christi poterat facilius in vultu ipsius Archangeli respicere; [in forma pueri splendidus semper assistit,] uno scilicet, quando ejus pater spiritualis cum ea loquebatur de illo Archangelo: tunc ipsa crines & oculos ceteraque membra facillime poterat intueri. Alio vero tempore, cum percussa esset a malignis spiritibus, ad sui confortationem ipsum Archangelum intuebatur sine aliqua difficultate. Et, quod dictu mirabilius est, dum sic a malignis spiritibus percussa & dilaniata esset, & quasi morti propinqua, Archangelus vultu splendidissimo capillis radiantibus aderat, & maligni spiritus, ejus claritatem non ferentes, subito confusi fugiebant. Tantus enim erat splendor dicti Archangeli, quod noctis tempore omnia exercitia necessaria in domo illius claritate sine aliquo lumine materiali faciebat.

[556] [isque erat altioris ordinis, & Sanctam] Mox ibi nonnulla sequuntur de alio Angelo S. Franciscæ dato, quæ clarius explicantur in visione 66 his verbis: Postquam ista Dei ancilla ivit ad domum suarum in Christo filiarum post mortem mariti, ut cum eis permaneret; accidit, quod anno Domini MCDXXXVI, in solennitate festi S. Benedicti, benignissimus Dominus, omnium gratiarum donator, magnificando suam ancillam mirabilius solito, sibi concessit unum Angelum alium quarti chori, scilicet unum ex Potestatibus. Iste vero Angelus sibi fuit concessus in forma humana, sicut de alio Angelo supra dictum est, sed eo splendidior, & sua vestis erat Dalmatica pulchrior alterius Angeli tunicella. Qui Angelus mirabilius & potentius protegebat Dei ancillam a malignorum spirituum oppressionibus, quam primus Angelus: nam primus cum motione capitis & actu radiantium capillorum eos fugabat: iste vero secundus in ipsius Beatæ defensione sola animositate ipsos dæmones videndo fugabat. Et erant ipsi maligni spiritus magis territi, quando ipsum videbant, quam in visione alterius Angeli. Et iste secundus Angelus tenebat in manu sinistra tres ramusculos aureos ad modum illorum ramusculorum palmæ, in quibus stant dactyli: qui quidem ramusculi significabant sanctam correctionem. Et in illis ramusculis erant aliqui folliculi similes illis, ex quibus fiunt setæ, sive sericum opus: ex quibus folliculis ipse Angelus faciebat aliquas matassas, quas tenebat in suo collo: & cum manu dextra faciebat globos illarum matassarum, & continuo faciebat dictam operationem. In prima visione dicitur symbolica hæc Angeli operatio continuata usque ad annum 1438, & festum Assumptionis B. M. Virginis: deinde vero aliud Opus inchoatum, de quo plura in Visione 69. Locus ipse legi poterit, & consuli possunt Annotata de vocibus aliquot, & de rei symbolicæ significatione.

[557] [contra dæmonum vexationes confortabat,] In visione 29 multa referuntur, quæ S. Francisca dixit patri suo confessario coram aliqua Religiosa, cui nomen erat Rita, & post expositas dæmonum vexationes, quas patiebatur, hæc subjecit, loquens de se, tamquam de alia persona: Sed ne ipse antiquus hostis ipsam ultra modum pavere faceret, ipse piissimus Dominus sibi Angelum ei visibilem in custodiam concessit, ut esset suum remedium; ne per visionem hostis nequissimi esset extra suum sensum & intellectum, quando eam cruciabat. Nam nisi stetisset in suo naturali sensu, non sensisset cruciatus per malignum hostem sibi inflictos, & non sentiendo non tantum mereretur. Et hoc permisit benignus Dominus, ut suam dilectam secundum suum velle duceret, & sibi concessit ipsum Dei Angelum posse videre, ut animosius & perfectius se reducat & confortetur post tormenta nequissimi hostis sibi inflicta: & ut ex istius benedicti Angeli visione continua non remaneat de suppliciis pavida. De Archangelo, quem S. Francisca habebat custodem, plura leguntur in visione 42. Missis aliis, unum subjungo: Qui Archangelus, si quando aliquæ personæ veniebant ad Dei famulam & inciderent in aliquod colloquium, in quo a veritate deviaretur, vultum iste Archangelus a loquentibus in aliam partem volgebat, id est, vertebat. In Visione 91 Sanctæ monita dat S. Michaël archangelus, & in 94 alius Angelus Franciscam monet, ut ibidem legi potest.

[558] Deinde lib. 3 cap. 5 num. 47 Sanctæ etiam subsidio fuisse dicitur S. Raphaël archangelus multaque variis locis de subsidio Angeli sive Archangeli custodis leguntur, [eidemque in suprema lucta aderat.] quæ omittenda credidi brevitatis causa cum multis, quæ de Angelis vidit & dixit Sancta. Quæ vero lib. 3 num. 96 ante mortem Sanctæ leguntur contigisse, huc transfero: Ipse vero benignissimus Dominus, cum eam in Vita ostendisset sibi dilectam, in morte voluit ostendere dilectissimam. Sciebat namque ipsi Beatæ, dum viveret, tædiosissimum esse malignos videre spiritus, sicut sæpe erat solita videre, tam ipsam molestantes, quam etiam proximum: in morte vero noluit eam per malignos spiritus aliqualiter molestari, sed ab eorum visione ipsam totaliter expertem reddidit. Ille vero Angelus gloriosissimus, de quo supra dictum est, telas ordiebatur, & faciebat suum exercitium, laborando velocius & cum maiori hilaritate, quam prius solebat: qui actus erat in signo ipsius famulæ Christi obitus.

[559] In Vita secunda S. Franciscæ, quæ serius quidem, [Ejus filius Euangelista inter Angelos in cælum ascendit,] sed ex vetustis monasterii ejus documentis composita est, jam dictis aliqua adduntur. De Euangelista filio ejus defuncto, cujus vitæ innocentia commendatur, num. 19 hæc leguntur: Eadem vero hora (qua Euangelista obierat) vicina in domo animam agens puella, & pridem loquendi facultate privata per morbi violentiam, clamare occepit: Videte, videte Euangelistam de Pontianis duos inter Angelos medium ad cælos conscendentem. De ipsa Francisca autem num. 20 sic loquitur: Habebat Francisca non tantum custodem Angelum, a quo impelleretur ad faciendum bene; sed etiam correctorem, a quo, si quid deliquisset, nunc hac nunc illa in parte corporis invisibili manu percutiebatur. Neque id solum cum solitaria ageret; sed etiam in præsentia aliorum, qui impacta audire verbera, non item videre poterant percutientem.

[560] Ita cum coram socru sua Cecilia atque cognata Vannotia in frequenti mulierum cœtu vanus aliquis sermo esset illatus, [Sancta vero ab Angelo etiam corrigebatur.] ipsaque eum interturbare humano nimium respectu prohiberetur, maxilla ejus, audientibus cunctis, gravi alapa percussa est. Alias in S. Mariæ-novæ internum animæ suæ statum Patri Antonello exponens, quia præ humilitatis affectu reticebat dona quædam sibi collata divinitus, tam vehementem humeris illius ictum inflixit Angelus, ut coram confessarii attoniti pedes corruerit: quam illa in se collecta culpam agnoscens, Patri suo spirituali continuo manifestavit. Simile est, quod ei domi suæ contigit apud Joannem presbyterum peccata sua confitenti: dum enim genuflexa assistit, tam durus ei impactus est ictus, ut terram capite inclinato contingeret. Quærenti autem consessario, quid ei accidisset, nescire se dixit, nisi percussos sibi vehementer humeros adhuc dolere. Tum vero confessario revelavit Deus, Angeli eas esse plagas, qui, ut alias, sic & nunc eam puniret, propterea quod reluctanti animo secretos Dei favores declararet ei, cui ipsam volebat Deus in rebus ad spiritum pertinentibus plene esse subjectam.

§ XXXVII. Beneficia Angelorum seculo XVI.

[B. Osanna Mantuana ab Angelo ad virtutem excitata,] Quæ colligam de B. Osanna Mantuana, contigerunt fere seculo XV, cum tamen obierit inchoato aliquot annis seculo XVI, quod modo ingredimur, omnia huc transferam, cum in hac collectione strictum ordinem chronologicum non sequar. Vita B. Osannæ Mantuanæ, virginis tertii Ordinis S. Dominici, data est ad XVIII Junii, habetque scriptores coævos & Beatæ familiares. In ea cap. 1 hoc legitur: Hæc (Osanna) sextum nondum egressa annum, Carbonareolam inhabitans, ubi parentes quotannis æstivare solebant; cum per Padi ripam deambularet sola, visus est illi Angelus, qui eam ad frugalitatem & cælestium rerum amorem adhortatus, sese actutum ex ejus oculis proripuit. In Vita secunda, Tractatu 1, qui fere dicitur compositus ex proprio Ms. B. Osannæ, multo plura de his leguntur num. 14. Tunc anima ipsius, inquit auctor, rapta fuit in spiritu, eique sese obtulit Angelus, qui manu ipsam prehendens, adduxit supra alta cælorum, docendo ipsam eique monstrando summam Deitatem, simulque dicendo: Vide, filiola, & attente considera opera Dei, & qua de causa facta sint. Ut brevis sim, Angelus virginem jubet cælestia considerare, & præclara ad virtutem eidem dat monita, ut ibidem prolixius legi potest.

[562] [& in operando adjuta.] Singulare est, quod in Vita prima narratur num. 122. Cum Carbonarolæ, pro more civium, qui æstus tempore rura incolunt, cum fratribus moraretur; humilitatis operibus delectata, universa extremæ servitutis exercitia volebat, invitis omnibus, efficere. Unde ad Padi ripam sæpenumero, reportatura suis humeris aquam, accedebat. At cum debilis admodum parvique roboris esset, propterea quod extrema inedia corpus affligeret, frequentique & diuturno raptu potiretur; aquaria vasa præ nimio, & suis viribus impari pondere, imponere humeris haudquaquam poterat: attentabat tamen enitebaturque superior evadere. Aliquamdiu autem defatigata, cum divinum imploraret auxilium; cælestis Spiritus illi opem allaturus accedebat: a quo adjumento captato, sibi bajulandum vas summa facilitate imponebat. Sæpius quoque cum implesset aqualia, mox Spiritus, qui sibi opem afferret, præsto erat. Hanc rem deprehendere etiam domestici & familiares, quando viderent illam ponderosa apprime vasa supra humeros ferre, quæ invictissimi roboris mulier humo tollere nequisset. Voluerunt nonnunquam sibi subsidium afferre: sed ipsa omnium operam detrectabat.

[563] [B. Columba Reatina per Angelum ad ecclesiam dacta.] Eodem tempore floruit B. Columba Reatina, sub ipsum seculi XVI principium defuncta, & ipsa tertii Ordinis S. Dominici virgo, cujus Vita ad XX Maii data auctorem habet Sebastianum Perusinum, Ordinis Prædicatorum, Columbæ confessarium. Hic autem num. 2 in nativitate B. Columbæ ejusmodi refert visionem, ut creditum sit, Angelos de ea fuisse lætatos. Rursum num. 34 hæc narrat: Rursum contigit, eam præfato patre spirituali privari: quæ ad suum parochialem sacerdotem, maturæ ætatis virum ac devotum Deo, recurrit: cui confitebatur, communicabaturque ab eo. Qui cum in festo S. Joannis Baptistæ opportune teneretur exire, notum voluit haberi B. Columbæ, ut forte abstineret ipsa die. Replicat humiliter ancilla Christi; sed instantius rogat, ne tanto die suo dulcissimo Sponso privaretur, quia saltem diluculo posset prævenire: quod venerandus sacerdos annuit, & summo mane præstolatur ipse, clavesque ecclesiæ supraposuerat altari. Et dum ipsa efflagitat sociam, nuntius urget, quod velit venire. Quæ cum paulisper distulisset, tandem incedebat sola: sed comitatus Angelicus vallabat eam usque ad altare. Et cum fuisset communicata, discessit ipsa repente. Ut autem sacerdos advertit, quod claves adhuc erant super altare, expavit stupore, & quomodo quove tetendisset, ignorabat omnino. Qui cum diligentius observasset, tandem in majori ecclesia in medio Sororum de Pœnitentia B. Dominici eam invenit. Sicque patri sacerdoti, Angelorum evidenti ministerio se ductam & eductam fuisse, secreto revelavit.

[564] S. Joannes de Deo, qui novum Ordinem de Hospitalitate instituit, [S. Joannes de Deo per Angelos] varios etiam Angelorum favores expertus est. Vitam ejus, ad VIII Martii apud nos Latine editam, Hispanice scripsit auctor coævus, Franciscus a Castro, sacerdos & rector hospitalis Granatensis. Hic, ubi lib. 2 cap. 3 exposuerat, quanta caritate S. Joannes se egentibus omnibus impenderet, num. 21 ita pergit: Eumdem in finem benignissimus Dominus Angelos ei quoque suos adjunxit, quemadmodum juniori olim Tobiæ Raphaëlem socium. Deerat nocte quadam necessaria domesticis ministeriis aqua, quam cum puteus vicinus negaret, oportuit eam ex loco peti, qui Bibarrambla dicitur, per spatium non exiguum dissito. It tamen hydriis duabus onustus: exiguum dissito. It tamen hydriis duabus onustus: reversus autem reperit accurata, quæ ipse facere solebat, omnia; mundatum scopis pavimentum, extructos lectos, lances ablutas. Interroganti autem infirmos, quis iis manum admovisset, una omnes pariter voce responderunt, ipsummet, nec alium quemquam perfecisse omnia. At ille probe conscius sibi, quam procul abfuisset, persistentibus in sua asseveratione egenis, dixit: Vere, fratres, multum pauperes amat Deus, quando ad eorum ministeria etiam Angelos suos ablegat. Et hunc quidem, qui Joannis personam assumpserat, credere vix possum a Raphaële archangelo fuisse diversum: hic siquidem aliquando Joanni dixit, divinitus missum se, ut ei in ministerio infirmorum auxilio esset. Fuit hic casus multorum deinde sermonibus in urbe celebratus, pluresque commovit e civibus, ut Angelorum Officia subituri, se ministros infirmis, Joanni offerrent socios.

[565] Alia nocte contigit, ut Dei famulus ex vico, [in piis caritatis operibus] qui Zacatinus nominatur, egrediens, pauperem inveniret quiritantem, quod tam frigida nocte tamque copiosa in pluvia nullum reperiret angulum, quo se posset recipere. Commota sunt ad querelas illas tenerrima Joannis viscera; pauperique appropians, Age, inquit, frater, veni mecum ad hospitale, commodius istic noctem quam hic acturus. Satis cognoscebat Joannem pauper, tunc tamen in faciem ejus intendens, eam Angelico splendore micantem est admiratus; cumque negaret, posse se pedibus suis incedere, Joannes, quamvis eleemosynis collectis onustus, ipsum nihilominus accepit in humeros, alacriterque prosecutus est viam, donec sub onere deficiens concidit in vico Gomeliorum. Audiit e vicinia quidam, atque ad fenestram accedens, tum ipsum Joannem acerbe semet increpantem miratus est, tum curiosius intendens oculos, vidit egregia forma virum, qui reponendo supra dorsum illius pauperi operam suam commodaret, arreptaque illius manu offerret se ducem, Frater Joannes, inquiens, misit me tibi Deus, ut in opere pio succurram. Ut autem intelligas, quam gratum Deo præstes obsequium, noveris, mandatum mihi esse, ut quidquid pro ejus amore facies, in commentarios referam. Quidquid id est, respondit Joannes, totum a Deo esse agnosco. Verum, amabo te, frater, quis sis & unde, significa. Archangelus, inquit ille, Raphaël sum, tuæ tuorumque sociorum custodiæ divinitus deputatus.

[566] [pluribus modis adjutus,] Diebus exinde nonnullis præteritis, cum solicitus pater pauperibus suis cibos partiretur, panis defuit, qui cunctis sufficeret: moxque Raphaël archangelus affuit, multis, qui præsentes aderant conspicuus, eodem, quo Joannes, habitu canistrum panibus plenum afferens; ipsique, cognoscenti se ab eodem adjutum post nocturnum illum lapsum, voce amica dixit: Frater, unius nos Ordinis sumus (& vere nonnumquam vile sagum homines Angelis æquales contegit) accipe e cælesti penu panes istos, quibus facias satis pauperum tuorum necessitatibus: atque his dictis, disparuit, plenum solatio Joannem relinquens. Ex modo relatis concludit auctor num. 71, S. Joannem fuisse parem tot occupationibus, quot alias vires humanas superassent, quod Angelos haberet adjutores; ibique de factis post lapsum nocturnum adjungit aliquid, supra omissum. Angelos quoque, inquit, socios habuit stipem colligens, prout ea nocte videre licuit, qua, post procuratum a dæmone lapsum, dispersos e sporta panes collegit ad lucem, quam nemo hominum præferre videbatur; sed Angelicarum mentium fuisse credimus, hanc ei de cælis opem ferentium.

[567] [& in morte recreatus.] Tum aliud subjungit hoc modo: Idem sub vesperam egredi ad montem solitus, ut calefaciendis pauperibus ligna colligeret, ne ipsam quidem Nativitatis noctem ab eo caritatis opere servabat immunem. Verum, ut sunt ea anni tempestate brevissimi dies, accidit, ut vespera illa brevior etiam videretur, tenebris per subitam aëris convolutionem congeminatis. Procellosa igitur nox Joannem in monte occupavit. Solum dixissem, nisi descendentem duæ faces comitatæ fuissent, quas qui eminus conspicati mirabantur a ventis non extingui, curiose expectarunt, visuri, quid esset. Sed quamvis ille ad ipsos accederet prope, neminem præter ipsum videre potuerunt, quem invisibili manu delatæ præcedebant faces jam dictæ, usque dum ad suum hospitale pervenisset. Morienti quoque S. Joanni adfuisse Angelos, existimat biographus. Narravit enim (S. Joannes Antonio Martin, confessario suo, inquit num. 75) sub ipsam sacram Communionem visibiles astitisse sibi Mariam Virginem, Joannem euangelistam, atque archangelum Raphaëlem. Et, pia ejus morte relata, de domesticis, qui in defuncti cubiculum statim erant ingressi, ait: Simulque strepitum audiunt, velut aliquorum e cubiculo egredientium. Et mox observat, cubiculum defuncti repertum cælesti quadam plenum fragrantia: Quam, inquit, omnes crediderunt esse effectum illius favoris, quo servorum suorum exitum prosequi solet benignis