Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli VII           Band Juli VII           Anhang Juli VII

31. Juli


TRIGESIMA PRIMA DIES.

SANCTI QUI PRIDIE KAL. AUG. COLUNTUR.

S. Calimerus ep. mart., Mediolani.
S. Onesimus M., Puteolis.
Socii MM., Puteolis.
S. Fantius M., in Calabria vel in Sicilia.
S. Deodata M., in Calabria vel in Sicilia.
S. Democritus M., verosimilius in Africa.
S. Secundus M., verosimilius in Africa.
S. Dionysius M., verosimilius in Africa.
S. Thyrsus M., verosimilius in Africa.
S. Fabius M., Caesareae in Mauritania.
SS. XII Martyres Romani.
S. Firmus ep. conf., Tagaste in Africa.
S. Petrus ep. conf., Ravennae in Italia.
S. Germanus episc. Autissiodorensis.
S. Gosselinus ep. conf., Metis in Belgica Prima.
SS. CCCL Martyres in Syria Secunda.
S. Imiterius conf., in Comitatu Burgundiæ.
S. Bantus, confess., Treveris & Confluentiae.
S. Beatus, confess., Treveris & Confluentiae.
S. Eudocimus Justus, CPoli.
S. Neothus conf. in Anglia.
S. Helena vidua martyr in Suecia.
S. Joannes Columbinus, Jesuatorum institutor, Senis in Italia.
S. Ignatius de Loyola, fundator Soc. Jesu, Romae.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

S. Joseph Arimathiæ, curator (sepulcri) Domini notatur in Supplemento nostro ad Menæa Græca excusa, ex apographis Sirmondo-Chiffletianis constante; cujus Josephi, curatoris Domini etiam fit mentio in Menæo Mazariniano. Ex his acceptum suspicor a Castellano; at nos jam pridem de illo egimus cum Martyrologio Romano, die XVII Martii.
Apostolus Tychicus hoc die notatur in Menæo Mazariniano, ut in pace consummatus; additis duobus versiculis: adisis diem, quo de illo actum, præeunte Martyrologio Romano, XXIX Aprilis.
S. Morandum monachum in Suntgovia confessorem recte signaverat Grevenus, cur ipsum hoc die iterum repetat, nec divinando assequor: satis sit de eo a nobis actum esse die III Junii.
Beatorum confessorum Joannis presbyteri & Benigni diaconi depositio apud Medianum monasterium, qui carne & spiritu germani, a beato Hidulpho Treverorum archiepiscopo educati, simul migrantes, uno conditi sunt mausoleo. Sic legitur in Usuardo Luxoviensi; nos utrumque sanctissimo magistro, cujus Actis ipsorum gesta innexa erant, conjungendos putavimus, ut videre est tomo III Julii pagg. 236 & 237 die XI Julii.
S. Faustini festum in ejus E. P., id est ecclesia propria, notatur in Ordine recitandi divinum Officium ecclesiæ ac diœcesis Venetæ pro anno 1683. Sanctum synonymum dedimus ad diem 24 hujus mensis a pag. 547; alium præterea daturi cum Græcis ac Martyrologio Romano ad diem 30 Augusti; qui apud Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiæ, nescio qua de causa, ad diem 31 Julii retractus est, cum alio certo confusus; ut videre est apud nos dicto die 24, a pag. 549. Is itaque, cujus festum supra commemoratur, vel jam datus est isto die, vel dandus altero, videlicet XXIV Julii vel XXX Aug.
S. Guilielmi episcopi alicubi hoc die signati nomine, non videtur alius intelligi posse a Briocensi, de quo jam egimus XXIX Julii.
S. Floram virginem martyrem, a Lucilla aliisque sociis sejunctam, hoc die nobis refert Grevenus: tu videsis quæ de ea totaque cohorte dicta sunt XXIX Julii.
S. Hathebrandus hoc die male a Rayssio annuntiatur, atque item a Bucelino, de eo jam actum est die præcedenti XXX Julii.
S. Cathwini ut Cantuariensis archiepiscopi & confessoris meminit hoc die Usuardus Altempsianus. Tatwinum absque dubio indicare voluit, de quo egimus die præcedenti XXX Julii.
S. Julittæ M. memoria hoc die legitur in quibusdam Fastis Græcis; ut videre est ex dictis die, quo cum Martyrologio Romano ac Menæis magnis &c. eam dedimus XXX Julii.
Venerabilis ac vivificæ Crucis profestus dies legitur hoc die in Typico S. Sabæ, Menæis magnis excusis, Calendario apud Genebrardum, & Horologio anni 1607; de quo etiam meminit Menologium Slavo-Russicum Sparwenfeldianum. Vide quæ inter Prætermissos dicta sunt die hesterno XXX Julii.
S. Sabinum in Florario Sanctorum Ms. sic hoc die annuntiatum reperi: Apud Treverim, natale S. Sabini episcopi & Banti presbyteri & confessoris. De hoc suo loco hic agitur cum fratre Beato; at quid sibi alter apud Treveros velit, prorsus non intelligo, ut ibi iterum indicatum invenies.
Augustiduno, dedicatio ecclesiæ senioris, & translatio multorum sanctorum MM. est additamentum ad codices Hieronymianos, ut habes apud Florentinium.
Capuæ sancti Oliverii episcopi & confessoris: forte idem quem notavi quarto Kalendas. Pura, puta additio est Cartusiæ Bruxellensis, hic positionem seu locum mutantis; de quo in Prætermissis egimus XXIX hujus, quo ex tempore nihil occurrit quod ibi dictis superaddamus.
Encæniorum venerabilis ædis sanctissimæ Dominæ nostræ Deiparæ in Blachernis, ubi jacet sancta tumba, commemoratio ponitur in Menæis magnis excusis: quo forte etiam respexerit Kalendarium Syriacum seu Chaldaicum, confuse atque indeterminate sic scribens: Renovatio templi Deiparæ Mariæ.
Sancti novi Accademici certamen ponitur in Martyrologio Arabico-Ægyptio; sed suspicamur locum hunc fœde corruptum esse; in quo intelligendum putamus S. Eudocimum juniorem (hoc die a nobis datum) juxta dicta in ejus Commentario prævio num. 2, quem consule.
Mariæ jejunium incipere, hoc die refertur in Martyrologio Arabico-Ægyptio; & Menologium Slavo-Russicum Sparwenfeldianum, hoc die, inquit, jejunare incipimus.
S. Julianum aliquem ut patronum coli Maceratæ in agro Picæno Italiæ, scripsit olim ad Bollandum noster P. Henricus Lindanus, tum Laureti, ni fallor, Pœnitentiarius. Quærere a Maceratensibus liceat, utrum ex sexaginta synonymis hactenus datis, is unus sit, an ab iis diversus? Tum quæ ejus ætas aut gesta sint, ut alio die ab ipsis designando, de eo agi possit, cum de eo hac die altissimum ubique sit silentium.
S. Thyrsus M. in nonnullis codicibus Hieronymianis aliisque seorsim positus, non alius est ab eo quem hoc die cum sociis retulimus.
Arnaldus abbas Cisterciensis refertur hoc die in Kalendario, ut ordine XVIII; verum ab Henriquez & Chalemoto signatus est XXIV Septembris.
Maria de Satillon singulari elogio ornatur & beata dicitur in Menologio Henriquez, in Bellopratensi cœnobio, de qua etiam agunt Chalemotus & ante ipsum Rayssius, ita paucis virtutes ejus complexus: Hæc multis admodum virtutibus effulsit, observationi regularum, orationi ac meditationi, præsertim infantiæ Salvatoris nostri Jesu Christi tota dedita. Obiisse dicitur anno 1577.
Adam primus abbas monasterii beatæ Mariæ de Lanckenhemio sanctitatis titulo celeberrimus a Chrysostomo Henriquez prædicatur, adducto epitaphio hujusmodi:
Abbas cœnobii primus ac optimus hujus
Hic cubat eximiæ vir pietatis Adam.
Vera hæc omnia existimo: verum hic desideratur primo requisitum, ut de cultu ei legitime exhibito doceamur.
Gerardum I Cameracensem episcopum hoc die ferme ut Sanctum signavit alicubi Papebrochius, auctoritate solius Marloti, qui in historia Remensi tom. 2 pag. 77 eum rotunde hujusmodi titulo exornat, sed quem apud populares nostros Martyrologos frustra quæsiverim hactenus. Neque vero, tametsi Sanctus esset, ad hunc diem spectaret, cum mortuus sit XIV Martii, ut expresse notatur in Catalogo, Balderici Chronico præfixo, in editione Colvenerii & disertius in notis ad lib. 3, cap. 63, pag. 576. Citat vero Colvenerius Vitam B. Lietberti cap. 2, quo asseritur, inquit, sancte vixisse & canonice ecclesiam sibi commissam rexisse. Ut ut sit, virum, rebus præclare gestis illustrem, demonstrat citatum Chronicon toto ferme lib. 3; at Sanctorum honoribus legitime aliquando donatum, quæro qui nobis præmonstret; de eo, si liceat, ultro & libentissime in Supplemento Martii acturis.
Agnetem aliquam abbatissam Doxanensem, inter alias synonymas, etiam virtutibus insignes, refert in sua Epitome rerum Bohemicarum noster Bohuslaus Balbinus: at non ita, ut sacris aris umquam admotam ostendat; utpote hæc sola ex antiquo Kalendario describens: XXXI Julii obiit beatæ memoriæ Agnes prælata loci hujus, quæ eidem contulit vineam & LXXX marcas argenti.
Bartholomæus Franciscanus laudatur ab Arturo, post Gonzagam, Barezzum & Marium Mutium, adducitque epitaphium sepulcro appositum in conventu Mantuano, ubi corpus requiescit, his verbis conceptum: Bartholomæo Bergomensi, homini Dei: qui obiit MDXLVI die ultima Julii. Paucis multa, fateor; verum ut Sanctis in hoc opere annumeretur, exspectanda summæ in Ecclesia auctoritatis declaratio.
S. Dodonem nobis annuntiat hoc die auctarium aliquod Usuardi Vaticani his verbis: In castro S. Agnelli, natalis sancti Dodonis abbatis. Novimus sanctum Dodonem de Ascha Ordinis Præmonstratensis in Frisia, de quo actum est XXX Martii: alium synonymum suggerunt Molani Natales ad XXVIII Octobris, S. Ursmari discipulum: an ille cum alterutro confundendus sit, an potius ab utroque diversus, non habeo, unde definiam. Castrum S. Agnelli Italicum quid sonare videtur, forte a S. Agnello Neapolitano, qui colitur XIV Decembris. At Sanctum sub Dodonis nomine nullum agnovit Ferrarius, neque id tradunt tabulæ aliæ, saltem quæ mihi innotuerint.
Benedictus I Papa a Wione, Dorganio aliisque monasticis eadem auctoritate inter Sanctos relatus est, qua usi sunt in signando Pelagio II, a Majoribus nostris ad VIII Februarii nihilominus prætermisso. Ferrarius qui in Catalogo Sanctorum Italiæ de Benedicto nec verbo meminerat, in Generali monasticos istos secutus est, sic tamen ut synonymum Benedictum II, qui ut Sanctus vere colitur VII Maii, cum hoc primo aperte confuderit, quemadmodum & eum confuderant auctaria Usuardina ad XXIV Aprilis citata, sed eodem die in Prætermissis refutata; ut nihil satis fundatum appareat, quo Benedictus I inter Sanctos referri possit; a quo cum abstinuerit Baronius, non solitus Romanos Pontificis negligere, frustra plane est monasticorum istorum annuntiatio, ut ipsum in hoc opere collocemus, quem in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti, nec ut monachum nec ut Sanctum admittere ausi sunt Acherius & Mabillonius. Quidquid igitur Sancti titulo donetur, orneturque radiis in vulgatissimis tabulis Cavallerianis, curanda omnino non est pictorum aut scalptorum nimia in hac parte libertas.
S. Fabianus martyr hoc die Cæsareæ a Ferrario signatus, is ipse est de quo hoc die hic suo loco agitur sub vero nomine Fabii.
Sebertum regem ex Kalendario Anglico, haud dubie male descripto, se accepisse testatur Ferrarius in Catalogo generali; nos istius nominis nec regem nec Sanctum novimus: si de Sebbo aut Sigeberto loqui voluit; de iis agetur suo loco & tempore.
Matthæolum Camertem & Antonium Perusinum Ordinis Eremitarum S. Augustini producit nobis hoc die Jacobillus inter Sanctos Umbriæ cum titulo Beati, quali etiam donantur ab Herrera & aliis Ordinis scriptoribus, quos omnes supra sapuit jam dictus Jacobillus, dum ipsis hunc, tamquam cultus diem assignavit, quem apud ipsos Augustinianos non reperit. Utriusque elogia ultro & libenter admitto, cupioque locum inter Sanctos utrique adscribere, ubi de legitimo cultu certoque ejus die me ii, quorum interest, edocuerint.
Godefridus de Cortebeke: primo Affligemii Benedictinus, deinde Villarii Cisterciensis monachus, vir eximiæ virtutis, ut pluribus describitur in lib. de illustribus viris monasterii Villariensis cap. 20. Non tamen Beatis, quorum elevata sunt corpora, accensetur. Refertur hoc die a Chrysostomo Henriquez, X Februarii ab Arnoldo Rayssio, ut ibi docuimus.
Gaspar Barzæus Belga e Societate nostra ut Hormutii, in insula sinus Persici, verus apostolus meritis hoc die laudibus ornatur in Molani Natalibus Sanctorum Belgii, non vero obitus die, uti ad calcem elogii, quod istic videri potest, observat editor, notans etiam Vitam ejus a P. Nicolao Trigault tribus libris vulgatam Antverpiæ anno 1610, ubi scribitur, quemadmodum & in nostro Menologio, Barzæum XVIII Octobris ad laborum mercedem evocatum esse.
S. Christinæ octava memoratur a Caietano in Martyrologio Siculo.
Bartholomæus de las Casas, seu Casaus, ut magnus Dei servus, Moyses Dominicanus, ac novi orbis apostolus describitur a Marchesio in sacro Diario Dominicano, ubi ex Pio & Davila illustria ejus gesta & virtutes, tum vero fuse memorantur immensi prope labores quos, tum ut privatus, tum ut episcopus miro ardore exantlavit, nonagenario major mortuus hoc die anno 1566. Recte vero a Sanctorum honoribus abstinet Marchesius, cujus modestiam aliis in hoc genere imitandam proponimus.
Michaël a S. Dominico, & Arsenia Afra, paulo liberalius beatitatis laurea donantur in Anno sancto Belgico, & in Viridario Germanico, ubi etiam Pina aliqua adjungitur, quos satis erat debito elogio ornasse.
Triginta duo Martyres in Anglia, Anonymus confessor in Hispania, Agnellus ab Alvernia conf. in Italia, Adamus conf. Catharæ in Dalmatia, Illuminatus de Salvis conf. Histonii in Apulia, Thomas Graultius conf. Atrebati in Belgio, Marcus Pecorarius conf. in Etruria, Petrus Neapolitanus conf. Massacii in Picæno, Franciscus Ximenius conf. Mexici, Ludovicus a Catalagirone conf. Platææ in Sicilia, Joanna a Præsentatione virg. Belvisii in Hispania, Agnes Bizerra Virg. Ulmeti in Hispania Beati titulo donantur ab Arturo in Martyrologio Franciscano & duæ ultimæ etiam in Gynæceo.
Catharina de Quadia virg. etiam Ulmeti adjungitur ab Huebero, sed qui nec ipsam nec ceteros alio quam pietatis titulo commendavit.
S. Prosperi sacrorum pignorum depositionem Madridii in cœnobio SS. Trinitatis Fratrum Excalceatorum a Tamayo hoc die relatam, nempe Martyris Romani, cujus corpus Urbanus VIII iis concesserit, satis sit hic annotasse.
S. Eusebius Vercellensis episcopus, certaminibus adversus Arianos susceptis, tota Ecclesia celeberrimus, hoc die a Bollando alicubi signatus repertus est, sed perperam; cum verus ejus natalis sit 1 Augusti. At neque ibi illustranda ejus Acta, sed ad XVI Decembris opportunius transferenda, ostendetur in Prætermissis diei sequentis I Augusti.
Serapiæ cum tribus filiabus Pistis, Elpis & Agapes legunt auctaria Usuardina ex codicibus Victorino & Reginæ Sueciæ; perperam uterque codex: nam scribere debuerunt non Serapiæ, sed Sapientiæ aut Sophiæ, neque hoc die classis illa referenda, sed quo vere colitur & in Romano signatur I Augusti
Critullini martyris similis fere Altempsiani codicis corruptio est, per quam S Tertullinum appellare debuit, quem in Florario, Greveno & Canisio etiam signatum invenimus; sed jam pridie cum Romano remisimus ad diem IV Augusti
Et domni Amnani vel Anenani episcopi legitur in codice Hieronymiano Epternacensi, ubi Lucensis seu Fontanellensis legit; Aunachara episcopi de ordinatione epati; Corbeiensis vero, Aunachori episcopi natalitium, ordinatio episcopi: paulo nitidius Ms. Reginæ Sueciæ, Aunari episcopi natalitium ordinationis episcopatus. Patet, additamentum esse Autissiodorense, ubi notus est Aunarius, qui & Anacharius inflectitur, & Aunacharius, colitur autem XXV Sep.
Saturnum alias Saturninum, magni S. Germani discipulum inter Sanctos collocavit, & quidem hoc XXXI Julii die, Collectio Bargedæana Ms. Sanctorum Autissiodorensium, ut qui in nescio quo S. Germani Martyrologio reperiri dicatur, eodem die obiisse, quo sanctissimus Magister. At Saussayo, qui in Gallicani sui Supplemento inter Sanctos extra ordinem vagantes, ipsum retulit, de vero obitus die nil quidquam innotuit, uti nec Castellano inter Aëmeros suos solo venerabilis titulo ipsum ornare auso. Alibi certe, & quidem inter tam numerosa Usuardi auctaria nusquam notus est. Scimus ipsum laudari in S. Germani Vita ab Erico scripta; quin & in historia episcoporum Autissiodorensium, in S. Germani elogio Sanctum appellari: at quærendus superest certus dies cultus, quærenda ejusdem certa testimonia. Notavit eruditiss. D. Le Boeuf in Catalogo epp. Autissiod., historiæ suæ subnexo, Saturnum hunc, cui vices suas S. Germanus absens committere solebat, verosimillime eumdem esse cum Fraterno, seu Faturno, quem S. Germani successorem statuunt: de quo ferat traditio, quod a barbaris (haud dubie grassante Attila anno 451) martyrio affectus fuerit, idque eo die, quo res examinari poterit XXIX Septembris.
Hibernum abbatem Turonensem hoc die inter Sanctos signatum reperit Bollandus in aliquo Benedictino Kalendario, male coagmentato; utpote in quo nec nomen, nec dignitas, nec obitus dies recte exprimantur. Herbernum, Erbernum seu, ut alii, Heribertum nominare debuerat, non abbatem solum Majoris monasterii, sed & Turonensem archiepiscopum, a Normannis plurima fortiter passum, virumque adeo præclarissimum, sub cujus custodia corpus S. Martini Autissiodorum usque transmissum fuerit, relatumque deinceps sacrum pignus &c. Inter Sanctos eum referre non dubitavit Saussayus in Martyrologio Gallicano, non hoc die, sed proprio natali XXX Octobris, quo insigne ei elogium texit, ac multo prolixius Bucelinus. At enim sanctitatis laurea donatus non est in Actis Benedictinis aut eorum Annalibus, ut verosimillimum sit, nec in ipsa Turonensi ecclesia, nec in Majori monasterio festivitatem ejus umquam celebratam fuisse. Quibus omnibus rite inspectis & perpensis, a Sancti aut etiam Beati appellatione abstinuit Castellanus in additionibus suis pag. 988 solo Venerabilis titulo ipsum honorans. Nobis hic nec disputandum quidquam est nec definiendum: res de integro examinabitur jam dicto natali die XXX Octobris.
SS. Nemesius & Lucillus in aliquo Kalendario hoc die perperam relati sunt, ac male efformatum posterioris nomen, ubi pro Lucillo substituenda certissime est Lucilla virgo, sancti ipsius Nemesii filia, de quibus cum Romano agendum erit XXXI Octobris.
S. Nicolai reconciliatio signata in Martyrologio S. Cyriaci, cujus fragmentum dedimus tomo VII Junii, quid sibi velit, haud equidem divinare mihi hactenus licuit: forte lucis aliquid affulgebit dum de Sancto ipso agendum erit die natali VI Decembris.
S. Apostolus Trophimus gladio consummatus, cum duobus versiculis, nihil peculiare admodum significantibus, insertus legitur supplemento nostro ad Menæa excusa, & Menæo Mazariniano. Per hunc nos Trophimum non possumus alium intelligere; quam illum, qui tamquam unus ex LXX Discipulis, sectator Pauli ac martyr, atque apud Græcos celebratus fuerit, prout intelliges e Prætermissis ad diem 14 Aprilis; de quo item tunc meminit Castellanus in additionibus ad suum Martyrologium universale. Vide etiam notationes Baronii ad diem 29 Decembris, quo refertur in Martyrologio Romano, & a posteris nostris dari poterit eodem die XXIX Decembris.

DE S. CALIMERO EPISC. ET MART.
MEDIOLANI IN INSUBRIA.

Sub FINEM SEC. II.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu, ætate, & gestis.

Calimerus ep. mart., Mediolani (S.)

AUCTORE J. B. S.

Nomen varie efformatum Calemeri, Calimerii, Chalemeri, Kalemerii &c. eumdem ipsum exhibet Mediolanensem episcopum, in Catalogis a Papebrochio ante tom. VII Maii recensitis, post Anatolonem, Gaium & Castritianum ordine quartum, cujus tempora seu ætatem & gesta, [Quæ ad cultum spectant] quoad fieri poterit, expendemus, ubi primum egerimus de cultu, quem vetustissimum non esse ex eo facile intelligis, quod nullis, quæ classica appellamus, Martyrologiis nomen ejus reperiatur inscriptum, ne ullis quidem eorum auctariis, præterquam additamento Molani ad Usuardum hoc die in posterioribus editionibus in quibus ita legitur: Mediolani, nativitas S. Calimeri pontificis & martyris, non indicato alio fonte unde acceptus fuerit, quam Missali Ambrosiano. Certe Baronius dum S. Calimerum Romano primus inseruit, alias quas citaret, tabulas non habuit, nisi solas Mediolanenses, nempe Præfationem Ambrosianam, & ea quæ a Galesinio hoc die notantur, jam jam referenda. Habetur mentio, inquit ibidem Baronius, de eodem in Actis sanctorum Faustini & Jovitæ. Utique; & quidem tom. 11 Februarii pag. 812, col. 2; verum quæ ibi obiter de S. Calimero narrantur, cum iis quæ de ipso infra dicentur, nemo facile conciliaverit: neque magis placent, quæ alii subinde de obsequiis a S. Calimero sanctis Fratribus præstitis commemorarunt.

[2] Galesinium prius audiamus in Martyrologio suo diei hujus annuntiationem sic inchoantem; Mediolani, sancti Calimeri episcopi & martyris; [satis stabilita sunt,] cujus religione, disciplina & martyrio, non solum ecclesia Mediolanensis aucta atque exornata est, sed etiam Liguria pene cuncta ejusdem virtute, singularique Christianæ pietatis propagandæ labore suscepit Jesu Christi fidem. Ad quæ in Notationibus suis ita observat: Ex tabulis ecclesiæ Mediolanensis & Brixiensis. Exstat de eo præterea Præfatio Ambrosiana, & mentio fit in Canone Mis. Ambr. Ex monumentis vero ejusdem Ambrosianæ ecclesiæ pervetustis nos illius actiones acceptas splendidius latine reddidimus. Martyrio coronatus dicitur Adriano imp. Ita Galesinius; cujus splendidam orationem nec invenio, nec quærendam sentio. Ab ejus splendore non tantopere deflectit historia a nobis infra producenda; ast in eo multo securior, quod S. Calimerum non sub Adriano martyrio coronatum dicat; sed tum primum ad episcopatum promotum, quem ad annos 53 tenuisse, Catalogi & cetera monumenta constanter asserunt, quidquid in variis adjunctis inter se plurimum discrepent.

[3] [non item quæ ad ætatem.] Neque id magnopere mirandum, cum monumenta illa tantam antiquitatem non præferant, ut certi aliquid præter dignitatem episcopalem & martyrium ex iis tuto eruatur. Et quidem citata a nobis Acta sanctorum Faustini & Jovitæ S. Calimerum Romæ ordinatum volunt sub S. Euaristo Pontifice, dum eo sancti Martyres deducti essent. Alia plane memorat in sua Historia Mediolanensi Carolus Novariensis episcopus, quibus prorsus opposita tradit libellus Romæ excusus sub titulo Successores S. Barnabæ ex Biblioth. Vaticana, ubi sub nomine Callocerii hæc habentur: Rexit ecclesiam Mediolanen. a Xisto I Pont. ordinatus. Ejus religione, disciplina & martyrio non solum ecclesia Mediolan. aucta atque exornata est, sed etiam Liguria pene cuncta ejusdem virtute singularique Christianæ pietatis propagandæ labore suscepit Jesu Christi fidem. Hic in vinculis deductos Mediolanum Faustinum & Jovitam nobiles Brixianos. … opibus adjuvit, verbo consolatus est, & ad perferendas pro Christi nomine ærumnas adhortatus est, [&] in eadem persecutione, initio videlicet suscepti ab Adriano imperii, martyrii palma insignis quievit in Domino, cum ecclesiam rexisset annis LIII.

[4] Atque ex hujusmodi anachronismis nata est, saltem studiose arrepta occasio Calimerum geminandi, [Memoria ejus celebris] ne synonymo Sancto careret Brixia. Quocumque te verteris, non est ubi pedem tuto figas. Sed nos ea prosequamur quæ ad cultum spectant potissimum, cujus nimirum insigne monumentum est Missale Ambrosianum, quod apud nos pervetustum exstat, editum nempe anno 1522, ex quo hæc ad Sancti gloriam desumenda censuimus. Prima oratio est Super populum: Omnipotens Deus, solemnitatem hujus diei propitius intuere, & Ecclesiam tuam intercessione beati Kalimeri pontificis & martyris tui continua fac celebritate gaudere, omniumque in te credentium vota perfice. Per. Epistola: Ubi spiritus Domini. Euangelium: Cum venerit filius hominis. Super syndonem: Deus auctor mundi & conditor, qui Sancti tuis in confessione tui nominis virtutem atque victoriam contulisti; præsta populo tuo, ut cujus annua celebritate devotis exultat obsequiis, ejus suffragiis tuæ pietatis consequatur auxilium. Per.

[5] Sequitur oratio tertia SUPER OBLATAM. Omnipotens sempiterne Deus, qui beatum Kalimerum martyrem tuum pontificalibus infulis decorasti, [in Missali Ambrosiano;] præsta, quæsumus, nos ejus exemplo & magnifico interventu, tibi digne munera consecrare, ac mundi gloriam mente despicere, & cælum semper ambire Per. Præfatio. Æterne Deus: & in hac die, quam beati Kalimeri passio consecravit, & nobis venerabilem exhibuit, prædicare. Qui euangelica prædicatione imbutus, doctrinis cælestibus educatus, electione dignitatis conspicuus, & martyr insignis, & sacerdos refulsit egregius: per Christum. Post communionem. Deus, qui es tuorum antistitum potentissimus illustrator, tribue, quæsumus, ut per hæc Sacramenta, quæ sumpsimus, & beatissimi pontificis & martyris tui Kalimeri magnificis exemplis pariter & monitis informati, seculi istius caliginem sine periculo transeamus. Per. Præter hanc Missam, sibi propriam, id peculiare habet S. Calimerus, quod etiam in ordinario Canone ejus fiat commemoratio post SS. Naboris & Felicis, ante S. Materni, Eustorgii &c.

[6] Adde modo lectionem ex Breviario Ambrosiano, S. Caroli Card. jussu edito & postea recognito anno 1635: [& in Breviario Vitæ compendium.] Calimerius nobili genere in Græcia natus, Romæ educatus, inde Mediolanum venit, ubi a beato Castritiano benigne exceptus, cognitaque illius morum sanctitate & doctrina, in basilicæ Faustinianæ clero adscribitur. In cujus cleri collegio dum fuit, ceteris pietate præluxit. Itaque post Castritiani obitum, præclara virtutum laude florens, dignus habitus est, qui in illius locum episcopus suffectus, ecclesiam Mediolanensem gubernaret. Quod sane munus usque adeo recusare contendit, ut catenis vinctus ad illud accesserit. Post vero, etiamsi episcopalem curam & dignitatem coactus susceperit, non solum ecclesiam sibi commissam religione & doctrina illustravit, sed Liguriam omnem prædicatione sancteque factorum exemplis Christo Domino adjunxit. Quamobrem in Antonini & Commodi persecutione comprehensus, a fidei hostibus primum varie cruciatus, demum vulneribus confossus, cervicibusque gladio transverberatis, præceps in puteum dejectus, ad martyrii palmam abiit in cælum pridie Calendas Augusti. Ejus corpus sepultum est in basilica nomine suo exstructa, in qua altare aureum ob Martyris memoriam Thomas archiepiscopus faciendum curavit. Septimo postea provinciali concilio, magno episcoporum numero, populorumque concursu sancti Calimerii corpus translatum & in pristina sede honestissime collocatum fuit. Atque hæc de cultu satis.

[7] [Sunt qui res involverunt] Dubiam Sancti ætatem jam attigimus, aliis sub Euaristo, aliis sub Sixto, aliis sub Telesphoro Romanam ejus institutionem locantibus, imo ejus martyrium sub Adriano: quæ quam absone in citato libello successorum S. Barnabæ combinata sint, ex dictis patere existimo. Minus etiam observanda sunt quæ ex Onuphrio Panvinio citat & refellit Ferrarius; si enim, ut vult ille, sub Antonino Pio episcopus demum creatus est S. Calimerus anno primum 155, sederit autem annis 53, sitque ejus obitus differendus ad annum 208, ruere oportet totam episcoporum Mediolanensium chronologiam, & quæ de Sanctis supersunt utcumque tolerabilia. Neque vero lucem his adfert Petrus Paulus Bosca in suo Martyrologio Mediolanensi: nam præter scriptorum variorum nomina; quos inspicere vix operæ pretium est, ac bina aut terna epigrammata, ad res implexas elucidandas haudquaquam opportuna, auget potius dubia, quam explanet; nam duos sanctos Calimeros ex jam dictis SS. Faustini & Jovitæ Actis adstruere, quid est aliud, quam rebus de se obscuris tenebras affundere, quas paulo operosius dispellere juvisset?

[8] [ut geminos Calimeros fingant:] Cetera quæ adversus Faynum disputat Bosca, tantumdem rem illustrant, nobis longe tutius visum est, antiquis monumentis insistere, satis ordinate in Legenda deductis, ut alia ista attendenda non sint, quæ ex ruinosis fundamentis per æque incerta consectaria, non absque partium studio deducuntur. Ne hic igitur tricis plane incertis diutius implicemur, sufficiat, S. Calimeri ætatem ejusque gesta ea ratione componere, qua pridem usus est Papebrochius in laudata Exegesi, cujus verba hic non pigebit describere Ita ex probatioribus monumentis de Sancto statuit: S. Calimerus sedit annos LIII, depositus pridie Kalendas Augusti. Atque hic titulus est: tum ita ex Catalogis pergit: Hic decennio fere ante venerandæ memoriæ Castritiani præsulis excessum, juvenem se dederat in disciplinam S. Telesphori Papæ, quem anno CXXVII ordinatum, decennio & amplius sedisse demonstravimus: sed territus periculis, inter quæ hunc versari videbat, propter persecutorum rabiem secessit Mediolanum. Quam hæc Legendis conformia sint, uti & quæ sequuntur, infra patebit manifestius: textum sequamur:

[9] [satis recte chronologiam ordinavit Papebrochius.] A S. Castritiano adscriptus in clerum, atque eo mortuo electus episcopus, & multa sub Antonino Pio perpessus, itemque sub Antonino & Commodo, cum annorum circiter quinquaginta trium curricula peregisset in cura pastorali, tandem puteo mersus occubuit martyr pridie Kalend. Augusti. Cessavit autem episcopatus anno uno & medio. Sic historia jam sæpe allegata, quæ per quos diximus LIII deducit nos ad annum Christi CXCI, ita ut annus CXCIII successori Monæ fuerit primus. De corpore nihil sciebatur aut cum scriberetur historia, aut cum hic Catalogus compilaretur. Ferrarius ait, in cœmeterio Caii sepultum, in ecclesia postea suo nomine ædificata conditum esse: & ibi, inquit, altare aureum in sancti Martyris honorem a Thoma archiepiscopo sub Carolo magno positum est, qui Thomas cum successerit anno DCCLVI, apparet, eum, qui primæ huic parti depositionis locum, quando scire potuit, adnotavit, id prius fecisse, quam invento corpore ecclesia hæc conderetur. Facta est autem S. Calimeri translatio a Frederico Card. Borromæo, in novam arcam, sub eodem altari, quo prius, recondendam, anno MDCXIX die XXXI Maii, ipsaque ecclesia, olim Humiliatorum præpositura, nunc puellis periclitantibus juxta eam collectis deservit,

[10] Gestorum S. Calimeri seriem aliquam Mediolani descripsit Henschenius, [Verbosa est depositionis historia] ex antiquissimo, ut notavit Papebrochius, cod. Ms. Ambrosiano f. N n. 246. Oratio est, ut supra insinuabam, splendidæ Galesinii latinitati haud multum postponenda; ast ipso longe vetustior, cum dictum illum codicem vetustissimum appellent Majores nostri, in istiusmodi monumentis dignoscendis judices haud sane imperiti. Ad quod circiter seculum referendus sit, non habeo unde conjiciam; verbosum plane scriptorem agnosces ex ipso Legendæ principio, in hunc modum contexto: Translato ad cælestem curiam viro præclarissimo Castritiano, atque in senatorum illustrissimorum concilio, quasi bellicosissimo ac veterano triumphatore nitenti subsellio decibiliter sublimato. Dixisset brevius & nitidius; S. Castritiano ad supernum laborum præmium evocato. Ceterum cum Acta nulla reperiam quæ verosimilius gestorum S. Calimeri seriem prosequantur; ut ut hinc inde barbarismis inspersa sit oratio, eam hic integram subjiciam, ubi de sepultura ex Carolo Novariensi episcopo paucula notavero.

[11] Sic ille in sua historia Mediolanensi memorat pag. 39: [Corpus inventum sec. XV.] Hujus beati Martyris corpus, Francisco Sfortia duce (opinor primo istius nominis, qui adulto sec. XV floruit) inventum tradit Bossius in confessione sive sacello subterraneo ecclesiæ ipsi Martyri dicatæ, quæ est extra portam Romanam, in qua cum parochiali cura duo presbyteri, canonici dicti, resident; arbitror enim ibi fuisse olim canonicorum collegium. Inventum vero ait in puteo quodam: cum etiam in puteum ab impiis illis, cum eum necassent, projectum dicatur. Argumentum cultus insignis hujus sancti Episcopi illud est, quod in ejus Missa propriam Præfationem habet ecclesia Ambrosiana: imo eum in sacro Missæ Canone nominat una cum Apostolis & aliis martyribus. Adhuc ejus corpus in ejusdem ecclesiæ confessione jacet, quo loco curasse traditur Thomas archiepiscopus altare aureum ei superponi. Ut verbo dicam quod superest; præfatæ S. Calimeri ecclesiæ vetustatem & nobilitatem non aliunde certius hauries, quam ex iis quæ de procurata a S. Laurentio ejus restauratione cecinit Ennodius, ut habes tomo VI Julii nostri pag. 442. En modo promissam ipsam historiam.

Depositio S. Calimeri martyris episcopi Mediolanensis.
Ex antiquissimo cod. Ms. Ambrosiano f. N n. 246.

Calimerus ep. mart., Mediolani (S.)

BHL Number: 1522
a

EX MS.

[Sublato Mediolani Castritiano episc.] Translato ad cælestem curiam viro præclarissimo Castritiano atque in senatorum illustrissimorum concilio, quasi bellicosissimo ac veterano triumphatore nitenti subsellio decibiliter sublimato, plebs viduata fidelium non modica urgebatur tristitia, anxia multum & geminæ hinc inde mœstitiæ angore prolapsa, primum de pastoris obitu & de destitutione sui, demum de præeligendo successore, qui difficile tanti viri compar posset illo in tempore inveniri; quandoquidem pestifera Ælii Adriani vexatione per totum Romanum orbem, maximeque ea parte Italiæ, quæ Cisalpina Gallia nomen habet, Dei Ecclesia duriter quatiebatur. Qui primo imperii eventu mitem sese erga Christianos viros mentitus, postmodum ad genuinam, velut canis rabidus, conversus insaniam, invidorum quorumdam insolentia vulgique vecordis stultissimis acclamationibus adeo irritatus est, ut multorum, jussu ejus, martyria & cruciatus Sanctorum quaquaversum intonarent.

[2] [Successor designatur Calimerus,] Hac ergo caussa collecti pariter, Christum Jesum implorabant gemitibus cordis & lacrymarum fontibus hinc indeque manantibus. Sed Deus omnipotens, qui suorum optata b fidelium maxima semper cum pietate & paterna solicitudine providet, non passus est suam plebem sibi sedule obsequentem necessariis diutius viduari præsidiis: quin potius solitum continuo postulatus, quod ante secula præscierat, a prædestinatione præbuit adminiculum. Erat namque id temporis in clero Faustæ ecclesiæ delegato vir sanctissimus, generis prosapia gravis *, sed morum illustrium scientiæque probitate Romanus, cui nomen Calimerus: qui multa abstinentia & jugi vigilantia peroptime saginatus, porro etiam indefessa divinorum dogmatum meditatione abundantissime sarcinatus (qualem Dei sapientia beatum appellat: Beatus, inquiens, qui vigilat ad me & observat quotidie ad postes ostii mei) facile poterat confratribus & condiscipulis bonorum operum, & evidens documentum tribuere, & ingens exemplum præstare.

[3] [qui Roma eo prosugus,] Sed quia solet nonnumquam in talibus infaustus latere jactantiæ fastus, quodam fictæ sanctitatis velamine palliatus, & male casurum flebilis extollentiæ subrepere supercilium, is, quem loquor, vir mirificus & omni laude celebrandus, tantæ humilitatis tantæque fuit sanctitatis, ut non solum cunctis in clero subjectus fratribus, verum etiam minimis quibusque officiis esset semper intentus. De hoc varia a diversis narratur, sed certior est quorumdam super eo, ut suspicor, relatio, quam in præsenti materia, licet succincte, utillimum puto adjicere. Decennio fere ante venerandæ memoriæ Castritiani præsulis excessum, dum Adrianus infelix deteriorari, ut præfatus sum, a meliori proposito statuisset, & Christi cultores persequi, non modo per alios sed seipso fautore, insani capitis pœnas luituro, decretis vulgatis cœpisset: qua tempestate Romanæ quoque Ecclesiæ summum Pontificem Telesphorum magnis virtutum præconiis insignitum, cujus sagacitate atque industria suprataxatus vir Dei Calimerus saluberrimis actibus & sacris monitis a puero fuerat informatus, inter sepulchra martyrum latitantem excitata lues inveniens, Martyrum meritis & numero copularet; æstimans quia si ipsum caput deterrere ac percutere valuisset, hoc est Romanum Pontificem: subjectiora facilius membra, id est diffusas quaque per orbem ecclesias & earum præsules degluberet atque confoderet.

[4] Cum ergo adhuc puer in junioribus imbellis degeret annis, [multisque virtutibus clarus] veritus ne, si ad pœnam simili modo ut Magister, raperetur, perdurare non posset, secessit ab Urbe latenter. Dumque fugitivus viator aliquot oberrando diebus, nocturnum conficeret iter, Dei tandem revocatus auxilio Albam pervenit ad urbem, quæ alio nomine Mediolanium dicta est: ibidem sæpe memoratum præsulem Christianorum, utpote patronum famosissimum, requirens invenit Castritianum: a quo benignissime susceptus, ac non multo post morum patientia & fidei documentis probatus inventus, reliquo discipulorum ipsius cœtui coadunatus est. In quo quanta solicitudo in divinis obsequiis, quantus mutuæ caritatis affectus in fraternis officiis excreverit, non est hujus nostræ exilitatis evolvere: quocirca supersedendum de his magis arbitror & ad cetera festinandum.

[5] Interea ut cœpta subsequar, cum gravi omnes mœrore afficerentur, de restituendo pastore ovili destituto, [onus admittere vi compellitur.] & nullus auderet vel cogitare de seipso, vel proferre de socio, vixdum cælitus attacti ad reverentissimum Calimerum sese convertunt: in quo velut speculari lapide sui magistri & vitam mirabilem & præclara dogmata uno pariter oculo unoque auditu contemplabantur ac perdiscebant. Deposcunt ergo illum humiliter, ut suis miseratus sodalibus, pastoris non abnuat officium pertinaciter; cui non parvum meritum diuturni temporis felix contulerat exercitium. Quid multis moror? Recusanti omnimodis & velut hosti cuidam acriter obsistenti, vis laudanda ingeritur. Ducitur catenatus domesticis futurus pastor ab ovibus, & non nisi episcopali sacrandus benedictione absolvitur. Postremo sacratus in episcopum tantam providendis a se ovilibus curam strenue impendit, ut juxta quod sui aptissime nominis idioma concinit, boni diei, qui Christus est, assertor existens, ab idololatriæ tenebris multorum depelleret mentes, ac lucis æternæ compotes efficeret.

[6] Quanti autem per ipsum baptismi lavacro abluti, quanti animo simul & corpore curati, [Laborando indefessus] quæ vox, quæ poterit lingua retexere. Nullius umquam accessus ad eum sine salubri documento, nulliusque recessus ab eo sine viatico opportuno: nullius in quacumque anxietate postulatio absque competenti coram illo effusa est remedio. Verum persecutionis turbine, etiam Adriano perempto, necdum quiescente, sed sub Antonino successore ipsius atrocissime sæviente, iste, de quo sermo est, non jam, ut prius, fugæ metu abdita penetrabat, sed audacter palanterque paganos refellens ritus, prompto animo ad perferenda quæque pro Christo dura & aspera sponte se ipsis tribunalibus ingerebat. Quin etiam carcerum ergastula ultro ingrediens, Christi militum animos ad passionum tolerantiam incitabat, non solum gravia quæcumque pro Christo pati, sed mori insuper paratus.

[7] Persæpe denique cum vinculatis vinculatus, sæpius cum flagellatis pene exitialiter flagellatus, sæpissime quoque, dum falsorum protereret portenta Deorum, & eorum cultores vanos, [& pericula quæque contemnens] cœcos ac miseros palam cunctis ediceret; cæsus diutissime carpentoque super impositus, cum exulantibus exiliatus est. Sed quia in eo totius patriæ salus & vita omnium consistere absque dubio credebatur, ut vinculis eximi, ut plagarum inflictarum livore mederi, ut exiliis reduci quantocius posset, summa fidelium cura incunctanter satagebat. Attamen, ut moris est, amore paucorum bonorum, multorum magis magisque adversus illum concitata sunt odia perversorum.

[8] [tandem capitur,] Mittunt denique & nefando Cæsari de nomine Calimeri suggerunt: illum totius auctorem sceleris, maleficorumque omnium principem, deorum injurias temerarie per plateas garrientem, ab eorum debito cultu totam pene Liguriam avertentem, præmissis supplicationibus nuntiant: dedecus reipublicæ futurum inclamant, si ab uno detestando ac disperdendo sene, deorum magna potentia derideatur, atque impune ab uno jugiter derisa, turpiter ab omnibus contemnatur. Mox igitur data sententia præcipitur, ut ubicumque inventus fuisset, sine mora puniretur. Sed Vir sanctus plus divinum imperium perpendens, quam vitæ præsentis excidium metuens, non diebus, non noctibus incepto desistebat. Unde contigit ut cum aliis in Romuleo inventus cœmeterio, quod est in latere ejusdem urbis meridiano, haud longe ab Apollinis fano, ubi cum consuetudinario thure tendentes oratum intuens quosdam, acrius more solito increpabat: ab eisdem, quos pie admonebat, correptus, inhoneste Phœbi traditur excubitoribus horrendo pœnarum genere puniendus

[9] [atque in puteum præcipitatus,] Quem illi inveteratum dumtaxat suorum deorum captum attendentes inimicum, gaudio immenso exhilarati, laudes dabant summas auctoribus diis, adeo ut plausu theatrico chorus repleri, tellus concuti putaretur. Tum vero insurgunt pariter, & sanctum Dei Calimerum multis undique plagis perfodiunt, reminiscentesque qualia illis probra objecerit, & frequenti eos nævo objecerit vel fœdaverit, & quod plurimos ex ipsis ad fidem Christi adtractos & aqua salutaris fontis infusa manu propria submersos abluerit; cum adhuc seminecis ante illorum pedes jacens, spirare extremum moriturus habitum cerneretur, in adjacentis putei profundum, inversis immersum pedibus, transcapitaverunt, clamantes pariter ac dicentes: Nos te melius abluemus fontanis aquis, quam tu nostros, quos incantationibus tuis amentes efficiens, aquis turbidis abluisse probaris.

[10] [martyrio coronatur.] Hic B. Calimeri cursus in stadio hujus vitæ, hoc certamen fuit, quod ad laudem & gloriam cælestis Regis per annorum circiter quinquaginta trium curricula indefessus palæstrites, Christo auspice peregit. Quibus perniciter evolutis, superni palatii aulam scandit cum reliquis commilitonibus atque coævis, potiturus bravio vitæ perennis. Dies passionis illius pridie Kalendarum Augusti. Fuit autem temporibus Adriani, Antonini, item Antonini & Commodi. Cessavit episcopatus anno & medio.

ANNOTATA.

a Calemerus, inquit Sirmondus ad Ennodium, ut Enemerus, rectum est a Καλήμερος, ἐνήμερος. Usus inflexit ut Calimerus dicatur, sicut Calocerus, pro Calocæro, quod Græcis est Καλόκαιρος.

b Legebatur secunda manu scriptum opportuna; monuit Papebrochius, potius legendum optata.

* l. Græcus

DE S. ONESIMO ET SOCIIS MM.
PUTEOLIS IN CAMPANIA.
Ex Officio proprio.

[Commentarius]

Onesimus M., Puteolis (S.)
Socii MM., Puteolis


J. B. S.

Officium citamus, quod solum citari potuit, cum aliis monumentis omnino destituti simus: Officium, inquam, quod primum Leontinis in Sicilia a Paulo PP. V anno 1608 concessum est, sequenti proxime anno 1609 ad Puteolanus etiam extensum, [Ignotos antea Sanctos] Romæ vero editum apud Jacobum Mascardum anno 1612, ut ex ipso instrumento constat, a P. Antonio Beatillo cum Majoribus nostris communicato, cujus hæc prima est facies: Officium SS. Onesimi, Erasmi & sociorum mart. a sanctissimo D. N. Paulo V, summo Pontifice approbatum, & in civitate Puteolana & ejus diœcesi a clericis tam secularibus quam regularibus celebrandum. Hæc vero leguntur in facie adversa: Admodum illustribus DD. Capitulo & clero ecclesiæ Puteolensis: ad ineundam tuendamque inter Puteolorum ac Leontinorum civitates, quæ sub eorumdem Sanctorum patrocinio numerantur, benevolentiam; Agathinus Castilionius protonotarius apostolicus, & canonicus Leontinus dono dedit Romæ MDCXII. Sequitur Officium ipsum XXXI Julii duplex. En modo lectiones in secundo nocturno.

[2] Lect. IV. Onesimus in persecutione Decii comprehensus cum Alphio, [ex Lectionibus Romæ editis 1612 producimus] Philadelpho, Cyrino, Erasmo, ac tredecim aliis discipulis in Vasconia; ubi Euangelicæ salutis semen disseminabat; ad Nigellionem præfectum conducitur: in cujus conspectu intrepide Jesum Christum divino cultu adorandum asseverans, maxillis lapide contunditur. Tum reliqui ejus exemplo exciti; Et nos etiam Christiani sumus, exclamant; discipulos ne dimittas impunes, dum magistrum crucias: agedum conjunge nos eidem certamini, quorum eadem est sententia. Adjungam vos, inquit Nigellio, nefario præceptori. Quare eos totum diem crinibus suspensos torquet.

[3] Lect. V. Postridie Romam, ligatis ad terga manibus, [quarum hic textum] ad Decium missi, Licinio Valeriano traduntur, qui primum Sanctos, manibus pedibusque gravissimo ligno devintis, in custodia haberi præcepit: ubi a sanctis Apostolis Petro & Paulo (vinculis ex ipso conspectu resolutis) ad perferendos cruciatus inflammantur. Post aliquot dies in quæstionem vocati, senatum universum de vana idolorum superstitione reprehendunt. Tum Valerianus blanditiis agendum ratus, honores divitiasque pollicetur, si a Christo deficere in animum inducant. Sed ubi locum pollicitationibus non dari percepit, nervis acriter verberatos ad Diomedem Puteolorum præfectum dimittit.

[4] Lect. VI. Tunc Diomedes Onesimo: Num, ait, tu simplices adolescentium animos pravis dogmatibus decepisti? [referre visum est,] Ego, respondit, illos non decepi, sed ab ignorantia vindicans, in viam veritatis deduxi. His verbis accensus præfectus, ingenti lapide Onesimum comprimi jubet. Quare Sanctus præceptor sanctissimam animam Domino commendans, de tyranno triumphavit. Erasmus vero & tredecim condiscipuli extra urbem capite plectuntur circiter Kalen. Augusti. Quorum corpora a Christianis sepulta sunt: sed Erasmi corpus, divino monitu præmonstratum, a S. Neophyto episcopo Leontinos asportatum est, & in sepulcro sanctorum fratrum honorifice conditum. Utramque approbationem & concessionem sac. Rituum Congregationis, tum Leontinis XV Martii MDCVIII, tum Puteolensibus XXVII Julii MDCIX habes ad calcem, subscribente Dominico episcopo Ostiensi Card. Pinello, & Joanne Paulo Mucantio Secretario.

[5] [multis difficultatibus obnoxium.] Totam illam historiam ferme ad verbum descripsit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ citans relatum jam Officium ecclesiæ Leontinæ, quod idem denuo appellat in Catalogo suo generali hoc ipso die, quo plane ignotos fateri cogimur tum Onesimum, tum Erasmum & socios in omnibus omnino Martyrologiis aut Fastis sacris quibuscumque, saltem quæ in toto nostro Museo reperiantur: quod quam rarum sit, non est quod pluribus prosequar. Id fatemur præterea, lectiones jam præmissas, nec locis, nec temporibus nec rebus, gestis convenire. Capti in Vasconia (satis nota regione ad montes Pirenæos) Martyres Græcis omnes nominibus insigniti, postridie Romam mittuntur ad Decium, & Licinio Valeriano traduntur: inde Puteolos transmissos torquet Diomedes, qui post Onesimum magistrum ingenti lapide compressum, Erasmum etiam & tredecim condiscipulos extra urbem capite plectit, ut prorsus non intelligas quo Alphius, Philadelphus & Cyrinus evanuerint. Ceterum adjunctis illis qualibuscumque in medio relictis, ut salvetur rei substantia,

[6] [Onesimorum non satis obvia distinctio] Quæstio præcipua moveri potest, num sanctus hic Onesimus confundendus sit cum eo vel iis, de quo vel de quibus actum est XVI Februarii, ubi satis dubium relinquitur, sitne Onesimus Philemonis servus, de quo scribit Apostolus, idem cum synonymo episcopo Ephesino, de qua re ad eam diem disputari poterit, dum mensis iste supplebitur augebiturque, ut jam non semel in hoc opere dictum est. Quod huc spectat, id satis observavit Henschenius, & modo certissimum videtur, hodiernum Onesimum, quisquis fuerit, ab utrisque distinguendum, cujus nulla Acta reperiri novimus, saltem quæ secure admitti possint; non ea quæ citato loco examinavit Henschenius exstantque apud Surium ex Metaphraste; neque ea quæ Papebrochius ad X Maii operosissime discussit de SS. Alphio, Philadelpho & Cyrino; ubi quæ in Lectionibus nostris gravissime offendunt, paulo tolerabilius explicata invenies.

[7] [neque modus Acta restituendi.] Tolerabilius, inquam, nam post adhibitum quantumcumque conatum, hoc propria manu de S. Onesimo scriptum reliquit Papebrochius: Vide notata in Maio ad Vitam SS. Alphii &c. Mallem huc applicare ex Lipomano & Surio Acta posita XVI Februarii, detractis detrahendis; hæc vero pro fictis rejicere. Utra præferenda sint, non ausim equidem definire. Siquid ex Metaphrastica oratione huic nostro S. Onesimo aptari possit, id eo demum reducetur, quod Romæ passus sit, & Puteolis martyrium cum sociis consummaverit, aliis tribus, si Actis ipsorum credimus, in Sicilia eamdem coronam apud Leontinos consecutis: Si plura de his legere cupis, adisis jam dicta Acta, & Surium, cujus longam orationem, merito ab Henschenio prætermissam, & huc quodammodo rejectam, nos recudendam non censuimus, cum præter locos, Metaphrasti nimis quam communes, nihil magnopere solidi habeat, quod sancto nostro Onesimo aut sociis magis proprium sit, quam ceteris ferme sanctis Martyribus: satis multa valde imperite connexa & consuta dicuntur in Lectionibus, ut hic ab aliis æque obscuris & incertis tutius abstinendum videatur.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
FANTIO AC DEODATA.
TAURIANI IN CALABRIA, VEL SYRACUSIS IN SICILIA.

Forte in persecutione Diocletiani et Maximiani.

COMMENTARIUS PRÆVIUS. Memoria in Fastis, Acta aliis immixta hic discussa; quænam hic dentur.

Fantius M., in Calabria vel in Sicilia (S.)
Deodata M., in Calabria vel in Sicilia (S.)

J. P.

Recentiores Martyrologi istorum Martyrum memoriam non eodem signant die: nam Molanus in additionibus ad suum Usuardum anno 1573 editum, hoc die XXXI Julii post Maurolycum sic habet: In Calabria, oppido Tabritano * S. Fantini confessoris Syracusani; [Memoria diebus variis] cujus parentes Fantius ac Deodata, Syracusis plumbatis cæsi, cum diis litare nollent, decollati sunt. Ferrarius in novo Catalogo Sanctorum, qui in Romano Martyrologio non sunt, eodem quidem isto die tradit sequentia: Syracusis sanctorum martyrum Fantii & Deodatæ, sub Diocletiano; additque in notis, se eos dare ex Tabulis ecclesiæ Syracusanæ; sed iisdem fere verbis iterum de illis meminit ad diem XXXI Augusti, ac denuo citat dictæ ecclesiæ Tabulas, hoc superaddito, quod eos ut cives suos colat. Tertio denique eosdem sanctos Martyres repetit ad diem XIV Decembris, præter Tabulas ecclesiæ Syracusanæ, etiam eas quæ sint Leontinæ citans; quas Romæ ab Agathino, inquit, Leontino presbytero accepimus. Sed nos istarum Tabularum ætatem, fidem atque auctoritatem non satis exploratam habemus: Credamus tamen Ferrario affirmanti, quod ecclesia Syracusana Sanctos hosce ut cives suos colat; an vero tales fuerint, mox discutietur.

[2] Noster Octavius Caietanus in Vitis Sanctorum Siculorum tom. 1, [apud recentiores hagiologos relata: Acta Vitæ S. Fantini immixta,] pag. 122 illos affigit huic diei XXXI Julii; de quibus antea etiam meminerat in Idea istius operis pag. 89; ac noster postmodum Franciscus Carrera in Pantheo Siculo, ubi a pag. 189 elogium contexit. Jam autem si quæras primum fontem, a quo profluxerint recentiores isti annuntiationum rivuli; respondemus, alium nobis non esse cognitum præter Vitam S. Fantini, SS. Fantii ac Deodatæ filii; quam produximus ad diem XXIV hujus mensis, a pag. 553; ubi de illis agitur cap. 1; & cap. 2 dicitur, quod cum recusarent proconsuli obedire, & thura diis adolere, capita iis præcisa sunt. Optabile porro prorsus foret, ut Vita ista melioris esset notæ, & a quibusdam sordibus magis expurgata: quam rem tantisper indicavimus in Commentario ejus prævio, § 1, num. 7; item § 2 sub initium: e quo Commentario accersenda etiam sunt plura alia, quæ tunc occasione S. Fantini in antecessum de nostris hisce duobus Sanctis tractata sparsim, ut fit, ibidem fuere: videlicet de eorum nominibus propriis num. 11; de nobilitate ex otiosi ingenii nugis excogitata, a num. 5; de tempore martyrii num. 11 in fine; at num. 14 dictum fuit, quod ratio temporis incerta maneat, utpote non sufficienter probata: quidquid Caietanus ad marginem Vitæ Sanctorum nostrorum, quam edidit, apponat ann. Ch. CCCIV.

[3] [e cujus Commentario varia hic eruuntur circa ætatem ac patriam] Censemus, inquit Caietanus eodem num. 11 citatus, Fantini parentes externa persecutione sublatos, quæ ab imperatoribus Diocletiano & Maximiano excitata est; sed quod censet, neutiquam eum probare ibidem indicavimus. Gesta ac Martyrium eorum interspersa leguntur Vitæ S. Fantini apud Petrum de Natalibus, episcopum Equilinum, lib. 6, cap. 160; sed quæ sit corrupta, prout reperies in allegato Commentario, num. 25. Quæstio altera hic moveri potest, an Sancti nostri Syracusani fuerint. Syracusis adscribi in recentioribus Martyrologiorum annuntiationibus; tamquam cives item Syracusanos a Syracusanis coli, teste Ferrario, nunc vidimus; sed sicut nos illam gloriam Syracusanis neutiquam invidemus, sic gratularemur solidam, siquidem ea ab ipsis proferretur, rationem. Fundamentum unicum, quantum putamus, hujus rei non aliunde videtur desumi posse, quam ex Vita S. Fantini, in qua utique num. 1 is Syracusis natus asseritur; & ejusdem Vitæ num. 5 agri Syracusani fit mentio; in quo venatus fuerit. Denique ea, quæ mox referuntur de captivitate ejus, ac martyrio Fantii ac Deodatæ intelligenda censemus, ex rerum adjunctis in civitate Syracusana contigisse; si vera dicit auctor.

[4] [horum Sanctorum, Syracusis an Tauriani?] Hoc unicum, uti existimamus, fundamentum est, quo niti possunt Syracusani, ut SS. Fantium ac Deodatam ut cives suos colant. Quod quamquam unicum, sufficiens tamen hic esset, modo satis solide, melioris, inquam, Vitæ scriptoris, quam sit iste anonymus, auctoritate stabiliretur. Deinde cum in allegato pluries Vitæ S Fantini Commentario prævio, a num. 5 propositis ac discussis pluribus difficultatibus circa locum ipsius natalem, an Tauriani in Calabria iste locus fuerit, an Syracusis, nos tandem Sanctum istum Taurianensibus tantisper dandum esse censuerimus, donec Syracusani certiora nos docerent; ideo sanctos Fantini Parentes tantisper etiam damus Taurianensibus, vel tamquam istius loci incolas vel cives; in titulo tamen hujus præsentis nostri Commentarii disjunctive Syracusis vel Tauriani annuntiatos; tum quia Syracusani sunt in possessione; tum quia sententia nostra, quæ Taurianensibus tantisper favet, non est omnino certa.

[5] Quæ cum ita sint, sequitur, ut nihil morari, nedum movere nos debeat vir quidem Leontinus apud Caietanum in Animadversionibus tomo 1, [S. Deodata perperam a quopiam Sanctis Leontinis fuit adscripta.] pag. 103, qui caritate in patriam, & pietate in D. martyrem Deodatam permotus, ejus imaginem ære incidendam Romæ curavit cum hac inscriptione, quæ ibidem profertur: Sancta Deodata, martyr Leontina, mater S. Fantii Syracusani. At mox recte observat, quod vir ille Leontinam Deodatam esse crediderit, Actis vitiatis deceptus, in quæ Petrus Equilinus impegit; cujus locum ibidem affert, una cum verbis codicis Madrensiani, similes nugas continente. Utriusque textus verba transcribere tædet. Videri interim possunt, quæ diximus in Commentario S. Fantini num. 5, ubi hallucinationem cujusdam, imo ejusdem, ni fallor, qui supra, Leontini, qui Deodatam inter divos Leontinos adscripsit, ex laudato Caietano obiter, prout tunc res ferebat, indicatam lector inveniet.

[6] Idem Caietanus tomo citato, pag. 122 Acta SS. Fantii ac Deodatæ contexuit e Vita S. Fantini; [Acta, quæ hic dantur.] quæ proin plus auctoritatis habere non possunt, quam auctor ipse anonymus, e quo desumpta sunt, non magnam certe fidem merito, sicut partim ex superioribus, partim ex sæpe citato nostro Commentario, a num. 34 intelligi datur. Quamquam vero Acta ista a Caietano composita nihil habeant, unde hic recudi mereantur; quia tamen brevissima sunt, & Sanctorum nostrorum gesta sub uno quasi aspectu exhibent, in Vita alioqui S. Fantini quærenda, ideo nobis visum est, illa Acta, ne alio pro iis recurrendum sit, lectoris oculis hic non subducere, quæ alicubi etiam a nobis correcta sunt. Sic itaque habent

[Annotata]

* Tauriano

ACTA
Ex Vita S. Fantini tom. V Julii, a pag. 553, Auctore Octavio Caietano S. I., tom. 1 Vitarum Sanctorum Siculorum, pag. 122.

Fantius M., in Calabria vel in Sicilia (S.)
Deodata M., in Calabria vel in Sicilia (S.)

EX IMPR.

Fantius, & Deodata conjuges, splendore generis, & opibus inter Syracusanos a clari, cum ethnici adhuc essent, miroque liberorum desiderio, quibus diu caruerant, tenerentur; [Sancti dum essent ethnici, ac liberos desiderarent, Fantio promittitur in visione] largitate in pauperes, precibusque ab diis exposcebant suis. Nocte quadam Fantius visus sibi est in somnis videre, sisti se una cum Deodata uxore ad Dei Patris judicium, damnarique superstitionis impiæ crimine ad æternos inferorum ignes; sed adsidentem filium Jesum Christum, conjugibus adfuisse, plagisque Patri suo objectis, simul iis veniam, stirpemque impetrasse; mox etiam pollicitum, parentes fidem rectam a filio suscepturos. Qua Christi Domini prece, dicta jam sententia a summo judice revocata est.

[2] [filius; qui baptizatur,] Viso territus, excitusque Fantius, auditoque Deodata, mente conditam numinis reverentiam tenuere, recteque factis aluere: sed somnio ex eventu fides. Omen lætum parentibus fuit, natus puer, cui Fantino nomen. Is, quo die duodecimum annum explebat, cum in agro Syracusano venaretur cervam forte oblatam (an divinitus?) refugientem in antrum insecutus, sanctum eremitam offendit, a quo una cum Leontio famulo instructus in Jesu Christi fide, ac baptizatus est.

[3] [ac parentes ad fidem convertit.] Domum reversus puer, quæ sibi contigerant enarratis, parentes Christianæ vitæ instituta docet. Ii vero, cum animo, quæ in somnis Fantius vidissent, probe commemorarent, fidem alacres cum familia suscepere. Simul beati Parentes sua omnia, quæ haberent, in egentes erogant. Ex eo Christianæ religionis accusati, prehensique una cum filio ante consularem sistuntur; interrogati, quinam essent; Christianos esse, responderunt.

[4] [Plumbatis cæduntur, &, confirmante eos angelo, martyrio coronantur.] Ob id dictum, irati consularis jussu, omnes plumbatis contusi sunt; sed cum nulla vi doloris, & atrocitate ictuum egregiæ vocis constantiam mutarent, in custodias conjiciuntur, ubi noctu delapsus cum luce angelus, cibo refecit, & ad martyrium confirmavit: prædictoque Fantium, & Deodatam postridie martyrium obituros, Fantinum puerum vinculis exsolutum, foribus ultro patefactis, liberum abire permisit, quo deduceret Deus. Orto die, Fantius, & Deodata ad consularem retracti, cum ejus obtemperare mandatis, ac diis adolere thura respuerent, decollati sunt; oblatisque pro Christi nomine cervicibus, ad immortalitatis lauream convolarunt.

ANNOTATA.

a An Sancti isti Syracusanis vere sint accensendi, an potius Taurianensibus, diximus in Commentario prævio.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
DEMOCRITO, SECUNDO, DIONYSIO ET THYRSO
VEROSIMILIUS IN AFRICA.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Democritus M., verosimilius in Africa (S.)
Secundus M., verosimilius in Africa (S.)
Dionysius M., verosimilius in Africa (S.)
Thyrsus M., verosimilius in Africa (S.)

J. B. S.

Quæ in Observationibus ad Usuardum hoc die indecisa reliquimus, tum de vera horum sanctorum Martyrum palæstra, tum de quarto socio tribus prioribus adjungendo, tametsi apud Usuardum non exprimatur; [Quod de palæstra dubium fuit,] jam paulo diligentius expendenda sunt. In textu Usuardino sic disertissime legitur: Civitate Sinnada, sanctorum Democriti, Secundi & Dionisii: ubi an studiose a regione abstraxerit Usuardus, etsi omnino perspectum non sit, certe nec Phrygiæ, nec Africæ Martyres adscribere ausus est; ut merito quærendum supersit, utrum Baronius satis recte Usuardinum textum transformaverit, ita scribens: In Phrygia Pacatiana, sanctorum Democriti, Secundi & Dionysii, qualem annuntiationem in nullo Martyrologio, mihi quidem noto, usquam invenit, cum potius in classicis, qui de Sanctis meminerunt, ut in Rabano & Notkero, diserte habeatur; In Africa, civitate Sinnada, quemadmodum etiam notant codices Hieronymiani majores omnes, excepto solo Epternacensi, in qua ex Africa imperitus amanuensis haud dubie Phrigia effinxerit, quales transmutationes in eo codice non raro occurrere, ex alibi sæpissime dictis notissimum est. Quid quod & Beda Plantinianus in Africa etiam quaternos Martyres collocet.

[2] Quantum porro in loco agonis assignando, quod olim observavit Florentinius distent inter se codices, [jam resolvi posse videtur,] non solum Hieronymiani, sed & ceteri prope omnes, ex enumeratione apud illustrissimum Hydruntinum in topographica ad Martyrolog. Rom. disceptatione intelliges: scribunt siquidem aliqui Synnada, alii Cinnada, tum Sindana, Sinenda, Sinnenda, Synoda, Cinoda, Summanda, Sumada; sic tamen ut regio adjecta non Phrygiam sed Africam ubique passim redoleat, ut proinde vera palæstra non in Asia, sed in altera illa orbis parte quærenda sit; ubi, si minus sub ea forma, certe sub aliqua proxime accedente locus reperiendus, sit, cui Sancti tribuantur, quem satis apposite assignavit laudatus Florentinius, Synnadæ substituendo affinem Africæ urbem Sinitam. In collatione equidem Carthaginensi, inquit, & apud Victorem Uticensem Sinitensis locus exprimitur in Africa. Synica & Synicensis episcopatus in Africa fuit, cujus meminit D. Augustinus lib. 2, cap. 8, & Sinistensis tractus meminit idem epist. 128 ad Donatum.

[3] [Sanctos non Phrygiæ sed Africæ tribuendo;] Tum subjungit: Eidem Augustino Africa sanctorum Martyrum corporibus plena est, ut hic notat Galesinius, & fere in vetustiori nostro M. supra reliquos aliarum regionum exuberant, ut non difficile esset, hos etiam Africæ, non Phrygiæ asserere: quod sane, considerata codicum nostrorum auctoritate, non potest non videri longe verosimilius. Præterquam quod & id argumenti accedat, certe non infundati: cum enim satis illustres videantur hi Martyres, si vere Phryges essent, imo vel solum Asiatici, a Græcis, istiusmodi Sanctorum sedulis collectoribus, non tam facile videntur prætereundi; dum interim nec Menæa, nec Menologia nec alia Græca monumenta eorum memoriam umquam prodidisse sciuntur. Vitio itaque verti nobis non potest, quod relicto textu Martyrologii Romani, ad antiquiorum codicum fidem sic restituendum censuerimus, quemadmodum in titulo & nomina & numerus Sanctorum & palæstra ipsa verosimilius expressa sunt.

[4] [& socium quartum adjungendo.] Jam & de S. Thyrso ut pauca dicamus, non magis dubium est, utrum tribus aliis adjungendus sit, quam vero plane simile modo ostenderimus, non Phrygiæ sed Africæ tribuendos esse omnes, & non Sinnadæ, Africæ incognitæ, sed Sinitæ probabilius vindicandos. Thyrsum igitur, seu Tyrsum textui adscribendum censuimus, rejiciendaque proinde verba illa quæ in MS. Reginæ Sueciæ legit Florentinius, atque item in Animadversis Holstenius, Tyri in Syria, Tirsi, quæ in Ms. nostro S. Columbæ, quod Reginæ Sueciæ appellamus, edidimusque tomo VII Junii; quæ in eo, inquam Ms. non reperiuntur, sed potius confirmatur lectio a nobis prælata de Africa Phrygiæ substituenda, sic enim ibi expresse habetur. In Africa, civitate Sinnada, natalis sanctorum Democriti, Secundi, Dionisii & Tiri: ubi satis patet, legendum Tirsi, unde in errorem codices alii contracti induci potuerint, ut Tirum palæstram esse putaverint. De quatuor sociis dubium omne tollunt Rabanus & Notkerus, dum ita annuntiant: In Africa, civitate Sinnada, natale sanctorum Democriti, Secundi, Dionysii, Thyrsi.

DE S. FABIO MARTYRE
CÆSAREÆ IN MAURITANIA

Bollandi commentatio posthuma.

Fabius M., Caesareae in Mauritania (S.)

AUCTORE J. B. S.

Quæsitus est olim inter Sanctos nostros Martyres Fabius aliquis nomine, quo cum insignitus esset Alexander PP. VII, tum Fabius Chisius ad pacem Monasteriensem legatus Apostolicus, operosius incubuit Bollandus ut viro illustrissimo, [Cur anticipata compositio.] de se bene merito, patronum synonymum assignaret, ut pluribus deductum invenies ad XVII Maii, tomo IV pag. 132. Is vero Fabius, extra ordinem ibi positus, cum plane dubius esset, substitui omnino poterat Fabius alter sociis S. Anthimi ad XI Maii annumeratus; vel ille potius qui hoc die colitur, S. Fabius Cæsariensis: nam qui XXI Maii cum aliis relatus est, Roma Viennam præterito demum seculo translatus, e cœmeteriis haud dubie acceptus, inter Sanctos ignotos computandus videtur. Notior hic Fabius iis patronus tuto decerni potest qui forte etiam hodie eo nomine compellantur; ut jure merito suspicer, dandam hic a nobis Bollandi commentationem, præter receptum morem, præmature adornatam, eo unice directam fuisse, ut laudato jam summo Pontifici Alexandro gratificaretur. Ipsam, uti inter chartas nostra reperta est, totam ad verbum subjicimus:

[2] Apud Cæsaream pridie Kalendas Augusti celebratur Passio B. Fabii Martyris, [S. Fabii natalis,] qui cum ferre vexilla Præsidalia recusaret, primum diebus aliquot in carcerem trusus, deinde interrogatus semel & iterum, in Christi confessione perdurat, & mox a Judice capitali sententia condemnatur. Ita Usuardus, Bellinus, aliique. Sed in quibusdam, uti & in Martyrologio Romano, postrema verba ita efferuntur: cum in confessione Christi perduraret, mox a Judice capitali sententia condemnatur. Brevius de eo agunt antiqua Martyrologia, vetus Romanum a Rosweydo editum: Cæsareæ, Fabii Martyris. Mss. S. Richarii & S. Maximini: Apud Cæsaream, S. Fabii Martyris. Ms. S. Lamberti Leodii: Eodem die passio S. Fabiani Martyris. Alii quoque Fabianum appellant, ut Ferrarius, qui Petrum de Natalibus citat, cum is diserte Fabium vocet. Ms. S. Martini Treviris: In Cæsarea, Fabiani Martyris, qui ob fidem Catholicam decollatus est. Ejus natalem ita Martyrologio suo inscripsit Wandelbertus monachus: Martyrii pridie Fabium pia gloria texit. Julius hæc orbi excedens solennia linquit.

[3] Acta S. Fabii nondum reperire potuimus. Habuit ea Ado, [Acta ejus ex Adone,] qui eorum hanc epitomen Martyrologio suo intexuit, atque ex eo Notkerus, Petrus de Natal. lib. 6 cap. 162, (non 165 ut Baronius citat) Surius, Ms. Florarium, Canisius: Cæsareæ, passio S. Fabii Martyris, qui cum ferre vexilla præsidalia recusaret, primum diebus aliquot in carcerem trusus est: deinde productus sistitur ante tribunal. Interrogatus semel & iterum, in Christi confessione perdurat: & mox a furibundo Judice capitali sententia condemnatur. Post hæc inhumatum corpus custodiri jubetur: quod post triduum reticulo insutum, in maris profunda, seorsum caput, seorsum cadaver immergitur. Sed Domini virtute rescisso reticulo, membra capiti revocantur, & scapulis cervix cum indiciis passionis adjungitur. Atque ita suæ integritati redditum corpus, unda blandiore ad Cartennitanum littus evectum, condigno cultu a fidelibus in basilica tumulatum est. Rosweydus in sua editione duo illa verba omisit, in basilica; quæ habentur in Mss. Lobiensi, Taroanensi, Leodiensi S. Laurentii; itemque in Notkero, Ms. Florario, vulgato Bedæ Martyrologio, quod Adoni omnino congruit, ut vel inde pateat Bedæ non esse, quem multo succinctiorem fuisse constat. Petrus in basilica ibidem juxta posita conditum scribit: Canisius, fuisse dein eo loco ædificatam basilicam.

[4] [locus martyrii, & sepulturæ;] Cum autem plures urbes nomine Cæsareæ sint appellatæ, dubitari potest in qua earum Christi miles certarit. Si in Cæsarea Palæstinæ quondam metropoli; qui potuit illius Acta ignorare, aut non historiæ suæ inserere Eusebius, ejus urbis episcopus? Quæ adduntur de littore Cartennitano, ad quod appulsum est corpus Martyris, manifeste indicant de Cæsarea Mauritaniæ esse sermonem. Erat enim Cartenna, sive, ut Ptolomæus scribit lib. 4 cap. 3, Cartennæ urbs insignis Mauritaniæ Cæsariensis, non procul Cæsarea, circa Καρτένου ποταμοῦ ἐκβολὰς, Carteni fluminis ostia. Atque a Carteno videtur Cartenianum littus deduxisse Rosweydus, qui tamen in margine fatetur ab aliis Cartemianum dici, vulgo Caternitanum. Imo rectius Cartennitanum, aut certe Cartenitanum, ut habent codices Mss. Lobiensis & Laurentinus, ac Notkerus; Florarium Carcenitanum; Beda vulgatus: Carenitanum; Petrus de Natal. Caternianum; Canisius, Catervianum. In Notitia provinciarum Africæ quam noster Sirmondus edidit, memoratur inter episcopos Mauritaniæ Cæsariensis Lucidus Cartennitanus, urbis videlicet Cartennæ antistes.

[5] [tempus,] Quo tempore martyrium subierit Fabius, nemo eorum, qui citati sunt, prodidit. Galesinius, licet præter eos neminem citet, tradit tamen sub Diocletiano contigisse; Cæsareæ, inquit, S. Fabii Martyris, qui in Diocletiani & Maximiani persecutione, aliquot dies primum in carcere inclusus, deinde in judicium perductus, institutis de fide quæstionibus, cum in illius confessione admodum constans esset, demum multis exanthlatis tormentis securi percutitur.

[6] [causa.] Sed cur ille ferre vexilla præsidalia (quæ Petrus præsidaria, Maurolycus præsidiaria appellat, alii præsidialia, Canisius solum militaria) cur ea, inquam, ferre recusavit? An sacrum aliquod in Ecclesia munus gerebat? Felicius militem vocat, nec est improbabile. Nam sæpius quidem alias compulsi militare, qui divinis ministeriis essent consecrati, in opprobrium sacrosancti, in quo consistebant, status; verum ut signa ferret, aliosve honores militares, nescio an hic non militi esse delatum, credibile sit. Nec vero, si vana persuasione existimans nefas esse Christiano ordines ducere, aliave administrare belli munera, ideo se morti temere objecisset, in Martyrum numero reponeretur ab Ecclesia: uti neque repositum esse militem illum existimo, si deinde interfectus est, qui donativum sub Severo Principe accepturus, qua redimire caput debuerat, coronam manu gestavit, caussamque expostulatus Christianus sum, respondit; quo facto pax periclitata, imo & turbata Ecclesiæ. Quod tamen factum libro de Corona militis operose, at non satis solide defendit Tertullianus, jam Montani captus deliramentis. Quæ ergo ferre Fabius noster signa recusavit, ea verisimile est deorum fuisse effigies, aut cum aliqua idololatrica suscipi actione debuisse, formulave sacramenti profana, ut per deos geniumve Cæsaris juraret, quod merito semper Christiani milites abnuerunt.

[7] Huc usque Bollandus accurate omnia colligens quæ de S. Fabio ex Martyrologiis erui potuere, [Acta verbosiora prætermissa sunt.] ut dictum est in mea hoc die ad Usuardum observatione, ad quam lectores remitto, hic solum additurus, mirandum videri posse, quod Bollandus num. 2 tam expresse asserat, Sancti istius Acta se nondum reperire potuisse, cum verosimillimum sit, ea quæ citavi ex codice Mossiacensi seu Moissiacensi, descripta esse a Papebrochio, atque Antverpiam allata Parisiis anno 1662; nisi forte, uti principio dictum est, suum illum commentarium in Fabii Chisii gratiam multo ante composuerit, aut verius senserit, totam illam juvenilem luxuriantemque orationem, de qua in citata observatione meminimus, dignam prorsus non esse quæ inter Acta connumeretur, aut tali nomine veniat, utpote mera dictio, quæ verboso magis panegyristæ aut concionatori quam serio historico conveniat, hinc inde etiam ab Adoniano sensu aberrans, ut nos proinde eam omnino supprimendam censuerimus, cum hujusmodi argumenta in Actis nostris minime desint, in quibus stylum exercuisse otiosos homines manifestissime pateat.

DE SANCTIS MARTYRIBUS XII ROMANIS.

Notitia ex Fastis Graecis.

XII Martyres Romani (SS.)


J. P.

De sanctis hisce Martyribus meminit hoc die Supplementum nostrum ex apographis Sirmondo-Chiffletianis, quando sic memorat: Οἱ ἅγιοι δώδεκα Μάρτυρες Ῥωμαῖοι ξιφει τελ. Sancti duodecim Martyres Romani gladio consummantur. Eodem prorsus modo signantur in Menæo Mazariniano; nisi quod ibi præposito articulo dicatur οἱ Ῥωμαῖοι, Utroque loco aptatur illis hoc distichon:

Ῥώμης παλαιᾶς δώδεκα βλαστοὺς, Λόγε,
Τραχηλοτμήτους Μάρτυρας δέξαι νέους.

Antiqua quæ dat Roma bis sex germina
Demessa, Christe, Martyres novos cape.

Nec plura habemus, quæ circa illorum Martyrum ætatem, palæstram &c. proferamus; omnia quippe nobis abstrusa sunt.

DE S. FIRMO EPISCOPO CONFES.
TAGASTE IN AFRICA.
Ex Martyrologio Romano.

[Commentarius]

Firmus ep. conf., Tagaste in Africa (S.)

AUCTORE J. B. S.

Priusquam de eo Sancto, omnibus sacris tabulis seu Fastis, saltem quæ Baronianam Martyrologii Romani recognitionem seu potius auctionem præcesserunt, prorsus incognito, quidquam hic audeam asserere, id referendum censui quod Eminentissimus Annalista ad annum 372, [Sacris Fastis adscriptus est a Baronio,] num., non 15, ut notat Martyrologii ejus editio Moguntina anni 1631, sed vere num. 115 narrat his verbis: Nec prætereundum quod S. Hieronymus sub anno octavo absoluto, nono tamen inchoato Valentiniani & Valentis imperatorum (est hic ipse annus) in Chronico ait: Presbyter Sirmii iniquissime occiditur, qui Octavianum ex proconsule apud se latitantem prodere noluisset. Tum vero persimile factum subjungit ex libro de Mendacio, quem ad Cosentium seu Consentium scripsit S. Augustinus tomo 4, cap. 13, pag. 9 col. 1, ubi Firmum, de quo hic loquimur, vehementer laudat, quod profugum ad se nescio quem, apparitoribus ab imperatore submissis revelare aut prodere noluerit, extrema quæque potius passus, quam ut fidem datam violaret, aut mendacio rem tegeret.

[2] [moto, opinor, auctoritate S. Augustini;] Ipsa S. Augustini verba loco citato ex editione Lovaniensium hic describimus: Quanto er go fortius, quanto excellentius dices, nec prodam, nec mentiar? Fecit hoc episcopus quondam Tagastensis ecclesiæ, Firmus nomine, firmior voluntate. Nam cum ab eo quæreretur homo jussu imperatoris per apparitores ab eo missos, quem ad se confugientem, diligentia quanta poterat, occultabat; respondit quærentibus, nec mentiri se posse, nec hominem prodere, passusque multa tormenta corporis (nondum enim erant imperatores Christiani) permansit in sententia. Deinde ad imperatorem ductus, usque adeo mirabilis apparuit, ut ipsi homini, quem servabat, indulgentiam sine ulla difficultate impetraret. Quid hoc fieri potest fortius atque constantius? Hæc S. Augustinus, inquit Baronius, ex quibus videas, æquiorem erga episcopum fuisse ethnicum imperatorem; quam contra presbyterum, Valentinianum, ab omnibus crudelitatis nimiæ condemnatum. Hujus autem Firmi dies natalis in Sanctorum memoriam descriptus habetur pridie Kalend. Augusti.

[3] Fatemur utique Firmi nomen inter Sanctos describi, ast in solo Martyrologio Romano, neque enim habuit Annalista Eminentissimus quem præter se ibi citaret; [nam alibi Firmus iste notus non est.] neque in vetustiorem ejus cultum, neque in alias res gestas, virtutes aut ætatem inquisivit, aut fortasse inquirere potuit, cum aliunde sanctus iste Firmus notus omnino non sit; ut facile ex eo intelliges quod Tillemontius de eo obiter agens, sola ista nude referat, quæ apud Baronium, aut apud S. Augustinum de eo scripta repererat. Neque etiam indicia ulla suggerit sanctus Doctor, ex quibus in imperatoris istius ethnici notitiam ac proinde in S. Firmi temporum cognitionem deveniamus. Id quidem verum est, gloriosum Firmi nomen, ut pluribus sanctis Martyribus proprium, in Actis nostris non semel relatum esse, verum Tagastensis istius episcopi memoriam in antiquioribus Martyrologiis nusquam signatam fuisse, jam satis diximus.

DE S. PETRO EPISC. CONFESSORE
RAVENNÆ IN ITALIA.

Anno CDXXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Petrus qui Ravennae colitur, non junior sed senior dicendus.

Petrus ep. conf., Ravennae in Italia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Repetenda hic non sunt quæ occasione S. Ecclesii diximus ad hujus mensis diem XXVII; nempe in Actis hisce nostris jam toties de Ravenna ejusque prærogativis actum esse, ut de istis nihil præterea memorandum occurrat. [Qui antea junior creditus est] De justo numero sanctorum episcoporum eadem, quæ ibi tangitur quæstio, superest, non facile dirimenda. Nodus vero implexior hic resolvendus, quis Petrus iste sit, qui a Ravennatibus ut Sanctus colitur, relatus ad hunc diem in citatis alibi Officiis, tametsi tota festivitas de S. Germano celebretur. Rubeum aliosque scriptores Ravennates & Ferrarium secuti Majores nostri, minime dubitarunt, quin is esset cognomento junior, istius nominis tertius, ordine XXIV, quique adeo synodis Romanis interfuerit in causa S. Symmachi PP., ad XIX Julii pluribus exposita. Eadem prorsus est Ughelli opinio, tametsi ipsum ordine XXV episcopum numeret. Ut verbo dicam, contra solem loqui visus fuisset, siquis ante editum Agnellum de Pontificibus Ravennat., receptissimis illis Ravennatium placitis fuisset ausus contradicere. Ut clarissime res tota perspiciatur, præmittendum hic censui Ferrarii elogium ex Catalogo Sanctorum Italiæ, ubi ea plane contrahit, quæ paulo fusius retulit Ravennatis historiæ conditor Rubeus, variis locis libri sui tertii. Audi Ferrarium:

[2] Petrus, cognomento Junior, ex Syria originem duxit. [post Rubeum Ferrarium & alios,] Hic sancto Joanni II hujus nominis episcopo Ravennatum suffectus est, quo tempore Theodoricus rex urbem obsidebat; multaque propterea incommoda passus est. Conciliis Romæ sub Symmacho habitis interfuit ac subscriptus est, ubi se ecclesiasticæ libertatis acerrimum defensorem & schismaticorum hostem ostendit. Reversus Ravennam Principi Apostolorum admirabile templum in oppido Classensi ædificare cœpit, inter totius Italiæ præcipua censendum. Vir fuit gravitate vitæque innocentia insignis, corpore gracili barbaque promissa. Libros novæ Legis tabulis aureis exaratos gemmisque ornatos ecclesiæ largitus est. Cum itaque templi memorati ædificationi intentus esset, morbo correptus animam Deo reddidit pridie Kalendas Sextiles, in eodem divi Petri templo sepultus. Cujus corpus post multos annos integrum suavissimoque odore completum repertum est. Allegat hic, & vere, monumenta ecclesiæ Ravennatis atque Hieronymum Rubeum in ejusdem civitatis historia lib. 3.

[3] Tum vero in annotatione sic pergit: Is secundus hujus nominis episcopus Ravennas, [ex Agnelli historia] principio regni Theodorici CDXCIII creatus est a S. Apollinare XXIII, præfuitque ex Fastis Panvinii annos IX. Quare fieri non potest ut sub Narsete exarcho, ut quidam scribunt, vixerit. Recte sane a Narsetis ætate ipsum removet, qui si Agnellum consulere potuisset, toto seculo & amplius Narsete seniorem dicere debuerat. Quotus autem in serie fuerit, ex dictis satis dubium perspicis, sensimque colligis, turbata & implexa esse quæ de hoc S. Petro tradita sunt: nam ut ut recitatum ex Ferrario elogium speciosum appareat, tot auctoritatibus confirmatum admissumque hactenus, ruinosum ipsum tamen prorsus, eversumque adeo & convulsum est auctoritate ipsius Agnelli, alios prope omnes Sancti characteres producentis, dum alterum Petrum sanctum prædicat, illum nempe qui primus istius nominis S. Ursum secutus est, sanctum vero Neonem successorem habuit, non jam ad seculum sextum, seu ad S. Symmachi Papæ tempora removendus, sed qui Valentiniani III ætate vixerit, primo imperii ejus anno ad Superos evocatus, quemadmodum disertissime tradit Vita a nobis inferius recensenda.

[4] [loco suo & tempori restituitur,] Vidit Rubei sphalmata, vidit difficultates omnes, easque primus expendit, ac quo potuit, conatu explanare conatus est V. C. domnus Benedictus Bacchinius, a nobis non semel laudatus, Agnellum illustrans dissertatione tertia, primæ editionis in 4, tomo 1 a pag. 206, inter Scriptores Italiæ tomo 2 a pag. 52, ubi historiam Ravennatis ecclesiæ & chronologiam ad integrum seculum spectantem ita turbatam agnoscit, ut vix sperare liceat, ex tot ambagibus & parachronismatum tenebris evadere. Ad nos vero hic spectat potissimum, quod in prima ad S. Petri Vitam observatione, coactum se fateatur, ut priorem hunc Petrum, contra communem popularium scriptorum opinionem agnosceret, quod alias argumenta desint (si meram traditionem excipias) quibus Petrum III inter Sanctos cultum probemus; Petri autem prioris sanctitatem, usque a Gallæ Placidiæ ætate ex hoc Agnelli loco (in Vita num. 8 recitando) cognoscimus. Petrus itaque episcopus, quem ecclesia Ravennas ut Sanctum colit, non tertius sed prior hic est. De tertio illud tantum novimus, Symmachi Romani Pontificis ævo Romæ in pluribus conciliis sedisse, quod per parachronismum … Petro alteri… tributum est.

[5] Hæc Bacchinius recte, opinor, & re attente seduloque examinata, [rejectis pluribus] ut apud ipsum citata jam dissertatione 3 pluribus videri potest, ubi de ætate episcoporum Ravennatum, qui floruere a Petro ejus nominis primo ad Ecclesium erudite disputat; ex cujus num. 1 de reliquis conjecturam facies. Ad implicatissima, inquit, Agnelli loca pervenimus, in quibus temporum rationem apte disponere, nisi ex conjecturis fiat, vix sperandum. Usque in hanc diem fiderunt eruditi, quotquot de Ravennatis ecclesiæ episcopis scripsere, Hieronymi Rubei historiæ, qui licet ex fide documentorum omnia se digessisse asseveret, apparet tamen sæpius conjecturis tantum ædificasse, quod necessitas ipsa suadebat. Ipse cum non nisi eodem medio salebras superare cogar, ut qui conatus meos legerint, æqui bonique consulant, tricas omnes in unum exponendas primum duxi, quatenus ex rei difficultate, censores eorum quæ ad nodum implicatissimum dissolvendum adjiciam, benigniores efficiam. Pergit inde septem episcoporum intricatissima tempora operose digerere tota dissertationis suæ prima parte.

[6] Altera vero Rubei anomalias in disponenda eadem illa episcoporum serie refert & refellit; [Rubei anachronismis] verum ea hic describere opus non censeo, cum jam edita in eruditorum manibus versentur. Id autem prætermittendum non est, quod citata etiam jam prima sua ad Vitam S. Petri observatione, pro asserenda Petri episcopi ejus nominis primi veritate sic exponit: Petrum hunc contra Rubeum & Rubeum secutos admittere, ne pontificum Ravennatum seriem ab Agnello traditam inverterem, suaserunt argumenta in præcedenti dissertatione explicata: nunc addere placet, quæ ex ejusdem Vita suggeruntur. Primo itaque inverisimile est, Agnellum deceptum fuisse a senioribus, retrotrahendo ad initia ferme quinti seculi Petrum, qui Symmachi tempore floruit, cum manifeste ea narrantur de Petro antiquiori, quæ Chrysologo, nec juniori illi competere possunt. Ex Syriæ partibus hunc venisse cum ceteris prædecessoribus suis, aperte tradit noster. Id autem falso diceretur vel de Petro Chrysologo, quem Italum fuisse nullus in hanc diem dubitavit, vel de Petro posteriori, qui aliquos prædecessores Italos habuit. Barba etiam prolixior argumentum suggerit, quo alterum ab altero distinguamus, inde enim Petrum per ea tempora floruisse apparet, quibus maxime Ravennas ecclesia græcisare visa est, cum scilicet residentibus ibidem Augustis, ad Græcæ ecclesiæ mores in pluribus se componebant ecclesiastici.

[7] Neque ibi sistit Bacchinius, assumptum argumentum sic prosequens: [qui solide refutantur.] Exciso autem occidentali imperio, Gothisque rerum Ravennæque potitis, barbam rasisse episcopos Ravennates, argumento esse potest antiquissima S. Ecclesii effigies, quam infra, ex veteri Ravennæ musivo, suo loco dabimus. Rei huic illud arbitror certitudinis gradum conferre, quod in fine Vitæ narratur, pro ejusdem videlicet sanctitate Gallam Placidiam jussisse, ejus effigiem in S. Joannis Euangelistæ basilica tessellis fingi, cujus effigiei locus assignatur, & partes describuntur ita distincte, ut minime verisimile sit, Agnellum decipi potuisse, nec distinxisse inter Petri prioris & Petri Chrysologi effigiem; nam illam ad Petrum III pertinere non potuisse, barba ipsa clamat & ratio temporis loquitur, nec enim Gallæ Placidiæ jussu potuit Petri III effigies fieri. Atque hæc sufficere omnino videntur ut in ordine ad hodiernum S. Petrum cum Bacchinio concludamus, Ferrarii elogium ex Rubeanis anachronismis confusum esse ac proinde pro majori parte omnino repudiandum, neque alterum Petrum præter hunc & synonymum Chrysologum inter Sanctos Ravennæ episcopos verosimillime admitti posse, quorum ille verus fundator fuerit Petrianæ ecclesiæ, in qua trecenta altaria fuisse dicuntur.

[8] [Datur hic Sancti elogium.] Jam ad Vitam Agnellianam quod attinet; fateor candide in Sancti gestis ac virtutibus recensendis sicciorem esse ac jejuniorem; ut jam parergum taceam, quo fusius memoratur historia eremitæ nescio cujus, a Rubeo ex Ægypto accersiti, qui Ravennam venerit duobus leonibus comitatus, ut Christi Salvatoris effigiem aliquam intueretur, qua visa mortuus sit, cum suis leonibus ibidem sepultus: quam narrationem ex populari traditione Agnellum accepisse, satis patere existimo. Quod de inventione corporis Domni Petri archiepiscopi nomine insigniti ab eodem memoratur, utrum ad hunc Sanctum referendum sit, non audet definire Racchinius; neque ego modum reperio, quo id facile determinetur. Quæ præterea dubia sunt, explanat idem Bacchinius observatione 2, ubi etiam advertes, alapas Agnellianas non incongrue a Rubeo expositas per hæc verba; Quod divinæ legis ab Christo Deo traditæ libros tabulis exaratos aureis, præstantissimis gemmis ornaverit. Sedis tempus non exprimitur; verum si recte decessoris S. Ursi obitus relatus sit ad annum 412, noster autem brevi successerit, mortuus anno 1 Valentiniani seu 425, annis 13 sedisse, necesse est. En modo Vitam ipsam prout ab Agnello describitur.

VITA
Ex Agnelli libro Pontificali
editionis Bacchinianæ tomo 1 a pag. 226.

Petrus ep. conf., Ravennae in Italia (S.)

BHL Number: 6769


EX Agnello.

Cap. I.

Petrus antistes XVII sanctissimus vir, tenui corpore, procera statura, macilentus effigie, [Sancti patria & Petrianæ eccl. fundatio.] prolixam habens barbam. A tempore B. Apollinaris una cum isto viro prædecessores sui Syriæ fuerunt. Fundator ecclesiæ Petrianæ muros per circuitum ædificans, sed nondum omnia complens. Nulla ecclesia in ædificio major fuit similis illi, neque in longitudine, neque in altitudine, & valde exornata fuit de pretiosis lapidibus, & tessellis variis decorata, & valde locupletata in auro & argento, & vasculis sacris, quibus a ipse fieri jussit. Ibi asserunt affuisse imaginem Salvatoris depictam, quam numquam similem in picturis homo videre potuisset super Regiam b. Tam speciosissimam, & assimilata fuit, qualem ipse Filius Dei in carne non fastidivit, quando gentes prædicavit: sed tamen volo, ut vobis notum sit, quod de suprascripta Domini nostri sancti effigie a singulis audivi senioribus tam popularibus, quam sacerdotibus, sicut ipsi traditum habuerunt ab antecessoribus suis.

[2] [Salvatoris imago laudata.] Non solum mihi intimatum est, qui volo hunc adscribere pontificalem, verum etiam & ceteris meis condiscipulis, & fratribus, qui nutriti in gremio sanctæ Ursianæ ecclesiæ fuimus; quod fuisset quidam spiritualis pater in eremo, qui postulabat quotidie a Domino, ut ostendisset ei formam incarnationis suæ. Qui dum post multa tempora in tali oratione suæ animæ tædio lassaretur, astitit ei nocte vir in candidis vestimentis, angelico habitu indutus, dixitque illi; Ecce exaudita est oratio tua, & laborem tuum aspexi. Surge, vade in civitatem, quæ vocatur Classis, & quære ibi ecclesiam Petrianam, & cum ingressus ibidem fueris, aspice super valvas ejusdem ecclesiæ infra Ardicam c, ibi me videbis depictum in parietis calce, qualis ego fui in mundo in carne. Deinde ipse gaudio magno repletus, verbo audito lætus, & ovans eremum reliquit; comitabanturque cum eo duo leones, & surgens per longinqua terrena itinera ad civitatem Classem pervenit, & cum ingressus fuisset in præfatam ecclesiam una cum ipsis leonibus diutissime plorans & orans, per parietes sanctam effigiem quærere cœpit.

[3] Qui cum non invenisset, venit ad locum, qui dormienti revelatus fuerat, [Eremitæ cujusdam] ipsa esse depicta effigies, & videns eam cecidit pronus in terram, lacrymosus adoravit, & agens gratias, quia sic viderat, veluti ei fuerat in somnis revelatum. Et intuens in illam diutissime, dixit; Gratiam tibi ago exauditor omnium Deus, qui non spernis quærentes te, nec desideras peccatorum mortem, sed invocanti te præsto es; apud quem mediator, nec nuncius, nec intramissor necesse est; apud quem non est mora deprecantium fidelium, juxta quod nobis per prophetas pollicitus es; Adhuc loquente te ecce adsum. Ecce non secundum mea merita, sed secundum tuam misericordiam desiderium meum adimpletum est. Jam satiatus sum de sanctis divitiis tuis, jam de thesauro cælesti locupletatus sum. Suscipe animam meam in aula sancta tua, ut invitatus ad cœnam Agni, merear ingredi in regno tuo, & sedere ad mensam tuam. Et his dictis, diutissime orans, & gaudens, inter duosque leones circa eum rugientes reddidit spiritum.

[4] Quod d de hinc capientes populum concurrerunt adprehendentes terram fossariam cum nimio timore, [ad eam accessus & obitus.] & veneratione, lambentes leones ejus membra, atque vestigia, & lacrymas fundentes, cum ingenti luctu sepelierunt eum. Tunc leones unus ad caput ejus prostratus est, & alius ad pedes, rugitus magnos inter se dantes, concurrentes hinc & inde juxta sancti Viri corpus, magnis vocibus perstrepentes, atque sua colla sub ejus tumulo cupientes submittere (amarissime populus cum ipsis leonibus flebat) ambo interierunt. Ipse vero populus in fovea ex utraque parte in terra, juxta sancti Viri corpus sepelivit illos hinc & inde. Cum nimio autem metu territus populus in viam suam reversus est, & narrabat mirabilia, quæ Dominus in hominibus, & bestiis exercuerat.

Cap. II.

[5] Fuit autem in Valentiniani temporibus; cum enim cœpisset Valentinianus imperare, [Sancti mors] in ipso introitu imperii ejus beatus iste Petrus vita exspoliatus astra petivit. Ut aiunt quidam, sepultus fuit in sua fundata ecclesia Petriana. Certissime enim sciatis, veritatem vobis dicam, non ullum mendacium. Dum in monasterio meo beatæ & semper virginis Mariæ, quæ vocatur ad Blachernas residerem, quod est fundatum non longe a Guandelaria e, dum vellem perscrutare omnium vitas Pontificum Ravennatum, hæsitator eram animæ meæ de hujus sancti Viri tumulo.

[6] Quod dum ita cogitarem, unus ex pueris, qui quotidie aspectibus meis consistebat, nunciavit mihi, [& sepulcrum:] Georgium presbyterum Classensis ecclesiæ advenisse. Ille vero illo tempore regebat curam ecclesiæ S. Severi confessoris Christi, vir valde venerabilis, constans in omnibus, firmus absque imbecillitate. Qui cum fuisset ad me ingressus, postquam sedisset, statim sciscitare eum cœpi, forsitan, aut per antiquos homines in auditu, aut visu aliquid de beati hujus Pontificis glosochonio f scisset. Ille autem hilari vultu dixit mihi; ostendam tibi, quod maxime cupis, ubi pretiosissimus requiescit thesaurus. Qui cum ascendissemus equos, properavimus Classem: & jussi meis hominibus, qui nobiscum comitabantur, longius recedere, quasi stadio medio; & ingressi sumus infra monasterium S. Jacobi, quod est fundatum infra suprascriptæ ecclesiæ fonte.

[7] Vidimus sepulcrum ex lapide proconiso g pretioso, & elevavimus duriter, [corpus ab Agnello repertum.] atque modice cooperculum. Invenimus infra ipsam arcam capsam cypressinam: cumque sublevassemus ejus tegumen, vidimus nos ambo sanctum corpus jacens, quasi ipsa hora sepultus fuisset, longam habens staturam, cutemque pallore præditam, & omnia integra membra, pectus & ventrem integrum, nulla pars deerat, nisi pulvillus capitis minuerat. Tantum autem odorem manavit, ac si incensum flagrantes mixturarum myrrha, balsamoque sentivimus. Irruit super nos terror horribilis, ac vehementissimus, & tanta tristitia, ut quod antea alacriter aperuimus, vix etiam cum suspiriis, & gemitibus claudere potuimus. Odor denique nos superabat in omnibus, & sic fuit, ut amplius quam unam hebdomadam odor ex nostris naribus numquam recessit. Et desuper ipsam arcam illius imaginem mire depictam continebatur litteris; Donus Petrus Archiepiscopus.

Cap. III.

[8] Et infra ecclesiam B. Joannis Euangelistæ jussit Galla Placidia pro illius sanctitate ejus effigiem tessellis exornari in pariete tribunali post tergum Pontificis supra sedem, ubi Pontifex sedet. [Effigies a Galla Placidia curata,] Quæ effigies ita est facta, & prolixam habens barbam, extensis manibus, quasi Missas canit, & hostia veluti super altare posita est, & ecce Angelus Domini in aspectu altaris illius orationes suscipiens, est depictus.

[9] [ejusque & Sancti in ecclesiam donaria.] Istius temporibus Galla Placidia augusta multa dona in ecclesia Ravennæ obtulit, & lucernam cum cereis; totum ex auro primo fecit, pensantes, ut dicunt quidam, pondere publico libras septem, una cum sua effigie scenofactoriæ artis factam, infra orbitam, & per in gyro legentem; Parabo lucernam Christo meo. Et hic beatissimus alapas h Euangeliorum ex auro optimo, & gemmis lucidissimis fecit, & effigies illius ibidem facta est, quæ permanent usque in præsentem diem, litteræ hoc ostendentes desuper capitis illius scriptæ sunt; Dominus Petrus antistes ob diem ordinationis suæ sanctæ ecclesiæ sic obtulit. Defunctus est pridie Kal. Augusti sedit annos… menses… Dies…

ANNOTATA.

a Seculum suum sapit Agnellus, barbarismis & solœcismis nimium quantum inspersus, sed quorum hic ratio habenda non est, quoties intelligi potest quid velit.

b Regiam explicat Bacchinius per valvas basilicæ, quas ita corrupta latinitate indicarit Agnellus, infra num. 2 tantillo clarius locutus.

c Quid per ardicam significatum velit, ex adjunctis colligendum est: regiam hic utcumque percipis, puta ardicam superiorem ejus partem esse: conjice porro, quæ sit illa calx parietis super valvas.

d Non minus divinanda sunt quæ hic sequuntur, hominesne an leones eremitam sepelierint.

e Blachernæ, Guandelaria atque id genus loca alia in vetustiori Ravennæ topographia quærenda sunt.

f Aut sepulcrum aut loculum indicat voce barbara pro Γλωσσόκομος, seu Γλωττοκομεῖον.

g A loco, opinor, unde marmor istud eruitur, sumpta est appellatio, nempe a Proconneso sive Præconneso, insula Propontidis, de qua vide geographos.

h Alapas Euangeliorum ex Rubeo explicuimus in Commentario prævio; sic nempe Agnellus libri opercula indigitat.

DE S. GERMANO EPISCOPO CONF.
AUTISSIODORI IN GALLIA.

Anno CDXLVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Germanus episc. Autissiodorensis (S.)

AUCTORE P. B.

§ I. Sancti cultus, & reliquiæ, earumque translationes.

Autissiodorum, urbem Galliæ ad Icaunam fluvium in moderna Burgundia sitam, quam numerosa antistitum Sanctorum series illustraverit, plurium, & quæ jam dedimus, & quæ loco suo dabuntur, Acta produnt. [S. Germani magna apud omnes veneratio:] Horum vero omnium nemo est, qui patriæ suæ ac sedis gloriam extulerit altius, latiusque protenderit, quam qui modo fere sextus inter eos ordine numeratur, S. Germanus: quo sane si quid in Galliis majus ætate sua novisset S. Apollinaris Sidonius, non satis, opinor, ex arte laudasset lib. 8, epist. 15 sanctum Anianum, maximum consummatissimumque pontificem; cum illum diceret Lupo parem, Germanoque non imparem. Sed privata, quæ justo longius abducerent, mittamus elogia: quando idem de illo sensus fuit universæ pridem ecclesiæ Gallicanæ; ut quæ Sanctis eum indigenis omnibus prætulisse cultu videatur, ac soli Martino Turonensi exæquasse; cum hujus haud forte plures, quam illius nomine dicatas toto passim regno excitavit ecclesias; & in una quidem urbe Parisiensi (quæ suum tamen & ipsa sanctum Germanum habuit antistitem, meritis ac prodigiis, ut ad diem XXVIII Maii nostri videre est, celeberrimum) Germano Autissiodorensi, teste Bailleto, tres. Prætereo gentes alias, atque imprimis Britannicam; quæ, ut liquet ex Alfordi nostri Annalibus ad annum Christi 441, num. 2, vix ipsis Gallis concedere in hac parte voluit, structis ejus nomini templis, oppidis, monasteriis, & altaribus.

[2] Sed neque de cultus antiquitate disserendum hic est: [festum olim primarium Kal. Octob.;] satis per se Acta demonstrant, vitæ finem, venerationis exordium fuisse. Itaque apud veteres Martyrologos plura ejus per annum festa consignantur; quorum illud olim præcipuum fuisse docebit Hericus in Miraculis, num. 44 & 53; quod ratione depositionis ejus celebrabatur Kalendis Octobribus. Ea, ni fallor, causa Wandelberto fuerit, cur ad illum tantummodo diem in Martyrologio suo metrico S. Germani memoriam his versibus exornaverit:

Germanusque, simul doctrina insignis & actu,
Tum propriam munit meritis Autisiodorum;
Qui oceano fidei refugas & dogma nefandum
Reppulit, & signis te, Picta Britannia, texit.

Ado quoque, tametsi alios imitatus, mentionem ejus aliquam faciat die, qua Sanctus obiit, XXXI Julii; adeo tamen ibi jejunus est, adeo ad Kalendas Octobres copiosus; ut facile colligas, posterius hoc festum priore tunc fuisse solennius; eoque proinde non temere referri posse Missam illam, Adone, ut volunt, multo antiquiorem, de S. Germano nostro, quam in Missali Gallicano veteri Thomasius, & post eum Mabillonius edidit Liturgiæ Gallicanæ lib. 3, pag. 329.

[3] [at nunc pridie Kal. Augusti;] Nunc aliter res habet: nam in Autissiodorensi quidem ejus cœnobio par est utriusque solennitas ac primæ classis; ut affirmat Georgius Viole in Ms. nostro Autissiodorensi C 94, pag. 37: utrumque sua istic præsentia cohonestare soliti pridem canonici cathedralis ecclesiæ. Quæ consuetudo jam tum antiquissima, sub abbate Radulpho, qui præfuisse dicitur ab anno Christi 1188 usque ad 1208, confirmata legitur ibidem pag. 242; ubi & de eodem abbate subditur: Statuit insuper,… ut Octavæ utriusque festi S. Germani sint duplices. Per diœcesim vero, juxta nuperrimum Breviarium, dies depositionis ritu tantum duplicis majoris colitur, præterquam in ecclesia cathedrali, in qua semisolennis habetur; cum per totam diœcesim solennis notetur dies transitus, sive XXXI Julii: quem solum ejus venerationi assignat Martyrologium Romanum his verbis: Ravennæ, transitus sancti Germani, Antisiodorensis episcopi, genere, fide, doctrina, & miraculorum gloria clarissimi (huc usque consonat Usuardo;) qui Britanniam a Pelagianorum hæresibus penitus liberavit. Solum hoc etiam festum exhibet Martyrologium, quod Bedæ nomine pridem vulgavimus; sed nescio, cur ad Kalendas Augustas. Idem illud fuisse, quod singulari religione servatum apud Britannos invenies infra in Miraculis Selebiensibus cap. 7, num. 78, disces ibidem ex num. 76.

[4] [alia quatuor etiamnum observata.] Tertium ab utraque jam dicta celebritate locum obtinuisse videtur dies XXII Septembris, qua notatas reperitur, In Autisiodoro, civitate Galliæ, adventus & exceptio sancti Germani, episcopi & confessoris, ab Italia; ut vide apud Florentinium in Martyrologio Hieronymiano, vetusta hic manu interpolato; apud Acherium in Spicilegio recuso, tom. 2, pag. 19; apud Martenium amplissimæ Collectionis tom. 6, col. 651, & 721; aliosque, etiam in Mss. Æque propemodum Autissiodori memorabilis est memoria translationis ejus, quæ (ut nihil de Mss. nostris dicam) in veteri Martyrologio Autissiodorensi apud Martenium citatum col. 686 talis est: VIII Idus Januarii… Autissiodero translatio sancti Germani confessoris: illa nimirum, quam a Carolo Calvo accuratam esse anno 859 sancto Epiphaniorum die, testatur Hericus in Miraculis num. 101, addens, diem illam ejusdem principis studio succiduis seculis perpetuo celebrem indictam esse. Recte ergo S. Germani translationem hoc die Martyrologio suo Gallicano adscripsit Saussayus; quamquam ignorasse se prodidit, de qua Sancti translatione ageretur. His accedunt dies XVII Martii, quam S. Germani inventioni, nescio cui, sacram ex Breviario quodam antiquo nobis adnotavit Chiffletius noster; ac dies prima Junii, qua idem festam alicubi ordinationis seu consecrationis S. Germani nostri memoriam reperit. Quatuor vero hæc festa etiamnum in Autissiodorensi Sancti cœnobio celebrari, asserit Viole in Ms. C 94, pag. 26; secundum tamen, ob solennitatem Epiphaniæ, usque in sequentem diem perpetua lege differri: quartum vero electionis & consecrationis appellari. Notatur insuper in Calendario Floriacensi apud Martenium, tomo assignato, col. 651, V Cal. [Septembres] Autissiodori translatio corporis S. Germani episcopi; de qua nil alibi legimus.

[5] At enim nihil ad singularem omnium ordinum erga sanctissimum hunc Antistitem affectum ac religionem comprobandam evidentius, [Quanto in honore habeantur] quam si reliquiarum ejus qualiumcumque æstimationem illam consideres, qua se quisque beatum olim credidit, cum vel rerum vilissimarum, quas attigisset ille aliquando, nactus aliquid esset. Exempla dabit luculenta Constantius num. 55, ubi Nectariolæ studium in colligendo condendoque stramine, cui noctem unam incubuerat Sanctus hospes, commendat; num. 70, ubi de patenula lignea cum pane hordeaceo, Placidiæ augustæ a S. Germano antidori loco remissa; ac tandem num. 75, ubi ejusdem principis æque ac S. Petri Chrysologi, aliorumque sex antistitum tantam de Germani vix defuncti vestibus contentionem ait fuisse, ut nisi tunicæ sagulique discissione sedata non sit. Nonninus quoque, de quo ex S. Gregorio episcopo Turonensi agit Hericus in Miraculis num. 41, quanti fecerit vel particulam lapidis ejus sepulcralis, ibi videbitur.

[6] Et vero ne nunc quidem rerum ejuscemodi pretio tot lapsa secula quidquam detrivisse, testantur ecclesiæ, [res etiam alioqui viles,] apud quas asservari inter pretiosissima sacrorum thesaurorum cimelia dicuntur; ut ecclesia Deiparæ Virginis metropolitana Parisiis, quæ manicam habere creditur, quam ipse Sanctus morti proximus fertur pro eulogia misisse S. Genovefæ, teste Du Breul Antiquit. Paris. lib. 1, pag. 40; ecclesia S. Stephani cathedralis Autissiodori, cui S. Heribaldus, episcopus trigesimus quintus, seculo nono capsam auro argentoque mirifice decoravit; ubi vestimenta sacratissimi Germani reposuit; ut habet Historia episcoporum Autissiodorensium, cap 36. Vestimentorum illorum unum olim e capsa produci quotannis consuevisse die XXX Julii, atque e summo sanctuario exponi publice; cetera vero die III Augusti in solenni supplicatione circumferri, asserit Historia capti per Calvinianos ac liberati Autissiodori, in instrumentis annexis pag. XXX; ubi & subdit, recuperatam (ex Hugonottica calamitate) vestimentorum illorum partem novæ thecæ inclusam fuisse anno Christi MDCXXXVI; visitatam vero anno MDCCXIX. Vide etiam ibidem pag. LIII; & Violam in Vita Gallica cap. 28, pag. 209. Harum vestium elenchum veterem proferre se putat Mabillonius in Annalibus Benedictinis tom. 2, lib. 32, num. 37. At mihi res dubia videtur; cum inter illas memorentur aliqua, quæ in thesauro metropolitanæ ecclesiæ Parisiensis recenset Du Breul paulo ante citatus, refertque ad S. Germanum Parisiensem; tum quia in isto elencho videtur S. Germanus, ter simpliciter appellatus, a nostro discerni, cui additur ibidem epitheton Autissiodorensis.

[7] [quod vel usu ejus vel corporis attactu consecrata sint.] Ecclesia quoque cœnobii ejus in eadem urbe, quanta cura ac veneratione servet ad hunc usque diem pannum sericum, quo corpus olim ejus obtexerat Placidia; sepulcrum item lapideum, in quo conditus aliquando fuit; quin & fragmenta sarcophagi cypressini, in quo translatus fuit ex Italia, dicetur inferius. Est & in catalogo reliquiarum abbatiæ S. Petri Autissiodorensis (vulgo de saint Pere) juxta Ms. nostrum Autissiodorense, cujus auctor præcipuus creditur Georgius Viole, adscripta pars sudarii (sic vestem illam appellant, qua obvolutum fuit a Placidia corpus) S. Germani episcopi Autissiodorensis. Templum insuper Gronense (vernacule a Gron, qui pagus est prope Senonas) frusta vestimentorum ejus aliqua religiose custodit; ut nos docuit nuperrime Illustrissimus Autissiodorensis. In parœcia denique S. Germani de Gueron, inquit Viole in Vita S. Gallice edita cap. 28, pag. 208, quæ leuca una distat Bajocis in Normannia, est mappa altaris perelegans, super qua ibi fert traditio illum istac transeuntem sacrosanctum Missæ sacrificium celebrasse. Hoc vero in ea mirandum est, quod ab hominum memoria numquam lota, candorem suum niveum servet; quantumvis ad sacra Mysteria conficienda satis frequenter adhibeatur. Ejusdem generis Ladriaci fuisse suspicamur illa Sancti pignora, de quibus Hericus meminit in Miraculis num. 53. De particulis sarcophagi ejus vide eumdem num. 70.

[8] [Corporis translatio, sepultura, tumulus, quam augusta;] Jam si tantum iis, quæ Sancti corpus utcumque attigere, honoris impensum sit, de ipso corpore quid dicemus? Certe nondum exspiraverat Præsul apostolicus, cum jam sibi thesaurum illum Placidia destinasset; ut quem non nisi ipsiusmet moribundi rogatu, & quidem invita dimisit; sed quanto cum apparatu comitatuque, narrabit infra Constantius num. 76; ubi etiam asseret, quantamcumque hanc illustre funus deducentium pompam a Galliis, Patronum proprium excipientibus, majore famulatu superatam fuisse. De exsequiarum vero ejus ac sepulturæ apud suos magnificentia consulendus in Miraculis S. Hericus num. 34 & 37; uti & de basilica ingentis fabricæ atque operosæ amplitudinis, quam supra sancti tumulum Pontificis exstruxit S. Chrothildis regina, Clodovei primi conjux, ibidem num. 38; de ornatu regio, quem ipsi tumulo Clotarius, Chrothildis, ut ait, filius, maternæque devotionis fidissimus exsecutor & heres, adjecit; de profusa Ingundis, conjugis ejus, in eamdem basilicam liberalitate, ibidem, num. 39.

[9] [item altera, ac tertia translatio sub Carolo Calvo.] Idem deinde erga S. Germanum affectus ad posteros reges principesque Gallicanos propagatus est, ut in Vita Gallica cap. 27 multis probat Viole: excelluere hoc tamen inter alios maxime & Conradus ille, quem Comitem appellant Parisiorum, & Judithæ imperatricis fratrem, Carolique adeo Calvi avunculum; & ipse hic ejus nepos Carolus Galliarum rex ac deinde imperator: & Conradus quidem, cum basilicam a S. Chrothilde excitatam, qua respicit orientem, ea parte protendit, ubi major deinde ara locata est, sub qua & cryptas condidit tribus distinctas fornicibus, cum ipso opere, tum Sanctorum plurium, atque imprimis S Germani, tumulis hodieque memorabiles: Carolus vero, cum eodem tempore geminam ibidem sacri corporis ejus translationem adornavit; alteram una cum fratre suo Ludovico, anno 841, die I Septembris, in alium, ut apparet, ejusdem ecclesiæ locum; alteram, absoluta Conradi fabrica, ad operose præparatum illi in crypta subterranea monumentum, anno Christi 859, die VI Januarii. Atque hæc, cum ab Herico in Miraculis lib. 2, cap. 1 & 2 satis fuse narrentur, hic obiter attigisse sufficiat. Non meminit autem ille de translatione reliquiarum S. Martini ad ecclesiam S. Germani Autissiodorensem, in qua tamquam in asylo permansisse eas ab anno Christi 852 usque ad 887 contendit Pagius ex tractatu S. Odonis de reversione S. Martini a Burgundia. Sed & nos eam cum eodem tractatu, non paucis difficultatibus obnoxio, ad Novembrem dandam discutiendamque remittimus.

[10] Augusti patris vestigiis institisse Lotharium, Calvi filium illum, [Ejusdem exornatio per Lotharium abbatem;] cujus præmaturum obitum in præfatione ad Vitam S. Germani metricam Hericus infra deflebit, ex eo manifestum est, quod non modo eumdem Hericum ad Præsulis nostri Acta stylo ligato exornanda vehementer impulerit; sed ipse quoque sacram ejus lipsanothecam, sive, ut est in Gestis abbatum ejusdem ecclesiæ cap. 13, capsulam auro gemmisque decoraverit; nec diu posterius in morbum incidens ac morti jam proximus, impetraverit a parente (forte quod id per se ipse non posset, nupera largitate exhaustus) ut præter alia in basilica S. Germani, ante sacratissimos sepulcri ipsius cineres … una lucerna indeficienter accensa augeretur; nec pro hac quæquam ceterarum minuatur: de qua re consule Annales Benedictinos ad annum, quo vivere desiit, 865, num. 35.

[11] Hinc porro colligit Viole in Vita Gallica cap. 28, [& solicita custodia tempore grassantium Normannorum,] quarto circiter anno post translationem anni 859, eductas e tumulo reliquias, pretiosæque illi thecæ per hunc Lotharium inclusas, publice primum in ara principe exponi cœpisse; donec non multo post ab abscondi cum theca debuerunt, teste Fratre Nevelone in Martyrologio Ms. Corbeiensi, ubi ad VIII Idus Januarii facta translati anno 859 in cryptas corporis mentione, continuo subdit: Per idem vero tempus, nec multo dierum intercedente curriculo, terribili paganorum (Normannorum) infestatione metum incutiente, sæpe dicti Confessoris sepulcrum altius humi profunditate defossa, tenacissimi cæmenti glutine terræ venis est firmissime insitum: ac super illud alius est locatus sarcophagus, quo fragmina cypressini loculi, in quo corpus illius a Ravenna olim devectum est, continetur. Quod ob ambiguitatem futuris seculis tollendam subjungere placuit. Ita Nevelo, qui tum floruisse dicitur. Nescio tamen, an hæc satis cohæreant cum S. Odonis jam laudato tractatu; nisi & S. Martini corpus in eamdem basilicam nuper allatum, prostitisse quidem ibi velis aliquamdiu; at, metu illo ingruente, reconditum istic etiam fuisse.

[12] Quamdiu defossum ita latuerit Sancti nostri corpus, [ac postea reverentia erga illud singularis.] haud constat. Viole in Vita Gallica, cap. 28 erutum fuisse censet & palam in eminenti basilicæ loco expositum ab anno circiter 865; sed conjecturis id probat non admodum solidis; cum verisimile non sit, quod metu Normannorum absconditum fuerat, id metu illo durante, ne dicam crescente, fuisse productum: durasse autem illum apud Autissiodorenses usque ad initia seculi decimi, patet cum aliunde, tum ex Actis B. Geranni episcopi Autissiodorensis ad diem XXVIII hujus mensis. Neque refert, quod ante tempus illud relatum ad suos S. Martini corpus affirmet Odo: nam vel fallit ejus chronologia, ut putat Viole; vel ideo relatum est, quia jam majus illi periculum a Normannis Autissiodori timebatur, quam Turonibus, ut contra ipsum fere Odonem vult Pagius; vel alia fuerit hujus rei causa, de qua suo loco videbitur. Quandocumque vero elata inde fuerit S. Germani theca, singularis illi tum semper præ aliis Sanctorum reliquiis exhibita est reverentia; ut ex Historia episcoporum Autissiod. cap. 49, & Roberti Autissiodorensis monachi Chronologia colligitur: nam cum Robertus rex seculo XI de pace cum Burgundis acturus, in pago Autissiodorensi concilium, ut ibi appellatur, indixisset, cui & ipse cum episcopis ac abbatibus adfuit, simul & innumerabilia (ut mos olim erat) Sanctorum pignora totius pene provinciæ; cumque quidam peterent, ut gloriosi Germani corpus illuc deferretur; respondit Hugo episcopus (Autissiodorensis:) Absit, ut ossa incomparabilis Viri pro quacumque re aliquando commoveantur: quod ceteri audientes, gratanter consenserunt. Ceterum in publicis populi calamitatibus commota quandoque & in supplicatione per urbem circumducta fuisse, testatur Viole in Ms. Autissiodorensi pag. 261 & 267.

[13] [Ejusdem incorruptio asserta seculo XI;] Neque hæc veneratio corpori tunc tantum sacro deferebatur; sed & toti propter illud basilicæ, teste Glabro infra in Appendice altera ad historiam Herici num. 10 & sequente. Quin & assiduos eodem seculo, saltem interdiu, lipsanis hisce advigilasse custodes, indicat auctor miraculorum, quæ dabimus, Selebiensium num. 3; ubi & quod pro seculo IX bis testatus in Miraculis fuerat Hericus num. 96 & 101, id ipse pro seculo XI jam provecto testatur, Autissiodorensi nempe cœnobio beatissimi Germani corpusculum incorruptum requiescere & integrum; & quidem, ut ibidem num. 6 innuit, in altari, loco ut externis hominibus inaccesso, sic domesticis, noctu præsertim, non satis obserato; donec ei digitus ex temerario monachi cujusdam affectu, vel morsu vel abscissione sublatus, mentem injecit fratribus & inde removendi tutiusque occludendi corporis, & digiti amputati, qui vel sic mansit incorruptus, in hujus locum super altare collocandi; unde aliquot post annis in Angliam translatus est. Hæc porro tam sancti pignoris inconsiderata violatio præsenti divinitus supplicio castigata, priorem erga illud religionem non parum adauxit: non item illa, opinor, quæ circa initium seculi XIII impune contigisse dicitur in Gestis abbatum S. Germani Autissiodorensis cap. 13:

[14] [& conservatio usque ad seculum 16.] Quando scilicet Radulphi abbatis cum episcopo Hugone, & monachorum cum abbate diuturna litigia eo rem domesticam deduxere, ut ad eam sustinendam ne sancti quidem Germani thecæ pepercerint: Capsula etiam, inquit auctor operis jam citati, beati Germani, olim a bonæ memoriæ Lothario abbate, filio Karoli regis, auro & gemmis decorata, remanentibus tantum frontibus, auro & gemmis excoriata extitit. Sed & ipsæ illæ, ut hic vocantur, frontes, cum aliis ejusdem ecclesiæ cimeliis vasisque pretiosissimis Anglo Navarroque regibus anno 1359 in maximis oppressæ civitatis angustiis oppigneratæ fuerunt; nec multis post annis, ut fuse tradit Viola in Vita Gallica cap. 28, restitutæ. Subinde vero, ut idem asserit in Ms. Autissiodorensi nostro pag. 256, hujus arcæ splendori melius a Joanne Bituricensium duce consultum est, cum ad ejus imprimis conservationem, anno 1375 auri bessem quotannis pendendum in perpetuum assignavit. Accessit, eodem teste ibidem pag. 262, ingenti S. Germani, ut modo superest, basilicæ, tot retro annis instaurari cœptæ, imposita tandem, exeunte circiter seculo XV, coronis; magnum sane propensæ erga sancti Præsidis tumulum & constantis, etiam per iniquissima tempora, devotionis argumentum. Eo loco res erant, cum abreptæ Calviniano toxico furiæ, in hoc, ut in alia passim, sacrarium irruere: de qua procella, quia varie traditur, nunc paucis agendum.

§ II. Sacri corporis ejus amissio in strage Hugonottica anni MDLXVII.

[Ossa Sancti an per Calvinianos dispersa,] De Autissiodoro ab Hugonotis anno 1567, die XXVII Septembris per insidias ac proditiones occupato, & usque ad anni sequentis Aprilem, quo sunt ejecti, latrociniis nullisque non sacrilegiis susque deque verso legi meretur Historia non admodum longa, quam idiomate Gallico ibidem edidit anno 1723 D. Le Beuf, ecclesiæ Autissiodorensis canonicus & succentor. Nos id unum quærimus; quid in hoc tumultu S. Germani reliquiis acciderit: violatas enim fuisse, in confesso est apud omnes; at quo loco, qua ratione, quo eventu, disputatur. Auctor jam dictus rem hoc sensu describit pag. 142: convenerat inter hæreticos, ut, quamprimum urbe potiti essent, cœnobium S. Germani, ne quid efferri subducive posset, armatæ paucorum tantisper obsiderent excubiæ, dum prædonum duces adessent. Factum id est tam solerter; ut a monachis, fugam anxie deproperantibus, vix abdi quidquam potuerit. Ita supervenienti mox latrocinantium agmini universa prædivitis monasterii templique gaza cessit in prædam. Erant post altare majus, præter thecam S. Germani tot principum undique fulgentem anathematis, repositæ sex aliæ grandes (in Actis visitationis cryptarum, anno 1642 compositis, tantum quinque, & paulo aliter, recensentur) SS. Aunarii, Urbani, Tiburtii, Theobaldi, Romani, & quorumdam e sociis S. Mauritii Martyrum insignes corporibus: has omnes idem impetus præcepsque furor loco revulsas deturbat in pavimentum, ossa simul sacra petulanti impiæque turbæ promiscue hac illac proculcanda dispergens. Ut adeo si quid harum S. Germani reliquiarum etiamnum Autissiodori supersit, quod in ea tot aliarum confusione collectum possit internosci, id eximiæ Catholicorum quorumdam pietati ac periculo debeatur. Hæc ille; non asserens interim, hujusmodi aliquid superesse.

[16] Viole in Vita Sancti cap. 28 tres proponit de hac re opiniones, medio, quo scribebat, seculo decimo septimo vigentes; [& cum aliis permista fuerint;] quarum prima cum descriptione jam data satis congruit; secundam ita prosequitur: Sunt tamen, qui affirmare voluerint, Hugonottos divina quadam virtute constrictos, adversus venerandum hoc atque ipsis terribile dæmonibus corpus attentare nihil ausos fuisse; sed arcæ ejus, auro gemmisque elaboratæ, contentos materia, ad ecclesiam, quæ inclusa repererant, ossa retulisse. Quæ quidem narratio si falsa non est, servari adhuc illa in ejus ecclesiæ thesauro censeri poterunt inter alia bene multa, quæ tum clam a Catholicis collecta, & in illum dein sine discrimine comportata fuerunt. Valuisse hæc sententia in eodem cœnobio videtur anno 1663, quando demum Sanctorum plurium reliquiæ ex ferali illa strage superstites permixtæque, in capsas repositæ sunt, omnium simul nominibus consignatas: nam inter ea sancti quoque Germani nomen adscriptum esse, ex epistola moderni ejusdem urbis episcopi nupera didicimus. Ut ut est; neutram harum opinionem satis sibi probari potuisse, ostendit ipse ibidem Viole; cum tertiam, atque adeo suam, in hæc verba subjiciat:

[17] [an combusta seorsum;] Verum conjecturæ non desunt multumque verisimilitudinis, quæ suadeant, hæc (ossa S. Germani) in privati cujusdam ædibus in cineres fuisse redacta. Utinam conjecturas illas verbo saltem uno exposuisset! Jam enim revocantur in dubium: cum ante annum Christi 1634 vestigium earum nullum appareat. Itaque tum primum exortas simul esse, simul tacite confutatas, volunt & Illustrissimus Autissiodorensis in epistola memorata, & ejus, in Autissiodoro capto liberatoque pag. 144, canonicus Le Beuf: id enim constare ex instrumento juridico, cujus apographum repertum sit inter schedas domini Mousse, in eadem urbe procuratoris; quodque testetur, interrogatos legitime coram urbis Autissiodorensis Locum-tenente, ut vocant, generali anno 1634 de corpore S. Germani cœnobitas ejus, affirmasse, tamquam rem paratorum testium auctoritate mox comprobandam, exustum illud a Calvinianis fuisse: tum prodire ac loqui jussos esse, qui citati fuerant, testes duodecim, omnes octogenarios, & scelerum ab hæreticis Autissiodori patratorum olim spectatores: horum autem neminem de corporis modo dicti combustione vel minimam fecisse mentionem. Mirum sane, id vel nescisse Violam, virum, si quis alius, res in hoc genere etiam minutissimas operose scrutatum, & ab anno 1632 usque ad 1636 in cœnobio S. Germani Autissiodorensi Priorem; vel ita dissimulasse, ut multis post annis, puta 1656, exustionem illam corporis publicis etiam typis tueri sit ausus! Eamdem exinde sententiam, & quidem magis affirmate, secuti sunt Mabillonius, tum in Itinere suo Italico litterario pag. 231, tum in Annalibus ad annum 859, num. 49; Tillemontius tom. 15 in S. Germano art. 10, aliique, quos inter censetur Dominicus Fournier abbatiæ ejusdem Sancti monachus in Descriptione cryptarum ecclesiæ suæ, Autissiodori prælo vulgata anno 1714.

[18] [an potius alicubi defossa;] Quid si neque dispersa fuerint hæc ossa, neque ad ecclesiam relata, neque vel ibi vel alibi violata flammis; sed in ipsa theca sua asportata fuerint ab Hugonottis in Jacobi cujusdam Loronis Calviniani castrum, Domus-alba nuncupatum, haud procul ab oppido Colangii-super-Jcaunam; ibique defossa etiamnum delitescant? Certe eo allatam S. Germani thecam, &, cum nullis diu viribus, nulla aurifabri industria, dissolvi potuisset aut comminui, die circiter, postquam advecta fuerat, sexta decima ibidem egesto ad eam rem alte solo regestoque sepultam fuisse, oculata testis (utpote Loronis, cum hæc fierent, ancillula, & in ipsa defossione, quæ noctu contigit, facem præferre jussa) coram judice Donciaceno in ditione Nivernensi jure jurando asseruit Claudina Ravier die XV Decembris, anno Christi 1610, ætatis autem suæ quinquagesimo quinto: ad quod usque tempus refossam non fuisse thecam illam, pro certo habebat. Sed nec id scitur posterius esse factum; cum locus deinde ignotus fuerit: quippe quem ne ipsa quidem Claudina anno jam notato potuit assignare; tum quod illum non nisi admodum juvencula vidisset; tum quod destructum interea castrum, aliamque ad formam redactum, nulla situs veteris vestigia referret. Qui narrationis hujus plura cupit adjuncta, longum consulat instrumentum apud citatum D. Le Beuf pag. XII & sequentibus: ubi & facile colliget, non agi de aperta, aut vacua, solaque adeo, sed integra ac prodigiose indissolubili S. Germani capsa & reliquiis. Enimvero si dissolvi ab iis non potuit, aperiri non potuit; cum a seculo undecimo tot seris diversis conclusa fuerit, ut sine plurimorum, apud quos claves erant depositæ, consensu patefieri non posset; ut colliges ex Miraculis Selebiensibus cap. 1, num. 7. Atque hinc exsistit opinio quarta, a tribus prioribus longe diversa; quam velim equidem ipsa potius occulti in loco obseratique thesauri inventione aliquando, quam unius mulierculæ, & quidem rusticanæ, quantumvis juratæ, testificatione firmari.

[19] Sequitur nunc opinio quinta, eaque omnium recentissima; [an hæreticis per Catholicos erepta,] quam ita nuper accepimus a viro primariæ apud Autissiodorenses in hujusmodi negotiis auctoritatis ac fidei: Est, inquit, cur credam, eas (reliquias S. Germani) hæreticorum istorum (Hugonottorum) furori tum, cum eas incendio destinabant, per generosos fideles subtractas fuisse, saccoque mox lineo impositas, & sic apud eos per annos ferme triginta * servatas. Commissus deinde fuit saccus ille sancto cuidam urbis Autissiodorensis abbati, qui eum arcæ inclusit ferro serisque munitæ (dans un coffre fort) & in istius monasterii penetralibus ad hunc usque diem conservatæ. Eidem sacco affixa est schedula, abbatis istius regularis manu per modum commentarii notata; continetque sequentia: “Hæc ossa mihi in manus consignata sunt per homines pios; qui mihi dixerunt, esse reliquias ex theca S. Germani; seque illas collegisse in pavimento ecclesiæ dicti S. Germani ipso tempore, quo Hugonotti ejusdem basilicæ lipsanothecas demoliti sunt anno MDLXVII. Notatum MDCVII”.

[20] Porro hæc schedula nullius quidem nomine est obsignata; [& in sacco quodam Autissiodori adhuc servata:] sed character talis est, ut omnino videatur esse viri cujusdam eximii, qui tum istius monasterii abbas erat regularis, & Ludovico XIII regi a sacris (vulgo eleemosynarius.) Obiit anno MDCXXVII in odore sanctitatis. (Apte cadunt hæc omnia in Edmundum, abbatem cœnobii S. Mariani Præmonstratensem.) Permultæ etiamnum schedæ supersunt ejus manu exaratæ: & notitia characterum ipsius, testimonio æquivalet, nec minus diserte significare videtur, & illi hæc ossa tradita, & ab illo sacci schedulam conscriptam fuisse; quam si id ipsemet vel ore vel subscripto nomine testaretur. Hic interseritur catalogus accuratus ossium, tum quæ saccus continet plurima, tum etiam multorum, quæ in eo ad humani sceleti integritatem desiderantur; quem hic omitto. Deinde subditur: Epocha schedulæ innuit, eos, qui hæc ossa dederunt, illa jam tum conservasse per annos quadraginta… Cur vero ea non restituerint religiosis monasterii S. Germani potius, quam aliis, ignoratur; uti & cur ea tam diu penes se detinuerint.

[21] Mihi quidem saccus hic nequaquam placet; nec adducar facile, [quæ postrema opinio ex adjunctis] ut homines pios fuisse credam, qui alienum tanti pretii thesaurum in tam indigno, sordido, patuloque receptaculo per annos quadraginta conditum tam injuste detinuerint; ac ne tum quidem iis, a quibus abstulerant; sed aliis, ad quos nullo jure spectare noverant, restituerint. Quis vero abbatem sibi fingat regularem tam iniquum, ut rem cum nullis conferendam divitiis contra jus fasque sibi vindicarit? Tam stolidum, ut ignotis hominibus (nam si noti erant, nominatos oportuit) ossa tam neglecta, tamquam S. Germani reliquias, sine teste, sine tabulis, sine jure jurando, sine ulla probatione obtrudentibus crediderit? Tam impium vero, si credidit; ut ea ne tantillo quidem honore dignatus sit; sed cum eodem sacco per viginti, quibus deinde præfuisse dicitur, annos in profanam cistam abstruserit? Tam ineptum denique, ut in re tanta per nudam schedulam, absque sigillo aut nomine temere sacco appositam, fidem posteris facturum se crederet? At characteres, inquit, loquuntur. Respondeo, non raro diversorum hominum characteres esse admodum similes. Deinde, loquantur sane characteres, indicentque (per me licet) manifeste, cujus sint: nego, illum loqui legitime aut voluisse aut potuisse, qui scripto suo aut nomen noluit aut sigillum adjicere.

[22] [suspecta videtur.] Sed enim fac, abbatis illius hanc esse schedam; fac etiam legitime subscriptam esse. Quid ea probabitur? Hoc unum scilicet, quod homines, qui optimo abbati videbantur esse pii, hæc ossa attulerint, dixerintque, esse S. Germani; seque ea in hujus basilica ab hæreticis effusa collegisse. Dixerint enimvero. Quid tum? An id vere eos dixisse, an probasse testatur scheda? Neutiquam. Atqui contrarium Claudina paulo superius non dixit modo, sed etiam juravit. Demonstrandum hoc igitur, etiam admisso schedulæ testimonio, supererit, vera dixisse homines illos; ac proinde, vera hæc esse S. Germani Autissiodorensis ossa. Id autem qua ratione fieri possit, non video. Esset quidem, fateor, aliquod ad hanc rem argumentum, si ossa in sacco servata cum aliis omnibus ejusdem Sancti ossibus, quæ a variis ecclesiis ab immemorabili tempore possidentur, conferri possent; atque ita inter se congruere omnia deprehenderentur, ut nullum abundaret: at siquid redundet, id est, si os aliquod saccus contineat, quod idem specie tamquam S. Germani nostri cultum occurrat alibi, & vel authentico testimonio, vel antiquissima loci traditione probatum ut tale; quis, obsecro, testimonium ejusmodi traditionemve per saccum, nuper admodum e tenebris erutum, nec idonea munitum auctoritate, se speret evertere? Atqui id jam deprehensum esse, mox palam fiet num. 29.

[23] [Quid ex tam diversa narratione constet.] Cum igitur ex tot opinionum contentione satis appareat, quam parum certæ sint singulæ, imo & universæ; illis lectorum arbitrio relictis, hoc de S. Germani corpore solum esseri posse tuto putamus, quod solum asserit, apud Le Beuf pag. XI, Frater Petrus de Pesseliere, testis longe gravissimus, utpote cœnobii S. Germani ab anno 1544 usque ad 1597 Autissiodori Prior: Quo quidem anno, inquit ille, MDLXVII civitas Autissiodorensis ab Hugonotis intercepta & capta est: ideoque monasterium S. Germani cum pluribus aliis ecclesiis ejusdem civitatis dirutum & eversum, & omni ligno, tegula, ferro, plumbo, vitro, campanis spoliatum; direptis primo sacrosanctis tum sanctissimi patris divi Germani, tum aliorum Sanctorum capsulis ac reliquiis, nec non & ornamentis ecclesiasticis, libris, chartis, titulis, ceteraque totius domus supellectile. Ceterum hæc de illis tantummodo Sancti hujus reliquiis intelligenda sunt, quæ ad stragem usque Calvinianam in ejus theca remanserant; non de iis, quæ ante tempus illud inde excerptæ atque alio tam intra ipsum cœnobium, quam extra illud translatæ fuerant; de quibus nunc pauca dicturi, a cœnobio ducamus initium.

[Annotata]

* imo quadraginta

§ III. Quid etiamnum variis in locis de Sancti corpore superesse dicatur.

Quid igitur, inquit Viole in Vita Gallica cap. 28, ecclesiæ S. Germani de tam divite sacrarum ejus reliquiarum thesauro, tot retro seculis ab ea possesso, [Supersunt in cœnobio Autissiodorensi S. Germani os digiti, pulvis corporis &c.,] nunc superest? Restant adhuc pannus ingens sericus, imperatoriis distinctus aquilis, quo Sancti corpus involutum olim fuit, quemque S. Germani sudarium vulgus appellat; os unum e digitorum ejus aliquo; sepulcrum lapideum, in quo diu corpus quievit; & in illo sepulcro cineres ejus, seu pulvis ejusdem corporis, cum primi ex cypresso sarcophagi fragmentis aliquot notabilibus. Verum hoc quantulumcumque residuum sufficit ad dolorem, quem e jactura ab hæreticis allata, quantumvis inæstimabili, contraximus, utcumque leniendum: quandoquidem & gloriosi Præsidis nostri spiritus cineribus suis adhuc totus assistit; & vel capuli cypressini lignum aquis intinctum prodigiosas cum in febricitantes tum in aliis affectos miseriis exerit vires; & tantum abest, ut pristina fidelium erga tumulum ejus pietas intepescat, ut potius augeatur in dies; & neminem (ut semel dicam) eorum deserit Sanctus, qui vel in morbis suis, vel in animi corporisve angustiis, vel in negotiis arduis & intricatis, vel in cruciantibus acerbissime calamitatibus ad ejus præsidium cum sincero Christianæ pietatis sensu confugiunt. De sepulcro & sudario, quod accuratius multo describit, videri meretur Mabillonius sive in Itinere Italico pag. 231, sive in Annalibus Benedictinis ad annum 859, num. 49; neutro tamen loco reliquias alias commemorat.

[24] Ex his solum sudarium (in sacrario, opinor, ubi erat seculo XIII) expositum fuisse hæreticis prædonibus, [quæ tempore Hugonottorum sub terra latebant:] ab iisque raptum, & muliert cuidam in parœcia S. Petri venditum, ab ea porro, cum rem sacram esse comperisset, ad cœnobium S. Petri delatum, atque inde tandem redisse ad basilicam S. Germani, ex auctore Descriptionis cryptarum observat Le Beuf pag. 143: cetera vero Hugonottos latuere. Et cypressini quidem capuli fragmina a seculo IX, ut ex Nevelone vidimus, in sepulcro lapideo condita, cum eodem inventa sunt ab Hugone abbate, quando veterem S. Germani aram, sub initium seculi XII, ad novam erigendam, dirueret, juxta Gesta abbatum cap. 9, & interpretationem Violæ in Vita Gallica cap. 28. Eadem in eodem iterum sepulcro reperta sunt anno 1277, quando ara jam dicta incendio corrupta, destrui, ac nova denuo ædificari debuit; sed cum tunc in illo tumulo, inventum sit unum ossiculum de ipso corpore B. Germani, ut creditur, cum parte serici pallii, similis illi pallio sudarii, quod habetur in thesauro, & multis aliis indumentis, tam sericis quam lineis, & tribus vel pluribus scriniolis, & aliis lignis de capsa, ut creditur, in qua delatum fuit corpus ejusdem sancti Pontificis a Ravenna, & cum multo pulvere de corpore & interiori ejus sepulcro, ut creditur; & uno denario Autissiodorensis monetæ; ut est in Gestis abbatum S. Germani, cap. 17: cum tunc, inquam, præter fragmenta cypressina, tot aliæ ibi reliquiæ sint inventæ, additas hasce fuisse existimamus post superiorem inventionem, dum restaurabatur altare seculo XII; atque adeo, jam tum corpus, quod sub medium seculi XI incorruptum adhuc erat, resolutum fuisse; imo & partes ejus eximi cœpisse e theca, alioque transferri: siquidem hoc ejus ossiculum & hi ejus cineres fuerint.

[26] [unde educta sunt & altari imposita anno 1634.] Paucis vero post ultimam hanc inventionem diebus, teste Viola ibidem, omnes hæ reliquiæ, excepto sudario (imo & indumentis aliis & denario, ut apparet) cum ipso tumulo lapideo translatæ fuerunt ad locum, in quo abscondita bello Normannico fuerat Sancti lipsanotheca, hoc est in latam altamque fossam inter aram S. Germani in cryptis & altare Sanctorum omnium: unde anno MDCXXXIV, die 2 Novembris una cum sepulcro lapideo eductæ, atque in memoratam S. Germani aram elatæ sunt; altari omnium Sanctorum, tum ut commodius fieret hæc translatio, tum ut sepulcrum augustius appareret, tunc temporis destructo. Solennitatem hanc rogatu Prioris (ipse is erat, qui scribit) & religiosorum celebravit illustrissimus ac reverendissimus dominus Dominicus Seguier, episcopus tunc Autissiodorensis; qui simul veras has esse S. Germani reliquias pronuntiavit: quod brevi collata multis ad earumdem reliquiarum contactum non sine miraculo sanitas, abunde confirmavit. Hactenus de cœnobio. Nunc ad alia loca, ad quæ sacri hujus corporis pars aliqua devenerit, eodem capite 28 præuntem sequamur Violam.

[27] [Quid sit in Parisiensi ejus ecclesia:] In basilica regia, inquit, S. Germani Autissiodorensis .. Parisiis os habetur satis notabile, quod spectare mihi quidem ac venerari contigit, cum duobus tribusve manus ossiculis; quæ simul omnia argenteo inauratoque inclusa sunt brachio. Sed qui hæc secundis nuper curis examinari curavit, Illustrissimus Autissiodorensis ait, aperto brachio illo, quod partim æneum sit, partime argenteum atque auro tinctum, inventa esse os brachii, seu partem potius extremam radii, qua manui jungitur, de quo tamen judicari certe non potuerit, utrius brachii pars fuerit; partem insuper costæ, aliudque ossis (nescitur cujus) fragmentum exiguum: infra has autem reliquias in alio pulvillo esse frustum cranii, uti & maxillæ inferioris cum dentibus aliquot molaribus: ceterum non dici, has omnes reliquias esse S. Germani; pro solo brachio traditionem esse, ab ista forsan thecæ forma profectam.

[28] [Quid in cœnobio S. Vatoni, & Montefalconensi;] Cœnobium S. Vatoni Verdunense, Ordinis S. Benedicti, possidet etiam os alterutrius brachii; unde postremis hisce annis decisæ sunt aliquot particulæ, & ad ecclesiam Buzanciacam haud procul Mosomo, ut matronæ cujusdam in iis partibus nobilis pio satisfieret desiderio, translatæ. Ita Viole. Sed & hoc examinandum censuit memoratus episcopus; comperitque per litteras ex S. Vatoni monasterio ad se datas, non os brachii, sed inferiorem tibiæ partem, istic in argenteo brachio conservari. Ad S. Germani in Monte-falconis ostenditur os aliud aliquod brachii, inquit Viole. At episcopo Autissiodorensi ab istius ecclesiæ capitulo rescriptum est, de S. Germani reliquiis certis habere se in manu argentea phalangem pollicis dextri: esse quidem apud se separatim brachii partem aliquam cum indiciis illud S. Germano tribuentibus; de horum tamen fide sibi non constare.

[29] [Mediani, Conchis, Cessiaci, Monte-Pessulano,] In parœcia S. Germani Medianensi (de Miege) prioratu olim cœnobii Cluniacensis, habetur brachii sinistri os illud, quod cubitum vocant. Atqui totus sinistri brachii cubitus etiam in sacco, de quo superius memini, reperitur. In abbatia S. Petri Conchensi, Ordinis Benedictini, diœceseos Ebroicensis, est pars cranii: Cessiaci (Chessy) ad Ligerim … Aurelianum inter & Gargolium, aliquot frusta costarum, quæ & ipse vidi, inquit, Inspectæ nuper sunt costæ illæ; & ab iis, quæ in sacco servantur Autissiodori, colore differunt. Urbanus Papa V, Monte Pessulano fundans SS. Germano & Benedicto cœnobium,… utriusque Sancti reliquias ex monasteriis Autissiodorensi ac Floriacensi postulavit. Movit Autissiodorenses cum summa Pontificis dignitas, tum singularia ejus in monasterium, cui abbas ante præfuerat, merita. Datum ergo illi os integrum brachii; quod prædiviti capsæ mandavit includi. Hæc idem Viole; addens, pretiosum hoc pignus a Calvinianis, auri gemmarumque captis ornatu, fuisse direptum. Observat vero Autissiodorensis antistes, juxta Garielem in libro de Origine S. Petri apud Montem Pessulanum pag. 42, non os brachii istic ab Urbano concessum fuisse; sed caput S. Germani: imo juxta eumdem in margine pag. 154 videri etiamnum de reliquiis ejus ibidem aliquid superesse.

[30] Ad S. Germani de Lembruno, in Limania Alvernica, [Lembruni, Autissiodori, Remis &c.] duæ sunt costæ, quas pluribus in dies miraculis Deus illustrat, in iis præcipue, quibus male affecti sunt oculi. Episcopus Autissiodorensis unam hic tantum costam assignat, dimidio circiter pede longam; at subdit, esse insuper ibi fragmentum cranii & alias quasdam S. Germani reliquias, teste viro quodam probo, qui puer olim ejusdem Sancti beneficio sanatus fuerit. Spectantur ejus etiam lipsana in monasteriis S. Juliani Autissiodori, S. Remigii Remis, S. Petri Corbeiæ, S. Petri Catalauni in Campania, S. Cornelii Compendii, Paraclyti in diœcesi Ambianensi: præterea in ecclesiis S. Germani apud Rhedones in Britannia minore, S. Germani vulgo de Viteaux, de Montdeon, & locis aliis pluribus. Sic iterum Viole, de reliquiarum illarum peculiari qualitate nihil adjiciens. Illustrissimus vero Autissiodorensis constare nunc asserit, reliquias S. Germani Corbeienses, non hujus esse Germani nostri, sed Parisiensis: Mondeonenses autem a parocho vicino & chirurgo comite visitatas esse, qui retulerint, ibi servari radium sinistri, ut quidem videbatur, brachii; nihil tamen appositum esse authentici documenti; imo radium illum inclusum esse thecæ ad modum brachii vel e stanno vel certe ex argento vilissimo conflatæ; ut proinde dubium videri possit, an os tale in theca tantilli pretii solicite conservatum fuerit. Hæc enimvero collectio adversus nuperum saccum multo est validior.

[31] Cathedralis ecclesia S. Stephani Autissiodori præter ingentem elegantium lipsanothecarum, quibus ante oppressam ab hæreticis urbem gaudebat, [Quid habuerit ecclesia S. Stephan Autissiod. de corpore ejus;] copiam, aureum quoque brachium possedit, cui Gualdricus episcopus, cum illud anno circiter CMXX jussisset confici, & reliquias S. Germani & nomen imposuerat. Consonat Violæ nostro Historia episcoporum Autissiodorensium cap. 44; nisi quod hæc manum appellet auream, non brachium. Miror igitur, nullam hujus mentionem fieri in veteri illo Inventario, quod exhibetur apud D. Le Beuf pag. XXV. Porro quid fuerint istæ reliquiæ; vestium, an corporis pars aliqua, non scitur; de corpore tamen, utpote tum incorrupto integroque, decidere quidquam ausum esse Gualdricum, non facile existimem. Sane qui tale quid animo, ut putabat, optimo centum & quod excurrit annis posterius aggressus est monachus, quam tulerit pœnam, dicet Historia Selebiensis.

[32] Multo minus credibile est, corporis ejus aliquid fuisse reliquias illas S. Germani, quas in Historia episcoporum Autissiod. cap. 20 ad monasterium S. Amantii in pago Cadurcino deportasse dicitur S. Desiderius, [quid cœnobium S. Amantii Cadurcense,] quem sedisse volunt ab anno circiter Christi 603 usque ad 621: cum saltem usque ad Caroli Calvi tempora intactum permansisse corpus illud, diserte, testetur Hericus in Miraculis num. 96. Itaque de vestibus aut alia re simili intelligendum hunc locum putavit Viole; quemadmodum & alium illum, quem ex antiquo Lectionario monasterii Cuxanensis, diœceseos Elnensis, in Catalaunia, Hispanice profert Antonius Vincentius Domenec in Historia sua generali Sanctorum principatus Catalaunici, ad diem V Januarii; unde ad Yepesium quoque transiit in Chronico Benedictino ad annum Christi 745, cap. 4. Dicitur ibi Protasius quidam archidiaconus Urgelitanus, post dirutum S. Andreæ cœnobium Exaladense, adiisse Carolum Magnum anno 794, ab eoque impetrasse, ut non modo aliud excitaretur, S. Germani Autissiodorensis nomine consecratum, in valle Cuxanensi; verum etiam ut ejusdem imperatoris jussu sibi ab episcopo Autissiodorensi traderetur S. Germani manus cum dente uno S. Amatoris, ad novum suum illud cœnobium transferenda

[33] [& S. Germani Cuxanense.] Hic, inquam, si interpretem audimus Violam, manus S. Germani vocitari potuerit manus aliqua argentea, cui de vestimento sancti Præsulis insertum quid fuerit. Quod si nunc, ait, ibi quiddam ex ossibus ejus videtur; id eo post obitum Caroli Magni devenisse dicendum erit: nisi quis velit, auctores, dum corporis hujus integritatem tam diuturnam adstruunt, hoc non affirmasse de corpore-omnibus membris suis cohærente, sed de omnibus ac singulis membris, etiam abscissis a corpore, & in diversa loca translatis. Harum conjecturarum prima satis est commoda, si satis verisimilis; tertia neque cum Herici neque cum Selebiensi historia facile conciliabitur; secundam amplectuntur Acherius & Mabillonius in Actis Sanctorum Benedictinorum tom. 5, pag. 877; ubi, Legendæ istius Hispanicæ historia erudite confutata, cœnobii Cuxanensis exordia, & manus jam dictæ translationem Carolo Calvo imperatori tribuunt; non facturi, opinor, si editam paulo post a Baluzio Marcam Hispanicam lib. 4, col. 362 & seq. videre potuissent; juxta quam & ipse deinceps Mabillonius in Annalibus, tom. 3, pag. 219 fatetur, anno primum 878, hoc est post obitum Caroli Calvi, de Cuxanensis monasterii primordiis cogitari cœpisse. Hinc patet, quantam jam dicta Legenda mereatur fidem. Neque negaverim tamen, aliquid reliquiærum S. Germani in illo cœnobio fuisse, etiam ante annum Christi circiter 1040, quo de ecclesiæ Cuxanensis reliquiis scribebat Garsias, ejusdem loci monachus, in Appendice Marcæ Hispanicæ hæc inter alia: In altaribus interim ecclesiæ nomino suo cuique reliquias miserunt: quasi dicat, in singulis altaribus repositas fuisse reliquias illorum Sanctorum, quorum nomine insignita erant altaria. Erat vero inter illos absque dubio S. Germanus noster; utpote ecclesiæ ac cœnobii una cum archangelo Michaële, cujus erat ara maxima, patronus. Verum corporis ejus jam tum ibi partem aliquam (puta manum) fuisse, credemus, cum documentis melioribus id comprobatum videbimus.

[34] [Quid sit Groni, Metis, Mosomi, Nanceii, Bajocis, in pago Cezensi,] Præter ecclesias hactenus a Viole enumeratas recenset & alias in epistola laudata Autissiodorensis episcopus; ut Gronensem prope Senonas, ubi sit costa ejus una, sed fracta bifariam, cum segmentis vestium tam S. Germani, quam S. Amatoris, præfixis epigraphis annorum circiter ducentorum & amplius: abbatiam S. Vincentii Metis, ubi juxta catalogum vetustum serventur ejusdem reliquiæ notabiles: abbatiam item Mosomensem in Campania Galliæ, & ecclesiam S. Leopoldi Nanceiensem; sed quid earum utervis hic locus possideat, non additur: abbatiam quoque S. Luciani Beluacensem, ubi habeatur pars magna cranii, non semel accisa, ut ejus particulis loca varia fruerentur: Cezensis insuper pagi ecclesiam in diœcesi S. Flori, ubi ostendatur brachium integrum, sua etiam nunc pelle tectum, cui desit nihil, præter digitum indicem, quem sibi acceperit Sanflorianus episcopus; & pollicem, qui in vicino pago Bresonensi conservetur; & particulam cubiti, quæ circa annum 1665 concessa fuerit monachis S. Germani Autissiodorensibus. Hoc tamen brachium non hujus nostri, sed alterius esse sancti Germani, suspicatur idem Illustrissimus, tum ex aliis conjecturis, tum vel maxime quod nondum amiserit digitum medium, qui a manu dextra S. Germani Autissiodorensis inde a seculo XI juxta Historiam Selebiensem avulsus & in Angliam translatus fuit. Argumentum profecto ineluctabile, si, ut ponitur, brachium illud Cezense dextrum sit. Quid de aliis dicam ecclesiis, de quibus Hericus in Miraculis num. 51 & sequentibus?

[35] Vidit etiam Roma in Belgium rediens anno 1662 Papebrochius noster & veneratus est in abbatia Cluniacensi sancti Germani Autissiodorensis ossa aliquot, [apud Cluniacenses, Rutilenses, Colonienses.] ut in itinerario suo Ms. notavit. Rayssius in Hierogazophylacio Belgico pag. 453 in Rutilensi Cartusia ad ripam Mosæ honorari dicit juncturam unam pedum S. Germani episcopi Autissiodorensis. Gelenius de Coloniæ Agrippinensis magnitudine lib. 3, syntagm. 1, pag. 237 explicans ecclesiæ suæ metropolitanæ lipsanothecas, Quarta, inquit, hierotheca argentea continet præter diversas de sanctis Martyribus, Confessoribus, & Virginibus reliquias, brachium S. Germani episcopi, qui a senatu ad regendam Burgundiam missus, S. Amatori in sede Autissiodorensi succenturiatus, … sedit annos triginta. Sed vereor, ne de reliquiis plus modo videar dixisse, quam satis est. Et vero quis omnes vel enumeret vel defendat; cum sint & aliæ plurimæ sola S. Germani, aut S. Germani episcopi inscriptione notæ?

§ IV. S. Germani Acta, & eorum scriptores.

Nactus est S. Germanus operum suorum præconem Constantium, presbyterum, ut epistolis ejus ad SS. Patientem & Censurium episcopos præfixa in vetustis codicibus docet inscriptio, [Vitam S. Germani scripsit Constantius, auctor gravissimus,] Lugdunensem. Episcopum quidem hunc facit S. Isidorus De viris illustribus cap. 4; sed perperam, ni fallor, inquit Sirmondus noster in annotatis ad S. Sidonii Apollinaris lib. 1 epist. 1; cui nunc passim omnes consentiunt. Ceterum vir tantus fuit, ut vix ei parem ætas illa tulisse videatur. Itaque Arvernicæ illud ecclesiæ sidus, quem modo dicebam, Sidonius non satis habuit ei epistolarum suarum libros octo nuncupare, imo defæcandos limandosque committere; sed illos insuper tot ejus identidem respersit elogiis, ut ea legere apud auctorem tam litteratum sanctumque nemo possit, quin continuo virum hunc fuisse undequaque summum agnoscat, Adisis lib. 1 ep. 1; lib. 2 ep. 10, lib. 7 ep. 18, lib. 8 ep. 16, lib. 9 ep. 16; sed præ omnibus libri tertii epistolam secundam, ex qua hoc etiam inter alia disces, Constantii labores anno Christi circiter 473 (hoc est quinto tantum aut sexto supra vigesimum ab obitu S. Germani) pro Arvernis felicissime susceptos inde extolli maxime, quod eos subiisset persona ætate gravis, infirmitate fragilis, nobilitate sublimis, religione venerabilis, solius dilectionis obtentu. Diu ergo cum Sancto, de quo scribit, ejusque æqualibus vixisse debuit; quod ad reliquam scriptoris hujus auctoritatem pondus addit gravissimum; quandocumque demum hoc opus aggressus fuerit.

[37] [nondum elapsis ab ejus obitu annis 40:] Nam tempus, quo texere hanc historiam cœperit, tum quo eam Autissiodorum usque vulgaverit, quis pressius, quam ipsemet auctor in epistola gemina, Actis præmittenda, definiat? Id ergo contigisse certum est, sedentibus Lugduni S. Patiente, Autissiodori vero S. Censurio episcopis. At utriusque tempora nec brevia fuere, nec satis huc usque notis circumscripta terminis: ut de S. Patiente Gallia Christiana novissimæ editionis tom. 4, col. 25; de S. Censurio nos ipsi ostendimus die X Junii, pag. 278; ubi chronologiam illam funditus eversam videbis, quam infra in præfatione ad Miracula S. Germani proponet Hericus; & ex qua consequi debebat, ut non ante annum ab obitu Sancti quadragesimum absoluta ejus Vitæ historia, aut certe ad S. Censurium missa credi posset; tametsi vel ipso episcopatus ejus initio missa fingeretur. Disjecto vero collectionis hujus fundamento, ipsam quoque corruere necesse est. Porro ne nihil in hac re statuisse videamur; haud absurdum id quidem apparet, si dixerimus, nec ante annum 483, nec multo posterius in publicum hæc Acta prodiisse. Cur ante annum illum id factum non putemus, facit altissimum S. Sidonii in epistolis eo usque excurrentibus de opere Constantii tam præclaro silentium: differre autem multo longius, nec sinit ætas Constantii, jam ante decennium gravis & infirmitate fragilis; neque cogunt sive S. Patientis, sive S. Censurii tempora: licet enim neutrius initium sciamus aut finem; sedisse tamen ambos, incursantibus Arverniam Visigothis, sive versus annum Christi 473 aut sequentem, ex ejusdem Sidonii libro sexto, epist. 10 & 12, non obscure colligimus.

[38] [quam non e Surio, sed ex Mss. codd. proferemus;] Typis eadem hæc Acta dudum emisit in lucem Boninus Mombritius, sed locis variis misere truncata, totque fœdata mendis, vix ut legi sine stomacho possint; ne vero legi debeant, fecit Surius, cum ea ex melioribus utique codicibus ad hunc diem XXXI Julii integra demum & accuratius castigata lectoribus obtulit. Cum tamen etiam huic editioni suos non deesse nævos, leviores tamen ac tolerabiles, deprehenderimus; ne quid in monumento tam pretioso desiderari possit, illud iterum ad veterum membranarum fidem exigere maluimus, quam a Surio mutuari. Dabimus igitur hoc opus Constantii ex apographo vetusti codicis Chiffletiani, sed cum aliis pluribus operose collato, puta per nos cum codicibus Valcellensi, Marchianensi, Reginæ Sueciæ codice 13, Trevirensi S. Maximini, Boni-Fontensi, S. Audomari, codice nostro Q Ms. 4, & cum editione Surii, per ipsum vero Chiffletium, virum sane in rem nostram, dum advixit, laboriosissimum, cum codice Ms. S. Lazari Heduensis, aliisque tribus, quos sigillatim non designat. Observari autem hic velim, in quibusdam exemplaribus capita distingui per titulos absque numeris, in aliis per numeros tantum & sine titulis: titulos vero, ubi adscripti sunt, in aliis atque aliis codicibus in variare; ut auctoris esse non possint; proindeque hic negligentur. Numeros tamen si quis volet, eos Romanis litteris exprimemus in margine. Ad ipsum Vitæ textum quod attinet, quantumvis in illo conferendo minutissima quæque notaverim; non eo tamen id animo feci, ut meris nugis nec in re quidquam vel sententia mutantibus, aut margines nostras, aut lectoris patientiam onerarem; verum ut in minutiis id exhiberem, in quo codices plures melioresque conveniunt. Cetera, quæ observari merebantur discrimina, vel juxta textum vel in Annotatis adscripsi.

[39] Constantium Hericus, vel, ut veterrimis Mss. ipse se nominat, [hanc S Hericus metro illigatam, una cum 2 libris de miraculis,] Heiricus excipiet, longo licet seculorum quatuor intervallo junior. Hunc Sanctis adscriptum dedimus die XXIV Junii; ubi videri de illo plura possunt. Mabillonius tom. 1 Analectorum pag. 415 Collectaneis ejus adnotationes subjicit, in quibus natalem ei locum statuit vicum leucis duabus Autissiodoro distantem, cui & nomen dederit: sed errorem deinde suum agnovit vir eruditus, emendavitque in Annalibus Benedict. tom. 2, lib. 32, num. 47, omnino asserens, ex ipsa urbe Autissiodorensi oriundum esse Hericum. Quantum ei nomen olim litteræ pepererint, hæc Trithemii in Scriptoribus eccles. verba produnt: Ericus monachus Ordinis S. Benedicti, cœnobii Autissiodorensis civitatis, vir in divinis Scripturis doctus, & in disciplinis secularium litterarum eruditissimus, carmine excellens & prosa, in declamandis ad populum homiliis doctor egregius fuit. Hinc in Historia episcoporum Autissiodorensium, ad quam illustrandam & ipse sub episcopo Wala collaboravit, cap. 39 illustre epitheton Theosophi meruit. Scripsit præter alia poëma luculentum, in sex libros divisum, quo Vitam S. Germani a Constantio elaboratam, heroicis versibus exornavit: tum de ejusdem Sancti vita & miraculis oratione soluta libros duos; quorum priore non pauca supplere conatus est, quæ studiose a Constantio dolebat omissa; inde ad posteriora progrediens tanto auctoritate sua fit gravior, quanto suis temporibus narratione propinquior.

[40] Utrumque simul opus Carolo Calvo nuncupavit jam augusto, [soluto stylo posterius compositis,] ut ex dedicatione poëmati præmissa liquebit, hoc est, anno Christi 876 aut sequente. Sed an poëma tum primum absolverat? Ita sensisse loco citato videtur Bollandus noster, cum ex his Herici de se verbis, in epilogo libri sexti, num. 178:

En vitam miseram jam trina decennia versant,
Additur his annus, ævo gliscente, secundus;

cum ex his, inquam, colligat, natum videri poëtam circiter annum DCCCXLIII. At Mabillonius Annalium tom. 3, lib. 36 illa ætatis ejus trina decennia, tametsi in fine operis posita, intelligi vult de prima molitione, non de absolutione operis. Ego vero neutri assentior: non Bollando; quia diu absolutum fuisse opus illud existimo, priusquam Carolo nuncuparetur; ut ipsemet Hericus indicat in sua Dedicatione, num. 8: non etiam Mabillonio; quis enim aut qua veri specie anno ætatis, exempli gratia, quadragesimo affirmet seu voce seu scripto; En vitam miseram &c.? Deinde lucubrationem illam auctor ipse ibidem num. 7 suscepisse se narrat, cum recens e scholis emersisset. An verisimile est, obsecro, qui anno, juxta Epilogum libri 6, num. 176, ætatis fere septimo scholis illis traditus fuerat, easdem usque ad annum ætatis 32 contrivisse? Mitto alia; quia res hic ipsa loqui videtur.

[41] Quod addit ibidem Mabillonius, carmen perfectum esse post duos libros de miraculis S. Germani; [Carolo Calvo imp. nuncupavit an. 876 aut sequente:] id enimvero multo minus assequor. Quid enim? An hos in scholis composuisse censebitur, e quibus recens emerserat cum carmen aggressus est? Nemo credet. An cœptum interrupit carmen, ut opus illud aliud interjiceret? Quæ causa? Quis auctor? Libros, inquis, duos de miraculis una cum Vita metrica Carolo nuncupavit. Esto sane. Ergo hanc illis posterius absolverat. Nego equidem, id sequi: aliud enim est absolvere, aliud edere seu nuncupare; quod ipse Hericus in Epistola dedicatoria num. 8 satis indicat, cum diu se cunctatum fuisse ait, opere jam confecto, priusquam in publicum illud ederet. Censeo igitur, inchoatum fuisse carmen non diu ante obitum abbatis Lotharii, sive annum Christi 866, quando auctor vix primas operis partes attigerat, ut fatetur in Dedicatione, num. 7: exinde vero hunc cœpto operi perfectionis pertinaciam, ut ibidem ipse loquitur, admovisse; hoc est, non ante hoc opus dimisisse aut interrupisse, quam perfecerit, idque post annos aliquot, puta anno Christi circiter 870; ad quem referri facile patior trina decennia cum annis duobus ætatis ejus: post hæc vero libros illos duos de miraculis aggressum esse, quos anno Christi 873 (ut patet ex lib. 2, cap. 2, num 107) si inchoaverat, certe nondum absolverat: poëma tandem, & duos de miraculis libros (illud pridem; hos nuper expeditos) per eamdem epistolam anno Christi circiter 876 obtulisse imperatori.

[42] [utrumque hoc opus dabimus] Opus utrumque jam dudum promisimus: nunc fidem liberamus; non eo minorem ab hagiophilis, uti confidimus, inituri gratiam, quod excusum utrumque jam fuerit. Nam poëma si satis accuratum prodiit (de quo statuere nihil jam possumus, cum illud anno 1647 viro de nobis optime alias merito commodatum, numquam postea viderimus;) rarum tamen admodum oportet esse, utpote semel tantummodo, idque Parisiis anno 1543, luci datum. Sed neque libros de vita & miraculis S. Germani alibi vulgatos novimus, quam apud Labbeum nostrum in Bibliotheca Mss. librorum, nunc etiam non cuivis obvia, tom. 1, a pag. 531. Ibi vero quam parum emendate (sive typographorum, sive membranarum antiquarum, aut eas male exscribentium vitio) legantur, qui editionem hanc nostram cum illa contulerit, passim ac facile deprehendet.

[43] [ex Mss. probatissimis.] Poëma dabimus quam fidelissime ex Ms. vetustissimo Lobiensi in quarto, ut in apographo notatur. Contulimus vero illud cum alio Ms. Belfortii, in quo sæpe corriguntur metri vitia; quæ tamen ipsius auctoris putamus esse; deinde cum codice nostro P. Ms. 4, quem, quia Lugduni coëmit olim Henschenius, Lugdunensem appellabimus. Nihil eo correctius, nihil in hoc genere, meo quidem judicio, vetustius: nam si characterem spectes, omnino referes ad seculum nonum vel decimum; sin vero annotationes eadem plerasque manu, sed minutioribus litteris, aut inter lineas aut ad marginem appositas; ipsum continuo Hericum fuisse dices, qui eas vel scripserit vel dictaverit; adeo singularem ipsius per ea tempora propriamque cum in re theologica, tum præsertim in poëtica eruditionem spirant: notas tamen sive poëticas sive grammaticales, cum ad rem nostram non faciant, negligendas putavimus. Libros porro singulos, alterius metri, sed auctoris ejusdem, exornant proludia: neque hic omittentur; cum tamen titulis careant rem exponentibus, nostros ad marginem adjecimus. In ipsa Vita ipsius Herici titulis usi sumus; capitum vero veterum numeri Romanis, ut ante, litteris notabuntur. Continet idem ille codex Lugdunensis præter Sermonem in solennitate S. Germani recitandum, etiam libros Herici duos de Vita & Miraculis ejus; quos eadem inde fide producemus, & quidem collatos cum codice nostro insigni P Ms. 157; cum ecgrapho, nescio unde, per Chiffletium nobis deprompto, ex quo appendicem primam ad Herici librum secundum exhibebimus; ac tandem cum editione Labbeana. Vetus divisio capitum inscriptionesque servabuntur in margine; sed has ad numeros nostros Arabicos distractas accommodabimus.

[44] Appendici primæ succedet altera, ex auctoribus variis per nos compilata: [Addentur post duas appendices ad Hericum, Miracula Selebiensia;] atque huic demum Miracula S. Germani Selebiensia, quæ cum alibi non habuerimus, a Labbeo nostro mutuati sumus Biblioth. Mss. libb. tom. 1. pag. 594 & sequentibus, ubi Historiam producit Selebiensis monasterii; unde nos miracula sola, & quæ ad hæc utcumque illustranda conferre aliquid visa sunt, excerpsimus. Auctor monachus fuit Selebiensis, vix, cum hæc scribere cœpit, vicesimum secundum annum ingressus ætatis, ut ipse fatebitur cap. 1, num. 2. De fide autem sua legi omnino velim quæ dabit cap. 4, num. 35 & sequente. Tempus, quo scripserit, sic habet cap. 7, in fine: Actum autem hoc anno incarnati Verbi Dei millesimo centesimo septuagesimo quarto, fundationis ecclesiæ nostræ centesimo sexto, abbatis Gileberti decimo quarto: quo etiam anno hæc scribere aggressi sumus. De cœnobio ejus nihil hic addo; quia illud ipse in miraculis designabit. De eodem obiter quoque monent apud Labbeum ibidem Gesta abbatum S. Germani cap. 6, pag. 574. Monasticum Anglicanum præter instrumenta fundationis, ecclesiæ Selebiensis satis augustæ latera duo ære expressa repræsentat tom. 1 ante paginam 371.

[45] Hæc sunt omnia, quæ ad S. Germani gloriam hic edenda judicavimus: [sed aliud nihil.] nam siqua sunt alia, ea fere vel ex his fontibus hausta sunt, varieque & permixta (ut in Legendario nostro P Ms. 10, ubi ex Constantio & Herico vicissim adhibitis Legenda S. Germani una conflatur) & contracta (ut in codice nostro ✠ Ms. 160, Petro de Natalibus &c.;) vel suspectæ sunt auctoritatis; ut quæ apud Nennium & Higdenum ex vetusta quadam, sed fabulosa Britannorum Legenda proferuntur; cujusmodi etiam aliqua narrantur in codice nostro non admodum antiquo ✠ Ms. 87, in quo eadem est Vita S. Germani, quam dedit Jacobus de Voragine cap. 102, & ex qua juxta antiqua Breviaria Autissiodorensia recitabantur in Officio festi ejus lectiones ad Matutinum. Verum de his plura per decursum. Nunc ad aliqua, quæ in Actis Sancti nostri lectorem morari possunt, sigillatim discutienda pergamus.

§ V. Annus ejus natalis; conversio, & episcopatus initium.

Annum S. Germani natalem non assignat Constantius: Historia vero episcoporum Autissiodorensium cap. 7, [Natus videtur S. Germanus anno circiter 378;] cum illum militasse narrat sub Valentiniano majore, qui vivis excessit anno Christi 375, videtur multo anterius natum innuere. Sed nimirum nemo jam nescit, quam absurda sit passim hujus Historiæ chronologia. Hic certe nihilo verior apparet in designanda Sancti ætate, quam in episcopatus ejus primordiis, quæ ad tempora revocat Theodosii I, anno 395 vita functi. Ad conjecturas ergo redigimur, quas ipse offert Constantius num. 46, dum eum respectu S. Lupi seniorem appellat in expeditione anno Christi 429 suscepta; & num. 62, ubi senex absolute pronuntiatur anno Christi 448; ac tandem num. 66, ubi senectutem ejus eodem anno adeo jam fractam exhibet, ut miraculi loco reponat, quod senem alium ipse gestasset in humeris, qui semet ipsum ferre vix poterat. Hæc, nisi fallor, vix tum septuagenario minorem fuisse indicant; natumque adeo versus annum Christi 378: qua ratione & S. Lupo non solum episcopatu, sed etiam ætate dici vere potuit senior; & anno Christi 417 satis juvenis, ut in eum quadraret illud Constantii num. 2: Cui mos erat tirunculorum potius industriis indulgere, quam Christianæ religioni operam dare.

[47] [conversus autem eodem anno, quo factus episcopus,] Quæ de conversione & mirabili vocatione S. Germani a vita laica ad ecclesiasticam narrat Constantius a num. 3 usque ad num. 6, manifestissime significant, conversum ordinatumque fuisse Sanctum non diu ante obitum S. Amatoris; quæ vero deinde habet a num. 6 usque ad num. 10, nihilo minus clare indicant, neque diu post exsequias ejusdem S. Amatoris ep. Autissiodorensis electum ejus loco Germanum fuisse. Ita hæc interpretatus est seculo IX S. Hericus in Vita metrica a num. 333 ita denuo idem ipse in Historia episcoporum Autissiodorensium (hanc enim usque ad sua tempora cap. 39 composuisse dicuntur ejusdem ecclesiæ canonici Rainogala & Alagus, collaborante Herrico theosopho simul & monacho) cap. 7, ubi descriptæ Sancti conversioni, subditur: Paucis itaque diebus interpositis, S. Amator … ultimum spiritum exhalavit: cum subito universi populi Germanum uno ore proclamant antistitem. Ita seculo XI Fulbertus ep. Carnotensis, vir ætate sua eruditione clarissimus, epist. 38 Guidoni episcopo scribebat: Magni etenim viri, ut optime nosti, (erat ergo hæc sententia apud omnes recepta) Ambrosius Mediolanensis, & Germanus Antissiodorensis, aliique nonnulli, quia tales in laico habitu exstiterunt, SUBITO nobis sancti præsules exierunt. Ubi vides, perexiguum spatium admitti inter statum S. Germani laicum & episcopalem. Ita quoque Constantium, quotquot huc usque viderim, omnes intelligunt, unum si exceperis Georgium Viole in Vita S. Germani Gallica cap. 7, & præcipue cap. 24; ubi contendit, conversionem modo dictam annis decem & amplius ejus episcopatu priorem fuisse.

[48] [non ante; ut perperam putavit Viole,] Opinionem vero hanc suam duplici argumento stabilire conatur. Primum huc redigimus: Conversus est S. Germanus, superstite S. Simplicio ep. Augustodunensi, ut ex Constantio certum est: Simplicius autem vivere non potuit usque ad annum Christi 418 (quo S. Germanum successisse constat S. Amatori;) nisi supra omnem fidem sedisse fingatur annis plusquam octoginta: siquidem in sede Augustodunensi suffectus fuerat S. Rheticio anno Christi 337, interfuit deinde synodis Coloniensi anno 346 & Sardicensi anno 347 (Addere poterat & Valentinæ anno 374.) Ergo annis, ut minimum, decem ante conversus est Germanus, quam creatus sit antistes. Hoc primum. Alterum ita contraho: S. Patritius, Hibernorum apostolus, sacras Litteras apud S. Germanum didicit, si non vivente adhuc S. Martino Turonensi, annis saltem octodecim antequam apostolatum anno Christi 431 adiret; hoc est ab anno saltem 413: ergo jam tum Litterarum sacrarum scientia longe lateque celebris evaserat Germanus: ergo illarum studiis jam pridem se totum addixerat, atque adeo militiam pridem ac profanam dignitatem cum ecclesiastica disciplina & professione commutaverat. Ita fere Viola.

[49] Respondeo ad primum, etiam a Viola dari debere S. Simplicio annos in episcopatu circiter 70; [quia duos SS. Simplicios epp. Augustodunenses] tot autem annis illum sedisse, quis credat? 2. Pro exordio episcopatus ejus ad annum 337 defigendo nihil afferri posse; synodos vero citatas valere tantum pro anno 346 & sequentibus. 3. Synodorum illarum auctoritate, quamvis eam sibi omnes objecerint, neminem tamen hactenus permoveri potuisse, ut eam Constantio vim afferret, quam attulit Viola, tametsi unicum cum illo S. Simplicium agnoscerent; sed auctoritatem illam modis variis elusisse; ut videri potest in Actis nostris ad diem XIII Maii pag. 210, & ad XXIV Junii pag. 812; apud Tillemontium tom. 10 in notis ad S. Simplicium pag. 835 & seq.; ac denique in Gallia Christiana novissimæ editionis tom. 4 col. 330. Ceterum, cum bona Majorum nostrorum aliorumque passim eruditorum venia, ingenue fateor, displicere mihi ac visum esse semper violentum illud effugium, quo, ut unicum S. Simplicium episcopum Augustodunensem adstruerent, eumque ad annum usque 418 superstitem facerent, concilium Coloniense sive Agrippinense, in quo diserte adfuisse legitur cum aliis episcopis Simplicius Augustodunensium, eatenus quoque corruptum esse voluerunt: in concilio autem Sardicensi, licet inter episcopos Galliæ recenseatur Simplicius, non addi tamen locum episcopatus, neque proinde de Augustodunensi intelligi oportere: idem etiam dici posse de Valentino; quamquam illud minus incommodet, utpote habitum anno 374, a quo usque ad 418 anni tantum sint 44; quibus sedisse non absurde credi possit Simplicius.

[50] Censeo igitur, S. Simplicium ep. Augustodunensem jam assignatis conciliis adstitisse; [confudit in unum:] eumdemque illum esse, cujus Acta ex Gregorio Turonensi dedimus XXIV Junii, utpote in quibus dicatur vidisse publicam Augustoduni supplicationem & sacrificia ad simulacrum Berecynthiæ, quod (saltem Augustoduni, ubi Galliarum præfecti residebant) videri ut summum potuit usque ad edictum, quod, Libanio teste, sub finem imperii hoc est ante annum 375, Valentinianus & Valens imperatores edidere. Sed nego, sanctum illum Simplicium confundi posse cum nostro, quem seculo sequente floruisse tradit Constantius: nam duos Simplicios; alterum, quem jam diximus, ordine octavum, alterum ordine duodecimum, cujus notatos annos non invenerit, in Serie chronologica episcoporum Augustodunensium exhibet Severtius, Chronol. archiep. Lugdunens. tom. 3, pag. 1: consonant, ut asseritur in Gallia Christiana loco citato, catalogus, quem refert Saunier, & alius, qui in sacrario (ecclesiæ Augustodunensis) continetur. Duos quoque sanctos Simplicios Augustodunenses Martyrologia quamplurima, tum vetustissima, tum recentiora discernunt; & alterius quidem (nescimus, utrius) depositionem consignant die XXIV Junii (Saussayus XXV;) alterius vero die XIX Novembris; de quibus, ne longus hic sim, consule ad utrumque illum diem in Hieronymianis Florentinium, in Adonianis Rosweydum cum supplemento, in Usuardinis Usuardum nostrum cum auctariis, in aliis Labbeum in Hagiologio Franco-Galliæ, Ferrarium in Catalogo generali, ubi ad XIX Novembris præter alios citat etiam tabulas ecclesiæ Augustodunensis. Quis vero post tot hæc testimonia duos illos episcopos Augustodunenses, utrumque Sanctum, utrumque synonymum, sed alterum altero aliquanto seniorem, neget exstitisse? Priorem ergo illum fuisse dicimus, de quo agit S. Gregorius Turonensis & citata concilia; posteriorem vero hunc nostrum, de cujus Actis nihil sciatur præter id, quod paucis hoc loco Constantius attingit. Atque ita evanescit primum argumentum Violæ.

[51] [& Vitæ cuidam S. Patricii nimium tribuit.] Ad secundum respondeo, Vitas S. Patricii hic plurimum inter se discrepare; ut videre est in Triade thaumaturga Colgani: ubi prima S. Patricium S. Germano discipulum tradit in Australi parte Latii (quod ineptum videtur, si de S. Germano nostro intelligendum est; & tamen etiam traditur in Vita secunda, quarta, & septima) nec addit annos, quos apud eum posuerit; uti nec in Vita quinta numerantur: Vita tertia annos tantum quatuor recenset; sed annis multis ante obitum S. Martini Turonensis; quod æque absurdum est, sive hunc defunctum cum Pagio statuas anno 400, sive anno 397 cum Tillemontio: Vita secunda annos putat triginta, vel quadraginta, quibus S. Germanum audierit S. Patricius; annos quoque triginta referunt Vita quarta & septima: sola sexta, Jocelino auctore, annos habet octodecim; sed eos non videtur alibi reperisse, quam vel in Legenda quadam S. Germani Anglicana & fabulosa, vel apud Hericum in Vita ejusdem Sancti: quam solam hic citat. Omnes autem, si primam forte excipias, episcopum jam tum Autissiodorensem S. Germanum faciunt, cum ad illum S. Patricius accessit; omnes quoque hunc illius discipulum tot annis fuisse volunt, antequam a S. Cælestino PP. sit missus ad Hibernos; pleræque insuper annos illos inchoant diu ante mortem S. Martini ep Turonensis. Hæccine, obsecro, monumenta sunt, quæ opponi possint Constantio, ex quo & aliis certissime conficitur, anno primum Christi 418 S. Germanum episcopum esse creatum? Piget enimvero hic hærere diutius. Adisis, lector (si tamen res tanti videtur) operose de S. Patricio disserentem Papebrochium ad diem XVII Martii; ibi quid, ubi, quamdiu cum S. Germano egerit, ita digestum invenies, ut Constantio nihil officiat.

[52] [Non fuit monachus ante episcopatum:] Sunt etiam, qui Sanctum nostrum, priusquam episcopus fieret, monachum fuisse crediderint, idque ipso conversionis initio; ut Alfordus noster in Annalibus ecclesiæ Britan. ad annum 429, num. 11 & 12, id eruens ex eo, quod apud Constantium num. 5 dicatur S. Amator S. Germanum, cæsariem ejus capiti detrahens, HABITU RELIGIONIS, rejectis secularibus ornamentis, induisse Verum satis ex textu patet, habitum religionis hic illum appellari, qui opponebatur secularibus ornamentis, quique assumebatur ab iis, qui religioni, hoc est Dei cultui, se totos mancipabant; quales erant clerici quicumque. Certe monachos Autissiodorum illos primum vidit, quos creatus aliquamdiu antistes Germanus, ut postea dicetur, instituit. Cujus ergo cœnobii monachum illum Autissiodori tum consecrasset Amator, si nullum erat? Dic ergo, per me licet, monachum fuisse, non professione quidem, sed moribus, ac victus præsertim cultusque asperitate: his enim, ex quo suscepit ecclesiæ suæ gubernacula, monachos non æquavit modo, sed ad mortem usque etiam superavit.

[53] Dixi, ex Constantio & aliis, anno 418 collocanda esse Sancti nostri in Autissiodorensi sede primordia: [episcopus vero consecratus est an. Christi 418,] constat enim 1. ex dictis, successisse illum S. Amatori, eodem, quo hic decessit anno. Germanum sedisse annis 30, diebus 25; obiisse vero die XXXI Julii; ut asserit in fine Vitæ, si non ipse Constantius, auctor certe antiquus alius, quem sequitur Historia epp. Autissiodorensium cap. 7, dissentiente jam nemine. 3. Illum cum S. Hilario ep. Arelatensi, ut in hujus Actis ad diem V Maii pag. 31 narratur, interfuisse depositioni Chelidonii ep. Vesontionensis, quam anno 444 accidisse, ex iisdem Actis & Valentiniani de eadem causa rescripto, ad Aëtium anno sequente VIII Idus Junii dato, colligunt Norisius Hist. Pelagianæ lib. 2, cap. 12, Pagius in Critica in Annales Baronii ad an. 445, num. 8, & quoquot sunt alii melioris notæ chronologi. 4. Non igitur episcopum eum fuisse ante annum 414. 5. S. Amatorem ad Superos evolasse Kalendarum Maiarum quarta feria, ut scribit num. 6 Constantius. 6. S. Germanum desiisse vivere, superstite Valentiniano III cum Placidia matre, ut idem affirmat sub finem Vitæ. 7. Concursum feriæ quartæ cum Kalendis Maii post annum Christi 412 tantum incidisse in annos 418 & 429. Denique annos triginta, si ducantur ab anno 429, excurrere toto quadriennio ultra Valentiniani imperatoris interitum, & annis novem ultra mortem Placidiæ. Restat igitur solus annus 418 tam S. Amatoris obitu, quam S. Germani successione notandus; & hac quidem a die circiter VII Julii, a qua anni 30, dies 25 putati, desinunt in XXXI Julii, qua exspirasse dicendus est, anno Christi 448.

[54] Mirabitur fortasse quispiam, cur mense demum Julio episcopatus ejus epocha sumpserit initium, [die septima Julii.] hoc est post menses omnino duos ab obitu decessoris; quandoquidem juxta Constantium num. 9 vix ei fuerunt justa persoluta, cum subito Germanum episcopum omnium una vox postulavit. Sed mirari desinet, si ad ea, quæ statim ibidem sequuntur, attenderit: Bellum civile indicitur potestati &c., quæ aperte significant, nihil non tentasse Germanum, ut electionem suam impediret. Sic impediri illa quidem omnino non potuit; retardari tamen sine dubio debuit. Electus ergo videtur die 1 Junii: nam in Hist. epp. Autissiod. cap. 7 dicitur suscepisse sacerdotium tricesima die post obitum S. Amatoris; Viola vero in Vita Gallica cap. 6, etiam nunc in ejus abbatia Autissiodorensi celebrari quotannis ait die prima Junii festum electionis ipsius; & quamquam eodem simul die, ut paragrapho 1, num. 4 diximus, ordinationis seu consecrationis ejus memoria colitur; non eodem tamen die hanc olim contigisse vult idem auctor; sed eam nobiscum differt ad mensem Julium; nescio tamen, cur ad sextam potius mensis istius diem, quam ad septimam; cum hæc anno 418 Dominica fuerit, adeoque consecrationi episcopali opportunior. Ceterum hæc quoque ordinationis per mensem unum ab electione dilatio facile concipitur; ut quæ ab episcoporum trium concursu, non æque semper expedito, dependerit. Ab ordinatione porro, non ab electione, episcopatus hujus tempora computari, ibidem etiam fatetur Viola.

[55] Erit vero etiam, opinor, quem ea possint offendere, [An mundo tunc primum venuntiaverit.] quæ num. 9 sic narrat Constantius: Suscepit sacerdotium (id est episcopatum) invitus, coactus, addictus: sed repente mutatur ex omnibus. Deseritur mundi militia; cælestis assumitur: seculi pompa calcatur: uxor in sororem mutatur ex conjuge, &c. Quid enim? Tum hæc demum cœpit, cum jam esset episcopus; qui juxta ipsum Constantium num. 8 ante obitum S. Amatoris, mensesque adeo, ut minimum, duos presbyter fuerat consecratus? An in hoc ordine constitutus, usque ad episcopatum militare mundo, aut loco conjugis uxorem habere perrexerit? Absit profecto ut tantum de illo nefas vel cogitasse auctorem nostrum, nedum asseruisse suspicemur. Vel aliud ergo nihil intelligi voluit, nisi S. Germanum, quod a prima ad sacros ordines promotione, more ordinario & clericis usitato fecerat, id post acceptum episcopatum cœpisse modo longe alio ac prorsus inaudito palam profiteri, eam sibi in cibo, potu, vestitu, lecto, vigiliis, rebusque aliis ad bellum adversus quælibet hujus vitæ commoda vel delitias etiam innocuas implacabile pertinentibus legem indicendo, quam inde usque ad vitæ finem semper & ubique constantissime tenuit: vel hoc, inquam, voluit Constantius; vel, si mavis, priores omnes Sancti ordinationes, utpote & brevi intervallo ab episcopali discretas, & ad hanc unice ex divina revelatione directas, tamquam unam ejus episcopalem ordinationem accepit; atque hoc sensu vere dixit, Germanum ab accepta episcopi dignitate cœpisse, quidquid a primo ad illam gradu seu ordinatione cœperat factitare.

[56] [Cur habitum monasticum episcopus assumpserit.] Quod ad vestitum ejus num. 11 depictum attinet, eum cum Thomassino in Vetere & nova Ecclesiæ disciplina tom. 1, part. 1, lib. 2, cap. 43, non diffitemur monasticum potius quam episcopalem fuisse. Nimirum in hoc sibi, ut in ceteris, sanctissimos quosdam ecclesiæ Gallicanæ præsules, & maximum imprimis Martinum, Vir divino plenus ardore suique contemptor egregius imitandos proposuit; quando morem nondum illum Ecclesia reprobaverat. Crediderim etiam, jam tum eum animo designasse cœnobium illud, quod haud multo posterius excitavit; quippe qui non ignoraret, quanta tum temporis illæ præ ceteris ecclesiæ florerent sanctimonia, ad quas institutum hujusmodi introductum jam esset. Ut ergo ad hoc vitæ genus Autissiodorenses etiam suos alliceret fortius, meliusque formaret, ipse eodem habitu, iisdemque asperitatum exercitiis præire omnibus voluit. Atque ea forsitan causa subinde fuit, cur in Germano reprehendendum numquam putaverit S. Cælestinus PP. I, quod anno 428 in quibusdam provinciarum Viennensis & Narbonensis episcopis inter alia suggillavit; puta, quod superstitioso potius cultui inservientes quam mentis vel fidei puritati, monachorum instar incederent amicti pallio & lumbos præcincti; idque, ut ex eadem epistola patet, non ex humilitate spontanea, sed ex superstitione, qua id in Euangelio præceptum esse credebant; non ad suos docendos, sed ad eorum oculis per insignem hypocrisin imponendum. Certe hoc genus vestimenti, nemine non suspiciente, ipsaque adeo, ut ex Constantio liquet num. 75, Italia venerante, non nisi cum vita Germanus deposuit.

§ VI. Legatio duplex in Britanniam adversus Pelagianos.

[Sanctus anno 429 mittitur in Britanniam cum S. Lupo ep. Trecensi] Longiore discussione non egent quæ sequuntur in Actis usque ad missionem ejus apostolicam ad Britannos, de qua paulo hic uberius agendum. Susceptam illam fuisse ineunte circiter anno Christi 429, diximus jam supra in Commentario prævio ad Acta S. Lupi episcopi Trecensis § 5, a num. 61, pag. 63. Consulesis de anno etiam Pagium in Critica hoc loco. Annum illum, simulque expeditionis hujus occasionem, & auctorem præcipuum assignat S. Prosper Aquitanus in Chronico integro his verbis: Florentio & Dionysio coss… Agricola Pelagianus, Severiani Pelagiani episcopi filius, ecclesias Britanniæ dogmatis sui insinuatione corrupit. Sed ad actionem Palladii diaconi Papa Cælestinus Germanum Antisiodorensem episcopum vice sua mittit; & *, deturbatis hæreticis, Britannos ad Catholicam fidem dirigit *. Aliter hæc narrat Constantius num. 41; nam de S. Cælestino non meminit; & S. Germano apostolici hujus muneris socium adjungit S. Lupum episcopum Tricassinum, qui illud in synodo quadam Gallicana, ad hoc ipsum negotium coacta, patrum universorum precibus exorati, in se receperint. Diversa sunt hæc; sed minime contraria. Cum igitur auctor uterque sit fide dignissimus, concilianda recte censuit Baronius ad annum 429 amborum testimonia: Potuit, inquit, utrumque facile contigisse; ut, quem mittendum synodus illa delegisset, Pontifex comprobasset; vel quem sibi ad eam provinciam legare deberet, ipse Cælestinus arbitrio Gallorum episcoporum reliquisset. Primum præplacet; quia ex Constantio apparet, prius ad synodum Gallicanam recurrisse Britannos, quam Romam. Quod solum vero Germanum notet Prosper; eo id illum fecisse putamus, quod S. Germano legationis hujus partes primarias Cælestinus detulisset. Florentius tamen Wigorniensis Prosperum hoc anno exscribens, S. Lupum diserte Germano comitem assignat.

[58] Quis autem fuerit iste Pelagianus Agricola; qui ejus alii tum apud Britannos asseclæ, [adversus Pelagianos, quos expugnauit.] non constat: nam qui Agricolam cum Leporio confundunt; Severianum vero episcopum cum Severo Sulpitio; tum qui Pelagianis hic Fastidium adjungunt episcopum, nihil horum evincunt; ut vide apud Usserium de Britan. eccles. Primord. cap. 11; & de Fastidio quidem legi quoque meretur Pagius in Crit. ad annum 420, num. 28. Nos ad Constantium redeamus; qui num. 47 synodum seu conventum describit publicum, in quo hæreticorum illorum contractas in unum vires sic adorti sunt Antistites nostri, ut unico conflictu bellum hoc universum confecerint. Id Londini factum asserit Boëthius Hist. Scotorum lib. 8, ubi tenuit, inquit, disceptatio inter Pelagianos & orthodoxæ fidei Propugnatores, plures dies; sed cum Pelagiani resistere non possent, eorumque plane causam judicarent omnes inclinatam; qui ex eis resipiscere contumaciter sprevissent, flammis regionum magistratuum opera sunt adusti: ceteri pro admisso delicto Pontificum authoritate pœnis adacti, recepti sunt in gratiam. Hæc ille, sed sine teste omnia. Camdenus contra Verolamii in Hertfordiæ comitatu (cujus apud eum descriptionem consule) gestum hoc esse contendit, & juxta prostratæ, ait, hujus urbis mœnia Germani sacellum etiamnum nomine, etsi profano usu, superest, quo loci ille pro suggestu verbum divinum effatus erat; ut antiquæ Fani-Albani membranulæ testantur. Cam deno adstipulatur Florilegus Westmonasteriensis ad annum 446; non tamen (quod Usserio citato visum est) Constantius: quandoquidem num. 49 & 50 aperte innuit, a loco hujus disputationis usque ad sepulcrum S. Albani Verolamiense, iter longum fuisse & reditum laboriosum. Exspectamus ergo, ut hanc litem decidat is, apud quem, teste Tillemontio, dicuntur hujus Acta synodi delitescere.

[59] Supplicationem Præsulum apostolicorum ad S. Albani M. tumulum excepit continuo celeberrimus ille Britonum de Saxonibus ac Pictis triumphus, [In eadem expeditione retulit victoriam,] a cantu, quo partus est, dictus Alleluiaticus. Itaque ad primam SS. Germani & Lupi ad Britannos legationem, teste Constantio, certissime pertinet. Quæ res mirum, quamdiu quantumque chronologos plerosque & historicos etiam eximios exercuerit; dum nullos in Britanniam venisse Saxones statuerent ante tempora Vortigerni, qui eos adversus Pictos & Scotos de transmarinis partibus in auxilium vocavit; id quod ante annum Christi 446 non contigisse, ultro fatebantur. Hinc alii primam ad Britannos S. Germani cum S. Lupo missionem, abjecta S. Prosperi, Actorumque S. Lupi vetustissimorum auctoritate, huc usque differendam putarunt: alii, retento Prospero, primam S. Germani expeditionem referunt quidem ad annum Christi 429; sed aliam hanc fuisse volunt ab ea, quam diu posterius cum S. Lupo susceperit & ad quam victoria de Saxonibus Pictisque jam dicta pertineat. Ita dum Prospero conantur adhærere, Vitam S. Lupi rejiciunt; imo ipsum Constantium, qui post missionem cum S. Lupo absolutam, aliam adstruit; quam illi, quia tempus non suppetit, coguntur omittere: alii denique duas tantum S. Germani in Britanniam excursiones admittunt apostolicas; primam cum S. Lupo; alteram cum S. Severo ep. Trevirensi; sed contra disertam Constantii fidem, triumphum Alleluiaticum huic affigunt, non illi. In hoc luto miratus equidem sum etiamnum volutari Bailletum. Sed utinam hic tantum ille pecasset! Porro hæc omnia systemata non tantum ex eo capite corruunt, quod optimis, ut vidimus, auctoribus adversentur; sed etiam ex illo, quod ante constet, Germanum obiisse, quam invitati a Vortigerno Saxones, in Britanniam sint appulsi: obiit enim ille anno 448; cum hi anno primum sequente, ut ex Alfordo & Pagio disces, Britanniam attigerint.

[60] [quam vocant Alleluiaticam;] Istiusmodi angustiis chronologiam Britannicam pridem expedivit Usserius de Britan. eccles. Primordiis cap. 11, pag. 335; &, antequam hujus opus vidisset, Alfordus noster in Annalibus eccles. Britan. ad annum 458, num. 3, invictis uterque testimoniis demonstrans, inde a Valentiniani I imperio frequentes Saxonum in Britannos incursiones fuisse. His assentitur Pagius in Critica Baron. ad an. 429, num. 8 & seqq., in eo solum diversus, quod Saxones illos, de quibus agunt Constantius aliique, & qui ante Vortigerni regnum Britanniam infestare identidem consueverant, ab Anglo-Saxonibus discerni velit; hos Germaniæ; illos Scotiæ, vel Orcadum certe, inquilinos fuisse contendens. Sed Scoti fuerint, externi fuerint, nostra hic parum interest; dummodo id certum sit (quod est profecto certissimum) grassari illos in Britanniam ante annum Christi circiter 429 cœpisse: hoc enim ad S. Prosperi, Constantii, Actorum S. Lupi auctoritatem per hæc tempora longe gravissimam conciliandam vindicandamque sat est. De loco hujus victoriæ addit ibidem Usserius pag. 333: In agro Flintensi (qui spectat ad Walliam Borealem) juxta oppidum, quod Angli Mold, Cambro-Britanni Guid-cruc appellant, hoc gestum ajunt; indeque locum Maes-Garmon, quod Campum Germani sonat, huc usque nomen retinuisse: in præterfluente Aleno fluviolo, sacro hoc exercitu baptizato.

[61] [postquam in Pelagianos non uno alteroue mense,] Constantius, mox ut prodigiosam hanc victoriam narravit, reditum subjicit Antistitum nostrorum in Galliam. Quæritur ergo, quanto tempore hæc eorum legatio, tam breviter a biographo expedita, duraverit. Tillemontius, qui cap. 7 Norisium, quem citat, in hujus missionis initio versus finem anni 429 differendo secutus, eidem adhæret cap. seq., triumphum Alleluiaticum (qui juxta Constantium accidit aliquamdiu post actas ab utroque Episcopo ad S. Albanum de legatione tam feliciter absoluta gratias) referens ad Pascha anni 430. Ita si iter ad S. Albani sepulcrum, & moram tum ibi, tum in reditu, ob læsum graviter S. Germani pedem, protractam; deinde iter aliud in Walliam Septemtrionalem, ubi memorata victoria contigisse creditur, & ubi tempus aliquod Quadragesimæ quotidianis prædicationibus Apostoli nostri, teste Constantio num. 51, in Britonum castris ante victoriam exegerunt; si hæc, inquam, omnia consideres, confectum in systemate Norisii ac Tillemontii missionis hujus negotium fateri cogeris ante Quadragesimam, cujus initium anno 430 incidebat in diem XII Februarii; atque ita vix duos illi absolvendo insumptos fuisse menses, & eos quidem brumales, quibus nemo credet, concionatos fuisse Sacerdotes, quantumvis apostolicos, non solum in ecclesiis, verum etiam per trivia, per rura, per devia; ut habet Constantius num. 47. Minus vero etiam Alfordas huic rei spatium concedat, necesse est; cum ad annum Christi 429, num 33 Antistites affirmat eodem anno domum revertisse, quo venerant.

[62] Viole contra in Vita S. Germani Gallica cap. 12 & sequentibus, [non annis etiam 14 aut 15;] ubi miros habet parachronismos, contendit, hanc expeditionem ad annos ut minimum quatuordecim extensam fuisse; idque duobus maxime argumentis; quorum prius nititur fabula inferius refutanda, qua dicitur per insignem Vortigerni calumniam accusatus fuisse S. Germanus de infami cum ejusdem regis filia commercio, ex qua filium scilicet procreasset jam tum, cum hoc judicio peteretur Vir integerrimus, grandiusculum. Hæc impostura, inquit Viole, ut aliquam veri speciem præ se ferret, necessarium prorsus erat, ut Sanctus jam annos aliquot in Britannia transegisset. Fateor; sed nego, ullam in ea veri speciem apparere; quod mox ostendam. Secundum argumentum nihilo solidius est; ponit enim iter illud Arelatense, quod a reditu Britannico statim aggressus est S. Germanus, juxta Constantium num. 53, esse connectendum cum depositione Chelidonii, cui adfuisse jam diximus Antistitem nostrum anno 444; ad quem ab anno discessus in Britanniam 429 commorationis in ea spatium fere protendendum censet idem Viola. Sed errat: nam cum Arelaten Sanctus venit, Auxiliaris etiam tum regebat per Gallias apicem præfecturæ, teste Constantio num. 57: cum autem Chelidonii causa verteretur, idem Auxiliaris non Galliarum amplius (is enim Marcellus tunc erat, ut patet ex veteri inscriptione Narbonensi, quam exhibet Quesnellus in opere confixo seu notis in epistolam 2 S. Leonis Papæ I) sed Urbis præfectus erat, aut certe præfectus prætorio per Italiam, tunc in Urbe residens; id quod palam faciunt Acta S. Hilarii ad diem V Maii, pag. 31, num. 23. Aliud ergo tempus fuit Arelatensis hujus itineris; aliud judicii Chelidoniani: ac proinde nullum hic restat Violæ fundamentum.

[63] Nobis neque minus huic legationi quam anni solidi spatium adscribendum videtur, [sed anno saltem uno solido ibi dimicasset.] neque multo etiam amplius: nam ne multo plus tribuatur, vetat Constantius, num. 47 non minus commendans Legatorum apostolicorum in agendo celeritatem, quam populorum in submissione promptitudinem. Ad hanc pertinent hæc ejus verba: Itaque regionis universitas in eorum sententiam prompta transierat: ad illam vero hæc: Britannicam insulam, quæ inter omnes est vel prima vel maxima, Apostolici Sacerdotes RAPTIM opinione, prædicatione, virtutibus impleverunt. Ne vero hæc ita deproperata quis putet, ut annum totum non exegerint, expendat Britanniæ amplitudinem ac miserrimum statum, quem legati inde in Gallias missi, annuntiantes apud Constantium num. 41, asserebant, Pelagianam perversitatem in locis suis LATE POPULOS occupasse. Late ergo patere debuit Apostolorum nostrorum labor; maxime si non provincias obierint modo, vel urbes, aut ecclesias; sed ne remotos quidem regni angulos indiscussos reliquerint, divinumque sermonem, ut ait Constantius, per trivia, per rura, per devia sic diffuderint, ut passim (hoc est ad singulos fere passius, ut dici solet, subsistentibus Episcopis) & fide Catholici firmarentur, & depravati viam correctionis agnoscerent. Hæc qui negat anno toto durasse, fateri, ut jam diximus, cogitur, uno alterove mense, & media quidem hieme, debuisse confieri; ac proinde non pedibus, non cursu Apostolos nostros, sed volatu lustrasse omnia. Adde, quod longiorem a sedibus suis absentiam manifeste arguunt, quæ de illorum ad suos reditu Constantius narrat num. 53. Putamus igitur, discessisse in Britanniam Sanctos ineunte circiter anno 429, ob rationes in Commentario ad Acta S. Lupi prolatas; non rediisse autem ante Maium circiter anni sequentis.

[64] [Altera in Britanniam excursio facta est anno 447, ] Multa Britanniæ scriptores a S. Germano apud se gesta commemorant, de quibus nullam Constantius fecerit mentionem. Sed quoniam duplex ejus fuit ad insulam illam expeditio, nec inter omnes convenit, ad utram referenda sint singula, priusquam hæc dispicimus, nonnulla de secunda notemus. Duo nobis in hac, ex Constantii eam a num. 59 describentis narratione, certa prorsus apparent: primum, quod priore facilior multo fuerit, ac proinde brevior: nam ut eo advenit, recognoscit, inquit auctor ille num. 61, populum in ea, qua reliquerat, credulitate durantem. Intelligunt, culpam esse paucorum: inquirunt auctores, inventosque condemnant. Alterum est, quod hanc expeditionem statim Armoricana; Armoricanam vero Italica, in qua diem anno 448 clausit extremum, sine mora secuta sit: Vix domum de transmarina expeditione remeaverat, inquit Constantius num. 62, & jam legatio Armoricani tractus fatigationem beati Antistitis ambiebat, &c. Hinc porro sequitur primo, ut vel ad eumdem annum, quo mortuus est, referenda sit hæc ejus posterior ad Britannos excursio, uti refertur ab Usserio in Indice chronologico; vel certe ad annum præcedentem, quæ Norisii Hist. Pelagian. lib. 2, cap. 12, Pagii in Critica ad annum 435, num. 38, aliorumque, & nostra sententia est, a Sigeberto pridem & Florilego adoptata; qui quamquam in anno mortis assignando, biennio aberraverint, legationem hanc tamen ad annum ejus vitæ penultimum defixerunt.

[65] [non anno 435.] Sequitur secundo, ut non admodum presse intelligi possit Beda Hist. eccles. cap. 21, ubi primæ expeditioni secundam subjicit in hæc verba: Nec multo post interposito tempore, nuntiatur ex eadem insula, Pelagianam perversitatem iterato paucis authoribus dilatari &c: tempus enim utrique interpositum, ut ex dictis patet, annorum fuit circiter septemdecim. Id quia non animadvertere chronologi quidam, turpiter prolapsi sunt: nam Matthæus Westmonasteriensis ut ambas legationes conjungeret propius, primam distulit usque ad annum 446: eamdem ob causam Baronius, & hunc secutus Alfordus noster, cum priorem suo loco reliquissent, secundam ad annum Christi 435 consignandam putarunt. Et Alfordus quidem ex hoc errore in alium incidit, quo missionem secundam annis aliquot continuis durasse statuit: unde labyrinthum ingreditur inextricabilem, dum ad annum 441, num. 1 fatetur, ex Constantio colligi, mortuum esse S. Germanum anno 448; nec tamen affirmare audet, eum ultra annum 440 in Britannia permansisse: cum juxta eumdem Constantium tempus istius expeditionis connecti debeat proxime cum anno mortis; nec possit adeo ulla omnino ratione fingi suscepta ante annum Christi 444, quo S. Germanus causam Chelidonii in Gallia decidebat.

[Annotata]

* al. ut dirigat

* al. & redegit

§ VII. Gesta Sancti apud Britannos; & reliqua usque ad obitum.

Quæ in utraque ad Britannos missione fecisse Germanum narrat Constantius, nemo est qui in dubium revocet; verum alia, quæ ab Anglicanis scriptoribus supera adduntur, [An ibi regem deposuerit, eique subulcum substituerit.] qua digna sint fide, juvat expendere. Famosum illud est inter cetera, quod de rege per Sanctum exauctorato, ac suffecto in ejus locum subulco in Miraculis num. 80 & seqq. tradit Hericus, acceptum, ut ait, a Marco episcopo Britone, qui hoc ita apud Britanniam catholicis litteris contineri, juris jurandi interpositione firmabat. Credo equidem, catholicis litteris contentam fuisse hanc historiam. Sed quænam erant litteræ istæ catholicæ? Legenda ut arbitror, S. Germani Britannica; ideo catholica dicta, quod ab omnibus tota passim Britannia lectitaretur. Certe rem eamdem in ea legit seculo XIV Ranulphus Higdenus, uti testatur in Polychronico suo lib. 5 ad annum 449; sed de Vortigerno Britonum rege narratam; de quo certissime falsa est; cum nec depositus ille fuerit, nisi annis aliquot post obitum S. Germani; nec ei successerit subulcus aliquis; sed strenuus belli dux, idemque Vortigerni filius, Vortimerus. Scio, non de Vortigerno hæc referri a Nennio, Scriptore, ut volunt, ineuntis seculi septimi, in Historia sua Britonum cap. 30 & sequentibus; sed Povisorum in Wallia tyranno, cui nomen erat Benli: verum & hoc scio, rem hanc longe aliter ab eo narrari: nam, ut cetera præteream, non depositum ipse a Germano regem illum, sed igne cælesti cum arce sua totaque familia subito absumptum periisse, ac tum demum subulcum illum hospitalem, quem Ketel appellat, ei a sancto Præsule subrogatum asserrit. Tum quis dicat, plus Nennio, fabulis nimium quantum & parachronismis indulgenti, tribuendum esse, quam Legendæ cuicumque Britannicæ? Nam & ipse cap. 49 librum citat, seu Legendam, beati Germani, in qua idem interitus ad Germani preces ac jejunia Vortigerno ad scribitur, quem ipse paulo superius de Benlio suo narraverat. Negamus ergo, historiam illam seculo nono sinceram a Marco videri potuisse; quæ duobus jam saltem ante seculis erat corruptissima: tametsi modo per Hericum ad Vincentium Bellovacensem, aliosque latius emanaverit.

[67] Dixi, fabulis indulgere Nennium & parachronismis; illarum, cui opus ad manum est, exemplum legat insigne cap. 43, quod merito sane ab Higdeno mox assignato exploditur, [Nennii Banchorensis perexilis auctoritas.] utpote ne vetularum quidem colo dignum: horum vero aliud habet æque luculentum cap. 54 his verbis: Beatus vero Germanus reversus est post mortem Guorthigirni ad patriam suam: & sanctus Patricius erat in illo tempore captivus apud Scotos; & dominus illius Melchu; & porcarius cum illo erat. .. Ac post Romam usque perrexit, & per longum spatium ibidem mansit… ac tum tandem a Celestino Papa Romano, & angelo Dei, cui nomen erat Victor, monente, & Germano sancto episcopo, ad Scotos convertendos in Christum mittitur. S. Germanus non vixit ultra annum 448; Vortigernus juxta Alfordi, Usserii, aliorumque exactiorem chronologiam, annum attigit 46; S. Cælestinus Papa anno 432 mortalem cum immortali vita commutavit. Conjice ergo, quam belle Nennius suis singula temporibus dividat; & quanta proinde in rebus historicis esse possit ejus auctoritas; imo & quam antiqua fuerit ac præceps Britannorum in iisdem absque delectu & arripiendis credulitas, & asserendis licentia.

[68] [Ejusdem fabula de rege Vortigerno] Ex dictis quoque collige, quam sit futilis ejusdem narratio de Vortigerno rege per Germanum ejecto, qua supra num. 62 nitebatur Viola: sic enim habet cap. 38: Et super hæc omnia mala adjiciens Guorthigernus, accepit filiam suam propriam in uxorem sibi, quæ peperit ei filium. Hoc autem cum compertum esset a S. Germano, venit corripere regem cum omni clero Britonum. Et dum conventa esset magna synodus clericorum ac laicorum in uno consilio, ipse rex præmonuit filiam suam, ut exiret ad conventum, & ut daret filium suum in sinu Germani; diceretque, quod ipse erat pater ejus: ac ipsa fecit, sicut edocta erat. S. Germanus eum benigne accepit; & dicere cœpit: Pater tibi ero; nec te permittam, nisi mihi novacula cum forcipe pectineque detur, & ad patrem tuum carnalem tibi dare liceat. Mox ut audivit puer, obedivit verbo senioris Sancti; & ad avum suum patremque carnalem Guorthigernum perrexit; & dixit illi: Pater meus es tu; caput meum tonde, & comam capitis mei pecte. Ille autem siluit, & puero respondere noluit; sed surrexit, iratusque est vehementer; & ut a facie S. Germani fugeret, quærebat: & maledictus est, & damnatus a B. Germano & omni consilio * Britonum. Hæc omnia sola recitatione satis confutari censuit Usserius in Britan. eccl. Primord. cap. 12, cum cetera huc spectantia ex Nennii cap. 45 subjuncturus, ita scriberet:

[69] [per S. Germanum exauctorato.] Et ne complendæ fabulæ quid deesset, Samuel Benlani filius, sive quis alius ille fuerit, qui Ninio (seu Nennio) centones suos assuit, dignum patella ista adjecit hoc operculum: Guorthomir, filius Guorthigirni, in synodo habita apud Guartherniaun, postquam nefandus rex ob incestum, quem cum filia commiserat, a facie Germani & clericorum Britanniæ in fugam iret, patris nequitiæ consentire noluit; sed rediens ad S. Germanum, ad pedes ejus cecidit, veniam postulans: atque pro illata a patre suo & sorore S. Germano calumnia, terram ipsam, in qua prædictus Episcopus opprobrium tale sustinuit, in æternum suam fieri sancivit. Unde & in memoriam S. Germani Guartheuniaun nomen accepit, quod Latine sonat, Calumnia juste retorta: quoniam cum Episcopum vituperare putaverat, semetipsum vituperio affecit. Qui Nennio juniores, non omnem ei ademere fidem, hoc solum ex illo notant, excommunicatum fuisse a S. Germano Vortigernum ob incestum cum filia; cetera silentio non obscure redarguentes: ut vide apud Florilegum ad an. 450, Willelmum Malmesburiensem lib. 1, Henricum Huntingdoniensem lib. 2, Ranulphum Higdenum in Polychron. ad an. 449. At ne hoc quidem Nennio concesserim; cum id factum affirmet non solum post Anglo-Saxonum adventum in Britanniam, sive annum Christi 449; sed & post nuptias Vortigerni cum pagana Hengisti filia, quæ quidem nuptiæ, teste cum aliis Matthæo Westmonasteriensi, vera demum causa fuerunt, cur anno 454, hoc est, sexto post obitum S. Germani, Britanniæ proceres, rejecto Vortigerno, Vortimerum elegerint.

[70] Constantio minus repugnant, quæ sic apud Capgravium in Vita S. Dubricii episcopi fol. 87 leguntur: [An Sanctus episcopos in Britannia consecraverit:] Exorta tandem hæresi Pelagiana, ad illam confutandam sanctus Germanus & Lupus episcopi a Galliæ episcopis ad Britannos missi sunt. Qui cum hæresim illam exstirpassent, episcopos in pluribus locis Britanniæ consecrarunt. Consonat ejusdem Sancti Vita longior, seculo, ut putatur, duodecimo scripta, auctore Benedicto monacho Claudiocestrensi, editaque Londini anno 1691 in Anglia sacra part. 2, a pag. 654. Hæc, inquam, Constantio minus repugnant; cum similia innuisse videri possit num. 52 compendiosa hac phrasi: Composita itaque opulentissima insula securitate multiplici, … reditum moliuntur. Verum quod in eadem Vita sequitur, Et dextralis, id est Australis, partis Britanniæ beatum Dubricium summum doctorem & archiepiscopum statuerint; & Landavensem ecclesiam in honore beati Petri fundatam, sedem cathedralem collocarunt, vix credibile apparet; si, ut in eadem Vita dicitur, anno Domini quingentesimo duodecimo S. Dubricius migravit ad Dominum, vel anno 522; ut alii volunt apud Alfordum ad an. 436: imo apertissime falsum est; si, quod asserit Vita longior, Dubricium metropolitanum archipræsulem, ab Ambrosio Aurelio rege totius Britonum monarchiæ… delectum consecravisse dicantur: cum Ambrosius, regnare cœperit anno 466, hoc est annis octodecim post excessum ex hac vita Germani. Vide tamen Alfordum loco citato, & Usserium in Primord. eccl. Britan. cap. 5, pag. 79, & cap. 11, pag. 337, & in Indice chronol. ad an. 430. Nos, quanti valeant Acta hæc S. Dubricii, ad diem XIV Novembris discutiendum remittimus.

[71] Placet etiam Alfordo ad an. 437, aliisque, quod affirmant recentiores aliqui, S. Germanum Oxonii litteras docuisse, [an litteras docuerit Oxonii & Cantabrigiæ.] ibique per anni dimidium commoratum fuisse. Idem quanta potuit auctoritate, stabilire conatus est auctor Historiæ & antiquitatum universitatis Oxoniensis lib. 1, pag. 9 & sequente. Sed eam in rem nihil attulit, quod notari mereatur, præter locum Asserii Menevensis, dudum ante illi ab Usserio cap. 11, pag. 341 & seq. adjudicatum; quod, ut ait ipse, antiquissimum antigraphum, si non ipsius (quod omnino videtur) Asserii, certe proximis ab eo temporibus characteribus Saxonicis exaratum, adhuc in Cottoniana bibliotheca conservetur, in quo istorum omnium neque vola exstat neque vestigium. Hæc igitur ipse non temere in Indice citato ad fabulas relegat, æque ac illa, quæ Cantabrigienses aliqui venditarunt, quasi SS. Germanus & Lupus apud se nedum sacram docuerint Scripturam, verum & alias liberales scientias, experientia rationis & naturæ forma, patriæ & juvenibus manifestaverint; ita quod astronomia & ceteris artibus eruditi, cursus stellarum diligenter observaverunt, &c. quæ relata refutataque vide apud eumdem Usserium cap. 11, pag. 337 & seqq.

[72] [Quam disciplinam ad Britones introduxisse dicatur,] Nescio, an multo pluris fieri debeat, quod idem Usserius legisse se testatur ibidem in anonymo de ecclesiasticorum Officiorum origine, nongentis abhinc annis scripto, libello; Germanum scilicet & Lupum ordinem cursus Gallorum, sive Gallicanam liturgiam, a Joanne Cassiano & Lirinensis cœnobii patribus acceptum; in Britanniam induxisse. Certe textus, quem ex illo Ms. profert pag. 343, non magnam præ se fert auctoritatem; cum & Cassianum & Germanum monachos fuisse statuat Lirinenses. Timide etiam ad eosdem Sanctos refert, quæ de Cambrorum suorum religione institutisque narrat, Giraldus Cambrensis in Cambriæ descript. cap. 18; ubi sic habet: Unde & a tempore, quo Germanus Altisiodorensis & Lupus Trecensis … in insulam missi sunt, nihil hæreticum, nihil rectæ fidei contratium sensere. Ab eorumdem quoque doctrina hæc, ut fertur, usque in hodiernum documenta tenuerunt: de quolibet pane apposito primum fractionis angulum pauperibus donant. Terni quoque in Trinitatis memoriam ad prandium sedent. Viro cuilibet religioso, monacho, vel clerico, vel cuicumque religionis habitum præferenti statim, projectis armis, cernuo capite benedictionem petunt. Episcopalem vero Confirmationem & chrismatis, qua gratia Spiritus datur, inunctionem præ alia gente totus populus magnopere petit. Omnium quoque rerum, quas possident, animalium, pecorum, & pecudum interdum decimas donant; quando videlicet vel uxores sibi maritali copula jungunt, vel peregrinationis iter arripiunt, aut quamlibet vitæ suæ, Ecclesiæ consilio, correctionem assumunt. Hanc autem rerum suarum partitionem, decimam magnam vocant; cujus duas partes ecclesiæ suæ baptismali, tertiam vero episcopo diocesano dare solent.

[73] [& præsertim ad Cambronses.] Præ omni autem peregrino labore, Romam peregre libentius eundo, devotis mentibus Apostolorum limina propensius adorant. Ecclesiis autem & ecclesiasticis viris, Sanctorum quoque reliquiis, & campanis bajulis, libris textis, & cruci devotam reverentiam exhibere, longeque magis, quam ullam gentem his omnibus honorem deferre videmus. Unde & ecclesiæ istorum longe majorem, quam alibi, pacem habent: non etenim in cœmiteriis solum, verum etiam extra procul per metas & fossas ulteriores, ab episcopis causa pacis impositas & constitutas, animalibus ad pascua pax servatur. Ecclesiæ vero majores, quibus majorem antiquitas reverentiam exhibuit, quatenus armenta mane ad pascua exire & vesperi redire possint, pacem præbent. Unde si cum principe capitales quis inimicitias incurrerit, si ecclesiæ refugium quæsierit, eadem sibi & suis pace gaudebit… Heremitas & anachoritas abstinentiæ majoris, magisque spirituales, alibi non videas. Hæc ille, qui cum anno circiter 1200 floruerit, testari per se non potuit, hæc a SS. Germano & Lupo profecta olim esse; ideoque prudenter addidit ut fertur, quasi dicat, popularem tantummodo, minimeque exploratam traditionem hanc esse.

[74] [An Sanctus etiam ad Hibernos,] Viole in Vita S. Germani Gallica cap. 14 vult, eum tempore primæ expeditionis Britannicæ in Scotiam quoque & Hiberniam excurrisse; nam in Scotia conversum ab illo ad fidem Christianam fuisse Audinum Scotiæ principem cum Aquila conjuge & filio, cui Sanctus nomen suum in Baptismo dederit: ex Hibernia vero adductum ab eo in Gallias Michomerem fuisse; hoc ex Herico in Miraculis num. 7; illud ex Vita S. Germani episcopi & martyris erui. Respondeo, de Michomere videri posse, quæ scripsit Papebrochius noster ad diem XXX Aprilis pag. 776 & sequente; ubi locum illum Herici sic explicat, ut neget in Hibernia fuisse umquam Germanum. Ego interim illud vere ab Herico dici potuisse censeo de Michomere: Qui sanctum Virum (Germanum) de Hibernia fuerat prosecutus, si fama miraculorum illum ex vicina Hibernia in Britanniam ad S. Germanum attraxerit, indeque cum illo in Galliam. Certe clariorem antiquioremque, quam hanc S. Herici, auctoritatem requiro, ut Apostolum nostrum ad Hibernos divertisse credam; quod ne ipsi quidam hactenus Hiberni, quos viderim, asseruere, hac tantum parte Germano gloriantes, quod, eo allaborante, maximum ejus discipulum Patricium a S. Cælestino Papa aliquando obtinuerint.

[75] De S. Germano ep. & Mart. ejusque parentibus ac familia egimus ad diem 2 Maii; [& Scotos excurrerit.] ubi pag. 259 Scotos eos quidem fuisse ostendimus, sed tum temporis extra solum patrium in Britannia commorantes; ubi a S. Germano nostro conversi sint. Scio, id in ipsa Scotia factum dici in Vita ejusdem Sancti a Labbeo nostro vulgata in Biblioth. Mss. libb. tom. 1, pag. 717; sed intrusum dici potest; cum absit a nostris. Quamquam quid hæc nos Vita moretur; quæ neque nostro, neque Labbei judicio probari potuerit? Atque hæc sunt, quæ de gestis S. Germani nostri Britannicis Constantianæ narrationi super addita reperimus; quorum cum nihil a Venerabili Beda, antiquitatum gentis illius prudenti juxta operosoque collectore, notatum fuerit; vel post ejus tempora scribi ac vetustiorum auctorum operibus inspergi ab interpolatoribus cœpisse censenda sunt; vel sic eum scripta traditave comperisse, ut neque sua, neque posteritatis fide satis digna judicaverit, sola Constantii relatione contentus,

[76] Ad reditum S. Germani secundum e Britannia (nescio, [An e Britannia redux templum consecrarit Aureliani;] quo fundamento) refert Viole cap. 17, quæ de congressu cum S. Aniano ep. Aurelianensi narrat Hericus in Miraculis num. 10 & sequente; sed ex Ms. quodam Autissiodorensi de Vita S. Germani addit historiam, quam, si vera est, mirabitur quilibet, Hericum ipsum aut ignorare potuisse, aut consulto præterire. En illam: S. Anianus, ecclesiam quamdam sæpe frustra consecrare conatus, quod cœptas identidem cæremonias maligni spiritus incondito clamore horrendisque fragoribus abrumpere coëgissent, id S. Germanum, ut perficeret, oravit. Non restitit ille. Verum vix ad locum ambo jam venerant, cum iidem clamores, eadem obstrepuere murmura. Germanus itaque ad exorcismos versus, ita vim tartaream constrinxit; ut omni populo prodere sese, assumpta belluæ informis specie, cogeretur; quam Præsul injecto cervicibus laqueo foras abreptam (ut molossum diceres) palo, dum absoluta dedicatio esset, alligavit; tum vero coram omnibus dimisit innoxiam. Ecclesiæ subinde nomen ex re datum, S. Germani de exorcismo (S. Germain de l'adjurerie;) tametsi corrupta postmodum voce appellari cœperit, S. Germani de Judaïsmo (S. Germain de la Juifverie;) quasi Judæorum olim synagoga fuisset.

[77] Pluris non fecerim, quod idem auctor ait cap. 21, S. Germanum post eamdem expeditionem adisse Romam, indeque Ravennam, ubi finem vivendi fecerit. [aut Romam adierit:] Sane iter illud Italicum ita describit Constantius a num. 63; ut nullum reliquerit hujusmodi assertioni locum. Atqui hoc asserit, inquit Viole, Vita S. Magnantiæ in Ms. Augustodunensi; idem innuit in Historia episcoporum Autissiodorensium Paschalis PP. ad Humbaudum ep. Autiss. rescribens pag. 459; idem quoque Molanus affirmat in Additionibus ad Usuardum, cum ait, a S. Germano Romam ex Britannia translatas esse S. Albani M. reliquias. Respondeo, Vitam illam S. Magnantiæ, quam Violæ beneficio olim accepimus, id quidem affirmare; sed non admodum antiquam videri, atque ex sola vulgi traditione scriptam; ut patebit die XXVI Novembris, quo dabitur: abjicienda est ergo, ubi Constantio repugnat. Paschalis PP. II in epistola citata tantum dicit, a prædecessoribus suis confirmatas esse donationes, quibus ecclesiæ Autissiodorensi possessiones suas transcripserat S. Germanus, per ejusdem beati Germani petitionem. Peti autem hoc potuit per epistolam vel procuratorem; idque non sub vitæ finem, sed sub episcopatus initium, quando possessionibus exuisse se videtur, juxta Constantium num. 9. Molanus ubicumque id habeat (neque enim locus assignatur) hauserit, opinor, ex libello illo, Coloniæ excuso anno 1502, quem refutavimus in Actis S. Albani M. ad diem XXII Junii pag. 173 & seq. Quamquam in libello illo non dicuntur istæ reliquiæ per S. Germanum Romam usque delatæ; hunc enim fingit Romam cogitasse quidem; sed non ultra Ravennam pertigisse; ubi eas moriens commendaverit Placidiæ, a qua illas Roma demum acceperit.

[78] [quo anno obierit, &c.] Stabiliendus hic esset annus, quo Sanctus obiit, Christi 448; sed jam id solidissime factum putamus, ubi de initio episcopatus egimus, § 5, num. 53. Multa quoque de discipulis ejus habet Viole cap. 29, quæ pluribus disputari possunt; verum & hæc alio consultius erit remittere: nam cum fere Sancti sint, quicumque ex iis noti sunt; actum de iis est, vel agendum loco suo. Aliud vero nihil occurrit, quod non magis commode illustrari possit in Annotatis. Ipsa hic igitur Acta, per se satis longa, subjiciemus, ubi geminam Constantii, de qua supra monuimus § 4, num. 37, epistolam præmiserimus; quæ sic habet:

[Annotata]

* al. concilio

EPISTOLA
Constantii presbyteri, ad sanctum Patientem, Lugdunensem episcopum.

Domino beatissimo apostolico, & mihi in æternum patrono Patienti, Constantius peccator. Merito inter omnes virtutes obedientia vendicat principatum, quæ facit plerosque tentare quod nequeunt. Et ideo digni devotionis laude habendi sunt, qui, inconsiderata sui impossibilitate, jubentibus obsequuntur. Itaque, papa venerabilis, dum & sanctum Virum illustrare virtutibus suis desideras, & profectui omnium, miraculorum exempla largiri, imperasti sæpissime, ut Vitam sanctissimi Germani episcopi, obumbratam silentio, qualicumque stylo, vel præsentibus vel posteris traderem. Quod dum audacter aggredior, præsumptionis reum esse me sentio. Sed date veniam; nam pene est, ut etiam judicium vestrum quædam culpa respergat, qui tantæ materiæ relatorem magis dignum debuissetis eligere. Sed quia uterque caritati operam damus, dum & vos me putatis posse quod nequeo, & ego auctoritati vestræ libens pareo, orate, ut ministerium meum gratiam, quam sui merito non potest obtinere, vestra intercessione mereatur. Vale longum in Christo, meique semper memor esto, beatissime præsul.

EPISTOLA
Ejusdem ad sanctum Censurium Autissiodorensem episcopum.

Domino beatissimo, & mihi apostolico honore venerabili Censurio papæ, Constantius peccator. Prima mihi cura est, pudorem conscientiæ humilis custodire, cujus cancellos si in aliquo forte transgredior, jubentum magis culpa, quam mea est. Itaque ut Vitam gestaque beatissimi Germani episcopi vel ex parte perstringerem, fratris vestri sancti antistitis Patientis fecit auctoritas; cujus præceptioni, si non ut debui, ut potui tamen parui. Cumque obedientia mea ad beatitudinis vestræ notitiam pervenisset, ut iterato in temeritatem prorumperem, præcepistis; jubendo, ut paginula, quæ adhuc intra secreti vicinia a tenebatur, longius, me auctore, procederet; essemque ipse reatus mei quodammodo & accusator & proditor. Manifeste enim condemnatio in me manebit, si verborum meorum abjectio, doctorum offeratur auditui. Rejecto itaque pudoris velamine, obtemperans jussioni, transmisi vobis impensæ devotionis obsequium; pro fiducia caritatis deposcens, ut duplici me favore tueamini; quatenus & legentum examen evadam, & ministerium meum, per intercessionem vestram, Domini mei sancti Germani sensibus intimetur b.

ANNOTATA.

a Intra secreti vicinia teneri idem est Constantio, quod propemodum secretum esse, puta quia hoc scriptum suum non nisi cum paucis amicis Lugduni hactenus communicaverat.

b

In codice nostro insigni membraneo Q Ms. 4 deest hæc epistola ad S. Censurium cum toto, qui sequitur, Constantii prologo; quorum loco hæc leguntur: Vir apostolicæ recordationis Domnus Germanus episcopus, pridie Kalendas Augusti de corpore discessit, & migravit ad Dominum. Quem venerabilem diem omnes ecclesiæ, præcipue in provinciis Gallicanis, prædicabili devotione concelebrant, excolunt, venerantur; ut suffragiis illius misericordiam Domini consequantur. Eadem leguntur in codd. Marchianensi, & S Maximini Trevirensi.

Chiffletius noster post utramque epistolam hæc notat: In Ms. codice S. Lazari Æduensis pervetusto, opus Constantii presbyteri præibant hi versus, auctore incerto, sed antiquo & diserto:

Signat magnificos tomus hic pro parte triumphos
Magni Germani, genesim, miracula, mores;
Qualiter a tenero pueritia floruit ungui,
Auspiciis quanto sophiæ completa fluento;
Fasces patricios, insignia nobilitatis,
Clarum conjugii, rebusque & germine nomen,
Posthabitum tandem constanti pectore mundum:
Ordinis ut sacri metas, & pontificatus
Sumpserit insignem meritis & nomine dotem:
Indictasque cruces carni, jejunia longa,
Noctes insomnes, & duri stramina lecti:
Largaque quadrificum documenta aspersa per orbem:
Clara & apostolicis miracula digna tropæis:
Egressum ad superos, & sacri jura sepulcri.

VITA
Auctore Constantio presbytero ex Ms. Chiffletiano cum aliis multis collato.

Germanus episc. Autissiodorensis (S.)

BHL Number: 3454, 3455


A. Constantio PRESB. EX MSS.

PROLOGUS AUCTORIS.

Plerique ad scribendum, solicitante materia uberiore, producti sunt; [Causa scribendi, & scriptoris modestia.] dum per multiplices sensus locupletari creduntur ingenia; sed mihi illustrissimi viri Germani antistitis vitam gestaque vel aliqua ex parte dicturo, incutitur pro miraculorum numerositate trepidatio. Et sicut solis splendor humanis illatus obtutibus, hebetata oculorum acie, lumen confundit ex lumine; ita animi mei infirmitas oblatum præconiorum cumulum, quem implere non potest, expavescit. Sed rursus intra sedem pectoris mei contentio alterna confligit: hinc resistit impossibilitas conscientiæ; illinc commemorare aliqua vel proferre & religionis contemplatio, & innumerabilium miraculorum exempla compellunt, quæ agnitioni vel profectui omnium impie per obductum silentium subtrahuntur. Idcirco malui verecundiam meam negligere, quam virtutes divinas usquequaque oblivione veterascere. Excusat materia dictatorem, & cui verborum abjectio displicuerit, sensus placebit. Nec vereor persuasorem * me hujusce ministerii judicandum: tanta enim jam temporum fluxere curricula a; ut obscurata per silentium vix colligatur agnitio. Et vere maluissem relatores tantorum bonorum alios potius, quam me fuisse; quia quicumque illi, me fuerant digniores: quod quia non contigit, me malo esse, quam neminem b.

ANNOTATA.

a De tempore, quo scripserit auctor, supra diximus in Commentario prævio. num. 37.

b

In cod. Valcell. Prologo subjicitur libri primi argumentum, ab argumento libri secundi avulsum: nos utrumque iisdem verbis conceptum jungemus ad calcem libri primi juxta codices alios plures. Nam omnes, quos vidimus, codices hoc opus Constantii in duos dividunt libros; nec dubito, quin sic etiam divisum legerit S. Hericus; licet illud in Miraculis num 3 librum appellet; & ex eo Tillemontius hic art. 3 colligere videatur, divisionem illam in libros duos non esse ab ipso Constantio factam. Quasi vero plurium librorum ad eamdem rem spectantium congeriem librum etiam unum vocitare non liceat; nec de libris Tristium dixerit Naso:

Parve (nec invideo) sine me liber ibis in Urbem.

Enimvero tam acuta crisis vereor, ne totum tandem hoc opus Constantio abjudicet; cum paginis constet bene multis; ipse vero in epistola ad S. Censurium lucubrationem suam appellarit paginulam.

* Cod. Valcell. pervasorem, & recte.

LIBER PRIMUS.

CAPUT I.
S. Germani honores in seculo; mira ejus vocatio ad clericatum, successionemque in locum S. Amatoris ep. Autissiodorensis; hujus obitus ornatus miraculis.

I.

Igitur Germanus, Autisiodorensis oppidi indigena fuit, parentibus a splendidissimis procreatus, & ab ipsis infantiæ rudimentis, studiis liberalibus institutus: [S. Germani patria, natales, honores in seculo:] in quo doctrinæ collatio cum ingenii ubertate consentiens, eruditissimum duplicato bono, id est naturæ & industriæ, reddiderunt. Atque ut in eum perfectio literarum plena conflueret, post auditoria Gallicana, intra urbem Romam juris scientiam plenitudini perfectionis adjecit. Deinde tribunalia præfecturæ, professione advocationis, ornavit. In quo actu dum multiplici laudis luce resplenderet, sublimem genere, divitiis & moribus sortitur uxorem b. Quem quidem togæ præconiis præminentem, protinus respublica ad honorum præsumpsit insignia; Ducatus c culmen, & regimen per provincias conferendo. Erudiebatur profecto divinitatis occulto judicio, ne quid perfectionis deesset apostolico Pontifici mox futuro. Parabatur eloquentia prædicationibus; juris doctrina justitiæ; uxoris societas ad testimonium castitatis.

II.

[2] Eo namque tempore territorium Autisiodorensis urbis visitatione propria gubernabat. Cui mos erat, [venationis amor, & superstiosa ostentatio;] tirunculorum potius industriis indulgere, quam Christianæ religioni operam dare. Is ergo assidue venatui invigilans, ferarum copiam insidiis, atque artis strenuitate frequentissime capiebat. Erat autem arbor pirus in urbe media, amœnitate gratissima; ad cujus ramusculos ferarum ab eo deprehensarum capita pro admiratione venationis nimiæ dependebant: quem celebris * ejusdem tunc civitatis Amator episcopus his frequens compellabat eloquiis: Desine, quæso, Vir honoratorum splendidissime, hæc jocularia, quæ Christianis offensa, paganis vero imitanda sunt, exercere. Hoc opus idololatriæ culturæ est d, non Christianæ elegantissimæ disciplinæ. Et licet hoc indesinenter vir Deo dignus perageret; ille tamen nullo modo admonenti se acquiescere voluit, aut obedire. Vir autem Domini iterum atque iterum eum hortabatur, ut non solum a consuetudine male arrepta discederet; verum etiam & ipsam arborem, ne Christianis offendiculum esset, radicitus exstirparet *. Sed ille nullatenus aurem placidam applicare voluit admonenti. In hujus ergo persuasionis tempore, quadam die Germanus ex urbe in prædia sui juris secessit.

[3] Tunc beatus Amator opportunitatem opperiens, sacrilegam arborem cum caudicibus abscidit: &, ne aliqua ejus incredulis esset memoria, igni concremandam illico deputavit. Oscilla e vero, quæ tamquam trophæi * cujusdam certaminis umbram dependentia ostentabant, [cui resistens S. Amator, indignationem Germani incurrit simul,] longius a civitatis terminis projici præcipit. Protinus autem fama gressus suos ad aures Germani retorquens, dictis animum incendit; atque iram suis suasionibus exaggerans, ferocem effecit; ita ut oblitus sanctæ religionis, cujus jam fuerat ritu atque munere insignitus, mortem beatissimo viro minitaret *. Et ne ei aliquo modo quorumdam Christianorum conventus furenti resisteret, turbas suorum secum coadunans, civitati improvisus advenit. Hæc omnia dum a quibusdam cognita, Amatori sanctissimo panderentur, ait: Ego indignum f me esse judico, Testem fieri, fuso sanguine, Salvatoris *. Hoc est quod Græci appellant Martyrem g. Divina ergo revelatione suæ decessionis tempus agnoscens, & Germanum sibi futurum successorem providens, Æduam profectus est, ubi Julius h reipublicæ rector, ac gubernator Galliæ præsidebat i.

III.

[4] Tunc Simplicius k, vir summæ simplicitatis atque caritatis, ejusdem civitatis episcopus, [simul brevi successurum sibi, divinitus intelligens,] rumore adventus ejus præventus, ei cum ordine clericatus, nec non & cum Julio præfecto, officii sui turmis stipato, ire obvius non neglexit. Quem rite salutatum, atque debitæ venerationis assentatione purius * honoratum, ad Æduam civitatem perduxerunt. Exhinc postera die sanctus Amator ad prætorium Julii se velle ingredi asserit. Cujus Julius adventum cognoscens, citius in occursum ejus profectus est; &, quemadmodum decebat fidelissimum Dei cultorem, obsequiis intra tectum inducit, & more Christianissimi filii, ingressus ipsius se postulat benedictionem suppliciter promereri. Suppleta ergo oratione, sic sacerdos reverentissimus præfectum alloquitur: Finem meum, Domino mihi innotescente, cognovi; & quia non est alter, qui regimen sanctæ ecclesiæ suscipiat, nisi illustrissimus Germanus, sicut mihi Dominus Deus meus revelare dignatus est; posco celsitudinem tuam, ut licentiam l tribuas mihi roganti, eumdem Germanum tonsurare. Cui præfectus, Licet, inquit, necessarius sit, atque utilis reipublicæ nostræ; tamen quia Deus sibi illum elegit, sicut tua beatitudo attestatur, contra Dei præceptum venire non possum. Tunc voti compos, cum lætitia suæ est iterum redditus civitati.

IV.

[5] In quam cum venisset, præcepit universum populum in atrium domus ejus adesse. [miro modo illum clero adscribit, & ordinat,] Qui cum venissent, his eis * concionatus est affatibus: Animo attentiores estote, filii dulcissimi: est enim operæ pretium, vestris sensibus allegari, quæ meæ mentis recessus parturiunt. Deo revelante, diem transitus mei de seculo evidentissime scio atque cognovi. Propterea hortor unanimitatem vestram, ut diligentius perscrutantes, ex cœtu vestro virum firmissimum eligatis, qui speculator sit domui Dei. Illi autem hoc audientes, conticuerunt; & nullus eorum ei verbum respondit. Tunc ille videns, quod omnes silerent, iter direxit ad sanctam ecclesiam; in cujus comitatu omnis congeries profecta est populorum. Subeunte autem illo ecclesiam, cum & populus ingredi voluisset, ita eum allocutus est, dicens: Exonerate, filii carissimi, jaculis manus, & arma ex humeris vestris rejicite, & sic domum Dei ingredimini: quoniam hæc domus est orationis, non Martis statio petulantis m. Illi vero hæc audientes, dicto citius quidquid chalybis gestabant, forinsecus posuerunt. Tunc beatus Amator videns, Germanum illustrissimum nihil oneris truculenti portantem, præcepit ostiariis, fores ecclesiæ ut claustris artarent. Ipse vero, glomerata secum turba clericorum atque nobilium, injiciens manus, Germanum apprehendit; &, invocato nomine Domini, cæsariem ejus capiti detrahens, habitu religionis, rejectis secularibus ornamentis, cum promotionis honore n induit; talibus eum verbis exhortans, atque confirmans: Satagere te oportet, venerabilis Frater, quo incontaminatum atque immaculatum custodias honorem tibi commissum; quia, me decedente, tibi omnipotens Deus pastorale commisit officium.

V.

[6] Deinde vero incipit jam beatissimus Amator obitus sui incitamentis urgeri. [& populo assentieni successorem eligendum proponit;] Et licet fuisset ægritudine saucius, numquam tamen omisit prædicationibus populum confirmare, ac dicere: Filioli, hanc Dominus meus, a quo hucusque fueram peregrinus, animam meam suscipiet: obsecro, ut unanimes atque concordes fratrem Germanum loci mei faciatis adipisci officium. Cui omnis turba consentiens, ad confirmationem persuasionis ejus, respondit: Amen; non tamen sine lacrymis, neque sine dolore: omnis namque ætas, atque ordo, vel sexus, lamentationibus afficiebatur, quia talem amittebat pastorem. Erat tamen eis inter hæc solatii genus, quod non dissimilem forent recepturi Pontificem. Igitur Calendarum Maiarum quarta feria o acrius cœpit corporis dissolutione fatigari. Sed nec sic quievit, etiam inter dolores, a salutari prædicatione; sed omnibus salubrem admonitionem inculcans, ita loquebatur:

[7] [tum animam reddit, specie columbæ cælis invectam;] Prohibete lamenta sonare; vetate populos flere. Ibi profecto luctivagæ voces emittendæ sunt, ubi meliori deterior fuerit successurus: hic vero incassum lacrymas funditis, ubi optimis meliora succedunt. Istius namque vobis prædestinati Pontificis non solum vita proderit; verum etiam mors. Hoc dicens, præcepit se ad sanctam ecclesiam provehi; ut ibi spiritum Datori redderet, ubi die ac nocte eidem consueverat profiteri. Progreditur cum eo dextra lævaque frequens populi multitudo: præcedit clericorum chorus: matronarum caterva subsequitur. At ille ubi ecclesiam est ingressus, pontificalem thronum ascendens, fere hora diei tertia emisit spiritum. Et continuo chorus Sanctorum (quod est ad dicendum mirabile) successit; & spiritum ejus cum hymnis & laudibus in specie columbæ vehebat ad cælum. Hoc multis cernentibus & narrantibus est confirmatum.

VI.

[8] [dum autem sepelitur corpus, paralyticus sanatur.] Exinde ad locum, qui appellatur Autricus p, ad sepulturam deducitur. Unde dum redeunt, ecce, prospiciunt quemdam hominem paralyticum, qui jam triginta annis ipso morbo detinebatur, cervicibus hominum bajulari (erat autem ex territorio Biturico,) quem sanctissimi Amatoris opinio de locis propriis vehi ac peregrinari compulerat. Accedunt hi propius, qui portabant; viri Dei sospitatem inquirunt; cognoscunt, ipsius fuisse, quam catervatim ex urbe * viderant proficisci, funeris pompam. Tunc languidus exorat, ut vel aquis paululum frui mereretur, quibus perfusum fuerat illius sacratissimum corpus. Hoc comperiens reverentissimus Germanus, tunc presbyter, admirans fidem illorum, jussit ex eadem aqua paralytici membra perfundi. Mox autem ut delibuti corporis lympha ægroti est membris allata, protinus languor omnis discessit, & membrorum compages, morbida resolutione illico carens, suis est consolidata medullis, atque nervis vigentibus reparata.

ANNOTATA.

a Parentibus, Rustico scilicet & Germanilla, de quibus Hericus infra in Miraculis num. 19.

b Uxorem, Eustachiam nomine, inquit Historia epp. Autissiod. cap. 7.

c Inter ducatus duodecim imperii Romani in Occidente numeratur ducatus Armoricani & Nervicani limitis, per provincias quinque diffusus; per Aquitanicam nempe primam & secundam, per secundam item ac tertiam Lugdunensem, & Senoniam, ad quam spectabat Autissiodorum; ut constat ex Notitia imperii. Hic ergo Germano obtigisse dicendus est; quandoquidem, teste Constantio num. seq., territorium Autissiodorensis urbis visitatione propria gubernabat.

d Hinc simile quid colliges apud ethnicos in usu fuisse non tantum in honorem Martis, cui tropæa ad quercum erigebant hostium devictorum spoliis oneratam; ut est apud Maronem initio lib. 11 Æneidos; nec tantum in honorem Bacchi, ut idem docet lib. 2 Georg. a vers. 385; sed etiam in honorem Apollinis vel Dianæ, si prospere cessisset venatio. Quamquam ea Germani, utpote Christiani, nequaquam hic mens erat; cum solam hoc facto vulgi admirationem plausumque captaverit; ut paulo ante dicebatur.

e Patet, hic a Constantio capita ferarum, ex piri ramis dependentia, appellari oscilla (sic enim scribunt optimi codices.) At unde hoc nomen? Grammatici certant; quos consule, si lubet, in Lexicis etymologicis. Hericus illud videtur duxisse ab os & cillo seu cilleo, id est moveo; quod scilicet capitum illorum varia species, aspectantis vulgi ora moveret ad risum, jocumve. Adisis illum in Vita metrica num. 27.

f In Vita S. Amatoris die 1 Maii pag. 57, num. 25 legitur dignum; quod non est credibile de se sensisse virum tam sanctum & humilem.

g Deest hæc parenthesis codici Valcellensi; non aliis; quorum tamen aliqui in ea habent Martyr; sed Martyrem legit etiam Stephanus Africanus in Vita S. Amatoris loco citato.

h Hoc iter susceptum fuisse diximus in Comm. § 5, num. 47, anno 418 ante Maium. Necesse est ergo, Julium hunc fuisse binominem (ut polyonymi solebant esse Romani) vocatumque etiam fuisse Agricolam, si vera est l x illa, quam apud Chesnium in Scriptoribus Hist. Franc. tom. 1, pag. 83 profert Papirius Massonus, ad Agricolam præfectum Galliarum data XV Cal. Maias; accepta Arelate X Cal. Junias .. Honorio XII & Theodosio VIII Coss id est, anno 418: neque enim dici potest, ut putavit Tillemontius Not. 2 in S. Germanum, Julio successisse Agricolam ipso illo tempore, quo lex data est; & paulo ante Amatorem ad Julium venisse, quam præfectura defungeretur: nam ex ipsa lege patet, eam ad ejusdem Agricolæ (qui proinde jam diu præfecturam illam gesserat intimeque perspexerat) suggestionem fuisse conditam.

i

Cave tamen, Æduam sive Augustodunum Præfectorum Galliarum sedem ordinariam fuisse credas; hanc enim tum Arelati habebant; ut ex lege jam citata aliisque monumentis probat Valesius in Notitia Gall. pag. 39. Imo hæc Julii Agricolæ ad Æduos per hoc tempus excursio causa videtur fuisse, cur lex illa, XV Kal. Maii data Ravennæ, ubi tum degebat Honorius imperator, Arelati accepta non fuerit ante X Kal. Junii; puta quia non ante redierat illuc Augustoduno præfectus ad quem fuerat directa.

k Simplicius hujus nominis secundus, & ipse sanctus, ut in Comm. dictum § 5, num. 50.

l Nimirum id sine imperatoria vel præfectorum facultate non licebat in reipublicæ civilis administris: erratque adeo Thomassinus in Veteri & nova Eccles. disciplina part. 3, lib. 1, cap. 18, num. 15, cum ait, S. Germanum clero fuisse addictum, nulla usquam mentione imperatorii consensus concessi, aut requisiti.

m Petulantis. Ita codd. omnes; in Vita S. Amatoris tamen legitur præliantis.

n

Cum promotionis honore; hoc est, non tantum illum clero per tonsuram aggregans, sed etiam simul ad sacros ordines promovens, si non eodem die, saltem eodem tempore, ac brevissimo intervallo: nam sine alia ordinationis ejus mentione mox illum Constantius presbyterum producet in scenam. Et vero sic verba hæc etiam interpretatur Hericus in Vita metrica num. 38 his versibus:

Mutatumque animo, mutans discrimine vestis,
Promotum jubet esse gradus in honore secundi.

Honor vero secundi gradus sive ordinis non est diaconatus; ut perperam credidit Viole cap. 5; sed presbyterium; ut hoc ipso loco vel ipse Hericus, vel suppar ei scholiastes in codice nostro Lugdunensi, annotavit. Adi Thomassinum citatum part. 1, cap. 53, num. 2.

o Kalendarum Maiarum concursus cum feria quarta non potest hic annum significare, quam Christi 418; ut ostendimus in Commentario § 5, num. 53. Est hic Chronologiæ veterum episcoporum Autissiod. cardo prœcipuus.

p Autricus mons (vulgo Mont-Artre) urbi ad Austrum vicinus.

* al. cælebs vir

* al. abstirparet

* Cod. Valcel. trophæa.

* Cod. Valcel. & alii, minaretur

* al. Salvatori

* non prius, ut Sur. legit

* pleraque Mss. eos

* al in urbem

CAPUT II.
Electio Sancti in episcopum Autissiodorensem; nova in hoc statu & austera ejus vita; fundatio monasterii; potestas in dæmones.

VII.

Tum subito divina procedit auctoritas, quam consensus universitatis exsequitur. Nam clerici omnes, [S. Germanus eligitur episcopus;] cunctaque nobilitas, plebs urbana, vel rustica in unam venere sententiam: Germanum episcopum omnium una vox postulat: bellum civile indicitur potestati a; cujus subjectio facilis fuit; cum etiam ab his, quos pro se paraverat, vinceretur. Suscepit sacerdotium invitus, coactus, addictus: sed repente mutatur ex omnibus. Deseritur mundi militia, cælestis assumitur; seculi pompa calcatur, humilitas conversationis eligitur; uxor in sororem mutatur ex conjuge; substantia dispensatur in pauperes, paupertas ambitur b.

VIII.

[10] Jam vero enarrati non potest, qua hostilitate vim sibi ipse consciverit; [quando perpetuam & inusitatam in victu,] quas cruces, quæve supplicia, corporis sui persecutor induerit. Breviter juxta veri fidem universa perstringam. Ex ea vero die, qua sacerdotii sumpsit exordium, usque ad terminum vitæ, tanta obstinatione tabe corporis animam suam pavit, ut numquam panem frumenti, non vinum, non acetum, non oleum, non legumen, numquam vel salem ad usum condiendi saporis acceperit. Sane die Resurrectionis, vel Nativitatis Dominicæ, potiones singulæ sumebantur; in quibus ita vini sapor aquis nimiis diluebatur; ut aceti austeritas solet largis permixtionibus temperari. In refectionibus primum cinerem prælibavit; deinde panem hordeaceum sumpsit, quem tamen ipse excussit & moluit. Et cum hic cibus, gravior jejuniis, indiceretur, numquam nisi vespere; interdum tamen in hebdomada media; plerumque die septimo, ponebatur c.

IX.

[11] Indumentum, cuculla & tunica indiscretis fuere temporibus. [in vestitu, in somno &c. austeritatem assumpsit:] Nam neque hyeme accessit adjectio, neque æstate levamen admissum est. Quod utrumque tamdiu usui fuit (nisi forte donatum est d) donec attritione nimia solveretur; cilicio semper interius inhærente.

X.

Spatium vero lectuli sui trabeculæ dolatiles ambiebant, injectos cineres usque ad marginem continentes: qui tamen quotidiana impressione densati, inconfecti e soli duritiam præferebant. Stratum omne, subjecto cilicio, & superposito uno tantum sagulo, fuit. Caput ab humeris per cervicis confinium nulla sublevavit adjectio. Ita pronus prostrata per terram membra damnaverat. Noctibus numquam vestitum, raro cingulum, raro calceamenta detraxit; redimitus loro semper, & capsula Sanctorum reliquias continente. Jugis gemitus, oratio perseverans. Longum enim tempus somnum capere inter tormenta non poterat. Dicat quisqui quod senserit; ceterum absolute definio, beatum Germanum inter tot cruces longum traxisse martyrium. O quam præclara Dei nostri virtus, & pietas! qui Famulum suum in via veritatis fideliter gradientem, duplici remuneratione donavit; ut & præteriti, siqui fuerant, decoquerentur errores, & celeriter defæcata sanctitas præstaretur: quique peccatis præteritis forsitan tenebatur obnoxius, inciperet fœnerator esse virtutum.

XI.

[12] Hospitalitatem peculiari observatione servavit: omnibus enim, [hospitalitatem colit; instituit monasterium.] sine ulla exceptione personæ, domum præbuit; & convivium jejunus pastor exhibuit. Pedes omnibus, manibus suis lavit, Dominicæ institutionis minister & custos.

XII.

Itaque Vir beatissimus (quod est difficillimum) inter frequentias populorum solitudinis vitam, & eremum in seculi conversatione servavit. Qui duplicem viam Christo ad profectum religionis instituens, in conspectu Autisiodorensis oppidi, interposito Icauna flumine, monasterium f collocavit g; ut ad fidem Catholicam populi, ad congregationem monachorum, & ecclesiasticam gratiam raperentur: præsertim cum tali Pontifice vel magistro, accedentibus miraculis fides succensa ferveret g. Et h ut ad tentamenta virtutum crescentibus meritis veniretur, non præsumptionis, sed misericordiæ principium fuit.

XIII.

[13] Erat illo tempore vir bonis moribus, Januarius nomine; [pecuniam per dæmoniacum furto ablatam] qui cum princeps præsidali militaret officio i, exactos a provincialibus solidos k ad judicem deferebat. Is cum, causa visendi eum, ex itinere divertisset, sacculum perdidit, quem ferebat: nulloque de circumstantibus intuente, casu is reperit, qui vexari inimica infestatione consueverat. Tandemque in se reversus, damnum viator agnovit. Implet questibus civitatem, & a beatissimo Sacerdote non aliter, quam si ipsi tradidisset, pecuniam requirebat. Quam ille in Dei nomine reformandam *, quasi verus debitor, repromisit. Ea tum dies Sabbati fuit, qua per totam urbem solicita indagatione percucurrit. Et cum nihil indicii fuisset inventum, post triduum is, qui solidos requirebat, lacrymans genua Sacerdotis amplectitur, contestans, appetiturum se supremæ mortis occasum, nisi pecunia fuisset inventa.

[14] Indicit Episcopus patientiam; pollicetur securitatem; [fateri dæmonem cogit ae reddere; simulque facessere:] nec multum post, priusquam proderetur admissum, exhiberi secrete ad se unum ex his, qui patiebantur, præcepit. Fortuitu is, qui furti auctor fuerat, præsentatur. Quem cum districta examinatione discuteret, dicens, fieri non posse ut admissum facinus lateret; inimico, per quem fieri prava consueverant, imperat, ut veri fidem celeriter fateatur. Sed nequam spiritus crimen ac malitiam, quam commiserat, denegavit. Tum vero pia commotio Sacerdotis produci inficiantem præcepit in populum. Nec mora, Missam celebraturus egreditur: præmissaque in plebem salutatione solemni l, in oratione m, tota corporis strage prosternitur. Statimque infelix inimici & captivus pariter & minister in sublime suspenditur; ecclesia ejus clamore completur; plebs universa turbatur; & quasi flammis circumdatus, cum voce maxima nomen invocat Sacerdotis; crimen, quod commiserat, confitetur. Tandemque Vir beatissimus ex oratione consurgens, accedit ad podium n, evocat æstuantem, omnia discutit, universa cognoscit. Solidi de latebris proferuntur; clamor popularis attollitur, & uno ore Germani meritum, & divinitatis potentia prædicatur: eodemque miraculo & deceptus pecuniam, & obsessus recepit sospitatem. Plures quidem jam ante curaverat; sed semper notitiam secreti obumbratione suppressit. Hoc vero factum ideo memorabile, quia publicum fuit.

XIV.

[15] Quodam tempore, conspiratione terribili, beato Viro bellum quoddam dæmones intulerunt. [damonum insestationes pellit oleo consecrato:] Quem cum multiplici infestatione tentatum, indutum fidei lorica inexpugnabilem reperissent, conceptam machinam ad plebis excidium contulerunt. Nam primum parvuli, deinde majores natu repente, tumefactis intrinsecus faucibus, interibant; ut irruente morte, ægritudinis spatium vix triduo traheretur. Ita more furentis gladii populus delebatur. Nihil opis humana provisio conferebat: & pene sero plebs trepida ad divinum præsidium per Antistitem decucurrit. Qui protinus oleum benedixit; cujus tactu ita intrinsecus tumefacta tabescebat infirmitas, ut statim meatus pervius & anhelitum & cibum deficientibus ministraret; tantaque celeritate remedium cæleste succurrit, quanta irruerat illata pernicies. Quod admissum malignorum spirituum infestatione contigisse, unus ab obsessis, dum a sancto Viro purgaretur, evomuit; omnesque in fugam versos ejus oratione, confessus est.

XV.

[16] Erat autem familiare beatissimo Viro, alternis vicibus, [energumenum precibus liberat in suo monasterio.] nunc ecclesiam, nunc monasterium, quasi dux cælestium militum, visitare; ut certantibus studiis æmulantes ad perfectionis gloriam provocaret. Quadam vice occupatione detentus, cum ad monasterium rogaretur, excusavit adventum: nec multo post absolutus morarum nexibus, insperatam fratribus sui præsentiam deferebat. Contigit, ut hora eadem in monasterio unus ex his, qui pati consueverat *, vexaretur o. Qui subito cum summa voce proclamat: Germanus ad flumen est; sed sine navigio non potest transmeare. Diu abbas p fidem dictis negavit; dum & nequam spiritum fallere, & illum non adesse, quia excusaverat, judicavit. Cumque in eadem vociferatione persisteret, missus unus ex fratribus, veridicum fuisse dæmonem, nuntiavit. Navigium mittitur; transit Sacerdos; & cum ea, qua solebat, gratulatione suscipitur. Incumbit sine mora orationi: congregatio tota prosternitur. Cum subito per inane aëris invisibilibus nexibus hostis religatus appenditur: & id tantum morarum fuit, dum de oratione consurgeretur: nihilque aliud deprecatus est, quam ut cum aliqua corporis debilitate discederet. Quo interdicto, fœda relinquens vestigia, cum eo, quo erat dignus, fœtore discessit.

[17] [cujus occasione ad S. Mamertinum abbatem digreditur auctor.] Hoc itaque monasterium, iter sequens Magistri, semper virtutibus floruit, & sanitatum miraculis longe lateque refulsit. Qualiter sane Mamertinus q ab idolorum cultura conversus, divina revelatione percepta, beatum Virum eodem cœnobio degentem expetiverit, commodum huic operi videtur inserere. Quod tamen ejusdem Mamertini verbis melius censuimus intimandum. Verum ob quemque cupidum plenæ narrationis, libellum de hac ipsa revelatione ex ordine editum hic ponere disposuimus.

ANNOTATA.

a Potestati, id est Magistratui; quod per distractionem de S. Germano jam presbytero dicitur, quia paulo ante magistratum gesserat.

b Vide quæ de toto hoc loco dicta sunt in Comment. § 5, num. 54 & seq.

c Sensus est: cum talem sibi cibum, quem sumere gravius erat quam jejunare, perpetuo præscripsisset; illum tamen ipsum, quantumvis ad sustentandas diu vires levissimum, non nisi vespere sumebat: vespere, inquam; non tamen quotidie vespere; sed interdum media tantum hebdomada, seu die Mercurii, vespere; interdum, imo plerumque, tantum die septimo, seu Sabbato, vespere; itaque interdum quidem bis, plerumque tamen semel dumtaxat per hebdomadam comedebat, idque vespere. Vide infra num. 66. Explicare hæc visum est, tametsi non valde obscura; ut quivis videat, quam infideliter ea verterit Bailletus in Legenda sua Gallica: Aux jours de jeune il ne mangeoit que le soir; & quelques fois au bout de trois jours; on l'a vû même passer la semaine sans manger plus d'une fois: id est, Diebus jejunii non nisi vesperi comedebat; & interdum post elapsum triduum: quin imo fuit, cum hebdomada tota non nisi semel sumpsisse cibum deprehensus est. Quasi tantum indictis ab Ecclesia jejuniorum diebus hanc victus rationem observaverit; & rarissime etiam tum ad septimum usque diem abstinuerit: quod utrumque falsissimum est.

d Nisi forte donatum est; id est, nisi forte indumentum illud ante pauperi cuidam ac nudo dedisset, quam esset attritum.

e Inconfectum solum appellare videtur auctor, quod numquam aratro aut ligone versum exercitumve, & æterno situ & obterentium pedibus omnino tandem induruit. Potest etiam inconfectum dici solum pro non confecto, non complanato; ut in rusticanis nonnumquam tuguriis visitur, durum simul & inæquale.

f

Hoc monastrium censetur primum diœceseos Autissiodorensis, ad ortum urbis æstivum aliquando positum; at pridem jam dirutum. Superstite S. Germano, appellabatur monasterium SS. Cosmæ & Damiani, in quorum honorem fuerat institutum; at illo defuncto, S. Germani nomen habuit; donec seculo sexto S. Mariani nuncupari cœpit, ab hujus sepulcro, miraculis ibi frequentissimo: ut vide Hist. epp. Autissiod. capp. 7, 8, & 19. Cave tamen, id confundas cum alio cœnobio Autissiodorensi, quod deinde S. Germani nomine ac tumulo celeberrimum fuit. Plura de utroque docebit Gallia Christiana.

g Quæ littera g bis posita conclusimus, in Ms. San-Maximiniano, & codice nostro Q Ms. 4 sic leguntur: Ut fides Catholica populi augeretur, & monachilis congregatio famulatura Domino institueretur: in quibus differunt ab aliis plurimis, meritoque rejiciuntur; quia, cum nullam hic faciant mentionem de miraculis, tollunt connexionem sequentium cum antecedentibus: nam

h Quia de miraculis S. Germani hoc loco meminit Constantius, eorum primum mox numero sequente descripturus, præfatur his verbis: Et ut ad tentamenta virtutum &c. Quasi dicat: Et quoniam de Sancti virtutibus seu miraculis memini; eccum unum, & quidem inter ea, quæ publice patravit, primum, quod non ex præsumptione, sed ex commiseratione erga Januarium quemdam tentavit, jam subjicio: Erat illo tempore vir bonis moribus &c.

i Cujus erat fiscum administrare in provincia præsidi Romano commissa.

k Solidi apud Romanos nummi erant aurei; ideo præ ceteris solidi nuncupati, quod nummi alii solidorum valorem non æquabant; sed ejus vel dimidium tantum erant, vel triens &c.

l Hunc ritum primis seculis viguisse, ut episcopus Missam celebraturus egrediens, populum primo salutaret, dicendo, Dominus vobiscum, vel, Pax vobis; ex SS. Joanne Chrysostomo & Augustino ostendit le Brun in opere liturgico Parisiis excuso anno 1726 tom. 2, dissert. 1, art. 5, § 9.

m De oratione ad Sacrificium præparatoria, nullis certis formulis tunc definita, sed sacrificaturi pio arbitrio relicta, vide eumdem tom. 1, part. 1, art. 1.

n Podium hic significare videtur infimum chori locum, ex quo proximus erat ad plebem in ecclesia consistentem descensus ac prospectus; sicut in amphitheatris podium locus erat arenæ proximus. Sumi etiam potest pro ambone, seu loco elatiore, in quo recitari solebant lectiones sacræ & homiliæ ad populum. Vide Cangium, &, si lubet, etiam Cabassutium in Notitia eccles. pag. 40, ubi de ambone plura. Putavit Viole in Vita Gallica cap. 8, podium hic dici locum ecclesiæ, in quo detinebantur olim energumeni, juxta canonem 17 concilii Ancyrani; sed patet, hic illum intelligi non posse; cum statim antea dixerit Constantius: Tum vero pia commotio Sacerdotis produci inficiantem præcepit in populum. Nec mora, Missam celebraturus &c. Non erat ergo in septo illo amplius hic energumenus cum aliis, sed inde eductus in medium plebis: neque proinde ad illud septum accessisse credendus est S. Germanus, ut miserum ad se evocaret, qui in media jam ecclesia suspensus æstuabat.

o Vexaretur, a dæmone scilicet: agitur enim de energumeno.

p Non erat ergo ipse S. Germanus abbas cœnobii SS. Cosmæ & Damiani, a se fundati; ut fingitur in Ms. nostro Autissiod. C 94 pag. 337.

q De S. Mamertino actum est die 20 Aprilis.

* id est restituendam

* forte consueverant

CAPUT III.
Libellus de mirabili revelatione S. Corcodemi M., & conversione S. Mamertini ab idololatria.

XVI.

Quanta a sit divinæ misericordiæ pietas, quantamque bonitatis ejus generi humano patientia gratiam largiatur, nemo Christianorum ignorat. [Libellus, quo ipse Mamertinus narrat,] Ita igitur suarum manuum figmentum diligit, ut ad declarandam operis sui in eo doctrinam indifferenter omnium bonorum malorumque reseret linguas. Quid namque interest inter horum servorum Dei b revelationem, & Apostolorum ignorantibus gentibus manifestationem? Hi igitur, quorum Vitam innotescendam auribus ratum duximus populorum, dum ipsi soli Deo, qui eam largitus fuerat, in notitia esset, humanam vero pene omnem creaturam latuisset, a pagano, medelam vulneris quærente c, nescientibus panditur: & Pauli Barnabæque gentibus ignota spiritualis prudentia, per immundum spiritum publicatur d. Igitur cum hi Deo placiti diuturno tempore in suis lucifluis e, jacuissent sepulcris, per Mamertinum, qui eorum nunc spirituale narrat f negotium, in omnium cognitionem devenerunt.

[19] [ethnicum se fuisse, & divinitus punitum] Eram itaque ego ipse, inquit g Mamertinus, idolis serviens, & Jovis templi vel ceterorum falsorum deorum frequentissimus cultor; ita ut nullo modo vel tempore possem simulacris eorum evelli. Et cum eorum instantissima devotione nefandas statuas venerarer, cæcitatem unius oculi pertuli, & ariditatem manus promerui. Eram ergo & debilitatus corpore, obsecundans stationibus nefandis; &, quasi reatus mei incursu, ipsis iratis, plagatus fuissem, crebrius eis lacrymosas preces effundens, rogabam, ut delictis meis veniam tribuissent. Cumque hoc continuatis momentis tristior perpetrarem, eunte me ad præfatum dæmonum habitaculum, obvius mihi fuit quidam, Sabinus h nomine, tonsus capite, & vestimentis religiosis amictus. Quem dum percontarer, quis, & unde esset, vel quo pergeret; & propter hanc causam interrogationum ad invicem sermocinaremur; ait præfatus vir: Unde tibi talis accidit morbus; vel * cujus religionis es tu? Cui ego: Cultor sum maximorum deorum, Jovis, Mercurii, Apollinis, vel omnium numinum. Propterea indifferenter i aras eorum lacrymans pulso, ut mihi reconciliati, quæ abstulerunt indignati, reforment * propitii.

[20] Hæc audiens ille; respondit: Erras, nesciens veritatem: propterea talibus malis involveris, [propter idololatriam; ut ei probavit Sabinus clericus,] & crudeliter flagellaris. Illi si alicujus scientiæ vel intellectus regerentur doctrina, non perpetuo cæci, muti, surdi, odore privati, gressu impediti, manibus trunci, ferro aut plumbo inhærerent colligati. Nonne ipsi sunt, de quibus sacratissima canit Scriptura: Os habent, & non loquentur; oculos habent, & non videbunt; aures habent, & non audient; nares habent, & non odorabunt; manus habent, & non palpabunt; pedes habent, & non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo; neque enim est spiritus in ore ipsorum? Et subsequitur de vobis loquens Propheta: Similes illis fiant, qui faciunt ea, & omnes qui confidunt in eis. Vides pœnam statuarum cultoribus præparatam. Vides comparationem veridico ore prolatam? Festina igitur, si vis amissi oculi visionem, & aridæ manus sanitatis percipere viriditatem, meis eloquiis obedire.

[21] Est enim in ecclesia Autisiodorensi vir sanctissimus, nomine Germanus (cujus ego sum clericus) timens Deum, [cujus consilio ad S. Germanum proficiscitur Autissiodorum;] & recedens a malo; cui seipsum Christus facie ad faciem demonstrat, & per eum inenarrabiles ostendit corporum curationes. Si vis ergo sanus fieri, relicta servitute idolorum, qua es miserabiliter irretitus, ipsius tibi præsentiæ posce præsidium. Quo audito, agens gratias, rogavi præfatum virum, ut iter mihi, quo ad eum, de quo indicaverat, Episcopum possem pervenire, illico demonstraret. Ille autem lætitia plenus, propter quod me suis vidit obedire præceptis, antetulit gressum; & de alto aggere, quod est monte Matogene, ostendens planitiem viæ, revertitur. Ego vero perseverans, lætus iter carpebam. Erat autem eodem die tempestivus imber ab ortu solis usque ad occasum: & licet fuissem madida veste gravatus, nequaquam tamen restiti fatigatus k. Ecce autem, labente jam die, hora pene undecima l, adventante nocte, factæ sunt tenebræ pluvialibus imbribus mixtæ; ita ut nullus posset nec sui itineris comitem aspicere.

[22] Vix tandem perveni ad cœmeterium, in quo sancti Amatoris episcopi dicebant esse corpusculum. [sed nocte oppressus, divertit in vicinam urbi cellulam;] Et quoniam imbres vibrato fulgure jugiter descendebant in terra, cœpi anxiari, & nimium esse solicitus; quia non inveniebam, in quo me reciperem habitaculo. Crebris ergo micantibus ignibus ex æthere, parva cellula ostenditur oculis meis, in qua unus erat sarcophagus. Quid plura? Ingredior, obliqui aëeris flammis perterritus. Tunc non inveniens, ubi requiescerem, super ipsum me jactavi sarcophagum, ignorans, quis in eo requiesceret sepulcro. Ingresso autem me, repentina lux in eodem habitaculo ita per sudum refulsit, ut existimarem solis radios reducis terram suo tempore illustrasse. Supponens ergo capiti meo sportam, quam bajulabam, & lateri baculum, utpote lassus, atque nimium humectatus, somno indulsi.

[23] Intempesta vero nocte evigilans, respexi juvenem vestibus dealbatum in vestibulo præfatæ cellulæ, [ubi sepulti SS. Corcodemus & socii cum aliis ipsi apparent,] in quo jacebam, luciflue illustratum m. Ego vero insolitam latius * majestatem aspiciens, territus, pronum me supra illa, in qua dormiebam, prostravi memoriam. Eram autem intra me orans, timore perterritus, & dicens: Deus Christianorum, cui est pure deserviens Germanus episcopus, cujus ego sanctitatis atque operis bonitatem nunc sequor, erue me de tali, in quo tremebundus jaceo, cito terrore. Me talia prosequente, adolescens, quem ante ostium stare prævideram, emittit vocem dulcifluam, dicens: Sancte Corcodeme n, sancte Corcodeme, levita Christi. His auditis, beatissimus vir Corcodemus de sepulchro, supra quod procubueram, respondit: Scio, qui sis, & vocem tuam audio; tantum dic, quid me velis, Florentine o frater. At ille, Surge, inquit, velociter: beatus Peregrinus episcopus p cum ceteris fratribus pro nocturnis excubiis celebrandis in ecclesia sunt congregati; propterea te quoque sanctus Amator admonet, ut venias, & intersis sancto conventui.

[24] Tunc beatus Corcodemus ait: Regredere citius, [eumque defendunt] dulcissime frater, ad sanctum ac beatissimum episcopum mea reportans mandata. Hac igitur nocte non possum de hoc tabernaculo egredi; quoniam hospitalitatem alicui peregrino præbui. Scio enim, quæ hic sit obsidens turba catulorum, & insidias hospiti præparans; quo, me egresso, miserum devoret; ac dilaniet, &, si egressus fuero, venenosos in eum dentes infigat. Me suis Deus excubiis non fraudat: quoniam sunt mecum fratres subdiaconi duo; id est, Alexander q, & Jovianus r; necnon & Jovinianus lector. Ergo obsecro te, ut sanctis episcopis hæc, quæ tibi locutus sum, referas, & ab his mihi impetres veniam. Antefatus igitur juvenis, accepto responso, egressus est: me autem tanta cognoscentem mysteria, medullitus formido invasit. Inde soporifero cesserunt languida somno membra.

[25] [a latentibus ibi serpentibus,] Et ecce, in extasi raptus, adesse existimabam rursus juvenem, priusquam galli cantarent; ad januam s, & clamasse rursum eo nomine, quo ante clamaverat: & illo iterum respondente, & interrogante, quid vellet; tunc ille dixit: Sancti episcopi Peregrinus, & Amator, priusquam a se discedant, Missas sunt votivas celebraturi; & propterea te quoque miserunt invitare, ut ministerium tui officii peragas. Si vero formidas propter præfatum hospitem, aiunt, ut vice tua Alexander ei custodiam præbeat. Sed & illud jusserunt, ut tecum Jovianum subdiaconum, & Jovinianum lectorem, qui Alleluia decantent, adducas. His peractis, videbam ego ipse, aperto sepulcro, egredientem ex eo virum, aspectu miræ pulchritudinis decoratum, & vestimentum ejus niveum, tamquam byssum. Illo egresso, quemadmodum videbam, reperit tres ante ostium stantes in veste candida, & salutavit eos, nomine unumquemque vocans. Tunc dixit Alexandro: Reverentissimi antefati episcopi Peregrinus, & Amator, jusserunt me usque ad eos venire. Qui iterum jusserunt te huic cellæ præponi, propter hospitem conservandum, & custodiendum a catulis, matre, & filiis septem, qui ad necem ejus delitescunt.

[26] [& mysteriis Christianis,] Post hæc rursus contemplabar, quemadmodum tenuerit dexteram meam reverentissimus diaconus, & dixerit: Veni nobiscum, hospes, ad Missas. Pergentibus itaque nobis, vidi quinque stantes ante crepidinem altaris, speciosissimis indutos stolis: & videbam me interrogantem beatissimum Corcodemum, qui essent illi, qui coram altari assistebant. Et dixit mihi: Ille, qui in medio stat, ipse est sanctus Peregrinus episcopus & martyr, cum quo a Romana urbe ego quoque missus sum imperio Papæ Sixti. Illi duo qui dextro adhærent lateri, sunt Amator, & Marcellianus t episcopi; qui sinistro, Elladius u est, & Valerianus x sanctissimi, qui beatissimo Peregrino gradatim successerunt y. Discedens igitur a me perspicuus diaconus, ipsorum est redditus vultibus. Tunc demum quasi me coram, audiebam sanctum Amatorem episcopum dicentem diacono: Præbe silentium z, frater, quo possimus, remoto strepitu, voti compotes fieri: festinat enim Peregrinus frater ad proprium habitaculum Baugiacum aa reverti; & oportet nos propter eum paulo temperius sacrificium consummare. Indicto itaque silentio, & catechumenorum denuntiata discessione, ego mirabar intra me, tantæ novitatis contemplans mysterium: non tamen ausus fui post catechumenorum denuntiationem ad locum, ubi Missæ celebrabantur, pedem attolere; sed videbar mihi in eodem loco, in quo reverentissimus me diaconus constituerat, stare.

[27] Item videbatur mihi interrogasse diaconum beatus Peregrinus, ac dixisse: Quis homo hic est, qui tecum hanc basilicam est ingressus? Et respondisse diaconum: Hic est hospes meus, cujus me custodia, [ei per visum tamquam adstanti exhibitis, imbuunt.] ne vestris dudum parerem imperiis, retinebat. Ergo iterum velut in die * videbam me stare juxta ipsos; & non solum persona, sed & vestium qualitate discretum; admiransque dicebam: Cur hi niveis sunt vestibus omnes induti; & ego nigris induor tegumentis? Cum hæc & talia mecum ruminassem, vox delata est in aures meas ad Corcodemum diaconum ex ore episcoporum emissa: Segrega, frater, hospitem tuum a nostris cœtibus; & foras ab ecclesia expelle; quoniam indignus est gratiæ particeps esse, propter quod idolis Jovis deservit. Quorum quasi præceptis inserviens, pellere me foras sæpedictus diaconus nitebatur. Tunc ego cadere quasi ad pedes ejus, & his eum affatibus exorare videbar; & dixi ad reverentissimum diaconum: Amice Dei, deprecor te, ut apud præsentes episcopos intercedas, ut mecum misericordiam faciant, & ritum dæmonum, quo teneor obligatus, disrumpant. Ad quam supplicationem motus, videbatur me eis præsentasse, &, ab illis accepto mandato, mihi manum imponere.

ANNOTATA.

a Hæc præfatio libelli usque ad initium numeri sequentis deest in codice nostro Q Ms. 4, & Marchianensi; sed in aliis passim codicibus exstat. Non videtur autem esse Constantii; multo etiam minus ipsius Mamertini; sed alterius, qui Mamertini testimonium & narrationem per libellum evulgans, illi prologum & epilogum du suo adjecerit; ut suo loco videbitur.

b Nempe SS. Corcodemi & sociorum MM., de quorum revelatione hic agetur.

c Ipso scilicet Mamertino, ut ex sequente narratione liquebit.

d Innuere videtur auctor id, quod de puella habente spiritum Pythonem narrat S. Lucas Act. 16: Hæc subsecuta Paulum & nos, clamabat, dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis &c. Sed cur Paulo jungitur Barnabas, qui jam ante a Paulo discesserat? Alium hic pro alio scriptum putamus, Barnabam pro Sila: nam hic erat tum Pauli comes cum Luca & Timotheo.

e Cur luciflua dicantur hæc sepulcra, infra colliges num. 22 & 23.

f Narrat. Ita cum Surio pleraque Mss. Ipse sic etiam primo legerat Chiffletius; delevit tamen postea, ac substituit, narro; uti etiam diserte habet pervetustus codex noster Lugdunensis P. Ms. 4, in quo libellus hic, eodem, quo cetera, charactere in fine exaratus est, sed seorsum sine Vita Constantiana S. Germani. Ego retinendum censeo narrat; ut nondum hic Mamertinus, sed idem loquatur, qui Mamertini verbis adjecit epilogum, qui certissime Mamertini esse non potest; ut infra patebit.

g Inquit. Et hanc vocem delevit, postquam scripserat, Chiffletius; erasa est eadem ex codice Lugdunensi, ubi locus ita vacat, ut additam aliquando fuisse, certo appareat. Deest autem omnino in Mss. Valcellensi, & Marchianensi, uti & in cod. Q Ms. 4: quod quidem in duobus ultimis mirum non est; cum in his etiam omissa sit præfatio jam data, tamquam ad historiam nihil faciens (quod in quibusdam codicibus frequenter accidit) ejusque loco brevitatis causa reposita sint hæc: Quod tamen ejusdem Mamertini verbis melius poterit enucleari. Sic ergo incipit: Eram ego Mamertinus &c. Ego interea omittendam non putavi: cum enim, juxta plurima Mss. præfatio non sit ipsius Mamertini, ut colligitur ex nota præcedente; non potest; quisquis eam composuit, suis verbis verba Mamertini subjicere, nisi vel addita, vel subintellecta saltem voce, inquit. Et vero non sola Mamertini verba; sed totum de conversione ejus libellum, adeoque & præfationem & epilogum, inserere huc voluisse Constantium, patet ex fine capitis præcedentis.

h De S. Savino seu Sabino (nam codices variant) vide quæ diximus XI Julii, pag. 289.

i Indifferenter, id est sine dilatione, sive assidue. Mss. San-Maximinianum. Marchianense, & Q. Ms. 4 habent, indesinenter.

k Quæ sequuntur hinc usque ad initium numeri 32, omissa sunt in Ms. San-Maximiniano, & Q Ms. 4; & similem codicem præ oculis habuisse videtur S. Hericus in Vita metrica num. 72: sed non recte omissa hæc esse, ostendunt codices omnes alii; imo illi ipsi, qui hæc prætermittunt; nam quæ habent a numero 32 de S. Mamertino, sine præcedentibus intelligi nequeunt.

l Adverte, tam hic, quam supra num. 7, horas numerari more Romano, ab ortu solis.

m Pro, in quo jacebam, luciflue illustratum, legit Cod. Lugdunensis; Cujus præsentia cellula, in qua jacebam, luciflua inundatione illustrabatur: ego vero &c.

n De S. Corcodemo actum est 4 Maii pag. 453.

o S Florentinus M. a Bargedeo in Menologio Autissiodorensi Ms. notatur die 4 Octob., quo agi de illo poterit.

p Egimus de S. Peregrino, primo Autissiodorensium episcopo & M. 16 Maii, pag. 561.

q De hoc S. Alexandro dici poterit die, quo colitur Autissiodori, 4 Februarii, cum ad mensem illum redibitur.

r De hoc S. Joviano, seu Juviano, ut est in cod. Lugdunensi, subdiacono, nondum comperi, quo die colatur. Vide dicta de S. Joviniano, qui sequitur, lectore & M. die 5 Maii, pag. 5.

s Codex Lugdun. sic habet: Et ecce, in extasi elevatus, adesse me existimabam, priusquam galli cantarent; & vidisse reversum juvenem ad januam &c,

t De S. Marcelliano ep. Autissiod., S. Peregrini successore, consule diem 2 Maii, pag. 203.

u De S. Elladio, Eladio, seu potius Helladio ep. Autissiod. adi ejusdem mensis diem 8, pag. 300.

x De S. Valeriano ep. Autiss. dictum 6 Maii, pag. 105.

y Hoc scilicet ordine, 1 S. Peregrinus, 2 S. Marcellianus, 3 S. Valerianus, 4 S. Helladius, 5 S. Amator. Fictitius ergo videtur Valerius in Hist. epp. Autissiod. a Valeriano distinctus.

z Silentium indicatur, quod olim ante Præfationem Missæ, quando & catechumeni recedere jubebantur, indicebant diaconi, de qua re videri potest laudatus le Brun tom. 2, dissert. 4, art. 3.

aa Vulgo Boüy.

* pro &; ut infra

* id est, restituant

* Cod. Lugdun. insolitæ lucis

* al. velut indignum

CAPUT IV.
Ejusdem libelli continuatio.

Post impositionem iterum manus, videbam me sanctis episcopis præsentatum, & instructum ab eis, [Mamertinus a Sanctis per quietem instruitur de fide Catholica,] quæ amplecterer, & a quibus cæremoniis separarer. Et rursum audire me putabam episcopos, quemadmodum delegaverint Sancto diacono, dicentes: Amantissime frater, reduc tecum hospitem; & mone illum, ut, lucifero exorto, fratri se præsentet Germano; quia ipsi est a Christo Deo directus, ut per eum omni plenitudine spiritalis gratiæ impleatur. Deinde videbam me ipsum supplicare illis, & ipsos me alloqui & exhortari ad perficiendam in me doctrinam fidei. Videbam etiam, illis discedentibus, præfatum diaconum tenentem manum meam, & restituentem me ad suam, de qua me eduxerat, cellulam.

[29] Item videbam, priusquam ingressi essemus cellulam, [imo ipsi Sancti de se ei quædam revelant.] procidere me ad pedes ejusdem diaconi, & ita dixisse: Ne, quæso, irascatur dominus meus, si adhuc in conspectu tuo locutus fuerit famulus tuus. Qui quasi respondebat: Dic, quæ te remordent, cum fiducia. Et ego: Obsecro te, quot temporum lapsa sunt curricula, ex quo in hoc habitaculo requiescis? Qui respondit: Post martyrium beatissimi Peregrini, die tertio passionis ejus (non quidem eo tempore a) de seculo ad Dominum migravi. Optaveramus quidem participes fieri passionis ego cum fratribus meis, sicut fueramus unius quoque bajulatores mandati: sed post non multum temporis imperator est ordinatus, doctrina Christiana refulgens b, qui, persecutione remota, cunctas clausas ecclesias patefecit, & eis Catholicos præpositos ordinavit. Propterea non potuimus, quæ voluimus, consequi. Fratres autem mei erant hi; Marsus presbyter c, Alexander, & Jovianus. Et sepultus sum in hoc loco ab iisdem fratribus meis. Ipsi autem, ut mihi divinitus revelatum est, Confessores obierunt. Jovinianus vero lector, Deo procurante, martyrium consummavit.

[30] Cumque omnia hæc in excessu mentis vidissem, sopore fugato, experrectus sum; & continuo gallus cantavit. [Evigilans Mamertinus, Deum orat,] Ego autem memor mei, ostenso mihi signaculo frontem munivi. Tunc ego planctigerum ejulatum emittens, supra sepulturam, tamquam super aram dominicam, procubui; quam irrigans lacrymis, precem fundebam, & dixi: Domine Deus Israël, qui in altis habitas, & humilia respicis, & alta a longe cognoscis: præter quem non est alius Deus d: qui ob reparationem generis humani in terram venisti, & cum hominibus conversatus es: cujus nutu, ac misericordia ego indignus in hac nocte, meæ salvationis secreta nosse promerui; concede mihi, ut celerius famuli tui sancti Germani contempler aspectum, cui me recto itinere perduxisti. Completa oratione, postratum corpus erexi: & cum aciem oculorum ad basilicam sancti Amatoris dirigerem, aspexi lucem immensam, intus forisque fulgentem; ita ut crederem, repulsa noctis caligine, sui temporis meta solem confinia replevisse *. Dehinc ex eodem item loco vox canora atque hymnigera ad meos est auditus delata.

[31] Continuo ego in eodem, quo audieram, loco, substiti, quousque quæ cantabantur, audirem. Prima ergo antiphona, quæ ad aures meas venerat: Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, & qui gloriantur in simulacris suis. Secunda hæc erat: Salvum fac servum tuum, [& alia visione recreatur, & animatur, ut S. Germanum adeat.] Deus meus, sperantem in te. Tertia: Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, & quorum tecta sunt peccata. Et cum hæc audissem, reversus ad me, prostravi me septies in supradicto sarcophago, orans & dicens: Deus sancti Corcodemi, suscipe festinantem ad te, & ne confundas me ab expectatione mea: tua enim pietate, & gratia ad hoc delatus sum habitaculum, per quod meorum contagia cognovi errorum. Rursum consurgens, illuc ad ipsam basilicam elevavi obtutus; & audio iterum antiphonam meæ saluti atque conversioni consonam: Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob. His sanctis affatibus confortatus, tertio me in oratione prostravi. Trina igitur obsecratione perfecta, surgens, videbam eam, quam prius videram lucem, ablatam a facie oculorum, in quibus ante fulserat; & repentinæ me illico tenebræ circumsepserunt. Ego tamen jam mysterio edoctus, fronti meæ dominicum infixi vexillum. Dum hæc geruntur, vulgaris lux terris reddita radiavit. Mox ego iterum atque iterum salutis me charactere confirmans, & sancto hospiti grates exsolvens, ad Doctorem e atque ad Ducem cælestis Imperatoris citius properavi.

[32] [a quo perbenigne acceptus fuit;] Exploranti * ergo, ubi sanctissimus Germanus episcopus eo die habitaret, incolæ civitatis dixerunt: Non est hic: monasterium habet proximum, & illuc frequentissime gratia visitationis cymba portatur. Tunc deprecatus sum eos, qui mihi indicaverant, ut ad ipsum monasterium ducentem viam demonstrarent. Qua arrepta, quo tendebam, perveni: & me paululum ante ostium immorante, subito vir beatissimus Germanus egreditur; quem procidens in terram adoravi. Ille autem non eventu, sed admonitus egrediebatur in occursum meum: Deus enim omnium conditor revelaverat Famulo suo & meam necessitatem, & quorum fuissem ad eum jussione directus; sicut postea comperi. Curvatus ergo solo tenus, obsecrabam Virum Dei, ut me benediceret. Qui extenta manu elevavit me, dicens: Habe fiduciam; ne terrearis. Et apprehendens mentum meum, osculatus est me. Cui ego: Ne facias, Vir sanctissime; quoniam adhuc ab osculis ararum dæmonum os meum non est mundatum. Cui sanctus Germanus: Agnovi ego nocte transacta, ab omnibus illecebris te mundatum fuisse. Quo audito, obstupui, steteruntque comæ, & vox faucibus hæsit. Tunc egregius Vir inhærens manui meæ, pariter ad monasterium ingressi sumus.

[33] [utpote omnium, quæ jam illi acciderant, divinitus conscio;] Ego vero intra me ipsum movebar, dicens: Quis huic indicavit, quæ clam gesta sunt noctis præteritæ spatio? Et me talia cogitante, introduxit me in cellulam suam f, & sedens dixit: Obsecro, fili, ut mihi quæcumque gestra sunt, & ad tuam nocte præterita notitiam pervenerunt, innotescere non demoreris. Tunc ego incipiens a prima origine usque ad ejusdem affatus g ei singillatim exposui; reticens de turba catulorum. Mox ille ait: Nonne obsecravi te, ut omnia narres, & nihil mihi de ostensis tibi mysteriis celes? Cur partem pene cunctam * miraculis excedentem mysterii reticuisti? Prosequere, & expone nobis insidias, quæ te circumadstabant, catulorum. Ego vero hæc audiens, dixi: Quid narrem Domino meo pulvis & cinis? Ubi divinitus fit allocutio, cesset incondita mortalium linguarum narratio. Video enim te Deo plenum; & cum sis localis, ubique quæ aguntur, cognoscis. Ille subridens, dixit: Vere quidquid propter te actum est, a viris venerabilibus episcopis, vel a diacono cognovi, & præsens fui. Ne formides; fides tua te salvum fecit. Hæc audiens, declinans me in faciem, ingemui; & apprehendens genua ejus, reliqua, quæ ad perficiendam fidei Christianæ potentiam superfuerunt, rogavi ut per ejus dexteram implerentur.

[34] Tunc demum pari comitatu ad civitatem processimus. Ingressi autem in ecclesiam, [itaque ab eodem baptizatur, & sanatur miraculo duplici:] vocatis clericis & quibusdam laicis, dixit mihi: Repete, obsecro, quæ dudum in monasterio, me interrogante, narrasti; ut & hi audiant, qui ignorant. Cui ego tremulus & timore prostratus, respondi; quid dicam, quod non Beatitudo tua ante præsciat? Et Episcopus: Propter adstantes tibi dixi, non propter me. Ego autem iterum repetens omnia, illis quoque innotui. Qui infinito gaudio exhilarati, Deo laudes & gratias referebant, dicentes: Gratias tibi Deus, quia hoc tibi vas electionis ante mundi constitutionem prædestinasti, per quod virtutis tuæ magnitudinem, & potentiam * omnibus, & sine fine demonstrares. Tunc beatus Episcopus inducit me in locum, ubi remissio fit omnium peccatorum; & de more sacerdotali aquis benedictis, baptismum mihi tradidit, replens circa me & in me universa officia gratiæ spiritalis. Ad quem ego: Domine, sicut animæ recessus salvasti; ita & corporis debilitati membra restitue sanitati: da solitam lucem utrisque patentibus oculis aspicere, & geminis manibus consueta opera attrectare. Hæc audiens Antistes, dixit mihi: Credis, hoc me posse in te operari? Respondi: Credo Domine; & propterea ad tuam profectus sum pietatem. His auditis, accepto oleo, & signans oculum atque manum, officiis propriis, repulso morbo, restituit. Hi, qui adfuerant, videntes, rursum opera Dei laudaverunt, quæ per virum probatissimum atque sanctissimum Germanum fiebant episcopum.

[35] Tunc ait turbæ, quæ cum eo erat: Pergamus cum hoc homine ad locum, in quo hospitatus est nocte; [hinc simul adeunt cellam S. Corcodemi,] & videamus, si adhuc ibi est catula * cum catulis septem. Qui dixerunt: Quidquid præcipis, fiat. Ego autem exiens de medio illorum, præcedebam, illis cum beato Episcopo subsequentibus usque ad locum. Cumque venissemus ad locum, oratione celebrata, dixit Episcopus: Dic mihi, juvenis; ubi vidisti adstantem virum, vestibus niveis circumdatum? Et ego: Domine, hic in vestibulo. Iterum dicit: Super quod sepulcrum inclinatus es nocte? Ego autem digito ostendens, monstravi sepulcrum. Tunc sanctus Episcopus dixit: Removete lapidem de hoc sepulcro, ut interiora ejus inspiciamus. Remoto itaque lapide, visi sunt serpentes octo; primus immanissimus, ceteri vero septem paulo inferiores.

[36] Visis ergo hominibus, ille coluber capite erecto circumspiciebat omnes, plus tamen beatissimum Germanum episcopum. [ex qua pellit S. Germanus prodigiose serpentes:] Cui præfatus Vir: Serpens nequissime, adhuc non deseris calcaneum humani generis; & audes post prævaricationem tuam & devictionem, gyros super membra reverentissimi Corcodemi diaconi tuos extendere? Vivit Dominus, quoniam morte cum omnibus tuis fueras dignus; sed quoniam obedisti præfati fratris imperio, & abstinuisti veneniferos voratus tuos a præsentis hospitis corpore, egredere sospes; & ulterius, ubi conversatio humana est, recubare non audeas. Sit autem habitaculum tuum silvestre gremium, vel eremi vastitas. Quos autem itineris tui in circuitu habitatores repereris, ne noceas aut lædas. Non ego, sed Christus per me tibi imperat. Tunc serpens, velut suæ iniquitatis mole gravatus, submisso capite, septies spirarum suarum tendens volumina, tamquam valedicens, & gratias agens beatissimo Germano, pectoris tractu graditur: cujus post tergum turba minor sequebatur. Visa enormitate corporis ejus, cuncti trementes beatissimi Germani comites, fugam arripiunt. Stabat tamen ille immobilis, fiduciam habens beatissimæ sanctitatis. Tunc redarguens populum fugientem, dixit: State, & videte mirabilia Dei, quæ operatur in nobis indignis. In ipso autem tractu æstimatus est serpens posse habere longitudinem cubitorum septem. His miraculis ostensis, illa cellula beati Corcodemi diaconi, quæ propter densitatem veprium, nulli, nisi tantum antistiti Germano, fuerat nota, facta est, Deo operante, omni sexui cognita; & non solum omnium notitiam promeruit, sed & culturam. Omnes igitur ex hoc tempore, eidem cellulæ votivam gerentes devotionem, alacriter frequentabant.

[37] [his attonitus Mamertinus, Sancti monasterio sese addixit.] Mamertinus h igitur, per quem, & in quo Deus virtutum suarum ostenta depalavit, videns hæc, non solum a gentili errore; sed etiam a cæcitate, ac ariditate clementissime liberatus, & a serpentium morsibus Dei nutu ereptus, consecravit se monasterio sancti Germani episcopi ita devotissime i, ut nusquam ex eo foras egrederetur, nisi forte ejusdem Episcopi aut imperio, aut comitatu illectus. Cujus sancta conversatio ita doctrina spiritali floruit, ut defuncto archimandrita Alogio k, qui eum monachum fecerat, ipse hereditario jure sanctitatis * ejus officium suscepisset l. De his ita. Ceterum ordinem narrationis cœptæ prosequamur m.

ANNOTATA.

a Id est, eodem quidem mense, & tertio die post illum, quo S. Peregrinus in cælos evolavit, ego quoque vivis excessi; non tamen eodem tempore; sed annis aliquot posterius. Fecit hic locus, opinor, ut festum S. Corcodemi huc usque celebrari solitum die 4 Maii, in Breviario nuperrimo Autissiodorensi anni 1726 repositum sit die 18 ejusdem mensis, qui tertius est a festo S. Peregrini ep. Notavit Chiffletius, hæc verba, die tertio passionis ejus, abesse a Mss. codicibus; sed hæc ego in omnibus nostris reperi.

b Intellige Constantinum Magnum.

c De S. Marso presb. agendum erit 4 Octobris. In recenti tamen Breviario Autissiod. notatur die 5 ejusdem mensis.

d Ne quis miretur, toties hic adhiberi textus sacros ab homine recentissime Christiano; meminerit, hæc ab eo scribi potuisse diu posterius, quam acciderant; ac tum in Scriptura versatissimo pronum fuisse res antea factas verbis sacris exprimere.

e Codex Lugd. habet: Et sancto hospiti (Corcodemo scilicet) grates exsolvens atque doctori; ut valui tiro, ad ducem (S. Germanum) cælestis Imperatoris citius properavi.

f De cellula S. Germani vide infra Hericum in Miraculis num. 22.

g Alii codd. habent: usque ad eumdem profectum mei; alii: usque ad eumdem locum exposui profectus mei causam; cod. Lugd.: usque ad eamdem profectus mei causam.

h Hic est epilogus, ab eo, qui S. Mamertini narrationem publico libello vulgavit, adjectus.

i Hoc certe & quod sequitur, de se ipso scripsisse Mamertinum, omnino incredibile est.

k Alogio. Sic Mss. nostra omnia, præter codicem Lugdunensem, qui habet Alodio. Idemne ergo Alogius archimandrita, & Alodius episcopus Autissiodorensis, qui S. Germano defuncto successit? Aiunt S. Hericus in Miraculis num. 118, Historia epp. Autissiod. cap. 8, Robertus monachus S. Mariani in Chronologia ad annum 448, aliique: negant Chiffletius noster in Mss., & Tillemontius not. 7 in S. Germanum. Nos rem examinandam remittimus ad diem 28 Septembris, quo colitur S. Alodius ep. Autissiodorensis.

l In cod. Lugd. additur: Gesta sunt autem hæc omnia in civitate Autissiodorensi, imperante & perficiente Domino nostro Jesu Christo; cui est honor, & gloria, & imperium in secula seculorum. Amen.

m De his ita. Ceterum &c. Hæc leguntur non solum in Mss. Chiffletianis; sed etiam in San-Maximiniano, Boni Fontis, & Q. Ms. 4. Alii codices omittunt.

* cod. Lugd. repetisse

* antiqui codd. explorans

* Surius, cuncta

* al. virtutes tuas al. virtutis tuæ virtutes

* al. serpens

* al. hereditariæ sanctitatis

CAPUT V.
S. Germani pietas erga defunctos insepultos; ejus ac S. Lupi ep. Trecensis missio Britannica adversus Pelagianos; consecratio S. Genovefæ; tempestatis mira sedatio.

XVII.

Quodam enim tempore, cum iter ageret hyeme, ac diem totam in jejunio ac fatigatione nimia duxisset; commonetur, ut, cogente vespere, [Divertit Sanctus in domum spectris infestatam;] quocumque secederet. Erat eminus domicilium absque tectis, jam pridem sine habitatore semirutum *; quod etiam per incuriam vulgaris habitatoris arbusta contexerant; ut pene esset melius noctem sub nudi aëris rigore durare, quam in illo periculo & horrore succedere: præsertim cum duo senes, propter infestationem terribilem, hanc ipsam domum inhabitabilem prædixissent. Quod ubi Vir beatissimus comperit, horrentes ruinas, quasi amœnitates, expetiit; ibique inter multiplices, quæ quondam fuerant, mansiones, inventa vix una est, quæ instar haberet habitaculi. Illic leves sarcinulæ *, & paucissimi comites collocantur; quibus brevis cœnula esui fuit, Episcopo penitus abstinente. Deinde alta jam nocte, cum unus ex clericis legendi suscepisset officium, ille jejunio & fatigatione confectus, sopore superatus est. Tum subito ante os legentis adstitit umbra terribilis; & paulatim sub oculis intuentis erigitur: parietes etiam saxorum imbribus colliduntur.

[39] Tunc vero deterritus lector, præsidium Sacerdotis implorat. [eamque mox purgat, comperta infestationis causa:] Qui statim prosiliens, effigiem terribilis imaginis intuetur; & præmissa obsecratione nominis Christi, imperat, ut quis esset, quidve illic ageret, fateretur. Qui protinus terrifica vanitate deposita, voce humili, more supplicantis eloquitur, se vel * comparem suum, auctores criminum fuisse multorum; insepultos jacere; & ob hoc inquietare homines, quia ipsi quieti esse non possent. Rogat, ut pro eis Dominum precaretur, quatenus recepti, requiem mererentur. Ad hæc Vir sanctus indoluit; imperatque ut locum ostenderet, quo jacerent. Tum vero, cereo præcedente, dux umbra progreditur; & inter difficultates maximas ruinarum, intempesta nocte, locum in quo projecti fuerant, indicavit. Ut vero mundo est redditus dies, circumjectos incolas invitat; hortatur ipse operis maturator adsistens: rudera tumultuarie superjecta per tempus, rastris avulsa purgantur. Inveniuntur corpora fusa sine ordine, ossa ferreis adhuc nexibus illigata. Ad legem sepulturæ fossa dirigitur; membra exuta vinculis, linteis ambiuntur; humus superjecta componitur; oratio intercessionis impenditur; obtinetur defunctis requies, viventibus quies; ita ut post eamdem diem sine ullo terroris indicio, domicilium frequentato habitatore floruerit a.

XVIII.

[40] Neque illud omittendum videtur, quod in eodem itinere post dies aliquot noctis cæcitate compulsus, [gallis gallinaceis cantum restituit.] mediocrium personarum successit hospitio. Nam id maxime, ambitum fugiens, requirebat. Cumque in divino opere solito pernoctasset officio, lux orta est, nullis gallorum cantibus nuntiata, cum earum avium copia in iisdem domibus non deesset. Causam novitatis explorat; agnoscit, multum jam tempus esse, quo tristis taciturnitas naturale gallicinium damnavisset. Ab omnibus exoratus, mercedem mansionis exsolvit. Acceptum enim triticum benedictione condivit; quo pastæ aviculæ auditus habitantium usque ad molestiam frequentatis cantibus fatigabant. Ita virtus divina, etiam in rebus minimis, maxima præminebat.

XIX.

[41] Eodem tempore, ex Britanniis directa legatio, Gallicanis episcopis nuntiavit, [Mittitur cum S. Lupo in Britanniam contra Pelagianos:] Pelagianam perversitatem in locis suis late populos occupasse; & quamprimum fidei Catholicæ debere succurri. Ob quam causam synodus numerosa collecta est b; omniumque judicio, duo præclara religionis lumina universorum precibus ambiuntur, Germanus, ac Lupus, apostolici sacerdotes, terram corporibus, cælum meritis possidentes. Et quanto laboriosior necessitas apparebat, tanto eam promptius Heroës devotissimi susceperunt; celeritatem negotii, fidei stimulis maturantes.

XX.

[42] Quibus territorium Parisiacæ urbis, itineris continuatione permeantibus, vicus quidam, [in itinere de S. Genovefa puella vaticinatur:] cui Metodori c vetustas vocabulum indidit, fatigationi eorum humanitatem hospitii ministravit. Cives loci, tantorum Virorum agnito superventu, permixta vulgi multitudine, obviam procedunt, benedictionem expetunt, debitam Sanctis venerationem impendunt. Cumque beatissimus Germanus confluentem multitudinem salutaris verbi exhortatione refoveret, ad medium circumstantis populi longe porrecto intuitu, puellam quamdam, Genovefam d nomine, inter adstantes eminus conspicatur. At Vates divinus, nescio quid in ea cæleste & angelicum auspicatus, e proximo hanc jubet suis sisti conspectibus. Obstupuere omnes, intentisque animis propheticam de puella sancti Viri sententiam exspectabant. Cujus caput venerabilis Pontifex sacri oris exosculatione demulcens, inter castos amplexus, quibus esset orta parentibus, vel quo censeretur nomine, ab adstantibus sciscitatur. Mox puellæ nomen edicitur; parentes quoque evocati, in præsentiam adducuntur Episcopi. Interrogati de puella, suam esse filiam profitentur. Tum Germanus (ut erat ipsius semper divinitatis conscius) prophetico intonans spiritu, tali electam a Deo puellam præconio extulit, in hunc modum virginis genitores affatus: Beatos, inquit, vos dies illa fecit, qua tantæ prolis vos contigit esse parentes; cujus ortus nativitatis ipsis quoque angelis lætitiam peperit salutarem: erit enim pretiosi apud Deum meriti, ac spiritalis perfectione propositi ipsis etiam viris aliquatenus imitanda.

XXI.

[43] Plurima quoque alia, quæ prolixitas explicare non patitur, [eamque Christo virginem consecrat,] in laudem virginis prosecutus, tandem versus ad puellam, iterata hanc benignitate complectitur, tenerosque annos, qua tantus Vir poterat affabilitate, consolatur: atque inter deosculantis lenia blandimenta, ne sibi animi sui secretum pandere erubescat, hortatur. Percunctatur, si vitæ sanctimonialis cælibatum velit suscipere, ac Christi sponsalitio titulari. Illa tanti sponsi nomine delectata, titulum virginitatis amplectitur, seque hujus professionis jam dudum astringi desiderio profitetur. Exorat, ut, si id dignum ipse duceret, sanctitatis ejus benedictione voti sui compos redderetur. Rursus in amplexus virginis Sacerdos incumbit, & ut constantis esset animi, exhortatur. Interea gressum divertit ad ecclesiam, maximo populorum agmine prosequente: ibique inter diutissimos Psalmorum concentus, ac prolixam orationis continuationem beatus Germanus manum dexteram super caput virginis indefesse tenuit. Expleta solemniter oratione, cibum una cum gratiarum actione sumpserunt. Tum commendans eam parentibus, in crastinum redire præcepit.

[44] Subeunte diluculo, mature adest Genovefa. At beatus Germanus, [tum prodigioso monumento & exhortatione instructæ valedicit:] utrum pridianæ professionis esset adhuc memor, virginem percunctatur. Illa Spiritu animata divino, constanter se suæ sponsionis reminisci fatetur, atque in ejus observantia perpetuo se manere decernit. Ut autem id fieri posset, superno auxilio quam maxime, & beati Patris intercessionibus indigere. Atque ut ipsam divinitatem cerneres amborum votis evidentissime favere, Germanus vultum in terram defixit; moxque æreum nummum, divina (ut credo) allatum sententia, impressione Crucis exsculptum inspexit, inspectumque protinus a terra collegit. Quem loco muneris Genovefæ tradidit, atque semper collo suspensum, ob sui memoriam ferre præcepit. Hoc, inquit, me recedente, pignus mei amoris præ oculis jugiter gestare memento. Ceterum universa alia mundialis pulchritudinis ornamenta, auri gemmarumve compacta fulgoribus, numquam tuis vel collo vel digitis inseri patiaris. Habeant hæc, quæ seculo militant; tu, quæ sponsa Christo adscripta es, ornamenta spiritalia concupisce. Ita fatus, Virgini valefecit; atque ut sui semper esset memor, admonuit. Commendansque eam iterum parentibus, iter, quod cœperant, perrexerunt.

XXII.

[45] Hi itaque Oceanum mare, Christo duce & auctore, [in mari subortam tempestatem] conscendunt, qui Famulos suos inter discrimina & tutos reddidit, & probatos. Ac primum de sinu Gallico flabris lenibus navis in altum provecta deducitur, donec ad æquor medium perveniret; ubi porrectis in longum visibus, nihil aliud quam cælum videretur & maria. Nec multo post occurrit in pelago legionis inimica vis dæmonum; qui tantos ac tales Viros pertendere ad recipiendam populorum salutem, lividis iniquitatibus inviderent. Opponunt pericula, procellas concitant, cælum diemque nubium nocte subducunt, tenebrarum caliginem maris atque aëris horrore congeminant. Ventorum furorem vela non sustinent; & Oceani moles fragilis cymba vix tolerat. Cedebant ministeria victa nautarum: ferebatur navigium oratione, non viribus. Et casu Dux ipse vel Pontifex fractus corporis lassitudine, sopore resolutus est. Tum vero, quasi repugnatore cessante, tempestas excitata convaluit; & jam navigium superfusis fluctibus mergebatur.

[46] [oleo consecrato precibusque compescit, ac Britanniam attingit.] Tunc beatus Lupus, omnesque turbati, excitant Seniorem, elementis furentibus opponendum. Qui periculi immanitate constantior, Christum invocat; increpat Oceanum, & procellis fævientibus causam religionis opponit. Statimque assumpto oleo, in nomine Trinitatis, levi aspergine fluctus sævientes oppressit. Collegam commonet; hortatur universos; oratio uno ore & clamore profunditur. Adest divinitas; fugantur inimici; tranquillitas serena subsequitur; venti contrarii ad itineris ministeria vertuntur; navigium famulatrix unda prosequitur; decursisque immensis spatiis, brevi optati littoris quiete potiuntur. Ibique conveniens ex diversis partibus multitudo, excepit Sacerdotes; quos venturos etiam vaticinatio adversa prædixerat: nuntiabant enim sinistri spiritus, quod timebant. Qui imperio Sacerdotum dum ab obsessis corporibus detruduntur, & tempestatis ordinem, & pericula, quæ intulerant, fatebantur, victosque se eorum meritis & imperio non negabant.

ANNOTATA.

a Exempla simillima etiam inter ethnicos contigisse, ex Plutarcho in Parallelis, Plinio juniore, & Luciano, ostendit Menochius noster in opere Italico, quod Historias inscribit, part. 2, Centuria 4, cap. 31. Nimirum ipsi dæmones illo honore fraudari nolebant, qui superstitiosis exsequiarum ritibus sibi deferri consueverat: ipsi ergo per ejusmodi terriculamenta sepulturam urgebant, quæ defuncti manibus conferre nihil poterat. Deum vero Christianis, sibi ante obitum pœnitentia reconciliatis, talia permisisse, non adeo mirum est, tum ut ipsis animabus debitum ita solatium afferretur, tum ut fideles neophytos ad opus illud misericordiæ toties in sacris Litteris commendatum, summa deinceps religione accurandum, validius permoveret.

b De hac synodo disserit Garnerius noster in Appendice posteriore ad primam partem operum Marii Mercatoris dissertatione 2, synodo 21: putatque habitam Arelati anno 427; sed locum ac tempus levibus argumentis probat. Nos eam Trecis collectam fuisse suspicamur; idque ex Vita S. Lupi ep. Trecensis num. 4, ad quam vide, quæ supra notavimus pag. 70 & seq. littera e. Ejus tempus non posse removeri ab ipso Sanctorum in Britanniam discessu, satis ex eorum festinatione, hic a Constantio descripta, colligitur; videturque adeo pertinere ad initium anni 429, juxta jam dicta in Commentario § 6.

c Metodorum, alias Nemetodorum, Nannetodurum &c., vulgo Nanterre, vicus est Galliæ in agro Parisiensi, leucis duabus distans Lutetia in Occasum, teste Baudrantio.

d De S. Genovefa fuse actum est die 3 Januarii a pag. 137.

* al. semirutis

* al. claves & sarcinulæ

* pro &

CAPUT VI.
SS. Germani & Lupi episcoparum felix expeditio adversus Pelagianos in Britannia.

XXIII.

Interea Brittaniarum insulam, quæ inter omnes est vel prima vel maxima, apostolici Sacerdotes raptim opinione, [Sancti in Eritannia Pelagianos expugnant disputatione,] prædicatione, virtutibus impleverunt: & cum quotidie irruente frequentia stiparentur, divinus sermo non solum in ecclesiis; verum etiam per trivia, per rura, per devia diffundebatur; ut passim & fide * Catholici firmarentur, & depravati viam correctionis agnoscerent. Erat in illis, Apostolorum instar, gloria & auctoritas per conscientiam, doctrina per litteras, virtutes ex meritis. Accedebat præterea tantis auctoribus assertio veritatis. Itaque regionis universitas in eorum sententiam prompta transierat. Latebant abditi sinistræ persuasionis auctores, & more maligni spiritus, gemebant, perire sibi populus evadentes. Ad extremum, diuturna meditatione concepta, præsumunt inire conflictum. Procedunt conspicui divitiis, veste fulgentes, circumdati assentatione multorum; contentionisque subire aleam maluerunt, quam in populo, quem subverterant, pudorem taciturnitatis incurrere; ne viderentur se ipsi silentio damnavisse. Illic plane immensæ multitudinis numerositas, etiam cum conjugibus ac liberis excita convenerat: aderat populus spectator futurus & judex: adstabant partes dispari conditione dissimiles: hinc divina auctoritas, inde humana præsumptio; hinc fides, inde perfidia; inde Pelagius auctor, hinc Christus. Primo in loco beatissimi Sacerdotes præbuerunt adversariis copiam disputandi; quæ sola verborum nuditate, diu inaniter & aures occupavit, & tempora. Deinde Antistites venerandi, torrentes eloquii sui cum apostolicis & euangelicis tonitruis profuderunt Miscebatur sermo proprius cum divino, & assertiones violentissimas lectionum testimonia sequebantur. Convincitur vanitas, perfidia confutatur; ita ut ad singulas verborum objectiones, reos se, dum respondere nequeunt, faterentur. Populus arbiter vix manus continet; judicium tamen clamore testatur.

XXIV

[48] Cum subito vir tribunitiæ potestatis cum conjuge procedit in medium, [& miraculo:] decem annorum filiam cæcam sinibus ingerens Sacerdotum; quam illi offerri adversariis præceperunt. Sed illi conscientia puniente deterriti, jungunt cum parentibus preces, & curationem parvulæ a Sacerdotibus precantur. Qui exspectationem populi, & inclinatos adversarios intuentes, orationem breviter fundunt. Ac deinde Germanus plenus Spiritu sancto, sanctam invocat Trinitatem, & protinus adhærentem lateri suo capsulam cum Sanctorum reliquiis, collo avulsam, manibus comprehendit; eamque in conspectu omnium puellæ oculis applicavit: quos statim evacuatos tenebris, lumine veritatis implevit. Exultant parentes miraculo; populus contremiscit. Post quam diem ita ex animis hominum persuasio iniqua deleta est, ut Sacerdotum doctrinam sitientibus desideriis sectarentur.

XXV.

[49] Compressa itaque perversitate damnabili, ejusque auctoribus confutatis, animisque omnium fidei puritate compositis, Sacerdotes ad beatum Albanum martyrem a, auctori Deo per ipsum gratias acturi, petierunt. Ubi Germanus omnium Apostolorum diversorumque Martyrum reliquias secum habens, facta oratione, [S. Albani M. reliquias aliquas aufert S. Germanus, aliasque substituit:] jussit revelli sepulcrum, pretiosa ibidem munera conditurus: arbitrans opportunum, ut membra Sanctorum ex diversis regionibus collecta, quos pares meritis receperat cælum, sepulcri quoque unius teneret hospitium. Quibus depositis honorifice atque sociatis b, de loco ipso, ubi beati Martyris effusus fuerat sanguis, massam pulveris secum portaturus abstulit c; in qua apparebat, cruore servato, rubuisse * Martyrum cædem, persecutore pallente. Quibus ita gestis, innumera hominum eodem die ad Dominum turba conversa est.

XXVI.

[50] Unde dum redeunt, insidiator inimicus, casualibus laqueis præparatis, [precibus arcet incendium, aliaque patrat miracula.] Germani pedem lapsus occasione contrivit; ignorans, merita illius, sicut Job beatissimi, afflictione corporis propaganda. Et dum aliquamdiu uno in loco infirmitatis necessitate constringitur, in vicinia, qua manebat, casuale exarsit incendium. Quod, consumptis domibus, quæ illic palustri arundine tegebantur, ad habitaculum, in quo idem jacebat, flabris stimulantibus ferebatur. Concursus omnium ad Antistitem convolavit, ut elevatis manibus, periculum, quod imminebat, evaderet. Qui, omnibus increpatis, moveri se fidei præsumptione non passus est. Multitudo omnis desperatione perterrita, obviam occurrit incendio. Sed ut Dei potentia manifestior appareret, quidquid custodire tentaverat turba, igne consumitur; quod vero jacens & infirmus defenderat, reservatur. Hospitium sancti Vari expavescens flamma transilivit, ultra, citraque desæviens; & inter globos flammantis incendii incolume tabernaculum, quod Habitator inclusus servabat, emicuit. Exultat turba miraculo, & victam se divinis virtutibus gratulatur. Excubabat diebus ac noctibus ante tugurium pauperis *, turba sine numero; hi animas curari cupientes, hi corpora.

XXVII.

Referri nequeunt, quæ Christus operabatur in Famulo, qui virtutes faciebat infirmus. Et cum debilitati suæ nihil remedii pateretur adhiberi, quadam nocte candentem niveis vestibus vidit sibi adesse personam, quæ manu extensa jacentem videretur attollere, eumque consistere firmis vestigiis imperabat. Post quam horam ita, fugatis doloribus, recepit pristinam sanitatem, ut die reddito, itineris laborem subiret intrepidus.

XXVIII.

[51] Interea Saxones Pictique bellum adversus Britones, junctis viribus susceperunt d, [Sancti Episcopi Scotos & Pictos] quos eadem necessitas in castra contraxerat. Et cum trepidi partes suas pene impares judicarent, sanctorum Antistitum auxilium petierunt. Qui promissum maturantes adventum, tantum securitatis ac fiduciæ contulerunt, ut accessisse maximus crederetur exercitus. Itaque apostolicis Ducibus Christus militabat in castris. Aderant etiam Quadragesimæ venerabiles dies, quos religiosiores reddebat præsentia Sacerdotum; in tantum, ut quotidianis prædicationibus instituti, certatim ad gratiam baptismatis convolarent. Nam maxima exercitus multitudo undam lavacri salutaris expetiit e. Ecclesia ad diem Resurrectionis dominicæ frondibus contexta componitur, & in expeditione campestri instar civitatis aptatur, Madidus baptismate procedit exercitus; fides fervet in populo; & contempto armorum præsidio, divinitatis expectatur auxilium. Interea hæc institutio vel forma castrorum hostibus nuntiatur. Qui victoriam quasi de inermi exercitu præsumentes, assumpta alacritate festinant; quorum tamen adventus exploratione cognoscitur. Cumque emensa sollemnitate Paschali, recens de lavacro pars major exercitus arma capere, & bellum parare tentaret, Germanus ducem se prælii profitetur; eligit expeditos; circumjecta percurrit; & e regione, qua hostium sperabatur adventus, vallem circumdatam editis montibus intuetur. Quo in loco novum componit exercitum, ipse dux agminis.

[52] Et jam aderat ferox hostium multitudo, quam appropinquare intuebantur in insidiis constituti; [solo cantu Alleluiatico fundunt; tum repetunt Gallias.] cum subito Germanus signifer universos admonet, & prædicit, ut voci suæ uno clamore respondeant: securisque hostibus, qui se insperatos adesse confiderent, Alleluia tertio repetitum Sacerdotes exclamant. Sequitur una vox omnium; & elevatum clamorem, repercusso aëre, montium inclusa multiplicant. Hostile agmen terrore prosternitur; & ruisse super se non solum rupes circumdatas, verum etiam ipsam cæli machinam contremiscunt: trepidationique injectæ vix sufficere pedum pernicitas credebatur. Passim fugiunt; arma projiciunt, gaudentes vel nuda corpora eripuisse discrimini. Plures etiam timore præcipites, flumen, quod sensim venientes transierant, devoravit. Ultionem suam innocens intuetur exercitus, & victoriæ præstitæ otiosus spectator efficitur; spolia colliguntur exposita; & prædam cælestis victoriæ miles religiosus adipiscitur. Triumphant Pontifices, hostibus fusis sine sanguine; triumphant victoria, fide obtenta, non viribus. Composita itaque opulentissima insula securitate multiplici, superatisque hostibus vel spiritalibus vel carne conspicuis (quippe qui vicissent Pelagianistas & Saxones) cum totius numero regionis f reditum moliuntur. Tranquillam navigationem merita propria, & intercessio Albani martyris paraverunt; quietosque Antistites suorum desideriis felix carina restituit.

ANNOTATA.

a S. Albani & sociorum MM. Acta illustravimus die 22 Junii a pag. 146.

b Nulla hic mentio elevati de terra corporis S. Albani per S Germanum; cujus sepulcrum jam tum erat cultu publico ingentique basilica celeberrimum. Quid ergo sibi volunt, quæ habet Mabillonius in Annalibus ad annum 1066, num. 94, cum de Eadfrido, abbate S. Albani, ita scribit: Ejus tempore basilica in honorem S. Germani episcopi Autisiodorensis constructa est eo in loco, ubi sanctus Præsul corpus S. Albani e terra levaverat?

c Abstulit; Autissiodorum videlicet; ubi basilicam hisce reliquiis condendis exædificans, S. Albani nomine dedicavit; ut in Miraculis num. 17 affirmat Hericus.

d Adi Commentarium num. 59 & seq.

e Patet hinc, multos ante tempus hoc Britones Christianos nondum fuisse.

f Id est, Britannis maximo numero Sanctos in reditu deducentibus.

* al. fideles

* al. rubere

* al. Præsulis

CAPUT VII.
Alia S. Germani expeditio ad Galliarum præfectum ex commiseratione suscepta & ornata miraculis.

XXIX.

Itaque reditu venerabilium Sacerdotum exultant Galliæ, gaudent ecclesiæ, [Redux ad suos Germanus, pro iis novum iter arripit Arelatum,] dæmones contremiscunt. Certe expectatio propriæ civitatis beatum Germanum votis duplicibus ambiebat; quam & apud majestatem divinam, & inter mundi procellas servare consueverat. Tributaria enim functio præter solitum, & necessitates innumeræ cives suos, quasi pupillos orbatos patente, depresserant. Recipiunt præsidium destituti; agnoscit causas; mœroribus congemiscit; & pro quiete vel requie quæsiturus remedia civitati, post marina discrimina, labores terrenæ expeditionis ingreditur. Itaque Gallias illustraturus, parvissimo comitatu & exigua evectione progreditur, qui pro largissimis thesauris Christum ferebat in pectore.

XXX.

[54] Operæ pretium puto mandare memoriæ, etiam ejus iter clarum fuisse virtutibus. [in quo Sancti equum furatus aliquis, eum cogitur miraculo restituere:] Necdum territorium suæ civitatis excesserat, viam leniter carpens (eratque, imminente jam vespera, dies pluvius) cum subito comitatui suo nudus pede, cucullo vacuus, nimis expeditus viator adcrescit *; cujus etiam nuditati condoluit. Qui dolose inhærens contubernio, jungitur mansione; & inter innocentes, occupatosque custodes, qui Deo, non animalibus, vigilabant, jumentum, quo Senior vehebatur, prædo nocturnus arripuit. Die reddito, amissio evectionis agnoscitur; &, ut Sacerdoti animal non deesset, unus ex clericis in peditem mutatur ex equite. Dumque iter agitur, circumjecti comites intuentur beatum Virum, extra morem, conceptam lætitiam vultus obumbratione velantem. Quod cum ab omnibus videretur, unus ex reliquis, auctoritate concepta, causam lætitiæ percunctatur. At ille inquit: Paululum remoremur; quia infelicis illius labor & irridendus est & dolendus, quem mox videbitis æstuantem. Cumque delapsi animalibus substitissent, paulo post eminus intuentur peditem, post se manu captum animal deducentem; qui brevi adjungitur, dum ille accelerat, hi morantur *: statimque vestigiis provolutus, crimen, quod commiserat, confitetur; & ita totius noctis spatio irretitum se esse retulit, ut longius prodire non posset, nec evadendi viam aliam reperisset, nisi ut abductum animal reformaret. Ad hæc Vir beatus; Si hesterna, inquit, die nudo tibi tegimen dedissem, furandi necessitas non fuisset. Quod deest, accipe; reforma, quod nostrum est. Itaque confessor criminis pro pœna commissi non solum veniam, verum etiam præmium cum benedictione suscepit,

XXXI.

[55] Quærebat Vir Deo plenus secretum & abjectionem oculi, cum virtutibus proderetur; [ubique per viam turmatim excipitur; dæmoniacum absens liberat:] in quo vere euangelica sententia probatur; civitatem supra montem positam latere non posse. Vitabat suorum solatia, extraneorum declinabat occursus; sed obscurari non poterat majestatis luce circumdatus. Nam vici omnes, municipia, civitates, quotquot sese per itineris ejus tramitem porrigebant, in occursum cum conjugibus ac liberis convolabant, & continuatum plerumque agmen, dum occurrentes jungebant prosequentibus, cohærebant.

XXXII.

Præteriri silentio impium puto, in Alisiensi loco a absens quantum virtutis operatus est. Erat illic presbyter, Senator nomine, natalibus nobilis, religione nobilior. Conjux illi Nectariola b, similis sanctitate: quos præteriens, pro studio antiquæ caritatis, expetiit. Advenienti præparant mansionem; & quanto major persona aderat, tanto minor impenditur apparatus. Matrona furtim stramen in lectulo subdidit Sacerdotis; quo ille inscius cubitavit: deductaque nocte oratione vel Psalmis, die reddito, iter, quo agebatur, ingreditur. Illustrato hospitio familia tota gaudebat. Strati reliquias fidelis matrona collegit, & condidit. Accidit post dies aliquot, ut Agrestius quidam bene ingenuus, habens uxorem, filios, & parentes, possessio fieret invadentis inimici; suorumque omnium fletibus non minus Germani absentia, quam infelicis captivitas lugebatur. Et cum nihil remedii posset adhiberi, præsumpsit virtutem fidei matrona venerabilis. Stramen conditum profert, quo furiosus circumdatus colligatur. Qui per spatium noctis unius, quasi apposito vallatus incendio, inclamato semper nomine Sacerdotis (qui cum abesset præsentia, virtute non deerat) divino purgatur auxilio; neque umquam postea in omni vitæ suæ spatio periculum tentationis incurrit.

XXXIII.

[56] Itaque sanctus Germanus Arelatum petens, ad Lugdunensium urbem, [Lugduni concionatur; Arelati suscipitur a S. Hilario ep.] Arari c famulante, devectus est: ubi certantibus populi studiis, indiscreta ætas & sexus uno occurrit officio: omnes benedictionem flagitant; tactum requirunt; &, quod superest multitudini, relevat vel vidisse. Diversæ infirmitates passim benedictione sanantur; prædicationibus civitas recreatur: & licet festinus abscesserit, sitientem tamen populum doctrinæ fontibus irrigavit. Si itinera ejus cuncta percurram, si universa commemorem, parabit prolixitas congesta fastidium: sed dabit Dominus veniam, quod sciens plura prætereo. Itaque advenientem beatissimum Virum urbs Arelatensis religiosa gratulatione suscepit, apostolicum instar sui temporis Sacerdotem suscipiens. Illustrabatur eo tempore civitas Hilario sacerdote d, multimoda virtute pretioso: erat enim fidei igneus torrens cælestis eloquii, & præceptionis divinæ operarius indefessus: qui venerabilem sanctum Pontificem affatu, ut patrem; reverentia, ut Apostolum, sublimabat.

XXXIV.

[57] Auxiliaris etiam tum regebat per Gallias apicem præfecturæ: [& Auxiliare Galliarum præfecto, cujus uxorem sanat:] qui præsentiam Sacerdotis duplicata gratulatione suscepit; quod & insignem virtutibus Virum desiderabat agnoscere; & quod uxor ejusdem longo jam tempore quartano tabescebat incommodo. Ingredienti longissimo præter consuetudinem famulatur occursu, simulque admiratione defigitur. Ita enim dignitas vultus, sermonis eruditio, prædicationis auctoritas, stupentis animum compleverunt; ut merito fama eum minorem fuisse cognosceret e: inventus est enim rebus major esse, quam nuntiis. Offert munera; ingerit beneficia; ambitque * a beatissimo Viro, ut dignaretur accipere, quod tradebat. Incommodum confitetur uxoris: qua visitata, ita vis passionis extincta est, ut tremor præcedens, & febris subsequens deleretur. Redditaque pristinæ sanitati fidelis matrona, remedium cæleste suscepit, quo & corpus salubritate, & anima credulitate convaluit f. Acceptis itaque ex voluntate benificiis, optatum levamen propriæ detulit civitati; licet in se maximum civibus & remedium referret & gaudium.

XXXV.

[58] Denique cum multa peragraret loca, & salutaris doctrinæ pabulo, audientium corda, mentesque reficeret, [S. Juliani M. natalem sibi revelatum Brivatensibus indicat.] pervenit quodam tempore ad Brivatensem vicum g, ubi sanctissimi Juliani martyris corpus honorabiliter habebatur humatum. Ibi namque plebs vicina mœsta pendebat, eo quod ignoraret diem, in qua beatissimus Martyr deberet pro virtutis ac passionis gloria honorari. Factum est autem, dum ibidem adventaret, ut sciscitaretur ab incolis, quo tempore hujus sacra sollemnia celebrarentur. At ille se nescire fatentur. Tunc ille; Oremus, inquit; & fortassis nobis hæc Domini potentia revelare dignabitur. Adveniente autem noctis tempore, redierunt quique ad sua. Tunc idem sanctissimus Pontifex more solito in oratione pernoctavit. Redeunte vero matutino tempore, ac sole orto, convocatis senioribus loci, si cui forte Dominus aliquid depalaverit, inquirit. At illi; minime, inquiunt, Domine. Et ille: Quinto Calendarum mensis septimi celebrandam esse scitote festivitatem. Nam, ut mihi divinitus est ostensum, hac die hic ab infidelibus exstinctus, sanctorum Martyrum est societati conjunctus h. Tunc devotus, qui aderat, populus, vota Præsuli reddens, optatam refert corporis & animæ medicinam.

ANNOTATA.

a Alisiensis, seu Alexiensis vel potius Alesiensis tractus, vulgo l'Auxois, pars est Burgundiæ in Gallia, Divionem ad ortum, Autissiodorum ad occasum, ad meridiem Augustodunum, & Campaniam denique ad septemtrionem respiciens.

b Sed ante susceptos ordines sacros ducta; post eos vero in sororem versa; ut illis temporibus frequens ferebat usus.

c Arar, seu Araris, & Saucona, vulgo la Saone, notissimus est Galliæ fluvius per Burgundiæ ducatum Lugdunum recta petens, ubi Rodano exceptus, nomen amittit; Lugduno autem Arelatum usque Rodanus vehit.

d S. Hilarii hujus Acta dedimus 5 Maii.

e Ut fama eum minorem fuisse cognosceret; supple: quam præsentia: hæc enim majorem illum exhibebat coram, quam potuerat absentem fama depingere:

f Quasi dicat, eodem miraculo & corpus sanatum fuisse, & fidem in animo mirifice confirmatam & adauctam.

g Brivatensis vicus, vulgo Brioude, urbs est Galliæ in Arvernia inferiore, S. Juliani M., de quo dicendum erit die 28 Augusti, quo colitur, sepulcro memorabilis.

h Idem ex Constantio narrat S. Gregorius Turonensis ep. De miraculis S. Juliani cap. 29. Patet vero ex hoc loco, quam solicitæ olim fuerint ecclesiæ in Sanctorum festis non alio, quam quo decesserant, die celebrandis.

* al. accessit

* al. immorantur

* Ita cod. Valcell.

ARGUMENTUM
Libri primi & secundi.

Primus, qui præcedit, libellus splendidissimam ejus præmonstrat generositatem a, mirabilemque conversionem, nec non & antiquorum Patrum non imparem continentiam; itinera quoque, & nonnulla in quibus mirabiliter effulsit, non solum documentis, verum etiam miraculorum signis. Secundus denique, qui subsequitur, liber, designat, qualiter apud Galliam & insignis exstitit vir apostolicus, & doctor egregius: & quod non solum Galliam verbo pariter & exemplo illustraverit, verum etiam Britanniam insulam a Pelagiana sorde purgavit: atque inde Ravennam perveniens, ibidem in pace quievit b.

ANNOTATA.

a Generositatem, id est nobilitatem stemmatis.

b Hoc Argumentum, ut antea monui, legitur hoc loco in multis & vetustis codicibus; ut in cod. S. Lazari Æduensis, in Bonifontensi, Marchianensi, Reginæ Sueciæ, Q Ms. 4, & Valcellensi; nisi quod in hoc sejungatur; ut etiam dictum est in Annotatis ad Prologum supra litt. b. Videtur autem ex ipsis verbis, quibus conceptum est, ad hunc locum pertinere, tamquam transitus a libro priore ad sequentem. Non ausim tamen certo affirmare, ipsius hoc esse Constantii; quia sunt codices, in quibus desideratur: sed nec ausim negare; quia sæpe in quibusdam codicibus amputantur ab Actis, quæ ad historiam necessaria non sunt; tametsi certum sit, auctoris esse.

LIBER SECUNDUS.

CAPUT I.
Alia ejus cum S. Severo ep. in Britanniam expeditio contra Pelagianos; alia pro Armoricanis in Italiam.

I.

Interea ex Britanniis nuntiatur, Pelagianam perversitatem iterato paucis auctoribus dilatari a: [Iterum revocatus in Britanniam cum S. Severo ep.] rursusque ad beatissimum Virum preces omnium deferuntur, ut causam Dei, quam prius obtinuerat, tutaretur. Quorum petitioni festinus occurrit; dum & laboribus delectatur, & Christo a se gratanter impendit. Cessit tandem inimici invidia, victa virtutibus; nec tentare ausus est, quem Dei amicum esse jam senserat.

II.

[60] Adjuncto itaque Severo episcopo b, totius sanctitatis viro (qui tunc Treviris ordinatus episcopus, [S. Genovefam revisit, & ab invidis eam defendit:] gentibus primæ Germaniæ c verbum vitæ prædicabat) Parisios iterato dum expetit, totius plebis plausu, ut tantum Virum decebat, excipitur. Benedictionem postulatus, ubertim omnibus impertitur. Interea pignoris inibi dudum a se specialius commendati non immemor, de puella Genovefa, qualiter se habeat, attentius sciscitatur. Credo, sanctum Virum minime latuisse, quæ, & qualia post ejus discessum ab obloquentibus virgo beata pertulerat, infamias, probra, criminationes, cunctas postremo, quæ a lividis manare assolent, simultates. Atque ut eorum irrevocabilem in malo pertinaciam par esset agnoscere, iniquæ mentis virus, & jamdudum concepta molimina, nec in ipsa sancti Viri præsentia, aliquatenus potuere supprunere. Verum ille, cui melius, quam ipsis etiam suis esset nota parentibus, obtrectantium garrulitate posthabita, ad virginis se diversorium contulit, atque hanc non sine ingenti stupore intuentium, adeo humiliter salutavit; ut adverteres, eum in illa ipsius divinitatis, cujus erat templum, præsentiam fuisse veneratum. Et ne adventus beati Pontificis sacræ virgini nihil contulisse videretur, neve ejus inter improbos persona inexpurgata remaneret, habito sermone ad populum, prima conversationis ejus auspicia declarans, cujus, & quanti esset apud Deum meriti, cunctis evidenter exposuit, in argumentum tantæ rei arentem terram, cui orans superjacere consueverat, frequenti lacrymarum imbre madentem ostentans. Itaque universorum animis erga innocentem pastorali assertione compositis, iter præmaturans inceptum, mare, Christo auctore, conscendit. Ad itineris tranquillitatem elementa consentiunt; navigium venti, fluctus, aëra d prosequuntur.

III.

[61] Interea sinistri spiritus pervolantes per totam insulam, Germanum venire, [in Britanniæ vero statim prodigiis subactæ est hæresis.] invitis vaticinationibus nuntiabant: in tantum, ut Elaphius * quidam, regionis illius primus, in occursum Sanctorum sine ulla manifesti nuntii relatione properaverit: exhibens secum filium, quem in ipso flore adolescentiæ debilitas dolenda damnaverat. Erat enim arescentibus nervis, contracto poplite, cui per siccitatem cruris usus vestigii negabatur. Hunc Elaphium provincia tota subsequitur. Veniunt Sacerdotes; occurrit inscia multitudo: confestim benedictio, & sermonis divini doctrina profunditur: recognoscit populum in ea, qua reliquerat, credulitate durantem. Intelligunt, culpam esse paucorum: inquirunt auctores, inventosque condemnant.

IV.

Cum subito Elaphius manibus advolvitur Sacerdotum, offerens filium, cujus necessitatem ætas & debilitas, etiam sine precibus, allegabant. Fit communis omnium dolor, præcipue Sacerdotum; qui conceptam misericordiam ad divinam clementiam contulerunt. Statimque adolescentem beatus Germanus sedere compulit. Attrectat poplitem debilitate curvatum, & per tota infirmitatis spatia medicabilis dextra percurrit. Salubrem tactum sanitas festina subsequitur: ariditas succum; nervi officia receperunt; & in conspectu omnium, filio incolumitas, patri filius reformatur. Implentur populi stupore miraculi, & in pectoribus omnium fides Catholica firmabatur. Prædicatio deinde ad plebem de prævaricationis emendatione convertitur: omniumque sententia, pravitatis auctores expulsi ab insula, adducuntur Sacerdotibus, ad mediterranea e deferendi; ut & regio absolutione, & illi emendatione fruerentur. Quod in tantum salubriter factum est, ut in illis locis etiam nunc fides intemerata perduret. Itaque compositis omnibus, beatissimi Sacerdotes ea, qua venerant, prosperitate reversi sunt f.

V.

[62] Vix domum de transmarina expeditione remeaverat; & jam legatio Armoricani tractus g, [Reversus, Armoricanos mirifice defendit:] fatigationem beati Antistitis ambiebat. Offensus enim superbæ insolentia regionis vir magnificus Aëtius, qui tum rempublicam gubernabat, Eochari g h, ferocissimo Alanorum i regi, loca illa inclinanda pro rebellionis præsumptione k permiserat; quæ ille aviditate barbaricæ cupiditatis inhiaverat. Itaque genti bellicosissimæ, regique idolorum ministro objicitur Senex unus; sed tamen omnibus Christi præsidio major & fortior. Nec mora, festinus egreditur; quia imminebat bellicus apparatus. Jam progressa gens fuerat, totumque iter eques ferratus impleverat; & tamen Sacerdos noster obvius ferebatur, donec ad ipsum regem, qui subsequebatur, accederet. Occurrit in itinere jam progresso, & armato duci inter suorum catervas opponitur: medioque interprete, primum precem supplicem fundit; deinde increpat differentem; ad extremum, manu injecta, fræni habenas invadit, atque in eo loco universum sistit exercitum. Ad hæc rex ferocissimus admirationem pro iracundia, Deo imperante, concepit: stupet constantiam; veneratur reverentiam; auctoritatis pertinacia permovetur. Apparatus bellicus, armorumque commotio ad consilii civilitatem, deposito tumore, descendit: tractaturque qualiter, non quod rex voluerat, sed quod Sacerdos petierat, compleretur. Ad stationis quietem rex exercitusque se recipit: pacis securitatem fidelissimam pollicetur, ea conditione, ut venia, quam ipse præstiterat, ab imperatore, vel ab Aëtio peteretur. Interea per intercessionem, & meritum Sacerdotis rex compressus est, exercitus revocatus, provinciæ a vastationibus absolutæ.

VI.

[63] Exin Italiam petiturus egreditur; cui id solum suffecerat, [pro iisdem adiens Italiam, mutam sanat, & prædicit obitum suum:] ne umquam labore vacuus, quiete frueretur; sed, ut Propheta ait, ambulabat de virtute in virtutem. Nam dum præterit, ex consuetudine pietatis familiarem suum Senatorem l presbyterum iterum visitavit; a quo illi annorum viginti circiter muta offertur puella; cujus os, frontem, vultumque totum cum olei attrectatione benedixit; deinde conditum poculum præcepit offerri, in quo tres particulas panis manibus propriis comminutas infudit: unamque in os puellæ ipse inseruit; imperans, ut priusquam acciperet, petitionem benedictionis ediceret. Quam statim clara voce, antequam panem sumeret, postulavit: ac deinceps usus loquendi, natus ex mirabilibus, in reliqua ejus ætate permansit. Deinde profecturus, solito affectuosius in amicum irruit: os, frontem, oculos osculatur: inhæret amplexibus, & hujusmodi verbis salutatum reliquit: Vale in æternum, frater carissime; vale, animæ meæ portio: tribuat Deus, ut nos in die judicii sine confusione videamus; ceterum in hac luce mutuo numquam fruemur aspectu.

VII.

[64] Erat iter illius comitatu proprio solitarium; sed occurrentibus ab hominibus constipatum; [affluxus populi & veneratio; colloquium cum S. Cassiano ep. defuncto:] in tantum, ut per omnes aggeres, quos in itenere suo illustratos reliquit, usque in hodiernum diem, ubicumque aut oravit, aut docuit, oratoriæ * cellulæ, & signa Crucis elata præfulgeant. Territorium sane Augustodunense dum præterit, advenienti multitudo indiscretæ ætatis & sexus occurrit. Qui dum loca Sanctorum ex more circumiret, tandem pervenit ad tumulum sancti Cassiani pontificis m. In quo ita divina virtus apparuit, ut in Pario lapide contrarius color Crucem exprimeret, & salutare signum varietas distincta monstraret. Quod cum Germanus sanctissimus fuisset intuitus, fusis ex more Christo precibus, ait: Quid hic agis, frater gloriose? At ille statim e tumulo, cunctis, qui aderant audientibus; Dulci, inquit, in pace quiete potior, & adventum Redemptoris exspecto. Cui Germanus mutua sermonis voce dixit: Quiesce per longum in Christo, frater, tempus: ut autem divinæ tubæ cantum & exoptati clangoris sonum ac sacræ resurrectionis gaudia obtinere mereamur, & pro nobis, & pro hac plebe, attentius intercede ad Dominum nostrum Jesum Christum. Miranda est in sancto Viro principalis miraculorum eminentia, cui cuncta, imis etiam sepulcris abdita, famulabantur votum. Et singula quidem, quæ ab eo mirabiliter sunt gesta, præcipua sunt admiratione suscipienda; hoc vero eo mirabile, quo infrequens est. Cujus enim animum admiratio non percellat, duos non incelebres viros, quos nulla umquam mutui conspectus alternitas præsentaverat, alterum a viventibus, a sepultis alterum seruisse n colloquia? Uterque nimirum beatæ illius & supernæ Hierusalem civis erat, cujus pars jam cælo fruitur, pars adhuc in terris peregrinatur. Quo factum est, ut is, qui jam patriam obtinebat, exulantem licet adhuc, Commilitonem agnosceret, agnitique votis atque alloquio responderet.

VIII.

[65] Illic in conventu omnium prostrati in terram parentes, filiam in annis nubilibus obtulerunt, [contractio manus sanata.] cui debilitas pœnam sævissimam temporis accessione generaverat. Ab ortu enim nativitatis suæ ita; contractis nervis, in palmam digiti curvabantur; ut, crescentibus introrsum nimie unguibus, cedente carnis teneritudine, tot inciperent esse vulnera, quot digiti: & nisi insistenti acumini ossa objecta aliquatenus restitissent, palinam totam ulcera interius immersa transfoderent. Hujus dexteram comprehensam dum attrectat Sacerdos, tactus salubritate benedixit; apprehensosque sigillatim digitos, cedentibus nervis, in usum flexibilem revocavit; redditurque ministerio manus, quæ inferebat sibi ipsa perniciem. Insuper id pietatis adjungit, ut sanctis manibus, directis jam digitis, excessum unguium ad formam communis consuetudinis resecaret.

IX.

[66] Decursis itaque civitatibus Gallicanis, dum Alpes, Italiam ingressurus, exsuperat; casu artificibus, [Caritatis, misericordiæ, & humilitatis insignæ facinus.] ex opere mercenario domum redeuntibus, itineris collatione sociatur. Qui dum gravati injustis fascibus, juga nubibus inserta conscendunt, torrente obvio tenebantut, qui in illis præruptis præcipitiis neque animalium neque hominum vestigia fideliter hærere patitur o. Erat ex his viator unus & claudus & senior: hujus fascem Vir beatissimus humeris suis inter vastos gurgites deportavit; eumque exoneratum, iterato transitu, subjecta cervice transposuit. Libet hic parumper subsistere, & in admiratione tanti Viri aliquamdiu spatiari. Vere Dominus in Sanctis suis potens, vere omnipotens; vere fons benignitatis ejus nullis verborum suffragiis explicandus! Cernetes, si adesses; in sancto Viro ingenuam quamdam spiritus carnisque palæstram; invictam dico animi fortitudinem, imbecillitati corporeæ concertantem. Is certe, cujus faciem squallidus jejuniorum pallor confecerat p, cujus inediam septimus plerumque dies pane tantum hordeaceo recreabat, cujus somnum stratus mollior numquam exceperat, quem continui itineris quotidiana fatigatio distrahebat, qui denique semetipsum ferre vix poterat, tantam subito caritatis concepit animo corporeque virtutem; ut nec ponderis quantitate addictus *, nec torrentis obvii impetu territus, senem ætate pariter & debilitate gravissimum, fasce prius transposito, sanctis in humeris vectitaret. Et ut plus mireris negotium, animadverte, hoc a nobili & clarissima persona patratum, quod nec infimus quisque nostri temporis facere dignaretur. Re enim vera ab operibus misericordiæ alienum se reddere non poterat, in cujus sacro pectore humilitas, virtutum mater, caritas quoque ac misericordia gratissimum cubile collocaverat. Et cum studiosissime sui agnitionem abjectione velaret, Mediolani, quis aut, quantus esset, celare non potuit.

ANNOTATA.

a De hac secunda S. Germani in Britanniam expeditione vide Commentarium prævium § 6, num. 64.

b De S. Severo ep. Trevirensi agetur 15 Octobris.

c Atqui Treviri pertinebant ad Belgicam primam: sed hæc alio spectant.

d Videtur hic esse solœcismus: cum accusativum casum singularem aëra adhibeat Constantius pro nominativo plurali aëres. Certe vocem hanc sive in singulari sive in plurali numero generi neutri adscriptum apud grammaticos nondum inveni.

e Ad mediterranea, id est extra insulam Britanniæ; puta vel in Gallias; ut censet Tillemontius art. 8: vel in Italiam; ut habet Historia epp. Autissiod. cap. 7, ubi dicitur: Testantur hodieque quam plurimi, didicisse, prædictos hæreticos a Germano sanctissimo, Cælestino Papæ fuisse transmissos. De Cælestino tamen id certo falsum est, utpote qui tum annis circiter quindecim e vivis excesserat.

f Hic sequebantur in cod. 13 reginæ Sueciæ quædam Constantio male supposita, & ex Herico in Miraculis num. 10 & 11 huc intrusa.

g Tractus Armoricanus is est, ad quem pertinet Britannia minor in Gallia; multo tamen hic olim longius latiusque porrigebatur, si (ut quidam volunt) provincias Lugdunensem secundam & tertiam, seu totam simul Britanniam Gallicam, Normanniam, & quæ utrique sunt vicina, complexus est.

h Alii legunt Eocharich. Hic est Eocaricus, vel Eocricus, quem Tiro Prosper in Fastis Vitricum pro Jucrico appellat, aitque Theodosio XVII & Festo Coss. reipublicæ Romanæ fidelem & multis documentis bellicis clarum habitum esse, inquit, sed non probat, Valesius Rerum Francicarum lib. 4 ad annum 439.

i Alanorum. Ita Mss. Chiffletiana, uti & Marchianense, Audomarense, Valcessense; & idem legit seculo nono Hericus tam in Vita metrica, quam in Miraculis. Totus autem hic numerus deest codici Bonifontensi, & nostro Q Ms. 4; ut adeo nullum viderim, qui cum Surio scribat, Alemannorum. Porro Alanos in Gallis ab anno circiter 406 remansisse, censet ibidem Valesius; & alios quidem ad Rhodanum, alios ad Ligerim, Valentiniano imperante, divisos consedisse sub suo quosque rege, Sangibano scilicet & Eochare, sive Eocharich.

k Vide Hericum in Vita metrica num. 120 & in Miraculis num. 24; ubi Armoricanos atro calculo depingit.

l Eumdem illum, de quo supra, num. 55.

m De S. Cassiano ep. Augustodunensi quam primum agemus die 5. Augusti. Floruit seculo quarto.

n Seruisse. Sero est duplex. Unum notat Necto, Jungo: & facit ex se serui, sertum: alterum significat Semino: ac facit, sevi, satum, inquit Vossus in Lexico etymologico.

o Plerique codices habent, patiuntur; quod referri debet non ad unum illum torrentem, de quo hic agitur, sed ad omnes in jugis Alpinis huic similes.

p Ita Chiffletii Mss. cum San-Maximiniano, Marchian., Bonifont., & Q Ms. 4. Alii habent, Cujus faciem squalidus, omissis ceteris; quod, quia nullam sententiam exprimebat, credo, immutasse Surium, ac reposuisse, Cujus facies squallida.

* al. Elasius, uti & infra

* al. oratoria,

* supple lapsui vel exitio

CAPUT II.
Miracula in hoc itinere plurima; felicissimus obitus apud Ravennates; defuncti honores, & translatio ad ecclesiam Autissiodorensem magnificentissima.

X.

Erat autem dies Sanctorum a solemnitate venerabilis, qui in unum plurimos collegerat sacerdotes. [Sanctus Mediolani proditur a dæmone, quem mox expulit.] Et dum Missa sacris mysteriis celebraretur altari, incognitus & improvisus ingreditur. Statimque unus e populo, captivus inimici, cum ingenti vociferatione proclamat: Cur nos in Italia, Germane, persequeris? Sufficiat tibi, quod nos de Galliis exclusisti: sufficiat, quod nos, & Oceanum mare oratione superasti. Quid universa perlustras? Quiesce; ut nos quieti esse possimus. Fit admiratio & terror in populo. Quis esset Germanus, dum alter alterum intuetur, inquiritur. Et licet habitu despicabilis videretur; vultus tamen dignitate cognoscitur. Consultus, gradum aut ordinem non negavit. Episcopi omnes Sanctum Dei digna humilitate venerantur. Exorant, ut furiosum, qui nomen ejus confessus fuerat, visitaret. Quem non præsumptionis cothurno, sed obedientiæ studio præcepit exhiberi; remotumque in secretario *; celebri absolutione purgatum, ad conventum publicum revocavit incolumem. Hoc primum virtutis suæ signum in Italia per Famulum suum Christus operari dignatus est. Concurrebat diversa populi multitudo, benedictionem expertæ sanctitatis opperiens: junctisque cum prædicatione miraculis, & animas curabat, & corpora.

XI.

[68] Egressus urbe opulentissima, dum iter sensim horis felicibus carpit, occurrunt pauperes, [Eleemosyna data, statim alia centupla compensatur.] eleemosynam postulantes. Consulit diaconem, quantum esset in sumptibus. Tres tantum aureos esse, respondit. Totosque statim præcepit erogari. Ad hæc diaconus: Unde victuri hodie sumus? Respondens ait: Pascet Deus pauperes suos: tu, quod habes, indigentibus præsta. Diaconus, quasi providus, duos erogat, reservat unum. Dumqui iter agitur cœptum, intuentur post se equites concitatos; qui brevi adjuncti, statim desiliunt; & provoluti genibus, hujusmodi precem fundunt: Dominus noster, vir spectabilis, Leporius non longe abhinc domicilio fruitur; qui cum familia sua ita implicitus diverso tenetur incommodo, ut & propria, & suorum infirmitate succumbat. Cujus ad vos lacrymas deportamus. Infirmum, si dignum ducitis, visitate. Si vero precem nostram occupationis vestræ necessitas vincit, orationem intercessionis impendire. Mereatur benedictionem, si non meretur aspectum. Ad hæc Vir beatissimus repletur misericordia; &, relicto itinere, ea via rectior judicatur, quæ mercedem boni operis præparabat. Divertit, reclamantibus suis; & desideratum petentibus præstat adventum, dicens: nihil mihi prius est, quam Domini præcepta complere. Tum illi cum exultatione & gaudio ducentorum solidorum munus, quod transmissum fuerat, obtulerunt. Deinde conversus ad diaconem, ait: Accipe, quæ traduntur; & intellige, te fraudem fecisse pauperibus: nam si totum, quod dedi, indigentibus contulisses, remunerator noster trecentos hodie reddidisset. Contremuit diaconus, secretum reatus sui innotuisse Pontifici.

XII.

[69] Interea gradum accelerant: pervenitur: & tamquam manifesta sanitas fuisset ingressa, [Familiam totam ægrotantem uno die sanat.] ita omnium animos Sancti relevavit adventus. Notas profert & exerit medicinas; Christum prostratus exorat; suisque lacrymis gaudia mercatur aliorum. Visitantur domini, visitantur & famuli; ac sine ulla discretione personæ tuguria circumit, cubilia universa perlustrat; &, interposito unius diei spatio, ita cælestes medicinas obtinuit, ut egrediens die tertia, domum totam reliquerit incolumitate gaudentem; prosequente eum domino, quem lectulo invenerat decumbentem b. Præcedebat enim venerabilem Virum fama laudabilis, exigens, ut nuntiati desideraretur agnitio.

XIII.

[70] Ferebatur jam per ora Ravennatium populorum: & adventus sui moras prævius accusabat effectus *. [Ut ab imperatore &c. exceptus fuerit Ravennæ; quæ acceperit, ac dederit munera:] Tandem diu exspectatus excipitur. Providerat quidem, ut nocturno ingressus silentio, secreta obscuritate tegeretur; sed desiderantium excubias vitare non potuit. Illic Petrus c tum pontifex, Christi ecclesiam apostolica institutione retinebat.

XIV.

Regebat etiam Romanum imperium Placidia regina, cum filio Valentiano jam juvene d; qui ita fidem Catholicam diligebant; ut, cum omnibus imperarent, Dei famulis sublimi humilitate servirent. Qui omnes venerabilem Sacerdotem certantibus studiis provido amore suscipiunt. Ambiunt principes, occurrunt proceres, ecclesia cum exultatione amplectitur. Ad diversorium Sacerdotis regina venerabilis vas argenti amplissimum, refertum cibis delicatioribus sine ulla carnis admixtione, transmisit. Quod susceptum ea ratione distribuit, ut cibos ministris suis traderet; ipse vero vendicaret argentum; remittens loco muneris patenulam * ligneam, panem hordeaceum continentem. Quod illa utrumque cum ingenti gratulatione complexa est; quod & argentum suum transmisisset ad pauperes, & illam escam beati Viri cum ministerio abjecti vasculi suscepisset. Nam & lignum postea auro ambiit, & panem multis remediis & virtutibus reservavit.

XV.

[71] Quadam die, dum plateam latissimam turbis angustatus ingreditur, [ibidem captivos prodigio liberat, sanat ægros &c.] carcerem refertum vinctis, supplicia & mortem expectantibus, præteribat. Qui, agnito transitu Sacerdotis, unum clamorem collatis vocibus sustulerunt. Causam requirit; agnoscit: custodes evocat; subtrahuntur. Diversæ enim palatii potestates miserorum turbam in ergastuli illius noctes damnaverant. Quo se verteret, misericordia non habebat. Tandem ad notum recurrit auxilium; & quod difficile erat ab hominibus impetrare, a majestate Dei poscit: gressum divertit ad carcerem: cernuus in orationem membra prosternit. Tum vero Dominus noster adstantibus populis gratiam, quam Famulo suo tribueret, ostendit. Clausura, vinculis & sera constricta, dissolvitur: repagula ferrata dissiliunt: divina pietas reserat, quod meditatio humanæ crudelitatis artaverat. Procedit ad libertatem turba de vinculis, exhibens vacua onera catenarum; tenens nexus, quibus antea tenebatur. Relinquitur carcer innocens aliquando, quia vacuus; &, præcedente pietatis triumpho, turba miserorum gremio ecclesiæ gaudentis infertur.

XVI.

Crescebat quotidie admiratio & fama Pontificis: occurrebant populi; sanabantur infirmi; Christusque gratiam, quam contulerat, dilatabat. Assidebant jugiter obsequentes sex venerabiles sacerdotes e; qui non minus abstinentiæ ejus cruces sine interpolatione durantes, quam virtutes assiduas mirabantur. Hi testes operum illius multis fuere temporibus f.

XVII.

[72] Volusiani cujusdam filius, qui tum patricii Segisvulti cancellis præerat g, [mortuum ad vitam revocat:] succensus igne febrium vexabatur; & ita æstuantis vaporis accensio, adolescentis * medullas corpusque consumpserat, ut desperatio conclamata sequeretur. Medici manus & promissa jam subtrahuntur, luctusque solus parentibus reservatur. Ad beatum Virum spes tarda convertitur: parentes cum amicis omnibus & propinquis Sancti genibus implicantur. Additur etiam intercessio sacerdotum, cum quibus festinus expetit ægrotantem: euntibusque occursor obvius, adolescentem jam mortuum nuntiavit; nec esse causam, qua se Vir venerabilis fatigaret. Insistunt tamen antistites; supplicant, ut cœptum misericordiæ impleret officium. Inveniunt corpus exanime, &, vitæ calore repulso, mortis rigore jam frigidum: depositaque pro animæ requie oratione, remeabant; cum subito multitudinis luctus attollitur: inhærent seniores h sui manibus Sacerdotis, ut pro parentum orbitate, & defuncti reditu Domino supplicaret. Diu resistit, sancto pudore confusus: cessit tandem misericordiæ & caritatis imperio. Fidei arma concutiens, turbas ejicit; mortuoque, in oratione prostratus, adjungitur: rigat lacrymis terram; in cælum alti gemitus porriguntur; vocat planctibus Christum. Interea movetur exanimis, & paulatim membris emortuis vitalia redduntur officia. Oculi lucem quærunt; micant digiti; lingua jam resonat: uterque consurgit; iste de oratione, ille de morte. Germanus manu allevat dormientem: residet, respirat, reficitur, respicit; paulatimque vigore concepto, integram recipit sospitatem. Redditur parentibus filius; luctus vertuntur in gaudium, & uno clamore populorum, virtus majestatis extollitur. Continuat Christus virtutes in Famulo; & mox recipiendum in requiem, miraculorum laude sublimat.

XVIII.

[73] Acholii eunuchi, tum præpositi regalis cubiculi, alumnus, jam juvenis liberaliter institutus, [liberat energumenum:] hujusmodi dæmonio vexabatur, quod per menstruum tempus, redeuntibus incrementis lunaribus, captivos suos caduca allisione prosternit. Interventu reginæ vel procerum, sancto Viro præsentatur & traditur. Quem diu examinatum purgare die eadem distulit; cum soleret furiosissimos dæmones prima manus impositione depellere. Ita enim miserandi juvenis medullas & interiora penetraverat, ut quasi vas proprium certis temporibus possideret. Recludi ergo eum secum nocte constituit. Tum vero ex interioribus latebris manifestus erupit; & quasi inter tormenta compositus, tempus indicat, quo ab ineunte ætate ceperat innocentem. Itaque jussus egreditur: purgatusque adolescens post diem alterum palatio reformatur. Causam sane Armoricanæ regionis, quæ necessitatem peregrinationis indixerat, obrenta venia & securitate perpetua, ad proprium obtinuisset arbitrium; nisi titubationis perfidia mobilem & indisciplinatum populum ad rebellionem pristinam revocasset. Quo facto, & intercessio Sacerdotis evanuit, & imperialis crudelitas * circumscriptione frustrata est. Qui tamen pro calliditate multiplici, brevi pœnas perfidæ temeritatis exsolvit i.

XIX.

[74] Germanus igitur quadam die, matutinali solemnitate perfecta, dum cum episcopis sermonem de religione conferret, mœstissimam protulit mentionem, inquiens: Commendo vobis, fratres carissimi, transitum meum. Videbar mihi per nocturnum soporem a Domino nostro viaticum peregrinaturus accipere; [obitum suum instare, divina revelatione prænoscit] & cum causam peregrinationis inquirerem; Ne metuas, inquit; ad patriam, non ad peregrinationem, te dirigo; ubi habebis quietem & requiem sempiternam. Derivabant intellectu alio somnium sacerdotes; sed ille studiosius commendabat extrema, dicens: Bene novi, quam patriam Deus suis famulis repromittit. Factum est, ut post dies aliquot k sequeretur incommodum; quo ingravescente, civitas tota turbatur. Accelerabat transitum, qui vocabat ad gloriam; & fessum a laboribus Dominus invitabat ad præmia.

XX.

[75] Regina Placidia, deposito imperii supercilio, occurrit pauperi, [paulo post moritur, reliquias certatim captantibus qui aderant.] requirit infirmum, tribuens quidquid ab ea beneficii postulat. Peculiariter sane petiit, quod illa invita concessit, ut gleba corporis sui patriæ redderetur. Visitantum vero tanta fuit diebus ac noctibus multitudo, quantam aut admisit aditus, aut domus recepit. Tempus omne choris psallentibus tenebatur. Septimo incommodi die ad cælos anima felix & beata transfertur.

XXI.

Hereditas deinceps relicta dividitur: partem præsumpsit imperium; partem vendicant sacerdotes. Et quod fieri de opibus solet, nascitur de exiguitate contentio, dum deest quod capiant. Solius benedictionis heres capsulam cum Sanctis * regina suscepit. Cucullam cum interiori cilicio Petrus episcopus * usurpavit. Sex vero antistites, ut aliquid monumenti ex successione sanctitatis acciperent, dirumpere quod superfuerat maluerunt. Unus pallium, cingulum alter accepit; duo tunicam, duo sagulum l diviserunt.

XXII.

[76] Deinde apparatu defuncti fervent studia conferentium; [Instructio funeris; translatio in Gallias; miraculum Placentiæ factum.] accusantium, cur parva expensa Mortuo deberetur. Acholius corpus aromatum constrictione solidavit; regina vestivit. Quibus omnibus rite perfectis, expensis & evectionibus iter instruit imperator, ministrosque ejus copiosa largitione prosequitur. Sacerdotes religionis obsequium & in præsenti instruunt, & ordinatione præmittunt; unumque agmen informatur ad Gallias.

XXIII.

Placentiam corpus dum præterit, cæca jam nocte pervenit. Quod in ecclesia collocatum, dum vigiliis sanctæ devotionis excolitur, matrona quædam loci ejus, paralysi dissoluta, ita ut nullum membrum suo fungeretur officio , precario deposcit, ut feretro corporis subderetur. Ibique usque ad lucem extenta decubuit. Mature corpus attollitur; surgit & mulier; & vivificata per Mortuum, mirantibus populis, propriis pedibus debitum reddit obsequium m.

XXIV.

Excipiunt Galliæ Patronum proprium majore famulatii; quippe ubi reverentiæ jungebatur affectus. Omne hominum genus diverso occurrit officio. Alii vias, præruptis depositis, molliunt, & pontium innovatione continuant: alii expensas ingerunt: alii Psalmis intonant: alii colla supponunt. Refulgebat, repercusso solis radio, splendorem sibi etiam per diem vendicans luminum multitudo; totoque ministerio caritatis, propriæ redditur civitati; ubi sepultus corpore, quotidianis miraculis vivit & gloria.

XXV.

[77] Ego n duplicem veniam a te, lector, exposco. Primum, quod solœcismis & abjectione verborum aures tuas vulnero; deinde, quod prolixior pagina videtur parere fastidium. Sed non pigeat recensere, quod Christum præstare non piguit; qui dum Sanctos suos glorificat, [Epilogus auctoris, excusantis, quod multa omiserit.] nos invitat exemplo. Et tamen Deum testor, conscium secretorum, me plura de domini mei Germani factis agnita & probata tacuisse: ex quo reum me esse fateor, supprimendo, quod mirabiliter ad profectum omnium divina virtus operara est. Et ideo in scribendo succinctum magis me arbitror fuisse, quam nimium o.

Sedit p autem isdem domnus & apostolicus vir, sanctissimus Germanus, in episcopali cathedra annos XXX, dies XXV. Obiit vero plenus Spiritu sancto apud Ravennam Italiæ civitatem, pridie Kalendas Augusti, Valentiniano adhuc juvene imperante cum Placidia matre: a quibus ibidem pro admiratione sanctitatis, ac assiduitate miraculorum honorifice susceptus, Domino Christo sibi apparente, obitum suum prænoscens, obtinuit ut propriæ redderetur civitati. Cujus sacratissimum corpus, honorifico agmine, comitantibus virtutum operibus, suam est delatum ad urbem: ibique sub die Kalendarum Octobrium a propriis civibus, celeberrimo cultu, condignæ est sepulturæ traditum. Ubi innumerabilibus virtutibus pollens, summa excolitur gloria.

Explicit Vita S. Germani episcopi. Epitaphium ejusdem.

Fulgida fulgentem Germanum sidera captant.
Florida florentem Germanum millia plaudunt.
Cælica cælestem Germanum carmina cantant.
Splendida splendentem Germanum gaudia pangunt q.

ANNOTATA.

a Sanctorum, Gervasii, opinor, & Protasii MM., quorum solennitas agitur Mediolani 19 Junii. Vide etiam, si lubet Violam cap. 19; ubi illum refutat, qui crediderat, hic assignari festum Sanctorum omnium, tunc nondum institutum.

b Hoc miraculum Puricellus Dissertationis Nazarianæ cap. 62 accidisse putat in pago Niguarda, haud procul Mediolano, ob ecclesiam S. Germano ibi ab antiquissima memoria erectam, idque occasione, ut ipse conjicit, hujus prodigii.

c Petrus, ab aureo sermone dictus Chrysologus, de quo agendum erit 2 Decembris. Obiit anno, ut creditur, 450.

d Natus enim erat Valentinianus III anno 419, mense Julio: anno igitur 448, de quo hic sermo est, agebat annum ætatis 29, eumque jam prope compleverat.

e Sacerdotes; episcopos intellige; qui tum forte negotiorum causa Ravennam, ubi residebat imperator, unde unde venerant.

f Id est, diu superfuerunt, testantes quæ in Germano Ravennæ mirari satis non potuerant: unde horum aliquos, hæc Acta scribente Constantio, superstites fuisse, putat Hericus in Prologo ad Miracula num. 3.

g Nunc primum secretarium vulgus appellat.

h Seniores hic ambigue ponitur; ut nescias, an ad episcopos comites referri debeat; an ad Segisvultum ejusque conjugem, qui erant sui, hoc est adolescentis, seniores seu domini; an tandem ad ejus parentes. Videntur mihi antistites notari potissimum; ut quibus S. Germani merita magis erant perspecta, majoremque fiduciam tanti prodigii facerent.

i Hoc de populo Armoricano dicitur, non de imperatore. Adi S. Hericum in Miraculis num. 25. Sequebatur hic in Chiffletii codice Æduensi miraculum suscitati ad vitam aselli; sed quia inter exemplaria Vitæ Constantianæ Mss., aliud nullum vidimus, in quo illud legatur, Constantio abjudicandum putavi, & ad Appendicem secundam post Herici Miracula relegandum, ubi legi potest num. 4, cum subnexis observationibus.

k Puta die septimo ante obitum, ut mox dicetur, seu 25 Julii.

l Est sagulum vestis militaris, qua loricati superindui solebant. Tillemontius art. 9 ne ejusmodi vestem episcopo dare videatur, vertit sa robe, quod adeo vagum est & læte patens, ut si sagulum hic vestimentum seu indumentum qualecumque significet, non facile possit interpres ille erroris argui. Sed ego indumentum hic intelligi nullum existimo; Sed lodicem seu stragulam, qua noctu obtectus dormiebat, juxta eumdem Constantium supra num. II: Stratum omne subjecto cilicio, & superposito uno tantum sagulo fuit. Et vero sagum etiam alibi hoc sensu usurpatum invenies, lector, apud Cangium, & alios.

m Prosequendo scilicet cum aliis illustre funus.

n In codice S. Maximini sicut antea Prologus omissus fuit, sic omittitur hoc loco Epilogus, & quidquid sequitur. Idem de Q Ms. 4 dictum puta; sed & alia multa in utroque truncantur.

o In Ms. quodam Belfortiano hic sequebantur capita sex; sed ex Herici Miraculus huc assuta, & verbis quidem iisdem. In codice vero reginæ Sueciæ huic Epilogo addebatur, Explicit. Post quam tamen vocem ea sequebantur, quæ & nos subjicimus.

p Hic Chiffletius hanc notam præmittit: In codice S. Lazari Æduensis & in tribus aliis, quos legimus, sequebantur quæ hic subjicimus de S. Germani chronologia: quæ nisi sunt Constantii ipsius, sunt certe vetusti & accurati scriptoris. Addo ego Mss. Marchianense, Audomarense, Valcellense, & quod secutus est Surius; imo & quod præ oculis habuit S. Hericus in Miraculis num. 23, ubi partim substantiam, partim verba hinc desumens, subdit: Ut liber Gestorum ejus satius explicat. Videtur hæc proinde tamquam libri Constantiani partem agnoscere.

q Ita Cod. Valcellensis; sed cum hi versus nihil admodum salis habeant; vix eos esse quis credet Constantii, quem inter excellentes poëtas recenset S. Sidonius Apollinaris: accedit, quod non invenerit eos in suis Mss. Chiffletius; sed & prætermittuntur in quibusdam aliis: in quibus autem non omittuntur, alio loco leguntur, quam quo habet Ms. Valcellense, ut apud Surium videre est.

* al. sacrario

* forte affectus

* al. patinulam

* al. adolescentiæ

* id est, indignatio

* Valcel. & al. cum reliquiis

* nempe Chrysologus

EAMDEM VITA, AUCTORE S. HERICO MONACHO
a stylo Constantii soluto ad ligatum revocata; ex vetustissimo Ms. Lobiensi, collato cum perantiquo codice Lugdunensi, & Ms. Belfortiano.

Germanus episc. Autissiodorensis (S.)

BHL Number: 3458


A. S. Herico MONACHO. EX MSS.

EPISTOLA
auctoris dedicatoria ad Carolum [Calvum] regem simul & imperatorem præcellentissimum.

a

Immortalibus sceptris prædestinato, regumque omnium præcellentissimo Carolo, [Carolus amat fovetque litteras,] perpetuo triumphatori ac semper augusto, Heiricus, cœnobitarum extimus, instantem ac perpetuam in Domino felicitatem. Quoties memoria replico, altitudinem vestram * sceptra paterna non modo virtute, consilio, prudentiaque regere; verum etiam non minore studio ex intimis sapientiæ speculis, veræ pulchritudinis colores ducere, hisque tempora, perditis fœdata moribus, informare; subinde in spes optimas erigor, ejusque sæpe numero, quæ ante nos dicta est, sententiæ veritate repungor, felicem fore rempublicam, si vel philosopharentur reges, vel philosophi regnarent. Quamquam non insciens sim, eam, quæ nunc respublica dicitur, usque adeo vitiorum omnium proluvie obsolevisse *, ut de ejus salute merito desperetur a pluribus, quod nec virtute subigi, nec sapientia patitur moderari. Multa sunt vestræ monumenta clementiæ, multa symbola pietatis: illud vel maxime vobis * æternam parat memoriam, quod famatissimi avi vestri Caroli b studium erga immortales disciplinas, non modo ex æquo repræsentatis; verum etiam incomparabili fervore transcenditis: dum quod ille sopitis eduxit cineribus, vos fomento multiplici tum beneficiorum, tum auctoritatis usquequaque provehitis; imo (ut sublimibus sublimia conferam) ad sidera perurgetis. Ita vestra tempestate ingenia hominum duplici nituntur adminiculo; dum ad sapientiæ abdita persequenda omnes quidem exemplo allicitis; quosdam vero etiam præmiis invitatis.

[2] Huc accedit illud veritatis inexpugnabile argumentum, quo se vestra singularis prudentia contra emergentes forte querimonias circumspecta satis ratione tuetur: [evocatis e Græcia & Hibernia,] ne enim nostra inertia, quæ suam sponte amplectitur cæcitatem, velum sibi excusationis de ignorantia obduceret, neve de præceptorum inopia merito causaretur, id vobis singulare studium effecistis, ut sicubi terrarum magistri florerent artium, quarum principalem operam philosophia pollicetur, hoc ad publicam eruditionem undecumque vestra celsitudo conduceret, comitas attraheret, dapsilitas provocaret. Luget hoc Græcia, novis invidiæ aculeis lacessita: quam sui quondam incolæ jam dudum cum Asianis opibus aspernantur, vestra potius magnanimitate delectati, studiis allecti, liberalitate confisi: dolet, inquam, se olim singulariter mirabilem, ac mirabiliter singularem, a suis destitui: dolet certe, sua illa privilegia (quod numquam hactenus verita est) ad climata nostra transferti. Quid Hiberniam memorem, contempto pelagi discrimine, pene totam cum grege philosophorum ad littora nostra migrantem? Quorum quisquis peritior est, ultro sibi indicit exilium; ut Salomoni sapientissimo famuletur ad votum.

[3] Itaque, Cæsar invictissime, pene est, ut universus orbis novas in te struat controversias, [imo undequaque viris eruditis:] novis adversum te declamationibus invehatur: qui dum te tuosque ornamentis sapientiæ illustrare contendis, cunctarum fere gentium scholas & studia sustulisti: sublatis enim præceptoribus, confine & consequens est, facile omnium ingenia otio congelasse. Ita namque spretis ceteris, in eam mundi partem, quam vestra potestas complectitur, universa optimarum artium studia confluxerunt; ut verisimile habeam, jam dudum eas humanæ perosas inertiæ, terris penitus excessisse, nisi vestræ integritatis amplitudine tenerentur; in qua etiam unicum suæ professionis culmen ac fastigium (ut palam eminet) mirabiliter collocarunt. Hinc est, quod, cum sit perantiqua sententia, Silent leges inter arma; hæc tamen, tam belli quam pacis tempore, apud vos plurimum semper obtinent dignitatis. Ita ut merito vocitetur schola palatium: cujus apex, non minus scholaribus quam militaribus consuescit quotidie disciplinis. Quidquid igitur literæ possunt, quidquid assequuntur ingenia, vobis debent; vobis, inquam, qui natus ad agendum semper aliquid dignum viro, cum virtute præcellitis, tum etiam sapientia refulgetis.

[4] Quorsum ista protulerim, illud in causa est: divæ memoriæ Hlotharium, [inter quos excellens Lotharius, ipsius Caroli filius, multa scrutando,] vestræ filium majestatis, annis puerum, mente philosophum, ingenue profiteor animi indole & solertiæ opibus (ut vobis uni concedam) præ ceteris sui ævi mortalibus extitisse pretiosum. Is, quod vestra dispositione & Deo devotus, & beato Germano ad educandum fuerat commendatus, tantum devotionis in Sanctum, tantum ardoris in locum conceperat, ut vitam illius mors livida nobis merito invidisse putetur c. Cumque esset divini puer ingenii, atque erga rerum notitiam summe studiosus, contigit, eum in una dierum, libri cujusdam abdita * perscrutantem, geminas epistolas offendisse: in altera earum, sanctissimus Aunarius, sextus post beatum Germanum Autissiodori episcopus, Stephanum Africanum presbyterum, ut vitam ejusdem sanctissimi patris nostri Germani metrica ratione digereret, precibus ambiebat: in altera idem Stephanus, præfato se pariturum pontifici, ex rescripto significabat. Quarum formam epistolarum hic quoque interseri optimum factu judicavi; ut ratio regiis auribus insinuanda, omnem ambiguitatis scrupulum valeat eluctari d.

[5] Epistola Aunarii episcopi ad Stephanum presbyterum Africanum *.“Dilectissimo atque amantissimo, & internæ mihi vinculo caritatis connexo fratri Stephano presbytero, [comperit olim ab Aunario ep. Autissiod. rogatum fuisse Stephanum presb.,] Aunarius gratia Dei episcopus, in Domino æternam salutem. Tuæ nobis doctrinæ multis jam experimentis adprobata prudentia compulit nos quamdam tuis humeris imperiosam superponere sarcinulam: sed eam, quæ tibi non sit oneri, sed honori: nec quæ deorsum iniquo pondere premat, sed quæ potius cælum usque sustollat. Cognitum tibi est, carissime frater, quæ sit humanarum mentium diversitas, & quemadmodum studia in contraria non solum inane vulgus, verum etiam universa scindatur nobilitas. Et quidam quidem prosaico oblectantur stylo; quidam autem numeris se rhythmisve ac cantibus versuum delectari farentur. Ergo ut omnium votis occurrerem, & nullus suo desiderio fraudaretur, placuit mihi, ut Vitas beatissimorum Professorum quasdam pede libero describerem, quasdam vero lege metrica impeditas digererem. Ob quam rem obsecro unitam mihi tuæ dilectionis amicitiam, ut beatissimi Germani episcopi Vitam in versuum qualitatem commutare non desistas: sancti vero Amatoris prosaica modulatione describas: ut sectatores apostolicæ prædicationis effecti, omnibus omnia efficiamur, & nulli quicquam debeamus, nisi ut invicem diligamus. Individuam mihi caritatem vestram divina custodiat pietas, venerabilis frater”.

[6] [ut Vitam S. Germani metro describeret; & id Stephanum recepisse.] Rescriptum antefati presbyteri: “Domino beatissimo & Apostolicis infulis decorato, patri spiritali, Aunario episcopo, Stephanus, omnium servorum Christi famulus. Decursis literis apostolatus vestri, quo sancti desiderii ardor, summa alacritate pertendat, luce clarius approbavi. Est igitur devotionis vestræ propositum, virorum opinatissimorum Germani & Amatoris floridæ vitæ nobiles actus describere. Sed ad eos lepidissimi callis vestri dirigatur intentio, qui possint virtutum lumina æquiperis affatibus inspicare e. Verum ego, cujus iners ingenium gemino rigore torpescit, & lingua balbutiens faucium inter raucidulos cursus squallido situ impedita, non loquitur, sed stridet potius; quomodo potero divinitus inspirata Virorum sanctissimorum munera polito expedire sermone; qui nec privata possum humano casu confecta negotia explicare? Ridiculo (ni fallor) inexplicabili ac ludibrio semet impedit, quisquis ultra virium suarum possibilitatem onus assumit. Nonne ferarum sectatores si minus captiosa industria formaverit, audax temeritas pessumdabit? Numquam tiro victoriæ monumenta parma depicta gestabit, si eum docta veterani exempla non instruxerint. Numquam etiam aëris patulum iter tutus ales resecabit, cui prævia dux penniger mater non fuerit. Jacebit profecto fluctuum elisione truncatus, quisquis suæ procacitatis fisus auctoramento, indocilem ratis dexteram ingerit clavo. Sic unusquisque in diversum imperitiæ hamo inscinditur, si doctorum favoribus minime adjuvetur. Ergo, beatissime vir, quæso, ut illa mihi culmen apicis tui imponat, quæ facile me posse perficere non dubitat. Si tamen & in hoc opere, quidquid illepide aut infacete rustica garrulitas digesserit, æquanimiter feras, aggrediar; & faciam, quæ paterna imperat ac jubet auctoritas. Vale longum in tempus, domine semper meus & apostolice papa”.

[7] [Ea vero cum non exstaret; Lotharius ab Herico aliam componi voluit,] His solicita lectione decursis, tandemque relatu assistentium hujusmodi opus penes nos numquam & nusquam paruisse comperiens, multa animositate correptus, quod tantum opus frustra hominum notitiæ deperisset, per dies aliquot internis animi angoribus carpebatur. Tandemque me, qui tum recens scholis emerseram, convocato, dolorem aperit intestinum; utque ei, siqua possem, ratione mederer, importunius contestatur: scilicet ut, quod elaboratum quondam in præfatis epistolis legerat, iterarem; actusque Germani præcellentissimos a prosa in metrum, desideriis illius satisfacturus, transfunderem. Expavi (fateor) negotium, & supra vires esse reputans, quod imponebatur, quoad potui, colla subduxi. Objectu tandem regularis capituli addictus, quod etiam impossibilia præcepta abbatis minime refugienda præscribit, suscepi quidem (ut par erat) jubentis imperium, quamquam nulla virium conscientia, verum, ut institutio præmonet regularis, de caritate confidens, & de adjutorio Dei obediens. Vix primas operis partes attigeram: & (Heu misera humanæ conditio sortis!) abbas ille meus, propediem futurus in orbe terrarum mirabilis, teneros excedens artus, intempestiva seculum morte deseruit. Hic casus tam lugubris, tam acerbus omnia mihi studia, omnes curas excusserat; nisi probabilis illa sententia animo subvenisset; dolorem tempore minui; quodque diuturnitas allatura esset, quæ maximos luctus vetustate tollit, id nos anteferre consilio prudentiaque debere. Hac cogitatione animum impuli, ut vivo morigeratus fueram, etiam mortuo obsequi, inque defuncti gratiam, cœpto operi perfectionis pertinaciam admovere. Institi, ut potui; & non invita Minerva, voluntati bonæ laxas permittens habenas, conceptos interdum luctus musarum colludio, tamquam noti cujusdam medicaminis arte, levabam.

[8] Confectum sane opus in publicum edere displicebat; quod, [quam hic, quia Lotharius obierat interea, Carolo dedicat] cui illud destinarem specialiter, non satis animo deliberaveram. Diu cunctanti vos, Cæsar præcellentissime, vos, inquam, intestatæ prolis heres proximus occurristi; ejus bona ad vos lege redierunt. His animo subductis, ausus sum * hoc literarum ad vestram majestatem præmittere, quæ sequentis operis continentiam, præstructo rationis ordine, commendarent. Habe igitur post funus dilectissimi filii hereditarium pignus, quo & defuncti memoriam suaviter refricare, & integre fidelis famuli devotionem advertere valeas; qui te nullo modo passus sum extremi saltem muneris utilitate fraudari.

[9] Confeci præterea ex miraculis præcellentissimi Germani opusculum aliud geminis distinctum libris; [una cum 2 libris prosaicis, de miraculis S. Germani.] in quo quia vestri tum nominis tum temporis mentio frequentius agitur, vestræ nihilominus illud malui celsitudini dedicatum *. Accipe & hoc; eumque erga Germani reverentiam animum concipe, qui regiam sane deceat majestatem. Et quamquam astuti sit, omnia ad suam utilitatem referre; in hoc tamen & pro hoc, quantus quantus est, labore, beati potius Germani laudem, quam personæ propriæ requiro favorem: quem quanti faciam, facile pernosse potestis, si nostri tenorem carminis ordine percurratis. Longi itaque sudoris usuram eam captare percupio, ut glorificetur Deus in miraculis, qui voluit esse admirandus in Sanctis: ut sanctissimo Germano in terris veneratio crescat & gloria, qui hanc in cælestibus obtinuit per bonorum operum incrementa: ut acquiratur ædificatio legentibus, pax credentibus, salus imitantibus, immortalitas in fide perseverantibus: qua ut perpetuo polleas, & optamus & indefesse oramus, regum maxime, triumphator perpetue ac semper auguste.

ANNOTATA.

a In Cod. Lugdunensi legebatur hic titulus: Commendatio sequentis operis ad gloriosum regem Karolum per epistolam facta. Porro de hac epistola consulendus est necessario Commentarius noster prævius §. 4 a num. 39. Exstat vero eadem, sed truncata, apud Chesnium tom. 2, pag. 470.

b Carolum Magnum intellige, Ludovici Pii patrem, Caroli Calvi avum. Cod. Lugdunensis semper scribit Karolum.

c Obiit Lotharius, Caroli Calvi filius, & cœnobii S. Germani Autissiodori abbas commendatarius, circa festa Christi natalitia, hoc est, vel in fine anni 865, ut innuunt Annales Bertiniani apud Chesnium; vel ineunte 866, ut indicat S. Ado in Chronico circa finem. Vide & Annales Benedictinos ad an. 865 num. 35.

d Exstat utraque, quæ sequitur, epistola etiam in Historia episcoporum Autissiod. cap. 19. Dedimus & nos utramque, inde, ut arbitror, desumptam, in Commentario prævio ad Acta S. Amatoris ep. die 1 Maii. Præfuisse autem ecclesiæ Autissiodorensi statuitur S. Aunarius ab anno Christi circiter 571, usque ad 603; quod amplius examinari poterit die 25 Septembris, quo colitur.

e

Æquiperis affatibus inspicare. Ita optimus Codex noster Lugdunensis. Pro quibus legitur in Ms. Belfortiano: convenienti oratione celebrare. Sed Ms. illud passim interpolatum est. In Hist. epp. Autissiod. habetur: æquiparis afflatibus inspicere. Non recte. Est enim sensus auctoris: Quære tibi alium scriptorem, O præsul Aunari, qui possit SS. Amatoris & Germani virtutes tam excellentes non inferiori eloquio illustrare. Itaque virtutum lumina, seu faces, æquiperis affatibus inspicare, est virtutes illas sic ornare dicendo; ut inspicatæ (id est in spicæ modum concisæ) per rhetoricam faces videantur, cujus ope luculentius, quam per se possint, quaquaversum lumen effundant. Usus est eamdem voce Virgilius lib. 1 Georgic. vers. 291:

Et quidam seros hiberni ad luminis ignes
Pervigilat, ferroque faces inspicat acuto.

* Belfort. tuam ubique

* al. insorduisse

* Belfort. tibi singulariter ubique

* Cod. Lugd. penita

* al. provinciæ Africæ

* C. Lugd. ausum cœpi

* al. dedicandum

AUCTORIS INVOCATIO
Phaleucio hendecasyllabo descripta.

Æternum specimen, decusque rerum,
Causarum series, origo lucis,
Naturæ columen, paterque veri, [Poëta sanctus]
Fons & principium, bonique summa,
Hac te suppliciter canemus oda:
Oramus, capias ab ore munus.
O fœcunda Τριὰς, Μονάςque a simplex,
Seu te distribuant, Ἕλληνας κατα b,
Οὐσίαν Μίαν εἰς Τρεῖς ὑποστάσεις c;
Seu, sicut Latius fatetur orbis,
Μίαν ὑπίστασιν, Τρία πρόσωπα, d;
Idem semper es, idem * ipse constas.
Gignens, ingenitus, Pater vocaris.
Te Natum genitum σοφία plaudit:
Vivax Spiritus, ex utroque manas:
Personisque tribus sacramus unam,
Unam colligimus in his θεῶτεν e;
Quæ sic dicta placet, quod omne cernat f;
Seu quod sic potius per omne currat g,
Ut nusquam tamen extra h se feratur,
Cum sit motus, & idem ipse status,
Et motus stabilis; ut olim aiunt,
Status mobilis atque: sic priores
Dixisse invenio & peritiores.

[11]

      Ὢν i substantificum, τόποςque k rerum;
Per seipsum bonitas; ἰδέα mundi;
Per seipsum sapiens; ἄναρχος l idem:
Non est; nam superest, & esse præstat: [SS. Trinitatis]
Hoc non est, nec id * est; sed extat omne;
Non hic, non ibi; sed per omne totus.
Μικρὸς καὶ μέγαλος μέσοστε Θεός m:
Μικρὸς; dum minimis opem ministrat:
Μέσος; intima dum gubernat æque:
In magnis μέγαλος probatur idem,
Sic parvis, mediis, adestque magnis,
Ipse individuus, manensque totus.
Ὢν ἀρχὴ, μέσον; ὢν τέλοστε πάντων; n;
Ex ipso quoniam, per ipsum atque
Sunt quæcumque vigent; ad ipsum æque
Tendunt omnia, tamquam ad quietem.
Ipsum πρωτότυπον * eumdem ipsum
Affirmant nihilum, plus ut stupescas;
Incomprehensibilis quod extet omni
Naturæ, superans νοερὸς λόγοστε *:
Qui dum non capitur, Nihil vocatur;
Apparet quotiens θεωφανιις o,
In quiddam ex nihilo venire fertur.
Scribunt, hoc nihilo creata cuncta.
Hinc est, quod tenebræ vocatur idem:
Ψαλμίστης * etenim sacer sic inquit:
Sicut sunt tenebræ, sic lumen ejus;
Optanti quoniam, sed haud valenti
Speclari, tenebræ putantur atræ;
Non accessibilem colitque lucem.

[12]

      Cum se sic habeant fluenta veri,
Ultro concipias, subest necesse, [opem implorat,]
Nullis nos animis, lepore nullo,
De vero proprium bonoque summo
Præfinire Deo; nec esse promptum,
Qualis, quantus item, quis esse possit.
Oratu melius propinquiusque
Legabis * animo siquid subornas *:
Orari placidis vult ille verbis,
Largiri facilis, dedisse promptus.
His ergo modulis adito Patrem,
Patrem cum Genito, piumque Πνεῦμα *:
Lux, & nostra salus, redemptioque,
Largitor φύσεως, χάριντε præsta p,
Lumen glaucividas * agens in umbras,
Cæcis ἐμπυρίος * reclude cælos.
Quondam θεσμοφόρον * Moysea tecum
Εἰς γνόφον * Sinai sic indidisti.
Quærentes valida juvato dextra,
Quando non potis est adire tete
Cuiquam, des nisi tu venire per te:
Ostendas faciem decet tamen te
His, qui nil aliud petunt, nisi te:
Nam nec hoc * poterunt, nisi sit ex te.
Nubes rumpe, malasque φαντασίας
Quis mentis acies reverberata,
Pure non sinitur Deum tueri,
Ceu se invisibilem videre præstat
His, qui lucifluum sitire fontem
Noverunt, requiem, suumque finem.

[13]

      Quod restat siquidem, quod instat, inquam, [ut opus susceptum prospere succedat.]
Præsentes operas tui indigentes
Componas, petimus; favensque voto,
Et sensus cumules, & ora solvas;
Ut mutis liquidæ fluant loquelæ
Largiri solitus, nec impotenter.
Germano titulum parare laudis
Urget materies, amor coartat,
In te mirificus, puer Hlothari;
Cui fas non fuerit negare quicquam,
Non os, non animum, nec illa certe,
Quæ sunt officiis amica pulchris.
Id quo congrue, quo fiat decenter,
Et spes omnimodas, speique summam
In te conferimus, repertor artis,
Qua pectus hominis præominatum q
Scandit sidereos honore campos,
Distinctum beluis nitore mentis r.
Non hæc ob meriti beatitatem
Germani peto, sed per almitatem,
Siquid lucifluum peregit ille,
Quod laudi fuerit Patri superno;
Si vexilla tui secutus Heros,
Oppressit rigidum severus hostem;
Si jejunia, si cruces iniquas,
Si noctes tulit idem inquietas;
Si non extimuit maris minaces,
Securus pelagi, subire fauces;
Si quicquid gladius, potestque flamma,
Contempsit patiens amore Christi.

ANNOTATA.

a Hellenizat hic passim Hericus; est autem Τριὰς Trinitas, μονὰς unitas.

b Ἕλληνας κατὰ, secundum Græcos.

c Id est, substantiam unam in tres personas.

d In margine addebatur hæc nota, ipsius, ni fallor, Herici: Differentiam facit S. Dionysius, ceterique doctores Græci inter οὐσίαν, id est, essentiam, & ὑπόστασιν, id est, substantiam: οὐσίαν quidem intelligentes unicam illam ac simplicem divinæ bonitatis naturam; ὑπόστασιν singularum personarum propriam & individuam substantiam: dicunt enim secundum illum priorem versiculum, unam essentiam in tribus substantiis. Sanctus autem Augustinus, ceterique Patres Latialiter scribentes, fidem sanctæ Trinitatis exprimunt, dicentes unam substantiam in tribus personis. Una eademque fides est in omnibus, quamvis significationum videatur esse diversitas. Sublata nunc difficultas, postquam ὑπόστασις Latine dici cœpit, non substantia, sed subsistentia.

e Θεῶτεν pro θειότητα seu θεότητα divinitatem.

f Quasi θεότης dicta sit a θεάομαι specto, video.

g A verbo θέω curro.

h

Extra secundam habet longam. Vitiosum ergo hic metrum. Sed non adeo in hisce scrupulosus fuit auctor noster; ut exemplis infra sexcentis patebit. Quæ proinde ne notanda quidem putamus, nedum ex interpolato Ms. Belfortiano pueriliter emendanda; cum codex Lobiensis Lugdunensisque consenserint. Sic autem hunt versum corrigit Ms. Belfortianum:

Ut se numquam alio feratur extra.

i ὢν masculinum pro ὂν neutro, quod Latine nunc ens dicimus.

k Τόπος, locus: omnia quippe intra ipsum sunt. Notæ Mss. cod. Lugdun.

l Ἄναρχος, principio carens.

m Id est, Parvus, & magnus, mediusque Deus; ubi μέγαλος pro μέγας.

n Id est, Ens principium, medium, & finis rerum omnium.

o Pro θεοφανίοις vel θεοφανίαις. Θεοφάνια autem est, ut ait Maximus, divina manifestatio, quæ fit ex condescensione Verbi divini ad humanam naturam, & exaltatione ejusdem naturæ ad prædictum Verbum per divinum amorem. Not. Mss. cod. Lugd.

p Id est, qui dedisti naturam, largire & gratiam. Not. Mss. Cod. Lugd.

q Id est, quodam quasi omine confortatum. Not. Mss. Cod. Lugd.

r Id est, acumine rationis. Ibid.

* Belfort. idem &

* C. Lugd. hoc

* i. e. exemplar principale

* B. νόας λόγουστε, i. e. intellectus rationesque

* pro Ψάλτης

* pro allegabis Not. Mss.

* latenter præparas ibid.

* Spiritum

* id est caliginosas. Not. Mss.

* pro εμπυρίους

* legislatorem

* in caliginem

* B. Namque hoc nec

ALLOCUTIO EJUSDEM AD LIBRUM,
δικώλῳ διστρόφῳ decursa. a

Si te perliquido tuemur ore,
      Nec ludunt insomnia mentem,
Non illud tulerim, libelle, frustra, [Libro, nimium festinanti prodire in vulgus.]
      Quod tanti popularia ducis;
Natalem latebram ut perosus, ultro
      Insano oblectere tumultu.
Non nihil miserum characterizant b
      Tædia secreti; nec amica
Quod semper studiis sigilla castis
      Tantisper refugis *: licet illam,
Quæ fertur, Danaën ahena turris
       Auripluo vix texit ab imbri.
Quid tam turmivomæ juvant plateæ?
      Quid refluæ dicacibus urbes?
Quem necdum tetigit litura; necdum,
      Sordibus explosis, color auxit.
Si non insipidus deerrat augur;
      O nimium passure pudoris!
Vulgant, Bucolicen labore trimo
      Cultius explicuisse Maronem.
Septenis itidem polibat annis
      Quadrifidam sudore Georgen.
Exin Æneadas in arma pulchros
      Endecas ad limamque redegit.
Nec libras animo, quid ille; quid nos;
      Quid potuit spes altera Romæ;
Quid possit minimus minorum impar,
      Nec minimos tamen inter habendus.
Et, ni proripias in ora vulgi,
      Impatiens, clavemque recusas?

[15]

Invitum quatiunt severa vatem
      Omina, terrificique sonores; [male ominatur auctor,]
Virtus gnostica nec sinit volentem
      Importunis parcere verbis:
Hæc nolens capies, volens itemque:
      His nos ἀντιλέγοντα * subimus.
In vulgus venies, favente voto.
      Pro, quanto jactabere fluctu!
Hic fœdum spuet: hic, coacta nare,
      Succinet infandumque inimicumque:
Hic plausum manibus dabit profanis:
      Hic ter succutiet pede terram:
Verrucas * alius scaturientes,
      Etsi nulla tamen patet usquam,
Disquiret digito, notabit ore;
      Integra quippe invertere doctus.
Et quo perditior quis ac profanus,
       Acrius hoc tolletur in iras.
Tandem ludibrio subactus omni,
      Μυροκόπου * trudere taberna,
Aut nardi modicum feres, piperve,
      Et siquid chartis amicitur
Ignavis c. Monitor, repulsus olim,
      Abstiterit; nec cura mederi d.

[16]

Neu te consilio querare nostro [nisi in fronte nomen S. Germani præferat.]
      Fraudatum, id * tecum ipse referto:
Qua frontem titulus præordinabit,
      Nemo ὄνομα * præfixerit auctor:
Germanus subeat prioris arcem
      Auspicii; hic primordia signet.
Hoc forsan poteris inerme vulgus
      Temnere, seu discrimina mille.
Tanti nominis obicem protervæ
      Vix ausint sprevisse phalanges.
Mitescet rabies; sputisque parcent,
      & cynico * incrudescere dente.
J nunc, Mæoniis * adacte pennis,
      J dextro, liber, alite felix.
Nec te non monitum, nec insuasum
      Olim discessisse graveris.
Quod restat, dubiis remitte fatis.
       Teque utinam meliora sequantur!

ANNOTATA.

a Hæc Allocutio hoc loco legitur in optimo codice Lugdunensi; quamvis desit Mss. Lobiensi & Belfortiano.

b Sensus est: Hæc malæ fortunæ tibi, o libelle, impendentis indicia sunt, quod secretum oderis, quodque non refugias differasque, saltem tantisper, sigilla rumpere, quæ castis studiis tam necessaria sunt. Nam si Danaë, Acrisii filia, ab impudente Jove ne in ahena quidem turre satis tuta fuit; quid te fiet, qui nec occludi vis, nec delitescere?

c Ignavis, id est inanibus, quæ quia nihil continent lectu dignum, sordidis usibus adhibentur.

d Id est, quod si umquam eo redactus fueris, libelle, tum vero te ego, qui nunc moneo, fortunæ te tuæ permittam ac prorsus abdicabo.

* supple rumpere

* i. e. contradicentem

* i. e. vitia carminis. Not. Mss.

* i. e. unguentarii

* nempe consilium

* i. e. nomen

* i. e. canino seu invido

* i. e. Homericis

LIBER PRIMUS
Vitæ magni patris Germani, de prosa in metrum transfusæ.

CAPUT I.
Sancti patria, nobilitas, studia, conjugium, honores, amor venationis, & superstitio.

I.

Celtica qua medios exporgit Gallia tractus,
Quaque est vel terris, vel mitior illa colonis,
Urbem haud incelebrem Galli posuere priores, [De S. Germani patria.]
Uberibus glebis & opimi munere Bacchi a,
Ac prælabentis jucundis usibus amnis b,
Magnarum multis quæ se componere possit;
Autricus a priscis olim vocitata refertur c.
Ætas posterior pinnas & culmina avitis
Mœnibus imposuit, duri munimina belli.
Ex augmentatis verso cognomine muris
Sive sequax usus dicas, Autissiodorum,
Seu mutilare velis, & dixeris Altiodorum d,
Nomine diverso res est cumulatior una.
Hæc genitalis humus, hæc Patris patria nostri;
Finibus his ortus, natalia rura beavit.

II.

[18]

      Haud multis opus est in Sancto nobilitatis
Cognatæ memorare decus, quæ dote gemella [De nobilitate ejus insigni.]
Splendidaque, & locuples, opibusque & germine fulsit:
Indicium documenque rei numerosa retentant
Prædia, succiduis olim notissima chartis e.

III.

[19]

      Ætatis breve ver & primi gratia floris
Artibus immaduit facili conamine septem f. [De peritia artium a puero.]
Auxerat Infantis largitrix gratia pectus
Muneribus geminis g; quodque assolet esse duobus
Gratum & sufficiens, hoc præcumulaverat uni:
Namque ut septenis sapientia nixa columnis
Aptificare domum dilecto in pectore posset,
Ingenium vivax conamen juvit ad omne:
Inque vices animo genitaliter exspatianti h
Sedulitas prætendit opem studiosa magistri.
Utraque res, moderante Deo, felicia cœptu
Tempora gliscentis jam tunc provexit Ephebi.
Plurima per steriles sparguntur semina sulcos
Proventu modico, vel, ut multum, mediocri;
At quæ fœcundas ineunt frumenta novales,
Spe manant duplici, cum glebæ, tum sationis;
Plenaque conspicuo respondet copia cornu.

IV.

[20]

      Cumque foret vehemens, animique ad cuncta rapacis, [Quod Romæ jus didicerit.]
Nil intentatum, nil denique liquit inhaustum,
Quicquid ab indigenis potuit manare magistris:
Cuncta brevi nam pene puer, citraque juventam
Omnia combiberat. Furit intimus ossibus ardor
Ulteriora sequi, & studiis, ni copia desit,
Otia conterere, studiis impendere sese,
Inque mori studiis. Perparva & vilia scitu,
Siqua patent usquam; cara & prægrandia censet,
Siqua latent. Erat ingenuis tunc artibus usque
Certus honor, studiisque addebat gloria calcar.
Incitus his animis talique cupidine vinctus,
Quo caput est orbis, rerum permaxima Roma,
Tendit iter, Latii nodos addiscere juris.
Et didicit, palmamque brevi tulit ille laboris.

V.

[21]

      Scire erat haud magnum, si non & posse i subiret.
Et stulto sapiens minimum referre putatur, [Quod advocationis ibidem officium gesserit.]
Si non & possit. Melius duo vincta feruntur;
Quæ si dispescas, perit alterum: ita alterius res
Altera poscit opem sociam, & conjurat amice.
Ergo ut quæ tecto fuerat meditata cubili,
Post per marmoreas clamare sophia plateas
Posset k, & obliquis demum dare jura superbis,
Mox ad patricios Juvenis raptatur honores;
Causarumque actor per publica vota creatus,
Arcuit urbanas juris frænamine lites.

VI.

[22]

      Gratatur Latium tanto censore l; fruique
Hoc tantum præsente parum est; de posteritate [Quod eodem degens officio, copulam uxoris susceperit.]
Cogitat; utque Viro non desit gloria prolis,
Utque Viri non destituatur germine Roma,
In consorte thori spes est; qua rite carere
Haud patiuntur opes, ætasque obnoxia carni,
Prolis amor, mentis probitas in conjuge pulchra,
Et gazæ, & mores, & casti insigne pudoris.
Qualis ubi visa est, digito patet m; est quia nostris
Rara avis in terris corvoque ignotior albo n.

VII.

[23]

      Usibus innumeris Romanus calluit orbis
Olim. Partem absumpsit edax ex asse * vetustas;
Pars terit antiquis rerum vestigia libris. [Quod primo usu togæ ducatus regimen per provincias acceperit; & descriptio latior prætextæ,]
Gens fuit illa sagax, & cum bellare perita,
Tum mores formare scia, & componere cauta.
Neu tenera in pueris nævo intabesceret ætas
(Quandoquidem in vitium mens est hæc cerea flecti,
Cumque iter ambiguum * ramosa ad compita vexit,
Proposuitque viam, Samio præeunte, bicallem o;
Dextra sequi cunctatur iners, votoque maligno
Leva tenet) visa est ea tum via rectior illi p:
Servabat teneros custodia pervigil annos,
Et casti comites, & opis rubrica q magistræ
Apposita, & curvos innormans regula mores,
Et pressus ratione animus, vincique laborans,
Ac præceptoris ducens sub pollice vultum:
Signabat trepidas, & adhuc rationis egentes,
Consiliique inopes prætexta * aptissima mentes,
Dicta, quod hanc Tyrio lymbus prætexeret ostro,
Et super hanc adficta toreumata r, græculus usus
(A Graiis traxere Itali s) index nobilitatis.

[24]

      Hic tum cultus erat. Transcensa puertia postquam [& togæ.]
Vestibat teneras molli lanugine malas
(Id bis octonos erat attrectasse Decembres)
Cedebat prætexta togæ, patriisque coævas
Aptabant laribus, puerilia munera, bullas.
Hic trepida optatum sortita infantia finem,
Hic fixit metas: exin bellique domique
Utilis, & rebus quavis in parte gerendis
Quisque putabatur maturo commodus ævo.
Hauserat hoc ævi, Juvenisque togatus agebat
Ætatis solidam cumulato robore partem,
Cum super addictas præsulque & dux regiones
Effertur, terris qua Gallicus incubat axis,
Cum vindex scelerum, tum dispensator honorum.
Orbem tum totum * victor Romanus habebat,
Qua mare, qua tellus, qua cardo invergit uterque;
Siquod in orbe fretum, siquis sinus abditus usquam,
Siquod clima foret phœbeæ lampadis expers,
Siqua fuit regio, fulvum quæ gigneret aurum,
Nil nisi Romani vivebat nominis umbra;
Arbitrio sancti constabant cuncta senatus.
Sceptra, magistratus, tituli, prætoria, sellæ,
Prætexta *, trabeæ, fasces, insigne tribunal,
Ædilis, quæstor, dictator, juridicusque,
Et, rerum cui summa patet paretque, monarchos,
Et conflandarum per gentes cautio legum,
Et pax & bellum, lis & concordia rerum,
Omnia conscriptis servibant patribus olim,
Quos penes immensi stabat custodia mundi:
Cumque forent clausi resides in parte sacelli *,
Divinis quadrum fingebant legibus orbem.
Gestorum series aliquatenus intercepta,
A diverticulo demum repetita placebit.

VIII.

[25]

      Crescebat meritis mactus successibus Heros,
Perfectique sequax, primam tendebat ad arcem t [Quod occulto judicio divinitatis omni perfectionis genere pontificatui parabatur.]
Cursibus impigris; ne non perfectus ab omni
Parte foret, sacer & præsul jamjamque futurus.
Utque ad letiferas aciem contendere pestes,
Emersasque hereses * unde unde extrudere posset,
Armabat doctam vivax facundia linguam.
Justitiæ doctor, juris quoque norma futurus,
Jure dedit studium discendo extempore juri.
Quique pudicitiæ populis documenta daturus,
Et casti cauturus erat decreta cubilis,
Ordine præcipuo legalis fœdera lecti
Suscipit, & casta vitam cum conjuge ducens,
Jura voluptati permisit nulla nefandæ;
Gignendæ tantum contentus vivere proli.

IX.

[26]

      Cumque Virum late parentis ad omnia terræ
Multa fatigaret privatim & publice * cura, [Quod territorio genitali speciali assiduitate præsidebat.]
Pronior in patrias animum defixerat oras
Affectus genitalis humi, quam mitibus usque
Temperat officiis & molli flectit habena,
Præsens præsentem præsenti numine firmans.
Hæc domus, hæc requies, hæc oblectatio vitæ:
Vel quia fundorum non contemnenda facultas
Hic illi fuerat, juris monumenta paterni;
Vel quia (terrigenis est quod nonnulla voluptas)
Copia multarum Juveni permagna ferarum
Silvestres præbebat opes. Venatibus ille
Deditus, & levium meditans spectacula rerum,
Lascivis animum studiis pascebat inertem u:
Cumque foret sacri dilutus fonte liquoris,
Nudo se tantum gaudebat nomine dici
Christicolam; luteum sapiebant cetera seclum.

X.

[27]

      Altoque & lato stabat gratissima quondam
Urbe pyrus media, populo spectabilis omni; [De pyro venationis ejus gerula.]
Non quia pendentum flavebat honore pyrorum;
Nec quia perpetuæ vernabat munere frondis;
Sed deprensarum passim capita alta ferarum,
Arboris obscœnæ patulis hærentia ramis,
Præbebant vano plausum & spectacula vulgo.
Horrebant illic trepidi ramalia * cervi,
Et dirum frendentis apri fera spicula, dentes,
Acribus exitium meditantes forte molossis:
Tunc quoque sic variis arbos induta tropæis,
Fundebat rudibus lascivi semina risus.
Fixerat hæc Juvenis, laudis captator & auræ,
Qua faciles animi pascique capique suescunt.

ANNOTATA.

a De vineis Autissiodorensibus, olim vini superlativi bajulis, vide Le Beufin Præfat. Capti receptique Autissiodori pag. 29 & seq.

b Icaunæ scilicet, vulgo Yonne.

c Autricus a priscis &c. Qui Autissiodurum dictum prius Autricum putat, suam geographiæ ignorantiam prodit, inquit Valesius in Notitia Galliarum, ubi de Autissioduro.

d De diversissima hujus nominis apud auctores immutatione, vide ibidem Valesium, ubi & hanc Herici etymologiam rejectam invenies: quia Dor, Dur, Deur, aut Dour non mœnia vel muros Celrice, sed aquam significaverit. De qua re nos etiam alibi non semel.

e De prædiis S. Germani patrimonialibus dicetur in Miraculis Hericianis num. 19.

f Artes liberales tametsi plures sunt, communiter septem numerantur; grammatica, rhetorica, dialectica, musica, arithmetica, geometria, astrologia.

g Muneribus geminis, id est, ingenio & studio. Not. Mss. cod. Lugd.

h Genitaliter exspatianti, id est, naturaliter capacissimo. Not. Mss. ibid.

i Posse, supple, scientia uti jam acquisita.

k Scriptum est: Sapientia in silentio discitur. Item: In plateis dat vocem suam. Prius ergo in silentio discitur, ut post in plateis vociferetur. Not. Mss. ibid.

l Censores dicebantur, qui de moribus judicabant. Not. Mss. ibid. At censorem fuisse Germanum, non dicit Constantius

m Juxta illud; Quam pulcrum est monstrari digitis, & diciet; Hic est!

n Salomon: Virum de mille unum reperi; mulierem ex omnibus non inveni. Not. Mss. ibid.

o Pythagoras Samius qualitatem vitæ humanæ Y litteræ conformavit. Not. Mss. ibid. Hinc collige, quid ramosa compita, quid via bicallis.

p Sensus est: Genti Romanæ tunc, quando pueritia a vitiis ad virtutem flexu facilis erat, visum est hac pueros ad virtutem via deducere; iis nempe adhibendo custodes &c.

q Rubrica fabrorum linea, dicta a rubro colore. Ponitur autem pro diligentia magistrali. Not. Mss. ibid.

r Id est bullæ aureæ. Not. Mss. ibid. Non erant autem illæ togis prætextis adfictæ; sed e collo puerorum suspensæ.

s Imo usum hunc ab Hetruscis ductum fuisse, docet ac probat Wolfgangus Lazius in Commentariis reipubl. Rom. lib. 8, cap. 2; ubi de prætexta plura disserit. De bulla vero sigillatim etiam agit lib. 9; cap. 13.

t Ad arcem, sapientiæ scilicet & virtutis. Not. Mss.

u Lascivis, id est castis quidem, sed juvenilibus tamen ac inanibus studiis venandi pascebat animum inertem, hoc est, ab officii sui curis vacantem, atque interquiescentem.

* ex toto

* Belf. & Lugd. ambivium

* subintellige, toga

* per hyperbolen

* Belf. prætexta &

* i. e. curiæ Not. Mss.

* Belf. Hæreticasque lues

* B. privata & publica

* cornua Not. Mss.

CAPUT II.
S. Amatoris zelus adversus Germani superstitionem; & hujus ira.

XI.

Urbis amor nostræ, sacrique refector ovilis,
Præsul Amator erat, merito cognomine mactus, [Quod sanctus per id temporis florebat Amator.]
Doctor magnificus, meritorum luce coruscus,
Signorum titulis longe lateque celebris.
Noverat hic rapidis metam præfigere flammis,
Noverat adversas verbo detrudere pestes,
Auribus obstructis aditum prætendere vocis,
Officium vinctis præcepto reddere linguis,
Post funus functis usum concedere lucis:
Omnia qui poterat, Sancto dedit omnia posse.
Sancte gregis tutor, qui jure vocaris Amator,
Non auri aut mundi, verum trans omnia Christi;
Ne mihi succense, de te perpauca loquenti.
Gestorum mihi dulce foret monumenta tuorum,
Et vitæ totum plectro percurrere textum;
Sed revocat sumpti series perlonga laboris;
Nec sinit a cœpto quoquam deflectere calle.
Et te grandiloquos vellem nutrisse poëtas,
Qui tibi multicana possent garrire camœna.
Vatibus ut careas, rectorum est culpa tuorum a.
His aliud dabimus tempusque locumque querelis.
Tu tamen interea præsentibus utere, pastor,
Obsequiis; & siqua meo condigna relatu
Ad nostri poterunt præconia currere Patris *,
Laudibus illa tuis accedere posse, putato.
Tu pater; ille tuus per Christum denique natus.
Crede mihi, magnæ reputatur portio laudis,
Cum patris in faciem nati laudatur imago.
Narrandi cœptum repetat jam musa tenorem.

XII.

[29]

      Insanos ritus & noxia ludicra Sancti
Ægre fert animus; nec distulit ille superbos [Ut sanctus Amator germanum levitatis arguerit.]
Incœptus miti jam tum compescere fatu,
Talibus aggressus, captato tempore, verbis:
Cum te frænandis Romana industria terris
Prætulit, & patriæ patremque ducemque tuendæ,
Credidit esse virum; nec res tum credita, vero
Abstitit: esse virum te denique multa coartant,
Cum titulus generis, tum magni culmen honoris,
Et, quod utrumque regit, divinis accumulatum
Ingeniis pectus, mensque omnis conscia recti.
Sola virile decus levitas fœdatque fugatque;
Sola, inquam, levitas. Insano proxima testis
Abstirpanda suis, en, cum radicibus arbos,
Quamprimum potis est. Sectentur talia divi
Numinis expertes; aliud * professio nostræ
Relligionis amat, cum *, quid mage postulet usus,
Quærenti sola occurrit meditatio mortis.
Multa suis gravitas meruit præconia seclis:
Eximium fecit levis inconstantia nullum.
Desine proclives lubricosque ad devia vulgi
Præcipitare animos. Res est incognita nulli:
Crimina, quæ magnis auctoribus usa * geruntur,
Corrumpunt citius; multoque domestica pejus,
Extima quam serpunt; homines cum sponte sequaces
Præmonstrata ducum rapiunt exempla suorum.
Ergo age, & omissis, quæ ludicra cumque putantur,
O præstans animi, complectere seria tantum.
Ista repræsentant, quærit respublica qualem,
Signa virum; satis ista decent in principe signa.
Sæpius ista Viri præsul stillabat in aurem;
Ille levi ferre b, & cœptis instare superbis:
Irrita nam celeres rapiebant omnia venti.

XIII.

[30]

      Certa fuit Juveni visendi prædia quadam
Causa die; cujus tandem progressus ab urbe [Ut, absente Germano, arbor sit cæsa.]
Obtulit optatam votis quoque præsulis horam:
Utque erat in Domini solum defixus amore,
Perque hoc humani contemptor jure timoris,
Adscito sacri quamprimum milite cleri
Ridiculi gerulam, capitumque immane feracem
Arborem adit; quantoque potest insistere jussu,
Præcipit inflicto cæsam procumbere ferro.
Cædentum tremuere manus, pavidique verenda
Majestate Ducis, si robora cara ferirent,
In sua vertendas metuebant colla secures.
Cæsores trepido Sanctus torpore paventes
Ut vidit, raptam primus tentare bipennem
Ausus, & injecto violanda in robora ferro,
Jam vestrum nemo dubitet succidere, dixit.
In caput hoc unum noxæ reputetur origo:
Dicite, me fecisse nefas. Hoc inquit: & omnis
Paruit imperiis, licet insecura *, jubentis
Turba. Sonat crebris accisa bipennibus arbos,
Ictaque dat gemitus; & cum durissima ferro,
Pondere tum proprio victa, occubuitque, ruitque.
Tum primum admisit solari munere tacta
Subdita terra diem; rebus tum præbita vanis
Interit, & meritos arbor conflatur in ignes.
Quæque affixa diu fuerant oscilla ferarum,
Pontificis jussu tota pelluntur ab urbe.
Hæc rure abducto fiebant Principe cuncta.

XIV.

[31]

      Fama, quid in cælo rerum pelagoque geratur [Rem Germano fama delatam [esse]; & prolixior descriptio ejusdem famæ.]
Et tellure, videt, totique est conscia mundo;
Quodque usquam est, toto quamquam sit ab orbe remotum,
Inspicit, inque cavas penetrat malefida latebras.
Omnia cum didicit, mox omnibus omnia pandit.
Et, quia dicentem sequitur nonnulla venustas
Verborum, crescitque novis facundia causis,
Multa fides illi vulgo præbetur ab omni.
Non ea rem clamore gerit, sed murmure vocis,
Nescio quid, raucum & grave cornicatur inepta:
Mille trahit secum rumores, mille susurros;
Mixtaque cum veris pariter quoque falsa geruntur.
Cumque novis vacuas implet sermonibus auras,
Succedunt comites nonnumquam gaudia cassa;
Nunc timor; interdum rabies invisa furoris.
Advolat hæc Juveni, inflicti prænuntia damni:
Arboris occasu spretumque Ducem *, læsumque tribunal,
Et sublata sui queritur male jura timoris;
Nec fore se posthac ullius in orbe vigoris,
Si non censori * jam tum temerator honoris
Supplicium toti præsul dependeret urbi.
Occupat ira Virum; seseque ferocior ipso,
Infremuitque minax, traxitque per ora ruborem:
Ut fremit acer equus, cum Martius ære canoro
Signa movet tubicen, pugnæque insumit * amorem.
Non illum magni reverentia pontificatus,
Non sanctæ cohibet respectus relligionis:
Absistunt oculis rectum, pietasque, pudorque:
Torva furit, Sanctoque necem meditatur iniquam
Dirus: &, O socii, lectissima pectoral, dixit,
Præcipitem hunc rapite, & meritis sontissima pœnis
Membra date, stygiæque reum demittite morti.
Sentiat, esse viros. Sic fatus: & acrior ira,
Arma parent, coëantque animis in prælia totis,
Edicit sociis. Neu plebs obstare furenti
Posset, &, obductis aditum defendere portis,
Occupat ignaram congestis viribus urbem.

XV.

[32]

      Sanctus, ut accensi comperta est Principis ira, [Comperta Germani indignatione, S. Amator martyrii titulum lætus amplectitur.]
Martyr ut emeritam certamine sumere palmam,
Utque sui possit perfundi fonte cruoris,
Optat; & intrepido profundit talia vultu:
Quod satis est, supraque satis, huc viximus usque:
Nunc faciem penetrare cupit cum spiritus ardens,
Christe, tuam, tædetque viæ, tædetque laboris:
Qua breviora patent recti compendia callis,
Ire juvat: via sit trepidis nimis ardua quamquam;
Sidereos propere dabitur contingere campos,
Sanguinis effusi si nos vestigia ducant.
Martyrii titulum tensis complectimur ulnis,
Et sponte expetimus pulchram per vulnera mortem.
Tu modo nos dignare tuo pro nomine testes.
Hæc dicens, animumque neci, collumque parabat
Carnifici: stat fixa viro sententia mortis
Intrepido. Sed, Christe, tuis mundissima castris
Lilia cum * rosis pariter candentia vernant;
Nec te martyrii constantia sola meretur,
Nec fuso quisquam tantum fit sanguine Martyr;
Sæpe etiam multis peperit pia vita coronam;
Estque sacerdotum confessio munda tuorum
Grata tibi, quos justitiæ perfectio vestit.
Tuque adeo, quem mens atri plenissima fellis
In Sanctum peccare monet *, sævissime Princeps,
Nil tibi, nil, voto non succedente maligno,
Collatum ducas: & tu quandoque futurus
Certe præsul eris toto notissimus orbe.
Arbiter æternus jam dudum præsciit istud,
Nec sinit insontis fœdari sorde cruoris
Præscitas ad sacra manus, medicina salubris
Per quas innumeros fluxura putatur ad ægros.

ANNOTATA.

a Videtur sugillare episcopos Autissiodorenses, quod artem poëticam non magis in clero foverint.

b

Levi ferre, pro flocci facere. Hunc versum sic mutat Ms. Belfortii:

Talibus haud monitis venari destitit ille.

* scil. S. Germani

* B. non ista

* Ms. Lob. cui

* B. acta

* B. quamvis maletuta

* B. spretum læsumque tribunal

* pro censorii

* B. incendit

* B. juncta

* al. movet

CAPUT III.
Revelatio S. Amatori facta de suo obitu, & successione Germani; hujusque conversio & mirabilis ordinatio.

XVI.

Præsul ut emeritam multo certamine palmam,
Sumeret, assumptus divini in parte senatus,
Tempus erat, licuitque viro prædiscere tempus;
Quive foret sacri post se successor honoris, [Ut sanctus Amator]
Inspirante Deo & plebis curante salutem.
Urbs antiqua fuit, toto celeberrima mundo,
Ædua dicta prius. Primaria cum jacerentur
Fundamenta solo, geminos fert fabula visos
Prælia lascivis agitantes lusibus hædos.
Auspiciis veteres assueti denique primis
Nomina condendis ponebant urbibus olim a.
Hanc primum veniens Alpino a vertice Cæsar,
Tunc cum barbarico feritaret * Gallia ritu,
Asscivit sociam, gentisque in fœdera traxit
Romuleæ, sociosque novos fratresque vocavit b;
Inque caput regni primatum sumere jussit.
Celtica Roma dein voluit cœpitque vocari c.

[34]

      Crevit amicitiæ sensim per tempora robur;
Urbs quoque provectum meritisque & nomine sumpsit, [Heduam perrexerit.]
Augustidunum demum concepta vocari d,
Augusti montem transfert quod Celtica lingua.
Non fuit illa ferax frugum per secula tellus,
Nec * opulenta satis: cingunt namque omnia silvæ
Montibus horricomis, sterilisque ad semina cespes,
Vomeris impatiens, curvique immunis aratri;
Et vexat duras cæli inclementia terras.
Verum nulla viros tellus magis extulit armis
Præcipuos, animique magis ad prælia lecti.
Ergo ubi vicinæ præsensit tempora mortis
Sanctus & omnino semper memorandus Amator,
Urbis ad edictæ non segnis mœnia tendit.
Officii summam servabat Julius illic e,
Vir præstans, & cum præfecti culmine clarus,
Tum fidei purus votoque & nomine cultor.
Antistes quoque sanctus erat Simplicius illic,
Magni vir meriti, magnique minister honoris.
Junctaque pontifici regalis jure potestas,
Commissam paribus plebem frænabat habenis:
Hic tumidam rigida gentem ditione premebat;
Ille salutiferi formabat munere verbi.

XVII.

[35]

      Adventare virum præsul, præsesque beatum [Ut Simplicius episcopus]
Ut sensere; parant, turmis hinc inde coactis
Et cleri & populi, venienti occurrere Sancto;
Excipiuntque virum: dicta acceptaque salute,
In gremium duxere suæ solemniter urbis.
Noctem lætitiæ tribuere & laudibus illam.
Utque vigil nitido rutilans disclusit ab ortu
Purpureas aurora fores, stellisque fugatis,
Lucifer exactæ fecit discrimina noctis,
Præsidis ad celsum se pergere velle tribunal,
Præsul ait, properatque viam: fert obvius illi
Ille gradum, quantisque potest Sanctum veneratur
Obsequiis, humilique petit benedicier ore.
Tunc voti compos; prætoria ducit in alta.
Coram, quæ vellet, cum facta est copia fandi,
Talibus aggreditur: Nolim, quod venimus, inquit,
Eventu reris *, vir præstantissime, factum:
Seria res tantumque viæ, tantumque laboris
Sumere nos monuit. Decessus tempora nostri
Conditor accelerat, gravium molemque laborum
Fine levat, finisque diem prædiscere donat.
Nec tam supremæ sors & vicinia mortis,
Quam nos cura pii post nos percellit ovilis.
Et quia magnanimum non est permagna virorum
Copia, quis sanctæ committi regmina plebis
Jure queant, ac multa seges fortique bonoque
Indiget agricola; res est quæ maxime * vestram
Poscit opem; quando injussu non principis illam
Moliri potis est: tantum fert vestra decoris
Majestas, ipsoque suo fit pondere pluris.
Summa rei est: petimus (non aspernare petentem)
Germano liceat flavi decerpere crinis
Cæsariem: vas ille Deo lectumque sacrumque
Usibus Ecclesiæ * studiis conducet honestis.

[36]

      Diriguit novitate rei, multumque retractans,
Quamquam dixit, erat regno gratissimus omni; [cum Julio]
Divinis humana nefas præferre putamus.
Quocirca quod, flante Deo prænoscis agendum,
Accelera: officio non defraudabere nostro.
Voto perfruitus, notamque relatus ad urbem,
Ampla per ecclesiæ solemniter atria plebem
Stare jubet cunctam, cœtuque ex more coacto,
Inque unum cunctis aciem tendentibus, infit:
Fratres & fili, sudoris præmia nostri,
Sumite rem, modicis liceat quam promere verbis:
Post infinitos immani mole labores
Rebus in angustis, quos huc toleravimus usque;
Post inconstantis permensa volumina vitæ;
Post gravis exilii non mitia pondera fesso
Optato patriam donatur cernere veram.
Et quamquam carnis gratamur compede solvi,
Spiritus ut Christo mereatur jure coësse;
Anxia cura tamen nostri nos angit ovilis.
Ergo agite, & tanti inspectantes millia cœtus,
Ecclesiæ dignum post me signate magistrum.
Omnibus eque viris unum præponite cunctis,
Fruge salutiferi certo qui tempore verbi
Sufficiat vestris propensa diaria mensis.
Obticuere omnes: rem tantum pectore versant.
Ille, rei melius cui finis & ordo patebat,
Limina ad ecclesiæ gressum flectitque citatque:

[37]

      Prosequitur plebs tota virum, templique parabant
Cum Sancto penetrare fores: instantibus ille
Restitit, ac placido cunctos affamine mulcens,
Officii est, dixit, votique in secula nostri,
Divinam curare domum, pacisque ministros [ei occurrerit.]
Ordine pacato divis admittere tectis;
At quos cædis amor bellique insana cupido
Instimulat, totis quamprimum arcere sacellis:
Obtentu quoniam facta est domus ista precandi;
Non ut vesani præstet spectacula Martis.
Ergo ut magnificis interfore sacramentis
Copia cuique fiat *, telis ferroque maligno
Exonerate manus. Dixit; nec dicere tempus
Plura tulit: posito nam cuncti pondere ferri,
Ense latus, jaculoque manus solvuntque levantque.
Collisu armorum tellus subjecta retinnit.
Sic præcedentem templi in penetralia Sanctum:
Plebs est nisa sequi. Posita jam fronte minaci,
Nescius ingenii, provisæ nescius artis,
Dux aderat, primusque subit: sic postulat ordo.
Præsul sepositis Germanum ut conspicit armis,
Fortibus artari templi jubet ostia claustris.
Fit dicto citius, mandarat quod faciendum.
Quis tibi, magne Leo, cernenti talia vultus?
Quæ tibi tum capto primum sententia venit
Plurima volventi? Casso conabere cuncta.
Si sævire voles, armorum spicula desunt;
Sive fuga labi, patet hic non exitus usquam.
Mansuescas potius; magis hæc sententia præstat.
Disce patique manum, humanos nec effuge tactus:
Mitibus includi pudeat non denique caulis.
Res hæc multorum quondam celebrabitur ore,
Si contingat oves inter recubare Leonem.

XVIII.

[38]

      Antistes, sacri circumfuso agmine cleri,
Vique manuque Virum primus pervadit inermem, [Ut comam deposuerit.]
Magno ausum præbente Deo; cujusque vocato
Nomine, sublimi crinem de vertice carpens,
Mutatumque animo mutans discrimine vestis,
Promotum jubet esse gradus in honore secundi *;
Solicitum satis esse monens, pignusque receptum
Illæsa servare fide; quod protinus ipsum
Sciret in ecclesiæ post se fore regmine primum,
Heredemque loci, successoremque magistri.
Discite, doctores, decretorumque datores,
Pastoresque gregis (sed multi nomine tantum)
Mystica qui rudibus committi posse negatis
Sacramenta Dei (verum nec id esse negamus)
Discite Spiritui sed vos summittere Sancto;
Cujus opus lex est, & dispensatio norma;
Atque ubi vult, spirat; quoniam Natoque Patrique
Majestate pari communicat: inque docendo
Non eget ille mora: quoniam tetigisse, docere est;
Et voluisse, agere; & mutat, cum denique lustrat.

[39]

      Longa via est, iter arduum; id ut * acceleretur, [Epilogus.]
Infirmis tardamur equis, quique impete primo
Acriter inceptum peragunt vix denique cursum:
Velle bonum quoniam retinent; sed posse pusillum.
Consule, care comes, quocirca illisque tibique;
Digressusque domo, metas hic figito primas.
Incepisse aliquid jam pars est quantula facti.

ANNOTATA.

a Mera hæc est fabula: neque enim urbi Celticæ, antequam Romanos novisset, nomen ab Hædo Latinum datum fuisse, credibile est.

b Imo hoc diu ante Julii Cæsaris adventum in Gallias contigisse, ostendit Valesius in Notitia Gall. in Augustoduno Æduorum. Negat vero idem, Augustoduno ullum umquam jus metropoliticum fuisse in alias provincias, ac ne in Lugdunensem quidem. Vide infra litt. e.

c Quando autem; aut a quibus scriptoribus caput gentis Æduorum dictum est Celtica Roma? Ita negando quærit ibidem Valesius.

d Ab Augusto igitur, a quo forsitan beneficiis auctum aut operibus exornatum erat, & a monte vicino, Augustodunum nomen Latino-Gallicum accepit: vulgo Austun. Valesius ibid.

e Videtur putasse Hericus, Præfecti Galliarum sedem ordinariam fuisse Augustoduni per hæc tempora (Hinc urbem illam, opinor, caput regni paulo ante vocitabat:) sed hoc falsum diximus in annotatis ad Constantium num. 3 litt. i.

* B. suboleret

* B. Non

* modus indicativus pro subjunct.

* B. me Hercule

* B. ac pariter

* B. siet

* i. e. presbyterii Not. Mss.

* B. id ut tandem

PRÆFATIO LIBRI SECUNDI,
τρικώλῳ τετραστρόφῳ edita.

Priscos ingenui cura poëmatis
            Vates cum raperet (quippe facetius,
      Purum, molle, canorum, [Rogat auctor Spiritum sanctum,]
            Olim scribere laus erat)
Phœbeis laribus vota potentia
Indebant, solitis relligionibus,
      Musas vela futuro
            Credentes dare carmini.
Centum vocibus hic ora crepantia,
Hic linguas totidem, pectus aheneum,
      Oris ferrea plectra,
            Excibat studiosius.
Me robusta fides, mens bene credula,
Diversum petere, & sane * decentius,
      Ne dicam officiosum,
            Importunius excitat.
O lux terrigenum mentibus addita!
O mirande nimis Spiritus artifex!
      O largitor honorum!
            O facundia fertilis!
Olim formifluos qui latices super
Portabare fovens, formificans quoque:
      Cuncta informia namque
            Extant te sine, Conditor.

[41]

      Inceptis placido flamine cursibus
Aspira, & faciles suggere dactylos, [ut cœptis aspiret.]
      Spondeosque morosos:
            Namque hæc copula gratior.
At non sufficiunt verba fluentia,
Ni sit materies splendida carminis
      Utrumque approbat usus,
            Et nos utraque poscimus;
Quamquam tanta sit hæc, tamque perefflua;
Ut sensus merito mensque perhorreat
      Tantæ scrupea molis,
            Atque intacta cacumina;
Nonnullas operas postulat attamen,
In litus fluvium cogere turgidum,
      Campos cum per apertos
            Sese latius explicat.
O nostri validæ Pontificis cruces!
Quis non sufficiunt verba, manus quoque:
      Nedum cuique ferendas
            Ullo fœdere dixerim.
His figam calamum, te tamen auspice,
Pro quo cuncta quidem pertulit aspera,
      Nec bis, nec semel ille:
            Sed, quam vita, morosior a.

ANNOTATA.

a Quasi dicat: Non ante cruciare se Sanctus desiit, quam vivere.

* B. quippe

LIBER SECUNDUS.

CAPUT I.
S. Amatoris obitus; successio S. Germani; & initium vitæ austerissimæ.

I.

Moribus & meritis spectatus Amator opimis,
Vivere cui Christus fuit, & sors ultima lucrum,
Virtutum plenus titulis, plenusque dierum, [Excessus S. Amatoris; & electio Germani in episcopatum.]
Ceperat emeritam, sudorum præmia, palmam,
Candentis specie transfusus in astra columbæ.
Tum vero populos in consona vota ruentes
Aspiceres, spirante Deo: namque agmina cleri
Nobilibus conserta ruunt; plebs rustica plebi
Concinit urbanæ; par est sententia cunctis,
Vox eadem; studiisque ardent communibus omnes
Germano titulum decernere pontificatus:
Hunc claris meritis, hunc nobilitate legendum,
Dogmate præcipuum, generoso pectore primum,
Principibus notum, & nonnulla parte verendum,
Cautum consiliis divo de fonte petitis.
Multa Viri castam cumulant præconia laudem:
Materiem merita alta dabant; perque ora volentum
Libera sponte fluunt sermonis famina veri.
Cuique aliud non est, nec præstat copia fandi,
Germanum ingeminat, Germanum ad sidera jactat,
Quaque feras oculos, quaque aurem ducere tentes,
Omnia Germanum. Tanta est concordia vocum.

II.

[43]

      Multa renitenti, seque abjurare paranti,
Civile instituunt Primati inferre duellum; [Quod bellum civile indicitur potestati.]
Statque animis incepta sequi, nec ducere quoquam
Proposita de sorte pedem. Quid victa potestas,
Quid contra niti populorum millia possit?
Quin motemque gerat, superaque ab sede profectam
Instantis norit causam prodisse negoti.

III.

[44]

      Si quos præterea pro se fortasse pararat
Patronos obices; rerum mox cardine verso,
Sensit in adversas animum deponere partes; [Quod ab his etiam, quos pro se paraverat, vinceretur.]
Expertus, qua velle Dei est, huc cetera flecti.

IV.

[45]

      Sumptus honos, non sponte licet: factusque sacerdos,
Si quid erat luteum, prudens convertit in aurum;
Augmentoque gradus virtutum copia fluxit. [Quod, suscepto sacerdotio, mutatur ex omnibus.]
Labentis linquuntur opes & munia regni,
Lucraque cum pompis, & quidquid labile, lapsum,
Lapsurumve putes, mens est ea pendere flocci.
Quin & paupertas opibus prælata caducis,
Quidquid ad humanos licito contraxerat usus,
Spe meliore aridis * large * transfundit egenis,
Instanti contenta die, nec crastina curans.
Uxor, ad amplexus tantum fidissima castos
Hac subjecta tenus, sortem est in versa sororis,
Cælestem cælebs sancto cum Conjuge vitam
In reliquum ductura diem. Mutatio celsi
Hæc fuit illa Dei; confectum est munere cujus,
Si quando lævam sana quis mente perosus,
Pronior in dextram valido conamine fertur.

V.

[46]

      Ardua currenti moles in carmine surgit,
Pondere torva suo; quod non est tempore visa, [De inenarrabilibus crucibus ejus.]
Non audita rudi; perque hoc incognita cunctis,
Credita non cunctis, tentata est denique paucis.
Spiritus alme, veni; quaque id virtute dedisti
Quo posset fieri, da nunc quoque posse profari.
Factus apostolici compos & compar * honoris,
Duxit apostolicam factis & nomine vitam;
Indixitque suæ mox ardua prælia carni,
Æternasque cruces animi commenta ferocis *.

VI.

[47]

      Ex qua namque die dici concepit & esse
Forte sacer, tanta carnem impietate subegit;
Os ut ab omnimodis exin secluserit escis, [De abnegatione cibi.]
Quis avidum affectant humana inventa saporem:
Non usum Cereris, non usum denique Bacchi
Jam tum vel labiis passus contingere summis;
Non oleum, non ille cibis insumpsit acetum,
Quo sine nulla placent, extant lautissima quamquam:
Præsiccis dapibus salis adjumenta negavit.

VII.

[48]

      Festa dies ferias siquando indixerat orbi,
Induto carnem nitida de Virgine Verbo, [De qualitate poculi.]
Vel cum tartareo victor redivivus ab orco
Extulit humanæ secum vexilla salutis,
Singula solemnis pro relligione diei
Indulsisse ferunt expensis pocula parcis;
Vina sed irriguis undantius obruta lymphis,
Nativum abnuerant, nec jam modo vina, saporem.

VIII.

[49]

      Corpus inane cibi sustentaturus inerti,
Davidis memor ille boni, cui carmina curæ, [Qualitas cibi & hora.]
Libavit primo cineres; sic hordea sumpsit.
Is modo panis erat: factum sumpsisse reatus
Alterius manibus, si non hunc impiger ipse
Excuteret moleretque suis; referre peritus,
Externo, an proprio victum sudore pararet,
Quodque foret manuum felix probitate suarum.
Temperius sumpsisse cibum fortasse voluptas
Qualemcumque foret; præceps cum lingueret arva
Phœbus, in Hesperias occasu pronior undas,
Persiccis dapibus certam præscripserat horam.
Ad medium hebdomadis quoties duravit inanis?
Sæpius in septem traxit jejunia noctes.

IX.

[50]

      Qua tulit æstivos anni pro parte calores,
Hac tulit & rigidas ipsa cum veste pruinas. [Vilitas vestimenti.]
Vestis erat tenui tunicam supplesse cuculla,
Ciliciumque interne latens *: hoc horrida membra,
Dura cutis, nullo molles in tempore somni.
Sumpta semel, jugi numquam concessit ab usu,
Tradita pauperibus nisi cum successit in usum,
Aut attrita nimis nulios decessit ad usus.
Ac velut hostiles in planum fundere turres
Quisque ruens, valida premit obsidione rebelles;
Nec cessat machinis *, nec fictis arte latebris;
Cumque foris gladio pugnat, terroribus intus,
Non prius absistens, teneat quam mœnia victor:
Hisdem animis corpus vexans acerrimus hostis,
Exosusque sibi, nunc his, nunc impetit illis
Mortificare modis: jejunis afficit intus,
Asperitate foris; domitoque immane leoni
Aspera proponens, tum deteriora minatur.
O nova perdomitæ nimium constantia carnis,
Naturæ cui jura datum est superare potentis,
Ingenitumque homini pedibus substernere πάθος *!

X.

[51]

      Lectus erat, quadri gracilis complexio ligni,
Flammarum exuviis cinerisque aspergine duri
Margine plena tenus: confectus jamque jacentis [De austeritate lectuli ejus.]
Duruerat de mole cinis, rigidique ferebat
Terga soli: duræ dederant stratoria setæ,
Pertenui subjecta sago: qua plurima cervix
Verticis excelsi superam consurgit ad arcem,
Nulla Viri supposta caput res extulit umquam.
Damnarat sic membra solo. Quid, noctibus ille
Quod non detraxit fesso de corpore vestem?
Rara pedum tegmenta tulit; sic cingula raro:
Sanctorum sancto non dempsit pignora collo.
Non pectus gemitu, non os immune precatu.
Hæc inter, cui non somnum tormenta negarent?
In carmen procede, liber, mens anxia dixit:
Ulteriora vocant. Alio mox numine tacta,
Stemus, item dixit: revocant primaria cursum:
Nec semel his hæsisse sat est; refricata placebunt
Illa magis: spectanda Viri conversio sancti,
Virque viro veteri novus æqua lance ferendus;
Quid fuerit, quid sit factus, quis prodiit ex quo.

XI.

[52]

      Pransuro quondam regali prædia luxu
Orbibus antiquis dapium diversa ferebant:
Nec modus impensæ; nec edendi copia simplex: [Collatio veteris]
Vilia, nata domi; non magna, domestica quæque;
Arte petita magis, duroque labore sequentum
Empta placent: quodque est ima tellure ferarum,
Quod cælo volucrum, pelagique per abdita nantum,
Principis infrænes conducebantur ad usus,
Non mandante fame, at varium latura saporem a.
Has epulas, hæc fallacis lactamina mundi
Hausta prius Juveni (Rerum commercia mira!)
Post compensarunt ter binis hordea lustris b,
Libati cineres, jejunia longa dierum.
Quæ veniunt patriis & prima & plurima terris,
Vina ministrabant gemmæ pretiosa capaces;
Ut diversorum taceam commenta loquorum.
Extulit hæc palmis interdum fonte petita
Lympha cavis: culpamque putes, nisi sumere parce.

[53]

      Quid memorem Phrygio perscriptas pectine vestes,
Nec semel in Tyrios cocta indumenta rubores, [& novi hominis.]
Crassius his aurum superinsutasque smaragdos,
Tum byssos niveas, holoserica plumea, torques;
Multa, Duci quæ larga dabat fortuna superbo,
Singula discretis alium factura diebus?
Artubus his olidi induxit setalia capri,
Interulis quondam solitus sudare τριχάπτοις c.
Quid, quod & officiis expletum rite diurnis
(Tum ludos tractabat enim, tum seria passim)
A turba ad placidi cedentem tuta cubilis
Mollior exceptum somnos haurire salubres
Culcita suadebat, rutilo lautissima cocco?
Hæc eadem rigido tellus asperrima tergo
Membra tulit, niveas jam dediscentia plumas.
Nec somnis operam dedit, at plangoribus ille:
Inque suo stratu Domini memor omnipotentis,
Ac veteris jam tum recolens vestigia vitæ,
Deluit * internas fletu medicante latebras.
Hostia viva, placens, rationis acumine fulta,
Sic se virtutum casta mactavit in ara;
Post Christum portare crucem, seseque negato,
Gnarus ad astrigeri contendere culmina cæli,
Confixus cui mundus erat, qui denique mundo.

ANNOTATA.

a Id est, non ut famem tollerent, sed ut voluptatem cumularent. Not. Mss. Cod. Lugd.

b Hoc est, annis triginta, quibus episcopus fuit.

c Interulas dicimus, interiores tunicas; trichaptas autem, capillaris subtilitatis: τρίχαι (imo τρίχες) enim Græce capilli. Ita Not. Mss. ibid. Alioqui τρίχαπτον proprie bombycinum quoddam textum est, quo capitis crines constringuntur, Latinis crinale dictum. Sed patet, hoc loco tunicam subtilem intelligi, oppositam asperitati cilicii.

* an. avidis?

* B. manu larga

* B. compar & compos

* i.e. generosi

* B. intus latitans

* B. technis

* i.e. passionem Not. Mss.

* pro eluit vel diluit

CAPUT II.
Collatio Sancti cum Apostolis, Martyribus &c. Ejusdem hospitalitas; solitudo; cœnobium.

XII.

Prudentes assunto viri, sensuque coacto,
Expendant hujus causas & sensa negoti, [Quod inter tot cruces longum martyrium sustinuerit.]
Consultisque animis, tulerit quod maxime dignum *,
Quisque ferat: mihi certe eadem sententia perstat,
Inque dies animo est magis illapsura tenaci,
Germanum, quantis hac vixit sorte diebus,
Nobile martyrium totidem traxisse diebus.
Nemo molestus eat; ferat ista superflua nemo:
Germanus mihi Martyr erit; nec ducar ineptus,
Pro nobis ora, magne, cum dixero, Martyr.

XIII.

[55]

      Quodque est his potius; quamquam vocer improbus, ausim, [Quod etiam Apostolis merito coæquetur.]
Magna quibus toto seges expatiavit in orbe,
Fidus Apostolicis Germanum inscribere granis;
Et si non numero, numeri quem finiit auctor;
At merito. Meritis ipsi concurrere Petro
Haud vetitum; meritis Petrus non invidet æquis.
Vitam & virtutes a nostro Præsule gestas
Et documenta lege *: si non & Apostolus esse
Et dici valeat, vel dic; vel dicere * fallax.

XIV.

[56]

      Pontificum cathedras quantis splendoribus ornet, [Quid ad Confessores.]
Quod satis emineat, non est hinc dicere multa.
Inferior nullo, multis præstantior extans,
Id sibi privatum Christi fert munere munus,
Dogmate quod rutilus, signisque frequentibus ingens,
Et verbo & claris confecerit omnia gestis.

XV.

[57]

      Cur non &, liciti pepigit quia fœdera lecti,
Virgineo quisquam tentet subducere a ferto? [Quod & virginibus merito societur.]
Incorrupta fides, voti mens conscia recti,
Non umquam est nivei labem perpessa pudoris.
Estque parum intactæ carnis gessisse nitelas,
Intimus obscæno si non homo purus ab actu,
Integritate sui studeat constare decoris.

XVI.

[58]

      Ergo age; & adductis coram rationibus, omnes
Ordine per Sanctos animum rape: congrua nostro
In cunctis sunt multa Patri: cumque agmine magno [Quod, sicut omnibus merito particeps est, ita & corona.]
Mundus censoris cogetur ad ora futuri,
Cumque & apostolicus consederit ille senatus,
Germanus rutilo subnixus & ipse sedili,
De magno decreta ratus censoria judex
Orbe feret; tum Martyribus cum fortia sacris
Præmia pendentur, roseam feret ille coronam,
Quam peperere cruces addicto in corpore longæ:
Cumque sacerdotes cauti pro merce talenti,
Pro carne edomita, facti pro fœnore lucri,
Ordine promeriti intrarint penetralia regni,
Germano in partem palma victrice locata,
Optime, dicetur, pro parvis maxima, Serve,
Excipe; quod fueris pleno de corde fidelis.

XVII.

[59]

      Terra ferax trimoda * beat ubertate colonum:
Sic sator edocuit, verbi dum semina mittit. [Quod cum conjugatis, continentibus, & virginibus remuneretur.]
Cumque alii referent nitidos super astra maniplos,
Præmia quisque sui repetens pro parte laboris,
Germanum ternis cernes radiare coronis.
Quique a ter denis in sexagena profectus b,
A læva in dextram semper vestigia duxit,
Virgineo plane pollebit stemmate felix:
Virginibus datus ille comes, Agnumque sequetur,
Qua gressum tulerit; quodque est natale pudicis,
Concinet ætheria resonum dulcedine carmen.
Tantus ut is fieret, tua sunt hæc munia, Christe,
Quo sine nil rectum, cum quo sunt omnia recta.

XVIII.

[60]

      Qua duo cælicolis quondam virtute receptis
Complacuere patres c, fuit hæc vernacula Sancto: [De bono hospitalitatis.]
Edicti memor hic toties humana monentis,
Cui bene mox facias, quemquam non esse legendum,
Quodque viatori patuerunt ostia justi,
Omnibus hospitii perlargum præbuit usum;
Nemo est exceptus, perpessus nemo repulsam;
Collegit cunctos, struxit convivia cunctis:
Intulit ipse dapes; cunctisque unde unde refectis,
Esuriit solus. Quantum his dependere curæ
Dilectusve * fuit? Caperet tamquam omnia Christus
Officia, & membris tum præsentissimus esset;
Ille pedum sordes manibus depellere castis,
Osculaque extersis instanter figere plantis;
Id fecisse Deum, & fieri jussisse, peritus.
Invalidos mira semper pietate refecit;
Desperata diu, nec jam medicalia multis
Ulcera dum fovit, quoties a morte resumpsit?
Hic cæcis oculus, pes idem denique claudis,
Pauperibusque pater: sic omnibus omnia factus,
Offecit nullis, certavit profore cunctis.

XIX.

[61]

      Cumque ipso tantum videas hoc tempore multos
Secretos a plebe loco, nulloque pudore, [Quod in seculi frequentia eremum servaverit.]
Affectare animis itidem popularia laxis;
Hic vice conversa, raro quod contigit ulli,
In populis nitidam secreti munere vitam
Obtinuit. Quodque mirum; mundalia tractans,
Fallacis minime traxit contagia mundi.
O mirum! piceas quemquam contingere sordes,
Nec pice fœdari. Mirum! quod conditus imis
Ignis eat sinibus; vestesque ferantur inustæ.

XX.

[62]

      Curarum permagna fuit, conducere semper
Ecclesiæ, cui rector erat, quamque ordine miro [De monasterio a se constructo.]
Augmentis sanctæ componens relligionis,
Instituit duplici regna ad cælestia quosque
Ire via. Sunt perfectæ feliciter ambæ;
Ad cælum tendunt æquis processibus ambæ:
Laxius una vehens (Hæc esse Canonica fertur:)
Πρακτικὴν d assueto * jam dudum more frequentat:
Altera limitibus arta est hinc inde coactis,
Nec per plana vehit; molitur ad ardua semper:
Hæc & apostolica est, eademque θεωρικὰ *, tantum
Secessu gaudens, secreto læta perenni.
Hanc ingressuris tum mœnia pulchra locavit,
Urbis ab aspectu, tumido qua prominet amni
Surgentem ad Phœbum, fluvio tamen interjecto,
Jcaunam dixit nomen largita vetustas.
Hoc distincta modo sors ecclesiastica crevit,
Crevit in immensum; studiisque rapacibus omnes
Ad sanctam certo migrabant ordine vitam,
Felices Pastore bono, quem prævia virtus
Fecerat egregium, proponebatque sequendum.
Quis non civiles tali cum Præsule mores
Conciperet; quamquam modo barbarus ille venisset *
Quis fidei posset purus non fervere cultor,
Etsi in centenum juratus sacra deorum?
Quis ferus usqueadeo, quem non mitescere Sancti
Gratia compulerit? Numquam sermonibus ille
Rem gessit tantum; poterat sic denique sperni,
Si non & faceret: contemnendusque putatur
Doctor in eloquiis, nisi fert suffragia factis:
Quave, quod est Christo carum, subducere vili
Arte queat luteos exhalans quisque vapores,
Osque Dei dici, non est efferre facultas e.

[63]

      Tertius ut capiat signis * exordia liber, * [Epilogus.]
Morales operas poscit finire secundus;
Indigna quamquam cogi brevitate queratur.

ANNOTATA.

a Subducere, pro ducere sub serto virgineo, seu virginibus annumerare.

b Alludit ad parabolam de semine lapso in terram bonam & fructum afferente centesimum, sexagesimum, trigesimum Matth. 13. Additur in Notis Mss: Centenarius numerus a læva translatus in dexteram, virginitatis symbolum est.

c Abraham & Loth. Not. Mss.

d Πρακτικὴν, id est, activam vitam. Not. Mss.

e Deus per Isaiam: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Vilis est Deo hic mundus; pretiosum, anima ad imaginem sui creata. Not. Mss. ibid. Sensus ergo est: dici non potest, quo pacto ille animas Deo lucrari doctrina possit, qui doctrinæ exemplum non adjungit.

* B. quæ digna relatu

* B. Legas

* pro dicitor

* B. triplici

* i.e. diligentiæ Not. Mss.

* B. Assueto praxim

* i.e. contemplativa. N. Mss.

* B. fuisset

* i.e. miraculis

* B. codex

PRÆFATIO LIBRI TERTII
μονοκώλῳ explicata.

Gyranti cuneos Christicolum, quos humus extulit,
Occurrit ratio cum vehemens, tum mederatior, [Elogium S. Germani]
Lector pace tua, quam liceat prodere purius:
Nulli deterit hæc officii magnificentiam.
Inspectes, alium muneribus dogmatis inclyti
Præpollere; alium pro meritis scandere sidera;
Hunc signis celebrem clarificat fama beatior:
Vix unum invenias, cui simul hæc omnia confluant.
Vulgant Hilarium a septifidis artibus * inclytum;
Martinus b titulis signipotens astra reverberat;
Palmam sanctifici propositi Antonius tulit *:
Clarus quisque sua laude nitet tempore perpeti.
Sic donis homines munificus Spiritus imbuit,
Qui, cum simpliciter simplificus substet & unicus,
Ob fœcunda tamen multiplici dote charismata.
Cælestis potius septifluum pagina concrepat.

[65]

      O terque atque quater magnificum, & denique millies, [a doctrina, virtute, miraculis.]
Uni qui meruit forte bono participarier!
Ut de illo sileam, qui siquidem plurima rettulit;
Hic Germanus, hic est, cui melico * carmine plaudimus:
Hunc ornat σοφίας καθολικῆς c summa peritia:
Hic claris meritis inferior nemine fulserit:
Hunc per signa tamen magnificis confer Apostolis,
Si non assimili jure potens hic quoque splendeat.
Testis proluvie Pelagii exempta Britannia;
Testis, qua rigidas ille cruces cellula pertulit;
Testes, qua facilem cumque pedem vel semel intulit,
Stantes ecclesiæ, & vivifici symbola nominis.
Excursis igitur principio moribus optimis,
Ultro signa vocant quadrifido orbe micantia.
Huc nos auspiciis ire bonis, inclyte, luminum
Fons idemque pater qui merito diceris, annue.

ANNOTATA.

a Hilarium, Pictaviensem scilicet episcopum, de quo nos die 13 Januarii.

b Martinus ep. Turonensis, longe notissimus, quemadmodum & S. Antonius abbas, qui sequitur.

c Σοφίας καθολικῆς, id est, sapientiæ universalis. Not. Mss.

* i.e. liberalibus

* B. intulit

* B. lyrico

LIBER TERTIUS.

CAPUT I.
Potestas ejus mirabilis in dæmones; conversio S. Mamertini.

I.

Creverunt miri, meritis crescentibus, actus,
Famosumque Viro per signa potentia nomen
Elicuere cruces; quarum quo durior usus, [Ut ad miracula ventum est.]
Hoc in patrandis melior præstantia miris.
Principium tulit his, non experientia juris
Vana sui, nec, qua quondam capiuntur inertes,
Exauctoratæ levis inconstantia mentis;
Verum nota bonis fessi compassio fratris,
Cui non ferre manum pars est indigna reatus a.

II.

[67]

      Extulit illa virum studiis frugalibus ætas,
Officiis habilem primis, Januarius olli [De pecunia comperta]
Cognomen gentile fuit, sub præside princeps
Delectus pensis gentem multare tributis.
Ponderis exacti congestam tempore summam
Forte ferebat eo, plenis ut lata crumenis
Adderet exoticis æraria publica gazis.
Is, quod erat sancti devotus verna timoris,
Visere Pontificem vestigia torsit in urbem,
Indignum pietate ratus, cum comminus * esset,
Præteriisse Virum: tulit hinc ad mœnia gressum.
Mox vectigalis passus dispendia sacci,
Jam reus est, & adhuc capitis discrimina nescit:
Amissos rapuit pervasus dæmone quidam
Cum sacco nummos; cumque aforet arbiter omnis,
Condidit in latebras. Damnis addictus * amaris,
A quonam repetat, quod non commiserit ulli?
Anxius incertis opplet conquestibus urbem;
Itque reditque viam; qua nunc vestigia pressit,
Nequidquam relegens; quod res incognita perstat.
Collapsis spebus, sola hæc sententia mansit,
In Sanctum transferre Virum reparamina damni;
Hunc precibus, hunc & lacrymis incessere veris;
Haud aliter quam depositis obnoxius esset.
Præsul lugentis sortem miseratus iniquam,
Posse reformari spondet dispendia fisci:
Femineis animum velit exonerare querelis.
Præsulis edictum tota mox urbe pependit;
Quærendæque rei tridui dilatio fertur.

[68]

      Hoc miser expenso, votoque elusus inani, [per energumenum.]
Impatiens ruit, ac Sancti vestigia stringens,
Publica ni fuerit comperta pecunia, dixit,
Jam laqueo elisam flebis discedere vitam.
Quid pietas ageret? Jubet e patientibus unum
Acciri. Casu sceleris deducitur auctor.
Imperat, edicat pacti contagia furti.
Ille fovet latebram. Produci in plebe negantem
Mox jubet: hinc sacris sese sollemniter aptat:
Elatis manibus plebem de more salutans,
Sternitur, & terram porrecto corpore pressans,
Ingemit. Orantis hauserunt sidera vocem.
Nec mora, tum volucres agitur captivus in auras,
Suppliciis saltem veri documenta daturus.
Ecclesiam clamor, populum trepidatio complet.
Extulit illa dies miris spectacula rebus,
Quod reus & Judex acri certamine causam
Expendere suam: jacet hic, attollitur ille;
Iste solum precibus, ventos premit ille querelis;
Contigit hic terram, fugit hic contingere terram,
Stare loco infelix modicum non ausus eodem;
Ac velut ingenti circumvallatus ab igne,
Germanum inclamat, crimenque ex ordine fassus
Digerit. Antistes artus e pulvere tollens,
Concivit miserum, coramque assistere jussit,
Inque aures populi seriem percurrerere furti;
Quod superest, notis solidos efferre latebris.
Elatus populi percellit sidera clamor,
Germani meritum Christique insignia testans.

III.

[69]

      Dicitur auspiciis hæc experientia primis
Applausisse Viro, res est quod publice gesta; [Hoc primum miraculum publice operatus est.]
Sæpe tamen flatus * extruserat ille superbos;
Secreti cupidus voluit sed prodere nulli.

IV.

[70]

      Cum Sancto partes infessa lite sinistræ
Certavere Viro; quodam sed tempore bellum
Acrius incubuit; multaque hunc arte petitum
Ut videre suis patulum non cedere telis,
Conceptum sub corde nefas in damna tulere [De pestilentia per dæmones illata.]
Plebis; in hanc atras tandem exeruere pharetras.
Continuo latis clades incanduit arvis,
Diraque per vastum reptant contagia vulgus.
Spiritus * obsessis angens præcordia claustris,
Ægraque per tumidas adigens suspiria fauces,
Compulit infesto populum succumbere leto.
Sic inimica lues, ternis vix tracta diebus,
Mergebat miseros indigno funere cives.

Conclamata salus; vitæ fiducia cessit;
Inque dies sævi crudescunt σπέρματα * morbi.
Ferre manum nemo; fatis occurrere nemo.
Agnovit veteris pius argumenta chelydri
Præsul, & indoluit. Sacri tum schemate signi
Imbuit allatum verbisque potentibus unguen.
Hoc depulsa lues; hoc vitæ reddita plebes;
Halitus atque cibus tactu reparata liquoris,
Perniciem pepulere; salus festina recurrit:
Purgavit Medicus, quodcumque infecerat hydrus.
Dæmonicos flatus talem sevisse ruinam,
Post patuit: namque a misero dum pellitur uno
Spiritus, id retulit, Sanctoque manus ad sidera dante b,
Turbine verborum turpem excepisse repulsam.

V.

[71]

      Æmula virtutum proponens præmia cunctis,
Nunc monachos, nunc ille citabat ad ardua clerum: [De adventu ejus ad monasterium.]
Seque his præsentem vicibus dum redderet æquis,
Quadam forte die rogitatus visere fratres,
Abnuit, alterius distentus pondere causæ.
Ecce sed exemptus cura nexuque negoti
Post modicum, ignaros fratres egressus adibat.
Obsessorum unus patiens ad limina fratrum,
Plusque furens solito, vocem per inania tollit;
Affore Germanum vicini ad fluminis oras,
Nec sine præmissa pelagus * transcendere * cymba.
Fallere fallacem fallaci pectore vatem,
Asseruere diu; clamor sed pressius instans,
Certius id sciri, nec rem differre monebat.
Missus ad hæc frater, certos de Præsule reddit:
Cymba volat, gratumque vehit fidissima pondus:
Excipitur solito fratrum fervore Sacerdos:
Incumbit precibus, sequitur quem concio tota.
Extemplo validis artatum nexibus hostis
Captivum sublime rapit; dumque iste moratur
In precibus, furit hic, & questibus aëra complet,
Seque ferox miseri trudendum pectore frendens,
Lædere corporeos saltem sineretur ut artus,
Implorat: sed & hoc sibi non succedere certus,
Exiit obscœnam compulsus rumpere partem:
Condignus sequitur furis vestigia fœtor.
Claruit ergo locus meritis & honore Magistri,
Et succedentum moderamine discipulorum
Ille diu. Calamum brevitas a talibus arcet c.

VI.

[72]

      Mamertinus erat Phœbique Jovisque sacerdos,
Tum quoque cunctorum cultor pro posse deorum. [De conversione Mamertini.]
Hic post exactos aliquot his cultibus annos,
Unius officio miser expoliatur ocelli,
Arentis pariter referens dispendia dextræ:
Pulsatisque diu, dudum quas rexerat, aris;
Expertus, surdos nequidquam in vota vocari,
Judice Christicola, inciderat quem forte d, Sabino,
Formantem exemplis decreta monastica pulchris
Germanum expetiit. Rerum jam Cognitor illi
Signarat causamque viri, votumque, modumque.
Jam fere * contigerat sacri pia limina tecti,
Obvius Antistes & se tum forte ferebat.
Ille solo Sanctum supplex affusus adorat:
Erectum Præsul miro dignamine mulcens,
Ingreditur, gratisque hominem sermonibus afflat:
Itur ad ecclesiam: credens perfunditur undis:
Exutus veteris tandem squalore parentis,
Induitur niveam, mutata mente, figuram:
Quin & corporeos sensit concedere morbos;
Cumque manu lumen sese meruisse gavisus,
Ætatis reliquum Sancti sub numine duxit.

ANNOTATA.

a Hæc breviter Constantius supra num. 12: Et ut ad tentamenta virtutum, crescentibus meritis, veniretur, non præsumptionis, sed misericordiæ principium fuit.

b

Ms. Belfortii, cujus correctiones passim plurimas omitto, ob antiquitatem aliorum codicum & hujus recentem auctoritatem, sic restituit hos binos versus:

Post patuit: namque a misero dum spiritus exit,
Id retulit, Sancto Superos in vota vocante, Turbine &c.

c Videtur hoc referri ad historiam S. Mamertini, quæ occasione hujus monasterii longius deducitur a Constantio; ab Herico autem brevissime contracta subjungitur.

d Pro, in quem forte inciderat.

* B. proximus

* nempe Januarius

* i.e. spiritus

* i.e. anhelitus Not Mss.

* B. semina

* B. fluvium

* supple posse

* B. prope

CAPUT II.
Ejus pietas erga defunctos; remuneratio hospitii; electio ad expeditionem Britannicam; consecratio S. Genovefæ virginis.

VII.

Veridico sermone Deus haud profore dixit,
Intima sub modii tectam torpere lucernam. [De domicilio]
Noverat id noster præcelso dogmate Pastor,
Nec patiebatur latebris consistere cæcis.
Bruma pruinosis increverat horrida terris;
Ille iter insistens, admota nocte, monetur
Hospitio fessis tenebras defendere membris.
Id solum: nam cœpta Viro jejunia perstant.
Forte procul parent veteris vestigia villæ,
Putribus annosa jamjam solitudine tectis;
Alta veternosas cohibent arbusta ruinas:
Sæva loci facies, tum conversatio sæva.
Præstabat rigido noctem subducere cælo,
Quam caput horrori dubium committere tanto;
Quod fere * nocturnis infesta pericula larvis
Rite loco nullam paterentur adesse quietem.
Comperit ista senum Præsul sermone duorum;
Metatusque locum; Tectis succedite, dixit,
Ambiguis, socii: patet hic spes ampla triumphi.
Hic inter multas vix una est mansio visa,
Instar habens veteris (fuerat quandoque) tuguri.
Hanc petit, huc comites, iteris huc frivola transfert a.
Cœna brevis alios; Sanctum psalmodia pavit.
Nox erat, & plenum carpebant cuncta soporem;
Lector divinis admovit acumina * libris:
Mos erat iste Viro. Cesserunt fessa sopori
Membra tamen, vicitque animum substantia * fortem
Interea ante oculos infelix umbra legentis
Astitit, ac non magna quidem; mox acta * superne
Crescere in immensum. Premit imber saxeus ædem;
Missilibus labat acta domus; tremit excita tellus.
Frigidus invadit trepidi præcordia terror;
Verba abeunt; vox obductis in faucibus hæret.
Nutanti spes una fuit, subducere somno
Pontificem. Vidit; magnique in nomine Christi,
Quis sit, quidve petat, coram jubet ille fateri.

[74]

      Terrificam pressit summissa voce figuram,
Se sociumque ferens scelerum contagia plura
Admisisse suum; pœnas pendisse feroces; [purgato.]
Munera defunctos non promeruisse sepulchri;
Quodque quies miseris umquam non ulla daretur,
Infestare homines. Orat (sint viscera siqua,
Si qua Viro pietas) efflagitet Omnipotentem
Pro se, proque suo (tanta est ea cura) sodali,
Sedibus exceptos post tot jam tempora certis
Tranquillam miseris sinat inventare quietem.
Indolet; eque imo suspiria pectore volvens,
Quo jaceant, monstrare jubet. Dux luminis umbra
Præviat, & veteres inter convulsa ruinas
Torva subit: locus est obnoxius ille duobus.
Utque color rebus nitido sub sidere fulsit,
Invitat rigidos operis Præceptor agrestes;
Hortaturque viros, castris hinc inde coactis,
Expurgare locum. Longo sint tempore quamquam
Congestæ sordes; citus at labor omnia vicit.
Cernuntur passim duo fusa cadavera tandem,
Mole diu compressa rudi: vix lurida sivit
Agnosci, quod erant humana cadavera, tabes:
Cernitur exesum scabra rubigine ferrum,
Vincula jam siccis hærentia tunc quoque membris.
Ingemit humanam Sancti clementia sortem,
Quamque potest, miseris affert compassio curam;
Commoda funeribus sinuatur fossa duobus;
Mollia detractis succedunt lintea vinclis;
Pulveris aggestu facies obducta sepulchri;
Signaturque locus venturo notior ævo;
Tum pia pro miseris Patris intercessio fertur,
Defunctis requiem, vivis latura quietem.
Impavidi post hæc fundum tenuere coloni.
Securamque mali implevit generatio villam.

VIII.

[75]

      Post soles aliquot, casu compulsus eodem,
Hospitio fessus successit pauperiorum [De gallorum vocibus absolutis]
More suo: nam ventosum vitare tumorem
Arte volens tali, latebram sic sæpe fovebat.
Nox ea divinis accessit tota negotis *;
Et jam flammipedum cursu provectus equorum
Sparserat ingenuum phœbus per cuncta ruborem,
Gallorum nullis lucem præcentibus ortam *
Antistes stupuit, quamquam nonnulla volucrum
Copia tum domibus conspectaretur in illis.
Quæsiti, priscis hæc se cœpisse sub annis
Damna pati, replicant. Votis ambita virorum
Succurrit pietas benedicti munere farris.
Hoc pastæ volucres vitiosa silentia noctis
Deponunt, segnemque diem concentibus urgent.
Pœnituit tacuisse diu: nam, fauce soluta,
Insomnes fecere homines. Sic, cardine verso,
Non tantum mutæ, quam displicuere canentes.
Rebus in exiguis ingentia gaudia præstans,
Hospitium tali propensum munere * liquit.

IX.

[76]

      Extima telluris limbo cinxisse perenni
Oceanum, perhibent patrum instrumenta priorum:
Is certe finem quadrato fecerat orbi, [Britannia hæresi polluta; & descriptio ejus.]
Gallica qua rapidi perstringunt littora fluctus;
Insula ni vasto terrarum plurima ductu
Alterius pene * nomen conduceret orbis,
Edicto veterum vocitata Britannia, brutis
Barbara quod feritet gens ultro moribus omnis.
Insula cunctarum constat medioxima * quarum
Maxima vel prima: spatiis nam tensa peramplis,
Ter fere * trigenis productim millibus illa
Longa patet; transversa tuens, fit lata trecentis b;
Interque occasum & septem porrecta triones,
Invidiosa * suis exercet semina glebis:
Quamque ferax frugum, tam fertilis illa virorum.
Polluit hanc error præfato tempore dirus;
Quod satis ad propriam posset conferre salutem
Arbitra libertas; etiamsi gratia desit.
Pelagius quidam, vana de gente μονάζος, c,
Livida tartarei spirans atramina fellis,
Talibus infecit mortalia corda venenis,
Pectore perversus, fœdo perversior ore.

X.

[77]

      Præsulibus Gallis pandit legatio fida
Discrimen fidei partes lapsantis in illas,
Quamque potest primum, populis succurrere lapsis. [Germanus Britanniam perrecturus eligitur.]
Relligiosorum pepulit compassio mentem
Expositos diro fratres efferre periclo.
Hinc synodus numerosa coit: communibus illic
Causa subest lacrymis; contundunt pectora quisque;
Quodque negat sermo, peragunt suspiria voto:
Flent pestem cuncti; nequeunt succurrere cuncti.
Quæritur e cunctis, relevet qui vulnere cunctos.
Et sanctum meritis, & acuto dogmate cautum,
Et signis facilem poscit lis tanta patronum.
Te, Pater, hæc spectant; tu rebus natus agendis,
His quoque succedes, repetita sorte, periclis.
Ne trepida: pariunt æternam talia laurum:
Magnos magna petunt, concedunt vilia parvis.
Has in Germano reputant consistere dotes,
Comminus hunc acri concurrere posse duello;
Cum lingua & manibus, tum nobilitate potentem,
Laturum facile pulchros ex hoste triumphos.
Omnibus id cordi, tenet hæc sententia cunctos:
Ambitur precibus: cessit dilectio tandem,
Conjurata mori fratrum pro laude suorum.

XI.

[78]

      Præcepti memores, socium metantur * ituro: [Ut S. Lupus ei collega delectus sit.]
Namque duo melius sortem legantur ad unam;
Et lapso comiti certatim subvenit alter:
Sic duo nocturnum capiunt in pace soporem:
Invadens unum, premitur virtute duorum.
Id qui suppleret, Lupus est ex nomine lectus,
Nobilis Augustæ quondam qui forte Tricorum
Præsul erat, signis & opimo * nomine summus.
Junxit apostolicos moderatrix gratia vates,
Terram corporibus, cælum virtute colentes.
Quoque labor pluris, & res edura putatur
(Omnia nam magno, quæ sunt pergrandia, constant)
Hoc se pernices ad fortia cuncta tulere,
Cursibus impigris stadium percurrere docti.

XII.

[79]

      In Parisiacas itiner convertitur oras;
Metodorus fessis tribuit compendia noctis. [Ut Genovefam]
Turba loci complexa diem, testata probatos
Adventare Viros, rapto fert agmine gressum,
Obviaque exceptis impertit debita Sanctis.
Funditur in cunctam præsens benedictio plebem:
Inde rudes animos monitis cælestibus aptans,
Spargere nectareas arvis arentibus undas
Germanus sacer aggreditur; plenoque fluentem
Vultibus immotis attentant fonte sophiam.
Eminus in medio divam constare puellam,
Porrecto Præsul cernit super agmina vultu;
Ac velut æthereum quid commentatur in illa,
Comminus admotam præblando famine mulcet.
Sic cui venales fundit licitatio gemmas,
Dum cunctis inhiat, pretiosam conspicit unam;
Hanc rapit, hanc multis optat sibi stare talentis,
Semotamque aliis gremio dat ferre tenaci.
Immensum stupuere viri. Caput ille paventis
Ore fovens sacro, quibus orta parentibus esset,
Quodve sibi nomen, fatu perquirit amico.
Virginis in medium monstrantur adesse parentes,
Rite * quod & patrio nomen Genovefa tulisset.

[80]

      Mox sacer implevit divini pectora Vatis
Spiritus, & rutilo sic intonat ore Sacerdos:
O lepidum certe caput! O præcordia digna!
O semper meritos tali de prole parentes!
Cujus in exortu superos ingentia Cives
Gaudia perflarunt, vero si credere curæ est,
Intima secretis hæc quondam admota supernis,
Constabit percara Deo, persplendida mundo,
Atque ipsis imitanda viris. Sic fatus, & ultro
Complectens pueram *;Fare, o sanctissima dixit,
Neu percunctanti malis subducere Patri,
An delecteris magni cognomine Sponsi,
Cujus in amplexus, nisi non siet integra, transit d.
Illa rapit verbum, plenoque audentior ore;
Hujus amore feror dudum, quam fervida dixit;
Amplector titulum cognatæ virginitatis,
Innuba sidereo possim quo nubere Sponso.
Id, si dignaris, per te roborarier * opto:
Et manibus submitto caput: fer vota precanti.
Præsul ovat spolio, castisque amplexibus urgens,
Magnanimem perstare jubet. Mox limina lætus
Ecclesiæ penetrat, fixaque in vertice dextra,
Solemnes ex more preces & vota peregit,
Spiritui sancto vas aptans immaculatum.

[81]

      Confectis rebus, relevant mortalia victu.
Tum fido pignus deponens jure parenti *, [consecrarit.]
Ad lucem remeare jubet. Sic denique factum.
Num memor hesterni persistis, filia, voti?
Præsul ait. Certe memorem se, virgo fatetur;
Ejus at obtentu, nimium foret indiga cujus,
Conservaturam pactis sponsalia tædis.
Successit res mira loco: favisse videres
Amborum votis collato munere Christum:
Prona solo Præsul mox pendula lumina fixit;
Æreus emicuit supremo in pulvere nummus,
Insculptus cruce. Sublatum tellure Sacerdos
Munus adoptivæ collo devovit alumnæ,
Hoc, dicens, dotis nostræ gestamen habeto;
Hoc discedentem ante oculos persæpe vocato:
Cetera, mundano pompam referentia cultu,
A collo digitisque tuis arcere memento:
Extera carnalem subigant insignia sponsam;
Nupta Deo, gemmis animum compone pudicis.
Nunc longum, pretiosa, vale. Genitoribus illam
Servandam post hæc fidis commisit. At ipse
Continuavit iter noto moderamine cœptum.

ANNOTATA.

a

Utrumque hunc versum sic emendat Ms. Belfortianum:

Instar habens tuguri (fuerat quandoque) vetusti:
Hanc petit; huc comites, huc est translata supellex.

b Imo longitudo Britanniæ majoris ab ora Septemtrionali Scotiæ ad Antonam oppidum in ora Australi Angliæ, numeratur 530 milliarium; latitudo vero inter Cantium promontorium ad ortum, & Bolerium ad occasum, 320.

c Id est, monachus Not. Mss. Cod. Lugd. forte pro μοναζόντων, id est, solitariam vitam agentium: μονάζος enim Græce non dicitur.

d Ordo verborum: cujus in amplexus non transit, nisi sit integra. Not. Mss.

* B. prope

* i.e. oculos

* carnis fragilitas N. Mss.

* f. aucta

* B. impensa est integra rebus

* supple nuntiari

* B. pensatum fœnore

* B. ferme

* id est, media N. Mss.

* B. prope

* i. e. præcipua N. Mss.

* i. e. eligunt N. Mss.

* C. Lugd. opino, B. claro

* pro ritu N. Mss. Christo

* B. ipsam

* B. firmarier

* patri & matri N. Mss.

CAPUT III.
Tempestas sedata Sancti precibus; Pelagiani argumentis ejus & miraculo victi.

XIII.

Hinc mare conscendunt, usi sed produce Christo, [De tempestate]
Fidentesque, sibi cessura pericula cuncta;
Qui tuitus proprios inter discrimina Servos,
Gaudia post tenebras cessit potiora probatis.
Lenibus ac primum facta est progressio flabris
Æquoris ad medium, subductis cum procul arvis,
Sola maris facies cælo complexa pateret.
Gloria spiritibus quamquam detracta malignis,
Fecerit esse reos; manet his substantia prisca,
Natalis levitas vento penetralior * omni;
Livida mens, semper studiis obnixa piorum;
Quodque Dei castis cernunt accedere lucris,
Id lugent periisse sibi. Properare beatos
Ingemuere Viros captæ succurrere plebi.
Occurrunt, totoque agitant discrimina ponto.
Incumbunt venti, raptim de sede ruentes
Quisque sua, pulsosque ferunt ad sidera fluctus.
Nox ruit, & densæ cælum obduxere tenebræ.
Aridus insonuit tremulis compagibus axis:
Fulmina mixta volant. Jam confudisse putantur
Concordes elementa vices, mundique ruina
In priscum reditura chaos. Vix vela ferebant
Ventorum rabiem. Præceps a faucibus imis
Pontus hiat, jamque infernas ostentat arenas.
Inclemens tremulam diverberat unda carinam
Ictibus alternis: cedit prudentia nautæ;
Cesserunt vires; permittunt omnia ventis.

[83]

      Una salus fessis, magni præsentia Patris. [per dæmones concitata.]
Hunc labor oppressum duri * cunctamine somni
Obruerat: sensit rabies invisa procellæ,
Intepuisse Virum; ac nullo velut obice pulsa,
Ingeminatque necem, rapuitque ad sidera molem.
Spes omnis erepta viris vitæque fugæque:
Jamque mori cupiunt careant * formidine mortis.
Incumbens decimus post hæc (miserabile) fluctus,
Involvit trepidam letali turbine puppim;
Jamque superfusis latus inclinaverat undis.
Horrendum collega Lupus nautæque paventes,
Excutiunt torpore Virum. Spes omnibus una,
Objectare Senem placandis fluctibus unum.
Surgit, & evalidis immota fronte procellis,
Nomine præmisso mundi rectoris Jesu,
Increpat audacem præstanti pectore pontum:
Hinc sacro tumidos irrorans chrismate fluctus,
Fundit more preces. Orantem gratia præsens
Prosequitur: cedunt, detectis artibus, hostes:
Nox mutata die. Compensant gaudia luctus:
Unda favet votis, ventoque impulsa feruntur
Vela suo, fluctuque volat famulante carina.

XIV.

[84]

      Æquoris immensos optato flamine tractus
Explicuere brevi, solvuntque in littore vota.
Partibus e variis properans sine nomine plebes, [Ut appulsos exceperint.]
Excepere Viros, vates quos forte sinister
Olim venturos trepido prædixerat ore.
Ingressos operum comitatur gloria felix;
Dæmonas inque feros fertur sententia primum:
Namque hi, pervasa dum proturbantur ab æde,
Pontica se Sanctis struxisse pericula pandunt.
Molitos magno cælique marisque tumultu
Cælitus emissam populis arcere salutem:
Seque Sacerdotum meritis & numine victos,
Concessisse mari. Mirantur talia cuncti.

[85]

      Fama celer vastæ penetrans regionis in oras,
Dispergit, venisse Viros, vestigia quorum
Prosequitur manifesta salus. Communibus omnes
Exultant animis: implevit pectora summus [Ut, errore pulso, fidem restaurarint.]
Æthereis Ducibus se passim dedere fervor.
Funditur in cunctas sermonis gratia partes.
Urbes, ecclesiæ, conventus, compita, rura,
Omnia cælestis spirant meditamina legis.
Insula divinis impletur tota tropæis.
Siquibus atrocem pestis defixerat unguem,
Vulnera dum pandunt, vitæ medicamina sumunt.
Firmatur fidei cunctorum mentibus ardor;
Cuncta fidem redolent, fidei stant fœdere cuncta.
Instar apostolicum Patribus pollebat in illis,
Officii gravitas, innati gratia vultus,
Antiquusque nitor, tum præcellentia quædam;
Intemerata Viris semper mens conscia recti,
Artibus egregiis instructa peritia quorum
Verteret hostiles sermonis acumine turmas.
Gallia causidicos (gratare, Britannia) tales
Jus tibi dicturos supero pro munere mittit.

XVI.

[86]

      Compulit ad sanam verax assertio mentem.
Nutantes populos: tenebris cedentibus, ardet [Ut in eorum sententiam omnes transierint.]
Prodigiis animata fides: latet abdita pestis,
Auctoresque latent trepidi, tetrisque cavernis
Condita pernicies damnis illacrymat, atque
More gemit zabuli, * populos evadere letum.

XVII.

[87]

      Dira per ancipites sed abit trepidatio mentes;
Congressi metuunt rationis pondere sterni; [Ut hæreticis]
Sive loco cedant, se damnavisse silentes.
Hinc metus, inde pudor capiti præjudicat æque.
Corda pudor subigit vulgo * succedere liti,
Quam non congressos se condemnasse timori *.
Jamque dies aderat pulchro discrimine rebus
Indictura fidem. Procedunt eminus hostes
Pluribus obsequiis assentatuque suorum,
Divitiis rutili, pompa præeunte, feroces:
Distinguit Tyrias auri substantia vestes,
Quæque deest meritis, cedit reverentia gazis.
Signifer hinc fidei Germanus, gloria secli,
Fulmineo flagrans clypeo & cælestibus armis,
Progreditur, juxtaque subit collega benignus.
Fama ciet populos; regio coit omnis in unum,
Spectatura diem. Tandem processibus æquis
Comminus astatur; verum non viribus æquis.
Hinc sincera fides, hinc pugnat perfidus error;
Hinc auctor Christus, illinc Pelagius auctor:
Hinc pietas, hinc pestiferæ meditatio fraudis *.

[88]

       Hostibus ac primum dicendi copia cessit,
Constitit hæc nudis solum vanissima verbis, [congressi sint.]
Nec contenta modo, tempusque auresque fatigans,
Garrula, torva, procax, infertilis, improba, mendax;
Par flammæ, cui materies demit indiga vires;
Informis vel dum coquitur ceu massa camino,
Follibus egestas capiens fabrilibus auras,
Horrendum stridet. Postquam justissima verbis
In longum ductis posuerunt tædia finem,
Inde Sacerdotes, haustu spirante superno,
Ignea cælestis vibrantes spicula linguæ,
Ingentes tonitrus, ingentia fulmina fundunt;
Mixtaque apostolicis vernacula verba loquelis,
Concina sermonem testatur lectio a castum.
Erubuere truces obstipo lumine partes;
Perfidus intepuit fœdis torporibus error;
Terga fugæ nudant, seseque ad singula victos,
Dum contra nequeunt, incesta * fronte fatentur.
Arbiter at populus vix tandem vindice ferro
Continuere manus. Licuit quod denique solum,
Condemnant clamore reos. Ita concio fervet,
Quam venerata pios, tam detestata profanos.

XVIII.

[89]

      Proruit quidam cum conjuge princeps, [De puella illuminata.]
Unica cui geminis jam dudum filia lustris
Natales tenebras ignota luce trahebat.
Ingerit hanc Sanctis. Victis hanc hostibus illi
Censent offerri. Semel at præsumptio pulsa,
Virtutem tentare fugit; junctisque parenti
Exorant precibus, miseram de clade levari.
Flectitur his pietas, miseros miserata parentes.
Fundunt more precem; pater hinc Germanus amicum
Rite vocans numen, Sanctorum pignora collo
Abducit manibus, frontique admota puellæ,
Damnatas nota refovet * virtute lucernas:
Prosiluit medicina potens, pulsisque tenebris,
Implevit vacuas ignoto sole fenestras.
Nec jam ferre valent læti sua vota parentes:
Quin etiam populis crevit formido salubris:
Hinc succensa fides, illo percanduit usque,
Erroris quoad ulla forent vestigia nusquam.
Sic aliena salus aliis fit causa salutis.

[90]

      Vix medium quamquam trepidi confecimus æquor [Epilogus.],
Nec datur aggressos adhuc * exire Britannos;
Sistendum postrema monent. Nunc pondere paulum
Materiæ confectus, iners succumbe poëta:
Quod restat forsan, reparato pectore, curres b.

ANNOTATA.

a Lectio, textuum scilicet Scripturæ sacræ, quibus dicta sua probabant.

b Hic sequebantur in solo Ms. Lobiensi Hymnus in Sancti festum, ut fere excusus est in antiquis Breviariis Autissiodorensibus ad utrasque Vesperas; tum duæ strophæ prosanæ & ad Germanum nequaquam spectantes; quæ proinde omittentur.

* B. pernicior

* al. diri

* pro ut careant

* i. e. diaboli

* B. potius

* B. timoris

* C. Lugd. mortis congressi sint.

* B. demissa

* B. refovent

* B. & adhuc

PRÆFATIO LIBRI QUARTI
τετρακώλῳ τετραστρόφῳ descripta.

Scandere puppim,
      Transque meare salum
            Cœtum discipulorum
                  Quondam Christus jusserat a: [Exemplo S. Petri in mari subsidentis,]
Cedere vulgus
      In sua quemque jubet:
            Hinc montis subit alta:
                  Sic numen Patris invocat.
Nocte sopora
      Omnia turpuerant;
            Sulcabatque minaces
                  Puppis cærula gurgites:
Flamine lævo
      Æquora ferbuerant:
             Spes absumpta salutis
                  Tanta mortis imagine.
Æthera jamque
      Lucifer impulerat;
            Cum quartam stationem
                  Pernox miles inordinat,
Christus amico
      Fluctibus in liquidis
            Fert vestigia gressu,
                  Seque horrentibus intulit;
Mox tremor artus
      Occupat egelidos;
            Clamor sidera pulsat;
                  Terror pectora verberat.
En, ego, Christus
      Ut sacer intonuit,
            Simon, robore sumpto,
                  Hæc in famina prosilit:
Si tua vere
      Nos adiit pietas,
            Noto me quoque jussu
                  Tecum pergere præcipe:
Nam neque summo
      Res gravis ulla Deo;
            Me siccosque videbis
                  Gressus ferre per æquora.
Mox miseratus,
      Annuit his Dominus:
            Fidens numine Petrus,
                  Puppim desilit ocyus:
Pendula ponto
      Membra senex agitat,
            Innixusque marinis
                  Dat vestigia fluctibus.
Res nova mentem
       Perculerat tremulam:
            Tum discrimina pontus
                  Intentat fera fervidus:
Quemque * fidelem
      Æquora sustulerant,
            Paulatim liquefacta
                  Mox subsidere cerneres.
Corpore mersus
      Jamque Petrus medio,
            JESU nunc bone, clamat,
                  His me deripe fluctibus:
Obvia Christi
      Dextera quem rapuit;
            Conscensaque liburno *,
                  Cedunt noxia flamina.

[92]

Nos quoque dudum [poëta JESUM auxilio vacat.]
      Prætumidum pelagus,
            Summi nomine Christi
                  Confisi, penetravimus:
Jam fere * cursus
      Contigimus medios:
            Ponti cerula tantum,
                   Et cælum undique cernitur:
Auxius haurit
      Pectora jamque pavor:
            Tollunt æquora molem:
                  Incepti quoque pœnitet.
Pande serenam,
      Christe, tamen faciem,
            Spes & respice lapsas:
                  Votis omnia cesserint.
Jamque potentem
      Porge manum trepido:
            Ausim scandere tecum
                  Quamquam torva pericula.

ANNOTATA.

a Vide Euangelium Matthæi cap. 14 a vers. 22.

* C. Lugd. & B. Quæque

* f. liburna

* B. prope

LIBER QUARTUS.

CAPUT I.
Cetera apud Britannos gesta; ac præsertim victoria Alleluiatica.

I.

Straverat infandam felix constantia pestem,
Nisa Deo, puroque fides conflata sereno,
Ignibat castis cunctorum pectora flammis. [Quod a Britannis reversuri, Albanum M. expetiverunt; & de reliquiis commutatis.]
Justa reversuros pepulit sententia Patres,
Martyris Albani votis ambire sepulchrum.
Protegit ille suos meritis precibusque Britannos,
Millia pœnarum Christi pro nomine passus;
Ultima quem capitis rapuit sententia cæsi:
At non lictori cessit res tuta superbo;
Utque caput Sancto, ceciderunt lumina sævo.
Sic tu, Christe, tuos interdum ulciscere servos.

II.

[94]

      Te quoque perstringi, Martyr, non abnue verbis [Allocutio ad Sanctum.]
Plus justo brevibus: nam ni potiora vocarent,
Forte meis & tu calamis obnoxius esses.
Idque mihi gratum nunc non mediocriter extat,
Quod, te Germano quondam favisse beato,
Accipio; quique auctori persolvere pulchras
Rite parans grates, reserat pretiosa sepulchri
Claustra tui, cineresque pios casto ordine sacris
Muneribus cumulans, Sanctorum pignora condit,
Diversis collecta locis: sic denique justum
Sic fore conveniens; loculo tegerentur ut uno,
Quos eadem meritis nectebat gloria pulchris
Muneris inque vicem, sacro de pulvere partem
Sustulit. Infectus fuso de sanguine cespes,
Tum quoque servabat veteris monimenta triumphi.
Hoc secum Præsul plenus virtute revixit *.
Hinc tibi surrexit præclari schematis aula
Mœnibus in nostris, manibus constructa beatis a.
Hic, Albane preces, hic audis vota piorum;
Sæpius hic justi cives sensere supernos.

III.

[95]

      Quisque * pie vixit, [Ut insidiis dæmonis pedem contriverit] diro mox comminus hosti
Sese congressum capitis discrimine sensit.
Divinis functum prisco de more negotis,
Jamque revertentem vis excipit invida Sanctum;
Tum pacis gerulum, præcursoremque salutis
Impulit incauti contritum pondere lapsus
Forte pedem. Lubricos hac instruis, impie, semper
Arte dolos; aurum sed quod fornace probetur,
Immemor interdum. Veteris meminisse duelli
Profuerat. Quondam meritis Job clarus opimis,
Clarior exacto rediit certamine victor.
Et quamquam summos impellant fulmina montes,
Non sane id quod sunt, cessant existere montes.

IV.

[96]

      Cumque loco fessus Pater artaretur eodem,
Cernere erat tectam modio torpere lucernam.
Forte emerserunt validis incendia flabris,
Vicinas populata domos; jamque omnia victrix
Flamma tenet: spes omnis abit; consumpta palustri [Ut infirmus incendium restinxerit.]
Tecta crepant calamo; furit, & jam Præsulis ingens
Fertur in hospitium, zephyris urgentibus, ignis:
Turba volat; manibusque Pater sublatus amicis
Discrimen fugiat, votis concordibus orant.
Abnuit Antistes, castigatoque tumultu,
Increpat infidos, nulla ratione moveri
Se passus. Tanta est fidei constantia Sancto.
Plebs trepidare metu flammamque obsistere contra.
Humanos nisus turpem cepisse repulsam,
Mox patuit: nam consumptis, quæcumque tueri
Turba cupit, siquid Præsul defenderat æger,
Excessit rabidos, merito pugnante, vapores:
Cumque fere spatiis ultra citraque subactis,
Spargeret immitem populatrix flamma furorem,
Expavit modici contingere tecta mapalis,
Quod Pater inclusus torvo servavit ab igni.
Pertentant animos ingentia gaudia plebis,
Seque magis supero lætantur numine victos.

V.

[97]

      Nec stringi numeris, nec possunt cedere verbis, [Ut infirmos innumeros curaverit; & de visitatione angelica.]
Languidus hospitio Præsul quæ gessit in illo.
Noctes atque dies miserorum turba jacentis
Excubat ante fores; animis languentibus isti,
Corporibus poscunt columen tabentibus illi.
Cumque nihil pateretur opis succedere morbo *,
Nocte Viro quadam speciosi numinis instar,
Æthereum spirans vultuque & tegmine quiddam,
Cernitur; admota rectum consistere dextra
Imperat, inque pedes nutantem subrigit. Ille,
Robore concepto, raptum, cedentibus umbris,
Urget iter, rapidis ignarus parcere plantis.

VI.

[98]

      Saxonas, adscitis in conscia crimina Pictis,
Serius * innocuos contra flagrasse Britannos, [Ut ducem belli professus,]
Olim fama canit. Feritas quod litibus omnis
Pascitur, inque trucem compellit cuncta furorem
Natalis rabies; veteris tum semina rixæ
Conflarant rigidis utrimque incedia bellis.
Jamque duæ genti, consertis viribus, uni
Concurrisse parant, castrisque hinc inde locatis,
Eminus indubiæ tentant proludia pugnæ,
Effectu vario. Necdum Germanus amica
Extulerat regione pedem; licet ille, parati
Æquoris impatiens, reditum jam jamque citaret.
Perculerat trepidos vehemens formido Britannos,
Quod modicæ vires, & belli copia longe
Hostibus impar erat *. Nutu instillata superno
Mentibus ambiguis felix sententia plausit,
Rebus in angustis magni suffragia Patris
Poscere: visa salus hæc est metuentibus una.
Spondet præsidium, nec differt vota suorum:
Accedit castris: sequitur collega fidelis.
Torpuerat rigidus quibus in præcordia sanguis,
Ingentes ausus, ingentia pectora sumunt:
Læta meret Ducibus acies infracta supernis,
Agmine ceu magno, meritis confisa Duorum.

[99]

      Tempus erat cuncto semper venerabile mundo,
Cum quadragenis plebes operata diebus, [cælestem]
Pinguescit * macie, solisque intenta supernis,
Suspirat sanctum purgato pectore Pascha.
Addebat feriis * Patrum præsentia castis
Munia splendoris; sacroque exercita verbo
Pars vulgi potior, niveum baptisma subibat.
Procinctu positis, Paschalis nomine festi,
Frondibus implexis instar contexitur urbis
Ecclesia: ingentes spirant campestria laudes.
Procedit madidus pulchro baptismate miles,
Cui lorica fides, cui spes fidissimus ensis,
Cui scutum validum dilectio mutua fratrum:
Armorum reliquus sed enim contemnitur usus,
Pontificum meritis mundi cedentibus armis.
Castrorum novitas suspecto panditur hosti:
Vincendi spes ampla subit: ridentur inermes,
Consertaque manu nil mox, nisi præda, futuri.
Irruat incautis superest acerrimus hostis;
Invadat, laniet, cunctantes opprimat omnes.
Dicta dies cædi nimium præsumpta futuræ;
Nec latuere doli, fraus explorata patescit.
Jamque dies aderat Paschalibus edita pompis,
At non funeribus, ceu jam præsumpserat hostis.
Sacris explicitis, rutilus splendore lavacri
Miles in arma ruit, votisque ad fortia promptis
Stare parat contra, soli concedere tandem
Obnixus morti. Præsul certaminis hujus
Arbiter, ancipites disponens rite cohortes,
Infert se medium; elataque ad sidera dextra,
Me duce, me, dixit, bellum tractabitur omne:
Signifer indictæ subeam primordia pugnæ.

[100]

      Hæc ubi dicta dedit, longum progressus in agmen, [victoriam]
Delectos comites numero sortitur ab omni;
Lustratisque locis, qua forte irrumperet hostis,
Montibus obductam cernit procumbere vallem:
Sistitur hic pulchris radians exercitus armis.
Illo (quod numquam) læti videre Britanni
Nempe die instructum magno duce Præsule bellum.
Res nova; sed quantum longis incognita seclis,
Æternis tanto mage condignisssima Fastis.
Jamque ferox aderat confisus viribus hostis,
Confisus latebris (quamquam detecta paterent
Omnia, præcauto satis explorata labore;)
Cum Pater edictum turmas exponit in omnes;
Quem prior ediderit librata voce canorem,
Vocibus elatis miles respondeat omnis,
Securus prædæ, securus denique cædis.
Hostis adest; pactæ Præsul non immemor horæ,
Exigit ingentem pleno de pectore vocem,
Alleluia pium ternis concentibus urgens.
Cunctorum sequitur sublatus ad æthera clamor:
Pressius exceptum triplicant montana sonorem.

[101]

      Sternitur infelix, animis marcentibus, hostis, [obtinuerit,]
Seque super, vastas non tantum incumbere rupes,
Quin etiam metuit superum convexa polorum.
Quod restat, solumque putant superesse saluti,
Committunt pedibus trepidæ commercia vitæ.
Non hæc sufficiunt celeres ad munia plantæ;
Et quamquam volucres plaudant fugientibus alæ,
Omnia pigra putant, nec sunt fugientibus alæ:
Fundunt arma procul, gaudentes corpora tantum
Subduxisse neci: consumptos flumine plures
Accipimus: cuicumque leve est incumbere leto,
Dummodo contingat duras impune sequentum
Evasisse manus. Cælestibus ultio flabris
Acta furit, nec fert requiem trepidantibus ullam.
Stat victor, cumulatque novo rem carmine, miles,
Ultoremque sui pangit per cantica Christum.
Incubat hinc spoliis felici numine partis,
Nil sibi, cuncta Deo reputansque ferensque potenti.
Plaudunt Pontifices tanti splendore triumphi:
Auspiciis confecta novis, & sanguine nullo,
Hostibus exultat felix victoria fusis.

ANNOTATA.

a Adi auctorem nostrum infra in Miraculis num. 17.

* lege revexit

* pro quisquis

* suo scilicet

* i. e. gravius Not. Mss.

* B. inferior

* B. Tabescit

* B. festis

CAPUT II.
Reditus e Britannia; iter Arelatense miraculis illustratum.

VII.

Rebus compositis, celerem pro posse regressum
Cura gregis proprii semper propensa monebat: [Ut rediens, cives tributorum insolentia depressos invenerit.]
Invitat pelagus, Christo moderante, paratum;
Mensque favet, meritis non casso conscia pulchris;
Martyr & Albanus precibus comitatur euntes,
Sedibus optato donec potiantur amicis.
Læta revertentes exultat Gallia Patres:
Nascitur ecclesiis optatæ gratia lucis;
Contra dæmonibus duri tortura doloris.
Germanus notam tandem delatus ad urbem,
Ambitur duplici pastor pietate suorum;
Obvia turba ruit, luctu testata dolorem,
Plausu lætitiam; mixtis in utrumque feruntur
Agmina tanta modis: lacrymis at gaudia cedunt.
Presserat in miseros clavum fortuna trabalem a,
Dum Pater almus abest: causas tamen ordine discit;
Oppressos dudum censoris pondere cives
Acrius insolitis rem contrivisse tributis.
Ingemit ærumnis; pietatis viscera pandit;
Rimatur, quanam miseros a clade levare
Arte queat: magnisque caput sudoribus ille
Voverat, omnigenum patiens sine more laborum.
Urget cura Virum; nec jam suffragia differt.
Fessus adhuc pelagi, rursum terrestria tentat;
Ingrediturque viam, longum qua Gallia vergens
Pandit iter; sanctoque ferens in pectore Christum,
Progreditur, modico contentus ad omnia sumptu.

VIII.

[103]

      Carpebat gressu Præsul per aperta modesto
Rura viam, vesperque diem condebat in undis, [Ut equum abductum]
Obruerat totum pluvio qui frigore cælum:
Confectus macie, confectus sordibus, ecce,
Addit se comitem perverso pectore quidam,
Nudus ad usque pedes. Pepulit miseratio cunctos.
Jungitur hospitio prætextus paupere prædo,
Interque innocuos cubitum dat mebra ministros:
Hos sopor, hunc urget sævæ meditatio fraudis.
Proficuum sceleri gnarus conducere tempus,
Surgit, & addictum sancti Senioris in usus
Abducit stabulis incesta fraude jumentum *.
Redditus utque dies, noti jactura vehicli
Noscitur; at furti jam se subduxerat auctor.
Neve Sacerdoti præsens evectio deesset,
Clericus obsequium Sancto dependere suetus,
In peditem mutatur eques: sic exigit ordo.
Dumque iter accelerant, liquido perfusa sereno
Clara Viri facies sobrio moderamine fulsit;
Sed præter solitum lætæ spiramina mentis
Fronte premit. Videre sui; cunctisque viritim
Attonitis, audax pauloque expromptior unus,
Quænam tanta, rogat, læti sit gratia vultus.

[104]

      Ille sub hæc, Modicum, socii, subsistite, dixit, [receperit.]
Et ridendus & infelici sorte dolendus
Jam vestris oculis miser objectabitur ille,
Quem mox torquebit fœdi mens conscia facti.
Dixit; & in partem porrectis visibus, ecce,
Eminus inspiciunt peditem, loroque manuque
Raptum animal post se pudibunda fronte trahentem.
Dumque ille accelerat, dumque hi non multa morantur,
Consequiturque brevi, seque ad vestigia sternit,
Ordine commissum fassus per singula crimen,
Seque ita totius implexum * tempore noctis,
Ut nullo quoquam posset divertere pacto;
Ni mox quadrupedem vovisset reddere captum.
Tum Sacer indoluit, mollique affamine mulcens:
En, tibi quod nudo deerat, si forte dedissem,
Patrandi sceleris impulsio nulla fuisset.
Nunc cape cujus eges: quod nostrum est, reddito, dixit.
Sic reus indultam revehit cum munere pacem.

IX.

[105]

      Secreti cupidus sancto Vir numine plenus,
Non magis externos doctus vitare favores, [De occursu populorum.]
Quamque * ministrorum solatia crebra suorum,
Voto detulerat latebramque fovere perennem,
Immunemque auræ, quam longa est, ducere vitam.
Inconvulsa manet magni sed sponsio Jesu,
Montibus impositam non abdi visibus urbem:
Quemque tegit meritis absistens gloria pulchris,
Indicat egregiis illustrans gratia signis;
Et quaqua tulerat facilem per compita gressum,
Urbibus & vicis raptim promiscua sese
Obvia turba dabat, præclaris excita factis,
Et, quamquam longi, facile secura laboris.

X.

[106]

      Te quoque, Cæsareis fatalis Alesia castris,
Haud jure abnuerem calamis committere nostris; [De stramine,]
Quæ, quod alas proprios præpingui pane colonos b,
Nominis adjectu quondam signata putaris.
Te fines Heduos & limina summa tuentem
Aggressus quondam sævo certamine Cæsar,
Pene tulit Latias non æquo Marte phalangas,
Expertus, patriis quid Gallia posset in armis:
Nunc restant veteris tantum vestigia castri.
Presbyter extiterat claris natalibus illic,
Clarior ingenio, cui tum gentile Senator
Nomen erat. Vita meritoque simillima conjunx
Æquabat studiis casti decreta jugalis.
Ambo provecti, macti successibus ambo.

[107]

      His Præsul sancti, qui commendatur, amoris [in quo Alesiæ inscius cubitavit.]
Fœdere junctus erat. Hos tum cum forte petisset,
Excipiunt, quanto consensit copia, cultu.
Hic matrona piam struxit sub Præsule fraudem,
Stramine subjecto; quo nescius incubitavit;
Telluris solitus alias incumbere tergo.
Impulit utque novo terras afflamine Titan,
Urget iter; gaudetque domus, gaudentque ministri,
Sese illustratos noti solamine Patris.
Relliquias matrona toro collegit, & omni
Compositas studio, causis vitalibus * abdit.
Post soles aliquot, natali lampade quidam
Splendidus, & multa rerum ditione superbus,
Dæmone perflatur: suberant suffragia nulla,
Quodque absens Germanus erat, spes cesserat omnis.
Præsumpsit matrona fidem, Christoque vocato,
Servato miseri circumdat stramine corpus.
Absentis merito, cessit res ardua voto.
Nocte miser, magno tamquam vallatus ab igni,
Æstuat, & replico Germanum nomine frendens,
Abripitur sævi tandem de fauce leonis,
In reliquum sospes, collato munere, tempus.

XI.

[108]

      In Lugdunenses æquis processibus arces
Vexit Arar, Rhodano sese sub mœnibus abdens. [Ut Lugdunenses doctrina & signis illustraverit.]
Lugduno celebrant Gallorum famine nomen
Impositum quondam, quod sit mons lucidus idem c.
Exceptum studiis plebes amplectitur æquis:
Ætas cuncta ruit: sexus concurrit uterque.
Tangere nec tantum; juvat aspexisse frequenter.
Procedit cunctis benedicto plena salutis;
Tum relevat grato cunctorum pectora verbo;
Et quamquam festinus eat, sitientia certe,
Quod satis est, relevat vivaci dogmate corda.

XII.

[109]

      Jam, dudum gravibus quamquam dilatio votis [Ut Arelati]
Obstiterat, miro tandem raptatur amore
Obvia Germano, fusis quacumque catervis,
Urbs Arelas. Fundatoris cognomine primi
Hoc duxisse ferunt incerto tempore nomen d.
Hic tunc Hilarius, hinc usque ad sidera notus,
Præsulis officium verboque manuque gerebat:
Igneus ille fide, cælesti famine torrens,
Præceptis operam dabat indefesse beatis *;
Hic, ut apostolicum præclari temporis instar,
Excipiens, prona Sanctum pietate colebat,
Affectu patrem, meriti splendore magistrum.
Frænabat rigidam præfecti nomine gentem
Auxiliaris item; geminis cui grandia votis
Adventu magni fulserunt gaudia Patris;
Ille viri dudum pleno flagrabat amore,
Visendi cupidus, tum quod quartana jugalem
Torrebat longo jam dudum tempore lampas.

[110]

      Intranti longum princeps rapit obvius agmen, [exceptus sit.]
Excipit, oblectat, refovet, veneratur, adorat;
Tum totum facili metitur lumine corpus.
Impulit attonitam trepida formidine mentem,
Digna Viro facies, & plenum numine pectus,
Sermonis gravitas, illustris gloria vultus,
Fama minor meritis, magni præstantia cordis.
Exin præcipuis effundit munera gazis,
Oblatisque manum dignetur pandere, poscit.
Uxoris post hæc supplex incommoda jungit.
Annuit Antistes fidei, nec præmia differt:
Ingreditur; manifesta salus comitatur euntem:
Discutit ingrediens ægro de corpore pestem,
Et tremor & febris puncto delentur eodem.
Sic capit optatum felix matrona levamen.
Adventus post hæc exponens ordine causas
Perfruitur sobriis *, obtento principe, votis.
Civibus oppressis revehit vexilla quietis;
Summa salus toti quamvis existeret urbi
Reddita Pastoris tantum præsentia magni.

ANNOTATA.

a

Clavus trabalis, adhibitus olim fuisse creditur ad supplicium & cruciatum inferendum. Hinc de Fortuna Horatius lib. 1. carm. Ode 35.

Te semper anteit sæva necessitas,
Clavos trabales, & cuneos manu
gestans ahena &c.

b De Alesia adi Valesii Notitiam Galliarum; ubi ex Diodoro Siculo ejus etymon ducit ἀπὸ τῆς ἄλης, sive errore Herculis. Adi & Julium Cæsarem de Bello Gallico lib. 7 versus finem.

c Hoc refutatum vide apud eumdem Valesium ibidem, ubi de Lugduno Segusianorum.

d Et hoc explodit Valesius ibidem in Arelato.

* B. caballum

* B. constrictum

* B. Atque

* i. e. medicinæ N. Mss.

* B. indefessus honestis

* i. e. justis & moderatis

CAPUT III.
Revelatio Sancto facta de natali S. Juliani M.; nova expeditio in Britanniam; visitata S. Genovefa; felix reditus.

XIII.

Nescius immunem sudoris inire quietem,
Arvemas quondam Præsul progressus in oras, [Ut ei Dominus diem passionis Juliani martyris]
In Brivatensem flexit vestigia vicum.
Hic, martyr Juliane, tibi pro nomine summo
Millia pœnarum truculento tempore passo,
Haud impune bonis semper obnixa vetustas,
Detraxit celsi passim monumenta triumphi:
Et quamquam clarus famoso nomine Martyr
Solis ab occasu jam tum ferreris in ortum;
Hoc certe quiddam fueras obscurior ipso,
Semper honorandi quod plebs oblita diei,
Haud tibi certa dabat celebri solemnia ritu.
Non tulit errorem longis inolescere seclis
Germanus veniens; ac primum, tempore quonam
Sacra ferant Sancto, fatu perquirit amico.
Indoctum vulgus sese nescire fatentur.

[111]

      Tum Pater, E summis poscendum sedibus, inquit, [revelaverit.]
Quod potis humanæ non est expendere menti.
Nox ruit, inque suam cœtu cessere soluto
Quisque domum: Præsul sacra pernoctat in æde.
Luteaque in roseis rutilans aurora capillis,
Vix matutino rubefecerat æthera curru;
Præsul adest; causamne Deus patefecerit ulli,
Ultro perquirens. Expertes esse negoti,
Sese testantur. Mox hæc in verba Sacerdos:
Mensis legitimum subeat quam septimus annum,
Hoc scitote prius mundo clarescere festum
Quatuor ante dies *; hæc sunt natali Sancti,
His Martyr factus felici sorte Kalendis,
Inditus est Superis fuso pro sanguine castris:
Res comperta mihi monitis cælestibus hæc est.
Dixit; & ingentem perfundunt gaudia plebem.
Martyris ex illo celebratur tempore pompa,
Gallia qua partes late spatiatur in omnes;

XIV.

[112]

      Rursus bella moves; spiras incendia rursus, [Ut Pelagiana hæresis recruduisse nuntiatur.]
Desecto nequior * consurgens bellua collo?
Tela quidem forti nuper prostrata duello
Non pudet in miseros iterum conflare Britannos?
Parce tibi, jam parce, precor; quo sæpius atrum
Extuleris virosa caput, jaculabere * certe,
Et repetita dabunt celerem commenta ruinam:
Quod semel insanum est, iteratum insanius horret,
Majoremque ferunt bis vulnera rupta dolorem.
Vix Præsul positis humeros subduxerat armis,
Immensum fessus, propriamque reviserat urbem;
Ecce, ferebantur precibus mandata coactis
Cunctorum, quiqui fuerant, ex parte piorum,
In miseros iterum pestem recidisse Britannos
Dogmatis insani, nec spem restare salutis,
Ni prius obtentam pulchro certamine causam
Tutetur solito. Suberat spes certa triumphi
Pro miseris movisse manus; nec gloria velis
Iret prima suis, si non suprema subiret
Infectis imposta manus a. His vocibus iras
Excitat, impatiensque moræ mox arma reposcit,
Arma celer; notisque artus inducitur armis.
Voverat ille suum fidei pro nomine pectus,
In quamcumque daret casus incumbere mortem:
Ibat paciferis perlustrans gressibus orbem,
Semina sancta ferens; & pulchro dogmate pandens,
Præmia Christicolis quæ & quanta parentur in astris;
Contra, quæ reprobos ineant * post funera pœnæ.

XV.

[113]

      Tuque iterum celebris priscum, Lutetia, nomen [Ut Parisius veniens,]
Carmine conde meo; mihi certe mentio constat
Semper grata tui, quod te nunc ossibus ornat
Sponsa * mei Domini, quondam celeberrima signis.
Huc tunc ingressus præsul Germanus, amore
Excipitur miro. Pronam benedictio plebem
Confovet: ingenti persultant omnia plausu.
Depositi memor ille sui, quinam Genovefam
Casus agat, studio mox percunctatur amico.
Cælitus attigerant animum discrimina, credo,
Plurima, quæ tempus fuerat perpessa per illud:
Ut solet obloquiis pietas succumbere duris.
Parque * fuit nigræ virus deprehendere mentis,
Cum concepta semel furialis semina flammæ
Nec, sancto præsente Viro, plebs livida pressit;
Cui tamen illa suo melius quam nota parenti est.

[114]

      Exin virgineæ secedit in abdita cellæ,
Conseptus populo: prodit mox obvia virgo; [Genovefam visitaverit.]
Quam Pater ingenti magnus pietate salutat;
Numinis ut templum veneratum jure putares.
Hinc spectans plebem, dextraque silentia mandans,
Virginis auspiciis repetit præconia primis:
Ut sacrum Christo felix infantia corpus
Aptarit, nullo temerandum in secula pacto:
Se quoque virginei semper mansisse pudoris,
Abjuncto quamquam secretum corpore, testem.
Utque, ait, indubias statuat sententia mentes,
Argumenta rei veris perdiscite signis.
Dixit, & infectam lacrymarum flumine terram,
Virgo orans recubos qua se flectebat in artus,
Ostentat digito. Rabies hinc pulsa, furentes
Leniit; incepti cunctos piguisse videres.
Consensu socio cunctis decernitur insons;
Insontem cuncti conserta laude fatentur:
Componit rabidos assertio vera tumultus,
Deque animis atri pellit contagia fellis.
Exin Parisias celebris Genovefa per oras,
Obtinuit meritæ passim præconia palmæ.

[115]

      Singula gestorum, clarissima virgo, tuorum
Committi calamis fuerat devotio nostris; [Allocutio.]
Grandia multivolum revocant sed cœpta poëtam.
Ne tamen hos justo fundam sine fœnore versus,
Supplicis esto memor, precibusque tuere fidelem;
Quasque tuo nosti dotes accedere Sponso,
Accessisse tibi, collata sorte, putato:
Jamque vale, conjuncta Deo, seclique memento.

XVI.

[116]

      Hinc mare conscendunt; concurrunt omnia votis; [De adventu ejus per dæmones nuntiato.]
Puppis in obsequium componunt flamina cursum;
Fluctibus infestas videas cessisse procellas;
Vivida vi virtus ventorum verbera vicit.
Tuque ferox aberas, dæmon, non ausus adesse;
Quod necdum, pelago fueris quæ passus in ipso,
Exciderant animo. Sed mens tibi livida quamquam,
Antiqui populos emergere fauce draconis,
Æternum doleat; virtus sanctissima certe
Impulit invitum populis prædicere vatem
Præsulis adventum. Necdum contingere terram
Quiverat; insula Germanum jam tota fremebat.
Forte loci princeps Helaphius, indice nullo,
Occursum properat; tam certum est credere vati.
Filius huic primis curvo damnatus ab annis
Poplite, marcentis tulerat dispendia cruris.
Exhibet hunc secum: sequitur provincia tota,
Turba sacerdotum, concursus inscia plebes.
Ordine summissis prodit benedictio cunctis:
Hinc doctrina fluens sermonibus irrigat omnes.
Agnoscit populos fidei tunc usque tenaces;
Auctores sceleris compertum existere paucos:
Quæruntur; vindexque reos sententia plectit.

XVII.

[117]

      Irrumpit densas Helaphius ipse catervas,
Objectans claudo deformem corpore natum. [Ut Helaphii filium curaverit.]
Nec verbis opus est; allegant plurima causam,
Ætas, debilitas, lacrymæ super omnia patris.
Elicit ingentem compassio justa dolorem
Cunctorum ex animis: flexus quam maxime Præsul,
Sese præsidiis confert ex more supernis;
Tum juvenem residere jubet; mox arte magistra
Explicuit medicam doctus succurrere dextram,
Attrectans siccos leni palpamine nervos.
Mox, tamquam digitis flueret medicina salubris,
Consequitur festina salus; rapit arida succum
Compages refluum; remeant in pristina nervi,
Atque interdictum repetunt vestigia flexum,
Multorumque oculis fulserunt dona salutis *;
Cum pater incolumem recipit post tempora natum,
Natus plaudentem recipit per gaudia patrem.
Sic tua, Christe, modis inolent præconia miris,
Et fidei capiunt invictum pectora robur.
Hinc sacer ad plebem sermo convertitur omnem
De lapsu, seu quæ reparent impendia lapsum.
Obtinet immotis columen fundata columnis
Tuta fides; fidei pugnant pro fœdere cuncti.
Perpauci suberant detectæ fraudis alumni;
Sistuntur coram *; cunctis eadem sententia perstat,
Exilio multare jugi. Sic insula felix
Tartarea tum peste carens, insignibus almæ
Nunc quoque nunc fidei casto splendore coruscat.
Pace locis parta, spoliis percomptus opimis,
Alite felici notam remeavit in urbem
Germanus, superis merito gratissimis astris.

[118]

      Tuque o, cui toto discretos orbe Britannos [Epilogus.]
Bis penetrate datum, bis intima cernere magni
Monstra maris, positis huc tandem flectere velis;
Votaque servatus solvens in littore nautes,
Qua ratione potes, genium curare memento;
Teque para (rerum fors est incera) futuro;
Ut, si quis subeat, possis par esse labori.

ANNOTATA.

a Id est, si non ultima manus rei inceptæ imponeretur. Not. Mss. C. Lugd.

* i. e. v. Kal. Septemb.

* B. Nequior abscisso

* B. Jugulabere

* B. maneant

* scilicet S. Genovefa

* i. e. facile N. Mss.

* C. Lugd. & B. Creantis

* B. deest coram

PRÆFATIO LIBRI QUINTI,
δικώλῳ διστρόφῳ peracta.

Dives Dædalon olim Ἑκατόμπολις a extulit
      Multa laude peritum,
Quondam qui fugiens Minoëia palatia, [Poëta Icari fabulam considerans,]
      Ceris nexuit alas,
Pennis præpetibus vacuum ratus aëra
      Tuto posse meari.
Ascivit comitem levitas temeraria
      Lævo fœdere gnatum,
In patrisque latus subit aliger Icarus,
      Patrissare coactus.
Tum videre poli duo quadrupedantia
      Primum monstra volare.
Arctos ad gelidas pater impiger evolat,
      Tutus frigore lævo:
Tandem Chalcidicis superastitit arcibus;
      Hæc primum attigit arva:
Hic templum tibi nobile, Phœbe, dicavit, &
      Fessas exuit alas.
Natus, Dædaleis minus integer artibus,
      Incautusque pericli,
Plus justo ἐμπυριι * subit ardua climatis *;
      Mox pennis resolutis,
Cognomen pelago dedit Icarus obvio,
      Sævis obrutus undis.

[119]

      Hæc te monstra petunt, tibi fabula competit [Christum invocat, ne illa possit de se vere narrari.]
      Hæc, ignare poëta:
Jam tu Dedaleo nimis ocyor Icaro,
      Terrarum infima linquis;
Dum te materies nimium rapit ardua
      Cælo intendere pennas.
Atque o dulcicanum rapereris in alitem,
      Manarentque canoro
Plumæ per digitos humerosque volatili!
      Tum te per liquidum æthera
Nectentem modulis bene dissona limmata *
      Vivax penna bearet.
Ah! te ne subigant temeraria ludicta,
      Dum sublimia tentas.
Ah! ne præcipitem penetralia fulmina
      Sæva in tartara pellant:
Quando extat vetitum nimis ardua persequi,
      Nec transcendere vires.
His tu, Christe, potes medicarier unice,
      Hæc eludere tela:
Et cui posse fuit dare talia fieri *;
      Non te posse negarim
Casto vela quidem dare commoda carmini;
      Nec spes deviat usquam.

ANNOTATA.

a Ἑκατόμπολις, id est, centum civitatum insula, Creta videlicet. N. Mss.

* B. ἐμπυρίου κλίματος

* B. lemmata i. e. hemitonia N. Mss.

* B. confici

LIBER QUINTUS.

CAPUT I.
Armoricorum prodigiosa defensio, & nova pro iisdem suscepta profectio in Italiam; miracula in itinere usque ad Alpes facta.

I.

Defesso pelagi glebæ natalis in oras
Vix remeare datum, cum protinus obvia longo [Ut Armoricanam legationem exceperit;]
Procurrit tractu tensis legatio palmis,
Prætolata diu repetentem patria Sanctum.
Gens inter geminos notissima clauditur amnes a,
Armoricana prius veteri cognomine dicta;
Torva, ferox, ventosa, procax, incauta, rebellis,
Inconstans, disparque sibi novitatis amore,
Prodiga verborum; sed non & prodiga facti:
Dicere plus, fecisse minus, taxatur honestum.
Regibus hanc fidei numquam servasse tenorem,
Sæpius expertum. Quare, quo principe felix
Tunc quoque florebat titulis respublica priscis,
Magna salus patriæ (nomen fuit Ætius illi)
Pertæsus tumidæ mores & crimina gentis,
Vastandam rigidis tandem permisit Alanis.
Rex erat his Eochar, belua crudelior omni.
Quid cædes memorem, & furialia facta tyranni?
Expertus late totis in partibus orbis.
Ergo exoptatæ permissa licentia cædi
Instigat rabidas gentis in funera fauces;
Barbara mens inhiat jugulis; factura periclum,
Quid possit feritas: sævum rapit improbus agmen,
Ardens optatæ quamprimum incumbere prædæ.

[121]

      Percellit miseram dira expectatio gentem, [& descriptio ejusdem gentiis.]
Et metus impatiens, & rerum plurimus horror:
Nec vero simplex urget præcordia terror:
Non conferre manum, non fines hoste tueri,
Non saltem tentare fugam sententia surgit.
Fingit quisque sibi varii discrimina leti,
Solaque suspectæ torquet dilatio mortis.
Una subest miseris ratio servata salutis;
Si se dignetur gladiis opponere Præsul.
Legatis hæc summa fuit. Quid nunc quoque, Sancte,
Quid facturus eris? Si te subducere tentes,
Nosti, quid capto sit viscera claudere fratri:
Sive juvare velis; terrent quam multa volentem?
Rex ferus, horrendæ rabies incognita gentis,
Et lingua & mores, torvæque protervia frontis;
Tum quod perpetui defessum mole laboris
Destituant tenues ineuntem grandia vires.
Fide Deo; fraterna feret dilectio palmam.
Posse dabit, qui velle dedit: res ardua quamquam,
Concedet justis lævo mox numine votis.

II.

[122]

      Ergo iter invadit. Aderat gens perfida, fines [Ut regem barbarum]
Jam transgressa suos; faciem telluris apertæ
Implerat ferratus eques; rex agminis atri
Barbarus in medio, trucibus horrendus in armis,
Optatæ spe cædis hiat. Mox præduce fidens
Germanus Domino, medios irrumpit in hostes,
Armatoque duci sese (mirabile dictu!)
Ingerit intrepidus; medioque interprete, primum
Exorat, seseque preces effundit in omnes.
Ille, manus indocta pati ceu bestia quondam *,
Orantem refugit. Præsul cunctamina sævi
Pectoris increpitat. Nihilo minus abnuit ille.
Antistes cœptis tandem persistere certus,
Injecitque manum, frænique invasit habenas.
Immensum stupuere omnes. Sistuntur eodem
Agmina fixa loco; nec cedit copia cuiquam
Vel mutare locum, vel quoquam flectere gressum.
Tanto sidereæ perfudit gratia lucis
Pontificem radio: par vultibus ille Moijsis,
Cornutam faciem Domini referentis ab ore,
Terruit immanes frontis splendore phalanges,
Non ausas niti, non ausas tendere contra.

[123]

      Rex ferus indomitam jussus deponere mentem, [aggressus sit.]
Miratur potius; stupidum miracula terrent:
Quæ tam magnanimem faciat constantia Sanctum;
Quanta Seni virtus, quanta est reverentia vultus,
Millibus ut potior seu constet fortior unus.
Bellicus ad pacem extemplo deponitur ardor;
Concedunt humana Deo; violenta furoris
Conditio positis tractat civilia bellis;
Qualiter id fiat, fieri quod jure Sacerdos
Decernit, non quod rabidus præfixerat ardor.
Postquam cædis amor & vis compressa furoris,
Componunt animos; tum pacis munia tutæ
Collatis ineunt robusto fœdere dextris;
Castra dehinc repetunt. Merito sic Præsulis almi
Deponit trepidum gens Armoricana timorem,
Emergens tandem trucium de fauce ferarum;
Hac ratione tamen, partæ per fœdera paci
Romanus stipulam si præbeat induperator.

[124]

      Hæc quorsum tendant, satis est edicere promptum.
Te, Pater, hæc rursum, te certe hæc talia spectant: [Apostrophe ad Sanctum.]
Jam te sidereus, jam dudum poscit Olympus,
Teque olim miseris mordacius invidet arvis.
At non terrigenis fas est excedere castris,
Ipse quoad Latias gressum deflexus in oras,
Hic quoque cælestem facias flavescere messem.
Forsan & hæc superis fertur sententia fastis;
Ut, consummato magnorum fine laborum,
Victor in Italia capias insigne superbum,
Quæsitam meritis, partam virtute coronam,
Distinctum pulchris rutilum diaderna beryllis.
O Pater! O magnis pelagi defuncte periclis!
Te sed adhuc subeunda manent quam plurima terris:
Quo tecumque feret fortuna, audentior ito.
O graviora tamen crebro discrimina passe,
His quandoque feret felix constantia finem.

III.

[125]

      Nec mora (Quas etenim flammis cælestibus ardens [Ut proficiscens in Italiam, presbyterum Senatorem denuo visitaverit.]
Posset habere moras?) patriis digressus ab oris,
Alpinas celerem gressum detorquet in arces;
Teque iterum gradiens studio pietatis avitæ,
Care petit meritis & relligione Senator,
Hospitii grato pensurus fœnore dotem.
Constitit ante oculos subito producta puella,
Omnimodi sermonis inops, quam longa coævi
Cardine bis deno carpebant damna silenti.
Comminus admotam miro dignamine Præsul
Suscipit; inde manu faciem perlustrat amica,
Os, frontem, & totum permulcens unguine vultum;
Tresque dehinc panis vino permiscuit offas;
Inque os attonitæ componens virginis unam,
Imperat, acceptum præeat benedictio panem.
Illa Sacerdotis parens ad singula verbis,
Edicit pleno, Præsul quod jusserat, ore.
Sic exorta novo manans facundia ritu,
Ætatis reliquos exin duravit in annos.

IV.

[126]

      Inde profecturus, præterquam forte solebat, [Ut eidem excessum prædixerit suum.]
Artius unanimem complexibus urget amicum;
Interque amplexus quam molli famine mulcens,
Æternum valeas, frater carissime, dixit,
Indiscreta meæ per secula portio mentis.
Annuat Omnipotens, rebus cum fine supremo
Venerit extremam districtus ponere metam,
Vultibus ut læti nos contueamur opacis b:
Nam donec hujus * solvatur sarcina carnis.
Alterno vetitum posthac concurrere visu.
Hæc Pater effudit digressu dicta supremo,
Hisque salutatum discedens liquit amicum.
Dicat, quisque velit, decessus tempora Sanctum
Ignorasse sui, propriam cum linqueret urbem c.
Continuabat iter, paucis ex more ministris;
Obvia sed populis stipabat turba coactis:
His Pater æterni fundebat semina verbi.
Idque juvat meminisse magis, quod siqua locorum
Aut orans, aut forte docens, lustraverat olim,
Persistunt hodieque sacris notissima cellis,
Aut crucis elatum fulget venerabile signum.

V.

[127]

      Perlustrans Hedui posthæc confinia pagi.
Mitibus officiis summi pietate favoris [Ut ab Heduis exceptus sit.]
Excipitur solito: fervent examina vulgi;
Omnis adest ætas; sexus concurrit uterque;
Nec vacat, & nimium est fragili committere pennæ,
Quantus erat Sancti cunctorum mentibus ardor,
Affectu quanto, quanta pietate colebant,
Quem norant summum summæ Deitatis amicum.

VI.

[128]

      Forte, pererratis totius mœnibus urbis,
Relligione calens sacras dum circuit ædes, [Ut S. Cassianum]
Devenit, quo Cassiani venerabile corpus
Quondam pontificis tumulo recubabat honesto:
In quo virtutis radiabant signa supernæ,
Militis eximii clarum testata triumphum.
Marmor erat Parium, miro candore decorum:
Hoc claudebantur sacri tum septa sepulcri.
Cælitus at rubri species diversa coloris
Pressit vivificum, variato marmore, signum;
Ut nova forma crucis, manibus distincta supernis,
Cassianum meritis etiam post funera claris
Vivere monstraret. Pater id Germanus adactis
Inspectans oculis, multumque diuque retractat,
Quam sit munificus servis in secula Christus.

[129]

      Mox fusis precibus, Quid tu, clarissime, dixit, [in sepulchro fuerit allocutus.]
Quid nunc, frater, agis? Tumuloque refertur ab imo
Vox audita viri: Felici sede locatus,
Optatæ potior tranquillo munere lucis,
Venturum spectans * patrio cum numine Christum.
Ergo, ait Antistes, longum, gratissime frater,
Sedibus augustis accepta sorte quiesce:
Utque salutaris reduces post funera clangor
Impleat æthereis quondam concentibus aures,
Pro nobis, proque hoc populo, propensius ora.
O meritum sublime Viri, quem gratia summi
Hactenus evexit virtutum culmine Christi,
Omnia cui parent, respondent omnia votis,
Subsidant imis quamquam sopita sepulchris!
Nec mirum, civem potuit si noscere civis
Conregnans Christo tractantem terrea mundo,
In portu residens pontumque æstusque secantem:
Da paulum spatii: modica removebitur hora,
Hactenus innocuos siquid dispescit amicos.

VIII.

[130]

      Interea coram, fletu quatiente, parentes
Comminus accedunt, artusque in pulvere ponunt. [Ut manum puellæ direxerit.]
Nubilis hos sequitur demissa fronte puella,
Olim cognatæ patiens & conscia pœnæ:
Fuderat hanc uterus, vitiato germine, matris
In palmam digitis, nervo marcente, recurvis:
Temporis addiderant sævum incrementa dolorem:
Creverunt nimiis duri progressibus ungues,
Atque intus teneram laniabant spicula carnem;
Quotque manum digiti, tot vulnera dira tenebant;
Et jam perfossam penetrarant ulcera palmam,
Ossibus exceptum si non cessisset acumen.
Attrectat Præsul tactus medicamine dextram,
Atque levans digitos leni moderamine cunctos,
Infuso nervis vitalis munere succi,
Ordine flexibilem miro revocavit in usum.
Redditur officio manuum lætissima virgo:
Nec jam se capiunt votorum festa suorum.
Adjecit Sancti pietas memorabile quiddam:
Correxitque manum, dempsitque superflua quæque,
Progressos nimiis resecans excessibus ungues;
Id sanctis manibus non effecisse gravatus.

ANNOTATA

a Sequanam & Ligerim. Not. Mss.

b Forte: Vultibus ut læti nos non tueamur opacis; cum sensus Constantii sit num. 63: Ut nos in die judicii sine confusione videamus.

c Sensus est: Dicat nunc, quisquis vult, Sancto, cum Autissiodoro in Italiam discederet, revelatum non fuisse tempus felicis obitus: nam vel ex hac salutatione patet contrarium.

* B. quædam

* B. Hujus enim donec

* B. exspectans

CAPUT II.
Continuatio ejusdem itineris & miraculorum per Italiam.

VIII.

Gallica permensus signis comitantibus arva,
Hinc subit aërias meritis sublimior Alpes:
Limes hic Ausonias Gallis disterminat oras, [Ut Alpes conscenderit; earumque descriptio.]
Æternis nivibus, æterno frigore torpens;
Humano generi non ante meabilis umquam,
Hannibal Hispana remeans quam victor ab ora,
Diduxit scopulos, & montem rupit aceto a.
Cum tamen insolito pulsatus frigore Pœnus,
Torpuit, & regem spoliatum milite liquit;
Ille quidem alterius damno confectus ocelli,
Propellat Pœnos ut nix Alpina tepores
Sensit, Maura ducem veheret cum bellua * luscum.
Hic nactus meritum præsul Germanus honorem,
Obtinuit clari monumenque * decusque triumphi.

IX.

[132]

      Jam sol oceano rubros tingebat amictus;
Artifices, operis sumpta mercede diurni,
Sub noctem proprias pariter referuntur in ædes: [Ut claudum humeris devexerit.]
His Pater obnixo rupis per devia gressu
Collatum carpebat iter; miserique malignis
Fascibus opressi gemitu montana subibant.
Obvius extabat devexa per ardua torrens,
Immanem rabiem violento vertice torquens
Molibus undisonis; hoc tardabantur euntes;
Quod non fida tumens caperet vestigia gurges.
Confectus senio, confectus denique morbo
Unus erat; moles miserum duplicata premebat;
Vixque ferens tremulos plantis titubantibus artus,
Anxius imposito durum sub fasce gemebat.
Antistes solito miserans claudumque senemque,
Attollit proprias miseri gestamen in ulnas,
Transque tulit pelagus: non secius *, amne remenso,
Squalentem & tremulo marcentem corpore demum
Supposta cervice subit, mediasque per undas
Evehit, & tuto trajectum littore ponit.

X.

[133]

      Inter dicta feror medius dicendaque vates: [Libratio facti præcedentis.]
Hæc revocant; ast illa vocant: debetur utrisque.
Hic mecum subsiste tamen, quocumque locorum
Digredior: stupidum percellent plurima sensum.
Omnia mira; novis emergunt cuncta figuris;
At non se speciem ratio defixit in ullam:
Pressius obruitur rerum sub pondere pectus;
Pectus libratis impellunt singula verbis.
Germanus miserum collo trans æquora vexit.
Germanus miserum. Si te persona fatigat;
Inclytus & nulli generis splendore secundus,
Dignatur humeris miserum sustollere pulchris:
Quod non quis faceret nostri vel infimus ævi.
Quære gradum: toto Præsul notissimus orbe.
Da, qui se tantum malit summittere præsul.
Ætatem poscis? Senior plenusque dierum:
Oblitum proprii non mendax dixeris ævi.
Quanta valetudo, quod robur, quærere pergis?
Squalidus, æterno jejuni fœdere siccus,
Viscera cui macies, pallor confecerat ora,
Aspera post septem recreabant hordea soles,
Defesso pausam telluris terga ferebant,
Vix artus, vix ille ferens, vix ossibus hærens,
Concipit ingentem pietatis pectore flammam,
Pondere non fractus, refugus non plane pericli,
Exhaustumque senem, senio confectus & ipse,
Fasce prius misso, tremulis transvexit in ulnis.
Magnus in æthereo merito reputaris Olympo,
Juncte Deo Præsul, cui tot holocausta piorum
Concessum est operum Regi mactare polorum.

XI.

[134]

      Ulteriora petens claram defertur in urbem,
Quam Mediolanum fertur dixisse vetustas. [Ut Mediolanum venerit; & descriptio nominis ejus.]
Fama serit (quamquam famæ non creditur omni)
Quondam intestinis flagrans quod Gallia bellis,
Expulerit proprios violento Marte colonos
Sedibus e propriis, Latio qui forte coacti,
Hanc extruxerunt collatis stipibus urbem;
Dicentes Medio-, facti de nomine, -Lanum,
Quod, cum prima novis struerent fundamina muris,
Lanea sus media perhibetur parte reperta b.
Huc Præsul veniens, auras vitabat inanes,
Obnixus solitis sese velare latebris;
Delituit non ille tamen, quin protinus omni,
Quis quantusve foret, liquido claresceret urbi.

XII.

[135]

      Solemnis tum forte dies contraxerat illuc
Plures pontificum, sacramque geruntur ad aram [Ut per dæmonem publicatus,]
Divini, quis Christicolæ vegetantur, honores.
Ingreditur placidam præsul Germanus in aulam
Ignotus, humilis abjectæ tegmine vestis.
Extemplo quidam, nexu quem vinxerat hostis
Dæmonico, vacuas implet clamoribus auras:
Cur nos Italicis urges, Germane, sub oris?
Quid tantum miseri de te meruisse putamur?
Heu feritas! Heu crudelis violentia rerum!
Nec pelago locus est, ipis excludimur arvis.
Nuper Gallorum pulsi concessimus oris;
Præbuit oceanus pelagi inter vasta latebram:
Hinc quoque detrusos precibus, Germane, fugasti.
Omnia quid penetras? Orbis quid devia lustras?
Desine, & optatam fessis permitte quietem.
Obstupuere animis; exangues implicat artus
Conceptus hac voce tremor: fit quæstio passim,
Quis Germanus erat, quem vox audita petebat.

[136]

      Compertus tandem est præclari schemate vultus; [eumdem expulerit.]
Cetera plebeium referunt insignia cultum.
Consultus, non sane gradum, non ille negavit.
Cernua pontificum veneratur concio Sanctum;
Viseret utque sui latorem * nominis, omnes,
Collatis precibus, votis communibus instant.
Parendum sanctis Præsul pro tempore ducens,
Secretos subiit, misero comitante, recessus.
Conceptis non multa fuit dilatio votis:
Prodiit, & fœda purgatum peste reducens,
Incolumen populis pulchra virtute reformat.
Hoc Pater, hoc primum Latiis innotuit arvis
Auspicio. Mox diversis e partibus omnes
Concurrunt populi, pervulgatæque frequentant
Munus opis. Tum consertis ad dogmata signis c,
Sic probris animas, sic corpora clade levabat.

XIII.

[137]

      Exin multiflua Præsul digressus ab urbe,
Susceptum provehebat * iter felicibus oris: [De fraude pauperibus per diæconem facta.]
Occurrit mendica manus, stipemque petebat,
Docta & sufficiens aliena vivere quadra.
Consulit Antistes sumptus ratione * ministrum.
Conscius ille sibi, ternum superesse nomisma,
Amplius haud quicquam sumptus, respondit, in omnes.
Mox jubet indiguis largiri cuncta misellis.
Victuros hodie nos unde, diaconus inquit,
Sancte, putas? Non fas Christo diffidere, dixit;
Pascet at ille suos (nil nunc vereamur) egenos:
Tu modo, quod potis est, inopes curare memento.
Venturi cautus, quamquam non jure, minister,
Largiturque duos, unumque in postera servat.
Non lucri tantum, damni, vir provide, quantum
Hac vice struxisti, temnens præcepta Magistri:
Lucratusque parum, meruisti perdere multum.
Sic vindicta sequax, sic votum lusit avarum.

XIV.

[138]

      Dumque iter expediunt; rapido fervore citatis,
Ecce, viri cernuntur equis post terga meantum: [Ut legatos Leporii]
Desiluere brevi; sanctisque in pulvere fusi
Procumbunt pedibus; tum sic in verba feruntur:
Haud procul hinc dominum spectatæ nobilitatis,
Fortunæ celebris, præcelsi juris, habemus;
Quem sævis urget jactura domestica nodis:
Cum famulis, omnique domo (miserabile dictu!)
Decubat, innumeris addictus denique morbis:
Sic certe, sic ille sua, sic ille suorum
Clade gemens, miseram quamprimum abrumpere vitam
Quærit, & invisos letho finire labores;
Comperit at postquam, nostras vos ire per oras,
Ambiguis animis spes est relapsa * salutis.
Ejus nunc ad vos ferimus lacrymasque precesque:
Si poterit dignum Pietas id ducere vestra,
Visite languentem; summisso pectore poscit:
Seu violenta preces absumunt * seria nostras,
Nec potis est itiner quoquam desistere cœptum;
At precibus justis benedictio juncta salubris
Compenset vultus oblectamenta negati:
Uno donetur, si non mereatur utroque.

[139]

      Tum Pater ammirans fidei venerabile pignus,
Indoluit, strinxitque animum pietatis imago;
Et quamquam cœpti stimularet cura laboris
Non differre diem, via rectior illa putatur, [exceperit.]
Qua merces operi servatur debita justo.
Nec mora; divertit. Comites obsistere contra;
Legati contra connixis viribus instant:
Dumque hi, dumque illi *; fit concertatio longa.
Indiguis magis ille favet; per secula, dicens,
Nil prius esse sibi, quam jussa facessere Christi,
Bisque mori propter Domini præcepta paratum.
O Patrem summo splendoris culmine dignum!
O, sibi qui propriam refugit dependere vitam,
Quique Deo vivens, immo cui vivere Christus,
Fraternis animam mavult opponere lucris!
Ergo memento piis, Pater o, persistere cœptis.
Non deerit sancto bravium, mihi crede, labori.

XV.

[140]

      Legatos hilares subit exultatio digna:
Quodque suis votis dignatur cedere Præsul, [Ut diaconem pro fraude increpaverit.]
Bis centum promunt instructo munere soldos d,
Dona Viro. Præsul non tantum munere lætus,
Pignore quam fidei, commendat cuncta ministro;
Hæc cape nunc, dicens, ac te succumbere noxæ
Disce; quod in miseros fraudem meditatus egenos,
Malueris esse tenax: nam si, quod tradere jussi,
Cessisses, solito Christo tribuente, resusos
Tercentum caperes hodierno fœnore soldos.
Invadit formido hominem, secreta reatus
Germano patuisse sui. Non sane putato
Hoc mirum, bone vir, tanto quod clausa Prophetæ
Cordis hiant: plenus sancti qui numine Flatus,
Jam Deus est, jam divinos sortitur honores.

XVI.

[141]

      Neve opis indiguos dilatio multa gravaret, [Ut Leporium cum suis visitaverit.]
Accelerat, raptoque gradu, quo vota requirunt,
Præstaturus adest, missis * comitantibus isdem.
Mox, tamquam manifesta salus ingressa subisset,
Expectata Patris relevat præsentia cunctos.
Hic artes Medicum notas efferre videres:
Hinc pietas, illinc perfecta peritia claret.
Sternitur, & Christum solito prostratus adorat,
Tunc magis alta petens, fieret cum pronior arvis:
Auribus hinc superis oratio fusa salubris;
Cui lacrymæ fecere viam super astra volanti,
Gaudia multorum mercantur flumina quarum.
Invisit dominos, invisit denique servos:
Certanti studio indiscreta cubilia lustrat:
Omnibus æthereas impertit jure medelas.
Unius spatio res est confecta diei;
Una dies cunctis fudit fomenta salutis.
Post hinc digreditur: dominus comitatur euntem
Ipse domus: gaudent reparatis viribus omnes:
Plausus ubique sonat, pulchræ & modulatio laudis:
Christum cuncta boant; Germanum cuncta resultant.
Gloria sic Domino, sic crescit opinio Servo,
Dispergens lepidum, quaqua pergebat, odorem.
Innatus subigit cunctorum pectora fervor
Nosse Virum, mira meritorum luce coruscum.
Multa quidem suberant clarum gignentia nomen;
Dogma, labor, comitas, mores, constantia, fervor;
Quodque est præcipuum, dilectio plurima fratrum;
Qua grave quicquid erat, terraque marique serebat.
142 Quid tu, quid gressum raptas per devia, fodes? [Epilogus.]
Quid cancellato flectis compendia ductu?
Ire brevi poteras, qua te per longa fatigas.
Ravennam certe melius via regia ducit.
Non ab re tulerim, quod diverticula quæris:
Immo ego (sic animus, sic denique ferre videtur)
Ravennam subtriste aliquid portendere, credo,
Quod vel exitio, vel possit cedere damno;
Contiguis quod tam succedere mœnibus horres.
Quicquid id est; subsiste parum; flatuque recepto,
Obnixis animis, superest quodcumque, subibis.

ANNOTATA.

a De Hannibalis expeditione in Italiam bello secundo Punico videsis Livium lib. 21, aut Silium Italicum lib. 3, vel etiam Cluverium Italiæ antiquæ lib. 1, cap. 33.

b De hac origine nominis Mediolani consule Leandrum Albertum, ubi de hac urbe agit in Lombardia Transpadana versus medium.

c Consertis ad dogmata signis, id est, adjunctis doctrinæ miraculis.

d Soldos pro solidos, qui nummi erant aurei.

* i. e. elephas

* B. laudemque

* B. segnius

* i. e. indicem energumenum

* B. peragebat

* pro de ratione

* B. illapsa

* B. abrumpunt

* subintellige contendunt

* i. e. legatis

PRÆFATIO LIBRI SEXTI,
δικώλῳ διστρόφῳ variata.

Expensas operis claudit pulcherrimus ἑξὰς a;
      Lector amice, vides.
Cujus si causas & mystica symbola quæras; [Acta Sancti sex libris poeta describit;]
      Impiger ediderim.
Exemplar, solidum facturus Conditor orbem,
      Hoc sibi proposuit:
Namque opus omne suum numero discrevit eodem; ut
      Pagina sacra refert:
Quamvis & simul & semel omnia condita, verax
      Theologia canat;
Perfectum sed opus numeri perfectio signat,
      Partibus apta suis.
Cardinis hunc primi si per theoremata ducas b,
      Eminet egregius:
Namque sua solus sese regione coërcet,
      Gnarus habere modum:
Nec summam minuit, nec vult transcendere summam,
      Partibus explicitus c:
Unum sexta quidem est; duo tertia; dimidium tres;
      Sex ea restituunt.

[144]

      Visne, aliud referam, mage quod mirabere, lector?
      Huc ades, idque refer. [ut illorum perfectio ex numeri senarii perfectione elucescat.]
Partibus in versum * ductis, iisdemque remixtis,
      Instruit hic δεκαδen d.
Pars est sexta μονὰς e, numeri progressio prima:
      Primitus illa subit:
Tertia namque δυὰς f, sedem tenet atque secundam;
      Fons paritatis ea est:
Dimidiumque τριὰς g, hanc tertius excipit ordo;
      Hinc fluit imparitas:
Cum sexta medium, μοναδen τριὰς applicat; atque
      His fluit alma τετρὰς h:
Tertia cum medio δυαδen τριαδenque coaptat;
      Πεντὰς i ab his oritur.
Partes omnimodæ digesta sorte refusæ,
       Ἕξα quidem reparant k.
Cum sexta totus parit ἑπταδen officiosam l;
      Hanc sterilem perhibent m:
Tertia cum toto creat ὀκταδ n; hinc fluit ἐλπὶς
      Vivere post cineres o;
Totus cum medio, numeraliter ἐννέα * gignit;
      Is triplicat τριαδen:
His superacta μονὰς, πάντων τέλος * numerorum
      Proficit in decaden *.
Sic operis meritum merces mansura sequetur,
      Quam δεκὰς effigiat p.
Tam manet hoc verum, quam qui super omnia sol est;
      Nec ratio titubat.
Anne tibi videor senaria symbola, lector,
      Elicuisse parum?
Si potes, ede alium * simili ratione cluentem;
      Cedat & iste loco.
Quod si non potis est; perfectos disce triumphos
      Præsulis esse mei,
Quos cohibet numerus, quem tu jam rite συνεργὸν *
      Dixeris esse Dei q.

[145]

      Oratu melius, super est quodcumque laboris, [Exinde SS. Trinitatem invocat.]
      Expedies modico.
O clemens Trinitas, nostræ quoque fons trinitatis.
       Nam tribus omne subest:
Οὐσίαν, δύναμιν dicunt, ἐνέργιαν atque;
      Quis sine, nulla φύσις r.
Est etiam trinitas animæ contermina nostræ,
      Qua fit imago Dei:
Νοῦς hæc, atque λόγος, etiam διάνοια s vocatur;
      Hanc quoque tu tribuis.
Ergo age, & optatas largire attingere metas,
      Summe Deus, Trinitas.
Nequa tamen subeant exhaustam tædia mentem;
      Te duce progredimur.

ANNOTATA.

a Ἑξὰς, id est numerus senarius, in quem libros suos auctor dividit: hunc vero pulcherrimum appellat, quia perfectissimus censetur, ut mox probabitur. Sed cur ἑξὰς hic masculine accipitur? Respondeo, quia numerum significat; juxta illud: Respicit interdum nomen generale poëta.

b Cardo primus numerorum est ab uno ad decem. Not Mss. Sensus ergo est: si numerum hunc senarium consideres attente, invenies illum eminere inter decem primos.

c Uterque hic versus eodem recidit, & significat, hanc perfectionem senario numero propriam esse, quod omnes ejus partes aliquotæ simul sumptæ non imminuant ejus summam nec augeant: tres enim tantum habet partes aliquotas, nempe sextam, quæ est unitas; tertiam, quæ sunt duo; & dimidium, quod est tria: has si conjugas, nempe 1, 2, & 3; faciunt sex. Non sic alii numeri: nam exempli causa, octonarius has habet partes aliquotas, octavam (id est 1) quartam (2) dimidium (4.) Has si jungas, non conficient octo, sed septem tantummodo.

d Δεκαδ, pro δεκάδα, id est numerum denarium.

e Μονὰς est unitas, principium numeri; & sexta pars numeri senarii.

f Δυὰς, id est numerus binarius, qui est pars tertia senarii.

g Τριὰς, numerus ternarius, senarii dimidium.

h Id est, pars sexta senarii (quæ est unitas) juncta medio (quod est numerus ternarius) gignit quatuor, seu numerum quaternarium, qui Græce dicitur τετρὰς, quæ alma vocari videtur, quod quatuor elementa contineat, quibus corpora constant & aluntur omnia.

i Πεντὰς, id est numerus quinarius oritur ex senarii parte tertia (quæ est δυὰς) & senarii medio (quod est τριὰς:) 2 enim & 3 faciunt 5.

k Nam 1, 2, & 3 faciunt 6.

l Hoc est, 1 & 6 faciunt numerum septenarium sive ἑπτάδα officiosam, id est in multis efficacem Not. Mss.

m Quia intra denarium sola ἑπτὰς nec gignit, nec gignitur. Not. Mss.

n Nam 2 & 6 faciunt 8, sive ὀκτάδα.

o Ἐλπὶς vivere post cineres, id est spes resurrectionis. Octonarius enim in divinis Litteris Novum Testamentum, corporum resurrectionem, ac majestatem regni Dei significat, inquit & probat Bongus ad hunc numerum in opere, quod inscribit Mysticæ numerorum significationis librum. Ubi de hoc genere plurima erudite congesta lector ejusmodi rerum curiosus inveniet, singulis numeris propria.

p Ut ostendit idem Bongus in numero denario, ultra medium.

q Lepida sane collectio: Ego trimphos S. Germani enarro libris sex; atqui numerus senarius perfectus est: ergo & perfecti triumphi illi. Sed hæc ludenti poetæ condonanda.

r Id est: Essentiam, virtutem atque operationem; sine quibus nulla est φύσι, seu natura. In omni enim natura rationabili intellectualique tria hæc inseparabiliter semperque incorruptibiliter manentia considerantur. Horum exemplum. Nulla natura, sive rationalis sive intellectualis, est, quæ ignoret, se esse; quamvis nesciat, quid sit. Dum ergo dico: Intelligo, me esse; nonne hoc uno verbo, quod est intelligo, tria significo a se inseparabilia? Nam & me esse, & posse, & intelligere me esse demonstro: non enim intelligerem, si non essem; neque intelligerem, si virtute intelligentiæ carerem; nec illa virtus in me silet, sed in operationem intelligendi prorumpit. Ita Notæ Mss. Cod. Lugd.

s Id est, mens, ratio, & cogitatio seu consilium: de quibus additur in notis Mss. cod. Lugd.: His tribus essentialis trinitas animæ ad imaginem Dei constitutæ subsistit. Porro quantum Patres laboraverint, quamque diversas vias inierint, ad inveniendam exponendamque illam imaginem & similitudinem Dei, quam in homine certum est exsistere, docent sacrarum Litterarum interpretes in illud Geneseos, Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram. Adi, si placet, Benedictum Pererium nostrum in Comment. in Genesim tom. 1, lib. 4 fere ab initio.

* i. e. in ordinem Not. Mss.

* i. e. novem

* i. e. omnium finis

* numerum denarium

* nempe numerum

* i. e. cooperantem

LIBER SEXTUS.

CAPUT I.
S. Germani adventus ad regiam tunc urbem Ravennatium imperatori ceterisque gratissimus; miraculorum ejus ibidem frequentia.

I

Prævia fama ruens Latium conciverat orbem,
Digressum patriis Germanum nuper ab oris,
Ravennam certa celerem ratione subire: [Ut Ravennæ desideratus exceptusque sit.]
Compertum id populi vario sermone ferebant;
Urbibus, & vicis, per compita, perque plateas
Hoc vir, hoc mulier hoc tunc infansque senexque
Hoc juvenis, medium & siquid juvenemque senemque
Dispescit; validæ quatiebant omnia voces;
Omnia fervebant; instabant omnia votis:
Germanum dives, Germanum denique pauper
Venturum, resono passim clamore fremebant.
Tantus amor Sancto, tanta est instantia vulgo
Visere Pontificem certamque referre salutem:
Et quamquam sumpti respectu plane * laboris
Impatiens urgeret iter; sed plurimus ardor
Obstantes ægre nexusque morasque ferebat,
Increpitans segnem mordaci pectore gressum.
Sic desideriis semper dilatio fertur
Accumulare sitim: quæ si dilata residunt,
Non desideria * certe, non illa fuerunt.
Tandem susciperis, mundo gratissime Præsul,
Expectate diu; quamquam non sorte cupita a:
More quidem solito nocturna silentia captans.
Non tamen excubias illic vitare sagaces
Posse fuit; nec fraus cupidos concepta fefellit,
Quin & conspicerent, & conspecto fruerentur.
Principis ecclesiæ meritoque & nomine pollens
Petrus * apostolicum dicta servabat in urbe
Forte gregem, vir præcelso splendoris aviti
Stemmate conspicuus, multa & probitate coruscus.

II.

[147]

      Tum quoque jam juvenis cum matre Valentinianus [Ut Valentinianus cum matre tunc imperarit; & de exceptione ejus.]
Romula sceptra gerens, rerum flectebat habenas,
Maximus imperio, factis & nomine magnus b.
Catholicæ fidei genitrix Placidia cultu
Insignem tenero puerum formarat ab ungui,
Stemmate condignum quondam sceptrisque paternis.
Cumque potestatis præcelleret ordine cunctos,
(Quippe pater patriæ, magni moderator & orbis;)
Religionis amor complerat pectora tantus,
Ut Christi famulis diversa in parte locatis,
Cum genitrice pia plenum deferret honoris
Officiique modum. Patrii sic sceptra decoris
Ornabat sobriæ * jam tum virtutis amator.
Germanum magnæ subeuntem mœnibus urbis,
Qua tantum pietate Patrem tractare decebat,
Excipiunt. Rerum conversa sorte, videres,
Ut prompæ refugum studio certante premebat
Vulgi pompa sequax: edicto principis omnes
Occurrunt proceres; properat promiscua plebes;
Tum sacer ecclesiæ denso ruit agmine clerus:
Laudibus hi plaudunt, persultant plausibus illi,
Et commune decus parili pietate salutant.

III.

[148]

      Plurimus augustos animi perflaverat ardor,
Obsequiis cumulare Virum. Cautissima rerum [Ut regina & Episcopus vicissim sibi fercula miserint.]
Vas amplum regina struens regalibus escis,
Non tamen ullius mixta pinguedine carnis,
Mittit Pontifici. Suscepto munere tali,
Partitur propriis obsonia cuncta ministris:
Vindicat argentum, miseris fracturus egenis.
Exin conspicuum compensat munere munus;
Et vili & modico suppletur lignea pane,
Quam Præsul parcos patinam promebat in usus:
Mittitur augustæ. Donum complexa verenter
Suscipit, & tamquam caperet cælestia, condit;
Munere læta dato, sed lætior illa recepto.
Quam fuerit carum manans a Præsule donum,
Mox liquido patuit; quod & auro claudere lignum
Jusserit, & variis panem servare medelis.
O res æternis certe dignissima fastis!
O, quæ sublimes inclinas gratia mentes,
Et Christo subigis mundani colla tumoris!
O regina, pium venerans in Præsule numen!
O, cui jam defert Romana potentia, Preæsul!
Nec * aberit multo, quin ocyus astra sequenti
Deferat ætherius Superis cum millibus axis.

IV.

[149]

      Forte die quadam, populo stipante, plateam [Ut reos de carcere]
Ingreditur, placido perlustrans omnia gressu,
Devenitque locum, misera quo sorte nocentum
Publica damnarant tenebris ergastula turbam,
Quique immersa cavo stricti vestigia ligno,
Incertum, optarentne magis, potuisne timerent
Suppliciis finire diem: spes cetera torpet.
Ne trepidate, viri, neu vos addicite morti:
Non omnis absumpta salus: qua nulla putatur,
Advehet optatum, subducta clade, levamen.
Compertus miseris utque est transire Sacerdos,
Elatas pariter tollunt ad sidera voces.
Agnoscit causas, populo referente, doloris:
Indolet, ac facilem stringit compassio mentem:
Carceris immites blanda pietate ministros
Advocat. Abducunt Sancti se visibus illi,
Solvere quod nulla poterant ratione nocentes,
Quos aulæ proceres horrendæ mergere morti
Decreto tulerant. Quo te nunc vertere demum,
Quo poteris, pietas? Vereor, persistere cœpto
Ne non sufficias; aut, si persistere mens est,
Indecorem subeas, tentata sorte, repulsam.
En, feritas refugitque preces, spernitque precantem.
Præstat divinum magis explorare favorem;
Quodque negant homines, a majestate precari:
Cetera sic quondam, sic tu superare solebas.

[150]

      Præsul pœnales gressum deflectit in ædes:
Membra solo sternit: Deitatem cernuus orat: [oratione solverit.]
Nec pietas frustrata Virum; patuitque repente
Gratia, qua gratum Christus perflarat Alumnum.
Mox fundamentis carcer concussus ab imis,
Solvitur, & rigidi summittunt vincula postes;
Ferrea, laxatis immani pondere claustris,
Porta patet; duros mirum languescere nexus,
Et triplices videas usum abjurasse catenas.
Exonerata gravi relevantur pondere colla,
Colla, manusque, pedes, & quicquid vis truculenta
Artarat rigido miserorum in corpore ferro;
Absolvit pietas, rabies quod vinxerat atra.
O semper robusta fides! cui subjacet omne,
Quod natura negat, certis quam legibus uti
Omnipotens prohibet, fieri siquando perurget,
Esse quod insolitum, natura teste, probatur;
Proruit exemptis miserorum concio vinclis,
Squalida, pigra, horrens, miserabilis, hispida, marcens;
Præque ferens vacuos facili gestamine nexus,
Quis prius implicitos feritas obduxerat artus.
Linquitur innocuus tandem post tempora carcer,
Immunemque necis pandit subeuntibus aulam.
Ecclesiæ gremio, pacis præeunte triumpho,
Germanus reducem mira pietate cohortem
Inserit. Illa novo persultans carmine plaudit.

V.

[151]

      Ibat in immensum meritis instructa beatis
Fama Patris magni; signorum gloria nec non [De incremento signorum & gloriæ ejus.]
Clara comes populos ad dogmata sancta ciebat
E cunctis properare locis, quibus ardua virtus
Jam dudum comperta foret. Facundia quamquam
Nunc mihi suppeteret, soliti quam carmine vates
Gutture centicano, totidemque exposcere linguis;
Singula nec modicis possem perstringere verbis,
Quæ Pater Ausoniis miracula gesserit oris,
Amplificante Deo dilectæ munera dotis.
Quis non quæsitam membrisve animisve medelæ
Hausit opem? Cui non faverunt vota petenti?
Quis non munificum cumulandus munere sensit?
Doctorem stolidus, patrem persensit egenus,
Summissum minimi, venerandum denique summi;
Utque docet Paulus, sic omnibus omnia factus,
Divinis omnes studuit transfundere lucris.

VI.

[152]

      Hæc tamen angelico non impar vita colori [Ut ei sex pontifices jugiter assidebant.]
Ne sine teste foret, sex assedisse feruntur
Sancto pontifices, meritoque & nomine clari
Tempore continuo; seu cum miracula mundo
Ederet, aut crucibus corpusque artusque domaret.
Hi testes operum multis mansere diebus.

VII.

[153]

      Huc pede difficili quamquam decurrimus usque; [Materiei futuræ trepidatio.]
At nunc ulterius tentans intendere gressum,
Materiæ novitate premor; tum pondere fessus *,
Ire quidem nequeo; pudor est deponere fascem.
Atque utinam, rebus cælum crescentibus usque,
Crescere verba dares, nasci qui verba dedisti!
Eligerem * sub fasce mori, quam cedere cœptis.
Sed quid ago? Priscumne sinam periisse laborem?
Cuique datum pelagi pene * contingere litus,
Unius objectu & trepida formidine saxi
Lintea retrodare, & patiar succumbere noxæ?
Huc, Pater, aspires votis ingentibus, oro,
Spesque procul fusas in pectoris antra refundas;
Vitalem functis animam cui reddere membris
Quondam posse fuit cœnosa mole gravato.
Argumenta tui capiam tamen inde favoris,
Si modo, quod memini, rite percurrere dones.

ANNOTATA.

a Quia ignotus ingredi maluerat. Not. Mss.

b Poterat taceri hoc; saltem si de toto imperii ejus tempore intelligi debeat.

* B. jamque

* B. supplet hæc

* Chrysologus nempe

* B. sanctæ

* B. Non

* C. Lugd. pressus

* B. Maluerim

* B. ferme

CAPUT II.
Ibidem mortuum suscitat; liberat energumenum; prædicit obitum suum.

VIII.

Volusianus erat præcelso nomine quidam,
Urbis patricio, toti dilectus & urbi,
Atque a cancellis prisco de more minister. [Ut Volusiani filium]
Filius huic primis impense gratus in annis,
Iam promulgandæ spem posteritatis alebat;
Is tamen immodicæ pulsatus verbere febris,
Tabuit infelix; furit ossibus intima pestis,
Quin etiam liquidas jam depopulata medullas;
Torrebat vicibus miserum frigusque calorque
Pestifer, insanus, miserabilis, immoderatus;
Pertæsumque cibi, pertæsum denique potus,
Ferreus in mortem perstabat trudere somnus.
Jam cedunt medici; spes est sublata salutis;
Percellunt trepidos tantum lamenta parentes,
Lurida in æternam clausuros lumina mortem.
Vota sed ad Sanctum prope sera tulistis, amici.
Prævertit cita mors, nulli quæ parcere novit.
Ille tamen properat, cœtu comitante piorum.
Nuntius interea cœpto deterret euntes,
Nec fore, qua sese Præsul ratione fatiget,
Quod puer extremæ jussus concedere sorti,
Sparserit in tenues usum spiraminis auras.

[155]

      Tum vero precibus subigunt communibus omnes [a morte]
Officio perstare pio; nec distulit ille.
Inveniunt rigidos, fibris marcentibus, artus,
Et jam concretum letali frigore pectus:
Utque est Christicolis ritusque & cura salubris,
Functam muneribus violenta sorte caducis
Commendant animam, cui vivunt omnia, Regi.
Hinc remeare parant. Tum luctus tollitur ingens,
Permixtusque ferit populorum sidera plangor,
Confundens lugubres diris clamoribus ædes.
Pontifices manibus defigunt oscula sanctis;
Orant, lugentum miseresceret ille parentum,
Defunctumque imo precibus revocaret averno.
Obstitit ille diu sancti ratione pudoris,
Virtutem temere fassus non esse petendam,
Nec, possis quantum, fieri debere periclum.
Imperiis fidei tandem concedere doctus,
Annuit; hinc pulchris mentem præcingitur armis,
Commoda militiæ quæ noverat esse supernæ:
Hæc Heros vibrat, turbasque facessere mandat:
Sternitur hinc arvis *, tanto vicinior astris;
Fletibus implet humum, gemitu percellit Olympum,
Et Christum lacrymis, & Christum planctibus orat.

[156]

      Audiit Omnipotens, nec differt vota Fidelis: [reduxerit.]
Elicitamque imis animam remeare cavernis,
Qua virtute potest, detexta retexere jussit.
Extemplo recalent, motis compagibus, artus,
Et sensim prisci * repetunt collegia * sensus;
Sanguine concepto, socius calor ossa revisit:
Quæ sopor urgebat, lucem jam lumina spirant;
Jamque micant digiti; jam quærit lingua moveri:
Omnia vitales exercent membra figuras.
Nec prius Antistes artus e pulvere tollit,
Comminus adnixus; donec consurgit uterque,
Et puer, & Præsul; hic leto, fletibus ille:
Germanus juvenem sævo de funere raptum
Erigit; erectum turbis gaudentibus insert.
Procedit de morte novus, flatuque reducto,
Respirat, residet, refovetur, respicit, horret,
Seque stupet superesse sibi: mox viribus actis,
Exiit in solidum connixo pectore robur.
Læta rei facies luctus elusit acerbos,
Et percepta diem pepererunt gaudia festum
Vocibus elatis: contingit sidera virtus
Magnificata Dei. Sic tu, sic, Christe, futuro
Mox tecum Famulo cumulas præconia laudum.
Gloria summa tibi, mortis qui victor acerbæ:
Præcipis electis succumbere tartara servis.

IX.

[157]

      Regalis princeps hac tempestate cubilis,
Et servator opum perhibetur forte fuisse [Ut Accolii puerum dæmone purgarit.]
Accolius, claro famosus nomine spado.
Nobilis hic damno tum torquebatur alumni,
Jam juvenis, jam qua velles, ex arte periti:
Repserat in miserum rabies horrenda furoris.
Dæmonis afflatu, propria qui peste nocivus,
Allidit captas fœdo discrimine mentes,
Menstrua deciduos cum luna recolligit ignes.
Reginæ precibus, miserantis talia, Sancto
Offertur, longa tandem de clade prandus.
Suscipit; atque die purgandum distulit illo;
Cum tamen iminanes, præmisso famine tantum,
Trudere mos esset quoquam de corpore pestes:
Namque adeo miserum cæcus penetraverat hostis,
Intimaque & fluidas persederat usque medullas,
Acsi certa domus, seu vas speciale malignis
Usibus addictum captiva sorte fuisset.
Hunc Pater, hunc secum sub noctem claudere jussit.
Mox quasi tormentis dæmon compulsus amaris,
Prorumpit cæcis verbi virtute latebris,
Seque infelicem teneris rapuisse sub annis
Indicat; esse sui, placeat si cedere, juris,
Quod sibi constaret tantis servisse diebus.
Non tulit ista Pater; procul at discedere jussit,
Nec post divini specimen tentare decoris.
Effugit, & tenues exhalat pulsus in auras.
Purgatus juvenis plaudenti redditur aulæ.

X.

[158]

      Venerat ille quidem, poscentibus Armoricanis, [Ut causam Armoricanorum ad præsens quidem obtinuerit.]
Pacturus veniam scævæ a pro crimine gentis.
Cessit res votis; mox annuit induperator;
Arbitrio Patris constarunt * cuncta beati.
Et foret illa quidem firmissima cautio pacis;
Mobilis at priscæ revomens contagia fraudis
Natio, pestiferum solito meditata duellum,
Ausa est Romanas in sese armare secures.
Hoc & Pontificis fuit intercessio cassa,
Et si quid feritas præfixerat imperialis,
Conflatum in miseros atroci sorte pependit.

XI.

[159]

      Dum per mirificos Germani volvimur actus, [Præparatio futuræ narrationis sacri transitus ejus.]
Dum juvat insignes calamo signare labores,
Quodque est innumerum, numero comprehendere; tamquam
(Dicere quod scelus est) sic rara peregerit ille,
Ut nostris merito possint succumbere verbis,
Pars rerum melior densa caligine torpet,
Perniciem trepido certe latura poëtæ.
Et te permagni fraudatum munere fructus,
Questuque & lacrymis quondam causabere, lector,
Si summam cœpto detrecter musa labori
Imposuisse manum; cum sit hæc * summa laboris,
Qualiter ad vitam per mortis limina victor
Germanus subiit, liquida percurrere canna.
Esto: funereos sed mens præfaga doloris
Horret inire modos. O res condigna taceri!
Pugnantem placido juvit committere plectro;
Victorem refugis rutilo pompare triumpho?
Exul gratus erat; regnans non gratior extet?
Dicere si metuis mortali corpore functum;
Ast immortalem cumulata laude frequenta.
Vere immortalis, vere per secula vivit,
Vivit, & empyrias auget splendore cohortes,
Conjunctus Domino, conformis denique Christo,
Quodque magis stupeas, unitus & unificatus
Inque Deum transfusus homo, factusque θέωσις *.

XII.

[160]

      Solverat umbrivaga mersas caligine terras
φωσφόρος *, ingenuum rebus reparare colorem
Gnarus, & ignigenas cælo subducere stellas: [Ut sacrum transitum suum]
Germanusque pater, solemni laude peracta,
Quæ matutinos exercet carmine somnos,
Mutua præsulibus de relligione beatis
Verba dabat, nitido Doctor clarissimus ore.
Auribus explicitis, collectis sensibus, omnes
Indebant animo felicia dicta capaci.
Quid, facunde Pater, quid per diversa moraris?
Dic, quod dicendum; quamquam sit dicere triste,
Triste, minax, querulum, lacrymabile, prodigiosum.
Tandem, dilecti Germano fœdere fratres,
Accipite hæc, & rem penitus defigite, dixit:
Viximus, & jussas ævi decurrimus oras;
Nunc, quia certa manet generi sententia nostro,
Quæque creata vigent, labefacta senescere constat,
Jam suprema vocant; vocat, inquam, Christus; eundum est:
Solvi vult animus pœnali carcere trusus;
Jamque memor generis, contagia pigra recusat;
Æthra * libens repetit, qui germen ab æthere traxit.
Ergo resolvendus Superumque ad lumen * iturus,
Me, finemque meum vobis committere curo.

[161]

      Nocte quidem placidum caperem cum forte soporem, [Christo revelante, prædixerit.]
Visa mihi facies, generosi numinis instar,
Fassa Deum; nec vox hominem nec verba sonabant:
Christus erat, solet ille suos hac visere forma.
Admotaque mihi blando conamine dextra,
Arrisit, rutiloque hæc insuper addidit ore:
Care, peregrinas itiner subiturus in oras,
Excipe cælestem, provisa viatica, stipem,
Adjumenta viæ. Tali tum famine motus,
Quærebam causamque viæ, causamque laboris.
Non, inquit, metuas: patriam revocaris in altam;
Et civem egregium jam jamque reposcit Olympus,
Quo mox perpetuam capies sine fine quietem;
Quo sine nocte dies, sine tempore tempora currunt:
Et pax, & requies, & lux, & gloria perpes.
Dixit, & æthereas sese libravit in auras.
Sic Pater occiduæ sortis suprema canebat.
Pontifices alio somni portenta trahebant,
Credere nec poterant, contingere quod metuebant:
Sustulerat timor ipse fidem. Sed Præsul anhelus
In patriæ remeare sinum, studiosius instat
Omnibus extremi causam mandare diei;
Sat sibi compertum, sat se pernoscere dicens,
Quam patriam famulis Regnator spondeat orbis.

ANNOTATA.

a Scævæ pro malæ ac perversæ.

* i. e. humi

* B. vegeti

* B. loca congrua

* pro constiterunt

* B. quando hæc est

* i. e. deitas N. Mss.

* Lucifer

* pro æthera

* B. limen

CAPUT III.
Sancti morbus; obitus; gloria; hereditas; funus; translatio in Gallias.

XIII.

Vix soles aliquot, spatio cedente, mearant;
Effectusque celer sequitur præsagia Vatis: [Ut languore correptus sit.]
Carpuntur facili sanctissima membra dolore,
Invadit tenues penetralis flamma medullas;
Jamque pedes torpent, jam nutant mollia crura,
Elanguent oculi moribundo in corpore sicci;
Cuncta labant; mens sola Deum cernitque capitque

XIV.

[163]

      Ast, ubi progressu cœpit crudescere morbus, [Ut, ingravescente incommodo, civitas turbata sit.]
Urbs trepidare metu, luctuque incendere cælum:
Heu sors terrigenis olim conflata colonis!
Cernere vix licuit; jam nos, Pater optime, linquis?
Nec patitur Christus carum per secla Clientem
Vel torquere diu, partove absistere regno,
Martyrium cui vita fuit; quin mole laborum
Defessum nimia ter denos circiter annos,
Invitat superas rerum Moderator in arces.

XV.

[164]

      Augustas inter, quas umquam protulit o bis, [Ut ab augustæ visitatus, referri se in patriam postularit.]
Fastu seposito felix Placidia regni
Visitat infirmum, refovet, complectitur, ambit;
Docta caput rigidum divis summittere jussis,
Suggerit, edicat, siquid mens anxia captat:
Nec mora præstandi, ni desit cura petendi.
Mox Patris animum * patriæ perstrinxit imago,
Digrediens mœstam Pastor quam liquerat olim,
Dum se fraternis mavult impendere causis;
Nescia quæ rerum, sortisque ignara futuræ,
Præsulis ad reditum voto pendebat inermi.

[165]

      Quid tu, quid gravidis oneras cælestia votis, [Apostrophe ad urbem.]
O plebs, o patria? Quid adhuc spes pascis inertes?
Fata parant aliud, nec rerum maximus Auctor
Hac vice prosequitur solita pietati volentes.
Quod præstat, quodque est satius, præponderat ille.
Tempus adest, meritum capiat sine fine triumphum
Germanus, liquidi scandens Capitolia cæli;
Nec circumscribi, brevibusve insidere muris
Candida pompa sinit; Latias mage fusa per oras
Edere quadrifido quærit spectacula mundo.
Spectabunt alii; spectato tu potiere;
Et gremio capies, & molli fronde fovebis.
Non tuus est prisci Præsul oblitus amoris;
Defunctusque docet, quantum te vivus amarit:
Te repetit; repetita, dabis pia thura sepulto.
Hoc speciale quidem reginam poscere munus
Instituit; numquam illa magis invita petenti
Concessit; sensitque, Viro non esse negandum,
Quod secus ac vellet, numquam contingere possit.
Ter benedicte Pater, ter splendide, ter venerande,
Omnigenas tibi post Christum dependimus odas
Grex populusque tuus, cui viscera tot pietatis,
Gaudia tot mentis, spes tantas, commoda tanta,
Te redeunte, refers; cum quo sunt omnia dextra
Quo sine nulla forent, ni frivola, cæca, sinistra.

XVI.

[166]

      Quid referam Latio populos ex orbe ruentes
[Concursus populorum ad infirmum.] Quo languet medicus? Ardor manet omnibus idem
Visere, & obsequiis Sancto concurrere dignis:
Et faciunt, ut quisque potest, ut postulat ordo:
Omne choris tempus psallentibus immodulatur;
Pro lacrymis laudes, pro luctu personat hymnus,
Invitans Superas Patris ad suprema cohortes.

XVII.

[167]

      Septimus afflarat rapido terrestria curru
Phœbus, ab occiduis remeans illustrior undis: [Ut sancta anima carne soluta sit.]
Spiritus at coïcis a ardens emergere vinclis,
Emicat, & liquidas liber transfertur in auras,
Hymnizante polo lætumque alalagma b canente:
Sepserunt comites miro splendore Superni,
Victoremque ferunt trans ignea sidera lætum,
Et sistunt solio summi per secula Regis.

XVIII.

[168]

       Miratur placidi sublimia culmina regni,
Ignotum certe lumen miratur Olympi; [Descriptio gloriæ ejus in cælos translati.]
Et jam sub pedibus nubes & sidera cernit;
Despectat rosei candentia lumina solis;
Despectat gelidæ rorantia sidera lunæ,
Et quæcumque vagos exercet stella recursus,
Telluris molem, circumfusasque tenebras,
Pneumata * ventorum, tempestatumque tumorem:
Cur ver tranquillum, cur torrida prodeat æstas;
Autumnus uvis fœtetur, bruma pruinis:
Et quicquid mundi volvit structura triquadri,
Et quicquid physicis perhibent succumbere causis;
Siqua vigent numeris, mensuris, ponderibusve;
Si qua latent, & si qua patent in cardine rerum,
Puro cunctorum speculatur lumine causam:
Omnia se subter, Christum super omnia cernit.
Ridet quin etiam pompas & culmina secli,
Reges horrendos, diademata, sceptra, tyrannos,
Et multo gazas scelerum fervore petitas,
Illusas auro tenui discrimine vestes,
Et quicquid mundana potest variare supellex;
Ridet præterea vanæ κακοπάθεα * mentis,
Gaudia, spesque novas, iras, atrosque timores,
Fumificasque faces, solitus quas spargere livor:
Proterit hæc pedibus, hæc Victor denique calcat;
Quin & pestiferi, subigens venena, draconis
Conterit ille caput, cristasque & sibila colla
Deprimit; ille jacet, non ausus tollere contra.

XIX.

[169]

      Interea Christus triplici caput ipse corona
Cingit: quæ prima est, ter deno iaspide vernat; [Ut a Christo sit tripliciter coronatus.]
Proxima quæ surgit, stat sexies acta * decemplex;
Tertia centeno rutilat pulcherrima versu c.
O decus! o magni pernobilis Incola cœli!
Orbis deliciæ, Præsul, per secula salve,
Terque quarterque juvat, vel millies addere; salve:
Et salve, & valeas, & aveto, & summe valeto.

XX.

[170]

      Quod superest; valida inter partes lite coorta,
Præsulis induvias certatim quisque reposcunt; [Ut certatim defuncti exuvias diripuerint.]
His inhiant, has quisque sibi rapuisse laborant:
Acrior ex opibus nusquam contentio summis
Emersisse solet: modica ditescere præda
Est votum cunctis, nequeat cum cedere cunctis.
Promitur in medium, partem sed vindicat aula,
Partem pontifices, collata sorte, capessunt.
Sanctorum gerulam divo pro munere capsam
Impatiens regina capit; mox pignoris almi
Petrus ovat spolio, præsul sanctissimus urbis,
Ciliciumque rapit, sacram rapit ipse cucullam;
Cetera pontifices certant disrumpere seni,
Atque unus cinglum prævindicat, alter amictum;
Cumque duo tunicam, sagulum duo diripuere.
Hæc, Pater, Ausonias linquis monumenta per oras;
Cæsaris edicto notam referendus ad urbem,
His Ravenna tibi meritos dependit honores.

XXI.

[171]

      Funeris impensas animis communibus urgent, [De apparatu funeris ejus.]
Quod non parva Viro debetur gloria tanto.
Accolius solido pollinxit aromate corpus;
Vestibus, & molli regina Placidia fulcro
Extulit, & sanctos texit propensius artus;
Hinc iter, & comites, expensas, atque vehicla,
Suppetiasque viæ, seu commoda cuncta meandi
Instruit augustus, lectosque hac sorte ministros
Prosequitur largis regali munere * donis,
Pontifices ea cura penes quam maxime fervet
Et præsens struere obsequium, & vigilare futuro.
Tum quicquid poscit præstantia relligionis,
Funeris omnimodos unde unde aptantur in usus.
Agmine præcipuo sic informantur ad oras,
Gallia (plaude) tuas, Antistite læta recepto.

XXII.

[172]

      Nec te divinis exortem duxero donis,
Italicis non infœcunda Placentia glebis, [Ut Placentiam veniens paralyticam reformaverit.]
Cui mox dignatur sanctum succedere funus;
Quodque intra ecclesiæ noctu secreta locatum
Dum vigili pietas hymnoque & lumine servat,
Forte loci matrona subit, qui passio dudum,
Dicta paralysis, miseros labefecerat artus:
Jam nervis fluidum * laxa compage solutis
Cernere erat miseram defunctis vivere membris.
Hæc sancto subdi poscit benefida feretro.
Subditur; & tota, quam longa est, nocte recumbens,
Haurit cælestes, Christo vegetante, medelas:
Stringitur in solidum; nervis in prisca reductis,
Exceptat placidum, sopita peste, vigorem.
Lux redit, & cœptum repetunt insistere callem:
Elato capulo, mulier sanissima surgit,
Munere Defuncti vitam sortita salubrem.
Miratur populus, genuinis vadere plantis,
Hactenus officii fuerat quæ totius impos.
Nec numerum referunt, nec stringi carmine possunt
Cetera, lustratas quæ tum patrata per oras.
Quin & bis triplicem nodo compescere funem d
Cogimur, & raptis stadium componere metis.
Lecta dabunt alias devotæ symbola mentis.

XXIII.

[173]

      Æthereo monitu divisque exercita jussis
Gallia, Penninas agmen contendit in Alpes, [Ut Gallia omnis funeri occurrerit.]
Exceptura suum duplici pietate Parentem;
Quod proprius, quod longinqua regione relatus:
Urget amor cives, urget reverentia certe;
Quodque verentur, amant; quod amant id nempe verentur:
Felices; utroque tamen si perpete voto
Et metuant & ament metuendum & semper amandum.

XXIV.

[174]

      Omne genus hominum diversa ad munia [Descriptio, & officia occurentium.]
Ergo vias alii, disjectis molibus, æquant;
Pontibus instructis conducunt littora quidam;
Hi psalmis reboant; plaudunt concentibus illi;
Succollant alii; jactant impendia multi;
Qui possunt, oneri vicibus succedere gaudent;
Id qui non possunt, quod solum denique possunt,
Deducunt oculis, oculis & voce sequuntur:
Lumina multiplici rerum constructa paratu
Obnubunt rutilos phœbeæ lampadis ignes.
Tanta datur cineri si rerum pompa caduco;
Quanta animam superis insignit gloria castris?
Quanta polo; si tanta solo? Te dante, Redemptor,
Sanctorum semper mors est pretiosa tuorum.
Hoc splendore, Pater, Latiis evectus ab oris,
Ordine magnifico dilectæ redderis urbi,
Nobile qua servat sanctissima membra sepulchrum.
Spiritus at perpes meritorum lampade vernans,
Vivit, & æternis attollit secula signis.

ANNOTATA.

a Coïcis, id est terrenis. Not. Mss. Sed scribendum choïcis, a Græco χοικὸς, terrenus.

b Alalagma, id est hymnum victoriæ. Not. Mss. ab ἀλαλάζω, jubilo, exsulto.

c Alluditur, ut supra, ad parabolam de semine fructificante in terra bona Matth. 13.

d Bis triplicem funem appellat libros hosce sex.

* B. Patris mox

* spiritus

* malas affectiones

* B. bis ter facta

* C. Lugd. & B. culmine

* imo fluidam

EPILOGUS.
Dei, & S. Germani in auctorem beneficia, hujus operis causæ præcipuæ.

XXV.

Nunc tibi nunc meritos, Jesu, sacramus honores,
Subnixus solio flectis qui cuncta paterno, [Conclusio]
Verbum cuncta creans, ructatum pectore Patris,
Rex, & principium, pax, & de lumine lumen,
Ars, & consilium, lex, & concordia rerum,
Causaque causarum, sed & ignee fons animarum,
Idem principium, medium idem, terminus idem;
Qui numquam non es, numquam non esse tulisti;
Semper habes esse, qui præstas omnibus esse;
Essentum pura ac simplex essentia rerum;
Artubus infusus, percurrens omnia mundi,
Totus per totum, nec pars te distinet una.
Te Patris radium, te Patri, Christe, coævum,
Te colimus casta post hæc de Virgine natum
Pneumatis accessu, supera manantis ab arce
Decreto Τριάδος, qua substant omnia, summæ.
Sic Verbum caro fit, carnem quod fecerat olim;
Ut caro conversim fieret mirabile Verbum.
Sic te Σαρκάλογον * casta ratione fatemur,
Vera Dei proles, hominis verissima proles;
Verus homo atque Deus; hinc conditus, inde Creator:
Sic duplicata φύσις personam temperat unam.
Tu pius humanæ per secula gentis amator,
Sanguine perfusum tersisti crimine mundum;
Demissus stygias vitæ reparator ad umbras,
Ut tandem, spoliis prostrato ex hoste receptis,
Splendibus οὐρανίας * remeares victor in arces;
Quo te suscipiunt Seraphim oculosa, canoro
Carmine multiplicem modulantia δωξαλογίαν *,
Et senas pandunt blandis applausibus alas,
Ardentes summo summæ Deitatis amore.
Hic tu stelligero dispensans omnia sceptro,
Partiris propriis polyformia munera servis.
Iste talentorum sortitus fœnora quinque,
Naviter activis exercet tempora causis;
Hic scitu melior, compensat dogmata factis,
Testatus geminum sese retulisse talentum:
Est, cui doctrinæ succedit copia tantum;
Debitor unius reputabitur iste talenti.
Atque utinam tenebras non ille redactus in atras,
Eluat æterno mercis dispendia luctu!

176 Nec me gazarum merito, Rex magne, tuarum [operis]
Exortem faxim: sunt & mihi pensa talenti
Cauta mei: stant cuique suæ compendia mercis;
In luteis specubus defossa pecunia quamquam
Et furti & fraudis servum condemnet inertem.
Cumque dies reducem te fecerit ultimus arvis,
Atque inter famulos discrimina duxeris æqua,
Hic referet macti grates & præmia fisci,
Admissus superi in sedes & gaudia regni;
Ille luet meritis neglecta porismata * pœnis,
Extrusus placidæ pulchris e mœnibus aulæ.
Id reputans animo, metuensque immane pericli,
Qua possem tantæ memet subducere noxæ,
Sedulus instabam: volventem plurima tandem
Impulit huc (nec certum habeo, casusne, Deusne)
Germanum melicis illustrem reddere musis,
Hoc venam ingenii primum tentare periclo,
Hoc intemptatæ rudimen * pulsare poësis:
Multa dabant animos; amor & reverentia Sancti,
Plurima materies, tum præter cetera, quod me
Et debere Viro & nimium debere monebat
Conscia mens rerum. Septennem ferme puellum
Sancti servitiis me transscripsere parentes
Et sensus inopem, & cautæ rationis inermem.
Suscepit tenerum blande miseratus alumnum;
Pane aluit; tegmenta dedit; fomenta paravit;
Corpore provexit; tum sensibus amplificavit,
Vivax difficilem pectus largitus in artem;
Languores pepulit; discrimina cuncta subegit;
Absentem precibus, præsentem numine juvit;
Contulit omne bonum; compescuit omne sinistrum.
Carminibus nostris hic illaudatus abiret?

[177]

      Talia volventem terrebant plurima contra; [cum gratiarum]
Materiæ gravitas, siccæ jejunia linguæ,
Tum species operis, vilis persona poëtæ,
Quodque Dei laus est labiis incompta scelestis.
Subvenit trepido præsens fiducia vati;
Quod posses lubrici plectrum vegetare palati,
Cui mutis facilem mos est reparare loquelam.
Inque preces validas memet connixus adegi,
Sic reputans, sic te, rerum Moderator adorans:
Si tua sunt, quæ posco, Deus; si, te tribuente,
Germanus hæc posse tulit, tu rite petenti
Munera fer linguæ, cujus sunt munera linguæ:
Gratia velle dedit; concedat gratia posse.
Audisti, & siquid potui, tu posse dedisti.
Hinc tua laus nostro semper concrescat in ore,
Rex regum, Pater alme hominum, spes clara tuorum,
Quem sua collatis jubilat plasmatio bombis,
Astra, poli, nubes, & machina cuncta polorum,
Solque, sororque *, nives, lymphæque, & spiritus omnis,
Cauma, geluque, dies, & densæ nubila noctis,
Aridaque, & montes, colles, & cærula ponti,
Fluminaque, & fontes, exin viventia cuncta,
Quæque vehit tellus, aër quæ provehit altus,
Quæ vehit æquoreus diversos gurges in usus.

[178]

      Ergo age, & oblatis præsens illabere votis, [actione.]
Quodque dare placuit, placeat captare libenter;
Ut quondam minimo viduam quadrante beasti;
Ignoscensque, meæ disrumpito vincula culpæ:
Multa namque premor formidine suppliciorum.
En, vitam miseram jam trina decennia versant,
Additur his annus, ævo gliscente, secundus a;
Meque boni quicquam numquam gessisse, recordor:
Hinc curæ stimulant, & mentis ad intima mordent.
Jam lapsum releva; jam purga sorde, Creator;
Exue præteritis, præsentibus atque tuere,
Præcautumque satis a culpis redde futuris.
Da meminisse tui, sicut meminisse necesse est,
Vitta prius rupto quam diffluat aurea ductu,
Effundat liquidas funisve argenteus undas,
Et cisterna rotam, fons influus atterat urnam:
Tum, quandoque * meæ tenuis substantia vitæ
Liquerit hos artus, & conclamata jacebit
Materies cineris, tu clemens parce Redemptor,
Ne me tartarei rapiat vis ulla ministri,
Neu voret hanc animam truculentæ flamma gehennaæ.
Cumque & quadrifidum finis absumpserit * orbem,
Affuerisque tui judex in numine Patris,
Judicium libris tecumque sedebit apertis,
Heu! quis me instanti tum defensabit ab ira?
Subnixum trabea, præsul Germane, perenni
Tunc inter proceres te cernere credo supernos:
Ergo tui tum, sancte Pater, miserescito vatis;
Cumque olidis vinctum * despexeris eminus hædis
(Id mihi nam spondent scelerum monumenta meorum)
Tum Regem precibus pulsare memento benignis.
Flectetur certe, dicet flexusque ministro:
Germanus poscit; non fas sprevisse precantem;
Hunc hædum niveos quamprimum transfer in agnos:
Agnus eat dexter, decoretur vellere pulchro.

ANNOTATA.

a Adi Commentarium prævium num. 40.

* i. e. Carnem-Verbum. Not. Mss.

* i. e. cælestes

* pro δοξολογίαν collaudationem

* i. e. negotiationes

* B. specimen

* i. e. lunaque

* pro quandocumque

* B. consumpserit

* B. junctum

MIRACULA
S. Germani episcopi Autissiodorensis.
LIBRI DUO.
AUCTORE EODEM S. HERICO MONACHO.
Ex pervetusto codice nostro membraneo Lugdunensi, cum aliis Mss. & editione Labbeana collato.

Germanus episc. Autissiodorensis (S.)

BHL Number: 3462, 3463, 3464


A. S. Herico MONACHO. EX MSS.

PROLOGUS AUCTORIS.

Vitam & Miracula apostolicæ memoriæ summaque cum reverentia nominandi domni Germani episcopi, [Acta S. Germani] absque ullis litterarum præsidiis inoperoso, vel potius profano, diutius, quam fuit æquum, latuisse silentio, consulta diligentius magistra rerum testatur antiquitas. Constat namque ad sancti Censurii episcopi tempora, qui quartus post beatissimum Germanum rexit ecclesiam Autissiodorensem, intentatum omnibus id perstitisse negotium, dum per successus temporum juniores quique simplici seniorum relatione contenti, numquam hæc arbitrabantur a memoria posse obsolescere; quandoquidem vulgaris inurbanitas tum se optime credit diuturnitati prospicere, cum illustria quæque & maxima, succidua solum narratione ad posteros fecerit emanare. Res ista non insana minus quam improvida, perniciosa Sanctorum præconiis interdum peperit detrimenta, quod qui imperitæ rusticitati fidem astruat, rarum quemque reperias; dum ea, quæ afferunt, partim fabulosa, inepta partim & ridicula, perque hoc literarum sacrariis æstimantur indigna. Ita factum est, ut quædam ignorata penitus, alia ad succedentium notitiam insincere manantia, multorum & magnorum Sanctorum præcelsas memorias inofficiosissime obscurarint.

[2] Quod si cuiquam forte curioso rerum, ea quæ in Gestis de tanto feruntur Antistite, [annis 40 post ejus obitum,] minus rata, minus plena, minus denique veritate subnixa videantur, quod prius, quam hæc ederentur, aliquot temporum dicuntur interfluxisse curricula; hunc inspecta ratione diligentius, quod non probe sentiat, adhibitæ vetustatis patrocinio castigamus. Siquidem, ut in nostræ archivis ecclesiæ annotatum reperitur, beatissimo Germano rebus exempto humanis, in episcopatum suffectus Alodius, triginta ferme annis pontificatus sui functionem explevit. Hoc vita defuncto, ob rabiem emergentium intra Gallias barbarorum, ecclesiasticæ libertatis mersa privilegia, dignitas obruta, splendor obtusus, vim Christiani roboris cunctam perdiderunt: itaque civitas episcopo vidua decem permansit annis, quibus transactis, Fraternus, a beato Germano tertius pontificatui subrogatur. Is qua die ordinatus, eadem quoque ab eisdem barbaris interemptus, martyrio coronatus est. Huic prænominatus Censurius quarto substituitur loco. Ab excessu itaque beatissimi Germani ad hunc usque Censurium plus minus quadraginta colliguntur anni suprataxato ordine decurrentes a.

[3] [cum superessent oculati rerum testes,] Is cum ecclesiastici primatus polleret dignitate, Constantius Lugduni impense doctissimus, impulsu vel precibus sancti Patientis, ejus tunc urbis episcopi, librum de vita & virtutibus beatissimi Germani mira sententiarum elegantia, copiosoque delectu verborum excellentissime edidit; cum per ora cunctorum Sancti recens adhuc spiraret memoria, pluresque, qui eum degentem seculo viderant, superessent; quorum indubitata relatio, sanctitatis ejus magnalia pura adhuc, & necdum varietatis labem perpessa, ferebat. Nec vero abnuerim sex illorum pontificum, qui sancto Viro in Italia commoranti jugiter assederunt, aliquos tunc quoque rebus interfuisse humanis; qui juxta fidem ejusdem historiographi, testes operum illius multis extitere temporibus.

[4] Ea tempestate Lugdunensium civitas, prima ac præcipua Galliarum, professione quoque scientiæ, artiumque disciplina inter omnes extulerat caput: offensa namque sapientia, quæ propter seipsam tantum appetenda est, [scripsit Constantius, presbyter Lugdunensis,] quorumdam lucris turpibus, multorum indisciplinata vita, omnium postremo tepide se appetentium inhonesta desidia, præceptorum inopia intercedente, priorumque studiis pene collapsis, hujus nostræ exitialiter perosa regionis, Lugduni sibi aliquamdiu familiare consistorium collocavit. Ibi, quas dicunt, disciplinarum liberalium peritia, quasque ordine currere hoc tempore fabula tantum est, eo usque convaluit; ut quantum ad scholas, publicum appellaretur citramarini orbis gymnasium. Et, ut aliquid rationis afferre videar, eo id argumento colligimus, quod quisque * artium profitendarum afficeretur studio, non ante professis inscribi merebatur, quam huc explorata diligentia examinatus abiret. Cui rei Satyricus quoque astipulatur; qui, ut exempli circumstantia res eluceat, primo sui operis libro acriter diuque in impudicos invectus, refert, eos conscientia frequentati sceleris perinde pallescere, Ut Lugdunensem rhetor dicturus ad aram b. Ita claret, hanc sapientibus & palmas & nomina olim fuisse largitam.

[5] Hæc brevi perstrinximus, ut advertas, ad beati Germani retractanda miracula e tanta urbe non imperitum quemque, [eleganter & accuratissime; sed multa se fassus omisisse.] verum eloquentissimum, ascitum sui industria pontificis, accessisse. Qui etsi, ut subjecti operis testatur præsentia, facundia conspicuus, modicis & absolutis sententiis efferendus, brevitatis amantissimus, fastidii denique evitandi plus æquo studiosus extitit; præsumptionis tamen se reum coarguens, non absque pudoris cunctamine tantæ se difficultatis operas insumpsisse fatetur, ex suæ omnino humilitatis abjectu justificandus, &, præterquam quod sciens plura præteriit, multifaria laude dignissimus. Opus sane confectum, operosaque apud se diu repexum diligentia, obtentu prænominati sancti Censurii Autissiodorensi postmodum direxit ecclesiæ, ipso auctore longius promulgandum. Ubi quoniam veritate, cui minime grati existimus, testatur Deum conscium secretorum, se plura de domni Germani factis agnita & probata tacuisse (ex quo reum se quoque denunciat, supprimendo, quod mirabiliter ad profectum omnium divina virtus operata est c;) diu est, quod religioni concinnum, saluti conducibile, ædificationi certe proficuum existere, animo induxi meo; si horum aliqua, quæ omissa sunt, quæve notitia consequi potuit, ab aliquo peritiorum litteris allegari contigisset.

[6] Quod quia ineffectum hactenus est, constatque certissime, hæc, ut non impune præteriri, ita non infructuose attingi; [Horum aliqua proferet Hericus; tum ad posteriora miracula descendet.] quamquam nulla, nisi per divinum adjutorium, hujus possibilitatis conscientia, non mihi quidem meique similibus, scilicet imperitis, attentandum, verum devotionis in Deum, affectionisque in Sanctum plenum opus aggredior; eo magis in spem ductus, quod is, qui totius creaturæ universaliter laudatur officio, si homines sua præconia suppresserint, lapides asserit clamaturos. Suscepti negotii eam ducimus dispositionem constare ratissimam, si eorum, quæ ante gloriosum ejus transitum per eum patrata, relatione satis asserta feruntur, aliqua præmittentes, ad illa, quæ post ad sacram ejus memoriam & fieri vidimus, & facta didicimus, ordine provehamur. Verum, ne succincto operi succenseat præfatum prolixius *, animante Domino, ad propositum accedamus.

ANNOTATA.

a Vide quæ de his dicta sunt in Commentario prævio § 4, num. 36 & seq.

b Juvenalis lib. 1 Satyrarum, versu 44; cujus expositionem dat Papirius Massonus Descriptione fluminum Galliæ, ubi de Arare fluvio.

c Adi Constantium num. 77.

* pro quisquis

* id est, præfatio prolixior

LIBER PRIMUS.

CAPUT I.
S. Germani colloquium cum discipulo defuncto, mortui resuscitatio; aliaque viventis miracula a Constantio prætermissa.

I.

Itinera sancti Viri cælestibus semper claruisse miraculis & Gestorum auctoritas, & eorum, [De Michomere,] quos peragravit, fatentur notissima monumenta locorum: neque enim mundanis tenebris lucernam fas erat obnubi sideream, quam ad errorum discutiendam caliginem suaviter cuncta disponens Deus candelabro locaverat in sublimi. Ut ergo ecclesiasticis ex animo utilitatibus proprium devoverat caput, certi ratione negotii contigit, eum cum delectis comitibus iter necessarium aggredi. Jamque eo aliquantum progresso, unus discipulorum ejus, qui sanctum Virum de Hibernia fuerat prosecutus a, cui Michomeri vocabulum fuit, ad hanc ipsam delectus expeditionem, quod cum ipso exire nequiverat, post Magistri vestigia profectus est; qui cum ad castrum, cui Tharnodori b nomen est, distatque ab urbe * fere decem & octo millibus, pervenisset, languore interceptus, ibidem decubuit; paucisque interjectis diebus vita defunctus, atque in clivo ejusdem rupis a fidelibus sepulturæ mandatus est.

[8] [monacho & discipulo ejus.] Contigit, beatissimum Germanum post dies aliquot, remenso itinere, ad eumdem devenisse locum (credo excessum discipuli, præmonente eum Spiritu, didicisse:) accedensque ad locum, quo fuerat tumulatus, oratione præmissa, jussit revelli sepulchrum. Michomeres vocatus ex nomine, vitali resumpto usu, resedisse fertur: a quo sanctissimus Pontifex, quid ageret, aut si quiete frueretur, curiosius percontatus, hoc confirmatur accepisse responsi; Gratias, inquit, Pater sanctissime, præcipuis meritis tuis & ago & habeo, quoniam obtentu beatitudinis tuæ, nihil molestum, triste nihil pertuli; cuncta mihi placida, salubria constant universa. Cui Pontifex; Vis, ait, mecum adhuc in prædicationis officio desudare; an, ut cœperas, quiescere? Tum ille; Dummodo, inquit, tuæ non grave sit sanctitati, peregrinari a Christo ulterius necesse non habeo, cui, ut cœpi, adhærere optimum mihi est; oroque, unde modo avocatus sum, tuis quam citissime precibus revocari. Quo prædicto c annuente Pontifice, caput iterum deposuit, cunctisque mirantibus, in pace quievit. Fidenter dixerim, eum tunc habitasse in Germano, qui quondam quatriduanum Lazarum clauso jam vocavit e tumulo. Hoc miraculum & tunc late patuit, & adhuc celeberrimum volvitur per ora cunctorum: nam & beato Michomeri ipso in loco deinceps oratorium est constructum, ubi Sanctum Dei digne venerantibus divina hodieque beneficia cumulantur.

II.

[9] Illud sane, quod apud urbem Aquilisimam, sive, [De altaris dedicatione mirabili.] ut usus frequentior Egolismam d cognominat, perpetratum ferunt, eo robustius creditur, quo ejus indicia oculis subjecta monstrantur. Quo cum itineris esset continuatione delatus, digna, & quæ sane virum decebat apostolicum, exceptione honoratus, ut novum ecclesiæ senioris altare honori Apostolorum Principis consecrans dedicaret, obnixe postulatus est; rogantibus caritaris officio morem gessit. Cumque id solemni ritu perageret, innocentia puritasque sanctarum ejus manuum cælesti mox miraculo declaratur. Ubicumque enim, & quoties per altaris cornua mediumque, crucis effigiem sanctificati unguinis liquore signavit; ita marmor impressione pollicis liquefactum subterfugit, ut ad impulsum digiti niveam putares cessisse mollitiem. Extat idem marmor altari hodieque superpositum & spectaculo & venerationi, quod sancti Viri benedictione sacratum, singularem ejus attestatur gratiam meritorum.

III.

[10] In suburbio Aurelianensi ecclesia est ejus nomine dedicata, [Quod ei revertenti ad urbem suam sanctus Anianus per spiritum instructus occurrerit.] meritis frequentius illustrata; cui construendæ hanc fuisse memorant primariam rationem: cum, compositis ecclesiasticis negotiis, quibus quam maxime urgebatur, alacriter ad propria remeans, Aurelianensi urbi jam proximus immineret; extemplo signa basilicæ senioris, nemine impellente, concussa, concentu ultroneo (quod est dictu mirabile) adventus ejus cœperunt esse prænuntia. Tunc eidem civitati sanctus erat Anianus episcopus e, vir sanctitate & miraculis & ipse gloriosus, qui interna spiritus edoctus revelatione, universis cleri plebisque undecumque coactis agminibus, extra urbem beatissimo Germano obviam prodiit, excepit, veneratus est, tantoque confectum ex itinere, quanta decuit obsequiorum diligentia, refovit. O quantis illa dies exacta lætitiis! Quantum honoris, thesauri quantum urbs illa ferebat, duabus apostolicis fulta columnis, olivis geminis impinguata, candelabris splendidissimis illustrata! Eo itaque loci, quo se mutuis Sacerdotes amplexibus solemniter exceperunt, ecclesia postmodum beati Germani nomine constructa, divinorum impensa beneficiorum memorabile ejus meritis præbet testimonium.

IV.

[11] Postquam itaque spirituali suavitate in Christo pariter epulati, [De mortuo in itinere suscitato.] jocundissimis se virtutum dapibus alterne expleverunt; Germanum sanctissimum, id, quod restabat, itineris peracturum vir æque meritis egregius Anianus in secundum fere ab urbe lapidem germanæ benevolentiæ affectu prosecutus est. Quibus iter carpentibus, ecce, mulier vidua, unici cadaver filii tumulandum ferens, pedibus provoluta Sanctorum, ut sui misererentur, orabat instantius; non casu, verum dispositione cælesti eorum sibi oblatam præsentiam; incunctanter se credere, amborum meritis maternæ solitudini posse filium reformari. Diu inter duos dubitatum est, longe de re tentanda pertinaciter concertatum; dum & hic beato Aniano, quod sua esset diœcesis, de miraculo judicat præsumendum; & ille a Germano sanctissimo, si quid erat faciendum, celerius obtineri posse confirmat. Cedens itaque partim maternis lacrymis, partim instantiæ præsulis, omnia sufferenti præfisus caritati, orationi solito incumbit more Germanus beatissimus, defunctique vitam lacrymis mercatus uberrimis, ingenti universorum gaudio, lugenti matri filium a funere revocavit incolumem. Ecclesia sanctitati ejus eodem constructa loco, innumeris deinceps virtutibus claruit; in qua monstratur hodieque tumulus hominis suscitati, qui postmodum, decurso vitæ legitimo spatio, ob miraculi perennem memoriam, honestam ibidem meruit sepulturam. Locus quoque cespitis, cui Sanctus in oratione prostratus incubuit, magnæ adhuc omnibus extat venerationi, cancello ligneo opposito, atque a permeantium pedibus sacratæ terræ loculum defendente

V.

[12] Idem territorium in publico aggere vicum continet quemdam, qui ex antiquo Basilicas nuncupatus, [Quod ruens paries,] patrati apud se dudum miraculi famosam adhuc ostentat evidentiam. Quidam namque ejus loci incola, genere conspicuus, copiis opulentus, ingentem in fundo suo conductis artificibus extruebat ecclesiam; cujus mole aliquatenus jam in sublime porrecta, cum ad consummandum id, quod restabat operis, anxia structorum instaret diligentia, die quadam in ejusdem ædificii culmine stantibus, opusque mire properantibus architectis, paries, cui insistebatur, a summo ad ima fundamenti ita perruptus dissectusque est, ut nutantibus partibus sibi ruinam, superstantibus vero proximum e vestigio minaretur interitum Cæmentariorum imperitia collapsum opus, an dispensatione res humanas ordinabiliter digerente *, patrando fuerit materies oblata miraculo, id vero non facile discreverim.

[13] [objectu signi salutaris restiterit.] Casu Germanus sanctissimus ex adverso publica incedens via, periculum ut conspexit, manum in sublime extulit, crucisque expresso signaculo, jamjamque vergenti ac pendulo lapsum parieti interdixit. Objectu manus sanctissimæ paries restitit, ac tamquam validissimo exceptus fulcro, in sui se status rectitudinem recepit. Ita unius effectu virtutis, & ruinæ parietem, & homines morti subduxit. Quo quidem peracto, magnisque excellentium declaratus præconiis meritorum, propositum, ut cœperat, continuavit iter. Post tempus aliquod explicito tandem opere templique fabrica consummata, cum jam de consecratione tractaretur, operis dominus prudenti tactus sententia; Nemo, inquit, hanc suo competentius illustrabit nomine, quam Germanus sanctissimus, cujus sublimibus meritis jam dudum initiata cognoscitur. Perstat hodieque ecclesia hæc, beatissimi Germani titulo clarissima, miraculorum exhibitione frequentissima, ostentans adhuc eumdem parietem rimosa cicatrice notabilem, præferentemque in se apostolicæ testimonia sanctitatis f.

VI.

[14] Raro usquam aut mansit, aut docuit, quo non suæ singularis excellentiæ magnifica monumenta perdurent: [De corylo humi defixa.] piis animis de Deo sentientibus satisfaciet e multis paucitas annotata. Hæc sane eo referuntur tutius, quo noscuntur certius, conspiciuntur præsentius. Per pagum Tullensem iter carpens, obvia populorum exceptus multitudine, quodam resedit loco, occurrentemque turbam verbi salutaris exhortatione formaturus, colurnam, quam forte manu gestabat, virgam humi defixit. Explicita prædicatione (mirum quod fuit visu, mirum quod est & dictu) ramusculos jam frondesque produxerat. Hæc in ejus testimonium sanctitatis in corylum roboris immensi convaluit, atque usque hodie ingenti ab omnibus cautela veneratur, ne aut ramum quis ex ea decerpere, aut indecens quidpiam sub illa, aut circa illam, audeat perpetrare. Is locus nunc quoque vulgariter, Ad cambuttam g S. Germani, dicitur.

VII.

[15] In pago quoque Vastinensi h, in vicinia Gajaci monasterii, [De fago singularis magnitudinis.] interjecto Odonna flumine, fagus est mirandæ magnitudinis, stipite procera, ramorum ambitu vastissima, densitate opaca; quæ similiter sancti virtute Pontificis coaluisse incunctanter asseritur, dum post sermonem eo loci ad populum habitum, bacillum, quo seniles regebat artus, telluri altius defixisset. Hæc pro insolenti magnitudine ad sui spectaculum multos e contiguis adscivit regionibus. Ecclesia secus arborem est ejus insignis nomine; locusque idem, Ad fagum S. Germani, populariter nuncupatur.

VIII.

[16] Quod sane venerabilium Martyrum busta pontificatus ejus tempore comperta claruerunt, [De corporibus Martyrum præsulatus ejus tempore revelatis.] quis jure a miraculis excipiendum judicet? Sanctæ igitur illius multitudinis, quam cum beato Prisco i apud locum Cotiacum Aurelianæ persecutionis trucidavit immanitas, sacratissima corpora propter sævientem rabiem clam subducta, in cisterna quadam vastissima a Christianis, qui tum existebant rarissimi, passim congesta sunt. Horum memoria longo labentium temporum obscurata defluxu, ad tempus usque Germani sanctissimi cunctis ignota delituit: quo præsule, Deus, in cujus conspectu suorum semper est mors pretiosa Sanctorum, disponens illorum patrocinio populis subvenire, veneranda eorum corpora declaravit; caput quoque beatissimi Prisci martyris eidem miris revelans modis: cui recondendo quatuor ab urbe millibus ecclesiam construens consecravit; quam signorum copia continue affluens populorum concursibus facit esse celebrem. Hoc non aliunde commentatum; verum ex relatione passionis eorum sincera relatione insertum est.

ANNOTATA.

a Consule Commentarium prævium num. 74. Hibernia hic legitur in omnibus Mss. nostris; adeoque sic legendum videtur; licet Papebrochius noster aliquando dubitaverit ad diem 30 Aprilis, pag. 776.

b Tharnodori, alias Ternodori, vulgo Tonnere, in Campania Gallica.

c Hoc sane quanto mirabilius est, tanto minus videtur a Constantio vel ignorari vel omitti potuisse, si verum est. Ipse Hericus non videtur id pro certo habuisse, ut innuitur initio numeri sequentis.

d Vulgo Angoulesme, urbs episcopalis sub archiepiscopatu Burdegalensi.

e De S. Aniano ep. Aurelianensi agendum erit 17 Novembris. Diutissime sedisse dicitur a Sammarthanis, puta ab anno Christi circiter 390 usque ad 453.

f Hujus ecclesiæ solos parietes cum altari superfuisse, cum scriberet, testatur Viola in Vita Sancti Gallica cap. 28, pag. 207.

g Cambuta seu cambutta baculus appellatur sive scipio, quo nituntur ambulantes, ut ostendit Cangius in Glossario.

h Pagus Vastinensis, vulgo le Gastinois, tractus est Galliæ in provincia insulæ Franciæ. In illo tractu est monasterium Gaiacum, parthenoni S. Faræ subjectum, tribus circiter leucis ab oppido Montis-Arigisi; de quo cœnobio meminit Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 841, num. 41.

i De S. Prisco & Sociis ejus MM. actum est ad diem 26 Maii, a pag. 365; ubi & hæc invenies illustrata.

* sc. Autissiodorensi

* al. dirigente

CAPUT II.
Alia quædam ad ejus vitam spectantia usque ad obitum & exsequias.

IX.

Id quoque, quod in ecclesiis ab ipso dedicatis potiorem divinæ virtutis evidentiam in exhibendis miraculis nemo fere ambigit declarari, [De revelatione perspicua in basilica Albani martyris] a salutaribus meritorum ejus præconiis abjudicari inhumanissimum inopportunumque putatur. Quod ut fiat perspicuum, uno tantum, eodemque non incelebri, nitemur exemplo. Reversus ex Britanniis, reliquias antiquissimi pretiosique Albani martyris secum detulit, atque infra muros Autissiodori basilicam eis condendis exædificans, præfati Martyris nomine dedicavit; in qua ferunt, quemdam anxie religiosum deservisse presbyterum, qui inter cetera probitatis studia id sibi familiare effecerat, ut signo basilicæ senioris increpante, corpus e lecto corripiens, ad ecclesiam quam celerrime properaret: dumque ejusmodi erga divinum servitium instaret vigilantia, una noctium, cum a propria egrederetur domo, quæ supradictæ basilicæ adhærebat, angelicum audivit chorum, harmonica concinentem consonantia, Alleluia, cum Psalmo CXLVIII, qui inscribitur, Laudate Dominum de cælis, ad finem usque Psalterii. Qui attonitis auribus ad ostium oratorii auscultans diligentius, eamdem memoriter didicit modulationem.

[17] [declarata.] Erat autem Alleluia, quod nostra ecclesia Septuagesimæ tantum die Dominico, cum supra memorato Psalmo modulari consuevit, quod in primo versu semel, in secundo bis, in tertio tribus reciprocatum vicibus, in quarto demum reiteratur a capite: quantum autem reor, in honorem sanctæ & individuæ Trinitatis competenter canitur. Id cum teneret memoria, convocatis post solemne matutinum Fratribus, traditaque, quam perceperat, revelatione, ut res foret testatior, modulationem quoque compertam eos edocuit: cujus omnis suavitas protinus a mente illius ita elapsa est, ut non nisi vocabuli solummodo deinceps reminisci potuerit. Quod ei jure contigisse putatur; ut is, qui intimata sibi secreta cælestia putatur; ut is, qui intimata sibi secreta cælestia incosulte prodidit, aliis id ad laudem Dei retinentibus, sua solius * ignorantia puniretur. Quod Paulus Apostolus se metuere significans, fatetur, se audisse arcana verba, quæ non licet homini loqui. Et Joanni præcipitur, ne signet a, quæ locuta sunt septem tonitrua. Animæ quoque divina speculanti jubetur: Audi, Israël, & tace b. Multa apud idem oratorium recensentur collata beneficia, cum in expulsione dæmonum, tum in illuminatione cæcorum; in his vero quam maxime, qui diversa febrium accessione vexati, ad locum se, Sanctorum imploratis patrociniis, contulerunt.

X.

[19] Ecclesiam, cui præsul erat, non spiritualibus modo, [Quod suæ sedis ecclesiam multimoda, largitate] verum & temporalibus copiosissime extulit incrementis. Cujus in possessionibus facultas ante ipsum quam fuerit perexilis, facile colligi potest; si, qualibus eam copiis auctam reliquit, æquis rationibus inspectetur: nam quia quantum ad natales, nobilissimus fuit nobilium; quantum ad fortunam, in possessionibus & prædiis ditissimorum ditissimus; omnium, quæ ei ex jure paterno cesserant, in vita sua heredem fecit ecclesiam, quam ejus ex parte maxima patrimoniis hodieque constare cognoscimus. Sunt autem prædia hæc numero perplura, quantitate permaxima, finibus spatiosa, sibique contermina, situs qualitate jucundissima, reddituum ubertate præclara c. Horum in uno, cui Epponiacus ex vetustate nomen est, venerabilis genitor ejus, Rusticus nuncupatus, cum genitrice, Germanilla nomine, in ecclesia Apostolorum Principis nomine dedicata d, aris eorum capitibus superpositis e, decenter conditi requiescunt.

[20] O virum, cui semper summa debentur; qui amore vitæ æternæ voluntariam amplexus pauperiem, [ditaverit.] totum Christo dedit, sibi nihil retinuit! Quis animi ejus facilem, & sane ingenuo dignum in hac parte possit explicare candorem? Quis bona, quibus nunc Ecclesia Christi per ipsum fruitur, relatu comprehendere? Unde nunc episcopi ditantur, victualia clerici consequuntur, sustentantur monachi, recreantur egeni, hujus fuit, ex ejus ad hos fœcundissima largitate profusum est. Quanta ad nos virtutum sanctitatisque ejus exempla manaverunt? Quanto latiora hinc potuissent confici monumenta, compingi volumina, si ei degenti in seculo curiosus adhæsisset aliquis, qui verba ejus, ut singula ab ore fluebant, exciperet, actus ejus omnes curiosius observaret, miracula denique, semper ei in promptu assistentia, tenaci memoriæ commendaret? Quandoquidem luculentus ille gestorum ejus breviator (ut non dixerim explanator, quod numquam absque scrupulo vel legerim, vel legi audiverim) si itinera ejus cuncta percurreret, si universa commemoraret, paraturum se contestatur lecturis congesta prolixitate fastidium f.

XI.

[21] Et quoniam gloria Patris in suorum clarescit moderamine filiorum, e multis, quos in Christo filios, [Succincta mentio Patricii, per beatum Germanum in Hiberniam destinati.] in religione creditur habuisse discipulos, unius tantum, ejusdemque famosissimi, castigata brevitate sufficiet inseri mentionem. Patricius, ut Gestorum ejus series prodit, Hibernicæ peculiaris apostolus regionis, sanctissimo ei discipulatui octodecim addictus annis g, non mediocrem e tanti vena fontis in Scripturis cælestibus hausit eruditionem: quemque in religione magnanimem, in virtutibus excellentem, in doctrina strenuum, divinissimus consideravit Pontifex; ineptumque ducens, robustissimum agricolam in dominicæ segetis torpere cultura, ad sanctum Cælestinum urbis Romæ Papam per Segetium, presbyterum suum, eum direxit; qui viro præstantissimo probitatis ecclesiasticæ testimonium apud Sedem ferret Apostolicam. Cujus judicio approbatus, auctoritate fultus, benedictione denique roboratus, Hiberniæ partes expetiit, gentique illi proprie datus apostolus, tum quidem eam doctrina & miraculis, nunc quoque, & in perpetuum mirificis apostolatus sui illustrat privilegiis.

XII.

[22] Singularis meritorum ejus potentia hoc se tuetur argumento, quod per omnes aggeres itineris sui, [De cellula, crucibus illius familiariter conscia.] ubicumque aut oravit, aut docuit, usque in hodiernum diem oratoriæ cellæ, & signa Crucis elata præfulgent; monstratur hodieque in monasterio, quod ipse construxit, oratorium, postea ejus consecratum nomine; ubi incunctanter novimus, esse cellulam h afflictionum ejus & cruciatuum consciam; cui, nescio, ostiolum, an fenestram dixerim, tanta erat humilitate perexiguum; ut nemo, quamvis quantilli corporis, nisi pronus per id inrepere potuerit. Quid ibi gemituum, quid fusum est lacrymarum; quantæ Viro ad contemplandum Deum divinissimo revelationes allatæ, angelicæ consolationes adhibitæ; postremo quam crebra confluentibus eo populis animarum corporumque percepta remedia; multum est dicere. Quis saltem efficaciter sufficiat pensitare, quæ, quanta, & quam frequentia fuerint? Quia soli constat Deo. Postquam inceptum negotium paucis promovimus, ad eorum, quæ gloriosum ejus transitum subsecuta sunt, partem quantulam explicandam, invocato Domino, accedam.

XIII.

[23] Splendidissimus, orbique in tenebris agenti lumen inextinguibile datus domnus Germanus episcopus, post inimitabilem in seculo vitam, [Recapitulatio gloriosi transitus ejus.] post Gallias, Britanniasque, ipsam denique Italiam doctrina & miraculis respersas, a Christo Domino vocatus, salutiferoque confortatus Viatico, apud Ravennam Italiæ civitatem Spiritu sancto plenus obiit, Valentiniano juniore, Constantii filio, cum matre Placidia orbis terrarum obtinente monarchiam; a quibus ibidem pro admiratione sanctitatis, atque assiduitate miraculorum, ut liber Gestorum ejus satius explicat, honorifice susceptus, Domino Christo sibi apparente, obitus sui prænoscens diem, multa licet cum difficultate obtinuit, ut gleba sui corporis propriæ redderetur civitati.

XIV.

[24] Causa præterea profectionis ejus Ravennam quam non incerta vel fortuita fuerit, [Quod non fortuitu Ravennam perrexerit,] Vitæ ejus textus declarat: quodque hic recapitulatum, erit fortasse non inofficiosum. Vir magnificus Aëtius ea tempestate reipublicæ patricius ac rector datus, Armoricani provocatus insolentia populi (cujus leves & indisciplinati animi raro umquam erga principes fidei servavere constantiam) Eochari Alanorum regi ferocissimo regionem illam pro rebellionis ultione invadendam, subjugandam, vastandamque permiserat. Quam cum barbarus crudelissime invasisset, non tam prædæ congerie, quam cæde allectus & sanguine; beatissimus Germanus, jam ei progresso armatoque inter hostiles impetus occurrens, mirabili auctoritatis constantia (quodque universis ab eo patratis miraculis æstimo præferendum) animum compulit ferocem deponere, exercitum revocare, a provinciæ vastatione desistere; ea conditione tamen, ut venia, quam barbarus præstiterat, ab imperatore, vel ab Aëtio peteretur. Ut ergo cœptum misericordiæ compleret officium, decursis Gallicanis, vel Italicis civitatibus, multisque ipso in itinere declaratus miraculis, Ravennam, quo tunc imperator cum matre augusta agebat, diu licet expectatus, pervenit; ibique ad arbitrium suum, pro quibus petebat, pacem & securitatem obtinuit.

[25] [& causa profectionis ejus.] Verum, quia mobilis animi perfidia indisciplinatum populum ad rebellionem pristinam revocavit, non multo post ejus excessum, tyrannica, quam ipse in vita sua compresserat, gravius in infelices emersit immanitas, Alanis, Gothis & Wandalis ab Hispaniis in Africam, hinc in Gallias progressis, universaque ferro, flammis & vastitate proterentibus; necdum supra memoratus sanctissimus Anianus excesserat; adhuc reverentissimus collega ejus Lupas, Trecassinorum antistes, cælestem in terris agebat vitam; quique plebem suam a barbarica ferocitate precibus protegens, sicut in hymno festivitatis ejus, Beda teste, canitur, Dum bella cuncta perderent, orando Trecas muniit i. Quæ cum ita se habeant, divina profecto gratia beatissimo Germano provisum hoc quoque nemo dubitaverit; ut qui divinæ legis insuperabilis existens causidicus, pro Christo legatione functus in mundo fuerat, in sanctæ pacis confirmatione temporalis vitæ finem caperet, pro qua inter Deum & homines reparanda mortem voluntariam Auctor vitæ pertulisset. Quo enim decentius ordine agonis sui cursum consummare potuit, quam ut in eo animam poneret, cui & pro quo consequendo in tam longo hujus vitæ stadio cucurrisset?

XV.

[26] Siquem sane improba ludit cogitatio, beatum Virum ignorantia imminentis decessus tantæ expeditionis molem subisse; [Quod etiam, cum proficisceretur, imminentem excessum non ignoraverit.] qui si vitæ suæ terminum, ut e vestigio instabat, agnosceret, ne pedem quidem ab urbe sua longius efferre pateretur; hunc ad librum de vita ejus editum dirigimus, quo & repræsentata veritate, errorem exuat, & vicini sui transitus quam non improvidus fuerit, etiam cum proficisceretur, vel instructus agnoscat. Nam cum propter supra memoratum negotium petiturus Italiam, familiarem suum Senatorem presbyterum præteriens, ex consuetudine visitasset; profecturus ab eo, solito affectuosius in amicum irruit, ac post amplexus multiplices & oscula prædulcia, hujusmodi verbis salutatum reliquit: Vale in æternum, frater carissime; vale, animæ meæ portio: tribuat Deus, ut nos in die judicii sine confusione videamus: ceterum in hac luce mutuo numquam fruemur aspectu k. Quod quia ita contigisse manifestum est, cui de præscientia sui transitus liceat ambigere, qui de se tanta, tamque evidentia prædicere potuit? Ita vero Sanctus & caritate anxius & jamjamque imminentis obitus non ignarus, nihil prius duxit, quam Domini præcepta complere, seque ipsum circa finem pro ovium Christi relevatione impendere. His ita locatis, proposita repetamus.

XVI.

[27] In apparatu defuncti sua certatim omnes studia contulerunt: [De nobilissimo sacri funeris apparatu.] Acolius, regalis præpositus cubiculi, cujus dudum puerum ab atrocissimi dæmonis peste curaverat, venerabile corpus multiformi aromatum compositione confecit. Augusta ut vivo obsecuta fuerat, mortuo quoque ex animo deferre desiderans, sacri glebam cadaveris operosis ac valde subtilibus cumulavit indumentis, ad id devehendum conservandumque ex cypresso mundissima loculo l coaptato. Quibus ita compositis, ne quid Sancti deesset officiis, anxie præcavit imperator, iter instruxit, evectiones necessarias præbuit, ministros, comitesque deducendo funeri destinavit, quos expensarum & totius humanitatis impendiis copiose prosecutus est. Episcopis ea fuit cura permaxima, ne sacris exequiis vel ad horam deessent officia religionis, quæ ipsi & in præsenti instruunt, & ne processu itineris deficiant, ordinatione præmittunt. Ita funus satis ambitiose instructum, magno prosequentium agmine promovetur ad Gallias.

ANNOTATA.

a Ne signet &c. Imo Apocalypseos cap. 10, versu 4 legitur: Signa quæ locuta sunt septem tonitrua, & noli ea scribere. Ubi signare idem est quod sigillo obsignare & occulta servare. Sensum hic ergo Hericiis sequitur, non verba; per Ne signet intelligendo, Ne prodat, ne scribat, ne palam faciat.

b Audi, Israël, & tace: non legitur sic in vulgata; sed apud Septuaginta, Deut. 27 versu 9, Tace, & audi, Israël. S. Hieronymus quoque ad Rusticum monachum hæc verba Moysi tribuit, Audi Israël, & tace.

c Horum aliquot enumerat Historia episcoporum Autissiod. cap. 7 his verbis: Hic beatissimus Pontifex basilicæ S. Stephani protomartyris agrum nobilissimum, cui Varsiacus nomen est, cum universo apparatu & appendiciis suis contulit. (Ibi erectam a Sancto ecclesiam fuisse S. Eugeniæ martyri Romanæ, asserit D. le Beuf in Capto & liberato Autissiodoro pag. 284) similiter Vercisum, mirabile in se continentem palatium, cum appendiciis suis; Poliacum quoque, seu Marciniacum; sed & Tociacum cum suis similiter appendiciis; fundum quoque Patriniacum, & Cutiacum æque cum appendiciis suis: multa denique & alia, quæ nobis modernis incognita, Deo vero sunt omnia nota. Quid & aliis ecclesiis dederit, ibidem lege; & apud Viole cap. 7.

d Apostolorum Principis nomine dedicata: at Hist. epp Autissiod. loco citato habet, B. Joannis nomine dedicata. Forte ambos patronos coluit.

e Sic Rusticus & Germanilla videntur quodammodo canonizati, inquit in annotatis Mss. Chiffletius noster; neque aliter Viola in Vita Gallica cap. 1. Et sane, nisi pro Sanctis habiti fuerint, non congruebat eorum tumulis ejusmodi veneratio. Nemo est interim, quantum assequi potui, qui eos audeat Sanctis annumerare. Porro ex aris illis duabus ea, quæ a dextris fuit, S. Germano subinde consecrata, celebris fuisse dicitur prodigiis, & præsertim resuscitatione parvulorum, quos mortuos enixæ matres ibidem offerre consueverant; teste Viola jam assignato, cap. 1.

f Constantium accusat suis ipsius verbis, quæ dedimus num. 56.

g Adi Commentarium prævium supra num. 48 & 51. Observa hic etiam, in omnibus exemplaribus nostris exprimi annos octodecim; ac proinde corrigendam esse notam Papebrochii nostri in Vitam S. Patricii die 17 Martii pag. 546.

h De hac cellula meminisse videtur Constantius supra num. 33.

i Hymnus ille adhuc integer esse dicitur in analectis Cousineti de S. Lupo ep. Trecensi, quæ Parisiis servantur Mss. apud S. Genovefæ.

k Ita Constantius, num. 63.

l Loculi hujus fragmenta etiamnum in pretio servari diximus in Commentario.

* al. solus

CAPUT III.
Translatio corporis ejus in Gallias; ejusdem receptio ac sepultura.

XVII.

Quam robusti meriti, quam excellentis gloriæ, quam denique summi apud Christum loci fuerit, cujus erant, [De ecclesia] quibus publici aggeres illustrabantur, exequiæ, pertinuit ad divinitatem signorum affluentia declarare. Vulgi ore feruntur quam plurima, quibus eo fides detrahitur, quod varie indigesteque feruntur. Nobile illud pretiosumque est, quod cum memoria dignissimum, tum æque litteris ex antiquo inditum, & fidem astruit, & ædificationi conducit. Expeditione superius memorata, a venerabili Eusebio a, Vercellensium pontifice, decenter exceptus, omnibusque humanitatis officiis, ut par erat, relevatus est: is ipse Eusebius post longa contra antiquum hostem certamina, post hæreticorum, a quibus multa passus est, convulsa molimina, post illud denique clarissimum Phrygiæ exilium, a quo post quadriennium remeavit, longo jam confectus senio, rebusque pace reddita, novam tunc in urbe sua miles jam emeritus condebat ecclesiam. Hanc ut Germanus beatissimus, Ravenna rediens, dedicaret, obnixe deprecatus est: quod se devotius impleturum serio repromisit.

[29] Actum est, ut, beatissimi Confessoris comperto decessu, [per mortuum] ad suæ consecrationem basilicæ, ut mos fert ecclesiasticus, præfatus pontifex se appararet; quod * cum solemniter ingressurus, pharos ex more compositas jussisset accendi (mirum dictu quod est) admota flamma nullis lychnorum excipi potuit alimentis; quamquam id non semel nec simplici tentatum arte, frustra persistentium manus eluserit ministrorum. Cumque per dies aliquot casso iteratus labor perstantibus perturbaretur obstaculis, insolito negotii percitus interceptu, a re proposita desistendum judicavit episcopus; quod sibi cunctisque constaret evidentissimum, impediri encænii functionem, aut in diversum differendam tempus, aut pontificis alterius officio reservari. Interea venerandi funeris adesse pompam, famæ præcurrentis nuntiatur indicio; cui prosequendo quis non emergeret; quem propriæ salutis incuria non urgeret? Congestum undique rapit agmen episcopus; impensæque devotionis officiis exceptum corpus intra jam dictæ basilicæ ambitum introduxit. Quod ubi primas ædium partes attigit, ita universa luminum congeries cælitus inflammata perfulsit, ut palam fieret, ad sacri exequias corporis hic quoque non defuisse divinæ præsentiam majestatis; dum quæ humanis non cesserant ingeniis, divinis facile nutibus deserviebant.

[30] Tum sanctissimus Eusebius voti sui conscius, promissionisque a Sancto perceptæ non immemor, [Vercellis mirabiliter dedicata.] re altius expensa, quodque cælestibus erat confectum auspiciis, humanis ineptum ducens ministeriis retentari; Sanctissimus, ait, Germanus pactæ memor sponsionis, ne voti nostri imperfectione torqueremur, quod vivens promiserat, mortuus implere non distulit: quapropter susceptis tam evidentibus, tam præcelsis, tam denique singularibus sanctitatis ejus testimoniis, ad exigendum, quod divinis superest mysteriis, implorato Domino, accingamur. Ita fatus, ad altare se contulit, & Gloria in excelsis Deo, quanto potuit canore, persultans, festum populis indixit diem. Sacris episcopaliter celebratis, ac de splendore miraculi agitato sermone, diutius quod superfuit horarum, religiosis circa sacrum funus mancipavit excubiis. O justorum suavis & semper indefecta memoria! O suorum in conspectu Domini mors perpetuo pretiosa Sanctorum! Quid loci apud Dominum meruerit, nemini de cetero licuit dubitare; ante cujus exuvias honorandas * in externis quoque regionibus tantus signorum splendor emicuit: quod fortasse soli constaret Deo; nisi mirabilium frequentia id generi declarasset humano.

XVIII.

[31] Quibus ita exactis, viæ redditur, novusque obsequiorum ardor, [De fervore instantissimo occurrentium populorum.] cunctorum innatus mentibus, erga sancti funeris munia cumulatur. Crescebat ingens undecumque concurrentium numerositas populorum, dum & novus locis singulis comitatus accederet, & prosequentes quosque itineris continuatio non tæderet. Vectandi successus corporis cunctis, quamquam sese violenter ingererent, provenire non potuit: quibus tamen accedendi fuit copia, vicibus cessit: at quos irruens frequentia cominus id tractare prohibuit, officii genus erat oculis deducere, ac vocibus intimo devotionis fonte manantibus personare. Plurima per iter totum, tum ecclesiis ejus nomine dedicatis, tum titulis sparsim affixis, beatitudinis ejus monumenta monstrantur: quocumque locorum aut pernoctavit, aut pausam duxit, sanctitatis ejus adhuc notabiliter florente memoria.

XIX.

[32] Pretium deputabitur operæ, id intactum non excedere; [Qualiter sancti excessus Saturno innotuerit.] qualiter sancti excessum Pontificis cunctis semper consulens divina providentia, plebi quoque suæ orbitatem propriam adhuc ignoranti compertam fore voluerit. Saturnus b erat beatissimi Germani presbyter & discipulus, vita æque probatissimus, ac sancto Viro familiariter dilectus. Is, eo profecto in Italiam, jussu ejus in urbe remanserat. Qua ergo nocte gloriosus Domini Confessor & Pontifex apud Ravennam felici migravit excessu, is quoque Autissiodori positus, splendidissimum ejus transitum, angelo pandente, cognovit, ac divina instructus revelatione, populis denuntiavit; quorum ingenti secum coacta multitudine, ad Alpium juga properat; ubi excipiunt Galliæ Patronum proprium, tanto ejus funeri propensius servituræ, quanto potiorem famulatum reverentiæ mixtus amoris extorquebat affectus. Hoc non commentitium est, nec vena ingenii prurientis extusum; verum vetustissimo insculptum marmori, scriptura quoque ipsa antiquitatis repræsentante characterem, apud nos hodieque servatur.

XX.

[33] Crediderim sane, nonnullos a Ravenna, sanctitatis ejus expertissimos, [De quinque sororibus sacrum corpus ardentissime prosecutis.] cum sacri gleba corporis peregrinationem sibi ultroneam indixisse, ac per hoc infatigatis animis, quamquam esset via longior, funus venerabile prosecutos. In quibus & ex quibus quinque feruntur famosissimæ proposito virgines, natu germanæ c, quarum nomina vel merita celebrem in nostra provincia ex longo obtinuere memoriam. Harum tres, his vocabulis Magnentia, Palladia, atque Camilla d, ut singulæ ipso in itinere divinitus evocatæ diem clausere novissimum e, in publico aggere nobilem accepere sepulturam, ecclesiis superstructis, earumque sanctitati dedicatis; quæ hodieque ob miraculorum evidentiam & famosissimæ constant, & ingenti populorum studio frequentantur. Duarum, quibus sacri tumulationem corporis est videre concessum, altera, cui Maximæ vocabulum fuit, circa eamdem basilicam condi promeruit; quam tamen postmodum ambitus fabricæ majoris inclusit: altera, Porcaria dicta, nono fere ab urbe milliario in ecclesia suis præclara meritis requiescit.

XXI.

[34] Ex pridie Kalendarum Augustarum die, qua Consessor eximius sarcina levatus carnis, [De sacri exceptione corporis & splendidissinio sepulcri apparatu.] cælestibus est insinuatus sacrariis, tertius & quinquagesimus volvebatur dies f, cum sacri thesaurus corporis propriæ refufus urbi, solenni obsequio populorum excipitur, atque intra principalis, cui sederat, ecclesiæ g ambitum collocatur. Ibi per decem continuos dies h ingentibus officiorum impensis excolitur; donec omnibus, quæ ad jus sepulcri pertinent, officiosissime apparatis, non parva humani generis congesta multitudine, ut Virum decebat apostolicum, sepulturæ traderetur. Verum, quia in rebus singulis pro captu impune cuique opinari licitum est, non temere dixerim, tantorum intercessu dierum non funeris solummodo provisum apparatui; verum sacerdotibus ac populis e remotis terrarum undecumque occursuris, quique, si Sancti defuissent exequiis, id vero ferrent ægerrime, fuit hac tumulandi Pontificis dilatione consultum.

XXII.

[35] Quod ergo sacri tui corporis præsentia fruimur, quod Viri post Apostolos splendidissimi gloriosa memoria illustramur, [Quid muneris in relatione sacri corporis collatum putetur; per apostrophen.] quod denique certissimum, quo se nostra fragilitas conferat, periculorum omnium præsidium obtinemus, præmisso ineffabili sanctæ & individuæ Trinitatis præconio, tibi, Pater sacratissime, grates omnimodas & habemus & agimus: te amatorem patriæ, tutorem gregis, tuorumque prædicamus patrem clementissimum filiorum; qui cum in augustis imperii sedibus ipsorum componi posses manibus augustorum, tantoque apicem locare sublimius, quanto est Romana excellentia Gallicana mediocritate provectior; utque Roma Apostolis, Ravenna quoque Germano perstaret insignis: vicerunt tamen paterna ac materna viscera; vicit desolatorum amor & affectio filiorum, quos qualiter vivens, quamque impense dilexeras, mortuus declarasti. Ita certe, ita tuam decebat, Pater æquissime, sanctitatem; ut qui pro externorum commodis te frequenter impenderas, terras ac maria peragraveras, aspera postremo cuncta pertuleras, domesticam non negligeres plebem, cui te Rector rerum maximus specialem contulit præesse pastorem. O quam bene de illa meritus, quam sinceris es obsequiis excolendus, cujus orbitati acerbissimæ, tam præsens, tam præcipuum, tam denique familiare suffragium providisti, quo non modo præsentibus consuleres, verum ipsis posteris quoque subvenires! Urbem nostram rerum natura dispositrix siccis locavit in rupibus, nullis opibus fultam, nulla situs artisve qualitate munitam: hæc ne nomine quidem digna existeret, si tui thesauro corporis caruisset: quo quia illustrari mirifice meruit, eo inter ceteras hinc gloriosius emicat, quo post Apostolos nulla alia margaritum pretiosius servat.

XXIII.

[36] Jam vero de supradictæ exceptionis qualitate quid sentiam, [Retractatio exceptionis supradictæ.] ad plenum efferre non sufficio; quoniam diu mecum multumque retractans, nec ipsa animi satis hanc perspicacitate discerno. Diem namque illam gaudii dixerim, an mœroris, id vero in ancipiti est: sed & si alterum sine altero prædicem, tantorum tamque religiosorum civium tum pietati tum prudentiæ vereor derogare. Cujus enim fletibus ora vacarent, quem ovilis pastore destituti orbitas admoneret? In qua id putabatur gravissimum, quod peregre obeuntis excessui devotissimos filios ne concessum quidem fuerat interesse. Illud vero gaudium, quam fuit ineffabile; quam puris affectibus conflata lætitia? Recipiebant Patrem filii, Tutorem pupilli, desperati consilium, trepidi firmamentum. O diem festivam, tantis uberem lacrymis, tantis gravidam gaudiis; cui quisque * non interfuit, spectaculorum parte quam maxima caruit; qua nec urbem tristior, nec orbem afflavit hilarior.

XXIV.

[37] Rite omnibus præparatis, cum & confluentium nulla esset requies, & qui convenerant, vix jam regionis amplitudine caperentur, [Ut sacrum corpus sepulturæ traditum sit, & de loco sepulcri.] die Kalendarum Octobrium intra sepulcri abdita thesaurus cælestis deponitur, tanto orbis terrarum officio, tanta humani generis pietate, ut luce clarius constaret omnibus, hunc summi in cælo esse meriti, cujus in terris tanta providebantur honori. Locus sepulcri hujus tum quidem perexiguum erat oratorium, in suo ipsius prædio, martyris Mauritii meritis dedicatum i, quod Vir splendidissimus supra memorato quondam Saturno delegaverat, ut sub professione sacerdotalis tituli Martyrum memoriis inibi deserviret. Necdum immanitas ethnicæ superstitionis obsoleverat; adhuc Christianitas arctis obsessa finibus angebatur, fanisque per orbem usquequaque vigentibus, Christi ecclesiis extruendis modicus ambitus, exiguus impendebatur & cultus: nondum se circa talia fidelium ardor effuderat; quorum in his regionibus ante Germanum sanctissimum ingens quoque raritas existebat. Cum enim ipse in urbe sua septimus ordine ecclesiam rexerit, claret profecto, quod hi, qui ante ipsum extitere pontifices, obluctante sibi sævientium rabie paganorum, minus libere, minus plene religionis fundavere primordia; cui tamen hic, cujus nobilitati, virtuti ac sapientiæ passim obniti non poterat *, multimoda suo tempore contulit incrementa.

ANNOTATA.

a De S. Eusebio ep. Vercellensi agit Martyrologium Rom. die 1 Augusti; sed cum nuper decreto Romano festum ejus & Officium affixum sit diei 16 Decembris, eo nos ejus Acta remittemus. Patet vero ex hoc loco, quam parum in antiqua chronologia versatus fuerit Hericus noster, qui hæc de Eusebio, annis facile septuaginta ante Germanum vita functo, scribere non dubitaverit. Itaque pro Eusebio, quem exhibent Mss. nostra omnia, scribendum fuisse S. Albinum, contendit Ughellus in episcopis Vercellensibus, Italiæ sacræ recusæ tom. 4, col. 761. At ego satis vereor; ut hoc omnibus placeat: nam alia historia, huic admodum similis narratur a S. Adone archiepiscopo Viennensi, & Herici æquali, in Chronico, ætate sexta, ad annum Christi 452; cujus hæc est substantia: Cum S. Germanus Ravennam petens, Viennam in Gallia præteriret, ibi a S. Severo presbytero rogatus, ut ecclesiam S. Stephani recens ædificatam consecraret, id se in reditu facturum promisit. Sed dum frustra diu exspectatus, non redit, ac dedicatio per alium paratur, ecce tibi, in ipso articulo S. Germani defuncti corpus Ravenna ad suos destinatum, illac refertur, atque in eamdem ecclesiam S. Stephani, repausandi gratia, tantisper deponitur; sicque Viri Dei promissum impletur. Addit Ado: Isicius tunc temporis Viennensem regebat ecclesiam: in quo & ipse errat insigniter: cum Isichius primus Viennensis non sederit saltem ante annum Christi 472; ut ostensum est ad diem 16 Martii, ubi de S. Isichio, pag. 448; & diem 5 Februarii, ubi de S. Avito, Isichii filio & successore, pag. 661. Non commendant sane & utriusque historiæ similitudo, & utriusque scriptoris errores in ea palpabiles veritatem utriusvis. Absit tamen, ut falsam omnino dicamus laterutram. Viola cap. 23 deprehendit errorem quidem Herici; sed non Adonis; itaque quod Hericus de S. Eusebio & ecclesia Vercellensi narrat, ipse de S. Isichio & ecclesia Viennensi exponit, utramque confundens narrationem.

b De Saturno hoc vide prætermissos ad hunc diem.

c In Vita Ms. S. Magnentiæ non dicuntur hæ virgines fuisse inter se germanæ; sed S. Magnentiæ collegæ & comites. Deinde non quinque ibi numerantur, sed quatuor tantum, omissa Maxima. Maximam quoque vel de hoc numero non esse, vel cum Magnentia confundi oportere, contendit Bargedæus in collectione Ms. Sanctorum Autissiodorensium ad diem 26 Novembris; idque quia in theca lapidea longe antiguissima, in qua servatur corpus S. Magnentiæ, hæc repræsentatur in lecto moribunda cum tribus tantum assistentibus ei virginibus: tum quia non plures exhibentur in picturis ecclesiæ S. Palladiæ. Diversam tamen a Magnentia Maximam fuisse, evincit ejus tumulus & corpus, quæ usque ad profanationem Calvinianam anni 1567 Autissiodori in cœnobio S. Germani servata fuerunt; ut patet ex Actis visitationis Siguerianæ; ubi etiamnum superesse dicitur hoc ejus epitaphium Gallicum: Hic jacet corpus dominæ S. Maximæ virginis; quæ comitata est corpus S. Germani Ravenna usque in hoc cœnobium cum S. Palladia, S. Magnentia, S. Camilla, & S. Porcaria. Ceterum quo die colatur S. Maxima, tametsi exstet ejus sacellum in laudato cœnobio, hactenus ignoramus. Castellanus eam accenset ahemeris.

d De S. Magnentia agetur 26 Novembris; de SS. Palladia & Porcaria 8 Octobris; de S. Camilla actum jam est die 3 Martii pag. 242; ubi emendandus annus mortis ejus.

e Si in ipso itinere mortuæ sunt, vel non celebrantur eo die, quo obierunt (iter enim duravit ab initio Augusti usque ad 22 Septembris;) vel ubi per viam in morbum inciderunt, diu decubuisse dicendæ sunt, antequam exspiraverint.

f Advenit ergo die 22 Septembris, quo adventum illum celebrari diximus in Commentario prævio num. 4.

g Puta ecclesiæ S. Stephani, quæ cathedralis est: non tamen ibi sepultus fuit; ut mox patebit.

h Nempe (ut sequetur num. 37) usque ad Kalendas Octobris, hujus rei memoriæ, solenniter, ut ante ostendimus, consecratas. Porro totum hoc tempus rotundo sexaginta dierum numero, sed minus accurate, complexus est S. Gregorius Turonensis infra citandus num. 41.

i In Hisp. epp Autissiod. cap. 7 de Sancto nostro dicitur: Fecit & basilicam in honore sanctorum martyrum Agaunensium Mauricii scilicet, sociorumque ejus; ubi & hæc dona obtulit, Warchiacum in pago Senonico, cum universis appendiciis suis; in pago quoque Autissiodorensi Corvallem cum appendiciis suis; nec non & Molinis, similiter cum appendiciis suis. In quo etiam oratorio sanctum Saturninum vitæ probatissimum, suumque discipulum, ordinavit presbyterum; ut sub professione sacerdotalis tituli Martyrum inibi memoriis deserviret.

* al. quam

* al. adorandas

* proquisquis

* cod. Valcel. poterant

CAPUT IV.
Basilicæ S. Germani & sepulcri magnificentia regia, miraculis assiduis decorata.

XXV.

[38] Progressu temporum sacræ fidei circumquaque prolatis insignibus, cum & ipsi quoque Francorum proceres edictis colla cælestibus summisissent, venerabilis & monumentis condigna perennibus Crotechildis a regina, [De extructione basilicæ beatissimi Germani.] magni principis Clodovei uxor, spiritu tacta divino, supra sancti tumulum Pontificis ingentis fabricæ atque operosæ amplitudinis extruxit basilicam, confidens se suosque ejus non parum provehi posse precibus, cujus tanta tamque mirifica extabant insignia sanctitatis. Ac ipsa tempestate, cum præfata augusta sanctus Lupus episcopus venit de superioris Burgundiæ partibus b; quique non multo post ad XVI. Kal. Julii c, die functus supremo, ex reginæ placito in eadem ecclesia decenter ac religiose compositus requiescit; quod Pario penes nos impressum marmori cuique legere cupienti scriptura prodit antiquior.

XXVI.

[39] Exinde major Clotharius, prænominatæ Crotechildis filius, regni sublimatus in solio, [De ornatu sacræ memoriæ ejus.] maternæque devotionis fidissimus executor & heres, post genitricis excessum super adorandam beatissimi Germani memoriam per manus sancti Desiderii, ejusdem tunc urbis episcopi d, regalibus expensis fredam e composuit; quæ auro argentoque elegantissime decorata, in nostram quoque duravit ætatem, auctorem ministrumque operis insculptarum sibi designans suffragio litterarum. Quin etiam memorabilis ejusdem Clotharii conjux, Ingundis nomine, cum religione famosissima, tum etiam largitatis & diligentiæ erga ecclesias singularis, sepulcro beati Germani per idem tempus plurima vasorum palliorumque obtulit ornamenta; inter quæ calicem egregium auro splendidissimo gemmisque compactum vidimus, pretiosis reginæ memoriam insertis litteris præferentem, quæ munus hoc per manus supra nominati Desiderii pontificis beato Germano devota contulerat.

XXVII.

[40] Locum sane illum, ob sacri privilegium corporis, miraculorum gloria semper extitisse frequentissimum, [Quod locus idem miraculorum semper dote floruerit.] nemo impune dubitaverit. Ea quoniam nec numero colligi f, nec personarum, in quibus patrata sunt, nomina poterant retineri (ut solent cito data ac supperentia quæque vilescere) incuriæ pariter & oblivionis squalloribus obducta torpuerunt: quæ tamen extitisse perplurima, ex eo saltem colligere possumus, quod nonnulli adhuc seniorum superstitem agunt vitam, qui se ante fores sacri hujus templi innumera patratorum signorum appensa vidisse confirmant insignia, quæ ab energumenis, debilibus, surdisque ac mutis revalescentibus loco deposita, divinorum erga infirmos beneficiorum utilem diu repræsentavere memoriam.

XXVIII.

[41] Denique & Gregorius, Turonorum antistes, miraculorum curiosus indagator ac studiosissimus editor, [Quid Gregorius Turonicus in miraculorum libris.] nonnulla ad hujus & per hujus beatissimi Patris memoriam patrata commemorat; quæ suis, quam nostris, verbis intimanda maluimus, ne rei absque pretio operæ permutatæ quiddam fidei detrahamus.

Germanus, inquit, gloriosus confessor in urbe Ravenna g obiit; inde vero levatus, post dies sexaginta ad civitatem Autissiodorum delatus, sepulturæ mandatus est. Tempore autem Teudechildæ reginæ h Nonninus quidam tribunus ex Arverno, de Francia, post reddita reginæ tributa, revertens, Autissiodorensem urbem adiit, causa tantum religionis; provolutusque ad beatissimi Germani sepulcrum, cum diutissime orasset, extracto de vagina tigre i, lapidem, qui super venerabile sepulcrum habebatur, nemine vidente, percussit; de quo excussa particula modica, tamquam æneus diriguit; ita ut nullum membrum posset ullatenus vindicare k, aut vocem emittere. Videntes autem eum pucri sic humi jacere, nesciebant, quid ei evenisset: accedens vero unus eorum, cum eum interpellasset, nullum ab eodem responsum accepit. Tum ille, ut erat rigidus, in corde suo intelligens se damnatum, votum vovit, dicens: Scio, me præsumptuosum extitisse, beatissime Confessor; sed devotio exegit, ut præsumerem; & ideo, si me dignaris absolvere, & ad propria cum tua gratia redire permiseris, in basilica has reliquias condens, festivitatem tuam devotissime annis singulis celebrare curabo. Cujus clausum murmur Vir sanctus intelligens, eum absolvit & abire permisit incolumem. Qui veniens, reliquias illas in ecclesia posuit, & Sancti festa per singulos annos fideliter celebravit.

XXIX.

[42] Quodam autem tempore ad supradictam basilicam, [Quid evidentiæ in eadem basilica declaratum sit: ex verbis ejusdem Gregorii.] in qua reliquiæ conditæ sunt, cum Avito, avunculo meo, Arvernorum antistite l, accessimus. Ubi cum sanctus pontifex jejunus ingressus fuisset hora quasi decima, omnes qui cum eo intravimus, odorem liliorum rosarumque natibus hausimus; quod nobis Beati Germani præstitum merito, non ambigimus: erat enim mensis nonus. Actum vico Musciacas m. De his Gregorius ita. Quibus præmissis ad ea, quæ nostræ vel propinquaverunt, vel accesserunt ætati, styli seriem transferamus. Verum, quoniam spiritalibus spiritalia seminantur, dignitasque Domini in servorum probitate perpenditur, rationi proximum judico, brevi ostendere, tanti Patris meritis divinum erga loci incolas favorem in fine maxime claruisse.

XXX.

[43] Esopo vocabulum cuidam puerulo fuit, qui cum vix quinque annorum infantiam contigisset, [De Esopo puero ab angelis visitato.] sancto Ordini a parentibus mancipatus, prout tenera ætas pati poterat, primis litterarum characteribus ludo quam serio n formabatur. Is dysenteria correptus, ingentis languoris molestias angusto in corpore tolerabat. Marutini cujusdam dihiculo a seniorum uno, qualiter se ageret, percontatus, cuncta sibi respondit constare salubria; lectionis suæ tenorem se paulo: ante ex memoria reddidisse; quæ causa alacritatis ei securitatisque plurimum contulisset. De qualitate ejus lectionis interrogatus, centesimi decimi septimi Psalmi primum versum ultra ejus ætatis tenaciam proferens, Confitemini, ait, Domino, quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia ejus. Cum id nec scripto discere, nec per ætatem vel usum memoriæ insinuare potuerit; a quo rem didicerit, postulatus; Non videtis, ait, parvulos scalæ hujus excellentissimæ connisos gradibus ad cælestia contendentes? Non plura effatus, ut finem verbis, vitæ quoque terminum fixit. Certissimum est, angelicos spiritus habitudine puerorum ejus innocentiæ Deo placitæ demonstratos; animam quoque fragilitatis exemptam compede suscepisse. Aliis ipsam quoque imminentis decessus horam novimus revelatam; adeo ut & lavacra & vestium mutationes, prout mortuis exhibenda erant, ipsi adhuc viventes ultro prævenerint. Nonnullis ejusdem beatissimi Patris persona vultu venustissimo, reverenda canitie, pontificali dignitate conspecta, & consolationis plurimum & securitatis non parum exhibuit. Hoc e multis non extraordinarie fortasse tetigerimus; ut palam liqueat, hunc devote sibi obsequentium anxie curam gerere famulorum. Hinc ad reliqua transeamus.

XXXI.

[44] Immoderata gulæ appetentia, ob quam omnes peccato mortique succumbimus, [De eo qui pomum furto ablegit.] leve putatur & ludicrum; sed quo cavetur minus, eo atrocius perimit. Hanc Vir sanctus cum in semetipso extingueret, tum quod in aliis quoque sibi displiceat, studuit commendare. Ut fidelibus mos est devotionem suam, quibus possunt, modulis declarare; ante sacri sepulcrum corporis strata jacebant poma autumnali viriditate vernantia; quæ ut diversa genere, odore quoque gratissima, geminam accedentibus aspectus olfactusque sui gratiam ministrarent: interea, populis ad beati festum Præsulis ex more fluentibus, quibusque permittebatur accedere, sacri pavimentum lecti religiosa veneratione deosculantibus, e rure, cui Nantilla vocabulum est, distatque ab urbe non plurimum, rusticorum quemdam contigit interesse. Is oculorum gulæque captus illecebra, manu sacris injecta, pomum clanculo rapuit, ac tamquam eo voluptati morem gesturus, abscessit. Hujus temeritatem e vestigio comes ultio castigavit: nam, ut esu pomi illicito satisfecit desiderio, interdicto loquendi usu, mutus effectus, reum se criminis miser agnovit. Huic calamitati finem annus imposuit; cum solemnitatis ejusdem annuo remeante spectaculo, Sancti sepulcrum repetens, fletu reatum diluit, votisque addictus quamplurimis, loquelam pariter & veniam reportavit. Hoc prius compertum non est, donec is, in quo peractum fuerat, rei gestæ seriem indicaret. Id actum est ea, quæ Kalendis Octobribus evenit, festivitate, quamque ob sacri ejus depositionem corporis splendidiorem ceteris prisca veterum commendavit auctoritas.

XXXII.

[45] Rus quoddam nobile Vastinensis pagi Corbilias dicitur, [De adolescente debilitate damnato.] e cujus incolis quidam annis pubertatem inducentibus infausta genuum debilitate mulctatus, ad præfatæ concurrens festivitatis gaudia, naturali reformatus rectitudini, cujus quam maxime crat indigus, optatæ secum retulit munia sospitatis.

XXXIII.

[46] Institutione Apostolorum Principis informamur, contra veternosas maligni hostis astutias, [De eo, qui bibens noctu,] spiritales & indefectas constanter exercere vigilias, qui tamquam leo dominicis semper infestus ovilibus, incautum quemque & negligentem excipit, laniat, intercludit. Hujus decipulas, quam subdolas, tam subtiles, subducto cavere monemur exemplo. Quemdam Senonici ruris incolam, pecualis curæ diligentia rem familiarem non segniter exercentem, contigit proprium filium providendis pascendisque suibus præfecisse. Hunc antelucano diei cujusdam, ut familiare talibus est, a somno experrectum, sues in pascua ducere cum præcepisset, puer siti correptus vehementissima, raptim se ad situlam contulit, haustumque laticem absque salutaris præmissione signaculi incunctanter absumpsit: ita vis ardoris (instigante, ut liquet, dæmone) medullas adolescentis invaserat. Lugendum dictu! uno miser eodemque haustu & pestem glutivit & poculum: confestim namque allisus a dæmone, tortusque diutissime, catenis addicitur, claustrisque validissimis cohibetur.

[47] [correptus est a dæmone.] Cumque per tempus aliquod inrequieta miseria urgeretur, salubriore parentes afflati consilio, ad famosissimam B. Germani memoriam deducendum decreverunt; credentes quam verissime, immundos spiritus sacri corporis præsentiæ cedere, cujus virtutem & merita constabat eos frequentius expavisse. Id cum fecissent, applicitum solo puerum ante sepulcrum venerabile porrexerunt, votorum summam ubertate orationis & fletuum obnixius prosequentes. Fratres, quorum erat officii religiosis locum excubiis observare, & cruciatu pueri & parentum devotione permoti, accedunt cominus; adhibitisque ecclesiasticis exorcismis, levamen misero per sacri virtutem Præsulis deprecantur. Permodico horæ interveniente curriculo, surgit incolumis; lætisque parentibus perceptæ secum retulit gaudia sanitatis. Supersunt hodieque quamplurimi, qui se rei gestæ interfuisse, satis subnixa relatione fatentur.

XXXIV.

[48] Rem & omnino cavendam & plurimis incunctanter expertam præterire injurium duxerim; [Quod in perjuros quoque evidentem exerat ultionem.] cum constet, in rebus quoque minimis maximam interdum eminere divinæ virtutis evidentiam. Cum enim sacrosancti memoriam Confessoris continuis intro extroque palam sit radiare miraculis, in perjuros quoque non segnis probatur ultor existere; ut liquido emineat, Sanctorum pignora humanis interdum ausibus non impune lacessiri: nam si quis aut cupiditatis illectu, aut animi pertinacis impulsu, mendacio patrocinari definiens, saltem in armilla januæ o jusjurandum explere præsumpserit, hunc quod sit reus perjurii, tum rei familiaris dispendio, tum corporæ damno valetudinis, absque dilatione, pedissequa corripit ultio, durisque implexum nexibus, aut cita satisfactione liberum, aut proximo interitu efficit condemnatum. Id non integri solum corporis præsentia meruit; verumetiam ubicumque locorum sanctitatis ejus memoria colitur, reverentiæ tantum obtinuit; ut in basilica, Germani consecrata nomine, nemo fere, tametsi immanissimus, audeat pejerare.

XXXV.

[49] Jam vero circa ipsius septa sepulcri quanta se virtute præsentem exhibeat, [Quanta virtus sanctissimo sepulcro adsit.] hi maxime & evidenter experti sunt, quibus ejusdem, ut vere dicam, sancti sanctorum specialis est deputata custodia. Frequenter namque oleum lampadis ante sacrum tumulum dependentis excrevisse deprehensum est; cum quindecim ferme diebus totidemque noctibus inextinctum manens, nihil imminutionis pateretur.

XXXVI.

[50] Illud quoque non negligenter excesserim, quantam locus sacer obsequiorum exigat diligentiam; [Quid diligentiæ a sacri custodibus corporis exigatur.] adeo ut, si lucernam, quæ proprie sanctissimo deservit corpori, per noctem extingui contigerit, nulla indulgeatur custodibus requies, nulla potiendi somno facultas, donec defecti impensa luminis accuratius reparetur. Interdum tamquam cujusdam manus impulsu molestius impetuntur; ut nemini impune dubitare liceat, debita loco servitia non inepte nec segniter exercenda. Quid memorem, nonnullos ante hujus reverendi aram sepulcri in oratione secretius procumbentes, loci concussu precum efficaciam, cælestisque respectum facilitatis persensisse? Omitto, sacri hujus nominis invocationem multis quoque absentibus ac periculo proximis præsentissime subvenisse.

XXXVII.

[51] De pane vero ejusdem cœnobii multa & mira languentibus remedia provenire, [De virtute panis ejus nomine insigniti.] pervulgatissimum est; adeo ut, si quis, quamquam decumbens validissime, hujus afficiatur desiderio, efficacissimum esse reducis putetur indicium sospitatis. Hoc non incolarum asscribimus sanctitati; verum & devote postulantium fides obtinere talia, & beatissimi Germani meritum, cujus nomine panis inscribitur, multo valet præstare majora. Tua hæc sunt munera, Christe, qui in tuorum mirabilis es virtute Sanctorum; dumque hos miraculis clarificas, ad eorum nos imitationem inflammas. Hæc de his, quæ circa sacrum ejus corpus aut gesta sunt, aut geruntur, excerpta quam verissime, fastidii fortassis evasere nauseam patrocinio brevitatis. Hinc paucula de illis locis, in quibus ejus venerantur reliquiæ p, perstringentes, ad libelli finem ocyus properamus.

ANNOTATA.

a S. Crotechildis Acta dedimus die 3 Junii a pag. 292; in quibus hujus rei nulla sigillatim fit mentio.

b Puta, ubi regnum olim Burgundiæ fuit, cujus regia sedes erat Arelatum. Porro cujus ecclesiæ episcopus hic Lupus fuerit, ignoratur. Videsis conjecturam Mabillonii in Annalibus Benedictinis ad annum Christi 593, num. 40.

c Eo die tamen a Majoribus nostris omissus est, quantumvis hic Sanctus vocetur, sicut & in epitaphio ejus in Cryptis Autissiodorensibus cœnobii S. Germani; ubi & corpus inventum est ab illustrissimo Siguierio in visitatione sæpius memorata anni 1636: omissus est, inquam; quia de cultu, ut opinor, non satis constabat.

d Clotharius I, Galliæ tandem monarcha, plures habuit uxores post Ingundem, quæ prima fuit: obiit vero Clotharius ille anno Christi 561. Quomodo ergo vel prima ejus conjux, vel huic ipse diu superstes, munificentiam suam in hunc locum expromere potuerunt per manus sancti Desiderii episcopi Autissiodorensis, qui juxta Historiam episcoporum illorum cap. 20 sedere primum cœpit sub finem seculi sexti? An forte Clotharius primus perperam pro secundo accipitur? Atqui huic nescitur conjugem fuisse Ingundem. An Desiderius per errorem pro alio quopiam ejus decessore positus? An potius enorme vitium dicemus esse in chronologia Desiderii, ut passim alia occurrunt in ista Historia? Non obstat certe epistola S. Gregorii Magni ibidem adducta, tamquam inscripta Desiderio episcopo Autissiodorensi: nam juxta Gregorii Registrum lib. 7 inter epistolas Indictione secunda, sive anno Christi 599, scriptas habetur hæc eadem centesima decima sexta, inscripta tantum Desiderio episcopo, sine loco sedis. Putat vero ibi Mabillonius, Desiderium non hunc nostrum designari, sed Viennensem. Adisis illum in Annalibus Benedictinis ad annum 622, num. 34.

e Freda, ut probat Cangius, est ornamentum vel umbraculum, quod per modum ædiculæ feretris & capsis Sanctorum superimponi consuevit.

f Vide testimonium consonum S. Nicetii ep. Trevirensis supra productum in Commentario ad Acta S. Lupi ep. Trecensis § I, num. 3, pag. 51.

g Sic omnia nostra Mss.; apud ipsum tamen Gregorium de Gloria Confessorum, cap. 41, quod hic exscribitur, pro Ravenna legitur Roma; sed male, saltem in plerisque codicibus Mss. & editis.

h Teudechildæ reginæ; non illius, quam, ut alias plures, ex humili loco sublatam legitimæ conjugi Ingobergæ superinduxit Charibertus, Parisiorum rex, Clotharii primi filius, anno 567 vita defunctus, & de qua plura S. Gregorius in Historia sua Francorum lib. 4, cap. 26 refert; sed alterius, quæ fuerit Theodorici, usque ad annum 534 Austrasiæ regis, filia, Theodeberti anno 547 vivis erepti soror; de qua plura vide apud Valesium Rerum Francicarum lib. 7. Consule & annotata ad Gregorii Hist. Franc. lib. 4 cap. 26 in operum ejus editione Parisiensi anni 1699.

i Tigre, id est, cultro majore, ut ad marginem codicis Lugdunensis annotatur eadem manu, qua textus exaratus est. Ensem intelligit Cangius in Glossario.

k

Vindicare; ita codex Lugdunensis, at Valcellensis & Ms. Chiffletianum vendicare, quod eodem redit. Est aut vindicare seu vendicare, aliquid suum facere, ad suos usus convertere, ut eo possis uti pro arbitrio tuo; quod sane melius est, quam quod in edito Gregorio legitur, judicare, vel in Herici editione Labbeana, indicare.

l Sic iterum codices nostri; licet apud Labbeum, & in ipsius Gregorii editione tantum habeatur, cum Avito episcopo. Patruum habuit appellatque Gregorius S. Gallum, qui Avitum in ecclesiæ Claromontanæ gubernatione præcessit; Sed S. Avitum hunc, de quo tamen (utpote suo in sacris Litteris aliquando magistro) sæpissime meminit, numquam vel avunculi vel ullo consanguinitatis alio titulo nuncupat. Porro de S. Avito ep. Arvernorum agi poterit mense proximo.

m Musciacas, vulgo Mauzac seu Mozac in pago Ricomagensi apud Arvernos.

n Ludo quam serio, Chiffletius legit ludo quamserio. Sed quidni sensus esse possit, puerum vix quinquennem non serio instructum fuisse, sed ludo; ut qui seriæ instructionis per ætatem capax non esset? Patet vero hinc, quam tenera olim ætate liberos suos pii parentes sancto Ordini seu monachorum disciplinæ, mancipaverint. De se ipso Hericus id asseruit supra in Epilogo ad Vitam metricam B num. 176.

o Armilla januæ quid sit, non reperi hactenus. Suspicor, annulum significari (nam & pro annullo armilla sumitur) quo janua solet ab egredientibus attrahi, ut aforis occludi possit: ut sensus sit: Nam si quis, occluso etiam templo vel sacello S. Germani, ad januam foris consistens, & vel annulum januæ contingens, pejerare ac falsi testem invocare ausit sanctum Præsulem, hunc quod sit reus perjurii &c.

p Videtur ergo in singulis ecclesiis, de quibus nunc aget Hericus, aliquid olim fuisse reliquiarum S. Germani.

CAPUT V.
Miracula in aliis S. Germani per Galliam ecclesiis facta.

XXXVIII.

[52] In cœnobio Meleredensi a major ecclesia hujus præcellentissimi Patris nomine dedicata cognoscitur. Id cœnobium genti Britonum Romam infatigabiliter expetenti & pervium & familiare est: [De surdo inter dormiendum curato.] horum in collegio surdus quidam advenerat; cui cum aliud non suppeteret hospitium, noctu ante fores ecclesiæ, lapide capiti supposito, cubitavit: die reddito somnum exuit; moxque, se beatissimi Germani obtentu damno caruisse aurium, impendio lætatus est. Lapis, ejus subjectus capiti, receptæ tulit testimonium sanitati, quod, eo surgente, cruore perfusus apparuit. Pro recuperata salute votivas egit gratias, maturantesque iter socios incunctanter prosecutus est. Huic rei multorum adhuc, qui id inspexere, superstitum præsentia suffragatur.

XXXIX.

[53] In pago Laticensi, qui Lingonicæ * defert Diœcesi, [De ecclesia Ladriaci fundi.] fundus est notissimus, Ladriacus nomine, apud quem ecclesia est hujus pretiosissimi Præsulis sacrata pignoribus, quæ montano sita in culmine, aliquantum a villa longius distat. Quamobrem nonnulli Lingonicæ præsules civitatis hanc diruere, & aliam pro ea intra villæ ambitum instaurare conati basilicam, frustra consumpsere operam, cum id non semel, nec bis fuerit attentatum: nam quotiescumque sacrum altaris lapidem ob reliquias elevandas amovere tentarunt, tanto fixus pondere perseveravit immobilis, ut facile adverteres, antiquum loco cultum avertere divinæ non esse permissum providentiæ. Quo in loco cum semper mira patrentur & maxima; in splendidissima tamen festivitate Kalendarum Octobrium divina copiosius beneficia devote confluentibus ingeruntur.

XL.

[54] Quodam itaque tempore, cum ad præfatæ celebritatis annuum diem populus ex more conflueret; [De muliere cæca inibi curata.] ex villa, cui Marcenniacus vocabulum est, distatque a loco supradicto non plurimum, mulierem captam oculis contigit interesse. Hæc ingressa basilicam, precibus ac votis uberrimis suæ cæcitati remedium flagitabat; cumque sacræ a fidelibus vigiliæ debitis agerentur officiis, universo id spectante conventu, cœpit ex ejus oculis guttatim cruor effluere. Intra horas brevissimas omnimoda discussa caligine, redeuntis diei jubar cernere, & clare omnia videre promeruit; diem illam gratiis exegit & laudibus; peractisque suæ reparationis salutaribus, votorum plena remeavit ad propria.

XLI.

[55] Annus sequens ejusdem gaudia festivitatis revexerat, [De invalidi cujusdam reparatione.] interque turbas properantium quemdam ex familia sancti Mammetis b, ejusdem colonum villæ, invalidum totoque corpore reptilem, contigit advenisse. Is, dum se ex animo ad Deum contulit, beati obtentu Præsulis nativæ rectitudinis columen multorum in præsentia recuperavit. Quotidiani, tertiani, quartanive typhi * assidue percepta remedia, perenni febricitantium concursu locum frequentantissimum reddidere; quorum nemo levaminis expers rediit, quisquis ad sancta limina fide plenus accessit.

XLII.

[56] Loco sane illi, rebusque ad eum pertinentibus, violentiam non inferendam, [De equo in pratum ecclesiæ violenter admisso.] temerarii quique experti sunt. Quodam namque cum suis iter continuante comitibus, unus eorum, cui id genus officii incumbebat, equos, quibus in ipso utebantur itinere, prato ecclesiæ inducere nitebatur: cui cum a quodam rusticorum dictum fuisset, beati Germani esse pratum, tantique nominis respectu ab ejus invasione parcendum; ille verba sibi tantum dari existimans, equos nihilominus introduxit. Primus qui ingressus est, mox ut herbam dentibus carpsit, damnabili deformitate mulctatus est, in effigiem X litteræ faucibus per transversum distortis. Equorum custos, inspecto negotio, reliquos quam celerrime abigens, proventum rei Domino nuntiat. Is offensæ pœnitens, candelam ad modum equinæ longitudinis pro piaculo detulit; sanctoque satisfaciens Germano, vehiculi * reparationem obtinuit. E multis pauca perstrinximus, ne locum tantis insignem privilegiis præterisse videremur.

XLIII.

[57] [De miraculis,] Hinc Pauliacum, villam ruris Senonici, vel compendiosius memorare, non tam vicinitate loci, quam dignitate compellimur. Fundus ille ad beati Germani pertinens potestatem, ecclesiam quoque habet & nomine ejus celebrem, & virtutibus præcellentem; quas quoniam vel difficile vel impossibile est aut numero, aut ordine explicari, omissis iis, quæ veteravit antiquitas, pauca ex illis quam succincte contingimus, de quibus si incidat dubietas, multitudine testium obruemur.

Autissiodorensis pagi accola, Petrus cognomine, contractione genuum amiserat naturalem commeandi usum. Vota concepit; ad sancta limina reptabundus accessit; mox debilitati subtractus, beati Germani patrocinio se promeruisse gavisus est solidam gressuum functionem. Scabella dudum familiaria suspensa pro foribus, rei gestæ argumento fuere diutius.

Ex vicino fundo, cui Blariacus vocabulum est, mulier, Nonnula nomine, contractu totius corporis penitus inofficiosa, ad eamdem basilicam gestatorio se contulit; moxque beati Germani merito officiis restituta decentibus, & salutis & gaudii plena recessit.

[58] Altera ejusdem villæ mulier, Alda ex parentibus nuncupata, [apud ecclesiam] nihilominus contracti corporis damna deplorans, gestatorio se illuc ferri atque, præsentis suffragio medicinæ membris in priscum cedentibus, valens ac læta discessit.

Ex agro Autissiodorensi, Pratilis dicto, item alia mulier, Berlindis nomine, artubus ipsa quoque contractis, prædictæ basilicæ vehiculo delata successit; orationi se dedit; vota apud Sanctum deposuit: moxque præsentem experta Deum, naturalibus organis restituta convaluit.

Ex villa Lusciniaco mulierem toto contractam corpore, Teduisam nomine, fama huc miraculorum adduxerat. Hæc, beati Patris suffragante merito, membrorum decus cum rectitudine consecuta, consciam se hujus beneficii plurium dierum servitio declaravit.

Hujus sane loci non esse simplicem majestatem, plurimi quoque, diversa febrium accessione vexati, sæpius probaverunt. Alcharium quemdam, quartano impetu desperabiliter tabescentem, illuc contigit advenisse: ecclesiam subiit; excubias egit; seque potentissima beati Patris ope quam celerrime sospitati redditum, ingentibus præconiis declaravit.

Agius, ejusdem loci presbyter, tertianam diu passus inertiam; ut se devote ad Deum contulit, obtentu beati Præsulis celeri donatus beneficio, importunam mox pestem excessit.

Beatus, ipsius basilicæ clericus, quotidiana inquietudine acriter fatigatus, divinas per beatum Germanum medicinas expetiit; seque repente inrequieta molestia exemptum sensit.

[59] Si universos apud hunc locum nostra tempestate hujusmodi ereptos incommodo memorare velim, [Pauliaci] parabit, credo, tædium numerositas occurrentium personarum. Parcendum itaque talibus, atque ad reliqua ædificationi proficua concedendum.

Ejusdem loci mulier, Doda nomine, sacras ferias negligentius tractans, ipsam quoque diei Dominicæ majestatem, Christianis omnibus propensius observabilem, ausa est lanificio usuali violare. Temeritatem operis excepit continuo severitas ultionis: manus ad illicita consuetæ, necessariis mox destituuntur officiis; actumque est, ut nec naturæ possent satisfacere, quæ Auctorem naturæ in profanatione suæ diei non timuerant provocare. Tandem misera reatum agnoscens, ad beati Germani se suffragia contulit; ne talia deinceps iteraret, voto se interposito obligavit; clementissimi Patris facilitate misericordiam consecuta, sub multorum conspectu & sanitatem manuum & criminis veniam reportavit.

Ejusdem impiatione diei Nonnula * mulier manibus itidem contrahi meruit. Criminis conscia ecclesiam adiit; vota multiplicavit; beati Patris interventu incolumitatem cum emendatione vitii domum revexit.

Item alia, Fredegardis nomine, simili pro crimine eodem mulctata est supplicio; & facti pœnitens, & de misericordia non desperans, ad præfatum locum se contulit; faciem lacrymis, cælum gemitu oneravit; sacerdos loci pro recuperatione infelicis publicam orationem adhibuit; beato interveniente Germano, & facinori veniam & manibus promeruit sospitatem.

[60] [gestis.] Quæ vero ad locum hunc pertinent, sacra esse, nec in usus ceteros perperam transferenda, frequenti præsumptorum castigatione patefactum est. Loci ejus sacerdos (ut solet insipientium animus circa talia fore incautus) ex fune; quo signum ecclesiæ dudum pulsari consueverat, capistrum equo imposuit. Mox liquido claruit, rem semel sacram, domesticis usibus non decuisse conduci: ut enim equino capiti inductum est, cuncta, quæ funis complexus fuerat, ita derepente absumpta sunt, ut universa caro cum pilis & cute ossium tenus ferro putaretur decisa. Sic equus ille innoxius, temeritatis alienæ de cetero servavit indicia; quippe qui nec carnis plenæ, nec cutis solidæ, nec pilorum deinceps recipere meruit recrementa.

Ex rure, cui Villaris nomen est, mulier, Maria nomine, ad locum hunc sub prætextu orationis accessit, nactaque opportunitatem sacrilegii, linteum de ambone subduxit, domumque cum furto regressa, profanos renes sacro tegumento præcinxit. Illico totis artubus dissoluta, cum detrimento corporis sensit præsentiam ultionis. Mox facti pœnitens, reatum agnovit, seque ad locum, quo male prius accesserat, reportari petiit; publice confessa delictum, sacrilegii nefas lacrymis expiavit. Sic sacerdotis & populi interventu clementiam meruit; ac deinceps, beato miserante Germano, cum incolumis, tum etiam castigata recessit. His & similibus locus ille frequens privilegiis, facile sibi famosum reverentiæ titulum vindicavit.

XLIV.

[61] Præterea in pago Rotomagensi regius fiscus est, quem incolæ, ob palatii antiquitatem, [De puella muta,] Veterem domum nuncupant: capella palatio contigua, beatissimi Germani famosa nomine, illustris merito; signorum dote summam sibi facile venerationem obtinuit. Unum erit propositæ sufficiens brevitati; quod eo memorare compellimur, quo publicum scimus. Rex Carolus c huc fortasse devenerat, cum Herispogio duce Britonum placitaturus, ac seria quæque de regni negotiis tractaturus: illuc, ut in tanto conventu assolet, immodica turba pauperum undecumque confluxit; inter quos puella quoque muta adfuit, familiaris inopiæ malum quæritandæ stipis artificio docta temperare. Ea, quod hospitii facultatem non reperit, intra capellæ ambitum concessit. Circa noctem mediam vigilanti Germanus sanctissimus astitit, placidoque hanc alloquio mulcens; Jus, inquit, hospitii negatum tibi ab hominibus *, humanitate, qua potero, compensabo. Ita fatus, mentum mutæ blanda subrigens manu, in os ejus expuit; moxque visibilem suæ ostensionis præsentiam subtraxit. Virtute medicaminis intima faucium rupta, sanguinis ejecere quamplurimum; adeo ut tota planities pavimenti eo superfusa videretur.

[62] [generalis conventus testimonio curata.] Umbris cedentibus, superis reducta dies necdum noti proventum miraculi perspicuis declaravi claravit indiciis: nam & puella loquendi recepto usu, quod secum actum fuerat, ordine prosecuta est; & is, qui ab ore loquentis rivatim fluxerat, cruor, adhuc in pavimento recentissimus, patratæ rei argumentum præsentissimum afferebat. Interea a nonnullis curiosius percontata, in qua sibi beatus Germanus apparuisset effigie, personam se vidisse testabatur vultus dignitate splendidissimam, statura mediocrem, capilli qualitate decoram, mixta tamen canitie reverendam. Hæc & alia dixit se in eo notasse signa, quæ nonnulli eorum, qui sacrum ejus corpus, cum transferretur, quondam tractare meruerunt, quam simillime se asserunt perspexisse. Huic miraculo tot extitere testes, quot ad hujus generalis conventus spectaculum e cunctis regni partibus occurrere potuerunt.

ANNOTATA.

a Meleredensi, alias Meleretensi, Melerensi &c., nunc vulgo Moutier, in pago Autissiodorensi; de cujus fundatione Robertus monachus in Chronologia post annum 729; & fusius Mabillonius in Annalibus ad an. 721, num. 47 & alibi.

b S. Mammetis, sive Mamantis M., subintellige basilicæ. Celebris in Galliis hic Martyr evasit, ex quo S. Radegundis regina reliquias ejus seculo sexto ex Oriente obtinuit, uti dicetur 17 Augusti. Ejus nomine Lingones seculo duodecimo, post impetratas quoque reliquias ejus insignes, cathedralem ecclesiam dedicarunt.

c Carolus, cognomento Calvus, cui opus hoc auctor nuncupavit. Conventum hunc refert Mabillonius in Annalibus Benedictinis ad annum 851, num. 27.

* vulgo de Langres

* i. e. febris

* i. e. equi

* al. non nulla

* al. omnibus

CAPUT VI.
Continuatio miraculorum variis locis ibidem ejus nomine dicatis patratorum.

XLV.

[63] Sanctissimus & in optimis quibusque præclarus Remigius, Remorum pontifex pretiosus, honore Germani beatissimi in loco, [De oratorio beati Remigii manibus, in ejus honorem extructo.] quo sepeliri decreverat, quique ab urbe Remensi milliario ferme distat, propria manu, ut vetustissima Testamenti ejus pandit auctoritas, extruxit basilicam. Hæc ut antiquitate longæva, ita quoque miraculorum perstat splendore clarissima. Horum autem duorum festa Pontificum Kalendis Octobribus mundo pariter illuxisse, vulgo quoque notissimum est. Ad hæc solito celebranda spectaculo ad locum supradictum, quo scilicet sanctissimi Remigii corpus quiescit venerabile, populus ex more confluxerat. Factum est, ut Officiis vespertinis exactis, generaliter, ut in cœnobiis mos est, universa vulgi concio a septis ecclesiæ custodum instantia pelleretur. Contractum quemdam amici vehiculo detulerant, quem a beati Remigii expulsum templo, in præfatam sancti Germani basilicam, quod pro foribus consisteret, intulerunt. Ibi per noctem aliquantisper excubans, beatissimi Germani meritis sospitati redditus, naturalibus gressuum officiis de cetero perfrui meruit. Ita Vir apostolici culminis etiam suæ commendavit sublimia dignitatis, ostendens, se in ejus celebritate diei locum obtinere præcipuum, quam clarificare voluit suorum quoque privilegiis meritorum. Loca hæc, quorum huic opusculo mentionem inseruimus, virtutibus pollent pene continuis; verum nos ea tantum attingere decrevimus, quæ pervulgata omnibus, ambiguitatis scrupulum eluctari meruerunt

XLVI.

[64] In suburbio Suessionico B. Germani ecclesia eminet, [De basilica,] quam opinio conscia vetustatis a duodecim famosissimis negotiatoribus orbis olim perhibet esse constructam; qui quoniam de regnis ad regna sedule permeantes, prope ripam Axonæ crebrius fixere tentoria, id suæ frequentiæ decreverunt eo loco statuere monumentum; ut collatis expensis beato Germano ædificarent basilicam, cujus merito ac precibus inter terrarum marisque discrimina se præcipue posse protegi, confidebant. De sanctitate ejus loci sunt nobis comperta quamplurima, quæ opusculi brevitas explicare non patitur: pauca perstringere animus suggerit, quæ per sacerdotem ejus basilicæ fideliter comperta tenemus. Hic ipse ad revisendos agros ecclesiæ die quadam se ferebat esse profectum: dolo vicini cujusdam agrorum terminos immutatos, ac non absque suæ partis detrimento reperit esse confusos; adhibitaque denuo legitima cum testibus mentione, lapidem in terminis composuit; atque pro causa solicitus; Sancte, ait, Germane, siqua tui sacerdotis te detinet cura, hos agri tui terminos a pervadentium tuero calumnia. His dictis, domum repetit.

[65] [Sacssionis] Vicinus interea, cupiditatis acrimonia perurgente, noctu ad campum accedens, convulsum a terminis lapidem longe semovit, sua amplificans, aliena perperam coangustans. Die reddito, presbyter revertitur; violatos terminos aspicit; atque iteratæ temeritatis impatiens, felle commoto; Nonne, ait, sancte Germane, tuæ fidei ista commiseram? Vix iste in campo verba compleverat, & jam sacrilegum intra domesticos parietes ultrix pœna plectebat; subitis doloribus corripitur; & totis contractus membris, virium adminiculo destituitur. Mox temeritatis reminiscens, amicos advocat; consilium salutare implorat; ad presbyterum per amicos causa defertur; ut misero pie consulat, humiliter flagitatur. Ille nullum præsentius remedium se scire asserit, quam ut, votis sumptis, ad ejus se ecclesiam conferat, cujus offensa eum talia pertulisse constabat. Gestatorio delatus, accessit; perque dies aliquot peracta ibi pœnitentia, clementiam meruit; sospitati deinde reformatus abscessit; non magis ipse correctus, quam ceteris, ne tale quidpiam deinceps admittere audeant, exemplo futurus.

[66] [ejus honore] Idem ipse presbyter, dum quadam nocte dominica in ecclesia solemne celebraret Officium, levi sopore subductus, sensit, se superventu cujusdam personæ impulsum, atque, ut festinus domum suam ingrederetur, admonitum. Illico surrexit; & rapto cereo, domum ingressus, latrones intra cubiculum reperit, stramenta lecti, & si quid vestimentorum repererant, sarcinantes. Quos custodiæ mancipans, in ecclesiam rediit, & residuum Officii diligenter explevit. Liquet, beatum Germanum basilicæ suæ consuluisse ministro; ne, dum divinæ laudi insisteret, rei familiaris damna subiret.

[67] [constructam] Minus est audita depromere, nisi & aliqua oculis percepta subdantur. Pridie Kalendarum Augusti beati Germani transitus apud urbem Suessionicam fervido celebrabatur obsequio; cumque die in vesperam proniore divinæ laudis celebritas, cum in urbanis, tum etiam in suburbanis ecclesiis ac monasteriis esset explicita, solicita mihi cogitatio incidit, Axona transmeato, ad præfatam properare basilicam, ne forte (quod animo reputabam) abscessu presbyteri vespertina loco deessent Officia. Sumptis itaque aliquot fratribus, anxie properabam. Jamque nobis ecclesiæ atrium subeuntibus, signa solitum dedere clangorem. Concitato acrius cursu, ad ostium accessimus; quod clausum quidem, sed minime obseratum invenimus. Vix nos pedem posueramus in limine, & jam signa pulsari desierant. Huc illucque oculos circumferentes, neminem in ecclesia vidimus. Ostium, per quod elabi posset aliquis, nullum erat. Domum sacerdotis summa celeritate ingressi, diligenter perscrutantes omnia, personam nullam, vacua cuncta conspeximus. Presbyter cum suis omnibus, ut postea professus est, relicta domo vacua, jamdudum in urbem pransurus abscesserat. Cumque rem mecum tacitus volverem, conjectum est ab omnibus, beato Germano divina vespere non defuisse obsequia, quæ ab hominibus palam videbantur esse neglecta. Consummato Officio, alacres discessimus, luminaribus in noctem compositis, & ostiis ecclesiæ diligentius communitis. Et quamquam mens miraculi conscia in interioris hominis penetralibus plauderet; malui tamen, cæleste portentum aliis prædicantibus publicari; ne cui forte suspectus efficerer, quod, cum sim beati Germani peculiare mancipium, multiplicandi favoris gratia voluerim majora ex minoribus affectare.

XLVII.

[68] Pagus Cinomannicus a beatissimi Germani meritis devotus specialiter, [De temeritate Viviani principis apud Cadriacum in Falconibus punita.] infinita apud se diversis locis ejus miracula prædicat, quæ si litteris mandarentur omnia, maximi per se possent corpus implere voluminis. Est in ipso pago Cadriacus villa, habens ecclesiam ejus virtutibus gloriosam: is locus quoniam ex longo signorum claret affluentia, ardentissimo populorum indefesse confluentium studio frequentatur. Testantur, qui videre sæpissime totius basilicæ parietes intra extraque pallis b ac linteis coopertos, quæ fidelium devotio, ob percepta sanitatum dona cælestium, sacro suspendit loco. Ea, quod arcto constructa ambitu, concurrentium impar erat conventui populorum, a loci incolis hinc inde ligneis est ambita porticibus. Huc vice quadam Vivianus princeps c deveniens, qui tum eidem dominabatur fundo, instructum sessurus ad prandium, capos d, quos vulgo falcones nuncupant, qui secum delati fuerant, per basilicæ porticus componi præcepit. Hoc facto, convivio sese indulsit: a quo cum surrexisset, falcones universos mortuos reperit, iisdem, quibus implexi fuerant, pedicis dependentes. Temeritas principis punita damno gratissimæ voluptatis, ipsi quidem tristitiam, reliquis intulit admirationem. Germanus sanctissimus suo reverentiam vindicans loco, quam sibi displicuerit sæva rapacitas, evidenter admonuit, cujus vitium etiam in avibus raptu victitantibus tam districte persecutus est.

XLVIII.

[69] In perjuros quoque tantus existit ultor; ut in altari ejus basilicæ nemo audeat, [Quod hic quoque perjurii temeritas puniatur.] ne verum quidem, juramento peragere. At si qui saltem in ecclesiæ janua jurare tentarunt, inevitabili mox ultione perculsi expiraverunt alii; alii imbecilles effecti, perpetuo profanis ausibus pœnas dedere præcipites. Cæci ipso in loco lumen recuperavere quamplurimi, claudi gressum, leprosi pollutæ cutis munditiam, frigoritici * sospitatem. Hæc compendio tetigimus; ne locus quotidianis illuster * beneficiis, excipiatur ab officio nostræ commemorationis. Ceterum in locis Cinomannicis, Andegavinis quoque, ac Baiocasinis e certissime asserunt, beatissimi Germani gloriam pene copiosius ab omni populo venerari, quam (si dici liceat) quo sancta ejus membra recubant tumulata; adeo ut infinita miracula, per eum in his patrata regionibus, ne verbis quidem attingi, nedum paginis inseri valeant.

[70] Nec temere prætereundum, quod portiunculæ ex loculo sacri corporis pro reliquiis datæ, cælestibus interdum claruere miraculis: namque illustri cuidam viro, beati Germani reliquias postulanti, astulam f ex cupresso, qua quondam sacrum tegebatur corpus, [De cujusdam puellæ mirabili restauratione.] ab archiclavo * ecclesiæ meminimus fuisse concessam. Ille summa cum devotione suscepit; & in superioribus partibus Autissiodorensis pagi in patrimonio suo, quod Heldinnus dicitur, oratorium sancti Præsulis honore construxit. Huc se quadam die puella quædam reptilis contulit, quam ita horrendæ vis debilitatis affecerat, ut cruribus contractis, & pedibus retro distortis, universam incessus ei penitus abjuraverit facultatem. Hæc aliquamdiu intra oratorium commorata, cum se orationi expromptius implicasset, ita derepente juncturarum ac nervorum ejus compages dissiluerunt, ut confractum aliquid in frusta cessisse putares; ipsa quoque articulorum ossa trans corii densitatem adeo violenter cum sanguine proruperunt, ac si admotis totidem spiculis miseram cutem cerneres perforari: ac tum quidem exanimis pene facta, paulo post receptis officiis, huc illucque deambulans, ingens longe lateque præconium miraculo dedicavit. Exin locus ille & virtutibus frequens & conventibus celeber, specialem apud se quoque reverentiam divino cultui vindicavit.

L.

[71] Morvennicos saltus g hujusmodi oratoriis esse refertos nemini, nisi locorum inscio, [De locis] incognitum est; quippe quæ constat adeo esse famosa, ut cuncta itinerum ambiguitas, quæ per silvestria potest incidere, horum notione locorum, quasi quodam lapideo milliario, declaretur. Ita Germanus beatissimus felici patrocinio prævioque ducatu itinera dirigit, vias componit, gradientibus subvenit, nec solum errore exuit, verum etiam a periculorum incursione communit. Novimus his in locis nonnullas ejus honore basilicas, in quibus olei crebro manare pinguedinem, & miraculi frequentia, & multorum testimonio confirmatur. De febribus pellendis memorare aliquid superfluum ducimus; quando hoc beneficium quotidianum non jam miraculo ducitur. Alias quoque scimus per ejusdem solitudinis vasta diffusas, quibus quanto minor ab homine cultus impenditur, tanto in eis divinitatis præsentia potior declaratur.

[72] [Morvennicice] Nam & luminaria si aut tardius accendi contigerit, aut accensa extingui, sæpenumero deprehensa sunt illic cælitus inflammari; signa quoque ecclesiæ interdum, nullo pulsante, sonantia periculosam custodum negligentiam erga divinas Horas spontaneo officio increpare. Ut palam emineat, cessante diligentia hominum, non abesse loco custodiam angelorum. Nec vero aspernandum est, si magnis Dei beneficiis etiam minima inserantur: tanta etenim auctoritate beatus Germanus res ad se pertinentes etiam a bestiis protegit; ut, si forte vulpes (ut se habent silvestria) gallinam sacerdotis invaserit, rapto potiri nulla ratione sinatur; quin potius loco defixa, nec fugiendi copiam, nec lædendi habeat facultatem; donec superventu hominum cum prædone pariter præda capiatur. Agit hoc dignanter in minimis, qui maxima quæque potenter operatur in magnis, quique universalis naturæ & conditor & moderator, ne unum quidem passerem casso perire permittit.

ANNOTATA.

a Pagus Cinomannicus & Cenomannicus, vulgo le Maine, Normanniam attingit & minorem Britanniam.

b Pallis, id est aulæis, vide Cangium.

c Vivianus ille, dux fuit Caroli Calvi, cæsus in prælio adversus Herispogium Britanniæ ducem anno 851 juxta Chronicum Ademari apud Labbeum in Bibliotheca Mss. librorum tom. 2, pag. 161 & seq.

d Falcones appellari capos a capiendo, docent passim cum Cangio etymologi. Labbeus aves legit; ego codices nostros malim sequi.

e Nota satis hæc territoria sunt Bajocasinum, vulgo de Bayeux, in Normania; Cinomanicum; Normaniæ, uti dixi, adhærens; uti & Cenomanico adhæret Andegavinum, vulgo Anjou.

f Ita Mss. Est autem astula vox apud medii ævi scriptores usitata pro segmento, ut vide apud Cangium.

g Morvennicum, seu Morvinnum pagum regiunculam facit valde montosam & silvestrem Valesius in Notitia Galliarum , & partim, inquit, Nivernensi pago, partim dominio Castri Canini (Chasteau Chinon,) partim etiam Burgundiæ attribuitur.

* i. e. febricitantes

* al. illustris

* vulgo thesaurario

CAPUT VII.
Miracula facta apud cœnobium S. Germani Monfalconense.

LI.

Falconis montem a ex antiquo vocatum non jure præterierim; ne locum nobilem frequentemque virtutibus, [De reverentia] tam negligenter, quam obliviose videar suppressisse. Id cœnobium beatissimi Germani præcelsum meritis, ut illustratur nomine, ita virtutibus exornatur; multa ibi signorum gloria, multa mortalibus e cælo conferuntur beneficia; ibi visum cæcitas, debilitas reparationem, auditum surdus frequenter emeruit, frigoriticis quam multa ex improviso percepta remedia; his quam maxime, qui quartano decumbentes incommodo, acriora febrium concitamenta sensere. Illud non reticendum, quanta in pervasores loci vindicta desæviat; quibus in loco temere perpetrasse aliquid, mortem sibi conscivisse fuit: nam si quis inibi aut dominari per tyrannidem, aut cum cœnobii familia sævius agere, aut rerum ecclesiasticarum pervasor esse tentaverit, huic non in longum differtur ultio; verum quam citissimo raptatus interitu, sacrilegæ temeritatis e vestigio pœnas luit. Id apud cunctos loci incolas certissimum, expertumque est; & tamquam naturale versatur in ore proverbium, eum, qui sancto non timuerit violentus esse Germano, aut trucibus luporum dentibus conteri, aut Mosæ fluminis rapido gurgite incunctanter absumi. Hac justi Judicis dispensatione mirabili, & piis in Sanctum Domini amoris affectio, & improbis quibusque in resecandis ausibus timoris ingeritur magnitudo. Audiant talia seculi potestates; discantque, damnum ecclesiis non inferendum, scientes certissime, Deum in suorum injuriis vindicem esse servorum.

[74] Quidam præterea fur ecclesiarum effractionibus assuetus, [cœnobii,] præfatam beati Patris basilicam, fraudis opportunitate captata, subintrans, coronam argenteam ante altare pendentem demisso fune deposuit; quam ut profanis manibus comprehendit, ita divinitus loco defixus est, ut nec pedem subducere, nec manus temerarias ad se posset ullo modo revocare; donec sacri loci remeante custode, sacrilegus cum furto pariter teneretur. Castellum quoddam Adriani dicitur ad supradicti cœnobii pertinens potestatem. Id arduo situ in prærupti montis fastigio collocatum, beati nihilominus Germani ecclesiam præfert, cui frequens virtutum copia & reverentiæ & honoris plurimum acquisivit. Cæcus igitur quidam ea in regione notissimus, profectus a villa, cui ad Leones vocabulum est, quamque ad radices ejusdem montis locavit antiquitas, spe recuperandi luminis per convexa rupis ad præfatam basilicam properabat; sed cum ascensus difficultate gravatus, montis altitudinem superare non posset, imbecillitate pariter & labore decumbens, fessos artus sopori permisit. Dormienti clementissimus Germanus adfuit, blandaque miserum pietate demulcens, ut labori parceret jussit; tum veteris spinæ truncum in parte montis ostendens, ut baculo terram foderet, ac de unda mergentis * laticis oculos ablueret, imperavit. Sopori subductus, duce puero, locum expetit; terram baculo subigit; eventum miraculi præstolatur. Fons largissimus exilit; eo oculos fovet aliquamdiu; mox decussa caligine, novo fruitur die. Votis urgentibus, montis verticem scandit; miraculum publicat; Reparatori suo multiformes grates accumulat. Fons ille remediorum fœcundissimus, e remotis quoque locis a pluribus frequentatus, & lavacro relevat, & potu jucundat.

[75] [quod] Ejusdem loci vice-dominus quadam die discutiendis negotiis data singulari opera, ecclesiasticam familiam iniquis imperiis opprimebat. Reclamantibus cunctis, & apertam violentiam tumultuosa vociferatione testantibus, unum eorum, qui inter ceteros honoratior videbatur, ligatum stipiti, virgis mulctandum præcepit. Hac omnes crudelitate permoti, pedibus provolvuntur, atque ut facultatis oppositione indignitatem verberum removeret, obnixius supplicant: quæ res sævitiam hominis non solum non leniit, verum acerbius provocavit. Cumque jam miserum ad supplicia violenta raptarent, beati Germani præsidium anxiis cœpit vocibus inclamare. Judex felle commoto; Etsi sanctus, ait, Germanus hac tibi vice mox subvenerit, quid possint verbera tuo ipsius experiere supplicio. Vix ista compleverat; & in partem conversus, gravissime cortuit, ac temeritatem verborum crurifragio compensavit. Ita beatus Germanus, se fuisse præsentissimum declaravit; dum & miserum absolutione donavit, & contumacem merita contritione perdomuit. Cumque rem gestam celer ubique fama dispergeret, matrona quædam ex illustribus, hujusmodi negotio relatione comperto, in tumorem crigitur; ac frivolum animum incendens levitate verborum, in hujusmodi querelam effertur: Non, inquit, docuerat sanctum Germanum in hac parte ita facilem extitisse, ut hominem sua quætentem tanta crudelitate conficeret. Blasphemos sermones ultio repentina corripuit; nam ut ista furens protulit, & in verbo vestigia torsit; ita pedem ejus dextrum vindex pœna contrivit; ut pene exanimis ancillarum manibus in cubiculum referretur. Igitur quæ paulo ante de alterius causabatur incommodo, jam nunc propriæ calamitatis remedium anxia quæritabat; quemque injustum in superbi hominis punitione notaverat, justum jam per omnia in suam potius contritionem prædicabat: amicis & parentibus adscitis negotium profitetur; animi in se levitatem increpat; oris facilitatem objurgat; & votis tandem & muneribus onerata, ecclesiam expetit; scelus lacrymis expiat; a beatissimo Germano veniam cum sanitate reposcit; nec multo interjectu temporis misericordem sensit, quem dudum fuerat experta severum. Sospitati reddita, in domum suam castigata recessit, parcendumque sermonibus immodestis modernæ ultionis exemplo perdocuit.

[76] Consimile quiddam in villa Altissiodorensis pagi, [Mons-falconis] cui Abundiacus nomen est, patratum meminimus; in qua vir quidam illuster & pene toti notissimus regioni, quemdam ex loci incolis sævis verberibus profligari præceperat; illoque pretiosi Patris suffragium inclamante, non modo flexus non est, verum etiam maturari crudele negotium imperans, equum festinato conscendit: ac prius, quam portam excederet, equus in sublime tollitur; sessorem dorso excutit; coxaque transversum fracta, misera allisione prosternit. Nec prius sospitatem meruit, quam beato Germano, cujus nomen spreverat, debita pœnitudine satisfecit. Hoc propter facti similitudinem ita inserto, ad locum b, quem omisimus, seriem referamus c.

[77] Supradicti castelli dominus cupiditati nefariæ morem gerens, [dicitur.] res ad ecclesiam pertinentes ausu temerario abdicavit. Quo comperto, Remensis episcopus, ad cujus diœcesim locus ille pertinere cognoscitur, evocato presbytero, ne sacrilego homini Missæ officium impenderet, interdixit. Nec multo post ille superveniens, consueti officii celebritatem a presbytero exigebat; quod postquam a pontifice comperit interdictum, ejusdem loci villico advocato, quod ecclesiæ abstractum fuerat, datis vadibus reddi jussit. Ita Missæ potitus officio, sinistræ voluntatis stimulo perurgente, quod paulo ante reddi jusserat, violata fidei interpositione, denuo præcipit abdicari. Nec longum lætatus est, quin sacrilegum pœna corriperet: vix namque domum remeaverat; & maligno pervasus spiritu, infeliciter torquebatur. Uxor temeritatis conscia, pro salute viri ad ecclesiam cereos & vota direxit; e quibus ne unus quidem accendi potuit, perseverante erga infelicem divinæ indignationis indicio, quam semel in se provocare non timuerat sacrilegæ cupiditatis exemplo. Cui immanissimæ calamitati tum demum superna miseratio finem dedit, cum conjugis & parentum consilio persuasus, & quod prius abstulerat ecclesiæ reddidit, & ex legitimo patrimonio tantumdem aliud condonavit. Eamdem basilicam fur nocturnus ingrediens universa ad altaris ornatum pertinentia sacrilegis manibus exportavit. Cumque se in pedes solito conjecisset, ita eum vis divina implicuit; ut ab atrio ecclesiæ nullo pacto digredi potuerit: itaque totam noctem ambulans, sequentis auroræ diluculo in porticu basilicæ repertus est & conscientia trepidus, & furto onustus. Ita prædo confunditur; præda recipitur; beatus Germanus suo in loco liberaliter agere argumentis evidentibus declaratur.

De locis planis & habitabilibus nulla sunt, quæ dicimus; si non montana quæque & ardua, ac per hoc humanis pene inaccessa gressibus, Germani virtutibus esse pervia, declaremus d.

ANNOTATA.

a Falconis-mons, vulgo Mont-Faucon, oppidum est Galliæ in Campania. De monasterio vero ibidem celebri S. Germani dictum est in Commentario prævio ad Acta S. Wandregisili die 22 Julii; ejus primordia describit Frodoardus Historiæ ecclesiæ Remensis lib. 4, cap. 39.

b Ad Montem-Falconis videlicet.

c Hic apud Labbeum sequitur narratio de asello resuscitato, quam infra dabimus in Appendice secunda, num. 4. Huc illa sane imperite intrusa fuit contra apertum Herici contextum, ac fidem codicum nostrorum omnium: imo multo opportunius aptiusque supra Vitæ Constantianæ inseri posset inter numeros 73 & 74.

d Hæc transitio ad sequentem narrationem, legitur in solo codice Lugdunensi.

* al. emergentis

CAPUT VIII.
Miracula ejus, quæ in Alpibus, & in Britannia contigerunt.

LII.

Juga Penninarum Alpium, non plus candore nivium, quam ejus illustrari meritis, eo certius, [De oratorio ejus inter alpium summa constructo.] quo expertius est: nam in monte, qui Minoris Jovis a dicitur, ejus ecclesia est ambitu modica, virtutibus magna; quæ ob sacri repausationem corporis, cum Ravenna referretur, eo loco constructa fuisse cognoscitur. Hæc Romam pergentibus, indeque remeantibus inevitabiliter pervia est; quod publicus agger, in quo consistit, propter itineris angustias omnem divertendi ab ea denegat facultatem. Illuc innumera divinæ largitatis subinde clarent beneficia, quæ loci asperitatem ac solitudinem copiosa remediorum fertilitate compensant; ut jure fatearis, cælestis munificentiæ majestatem siccis etiam rupibus non deesse. Iter agentes quosque, quos noctis horror irruens, aut fatigationis difficultas impediens, aut infirmitatis sarcina prægravans, sub tectum ecclesiæ transite compellit, sanitatum ibi dona percipere, luce clarius inde colligitur, quod presbyter, ad cujus curam locus pertinet, in remota planitie frequentius habitans, si quando sacris morem gesturus, montana conscendit, multa ibi revalescentium argumenta conspicit infirmerum; nam & mutorum tabellæ, quarum concussu stipem postulant; repentium quoque gestamina contractorum ibi frequenter inventa; interdum & sanguine pavimentum madens; sed & votiva in diversis munusculis relicta bellaria noctu patratis in loco fidem astruxere miraculis.

LIII.

[79] Familiare quondam sancto Viro fuerat secretum & abjectionem oculi quærere, [Quod in patrandis miraculis secretum semper prætulerit.] res a se gestas mirabiliter secretalibus umbris tradere, quantumque in ipso fuit, omnes virtutes suas perennis ignorantiæ latebris obscurare: hinc certe est, quod cum multa illius miracula mundo innotuerint, nec potuerint locorum obscuritate celari, cum virtutibus proderetur; innumera tamen sunt, quæ jactantiæ refugus in hominum non passus est venire notitiam; quippe qui humanæ possibilitatis modulum supergressus, angelis consciis & cælo teste fruebatur. Hunc hodieque morem Pater servat egregius, qui cum incomparabilis existat apud Deum meriti, plura interdum in locellis obscurioribus, suo tantum titulatis nomine, visibilium præbet ostenta signorum, quam quo semper adorandi ejus corporis sacram veneramur præsentiam. Verum, quia infidelibus quibusque, & qui ex visibilibus tantum invisibilia metiuntur, familiare est signa cum Judæis quærere, & præsentibus solum commodis oblectari; mihi certe, cujus jam fides in robur convaluit, cui ad vitam ingredi propositum est, qui denique corporibus animas, quantum immortalia mortalibus, perituris mansura, incomparabiliter præstare non ambigo, carius hæc constabunt semper beneficia, quæ interiorem hominem spiritaliter & perpetuo beant, quam quæ exteriorem corporaliter & transitorie relevant: hæc diebus, hæc noctibus e Germani tumulo ubertim manare, nemo sani capitis jure dubitaverit.

LIV.

[80] Dum per mediterranea circumvecti loca, singula curiose disquirimus, [De Britannis sancto Germano speciali cultu obnoxiis;] pene fuit, ut Oceanum, extima mundi mirabiliter cingentem, ab excellentissimi Patris nostri privilegiis exciperemus; quibus cum totus redundet orbis, uberius tamen his Britannia gloriatur, insula inter omnes vel prima, vel maxima; de qua ut * fert auctoritas: Finis erat orbis ora Gallici littoris; nisi Britannia insula singulari amplitudine nomen pene orbis alterius mereretur b. Hæc beato Germano peculiari devotione submissa, multis se beneficiorum impendiis sanctitati ejus esse testatur obnoxiam; quod scilicet ejus doctrinis illuminata, quod per eum non semel est a sordibus hæresum expurgata, quod denique multiplici miraculorum lampade illustrata. Quæ quoniam doctorum nobilium studio litteris sunt aliquatenus commendata, iteratione non indigent. Fertur unum famosum inter cetera, cujus ad nos notitia per sanctum senem Marcum, ejusdem gentis episcopum decucurrit: qui natione quidem Brito, educatus vero in Hibernia, post longa pontificalis sanctitatis exercitia, ultroneam sibi peregrinationem indixit. Sic traductus in Franciam, piissimique regis Caroli munificentia illectus, apud beatorum Medardi & Sebastiani cœnobium c anachoreticam exercet vitam, singularis nostro tempore unicæ philosophus sanctitatis. Hic multis coram sæpius referre solitus erat, Germanum sanctissimum (ut ipsius utar verbis) suæ nationis apostolum, vice quadam, dum Britannias permearet, regis palatium cum suis discipulis introisse. Erat tum hiems horrida, nec hominibus solum, verum etiam ipsis bestiis vehementer infesta. Itaque directo ad regem internuntio, superventuræ nocti hospitium postulavit. Rex abnuit, atque, ut erat & gente & animo barbarus, negotium floccipendit. Interea Germanus cum discipulis sub divo persistens, cæli inclementiam infractis animis tolerabat.

[81] Jamque die in vesperam coacto, subulcus regis regressus a pascuis, [deque subulci hospitio,] pensum quotidiani salarii acceptum ex palatio ad proprium tugurium referebat. Is ubi Germanum beatissimum conspexit brumali horrore cum discipulis tabescentem, appropinquans cominus, orat humiliter, ut, quis esset, quave ex causa inter algores nimios illic moraretur, ediceret. Cumque nihil certitudinis ex responso percepisset, personæ dignitate permotus; Oro, ait, quisquis es Domine, ut parcas corpori, servique tui succedere digneris hospitio, ac demum, siqua paupertati meæ suppetunt officia, receptare: non parum enim interesse video, imminentis noctis angustias quantumlibet vili domicilio temperare. Non aspernatus personæ qualitatem, successit hospitio; & quæ sibi a paupere impendebantur, obsequia libens excepit. Erat illi in peculio vacca tantum & vitulus: conversusque ad uxorem; Et non intelligis, ait, quantum susceperis hospitem: accingere itaque, & unicum, qui nobis est, vitulum mactans, cœnaturis appone. Dicto illa incunctanter paruit, coctumque vitulum in mensa componit. Episcopus solito abstinens, ceteris esum indicit. Cœna explicita, beatus Germanus mulierem evocat, imperatque, ut ossa vituli collecta diligentius super pelliculam ejus ante matrem in præsepio componat. Quo facto (mirum dictu quod est) vitulus absque mora surrexit, matrique coadstans, pabulum carpere cœpit. Tum ad utrosque conversus Antistes; Salvo, inquit, præmio caritatis, jura hospitii tali interim beneficio compensata recipite. Proventum rei mirabilem collato omnes præconio sustulerunt.

[82] [& rege abjecto.] In crastinum Pontifex palatium repetit, regisque ad publicum præstolatur egressum. Illum ab intimis procedentem Germanus excipit, atque potenti objurgatione verborum, cur sibi pridie hospitium negaverit, severus exquirit. Rex stupore defixus intorpuit, Virique constantia attonitus, a responso defecit. Tum Germanus auctoritate mirabili; Egredere, inquit, & sceptra regni meliori permitte. Illo hæsitante, Germanus baculo cunctantem impellens; Egredieris, ait; & sicut definitum constat a Domino, nequaquam deinceps in æternum potestate regia abuteris. Barbarus auctoritatem cælestem in Præsule reformidans, cum conjuge & liberis indifferenter * egreditur, palatii fores retentare nulla posthac ratione conatus. Tum Germanus, uno ex discipulis directo, subulcum cum conjuge evocat; atque universo stupente palatio, in regni culmen componit. Ex eo tempore in hodiernum reges ex subulci genere prodeuntes, nationi Britonum dominantur, Deo per beatum Germanum res humanas mirabiliter ordinante. Hæc ita apud Britanniam catholicis literis contineri, prædictus mihi episcopus jurisjurandi interpositione firmabat; cujus probitatem quisque expertus est, verbis illius fidem cedere nullo modo dubitabit d. O Virum inter mortalium agmina singularem! O Hominem ipsius jam divinitatis symbola præferentem! Necdum luteam molem deposuit; & jam cum Christo de mundo decernit, potestates ordinat, regna disponit. Insanum te palam pronuntio, quisquis Germani merito provehi populos ad regna cælestia posse desperas, quem terrenos adhuc vehentem artus tanta potuisse consideras.

ANNOTATA.

a Summum Penninum, seu Montem Jovis (vulgo Mont-Jou Gallice, Italice Monte-Giove) eumdem facit Cluverius Italiæ antiq. lib. 1, cap. 32, cum eo, qui in mappis geographicis appellatur Mons divi Bernardi major (le grand S. Bernard.) Quidni ergo Mons minoris Jovis ille censeatur, quem ab alio non adeo dissitum vocitant Montem D. Bernardi minorem (le petit S. Bernard?) Per hos iter est e Gallia in ditionem Mediolanensem: uterque vero notatur in Sabaudia ad limites ducatus Augustani.

b Verba sunt Solini in Polyhistore cap. 22.

c Cœnobium intelligit, quod apud Suessiones Sanctorum Medardi ac Sebastiani reliquiis celeberrimum fuit; de quo plura Mabillonius in Annalibus passim.

d Adi tamen quæ de his omnibus in Commentario dicta sunt supra §. 7.

* ut redundat

* i. e. sine dilatione

LIBER SECUNDUS.

PROLOGUS
ejusdem auctoris.

Prioris libelli serie pro captu ingenii utcumque decursa, secundus, qui superest, privatas poscit operas, [Affectus Herici erga Sanctum; & propositum hujus libri.] nunc quidem instanter incipiendus, sed non etiam consequenter omnifariam consummandus: expensis namque his, quæ præ manibus versantur, si qua deinceps apostolici Patris nostri merito se fortassis ingesserint, impiger exequar; quæque Divinitati præstare placuerit, ea indifferenter * schedis indere non gravabor a. Libens vero huic astringar debito, nec eo me velim eximi umquam; quodque solvendo, & numquam persolvendo, utinam vinculis emicem corporis, perseverante erga Germani memoriam summæ & perantiquæ privilegio sanctitatis. Habet ille plures tanto negotio aptiores, cui si deessent propria, externa certe ad votum ultro famularentur obsequia: verum, dum quondam tractaret secularia, noverat auro bibere, noverat interdum & fictilibus prandere; cumque pocula suppeterent gemmea principi, non tamen horrebat pro tempore in multiplicis usum ministerii etiam ligneis uti. Non aspernabitur, credo, sua præconia per infimum & elinguem digeri; cujus tanta est meritorum gloria, ut mutis quoque ipsis copiam de se loquendi sufficiat largiri: eritque dignitatis genus, modica de modicis sumere, cui posse subest ingentia quæque de maximis receptare. Jam dudum proponenti dicere multa se certatim ingerunt, quorum nil prius, nil competentius libelli vestibulo præfigendum reor, quam illud, quo pacto munificentissimus Pater noster nostra quidem memoria suo subveniendum decrevit loco. Ei rei talem fuisse consequentiam, subjecta relatione declaratur.

ANNOTATA.

a Siquid tamen post editum hoc opus de S. Germani miraculis notaverit Hericus, id cum schedis periisse necesse est: nisi huic ipsi operi post nuncupationem, atque adeo obitum Caroli Calvi, quædam ab Herico inserta fuisse velis miracula; uti inserta fuisse alia quædam notabimus num. 90.

* i. e. statim

CAPUT I.
Nova ecclesiæ S. Germani in cœnobio Autissiodorensi fabrica, miraculis & cœpta & confecta.

I.

[84] Chuonradus princeps famosissimus, collega regum, [Commemoratio Chuonradi majoris,] & inter primates aulicos apprime inclytus, per id temporis regia munificentia maximis, & sua condignis nobilitate fulgebat honoribus a. Conjunx illi erat Adheleidh nomine, primorum & ipsa natalium perinde titulis gloriosa; quippe quæ avita antiquorum procerum oriunda propagine, splendorem generis augustissimæ æquiparabat stemmate dignitatis b. Junxerat hos cum conjugii caritas tum socialis gratia probitatis, fortunarum amplitudinem religionis in Deum, moderationis in seculum cultibus exæquantes. Mira in personis secularibus officiositas, ingens devotio, inexplicabilis fidei magnitudo; ut difficile judicare sufficeres, uter eorum in religionem pronior, in Sanctos ferventior, in pauperum diligentiam * copiosior appareret; ita se pietatis certabant officiis prævenire, cum fastigio dignitatis, tum etiam virtutis æmulandæ studio omnibus potiores.

[85] [& de munificentia ejus.] Cumque plurimos & secularium hoc tempore videas ambitionis fovendæ gratia ecclesiasticas prælationes inhiare; hos nostra tempestate vel primos vel solos extitisse, pace cunctorum dixerim, qui sacrorum locorum suscepta potestate, non magis præesse c voluerint, quam prodesse; nec æstuanti avaritiæ servorum Dei oppressione satisfacere, verum obrepentes illis indigentias propriis opibus aut penitus excludere, aut tolerabiliter temperare. Hoc, me tacente, ubique terrarum diversæ conclamant ecclesiæ, horum devotione incomparabili, vel rerum copiis auctæ, vel ornamentorum competentium gloria notabiliter insignitæ. Locus id noster vel maxime contestatur, qui eorumdem multiplicibus auctus donariis, ordinabili Divinitatis providentia hujusmodi cœpit exordio insigniri.

II.

[86] Memoratus princeps cum in dies magnificis honorum profectibus singularis attolleret apicem potestatis, contigit, [De lumine principis] secundas res illius extemporaliter irruentis incommodi molestia interturbari: ita namque unius oculorum clades immane confecerat, ut accedente tempore, crassi superductu glaucomatis pupilla deficiens, cum damno luminis intolerandi quotidie coacervaret augmenta doloris. Turba medicorum e palatio cunctisque regni partibus coacta confluxerat, multiformem artis industriam, collatis peritiæ viribus, in principem expensura. Diu multumque absque operæ pretio laboratum; quidquid humanæ fuit experientiæ, frustra consumptum est: ita adulta pestis visque morbida sensim crudescens, quamvis spectatissimorum, & vota & manus eluserat medicorum. Itaque quod artis est vel maximum, vel supremum, ferro cauterioque agendum, quod supererat, decreverunt. Princeps urgere factum; quandoquidem eo sanitas desperabatur infecto. Tentando negotio dictus dies pie impias medicorum provocabat instantius officinas *.

[87] [reparato.] Jamque aderat; cum ille inter spem metumque satis anxius, ut noctem fere totam insomnem exegerat, antelucandum d credidit; cælestes prius quæsiturus precibus medicinas, ad sepulcrum Germani beatissimi votorum plenus accessit; fratribusque nocturnam stationem ex more peragentibus, diu totius strage corporis in oratione procubuit. Interea dolor sævire acrius; ille tamen nihilo minus cœpto persistere. Locus herbis erat consitus e: his ille injecta manu, captandi gratia refrigerii, oculum fovit aliquamdiu. Horæ paululo interjecto, manum fronti detrahit, herbisque summotis, omnimodam cum dolore miratus est cessisse caliginem. Ita beati Germani meritis principi consultum devotissimo, ut unius usura diluculi & minaces medicorum terrores exueret, & integra sopiti reparatione luminis de cetero frueretur. Laudes in Deum, grates in Sanctum funduntur inexplebiles; collatumque beneficium duplici gratulatione suscipitur, quod & repentinum accessit, & impacatæ valetudinis inevitabilem necessitatem, ultra quam votis aspirari poterat, circumscripsit. Quodque tunc quidem præ manibus inventum est, armillas aureas sacro sepulcro obtulit. Devotionis vero tantum & benevolentiæ erga Sanctum concepit locum, quantum postea rerum ingens probavit effectus. His ita explicitis, in sui juris recessit latifundia.

III.

[88] Exin vero quotidianis processibus intimus crescebat ardor, [De prima orientalis fabricæ conceptione.] novum perindeque decens aliquid moliri, quod & suæ par devotioni & beati Confessoris commodum existeret dignitati. Piis de Deo cogitatibus felicem non deesse exitum, hujus quoque proventu rei declaratum est: excellentis memoriæ conjugem advocat; communicatoque cum ea negotio, quid sibi sederet animo, quidve faciendum decerneret, evidentius intimavit. Ea, quod esset ingenii singularis, & cum summo loco nata, tum ingenitæ quoque prudentiæ dote præcipua, rem illico pervidit acutissime: ex ore principis verbum rapuit; quodque erat inspiratum divinitus, accelerandum quam posset maxime persuasit; se totius molem negotii subituram libentissime: siqua viderentur difficilia, justis facile cessura desideriis; futurum, ut res, quamquam ardua, brevi cupitæ perfectionis fastigium obtineret. Talibus animata, maturandum credidit; omnisque moræ impatiens, ad beati Germani cœnobium ex jussu principis profecta pervenit; ac primum loci positione perspecta diligentius, postquam suo vidit cuncta respondere proposito, dici non potest, quanto se fervore addixerit cœptis insistere; dummodo Divinitas religionis flexa dispositionibus, quod velle dederat, posse donaret.

IV.

[89] Erat locus naturali quodam situ commodissimus; atque a parte Orientali, [De opportunitate] clivo montis paulatim lentescente, competenter adcline pendulus, ultro se cujusdam ingentis fabricæ conceptionibus ingerebat. Ad artifices talium experientissimos res confertur: horum industria ad loci opportunitatem accedente, concepti operis exemplar conficitur, & quasi quodam præludio futuræ moles magnitudinis ceris brevibus informatur ea pulcritudine, ea subtilitate, quæ digna angelorum hominumque rege, quæ Sanctorum collegio, quæ ipsius etiam loci majestate esset. Expensis competentibus præparatis, exactores magistrique operum deliguntur; quorum inrequieto studio, summaque instantia immensum opus incredibili celeritate peragitur, tanta facilitate rerum, tanta alacritate animorum; ut in promptu esset omnibus, divinum negotio concurrisse favorem. De cujus qualitate fabricæ multa forent, quæ ad laudem operis jure litteris mandarentur; verum quia & oculis subjecta est, & fere omnibus circumquaque notissima, parcendum in talibus paginæ per magis necessaria posterius dilatandæ.

[90] Robusta diligentia confectum opus; multisque, opitulante Deo, [ac positione] seculis duraturum Chuonrado principi ejusque jugali benignissimæ immortalem de cetero feret memoriam meritorum; quorum pronam & incomparabilem in nos locumque nostrum ex animo benevolentiam, posteritatis quoque illorum hereditaria devotio comprobavit; filii f scilicet æquissimorum parentum & probitati & pietati quam simillime respondentes; quibus ultra omne, quod humanum est, idem locus & animo sedit & indicibili amore carissimus evidenter apparuit; quos, quia jam dudum incipientis felicitatis nostræ successibus torquebaris, acerbo præventos occasu, sors, seculorum provectui semper invida, sustulisti. Ne tamen nos omnimoda præsidiorum spe interceptos, ut cœperas, usquequaque prosterneres, infrænes conatus tuos & dira molimina rerum prudentissimus Moderator elucit, hunc, qui cælo propitio, superstes adhuc, vitales carpit auras, nostræ primum saluti, multorum dehinc usui, cunctorum postremo profectui reservando.

[91] [loci.] Is est Hugo, ut absque assentationis fuco verum fatear, & nomine & officio Abbas; de quo quidquid dixero, longe infra meritum ipsius est; præstatque de eo silere per omnia, quam parum dicere: neque enim quidquam nunc de eo tractandum suscepi; nisi quod eximia proles, egregiis manans genitoribus, hos quam simillime tum dignitate, tum moribus repræsentat. Eo factum est, ut paternis, annuente Deo, suffectus honoribus, avitæ memor gloriæ, & potestatis & probitatis patriæ robustissimus heres existat, beato protegente Germano, votis nostris cunctorumque fidelium ad sanctæ decus Ecclesiæ & diutissime & feliciter floriturus. Sed memoriam illius viri, omnes anni excipient consequentes. Rebus sane suavi lapsu decurrentibus jucundum fuerat * immorari; nisi res ordine secuturæ pronos in voluptatem animos avocarent.

V.

[92] Operi magnifice elaborato, siqua ornatui fore poterant, instantissime parabantur; [De fratrum] & quoniam in nostra provincia marmorum copia minime suppetebat, in remotis hæc quærenda regionibus decreverunt. Hac de causa quidam fratrum periculosæ expeditionis bis aggressi difficultatem, interque vastos Rhodani gurgister iter plenum discriminis subeuntes, Arelatum, ac deinde Massiliam, quæ est Galliarum ultima, perrexerunt. Quibus ea fuit animi conditio, ut omnes acerbitates, cunctas rerum insolentias, extrema certe omnia ferrent non solum fortiter, verum etiam libenter. Ibi ingentibus congressi periculis, multa astu, multa ausu, callide audaces, audacter callidi superarunt, magna omnia magno constare, audentesque fortuna juvari, non immemores. Eruderatis itaque ædificiorum veterum circumquaque ruinis, ingentem marmorum pretiosorum copiam obtentu partim, partim pretio congregarunt; oneratisque navibus præda præoptabili, victorioso successu cœptorum audacium memorabilem bis duxere triumphum. Per iter horribile divinum eis non defuisse favorem, incunctanter dixerim; quod & minacis tumorem pelagi, & infidæ gentis ferociam infracti animis, infessi viribus, excesserunt. Sæpenumero B. Germani præsentissimum sensere patrocinium; cum, ejus invocato nomine, fatalibus exempti casibus, emirati sunt, se subito secundis adversa mutasse.

[93] [profectione] Vel illud, quale, quamque evidens fuit, quod e multis unum decretæ sufficiens credimus brevitati? Expletis, pro quibus perrexerant, regressum instantissime maturantes, rapaci Rhodano se committunt: die quadam conscensuros navim falsa spe diurnæ tranquillitatis matutina, ut solent, serena deceperant; at subito coorta tempestas naturalem pelagi rabiem accedentis procellæ concursibus efferavit. Ingens universos terror impulit, pertæsos fluctuum, pavidos periculorum: ac primum nauclero faciem elementorum diligentius exploranti, visum est, quam posset celerrime, subeundum littus, cedendum discrimini, atque inceptæ tunc quidem navigationi parcendum; quod vehementius solito commotus aër, vix intra sequens triduum, placidum patefaceret in fluctibus commeatum. Porrectis itaque in longum obtutibus, ecclesia cernitur; quam contra subeuntes, optatæ relluris tuta tenuerunt. Egressos curandorum corporum acrior urgebat instantia: ad id procurandum diversis diversa expetentibus, compertum est a loci incolis, ecclesiam illam, beati Germani nomine & meritis sacram, tantum apud universos reverentiæ vindicasse; ut nemo de rebus ad locum pertinentibus quidquam præsumere nemo vel surculum e circumjectis sepibus audeat usurpare; totam insuper ruris circumpositi viciniam majestate loci adeo tutam existere, ut diebus vel noctibus integris vestimenta sua passim tum sepibus, tum arboribus suspensa relinquentes, absque furis metu vel periculo propriis domibus residerent. Ita beatissimi Germani fide in tuto degunt omnia; genusque miraculi est, res discrimini expositas secus periculum non perire.

[94] Hoc ita comperto, animos angoribus relevant; locum alacres expetunt; [in Provinciam,] peculiaris nomen Patris notis affectibus complectuntur; orationi devotius incumbentes, pro præteritis gratias referunt, pro futuris vota concipiunt. Sic se suaque omnia per gloriosi Protectoris meritum Deo familiarius commendantes, littoris repetunt stationem; cum subito visibus circumquaque directis, longo prospectu cernunt, universam aëris inclementiam, ultra quam sperari poterat, procubuisse; ventos, elementaque omnia, perniciosa feritate deposita, in priscam mansuevisse temperiem. Nec mora, alacres iter repetunt desperatum, expromptisque ad fortia viribus, secundos pelago exigunt cursus, semel hausta fiducia securi casuum, & quidquid emergentium obsistere poterat procellarum, respectu conciliati per Germanum Numinis, contemptores. Straverat ille quondam sinistram Oceano Britannico legionem, cum hunc ad pereuntium instaurationem populorum tendere virulenta antiqui hostis pervicacia invideret. Nunc quoque quis dubitet, ejus virtutis, ejus extitisse meriti, quod, post fluctuum repentina discrimina, conclamata serenitatis gaudia reluxerunt?

[95] Miraculo proximum judico, quod, perductis ad locum destinatum marmoribus, [marmorum causa.] quidquid columnarum devectum est, tanta universis fabricæ partibus habitudine convenerunt, ac si indiscrepanter, &, ut dicunt, in unguem eisdem ipsis deformatæ lineis, proposito responderint exemplari. In quarum collocatione quid inter cetera mirum vel evidens claruerit, æstimo non tacendum. Harum unam non contemnendæ magnitudinis basi impositam, aggregata robustorum manu, superne ducto fornici, collatis viribus, inserebant; cunctisque summa ope nitentibus, cum jam pene erecta consisteret, vicit molis immanitas impellentes, jamque elapsa manibus, suo ipsius in ruinam pondere ferebatur. Metu periculi cesserant universi, frustatim mox conterendi marmoris lapsum non absque doloris intimi scrupulo præstolantes. Præsente Deo, res contra opinatum cessit; quodque humana manus exequi nequiverat, divinæ virtutis occursu multo gratius, multoque facilius confectum est; quantoque prius impetu deorsum ruisse, tanto mox visa est, absque visibili præsidio, mole sua superna reposcere. Ita loco fixa, inconvulsam perennis miraculi memoriam ingerit speciosam.

ANNOTATA.

a Erat enim frater Judithæ Bavaricæ, secundæ uxoris imperatoris Ludovici Pii, ac matris Caroli calvi; cui, tamquam avunculus, Conradus ille magno erat in pretio: multi Comitem Parisiorum appellant: uti & Seniorem seu Majorem, respectu filii cognominis, de quo inferius. Vide Sammarthanos Hist. domus Franciæ lib. 7, ubi de filiis Ludovici Pii.

b Fuit Adheleidh, seu Adelais filia Ludovici Pii ex priori conjuge Ermengarde; ut ibidem asserunt Sammarthani.

c Præcrat ergo (more illorum temporum, cum primariis regni proceribus tribuebantur a regibus abbatiæ, sæpe etiam plures singulis) cœnobio uni vel pluribus Conradus hic noster; ac de Lebrahensi id monasterio probat Mabillonius Annalium BB. tom. 3 ad an. 853, num. 54; de Autissiodorensi vero ex hoc loco Viola in Ms. Autissiod.; ubi illum numerat decimum tertium S. Germani Autissiodorensis abbatem.

d Antelucandum. ita Mss. nostra; quasi ab antelucari, id est lucem seu solis ortum prævenire.

e Consitus, id est respersus: neque enim intra ecclesiam credibile est herbas crevisse, quidquid Violæ cap. 26 visum sit: herbis autem Sanctorum tumulos a fidelibus conspergi olim consuevisse, constat ex S. Gregorio Turonensi in Vitis Patrum cap. 8, ubi de S. Nicetio Lugdunensi num. 6.

f Filii Conradi & Adelaidis tres numerantur; Welfo scilicet sive Guelfo, cui paruerunt cœnobia duo, Centulense S. Richarii, ac S. Columbæ Senonense: Conradus Comes junior, qui Guelfoni defuncto in præfectura S. Columbæ suffectus, eodem illum anno Christi 881 ad æternitatem secutus est, teste Mabillonio in Annalibus ad annum illum num. 53: ac tandem Hugo, ab abbatiis, quas plures habuit, vulgo Abbas dictus; qui cum juxta mox dicenda, superesset solus hæc scribente Herico, sequitur, ut quæ de illis hic referuntur, huc inserta fuerint ab auctore nostro post annum 881, & ante annum 886, quo secundum Annales Benedictinos Hugo decessit; adeoque ut huic operi diu post factam Carolo Calvo dedicationem accesserint.

* Lab. indigentiam

* i. e. officia

* pro esset

CAPUT II.
S. Germani translationes miraculis illustratæ; sanctorum quoque Amatoris ep., & Urbani ac Tiburtii MM. reliquiæ ad ejus ecclesiam delatæ.

VI.

[96] Perfecto opere, cunctisque decorem prætendentibus consummatis, [De transmutatione] sanctissimum & toto orbe venerandum corpus B Germani in cryptam tanto condignam thesauro, magna ambitione apparatus, ingenti obsequiprum genere translatum est a. Jamdudum quidem ante annos aliquot b jussu cæsarum Caroli ac Ludovici c ab Heriboldo d, venerabili pontifice, fuerat transmutatum; cum a tempore sui transitus, ex quo Ravenna relatum est, per annos circiter CCCC in eadem ecclesia, quo loco primariæ sepulturæ traditum fuerat, quievisset. Adfuerunt tunc quoque meritorum ejus argumenta præcipua, non absque miraculorum privilegiis solemnius commendata. Pretiosi denique sepulcri intimis patefactis, ita demum corpus venerabile cum omni cultu vestium integrum, intemeratum, atque omni incorruptionis genera speciosum apparuit; ut cuilibet ignaro rerum facile persuaderi potuerit, recens defunctum, recens tumulo abditum, recentibus indumentorum apparatibus circumseptum. Accessit huc publici splendor miraculi, pro sui magnitudine non tacendi.

[97] Infelicem quemdam, cui Heleno vocabulum fuit, [sacri corporis,] adeo vis horrenda confecerat, ut præter linguæ & aurium infausta dispendia, atri quoque dæmonis violentia per diuturnum tempus misere torqueretur. Jamque ejus calamitatem Creatore propitio miserante, contigit, eum translationis supradictæ spectaculo interesse. Is referebat postea, quod ecclesiam ter conatus egredi, personæ cujusdam gravis & venerabilis occursu ter fuerit in ecclesiam revocatus. Verisimile est, inter malignum benignumque spiritum de salvando vel non salvando homine, iis egressus regressusque vicibus, aliquamdiu concertatum; dum & huic vas olim possessum linquere, & illi superni facturam Artificis ab inimico teneri diutius inhumanissimum putabatur. Regressu tandem tertio, tamquam impulsu quodam adactus violentius, in pavimentum ruit; moxque ore, auribus, ac naribus prævalida cruoris effusione perfluxit *. Ita per obtentum ejus, cujus sacra transferebantur pignora, sospitati redditus, & peste dæmonis caruit, & necessariorum sensuum rediviva ministeria in pristinos recepit usus.

[98] Ad fidem miraculi, diebus postea superstes quamplurimis, [& commemoratio primariæ translationis.] beneficii percepti non immemorem conscientiam obsequiis suæ tenuitati competentibus apud beati Germani memoriam declaravit. Actum est hoc anno Dei hominis facti DCCCXLI, regnante jam piissimo Carolo, cæsaris Ludovici filio; postquam a civili prælio e regressus victor, extra omnes fratres suos regiæ apicem extulit potestatis. At anno ejusdem Verbi incarnati DCCCLIX, qui est regis Caroli nonus & decimus, amplificata eadem basilica, cryptarumque, ut supra digestum est, pulcritudine decorata, sæpe dicti sæpiusque dicendi Patris nostri sanctissimum mausoleum a loco primariæ translationis denuo summotum est, ad conditorium suprascriptum, nova operosaque præparatum diligentia, publicis cultibus tranferendum. Ea res (ut cunctis pene notissimum est) hoc ordine decucurrit.

VII.

[99] Hludovicus Germaniæ rex, a trans-Rhenanis partibus violentus emergens, [Commemoratio perduellii] fraternæ sortis regnum, sanctissimo jurisjurandi interventu, olim Francorum judicio confirmatum f absque ullo respectu icti fœderis, temerarius inhiavit g. Egerant hoc infidæ perduellium factiones, quibus mens quidem quietis impatiens, ferina vero rabies & inquietudo bestialis audendi quidlibet, quamvis immanissimum, vires & animum suggerebant: quod genus hominum ad cædem & amentiam ultro proficiscens, impiam dexteram ad necem civium transtulerunt. Jamque universi pene regni proceres ab isto ad illum defecerant; æquitate nihil, viribus universa constabant; cæde, rapinis, incendiis cuncta ferebantur; non illos a cœptis immanibus Christianitatis titulus revocabat, non humani contemplatio fœderis, non ubique locorum præsentialiter plenus & pleniter præsens ac per hoc omnia desuper inspectans Deus, non denique consideratio futuri, consummato orbe, judicii inter bene meritos & male conscios æquis lancibus expendendi.

[100] [inter reges.] Inter hæc mansuetissimus rex Carolus, belli pacisque artibus Davidicæ semper modestiæ comparandus, cum se fraternæ sævitiæ, in dies pertinaciter crudescenti, humanis copiis ex æquo non posse resistere pervidisset; vicibus omnia volvi non inscius, ferendisque fortiter casibus ac, Deo propitio, superandis a puero assuetus, cedendum tempori arbitratus est [potius], quam suo, ac reipublicæ dispendio, cæcis extraordinarie periculis incumbendum. Itaque salubriore, & quod tantum decebat principem, consilio animatus, posthabita spe temporalis adjutorii, ad divinum se præsidium contulit; satis perniciosum sciens, ut divinis diffidere, ita, quoque humanis viribus inconsultius niti. Atque inter spem metumque confinis, expeditione memorata beati Germani cœnobium Deo tactus adiit.

VIII.

[101] Igitur loci ac temporis opportunitate captata, sacri translationem corporis absque dilatione perficiendam decrevit; [Qualiter præfatus rex idem corpus sacrum transtulerit.] quod & suæ reversionis incertus existeret, & conceptæ in Sanctum devotionis officiis plurimum sibi roboris acquiri posse, non dubitaret. Sancto igitur Epiphaniorum die h solemniter omnibus præparatis, ad gloriosi corporis reverenter accessit memoriam: pauci admodum circumsistunt; episcopi scilicet venerabiles, & probatissimi sacerdotes, regem intra sanctorum sanctissima comitati: ceteros quidem ab intimis arcuit. Hymnos vero & psalmodiam infatigabiliter personantes, data opera in officio perseverare mandavit. Hinc maturans negotium plenum reverentiæ, sepulcrum aperuit. Membra pretiosissima, perinde ut pridem, integra supplicibus oculis conspicatus, congruo honore veneratus est. Quid votorum ibi conceperit, quid affectionis impenderit, quam pure se super aram ipsam spiritali contritione mactaverit, Deo constitit & constat soli; quique sibi id fuisse gratissimum, e vestigio declaravit. Post hæc corpus venerabile solis pontificum passus manibus contrectari, operosis denuo palliis decenter ambivit. Gratum præterea suæ odorem fidei multa balsami, multa thymiamatis impensa, per beatum Germanum, respicienti omnia porrigens Conditori, thesaurum incomparabilem adorandi corporis ejus eo loci, quo nunc veneratur & excolitur, larga ambitione, ingenti gloria, principali denique reverentia transpositum collocavit. Locum regia largitate & donis magnifice cumulavit; diemque illam, festivis exactam apparatibus, succiduis seculis perpetuo celebrem indixit i.

IX.

[102] Mox itaque peractis suæ devotionis salutaribus, fortissimo Deo, qui dat salutem regibus, [Qualiter hostes, Deo se protegente, pepulerit.] interventu Germani beatissimi, voto supplici se committens, fidens animi, & tamquam de victoria jam obtenta securus, delectu facto, absque cunctamine hosti obviam properat, fide [magis], quam armis rem bellicam peracturus. Sicque duce Christo usus, hostiles copias sine sanguine pepulit, duplici donatus beneficio, quod & de hoste trophæum cepit, & homicidii, vel potius parricidii, reatum, Deo se in omnibus protegente, declinavit, in reliquum, largitore Deo, ac protegente beato Germano, rerum potiturus, & feliciter regnaturus k.

X.

[103] Idoneum pietati, nobisque constabit salutiferum, si ad beati honorem Pontificis subjungantur, [Abbreviatio] siqua post hæc seriem temporis illustravere miracula. Non multo dierum intermeante curriculo, adolescens quidam poplitum damno debilis pariter & deformis, templo beati Patris adito, sedulis per aliquot dies excubiis necessarium incessus recuperationem per sacri corporis merita precabatur. Ea tum nox erat diei Dominicæ, quæ sacræ quadragesimalis observantiæ dies mediate cognoscitur. Cumque circa gallicinium nocturnæ functionis officiositas a fratribus ageretur, per merita Præsulis genuinæ rectitudini potentissime reformatus, magnum astanti populo spectaculum præbuit, & divinæ laudi per ora cunctorum nobilem materiam ac memorabile incrementum.

Huic aliud eadem tempestate successit miraculum, & ipsum quoque publice multorum sub oculis celebratum. Quidam loquelæ privatus usu, dum se robustæ fidei patrocinio ad Sanctum contulit, damnosi latebram silentii suffragio recepti sermonis excessit. Tabellæ tesserariæ, templi suspensæ vestibulo, monumentum ei rei fuere.

[104] Sequentis declaratione miraculi DCCCLXIX annus incarnati Domini volvebatur: [miraculorum] Adalricus quidam, patria Senonicus, ipso suæ debilitatis genere usquequaque notissimus, ita toto reptilis corpore trahebatur; ut debilitas deformitati addita, necessariora corporis officia homini detraxisse videretur. Non illum talem natura produxerat; sed extemporaliter irruens calamitas, Deo tantum causæ conscio, anno jam duodecimo trahebatur. Infelicitatis suæ levamen frequentes * ad Sanctorum memorias, anxie quidem, sed inefficaciter quæritabat. Certissime eminet, hunc beatissimi Patris nostri meritis reservatum. Igitur cum ad Kalendarum Octobrium solemnitatem publicis orbis terrarum gaudiis celebrandam numerosa populorum fluxisset ex more congeries, is quoque enisu, quo potuit, conventui interesse curavit; non tam receptandæ sospitatis, ut ipse post fatebatur, obtentu, quam ut collata coëuntium stipe juvaretur: verum artifex humanitatis Deus, cui familiare est non rogantibus quoque gratis multa præstare, unius expensa miraculi & dici gloriam, & misero, quam desperaverat, contulit medicinam. Emensa namque sacrarum vigiliarum parte fere media, cum alternantis chori vicibus Psalmus, qui inscribitur, Te decet Hymnus, Deus, in Sion, decantari cœpisset, tantus miseri revalescentis ecclesiam clamor implevit; ut non vulgi modo frequentiam, verum & ipsos divini choros Officii medullitus tremebundus horror invaserit. Superventu salutis, nervorum labefactæ compages, membraque in priscos vigores remeantia, in clamores incompositos excitaverant infelicem. Ad vocem hinc inde certatim concurritur; collapsusque, corpore & membris pene emortuis, invenitur: paulo post resumptis viribus, usuque gressuum remeante, divinæ fermentum laudis præsentibus attulit, futuris transmisit. Ad hujus assertionem operis is ipse superstitem agit vitam, ac sacro corpori de se satis merito pro viribus debitum expendens obsequium, suæ secum circumfert indicia sospitatis.

[105] Sacri transitus ejus nox officiosis vigiliis solito ducebatur; [post secundam] & quemdam fratrum adeo religiosum intimus dolor vitalium misere fatigabat; & erat viro mœror inconsolabilis, luctus immodicus, non tam infirmitatis urgeri violentia, quam quod defectus viribus, debitis solemnitatis obsequiis non poterat interesse. Inter hæc fessis artubus sopor incumbit. Dormienti sanctus Germanus præsentem se exhibet; imperat, quid ageret, quidve pateretur, incunctanter edicat. Illo molestam ægritudinem profitente, doloris loco placidam visus est admovisse manum. Vigoris plenus surrexit continuo; & ingenti cunctorum miraculo psallentium sese choris lætus inseruit. Dici non potest, universorum animis in laudem Dei fervoris quantum accesserit.

[106] [sacri corporis] Sanctissimi prædecessoris ejus Amatoris festus dies * advenerat, & collectis episcopis, venerabile corpus ejus principali transferebatur reverentia. Ei spectaculo beati quoque Germani collegium absistere, non tam esset indecens quam nefarium. Reliquias sacri corporis accepturi nil competentius postulandum decreverunt, quam dextræ digitos manus, quibus quondam violentus Germano crinem decerpserat. Id impetratum, ambitiosa pompa, festivo gaudio referebant. Cumque basilicam ingressi, remque divinam peracturi, sacrum pignus ante sepulcrum beati Germani deponerent, in promptu fuit agnoscere, duo præcellentis menti lumina piis gaudiis, nova gloria, concurrisse: nam quædam mulier gestatorio delata, pro eo quod toto reptabunda corpore, genitalibus artuum careret officiis; decenti mox reformata staturæ, amborum meritis plenæ retulit gaudia sospitatis. Clerus laudibus, populares clamoribus extulere factum, quo & dies illustrata, & antiqua Pontificum sanctorum inter se familiaritas argumentis perspicuis comprobata videbatur.

Sacri quadragesimæ volvebantur dies; & surdam e pago Senonico mulierem contigit advenisse. Somnio præmonita fuerat, ut chordam signi * faceret, atque ad beati Germani basilicam deferret. Dicto paruit; funem attulit; signo applicitus est. Id manu propria cum pulsasset, momento eodem æs sonum edidit, mulier auditum recepit.

[107] [translationem.] Anno DCCCLXXIII Verbi inter homines humanati publica fidelium religiositas populorum diem Kalendarum Octobrium votivis gaudiis exigebat. Adfuit inter ceteros quidam pagi Andegavensis indigena ex vico, Basilicas nuncupato, Adalsadus nomine, triginta ferme & trium annorum curriculo contractorum genuum damna circumferens: inita igitur Missarum celebritate solemni, ingressus ecclesiam, ut ipse fert, immensis cœpit fervoribus æstuare; quibus mitigandis locum quærens, foras item egreditur. Mox calore cedente, tanto frigoris horrore correptus est; ut pene se exanimandum crederet, nisi denuo ecclesiam introiret. Quo demum ingressus, priscis rursum caloribus inflammatur. Inter hæc genua dissiliunt; nervi laxantur; ecclesia clamore completur. Jamque in ambone responsorium cantabatur: ad sanctum sepulcrum cominus admovetur; sub oculis omnium compages olim mortuæ distenduntur; nervorum siccitas animatur; genua in priscam habitudinem diriguntur; ad laudem Dei fidelium cœtus accenditur; duplicaraque lætitia, ora vocibus, genæ lacrymis adimplentur; sermo ad populum de festivitatis splendore convertitur; beatus Germanus suo præsens adesse diei, evidenti beneficio comprobatur. Adhuc, de quo loquimur, superest, memoremque se accepti beneficii, qua potest, servitute fatetur. Et magnæ & multiplices, Christe, tibi suppetunt medicinæ, cumque sis universitatis conditor, res perperam stantes modis complacitis & instaurando ordinas & ordinando instauras.

XI.

[108] Summi & incomparabilis Patris nostri præconiis eximendum vereor, quod, ejus gratia meritorum interveniente, sanctorum quoque pignoribus Martyrum ab urbe Roma locus idem meruit cumulari. Jam id, credo, provida divinitas prætendebat, cum inter cetera supra memorati operis l instrumenta secretarium m quoque conditorii ejus, nec uni, nec soli tantummodo parabatur: venturos scilicet propediem alios alicunde patronos, [Qualiter sanctorum pignora Martyrum, ab Urbe delata,] qui locum præsentia supplerent, meritis protegerent, virtutibus illustrarent. Quod quia silentio obducere immanissimum est, nusquam opportunius video vel inserendum, vel inseri potuisse.

[109] Anno itaque incarnati Dei DCCCLXII fratrum quidam mandatis pariter & epistolis regiis instructi, [locus idem meruerit.] urbem Romam expetunt, cum orationis gratia, tum etiam quarumdam ecclesiasticarum studio causarum; quas, Deo negotium procurante, & allegarunt strenue, & efficaciter expleverunt. Prudentissimus & maxima venerationis reverentia suspiciendus Nicolaus Papa n, Romanæ tum Cathedræ præsidens, vicem Apostolici culminis & dignitate & studio præferebat: qui, cum prænominatis legatariis ad cuncta, quæ vellent, per dies aliquot plenissime sui copiam fecisset, magna sui ministrorumque ejus gratia discessuris sanctorum martyrum Urbani & Tiburtii reliquias o tradidit, & virtute pretiosas, & quantitate præcipuas. Sic Dei favore & obtentu regis Caroli, quod alias vel laboriosissimum, vel impossibile fuerat, facili negotio confecerunt.

ANNOTATA.

a Anno scilicet Christi 859, ut mox dicetur.

b Nempe anno Christi 841, ut sequetur.

c Ludovici Germaniæ regis, qui Caroli Calvi frater erat, sed major natu, utpote ex Ermengarde genitus: ambo autem cæsares appellantur, quod imperatoris, Ludovici Pii scilicet, essent filii.

d De S. Heriboldo, alias Heribaldo ep. Autissiod. actum est die 25 Aprilis pag. 378; antequam Historiam episcoporum istius ecclesiæ, ubi amplum habet elogium, Majores nostri vidissent.

e Fontanetico scilicet illo tam memorabili quam cruento: nam illud eodem anno gestum erat mense Junio; cum hæc translatio acciderit Kalendis Septembris, juxta Hist. epp. Autissiod. cap. 36, & Robertum monachum Autissiodorensem in Chronologia ad an. Christi 841.

f Anno 843 mense Augusto, quando de regnorum partitione inter Lotharium, Ludovicum & Carolum, Ludovici Pii filios, Veroduni convenerat.

g Hoc factum anno 858 per rebellium factionem, quæ Carolum exosa. Ludovicum adversus fratrem in Gallias invitaverat.

h Anni videlicet, ut paulo ante dicebatur, Verbi incarnati DCCCLIX.

i Adi Commentarium prævium num. 4.

k Hæc fusius narrantur in Annalibus Francorum Fuldensibus ad annum 858 & sequentem apud Chesnium tom. 2, pag. 555 & seq.

l Puta basilicæ, ingenti ædificio versus orientem a Conrado protensæ.

m Secretarium apud auctores ecclesiasticos accipitur quidem fere pro sacrario, seu, ut vulgus appellat, sacristia; sed hic patet cryptas intelligi, quas sub novo ædificio idem Conradus, tamquam chorum subterraneum, condiderat; ut ibi imposterum S. Germani corpus asservaretur majori cum reverentia.

n Hujus nominis primus.

o At cujus Urbani, cujus Tiburtii? An Urbani Papæ & martyris? Ita cum Herico censent Autissiodorenses; sed vide, quæ de hoc dicta sunt ad diem 25 Maii, præsertim pag. 9 & sequente. An etiam illius Tiburtii, de quo in Actis S. Caciliæ V. M.? Ita quoque iisdem visum est; sed consule Acta nostra ad diem 14 Aprilis, maxime pag. 210.

* al. profluxit

* al. frequenter

* sc. 1 Maii

* i. e. campanæ

CAPUT III.
Prodigia facta in translatione SS. Urbani & Tiburtii MM.; item SS. Mauritii & Innocentii MM.; catalogus Sanctorum in cryptis S. Germani Autissiodori sepultorum.

XII.

Quid pignoris, quid thesauri Romulea ferretur ab urbe, [De] virtutum consequentium crebritate cœptum est e vestigio declarari: remotis superfluis, siqua referenda sunt, compendio fient gratiora.

Urbem egressi, mansione prima in sancti Alexandri ecclesiam devenerunt. Ibi cum pernoctarent, candela prolixæ longitudinis, uno succensa capite, post paululum a parte alia flagrans, utrimque præluxisse visa est. Ingenti devotione complexi factum, duorum præcipuis Sanctorum memoriis, geminis de cetero serviendum luminaribus, adverterunt. Exin illuster vir Hlotharius, ejusdem comes expeditionis, febre correptus pervalida, candelam suo statui respondentem detulit, & ante sacras pernoctans reliquias, in crastinum se omnimoda languoris molestia levatum sensit. Actum Vulterris a.

Meginarius, ejusdem Hlotharii presbyter, non multum post febre succensus violentissima, candela Sanctis adhibita, quam excellenter, tam facile curatus est. Familiare deinceps omnibus effectum, irruentes sibi per totum iter imbecillitates, Sanctorum constanter imploratis patrociniis, declinare.

[111] [patratis] Emensis Alpibus, ad sanctos Agaunenses Martyres b diverterunt. Ibi ab Hueberto c, abbate famosissimo, excepti quam familiariter, tanti fatigationem itineris plena viri benevolentia, ingenti religiosorum affectu, larga denique totius liberalitatis indulgentia relevarunt. Dehinc oblatam sibi negotii opportunitatem intentatam linquere non sibi integrum fore arbitrantes, Sanctorum Agaunensium reliquias a prænominato principe poscendas decreverunt. Is, volente Deo, quod postulabatur, excepit libentissime, quod & viris esset familiarissimus, &, utpote secularia meditans tantum, in Sanctorum largiendis patrociniis non satis avarus. Quamobrem, sacrorum corporum accito custode, pretiosi martyris Mauritii complectendam reliquiarum partem cum venerando capite sancti Innocentii, legionarii quondam ejus, incunctanter largiri præcepit. Id quamquam omnes ferrent ægerrime; obtinuit tamen jussio principis indifferenter * fieri, quod volebat. Votorum compotes, iter repetunt, justis semper faventem dispositionibus impendio glorificantes Deum.

Obsequiorum erga Sanctos splendor, signorumque frequentia circumjectos passim populos spectaculo aggregabat; cedentibus aliis, alii succedebant; dum & hos nova perceptorum beneficiorum gratia lætos in sua recedere, & illos percipiendorum spes alacriter impelleret properare.

[112] Publice famosus & famose publicus locus est, [miraculis] Orbam d vulgo cognominant. Eo cum venissent, puella infantula ejus loci, Osanna nomine, quam nativitas & mutam produxerat & contractam, auditis psallentium populorum vocibus, miris perveniendi ad Sanctos angebatur desideriis. Id quia verbis non poterat, gestu corporis & stridore faucium declarabat. Aridis tandem nervis reptilem extorquens gradum, enisu, quo potuit, pervenit. Mox tantæ fidei remunerata fructu, ignotæ rectitudinis, universis mirantibus, recepit usum. Hinc Sacris communicans, sacerdotis jussu respondit. Amen. Ex eo pleni compos eloquii, ad locum usque, qui Arlia dicitur, Sanctos prosecuta est.

Dehinc in villam, cui Botgalia e nomen, cum venissent, quidam ejus loci, caducus a puero, adeo ut per dies singulos caducam non semel allisionem pateretur, raptim ad Sanctos cucurrit; feretrum vexit; triduo prosecutus, nihil demum mali passus est.

[113] Hinc ad Salinas f ventum. Pater parvulum filium, [compendiosa] contractione artuum imbecillem, humeris vectitans, sub feretrum composuit. Paulo post cœpit erigi, & patrem anxie inclamare. Exciti omnes vocibus, hinc inde concurrunt; incolumem inveniunt: pater sub oculis omnium sanum recipiens filium suum, immensum lætus revexit ad propria. Actum in ecclesia sancti Joannis Baptistæ, vico publico.

Saltum Mortkaliæ g ingressos novæ hilaritatis afflavit accessus: namque inter ventorum impetus & pluvias vehementes, duo cerei sacrorum prævii pignorum, inextincto per diem totam lumine perdurarunt. Ita Sanctorum gratia, quibus deferebantur, evidentius contutati, indefesso officio & imbres & flamina contempserunt.

In villam pagi Amausensis, quæ campus Vellii h dicitur, cum venissent; mulier ab ipso materni uteri muta progressu, fide plena concurrit; precem fundit; effectum precis consecuta est. Illico intima faucium negatæ dudum vocis cepere canorem, promptaque verborum affluentia diuturni damna silentii compensarunt. Sic concessum beneficium exercitio sermonis exaggerans, Ararim i usque prosecuta est, misertum sui plasmatis & affectu & vocibus collaudans Deum.

[114] Hinc illis pagum Oscarensem k permeantibus, puella infans, [relatio.] honesto loco nata, quæ & ipsa cognati patiebatur detrimenta silentii, de sinu nutricis exiliens, cursu rapidissimo ad Sanctos venit; amplexoque feretro, suos adesse Dominos, etiam atque etiam inexplebilis inclamabat. Sic linguæ vinculo resoluto, laudes aggerans laudibus, ad castrum usque Divionem l comes individua perduravit. Pater ejus & mater iter agentibus postmodum competentia itineri munera destinarunt.

Alisiensem post hæc pertranseuntes pagum m, in villa, quæ Fanum dicitur, noctem exigendam decreverunt. Ecclesia ejus loci beati Germani solemnis constat nomine. In hac pretiosa Sanctorum pignora collocarunt. Puella fere duodennis advenerat; quam deformitate damnabili colli cervicisque contractio humerum complexa turpabat. Hæc pervigilem in ecclesia noctem ducens, & præoptatæ saluti & absolutæ pulcritudini restituta, cælum ipsum votis & laudibus onerabat, Auctores beneficii Autissiodorum prosecuta, salutaribus obsequiis integrum exegit annum.

In villam, Pompejacum dictam, venientes, in ecclesia sancti Christophori nocturnæ stationis excubias peregerunt. Puer bene natus, Herimbertus nomine, immani febrium torquebatur accessu: delatus a parentibus, incommodum exuit; robustæ sospitatis optantibus gaudium cumulavit.

XIII.

[115] Inde profectis solemnis Autissiodori parabatur exceptio; [De celebri exceptione] quo tandem pridie Kalendarum Novembrium pervenerunt, multa gloria, ingenti pompa, inexplicabili rerum præstantia. Creverunt ex eo miracula visibiliter corporalia, invisibiliter spiritualia, quo magis subtilia, eo magis utilia, indesinenter assidua, indubitanter proficua, quantoque perennius duratura, tanto certius profutura.

Folcoldus *, ex cœnobio sancti Juliani n clericus, quartano incommodo per anni fere spatium vexatus, ad Sanctos se humiliter contulit. Mox fidei donatus præmio, sospitate reddita, languorem excessit.

Non post multos dies, colonus quidam familiæ sancti Germani, ex rure, cui Sorgiacus vocabulum est, comperta virtutum fama, eo gressum tendere animum induxit. Erat sane paralysis violentia totis artubus resolutus. Ea nocte, cujus postridie profectionem parabat, dormienti ei vir, habitu pontificis, speciosa canitie spectatus, apparuit; seque Urbanum confessus, Ecce, inquit, sanus factus, incommodum excessisti; verumtamen recta perge, quo decreveras; ac pro salute recepta congrua memento vota persolvere. Jubentis edictum obedientia comes excepit; pergensque, ut imperatum erat, quod secum actum fuerat, palam explicuit.

[116] [Sanctorum.] Exin multis locum expetentibus innumera præstitere; cunctis postremo rite supplicantibus indubitata rerum evidentia sese exhibuere præsentissimos: quodque gratum habeant, honesta sibi in loco deferri servitia, plurimis expertum modis, una tantum, eademque perbrevi admodum, relatione constabit. Beati martyris Tiburtii anniversarius passionis dies advenerat, & pia fratrum devotio nocturnis vigiliis officiosius insistebat. Inter hæc cuidam fratrum in oratione secretius procumbenti, atque in divinæ contemplationis fastigium aliquatenus rapto, se videndum exhibuit, ea formæ habitudine, ea pulcritudine juventæ, qua expressius * in suæ Passionis textu describitur. Visus est autem ante loculum reliquiarum suarum, libratis in aëra gressibus, assistere, & expansis ad orientem manibus, quarum una virgam ferebat auream, pro totius salute populi instantius supplicare. Is nobis hoc postmodum cum lacrymis referebat. Id mire gratum omnibus, & præsenti & futuræ devotioni conduxit.

Præterea anno Dominicæ Incarnationis DCCCLXV merito suæ religionis venerabilis Herchenraus, Catalaunorum episcopus, ad cœnobium sancti Germani veniens, largitione fratrum reliquias pretiosi Papæ & martyris Urbani obtinuit; eisque susceptis, monasterium in pago Pertensi ejus honore construxit. Quo loco tanta tamque frequentia postmodum claruere miracula; ut, si literis universa mandarentur, suo per se possent suppeditare volumini o.

Sanctorum Roma delatorum commemorationi paucis, ut puto, morem gessimus; nunc res exigit, iis dilatis vel omissis, in reliqua proficisci.

XIV.

[117] Postquam longe superius comprehensum opus visum est & ecclesiastico decori congruum & Sanctorum componendis pignoribus condignum, exercitata sapientium sententia optimum factu judicatum est, ut supra memoratæ Martyrum reliquiæ, nec non & corpora beatorum pontificum Altissiodorensium, [Qualiter Sanctorum corpora translata;] olim in ipsa ecclesia tumulata, transferrentur in cryptas, & circa corpus beatissimi Germani præcipua officii diligentia conderentur: divina mente, probo consilio; ut quos eadem cæli regia continet, ejusdem quoque in terris habitaculi capacitas sociaret. Factum ita est; & dextro quidem latere, id est a plaga Australi, ossa beati Urbani Papæ cum capite sancti Innocentii martyris eodem loculo composita sunt. Hinc corpus venerabilis Alodii, successoris quondam ejus p, ac trium deinde sanctorum pontificum, Ursi, Romani, & Theodosii. A parte pedum, id est plaga Orientali, secus aram, pretiosi confessoris & præsulis Aunarii membra sacratissima requiescunt. Sinistrum, id est Septentrionale latus, gloriosi martyris Tiburtii pignora occuparunt, subjunctis quinque pontificum corporibus venerandis, hoc est Sancti Fraterni episcopi & martyris, Censurii, Gregorii, Desiderii ac Lupi; & extra hos, sancti Moderati pueri, quondam martyrio coronati. Horum quia nomina præmisimus, si qua ex eis ad nostram manavere notitiam, modesto compendio perstringamus.

[118] Ac primum Alodius, cujus vel meriti vel dignitatis extiterit, [& pontificum] hinc colligi valet, quod, beato Germano adhuc superstite, in monasterio illius archimandrites præfuit, ipsoque post sublimato ad cælestia, in pontificatus sortem ei succedere meruit q. Is imitator & heres Magistri, postquam Autissiodorensem per annos XXX, mensem I, dies XII, rexit ecclesiam, optimorum locuples stipendiis meritorum in pace decessit; atque in eadem beati Germani basilica decenter sepultus est. Eo decedente, mansit civitas absque episcopo annis X, ut in proœmio quoque opusculi prænotavimus, ob sævitiem scilicet vastantium Gallias barbarorum; quibus explicitis, sanctus Fraternus pontificali cathedræ subrogatur. Is, qua die a fidelibus episcopus ordinatus, a barbaris est martyrio coronatus die III Kalendarum Octobrium. Hinc Censurius pontificatui suffectus est. Is est, cujus tempore Constantius orator obtentu sancti Patientis, Lugdunensis episcopi, Vitam Beati Germani mirabili stylo edidit, omnique diligentia elaboratam ei postmodum habendam direxit. Hic post administratum rite sacerdotium annis triginta & octo, mens. III, diebus VI r, obiit IV Idus Junii sanctitatis plenus, bonisque omnibus copiosus. Sepultus est in ecclesia beatissimi Germani.

Beatus vero Aunarius, quam excellentis privilegii fuerit, relatio Gestorum ejus satis superque declarat. Qui inter cetera suæ sanctitatis illustria, basilicam quoque beati Germani magnificis prædiis locupletavit; quod & natu splendidissimus, & possessionum amplitudine fuerat copiosus. Hic tam vivens, quam mortuus signorum gloria coruscavit; functusque sacerdotio annis XLIII, mensibus X, diebus XX, VII Kalendarum Octobrium Sancto spiritu plenus decessit; & in basilica beati Germani prope corpus ejus debita reverentia appositus est ad patres suos.

[119] Quid beatum Desiderium memorem? Cujus etiam secularis dignitas tanta extitit; [Autissiedorensium,] ut ei nemo, quamvis potentissimus, ex æquo se conferre potuerit: fuit enim propinquus Brunechildi reginæ, filiisque ejus Francorum regibus; quorum & munificentia principali ingentem prædiorum amplitudinem consequutus est. Hujus genitrix, Nectaria nomine, in monasterio S. Amantii, quod situm est in pago Petragorico s, sepulta requiescit; quod idem postea in matris memoriam honestis donariis & maxima fundorum dote perornavit; quemadmodum testamenti ejus pagina declarat. Quantum sane ex collatione temporum licuit perscrutari, beato Papæ Gregorio contemporalis fuit. Extant ejus ad illum epistolæ, celebritatem viri litteris quoque Apostolicis commendantes t. Is adeo fundorum dives extitit; ut nulla vel medianæ Burgundiæ u, vel Aquitanicæ provinciæ principalis ecclesia inveniatur, quam non rebus auxerit peropimis. Ecclesiam sane beati Stephani, cui sedit, miro decore ampliavit, ingenti testudine a parte Orientis applicita, auroque ac musivo splendidissime decorata, instar ejus, quam Siagrius, episcopus x Augustoduni fecisse agnoscitur. Altare quoque antiquum eo transponens, sub die Kalendarum Majarum XIII dedicavit. Eamdem quoque ecclesiam multis & magnis patrimoniis solemniter extulit, cum in locis diversis, tum vel maxime in pago Sanctonico y.

[120] [qui ibidem sepulti sunt,] Beati præterea Germani basilicam, in qua post mortem requiescere disponebat, multis auxit rebus, viri liberalitatem pariter atque præstantiam hodieque contestantibus: vasa aurea atque argentea plurima contulit, quorum & operis speciem & ponderis per singula quantitatem, in talibus quoque diligentissimus, facto a se inseruit testamento. Basilicam sanctorum martyrum Gervasii & Protasii per manus Marini diaconi z sui construi jussit, suisque dotavit rebus. Idem Marinus in eadem ecclesia requiescit. Suorum heredem bonorum Christum & Ecclesiam qualiter substituerit, antiquissimi & bis superius memorati testamenti ejus pandit auctoritas, quodque in nostris adhuc conservatum archivis, multam viri dignitatem, largitatem plurimam, dispositiones cauta semper diligentia circumspectas, copiosius contestatur. De quo, quia plura suppeditant, quam suscepti operis brevitas sufficiat explicare, his omissis, cetera prosequamur. Vitæ peracto cursu, sexto Kalendarum Novembrium supremam sortitus diem, in ecclesia B. Germani debita veneratione translatus est.

[121] [succincta] Romanus cathedræ substituitur; de quo fertur, quod, cum esset vir sanctissimus, decisione capitis martyrium consummarit pridie Nonarum Octobrium, expleto functionis suæ tempore annis III, diebus XV.

De beato Urso, fideli relatione vulgatur, quod juxta sancti Amatoris basilicam reclusus, anachoreticam duxerit vitam; ubi oratorium hodieque est, ejus nominis memoria sacrum. Contigit eo tempore, urbem repentino afflatam incendio conflagrasse. Ad virum Dei cum sublatus in altum clamor populi pervenisset, succurrendum periculo ratus, familiarem illuc baculum destinavit: ipse precibus obnixis, quam instanter incubuit. Eo inter minaces flammas & quæ adhuc integra supererant, constituto, dicto citius incendium omne deflagravit. Hac occasione sancti viri merito declarato, urbis decedente pontifice, vi extractum præsulatui suffecere. Cella ejus in ecclesiam cessit. Exegit sacerdotium annis VI, mensibus IIII: moribusque & meritis pretiosus, tertio Kal. August. fragilitatis excessit molem.

Theodosius episcopus, post gubernatam sedem annis octo, diebus viginti quatuor, decimo sexto Kal. Aug. diem excepit ultimum; proque suæ merito sanctitatis nobilem in B. Germani ecclesia sortitus est sepulturam.

[122] Gregorius, & ipse sanctus episcopus, præfuit ecclesiæ annis duodecim, [commemoratio.] mensibus sex; exactoque suæ vicis officio XIV Kalend. Januarias humana deponens, in ecclesia beati Germani supremum promeruit munus.

Lupus episcopus, ut in antiquissimo marmore epitaphii ejus animadversum est, utque superiore libello meminimus, cum Crotechilde, regina venerabili, illuc devenit, quo tempore B. Germani ædificabat basilicam; & suo præventus fine, ibidem sepultus est. Requiescit in eadem basilica sanctus Optatus episcopus cum duobus presbyteris, Sanctino & Memorio; cum quibus primo sepultus fuit in ecclesia sancti Christophori martyris, quam ipse extruxerat; postmodum, annis labentibus, translata sunt eorum corpora in ecclesiam S. Germani tam officiose, tam solemniter; ut in omnibus Martyrologiis, & maxime vetustis, dies translationis eorum insertus habeatur sexto Nonas tertii mensis *: transitus autem vel depositio illorum pridie Kalend. Septemb. annotatur. Eodem sane sarcophago omnes pariter requiescunt.

De puero Moderato hoc tantummodo compertum est, quod puer martyrio coronatus, in propria basilica diu requieverit. Post clarescentibus circa sepulcrum ejus miraculis, in ecclesiam beati Germani transpositus est, cultu Officiorum & impendiis luminum copiusius venerandus.

ANNOTATA.

a Vulterræ, alias Volaterræ, vulgo Volterra, urbs est antiquissima in Hetruria & agro Pisano.

b Id est ad cœnobium horum Martyrum nomine celebrrimum in loco, ubi passi sunt ac sepulti, Agauno seu Acauno, in diœcesi Sedunensi ad Rhodanum fluvium, Sedunum unter & lacum Lemanum, sed huic propiore, vulgo S. Morits; de quo monasterio vide Sammarthanos in Abbatiis Galliarum, ubi de Agauno. Martyres autem hi sunt S. Mauritius & socii milites legionis Thebææ, de quibus agendum erit 22 Septembris.

c Erat Hucbertus frater Theodebergæ reginæ; uxoris Lotharii Lotharingiæ regis, ejus qui nulla re notior fuit, quam insami cum Waldrada pellice commercio, quod ausus Romæ perjurio ac sacrilegio tueri, terribiles cum suis Deo vindici pœnas dedit anno 869. Hucbertus, licet clericus aliquando, secularem deinceps vitam professus est; abbas interea multarum, quas partim acceperat, partim invaserat, abbatiarum, famosissimus fuit non virtutibus, sed vitiis, ac decoctis direptisque præsertim cœnobiorum, quibus præerat, facultatibus. Periit vero & ipse infeliciter anno, juxta Annales Francorum Bertinianos, 864. Plura de hoc Annales Benedictini tom. 3, locis variis.

d Orba oppidum est Helvetiæ, qua ad Burgundiæ comitatum vergit, ejusdem nominis fluvio imposita, inter lacum Lemanum seu Gebennensem, & alium, illi a Septemtrione proximum, Novoburgicum.

e Vulgo Bougeaille, Orbam inter & Salinas, de quibus mox.

f Salinæ, vernacule Salins, oppidum in Comitatu Burgundico, tredecim circiter leucis Orba dissitum ad occidentem.

g Mortkaliæ: ita cum codice nostro Lugdunensi legit etiam Chiffletius, addens, vulgo saltum hunc appellari Bois de Mouchar. Codex Valcellensis habet Mortaliæ; Labbeus Montiskattæ. Patet autem, situm illum esse in Comitatu Burgundico, Salinas inter & Ararim.

h Vernacule Chamblay, ut ad marginem sui textus adnotavit Chiffletius. De pago Amausensi nihil reperi; apparit tamen ex hoc itinere, quo circiter loco fuerit.

i Arat seu Araris, vulgo la Saone, fluvius Galliæ notissimus est; de quo supra.

k Pagus Oscarensis ab Oscara fluvio nomen habet: Oscara autem, vulgo Ousche, in Ducatu Burgundiæ in Ararim influit apud Laudonam S. Joannis, alias S. Jean de Laune: inde ergo usque ad pagum Divionensem extendi videtur. Valesius illum concludit Arari, Oscara, ac Tilla fluminibus.

l Divio, seu Divionum, vulgo Dijon, urbs est percelebris ad Oscaram fluvium, Ducatus Burgundiæ caput.

m De pago Alisiense, seu Alesiensi dictum est supra. Situs est Divionem inter & Autissiodorum; sed Divioni propinquior.

n Plura fuerunt hujus tituli cœnobia; & unum quidem Autissiodori; ubi olim monachos & moniales, separatim tamen, habitasse, docet Le Beus in præfatione ad Captum & liberatum Autissiodorum.

o De his adi Acta S. Urbani Papæ & M. 25 Maii. Perstat etiam nunc hoc monasterium sub Benedictina congregatione S. Vitoni, inquit Mabillonius Annalium tom. 3, lib. 36, num. 43.

p Ejus, id est S. Germani. De S. Alodio agetur 28 Septembris; de S. Urso vide hesternum diem 30 Julii; de S. Theodosio 17 ejusdem mensis: de S. Romano agi poterit 6 Octobris; de S. Aunario 25 Septembris; de S Fraterno 29 ejusdem mensis; de S. Censurio dixi supra: S. Gregorius colitur 19 Decembris; Desiderius 27 Octobris: de Lupo ep. vide Annotata superius ad num. 38: S. Moderatum dedimus 1 Julii. Consule etiam, si placet, Historiam episcoporum Autissiodorensium.

q Vide annotata ad Constantianam Vitam, num. 37, lit. k.

r De hac auctoris nostri chronologia adi Commentarium prævium § 4, num. 37.

s Imo in pago Cadurcino, ut rectius legitur in Hist. epp. Autissiod. cap. 20. Vide Annales Benedictinos tom. 1, lib. 11, num. 34.

t Vide Annotata superius ad lib. 1 cap. 4, num. 39 litt. d.

u Mediana Burgundia dicitur hic Burgundiæ Ducatus: medianus enim pro medius accipitur a declinantis Latinitatis auctoribus apud Cangium. Burgundia vero olim fuit in tres partes divisa, ut docet Brietius in Parallelis geographiæ veteris & novæ tom. 1, lib. 7, cap. 5, quarum prima Burgundia Jurana, secunda Burgundia ducalis, tertia, quam appellant Liberum Comitatum seu Comitatum Burgundiæ.

x S. Siagrius sive Syagrius episc. Augustodunensis floruit usque ad annum Christi circiter 600; colitur autem 27 Augusti, quando agendum de illo erit.

y Sanctonicus pagus, vulgo Saintonge, est provincia Galliæ ad Oceanum Aquitanicum.

z Marinus ille postea presbyter fuit, quo titulo apud Autissiodorenses colitur die 20 Julii. Adi Supplementum ad finem hujus tomi.

* i. e. statim

* al. Fucaldus, al. Fulcoldus

* Lab. expressus

* i. e. Maii

CAPUT IV.
Elogium ecclesiæ S. Germani Autissiodorensis; & pia S. Herici ad fratres exhortatio.

XV.

Talibus, tamque magnificis locus illuster honoribus, mactus titulis, privilegiis gloriosus, cui non videatur majestatis suæ merito venerandus? [De dignitate loci tot Sanctorum memoriis cumulati.] Sancta quondam sanctorum verebantur Hebræi, quod ibi Arca Testamenti, intraque eam virga Aaron, & cæleste manna, ibi altare, quod dicebatur Thymiamatis, ibi Cherubin * aurea cum Propitiatorio, ceteraque symbola intellectualiter typica & typice intellectualia, ac per hoc futuræ olim veritatis conjecturam præferentia, tegebantur. Nonne tibi multo videtur impensius venerandum summæ sanctitatis habitaculum, tot Sanctorum splendidum memoriis, sublime tropæis? Ea semel per annum & uni & soli pontifici pandebantur, pro suis totiusque populi excessibus rogaturo: hæc nostra, & re & nomine sancta, patent singulis, patent omnibus, quotidie facilia, facile quotidiana; quantoque se peccator ingesserit, tanto religiosæ importunitatis pretium uberius reportabit. Ad ea si quis externorum accederet, temeritatem morte luebat: ad hæc externi etiam omnes accedimus, ut mortis meritum immortalitatis stipendio compensemus. Ibi brutorum cruor animalium inferebatur in sancta per pontificem: hic summe boni Pontificis vitale Corpus, Sanguisque sanctissimus, cælestis usu mysterii, Christianis omnibus conficitur in salutem. Tanta inest loco dignitas, tanta principalis reverentiæ sanctitudo. Quem quotiescumque devotus intraveris, cernere est Christum Apostolis consedentem, Martyribus compugnantem, Confessoribus colloquentem, Virginibus collætantem, Sanctis postremo omnibus conregnantem. Tanta præterea ibi sunt orationum loca, tam crebra Sanctorum altaria; ut cum omnia peragraveris, singulis illacrymaveris, meliorem diei partem in lucrum tibi cessisse læteris.

XVI.

[124] Nec eos patienter accipiendos æstimo, qui Sanctorum animas vel in sinu Abrahæ, [Adversus eos, qui Sanctorum spiritus negant] vel in loco refrigerii, vel super aram Dei consedisse delirant; nec posse suis tumulis, & ubi voluerint, adesse præsentes. Absurdum omnino est, ut sacræ testatur interpres Historiæ a, Sanctis injicere vincula, ut usque ad diem judicii pœnali custodia teneantur, nec sint cum Domino suo, de quibus scriptum est: Sequuntur Agnum, quocumque ierit. Si Agnus ubique; ergo & hi qui cum agno sunt, ubique esse credendi sunt b: quique Deo cernente omnia, penetrante omnia, cognoscente omnia perfruuntur, nihil in naturæ multiplicis varietate constat, quod non ipsi quoque cernant, penetrent, & absque morosæ difficultatis oppositione cognoscant c. Itaque, quamvis Sanctorum animas nusquam & numquam a Deo abesse, ac per hoc, & semper & ubique jure se invocantibus adesse crediderim; nec facile dejici de sententia patiar d: cineres tamen suos amare & circumvolitare, eisque præsentes semper assistere, cum incunctanter animo feram, tum constanter voce efferam, ore proloquar, privatimque & publice, securus præjudicii, profitebor.

[125] Cumque ad Germani memoriam indignus accessero, hunc fidei oculis suspiciam; hujus angelicam faciem, [suis corporibus esse præsentes.] ex consortio sermonis Dei frequentius illustratam, ipsisque regibus tremendam, aliquoties contemplabor; ejus animi gravitatem comitate conditam, propositi constantiam, senectutis reverentiam admirabor; procumbensque sepulcro, ac sanctum deosculans lapidem, tamquam meo imminentem vertici venerabor summissius. Interdum vero, si copia conferatur, etiam vestigia stringere; at, si id non dignetur, locum certe, ubi steterunt pedes ejus, non cessabo fideliter adorare. Quemque absenti etiam multa præstitisse non ingratus memini, numquam eo animum impulerim, ut diffidam, hunc quoque rite veneratum, præsenti & sedulo multo magis affuturum.

Ex propositi occasione negotii confectum quiddam est, quo & temerariis scrupulum injectum, & sinceris Sanctorum cultoribus conducibile reor aliquid procuratum: quibus gratandum omnino percenseo, quod, ruant licet venti, procellæ sæviant, flumina intumescant, domus certe Dei, cujus & cultores & ministri sunt, intitubatam, immobilem, inviolatamque sui roboris æternum obtineat firmitatem, quæ non fluidis incumbens arenis, verum columnis cælestibus subnixa, petræque unita perenni, architectante Deo, in solidum robur evaserit.

XVII.

[126] Agite itaque, spiritalis tirocinii prosessores, excellentis propositi complices, [Commonitorium] summæ philosophi sanctitatis, quos sacro Ordini consuescere, in Religione consenescere, virtutibus immori, præsaga rerum gratia præelegit, voluntas exercuit, pudica parentum devotio mancipavit: date operam, præstate diligentiam, librate cautelam, ne pectoris vestri domicilium spiritus malignus inficiat, ne sensibus admixtus intimis incestet animæ sanctitatem, splendidissimumque illum divini theorematis oculum illecebra subornatæ persuasionis obnubilet. Liceat in vos semel conceptam materiem non per omnia contemnendi auctoris e & sententia & lineis explicare. Serpit antiqui malum hostis per omnes aditus sensuales; dat se figuris; accommodat coloribus; adhæret sonis; odoribus se subjicit; infundit saporibus; ac tenebrosis affectionibus, tamquam quibusdam nebulis, implet omnes meatus intelligentiæ, per quos pandere lumen rationis mentis radius solet. In hoc Deus, in hoc voluntas innoxia, in hoc recte facti meritum relucet: Deus ubique præsens est; tunc autem unicuique nostrum simul est, cum mentis nostræ illibata puritas in ejus præsentia patuerit. Ut enim visus oculorum si fuerit vitiatus, quidquid videre non potuerit, adesse non putat (frustra enim circumstat oculos præsens imago rerum, si oculis desit integritas:) ita etiam Deus, qui nusquam deest, frustra pollutis animis præsens est, quem videre mentis cæcitas non potest. Non meum est, quod dixi, non mihi assero, non ascribo (nec enim fortissimo cuique clavam de manu facile extorqueri posse præsumo) quod quidem de mente mundanda ad videndum Deum paganus scripsit. Verum eo ipso Christiano, & baptizato, & mortuo, quod semel probe dixerat, ineptum fuit obsolescere. Quorsum ista tam alto petita principio? Videlicet ut recolatis scriptum: Adversarius vester diabolus, tamquam leo rugiens, circuit, quærens, quem devoret. Et: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Quorum alterum cautelæ proficit, alterum divinæ contemplationi conducit.

[127] Facite vicissim memineritis, propter vos Christum mortuum; [sanctis] ut qui vivitis, non jam vobis vivatis; sed ei, qui pro vobis mortuus est; neve adversus Deum ex ejus munere inflemini. Accipite item scriptum: Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem: non quia eramus sancti & immaculati, aut quia futuri eramus sancti & immaculati (alioqui non tam prærogatio gratiæ, quam vicissitudo, vel relatio meriti putaretur;) sed elegit nos, ut essemus sancti & immaculati, id est eligendo præstitit, ut essemus sancti & immaculati; qui nisi vellet, ne ulli quidem esse possemus. Ei caput submittite; nec de vestra, sed de ejus bonitate præsumite; sub potentissima manu ejus humiliamini. Tutum capietis in ejus pietate perfugium, qui semper paratus est parcere subjectis & debellare superbos. Athletæ Dei estis, in stadio spiritali decernitis: legitime certandum est, ut ad bravium pertingatur. Spectaculum huic mundo facti estis; in vos omnium oculi diriguntur; conversatio vestra tamquam in speculo constituta, magistra est publicæ disciplinæ: quidquid egeritis, id sibi omnes faciendum putant. Cavete committere, quod vel reprehensoribus pateat, vel imitatores in ruinam compellat. Propositi hujus principes æmula vobis pietate proponite, quorum veracem doctrinam & sancta opera imitantes, ad cælestis regni pascua properate. Mortem horis omnibus impendentem indefecte meditamini; scientes, nihil esse diuturnum, in quo potest esse aliquid extremum; moriendumque omnibus, & id incertum, an eo ipso die. Cumque ad id ventum fuerit, tum illud quidquid præteriit, effluxit; tantum remanet, quod virtute & recte factis consecutus sis. Voluntatibus renitimini; voluptatibus repugnate, ne & vos eorum subjaceatis excidio, de quibus Propheta conquestus, quod transierint in affectum cordis, imaginem illorum in civitate Dei ad nihilum redigendam imprecatur.

[128] Si quid Deo vovistis, incunctanter absolvite, memores, [fratribus.] ruinam esse homini post vota tractare f. Præstatque non vovere, quam vota non reddere. Nec procul, nec extra sunt votorum nostrorum impendia; sed, ut Psalmista fatetur, In me sunt Deus vota, quæ reddam, laudationes tibi. In his indefesse persistite; has interdiu, has noctibus concinnate; in his, quidquid sobrie potestis, adjicite; quoniam, cum laude nostra non egeat; grata tamen ei est suæ devotio creaturæ: vestra laude nec parum proficit; pio tamen studio facitis, ut ea vos plurimum proficiatis. Aliis belligerantibus, agricolantibus aliis, tertius ordo estis, quos in partem privatæ sortis allegit, quanto rebus extrinsecis vacuos, tanto suæ servitutis functionibus occupandos. Utque alii pro vobis duras conditiones subeunt vel militiæ, vel laboris; itidem vos illis obnoxii persistitis, ut eos orationum & Officii instantia prosequamini. Atque ut aliud esse coarguam, quod naturæ consortibus; aliud, quod ipsi debetur Deo: illud ante omnia semper in oculis volvite, quod ipse vos fecerit; quod perditos reformarit; quod tam crebris, tam copiosis, tam denique proficuis provexerit beneficiis; ut hinc laudandi illum concepta materia, dum ei competentes gratias de perceptis & habetis & refertis muneribus, fiatis ad accipienda deinceps & plura & plurima digniores. Jam vero ut in summi præconio capitis membra quoque ejus inclyta non nihil constet habere commune, accipite & illud celeuma Davidicum in hæc proloquentis verba: Laudate Dominum in Sanctis ejus; tamquam eamdem sententiam modo diverso explicans, dicat: Non satis consulte agitis, si ab invicti impetaroris gloria fidissimorum ejus militum triumphos & merita eximenda judicatis: summa igitur ope, summis viribus glorificate Deum, gratis vobis bona omnia tribuentem; veneramini beatum Germanum, ea vobis potentissimæ intercessionis suffragio promerentem; ceterosque, ei & templo consortes & merito, pia devotione prosequimini, anxiis affectibus implorate; ut quem locum eligere, suaque præsentia & sanctitate florentissimum esse voluerunt, hunc, universis hostium copiis terra marique superatis, ac truculenta dæmonum exclusa tyrannide, cladibus eximant, ruinis abducant, meritis fulciant, precibus protegant, atque ab omnifaria præsentium futurorumque discriminum immanitate defendant.

ANNOTATA.

a S. Hieronymum intelligit in tractatu adversus Vigilantium; unde hic Hericus nonnulla exscribit. De hac autem Vigilantii aliorumque sententia super statu Sanctorum post vitam usque ad judicii diem plura Card. Bellarminus de Beatitudine & canonizatione Sanctorum lib. 1, cap. 1.

b Hæc etiam verba sunt S. Hieronymi, quibus non significat, Agnum, id est Christum Deum hominem, esse in omni loco proprie secundum naturam humanam æque ac secundum divinam, quæ Ubiquistarum est hæresis; sed illum summa præditum esse libertate agilitateque, qua mox esse possit, ubicumque vult: talem vero libertatem etiam illis communicatam ait esse, qui sequuntur Agnum, quocumque ierit; ac proinde falsum esse (quod asserebat Vigilantius,) eos vel in sinu Abrahæ, vel in loco refrigerii, vel subter aram Dei considere detentos, nec posse suis tumulis, & ubi voluerint, adesse præsentes. Vides, non dici, illos ubique adesse præsentes; sed posse suis tumulis, & ubi voluerint, adesse præsentes.

c De hac opinione videri potest S. Thomas prima parte, quæst. 12, art. 8, & alibi; ubi eam rejicit. Cognoscere tamen Sanctos quæcumque in terris ad se pertinentia geruntur, atque imprimis sese invocantium vota, docet idem 2, 2, quæst. 83, art. 4, & part. 3, quæst, 10, art. 2. Qua vero ratione ea cognoscant, quatuor sunt Doctorum sententiæ, inquit Bellarminus libro citato, cap. 20, ubi eas breviter propositas legere est.

d Nimirum in ea sententia fuit Hericus, quam & Hieronymus videtur innuere, quod animæ Sanctorum, sicut etiam angeli, mira quadam celeritate naturæ quodammodo sint ubique, & per se audiant preces supplicantium. Vide Bellarminum ibidem hanc refutantem.

e In margine codicis Lugdunensis nostri antiquissima manu citatus legitur Fonteius, nescio quis, Cartaginiensis: apud Labbeum vero in ipso textu paulo inferius legitur: Quod quidam de mente mundanda ad videndum Deum paganus Fonteius Carthaginensibus scripsit.

f Tractare, ea scilicet, quæ votis repugnant. Vel tractare forte accipitur pro differre seu in longum trahere votorum exsecutionem. Labbeus legit, retractare.

* imo Cherubim

SERMO
Ejusdem Heirici, in solemnitate S. Germani recitandus.

a

Recolitis (dilectissimi) diem publicis Ecclesiæ gaudiis dedicatum; cujus splendorem etsi sermo taceat, [Hodie S. Germanus in cælum sublatus est;] religiosorum tamen conventus & devotio clamat: tam honestis enim studiis, tam conspirantibus votis, in hujus diei cultum & lætitiam conjurastis; ut festivitatis magnificentia suis per se titulis satis emineat, tametsi ab ejus laude officiositas præconis absistat. Tantorum igitur causas, & fomitem gaudiorum crebris, immo continuis lectionibus didicistis: vosque ea intentis excepisse animis, non obscuro indicio declarastis; dum miraculorum cælestium majestatem sacris paginis intonantem, internis suspiriis, & perspicuo ad singula honorastis affectu. Hodie enim pretiosus Germanus, ille quondam hujus ecclesiæ antistes præcipuus, nunc autem totius quoque orbis apud Deum protector eximius, glorioso transitu terras deserens, cælos penetrans, præsentiæ Domini redditus est. Quod dico, quod terras deseruit, cujus (juxta Apostolum) conversatio semper in cælis fuit? Quid, quod præsentiæ Domini redditus est; qui cum Helia sanctissimo, conspectui Dei viventis perpetuo astitit indefessus? Dicam equidem de illo aliquid; etsi non satis proprie, at non nimis inepte; etsi minus audaciter, satis certe veraciter: dicam, inquam, hunc esse beatissimi Germani diem, non funebrem, sed celebrem; non lugubrem, sed salubrem; in quo longo finem imponens certamini, calcato mundo, prostrato diabolo, gloriosus victor emicuit; & tamquam alter Helias curru prævectus angelico, cæleste Capitolium athleta triumphalis ascendit.

[130] Jure enim huic, Heliæ triumphus asscribitur, cui omnibus sanctitatis, [sicut S. Elias, cui comparatur, in paradisum.] & virtutum insignibus ex æquo respondere probatur: nam, ut omittam cetera, in quibus se sancti Dei homines pia æmulatione, æmula pietate vicissim præveniunt; in illo certe singularis vel abstinentiæ, vel continentiæ privilegio, alterum præferre alteri non satis lilberaliter audeo: utrumque enim sanctissimum, utrumque abstinentissimum non contemnenda testatur auctoritas. Quamquam nec illud mente excidit, quod Prophetæ famem panes mane, carnes vespere, corvis ministrantibus, temperabant b; Pontificis vero inediam post septimum plerumque diem panis tantum hordeaceus recreabat: in illo jejunii continuationem dies quadragesimus solvit; in isto abstinentiæ professionem annus tricesimus clausit: Helias subcinericii panis edulio confortatus, usque ad montem Dei Oreb jejunium traxit; Germanus omnipotentis Spiritus gratia roboratus, jejunando & orando arcem supernæ civitatis ascendit: in illo transacti laboris molestias, mulieris viduæ liberalitas relevavit; in isto familiares natalium divitiarum opulentias crux quotidiana consumpsit: Helias furores persequentium declinans, aliquamdiu inter bestias solitarius vixit; Germanus, cujus hic hodie memoria pascimur, favores obsequentium fugiens (quod non tam rarum, quam mirabile est) in populis eremita permansit. Atque, ut a laboribus ad laborum præmia veniamus, Heliam curru raptum igneo, terrenus paradisus abduxit, suo tempore moriturum; Germanum angelico fultum cuneo, sidereus thronus excepit, ad judicandum quoque orbem cum Apostolis in gloria surrecturum.

[131] [Festum igitur hunc diem omnes agant;] Non immerito itaque mater Ecclesia hujus exultat triumphis, cujus singularibus ornatur exemplis. Et universaliter quidem in omnium commemoratione Sanctorum exultandum nobis, ratio persuadet; sed in hujus Patris excellentia copiosius merito gloriandum, qui nostra Pastor in urbe, toto Doctor in orbe, in corpore illo (cui caput Christus est) tantum dignitatis obtinuit; ut inter ejus membra præcipua & nomine & merito censeretur. Quamquam itaque ejus eximia sanctitas celebrem toto terrarum orbe promeruit claritatem; apud nos tamen, & a nobis est propensius venerandus, quos sacri corporis præsentia magnificat, beneficiis gratificat, intercessione conservat. Iste enim, iste est vir, per quem tibi lumen Euangelii, Gallia, coruscavit: in quo, & per quem sanctitatis & miraculorum tibi jubar effulsit. Hic tuus Pater, hic proprius Pastor est; qui rudem tuæ religionis infantiam verbo aluit, exemplo formavit; protexit in adversis, provexit in prosperis; divina concilians, humana componens. Multa pro te pertulit: graves sibi terra marique expeditiones, gratia summi in te amoris indixit: non cessit laboribus, non pepercit sudoribus, oblitus imbecillitatis corporeæ, oblitus longævitatis annosæ. Pro salute tua principibus se opposuit; pro pace tua barbaris caput objecit; amori tuo post Deum nihil prætulit; pro quo, & in quo extrema certe omnia pati concessit.

[132] [Galli præsertim, quos Sanctus & olim vivens,] Et quamquam illum singulæ orbis partes certatim vicibus raperent (quippe in quo, & ex quo maxime, per id temporis, salus omnium & vota pendebant;) te tamen omnibus prætulit; utilitates tuas publicas & privatas paterno semper affectu curavit. Tu revertentem excipiebas, fessum fovebas; tu relevatio itineris, tu eras quies blanda laboris. Itaque etsi aliis non, tibi certe Apostolus est: signa enim apostolatus ejus nos sumus omnes in Domino. Postremo, illud quale est, quam vehemens caritatis indicium; quam memorabile paterni, vel potius materni pectoris argumentum? Longa jam fessum militia vocatio cælestis urgebat: vicinam mortem præsenserat: ad æternæ remunerationis stipendium animus cum fine tendebat: pro relevandis miseris, molestam sibi peregrinationem imposuit, non veritus senex juga Alpium, non obvias moles torrentium; non denique (quod maximum est) peregre mori metuens; immo quicquid esse potest in morte gravissimum, parvipendens.

[133] [& nunc sepultus, tenerrime fovit ac fovet.] Sic equidem, ut reor, sic rerum ordo poscebat; ut Bellatorem, Christe, tuum, quem Gallia pugnantem aspexerat, Italia exciperet triumphantem. Alibi ergo præliatur; alibi coronatur. Diu præstolatum, tarde susceptum Italicus orbis amplectitur; & per oblectamenta imperialia, per sacerdotum obsequia blandas Viro innectit moras. Interea Christus adest; præbet ituro viaticum; ad angelorum epulas invitat Amicum. Mixta luctibus gaudia indiscrete per ampla feruntur palatia; dum & morituro lacrymas tribuunt, & (quamquam frustra) de hereditando sacri funeris pignore plaudunt. Et illi quidem conflabant talia; verum immutabilis Arbiter præordinaverat meliora. Germanus enim cælo spiritum refundebat, & caris civibus salubria providebat. Itaque pro tempore satisfactum utrisque est: Italiam moriens illustravit; Gallias mortuus visitavit. Sed post mortem non visitaret, nisi & mortuus viveret. Vivit, inquam, mortuus, qui mortuos suscitaverat vivus. Mortuus consecravit nobis diem hodiernum, qui (si rite a nobis veneratur) obtinebit æternum. Vide igitur, quam optime de nobis est meritus, quibus tantopere voluit esse patronus. Cui cum vos debitæ venerationis cultum impenditis, usuram vobis multiplicem fructuoso fœnore præparatis; quoniam per præsentiam sacri ejus corporis plus accipitis, quam præstatis. De cujus gloria quia nihil dignum dicere possumus, jam nunc ad eum & voces, & vota vertamus: sanctitatem ejus, summissis animis, fœcundis precibus ambiamus.

[134] Memento (Pater splendidissime) memento tuorum per secula filiorum, [Supplex ad Patronum apostrophe.] nec obliviscatur gregis pervigil cura Pastoris. Credimus, te ad tribunal Altissimi incoinquinatum assistere; ne ergo abnuas, fragilitatem nostram immanium criminum squaloribus relevare. Potes equidem spatium nobis pœnitentiæ a mansuetissimo Judice impetrare, qui dignus habitus es, in conspectu Agni canticum novum cantare: tantum, qui illi meruisti esse pedissequus, nobis digneris esse patronus. Orationum, quas ad sepulcrum tuum fundimus, interpres ante Deum esto fidissimus: qui nobis exstitisti strenuissimus prædicator, esto nihilominus pro nostris calamitatibus clementissimus suffragator. Posce correctionem moribus, tranquillitatem temporibus, cunctorum veniam peccaminum, æternorum compendia gaudiorum. Facile, quod poposceris, obtinebis; quandoquidem ita te tuo conjunctum credimus potentissimo Imperatori; ut nec possis velle, quod ille noluerit; nec velis quippiam deprecari, quo illum non cognoveris delectari, qui vivit, & regnat, & dominatur in omni gente, loco, & tempore, & per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Legitur hic titulus cum subjecto sermone in codice nostro Lugdunensi; non tamen hoc loco, sed ante utrumque librum de vita & miraculis: eumdem quoque. Sermonem in suis Mss. invenit ac nobis exscripsit Chiffletius.

b Sequitur auctor noster versionem septuaginta Interpretum: nam in Vulgata lib. 3 Regum cap. 17 legitur: Corvi quoque deferebant ei (Eliæ) panem & carnes mane; similiter panem & carnes vesperi.

APPENDIX PRIMA
ad S. Herici librum secundum de miraculis S. Germani.
Auctore anonymo, monacho ejusdem cœnobii Autissiodorensis
Ex Ms. Chiffletiano.

a

I.

Novi factum operis & leni falo b, quamvis imperite, memoriæ posterorum mandare studemus, [De silva] quod obtentum meritis Germani, apostolici viri, episcopi Autrici, credibile esse debet omnimodis, sine hæsitatione veri. Unus fratrum cœnobii sancti Joannis Reomaënsis miraculum mirabile, quod oculis suis vidit, & manibus propriis tractavit, Hugo nomine (qui fuit nepos domni Heldrici, bonæ famæ abbatis hujus c, illiusque monasterii) patratum nuperrime narravit. Est quodam in loco, qui dicitur vulgariter Morvennus d, in pago Heduæ, ecclesia quædam constructa antiquitus in honore sancti Germani; sed incendio penitus deperiit. Quam isdem monachus cupide cupiens restaurare, & voluntarie dare operam ei erat studii; sed in faciendo videbatur esse difficultas: quia saltus, unde reædificaretur, deerat proprius. Dum ergo de hac re pro se hæsitando quæreret, & inquirendo anxiaretur, accessit ad eum quidam homo, obsitus plurimis annis, & cano capite floridus, dicens illi: Quid anxiaris, domine frater; vel quid tibi est faciendæ voluntatis?

[2] [recepta.] Ille infit: Incidit mihi velle hanc, quam cernis, ecclesiam ex toto collapsam restaurandi: sed silva deest, qua possit reformari. In quam ille: In hac re dixero consilium breve; sed tamen, ut videtur, utile. Non est (ut tu arbitraris & metuis) hæc potestas sancti Joannis vacua & privata silva; sed incuria & pigritia desipientium provisorum est abolita & sublata a ditione potestatis vestræ. Accipito ergo nunc invectionem excommunicationis, & recita in ecclesia in auribus populi audientis, ne quis celet occulendo, qui novit esse index silvæ, quæ adjacet recte dominio sancti Joannis. Ego nempe novi; sed formido verum dicere, pressus formidine meorum dominorum, qui eam se sciunt diu possedisse injuste. Tunc monachus paret ovans: & sparsa in populum excommunicatione, omnes in commune protestantur, se non nosse. Illum solum senem præfatum objiciunt, proclamantes, hujus rei eum esse sciolum. Illico senex antiquus præcedit lætus; designat terminos illi fratri, &, qui aderant, famulis; demonstrat divisiones silvæ, positas antiquiore tempore. Prædictis duorum Confessorum e meritis nemo obstitit; sed, ut Propheta dicit, Non fuit, qui aperiret os, & moveret pennam, & ganniret. Absque disceptatione concertationis vel minima, recuperata est sancto Joanni saltus pars vel maxima.

II.

[3] Tunc ergo mittunt cæsores lignorum; succidunt quercus securibus; [De] quadrato opere poliuntur dolabra, quæ fierent ædificationi ecclesiæ congrua. Una ergo dierum plaustrum ad devehendos sectos fustes adducit; carrum onerat; ipsemet pedes, cuculla succinctus, stimulo & leni sibilo boves demulcet, quo accelerent iter. Illi contenta cervice stridens trahunt plaustrum. Et vix paululum processerant; duæ rotæ carri inferiores ita subito confringuntur; ut eas recuperandi nulla spes esset, & non viderentur fore aptæ, nisi pabulo ignis. Condolens frater casu repentino, adducit alias; plaustrum redintegrat. Jam plusculum viæ, quam superius, confecerant, cum repente totæ quatuor rotæ ita conquassantur (ut * modioli, & cantæ *, & radii) sic conteruntur; ut a nullo perito hujus carpentariæ artis viderentur ullo ingenio posse consolidari. At vero bonus vir ille, antea obedientia agilis & celer, tam insperato calamitatis damno, ira nimia (quæ est brevis furor) intimo dolore cordis tactus (non solummodo enim sex rotæ; sed & tota stabilitas carri contrita erat) stomacho inardescente, furia invectus, in hæc injuriosa prorupit verba, complosis manibus, & lacrymis genis humidis: Eja, Germane; te huc usque inter primos apostolici ordinis Sanctos, memoriam tui penes me retinens, deputaveram; sed amodo nec ultimum dignum esse ducam. Apparet nunc in propatulo, quanta tua sanctitas extiterit, dum morareris in mundo. Hanc nempe ecclesiam inhianter restituere tibi gestiens, tui opem auxilii indefesse implorabam, te adjutorem, te auxiliatorem imprecans. Hei mihi! De quanta spe decidi! Nusquam hactenus placeat Deo, ut quisquam hujus tuæ ecclesiæ existat reformator; quia tu desinis fieri ad construendum auxiliator.

[4] Hæc verba cachinnando, aduncis naribus nimium indulgens, [carro] progrediebatur, vacuos boves ante se stimulando agitans; cum, ecce, subitaneo clamore revocant famulorum voces duorum, qui carri dissipationem obstipo capite admirabantur, subito, & in momento oculi, & citius dicto in pristinum statum restitutum mirabiliter respiciunt (eorum vero unus Tetradus, alter Gaufredus vocitatur.) Dominum suum, ut retro redeat, taliter vocitando cum clamore deprecantur: Siste gradum, & ad nos retrogradum verte gressum pedis; & cernes, mirabilem Germanum fecisse mirabiliter, quem tumido ore delitigando duriter convitiis lacessisti. Tum vero ille attonitis auribus audiens, restitit; & pernici cursu citissime advolans, accurrit; intuetur oculis; palpat manibus; miratur tam repentinum & mirabile opus; totus humi prosternitur; &, qui prius amaris lacrymis faciem rigaverat, nunc versa vice itidem dulcibus lacrymulis vultum hilarem irrigat, effundens dulciter hæc precabilia verba: Indulge, quæso, piissime Germane; & da veniam monacho, qui tibi mille convitia injecit ore nefario. O Deus! Quam citissime velocem Operarium! Cujus crates placidi & tranquilli pectoris, in quo fuit quies jugiter Spiritus sancti, & sapientia saporis, ejus sapidum pectus numquam pressit taretrum *, quo fieret foramen, quo conjungeretur plaustrum, rotundum: nec manus ejus callosa extitit dolabra bene incidenti; sed oleo sancto digne fuit lita, præparata ad sacrificanda sacrosancta Sacrificia, & benedictiones populo largiendas: licet flagello virgæ hordeum excusserit, & volubili rota triverit; ut temperaret inopiam voluntariæ famis. Nunc jam lætus instabo operi tuæ ecclesiæ; quod antea mœrens metuebam non posse perfici ob penuriam contriti carri; quia tu, beatissime Confessor, modo factus es mihi velox auxiliator.

[5] Potuit hoc ille, ut puto, Patres conscripti f, celere impetrare ab aure proxima sibi Divinitatis, [separato.] qui vitulum, voratum a suis famulis, vivum reddidit, & calidum sumen matris sugere donavit, & vocem vaccæ matris mugientis recognoscere præstitit: insuper regem inhumanum & iniquum, hospitalitatem negantem sibi, potestative de regno deposuit; & subulcum hospitalem in sede regni imperiose constituit. Denique illud plaustrum divinitus fabricatum operi ecclesiæ fabricandæ, in vehendo lapides, ligna, quadratas trabes, & quidquid structuræ necessarium extitit, tam diu duravit, donec ad perfectum opus est ductum.

III.

[6] Erat autem altare ipsius ecclesiæ sub divo positum, hiemali pluvia & glaciali frigore pene totum dissipatum: [De luminibus super altare divinitus apparentibus.] defluxerant enim lapides a lateribus, & cæmentum deciderat. Una ergo dierum præfatus frater, advesperascente die, dum Vesperas eundo iret persolvere, conspicit eminus cum suis, qui eum post * sequebantur, per quatuor cornua altaris quatuor candelas clarissimo lumine, sed divino, succensas, & in medio quintam, ceteris eminentiorem. Corporeis ergo oculis divinum intuentes lumen, hærendo stupent; &, paulatim claritatis luce subducta, altari propius accedunt. Verum in ipsa nocte nec volendo possunt illud manu tangere. Sequenti vero die commonet operarios, dicens: Consideremus hoc altare, si erit possibile, ut non penitus destruatur; sed iisdem ipsis lapidibus reformetur, qui defluxerunt a lateribus. Igitur dum segregant lapides a cæmento, reperiunt quamdam bustillam g, interius ligneam, exterius cornu cervino tectam, sed pene putridam, continentem in se medium digitum manus cujusdam Sancti (ut creditur) nervis, & corio, & ungula adhuc compactum solide, cum tribus juncturis, aureum annulum habentem. Sed cujus Sancti nomen fuerit, nescitur; quia brevis * nequibat reperiri, carie consumptus. Reædificato ergo altari, reliquiæ conduntur infra cum annulo, ut prius fuerant.

IV.

[7] Excreverat autem juxta crepidinem altaris quædam arbuscula, quæ vulgo sacucus h dicitur; [De capris, a sacuco prohibitis.] quam capræ, ut fœtido ore carperent folliculos & frondes teneras, novo vere progenitas, scandere erant solitæ. Mirareris, & vix a risu ora comprimeres, jocose videndo, si cerneres: quia velocius ad terram ruebant supinæ inferius, quam conscenderant salientes superius; intactos relinquentes ramusculos ab esu. Si ergo consideremus hoc perparvum mirabile, valemus intelligere, si provisor noster magnificus, Germanus, hanc inutilem arbusculam conservabat illæsam a putidis dentibus hædorum; quanta provisione & cum quanta diligentia conservat & custodit protegendo omnem suam familiam utriusque ordinis, qui ejus fideliter custodiendo conservant bona sine fraude malignitatis. Tria ergo bona opera est hic operata beati Germani virtus apostolica: silva restituitur perdita; carrum reformatur, ut dictum est, contritum; altare conspicitur cælesti igne illuminatum. Ferunt enim (ut est volitans fama) quod ipse rediens Roma, propria manu ipsam benedixerit ecclesiam.

V.

[8] Sententia deterrens delinquentem ea est, quæ dicit, quoniam in eo membro corporis, [De] quo plus peccaverit quis, in eo magis durius punietur. Quod accidisse [dicitur], Dei vindicantis ultione, Francorum cuidam reginæ, nobili germine ortæ, nomine Emmæ i, quæ fuit uxor regis Radulfi k, ejusdem Francorum gentis. Is denique fuit filius Richardi, Burgundiæ ducis, justi & æqui judicatoris l, & pugnatoris eximii. Præfatus vero rex, licet insignis gloria regali, & armis bellicis & audacia præferendus Hectori Trojano per omnia; eam sortitus uxorem, a lingua dolosa & cupiditate nimia, quæ in corde illius erat colligata, cohibere vix poterat: nam quamdam villam, quæ adjacet dominio sancti Germani, Patroni nostri hujus; quæ dicitur Quinciacus, & conjacet in pago Nivernensi, muliebri audacia invadendo pervaserat, & suis neotericis buteonibus m distribuendo ad possidendum distribuerat.

[9] [Emma] Sed repente inaudita calamitas, & visu horrenda miseriæ plaga ab ira divina super eam descendit graviter. Nam lingua ejus (quæ, ut Apostolus dicit, est inquietum malum, plena veneno mortifero) ab ejus nefario ore turpe & miserabiliter progrediens, infra septa dentium, ut naturæ humanæ se usus habet, recipi nec concludi poterat; sed aperto ore hians, miserandum spectaculum & plorabile omnibus se intuentibus exhibebat. Verum aliquando tacta dolore cordis intrinsecus, & quod inhoneste patiebatur extrinsecus, sentiens, & in se rediens, ad monasterium præcelsi pontificis Germani se cum multa turba satellitum plangentium, indiciis manuum potius, quam sono vocis fecit deduci; & duo mira monilia, quæ collum & perversum ejus pectus dependentia decorabant (quæ manu S. Eligii, ut ipsum præclarum opus inspicientibus indicat, [concinnata fuerant]) sancto Pontifici dono, pro emendatione & redditione male invasæ villæ, tradidit: propria enim manu ad frontem pedis capsæ sancti Germani clavis ea defixit; ut hodieque ab aspicientibus clare potest intueri.

[10] Illico divinæ misericordiæ respectus desuper affuit, [regina.] & oratio precum apostolici Germani eam humilem reginam, exorantem veniam pro commissis, ineffabiliter respexit. Continuo nempe lingua improbe ejecta a faucium intimis reflexionibus, meatum meruit: & paulatim dulce & naturale cymbalum vocis verborum facundam elocutionem promeruit: & quæ antea inflatis buccis, tumido ore insana verba delitigare consueverat; deinceps verbere superno duriter & lene correpta, suavia & dulcia verba fari addidicit; & posthinc lenis, & suavis, & misericors extitit. De hoc vero rege Radulfo si quis nosse velit, quam fuerit illi vivida dextra bello, & quomodo Normannos, Franciam & Burgundiam devastantes depopulando, armis pepulerit, in miraculis beati Benedicti reperire poterit. Ejus nempe auxilio jutus, magnis præliis fusos effugavit n. Cujus regis corpus in basilica sanctæ Columbæ Senonas, medio in choro honorabiliter marmore pullo tectum, requiescit. Ejus quoque Richardi patris corpus in crypta S. Symphoriani ad dexteram altaris pausat tumulatum, eodem in monasterio. Is denique Richardus, cum moriens, pede limen mortis calcaret, & ab episcopis, qui cum circumsteterant, hortaretur, ut suam inclamaret culpam; quia sanguinem multorum fuderat; respondit; dicens: Pœnitet, me non plus fecisse; quia dum unum nequam peremi, centum salvavi: & unius latrunculi (pro interitu ejus) complures complices a malis patrandis suas continuerunt manus.

ANNOTATA.

a Hujus Appendicis auctorem fuisse monachum cœnobii Autissiodorensis S. Germani, patebit num. 1, uti & quo tempore floruerit, puta non admodum diu post annum Christi 1010.

b Quid sibi hic velit & leni falo, fateor, me non assequi. Suspicor, vitium esse in Ms., ac sine & legendum esse brevi filo, vel stylo, aut quid simile.

c Hujus, hoc est monasterii S. Germani Autissiodorensis; hunc enim sui cœnobii patronum fuisse, prodit scriptor num. 8; & in eodem fuisse thecam seu corpus S. Germani, indicat num. 9, ubi de monilibus agit ad frontem pedis capsæ S. Germani affixis ab Emma regina in compensationem villæ ad idem cœnobium pertinentis, quam injuste ipsa invaserat. Præterea Heldricus uni tantum scitur præfuisse monasterio, S. Germani: nam Flaviniacense, & Reomaënse, quorum etiam abbas fuit, alios patronos colunt. Præfuit autem ille cœnobio Autissiodorensi jam dicto per annos viginti circiter & unum, nempe ab anno Christi nongentesimo octogesimo nono usque ad millesimum decimum, quo illi successit Achardus juxta Gesta abbatum istius monasterii cap. 1 & 2. Hinc facile est colligere auctoris nostri eam, quam dixi ætatem; ut qui ex hujus Heldrici nepote didicerit, quæ hic narrat: incertum tamen, ex fratre Heldrici aut sorore nepos is fuerit, an ex filio: nam matrimonio junctum fuisse Heldricum, antequam seculo valediceret, putat Mabillonius in Annalibus tom. 4, lib. 50, num. 20.

d Vide annotata ad Herici Miracula superius num. 71.

e S. Joannis scilicet, ad cujus monasterium silva spectabat; & S. Germani, qui in ea ecclesiam habuerat, de qua restauranda nunc agitur.

f Videtur ergo hanc suam narrationem hic scriptor vel recitasse in cœtu monachorum cœnobii sui, vel certe ad eos direxisse historiam suam: nam eorum hic præcipuos compellare videtur: ut apud Romanos præcipuam dignitatem obtinebant Patres conscripti.

g Bustilla, bustula, buxtula &c. pyxidem significat seu capsulam, a Gallico boëte.

h Imo sambucus, Hispanice Saüco, & apud quosdam Gallo-Belgas Sahuc & saihuc.

i Erat hæc Emma filia Roberti, Galliæ regis, & ante maritum decessit anno (juxta Sammarthanos Hist. Domus Francicæ lib. 11) Christi 934.

k Obiit Radulfus rex anno 936, teste Frodoardo Hist. eccles. Rem. lib. 4, cap. 26.

l Vulgari cognomento Justitiarii, qui vita functus est anno 921.

m Buteo nomen est avis rapacis; cui forte comparat auctor Emmæ proceres; nisi mavis buteones hic dici a buta, hoc est lagena; quo sensu helluonibus & gregi parasitico annumeratos invenies apud Cangium in Glossario.

n De S. Benedicto actum est die 21 Martii. Videtur auctor respicere Miracula S. Benedicti per Aimoinum Floriacensem scripta, & ibidem data, ac præcipue, quod in iis narratur cap. 1, num. 3, & cap. 2 num. 5. pag. 318 & seq.

* forte &

* lege canthi

* imo terebrum

* an pone?

* i. e. schedula

APPENDIX ALTERA
ad S. Herici historiam de Miraculis S. Germani, ex variis auctoribus collecta.

[S. Germanus hospitem liberat ab illusionibus dæmonum:] Præter miracula, quæ producta sunt hactenus, circumferuntur & alia quædam, non omnino dissimulanda. Primum esto, quod in Actorum ejus compendio habet codex noster membraneus ✠ Ms. 87 in hæc verba: Hospitatus (S. Germanus) in quodam loco, cum post cœnam iterum mensa pararetur, admiratus, interrogat, cui denuo præpararent. Cui cum dicerent, quod bonis illis mulieribus, quæ de nocte incedunt, præpararetur; illa nocte statuit S. Germanus vigilare. Et, ecce, videt multitudinem dæmonum in mensa in forma hominum & mulierum venientem. Qui eis præcipiens, ne abirent, cunctos de familia excitavit, inquirens, si personas illas cognoscerent. Qui cum omnes vicinos suos & vicinas esse, dicerent; misit ad domos singulorum, dæmonibus præcipiens, ne abirent. Et, ecce, omnes in suis lectulis sunt inventi. Adjurati igitur, se dæmones esse dixerunt, qui sic hominibus illudebant. Idem habent in Sancti hujus Legenda Jacobus de Voragine, Petrus de Natalibus, S. Antoninus part. 2, tit. XI, cap. 18, § 5; & Breviarium Autissiodorense anni 1571, aliudque vetustius; quæ id contigisse addunt in quodam suæ diœcesis vico. Atque hæc omnis est auctoritas, quam ad hujus narrationis confirmationem potuimus assequi. Est ea igitur, nisi monumenta proferantur antiquiora, nostra quidem sententia non satis gravis; cum ne codex quidem ille noster ante seculum XIII videatur exaratus.

[2] Alterum reperit domnus Georgius Viole (qui & præcedens adoptat cap. 9) in Ms. nescio quo, [mendicum mortuum ad vitam revocat;] Autissiodorensi de Vita S. Germani; quod & ipse in ejusdem Vita Gallica cap. 17 ad hunc fere modum exponit: Sanctus Antistes cum ad conficiendum negotium Armoricanum cogitaret in Italiam, noluit ante proficisci, quam amicos, atque imprimis S. Lupum episcopum Tricassinum salutasset. Trecenses vero vix advenire jam illum intelligunt, cum extra muros in ejus occursum magno numero prodeunt, pauperes præsertim, quos ipse ut impensius diligere, ita fovere consueverat liberalius. Ex his duo ceteros anteverterant; quos inter maligno sane consilio, ut largiorem ab eo stipem obtinerent, ita convenerat, ut alter mortuum se tantisper fingeret; dum alter ad persolvenda socio justa a prætereunte Episcopo eleemosynam flagitaret. Dum hæc agunt miseri, adest Sanctus; videtque & corpus extensum, ac re vera mortuum, & sodalis lacrymas, quas non magis amici defuncti desiderium, ut mentiebatur, quam egestas extunderet propria, quæ ne id sibi quidem reliquisset, unde ei posset exsequias qualescumque accurare. Commovit animum Præsulis utrumque spectaculum. Itaque mox positis humi genibus, Deo primum animam defuncti commendat; tum superstiti socio tantum effundi jubet pecuniæ, quantum & ad sumptum funeris, & ad inopiam propriam sublevandam sufficeret; atque ita progresso paulo longius Antistite, vafer ille prædam cum socio partiturus jam erat, cum mortuum omnino comperit, qui se mortuum simulaverat. Ergo & fictus modo dolor in verum commutatus, usqueadeo stimulavit hominem, ut citissimo cursu Episcopum assecutus, ad ejus sese pedes abjiceret, fateretur ultro flagitium, misericordiam opemque imploraret. Cedit Præsul; ad mortuum e vestigio redit, eumque, invocata sanctissima Trinitate, reducit ad vitam.

[3] Ad perpetuam vero hujus prodigii memoriam, [quod utinam vetustioribus probetur monumentis!] ædificatam in ipso loco fuisse ecclesiam, idem ibi scriptor affirmat, tituloque S. Germani consecratam, & beneficiis ejus tam frequentibus illustratam identidem, ut pago ibidem condendo occasionem dederit, qui quidem, obsoleto veteri Villæ Lincuriæ nomine, nunc vulgo S. Germani nuncupetur, situsque in via regia, quæ ducit Autissiodorum, medio tantum ab urbe Tricassina lapide: in hac porro ecclesia historiam jam dictam loco non uno repræsentari, atque imprimis in altaris supremi tabula, & in alia, quæ ad ecclesiæ navim spectetur, vitrea; ubi eam ipse, inquit, magna voluptate contemplatus sum, cum ad locum illum ea tantummodo causa me contuli, hoc ipso anno MDCLV. Addit insuper, in antiquo Breviario Ms. ecclesiæ S. Renoberti Autissiodorensis casum quoque narrari similem, qui eidem sancto Germano acciderit, cum Dei verbum ad Venetensis atque Andegavensis episcopatuum confinia prædicaret. Simillimam & nos ad diem XV hujus mensis pag. 43 de S. Jacobo episcopo Nisibeno historiam ex Theodoreto dedimus; neque tamen hanc ideo S. Germano abjudicandam censemus. Verumenimvero prodigium tam inusitatum, & quidem loco publico coram testibus bis ab eo patratum, monumentoque tam celebri, atque urbi Autissiodorensi tam vicino posteritati commendatum, & Constantii notitiam, & religiosam S. Herici diligentiam effugere, si verum est, potuisse, quis non mirabitur?

[4] [Asellum mortuum vitæ restituit;] Tertium haud paulo vulgatius, nihilo tamen minus mirandum, sic legitur: Sed nec illud omittendum videtur; non solum hominum, sed etiam animalium Famulo suo Dominum vivificationis gratiam contulisse, secundum illud propheticum; Homines & jumenta salvabis, Domine. Igitur cum pro studio religionis Placidia mater Imperii * beatum Germanum ad convivium evocasset; non ob hoc tantum * ut regiis dapibus uteretur, sed ut ex ejus benedictione refectionem haurirent, religiose & fideliter poscenti suam præsentiam non negavit. Et cum in loco * hospitii, procul a palatio resideret; seniles artus, jejunio vigiliisque confecti, asinulo deferente, palatio deportantur. At vero inter epulas unus ex ministris, reginæ in autem susurrat; animal, quo sanctus Pontifex fuerat advectus, repentina morte sopitum. Reticeri hæc beato Antistiti jussit: anxia tamen, ne usitata evectione privatus, tristis a convivo remearet; in vice amissi animalis, miræ mansuetudinis sedendus equus Persa producitor. Quem intuens Vir Dei; Meus, inquit, mihi onager præsentetur; quia non alia me hinc evectio, quam quæ exhibuit, reportabit. Tum exanime atque distensum cadaver ostenditur. Ad quod accedens, ait: Surge, muscio; revertamur hospitio. Et baculo Sancti admonitus, contremiscit: statimque prosiliens, dorso & auribus concussis, nihil adversi se passum, alacri vigore testatur. Ita usque ad obitum beati antistitis Germani cum omni commoditate evectio suavis impenditur.

[5] [quod tamen nescimus quis primo narraverit.] Dixi, miraculum hoc prioribus esse vulgatius: traditur enim a Viole in Vita Gallica cap. 21; ab Hieronymo Rubeo in Vita S. Petri Chrysologi; a Wernero Rolewink in Fasciculo temporum sub anno Christi 434; a S. Antonio part. 2, tit. XI, cap. 18, § 6, a Petro de Natalibus in Catalogo; a Vincentio Bellovacensi in Speculo Hist. lib. 20 cap. 14, ut alios omittam quamplurimos etiam in vetustis codicibus Mss. At enim si de certa antiquitate narrationis, aut ejus auctore quæritur; neque hunc, neque illam nos assecutos hactenus esse profitemur: nam in codice nostro ✠ Ms. 87 (quem secutus est Jacobus de Voragine & ecclesia ipsa Autissiodorensis in Breviario veterrimæ impressionis) auctor nullus adscribitur. In alio, nescio quo, veteri codice, de quo nos monuit, qui legerat, Alexander Wiltheimius noster, extra ordinem adscripta seorsim erat ad finem Vitæ S. Germani, metrice ab Herico compositæ; sic tamen ut ad opus Herici nulla ratione pertinere videretur. In membranis, quibus usus est Labbeus, S. Herico tribuitur lib. I de Vita & miraculis S. Germani, cap. 52; sed & contra fidem codicum aliorum & adeo insulse; ut librarium perquam hebetem fuisse oporteat, qui eam loco tam alieno intruserit. Denique Chiffletius itidem noster eam reperit in Sancti Vita per Constantium presbyterum scripta, cujus erat in libro secundo caput XIX juxta pervetustum codicem S. Lazari Æduensis, ex quo nobis illam, uti jam exhibimus, descripsit. Verum eatenus hic iterum codex ab omnibus, quos viderimus, aliis dissidet; quamquam in hac re similem exscripsit Mombritius. Antiquam ergo utcumque fatemur esse; sed ex quo fonte, aut qua fide profluxerit, ignoramus.

[6] Jam de illo quid censebimus, quod in Vita Gallica cap. 26 refert Violius? [Sancti lipsanotheca, sine bajulo ducta per aërem.] Fit ibi mentio de corpore S. Martini episcopi Turonensis, ob grassantes seculo nono jam adulto Normannos Autissiodorum delato, & in ecclesia S. Germani deposito, donec post annos triginta & amplius, sublato metu, relatum inde solenni pompa Turonum est. Dicitur vero cum sacrum illud depositum ex æde S. Germani efferretur, ipsa quoque hujus lipsanotheca sponte sua mota de loco, ac nemine manus adhibente, usque ad ecclesiæ valvas quasi deduxisse hospitem discedentem, eoque jam egresso, locum suum cælesti vecta virtute repetiisse. Grande enimvero prodigium, inquit Viole; sed quanto est grandius, tanto est creditu difficilius, nisi testes idonei proferantur; quales non sunt, quos producit Violius, Nicolaus nempe Gilles in Historia Franciæ (quæ, teste Longo in sua Bibliotheca num. 7433, plena est fabulis exeunte seculo decimo quinto corrasis,) & Ms. Autissiodorense de Vita S. Germani idiomate vernaculo conceptum; & hoc quidem a Gillio discrepans: narrat enim, thecam S. Germani, cum usque ad templi limen reliquias S. Martini esset comitata, substitisse; nec se prius ad locum suum ab Autissiodorensibus passam esse referri, quam corpus Sancti Martini usque ad suæ diœceseos limites iidem transtulissent. Horum vero omnium nihil est apud S. Odonem in Tranctatu de reversione B. Martini de Burgundia; ubi tamen hujus ejusdem translationis historiam cum adjunctis omnibus ex instituto describit.

[7] Melioris notæ miraculum est, quod in Historia episcoporum Autissiodorensium apud Labbeum Biblioth. Mss. libb. tom. I, pag. 448, accidisse scribitur Joanni episcopo Autissiodorensi, [Sanctus apparet episcopo moribundo, anno 998.] quem aliqui beatum nuncupant. Fuerat is S. Germani admodum studiosus; mense quoque Januario (anno 998) dolore tactus corporis, cœpit infirmari: qui deductus usque ad ultimum pene exhalationis spiritum, raptus in extasi, satis decoram visionem vidit. Qui protinus evocans virum clarissimum sibique amicissimum Achardum, tunc monasterii B. Germani præpositum, abbatem vero postmodum, ei hujusmodi visionem retulit, dicens: Modo, inquit, mihi apparuit Dominus meus Jesus Christus, simulque cum eo Germanus beatissimus, aliique quamplures splendidissimi viri; quorum præsentia permaximum contulit mihi & mei doloris levamen & animi sospitatem: qui etiam mihi spoponderunt, Domino miserante, mox ut evocatus a corpore fuero, protinus in illorum adunari consortium. His dictis, orando summis labiis nomina Sanctorum depromens, crebrisque suspiriis ac lacrymosis oculis ad cælum respiciens, excessit a corpore XII Kal. Febr. Omitto aliud, quo circa idem tempus apparuisse Sanctus dicitur mulieri cuidam, quam paulo ante multis dæmonibus liberæverat; ut est in Actis S. Joannis abbatis Reomaënsis; quæ, si lubet, consule ad diem XXVIII Januarii, pag. 867, num. 10 & seq.

[8] Neque inferioris auctoritatis est, quod narrat Glaber Rodulphus, [Adversus regis Roberti vires] monachus aliquando Autissiodorensis (ut innuit ipse infra num. 13) in Historia sui temporis lib. 2, cap. 8, contigisse anno Christi 1004, quo ascendit, inquit, Rotbertus [Galliæ] rex in Burgundiam cum magno exercitu pugnatorum, ducens etiam secum Richardum, Rotomagorum Comitem cum triginta millibus Normannorum; quoniam Burgundiones ei fuere rebelles … Deveniens quoque rex primitus cum omni exercitu civitatem Autisioderum, eam obsidione circumdedit. Qui diu ibi crebris assultibus fatigatus residens, non adversus eam prævaluit… Relicta namque civitate, rex cum universo bellico apparatu convertit se ad castrum beati præsulis Germani expugnandum, quod munito aggere præpollens hæret civitati. Vallaverat enim illud Landrici Comitis [Autissiodorensis] exercitus, nec non ejusdem loci familiares viri, hostium siquidem metuentes sacri gregis direptionem. Occurrit interea furenti regi Odilo, venerabilis abbas Cluniacensis monasterii, cupiens intervenire partes utrasque … Qui minus posse fieri cernens quod decreverat, hortabatur fratres octo tantummodo, qui ad Confessoris custodiam relicti fuerant (nam ceteros cum suo abbate, Hilderico nomine, jussio regis inde exire compulerat,) ut orationi instarent assidue, si forte Domini pietas eos, pariterque locum a tanta obsidione dignaretur eripere.

[9] [defendit castrum & ecclesiam suam.] Sexto igitur obsidionis die illucescente, nimio rex arreptus [est] furore, indutus lorica simul & galea, omnemque exercitum dictis exacuens … Regi in procinctu jam constituto occurrit supradictus abbas Odilo, illum increpans, ejusque primates redarguens, cum adversus tantum Dei pontificem, scilicet Germanum, hostili manu insurrexissent: cui specialiter, ut in Gestis illius invenitur, usui fuit Dei auxilio & bella compescere plurima, & regum ferocitati resistere. Cujus verbis minus auditum præbentes, quo tendebant, pervenerunt; cingentesque supradictum castrum in coronæ modum, certatim illud expugnaturi, prælium inierunt. Alternis quoque partibus diu multumque decertantibus, domus suæ parti Dei subito affuit præsens auxilium: nam ejusdem castri universa capacitas ita repleta est in hora prælii teterrima nebula; ut nemini hostium aforis pervius foret jaculandi aditus; cum ab intro repugnantibus cernerent, se gravi cæde prosterni. Sicque cum suorum, maxime Normannorum, concisione dimiserunt castrum incolume. Quos, licet tarde, pœnituit, adversus magni meriti locum arma sumpsisse. Contigit etiam, ut hora, qua regis exercitus adversus locum sacrum certamen inire cœpisset, vir religiosus Gislebertus, ejusdem loci monachus, super altare B. Mariæ semper Virginis, quod decentius ceteris in vertice ejusdem constat ecclesiæ, quemadmodum hora diei tertia quotidie consueverat, Missarum sacramenta celebrare inciperet. Quod scilicet factum satis cælitus præstitæ congruit victoriæ. Idem narratur in Historia episcoporum Autissiod cap. 49, apud Labbeum Biblioth. Mss. libb. tom. 1. pag. 449, & in Gestis abbatum S. Germani Autissiod. cap. 1, ibidem pag. 572. Neque prorsus absimile est, quod multo posterius e Chronico Ms. ecclesiæ cathedralis Autissiod. describit Violius his verbis: Anno MLVIII clandestina irruptione captum est castrum S. Germani a militibus Roberti [Burgundiæ] ducis, & Theobaldi [Campaniæ] comitis. Qui ingressi, nutu divino territi, quantocyus exierunt intra venerabiles Quadragesimæ dies.

[10] [Miracula S. Germani] Ad Sanctum quoque nostrum referenda videntur, quæ in eodem ejus cœnobio ad conciliandam ecclesiæ reverentiam evenisse idem Glaber lib. 5, cap. 1 testatur. Mirifice tamen, inquit, apud Autisiodorum in ecclesia B. Germani contigisse meminimus. Erat ibidem frater, Gerardus nomine, cui mos erat post solemnes Matutinales in oratorio. remorari. Huic contigit quodam mane, ut inter orationes obdormisceret. Qui protinus gravi somno depressus, velut exanimis delatus est foras monasterii; sed qualiter, aut a quibus, huc usque nescitur. Qui expergefactus, reperit se in claustro, extra monasterium, ejectum, admirans indicibiliter quod factum de sese cernebat.

Simili quippe modo contigit cuidam presbytero, in eodem monasterio pernoctanti: dum in subterioribus cryptis, ubi multa Sanctorum requiescunt corpora, obdormiret, circa galli cantum reperit semet asportatum post chorum monachorum.

Namque de eadem ecclesia certa relatio constat, quoniam, si contigerit noctu luminare extingui, quousque reaccendatur, custodes ejusdem ecclesiæ nullam quietem posse * consequi.

[11] Præterea fuit quidam frater, qui solitus erat ad altare S. Mariæ, [ad conciliandam ecclesiæ suæ reverentiam.] quod excellentissime constat, frequenter orare, ac gemitus & compunctionis lacrymas fundere. Unum igitur ei erat, quod pene universis accidit, inter oratum frequenter spuere, ac delumbe (id est debiliter seu ex debilitate) salivam emittere. Contigit vero aliquando, ut somno oppressus obdormiret. Apparuit ei stans juxta altare quidam candidis indumentis circumdatus, præferens in manibus pannum candidissimum, atque in hujusmodi erumpebat verba: Cur me, inquiens, sputis propriis verberando illinis? Nam ego, ut cernis, suscipio munus tuarum orationum, deferens illud ad conspectum misericordissimi Judicis. Qua visione correptus frater ille, & sese continuit, & ceteros, ut se, in quantum valerent, in sacris locis continerent, ammonere curavit… Clarere igitur locum prædictum diutine meritis B. Germani, ac ceterorum Sanctorum ibidem quiescentium, signis & prodigiis tam in donis sanitatum, quam in ultionum vindictis ad se pertinentia diripientium, manifestum est. Siqui nempe de primatibus patriæ, hujusce loci rerum invasores seu diremptores increverunt, Deus exinde ultor ipsorum genus cum suis rebus in opprobrium, & pene ad nihilum redigere consuevit. Hujus enim testimonium inter cetera nostræ assertionis evidens extat ultio generis cujusdam Bavonis, nec non & filii ejus Alwalonis, creberrimaque confusio Silliniaci sacrilegissimi castri.

[12] Præterea egomet quondam rogatus a conservis & fratribus nostris ejusdem loci, [Aliud, quod ipsi Glabro accidit eamdem ecclesiam exornanti;] ut altariorum titulos, qui a scholasticis (id est, litteratis) compositi olim fuerant, sed vetustate, ut pene cuncta, fatiscentes, minime comparebant, reformarem. Quod, ut competens erat, libenti animo, quomodo valebam, adimplere studui. Sed priusquam ad cœpti operis calcem opus perducerem, ex nimia corporis statione, ut reor, nocte quadam in strato conquiniscens, ita contractus sum membris omnibus hicterica passione, ut non erigere memet, neque in latus aliud vertere ullo modo valerem. Post triduum vero insecuta nocte nimiis detento angustiis apparuit mihi vir canitie venerandus; qui me in somnis per brachium erigens aiebat; Exple quantocyus quod cœpisti: dolere ultra ne paveas. Illico vero expergefactus, memet admirans, excutiensque a lectulo, cucurri ad altare victoriosorum Martyrum, Victoris videlicet, Apollinarisque, ac Georgii, quoniam illorum oratorium contiguum erat domui infirmorum: ibique universorum Deo humillimas grates referens, alacer Matutinales explevi solemnes. Die vero insecuta toto integerrime valens corpore, eorum Martyrum nominibus propriis ibidem composui titulum.

[13] [& pœna monachi, opus illud ex invidia destruentis.] Ecclesiæ denique majoris (puta S. Germani) erant altaria numero viginti duo; quibus, ut decens erat, titulis sinopi de versibus hexametris convenienter digestis, Sanctorumque epitaphiis reparatis, religiosorum etiam virorum quorumdam tumulos itidem perornare curavi. Quod sanæ mentis hominibus admodum placabile fuit. Sed, ut pater Odilo sæpius plangere solitus fuerat, ita contigit: … nam quidam a sui monasterii fratribus exosus discedens, venit ad nostros; a quibus, ut mos illorum semper fuit, devote susceptus est. Is autem veneno invidiæ infecit abbatem cum aliquibus monachis, compellens in tantum adversum me odium; ut præscriptos altariorum titulos destruerent universos. Sed protinus, Domino ultore, affuit illius vindex, qui incentor extiterat fraternæ discordiæ: multatus enim [est] illico domnabili oculorum cæcitate, oftendens pedibus irrecuperabiliter usque in finem vitæ suæ. Cujus denique rei eventus tam vicinis, quam longe positis non miniman præbuit admirationem. Hæc ille de loco, ubi sanctissimi Præsulis corpus depositum servabatur; at nunc alium subjicimus, qui de solo Sancti digito in Angliam translato quam multa, tam mira memorabit.

[Annotata]

* f. imperatoris

* al. non tam

* al. cum locus

* f. possunt

APPENDIX III.
De miraculis S. Germani ep. Autissiodorensis Selebiensibus.
AUCTORE ANONYMO.
Ex Historia Selebiensis in Anglia monasterii, edita apud Philippum Labbeum nostrum, Novæ bibliothecæ Mss. librorum tom. 1 a pag. 594.

CAPUT I.
Auctoris præfatio ad librum primum; Abscissio digiti S. Germani punita; ejusdemque in Angliam imperata translatio.

[Auctor hæc scribit rogatus & jussus,] Dilectionis tuæ precibus infinitis, virorum mihi carissime, quibus me historiographum creare non desinis, plurima sunt, quæ me huc usque parere vetuerunt. Talibus siquidem ac tantis passim obedire rogatibus ætas immatura me vetuit, parvitas imperita prohibuit, ignorantia tenebrosa retraxit. Hæc sunt meæ obstinationis causæ præcipuæ, hæ excusationes justæ silentii, hæ ad excusationem compulsiones violentæ. Ceterum tua sagacitas quod amica simplicitate non valuit impetrare per se, astuta calliditate pene violenter extorsit per alium; quippe dum tuis precibus illius, domni scilicet Prioris, imperia sociasti, cujus jussionibus obviare nec patitur ratio, nec sinit institutio regularis. sic conjunctis viribus, tu precibus amicis invitas ad studium, ille imperiali obedientia compellit ad obsequium: tibi quippe, quia amicus es, resistere obstinate non debeo; illi, quia dominus & pater est, obviare nec volo, nec valeo.

[2] Negotium igitur curabo, quod imponitis; aggrediar hoc opus arduum hebes & inscius, vestra sane merita meis viribus anteponens, [ipse quidem juvenis; sed fide seniorum.] & plus in vestris orationibus, quam in mea possibilitate confidens; aggredior, inquam, opus egregium puer & parvulus, qualiterque ecclesia Selebiensis fundata sit, quæ causa, quis modus fundationis extitit, qui & fundatores fuerint, sicut ex ipsius domni Prioris ceterorumque seniorum relatione investigare potuero, Domini Dei nostri gratia adjuvante, litteris insinuare curabo. Precor autem omnes hujus opusculi nostri lectores, eorum vestigiis mente provolutus & animo, quatinus meam pusillitatem in caritate, quæ Deus est, supportantes, meæ infirmitati compatientes, nec inordinate positis obloqui, nec pueriliter studeant derogare tractatis. Satis est, me meo proprio judicio judicari: præterea rusticitatis est & inclementiæ illum accusare vel obloqui, qui primitus accusator est sui. Præsumptionis autem calumniam obedientia regularis, quæ ad hoc opus me compulit, refrænabit, simplicitatemque calami agrestis, ætas tenella, quæ vix vicesimum secundum annum ingreditur, excusabit.

I.

[3] Prima quidem lectione, de venerandi patris & patroni nostri Germani digito, [Qualiter monachus quidam] qui totius pene nostræ narrationis causa est & materia, qualiter eum de dextera Præsulis olim violenter quidam decerpserit, manifestare dignum duxi. Quod quidem tibi, lector, ideo prima lectionis fronte insinuare curavi; ut cum historicam narrationem inchoavero, sine digressionis habitu continuetur oratio, nec sit necesse de historia ad alia narranda digredi, cum, quod scire oportet de digito, tibi præcedenti relatione fuerit antea patefactum. Fuit in Autissiodorensi cœnobio, ubi beatissimi Germani corpusculum incorruptum requiescit & integrum, frater quidam, qui etiam inibi subsecretarii a fungebatur officio, qui in beatissimi Confessoris amorem specialis igne dilectionis accensus extitit, in ejus laude continuus, in memoria sedulus, in obsequio studiosus. Hic, ut ei esset memoria Præsulis de frequenti frequentior, spes ex certa certior, cultus ex devoto devotior, nescio cujus spiritus suggestione concepit, ut aliquid monumenti de sanctissimo Sancti corpore furtivus invasor abstraheret.

[4] Hoc facile quidem crediderim, hunc animum sinistri spiritus persuasione conceptum; [digitum S. Germani decerpsit.] cum eum & amoris incendium ad culpam compulerit, & ad præsumptionis ausum simplex & pia intentio animaverit. Hujusmodi affectu mente concepro, ad effectum opus affectum perducere totis desideriis anhelabat; temporis opportunitatem expectat, horæ congruentiam prætolatur. Nec mora; nocturnum silentium monachorum, & custodum absentia, sociorum & custodum subtractio, ad conceptam animo rem exequendam horam congruam, constantem animum, silentii fidem contulerunt. Credebat homo latere debere rem factam sub tenebris, mortaliumque devitare notitiam, quod sub solius Dei perficeretur aspectu. Hac spe confirmatus in anima ad factum, locum, quo sanctissimi Præsulis corpus requiescit, adivit; præmeditatusque, ut credo, quid eripere voluisset, digitum medium manus dexteræ sacrilegii reus vel morsu, vel abscissione destruxit.

II.

[5] Vix se temerarius ab ausu præsumptuoso retraxerat, cum Confessoris offensi admirabilem & inauditam seculis in se præsensit ultionem, [Quam admirabilem ultionem] quæ tam admirabilis est, & plena stupore; ut difficile sit agnoscere, utrum in ea plus ira Præsulis, quam clementia; plus misericordia, quam judicium commendetur. Mox namque ut reatum reus admiserat, divinitatis quodam agitatus impulsu, virtuteque coactus, reum pectus infatigabiliter pugno tundere cœpit utroque, semper voce flebili, continua lamentatione declamans: Sancte Germane, miserere mei. Postea quamdiu supersuit, ab hoc mirabili satisfactionis genere cessare non potuit, nisi cum corpusculum aut soporis quiete foveret, aut ciborum perceptione reficeret. Respice, quæso, & mirare, mirabilem Germanum fecisse mirabiliter; respice & mirare, clementem Pontificem erga filium non immisericorditer injuria commoveri; & si commotus injuria, sat tamen clementer & paternæ * commotionis repressit incendium; dum non ad salutis virtutisve dispendium, sed ad obtentum veniæ, ad satisfactionem offensæ, ad beatitudinis meritum ultionis exercuit disciplinam.

[6] [idem pertulit pro reatu.] Sic igitur dum se reus deprehensum a Divinitatis majestate sentiret, digitum super altare necessitate coactus reposuit, in satisfactione prænotata notata continua lamentatione perdurans. Nec intercessit dilatio, cum ad eum quosdam de fratribus conduxit fortuna: aspiciunt & mirantur miraculum omnibus seculis admirandum: non diu celari potuit res digna spectaculo; paucis primo præcognita, ad plurimorum notitiam in momento pervenit: accurrunt monachi, dumque passum accelerant singuli, in hora congregantur universi: in conventu publico reus de eventu conventus, causam edisserit; exposuit modum; confitetur admissum; ostenditur digitus in altari, quem rapuit; manifestatur sententia, quam ex rapina promeruit: plangunt monachi Præsulem tam vehementer offensum, plangunt errorem fratris immensum, plangunt filii Patris injuriam, plangunt fraterni reatus incuriam.

III.

[7] Communi subinde fratrum consilio corpus Præsulis in tali loco reponitur, sic aptatur; ut sine plurimorum consensu nec aspici valeat, [De sancti Præsulis corporis repositione & obsequii diligentia.] nec adiri: circumcluditur siquidem usquequaque forti muro sarcophagus, uno tantum ostio ferreo admittente accessum ad requiescentis honorem: indeficienti lumine lampas ibi perseverat accensa; quæ ut illius, cujus deservit honori, circa sacri sepulcri ambitum præsentiam commendaret, visa quindecim diebus ferme totidemque noctibus, dum semper arderet, nihil imminutionis prætulisse. Nec illud silendum est, quod si fortuito casu per noctem illam extingui contigit, sicut in libro Miraculorum ejus scribitur b, nulla indulgeatur custodibus requies, nulla potiendi somno facultas, donec defecti luminis obsequium reparetur: interdum cujusdam manus impulsu molestius impetuntur; ut nemini impune dubitare liceat, debita loco servitia non inepte, non segniter exercenda. Digitus autem in eburnea pyxide compositus, honorifice vice corporis altario superpositus eminebat; qui ad incorrupti corporis invincibile argumentum, ita carnis & cutis integritate perseverat ornatus; ut pili etiam infra mediam juncturam tam firmiter cuti adhæreant; quod ad intuentium admirationem per eos in sublime digitus possit & soleat elevari. Iis ita digestis, ad hostoricæ narrationis accedamus exordium.

IV.

[8] Eodem ferme tempore, quo Angliam dux Normanniæ willelmus invaserat, [Qualiter Benedictus monachus effectus sit,] potentique dextera suo subjugavit imperio c, fuit in prædicto Autissiodorensi cœnobio frater quidam, nomine Benedictus; nec immerito sane tali nomine vocitatus; nam, tamquam de re nomen sortitus, habere meruit benedictionem a Domino & misericordiam a Deo salutari suo. Hic in eodem educatus cœnobio, loci illius abbati d sub seculari habitu diu multumque servierat; jamque tempus advenerat, quo & egregii juvenis obsequia, sua sibi præmia postulabant, & benignus Dominus non ejus ingratus obsequiis, illum honorifice remunerare parabat; & ne remuneratio juvenis animum vel votum offenderet, duarum illi rerum proposuit optionem; ut scilicet quod mallet e duobus eligeret, vel militiæ cingulum in seculo, vel militiam monachatus in monasterio.

[9] Optionem ergo hujuscemodi proponente *, respondit abbati Benedictus, [& postea subsacrista.] Melior est, inquit, dies una in atriis tuis, Domine, super millia; elegi providus abjectus esse in domo Domini Dei mei magis, quam habitare in tabernaculis peccatorum; quia misericordiam & virtutem diligit Deus; gratiam & gloriam dabit Dominus. Infinita est in seculo militantium multitudo; verum, quod pudot est dicere, vitiis potius, quam virtutibus servientium: infamis est militia solo nomine militare, & dedecus indecens vitiis & inertiæ servire sub armis: ad hæc spiritalia castra me confero, ubi nec virtus præmio, nec honestas reverentiæ carebit honore: illi Domino militabo, qui suos milites virtute corroborat, quiete lætificat, gloria & honore coronat. Nec mora, monachicis disciplinis Benedictus injectus, litterisque appositus, ordinem monachorum & servitium in brevi didicit; quia in lege Domini voluntas ejus, & in mandatis ejus meditabatur die ac nocte. Sic ergo dum ambularet de virtute in virtutem, dum ascensiones in corde suo disponeret, dedit ei Dominus fungi sacerdotio, & habere laudem in nomine ipsius; ac deinde, tamquam moribus & genere fuerit levita, sacrorum secretorum custos & conscius, ejus pro vitæ merito, pro morum honestate, prælatus.

V.

[10] Quo officio dum tempore plurimo fungeretur, fidelisque servus & prudens in modico & in majori probaretur, [Qualiter S. Germanus tertio apparuit,] beatus Germanus ei nocturna visione apparuit, talibusque eum, tamquam alterum Abraham, est allocutus affatibus: Egredere, inquit, de terra tua, & de cognatione tua, & de hac domo Patris tui; & veni in terram, quam monstravero tibi. Est locus in Anglia, vocaturque Selebia, meo provisus honori, meæ laudis prædestinatus obsequiis, mei nominis titulis celebris futurus & gloria: qui super ripam Usæ * fluminis situs, non plurimum distat ab Eboraca civitate e. Hujus te loci providi & præelegi meo nomini fundatorem; fundabisque tibi * cellam in possessione regali, quæ scilicet prope * pertinet ad jus regis. Et ne tantam talemque peregrinationem solus formides arripere, meo, crede, comitatu consolaberis, meo consilio confirmaberis, mea protectione munieris. Digitum etiam meum, qui super altare est, in mei memoriam tecum asportabis; quem ut secure & sine amissionis periculo ferre valeas, brachium tuum inter cubitum & scapulam cultello aperies, & infra illud digitum collocabis. Nec hoc facere trepides, quia nec effundes sanguinem, nec pœnam tolerabis.

[11] [& in Angliam ad Selebiam cum digito suo transfretari monuit.] Iis dictis, visio sacratissimi Confessoris ablata. Mane ergo facto, nolens Benedictus observare somnia, quæ multos multoties errare fecerunt, neglexit visionem, nec attendit. Cui se beatus Germanus iterata visione demonstrans, increpavit, cur neglexisset, quod viderat: imperavit, ut omnia quam citius implere satageret. Neglexit adhuc Benedictus visionem, sicut antea jam fecerat, nec aliquid de visionis executione cogitabat. Nec immemor suscepti negotii, tertio se monacho, sicut primo & secundo jam fecerat, beatus Confessor ostendit: quem solito severius affatus, taliter aspera ratione convenit: Heus, inquit, num tanti a te habitus sum; ut visionem meam digneris * implere? Jam tertio tibi frustra apparui, votum & velle meum aperui; nec tamen hactenus imperiis meis parere parasti. Prædico igitur, & in veritate pronuntio, quod, nisi citius jussionem meam adimpleveris, inobedientiæ tuæ gravem excipies & perferes ultionem.

ANNOTATA.

a Secretarius olim, nunc vulgo sacrista appellatur; hinc patet, quid sit subsecretarius, nempe sacrista secundarius.

b Apud Hericum supra num. 50.

c Id factum anno 1066.

d Abbas ibi tunc erat Galterus, biennio tantam ante electus, hoc est, anno Christi 1064. Forte etiam ejus decessori, Bosoni Priori, servierat Benedictus.

e Eboraca civitas ad orientem Britanniæ in Eboracensi ducatu sita, vulgo York appellatur.

* f. paterne

* f. proponenti

* vulgo Ouse

* f. ibi

* an proprie?

* f. dedigneris

CAPUT II.
Ipsa sacri digiti ad Selebiam prodigiosa translatio.

VI.

Hac Benedictus voce perterritus, exinde cœpit secum de profectione tractare. [Qualiter Benedictinus] Et quoniam discessionem suam rationis & licentiæ libertate munire volebat, ingressus capitulum, licentiam petiit abeundi; causam tamen discessionis miraculumque visionis omnino dissimulans. Nec impetrare valens vice prima, quod petiit, patienter suspendit negotium; dieque crastina licentiam iterum satis avide postulabat; reclamant singuli, resistunt universi, & in contumelias monachi monachorum omnium voces una prosiliunt, clamores perstrepunt, jurgia proferuntur,

Voces immites, convitia, jurgia, lites,
      Lis creat, Ordo movet, fert furor, irafovet.

Contumeliosam itaque passus repulsam, necessitate compulsus, clanculo discedere cogitabat; digitum gloriosi Præsulis, sicut ei jusserat ipse, nocturno silentio rapuit; apertoque brachio suo, digitum infra reposuit. In quo solo facto miracula plurima coruscant; quia nec vulnus invenit sanguinem, nec vulneratus cruciatus incommodum: accessit etiam ad hæc non inferioris prodigii splendor & gloria, quia cum pretiosum pignus ad brachium admovisset, ad illius susceptionem continuo se vulnus hiatu citissimo sufficienter aperuit, susceptoque digito iterum se recenti reclusione recepit. Ligavit tamen ille vulnus linteolis, ac si brachium cauterarium a haberet.

[13] Quo facto, factisque ceteris, quæ facere compulit itineris apparatus, [ab Autissiodoro recessit,] Deo se commendans, & sanctissimo patrono suo Germano; media nocte monasterium egressus, iter ingreditur, quod Gallicana ducebat ad littora. Jamque crastina dies illuxerat, nec illius absentia diutius latere valebat: primo quidem sociis & sacrorum custodibus, ac deinde fratribus omnibus illius discessus innotuit: quæritur in monasterio, nec invenitur: inquiritur per civitatem, nec ulla de eo certitudo cognoscitur: exploratur per ecclesiam sat solicite, si salva sint omnia; si, illo discedente, cuncta, quæ sub cura ejus fuerant, intacta rem anserint. Dum ergo considerantur omnia, singula pertractantur, ad extremum pretiofum Præsulis digitum abesse compererunt. Tunc clamor per ecclesiam oritur, & turbatio per monasterium funditur; tunc gemitus & lamenta per civitatis ambitum elevantur;

Tunc doluit quivis, mulier; mas, advena, civis;
      Hinc gemitus juvenum personat, inde senum:
Doctus, hebes, stultus; sensatus, parvus; adultus,
Femina, vir flebant, fletuque fluente madebant.

[14] Ad persequendum postremo monachum per itinera plurima plurimi destinantur: [& in Angliam pervenit.]

Insequitur monachum monachorum turba furentum,
      Atque minans cædes hinc eques, inde pedes.

Unum plurimi prosequuntur: unanimes persequentes inveniunt, invenientes capiunt, capientes clementer * arguunt, indignanter increpant, vehementer objurgant; sacrilegii demum Benedictus arguitur, de digito sacratissimo secrete palamque convenitur: diffitetur imposita; constanti ratione se nec sacrilegum nec sacrilegii conscium, viva voce testatur: sed illi, quorum cor induratum, quorum fuit manus extenta, nec ejus excusationem accipiunt, nec ullam approbant rationem. Ceterum vim & violentiam ingerentes, manus injiciunt; vestibus eum expoliant; omnia perscrutantur incassum; tandem consummato labore, quia scrutati sunt inique, dispendioso defecerunt scrutantes scrutinio; nec super eum, quod quærebant, reperire valentes, maxima perturbatione confusi, Autissiodorum redierunt. Benedictus autem ad mare perveniens, prospero & felici cursu cum pretioso thesauro devenit in Angliam.

VII.

[15] Secundis itaque ventorum afflatibus Anglica Benedictus ad littora pro Selebeia Salesbyriam b cœpit inquirere; [Qualiter pro Selebia Salesbyriani adivit,] quam ab insulanis edoctus, ad eam, quasi ad locum sibi divinitus prædestinatum, festinabat;

Dum citus accelerat, ut, quod mens, pes quoque quærat,
      Consummans breviter abbreviavit iter.

Fuit tunc temporis in Salesbyria civis quidam, Edwardus nomine, vir omni morum honestate præfulgens, & inter secularia vitam & morem diffitens secularem; habitu tamen & specie specimen in eo secularitatis apparebat; qui etiam non minus census, quam sensus locupletatus honore, propter diversarum opum affluentem congeriem dives cognominabatur. Hic ergo Salesbyriam advenientem Benedictum solemni suscepit officio, susceptum devoto relevavit obsequio, relevatum fideli & amico consortavit consilio. Cumque diebus paucis apud eum perendinaret Benedictus, tam familiaris, tam amicus ei effectus est; ut eum semper de reliquo, quamdiu superfuit prædictus Edwardus, ut amicum coleret, ut fratrem diligeret, ut patrem & dominum honoraret:

Hæc tria veridicum servant constanter amicum;
      Usus in iis clamat; semper amicus amat.

[16] [& ab Edwardo suscepius] Testantur hoc illius non minus pretiosa, quam speciosa munuscula, quæ caritate ductus, ad decorem domus Domini, ad sanctissimi præsulis Germani reverentiam, Benedicto postea delegavit: siquidem ei contulit ad pretiosi digiti repositionem phylacterium quoddam aureum, rotundum, quantitate præcipuum, qualitate perspicuum, cælatura mirificum, opere pretiosum; quod usque hodie in monasterio Selebiensi conservatum, omnes se contemplantes non minus in sui ipsius laudem; quam admirationem pro antiqui operis accendit dignitate. Dedit ei etiam ad altare operimentum linteum quoddam, opere mirifico decoratum, majestatis Domini cum Euangelistis quatuor, sed & crucifici * Domini, nec non etiam duodecim Apostolorum continens imagines opere plumario supertextas. Longum omnia retexere, quæ Benedicto contulit. Hæc tantum ad fidelis viri monimentum memorasse sufficiat, maxime cum usque hodie in monasterio conservetur utrumque.

[17] [& honoratus sit.] Cum igitur, ut dicere cœperam, ab hoc viro perenni memoria digno Salesbyriam adveniens Benedictus exciperetur hospitio, venerabili hospiti suo cuncta, quæ sibi contigerant, seriatim exposuit; gloriosi scilicet Præsulis apparitionem; apparentis allocutionem, alloquentis jussionem, jussionis executionem. Suspendit tamen aliqua, nec plura de visionis jussione narravit, quam vera & firma experientia certam * probaverat. Summa totius narrationis hoc extitit, quod eum beatus Germanus in Angliam ad Salesbyriam delegaverat: sic quippe putabat dixisse Confessorem, quia nomen Salesbyriæ percelebre fuit; Selebiæ vero tunc temporis satis incognitum; & quia Salesbyriam prius sæpe nominari Benedictus audierat, illo se putabat a beato Germano transmissum. Igitur ut fidem audientibus faceret, Benedictus brachium suum ostendit, digitum Præsulis continens pretiosum. Grates summas & gratias omnes Deo & beato Germano persolvunt; illum bene venisse, proclamant; felicem fore locum tam gloriosi Præsulis patrocinio profitentur. Ac tum putabat Benedictus, se ad locum sibi a Deo predestinatum pervenisse. Cum [vero] neque civitatem Eboracam, neque Usam fluvium in illis finibus esse deprehendit, tunc admodum contristatus, cœpit intra se valde scandalizari, & a fide deficere; maxime quia locum, quem per visionem, ut putabat, audierat; sed loci signa non invenisset; lætitiam tamen & gaudium vultu præferens, anxietatem & scandalum, quod patiebatur, callide dissimulabat,

Vultus lætitia mœstos simulata serenans,
      Scandala dissimulat mentis amara viri.

VIII.

[18] Jam exorto vespere, se tardior hora protraxerat, & Benedictum itineris fatigatio, [Qualiter ei S. Germanus ibidem apparuit, & per visum ei Selebiant ostendit:] mentis anxietas, cogitationum molestia ad refectionem, ad soporem, ad requiem invitabant:

Cum labor, anxietas, vaga mens monuere soporem,
Dormit hono, valeat ut sic reparare vigorem.

Quem altius sopore depressum beatus Germanus apparens subridensque paululum, talibus allocutus affatibus, Quid, inquit, Benedictus *, tam novus hospes & advena, tam abundanti tristitia, subitoque mœrore confunderis?

Dic, quid agis, quid habes; dic, quæ tibi causa doloris?
      Sunt * mala, quæ pateris intus, aperta foris.

Num tuæ habitationi locum congruum invenisti? Si sedule petisses, solicite quæsisses, instanter pulsasses; de acceptione certissima, de inventione promptissima, de apertione & congauderes. Non dixi tibi Salesbyriam; sed ut requireres Selebeiam. Quod nomen beatus Germanus, septus syllabarum producendo, repetens, Verum, inquit, ne tibi rursus elapso loci nomine, error avertat a pervio; jam tibi locum ipsum ostendam; ut, cum ad illum iterato perveneris, cespitem scias, quem elegi, cognoscere. Sic fatus, raptum hominem (sive in corpore, sive extra corpus, nescio; Deus scit) universum loci situm illi demonstrans, Hæc, inquit, requies mea in seculum seculi; hic habitabo, quoniam elegi eam. His dictis, visio disparuit Confessoris.

IX.

[19] Mane autem facto, quæ viderat, hospiti suo Benedictus exposuit; [qualiter perveniens Lumam, navem reperit,] interjectisque diebus non plurimis, accepto ab eodem hospite suo clerico quodam, Teobaldo nomine (qui scilicet interpres ejus esset) Lumam c Benedictus usque pervenit. Quo cum pervenisset, navem inibi reperit onerariam, quæ cursum Eboracam destinabat ad urbem. Verum inclementia demorata ventorum, quindecim dierum intercessu vel amplius illic oneraria jacuerat. Crediderim sane, nec immerito, ventorum hanc adversitatem cælitus commoveri; quatenus, sic rate retenta, Benedicto illuc advenienti non evectionis præsto deesset obsequium: quod ex ipsa aëris immutatione sat patenter datur intelligi; quia in secunda die, qua illo Benedictus advenerat, mox aëre mutato, ventorum opportunitas, auræ serenitas, æquoris tranquillitas ad navigationem provocabat ituros.

[20] Asserit se domnus Prior hæc apud Lumam a quadam matrona valde decrepita didicisse, [quæ 15 diebus illic onerata jacuerat.] quo * se juvenculam in domo patris sui Benedictum vidisse perhibuit hospitatum, &, cum eumdem Benedictum infirmitas fortasse coëgisset ut balneis uteretur, brachium suum dexterum, in quo digitus gloriosus continebatur, jugiter ab aquis in sublime suspendens, præcavit summopere ne aquarum injuria digitus offenderetur; quod cum vidissent, qui aderant, &, cur hoc faceret, inquirerent, prius infirmitatem quamdam dixit se habere in brachio; sed postmodum rei veritatem & ordinem hospiti suo narravit, seque illo dixit advenisse, ut ibi navem conscendens, per aquarum fluxum locum sibi prædestinatum adiret.

X.

[21] Igitur nautæ prædictæ navis, Benedicti voluntatem cognoscentes, [Qualiter Selebiam in eadem navi perveniens, habitaculum Sancti construxit.] & se ad illius ingressum benedici confidentes, illum cum maximo gaudio in eam suscipiunt, omnia, quæ ei erant necessaria, devote conferentes. Benedicto itaque eorum aggregato consortio

Aura datur lenis; volat undis cymba serenis;
      Transvolat alta ratis æquora sana satis.
Nil grave, nil triste monstrat mare, te duce, Christe:
      Rector, ut optarat, æquora primus arat.

Sicque prospero ventorum impulsu mare pervolantes, in Usam fluvium elapsi sunt. Nec mora; loco, qui Selebeia dicitur, appropinquant: quem eminus Benedictus intuitus, eumque continuo ex pristina visione recognoscens, Hic, inquit, hic ad terras reducite; quia hic locus, quem elegit Dominus. Sicque ad terram cum sociis demissus a nautis, e vestigio super ripa fluminis ad honorem Domini signum Crucis elevavit, ac deinde sub quadam miræ magnitudinis quercu, quæ a patriotis Strihac vocabatur, in regali possessione frondibus & foliis parvulum construxit habitaculum, anno circiter ab Incarnatione Domini millesimo sexagesimo nono, qui est annus quartus Willermi primi regis.

XI.

[22] Loci deinde situm universum usquequaque Benedictus explorando perlustrans, territorium, [Quam gaudenter locum illum emplexatus sit;] confinia, prædiorumque & possessionum metas & terminos perambulans, quid cuivis adjaceret dominio, diligenter addidicit; vidensque locum amœnissimum tam frequenti nemore consitum, tam abundanti diversoque flumine coronatum, tamquam terrenum quemdam paradisum, illum amplexatus, non minus de illius utili opportunitate, quam ex inventione celeri congaudebat. Ceterum quoniam se præbet occasio, specialius aliquid & apertius de loci situ vel qualitate dicendum est: cujus nomen Selebi * dicitur Anglice, quod interpretatum Latine dicitur Marini vituli villa; quod vocabulum est sortitus, quia pisces hujusmodi frequenter ibi solebant capi antiquitus. Situs super ripam Usæ fluminis, ad australem scilicet plagam Eboracæ civitatis, ab eadem distans non plurimum, sed quasi spatio milliariorum decem, interjacente nemorum & sylvarum multiplici circumstantia ex omni parte coronatur, quæ amœno loco multum decoris conferunt, plus tamen utilitatis impendunt; inter quæ nemora plurima sunt quantitate, qualitate præcipua, quæ proprie ejusdem loci dominio adjacent & appendent.

[23] [& de ipsius loci situ.] Aquarum etiam tanta vicinitate fruitur, tot & tantis cursibus circumcinctus munitur; ut, exceptis lacubus & stagnis, quæ piscibus copiosa proxima sunt, quibus etiam molendina curantur, trium regalium fluviorum, Usæ scilicet, Derpente, & Air proximitate locus gaudeat, utilitate vigeat, copia sustentetur: sunt namque prædicti tres fluvii valde insignes, & omni genere piscium, qui in aquis dulcibus inveniuntur, abundantes. Harum igitur duarum rerum, nemorum videlicet & aquarum, commoditate Selebia præpollens, tertiæ rei non minus utilis, lapidis scilicet insignissimi, copia ad omnem structuram nobilissimi, ad omnem cælaturam aptissimi præditatur. Quid plura? Habentur in eodem loco, vel in locis eidem loco pertinentibus, quæcumque, ut ita dixerim, ad regni gubernacula postulantur. Monasterium præterea tam pulcre, tam insigniter in illo suo secreto sedet recessu; ut ex omni parte per vias publicas a longe gradientibus ecclesiæ turris, & cetera quædam officinarum tecta, quæ aliquantulum in sublime consurgunt, appareant & ostendantur. Quidquid etiam ad Eboracum de transmarinis partibus, vel ex ullis Angliæ portubus advehitur navigio, vel ab illa deportatur, ante portas monasterii Selebiensis transire consuevit. Sed quoniam hæc de loci qualitate per digressum exponentes, aliquantulum ab incepta narratione recessimus, his omissis, ad ea prosequenda, quæ cœpimus, redeamus.

ANNOTATA.

a Cauterarium barbare a cauterio admoto dictum.

b Salesbyria urbs est in comitatu Wiltoniensi ad meridiem Britanniæ, Selebia profecto plurimum dissita.

c Lumam appellari hic puto urbem vicinam freto Vectico, vulgo Lymington, ad meridiem Salesbyriæ.

* f. inclementer

* f. crucifixi

* f. experientia certa

* f. Benedicte

* f. sint

* f. quod

* vulgo Selby

CAPUT III.
Ejusdem ibi veneratio stabiliri cœpta miraculis.

XII.

Cum itaque, sicuti prælibatum est, sibi parvulum tugurium, vel potius umbraculum, Benedictus construxisset, [Qualiter mutus, digito sacratissimi Præsulis consignatus,] illo, pretioso pignori, digito scilicet sacratissimo, continuas laudes persolvens, juges excubias amministrans, attendit summopere, ne umquam reliquiis venerandis divina deessent obsequia; exhibet officium sacris; satis officiose providet, obsequium ne desit eis studiose. Verum, ne diutius illa pretiosa lucerna sub modio posita, in illa deserti solitudine lateret abscondita, sed potius in publico sublimata, lucensque quamplurimis, ab omnibus coleretur, ad habitaculum Benedicti mutum quemdam fortuna conduxerat; qui nutu annuens, benedictionem aliquam sibi fieri postulabat. Quod Benedictus intuitus, ibique materiam suæ demonstrationis & profectus intelligens, conversus ad Patronum benignissimum, En, inquit, beatissime Germane, in peregrinatione barbara positi non cognoscimur, in silvestri gremio demersi non videmur, in heremi solitudine detrusi ab omnibus ignoramur: ostende ergo super hunc miserum tuam misericordiam, ut videamur; exalta tuam potentiam, ne ulterius ignoremur.

[25] Sic fatus, digitum Præsulis pretiosum apprehendens, super os muti salutare crucis signum expressit. [loquelam promeruit.] Sicque, prædamnatæ linguæ retinaculis dissolutis, in usum loquendi modo mirabili oris officium relaxatur.

Os, sic dum tangit digitus, sua vincula frangit;
       Passio victa jacet, non mage lingua tacet;
Purgantur venæ; nocuo rumpuntur habenæ;
      Os patet; affatur lingua; loquela datur.

Hoc deinde per regionis amplitudinem usquequaque divulgato miraculo, non minus in Benedicti, quam in beati Germani reverentiam & amorem, omnium comprovincialium affectus accenduntur & animi. Ingens etiam raritas monachorum, quæ tunc temporis extitit, duplo ad Benedictum honorandum & colendum studia cunctorum excitavit: per totam enim Eboraci Siriam a, excepta Dunelmensi congregatione b, nec monachus nec monachorum locus aliquis in illis diebus facile valuit reperiri.

XIII.

[26] Contigit autem eodem tempore, ut vicecomes Eboracensis, [Qualiter Hugo vicecomes Benedictum visitavit,] Hugo scilicet, filius Baldrici, juxta Selebeiam evectus navigio pertransiret; qui cum super ripam fluminis crucis elevatum conspexisset signaculum, interrogavit, quam ob causam ibi crux emineret elata; cumque rem didicisset, continuo jussit ad terram navem reducere, ut Dei servum allocuturus exiret. Comitabatur autem eum non modica militiæ multitudo, quia bellicæ classis immanitate perdurante, non adhuc perfectæ pacis tranquillitas ab armis & acie militem absolverat. Fregit hoc in illis finibus Anglorum indomita ferocitas & invicta constantia, qui semper ad vindictam suam in Gallos insurgentes ultra vires & posse, ubicumque sibi invicem obviabant, quis eorum plus posset in viribus, experiri nitebantur. Hac de causa tanta militum multitudine prædictus vicecomes constipatus incedebat.

[27] [& in familiaritatem & amicitiam suscepit.] Qui cum ad Benedicti cellulam pervenisset, reperit eum fortuitu ante sacras reliquias in oratione procumbentem; &, orationis fine præstolato, ab oratione surgentem monachum humiliter salutavit, illumque bene venisse, devotissime proclamavit. Quem Benedictus gratanter resalutans, adventus sui causam & modum illi seriatim exposuit; digitum sanctissimi præsulis Germani, quem attulerat, illis omnibus patenter ostendens, dicebat se advenam & peregrinum, nullum in illis regionibus notum habere, nullum præcognitum; se nullius, nisi solius Dei & beati Germani, adjutorio roborari. Quamobrem, inquit, tuæ protectioni me submittens, tuo consilio me committens, tuam suppliciter exoro clementiam, ut ad id, quod cœpi, consummandum pro Dei amore, tuo me informes consilio, tuo me prosequaris auxilio, tua me solertia consoleris. Annuit illico vir fidelis, & ad preces servi Dei aurem inclinans benignissime, Faciam, inquit, libentissime, quæ precaris, quia, Deo mihi incolumitatem largiente, me habebis cooperatorem in quæstubus, fautorem in votis, cultorem in prosperis, & adjutorem in adversis.

XIV.

[28] Hæc dicens, jussit mox tentorium suum extendere; ut hospitii vice digitum gloriosum exciperet, [Qualiter vicecomes tentorium suum extentum illic dereliquit, & capellam construere fecit.] & susceptionis honoraret obsequio: quod cum perfecisset, nec eum plus inibi demorari curæ suæ pateretur officium, tentorium, sicut erat extentum, hospiti, quem in eo susceperat, offerens dereliquit; asserens, inusitatum esse, remanente hospite, hospitium deportare, ac sic cum ceteris proceribus, qui latus ejus ambiebant, Benedicto vale dicens. Mox omnes conjugibus suis mandaverunt, ut carpentarios ad capellam construendam Benedicto delegarent, & omnia, quæ eis erant necessaria, ministrarent. Quod illæ mox devotissime prosequentes, missis carpentariis, oratoriolum, in honore beati Germani in eodem scilicet loco, ubi usque huc capella villæ perseverat erecta, construere fecerunt.

XV.

[29] Vicecomes autem prædictæ promissionis suæ non immemor, Benedictum in omnibus, [Qualiter rex locum & licentiam fundandi monasterium & alias terras Benedicto dedit.] quæ poterat, secundum vires & posse suum promovere nitebatur; sed quoniam in regali possessione, rege nesciente, defixerat habitaculum, consilium habuit, ut quam citius valeret, regi se Benedictus ostenderet; ut illius auctoritate munitus, securius inchoata perficeret. Perductusque a vicecomite ante regem Willermum primum, cum adventus sui causam modumque regi narrasset, concessit ei rex benignissime, ut monasterium in sua possessione fundaret, dans ei de propria mensa fundationis locum, unam scilicet carrucatam terræ c, in qua monasterium & villa, quæ Selebeia dicitur, constructa sunt; & nemus quoddam, vocatum Flaxlei; & villam quamdam, vocatam Roupeclif; & aliam dimidiam carrucatam terræ in Braitum; & cum iis omnibus piscariam unam, quæ dicitur Witegiff.

XVI.

[30] His acceptis a rege Willermo, reversus cum pace Benedictus, officinas regulares circa capellam suam institit ædificare. Cœperunt illico sensim plurimi ad ejus se conferre consortium; depositaque secularitatis imagine, suavi jugo Christi sui cordis & corporis humiliare cervices; quos Benedictus advenientes prudenter excipiens; sed & alios, [Qualiter acceptis, quæ rex dederat, conventum S. Germani Benedictus congregavit.] maximeque illos, quos indole bona pollere callebat, plurimis exhortationibus alliciens, infra breve tempus conventum sibi fratrum congregavit. Fuit namque vir bona sapientiæ dote ditatus, & in sua lingua specialiter eloquens & disertus, licet non satis artibus liberalibus esset edoctus,

Cui mens, lingua, genæ, consulta, diserta, serenæ,
Præstant ad morem facienda, loquenda, decorem;
Tullius ore, Cato sed mente, Parisque decore,
      Intus habens decoris munia, signa foris.

XVII.

[31] Fuit autem eodem tempore quidam princeps latronum, [Qualiter latronis dextra, qui capellam volebat infringere, parieti adhæsit.] nomine Swam, filius Sigge; qui in vicinis nemoribus, cum adhærentibus sibi complicibus, assiduis discursibus vagabatur; ex cujus consortio quidam maledictus Benedicto invidens & insidians, nequam spiritus instigatione corruptus, ut ea, quæ habebat Benedictus, furtivus prædo diriperet, ad capellam nocturno silentio violentus accessit; deinde vim & violentiam sacris ambiens inferre sacrilegus, ut ostium elevaret de cardine, manum temerariam incunctanter injecit. Nec distulit ulterius suam potentiam virtuosam potentemque virtutem ostendere beati Germani provocata benignitas: quippe mox ut contigit, maligna dextera ad capellæ parietem adhæsit tam firmiter; ut & vires amitteret, ne damnum perficeret; & posse perderet, ne se a scelere non offensus averteret. Sic is, qui aliena venerat tollere, nec cum semetipso tantum abire permissus, diei jubar [&] monachorum adventum tremulus & invitus expectabat. Demum inventus a monachis, crimenque confessus, voti etiam interpositione constringens, quod numquam illis male faciendo beatum Germanum offenderet, orantibus pro se monachis, vix promeruit, ut liber abire sineretur.

XVIII.

[32] Ex multis & magnis miraculis, quæ tunc temporis sæpissime refulsere, [Qualiter filius vicecomitis] pauca sunt admodum, quæ ad nostræ posteritatis potuerunt pervenire notitiam; unde cavendum summopere, ne aliquod irrelatum remaneat, quod ex illis veridica seniorum valuimus relatione cognoscere. Ab Ernissio Deburum, tunc Eboracensi Vicecomite, centum marcas eo tempore Benedictus assumens, digitum ei pretioso * loco pignoris pro tanti pretii quantitate commisit d: & cum prædictum pondus argenti coram testibus erat suscepturus, pignus illud pretiosum de loculo producens, & per pilos, qui infra mediam juncturam cuti adhærebant, coram universis elevans in sublime, Quam, inquit ad vicecomitem, tibi arrham tradam in sacculo, diligenter attende, quod vel quale tuæ pecuniæ pignus suscipias, cujus est profecto sine æstimatione quantitas, sine diffinitione qualitas, sine pretio pretium, sine comparatione virtus & subsidium. Sicque digitum pretiosissimum reponens in loculo, vicecomitis commisit diligentiæ.

[33] Quem ille cum summa suscipiens reverentia, devotione tanta coluit, [a caduca gutta curatus per digitum sit.] honore tanto servavit; ut hinc & inde duo semper ardentia luminaria illius provideret & procuraret obsequio. Nec sine pietatis mercede tantæ venerationis reverentiam reliquiis insignis hujusmodi Confessoris exhibuit: recepit illico beneficium, quod fidei pietas, quod devotionis reverentia promeruerat: habebat siquidem filium ætatis satis acerbæ, Hugonem nomine, qui lacrymabili infirmitatis genere prægravatus, caduca solebat passione vexari. Qui patris & jussu & monitu cum quadam nocte reliquiis devotas exsolvisset excubias, clementissimi Germani meritis tali salutis & incolumitatis dono ditatus est; ut totius passionis exemptus incommodo, numquam de reliquo illius passionis molestia gravaretur… e.

XXXIV.

[34] Post cujus f discessionem electus Durannus quidam, monachus sanctæ Mariæ Eboraci, [De aqua, quæ capellæ gradum transire nequivit.] qui novem annis præfuit monasterio; scilicet usque ad annum novissimum regis Henrici g. In cujus Duranni tempore res magna contigit & plena stupore; quæ ut paginis inserta præluceat, breviter hanc memorabo. Nivis & glaciei dissolutione mirabili Usa fluvius mirabiliter excrescens, ripas suas vehementer excesserat; cujus inundatio tam repentina fuerat & insolita; ut cum, Matutinorum signo pulsante, nihil appareret, antequam fratres Matutinas percantassent, per totum claustrum & officinas se aqua diffudisset. Tunc villæ capella, quæ fluminis alveo fuit contigua, tanto plus aquarum impulsibus periclitata, quanto majori fluminis rigore concussa. Circa quam satis se præsentem ostendit beati Germani potens benignitas & benigna potestas; nam cum aqua per quindecim fere dies excrescens, se super capellæ parietes, qui virgultis contecti fuerant, quinque fere cubitis extulisset, numquam tamen valuit infra capellam unum gradum, qui ante altare fuit, excedere; quamvis, parietibus usquequaque carie consumptis, foramina per circuitum & plurima paterent & maxima. Visum ergo & diligentius exploratum; & inventa aqua duobus cubitis esse altior extra, quam intus. Hoc miraculum tam cognitum & divulgatum; ut adhuc etiam quasi proverbium evolitet per ora cunctorum. Dicunt etiam, in eadem capella luminaria ardentia sæpius visa fuisse; sæpe voces psallentium & cantantium auditas & intellectas; sed in diebus abbatis Duranni hoc, quod retulimus, contigit de aqua miraculum… h.

ANNOTATA.

a Siria hic dicitur a voce Anglica Shire, quæ provinciam, ditionem, territorium significat.

b Dunelmum, vulgo Durham, urbs est episcopalis sub archiepiscopo Eboracensi ad Vedram fluvium in Anglia boreali; in ea celeberrimum fuit cœnobium ipsi ecclesiæ cathedrali annexum, cujus luculenta exstat historia per Simeonem Dunelmensem composita, & per alios deinde continuata. Ecclesiæ sciographiam exhibet Monasticum Anglicanum, ubi de Ordinis Benedictini cœnobiis, tom. 1, pag. 39.

c Carrucata terræ, tantum est agri, quantum uno aratro per annum coli potest. Vide Cangium.

d Atqui nefas erat rem per se sacram oppignerari. Sed nimirum ea temporum illorum atque hominum ruditas fuit ac simplicitas.

e Hinc plurimis omissis, quæ ad cœnobii & abbatum ejus historiam unice pertinent, transilimus ad caput 34 libri primi; ubi aliquid occurrit miraculi.

f Herberti scilicet abbatis Selebiensis, de quo ante erat actum.

g Hoc est, usque ad annum Christi 1135, quo Henricus I Angliæ rex obiit.

h Omisso hic iterum capite 35, prosequimur ad librum secundum, ex quo sunt excerpta, quæ subjicimus.

* f. pretiosum

CAPUT IV.
Præfatio ejusdem auctoris ad librum suum secundum; & aliquot S. Germani miracula ibidem facta sub Helia abbate.

Superioris exaratione voluminis jam ex utraque parte scheda decursa, præsentis opusculi proposueram finire laborem; [Scriptoris nostri modestia,] quod me facere dum non permittitis, facitis indiscrete; quia & meam tenuitatem tam immoderato labore vexatis, & invidorum, si qui sint, adversum me livorem excitatis; odiosum me facitis Chananæis & Pheresæis habitatoribus terræ hujus. Illis siquidem materiam augetis invidiæ, dum honoris mihi causas administratis & gloriæ. Unde tremulus satis & dubius istud prosequor vestræ jussionis opusculum; quia timeo, quod futurum præsentio, ne scriptoris causa contemnatur pagina; ne occasione vilis historiographi pretiosa subsannetur & respuatur historia. Sunt enim quamplurimi in hoc tempore, qui non quod, sed quis dicas, attendunt: qui perversam metonymiam facientes, non personam ex dictis, sed ex persona dicta volunt approbare, Timeo, quod jam imminere video, ne ii tales, ob meam parvitatem, a me scriptam subsannent historiam, nec dedignentur * legere, quæ tam vilem personam cognoverint edidisse. Quamobrem ab hoc labore manum retrahere proposueram; sed vos, qui pene violenter hoc coëgistis incipere, violentius cogitis & implere: factus sum insipiens; vos me coëgistis; siquidem non veni voluntatem meam facere, sed ejus qui misit me: meis votis restiti, ut vestris satisfacerem; meam voluntatem adnihilo, dum vestram implere laboro. Neque iniquitas mea, neque peccatum meum; sine iniquitate cucurri, & direxi: invidorum insaniæ, scandalis pusillorum, quæ ex hoc nostro studio fortasse contrahentur, vos arbitror in capite debere respicere *; quia vos hujus operis adjutores * estis, ego minister.

[36] Ceterum sunt aliqui, quibus respondendum; qui suam invidiam volentes palliare, quasi justa ratione hoc opusculum nostrum nitantur reprobare, [& fines.] dicentes, a nemine debere rem scribi, nisi a quo potuit & videri; nec aliquem debere credere rem ex auditu, quam probare non potuit ex visu. Quid ergo? Nonne fides ex auditu? Quanta audivimus, & cognovimus ea, quia patres nostri opera Dei & virtutes ejus narraverunt nobis, ne sint occultata a filiis eorum in generatione altera? Et tamen majorem historiæ partem, ab abbate scilicet Hugone a usque ad calcem, vidisse potius, quam audivisse me judico; quia illorum ore locutus sum, qui viderunt. Testem invoco conscium secretorum, me aliud non narrasse, quam ab illis audivi; qui etiam tales sunt, ut eorum maturitati discredere infidelitatis signum sit & nota perfidiæ. Hæc me paucis dixisse non sine magno cordis dolore livor & oblocutio compulit invidorum. Ceterum bene facient, si se ab hujusmodi vitio correxerint, qui sibi conscii se cognoverint hic notari: si autem peccator adiciat ad peccandum, ad nos illius non pertinebit excessus: sit sanguis ejus super eum: nos Paulum habentes Apostolum, Christi bonus odor erimus, & in iis, qui salvi fiunt, & in iis, qui pereunt… b.

V.

[37] Contigit ergo in ejus tempore c, ut Henricus de Laci, qui ejusdem cognatus extitit, [De homine,] communicato cum eo consilio, in Selebio castellum elevaret. Nec præterivit hebdomada, cum hoc cognoscens Comes Willermus, … cui fuit cum Henrico congressus, incœptum Castellum obsidere festinavit: villam ergo primum anxiis impetens & furibundis insultibus, cum diu pugnatorum repelleretur instantia, tandem aditum clandestinum per monachorum habuit officinas. Interea propter metum invadentium hostium, propter prædonum effrænem incursum, ad cœmeterii refugium, ad ecclesiæ præsidium, se cum sua supellectili quisque contulerat. Villam igitur hostium & prædonum ingressis agminibus, ad prædæ raptum, ad rapinæ congeriem singuli vires & studia conferebant. Sed cum domos rebus & habitatore vacuas & vacantes reperissent, plures ex eis ad invasionem ecclesiæ crudelitas rapacitatis attraxit; quorum unus, ceteris in malum audacior, [ut] ecclesiæ fores de vectibus ejiceret, palum levatorium ostio submisit in limine. Tunc una vox omnium foris astantium in cælum defertur; ut seipsum defenderet, suam domum protegeret, suis inimicis resisteret beatus Germanus, postulatur.

[38] [qui ecclesiæ fores in guerra volebat effringere;] Nec plus in scelere processerat sceleratus ille sacrilegus; e vestigio divinitatis attritus judicio cecidit resupinus, edoctus procul dubio, non plus sapere quam oportuit, sed sapere ad sobrietatem. Cœpit illico tam vehementi tumore per omnes artus miser grossescere; ut ipsa sua inflammatione pene cutis extenta rumperetur; ac deinde, perseverante tumore, tam deformi nigredine obfuscari, ut Mauro simillimus, pice vel fuligine cacabatus d putaretur: denique levatus, & ad hospitium delatus a sociis, in doloris lecto collocatus, tunc, aliquantulum passione suspensa, doloreque laxato, in se reversus, nomine Benedictum monachum, qui operi præfuit, ut absolutus, res suas ei tribueret, fecit accersiri. Qui cum advenisset & illum vidisset, tam repentino horrore ac timore correptus [est], acsi dæmonem facie ad faciem conspexisset: rogatus autem, ut res languentis ad operis usus acciperet, ita respondit: Oblationes, inquit, impiorum abominabiles Domino, quæ offeruntur ex scelere. Traditus hic totus Sathanæ, nec habet in eo partem Dominus desuper, aut hereditatem omnipotens de excelsis. Vix verba compleverat, & mox rediviva calamitas adeo miserum fatigabat, ut ei, præsente monacho, nescio qua divina virtute, protinus unum ex oculis vis doloris ejiceret. Tunc metu & horrore cogente, cum monachus festinasset exire, priusquam pervenissent ad ostium, oculus, qui misero remanserat, de capite, sicut prior, erupit: ad modum namque pruni præmaturi, quod, cum manu premitur, lapidem solet evomere, sic illius oculi passionis anxietate depressi, cum sanguinis constipatione migrarunt de suis sedibus, & eruperunt,

[39] Notandum, quod fortasse vitia, quæ in eo percussa sunt, [& qualiter percussus sit.] ipsius percussionis qualitatibus sunt notata; dum per tumorem corporis, mentis superbia; per obfuscationem nigredinis, conscientiæ malitia; per oculorum amissum, cordis cæcitas ostensa. Ideo quippe, sicut dicit Gregorius, fiunt exteriora miracula, ut mentes hominum ad interiora perducantur; quatinus per hoc, quod mirum visibiliter ostenditur, ea, quæ mirabiliora sunt, invisibilia credantur. Volens ergo Confessor eximius per unius interitum plurimos ab offensa salvare, causas verberis denotavit in verbere; ut hoc cognoscentes homines, vitia regnare timerent in se, quæ tam districte puniri cognovissent in alio. Vexatus itaque miser ille tantæ passionis pœna, tanti cruciatus incommodo, vix diem tertium in languore sustinuit, quin ei sicut oculos, sic & animam cum magna cruciationis anxietate valetudo passionis auferret; sicque factum, ut plurimi a talibus ausis illius cohiberentur interitu, nec aliquis beatum Germanum auderet offendere, qui illius damnati vel vidisset vel audisset admirabilem & infelicem eventum.

VI.

[40] Fuerunt tamen aliqui, qui eodem die, priusquam illius manifestaretur interitus, [De milite, qui equum de cœmeterio rapuit.] ad opus simile, licet ad non tam omnino temerarium, manus extenderent; quorum fortasse sacrilega potuisset latere præsumptio, si non eam ultio subsequens divina propalaret. Quidam namque ex militibus paganus, Foliot nomine, eodem die equum de cœmeterio rapuit & eduxit; sed non impune, reverentia postposita Confessoris, hoc præsumpsit; cujus protinus indignationem pertulit, & expertus iram: ad vindictam quippe malefacti mox, antequam cœmeterium egredi potuisset, vulnus recepit letale, cujus irremediabili damnatus incommodo, & mentis & corporis salutem amisit: sicut enim corpus languorem ex vulnere, sic & animus amentiam contraxit ex languore. Sed hac in re hoc mirabile videbatur, quod, licet tam acerrimo fuisset vulnere saucius, qualiter tamen, vel a quo fuisset vulneratus, penitus ignoravit. Cum itaque perseveranti valetudine gravaretur, omnemque modum & mensuram accrescens languor excederet, intra dies paucos singulari calamitate viam universæ carnis ingrediens, præsentis vitæ miseriam terminavit.

VII.

[41] Equitem alium ad tantam amentiam aviditas rapinæ protraxerat; [De milite, qui de ecclesia quemdam rapuit & eduxit.] ut ex ipsa ecclesia vi & violentia quemdam abstraheret, abstractumque captivum deduceret. Cujus temeritatem, temporis postposita dilatione, comes ultio prosecuta. Divinitatis namque sententia contractis & conflexis artubus, membrorum & usu & officio privatus emarcuit. Qui percussus doluit, attritusque suscepit disciplinam; quia tantum melius profecit ex verbere, quanto deterius affligebatur ex scelere. Donansque subinde libertate captivum, votique se promissione constringens, quod Confessorem, quem offendebat, satisfacturus ex offensa requireret, monachorum pro se intercedente conventu, pristinæ restitutus [est] sospitati.

VIII.

[42] His ergo tribus prælibatis exemplis, diligenter, obsecro, [De eo quod nullus sine alicujus experientia flagelli potest evadere,] prudens lector, adverte, quam sui, quam suorum injuriæ districtus ultor beatus Germanus existat. Hoc in libro miraculorum ejus legimus, hoc exemplis inibi suppositis discimus, hoc in hostium nostrorum eventibus frequenter approbamus, hoc quasi vulgare proverbium habentes in ore asserunt nostri seniores, dicentes, aut vix, aut numquam aliquem se vidisse, qui beatum Germanum vel furto, vel fraude, vel alicujus rei ablatione provocasset, qui sine alicujus experientia flagelli potuisset evadere. Alii puniuntur inopia; alii valetudine & infirmitate flagellantur; quidam (quod durius) ante mortem integritate memoriæ; quidam sensus sanitate privantur; quod nos tanto liberius & indubitanter asserimus, quanto, inquam, plurimis, licet minores simus, hoc viderimus approbatum.

[43] [qui S. Germanum quoquo modo offenderit.] Sed hæc peccatorum percussio utrum clementiæ Confessoris deputanda sit, an furori, non temere quisquam definire præsumat: percussionum quippe diversa sunt scelera *; & sunt aliqui, quos clementia judicis flagellis atterit, ut purget; quidam vero, quos furor affligit, ut damnet: omnis namque divina percussio, secundum Gregorium, aut in nobis purgatio præsentis vitæ est, aut initium pœnæ subsequentis: sed infeliciores sunt, quicumque sine pœna vel flagello punienda committunt; quia, juxta Augustinum, nihil infelicius felicitate peccantium, qua pœnalis nutritur impunitas, & mala consuetudo, velut hostis interior, roboratur. Verum, sicut beatus Germanus in sui vel suorum injurias ulciscendo districtus esse probatur, sic in subveniendo de se præsumentibus omnino clemens & benignissimus. Quod quidem satis evidenter miraculorum subsequens enarratio declarabit.

IX.

[44] Hostes namque postquam villam invaserant, invasamque rapacitatis violentia deprædati fuerant, [De capella, quæ inter incendia] tandem se de tam dissoluta diffusione congregantes in aciem collegerunt. Castellum autem, unius Henrici tantummodo munitum præsidio, cum tota die conjunctis viribus oppugnassent, nihil proficientes, inani labore se diem illam exegisse doluerunt ad vesperam. Repulsam ergo suam alicubi vindicare studentes, accensis ignibus villam incendio damnaverunt. Ignis igitur alimentum ex omni parte reperiens, non acquievit accensus, donec totius pene villæ fabricam in unum redigeret quasi fornacis incendium. Tunc circa pretiosi præsulis Germani capellam, cujus superius in superiori libello meminimus, ostensum satis evidens & insigne miraculum: æstuantibus quippe circumcincta flammarum incendiis, permansit intacta; igniumque sævientium periclitata fulminibus, perseveravit illæsa; quamvis ei tanta proximitate hinc & inde domorum adhærerent ædificia; ut propinquiora cum accendisset incendium, ultra capellam quasi in unum crinem e diverso veniens se flamma colligere videretur. Quæ res ipsos etiam hostes adeo stupore replevit, ut mirantes loquerentur ad invicem: Si super hoc tugurium congereremus incendium, antea liquesceret, quia * arderet.

[45] [permansit illæsa.] Fidenter dixerim, illum clementem scilicet Germanum esse præsentem, illum hanc capellam combustionis eripuisse discrimini, qui attriti pedis olim prægravatus incommodo, hospitium suum ab exustione protegens, a periculo salvavit incendii. Et hoc pro maximo habere debemus honore, pro summo tenere solatio, cum speciali devotione venerari, quod antiqua miracula, quæ gessit in corpore, quadam reiteratione dignatur apud nos clemens innovare patronus. Uno siquidem virtutis genere, eademque miraculi qualitate expavescens, illic flamma Præsulis hospitium, hic ecclesiam, utrobique præsentiam, transilivit, ultra citraque desæviens: & inter globos flammantis incendii incolume tabernaculum, quod inclusus habitator servabat, emicuit. Nec hoc præterire debemus, quod cum crux quædam, quæ in eadem adoratur capella, foris contra ignem fuisset allata, continuo se repressit incendium, & se in seipsum retorquens, crucem illam, ubicumque portaretur, quasi fugere conabatur.

ANNOTATA.

a Præfuit Hugo per annos viginti sex usque ad annum Christi circiter 1122, ut ipse auctor noster superius dixerat.

b Visum est hanc Præfationem non prætermittere: licet enim nullum in ea prodigium narretur; per eam tamen omnia, quæ sequuntur, miracula non mediocriter confirmantur.

c Tempore scilicet abbatis Heliæ Paganelli, qui præfuit ab anno Christi circiter 1143, ut paulo ante significat historicus noster, usque ad 1152, ut infra testatur.

d Cacabatus, id est instar cacabi denigratus.

* imo dignentur

* forte respondere

* an auctores?

* f. genera

* lege quam

CAPUT V.
Continuatio miraculorum sub eodem abbate.

X.

Igitur cum prædictus Comes post dies aliquot castellum obtinuisset, Henrici milites inde dejiciens, suos intra constituit; [Quod milites nullum in guerra captivum tenere propter S. Germanum valebant.] qui rapinis vacantes & provinciæ deprædationibus insistentes, omnes opprimebant, quibus viribus prævalebant. Sed gravem in beatum Germanum * est crudelitas eorum sortita vicinum; qui eis in omne damnum imminere solebat: nam aut raro, aut numquam aliquem captivum, qui vel minimam in beatum Germanum fidem conceperat, retinere valebant, quin eum perderent ereptum piissimi clementia Confessoris; quod exemplis suppositis satis liquido comprobavimus.

XI.

[47] Pelliparium * quemdam ex Pontefracto crudelitas eorum infausta rapuerat; [De pellipario, qualiter S. Germanum invocans, a vinculis liberatus.] a quo cum pro redemptione pretium exigerent, quod dare nequivit, quasi votis eorum voluntatique contrarium, diu multumque diversis eum cruciatibus afflixerunt. Qui sibi deesse sentiens ad evadendi remedium humanum omne solatium, ad divinum se totis desideriis inclinavit auxilium: sanctum Germanum jugi lamentatione proclamat, assiduis gemitibus invocat, continua devotione requirit. Unde custodibus furore commotis, quadam die, cum ad discursum omnes procederent, vinculis eum omnimodis, quam firmius potuerunt, arctantes, taliter illum ironica subsannatione deridebant: clama, inquit *; ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam; ne sileas, antequam vincula clamore dissolvas: si quid potest, adjuvet te misertus tui tuus sanctus Germanus ille, quem invocas. Sicque festinantes ad prædam, illum custodem hospitii reliquerunt, pondere gravatum catenarum. Post quorum egressum vix hora præteriit, cum ei manus, quæ post tergum vinciebantur, cœperunt repente dissolvi; quas ad se retrahens, & ad votum expandens, vincula gavisus [est] sui clamoris virtute dirupta. Cumque secum de facto cogitaret, vidit subito de lignis, quæ pedes ejus compresserant, clavos emergere; ligna ab invicem dissolvi; laxari vincula; seras amoveri. Pedes ergo satagens ad se retrahere, nullius obstaculi sensit retinaculum. Surgens itaque quam citius, quasi de sua salute solicitus, ad ecclesiæ se præsidium contulit, modo mirabili Confessoris adjutorio liberatus.

XII.

[48] Item filium parvulum quidam & * captivis obsidem pro sua redemptione cuidam militi dereliquerat; qui parvulus edoctus sanctum invocare Germanum, eodem modo, quo superior, a vinculis meruit liberari. [De parvulo, qui S. Germani invocatione liberatus est.]

XIII.

[49] Quædam mulier quoadusque vir suus debitum redderet, obsidem se pro eodem dederat inimicis; sed cum venisset terminus, quo novem marcas vir suus reddere constituerat, novem conjugi suæ denarios delegavit; quos cum illa militi, [De muliere, quæ se pro viro suo obsidem dederat; qualiter evasit.] cui debebantur, obtulisset, in indignationem illum vehementer commovit, & accendit in iram, quæ tam fuit effera, plenaque furore; ut mamillarum vel manuum abscissionem prænotatus eques ei minaretur. Tunc solito asperior hiems inhorruerat, quæ nimium & ventorum aspirata procellis, quemque felicem fecerat, qui sub tectorum præsidio meruit inveniri. Quod cernens miles, vel potius miser, ille (quia nihil miserabilius quam nescire misereri) mulierculam illam pene nudam tota nocte sub dio constituens, hiemalis rigoris totum sustinere coëgit horrorem. Namque manibus a tergo ligatis, pedibusque per medium parietem compedum & catenarum artatione constrictis, duplicem miseram perferre fecit cruciatum; cum brumalis scilicet tempestatis incommodo nexuum & catenarum flebilem afflictionem. Unde totis visceribus ad clementem Germanum illa conversa, eo devotius, quo & opportunius adjutorium illius postulabat. Nec mora; manibus & pedibus divina virtute vinculis absolutis, ad ecclesiam nocte media, cum fratres matutinos hymnos cantassent, incolumis & læta pervenit.

XIV.

[50] Item clericus quidam pro genitoris redemptione obses tenebatur in vinculis; [De clerico, qui pro patre obses tenebatur,] nec pater ejus debitum reddiderat. Jam præstitutus terminus præterierat, nec reddendi prælationem * expetierat. Cujus fidei falsitas fraudisque fallacia in detrimentum & supplicium innocentis filii tota redundabat: pro paternæ quippe transgressionis injuria nati punitur innocentia; qui pudore confunditur, opprobriis ejuratur, suppliciis atteritur, minis prædamnatur. Quadam namque die, cum manus miles pransurus ablueret, juvenis, ut manicas teneret abluentis, accessit. Quem ille cum indignationis rancore repellens, Quid, inquit, inter homines te, canis pessime, præsumis immergere? Fuge velocius; & hoc interim habeto solatium, quod non citius ea mensa tolletur e gremio, quin de te dignam & gravem capiam ultionem.

[51] [qualiter meruit liberari.] Repulsus taliter, inter manducandum petita licentia, ex parte curiæ cum custode vinctus exivit, vidensque ecclesiam, O, inquit, sancte Germane, meæ miseriæ dignare misereri; experiar in me, quæso, quam clemens * erga alios tam benignam audivi sæpe clementiam. Vix hæc intra se verba compleverat; &, ecce, compedis annulum de pede subito sensit descendisse; quem manu sublevans, volucrique cursu per mediam domum exiliens, ad ecclesiam, quam citius potuit, properavit. Insequuntur eum ex omni parte quamplurimi; & licet eum attingere multi potuissent; nullus tamen in eum, ut retineretur, manus valebat injicere. Sicque beati Germani se protegente clementia, præsidium ecclesiæ nemine subivit obstante.

XV.

[52] Ex unius pagi consortio viri fuere septem, qui sub una custodia simul in vinculis tenebantur afflicti. [De viris 7, quos S. Germanus visibiliter apparens,] Ad quos servandos tanto processerat custodia durior, cura solicitior, vigilantia cautior, quanto de illis sperabatur redemptio ditior, census profusior, pecunia major. Pedes ligna; manus vincula constrinxerant: affligebantur tam immenso catenarum pondere; ut eos potius ferrea moles opprimeret, quam ambitus coarctaret. Nec tamen milites securos reddidit hujusmodi captivis illata captivitas; semper eos dubios & suspectos fecerat solita miseratio Germani clementissimi, & illum jugiter invocans mirabilis fides & devotio captivorum, qui semper illum in corde tenentes, & ore numquam ab illius invocatione cessare volebant: unde custodibus ordinatis, assiduam & indefessam eis custodiam militum solicitudo providerat; ut, si eos vincula retinere non possent, saltem vel custodum & vigilum sagacitas a fuga prohiberet.

[53] Cum ergo nocte quadam egentes, angustiati, afflicti, [absolvit & eduxit.] miseri, gementes sederent, ex omni parte cum luminaribus custodes habentes; reserato subito ostio, quod seris artabatur, ingressa persona pulcherrima; quæ unum illorum talibus affata sermonibus; Quid, inquit, clamas ad me? Surge velociter; & ecclesiæ quam citius pete refugium. At ille cum lacrymis, O Domine, inquit, quomodo possem fugere, qui tot vinculorum concatenatione prostratus, immobilis effectus sum? Et si vinculis absolverer, exire non possem, custodum istorum præsentia prædamnatus. Et persona; Nunc, inquit, videbis, quid facturus sim. Surgere ne differas; satagensque complere, quod moneo, ad munimen te transfer ecclesiæ. Tunc ille pedes satagens ad se retrahere, nullum impediens sensit obstaculum. Similiter ceteris vinculis absolutis, liberatum se comperit, & sensit expeditum. Vix absolutionis suæ sortem edixerat, cum se omnes similiter invenerunt absolutos: continuoque surgentes, obstante nemine, nullo retinente, præeunte persona, ad ecclesiam pervenerunt. Hæc omnia custodes videntes & intelligentes, taliter sunt divina virtute percussi; ut & motum perderent, & vocem, donec ad villæ medium fugitiva turba venisset.

XVI.

[54] Cum ergo se taliter milites a Confessoris potentia conspexissent illudi, [De quodam Willermo, qui de summitate castelli] plus de pudoris immanitate, quam de damni magnitudine sunt confusi: unde Præsulis clementiæ quasi rebellare nitentes, consilium contra eum inierunt, ut vel unum ex captivis ab illius ereptione servando viderentur illius potentiæ suis viribus restitisse; & in hoc ceterorum omnium captivorum admissum bene se vindicasse crederent, & tenerent, si vel unum ex ipsis, quasi fortiores, a beati Germani liberatione retinere valerent. Igitur ut hæc fierent, certatim singuli sua consilia contulerunt. Unum ergo, Willermum nomine, capientes, infra domum quamdam in castelli summitate recluserunt. De longinqua regione specialiter pro hac causa catenam miræ magnitudinis & horroris attulerant. Hanc a domus tecto, ubi eam cuidam asseri clavis affixerunt, dependentem collo circumdedere captivi. Alligabantur præterea pedes ejus in compedibus, & manus ejus in manicis ferreis. Tali custodia prædamnatus, doloris & anxietatis vulnere miser tabescebat, spem tamen suam in beato Germano collocaverat, cujus auxilium continua devotione postulabat.

[55] Nec incassum ejus adjutorium tam instanter petierat, [mirabiliter evasit.] quem sine dilatione temporis habere meruit adjutorem. Jam namque decursa hebdomada, Dominica dies illuxerat, qua milites omnes & famuli ad Missarum audienda solemnia de castello descenderant; janitor etiam ipse, qui captivi custos extiterat, obserato ostio domus, tamquam citius reversurus exivit. Tunc intuens se captivus sine custode relictum, clementem Germanum obnoxius * invocabat. Nec mora; manuum & pedum solutionem meruit devotio fideliter postulantis: qui protinus manus extendens ad fortia, tectum cellulæ dissipavit, asseremque catenæ suæ adhærentem in humeris accipiens, per foramen evasit; sicque sepium & herciorum a hirsuta transcendens acumina, fossarum profunditates & abyssos (quomodo vel qualiter, nescivit) transiliens, populorum denique ab ecclesia redeuntium occursus præteriens, ad capellæ munimen, nemine perturbante, pervenit.

XVII.

[56] [De rustico, qui S. Germanum invocans, nullius cruciatus scivit sentire supplicium.] Rusticum alium cum cepissent, nec se vellent ejus custodiæ milites diutius inquietare molestia; ut citius ab eo redemptionis pretium extorquerent, plurimis eum tormentis affecerunt. Sed cum piissimi nomen invocasset Germani, tale tantumque Præsulis erga se cognovit beneficium; ut, quasi munimine regio septus, nullius passionis incommodum, nullius cruciatus sentire sciret supplicium: unde cum tortoribus tormenta deridens, omnes, quas ei hostes irrogare poterant, despexit injurias: mole namque loricarum aggravatum cum illum nunc per manus, nunc per pedes tyranni suspenderent, funem de fumo subterponentes, nihil ingerere valuere supplicii. Hiemalibus item mensibus cum eum mergerent, & nunc hac, nunc illac traherent chordis sub glacie; nihil passus injuriæ, locum quietis & refrigerii adeptum se fuisse gaudebat afflictus. Sicque Confessoris adjutorio protectus a pœnis, ab hostium mancipatione etiam confestim meruit liberari.

ANNOTATA.

a Herciorum vox est Græca: ἕρκος enim & ἕρκιον significat quodcumque repagulum, quo locus aliquis occluditur ac munitur, ut sepem, palos, vallum &c.

* lege in B. Germano

* i. e. pellionem

* l. inquiunt

* f. ex

* f. dilationem

* clemens abundat

* f. obnixius

CAPUT VI.
Plura in uno homine Sancti prodigia; tum alia sub abbate Germano spectata.

XVIII.

Marcas quindecim duobus militibus nocturno silentio prædo furtivus abstulerat; [De Martino, qui hominem S. Germani volens calumniari,] cujus criminis reatum cuidam ex armigeris suis, cui Martinus fuit vocabulum, imponentes, illum furti facti vel auctorem, vel complicem esse dixerunt: quod cum ille viva voce negaret, quatinus ab eo rei confessionem extorquerent, multimodis & multis eum cruciatibus affecerunt. Qui in arcto positus, ut imminentes cruciatus vel evaderet, vel differret, quia veram nescivit confessionem, mendacem adversus semet ipse composuit. Dixit namque, se furatum fuisse pecuniam, & cuidam ex hominibus sancti Germani, Roberto nomine, totam commisisse. Ad monachos hac causa fit militum subinde concursus, unanimiter se de facto sibi damno conquerentium: cum eis etiam miser ille famulus eorum advenerat, hominem sancti Germani de furti participatione vel exceptione calumniaturus.

[58] [loqui non valuit.] Quem iniqua plenum cogitatione quidam ex monachis, Willermus scilicet Grandis, intelligens; Ex parte, inquit, Dei & sancti Germani prohibeo te, ne falsum super hunc hominem clamorem emittas. Adhæsit misero lingua mox faucibus; & interdicto sermonis officio, vis vocis in gutture damnata defecit. Instant milites, ut loquatur; ut modum rei, vel reatus edicat, omnes hortantur; sed non prius a damnationis vinculis solvi meruit, quam ab iniqua cogitatione, qua virum innocentem calumniari proposuerat, mentem omnino purgasset. Mutans ergo animum, omnemque mentiendi voluntatem abjiciens, usu recepto loquendi, tales prorupit in voces: Oportet obedire Deo magis quam hominibus: veritatem oportet dicere, cui mentiendi est omnis ablata facultas: unde in veritate profiteor, quod numquam iste, me sciente, de vestro censu vel parvum vel magnum habuit aut cognovit.

XIX.

[59] Quod ut milites audierunt, verecundo rubore suffusi, [Quomodo illum a militibus suspensum] pariter ad hospitia redierunt. Pœnis item acerrimis miser addicitur, suppliciis afficitur, cruciatibus examinatur. Qui tantæ passionis instantiam, sicut antea fecerat, aliquo cogitans intervallo dirumpere; Jam, inquit militibus, quia nullum de evasione spei solatium est, bonum & verum vobis dabo de pecuniæ vestræ recuperatione consilium. Ad vivarium pergite, ibique quam citius inventuri saccellum quærite; quia inibi me fateor pecuniam abscondisse, demergendo sub flumine. Nec distulere milites hujusmodi, si verum esset, probare consilium. Rastris & uncis tota die gurgitis imum discerpunt; sed nihil ex optato reperire valentes, dispendioso labore defecere delusi.

[60] Unde vehementi furore repleti, ad illusionis tantæ vindictam omnes assurgunt. [S. Germanus a morte salvavit.] Uno animo concordique consilio famulum illum sumentes, in crastino in secreto nemoris recessu suspensione damnaverunt. Ad hospitium subinde reversi, cum jam, furore sedato, rationis lumen mentis tranquillitas admisisset, sic unus eorum ceteros affatus, Stultam, inquit, rem & inconsultam fecimus, qui hunc hominem sine judicialis definitione sententiæ, sine criminis alicujus approbatione damnare præsumpsimus; siquidem erga Dominum & erga homines justam damnationem promeruimus, qui istum injuste damnavimus. Festinemus igitur, ut illum deponentes de stipite, alicujus artis industria temeritatem nostram palliemus. Ad locum itaque quo illum damnaverant, concite venientes, quem jam mortuum se reperturos putabant, salvum & incolumem invenerunt. Et cum illos ad se venire vidisset, Recedite, inquit, pro Dei amore, recedite; nec me ulterius inquietare velitis. Sanctus Germanus, quem invocavi sæpissime, ab omni me periculi salvavit discrimine. Ipse me suis manibus in cruce sustinuit, nec ullam laquei molestiam sentire permisit.

XX.

[61] Solutus tandem, & ad hospitium reductus, novis suppliciis iterato subjicitur. [Quomodo idem Martinus usque ad mortem vulneratus,] Quem hostium vesana crudelitas tam vehementer afflixit; ut abundantiori absorptus tristitia, eligeret potius vitam finiendo terminare supplicium, quam diutius subsistendo tanti discriminis tardius invenire remedium. Casu vestes juxta eum mulier consuërat; cujus ille forcipes audacter arripiens, & ab invicem in frusta detorquens, semetipsum in corde percussit, & quanta valuit virtute perfodit. Ruit ilico miser Elannus *, & manante jugiter madefactus sanguine, mortuo similis, jacebat immobilis. Clamor mox populi repentinus assurgit; volat fama per villam; se ipsum occidisse Martinum, ferebatur per ora cunctorum. Quod audiens monachus ille, quem prænominavi, Willermus, cum ceteris & ille festinus accurrit, qui milites increpatione contumeliosa redargueret.

[62] [infra diem tertium restitutus sospitati.] Vos, inquit, hujus reatu criminis adstricti tenemini; quoniam ad hanc rem perpetrandam non tam fuit occasio, quam violenta compulsio, vestra crudelitas. Vel jam nunc illum, cum plus punire nequeat, cesset punire velle nostra * vesania. Mihi nunc illum ad honorem beati Germani donate; ut, si verum, quod illum in ligno sanctus Germanus a morte salvavit, nunc illum saluti pristinæ sua virtute restituat. Quod cum milites libenter annuissent, vulneratum illum & vix vitalem halitum in corpore habentem, ad monasterii cœmeterium monachus fecit afferri; protinusque faciens illi cum aquæ benedictæ, qua reliquias laverat, admixtione de virentis herbæ gramine potionem, infra diem tertium piissimi Præsulis auxilio pristinæ restituit sospitati. His igitur miraculis, quæ ad notitiam nostram multorum relatione pervenerunt, breviter annotatis, ad prosecutionis historiæ seriem redeamus, si hoc tua prudentia, lector, agnoscat, plurima nos abbreviationis gratia præterisse, ne si circa singula, quæ audivimus, & vera probavimus, moraremur, generaret legentibus lectionis prolixitas congesta fastidium. …

XXVI.

[63] Nec inserere lectioni tædeat miracula, quæ circa feretrum suum in peregrinatione prædicationis a beatus Germanus dignatus ostendere: [De cistellis, quæ in flumine ceciderant,] nam cum in supradicti abbatis Germani b temporibus aliquantulum in prædicationis gratia fratres cum feretro laborarent, se de suis curam habere quam maximam signis multis plurimisque prodigiis Confessor eximius frequenter ostendit. Ex quibus multa omittentes, hæc paucula dignum duximus mandare memoriæ, ne opera divina, quæ ad Sanctorum laudem & gloriam contigerunt, omnino videremur silentio præterisse. Cum namque tempore quodam iter agerent, flumen quoddam eos oportebat transire per pontem; cumque pertransissent, equum onerarium, qui cistellas ferebat, in fluminis medio, lapso pede, contigit cecidisse.

[64] [quomodo illa, quæ reliquias continebat, sicca inventa.] Clamor omnium in cælum sustollitur; beati Germani præsidium vox universorum una petebat. Monachus, cui nomen Benedictus, humo prostratus, lacrymisque perfusus, de sanctuariorum madefactione [magis], quam de caballi periculo verebatur. Conjunctis tamen viribus, collatisque consiliis, cum magno labore caballum cum onere tandem ad terram pertraxerunt: ad aquarum eliciendam injuriam citius cistellas aperiunt; quarum altera vestimenta cum reliquiis; altera ceras, mappulas, cetera iter agentibus necessaria continebat; [hanc autem cum] aqua plenam reperissent, illam, quæ reliquiis conservandis serviebat, ita siccam & intactam invenerunt, ac si numquam illam laticis ullus contigisset excursus.

XXVII.

[65] Pagum quemdam alio tempore prætereuntes, carrum sua supellectili oneratum ante se duci fecerunt. [De puero bimo,] Infans bimus stans casu in tugurii cujusdam ostiolo, cum citius metu carri voluisset aufugere, repente cecidit, & usque ad viæ medium volutatus est. Equi ductor id nesciens, cum incunctanter cum carro progrederetur, una rota vehiculi per ventrem jacentis transivit infantis: quod cum vidissent, qui sequebantur, elevatis vocibus, ut caveret, ut staret carri ductor, hortantur. Quorum ille vocibus attonitus subito restitit, equumque paululum cum habena recullans c, rotam iterum per infantis pectus transire coëgit. Mater pueri de tugurio repente prosiliens, cælum gemitu, aërem clamore replevit; puerum de solo sustulit extentum, exanimem, nihil indicii vitalis habentem.

[66] Comitabatur tum feretrum domnus nunc Prior, [quem carri rota contrivit.] quo numquam aliquis in sanctum Germanum devotior: qui videns, quod factum fuerat, timensque, ne aliqua illis inde tribulatio nasceretur, dolore plenus ad pium Patronum conversus, veluti familiari vel parili, taliter loquebatur: Quid, sancte Germane, fecisti? Nos te prædicamus suscitasse defunctos; & tu e contrario viventes interficis. Nuntios, ut homicidas ad prætorium vis duci facere, judicis subiciendos sententiæ? Jam facito, quod volueris, quia non antea feretrum isto de loco movebitur, quam ab hac offensa nos liberos & immunes reddideris. Sic fatus, mox cum ceteris omnibus equo desiliens, orationem pro puero faciebat. Interim sub feretro mater tenebat infantem; qui oratione completa, cum inter matris manus non convaluisset, ad terram sub sanctuariis, monacho jubente, depositus [est]; & mox ut terram tetigit, quasi indignans, quod super nudam humum poneretur, modo mirabili redivivus exurgit; &, veluti si nihil passus fuisset incommodi, sancti Germani virtute salvatus, aufugit exiliens.

XXVIII.

[67] Inde progredientes, in ecclesia quadam pernoctaverunt; cujus parieti cellulam habebat quædam reclusa d contiguam; quæ cum ad fenestram suam eadem nocte sedens, [De reclusa, cui S. Germanus apparuit, & Selebiam per visum ostendit.] orando forsitan obdormivisset, sanctus ei confessor Germanus apparuit, eam hujusmodi ratione conveniens: Quid, inquit, sopore deprimeris; cum te magis conveniat vigilare? An ignoras, quam sancta, quam pretiosa sunt ista sanctuaria, quæ coram te cernis præsentia? Domum etiam meam, unde hæc sunt, eam tibi demonstrabo. Moxque eam per visum Selebiam adducens, universique loci situm, ecclesiam, monachos etiam in choro psallentes, cœmeterium, quod arboribus nuceis consitum, aperte demonstrans; Hæc, inquit, domus mea; ii monachi: horum fraternitatem, post finem tibi valde necessariam, die crastina ne obliviscaris expetere: clerico etiam, qui pro reliquiis ad populum loquitur, ex mea parte hoc dicito, quod nisi se a dissolutione levitateque compescat, infra annum pudendam inobedientiæ suæ perferet ultionem. Mane igitur facto, se fidelis femina monachorum precibus benefactisque committens, universa, quæ per visum viderat, seriatim exposuit. Clerico autem, Radulpho nomine, quæ Confessor jusserat, cuncta narravit. Quæ cum ille non attendisset, eodem anno, sicut Confessor comminatus fuerat, magnum & pudore plenum incurrit infortunium.

XXIX.

[68] Nec huic visioni fuit illud dissimile, quod cum quædam femina, [De femina, quam S. Germanus per visum increpavit, cum famulos suos non attentius honorasset.] quæ eos hospitio susceperat, minus illis devote ministrasset, nocte sequenti sanctus ei Germanus apparuit; &, cur famulos suos & sanctuaria non attentius honorasset, aspera objurgatione quæsivit; præcepitque, ut in crastino, ubicumque essent in provincia, eos accersiret, & devotis eos obsequiis præveniendo digna satisfactione pristinam negligentiam emendaret. Quoddam etiam fidei commissum eadem mulier, cum esset juvencula, stolide fecerat, quod oblivioni tradens, omnimodo negligenter violaverat; quod ei beatus Germanus ad memoriam reducens, cui, quando, & ubi hoc fecerat, manifeste declaravit; &, ut tanti reatus excessum humili satageret confessione corrigere, diligenter admonuit. Quæ omnia complens illa cum summa diligentia, precibus & orationibus in crastino se monachorum humiliter & devote commisit.

XXX.

[69] Febrium adeo canonicus quartano vexabatur incommodo; [De canonico a quartano febrium incommodo ante feretrum liberato.] ut nullius adjutorio medicinæ valens liberari, sub mortis discrimine plus desperatione, quam morbo tabesceret. Hic ante feretrum cum summæ devotionis reverentia veniens, & auxilium piissimi Germani cum magna contritione cordis implorans, hausta, qua reliquiæ lotæ fuerant, aqua benedicta, omni valetudinis calamitate depulsa, pristinæ restitutus est sospitati.

ANNOTATA.

a Nimirum reliquias Sancti nostri non numquam alio circumferebant monachi Selebienses, ut vicinos populos ad ejus cultum accenderent.

b Præfuit Germanus hic monasterio Selebiensi per annos septem, adeoque juxta auctoris nostri chronotaxim, usque ad annum Christi circiter 1162.

c Recullans pro retrogredi cogens, a Gallico reculer dictum videtur.

d Reclusa, id est sanctimonialis solitariam in cellula vitam profitens.

* f. in vulnus

* f. vestra

CAPUT VII.
Reliqua miracula usque ad annum Christi MCLXXIV.

XXXI.

Apud Donwicum muliercula quædam fuerat, quæ quindecim annis, ut aiebat, [De muliercula, quæ 15 annis infirmitate laboraverat, quomodo sanata.] valetudinë tanta laboraverat; ut numquam progredi sine duorum baculorum sustentatione valeret. Hæc, cum eo feretrum adveniret, cum ceteris & ipsa, sicut valebat, occurrit, & in ecclesiam sancti Joannis, ubi stationem acceperat, devotissime prosecuta. Cumque piissimi præsulis Germani clementiam diutius implorasset, turba plebium discedente, domicilium & ipsa repetiit. Mane facto tantum sibi virtutis accessisse persensit; ut unius ei baculi sustentatio bene sufficeret. Venit ad ecclesiam; fecit quod potuit; dedit quod habuit; fragmen panis ad feretrum obtulit matrona fidelis. Monachus cum rem gestam cognovisset, Spem, inquit, habeto bonam in sancti Germani clementia: cras præsens aderis, tibique salutiferam de aqua benedicta conferam potionem. Annuit mulier; in crastino venit sine baculo, tantam se virtutem & incolumitatem habere protestans, quantam se numquam a nativitate meminit habuisse. Sicque poculum salutare degustans, Germani piissimi meritis profectum * suæ valetudinis meruit retinere remedium.

XXXII.

[71] Affuit ante feretrum die crastina non inferioris fidei femina, [De parvulo contracto & sanato.] filiarum quatuor adhærentium sibi circumcincta processu: aderat quintus puer masculus, quinque annis a nativitate lacrymabili contractionis damnatus incommodo: contractis siquidem & conflexis nervis in poplite pedis unius, & gressum & motum perdiderat. Pro illius supplicaturæ salute candelas habentes in manibus mater & sorores advenerant; cumque pro parvuli sanitate diutius exorassent, accessit mater ad monachum; &, ut cum reliquiis genu pueri languidum tangeret, cum lacrymis postulavit. Quod frater annuens, arreptis reliquiis, super infantis genu posuit, Psalmum quinquagesimum cum precibus & collecta decantans. Puer protinus in lacrymis & clamore prorumpens, angustiari cœpit, acsi totius cruris incisionem pateretur: extendentes se nervi cœperunt crepere *, veluti si corrigias quasdam aliquis ibi fregisset: sicque Sanctorum meritis, quorum ibi reliquiæ ferebantur, mater tristitiæ, puer infirmitatis miseria liberati, domum cum summo gaudio redierunt.

XXXIII.

[72] Ecclesiam quamdam, ut ibi cum feretro pernoctarent, [De puella morti proxima, quomodo sanitatem ante feretrum recepit.] intrare volentes, ostium invenerunt seris arctatum; clavem monachus allaturus, domum sacerdotis expetiit. Quo cum pervenisset, sororem presbyteri tanta reperit infirmitate gravari, ut nocte proxima deberet ad munimem exitus Chrismatis unctione liniri. Occupaverat adeo totam familiam fletus & gemitus; ut vix de negotio vel breve responsum ab eis monachus extorquere valeret. Tunc salutare consilium illis impertiens; Quid, inquit, vos ipsos lacrymis, infirmam clamore confunditis? Candelam illi facite, quæ hac nocte reliquiarum nostrarum honori deserviat; & credo, quia, si fides vestra non obviat, cito circa eam divinæ videbitis operationis indicium. Et factum est, mater pro filia nocte cum candela sanctuariis vigilias devotas exsolvit. Mane facto, tanto se levamine perfusam sensit ægrota, ut e lecto prosiliens, amicorum manibus sustentata, veniret ad ecclesiam; ubi, cum Missas audiens, & orationibus insistens, ad horam usque nonam feretro ministrasset excubias, divina copiosius meliorata virtute, domum repedavit, nullius indigens sustentationis auxilio. Hinc ad ea, quæ hoc nostro tempore fieri vidimus, enucleanda procedat oratio.

XXXIV.

[73] Anno, ut arbitror, ab Incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo septimo, [De homine languido,] qui annus septimus abbatis Gilerberti; languidus quidam, Ketellus nomine, ab amicis in carro Selebiam deductus, in villula, quæ Gaiteford dicitur, ad sancti præsulis Germani solemnitatem descenderat. Nocte festivitatis in ecclesiam delatus a suis, inter chorum & altare cum luminari deponitur. Tunc, sicut mos languidis, ante curationem vehementius cœpit urgeri, tantoque durius languore vexari, quanto salvationis illius velocius imminebat & tempus & hora. Institit sane tam miserabilibus vocibus, tam lacrymosis gemitibus, tam planctuosis suspiriis; ut nos omnes, qui in choro fuimus, sui doloris compassione plurimum promoveret *. Circa secundam nocturnum membra sua visceraque tanta sensit commotione turbari, acsi omnia ejus interiora quadam revolutione versarentur. Nausea subinde diu multumque laborans, sanitatis sibi tandem appropinquante remedio, quod pectus suum infecerat, valetudinis virus evomuit.

[74] Sicque paulisper sumpto sopore, cum evigilasset, infirmitatis exclusa molestia, [quomodo nocte S. Germani] perfectæ salutis sibi divina virtute sensit accessisse subsidium. Surgens ergo protinus, & oblationem suam faciens, nemini quicquam de suæ recuperatione salutis ostendens, domum pedetentim reversus. Nec tamen celari res potuit, quæ celari non debuit. Mittitur ergo totius consultu capituli fidelis frater, qui rei mirabilis eventum approbet, modum exquirat, veritatem exploret. Qui ad prædictum pagum veniens, loci seniores in ecclesiam convocavit: statuitur in medio, qui sanatus fuerat; de salutis suæ recuperatione convenitur. Tunc ille, Ego, inquit, domine, per hos quinque annos, sicut præsentes omnes noverunt, tanto languore gravatus sum; ut numquam ad opus aliquod manus valerem extendere; numquam, quem non citius evomerem, cibum aliquem sumere; numquam vel ad ecclesiam progredi sin aliorum adjutorio prævalerem.

[75] [sanitati restitutus.] Cumque cum uxore sua omnes, qui præsentes fuerunt, unius acclamationis sententia hoc se vidisse, sic se rem habere, testarentur, adjecit ille: Hujuscemodi ergo, domine, damnatus incommodo, plurima Sanctorum loca visitavi; sed semper deterioratus, ex labore itineris infirmior redii, quam exivi: infortunio tanto tabescens, non exire, non progredi ultra disposui: cumque propositum illud bene tenerem, apparuit mihi nocte quadam vir pulcherrimus, dicens, se esse sanctum Germanum; &, cum obnoxius * illum pro salute mea deprecarer; Ad ecclesiam, inquit, meam in festivitatis meæ solemnio venies, si ab hac, qua laboras, molestia cupis liberari. Veni, sicut jusserat; & ab infirmitate Dei gratia, sicut cernitis, liberatus sum. Reductus ergo a monacho, & in foro venalium die Dominica populo demonstratus, ecclesiæ sanctæ repræsentatur incolumis. Solemni eum processione suscepimus, & Te Dominum laudamus, quanta valuimus devotione, cantantes, nomen Domini benediximus, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

XXXV.

[76] In crastino festivitatis nostri Pontificis, beati Petri Apostolorum principis solemnitatem, [De homine vexato a dæmone,] quæ ad Vincula nominatur, per orbem celebrat universalis Ecclesia. Qua die joculatores, qui ad festivitatem nostram conveniunt, cereum festivum ad vesperas solent osserre. Quod cum in anno prænotato cum histrionum & saltantium lasciva jactantia, universo eos vulgo prosequente, fecissent; monachi cujusdam famulum, qui ad festivitatem venerat, intra ecclesiam dæmonium arripuit, & in terram projecit. Tanta protinus miser vexatus insania, tanto furore repletus; ut, si sineretur, semetipsum suis dentibus mordicus discerpsisset. Verum astantium populorum vi & virtute cohibitus, cum manibus diutius teneri bene non posset, quodam extentus & ligatus in assere, coram altari deponitur; beati Germani clementiæ commendatur, funibus usquequaque ligatus. Cum sic coartaretur, ut nullum in eo membrum moveri potuisset, rotantibus & totis aspectibus furibundis, & indefessis vocibus, barbaris & inauditis sermonibus suam insaniam propalabat.

[77] [quomodo per reliquias mundatus sit.] Cum igitur eum fratres vehementer sine cessatione vexari conspicerent, ejus miseriæ condolentes, in aliquo misericordiæ opere subvenire satagebant: orationem siquidem pro eo facientes, sudarium sancti præsulis nostri Germani super caput ejus; super pectus autem phylacterium, carnem sanctæ virginis Agathæ cum ceteris reliquiis continens, posuerunt. Inter tam sancta sanctuaria perfidus invasor, malignus hostis artatus quo fugeret, quo se verteret, non habebat. Hoc unum sibi possibile reperit, ut invasum hominem derelinquens, sanctuariorum præsentiam repentino devitaret elapsu. Fœdas igitur & fœtore plenas post se semitas derelinquens, per os jacentis vomitu ejectus exiliit. Sicque Sanctorum meritis homo liberatus, omnem in momento vultus & animi ferocitatem abjecit, &, velut agnus mansuetissimus, caput declinans, oculorum palpebras in soporem deflexit. Insequenti die post Missæ majoris Euangelium sanum illum & incolumen cum signorum pulsatione, & festivo, Te Dominum laudamus, suscepimus, Dominum in donis suis, & Germanum sanctissimum in omnibus operibus suis benedicentes, qui de ecclesia sua curam se habere maximam tot virtutum & miraculorum signis tam frequenter ostendit.

XXXVI.

[78] Rusticus quidam in provincia, quæ Elmete a dicitur, [De rustico, cujus manibus vanga adhæsit.] anno subsequenti fuerat, qui reverentiam sancti Confessoris oblitus, ista festivitatis suæ die hortum operaturus intraverat. Verum tantæ tamque reverendæ solemnitatis die * non diutius operando violare permissus, reatum, quem ex tali præsumptione contraxerat, mox indice pœna cognovit. Cum namque tota virtute terram effoderet, adhæsit repente tam firmiter manibus suis vanga b, quam tenuit; ut nullo modo illis excuti posset, vel auferri. Nec antea meruit ab hujusmodi damnationis vinculo liberari, quam sacerdoti reatum confessus, voti se etiam promissione constringeret, quod ecclesiam sancti Germani cum oblatione sua requireret, & semper de reliquo, quamdiu viveret, diem illam solemniter celebraret. Tunc demum clementissimi Germani clementia liberatus, Selebiam cum oblatione sua perveniens, & satisfactionem ex offensa faciens, discrimen quod temere incurrerat, & feliciter evaserat, nobis exposuit.

XXXVII.

[79] Nec prætereundum, quod non solum apud nos, verum etiam omnibus in locis, ubicumque Præsulem nostrum tribulatus aliquis invocaverit, [De homine inflato,] & ecclesiam suam expetere se fideli mente promiserit, votorum suorum optatum consequi meretur effectum. Hoc nautarum & naufragorum ereptione sæpe didicimus, hoc infirmantium & male habentium salvatione frequenter experti sumus; & hoc quidem multo sæpius solet accidere, quam ut exemplis indigeat approbari. Hoc unum tamen antequam liber calce claudatur, referatur exemplum. Homo quidam ex pago, qui Dwigtum dicitur, in nemore, die quadam ante octavas sancti Germani laboraturus exierat; cumque cibum, quem secum attulerat, sine potu sumpsisset, tantam præ ardore solis nimio & laboris instantia incurrit sitim; ut nisi citius alicujus potus sedaretur ex haustu, animam exhalare putares. Aquam igitur diu multumque quærens, nec usui aptam inveniens, pluvialem & patentem tandem reperit & assumpsit. Quam incredibili aviditate absorbens potius, quam ebibens, cum infelici poculo infeliciorem deglutivit & pestem. Mox siquidem ut potaverat, tanta cœpit inflatione grossescere; ut antequam domum pervenire valeret, per omnes ejus artus se tumor letalis effudisset.

[80] Itaque collacatus in lectulo, cum per momenta singula tumor cum languore succresceret, [quomodo S. Germanum invocans, sanatus sit.] spe omni salutis exclusa, in moribundi sensibus futuræ tantum mortis regnabat imago. In tanta tribulatione laborantem consolantes vicini frequenter cucurrerunt. Cum ceteris ad infirmum intravit quædam matrona fidelis; quæ videns infirmum valetudine tanta tabescere, inquit; Fili carissime, si aliquam in sanctum Germanum fidem concipiens, illum te requisiturum cum tua oblatione fideli mente permitteret *, credo quod illius merito cito reciperes sanitatem. Ad illius festivitatem descenderam; & tot ibi languidos suæ salutis vidi recuperare medelam; ut difficile crediderim, aliquem in eum spem bonam habentem sui voti non citius effectum promereri. Is * languidus in devotionis arce levatus, votum vovens, se sancti Germani mœnia *, si convaleret, expetiturum cum oblatione promisit. Lichino c demum se metiens, antequam hora præteriit, divino quodam melioratus antidoto, vomitu totum, quod eum infecerat, virus ejecit: sicque peste valetudinis totius elicita, infra diem tertium pristinæ restitutus sospitati, votum suum deinde persolvens, ad ecclesiam nostram usque pervenit, & quæ circa se facta fuerant, nobis seriatim exposuit.

Actum autem hoc anno incarnati Verbi Dei, millesimo centesimo septuagesimo quarto, fundationis ecclesiæ nostræ centesimo sexto, abbatis Gileberti decimoquarto; quo etiam anno hæc scribere aggressi sumus, præveniente & prosequente studium nostrum gratia Dei, qui vivit & regnat trinus & unus, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Elmet olim dicta fuit regiuncula in Ducatu Eboracensi a Selebiensibus in occasum milliaribus circiter undecim distans, haud procul ab oppido Leda, Arum inter & Warfum flumina; ut ex Camdeno videre est in descriptione Comitatus Eboracensis. Hinc discimus, quam longe jam tum in Anglia se extenderit non solum cultus S. Germani, sed etiam festi ejus hodierni solennitas in populo, quam verisimile est eo invexisse monachos Selebienses.

b Lata est hujus vocis significato, ut apud Cangium videre est; hoc loco tamen ligonem denotari sensus indicat.

c Lichinum, id est ellychnium. Sed cur eo se metiebatur? Credo, ut cereum confici juberet ejusdem secum longitudinis, quem oblaturum se voverit.

* f. perfectum

* f. crepare

* an permoveret?

* l. obnixius

* l. diem

* l. promiteres

* f. Iis

* i. e. Selebiam

DE S. GOSSELINO EPISC. CONF.
METIS IN BELGICA I.

Anno CDLX.

Sylloge de aliquali cultu, gestis & ætate.

Gosselinus ep. conf., Metis in Belgica Prima (S.)

AUCTORE J. B. S.

Diu, ut verum fatear, multumque dubius hæsi & incertus, utrum Gosselinus, hic in titulo præfixus, inter Sanctos locum mereretur, an potius inter Prætermissos rejiciendus esset; non quod variæ nominis inflexiones, per Gunselini, Gosolini, Cosoloni, Consolini, Consoloni, [Quæsita diu argumenta] Ansalini &c. dubiam quodammodo appellationem redderent, sed quod nec in Martyrologiis classicis, nec in aliis Fastis sacris, etiam ipsius Metensis cathedralis ecclesiæ, ulla ejus memoria occurreret, ne quidem apud Meurissium, qui de cetero episcopos Metenses accuratissime recenset, non solitus quidquam prætermittere quod ad ipsorum sanctitatem demonstrandam, aut ad probandum cultum vel minimum conducat. Sciebam equidem in Ferrarii Catalogo Sanctorum generali hoc die signari his verbis; Metis, S. Ansolini episcopi Metensis, allegatis tabulis ecclesiæ, & Catalogis episcoporum Metensium: at tabulas istas Metensis ecclesiæ diu frustra quæsieram; in Catalogis vero episcoporum, quos apud Warnefridum, Dominicium, Democharem, Sammarthanos & alibi legeram, nec unum fuit reperire, in quo Sancti titulus, vel tenui vestigio, Gosselino appositus reperiretur.

[2] Succenturiabatur quidem Ferrario Saussayus in Supplemento Martyrologii sui Gallicani pagina 1153, [pro ejus cultu,] ubi eumdem more suo laudat grandi elogio, sed ita communi, ut singulis episcopis sanctis totum aptari posset, nisi episcopum Metensem nominasset; singulari eo parachronismo notandus, quod toto ferme seculo posteriorem faciat, dum ita scribit: Metis, depositio sancti Ansolini, alias Goselini episcopi & confessoris, qui sancto Agatimbro meritis suppar successit, annosque octodecim omni laude episcopali florens, hanc ecclesiam direxit, Domini lucra, non commoda quærens. Atqui ex omnibus Catalogis, jam a nobis citatis, id satis certum videtur, totis tribus Agatimbro vetustiorem esse eum, quo de hic agimus, Gosselinum, utpote cui successerint Romanus in serie XIX, Freminius XX, Gramacius XXI, quos demum Agatimbrus secutus est, anno primum 520: unde ex eo etiam capite suspecta mihi reddebatur Saussayi, tam turpiter aberrantis, auctoritas, quam hic admittere etiam ausus non fuerit Castellanus, de Gosselino nostro altum silens, quantumvis cetera diligens Sanctorum refossor.

[3] Nihilominus tamen, cum muneris mei esse omnino existimem, [reperta sunt.] Sanctis in hac parte quantum licet favere, altius inquirendum censui, num forte, si non in cathedralis ecclesiæ, saltem in alicujus alterius urbis istius Martyrologio aut Kalendario sancti hujus Gossolini seu Gunzolini commemorationem aliquam reperire liceret. Atque eccum opportunissime recurrit extractum ex Martyrologio Ms. ecclesiæ S. Petri Metensis civitatis, inter chartas nostras præfixum Vitæ sancti Livarii seu Libarii ad XXV Novembris (quo die is colitur) primum producendæ atque in lucem edendæ, in quo extracto inter alia hanc annuntiationem inveni disertissimis verbis hoc ipso die expressam; Metis, natale sancti Gunzolini episcopi & Confessoris; cujus Martyrologii antiquitatem tametsi omnino exploratam non habeam, satis vetustam putavi, ut Gunzolino isti quem nos cum Meurissio Gosselinum vocamus, locus in hoc opere inter Sanctos non immerito vindicaretur. Atque hæc de cultu satis: de cetero quod dicatur vix superest.

[4] [Multa passus supponitur.] Etenim de S. Gosselini gestis id solum habuit quod traderet Meurissius, præmissa paulo longiori de Attilæ grassationibus historia, iis vixisse temporibus bonum episcopum Gosselinum, ut a barbarorum incursionibus gravissimas angustias & calamitates sit passus. Cetera in elogio suo, solita elegantia, sed adiaphora, supplevit Saussayus, dum jam dictis hæc superaddidit: Unde fideli villicatione exacta, servus fidelis in gaudium Domini sui admissus, talenta gratiæ, quæ sedula opera multiplicaverat, ipsi Domino retulit, & hinc adaucto munere, divitiis numquam perituris in cælesti regno pro meritis locupletatus est. Porro ad Sancti ætatem quod attinet, nec eam examinandam suscipio, nec vere unde examinem habeo: si recte temporum rationem inierit Meuressius, non septimus decimus ordine fuerit, ut notant Sammarthani, sed XVIII, episcopalem curam luctuosissima tempestate exorsus circa annum 443, qua per octodecim annos inter varias persecutiones strenue & sedulo exercita, ad laborum ærumnarumque præmium evocatus sit hac XXXI Julii anno 460.

DE SANCTIS CCCL MARTYRIBUS
MONACHIS ANONYMIS
IN SYRIA SECUNDA.
Ex Martyrologio Romano.

Anno DXVII.

[Commentarius]

CCCL Martyres in Syria Secunda (SS.)


AUCTORE J. B. S.

Ut ut celebres censeri possint hi Martyres, in immani illa Severianorum, dicamus, an Dioscoritarum, certe Acephalorum prædatoria persecutione, connivente, vel forte instigante impio Imperatore Anastasio, [Rom. Marlio inserti sunt,] in Syria interempti, nulla tamen in ecclesiasticis tabulis, seu Græcis seu Latinis, eorum usquam memoria exstitit, donec eos Martyrologio Romano inseruit Baronius ad hunc diem, his verbis: In Syria, sanctorum trecentorum quinquaginta monachorum Martyrum, qui ob defensionem synodi Chalcedonensis ab hæreticis occisi sunt. In annotationibus suis nullum fontem assignare potuit, unde classem illam acceperit, præter celebrem epistolam archimandritarum quatuor & viginti plurimorumque aliorum ad Hormisdam Papam datam, modo in Conciliis notissimam, unde & illa desumpsit quæ de ingenti monachorum strage fidem faciunt. Porro tragicæ illæ furentium nebulonum grassationes ab eodem Eminentissimo Annalista satis fuse describuntur ad annum 517 a num. 50: at cum modo vulgatissimæ sint, satis erit ad opportunam hic rei notitiam, si quæ de his contraxit Pagius, breviter decerpamus. Ita ille in Critica sua ad dictum annum num. 3 & 4.

[2] [eorumque historiam ex celebri epistola] Hoc & præcedenti seculo Maronitæ religionem Catholicam egregie tuiti sunt, indeque in Martyrologio Romano ad diem XXXI Julii habetur, quod jam supra retulimus. Exstat de eorum nece libellus viginti quatuor archimandritarum ad Hormisdam Romanum Pontificem in quo legitur: “Quoniam Christus Deus noster Principem pastorum, & doctorem & medicum animarum constituit Vos, & vestrum sanctum angelum; dignum est, passiones quæ nobis contigerunt exponere, & immisericordes ostendere lupos qui dissipant gregem Christi. Qui autem sint isti, & qui adversus nos armaverint, audistis utique, Beatissime, Severus ille & Petrus, qui numquam in Christiano numero reputati sunt, qui per singulos dies sanctam Chalcedonensem synodum, sanctissimum ac beatissimum Patrem nostrum Leonem publico anathemate impetentes, qui judicium Dei nihil æstimantes, & colendos canones SS. Patrum conculcantes, episcopos quidem principali potentia facientes exhiberi, & cogentes illudere prædictam sanctam Synodum, suppliciis inæstimabilibus affligentes, euntibus nobis ad mandram domini Simeonis pro causa Ecclesiæ, insidiati sunt nobis in itinere perditi, coinquinati, & supervenientes occiderunt ex nobis CCCL, quosdam autem vulneraverunt, alios vero qui potuerant ad colenda altaria fugere, ibidem peremerunt, & monasteria incenderunt.”

[3] In supplicatione vero eorumdem monachorum ad Joannem patriarcham Constantinopolitanum, [paucis prosequitur Pagius.] & ad quintam generalem synodum præfati monachi Maronitæ ajunt: “Dirum spectaculum fuerunt jacentes viri, qui religiosis certaminibus usque ad canitiem certaverunt nudi, & insepulti jactati, ultra trecentos existentes ex secunda Syrorum provincia nati, canibus & avibus lacerandi projecti.” Et in alio præfatorum libello ad Menam patriarcham: “Et eorum canitiem non veriti, opus gladii in ipsos fecerunt, circa trecentos quinquaginta numero existentes, eorumque membra instrata disperserunt.” Atque hæc de sanctis, qui hoc die coluntur, Martyribus satis dicta sint. Quæ deinceps de admirandis monachorum Maronitarum, pro tuenda Catholica religione facinoribus subjiciuntur, huc proprie non spectant; alibi fortasse locum suum inventura. Videant curiosi lectores quæ de his fusius disputavit Faustus Naironus in dissertatione de origine, nomine, ac religione Maronitarum, Romæ impressa anno 1679, ubi a pag. 11 totam hanc persecutionum historiam fusius prosequitur.

DE S. IMITERIO CONFESSORE
IN COMITATU BURGUNDIÆ.

Sylloge de cultu.

Imiterius conf., in Comitatu Burgundiæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

QuodImiterius, alias Ymiterius seu Ymitherius (Gallice Ityere) hoc die inter Sanctos referatur, id omnino deberi fatemur, toties a nobis laudato Sanctorum, præcipue Gallorum, impigro refossori Claudio Castellano, [Notitia a Castellano accepta,] quo nempe solo duce, ejus notitiam assecuti sumus, tacentibus ceteris omnibus tabulis ecclesiasticis seu Martyrologiis, tum antiquis, tum recentioribus, etiam Saussayo. At enim vaga ejus annuntiato hoc die in Martyrologio suo universali, principio haud multum placuit, quod ita nude scripsisset; In comitatu Burgundiæ (en Franchecomte) S. Imiterii confessoris, absque ulla determinati loci, conditionis aut ætatis assignato vestigio. Neque vero hanc reperit usquam, ast in Supplemento addendum monuit; monachi ad S. Andreæ Jurensis, dicti postmodum S. Eugendi, ac demum S. Claudii; ut id postremum intellexerimus, quærendum Sanctum qualemcumque inter monachos antiquissimi monasterii Jurensis seu Condatescensis, cujus præcipui fundatores censentur SS. Romanus, Lupicinus atque Eugendus, ac demum restaurator celeberrimus S. Claudius, ex episcopo Vesontionensi, ibidem abbas.

[2] Prævia hac luce, ad jam dicti S. Claudii Acta processum est; ipsa illa nimirum quæ ad VI Junii illustrata sunt, [inde ex monumentis Juvensibus,] ubi Chiffletii nostri scripta, Parisiis accepta recensens notavit Papebrochius tomo 1 pag. 646 obiter alicubi agi de sanctis Ymiterio & Mauro, alibi prorsus incognitis. Eo demum rediit tota isthic suggesta notitia, quod post tædiosam investigationem, Chiffletii ipsius manu, cap. 7 de Romano monasterio in diœcesi Lausanensi, scriptum repererim, quod hic subjicio: In his monasteriis Jurensibus, vel quæ ex Jurensibus derivata sunt, inter alios complures sanctitate illustres viros floruerunt, ut opinor, Ymiterius & Maurus, de quibus hæc reperio in Martyrologio S. Eugendi Jurensis; Pridie Kalendas Augusti, commemoratio S. Ymiterii monachi, tum deinde VIII Kalendas Novembris, In territorio Vesontionensi, natale S. Mauri confessoris. De hoc S. Mauro agetur suo loco & tempore; huc proprie spectant quæ de hodierno Sancto in annexa charta ab eodem Chiffletio observata invenio.

[3] [maxime ex Chiffletio] Sancti Ymitherii nomine fuisse olim abbatiam dixit Severtius in Brendnico XVIII episcopo Matisconensi, sed fidem dictis non fecit. Monachus tantum nuncupatur in Martyrologio Jurensi; ejus vero antiqua sedes, in qua vitam exegisse creditur, & in qua sepultus est, Cellulæ dumtaxat appellatione designatur a Karolo Calvo in diplomate, quo eam Cellulam Matiscensi S. Vincentii ecclesiæ restituit, cui nempe jam olim nonas & decimas annuatim pendere solita erat, in argumentum subjectionis post omnem memoriam; ut merito dubium supersit, num S. Ymitherius ad primorum patrum Jurensium ætatem pertineat. Ceterum adscriptum est nomen ejus in Martyrologio proprio Jurensium, ut supra monuimus, pridie Kalendas Augusti, ac eadem die, Julii mensis XXXI colitur in ecclesia Matisconensi, sub officio de communi confessoris non pontificis. Sed & memoratur surdus ex annis decem, cum ad ejus ecclesiam tenderet, in itinere persanatus: & alia quamplurima, eo invocato, contingere miracula, constans est fama: unde & mandatum prodiit, ut, servata juris forma, de illis quæstio institueretur.

[4] [confirmatus est cultus.] Jam dictum diploma describi curavit atque eruditis notis illustravit laudatus Chiffletius, verum ex iis omnibus ad Sanctum nostrum id unice attinet, quod Cellula S. Imiterii, ibi commemoretur, Reginardo cuidam, falsos titulos prætexenti, a Carolo Calvo concessa, quæ inde ad Raculfum dilapsa sit, demum ab episcopo Matisconensi, utpote ad ecclesiam S. Vincentii antiquo jure spectans, postliminio revendicata. Id, inquam, huc solum facit, quod Cellula ista S. Imiterii nomine indigitata, seu mavis, insignita fuerit; cujus rei non video rationem aliam, saltem verisimilem, adduci posse, quam quod ipsam illam Cellulam Sanctus olim incoluerit, sive ut superior sive ut subditus. Ceterum qua ætate aut quam diu vixerit, quibus muneribus functus sit; quibus præfulserit virtutibus, nusquam memoriæ traditum reperi: neque de ejus signis aut miraculis quidquam superest, præter paucula illa quæ ex Chiffletio modo retulimus: ut recte supra notaverimus, de solo S. I. miterii cultu hic a nobis quæstionem institui.

DE SS. FRATRIBUS BANTO ET BEATO,
PRESBYTERIS CONFESSORIBUS.
Treviris & Confluentiæ.

Sec. VII.

[Commentarius]

Bantus, confess., Treveris & Confluentiae (S.)
Beatus, confess., Treveris & Confluentiae (S.)

AUCTORE J. B. S.

Jam in tabula Prætermissorum mensis hujus diei XXVI præfixa, alterum ex his sanctis Fratribus, nempe Beatum eo die recoli observavimus in Usuardis Coloniensibus, atque item in Molani auctariis; nihilominus tamen huc remittendum fuisse, [De S. Beati] quod amborum Fratrum solennitas hoc die una celebretur in Proprio Trevirensi, ut ex lectione infra subjicienda patebit. De cultu itaque, licet non antiquissimo, utpote classicis Martyrologiis incognito, dubitandi locus non est; sic S. Beatus annuntiatur dicta die XXVI Julii in Florario nostro Sanctorum Ms. Apud Treverim, natale S. Beati confessoris, viri sanctissimi, ex suo nomine vitam demonstrantis. Edit. Lubeco-Col. ita loquitur: In territorio Treverensi, circa Confluentiam in monte, natale S. Beati presbyteri confessoris. In Greveno simplicius; Treveris, S. Beati presbyteri & confessoris. Hunc textum secutus est Molanus in prima sua editione; verum aliis plusculum adjunxit: In Cartusia prope Confluentiam, sancti Beati presbyteri Trevirensis & confessoris. Ex his facile colligis, utrumque Sanctum verosimillime Treviris depositum fuisse, unde S. Beatus ad dictum montem apud Confluentiam translatus fuerit, quemadmodum infra distinctius explicabitur.

[2] Jam vero de S. Banto ita hoc die legit Usuardus Abdinghoffensis: [& S. Banti cultu] Treveris, S. Bantonis confessoris Christi, quæ ipsissima verba Molanus auctariis suis inseruit. Sive autem Bantonis, sive Pantonis aut Panthonis dixeris, ad eumdem referenda sunt omnia. Sic habet Edit. Lubeco-Col., Treveris, S. Banti confessoris: Grevenus vero, Treveris, Panthonis (alias Banti) presbyteri & confessoris. His paulo antiquius citatum Florarium Sanctorum Ms. hoc die scripsit: Apud Treverim civitatem, natale S. Sabini episcopi, & Banti presbyteri & confessoris. Quid sibi velit ista combinatio S. Sabini episcopi, Trevirensibus plane ignoti, cum S. Banto, non facile divinaveris; si S. Basinum scripsisset, aliquid diceret ad Trevirenses spectans; ast is colitur IV Martii, quo ipso die in eodem Florario rectissime signatus est. Accedat reliquis Saussayus qui etiam hoc die Bantonem annuntiat. Atque hæc ex Martyrologiis, tametsi recentioribus adducta, ambos sanctissimos Fratres satis celebres demonstrant, Bantum Treveris præcipue, Beatum vero in Cartusia Confluentina, de qua non nulla subjiciam, ubi breve elogium utriusque ex Proprio Trevirensi descripsero.

[3] Ita isthic legitur ad XXXI diem Julii; Sanctorum Beati & Banti presbyterorum & confessorum Trevirensium. [certa testimonia.] Lect. III: Beatus & Bantus duo clarissima urbis Trevericæ lumina, tempore Modoaldi episcopi finitimum Treveris Vogesum insederunt. Qui sanguinis vicissitudine atque amore pariter fraterno sic vitæ beatioris ac cælestis haud dispari sorte, ambo germani, ambo sacerdotes, ac vastæ solitudinis incolæ, arduum uterque iter virtutis emensi, abstinentiæ laboribus & integritate longe conspicui; postremo eximia relicta sanctitatis fama, hinc migrarunt ad Superos. Et Beati corpus in divæ Genitricis ad Martyres æde, decenti sepultura sub marmore conditum, expertæ quondam sospitatis remedium febricitantibus attulit. Cujus inde translatione mons prope Confluentes nomen sortitus, quem nunc Cartusiani inhabitant, miraculis quoque inclarescit. Bantus vero in oratorio ædis metropolitanæ propinquo repositus est.

[4] [De eorum gestis in Vita S. Magnerici] Præter hæc Vitam aliquam S. Beati ex jam dicta Cartusia Confluentina ad Majores nostros olim misit laudatissimus nobis semper P. Joannes Gamans; ast ea quantumvis brevis, ex Ebrewinianis Actis corrasa, media sui parte non magis ad Sanctos nostros fratres spectat, quam ad sanctos Paulum, Ingobertum, Disibodum, Wolfilaicum aliosque, de quibus, ut synchronis, multa miscet Vita S. Magnerici expensa ad XXV Julii, ex illa satis erit paucula hæc decerpere: Erant in urbe Treverica duo sacerdotes Domini Bantus & ejus germanus frater, nomine & re Beatus, cum aliis sanctissimis eremitis in parochia Treverorum supra montem Cebenam & Vosago silva manentibus, qui vitam duxere beatificam: quibus in gaudium Domini ingressis, S. Bantus corpore sepultus fuit in capella retro ecclesiam majorem Treverim, ubi quondam fuit fraternitas & congregatio, quæ adhuc dicitur præbenda S. Banti, id est die Bantprobent Germanice, de qua hodie plura disquirere operæ pretium prorsus non video.

[5] [& apud alios] Satis vaga hæc sunt omnia, neque tamen clariora aliunde accerses. Montem Cebenam explicant per Paulsberg, ex opposita, inquiunt, Mosellæ ripa urbi Trevirensi, cum quo Vosagum seu Vogesum unde Mosella profluit, non facile composueris. De Vantprobent quod statuam non habeo, uti nec de certa ætate, anno aut die obitus, non magis quam ex iis quæ de S. Beato ibidem sequuntur, ut ex mera traditione accepta omnia manifestum sit. Audi sequelam: Sed S. Beatus sepultus fuit ad S. Mariam veterem in littore Mosellæ, olim dictum Capitolium, ubi nunc est cœnobium Benedictinorum, & nunc vocatur Mariæ ad Martyres, retro summum altare sub albo marmore. At postmodum sub Poppone archiepiscopo ad hunc montem, qui antea Mons Martyrum vocabatur, translatus; cujus translationis festum olim colebatur in die Crispini & Crispiniani, sed nos die reliquiarum colimus. Et ab hoc adventu dicitur hic Mons S. Beati, cujus nominis participes hic & in futuro meritis & precibus dicti Beati patroni nostri, faciat nos omnipotens & misericors Deus. Amen.

[6] Eadem ferme de sanctis Fratribus breviter sed nitide prædicat Broweras in Annalibus tom. 1, pag. 347, [satis vaga narrantium.] num. 32, cujus verba hic etiam describi merentur: Ceterum eodem circiter tempore finitimum Treveris Vogesum insedere duo clarissima urbis Trevericæ lumina Banto & Beatus, ut sanguinis necessitudine atque amore pariter fraterno, sic vitæ beatioris ac cælestis haud dispari sorte, ambo germani, ambo sacerdotes, ac vastæ solitudinis incolæ, arduum uterque virtutis iter emensi, abstinentiæ laboribus & integritate longe conspicui. Enimvero apud D. Beati sepulcrum expertæ quondam sospitatis remedium sensere febricitantes. Unde Eberwinus ante annos plus minus quingentos abbas Theologiensis. Sed nos, inquit, hoc ipsum beneficium in nobis experti & fideliter adepti sumus. Denique eximia relicta sanctitatis fama, hinc migrarunt ad Superos; & Bantonis quidem corpus in oratorio summæ ædi metropolitanæ propinquo, Beati vero in Divæ Genitricis ad Martyres sub marmore reconditum, inde quo translati sint suo nobis loco dicendum servatur. Dies utrique natalis mense Julio, sed illius tricesimo primo, hujus autem sexto coli