Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar II           Band Januar II           Anhang Januar II

31. Januar

XXXI. IANVARII.

SANCTI QVI PRIDIE KAL. FEBR. COLVNTVR.

S. Metranus, siue Metras, Martyr Alexandriæ.
S. Saturninus, Martyr Alexandriæ.
S. Thyrsus, Martyr Alexandriæ.
S. Victor, Martyr Alexandriæ.
S. Tharsicius, Martyr Alexandriæ.
S. Zoticus, Martyr Alexandriæ.
S. Ammonius, Martyr Alexandriæ.
S. Cyriacus, Martyr alibi.
S. Geminus, Martyr alibi.
S. Gelasius, Martyr Alexandriæ, vel alibi.
S. Hippolytus, Martyr alibi.
S. Vrsinus, Martyr alibi.
S. Pelianus, Martyr Alexandriæ.
Alij Martyres Alexandriæ, & alibi.
S. Victor, Martyr, in Africa.
S. Publius, Martyr, in Africa.
S. Saturninus, Martyr, in Africa.
S. Polycarpus, Martyr, in Africa.
S. Tryphæna, Martyr Cyzici.
S. Cyrus, medicus, dein monachus, Martyr in Ægypto.
S. Ioannes, Martyr in Ægypto.
S. Athanasia, Martyr in Ægypto.
S. Theodosia, Virgo, Martyr in Ægypto.
S. Theoctiste, Virgo, Martyr in Ægypto.
S. Eudoxia, Virgo, Martyr in Ægypto.
S. Geminianus, Episcopus Mutinēsis in Italia.
S. Iulius Presbyter, frater, Nouariæ in Italia.
S. Iulianus Diaconus, frater, Nouariæ in Italia.
S. Marcella, vidua Romæ.
S. Patroclus, Episcopus Martyr, in Gallia.
S. Gaudus, Episcopus Ebroicensis in Gallia.
S. Aidanus, siue Mœdocus, Episcopus Fearnensis in Hibernia.
S. Adamnanus Coludius, Presbyter in Scotia.
S. Vlphia, Virgo Ambiani in Gallia Belgica.
S. Bobinus, Episcopus Trecensis in Gallia.
S. Athanasius, Episcopus Methonensis in Peloponneso.
B. Eusebius, monachus S. Galli, Martyr, in Heluetia.
S. Martinus, Sauriensis Presbyter in Lusitania.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

S. Hilarij Episcopi Pictauensis vsque hunc diem differri olim celebritas consueuit, vt ex Breuiario Romano Cardinalis Quignonij, & Eborensi patet, agitur nunc XIV. Ianuarij. Vitam dedimus XIII. Ianuarij.
S. Antonius monachus in monasterio S. Andreæ Romæ. MS. Kalendar. SS. Ordin. S. Benedicti. De eo supra egimus XVII. Ianuar.
S. Iulianus Episcopus Cenomanensis colitur officio 3. lectionum hoc die a sacro ordine Prædicatorum, vt ex Martyrol. an. 1616. Romæ excuso patet. De eo egimus XXVII. Ian.
XV. Sancti Martyres, qui antea idolorum sacerdotes fuerāt, & a S. Callinico conuersi sunt, & cum eo coronam adepti, hic referuntur in MS. Martyrol. S. Martini Treuiris, & S. Mariæ Vltraiecti: ast in MS. S. Martini Tornaci iis S. Callinicus iungitur; in MS. S. Hieronymi SS. Thyrsus & Callinicus. Notkerus quoque Callinicum & Thyrsum refert vna cum Gelasio. Agemus infra de Gelasio, & alio Thyrso. Celebris illius Thyrsi & Callinici, ac XV. sacerdotum Acta dedimus XXVIII. Ianu.
S. Fabianus Martyr Tricassinus refertur hoc die in Calendario Ecclesiastico Ioannis Horolani (quem putamus Molanum esse) edito typis Plantini an. 1569. Ast alium a S. Sauiniano nullū extitisse Trecis Fabianum Martyrem ostendimus §. 1 Prolegom. ad illius Acta, nu. 4. supra XXIX. Ianu.
S. Gildas, siue Gildasius, solet hoc die coli in Ecclesia S. Corentini Corisopiti in Britannia Armorica, vt ex veteri eius Ecclesiæ Breuiario patet. Vitam dedimus XXIX. Ianu.
B. Principia Virgo inter Sanctas Virgines Romanas recensetur ab Antonio Gallonio, & gloriosa ac beata Virgo Christi appellatur; a Siluano Razzio, qui hoc die cum S. Marcella eam refert, Beata. Nusquam in Martyrologiis eius nomen reperimus. De ea agemus ad vitam S. Marcellæ, cuius fuit discipula.
Vigilius Papa Kalendario, quod præfixum est Ordinario Ecclesiæ Treuirensis, ante annos 80. excuso, hoc die adscriptus in catalogo Sanctorum; alibi Martyrem appellari eum legimus. Multa ille & geßit & tulit pro Dei gloria, etsi infami ambitu Cathedram primum inuaserat, superstite adhuc S. Siluerio. Verum an illi honores Cælitum decreti sint, nescimus, meritum non dubitamus. Neque quo die decesserit, certo adhuc compertum habemus.
S. Iulium Confessorem, alium a Presbytero fratre S. Iuliani, referunt Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuardum, quorum verba infra dabimus cum de Martyribus Alexandrinis agemus. Omnino tamen eumdem suspicamur esse, sed ex variis codicibus isti auctario ad Vsuardum, veluti si alius esset, adscriptum.
Ado frater S. Audoëni, Sanctus appellatur, & hoc die refertur, in MS. Kalendario Sanctorum ordin. S. Benedicti. Vix dubium nobis est, quin Sanctus ab antiquo habitus sit, vt vere fuit sanctißimus; alibi tamen eius nomen in Martyrologiis non reperimus.
Petrus Conuersus in Villariensi Ord. Cistercien. cœnobio in Brabantia refertur hoc die a Chrysostomo Henriquez, & Beatus appellatur, a Rayßio XVIII. Ianuarij. Vir fuit eximiæ sanctitatis, vt patet ex libro de viris illustribus illius monasterij: non tamen aut Beatus publice habetur, aut eius, velut aliorum sunt, honorifice reconditæ reliquiæ dicuntur.
Ludouica de Albertonibus, in quodam, quod penes nos est, MS. dicitur hoc die obiisse Romæ anno 1533. & sepulta ad D. Francisci trans Tiberim, ibiq; miraculis claruisse, & magna populi veneratione culta. Non arbitramur publicum hunc cultum Sanctæ Sedis auctoritate fuisse probatum. Scripsimus de ea sæpius Romam. Negant vulgo notam. Consulendi erunt illorum PP. cum edentur, Annales.
Maria sanctimonialis ordinis Cisterciensis in oppido Ieppensi ac deinde fundatrix cœnobij Noui in villa Pinto iuxta Madritum, Beata appellatur a Chrysostomo Henriquez in Menolog. Cisterciensi, diciturq; miraculis viua ac mortua claruisse: non tamen significat an publica aliqua veneratione celebretur; quod vix arbitramur.
S. Ignatius Episcopus & Martyr refertur hoc die in MS. Martyrologio monasterij S. Martini Treuiris, Breuiario Brugensi, & aliis quibusdam Belgicis, quæ quia postridie S. Brigidam venerandam proponunt, S. Ignatij natalem præoccupant. Colitur hic ab Ecclesia Romana I. Februar.
S. Torcacus Episcopus & Confessor a Carthus. Colonien. memoratur hoc die. Suspicamur Torquatum esse, quem Augustæ Tricaßinorum Antistitem (licet absit a catalogo Cl. Roberti) Saussaius in Supplem. Martyrol. prædicat I. Februar.
S. Brigida Virgo solet in quibusdam Ecclesiis coli hoc die, vt ex veteri Tornacensi Missali patet; in plerisque I. Februar.
Stephanus III. Papa refertur hoc die, & Sanctus appellatur, a Ferrario, Benedicto Dorganio, Hugone Menardo. An Sanctus palam habeatur, nobis non constat. Octauius Caietanus aliiq; eius natalem consignant I. Februar.
S. Victorinus, S. Victor, S. Nicephorus, S. Claudius, S. Diodorus, S. Serapion, S. Papias, Martyres, Corinthi. Menæa. De his agit Martyrologium Romanum XXV. Febr.
S. Keneswitha Abbatissa in Anglia. Carthus. Colonien. in addit. ad Vsuard. & MS. Florar. Hanc Ioannes Capgrauius & Martyrologium Anglicanum referunt VI. Martij.
S. Veroni Inuentio & Translatio hoc die sacris tabulis inscripta, a Ferrario, Molano, Canisio, Florario, Saussaio. Eius Historiam ab Olberto Gemblacensi Abbate descriptam, dabimus ad illius vitam XXX. Martij.
S. Caradocus Eremita in Anglia, refertur hoc die ab Hugone Menardo. Vitam ex Ioanne Capgrauio dabimus, quo in octauis Paschæ an. 1124. obiit, XIII. Aprilis.
S. Marci Euangelistæ Translatio, hoc die adscripta Romano aliisq; Martyrologiis. De ea agemus ad eiusdem natalem XXV. April.
S. Berta, Abbatissa Martyr. MS. Kalendar. SS. ord. S. Benedicti. Nos de ea I. Maij.
S. Aurelianus Martyr, refertur a Carth. Colonien. Nobis ignotus; nisi is sit quem Ferrarius tradit Papiæ coli XXII. Maij.
S. Ponticus, S. Blandina, Martyres. Carthus. Colonien. in Addit. ad Vsuard. Nos II. Iunij.
S. Vigilius, Episcopus Tridentinus Martyr, vetus Martyrologium Romanum, Beda vulgatus, Ado, Notkerus, Maurolycus, Molanus, Galesinius, aliiq;. At Roman. Martyrologium XXVI. Iunij.
S. Vdalrici Episcopi Augustani canonizatio hoc die consignatur ab Hugone Menardo. De ea agemus ad illius vitam IV. Iulij.
S. Chagnoaldus Archiepiscopus Lugdunensis, frater SS. Pharonis & Pharæ. MS. Kalendarium SS. ordinis S. Benedicti. Imo Lauduni, siueLugduni Clauati Episcopus fuit. De eo agemus VI. Septemb.
SS. Dominicus Saracenus, & XVIII. ciues Septimancenses, Cordubæ circiter annum 875. martyrio coronati, referuntur hoc die a Ioan. Marietta lib. 2. hist. Eccles. Hisp. cap. 90. Martinus de Roa noster lib. de SS. Cordubensibus scribit multo probabilius videri mense Decembri esse interemptos, quo eos reiicimus.
S. Potamius Confessor in territorio Trecassino. Ferrar. Maurolyc. Sed Pontaniusappellatur in MS. Florar. auctario Carthus. Colon. ad Vsuardum, Martyrol. Coloniensi; Polamius a Felicio. Ignotus est Camuzæo, & Des-Guerrois rerum Tricaßinarum scriptoribus, nisi sit S. Potentianus, de quo XXXI. Decemb.
S. Melania iunior hoc die refertur a Surio in secunda editione, Siluano Razzio, Felicio, & aliis. De ea agemus XXXI. Dec.

DE S. METRA, siue METRANO, MARTYRE ALEXANDRIÆ.

Ann. CCXLIX.

[Commentarius]

Metranus sive Metras, Martyr Alexandriae (S.)

[1] Colitur ab Ecclesia Romana pridie Kal. Februarij, Græcorum fastis (quod mirum est) ignotus, S. Metranus, siue Metras, Eusebio Μητρᾶς. De eo Vsuardus: Apud Alexandriam natalis B. Metrani Martyris; quo nolente impia verba proferre ad iussionem Paganorum, [S. Metrani natalis 31. Ianu.] omne corpus eius fustibus colliserunt, vultumque & oculos acutis calamis terebrantes, extra vrbem cum cruciatibus expulerunt, ibique spiritum, qui in eo supererat, lapidibus eiecerunt. Eadem habent Beda vulgatus, Ado, Notkerus, Bellinus; paria Martyrologium Romanum, Galesinius, Canisius; meminerunt quoque eius Maurolycus, vetus Romanum Martyrol. Felicius, Florarium, aliaq; MSS.

[2] XXX. Ianuarij eum refert MS. S. Richarij his verbis: Alexandriæ S. Metrani Martyris. at Maurolycus XIX. Februarij: Alexandriæ SS. Iuliani, [aliis diebus cōmemoratio,] Euni, Macarij, Epimachi, Alexandri, Metrani, Apolloniæ, Ammoniæ, Cointæ, cum aliis X. Martyribus sub Decio. Ast hi omnes ad alios dies pertinent. Iidem XX. Februarij habentur in Martyrologio Coloniensi, MSS. S. Maximini & S. Richarij, ac Florario; atque in quodam recentiore MS. XXVII. Februarij, occasione SS. Iuliani & Euni, quorum eo die agitur natalis.

[3] Occisus estS. Metras persecutione Decij, nondum quidem illius edictis concitata, cum nec ipse adhuc sumpsisset imperium, sed præuio quodam turbine dæmonum iam mota Alexandriæ, [annus martyrij,] vt mox ex Eusebio patebit, cum adhuc viuerent Philippi piißimi Imperatores, quos imperio & vita spoliauit Decius, anno V. C. 1001. vel, si ad Kalendas Ianuarias anni principium, non ad Palilia reuoces, 1002. Christi 249. quo eodem anno, si quidem XXXI. Ianuarij, contigisse S. Metræ martyrium videtur. Id lib. 6. histor. Ecclesiast. cap. 34. ita commemorat Eusebius:

[4] Dionysius (Episcopus Alexandrinus, qui XVII. Nouemb. colitur) in epistola ad Fabium Antiochenum Episcopum, certamina eorum, qui sub Decio martyrium Alexandriæ consummarunt, in hunc modum describit: Non regio aliquo edicto mota persecutio est, sed anno integro illud præuertit. Nam cum isthuc venisset, malorum, quæ deinde vrbi illi acciderunt, vates quidam atque architectus (quicumque demum ille fuerit) Gentilium in nos multitudinem concitauit, [tormenta.] cum eos ad patrias tuendas superstitiones vehementius impulisset. Hoc illi auctore ac hortatore omnem licentiam ad quoduis designandum scelus arripiunt, solam eam pietatem & verum dæmonum cultum arbitrati, si in nostrorum hominum cæde ac sanguine grassarentur. Primum igitur senem quemdam, Metran nomine, arreptum iubent impia proferre verba. Quod cum ille abnueret, corpus eius cædunt fustibus, præacutis arundinibus vultum atque oculos pungunt; ac tandem in suburbia perductum, lapidibus obruunt. Hæc Eusebius. quibus consentanea sunt, quæ scribit Nicephorus Callistus lib. 5. cap. 30. qui admirabilem senem appellat, traditq; non tantum dire conuerberatum illi fustibus corpus, conscissam acutis calamis faciem, confossos oculos; sed & interiora quoque corporis diuulsa laniataq;. Habebat Alexandriæ dicatam suo nomini ecclesiam, vt patet ex vita S. Ioannis Eleemosynarij 23. Ianu. cap. 11. nu. 68.

0

DE SANCTIS MARTYRIBVS SATVRNINO, THYRSO, VICTORE, THARSICIO, ZOTICO, AMMONIO, CYRIACO, GEMINO, GELASIO, HIPPOLYTO, VRSINO, PELIANO, & aliis, ALEXANDRIÆ ET ALIBI.

[Commentarius]

Saturninus, Martyr Alexandriae (S.)
Thyrsus, Martyr Alexandriae (S.)
Victor, Martyr Alexandriae (S.)
Tharsicius, Martyr Alexandriae (S.)
Zoticus, Martyr Alexandriae (S.)
Ammonius, Martyr Alexandriae (S.)
Cyriacus, Martyr alibi (S.)
Geminus, Martyr alibi (S.)
Gelasius, Martyr Alexandriae vel alibi (S.)
Hippolytus, Martyr alibi (S.)
Vrsinus, Martyr alibi (S.)
Pelianus, Martyr Alexandriae (S.)
Alij Martyres Alexandriae & alibi

[1] Difficile est, cum Acta desunt, sanctorum Martyrum fide certa natales stabilire; loco, in quo palmam adepti, sæpenumero a librariis vel omisso vel mendose expresso, aut pluribus ad vnum temere reuocatis; sociis nunc omissis, nunc neglecta interpunctione aliunde adscitis, [In sacris fastis memorati SS.] aut ex nominum similitudine iisdem perperam repetitis. Quæ omnia cum hic animis nostris obuersarentur, ne quidem quod coniectaremus satis erat expeditum. Verba proferemus Martyrologiorum, vt si quis certius quidpiam eruerit, commonefaciat.

[2] [Saturninus, Thyrsus, Victor,] Soli Saturninus, Thyrsus, Victor in plurimis MSS. & excusis memorantur. Ita Vsuardi plurima manu exarata exemplaria, & typis vulgata, itemq; Bellinus de Padua, Canisius in priori editione, Constantius Felicius, Maurolycus, MS. Florarium: Item Alexandriæ sanctorum Martyrum Saturnini, Thyrsi, & Victoris. addunt plurima MSS. Vsuardi & Bedæ nomine prætitulata, itemq; Martyrolog. Coloniense: quorum gesta habentur. vtinam haberemus! Ado, Beda vulgatus, & quædam MSS. locum omittunt: Item SS. Saturnini, Thyrsi, & Victoris. Ita & VVandelbertus:

Saturnine tuum egregium Thyrsique tropæum,
Victorisque simul, Iani determinat orbem.

Habet hos eosdem Martyrol. Romanum.

[3] Tharsicium, Zoticum, Ammonium addunt alij. Beda vulgatus: [Tharsicius, Zoticus, Ammonius,] Et natale SS. Tarsi (in excusis est Rarsi) Zotici, Ammonini, & Publij. de Publico mox separatim. MS. S. Mariæ Vltraiecti: Eodem die Tarsici, Ammonij, & Zotici. Carthus. Colonien. Tarsici, Zotici, & Amminoni. Locum alij exprimunt. Rabanus: In Alexandria Tarsici, Zotici & Ammonini. Idem habet MS. S. Maximini, nisi quod pro Tarsico Tarseum expreßit. MSS. S. Martini Tornaci & Lætiense: In Alexandria Thyrsici, Zotici, Ammonij.

[4] Cyriacum his iungit, aliosq; innominatos socios Martyrologium Romanum: [Cyriacus,] In eadem ciuitate (Alexandrina) sanctorum Martyrum Tharsicij, Zotici, Cyriaci, & sociorum. quos fatetur Baronius restitutos a se ex vetustißimo Martyrologio monasterij S. Cyriaci in Thermis. Eumdem, & reliquos, præter Pelianum, exhibuit nobis vetustißimum MS. Martyrologium S. Hieronymi, sed alteri quosdam loco tribuens: In Alexandria natalis Tarsuci, Zotici, Ammonici. [Geminus, Gelasius, Hippolytus, Vrsinus,] & alibi Commoni, Cyriaci, Gemini, Gelasi, Eppoliti, Vrsini. Quid Commoni sibi velit, nobis non omnino liquet. An fortassis Eppolitus hic est Hippolytus, de quo ex eodem Martyrologio & aliis egimus XXX. Ianuarij? Gelasium habet quoque Martyrol. Ecclesiæ Bruxellensis, his verbis: Et Gelasij Episcopi. at Carthusiani Colon. in addit. ad Vsuardum: Item Publij, Gelasij, Hippolyti, & Iulij Confessorum. In quodam exemplari additionum Carthusiæ Colon. ad Vsuardum reperimus a quopiam in margine adscriptum: & Vrsinæ ac aliorum. Hic Vrsinus est fortaßis, in MS. S. Hieronymi memoratus.

[5] Pelianum addit Galesinius, eumq; secuti Canisius in 2. editione, & Ghinius: [Pelianus.] Hoc ipso die eadem in vrbe (Alexandria) sanctorum Martyrum Saturnini, Thursici, Gelasij, Thyrsi, & Peliani: qui Clericalis ordinis homines, in Deciana persecutione varie grauiterque cruciati, confirmatis mirandum in modum animis in fidei confessione, corona cælesti donati sunt. In Notis fatetur se horum nomina partim e MSS. monumentis, partim e Beda, atque Vsuardo accepisse. An ex iisdem monumentis tempus martyrij, sacriq; ministerij profeßionem didicerit; an quapiam ratiocinatione diuinarit, haud scimus. Pellianum quemdam, siue Pellicanum, ab aliis XXX. Ianuarij referri, sed in Africa passum, ab hoc, vt remur, diuersum, isthic diximus, cum de SS. Feliciano, Philappiano & sociis ageremus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRICANIS VICTORE, PVBLIO, SATVRNINO, POLYCARPO.

[Commentarius]

Victor, Martyr in Africa (S.)
Publius, Martyr in Africa (S.)
Saturninus, Martyr in Africa (S.)
Polycarpus, Martyr in Africa (S.)

[1] Hic etiam tenebræ, quas nec explicare verbis sat tutum, ne ad singula dubitare videamur. Quid si enim Victor & Saturninus Alexandrini sint? Tharsicio, Zotico, Ammonio sociatus apud Bedam Publius; atqui illi Alexandriæ paßi, [Obscura horum SS. memoria;] ergone & hic? an potius, vt sit, nulla in MSS. expreßa distinctione, temere coniuncti sunt? Polycarpus denique, sed magnus ille Smyrnæ Episcopus, I. Februarij in MS. S. Hieronymi memoratur: an ex simili aliquo exemplari in hunc diem transscriptus?

[2] Dabimus Martyrologiorum verba, & eruditum Lectorem rogabimus, vt si quid certius repererit, nobiscum communicet. Rabanus & MS. S. Maximini: In Africa Victoris, Publij, [nomina ex MSS.] Saturnini. MS. S. Martini Tornaci: In Africa natalis SS. Victoris, Publij. addit MS. Lætiense, & Polycarpi. MS. S. Hieronymi: In Africa Victoris, Pupli, Saturnini, Polycarpi. Idem habet Notkerus. Publium, nullo adscripto loco, referunt Carthusiani Colonienses supra citati.

1

DE TRYPHÆNA MARTYRE, CYZICI IN HELLESPONTO.

[Praefatio]

Tryphaena, Martyr Cyzici (S.)

[1] Cyzici, celebri quondam vrbe, nobiles & gratos Cælitibus ludos exhibuit Tryphæna, feris obiecta. Eius natalem refert Menologium Græcorum ab Henrico Canisio editum, [S. Tryphænæ natalis,] nisi error est in numero, XXX. Ianuarij his verbis: Eodem die sanctorū Martyrum Triphenæ ex Cyzico Hellesponti vrbe. Quid sibi illa volunt, sanctorum Martyrum? an plures fuere socij certaminis, sed omißi? Menæa vnam Tryphænam, sed XXXI. die, memorant. De ea quoque XXXI. Ian. Martyrol. Roman. Cyzici in Hellesponto S. Tryphenis Martyris, quæ plurimis tormentis superatis, a tauro demum necata, martyrij palmam promeruit. Tormenta illa Triphenis (sic enim scribit, cum Τρύφαινα sit Græcis) narrat Galesinius, atque ex eo Canisius, sed plenius Menæa, quæ damus.

ACTA EX MENÆIS.

Tryphaena, Martyr Cyzici (S.)


Taurus, a Tryphæna, delicate tuis vescitur carnibus,
Et ad delicias te puras transmittit.

[1] b Hæc Cyzico oriunda, ad Hellespontum sita vrbe, patre Anastasio Senatore, matre Socratia Christiana; [patria,] ad martyrium peruenit, non ab aliis ducta, verum vltro se ipsa certamini obtulit. Nam cum turpia Gentilium sacra, [parentes,] quibus Deos suos stolidi venerari solent, c irrideret, hortareturque vt a vanissima superstitione desisterent, ac pro eorum conuersione Deum precaretur; [martyrium,] iubente Cæsario Præfecto in ardentem caminum iniecta est: verum hinc admirabili modo erepta, sublimis suspenditur, & mox deiecta clauis humi fixis excipitur ac confoditur: dein feris obiicitur; quibus eam minime contingentibus, taurus demum eam aggressus, cornibus eam lacerat ac prosternit.

[2] Fertur, quo loco eius fusus est sanguis, fons erupisse aquæ limpidissimæ, [fons] qua vel pota vel aspersa & mulieribus & bestiis, cum pepererint, lactis, quo forte defecta, copia redundent vbera.

[Annotata]

a Paronomasia est in vocibus Τρυφᾷν, delicate viuere, genio indulgere; Τρυφαὶ deliciæ; & Τρίφαινα.

b Eadem memorat Maximus Cythereus, & breuius Galesinius.

c Galesinius id factum scribit, cum sacer dæmoni dies celebraretur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ÆGYPTIIS CYRO, IOANNE, ATHANASIA, THEODOSIA, THEOCTISTE, EVDOXIA.

Svb Dioclet.

[Praefatio]

Cyrus, medicus dein monachus, Martyr in Aegypto (S.)
Ioannes, Martyr in Aegypto (S.)
Athanasia, Martyr in Aegypto (S.)
Theodosia, Virgo Martyr in Aegypto (S.)
Theoctiste, Virgo Martyr in Aegypto (S.)
Eudoxia, Virgo Martyr in Aegypto (S.)

Ex variis.

§. I. SS. Cyri & Ioannis natalis, Acta.

[1] Celeberrima sunt SS. Cyri & Ioannis Martyrum nomina, ob innumera ægris mortalibus collata ad eorum reliquias beneficia. Coluntur a Græcis ac Latinis XXXI. Ianuarij; quamquam Græcorum Menologium ab Henrico Canisio editum, [SS. Cyri & Ioannis natalis apud Græcos,] XXX. Ianuarij retulit, nisi id negligentia librarij contigit, qua & S. Theoctistæ omissum est nomen. ita vero habet: Natalis sanctorum Martyrum Cyri & Ioannis. ibidem & trium sanctarum Virginum Theodotæ & Eudoxiæ, & matris Athanasiæ, sub Diocletiano Imperatore. Ast in Græco Menologio, eiusq; epitoma per Christophorum Proconsulem Mitylenæum, Menæis quoque & Anthologio, referentur XXXI. die. In Coptico Kalendario sexto die mensis Mechir memorantur Abacher & Ioannes, [Ægyptios,] cum Theodora, Theopista, & Theodokia, sub Diocletiano, vt nobis significauit Athanasius Kircherus noster. Michaël Monachus V. CL. in Sanctuario Capuano duo profert vetera Kalendaria, vnum Sanctimonialium S. Ioannis, alterum maioris Ecclesiæ Capuanæ, in quibus hoc die ita habetur: S. Abaciri & Ioannis.

[2] Consentiunt Latina Martyrologia; & plurima quidem MSS. nomen præserentia Vsuardi, sed aucta, ita habent: Natale beatorum Martyrum Cyri & Ioannis, [Latinos.] quorum primus ex Alexandria metropoli Ægypti, secundus de ciuitate Edessena extitit oriundus. Qui temporibus Diocletiani & Maximiani primum tenti & in carcerem trusi, deinde virgis cæsi, & facibus ignitis adusti, aceto saleque superfusi, ac cilicio confricati, piceque feruente perfusi, ad vltimum decollati martyrium compleuerunt. Eadem fere habent Carthus. Colon. in Addit. ad Vsuardum, Martyrol. Colon. MS. Florarium, Viola SS. Hagenoæ edita, Maurolycus.

[3] At Martyrol. Romanum: Romæ via Portuensi, sanctorum Martyrum Cyri & Ioannis, qui post multa tormenta pro confessione Christi capite truncati sunt. [Non sunt Romæ passi,] Quæ non ita accipienda esse, quasi Romæ paßi sint, monet Baronius; sed quoniam prædictorum Martyrum corpora Alexandria Romam translata, illic sunt posita. Quod non animaduertit Galesinius, ita scribens: [vt putauit Galesinius,] Romæ sanctorum Martyrum Cyri & Ioannis: hic Edessæ, ille Alexandriæ natus, vterque Romæ, Diocletiano Imperatore, in carcerem coniectus, verberibus cæsus, accensis facibus adustus, feruenti pice delibutus, tandem præcisis ceruicibus coronatur. ac quibusdam interiectis, veluti de aliis, ita scribit: Alexandriæ præterea, Sanctorum, Cyri etiam, Ioannis, Aspasiæ matris, & trium filiarum Virginum. quorum omnium martyrij, Diocletiano & Maximiano fortiter suscepti, consecrata in litteris memoria, in cælis ipsi gloria perfruuntur sempiterna. In Notis priorum festiuitatem celebrari hodie a Græcis scribit, vitam a Sophronio scriptam, citatam a S. Damasceno & synodo Nicæna; quæ constat ad Alexandrinos Martyres pertinere. Posteriorum martyrium citat ab Hilarione Monacho relatum; & Athanasiæ, quæ ipsi Aspasia est, filias vocat Theotidem, Theodotim & Eudoxiam; quæ nomina etiam Ferrarius retinuit in Catalogo SS. Italiæ.

[4] [& Petrus de Natal.] Petrus de Natalibus quoque Romæ interfectos existimauit. ita enim scribit lib. 3. cap. 63. Cyrus & Ioannes Romæ martyrium passi sunt. Quo tamen tempore, aut sub quo Iudice, seu quibus tormentis afflicti fuerint aut exanimati, in Martyrologio non exprimitur; nec alibi scriptum inueni: nisi quod Ecclesia Romana eorum festum II. Calend. Febru. recolit, & in Calendariis asscribit.

[5] De Actis horum sanctorum Martyrum ita scribit Baronius in Notis ad Martyrologium: Acta ipsorum tam Grȩcis quam Latinis fuere notissima: habemus & nos ea in quinto, [Acta MSS.] septimo, ac decimo tomo antiquorum codicum MSS. 2qui aliquibus ecclesiis Romæ vsui erant, vbi secundum ordinem mensium scriptæ habentur Sanctorum Vitæ: in his ergo Acta prædictorum Martyrum nacti sumus, auctore Petro quodam, qui ea exscripsit poscente Gregorio Ioannis Consularis filio: rursus eadem inuenimus in manuscripto codice S. Mariæ ad Martyres: in quibus omnibus habetur expressum, hos passos esse Alexandriæ annno IX. persecutionis Diocletiani Imperatoris, tumque etiam martyrium subiisse tres sanctas Virgines Theodoram, Theotistam, & Eudoxiam cum matre Athanasia. Eadem omnia habentur Græce edita penes Metaphrasten hac die 31. Ianuar. quæ Latine reddita habet Lipomanus tom. 5. & Surius tom. I. in quibus desideratur tempus martyrij; [edita;] habent tamen quædam superaddita miracula, quæ apud dictos Latinos codices non inuenimus. Habuit Sophronius Episcopus Hierosolymitanus præclaram orationem de iisdem Martyribus, quæ citatur in Concilio Nicæno secundo, act. 4. & a S. Ioanne Damasceno oratione 3. de imaginibus.

[6] Hæc Baronius. Vitam eam, quæ, minus integra, a Lipomano inter Metaphrastæ opera edita est, [hic e Græco, cum miraculis;] e veteri Græco codice, vnaq; eorumdem Martyrum miracula, Latine vertit Otho Zylius noster, cuius extat perelegans Historia miraculorum B. Mariæ Siluaducensis, superioribus annis vulgata; & XXVI. Ianuarij. Vita S. Xenophontis Latinitate donata. Eane a Petro illo, cuius meminit Baronius, scripta sit, an a Sophronio Hierosolymitano, cuius in hos eosdem Martyres laudatio citatur a Nicæna II. synodo, [a quo scripta?] vt §. seq. dicemus, an fortaßis ab altero Sophronio Ioannis Moschi socio, de quo 23. Ian. ad vitam S. Ioannis Eleemosynarij actum est, nescimus. Illud videmur posse pronuntiare, vixisse (quisquis demum fuerit) ipsius S. Ioannis temporibus auctorem illum: nam S. Eulogij meminit, cui Theodorus Scribon, huic biennio post S. Ioannes succeßit, nec tamen diu post vixit, qui cum ab Apollinare constructum gerontocomium memorat, illud addit, vt audiui, vel ab iis qui spectarant, vel certe fama etiamtum recente ac celebri. Obiit Apollinaris anno Christi 570. cum sedisset annos octodecim.

§. II. SS. Cyri & Ioannis miracula.

[7] Adeo multa patrata sunt SS. Cyri & Ioannis patrocinio cælestia portenta, [Miracula horum SS.] vt a Græcis in Menologio, Menæis, Anthologio ὁι ἅγιοι καὶ θαυματουργοὶ ἀνάργυροι, sancti & mirabilium effectores, gratis infirmos curantes appellentur. Conscripta iam olim fuisse eorum miracula patet ex septima œcumenica Synodo, quæ est secunda Nicæna, vbi quædam ex commentario de iis conscripto recitantur. Aliqua eorum hic damus e Græco MS. ab antiquo auctore, eoq; ipso, vt remur, qui vitam conscripsit, tradita litteris. Testatur enim in Vita num. 1. se litterarum monumentis commendare res ab iis mirifice gestas, [ab eodem scripta a quo vita;] clarißimumq; eorumdem pro Deo Christo certamen, & miraculorum, seu curationum paucas de multis, quas nos ipsi, inquit, licet publicanis omnibus longe sequiores, & oculis hisce vidimus, & diuino etiam munere per eosdem partim ad salutem nostram experti sumus. Cum ergo libro illo priore, qui vitam eorum complectitur, nulla ipsorum commemorentur miracula, sequitur illud de secundo libro esse accipiendum.

[8] Plura tamen, quam hic extent, olim & facta & in litteras relata, [alia a Sophronio,] patet ex citata Nicæna II. Synodo, act. 4. vbi cum ex S. Sophronij Archiepiscopi Hierosolymorum encomio in SS. Cyrum & Ioannem recitatum esset testimonium, quo probaretur Sanctos honorari, [citata a Nicæna synodo.] tum excelsorum templorum molitione, tum marmorum variorum ornatu, tum picturæ artificio, tum donariorum elegantia; aliud subiicitur, ἐν τῆς ἀυτῆς συγγραφῆς τοῦ ἀυτοῦ πατρὸς τῶν ἀυτῶν ἁγίων θαῦμα· τοῦ ἀρχή. Ex eodem volumine eiusdem Patris, eorumdem Sanctorum miraculum, cuius initium: Alexandriam Ægypti & Libyæ &c. In Latina editione Conciliorum habetur: Ex eodem commentario de iisdem Sanctis miraculum trecentesimum sextum. in editione Græcolatina videtur omissum τς, id est, 306. Illud vero miraculum neque in iis habetur quæ hic damus, & non integre tamen in synodo recitatur. Ita autem habet:

[9] Alexandrian Ægypti & Libyæ audio metropolim. Et post alia. Venientes ergo ad templum quoddam perfectum, specie quidem terribile & præclarum, altitudine vero ad cælum ipsum pertingens, quod intrantes, * maximam imaginem & admirabilem videbamus; in medio quidem Dominum Christum pictum coloribus habentem, Christi autem Matrem & Dominam nostram Dei genitricem & semper Virginem Mariam sinistrorsum, & dextrorsum Ioannem Baptistam & præcursorem eiusdem Saluatoris, qui ex vtero eum exultationibus prænuntiauit, (nam & loquens intus cum esset, [Sancti Christo in imagine supplicant,] non audiebatur) & quosdam ex Apostolorum & Prophetarum glorioso choro, & Martyrum cœtu: cum quibus & aderant ipsi Cyrus & Ioannes Martyres: qui ante imaginem stantes Domino procidebant, genua incuruantes, & capita in pauimentum ferentes, & pro iuuenis medela intercedentes. Et post alia. Et ad imaginem tertio venientes, præmissis modis vtebantur & verbis. Et cum hora multa deprecarentur, & deorsum iacentes, Iube Domine, tantum clamabant: Christus miseratus, vt reuera misericors, annuit; &, Date ei, [eoq; annuente] per imaginem fatus est. Et de humo exurgentes Martyres, primo quidem gratias agebant Christo Deo nostro, qui eorumdem deprecationem exaudierat: deinde gaudentes & tripudiantes: Ecce, aiunt, nobis donauit gratiam Deus. Ingredere itaque in Alexandriam, & in magno Tetrapylo ieiunus dormi, & modico olei de candela, [ægrum iubent oleo lampadis sacræ se vngere;] quæ sursum ante imaginem Saluatoris ardet, accepto in ampulla parua, rursus ieiunus ad ista perueniens, etiam hoc pedibus vnctis donum sanitatis habebis. Et post alia. Ipse autem surgens post extinctionem candelæ sumit oleum, & ad Sanctorum peruenit templum: vbi sicut iussus fuerat, manus & pedes vnxit: & continuo languorem deposuit, [quo facto cōualescit:] & incolumitatem recepit. Tarasius sanctissimus Patriarcha dixit: Omnia recipienda esse fatetur, & pictorum & reliquarum artium monumenta ad decorem sacrarum domorum. Thomas reuerendissimus monachus Presbyter, ac Vicarius Orientalium a dixit: Hæc imago, honorabiles Patres, Alexandriæ in Tetrapylo stat vsque nunc, & diuersas infirmitates curat. Sancta Synodus dixit: Gloria Deo, qui etiam per sacras imagines miracula perficit.

[10] S. Ioannes Damascenus Orat. 3. de imaginib. idem ipsum miraculum narrat, aliquanto distinctius, ita scribens: S. Sophronij ex miraculis sanctorum Martyrum Cyri & Ioannis, in Theodorum Subdiaconum podagra laborantem. Deinceps autem curationem etiam corporis breuiter persequamur. Diebus his paucis transactis, cum dormiret, [Podagricus videt in somnis SS. pro se Christo supplicantes] rursus astantes Martyres videt, vt secum iret imperantes. Ipse vero prompte secutus est. Sciebat enim non posse non vtile esse Sanctos sequi. Græcorum igitur templum, specie quidem augustum & splendidissimum, altitudine autem cælos ipsos attingens, adeuntes, atque in illud ingressi, maximam & admirandam imaginem cernebamus, quæ medio quidem Dominum Christum coloribus depictum continebat, sinistrorsum autem Dominam Dei genitricem, dextrorsum vero Ioannem Baptistam, qui ipsum ex vtero exultatione indicauerat, quoniam nec loquens, intus cum esset, audiri poterat, & quosdam e glorioso Apostolorum & Prophetarum choro, & Martyrum cœtu, inter quos erant Cyrus & Ioannes Martyres. Qui ante imaginem stantes, genibus flexis, & humi capita inclinantes, ante Dominum prociderunt, pro adolescentis valetudine supplicantes. His autem verbis supplicabant: Benigne Domine, iubes vt huic quoque sanitatem tribuamus: [semel] Verum cum sæpe & humi procidissent, & supplicibus verbis orassent, nec Dominus Christus annueret, precari destiterunt; tristesque atque animo deiecto ad me reuersi sūt, qui haud ita procul ab imagine constiteram. Cum igitur ad me propius accessissent, Vides, inquiunt, quomodo sanitatem tibi Dominus negat? Verum ne despondeas animum: [& secundo frustra,] omnino enim erga te quoque, vt erga omnes, se benignum 3præbebit. Et semihoræ spatio interiecto surgentes redierunt, atque iterum supplicabant. Sed rursum, inquit, re infecta reuerterunt, tristes animoque deiecto, quemadmodum prius, quod Dominus Christus non imperaret. Et hæc mihi rursum redeuntes narrant. Sed tertio profecti, Bono, inquiunt, sis animo: nunc enim plane gratiam impetrabimus. [tertia vice exauditi.] Verum tu quoque, quemadmodum vides nos supplicantes, nobiscum profectus, Dominum supplex deprecare. Et tertio ad imaginem accedentes, ante dicta ratione ac modo, iisdemque verbis vsi sunt. Cumque diu precati essent, humique prostrati, hoc solum, Iube Domine, clamarent; tunc Christus clementia miserationeque commotus, Date etiam ipsi, ex imagine ait: & ex humo surgentes Martyres, primum quidem Christo gratias egerunt, quod preces suas exaudisset.

[11] Hactenus S. Ioannes Damascenus: versionem Francisci Zini a Billio editam, cum Græco contulimus. Adhuc lucem, quod quidem sciamus, ille S. Sophronij commentarius non vidit, vti & alia quædam huius, vel alterius fortaßis Sophronij λειμωνογράφου opera, huic attributa.

[Annotata]


Side Note* addit altera editio, singula perlustrantes.
Side Notea Additur in Latino, summorum Sacerdotū, quæ desunt in Græco.

§. III. Sanctorum reliquiæ. templa iis dicata.

[12] Canopum vrbem Ægypti, stadiis duodecim, aut, vt editio Lipomani habet, decem distantem Alexandria, martyrio suo nobilitarunt Cyrus ac Ioannes. [SS. Cyri & Ioannis corpora vbi sepulta?] Eorum reliquiæ in S. Marci templo a christianis religiose conditæ, sub Theophilo Patriarcha repertæ, atque a S. Cyrillo Theophili successore Manuthen, vicum Canopo propinquum translatæ. Vbi illud extiterit S. Marci templum, Alexandriæ an Canopi, non exprimitur. Caruisse omnino templo Canopum, aut loco idoneo ad suos celebrandos conuentus, & Sanctorum tumulanda corpora, verisimile non est: id cui potius dicatum fuisse existimabimus, quam S. Marco, suo & Alexandrinorum Apostolo?

[13] At siue Canopi, siue Alexandriæ; sub Theophilo Antistite, imperante Arcadio repertæ sunt, [Inuēta, & translata] & Manuthen translatæ, cuius inuentionis & translationis solennis agitur apud Græcos memoria XXVIII. Iunij, vt mox dicemus. Baronius non Manuthen, sed Canopum a Cyrillo translatas scribit to. 5. an. 414. nu. 20. Hoc item anno, inquit, qui Cyrilli Episcopi Alexandrini Sedis primus numeratur, [non Canopum,] die vigesima octaua Iulij, ab eodem facta est translatio partis reliquiarum sanctorum Martyrum, nempe S. Marci Euangelistæ, Cyri atque Ioannis, in Canopum, vbi iam sedes vigebat idololatriæ. Licet enim destructum fuisset, quod illic famosissimum erat idoli fanum, & a Theophilo ecclesia supererecta; dæmones tamen adhuc ibidem permansisse, infestatio ipsorum satis significabat. Cessauit autem penitusque extinctus est eorum conatus, & vis euanuit, vbi eædem sunt translatæ reliquiæ; quibus illi victi, sedes antiquas prorsus relinquere coacti sunt. Hæc habentur satis aperta ex Actis eorumdem sanctorum Martyrum Cyri atque Ioannis. Hæc Baronius. At neque primus is erat annus Cyrilli, sed secundus, qui, vt supra 28. Ianu. in eius Vita §. 1. nu. 6. diximus, Honorio Aug. IX. & Theodosio Iuniore Aug. V. Coss. triduo post Theophili patrui sui mortem, quæ XV. Octobris contigit in eius cathedram euectus est; neque XXVIII. Iulij, sed Iunij translatæ hæ reliquiæ; [sed Manuthen.] neque Canopum, sed Canopo vel Alexandria Manuthen, vt ex Actis liquido constat.

[14] Consignata est sacris tabulis illius Translationis memoria XXVIII. Iunij. quo die Molanus in Addit. ad Vsuardum: Die XXVIII. reportatio reliquiarum SS. Cyri & Ioannis, [Inuentionis anniuersaria memoria:] qui miraculis claruerunt. In Menologio Græco habetur: ἀνακομιδὴ τῶν λειψάνων τῶν ἁγίων καὶ θαυματουργῶν ἀναργύρων Κύρου καὶ Ἰωάννου. Reditus, vel recuperatio, aut translatio, reliquiarum sanctorum & miraculorum patratione illustrium, gratis curantium Cyri & Ioannis. Galesinius & Ferrarius: Alexandriæ translatio sanctorum Martyrum Ioannis & Cyri. At Menologium a Canisio editum: Inuentio pretiosarum reliquiarum sanctorum Martyrum Cyri & Ioannis. Fuit autem Cyrus ex vrbe Alexandria, Ioannes vero ex Edessa, vterque pro Christi fide omnium generum tormentis fortiter superatis, migrauit in cælum. Inuentæ sunt autem reliquiæ sub Alexandrino Patriarcha Theophilo & Arcadio Imperatore, quorum Martyrum panegyrim hodie celebramus.

[15] Solius quoque inuentionis, & non ad vicum Manuthen translationis, meminerunt Menæa, quæ eo die ista habent: Eodem mense, die XXVIII. inuentio pretiosarum reliquiarum sanctorum Martyrum Cyri & Ioannis.

Ossa reperta Martyrum sine argento curantium,
Scatebras aperiunt miraculorum sine argento.
Vigesima octaua Cyrus repertus est & eius commilito.

Vixerunt hi sancti Christi Martyres & Thaumaturgi sub Diocletiano Imperatore: & Cyrus quidem Alexandria, Ioannes Edessa erat oriundus. Ambo propter morum similitudinem societatem inierunt; & circumeuntes ac medicinam exercentes, omnem ægritudinem & languorem curabant; ac multos ad martyrium, veluti ad palæstricam luctam athletas, vngebant ac confirmabant. Innotuere tandem loci illius Præfecto, qui comprehensos omnis generis tormenta subire coegit, atque ita securi iussit obtruncari. Eorū reliquiæ quo par erat studio curatæ a fidelibus, & propter grassantem tunc impietatem absconditæ sunt. Postea vero Arcadio imperium, Ecclesiam Alexandrinam administrante Theophilo, reperta sunt sancta & venerabilia pignora, quorum panegyrim, siue festiuam celebritatem hoc ipso die religiose peragimus; quo & sacrosancti hi thesauri e terra eruti, [in ea facta miracula.] & turba innumerabilis ad eos confluxit, variis morbis affecta, atque curationem incolumitatemque adepta est; alij ab inquilino dæmone liberati, alij ægritudine corporis: cæcis visus restitutus, gressus claudis; denique nullus non depulsus ab ægris mortalibus morbus. Neque vero eo solum tempore ista euenerunt, sed vsque in hodiernum diem cum fide accedentibus, Sanctorum in promptu est medela, ad laudem & gloriam Christi Dei nostri, qui tanta eos gloria illustrat.

[16] [Eorum reliquiæ Romam allatæ:] Translata deinde sunt Romam sacra corpora. Qua de re Baronius in Notis ad Martyrologium, Est, inquit, via Portuensi e regione basilicæ S. Pauli trans Tiberim vetus ecclesia, vulgo dicta Sancta Passara, sed in antiquis codicibus S. Praxedis nomine appellata reperitur, in qua de prædictis SS. Cyri & Ioannis corporibus incisa in marmore hæc leguntur carmina:

Corpora sancta Cyri renitent hic atque Ioannis,
Quos quondam Romæ dedit Alexandria magna.

Eadem tradit Octauius Pancirolus in Thesauris absconditis Almæ Vrbis reg. 8. eccl. 7. qui tamen dum Ioannem ait a Cyro esse ad Christi fidem conuersum, Actis repugnat. Hanc esse ecclesiam censet Baronius, quæ in Vita S. Gregorij Papæ lib. 4. cap. 91. a Ioanne Diacono basilica SS. Cyri & Ioannis appellatur. Verba illius sunt: monasterio se tandem proripuit, & ad domum Episcopi non longe a flumine Tiberi, regione videlicet, iuxta basilicam SS. Cyri & Ioannis positam, somnium nuntiaturus accessit. Verisimile est eorum nomine appellatam postquam eo illorum reliquiæ allatæ sunt: [quo tempore?] quando vero id contigerit nos latet. Quæ isthic Ioannes Diaconus commemorat, gesta sunt sub Benedicto III. Pontifice, qui Leoni IV. cuius paullo ante meminerat, succeßit 24. Iulij an. 855. obiit 16. Febru. 858. Vnde coniectare licet iam antea Romam fuisse allatas, eo fortaßis tempore quo Ægyptum Saraceni subiugarunt. Scribit Baronius in Notis ad Martyrol. Translationis historiam dici extare in codice peruetusto Diaconiæ S. Mariæ in Via Lata. Ex ea erui tempus posset.

[17] Pars earum reliquiarum nostra memoria Monachium regiam Boiorum vrbem allata est, vt Matthæus Raderus noster in Notis MSS. ad Menæa Græcorum testatur his verbis: [dein Monachium.] Illorum reliquiæ Romam, Roma Monachium translatæ, & hic in æde S. Michaëlis apud collegium Societatis Iesu depositæ religiosissime coluntur. Habemus eius rei litteras Pontificias testes amplissimas, quibus ceu in diplomate publico Clementis VIII. ad Guilielmum V. Bauariæ Ducem, [7. Feb. 1626.] nuper religiosissime defunctum, vna cum reliquiis 4transmisso, de his Sanctorum corporibus & sacris pignoribus fides asseritur.

[18] Celebris fuit ad SS. Cyri & Ioannis templum, tum Ægyptiorum, tum exterorum quoque, peregrinatio: id tamen an Canopi, an solum in Manuthe vico, [Eorum olim in Ægypto celebre templum, & ad id peregrinatio:] de quo supra actum, extiterit, non constat; extra vrbem saltem Alexandrinam fuit, vt infra patebit. In vita S. Ioannis Eleemosynarij XXIII. Ianuar. ita de se loquitur Leontius Neapoleos Cypri Episcopus cap. 1. nu. 3. Cum peruenissem Alexandriam ego indignus ad amplectendos sanctos & victores Martyres Cyrum & Ioannem. & cap. 10. num. 59. Pergente aliquando Sancto (Ioanne) ad templum sanctorum victoriosorum Martyrum Cyri & Ioannis, in gloriosa eorum memoria, orationis gratia; exeunte portam ciuitatis, suscepit eum mulier procidens, & dicens &c. Id Metaphrastes cap. 9. nu. 57. ita expreßit: Cum iret aliquando ad diuinos Martyres Cyrum & Ioannem precaturus, accessit ad eum quædam paupercula. In eadem vita per Leontium cap. 8. nu. 47. ita loquitur sanctus monachus temere S. Ioannis iussu verberatus: Gazæ eram ante paucos dies hos: & exeunte me de ciuitate, vt venirem & salutarem sanctum Abbatem Cyrum. & post pauca: Igitur venientibus nobis, sanctissime Pater, & orationem perficientibus, baptizaui eam ad sanctum Abbatem Cyrum. Disertius Metaphrastes cap. 8. nu. 47. Non multis ante diebus cum essem Gazæ, & illinc festinarem ad adorandum SS. Cyrum & Ioannem. Notat Rosvveydus noster: Erat horum celebris Alexandriæ memoria, & templum quoque iis dicatum. At non erat Alexandriæ templum illud, cum ad illud visitandum exire vrbe Patriarcham oportuerit.

[19] Extabat quoque Constantinopoli horum Martyrum templum, (de Romano ante diximus) quod Menæa indicant, [aliud Constantinopoli.] τελεῖται δὲ, inquiunt, ἀυτῶν σύναξις ἐν τῷ μαρτυρίῳ ἀυτῶν, τῷ ὄντι ἐν τοῖς φωρακίου. Peragitur eorum synaxis, siue publica veneratio, in ipsorum martyrio, aut templo, quod est in regione vrbis quæ a Phoracio nomen habet, vt exponit Raderus.

[20] Testatur Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, SS. Cyrum & Ioannem in Vico Equensi, [Vici vrbis Patroni.] vrbe Episcopali haud longe a Surrento & Mineruæ promontorio in Campania, vti Patronos eius vrbis præcipuo honore haberi.

VITA
ab antiquo Auctore, sed incerto, scripta,
e veteri MS. Græco Latine reddita
AB OTHONE ZYLIO SOCIET. IESV.

Cyrus, medicus dein monachus, Martyr in Aegypto (S.)
Ioannes, Martyr in Aegypto (S.)
Athanasia, Martyr in Aegypto (S.)
Theodosia, Virgo Martyr in Aegypto (S.)
Theoctiste, Virgo Martyr in Aegypto (S.)
Eudoxia, Virgo Martyr in Aegypto (S.)

Ex ms. Græco, interprete Othone Zylio.

PRÆFATIO INTERPRETIS.

Amplissimo viro D. Marco Emmanueli Bourgeois Toparchæ, & Regio in Brabantiæ Curia Senatori.

Tametsi mihi Tecum non & multæ & iustæ caußæ amicitiæ priuatim essent, quæ quidquid in fundo meonascitur tuum facerent; ad Te tamen exiguus hic meus fœtus properabat sponte sua, & me secum, non repugnantem, trahebat. Vt enim SS. Cyri & Ioannis reliquiæ cum B. Marci, cognominis tui atque patroni, reliquiis, iussu Angeli, in eumdem olim locum delatæ sunt, atque coniunctæ; ita libellus, eorum vitam atque miracula complexus, a me Latina nouaque veste indutus, ad Te ire debuit; qui non minus magni Marci Euangelistæ appellatione lætaris, quam Beatus ipse Marcvs gratissimo sibi sanctissimorum sodalium consortio Fruere tam bonis hospitibus, quorum consuetudine non modo lætior sed etiam melior, sanctiorq;, id est, Te ipso vere maior euades. Nam quotiescumque magnitudine animi seculi nostri angustias egredi voles, altaque cogitatione in heroïcam horum Cælitum ætatem transscendere, toties videbis Cyrvm vacare Deo ac sibi, saluti hominum consulere, tranquillæ solitudinis fructus carpere, periclitantibus animos addere, vnaq; cum Ioanne, quem sanctimoniæ odore ceperat, naturam hominis non tantum viuendo vincere, sed etiam, mortem pro Christo oppetendo, excedere. Quarum rerum contemplatione futurum est, vt in B. Marci non nomen tantum adopteris, sed in ipsa bona: quæ perpetua cupio.

CAPVT I.
S. Cyri ortus, professio.

[1] aDiuinum illud Verbum, ipsaque Veritas Christus Deus Euangelij prȩconio nos docet, Omnia possibilia esse credenti. [Præfatio Auctoris.] Sed & Paulus Apostolicæ dignitatis orator, Christo sermonem ipsi suppeditante, admiranda nobis voce testatur, spem non confundere. [Marc. 9. 2. Rom. 5. 5.] His ego fretus hortatoribus sensi me tum virtute Seruatoris nostri ac Dei Iesu Christi, (qui & mortales amore summo prosequitur, & semetipse pro nobis in mortem dedit) tum accedente Sanctorum ope, ad conatum viribus maiorem incitari: vt (quod pridem magno quodam studio cupiebam) res a BB. Cyro & Ioanne mirifice gestas, clarissimumque eorumdem pro Deo Christo certamen, & miraculorum seu curationum paucas de multis, quas nos ipsi, licet publicanis omnibus longe sequiores, & oculis hisce vidimus, & diuino etiam munere per eosdem partim ad salutem nostram experti sumus; vt hæc, inquam, eorum gesta ad lectorum vtilitatem profectumque pro virili parte mea litterarum monumentis commendarem.

[2] [S. Cyri patria,] Cyrus itaque ille fama inclytus ciuitatis maximæ ab Alexandro conditæ ciuis fuit, æque virtute ac claritate conspicuus. Vt autem quibus sit parentibus quoue sanguine ortus, nos latet; ita constat, b diuiniore origine patrem quidem habere Deum, qui eum per aquam & sanguinem regenetauit, [professio,] matrem vero orthodoxam Patris Ecclesiam. Atque arte quidem c medicus fuit, eiusque officina in hanc vsque diem publice nota, & in templum, [officina in templum conuersa,] Sanctis Tribus d Pueris sacrum, commutata, eorumdem beneficio, curationibus in ægros profusis mire scatet. Qua autem ratione hæc eius officina in sanctorum Iuuenum ædem sit conuersa, consentaneum erit velut per transennam indicare: præsertim cum hoc in eorum, qui hæc sint audituri, vtilitatem cessurum minime dubitem.

[Annotata]

a Deest hæc Præfatio Metaphrastæ apud Lipomanum & Surium.

b In Metaphraste dicitur religione fidelis a parentibus fuisse.

c Hinc ambo Patroni medicorum habentur, atque a Molano in Diario Ecclesiastico medicorum referuntur.

d Coluntur sancti tres Pueri Ananias, Azarias, Misaël, a Latinis 16. Dec. a Græcis postridie. 5

CAPVT II.
SS. Ananiæ, Azariæ, Misaëlis reliquiæ Alexandriam translatæ. Templum iis dicatum, vbi officina S. Cyri extiterat.

[3] Apollinaris fuit eximius veritatis amator, non ille, qui se falso a Laodicensium Antistitem, occupata per nefarium scelus dignitate iactauit (hic enim rectæ fidei præque doctrinæ bellum indixerat) sed longe ab hoc diuersus, sinceræ patronus fidei, Christiani gregis defensor, Euangelicorum dogmatum peruigil custos, ac b diuino calculo ad magnæ Alexandrinorum ciuitatis pontificatum euectus. [Apollinaris ex diuina reuelatione Episcopus Alexand.] Veriore enim fama percrebuit, ei ex diuini cuiusdam hominis vaticinatione sacerdotalem Sedem obtigisse. Nam cum ante pontificatum in solitariæ vitæ curriculo procederet, seque seniori cuidam, futurorum præscio, & ipsi solitarij ordinis professori, profectus caussa adiunxisset, non vana eius prædictione cognouit, sacrum sibi Alexandrinæ Ecclesiæ gubernaculum aliquando creditum iri.

[4] Itaque pontificatum adeptus, cum ex fratre c nepotem haberet, [nepotem pie instituit,] eum a teneris pietate imbuit, omnique excultum doctrina etiam moribus Deo acceptis exornauit. Ille autem virilem, procedentibus paullatim annis, ætatem ingressus, corpore valens vigensque, quo inclinabat natura, rogare patruum cœpit, vt de legitima sibi coniuge prouideret. At vir Dei cum multis ei frustra castimoniam vitæ persuadere conatus esset, [vt a nuptiarum desiderio traducat,] sapienter hac eum consolatione demulsit; Constitutum sibi esse Tribus Sanctis Pueris ædem sacram exstruere, cui operi tam sancto ipsum vellet præficere, eoque absoluto voti mox compotem facere. Erat Apollinari d domicilium quo senes alebantur, iuxta locum quem e Doryzin appellant. Coempto igitur proximo huic domui stabulo, in cuius impluuio officina Cyri sita erat, [templo struendo præficit:] stabulum quidem destruit, ac solo in ecclesiæ formam descripto, vbi hactenus officina steterat, ibi admirabilem templi concham molitur. Quod Antistitis consilium quanta sit consecuta vtilitas, haudquaquam silentio prætereundum videtur. Iuuene enim ædificationi intento, ac præsertim promouente Deo, tam bonos progressus opus habuit, vt templum mirum in modum simul strui, simul perfici visum fuerit. Nam diligentibus Deum omnia in bonum cooperari, sapientissimo teste Paulo didicimus. [Rom. 8. 28.]

[5] Hac itaque ratione cum Pontifex tam senibus, quam ægris hospitium construxisset, insignem quemdam, vti audiui, ex eorum qui præsunt numero virum, Deique amicitia clarum aduocat, traditisque ei ad Sanctos Tres Pueros litteris, Babylonem proficisci iubet. Eæ litteræ supplices erant, [trium SS. Puerorum reliquias petit, scripta ad eos epistola,] atque ad templum, quod ipsis Alexandriæ non mediocri sumptu ac labore struxisset, partem aliquam e sacris ipsorum reliquiis mitti petebant. Tantus enim erat Apollinaris in eos affectus, tamque ardens ac viua fides, vt iam tot seculis defunctos, tamquam viuentes, epistolam suam intellecturos, atque aliquam membrorum suorum partem communicaturos, sibi persuasum haberet. Porro magnus ille tantæ rei administer, itinere impigre confecto, breui Babylonem peruenit. [quam manu vnus eorum prehendit:] Vbi postquam ad venerandas reliquias accessit, epistolamq;; manu proferens, obsecrare Sanctos cœpit, vt epistolam dignarentur accipere, & Pontifici optata concedere; is qui medio iacebat loco, velut excitatus e somno (o diuinam prouidentiam! o narrationem non sine terrore audiendam!) paullatim attollit manum, epistolam accipit, ac rursum, nihil adiiciens, pristino situ recumbit. At qui litteras tulerat, eo spectaculo attonitus, nihilque eorum, propter quæ aduenerat, adeptus, vehementer indoluit; & cum per septem dies in templo constanter precatus esset, nullo operæ pretio facto, plenus mœrore reuertitur, atque Apollinari pro reliquiis lacrymas refert.

[6] Verum Apollinaris ne sic quidem desistendum ratus, aut a proposito sibi fine recedendum; (tanta est enim desiderij vis, vt plerumque animum ac spem tam a difficilibus, quam ab iis quæ ne fieri quidem possunt, nolit abducere) Abi, inquit, vir optime, ac denuo maiore etiam precandi contentione mihi Sanctos propitia. Si enim nostri miserti fuerint, precesque admiserint, [post iteratam precationem,] voti compotes erimus: sin autem, epistola saltem recepta reuerteris, quæ mihi reliquiarum loco futura est, neque sanctitatis expers; cum & benigne a Sancto accepta, & satis longo iam tempore beatorum membrorum contactu consecrata sit. His auditis haud grauate paruit vir ad obsequium omne promptissimus, (nam desiderio tanto parem animi obseruantiam subseruire æquum erat) ac denuo Babylonem profectus, Sanctisque supplex factus, ardenter orare, rogare, obtestari institit, & plus lacrymarum quam verborum effundere, ne secundam hanc Patriarchæ supplicationem respuerent, neque secundum suum repetitæ profectionis laborem aspernarentur: quinimo quod ille templum eorum honori struxisset, id vicissim aliqua membrorum suorum portione condecorarent.

[7] Hæc ille precatus est, irrito plane successu. Itaque deposita reliquiarum spe, (aduertite diligenter animos, [retractam a Legato epistolam manus sequitur:] rem enim & auditu iucundissimam, & ad mentem percellendum plane diuinam intelligetis) deposita, inquam, reliquiarum spe, recuperare saltem, vt in mandatis habebat, epistolam studuit, ardenti postulantis fidei reliquiarum vice futuram. Manum igitur suam manui Martyris admouet, apprehensisque litteris eas quoque pertrahit ad sese, vna cum pulchra illa Martyris manu, litteras subsequente. Quam cum a reliquo corpore separatam vidisset, manibus quidem desiderio ac pauore trepidantibus amplectitur, & thesaurum tam præstantem pretiosissimo inuolucro recondens, summaque alacritate exultans Alexandriam redit. Quam ob caussam quis vnquam aut Patriarchæ exultationem, atque lætitiam, aut celebritatem atque concursum populi oratione explicare poterit?

[8] Quanam autem prudentia promissionem fratris filio factam Apollinaris impleuerit, iucundum erit cognoscere. [ea honorifice recapta,] Proxima enim luce, conuocato, quem regebat, omni Clero, Martyris manum, & in ea, quam gerebat, epistolam pari cum religione ac celebritate deponit, ac peractis in templo perquam magnifice ceteris omnibus, illud Christiano etiam ritu consecrat. [ecclesiam illis consecrat Episcopus, & nepoti veluti vxorem despōdet.] Tum adductum fratris filium sacerdotio rite initiat, eique alterius vxoris loco Ecclesiam hisce verbis despondet: Ecce vxor tua, cuius pro eo ac debes curam geres. His dictis ita iuuenem affecit, eiusque sic permouit animum, vt, mutata penitus voluntate, maiore deinceps virginitatis, quam ante nuptiarum amore flagrare cœperit. Sed de his modo satis.

[Annotata]

a De Apollinaris hæresi agit Baronius tom. 3. an. 349. nu. 22. & seqq. & fusissime to. 4. pluribus locis. Damnatus est a S. Damaso Papa in conc Roman. an. 373. Eum Laodicenum Syriæ Episcopum vocat S. Hieronymus lib. de scriptorib. cap. 104.

b Visus est tamen per scelus in Alexandrinam Cathedram intrusus Appolinaris, cum Zoilum Vigilio Papæ inhærentem, ideo in ordinem nefarie redegisset Iustinianus Imperator, vt videre est apud Baronium to. 7. an. 551. nu. 3. postea tamen mortuo Zoilo, receptus est a Vigilio, cui orthodoxæ suæ fidei professionem obtulerat. Consule Baronium an. 553. nu. 14. quamdiu sederit, alibi diximus. In vitis PP. a Ioanne Moscho cap. 193. appellatur sanctus Abbas Apollinaris Alexandrinus Patriarcha, & simpliciter S. Apollinaris, atque admirabile caritatis illius exemplum prædicatur.

c ἀδελφιδὸν, Gentianus Heruetus vertit sororis filium. vtrūque significat, fratris aut sororis filium.

d Græce est γηροκομεῖον, Gentianus habet gerontocomion. Eiusmodi piorum in vrbe Alexandrina locorum, vbi senes, aut agri alebantur, mentio fit in vita S. Ioannis Eleemosynarij.

e Metaphr. habet Doryzim. Græce est κατὰ τὸ δορυζὶν. 6

CAPVT III.
Cyri & Ioannis piæ exercitationes.

[9] Nvnc ad Cyrum, & res ab eo gestas, quas inde ab initio commemorandas suscepimus, [Cyrus medicus] reuertatur oratio. Hic igitur cum medicinæ peritia præstaret ceteris, virtute quoque nulli secundus erat, hominibusque perutilis: & arte quidem corpora, at moribus suis animas sanitati restituebat. Artis enim adiumento persuadebat ceteris magnam morum curam, ac docebat, non solum animorum ægritudines morbis corporū grauiores esse, sed hos etiam plerumque ab illis progigni: supremo nimirum omnium Domino ac medico hoc agente, vt infirmitas corporis expellat animi prauitatem; quæ morbis est omnibus tum ob periculi magnitudinem, tum ob medendi difficultatem longe deterior. Cum enim ad ægros accederet, velut Galeni, Hippocratis, aliorumque eiusmodi, quos secundo dumtaxat loco haberet, præcepta oblitus, e nostris hauriebat fontibus, Prophetarum, Apostolorum, Patrumque, quas accinebat, sententias, & mox gratia quoque diuina ipsis conciliata, non tam corporibus ipsorum quam animis medicinam faciebat. Ad hæc cum exigua postularent, & ipsa largiebatur, [multos conuertit:] & multo illis maiora, cognitionem Numinis, purgamenta prauitatis, animorum salutem. Quibus rebus fiebat, vt multorum, quibus pietas cordi erat, animos in veritatis amore confirmaret, & infidelium non paucis Græcorum errores eriperet, Diocletiano vtique regnante longe lateque dominantes. Hic enim Imperator non tantum diademate, quantum superstitione excelluit, illo plurimis, hac paucis admodum comparandus.

[10] Interim hæc Cyri in mortales beneficia neque malignum latere, neque publicata iam & cognita, ab ipso perferri potuere. [accusatus apud Præsidem,] Cumque peruersitas & sit impudens & contineri minime possit, illico omnia ad vrbis Præfectum, & ipsum vehementi in Christianos furore inflammatum, delata sunt. Itaque mox comprehensum Cyrum duci imperat. Verum ille cognito mandato, [in Arabiam fugit:] Verum ille cognito mandato, e ciuitate egreditur, & se in proximam Ægypto Arabiam confert. Neque tamen idcirco aut imbecillitatis, aut angustioris animi coargui a quoquam debet: cum neque Præfecti crudelissimi, neque tormentorum pro Christo subeundorum metu, neque ab alia animi mollitie ciuitatem reliquerit; sed partim vt huic Domini præcepto obsequeretur, Cum persecuti vos fuerint, ex hac ciuitate fugite in aliam: partim, vt maiore cum otio semetipse consideraret, animumque communiret, atque ante robur colligeret, quam in pericula Christi caussa exanthlanda descenderet. [Matth. 10. 23.] Fortassis altiore etiam quadam prouidentia in Arabiam, tum propter infideles, quos ibi Christo adiuncturus erat, tum propter fideles quorum constantiam sustentaret, euocatus fuit. His ergo de caussis Arabiam ingressus, [fit monachus:] statim habitum, viuendique rationem, ac institutum mutat, detonsoque ad cutem vertice a monachum induit, [miraculis claret:] & ad sublimiorem vitæ modum extollitur. Sed & medendi rationem commutat. Deinceps enim neque medicus habebatur Cyrus, nec erat; sed mirabilium potius effector: neque medicamentis aut herbis, sed precibus tantum ac doctrina vtebatur, & hac quidem animas, illis autem corpora sanitati reddebat.

[11] Iamque nomen eius ac virtutes per Arabiam omnē fama vulgauerat, quæ Ioannem patria quidem & genere b Edessenum, moribus autem verum cæli ciuem, sed & militari dignitate pollentem, [Ioannes Edessenus miles] non præteriit. Ea igitur cognita fama, Diocletiano tum sæuiente, generosus hic miles mutato statu, desertaq; humana militia, magnis animis militiæ Christi nomen dedit; præclarius vtique contra eius hostes, quam contra hominum inimicos rem gesturus. Hinc & nuntio mox opibus, prosperitati, gloriæ, ac dignitatibus remisso, c Hierosolymam profectus est, atque inde in Ægyptum, desiderio Cyri isthuc citra laborem pertrahente, totoque, vt aiunt, pede ad eiusdem fidei consortem incitante; vt eius tum philosophiæ, [ei se adiungit:] tum exercitationis particeps fieret. Iamque Cyri contubernio fruens, heroicorum eius certaminum & miraculorum spectator erat, ac velut nouacula cotem nacta, in eum continuo intendebat oculos, eiusque virtutum vestigiis non iam vti discipulus, sed tamquam similitudinis æmulus studiosissime inhærebat.

[Annotata]

a Iam & Thebaidos deserta, & Arabiæ, tam quæ cis quam quæ trans Rubrum mare iacet, incoli a monachis cœperant, ante Diocletiani imperium, vt ex vita S. Pauli 10. Ianu. S. Antonij 17. Sinaïtarum Martyrum 14. patet.

b Scribit Michaël Monachus in officio Eccles. Capuanæ Lect. 3. dici Ioannem ciuitate Messana ortum, vitiose.

c Anthologion Græcorum & Menæa referunt Ioannem, cum Hierosolymam venisset, isthic de Cyri miraculo inaudisse, tum Alexandriam petiisse, atque intellecto vbi is degeret, ad eum abiisse. Idem tradit Maximus Cytheræus.

CAPVT IV.
Cyri, Ioannis, Athanasiæ & trium huius filiarum martyrium.

[12] Interea persecutione, vti diximus, ingrauescente, vna cum matre Virgines tres comprehensæ sunt, Christiana sacra colentes, inque vrbem Canopum deductæ, Cassiano impurum falsorum Deorum sacerdotium exercente, & Syriano vrbis Præfecto.[Athanasiam & tres filias, pro fide captiuas, vt confirmēt,] Id quod non Virginibus tantummodo, matrique earum, sed etiam Cyro & Ioanni martyrij præludium fuit, coronæque iam texi incipientis principium. Veritus enim Cyrus, ne imbecillis Virginum animus cruciatuum terrori succumberet, cum tenella adhuc essent ætate, (nam Theoctiste a ceteris prouectior decimumquintum, eique proxima Theodota decimum tertium, postrema autem Eudoxia vndecimum annum attigerat) hæc igitur veritus Cyrus, præterquam quod adolescentia, præsertim in feminis, vel tormentorum metu frangi, vel blanditiis corrumpi facile possit, omnino faciendum existimauit, vt & ciuitatem adiret, & illas pro virili ad subeundam fortiter dimicationem animaret. Etenim ne matrem quidem earum Athanasiam a periculo abesse credebat, cum & ipsa mulier esset, & mater filiarum ea florentium ætate, quæ tum maternos oculos maxime exhilarare soleret, tum facile posset efficere, vt ad auertendos a filiabus cruciatus inconsulto quidpiam, alioquin haud cogitandum, ab ea committeretur. Hæc vtique timore Cyri pectus impleuerant, plane solliciti ne & mater filiarum iuuentute frangeretur, & intimis visceribus commota, [Canopum ambo petunt:] naturæ manus daret, aut verbo vel nutu ipsis aliquam mollioris animi occasionem præberet. Hæ igitur caussæ Cyrum, vti diximus, tot curis anxium in ciuitatem adduxere. Neque alius præclari Ioannis sensus fuit. Atque ita certaminum illis aliptæ adfuere, pulcherrimaque martyrij forma, qua non tam eas martyrio initiarent, quam suammet ipsorum professionem quoque proderent: imo vero vtriusque inuicem gratia, vt & ipsi propter Virgines religionem suam libere proferrent, & illas Christo victimas ope sua ac ministerio exhiberent.

[13] Quo tempore cum denuo haud segnes malitiæ suæ ministros reperisset humani generis inimicus, facile eos adduxit, vt hunc in modum apud Præsidem Martyres criminarentur: Apparuisse nouos quosdam ac ignotos homines, alterum b monastico, alterum militari habitu, qui captas modo Virgines inducerent, [ad Præsidem delati,] partim ad Deorum contemptum, partim ad cultus iis debiti execrationem, partim ad Cæsareorum iussorum despectionem. Hos præterea vnum quemdam Iesum celebrare, ei diuinos honores tribuere, & ad ostendendum qua in ipsum sint voluntate, etiam mortem illius caussa leuem ducere. Quibus auditis vehementer commotus Syrianus, [eiq; exhibiti,] adesse iussis præclaris illis, Vosne, inquit, infortunati 7& cælestium Numinum hostes? vos qui Virgines conamini peruertere, & Christianorum sacra amplificare, totis viribus iniuriam Cæsari machinantes? Quod si hactenus insaniuistis, nunc saltem, vanissima superstitione deserta, precationibus & hostiis propitiate Deorum Numina; vt non pœnis tantum liberemini, sed etiam honoribus digni sitis. Sin minus, sentietis non Syrianum modo, neque Diocletianum Cæsarem, verum ipsosmet aduersos Deos, quos furiose lacessitis; sentietis, inquam, Deos, licet perbenigni sint, grauissimos iniuriarum sibi factarum vltores.

[14] [generose respondent:] Ad hæc Cyrus & Ioannes, Nobis, inquiunt, multis de rebus pauca dicere mos est. Sic igitur habeto, nos neque honores istos inglorios vnquam admissuros, neque Christianismum, quidcumque tandem euenerit, abiecturos. Tum Syrianus vehementiore correptus ira, quasi dentem instar apri exacuisset, Oportebat, inquit, vos, tales cum sitis, & Iudicis complecti benignitatem, &, siquid sapitis, errore damnato minas nostras effugere. Verum cum nihil sit penes vos aliud, quam superbia, fastus, & vanissimus tumor, non multis erit verbis opus, sed ad ipsam nobis experientiam est transeundum. Sic enim fiet, vt vos tum desiderato præmio potiamini, tum vel inuiti Cæsaris iusso obtemperetis. Hæc elocutus, productis ad spectandum Virginibus, omni tormentorum genere torquere athletas cœpit: [dire torquentur, spectantibus Virginibus;] cædebat flagris, contundebat fustibus, vrebat facibus, adusta membra aceto ac sale perfusa, deinde pannis e seta contextis perfricari iubebat, demum pedes bulliente pice inungebat: neque quidquam prætermittebat eorum quibus humana corpora torqueri possent, simul quidem vt eorum constantiam vlcisceretur, simul etiam vt Virginum animos ante conflictum labefactaret.

[15] At postquam spectatores potius, quam Martyres excarnificare visus est, [quæ & ipsæ cum matre, prius cruciatæ, obtruncantur;] (illos enim vel solus tam immanium suppliciorum conspectus torquebat, his autem omnia propter spem remunerationis iucunda erant) tum laxari eos iubet, ac Virgines vna cum matre cruciari. Sed facto periculo, cum ne feminarum quidem victor euaderet, maiore longe pudore confusus fuit. Namque manifestum erat, eas Martyribus solam sexus prærogatiuam concedere; ceterum animos æque ac viri masculos gerere, atque exacta ipsorum imitatione perfectas esse. Quo animaduerso iniustus iudex eas morte condemnat, & amputari capita vita dignissimarum præcipit. Virgines ergo cum matre lictores arripiunt, gladiisque obtruncant; quæ nihil effeminatum, nihil molle in ipsa cæde præseferentes, quod accepere restituunt; nunc iis exemplum fortitudinis effectæ, a quibus ante virilis roboris formam acceperant.

[16] Tum demum a iudice ad luctam reuocantur Cyrus & Ioannes. [tum Cyrus & Ioannes:] Quid autem impius ille non est conatus, vt eos in sententiam suam pertraheret? Prolixam texebat orationem, tamquam de eorum salute sollicitus, minabatur extrema cedere nolentibus, ostentabat munera, admouebat tormenta, superaddebat maiora non modo supplicia, sed etiam præmia; perinde quasi priora magnitudine animi, aut desiderij sublimitate ab iis contempta arbitraretur. At postquam tentatis frustra omnibus inanem se laborem sumpsisse vidit, etiam in illos hanc sententiam pronuntiat: Cyrum Galilæorum Præsulem, & Ioannem religione illi similem, quod Cæsarum decretis repugnent, & sacrificare Diis maximis nolint, capitibus multandos esse, ex legibus Imperatorum decernimus. Lata in hunc modum a Syriano sententia, etiam his quamprimum mortali manu aufertur caput, sed immortali e cælis corona demittitur, trigesima prima Ianuarij mensis die.

[17] Neque pios homines atrocitas temporum deterruit, quo minus tam præstantium reliquiarum curam susciperent: [omnes honorifice sepeliuntur.] verum adhibita illico sedula manu, summa cum reuerentia ac religione sublatas obuoluerunt, ac B. Marci Apostoli templo honorifice, sed diuersis singulas capsis, condiderunt. Alio enim loculo Virginum ac matris, alio Cyri ac Ioannis corpora reposita sunt. Progressu autem temporis gentibus tyrannide liberatis, ac Theodosio imperium obtinente, & pie Christianos pietati deditos gubernante, reliquiæ Beatorum mutatæ loco, atque alio translatæ fuere. Quod si, vti gestum est, exposuerimus, haud dubie piis hominibus iucundum accidet.

[Annotata]

a Metaphrastes, aut certe eius interpres Gentianus: natu maxima decimum quintum annum nondum attigerat; Theodota autem, quæ eam sequebatur, agebat annum quartum decimum; Eudoxia vero omnium minima agebat annum vndecimum.

b Ipsum quoque S. Antonium monastico habitu Alexandriam, sæuiente Maximiani persecutione venisse, commemorat S. Athanasius in eius vita 17. Ianu.

CAPVT V.
SS. reliquiæ inuentæ, translatæ.

[18] a Theodosio, vti iam dicebamus, imperium suscipiente, bellum magnitudine ac periculo metuendum in Occidente motum est. Diuersæ enim gentes coitione repente facta, pactisque inuicem fœderibus, atrocem in Romanum imperium irruptionem minabantur. Perculsus hoc terrore magnus Imperator Theodosius, [Bello ingruente,] non cogendæ pecuniæ operam dedit, neque potentes in belli societatem suppetias contraxit, sed vt ille quondam, a sola diuinæ manus ope, sic & ipse ab eadem dependere voluit. Nec eum fefellit opinio. Cognito enim apud Scetin (quod nomen est solitudinis b Ægypto proximæ) virum quemdam Ægyptium, [Senuphius sanctus anachoreta a Theodosio euocatur:] maximorum miraculorum effectorem, cælesti sapientiæ vacare, confestim Theophilo Alexandrinorum Episcopo per litteras imperat, vt admirandum illum virum ad adeundam quam celerrime Constantinopolim inducat. quam autem eius præsentia opus esset, litteræ præterea docebant. Episcopus intellecto mandato mox c in viam se dat, traditisque litteris tam Cæsaris postulata, quam festinandi necessitatem exponit. Tum de suo quoque, quæ in rem erant, adiicit, vehementerque orat, & obtestatur, vt neque Imperatoris preces respuat, neque suos labores despiciat; verum sine mora ad vrbem aduolet, & incumbens illi bellum, fusis ad Deum precationibus auertat, eamque tanto periculo ac pauore liberet; cum in manu eius sit, ciuitatis interitus aut conseruatio.

[19] Admirandus autem Senuphius (hoc viro nomen) primum quidem, vti par erat, ne rogaret, prohibuit, non suarum virtutum ratione habita, sed humilitatis qua pollebat ductum sequens. Quamquam enim, inquit, summa est mea in ciuitatem beneuolentia, eiusque salutem ita diligam, vt nemo magis; non tanta tamen est mihi ad Deum fiducia, vt voluntati pares fore meas vires existimem. Ad hæc Alexandrinum rogat, ne tantum sibi tribuat, aut se vulgo reliquo præstare arbitretur. At cum ille precandi finem nullum faceret, neque videret quo se verteret magnus Senuphius, profectionem quidem modeste differt, atque opem sic præbet vt ea maiore cum admiratione coniuncta fuerit. Namque vultu ad Orientem conuerso, d chlamyde ac baculo in cælum sublatis, Domine Deus, inquit, Deus virtutum, huic, obsecro, chlamydi ac baculo meo vim tantam imperti, [hic misso ad eum baculo & chlamyde, victoriam pollicetur;] quātam mihi, si istic præsens essem, tribueres. Ita Deum precatus, ac statim, quæ manibus tenebat, Antistiti tradens, Hæc, inquit, accipe, & quam primum ad Imperatorem destina, vt chlamydem imponat capiti, baculum manu ferat: quando autem cum hostibus congrediendi idoneam occasionem spes dabit, tum primā aciem Dux ipse præcedat, & fiduciæ plenus in hostem ducat. Si quid enim ego apud Deum possum, eum confido non terrori modo barbaris fore, sed gloriosam quoque sine sanguine victoriam reportaturum.

[20] His ad Cæsarem summa ferentis alacritate perlatis, caput quidem humerali, quauis galea firmiore, 8communit; dexteram vero baculo, hasta omni validius, armat, tanta erectus fiducia, vt se maiori terrori crederet hostibus fore, quam si, vt olim Hercules, clauam vibraret. Accedentibus autem deinde hostibus, solus ipse exercitum sequentem ducens prodiit. Adspirantibus quoque Senuphij precibus, [cuius diuinitus obtentæ] nullam euentus moram habuit, breui fine conclusus. Nam simul atque in conspectum barbarorum Theodosius venit, derepente tamquam aliquo Cælitum viso cōterriti, laudata pedum celeritate, se effuderunt in fugam. cuius tanta fuit fœditas, vt solutis temere ordinibus, non tamquam militaris roboris memores, sed velut amentes ac lymphati, alius alio dissipati ferrentur, & percutere volentibus terga patentia, venationem paratam, securam persecutionem, omnisque periculi expertem præberent; confuso ruentium impetu inter ipsosmet plagas, vulnera, mortes permiscente. Ita solus Imperator victoriam non solum sine sanguine, [anniuersaria fuit Alexandriæ memoria.] sed etiam sine labore reportauit. Ac merito quidem diem, quo hæc gesta sunt, festum esse voluit; qui & e nunc tanto interuallo, apud Alexandrinos magna cum celebritate & magnificentia seruatur, & f Iconium ab ipsis nomen accepit. Namque & statuam Imperatori fecere, eodem, quo tunc, modo armatam, cui caput chlamyde indutum est, dextera baculum gestat.

[21] Cum porro hac ratione Gentiles iam defloruissent, Alexandrinæ Antistes Ecclesiæ cœpit non tantum cultum Deorum abolere, sed etiam ciuitatem templis, ædibusque sacris ac donariis exornare. [Templum Canopi ædificatum.] Sed & Canopi Apostolis basilicam struxit, magnitudine ornatuque eximiam, g duodecim non amplius stadiis ab vrbe dissitam. Quem locum etiam apud Gentiles clarum, magnique nominis habitum fuisse, via istuc ferens indicio est; vtpote tota tabulis saxisque belle quadrantibus constrata, & frequentibus suburbiis balneisque distincta: quȩ quatuor & viginti hodieque ostendi, fama tenet. Foro insuper, rerumque venalium abundat copia. Ab vrbe autem Canopo duobus stadiis vicus distat, [Manuthen, vicū dæonibus infestum,] cui Manuthe nomen, dæmonum olim domicilium, & malignorum spirituum habitatio. At Theophilus Alexandrinorum, vti dicebamus, Præsul, cum locum purgare dæmonum sordibus, & Christi Apostolorumque & Euangelistarum figuris atque insignibus, tamquam amuletis, occupare atque munire statuisset, destinata perficere non valuit, interuentu mortis, eum ad indeclinabilis debiti solutionem ex hac vita rapientis, præoccupatus. Ceterum Cyrillo eius successori deinceps curæ non minimæ fuit, [a S. Cyrillo,] locum ab iniuria dæmonum vindicare.

[22] Huic itaque, cum frequentes super hac re ad Deum preces fudisset, [Angeli monitu,] Angelus in visione apparens, tum magni huius Cyri, tum Euangelistæ Marci reliquias in hoc vico velut thesaurum recondi oportere denuntiat; vt sic ab infesta dæmonum noxa liberetur. Cur autem nullam Ioannis quoque mentionem fecerit, [translatæ SS. reliquiæ.] id Cyrillo haud obscure declaratum fuit: cum inter omnes constet, cum Cyri nomine etiam Ioannis plane coniungi. Vt enim vna fuit eorum vitæ ratio, vna, Christo opitulante, confessio, vnus exitus; ita vna quoque fuit eademque appellatio. Hinc vero octaua atque vigesima h Iunij mensis die reliquiæ Martyrum splendore ac religione pari in Manuthe translatæ sunt, ad vici tutelam, ad dæmonum fugam, ad morborum remedium. Sed & modo locus Deo consecratus est, eiusque Martyribus & ministris; fauore & benignitate Domini nostri Iesu Christi, cui debetur omnis gloria, honor, adoratio, nunc, & semper, & in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Hanc historiam ex Metaphraste narrat Baronius to. 4. an. 388 nu. 53. & breuiter Michaël Glycas parte 4. Annal. Mirum est huius Senuphij nusquam nec in Vitis P P. nec in Martyrologiis mentionem fieri, nisi alio nomine appelletur.

b Metaphrastes: Est hæc autem solitudo in Ægypto quidem sita, sic vero nominata. Magis proprie noster auctor. Nam Scete, siue Schiti, Schitium, Scithiaca regio, vt ad vitam S. Antonij in Prolegomenis § 1. nu. 3. dicitur, [Scetis solitudo in Libya.] ad Ægyptum quidem late sumptam pertinet, sed proprie in Libya est, Pherme & Nitria montibus, ac paludibus Moeride & Mareotide ab Ægypto discreta. Sic lib. 3. de Vitu PP. num. 22. Isaac ne Presbyter monachis habitantibus in eremo Scithi ordinaretur, fugit in Ægyptum. Et num. 93. Erat quidem senex in Ægypto … cum autem Abbas Poemen de Scithi illuc subiisset &c. Et lib. 5. libel. 5. nu. 21. senex quidam descendit in Scithi, & habebat filium adhuc sugentem lac … aliquando ergo ascendit cum patre suo in Ægyptum. num. 22. vt alter Frater descendens de Ægypto applicaret in Scithi. &num. 35. senex quidam erat in Scithi: qui cum incurrisset in ægritudine magna, seruiebāt ei Fratres. Et videns senex quia laborabant, dixit: Vado in Ægyptum, & non soluam Fratres istos … surgens ergo abiit in Ægyptum. Aliaq; id genus passim toto illo opere occurrunt.

c Consentit Metaphrastes. Baronius tamen ad an. 388. num. 53. quem per Theophilum, inquit, Alexandrinum Episcopum accersiuit; qui prætextu quodam, quasi ipsa ciuitas in magno discrimine esset, eum ad se vocauit. Verum, vt hinc patet, ad eum venerabilis Patriarcha in solitudinem profectus est.

d Græce est τὴν ἐπωμίδα. Gentianus vertit superhumerale. quasi ἐπὶ τοὺς ὤμους, super humeros. Eadem videtur, quæ alibi melote, [Chlamys monastica,] cuculla, ependytes appellatur, vt fuse dictum in Prolegomenis ad vitam S. Antonij §. 15. nu. 67 & 68.

e Velhinc quoque manifestum est, scriptam esse hanc vitam, cum Ægyptus adhuc sub Christianis esset. Nam quæ potuit ætate Metaphrastæ, licet hæc quoque transscripserit, magna celebritas & magnificentia seruari, rerum potientibus Saracenis?

f ἀπὸ τῆς εἰκόνος, ab imagine, siue statua, vt hic dicitur.

g Metaphr. decem.

h Metaphrastes, aut certe Gentianus interpres, quem secuti Surius & Baronius, Iulij. Mendum patet ex Menæis ceterisq; Martyrologiis.

MIRACVLA
eodem Interprete, nunc primum edita.

Cyrus, medicus dein monachus, Martyr in Aegypto (S.)
Ioannes, Martyr in Aegypto (S.)
Athanasia, Martyr in Aegypto (S.)
Theodosia, Virgo Martyr in Aegypto (S.)
Theoctiste, Virgo Martyr in Aegypto (S.)
Eudoxia, Virgo Martyr in Aegypto (S.)

Ex ms. Græco, interprete Othone Zylio.

I. De Ammonio strumis laborante.

a

[1] Narrationem miraculorum aggressurus, recte me facturum existimaui, si primo loco ea traderem, quæ illi ciuitati, in qua Martyres & admirandum certamen ediderunt, & venerandam ædem obtinent, maxime domestica ac propria visa sunt: idque tum ne Alexandrinis, alios ipsis in sua ipsorum ditione præferens, mœrorem adferam; tum ne ciuitatem magnitudine, & pulchritudine præstantem, adeoque amari & præponi dignissimam, honore suo defraudare voluisse videar. Ex quo & illud consequetur, vt quæ principem locum obtinebunt miracula, tam illustris populi tantæque ciuitatis testimonio comprobata, secuturis deinceps miraculis facilius fidem concilient. [Ammonius Alexandrinus] Exordium igitur miraculorum ducamus ab Ammonio, qui inter Principes ciuitatis tū ob diuitiarum splendorem, tum ob boni parentis claritatem censendus est. Pater sane annis plurimis Alexandrinam ciuitatem gubernauit, b Eulogio, eximio illo, thronum tenente: c filius vero vectigal, quod ius octauæ dicitur, secundum octonarium, siue octauam partem, disposuit, cumque iniuste colligi soleret, recte pieque administrari a Præfectis vectigalium curauit. Hic igitur Ammonius, ætate tum iuuenis, ac forma corporis æqualium cœtus exornans, difficilem in collo morbum alebat, quem idcirco scrofulas medici vocant, quod & d horum animalium similitudinem referat, & miserorum ceruices velut quasdam haras efficiat. [strumis laborans,] Ceterum hæ longa serie circum adolescentis ceruicem dispositæ, quasi materno in vtero nutritæ, ac sensim increscentes, cum ceruicem eius multum tenderent, & crescendo inflarent, ægrum illa cutis distentione coarctatum, ac pene suffocatum, permagno sane malo exercebant. Interim pater medicis, qui maxime sibi fidebant, adhibitis, & filij morbum declarabat, & subsidium pereunti deposcebat, & mercedem curationi parem, etiam ante curationem offerebat. At illi cum Iulianum (id patri nomen) maiorem in modum honorarent, [nihil proficientibus medicis,] atque eum filij sui incredibili amore teneri cernerent, facile præmiorum pondere inescati, non solum curatione opus esse iurabant, sed eamdem quoque partim reuerentia parentis, partim filij desiderio atque 9amore, præbituros sese denuntiabant. Verum cum quidquid ars suggereret adhibuissent, imo artem ipsam, si fas est dicere, superassent, profecerunt omnino nihil; salute adolescentis Martyribus quodammodo relicta. Nam pater eum ab hisce medicis abductum, [patre intercedente] ad veros medicos, Cyrum & Ioannem, transtulit; quorum venerandum loculum lacrymis irrigans, supplex rogat, vt filio adiutores esse velint, [a SS. Cyro & Ioanne;] eumque tanta tempestate iactatum non aspernari. At illi exaudito sene, lacrymosisque eius precibus, simul iuuenem sanarunt, simul circumfusas carni strumas luculenter excusserunt.

[2] Verum hoc loco sine Martyrum iniuria meliorem huiusce curationis partem præterire non possum. Cum enim superciliosum iuuenem, & opum splendore ad arrogantiam inflatum vidissent, non ante eum morbo corpus inflante soluerunt, [prius iussus ad humiliationem sordes publice euerrere,] quam animæ tumorem depulissent. Quippe longe magis animæ sanitas, quam corporis curatio ipsis cordi fuit. Quamobrem Ammonium tum animo, tum corpore ægrum videntes, & vtroque vehementer inflatum, hac eum curandi ratione dignati sunt. Ante omnia eum sordes pro ȩde sua iubent euerrere, docentes eum non altius sapere quam sapiendum est; vt ex terræ infimorumque intuitu, vnde sumptus, & quo breui reuersurus esset, abunde cognosceret; idque iuxta vocem Dei ad principem generis humani Adamum, cum ait, In sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec reuertaris in terram de qua sumptus es: quia terra es atque in terram reuerteris. [Gen. 3. 19.] Sed & in eamdem sententiam diuinus ille Dauid Deum alloquitur, Auferes spiritum eorum & deficient, & in puluerem suum reuertentur. [Psal. 103. 29.] Ita, excusso ex iuuenis anima tumore, suæque vilitatis cognitione immissa, remedium quoddam contra strumas, quo morbo corporalis eius ceruix vexabatur, dedere. Id nimirum fuit potentissimum ipsorum ceratum emplastrum, [imposito strumis emplastro, curatur.] quod cum pane mixtum collo eius circumdari iusserant. quo ex præscripto Sanctorum admoto adolescens morbo exemptus est. Neque enim multis diebus scrofulæ valuerunt huic emplastro resistere. Nam simul atque hoc subsidij admotum fuit, perinde atque flagellis eiectæ fugerunt, perruptaque ceruicis membrana, ante Martyrum monumentum conciderunt. Ac numero quidem fuere septem ac sexaginta; quemadmodum qui numerarunt, testati sunt; quas & ij qui Ammonio in æde sacra ministrarunt, diebus multis propter Martyrum sepulcrum viderunt, virtutis eorumdem indices, quæ gratissimas Deo laudes in omnium animis excitabant.

[3] [obfastum] Ceterum Ammonius, duplicis morbi duplicem curationem adeptus, sanitatem recuperauit; verum non multo post rursum animo inflatus, ac prioris doctrinæ immemor, denuo corporis infirmitate pœnaque a Martyribus inflicta, meliora sapere doctus fuit. Quippe grauiter ex stomacho laborans periclitari cœpit. Medicis, animaduersa cruciatuum differentia, hic morbus, magis colicus, quam stomachi affectio visa est, multoque immanior, quam quæ stomachum infestare solet. Nihil enim sumebat, quod non ore mox effunderet: venter, quidquid stomachus demitteret, respuebat; cum & torminibus premeretur, [alio morbo laborat,] & acerrimis doloribus subiaceret. Quiescere itaque cibum non sinebat, atque in os regestum, intercluso nimirum intestinorum exitu, confestim euomebat. [medicorū artem superante:] Et quamquam medicorum nonnulli, vel pallio insignes, vel intelligendi acumine præditi, (non pauci enim concurrerant) affectum manifeste viderent, non valuerunt tamen aut morbi indolem comprehendere, aut curationem præstare. Frustra ergo fuit omnis eorum inuestigatio, vana remunerationis auiditas; qua & magnificæ mercedis pecuniam, & maiorem commendationum gloriam se consecuturos crediderant. Quare damnata horum omnium ope, quam irritam sensisset, Ammonius, hoc solum didicit, nullas ipsorum contra morbum suum fuisse vires, eosque verbis potentes, curationibus impotentes esse.

[4] Itaque postliminio ad Cyrum atque Ioannem, quos solos suos secundum Deum medicos crederet, reuersus est. Neque dilata eius sanitas fuit, & iucundum ei fidei suæ fructum mature reddidit. Nam stomachus eius oleo ac cerato medicamento, ex candela, qua Diuorum cineres illustrantur, confecto, purgatus est: [iussu Sanctorum] verum inanem animi eius gloriolam congrua quoque medicina circumdedere. Noctu enim ad Ammonium accedentes, iubent eum amictu molli fluxoque deposito, asperiorem cultum sumere e stupa contextum, quem saccum nominant; quod saccos eos, [sacco indutus,] quibus ob vilitatem pretij ac tenuitatem, mendici induuntur, asperitate maxime referat. Hac igitur delicatæ ac sumptuosæ vestis loco sumere iussa, præcipiunt insuper, vt suis ipse humeris ad infirmos fratres aquam potandam deferat, [& palam aquā pauperibus baiulans,] non vno aliquo vase fictili, sed geminis in humeros vtrimque sublatis. Non ante sanitatis compotem fore, quam huic mandato paruisset. Haud segniter Diuorum iussa expleuit Ammonius, præscriptoque indutus amiculo bona vtique fide aquas hausit, eoque facto promissam sanitatem consecutus est. Sic etiam hac infirmitate fugata, ac tum huius, tum superioris curatores deprædicans, [sanatur.] recessit Ammonius. Sed & nos eorumdem laude concelebrata (nam post Deum prædictorum morborum medici vere fuerunt) ad alias ab iis profectas curationes, omnium admiratione dignissimas, transeamus.

[Annotata]

a Titulus in Græco MS. hic erat: μερικὴ διήγησις ἐν τῶν θαυμάτων τοῦ ἁγίου Χρισοῦ μάρτυρος Ἀββᾶ Κύρου καὶ Ἰωάννου. Particularis narratio ex miraculis sancti Christi Martyris Abbatis Cyri & Ioannis. Diuisiones & titulos capitum, siue miraculorum, ex ipso Græco codice retinuimus.

b Colitur S. Eulogius 13. Septembris, æqualis & familiaris S. Gregorij Magni: videtur an. 603. obiisse, vt ad vitam S. Ioannis Eleemosynarij dictum 23. Ianu. in Prolegom §. 3. nu. 14.

c Locus obscurus. Græca habent: δὲ τὴν τῆς ὀκτάβης ἀρχὴν, τέλος τοῦτο, κατ᾽ ογδοάδα καθίσηκεν, ἀδίκως μὲν συναγόμενον, ἐυσεβῶς δὲ διοικούμενον, υἱὸς προτέλους διήνυσεν. Aptissima hæc visa interpretatio, cui lucem afferet L. Ex præstatione 7. & L. A Legatis 8. C. de vectigalibus. vbi de octauis, & earum exactoribus Octauariis dictis. sic Suetonius in Caligula cap. 40. Ex gerulorum diurnis quæstibus pars octaua; scilicet exigebatur.

d Strumæ & Latinis scrofulæ dicuntur, & Græcis χοιράδες, quæ ambæ voces porcas significant.

II. De Theodoro qui vtriusque oculi albugine laborauit.

[5] Ammonio Theodorus succedit, patria quidem & ipse Alexandrinus, verum ob modicas opes, vitamque curarum expertem, quod est longe optimum, sua sorte contentus. At morbus illi erat oculorum interitus. [Oculis offusa albugo,] His enim grauiter laborans, nec idoneam nactus opem, vtriusque aciem, albo crassoque humore perstrictam, pene amiserat. Postquam autem intellexit medicorum de sanitate oculorum suorum desperationem, se ad ædem Martyrum vertit, vna sibi minimeque fallaci spe præfixa, fide nimirum in eos firmissima, quam & Martyres non dubia credentium tutela remunerari solent. Itaque venerandum eorum fanum ingressus, egregium sane fidei toto corde conceptæ fructum tulit. Vix enim ibi moratus, fructum illico a Sanctis retulit, [Sanctorum monitu,] qui eum ad fontem suum egredi iubent, eiusque liquorem ad oculorum aciem recuperandam assumere. Ad hæc ille promptissimus, [ipsorum fontis aqua detersa.] alienis manibus ad fluentum perductus accedit, ablutosque in eo oculos fasciola abstergens, mox visum recipit, oculorum omni albugine vna cum aquarum humore abiecta. Leucomata quoque diuina virtute e luminibus expulsa, atque fasciolæ inhærentia, cunctis qui in templo erant occurrens exhibuit; sese quidem vt fidei quoddam exemplum ostentans, atque vtilitatis ex eadem exortæ magnitudinem suo præconio extollens.

0

III. De Calo, qui pedem fregerat.

[6] Qvidam merito Calus, seu Pulcher, dictus, quod & mentem hoc nomine dignam gereret, & opera nomini mentique congrua. Hic illius studio, qui non minus virtuti infestus est, quam bonis operibus, cum forte e scala descenderet, pedibus impeditis offendit: implicatus enim graue periculum subiit, tibia in partes mille diffracta. [Tibia confracta eorum ope solidatur.] Cumque medicorum opem frustra esse animaduerteret, quod eiectis ac defluentibus sensim particulis, ossa pedem destituerent, & scaturiente tabo caro deficeret, ad SS. Cyri & Ioannis confugit auxilium; se ipse plurimum increpans, quod Sanctos medicis hactenus posthabuisset. Quamobrem & veniam supplex rogat, eique petitioni desiderium curationis adiungit, quam & precibus cum firmissima fide consociatis recipit, oleo lucernæ ex ipsorum iussu semet inungens, eoque deficientium ossium iacturam instaurans. Atque hȩc est miraculi ad Calum pertinentis narratio, perpetuumque monumentum.

IV. De Isidoro, qui pulmonis vitio affligebatur.

[7] Nvnc Isidori tam morbum, quam admirandam morbi curationem, exequar. Maiumetes hic erat, non ex Gazensium a Maiuma prodiens, sed ex b illa Alexandrinorum, quam Pharus, quondam insula, complectitur, quæque nunc Alexandriæ, [Pulmonis vitio laborans,] cum insulana ciuitate coniunctæ, pars habetur, vetere Maiumæ nomine adhuc retento. Hic itaque Isidorus grauiter pulmone, plane hominem conficiente, neque nisi in sola morte remedium habituro, laborabat. Etenim pulmonem putrefactum atque in cruorem & pituitam versum iam pene expuerat, non alium finem, quam qui huiusmodi malum sequi consueuit, expectans. Ita se constitutum considerans, nulla reliqua salutis per homines recuperandæ spe, excitata erga Martyres fide (quæ & montes in mare transfert, & mortuos e tumulis excitat, vitamque restituit, quibus beneficiis Saluator suorum in se amorem benigne remunerat) huiusmodi, inquam, fide instructus Isidorus, ad hosce medicos omnipotentes e ciuitate egreditur. Cuius fidem admirati Martyres, non dormienti, sed vigilanti sese exhibent, & non hoc aut illud iubent facere, sed oblatam citrij mali partem haud segniter edere. Ille vero Martyres, ex corum mortalium numero, [Sanctorum ope vermē expuit, & sanatur.] qui forte in templo versabantur, aliquos esse existimans, tum munus libenter accepit, tum acceptum cum voluptate comedit. Ceterum cum absumpti iam mali extrema manderet, ad vomitionem prouocatur: quam dum patitur, vna cum cibo vermem, qui pulmonem depastus fuerat, egerit. Quo eiecto simul morbum eiecit, simul repentinam sanitatem nanciscitur.

[Annotata]

a De Maiuma Gazæorum portu, quæ S. Hieronymo in Vita S. Hilarionis 21. Octob. Gazæ emporium dicitur, agemus ad Vitam S. Porphyrij 26. Februar.

b Hæc pars Pentapoleos videtur, cuius in Vita S. Ioannis Eleemosynarij 23. Ian. auctore Leontio mentio fit num. 16. Metaphrastes Decapolim vocat.

V. De Mena Philopono obstructionem passo.

[8] Post Isidorum, atque mirandam de eo narrationem, Menas quoque Philoponus in medium producendus est; [Febri & obstructione lethali laborans,] qui Philoponio præfuit, circa D. Andreæ in Perona sito. Hunc grauis inuasit morbus, vehemens vtique febris: quæ cum & valide & ardenter ipsum incesseret, omnemque propemodum alui eius humiditatem exsiccaret, obstructionem illi nimia ariditate conflauit. Et medicorum quidem filij, febri, ceu minus periculosa, tantisper neglecta, hāc obstructionem crebris qua infusionibus, qua clysteribus dissoluere conati sunt; & remedia quidem soluentia per os immittebant, ac cibos stomacho noxios ingerebant. Quæ omnia frustra experti, tandem desinunt, non solum nullo ei tot datis medicamentis allato leuamine, sed graui etiam noxa illata. Cum enim quæ in aluum traiecerant, cuncta intus manerent, exitumque postularent, etiam maius viro periculum creabatur, qui ventre, breuissimo tempore plurimum tumescente, inflatus, nullum omnino angustiarum ac suffocationis leuamentum inueniebat.

[9] In hoc igitur periculo bis septem dies constitutus, nec vltra perferre valens, ad Cyrum & Ioannem Martyres se confert, ipsisque vitam, ipsis mortem suam committit. Accessit autem non pedibus vsus, non iumentis vectus, non phorio seu feretro residens (id sellæ genus est, quo infirmi a curatoribus portantur) neque enim sedere poterat, qui intestinis ita turgentibus, nouo omnibus spectaculo erat; verum in grabato decumbens, virorum sedecim in vices gestantium opera deportabatur. At Martyres aduenientem miserati, illa ipsa nocte benignissima sedulitate eum inuisunt, [a Martyribus remedium accipit.] & caricam vnam porrectam, vt quæ illum hoc morbo, ipsa que adeo morte liberare valeat, iubent comedere. Menas vero expergefactus (nam in somnis illi visio oblata fuerat) cum caricam se habere crederet, nullamque reperiret, vt vitæ spe frustratus, indoluit; vocatæque mox vxori & visum narrat, & caricam sibi adferri imperat. Quibus illa auditis, cum oculos in viri stratum intenderet, conspectam inibi iacentem caricam repente arripit, loquentique adhuc marito, ac visionem narranti ostendit. Qui ea accepta, eamdem prorsus esse, quæ sibi secundum quietem data esset, affirmat, pristinamque mox voluptatem recuperat. Comesa porro ficu, quam ad salutem ipsi Martyres dederant, salute quoque potitus est. Inter vescendum enim obstructio omnis finem accepit, [& statim sanatur.] ac soluto velut alui vinculo, cum ad secretiorem locum se Menas reciperet, materiam ibi omnem, pridem intus conclusam atque collectam, eiecit. Tum demum pristinæ gracilitati, quæ ante obturamentum adfuerat, redditus fuit, perfectamque iam sanitatem nactus accepti a Sanctis beneficij minime malus præco extitit. Grabato enim sublato in humeros, Alexandriam cucurrit, ipso opere iacentem in probatica piscina ægrotum, quem Christus post annos octo ac triginta sanatum lectum tollere iusserat, imitatus, apud vniuersos proclamauit inexplicabilem Sanctorum potentiam ac virtutem in sese tam mirandum in modum profusam. [Ioan. 5.]

VI. De Geddæo classiario milite ex fistula ægro.

[10] Ab hoc spectaculo nos ad sui considerationem classiarius miles inuitat. Huic Geddæo nomen fuit, morbus fistula; quam in inguine gerens, [Miles fistula laborans,] sic ea frangebatur, vt dici vix posset: cū & cōtinenter affligerutur, & collectus in fistulam toto ex corpore humor perpetua scaturigine promanaret. Geddæus ergo cum hoc flagello liberari vehementer cuperet, terebat medicorum limina, eos maxime admirans & frequentius adiens, qui præstare ceteris credebantur. Verum vbi cunctos expertus nihil profecit, rebusque omnibus in sumptum effusis, fistula tamen liberari non valuit; ad Sanctorum ædem abit, cum ei neque medicus, cui se ad medicamenta accipienda committeret, neque pecunia quam retribueret, superesset. At Martyres medicos esse, præmiis non indigentes, ac nutritios egentium recte credidit. Posteaquam vero eum tutela sua dignati sunt, in somnis fistulæ suæ remedium didicit. Id fuit ex sesamo & melle compositum quoddam, biscocto pani contrito permixtum, atque ex vtrisque constans cataplasma, quo partim ad eradicandam fistulam, [a Sanctis remedium accipit.] partim ad replendum vulnus vti iussus est. Tum Geddæus excusso somno imperata 1exsequitur, atque dum vsurpat remedium, medelam velut fructum cepit. Accedente enim potentiore auxilio mox & fistula abiit, præscripto Sanctorum obtemperans; & fistulæ sinus repletus est, velut admonētes Martyres sentiens.

VII. De Mena loripede.

[11] Iam diuinorum istorum medicorum peritiam admirantes, ac diuinitus ipsis concessam potentiam concinentes, ad Menam loripedem progrediamur, eumque cantici, in laudem Diuorum decantandi, argumentum nouum faciamus. Celer pedibus erat Menas, instar agrestis damæ, vti diuinus sermo loquitur, Asaëli illi, quem Scriptura quoque sacra miratur, quemque currendi celeritas commendat, pedum velocitate persimilis. [2. Reg. 2. 18.] Ac morbo quidem diuturno vix tandem expeditus est; [Pedum debilitas ex morbo relicta,] morbi autem fœtu non liberatus. In lecto enim hæsit immobilis, etiam postquam iam morbus abscesserat. Cum porro medici aduersus longiorem infirmitatem haud segniter quidem, sed frustra tamen depugnassent & relictam ab ea debilitatem velut penitus incurabilem reliquissent; tunc Martyrum benignitas Menæ in mentem venit, [Martyrū ope curata.] assumptaque pro viatico fide, atque alienis pedibus supportatus, eorumdem templum subiit. Ibi cum salutares sibi preces Martyribus obtulisset, imperatum est ei, vt oleo quod nocturnam in lucem ad illustrandos Martyrum cineres accendebatur, pedes inungeret. In quo spem reponens Menas, cum imperata fecisset, excusso pedum torpore, & gratulationibus in Martyrum honorem decantatis, iter Alexandriam versus suis pedibus emensus est.

VIII. De Gennadio, cuius caput muscis plenum erat.

[12] Qvis Gennadij morbum non admiretur, & insolentem eiusdem morbi curationem? Vtrumque sane prorsus nouum fuit, & tam ab humanis passionibus alienum, quam a Galenianis medicamentis abhorrens. Discamus igitur & admiremur æque morbi curatores ac morbum. [Dolore capitis grauissimo laborans] Dolore capitis cruciabatur Gennadius, non quem laborantes pati solent, sed quali nullus mortalium conflictatus est. Etenim cum fremitu quodam ac sonoro motu magnus eum cruciatus torquebat: id quod tum medicis omnibus, tum auditoribus prorsus nouum videbatur. Quare ceteri quidem, considerata morbi vi, stupebant attoniti; medici vero adhibitis nunc multis vnctionibus, [& immedicabili,] nunc diuersis abstersionibus, nunc venæ sectionibus, alias quoque purgantibus aut alterius generis adiumentis, nihil tamen leuamenti attulerunt Gennadio. Adeo ferox ac peregrinum erat malum; quod an superuacuæ medentium diligentiæ, an alteri alicui naturæ affectui adscribendum fuerit, compertum non habeo; qui hac de re, præter morbum & curationis modum, nihil discere potui.

[13] Post hæc ergo ægrotus accedens ad Martyres, expeditam apud eos liberationem inuenit, quæque tum copiosam eorumdem beneficentiam, tum humanissimam demissionem satis ostenderet. Atque hoc quidem modo res accidit, haudquaquam silentio aut obscuritate inuoluenda; neque vero audientium vtilitati, cum sit tam præstans, subtrahenda. Id enim si facerem, merito aut ignauiæ aut inuidiæ damnari possem: sed absit a nostra mediocritate, absit ab omni Christiano ac religioso inuidia: ignauia vero (quæ iuxta prouerbiale Salomonis admonitum, & ipsa pauper est, & amicos pauperes facit) semper quidem alias a nostra humilitate, nunc autem imprimis, quando Cyri & Ioannis, addictissima illis mente studioque, [in somnis discit remedium a Martyribus:] beneficentissima conscribimus miracula, quam longissime depellatur. Ceterum dormiebat Gennadius; sed vigilabant diuini Martyres, ac sopiti medelam expendebant, curationemque ordinabant. Hinc ad eum progressi, iisdem eum verbis, quibus Dominus iacentem propter piscinam probaticam allocutus fuerat, compellant, &, Vis, inquiunt, sanus fieri? Ille autem, Volo, respondit. Quid enim non dicturus erat tam vehementi morbo vexatus? [Ioan. 5. 6.] Rursum itaque Sancti, Si vis, inquiunt, sanus fieri, primo mane e lectulo consurgens, templo egredere, ac tres camelos cum eorum agitatore inuenies. Postremum autem ex his camelum assecutus, non ante abire sines, quam se euacuauerit: quod excrementum, aquis confestim madefactum, infirmitatis tuæ remedium futurum est, teque tanto capitis malo liberaturum.

[14] His dictis abiere Martyres; æger autem e strato cōsurgit, atque, vti prȩceptū erat, ad implenda iussa egreditur, repertisque tribus, vti audierat, camelis, apprehenso postremi capistro, etiam reliquos coegit subsistere. Atque curator quidem eorum verbis primum conatur ægro persuadere, vt iumenta dimitteret: [plaga capiti eius inflicta erumpunt muscæ:] quod cum non obtineret, sublato scipione, quo camelos stimulabat, capitis eius affectam partem percutit, conclusisque in ea muscis desideratam aperit viam; quæ patefacto fugæ & volatui ostio, cohiberi vltra non potuerunt. Mox igitur data euolant via, septoq; disrupto sese proripiunt, & effracto carcere fuga euadunt. Ita ex nouo hoc latibulo emissæ, relicto doloris & irrequietæ illius noxæ iam experte Gennadio, vniuersum proximum locum implent & insolitum intuentibus spectaculum præbent. Hunc in modum Gennadius a muscis vindicatus est, manu Martyrum, atque agitatoris baculo liberationem adeptus.

[15] Ceterum cum vulnus adhuc muscis scateret, ac terribili earumdem volitatione coarctaretur, tum camelus ille tertius, velut interna quadam vi instinctus, excrementa dimisit, quæ circumstantes e vestigio arrepta, & aquis celeriter madefacta, vulneri isti, muscarum tam fertili, emplastri modo imposuerunt; [remedio a SS. commonstrato sanatur.] ingressu sic iisdem præcluso, vt deinceps forte reuersæ aditum non reperirent, neque septem illos nequissimos spiritus repræsentarent, aut nouissima prioribus deteriora efficerentur. Posteaquam autem vulneri hoc ex fimo medicamentum impositum fuit, sic plagam omnem repente aboleuit, vt omnibus pene dixerim, hoc muscarum cubile inspicere volentibus, ignotum extiterit. Solas enim egressionis cicatrices retinuit, siue Cyri & Ioannis clementiæ indices, siue insitæ Martyribus potentiæ testes. At nos etiam nunc, vti in ceteris fecimus miraculis, Sanctorum præconia decantabimus, participe ac duce modulationis nostræ Gennadio tam stupendum in modum persanato. Atque ita sermonem ad alterius miraculi expositionem componemus.

IX. De Theodora, quæ ranam deglutierat.

[16] Qvædam Theodoræ nomen a parentibus adepta, cum aquæ haustu paruam ranam absorbuit; quæ in eius ventre tamquam in palude quadam victitans, principio quidem, vt mole adhuc exigua, leniore eam cruciatu exercuit, minora tormina, virium suarum tenuitati respondentia, concitans. Hos dolores ad alias caussas referebat mulier, [Mulier grauiter cruciata a rana qua deglutierat,] traiectæ per os ranæ prorsus ignara. Postquam vero nutrita in ventriculo rana maior effecta est, informis ille embryo sic grauidæ mulieris dolores intendit, vt eorum plane impatiens, nullam remissionis, nullam quietis partem agnosceret, abiectoque humi corpore per pauimentum sese volueret; manifestam vel agitantis eam dæmonis, vel morbi sæuissimi corpus occupantis suspicionem præbens.

[17] Atque hæc erat præcipuorum quoque medicorum sententia, de vi mali prorsus ambigentium, cuius cognitio omnes fugeret. Nihil igitur superesse visum est, 2nisi vti ad sanctos Martyres, tamquam a dæmonio possessa, duceretur. Ad quorum venerandam ædem vbi peruenit, illico se prodidit tum morbi indoles, tum inscitia atque hallucinatio medicorum. Martyres enim in somnis adstantes mulieri, vt ante sumptionem cibi aquam bibat, præcipiunt: eo potu morbum fugatum iri. Illa vero nihil cunctata, [in somnis a Martyribus monita, eam euomit.] post salutiferum illum soporem, mox, vti præscriptum erat, aquæ haustum omni cibo ac nutrimento præmisit; eoque epoto ad vomitum prouocata molestissimam illam ranam, quam inscia hauserat, sic eiecit, vt mortis periculum, quod illi aquæ creauerant, aquis depelleretur. Hunc enim hamum benefici Martyres ad mortiferæ illius ranæ capturam, & inexplicabilem feminæ sanationem cuderunt: quamuis eodem ad Theodoræ perniciem infensissimus mortalium hostis dæmon vsus sit. Atque illa quidem præter spem ab interitu vindicata, ac Martyribus, qui bestiam viuam ceperant, grates pro adepta salute persoluens, ab eorum templo domum abiit: nos vero lætis vocibus eorumdem laudem concinentes, alterius melodiæ argumentum, subiecto miraculo altero, auspicemur.

X. De Theodoro, qui a Sanctis scolopendram edere iussus fuit.

a

[18] Perbelle miraculorum series Theodorum, præcedenti feminæ cognominem, post illam in medium profert, & omnibus, qui Sanctorum facta in deliciis habent, velut epulum admiratione dignum proponit: idque nō solum ob commune illis nomen, verum etiam ob similitudinem, quæ ex parte in eius infirmitate, & morbi curatione, quæ omnem eloquentiæ facultatem superat, satis elucet: quamquam non exiguum vtriusque discrimen narrationis progressus cuiuis ostendat. Laborabat visceribus Theodorus, non a rana quidem in eum illapsa, & intimas partes innatando confundente ac perturbante, grauesque cruciatus inurente; verum ab ingenti molestia, [Viscerum dolore cruciatus ex veneficio;] quam vt oblato per homines improbos noxio cibo contraxerat, ita summo cum dolore perferebat. Eo enim miseriarum mortales deuenimus, vt non solum verberibus, gladiis, aliisque adhibitis instrumentis, aut iniurias ab eiusdem generis hominibus illatas vindicemus, aut inuidiam, fraternæ caritatis hostem, etiam in immeritos exerceamus; sed & veneficiis eosdē conficimus, & præstigiis frequenter appetimus, omni, quem natura indiderat, proximorum amore furenter eiecto. Tātum autem abest, vt nos aut Legis ille scriptor fraternæque caritatis suasor ac doctor Moyses commoueat, Omne animal sui simile, hominem autem proximos amare præcipiens; vt ne excusatione quidem nos munire velimus, etiamsi Paulus ille Legis discipulus, virtutumque opifex ac præco doceat, quod Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, vt referat vnusquisque propria corporis prout gessit, siue bonum, siue malum. [2. Cor. 5. 10.] Quæ quidem quemadmodum dicuntur atque creduntur, ita prorsus euenient, quantumuis nos peruersa conscientia saucij refragemur.

[19] Ceterum Theodorus afflictus grauissime, quippe visceribus adurentis veneni esu incensis, medicorum concilia circuibat. Verum inde digressus postliminio reuertebatur, nunc abiens, nunc rediens, eorum desperatione iam perspecta. Animaduerso igitur, medentium conatus morbo cedere, salutisque per eos recuperandæ spe damnata, ad Ioannem ac Cyrum Martyres, veros potentissimosque adiutores, contendit, atque in eorum sacra æde prostratus, [a Sanctis iubetur aspidem comedere:] subsidium expectat. Qui sine mora ad eum conuersi, quod intolerabilem mali vim cernerent, dormienti sese spectandos exhibent, atque vt aspidem comedat iniungunt; eo quippe cibo tam acerbum periculum subleuandum. At ille euigilans, signum crucis fronti imprimit, ac visum dæmonis illusioni adscribens, imperata non curat. Sed rursum supplici ac lacrymanti secundum quietem adsunt Cælites, [fraudem veritus etsi ter monitus,] mandata repetentes. Quæ cum ille denuo negligeret, nihil eorum quæ præscripta fuerant executus, præcepta Martyrum ab insidiis maligni dæmonis, salutem suam in perniciem ac discrimen vocantis, profecta existimat.

[20] Postquam vero etiam tertium sese Theodoro offerentes Martyres ad obsequendum voluntati suæ perpellere non potuerunt; tum denique quartum accedentes, & incredibili quadam clementia ac cælesti miseratione permoti, Cum, inquiunt, [tandem cucumerem esse ratus aspidem comedit,] iam toties nobis dicto audiens non fueris, primo diluculo surgens ad fontem nostrum egredere, & quod ibidem edule repereris haud cunctanter sumito: id non dubium erit sanitatis præsidium. Vbi diluxit, ad fontem ex præscripto progressus æger, repertum post fores exiguum cucumerem comedit auide, cuius cum pene extremum sumeret, eiusque plane dulcedine caperetur, repente aspidis reliquum esse animaduertit. Eo igitur mox in terram abiecto, velut præsentis iam mortis pauore perculsus exhorruit. Sed nullum mortis periculum adfuit. Etenim fugata morte, & salus illi, & vita conceditur, quam sine lethifero illo cibo haudquaquam seruasset. Nam confestim simul metu, simul molestia ad vomitum incitatus, [eamq; & prius venenum euomit,] quidquid ex aspide comederat vna cum pristino veneno prorsus eiecit; Sanctis non iam contraria contrariis, vt mortales medici solent, sed similia similium vsu curantibus. Neque enim medicorum legibus adstricti, [ac sanatur.] suorum supplicum morbos leuant, verum cælesti decreto pollentes, curationem adhibent miram planeque diuinam. Theodorus itaque morbo liber, ac plenas vires adeptus, cum gratiarum actione discessit: nos vero narrationem de eo susceptam precatione læta concludentes, alterius rei bene ominatæ seriem aggrediamur.

[Annotatum]

a De scolopendra, eiusq; speciebus multa disputat Robertus Constantinus Medicus in Lexico. Quam hic σκολόπενδραν, paullo post ἀσπίδα vocat auctor noster.

XI. De Mena puero, cui lingua ex ore dependens prominebat.

[21] aHoc miraculum miraculorum maximum, præstantiorem quoque linguam, non mole carnis, sed eloquentiæ & sermonis amplitudine (qua nos non mediocriter indigere, quæ præmisimus, indicant) omnino flagitare videbatur. Verumtamen cum & hoc a nobis Martyres describi velint, narrationem eorum desiderio consentaneam instituemus. Nuper mulier quædam, Maria nomine, e Babylone Ægypti oriunda, quæ filio, octo circiter annorum puero, ad Martyris honorem Menæ nomen indiderat, ad ædem Sanctorum sese contulit. Hic igitur Menas linguam ex ore exertam gerebat, [Puero linguam ex ore fœde prominere,] tum specie, magnitudine ab humana lingua plurimum abhorrentem. Ea quippe extra labra ad magni palmi longitudinem suspensa, mentique ac gutturis spatium promissæ barbæ instar tegens, deperdito colore rubicundo fœda quadam nigritie purpurabat. Peregrinum sane visuque iniucundum spectaculum, quodque intuentibus nauseam, vomitumque grauissimum, & commiserationem facile pareret. Nam semper guttatim saliuam ciens, spumasque continenter effundens, pectus vestemque irrigabat, inditoque colore suo atramentum illis, sibi proprium, communicabat.

[22] Quamobrem etiam multi ne intueri quidem puerum sustinebant; verum si forte occurreret, [ad horrorē intuentium,] vel operiebant oculos, vel faciem auertebant, ne Mena præter opinionem conspecto, inuerso quoque præter opinionem stomacho ad vomitum prouocarentur. Alij animaduersa mali magnitudine, cum ne ad breue quidem tempus aspectum pueri pati possent, quam Seruator de proditore vocem vsurpauerat, eam ad hunc transferebant, Bonum esset ei si non fuisset natus homo iste. [Matth. 26. 24.] Quibus nonnulli illam Apostolorum de cæco nato interrogationem 3addebant: Quis peccauit, hic an parentes eius, vt talis nasceretur? Quamquam neque puer cæcus erat, neque huiusmodi malo affectus in lucem prodierat; verum illius noctu dormientis linguam apprehensam oberrans quidam dæmon, [fecerat dæmon:] inque mortalium perniciem intentissimus, e sede sua euellerat, eamque multis plagis verberatam, tundendo longiorem effecerat, sic vt foras prominens, ore contineri non posset. Non solum enim puero deformitas aderat, verum etiam magna viuendi difficultas. Nullum enim solidum nutrimentum valebat transmittere; quod comminuendi cibi officium dentes, vti quondam, ob enormem linguæ extuberantiam, non exercerent. Liquidum vero aut fluidum cibum non alium fere libabat, quam qui a matre, linguam identidem instrumento quodam coercente, in os ita deductum immitteretur. Atque huiusmodi erat Menæ morbus; quo nullus mortalium aut laborauerat, aut alium viderat laborātem: quantumuis sapiens ille Ecclesiastes, maxima ex parte nihil sub sole nouum aut recens esse, pronuntiauerit. [Eccle. 1. 10.] Multi autem hunc spectarunt medicorum filij, etiam inter ceteros eminentes, verum morbi specie continuo perculsi, oculosque suos ferientes, fugiebant, neque quid facerent se reperire, neque vnquam tale quidpiam accepisse, vel audiendo, vel antiquorum medicorum commentarios euoluendo, etiam iurati affirmabant.

[23] Verum Cyrus ac Ioannes Martyres, diuinitus sibi concessis curationibus inclyti, conspecta hac tanta infirmitate nihil tale fecerunt: non solo mali intuitu obstupuerunt, non vt curatu arduum repudiarunt, aut apud Deum huius morbi descriptum extare remedium negauerunt: certa enim fide tenebant, tum quod omnia quæcumque voluit Dominus fecit in cælo, & in terra, & in mari, & in omnibus abyssis; tum quod ea quæ hominibus impossibilia sunt, Deo sint possibilia; tum quod Iobo teste omnium miseretur qui potest omnia; tum denique, quod, vti dulcissime cantor Dauid modulatur, miserationes eius super omnia eius opera copiosissime effunduntur: his, inquam, cum Sancti crederent, infirmum complexi, primum quidem eum beneuolentia sua dignati sunt; [mater eum Sanctis cōmendat,] ac deinde matri eius, admiranda ipsorum opera contemplanti, animos ac fiduciam addiderunt. [Psal. 144. 9.] Exiguum autem tempus interposuerunt, non tam ad medelam explorandam, quam ne obscurata inter paucos miraculi celebritas, publica omnium luce & cognitione fraudaretur. Id quod ipse curationis modus satis prodidit; non visione aliqua, vt sæpe alias, ab ipsis exhibitus, adiecto huius illiusue rei peragendæ mandato; sed puero recte valere iusso, quemadmodum manifestus sanationis euentus ostendit. Cum enim Menas ipso meridie inter æquales propter Martyrum monumentum luderet, [qui eum paullo post sanant,] atque, vt in puerorum lusu, nunc ipse alios ad terram prosterneret, nunc vicissim ab aliis prosterneretur, & iam collapsus facie marmor attingeret, tum lingua eius marmori applicata, in locum, cui ipsa olim assueuerat, velut ab aliquo retroacta fugiensque concessit, & pristino, quem ante morbum tenuerat, modo reddita est. Sed & coloris nitor rediit, informi illa cute specieque & magnitudine, ob tantam obesitatem nimium propendente, prorsus abiecta. Lingua quoque iam grauate extra prodiens, repente mutata consuetudine, vix sponte foras emicabat. Quippe intra labia velut in domestico cœnaculo residens, priore ornatu recepto, & naturales sibi functiones recte exercens, pene iam ignotum iis, qui ante cognouerant, puerum reddidit.

[24] Vbi enim miraculum patratum fuit, vehemens a puerorum turba clamor est editus, omnes in templo præsentes ad spectaculum conuocans. Qui, comperto iam miraculo, [magna omnium admiratione.] in stuporem versi, partim Sanctos collaudarunt, partim illam in Euangeliis de Seruatore celebratam vocem ingenti admurmuratione ediderunt: Vidimus mirabilia hodie. [Luc. 5. 26.] Sed & ipsi Christo per Martyres miracula operanti gratulabantur, magnaque spe perfusi sunt, non defuturam suis quoque morbis, cum opus esset, sanationem. Nos vero hodierni tam admirabilium rerum auditores, earum auctoribus debitam laudem tribuentes, aliorum deinceps miraculorum præconia contexamus.

[Annotatum]

a Colitur S. Mennas 11. Nouemb. eratq; dies eius Alexandriæ celebris, vt in vita S. Ioannis Eleemosynarij cap. 15. nu. 97. scribit Leontius. Habebatq; isthic templum, vt patet ex Ioanne Moscho cap. 100. aliud in Libya celebre, vt infra mirac. 14.

XII. De Eugenio geometra hydropico.

[25] Ex agro nobis prodit geometra Eugenius, omnem quidem dimensus terram, suum tamen ventrem metiri non valens; qui ex humida materia in ipsum confluente distendebatur, & non tam molem aliquam terream, mensurari facilem, referebat, quam inaccessam montis altitudinem, inusitata corpulentia ac tumore inflatus. Verum precibus mensura quadam circumscriptis vsus est, vt Sanctorum miraculo sui corporis proportionem pristinam recuperaret. Quod gratiæ munus cum maximi faceret, illud etiam votis omnibus promereri optauit. In quo & peritiam suam ostendit, cum sextum a sese in Ægyptiorum ac Libyorum narrationes intulit, ad eum numerum, cuius perfectionem admiraretur, studiose aspirans. Vnde & nos tum desiderium eiusdem, tum doctrinam admirantes, dissertationem aggrediemur. Geometra igitur, vti diximus, Eugenius fuit, Ægyptius genere, qui ob feruentis cæli molestiam frequentiore aquæ potu vsus, [Hydrope laborans] in grauissimum morbum incidit: qui vehementia sua multum auctus, ex leui malo in aquam intercutem sane periculosam versus est. Cumque ne morbi quidem vi ab aqua identidem potanda arceretur, breui sic eius venter intumuit, vt immotus decumbere cogeretur. Itaque magno alicui ceto aut draconi similis, quos sic grauat corporum vastitas, vt ne progredi quidem valeant, velut motu destitutus iacebat, ac nec tum demū ab interdicto sibi humore tēperabat. Cum autem incrementi omnis principium, vt horum periti tradunt, a motu sit, augebatur quidem Eugenius, sed motionis omnis expers: ac non modo naturam, verum Doctorum responsa eludebat.

[26] Quod vero omnibus satis perspecta fuerit medicorum in hocce morbo superando impotentia, non videtur operæ pretium in ea declaranda diutius immorari: tam enim manifesta ea fuit, vt vel silentibus nobis se satis prodiderit. Ea igitur silentio transmissa, Ioannis ac Cyri, verorum vtique medicorum, virtutem narrabimus. Quantum enim illorum imbecillitas silentij meretur, tantum præconij in clarissimam horum potentiam vbique confertur: cum & illos Eugenius post experimēta plurima, vt infirmos, reiecerit; hos vero, vt præpotentes, ex auditione sola sibi adiutores delegerit. Vbi namque ad illam sanitatis officinam, omnis molestiæ, [ad Sanctos accedit:] omniumque passionum expultricem deuenit, etiam experimento didicit, quod ante morbum audiendo didicerat, Dauidicum illud identidem clara voce vsurpans: Sicut audiuimus, sic vidimus. [Psal. 47. 9.] Ipsa enim nocte, quæ aduentum eius proxime secuta fuit, somno captus hos ipsos Martyres ad se accedentes conspicit, his eum verbis compellantes: Exsurge hinc, Eugeni, ac domum propera. Ecce enim per nos te sanauit Christus, ac morbum, cuius gratia ad nos te contulisti, depulit. Experrectus igitur, confestim ad sellam te confer, omnemque constipatam in te materiam egere. His dictis, [iis aluum eius leuiter prementibus,] tacta languentis aluo, illam quidem pressisse tantum leuiter visi sunt, verum reipsa morbum fugarunt, via aquis patefacta.

[27] Quod cum Sancti facerent (asserente Eugenio ipsos vt post somnum ita post morbum sic locutos fuisse, cum morbus non longior somno fuerit) a tergo Martyrum mulieres tres vociferatæ, Quid caussæ est, o 4Sancti, cur nos iampridem hic desidentes, vulneribusque cruciatæ (inter ceteras enim ibi iacentes Eugenius somno solutus eas agnouit) cur, inquiunt, morbis nondum leuamur? Hic autem, hesternus aduena, ac tam graui malo vexatus, hodierno die sanitatem consequitur, ac domum reuerti iubetur. Ad quas Martyres conuersi benignissime respōderunt: [& cur quidam serius curentur indicantibus,] Non nobis, o feminæ, adscribenda est sanandi potentia, sed Christo eius auctori ac dispensatori. Ceterum multi huc accedunt longioris disciplinæ indigi: aliorum contra est maturanda curatio. At nos pro omnibus quidem ex æquo preces fundimus; verum quem Deus ac Seruator noster Christus Iesus curari præ ceteris iusserit, eum confestim liberamus. Hunc igitur Dominum & vos nobiscum obsecrate, vt sanitatem impertiat. Quod si misertus vestri fuerit, & vel signo imperium nobis suum declarare dignatus fuerit, nos e vestigio diuina eius iussa implebimus, sine cuius nutu neque vires, neque leuamen ad nos accedentibus præstare valemus. Atque his quidem verbis diuini Martyres feminas allocuti sunt.

[28] Eugenius autem e somno stratoque exiliens, ad locum præscriptum festinat (cum venter Martyrum imperio coactus cessare non sineret) ibique repente omnem tanto tempore coaceruatam materiam temporis puncto euacuat. [aquam omnem egerit, & sanus abscedit.] Ita factum est, vt qui ceteris ægrotis multo crassior accesserat, is ex eodem loco multis tenuior prodiret, atque exinde geometra mensuræ conueniens appareret. Præter ventris enim tumorem, & curationis tempus, nihil immensum habuerat: cum tempus tarditate, tumor autem magnitudine sua modum excederet. Hac itaque ratione Eugenius fugata morbi pernicie, & compendio sanitatem adeptus, lætitiis exultans e templo discessit, simulque & Martyribus, & Christo inprimis auctori, gratias numerosa cantus modulatione rependit. At nos tamquam curationis huiusce participes, tamque grata narratione recreati, Christum Sanctosque hymnis celebrantes, ad alia pariter auditu iucunda properemus.

[Annotatum]

a Locus obscurus. An forte cum sit duodecimum miraculum, hoc innuit Auctor, fuisse hactenus sex Ægyptios totidemq; Libyes, quorum commemorata sit curatio? an pro ἕκτον [illeg.]τον ἑαυτὸν ἐν ταῖς αἰγυπτίων καὶ λιβύων ἤγαγε διηγήσεσι, legendum est μέσον, medium sese inter Ægyptiorum & Lybicorum narrationes intulit? nam Ægyptiorum præcesserunt curationes, sequuntur Libycorum. Sed quo tum illa referetur numeri perfectio?

XIII. De Cobiota, camelorum ductore, surdo.

[29] Ex Ægypto transeamus rursum in Libyam; atque in a Mareote, oriundum inde Cobiotam surdum quæritemus; inuentum præcedentibus adiungamus: auditoribusque res ad ipsum spectantes, & a Martyribus profectas, prorsusque scriptione dignas, nuntiemus. Cobiota surdus fuit, non quidem a natiuitate; verum repentino audiendi sensum amisit, cum aliquando ad camelos accederet. [Quidam subita surditate percussus,] Hæc enim iumenta tum ante, tum post amissum, grauissimo sane incommodo, aurium vsum, semper curauit. Ergo nihil prorsus auditu percipiebat, etsi maximus etiam fragor, qualis aut vociferantis turbæ, aut resonantis fremitu maris, aut stridentium ventorum sibilus esse solet, excitaretur. Hinc quicumque hominem cernebant, surditatem tantam non corporis morbo vel symptomati, sed operæ dæmonis adscribebant. Neque sane vana eorum coniectura videbatur, tum quod morbus ita subito ortus esset, tum quod nulla medicorum ope leuari posset: cum enim & multos adiisset, & multorum præscripta seruasset, persistebat tamen mali vis, nulla mutatione inuenta. Nuntio igitur medicis remisso, ad camelos curandos se denuo vertit, nullam imposterum morbi leuationem expectans.

[30] Et forte ad mortem vsque in hoc statu perseuerasset, nisi in eiusdem opificij socios incurrens, multa ab illis (quod surdo facile euenit) violente passus esset. Horum enim molestas vexationes non amplius ferens, [eoq; a sociis vexatus,] deserta domo, camelis, ceterisque, quæ haberet, omnibus, nemine prorsus conscio, sed partim iusta ira, partim diuino Martyrum (qui hanc illi mentem indiderant) amore incensus, sese citato cursu ad locum eorum reliquiis venerabilem contulit, hac voce sodales affatus: Viuit Christus Deus! ad SS. Cyrum & Ioannem abibo; hosque vexationis meæ depulsores adsciscam. His dictis, abiecta veste, nudus ad Martyres auolat, cum admirandum aliquid, & seu Diuorum benignitate, [adit ad Martyres,] seu maximo ipsius feruore dignissimum, accidit. Vix enim ea vrbis porta, quæ Solaris appellatur, pedem extulerat, cum subito aures eius aperiri cœptæ sunt, humanæ que ab eo voces exaudiri. Sed & cum exactæ viæ spatio crescebat audiendi facultas. [auditum in via recipit.] Quo Sanctorum beneficio ad viæ compendium vsus, vbi pedem eorum templo intulit, perfectum audiendi sensum obtinuit, ne signo quidem aut vestigio pristinæ surditatis relicto. Ac per viam quidem sanitatem adeptus, iam non vt æger, sed vt valens ad Sanctos accessit; effusisque confestim gratiarum actionibus, sospitatores suos canticis venerans, qua venerat via regressus est, & ne considere quidem apud Martyrum ædem sustinuit. Ceterum nos hac narratione absoluta, redditisque pro ea gratiis, alterius miraculi expositionem proponamus.

[Annotatum]

a Mareotis, siue Maria, lacus est ingens inter Libyam & Ægyptum, de quo Palladius in Lausiaca cap. 7. Inter Nitriæ montem & Alexandriam positus est lacus qui dicitur Maria, [Mareotis lacus, & vrbs.] is autem continet ad millia septuaginta. Eamdem esse Mariam & Mareotidem patet ex eadem Lausiaca historia cap. 40. quando in palude Mareotide, vbi charta nascitur, abiecti sumus in quamdam paruam insulam desertam. quod Ruffinus in Epilogo lib. 2. de vitis PP. ita effert: In stagno quod Mariæ vocabulo appellatur, vento sæuiente in insulam quamdam eiecti sumus. Est & Nomus Mareotes, in quo lacus Maria, vrbsq; Mareotis. Stephanus: Μάρεια πόλις καὶ λίμνη, τῇ Ἀλεξανδρείᾳ παρακειμένη, καὶ Μαρεῶτις λέγεται. ἀφ᾽ ἧς καὶ Μαρεῶτης ὀινος. Maria vrbs & lacus, haud procul Alexandria, quæ & Mareotis dicitur, vnde & Mareoticum vinum; cuius meminit Horatius lib. 1. ode 37. vbi Clepatræ mentem lymphatam Mareotico canit in veros timores a Cæsare redactam. Ptolemæo lib. 4. cap. 5. non Mareotæ Nomi, sed Libyæ vrbs est Mareotis. Hic vero Nomus Mareotes intelligi videtur, non vrbs, [Mareotes Nomus.] atque ipse quoque Nomus in Libya, latius accepta, reponi; ita enim habent Græca: ἀπ᾽ αἰγύπτου πάλιν εἰς λιβὺην μετέλθωμεν, κᾳ᾽ν τῷ μαρεώτῃ γενὸμενοι. &c. & deinde, τοῦ μαρεώτου γὰρ τοῦτος ἐτύγχανε. sic & Mirac. 14. δι᾽ ἀυτοῦ γὰρ ὅτε μαρεώτης καὶ λιβύη πᾶσα μέχρι τῆς τήμερον ἕσηκε. per illam enim (possessionem, vel certe per S. Mennam Martyrem) in hodiernum vsque diem tum Mareotes, tum Libya omnis confirmata subsistit.

XIV. De Tribuno & monacho cæcis.

[31] Martyris Menæ basilica, quæque ante eam est ædicula, vniuersæ Libyæ maximam gloriam parit. Nam Libyæ Sanctus ille tam ante, quam post toleratum pro Christo martyrium, & habitator & custos, vbique inclaruit. Et sane digna est maiore celebratione gloriaque possessio. Per illam enim in hodiernum vsque diem tum Mareotes, tum Libya omnis confirmata subsistit; quodque præcipuum est, magna illa atque illustris Alexandria, tam Christo addicta. Quicumque igitur Martyris locum cognoscitis, [Tribunus cæcus] etiam hanc illi proximam possessionem omnino cognoscite: e qua, vt e natali solo, in narrationem hic Tribunus procedit, inibi genitus, alitusque, atque ad virilem ætatem perductus. Qui cum grauissime laboraret ex oculis, neque medicum morbo parem nancisceretur, in tantam incidit cæcitatem, vt neque noctis absentiam, neque diei præsentiam, sine indice aliquo, satis discerneret. Namque oculi eius ita clausi erant, obstructique, vt palpebras ab iis non separaret; perinde quasi glutine cohærerent. Hac pressus infirmitate Tribunus de Cyri tamen & Ioannis fauore non desperauit, verum pie iusteque credidit, si in eorum 5clientelam se dedisset, visum denique recuperaturum. Quod etiam reipsa euenit. Plerumque enim quisquis fide perfectus est, atque inconcusso eius fundamento nititur, is vera grataque operum ipsorum perfectione non frustratur: cum neminem credentem deserat Deus, sed fiat illi sicut credidit, & in fidei præmium summam votorum obtineat. [iubetur a SS. ire Hierosolymam, & oculos in Siloë lauare;] Cum ergo in Martyrum templo Tribunus esset, pari, atque ille a natiuitate cæcus, fide instructus, ibidem obdormiens salutarem sibi Martyris vocem audiit, Abi, lauare in Siloë, ac visum recipito. Martyres enim, vt Seruatoris imitatores, eius verbis vsi sunt: atque in omnibus plane curationibus, vnde virtutem tantam haurirent, ostendere satagunt. At infirmus audito Martyrum iusso, mox ad sanctam Christi Dei nostri ciuitatem se contulit, aditaque Siloë, eius aquis ablutus, [quo facto, visum recipit.] repente pristinum videndi sensum recepit. Inde vero redditis iam oculis discedens, considerata doni tanti magnitudine, ad Sanctos denuo recurrit, ibique, quod reliquum fuit vitæ, transegit, donec mortis somno conquieuit: præclaro nobis relicto debitæ benefactoribus beneuolentiæ exemplo.

[32] Hunc Tribunus quidem fidei suæ fructum retulit, curatione iam dicta sanatus: ceterum alius quidam a a Tabenna monachus (perfectionis magistrum ac Patrem habens Pachomium, [Monachus cæcus eodem ab illis mittitur,] eumdemque vitæ ducem, & velut scalam, e terra suos in cælum attollentem) eodem quo Tribunus, morbo contactus, ad Martyres quoque accessit, idemque ab illis præceptum accepit: Abi, lauare in Siloë, ac visum recipito. [Ioan. 9.] Quibus hunc in modum non sine lepore respondit: Cæcus ille, o Beati, cum hoc præceptum ab omnium Domino acciperet, Hierosolymis erat, Siloëque vicinus, & quantumuis inops esset, nullo tamen sumptu ad implenda tam salubria iussa opus habuit: ego vero, qui & semper ante pauper fui, & nunc etiam multo pauperior (omnibus quippe, quæ habui etiam ante oculorum cæcitatem, in medicos effusis) adhæc tanto a Siloë interuallo disiunctus, quibusnam vultis vt opibus subleuatus iussionem vestram perfecte exequar? Verum Sancti festiuis eius responsionibus decenter arridentes, etiam sumptuum illi necessariorū donatores optimi effecti sunt: Ito, enim, inquiunt, ad Frontonis, quæ dicitur, Apostasin (sic reconditorium appellant in regionibus, locisque & vrbibus aliis) ibique Thomam Cuminæ Ægeotæ b fidelem inquirito, eique reperto, Abbas Cyrus, inquies, ac Ioannes Martyres me ad te mittunt, [procurato etiam viatico:] iubentque vnicum abs te mihi aureum dari, vnde sumptum habeam in iter, mihi ab illis ad sanctam ciuitatem iniunctum. His dictis Sancti abiere: ille vero a somno vrbem ingressus, Apostasi atque homine designato inuentis, ei Diuorum mandatum exponit; acceptoque mox nummo (libens enim Thomas Martyribus paruit) ad sancta Christi loca se confert. [visum recipit.] Ibi celeriter Siloën ingressus, eius aquis oculos abluit. qua ablutione peracta, oculos laticis illius aspergine abstergit, eorumque simul caliginem omnem dispellit. Aqua enim & mandatum, & Sanctos qui illum miserant, vt Christi (qui & olim cæcum eo miserat) seruos & cultores agnouit. Quocirca tam cito illis obsecuta, cum Tribuno & hunc videntem remisit, quemadmodum olim cæcum Domino eorum remiserat. Nos porro narrata duorum cæcorum curatione contenti, etiam nunc Sanctos faustis acclamationibus prosecuti, aliud miraculum cōmemorabimus.

[Annotata]

a De Tabenna insula, in extremis superioris Thebaidos finibus sita, deq; Tabennesiotis, siue Tabennensibus monachis, actum est ad vitam S. Palæmonis 11. Ianu. cap. 3. nu. 11. & plenius 14. Maij ad vitam S. Pachomij.

b Græce κᾀκεῖσε θωμᾶν τὸν τοῦ κυμινᾶ τοῦ αιγεώτου πίσικον ἐπιζήτησον. Quid sit πίσικος haud scimus. vertimus fidelem, quasi πισικον, cuius fidei credita Apostasis.

XV. De Stephano Aphrodisiensi, qui e capite scolopendram eiecit.

[33] Qvidni & Stephanum ex Asia adducimus, ac Martyrum cultoribus, quæ de ipso produntur, exponimus? Plurimum enim valebit eorum cognitio, tum ad exhibendam omnium oculis virtutem Martyrum, tum ad affectum erga eosdem propagandum. Stephanus Aphrodisiade, Asiæ vrbe, oriundus fuit. Hic rogantibus quibusdam mutuo aurum dederat, secundum Seruatoris præceptum, soli accipientium fidei pecuniam committens, etiam non adhibita, qua creditum aliquando repeteret, cautione. Cum enim ingenui essent, [Creditor a debitore veneno appetitus,] qui pecuniam acceperant, non existimabat quidquam eorum sibi opus esse, quibus ingrati ad confessionem debitorum cogi solent. At illi spreta Stephani simplicitate, quidquid datum erat velut insperatum lucrum summa auiditate facientes, pessimaque illi pro optimis retribuentes, etiam venenum viro parant; idcirco eum de medio quamprimum tollere cupientes, vt, occultata eius cæde, facile & iustitiam fallentes effugerent, neque mutuum reddere cogerentur. Hunc sane sibi scopum præfixerant. Fortassis etiam miserrimi ita secum reputabant, si hominum scientiam fugissent, se insomnem quoque Dei oculum posse fallere.

[34] Veneno igitur, vti diximus, infectus est Stephanus: cumque mortem eius sibi proposuisset veneficus, eam Dei tutela ac voluntate sic ille effugit, [sanguinis fluxu periculoso laborat:] vt a toxici tamen offensione haudquaquam immunis, profluuio deinde sanguinis maneret obnoxius. In dies itaque singulos sua illi ante oculos mors erat, tum aluo, tum ore sanguinis eluuionem emittenti. Intuentium sane oculis stuporem incutiebat fluxus ille tam vehemens, adeo vt eum ante quam sanguis sisti posset, moriturum vociferarentur. Ita omni temporis puncto in tantum periculum adductus Stephanus, atque ex eruptione cruoris pene mortem præsentiens, medicoque lethi præsentis depulsore destitutus, ad Cyrum Martyrem eiusque sodalem Ioannem se contulit. Hos enim solos secundum Deum morbum suum depellere, ac præsenti se necessitate eripere posse, ex sexcentis testibus iam didicerat.

[35] Quamobrem cum ad eos abiisset, precationesque illis suas obtulisset non auditus modo, verum etiam periculo exemptus est. Nam Sancti sese illi in somnis spectandos præbuere, & porris, [a SS. sanatur.] ab ignis aquæue contactu immunibus, vesci iussere. Atque his quidem, vti iussus erat, sumptis, profluuium sanguinis substitit; sed perfecta nondum illi sanitas obtigit. Nox erat, cum Sanctorum monumento adsisteret, ac tum genibus humi positis, tum vultu in terram abiecto, salutem ab iisdem supplex posceret. Quod dum facit, nunc surgens, nunc rursum inclinatus, ex medio capitis vertice repente aperto, scolopendra aspidi paruæ similis exiliens decidit; quæ celerrima fuga elapsa, Stephanum stupore attonitum reliquit. Ille vero eam capitis partem, vnde scolopendra prodierat, tactu explorans, non vulnus ibi aut sanguinis fluxum, sed humiditatem quamdam ac mollitiem ossium deprehendit. Hac ratione Stephanus sanitati redditus, audientium animos ad ingentem stuporem, voces vero ad concelebrandam secum Martyrum admirandam potentiam excitauit. Nos porro honorem tribuamus optimo, benefico, ac misericordi Numini, miracula tanta per seruos suos patranti, cui gloria in secula seculorum, Amen. a

[Annotatum]

a Aduersus dæmones quoque valuisse S. Cyri patrocinium, patet ex miraculis S. Anastasij Persæ 22. Ianu. mirac. 17. 6

DE S. GEMINIANO EPISCOPO MVTINENSI IN ITALIA.

[Praefatio]

Geminianus, Episcopus Mutinensis in Italia (S.)

[1] Mvtina vrbs Galliæ Cisalpinæ ad viam Æmiliam, & clara olim, & nuper Ducatus titulo ornata, Patronum e numero Cælitum præcipua religione Geminianum Antistitem veneratur, [S. Geminiani Ep. Mutinensis natalis;] pridie Kalendas Ianuarij. quo die Bellinus de Padua in Martyrol. Molanus in addit. ad Vsuardum, MS. Ecclesiæ S. Lamberti Leodij, MS. Florarium, ista habent: Item Mutinæ S. Geminiani Confessoris. Martyrol. Romanum: Mutinæ S. Geminiani Episcopi, miraculorum gloria illustris. Carthusiani Colon. in addit. ad Vsuard. Geminiani Mutinensis Episcopi & Confessoris, cuius exequiis S. Seuerus Rauennensis, intra Missarum solennia raptus in spiritu, se interfuisse dicebat. Maurolycus: Item Mutinæ S. Geminiani Episcopi, tempore Iouiani Imperatoris. Referunt eum quoque hoc die Ghinius, Canisius, Ferrarius in Catal. SS. Italiæ. At Galesinius præcedenti die, videlicet XXX. Ianuarij: Mutinæ S. Geminiani Episcopi & Confessoris; ad cuius sepulchrum multa Dei munere edita miracula narrantur.

[2] Agitur alia, vt Ferrarius in gener. Catal. SS. auctor est, eiusdem Sancti celebritas XXVI. Ianuarij, etiam plebi palam Ecclesiastico edicto imperata, [commemoratio victoriæ,] quæ vulgo Victoria S. Geminiani appellatur, in perennem eius beneficij memoriam, quod vrbs illa diuinitus est consecuta, cum eiusdem religiosissimi Antistitis sui meritis ab Attilæ furore est excidioq; liberata. Aliam eius commemorationem celebrari XVIII. Februarij testatur idem Ferrarius his verbis: Mutinæ commemoratio S. Geminiani Episcopi, ob miraculum ab eo hac die perpetratum. [miraculi;] Citat in Notis Tabulas Ecclesiæ Mutinensis, & Vitam typis excusam, in qua hoc miraculum ait fusißime describi: in Catal. SS. Ital. scribit hoc esse miraculum constipatarum circum eius templum aquarum, de quo infra num. 17. Idem denique ex eiusdem Ecclesiæ tabulis XXX. Aprilis translationem S. Geminiani refert; [translatio,] de qua nihil nobis compertum.

[3] Scribit Galesinius in Notis, S. Geminiani vitam cum sanctitatis laude actam litteris mandasse Theodorum eius successorem, [Vita.] S. Ambrosij Mediolanensis discipulum; Hilarium item monachum, Mombritium, & Equilinum, breui res illius exposuisse. Has vero censet Baronius in Notis ad Martyrol. esse eiusmodi, vt emendatione vehementer indigeant: quod nuper, inquit, præstitisse videtur Ioannes Varesanius, qui adiecit nonnulla miracula eiusdem Sancti virtute patrata. Varesanium & Hilarium non vidimus: damus eam vitam quæ a Mombritio est edita; scripta ab incerto auctore post tempora Luitprandi Regis, qui initio octaui seculi Christiani Langobardis in Italia imperitauit: nam hunc tradit ex Blondo Leander Albertus nocturna proditione Classem oppidum cepisse ac diripuisse, atque inde eam sensim interiisse. Post illa autem tempora Vitam se hanc scripsisse auctor declarat, cum nu. 15. ait: Sed væ tibi Rauenna misera, vicina destructæ Classi. Breuius aliquanto S. Geminiani gesta perstrinxit Petrus de Natal. lib. 3. cap. 57. & Ferrarius in Catal. SS. Italiæ.

[4] Si vera sunt quæ ea vita continentur, quibus sane haud leuem astruit fidem illa ab Ecclesia Mutinensi peragi solita eius celebritas; [Duo vidētur fuisse Geminiani;] duos omnino cōstituere Geminianos necesse est, quorū deinde res gestæ, vt in aliis sæpe euenit, ob similitudinem nominis in vnum congestæ, ac conflatæ sint; priorem, qui sanctorum Antistitum Seueri Rauennatis & Ambrosij Mediolanensis, ac Iouiani Augusti, æqualis extiterit, & Theodorum successorem habuerit; posteriorem, qui Attilæ temporibus, integro post seculo, vixerit. Primus is esse videtur, [primus tempore S. Ambrosij,] qui Ambrosij Episcopi Mediolanensis, Bassiani Laudensis, & ceterorum Episcoporum Mediolani in synodo congregatorum, aduersus Iouinianum, sectatoresque hæreticos ad Siricium Papam, epistolæ (quæ septima est libri 1. Epistolarum S. Ambrosij) ita subscripsisse per Presbyterum reperitur: Ex iussu Domini Episcopi Geminiani, ipso præsente Aper Presbyter subscripsi. Atque huius funeri interfuisse S. Seuerus Rauennas potest, quod & hic & in ipsius Seueri vita I. Februarij refertur. Quod Hieronymus Rubeus lib. 2. historiæ Rauenn. ad an. 347. omnino de illo Geminiano falsum putat, de quo omnes id asserunt, quique Attilæ aduentum atque impetum ingenti miraculo elusit. Recte quidem ille de Geminiano illo censet, non fuisse S. Seueri qui concilio Sardicensi interfuit æqualem; licet de ipsius ætate Seueri & episcopatus auspiciis quæ scribit, haud probemus, vt suo loco dicemus.

[5] [secundus tempore S. Leonis:] Alter Geminianus, qui Attilæ coërcuisse furorem memoratur, is esse videtur, cuius meminit S. Leo Papa epistola 100. ad Gennadium Episcopum Constantinopolitanum, data XV. Kal. Iulias, Magno & Apollonio Coss. qui erat Christi 460. licet non exprimat cuius ille Sedis fuerit Episcopus; ita enim scribit: Dilectionis tuæ litteris, & fratrum coëpiscoporumque nostrorum Domitiani & Geminiani sermone cognoui. Vnde colligere est, eos Constantinopolim ad Leonem Augustum & Gennadium Patriarcham missos fuisse Legatos in caussa Timothei Æluri, qui occiso S. Proterio Sedem Alexandrinam per summum scelus inuaserat.

[6] Mentio fit Geminiani Mutinensis Episcopi apud Ferrarium in Catal. SS. Ital. 1. Augusti in vita S. Peregrini qui inter Mutinam & Lucam vixisse dicitur, atque eo die deceßisse. Quem cum Petrus Medicus Mutinensis in somnis admonitus reperisset, remque Geminiano Episcopo Mutinensi, [an S. Peregrinum eremitam alter horum sepelierit?] & Seuero Episcopo Rauennatum narrasset, illi cum Episcopis XXVII. in quibus Alexius Episcopus Pisanus, cum suis Tusciæ Episcopis &c. Citat Ferrarius Vitam Mutinæ typis excusam; atque ista annotat: Etsi tempus, quo S. Peregrinus decessit, in eius vita minime exprimitur; indicari tamen videtur, vt tempore SS. Seueri Rauennatis & Geminiani Mutinensis obierit. Et sane in catalogo Episcoporum Rauennatum apud Rubeum nullus præter Sanctum illum, de quo ante facta est mentio, Seuerus reperitur: Mutinensium Antistitum tabulas non vidimus. Verum neque ad S. Seueri, neque ad S. Geminiani, etiam iunioris, ætatem ille referri Peregrinus potest, qui a Saracenis in Ægypto ad fanum Mahumetanum pertractus, coramq; Soldano aduersus illius superstitionis mystas traditur disputasse. Vnde confici potest vel ab imperito scriptore, vel ab inepto aliquo librario Geminiani & Seueri nomina esse illi narrationi inserta.

[7] In veneratione apud Langebardorum gentem fuisse S. Geminianum hinc coniicere fas est, [Oppidum S. Geminiani in Etruria.] quod oppidum a se in Tuscia conditum Desiderius eorum Rex, S. Geminiani appellauit, vt auctor est Leander, ita scribens: Elsæ fluminis dextra, ad Sanminiatum versus, perhonestum est oppidum D. Geminiani, Senensium ditionis olim, at nunc Florentinorum, a Desiderio Longobardorum Rege conditum, vti alabastretica tabula Viterbi, Longobardicis inscripta litteris, docet. Vinum hic etiam, quod vocant Tribanum, ex Italiæ totius nobilissimis, gignitur. Ornauere locum ortu Ioannes & Vincentius ex Ordine Prædicatorum doctissimi viri, quorum prior de rerum similitudine librum scripsit, alter sodalitatis suæ procurationem in aula Romana gerens, vitam D. Antonij, aliaque opera composuit. Scriptor elegans fuit, fatoque concessit anno post Christum natum MDXXVII. Romæ cum ab Imp. Caroli V. legionibus Vrbs capta direptaque est. Illustrauit etiam hoc suum natale solum Dominicus, qui de iure Pontificio non pauca scripsit.

7

VITA
Auctore anonymo, ex Mombritio.

Geminianus, Episcopus Mutinensis in Italia (S.)

BHL Number: 3297

Ex Mombritio.

CAPVT I.
S. Geminiani virtutes, episcopatus.

[1] Post gloriosos Apostolorum & Martyrum insuperabiles triumphos præcelsa refulgent Confessorum merita: inter quos inclytus Confessor Christi Geminianus, sacris intonuit oraculis, & diuinis effloruit miraculis. Is vero Mutinensis a territorij extitit oriundus, [Geminianus pie institutus,] secundum seculi dignitatem clarissimis natalibus exortus: a quibus etiam elegantissime nutritus, liberaliumque peritia litterarum non mediocriter edoctus, templum corporis sui, adhuc in infantia positus, Christi omnimodis subdidit famulatibus, post ab illo sublimandus Pontificali solatio. [fit Clericus:] Nam Clericale adeptus officium, adeo totum se Dei subegit seruitio, vt pene omni relicto patrimonio eligeret abiectus esse in Dei domo, magis quam habitare in peccatorum consortio.

[2] Ecclesiasticis sane institutionibus imbutus, & Christi gratia educatus, cum iam maturioris ætatis iter arriperet, zona fidei cinctus, & spiritualis parsimoniæ dono ditatus, omnium cordibus gratus, cunctorum mentibus lætissimus eius erat b affectus: ac per hoc omnes incolas cunctosque suburbanos, caritatis sibi honore deuinxerat, vt eum paternali amplecterentur amore, [carus omnibus,] eius præsentia lætarentur, eius absentia non modice turbarentur. Certe pater erat pauperum & consolator orphanorum; nudis vestimenta præbens, [in omnes beneficus,] peregrinis hospitia largiens, omnibusque Deo placitis operibus assidue inseruiens. Quas denique cruces, supplicia corporis sui pro Christi amore libens susceperit, non est nostræ facultatis euoluere. His, vt prædiximus, virtutibus illustratus, gradatim vsque in diaconatus officium perlatus, [fit Diaconus,] mensæ Christi participationem recipiens, gloriosissimo c Antonino, tunc temporis Mutinensi Episcopo, quasi vnicus patri filius adhærens, tamquam alteri Xysto spiritualem Eucharistiam alter subministrabat Laurentius. O quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum, in quibus S. Geminianus de virtute in virtutem progressus, te Deum Deorum iugiter contemplari promeruit!

[3] Igitur instante tempore quo Dominus seculi vinculis absolutum venerabilem iam dictum Antoninum Præsulem cælis hæredem fecit; inito consilio gloriosum Leuitam Geminianum Præsulem affore decreuit; [eligitur Episcopus, inuitus,] attestans omnibus modis nullum penitus reperiri adeo dignum, qui eo omisso destitutæ Ecclesiæ recipere valeret principatum. Illo itaque pro viribus reluctante, & ad huiusmodi officium se per omnia indignum acclamante, humilitatis gratia, noctis tenebras captans aufugit, eremique vasta solus aliquantulum circuit: [ideoq; latitans:] nequaquam inibi diutius conuersaturus. Repertus namque a quodam, compulsus est inuitus & gemens vrbem repetere: ad quam regressus ciues omnes aduentus sui gratia reddidit lætiores. Cumque eum vnanimiter peterent, vt sacerdotalia insignia non abdicaret; ipsumque omnium reum acclamarent, si se superstite quemlibet mercenarium, ouiumque Christi deuoratorem subintroire permitteret; [inuentus tandem consentit electioni:] tandem annuit; non sacerdotij præsumens petasum, sed de re vera ciuium præcauens damnum, si dominio subderentur extraneorum.

[4] Cuius consensu comperto, ciues statim legationem dirigunt ad Summum Pontificem, postulantes Geminianū sibi omnino dari Episcopum: [assentiente Rom. Pontifice,] quorū petitioni libentissime præbens assensum, epistolas suo signatas annulo dirigit Rauennati Archiepiscopo; quibus monuit, Geminianum virum Deo dignum, a populo Mutinensi petitum, eidem Ecclesiæ concedi Episcopum. Istiusmodi itaque relatione comperta, præcellentissimus Primas Rauennatium Geminianum populo acclamante dignum tali honore Mutinensi Ecclesiæ præfecit Episcopum, [inauguratur,] admonens sollicitius gregem sibi a Deo commissum cura pastorali disponere, atque ab inuisibilium luporum incursibus solerti custodia protegere. [magna omnium lætitia.] Omnibus itaque rite perfectis, ac negotiis Ecclesiasticis ei iuxta morem commissis, ciues Mutinenses redeunt suam in vrbem cum dato Præsule, maxima lætitia exultantes. Quo cum venitur, omnis ciuitas gaudio coronatur: cuncti in vocibus & laudibus prorumpunt: iuuenes & virgines, senes cum iunioribus laudant nomen Domini; cuius munere eum, quem diu optauerant, stola gloriæ indutum recipiunt.

[5] Cumque sedens in Pontificali cathedra fulgeret conuersatione Angelica, agebat Deo gratias plebs deuota, quod talem Sacerdotem recepisset Mutinensis Ecclesia, quæ paullo ante fuerat morte sui Antistitis destituta. Pernoctans denique in orationibus & assiduis vigiliis, [nocte in templo orat:] sanctorum locorum oratoria circuibat, malens silentio noctis secretis deprecationibus incumbere, quam inspicientibus cunctis in agendis sacris populorum stipari cateruis. Ecclesiam siquidem B. Petri Apostolorum Principis, quæ nunc vsque monstratur, frequentius inuisebat: vbi dum nocte quadam more solito psalmodiæ vaticinium singulariter exprimeret, necessitate corporis compulsus foras egreditur: [dæmonem fugat:] quem statim diabolus tentationis suæ iaculo appetere nixus est. Vir autem Domini Spiritu sancto edoctus, salutaria ei arma opposuit, muniens se signo crucis, ac dicens: Discede a seruis Christi diabole, & ne moliaris infligere tuæ tentamenta vesaniæ. Quo dicto, dæmon territus & confusus abscessit, nihil in eum suum reperiens; ascendensque in sublimioribus, dicebat beato viro: Cur me confundis Geminiane? Equidem inueniam, vnde tibi molestiam ingeram. Cui respondit fretus ope diuina: Dominus mecum est, [ contemnit eius minas.] non timeo minas tuas: quoniam Dominus noster dedit seruis suis potestatem calcandi supra omnem virtutem inimici: tibi autem cum satellitibus tuis catena paratur æterna, atque inextinguibilis flamma.

[Annotata]

a Petrus & Ferrarius, Mutinæ nobilibus parentibus ortum scribunt.

b An potius aspectus? iuxta illud Psal. 118. 74. Qui timent te videbunt me, & lætabuntur.

c Petr. & Ferrar. Antonio.

CAPVT II.
Uictus ac fugatus dæmon.

[6] Per idem etiam tempus monarchiam Romani orbis a Iouianus regebat Augustus. Vt ergo veridica dæmonis monstraretur assertio, qua se promiserat sanctum virum aliquo motlo molestare; non verba, [Imperatoris filia possessa a dæmone,] non præsentiam tanti ferens Præsulis, a Mutinensi fugit territorio, & transmarina appetens, tandem se contulit in præfati Principis palatium. Erat autem Augusto vnica filia puella admodum pulcherrima, patri & matri supra modum carissima, omnibusque Proceribus gloriosissima: quam dæmon arripiens grauissime vexare cœpit, omnibus eam vesanam & horridam manifestans. Ex cuius miserrimo cruciatu Imperator non modice contristatus, Reginam quoque cum omnibus Optimatibus cunctisque Palatij Proceribus, secum admodum turbari cernebat. Cumque ab omnibus ardentissimo studio, si fieri posset, aliquod remedium requireretur; dæmon per os puellæ clamare cœpit: Quamcumque artem mihi opponitis, casso opere laboratis. [ab eo nominatus Geminianus,] Non enim a corpore isto egrediar, nisi præsente Dei Episcopo Geminiano. Istiusmodi vocem crebro repetendo pene hoc omnibus innotescebat. Fit admiratio & terror in populo: quis esset Geminianus inquiritur. Vnde factum est, [vndique perquiritur:] vt Imperator comperta per dæmonem viri Dei fama, facta indagatione 8in omnibus regni sui partibus mitteret ad perquirendum præfatum Dei famulum. Cumque quorumdam militum caterua mare Hadriacum istiusmodi negotio transnauigasset, sollicite Antistitem requirens; haud procul a littore a quibusdam de sancti viri virtutibus didicit, & quod non longe abesset agnouit: Mutinense, inquiunt, quod vocatur, oppidum est; quo incolæ venerantur S. Geminianum. si hunc quȩritis, illic eum reperietis, virum sanctitate præditum, Angelici vultus hominem, cælesti sapientia insignem, virtutibus coruscantem. Tali notitia milites comperta adeo exhilarantur, ac si iam in eius præsentiam apparerent; sperantes vere alterum nullum tanti meriti fore, quam Geminianum istum, tam deuote sibi ab incolis prædicatum.

[7] Milites itaque, vt diximus, de significato sibi Sacerdote gaudentes, cœpto itinere in partes vrbis Mutinæ proficiscuntur. [reperitur iuxta Mutinam:] Cumque sibi obuiantes de præsentia viri Dei percontarentur; audiunt haud longe ab vrbe eum secrete orationis gratia delitescere. Quo e vestigio dum veniunt, reperiunt diu quæsitum Pastorem & Episcopum: propiusque accedentes humiliter requirunt, si nosset Dei Episcopum Geminianum. At ipse blando sermone respondit, dicens: Plures sunt a Deo consecrati, qui hoc nomine censentur & dicuntur Episcopi. Ego omnium seruorum Dei extremus, Geminianus vocor. Si placet, [rogatur vt Imperatorem adeat:] a quo missi estis, narrate. Tunc milites gaudio exhilarati, pedibusque eius prouolui cupientes, diutissime ab eo erecti, dicunt ad alterutrum: Indicemus viro Dei legationis nostræ officium. Ex Officio dictum est: Rogat te Dominus sacratissimus Imperator Augustus, vt ad eum quantocyus venias, ad transmarinas partes: quia vnica eius filia grauissime a dæmonio vexatur; profiteturque se nullatenus exire, nisi tua præsentia imperante. Huiuscemodi legatione reuelata, vir Dei intellexit, ipsum eumdem fore hostem virulentum, qui sui infligere notauerat damnum; totumque se Christi signo muniens militibus ita respondit: Ob longi difficultatem itineris aliquantulum, fratres, requiescite; & postea, volente Deo, quocumque Dominus vocat, eamus intrepidi.

[8] [militibus tantisper præmissis,] Sane nuntij nullatenus moras agentes, Sanctum Dei cohortantur ad eundum. Sacerdos autem dicit militibus: Quoniam ita necessitas incumbit; ite, & præcedite me: & in nomine Domini ego concite quoque subsequar vos. Accepta itaque benedictione Pastoris alacres reuertuntur, statuto in loco Episcopum præstolantes. Veniens denique ad vrbem Mutinam, vt oues sibi commissas spiritualis Pastor exhortaretur, ne eius absentia turbarentur; promittenteque se Dei auxilio reuersurum, omnis tunc populus in fletus prosilit, [valedicit suis:] omnis ætas per plateas eiulando discurrit, timentes nutritorem suum marinis in fluctibus submergi, aut certe difficultate itineris periclitari. Quibus omnibus beatissimus Pater Geminianus affectuosissime consolatis, & spiritualium exhortationū pabulo recreatis, omnibus Ecclesiis compositis & stabilitis; post orationem dans omnibus pacem, assumptisque secum quibusdam religiosis Clericis & laicis, cœpit vsque ad mare proficisci.

[9] Igitur repertis supra mare militibus venerabilem Dei famulum præstolantibus, [tempestatem precibus sedat.] Christi inuocata potentia nauem conscendunt, altoque pelago remigia committunt. Et ecce iam longe a littore in medio mari apparuit vis dæmonum nauim euertere cupientium; validaque tempestas turbidum mare procellosis exagitabat vndis. At Pater sanctus graui depressus sopore dormiebat. Concurrunt milites, excitantes Præsulem; siquidem ferebatur nauigium oratione, non viribus. Sed Præsul insignis periculi immanitate motus, statim inuocat Christum, increpat pelagus; adest diuinitas: fugantur inimici, tranquillitas serena subsequitur, optati littoris portus iubente Christo contingitur.

[10] Egresso autem de naui Sacerdote, breui institutione peruenitur ad Palatium, in quo Imperatoris filia a dæmonio vexabatur. Quem Imperator honorifice suscipiens, benigne salutatum cum vxore & Proceribus, humiliter postulantes vt dignaretur furenti filiæ manum imponere. Ingresso autem eo Palatij interiorem aditum, vbi efferata decubabat puella, cœpit dæmon clamare, & dicere: Cur nos in remotis terræ partibus Geminiane persequeris? Sufficiat tibi, quod de Italia nos exclusisti. Quiesce, vt nos quieti esse possimus. [dæmonem frustra querentem & eiulantem e puella expellit:] Itaque solo procumbens, inuocata Trinitate, puellæ manum tenuit; rigat lacrymis solum, inuocat planctibus Christum. Quid multa? Christi auxilio dæmonum repulit cateruam, & celebri miraculo sanam & incolumem filiam patri Imperatori restituit. Clamor interea popularis attollitur, luctus in gaudium conuertitur. Imperator cum Augusta de filia erepta exultant, tota aula lætitia coronatur. Sacerdote Dei in oratione cum dæmone reluctante, clamabat denique miserabili voce: Quia hinc me confusum expulisti, veniam iterum ad tuam vrbem Mutinam, quoniam ibi vasa mea reliqui in quæ iterum ingrediar, vt sine metu permaneam.

[11] Frequentabant itaque populi sanctum virum multo concursu, quos diuersa incommoda laniabant; [alios agres sanat:] qui inuocato auctore cunctis manus imponens diuinæ recreationis vberrimam obtinebat largitatem. Imperator vero accedens ad Præsulem humiliter inquit: Pastor sanctissime, cælestis medice, pro incolumitate vnicæ filiæ nihil dignum valeo compensare: sed si libet parua, quæ offero, ne despicias. Defertur ergo ante Præsulem Euangeliorum textus, nobiliter exornatus; [sacris muneribus ornatur ab Imperatore.] calix quoque cum catena aurea, gemmis multiplicibus adornatus; pallium quoque pergrande & optimum; reliqua etiam munera Ecclesiastico cultui apta. Priuilegium etenim contulit Sacerdoti ipsi de regalibus fiscis, cum omnibus sibi pertinentiis atque adiacentiis (quorum alter b Gauellum, alter nuncupatur Solaria) lato cespite fructiferis vineisque repletis. Multi autem, [multos Gentiles conuertits] qui adhuc gentili implicabantur errore, ad eius prædicationem crediderunt Christo, respuentes vanam idolorum culturam.

[12] Post hæc sanctissimus Præsul veniam redeundi petit ab Imperatore. Ille autem de eius abscessione contristatus, Reginam cum filia liberata & quibusdam Proceribus ad eum dirigit, vt si fieri possit, [Mutinam redit:] aliquantulum moraretur: qui humiliter renuit, asserens pro filiis sibi creditis magnum sibi discrimen fore, si se absente aliquam hostium paterentur fraudem. Huiusmodi apologetico Imperator accepto, tandem annuit: nauem communitam omnibus necessariis parari præcipiens, eum percepta salubri benedictione in pace dimittens. Quo nauim ingresso, annuente Christo, prosperis ventis venit ad littus, ac postmodum intra breue spatium Mutinam attingit. Occurrit autem ei fidelium turba populorum, super reddito Pastore ineffabiliter gratulantium. Ingressus autem cum illis præfatam vrbem, verbum Domini omnibus propinabat, [templa idolorum euertit.] fidelibus & infidelibus monita pandens salutaria; fana, si qua adhuc inueniebantur, deiiciens, & Christi nomine ecclesiam construens.

[Annotata]

a Hæc non exiguam habent difficultatem. Cum Iulianus Apostata diuina vltione sublatus esset e medio VII. Kal. Iulij, anno Christi 363. postridie Imperator electus est Iouianus; qui pace cum Persis facta, dum Constantinopolim tendit, ad prædium nomine Dadastam inter Galatiam & Bithyniam, extinctus est XIII. Kal. Martij. Cumque Nicæam Bithyniæ venisset exercitus, Valentinianum ordinauit Imperatorem V. Kal. Martij, vt habet Historia miscella. Et tamen diserte apud Petrum & Ferrarium Constantinopolim euocatus Geminianus dicitur. sed Ferrarius nomen Iouiani omisit. Missos sane ab hoc milites in Italiam ex Ammiano constat ad Reip. statum firmandum, & rediisse nonnullos priusquam extingueretur. Denique an hæc alterius Augusti, aut viri illustris, filiæ acciderint; an Iouiani ipsius, sed non Constantinopoli, & absente vxore; an post eius mortem, Constantinopoli; non liquet.

b Fortassis a Gabello amne, qui nunc Secia, inter quem & Scultennam iacet Mutina. 9

CAPVT III.
Mutina mirabiliter defensa.

[13] Interea, permittente diuino iudicio, execrabilis a Hunnorum gens, quæ quondam, vt in Annalibus reuoluitur gestis ab Alexandro Macedone Magno, inter Caucasos montes fuerat inclusa, erupit a Pannonia cum Rege suo impiissimo Attila: & vastata pene omni Gallia & Germania, tandem peruenit in Italiam. Cumque omnia, vt ei a Domino pro peccatis populorum erat permissum, vastasset, suæque tyrannidi subiugasset, omnesque vrbes cunctaque euerteret, destrueret, & captiuaret; [Attilæ Mutinam obsidenti,] post necem multorum, inauditas cædes miserorum, tandem ad vrbem deuenit Mutinensium: vbi ciues, vt diximus, venerabātur Præsulem Geminianum. Cumque solita perfidiæ suæ atrocitate, omnia argumenta ad vrbem perdendam præpararet; beatus Confessor Christi sollicitus cura pastorali muros obambulans, vt pius Pater filios hortari cœpit, ac de Christi defensione fiducialiter confortare. Impius autem Attila eminus vt accessit, reuerendæ senectutis hominem intuens, percunctari cœpit, quis esset, quodue officium gereret. Pater sanctus, seruum Dei se esse professus est. [& se flagellum Dei ad castigādos malos seruos profitenti,] Cui foris Attila respondens, Si tu es, inquit, seruus Dei; ego sum Attila flagellum Dei: serui autem inobedientes, & sui Domini iussa contemnentes, merito verberantur & flagellantur. Hoc audito Dei famulus humiliter Regi respondit: Omnis potestas in manu Dei est: & ideo quia te Dei flagellum commemoras, non resisto, nec contradico ipsius flagello, cuius me seruum esse cognosco. [portas aperit;] Securus itaque de Christi martyrio iterum Regi dixit: Pandantur tibi portæ ciuitatis; ingredere, & quodcumque tibi Dominus in nostram perniciem permiserit agere, humiliter parati sumus recipere; non immemor illius Psalmographi dicentis: Si exurgat aduersum me prælium, in hoc ego sperabo. [Psal. 26. 3.] Miro itaque modo, [qui innoxie per vrbem trāsit cum exercitu.] Dei prouidentia, actum est; vt portis apertis exercitus cum suo Rege per mediam ciuitatem transiret, huc illucque sæuientes, & quasi cæci palpitantes sine alicuius læsione, vacui & confusi vrbe egressi sunt. Hæc illius sunt opera, qui inimicos Elisæi Prophetȩ potenti strauit virtute: ipsos quoque tanta perculit cæcitate, vt nequaquam eius parietem domus valerent attingere.

[Annotatum]

a De Hunnis eorumq; origine alibi ij cū Rege suo Attila Italiam anno 451. inuaserunt, & aliquot vastatis oppidis anno 452. in Pannoniam redierunt.

CAPVT IV.
Geminiani mors, miracula.

[14] Plurimis interea signis miraculorum effulgens iam candidatus & senior mirabili virtute pollebat. Quare eius cellulam innumera populorum caterua, assidua beati viri admonitione recreata, [Multi ad Geminianum concurrunt:] alij animas curare cupientes, alij corpora, omnes enim benedictionem flagitantes, tactum requirunt: cunctique singulari antidoto delibuti, spirituali collyrio illustrati, pestifera virulenti serpentis venena proiiciunt, & salutifera Christi vexilla suscipiunt. [optans mori,] Quadam nocte dum dictus vir beatissimus operam daret excubiis, & inter sacrosancta orationum mysteria Dominum precaretur, vt eius a corpore animam eriperet, & ad suæ quietis misericordiam perduceret; [a Christo euocatur,] cumque hoc crebro repetens itidem precaretur, dicente Christo audire meruit: Veni ad me, serue bone & fidelis; quia hactenus laborasti & oneratus fuisti, & ego te faciam intrare in gaudium Domini tui. Nec post multos dies beata illa anima carne soluta inter choros Angelicos cælestia peruenit ad regna, [& moritur.] obtinens cum Sanctis æternæ gloriæ palmam: in cuius transitu tristantur populi, lætantur Archangeli, ciuitas turbatur, cælum exhilaratur.

[15] In eius sancti obsequio funeris non solummodo Mutinensium turba, sed & vicinarum vrbium tota simul irruit caterua: atque hymnis & cantibus vsque ad locum sepulchri, [Eius exequiis interest S. Seuerus Episcopus Rauennas,] lamentabilis populorum frequentia lectica circumsepta defertur. Inter quos etiam visus est Beatissimus Seuerus a vndecimus sanctæ Rauennatis Ecclesiæ Episcopus, cuius sacerdotium ab omnipotente Deo ita prædestinatum fuit, vt in illius electione Spiritus sanctus mitteretur in speciem columbæ, quem omnis populus corporalibus oculis vidit, & super caput eius requieuit; vnde de eo prouerbium vsque hodie dicitur a singulis gentibus: Beata terra illa, vbi in electione Pontificis Spiritus sanctus descendit in columbæ similitudinem, & ordinatur super cuius caput requiescit. Sed væ tibi Rauenna misera, vicina destructæ b Classis, quia nunc cum nimia altercatione & controuersia Pontifex in te ordinatur. In c Sardicensi Concilio cum Legatis sanctæ Romanæ Ecclesiæ vir sanctus interfuit hic Seuerus. Beatus iste nominatus Seuerus, dum Missa celebraretur, cum ipsius Diaconus in pulpitum ascendisset, & B. Pauli Apostoli Epistolam legeret, vt populorum conuentus spiritualibus verbis reficeret; subito vir sanctus in ecstasi factus est, veluti sopore detineretur, nec plene dormiens aut vigilans. [in ecstasin raptus tēpore Missæ.] Existimantes enim sui quod a somno arreptus fuisset, cœperunt latera eius pulsare: ille autem quasi de graui somno erigit se sursum, & tristi animo dixit illis: Quid fecistis? Quare inquietastis me? Quamuis a vobis hic viderer, in alio loco eram. At illi perseuerabant interrogantes eum: Dic nobis, vbi fuisti Pater? Quibus ille ait: Indulgeat vobis omnipotens Deus dilectissimi pro eo quod expergefactum fecistis me: … d & ibidem confratris & Coëpiscopi viri Geminiani ipsius Antistitis Ecclesiæ omnipotenti Domino animam commendaui: & ibidem steti quousque prædictum sanctum corpus in sepulchro poneretur. Propter hanc igitur caussam, vt veritas probaretur, ciues Rauennates & Classenses equites miserunt ad superius iam dictam vrbem Mutinam, vt sancti viri eloquia comprobarent: a quibus dum requisitus fuisset dies vel hora, qua anima sancta B. Geminiani migrasset ad Dominum, dixerunt: Nonne Dominus Seuerus Pontifex vester eius animam commendauit, & tamdiu hic stetit, quamdiu corpus eius in sepulchro clauderetur? Quo clauso ab oculis nostris repente euanuit. Illi autem reuersi nuntiauerunt per ordinem ciuibus suis, vt eis narratum fuerat. Ex illo iam die cœperunt sanctitatem eius amplius venerari.

[16] In loco ergo vbi B. Geminianus sepultus est, corpus eius quotidianis virtutibus, fauente Christo, [S. Geminiani sepulchrum miraculis illustratur:] veneratur & colitur, atque a fidelibus assidue frequentatur. Siquidem ab eius mausoleo

Liquor exundat olei:
Sanantur ibi languidi
A quocumque discrimine:
      Vota præstantur congrua,
Reorum cadunt vincula,
Effugantur dæmonia,
Declarantur iudicia.
      Eius orationibus
Protege nos in omnibus,
Qui es excelsus Dominus,
Æterni Patris filius.

Ad cuius sancti Patris nostri pretiosissimum corpus, innumera, vt diximus, patrantur miraculorum signa. Ex quibus aliqua in laudem tanti Præsulis & ad futurorum memoriam, huic opusculo inserere dignum duximus. Nam legimus Dominum fidelibus discipulis promittentem & dicentem: Qui crediderit in me, opera quæ ego facio & ipse faciet. [Ioan. 14. 12.] Quod non est ita intelligendum, vt aliquod signum virtutis Sancti sine eius voluntate patrare valeant; cum idem Dominus dicat: Sine me nihil potestis facere; sed quæcumque virtutum opera per Sanctos Dei aguntur, in laudem Creatoris assignari debent. [Ioan. 15 5.] Quidquid enim in præsenti vita pro Christo laborauerunt, 0bonorum laborum fructum Deo detulerunt, a quo æternæ beatitudinis commercia ineffabiliter protulerunt. Ceterum ne prolixa audientes tardet oratio; quæ promisimus, opitulante Christo monastrabimus.

[17] Post sancti & sæpe nominati Pastoris Geminiani venerabilem transitum, B. e Theodorus Mutinensis Ecclesiæ, Domino volente, Sedem obtinuit. Hic sanctissimi & pene scientiæ singularis Ambrosij Mediolanensis vrbis Episcopi discipulus extitit, [templum ibi structum] a quo etiam totius bonitatis munere ditatus effulsit. Denique in Mutinensi, vt diximus, suscepta cathedra, super sacrosanctum nominandi Patris Geminiani tumulum, fauentibus ciuibus, honorificam a fundamentis construxit basilicam: cuius consecratione ex more celebrata; omni deuotione ad eius sepulchrum plebs vrbana & rustica, quotidianis miraculis oblectata, ardentissime confluebat. Interea reuoluente anni orbita die sancti eius funeris anniuersaria, infinita populorum ad ecclesiam conuenit caterua. Quo dum a Clero nocturni officij concentus euoluitur, languentium grex expertus est sanitatem. Cumque populi in laudibus prosilientes Missarum diurna solemnia ab ore præfati Præsulis præstolarentur; f fluuius haud procul defluens adeo excreuit insolite, [aqua vndique circumdans, non ingreditur,] vt etiam vsque ad iam dictæ ecclesiæ fenestras porrectus, atq; in ipsis foribus in modum parietis erectus, exeundi omnibus negaret facultatem; miroque modo & pene inaudito in circuitu basilicæ aqua vsque ad superiora protenta sancto corpori ita famulabatur, vt nec aliquantula interius gutta decurreret. Tanti miraculi nouitate ciues cum suo Præsule stupefacti, inuocant lugubri voce Dominum, sanctumque eius deposcunt famulum Geminianum. Haud mora: intercessio sancti Confessoris affuit: [& mox ad suum alueum redit.] atque aqua recedens ab ecclesia leniter in proprium alueum defluxit, aridumque iter populo præbuit: & quis quantusue esset Geminianus, apparuit facile. Hoc ille sui famuli precibus contulit, qui Israëliticam turbam in sicco transitu rubrum mare transuexit. Celebratur autem eius venerabilis & memoranda festiuitas pridie Kalendas Februarias, in honorem eius, cui est honor & gloria per infinita seculorum secula.

[Annotata]

a Hæc eadem narrantur in Vita S. Seueri I. Februarij, qui non vndecimus, sed duodecimus est Rauenna Antistes apud Rubeum.

b Portus hic fuit, vbi classis Romana ad tutelam Adriatici maris excubabat. hinc loco nomen Classis: oppidum dein factum: solum nunc nomen manet & monasterium cum illustri templo S. Apollinaris: distat Rauenna versus Ariminum tribus millibus passuum.

c Habitum id est anno 347. Ruffino & Eusebio Coss. Mombritius habebat in Saucensi concilio.

d Hic aliquid deest.

e Theodolum vocat Petrus.

f Scultenna, qui nunc Panarus dicitur, circiter III. passuum millibus ab vrbe Mutina fluit, parsq; eius in illam deriuata.

DE SANCTIS FRATRIBVS IVLIO PRESBYTERO, ET IVLIANO DIACONO, IN DIOECESI NOVARIENSI IN ITALIA.

Initio V. Secv.

[Praefatio]

Iulius Presbyter, frater Nouariae in Italia (S.)
Iulianus Diaconus, frater Nouariae in Italia (S.)

Ex variis.

[1] Nouaria vrbs est Galliæ Cisalpinæ inter Ticinum ac Seßitem fluuios, iam olim Episcopali Sede ornata, vt 22. Ianuarij ad S. Gaudentij Episcopi vitam diximus. Diœcesis versus Alpes longe protenditur, intra eosdem fere conclusa fluuios, lacumq; Verbanum; in plures partita Vicariatus: in quibus sunt Insula S. Iulij cum Riparia, [In diœcesi Nouariensi, oppido Gaudiano, colitur S. Iulianus;] ac Gaudianum: hoc S. Iulianum, illa S. Iulium Patronum venerantur. Gaudiani collegium est Canonicorum vndecim & Præpositi, in ecclesia satis ampla S. Iuliani, vbi eius corpus sub altari positum est; vt scribit Carolus Episcopus Nouariensis lib. 1. de Ecclesia Nouariensi. Sex ei Vicariatui parochiæ subsunt. Lacus S. Iulij haud longe a Gaudiano distans, mille passus aut non multo amplius habet latitudinis, longitudinis nouem versus Aquilonem. In eo insula est scopuli similis, circuitu ad quingentos passus, [S. Iulius in insula] saxo media parte elato: in cuius vertice dicitur S. Iulius primam ædem ædificasse, nunc in turrim carceremque conuersam; vbi etiam sunt ædes Castellani, castri nomine appellatæ. Nunc est satis ampla ecclesia pro situ in inferiore parte: in qua præter corpus S. Iulij, alia quoque sunt. Subsunt ei Ecclesiæ parochiæ quindecim ad vtramque lacus ripam, vnde regioni nomen Riparia; quamquam largiori vocabulo omnis Episcopi Nouariensis ditio quandoque Riparia appellatur; & pars lacus superior pagis cingitur ad plebem S. Iulij minime pertinentibus.

[2] Appellatur vero & insula & lacus S. Iulij nomine, fuitq; in illa olim munitio & Ducis, vicinæ regioni imperitantis, sedes. Patet ex Paulo Diacono lib. 4. cap. 3. His diebus, [ab eo iam olim appellata.] inquit, Agilulfus Rex occidit Mimulfum Ducem de insula S. Iulij, eo quod se superiori tempore Francorum Ducibus tradidisset. Debellatis a Carolo Magno Langobardis, in Episcopi Nouariensis ditionem venit, vel forte rediit. Cui rursus a Berengario II. Rege ademptam, Otto I. restituit, vt ex diplomate patet, quod Carolus Episcopus Nouariensis ex archiuis Ecclesiæ S. Iulij recitat. Meminit insulæ, a VVilla Berengarij coniuge occupatæ, Reginonis continuator, qui tamen perperam illam in lacu maiori constituit, licet ab hoc olim auulsus hic minor lacus videatur, vt disputat Carolus Episcopus. De VVilla ita scribit ille auctor ad annum 962. Willa in lacu maiori, in quadam insula, quæ dicitur ad S. Iulium, se inclusit… tunc VVilla inprimis hostiliter aditur, & adempto omni de lacu exitu, quotidianis fundibulariorum & sagittariorum, aliorumque belli instrumentorum impugnationibus fatigatur, & non plenis duobus mensibus obsessa capitur.

[3] Hic ergo, & Nouariæ, ac Mediolani quoque, vt ex Breuiario patet, colitur XXXI Ianuarij S. Iulius Confessor. de quo Bellinus de Padua, [S. Iulij natalis,] Molanus in addit. ad Vsuard. MSS. S. Mariæ Vltraiecti, & S. Martini Treuiris, Maurolycus, Felicius: Eodem die S. Iulij Confessoris. Martyrol. Roman. Mediolani S. Iulij Presbyteri & Confessoris, tempore Imperatoris Theodosij. Galesinius quoque Mediolano eum tribuit; quod nimirum Mediolani hoc die officio trium Lectionum colatur. Fatetur tamen Baronius in Notis ad Martyrol. etiam Nouarienses eumdem sibi Iulium vindicare; qui etiam hoc die de ipso agunt, ac eius socio Iuliano, habentque de his priuatum officium Ecclesiasticum, publice recitari solitum.

[4] Iulium & Iulianum fratres, hodie memorant Carthusiani Colonienses in addit. ad Vsuardum; & fusius Canisius: Item sanctorum fratrum Iulij & Iuliani, qui a Theodosio Imp. [& Iuliani.] facultatem postulauere, fana idolorum vbique euertendi, & Christo templa struendi. Testatur Ghinius vtrumque ab Ecclesia Nouariensi veluti Patronum celebrari. At Ferrarius in Catal. SS. Italiæ & generali, S. Iuliani natalem VII. Ianuarij adscribit; licet fateatur propter octauam Epiphaniæ officium transferri. Meminit S. Iuliani Maurolycus XXVII. Ianuarij: Fuit & alter Iulianus, inquit, frater B. Iulij, qui tempore Theodosij Imperatoris idola subuertentes, Christo litabant.

[5] Vitam horum sanctorum fratrum damus a Ioanne Gamansio nostro descriptam e codice Carthusiæ Coloniensis, cuius titulus: Antiquitates selectæ de vitis SS. ex MSS. Carthusiæ Gamnicensis in Thuringia, [Vita vnde hic edita.] opera F. Iacobi Bilagij Erfordiensis Carthusiani 1627. qui initio ista præfatur: 1Quidam codices MSS. tot oppleti sunt mendis, vt nisi quis secundum vel tertium exemplar habuerit, vix integrum aut perfectum sensum quandoque inde haurire queat. Ob hanc caussam lacunas & defectus in omnibus complere non potui. Proinde vbi tantum vnicum habui exemplar, fideliter descripsi, prout inueni, sensum imperfectum, mutilum, & obscurum; ne scripta venerandæ antiquitatis pro priuato meo arbitrio temere correxisse vel immutasse videar. Deinde initio Februarij: Monemus hic obiter lectorem beneuolum, extare quemdam codicem insignem in bibliotheca nostra MS. in membranis ac folio regali, continentem selectas quasdam Sanctorum historias, secundum ordinem Calendarij, ab ipsis Calendis Ianuarij vsque ad XVI. Kalend. Martij inclusiue, ex quo præcedentia pro magna parte, quædam etiam subsequentia desumpsi.

[6] Hanc Vitam contulimus cum ea quæ extat apud Mombritium, quæ videtur ab aliquo Canonico Ecclesiæ S. Iulij scripta, [alia apud Mombritium:] cum, vt ad cap. 4. adnotauimus, quæ S. Iulius donasse ecclesiæ a se in insula ædificatæ sacrorum instrumenta dicitur, de iis ita scribat: nobis pro sua benedictione reliquit. Prætulimus tamen MS. (nec enim operæ pretium videbatur ambas dare, cum fere phrasi solum discreparent) quod & altera iam extat, & quæ de Sanctis hisce in Nouaria sua narrat Carolus Episcopus Nouariensis, cum hac nostra Vita omnino consentiant, non æque cum illa Mombritiana; ea vero testatur ex veteribus libris MSS. ipsarum Ecclesiarum (S. Iulij, & Gaudianensis) & Cathedralis, tum aliunde se accepisse.

[7] Compendium vitæ huius extat apud Petrum de Natal. lib. 3. cap. 36. qui tamen videtur perperam S. Iulianum Iulio præferre, cum hic Sacerdos fuerit, ille Diaconus. Breuem quoque vitam habet Ferrarius in Catal. SS. Italiæ; [eorum reliquiæ.] sed falli videtur, cum S. Iulium scribit apud Nouariam migrasse e vita, corpus vna cum fratris in insula lacus Hortani conditum: nam in ipsa insula mortuus est at sepultus, frater Gaudiani. VII. Ianuarij iterum asserit corpus S. Iuliani hoc tempore in insula prædicta, quȩ S. Iulij nominatur, quiescere. At Caroli Nouariensis, cuius verba superius citata, certior fides. Extat in Breuiario Mediolanensi Lectio, vitam S. Iulij breuiter complexa, cui congruit elogium quod Galesinius contexuit, quodq; Constantinus Ghinius.

[8] Quæ sit accolarum aduersus sanctos hos fratres, ac Iulium præsertim, religio, qui ad eos concursus, operæ pretium est ex ipsiusmet Episcopi Nouariēsis narratione cognoscere, quæ ita habet: Ad ecclesiam S. Iulij quotannis multi populi veniunt, siue suo, siue maiorum voto; aut vero pia tantum voluntate erga S. Iulium. Ordine processionis in insulam euadunt, cruce prælata, & Parocho Sacerdote comitante; pie atque amanter excipiuntur campanarum sono: Missæ sacro intersunt: pecuniam, ceram, fruges offerunt, pro sua quisque certa obligatione, seu voluntate, communi, vel singulari dono. Et quia Litanias & psalmos aduenientes pie canunt, [Inuocatur S. Iulius contra lupos.] Psalmi nomine veteri vsu solet vnusquisque populus appellari. plerique votum huiusmodi fecerunt, vt a lupis, S. Iulij intercessione, liberarentur. Solent autem nauibus insulam circuire pie canentes; aliqui etiam luminibus accensis. Adhuc pium institutum tenent inferioris diœcesis populi, quod sciamus, Calpurnianum, Momum, Pombia; primus vltimo sabbato Septembris, alter secundo festo Pentecostes. Rouasium & Rouasenda ex Pedemontana regione diœcesis Vercellensis, [Vicinorum pagorum, & aliorū, publici ad eum concursus;] primo sabbato Septembris. Item ex eadem regione Colobianum, secundo sabbato Septembris; & Quintum, quarto eiusdem mensis sabbato. Ex superiori diœcesi Grignasium, incerta die. Eumenia die festo S. Rochi, cum Bulca: Crusinallum quoque, Coquarna superior, & Luzonium, ac Ciretium eadem die; singuli populi separatim. Mergotium secundo festo Pentecostes; & eodem die Arnauassium. Premosellum die 16. Augusti: Voconia secundo festo Pentecostes. Populus ecclesiæ plebanæ S. Vincentij Vergontis, sexta die octauæ Resurrectionis: Beura Dominica tertia Augusti; Traguntanum vero prima. ex Valle Vegetij populus S. Mariæ, incerta die. Ex ipsa Riparia, Orta in solenni Ascensionis die; in festo cuiusque Sancti, cuius corpus hic seruari diximus: & prima cuiusque mensis Dominica; præcedentibus confratribus suo habitu indutis: & Missæ intererant ad altare S. Demetrij, cum manebat. Armenum in Ascensione Domini: Amenum eadem die: Milliacinum quoque, Vaciacum, & Corium cum Suatia: Pitenascum cum Crabia in vigilia Ascensionis: Nonium cum Oria in festo S. Bernardini. Crassona in festo Ascensionis. Areola cum Planetia eadem die. Artoum cum Centenaria in die festo S. Philiberti. Pella cum Altio in festo S. Crucis. Podonium cum Barzonio & Petrario eadem die, & Alania. item Sorisium, incerta die. Alij quoque populi, vt puto. Nos etiam instituimus, vt die festo S. Iulij omnes populi ipsius ditionis, qui Parochū habent, læta admodum celebritate cum Parocho suo veniant, & offerant ecclesiæ quod libuerit; vt ex eo quoque pietatis erga beatissimum patronum officio, ad salutem ac prosperitatem iuuentur: ita enim omnino decere iudicauimus: & quanti sit incolis omnibus cælestis eiusmodi tutela, videmur clare non semel experti, dum de eis solliciti supplicationes decerneremus. Priuatim præterea plurimi ad ecclesiam sacrumque hoc sepulcrum veniunt, licet non ita frequenter, vt antiquitus, quod dolemus. In his Transalpini homines multi, præsertim Sedunensis diœcesis, quorum mira pietas in beatum virum apparet: ita vt altare cum sepulchro genuflexi adeant, imo etiam illud pluries circumeant, genibus itidem humi positis reptantes. Quin etiam sunt qui ipsos gradus, quibus ad ecclesiam ascenditur, eodem modo scandant. frequentes etiam adducuntur energumeni, & plerique pio Sacerdotum exorcizantium officio accedente, liberi abeunt.

[9] Ecclesiam S. Iuliani aliqui ex iisdem populis adeunt eodem modo. Calpurnianum, Momum, Pombia, [& ad S. Iulianum.] ac memorati qui sunt ex diœcesi Vercellensi. Præterea parochiæ vicinæ Sorisij, Ozati, Bugnati, Bolesani, & Brigæ, in die festo Ascensionis.

VITA AVCTORE ANONYMO,
ex codice MS. Carthusiæ Coloniensis
descripta a Ioanne Gamansio Soc. Iesv.

Iulius Presbyter, frater Nouariae in Italia (S.)
Iulianus Diaconus, frater Nouariae in Italia (S.)

BHL Number: 4558

Avctore anonymo, Ex mss.

PRÆFATIO AVCTORIS.

[1] Diuinæ Maiestatis clementia cum inenarrabiliter vigeat, suæ virtutis potentiam quotidiana testantur miracula. Suis etiam seruis, qui fidei fructu meritisque probati iusti inuenti sunt, eodem nutu contigit pollere miraculis, his qui eum toto virtutis ingenio pioque amore sectati sunt, cupientes in mandatis eius; vt eorum semen in terra potens esset, & iustitia eorum maneret in seculum seculi. De cuius famulorum Beatissimi Iulij & Iuliani fratrum vitæ labore, quibus fidei zelus ad æthera scandere dedit, stylo narrante scrutemur. B. Iulius mundana mundo relinquens, fultus diuinis & spiritualibus armis, omnia mundi decidentia caduca & friuola toto intentionis ingenio spreuit, anhelo animo tendens ad æternæ præparatam sibi patriæ mansionem. In hoc quoque certamine normam rectitudinis reliquit prorsus luctantibus, atque firmissimum ostendit exemplum. Quantas per eum mundus se suscepisse virtutes lætatur; [Sancti in exemplum propositi mortalibus.] cum per tot temporum spatia ad laudem sui nominis, beatitudinis eius acta ad memoriam reuocantur; cum tot suis salutiferis monitis, verboque sanctæ prædicationis gremio sanctitatis inclusit? A primæuo quippe ætatis suæ tempore in a insulis degens, soli Deo placere studēs, eius casta eloquia igne examinata saluberrimo pectore connexa tenebat. Reddebat enim se talem in omnibus 2virum, vt in actione monstraret & diceret: Mihi viuere Christus est: & mori lucrum; &, Mihi mundus crucifixus est, & ego mundo. Factus est errantibus via, cæcis visus, titubantibus firma credulitas; ideoque quod dudum seuit in lacrymis, nunc metit in gaudiis. [Philip. 1. 21.] Nobis quidem tantarum signa virtutum noscentibus, non incongruum fore perspeximus, vt aliqua de eius vita & miraculis, ac fratris eius, scriptis edisseramus, quia opera Dei reuelare honorificum est: vnde neminem oportet ambigere, per eos tot extitisse miracula, cum potiora atque maiora omnipotens Deus per Sanctos suos potens sit operari, eo quod nihil sit impossibile apud Deum. [Gal. 6. 14.]

[Annotatum]

a Auctor vitæ quæ extat apud Mombritium videtur in infulis legisse; ita enim scribit: inter mundanas degens infulas. insudares fuisse mox patebit cap. 1.

CAPVT I.
SS. Iulij & Iuliani prædicatio. fanorum euersio.

[2] Igitur S. Iulius cum fratre suo Iuliano a Myrmidonia orti b dicuntur. A cunabulis namque baptismatis vnda perfusi, [Iulius & Iulianus litteris eruditi,] gratiæ Spiritus sancti oleo sunt firmati. Deinde vero gradatim potiora petentes, liberalibus eruditi disciplinis, ac sacris imbuti dogmatibus, sese cum summa solertia ad sacerdotium Christo Domino præparabant. Sed diuina opitulante dispensatione, B. Iulio presbyterij, [sacrisq; initiati,] B. Iuliano diaconatus est honor exhibitus. Hæc duo candelabra proculdubio lumen gestantia, & cunctos illuminantia qui in domo morantur. Sunt etiam hi montes, super quos ciuitas posita non latet, ad quos oportet oculos meditatione leuare, vt nobis auxilium veniat a Domino qui fecit cælum & terram. Hi missi sunt indissolubili vinculo caritatis annexi, vt varias populorum clades lethales pestiferasque infirmitates auferrent.

[3] Eodem tempore hæreticorum zizania inter triticeam orthodoxæ fidei messem succreuerant. Sed B. Iulius vna cum Iuliano diuina dispensatione salum nauigare disponit: nauigantibus autem eis lacertoso certamine, atque pellentibus flatibus c Istrum cælitus nauigarunt. Deinde vero ignota carpentes itinera, Domino duce ad gloriosum Imperatorem Theodosium vsque perueniunt: [a Theodosio Imp. facultatem petunt] quos intuens gloriosus Imperator, nimirum esse Christianos ratus est, eosque persecutionis caussa peregre exulantes deuenisse putauit, eosque allocutus est dicens: Scio quod serui Dei omnipotentis estis, & persecutionem existimo vos fugere; sed si cordi est, caussam necessitatis indicare, adminiculi gratia exhibendi promptus animus auxilium ministrat; existimans eos auri atque argenti, & eiusmodi postulare auxilium. Ad quem sancti viri Iulius & Iulianus dixerunt: Sacrarum Vestræ Clementiæ litterarum auxilio indigemus, atque de his nobis ad Vos est postulatio, vt earum auctoritate liceat nobis omnia tui regni d profana diuellere simulachra, & lucos succidere, [vbique fana idolorum destruendi,] & aras eorumque delubra igni exurenda committere; vt eis exterminatis atque diuulsis, Christo Domino sacras domus erigamus, & altaria dedicemus, in quibus populos rore doctrinæ rigatos, vnda sacri tingamus baptismatis, vt gratia sancti Spiritus spirituales natos Christo Domino præparemus, & plebem perfectam, [ædificandi ȩcclesias:] vt tu Imperator secundum tuæ intentionis propositum mercedem accipias. Vnusquisque enim propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Ideoque quia tuum est posse, quod petimus, iuxta tuæ magnitudinis modum hoc exhibe: & pari collegio laboremus iuxta talentorum quantitatem, quæ Dominus ad multiplicandum fidelibus seruis commisit. In huiusmodi enim certamine fidei puritas quæritur, & sancta desideria requiruntur. Vnde vidua illa quæ pura deuotione duo minuta in gazophylacium misit, plus omnibus misit. [Marc. 12.] Ad illam enim viduam pura mentis intentione oportet attendere, si dignam cupimus suscipere remunerationem.

[4] Hæc & his similia prædicantibus Sanctis, Imperator repletus gaudio ait ad eos: Sacras secundum vestram suggestionem litteras do, ita vt omnes Patricij, Magistri militum, Tribuni, centuriones, [ea obtenta] omnesque in potestate consituti meo iussu vestris obediant dictis, dignaque apparitione, secundum, vt vestra dispositio censet, vulgus labores manuum inferant, ac Præpositi sint vestri fautores, vt vestri studio sancta multiplicetur & Catholica crescat Ecclesia. Et quicumque nostrū contemnens imperium declinauerit ab his quæ iuste præcipimus, capitali subiacebit sententiæ. Huiusmodi enim epistolam Imperator scribi e iussit, ac beatissimis viris exhibuit. Suscepta itaque epistola, venerunt in partibus f Romæ, ad locum qui dicitur Aqua Saluia, g quinque milliaribus ab Vrbe, [Romam veniunt,] ibique aliquamdiu morati sunt in opere miraculorum atque virtutibus, effugando dæmones, & varios languores infirmitatesque pellentes, [in vicinia] pristinam sanitatem prout cuique opus erat restituebant. Inde vero proficiscentes in h Latium deuenerūt, construendo basilicas, erigendo atque dedicando altaria, [& in Latio prædicant, & miracula faciunt.] populos sacri baptismatis vnda tingendo, & Christo Domino rudes natos parentes rore doctrinæ eorum corda rigare nequaquam cessabant, quatenus Deum & Dominum nostrum Iesum Christum cum Patre & Spiritu sancto regnantem agnoscerent, & hunc iudicaturum viuos & mortuos præstolarentur & esse testem viuorum & mortuorum non dubitarent. Hæc & his similia prædicantibus Sanctis, non minimæ populorum cohortes credentes in Dominum Iesum Christum sunt vnda baptismatis renatæ. Nam in totius mundi orbem longe lateque huc atque illuc pio fauoris studio centum basilicas dedicauerunt, quas omnes ob sanctam Ecclesiam vni viro indissolubili vinculo Christo Domino spoponderunt: & quocumque labore domus Domino fundabatur per eos, & Dominus insignes operabatur virtutes. quæ si velim per singula percurrere, scriptoris apparebit prolixa enarratio. Et si mens nequeat ad ea quæ gesta sunt cuncta recurrere, aliqua tamen disserere non incongruum esse videbitur, quæ ad amorem corda audientium inflamment, iuxta illud quod dicitur: Narrabo omnia mirabilia tua. [Psal. 9. 2.]

[Annotata]

a Stephanus: Μυρμιδονία χώρα τῶν μυρμιδόνων· οὕτω γὰρ Ἄιγινα ἐκλήθη. Myrmidonia regio Myrmidonum: [Myrmidonia.] ita enim Ægina appellata est. Est Ægina insula in Saronico sinu inter Peloponnesum & Achaiam. hinc fortassis a primæuo ætatis suæ tempore in insulis degisse dicuntur. Alioquin & Myrmidones appellati Thessali. De his Sanctis solum habet Carolus Episcopus: erant autem Mirmydones. Breuiarium Mediolan. vniuersalius homines Græcos vocat.

b Mombrit. vt legimus. Antiquiorem ergo vitam, aut hanc ipsam quam damus, legerat auctor.

c Quod hoc iter? Mombritius solum: pontiuaga freta transmearunt.

d Alia consimilis zeli exempla in Actis Sanctorum illius æui occurrunt.

e Mombr. Et manu sua ipse scripsit. Ita iubemus.

f Hinc alia petenda illis auctoritas erat, zeliq; sui exercendi facultas, a Pontifice Maximo.

g Addit Mombrit. via Ostiensi. De eo loco egimus 22. Ianu. ad vitam S. Anastasij Persæ, in Prolegomenis, §. 3. num. 16. & rursum pluribus ad vitam S. Gordiani 10. Maij, & S. Pauli Apostoli 29. Iunij.

h Mombr. Deinde longo ductu itineris Italiam attigerunt. quomodo Italiam attigerunt, qui iam ante via Ostiensi ad Aquas Saluias prædicarant? Latium hic quoque habet Carolus Episcopus Nouariensis; Breuiarium Mediolan. Liguriam.

CAPVT II.
Varia miracula. structa templa.

[5] Interea dum B. Iulius atque Iulianus peruenissent in locum qui dicitur a Gaudianum, vt ibi fundarēt ecclesiam, contigit vt in eorum iuuamine plurima phalanx laborando persisteret: sed interea transeundo euenit, 3nit, vt aliquanti homines cum plaustro appropinquarent, [Eos in struenda ecclesia ne iuuet] & iter per eamdem haberent viam, sed cum tantorum labores virorum ad construendam ecclesiam cernerent, dixit alter ad alterum: Putasne detinebimur tantorum coacti petitionibus hominum, vt in adiuuando eos subsistamus? [mortuum se fingens,] Sed vt facile excusati transgredi possimus, vnum ex nobis resupinatum in plaustro instar funeris collocemus, & nos vltimas dicamus habere exuuias: huiusmodi enim excusatione cito transgrediemur, vt non in tanto teneamur labore. Quinimo non aliter credimus nos excusari. Tunc vnus illorum iuxta huiusmodi consilium iacens in plaustro se mortuum simulabat, opertusque, vt ritus funereus dictat, linteamine, vt nequaquam detenti, citius properarent: reliqui vero agitantes, stimulantesque boues, cœptum conantur iter perficere. Sed dum venissent ad locum, in quo Dominicum instanter opus fiebat, viri Domini Iulius & Iulianus aiunt ad illos: Filioli, cur non parumper figitis gradum, & statis modicum, vt in nostro nos adiuuetis labore? Qui respondentes dixerunt: Nequaquam diu facere valemus moram, quia defunctum in plaustro socium vehimus, cuius exequias explere debemus. Ad quos Beatissimus Iulius ait, b Cauete, inquit, vt non falso quod fingatis ore, [vere mortuus reperitur.] contingat in veritate. Qui denuo inquiunt: Nequaquam Domine, nequaquam mentimur; & cœptum tentant iter perficere. Cumque ab eodem loco longiuscule properassent, cœperunt eumdem, quem mortuum simulare coëgerunt, requirere, eumque ex nomine vocare, addentes: Quid tamdiu dissimulas, aut quid deliras? Surge, inquiunt, surge, nobiscum pariter properare festina. Sed hi qui se viros Domini illusisse putabant, quod simulando finxerant, contigit in veritate, quod non sperabant. Et quem viuum credebant, hunc nimirum defunctum reperiunt. Hoc nimirum audientibus cunctis, ita venerari eos volebant, vt in vno neque vellent eos fallere verbo.

[6] Aliud quoque miraculum in loco, qui dicitur c Beblas, contigit. Dum labori insisterent, d vnus virorum incaute manum præuidens ferramento, [S. Iulius digitum amputatū signo Crucis restituit:] quod vulgus dextrale appellat, pollicem amputauit, e vnde tantus emanans profluxit cruor, f vt vir ille deciderit in dementiam. Quod idem eiusdem plebis socij S. Iulio studuerunt indicare. Sanctus autē Iulius ad eum illico veniens, eumdem inquisiuit pollicem, dicens: Afferte digitum huc ad me. qui cum allatus fuisset, accipiens eum in locum posuit, & facto Crucis signo, restituta est, sicut antea fuerat, integra manus. Accipiensque vir Dei ferramentum dedit in manus eius, dicens, Labora & confortare in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti.

[7] Exinde autem progressi veniunt ad insulam modicam, quæ est in lacu g qui subiacet ciuitati quæ nuncupatur Stationa. [non vult in Verbano lacu commorari:] Dixitque sanctus vir Iulianus ad Beatissimum Iulium: Ecce adest insula parua, in qua si vis faciamus structuras, & basilicam ædificemus, in qua nobis construamus sepulchra, in quibus dormitionis tempore iaceamus. Cui S. Iulius, Sine, inquit, sine modo; h ecce dies veniunt, cum sibi lupus & vulpes accipiant suem gallumque in prædam. Surgamus, & hinc transeamus; (iam enim vir Domini prophetiæ spiritu, quid in eadem insula debuerat euenire in futurum, in præsenti cognouerat, & intuens spiritalibus oculis contemplabatur;) eamque insulam statim reliquerunt i. Tunc vero deinde veniunt ad locum, [Iulianus ecclesiam Gaudiani ædificat.] qui nuncupatur Gaudianum, ibique cœperunt domum Dei consueto labore construere, & Domino plebem parare perfectam. Dixitq; sanctus vir Iulius ad S. Iulianum Diaconum, sibi germanum: Siste frater, & labora in ædificando hanc domum, quia hæc nonagesima nona construitur; ego autem ibo inuestigare, vbinam construatur centesima.

[Annotata]

a An non ὕσερον πρώτερον in hac narratione, cum mox num. 7. dicatur, Tunc vero deinde veniunt ad locum qui nuncupatur Gaudianum &c? Sed hæc ita expressa apud Mombritium: Tunc reuersi sunt ad locum qui dicitur Gaudianum. Ast Episcopus Nouarien. hoc miraculum narrat contigisse, postquam a Verbano lacu recesserunt.

b Mombr. Et vt quid vobis ita mentimini, filioli? Et illi dixerunt: Non mentimur Domine vir Dei. Tunc S. Iulius dixit eis: Secundum veritatem dicti vestri vobis ita contingat. Petrus de Natal. hæc S. Iuliano tribuit, vti & Ferrarius 7. Ianu.

c Mombrit. Grebla. Carolus Ep. Brebia, qui vicus est, inquit, diœcesis Mediolanensis.

d Lignarius, inquit Mombritius.

e Addit idem: collectum itaque pollicem subterrauerunt.

f Idem: vt caderet. Carolus Ep. copiaque sanguinis sensibus esset destitutus. Ferrarius scribit hunc digitum ad S. Iulium perlatum, factoque ab eo signo Crucis, ad eum, cuius erat, relatum, manui vnde excisus fuerit admotum, sic hæsisse.

g Hunc esse lacum Verbanum, qui nunc vulgo Maior dicitur; censet Carolus Episcopus, vrbem vero Stationam esse Angeram, [Angleria vrbs.] siue Angleriam, quæ ad læuam lacus ripam, e regione fere Aronæ sita. De Angleriæ origine & etymo multa memorat Leander, quædam Carolus: & censet hic Stationam, seu Stazonam aliquando, appellatam a statione militari Romanorum, vel a statione & conuentu iuridico, vel statione nauium.

h Mombrit. Adhuc venient dies, quando hic intus lupus capiet sibi suillam in prædam, & vulpes rapiet sibi hinc gallum in escam.

i Addit Mombrit. Hic iam aliquot lapides ibi in gyro in maceria posuerant.

CAPVT III.
Insula serpentibus purgata. mors S. Juliani.

[8] Tvm inde progressus venit ad locum qui appellatur a Mucorus, duobus procul millibus a loco, quem paullo superius distantem diximus, [Iulius abit ad lacum alium,] prospiciensque vidit a longe insulam non adeo magnam, in qua nullus hominum inhabitans erat; ac diutius morans mente vertebat, quomodo aditus in eam ingrediendi daretur. Sed vir Domini ad consuetum se conuertens consilium, genibus in terram defixis orationem fudit ad Dominum, dicens: [inq; eius insulam supra cappam nauigat:] Domine Deus omnipotens Iesu Christe, in tuæ magnitudinis virtute tribue hoc operimento meo mihi hodie ad vsum nauiculæ vti, vt tua protectus dextera, merear super vndas saluari, atque ingredi in insulam me permittas; vt ad laudem duodecim Apostolorum tuorum in ea possim fundare basilicam, quoniam in hoc littore nusquam nauem reperio. Tunc vir Domini Iulius exuit se veste, quam b cappam nominamus, eamque super aquam extendit, & facto signo Crucis super aquam ascendit; arreptoque c baculo, quo solebat sustentari, mirum in modum, quasi in nauis soliditate confixus, & vsque ad insulam, ille qui Petri calcabile plantis præbuit mare, super latices hunc deduxit incolumem.

[9] Erat autem eadem insula ita plena serpentibus, vt nec quisquam appropinquare d ad ripæ accessum præ nimia multitudine serpentum posset. Saxum quoque in insula cespitibus & vepribus circumseptum ibi inuenit, quod potius serpentibus quam hominibus præbebat hospitium. [serpentibus inde fugatis verbo & signo Crucis,] Sed vir Domini S. Iulius signo sanctæ Crucis armatus, in eamdem insulam securus ingreditur, ac petræ appetit summitatem. At vbi rursus in petræ ascendit cacumen, accipiens rubusculum, faciensque ex eo signum crucis in petræ fissuram defixit; aduocatisque ad se serpentibus, ita eos allocutus est, dicens: Iam adeo longum est tempus, quod istum aceruum lapidum possedistis; nunc autem in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti præcipio vobis vt exeatis ex hoc loco, detisque mihi locum seruo Christi ad habitandum, & in nomine Domini, duodecim Apostolorum ecclesiam cōstruendam. Qui audientes huiusmodi verba, absq; vlla dilatione vel mora, e eumdem locum secundum sancti viri præceptum deseruerunt, & ad montem qui f Camuncinus dicitur progressi sunt. [ecclesiam construit:] Tunc beatissimus vir Iulius cœpit in eadem insula in duodecim Apostolorum honore basilicam dedicare.g

[10] Iulianus vero insistebat labori in eadem quam pridem in Gaudiano construere cœperant, [fratri, cōmune sepulchrum paranti] laborantes ambo pariter in zelo sancti certaminis. Sed vir Domini Iulianus Diaconus suæ expleto opere fabricæ tumulum 4sanctissimo fratri Iulio præparare curauit. Interea contigit vt S. h Iulius ab insula remeans opera fratris visitaret. Itaque S. Iulianus totam fabricam templi cunctamque consummatam ostendit structuram, dicens: Domine frater vides quod consummata sunt omnia. Sepulchrum tantum construitur, [mortem prædixit:] in quo dormitionis tempore requiescas. Cui vir Domini Iulius, Fac, inquit, fac celeriter, quod cœpisti, quoniam tu in eodem es collocandus. Hoc nimirum vir Domini per contemplationem prophetiæ spiritus est intuitus, quod fratri disseruit, quod postmodum debuit fieri, iam pridem cognouit. Postquam autem consummata sunt omnia, quæ in eadem structura fuerant inchoata, S. Iulianus migrauit ad Dominum. Cui vir Domini Iulius meritas exhibens exsequias, posuit eum in eodem monumento. Reuersus autem ad cœptum opus Beatissimus Iulius, illud digno labore ad perfectionem perduxit, ac nobili decorauit honore.

[Annotata]

a Mombr. Mugurum. Carolus locum hunc non expressit.

b Mombrit. coriolum. Carolus pallium vocat.

c Consentit Carolus Episc. at Mombrit. bapterium scribit.

d Mombrit. vt amplius quam ad sagittæ iactum, præ multitudine serpentium, nullus cum naui propinquare auderet.

e Mombr. inclinato capite discesserunt.

f Mombr. Cumicinum. Episcopus Nouarien. Confestim sese in lacu mergentes, in montem qui Occidentem versus lacui imminet, & Camocinus dicitur, emerserunt.

g Idem Episcopus scribit illam ecclesiam fuisse in summo insulæ saxo a S. Iulio ædificatam.

h Mombritius scribit ipsum Iulianum ad Iulium venisse, atque ab eo monitum, vt celeriter sibi ipsi perficeret, quod fratri se fabricari sepulchrum retulerat.

CAPVT IV.
Obitus S. Iulij, & B. Audentij.

[11] Eodem tempore vir quidam Senator a Audentius nomine, diues & nobilis atque magnificus, eratque constitutus ab Imperatore b in populo validam habens potestatem; [inuisitur a B. Audentio,] qui audiens Beatissimi Iulij famam, ait ad sibi domesticos: Ascendamus in nauim, & ingrediamur insulam, sciscitantes & inuestigantes, quidnam in ea vir Domini Iulius fecerit. Qui profectus ascendit in nauim, & ad insulam vbi vir Domini morabatur aduenit, & omnia quæ in eadem vir sanctus gesserat diligenter præuidere curauit. Iam enim omnis domus constructio perfecte fuerat consummata, sepulchrum etiam in eodem templo sibi prȩparatum habebat. Præfatus vero Audentius cernens omne opus quod a viro Dei fuerat peractum, eidem nihilominus placuit, templumque ingressus orauit. Virum autem Dei Iulium interea dulciloquio commemorans allocutus est, dicens: Domine Pater, si est aliquid, quod ex nostro velitis opportunitatis gratia suscipere adiutorio, imperare ne pigeat; quia cupio secundum vires quod iubetis implere. Hæc & his similia humanitatis ab eodem vir beatissimus audiens, cum gratiarum actione eum amplexus est, dicens: Fili, faciamus tibi hic sepulchrum iuxta me, in quo post obitum requiescas. [eui prædicit, iuxta se sepultum iri:] Cui Audentius, Tu, inquit, Pater hic habeas sepulchrum, ego iam Mediolani habeo præparatum. Ad quem vir Domini Iulius, Crede, inquit, mihi, quia sic placet mihi, vt iuxta corpus meum, tuum in sepulchro ponatur. Audentius autem licentiam postulans c Mediolanum venit. Sanctus itaque Iulius cupiens iam dissolui & esse cum Christo, d postmodum non multo percurso spatio felix migrauit ad Dominum, depositusque in sepulchro quod quidem in ecclesia sanctorum Apostolorum sibimet præparauerat, [moritur ipse;] & cum omni veneratione ac merito reclinatus est, pridie Kalend. Februarij.

[12] Post eius vero venerandum excessum, e Elias eius extitit successor, quia etiam ipsius presbyterij fungebatur honore. [dein B. Audētius,] Igitur Audentius, de quo paullo ante mentionem fecimus, non longa mora interposita Mediolani defunctus est. Nam vt viri Dei voluntas extiterat, hanc eius post obitum Dominus dignatus est adimplere. Cum eiusdem viri corpus a nulla permitteretur sepultura recipi, videntes domestici recordati sunt verbi, quod viuens in corpore Sanctus dixerat, Volo vt corpus tuum prope meum in sepulchro ponatur, [qui & iuxta eum sepelitur, a B. Elia.] cognouerunt quod iuxta beati viri corpus oporteret humari. Tollentes itaque eum inde, deduxerunt ad ecclesiam, in qua beatissimus vir erat sepultus. Elias autem suscipiens eum cum crucibus & f candelabris, Clericorumque psalmodiis, dignasque exequias exhibens, iuxta virum Dei Iulium hunc tradidit sepulturæ. Et hoc ad meritum S. Iulij non immerito pertinere videtur. Vixit autem B. Audentius in corpore, qui scilicet perpetualiter viuit in Christo, annis triginta duobus, depositusque est g VII. Idus Decembris.

[13] Sed vt ad commemorationem fratrum nunc redeat stylus, nec illud sileam, quod contulit sanctissimus Iulius sacra altaris ministeria, in quibus Domino mystica consueuerat dona libare, atque Angelica aliaque huiusmodi dona, per quæ etiam insignia ostendebat miracula, h in eadem sanctissima Apostolorum basilica. Itaque corpus sancti Sacerdotis, quod est in eadem Apostolorum ecclesia, duobus & dimidio fere millibus distat, vbi crebro insignia operatur miracula. [SS. Iulius & Iulianus clarent miraculis.] Nec solum in eisdem tantummodo locis, verum etiam vbicumque eorum pignus habetur, aut ab eis oratoria sunt fundata, per hos Dominus insignes operatur virtutes, qui educit Sanctos suos in magnificentia, exhibendo cæcis visum, surdis auditum, a dæmonibus obsessis sanitatem pristinam. Et inter ceteras, quas Dominus per Sanctos suos operari solet virtutes, hæc nimirum omnipotens Deus illis præbuit, … cui sacra corpora dedicantes consecrauerunt. Et quia dilexerunt in terris vnam matrem sanctam Ecclesiam, meruerunt adipisci vnum Patrem Deum in cælis, de quibus profecto Dominus dicit: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor & ego eum coram Patre meo qui est in cælis. [Matth. 10. 32.] Quamquam enim pro Christo roseum cruorem non effuderint, Passionis tamen crucem in semetipsis gestauerunt, crucifigendo se secundum Apostolum dicentem: Mihi mundus crucifixus est & ego mundo. [Gal. 6. 14.] Et in compassione proximorum. [2. Cor. 11. 29.] Vnde idem Apostolus: Quis infirmatur & ego non infirmor? Quis scandalizatur? & ego non vror? Isthic proculdubio illa felix & desiderabilis vox intonabit: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum &c. [Matth. 25. 34.] Horum auxilio & nos illam vocem ab eo audire digni inueniri mereamur, qui cum Deo Patre & Spiritu sancto viuit & regnat.

[Annotata]

a Colitur Audentius 26. Nouemb.

b Mombr. super multos in circuitu populos ab imperiali ordinatione in potestate constitutus.

c Mombrit. abiit in villam suam, cui nomen Peltinasco; deinde ad vrbem Mediolanum perrexit.

d Addit Mombrit. patrando crebrius crebra miracula.

e Colitur hic quoque mense Aprili.

f Mombr. cerostandis.

g Mombr. & Carol. VI. Kal. Decemb.

h Mombr. nobis pro sua benedictione reliquit. 5

DE S. MARCELLA VIDVA ROMANA.

An. CDX.

[Praefatio]

Marcella, vidua Romae (S.)

Ex variis.

§. I. S. Marcellæ viduitas, sanctitas, doctrina.

[1] Vnicum viduitatis, & Romanæ sanctitatis exemplar Marcellam appellat S. Hieronymus. ita proœmio in epistolam ad Ephesios, Paulæ & Eustochio inscripto; [S. Marcella viduitatis exemplar,] Obsecro, inquit, tam vos, quæ inpræsentiarum estis, quam Marcellam vnicum viduitatis exemplar, ne facile maledicis & inuidis opuscula mea tradatis, neque detis sanctum canibus, & margaritas ante porcos. De Paula & Eustochio infra. Amæ discipulæ fuisse S. Marcellæ dicuntur infra num. 5. Idem præfatione in Danielem ad Pammachium & Marcellam: Obsecro, inquit, vos, Pammachi φιλομαθέσατε, & Marcella vnicum Romanæ sanctitatis exemplar, iunctos fide & sanguine, vt conatus meos vestris orationibus adiuuetis &c.

[2] De hac sanguinis coniunctione idem epist. 53. ad Pammachium: Transtuli nuper Iob in linguam nostram, [consobrina S. Pammachij, generi S. Paulæ;] cuius exemplar a S. Marcella consobrina tua poteris mutuari. Colitur S. Pammachius 30. Augusti. Gener fuit S. Paulæ, ducta filia eius Paulina, vt 26. Ianuarij dicitur in illius vita num. 3. licet hæc a S. Hieronymo non socrus tantum, sed & mater Pammachij vocetur; illud enim carnis nomen, hoc spiritus est, vt proœmio in Osee ad Pammachium scribit. An S. Paulæ iuncta cognatione fuerit Marcella, non reperimus. ob idem tamen vitæ institutum soror eius appellatur epist. 74. ad Marcellam. Duas epistolas, inquit, quas ad sororem tuam Paulam, eiusque pignus Eustochium miseram, huic sermunculo annexui. Qua ratione eadem Marcella soror dicitur, aut ipsius S. Hieronymi, aut S. Asellæ epist. 99. Saluta Albinam matrem, sororemque Marcellam. De Albina matre S. Marcellæ ita epist. 74. citata: Albinam communem matrem valere cupio, (de corpore loquor, vt spiritu valeat non ignorans) eamque per te salutari obsecro, & duplici pietatis officio focillari, quod in vna atque eadem Christiana simul diligatur & mater.

[3] Hanc Albinam discendi cupidißimam a S. Hieronymo præfat. in epistolam ad Galatas laudari, perperam arbitratus est Baronius tom. 4. an. Ch. 382. num. 38. cum de Marcella filia agat Hieronymus. Verba ipsa, quæ egregium huius encomium continent, lubet subiicere: Litteræ, inquit, mihi de Vrbe allatæ sunt, [discendi cupidissima;] nuntiantes & Albinam venerabilem anum præsentiæ Domini redditam, & S. Marcellam matris contubernio destitutam, magis nunc vestrum, o Paula & Eustochium, flagitare solatium. Et quia hoc interim fieri non potest propter grandia maris in medio spatia atque terrarum, repente vulnus impressum saltem Scripturarum vellem curare medicamine. Scio equidem ardorem eius, scio fidem (quam flammam semper habebat in pectore) superare sexum, obliuisci hominis, & diuinorum voluminum tympano concrepante, rubrum huius seculi pelagus transfretare. Certe cum Romæ essem, numquam tam festina me vidit, vt non de Scripturis aliquid interrogaret. Neque vero more Pythagorico, quidquid responderam rectum putabat; nec sine ratione præiudicata apud eam valebat auctoritas: sed examinabat omnia, & sagaci mente vniuersa pensabat, vt me sentirem non tam discipulam habere, quam iudicem. Itaque quod & illi absenti pergratum fore, & vobis quæ inpræsentlarum estis, vtile existimo, aggrediar opus &c. Hæc Hieronymus; quem clarum est de S. Marcella ibi agere, cum Albina iam esset mortua, vt optime etiam aduertit Rosvveydus ad vitam S. Marcellæ num. 10.

[4] His consonant quæ ad Paulam & Eustochium scribit præfatione ad 2. librum Commentariorum in epist. ad Ephesios, quem Romam transmissurus erat, [multa a S. Hieronymo per litteras edocta;] quod S. Marcella idipsum fieri per epistolas flagitaret. Cuius, inquit, ego quotiescumque studiorum, ingenij, laboris recordor, totiens me damno inertiæ, qui in monasterij solitudine constitutus & illud præsepe contra videns, in quo vagientem paruulum festini adorauere pastores, id facere non possum, quod mulier nobilis inter strepentem familiam, & procurationem domus explet operis succisiuis. Ab hac sæpius interpellatus Hieronymus, varia eam per litteras e Palæstina missas docere consueuit: Epist. 136. inter alia plurima, illi decem explicuit voces, quibus apud Hebræos Dei nomen effertur. Epist. 137. eidem exponit dictiones Alleluia, Amen, Maranatha; Epist. 138. Diapsalma Græcam vocem. epist. 141. edisserit quid Psalmo 126.. doloris panis, excussorum filij qui. epist. 149. tractatum mittit de blasphemia in Spiritum sanctum. epist. 148. alias pertractat quæstiones. Ad eamdem scripsit epist. 15. de laudibus S. Asellæ Virginis, quæ VI. Decemb. colitur. epist. 24. de exitu S. Leæ viduæ, quam referemus XXII. Martij. epist. 23. de ægrotatione S. Blæsillæ viduæ, de qua egimus XXII. Ianuarij. epist. 54. ei errores retegit Montani Phrygis parentis hæreseos quæ Cataphrygas dicitur. epist. 78. fallacias Origenistarum dissoluit. denique epist. 102. ea suggerit, quibus obtrectatorum ora obstruat. Miserat S. Marcella Hierosolymam xeniola Hieronymo, Paulæ, Eustochio, & Virginibus isthic degentibus, sellas, saccos, cereos, calices, & muscaria quibus muscæ abiguntur: Hieronymus ei epist. 20. omnia ἀλληγορικῶς sancte ac festiue interpretatur.

[5] Eamdem Marcellam Hieronymus epist. 140. magistram proponit Principiæ Virgini: Habes ibi, inquit, in studio Scripturarum, & in sanctimonia mentis & corporis, [Magistra B. Principiæ, non mater.] Marcellam & Asellam, quarum altera (Marcella) te per prata virentia & varios diuinorum voluminum flores ducat ad eum, qui dicit in Cantico: [Cant. 2. 1.] Ego flos campi & lilium conuallium; altera (Asella) ipsa flos Domini tecum mereatur audire: Vt lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum. [ibid.] Dicitur hæc Principia ibidem, & hic infra num. 15. S. Hieronymi in Christo filia, quæ ab eius Roma discessu, an. Ch. 386. ad obitum vsque adhæsit S. Marcellæ; & quod eam affectu sibi matrem experiretur, eidem se filiam spiritu exhibuit. Neque ab ea progenita est, vt Baronius tomo 5. an. Ch. 410. num. 30. & 33. videtur insinuare, & clare in indice exprimitur. Sane non debuisset num. 13. timere S. Marcella in furore Gotthico eius adolescentiæ, quæ iam septuaginta annos, iuxta ipsius Baronij calculum, nata fuisset, cum velit an. Ch. 340. Marcellam a S. Athanasio institutionem monasticam edoctam, eam cœpisse iam viduam profiteri, vt ibidem tom. 3. num. 7. & 8. scribit. Certe S. Antonio adhuc tum viuente, vt infra num. 5. dicitur, eius viuendi rationem a S. Athanasio hausit imitataq; est Marcella.

§. II. Obitus, natalis, Acta.

[6] Mvltis exercita est aduersis Marcella, vti & quotquot volunt pie viuere in Christo Iesu. Extat de iis epistola tomo 9. operum S. Hieronymi ad ipsam data Marcellam vt aduersa toleret, elegans quidem ea atque erudita, quæ tamen, Mariano Victorio iudice, ob styli varietatem, potius Paulini Nolani, quam Hieronymi videtur. In ea Marcellam ita alloquitur auctor: Magnam humilitati nostræ fiduciam scribendi ad venerationem tuam Christi caritas dedit, quæ te fecit humilem corde pietatis, & diuitem operibus benedictionis. Talis enim de sanctis fidei tuæ diuitiis fama processit, vt ad nos quoque in longinquo positos penetrauerit, & audita gratia Dei tamquam oleo lætitiæ impinguauerit ossa nostra. [Laudata a S. Paulino,] Notum enim factum est nobis bonum tuum: quoniam illuminauit Deus vultum suum super te. Segregauit te ex vtero cognationis & terræ tuæ, 6non regione, sed spiritu bonæ voluntatis, vt de terrenis opibus fidelem sibi constituat in cælestibus earum participem, de quibus scriptum est: Mulieres sapientes ædificauerunt sibi domos. [Prou. 14. 1.] Hæc autem audientes de tua felicitate cælesti, effudimus coram Deo corda nostra, & in voce exultationis epulantis diximus: Dominus mortificat, Dominus viuificat, deducit ad inferos & reducit. [I. Reg. 2. 6.] Dominus diuites pauperes facit, humiles exaltat: quia calix in manu Domini est. [Psal. 74. 9.] Quod etsi ad omne mysterium regni pertinere videtur, attamen & ad tuam specialiter gratiam referri potest, quæ magno Domini miserantis consilio exaltata es vt humiliareris, & humiliata vt exaltareris. Non enim ignoramus, venerabilis soror & benedicta filia, tuam præteritam in hoc seculo gloriam. Nam etiam vidimus te, in tempore illo, quo domum tuam regalis affinitas ambiebat, eminentem in his honoribus qui destruuntur: quia etsi ipsi quoque a Domino altissimo tribuuntur, quia omnis potestas a Domino Deo est, attamen caduci & fragiles sunt, qui sub hoc mūdo agūtur, [aduersis probata,] cuius figura vt vmbra præterit. Vnde impensius admiramur gratiam quæ tibi data est, & magnificamus in te Dominum, qui te in laboribus hominum posuit, & salutifero paternæ pietatis verbere visitatuit, vt in paucis vexatam in multis bene disponeret. ac post multa ita concludit: Gaude quia facta es, sicut gloriosa Iudith, inter virtutes pudicitiæ meritis viduitatis incorruptæ potens; sicut & Anna venerabilis in ieiuniorum castimonia orationi instans nocte ac die.

[7] Cum in Ezechielem commentarios elucubraret Hieronymus, vno eodemq; nuntio obsessam Vrbem ab Alarico Rege, & captam accepit, Sanctosq; Pammachium ac Marcellam e vita migrasse; ideoq; isthæc præfatur: Ad Ezechielem transire cupiebam, & extremam, vt dicitur, manum operi imponere prophetali. Et ecce subito mors mihi Pammachij atque Marcellæ, Romanæ vrbis obsidio, multorumque fratrum & sororum dormitio nuntiata est. [mortua sub finem anni 410.] Atque ita consternatus obstupui, vt nihil aliud diebus ac noctibus, nisi de salute omnium cogitarem, meque in captiuitate Sanctorum putarem esse captiuum; nec possem prius ora reserare, nisi aliquid certius discerem, dum inter spem & desperationem sollicitus pendeo, aliorumque malis me crucio. Postquam vero clarissimum terrarum omnium lumen exstinctum est, imo Romani Imperij truncatum caput, & (vt verius dicam) in vna vrbe totus orbis interiit, obmutui & humiliatus sum & silui de bonis. &c. Captam Vrbem Varane Cos. an. Ch. 410. scribit Marcellinus; & IX. Kalend. Septemb. Historia Miscella lib. 13. cap. 27. Baronius eo anno num. 32. Post expugnatam Vrbem S. Marcella diem clausit extremum, [translata 31. Ianu.] cuius memoriam reddunt Ecclesiasticæ tabulæ anniuersaria die, sed non qua ipsa obiit, verum qua decentiori sepultura donata, translata est, pridie Kal. Februarij; cum Pammachij, qui eodem tempore obiit, dies natalis agatur III. Kalend. Septemb. Qui igitur sanguine coniuncti erant, & vitæ sanctæ instituto collegæ (ambo enim monasticam excoluerant disciplinam) iidem obierunt hoc eodem anno.

[8] Pridie Kalend. Februar. ita Marcellæ natalem refert Martyrolog. German. editum an. 1573. Item sanctæ viduæ Marcellæ, cui S. Hieronymus scripsit. [quo die sacris fastis ædscripta.] Plura Galesinius: Hoc etiam die S. Marcellæ viduæ, quæ contemptis opibus ac nobilitate spreta, postque viri obitum, recusatis alterius nuptiis, paupertatem, humilitatem, castitatem, sacrarum litterarum studium, precum assiduitatem, ceterasque Christianæ pietatis exercitationes ita complexa est, vt B. Hieronymi litteris commendata sit illius vita sanctissime acta. Eadem fere habet Martyrolog. German. auctius ann. 1599. excusum. Martyrologium Romanum: Romæ S. Marcellæ viduæ, cuius præclaras laudes B. Hieronymus scripsit.

[9] Vitam S. Marcellæ, siue epitaphium, scripsit S. Hieronymus ad Principiam Virginem, [Eius vita.] epistola 16. quæ & inter illius opera, & seorsim cum reliquis epistolis sæpius recusa, scholiis etiam Mariani Victorij Reatini, & annotationibus Henrici Grauij illustrata. Quod prima Romæ non erubuerit institutionem profiteri monasticam, monasteriorum Ægypti disciplinam a S. Athanasio edocta, hæc eius Vita in fine lib. I. de Vitis Patrum a Rosvveydo edita, & annotationibus explicata. Ediderunt idem eius encomium, aut plene, aut certe aliquanto contractius, Surius, Haræus, Lippelous, Ribadeneira, Flamma, Razzius, Gazæus, & alij.

[10] Ipsam quoque Principiam Virginem tomo 1. de feminis sanctitate illustribus hoc die recenset Siluanus Razzius, [Principia an Sancta?] & beatam Virginem Christi Principiam appellat. Antonius quoque Gallonius lib. de Virginibus Romanis eius vitam breuiter describit, ac gloriosam & beatam Virginem Christi nominat, fatetur autem illius natalem ignorari.

VITA
Auctore S. Hieronymo epist. 16.

Marcella, vidua Romae (S.)

BHL Number: 5222

Avctore S. Hieronymo.

CAPVT I.
S. Marcellæ genus, coniugium, viduitas.

[1] Sæpe & multum flagitas, Virgo Christi Principia, vt memoriam sanctæ feminæ Marcellæ litteris recolam, & bonum, quo diu fruiti sumus, etiam ceteris noscendum imitandumque describam. Satis doleo, quod hortaris sponte currentem, & me arbitraris indigere precibus, qui ne tibi quidem in eius dilectione concedam; multoque plus accipiam quam tribuam beneficij, [S. Marcellæ recordatio ad profectum incitamentum,] tantarum recordatione virtutum. Nam, vt hucusque reticerem, & biennium præterirem silentio, non fuit dissimulationis, vt male existimas, sed tristitiæ incredibilis, quæ ita meum oppressit animum, vt melius iudicarem tacere inpræsentiarum, quam nihil dignum illius laudibus dicere. Neque vero Marcellam tuam, imo meam, & vt verius loquar, nostram omniumque Sanctorum, & proprie Romanæ vrbis inclytum decus, [genus illustre:] institutis rhetorum prædicabo, vt exponam illustrem familiam, alti sanguinis decus, & stemmata per Proconsules & Præfectos Prætorio decurrentia. Nihil in illa laudabo, nisi quod proprium est; & eo nobilius, quod opibus & nobilitate contempta, facta est paupertate & humilitate nobilior.

[2] Orba patris morte, viro quoque post nuptias septimo mense priuata est. Cumque eam a Cerealis, cuius clarum inter Consules nomen est, [maritum septimo a nuptiis mense amittit:] propter ætatem & antiquitatem familiæ, & insignem, quod maxime viris placere consueuit, decorem corporis, ac morum temperantiam ambitiosius peteret, suasque longæuus polliceretur diuitias: & non quasi in vxorem, sed quasi in filiam vellet donationem transfundere; Albinaque mater tam clarum præsidium viduatæ domus vltro appeteret; illa respondit: Si vellem nubere, & non æternæ me cuperem pudicitiæ dedicare, vtique maritum quærerem, [recusat denuo nubere, etiam illustrissimo viro:] non hereditatem. Illoque mandante, posse & senes diu viuere, & iuuenes cito mori, eleganter lusit: Iuuenis quidem potest cito mori, sed senex diu viuere non potest. Qua sententia repudiatus, exemplo ceteris fuit, vt eius nuptias desperarent. Legimus in Euangelio secundum Lucam: Et erat Anna prophetissa filia Phanuelis de tribu Aser: & hæc prouectæ ætatis in diebus plurimis. [Lucæ 2. 36. &c.] Vixeratque cum viro suo annis septem a virginitate sua, & erat vidua annis octogintaquatuor, nec recedebat de templo, ieiuniis & obsecrationibus Domino seruiens die ac nocte. Nec mirum, si videre meruit Saluatorem, quem tanto labore quærebat. Conferamus b septem annos, septem mensibus; sperare Christum, & tenere; [Annæ prophetissa comparatur.] natum confiteri, & in crucifixum credere; paruulum non negare, & virum gaudere regnantem. Non facio vllam inter sanctas feminas differentiam, quod nonnulli inter 7sanctos viros & Ecclesiarum Pricipes stulte facere consueuerunt: sed illo tendit assertio, vt quarum vnus est labor, vnum & præmium sit.

[3] Difficile est in maledica ciuitate, & in vrbe, in qua orbis quondam populus fuit, palmaque vitiorum, si honestis detraherent, [a linguis maledicis tuta,] & pura ac munda macularent, non aliquam sinistri rumoris fabulam contrahere. Vnde quasi rem difficillimam, & pæne impossibilem optat Propheta potius, quam præsumit, dicens: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. [Psal. 118. 1.] Immaculatos in via, huius seculi appellat, quos nulla obscœni rumoris aura macularit, qui opprobrium non acceperint aduersus proximos suos. De quibus & Saluator in Euangelio: Esto, inquit, beneuolus, siue bene sentiens de aduersario tuo, dum es in via cum illo. [Matth. 5. 25.] Quis vnquam de hac muliere, quod displiceret, audiuit vt crederet? Quis credidit, vt non magis seipsum malignitatis & infamiæ condemnaret? Ab hac primum confusa gentilitas est, dum omnibus patuit, quæ esset viduitas Christiana, quam & conscientia & habitu promittebat. [viduas Gentiles confundit] Illæ enim solent purpurisso & cerussa ora depingere, sericis nitere vestibus, splendere gemmis, aurum portare ceruicibus, & auribus perforatis rubri maris pretiosissima grana suspendere, fragrare c musco mure, maritos ita plangere, vt tandem dominatu eorum se caruisse lætentur, quærantque alios, non quibus iuxta Dei sententiam seruiant, sed quibus imperent. [I. Pet. 3. 1. Gen. 3. 16.] Vnde & pauperes eligunt, vt nomen tantum virorum habere videantur, qui patienter riuales sustineant; si mussitauerint, illico proiiciendi. Nostra vidua talibus vsa est vestibus, quibus arceret frigus, [vestitus modestia,] non membra nudaret: aurum vsque ad annuli signaculum repudians, & magis in ventribus egenorum quam in marsupiis recondens. Nusquam sine matre. [grauium feminarū comitatu.] Nullum Clericorum aut monachorum (quod amplæ domus interdum exigebat necessitas) vidit absque arbitris. Semper in comitatu suo virgines ac viduas, & ipsas graues feminas habuit; sciens ex lasciuia puellarum sæpe de dominarum moribus iudicari, & qualis quæque sit, talium consortio delectari.

[Annotata]

a

Hic Neratius Cerealis est, qui deinde Præfectus Vrbi in honorem Constantij Imperatoris, extincto tyranno Magnentio, statuam erexit, [Ceratius procus S. Marcellæ, quis?] cuius in basi inscriptum victoriæ monumentum exhibet Baronius to. 3. an. Ch. 353. nu. 9. Hic idem consulatum gessit cum Ti. Fabio Titiano (aliis Datiano) an. Ch. 358. cuius nomen inscriptum basi statuæ ipsi dicatæ extat etiamnum Romæ in ædibus Ceuolis via Iulia, & refertur a Baronio an. Ch. 375. num. 7. Nerativs Cerealis V. C. cons. ord. thermarvm restitvtor censvit.

Reperitur & Cerealis auunculus Valentiniani II. apud Ammianum lib. 30 cap. 31. Valentinianus puer, inquit, defuncti Valentiniani filius vocatur in Imperium cooptandus. Hocque concinenti omnium sententia confirmato, Cerealis auunculus eius ocyus missus, eumdem puerum lectica impositum duxit in castra, sextoque die post parentis obitum Imperator legitime declaratus, Augustus nuncupatur more solenni. Hunc Neratium Cerealem Consularem esse ac procum S. Marcellæ innuit auctor epistolæ ad Marcellam vt aduersa toleret, superius citata: Vidimus te, inquit, in tempore illo, quo domum tuam regalis affinitas ambiebat, eminentem in his honoribus qui destruuntur &c.

b Epist. 10. ad Furiam eamdem comparationem instituit: Sufficit tibi S. Marcella, quæ respondens generi suo, aliquid nobis de Euangelio retulit. Anna septem annis a virginitate vixerat cum marito: [S. Marcella collata cum S. Anna Phanuelis.] ista septem mensibus. Illa Christi exspectabat aduentum: ista tenet, quem illa susceperat. Illa vagientem canebat: ista prædicat triumphantem. Illa loquebatur de eo omnibus qui exspectabant redemptionem Israël: hæc cum redemptis gentibus clamitat: Frater non redimit, redimet homo. Et de alio psalmo: Homo natus est in ea, & ipse fundauit eam Altissimus. [Psal. 48. Psal. 86.]

c S. Hieronymus lib. 2 aduersus Iouinianum cap. 7. Muscus & peregrini muris pellicula quod dissolutis & amatoribus conueniat, nemo nisi dissolutus negat.

CAPVT II.
Studium sacræ Scripturæ, & pietatis. Vita monastica.

[4] Diuinarum Scripturarum ardor erat incredibilis, semperque cantabat: In corde meo abscondi eloquia tua, vt non peccem tibi. [Psal 118. 11.] Et illud de perfecto viro: Et in lege Domini voluntas eius, & in lege eius meditabitur die ac nocte. [Psal. I. 2.] [Ardet desiderio sacrarum Scripturarum;] Meditationem legis non in replicando quæ scripta sunt, vt Iudæorum existimant Pharisæi, sed in opere intelligens, iuxta illud Apostolicum: Siue comeditis, siue bibitis, siue quid agitis; omnia in gloriam Domini facientes. [I. Cor. 10. 31.] Et Prophetæ verba, dicentis: A mandatis tuis intellexi: vt postquam mandata cōplesset, tunc se sciret mereri intelligentiam Scripturarum. [Psal. 118. 104.] Quod & alibi legimus, quia cœpit Iesus facere & docere. Erubescit enim quamuis præclara doctrina, quam propria reprehendit conscientia. [Actor. 1. 1.] Frustraque eius lingua prædicat paupertatem, & docet eleemosynas, qui Crœsi diuitiis tumet, vilique opertus pallio, pugnat contra tineas vestium sericarum. Illi erant moderata ieiunia, carnium abstinentia, vini odor magis quam gustus, propter stomachum & frequentes infirmitates. [raro in publico,] Raro procedebat ad publicum, & maxime nobilium matronarum vitabat domos, ne cogeretur videre quod contempserat; Apostolorum & Martyrum basilicas secretis celebrans orationibus, [frequens in Martyrum basilicis:] & quæ populorum frequentiam declinarent; matri intantum obediens, vt interdum faceret, quod nolebat. Nam cum illa suum diligeret sanguinem, & absque filiis & nepotibus vellet in fratris liberos vniuersa conferre; ista pauperes eligebat, & tamen matri contraire non poterat: monilia, & quidquid supellectilis fuit, diuitibus peritura concedens, magisque volens pecuniam perdere, quam parentis animum contristare.

[5] Nulla eo tempore nobilium feminarum nouerat Romæ propositum monachorum, nec audebat propter rei nouitatem, ignominiosum, vt tunc putabatur, & vile in populis nomen assumere. Hæc a ab Alexandrinis prius Sacerdotibus, Papaque Athanasio, & postea b Petro, qui persecutionem Arianæ hæreseos declinantes, c quasi ad tutissimum communionis suæ portum Romam confugerant, [monachatum prima Romæ amplectitur:] vitam B. Antonij, adhuc tunc viuentis, monasteriorumque in Thebaide d Pachumij, & Virginum ac viduarum didicit disciplinam. Nec erubuit profiteri, quod Christo placere cognouerat. Hanc multos post annos imitata est Sophronia & aliæ, quibus rectissime illud Ennianum aptari potest: e Vtinam ne in nemore Pelio. Huius amicitiis fruita est f Paula venerabilis, in huius cubiculo nutrita g Eustochium, virginitatis decus; vt facilis æstimatio sit, qualis magistra, vbi tales discipulæ. Rideat forsan infidelis lector, me in muliercularum laudibus immorari: qui si recordetur sanctas feminas, comites Domini Saluatoris, quæ ministrabant ei de sua substantia, & tres Marias stantes ante crucem, Mariamque proprie Magdalenam, quæ ob sedulitatem & ardorem fidei, h Turritæ nomen accepit, & prima ante Apostolos Christum videre meruit resurgentem; [Matt. 27., Ioan. 19. & 20., Mar. 16.] se potius superbiæ, quam nos condemnabit ineptiarum: qui virtutes non sexu, sed animo iudicamus, contemptæque nobilitatis ac diuitiarum maiorem gloriam ducimus. Vnde & Iesus Ioannem Euangelistam amabat plurimum: qui propter generis nobilitatem erat notus Pontifici, & Iudæorum insidias non timebat, in tantum, vt Petrum introduceret in atrium, & staret solus Apostolorum ante crucem, matremque Saluatoris in sua reciperet, vt hereditatem Virginis Domini, virginem matrem filius virgo susciperet.

[6] Annis igitur plurimis sic suam transegit ætatem, vt ante se vetulam cerneret, quam adolescentulam fuisse meminisset, laudans illud Platonicum, qui philosophiam 8meditationem mortis esse dixit. Vnde & noster Apostolus: Quotidie, inquit, morior propter vestram salutem. Et Dominus iuxta antiqua exemplaria: Nisi quis tulerit crucem suam quotidie, [semper memor mortis:] & secutus fuerit me, non potest meus esse discipulus. Multoque ante per Prophetam Spiritus sanctus: Propter te mortificamur tota die, æstimati sumus vt oues occisionis. [1. Cor. 15. 31.] Et post multas ætates illa sententia: Memento semper diem mortis, & nūquam peccabis. [Lucæ 9. 23.] Disertissimique præceptum Satyrici:

Viue memor leti: fugit hora: hoc, quod loquor, inde est. [Psal. 43. 22.]

Sic ergo, vt dicere cœperamus, ætatem duxit, & vixit, vt semper se crederet esse morituram. [Eccli. 7. 40.] Sic induta est vestibus, vt meminisset sepulcri, offerens se hostiam rationabilem, viuam, placentem Deo. [Persius sat. 5.]

[7] Denique cum & me i Romam cum sanctis Pontificibus Paulino & Epiphanio, [S. Hieronymum consulit de Scripturis,] Ecclesiastica traxisset necessitas; quorum alter Antiochenam Syriæ, alter Salaminiam Cypri rexit Ecclesiam, & verecunde nobilium feminarum oculos declinarem, ita egit, secundum Apostolum, importune, opportune, vt pudorem meum sua superaret industria. [2. Tim. 4. 2.] Et quia alicuius tunc nominis esse existimabar super studio Scripturarum, numquam conuenit, quin de Scripturis aliquid interrogaret: nec vt statim acquiesceret, sed moueret e contrario quæstiones, non vt contenderet, sed vt quærendo disceret earum solutiones, quas opponi posse intelligebat. Quid in illa virtutum, quid ingenij, quid sanctitatis, quid puritatis inuenerim, vereor dicere, ne fidem credulitatis excedam, & tibi maiorem dolorem incutiam recordanti quanto bono carueris. Hoc solum dicam, quod quidquid in nobis longo fuit studio congregatum, [easq; aliis explicat.] & meditatione diuturna quasi in naturam versum, hoc illa libauit, didicit, atque possedit: ita vt post profectionem nostram, si de aliquo testimonio Scripturarum esset oborta contentio, ad illam iudicem pergeretur. Et quia valde prudens erat, & nouerat illud, quod appellant Philosophi τὸ πρέπον, id est, decere quod facias, sic ad interrogata respondebat, vt etiam sua non sua diceret, sed vel mea vel cuiuslibet alterius: vt in eo ipso quod docebat, se discipulam fateretur. [1. Tim. 2. 12.] Sciebat enim dictum ab Apostolo: Docere autem mulieri non permitto: ne virili sexui, & interdum Sacerdotibus, de obscuris & ambiguis sciscitantibus, facere videretur iniuriam.

[8] In nostrum locum statim audiuimus te illius adhæsisse consortio, & numquam ab illa ne transuersum quidem vnguem, vt dicitur, recessisse. Eadem domo, eodem cubiculo vsam, vt omnibus in vrbe clarissima notum fieret, & te matrem, & illam filiam reperisse. Suburbanus ager vobis pro monasterio fuit, & rus electum pro solitudine: multoque ita vixistis tempore, vt ex imitatione vestri & conuersione multarum, [Quale sibi statuerit monasterium?] gauderemus Romam factam Ierosolymam. Crebra Virginum monasteria, monachorum innumerabilis multitudo, vt pro frequentia seruientium Deo, quod prius ignominiæ fuerat, [Plures eam imitantur.] esset postea gloriæ. Interim absentiam nostri mutuis solabamur alloquiis, & quod carne non poteramus, spiritu reddebamus. Semper obuiare epistolis, superare officiis, salutationibus præuenire. Non multum perdebat absentia, quæ iugibus sibi litteris iungebatur.

[Annotata]

a Hunc locum fuse examinauimus ad Vitam S. Antonij supra 17. Ianuar. num 33 in Prolegom. & probauimus, hinc a Baronio & Posseuino perperam concludi Vitam S. Antonij adhuc viuentis a S. Athanasio conscriptam, & iam in Vrbem delatam fuisse. S. Marcellam de vita, id est, illustri genere viuendi, miraculis, ac virtutibus SS. Antonij, & Pachomij, multa ex S. Athanasij, aliorumq; Ægyptiorum Sacerdotum relatione didicisse hinc solum concluseris.

b Erat hic Petrus tunc Presbyter, postea in Episcopatu S. Atbanasij successor.

c Romam tamquam ad omnium Ecclesiarum metropolim in controuersiis fidei omnes semper recurrisse, ostendit innumeris exemplis Baronius in Annalibus, qui S. Athanasij hic memoratum in Vrbem aduentum refert ad an Chr. 340. quod ad illius vitam examinabimus 2. Maij.

d De S. Pachomio agemus 14. Maij.

e Enniano hoc hemistichio in Medea, ancillæ verba continentur, dicentis optandum fuisse Medeæ, ne in Colchidem vnquam nauigassent Argonautæ.

f Vitam S. Paulæ dedimus 26. Ianuar.

g Colitur S. Eustochium 28. Septemb.

h Id Magdalenæ significat cognomen. Nam Magdal, siue Migdal, ab Hebræis turris dicitur: vnde Magdalenæ, id est, Turritæ, nomen deriuatur, quod indicat S. Hieronymus epist. 140. ad Principiam in explanatione psalmi 144. Magdalena, inquit, vere πυργίτης, vere turris candoris & Libani, quæ prospicit faciem Damasci, sanguinem videlicet Saluatoris, ad sacci pœnitentiam prouocantem. Hæc Rosvveydus, & fere ex tomo 2. Barradij.

i Autumno anni Chr. 382. vt dictum est 26. Ianuarij ad Vitam S. Paulæ, num. 5. litt. K. & L. vbi & de Paulino ac Epiphanio.

CAPVT III.
Odium hæreseos.

[9] In hac tranquillitate & Domini seruitute, a hæretica in his prouinciis exorta tempestas, cuncta turbauit, & in tantam rabiem concitata est, vt nec sibi, nec vlli bonorum parceret. Et quasi parum esset, hic vniuersa mouisse, b nauem plenam blasphemiarum Romano intulit portui. Inuenitque protinus patella operculum, & Romanæ fidei purissimum fontem, cœno lutosa permiscuere vestigia. Nec mirum, [Origenis errores inferuntur in Vrbem:] si in plateis & in foro rerum venalium, c fictus ariolus stultorum verberet nates, & obtorto fuste dentes mordentium quatiat; cum venenata spurcaque doctrina Romæ inuenerit, quos induceret. Tunc d librorum περὶ ἀρχῶν infamis interpretatio, tunc discipulus e ὄλβιος & vere nominis sui, si in talem magistrum non impegisset. Tunc nostrorum διδακτικῶν contradictio, & Pharisæorum turbata est schola. [auctoribus resistit Marcella:] Tunc S. Marcella, quæ diu se cohibuerat, ne per æmulationem quippiam facere videretur, postquam sensit fidem Apostolico ore laudatam in plerisque violari, ita vt Sacerdotes quoque & nonnullos monachorum, maximeque seculi homines in assensum sui traheret, ac simplicitati illuderet f Episcopi, qui de suo ingenio ceteros æstimabat, publice restitit, malens Deo placere quam hominibus. [Rom. 1.]

[10] Laudat Saluator in Euangelio villicum iniquitatis, quod contra Dominum quidem fraudulenter, attamen pro se prudenter fecerit. [Lucæ 16.] Cernentes hæretici de parua scintilla maxima incendia concitari, & suppositam dudum flammam iam ad culmina peruenisse, nec posse latere quod multos deceperat; [Discedunt illi ex Vrbe:] petunt & impetrant Ecclesiasticas epistolas, vt communicantes Ecclesiæ, discessisse viderentur. Non multum tempus in medio, succedit in pontificatum vir insignis g Anastasius, quem diu Roma habere non meruit, [a S. Anastasio Rom. Pont.] ne orbis caput sub tali Episcopo truncaretur: imo idcirco raptus atque translatus est, ne semel latam sententiam precibus suis flectere conaretur, dicente Domino ad Ieremiam: Ne oraueris pro populo isto, neque depreceris in bonum: quia si ieiunauerint, non exaudiam preces eorum. [Ierem. 14. 11.] Et si holocausta & victimas obtulerint, non suscipiam eas. In gladio enim & fame & pestilentia ego consumam eos. Dicas, Quid hæc ad laudem Marcellæ? Damnationis hæreticorum h hæc fuit principium, dum adducit testes, qui prius ab eis eruditi, & postea ab hæretico fuerant errore correpti: dum ostendit multitudinem deceptorum, dum impia περὶ αῤχῶν ingerit volumina, [absentes damnantur.] quæ emendata manu scorpij monstrabantur: dum acciti frequentibus litteris hæretici, vt se defenderent, venire non sunt ausi: tantaque vis conscientiæ fuit, vt i absentes damnari, quam præsentes coargui maluerint. Huius tam gloriosæ victoriæ origo Marcella est: tuque caput horum & caussa bonorum, scis me vera narrare, quem nosti vix de multis pauca dicere, ne legenti fastidium faciat odiosa replicatio, & videar apud maleuolos sub occasione 9laudis alterius, stomachum meum digerere. Pergam ad reliqua.

[11] De Occidentis partibus ad Orientem turbo transgressus, minitabatur plurimis magna naufragia. Tunc impletum est: Putas veniens Filius hominis fidem inueniet super terram? [Lucæ 18. 8.] Refrigerata caritate multorum, pauci, qui amabant fidei veritatem, [Palæstina horum seditionibus agitata,] nostro lateri iungebantur, quorum publice petebatur caput, contra quos opes omnes parabantur, ita vt Barnabas quoque duceretur in illam simulationem, imo apertum paricidium, quod non viribus, sed voluntate commisit. [Galat. 2. 13.] Et ecce vniuersa tempestas, Domino flante, deleta est, expletumque vaticinium prophetale: Auferes spiritum eorum, & deficient, & in puluerem suum reuertentur: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. [Psal. 103. 29.] [pacem tandem nanciscitur.] Et illud euangelicum: Stulte, hac nocte auferetur anima tua a te: quæ autem præparasti, cuius erunt? [Ps. 145. 4. Lucæ 12. 20.]

[Annotata]

a Hæresim Origenistarum intelligit, qua Hierosolymis imbuti Ruffinus & Melania senior, eam late, in Vrbe præsertim, propagare nitebantur, vt ipse auctor est Hieronymus, epist. 101. ad Pammachium.

b Hunc Ruffini Romam appulsum, lib. 2. Apolog ita ironice perstringit idem Hieronymus: O triremem locupletissimam, quæ Orientalibus & Ægyptiis mercibus Romanæ vrbis ditare venerat paupertatem! Appulisse eum Romam scribit Baron. an. Ch. 397.

c Hieron. Apolog. 1. aduersus Ruffinum cap. 4. Quotidie in plateis fictus ariolus stultorum nates verberat, & obtorto scipione dentes mordentium quatit. Alludit ad verba Luciani de morte Peregrini Consule Onomasticon Rosvveydi.

d Idem in dialogo aduersus Pelag. Ruffinus non vni Vrbi, sed orbi blasphemias Origenis, & περὶ ἀρχῶν libros, quantum in se fuit, intulit, ita vt Eusebij quoque primum librum defensionis Origenis sub nomine Pamphili Martyris ederet; & quasi ille parum dixisset, nouum pro eo volumen euomeret. huius titulus erat: De adulteratione librorum Origenis. S. Hieronymus vero Latine vertit libros Origenis περὶ ἀρχῶν, vt ostenderet errores plurimos, quibus libri illi scatent.

e Macarius hic est, cui Ruffinus præfationē in περὶ ἀρχῶν inscripserat. ὄλβιος & Μακάριος Græcis Synonyma sunt, ac beatum significant. Macarius hic dein puritati Catholicæ doctrinæ redditus, vitæ etiam sanctimonia clarus fuit: coliturq; in Italia, vt 2. Ianuarij diximus. Extant memorata hic scripta, & fragmenta libri περὶ ἀρχῶν, tom. 9. operum S. Hieronymi, serie 2.

f Siricij de quo ita Baronius an 397. num. 31. Suggilat S. Hieronymus Siricij Papæ simplicitatem, non dolum. Dum enim non adduci posset, vt crederet, in Christianis adeo fama conspicuis hæresis occultari venenum, ex probitate animi sui nesciens (vt ait) mala existimare de aliis, haud confestim spiritualis gladio potestatis (vt par erat) deforme monstrum exstinxit, neque citissime damnauit igni versionem illam veneno refertam περὶ ἀρχῶν Origenis.

g S. Anastasius creatus est Pontifex ann. Chr. 398. pridie Idus Martias, colitur 27. Aprilis: Vir ditissimæ paupertatis, & Apostolicæ sollicitudinis, statim noxium percussit caput, & sibilantia hydræ ora compescuit. ita S. Hieronymus epist. 8. ad Demetriadem de hac hæresi. Ruffini apologia pro fide sua ad S. Anastasium, & huius sententia de Ruffino ad Ioannem Episcopum Hierosolymorum extant tom. 9. operum S. Hieronymi, serie 2.

h Baronius an. Chr. 397. num. 27. ita Marcellam laudat: Plane accidit, [S. Marcella Origenistas exagitat.] vt sicut cum Christus Pharisæorum exagitaretur opprobriis, extollens vocem quædam mulier magnificare eum intrepide cœpit, ita Romanæ feminæ confessione fides Catholica ab Origenistarum blasphemiis vindicaretur illæsa: dum confundens sapientiam sapientum, silentibus iis, quorum muneris erat exurgere, & stare pro muro domus Israël, excitauit Dominus spiritum feminæ. Etenim exurgens tunc mulier, noua Debora, phalanges euertit Chananæorum.

i Hieronymus ep. 78. ad Pammachium & Marcellam: Celebri sermone vulgatum est beatum Papam Anastasium eodem feruore, quia eodem spiritu est, latitantes in foueis suis hæreticos persecutum: eiusque litteræ docent, damnatum in Occidente, quod in Oriente damnatum est; cui multos imprecamur annos, vt hæreseos rediuiua plantaria per illius studium longo tempore arefacta moriantur.

CAPVT IV.
Captiuitas, obitus.

[12] Dvm hæc aguntur in Iebus, terribilis de Occidente rumor affertur, a obsideri Romam, & auro salutem ciuium redimi, b spoliatosque rursum circumdari, vt post substantiam, vitam quoque perderent. Hæret vox, & singultus intercipiunt verba dictantis. Capitur vrbs, quæ totum cepit orbem: imo fame perit, antequam gladio, & vix pauci qui caperentur, inuenti sunt. [Roma a Gotthis capta,] Ad c nefandos cibos erupit esurientium rabies, & sua inuicem membra laniarunt, dum mater non parcit lactenti infantiæ, & suo recipit vtero, quem paullo ante effuderat. Nocte Moab capta est, nocte cecidit murus eius. [Isaiæ 15. 1.] Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam. [Psal. 78.] Posuerunt cadauera Sanctorum tuorum escas volatilibus cæli, carnes Sanctorum tuorum bestiis terræ. Effuderunt sanguinem eorum sicut aquam in circuitu Ierusalem, & non erat qui sepeliret.

Quis cladem illius noctis, quis funera fando [Æneid. 2.]
Explicet, aut possit lacrymis æquare dolorem?
Vrbs antiqua ruit, multos dominata per annos:
Plurima perque vias sparguntur inertia passim
Corpora, perque domos, & plurima mortis imago.

[13] [Marcellæ domus diripitur:] Cum interim, vt in tanta confusione rerum, Marcellæ quoque domum cruentus victor ingreditur. Sit mihi fas audita loqui, imo a sanctis viris visa narrare, qui interfuere præsentes, qui te dicunt in periculo quoque ei fuisse sociatam. Intrepido vultu excepisse dicitur introgressos: cumque posceretur aurum, & defossas opes vili excusaret tunica, non tamen fecit fidem voluntariæ paupertatis. Cæsam fustibus flagellisque aiunt non sensisse tormenta, sed hoc lacrymis, [ipsa cæditur fustibus & flagellis:] hoc pedibus eorum prostratam egisse, ne te a suo consortio separarent, ne sustineret adolescentia, quod senilis ætas timere non poterat. Christus dura corda molliuit, & inter cruentos gladios inuenit locum pietas: cumque & illam & te ad d Apostoli Pauli basilicam barbari deduxissent, vt vel salutem vobis ostenderent, vel sepulcrum, [ducitur ad S. Pauli basilicam cum Principia:] in tantam lætitiam dicitur erupisse, vt gratias ageret Deo, quod te integram sibi reseruasset, quod pauperem illam non fecisset captiuitas, sed inuenisset: quod egeret quotidiano cibo, quod saturata Christo, non sentiret esuriem, quod & voce & opere loqueretur: Nuda exiui de vtero matris meæ, nuda & redeam. [Iob 1. 21.] Sicut Domino visum est ita & factum est. Sit nomen Domini benedictum.

[14] Post aliquot dies sano, integro, vegetoque corpusculo obdormiuit in Domino, & te paupertatulæ suæ, [moritur.] imo per te pauperes reliquit heredes, claudens oculos in manibus tuis, reddens spiritum in tuis osculis, dum inter lacrymas tuas illa rideret, conscientia vitæ bonæ, & præmiis futurorum.

[15] Hæc tibi Marcella venerabilis, & tibi Principia filia, vna & breui lucubratione dictaui, non eloquij venustate, [Epilogus.] sed voluntate in vos animi gratissimi, & Deo & legentibus placere desiderans.

[Annotata]

a Alaricus Gotthorum Rex, cum populata Græcia in Epiro diu moras egisset, in Italiam penetrauit: quem vt auerteret Honorius Imperator, Gallias & Hispanias habitandas ei concessit, quod eas prouincias retinere non posset. Quo cum Alaricus pergeret, Saulus Dux gentilis inconsiderate barbaros aggressus, ab illis vincitur. Successu elatus Alaricus copias in Italiam reducit: [Roma ab Alarico capta.] cum Honorio Imperatore iterum pacisci cupiens, improuide repulsus est. Extemplo igitur cum Athaulfo vxoris fratre Romam obsedit, obtinuit, diripuit.

b Alaricus Roma expilata, Rhegium abiit, vt Siciliam & Africam peteret, sed morbo ibidem interiit. Subrogatus est Athaulfus, a quo Roma denuo spoliata est.

c Sozomenus lib. 9 cap. 8. ait famem Romæ, sed ante obsidionem, intantum inualuisse, vt & castaneis pro frumento vterentur, & nonnullos etiam carnes humanas gustasse suspicarentur. At Zosimus lib. 5. tradit, a populo fame tabescente conclamatum fuisse ad Imperatorem: Pretium pone carni humanæ.

d Scribit Orosius lib. 7. cap. 39. edictum ab Alarico latum: Vt si qui in sancta loca, præcipueque ad sanctorum Apostolorum Petri & Pauli basilicas, confugissent, hos in primis inuiolatos securosque esse sinerent. Sozomenus lib. 9. cap. 9. ait Alaricum asylum voluisse, ob reuerentiam Apostoli, Diui Petri templum illud amplissimum, quod supra illius tumbam constructum est, & loci plurimum ambit. & cap. 10. describit eximiam castitatem matronæ Romanæ eo abductæ. 0

DE S. PATROCLO EPISCOPO MARTYRE IN GALLIA.

[Commentarius]

Patroclus, Episcopus Martyr in Gallia (S.)

[1] Acta S. Patrocli Martyris Tricaßini dedimus XXI. Ianuarij. Alium hoc die S. Patroclum Martyrem & Episcopum Saussaius memorat in Martyrol. [S. Patrocli natalis,] Gallicano his verbis: In regali cœnobio S. Dionysij in Francia celebritas S. Patrocli Episcopi & Martyris, cuius eadem in basilica pretiosa pignora digna honorificentia conseruantur.

[2] Iacobus Doubletius lib. 1. Antiquitat. monasterij S. Dionysij cap. 41. scribit in peculiari sacello huius & S. Hilarij corpora asseruari, vno clausa feretro. Qua vero ratione isthuc allata sint ex veteri MS. codice ita narrat: Corpus S. Saturnini in Ecclesiam B. Dionysij Areopagitæ delatum, in eius absentia Tolosana prouincia, [corpus Tolosa Parisios allatū.] occulto Dei iudicio, iusto tamen, adeo graui plaga percussa est, vt nec feminæ eorum parere possent, nec animalia. Vnde Tolosani necessitate compulsi, cœnobium S. Dionysij humiliter adierunt, suppliciter obsecrantes, vt ad mitigandum tantæ plagæ infortunium corpus eis sui primi Pontificis restituere non retardarent, pro eo tum habita recompensatione iustissima. Abbas vero & conuentus moti misericordia, eorum petitionibus assensum præbuerunt. Ipsi autem accepto corpore sanctissimi sui Pontificis, ad propria cum gaudio remearunt. Quo in sua Sede restituto, Deo miserante sanata est plaga illa, & cœperunt parere mulieres eorum & animalia. Tolosani vero suæ promissionis non immemores, & vitium ingratitudinis detestantes, vice recompensationis ad præfatum cœnobium transtulisse dicuntur corpus B. Patrocli Martyris & Episcopi, S. Romani de Blauia Presbyteri & monachi, necnon & corpus sanctissimi Hilarij Gaualitanæ vrbis Episcopi & Confessoris.

[3] De S. Hilario Gabalitano agemus XXV. Octob. De S. Romano XXIV. Nouembris, de S. Saturnino XXIX. Nouembris. Huius allatum Parisios corpus scribit idem Doubletius tempore Dagoberti Regis, post mortem Chariberti Regis Aquitaniæ; non multo post Tolosam relatum. Patroclum vero hunc Gratianopolitanum Episcopum fuisse scribit. Eadem de harum translatione reliquiarum scribit Guilielmus Catellius historiæ Occitan. lib. 3. in Sisebuto Rege. Abest hic Patroclus, apud Cl. Robertum & Ioannem Chenu, [Vbi Episcopus fuerit?] a catalogo Antistitum Ecclesiæ Gratianopolitanæ. Suspicari quis poßit, hunc Patroclum Arelatensem esse, quem XXI. Ianuarij diximus a Ioanne Chenu, Cl. Roberto, Constantino Ghinio, Sanctum appellari. Videtur quidem ille in eam cathedram per vim intrusus, [an Arelatensis, male intrusus,] nefarie pulso & adhuc viuente legitimo Præsule. Ita enim scribit Prosper in Chronico, Honorio IX. & Theodosio V. Coss. an. Christi 412. Eodem tempore Heros vir sanctus, & S. Martini discipulus, cum Arelatensi oppido Episcopus præsideret, a populo eiusdem ciuitatis, insons & nulli insimulationi obnoxius pulsus est: inque eius locum Patroclus ordinatus, amicus & familiaris Constantij Magistri militum, cuius per ipsum gratia quærebatur: quæ res inter Episcopos regionis illius magnarum discordiarum caussa fuit.

[4] Fuit tamen, Heroë paullo post, vt apparet, mortuo, (cuius nusquam extare in Martyrologiis nomen miramur) legitimus Antistes habitus Patroclus. [postea approbatus,] Patet id ex epistola 2. Zosimi Papæ ad Episcopos Africæ, Galliæ, & Hispaniæ, data Honorio Aug. XI. & Constantio II. Coss. siue anno Christi 417. vbi ista: Quid illud, quod prætermisso fratre nostro Patroclo Metropolitano Episcopo Arelatensium ciuitatis & c. Ac multa idem Pontifex ep. 3. 4. 5. 6. 7. pro eiusdem Patrocli & Ecclesiæ Arelatensis prærogatiua scribit; & diserte ep. 6. ad ipsummet anno 418. data: Cum & in præsenti cognoueris, & frequentibus a nobis litteris ipse sis monitus, vt auctoritate Metropolitani, quam tibi Apostolicæ Sedis pronuntiatione firmauimus & c.

[5] Geßit Episcopatum Patroclus non omnino secunda fama. Nam de eo scribit alter Prosper in Chronico a Pithœo edito: Patroclus Arelatensis Episcopus infami mercatu sacerdotia venditare ausus. Pulcram tandem mortem oppetiit Theodosio XII. & Valentiniano Aug. 11. Coss. siue anno Christi 426. vt prior Prosper scribit: [& iniuste occisus?] Patroclus Arelatensis Episcopus a Tribuno quodam barbaro multis vulneribus laniatus occiditur: quod facinus ad occultam iussionem Felicis Magistri militum referebatur; cuius impulsu creditus est etiam Titus Diaconus, vir sanctus, Romæ pecunias pauperibus distribuens, interemptus. Relatus est Titus in album sanctorum Martyrum ad XV. Augusti. At Patroclum scribit Baronius suorum scelerum pœnas dedisse. Verum neque ita manifesta sunt eius scelera, vt excusatione omni careant; & nihil obstat, quo minus quis, singulari Dei clementia, mortem pro fide aut iustitia oppetat, & vna pœnas prioribus flagitiis debitas exoluat. Sed hiccine sit Patroclus, quem Dionysiani ascetæ venerantur, incertum est.

DE S. GAVDO EPISCOPO EBROICENSI IN GALLIA.

Circiter an. D.

[Commentarius]

Gaudus, Episcopus Ebroicensis in Gallia (S.)

Ex variis.

[1] Eburouices, siue Ebroici, Galliæ Celticæ populi fuere, quorum vrbs vulgo nunc Ebroica, & Ebroicum, Gallice Eureux, ab antiquißimis temporibus Episcopatu ornata, vt ex veteri Notitia ciuitatum Galliæ patet. [S. Gaudi Ebroicensis Episcopi] Primus in catalogo Antistitum illius Sedis memoratur S. Taurinus, de quo XI. Augusti agemus; secundus S. Gaudus, quem alij Gandum, alij Valdum appellant. Huius nobis gesta comperta non sunt. Agitur hoc die eius celebritas, vt Pontificum solet, nulla peculiari sumpta ex Actis lectione.

[2] Nomen adscriptum est variis Martyrologiis. Carthusiani Colon. in addit. ad Vsuard. & Canisius ista habent: [natalis,] Gandi Eboracensis Episcopi & Confessoris. Galesinius: Eboraci in Britannia S. Gandi Episcopi & Confessoris. sed mendum illud in Notis corrigit, in quod & Molanus in prima editione impegerat, vt Eboraco Angliæ vrbi illum tribueret; ast in posteriore ita scripsit: Ciuitate Ebroicensi B. Gandi, eiusdem vrbis Episcopi. Gandum quoque vocat Ferrarius.

[3] Plenius de eo Andreas Saussaius hoc die in Martyrologio Gallicano: Ebroicis in Normannia sub secunda Lugdunensi, [Elogium ex Saussaio,] S. Gaudi Episcopi illius ciuitatis & Confessoris. Hic post diuturnum interpontificium S. Taurino primo Episcopo succedens, nouellam hanc Ecclesiam diris persecutionum turbinibus dissipatam, diuina fretus gratia, recolligens instaurauit: sacrisque ædibus constructis, ac idolorum fanis dirutis, Clero ordinato, plebeque sacris religionis disciplinis egregie instituta cælestis patriæ amore incensus, vt diuinis totum se daret obsequiis, [secessus,] supernarumque rerum contemplationi liberius vacaret, sponte Præsulatum abdicauit. Itaque sui in locum designato Maurusio Pastore, cui ouile viscerali amore commendauit, in locum abditum agri Constantiensis non procul a mari se recepit: vbi mapale extruxit, palæstraque inita religiosæ exercitationis, corpus frugalissimo tenuissimoque victu, vitæ dumtaxat tuendæ caussa, sustentauit; chameuniis, vigiliisque, & excubiis assidue 1vexauit; animum vero precando meditandoque sic excoluit, ornauit, euexit, vt Superis propinquum redderet diuinæ conuersationis assimilatione, & haustu perenni gratiarum. [obitus,] Cumque annos nonnullos illic sanctissime exegisset, mentem purissimam e corporis vinculis demum, pro votorum plenitudine, expeditam ad Beatorum sedes & societatem feliciter transmisit: atque in decliui collis sepultus est, [sepultura,] vbi postea monasterium in eius venerationem extructum fuit, quod postea dirutum per Barbarorum incursus, loco tamen & tumulo tanti Cælitis diu post perstitit memorandum.

[4] Hæc Saussaius. Interfuit Maurusius, siue Maurusio, Episcopus Ecclesiæ Ebroicinæ Concilio Aurelianensi, [ætas.] anno Clodouæi 30 Christi 511. Felice V. C. Consule. Vnde de S. Gaudi constitui ætate potest.

DE S. AIDANO, siue MÆDOCO, EPISCOPO FERNENSI IN HIBERNIA.

Initio Secv. VII.

[Praefatio]

Aidanus sive Moedocus, Episcopus Fearnensis in Hibernia (S.)

Ex variis.

[1] Slana fluuius est Hiberniæ, in Australi Lageniæ plaga, quem Ptolemæi Modonam, siue Modonum esse eruditi coniectant, vrbemq; Manapiam, [Fernensis Episcopi] siue Menapiam, quæ nunc Weisford, aut Wexford dicitur, ad illius ostia, a Belgicæ Menapiis conditam. Ad Slanam, decem circiter a VVeisfordia leucis Ferna vrbs iacet, siue Fearna, Anglis Fernes dicta, hoc tempore dignitate Episcopali, vt auctor est Cambdenus, solummodo clara, quam Giraldidæ castro olim communierunt. Imo Archiepiscopalis hic Sedes Fuisse traditur: nunc Dubliniensi Archiepiscopo subest.

[2] Primus hic Episcopus fuit S. Aidanus, siue Ædanus, Edanus, Aidus, Edus, Eda; alio nomine Maidoc, Maedoc, Moedoc, Modoc, Mædog, Moeg: quæ nomina (vt nos vir doctißimus Ioannes Colganus, [S. Aidani, siue Mædoci,] ex ordine S. Francisci sacræ Theologiæ professor, qui de sacris patriæ suæ Hiberniæ antiquitatibus plura breui editurus est, edocuit) idem valēt: nam diminutiuorum nominum (quod huc facit) duplex apud veteres Scotos est nota, an & oc. Si ergo nomini Aid, siue Ed, (quod fere Gallorum aut Germanorum Eudo, Vdo, Otto respondet) an addideris; Aidan, siue Edan efficies. Si vero oc, præfixa littera M (quæ sic propriis nominibus addita, meum sonat, atque amorem reuerentiamq; indicat, quod & in Gallicis ac Teutonicis vocabulis propriis, & sæpius appellatiuis, obseruare licet) erit Maidoc, siue Mædoc, aut Medoc. Similis etymologiæ nomina, in rerum Scoticarum scriptoribus Medanus ac Modanus reperiuntur.

[3] [natalis,] Colitur S. Aidanus Fernensis (alius a Lindisfarnensi de quo XXXI. Augusti agemus) pridie Kalendas Februarij. quo die Catalogus præcipuorum SS. Hiberniæ: S. Medogus, qui etiam Edanus dicitur. Martyrologium Coloniense excusum anno 1490. Carthusiani Colonien. in addit. ad Vsuardum, MS. Florarium: Ipso die S. Edani Episcopi & Confessoris. Ferrarius: In Scotia S. Medothi Episcopi & Culdei. Refertur & in Kalendario Adami Regij, de quo infra. Dauid Camerarius de eo ita scribit: Hoc eodem die S. Modocus Episcopus & Confessor, sanctitate vitæ & miraculis clarus in ea Scotiæ parte, quæ ab eodem Kilmodok (quasi locus Modoco sacer) indigitatur. Citat deinde Breuiarium Aberdonense & Sckonensia Chronica.

[4] Eiusdem S. Medothi, vt vocat, memoriam agi ad diem XIV. Martij scribit in Notis Ferrarius; [commemoratio,] quo tamen die, nec apud ipsum, nec in vllo Martyrologio, illius nomen reperimus. Idem Ferrarius VII. Septembris in Notis: Item hac die S. Modoci Episcopi in Scotia, qui vixit circa annum 534.

[5] Vitam S. Aidani, siue Mædoci, ex vetustis codicibus Kilkenniensibus in eadem Lagenia descriptam, [Vita,] nobiscum communicauit Hugo VVardæus monasterij S. Antonij de Padua ordinis S. Francisci Louanij olim Guardianus, ac S. Theologiæ Lector. Hanc contulimus cum vetusto codice, quem ex collegio Hiberniensi Societatis Iesu Salmantica accepimus. Extat eadem, sed aliquanto contractior, in Legenda SS. Angliæ Ioannis Capgrauij. Eamdem ab illustri viro Philippo Osulleuano accepimus. Citat vitam hanc Iacobus VVaræus lib. de Præsulibus Lageniæ, traditq; MS. extare in bibliotheca Iacobi Vsserij Regij Archiepiscopi Armachani. Multa continet de Hiberniæ Regibus, quæ illustrari clarius possent, si descripta accuratius esset profana Hibernorum historia.

[6] Vixisse S. Aidanum constat sexto seculo, tum ex aliorum Actis Sanctorum, quorum in hac Vita mentio fit, [ætas.] tum quod auocato ad superna spiritu vidisse memoretur S. Columbæ in cælos triumphalem ingressum, qui circiter annum 565. contigit, vt ad eius Vitam IX. Iunij dicemus. Vnde Adami Regij Scoticum Kalendarium corrigas, in quo ad hunc diem ista habentur: Modochus Episcopus in Scotia sub Cratlinto Rege. Nisi illi de alio Modoco est sermo; vti & Hectori Boetio, qui lib. 6. cum de Crathlinto Rege Diocletiani & Maximiani suppare egisset, subdit: Inter nostrates eadem fuere tempestate, sacra doctrina pollentes, Amphibalus Antistes, Modocus priscus, Calanus, Ferranus, Ambianus, & Carnocus Dei cultores (Culdei prisca nostra vulgari lingua dicti) Christi Seruatoris doctrinam, omnes per Scotorum regiones concionando multis piisque sudoribus seminantes. Ignotus est nobis, & Camerarij fastis, priscus ille Modocus: si noster hic Mœdocus est, ad Diocletiani & Constantini Magni ætatem non pertinet. Breuiter S. Mœdoci, siue Ædani ætatem, complexus est VVareus: Hic cum annos, inquit, plus minus 50. Pastorali munere perfunctus esset, 632. Ianuarij 31 (quo die memoria eius celebratur) fundatis multis ecclesiis, & peractis maximis miraculis (sic auctor prædictus, vitæ nimirum) felicissimo obitu, ad Christum migrauit. In ecclesia sua sepultus est.

[7] Fit S. Aidani honorifica mentio in plurium Hiberniensium Sanctorum vitis. In S. Dauidis Meneuensis Episcopi vita recensetur inter tres huius fidelissimos discipulos, & tum ea narrantur miracula, quæ infra cap. 2. tum illud, hic prætermissum: Post hæc S. Aydanus ad Hiberniam rediit, constructoque ibi monasterio, in loco qui Ferna-Guarin dicitur, [Diuino monitu cauet ne S. Dauid veneno perimatur.] sanctissimam duxit vitam. Cumque ibi in nocte Paschali orationi deuotius intenderet, apparuit ei Angelus Domini dicens: Nosti quod S. Dauid Patri tuo spirituali die crastino venenum in prandio a quibusdam Fratribus apponetur? Qui respondit: Nescio. Cui Angelus: Mitte aliquem ex tuis discipulis qui ei hoc nuntiare valeat. Et S. Aydanus: Nec nauis, inquit, parata est, nec ventus aptus est. Cui Angelus: Scutinus discipulus tuus ad littus maris accedat, & ego transferam. Qui cum iussa compleret Angelica, & mare vsque ad genua intraret, accepit eum marina bellua, & transuexit eum per mare vsque ad locum vbi vir Dei Dauid erat.

[8] In Vita quoque S. Moluæ, siue Luani, de quo ita scribit S. Bernardus in vita S. Malachiæ Episcopi: Ipsum quoque locum Benchor tradidit ei Princeps, [S. Moluæ, siue Luano,] vt ædificaret ibi monasterium, vel potius reædificaret. Nempe nobilissimum extiterat ante sub primo Patre Congello, multa millia monachorum generans, multorum monasteriorum caput. Locus vere sanctus, fecundusque Sanctorum, copiosissime fructificans Deo, ita vt vnus ex filiis sanctæ illius congregationis, nomine Luanus, centum solus monasteriorum fundator extitisse feratur. In illius igitur Moluæ, siue Luani, aut Lugidij vita, ista habentur: Alio autem tempore S. Aidus Abbas-ferna voluit ire trans mare ad Dauid … vt ipse fieret amicus animæ suæ. Cum autem Aidus in mari nauigasset, surrexit contra eum mare & ventus contrarius; & dixit ei Angelus: Noli ire trans mare, sed ad virum tibi propinquum, scilicet Lugidum-Coche, & ipse amicus tuus fiet. Venit ergo Aidus cum septem viris secum ad Lugidum Hirfoybeleth. 2Et occidit eis Lugidius vitulum saginatum, & benedicens Lugidius carnem, & facti sunt octo pisces. Hoc autem sciens Aidus benedixit pisces illos; [viro sancto & miraculis claro,] reuersi sunt iterum in carnem: sed Lugidius tertium de carne fecit pisces. Tunc Aidus genua flectens coram Lugidio, tenuit eum pro amico suo, [se suaq; vult subiicere:] & dixit Lugidio: Veni mecum vt locum meum tibi offeram cum populo meo. Perrexit ergo Lugidius ad ciuitatem Ferna; & Aidus obtulit illi locum coram populo suo: sed Brandubus Rex Lagnensium hoc non permisit, dicens: Non ero subditus subdito, [intercedit Rex Brandabius.] callidum est clerico vt … Aidum … & omnium medius fiat. Cui Lugidius ait: Si viros totius mundi in manu propria tenuissem, propter murmurationem vnius viri, si illi displicuisset, illos omnes ex manu mea dimisissem. Regis, qui hoc prohibuit, de genere non erit Rex, & omnes iugulabuntur. quod vsque hodie completum est. Nec possum tamen claudere cælum contra te propter Aidum. Ego vero & Aidus vnum cor, duo corpora habemus, & simul erimus in cælo.

[9] Hoc est quod in S. Aidani vita de Confessario obscurius dicitur. Idem in alia breuiori, quam habemus, Luani vita, ita narratur: B. Edus Pontifex Ferniensis, pro ipso pergens, vt coram omni suo conuentu se suaque ei subderet, eum adduxit. Quo audito Brandiubus Rex Lageniæ, qui S. Edum habuit Patronum, ait: Ego, inquit, subdito non non ero subditus. Tunc B. Lugidius; Si, inquit, totius mundi regnum tenerem, displiceret, amitterem. Inter hæc, & huius geminæ vitæ imprætermisse implebat officium.

[10] Agitur de eo & in vita S. Lasriani, siue Molassij 12. Septembris; [Alibi Aidani fit mentio.] S. Colmanni Episcopi Druorensis 7. Iunij; & alterius Colmani, cognomento Elo, 26. Septembr. Ex quibus nonnulla inferius proferentur.

VITA
ex duobus veteribus MSS.

Aidanus sive Moedocus, Episcopus Fearnensis in Hibernia (S.)

BHL Number: 0185

Ex mss.

CAPVT I.
S. Aidani ortus, sancta adolescentia.

[1] Fvit quidam vir nobilis in regionibus a Conachtorum, nomine Setna, & nomen vxoris eius Ethne, de semine Aulai. Hi non habentes hæredem, [S. Aidani impetrata eleemosynis conceptio,] rogauerunt Deum vt daret sibi filium: & fecerunt multas eleemosynas, frequentantes Sanctos manentes in monasterio b de Druimlethain: & illi Sancti rogauerunt diuinam pietatem pro eis, vt haberent filium. Postea quadam nocte Setna dormiuit cum vxore sua Ethne; [futura sanctitas parentibus præostensa,] & illa nocte ipse vidit somnium, scilicet stellam cadentem desuper in os vxoris suæ: & ipsa vxor vidit in somnio lunam cadentem in os suum: surgentesque de somno narrauerunt inuicem quod viderunt. Et illa nocte S. Ædanus, qui vulgo appellatur Macdhogh, conceptus est, qui ideo a multis Filius stellæ vocatus est. Crastina die narrantes quod viderant; viri astuti dixerunt eis: Stella duxit Magos ad Christum adorandum; & per idem signum ostensum est vobis filium nasciturum plenum Spiritu sancto. Quadam die Ethne mater S. Maedhog, [a quodam prædicta;] habens adhuc illum in vtero suo, sedebat in curru: occurrit eis in via quidam magus, & audiens ipse sonitum currus dixit suis: Currus iste sub Rege curritur; & veniens ad currum, vidensque quod nemo esset in curru nisi vxor Setnæ cum suis comitibus, ait ad eam: Mulier filium mirabilem habes in vtero tuo, qui erit plenus Dei gratia.

[2] Postea sanctus infans Maedhog natus est in insula, quæ dicitur c Inis Breagai; [locus natiuitatis cælitus collustratus,] & Spiritus sanctus statim in eo insignis & mirabilis apparuit: loco enim, in quo natus est, lux per multum tempus non defuit. Et diligenter beatus puer Maedhog nutritus est a parentibus suis; & d diligentius seipsum custodiebat ab illicitis rebus, [pia institutio.] inspirante in eo gratia Dei. Cum iam S. Maedhog paruulus esset in domo patris sui, e Rex Temoriæ, Anmyreus nomine, coëgit terram f Hua Briun obsides sibi dare, inter quos S. Maedhog datus est ei obses; pater enim eius vir nobilis & potens erat. [Obses datus, sibi & sociis libertatem impetrat:] Apparētes iam obsides ante Regem Anmyreum, apparuit gratia Dei in vultu pueri Maedhog; & ait Rex ad omnes: g Iste puer gratiosus est, & oportet eum in regali curia manere, & mecum esse; vel, si placet ei, liberū eum dimittam ad parentes suos. Beatus puer repletus Spiritu sancto ait Regi: Si me defendis Domine Rex, rogo te per gratiam Dei mei, cui volo seruire, vt pueros, qui mecum adducti sunt, liberos dimittas. Cui Rex ait: Quod petisti fiet tibi. Tunc Rex dimisit S. Maedhog, & omnes obsides, pro quibus ipse rogauit, liberos ad patriam suam, commendans se orationibus Sancti Maedhog, perhibensque eum columnam magnam futurum in Ecclesia.

[3] [lupis famelicis dat singulos verueces;] Quodam die ludens sanctus puer Maedhog cum pastoribus ouium foris in agro, vidit octo lupos esurientes, quasi familiares ad se venire; & respiciens in eos, ait eis: Tollite octo verueces & comedite. Ad hanc vocem lupi irruentes in gregem tulerunt octo verueces secum ad siluas, & illi verueces erant materteræ Sancti Maedhog, quæ nutriuit eum. [eos postea diuinitus sibi reddi impetrat.] Mittentes pastores indicauerunt hoc factum prædictæ mulieri, quæ venit foras cum ira magna ad puerum Maedhog: quam videns pius puer valde timuit eam, & ait: Domine mi Iesu Christe, adiuua me, quia in honore tuo tetendi escam esurientibus. Illico inter ipsum & nutricem suam de propinquo loco octo verueces apparuerunt, tales quales erant illi quos lupi rapuerant, & familiariter in gregem intrauerunt. Nemo scit adhuc qui essent, aut vnde venissent. Sed mysterium huius rei Dominus omnipotens, qui eos misit gratia serui sui, nouit. Per hoc miraculum S. Maedhog in amore Trinitatis multum ardebat. Et audientes & videntes illud propinqui & vicini in famulo Dei Dominum magnificabant.

[4] Cum viderent parentes S. Maedhog tantam gratiam in eo, tradiderunt eum viris sanctis ad studium liberale. [litteris imbuitur:] Et cœpit fama sanctitatis eius multum vbique terrarum Hiberniæ vulgari. Alio die quidam viri boni rogauerunt Deum, vt ostenderet eis locum resurrectionis suæ, volentes ibidem Deo seruire. Tunc Angelus Domini dixit eis: Ite vos ad B. Maedhog, [alios instruit:] & ostendet vobis locum resurrectionis vestræ. Venientes autem ad eum, ait eis Sanctus: Audistis vocem cymbali venientes huc? Illi dixerunt: Non audiuimus. Sanctus ait eis: Venite mecum, & ostendam vobis locum, in quo resurrecturi eritis. Abeuntes simul, ostendit eis Sanctus Dei locum resurrectionis eorum, & ibi manserunt in vita sua mirabiles viri illi vsque ad obitum suum.

[5] Quodam die manens S. Maedhog in secreto loco, legensque ibi, lassus ceruus venit ad eum, [ceruum canes fugientem liberat:] sequentibus eum canibus; stetitque ceruus ante seruum Dei, quasi petisset defensionem. sciensque vir Dei caussam ipsius, posuit h ceraculum suum super cornua ipsius: & venientes canes post eum, apparuit eis ceruus quasi quoddam simulacrum. Non potentes canes iam eum inuenire ibi, nec inde vestigia eius sequi, reuersi sunt. i Et sic ceruus deponens ceraculum viri Dei de cornibus suis, liber euasit.

[6] Sodales ambo erant S. Maedhog & k S. Laserianus Damh-inisensis. Contigit eis quodam die esse in vmbra duarum arborum, rogantes Deum, vt annuntiaret eis, [diuino monitu a S. Lasriano recedit:] si deberent simul esse, vel se separare. Tunc duæ arbores diuino nutu, sub quibus Sancti sedebant, ceciderunt, vna ad Aquilonem, & vna ad Austrum; arbor sub qua erat S. Laserianus cecidit ad Aquilonem; & arbor, sub qua erat S. Maedhog, cecidit ad Austrum. Tunc repleti diuino Spiritu dixerunt: Signum separandi datum est nobis a Deo, & sic debemus ire sicuti signa nostra ceciderunt. 3Postea flentes & osculantes se inuicem, B. Laserianus ad Aquilonalem plagam Hiberniæ se conduxit, & construxit clarissimum monasterium in stagno l Erni, nomine Damh-inis, quod sonat Latine Bouis-insula. Sanctus autem Maedhog ad Australem Hiberniæ plagam perrexit, in cuius honore ibi est ciuitas Fearna: sed non tunc statim perrexit.

[7] Ambulans quodam die S. Maedhoc in monte, qui Beatha dicitur, volens ire m ad locum qui dicitur Ardrionnygh, dies defecit ei in itinere. Rogans Christum Dominum vt adiuuaret eum; ecce Angeli venerunt ad eum, [ab Angelis quo ibat deportatur:] & assumpserunt eum in manibus suis, secundum exemplum Habacuc Prophetæ; & ducentes ad prædictum locum, deposuerunt eum in medio castelli, vbi est posita Crux in signum virtutis, quæ dicitur S. Maedhog.

[8] Alio die n Damhairghid, filius Ethach viri potentis, cum duobus pueris mersus est in stagno Erni; & corpora eorum non sunt inuenta: [dudum submersos resuscitat:] & mater eius circumiens multos Sanctos, rogauit vt saltem corpora eorum, gratia Dei, per eos reuelarentur. Vnus iam eorum ait illi, scilicet prædictus Laserianus: Vade, & expecta iuxta lacum; tunc veniet ibi beatissimus Maedhog; scio enim Dei dono, quod ipse inueniet eorum corpora, & per gratiam Dei resuscitabit eos. Postea illa cum suis comitibus properauit ad lacum. & statim venit ad eam S. Maedhog. At pia mater flens valde, narrauit ei omnia prædicta. Tunc B. Maedhog confidens in misericordia Dei, per prophetiam sancti viri Molasij, qui prædixit illos resuscitandos, ingressus est aquam, vbi erant mortui: & orans ad Deum resuscitauit eos, & comitantes eum de aqua assignauit eum matri suæ cum comitibus. Iam Dux o Equitius videns filium suum a morte resuscitatum, ipsum filium cum semine suo & nepotibus suis, pro Dei honore S. Maedhog semper obtulit.

[Annotata]

a Conachtia, siue Conacia, quarta pars Hiberniæ, inter Sinæum flumen, [Conachtia.] Ernen lacum, ac Occiduum Oceanum.

b Id doctissimus Colganus situm fuisse ait iuxta Kilmore.

c VVaræus locum hunc vocat Inis breagmuig.

d MS. Salmant. Angelica custodia sollicite ab omnibus illicitis præseruatus.

e Hic totius Hiberniæ Rex fuisse dicitur, siue ceteris Regulis prærogatiua aliqua antelatus. [Temoria.] Temoriam in ea prouincia locat Colganus, quæ nunc Midia dicitur.

f Breany videtur a Cambdeno appellari, ab aliis Brenny: & Hua Briun, stirpem Brieni significat. iacet ea circa Sinæi amnis fontes, [Brenny.] versus Vltoniæ fines; vbi nostra memoria possessiones fuere Brieni O Rorck, qui genus ad Rothericum, siue Rorck Hiberniæ monarcham referebat; sed infeliciter aduersus Elisabetham Reginam bellum gessit. Sic infra quoque Hua-Kemselagh.

g In Salmant. MS. ipsi Aidano hæc dicit Anmireus.

h Scriptorium quodpiam instrumentum interpretabatur Colganus; Osulleuanus, chlamydem. Vide infra ad cap. 7. num. 4. litt. b. Capgrauius: Sanctus autem puer Aidus, qui & Aidanus a multis vocabatur, eleuata voce in campis legebat.

i Clarius MS. Salmant. Vir autem sanctus deponens ceraculum de cornibus eius, ad loca tutiora ire iussit.

k Apud Capgrauium dicitur S. Lasrianus, siue Molassus, fuisse S. Aidani collactaneus: idem dicitur in ipsius Lasriani vita 12. Septembris.

l [Erne lacus.] Est Erne in Comitatu Fermanagh, vbi olim Erdini Ptolemæo memorati habitarunt, maximus Hiberniæ lacus, insulis plurimis habitatis confertus.

m Capgrau. ad locum, in quo Airedus quidam sanctus habitabat.

n Capgrau. Puer quidam iuxta stagnū erat, nomine Bos: qui cum duobus pueris in profundum stagni mersus fuit. significat Damh-airghid, bouem argenteum, lingua Hibernica.

o Hic est Eochaidh, siue Ethach. MS. Salmant. Quo viso parentes puerorum cum habitantibus in gyrum, Deo gratias agentes, sancto viro se & sua deuouerunt.

CAPVT II.
Gesta in Britannia sub disciplina S. Dauidis Episcopi.

[9] Postea fama sanctitatis S. Maedhog valde diuulgata, multi veniebant ad eum, & volebant esse sub magisterio eius. Tunc B. Maedhog cœpit fugere de terra sua, nolens esse in tanto honore. Sciens hoc Ædus Albus Rex Huambriun restitit ei, [inuito Rege it in Britanniam:] quia noluit eum in terram suam dimittere. S. Maedhog ait ei: Dimitte me ire pacifice, & tibi dabitur requies in cælo. Adhuc resistens ei Rex, Deus per virtutem suam pacifice ad fines a Laginensium conduxit seruum suum. Et de finibus illis S. Maedog ad Britanniam nauigauit, [cohabitat S. Dauidi Episcopos] ad B. Dauid Episcopum ciuitatis, quæ dicitur b Ceallmuininn, mansitque apud eum multo tempore.

[10] Quodam tempore legens S. Maedhog in cellula sua, venit ad eum Oeconomus monasterij sancti Dauid cum irata mente, & aspere ait ei: Vade, o male homo, post Fratres, ad portanda ligna de silua. Fratres enim illo die in diluculo in siluam exierunt, nesciente c viro Dei S. Maedhog. [iussu inuidentis ei Oeconomi,] Ille iam Oeconomus sine caussa Sanctum odiebat. Obediens velocissime S. Maedhog, librum apertum foris dimisit. Et iussit ei Oeconomus duos indomitos boues tenere, & ponere in plaustrum, & dedit ei iugum sine loris; & hæc omnia fecit mali caussa. Sed boues mites facti sunt, diuina virtute ante virum Dei, & iugum ceruicibus eorum fortiter adhæsit. [boues indomitos plaustro iungit:] Et ponens boues in plaustro, secutus est Fratres, exiens vnus paruulus cum eo. Erat autem magna d grunna inter eos & siluam, per cuius circuitum via erat. Comes Sancti Maedhog ait ei: O quam citius peruenissemus ad Fratres, [per aquas immeabiles transit cum socio.] si via esset per grunnam! Ait illi S. Maedhog: Signa cor tuum, & oculos tuos; & videbis potentiam Dei. Tunc S. Maedhog vertit boues cum plaustro in grunnam; & fecit Deus sua virtute planum iter per grunnam, cuius vestigium vsquehac manet, & prodest multis. Postea peruenerunt ad Fratres, gratias Deo agentes.

[11] Omnia quæ fecit eis Oeconomus, vidit S. Dauid Episcopus, & quomodo dimisit librum apertum foris. [libro ab imbre non madefacto,] Illo siquidem die imber fortis pluit; & sciens Episcopus librum foris apertum, exiuit adiuuare eum; & nulla gutta pluuiæ super librum cecidit, sed apparuit siccus ante Episcopum. Vidensque Episcopus tale miraculum dimisit adhuc librum ibi, & exiuit in occursum Fratrum vsque ad oram maris: (ciuitas enim Celemuyninn prope est) & transiuit per omnes ad S. Maedhog dicens ei: [obiurgatur tamen a S. Dauide, quod apertum reliquerit:] Cur dimisisti librum foris apertum sub pluuia? Audiens hoc S. Maedhog prostrauit se in terram: & non dixit ei Episcopus surgere, sed statim reuersus est post Fratres. Et non surrexit inde S. Maedhog, donec peruenerunt Fratres domum. Ille puer qui erat cum plaustro S. Maedhog narrabat omnibus, quomodo per grunnam exierunt. Sanctus Episcopus Fratribus ait: Vbi est S. Maedhog? Illi dixerunt: Non vidimus eum, [diu flectit in littore donec domum reuocetur.] postquam prostrauit se ante te in littore. Missis Fratribus ad mare e duxerunt S. Maedhog ad Episcopum magistrum suum.

[12] Tunc Episcopus narrauit omnibus diuersa miracula, quæ illa die facta fuerunt per S. Maedhog, & increpauit Oeconomum illum acriter. Omnes scientes talia facta magnificabant Deum in mirabilibus suis. Adhuc Oeconomus iniquo odio persequebatur innocentem Maedhog. [adhuc vexatur ab Oeconomo;] Quodam autem die per inuidiam cogitabat occidere eum, & misit eum in siluam cum laico; & persuasit illi Oeconomus, vt occideret S. Maedhog. Cum inclinasset vir Dei se, vt lignum commoueret, [a quo ad necem destinatus, miraculose seruatur:] vibrauit homo ille securem, volens occidere Sanctum Domini: sed illico manus eius diuina potentia arefactæ sunt circa securem, & non potuit eas mouere. Tunc confessus est culpam suam, rogans indulgentiam ab amico Dei. Sciens S. Maedhog hanc rem, fudit orationem ad Deum pro eo: & statim per orationem eius manus illius solutæ sunt. Et currens vir ille ad ciuitatem, narrauit omnibus, quæ facta fuerant.

[13] Diuinitus est hoc reuelatum sancto Episcopo Dauid: & surgens de lecto tenuit f ficonem circa vnum pedem; cucurritque velocius ad siluam in occursum S. Maedhog. Videntes Fratres suum seniorem cum pede nudo, currentes secuti sunt eum. Venitque S. Maedhog 4de silua vsque ad flumen, quod dicitur g Gladius; quem cum vidisset Dauid stetit, & dixit Fratribus suis: Discedite a me paullulum: [Angeli eum comitantur:] vidit enim Dauid agmen sanctorum Angelorum circa S. Maedhog; & ideo dixit Fratribus discedere. Videns B. Maedhog Dauid se expectantem, h cucurrit velociter ad suum sanctum Magistrum, vbi crux stat vsque huc. & benedicentes Deum, & gratias ei agentes in mirabilibus suis, reuersi sunt ad ecclesiam suam. Iam venientes domum B. Dauid increpauit Oeconomum coram omnibus. [prædicit mortem inuidi œconomi.] Tunc B. Maedhog ait Dauid Magistro suo: Pater, ne increpes eum, quia Deus pro nobis increpabit eum, & cito morietur, & nemo sciet sepulchrum eius. & ita illi inuido Oeconomo omnia contigerunt secundum vaticinium S. Maedhog viri Dei.

[14] Quodam die missus est S. Maedhog, vt adduceret plaustrum i cū cereuisia ad monasterium. Sed cum peruenisset ad quamdam vallem, [plaustrum in præceps lapsū signo crucis seruat:] plaustrum cum bobus per casum de silice in decliuio cecidit. Sed signans vir Dei signum crucis contra casum, nihil fractum est de plaustro, nihil periit de cereuisia, nec nocuit animalibus adhuc. Per hoc signum nomen Dei magnificatum est per S. Maedhog.

[15] Rex k Britanniæ habebat filium, qui erat cæcus, claudus, [cæcum, claudum, surdum precibus curat;] & surdus. Audientes parentes & nutritores illius tanta miracula per S. Maedhog facta, miserunt filium paralyticum ad eum; rogantes vt in Dei nomine curaret illum. Iussus B. Maedhog a Magistro sancto suo, rogantibus multis, accepit illum seorsum, & orauit ad Deum pro eo, & illico sanatus est ab omnibus doloribus suis; & reddidit eum S. Maedhog sanum atque incolumem suis, omnibus gratulantibus & benedicentibus Deum. Vir quidam in Britannia tabulatam habens faciem, [alterius deformem faciem:] id est, sine oculis, & naribus ex vtero natus, adductus est ad S. Moedhog, caussa curandi eum. & orans S. Maedhog pro illo, dedit Dominus per orationem serui sui, illi oculos & nares, & gratias Deo & S. Moedhog agens incolumis recessit.

[16] Quodam tempore l Anglici congregauerunt maximum exercitum, [victoriam impetrat Britannis:] & venerunt in Britanniam nescientibus Britannis. congregatique Britanni repente contra Anglicos miserunt ad Dauid, vt mitteretur Maedhog ad bellum benedicendum, aut eos. Rogatus B. Maedhog venit ad locum, vbi erant Brittones eminus & Anglici. & intrantes Brittones non bene præparati ad bellum, vir Dei pro eis contra Anglicos Deum orauit: statimque Anglici in fugam versi sunt; & Brittones persecuti sunt eos duobus diebus in maxima cæde: & nemo de Brittonibus in bello illo occisus est, & non ausi sunt Anglici redire in Britanniam, quamdiu S. Maedhog ibi erat, scientes illud miraculum per orationes eius. m.

[17] n Quidam potens homo volēs fallere S. Moedhog, iussit seruis suis ducere se ad eum, [cuidam se cæcum simulānti prædicit pœnam, mox secutam.] dicens se esse surdum & cæcum. Cui ait S. Moedhog: Ducatum tuæ regionis haberes nisi voluisses fallere donum diuinum; bene enim vides, & bene audis. sed quia mentitus es, surdus & cæcus eris vsque ad obitum tuum. Et sic factum est. Multa alia signa fecit Deus in Britannia per S. Maedhog, quæ scribere breuitatis caussa omittimus.

[Annotata]

a [Lagenia.] Lagenia, Britannis Lein, Anglis Leinster, incolis Leighnigh, pars Hiberniæ Orientalis, Britanniæ proxima; in qua Dublinium, siue Dublinia, quæ Ptolemæo Eblana.

b Legendum censet Colganus: Kill-mhiune, quod cellam rubi significat. De Meneuia, siue Menevv, quæ Britannis Tuy Devvy, id est, Domus Dauidis, dicitur, agemus ad illius vitam 1. Martij, in qua eadem, quæ hic, narrantur.

c In Capgrauio puer appellatur; & videtur non adhuc admodum prouectæ ætatis fuisse.

d [Grunna] Est grunna, palus, vnde cespes eruitur, qui siccatus foco struendo, non secus ac carbones, adhibetur; vti in ea Brabantiæ nostræ parte quæ Peel, & Peellandt dicitur.

e Capgrau. Tunc missi ad littus Fratres, inuenerunt plenum mare, & in circuitu prostrati Sancti mare subleuatum, & cum funiculo in nauem traxerunt eum.

f [Fico.] Fico genus est calceamenti monachalis. sæpius occurrit ea vox in Vitis Sanctorum Hiberniensium.

g [Gladius fl.] Flumina sunt duo in Penbrochiæ Comitatu, in quo & Meneuia, vrbs S. Dauidis; quæ coniunctis ostiis in portum nobilissimum influunt, qui Milford hauen Anglis, Britannis Aberdugledhau dicitur, id est, duorum-gladiorum-portus: nam flumina ambo Gledavvh Britanni vocant, id est, Gladios.

h Capgrau. Venit cito per fluuium & per vias asperas, vbi hominum nullus prius ambulauit.

i In vita S. Dauidis id contigisse dicitur, cum ab Oeconomo ad ligna e silua aduehenda missus esset.

k Plures tunc Britannorum in VVallia Reguli, simul imperitantes, vt 29. Ianu. ad vitam S. Gildæ diximus.

l Assidua Anglis cum Britannorum reliquiis bella, quæ nusquam accurate & fideliter descripta; Britannis fabulosa de Regibus suis ac præsertim Arturo, narrantibus; Anglis vel ignoratione vel inuidia inimicæ nationis reticentibus gesta, nisi si quæ recentiores ex Galfrido & aliis paris fidei Britannis hauserunt,

m Addit Capgrau. Quidam de Saxonibus latrunculi, ad nocendum incolis, pagum vbi seruus Dei mansit intrauerunt. [S. Aidanus hostes cæcitate percellit.] Quo cognito suis imprecationibus excæcauit eos: & cum magna difficultate, neminem lædentes, regressi, per totum annum cæcitate percussi manserunt.

n Capgrau. Rex quidam Saxonum.

CAPVT III.
Reditus in Hiberniam. varia miracula.

[18] Postea a iussione & benedictione S. Dauid Episcopi Magistri sui, [redit in Hiberniā:] S. Maedhog acceptis discipulis nauigauit in Hiberniam. Et cum appropinquasset ad littus Hiberniæ, b vidit latrones rapientes ac vulnerantes peregrinos; quibus visis dixit Sanctus Domini suis discipulis: Eamus propere ad miseros peregrinos, qui iugulantur, adiuuandos. Tunc percussit cymbalum de mari; [latrones pulsu cymbali a maleficio reuocat:] & audiens dux latronum sonum cymbali a longe dixit: Hoc est vox cymbali hominis Dei, & ideo pulsat ne nos ageremus tale scelus; & cessauerunt rapere & vulnerare peregrinos. Ille Dux latronum vir potens & diues erat, habens opulentos milites sub se. [Ducem, & socium conuertit, qui multa ei largiuntur:] Cumque venisset S. Maedhog ad portum, Dux ille compunctus corde misit vnum militem, nomine Dymma in occursum viri Dei; & ipse miles Dymma accepit S. Maedhog in humeris suis de naui: statimque Dux ille agens pœnitentiam, agrum in oblationem Deo & S. Maedhog obtulit. Et ipse miles Dymma se ipsum & suam regionem cum suo genere S. Maedhog in æternum obtulit. Ipsa loca sunt in Australi parte Hiberniæ, quæ dicuntur Kynnselach. Et in ipsis locis vir Dei ecclesias fecit ædificari.

[19] Quodam die cum esset S. Maedhog iuxta mare, dixit Fratribus suis: Pœnitet me, [ambulat super aquas:] quod non interrogauerim Magistrum meum Dauid, vt indicaret mihi quis in Hibernia esset Pater Confessarius meus. Et nolentes discipuli eius ire cum eo, vel nauem ei præparare, timentes multum mare, vir Dei ambulauit super mare, volens ita pertransire vsque ad Britanniam ad Magistrum suum Dauid. Tunc Angelus Domini venit ad eum, dicens: Magnam audaciam fecisti. Respondit ei S. Maedhog, dicens: Pro audacia non feci, sed pro Dei potentia & benignitate. Dixit ei Angelus: Non est tibi necesse habere Patrem alium c Confessarium præter Deum, ipse enim scit purissimam confessionem tuam; [S. Moluam Confessarium accipit:] sed tamen si vis habere testem conscientiæ tuæ, habeto Moluam, filium Coche, Patrem Confessarium tuum ad Deum. Tunc reuersus est S. Maedhog de mari ad Hiberniam, & intrauit portum in regione Hua Kennselach, in oppido quod dicitur Ardlachan. Et cum ibi sedisset in loco, qui dicitur Achell, cogitauit, quod oblitus esset d cymbalum suum in Britannia. Cumque necesse illi esset, [cymbalum per mare recipit miraculose:] vt percuteret cymbalum, ipsum trans mare veniens iuxta se vidit prope in littore. Tunc vir Dei accipiens cymbalum suum, gratias Deo agit.

[20] Quodam die cum S. Maedhog in littore freti, quod diuidit e Mominenses & Laginenses, positum scilicet inter terram Desiorum & Kinselechorum, esset, volebat transire fretum ad terram Mandesi: ipse enim equitabat cum comitibus suis; & non inuenientes longe 5nauem, equi inuite cœperunt intrare f fretum. Tunc ait Sanctus suis comitibus: [fretum cum sociis transit, nec equorū vngulis aqua tinctis:] Dimittite equos; potēs est enim Deus facere vndam siccam sub pedibus eorum. Postea equi transierunt fretum, & vngulæ eorum non sunt tinctæ in freto, sed diuina potentia erat siccum quasi terra; & sic peruenerunt ad terram g Desiorum.

[21] Deinde constituit S. Maedhog cellam, quæ dicitur h Disert-Narbe: ibique habitauit aliquo tempore cum Fratribus suis; & habebant Fratres duas vaccas cum vno vitulo. [vitulum tradit lupis famelicis:] Quodam die cum S. Maedhog solus in cella esset, vidit lupos venientes ad se, qui vlulabant quasi postulantes cibum a Domino. Tunc vir Dei motus misericordia, tenuit vitulum & tetendit eis. Lupi rapientes vitulum de manibus Sancti, comederunt illum. Quærens Frater, qui mulgebat vaccas, vitulum; dixit ei Pater sanctus: Ne quæras vitulum, ego enim vobis absentibus tradidi eum lupis. Cui ille Frater leuiter ait: Quomodo sedare & mulgere poterimus vaccas sine vitulo? Maedhog ait ei: [mirabili modo efficit, vt vaccæ mulgeri se sinant:] Pone mihi caput tuum vt benedicam illud; & cum viderint vaccæ caput tuum, diligent te, & dabunt lac suum. sic iam factum est: videntes enim vaccæ caput illius Fratris lingebant illud, & mulgebantur cum omni mansuetudine. Multis vicibus S. Maedhog hoc miraculum fecit; & morientibus vitulis, benedicebat capita mulgentium, & quasi vitulos diligebant eos vaccæ.

[22] Molens quodam die S. Maedhog triticum in molendino, vir quidam de gente Oscargiensi, inuite farinam accepit ab eo. Omnes Fratres viri Dei foris ministrabant. Item idem vir supradictus mutato habitu & cæcans vnum oculum venit quasi luscus ad S. Maedhog, [fingenti se coclitem vt stipem denuo extorqueat, pœnam denuntiat:] petens farinam ab eo. Ait ei Sanctus: Quare hoc fecisti? pro nomine Domini mei dabo tibi, sed tu luscus eris vsque ad mortem tuam, & quamdiu mansurum est genus tuum, vir cæcus non deerit de eo. Et sic totum completum est.

[Annotata]

a MS. Salmant. Diuina & Angelica monitione, & accepta S. Dauid benedictione.

b Osulleuanus: In littore latrones armati expectabant, arbitrati peregrinos naui vehi, & sibi prædæ fore.

c Imperite hæc interpres Latine reddidit. Quis est qui non aliquando, leuiter saltem, offendat, & licet non absolute egeat, fructuose tamen vtatur Confessionis Sacramento? Aliud indicat vita S. Luani superius citata, voluisse nimirum eum S. Dauidi sese in omnem vitam subiicere, & monasteria a se ædificanda. Atque id Brandubius Rex fieri vetuit, nolens alterius gentis Episcopo, aut potius Abbati (nam Episcopus non erat Luanus, agebaturq; non de cathedralis Ecclesiæ, sed monasterij, subiectione) obnoxium esse eum. Ita S. Bernardus in vita S. Malachiæ supra citata, Benchor multorum monasteriorum caput fuisse scribit Apud Capgrauium, & in vita S. Luani, non Confessarium quæsisse Aidanus dicitur, sed amicum animæ suæ. in minori vita, vt coram omni suo conuentu se suaque ei subderet. Et ridiculum fuisset, cum in Hibernia multi essent sancti Episcopi & Presbyteri, Confessarium sibi in Britannia quærere, quem adire non posset nisi mare traiiceret.

d At habebat, cum eius sono piratam a cæde deterruit. Aliud erat, quod in Britannia reliquerat a S. Dauide illi donatum, vt in vita S. Dauidis apud Capgrauium habetur, vbi & dicitur ab Angelo in Hiberniam deportatum. In omnibus veterum Hibernicorum Sanctorum vitis mentio fit sacri tintinnabuli, vt supra aliquoties vidimus. Id S. Adamnanus in vita S. Columbæ cloccam vocat.

e [Momonia.] Momonia, Australis Hiberniæ regio, incolis Movvn, & in orationis contextu Wovvn, Anglis Mounster dicta.

f Suirij amnis æstuaria, infra Waterfordiam vrbem intelligi videntur. Capgrauius mare magnum vocat.

g Testatur Cambdenus territoriolum Lismorensi vrbi adiunctum, Dessee appellari. situm id in Comitatu VVaterfordiensi.

h MS. Salmant. Disert-narbri.

CAPVT IV.
Victoria de hostibus obtenta. Vis eleemosynæ. Aidani episcopatus.

[23] Mvlta monasteria per circuitum regionis Kinnselach S. Maedhog construxit; & cum esset in vno eorum, quod dicitur a Cluain-mhor Dicollæ Garbhir; qui Dicolla cum esset sanctus Abbas istius loci sub cura Patris Maedhog, collegit b Ædus filius Anmirech Rex Hiberniæ agmen maximum ad deuastandum plebem Hua Kennselech. Brandub enim filius Ethach, Rex c Kennselech, erat contra eum. Multi homines illius regionis cum substantiis suis fugerant ad S. Maedhog manentem in prædicto loco, [ad se confugientes tuetur,] sperantes defensionem per sanctitatem viri Dei. Hoc audiens Rex Temoriæ, venit tollere prædam de loco illo. Exiuit S. Maedhog foras contra exercitum, [signo hostibus opposito,] & signauit cuspide baculi sui contra eos: vnus autem miles, qui erat prior ceteris, volens transire signum, ait: Non est qui me prohibere potest suo signo. Et cum hoc dixisset, cecidit & mortuus est. Ceteri iam valde timentes reuersi sunt ad Regem, [quod quidam spernens subito moritur:] & corpus exanime secum tulerunt, narrantes Regi quæ gesta fuerant, & glorificantes & Maedhog. Tunc Rex cum exercitu suo reuersus est, dicens: Non iam possumus contra Deum certare.

[24] Ipse enim Rex Temoriæ Ædus, filius Anmireachi, iterum alia vice de Aquilonali parte Hiberniæ, & de regionibus Conachtorum, & Muminensium & d Conallensium ac Aquilonalium Laginensium multos exercitus collegit, [Branduuio Regi victoriam diuinitus impetrat:] & venit deuastare eamdem regionem Kinnselensium, & expellere inde Regem eorum, scilicet eumdem Brandub. Ipse vir astutissimus & valde probus in militia erat; & e agens astute intrauit audaciter in castra inimicorum, & occidit ipsum Regem Hiberniæ Ædum filium Anmirech, & maximam cædem nobilium virorum totius Hiberniæ cum eo fecit f.

[25] Quodam die venit S. Maedhog ad monasterium, quod dicitur Seanbhothai, iuxta radices montis qui dicitur Scotice Suighe Lagen, id est, Sessio Laginensium; [cibum lupæ præbet:] & cum iter ageret, venit lupa anhelans nimis & esuriens, familiariter ad eum, vidensque vir Dei eam, ait puero, qui sibi propinquus fuerat: Habesne aliquid cibi? Respondit puer, nesciens quid vellet Sanctus: Habeo vnum panem & partem piscis. Et accipiens vir Dei porrexit lupæ; [folia in panem conuertit.] erubuitque puer, dicens: Timeo Magistrum meum. Tunc ille ait ei: Fer mihi folia. Reductis foliis benedixit Sanctus; & diuina virtute g in vsum pristinum conuersa tradidit puero, gratias agens Deo.

[26] Quodam die Rex supradictus Branduuius accepto regno omnium Laginensium, & non solum, sed tota etiam Hibernia vsque ad Callachuari, post occisionem Ædi, filij Anmirechi, veniebat per littus quoddam, habens magnas prædas ante se de regionibus Aquilonis: occurrit ei ibi quidam leprosus petens ab eo eleemosynam: tunc Rex h ludarium caluum & fuluum dedit in eleemosynam. Postea Rex in terram suam venit; & castrametatus est iuxta flumen i Slaine, & magno dolore ibi comprehensus est, & vidit hanc visionem ibi: vidit se portari ad infernum, & omnes bestias inferni labiis apertis occurrere ei; [Branduuius eleemosyna, & Aidani precibus a periculo damnationis liberatus,] viditque vnam magnam & fortiorem ceteris in porta inferni aperto ore, quæ erat parata se deuorare; cuius anhela Regem ad se traxit, & pene deglutiuit eum. Tunc quidam Clericus pulcher & lætus venit ad eum, & ludarium talem, qualem dedit Rex ipsi leproso, posuit in ore bestiæ; & Rex ab ore bestiæ reuersus est. Et iterum bestia traxit eum ad se, & pene deglutiuit eum. Tunc Clericus baculo percussit caput bestiæ, & os eius ignitum clausit; & sic Rex periculum inferni euasit. Et reductus est spiritus eius ad corpus suum, & postea de ecstasi surrexit, & narrauit suis familiaribus quod vidit.

[27] Deinde Rex in dolore positus ductus est in locum, qui dicitur k Inbher Crainchiun; ibi mansit infirmus. Tunc amici eius dixerunt ei: [eum adit,] Est quidam vir sanctus nomine Maedhog in terra tua, qui facit magna mirabilia; mitte ergo ad eum, vt ab ipso aqua benedicta feratur tibi. Quibus Rex ait: Non ita fiet; sed ego potius ad hominem Dei vadam. Statimque ascendens Rex currum, venit ad S. Maedog. Audiens B. Maedhog, quod Rex ad se veniret, exiuit in occursum eius. Cumque Rex de longe vidisset Sanctum ad se venientem, dixit: 6Iste Sanctus me liberauit de ore bestiæ & de omni pœna infernali; [seq; offert ad agēdam pœnitentiam:] cognosco iam formam eius. Tunc Rex se prostrauit ad pedes Sancti dicens: Pœnitet me, quia multa feci mala; & quodcumque dixeris mihi pro remedio animæ meæ, in Dei nomine implebo. Et tunc orante Sancto sanatus est iam illico ab omni infirmitate sua; [eius precibus morbo liberatur:] & ait ad virum Dei: Sanasti me ab infirmitate, & soluisti me de inferno; & narrauit ei visionem suam.

[28] Postea iterum Rex ait Sancto Maedhog: Ecce offero me ipsum tibi, l vt sepeliar in cœmiterio tuo, & genus meum semper apud te sepelietur. [multa ei largitur.] Et magnas dedit Rex oblationes Sancto Maedhog, & agrum in quo vir Dei construeret monasterium, quod dicitur Ferna; in quo S. Maedhog sepultus est. Et Rex Brandub, & genus eius post eum ibi semper sepelitur: & magna ciuitas in honore Sancti Maedhog ibi creuit, quæ eodem nomine vocatur, id est, Fearna. Deinde facta Synodo magna in terra Laginensium, [S. Moedocus fit Fearnensis Episcopus:] decreuit Rex Brandub, & tam laici quam clerici, vt Archiepiscopatus omnium Laginēsium semper esset in Sede & Cathedra Sancti Maedhog. Et tunc S. Maedhog a multis Catholicis cōsecratus est Archiepiscopus. Construens S. Maedhog monasterium Fearna , discipuli sui faciebāt querelam ad eum, quod ibi aquam non haberent. Erat ante eum quædam arbor, & ait discipulis suis: [fontem miraculose elicit:] Succidite hanc arborem, & erumpet vobis fons clarus de loco eius. Et illico succisa arbore, fons lucidus apparuit; qui dicitur Tiobrad Maedhog; id est, fons Maedhog. Consueuerant enim mulieres venire ad riuum prædicti fontis, vt vestimenta lauarent. Quidam enim vir plebeius, [mulieres ab eo fonte arcet,] nomine Beccus, habebat villam prope monasterium S. Maedhog, cuius ager veniebat ad riuum fontis Sancti; & ideo veniebant mulieres ibi lauare quasi ad suam aquam: & hoc valde displicuit viro Dei; & ait illis: Exite hinc, & ne veniatis ad nos tam prope. Mulieres dixerunt ei: Non exibimus, noster enim locus est, & nostra aqua. Post hoc verbum filia prædicti viri lauans vestimenta, [vna terræ adhærente,] pedibusque conculcans ea, pedes illius adhæserunt vestimentis, & vestimenta lapidibus, & lapides terræ: & erat mulier quasi simulachrum siccans & pene occubuit. [dein eius precibus soluta:] Hæc audiens Becc pater illius, venit ad S. Maedhog, rogans eum humiliter vt solueret filiam suam. Orante iam Sancto pro ea, soluta est illico femina illa. qua soluta vir ille Beccus, se & semen suum cum villa Domino & Sancto Maedhog in æternum obtulit.

[Annotata]

a Ea vox secessum magnum significat. Alterius Dicollæ, siue Diculli, sed iunioris, mentio fit in vita 1. S. Fursei 16. Ianu. cap. 7. num. 37.

b Hic aliis Hugo dicitur, traditurq; sub annum Christi 567. suscepisse regni gubernacula, atque ad 594. tenuisse. Idem mox Rex Temoriæ vocatur. Mortis eius mentio fit num. 26.

c siue Australis Lageniæ.

d Comitatus Donegall, siue Tir-conell, quasi terram Conalli dicas, [Tir-Conell.] vnde aliis etiam Conallea appellatur: iacet in Septemtrionali Vltonia, teneturq; multis iam seculis ab O-Donellorum familia. Extat in ea regione celebratum illud S. Patricij Purgatorium.

e Addit MS. Salmant. a B. Maedoc confortatus & precibus adiutus.

f Addit idem MS. Ædi exercitum cum maxima strage a Brandubio extra fines Lageniæ effugatum. Osulleuanus Regem hunc Lageniæ vocat Branum Nigrum, siue Bran Dubh, Mac Eacha.

g Capgrau. panem de folio fecit.

h Osulleuanus, veruecem.

i Slanam superius diximus, Ptolemæi Modonam videri. Ei adsita Ferna est.

k Inbher Hibernice sinum maris aut fluuij significat.

l Addit MS. Salm. vt per te in vita dirigar.

CAPVT V.
Vita & sanitas reddita, eius meritis. alia egentibus allata subsidia.

[29] Qvidam armentarius prope ciuitatem Fearnæ fuit, [Mortuam ad se euocans suscitat:] cuius mater graui dolore prope mortem torquebatur: qui armētarius ad S. Maedhog venit, vt ab ipso aquā benedictā postularet. Tunc beatissimus Episcopus humiliter ad illam infirmam perrexit; sed armentarius ante virum Dei iuit ad domum, & inuenit matrem suam mortuam, qui reuersus homini Dei dixit: Noli vir sancte vexari, quia mater mea mortua est. Cui dixit Sanctus: Vade, & dic matri tuæ, vt ad me salutandum veniat. Ille obediens viro Dei dixit mortuæ: Vocat te sanctus Episcopus Maedhog. Ad hanc vocem illa surrexit quasi de graui somno, & gratias agens Deo infirma venit obuiam viro Dei.

[30] Quodā tēpore sanctus Episcopus Maedhog exiuit visitare a S. Muna Abbatem, habitantem in suo monasterio, quod dicitur b Teach Munæ; & cum honore magno sanctus Episcopus susceptus est. [Visens S. Munnam, omnes isthic infirmos sanat;] Sanctus Abbas fratri suo ministranti ait: Dic sancto Pontifici, vt omnes, qui sunt in isto loco, reficiantur hac nocte in aduentu eius. Sanctus Pontifex ait: Omnes qui sunt in hoc loco reficientur hac nocte. Sanctus Munna ait iterum ministranti sibi: Dic Domino nostro Episcopo: Non possumus omnes reficere, quia multi infirmi ex nobis sunt. Audiens hoc Episcopus ait: Callide petiuit Dominus Abbas sanitatem Fratribus suis; potens est enim Dominus meus in aduentu meo illis omnibus tribuere sanitatem. Et cum hoc dixisset, omnes infirmi sanitatem receperunt. Et qui vix poterant antea viuere, valide cum ceteris cœnauerunt. Dei autem tertio cum B. Maedhog ire voluisset, dixit ei S. Munna: Non exies donec omnes Fratres infirmi sint, qui prius fuerant eodem pondere. [eo petente, vt rursus ægrotent, a Deo obtinet:] Cui dixit Episcopus: Donauit mihi Dominus eorum sanitatem. Et B. Munna ait: Non ita fiet; nam virtus in infirmitate perficitur. Tunc consentiente Maedhog, illi versi sunt in dolorem suum. Postea sanctus Episcopus valedicens omnibus cum benedictione, exiuit.

[31] Cum esset S. Maedhog in loco, qui dicitur Ardlatrau, vidit inde sex boues in aratro conuersos in vecordia properantes ad portam suæ ciuitatis Fearnæ. [longe dissita cognoscit, & periclitants subleuat:] Inter illum autem locum & ciuitatem Fearna fere centum miliaria consistunt. Vir Dei diuinitus hoc videns longissime, eleuauit manum, & benedixit: ceciditque tunc vir arator inter vomerem & cultrum, & non læsit eum, quia citissime boues facti sunt mites; & sic ille euasit de tanto periculo. Interrogantibus discipulis virum sanctum, indicauit eis hoc factum.

[32] Quodam tempore beatus Antistes Maedhog exiuit visitare sanctas Virgines, filias c Aidi, filij Corbri; & duxit secum aratrum eius in eleemosynam cum bobus, vt ararent, Virginibus. [boue pauperculæ, dato,] Cumque statim aratores boues ad arandum iungerent, venit mulier leprosa rogans vt vir Dei Maedhog largiretur ei bouem, cui dedit Sanctus electum bouem. Aratores dixerunt viro Dei, d quod par numerus boum non est nobis. Vir sanctus ait eis: Expectate donec veniat bonus bos missus nobis a Deo. Subito (mirabile dictu!) de mari conspiciunt bouem venientem: qui exaltans mugitum ter clamauit, [alium mirabiliter obtinet:] suumque collum aptius in iugum alterius bouis humiliter posuit. Et e tribus vicibus veris ibi bos ipse arauit, qui in initio cuiuscumque diei, quo debebat arare, de mari ad arandum veniebat; & ter vocem exaltans iterum in fine diei reuertebatur in mare. Omnes audientes & videntes hoc miraculum, glorificabant Deum & famulum suum S. Maedhog.

[33] Alio tempore S. Dauid Episcopus, Magister Sancti Maedhog, [visitat S. Dauidem:] misit ad eum vt ad se salutandum antequam moreretur exiret. Statimque obediens Episcopus in Britanniam perrexit, & aliquo tempore cum sancto Magistro suo Dauid spiritualiter mansit. Quodam iam die S. Maedhog Dauidi Episcopo ait: Hodie, Pater, viris bonis promisi peruenire ad Hiberniam. Sanctus senex Dauid respondit ei: Iam hodie eris in Hibernia. Ille ait: Quomodo? Venerabilis senex ait: Familia tua pro te nauigio veniet: f tu autem accipe benedictionem meam; & firmissima fraternitas in cælo & in terra inter me & te, [redit in Hiberniā, marina bellua vectus:] & inter posteros nostros semper sit. Et nunc vade ad mare, & quodcumque ignotum animal tibi venerit, super 7illud ascendes, & te ducet incolumem citius ad Hiberniam. Et benedicens eum senex sanctus Dauid Episcopus, B. Maedhog venit ad littus maris, & inueniens ibi magnum animal ignotum, ascendit firma fide super eum; & ductus est vir Dei citius & breuiter ad Hiberniam. Deposuit autem animal virum sanctum in loco, qui dicitur Inbher Cromchiun, reuersumque est animal in mare, quasi petens benedictionem. Sanctus autem Maedhog sicut promisit venit ad suos.

[34] [ieiunat 40. diebus continuis,] Alio tempore beatissimus Pontifex Maedhog secundum exemplum Moysis & Eliæ, imo secundum exemplum conditoris omnium, vnici filij Dei, Domini nostri Iesu Christi, quadraginta diebus & quadraginta noctibus ieiunauit in ciuitate sua Fearna, nihil manducans, neque quidquam bibens, de humano alimento. Et post ieiunium quadraginta dierum, [& post valentior apparet:] vir Dei visus est discipulis suis longior & grossior, quam antea. Consummato ieiunio eorum petitiones donauit Sancto Maedhog Dominus omnipotens, quas vir sanctus ab eo postulauit: g prima petitio est, vt quicūque de regali genere Laginensium, [quatuor suorum petitiones a Deo impetrat:] & magis de semine Branduuij filij Ethach, malus sederet in sede eius, & mortuus fuerit in ea, non sit secum in cælo. Et quicumque suus monachus negauerit eum, & fugitiuus fuerit ab eo, similiter non sit secum in cælo; & quod infernus non claudetur super eos post diem iudicij, qui in cœmiteriis eius iacebunt; & quod animam vnam omni die de inferno soluet vsque ad diem iudicij.

[Annotata]

a Vitam S. Munni, siue Munnæ, qui & Fintanus dicitur, dabimus 21. Octobr. Eius rursus mentio fit infra cap. 8. nu. 54.

b Id est, Domus Munnæ.

c MS. Salmant. Eda Maccarbri.

d Distinctius MS. Salmant. Vir Dei, quid faciemus? quia vnus est nobis ita necessarius, vt sine eo arare non possimus.

e Idem MS. sicque per tres annos vernali tempore. Capgrau. per tres menses.

f Idem MS. Verumtamen ne expectes eos.

g Mirabiles preces, sic videntur posse explicari, vt quisquis e Brandubij successoribus, Lageniæ Regibus, scelerate vixerit; quicumque e suis monachis religiosum institutum abiecerit, Ecclesiasticæ communionis expertes sint, æternæ damnationi, nisi resipiscant, obnoxij: vt nemo in suis cœmiteriis sepeliatur, qui letiferi sceleris conscientia inquinatus decesserit: vt denique e purgatorio quotidie suorum precibus anima vna eripiatur.

CAPVT VI.
Varia vaticinia. salus Regibus obtenta.

[35] Qvodam vero die S. Maedhog veniens ad vadum Imgain, dixit ei auriga suus: Dic mihi, Domine, quis in a Sede tua post te sedebit? Sanctus Episcopus respondit ei: Qui ante nos aperiet b tormouelam vadi, ipse post me erit sessor cathedræ meæ. Et statim viderunt scurriles scholasticos venientes cum scutis & hastis in manibus caussa ludendi. [prædicit S. Cronanum tum iuuenem & scurrilem, futurum suum successorē,] Cumque vidissent scholasticorum turmam, vnus ex eis exiliens tormouelam eis aperuit. Videns supradictus auriga iuuenem valde scurrilem aperientem termouelam, obstupuit, & dixit alte: Numquid iste nugerulus apud nos post Patronum nostrum erit Antistes? Tunc scholasticus ille compunctus gratia Spiritus sancti, humilis venit ad S. Maedhog, & dixit ei: [qui mox compūctus eum sequitur.] O Sancte Dei, volo tecū ire, & viuere sub disciplina tua. Vir sanctus ait ei: Vnde es, & quo nomine vocaris? Ille ait: Mumeniensis ego sum, de habitatoribus Luachuir , & Cronanus vocor. Cui ait vir Dei: Alio nomine diceris, id est, Mochua Lothre. Et ait ei: Sequere me. Inde secutus est Mochua Lothre S. Maedhog vsque ad obitum suum; qui postea effectus est sapiens & sanctus, & vir miræ abstinentiæ, qui fecit magna miracula; quem pro honestate vitæ & pro bonitate morum beatissimus Maedhog post se in Episcopum constituit.

[36] [Pro captiuis intercedēs, a Duce repellitur;] Alio tempore S. Maedhog audiens quosdam de suo genere in Momoniensibus, videlicet in illa regione, quæ dicitur Hy Conaill Gabhræ, esse captiuos; perrexit, vt eos de captiuitate solueret. Cumque illuc vir Dei peruenisset, Dux illius terræ noluit audire eum, nec dimisit eum in suo castello manere. [cuius filiam ideo mortuam,] Ante illius castelli ostium vir Dei triduo ieiunauit. Finito vero ieiunio filia ipsius Ducis, quam ipse valde diligebat, subito mortua est. Sciens vxor Ducis hoc factum esse caussa miraculi, duxit corpus exanime ad S. Maedhog; & rogatus a matre eius, [resuscitat:] & a comitibus suis famulus Dei resuscitauit illam a morte. Sed adhuc Dux durus Sancto Maedhog verbis asperis resistebat. Cumque S. Maedhog Ducem maledicere cœpisset, puer quidam, qui prope stabat, dixit: Aue senior sancte , maledictio tua sit super hanc petram: [petram maledictione diuidit:] & cum dixisset, Sit super hanc petram maledictio hæc, statim petra illa in duas partes diuisa est. Hoc iam videns ille Dux pœnitentiam egit, & suos cognatos liberos dimisit Sancto Maedhog. [Ducem conuertit:] Et obtulit ei locum qui dicitur Cluana Claidblasch: & ibi construxit vir sanctus monasterium, & benedicens locum ipsum, & Ducem qui dedit illum, recessit inde.

[37] Quodam die cum esset S. Maedhogh cum cētum quinquaginta Fratribus in messe, venit Rex Branduuius ad messem, visitans virum Dei. Videns iam Rex dilectionem & humilitatem tot Fratrum, admiratus ait ad sanctum Episcopum: Mirabiliter illi se diligunt, & obediunt sibi inuicem. Vir Dei ait: Mirabilius est, [diuinitus cognoscit & prædicit omnes suos saluandos, præter vnum] quod sunt omnes filij vitæ, nisi vnus tantum. Rex ait: Quis est ille filius mortis? iam vellem iugulare eum, ne esset c inter oues Dei. Sanctus Episcopus respondit: Non iugulabis eum; sed tamen scies eum modo, quia hora celebrandi opus Dei aduenit: omnes enim Fratres præter eum prostrabunt se ad terram ad opus Dei, sed ipse non prostrabit se. Cumque Fratres horam tertiam celebrassent; [cum ceteris non orantem; qui ad seculum reuersus male perit.] Pater sanctus, omnesque secum ad terram se inclinauerunt, excepto filio mortis. Tunc Rex interrogauit eum dicens: Quare cum ceteris non inclinasti? Ille respondit: Mens mea aliud modo cogitat. d Postea ille ad gentem suam in seculo perrexit, & ante hebdomadæ finem iugulatus est, & infelicissime obiit.

[38] Quodam tempore beatissimus Maedhog volens adire ciuitatem Mumoniensium regalem, nomine e Cassel, equi currus sui immobiles steterunt secundum exemplum asinæ Balaam. Mirans hoc vir sanctus, [Equos sistente Angelo] venit ad eum Angelus Domini dicens ei: Vult Dominus, vt pergas ad aliam regionem, ad prouinciam Chonactorum; [mittitur ad Guarium Regem:] quia Guarius Aidhui Rex Conaghtorum grauissimis doloribus torquetur in cella, quæ dicitur f Keallmic Duach, prope mortem iam torquetur: tibi enim Dominus concedit vt cures eum. Vir Dei respondit: Quodcumque dixerit mihi nuntius Domini mei, libenter faciam: igitur volo illuc ire. Angelus dixit: [equi vltro eam viam carpentes,] Quamuis nolueris tamen exibis, quia ita vult Dominus, & equi tui per aliam viam non ibunt. Tunc S. Mædhoc dixit ad aurigam suum: Dimitte equos ire quocumque voluerint. Et statim equi ad Aquilonalem cursum declinauerunt: & cum venissent ad stagnum Dergderc, [stagnum transeunt sicco vestigio:] equi sine impedimento sub curru siccis pedibus per lacum, quasi per aridam terram, diuina potentia perrexerunt.

[39] Posta transgresso lacu duos viros inuenerunt in agro, quibus S. Maedhog ait: Indicate nobis bonam viam, qui responderunt: In his locis non est aliqua via vobis. vnus eorum dixit eis: Si boni Clerici estis, de locis asperis planum iter facietis. Tunc sanctus senior ait g Mochuda, benedicens viam, Dominus scit quomodo sumus; sed ipse potest planum iter nobis facere, sicuti tu dicis. Ad hanc vocem plana via per montes & siluas, [Sanctus viam asperam benedictione complanat: Regem sanat: 30. annos pollicitus & vitam æternam.] & grunnas sine vllo impedimento vsque ad monasterium, quod dicitur Keall Muduach, vbi erat Rex Conaghtorum Guarius Ayni infirmus, facta est. Et cum a sancto Episcopo oratio facta esset pro eo, statim sanatus est ab omni infirmitate sua. Et ait vir sanctus Regi: Regnum tuum iterum tenebis triginta annis; & in fine vitæ tuæ h tribus annis in dolore eris, & in illa infirmitate morieris, & regnum cælorum possidebis propter eleemosynam 8& largitatem tuam. Rex enim potuit illam sententiam complere quæ dicit: Omni petenti te da. [Luc. 6. 30.] Et benedicens Regi, & facta oratione & firmitate inter se & sanctissimum virum, in cuius honore est illud monasterium primo & ciuitas constructum, vir beatissimus Mochuda recessit in viam suam.

[Annotata]

a In catalogo Episcoporum Fernensium secundus est S. Molingus, de quo infra cap. 9. nu. 60. Præponendus ei S. Cronanus videtur.

b [Tormouela.]Tormouela Hibernis significat transuersariam trabem ad portas, vel in aditu viæ alicuius, qua arceri equi ac currus solent; aut certe crates mobiles, aut septa, quibus prætorum claudi ingressus solet, ne egredi aut ingredi passim queant animalia. ita doctissimus Colganus.

c Addit MS. Salmant. tamquam lupus. Osulleuanus ait, cum meridie cibum sumpturi orarent monachi, hunc stetisse alia cogitantem. probabilius est quod habent MSS. de hora Tertia, siue parte diuini officij.

d Idem MS. in crastino.

e De Casselia Archiepiscopali vrbe egimus 8. Ianu. præfat. ad vitam S. Erardi, num. 7.

f Hanc Sedem nunc Episcopalem esse, nobis retulit Colganus, quæ vulgo Duacensis appellatur.

g Hic est S. Catthagus, de quo 14. Maij.

h MS. Salmant. dura infirmitate purgaberis.

CAPVT VII.
Mortuus suscitatus. alia Aidani miracula.

[40] Qvidam vir sanctus, nomine a Molua, venit ad S. Maedhog, [S. Moluam diei vnius spatio secum Romam trāsfert, & inde in patriam:] dicens: Volo adire Romam peregrinatione. Ait ei Episcopus: Non habebis meam licentiam. S. Molua respondit: Certe si non videro Romam, cito moriar. Tunc assumpsit eum secum S. Maedhog in curru, & non apparuerunt suis vsque in crastinum. Et visum est Sancto Molua, quod essent illa nocte in Roma, & soluerit sua vota ibi ad limina Apostolorum. Crastina iam die orto sole Sancti venerunt ad ciuitatem Fearnæ; & ait sanctus senex ad B. Molua: Numquid vis modo ire Romam? Ille ait: Quare vellem? nonne persolui ibi heri, & præterita nocte orationes meas? sed pudet me tam cito redire ad monasterium meum. Statim ille Episcopus perrexit cum eo, & dimisit eum in locum suum perhibens eum fuisse Romȩ. Mysterium huius rei Dominus scit, sed scimus quia ille Sanctus peritus erat Romæ, quasi fuisset ibi longo tempore.

[41] Accidit vt esset B. Maedhog cum vno puero iuxta quamdam crucem, [raptus videt ingressum S. Columbæ in cælum,] & tum scripsit vir Dei vnum psalmum illi puero: & postquam scripsit, vidit ille puer S. Maedhog ascendentem scalam auream inter cælum & terram, portantem secum b ceraculum pueri. Cum iam post tempus reuersus esset, non potuit puer respicere in faciem eius propter claritatem suam. [splendenti facie inde redit:] Aitque puero: Caue, ne dicas alicui in vita mea. Cui ait puer: Si mihi dixeris, quo existi, ego celabo quod vidi. Ait ei vir sanctus: Iam iui ad lætitiam, quam fecit familia cæli in aduentu c S. Columbȩ, qui mihi fuit valde amicus. Hȩc verba post obitum Sancti Maedhog ille puer cum estet vir fidelis narrauit coram populo.

[42] Quodam die Oeconomus S. Mochuæ Lothre venit ad S. Maedhog, dicens: Parum frumenti habemus; seminabimus illud an dabimus Fratribus? [prædicit parum frumenti diuinitus multiplicandum:] Cui Sanctus respondit: Multum seminate, & sufficienter distribuite Fratribus. Ille ait: Quomodo potest hoc fieri? Homo Dei ait: Quod modo habetis, non deficiet in seminando & comedendo, donec panis vobis veniet de terra. Et sic factum est iuxta vaticinium viri Dei.

[43] Alio die coquus suus venit ad S. Maedhog, dicens: Hodie in coquina nihil habemus, [idem in alia annona factum:] nisi modicum vas lactis, ac parum butyri, vtrum hospitibus hoc tribuetur? Cui Sanctus ait: Omnibus date largiter, quasi de monte d haberetis. Postea illa nocte omnes sufficienter comederunt.

[44] [fraudem quorūdam mendicorū detegit:] Quidam viri callidi & fallaces sua vestimenta absconderunt in siluis, nudique ad S. Maedhog venientes, vestimenta ab eo postulauerunt. quibus Sanctus ait: Sustinete paullisper, donec vestimenta accipietis. Tunc S. Maedhog misit occulte ministrum, vbi vestimenta illorum abscondita erant, & allata sunt eis vestimenta sua. At illi sua propria vestimenta agnoscentes, confusi recesserunt vacui.

[45] Quidam Comes Laginensis euertit fidem suam contra Dominum suum, & iugulauit Regem Laginensium, imo e totius Hiberniæ Brandubum, filium Ethach; & illico inde Rex obiit, sine confessione, & diuino viatico. Hoc audiens sanctus Episcopus Maedhog, valde sibi doluit; & flens & lugens ait: Vtinam illa manus, quæ defensorem Ecclesiarum, regionum, atque iudicem viduarum & pauperum iugulauit, ex latere suo caderet! quod postea completum est. Deinde S. Maedhog ad locum, [Brandubium occisum resuscitat,] vbi erat Rex mortuus, perrexit; & facta oratione suscitauit eum coram omnibus. Cui ait Rex: Rogo te, Pater, si mihi promittis regnum Dei, vt nunc pergam ad cælum; satis enim peregi cursum huius vitæ: Dominus constituet vobis alium Regem. Hæc sententia placuit Episcopo. Et tunc accepto sacrificio, & facta confessione, [confessione & viatico munit; qui volens moritur:] & data indulgentia, Rex Brandubh ad cælum migrauit, & sepultus est honorifice in cœmiterio Sancti Maedhog, quod est in ciuitate sua Fearna; vbi genus eius, Reges Laginensium semper sepeliuntur. Postea ille Comes Saranus, qui occidit Regem, [interfectori pœnitentiam agenti,] tactus compunctione venit ad sepulchrum Regis; & egit ibi pœnitentiam amarissime: lugebat enim ibi in grauissimis ieiuniis pene nudus, non discedens inde die ac nocte. Cum ita esset per aliquod tempus, dixit ei vox de sepulchro, [renuntiatur condonatum peccatum,] quasi vox Regis: O Sarane Buite, ignoscitur tibi, quod fecisti. Et cum dixisset, manus Sarani cecidit de latere eius, sicut prius optauit S. Maedhog. Hoc scientes viri Catholici duxerunt inde Saranum, [excidit tamen manus.] & in reliquo vitæ suæ bene vixit.

[46] Quadam hora audiens S. Maedhog Angelorum suauia carmina desuper canentium, rogauit Dominum, [S. Aidanus audit cantus Angelorum: optat mori:] vt de hoc seculo molesto ad regnum cælorum migraret, essetque cum Christo, exemplo S. Pauli. Sed Dominus eum diutius in carne manere, caussa multorum, volens; ait ei vox: Debes adhuc viuere caussa tuorum. Et ille: Quamdiu Dominus voluerit me viuere, non renuo laborem.

[47] Quidam inops, a quo dominus suus censum magnum exigebat, venit ad S. Maedhog, quærens auxilium. Tunc S. Maedhog erat in agro, f & semen seminabatur in terra ante eum; & vir sanctus ei petenti dimidium modij hordei dedit. Ille ait: Quid mihi prodest hoc? [pauperi hordeum dat, quod in aurum vertitur;] Vir Dei dixit: De hoc reddes totum tuum debitum; & pro parte habebis. Homo ipse subridens; totum illud in aurum conuersum est. Dixitque ei vir sanctus: Redde domino tuo Duci debitum, vt sis liber. Dux videns aurum optimum, ait ei: Quis tibi tantum auri largitus est? [sed illi redditum, iterum fit hordeum:] Ille respondit: B. Maedhog. Tunc g Te offero liberum in æternum. Tunc ille seruus quondam, modo liber, gaudens venit ad S. Maedhog, indicans ei quid sibi fecit Dux. Et assignauit ille homo totum aurum Sancto Maedhog: & orante sancto viro, despiciens aurum, in hordeum conuersum est totum, iubente Sancto Dei iterum in terra seminatum est.

[48] Quodam tempore cum B. Maedhog basilicam sibi ædificare voluisset, non potuit artificem tum inuenire. [quemdam benedicens architectū facit:] Confidens in Deo, benedixit manus cuiusdam ineruditi, nomine Gobbanus, & statim subtilissimus artifex est factus h. Postea in summa arte illam basilicam ædificauit.

[49] Alio tempore sanctus senex Maedhog exiuit ad lauandas manus ad riuum cum paucis Fratribus. Tunc alij viri eum videntes, dixerunt: [in aquam deiectus, nec madefactus,] Nullus homo potest commouere Sanctum Maedhog ad discordiam. Tunc rusticus ex eis ait: Ego iam possum; erat vir indutus pellibus. Veniens ille rusticus proiecit virum sanctum in riuum. Cui Sanctus ait: Quid fecisti o homo? intacta erant vestimenta eius aqua. Videns ille homo vestimenta viri 9sancti arida esse, [cælum spondet pœnitenti.] dixit: Pœnitet me quod feci; da mihi indulgentiam. Cui Sanctus ait: Bene fecisti confitendo, & agendo pœnitentiam; quam si non peteres, terra modo te absorbuisset: nūc autem cælos habebis i, & quadragesimo die morieris. Et sic iam factum est.k

[Annotata]

a S. Luani, siue Lugidij, aut Moluæ vitam dabimus 4. Augusti. Paradoxa est hæc peregrinatio, nisi solum in spiritu peracta. Probabilior est, quæ in vita S. Lasriani, siue Molassij 12. Septembris refertur: [S. Aidanus S. Lasriano tutum iter precibus impetrat.] B. Lasrianus diuino spiritu instinctus Sedem Apostolicam visitare proposuit. Iter igitur aggrediens, collactaneum suum, Sanctum videlicet Edanum, antequam transfretaret, visitauit. Cui S. Edanus dixit: Si mihi dimidiam partem tribuas reliquiarum, pericula viarum tuarū in humeris meis suscipiam. Illis ergo talia mutuo promittentibus, & inuicem benedicentibus, S. Lasrianus prospero nauigio ad portum peruenit desideratum.

b Capgrauius: pueri libellum. Vide supra cap. 1. nu. 5. lit. h.

c S. Columbæ vitam dabimus 9. Iunij.

d MS. Salm. traheretis.

e Non numeratur inter Hiberniæ monarchas Brandubius; fuit tamen, vt ex hac S Aidani vita apparet, potentissimus, & fortassis sibi titulum illum Regis Hiberniæ arrogare conatus est. In vita S. Colmani 26. Septemb. dicitur Brandubius suscitatus, postquam annum integrum fuerat sepultus; quod minus probabile. In vita S. Colmani Episcopi 7. Iunij dicitur subito inimicorum impetu interfectus.

f MS. Salmant. Erat autem tunc seminans hordeum in agro.

g Idem MS. Hoc aurum non conuenit mihi habere, sed Deo & S. Mœdoc; & ideo te in æternum proclamo liberum.

h Addit idem MS. quod parem illis temporibus non haberet.

i Addit idem MS. mea intercessione.

k Osulleuanus, quarto die.

CAPVT VIII.
Curiositas punita. alia Aidani miracula.

[50] Qvodam die Oeconomus S. Mochuæ Lothrȩ venit ad sanctum senem Maedhog, dicens: Nos ecclesiam ædificamus, [Ligna vt ab Angelis ad ecclesiā struendam afferātur, impetrat;] & ligna abscissa sunt in silua; & non habemus sufficienter viros vel boues, qui illa ad nos efferant. Cui sanctus Episcopus ait: Ite vos ad cellam vestram, & quidquid in illa nocte audieritis, nolite aspicere. In illa autem nocte sonitum magnum audiuerunt de silua ad cellam; & nemo ausus est videre: sed cum quidam stultus Conuersus ex eis contra præceptum Sancti Maedhog per foramen clauis prospexit, [cessant ob vnius curiositatem:] & vidit multitudinem iuuenum pulcherrimarum formarum, comis aureis vsque ad scapulas, ligna deferentes. Tunc audita est vox dicens Angelis: Cessate ab hoc opere; & nisi vir ille prospexisset totam ecclesiam a ædificarent Angeli. Postea autem Gobbanus artifex illam ecclesiam ædificauit.

[51] Alio tempore cum S. Maedhog in finibus Mumoniensium, scilicet in Hua Conaill, prope monasterium b S. Ithæ esset, volens visitare S. Moluam Patrem confessionis suæ, audiuit campanas multum sonantes; & cum interrogasset vir Dei, quid hoc esset, dictum est ei quod alumna S. Ithæ tunc mortua esset, [mortuam suscitat attactu baculi:] quam famula Dei valde adamauit. Audiens ancilla Dei quod S. Maedhog prope esset, misit ad eum dicens: Veni ad nos sancte Pater, & tua magna sanctitate suscita filiam meam. Tunc Episcopus misit vnum de suis discipulis cum baculo suo, dicens: Pone baculum istum supra pectus puellæ extinctæ. Confido enim de Dei mei misericordia, & beatitudine beatissimæ Ithæ, quod illa resurget. Cumque baculus Sancti supra pectus puellæ mortuæ positus esset, statim viua & sana surrexit. Omnes audientes & videntes tale miraculum glorificabant Deum & famulum suum.

[52] Quidam fur coronam de pecoribus S. Maedhog furatus est, [furem peierantem confundit:] & comedit. Cumque fur ille coram S. Maedhog iurare cœpisset, quod animal illud non furaretur, nec comedisset, auris coronæ ex labiis eius visa est: & omnes circumstantes deriserunt eum, glorificantes Christum in Sancto suo; & ille confusus reuersus est.

[53] Alia die quidam milites occurrerunt Sancto Maedhog habentes virum in vinculis, quem volebant tradere Regi Laginensium quasi malefactorem: quibus motus misericordia vir Dei ait: Dimittite ministrū vinctum pro amore Christi. Illi dixerunt: Certe non dimittemus, [captiuum liberat:] donec sit redditus Regi. Cumque postea pergerent ad siluam, visum est eis, quod multa turba inimicorum suorum ex insidiis properarent ad eos: tunc illi huc illucque fugientes virum vinctum reliquerunt solum. Hoc videns ille vir statim reuersus est ad S. Maedhog. Rex autem hoc audiens iussit illum esse liberum, magnificans gratiam Dei in S. Maedhog.

[54] Quodam die cum sanctus Episcopus Maedhog, & sanctus Abbas Munna essent in vno loco, [videt & S. Munnæ ostendit retum mundum instar stadij:] Episcopus in angulo ecclesiæ erexit se in gradu alto. Tunc sanctus Abbas Munna, filius Tolchani, videns eum ita esse, dixit ei: Quid est, quod vides? reuela mihi illud. Tunc beatus Pontifex signauit oculos sancti Abbatis, & ipse illico vidit cum sancto Pontifice totum mundum ab ortu solis vsque ad occasum, quasi vnum stadium. Et gratias Deo agentes descenderunt: narrabatque Abbas Munna Fratribus quod contigit.

[55] [dat equum suum S. Colmanos] Alio die cum S. Maedhog iter ageret, occurrit ei in via S. Colmanus, filius Fyacrij; in illa hora equus Colmanni mortuus est: cui illico sanctus Episcopus equum suum sub curru Colmani dedit. & cum inde discessisset, [& alius illi diuinitus mittitur:] alius equus hyacinthinus a Deo missus sub curru Sancti Maedhog statim mitis venit. Cumque Colmanus eadem via reuersus esset, equus suus viuus surrexit in occursum eius, & ipse hoc sanctitati beatissimi Antistitis Maedhog deputauit.

[56] Quodam die ipse sanctus senex Maedhog ligna pomifera in horto plantauit: sed vir ille, [arbores infructuosas plantat, quæ fructus ferūt:] qui ei semina deferebat malorum, detulit cum ceteris infructuosa ligna, id est, bicutec & auli: cum iam fide sancta beatus vir communiter plantans de lignis infructuosis, fructifera cum pomis dulcibus gratia Dei fecit.

[57] Alio tempore Rex Temoriæ magnum exercitum ex suis finibus collegit contra Laginenses, & Rex Chonactorum, & Rex Aquilonalium partium Hiberniæ cum suis exercitibus venerunt ad Regem Temoriæ; & ipsi tres Reges cum suis Ducibus multitudo maxima innumerabilis erat. Et vnanimes conuenerunt vt deuastarent prouinciam Laginensium in vindictam Cuasgij, [Regi victoriam impetrat.] filij Aidi, filij Aimirechi Regis Hiberniæ; quem Cuasggium occiderunt Laginenses; volens ipse vindicare in eis patrem suum Æda, quem Brandubh, filius Ethach Rex Laginensium in bello magno occidit. Tunc Rex Laginensium venit ad sanctum Archiepiscopum Maedhog, querelam faciens ante eum de hac re. Cui ait vir Dei: Multi Sancti seruierunt Domino in terra vestra; ite vos forti animo ad certamen, & nos ibi omnes erimus vobiscum. In illa iam nocte S. Maedhog extensis in oratione manibus stetit. Crastina vero die Rex Laginensium confidens in Dei auxilio per suum Patronum B. Maedhog commisit bellum contra nimiam multitudinem; Aquilonaresque viginti quatuor millia fortissimorum militum, præter vulgus peditum, in fugam versi sunt. Et magna cædes facta est in eis.

[Annotata]

a Addit MS. Salmant. illa nocte.

b Vitam S. Ithæ dedimus 15. Ianuarij.

CAPVT IX.
S. Aidani post mortem miracula.

[58] Qvidam homo paralyticus erat Romæ, qui fuit potens, & per multa loca sanitatem quæsiuit, [ad reliquiae eius sanatur paralyticus:] & non inuenit. Cui quidam viri sancti dixerunt: Est quidam Episcopus sanctus, nomine Maedhog, in Hibernia insula; & scimus, dono Dei, si peruenisses tu ad eum, ipse præstaret tibi sanitatem: & non habebis vnquam sanitatem donec peruenies ad eum. Cumque ille peruenisset in Hiberniam, inuenit virum Dei Maedhog mortuum in campulo: sed ipse paralyticus confidens in sanctitate famuli Dei accessit, & tetigit corpus, & illico coram 0omnibus sanatus est ab omnibus doloribus suis, gratias Domino & seruo suo Sancto Maedhog agens, sospes & validus cum suis nauigauit de Hibernia.

[59] Fuit quidam homo infirmus annis triginta, in finibus Aquilonarium Laginensium, nomine Finanus: hic in visione in festiuitate Sancti Maedhog, vidit currum mirabilem de cælo descendentem ad ciuitatem Sancti Maedhog Fearna, [apparet S. Aidanus cum S. Brigida ægroto, & mortem ei prædicit.] in quo erat senex sanctus pulcherrimus facie, in clericali habitu, & clarissima Virgo palliata cum eo; & ipsi sibi inuicem dabant honorem quasi seruus Domino. Ille vir interrogauit eos qui essent. Respondit Clericus ei: Ista est beatissima Virgo a Brigida, Domina Hiberniæ: ego autem sum seruus Christi Maedhog: festum iam meum crastina die celebratur, & festum huius Virginis beatissimæ post cras colitur. Iam vero venimus, vt benedicamus loca nostra; & eos qui suis donis & oblationibus honorificant diem exitus nostri. Tu vero lætus & paratus esto, quia crastino b die migrabis ad cælum. Surgens ille homo de ecstasi, ascendit currum, & exiuit ad ciuitatem beatæ Virginis Brigidæ, nomine Killdara, positam in campo Liffe in terra Laginensium, narrans omnibus visionem suam: & sicut prædictum est ei, die tertio feliciter post victoriam infirmitatis ad cælum c migrauit.

[60] Cum teneret beatissimus Episcopus d Molingus cathedram Episcopalem Sancti Maedhog, [S. Molingus in eius lecto dormiens, morbo corripitur;] aliquo euentu in lecto beati viri Sanctus ascendit, vbi nemo ante eum ausus est ingredi: cui ait Canonicus istius Ecclesiæ: Vsque hodie post obitum Sancti Maedhog, Patroni nostri, nemo ascendit in hoc lecto, propter nimiam sanctitatem eius, qui modice ibi euigilans spiritu Domino post lassitudinem corporis requiescebat. Ait ei sanctus Episcopus Molingus: Nos, qui in cathedra eius sedemus, bene possumus hic dormire. Et cum hoc dixisset, statim dolor validus apprehendit eum. [eo inuocato sanatur.] Cum iam torquebatur valde, fundens orationem petiuit Dei auxilium; sed cum dolor adhuc non cessabat vrgere eum, iterum se signans signo crucis cœpit inuocare frequenter Sanctum Maedhog sibi in auxilium: & cum hoc fecisset, statim feruor doloris mirabiliter discessit ab ipso. Surgensque inde S. Moling sospes & sanus ait: Nemo in isto tempore dignus est in lecto nostri Patris S. Maedhog dormire. In hoc apparet quantam gratiam habet S. Maedhog apud Deum in cælis, in cuius lectulo nemo audet in terris dormire. Multa alia signa virtutum Sanctus Maedhog in corpore, & post obitum eius gratia Dei per eum fecit, & adhuc ad reliquias eius non cessant ostendi. Ipse etiam Archiepiscopus Maedhog, fundatis multis Ecclesiis & peractis maximis miraculis, felicissimo obitu III. Kal. Februarij ad Christum migrauit. Sed Sanctus & Patronus noster Maedhog inter choros Angelorum & Apostolorum, & omnium Sanctorum epulari in cælis in gaudio, sine mœrore, in regno sine fine, in vita sine morte, in conspectu Domini nostri Iesu Christi, cui est honor & gloria cum Deo in vnitate Spiritus sancti in seculorum secula, Amen.

[Annotata]

a Vitam S. Brigidæ dabimus 1. Febru. in qua de Kildaria vrbe & Liffe campo ac flumine.

b Id est, postridie festi S. Brigidæ.

c Colitur quoque vt Sanctus hic Finanus.

d Colitur 17. Iunij S. Molingus Episcopus Fernensis.

DE S. ADAMNANO PRESBYTERO COLDINGHAMI IN SCOTIA.

Svb Finem VII. Secvl.

[Praefatio]

Adamnanus Coludius, Presbyter in Scotia (S.)

[1] Merchia regio est modernæ Scotiæ, cis Forthæ æstuarium, Barwico extremo Angliæ propugnaculo vicina. Hic Coldingham est, quæ Bedæ Coludi vrbs dicta, & vt quidam censent, Ptolemæo lib. 2. cap. 3. Colania. Monasterium illic Ebbæ sanctißimæ Virginis, [Coludiense monasterium.] e Northumbriæ Regibus ortæ, extitit; quod flammis absumptum, deinceps restauratum, altera altero post seculo Ebba rexit, quæ vt pudicitiam a Danorum piratarum libidine tueretur immunem, labra sibi ac nasum præcidit, & cum ceteris Virginibus eius exemplum secutis martyrio coronata est, coliturq; II. Aprilis. Prioris vero Ebbæ XXV. Augusti consecrata est memoria, a qua propinquum promontorium nomen accepit, vulgo S. Abs head appellatum.

[2] In eo monasterio tum sacræ Virgines degebant, tum, vt sæpe ea ætate, qui sacra illis administrarent, sed domicilio, vt par erat, discreti, Presbyteri & monachi. Ex his Adamnanus fuit, cuius sanctitatem Beda prædicat lib. 4. histor. Anglic. cap. 25. quod hic dabimus. [S. Adamnani natalis.] Eius natalem in Catalogo SS. Hiberniæ hoc die retulit Henricus Fitz-Simon noster, qui Adomnanum vocat; at non recte Abbatem facit, & forte cum Huensi Abbate Adamnano confudit. Eumdem hoc die habet Ioannes VVilsonus in priori editione Martyrologij Anglicani, qui Adamanum appellat. Ast in posteriori eiusdem Martyrologij editione ad XVI. Martij, haud scimus qua caußa, reuocauit: vtrobique Præfectum vocat Coludiensis cœnobij; non recte; nam & viris & Virginibus vna præerat S. Ebba.

[3] XXVII. Ianuarij eum refert Dauid Camerarius his verbis: Hoc eodem die S. Adamannus Abbas Coludius, de quo vide VVestmonasteriensem ad annum 701. [Non fuit Abbas:] At neque Abbas fuit hic Adamnanus, vt iam diximus; & VVestmonasteriensis de altero agit Adamnano: Anno gratiæ 701. inquit, floruit vir bonus & litteratus Adamannus Presbyter & Abbas monachorum qui erant in insula Hy. De hoc agemus XXIII. Septembris. Ad quem diem in Notis Coludij Adamnani ita meminit Ferrarius in gener. catal. SS. Fuit & Adamannus Presbyter Scotus in oppido Coludi, sanctitate quoque insignis. XI. Decembris in recenti quodam MS. Kalendario SS. ord. S. Benedicti ita celebratur: S. Adamantij monachi & Præpositi monialium in Anglia, quod Colodi-vrbs dicitur.

[4] [forte monachus.] Monachum fuisse Adamnanum asserit præter Hugonem Menardum lib. 2. Obseruat. ad 29. Augusti, & Leslæus lib. 4. de gestis Scotorum ita scribens: Adamannus Coludius hac tempestate viguit: quem natione Scotum, ordine monachum, acumine subtilem, sacris litteris egregium, moribus antiquis illustrem, ac orationis suauitate perinsignem, omnis Britannia vnice obseruauit ac coluit. Agit de eo quoque fuse Nicolaus Harpsfeldius seculo 7. cap. 37. Ioannes Capgrauius in vita S. Ebbæ. Trithemius lib. 3. de viris illustrib. Ord. S. Benedicti cap. 124. Adamannus monachus & Presbyter, monasterij sanctimonialium in Anglia, quod Colodi-vrbs dicitur, Præpositus, natione Scotus, vir austeræ conuersationis & sanctæ vitæ, ita vt præter Dominicam & quintam feriam nihil in hebdomada penitus comederet, sæpe etiam noctes integras peruigil in oratione transigeret, magnis effulsit virtutibus. Claruit anno Domini 670.

VITA
Auctore S. Beda lib. 4. hist. c. 25.

Adamnanus Coludius, Presbyter in Scotia (S.)

Ex ven. Beda.

[1] His temporibus monasterium Virginum, quod Coludi-vrbem cognominant, cuius & supra a meminimus, per culpam incuriæ flammis absumptum est. [Coludi-vrbs incensa.] Quod tamen a malitia inhabitantium in eo, & præcipue illorum qui maiores esse videbantur, contigisse omnes, qui nouere, facillime potuerunt aduertere. Sed non defuit puniendis admonitio diuinæ pietatis, qua correcti per ieiunia, fletus, & preces, iram a se instar Niniuitarum iusti Iudicis auerterent.

[2] Erat namque in eodem monasterio vir de genere Scotorum, Adamnanus vocabulo, [Isthic Adamnanus] ducens vitam in continentia 1& orationibus multum Deo deuotam, [mira abstinentia, viuit,] ita vt nil vnquam cibi vel potus, excepta die Dominica & quinta sabbati perciperet, sæpe autem noctes integras peruigil in oratione transigeret. Quæ quidem illi districtio vitæ arctioris primo ex necessitate emendandæ suæ prauitatis obuenerat: [olim in peccati expiationem,] sed procedente tempore necessitatem in consuetudinem verterat. Siquidem in adolescentia sua sceleris aliquid commiserat, quod commissum, vbi ad cor suum rediit, grauissime exhorruit, & se pro illo puniendum a districto Iudice timebat. Accedens ergo ad Sacerdotem, a quo sibi sperabat iter salutis posse demonstrari, confessus est reatum suum, petiitque vt consilium sibi daret, quo posset fugere a ventura Dei ira. Qui audito eius commisso dixit: Grande vulnus, grandioris curam medelæ desiderat; & ideo ieiuniis, psalmis, & orationibus quantum vales insiste, quo præoccupando faciem Domini in confessione, propitium eum inuenire merearis. At ille, quem nimius reæ conscientiæ tenebat dolor, & internis peccatorum vinculis quibus grauabatur ocyus desiderabat absolui; Adolescentior sum, [volenti imposita a Confessario,] inquit, ætate, & vegetus corpore; quidquid mihi imposueris agendum, dummodo saluus fiam in die Domini, totum facile feram, etiamsi totam noctem stando in precibus peragere, & integram septimanam iubeas abstinendo transigere. Qui dixit: Multum est, vt tota septimana absque alimento corporis perdures; sed biduanum, vel triduanum satis est obseruare ieiunium. Hoc facito, donec post modicum tempus rediens ad te, quid facere debeas, & quamdiu pœnitentiæ insistere tibi plenius ostendam.

[3] Quibus dictis, & descripta illi mensura pœnitendi, abiit Sacerdos: [postea voluntarie retenta:] & ingruente caussa subita secessit in Hiberniam, vnde originem duxerat: neque vltra ad eum iuxta suum condictum rediit. At ipse memor præcepti eius simul & promissi sui, totum se lacrymis, pœnitentiæ, vigiliis sanctis, & continentiæ mancipauit; ita vt quinta solum sabbati & Dominica, sicut prædixi, reficeretur; ceteris septimanæ diebus ieiunus permaneret. Cumque Sacerdotem suum in Hiberniam secessisse, ibique defunctum esse audisset, semper ex eo tempore, iuxta condictum eius, memoratum continentiæ modum obseruabat: & quod caussa diuini timoris semel ob reatum compunctus receperat, iam caussa diuini amoris delectatus præmiis indefessus agebat.

[4] [prædicit monasterij deflagrationem;] Quod dum multo tempore sedulus exequeretur, contigit eum die quadam de monasterio illo longius egressum, comitante secum vno de Fratribus, peracto itinere redire: qui cum monasterio propinquarent, & ædificia illius sublimiter erecta aspicerent; solutus est in lacrymas vir Dei, & tristitiam cordis vultu indice prodebat. Quod intuens comes, quare faceret, inquisiuit. At ille, Cuncta, inquit, hæc quæ cernis ædificia publica vel priuata in proximo est vt ignis absumens in cinerem conuertat. Quod ille audiens, mox vt intrauerunt monasterium Matri congregationis, vocabulo Ebbæ, curauit indicare. At illa merito turbata de tali præsagio vocauit ad se virum, & diligentius ab eo rem, vel vnde hoc ipse nosset inquirebat. Qui ait: Nuper præoccupatus noctu vigiliis & psalmis, vidi adstantem mihi subito quemdam incogniti vultus, cuius præsentia cum essem exterritus, dixit mihi ne timerem: & quasi familiari me voce alloquens, Bene facis, inquit, [quā noctu oranti sibi præsignifi catā refert S. Ebbæ Abbatissæ,] qui tempore nocturno quietis, non somno indulgere, sed vigiliis, & orationibus insistere valuisti. At ego: Noui, inquit, multum mihi esse necesse vigiliis salutaribus insistere, & pro meis erratibus sedulo Dominum deprecari. Qui adiiciens: Verum, inquit, dicis, quia tibi & multis opus est peccata sua bonis operibus redimere, & cum cessant a laboribus rerum temporalium, tunc pro appetitu æternorum bonorum liberius laborare: sed hoc tamen paucissimi faciunt. Siquidem modo totum hoc monasterium ex ordine perlustrans, singulorum casas ac lectos inspexi, & neminem ex omnibus præter te erga sanitatem animæ suæ occupatum reperi: sed omnes prorsus & viri & feminæ aut somno torpent inerti, aut ad peccata vigilant. Nam & domunculæ, quæ ad orandum vel legendum factæ erant, nunc in comessationum, potationum, fabulationum, & ceterarum sunt illecebrarum cubilia conuersæ. Virgines quoque Deo dicatæ, contempta reuerentia suæ professionis, quotiescumque vacant, texendis subtilioribus indumentis operam dant, quibus aut se ipsas ad vicem sponsarum in periculum sui status adornent, aut externorum sibi virorum amicitiam comparent: vnde merito loco huic & habitatoribus eius grauis de cælo vindicta flammis sæuientibus præparata est.

[5] Dixit autem Abbatissa: Et quare non citius hoc compertum mihi reuelare voluisti? Qui respōdit: [post cuius mortem contigit,] Timui propter reuerentiam tuam, ne forte nimium conturbareris: & tamen hanc consolationem habeas, quod in diebus tuis hæc plaga non superueniet. Qua diuulgata visione aliquantulum loci accolæ paucis diebus timere, & se ipsos intermissis facinoribus castigare cœperunt. Verum post obitum ipsius Abbatissæ, redierunt ad pristinas sordes, imo sceleratiora fecerunt: & cum dicerent, Pax & securitas, extemplo præfatæ vltionis sunt pœna multati.

[6] [dispersis alio incolis.] Quæ mihi cuncta sic esse facta reuerendissimus meus conpresbyter Edgils referebat, qui tunc in illo monasterio degebat: postea autem discedentibus inde ob desolationem plurimis incolarū, in nostro b monasterio plurimo tempore conuersatus, ibidemque defunctus est. Hæc ideo nostræ historiæ inserenda credidimus, [Timenda Dei iudicia.] vt admoneremus lectorem operum Domini, quam terribilis sit in consiliis super filios hominum, ne forte nos tempore aliquo carnis illecebris seruientes, minusque Dei iudicium formidantes, repentina ira eius corripiat, & vel temporalibus damnis iuste sæuiens affligat, vel ad perpetuam perditionem districtius examinans tollat.

[Annotata]

a Lib. 4. cap. 18. vbi de S. Edeltreda scribens, Intrauit, inquit, monasterium Ebbæ Abbatissæ, quæ erat amita Ecgfridi Regis (cui nupta fuerat Edeltreda, sed virgo permanserat, vt ad eius vitam 23. Iunij dicemus) positum in loco quem Coludi-vrbem nominant.

b De S. Bedæ monasterio actum est 12. Ianu. ad vitam S. Benedicti Biscopij.

DE S. VLPHIA VIRGINE, AMBIANI IN GALLIA BELGICA.

Sec. VIII.

[Praefatio]

Ulphia, Virgo Ambiani in Gallia Belgica (S.)

Ex variis.

[1] Ambiani Galliæ Belgicæ populi (quorum vrbs Soma, aut Summa, siue Somona, alluitur, inde Samarobriga veteribus, Somerbrigge, vel Samerbrugghe dicta, quod Teutonico sermone Somæ pontem valet) XXXI. Ianuarij S. Vulfiam, [S. Vlphiæ Virg. natalis,] Virginem venerantur. quo die Carthusiani Colonienses in addit. ad Vsuardum: Ambianis Vulfæ Virginis. MS. S. Laurentij Leodij, MS. Florarium, Molanus in addit. ad Vsuardum: In Galliis ciuitate Ambianensi transitus S. VVlfiæ. Idem habet MS. S. Lamberti, sed Vulsiam vocat. Ferrarius quoque Vulfiam appellat. Canisius: Item Ambianis in Gallia eleuatio sanctæ Virginis Vulfiæ. Saussaius: Ambianis transitus S. Vulfiæ Virginis, quæ anno ætatis suæ vigesimo octauo a Christiano illius vrbis Episcopo sacro velamine amicta, in desertum secessit: vbi S. Domitij anachoretæ monitis & exemplis, ac admirando insuper opere, in proposito confirmata, religiosis exculta officiis, post diuinæ consolationis affatim delibata fluenta, vitæ in terris Angelicæ cursum transegit: puritatisque candore deargentata in pallore auri columba, ouans in cælum euolauit.

2

[2] Vita S. Vlphiæ ex MS. Legendario Ecclesiæ collegiatæ S. VVlfranni in oppido Abbatis-villa ad Somonam, missa olim fuit ad Heribertum Rosvveydum, quam hic damus, Aliam extare, & fortaßis accuratiorem, [Vita.] indicat Adrianus de la Morliere lib. 2. Antiquit. Ambianens. dum S. Vlphiæ MS. vitam citat, in qua eius tempore Christianus Ambianorum Cathedram dicatur tenuisse, cuius hic nulla mentio. In vita quoque S. Domitij Canonici Ambianensis, quam XXIII. Octobr. dabimus, multa de S. Vlphia narrantur, quæ in hæc ipsiusmet vita desiderantur; quorum nonnulla, quia proprie ad illam pertinent, visum est huc transscribere.

[3] Eo tempore quo sancta Virgo Vlphia cum sancto in Christo Patre suo eremita Domitio Ambianis ad vigilias noctu ibat, & adhuc nouiter ire consueuerat, contigit in vna noctium æstiuo tempore, vt post Completorium, orationumque feruentem instantiam, [Ranarum vocibus fatigata] illa stratu suo cilicino caput suum, sicut erat vestita, reclinaret, quatinus hora eundi ad vigilias paratiorem & vigilantiorem Sanctus per eam adueniens Domitius inueniret. Et ecce statim capite sanctæ Virginis inclinato, ranæ, quarum ibi semper erat fertilis copia, iuxta modum suum non nouiter consuetum, circa cellam Vlphiæ validum suo cantu facientes impetum, non solummodo tunc secundum quod consueuerant, sed præ nimia tepiditate aëris multo fortius cantum suum exaltauerant, quasi festum celebrantes lætum, ita quod per sonum tumultuantium vocum forsan aliquibus possent non modicum incutere tædium atque metum. At cum noctis profunditas, & refrigescentis roris asperitas ipsarum besticularum voces paullatim, & tandem penitus repressissent, ipsisque silentium indixissent; ipsa quoque Virgo sancta per clamorem huiusmodi valde præter solitum vigilasset, & hora surgendi pergendique ad vigilias propinquasset, signo sanctæ Crucis fatigata plurimum se muniuit, & sic celerius solito firmius obdormiuit.

[4] Mox autem vt obdormiuit Vlphia, illæ bestiolæ, quæ iam a clamore quieuerant & tacebant, sibi etiam dormienti taliter obstrepere videbantur, [altius dormit, nec it ad Matutinas:] quod ad nihil poterat aliud intendere quoquo modo. Nam illo eodemque puncto & momento S. Domitius adueniens, & baculo pulsans Vlphiæ cellulæ pessulum, vt solebat, stansque foris & auscultans, intus nihil audiebat. Quare vocem suam cum ictibus baculi fortius semel & bis iterans, aiebat: Vlphia, surge. Cum autem sanctus senex nullam responsionis vocem audiret, clamabat valentius voce qua poterat altiori: Vlphia, Vlphia, surge mea filia, nam secunda noctis iam præterit vigilia. Verum cum omnes eius clamores casso labore deficerent, nec eius auditum vlla de intus data responsa reficerent; æstimans Domitius quod Vlphia iam ad vigilias perrexisset, & quod ipsa recta vigiliarum hora surrexisset, arguens in semetipso propriam somnolentiam, & suam detestans socordiam, quod tenera Virgo tam feruenter ipsum ad vigilias anticipasset, & ipse detentus pigritia diutius repausasset; iter arripiens, eamque præire credens sequi festiue nitebatur, verecundia magna tactus, sudore nimio defluente, toto corpore madefactus. At cum ad ecclesiam peruenisset, & primum Vigiliarum signum vix pulsatum fuisset, ipseque filiam suam Vlphiam hac & illac per ecclesiam pluries quæsiuisset, & minime inuenisset, clam discedens ab ecclesia sistere pedes noluit: quinimo nec si voluisset potuit, donec tristis, anxius, atque sudans ad Vlphiȩ cellam venit, eamque de eadem exeuntem inuenit: nam tunc primum euigilauerat, & ostiolum suum aperuerat.

[5] Videns autem Vlphia sanctum Patrem suum Domitium rubore ex nimia fatigatione suffusum, & sudore perfusum, ipsi compatiens, & blande leniterque alloquens, dixit: Indulgeat tibi Deus, Domine Pater, quod me hodie pergens ad vigilias non vocasti, & somnolentem nimis minime excitasti. Ad hȩc senex respondit: Imo quinquies & amplius te vocaui, sed infra cellam tuam nullum responsum audiens, isse te iam ad vigilias æstimaui. Et ad terram senex residens valde lassus, [ideo illis æternum silentium indicit,] omnia quæcumque sibi acciderant illa nocte ipsi Vlphiæ per ordinem narrauit. Intellexit igitur protinus Virgo sancta, per ranarum strepitum & earumdem immoderatum garritum, suum fuisse tunc auditum quasi phantastice impeditum, ne se excitantem seu vocantem audiret, aut intelligeret Patrem suum. Et confestim ad terram genua sua flectens, manusque simul iunctas ad cælum extendens orauit ad Dominum, ita dicens: O Deus omnipotens & æterne, ranarum istarum garrulitatem sterne, obtura guttura sic, vt amplius in isto loco non garrulent, tumultum non faciant, amodo vsque in sempiternum taceant, istæ quidem præsentes, & omnes etiam aliæ post futuræ natæ istarum, natæque natarum, & quæ nascentur ab illis, maiores & mediocres cum pusillis. Et conuersa ad illas dixit: Quia vos, vilissimi vermes, ista nocte grauiter nos turbastis, priuastisque deuotionis & pacis bono vestro tumultuoso sono; ego confidens de Dei dono, perpetuum silentium vobis impono, & sic vobiscum pactum compono, quod omnes vobis consimiles hic in posterum venientes, isti interdicto suppono. O valida maledictio! o interdictum ore sanctum & virgineo ita dictum, quod hoc miraculum nullo modo constat fictum. Siquidem S. Domitio respondente, Amen, ex tunc hactenus ista sententia perdurauit, & amborum merita Deus sic exaltare curauit, [quod eo loco seruant] quod facta per nos, non solum cum pluribus, sed etiam fere cum finitimis omnibus inquisitione diligentissima, omnes voce dicunt euidentissima, se numquam ibi audiisse ranarum cantamina.

[6] La Morliere scribit strepitu coaxantium ranarum impeditam, ne S. Domitij vocem audiret, nulla somni facta mentione. Ceterum testatur in toto Paracliti, vbi Vlphia habitarat, [etiam hoc tempore:] conditi cœnobij, de quo infra, circuitu bene amplo, plurimas quidem esse ranas, quibus procreandis loci natura maxime accommodata esse videatur; sed earum omnino reprimi vetusto miraculo streperas voces. Pergit auctor vitæ S. Domitij:

[7] Sanctus autem Domitius obitum suum parum ante suum decessum sentiens imminere, finem optimum imponens operi bono, hominem vtrumque viatico salutari studuit sic munire. Etenim nocte tunc sequente, [intelligit ex S. Domitio, ipsū breui moriturum:] cum sancta filia sua veniens ad vigilias, vt consueuerat, facto mane vni Sacerdotum se ad Missam celebrandam præparanti, accessit, & ab ipso petiit in ipsa Missa sibi sanctæque Virgini sacrosanctam hostiam conferri. Qua sumpta venerunt ad Vlphiæ cellulam ipsa die, residensque sanctus senex sic alloqui cœpit eam: Scisne Vlphia, filia mea, quare nos duos hodie fecerim hostia sacra munire? Vlphia dixit: Nihil super hoc, Pater sancte, respondere certum audeo, nihil inde diffinio, nisi quod coniicio te credere & sperare in proximo ad Deum ire, & recedere ab hac luce. Ad hæc Sanctus: Optime, inquit, filia, cogitasti, & solliciter prudenterque coniicere studuisti, hoc ipsum mente tractans: siquidem ante primum gallicinium noctis instantis, nisi fallor, dimittet meus spiritus glebam carnis. … Audiens autem Vlphia sanctum Patrem suum Domitium talem de decessu suo facere mentionem, ab vberrimis lacrymis se continere non valuit, & vt præsens esset ad obitum suum, ad ipsius cellam cum eodem perrexit. Ingressique oratorium horas canonicas decantauerunt…

[8] Sanctus autem Domitius ipsi Sacerdoti, & Christi fidelibus ibidem propter obitum suum congregatis, immensas referens gratias, ipsisque sanctam in Christo filiam suam Vlphiam Virginem commendans, eisdem aperuit & lucide reserauit ordinem vitæ ipsius Virginis, & aduentus sui caussam ad illas partes; verum & de ipsa Virgine, sibi ostensam ab Angelo visionem, ipsam quoque S. Vlphiam miraculose ab Episcopo consecratam. [adest morienti:] Et his dictis cunctisque circumstantibus ab eodem in sancto osculo salutatis, animam virtutibus plenam efflauit, illamque mundam & puram suo reddidit conditori decimo Kalendas Nouembris. Quod videns sancta Virgo 3Vlphia lacrymas vbertim effundens, animo consternata, magno clamore irrugiit atque dixit: Heu, misera mulier & infelix ego! Quid faciam amodo? Quo me vertere satagam? nempe meum sanctum Patrem & patronum amisi, [mortuum luget:] cuius ignitis orationibus dæmones exusti, totiens ac totiens a me recesserunt confusi. Illum extinctum aspicio, cuius præsidio sublato de medio fere tota deficio, & ideo tota paueo, mihimet tædeo: in hoc tamen solo gaudeo, quod ipsum cum Deo viuere non diffido. Confido etiam per ipsius merita a sanctitudinis semita me minime in posterum recessuram; sed semper de bono in melius incessuram. Cumque diu sancta Virgo in amaritudine spiritus, & cum interrumpentibus vocem singultibus lacrymosis, complosisque manibus, hæc & alia protulisset, atque expressis gemitibus paullulum quieuisset; accedens ad sanctum corpus, manus illius osculabatur flexis genibus reuerenter.

[9] Ætatem S. Vlphiæ colligere hinc licet, quod Christianus Episcopus, [quando vixerit.] a quo illa sacrum velum accepisse dicitur, in Episcoporum Ambianensium catalogo, inter Dominicum & Rimbertum, siue Raimbertum collocatur: quorum ille anno 709. traditur translationi S. Lamberti adfuisse, hic vero nominatur in epistola 6. Zachariæ Papæ ad diuersos Episcopos Galliæ & Germaniæ an. 744. data.

VITA
e MS. Ecclesiæ Abbatis-villanæ.

Ulphia, Virgo Ambiani in Gallia Belgica (S.)

BHL Number: 8371

Ex mss.

[1] Olim nutu Dei feruore persecutionis contra Christianos in Gallicanis partibus quiescente, [S. Vlphia Virgo] vigore Christianæ religionis non mediocriter accrescente, fuit quædam puella parentibus secundum seculum claris orta, nomine Vlphia. [egregie morata,] Erat autem ipsa Virgo speciositate corporis amabilis, venustate spectabilis, castitate inimitabilis, elegans vultu, simplex aspectu, fructuosis imbuta moribus, ac cunctis prædita gestibus gratiosis. Et cum talis esset vt in oculis omnium venerabilis haberetur, [pia,] humiliter tamen de se sentiens, ecclesiam quoties se parentum visibus furari poterat frequentabat, & ibidem precibus, suspiriis, ac singultibus lacrymosis coram Deo deuotissime se mactabat, suamque pudicitiam Iesu Christo sponso Virginū offerēs, [casta,] suppliciter & attente eidem, vt se mundam, castam, & illæsam ab omni inquinamēto carnis & spiritus conseruaret, instantissime supplicabat.

[2] Interea vero parentes Vlphiæ deuotionem & intentionem suæ salutis penitus ignorantes, auri & argenti congeriem ingentem accumulant, eamque ponunt & reponunt studiosius in sequestro, ipsius nuptiis exponendam, si quis ad id idoneus se offerat, qui prædictam Virginem petat sibi thoro legitimo copulandam. Huiusmodi sermo currit ac velociter inter aures seritur populares, quod parentes Vlphiæ, [a multis in cōiugem expetita,] vt honorificis nuptiis tradant ipsam, pecuniam congregant infinitam. Mox vero decentissime petitur a nonnullis pollentibus seculi dignitate, non tam propter pecuniæ vel supellectilis quantitatem, quam etiam propter morum suorum venerabilem probitatem. Dolet mente & corpore Virgo sancta, gemitque frequentius, apud homines se tantam gratiam inuenisse, quæ solam Dei gratiam didicit affectare, & quomodo laqueos istos possit euadere sollicite secum satagit retractare.

[3] [probantibus parentibus virginitatem seruat:] Alloquitur igitur a suis parentibus ipsa Virgo super sponsalibus fœderandis, & vt eis quoad hoc assensum præbeat spontaneum, admonitione paterna benigniter deprecatur. Excusat se Virgo florida dulci verbo, & vt sponsum suum dulcem Iesum amare dulciter, eique deuote virginitate illæsa seruire liceat, rogat ne de sponso carnali ipsi de cetero faciant mentionem, asserens & protestans quod virginitatem suam pridem oblatā humiliter Iesu Christo deuotione feruida consecrauit. Placet vtrique parenti deuotio tam deuota, gaudentque ipsam Iesu Christo virginali copula coniunxisse. Sed displicet ipsis summe qui ad eius carnale commercium aspirabant; instant igitur cum blanditiis, cum terroribus, atque minis. In tali colludio prætereunt anni multi: tandem vero illos diabolo instigante eam auferre etiam inuitis parentibus ministrant ceruicose. [diuinitus docetur procorum insidias vitare:] Quo cognito succumbit orationi feruentissime sancta Virgo, ac lacrymis quo incumbebat decurrentibus pauimento, somnoque degustato paullulum, surgit læta, eoque in illo somno quid esset actura postmodū diuinitus scit edocta.

[4] Deo igitur, cui se totam taliter commendarat Vlphia, cuncta secum suauiter disponente, [fingit stultitiam:] astuta plurimū ac de animæ suæ salute sollicita, fingit mentis amētiam, cordis velamina, capitis insaniam, abiensque fugit hinc & inde, pallida ieiunio facie, nudo capite, ac per humeros dissolutis sparsisque crinibus, velut amens, vt saltem hoc ludo contemptibili suam possit pulchritudinem deformare, & a se repellere ad seipsam carnaliter anhelantes. O mulier fortis! o nobilis Virgo, prædicabilisque puella! Aliæ namque puellæ seu virgines, carnis & sanguinis voluptatibus mentes suas & corpora faciliter inclinantes, summo studio se depingunt, facies suas ornant, supercilia componunt, crines tortos sertis comprimunt sericis, & restringunt, vt omnimodo placeant carnalis concupiscentiæ locatori: sed ista facie tenus toto conamine se deformat, vt soli Virginum placeat amatori; & mente sobria terrenum maritum fugiens, vbi sola maneat & cunctis ignota, Deoque facile seruiat, & attente locum ad hoc idoneum ducit auide requirendum.

[5] Igitur Vlphia sumpta veste simplici & abiecta, cum facie quamuis pulchra, tamen valde deformata, de terra & cognatione sua sapienter egrediens, [venit in pagū Ambianēsem:] occulteque deserens funditus patriam & parentes, necnon & omnes mundi diuitias, carnis delicias, & amicorum blanditias, arbitrans & velut stercora paruipendens, vt Christum lucretur, proficiscitur vbicumque eam fert voluntas, Spiritu (vt creditur) sancto duce. Nec sibi diuina gratia figere gressum sinit, donec in pagum Ambianensem veniens, circiter quarto miliario ab eadem vrbe, iuxta riuum Noyæ, nutu diuino reperit fontem paruum, in loco pleno & denso vepribus & frutetis, atque a conuersatione hominum sequestrato. Non longe tamen Sanctus Eremita Domitius habitabat, a cum quo affinitate spirituali iuncta Vlphia antequam iuxta fontem prædictum fieret sua cella, aliquantulam fecit moram, [seruit S. Domitio eremitæ, & ab eo instruitur:] & eidem ætati decrepitæ iam vergenti loco clientis Virgo iuuencula ministrabat, ipsumque senem Sanctum ex cordis intimis humillime reuerebatur, semper ipsum Patrem & Dominum suum vocans. Ipsam etiam idem Sanctus versa vice habens & diligens vt filiam, pro suæ probitatis & sanctitatis excellentia affectuosissime venerabatur, & vt semper de bono in melius proficeret hortabatur.

[6] Erat autem perfecte in his Sanctis duobus in Christo cor vnum & animam vnam habentibus, vt patris & filiæ cordium & corporum casta societas, intellectuum nulla varietas, affectuum quoque nulla contrarietas apparebat, vtriusque conscientia nihil varietati dissonum sapiebat, nil horum scientia vanitati consonum capiebat, feruoris etiam & deuotionis eorumdem violentia regnum cælorum iuxta Saluatoris vocem vim faciens auide rapiebat. [Matth. 11. 12.] Post aliquos autem dies, facta consummataque iuxta fontem prædictum eremitica œlla, [in cella iuxta fontem habitat:] Vlphia penitus se sequestrans a mundi turbine & procella, vt intimæ dulcedinis colligat inde mella, intrat intus Christo tonsa vt ibidem sit absconsa, quo stet sponso grata sponsa. Qualibet vero nocte S. Domitius hora qua solebat ad vigilias b ire, per eam veniebat, [quotidie cum Domitio it ad vigilias,] & sic euntes pariter vigiliis finitis ad cellulas suas ambo simul redibant. Ipsos autem Sanctos a vigiliis cum summo silentio quotidie reuertentes videbant Christi fideles, agrorum cultores, 4ruris aratores, agricolæ & vinitores, bubulci & pastores; & donec ipsi Sancti ruricolas eosdem præteriissent, [omnibus venerabilis:] opera sua dimittebant iidem ruricolæ reuerenter stātes, eosque Sanctos transeuntes demissis aliquantulum suis capitibus inclinantes.

[7] Cum autem Vlphia iam esset in ætate matura prȩsens exilium de prope relictura, labores præteritos oblitura, Paradisique deliciis fruitura, nulla fuit ei mundialis cura, vt ab hinc recederet eius anima pura: ideoque eo lætior a corpore exibat, quo ad Creatorem suum redibat. [communicat:] Igitur inualescente morbo quo S. Vlphia vltimo laborauit, quadam die post vigiliarum & laudum synaxin, in Missa diluculo celebrata viaticum salutare petiit & accepit, statimque ad suam cellam reuersa in suo lectulo se proiecit, [mox ægrotans decumbit.] de quo postea non surrexit. Pius autem Dominus Iesus Christus sanctam Virginem suam corporali morbo diu non pertulit fatigari, quam in eremo longa concertatione ab hoste generis humani tentari permiserat & probari. Siquidem inualescente ægritudine, nocte secunda sciens & præuidens Virgo sancta, quia venit hora vt transiret ad Patrem ex hac miseria, sursum eleuans oculos, alta traxit suspiria, Deo pie offerens verba talia: Sanctifica me Saluator, confirma, conserua, rege, [pie moritur:] robora, & conforta; nec non & post finem dierum meorum me tecum perduc ad gaudia sempiterna. Cumque duæ Virgines quæ aderant respondissent Amen; sancta Virgo Vlphia in Domino feliciter obdormiuit.

[8] Diluculo vero lucescente sua sancta conuirginalis Aurea veniens ad cellam S. Vlphiæ, corpus ipsius reperit exanime, [amœna facie post mortem;] ita supra pectus suum in modum crucis manibus cancellatis compositum gratiose, vt non obiisse videretur, sed obdormiisse. Contemplabantur etiam adstantes & admirabantur, ipsique frontem serenam, vultum amœnum, & quasi emittentem ex se quemdam risum omni iocunditate plenum. [suauem odorem exspirat.] Infelicem vero se dicebat omnis qui non interfuerat ad funus sacræ Vlphiæ Virginis, & qui non fuerat particeps illius pigmentarij odoris, qui per totam continue diem de corpore eius exiens astantes circumquaque se largiflue diffundebat; quo satiati, refrigerati, & refecti exultabant in laude & gloria humani generis redemptoris.

[9] Hic autem non officit apponere, proficit sufficitq; hoc solum referre ad commendationem & attentionem sanctitatis odoriferæ, corporalisque munditiæ sacræ nostræ Virginis Vlphiæ, [Fons eius iam puteus Ambiani.] quia in maiori Ecclesia ciuitatis Ambianensis puteus extat, fons quondam dum adhuc ipsa Virgo viuebat in corpore; in quo quidem fonte in æstiuo caumate se decreuit aliquotiens balneare; ex quo etiam puteo hauritur aqua proprie ad omnes Missas in eadem Ecclesia celebrandas quotidie. Non enim dedignatur mūdi Saluator laticem vasculi seu gurgitis, quo se lauit ipsa sponsa sua Virgo castissima, Sacramento sui corporis & sanguinis commisceri, quæ Sacramentum hoc in terris posita tota deuotione semper studuit venerari. Non etiam sancta Sedes Ambianensis ipsum tanti penderet putei siue fontis liquorem, nisi crederet ipsius sanctæ Virginis in vita sua Deo placuisse pudorem.

[10] Sepulta igitur terræque commendata sacra Virgine Vlphia, sancta sua conuirginalis Aurea, [Eius & S. Domitij corpus Ambianū transfertur:] omnesque aliæ Virgines, & reliquum vulgus, ad ciuitatem redierunt vespertinali hora, dimittentes in eremo illo sanctæ Virginis nostræ pignora, vsque ad tempus illud, quo non longe post, instigante vociferanteque deuoto populo, ad ciuitatem Ambianicā cum gaudio sunt delata, Patris & filiæ, id est, SS. Domitij & Vlphiæ corpora. Et quamuis ecclesia fabricata sit in loco, in quo Sanctus requieuerat Domitius terra tectus, nulla tamen basilica fuit exstructa in loco, in quo iacuerat S. Vlphiæ virgineum corpus vsque ad tempus illud, quo certa memoria vix extabat sanctorum eorumdem actuum, seu decessus, circiter per annorum curricula ducentorum: semper tamen fuit ille locus, licet ædificiis vacuus, a Christicolis sanctitate notabilis, amœnitate delectabilis, deuotione venerabilis; & sperabatur de eo magnum in posterum quid futurum, atque ab ipsis fidelibus persæpe, [in loco primæ sepulturæ miracula,] maximeque in festo sacræ Virginis pridie scilicet Calendas Februarij visitabatur: atque ibidem ad inuocationem nominis S. Vlphiæ sanitates plurimas ægrotantibus diuina pietas largiebatur. Tandem vero vt mansionis locus Virginis Vlphiæ celebrior haberetur, diuina prouidentia hoc eodem loco illud nobile cœnobium sacrarum Virginum, quod dicitur c Paraclitus, ædificatum extitit & fundatum, ipso præstante cuius regnum & imperium sine fine permanet in secula seculorum, [monasterium construitur.] Amen.

[Annotata]

a Id fusius narratur in vita S. Domitij: iuxta fontem aliquamdiu commoratam, admonitam diuinitus circa horam sextam, vt redeunti a vigiliis seni occurreret; ad pedes eius prostratam, eum sibi Patrem & Magistrum vitæ spiritualis adoptasse. Domitium in diem sequentem responsum distulisse: interea de diuina voluntate edoctum, postridie annuisse.

b Ambianum videlicet, vt in vita S. Domitij dicitur, ad ecclesiam B. Mariæ, vbi S. Acheoli monasterium nunc consistit. Omnino tamen censet La Morliere non fuisse in ea ecclesia eo tempore Canonicos, sed intra vrbem, vbi nunc Cathedralis est basilica. Colitur S. Achiolus, siue Aciolus, I. Maij.

c Fundatum id cœnobium scribit La Morliere sub annum 1218. ab Enguerrando viro nobili ex Comitum Ambianensium familia orto, [Paracliti cœnobium.] & Ada eius coniuge; eorumq; filias Margaritam Abbatissæ. Elisabetham Priorissæ, in eo primas munus gessisse. Eo tempore scripta est vita S. Domitij, vt in ea habetur: ad fontem quemdam, vbi cœnobium Paracliti monialium Cisterciensis Ordinis modo construitur & fundatur.

DE S. BOBINO EPISCOPO TRECENSI IN GALLIA.

Circiter an. DCCC.

[Commentarius]

Bobinus, Episcopus Trecensis in Gallia (S.)

Ex variis.

[1] Tricassium Augustobona, Campaniæ Celticæ vrbs illustris, plurimos e numero Cælitum, vel ciues olim suos, vel conditis isthic exuuiis adscriptos inquilinis, publicis sacris veneratur: quorumdam hoc mense Acta dedimus, Frodeberti Abbatis die VIII. [S. Bobini Episcopi Trecensis] Patrocli XXI. Sabiniani & Sabinæ XXIX. Hoc die S. Bobini XXIX. illius vrbis Episcopi agitur solemnis, extra tamen ipsam vrbem, memoria. Cælestes ei honores, tamquam in Sanctorum numerum adscripto, in cœnobio Cellensi, in quo primum monachus fuerat, decerni, ibidemque eius corporis reliquias asseruari scribit Nicolaus Camuzæus. Nicolaus Des-Guerrois testatur inter illius cœnobij Tutelares Diuos censeri.

[2] Duplex eius celebritas memoratur, natalis 31. Ianuarij, & Translationis 22. Aprilis. Prior ignota fuit Camuzæo, ita scribenti: Eius natalitius dies minime recolitur, quia ignoratur. Quo testimonio decepti idem scripsimus supra ad cap. 3. vitæ S. Frodoberti nu. 13. litt. f. Venit postea in manus nostras liber Gallicus a Nicolao Des-Guerrois editus de SS. Trecensibus, in quo reperimus, in monasterio Belli-loci, ordinis Præmonstratensis, [natalis,] diœcesis Trecensis, vbi quædam eius asseruantur reliquiæ, solenni religione hoc die celebrari, atque in vetustißimo MS. Martyrologio, quod Vsuardi prætitulatum est nomine, isthæc haberi: Pridie Cal. Februarij Trecas depositio S. Bobini Episcopi & Confessoris.

[3] At reliquiarum eius ac S. Melanij Episcopi translationem in monasterio Cellensi, XXII. Aprilis solenni ritu celebrari tradunt iidem Camuzæus & Des-Guerrois; [trrnslatio,] citatq; hic eiusdem monastrij Kalendarium, in quo hæc habentur: Translatio SS. Melanij & Bobini Episcoporum. De S. Melanio, quoniam eius natalem adhuc ignoramus, isthic agemus. Memorat hanc 5vtriusque translationem Saussaius in Supplemento Martyrologij Gallicani his verbis: Augustobonæ Tricassinorum, sanctorum Episcoporum & Confessorum Melanij & Bobini, ibidem in monasterio Cellensi honoratorum, vbi amborum reliquiæ asseruantur. Ast Hugo Menardus XXI. Aprilis: Trecas depositio S. Bodini Episcopi & Confessoris. Lib. 2. Obseruat. fatetur translationem agi eo die: imo sequenti agitur, vt iam dictum. Quem ipse Bodinum, quidam Robinum vocant; plerique, & recte, Bobinum.

[4] Pauca de S. Bobini vita comperta sunt. Auctor Vitæ S. Frodoberti hæc scribit cap. 3. nu. 13. Nec illud prætereundum, quod ex eiusdem loci cœnobitis, B. Frodoberti vitam institutionemque sequentibus, quamplures postmodum in vrbe Trecassium extitere Pontifices: [professio,] inter quos Aldebertus vir summi ingenij & præcipuæ sanctitatis; itemque Bobinus, natione Aquitanus: quorum vterque ipsi loco ingentia commoda contulere, intra extraque quibus possibile fuit amplificando modis; sicque in plenitudine bonorum operum diem vltimum consummantes, intra septa basilicæ eiusdem monasterij nobilem sortiti sunt sepulturam.

[5] Des-Guerrois scribit, fama sanctißimæ disciplinæ, quæ in Cellensi cœnobio vigebat, [publica opera,] excitum Bobinum, ex Aquitania Trecas venisse; cumq; in Cellensi monasterio sanctißime viueret, ad Episcopale munus euectum, id singulari studio administrasse; atque inter alia præclara quæ molitus est opera, basilicam Cellensem restaurasse, vt ex metrico quodam prologo, quem non vidimus, vitæ S. Frodoberti colligere est his versibus, quos idem recitat auctor:

Cuius opus, Bobine sacer, te præside creuit,
      Antistes meritis magnificande tuis.
Per tua nunc Frodobertus ouans consulta beatus,
      Continet ecclesiæ culmina celsa suæ.

Hinc ipsum monasterium Cella S. Bobini appellatum.

[6] [ætas;] Vixisse Bobinum scribit Hugo Menardus circa tempora Caroli Martelli. Des-Guerrois arbitratur circiter annum Christi 790. floruisse. Eius reliquiæ in eodem. S. Frodoberti monasterio asseruantur. Eas anno 1154. reperisse dicitur Petrus Abbas. [reliquiæ Trecis,] an ea sit quæ 22. Aprilis celebratur translatio, nos latet. Extat vetus membrana in Gannayensi S. Georgij Prioratu, in qua hæc leguntur: Tria brachia, vna costa, duæ coxæ S. Bobini, siue Melanij: [Gannayi,] simul enim inueni eorum corpora ego Petrus Abbas. Has reliquias donasse Gannayensibus Petrum Abbatem scribit Des-Guerrois, non satis memor eorum quæ ante scripserat. Philippus Episcopus in instrumento Donationis vnius præbendæ Ecclesiæ Trecensis, factæ cœnobio S. Quintini Beluacensis, dato an. 1090. quod recitat Camuzæus, & ipse Des-Guerrois Gallice reddit, de illa S. Georgij ecclesia ista habet: quam plurimis miraculis Dominus ad laudem gloriosi Martyris dignatus est sublimare. Hæc miracula propterea isthic facta asserit Des-Guerrois, quod isthic S. Georgij aliquæ essent reliquiæ, & aliorum, vt S. Melanij & S. Bobini Episcoporum Trecensium. At qui potuerunt ante annum 1090. isthic exstare & clarescere miraculis reliquiæ, quas ipsemet vult non nisi 64. annis post eo esse allatas? Nihil earum nunc ibi extat, præter caput S. Claræ Virginis & Martyris e sodalibus S. Vrsulæ, quod coram lustrasse & veneratum se esse scribit.

[7] [Belliloci:] In monasterio Belli-loci aliqua S. Bobini ossa extare idem auctor est, atque a Iacobo Raguierio Episcopo Trecensi, 6. Aprilis anno 1490. rogatu Abbatis; anno sequenti, 4. Maij, ab Huberto Abbate Præmonstratensi, visitata.

[8] Non videtur prætermittendum, quod idem auctor, siue de se ipso, seu de alio quopiam Sacerdote testatur; cum XXII. Aprilis, quo die translatio SS. Bobini & Melanij celebratur, [sanctitas suaui odore testata.] ad Cellensem ecclesiam se contulisset, isthic Deo ad illorum honorem sacrificium Missæ oblaturus, a Præfatione, quam vocant, vsque ad peractam communionem, incredibili quadam perfusum esse odoris suauitate: ideoq; secundum sacrificium quæsisse ex Ædituo, an quidquam adhibuisset suffitus; eo negante, didicisse Sanctorum honori id tributum a Deo, aut suo solatio a Sanctis.

DE S. ATHANASIO EPISCOPO METHONENSI IN PELOPONNESO.

Secvl. IX.

[Praefatio]

Athanasius, Episcopus Methonensis in Peloponneso (S.)

Methone clarißima Messeniorum in Peloponneso ciuitas, insignem sanctitate Episcopum seculo Christiano nono Athanasium habuit. Is Catanæ in Sicilia natus, insula a Saracenis, [S. Athanasij commemoratio,] Michaële Balbo imperante, circiter annum Christi 827. occupata, in Peloppōnesum cum parentibus adolescens profugit. De eo Octauius Caietanus noster in Idea operis de SS. Siciliæ XXIX. Iulij ita scribit: Catanæ commemoratio S. Athanasij Catanensis, Methones Episcopi & Confessoris. Caietanum sequitur Ferrarius. nec alio die eius meminerunt. Agi Catanæ illius natalem pridie Kalend. [natalis,] Februarij significauit nobis Franciscus Blanditius noster; qui & illius vitam a Petro Siculo Argiuorum Episcopo scriptam, [vita,] e MSS. codicibus magni monasterij S. Saluatoris ordinis S. Basilij Messanæ, Latine a se versam, [a quo scripta.] nobis transmisit: monuitq; hunc illum videri Petrum Siculum esse, qui anno 2. Basilij Macedonis, Christi 868. Tibricam Armeniæ ciuitatem pro captiuorum permutatione legatus, nouemq; isthic menses moratus, scripsit de Manichæorum, quos isthic didicit, erroribus librum, qui a Matthæo Radero nostro Latine versus, extat to. 9. Bibliothecæ PP. Meminit huius Petri Baronius ad an. 870. nu. 62. Hanc vitam in capita more nostro distribuimus.

VITA
Auctore Petro Siculo Argiuor. Episc.
interprete Francisco Blanditio Soc. Iesv.

Athanasius, Episcopus Methonensis in Peloponneso (S.)

Avctore Petro Episc.

Petri Siculi, humillimi Argiuorum Episcopi, funebris oratio in B. Athanasium Methones Episcopum. Benedic Pater.

CAPVT I.
Exordium, & Propositio.

[1] [Exordiū. vtile esse laudare SS.] Qvi heroicarum virtutum splendore vitam illustrarunt suam, seseque ab omni fæculenta, humique repente vitiositate secreuerunt, atque ad diuinum cælesteque illud fastigium sustulerunt, congruum est beatos iudicare, laudumque prȩconiis commendare; siquid aliud eorum inferioris ordinis, quæ vulgo bona existimantur: quæ cum facillimum ad vtramque partem habeant momentum, commutantur secundum vtentium propensionem, eosque ad sui delectationem traducunt. Sic enim incrementum capiet virtus eorum, qui eam sectantur, quos admiratio consequitur: atque eius luminum splendores disseminati per auditorum aures cum fausta acclamatione, 6ad eamdem virtutem capessendam diligentes ac vigiles animos exstimulāt: vitium autem exulabit, atque omnino despectum odio habebitur, si cum virtute conferatur; de loco etiam, veluti nocturnæ tenebræ diurnis splendoribus, illi concedet. Huiusce rei gratia vel ipse Christus Dominus humanæ reparator naturæ, ac solertissimus moderator eos viros (vt liquido suadet Euangelium) in album refert beatorum. Quamobrem & eos, qui Christum ipsum imitari student, pro virili parte laudibus prosequi debemus, vtpote digna talis capitis membra, dignasque tali prototypo imagines, quasique munusculum animo quamuis inopi offerre, atque orationem habere commendatitiam.

[2] [Propositio, cum excusatione neglectæ artis rhetoricæ.] Sed hisce me de caussis excitans vereor, ne mihi audaciæ inuratur nota, dum laudare gestio Athanasium, a qui cognominem habuit immortalitatem. Tamen cum tantus ac talis sit, eiusdem bona tacere, atque vtilitatem, quæ ab eo capi posset, haudquaquam decet compressis labris occultare: ne illi persimilis appaream, qui creditum sibi talentum per vanos timores celatum humo male commendauit. Atque alius quidem inter Rhetores dicendi industria expolitus, qui nolit sese intra encomiorum fines continere, ex hisce laudibus, quas subiiciam, famosissimum hūc virum poterit pro dignitate celebrare. Quare de eius luce vitæ, splendoreque natalium, de optima corporis constitutione, de florida puraque sermonum suauitate, & præ omnibus, sapientum more breuitatem affectans, de gradibus dignitatum, & his similibus commodis eloqueretur: vt hisce enumeratis, quasi prius sparsis huiusmodi oblectamentis, sibi apud auditores beneuolentiam conciliet. Nobis vero, qui, sicut pleraque alia vitæ eius illustria, etiam hæc consulto præterimus, cum sola ac sincera veritas arrideat, cordique sint præclare facta, quæ orationi nostræ fidem faciant, quoquo modo hæc dabitur excusatio; cum probe nouerimus nec illis ipsis, qui totius vitæ cursum dicēdo, nouaque semper audiendo exercuerunt, facile esse verbis assequi dignitatem eius, qui nobis laudandus proponitur. Sed vero mihi contumaciæ crimen ac mulctam iuxta metuenti, atque elationis humilitatem fugienti, quæ vel reipsa serpat, vel nutriri apud me existimetur, parcendum omnino si quid supra vires adgrediar: etenim non modo diuites, sed egeni etiam iubemur dilargiri petentibus, quandoquidem vicissim non ingentium dignitatum ac munerum, sed promptæ voluntatis præmia a largitore Deo conferuntur. Quocirca eius potentia fretus, qui ad primum oris hiatum facundiam subministrat, ad solidas illustris diuinique viri laudes, qui me etiam inuitat, oratione complectendas morem gerens accessi.

[Annotatum]

a Idem infra repetit nu. 6. Ἀθανασία, immortalitas.

CAPVT II.
S. Athanasij ortus, exilium, vita monastica.

[3] Patria igitur huius, qui nunc mihi laudandus est, beati Patris Athanasij, prima quidem ac vera, illa est cælestis, vbi vna cum Sanctis ab æternitate fuerat adscriptus, & a teneris vnguiculis ab electione non excidit: altera vero patria, tantum a prima distans, quantum a veritatis luce caligo tenebrarum, [S. Athanasij patria,] vanaque simulacra rerum, Catana quidem vrbs præclara in Sicilia excellens in primis. Igitur in præsenti si omnia eximia vellem recensere, situm, [Catana vrbs celebris,] pulchritudinem, magnitudinem, aëris temperiem, saluberrimam aquarum naturam, ingentes feracium ac sterilium arborum siluas, frequentem virorum sapientia, prudentia, fortitudine, iustitiaque illustrium multitudinem, ab incepto intempestiue digrederer: quemadmodum longe celeberrimam Virginem a Agathā Martyrem, quæ ea in vrbe & nata & educata, & cruciatibus affecta est propter Christum, quæque vt sacrosanctæ sui corporis reliquiæ ibidem conquiescerent gratum acceptumque habuit: [præcipue S. Agathæ ortu reliquiis, præsidio contra Ætnæ ignes.] quas quidem ignei torrentes ex superimpendente Ætna defluentes præter omnium exspectationem venerabundi sunt reueriti; quin imo (sicut priscis temporibus pium illud, Deoque gratum onus, id est, parentes senio confectos humeris filiorum, b Amphinomi, inquam, & Anapiæ, grato animo ferentium impositos venerati) retro properare sunt iussi. De ipsa quoque Ætna ignem, & sulphureum fumum, ac nidorem eructante, piceasque flammas, & crassos nigrores de summis faucibus euomente, necnon & horrendos fragores, bombosque valde immoderatos promente (dabitur quippe his admirabile scrutinium) si orationem tenere velimus, ab instituto egredi videremur. Et quidem si is, qui nobis nunc laudatur Athanasius, alterius patriæ amoribus incensus mortalem hanc vt exilium contempsit, ideoque beatum finem, vbi prima nobis domus, ac lætantium omnium habitatio, sortitus est; qui fieri potest, vt quam despicere optimum factu censuit, ex eadem nunc deductis laudibus oblectetur?

[4] Itaque ex huius patriæ ruinis, atque occasu veluti quidam Phosphorus exoriens, parentes suos æque religiosos ac Deo amicos inde a puero declarauit, cum ab iis filium Christo pie offerentibus, [Athanasium sancte instituunt pij parentes:] primumque fructum producentibus, optime per totius vitæ cursum fuerit Athanasius enutritus ad obsequium diuinum. Quid autem refert singula eorum præclare facta recensere, cum ex fructu arborem admirari probe cognoscamus? Declararunt etenim celsum ac generosum animi sui robur vehementes obortæ contra eos tentationes, quasi procellosæ tempestates & grandines, sed minime illud labefactantes. Sicut enim fornax probat aurum; venti autem, & pluuiæ, & grandines, & torrentes probant ædium fundamēta; ita inopinæ calamitates vel firmum ac munitum, [Saracenis Siciliam dire vastantibus,] vel imbecillum ac detritum animum detegunt. Ismaëlitarum enim, atque Agarenorum barbara gens, per quam (sic nostris promerentibus peccatis) Sicilia insula deuastata est, pœnas a nobis de præuaricationibus quasi carnifex exigens (siquidem Deo non vt patri obediuimus, neque facilem eidem vocanti ceruicem inclinauimus) multas quidem diripuit ciuitates ac vastauit; earumque ciues cum finitimis accolis, alios quidem amarissimo mortis genere, qua gladio, qua fame deleuit, marique submersos suffocauit; hos autem grauissimis molestiis, ac vinculis damnauit; & alios procul a nutrice terra miserum in modum aufugere, & per exteras nationes coëgit diuagari.

[5] Hisce tempestatibus Athanasij parentes vna cum communi filio domesticis rebus valedicentes (neque enim poterant siccis oculis intueri hinc Christi ouile, gentem sanctam, & regale sacerdotium male habitum ab impiis, inde hos superbe despicientes, nostrasque calamitates deridentes, vt in iniuriam rerum omnium conditoris Dei quasi percusso fœdere exterminarent perfectū populum Christianum, vtque nulla eius memoria remaneret) in antiquam Peloponnesi c Patrarum vrbem commigrarunt: [Patras migrant,] vbi olim qui primus ad Apostolatum vocatus fuerat Andreas (qui & Petrum germanum fratrem, & illius beatæ phalangis iam futurum Principem aduocauit ad Christum, qui se prius aduocauerat) post longum Euangelicæ prædicationis cursum, felicissimum vitæ finem actus in crucem consecutus est; ipsum quoque Dominum in morte, sicut etiam aliis in rebus omnibus, imitatus. [Gen. 12.] Audiuerant quippe Athanasij parentes diuinum illud Abrahami Patriarchæ oraculum, patriam terram, propriam domum, & cognationem sibi relinquentibus eo loci commigrandum. Quid vero in hisce? aliquane hæsitatione, aut ingrati animi vitio fuerunt perculsi, aut aduersus diuina iudicia murmurarunt, quod non condigne, [insigni patientia.] atque eorum totius anteactæ vitæ mores promerebantur, indigna paterentur? minime vero: imo vero etiam ex iis, quæ in nostra potestate non sunt, quod solum placere Deo arbitrabantur, illud vnum sequebantur.

7

[6] Eorum vero filius, qui ab immortalitate deduxit nomen, diuini amoris incendio cor habens inflammatum, pene immemor ærumnarum, quibus obsidebatur, ad præclariora facinora adgrediebatur. Etenim firmus ac stabilis animus Athanasij, & ab omni perturbationum sorde expiatus non ad iam collectum, sed ad reliquum virtutum thesaurum oculos adiiciebat. Illud etiam in seipso exsequi studebat, vt quȩ retro essent ex magni Apostoli Pauli sensu obliuisceretur, & ad ea, quæ ante oculos essent sita, numquam non adspiraret: atque identidem tametsi terreno adhuc puluere inuolutus, [hic Athanasius fit monachus,] ac terrena perlustrans, ad cȩlum contendebat euolare. [Philip. 3. 13.] Monastico igitur iugo collum subiungit, quod cum a mundano strepitu, & intempestiuis negotiorum vorticibus emancipat, tum suos candidatos in expeditam a rebus omnibus tranquillamque vitam, velut in portum vndequaque tutum, adducere consueuit. Itaque rebus omnibus caducis, ipsis quoque parentibus valere iussis, vt remotis arbitris vna cum Deo communicaret, cum eoque assidue versando diuini particeps amoris fieret, illi operam dando contemplationi, quod Dominus ipse est Deus, inter primos huic vitæ operam nauantes plusquam secundas tulit, [ac vitam solitariam sectatur.] tametsi esset ætate adolescentulus. Etenim præter asceticas exercitationes, cum a mundanis negotiis abhorreret, simul cum iis, qui in desertis agebant, iucundissimam Deo operam dabat. Hoc enim laboriosum vitæ institutum, quasi iugum ferre a prima ætate, ac per solitudines viuere, mirum quantum exoptabat?

[Annotata]

a De S. Agathæ patria disseremus ad illius Acta 5. Febru.

b Amphinomus & Anapus patrem & matrem humeris per medios ignes Ætnæ portarunt, inquit lib. 5. cap. 4. Valerius Maximus. Strabo lib. 6. Ἀμφίνομον καὶ Ἀναπίαν vocat. De his Solinus cap. 5. [Amphinomi & Anapiæ pietas in parentes.] Inter Catinam & Syracusas certamen est de illustrium fratrum memoria, quorum nomina sibi diuersæ partes adoptant. Si Catinenses audiamus, Anapius fuit & Amphinomus: si quod malunt Syracusæ, Emantiam putabimus & Critonem. Catinensis tamen regio caussam dedit facto, in quam se cum Ætnæ incendia protulissent, iuuenes duo sublatos parentes euexerunt inter flammas illæsi ignibus. Horum memoriam ita posteritas munerata est, vt sepulchri locus nominaretur Campus piorum. De his Seneca lib. 3. de beneficiis cap. 37. Vicere Siculi iuuenes, cum Ætna maiore vi peragitata, in vrbes, in agros, in magnam insulæ partem, effudisset incendium, vexerunt parentes suos: decessisse creditum est ignes, & vtrimque flamma recedente limitem adapertum, per quem transcurrerent iuuenes dignissimi qui magna tuto auderent. Celebrant eos & alij, ac fere Anapim appellant, qui hic Anapias est.

c [Patræ vrbs.] Patræ, πάτραι vrbs celebris Achaiæ proprie dictæ in Peloponneso, vbi, vt hic dicitur, martyrium subiit S. Andreas Apostolus.

CAPVT III.
Monasterij præfectura. Episcopatus.

[7] Diutius ergo id vitæ genus callentem atque luctam obeuntem non aduersus carnem & sanguinem, sed aduersus principes & potestates, contraque spiritualia nequitiæ, conspiciens ille, qui inibi monachorum erat Antistes, (fortiter enim ac strenue, & ex monasticæ legis instituto in arenam descendebat, [Licet inuitus, præficitur cœnobio:] & ad supernæ vocationis brauium quam celerrimo cursu, meritoque assequendum festinabat) collegio monachorum præfecit Athanasium. Cui quamuis recusanti, vt ne qua ratione sollicitudo circa illos cogitationem eius ex altissima contemplatione auocaret, præfecturam tamen detulit. Non enim æquum erat multo tempore stabilitam spectatamque probitatem consenescere otiosam & immunificam, cumque iis, quibus opus erat, haudquaquam communicari. Etenim qui diuitiarum copiam caducarum restricta tenacitate apud se retinet, neque eam in egenos diffundit, fons item aquas haurire negans sitientibus, ipsa quoque tellus suis celans arcanis adytis thesauros, non perinde sunt vituperabiles, atque is qui apud sese spiritales diuitias celat, neque aliis impertitur: siquidem non tam sibi quisque, quam aliis percepit charismata gratis a Deo collata. ideoque Christus Dominus dixit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, vt videant opera vestra bona, & glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.

[8] Vbi vero maiores in Athanasio diuitiarum cælestium accessiones fieri perspexit, quæ compluribus locupletandis satis superque essent, eiusque splendorem idoneum ad illustrandos sibi adiungentes, post omnes honorum Ecclesiȩ gradus rite citraque cuiuspiam contentionem conscensos, eum ad summum Archiepiscopalis dignitatis apicē sustollere decreuit, vt ex editiore veluti specula plurimos dirigendo, eis veritatis viam demonstraret, & per eam dispulsis tenebris, citraque offendiculum, veluti clara luce incedentes erudiret. [Matth. 5. 16.] Neque enim fas erat exiguis anguli angustiis magnam occultare facem, neque perenni ingentium fluminum inundatione pomariolum hortulumue exiguum irrigare. [fit Methonensis Episcopus:] Quamobrem Methonensis Ecclesiæ cathedram ingressus (ea vero est clarissima Messeniorum ciuitas in Peloponneso) multis illam, vt diligentissimus agricola, Christianæ pietatis plantis consitam reddidit fecundiorem, atque adeo ad maturos iucundosque fructus procreandos perennibus suæ doctrinæ irrigationibus, nec non ad delicias, & amores rerum omnium Domino adornauit. Non enim turpi otio ac desidia languens, vt quis alius mercede conductus, assignatum sibi pensum expleuit; [insignem suorum curam gerit,] sed vt bonus pastor Domini sui oues existimans quasi suas peculiares, vitam periculis exponere, cum res tempusque postularet, nihil sane verebatur. Quapropter in aduersis casibus præcedebat reliquos, in periculosis propugnabat, & ægrotantibus medicus inueniebatur peritissimus, nudis item tegumētum, nutrimentum famelicis, mœstis cōsolatio, dolore exanimatis voluptas: atque, vt summatim cōplectar, spectandus erat pater orphanis, viduis patronus, nulloque habito delectu, omnibus omnia factus, vt plurimos Christo lucrifaceret. Quis autem commemoret nocturnas ac longas peruigilationes propter eos? assiduos labores ac sollicitudines, ne qua de suis ouibus ferarum præda interiret, neu qua (Euangelicæ prædicationis tuba non canente) diabolico transfigeretur telo, atque abs se tandem, cuius fidei gregem crediderat, iugulatarum ouium sanguinis rationem repeteret Deus? Neque noster Athanasius aliquis ex iis censendus erat, qui pinguia mactarent, fortiora diuenderent, vellera induerent, (vt sanctus Propheta loquitur) quique dicerēt, Benedictus sit Dominus, diuites facti sumus; sed vero ex iis, qui infirmos corroborarent, excitarent prostratos, debiles, ac mancos colligarent, & ad currendum exstimularent, animumque & vires sufficerent. [Ezech. 34.]

[9] Agebat vero is dignitatem Episcopalem non animi gratia, sed maiorum caussa certaminum ac laborum, quam superiore vita exanthlauerat, sicut multo plures in fidem suam administrationemque susceperat: [iisq; exemplo virtutum prælucet.] ideoque non verbis solis eos, quibus opus erat, erudiebat, sed exemplo multo magis ad ea quæ fuerat cohortatus trahebat. Et quidem illustrium virtutum partes ita recte egit, itaque subsequentibus eas reliquis vsus est, vt nullo modo præ exsuperantia vel defectu contra illas pugnantibus, de regia rectaque illarum via deflectere, vel præfixos terminos vnquam transilire visus sit. Et primo quidem menti, vbi vis consilij inest, eos addidit prudentiæ neruos, vt omnes illius motus in Deum euehere exoptaret. Eam deinde animi partem, quæ voluptate capitur, temperantiæ frænis moderatam, facili negotio vt a terrenis ad cælestia subuolaret condocefecit: atque illuc omne suum desiderium ita traduxit, vt quasi ad res caducas, earumque amorem, qui ab imperitis innatus censetur, non natus esse, sed potius hac ex parte mortuus Athanasius videretur. Robore quoque animi eatenus iracundiam edomuit, quoad dimicaret contra serpentis astutiam, vnde ad nos mortis venenum peruasit; quoad etiam aduersus malas perturbationum appetitiones, easque suggerentes cacodæmonas audacter castrametaretur, strenueque manus consereret. Tum si quid modum 8excederet, atque in vitæ partibus adulterinum censeretur, per iustitiam resecuit, æquabilemque distributionem diuidens omnibus, corpori, inquam, & animo opportuna tempestiue subministrabat. Seruabat vero ita firmum librile inter illud iustitiæ lances interpositum iugum, vt ne tantillum quidem nutaret: atque ideo iustum omnibus sententiæ suæ tulit suffragium, violentiq; commercij fraudes dissoluit. Itaque cadentibus fuit leuatio, stantibus fulcimentum, vberrima omnibus ærumnosis liberalitas, corpore vel animo claudicantibus idem pes fuit & sustentaculum. Hominibus de via, secundum diuinum Iobum, suæ domus fores patebant omnibus: nudorum humeros vestimenta ab Athanasio distributa ad vitam tutandam, mirum quantum fouebant. [Iob 31. 32.]

CAPVT IV.
Efficaces ad suos exhortationes.

[10] Qvas ob res a Deo tandem sortitus est gloriam sempiternam, communi omnium testimonio iam comprobatus vnus inter omnes sine cuiuspiam querimonia iustus & verax. Atque eos, qui superbam ceruicem in altū efferrent, suauique Christi iugo nollent subiugare, magna cum prudentia conuincebat, qua exemplis, qua adhortationibus, qua etiam idoneis obiurgationibus, nunc terrifica oratione delineans horribilis iudicij tribunal, [Diem iudicij suis inculcat;] seuerissimam in throno sedentis Iudicis æquitatem, acerbissimas pœnarum dissolutiones ab omnibus pro suis cuiusque meritis exigentem: ipsas quoque Angelicas mentes toruis ardentibusque oculis despicientes, neque miserantes vicem hominum æternis ignibus mancipatorum, eo quia tempus non pœnitentiæ, sed remunerationis aduenisset. His igitur alloquiis complures ad bonam frugem correxit, in suaque coëgit retia, itaque ad mensam Christi, cui in pretio ac deliciis est salus hominum, veluti opiparum opsonium transmisit. Sic igitur attributum sibi talentum multo pluribus adaugens Athanasius, vir iam spectatæ fidelitatis, multarum vrbium obtinuit principatum: sic in Domini sui gaudium est ingressus, cum sese, suæque curæ commissos filios intaminatos atque innocuos exhibuisset. [Luc. 19.]

[11] Eapropter gloriosos honores a Deo est consecutus, omnesque suppeditatam sibi bonorum affluentiam concelebrant mortales, [magno cum fructu,] insolitos vtilitatis fructus ex vna eius memoria decerpentes. Sicut enim cogitatio & collocutio rerum sua natura vetitarum auditoribus pariter, pariterque colloquentibus, nec non etiam cogitantibus identidem nocuit; sic e contrario bonarum rerum commemoratio non mediocres conciliauit vtilitates. Itaque docens, & faciens (vt diuinum inquit oraculum) fecit omnes docibiles Dei, atque perspicaces ad discernendum bonum a malo, honestum a turpi. [Ioan. 6. 45.] Non quemadmodum Zamolxes & Anacharsis olim, quorum quamuis barbarorum sapientiam Græci admirantes suspexerunt: [(secus ac Gentilium legislatores)] neque etiam vt apud Spartiatas legumlator Lycurgus, Mnesion apud Argiuos, apud Pylios Nestor, cuius sermonem melle dulciorem edixit Homerus; non demum vti legum sanctores Solon & Clisthenes apud Athenienses: qui sane omnes non modo finitimis Græciæ populis vt suas reciperent leges, earumque præscripto viuerent, non suaserunt; sed ne illis quidem, apud quos leges tulerant, vt ad finem vsque retinerent. Nunc etenim, cum easdem illorum leges velleribus coronarint, aut vnguento velut hirundines perlinierint, nequaquam eas audire patiuntur. Sed vero Christi Domini, eiusque perpessionum leges suo ferens gregi, effusa admodum cum lætitia complecti, & illæsas ad finem vsque vitæ custodire persuasit noster Athanasius. vir enimuero beatus, quippe qui non rudem, & Deo seruire adgredientium, sed perfectum sibi comparauerat diuinum timorem: etenim vehementi Christum amore prosequebatur. Cuius propria rei nota, nobisque fide dignum esto argumentum, diligentissima in proprios greges vigilantia ac prouidentia, quam vnam præ multis virtutum formis, Petrum interrogans Christus Dominus, in eo præoptauit, eamque aggrediendam præ reliquis discipulo sui amantissimo, iamiam Christianæ rei imperium capessenti, proposuit. [Ioan 21.]

[12] Operam etiam dabat Athanasius secundum Prophetæ oraculum, vt in diuinis præceptis non quod esset satis, sed vere nimium ac summum concupisceret: ideoq; in cælestium mandatorum terra permansit semen eius, siue id extiterit sermo Præceptoris in auditorum atque intuentium cordis agro per admirabilia opera disseminatus; siue etiam ij, qui ab eo quasi concepti, [etiam in posteros propagato,] in lucem editi, atque educati genuinos seminantis se filios reipsa comprobarent. [Psal. 111. 1.] Omnino gloria, maximæque diuitiæ in domo eius, in Ecclesia, inquam, cum eius item iustitia in æternum perseueret: non vacuus, inquam, gloriolæ inanis tumor, & quasi inflata a quarum bulla, quæ ocyssime euanescit: neque etiam illæ diuitiæ, [quasi mysticis diuitiis.] quæ in cæleste regnum contendentibus reluctantur, quæ suis amatoribus sexcentas calamitates conciliant, quæ in laqueos & insidias diaboli impellunt eos, qui effrenata quadam cupiditate insaturabiliter se illis volunt mancipare: non demum illæ scelerum expeditæ administræ, quæ abunde materiam illorum suggerunt incendiis: sed illa, illa quidem gloria, quæ beatis Angelorum mentibus pares honorum dignitate præstat; quæ ter sanctum Deum inter Sanctos degentem nobis quantumuis in terra vexatis, sancte tamen venerantibus, conciliat; quæ præsens est pignus cælestis gloriæ Sanctorum; quæ nostra mortalium præcordia eo complet gaudio, vt inde lætitiæ immortalis cumulus redundet. Diuitiȩ demum non inanes, quas nec fures, nec latrones effodiunt.

CAPVT V.
Heroicæ virtutes. miracula.

[13] Beatus, & re quidem vera sanctus Athanasius: etenim is, neque in concilio impiorum vnquam versatus est, neque in blaterantium obscœna, turpiaue perpetrantium cathedra consedit; sed tamquam immortalis arbor sata secus irriguum Christi Saluatoris profluentem, [Vir vero beatus,] quē hic de ventre in se credentium emanaturum pollicitus est. [Psal. 1.] Nullus in ore eius dolus inueniebatur, sed sola Dei eloquia, in quibus sanctissimum sibi quoddam hospitium secreuerat. Visus etiam est ter ille felicissimus, sicut mons Sion, qui habitat in noua Hierusalem, non enim commouebitur in æternum; oculosque ad Deum attollens non tardum inde sensit auxilium. [Psal. 124. 1.] Quapropter quæ gaudia, [anniuersaria lætitia cultus,] atque hodiernæ lucis lætitiæ proponuntur, iisdem non ad breue tempus, sed immortaliter hic frequens auditorum numerus oblectetur: quippe quæ cum animos voluptate quadam perfundant, ad Diuinitatem ex Athanasij imitatione sustollunt. Eo quia etiam is adhuc mortalitatis puluere obductus, ad hoc virtutis fastigium, tamquam procera, comataque arbor, peruenit, ad eos respiciens, qui Deo fuerant gratiosi, atque eorum vitæ exemplis, quasi luce quadam sibi viam gradiendo constrauit.

[14] Quis enim Athanasij hospitalitatem, fidei quoque inimitabilem puritatem intuendo, [cum illustribus SS. comparandus:] sibi Patriarcham Abrahamum videre non videatur? quis constantem eius tolerantiam, atque in rebus omnibus, quas destinarat Deus, tractabilem facilitatem considerans, alterum Isaacum oculis cernere sibi non persuadeat? Quis in aduersis casibus eius animi magnitudinem ac soliditatem, morum item sine fuco & fallaciis integritatem attendens, Iacob sibi iam adesse non opinetur? Quis in Athanasio Iosephi tēperantiam, modestiam, & iniuriarum tolerantiam, a fratribus odio se prosequentibus ac diuendentibus gratiam inire studētis, ante oculos habere non censeret? Quis eius minime abiectum, sed vere generosum 9animum in occursantium ærumnarum repentinis molestiis patiendis perpendens, inuictissimi Iobi imaginem ob oculos sibi obuersari non diceret? Moysis etiam & Aaronis placabilitatem, mores citra reprehensionem mites, diuinamque eorum contemplationem, mortales rapientem sublimes, imitabatur. Iustam quoque Phinees indignationem æmulabatur, non ferreo pugione legum violatores confodientem, sed nunc asperis & seueris mulcentem, nunc mollibus & blandis alloquiis coërcentem scelerum cursus, & iniuriosos in obuia quæque impetus. Verumenimuero eum se præstitit, qui nec dehiscentem terram efficeret sepulchreta eorum, qui in sacrosanctū sacerdotium audacter petulanterque per superbiam efferebantur; nec flammis addiceretur quod impius legum violator abstulerat; huiuscemodi enim prodigia id ætatis exposcebat. Sed vero hominem quemdam similia patrantem Athanasius suarū precum vi insensibilibus solum viduauit capillamentis, [contumacem caluitio punit:] quæ quidem corpori ex superfluitate adnascuntur, neque cum adsunt ad humanæ essentiæ faciunt constitutionem, neque ablata nocent: sed cum piaculare nefas audaculo ac temerario solum indicent, ad pœnitendū adigunt, & ad nefarij sceleris fugam, & vitij succrescentis tonsuram.

[15] Imitandam etiam suscepit Dauidis malorum atque iniuriarum perpessionem, & eximiam erga Deum pietatem: qua de caussa non modo in cacodæmonas occinuit, sed in eas, quæ, iisdem suggerentibus, exstimulantur magisque efferantur, animi perturbationes. Atque horum facinorū testes sunt complures, [miracula viuus & mortuus patrat:] quorum quidem aliquot, dum adhuc superuiueret, curauit, bonæque valetudini restituit Athanasius: aliquot etiam, qui ardenti cum fide, ac desiderio accesserunt ad eius sepulchrum, cum iam ad Christum, quem desiderauerat, transmigrasset, propter quem exoptauerat corporeis vinculis exsolui, vti liberius ac sanctius illi conuiuens eiusdem contemplatione frueretur. Eliæ atque Elisæi asceticam, duramque vitæ rationem, zelum quoque, sed non ignes exspirantem, est imitatus, neque etiam flammas de superiore loco deducens, impiosque cælestibus incendiis comburens: neque iniuriosis contumeliis conuiciantes exhibens epulum feris sanguinariis, (nam etiam hæc antiqua illa exposcebat ætas, Deo vulneribus curandis seueriora remedia adhibente) sed grauibus, quæ talem decebant doctorem, [multos suis monitis conuertit;] alloquiis, diuinæ sapientiæ sale conditis, vitæque innoxiæ consonis, complures facinorosos ad bonam frugem corrigens: nouit enim more Christi Domini pacificare eos qui sunt Spiritus filij. [Matth. 5. 9.] Fuit etiam vir, B. Danielem secutus, spiritalium desideriorum, viriliter corporeis illecebris obsistens, & sola diuina deperiens, in quibus Deum manifestius inueniret. [Dan. 9. 23.] Idem quoque trium exemplo adolescentum apud Babylonem corporearum flammas voluptatum, veluti sopitas iam fauillas despiciens, & subinde reuiuiscens incendium de subito conculcauit, ne qua ratione sibi in corde huiusmodi imagines immorarentur, ipsarumque lethifera contagiosaque idola venerari Athanasius videretur.

[16] Quod si sanctissimi illius Ioannis (quo nemo inter natos mulierum surrexit maior, qui primum viuens apud viuos, deinde mortuus apud inferos verus Christi Prodromus præcucurrit, qui venientem Saluatorē & liberatorem edixit, & in Iordane abluit illum, qui peccatorum nostrorum labes ibidem demersit) expressam imaginem, vivamque effigiem desideres intueri; tibi ponas, quæso, ob oculos fluxarum terrenarumque rerum despicientiam, cibi sobrietatem, vberem dicendi libertatem, mentem nullis perturbationibus obnoxiam; quomodo in primates ac Dynastas inuectus eos redargueret, [vehemens in reprehendendis vitiis,] quod sacrosanctæ Dei leges posthabitæ iam submouerentur, atque etiam conculcarentur. Attendas etiam adhortationes ad pœnitentiam, & indicantem digito Christum ab illo baptizatum, iterum venturum ad omnes iudicandos, ac pro suis cuiusque meritis condignas vices repensurum. Quod si Christi Discipulorum vestigium aliquod expetat quis adinuenire, pergat is, ac speculetur; spectabitque in Athanasio totius vitæ aspernationem, vt Christum lucrifaciens inueniret: [humana omnia contemnens.] intentam quoque in Euangelij prædicatione sollicitudinem, in turbulentis rerum euentibus animi magnitudinem, familiaritatem cum Christo memoriæ beneficio assiduam, vt inde nullo modo abstrahi posset, vel auocari: spectabit etiam illum Christi crucem toto vitæ tempore baiulantem, Christoque famulantem, ac vestigia sequentem, reliqua vero omnia existimantem retrimenta & quisquilias. Apostolorū igitur vitam imitatus Athanasius, adeo ex eorum architypo vivam imaginem in seipso ad amussim effinxit, vt si quis intueri vellet singulorum characteres, attentius dispiciendo, nihil fere dissimiles, sed omnino veros atque ipsissimos inueniret.

CAPVT VI.
Extrema suis data monita.

[17] Sed tandem aliquando venit eius profectionis tempus; neque enim alio censeam nomine eius vitæ exitum appellandum, quam reditus in patriam ab exilio. Et quidem de seipso nonnulla obtestanti aderant complures grauiter affecti, [Æger, non testamentū condit, quia plane pauper;] eiusque seiunctionem quasi summam iacturam lamentantes: audiebant vero illum vili lectulo iacentem, neque quod ad diuitiarum thesauros attinet statuentē, neque auri argentique copiam tutoribus relinquentem, quorum egestatem, sicut alij adeptionem, ille magno studio consectatus fuerat: nec terræ iugera, arborū siluas, vineas, greges, armentaque, a quibus, quoad vixit super terram, quam maxime is fuit alienus: sed ea, de quibus semper disputauit, quandoque propter morbi molestias concise recensentem: (homo enim erat, quamquam magni animi eius celsitudo humilitatem corpusculi superabat) Operæ pretium esset, inquiens, in meipsum conuersum de præsenti solum digressu ab hac vita pensitare, & formidabile atque horrendum iussum capessere, quique meam suscepturi sint animam, & quonam locorum sit mihi iter faciendum, hostes etiam infestos in insidiis semper locatos, viamque nobis tamquam latrones ac prædones præpedientes, cogitare: sed quoniam & mea, & vestra commoda, vt semper, nunc etiam vehementer desidero, hoc enim diuinæ leges præscribunt, quæcumque permittit indulgentia temporis, & quod reliquum est vitæ, etiam nunc eloquar. Ego equidem, vt videtis, longam ad meos parentes ingredior viam; neque amplius in hac mortali vita me adspicietis: sed ne mea (amabo vos) admonita per obliuionem contemnatis, [sed suos hortatur,] quæ vobis pro eo diuini amoris ardore, quo vos prosequor, sum impertitus. Apud vos ero, imo vero potius ipse vobis aderit Christus cum Deo Patre, ac diuino Spiritu: itaque diuinum eritis domicilium, animataque illius templa, cuius thronus est cælum, cuius scabellum est terra. Ego enim, Saluator inquit, & Pater ad eum veniemus, & mansionem faciemus apud eum, qui nimirum eius capessit iussa. [Ioan. 14. 23.] At inter diuina præcepta longe præclarissimum, & quidem primum est, ex tota anima, conatu, mente, totoque pectore Deum peramare, & proximum sicut seipsum: hoc enim cetera omnia consequuntur, [præcipue ad caritatem,] vno alterū complectente; & quod iubet amore prosequendos inimicos, idem pro amico propriam vitam, si tempus poscat, profundendam iubet. Debita item dimittenda nostris debitoribus, sicut & nobis nostra debita Pater cælestis dimittit. Horrendum etiam pensitandum patrisfamilias decretum erga seruum, apud quem plurima beneficia collocarat, magnamque æris vim iam condonarat, hic autē propter minuta æra conseruum suffocabat suum. Miserendum etiam per innatum sanctumque animi sensum necessitudinum egenorum, vti benignas aures iis applicuimus, vt quantumuis terreni ac mortales, 0(quoad fieri tamen potest) Deo similes efficiamur, qui eiusmodi homines in regnum introducit suum, seseque ipsum eleemosynæ ac misericordiæ indigū confitetur; at eos qui ferarum ritu insaniunt, & erga homines inhumaniter grassantur, in æternos ignes vna cum nequissimo Satana, & Angelis eius coniiciendos interminatur. Igitur Iesum Christum Dominum nostrum identidem redigemus in memoriam, [& assiduā memoriam iudicij;] iudicem æque incorruptum ac seuerum, formidabili solio insidentem, e cuius conspectu ignitum flumen erumpit, omnesque patefacta conscientia ad eius tribunal sistendos, rationemque reddituros quæ recte, quæue secus patrauerimus. Quotquot in Christo sacro fonte abluti sumus, Christum induimus: ne itaque propter propensionem ad res terrenas huiusmodi vestem reiiciamus, ne vicissim a cælesti thalamo, Sanctorum lætitia ac tripudiis repudiemur. Turpe verbum, vt diuinus inquit Apostolus, ex ore vestro nullum dimanet; sed id solum, quod virtutum exemplar effingat, vel alienæ vtilitatis fructum referat: neque enim de malefactis tantum, verum de otiosis etiam verbis, atque adeo de prauis cogitationibus, rationem nos Deo reddituri sumus. [Coloss. 3. 8.] Vnusquisque ab omnibus gratiam inire, honestisque in rebus comes esse curet: sic enim singuli animati esse debemus, vt de aliis per emolumenta bene mereri studeamus. Nemo profecto nostrum etiamsi ignorantiæ velamentum obtendat, diuinum iudicium euertet: omnes enim quotidie diuina Euangeliorum præcepta, Apostolorum admonita, Prophetarum adhortationes exaudimus.

[18] Quid mihi nunc recenseantur, si cum legitimis hisce nostræ Philosophiæ disputationibus comparentur inueteratæ Socratis quæstiones? quarum gratia superbientes Græci supercilium attollunt, [præclarius quam vanus Socrates,] quod (vt ipsi se iactant) is Philosophus timore mortis superior extiterit. Huiusmodi enim disputationes auram vanæ captant gloriolæ, scenæque sunt figmenta, & solum induunt philosophiæ speciem, eiusque personam præseferunt, quod in se, non in alios conuertat, quidquid elaborat. Atque hoc crocitat Æsculapio immolatus gallus a Socrate, eiusque hominibus placendi studio pleni sermones, quos (discipulis suadentibus, vt ipse periculum euitaret, quod ei Anytus & Melitus accusatores suscitarant) passim ceteri dictitabant. Sed vero noster hic Athanasius, rebus omnibus id temporis posthabitis, ad illud vnum incumbebat, ad gloriam, inquam, Christi, rerum omnium inspectoris ac Ephori amplificandam; perinde æque nihil sibi esset antiquius, studioque dignum, quam gregis sibi crediti salutem accurare, cuius studio mirandum in modum ipse Deus homo factus est, [omnes ad extremum ædificans.] idemque studium, vt perspicuum symbolum, reliquit Deum amantibus. Atque ideo quamquam esset proximus occasui vitæ, lamiamque animæ & corporis discidium, quæ natura optime conglutinarat, opperiretur; tamen ea, quæ effecerat vitam agens episcopalem, tamquam aduena & peregrinus, in memoriam reuocauit. Itaque cum in Deum, tum in homines caritatem arctissimo virtutis vinculo colligauit Athanasius: qui non solum recte factis, sed ad extremum vsque habitum etiam verbis ea nobis reliquit virtutum exempla, ad quæ oculos attollentes, tamquam ad stellas dum per caliginosam noctem in vitæ huius pelago miserabiliter iactamur, omnes eius decumanos fluctus, obortasque tempestates, & a communis infestique hostis insidiis excitatas procellas eludendo enauigabimus, & ad tranquillum Christi regni portum applicabimus, habentes pro Magistro Athanasium; qui quasi peritissimus gubernator clauum tenens ad puppim sedeat, nostram fiduciam excitet, & ad ea demum, vnde nostra pendet salus, animos tollat.

CAPVT VII.
Mors. miracula.

[19] Hanc igitur filiis suis relinquens hæreditatem sanctissimus Athanasius, protensis speciosis pedibus, & innocuis compositis manibus, oculisque grauiter ac religiose ad cælum sublatis, [Pie & læte moritur.] atque ita extremum locutus, In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum, iucundus & valde hilaris animam ab Angelis iamiam adducendā exhalauit. Homo nimirum dierum Spiritus sancti plenus, plenus item diuinæ munificentiæ donis, cum cælestem laborum remunerationem liquido perspiceret iam affuturam, effecit, vt sapientem decet, vt minime se pœniteret vitæ anteactæ, sed potius lætaretur. Maturum dixisses frumentum in cælestibus horreis condendum, ab omni collectarum frugum vitio alienum & incorruptum: atque ideo in concilio iustorum vitam vivit immortalem, eiusque merces est multa nimis apud Altissimum Deum. Floret igitur vt palma, vtque cedrus augetur & amplificatur, qui nobis eum imitantibus fructus affert vberrimos, atque calore tentationum æstuantibus vmbram saluberrimam exhibet. Quapropter memoriam apud nos immortalem consecutus, inextincta etiam gloria perfruitur.

[20] [Ad eius sepulchrum curantur multi:] Reliquit vero nobis vna cum ter beato corpore sepulchrum, quod veluti perennis fons curationum riuos omnibus cum fide accedentibus vbertim effundit. Quamobrem in eo inspicere existimemus Athanasium ipsum, quem dolore pariter, ac desiderio incomparabili ad illud accedentes complectamur, sicut Patrem venerantes, & qua par est pietate prosequentes; sicut benemerentissimo gratias agentes immortales; sicut medico cum animi ægritudines tum corporis exponentes, atque ad huius medicamenta festinantes. Enimuero huc ad Athanasij sepulchrum inuisendū veniunt etiam qui longioris peregrinationis iter instituunt, vbi prosperum item reditum beneprecati domum suam reuertuntur. Mulieres quoque nunc viris, nunc filiis præsens medicamentum, & mortis prolationem precabundæ impetrant: qui rigida potentioris manus tyrannide opprimuntur, patronum inuocant Athanasium: [ad quæ inuocetur.] quibus per calumniam aliena facinora adscribuntur, atque iniuste ad forum rapiuntur, strenuum propugnatorem sentiunt Athanasium. Denique, vt summatim dicam, omnes Athanasium, omnia factum, eiusque auxilium implorantes votorum iam compotes effecti, ac lætantes reuertuntur. Hunc etenim experimur quasi alteram Siloën, omnia nobis perturbationum incendia extinguentem, omniumque animos, & corpora irrigationibus vnguentorum fragrantiam spirantibus recreantem. Atque horum beneficiorū nos quoque participes fieri exoptamus; bonorum omnium auctori, & in Sanctis suis glorioso gratias agentes Deo: eum enim decet omnis gloria, honor, veneratio, Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum, nunc, & semper, & in omnium sæculorum æternitatem. Amen.

DE B. EVSEBIO MONACHO S. GALLI, MARTYRE.

An. DCCCLXXXIV.

[Commentarius]

Eusebius, monachus S. Galli, Martyr in Helvetia (B.)

Ex variis.

[1] Nobile S. Galli in Heluetia monasterium est, & oppidum, de quo ad S. Galli vitam XVI. Octobris plenius agemus. Hic memoria agitur pridie Kalend. Februarij B. Eusebij monachi & Martyris. [B. Eusebij natalis,] De quo ista in Necrologio eiusdem monasterij, a Daniele Feldnero nostro Constantia accepimus.

[2] Hodie honorifica recolitur memoria beati monachi nostri & Martyris Eusebij: qui e Scotia oriundus, [patria,] 1in cœnobio S. Galli religiosum institutum amplexus. Deinde solitariæ vitæ desiderio inflammatus, [vita solitaria,] in montem S. Victoris secessit, ibique ad annum quinquagesimum sanctissime vixit, atque eo sanctimoniæ processit, vt prophetiæ spiritu multa prædixerit. Demum cum accolarum scelera verbis castigaret, [martyriū,] eorum quidam caput illi falce præcidit, sub annum Christi 884. Verum ipse præsectum caput, manibus sublatum ad cellam suam in montem deportauit; [reliquiæ.] vbi nunc eius reliquiæ asseruantur, & religioso piorum hominum concursu visitantur.

DE S. MARTINO PRESBYTERO SAVRIENSI IN LVSITANIA.

An Chr. MCXLVII.

[Praefatio]

Martinus, Sauriensis Presbyter in Lusitania (S.)

[1] Nomen nobis vitamq; S. Martini Presbyteri Sauriensis in Lusitania primus indicauit L. Andreas Resendius, qui lib. 1. Antiquitat. Lusitaniæ ita scribit, tit. de Tapiæo monte: Tapiæi montis nomen apud scriptorum antiquorum quempiam non legi; [Vita S. Martini a Resendio citata.] inueni tamen in vita S. Martini Sauriensis Presbyteri, scripta a Saluiano alumno eius familiari. Eam reperi in libro testamentorum venditionumque cœnobij Canonicorū sanctæ Crucis Conimbricensis, charta quadragesima sexta. Quod adnotare volui, vt memoriam sancti viri, quæ interciderat, renouarem. Quam aliquando spero me editurum iisdem quibus scripta est verbis, vt lectori maiorem fidem faciam. Sed de hoc alibi. Quod ad rem facit, de qua agimus, scriptor ille, qualis qualis est, cum oppidum Saurium iuxta decursum Anci fluminis in Mundam labentis pæne superflua curiositate describit, ita ait: Ab vrbe Colimbrianorum decimo octauo Austrum versus distat milliario: ad Orientem sunt Tapiæi montis saxosa cacumina. Et alia, quæ sequuntur. Ex quibus patet Tapiæum montem esse, quem Ansidianum ab oppido nominamus, & inter Rapaciale, & Palumbare oppida excurrit, quique a Thomario Conimbricā euntibus saxoso nimis itinere perquam molestus est. Quod nos in carmine ad Lupum Scintillam testati ita sumus:

Sic ereptaui cliuum lapidose superbum
Ansidiane, tuum; sic per sine sole molestos
Anfractus Tapiæe tuos, vergente senecta
Æger anhelaui.

Suminum montis iugum supra Rapaciale oppidum adhuc, vt ab indigenis didici, Portus Tapiæus dicitur. Idem Resendius lib. 2. agens de fluminibus Lusitaniæ, Anci nomen, inquit, ex vita S. Martini Sauriensis Presbyteri, abhinc annos supra quadringentos quinquaginta scripta, accepi. De quo cum de Tapiæo monte agerem, superius memini.

[2] Antonius Vasconcellius noster in descriptione regni Lusitaniæ, agens de Martyribus qui in Lusitania egregiam pro Christo mortem subiere, [S. Martinus inter Martyres recensitus.] num. 22. ita S. Martini meminit: Non debet inuolui silentio tantis dignissimus præconiis Martinus, vir sanctissimus, Souri oppidi, quatuor a Conimbrica leucis dissiti, Archipresbyter: qui Tarasiæ Portugallensis Reginæ, primi Alphonsi matris, ætate, obscuro detentus carcere Cordubensi, quia Christum vel inuitis Mahometanis fatebatur, eodem ex ergastulo in æternam cæli regiam euolauit.

[3] Huius sancti viri vitam a Resendio citatam, ex Conimbricensi illo sanctæ Crucis archiuo descriptam, nobis Madrito transmisit D. Thomas Tamayo de Vargas Catholici Regis Historiographus. [Vita vnde hic edita:] Scripta est a Saluato, (Resendius Saluianum appellat) qui eius disciplina se puerulum institutum testatur, & Menendo, siue Mendo, ipsius Martini fratri dedicata.

[4] Captus est a Saracenis Martinus anno ante quam Scalabis, siue S. Irenes oppidum, recuperaretur, quod auctores omnes rerum Hispanicarum scribunt anno Christi 1147. contigisse: [tempus mortis.] ergo 1146. captus, & 31. Ianuarij 1147. mortuus. Deinde 7. Maij capta Scalabis, mense Octobri Vlyßippo. Sed quod in Vita cap. 4. nu. 19. captus dicitur anno ab Incarnatione Domini MCXIIII. regni Alfonsi XVI. corrigendum est: nam & illa inter se & cum præcedentibus non consentiunt. XXII. Ianuarij in Miraculis S. Vincentij a Stephano Præcentore Vlyßipponensi descriptis, dicitur facta S. Vincentij translatio XVII. Kal. Octobris, anno Domini 1173. regni autem Regis Alfonsi 45. vitæ vero eiusdem Alfonsi anno 67. filioque Regis eiusdem Sancio conregnante 19. annorum adolescente mirabilis indolis; ab vrbis vero præfatæ captione 26. Vnde conficitur, vt ibidem annotauimus, natum Alfonsum anno 1106. imperare cœpisse 1124. Vlyßipponem expugnasse 1147. Sanctium vero ei natum 1154. Quæ omnia a Vasconcellij nostri calculo discrepant. Hinc porro manifestum est, mendum esse in citato Resendij testimonio, quo vita ea scripta dicitur annis ante quadringentis quinquaginta: nam etsi anno quo deceßit 1573. ista scripsisset Resendius, detractis ab ea Era 450. annis, relinquetur annus 1123. quo sacerdotium illud Sauriense publico diplomate donatum est Martino, qui ad annos dein 24. superstes fuit. Vita vero aliquot post annis, cum illud sacerdotium iam Menendus eius frater administraret, scripta est.

VITA
Auctore Saluato eius discipulo,
e veteri MS. Conimbric. eruta a D. Thoma Tamayo de Vargas V. CL.

Martinus, Sauriensis Presbyter in Lusitania (S.)

BHL Number: 5606

Avctore Salvato, Ex mss.

PROLOGVS AVCTORIS.

Domino suo Menendo, gratia Dei, Sauriensium Presbytero, Saluatus de suis vnus, sed is paruus.

[1] Exigitis a me, pie Presbyter, vt carissimi fratris vestri, Domini mei Martini, Sauriensium innocentis Presbyteri vitam moresque vobis aliquibus litterulis edisseram. Cuius petitionis affectui, teste conscientia, obsequia non negarem, vt & status vestræ mentis, id quandoque relegendo, tanti doloris remedium consolabiliter susciperet, & inposterum quæque ipsius bene gesta in nobis obliuio non deleret; nisi tanti viri materia meæ paruitatis ingenio comprobaretur indebita. Præterea dum sub disciplina illius olim tenerer, ego ipse vtpote rudis, & magis lasciuiæ, quam doctrinæ deditus, de eius actibus, a probitatisque moribus, vt puerulus paucorum reminiscor. At ne excusationis caussam mihi videar conferre arrogantiam, licet agresti calamo, diuinæ pietatis tamen opitulante clementia, iniuncti operis negotium tentando paullatim aggrediar.

[Annotatum]

a Forte probatisque.

CAPVT I.
Sauriensis oppidi descriptio.

[2] Igitur vestræ narrationis assertio ab oppido Sauriensium, vbi Dominus meus religiose vixerit, sumat exordium, & vbi situm sit, quibus in finibus coarctetur, vel quid inde maiorum nostrorum consentiat senectus, [Saurium primo describendū] cuius etiam vel quo tempore Hispanorum Regis 2adminiculo, cum ceteris a Portugalensium municipiis libere sit positū, iterumque ob infidelium Ismaëlitarum incursum ab incolis igne perustum, postque reædificationis dono concretum, prout possumus, euoluamus: vt istis, sicuti gesta sunt, enucleatis, ad præfati viri materiam, prout Dominus dederit, calamum, conuertamus.

[3] Est ergo circa decursum b Anei cuiusdam aluei, amœne porrectum, frondosis vndique adumbratum nemoribus, fertilibus piscium circumseptum gurgitibus, gramineis pulchre ditatum conuallibus, [vbi id situm:] longis equidem perfunctum noualibus, vineis consitum circumquaqui feracibus; (Quid moror?) partibus cunctis optatum cultoribus, ab vrbe vero c Colimbrianorum XVIII. Austrum versus distat millario: ad Orientem sunt Tapiæi montis saxosa cacumina: a Septemtrionali regione vetustissimæ ciuitatis d Condisiæ, necnon & Anei portus latissima panduntur confinia: Ab Africa vero parte Columbarij castri patescunt Campestria. In hac quoque parte planities eius profusius ostenditur; sed ob Ismaëlitarum excubias incultæ ab incolis relinquuntur. Versus Occidentem subest Oceanus.

[4] Hic itaque ab antiqua rerum congerie arcis vetustissimæ panditur ædificium: in qua priscorum monumenta ferunt, [ædificatur:] claustraliū fuisse cœnobium. Ad hanc igitur arcem, & locum amœnissimum, complurimis hominum turmis ad iure vivendum concurrentibus, præurgente labore construxerunt oppidum, quod nomine suo nuncupati sunt Saurium. Cum autem diuina gratia enucleante, longo tempore post vrbis Colimbriensis restauratio ab infidelissimis Ismaëlitarum gentibus per e Fernandum strenuissimum Hispaniarū Regem mirabiliter enituit; præfatum quoque Sauris castrum cum aliis municipiis sibi confinio telluris sociatis libertatem accepit. [restauratur:] Verumenimuero post longa annorum curricula, sub f Adefonsi Regis imperio, per Præfectum suum Aluasid Sisnandum Abenamit, qui tunc temporis Colimbriensem vrbē, Montismaiorensiumque municipium suo solerti pectore procreabat, reædificationem habere cœpit.

[5] g Mortuo vero eodem Rege supra memorato Adefonso, h nefandissima Maurorum rabies aduersus Christicolarum fidem iterum cœpit aspirare. VVentafina namque Dux Maurorum nefandissimus ingenti Agarenorum multitudine circumfusus Colimbrianorum confines crudeliter diripuit, [ob incursionē Maurorum,] factaque belli congressione apud municipium, quod dicitur Miranda, complures Portugalensium nobiles sceleratissimus ipse necandos deuicit. Nihilominus quoque Plaustri, municipio sanctæ Eulaliæ natura munitissimo, ab eodem Rege ad solum vsque interfectis hominibus redacto, ad propria rediens in oppido Sauriensium frustra venisse cognouimus. [ab incolis incenditur, & deseritur:] Nam Saurienses ferocem eius aduentum pauentes de prætaxati oppidi ædificio defidentes, ingenti perculsi timore, eidem imposito igni castello, in vrbem Colimbriam profugose redierunt.

[6] Per septem igitur annorum curricula, ferarum cubicula depopulatum existens, per nobilissimæ denuo Reginæ Tharasiæ consensum a præfatæ vrbis restauratione anno i LXI. in habitationem hominum renouari conualuit. k Regina namque ibidem caussa morandi confluentibus bonum, [iterum restauratur:] & vt ita dicam, largissimum populandi forum spontanea voluntate concessit, atque chartam inde firmitudinis manu propria roborauit; quam Sauriensium Ecclesia pro maximo munere, vsque in perpetuum hæreditario iure reseruat.

[Annotata]

a Portugalliæ ductum nomen volunt a Portu vrbe ad Durij amnis fauces sita, & aduerso oppido Cale vel (quod probabilius censet Vasconcellius) quod ceteris vrbibus a Mauro adhuc occupatis, Durius Gallicis nauibus maxime frequentabatur, vnde vicina regio Portus Galliæ dicta.

b Hunc Soure nunc appellari scribit Vasconcellius, alij rio de Soure, quasi Flumen Sauriense dicas.

c Hæc siue veterum Conimbrica est, quo nomine fere litterati appellant; siue ex illius cineribus excitata, nobilissima ciuitas est, illustri academia ornata. De ea fuse agit Nonius Hispaniæ illustratæ cap. 37.

d Hæc est forte Condexa vetus, quam alij ipso loco conditam putant, vbi olim Conimbrica.

e Ferdinandus I. Castellæ Rex obiit era 1103. siue anno Christi 1065. 27. Decembris, cum regnasset annos 29. Iste bellando cepit, inquit Pelagius Ouetensis, Lamego, Vesco, Conimbria. Fuerat & antea ex impiorum manibus erepta; nam, vt scribit Sampirus Astoricensis, Adefonsus III. qui Ordonio patri in regnum successit, Conimbriam ab inimicis obsessam defendit, suoque imperio subiugauit.

f Hic est Alfonsus VI. de quo egimus 30. Ianu. ad vitam S. Adelelmi.

g Obiit Alfonsus, vt ibidem diximus 1. Iulij, 1109.

h Merito ergo Pelagius Ouetensis de prodigio fluentis e lapide aquæ paucis diebus ante Alfonsi mortem: Hoc signum nihil aliud prætendit, nisi luctus & tribulationes, quæ post mortem prædicti Regis euenerunt Hispaniæ: ideo plorauerunt lapides & manauerunt aquam.

i Hinc conficitur circiter annum 1055. captam esse a Ferdinando restauratamq; Colimbriam.

k Tharasia Alfonsi VI. filia, Henrico Comiti nupta, ei Portugalliæ regnum in dotem attulit.

CAPVT II.
S. Martini ortus, educatio, sacerdotium, Ecclesiæ Sauriensis cura.

[7] [Martinus præficitur Ecclesiæ Sauriensi:] Vestrorum igitur destructionem resarcire incipientes, eiusdem oppidi cultores, ad Reuerendissimum Gundisaluum Colimbriæ Venerabilis vitæ Episcopum venerunt, Paternitatem ipsius precibus exorantes, vt in eis consilij & pietatis abundare, atque eis Presbyterū, qui eos diuino pabulo foueret, & in sacrosancti fontis vnda liniret, dare non differet. Reuerendissimus igitur Gundisaluus, prout tantæ religionis Præsul, paterno affectu Saurienses benignissime alloquens, eorumque petitionibus nihilominus consulens, in regenda Sauriensium Ecclesia Presbyterū, nomine Martinum, ordinauit, de quo vobis amodo sermo tractandus occurrit.

[8] [is piis parentibus natus,] Vir itaque progenitus in vico, quod dicitur Auranca, quod, vt fertur, ab vrbe Colimbriensium XXVI. distat millario. Pater eius Arias Manuelis, mater vero Argio vocabatur. qui quamuis de humili germine, erant tamen simplices & recti, &, quod rerum exitus probauit, Deum præcipue timentes. Nam post felicem matris ab hac luce discessum, pater vsque ad suæ vitæ terminum eremiticam vitam peregit. Qui superstites, [optime ab iis institutus,] id est, dum in hoc mundo vixerunt, hunc præ ceteris filium, Martinum videlicet, nimio affectu nutrientes a primæuo infantiæ suæ tempore, eum litterarum rudimenta docuerunt, atque diebus omnibus eum Domino seruiendum promiserunt.

[9] Accidit autem quodam tempore, vt præfatæ vrbis venerabilis vitæ Antistes, Mauritius nomine, de finibus Bracharæ Metropolitanæ vrbis adueniens, per supramemoratum vicum contigit habere transitum: quem parentes ipsius, de quo nobis est sermo, Martini, hospitio ouanter suscipientes, & vt eis possibilitas affuit, hilare obsequium affectuosissime ministrauerunt, dicentes sese in litteralibus studiis cleri dictum filium habere, quem tanti Prȩsulis arbitrio obtemperare desiderabant. [fit Canonicus Bracharensis:] Quorum Episcopus deuotionem agnoscens, in sui Episcopatus Sedem puerum deferri præcepit. Deinde prosequente diuinæ spiritu pietatis, Canonicorū consensu, atque bonæ memoriæ doctissimi Martini eiusdem Sedis Prioris assensu, in numero Canonico puerulum Martinum præfatus Mauritius canonicauit. Qui in iuuenilibus adhuc positus annis miræ simplicitatis existens, grammaticæ professioni operam sollicitus impendit; [consecratur Sacerdos,] nec enim erat obstrepens doctrinæ.

[10] Hinc cum per sacri ordinis gradus Christo duce ad presbyterium venit, bona opera atque virtutes exercendo, veterem hominem cum actibus suis a se omnino 3remouit. Sic quippe per omnia omnibus hominibus in bono placere studebat, quoniam omnes de societate illius plurimum gaudebant, atque Deum Patrem, qui in cælis est, [sanctissimis moribus præditus:] glorificabant: non enim erat inuidus, aut elatus, non murmurans, aut verbosus, aut vana verba, aut fabulas diligens, non seruus gulæ; tanta enim in eo ciborū vigebat parcimonia, vt semper propriæ portionis panem pupillis distribueret, atque egenis: non erat negligens, aut piger, non oculis vagus, aut in incessu leuis; sed per omnia grauis, maturus, & bonus. Qui Presbyter, vt diximus, ordinatus, visitationis assiduæ medicamine ægrotantium curas lenire solebat. In diuinis quoque officiis plurimum erat assiduus; &, quod non parui muneris creditur, in omnibus suis motibus signum humilitatis habebat. Sed qualiter ad Sauriensium regendam accesserit Ecclesiam, veniamus.

[11] [præficitur Ecclesiæ Sauriensi;] Talibus, vt diximus, ornatus moribus, Tellonis Archidiaconi omniumque Canonicorum rogatu, D. Gundisaluo fauente Episcopo, Sauriensis Ecclesiæ curam suscepit. At cum propter Agarenorum insidias, qui tunc viarū commeatus clam, nec non & publice incursabant, graue captiuitatis pondus cum acerbæ mortis casibus hominibus inferentes, vir Dei D. Martinus per abrupta collium deuius ire cogeretur, propriis humeris suis sui sumptus massaria deferens, asperitatem propter insolentiam admirans, tanti laboris onus fastidiens, in vrbem Colimbriam, vnde illuc aduenerat, regressus est; timens ne propter aliquorum bacchantium stultitiam, nisi de prætaxata Ecclesia, aliquo munitus esset priuilegio, vnde postea elusus ipse, vel sua progenies eiiceretur. Quocirca D. Gundisaluus præfatæ diœcesis Episcopus, [quæ ei & consanguineis confertur,] & D. Prior eiusdem Sedis Martinus, Telloque Archidiaconus, omniumque Canonicorum conuentus, per supra memoratæ Reginæ Tharasiæ Regis Adefonsi filiæ consensum, quæ tunc Portugalensi præerat imperio, sibi, videlicet Martino Presbytero, & suæ progeniei, de Sauriensi Ecclesia chartam firmitudinis hæreditario iure in hunc modum fecerunt.

[12] [Episcopi Conimbricensis diplomate.] In nomine Domini. Cum illud castrum, quod appellatur Saurium, ob frequentem guerram Sarracenorum, raro incoleretur habitatore; placuit diuinæ voluntati, per eximiam Reginam Tharasiam præficientem eidem castello Gunsaluum Gunsalui, pro Principe manu teneri cum Dei adiutorio, ac defensari. Quod vbi ego Episcopus Colimbriensis compertum habui, vtilitati nostræ Sedis prouidens, sollicitus fui Canonicos nostros Martinum Arias, fratremque suum Menendum ad Ecclesiam, quæ ibi iacebat destructa, reædificandam atque obtinendam dirigere. Sed quamuis multum resisterent propter pauorem Maurorū illo ire, tamen gratia nostri permoti flexerunt animum suum, quæ imperabantur facere, si ex testamento scripturam firmitudinis de illa supradicta Ecclesia factam a nobis sibi reciperent. Quibus nos propter vtilitatem Sedis S. Mariæ acquiescentes, placuit mihi Gunsaluo Episcopo, & Martino eiusdem Sedis Priori, vna cum assensu Canonicorum, Dominæ nostræ Reginæ Tharasiæ chartam donationis, & firmitudinis facere; tibi videlicet prædicto Martino, fratrique tuo Menendo de supranominata Ecclesia, tali videlicet pacto, vt firmiter illam obtineatis, & secundum vires vestras reficiatis, & in vnoquoque anno, quod inde ad Sedem pertinet, fideliter reddatis. Et ab hac die in tempore, tam vos quam quisque vestrum ex propinquitate vestra professione Clericus fuerit, per successiones temporū firma stabilitate obtineatis: & numquam eam sine vestra culpa, secundum decreta Canonum, pro aliquo alio homine perdatis. Supponimus etiam, quod si peccatis exigentibus, iterum ab incursione Maurorum destructa fuerit, & præterea vos potueritis illam recuperare, licentiam habeatis semper possidendi eam quocumque tempore volueritis. Si qua igitur persona hoc nostrum factum temerario ausu disturbare tentauerit, non sit ei licitū per vllā assertionem: sed quisquis is fuerit, qui illam Ecclesiam vobis auferre præsumpserit, sit a Deo Omnipotente excommunicatus, & sacratissimo Corpore Domini nostri Iesu Christi alienatus, & cum Iuda in inferno, nisi resipuerit, collocatus; & hæc charta plenam stabilitatē semper obtineat, quæ facta est VI. Idus Octobris, a Era MCLXI. Ego Gunsaluus Episcopus, confirmo: Martinus Prior Conf. Tellus Archidiaconus Conf. Laurentius Archidiaconus Conf. Ego Tharasia Regina Conf. Gundisaluus Gundisalui test. Anaia Vestrariz test. Donus Artaldus test. Menendus Nuniz test. Martinus Presbyter Conf. Ioannes Presbyter Michael Conf. Ioannes de Anaia Conf. Nicolaus Subdiaconus Conf. Petrus Presbyter notauit.

[Annotatum]

a Hic erat annus Christi 1124.

CAPVT III.
Curæ pastoralis administratio.

[13] [Ecclesiam diruiam reparat,] Post stipulati itaque testamenti confirmationē vir venerabilis Martinus Sauriensium docturus venit Ecclesiā, nec eo terreni emolumenti hic venit deductus, quoniam vt animarum mederet languoribus, vbi post necessariorum inopiam nonnullos corporum labores perpessus est. Erat namque ipsa suffocata Ecclesia, sicut manibus paganorū pridem fuerat obruta. Hanc igitur interius exteriusque purgauit, & ad diuinum officium, vt res poscebat, primitus resarciuit: sed postquam rei familiaris copia domi concreuit, cum Mendo Ariæ fratre eius, qui post discessum ipsius, videlicet Martini, ibidem est Presbyter subrogatus, præfatam Ecclesiam post tempore & loco conuenientius fabricauit, [egregie ornat, & dotat:] altaria inferius ordinauit, libris quoque, sacerdotalibus indumentis eam pulcrius adornauit, fabricam totius domus nihilominus consummauit. Præterea vineta, oliueta, pomaria, & alia plurima arborum genera suis manibus complantauit, terras quoque & nouales excolendo perrupit.

[14] Sed iam ad eius laudabiliora vitæ contemplatiuæ negotia stylum, licet parumper, eleuare delectat, & qualiter sui gregis, & aliarum plebium curam habuerit, de multis pauca libare. [omnes ad virtutem hortatur,] Plebem igitur sibi commissam Catholicæ fidei regula sapientissime instituebat: quippe omnes de pio religionis opere commonens, nunc alios ad confessionem sanctissimæ Trinitatis conformans, nunc reliquos de promissione regni cælestis inuitans, ceteris futuri examen iudicij minando proponens, non cessabat verba veritatis fructu fidei redundantia in plebe seminare. O virum nimiæ curiositatis circa omnes, ne in vitium laberentur, ac si eos omnes parturiret. Si aliquis ex his, quos pro zelo rectitudinis arguens, in contumeliam verborum deducebatur, [summa mansuetudine:] quanto amplius ipsi efferebantur, tanto magis eorum ipse miserabatur insaniam; ita videlicet, vt ad eorum furorem sæpissime lenitatis fomenta præberet, donec sua mansuetudine iras litigantium demulceret.

[15] Si vero aliquis officium ciuitatum vel locorum, fæminam aliquam, filiamue alicuius, vi eam opprimens ad id loci, quo ipse morabatur, deducebat, vt in huiusmodi assolet extremitatibus, vir Dei illico eis obuiabat, cognitoque examinationis negotio, vel eos fædere legitimo, [impudicitiā, maxime Clericorū, compescit:] si ius poscebat, coniungebat, vel nisi iuxta canonum decreta suo obtemperarent imperio, eos inde proculdubio expellebat. Et si aliquis de numero Clericorum talia illicitis modis sacrilegus efficere præsumpsisset, hunc velut hostem Catholicæ fidei procul inde reiiciebat. Nec petulantiū iuuenum lasciuiam, seu bacchantium hominum stultitiam sustinebat; quos omnes ad æterni Regis solium venire cupiebat.

[16] Et quia, vt ait B. Gregorius, Ecclesiasticus Doctor non tam doctrina debet clarere, quam vita, ipse non solum sermone ad ætherei regni amœnitatem populum conuocabat, verum omnibus bene operandi sese præferebat 4exemplum: omnia namque, quæ de operibus misericordiæ cunctos edocebat, hæc & plura præstantissime peragebat, non immemor Apostoli Pauli sic dicentis: Castigo corpus meum, [prælucet aliis exemplo bonorū operum;] & in seruitutem redigo, ne forte aliis prædicans, ipse reprobus efficiar. Qui dum in arce virtutis altius exsisteret, hospitalitatem præcipue alacri mente omnibus hominibus exhibebat, quibus ea, quæ diuina sibi dispensatio largiretur, cum gratiarū actione, [hospitalis erga omnes;] & vultu hilari ministrabat. [1. Cor. 9. 27.] Sic enim Apostolus præcepit: Hilarem datorem diligit Dominus. [2. Cor. 9. 7.] Et tanto caritatis flagrabat ardore, vt non solum aduentitios hospites dictis quibuslibet inuitaret, imo & quandoque resistentes trahens, eos secum in domum ire compellebat. Hos frequentius quam diuites, & potentes ad mensam conuocabat: nec tamen aulicos mensa eius capiebat minus; qui multoties Regium agmen cum suo Principe accuratissime suscipiebat.

[17] Hæc, & plurima misericordiæ opera peragens, incredibile est memoratu, [magna animi moderatione præditus:] quantum laudis humanæ fauorem, velut pestem fugiebat; nec laude extollebatur, nec vituperatione frangebatur, non diuitiis tumescebat, nec paupertate contrahebatur. Et sic miles Christi gradiendo, læta contemnebat, & tristia. Cum totius domus paterfamilias exsisteret, de suis substantiis nihil depositum in aliquo habere cupiebat, v.g. non aurum, nec argentum, in arca vel in marsupio reconditum possidebat, & omnino quid de talibus fieret, in propria domo ignorabat; [nihil proprium aut absconditū retinet:] quibus taliter vti maximum crimen putabat. Mira res: cum dominus domus, vt dictum est, diceretur, quoties sub suæ chlamydis tegumento panē egenis atque pauperibus deferebat! quibus descendendo veram exhibebat humanitatem, & eorum miserias compatienter tolerabat. Sic omnia sua bona in commune habebat, quatenus vniuersis vtilius, quam sibi proficeret.

[18] Quis vnquam in conciliis eum otiose sedere conspexit? Si tamen eo quandoque veniebat, aut tumorem bacchantis populi lenire satagebat, aut de exemplis sanctorum Patrum sedatis iurgiorum tumultuationibus eos plenius edocebat. [otium fugit:] Numquam otiositas, quæ inimica est animæ, eum domi torpentem inuenit, quin potius in assiduis agrorum laboribus, [terrā manibus suis colit:] sua sponte vrgeretur, si quando mens ab oratione, & a diuinorum officiorum celebratione cessabat; de quibus laboribus vberes fructus colligens, omnipotenti Deo bonorum omnium largitori gratias referebat, & cum summa animi diligentia hunc Dauidicū commemorabat versum: Labores manuum tuarum manducabis: beatus es, & bene tibi erit. [Psal. 127. 2.] Cum vero ab operatione manuum cessando domum rediret, licet medius esset dies, prius tamen solito more, sacræ solemnia Missæ celebrabat: nec prius corpus alimento reficiebat quam forum & castelli plateas, si aduentitius esset, circuiret, quem secum ad cibum capiendum aduocaret. Cuius corpus non pulchris vestibus ornabatur, sed moribus; & præcipue pudicitiæ habitu pollebat: talesque socios semper desiderabat, quorum contubernio sancta Ecclesia non infamaretur. Rexit autem eamdem Ecclesiam bis vndecim (vno dempto) annis. [multos Mahometanos conuertit.] Complures paganorum ab illa profana mahometis superstitione, sua prædicatione ad Christi fidem conuertit.

CAPVT IV.
Captiuitas, mors, sepultura.

[19] Ne huius ergo paginæ series tum styli rusticitate, tum etiam loquendi nimietate prolixius extensa vilescat, huic operi scribendi metas imponere iam volo; hoc vnum tamen reducere ad memoriam cupiens, quomodo ab huius mundi profluuio extinctus migrauerit. Anno igitur ab incarnatione Domini a MCXIIII. tēpore præclari Alfonsi Portugalliæ Regis, XVI. regni sui anno, cum adhuc paganorum procella ferocius insaniret, Sauriensium fines inuasit & multos mortales, homines videlicet cum pecore; alia que præda captiuauit: [Cum Templariis, quibus Sauriū donatum erat,] & erant tunc in eodem oppido venerandæ religionis milites in templo Salomonis Ierosolymis professi; nam ob defensionem sancti sepulchri sustentandam, prætaxata Regina totius castelli Monarchiam cum suis redditibus, præter Ecclesiastica iura, eis deuotissime contulerat, quæ postea filius eius Rex Portugalensium Ildefonsus eis manu propria confirmauit. Qui hostibus obuiare satagentes, eumdem Presbyterum, de quo sermo transcurritur, sibi collegam asciuerant, qui Christianorum interitum, & detrimentum Ecclesiæ condolens, [capitur a Mauris,] tamque reuerentissimis viris satisfaciens, cum eis prædictis hostibus obuiauit, cum quibus fere omnibus accidente infortunio captus in congressibus belli, [& Scalabi carcere clauditur:] in Scalabi castri mœnia, quæ tunc spurcissimis paganorum turbis pollebant, perductus est. Ingressus est itaque sua sponte, nullo cogente in horribile & fœtidum ceteris ergastulum, vbi Christiani compedibus tenebantur astricti.

[20] Tanta animi diligentia erga Christicolas & fidei consortes in eo erat, quos, ne spurcissimis Maurorum ritibus commacularentur, & sic deformis fidei periclitarentur, [consolatur captiuos Christianos, & libertatē iis prædicit.] prædicatione Euangelij pro tempore & loco congruenter exstruxit, & eis in proximo libertatem futuram, & Christianis eamdem ciuitatem habituram dono Christi, exclusa multitudine Agarenorum, fiducialiter agens prædixit. Quæ omnia non longo tempore post, vt prædixerat, claruerunt. Nam in sequenti anno a prædicti Regis industria eadem ciuitas est capta. Nec hoc aliquis ex desperatione grauiter accipiat, quod religiosus vir tam acerbæ captiuitati addictus sit. Postquam enim a patria cecidimus vipereo haustu versuti serpentis, captiui & exsules in huius mundi exilio vivimus; nec vnquam mundus diuersas tormentorum clades, præcipue bonis hominibus, cessat inferre, testante Apostolo, qui ait: Sancti ludibria & verbera experti sunt, & vincula, & carceres: & quidquid eis in hoc mundo aduersatur, vt sancta refert Scriptura, pro merito virtutis habetur. [Heb. 11. 36.] [Moritur Cordubæ in carcere.] Deinde a Scalabi castro b in Eborensium deductus ciuitatem. Tandem Hispalensium ciuitas eum Cordubam misit: ibique pridie Kalend. Februarij spiritum exhalauit. Cuius corpus honorifice a Christianis sepulturæ traditū est in basilica B. Mariæ; cui sit perennis vita, iuuante Domino nostro Iesu Christo.

[Annotata]

a Hic in annorum numero error. nam cum commemorata antea donatio anno 1123. facta dicatur, qui potuit ipse anno 1114. in carcerem fatalem trahi!

b Id oppidum nunc S. Irenes, siue Santaren dicitur, a S. Irene Virgine & Martyre, quæ S. Eiria appellatur a Ludouico dos Anjos.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Januar II: Anhang




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 31. Januar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 31. Januar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 10.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.